06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
image: s001
COMPENDIUM MEDICINAE UNIVERSAE, E Scriptis probatissimorum Auctorum, tam viventium quam mortuorum, puta ETTMULLERI, WALDSCHMIDII, SENNERTI, WEDELII, BOERHAVII, aliorumque, singulari opera [orig: operâ] concinnatum, INSTITUTIONES, CHYMIAM, PHARMACIAM, ET PRAXIN MEDICAM succincte tradens. Studiose emendatum, auctum, Et Notis utilibus hinc inde illustratum A THEODORO ZVINGERO, Med. Pract. in Universit. Basil. Professore. BASILEAE, Apud E. et I. R. THURNISIOS, Fratres. M DCC XXIV.
image: s002
[gap: blank space; body text (pars I.-IV.)]
page 260, image: s272
EPITOMES INSTITUTIONUM MEDICARUM PARS V. THERAPEUTICAM comprehendens.
§. I.
[note: Methodus medendi.] ET ita quidem sanitatem conservandi, ac Morbos praecavendi rationem docuit Hygieine; nunc sequitur Therapeutica, Therapia, vel Therapeusis, quae Medicum instruit, qua [orig: quâ] ratione Hominem Aegrotantem pristinae sanitati restituere, atque sic vitam ipsius conservare, causas morbificas destruere, Morbos profigare, eorumque effectus sive Symptomata abigere debeat. Notitia haec sanandi vel curandi vulgo medendi Methodus vocari solet, et revera in iudicio Medici practico consistit, fundato in iudicio eius theoretico.
[note: Iudicium facit Medicum.] II. Quod Iudicium rationale, memoriae contradistinctum in oeconomia particulari animalis proxime, et in universae naturae notitia [orig: notitiâ] generali remote fundatum, revera sagacem et prudentem constituere solet Medicum, Artemque eius coniecturalem, non
page 261, image: s273superficialem aut temerariam, sed fundamentalem et accuratam constituit.
[note: Iudiciosus praeferendus] III. Unde propter casuum in praxi varietatem, et circumstantiarum inexplicabiles quandoque nodos, Morborumque novorum subinde, ex accrescente Hominum luxuria [orig: luxuriâ], et contagiorum vario connexu, proventum, iudiciosus magis, quam memoria [orig: memoriâ] praeditus consulendus est Medicus; quatenus hic non nisi visa aut audita, ille plane nova mentis acie penetrare valet.
[note: Medicus naturae minister.] IV. Est quidem Naturae, morborum medicatricis, minister Medicus, qui non agere potest aut debet, nisi quatenus nexus et ordo causarum, corporis oeconomiam constituentium et conservantium, permittit, fundatus inprimis in vitali illa [orig: illâ] sangumis fermentatione, praesupponente debitam in Stomacho et primis viis fermentativam digestionem. Quamquam etiam Adepti, maioribus forsan medendi arcanis instructus, iacentem subinde naturam erigere, et tamquam patroni ac rectores gubernare valeant.
[note: Quomodo curandum.] V. Quo ipso in negotio Medicus et cito et tuto et iucunde naturae succurrere debet, i. e. citra moram, citra recidivae aut maioris periculi metum, ac cum minima [orig: minimâ], quantum fieri potest, molestia [orig: molestiâ], quod faciet imitando legitimam functionum omnium rationem naturalem, temperatis inprimis remediis insistendo.
[note: Morbus sensu cognescitur.] VI. Praecognoscat ergo, quantum fieri potest, Morbum sensuum beneficio, in specie visu obser vando aegrum, et auditu percipiendo eius responsa ad quaesita, secundum Hippocratem instituenda; quae patiatur, et ex qua [orig: quâ] causa, et quot iam diebus, et an venter secedat, et quo victu utatur?
[note: Inventio remediorum] VII. Hinc praecognito Morbo invenit et legitime applicat remedia Medicus, h. e. non solum, quid ipsi agendum sit pro cura [orig: curâ], sed etiam legitimum administrandi modum, in circumstantiis externis
page 262, image: s274fundatum: Hoc simul subinde observando; interdum optimam esse medicinam, nulla [orig: nullâ] uti medicina [orig: medicinâ].
[note: Media inventionis.] VIII. Media, quibus invenit remedia, sunt tria: nempe (1) Ratio, in oeconomia [orig: oeconomiâ] animali et historia [orig: historiâ] naturali fundata. (2) Experientia, in pluribus aequalibus, vel sibi similibus exemplis observata. (3) Analogismus ex similitudine Affectus [orig: Affectûs] ignoti cum alio cognito hauriendus.
[note: Experientia] IX. Ex his Experientia primatum obtinet, illustrata inprimis per Rationem: nam omnis Ratio in rebus naturalibus Sensuum necessario praesupponit observationem, adeoque Experientiam. Hinc omnis specificorum Remediorum efficacia, quae Helmontio dicuntur appropriata, casu utplurimum observata, per experientiam confirmata, et hinc per rationis scrutinium illustrata fuit.
[note: Experimenta.] X. Equidem Experimenta specifica in omnibus Subiectis eundem effectum semper habere nullo modo possunt; quin interdum et ipsa sunt frustranea, idque propter Idiosyncrsiam uniuscuiusque Individui specialem, nunc seminalem, nunc adventitiam; propter quam necessario habitudo seu respectus, quem habet remedium, tamquam agens, ad corpus aegrum tamquam patiens, variat. Hinc v. g. Ialappa ad 01 vel 02. quamplurimos copiose, hunc vel illum interdum plane non purgat; exinde tamen huiusmodi experimenta specifica statim tamquam nulla reicere, plane insulsum esset. Nam in rebus contingentibus talibus ea, quae utplurimum ita fiunt, necessarii effectus [orig: effectûs] locum obtinent.
[note: Contraria contrariis curanda.] XI. Contraria contrariis curari vulgo asserunt, et recte quidem, quicquid etiam contra disputet Helmontius Tr. Natura contrar. nescia, et in specie §. 16. Tr. Ignota act. regim. Saltem heic est logomachia, non enim intelliguntur formaliter contraria, qualia
page 263, image: s275solum sunt in Animalium genere per Affectuum exorbitantias sibi invicem hostiliter repugnantia: sed intelliguntur effective talia, h. e. quae simul in uno subiecto consistere nequeunt, dum unum alterum tollit, aut eius activitatem saltem impedit, quale contrarium est v. g. inter acidum et alcali, se mutuo destruentia et corrigentia.
[note: Indicatio.] XII. Dum ratione recta [orig: rectâ] invenitur remedium, Indicatio dicitur, in qua [orig: quâ] ex indicante colligitur indicatum, propter naturalem ad se invicem connexum. Indicans est ipsa natura, morborum medicatrix, quae et sui conservationem naturalem per similia sibi in indicatione vitali seu conservatoria [orig: conservatoriâ] innuit, et praeternaturalium ablationem per horum destructiva seu contraria in indicatiove ablatoria [orig: ablatoriâ] postulat, sive causam, sive morbum, sive symptoma simul ob vitae periculum cupiat ablatum.
[note: Fontes remediorum.] XIII. Remedia talia triplici ex fonte haurit Medicus, nempe pharmaceutico, chirurgico, et diaetetico. Pharmaceuticus fons tribus quasi rivis in tria Regna, animale, vegetabile, et minerale, distribuitur.
[note: Internorum] XIV. Usurpantur autem vel interne, sive solum in primis viis suas operationes exserant, v. gr. Vomitoria, Martialia, fixa terrea, etc. sive ulterius dissoluta ad vias urinarias, aut per integram massam sanguineam distribuantur, v. g. Terebinthina, Salia volatilia [note: Externorum.] etc. Vel externe; dum eorum particulae proxime sese insinuando, tam immediate partem subiectam alterando, quam mediate sanguinem etiam simul afficiendo, operationes suas peragunt; qualia sunt illita Olea distillata, Inunctiones mercuriales, lotiones cum Spiritibus etc.
[note: Remediorum operatio.] XV. Contactu corporali ad partes corporis, et materiali sui cum sucis eius miscela [orig: miscelâ], ut plurimum operari videntur medicamenta, in specie ea, quae
page 264, image: s276potentias morbosas Hippoeraticas corrigere, et alterare debent, haec enim per texturam suae substantiae materialem, in specie salinam, tale quid praestant.
[note: Archaeus morborum origo.] XVI. Helmontius quidem ab ideis peregrinis in Archaeo pictis morbos inprimis oriri vult, unde hisce etiam idealiter operantia opponit remedia, asserendo, revera medicamentorum efficacium operationem consistere in quadam vi irradiativa Archaei citra ullum contactum vel miscelam corporalem, ut exinde deleta [orig: deletâ] idea [orig: ideâ] morbosu [orig: morbosû] Archaeus novam ideam rerum agendarum sibi fingat, pro sanitate denuo consequenda [orig: consequendâ]; pro quo scopo inprimis sulpura Metallorum fioca, in fpecie sulpur Veneris seu Cupri ex eius Vitriolo commendari solent: vid. Tract. In Herb. Verb. et Lapid.
[note: Sene natione] XVII. Sed cum iam dicta remedia partim immediate, Spiritus animales afficiendo, partim mediate et per accidens sucos in primis viis alterando effectus suos edant, nec Vitrum Antimonii et Mercurius vivus ab alteratione immunes sint, quin acor Vini vel Aceia Vitro vel Regulo Antimonii subtilissima ramenta abradat, et horum poris se insinuando eorum defectum suppleat, omnino haec pro materiali suo concursu, corrigendo fixiores radices morborum chronicorum, operabuntur, ac eapropter ad virtutem irradiativam, nondum fatis cognitam, fictitii nescio cuius Archaei confugere supervacaneum est.
[note: Remedia alterantur in corpore.] XVIII. Certum enim est, pati omnia Medicamenta aliquam plus minus alterationem in Stomacho, ratione Fermenti digestivi; et in primis viis, ratione confluentis Bilis et Succi pancreatici: unde etiam plus minus infringuntur, adeo ut exinde diversa snbinde eiusdem Remedii in eodem etiam Subiecto sit operatio: tanto magis in distinctis subiectis, prout istorum succorum in primis viis maior minorve est alterandi potentia. Hinc enim, v.
page 265, image: s277g. supradicta Ialappa hunc fortiter purgat, illum fere nihil; hunc Colocynthis purgando maxime torquet, et Gangraenam fere excitat, illum parum admodum afficit: unde et purgantia vel narcotica venis Canum apertis infusa, prompte et efficaciter operantur, quae ipsis per Os data ob sui alterationem, a fermento acceptam, nullum vel exiguum edebant essectum.
XIX. Non tamen omnem medicam virtutem semper exuunt Remedia, sed de crasi concreti sub digestione aliquid, plus minus tamen, retinentes adhuc operantur, unde non tantum Alimenta quaedam sunt medicamentosa, ut Armoracia, Nasturtium, Sinapi, etc. sed etiam Lac Nutricis ex assumpto purgante vim purgantem retinet, Absinthii usu Febribus intermittentibus conducit, et Terebinthina abstergendo atque confortando vias renales Urinam violaceo odore fragantem reddit.
[note: Remedia in corpore talia fiunt.] XX. Eo ex autem, quod Remedia misceantur cum sucis in primis viis, et Stomacho, ac ita non leviter subinde alterentur, certum videtur, quaedam medicamenta in illis locis demum ex dicta miscela et alteratione, novam aliquam vim medicamentosam acquirere, quam formaliter antea non habebant.
[note: Probatur.] XXI. Sicut enim in Operibus chymicis ex combinatione quorundam corporum, nova subinde fiunt producta, et concreta aliqua, v. g. Terra sigillata, Creta, etc. imbibitione Spir. Nitri aut Sulpuris, texturam indeque attributa omnia aluminosa potenter adstrictoria acquirunt; ita talia assumpta, com~istione Succorum fortiter acidorum in Stomacho vel Intestinis, vim adstrictoriam longe potentiorem, quam in se antea habebant, necessarioadipiscuntur. Sic Salia alcalina, aut contra assumpta acida, subinde alterari, et alterata vim aliam acquirere, quam ex se non habebant, ex dictis evidentissimum est.
page 266, image: s278
[note: Remedia praeparantur] XXII. Medicamenta autem rarius sub forma [orig: formâ] nativa [orig: nativâ] adhibentur, sed ut plurimum arte prius praeparata: (1) Ut facilius vel assumi, vel alias corpori melius adaptari queant; (2) Ut vis eorum specifica et medicamentosa, vel nimis occupata, vel aliorum nativa concretione obruta, foras eliciatur melius. (3) Ut si adsit aliquid virulentiae et hererogeneae, aut nocivae potentiae, illud vel omnino castretur, vel corrigatur.
[note: Novas vires impetrant.] XXIII. Sed sub his praeparationibus, in specie quae a Chymicis fiunt, observandum, quod subinde vires nativae destruantur, aliaeque ipsis concilientur; idque vel per syncrisin, vel per diacrisin, vel metastasin particularum minutissimarum: ad quas et fixorum volatilisatio, et volatilium fixatio referenda.
XXIV. Notum enim rst, quod pro varia praeparatione Antimonium sit vel vomitorium vel catharticum, vel confortans sudoriferum, vel sanguinis depurativum; quod Arsenicum venenosum per Nitrum cicuretur pro desperatis Ulceribus, inprimis etiam cancrosis; quod Asarum sola [orig: solâ] coctione in Aqua [orig: Aquâ] amittat vim vomitoriam, evadatque diureticum, et morborum chronicorum tardarumque Febrium remedium.
[note: Pulvis pyrius.] XXV. Et sicut ex coalitu Nitri, Sulpuris et Carbonum fit fulminans Pulvis pyrius, non secus ac omnia metalla hac ratione fiunt fulminantia: (quae vis oritur ex sola dictorum compositione, cum neutrum simplicium ingredientium vim talem prius possideat;) ita etiam per plurium compositionem subinde vis nova medica emergit, quae antea non erat: sic enim Mercurius vivus innocuus pro usu medico, additione Salis communis et Vitrioli in praeparatione Mercurii sublimati fit Venenum acre corrosivum, quod sociatum novo Mercurio vivo, denuoque sublimatum aliquoties, Mercurium dulcem, optimum purgans
page 267, image: s279Venenorum, Scabiosorum, Epilepticorum, exhibet etc.
[note: Simplicia tuta.] XXVI. Hinc melius et tutius est uti simplicibus, quam compositis, in quibus facultates multiformes, tam cognitae quam incognitae, confusae citra aut mutuam destructionem, aut novae virtutis productionem, aut Stomachi primarumque viarum turbationem, simul consistere nequent.
[note: Plethorae curatio.] XXVII. Quod ergo in specie attinet remotionem causarum morbosarum, Plethoram veram tollimus, vel confertim, tam per vasorum, sive sint venae sive arteriae, apertionem et sanguinis missionem, quam per Cucurbitularum cum scarificationibus applicationem, aut per Hirundines applicata; vel pedetentim per inediam, labores, exercitia, sudores repetitos et Fontanellas.
[note: Fontanella.] XXVIII. Fontanella enim nil aliud est, quam Ulcusculum artificiale, quod sub forma [orig: formâ] transmutati puris vel saniei continuo plorat alimentum partis proximum, ex massa sanguinea [orig: sanguineâ] eo derivatum, adeoque simul et sanguinem et quoscumque vitiosos sucos, eidem forte permistos, una [orig: unâ] evacuat, ne coacervati aliis locis dent turbas. Ita ut Fonticulus tantum sit remedium palliativum, quod a posteriori, evacuando productum morbosum, ne nimis noceat, non a priori removendo causam radicalem, opem fert.
[note: Venaesectionis usus.] XXIX. Plethora apparens non per effrenes cruoris vitalis depletiones in Venaesectionibus, sed potius per repetitum praecipitantium, simulque blande diaphoreticorum, usum est corrigenda, ut ita esset Sanguinis ferocius ebullientis impetus.
[note: Per se.] XXX. Per se ergo soli sanguinis evacuationis scopo satisfacit Venaesectio, nullo modo refrigerans, nisi ad Veterum imitationem ad animi usque Deliquium [note: Per accidens] evacuare velimus: Per accidens tamen
page 268, image: s280interdum etiam aliis subinde usibus conducit, v. g. Urinae suppressioni, Partui difficili, Casui ab alto, etc. quatenus, imminuto sanguinis quanto, liberior eius per vasa fit circuitus seu ventilatio, adeoque impedimenta, ex eius aliquali stagnatione oriunda, removentur.
[note: Promovet circulationem.] XXXI. Et hac sloa [orig: sloâ] etiam ratione, nempe quod imminuto sanguinis quanto promoveatur liberior eius circulatio, et impediatur eius in quadam parte stagnatio, iuvant Sanguinis detractiones, quae communiter pro scopo revulsionis, aversionis et derivationis instituuntur: nam Veterum de hisce hypotheses, stante Sanguinis circulari motu, consistere nequeunt.
[note: Interceptiones et repulsiones impossibiles.] XXXII. Interceptiones denique et Repulsiones Sanguinis, aliorumque humorum, plane sunt impossibiles, ob inviolabilem circulationis legem, aut ad modum nocivae, ob impeditum Sanguinis motum. Nam si per arterias intercipere velimus Sanguinis motum, pars gangraenata morietur; si per venas conem ur repellere, et ut solent adstringentia aut refrigerantia, aut acida usurpemus, magis coagulabimus Sanguinem, eumque hinc im~obiliorem redditum naturali motui restituere debebimus.
[note: Resolvit grumos.] XXXIII. Sed potius resolvendo Sanguinis grumescentiam, aliosque humores impactos, per blanda sudorifera, sanguinem dissolventia et motui aptiorem reddentia, qualia sunt v. g. Salia volatilia, Spir. Salis armoniaci, item Antimonium diaphoreticum, Bezoard. miner. Corallia, Ebur ppt. Lapilli Cancrorum aliaque; cum Aceto assumpta, sicque removendo quaecumque impedimenta externa, curabimus haud difficulter illud omne, quod per interceptiones ac repulsiones frustra, saepe etiam cum periculo tentamus.
[note: Correctio per] XXXIV. Quod si non tam quantitate peccet
page 269, image: s281Sanguis, quam ex vitiata crasi seu qualitate vitiosus exsistat, adeoque tam ipse, quam ceteri inde derivati, corpiris oeconomiam sustentantes, Succi cacochymi fiant, corrigi debent vel per alterantia vel per evacuantia.
[note: Alterantia.] XXXV. Alterantia sunt, quae partes Sanguinis vitiosas corrigunt, et temperant, deficientes restituunt, abundantes, aliarum additione, ad debitam proportionem reducunt, et ita Sanguinis aequabilem fermentationem, omnemque Succorum debitam ad se invicem proportionem reparant.
[note: Absorbentia] XXXVI. Unde si vitiosum aliquod acidum, v. g. Sal peccat in Scorbuto, vel Malo hypochondriaco, illud alteratur nunc aoforbendo per Martialia, nunc corrigendo et invertendo per alcali volatile Cochleariae, Nasturtii, Armoraciae, similiumque diligenter [note: Temperantia.] usurpatorum; nunc temperando denique per usum Lactis, acrimoniam omnem, in specie salsam, diluentis atque edulcorantis.
[note: Acida et alcalia.] XXXVII. Primatum ergo inter alterantia obtinent acida et alcalina, nunc oleosis temperata. Sicut autem non acidum aut urinosum peccat simpliciter in morbis, sed ex principiorum minutorum coalitu specificus cuique adiunctus est sapor, ita etiam non solum ad contraria simpliciter, sed et ad specifica et appropriata, singulariter speciali causae peccantis vitio opposita, simul respiciendum est.
[note: Praecipitantia.] XXXVIII. Absorbentia, praecipitantia vulgo dicta, in genere fermentantes aut vitiose effervescentes humores sui miscela [orig: miscelâ] compescunt, et ut plurimum acidum destruendo, motum omnem fermentativum supprimunt: atque ita simul ipsarum vitiosarum et heterogenearum partium exclusionem, imo earundem a reliquis separationem, faecumque ad fundum
page 270, image: s282secessionem valde promovent; ut hae sero involutae vel per urinam, tunc coctam dictam, vel per sudorem, etc. eliminari queant.
[note: Febrifuga.] XXXIX. Sic namque febrifuga, in specie fixa tam terrea, quam salia lixivialia, praecipitando febriles paroxysmos tollere dicuntur.
[note: Evacuantia] XL. Evacuantia denique sunt, quae id, quod p. n. in Sanguine et reliquis Corporis partibus reperibile et inalterabile, adeoque oeconomiae animali vel in quanto vel in quali inimicum est, per convenientia loca et cribra eliminant.
[note: Purgatio.] XLI. Evacuationes hae seu purgationes, uti fiunt per varia loca, alias a natura [orig: naturâ] per motus suos criticos demonstrata, ita nunc totius massae sanguineae universalis, adeoque totius quoque corporis, nunc certae cuiusdam partis singulari purificationi prospiciunt.
[note: Universalis particularis] XLII. Universalis purgatio fit per Vomitum, Secessum, Sudorem, Urinam ac Salivationem: Particularis instituitur per Clysmata, Apoplegmatismos, Errhina ac Sternutatoria.
[note: Vomitus.] XLIII. Vomitus fit, docente hoc in Cane vivo dissecto Rudbeckio Obs. Anatom. 20. In Messe aur. Hempsterhus. p. 332. quando primo Pylorus se contrahit, inde mox systole totius Ventriculi ab orificio inferiori ad superius, ac tandem Oesophagi ipsius, materiam effundentis sequitur. Ita ut omnis Vomitio contingat per spasmum, seu motum convulsivum Stomachi, oriundum ex laesione seu irritatione pylori, tamquam in Stomacho rectoris, facta [orig: factâ] a Medicamento assumpto. Cum hoc Stomachi convulsivo motu in vehementiori conatu simul convellitur Pyloro continuum Ieiunum, adeoque suos contentos liquores sursum regurgitare facit: convelluntur simul Thoracem stringentes Musculi, ex connexione nervorum stomachalium cum
page 271, image: s283intercostalibus. Unde omnia tam Stomacho, quam Intestino duodeno et ieiuno, vicinisque locis, etiam pectori pertinacius inhaerentia, per vehementem istam contractionem, quasi per vim expelluntur. Proin Chronicis in Morbis, inprimis ex Stomachi vitio oriundis, hinc et Pectoris, tandemque malignis Affectibus, e contagio contractis, sed tantum in principio, succurrit Vomitus.
[note: Vomitoria.] XLIV. Vomitoria omnium optima ac tutissima suggerit Antimonium, in forma [orig: formâ] tam liquida [orig: liquidâ] quam sicca [orig: siccâ] praescribendum. In liquida [orig: liquidâ] quidem vel sub forma Sapae, paratae ex Infusione Vitri Antimonii pulverisati in s. q. Musti recentis, vel Succi Cydoniorum; hinc filtratione et ad consistentiam Roob liquidioris inspissatione, dosi gr. x. XV. etc. vel sub forma Syrupi et Vini emetici, e. g. rum. Croci metall. l. Mercurii vitae, vel Vitri Antimonii q. v. (gr. iv. v. adxii.) infund. in Vino Rhenano, stent in loco tepido per noctem, mane probe Liquor filtretur. Dosis 06. ad 06???. aut 06i. in robustissimis. In forma sicca, rum. Tartari emet. Myns. gr. ii. iii. ad iv. Salis Abs. gr. vi. Sacch. albiss. q. pl. Misce, detur pro dosi matutina [orig: matutinâ] cum regimine diaetae capienda. Praeter Antimonialia tamen etiam alia blandiora habentur emetica, v. gr. Radix Ipecacuanhae, Aquae flor. Acaciar. cocta, et alia. Vide Materiam Medic. atque Syllabum Medicament. Zuingeri.
[note: Purgantia.] XLV. Quod si artis ope varia recrementosa per alvum reiciantur, purgationis nomine in specie venire solent, nam et natura sua sponte Diarrhoeas, nunc in statu sano ex mutato victu vel aere, praeservatorias, nunc in statu morboso criticas aut symptomaticas instituere consuevit, non absque felici eventu: imitetur ergo eam Medicus. Ceterum cum purgationibus, in specie vehementioribus, omnia fere in corpore turbari soleant, adeoque periculosa subinde
page 272, image: s284sequantur symptomata, ob id exacte consideret Medicus legitimam purgandi rationem, tam in acutis, quam chronicis Morbis, In morbis acutis purgandi methodum optimam praescribit Hippocr. S. 1. Aph. 21. 22. 23. 24. et 25. in quibus cocta medicanda esse docet, non cruda, nis materia turgeat. Quae medicationis vox non praecise ad purgationem restringenda est, sed etiam in genere omnem notabilem per secessum aut urinam aut sudores, evacuationem innuit, in quibus omnibus cum salutari Aegri successu instituendis necessario coctio prius exspectanda est; alias enim aut nihil evacuatur, utut totum corpus perturbetur, aut citra euphoriam aegri, potius cum nocumento, purgatio accidit.
[note: Similitudo a Musto.] XLVI. Scilicet sicut novella Cerevisia aut Mustum turbidum, et heterogeneis faeculentis particulis respectu Vini permistum, per quaecumque coletur instrumenta, eodem modo integrum transit absque faeculentiarum remanentia [orig: remanentiâ] aut sequestratione; (quod tamen fermentando depuratum ab excrementitiarum aut heterogenearum faecum separatione, et quasi praecipitatione, clarum transit per colatoria, et faeculentias omnes post se relinquit ac seponit:) ita quamdiu faeces recrementosae massae sanguineae per fermentationis motum separatae, aut alio modo praecipitatae non fuerint, tamdiu nihil vitiosi separatim excerni, aut per quaecumque cribra seiungi potest, cum invicem et homogenea et heterogenea permista sint.
[note: Non in omni morbo purgandum.] XLVII. Non igitur in omni Morbo purgandum esse dicit Hippocrates, sed per rerum nonnaturalium usum respiciendum, ut in statu isto proportionata conserventur. Dum vero ab iis secretis et per so exsistentibus nos laedi affirmat, h. e. ab iis intemperatis, et unum alterum praeponderantibus, quid aliud faciendum monstrat, quam ut potentiam istam
page 273, image: s285excedentem corrigamus et imminuamus, vel si quae deficit, additione similis augeamus, eamque denuo harmonicam et proportionatam reddamus, h. e. morbosas eas naturas ac potentiam non abusive phlebotomandas aut nocive purgandas, sed contemperandas et concoquendas; adeoque per sapores vel potentias specifice oppositas corrigendas esse. Conf. Discursus Beccheri in Phys. Subterran. L. 1. §. 5. cap. 1. pag. 366.
[note: Cruditatis effectus.] XLVIII. Est scilicet humorum evacuandorum cruditas, i. e. particularum heterogenearum sanguinis talis status, quo Sanguini intime permistae, imperfecte tamen unitae, naturalem eius fermentationem turbant, et in effervescentias febriles humores concitant; id quod inprimis fit ab acido vitioso, intime talia concentrante, et simul heterogenea invicem sociante.
[note: Coctio.] XLIX. Coctio contra est acidi huius per alcali saturatio, et particularum heterogenearum separatio, atque a reliquis particulis per fermentativum motum praecipitatio, ut ita recrementa et hererogenea Salia, ceu effeta, instar cuiusdam capitis mortui a sero tamquam alimenti pariter ac excrementi communi vehiculo, imbibita, per certa Viscerum cribra et quasi filtra secerni, et hinc per naturae consuetas vias evacuari possint.
[note: Criticae solutiones.] L. Propterea etiam criticae morborum Iudicationes, sive per evacuationem, sive per metastasin fiant, non nisi in Statu morbi, cocta [orig: coctâ] iam, separata [orig: separatâ] et praecipitata [orig: praecipitatâ] omni excrementorum turba [orig: turbâ] per certa loca, ceu appropriata cribra et filtra, accidunt, numquam in principio. Unde non nisi simili in statu ad eius prudentem imitationem, quascumque instituere debemus eradicativas, quas vocant, evacuationes.
[note: Iudicium Urinarum.] LI. Exinde enim et Urinarumiudicium
page 274, image: s286desumendum, quae in acutorum principio, non secus ac frequenter in Chronicis, sunt clarae et pellucidae, tenues, plus minus tinctae; in praecedente autem Morbi incremento sunt turbidae, crassae, et in Statu omnino copiosis sedimentis, ceu faecibus, fundum matulae petentibus, saturatae; unde illae priores crudae, hae posteriores coctae dicuntur. Hinc sicut Pulsus manifestat statum Sanguinis fermentativum, eiusque motum; ita Urina monstrat statum Sanguinis ex dicta fermentatione resultantem, secundum puritatem inprimis et impuritatem.
[note: Quid agendum in malignis.] LII. In malignis et acutis Affectibus non aeque hoc observari potest, quin potentibus et appropriatis sudoriferis mox in principio insistendum, ut eliminetur in tempore fermentum malignum, ne una cum spiritibus iam inquinatis totus Sanguis tandem simul corrumpatur, habita ratione maioris vel minoris effervescentiae in Sanguine.
[note: In chronicis] LIII. In chronicis vero Morbis, ex Ventriculi errato inprimis supervenientibus, purgatio successiva per epicrasin operans, mitioribus remediis blandis aloeticis instituta fere locum habet, interpositis subinde alterantibus et specificis, ac praemissis debitis Vomitoriis.
LIV. Quod si vero aliquando fortius purgandum, aut si etiam ad praeservationem morborum certo tempore, verno vel autumnali, idem agendum sit, ad praecavenda symptomata graviora, Tormina inprimis et Abdominis pathemata, praemittenda prius sunt digestiva, seu cruditates praeparantia, horum nempe acrimoniam, in specie acidam, temperantia, et visciditatem incidentia, ut ita facilior et minus molesta fiat purgatio. Hunc in finem conveniunt salsa temperata, ut sunt Tartarus vitriolatus, Sal armoniacum, Sal digestivum hypochondriacum,
page 275, image: s287Sal Absinthii, etc. quibus subinde aut Lapilli cancrorum, aut Corallia praeparata, aut simile quid, ad infringendum magis acidum addendum est: sicut ad hoc ipsum dulcificandum in Hypochondriacis et Quartanariis martialia et saturnina specialius conducunt.
[note: Locus purgationis.] LV. Locus expurgationis sunt Intestina, in quibus cum non praeexistant ea, quae excernuntur (vix enim capiendis sufficerent eis, quae interdum una [orig: unâ] purgatione validiore prodeunt0 eo feruntur ex massa [orig: massâ] sanguinea [orig: sanguineâ] per ductum cholidochum et pancreaticum, quibus natura tunc temporis quasi abutitur; unde et quae excernuntur, frequentissime flavendine tincta conspiciuntur.
[note: Viae secretionum.] LVI. Probabilis tamen admodum Pechlini videtur sententia Tr. de Purg. c. 36. non his solum viis eructari excernenda in Intestina, sed simul etiam per parvos tubulos, intimae Intestinorum membranae affixos, glandulasque miliares post intimam Intestinorum membranam sitas, in dictos tubulos se exonerantes, recrementa varia ex Sanguine secreta in Intestina deponi.
[note: Purgantiae non stricte ad Intestina pellunt.] LVII. Non autem stricte ad Intestina determinata est purgantium operatio: nam dum Sanguinis circulo per corpus rapitur vis medicamentosa purgantis, hoc ipso pro adiuncta [orig: adiunctâ] sibi facultate simul, nonnihil vel diaphoretica [orig: diaphoreticâ], vel diuretica [orig: diureticâ], etc. ut et pro certa [orig: certâ] sordium expurgandarum a medicamento facta [orig: factâ] colliquatione et alteratione, ac ipsorum Viscerum constitutione varia [orig: variâ], nunc per Urinam, nunc per Sudores, nunc per Salivationem, sequitur cathartici operatio; unde et acriora purgantia in Viris venerem stimulant, in Mulieribus menses proritant.
[note: Purgantia vera non dantur.] LVIII. Equidem optandum esset, ut darentur vera Purgantia, h. e. quae sordes solum
page 276, image: s288excrementitias, aut heterogenea quaecumque praeternaturalia, e corpore eliminarent, citra utilium nutritivorumque succorum corruptionem simultaneam, et depravationem. Verum, quae vulgo purgantium nomine veniunt, non sunt talia, sed sub blandiente nomine virulentiam nocivam, plus minus validam, gerunt absconditam; unde (1) Sanos ac aegros utplurimum aequaliter vexant: (2) Tot sordes stercorum forma [orig: formâ] ad 30. 40. imo 50. sedes evacuant, quas citra praesens vitae periculum in corpore subsistere impossibile esset: (3) Aegri qui ex legitima purgatione deberent secundum Hippocratem levari, insigniter saepius ab iis debilitantur: (4) Morbis nihilominus sub antiqua [orig: antiquâ] contumacia [orig: contumaciâ] persistentibus, cum nullis purgantibus simpliciter curari queant: Tetra (5) inferunt quandoque symptomata, Tormina abdominis spasmodica, subinde in manifestas Convulsiones terminantia: Ac (6) pernitiosa interdum succedens Hypercatharsis, non obscure malignitatis nocivae et virulentiae ea arguunt: Unde et (7) additis correctivis tam studiose corrigenda sunt. Inprimis autem violenta purgantia diversa [orig: diversâ] virulentia [orig: virulentiâ] et fermentativa [orig: fermentativâ] colliquatione promiscue tam recrementosos quam alimentitios corporis sucos resolvunt et colliquant, et quas non inveniebant sordes, corrumpendo nempe sucos tales efficiunt, nisi eorum virulentiam robustior paulo Stomachus, ratione succi fermentativi acidi, plus minus correxerit.
[note: Mercurii effectus] LIX. Simili sc. ratione atque Mercurius, vel inunctus vel assumptus, etiam sanissimos, non secus ac Lue venerea [orig: venereâ] infectos, vexat, resolvendo nutrimentum corporis chylosum seu spermaticum, et colliquefaciendo hoc ipsum, in formam muci salivalis (cum quo tamen et sordes quaecumque, v. gr. in Scabie, in specie venereo contagio alteratae, una
page 277, image: s289evacuantur) copiosissimi transmutat; ita et purgantia simili ratione in sordes transmutant stercoreas, quicquid ipsis obtigerit.
[note: Purgantium applicatio et operatio varia.] LX. Utut enim variis modis corpori applicari soleant purgantia, externe pariter et interne (nam odore tenus hausta simili ratione ac venis infusa purgant) tamen duplici modo inprimis operantur, vel irritando, et acrimonia sua pertinaciter vellicando Intestina. Unde non tantum horum spasmi et violentae contractiones, indeque propulsiones excrementorum sequuntur, vel simul etiam hiantia in ea orificia pororum, Cholidochi et Pancreatici, item glandularum miliarium, simul vibrata, irritata et vellicata, eructant uberius sua contenta. Nam hac ratione resinas caute propinandas suadent Practici, ne adhaerendo visciditate aliquali Intestinis Hypercatharsin inferant, continuis acribus punctionibus.
[note: Per fusionem.] LXI. Vel secunda ratione operantur, sanguinem et ipsi inhaerentes partes, aut inde derivatos sucos certo modo fundendo et fermentando, ac simul colliquefactione in corruptelam resolvendo; unde sordes tam variae, etiam non praeexistentes, post purpans assumptum in corpore generantur, et excernuntur. Sub hoc tamen motu, quiquid heterogeneum est in Sanguine, et a vitalitate proscriptum, facilius alteratur, et consequenter eicitur, quam quod [note: Per odorem.] magis vitale ac utile erit. Nam hac ratione sub parva miasmatis fermentativi mole, odoribus per nares hausta [orig: haustâ], purgantia aeque operantur, non secus ac quorum resinosae essentiae venis infusae, immediate sanguini permistae fuerint.
[note: Purgantia sunt acria.] LXII. Omnia sc. Purgantia acrimoniam habent volatilem insignem, utut faucibus non semper aeque perceptibilem, quae in Vegetabilibus fundata videtur in sale volatili oleoso urinoso acri, unde ratione
page 278, image: s290adiuncti olei fere omnia exacte amaricant, indeque visciditatem insignem adiunctam habent proprie dicta laxativa; in Mineralibus vero vis laxativa in textura [orig: texturâ] sulpurea [orig: sulpureâ] vitriolica [orig: vitriolicâ], aut Sulpure acri volatili quasi arsenicali, radicata est.
[note: Acida destruunt vim purgantium] LXIII. Hinc enim omnia acida destruunt Vegetabilia purgantia varia omnino, item salia fixa, v.gr. Sal tartari corrigit Purgantia, quatenus emendat eorum oleum, et inde natam visciditatem, colliquefaciendo texturam resinosam purgantis, tollit: sicuti etiam fermentatio purgantium eadem mitigat, ferociamque nonnihil domat. In Mineralibus vero ea, quae figunt Sulpur volatile, quae inter eminet Nitrum, tollit eorum v. g. purgantem Antimonii malignitatem, eamque saluberrime diaphoreticam reddit.
[note: Hypercatharsis vim purgantis prodit.] LXIV. Confirmatur Purgantium operandi ratio per ea, quae Hypercatharsin sistunt, qualia sunt non praecise adstringentia, sed inprimis diaphoretica fixa et opiata: illa corrigendo fermentationem vitiosam inductam, et sudorum forma eiciendo tam fermentum purgans, quam alteratas ab eo partes; quod faciunt v. gr. Antimonium diaphoreticum, Spiritus theriacalis camphoratus, C. C. sine igne ppt. Terra sigillata, etc. Haec vero, opiata scilicet, sensum irritationis in Intestinis aliisque locis tollunt, et Spirituum animalium impetum, praetereaque quascumque humorum motiones sistunt, unde pacata semper quies.
[note: Purgantia agunt in liquida corporis.] LXV. Promiscue ergo agunt Purgantia in corporis nostri partes liquidas, tam utiles quam vitiosas; et exinde ruit sponte divisio purgantium in Cholagoga, Phlegmagoga, Hydragoga, et Melanagoga, cum unum alterumve purgans loco omnium sufficiat, utut pro circumstantiarum variarum ratione nunc hoc nunc istud, nunc debilius nunc fortius purgans eligendum sit, experientia [orig: experientiâ] inprimis magistra [orig: magistrâ].
page 279, image: s291
[note: Selectio purgantium]. LXVI. Pro morborum quoque varietate solet interdum aliqualis selectus Purgantium institui, quatenus sub virulentia [orig: virulentiâ] laxativa [orig: laxativâ] in quibusdam vis specifica, causae morbosae alterativa, est recondita, qua ratione Helleborus niger praeter virulentiam laxativam, etiam specialem habet vim contra Affectus melancholicos, Rhabarbarum ad Affectus renales, Mercur. dulcis contra Virus Gallicum, etc.
[note: Eorum effectus varius.] LXVII. Prout autem plus minus erunt efficacia seu virulenta, etiam magis vel minus sanguinem, et mediante eo forsan etiam Corporis continentes ac solidas partes afficiunt: Unde triplex corporis regio a Veteribus in purgationis negotio asserta, postquam cum Sanguinis circulo non bene conveniebat, saltem quoad maiorem vel minorem purgantium efficaciam intelligenda venit. Scilicet res ita se habere videtur; si variae faeculentiae in Intestinis stabulent, aut uberior Bilis vel Succi Pancreatici adsit proventus, haec commode lenioribus Purgantibus citra corporis commotionem exturbari et quasi abstergi possunt.
[note: Humores naturam ducem sequuntur.] LXVIII. Quid si craseos Sanguinis laesio ex heterogenearum particularum miscela [orig: miscelâ], harum evacuationem postulet, modo aptae redditae sint, ut eliminari queant, idque mediante coctione seu separatione et praecipitatione, tum eo ducendo pellendae erunt, quo natura, i. e. Sanguis et Spiritus, atque corporis ratio et consuetudo, ac sordium ipsarum conditio postulant.
[note: Turbandus sanguis in purgatione.] LXIX. Quod si purgare velimus, turbanda quidem erit nonnihil massa sanguinea per medicamentum, sed non nimium perturbanda, ut saltem id quod magis nocivum est, citra succi nutritivi insigniorem corruptelam detrahatur; sicque aliquot solum sedes, non vero quae per decades numerari queant, procurentur.
page 280, image: s292
[note: Sudor et Urina.] LXX. Alias propria Sanguinis et totius Corporis systematis purgamenta sunt Urina et Sudor; per secessum quae fiunt evacuationes, saltem Stomacho et Intestinis evacuandis, et ex digestione prima necessariis faecibus emittendis a natura proprie dicatae sunt.
[note: Sudor purificat.] LXXI. Sudor profecto unicus, isque moderatus, magis purificat et totam massam sanguineam, et universum Corporis habitum, quam decem forte purgationes. Ast in chronicorum curatione, quae per Urinam fit evacuatio, utplurimum convenientissima esse solet.
[note: Formulae purgantium] LXXII. Cui ergo moderatum, sed sufficiens Purgans sub pulveris forma [orig: formâ] placet praescribere Adulto, sequens exempli loco esse poterit. rum. Crem. tartari 02. Radic. Ialapp. gr. xxii. ad xxx. Olei destill. Anisi. gtt. ii. M. pro pulvere. D. pro dosi. Quod si Pilulae praescribendae sint: rum. Extr. panchym. Croll. gr. xii. Gum. ammoniaci in Aceto sol. ???. Scamm. Sulpurat. Extr. troch. alhand. aa. gr. i. C. s. q. Elix. propr. vel Tinct. Tart. f. Pilulae, d. pro dosi. Quando gratae Potiunculae aut Emulsionis forma magis arridet; rum. Resin. Scammon. vel Ialapp. ???. Spir. Anis. 01iii. solutis adde Iulepi rosat. vel Syrupi Viol. 04i. d. ad Vitr. pro dosi exhaurienda [orig: exhauriendâ] mane. Vel rum. Resin. sive Magist. Ialappae gr. viii. ad decem, tere probe cum Seminibus Melonum, aut Persicorum, aut cum Nucleis Amygd. dulc. hinc cum Aqua [orig: Aquâ] aliqua [orig: aliquâ] appropriata [orig: appropriatâ] admista [orig: admistâ] fiat l. art. Emulsio, edulcoranda cums. q. Rotularum manus Christ. simpl. et detur pro dosi, mane ieiuno Stomacho cum regimine diaetae potanda. Alias Resinae optime Vitelli ovi pauxillo solvi, ac addita [orig: additâ] aqua [orig: aquâ] appropriata [orig: appropriatâ] in Emulsionem redigi possunt.
[note: Purgantia mane sumenda.] LXXIII. Assumenda autem sunt Purgantia ieiuno Stomacho, ne cum cibo, aut paulo ante, vel etiam
page 281, image: s293post eum propinata, Chylum corrumpant et inficiant, huncque ita scoriarum forma [orig: formâ] eliminent. Sequatur lenis motus pro faciliori distributione et operatione, sed non nimius, ne sudorem ciendo exclusa purgationum miasmata citra effectum transeant.
[note: Diuresis.] LXXIV. Naturalissima post eam, quae per alvum fit evacuatio, est per Urinam, qua [orig: quâ] latex totius corporis aquosus superfluus, qui antea pro vehiculo alimenti inserviebat, nunc ceu vehiculum excrementi reicitur, et Lixivii salsi volatilis forma [orig: formâ] sordet, Salinas praeternaturales ex Massa sanguinea, aliaque huic permista recrementa, v. g. Pus pleuriticorum, vel etiam suppuratorum Pulmonum evacuat: aut ex Abscessibus vel Ulceribus artuum purulentam materiam; simulque ex primis viis Salia vitiosa sub Urina potus [orig: potûs] excernit.
[note: Eius usus.] LXXV. Utut autem variis succurrat Affectibus Diuresis, eaque optima et blandissima sit purificandi Corporis contenta ratio, tamen specialius in chronicis, seu, ut alias vocantur, tartareis morbis, conducit, v. g. in Malo hypochondriaco, Scorbuto, cognatisque Affectibus, item Ictero nigro aut flavo, Arthritide, Hydrope ascite et Anasarca.
[note: Acidularum vis.] LXXVI. Nam et Acidulae chronicorum et contumacium Affectuum debellatores, praeter substantiam minerae Martis, qua [orig: quâ] acidos et vitiosos sapores in primis viis destruunt, specialiter diuretica [orig: diureticâ] virtute, qua [orig: quâ] potenter pollent, sunt salutares. Exserunt autem virtutem suam diuretica in specie vi salina [orig: salinâ], eaque salsa [orig: salsâ], qua [orig: quâ] ad Nitri naturam accedunt: nam et Bufones ac Lumbrici ex Regno animali potissima diuretica, a salsedine ad nitrosam naturam inclinant, et diuretica vegetabilia legitime calcinata Sal diureticum salsum relinquunt, et mineralium aciditates diureticae
page 282, image: s294in primis viis in salsum saporum correctae, vim diureticam exserunt.
[note: Diuretica varia.] LXXVII. Equidem non levis est varietas inter diuretica, quas inprimis recenset Helmont. Tr. de Lithias. cap. 5. §. 17. Primatum tamen obtinent ex animali Regno Lumbrici per putrefactionem praeparati; ex vegetabili vero Terebinthina et iuniperina, in specie Malvaticum iuniperinum; ex minerali tandem nitrosa; quo pertinet inprimis Spiritus urinosus, Clyssus dictus, volatilis, ex Tartaro et Nitro per retortam tubulatam destillatus.
[note: Transpiratio] LXXVIII. Cum autem continuo et copiose transpiret corpus, et ex pectorevapor exhalet insensibiliter, nil mirum est, si tanta sit Transpirationis necessitas, ut ex impedita [orig: impeditâ] eadem oriantur Morbi, et ex eadem aucta [orig: auctâ] in formam Sudoris manifesti iidem curentur.
[note: Sndor.] LXXIX. Fit Sudor, quando Sanguis ex quacumque causa, v. g. a calore ambientis intenso resolutus et quasi liquefactus, crebrius per Cor transit, et rapidiori circulo per totum corpus pellitur; unde successive magis magisque in praecordiis rarescit et ab aere attenuatus incalescit, magisque effervescit; et sic pulsus magnus, celer et frequens, alias [orig: aliâs] undosus dictus, supervenit. Attenuatur simul aquosus eius latex, sanguinem naturaliter diluens, et ita facilius et copiosius dissolvit et imbibit Salia, fermentativo motu ex sanguine separata, una [orig: unâ] cum aliis praeternaturalibus recrementosis particulis. Dum itaque Salinus magis cum Sanguine circulatur per partes solidas, salso isto lixiviali sapore mundificat, eas abstergendo ab omnibus sordibus, sub nutritione privata [orig: privatâ] preternaturali interdum coacervatis. Interea, quidquid sub circulari Sanguinis, eiusque serosi laticis motu defertur simul in vasa capillaria una [orig: unâ] cum
page 283, image: s295[note: Eius productio.] fibris nerveis et intertextis glandulis, miliaribus a Modernis dictis, Cutim contituentibus, penetrat in dictas glandulas, tunc propter fibrarum nervearum relaxationem ex calore ambientis patentiores et spongiosiores redditas, donec ita successive guttularum, licet minutissimarum, forma [orig: formâ] tandem plane extra corpus eiciatur. De Glandulis miliaribus Steno et Malpighius videantur. Nam propter ambientis calorem, indeque resolutas fibras nerveas, et ita patentiores redditos meatus ac poros, tam vasorum capillarium, quam glandularum istarum, succedit inprimis Sudor, qui alias occlusis poris haud efflueret, sed potius loco eius per Urinam fieret secretio et evacuatio.
[note: Commoda.] LXXX. Adeo ut ex dictis universale sanguinis purificativum et partium solidarum, inprimis mollium, abstersivum, et cutis corporisque peripheriae mundificativum sit Sudor. Praeterea omnes Sanguinis grumescentiae aliaeque coagulationes, omnes humorum stagnationes tolluntur, et quicquid exotici fermenti Sanguini permistum fuerit, huius beneficio evacuatur.
[note: Administrandiratio] LXXXI. Sed quoad legitimam sudoris administrandi rationem, imitanda provida natura, non nisi in fine v. g. Paroxysmorum febrilium intermittentium, aut in fine Status [orig: Statûs] in continuis, ubi quodammodo iam deferbuerit Massa sanguinea, Sudores pellendi sunt, nisi malignitas aliud suadeat.
[note: Sudorifera interna.] LXXXII. Sudorifera ergo remedia interna erunt, quae praeter ambientem calorem, sanguinem resolventem, aut praeter validum motum, eundem in rapidiorem circulum cogentem, humores resolvere, attenuare et liquefacere magis poterunt. Cum vero consistentia Sanguinis effective ab acido eius occulto dependeat, ob id sudorifera erunt vel alcalia,
page 284, image: s296inprimis volatilia, hinc et fixa positive sudorem prolicientia, vel terrea acidum absorbentia, et ita privative ad Sudorem disponentia. Si ergo praescribendum sit sudoriferum in forma [orig: formâ] liquida [orig: liquidâ], sufficienter Sudor movebitur sequenti formula: rum. Aqu. Card. bened. 06???. Spiritus Sal. ammoniaci ???. Ol. destillat. Caryophyl. gt. i. l. ii. Syr. Fumar. l. Cortic. Aurant. 05. M. d. prodosi. Vel si pulveris forma magis placeat. rum. Magist. Antimon. diaph. C. C. s. Igne par. Salis Card. bened. aa. gr. xii. M. F. pulvis, hauriatur ieiuno Stomacho in vehiculo calido.
[note: Salivatio.] LXXXIII. Praeter dictas evacuandi rationes, etiam per copiosi Sputi salivalis reiectionem evacuatur causa morbifica sub varia [orig: variâ] Mercurii usurpatione, qui vel apparenter mortificatus in Mercurio dulci, aut Mercurio praecipitato quocumque, intus repetitis vicibus assumpto, post aliquot vomitus aut secessus Salvae copiosae viscidae et foetidae effluxum causatur.
[note: Mercurii usus.] LXXXIV. Vel idem vivus adhuc Mercurius extrinsecus admovetur corpori, nunc in Unguentis ex eodem, cum duplo vel triplo pinguedinis porcinae in mortario lapideo probe permisto, paratis; vel articulationibus maioribus Manuum et Pedum, vel ipsi Spinae dorsi illitis: nunc in suffitibus ex Cinnabari vulg. cum Benzoe, Styrace et similibus, quae Trochiscorum forma [orig: formâ] carbonibus ignitis iniciuntur, paratis, praemisso semper aliquot dierum Balneo Aquae dulcis tepido, pro meliori succorum evacuandorum resolutione et liquefactione.
[note: Et effectus.] LXXXV. Casus, ut multa alias, ita et hic remedium subministravit, dum Ulceribus cacoethis et malignis, in specie venereis, applicata cum Emplastris et Unguentis Mercurialia, copiosam salivationem, et hac mediante Affectus [orig: Affectûs] curationem procurarunt [orig: procurârunt]. [note: In variis morbis.] Unde primitus quidem soli Lui venereae dicatus fuit
page 285, image: s297hic Ptyalismus. Cum vero huic iuncti et alii Affectus simul levarentur, etiam ad plures chronicos et contumaciores Morbos, quorum causa morbifica in acido vitioso, inprimis in materia viscidiore, videbatur abscondita, idem fuit usurpatus, specialiter ad Scabies ferinas, ad Arthritides graviores, ad Epilepsias Adultorum confirmatas, etc.
[note: Operatio noxia.] LXXXVI. Equidem promiscue sub liquaminis salivalis forma [orig: formâ] evacuat Mercurius, ut supra monitum, simul tamen hoc ipso vitium peccans corrigitur et tollitur. Scil. Amalgama hoc liquidum, ut probabile esse asseritur a Becchero in Phys. subterranea, habet secum Sulpur volatile et subtile, acerrimum tamen in suo recessu, sicut sufficienter demonstrat Tackenius in Hipp. Chymico. Ratione huius partibus solidis nerveis in specie infestus est Mercurius, resolvitque horum nutrimentum proximum chylosum in liquamen aqueum subviscidum, quod frequentisfime per cribra Glandularum, inprimis maxillarium, tam superiorum quam inferiorum, ac Tonsillarum, quarum meatus optime valent transmittere talem sucum, transcolatur in Os; rarius vero per Glandulas pancreaticas eructatur in Intestina, quo casu per Diarrhoeam torminosam, interdum nonnihil cruentam, loco salivationis, evacuat.
[note: Hinc caute usurpanda salivatio.] LXXXVII. Cautus tamen merito apud Germanos huius mercurialis salivationis est usus, non tantum quod spissiores sint minusque fluxiles et tenues succi, oeconomiam eorum corporis gubernantes, quam Gallorum aut Italorum exsistunt. Sed in specie propter Scorbutum in oris septentrionalibus nimis familiarem, qui per usum Mercurii magis exasperatur. Et speciatim symptomata Linguae et Oris exulcerationes atque vacillationes Dentium, Gingivarum putredines, etc. vel solo incauto Mercurii usu supervenientia, sunt crudeliora.
page 286, image: s298
[note: Masticatoria.] LXXXVIII. Et hae fuere universales corporis Evacuationes. Sunt etiam quae particulariter salivalem lympham evacuant ex Glandulis huius excretioni destinatis, uti et ex Tonsillis et Membrana [orig: Membranâ] pituitaria [orig: pituitariâ] posteriore, ac consequenter ex ipsis locis vicinis, tandem et successive ex ipso Capite, a quo Apophlegmatizantia dicta seu Masticatoria, quorum hinc decoctum gargarisando feliciter usurpari potest, horum tamen evacuata materia tandem non nisi ex sanguine derivanda. Conveniunt autem inprimis in catarrhalibus capitis Affectibus, a Lymphae vitio oriundis, dum acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] volatili, velut radix Pyrethri, aut Zingiber aut Zedoaria, aut Nicotiana, aut Sinapi Semen, vellicant, mordent et pungunt membranas Oris, ac orificia vasculorum excretoriorum, simulque ulterius per ea penetrando resolvunt, quos ibidem inveniunt viscidos sucos; unde ex iis uberrima destillat Saliva in Os.
[note: Errhina et Ptarmica.] LXXXXIX. Eadem omnino est ratio, quando Nicotiana, aut radix Hellebori nigri, aut Pulvis radicis et florum Liliorum convallium, vel Maioranae folior. etc. vellicant Membranam pituitariam anteriorem Narium prope Os Vomeris vicinaque loca. Ex his enim etiam spissior paulo Lympha uberius sic elicitur, sive sine sternutatione hoc faciant Errhina, sive cum sternutatione idem praestent Ptarmica. Equidem [note: Eorum effectus.] utraque Naso saltem, non vero Oculo emungendo, et Coryzae succurrendo, atque lympham copiosam aut vitiosam eliminando, principaliter conducunt. Sed cum Sternutatio non nisi a Diaphragmatis ac reliquorum Thoracis musculorum convulsiva [orig: convulsivâ] contractione exspiratoria [orig: exspiratoriâ] fiat. ob irritationem sensibilissimae Narium membranae, ex connexione Nervorum diaphragmatici et intercostalis cum dictae membranae nervo sensorio; ob id et ad excitandos
page 287, image: s299Apoplecticos, Lothargicos, etc. non inutilis est Sternutatio. Quin et cum impetuose admodum tunc elidatur Spiritus, hincque Abdominis musculi violenter se stringant, ob id et ea, quae firmius aut Naribus, aut Faucibus, atque asperae Arteriae impacta sunt, simul eici facit, et ad Fetus ac Secundinarum exclusionem promptiorem non parum confert.
[note: Clysmata.] XC. Quae denique particulares corporis cavitates vel naturales, Intestina, Uterum, Vesicam, etc. vel praeternaturales Sinus et Fistulas, eluunt et expurgant, arte prius iniecta, Clysmatum generali nomine veniunt, quorum frequentissimus est ad alvum eluendam [note: Eorum utilitas.] usus. Intestinalium Clysmatum, utut substantia eorum materialis ultra Coli valvulam naturaliter adscendere nequeat, late tamen diffusa est utilitas, adeo ut tantum non omnibus Abdominis et Intestinorum pathematis, hinc et vicinis locis, Renibus, Utero, etc. tam in Adultis, quam etiam frequenter in Infantibus conducat. Altius tamen in corpus penetrant subtiliora et volatiliora eorum miasmata, unde non tantum ex Vino Aromatibus imbuto ebriosum Delirium observavit Rhodius Obs. 38. c. 1. Sed et a 04. Opii cum Clysmate iniecti Abortum excitatum esse notavit Salmuth. Cap. 3. Obs. 97. Per Clysma tamen e Vino Malvatico curatus fuit alius. Clysteres autem, quibus Aqua benedicta pro fortiore stimulo additur, interdum vomitus movent. In Clysmatibus tandem vim nutritivam esse, nondum [note: Clysma euporiston.] persuasi sumus. Euporiston ergo Clysma foret, v. g. rum. Flor. Chamomill. Samb. aa. m. i. Bacc. Iunip. 05. Sem. 4. carmin. an. 04i. coq. in s. q. Aquaesimpl. Colat. 06x. add. Elect. bened. lax. 06. Vitelli ovi num. i. Salis communis 04. M. pro Clysmate. Utut pro particularium Affectuum ratione delectus subinde habendus sit, sicut in Dolore Intestinorum scorbutico ex
page 288, image: s300Lacte Clysmata, in Dysenteriis ex Cancrorum iure parata, etc. commendari solent.
[note: Opii utilitas] XCI. Quod si Symptomata graviora peculiarem sui urgeant medelam, quae etiam per unicuique appropriata remedia optime perficitur, tamen omnibus iis in genere commode succurrit Opium; quod sicuti quoscumque spirituum motus, et humorum vitiosas effervescentias, atque praeternaturales excretiones sistit, ita et inde oriundis quandoque Symptomatibus periculosioribus cum successu renititur.
[note: Et, effectus.] XCII. Mirandus hic Opii et similium narcoticorum est effectus, qui tamen ex eo, quod spirituum motum impetumque sufflaminat plus minus, eorum volatilitatem et subtilitatem, indeque facillimam expansionem ac mobilitatem figendo quasiaut condensando, explicari potest; unde consequenter tam continentium quam contentorum reliquae motiones omnes naturales et praeternaturales cessant. Haec figendi potentia Opiatorum consistere videtur in principio eorum sulpureo, Sali volatili acri iuncto, adeoque secundum communia asserta potius in calore, quam frigore; cum et alia narcotica [orig: narcoticâ] vi praedita, ut Spir. vini, Carbones incensi, Gas liquorum effervescentium (quod est de natura quodammodo sulpureo volatili) ex dicto principio sulpureo efficaciam suam mutuentur. Unde et Sulpura mineralia fixa vi anodyna [orig: anodynâ], Archaei sedativa [orig: sedativâ], insigniter excellere dicuntur.
[note: Opium medicinabenedicta.] XCIII. Sed cum benedicta in Opio sit medicina, ut recte adhibeatur, tria sunt consideranda: (1) ut rite correctum, vel per digestionem cum alcalibus, vel per fermentationem, (quae praefertur a nobis utpote minori tempore et felicius procedens) citra castrationem per acida, usurpetur. (2) Ut constantibus adhuc nonnihil viribus legitimo tempore
page 289, image: s301adhibeatur, in Acutorum nempe solum incremento, quo symptomatum atrocitas mitigetur mature; non in statu, ne critici motus impediantur: in Chronicorum vero paroxysmis, saltem nimis exacerbatis, pro tollenda [orig: tollendâ] eorum ferocia [orig: ferociâ]. Et denique (3) numquam solum, sed debitis sociatum specificis, Affectuique simul appropriatis remediis, est in usum adhibendum, ne solo Opio palliando tantum morbos, horum vel recidiva, vel contumacia nimia, inducatur.
[note: Quae Helmontius urgeat.] XCIV. Hactenus ea, quae ex remediorum genere, materiali sui contactu et miscela [orig: miscelâ] operari solent, adeoque magis cognita sunt. Sed parvi haec facit Helmontius, qui solum idealiter, et per radii quasi diffusionem, citra materialem contactum, Spiritum insitum illuminando, specialiter in Stomacho operantia remedia, seu insigniora et magis potentia urget, eaque ex Metallis sub forma [orig: formâ] Sulpurum fixorum, in specie ex Vitriolo veneris, praeparanda iubet ac postulat. Sed idealis haecce eius hypothesis, sola [orig: solâ] imaginatione constans humana [orig: humanâ], atque in subiectis non rationalibus plane inconceptibilis, atque ideis Archaei seu Spiritus insiti superstructa, partim subtilitate sua [orig: suâ] nimia [orig: nimiâ], partim supra adductis et probatis, plane evanescit.
[note: Curae sympatheticae.] XCV. Huc tamen revocari possunt quodammodo Curae Morborum sympatheticae, seu magneticae et transplantatoriae: illae quidem, dum citra remedii cum parte laborante contactum, in distans fit Cura, quasi per certum consensum cum Parte affecta [orig: affectâ]; hae vero quando aegritudines transferuntur vel in animale, vel in vegetabile Subiectum, ut exinde sanetur corpus humanum.
[note: Exemplan] XCVI. Sic sympathetice Nasus corrumpebatur Bruxellis in Nobili, ob mortem Baiuli Bononiensis.
page 290, image: s302Pulvis Vitrioli Veneris in Sole calcinati curat Haemorrhagias, Vulnera et Ulcera cruenta in distans, modo sanguinem ex parte laesa oriundum contingat; vocatur ob id Pulvis sympatheticus. Et Persicaria per aquam frigidam tracta, Contusionibus gravioribus vel Ulceribus imposita, donec nonnihil intepuit, et inde, ut putrescat citius, in loco commodo sepulta, dictos defectus curat. Gladio, quo Vulnus fuit inflictum, sive cruento sive non cruento, applicatum Unguentum, quod vocant magneticum seu armarium, curatur Vulnus. Lac in prunas emulctum, ut Vaccae Ubera inflammat, ita mulieris ubera sterilescere facit; vel dum contactu Lardi aut Pomi per medium dissecti curantur Verrucae, mediante dictorum putrefactione. Eadem ratio est cum Clavis pedum. Sic quando in Phthisi, similibusque Affectibus recipitur Raphanus recens, excavatur, inque illum Urina immittitur, adaptato ei operculo suo, hinc sub stillicidio in terram collocatur, disparente Urina [orig: Urinâ] cessat Affectus.
[note: Curae transplantatoriae.] XCVII. Transplantatorie v. gr. curatur Panaritium intrusione digiti in felis aurem, River. C. 4. Obs. 19. et 63. Aut dum placentulae, ex Urina [orig: Urinâ] Icterici cum farina factae, a Cane esitatae, Icterum tollunt. Vel dum Podagra tollitur cum Sanguine et urina Aegri in Salices tenellas, vel Arboris radicem, transplantatis: vid. Timaeum a Guld. l. 5. Epist. 8.
[note: Operandi ratio.] XCVIII. In omnibus his Curis mediate certa portio Spiritus vitalis ex corpore Aegri decisa cum igne, sive cum Urina, seu cum Sudore, seu cum insensibili Transpiratione, separatur a toto, et in aliud subiectum transfertur. Haec enim omnia aliquid de Spiritu vitali, demunt, inestque iis participatio quaedam totius extra concretum naturale, ut loquitur Helmontius. Unde prout hic alteratur
page 291, image: s303diversimode, sequitur similis in corpore toto alteratio, plus minus tamen, prout vel citius, vel tardius ad omnimodam sui dissolutionem, ac interitum vel evanescentiam disponitur, et ita vel brevius vel diutius cum toto consensum sustinet.
[note: Mumia spiritualis.] XCIX. Mumiae spiritualis nomine venire solet his in casibus dicta Spiritus [orig: Spiritûs] vitalis portio, quae a toto separata sundamentum dictarum curationum constituit. Utut enim proprie spiritui insito tribui soleat haec differentia, ratione cuius est etiam differentia inter corpora violenta et naturali morte obeuntia; hoc tamen in casu promiscue sumi solent. Mumia haec, si sub forma effluvii subtilioris ex habitu corporis extrahi debeat, id mediante corpore tertio, Magnete dicto, fieri solet, sive ex Stercore humano cum Tenzelio hunc magnetem parare, in eius Medicina diastatica; sive cum aliis ex Stercore et Sanguine Hominis sani, aut ex Carne Hominis violenter interempti, desumere velimus.
[note: Philtra.] C. Pertinent huc Philtra vera, ad certam personam determinata, quorum vis in tali mumiali confermemptatione consistit, ut ad certum obiectum trahatur dilectio, ut recte loquitur Helmont. Tr. Magnet. Vuln. Cur. §. 27. et 28. h. e. in unione certa [orig: certâ] et arcta [orig: arctâ] Spiritus [orig: Spiritûs] vitalis mumialis unius subiecti cum altero, ut ita huius Spiritus transmutetur, et omnino subigatur ab ista [orig: istâ] mumia [orig: mumiâ]; unde sequatur propensio naturalis, et quasi raptus in illam personam. Sed haec pro excitanda [orig: excitandâ] saltem curiositate in his abstrusioribus sufficiant.
[note: Saepe morbus Arte gravior.] CI. In omnibus Curationibus non raro plus Arte medica [orig: medicâ] velet gravius Malum; unde saepius necesse est, ut mature artificiosa [orig: artificiosâ] coniectura [orig: coniecturâ] cognoscat Medicus, an et quomodo curabilis sit Affectus?
page 292, image: s304adeoque et eventum morbi, et tempus atque modum illius artificiosa [orig: artificiosâ] Prognosi eruat. Neminem autem prognostico relinquat, quia numquam omnia adeo manifesta esse possunt circa Aegros, ob specialem uniuscuiusque Individui Idiosyncrasiam; quin interdum huius ratione miracula in Medicina fieri videantur, et ii, qui conclamati putantur, praeter spem convalescant, quemadmodum hoc Practici omnes experientia [orig: experientiâ] non una [orig: unâ] satis superque testari possunt.
[note: Methodus medendi.] CII. Omnia igitur hactenus circa Therapiam dicta non male sequentibus praeceptis compendiose includi commode posse iuxta Waldschmidium, credidimus. Ante omnia proin Methodus medendi per certas Indicationes invenire docet media, quibus amissa corporis humani sanitas restitui possit. Atque suffulta est Ratione sana [orig: sanâ] et Experientia [orig: Experientiâ], quarum illa fundatur in Iudicio, omnia circa aegritudines contingentia phaenomena, omnesque circumstantias probe examinandi, naturamque, virtutes et effectus remediorum exacte ponderandi, ac demum conclusionem de curationis modo instituendi: haec vero nititur observationibus rerum in his aut illis subiectis aegrotantibus visarum, quibus ratio et iudicium confirmari potest.
[note: Indicatio.] CIII. Indicatio est ostensio Remediorum sive Auxiliorum ad sanitatem restituendam necessariorum. Respicit autem Morbum ipsum, Morbi causam, Symptomata urgentia et Vires; quae totidem sunt Indicantia, atque praesidium aliquod, quod Indicatum eapropter appellatur, instituendum postulantia.
[note: Divisio.] CIV. Omnia haec dividuntur in curatoria, praeservatoria, mitigatoria et vitalia. Indicatio curatoria petitur a Morbo, tamquam Indicante curatorio, cuius Indicatum curatorium est remedium sive auxilium, Morbum tollens. Indicatio praeservatoria petitur a
page 293, image: s305causa [orig: causâ] morbi, tamquam indicante praeservatorio, cuius Indicatum praeservatorium est Remedium causam illam destruens. Indicatio mitigatoria petitur ab Indicante mitigatorio, nimirum Symptomate urgente, cuius Indicatum mitigatorium est remedium, quod urgens illud, sive grave Symptoma mitigare potest. Denique Indicatio vitalis pecitur ab Indicante vitali, sive viribus debilitatis, cuius Indicatum vitale est remedium confortans, roborans, Spiritus deperditos refocillans.
[note: Therapeuticae partes.] CV. Itaque Therapeutica Medicinae pars dividi recte consuevit in Methodum medendi et Materiam medicam, quae posterior autem, tamquam pars suppeditans auxiliorum medendi silvam, s. farraginem omnis generis praesidiorum, subdividitur in Chirurgiam, Pharmaciam ac Diaetam Aegrotantium.
[note: Chirurgia.] CVI. Chirurgia est ea Therapeuticae Medicinae pars, quae artificiosa [orig: artificiosâ] manuum opera [orig: operâ] corporis humani Morbis, praecipue externis, mederi docet. Ad quam proin actionem tria requiruntur, 1. Agens. 2. Subiectum patiens. Et. 3. Instrumenta, quorum adminiculo fit Actio.
[note: Chirurgi requisita.] CVII. Agens vel Actor est Chirurgus, sive Operator, qui manuales actiones ad comparandam Aegro sanitatem perficit. In hoc C. Celsus et alii requirunt, ut manu praeditus sive instructus sit expedita [orig: expeditâ], strenua [orig: strenuâ], stabili seu firma [orig: firmâ] ac robusta [orig: robustâ], numquam intremiscente, eaque non minus sinistra [orig: sinistrâ], quam dextra [orig: dextrâ] promptus, acie Oculorum acri claraque, animo intrepidus, iudiciosus, Anatomiae peritus, non temerarius, attamen immisericors, sic ut sanare velit eum, quem suscepit curandum, non ut clamore eius motus, vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus quam necesse est, secet.
[note: Subiectum.] CVIII. Subiectum patiens est corpus humanum, cuius partium singularum structurae, situs, atque
page 294, image: s306connexionis exactissima in Chirurgo perfecto requiritur notitia, non tam ex Libris Anatomicorum, utcumque diligentissime lectis, quam ex frequenti Cadaverum sectione et inspectione haurienda,
[note: Instrumenta] CIX. Instrumenta Chirurgica dicuntur, quorum adminiculo operatio perficitur; quibus addi solent a prudentibus Iatro-Chirurgis Locus ad operandum aptus, Lumen, Vestitus, Ministri, et Adstantes.
[note: Eorum species.] CX. Instrumenta quamplurima Chirurgis sunt necessaria, inter quae tamen praecipue numerantur v. gr. Acus pro deponenda [orig: deponendâ] Cataracta [orig: Cataractâ], Bracheria pro Herniis, Cannulae variae, Catheteres, Culter rasorius, et falcatus, Cauteria, Cochleare ad Uvulam relaxatam, Circuli uterini, Dentiscalpia, Fasciae omnis generis, Ferulae, Forcipes omnis generis, Hamuli, Instrumenta pro Trepanatione, pro Lithotomia, Herniotomia [orig: Herniotomiâ], Paracenthesi, Lanceolae diversae, Metrenchyta, Oris speculum. Pelicanus, Rostra diversi generis, Scalpelli omnivarii, Scalpra, Specilla, Styli, Siphones, Novacula, Volsellae, Uncini, Habenae, vectes trifidi, Panni, Panniculi linei, Spongia, et plurima alia.
[note: Locus.] CXI. Locus ad operationes et deligationes Chirurgicas feliciter praestandas is est aptissimus, adeoque seligendus, in quo Aeger a frigore, ventis, aestu, [note: Lumen.] et aura [orig: aurâ] qualicumque nociva [orig: nocivâ] immunis exsistit. Lumen quoque tale in loco Operationis esse debet, cuius [note: Vestis.] ope Chirurgus accurate videre queat partem, quam tractare suscepit. Sed et Vestis Operatoris ita comparata sit, ut nullum in operando impedimentum afferre queat.
[note: Adstantes.] CXII. Praeterea Adstantes et Ministri oportet ut sint alacres, expediti, taciti, ad Opewratoris monita et desideria attenti, suique officii exsecutores prompti; [note: Operator.] sicque Aegrotantibus neque ingrati, neque molesti.
CXIII. Denique Chirurgus ipsemet susceptam
page 295, image: s307Operationem noverit expedire celeriter, tuto, et minimo, quantum fieri potest, cum dolore Aegrotantis.
[note: Operationes Chirurgicae quinque.] CXIV. Operationes Chirurgicae praecipuae sunt quinque, Synthesis, Diorthosis, Diaeresis, Exaeresis, et Deficientium restitutio; ad quas dein plures adhuc aliae minus principales referuntur.
[note: Synthesis.] CXV. Synthesis, *so/nqes1is2, est Operatio chirurgica, qua [orig: quâ] partes corporis solidae, molles vel durae, praeternaturaliter seiunctae, fractae, aut luxatae artificialiter coniunguntur. Huic aeque ac aliis operationibus primariis inserviunt aliae plures secundariae, nimirum Deligatio, ad quam spectant Fasciatio, Extensio, Conformatio, Spleniorum iniectio, Ferularum adaptatio, Illaqueatio, s. Laqueorum iniectio, Deligatae partis apta collocatio, denique interdum Coniunctio per glutinum, aut suturam.
[note: Extensio.] CXVI. Extensio est Membri alicuius luxati, vel Ossis fracti debita in longitudinem expansio, manuum, vel laqueorum, habenarum, aut fasciarum, vel denique organorum et machinarum ope instituta, eum in finem, ut Membrum vel Os in formam suam, situmve et connexionem naturalem denuo reduci possit.
[note: Conformatio et coaptatio] CXVII. Conformatio est Ossis fracti et extensi in suum naturalem locum repositio, atque extremitatum eiusdem recta coaptatio.
[note: Fasciatio.] CXVIII. Fasciatio, est commoda, aptaque fasciarum circa membrum curandum sive sanandum [note: Fascia.] circumductio et convolutio. Fascia autem est vinculum quoddam longum et latum, illudque lineum, molle, laeve, et mundum.
[note: Splenia s. Plagulae.] CXIX. Splenia, antiquis Plumaceoli, hodie vero Pulvilli seu Plagulae, sunt panni linei complicati, qui vel Spiritu Vini, Aceto, aliove Liquore madentes
page 296, image: s308et compacti, vel sicci; plures aut pauciores, recte, oblique, aut transverse imponuntur.
[note: Ferulae.] CXX. Ferulae sunt assulae leves, ab Antiquis e cortice Ferulae arboris, hodie autem e Ligno abietino, Arborum quoque aliarum corticibus, imo et e Corio duriore, vel conglutinata Papyro fabricatae, quae Ossibus fractis et luxatis, postquam reposita fuerunt, adaptari solent.
[note: Illaqueatio.] CXXI. Illaqueatio, est laqueorum debita partibus adaptatio et iniectio, ad Ossa fracta vel luxata extendenda, reposita suo loco retinenda; ad partes constringendas et arcte vinciendas, imo ad vincienda capita vasorum, e quibus sanguis manat. Laqueus autem est vinculum ita nexum, ut attractum vel pondere pressum claudatur.
[note: Coniunctio per Glutinum.] CXXII. Coniunctio per Glutinum, sive per Emplastrum tenax et maxime glutinosum, in Vulneribus partium mollium amplis et longis instituitur.
[note: Per suturam] CXXIII. Coniunctio per Suturam instituitur quoque in partibus mollibus ope acus [orig: acûs], triangularis saepe, quae cum filo robusto, cera [orig: cerâ] oblito, perficitur, ad partes tanto citius et melius sibi invicem ope affluentis lucci nutritii conglutinandas.
[note: Diorthosis.] CXXIV. Diorthosis, *dio/rqws1is2, est operatio Chirurgica, qua [orig: quâ] ossa praeternaturaliter compressa vel distorta in pristinum statum et locum naturalem reducuntur. Huic operationi inserviunt in Cranio quidem Puerorum depresso Cucurbita cum magna [orig: magnâ] flamma [orig: flammâ] post derasos capillos applicata, Emplastrum tenax, Elevatorium instrumentum. In aliis vero partibus, v. gr. in Pedibus Ocreae, in Pectore Thorax ferreus, Fasciae etc. convenienter applicatae.
[note: Diaeresis.] CXXV. Diaeresis, *diai/res1is2, est Operatio chirurgica, qua [orig: quâ] partes continuae corporis dividuntur. Perficitur [note: Sectio.] ista partim Sectione, partim Ustione. Sectione
page 297, image: s309partes quidem molles, Venae, Arteriae, abscessus apperiuntur, Fistulae inciduntur, Cutis scarificatur, Setacea apponuntur, Frenulum linguae dividitur, Thorax, Abdomen, aut Scrotum punctura [orig: puncturâ] aperiuntur; Durae vero, sive Ossa Cranii, aliave perforantur, terebranrur, limantur, serrantur, raduntur. [note: Ustio.] Ustio adhibetur in partibus tam mollibus quam duris, et perficitur cauteriis modo actualibus, modo potentialibus.
[note: Exairesis.] CXXVI. Exairesis, *e)cai/res1is2 est Operatio chirurgica, qua [orig: quâ] superflua in corpore, res videlicet inutiles aut noxiae auferuntur, extrahuntur; v. gr. Globuli sclopetarii, Tela, Fetus ex Utero, Extranea e Faucibus, Oculis, Naribus, Auribus, Calculi et Urine e Vesica [orig: Vesicâ]. Quo [orig: Quô] pertinent partium corruptarum amputatio, Excrescentiarum carnearum rescissio, Condylomatum, Sarcoceles, Verrucarum, clavorum extirpatio, Dentium cariosorum evulsio.
[note: Deficientium restitutio.] CXXVII. Deficientium restitutio est Operatio quoque chirurgica, qua [orig: quâ] deficientes corporis partes, quantum fieri potest, restaurantur. Curtorum appellatur Chirurgia, de qua [orig: quâ] Casp. Taliacotius peculiarem Tractatum in lucem edidit, inque eo docuit, qua [orig: quâ] ratione decurtata [orig: decurtatâ] Nasi, Labiorum, vel Aurium extremimitates restitui possint ac debeant. Sed cum restitutio haec Recentioribus Iatro-Chirurgis visa sit impossibilis, nisi palliative quis eam exercere cupiat, ideo eam quoque e numero Operationum chirurgicarum expunxerunt.
[note: Pharmacia.] CXXVIII. Pharmacia s. Pharmaceutica est pars Medicinae Theurapeuticae, docens Medicamenta simplicia cognoscere, seligere, praeparare et componere in usum sanitatis conservandae vel restituendae.
[note: Medicamentum.] CXXIX. Medicamentum s. Remedium est id omne, quod corpus hominis alterando a statu
page 298, image: s310praeternaturali sive morboso, ad statum naturalem sive sanum reducere valet. Differt hinc a Veneno, quod corpus hominis alterando destruit; et ab Alimento, quod corpus alendo instaurat, conservat, atque etiam interdum auget.
[note: Medicamentorum divisio.] CXXX. Medicamenta sunt vel simplicia, quae a sola [orig: solâ] natura [orig: naturâ] talia sunt, nihilque ex arte permixtum habenti; vel composita, quae e pluribus simplicibus invicem arte in unius remedii formam mixtis constant.
[note: Simplicia.] CXXXI. Simplicia Remedia desumunter e tribus sic dictis Regnis, Vegetabili, Animali et Minerali; [note: e Tribus Regnis petita.] quorum Vegetabile suppeditat omnis generis Plantas, e quibus in usum medicum desumuntur partes diversae, Radices, Ligna, Cortices, Folia, Flores, Semina, Fructus, Succi, Gummi, Resinae, Olea, Liquores, etc. Regnum animale suggerit talia vel integra, vel eorum partes, quemadmodum Crania, Dentes, Pulmones, Cornua, Adeps, Medulla, Pinguedo, Caro, Lac, Ova, Mel, Cera, Bilis, Urina etc. Tandem e Regno minerali trahimus in usum Medicum varia quoque simplicia, velut sunt Terra sigillata, Bolus Armena, Antimonium, Metalla, Salia, Alumen, Nitrum, Vitriolum, [note: Cruda.] Sulpur. Argentum vivum, etc. Quae singula vel cruda adhibentur, sine praevia [orig: praeviâ] quadam sui mutatione: vel [note: Praeparata.] praeparata, hoc vel illo modo mutata, atque in usum medicum accommodata.
[note: Praeparationes diversae.] CXXXII. Cum autem praeparationes Remediorum exsistant diversae tam in Chymicis, quam in Pharmaceuticis Officinis, Satis heic arbitramur esse, earundem tantum nomina, atque generales descriptiones in gratiam Tyronum breviter indigitasse [orig: indigitâsse].
[note: Alcoholisatio.] CXXXIII. Ante omnia igitur Alcoholisatio est praeparatio pharmaceutica, qua [orig: quâ] vel simplicia sicca in pulverem subtilissimum, farinae instar, laevigando, aliove modo rediguntur; prout Crystalli, Corallia,
page 299, image: s311Mater perlarum etc. super prophyritem continue terendo praeparantur: vel Liquida, v. gr. Spiritus Vini, aut Cerasorum nigror. repetita [orig: repetitâ] aliquoties destillatione [note: Rectificatio.] ita dephlegmatur sive rectificatur. Rectificatio enim nihil aliud est, quam repetita alicuius rei destillatio vel sublimatio, quo tanto purior evadat.
[note: Amalgamatio.] CXXXIV. Amalgamatio, est Operatio pharmaceutico-chymica, sive Calcinatio, vel Impastatio metallorum facta per Hydrargyrum, qua [orig: quâ] nimirum illa velut emolliuntur, sive molliora et flexiliora redduntur, et in calcem rediguntur: ita v. gr. Calces Auri et Argenti praeparantur, a quibus dein Hydrargyrum sive expressiva [orig: expressivâ] traiectione per corium, sive per evaporationem in Crucibulo iterum aufertur. Hanc Chymistae primam vocant Calcinationis, solis tamen Metallis dicatae, speciem.
[note: Calcinatio.] CXXXV. Calcinatio est corporis alicuius pulverisatio, [note: Perignem.] facta per ignem actualem vel potentialem, sive corrosionem. Illa quae fit per ignem actualem, perficitur [note: Incineratio Reverberatio.] Incineratione, qua [orig: quâ] simplicia [orig: simpliciâ], v. gr. Vegerabilia combustione in cineres rediguntur: et Reverberatione, qua corpora dura, v. gr. Lapides, Mineralia igne reverberii violento in fornacibus in calcem convertuntur; ita Silices iu Calcem vivam, Antimonium in varii generis pulveres, vel per se vel cum Metallis redigitur. Huc refertur etiam Exstinctio rei ignitae.
[note: Calcinatiper corosionem.] CXXXVI. Calcinatio per corrosionem, sive ignem potentialem, fit per Amalgamationem ut supra: per [note: Praecipitatione sive] Praecipitationem a Spiritu aliquo acido solvente, quomodo Corallia, Margaritae, Oculi Cancrorum a Spiritu vitrioli philosophico s. Phlegmate vitrioli solvuntur ac per se praecipitantur: haec Operatio aliis [note: Imersione.] quoque Immersio seu Calcinatio immersiva vocatur, quoniam res calcinandae Spiritui, ceu sali fluido immerguntur. [note: Vaporatione] Per Vaporationem, quando res ab
page 300, image: s312humido quodam vapore emollitur, in pulverem deinceps redigenda; vocari solet a nonnullis Calcinatio philosophica, quomodo Ebur vel Cornu Cervi philosophice [note: Fumigatione] parari solet. Per Fumigationem, quando res aliquae, v. gr, Metalla per fumum acrem Mercurii vivi corroduntur, et fragilia redduntur. Denique [note: Coementatione.] per Coementationem, sive Stratificationem, quando corpus aliquod metallicum, v. gr. Aurum, Argentumque, cum Salibus corrodentibus, Coementi nomine venientibus, Stratificatum in igne corroditur et calcinatur.
CXXXVII. Clarificatio est Operatio pharmaceutica, [note: Clarificatio.] qua [orig: quâ] liquida v. gr. Decocta, Succi expressi, vel per se quiescendo, vel interveniente Solis aut Ignis lenis calore, vel per Albumen Ovorum, interdum cum Scopis, vel per colaturam aut filtrationem depurantur.
CXXXVIII. Circulatio, est Operatio chymica, [note: Circulatio.] qua [orig: quâ] res quaedam, praecipue liquidae, in vase circulatorio, Ovum philosophicum nuncupato, diuturna [orig: diuturnâ] plus minus digestione exaltantur, et motu quasic circulatorio melius comminuuntur, uniuntur, miscentur; imo interdum duae res diversae, v. gr. Spiritus salini acidi, et Spiritus sulpurei vinosi, in unum tertium convertuntur.
[note: Coagulati.] CXXXIX. Coagulatio, est Operatio chymicopharmaceutica, qua [orig: quâ] res liquidae mediante humiditatis per calorem exhalatione ad solidam massam reducuntur; vel res a calore dissolutae per accedens frigus coagulantur. Sic dum fluidae partes Essentiarum v. gr. in digestionis calore exhalant, inde fiunt Extracta, concrescentibus sic particulis ramosis et crassioribus. Dumque Gummata, Cera, Pinguedines, etc. calore dissoluta exsistunt, per accedens frigus in Emplastrorum solidam formam concrescunt.
page 301, image: s313
[note: Cohobatio.] CXL. Cohobatio, est repetita aliquius rei destillatio, vel liquoris corpori aliquoties affusi frequens abstractio, et reiterata affusio, sive exaltationis virium gratia [orig: gratiâ], sive etiam maioris fixationis causa [orig: causâ].
[note: Colatio.] CXLI. Colatio, est Operatio, qua [orig: quâ] liquida diversa, calida, tepida aut frigida, ad puri ab impuro separationem, per colum, sive per lintum, aut per pannum, Manica Hippocratis dictum, transmittuntur.
[note: Cribratio.] CXLII. Cribatio, est Operatio pharmaceutica, qua [orig: quâ] corpora solida, plus minus dura, in minores particulas contusa, sive pulverisata; vel etiam pulposa per Cribrum traiciuntur.
[note: Crystallisatio.] CXLIII. Crystallisatio, est Operatio pharmaceutico-chymica, qua [orig: quâ] salia in Liquore aliquo plus minus copiose soluta, motuque perpetuo agitata, post certam eius quantitatem coctione absumptam, superveniente frigore sensim ad quietem rediguntur, unitaque ad fundum ac latera vasis in Crystallos diaphanas, figurae diversae, attamen naturae uniuscuiusque salis propriae concrescunt. Adeoque species verae est Coagulationis.
[note: Decantatio] CXLIV. Decantatio s. Defusio, est Operatio pharmaceutica, qua [orig: quâ] Liquor per Vasis, in quo continetur, inclinationem a foecibus ad fundum praecipitatis defundendo separatur, sine colatione aut filtratione.
[note: Detonasio.] CXLV. Detonatio, s. Deflagratio, est Operatio chymica, qua [orig: quâ] vel Nitrum cum Sulpure simplici, aut cum Sulpure Antimonii, in variis praeparationibus igni commislum cum impetuosa [orig: impetuosâ] ac strepente fulminationis remissioris flamma [orig: flammâ] in auras deflagrat; vel Sulpur cum Tartaro et Nitro in Clyssorum praeparatione committitur.
[note: Deliquatio.] CXLVI. Deliquatio, est corporum solidorum in fluida conversio, quemadmodum Salia v. gr. Tartari, per deliquum solvuntur.
page 302, image: s314
[note: Digestio.] CXLVII. Digestio, est Operatio pharmaceutica, qua [orig: quâ] res quaedam per aliquod tempus in blando calore detinentur, ad particularum suarum attenuationem, dissolutionem, coniunctionem; Maceratio hinc quoque exsistit, et plurimis aliis Operationibus inservit.
[note: Edulcoratio] CXLVIII. Edulcoratio est operatio, qua [orig: quâ] res quaedam sive per lotionem dilutae, sive alio modo a suis salibus, aliisve particulis acribus separantur et liberantur.
[note: Extractio.] CXLIX. Extractio, est Operatio chymica, qua [orig: quâ] corpus quoddam in varias partes resolvitur, et subtiliores vel utiliores inde eliciuntur, quae dein in formam pene solidam rediguntur; quemadmodum fiunt Extracta diversorum Vegetabilium, Rhabarbari, Myrrhae, Betonicae etc.
[note: Fixatio.] CL. Fixatio, est Operatio chymica, qua [orig: quâ] corpora a statu plus minus volatili in fixum, et igni resistentem convertuntur. Ita Salia figuntur, v. gr. Tartari in Sal Tartari, Nitrum in Nitrum fixum etc.
[note: Filtrateo.] CLI. Filtratio, est Liquoris alicuius per Chartam bibulam traiectio atque depuratio.
[note: Laevigatio.] CLII. Laevigatio, est Operatio, qua [orig: quâ] variae res super Porphyritem continue terendo, adspersa [orig: adspersâ] subinde Aqua [orig: Aquâ] aliqua [orig: aliquâ] destillata [orig: destillatâ], in pulverem subtilissimum rediguntur, unde hi Praeparati audiunt: Sic Oculi cancrorum, Corallia etc. praeparantur.
[note: Nutritio.] CLIII. Nutritio ea dicitur Operatio, qua [orig: quâ] res quaedam convenienti Succo impraegnantur: sic Nutritumvocatur Unguentum, quando Pulveris alicuius arbitrariae quantitati Oleum in Mortario marmoreo guttatim affunditur sensim, atque hinc vehementi agiratione in Unguenti formam redigitur: ut adeo Pulvis ab Oleo quasi nutriri videatur.
[note: Praeipitatio] CLIV. Praecipitatio est Operatio, qua [orig: quâ] Liquor
page 303, image: s315aliquis Solutioni coproris cuiusdam a menstruo quodam factae, affusus illud ad fundum sensim praecipitat ac detrudit. Ita v. gr. Mercurius a Spiritu acido solutus, per affusam Aquam salsam praecipitatur sub forma [orig: formâ] Pulveris.
[note: Sublimatio.] CLV. Sublimatio, est Operatio chymica, qua [orig: quâ] particulae subtiliores alicuius corporis super Ignem mediocrem in sublime elevantur, atque Collo sublimatorii Vitri adhaerent, relictis post se crassioribus in fundo. Ita Mercurius et alia sublimari solent.
[note: Fermentatio] CLVI. Fermentatio, est Operatio, qua [orig: quâ] particulae alicuius corporis, v. gr. Musti vinacei, Succi aliorum fructuum intestino quodam motu per materiam Atmosphaerae subtilem introducto et excitato ita agitantur, ut aliud inde corpus producatur. Gradu ab ea [orig: eâ] differunt Effervescentia, Turgescentia, Ebullitio.
[note: Destillatio.] CLVII. Destillatio, est Operatio artificiosa pharmaceutico-chymica, qua [orig: quâ] essentia, vel particulae rerum medicamentosae vaporis sub forma [orig: formâ] eliciuntur, inque liquorem aquosum, spirituosum, vel oleosum guttatim stillando coguntur. Ita producuntur Aquae destillatae, Olea stillatitia, Spiritus diversi per destillationem. Habentur interea tres Species Destillationum, videlicet 1. Per ascensum. 2. Per descensum, et 3. Per inclinationem.
[note: Instrumenta et Furni.] CLVIII. Ad Labores autem sive Operationes pharmaceutico-chymicas requiruntur varia Instrumenta, Furnique diversi. Ubi statim inter usitatiora Vasa et Instrumenta recensetur Cucurbita cum suo Operculo, Alembici nomen gerente: quod si Cucurbita fuerit cuprea et ampla, dicitur Vesica: si sit minor et recta, vocatur Cucurbita separatoria: si fuerit collo incurvo donata, appellatur Retorta. Praeterea requirit Pharmacopoeus Vasa recipientia, Crucibula vitreata, et non vitreata, Catinos, capellas, Spatulas, Phiolas,
page 304, image: s316Mortaria, Conum fusorium, Circulos ferreos, lineos, et stramineos, Cribrum, Pyxidem coementatoriam, Ampullas, Siphones, Infundibula, diversissimi generis Vitra, aliaque plura Instrumenta.
CLIX. Furnus constat ex cinerario, foco, et laboratorio: quo pertinent simul spiracula seu ventilia, aut Registra, Craticula, Ostiola. Usitatiores Furni sunt Furni pro Balneo Maris, pro Retortis, pro Cucurbitis, Piger Henricus, Furni pro destillandis Spiritibus acidis; Furnus portatilis, cingulis ferreis munitus, Furnus Lampadis.
[note: Ignis gradus.] CLX. Caloris dein gradus in Igne Operationum sunt observati, quorum primus est mitis, quem tenerrimi Hominis manus tolerare valet: Secundus est in Balneo Maris, seu Vaporis: Tertius est in Cineribus calidis; Quartus in arena [orig: arenâ] calente: Quintus tandem in aperto Igne, v. gr. Fusionis, Reverberii etc. Habent autem hi ipsi gradus suas iterum latitudines, sive ut ita loquar, subgradus.
[note: Medicamenta simplicia et composita.] CLXI. Medicamenta simplicia plurima, antequam usurpentur, obcruditatem suam praeparationem aliquam sustinere solent. Quando autem plura invicem coniunguntur simplicia remedia, inde emergit Medicamentum compositum. In compositis vero quibuslibet adest basis, cui non raro adduntur stimulus et corrigens quoddam.
CLXII. Praescriptis demum medicamentis inscribitur [note: Signatura.] signatura, qua [orig: quâ] indigitatur, quomodo, et qua [orig: quâ] dosi remedium capiendum sit; subinde insinuando simul, cuius operationis esse debeat.
[note: Dispensatio] CLXIII. Necessaria porro est legitima Remediorum dispensatio respectu ponderum et mensurarum, [note: Pondera determinantur] quarum quantitas est definienda adcurate. Ita Pulveres exhiberi solent a Pondere unius, vel dimidii quandoque grani, usque ad drachmam integram plus
page 305, image: s317minus: Potiones ab Uncia [orig: Unciâ] una [orig: unâ] ad uncias quinque vel sex plus minus: Mixturae liquidae, et Ecclegmata per cochlearia. Elixiria, Essentiae, Tincturae, a guttis decem ad quadraginta plus minus: Spiritus alcalini a guttis sex ad gutt. viginti plus minus: Extracta a grano uno ad viginti vel triginta: Salia fixa a granis decem ad drachmam integram plus minus: Volatiliae a granis tribus ad viginti: Electuaria s. Opiatae ad magnitudinem Nucis mosch.
CLXIV. Pondera autem et Caracteres sequenti modo se habent: Nimirum
1. Gr. Granum pondere suo aequat pondus grani Hordei.
2. 02. Scrupulus ponderat grana viginti.
3. 03. Drachma semis comprehendit grana triginta.
4. 04. Drachma integra facit tres scrupulos.
5. 05. Uncia semis s. dimidia efficit quatuor drachmas.
6. 06. Unica una continet Drachmas octo.
7. 07. Libra semis facit Uncias sex.
8. 08. Libra una, ponderis medicinalism, comprehendit Uncias duodecim: ponderis autem civilis efficit uncias sedecim.
9. Mi. Manipulus est quantum manus integra prehendere potest; aequalis circiter unciae dimidiae ponderis.
10. Pi. Pugillus unus est quantum quinque digitorum apicibus capi et attolli potest. Aequiponderat Drachmae uni.
11. No. Numero, designantur Fructus aut Semina.
12. Par. Paria, definiuntur itidem sic Fructus.
13. A. aa. Ana, designata aequalem quantitatem ingredientium specierum.
14. P. aequ. Dicit Partes aequales.
page 306, image: s318
15. Gutt. vel gtt. Significat Guttas.
16. Q. s. designat Quantum satis, vel quantum sufficit.
17. Q. v. id est, Quantum vis.
18. Qu. pl. hoc est Quantum placet.
19. L. a. designat Lege Artis.
20. S. a. id est, Secundum Artem.
21. Sr. Intellige Signetur.
22. Nr. Notetur.
23. S. S. S. indicat Stratum super stratum.
24. MB. indicat Balneum Maris sive Mariae.
25. 25.1. Indicat Acetum. 25.2. Acetum destillatum.
26. 26.1. Alembicus. 26.2. Retorta.
27. 27. Altumen.
28. 28. Antimonium.
29. 29.1. Aqua. 29.2. Ignis. 29.3. Aer. 29.4. Terra.
30. 30.1. Aqua fortis. 30.2. Aqua regia.
31. 31.1. Aurum, s. Sol. 31.2. Argentum seu Luna, 31.3. Mars, Chalybs, f. Ferrum. 31.4. Stannum s. Iuppiter. 31.5. Argentum vivum s. Mercurius, Hydrargyrum. 31.6. Cuprum s. Venus. 31.7. Plumbum s. Saturnus.
32. 32.1. Calxviva. 32.2. Cancer. C. C. Cornu Cervi.
33. 33.1. Dies. 33.2. Hora.
34. 34.1. sublimatus. 34.2. Praecipitatus.
35. 35.1. Vitriolum. 35.2. Nitrum. 35.3. Sal commune.
36. Q. E. Quinta essentia.
37. 37. Urina. V. S. Venaesectio.
38. 38.1. Spiritus. 38.2. Sal ammoniacum.
39. 39.1. Oleum. 39.2. Tinctura. 39.3. Tartarus.
[note: Classes compendiosae simplicium.] CLXV. Aliquando etiam brevitatis gratia [orig: gratiâ] uno sub titulo comprehendimus in Formularum praescriptionibus plura simplicia, quae proin Pharmacopoeus ignorare haud debet: Ita v. gr.
page 307, image: s319
Quinque Radices aperientes maiores sunt Radix Apii, Asparagi, Foeniculi, Petroselini et Rusci.
Quinque aperientes minores sunt Radices Graminis, Eryngii, Capparis, Ononidis, Rubiae.
Quinque Herbae emollientes sunt Althaea, Malva, Violaria, Branca ursina, Mercurialis, quibus addunt Atriplicum, Betam, et Parietariam.
Quinque Herbae capillares sunt Capillus Veneris, s. Adianthum nigrum, Phyllitis, s. Scolopendrium, Trichomanes s. Polytrichon aureum, Ruta muraria, s. Adianthum album, et Ceterach s. Asplenium.
Quatuor Flores cordiales sunt Borraginis, Buglossi, Rosarum, Violarum.
Quatuor Semina calida maiora sunt Semen Anisi, Carvi, Cumini, Foeniculi.
Quatuor calida minora sunt Semina Ammios, Apii, Amoni, et Dauci.
Quatuor Senmina frigida maiora sunt Sem. citrulli, cucurmeris, Cucurbitae, Melonum.
Quatuor frigida minora sunt Sem. Cichorii, Endidiviae, Lactucae et Portulacae.
Quinque Lapides pretiosi tandem sunt Carneolus, Granatus, Hyacinthus, Sapphyrus et Smaragdus.
Quinque genera Myrobalanorum sunt Citrini s. flavi, Chebuli, Indi s. nigri, Emblici, et Bellirici.
Quatuor Aquae pleuriticae sunt Aquae Cardui benedicti, Cardui Mariae, Taraxaconis et Scabiosae.
Tria Olea stomachica sunt Absynthii, Cydoniorum, Mastichinum.
page 308, image: s320
Quaturo Unguenta calefacientia sunt Althaeae, Agrippae, Aregon, et Martiatum.
Quatuor Unguenta frigefacientia sunt Album camphoratum, Infrigidans Galeni, Populeon, et Rosarum Mesue.
[note: Formulae remediorum.] CLXVI. Tandem Formulae remediorum Medico cognitae esse debent, ut eas praescribere sciat ex tempore in rem praesentem. Est autem Formula certa praescriptio Medicamenti, utplurimum compositi, certam in formam concinandi, sub qua [orig: quâ] Aegrotanti vel exhiberi assumendum, vel applicari extus queat ad sanitatis conservationem sive recuperationem.
CLXVII. Formulae Remediorum sunt vel Officinales, [note: Magistrales] quae in Officinis pharmaceuticis iam paratae ad dispensandum exstant: vel Magistrales, quae in rem praesentem apud Aegrotantes plerumque, vel etiam domi a Magistris sive Doctoribus ordinantur. [note: Officinales.] Officinales quandoque Usuales, sive Usualia medicamenta vocantur, quando nimirum adhuc in usu sunt, adeoque ad oppositionem Exoletorum. Differentiae Formularum sunt quamplurimae, pro usu tam externo, quam interno; singulas ordine recensebimus.
[note: Apozema.] CLXVIII. Ante omnia Apozema sive Decoctum est medicamenti forma liquida, e Liquore, qui plurium vel pauciorum simplicium remediorum vires per cotionem intra se admisit, conflata, subinde clarificata et aromatisata, et ad usus purgantes vel alterantes accommodata.
[note: Iulepus.] CLXIX. Iulepus est remedii forma liquida, instar aquae, iucunda, e liquore idoneo, et Syrupo quodam vel Saccharo composita, ad alterandum vel confortandum praescribi consueta.
[note: Potio.] CLXX. Potio est Medicamentum liquidum e variis rebus, invicem cum aut sine coctione vel
page 309, image: s321digestione mistis, composita, atque una dosi haurienda in usus vel purgandi, vel alterandi, vel roborandi.
[note: Syrupus.] CLXXI. Syrupus, est Remedium fluidum, ex decoto quodam, vel Infuso, aut Succo concinnatum, et Saccharo vel Melle addito eam in consistentiam coctum, qua [orig: quâ] gutta marmori iniecta non diffluit: ad usum alterandi vel purgandi.
[note: Vinum medicatum.] CLXXII. Vinum medicatum est medicamentum liquidum, quod diversorum simplicum vires, per solam infusionem elicitas sive extractas, in se continet, ad purgandum vel alterandum accom~odatum.
[note: Emulsio.] CLXXIII. Emulsio est formula remedii liquida ac potulenta, e medulla [orig: medullâ] seminum, nucleorum, ac fructuum aliquorum contusa [orig: contusâ], affusione liquoris idonei, Lactis instar emulsa, et ad alterandum vel purgandum parata. Quando Emulsio ex Amygdalis dulcibus solis paratur, Amygdalatum, vel Lac Amygdalinum vocatur.
[note: Hordeatum Ptisana veterum.] CLXXIV. Hordeatum, Ptisana veterum est nihil aliud quam Cremor ex Hordeo, ab exteriore cortice inter pinsendum mundato, et in Aqua [orig: Aquâ] probe [orig: probê] cocto elicitus, ad alterandum, nutriendumque comparatus. Si cum Carnium Iusculo Cremor Hordei [note: Iusculum hordeaceum] misceatur, et offeratur sorbendum, vocabitur Iusculum hordeaceum.
[note: Ptisana modernor.] CLXXV. Ptisana modernorum est potus plerumque Aegrotantium, ex Hordeo, Radice Liquiritiae et Semine Coriandri, aliisve in Aqua [orig: Aquâ] fontana [orig: fontanâ] invicem leniter decoctis paratus, ad alterandum.
CLXXVI. Hydromel, est potus vel vulgaris et [note: Hydromel.] ordinarius, cum cibis usurpatus pro alimeno liquido; [note: Vulgare.] vel medicatus, cum medicamentis alterandi gratia [orig: gratiâ] paratus. Prius e solo Melle cum decem vel duodecim partibus Aquae per decoctionem, usque dum Mel despumatum fuerit, paratur, et pro ordinario
page 310, image: s322potu Abstemiis, imo etiam Aegrotantibus Asthmaticis, Tussi et Raucedine laborantibus inservire solet. [note: Midicatum.] Posterius Hydromel ex Melle et quatuor vel quinque tantum partibus Aquae, cum remediis quibusdam appropriatis simul mixtis, coquendo, clarificando, et aromatisando quoque, si placuerit, conficitur.
[note: Hydrosac. carum.] CLXXVII. Hydrosaccharum est potus Hydromelite suavior ac debilicatior, tam sanis Abstemiis, quam Aegris imbecillibus conveniens, ex Aquae per coctioenem ferventem depuratae et colatae libris octo, Sacchari libra [orig: librâ] dimidia [orig: dimidiâ], Pomo citreo dimidio in frusta conciso, maturo et succulento, atque Cinnamomi optimi, confracti, drachmis tribus plus minus, per insusionem solam, vel lenissmam coctionem, paratus.
[note: Diaeta] CLXXVIII. Diaeta proprie sonat regimen sex Rerum nonnaturalium ad sanitatis conservationem vel restaurationem. Subinde tamen etiam iuxta Veteres significat Decoctum sudorificum, e Lignis mere paratum. Bochetum vero nuncupatur Decoctum [note: Bochetum.] secundarium Specierum v. gr. Lignorum iam semel pro potu sudorifico decoctorum; quod secundum decoctum leni tantum coctione fit, et pro potu ordinario inservit.
[note: Decoctum Galli.] CLXXIX. Decoctum Galli, est Medicamentum liquidum alimentosum, sive Iusculum e Gallo vetere et medicamentis alterantibus, sudoriferis, aut etiam laxantibus parari solitum.
[note: Destillatum instaurans.] CLXXX. Destillatum instaurans, est Aqua destillata, s. Liquor per alembicum elicitus, alimentosa [orig: alimentosâ] carnium quarundam, et medicamentosa [orig: medicamentosâ] simul Conservarum, Pulverum, aut Succoorum, vel Aquarum diversarum imbutus, ad Virium, Spiritumque restaurationem maxime comparatus.
page 311, image: s323
[note: Iusculum.] CLXXXI. Iusculum est alimentumd medicamentosum liquidum, e carnibus atque diversis simplicibus, Herbis, Radicibus, Fructibus aut Seminibus coctione paratum.
[note: Gelatina.] CLXXXII. Gelatina est alimentum medicamentosum restaurans, e Pedibus vitulinis, aliisve carnibus, subinde et Rasura [orig: Rasurâ] Eboris vel Cornu Cervi, cum vel sine Saccharo, Cinamomo ac Citrei Mali frusto per longam plurium horarum coctionem paratum.
[note: Bolus.] CLXXXIII. Bolus est remedii forma pene solida, Conservae consistentia [orig: consistentiâ], magnitudine Nucis iuglandis e diversis rebus, ad alterandum, purgandum, vel roborandum parata, ac una [orig: unâ] dosi deglutienda.
[note: Opiata Ele ctuarium.] CLXXXIV. Opiata sive Electuarium, est Remedium consistentia [orig: consistentiâ] Syrupo vel Melle crassius, instar Theriacae Adromachi, vel Roob alicuius nondum adeo inspissati, e simplicibus vel etiam diversis compositis, Melle aut Syrupo quodam exceptis, adornatum, et ad purgandum alterandum, vel etiam confortandum pro usu longiore comparatum.
[note: Eclegma Linctus.] CLXXXV. Eclegma, Linctus, est formula remedii consistentia mellis, sive media [orig: mediâ] inter Opiatam et Syrupum, e variis thoracicis vel nephriticis compositum, atque lingendo vel lambendo usurpari solitum, ad demulcendum, lubricandum, attenuandum, vel etiam excreandum parata.
[note: Conditum.] CLXXXVI. Conditum, est Medicamentum suave, forma [orig: formâ] inter Opiatas et Pulveres medium, atque e variis roborantibus, ac restaurantibus parari consuetum.
[note: Morsuli.] CLXXXVIII. Morsuli, Morselli, Pasta regia, Tabulae Lozenga, Lozengia, sunt Medicamentum solidum, consistentia [orig: consistentiâ] Pineolato simile, e variis simul invicem subactis instar pastae, et Saccharo, in liquore quodam idoneo soluto tabulatoque, exceptis ad
page 312, image: s324Conservae consistentiam paratum, atque in formam quadratam adornatum, hincque paulatim siccatum, usuique asservatum.
[note: Pandaleon.] CLXXXVIII. Pandaleon est Medicamentum solidum Tabularum more, ex Pulveribus, Conservis becchicis, et Saccharo soluto tatbulatque confectum, inque Pyxidem effusum, ut inibi indurescat; unde cum tempore frustum aliquod cultro vel cochleari exemptum deglutitur, in Affectibus Pectoris ac Pulmonis usitatum.
[note: Marcipanis.] CLXXXIX. Massa panis, Marcipanis, est Confectio gratissima, polytropha, ex Amygd. dulc. exc. 06ii Pistaciorum mundator. 06 invicem in mortario marmoreo probe contusis, cum Sacchari albiss. 07 et Aqua [orig: Aquâ] Rosar. in Pastam coactis parata, ex qua [orig: quâ] dein placentae diversae formae siunt, leniter in fornace ad colorem flavescentem, et soliditatem s. duritiem mediocrem coquendae.
[note: Pineatum.] CXC. Pineolatum vel Pineatum, est Confectio quaedam ex aequis partibus Pineorum recentium, et Sacchari soluti in pastam contusis, hincque in Morsulos vel Tabulas coactis, addito si placet Moscho ad gratiam, concinnata.
[note: Rotulae] CXCI. Rotulae, Orbiculi, Tessellae, Lozengae orbiculares sunt Medicamentum solidum, e Pulveribus maxime, Saccaroque soluto, supra Syrupi consistentiam cocto et tabulato confectum ad alterandum, roborandum, vel etiam purgandum.
[note: Pilulae] CXCII. Pilulae, Catapotia, sunt remedii forma solida, globuli effigie sphaerica [orig: sphaericâ], ex Pulveribus, Extractis, Gummatibus, Sucis inspissatis, et similibus, Oleo vel Liquore quodam plus minus glutinoso exceptis concinnata, ad purgandum vel alterandum.
[note: Trochisci.] CXCIII. Trochisci, Pastilli, sunt Medicamenti forma solida, duraque Lupini seminis figurae similis,
page 313, image: s325e Pulveribus variis, liquorevel mucilagine exceptis, inque pastam coactis parata, quae dein in Orbiculos effigiatur, signo quodam impresso ornatos, usuique asservatos. Quando Moschus et Ambra odoris [note: Muscardini] suavis gratia [orig: gratiâ] permiscentur, Muscardini vocantur Pastilli.
[note: Pulbis.] CXCIV. Pulvis est Remedium siccum in minutissimas particulas terendo vel contundedo redactum, ad usus varios destinatum, purgandi, alterandi, edulcorandi, absorbendi etc.
[note: Epitherpa.] CXCV. Epithema est Medicamentum externum, plerumque liquidum, quod panno, spongia [orig: spongiâ], stupa [orig: stupâ], vel linteo exceptum parti alicui imponitur.
[note: Lotio.] CXCVI. Lotio, Lavatio, est remedium aliquod liquidum externum, quo tamquam Balneo privato Caput, Nucha, Pedes, vel hoc illudve Membrum [note: Pediluvium] fricando lavatur. Pedum lotio in specie Pediluvium appellatur.
[note: Fotus.] CXCVII. Fotus, Fomentatio, est species Epithematis, quod quovis modo foris applicatum corpus actu calefacit. Fotus est vel humidus, videlicet liquor partibus variis lintei, panni, filtri, aut spongiae beneficio applicandus: vel siccus, v. gr. Sacculus diversis simplicibus repletus, et calide membro applicatus ad varias intentiones, resolvendi, mitigandi.
[note: Semicupium] CXCVIII. Semicupium, est dimidium duntaxat Balneum, cui Aeger insidet, Cruribus fac Pedibus extra porrectis. German. Ein Lenden-Bad.
[note: Iasessus s. Vaporarium] CXCIX. Insessus, Insessio, Vaporarium, est Balnei species, qua [orig: quâ] Homines Sellae perforatae insidendo vaporem alicuius Decocti maxime calentis, ex Olla [orig: Ollâ] subdita [orig: subditâ] ad denudatum retro corpus suum admittunt, ac ita plus minus potenter sudant.
[note: Balneum.] CC. Balneum, est remedium quoddam externum,
page 314, image: s326liquido aquosum, cui Homines ab extremis pedibus usque ad Scrobiculum Cordis, vel etiam altius, curandae sanitatis gratia [orig: gratiâ] plus minus diu aut frequenter insident.
CCI. Stupha, Sudatorium, vel etiam Laconicum, [note: Stupha s. Laconicum.] quod eo Lacones olim maxime delectarentur, uti Balneo Romani, est Balnei vaporosi species, quo Aegri nulli liquori immerguntur, sed in loco vel calido-sicco, vel calido-humido detenti incalescunt, et plus minus potenter sudant.
CCII. Embrocatio, Embregma, est blanda membri [note: Embrocatio.] alicuius frictio ac lotio cum Oleo, vel Liquore aliquo spirituoso instituta, eiusdemque dein fomentatio, applicatione Lanae, vel Lintei eodem Liquore vel Oleo imbuti peracta.
[note: Irrigatio.] CCIII. Irrigatio, Perfusio, Stillicidium, Impluvium, Instillatio, Embrocha, est species Fomentationis, qua [orig: quâ] liquor qualiscumque, pluviae instar calentis, in partem quandam ex alto copiose, et plus minus diu destillare, seu seu depluere permittitur; id quod frequenter in Thermis instituitur, Galli hinc appellant La Douche.
[note: Linimentum] CCIV. Linimentum, Litus, est Medicamentum Oleo crassius, et dUnguento liquidius, ad illinenda membra usurpari consuetum, ac destinatum.
[note: Unguentum] CCV. Unguentum, est Medicamentum topicum, Linimento crassius, ac Cerato mollius, ex Oleis, Pulveribus, Axungiis, Cera [orig: Cerâ], aliisve invicem mistis ad varios usus compositus.
[note: Ceratum.] CCVI. Ceratum, est Medicamentum externum, consistentia [orig: consistentiâ] inter Unguenta et Emplastra medium, e Cera [orig: Cerâ] et Oleo, subinde et Axungiis atque Pulveribus conflatum
[note: Implastrum] CCVII. Emplastrum est medicamentum externum, Cerato crassius, tenax, quod linteo vel alutae inductum cuti applicatur.
page 315, image: s327
CCVIII. Sparadrapum, est Linteum vetustate detritum, [note: Sparadra] in modum fasciae effictum, vel alia figura, immersum in Emplastrum liquidis, exemptum, extensum, et ubi refrixerit laevigatum.
[note: Cataplasma] CCIX. Cataplasma, est Medicamentum externum, topicum, molle instar Pultis, atque e pulveribus, melle, farina [orig: farinâ], oleo, lacte, aliove liquore, invicem coctione leni commistis paratum, usibusque variis destinatum.
[note: Dropax.] CCX. Phaenigmus, Dropax, Picatio, est Medicamentum mentum topicum, externum forma [orig: formâ] Emplastri imponi solitum, ad ruborem cuti inducendum, vitam conciliandam, vitia antiquata et contumaciora educenda, fluxiones quoque dissipandas ordinatum.
[note: Vesicatorium] CCXI, Vesicatorium, est Medicamentum externum, quod cuti applicatum Vesicas excitat, atque Lymphaticum humorem plus minus copiose cum aliqua Inflammatione elicit.
CCXII. Sacculus, Nodulus, sunt Remedia externa [note: Sacculus, Nodulus.] ex variis speciebus simplicium, maxime vegetabilium, linteo inclusis atque ligatis concinnata, et vel sicce, vel humectata prius, calideque diversis membris applicata, ad usus emolliendi, attenuandi, resolvendi, discutiendi, corroborandi, demulcendi, dolores sitendi.
[note: Frontale] CCXII. Frontale, est quodvis Remedium externum, fronti applicari solitum, praesertim refrigerandi, sopiendi, dolores compescendi, humorum defluxionem, atque Narium haemorrhagiamd sistendi scopo.
[note: Oxyrrhodinum] CCXIV. Oxyrrhodinum, est species Epithematis frontalis, ex Aceto et Oleo rosato; vel ex Aquis cephalicis ac Rosar. cum Aceto et Spiritu quodam cephalico; aut denique ex Aceto rosaceo, Aqua [orig: Aquâ] Verbenae, Betonic. Ros. albar. ac Heder. terr. cum
page 316, image: s328vel sine Spiritu Anthos composita, tepideque cum Linteis fronti saepius alligati.
[note: Cucupha.] CCXV. Cucupha, est Remedii externi formula, sive Pileolus, ex Sindone vel Linteo tenuiori, cum Speciebus cephalicis in pulverem grossum contusis, et Cotone vel Gossypio exceptis paratus, atque interpunctus, sive ut vocant interpassatus.
[note: Collyrium.] CCXVI. Collyrium, est Medicamentum topicum ophthalmicum, sistendis vel dissipandis Oculorum fluxionibus dicatum, illudque nunc siccum sub forma [orig: formâ] Pulveris, sive ut Arabes loquuntur Sief; nunc liquidum sub forma [orig: formâ] fluida [orig: fluidâ]; nunc mediae consistentiae, sub forma Blasmi sive Unguenti.
[note: Gargarisma] CCXVII. Gargarisma, est remedium fluidum Affectibus Oris, Gingivarum, Faucium, Laryngis, aliquando et Capitis dicatum, quo quidem Fauces gargarisando, ut loquuntur, sine deglutitione colluuntur, et a muco glutionso infarciente liberantur.
[note: Apophlegmatismus.] CCXVIII. Apophlegmatismus, est Medicamentum caputpurgium, virtute pollens lympham sive pituitam e capite per Fauces et Oris glandulas plus minus copiosam eliciendi, idque sub forma [orig: formâ] nunc [note: Masticatorium.] sicca [orig: siccâ], qualiter Masticatorium proprie audit, quod masticando suum effectum praestat; nunc molli, instar Eclegmatis; nunc denique Liquida [orig: Liquidâ], qualiter est forma Gargarismi seu Collutionis oris.
[note: Dentifricium.] CCXIX. Dentifricium, est Medicamentum externum, sive siccum, sive molle aut liquidum, quo utimur ad Dentes confricandos, dealbandos, et a sordibus purgandos; quin et ad Gingivarum abstersionem, depurationem atque consolidationem.
[note: Errhinum.] CCXX. Errhinum, est Medicamentum siccum, vel liquidum, aut balsamicum, Naribus purgandis, vel alterandis dicatum; nunc sine, nunc cum
page 317, image: s329Sternutatione, unde Ptarmicum s. Sternutatorum vocatur; [note: Ptarmicum.] nunc sine Sternutatione, unde Errhinum simpliciter dicitur.
CCXXI. Suffimentum, Suffitus, Suffumigatio, est Remedium [note: Suffitus.] externum, simplex aut compositum, quod Prunis iniectum et incensum odorem suum fundit.
[note: Odoramenta.] CCXXII. Odoramenta, sunt Remedia externa partim voluptatis seu iucunditatis, partim etiam sanitatis conservandae, aut praecavendorum morborum gratia [orig: gratiâ] praescribi a Medicis solita, sicca aut humida, sine igne tamen adhibita: Spiritibusresuscitandis vel reoreandis, gravibus vel nocivis odoribus fugandis destinata.
[note: Scutum.] CCXXIII. Scutum, est Remedium topicum externum, Emplastri consistentia [orig: consistentiâ], et forma [orig: formâ], in Scuti figuram Sindoni, aut Panno holoserico inductum, atque [note: Pessariumn.] regioni Stomachi applicari consuetum.
CCXXIV. Pessarium, Pessus, est Medicamentum topicum, pudoris muliebris sinui indendum, figuram habens oblongam, teretem, longitudine et dcrassitie digiti crassioris, paratum vel ex Sacculo lineo oblongo, Lana [orig: Lanâ] concerpta [orig: concerptâ], Gossypio, res medicamentosas uterinas excipientibus: vel incorporatum melle, ladano, galbano cera [orig: cerâ], succo, ac in figuram dictam redactum.
[note: Nascale.] CCXXV. Nascale, est Penicillus in noduli effigiem adaptatus, mollissimus, ex Cotonis vel Lanae flocculo, aut Hapso, qui in succatur, vel Unguento idoneo imbuitur, et sinui Pudoris muliebris intruditur, ad menses movendos, secundinas eliciendas, prolapsum Uteri retrudendum etc.
[note: Suppositorium.] CCXXVI. Suppositorium, est Medicamen externum, oblongum, 3. vel 4. digitorum latitudine, figura [orig: figurâ] tereti, s. rotunda [orig: rotundâ] candelae instar, olim Glandis forma, ad Alvum praecipue sollicitandam paratum.
[note: Clyster, Enema.] CCXXVII. Clysma vel Clyster, Enema, est
page 318, image: s330Remedium externum liquidum in Anum s. Intestinum rectum aliquando et uterum, fistulae cuiusdam beneficio inici consuetum, purgandi, alterandi, vel etiam corroborandi gratia [orig: gratiâ].
[note: Iniectiones.] CCXXVIII. Iniectiones, sunt remedia liquida in varias corporis cavitates inspergi solita, v. gr. in Aures, Nares, Uterum, Vesicam, Penem, Fistulas et Ulcera sinuosa, extergendi, sanandi, consolidandi scopo.
[note: Elixirium.] CCXXIX. Elixirium, est Remedium liquidum, compositum, beneficio alicuius menstrui e variis simplicibus paratum, cum vel sine saccharo..
[note: Essentia.] CCXXX. Essentia, est Remedium fluidum, ex his aut illis ingredientibus, virtutem suam affuso Liquori exhibentibus, paratum.
[note: Foecula] CCXXXI. Foecula, est Medicamen sub forma [orig: formâ] pollinis e Radicibus quibusdam, v. gr. Bryoniae, Aronis, Poeoniae etc. paratum.
[note: Flores.] CCXXXII. Flores chymici, sunt Pulveres quidam in altum vasorum elevati, ibique collecti; uti sunt Flores Antimon. Benzoin. Salis ammon. Sulpuris etc.
[note: Spiritus.] CCXXXIII. Spiritus, sunt Salia volatilia in phlegmate soluta: Acidi autem illi et alcalini, vel urinosi, salini vel sulpurei et inflammabiles exsistunt. Ita Spiritus acidi sunt Sulpuris, Nitri, Vitrioli etc. alcalini sunt Sanguinis humani, Cornu Cervi, Eboris etc. Urinosi sunt Salis ammoniaci. Salini sunt partim acidi, partim alcalini modo dicti. Sulpurei sunt Spiritus Vini, Cerasorum nigror. Baccar. Iuniperi etc.
[note: Tincturae.] CCXXXIV. Tincturae sunt Remedia liquida varii coloris, e simplicibus extracta per affusum Liquorem plus minus spirituosum, sine illius
page 319, image: s331evaporatione. Ita habemus Tincturam Myrrhae, Benzoin, Corallorum, Martis etc.
[note: Magisterium.] CCXXXV. Magisteria, sunt Pulveres solutione ac praecipitatione parati, quemadmodum Magisterium Ialappae, Scammonii, Antimonii, Corallorum etc.
CCXXXVI. Roob, est Sucus expressus et inspissatus; [note: Roob.] vel Syrupus quoque crassior, e Sucis Fructuum, cum Saccharo ad consistentiam crassiorem coctione redactis, paratus. Sic exstant in Officinis pharmaceuticis Roob Sambuci, Ebuli, Mororum, Iuniperi,1 Dianucum. etc.
DEO TER OPTIMO MAXIMO SIT LAUS HONOR ET GLORIA IN SECULA SECULORUM. EPITOMES INSTITUTIONUM MEDICARUM
FINIS.
image: s332
[gap: blank space]
image: s333
MICHAELIS ETTMULLERI, Phil. et Med. Doctoris atque in Univers. Lipsiens. quondam Professoris publici Celeberrimi, PYROTECHNIA RATIONALIS, SIVE COLLEGIUM CHYMICUM Ann. M DC LXXI. habitum, Atque in COMPENDII formam redactum.
page 322, image: s334
COLLEGII CHYMICI Prooemium.
CHYMIAM in Compendio tractaturus ea solummodo tradam, quae pro fundamentis Chymicis sufficiunt Medico; de Principiis autem Chymiae in genere pauca praefari necessum est.
Theophrastus Paracelsus quinque introduxit Corporum [note: Principia Chymica.] naturalium Principia; Sal nempe, Sulpur et Mercurium, quae activa; Phlegma itidem et Caput mortuum, quae passiva nominavit. Posteriora duo appellavit et Rerolloea i. e. viribus insignibus destituta. Caput mortuum quidem communissime remanentiam Vitrioli significat; proprie tamen omne illud indigitat, quod virium et principiorum extractionem remanet. De Principiis activis multa gloriatur Paracelsus, licet eorum primarius Auctor non fuerit: mutuo enim accepit a Basilio Valentino, [note: A Bas. Vabentino.] qui omnia Metalla Spiritu, Anima et Corpore, i. e. Mercurio, Sulpure et Sale constare statuebat. Multa etiam habet Paracelsus, quae Hollando, Villanovano et Lullio iure meritoque debebat, quorum tamen nomina caute suppressit. Utcumque se res habeat, persuasum nobis est, Vetees per Mercurium, vivum illum et vulgarem nostrum non intellexisse; nec per Sulbphur, crudum illud nativum Sulpur. Adeoque nos haud abs re facturos esse arbitramur, si paulo ad curatius Principiorum Chymicorum naturam prosequi satagamus, inter quae Salia primarium sibi vendicant locum.
page 323, image: s335
CAPUT I. De Salibus. In specie de Acido, Urinoso, et Salso: De Ammoniaco etiam et Tartaro vitriolato.
§. I.
[note: Salia quill] PEr Salia intelligo particulas, quae facillimae sunt solutionis in Aqua [orig: Aquâ], et saepius Linguam gustu afficiunt; adeoque Hippocrati saporum nomine veniebant. Particulae haemagnae sunt nonsiderationis, quia corporum naturalium efficacia illis debetur. Duplex autem est Sal, universale nempe, et particulare. [note: Universale] Prius varia posterioris genera procreat in diversis matricibus. In prima Creaturarum productione universum pervagabatur Mundum, audiebetque Spiritus mundi. In Vegetabilium productione Terrae visceribus incarceratur, ddiciturque Sal Terroe centrale: Aerem itidem permeat, Aviculaque Hermetis smaragdina intelligenda venit; Vid. Nollii Phys. Hermet. p. 701.
II. Salia Particularia sunt vel acida, ut Spiritus [note: Partioulare] Vitrioli, Nitri, etc. vel Alcalia seu Urinosa, ut Sal Tartari, Spiritus Eboris, Spiritus C. C. Salis ammon. Viperar. Sanguinis humani, et similes: vel denique Salsa, ex alcali et acidi coniunctione emergentia, uti sunt Salia Plantarum essentialia, item Sal commune, Sal gemmae, etc. Notandum autem, per Salia non semper sicca et coagulata intelligi, quaedam enim sunt resoluta in forma spiritus, uti est Oleum Tartari per deliquium, Spiritus Salis ammmiac.
III. Salia acida in omnibus tribus Regnis reperiuntur. [note: Salia acida] In Regno minerali manifeste se produnt, speciatim autem in Sulpure, utpote ex quo reliqua mineralia suum mutuantur acorem, Alumen nempe,
page 324, image: s336Sal commune, etc. Aurum itidem, Maris et Venus, aciditatem possident a Sulpure adeptam. Baculus enim ferreus auro fuso immissus in rubiginem vertitur; non aliter, ac si cum Sulpure accenso concrematus fuisset. Similiter Mars in aere humido resolutus, ope acidi proprium corrodit corpus. Et Venus humectata, vi interni acidi hoc pacto resoluti, in Viride aeris convertitur.
IV. Habent et Vegetabilia suum acidum. Omnes [note: Plantae habent acidum] plane Fructus ante maturitatem et sufficientem fermentationem acido replentur: ut nihil moneam de iis quae tota sunt acida, Ribes nempe, Berberes, etc. Plerique Vegetabilium Succi, beneficio fermentationis concitatioris [orig: concitâtioris], acetosum exhibent liquorem; quin et Saccharum, Sal illud omnium dulcissimum, Spiritum dat intense acidum. Decocta Plantarum calori exposita acescunt. Cerevisia, omniaque Vegetabilium infusa Acetum reddunt. Ipsa etiam Vegetabilium Semina acido fruuntur. Panis enim ex his confectus, moderato igne Spiritum fundit acido volatilem, Veneris et Martis Tincturas extrahentem, Corallia et Haematitem solventem, et in nonnulla corpora mineralia potentius fere agentem ipsa Aqua [orig: Aquâ] forti. Omnia denique Ligna, imo ipsa Fuligo, acidiusculum [note: In Animali Regno est acidum.] suggerunt Spiritum. In Animali Regno salia acida particulis oleosis occultantur; adeoque Pinguedo Animalium, acido occulto referta, cum salibus urinosis in Saponem seu Sal salsum vertitur. Formicae acidissimum dant Spiritum; imo et flores Cichorei, cumulo Formicarum immersi, colorem suum caeruleum cum rubro mutant. Acidum blandum et occultum secundum naturam in Stomacho hospitatur. Regecta ex illo quaeque praeternaturalia, pelvim aeneam corrodendo, aciditatem produnt. Acido Ulcerum succi, Ossa quandoque corrodentes, satis superque
page 325, image: s337noti sunt. Hoc tamen venit tenendum, quod ubi dantur in rerum natura [orig: naturâ] acida, ibi simul et urinosa exsistant, licet varie pro dominii ratione.
V. Salia urinosa ita appellantur, quod Urinae saporem [note: Salia urinosa.] referant. Sunt autem duplicia, volatilia nempe, quae facillime avolant, ut Spri. Sal. ammon. et fixa, quae ignis examen constanter sustinent, ut Sal Absinth. Fumar. aliaque ex Cineribus elicita. Priora in Regno animali potissimum sedem habent, digestio enim fetmentativa et continua aeris inspiratio, in omnibus Animalium partibus salia volatilizat. Gaudent et Vegetabilia urinoso sale volatili; Antiscorbutica quidem acri et nodo; Aromatica vero (Mentha nempe, Salvia, etc.) oleo temperato. Vulneraria, quantumvis insipida, volatile occultum possident, ut ex Mercurii revivificatione patet. Quid mula? Fuligo, Absinthium furno Glauberiano inclusum, Panis rite destillatus, Tartarus sublimatus et pleraque Vegetabilia putrefacta (non fermentata) volatile dant urinosum. Minerale Regnum vix ullo gaudet. Salia fixa inter Vegetabilia maxime reperiuntur, non sunt tamen nativa, sed igni accepta referenda. Dum enim comburitur Planta, Sal eiusdem volatile partim fugam tentat, et in Fuligine abit: partim a Sulpure retentum cum eodem se unit et figit in Alkali. Sic Nitrum solum crematum in auras abit: addito autem Sulpure in Sal fixum convertitur. Unde Plantae oleosae et virides copiosiora dant Salia fixa; siccatae nempe. aut igni forti admotae Sale volatili orbantur. Sit itaque ignis lentus, sint et Plantae recentes, aeri itidem non usque adeo expositae, si copiam velis Salis fixi. Ligna enim putrida, aut in aperto aere cremata. pauca dant salia fixa; avolante nimirum Sale volatili cum Sulpure, ex quibus fit Sal fixum.
page 326, image: s338Dicuntur haec Salia Lixiviosa alias etiam Alkalia, ab herba Kali (specie Sedi) sapore nitroso et Sale huiusmodi fixo gaudente. Hodie autem latius extenditur huius vocis (Alkali) significatio; omne nempe denotat urionsum, sive volatile sive fixum; et sub hoc sensu apud nos intelligenda venit.
[note: Sal salsum.] VI. Sal salsum dicitur et neutrum, quia neque est acidum neque urinosum, sed de utroque participans, ortum nempe habens a mutuo amborum congressu et effervescentia. Sic Tart. Vitriolatus ex mutua Spir. Vitrioli cum Sale Tart. effervescentia [orig: effervescentiâ] ortum ducit. Salsum hoc cum acidis aut urinosis placide maritatur. Si alcali, quod acido iungitur, volatile sit. Salsum audir volatile, quale est Sal ammoniac. Sin fixum sit Alcali, Sulsum etiam fixum appellatur, quale est Tartarus vitriolatus.
[note: Sal ammoniacum.] VII. Sal ammoniacum Veterum ex Urina Camelorum, cum Lybiae arenis confermentata [orig: confermentatâ], iuxta Ammonis templum nascebatur, et exinde nomen sortitur. Nostrum autem Artificiale est. Constae ex Sale communi in magna [orig: magnâ] Urinae humanae copia [orig: copiâ] dissoluto, addita [orig: additâ] cenresima [orig: cenresimâ] circiter Fuliginis portione. Haec forti igne cocta, et frigori exposita, [note: Eius vires] Sal reddunt candescens. Dum nempe evaporat Phlegma, Sal volatile Urinae et Fuliginis cum acido Salis comm. in Salsum volatile concrescit. Porro Sal ammoniacum, in Apepsia [orig: Apepsiâ] aromatibus iunctum, singulare est stomachicum. In Febribus (paremissis praemittendis) cum Ocul. Cancr. commixtum, et hora [orig: horâ] circiter una [orig: unâ] ante paroxysmum exhibitum, nobilissimum est Antifebrile ratione Salis volatilis. In Ischuria [orig: Ischuriâ] etiam, Calculo, et Renum Affectibus potens est diureticum. Ubi peccat acidum, multum confert; Vinum enim Rhenanum sapore [note: Praeparatio.] suo privat. Pro usu medico praeparatur
page 327, image: s339depurando; i. e solvitur in Aq. simpl. filtratur, et post phlegmatis exhalationem in strias concrescit. Sublimatur in Flores vel solum, vel in Aqua solutum. Quidam malo consilio Limaturam Martis superaddunt. Tunc enim acidum Salis ammoniaci Martem rodit et Vitriolum cum eo constituit; Sal vero volatile in auras avolat, dum Flores martiales fortiore Igne ascendunt. Utimur et Ammoniaco in Alchymia [orig: Alchymiâ], fixa enim corpora volatilisat et secum in flores sublimat, Lapidem v. gr. Haematites in rubeos flores et antifebriles; Aurum, Corallia, etiam in Flores rubeos, unde Tinctura; Caput mortuum itidem Vitrioli Veneris in Flores coloris Aurantiorum, hypnotitae virtutis. Ut autem Spiritus et Flores Salis ammoniaci ab acido Salis communis liberentur, et puro constent volatili urinoso, addantur Salia alkalia, haec enim acidum arripiunt, et simul in fundo remanent. Acida nempe fixa libentius fixis se maritant. Sunt tamen et alia praeter Alcalia, quae acidum ammoniaci arripiunt. v. g. Limatura Mart. Minium, Lapis calaminaris, et Marcasita: idque, quia Corpora haec metallica nondum saturata acidum absorbent et Sal volatile dimittunt. Spiritus Salis ammoniaci cum Calce viva [orig: vivâ] destillatus penetrantissimus est, et numquam coagulatur: ille autem cum Sale Tartari, et aliis Alcalibus fixis, magis est urinosus, in Flores siccos se coagulat, et ad modum Spiritus Urinae cum Spiritu Vini in offam albam condensatur. Ordinario albi est coloris, addito tamen Sulpure aureum acquirit. Notandum autem, Alcalia volatilia, subiectis commixta Sulpureis, rubrum acquirere colorem: unde forsan Sanguinis rubedo. Spiritus Salis ammoniaci Spiritui Vini artificiose commixtus, ita ut non coaguletur, egregium est menstruum pro Myrrha [orig: Myrrhâ] extrahenda [orig: extrahendâ], aut Elixire
page 328, image: s340Propriet. conficiendo; solvit etiam Terram foliatam Tartari in Essentiam auream, optimam in Malo hypochondriaco. Limaturae Martis affusus Essentiam dat, in Morbis chronicis egregiam. Si misceatur Spir. Sal. ammoniaci cum Spiritus Vin. camphorati dupla [orig: duplâ] parte et applicetur, Dolores podagricos lenit, acidum Articulis insidens destruendo. In Affectibus chronicis, Scorbuto, Malo hypochondriaco, Suffocatione Uterina, Cardialgia flatulenta, egregium est remedium. Naribus admotus, Castoreo et Pennis incensis praestat. In Mensium obstructionibus adhibetur Feminis cum successu per certum Glauberi instrumentum. Omnia Febrium symptomata, sive ab aestu sive a frigore provenientia, mature tollit et compescit. Sanguinem coagulatum, in Pleuritide, Inflammationibus etc. resolvit: Cani enim in venam immissus sanguinem reddit tenuem. Egregium est Nephriticum et Sudoriferum, idque, quia penetrat fortiter corporis intima: acida superflua destruit, et in salsa commutat. per sudorem vel urinam evacuando. Dosis a gutt. 30. ad 50. Caput mortuum Spiritus Sal. ammoniaci cum Ciner. clavell. distillati, in Aqua [orig: Aquâ] calida [orig: calidâ] solutum, filtratum, et coagulatum dat Sal salsum, quod egregium est digestivum in Malo hypochondriaco, ad 01 Si destilletur Spiritus cum Calce viva, ex capite mortuo paratur Sal, quod optimum est lithontripticum ad 01 Idem Caput mortuum in Auqa [orig: Auqâ] solutum, et affusum Limaturae Martis endem rodit in Crocum Martis, meliorem eo, qui fit cum Salibus.
[note: Tartarus vitriolatus.] VIII. Tartarum Vitriolatum Sal esse salsum fixum, et ex Sale Tartari ac Spiritu Vitrioli constare, dixi superius. Debet autem Spiritus Vitrioli probe rectificari et separari a particulis metallicis, alias nauseosus evadit Tartarus. Optimum est diureticum; purgantium vim sine Torminibus ventris adeo promovet, ut quarta sufficiat doseos pars.
page 329, image: s341
CAPUT II. De Salibus Mineralibvus. In specie de Sale communi, Sale Gemmae, Nitro, Vitriolo, Alumine et Acidulis.
§. I.
[note: Salia mineralia.] SALIA Mineralia solubilia sunt in Menstruis aquosis, sed sulpurea respuunt; pro varia tamen conformatione propria [orig: propriâ], expetunt diversa aquosa menstrua. Licet, teste Gassendo, una eademque Aqua Sal commu ne, Nitrum, Vitriolum, et Alumen, successive receperit. Salia haec destillata Spiritus reddunt acidos, varios tamen pro cuiusque Salis varia [orig: variâ] textura [orig: texturâ]. Licet sicca sint, reddunt nihilominus Spiritum humidum, partim per humoris in Corpore adiecto, et aeris ambientis immissionem; partim per salinarum particularum inversionem, agitationem nempe sub ignis tortura [orig: torturâ], adeo ut motu impetuoso a se mutuo dissipentur et in forma [orig: formâ] nebulae cum impetu prorumpant. Separationis huius gratia [orig: gratiâ] additur pleru mque corpus aliqquod terrestre, Bolus aut Argilla. Et beneficio eiusdem potest Sal commune redigi (per repetitas solutiones) in puram putam Aquam.
[note: Sal commune.] II. Sal commune triplex est, marinum, fontanum, et montanum: Marinum eiusque Spiritus reliquis ppraestat; imo pater est et fontani et montani. Nam cum Aqua marina centrum terrae petit, ibique in vaporem resolvitur, tum Sal exinde ad circumferentiam addducitur sub forma [orig: formâ] Aquae fontanae salsae: sed hoc in itinere debilior indubie redditur. Ubi vero haec Aqua marina in aliqua terrae cavitate subsistit, oritur Sal fossile, fontano paulo praestantius. Fontanum ex fontibus salinis excoquitur et in spissatur: et ut citius granuletur, addunt Salinarii Fel vel
page 330, image: s342Sanguinem bubulum, cuius sal volatile cum acido Salis concurrens granula promovet. Granula autem Salis marini, per aquae exhalationem parata, longe sunt maiora, duriora, et Cristallos dant muito elegantiores.
[note: Sal salsum commune.] III. Sal commune salsum ex acido praepollente et urinoso constat, quod probat resolutio Salis spagyrica. Spiritus enim Salis Sali tartari, vel Cineribus clavellatis affusus, solutus et debite inspissatus, evadit perfectissimum Sal commune. Elixivitur etiam Sal communi simillimum e Capite mortuo Salis ammoniaci cum ana Calcis vivae destillati. Quod spectat Salis communis praeparata, ante destillatione, calcinari [note: Eius decrepitatio.] debet. Immittitur scilicet in Catinum, et ubi a flamma exardescit, particulae aquosae in Sale concentratae, ab ignis tortura [orig: torturâ] agitatae cum impetu et crepitu prosiliunt. Nisi haec praecederet decrepitatio, metuendum esset, ne in destillatione vasa rumperentur. [note: Destillatio.] Sal ita decrepitatum destillatur in Spiritum acidum, addito semper duplo, triplo aut quadruplo Boli vel Argillae, imo et Terrae dulcis Vitrioli, ad separationem partium salinarum promovendam et fusionem impediendam. Alia etiam corpora, salina quantumvis, admixta Spiritum Salis non inquinant, sed propter gravitatem in fundo remanent. Sic Sal communis cum Spiritu Vitrioli destillatus genuinum et perfectum Salis spiritum dat. Modus ille destillandi, qui fit cum folle per Retortam tubulatam, periculosus est, 1. ne vas valde calefactum affusa [orig: affusâ] aquaa [orig: aquaâ] frigida [orig: frigidâ] rumpatur; 2. ne Sal dum fluit, fundum Retortae penetret. Glauberi methodus convenientiro est. Imbibit ille carbones ignitos aqua [orig: aquâ], iin qua [orig: quâ] solutum est Sal commune. Siccatos dein carbones in furno peculiari destillat. Metuendum autem, ne fuligines carbonum Spiritum inquinent, aut Sal fixum
page 331, image: s343[note: Optima.] calcinatione ista [orig: istâ] paratum illum debilitet. Optimus ergo est modus, qui fit per Retortam igne aperto, calore graduali et continuo. Fieri etiam potest per [note: Usns medicus.] Arenam. Pro Usu medico Spiritus hic multum confert; omnia alcalia oleosa, Bilem et effervescentias febriles compescit. Cum alcali fixo concentratus potens est Diureticum, ac Putredinem Gingivarum, et progressum Gangraenae cohibet. Propter nimium eius acorem edulcoratur vulgo, cohobando bis terve cum ana Spiritus Vini, et sic egregium evadit stomachicum. Quidam dulificare volunt per diuturnam digestionem; hac autem methodo acidae particulae non satis invertuntur. Alii Sal Tartari primae destillationi addunt, dulcificationisergo, sed et hi falluntur, Sal Tartari enim acidos absorbet Spiritus; unde loco Spiritus Salis dulcis habetur solummodo limpidum acidum phlegma. Quod Usum spectat Alchymisticum, [note: Alchymisticus.] Spiritus hic Aurum solvit, imo probe rectificatus et concentratus illud in Flores elevabit. Concentratur autem hac methodo. R. Lapidem calamin. imbibatur Spiritu Salis; destilletur; et prodit Phlegma insipidum (Calaminari acidum absorbente.) deinde Caput mortuum mistum cum Arena [orig: Arenâ] Igne fortiori urgeatur, sic prodit Spiiritus acidissimus concentratus, qui omnia Corpora metallica solvit, excepta [orig: exceptâ] Venere et Luna [orig: Lunâ]. Poterius affundit Capiti mortuo post-Spiritus destillationem residuo) spiritum Vini ex Uvarum racemis, tempore Vindemiae collectis, destillatum; mixturam Fimo equino committit; et post digestionem aliquot dierum ponit in loco frigido, ubi elegantes oriuntur Crystalli dulces, valde stomachicae.
[note: Sal gemmae.] IV. Sal Fossile alio nomine vocatur Sal Gemmae, quia sub gemmarum forma eruitur e fodinis. Aeri expositum insigne acquirit gravitatis incrementum. Efficacius est Sale communi, et egregium diureticum.
page 332, image: s344[note: Spiritus sa. lis compos.] Clysteribus additum ad 01. scybala emollit. Spiritus Salis compositus fit ex aa. Nitri et Salis Gemmae, aut Salis communis; et Aurum solvit intacta [orig: intactâ] Luna [orig: Lunâ]. Spiritum autem Nitri simplex probe rectificatus omnia metalla solvit, Auro excepto.
[note: Nitrum.] V. Nitrum originem capit in terra [orig: terrâ] pingui, ab urina et stercoribus Animalium humectata [orig: humectatâ]: quorum Sal volatile sulpure impraegnatum ab acido terrae subigitur, et mutatur, donec simul omnia concrescant in unum tertium salsum, quod Nitrum audit; atque e terra [orig: terrâ] tali excoquitur et elixiviatur. [note: Eius Spiritus.] Terra haec nitrosa destillationi subiecta Spiritum fundit acido salsum, Spiritui Tartari similem; qui super Alkali fixum cohobatus, urinosus evadit, et in Capite mortuo remanet Sal quoddam fixum, beneficio Aquae extrahendum. Spiritus hic velatilis urinosus non semper ab excrementis Animalium dependet; Terrae enim argillaceae, huiusmodi excrementis numquam impraegnatae, similem reddunt Spiritum, beneficio scilicet Aeris. In Muris etiam [note: Nitrum calcarium.] antiquis, Sal Calcis vivae, quocum incrustantur, cum Spiritu acido terrae unit sein Sal Nitri. Nitrum constat ex acido Sulpuris et Sale Alkali; nam Sal Tartari cum Spiritu Nitri coniunctum, Nitrum evadit. Omne Nitrum ex terra [orig: terrâ], excrementis Animalium impraegnata [orig: impraegnatâ] elixiviatum, participat de Sale communi, quod in corporibus Animalium invincibile est, et uti assumptum fuit, ita rursus excernitur.
VI. Antequam Nitrum in usum vocetur, Sal hoc, si adsit, removendum est. Eius praesentia in deflagratione dignoscitur. Nitrum enim, si purum sit, deflagrat sine remanentia [orig: remanentiâ]: sin secus, remanebit aliquid salis albi et caustici, quod removendum. In usu medico Nitrum egregium est medicamentum;
page 333, image: s345Sitim reprimit, Febribus tam continuis quam malignis subvenit: Haemorrhagias et externe et interne sistit, et crebrius usurpatum Satyriasin compescit. Depuratur vulgo cum Sulpure; pessimo tamen consilio: idque, quia Sulpure iniecto Spiritus Nitri acidus sulpureus totus exhalat, remanente solum Sale fixo, quod cum acido sulpuris coniunctum, tertium Sal evadit. Optima eius depuratio fit per Alcalia fixa: paratur scilicet. Lixivium fortissimum ex Sale Tartari vel Cineribus clavellatis, coquitur in hoc Nitrnm: sic Alcali fixum arripit omne corrosivum et excrementitium, quod est in Nitro. Unde post levem humiditatis absumptionem excrescit Nitrum in Crystallos depuratissimas.
[note: Spiritus Nitri.] VII. Inter Nitri praeparata eminet Spiritus, qui eo copiosior observatur, quo plus additur Boli vel Argillae. Conducit in Febribus malignis, Tympanitide, Nephritide et Calculo. Verum qquia crudus nimis [note: Dulcis.] est et corrosivus, propterea dulcificatur, destillando per Retortam cum duplo Spiritus Vini vel alterius, post aliquot dierum digestionem. Sensim autem permisceri debet, ne nimia effervescentia vasa rumpat. Per hanc encheiresin eliciunt quidam [note: Sal volatile Spiritus [orig: Spiritûs] Vini.] Sal volatile ex Spiritu Vini. Scilicet Spiritum Vini cum ana Spiritus [orig: Spiritûs] Nitri pedetentim mixtum lenissimo Igni committunt, donec abstrahatur Liquor, et remanebit Sal volatile Spiritus Vini fixatum a Spiritu acido Nitri: quod Sal additione Alcali fixi facile potest destillari in Spiritum urinosum. Spiritus utique Nitri hoc pacto dulcificatus Colicis doloribus, Flatibus, Pleuritidi, et Renum inflammationi mire subvenit. [note: Aqua fortis] Dosis ??? ad 04. Nitrum basis est Aquae fortis; imo ipsa Aqua fortis solum est Nitri Spiritus, et eadem solummodo praestat; utnt enim additum sit Vitriolum, tamen de Vitriolo nihil prodit.
page 334, image: s346Unde et Aqua fortis affusa Sali Tartari, ad instar Spiritus [note: Regia.] Nitri verum prodit Nitrum. Aqua regia fit ex Nitri partibus duabus, et Salis com. vel ammoniaci parte una [orig: unâ], cum Silicibus contus. destillatis. Haec solutioni Auri seu Solis; sicut Aqua fortis Lunae, dicata est. Dixi in Aqua forti nil de Vitriolo adesse, hoc certum est, Nitrum partes Veneris metallicas secum rapere. Culter enim Aquae forti bullienti immissus rubedinem contrahit, et pannorum Tinctores (quibus Spiritus Nitri nil prodest) Aqquam fortem in usu habent. Si puriorem vis Spiritum sine metallicis his particulis, loco Vitrioli addatur Alumen. Caput mortuum Aquae fortis calcinatum, et Aqua communi elixiviatum, dat Sal album, quod [note: Arcanum duplicatum.] Nitrum vitriolatum, vel Arcanum duplicatum Mynsichti audit: constans scilicet ex Alcali Nitri cum Sulpure fixo Vitrioli; ratione cuius anodynum est: egregii etiam usus in Melancholia [orig: Melancholiâ], Mensium suppressione, Stomachi affectibus, Febribus intermittentibus, et omnibus morbis chronicis: Dosis 02.
[note: Vitriolum.] VIII. Vitriolum generatur per corrosionem Martis vel Veneris a liquore Sulpuris acido: si Veneris minera corrosa fuerit, caeruleum; si Martis, viridem [note: Artisiciale.] nanciscitur colorem. Paratur et Vitriolum artisicale naturali simillimum; recipitur scilicet Spiritus Sulpuris (qui salina est substantia, bituminosa enim Sulpuris pars in Igne deflagrat) diluitur cum Aqua, additurque Ferrum vel Cuprum. Spiritus corrodit materiam iniectam, facta [orig: factâ] corrofione filtratur, evaporatur, et in loco frigido concrescunt kCrystalli Vitrioli Martis vel Veneris. Alii (elegentiori modo) laminam Martis vel Veneris pulveri Sulpuris permiscent, ut fiat stratum super stratum, deinde Igni mixturam exponunt; facta [orig: factâ] Calcinatione committitur mxixtura Aquae simplici;
page 335, image: s347quae filtrata et evaporata, Crystallos deponit in fundo. Artificiale hoc eundem habet usum, et eosdem dat effectus, quos nativum. Reperiturautem nativum vel sub forma [orig: formâ] Vitrioli, vel sub forma lapidis Pyrites dicti; ex quo calcinato et aeri exposito vel sponte efflorescit Vitriolum, vel cum Aqua elixiviatur. Participat scilicet hic Lapis de Marte vel Venere et Sulpure: adeoque Sulpur, vehementia [orig: vehementiâ] ignis imflammatum, acidum dat Spiritum, qui Metalla corrodit, et humori aeris coniunctus ea in Vitriolum convertit. Vitriolum plerumque mixtum est: ut purum evadat, solemus solutum in aqua [orig: aquâ] Igni committere, et bullienti baculum ferreum immergere; sic enim acidum aggreditur Martem, et Venerem in fundo relinquit.
[note: Eius calcinatio, ac destillatio.] IX. Vitrioli destillationi praemittitur Calcinatio, ne colliquescat et vas rumpat; nullum tamen requiritur corpus terreum, ut in destillatione Salis, Nitri etc. quia particulae eius metallicae sufficiunt, et praeterea calcinatum liquescere nequit. Destillando prodit. 1. Phlegma insipidum. 2. Phlegma acidulum copiosius. 3. Aucto Igne nebulas dat, quae coagulatae Spiritum constituunt. 4. Sub ultima Ignis vi Oleum particulis metallicis magis impraegnatum prodit, unde crassities et coloris obcuritas. Spiritus enim Phlegmate dilutus debilior est: sed si avocetur phlegma lenissimo igne, eandem acquirit cum Oleo consistentiam. Et Oleum contra cum Igne destillatum sub forma [orig: formâ] Spiritus prodit. Quo minus habet Vitriolum de substantia [orig: substantiâ] metallica [orig: metallicâ], eo maior copia Spiritus acquiritur; adeoque si spiritus copiosior desideretur a Tera ochrea [orig: ochreâ] prius liberetur. Si Spiritus omnis abstrahatur, Caput mortuum nigrum apparet, sin aliquid remaneat, fuscum est. Fuscum [note: Caput mortuum.] hoc (non nigrum) Caput mortuum, aeri
page 336, image: s348a pluvia et radiis Solis libero exposirum, mensibus scilicet autumnalibus et vernalibus, novo eodemque penetrantiore impraegnatu Spiritu. Constat hic Spiritus regeneratus partim ex acido, quod intus in Capite mortuo latuit, partim ex acido nitroso ab Aere attracto. Intermediam itaque nanciscitur naturam inter Spirtium Vitrioli et Spiritum Nitri.
[note: Phlegma vitrioli.] X. Phlegma Vitrioli elegans est Remedium; turget enim Sulpure Vitrioli Martis. Interne exhibitum Maffam sanguineam refrigerat, et rorulenta [orig: rorulentâ] sua [orig: suâ] sulpureitate egregie refocillat. Externe in Doloribus et Ardoribus Capitis fronti admotum confert. Corroboratum aliquoties a Vitriolo, et per digestionem exaltatum, in Phthisi, Tabe, Vomica Pulmonum, et omni Viscerum Inslammatione vel Abscessu, optimum praedicatur remedium. Spiritus et Oleum Vitrioli gradu tantum differunt. Spiritus Elixyri Proprietatis additus egregium est stomachicum, vi sua [orig: suâ] adstrictoria [orig: adstrictoriâ] Viscera roborans: sed Pulmonibuus nocet propter metallicam aciditatem. Dentes nigredine afficit, et Testes debilitat. Pro usu Diuretico praestat coagulatus, acido scilicet ab alcali quodam in Salsum tertium converso. Quod autem Spir. Vitrioli particulas metallicas secum rapiat, exinde patet, quod si ad tempus steterit, flavescat, et Terram Ochrae instar ad fundum dimittat; Spiritus etiam Urinae vel Sanguinis humani, huic Spiritui instillatus, particulas metallicas antimoniatas praecipitat sub colore viridi, Prout Vitriolum de Marte vel Venere participat, differunt et Spiritus exinde eliciti. Quidam destillant Vitriolum Martis et Veneris artificale, adeoque Spiritus acquirunt duplicis naturae, qui in Affectibus Mulierum commendantur. Credo tamen Spiritum Vitrioli vulgarem, sicut et ipsum plerumque Vitriolum de duplici hac natura participare.
page 337, image: s349Zwelfero iudice separatio et rectificatio Spiritus ab Oleo et Phlegmate, quae communiter instituitur, fieri non debet: quia cum Phlegmate, dum separatur, ascendit simul Spiritus volatilis sulpureus, [note: Spiritus [orig: Spiritûs] dulcificatio difficilis.] Vitrioli nobilior pars. Laborant multi in Spiritus Vitrioli dulcificatione, sed res est difficilis. Digestio et Cohobatio cum Spiritu Viini palliative solum dulcificat. Destillatio a proprio capite mortuo Phlegma elicit, non Spiritum, cum hic fortiter in Capite mortuo concentretur. Destillatio Spiritus Vitrioli super Martem et Urinam Hum. deceptoria est operatio, nam Mars absorbet Spiritum acidum erumpentem, et Urina eum mutat in salsedinem. Hoc tamen certum est, quod Spiritus a vitriolo Martis artificialis paratus dulcedinem habeat adstrictoriam: nauseosus enim sapor a Venere dependet.
[note: Spiritus. fixus est.] XI. Spiritus Vitrioli vulgaris fixus est, datur tamen volatilis Paracelso notus, qui facili Igne in altum striatim elevatur, et naribus admotus non sine gravi molestia penetrat. Qui hunc praeparare cupit, sequentes observet regulas. 1. Omittatur Calcinatio Vitrioli, ne nobilior pars avolet. 2. Ignis sit facilis, ne vulgaris ille Spiritus prodeat, et volatilem figat. 3. Dum calent vasa, removeatur Receptaculum, alias Spiritus volatilis remeat in Caput mort. Et ibidem figitur. 4. Expulsus Spiritus cum phlegmate proprio digeratur, et a Cap. mort. cohobetur. Acquirunt quidam Spiritum Vitrioli cephalicum, nobilissimum in Capitis affectibus, miscendo scilicet Spiritum a Capite mortuo aeri exposito et regenerato destillatum, cum p. ii. Spiritus [orig: Spiritûs] vini cum Speciebus epilepticis digesti; deinde post aliquot dierum digestionem destillando. Alii Urina [orig: Urinâ] mediante volatilem eliciunt Spiritum; destillant nempe Caput mort. Vitrioli digestum cum octuplo
page 338, image: s350Urinae; sic prodit certe 1. Phlegma anoynum (ratione Sulpuris) quod doloribus podagricis egregie subveit. 2. Phlegma subtilius sale constans volatili urinoso in tertium converso, qui in omnibus Oculorum Affectibus mire depraedicatur. Succedit tandem Vitrioli Spireitus ab Urina mutatus in Sal tertium volatile, qui in Epilesia Infantum mirum praestat effectum.
[note: Caput mortuum s. Colcothar.] XII. Caput mortuim post Spiritus [orig: Spiritûs] et Olei destillationem remanens Colocthar dicitur. Si fuscum sit, et non rigorose omni orbatum Spiritu, affusa [orig: affusâ] aqua [orig: aquâ] communi elixiviatur Sal Vitrioli, quod purum est Vitriolum, nam lixivium exinde confectum, et igni expositum, fit ferum Vitriolum. Sal hoc vomitum et nauseam inducit a 01. ad 03. Sed Ventriculi tonum destruit, et si eius plicis se insinuat, nauseam et inanes vomendi conatus per aliquot septimanas infert. Emetica eius vis a Venere dependet, Sal enim Vitrili Martis vomitum non ciet. Sublato hoc Sale residuum Caput mortuum dicitur Terra Vitrioli balsamica, et nihil est aliud, quam Mars vel Venus ad ultimum calcinata. Dicuitur balsamica, quod dacida Ulcerum et Vulnerum egregie absorbeat; omni enim acido evacuato per destillationem, multum sitit. Ubi adstrictione opus est, adhibetur tam interne quam externe. Ex hac terra [orig: terrâ] paratur Tinctura Sulpuris Vitrioli; affundendo scilicet Spiritum Salis, solvendo dein, filtrando et abstrahendo ad Mellis consistentiam, deinde cum Spiritu Vini rectificatissimo extrahitur Tinctura egregie rubens, filtranda, a qua [orig: quâ] abstrahatur Spiritus Vini ad oleositatem. Potius dicatur Tinctura Martis adstringens, nam in Diarrhoea, Dysenteria, Haemorrhagia, et Sputo Sanguinis, optimi est successus. Dosis a Gutt. XX. ad XXX.
page 339, image: s351
[note: Sulpur vitrioli anodynum.] XIII. Commendatur a Paracelso et Helmontio Sulpur Vitrioli anodynum, quod ex Vitriolo Veneris paratur; habet quidem Vitriolum Sulpur quoddam, sed non tam efficax quam Sulpur Vitrioli Veneris. Helmontius destillat hoc Sulpur in Oleum viride, quod per liquorem Alkahest fixatum, constituit Aurum eius Horizontale. Pauci sunt qui norunt [orig: nôrunt] Sulpuris huius praeparationem; parant quidam ex ana Ammoniaci et Colcotharis Vitrioli seu Terrae probe edulcoratae, sublimando scilicet, donec Flores acquirantur aurei coloris: ex his cum Spiritu Vini elici potest Tinctura. Tackius Sal Tartari cum Capite mort. ebullit, putans fore, ut alcali fixum propter convenientiam Sulpuris in radice attrahat ad se Sulpur Veneris, quod postmodum volatilisat. Sed paucis datum est Salia fixa volatilizare. Virtus sympathetica Vitrioli (si quae sit) ab eiusdem Sulpure dependet.
[note: Alumen.] XIV. Alumen Vitriolo cognatum est; constat enim corpore terreo petroso, a Spiritu Sulpuris acido soluto, et in pellucidam substantiam unito. Fundit itaque Alumen Spiritum acidum, illi Vitrioli non absimilem, sed paucissimum et non adeo acidum. Textura enim particularum Spiritus acidi a corpore petroso ita immutata est, ut pristinam aciditatem non amplius obtineant. Sic Terra sigillata in Spirit. Sulpuris per Camp. soluta Spiritum reddit non adeo acrem, ac Mars in eodem Spiritu solutus. Sunt et qui se expertos esse dicant, quod Spiritus Sulpuris per Camp. Cretae affusus post solutionem in Alumen concrescat. Pyrites calcinatus quandoque Vitriolum, quandoque Alumen generat; acidus scilicet eius Spiritus corrosione metalli dat Vitriolum; corrosione adiecti Corporis terrestris dat Alumen. Caput mortuum Aluminis aeri expositum, Spiritu novo exinde impraegnatur.
page 340, image: s352
[note: Rupeum.] XV. Alumen rupeum Veteribus fuit incognitum: et Illorum Alumina liquida nobis sunt incognita. Alumen plumosum vulgo confunditur cum Amiantho; [note: Plumosum.] malo tamen consilio; nam prius adstrictorii est saporis, et in Igne rigido substantiae iacturam facit: posterius autem insipidum est, et ab Igne invincibile. Imo parantur inde masurpia texendo in fila, in quibus Sol liquefit salvo marsupio. Alumen rupeum Febrium paroxysmos compescit, Vomitum et Diarrhoeam reprimit, quottidie ad 03 usurpatum in Mensium fluxu nimio comprobatum est: habet autem pinguedinem quandam excrementitiam, quae separanda est solvendo Alumen in Aqua, et affundendo Urinam humanam, ut pinguedo fundum petat. In Febribus Alumini crudo praeferendum est Magisterium; quod paratur affundendo Acetum destillatum calcinato Alumini, et solutionem filtratam evaporando in Crystallos, quarum Dosis 02. Laudatur et Saccharum Aluminis, i. e. ipsum Alumen crebris proprii phlegmatis abstractionibus ab omni acrimonia [orig: acrimoniâ] liberatum, quod in Dysenteria [orig: Dysenteriâ] et Hectica [orig: Hecticâ] expertum est. Externe curat Alumen Ulcera sinuosa, Uvulam relaxatam, Gingivas Scorbuticorum, Ischiadicum dolorem, et Ariduras membrorum ex Vulneribus ortas; calcinatum nempe in Aqua [orig: Aquâ] solutum praecipitat pulverem, qui Spiritu Vini edulcoratus cum Unguentis miscendus. Utimur etiam Alumine in Suppositoriis.
[note: Acidulae.] XVI. Vitriolo et Alumini subnectimus Acidularum historiam. Sunt autem nihil, quam Minera Martis a Spiritu sulpuris embryonati resoluta. Aqua, quae meatus Terrae transit, Spiritu salino impraegnata, quando fluit per Venas martias, redditur acida seu parum amaricans: si Mineram Veneris corrodat, nauseosum acquirit saporem. Ratione Venae Martis salia Corporis nostri vitiosa absorbet, cum illis unitur, et sub
page 341, image: s353forma excrementorum nigrorum per alvum deicit: penetrant etiam Acidulae Mesenterii Venas, et in omnibus Morbis chronicis sacra sunt Anchora: gradatim autem progrediendum est a parca [orig: parcâ] ad maiorem dosin. Stomachum interea requirunt validum, et Phthisicis nocent. Non debent transmitti ex loco naturali in alienum; Minera enim Martis, quae acidum absorpsit, ad fundum praecipitatur, si diu in Vase contineatur. Artificialium Acidularum fundamentum est Mars. Quidam exstinguunt Ferrum ignitum in Vino Rhenano pro Virginum Cachexia. Alii Limaturam Martis miscent cum Aceto destillato Hydromelitis, et addito tantillo Vitrioli diluunt cum s. q. Aquae. Elegantiores vero parantur ex Phlegmate Vitrioli acidulo Limaturae Martis affuso; vel Crystallis Vitrioli Martis in proprio Phlegmate cum Vino dilutis.
CAPUT III. De Operationibus Chymicis. Solutione scilicet et Extractione, et ad hanc facientibus Menstruis: Effervescentia, Fermentatione, Praecipitatione, Calcinatione, Coagulatione et Crystallisatione.
§. I.
DOctrinae Salium Operationes chymicas postponimus, quia maxime diversi in operationibus eventus, salibus accepti referendi sunt. Inter illas autem Solutiones primum sibi vendicant locum, [note: Solutiones.] differuntque ab Extractionibus sicut magis et minus. In Solutione scilicet totum Concretum in sua minima resolvitur, in Extractione non totum, sed nobilior eius pars, nunc sulpurea nunc salina pro
page 342, image: s354[note: Menstrua.] menstrui ratione. Menstrua autem sunt claves quibus mediantibus recluduntur Corpora, adeo ut utrique operationi inserviant; suntque vel universalia, quae omnia Corpora indiscriminatim; vel particularia, quae non nisi sibi proportionata solvere possunt. Promovetur Menstruorum operatio ab igne, illorum particulas agitante et in corpus folvendum impellente; unde apparet Digestionum in facilitandis Solutionibus utilitas. Menstrua particularia varia sunt, pro proportione varia inter particulas Menstrui et poros subiecti solvendi. Sic Saccharum et Salina sacile in Aqua [orig: Aquâ], difficulter in Spiritu Vini aut Tartareis menstruis solvuntur; contra Ialappa, quae resinosa est, non Aquae, in qua [orig: quâ] solvi nequit, sed Spiritui Vini, in quo a magis solvitur, virtutem purgantem communicat. In Regno etiam minerali Mercurius cum Sole, non autem cum Marte, facile iungitur. Menstrua itaque particularia sunt in triplici differentia, aquea nempe, sulpurea et salina.
[note: Aquea.] II. Aquea Menstrua sunt insipidi Liquores, substantiae omnis salinae atque sulpureae expertes. Corpora Salium, Tartarum v. g. Vitriolum, etc. prompte ingrediuntur, Sulpurea autem et Resinosa refpuunt. Inter haec eminet Aqua simplex, quae terreas particulas non complectitur nisi ratione Salis cum illis coniuncti. Sic in Tartari solutione per praecipitationem particulae terr??? fundum petunt. Inservit autem Aqua solvendis et extrahendis Vegetabilibus non resinosis, purgantibus mucilaginosis, et Animalium partibus, inprimis accedente coctura [orig: cocturâ]. Ad aquosa pertinet Rosmaialis, qui turget Sale nitroso, solvit Aurum, Phlegma dat salinum egregium pro extrahendis Essentiis Vegetabilium, et sulpureo illi Vini Spiritui longe praeferendum.
page 343, image: s355Non M. B. nec Radii Solaris calore, sed in loco umbroso per se ipse Ros putrefit: putrefactus autem et evaporatus Terram relinquit cineream Sale repletam. Sequitur Aqua martia, quae acuata est copioso Sale volatili, exhalante e Vegetabilibus germinantibus; et destillata elegans dat Menstruum pro extrahendis virtutibus Vegetabilium. De Nive, an Sal nitrosum contineat, adeoque pro Menstruo inservire queat, multum dubito.
[note: Sulpurea.] III. Menstrua sulpurea extrahunt Tincturas oleosas. Talia sunt Spiritus Vini, Spiritus vegetabilium ardentes, Oleosa destillata (quae Salia sunt volatilia a pingui acido concentrata) Terebinthina item, quae Gummata, et Vitellum ovi, quod ipsam Terebinthinam et resinosa solvit. Subiecta horum Menstruorum Resinae sunt et Oleosa; etiam Aromata, quorum Sal volatile oleosum sesecum Menstruo sulpureo promptissime unit; et interdum Metallorum sulpura, modo prius per aliud Menstruum fortius fuerint optime corrosa.
[note: Salina.] IV. Menstrua saliina sunt vel acida, vel urinosa, vel salsa ex his mixta. Acida e Regno vegetabili sunt v. g. Sucus Citri, Cydoniorum, etc. item Aceta ex his per fermentationem parata, et Spiritus acidi Lignorum. Temperatiora sunt Acidis mineralibus, adeoque adhiibentur utplurimum ad Corpora porosiora v. g. Oc. Cancr. Corall. Martem, etc. tumque in illis ratione Alcali occulti effervescentiam excitant. Inter Vegetabilia autem primatum obtinet Acetum destillatum, quod et ipsa metalla (calcinatione parum reserata [orig: reseratâ]) solvat. Sic Vitrum Antimonii in Tincturam, Minium in Sal saccharinum, Martem in Crocum, er Venerem in Aeruginem convertit. Ex Regno minerali desumuntur Menstrua acida maxime corrosiva, qqualia sunt Aqua fortis, regia, Spiritus Salis,
page 344, image: s356Sulpuris, quae compactissima corpora solvunt; non tamen omnia promiscue. Sic Aqua fortis solvit Lunam, non autem Aurum, nisi addito sale. Regnum Animale Spiritum dat Formicarum, qui in hoc convenit cum Spiritu Viridis Aeris, quod in solvendo aciditatem, sicut alia Menstrua, non amittat. Dantur et Menstrua insipida, qualia sunt Mercurius, qui Aurum, et Oleum quod Martem et Lunam, modo diutius in eo contineatur, solvit.
[note: Salina urinosa.] V. Sequuntur menstrua Salina urinosa, quaedam fixa, quaedam volatilia, priora Lixivia sunt Salium fixorum verbi gratia Salis Tartari et Cinerum clav. quae omnia sulpurea solvunt; salia enim fixa fiunt in calcinatione corporum, ex Sale volatili et sulpure constantium. Posteriora sunt Spiritus urinosi, qui sulpureas tam Vegetabilium quam Animalium partes eliciunt: v. g. Spiritus Urinae, Spiritus Salis am~oniaci. Quaerunt multi Menstruum universale, quod omnia dissolvat corpora sine sui debilitatione; quodque a Mercurio abstractum eum adeo figat, ut malleum sustineat, ast rara haec avis. Starkius dicit esse corpus salinum unum apparenter, sed radicaliter ex duabus naturis, volatili nempe et fixo. Becherus dicit esse salinum Mercuriali terra [orig: terrâ] constans; quam terram in Sale communi reperiri ait. Tale [note: Alcahest.] menstruum Alcahest appellatur. Cuius succedaneum est Sal tartari fixum volatilisatum, sed volatilisationis dantur modi varii. Haec de Menstruis pro dissolutione aut extractione, quorum proportio varia est pro ratione Subiecti.
[note: Eff rvescentia.] VI. Pergimus ad Effervescentiam, quae ex mutuo acidi cum urinoso concursu, oritur; efficitque, ut acidum et urinosum non amplius se exserant, sed in neutrum quid iungantur. Ille autem insignis motus et agitatio, quae Effervescentia dicitur, inter
page 345, image: s357salia pura locum obtinet. Si enim salia sint impura, i. e. aliis particulis materialibus permista et ab illis temperata, impeditur exinde proximior concursus, et succedit non effervescentia, sed fermentatio. Sic in musto salia particulis materialibus intertexta fermentationem subeunt. Sal tamen Tartari cum Spiiritu Vitrioli volatili effervescentiam init, ut et quodvis Sal volatile cum acido. In Vini generatione res patet: dum enim Vinum degenerat in Acetum, acidum et alcali, aliis intertexta particulis, non liberam effervescentiam, sed fermentationem subeunt. Purum tamen Sal tartari, quod Acali est, et Acetum, quod purum est Vini acidum; haec inquam combinata effervescentiam excitant. Pari ratione Spiritus Viitrioli cum Oleo Terebinthinae, Oleum Tartari per del. cum Alumine, acido scilicet fortiter concentrato; et Aqua cum Calc. viva [orig: vivâ], haec, inquam, mutuo effervescunt. Corpora etiam terrestria, quae Alcali aut occultum aut nullum habent, Acidum absorbendo blande cum illo effervescunt; talia sunt Mars, Saturnus, Corallia, Creta, Marmor affuso Spiritu Vitrioli, et Limatura Martis affusa [orig: affusâ] Aqua [orig: Aquâ] forti, inprimis si addatur Oleum Tartari per del. Partes animalium durae, Alcali gaudent volatili, quod cum acido effervescit. Notandum interea, effervescentiam interdum calidam interdum frigidam contingere. Calida fit cum Salibus fixis a Subiectis sulpureis elicitis; frigida vero locum obtinet quando Sal volatile purum cum acidis puris concurrit; v. g. Spiritus Salis ammon. vel Spiritus Urinae cum Spiritu Salis. [note: Causa.] Causa autem Effervescentiae in genere ex mechanica [orig: mechanicâ] conformatione petenda est; Salium scilicet acidorum partes conicae sunt et acuminatae, alcalium vero fissae, unde inter haec tamdiu pugna continuatur, donec acidum subeat alkali fissuras, et uniant se duo
page 346, image: s358ista in Sal salsum tertium, sive neutrum ex his, quod tamen de utroque participat.
[note: Fermintatio motus est.] VII. Ex dictis patet, Fermentationem motum esse, quo acidum et urinosum concurrendo simul alias particulas, Mustum componentes, in motum cient; nam a Sale dependet Misti vinculum, adeoque salia mota reliquas resolvunt particulas. Fermentationem [note: Misti alteratio.] sequitur insignis Misti Altereatio, quia Salia sub isto motu de novo se unire gestiunt, particulasque unibiles in sui consortium rapiunt, alias vero non bene unibiles separant; quae, si leves fuerint, supernatant; si graves, ad fundum secedunt, unde nova Misti textura. Sic Mustum fit Vinum ope fermentationis; hoc denique per ulteriorem fermentationem, urinosa deprimentem, in Acetum convertitur. Sic Fructus austeri sub fermentatione moderata [orig: moderatâ] suavem dulcendiem acquirunt, illa [orig: illâ] autem protracta [orig: protractâ] acescunt. Succi etiam Vegetabilium moderate fermentati sulpureum Spiritum, eumque ionflammabilem fundunt: protracta [orig: protractâ] autem fermentatione in Acetum acerrimum degenerant. Fermentationi symbolam confert Aer, cuius vis elastica Salia magis magisque commovet. Unde Mustum dolio inclusum vix fermentat propter aeris defectum. Ex dictis illud se suggerit principium practicum, Ubi in corpore nostro peccat Acidum, prosunt Alcalia, et contra, teste experientia [orig: experientiâ] in omnibus pene Morbis. Magna enim est convenientia inter Fermentationem artificialem, et eam, quae fit in corpore humano. Nam pari ratione acidum Stomachi concurrit cum Sale volatili Alimentorum, quibuscum se maritat, et tandem ambo in salsum degenerant volatile. Si Chylus nimium sit acidus, adest Bilis, quae illum in Sal volatile transmutat, hac autem deficiente innumera sequuntur mala.
page 347, image: s359
[note: Praecipitatio] VIII. Fermentatione superata [orig: superatâ] ad Praecipitationem pergimus, quae est separatio Corporis in Menstruo soluti, ac postea ad fundum secedentis. Fit Praecipitatio vel propter porulorum Menstrui repletionem et angustiam, vel propter gravitatem particularum solutarum. Prioris modi exemplum est Extractio Ialappae, vel Tinctura Benzoes, cum Spiritu Vini facta, quae affusa [orig: affusâ] Aqua [orig: Aquâ] communi, poros Spiritus Vini replente, praecipitantur. Posterioris exemplum est solutio Aurii in Aq. regia [orig: regiâ], quae addito Mercurio, cum Auro sese iungente, eiusque pondus augente, particulas Auri [note: Divisio.] dimittit. Praeterea Praecipitatio est vel spontanea, ut in solutione Corallorum in succo Citri; vel violenta, quando nempe additur tertium quid, ut in Magisteriis officinalibus, et illo Nephritico dicto, quod a Spiritu Vitrioli praecipitatur. Est porro vel totalis, quando partes solutae totaliter ad fundum secedunt, vel partilais, quando aliquantisper ex poris tantum excluduntur, ut in Urina [orig: Urinâ] insperso Sale, vel Solutione Ialappae, quae pallescit et albescit addita [orig: additâ] parva [orig: parvâ] Aquae quantitate.
[note: Praecipitationum exempla.] IX. Ut clarior fiat Praecipitationis doctrina, notandum est, quod acida et austera Acetum v. gr. vel Alumen crassum Lactis corpus coagulent, adeoque poros Seri angustent, ut separetur Caseus, alcalia vero Caseum attenuantia, adeoque poros dilatantia separationem impediant. Tincturae etiam Vegetabilium subito frigori, poros Menstrui adstringenti, expositae turbidae evadunt, i. e. particulae solutae aliquantisper extruduntur; in calore autem detentae perspicuae remanent et coloratae. Solutiones factae ab acidis per alcalia praecipitantur, et contra. Sic Aurum in Aq. regia [orig: regiâ], solutum per Oleum Tartari in Aurum fulminans praecipitatur; contra Sulpur solutum cum Lixivio Salis Tartari, praecipitatur ab
page 348, image: s360acidis. Decoctum etiam Absinthii (aut alterius vegetabilis) in Lixivio Salis Tartari, addito Alumine, Magisterium, Vegetabilis colorem prae se ferens, praecipitat. Solutio itidem Granorum Chermes addito Alumime Laccam Florentinam praecipitat. Ratio est, quia acida alcalium, et contra, exoptant unionem, unde partes solutae dilabuntur. Notandum autem, Magisteria ab Alumine praecipitata composita esse, quia terra eius petrosa simul praecipitatur. Ceterum non solum Alcalia praecipitant Acida, sed a fortioribus etiam acidis debiliora praecipitantur, quia poros phlegmatis replent et particulas terreas corrosas adoriuntur, cumque iis sese iungentes pondus augent. E. gr. Corallia in Aceto soluta per Oleum sulpuris, et Oc. Canc. in Spiritu Nitri soluti per Spiritum Vitrioli praecipitantur. Haec de Artificiali Praecipitatione, qua [orig: quâ] fiunt Magisteria Vegetabilium, Animalium, etc. sed parum valentia; quia ab acido corrosa et ab alcali concentrata, a nullo amplius Menstruo solvuntur, nullo igne calcinantur, in Stomacho non digeruntur, sed post triduum per Vomitum excernuntur, Acida in corpore non imbibunt, cum sint ab acido hactenus saturata; et ut verbo dicam, semper retinent aliquid Menstrui corrosivi, teste vel ipso ponderis incremento, non obstante omni edulcoratione. Horum itaque loco parat Zwelferus Magisteria solubilia sine praecipitatione, per solius Spiritus Viridis Aeris affusionem, eiusque abstractionem et edulcoratione, quae sane vulgaribus praestant.
[note: Praecipitationes naturales.] X. Accedimus nunc ad naturales Praecipitationes, quae Fermentationes sequuntur, v. gr. in Musto, Cerevisia, etc. salia concurrentia particulas terreas, ut faeces, extrudunt beneficio fermentatinis. Quod si impediatur Fermentetio vel propter praedominans
page 349, image: s361acidum, aut Corporis heterogenei admistionen, mox oboritur Praecipitatio. Unde Cerevisia acida facta per Cretam praecipitatur; Vinum itidem acescens a putaminibus Ovorum. Haec enim alcalia recipiunt acidum in sui amplexum, et secedunt una fundum versus. Similem plane reperimus in Corpore humano Praecipitationem; in Febribus ardentibus enim ipsa Massa sanguinea sscorias heterogeneas eliminat. Subinde et auxilio sunt praecipitantia, Alcalia scilicet, in Febribus intermittentibus, ubi acidum praeternaturale fermentationem ciet; Acida vero in Ardentibus, ubi ebullitio ab acido volatili procedit. Sunt et improprie dicta Praecipitantia, quae non praecipitant sed absorbent et figunt, qualia sunt Mars in Hypochondriacis et Scorbuticis, Creta in Soda [orig: Sodâ], et Dens Apri in Pleuritide.
[note: Calcinatio.] XI. Accedimus nunc ad Calcinationem, quae est corporis compacti in minutissimas sui partes corrosio et solutio, qua [orig: quâ] Metalla quidem in Calces et Vegetabilia in Cineres rediguntur. Fit autem Calcinatio vel igne actuali, qui in principio non sit nimius, ne materia calcinanda colliquescat, vel partes volatiles avolent; hucspectat Calcinatio per radios solares mediante Speculo ustorio concentratos facta: Vel fit Igne potentiali, Liquoribus nempe acidis, idque duplici modo. 1. Per Suffumigium vel Vaporem, Mercurii videlicet aut Sulpuris pro Venere aut Marte calcinandis, nec non Aqua bullientis pro Animalium ossibus. 2. Immergendo nunc in via humida res calcinandas in Menstruum solvens, aut illinendo v. g. Oleum Vitrioli bacillo ferreo; nunc in via [orig: viâ] sicca [orig: siccâ] per Amalgamationem Mercurii calentis in crucibulo cum Metalli laminis, expresso posstea Mercurio per corium, iniecta [orig: iniectâ] prius Aqua [orig: Aquâ] frigida [orig: frigidâ]; nunc denique per stratificationem salinorum pulverum
page 350, image: s362cum lamellis Metallorum, quo in casu Salia resoluta [note: Detonatio.] emittunt Spiritus acidos corrosivos. Huc spectant Detonatio, Granulatio et Exstinctio. Detonatio fit, quando Minerale cum Nitro, Tartaro, etc. crucibulo per cices committitur, ut Sulpur superfluum partim [note: Granulatio] avolet, partim figatur. Granulatio fit, quando Metallum e. g. Mars ignitus Sulpuri admovetur, ut a flamma [orig: flammâ] liquescat, et in Aquam frigidam suppositam [note: Exstinctio.] sub Granulorum forma [orig: formâ] decidat. Exstinctio fit, quando e. g. Corallia, Silices et Lapides calcinandi aliquoties igniuntur, et in liquore quodam exstinguuntur, donec friabiles reddantur.
[note: Coagulatio.] XII. Altera Operationi Chymicae pars est Coagulatio, quando nempe res liquidae ad solidam substantiam per humidi privationem rediguntur; estque duplex. 1. Res in calido solutae in frigido coagulantur, Nitrum, v. gr. et Salia essentialia. 2. Quaedam in frigido solutae concrescunt in calido, Salia v. gr. cineracea. Priora nempe in calido Spiritus de se promunt, posteriora contrarium praestant.
[note: Crystallizatio.] XIII. Pertinent quoque huc Congelatio et Crystallizatio: prior in Gelatinis patet: posterior fit, quando ope evaporationis liquoris solventis ad pelliculam usque, Salia ante dispersa et discontinuata congregantur, et poris Menstrui per frigus constrictis in certam figuram concrescunt. Salsa sint, oportet, nec alcalia enim nec acida sola Crystallos dant.
CAPUT IV. De Sulpure et Antimonio.
§. I.
[note: Sulpur.] PEr Sulpur, sulpureaque Concreta nihil aliud intelligitur, quam Pinguedo facile inflammabilis;
page 351, image: s363quae cum in Sulphus crudo inprimis inveniatur, ab hoc tamquam a potiori facta est denominatio. Cum vero Olea tam naturalia quam artificialia sint inprimis pinguia et facile inflam~abilia, factum est, ut Oleum et Sulpur hoc in passu coincidant, et promiscue sumantur. [note: Est Pinguedo, cum acido.] Pinguedo haec sulpurea non solitaria, sed cum aliis particulis variis concreta, reperitur; unde non tam primum erit Principium, quam principiatum. Constat Sulpur ex acido a pinguedine temperato; sic in Sulpure communi et Antimonio acidum reperitur. Succinum, Bitumina, Resinae pingues, Pix nempe, Terebinthina, etc. in destillatione Spiritum dant acidum. Fulio itidem, quae Sulpur est sublimatum, fortiori Igne Spiritum acidum reddit. Ligna quo pinguiora, eo copiosioremm Spiritumm acidum suppeditant. Carbonum Sulpur per alcalia fixa acidum destruentia extrahitur. Myrrha, utut amara, destillata tamen acidum exhibet saporem. Oleum commune, acidi virtute Martem, Lunam, et Venerem corodit in Rubiginem, et in oculum incidens, vehementissimos excitat dolores. Otea destillata, utut in radice Salia sint volatilia, tamen non destituuntur pinguedine sulpurea [orig: sulpureâ] ab acido concentrata [orig: concentratâ]. Cinnnamomum, si blando Igne destilletur, phlegma acidum reddit. Animalium Pinguedines suum quoque habent acidum, et si alcali fixo iungantur, producetur Sapo: alcalia enim acidum imbibunt, in pinguedine latitans. Credo etiam, in Spiritu Vini acidum esse: Spiritus enim ardentes nil aliud sunt, quam Olea fermentando in Spiritum volatilisata. Sic sub. iecta a fermentatione libera, dant copiosa satis Olea; fermanetat vero Spiritum ardentem exhibent, paucum vero vel nullum Oleum. Licet multa sintcorpora metallica, quae Sulpur non produnt, nisi aliis mediantibus, habent tamen perfectum Sulpur intra
page 352, image: s364se latitans. Tincturas autem Metallorum non tam Sulpuris extractiones, quam partium quarundam metallicarum solutiones esse affirmarem.
[note: Sulpur commune.] II. In specie Sulpur commune ex duabus partitibus, inflammabili seu oleosa [orig: oleosâ], et acida [orig: acidâ] componitur. Confirmatur hoc ex analysi, qua [orig: quâ] acidus vapor in Spiritum concentratur, ardente pinguedine; et Synthesi, qua [orig: quâ] Oleum Terebinthinae cum dimidia [orig: dimidiâ] parte Spiritus Vitrioli caute destillatum, perfectum dat Sulpur in Retortae collo. Sulpur aliud est [note: Nativum.] nativum, hic inde, etiam in ditione Helvetiae Bernensi elicitum, quod utut rarum, optimum tamen [note: Artificiale.] est; aliud artificiale quod ex Pyrite excoquitur, vel ex Aquis sulpureis inspissando elicitur. Pro usu medico eligendum purissimum: depuratur autem [note: Depuratio eius.] vel ebulliendo cumm Lixivio Calcis vivae; vel coquendo cum Urina [orig: Urinâ] humana [orig: humanâ], et levi dein Aceti inspersione; vel fundendo cum Cera [orig: Cerâ], ita ut flammam non concipiant, et in Aquam, dum adhuc fervent, infundendo.
[note: Thermarum sulpur.] III. A Sulpure pendet Thermarum virtus; Auqa nempe saporis salini per Mineram sulpuream transiens, cum Sulpure effervescit, unde calor et medicae virtutes. Parantur etiam Thermae artificiales ex Sulpure et tripla quantitate Calcis vivae, in Aqua coctis, donec Sulpur rubescat: id enim solutionis est signum.
[note: Sulpuris praeparata Flores.] IV. Inter Sulpuris praeparata primo se offert sublimatio in Flores. Omnium optima est, quae fit per se. Addunt quidam sal decrepitatum; vel Alumen ustum, vel Colcothar Vitrioli, ne scilicet in Igne fluat Sulpur; inanis tamen est metus, nisi enim Sulpur liquescat Flores non sublimantur. Exactissime autem calcinandum est Colcothar Vitrioli; alias Flores tinguntur acido corrosivo Vitrioli. Addunt
page 353, image: s365quidam Aloen, Myrrham Benzoen, et quandoque Saccharum, sed pessimo consilio, comburuntur haec enim in fundo et empyreuma acquirunt. Gum~i Benzoe quidem egregium est balsamicum, sed addatur potius per se sublimatum. Alii miscent Corallia cum Sulpure trito, fieri putantes, ut Acidum Sulphis Corallia [note: Eius viras.] aggrediatur, et eorum partes volatiles in sublime Secum rapiat; quod tamen non fit. Pars Florum balsamica et pinguis, ab acido separata, egregium est pectorale; omnibus etiam Ulceribus, tam internis quam externis, omnique Affectui a Lymphae acore oriundo, optime subvenit. Pestis quoque veneno insigniter adversatur: Colicam ab acido ortam tollit, in Scabie, cum alcali quodam acuata unicum est remedium. Ut autem ab acida [orig: acidâ] parte separetur oleosa, siunt variae Sulpuris infusiones cum Oleis variis, ut inde Balsama evadant. Polemannus digerit Flores Sulpuris in phiala leni Igne per menses aliquot; et perfecte digestos suaveolentiam aromaticam acquirere affirmat.
[note: Supluris solutio.] V. Sublimationem Sulpuris sequitur Solutio. Solvitur autem vel per Alcalia fixa, quoniam haec ex Sulpure in concrematione oriuntur; vel per Oleosa destillata, quia sunt naturae sulpureae. Per alcalia fixa solvitur Sulpur, coquendo in Lixivio Calcis vivae vel Cinerum clavellatorum: et solutio prior ope Urinae, posterior ope Aceti, praecipitatur [note: Lac sulpuris.] in Lac vel Magisterium, quod nullius est pretii; Sulpur enim, partim cum acido partimm cum alcali unitum, fit ens novum fixum nullius usus. Egregium fit Lac seu Magisterium Sulpuris, quando Balsamum Sulpuris ad Extracti liquidioris consistentiam inspissatum, cum Spiritu Vini rectificato extrahitur, [note: Eius Balsamus.] et cum Aqua [orig: Aquâ] simplici praecipitatur. Per oleosa Sulpur solvitur in Balsamum; melius tamen
page 354, image: s366procedit, si prius liquescat cum Sale Tartari. Ordinarie fit Balsamus cum Oleo Terebinthinae; alii cum Oleo Anisi pro pectorali, vel Succini pro cephalico usu, parant. Addendo Sulpuri Myrrham et Benzoen cum Oleis destillatis egregii fiunt Balsami compositi. Camphora etiam addita penetrantiores, et Affectibus malignis magis appropriatos Balsamos reddit. Quidam loco Sulpuris communis solvunt Sulpur auratum Antimonii, et maiorem, quod credo, sperant effectum. Balsamus Sulpuris destillatus coagulum relinquit in fundo, quod pulverisatum Resina dicitur, in Scabie egregia, ex qua [orig: quâ] cum Spiritu Vini probe [note: Tinctura.] rectificato Tinctura extrahitur non inelegans, utut tantum solutio totius corporis videatur. Paratur etiam Tinctura cum Spiritu Vini ex Sulpure cum ana Salis Tartari, vel p. iv. Nitri liquefacto, et in rubedinem calcinato. Tinctura autem ex Balsamo parata, medietate abstracta [orig: abstractâ], in cella [orig: cellâ] Crystollos dat; quae aliquoties cum Spir. Vini rectificato solvendae, et ad tertiam partem abstractae, de novo Crystallizandae sunt, donec foetorem deponant.
[note: Spiritus sulpuris acidus.] VI. Altera pars dicitur Spiritus acidus, qui vix separari potest sine parte pingui, nisi per flammam. Inflam~ato itaque Sulpuri Campanam vitream, iusto interiecto spatio, applicamus; excipientem vapores ascendentes, qui deinceps sensim concrescuntin guttas, decidentes in subiectum vas vitreum. Parum tamen acquiritur, nisi dies sit nebulosus, aut in cella destillatio fiat, et Campana cum Aqua aliquantum humectetur. Si Spiritus inde evandat phlegmaticus, rectificari potest. Spiritus hic Sulpuris est acidum universale, adeoque cognatus Sali terrae centrali; a Spiritu Vitrioli vix differt, nisi quod particulas metallicas admixtas non habeat. Fumus Sulpuris Vinum et omnes sucos crudos a
page 355, image: s367corruptione praeservat. Imo Pila sulpurea accensa, et lagenae potus [orig: potûs] semiplenae indita, protinus claudendae et fortiter agitandae, potum reddunt sulpuratum, in Tussi aliisque Pectoris Affectibus, praesertim vero in Peste egregium.
[note: Antimonium.] VII. Post Sulpur commune in toto Regno minerali non datur subiectum magis sulpureum, quam Antimonium; quod Minerale est, naturae metallicae finitimum, et constituitur ex copioso admodum Sulpure minerali, Mercurio metallico copioso, et substantia [orig: substantiâ] [note: Eius sulpur.] salina [orig: salinâ], terrestri, alkalina [orig: alkalinâ]. Sulpur Antimonio inesse, idque nobilius Sulpure communi, et ad Sulpur solare accedens, probant multae eiusdem praeparationes et operationes. Imo ex Antimonio elici potest Sulpur, communi non dissimile, nisi quod adeo non flavescat, et nonnihil viridescat. Sic Antimonium pulveris. cum Spiritu vel Oleo Vitrioli digestum, et postmodum forti Igne destillatum, in fine Sulpur sublimat in collo Retortae. Antimonium etiam solutum in Aqua regia [orig: regiâ] affusa [orig: affusâ] Aqua [orig: Aquâ] communi, praecipitat Sulpur viridescens; ut taceam, non secus quam cum Sulpure communi per Olea destillata aut expressa, extrahi Sulpur Antimonii, et cum eo fieri Balsamum Sulpuris, quod melius est vulgari. Sulpur Antimonii minerale in fusionis Igne omnia Metalla absumit, seque cum iis saturat, cum in corpore proprio non saturetur, ideoque Lupus, dicitur. Aurum tamen intactum relinquit propter amicam forsan Sulpuris Antimonii et Solaris coniunctionem. Meronrius, [note: Mercurius.] quem obtinet, saturninus est, et in Regulum se conglobat, qui cum Sale Saturni in perfectum Saturnum [note: Sele Stus.] mutari potest. Pro usu medico optimum est Antimonium, quod ex aurifodinis eruitur, quale Hungaricum; quodque strias habet albicantes Mercurii et interspersa puncta rubra, Sulpuris copiam indicantia.
page 356, image: s368Crudum nec vomitum ciet nec purgat. Sanguinem tamen purificat in Brutis, et Decoctis antivenereis in Nodulo ligatum additur.
[note: Calcinatio.] VIII. Inter Antimonii Praeparationnes primum locum obtinet Calcinatio, quando scilicet Antimonium grosese pulverisatum in scutella [orig: scutellâ] argillacea [orig: argillaceâ] ampla [orig: amplâ] calcinatur super carbones ignitos, ita ut successive Sulpur exhalet et pulvis remaneat gryseus. In hac [orig: hâc] operatione autem fumus caute vitandus, quia corrosivus est et noxius. Antimonium interim in Crucibulo continue agitetur, ne coalescat et fundatur; ubi vero iam calcinatum est, superaddatur novum successive, praesentia enim crudi fusionem calcinati impedit. Calcinatio perfecta est, quando fumum non amplius emittit. Quod remanet, est Sulpur internum Antimonii. Fit etiam Calcinatio per radios Solares, qua [orig: quâ] gravius evadit Antimonium, et blandum vomitorium ac diaphoreticum. Si Antimonium prius calcinatum in Igne fundatur, donec intruso baculo ferreo nopn amplius fumet, et quod adhaerescit perspicuum [note: Eius Vitrum] sit, ac postmodum in Patellam effundatur, in loco frigido in Vitrum concrescit. Ut clarum fiat Vitrum, sit dies serenus, et iniciatur aliquid Sulpuris citrini frustulatim vel Boracis; sit Calx etiam recens, alioquin ab aere mutatur. Vitrum hoc non tuto in substantia [orig: substantiâ], sed in Infuso in usum vocandum; modo per acida, Acetum nempe destillatumm, vel Spiritum Vitrioli, Nitri, aut Salis cicuretur. Optime corrigitur, quando pulverisatum Aceto Vini extrahitur in menstruum rubeum, quod ecantato remanet Antimonium, cui affundatur Spiritus Vini, digerantur aliquandiu, et deflagretur Spiritus super materiam, quae [note: Infusa emetita.] in Regulum beneficio Ignis cogenda, Sic fit Vitrum, quod optima dat Infusa Vomitoria cum Vino, ubi solventis, non solvendi dosis attendenda, Non
page 357, image: s369facile est emeticam hanc Antimonii vim in catharticam mutare, virtus enim purgandi consistit in Sulpure Antimonii non nimis volatili, quod dum figimus, diaphoreticum evadit. His subiungitur calcinatio Antimonii cum aliis, inprimis cum aa. Nitri et Tartari. Sic detonatur Sulpur, et Alkalia Sulpur, cum quo [note: Hepar.] in radice conveniunt, arripiunt et in rubram materiam, Hepar dictam, mutant, quae in Aqua communi soluta dilabi sinit Pulverem obscure flavescentem, [note: Crocus metallor.] Croci Metallorum nomine venientem, qui est mitior Vitro Antimonii, atque Infusa dat emetica sicut Vitrum; prius tamen corrigitur digerendo cum Spiritu Vini, qui vero dein deflagratur, ut avolent partes volatiles, [note: Sapo.] remanentibus fixioribus. Paratur exinde Sapo, infundendo scilicet in Succo Cydoniorum, vel Musto, post filtrationem ad Mellis consistentiam inspissando.
[note: Regulus.] IX. Regulus Antimonii est Mercurius concentratus, sue metallica Mercurii pars, quae separatis scoriis in calice fusorio fundum petit. Praeparationis modus [note: Simplex.] hic est, partes aequales Antimonii, Nitri et Tartari, in Crucibulo detonantur, donec fluat massa, quae in calicem fusorium calefactum et sevo inunctum effundatur, sic in fundo se sistet Regulus; qui si impurus videatur, pulverisetur, atque cum dimidia [orig: dimidiâ] Nitri et Tartari parte denuo fundatur. Procedit detonatio a Sulpure Antimonii, Nitro et Sale Alcali, sicut in Pulvere pyrio. Sunt itaque Scoriae Alcalia Sulpure Antimonii saturata; et Regulus pruus est Mercurius metallicus, a Sulpure separatus. Quia autem Salia haec alcalia avide Sulpur rodunt, ideo ipsum quandoque Regulum suo spoliant sulpure. Unde, ne hoc fiat, nonnulli addunt pulverem Carbonum, ut Salia simul sulpure Carbonum saturentur: quo pacto acquiritur Regulus faeculentior
page 358, image: s370quidem, sed ponderosior tamen et copiosior. Sunt etiam, qui parent Regulum ex Antimonin cum solo Carbonum pulvere: sed impurus hic est, quia Alcali Carbonum proprio Sulpure quodammodo saturatum, non adeo prompte nec copiose absorbet Sulpur Antimonii. Acquiritur autem nitidus et copiosus Regulus, fundendo Antimonium cum Colophonio; sic enim pinguedo Colophonii imbibit cognatum sibi Sulpur Antimonii; unde fit, ut tota pars metallica in Regulum sececat. In aliis autem praeparationibus, Salia alcalia Antimonii Sulpur rodunt, et volatilor eius pars partem Mercurii simul absumit. Alias etiam solum Antimonium probe calcinatum, et a Sulpure separatum, sine additione aliorum, vi Ignis abit in Regulum. Et hi sunt simplices Reguli Antimonii.
[note: Reguli compositi.] X. Sequuntur Reguli compositi, quando scilicet metallum unum vel alterum additur. Tales sunt Martiales, Ioviales, Solares, etc. Mars non facile funditur; ideoque inicitur prius in Crucibulum Limatura ferr. ad ???viii. et candefieri permittitur ad summum gradum. Tandem adduntur Antimonii ???xvi. Igne aucto funduntur, et abeunt in massam unam, quia Sulpur Martis cum Sulpure Antimonii cognatum est. Massae fluenti iniciuntur per vices Nitri pulverisati calefacti (quod notandum) 06v. vel Nitri et Tartari aa. 06i. Erumnpente flamma [orig: flammâ] funditur massa, quae forti Igne ultra horae quadrantem in fluore detineatur et cito postmodum in Conum [note: Martialis.] fusorium fundatur. Unde acquiritur Regulus Martialis, qui si impurus, devo cum Nitro fundendus [note: Iovialis.] est. Pro Regulo Antimonii Ioviali. rum. Antimonii crud. Stanni aa. p. aeq. fundantur, et addatur Nitrum. Pro solari fundatur Aurum cum p. iv. vel vie Antimonii, sic Regulus subsidebit. Si aliquid Auri in
page 359, image: s371Scoriis relinquatur, addatur his pars dimidia Antimonii crudi, et iterum fundatur: addendo, cum fluxerint, parum Limaturae Martis.
[note: Scoriae sulpuris Antimonii.] XI. Scoriae primo solutae in Aqua [orig: Aquâ] calida [orig: calidâ], hinc affuso Aceto praecipitatae, dant Sulpur Auratum Antimonii, obscuir coloris, quod dosi granorum duorum valde purgat per vomitum et secessum Adultos. Sequentes Praecipitationes exghibent Sulpur magis fixum: et si ab ultimae praecipitationis Sulpure Spiritus Vini deflagretur, optimum est diaphoreticum, diciturque Pulvis epilepticus antimonialis. Spiritus Vitrioli huic solutioni affusus corrodit vim Antimonii catharticam, sicut omnia acida, et Sulpur reddit magis diaphoreticum. Solutio vel Lixivium Scoriarum prodest in Mensium obstructione forma [orig: formâ] suffitus, Ulcera abstergit, Gangraenam tollit, et Scabiem aufert. Cavendumm autem, ne addanur acida, alias Cuti maculas imprimunt.
[note: Antimonium diaph.] XII. Antimonium diaphoreticum differt a Croco metallorum in eo, quod ad illud. praeparandum sumatur tripla Nitri protio et una Antimonii, sic enim figitur Antimonium ut amittat vim catharticam, Curandum interea, ut Sulpur Antimonii perfecte imbibatur ab acido Nitri, alioquin textura sulpurea emerget, et cum steterit aliquandium, emeticum reddetur. Hoc ne fiat, sunt qui diaphoreticum istud ex Regulo parant, cuius Sulpur hactenus sub forma Scoriarum sequestratum fuit; et hoc modo paratum salivationem quandoque ciet. Massa itaque fusa (processum suppono vulgarem) solvitur in Aqua [orig: Aquâ], in qua Antimonium in forma [orig: formâ] pulveris fundum petit, [note: Nitrum antimoniatum.] Nitrum vero Aquae permiscetur, quae in Crystallos abit, partim salsas, partim nitriformes, Nitrum Antimoniatum dictas. Sic ergo paratum Antimonium diaphoreticum probe eluendum est Aqua [orig: Aquâ] calida [orig: calidâ], deinde
page 360, image: s372digeratur cum Spiritu Vini, qui postmodum deflagretur. Si Lixivio, in quo Massa Antimonii diaphoretici soluta est, Acetum inspergatur, praecipitabitur [note: Magisterium.] Pulvis, Magisterium dictus, cuius dimidia dosis plus valet, quam integra Antimmonii Diaphoretici. Parant quiam Antimonium diaphoreticum in Retorta [orig: Retortâ] tubulata [orig: tubulatâ], ut Spiritum Clyssiformem ex Nitro, de Sulpure Antimonii participante, in receptaculo qpposito capiant. Dosis Antimonii diaph. a ???. ad 03. Dosis Nitri antimoniati vero est 02.
[note: Antihecticum Poterii] XIII. Ex Regulo Antimonii cum aliis Metallis fiunt variae compositiones. Sic Antihecticum Poterii rite paratur ex Iovis p. v. et Reguli p. iv. simul fusis, et cum triplo Nitri detonatis, donec album fiat; male autem caerulescit propter Sulpur Iovis nondum fixatum, quod levi encheiresi in igne separandum. Praecipitatur etiam Pulvis Antihecticus ex Marte et Regulo antimon. cum triplo Nitri fusis, calcinatis, et [note: Diaphoreticum martiale.] in aqua solutis, sub nomine Diaphoretici martialis, in Ictero et Cachexia [orig: Cachexiâ] laudatus. Cuius Caput mortuum in aqua solutum, constans ex Antimonio et Sulpure per Spiritum Salis corrosis, dat Acidulas artificiales virides.
[note: Flores.] XIV. Sequitur Sublimatio Antimonii, ad quam producendam sumitur Cucurbita tubulata, atque sub ea [orig: eâ] sublimatur Antimonium in flores, addito triplo Arenae, ne liquefiat. Sed heic ignis regimen debet esse legitimum, si enim debilior fueriit, Flores non sublimabuntur; si Ignis fuerit intensior et absit arena, funditur massa et nihil dat Florum. Sunt hi Flores pars Antimonii sulpurea cum Mercuriali unita, alcalica [orig: alcalicâ] parte in fundo relicta [orig: relictâ], adeoque cum Alcali fixo in pristinum Antimonii corpus reduci [note: Albi.] possunt. Flores qui in summo adhaerent, sunt albi, valde maligni, et propterea corrigendi per acida: [note: Flavi. Rubri.] In medio siti sunt flavi; et in infima parte rubri,
page 361, image: s373qui salubriores, quia fixiores. Si cum Sale ammoniaco ex Minera Antim. fiat sublimatio, simul cum albis et flavis etiam rubri acquiruntur Flores, optimi in Cachexia, aliisque Affectibus; quorum dosis gr. viii. ad xii. et ex quibus fit Tinctura illa, Lilium Antimonii dicta. Sunt et Flores ex Antimonii Regulo saepius sublimati et fixati, qui a colore Cheiri audiunt. Parant quidam Flores ex Sulpuris aurati Antimonii p. i. et Salis ammoniaci p. iii. Aqua [orig: Aquâ] calida [orig: calidâ] edulcoratis et cum Spiritu Vini cohobatis; qui Moschum redolent.
[note: Destillatio.] XV. Ordine nunc proponam destillata Antimonialia. Minera Antimonii, nondum Ignem experta, destillatur ex Retorta in Spiritum acidum, Acetum dictum, facile in Calcinatione, et quidem pereuntem paucum, quique nil aliud est quam Spirtius Sulpuris aciduis mineralis. In hac destillatione requiruntur Carbones fossiles, et Spiritus destillatus, cum nova Minera [orig: Minerâ] digerendus ac denuo destillandus est. Paratur etiam hic Spiritus exstinguendo Mineram candefactam in Aqua communi, vel affundendo ???. xiv. Aquae pluvialis destill. super Minerae Antimonii laevigatae ???vi. [note: Spiritus acidus.] et digerendo donec effervescant et spumam edant: sic Aqua fit acidula, quae destillatur in Spiritum acidum, saepius cohobandum, ceu optimum menstruum pro Tinctura [orig: Tincturâ] Antimonii, in specie ex Vitro Hyacinthino, extrahenda [orig: extrahendâ]. Haec de Antimonii destillatione per se. Destillatur vulgo etiam Antimonium cum Saccharo, quod Spiritum dat acidum, qui rodit et secum vehit Antimonium, unde Spiritus Antimonii saccharatus. Eodem modo destillatur cum Melle, lento tamen Igne, (quod notandum, ne alias cum impetu proruant) unde Oleum Antimonii mellitum, quod externe Ulceribus confert. Optime destillatur cum Pane, qui dat Spiritum acidum
page 362, image: s374volatilem, corpus Antimonii resolventem, Notandum quod Spiritus panis Tincturam Antimonii, quibusdam secretis habitam, prompte extrahat. Destillatur quoque cum Sale communi: item cum Mercurio [note: Butyrum Antimonii.] sublimato, unde Butyrum Antimonii prodit, et aucto postmodum Igne in collum Retortae sublimatur Cinnabaris Antimmonii. Circa hanc praeparationem notandum, quod anatica Antimonii et Mercurii sublimati portio plus Butyri quam Cinnabaris proferat, dupla autem Mercurii sublimati portio ad unam Antimonii plus det Cinnabaris; quod Antimonium sulpureum plus det Cinnabaris quam striatum; quod [note: Cinnabaris Antimonii.] si massa ex Antimonio et Mercurio composita in cellam per aliquot dies reponatur, liquidius Butyrum exhibebit; quod Ignis fortissimus in principio maiorem eliciat Cinnabaris quantitatem; quod si in Igne suppressionis destilletur, recipienda est Retorta ampli Colli, alias rumpetur: et collum non sit nimis breve, alias pauca seu nulla acquiritur Cinnabaris; quod denique Mercurius sit purus, ita ut affusa [orig: affusâ] gutta [orig: guttâ] Olei Tartari flavescat; si enim nigrescat, Arsenico adulteratus est. Fundamentum praeparationis hoc est: constat Mercurius sublimatus e corpore Mercurii et Spiritu Salis concentrato in Mercurio. Hic itaque Spiritus Salis qui Mercurio inest, Ignis beneficio resolutus, rodit partem mercurialem seu metallicam Antimonii, corrosam secum rapit, et cum ea [orig: eâ] abit in liquorem crassiusculum, odoris summe sulpurei propter Sulpur Antimonii resolutum. Mercurius autem vivus a Spiritu Salis derelictus, partim in forma viva cum Butyro, partim cum Sulpure Antimonii in forma tertii compositi, Cinnabaris nempe, prodit. Butyrum Antimmonii non est Mercurialis sed Antimonialis naturae; elicitur enim Butyrum ex Antimmonio cum Spiritu Salis destillato, licet
page 363, image: s375propter defectum Mercurii nulla adsit Cinnabaris. Etenim Antimonii p. 1. cum Salis decrepitati p. ii. et Vitrioli ad alb. calcin. p. iii. haec inquam desti8llata dant Butyrum Antimonii sine Cinnabari. Et Mercurius Vitae, qui est productum Butyri Antimonii, in crucibulo fusus abit in antiquum corpus antimoniale. Est [note: Quid eius Butyrum?] itaque Butyrum Antimonii, Regulus Antimonii a Spiritu salino in liquorem crassiusculum corrosus, Spiritus autem Salis relicto Mercurio cum Antimonio se iungit, quia Mineralia cum Metallis libentius se iungunt, et Antimonium corpus est semi metallicum. Paratur benignius Butyrum Antimonii, et dein mediante praecipitatione Mercurius Vitae, ex Regulo seu Antimonio diaphoretico: nulla autem tum elicitur Cinnabaris, quia in his praeparationibus omne Sulpur deflagravit, quod alias cum Mercurio in Cinnabarim [note: Quid Caput mortuum?] coiret. Caput mortuum in hoc casu remanens est verus Antimonii Regulus, id vero per repetitam Mercurii sublimati additionem totum in Butyrum destillari potest. Butyrum Antimonii corrosivum est, et eapropter interne vix adhibetur; exhibitum autem vomitus non ciet, forsan quia acida in Butyro coercent vim volatilem, quae in Mercurio Vitae observatur. Externe Fonticulos commode excitat: in Gangraea [orig: Gangraeâ] partem mortuam separat: Bubonibus et Carbunculis applicatum escharam facit. [note: Magnes arsenicalis.] In delicatis vero subiectis applicatur Magnes arsenicalis, ex ana Antimonii, Sulpuris, et Arsenici igne arenae in Crucibulo fusis, paratus. Quando destillatur Butyrum Antimonii, vel etiam quando praecipitatur Mercurius Vitae, simul solet progredi Mercurius vivus, qui si leviter evaporet in Igne, post se relinquit aliquot grana Auri, quae ex Antimonio extraxit.
[note: Mercurius vitae.] XVI. Quod si autem Butyrum Antimonii rectificatum infundatur Aquae communi frigidae, tum demum
page 364, image: s376secedit Pulvis albus, per filtrum separandus et edulcorandus, qui Mercurius Vitae dicitur: imbibit nempe Aqua partes salinas acidas, quibus separatis Regulus ad fundum secedit, sub forma [orig: formâ] pulveris; et Aqua haec destillata dat Spirtum Salis acidum; qui vulgo, [note: Eius vis emetica.] sed male, Spiritus Vitrioli philosophicus audit. Mercurius Vitae Vomitorium est nobilissimum, et omnibus Antimonialibus facile palmam praeripit. Datur in substantia ad gr. ii. tutius autem in Infuso ad 06. aut 06i. Vini. Millies etiam infundi potest sine mutatione, forsan quia particulae Vini poris Antimonii sed insinuantes iacturam, si quae sit, compensant. Si Butyrum ex Regulo Antimonii, cuius Sulpur volatile avolavit, paretur, mitior erit Mercurius Vitae: imo, si in hoc casu praecipitetur per Lixivium Tartari, et leniter edulcoretur, (modo Butyrum probe rectificatum fuerit) per inferiora tantum purgabit. Salia enim alcalia Sulphnr eius figunt. Sic si Nitri 06ii. blando Igne fusis addantur 06i. Mercurii Vitae, evadet Catharticus. Porro si gr. ii. Mercurii Vitae cum Sale communi, vel cum gr. xv. Mercurii dulcis probe terantur, purgabit tantum per inferiiora, quia fixatus est ab acido Salis, vel Spiritu acido in Mercurio dulci latitante.
[note: Bezoardicum minerale.] XVII. Paratur Bezoardicumm minerale ex Butyro Antimonii, cui affunditur Spiritus Nitri rectificatus guttatim, donec nulla amplius effervescentia percipiatur; sic pulvis flavus ad fundum secedit, a quo ter per Arenam abstrahendus Spiritus Nitri novus ad siccitatem usque, qui Spiritus Nitri hinc bezoardicus dicitur: sicque remanet Pulvis fixus, super quem leniter calcinatum Spiritus Vini continue agitando, deflagrandus. Brevius paratur per ternam Croci metallorum cum Nitro calcinationem iin Furno anemio Igne forti; vel sexies Spiritum Nitri forti
page 365, image: s377Igne a Croco Metallorum abstrahendo. Haec de Bezoardico simplici, cuius dosis gr. vi. ad viii. quodque egregium est sudoriferum et alexipharmacum. Sunt [note: Solare.] et Composita Bezoardica mineralia. In specis fit Solare hoc modo. rum. Butyr. Antimonii 06v. affund. guttatim. Spiritus Nitri rectif. 06v. additur Aurum a Venere probe depuratum et in Spiritu Nitri Bez. solutum (alias vomitum ciebit) destillentur per Retortam ex arena ad siccitatem. Residuo Spiritus Nitri recentis dimidia pars praeter propter affundatur et abstrahatur, quae cohobatio cum novo Spiritu Nitri repetatur, Ignem [note: Lunare.] ultimo intensius urgendo. Eadem [orig: Eâdem] Ratione fit Lunare, soluta [orig: solutâ] scilicet Luna [orig: Lunâ] in Aqua [orig: Aquâ] regia [orig: regiâ]. Fit et Martiale [note: Martiale.] ex Butyro Antimonii Martiali more solito. Paratur autem brevius extrahendo a Croco Martis cum Butyro Antimonii Tincturam, quae cum Spiritu Nitri praecipitatur, abstrahatur, etc. Fit etiam Ioviale [note: Ioviale.] ex Butyro Antimonii Ioviali; brevius autem ex Iovis 06v. Mercurii sublimati 07. in Butyrum destillatis, quod cum Spiritu Nitri praecipitandum.
[note: Cinnabaris correcta.] XVIII. Diximus,. Cinnabarim Antimonii ex Mercurio et Sulpure in collo Retortae concretis constare; quae pro usu medico aliquoties sublimanda est, ut perfecte rubescat et superfluum deponat Mercurium. Est Cinnabaris Antimonii Remedium polychrestum. In Morbis convulsivis et malignis Affectibus par non habet. Dosis 02. Boyle suspendit Cinnabarim Antimonii in amphora Vini Rhenani, quo mirabiles vires medicamentosas in Casibus chirurgicis contumacioribus expertus est.
[note: Extracta Antimon.] XIX. Destillatis succedunt Extracta antimonialia; quorum vis in Sulpure consistit. Extrahitur autem Sulpur communiter per Alcalia; licet sint, qui Tincturas per acida, Aquam regiam scilicet wet Oleum Vitrioli, instituunt; quo in casu acida substantiam mercurialem corrodunt, et Sulpur non tam solvunt
page 366, image: s378seu extrahunt, quam secum supernatans arripiunt; quodque denuo per repetitas destillationes seorsim partim recipienti, partim retortae collo adhaerebit. Paratur autem Sulpur Antimonii per Alcalia in via [orig: viâ] [note: Sulpur eius] humida [orig: humidâ], coquendo Antimonium crudum, vel ipsius Mineram, quae plas habet Sulpuris externi, in Lixivio Salis Tartari per aliquot dies, novum semper affundendo loco illius quod exhalavit. Sic Alcalia Extractum reddunt sulpureum, quod filtrandum et evaporandum, ut sponte subsideat Sulpur, aut mediante Aceto destillato praecipitetur. Paratur etiam per Alcalia in via [orig: viâ] sicca [orig: siccâ]; quando nempe calcinatur Antimonium cum Tartaro aut Nitro, Scorias dat, quae in aqua [orig: aquâ] calida [orig: calidâ] solutae per Acetum destillatum in Sulpur abeunt, partim quia cum eo in radice conveniunt, partim quia in Sulpure latet acidum, quo cum se iungunt; et instillatum denique Acetum cum Alcalibus combinatur, ut Sulpur secedat. Sed Sulpura haec per Alcalia extracta non sola sunt, verum mista cum particulis Reguli Antimonii solutis per Salia Lixivii, et Sal acidum Menstrui praecipitantis. Hoc probatur. 1. Quia ex Sulpure hoc mediante fusione cum Borace, acquiritur Regulus Antimonii. 2. Quia Vomitum ciet, partibus regulinis ascribendum. 3. Quia non est inflammabile, propter Salia adiuncta volatilitatem figentia. Dum paratur Regulus Antimonii, solvantur Scoriae in Aqua calida, filtrentur, et cum Cremore Tartari praecipitetur Sulpur Antimonii: sic acquiritur Sulpur usus egregii. Paratur etiam Sulpur purius ex Cinnabari Antimonii, ebulliendo in Lixivio acri et praecipitando cum Aceto destillato; vel destillando Cinnabaris Antimonii p. ii. cum Limaturae Martis p. 1. sic enim prodit Mercurius, et remanet Sulpur cum Marte coniunctum: quod subigendum cum Sale ammoniaco
page 367, image: s379et in Flores destillandum; qui in Aqua [orig: Aquâ] soluti et cum Aceto praecipitati Sulpur ad fundum dimitunt, quod sane optimum est medicamentum. Sunt qui Sulpur Antimonii volatile acquirunt, volatilisando Scorias Antimonii cum Alcalibus volatilibus. Alii Sulpur praecipitatum cum Spiritu Vini recctificatissimo digerunt et destillant, primoque Spiritum, postmodum autem Oleum rubicundum saporis dulcis et maximarum virum obtinent.
[note: Tinctura.] XX, Sulpura sequuntur Tincturae antimoniales, quibus Sulpur eius fixius, quod Solaris est naturae, extrahitur, adeo ut Lunam in Aurum mutent. Extrahuntur hae Tincturae per acida v. gr. Acetum destillatum, Spiritum Viridis Aeris, Panis, etc. quae Sulpur figunt, et vim emeticam tollunt. Deinde cum Spiritu Vini digeruntur et artificiose destillantur. Videntur autem Tincturae hae per menstrua corrosiva institutae, non verae extractiones, sed superficiales solum totius corporis in partes minutissimas corrosiones. Sunt qui cum Oleo Terebinthinae Tincturas extrahunt; sed in Sulpur Antimonii fixum Oleosa non agunt. Pro Tincturis extrahendis commodissime inservit Vitrum Antimonii, cuius Sulpur volatile avolavit, relicto Solari. Tinctura quae ex Scoriis Antimonii paratur, est potius Salium quam Antimonii extractio. Non quidem contemnenda est, quae fit ex Antimonio cum ana Tartari calcinato, donec flavescat massa, quae in Aqua [orig: Aquâ] calida [orig: calidâ] soluta, pulverem dimittit cum Spiritu Vini extrahendum, unde Tinctura in debitam connsitentiam inspissanda. Omnium autem optima est Antimonii Tinctura, quae cum Spiritu Vini et Aceto destillato praeparatur. Sed dubito interea, an dentur Metallorum, Gemmarum, Corallorum, etc. Tincturae genuinae, quia in pristinum corpus per contraria reducuntur.
page 368, image: s380
CAPUT V. De Mercurio et Cinnabari.
§. I.
[note: Mercurius vulgi.] MErcurius ultimum illud Paracelsistarum Principium, triplex est, 1. Vulgi, qui satis notus. [note: Corporum.] 2. Corporum, ex Semimetallis et Metallis, praesertim Luna [orig: Lunâ], extractus; quique potius novum est productum, artis beneficio generatum, quam pars [note: Philosophorum.] constituens concretum. 3. Philosophorum, materia scilicet Lapidis Philosophorum, huc usque ignoti. Mercurius Vulgi videtur esse amalgama seu compositum corpus metallicum, a fumo subterraneo resolutum. Hoc probant maculae quas relinquit in cochleari, [note: Servus fugitivus] dum effumare sinitur. Dicitur Servus fugitvus, quia ignem expertus semper avolat, et licet centies sigatur, aut ad tempus fixus maneat, facile nihilominus iterum per Alcalia resuscitari potest. Non [note: Figi nequit.] potest itaque fixari, ut instar metalli fundi queat et tractari; coagulatur autem facile cum particulis metallicis in corpus duriusculum, quodammodo malleabile, immiittendo nempe in foramen in medio Saturni fusi et parum frigefacti factum; vel inn ovum effuso albumine, cui, obturato foramine, affunditur Saturnus liquefactus. Eruitur nunc in forma [orig: formâ] liquida [orig: liquidâ]; nunc ex Terra [orig: Terrâ] minerali, Cinnabaris dicta [orig: dictâ], [note: Origo.] destillando cum Alcalibus evocatur. Cinnabaris enim ex Sulpure communi et Mercurio vivo componitur, unde addita Alcalia Sulpuris acidum absorbent, et sic Mercurius vivit. Magna Mercurio cum Metallis intercedit amicitia, maxima cum Sole, minima cum Marte. Mercurius enim mollissimus Aurum compactissimum subito penetrat et albefacit, et in amalgama convertit. Aurum etiam Salivationi,
page 369, image: s381Paralysi, Tremori, aliisque noxis a Mercurio illatis optime subvenit, Mercurium cognatum extrahendo. [note: Vis saliva. toria.] Vis Salivationem ciendi fundata est in maligno Sulpure arsenicali, quod resolvit tam utiles quam inutiles humores, eosque subtilisatos per glandulas maxillares exterminat. Ratione huius Sulpuris abit in Igne per se in Pulverem rubicundum. Virtus haec in Mercurio vulgi solum residet; Mercurius enim extractus ex corporibus Metallorum non inducit Salivationem. Mercurius cum Saccharo in pulverem redigitur, qui Vermibus maxime adversatur.
[note: Depuratio.] II. Iner Mercurii praeparata occurrit primum depuratio a sordibus adhaerentibus, quem in finem exprimitur vuglo per corium: hoc tamen non semper sufficit, quia metalla intimius coniuncta simul transeunt. Alias infunditur in Spiritu Vini et agitatur, repetendo operationem donec depuretur. Melior modus est, si Mercurius sublimatus aut Cinnabaris cum ana Tartari vel Calcis vivae destilletur, sic enim purissimus Mercurius manifestat es in receptaculo, affusa [orig: affusâ] Aqua [orig: Aquâ] frigida [orig: frigidâ]. Nobis sufficit repetita aliquoties eius per alembicum transmissio, ac destillatio, qua [orig: quâ] sordes et partes metallicae retro manent in cucurbita [orig: cucurbitâ], modo ignis non fuerit nimis fortis redditus. Nota puritatis est, quod carbonibus impositus totus effumet sine strepitu.
[note: Praecipitatis unde.] III. Depurationem sequitur Praecipitatio vel potius Calcinatio, quae fit ordinarie cum Spiritibus acidis, hi enim affusi Mercurium solvunt; et solutione demum abstracta [orig: abstractâ] remanebit Pulvis, qui improprie dicitur Mercurius praecipitatus. Si fiat cum Spiritu Sulph. fit albus; si cum Spiritu vel Oleo Vitrioli fit flavus, et [note: Albus, Flavus, Ruber.] dicitur Turpethum minerale; si cum Spiritu Nitri vel Aquu [orig: Aquû] forti, fit ruber. Color non a Spiritibus sed proprio Mercurii sulpure dependet; sic Spiritus
page 370, image: s382Nitri admodum extravertit eius Sulpur, unde fit ruber. Datur et Praecipitatum Mercurii per se, quando nempe Mercurius vivus immittitur Cucurbitae plani fundi et strictissimi orificii, quae imponatur Arenae, [note: Praecipitatum rubrum.]et lento Igne longo temporis intervallo fit Praecipitatum rubrum. Hoc tamen fit beneficio externi Sulpuris heterogenei separabilis, quo ipso Mercurius tingitur colore rubro. Unde Mercurius Corporum externo hoc Sulpure carens, calcinari hoc [note: Solare.] modo nequit. Paratur autem eadem [orig: eâdem] lpane methodo ex Auri Mercurio Praecipitatum illud solare, quod postmodum cum Spir. Vin. digerendum et deflagrandum est, sic enim redditur egregium Diaphoreticum. Reliqua Praeciptata vomitus movent et secessus, nisi figantur; quae fixatio optime fit, quando Mercurius cum Aq. forti praecipitatur, et ab eo dictum illud menstruum aliquoties cohobatur, postmodum septies cum Spiritu Vini digeratur, atque toties deflagretur, [note: Diaphoreticum.] et tandem cum Aqua [orig: Aquâ] Salis Tartari probe edulcoretur, sic acquiritur Mercurius diaphoreticus. Cum Mercurius praecipitatur vel per se, vel cum acidis Spiritibus, periculosus fit pro interno usu. Parant quidam Praecipitatum cum aliis Metallis, v. g. Sole. Solvitur nempe Aurum in Aqua [orig: Aquâ] regia [orig: regiâ] et Mercurius in Aqua [orig: Aquâ] forti, iunguntur, destillantur et cohobantur [note: Aurum vitae.] solutiones; sic exsurgit Pulvis, qui edulcoratus cum Sp. Vini dicitur Aurum Vitae, quod quandoque vomitorium est in Lue venerea [orig: venereâ], quandoque catharticum in Hydrope. Keslerus cum Mercurio depurato et Auro amalgama facit, de hoc Aquam fortem abstrahit, et Pulverem relictum sub tegula [orig: tegulâ] calcinat. Si addatur Regulus Antimonii vocatur Panacaea. Imo sine corrosivis paratur ex Auri per Antimonium depurati 05. et Mercurii pur. 06v. Amalgama per lotionem cum Sale et Aceto ab omni nigredine depurandum,
page 371, image: s383per linteum exprimendum, et modo supra allegato per aliquot dies leniter digerendum. Huc referunt [note: Riverii antiquartium.] quidam Riverii Antiquartanarium, sed male, quia non est praecipitatum, sed blandum remedium, (ut credo) ex Mercurio dulci, Sole fulminante, Sulpure Antimonii, et Scammonio praeparatum. Praecipitatur [note: Praeciptiatum viride.] quoque cum Venere, unde Praecipitatum viride, certum in Gonorrhoea virulenta [orig: virulentâ] Remedium. Pertinet huc Arcanum Corallinum Paracelsi: solvitur scilicet [note: Arcannm corallinum.] Mercurius in Liquore alcahestino, quo abstracto fit Pulvis, a quo abstrahatur Aqua Albuminis Ovor. Pertinet huc quoque Chaos magnum Poterii, quando Mercurius in Aqua [orig: Aquâ] Forti solutus cum Aqua salsa [note: Turbith minerale.] praecipitatur. Optimum est Turbith Minerale, quod fit ex Mercurio sublim. in Aqua [orig: Aquâ] soluto, filtrato, et cum Oleo Tartari praecipitato; Pulvis in fundo subsidens edulcorandus est, et cum Spiritu Vini deflagrandus. Haec de Praecipitatis.
[note: Sublimatio.] IV. Sequuntur Sublimata. rum. Mercurii in Aqua Fortis p. ii. soluti, Vitrioli exsicc. Salis decrep. an. p. [note: Corrosivus Mercur.] aeq. sublimentur in Cucurbita humili; cuius orificium in principio non adeo arcte claudendum, ut exhalet phlegma Salium adiunctorum. Sed quando nebulae albicantes elevantur, firmissime claudatur, Igne gradatim aucto, sic ascendet Mercurius sublim. in forma Salis crystallini. Si sublimatur Mercurius cum duplo Nitri et Vitriol. calcinati, elevatur Mercurius ruber non corrosivus, eiusdem ponderis atque fuit ante mistionem cum Salibus; illa enim secum non evehit, sed Sulpur Nitri agit in Sulpur Mercurii, unde ruber fit; si cum Sale sublimetur, illud secum evehit, et ab hoc habet vim corrodendi. Minori labore et temporis iactura [orig: iacturâ] Mercurius sublimari potest, quando in Aqua [orig: Aquâ] forti solvitur, et hac abstracta [orig: abstractâ] Ignis ultimo augetur, sic ascendit sine Salibus. Si Mercurii
page 372, image: s384sublimati partibus tribus addantur novi Mercurii p. ii. et sublimentur igne circa finem non adeo intense aucto, [note: Dulcis Merc.] fit Mercurius dulcis, qui purgat ad 02. satis benigne, vivus enim Mercurius Salia corrosiva disiungit. Haec praeparatio, uti omnia purgantia Mercuralia, Phlegmaticis et Hydropicis convenit, Biliosis nocet; sed Antimonialia contra. Pro externo usu fit Aqua Phagedaenica ex Mercurio dulci, in Igne Calcis vivae soluto, addito Spiritu Vini, quae Gangraenis [note: Revifica.] optime subvenit. Reviviscit Mercurius sublimatus bulliendo in Aqua [orig: Aquâ] communi, in vase ferreo, quia Mars absorbet Salia corrosiva. Idem quoque fit per additionem alcalium, quae acida illa Salia rodunt. Impostores sunt, qui ex Mercurio per se, Aquam, Spiritum, Oleum et Sal elicere volunt.
[note: Cinnabaris.] V. Pro Cinnabari rum. Mercurii vivi ???. ii. Sulpuris com. 06ii. sublimentur, sic acquiritur Cinnabaris artificialis rubri coloris. Parant alii Cinnabarine [note: Caerulen.] caeruleam hoc modo. R. Sulpur. p. ii. Mercurii vivi p. iii. Sal. ammon p. 1. sublimentur. In his praeparationibus acidum Sulpuris Mercurium corrodit, et in altum evehit sub forma [orig: formâ] corporis cinnabarini, nam Cinnabaris cum Alcalibus (acidum denuo absorbentibus) destillata Vivum reddit Mercurium. [note: Selaris.] Fit etiam Cinnabaris solaris ex amalgamate Mercurii cum Sole sublim. cum Sulpure. Cinnabaris nativa est corpus rubicundum, concretum ex Sulpure cum Mercurio et Terru [orig: Terrû] lapidosa [orig: lapidosâ]; et varia est pro varietate Minerae sulpureae.
[note: Ginnabaris.] VI. Hungarica Cinnabaris est optima, quia eius Sulpur participat de natura Auri. Nulla autem nativa, propter Sulpur arsenicale, intus assumatur; nisi prius corrigatur partim repetita sublimatione, qua [orig: quâ] Sulpur arsenicale avolat, et faeces nocivae segregantur; partim coquendo in Aqua [orig: Aquâ] aliquoties, et partem puriorem supernatantem cum Spiritu Vini deflagrando.
page 373, image: s385
CAPUT VI. De Metallis in Genere; et in specie de Marte, Venere, Saturno, Iove, Sole et Luna.
§. I.
MEtallum est compositum ex Principiis distinctis, in unum homogeneum et essentialiter [note: Principia Chymica.] indivisibile concretis. Sunt autem haec Principia secundum Chymicos Sulpur, Mercurius et Sal, non quasi vulgaria illa corpora actu ineslent Metallis, nam si quae ex illis eliciantur, nova sunt Artis et chymici Laboris producta; sed per Sulpur intelliguntur particulae inflammabiles seu acido pingues; per Mercurium particulae mobiles in Igne et fusiles; per Sal particulae de natura [orig: naturâ] Alcalium, Sulpur figentes, et cum Mercurio in corpus malleabile ligantes. Primum dicitur metallorum Anima, secundum Spiritus, et tertium Corpus. Generantur itaque Metalla ex fumo subterraneo pingui volatili, in corpore lapidescente (sed tractabili) coercito. Patet [note: Metalla habent sulpur acidum.] hinc, Metalla omnia de Sulpure acido plus minus participare, unde oritur acetositas illa vitriolica, quam gustui communicant. Si hoc Sulpur fixum sit et maturum, Metalla sunt eo nobiliora; talia sunt Aurum et Argentum, quae sine facili iactura Ignem sustinent. Si Sulpur non adeo fixetur, Metalla evadunt ignobiliora; eaque vel mollia, quae multo constant Mercurio, et facile funduntur, ut Stannum et Plumbum; vel dura, quae copiosissimo Sulpure gaudent, adeoque facile igniuntur, sed difficulter funduntur, ut Ferrum et Cuprum. Multa autem, quae densa sunt, non sunt dura, sic Aurum densissimum est, Vitro mollius. Saturnus omnia metalla absorbet exceptis Sole et Luna [orig: Lunâ]; copioso enim gaudet Alcali volatili, quod Metalla minus compacta, seu magis terrestria avide absorbet.
page 374, image: s386
[note: Metalla conveniunt.] II. Conveniunt Metalla omnia in radice, et non nisi gradu et perfectione differunt, quod inde patet, quia plerumque mixta reperiuntur, et ignobile de nobiliori participat, Luna v. g. de Sole, Saturnus de Luna, etc. Non repugnat itaque, imperfectiora ad maiorem fixationis et maturationis gradum perduci posse, nam Luna fixa fit Aurum album, et si superad datur tinctura Auri, Aurum erit perfectum.
[note: Usus eorum.] III. Usum Metallorum quod concernit, certum est, cruda solummodo passive operari, quatenus Salia acida in corpora Metallorum corrodendo agunt, [note: Tincturae.] et acrimoniam suam perdunt, Tincturae, quae prostant, sunt tantum superficiales corporis metallici in minutissimas particulas corrosiones; a quibus resuscitatur Metallum ope Alcalium, praesertim Salis Tartari, quae cum acido concurrunt, et Metallum ab eius vinculis liberant. Si genuinae habeantur Tincturae, de essentiali Sulpure separatim participantes, miros edunt effectus et omnino reduci nequeunt.
[note: Martis principia.] IV. Mars constat pauco Mercurio, unde difficulter funditur; Sulpure potenti, sed pauco et fixo, unde proxime ad Aurum accedit, prompteque incenditur; et copiosa [orig: copiosâ] Terra [orig: Terrâ] seu principio salino, unde firmam texturam, et vim adstringendi, acidos etiam [note: Chalybs.] quoscunque humores in Corpore nostro absorbendi nanciscitur. Chalybs a Ferro non differt nisi duritie; Mars scilicet in lamellas redactus cum carbonibus aut cornubus stratificatus, fortissimo Igni committitur; unde acidum Martis cum Alcali carbonum fixo, vel Cornuum volatili concurrens, partem terrestrem magis constringit, et Chalybem facit. Sic Aqua Lumbric. vel Raphani Ferrum ignitum, ope Salium volatilium cum eius acido
page 375, image: s387concurrentium indurat, quod ipinguibus illitum denuo mollescit.
[note: Martis vires] V. Martis vis adstrictoria ex sapore constat; aperitiva autem accidentalis est, quatenus vitiosos acidosque humores (ceu obstructionum causam) absorbet, et sub forma [orig: formâ] Faecum nigricantium eliminat. Cruda Martis limatura iis, qui Ventriculum habent debildem, non conceditur, quia in eius fundo subsistit, illumque magis pessundat. Notandum autem, post assumpta martiaelia corpus movendum, et acida omnia (quae Martem saturant) vitanda esse.
[note: Praeparatae, Crocus adstringe???.] VI. Inter Martis praeparata occurrit primo Crocus adstringens, qui a colore subflavo nomen sortitur; estque nil aliud, quam Mars in Igne forti calcinatus, qui ponderis augmentum notabile recipit ab acido Carbonum, quod suos intra poros admittit. Sunt, qui pulverem rubicundum baculis ferreis, in Furnis chymicis adhibitis, adhaerentem, pede leporino abstergunt, Crocumque non incommodum [note: Eius vires.] hinc acquirunt. Convenit hic Corcus in omnibus Affectibus, qui opus habent adstrictione, vel acidorum absorbitione; idquetum interne tum externe. Similis est huic Croco Terra Vitrioli dulcis, quae nil aliud est, quam Crocus sive Martis sive Veneris, et [note: Crocus aperitivus.] forsan nobiliores praestat effectus. Alii sunt Martis Croci aperitivi dicti, qui commodius forsan alterativi dicerentur, quia aperiunt tantum per accidens. Magni aestimatur sequens. R. Limat. Martis, affunde parum Aquae, et expone radiis Solis in diebus canicularibus; sic mire incalescit et vertitur in Crocum cum ingenti effervescentia; nam Acidum copiosum in Marte exsistens ab Aqua dissolvitur, et recedente Solis calore proprium corrodit corpus. Sic quoque Mars aeri expositus ab acido aethereo in Crocum seu
page 376, image: s388rubiginem corroditur; unde praecavetur haec rubigo ope alcalium, in specie Olei Tartari per deliquium. Malo autem consilio inunguntur Gladii, et alia instrumenta ferrea Oleo communi, notum quippe est, quod Oleum scateat copioso acido, potius corrodente quam praeservante. paratur etiam Crocus Martis [note: Tartarus martialis.] cum Vino, non inelegans. Fit quoque Tartarus martialis ex Tartaro in Aqua ferrariorum soluto, addita [orig: additâ] postmodum Limatura [orig: Limaturâ] Martis; unde acidum Tartari corrodit Martem; deinde per filtrationem et evaporatonem acquiruntur Crystalli egregiae in Morbis chronicis. Habet etiam Willisius Tr. de Fermentatione, praeparationem secretissimam, quam tamen certum est fieri cum ana Cremoris Tartari et Spiritus Vini.
[note: Praeparationes cum acidis malae.] VII. Damnantur merito omnes praeparationes Martis cum nimiis acidis, v. g. Aqua [orig: Aquâ] Forti, Spiritu Nitri, Salis, Vitrioli, Sulpuris, Aceto, etc. vel cum Magdaleonibus Sulpuris ad modum Calcinationis fusoriae; sic enim saturatur Mars ab acido extra corpus, et nullas in corpore exserit virtutes, imo Ventriculum onerat, cum sit Clax fixissima nullo liquore solubilis. Sunt qui parant Crocum cum Salibus alcalicis Aquae commixtis, vel Lixivio Herbarum aperientium; sed parum valet, quia Salia in Lixivio contenta cum Marte concurrunt in corpus calcisorme pro hoc scopo inutile.
[note: Tincturae Martis.] VIII. Neque tamen sola dantur e Marte praeparata sicca Remedia, etenim et liquida exinde parantur. Tincturae nempe, quae semper adstringunt, licet interdum per accidens aperiant. Damnantur merito Menstrua nimis acida; debent enim parari cum Alcalibus vel blandis acidulis, cum Vino v. gr. vel Succo Cichorii, vel Spiritu Panis acido volatili; horum enim acidum
page 377, image: s389Martem blande rodit et imbibit. Pertinet huc egregia [note: Vitrioli Martis.] illa Tinctura Vitrioli Martis aut per calcinationem cum Sulpure donec deflagrarit [orig: deflagrârit], aut per solutionem Martis in Spiritu Sulpuris, vel Vitrioli, cum Aquae p. iii. diluto, quae postmodum filtratur et crystallisatur. Parat etiam Riverius Vitriolum Martis ex Spiritus Vitriol. rect. p. 1. et Spir. Vin. p. ii. in vase ferreo [note: Essentia tartarisata.] digestis et crystallisatis. Fit dein et Essentia Martis tartarisata, solvendo et inspissando ad mellaginem Vitriolum Martis cum ana Crystallorum Tartari, et deinde affundendo Spiritum Vini, quae optimum est remedium. Sub praeparatione Tincturae Vitrioli Martis et Terrae foliat. Tartari, saepe evenit ut Mars e Vitriolo cadat, unde Tinctura magis est tartarea quam martialis. Huius loco Tincturam parant quidam ex ana Vitrioli Martis, et Terrae foliat. Tartari exsiccatis. [note: Tincturae solaris.] Huc pertinet Tinctura Martis solaris, quando nempe Minera Martis solaris, in Aere efflorescit in Vitriolum, quod cum s. q. Roris maial. destillati sol. vitur et filtratur; ex hac cum ana Liquoris Terraefol. Tartari fit Tinctura Martis extemporanea. Pertinent quoque huc noduli Limaturae Martis in Vino infusi, qui valde conveniunt. Ut verbo dicam, multae sunt Martis Tincturae, cum blandis menstruis, Succo Acetosae, v. g. Musto, etc. paratae: Omnium tamen optima est, quae cum Succo pomorum Borsdorfianorum aut Curtipendulorum instituitur, solutioni inspissatae affundendo [note: Flaun.] Spiritum Vini. Paratur quoque Tinctura flava cum Spiritu Vini ex floribus Martis, qui fiunt ex ana Martis et Sal. ammoniaci sublimatis, denuo massae in fundo relictae commixtis, aeri humido expositis, et tandem cum dimidia [orig: dimidiâ] parte Salis ammoniaci de novo sublimatis. In hoc casu acidum Salis ammoniaci seu Sal commune Martem rodit et secum evehit. [note: Mars fulminans.] Parant curiosi Chymici Martem fulminantem,
page 378, image: s390solvendo Martem in Aqua regia, et praecipitando cum Oleo Tartari per deliquium. Notandum autem exacte Saturationis punctum, et cavendum ab effervescentia [orig: effervescentiâ] nimia [orig: nimiâ], aut praecipitatione nimis subitanea [orig: subitaneâ], alioquin vix fulminabit propter subitaneam Gas volatilis et sulminantis evaporationem. Deducunt Auctores hanc fulminandi vim ex Sulpure solari, quo Chalybs gaudeat, a Sale ammoniaco extraverso et Nitro accenso; et allegant Sulpur, in Pulvere pyrio cum Nitro fragorem dans. Quicquid sit hac in re, videbimus sub titulo de Sole fulminante.
[note: Cuprum constat sulpure et Mercurio.] IX. Cussrum gaudet Sulpure fixiore et Mercurio copiosiore quam Mars, unde citius funditur, promptiusque inflammatur, et ratione Mercurii facile cum Sole et Luna miscetur, ita ut eorum fusibilitatem non impediat; cuius contrarium fit in Marte et reliquis metallis. Ratione Sulpuris in Venere, Caput mortuum Vitrioli Veneris Dysenteriam curat, Dysentericorum excrementis suppositum. Sulpur et Mercurius in Venere aequaliter mixta, illam volatilem reddunt, adeo ut super forti igne terram et totam fere Venerem secum in auras rapiant.
[note: Luna veneri amica.] X. Luna Veneri affinis est, adeo ut raro unum sine altero effodiatur, et utrumque possideat vim [note: Orichalcum] tam catharticam quam emeticam. Lapis calaminaris cum Veneris triplo forti igne agitatus Orichalcum constituit. Alcalia volatilia Venerem solvunt, non vero Martem; quia prius plus habet Sulpuris, et alcalia promptius sulpurea agrediuntur. Unde quidam Veneris Sulpur cum Alcalibus fixis Volatilisatis extrahunt. Acida fortiora Venerem in Vitriolum solvunt; sin volatiliora et blandiora illa fuerint, tum eandem solvent in Viride aeris. Sic in SSS. Veneris cum Vinaceis, affusa [orig: affusâ] Aceti p. 1. et Urin. p. iii. vel iv. in loco calido, blando volatilis
page 379, image: s391aciditas vinaceorum (quam eructant propter blandam [note: Viride aeris.] effervescentiam Aceti et Urinae) Venerem in Viride aeris corrodit; quod destillatum cum arena dat Spiritum ex vinaceis, Urina [orig: Urinâ], et Aceto destillato ortum, egregii usus tam in Medicina [orig: Medicinâ] quam Alchymia [orig: Alchymiâ], praesertim in Affectibus soporosis. Destillatur etiam ex Virid. aeris p. ii. et Gum. Armoniac. p. 1. Spiritus aciculus optimus; qui si fiat ex Viridis aeris p. iv. Gum. Armon. p. ii. et Sulpur. p. 1. est melior et Asthmaticis multum conducit. Alias Viride aeris nullum usum habet medicum, nisi externe in Ulceribus detergendis. Quin et de Venere ipsa vix aliquid tuto usurpari potest interne, nisi eius Sulpur anodynum prius fuerit extractum.
[note: Plumbum.] XI. Saturnus ratione principiorum contrarius est Marti, multum enim possidet Mercurii, unde sacile fluit et ponderosus est; parum Sulpuris, et minimum Salis; unde Terram salinam reliquorum Metallorum avide absorbet, exceptis Sole et Lunu [orig: Lunû], quae pro saturatione inepta sunt. Saturnus reverberatoria [orig: reverberatoriâ] [note: Minium.] calcinatione abit in Minium cum augmento ponderis a Sulpure Carbonum, quod illi coniungitur, sed denuo demi potest additione Alcalium. Saturnus cum acido coniunctus augetur pondere; Calcinatus vero in Aceto destillato (melius fit si cum Spiritu Nitri acuatur) solvitur, et abstracta [orig: abstractâ] humiditate (non tamen prorsus omni, alias fulminabit) dat Crystallos seu Saccharum Saturni saporis dulcis; [note: Saccharum Saturni.] quod iin Malo hypochondriaco, Quartana contumaci, Phlogosibus a salium effervescentia [orig: effervescentiâ] ortis, et Dysenteria [orig: Dysenteriâ], ad gr. xv. multi est usus. Ex hoc Saccharo [note: Tinctura antiphthisica.] Saturni cum Vitriolo Martis paratur Tinctura antiphthisica mediante Spiritu Vini, quae valide adstringit et Ulcera interna sanat. Ex eodem per Retort. sublimato cum Vitriolo Martis sit Haematites
page 380, image: s392[note: Gerussa.] artificialis. Saturnus vapore Aceti calcinatus Cerussa dicitur; quae (sicut omnia saturnina) acidum Vulnerum Ulcerumque egregie absorbet: Unde in Cancro occulto, Ambustionibus, Erysipelate, Scabie, Ulceribus scorbuticis, omnibusque Affectibus cutaneis, magnam praestat opem. Saccharum Saturni destillatum dat Spiritum, qui nil aliud est, quam Spiritus Viniregeneratus, Aceti nempe partibus acidis fixioribus Saturno adhaerentibus: adeoque nil de Saturno participat. Aucto quidem Igne, cum Aceto concentrato, partes Saturni simul rapiuntur in forma Olei, primo rubri, postea nigri. Certum est itaque, quod uti ex omnibus Metallis, ita maxime ex Saturno nil liquidi eliciatur, nisi quod aliis additis debetur. Minera Saturni volatilis Hungarica, cum Mercurio [note: Eutyrum.] sublimato destillata, dat Butyrum Saturni, constans ex Spiritu acido Salis comm. in Mercurio sublimato contento, et particulis Saturni una [orig: unâ] evectis; et in collo Retortae Cinnabarim ex Mercurio et Saturno constantem. Ex Butyro mediante Aqua [orig: Aquâ] praecipitatur Pulvis albus blande laxans, eiusdem usus cum Saccharo Saturni. Butyrum hoc cum Spiritu Nitri sublimatum, illoque ter abstracto, ter edulcoratum [note: Bezoardicum saturninum.] et calcinatum, fit Bezoardicum saturninum in Peste, Febribus malignis, Scorbuto, Arthritide vaga [orig: vagâ] et Malo hypochondriaco egregii usus. Butyrum denique super Saccharum Saturni destillatum dat Oleum rubicundum dulce, egregiarum virium in Morbis chronicis, et Ulceribus corrosivis. Saturnus per se nullos praebet Flores, quia ratione Mercurii copiosi facile in Igne liquescit. Vulgo faciunt S. S. S. ex Saturno et Sulpure, cuius acidum rodit Saturni sive Plumbi corpus: Postea addunt aa. Salis decrep. et p. ii. Boli comm. Mixturam committunt Retortae duobus tubis constanti; uni apponitur Receptaculum, alteri vero
page 381, image: s393Follis, sic destillatur Spiritus, et fortiori igne Flores, qui nihil aliud sunt, quam pars Saturni a Spiritu Nitri corrosa, et bene edulcorati in Medicina multi usus sunt. Si Saccharum Saturni debite cum Oleo Terebinth. vel Iunip. uniri posset, esset Balsamum non inefficax in Morbis chronicis; sed credo Oleum non tam a Plumbo, quam beneficio digestionis super corpus saturnium colorari. Oleum destill. Saturni nil [note: Tincturae saturni mullae.] aliud est quam acidum concentratum Saccharo Saturni affusum. Tincturae Saturni falsae sunt, parum enim participant de Sulpure, a quo omnis alias Tinctura oritur.
[note: Stannum.] XII. Stannum constat Mercurio non perfecte fixato (unde mollius est) sed magis maturato, et minus copioso quam Saturnus, unde minus ponderosum et malleabile est; insuperque Sulphute copioso vol. minusque cum Terra [orig: Terrâ] salina [orig: salinâ] subacto, est donatum, hincque porosissimum, et cum aliis Metallis mistum difficulter ab illis separatur. Stannum [note: Eius proprietates.] cum Venere mistum in Igne flammam concipit, quia utraque sunt fulphurea. A Sulpure est, quod Stannum caeruleum sit; quod vomitus moveat, nisi detractum sit Sulpur; quod in Aqua [orig: Aquâ] forti accendatur, et cum Nitro accedente quodam Alcali instar pulveris pyrii inflammetur. Stannum crudum non usurpandum est. Calcinatur non sine difficultate. Agitatum cum ana Salis decrepit. in pyxide creta [orig: cretâ] probe fricata [orig: fricatâ] abit in Granula, quae ab acido quocumque facile corroduntur. Ex his Granis fit Saccharum [note: Stanni saccharum.] Stanni, ad eundem modum, quo Saccharum Saturni ex Minio; estque in hystericis Affectionibus interne laudatum. Ridicule autem Umbilico admovetur. Fiunt ex Minerae Stanni 08. cum Spiritus Vitrioli 08i. et duplo Aquae font. per evaporationem debitam [note: Crystalli.] Crystalli egregii ad Aquas hydropicas per secessum
page 382, image: s394educendas; dos. gr. iii. Ex Stanno cum Mercurio [note: Bezoardicum Ioviale] sublimato fit Bezoardicum Ioviale, in Febribus malignis et Puerperarum Purpura [orig: Purpurâ] egregium. Huic simile est Sudoriferum maximum Iohannis Fabri, ex Stanno et Mercurio sublimato beneficio destillationis paratum. Ex Regulo Antimonii Iovilai cum tri;o Nitri per detonationem, indeque sequentem edulcorationem, [note: Antihecticum Poterii.] paratur etiam Antihecticum Poterii, quod laudatum. Tincturae Ioviales nil habent.
[note: Aurum.] XIII. Aurum constat Sulpure defoecatissimo copioso, Mercurio purissimo arcte connexo, et Terraesalinae fixae mediocri quantitate. Unde adeo indestructibile est, ut, centies licet calcinetur, tamen reduci facile possit. Adeoque eius praeparata sunt nil aliud, quam atomi aurei ob compactissimam unionem nihil operantes et facile in Solem reducibiles. [note: Eius Tinctura.] Tincturae Solis vel Auri sunt tantum superficiales corrosiones. Si radicaliter dissolvatur, requiritus Menstruum non corrosivum, sed insipidum, ex rore, nive, aut alia [orig: aliâ] re; sed cuivis non contingit adire Corinthum. In praeparatione Remediorum ex Auro curandum, ut adhibeatur defaecatissimum et a Venere [note: Purificatio.] sive Cupro bene purgatum, ne vomitus creet. Liberatur autem a Venere 1. per Saturnum, qui cum Sole fusus adiunctis metallis se aturat, et Aurum intactum licet pallidius dimittit. 2. per calcinationem Auri ad modum S. S. S. cum Sale ammon. Mercurio et farina [orig: farinâ] Laterum, haec enim Metalla ignobilia rodunt, Sole intacto. 3. per Antimonii p. iv. fusas cum Solis p. 1. deinde adiectis Nitri p. 1. Lim. Mart. p. iii. et fusis, donec Regulus secedat: Igne fortissimo denuo fundatur, sic Antimonium avolabit, remanente Auro purissimo coloris exaltati.
[note: Auri solutiones.] XIV. Sol per Corrosiva non solvitur nisi addito Sale comm. Cum Luna [orig: Lunâ] fusus intimissime ei
page 383, image: s395iungitur: separatur vero in Aqua forti, vel Aqua regia, quarum prior Argentum, posterior duntaxat Aurum solvit. Sed observari meretur, quod nisi Lunae p. iii. et Auri p. i. sumantur, Aqua fortis, massam non probe corrodat. Sol solutus reducitur per Mercurium, qui illum secum in amalgamate ad fundum rapit; igni vero admotus avolat, et Solem in fundo relinquit; vel per praecipitationem cum Spiritu Urinae, aut Oleo Tartari eo truditur. Ceterum Spiritus Salis concentratus, et Spiritus Nitri bezoardicus etiam Solem solvunt. quin et Salia sicca et coagulata idem praestant. Sic Sal vol. C. C. ad modum S. S. S. ope sui Sulpuris vol. Aurum in Crucibulo rodit in Pulverem purpureum in Febribus malignis, et Mulierum Purpura commendatum.
[note: Aurum fulminans.] XV. Aurum fulminans paratur solvendo illud in Aqua Regia, et praecipitando cum Oleo Tartari per deliqu. Notandum autem, quod Aqua regia paretur cum Sale ammon. et in praecipitatione saturationis punctum attendatur. Consistit fundamentum virtutis fulminantis in Sulpure solari, eiusque cum Salibus alcalibus concursu, eademque est ratio quae cum Pulvere pyrio. Sed Aurum fulminat deorsum, quia ponderosius est, et non est inflammabile, sed saltem incandescit, proinde fumum sursum, fulmen vero deorsum emittit; Pulvis autem pyrius habet Sulpur nimis volat. et inflammabile. Hoc Aurum fulmin. non edulcoratum laxat; probe vero edulcoratum sudorem pellit, et egregium est carminativum. [note: Aurum diaphoreticum.] Vis fulminandi adimitur per acida, Sulpuris v. g. Spiritum, Sal. vol. Sulpuris, etc. Unde Poterii Aurum diaphoreticum fit ex Auro fulminante Sulpure cicuratio, et cum Spiritu Vini digesto. Quin et ex Auro fulm. affuso Spiritu Vini rectif. et accenso, ascendit tum fulmen, et Sulpur simul aureum elevatur in
page 384, image: s396Flores, qui optimum sunt sudoriferum. Colliguntur etiam flores ex Auro fulm. per se in Retorta [orig: Retortâ] tubulata [orig: tubulatâ]. Sol per se non sublimatur, sed cum Butyro Antimonii elevatur supta alembicum. Cum Sale armoniaco item et Spiritu Nitri bezoardico in Flores sublimatur, qui denuo Auro miscendi, ut efficaciores acquirantur. Pro solvendo et extrahendo Sole, Spirit. Vin. Sale vol. urinoso acuatus optimum est menstruum, [note: Aurum potabile.] unde forsan Aurum potabile confici posset. Ceterum si quis adeo fortunatus sit, ut veram possideat Tincturam solarem, operabitur certe sic ut analepticum et anodynum egregium.
XVI. Argentum constat Terra [orig: Terrâ] salina [orig: salinâ] copiosa [orig: copiosâ], [note: Argentum.] cum Mercurio minus copioso, et pauco Sulpure. Unde minus fixum et indestructibile, minusque ponderosum est. Crudum nil facit in Corpore. In praeparatione separari debet a Venere, cui saepe combinatur, ne vomitus creet. Separatur partim solvendo in Aqua forti, partim fundendo cum Saturno. Luna cum Spiritu Nitri rectif. optime solvitur, et sic soluta praecipitatur affuso Spiritu Salis, diciturque Cornea, quod instar cornu deflagret; contra soluta in Spiritu Salis, praecipitatur cum Spiritu Nitri in praeparatione Bezoard. miner al. Ex Lu-nae in Spiritu Nitri solutae residuo, post menstrui abstractionem, moderato Igne (ut caveatur effervescentia) [note: Lapis infernalis.] fuso fiunt Crystalli, seu Lapis Infernalis, elegans pro excitandis Fonticulis, et Ulceribus putridis in carne gangraenosa [orig: gangraenosâ] coercendis. Huius vis sita est in Spiritu Nitri in Luna [orig: Lunâ] concentrato. Ex Luna [orig: Lunâ] in Spiritu Nitri soluta [orig: solutâ], post menstrui blando arenae igne abstractionem, agitando interea instrumento [note: Crystalli purgantes.] quodam, ut aequaliter evaporet, fiunt Crystallici purgantes, qui ad gr. iv. Hydropicos et Catarrhosos egregie purgant; sed quia tonum Ventriculi
page 385, image: s397laxant, Martialibus iungantur. Si parentur Crystalli beneficio Nitri artificialis ex Calce viva [orig: vivâ] et Sale com. viridis sunt coloris, cum tamen omnia alia Medicamenta lunaria sint caerulea. Si Luna cum duplo flor. Sulpuris (si minus sumatur, Luna non calcinabitur, sin plus, comburetur) septies sublimetur, sublimatum materiae restitanti semper addendo, sed ultima vice abiciendo; fit ut acidum Sulpuris Lunam rodat in corpus vitriolaceum, cui Aquabyperic. affusa, et ad cochl. i. bis de die propinata, Maniam [note: Tincturae Lunae.] et Capitis Affectus curat. Tincturae Lunae fiunt caeruleae a Venere, vel ab Ammoniaco, quocum fieri solent. Sed hae omnes sunt tantum superficiales solutiones, beneficio Alkalium reducibiles.
CAPUT VII. De. Gemmis.
§. I.
[note: Lapides pretiosi.] GEm~ae sunt lapides pretiosi, a communibus aliis Lapidibus et raritate, et pretio distincti; tales vero sunt v. gr. Chrysolithus s. Topazius, Granatus, Hyacinthus, Rubinus, Saphirus, Smaragdus, Crystallus, Iaspis, Lapis nephriticus, etc. Gemmarum virtus pendet [note: Eorum vire et Colores unde?] a principio sulpureo metallico. Gemmae non odoratae constant Aqua [orig: Aquâ] simplicissima [orig: simplicissimâ] a Sale coagulata [orig: coagulatâ]. Coloratae colorem habent a principio metallico; scil. dum Aqua salina transit per loca metallica ex ente primo metallorum liquido ramenta colorata secum coagulat. Unde Gemmae rutilantes a Sulpure Solis, caeruleae a Luna [orig: Lunâ], virides a Venere, et fuscae a Marte, colorem habent, Gemmae crudae intra
page 386, image: s398corpus nihil operantur, excepto Cyrstallo, quae ob mollitiem suam omne acidum absorbet et educit.
II. Ridicula est Gemmarum laevigatio super marmore, [note: Tinsturae nil valent.] propter duritiem enim abradunt simul aliquid de marmore. Tincturae etiam nullius sunt pretii propter arctam illarum compagem. Externe [orig: Externê] quidem Iaspis in Haemorrhagia Narium aut Uteri appensus iuvat; circulus cum Sapphiro ductus circa Carbunculum, eum excidere facit; imo et circa Oculos in Variolis et aliis Affectibus conducit. Lapis nephriticus appensus in Calculo multum prodest. Ceterum vis amuletica et radiativa pendet a Sulpure metallico.
CAPUT VIII. De Vino, Spiritu Vini, Aceto, et Tartaro.
§. I.
[note: Vinum.] QUAE de Vino eiusque productis dicemus, ad reliqua Vegetabilia, inprimis Liquores vinosos ex Fructibus expressos applicari poterunt. Vinum ex fermentatione seu concursu acidi et alcali in musto depuratur et exaltatur. Uvae passae videntur esse mustum concentratum, unde ex Succo pyrorum moschatellinorum fit Vinum anticachecticum, sicut ex Succo [note: Mnstum.] pomor. Borsdorf. aut Curtipendulorum anti - bypochondriacum egregium. Musta autem, quae concentrata sunt per abstractionem phlegmatis in usum navigantium, sunt nimis arcte unita, unde nec in Igne dissolvi, nec in Vinum fermentari queunt. Mustum intus assumptum ob particulas heterogeneas [note: Spiritus Vini.] confusas nondum cum Spiritu Vini exaltatas, Diarrhoeas excitat, sed non inebriat. Spiritus Vini est
page 387, image: s399Oleum cum Sale vol. fermentando in Spiritum mutatum. Ratione partis oleosae acidum in se continet, unde cum Spir. Sal. ammoniaci in offam abit. Parum aut nihil dat Olei, unde liquet, quod Spir. Vini, et omnes Spiritus ardentes sint tantum Olea fermentando dissoluta, quodque per se in concreto non exsistant, sed mediante fermentatione demum ex corpore vinoso fiant. Spiritus Vini probe rectificatus est, quando gutta in Terram effusa in auras evanescit, item quando cum Pulvere pyrio accensus nullum vestigium relinquit. Si abstrahatur a Sale Tartari probe calcinato, Sal phlegma (si quod sit) retinet, et Spiritum adhuc puriorem dimittit; attamen et Spiritus quasdam Tartari particulas secum rapit, unde menstruum sit optimum, simplici Spiritui [note: Vini effectus] Vini longe praeferendum. Imo Spiritus ex faecibus Vini destillatus, ob partes salinas, quas secum evehit, non minus quam ille in medio Vini, in frigore congelati, reperibilis vulgari etiam longe praeferuntur. Vinum ratione partis spirituosae Spiritus recreat, et Humores acidos in corpore temperat, sicut extra corpus Spiritus minerales dulcificat. Externe Putredini, Gangraenae, Podagrae, et Erysipelati resistit. RAtione partis acidae Vinum Stomachicum est; et in Febribus ardentibus aliquando apud nos [note: Acetum.] tutissime propinatur. Nimio tamen usu eius acidum cum sanguine ad partes nervosas delatum, Arthritidem, Contracturas partium, aliosque dolores infert.
[note: Destillatum] II. Ceterum acidum hoc basis est totius concreti, unde exaltatum figit partem oleosam, et fit Acetum. Spiritus enim in Aceto non exhalat sed figitur. Quo generosius est Vinum, eo fortius Acetum; unde additis Seminibus Eruc. Sinap. etc. fit
page 388, image: s400adhuc fortius. Acetum destillatum dat primo Phlegma, et non nisi postea Spiritum, quia fixatus fuit. Lento autem opus est Igne, ne Spiritus empyreuma contrahat. Addito Sale ammoniaco vel Nitro et Sale [note: Vires Aceti.] gemmae destillatione, insigniter exaltatur. Acor Aceti plane volatilis est, unde merito praefertur Spiritibus mineralibus. Acetum alexipharmacum est in Peste Theriacae anteponendum. Post Opii, aut purgantium nimiam dosin, in integrum restituit, quin et sanguinem coagulatum egregie resolvit. Hystericis autem et Hypochondriacis nocet.
[note: Tartarus.] III. Acidum Vini faecem rodens, cum particulis solutis salinis coagulat, et partes terrestres constringit, unde fit Tartarus. Faeces enim beneficio fermentationis separatae, non sunt in totum terrestres, sed habent copiosum acidum et alcali; unde ex illis elicitur Sal vol. in forma Nivis, Spiritus item volatilissimus. Tartarum itaque ex acido faeces rodente genitum, in ambitu dolii concrescit, quia ibi Vinum magis est acidum, ut patet ex glacie tempore hiberno; et ipsum LIgnum quernum dolii, subiectum firmum est, ad quod salia concrescere [note: e quibus constet.] amant. Constat Tartarus ex acido et alcali, ita ut praepolleat acidum volatile, unde Mucum in primis viis incidit, Renes abstergit et Alvum laxat. Sed purificari debet a partibus terrestribus, quae a Stomacho digeri nequeunt; per solutionem [note: Cremor.] nempe et coagulationem, unde Cremor et Crystalli. Sufficit autem unica solutio, ne debiliores evadant; et pessimo sit consilio, quod quidam laxativas hasce Crystallos additione Aluminis stypticas reddant. [note: Crystalli.] Crystalli hae, propter acorem, in Affectibus chronicis non conveniunt: quapropter
page 389, image: s401fermentantur cum proprio Sale fixo, unde fiunt salsae in Hypochondriacis, Hydrope et Scorbuto multi usus. In Aestu autem, et Siti corrigendis, et crapula [orig: crapulâ] dispellenda [orig: dispellendâ], multi quoque usus sunt Cremor seu Crystalli Tartari rubicundae.
[note: Tartari Spiritus.] IV. Tartarus destillatus dat Spiritum phlegmaticum, deinde Oleum foetidum, in quo acidum Tartari residet, remanente Capite mortuo nigro Sale Alcali constante. Sed si Tartarus crudus prius fermentetur cum Sale proprio, habetur Spiritus volatilissimus ab acido liberrimus, summarum in Medicina virium, quod omne acidum Nervos infestans absumat et dulcificet, et tam interne quam externe, in Affectibus chronicis, Malo hypochondriaco, Parhesi ex Colica, Hydrope, et Pleuritide, partim per Urinam, partim per Sudorem commodissime operatur. Inprimis acido a Vino orto adversatur, non enim quodlibet volatile, sed hoc alcali illi acido specifice contrariatur. Sal Tartari cum Calce viva [orig: vivâ] destill. dat Spiritum egregium sed paucum. Cum Alumine crudo, vel usto destillatum dat Spiritum vol. urinosum, qui cum Camphora basis ex Tincturae bezoardicae.
[note: Oleum.] V. Post Spiritum in destillatione Tartari prodit Oleum fetidum, quod est alcali acido pingui concentratum. Hoc super C. C. ust. aliquoties rectificatum fit clarum, et ad gutt. iii. in Morbis malignis, Colica [orig: Colicâ] et Hysterica [orig: Hystericâ] passione potentissime sudorem [note: Sal fixum.] movet. Externe in Podagra, Calculo et Bubonibus convenit. Ex Capite mortuo fit Sal Tartari fixum, summum diureticum et diaphoreticum, in Febribus admodum conducibile, Cosmeticorum princeps menstruorum vim pro solvendis mineralibus, et aliis egregie intendens, et Metalla resuscitans. Ex hoc
page 390, image: s402[note: Terra foliata.] Sale cum acido vol. Aceti fit Terra foliata Tartari, quae cum Spiritu Sal. ammoniaci optimum est remedium in Malo hypochondriaco, Affectibus Urinae, Morbisque Virginum. Estque nil aliud quam Tartarus regeneratus, unde eliciuntur Spiritus, Oleum et Sal fixum: idemque Spiritus est in Vino et Aceto.
[note: Valatilisatio salis Tartari] VI. Sublimioris est Chymici Sal Tartari fixum volatilisare. Quidam cum Aceto, alii cum Spiritus Vini; alii cum Oleo Tartari foetido periculum faciunt, sed frustra. Alii cum aere tentant, qui modus multum habet in recessu. Male autem in cella liquatum cum aere volatilisari concipitur. Ex Sale Tartari cum Spiritu Vini phlegmatico paratur Tinctura, quae aliquas laudes meretur.
CAPUT IX. De Plantis, Floribus, Lignis et Seminibus.
§. I.
[note: Sal fixum.] VEgetabilia ante incinerationem nullum habent Sal fixum; fit enim dum exusto Sulpuro, acidum et alcali fixantur in cineres. Si arefacta sint in aere, aut putrida, tum avolat Sal volatil. acidum et alkali, et minus Salis fixi obtinetur (in ligno putrido nihil) quam in recentibus. Si Igne nimium usseris, alcali meracius exsurgit, si liquefactivo urgeas Igne, exuberat alcali, acido abacto.
[note: Plantarum Succi, Aquae Spiritus.] II. Plantarum Classes ad Schroderum dilucidatum recensentur. Ex prima [orig: primâ], aquosis scilicet et insipidis, dantur Succi inspissati utiles; sed Aquae destillatae nil
page 391, image: s403valent, nisi per repetitas digestiones et cohobationes sapore et odore simplex suum referant. Ex secundi [orig: secundî], aquosis nempe et acidis, conducunt Succi, qui [note: Salia.] etiam inspissati dant Sal essentiale, qui verus est Tartarus. Harum Aquae sunt inertes. Tertia Classis, amarae nempe et inodorae, commode Decocta, et Nodulos alterativos, diureticos etc. ingrediuntur. Ex harum sucis paratur Sal essentiale per coagulationem et inspissationem, quod per Lixivium depuratum concrescit in Sal inflammabile. Quarta Classis seu plantae acres dant Aquas de Sale volatili acri participantes, quae alicuius erunt efficaciae. Per fermentationem particulae illarum salinae, iunctae oleosis, volatilisantur in Spiritum; quia tamen Salia magis volatilia forsan in fermentatione (quae odorem praegrandem spirat) avolarent, sunt, qui dictas Herbas primum destillando, destillatum dein a novis herbis abstrahendo, et relictas species fermentando egregium acquirunt Spiritum. Classis quinta, odoratae nempe et aromaticae, destillatae dant Aquas cum Oleo supernatante et Sale fixo in Capite mortuo. Paratur ex his Spiritus per fermentationem, sed praestat Oleum elicere, sic enim virtus plantae minus est alterata.
[note: Flores.] III. Flores suntverl Inodori, quorum Aqua est iners, sucus vero inspissatus non semper reiciendus; vel Odorati superficie tenus, ex quibus parum vel nihil Olei per destill. acquiritur; vel Odorati et Aromatici, eiusdem cum plantis aromaticis virtutis.
[note: Ligna.] IV. Ligna per destill. dant Spir. ex acido et Sale vol. ardente compositum; adiectis enim Corallis aliisque [note: Fuligo.] Corporibus, acidum detinetur, et prodit Spiritus instar Spir. Vini Spiritui succedit Oleum. Fuligo
page 392, image: s404itaque est Spiritus ex acido vol. et Sale vol. urinoso compositus; datque eadem producta quae Ligna.
[note: Semina.] V. Semina quae sapore et odore excedunt, ut Carminativa, constant Sale vol. oleoso; quod interdum per Vesicam destillando elicitur, Illa quae sapore maxime excedunt, ut antiscorbutica, gaudent Sale volatili acri, cum pauco acido; fermentando Spiritum exhibent, alias nulla dant praeparata. Semina temperata gaudent mucilagine, nunc aquosa [orig: aquosâ], ut in Sem. 4. Frig. nunc oleosa, ut in Sem. Lini. Ex his exprimitur Oleum, et beneficio fermentationis elicitur Spiritus ardens instammabilis, insigniter inebriativus.
[note: Panis.] VI. Panis praeparatio legitima consistit in fermentatione. Adiecto enim fermento acido vol. partes salinae et sulpureae extricantur et volatilisantus; et dum in Clibano massa torretur, pars volatilisatorum Salium avolat in Spiritum suavissimi odoris, qui colligi potest, et quibusvis Perlarum Aquis in Virtute confortativa [orig: confortativâ] praeferendus. Pars vero altera Salium nondum perfecte volatilisata, impedito fermentationis per exsiccationem motu, a reliquis particulis implicata detinetur, facile tamen Vulcano in Spiritum subacidum vol. per Retortam separanda.
page 393, image: s405
CAPUT X. De Animalibus perfectis et imperfectis.
§. I.
[note: Animalia.] ANIMALIA perfecta in genere constant Sale vol. sed Oleoso; quod in suo vigore est salsum ex acido et alkali vol. constans, ita tamen ut praedominetur [note: Quibus constent principiis.] Urinosum. Apparet hoc in excrementis. Animalia eorumque partes in Igne dant. 1. Phlegma, quod spirituosum esse indicant striae. 2. Sal vol. copiosum, quod figura [orig: figurâ] sua [orig: suâ] non raro refert concretum. Salia haec in silvestribus, Maribus, et non castratis acriora sunt, quam in domesticis, Feminis, et castratis. 3. Oleum vel Sal vol. ab acido pingui concentratum, quod cum proprio Sale vol. iunctum abit in Saponem, ceu signum coniunctionis mutuae acidi et alkali. 4. Caput mortuum nigrum, sine sale fixo, quia in corpore animalia omnia per fermentationem et continuam aeris inspirationem fuerant volatilisata. Si quid reperiatur, est tantum Sal esculentum, quod non potuit superari a fermento Ventriculi; destillatum enim dat Spiritum Spiritui Salis simillimum.
[note: Infecta.] II. Insecta constat Sale vol. non oleoso, sed nitroso, maxime diuretico et penetranti, Partes animalium molles, Secundina puta, Cerebrum; imo et Lumbrici terrestres, sub Ignis examine in Liquorem spirituosum transeunt.
[note: Phlegmatis.] III. Phlegmata ex animali Regno plerumque cum proprio Sale vol. unita usurpantur, et dicuntur
page 394, image: s406Spiritus Essentificati. Salia volatilia cum sint de natura [orig: naturâ] Alkalium, omne acidum praeternaturale corrigunt, et per sudorem etiam movent, Tumores duros resolvunt et artus illinendo roborant; si rectificentur super Caput mortuum, odor insuavis emendabitur. Caput mortuum corpus est vacuum et sitibundum, adeoque omne acidum et humidum avide absorbet.
FINIS Pyrotechniae Rationalis.
image: s407
MICHAELIS ETTMULLERI, Philos. et Med. Doct. atque in Universitate Lipsiensi Profesloris quondam Celeberrimi, SCHROEDERUS DILUCIDATUS, SIVE COMMENTARIUS IN IOHANNIS SCHROEDERI, Med. Doct. et Rei publicae Moeno-Francof. Physici Ordinarii, PHARMACOPOEAM MEDICO - CHYMICAM, Hinc inde Auctus atque Illustratus.
page 396, image: s408
SCHRODERUS DILUCIDATUS: SEU Commentarius in IO. SCHRODERI Pharmacopoeam Medico-Chymicam. Auctus et Illustratus.
SECTIO I. De PHYTOLOGIA, Seu Regno Vegetabili.
CLASSIS I. De Alterantibus primariis, quae sunt Plantae earumque membra.
§. I.
[note: Quibus absolvatur Materia Medica.] ABsolvitur universa Materia Medica tribus communiter regnis, Minerali nempe, Vegetabili et Animali. Nos a Vegetabili, quod omnium facillimum, initium faciemus. Vegetabilium facultates plerumque a qualitatibus primis, caliditate, frigiditate, etc. ut et aliis occultis determinantur; sed minus recte, hae enim prorsus imaginariae sunt. Rectius autem virtutes eorum determinantur a mistura [orig: misturâ]
page 397, image: s409materiali seu textura minutissimarum particularum, [note: Vegetabilium vires unde.] inter quas primatum obtinent subtiliores et volatiliores, salinae et oleosae; his enim per destillationem exhaustis, quod reliquum est, e)nergei/a caret. Prout autem variat haec textura materialis, ita et variant Vegetabilium vires; hinc saepius longe alia virtus est in foliis, quam in radice unius eiusdemque Plantae. Conveniunt autem in genere Radices et Ligna cum suis Corticibus, et virtutem suam debent Sali acido volatili, utpote quae exhibent in vase clauso Spiritum acidum volatilem, et Oleum penetrans. Quod si vero igne aperto comburantur, Spiritus et Oleum, sub forma flammae evolantia, condensantur in Fuliginem, Sale volatili oleoso repletam. Dant etiam mediante Spir. Vin. essentias resinosas, quarum Caput mortuum destillando suggerit adhuc Spiritum acidum, sed nullum Oleum; adeo ut talia Olea destillata nil aliud sint, quam Resinae, vi ignis in Oleosum corpus colliquatae. Omnia huiusmodi producta copiosiora longe habentur ex Corticibus, utpote magis resinosis, quam ex ipsis Lignis. Reliquae partes Plantae, [note: Plantarum partes distinctae in classes.] ratione texturae materialis commode ad quintuplicem classem rediguntur. Prima est illarum, quae fere sunt insipidae, atque succo phlegmatico abundant, quales sunt Lactuca, Portulaca, Atriplex, Blitum, etc. Harum Essentiae, ratione alcali temperati, Saturnum Aceto solutum praecipitant. Secunda Classis est earum, quae habent saporem acidulum absque odore, et Sal essentiale tartareum in succo concentratum, talis est Acetosa etc. Tertia est earum, quae habent saporem amarum sine odore, adeoque in suo concreto constant Sale nitroso tartareo, unde vis diuretica; tales sunt Cichorium, Taraxacum, Fumaria, Lupulus, etc. Quarta est earum, quae saporem habent acrem, et Sale volatili acri abundant, ut Nasturtium,
page 398, image: s410Cochlearia, Cardamine, Piperitis, Trifolium fibrinum, etc. a quibus per fermentationem Spiritus egregii habentur. Quinta tandem illarum est, quae habent odorem fortem et penetrantem, quarum vis in Sale volatili oleoso latet, ut in Aromaticis.
[note: Florum classes.] II. Herbas sequuntur Flores, sub triplici classe contenti, quarum Prima est eorum, qui sunt inodori, in quibus latet seu Sal volatile blandum. Secunda est eorum, qui odorem habent suavem sed superficialem, quorum vis in parte mercuriali volatili consistit, et parum vel nihil Oleosi ex illis elicitur. Tertia est eorum, qui habent odorem fortem et aromaticum, quorum vis fundata est in Sale volatili [note: Fructus, Senuna.] et Oleo. Floribus succedunt Fructus, suntque vel succulenti dulces, vel acido dulces, vel acidi. Ultimo occurrunt Semina et subdividuntur 1. In ea, quae mucilagine aquea [orig: aqueâ] turgent, veluti sunt Semin. Cydon. Psyllii. 2. In ea, quae continent Oleum aquosum, ut Sem. Cucumer. Melon. Papav. 3. In ea, quae sunt acria, prout Sem. Sinapi, Erucae, Cochleariae, Nasturtii. Et 4. in ea, quae habent odorem suavem et saporem gratum, quorum vis in Oleo volatili consistit, uti sunt Sem. Anisi, Foenic. Carvi. Accedimus nunc ad ipsas Plantas secundum Auctoris nostri Methodum.
[note: Abies.] III. Abies Resina balsamica [orig: balsamicâ] turget, adeoque perpetua [orig: perpetuâ] fronde viret, et in recessu habet Sal acidum volatile; unde ex Conis recentibus, cum aqua [orig: aquâ] destillatis, prodit etiam Oleum subtile instar Olei Terebinthinae. Ratione huius Olei balsamici alterat acrimoniam Salis scorbutici, et per sudorem auspicato illud eliminat; adeo ut in Scorbuto, praesertim [note: Eius vires] cum membra externa Arthritide, vel Paralysi, vel Contractura [orig: Contracturâ] afficit Decoctum Summitatum Abietis multum decantetur. Praecipue tamen in usu sunt Coni iuniores et Cortex. Coni in fine Martii et
page 399, image: s411initio Aprilis collecti, vel solitarii vel cum aliis Abietis Lignis decocti, Scorbutum tollunt, Lympham corrigunt, Genus nervosum restituunt, et potenter sudorem movent, bibendo mane et ante pastum 06ii. vel iv. Inspissatur etiam Decoctum strobilorum [note: Spiritus.] Abietis ad consistentiam Mellis, cui affusus Spiritus proprius essentiam extrahit. Elicitur autem Spiritus coquendo Strobilos in aqua [orig: aquâ], donec omnis sapor sit elicitus, deinde Cerevisiam recentem pro fermentatione addendo, et tandem destillando. Sic habetur Spiritus, qui affusus novis Strobilis inde Essentiam extrahit. Externe usurpantur Coni et Folia in balneis antiscorbuticis, et pediluviis emmenagogis. Est etiam in usu Aqua Cymarum, a Cymis contusis, vel illarum succo, cum Vino et Aqua fermentatis, hinc per M. B. destillatis, repetendo operationem super recentibus Strobilis, donec acquiratur Aqua, in Scorbuto, Podagra [orig: Podagrâ] et Arthritide multi usus. Egregius etiam est Cortex in huiusmodi decoctis; et Viscus Abietis, qui in pulvere a 03. ad 04. exhibetur. Rarum est, sed verum, quod Nuclei Pini masticati inebrient. Pulvis ex corrosione a Vermibus in Abiete natis Intertriginem sanat, parti inspersus. In minoribus Strobilis reperitur farina flava adspersa, quae levi igne inflammatur, estque verum Sulpur vegetabile.
[note: Abrotanum] IV. Abrotanum mas saporis est subacris, et amari, penetrantem spirat odorem, Camphorae fere similem, gaudetque Sale volatili non vulgari, sed aliquantum oleoso, fragrante, amaro, ratione cuius prodest in Lumbricis necandis ac pellendis, Flatibus discutiendis, hystericis Passionibus compescendis, sed et in Ictero, et Febribus chronicis, multum praestat; Morbis malignis succurrit, Mulierum Affectibus chronicis medetur. Decoctum vel Essentia Summitatum,
page 400, image: s412egregium est carminativum. Paratur autem Essentia cum Spiritu per fermentationem elicito. Coma pulverisata, cum Nitro mixta, validum est diureticum. Oleum destillatum externe illitum insigne carminativum est. Decoctum foliorum pro lotione Capitis contra Capillorum defluvium commendatur.
[note: Absinthium] V. Absinthium ponticum vulgari efficacius est et magis carminativum, Saporis amari, acris, subadstringentis: eius nimirum vis consistit maxime in Sale volatili acri admodum oleoso, valde amaro, et graveolenti, ratione cuius Bilem mirifice corrigit, [note: Vires.] illamque non evacuat sed auget; in Cachexia et Hydrope multum valet, Stomachum corroborat, Mucum et cruditates in primis viis Sale suo volatili potenter incidit et abstergit, in Affectibus scorbuticis, Febribus intermittentibus, Colicis torminibus, et Mulierum Passione hysterica, ab esu dulcium orta [orig: ortâ], mira praestat. In genere vix Morbus est chronicus, cui non conveniat. Gaudet amaritie adstringente, magis tamen pingui et blanda [orig: blandâ]; Sal enim acre volatile oleositate blandescit adeo, ut vim habeat anodynam, et in Vigiliis Senum, a cruditatibus ortis, multum conferat. Lumbricos enecat et eliminat, sive interne usurpatum, sive externe, facta inunctione cum eius Oleo. Ratione Salis salsi et quodammodo nitrosi, sucum nutritium corporis asperum reddit et absumit, unde emaciatis et in Re venerea [orig: venereâ] impotentibus prohibetur eius usus. Oculis etiam officit. Inter Absinthii praeparata primo [note: Spiritus.] occurrit Spiritus, qui optime per fermentationem paratur. Quin et per putrefactionem moderatam, et destillationem, igne aperto per retortam terream amplam, acquiritur copiosus Liquor, qui per alembicum Igne arenae rectificatus evadit in Spiritum urinosum aurei coloris, Sal vol. urinosum
page 401, image: s413in recessu habens, in quo crasis et energeia huius Plantae consistit. Febricitantibus maxime commendatur Vinum Absinthites, ex fermentatione cum [note: Essentia.] Musto paratum. Essentia Absinthii parata cum Spiritu proprio, Plantae sicae affuso, et super Succo Absinthii inspissato iterum rectificato, egregia est in Affectibus [note: Oleum.] Stomachi. Oleum Absinthii ab aqua separatum, et aliquoties in cucurbita [orig: cucurbitâ] vitrea [orig: vitreâ] rectificatum, in fundo relinquit substantiam spissam, quae leniter per Cineres destillata dat Sal volatile in ipsius Absinthii forma [orig: formâ], quod aucto igne in Liquorem resolvitur. [note: Sal fixum.] Paratur ex Absinthio Sal fixum duplex, nunc alcalisatum, nunc salsum, prout scilicet in calcinatione diversus ignis gradus adhibetur. Salsure autem destillando acidum suggerit Spiritum. Sunt qui dicunt, Sal fixum Absinthii cum p. ii. Olei proprii per mensem digestum, sublimare Sal volatile, quod in Febribus intermittentibus mira [orig: mirâ] praestet.
[note: Acacia vera.] VI. Acacia vera, est sucus inspissatus ex planta Aegyptiaca, qui sanguinis Profluvia inhibet et Podagram avertit; verum cum apud nos sit cara et rara, [note: Germanicae.] e us loco sumitur Acacia Germanica, cuius flores et fructus sunt in usu. Flores ob sal, quo pollent, acidulo-acre, et amaricans, vel blande ebulliti, vel infusi recentes in Sero lactis pro Scorbuticis, vel Vino pro Ictericis, Hydropicis, etc. vel denique in Lacte ipso, blande laxant et seri acredinem emendant. Syrupus et Conserva ex floribus etiam laxant: Flores autem exsiccati, ut et Syrupus vetus, vim purgandi amittunt. Roob Acaciae adstringit valide, sed externe plerumque usurpatur. Fructus Acaciae, praesertim immaturi, eleganter adstringunt: Maturi autem recenti Vino vel Cerevisiae infusi Potum dant egregium in Dysenteriis et Haemorrhagiis Uteri.
page 402, image: s414Fructus exsiccati, ac pulverisati, Vino infusi, sunt egregium diureticum. Sucus Prunorum silvestrium immaturorum in M. B. dephlegmatus, Acetum suggerit admodum forte.
[note: Acetosa.] VII. Acetosa saporis terrei, adstringentis, sub acidi, sale blando nitroso pollens, nomen obtinet a blanda sua et volatili (non fixa [orig: fixâ]) aciditate; sed participat interea de Alcali, unde sucus recens, qui Vino rubro est simillimus, solutionem Saturni in Aceto praecipitat. Haec Planta est Stomacho amica, acido suo compescit Bilis acrimoniam, nimiamque fluiditatem, indeque facilem ebullitionem febrilem. Unde eius Decocta loco Iuleporum in Febribus propinantur. Plantis Scorbuticis acrioribus iuncta illarum acrimoniam temperat, et effervescentiam Salis volatilis oleosi in Phlogosibus corporis nostri vagis coercet. Quod dictum est de Planta [orig: Plantâ], valet de Semine. Inter praeparata est Conserva Acetosae in praedictis casibus egregia. Paratur etiam cum Succo Acetosae Extractum Martis egregium: Vegetabilium enim succi aptiores sunt pro parandis ex Marte remediis, quam Spiritus minerales nimis acidi.
[note: Acetosella.] VIII. Acetosellae folia terna cordis figuram habent, unde inter Plantas cardiacas refertur. Sed omnis signatura est fallax: haec enim ab Acetosa [orig: Acetosâ] non differt, nisi quod magis sit anti-scorbutica.
[note: Calamus arom.] IX. Acorus verus, Calamus aromaticus Officinarum dictus, est planta arundinacea, cuius folia Sale volatili aromatico egregie turgent; habetur pro optimo anti-scorbutico. Radix est insigniter aromatica oblonga, in superficie geniculata, foris ex flavo rubescens, intus alba fungosa, odoris fragrantis, et saporis acris, amaricantis, d; aphoretici, gqudens suavi Oleo et Sale volatili acri, ac proinde in
page 403, image: s415Appetitu deiecto, et Chylificatione vitiata [orig: vitiatâ], in Affectibus quoque uterinis, Dolore colico, Passione hysterica [orig: hystericâ], in Morbis denique chronicis etiam convenire dicitur. Quo autem est acrior eo melior; quia exsiccata acrimoniam perdit, et Salis sui volatilis iacturam facit. Radix condita tamquam stomachica commendatur. Oleum destillatam carminativum et anodynum putatur. Electuarium de Acoro Stomacho convenit.
[note: Acorus adulterinus.] X. Acori adulterini s. Iridis palustris luteae radix tantum est in usu, vi adstrictoria [orig: adstrictoriâ] et styptica [orig: stypticâ] commendata, unde sucus ex ea [orig: eâ] expressus in Diarrhaeis, Dysenteriis et Haemorrhagiis laudatur. Langius ex hoc nectar suum adstringens praeparavit, ipsi in Vomitu cruento familiare. A quibusdam tamquam certum Amuletum contra Dysenteriam, Catarrhos, aliosque Morbos statuitur.
[note: Adianthum] XI. Adianthum, saporis exsistens terrei, subadstringentis, et pollens sale blande alcalino, occulto volatili, miti, penetrante, acidum destruente, splenetico, deobstruente, sanguinem salso-acrem edulcorante, purificante. Hinc ingreditur vulgo Decocta aperientia in Affectibus Pectoris, Renum et aliis Morbis chronicis. Adianthum aureum rari usus est, nisi quod in Morbis ab incantatione ortis laudetur, et externe, uti omnes Herbae capillares, in Calvitie prosit. Notari meretur, quod Capillus Veneris equidem ad aspectum sit planta arida, sed tamen illius 08. expressa fere tantundem succi fundat.
[note: Agallochum] XII. Agallochum lignum est resinosum, atidum, ex fusco rufescens, striis interdum albicantibus notatum, bituminosum, Ligno Aloes laxius, et crassius, saporis amaricantis, pinguis, odoris debilioris; ex Arbore Calambac affine, cuius sucus recens quidem venenosus est, aridus vero suavem efflat odorem, et Resinam dat balsamicam maxime, cordialem, quae
page 404, image: s416in Stomachi Affectibus a cruditate ortis multum prodest; Memoriam Senum iuvat et interne usurpata; et externe admota naribus. Fumus ac odor Ligni incensi naribus attractus Passionem hystericdm avertit. Fit cum Spiritu vini Extractum et Essentia Agallochi pro Epilepsia.
[note: Agnus castus.] XIII. Agnus castus semen subministrat, quod in Pulvere vel Emulsionibus, specifica [orig: specificâ] sua [orig: suâ] virtute, in substantia [orig: substantiâ] oleosa [orig: oleosâ] fundata [orig: fundatâ], geniturae acrimoniam, indeque ortam Libidinem, Gonorrhoeam, et Fluorem album exstinguit. Paratur inde Essentia Castitatis D. Michaelis.
[note: Agrimonia.] XIV. Agrimonia s. Eupatorium Veterum, saporis est subacris, subadstringentis: odoris mediocriter gravis; blando pollens sale fixo et volatili balsamico, alcalino, incidente, ac deobstruente, unde nobile exsistit diureticum, splenicum, sanguinem purificans, hepaticum et vulnerarium, speciatim in Vulneribus et Ulceribus Renum, et inde dependente Mictu cruento; imo ad quascumque Viscerum exulcerationes, inprimis Hepatis, extenditur. Usurpatur in Vino decocta, vel sola, vel cum Comis Hyperici; vel denique sub forma Essentiae. Externe Sucus recens Ulceribus commode adhibetur. Ingreditur haec planta Balnea pro Mictu cruento; quin et contusa in Vino cocta Cataplasma exhibet pro Inflammatione Scroti et Testium egregium.
[note: Alcea.] XV. Alcea vulgaris est Planta emolliens Altheae cognata; Syriaca et Vesicaria, raritatis garatia in hortis coluntur.
[note: Alchymilla] XVI. Alchymilla saporis est viscosi, subadstringentis, terrei, alcalini, inter Vulneraria eminet. Omnia autem vulneraria constant Sale alcali volatili, temperato ab acido, blande diuretico; hinc illorum Succi solutiones ab acido factas praecipitant, et
page 405, image: s417ratione saporis subadstringentis Lac facile cogaulant. Cum Vulneraria non sint usque adeo volatilia, melius in Decoctis, quam Essentiis exhibentur. Convenit autem Alchymilla in Ulceribus, tam externe, Decoctum eius iniciendo, vel Sucum cum Unguentis miscendo: quam interne in Potionibus vulnerariis, quae Dysenterias, Rupturas, etc. tollunt, et acidum in Stomacho imbibunt, illudque per urinam eliminant: temperato enim hoc acido Stomachi, impeditur fluxus acidus in Vulnera. Itali vaporem Decocti Mammis et Genitalibus, pro Virginum Sophisticatione submittunt; sed magis adstringeret, si immediate applicaretur.
[note: Alkekengi.] XVII. Baccae Alkekengi sunt Fructus Solani vesicarii dulcacidus, saporis aciduli, viscosi, odoris nullius, levissimo digitorum contactu amarescens, et quodammodo anodynus; cuius Semina compressa, orbicularia, rugosa, saporis subacris, subamari, odorisque nullius evidentis. Coeterum gaudent Sale essentiali vere nitroso, indeque Vi insigniuntur diuretica [orig: diureticâ] et nephritica [orig: nephriticâ]; unde in omnibus Affectibus nephriticis, et in Ictero maxime conveniunt; sed speciatim conducunt in Sanguine coagulato, quem per urinam vel sudorem eliminant. Exhibetur Sucus expressus vel solus vel cum vino: vel paratur inde Essentia cum Spiritu proprio per fermentationem elicito, quae addito Opio fit anodyna, et ipsis Trochiscis de Alkekengi efficacior in Ulceribus Renum, Ardore et Suppressione Urinae, etc. Conducit etiam Infusum Baccarum, tam succulentarum quam siccarum, in Vino; uti et Decoctum cum Radice Liquiritiae factum.
[note: Alliaria.] XVIII. Alliaria congener est Allio, et iisdem viribus gaudet. Allium vero gaudet Sale volatili acri insigniter penetrante, et minus sulpureo, cuius
page 406, image: s418intuitu inter exsiccantia et calida refertur. Hinc capita aliquot Allii vesperi cum Vino assumpta, cruditates Stomachi corrigunt et appetitum conciliant. Allium Flatibus ab acido ortis, uti et Colicis affectibus Hystericisque, ratione acrimoniae suae salinae, optime medeutr, adeoque vel externe Umbilico applicatum, vel interne cum Vino seu Oleo Olivarum calido sumptum, Vermibus quibuscumque, inprimis Pericardii, resistit. Urinam egregie ciet, idque tam interne in Aqua vitae Iuniperina [orig: Iuniperinâ] captum, quam externe instar Cataplasmatis Pubi admotum; unde Hydropicis commendatur, estque egregium praeservativum et curativum Calculi. Coagulum enim Calculi dependet ab acido in Stomacho orto, quod Allium discutit. Capita eius cum Aceto sumpta, per sudorem a Peste et Febribus malignis, cum Vino, a benignis liberant. Contra Morsus Viperarum interne et externe commendatur. Destillatur etiam ex Allio Aqua contra Venena, quae cum novis Capitibus blando Solis calore per 3. vel 3. hebdomadas digeritur. Applicatur denique Allium cum stercore humano locis dolorificis ab incantatione tumefactis.
[note: Alsine.] XIX. Alsine pollet sale nitroso, blando volatili, acriusculi terrei saporis, odoris nullius. Contusa et applicata Mammis, lactis proventum coercet. Decoctum eius pro lotione manuum Scabiem pellit. Ipsa Planta in Aceto macerata cicatrici sanati Vulneris imposita, eandem aperit et cruentam facit, teste Schmuckio.
[note: Althaea.] XX Althaea Malvam virtute bis superat, unde Bismalva vocatur: saporis nonnihil viscidi, odoris nullius, propter sal alcalinum, viscosis particulis involutum, emolliens, paregorica, becchica, nephritica, suppurans seu maturans, et lubricans.
page 407, image: s419Consistit eius vis in Mucilagine aquea [orig: aqueâ] temperatissima [orig: temperatissimâ], ratione cuius acrimoniam humorum mitigat, in Dysuria, Stranguria, Ardore Urinae, Asperitate faucium, Raucedine, Tussi sicca [orig: siccâ], etc. Extrahitur Mucilago affusa [orig: affusâ] Aqua [orig: Aquâ], levi maceratione vel ebullitione. Ad laxandas Calculi vias minime convenit, operatur enim, sicut omnia emollientia, acidum temperando, et in salsum tertium convertendo, unde Calculus. Porro Clysmata et Cataplasmata anodyna semper ingreditur. Externe eius Unguentum cum Camphora [orig: Camphorâ] dolorem lenit, et in Suppressione Urinae cum Oleo Scorpionum illitum praesentissimum est remedium.
[note: Alysson.] XXI. Alysson Galeni, Thlaspi Alysson dictum, sale pollens volatili, acri penetrante, Essentiam dat in Hydrophobia [orig: Hydrophobiâ] decantatam. Est planta Hispanica.
[note: Amara dulcis.] XXII. Amara dulcis s. Solanum scandens, radicem habet saporis acris, ingrati, odoris nullius; gaudet sale blande volatili, penetrante, diaphoretico et diuretico, antihydropico; praeterea cum usu Solani externo in Cancris sanandis convenit.
[note: Ammi.] XXIII. Ammi semen est carminativum, parvum, Petroselini semine minus, ex cinereo spadiceum, daporis aromatici acris, amari, odoris fragrantis, cuius 04. alternis diebus cum Vino propinata Feminarum fecunditatem promovet. Quo die hausit Femina, cum Viro non concumbat. Huic semini substituitur Cuminum, cui simillimum.
[note: Amygdalae dulces.] XXIV. Amygdalae dulces constant Oleo temperatissimo, quasi aquoso, quod nutritivum est, Emaciatis conducens, et acrimoniam Urinae, omniumque humorum optime mitigans. In Pleuriticis Oleum Lini quandoque ipsi substituitur. Remanentia Olei expressi redigitur in Panem insigniter admodum nutrientem. Emulsiones anodynae et nutrientes ex Amygdalis quoque parantur.
page 408, image: s420
XXV. Amygdalae amarae vim habent nitrosam, diureticam. Oleum reddunt carminativum, et laxativum, [note: Amarae.] quandoque Tussim levat et Sputum promovet.
[note: Anacardium.] XXVI. Anacardium, sunt Arboris Malabaricae, Oepata dictae, Fructus compressus, cordis Avicularum figura [orig: figurâ], nigricans; sub duplici involucro, exteriore tenui, rufescente, includens Nucleum solidum albicantem, saporis subdulcis; et intra duplex illud involucrum, quasi in poris, Favis Apum simillimis, Liquorem melleum, glutinosum, rufum, saporis acris, et exurentis; unde ratione acrimoniae volatilis, Febres excitantis, in desuetudinem abiit.
[note: Anagallis phoenic.] XXVII. Anagallis phoeniceo flore in forma [orig: formâ] Decocti, vel Essentiae, additis Hyperici floribus, in Mania [orig: Maniâ] et Deliriis Spiritus ferocientes egregie sistit. Externe dolorem Ulcerum lenit, eademque abstergit.
[note: Beccabunga] XXVIII. Anagallis aquatica s. Beccabunga, habet alcali blandum urinosum, quod acidum scorbuticum temperat. Quaedam enim Antiscorbutica sunt acria volatilia, ut Phlogoses aliquae excitent; quaedam autem magis temperata sunt, quae illis commixta acrimoniam mitigant; talis est Anagallis. Usurpatur interne Decoctum vel Sucus expressus, cum Sero Lactis caprini, et externe contra Scorbuticorum Tumores, Ulcera, Maculas, et Haemorrhagias genitalium post Partum.
[note: Anethum.] XXIX. Anethum in recessu habet Sal volatile oleosum temperatum; unde eius folia et flores acidum flatulentum, tam comesta, quam Clysteribus incocta, destruunt. Quin et Urinam atque Menses promovent: fiunt etiam exinde Cataplasmata et Pediluvia anodyna. Semen Lac auget. Oleum temporibus illitum Cephalalgiam et Vigilias abigit, modo recens sit, vetus autem Somnum non inducit.
page 409, image: s421
[note: Angelica silvestris.] XXX. Angelica silvestris est optima, sed aquatica nil valet. Habet in recessu, tamquam craseos fundamentum, Sal volatile oleosum temperatum, quod ex sapore et odore gravi, aromatico, acri dignoscitur, et aromaticum insignitur; ratione cuius carminativa est, anthelminthica, alexipharmaca, sudorifera et simul diuretica; Affectus hystericos, et Dolores post partum reprimit; Partum promovet, Flatibus et Doloribus colicis resistit; Menstrua suppressa restituit, et nimia sistit. Radices aceto infusae cum Camphora [orig: Camphorâ] egregium sunt Pestis praeservativum. In Oleo destillato tota eius crasis latet; quod additur Clysteribus anticolicis, et Scrobiculo cordis pro Inflatione Stomachi inungitur. Ex Extracto Angelicae fiunt Pilulae sudoriferae.
[note: Anisum.] XXXI. Anisum aromaticum est. Semen eius saporis subdulcis, acris, aromatici, ob Sal volatile oleosum fragrans, subtile, atque balsamicum, inter carminativa, diuretica, pneumonica, et becchica recensetur, simulque mala ex deficiente Stomachi digestione oriunda corrigit. Unde commendatur in Insomniis turbulentis et Incubo, quae Ventriculo et Intestinorum vitiis saepe ortum debent. Oleum destillatum Pectoris Affectibus specialissime convenit, praesertim si cum Floribus Antimonii fixis digeratur. Semen praeterea Lac auget et corrigit, acidum coagulans in Matrum Mammis et Infantum Stomachis corrigendo; unde Infantibus 02. ad 04. Seminis cum pulte com~ode propinatur. Oculis cancrorum admistum Infantum Tormina et Flatus egregie compescit. Omnibus eius praeparatis praeferenda sunt Oleum destill. et Spiritus. Externe Oleum in Contusionibus partium nervosarum, et Infantum Casibus, modo mature illinatur, multum conducit. Estque odoriferum penetrantissimum. Fit etiam ex hoc Oleo, cum
page 410, image: s422Corpore pro Balsamo, Balsamus umbilico illinendus contra Tormina ventris.
[note: Anserina.] XXXII. Anserina tam recens, quam siccata creditur de Sale alcali nitroso blande volatili ac parum sulpureo, saporis subamari, participare, unde Urinam pellere, calculo et sabulo Renum mederi, Vulneribus quoque sanandis apta esse dicitur. Sucus eius atque Decoctum egregium sunt nephriticum, et crebrius hausta Icterum pellunt. In Paroxysmo febrili herba Anserinae cum Sale et Aceto subacta Plantis pedum applicatur; sed interne non adeo tuto adhibetur, quia Paroxysmus exinde prolongatur.
[note: Anthora.] XXXIII. Anthora antidotum est Thorae, quae venenosa est; unde et reliquis Venenis depellendis convenit, sub forma [orig: formâ] Pulveris, aut Decocti.
[note: Antirrhinum.] XXXIV. Antirrhinum ad Incantationem commendatur, sive pro Amuleto appensum, sive Decocti forma [orig: formâ] saepius propinatum.
[note: Apium.] XXXV. Apium saporis subdulcis, acriusculi, propter sal blandum, subtile, muriaticum, est aperiens, incidens, resolvens, deobstruens ac diureticum, unde eius Radix in Morbis chronicis commendatissima est. Apium Macedonium s. selinum, hortense, recens ob sucum salino-volatilibus, blandis alcalinis particulis scatentem, est antiscorbuticum, diureticum, pectorale, stomachicum, diaphoreticum, adeoque Cacochymiam salino-acido-acrem s. scorbuticam diuturno usu corrigens. Decoctum Apii palustris cum Coriand. in Aceto et Aqua [orig: Aquâ] Menthae Mammis commode applicatur in Lactis redundantia; Semen quoque, Menses et Urinam ciet.
[note: Aquilegia.] XXXVI. Aquilegiae semen lucidum, nigrum, saporis viscosi, insipidi, odoris nullius, respectu salis temperati, alcalini, leviter oleosi, et blande acriusculi, incidens audit, aperiens, nervis amicum,
page 411, image: s423antepilepticum, quod proin inter diaphoretica expulsiva primatum obtinet; unde mediante diaphoresi in Variolis et Morbillis conducit. Cum Semine Nasturtii et Aqua [orig: Aquâ] communi vel Endiviae parantur exinde Emulsiones, quae in principio effervescentiam febrilem compescunt; alias Icterum, Maculas scorbuticas, et Achores Infantum egregie discutiunt. Syrupus etiam et Tinctura ex floribus Aquilegiae infusis valet contra Febres petechiales. Paratur ex Floribus Unguentum, quo utimur cum Spiritu Nitri dulci in Scorbuto Oris.
[note: Aristolochia.] XXXVII. Aristolochiae longae et rotundae verae recentis Sucus est mucilaginosus, salino- alcalinus, acriusculus; sal fovet blandum acre, sulpureo-amaricans, saporis acriusculi subdulcis, odoris terrei, incidens, deobstruens, extergens, uterinum, traumaticum; inprimis autem sapor acris aroma occultum innuit; Menses, Partum, Secundinas et Lochia promovet; nec non in Epilepsia [orig: Epilepsiâ] per consensum Uteri convenit. Est etiam Vulneraria, tum interne Ulcera pulmonum et Mucum pectoris detergendo, tum externe in Linimentis.
[note: Armoracia.] XXXVIII. Armoraciae s. Raphani rusticani, sapore acerrimo gaudentis, vis consistit in Sale vol. admodum acri; ratione cuius Radix eius Vino infusa Mucum Pectoris, Stomachi et Intestinorum abstergit, Appetitum feliciter conciliat, et Urinam potenter movet. Infusa autem in Lacte contra Scorbutum et Paralysin scorbuticam valet. Sucus expressus ad 04i. Calculum optime pellit. Infusum Radicis in Spiritu Formicarum Ariduras partium externe corrigit. Hodie eius loco Raphanus marinus usurpatur, qui easdem possidet vires. Radix Armoraciae in Vino infusa, et cum Foliis Nasturtii contusa ac subacta, hincque colatura hausta, per vomitum et seceslus purgabit.
page 412, image: s424
[note: Artemisia.] XXXIX. Artemisia participat de Sale vol. blande oleoso, acriusculo, terrestribus involuto, et Sulpure fixo; rubra tamen albae praeferenda, quia constat Sulpure paulo ficiori; hinc Folia eius sunt saporis subamari, odoris fragrantis, non gravis; unde Planta est uterina, emmenagoga, Fetum et Secundinam pellens, Vulnera et Ulcera sanans. Decoctum herbae et radicis Dolores post partum lenit, Menses et Lochia pellit, et in omnibus Affectibus uterinis convenit. Ad radicem Artemisiae reperiuntur Carbones, qui in Epilepsia revera iuvant; suntque nihil aliud, quam Radices annosae demortuae.
[note: Arum.] XL. Arum habet Sal volatile acerrimum et penetrantissimum, muriaticum, valde incidens, aperiens, stomachicum, resolvens, et pectorale, nullius odoris, unde in Asthmate pituitam viscidam in Bronchiis incidit, Stomachum roborat, acidum eius plicis adhaerens incidendo; Febres quartanas et Scorbutum tollit. Si infundantur Radices vel Folia in Aceto, figitur eius acrimonia, et tertium evadit Sal diureticum, in Casu ab alto commendatum. Radix etiam sicca recenti multo debilior est. Faecula nil valet.
[note: Asarum.] XLI. Asarum saporis est acris, linguam penetrantis, parum nauseabundi odoris nullius; unde ratione sui Salis acris, nonnihil acidi, vitriolicocorrosivi incidendi, et vomitum ciendi vim habet: dosis radicis pulverisatae est a gr. 15. ad grana 30.
[note: Asparagus.] XLII. Asparagus diureticum sulpureo-nitrosum est. Urinam foetidam reddit, unde putrescendo resoluta eius Salia in Calculum abeunt; adeoque Calculum non pellit sed generat. Radix est tenuis, praelonga, recens carnosa, siccata autem mollis, fungosa, alba, multiplex ex uno capite dependens; saporis moderate acris, tenuis, subdulcis, odoris
page 413, image: s425nullius. Blandam suam vim diureticam et aperitivam fovet in mucagine; vis est in cortice, ut et in quibusdam plantae germinibus; medetur hinc Ictero, stimulat venerem; praecipue inter illas Aperientes refertur, quae Sale suo vol. bilem acuunt, pituitam et austerum sucum Stomachi corrigunt, adeoque in Morbis chronicis commendantur.
[note: Atriplex.] XLIII. Atriplices Sale blando nitroso turgent, unde refrigerant, et faeces induratas emolliunt. Externe Clysmata et Cataplasmata emollientia et anodyna ingrediuntur.
[note: Avena.] XLIV. Avena ob sal volatile occultum, nitrosum, leviter oleosum, inter abstergentia, ac discutientia blanda relatum, usurpatur in Iusculis pro nutritione, et temperandis sucis acribus, in Asperitate faucium, etc. Sacculus avenaceus contra Tormina Abdominis usurpatur; sed levamen dolorum, quod exinde percipitur, fere dependet a solo calore.
[note: Mala Anrantia.] XLV. Aurantia Mala acida eiusdem cum Citro usus et virtutis sunt; dulcia in Scorbuto et Melancholia usurpantur. Cortices habent Sal volatile acre, facile inflammabile, cuius intuitu Colicos flatus, Passionem hystericam et Stranguriam emendant, mitigant, aut tollunt, vel in forma Pulveris, vel Olei, quod egregium est sudoriferum et simul carminans, quodque Dysuriam, acidum primarum viarum corrigendo, tollit; et Umbilico illitum Stranguriae medetur. Flores gaudent Sale mercuriali sulpureo blando, hinc per se destillari nequeunt in Oleum, sed cum Baccis Been id fieri debet; cum Vino destillati reddunt Aquam in Passione hysterica egregiam. Fit et Essentia aurea ex Floribus, Moschum odore referens, et egregie confortativa.
[note: Auricula muris.] XLVI. Auricula muris s. Pilosella, respectu salis sui alcalini fixi, blande oleosi seu sulpurei
page 414, image: s426deobstruens est, leniter adstringens, nonnihil acris, Vulneraria, tam interne, quam externe. Prodest quoque in Calculo, et Infantibus exhibetur pro Hernia [orig: Herniâ] atque Hectica [orig: Hecticâ].
B
[note: Been Nux.] I. BALANI MYREPSICAE sive Been Nux saporis est acris, amari, pinguis, nauseosi; odoris nullius; purgat sursum ac deorsum. Fructus est triangularis, albidus, sub cortice duro includens Nucleum subalbum.
[note: Bardana maior,] II. Bardanae s. Lappae maioris radix, saporis terrei, viscidiusculi, odoris nullius, ob sucum salinoviscosum muriaticum, blando-acrem, sudorifica est, Urinam et Expectorationem promovens, aperiens, acredinem, et austeritatem humorum corrigens; in Pulvere vel Decocto congrumatum sanguinem resolvit; et egregium est diureticum, praesertim in Arthritide. In Lue venerea convenit, sudorem exspectando. Semen est diureticum, et commendatur Phthisicis. Oleum ex Radice sicca [orig: siccâ] Calculum promovet. Externe Folia succulenta contusa, et singulis 12. horis mutata, hydropicos Tumores et arthriticos Dolores certo levant.
[note: minor.] III. Bardanae s. Lappae minoris Radix decocta Capillos promovent, et colore flavo tingit.
[note: Basilicum.] IV. Basilicum saporis acris, penetrantis, respectu salis volatilis, aciduli, oleosi, aromatici, graveolentis, Aroma est efficax, stomachium, uterinum, et cephalicum mirum, odore tenus in Senibus. Semen Sternutatorium est optimum.
[note: Bellis.] V. Bellidis tenella Folia, propter sal blandum alcalino viscorum, becchica sunt, sanguinis depuratoria, in Infusis, Decoctis, Iusculis, Syrupo, Conserva [orig: Conservâ], et Essentia [orig: Essentiâ]; hinc magni usus in Vulnerariis. Flores sunt diuretici in Hydrope: in Pleuritide a
page 415, image: s427frigore post calorem hausto, sanguinem congrumatum dissolvunt. Sucus foliorum tenellorum recens Asthmaticis subvenit: Tinctura cum Phlegmate Vitrioli parata ad gutt. 50. in Febribus ardentibus egregia est. Conserva Bellidis albae in Fluore albo maxime prodest.
[note: Berberis.] VI. Berberis fructus acido -acris, refrigerans potenter, aestumque humorum valide restinguens, gauder acido blando nonnihil adstrictorio; unde in Febribus tam benignis quam malignis, Diarrhoeis, et inprimis Dysenteriis cum Febribus iunctis, egregie convenit.
[note: Beta.] VII. Beta gaudet Sale nitroso, unde Alvum laxat, Intestina blande adstringit. Sucus recens Errhinum est.
[note: Betonica.] VIII. Betonica saporis subacris, amari odoris debilis, Sale gaudet alcalino, blande volatili, amaricante, terrestribus particulis involuto; unde cephalica, uterina, diuretica, pectoralis, et vulneraria est, cuius Folia loco foliorum Thee frequenter usurpantur. Sucus eius recens, ad consistentiam Mellis coctus, egregie convenit in Vulneribus et Contusionibus, specialissime ipsius Capitis. Recens Betonica narcotica est, unde dolorosis Vulneribus multum prodest; imo quandoque Hortulanos evellentes inebriat. Diuretica insuper est, ut omnia Vulneraria. Inprimis autem in omnibus Capitis Affectibus commendatur. Eius Decoctum post Partum difficilem, quod laesum est in utero, restituit et Lochia promovet.
[note: Betula.] IX. Betulae Cortex tenellus inter duas patinas super carbonibus coercitus Liquorem oleosum exsudat, in gravi Auditu et Tinnitu aurium laudatum, cum bombace guttatim iis immissum. Per Incisionem Arboris verno tempore acquiritur Sucus seu Aqua, quae in
page 416, image: s428Scorbuto, Nephritide, Calculo, Podagra, Ictero, et omnibus Affectibus chronicis tartareis, singulare est Remedium tam praeservativum quam curativum, quottidie mane ad libram unam pota, quamdiu bona et efficax, subdulcis, ad 15. plus minus dies haberi potest. In Arthritide scorbutica [orig: scorbuticâ] paratur ex eodem Balneum, iniecto insimul Formicarum acervo. In Scabie et Melancholia Massam sanguineam purificat, Phthisi etiam subvenit; hinc certe multum habet in recessu. Servetur autem in vasis et lagenis probe clausis ac sulpuratis in cella [orig: cellâ]; aut fermentetur leniter cum Aqua appropriata aromatica, et tunc diutius servari potest.
[note: Bistorta.] X. Bistortae Radix oblonga, pollicem crassa, nodosa, foris spadiceo- nigricans, intus pallide flavescens, saporis adstringentis terrei odoris nullius; hinc ob sal austeriusculum, amaricans, terrestribus multis involutum, indeque provenientem vim adstringentem laudatur externe in Dentium vacillatione, Gargarismatibus; interne vero in abortu, Diarrhoea [orig: Diarrhoeâ], Vomitu, ac speciatim in Haemorrhagiis uterinis. Decoctum Radicis merito Aquae praefertur, estque alexipharmacum, sudorem movens et congrumata dissolvens.
[note: Boletus Cervi.] XI. Boletus Cervi est substantia fungosa sub terra [orig: terrâ] nascens, tuberosa, rotunda, inaequalis, magnitudine Nucistae; saporis et odoris, dum recens, gravis et mumialis, dum sicca, nullius. Recens scatet blando sale volatili, quod sperma spirat masculinum.
[note: Borrago.] XII. Borrago et Buglossa eiusdem sunt naturae, unde coniunctim tractanda. Pollent blando sale volatili, alcalino, oleoso, minus fragranti, vel acri, adeoque Temperatissimae sunt Plantae, et inter Cordialia referuntur. Aqua Buglossi ophthalmica est.
page 417, image: s429Arbitror inde per deliquium parari posse liquorem aliis non inferiorem. Acidum hypochondriacum nonnihil temperant istae Herbae sed non curant. Pro quo scopo usurpatur Syrupus cum Croco; Conserva ex Floribus, et Aqua Cinnam. borraginata iisdem Malis succurrunt.
[note: Botrys.] XIII. Botrys Saporis est subacris, aromatici, nonnihil resinosi, odoris fragrantis, grati, proin Sale blando volatili, et hinc virtute incidente, discutiente, et carminativa [orig: carminativâ] instructa, unde in Flatulentia [orig: Flatulentiâ] hypochondriaca [orig: hypochondriacâ], praecipue Infantum expertissimum creditur esse remedium; laudatur quoque in Asthmate, Tussi, aliisque Pulmonum vitiis. Vino incocta et saepius pota optimum est remedium in Orthopnoea. Habetur et Aqua Botryos destillata, quae in Inflammatione hypochondriorum Infantum usurpatur.
[note: Branca ursina.] XIV. Branca Ursina ob sucum mucilaginosum, aquoso nitrosum, blandum, emollit; unde Clysmata et Cataplasmata emollientia ingreditur.
[note: Brassica.] XV. Brassica gaudet Sale vol. temperato, et nitrosa [orig: nitrosâ] substantia [orig: substantiâ], quae urinam movet, et alvum laxat. Laudatur Syrupus in Raucedine post nimiam loquelam. Unde et Decoctum cum Passulis Contionatoribus est in usu. Externe Folia Vesicas a Vesicatoriis elevatas, et Fontanellas apertas servant; mundificant etiam et consolidant Ulcera. Nec non in Pleuritide Abscessum tam resolvunt quam suppurant.
[note: Bryonia.] XVI. Bryoniae radices longae, crassae, albae carnosae, saporis, si recentes, acris, mordacis, amari, ingrati, nauseosi, odoris virosi. Recens radix efficacior est siccata [orig: siccatâ], serum et aquas magis per inferiora purgat; speciale quid habet in resolvendis sanguinis grumis, ut et aliis humoribus crassioribus; in Asthmate, Hydrope Pectoris et Uteri, Lapsis ab alto, Lumbricis.
page 418, image: s430
[note: Bursa pastoris.] XVII. Bursa Pastoris abundat succo glutinoso salino terrestri, adstringente, qui in Sputo et Mictu cruento usurpatur. Externe contusa Vulneris recentis sanguinem sistit. Imminente Paroxysmo Febris intermittentis cum Aceto carpis manuum adhibetur.
[note: Buxus.] XVIII. Buxi Lignum sulpure gaudet narcotico; unde Oleum destillatum quoscumque Dolores, in specie Odontalgiam et Epilepsiam levat. Decoctum in Lue venerea, Scabie, etc. potenter sudorem et urinam movet, et Corpus exsiccat, quo ipso et merito praefertur Ligno Guaiaci. Propter vim narcoticam laudantur Dentiscalpia ex hoc ligno.
C.
[note: Cacao.] I. CACAO sunt Arboris Cacaiferae Americanae Nuclei, magnitudine Amygdalarum, saporis pinguis, oleosi, amaricantis; odoris nullius, virtute cum Pineis conveniunt, et usurpantur ad conficiendam Succolatam Indorum. Vis eius omnis consistit in mucosa [orig: mucosâ], blanda [orig: blandâ], et oleosa [orig: oleosâ] substantia [orig: substantiâ], qua [orig: quâ] totus Fructus scatet.
[note: Calamus arom.] II. Calamus aromaticus apud nos non habetur genuinus, unde ipsi Acorum verum substituimus, de quo suo dictum est loco.
Calamintha, Vid. Mentha.
[note: Calcatrippa] III. Calcatrippa s. Consolida regalis, propter sal nitrosum, blandum, volatile, sulpureum, antepileptica. et cardiaca audit, leniter etiam adstringit, Urinam et Partum promovet. Destillatur ex ea dem et Cyano Aqua ophthalmica, lympham acrem temperans. Conserva florum cum Spiritu Salis acidulata contra Retentionem Urinae valet.
[note: Calendula.] IV. Calendula flores gerit saporis acris, amaricantis, odoris gravis; interim ratione odoris aromatici cordialis est, Menses suppressos, Partum et
page 419, image: s431Secundinas pellit. Imo in omnibus Crocum imitatur.
[note: Cannabis.] V. Cannabis Semen gaudet principio narcotico sulpureo, sed immaturo et crudo, nimirum particulis oleosis, salino-nitrosis, temperatis, refrigerantibus, demulcentibus seminis acrimoniam, edulcorantibus, anodynis, diureticis: estque saporis subdulcis, viscosi, odoris nullius. In Ictero tam in forma [orig: formâ] Emulsionis, quam in Lacte decoctum, remedium est optimum. Gonorrhaeas etiam reprimit, et Semen imminuit; uti Oleum expressum Renum regioni illitum. Cum posca decoctum Uvulam laxam restituit.
[note: Capparis.] VI. Capparis spinosa fructu minore, folio rotundo, C. Bauh. Frutex est nitroso et diuretico sale praeditus; cuius Radicum Cortices tubulosi, rugosi, crassi, cinerei, sapore pollent acri, austero. Flores sale vel aceto conditi, et Cortex conveniunt cum aliis aperientibus in omnibus Morbis chronicis, sucos enim primarum viarum corrigunt, et per Urinam expellunt. Cremor Capparum salitorum ad ???vi. Alvum laxat.
[note: Caprifolium] VII. Caprifolii Decoctum optimum est diureticum, in Arthritide conducens, et in Lae venerea eius Surculi Sarsaparillae substituuntur. Sucus ex foliis est vulnerarius; prodit autem egregium Balsamum vulnerarium ex Baccis rubris maturis in Fimo equino digestis.
[note: Cardamomum.] VIII. Cardamomum Aroma est elegantissimum, saporis acris, aromatici, odoris fragrantis; Ventriculo, prae aliis, conveniens; ad Intestinorum Flatus et Cruditates ab acido oriundas, nec non Vertiginem a Ventriculo ortam speciatim laudatur. Memoriam confortat. Destillatum paucum sed elegans dat Oleum.
page 420, image: s432
[note: Cardiaca.] IX Cardiaca s. Marrubium Cardiaca dictum, sale blande nitroso volatili gaudet, saporis leviter viscosi, aquosi, acriusculi, praecipue convenit in Suffocatione hypochondriaca [orig: hypochondriacâ] Infantum.
[note: Carduus bened.] X. Cardui benedicti, et Card. Mariae, plantae propter sal muriaticum amarum, sulpureum, blando-volatile, saporis amari, subadstringentis, exsistunt diaphoreticae, antifebriles, stomachicae, pectorales, anthelminticae, hepaticae; quorum folia cocta in Febribus malignis, intermittentibus post Vomitum, Sudorem movendo conducunt; sanguinem etiam grumosum per Urinam expellunt. Semen in Convulsionibus et Pleuritide usurpatur, exspectando sudorem.
[note: Mariae.] XI. Carduus Mariae in usu antipleuritico priori non cedit. Semen eius in Pulvere contra Morsum Canis rabidi laudatur.
XII. Carlinae Radix inter Alexipharmaca refertur, [note: Carlina.] oblonga est, crassitie interdum digitali, utplurimum corrosa et foraminulenta, colore foris ruffo, intus albido, saporis acris, gravis, aromatici, odoris fragrantis; hinc penetrans, nonnihil ingrata, diaphoretica, in Febribus malignis, Peste, Passione hypochondriaca [orig: hypochondriacâ] utilis. Recentis radicis odor nimis fragrans aut mordicans, quibusdam Vertiginem, Nauseam, atque Cephalalgiam affert.
[note: Carum,] XIII. Cari Semen odoris et saporis aromatici, propter particulas salino-volatiles oleosas acres speciale carminans est et anticolicum. Oleum destillatum illius in iisdem Affectibus et Cardialgia [orig: Cardialgiâ] conducit, Urinam item promovet, eamque suavis odoris reddit; alias et Tragaeas post pastum sumendas ingreditur.
[note: Carpobalsamum.] XIV. Carpobalsamum sunt Fructus oblongi, rotundi, rugosi, piso minores, spadiceo-fusci: odoris grati, nonnihil terrebinthinati.
page 421, image: s433
[note: Caryophylli.] XV. Caryophylli hortenses rubri ceteris praeferuntur, sapore pollentes subdulci, subaustero, odore fragrante; sicque sal volatile secum vehunt cum pauca [orig: paucâ] mucilaginositate balsamica. Vis horum consistit in parte volatili mercuriali, unde amici sunt Capiti, in Apoplexiis, Epilepsiis, etc. speciatim in Senibus. Conserva florum Tunicae ad Apoplexiam praecavendam, uti et Aqua destillata contra Loquelam amissam adhibetur.
[note: Aromatici.] XVI. Caryophylli aromatici saporis acris, nonnihil urentis, propter Sal volatile oleowum, fragrans, acre, Aroma sunt oleosum, immisso acu candente Oleum fundens, modo boni sint. Stomacho autem conducunt, et cruditates acidas expellunt. Oleum Caryophyllorum dest. cum Oleo Camph. contra Dolorem dentium valet; adversus Febrium rigores autem sumitur ante paroxysmum interne, vel sterno illinitur. Sed et Mulierum Affectibus uterinis conducit.
[note: Caryophyllata.] XVII. Caryophyllatae Radix tenuis, fibrosa, ruffa, saporis subacris, terrei, subadstringentis, grate amaricantis, odoris, si recens, aromatici, Caryophyllos redolentis, si vero siccata, nullius; ob sal quoddam blande volatile balsamicum, in recenti Radice, cardiacam, roborantem, discutientem, alexipharmacam, cephalicam, Catarrhis resistentem virtutem possidet. Sicca quoque fibras blande adstringit, et viscerum tonum confortat. Colligitur antequam in flores abierit. Cephalica est, et sudorifera; specialiter in Affectibus catarrhalibus lympham corrigit, Stomachum, in forma [orig: formâ] Vini medicati, confortat, et Icterum profligat.
[note: Castaneae.] XVIII. Castaneae crudae, flatuosae et stomacho nocivae sunt; coctae vero benigne adstringunt: in Asperitate faucium, et Fluore albo interdum usurpantur.
page 422, image: s434
[note: Centaurium minus.] XIX. Centaurium minus amarissimum est, et propter sal volatile blandum, sulpureum, amarum, acriusculum, exsistit traumaticum, stomachicum, hepaticum, resolvens, anthelminticum, deobstruens, atque febrifugum. Decoctum Sum~itatum eius, praemisso Vomitu, in Tertianis intermittentibus instar omnium est. Bilis etiam vitia corrigit, Menses ciet, et Cachexiae adversatur. Clysteribus pro stimulo additur. Abscessus item et Ulcera mundificat. In Aperientibus eius Extractum, seu Sucus inspissatus, et Sal fixum primatum ducunt.
[note: Cepa.] XX. Ceparum vis consistit in Sale volatili, muriatico, acri mercuriali; seu admodum subtili, quod coquendo leviter evanescit; habent et Sulpur, quod foetorem dat. Sunt insigniter Diureticae, et in Febribus malignis quandoque sudorem movent. Sucus ex Cepa [orig: Cepâ] cava [orig: cavâ], Theriaca [orig: Theriacâ] repleta [orig: repletâ], et assata [orig: assatâ] in Febribus malignis propinatur. In Aceto maceratae Menses acerrime cient. Cataplasma ex Cepis et Allio cum Adipe anserino subactis, Inguini vel Renibus applicatum, Urinae suppressionem tollit. Tonsillarum Inflammationes externe curant. Abscessibus malignis Theriaca cum succo Ceparum applicata convenit. Applicantur et Morsui Canis rabidi: item crudae cum Sale contusae in Ambustionibus adhibentur; Tumores difficulter suppurabiles, tam malignos, quam benignos, acidum debellando, et humores crudos incidendo maturant, ac tandem aperiunt.
[note: Cerasa acida.] XXI. Cerasa acida blando acore sive sale acido Appetitum conciliant, in Aceto macerata et masticata Sitim et Aestum febrilem compescunt. Condita, perforata, et Vino infusionis Croci metall. crebrius irrorata, et exsiccata, et dehinc in ore masticata Vomitum cient. Nuclei masticati diuretici sunt, et Renes purificant. Oleum e Nucleis
page 423, image: s435expressum rarum est, sed contra nephriticos Dolores commendatissimum. [note: Cerasa dulcia.] Cerasa dulcia dant Spiritum volatilem aromaticum, et suavis odoris, qui in Loquela [orig: Loquelâ] amissa [orig: amissâ] vel Epilepsia Linguae admotus, vel interne propinatus multum commendatur, atque hinc inter Cephalica tamquam specificum refertur. Notandum autem, Specifica huic vel illi parti non inservire propter sympathiam ullam occultam, sed quia mediante circulatione in universum corpus diffusa, mechanica [orig: mechanicâ] sua [orig: suâ] conformatione certis quibusdam partibus se insinuant, ut effectum suum exsequantur.
[note: Cherefolium] XXII. Chaerefolium propter sal blando-volatile, oleosum, muriaticum, saporis moderate acris, est temperatum quasi aroma, in Vertigine a Stomacho orta [orig: ortâ] praesentaneum remedium. In casu ab alto grumosum sanguinem resolvit; est etiam vulnerarium et diureticum, unde in Ulceribus Renum depraedicatur. Paratur inde Essentia contra Vertiginem, quae conducit etiam Mulieribus, quibus Lac in mammis coagulatum est. Coquitur in Cerevisia vel Iusculis; vel cum pane Butyro oblito comeditur. Habet et usum externe in Cataplasmate diuretico.
[note: Chamaedris.] XXIII. Chamaedris vera est saporis subacris, amari, nonnihil aromatici, odoris debilis; saleque gaudet blande volatili alcalino, balsamico, deobstruente. [note: Chamaepitys.] Et Chamaepitys, est saporis subacris, resinosi, amari, odoris fragrantis, graviusculi; pollens hinc particulis resinosis, sale blande acidulo volatili comitatis. Proin Affectibus Articulorum sunt dicata, sed parum iuvant. In Scorbuto dein et omnibus fere Morbis chronicis frequenter adhibentur. Dicuntur etiam Mictum cruentum, et Febres intermittentes curare.
[note: Chamomilla] XXIV. Chamomillae Romanae flores sunt Saporis subacris, subamari, subpinguis et molleculi; odoris
page 424, image: s436nonnihil fragrantis et graviusculi; conftantes Balsamo volatili in salibus tam fixis, quam volatilibus consistente; inprimis autem eorum vis consissit in Sale vol. oleoso, unde anodynum est et carminativum, in Colica [orig: Colicâ] simile non habens; praesertim eius Oleum ex Floribus destill. caerulei coloris, quod tam interne datum, quam externe Umbilico illitum mirifice prodest. In Doloribus post partum in terne Oleum et Essentia huius herbae propinantur, et externe Sacculus in Vino coctus Abdomini applicatur. Ita Menses et Urinam ciet. Externe Tumoribus flatulentis felici cum successu adhibetur.
[note: Chelidonium maius.] XXV. Chelidonium maius odoris nullius, saporis terrei, amaricantis, acriusculi; ob sal acriusculum, volatile, blande sulpureum, muriaticum, est incidens, deobstruens, aperitivum, antatrophum, antiictericum, cuius Sucus flavo-lacteus cum Vino Icterum perfecte curat. In Febribus malignis pro egregio sudorifero cum Sale ammoniaco. propinatur. Oculos etiam clarificat, et nubeculas removet; inprimis Aqua eius destillata. Oculi humores restituit. Recens contusum et pedibus applicatum, eorundem Tumores, a Morbis chronicis ortos, tollit. Usurpatur etiam Radix.
XXVI. Chelidonium minus, acre antiscorbuticum [note: Chelidonium minus,] est. Succo eius tumentes Haemorrhoides illinuntur, imo et intus ille assumitur.
[note: Grana Chermes.] XXVII. Grana Chermes funt Ilicis aculeatae cocciglandiferae Grana excrementitia rotunda, Pisi magnitudine, rubicunda, eiusdem follis adnata, dum recentia, plena Vermiculis et Succo sanguineo, fatiscente in annosis in substantiam raram, fungosam, concolorem, saporis subacris, sub amaricantis, odoris, dum recentia, blandi, non ingrati; quae ob sal blandum aromaticum confortant, , Abortum
page 425, image: s437praecavent, Fetum roborant, Memoriam instaurant, et tristitiam seu metum abigunt. In Melancholia bypochondriaca Confectio Alchermes cum Corallliis mista summum solatium adfert. Tinctura eius cum Camphora in Melancholia et Morbis cum delirio coniunctis famosa est. Hartmannus Extractum Conf. Alchermes cum succo Pomorum Borsdorfianorum commendat in Affectibus hypochondriacis.
[note: Flores Cheyri] XXVIII. Flores Cheyri saporis sunt amari, subacris, odoris fragrantis, et sale fixo cum pauco volatili pollent. Usurpantur non secus ac eorum Aqua interne quidem ad Partum, Lochia et Secundinas expellendas; externe vero. illinitur Oleum Abdomini pro sedandis Doloribus post partum. In Affectibus Capitis non adeo conveniunt, cum minus sint Aromatici.
[note: China vera.] XXIX. China vera nigra, est Smilax aspera Chinensis, Lampatam dicta, saporis terrei, siccantis, leviter adstringentis, odoris nullius evidentis, cuius Radix est crassa, ponderosa, nodosa vel tuberosa, lignosa, aliquantum resinosa seu pinguis, et acris, si adhuc fuerit recens, pallide rubescens extus, intus vero candida; quae ob particulas blandas sulpureo-salinas occulte acidas et volatiles, aliasque terrestres leniter siccantes, diaphoretica [orig: diaphoreticâ], diuretica [orig: diureticâ], extersiva [orig: extersivâ], et sanguinem purificante virtute gaudet, crassos humores attenuando, salia heterogenea eliminando, et terrestria s. fixa acida quaevis, etiam profundissime impacta infringendo, destruendo, vel cum blanda [orig: blandâ] quadam vi anodyna [orig: anodynâ] per diaphoresin educendo; adeoque propter hoc textura [orig: texturâ] constat acri, et volatili aromatica [orig: aromaticâ], satisque penetrante. Radix autem nodosa, ad nos allata, est tantum silvestris, non hortensis, ideoque magis temperata, vi tamen sudorifera [orig: sudoriferâ] in Decocto
page 426, image: s438antivenereo maxime pollens. Convenit eius Decoctum in Scorbuto membra exteriora affligente, Arthritide vaga [orig: vagâ] scorbutica [orig: scorbuticâ], et Paralysi scorbutica [orig: scorbuticâ]. Radix Chinae in Sero lactis cocta Senibus catarrhosis et podagricis est admodum proficua. Paratur et inde Essentia.
[note: Cortex Peruvianus.] XXX. China Chinae seu Cortex Peruvianus, si genuinus sit, est crassus, spissus et albicans, foris scaber, nonnihil canescens, et muco obductus, intus laevis, saporis amari, similis radici Gentianae. Propter Sal acido occultum volatile, amarum, sulpureum, pituitam viscidam, quae Febres intermittentes producit, incidens, attenuans, absorbens, austeritatem corrigens, reserans, deobstruens. Hinc specificus est eius usus in Febribus intermittentibus, quartana [orig: quartanâ] praeprimis et tertiana [orig: tertianâ] tam simplici quam duplicata [orig: duplicatâ], praemisso tamen Vomitorio. Infunditur scilicet Cortex a 04. ad 04ii. in Vino, et Infusum hauritur bihorio ante paroxysmum. Operatur per Sudorem, et insensilem Transpirationem, raro per Sedes. Si genuinus sit, post secundam aut tertiam assumptionem Quartanae cessant: verum usui eius Purgans adhuc superaddendum est. Quod si minus genuinus sit, periculosa et saepe letalis eius usurpatio est; unde Lignum colubrinum aut Gentiana nostra commode illi substitutur, licet tardius haec suum effectum salutarem prodant. Interea certum est, hunc Corticem operari, acidum vitio digestionis primae contractum, a quo Febres Intermittentes oriuntur, corrigendo.
[note: Cicer.] XXXI. Ciceris rubri sativi semina rotunda, angulosa, piso maiora, unico angulo acuto praedita, coloris ex fusco rubentis, saporis viscosi et leguminosi, odoris nullius, sunt diuretica, quorum, non secus atque alborum, Decoctum cum Radice Petrosel. in Iusculo carnis Puerperis post partum euporiston est; nitrositate enim sua [orig: suâ] Uterum abstergit.
page 427, image: s439Secundinas movet, et subsistentibus Virginum Mensibus succurrit. Lac minime cogit.
[note: Flos Solis.] XXXII. Chrysanthemum Peruvianum non tuberosum seu Flos solis, dat scapum Seminum non maturorum, qui incisus ac decoctus copiosum praebet Gummi, quod quidam tamquam vulnerarium singularissimum in formam Emplastri redactum extollunt.
[note: Cichorium.] XXXIII. Cichorium in subiectis biliosis multum praestat. Eius Radix crassa, oblonga, alba, recens, lacte turgida, saporis acriusculi, amaricantis, et subadstringentis; vim habens, ob sal nitrosum, sulpureo-amarum, acriusculum, aperientem, abstergentem, temperantem, appetitum excitantem, cibos digerentem, Stomachi et Intestinorum fibras confortantem, Viscerum obstructiones reserantem. Consistit eius vis in Sale alcali temperato, quo abstergit per urinam, et mitigat Abdominis Phlogoses et Tormina, orta ab effervescentia [orig: effervescentiâ] Salis vol. in Bile cum acido vitioso digestionis primae; unde Infantibus recens natis, et in chronicis Affectibus, cruditates corrigendo convenit. Ex Floribus fit elegans Aqua ophthalmica per deliquium, quae in Albugine et aliis oculorum Affectibus detergens egregia est. Paratur inde Sucus forti decoctione elicitus, qui Sale essentialis fere nitroso impraegnatus, et in Extractum inspissatus Oleositatem aliaque Bilis vitia, calidae Hepatis imtemperiei adscripta, egregie corrigit.
[note: Cicuta.] XXXIV. Cicuta possidet sulpur impurum, sale occulte acido-acri permistum, graveolens, hinc exulat a medico usu interno ob venenosam, qua [orig: quâ] pollet, qualitatem. Sunt tamen, qui Scirrhos Lienis et Hepatis drachma [orig: drachmâ] una [orig: unâ] Radicis curare volunt. Externe fit inde Emplastrum, quod cum Gummi ammon. in Aceto soluto mixtum Strumis adhibetur. Quin et ipsam
page 428, image: s440Plantam cum Aqua Cherefolii, vel Sucum cum Aceto, ad Lac inhibendum; ut et ad Mammas ex lacte coagulato induratas, imo et Tumorem penis ex nimia [orig: nimiâ] Venere, applicamus.
[note: Cicutaria palisstris.] XXXV. Cicusaria palustris est Modernorum decantatum antiphthisicum praeservativum et curativum, Semen nempe crudum saepius assumptum.
[note: Cinamomum.] XXXVI. Cinamomum, Cassiae illius Zeilanicae cortex tenuis, ab exteriore pellicula [orig: pelliculâ] purgatus, ex flavo rubescens, in cannulas contortus, saporis acris, suaviter pungentis, subdulcis et aromatici, odoris fragrantissimi, adeoque Sale volatili oleoso pollens. Exsistit cardiacus, stomachicus, uterinus, spiritus vitales reficiens, ac proin nulli analeptico cedit. Tota eius exsistit vis in Oleo; quod si cum Semine cannabino, ut saepe fit, destilletur et adulteretur, fit squalidum, inodorum et nigrum. In Syncope, Nausea [orig: Nauseâ], aliisque Stomachi affectibus praestantissimum est. Convenit etiam eius Aqua non secus ac Oleum ad omnes Uteri morbos, Partum nempe difficilem, Fetum roborandum, Menses, Secundinas, et Lochia expellenda. Oleum ex Cinamomo copiosissimum habetur, si compages eius cum Phlegmate Vitrioli nonnihil reseretur. Verum in destillatione vulgari per excessivum ignem Oleum comburitur; concinnius ergo fit inspergendo frustula Cinamomi modico Vini, et postea ex V. B. per Retortam destillando. Habet utique Cinamomum Oleum duplex, subtile unum, phlaegmati supernatans, aliud crassum rubicundum, quod vulgare est, in Aqua [orig: Aquâ] subsidens. Reddit etiam acidum manifestum, cum cortex sit resinosus. Syrupus, qui prostat, nil valet. Melior est Tinctura seu Essentia cum Saccharo in Syrupum redacta. Cinamomo similis est Cortex Winteranus, in Scorbuto, Malo hypochondriaco, et Affectibus Stomachi usitatus.
page 429, image: s441
[note: Citrus.] XXXVII. Citrus sucum reddit in Febribus malignis ardentibus, ut et in Scorbuto, ex aeris inquinamento contracto, egregii usus [orig: usûs]: gaudet enim acido volatili, quod acidum Scorbuti rancidum corrigit. In quem finem habetur et Conserva pulpae Citri. Cortices vero sunt admodum oleosi volat. quippe sale volatili, acidulo, fragranti, acriusculo turgent, et Essentiam dant in Flatibus egregiam. Habetur et Acetum Citri pro Morbis epidemicis. Fiunt etiam ex Seminibus Emulsiones in Febribus petechialibus et malignis satis praestantes. Fit denique ex toto Citro Essentia, excipiendo Sucum oleosum corticis Saccharo, deinde Pulpam albam a Succo liberatam cum Aqua [orig: Aquâ] fermentando, et postmodum destillando Aquam spirituosam, quae Stomacho convenientissima est, et inprimis iis conducit, qui Aegros Morbis malignis afflictos necessario visitare tenentur.
[note: Citrulli semen.] XXXVIII. Citrulli semen oblongum, planum, rhomboideum, ad margines aequale, absque eminentia [orig: eminentiâ], modo nigricans, modo nigrum plane, sub cortice duriusculo includens medullam albam, saporis viscoso aquosi, propter particulas oleosas, salino-nitrosas, lubricans, ac diureticum, quod ingreditur Emulsiones in Febribus malignis, Dolore nephritico, et Ardore Urinae usuales.
[note: Cocculae.] XXXIX. Cocculae orientales, in pulvere cum Butyro illitae, Phthiriasin et Pediculos fugant.
[note: Cochlearia.] XL. Cochlearia gaudet Sale volatili acri, alcalino, spirituoso, diaphoretico, diuretico, ratione cuius in Scorbuto et Morbis chronicis tartareis usitatissima est. In illis tamen, in quibus est acidum acre, Phlogoses et alia Symptomata excitat; nisi cum Lacte, vel Sero lactis, aut Vino, temperetur acrimonia eius salsa volatilis. Eius Sucus Gingivis scorbuticis prodest. Paratur ex eadem Sal volatile
page 430, image: s442urinosum, vel per se destillando, vel fermentando et putrefaciendo. Fit etiam ex Cochlearia [orig: Cochleariâ], quando florere incipit, Oleum destillatum, quod in Scorbuto plurimum valet.
[note: Contrayerva.] XLI. Contrayervae radix tenuis, nodosa, saporis subdulcis, acriusculi, aromatici, subadstringentis, odoris parum fragrantis: acrimoniam habet blandam, aromaticam, alexipharmacam, antifebrilem; adeoque sale pollet volatili oleoso, blande acri. Usurpatur pro sudore ad 04. in Morbis malignis et venenosis excitando.
[note: Consolida media.] XLII. Consolida media flore caeruleo, saporis subamari, viscosi, odoris fere nullius, propter sal blando-volatile balsamicum, vulneraria est, tam interne quam externe. Decoctum eius in Phthisi et aliis Exulcerationibus satis est frequens; laxat blande alvum, contra naturam aliarum Consolidarum.
[note: Corallina.] XLIII. Corallina convenientissimum est remedium contra Lumbricos, ad 04. in pulvere aliquoties datum.
[note: Coriandri.] XLIV. Coriandri Semen odoris lenis, saporis subamaricantis, acriusculi, vi salis blande volatilis et acris, aromaticum est et stomachicum egregium; Cruditates enim acidas et inde natas inflationes praecavet. Acetum, cum quo vulgo praeparatur, ei omnem vim surripit. Fit exinde cum Saccharo et Scammonio Confectio laxativa egregia.
[note: Cortex Winterani.] XLV. Cortex Winterani, est Arboris laurifoliae Magellanicae bacciferae Cortex crassus, Cannulatus, foris integumento cinereo, fungoso, inaequali, fisso, et multis rimis hiante, intus solidus, densus, ad Piperis, Canellae albae, et Cochleariae saporem acrem et subamarum accedens, odoris fragrantis, coloris intus subrubentis, cinamomei. Cortex itaque hic sale gaudet volatili oleoso-acri
page 431, image: s443penetrantissimo, ac spirituosissimo, cum quibusdam acidis blande volatilibus iuncto: quorum intuitu particularum potenter incidit, attenuat, resolvit, in apepsia [orig: apepsiâ] proin, Vomitibus acidis, Cruditatibus primarum viarum, Paralysi etc. convenit.
[note: Corylus.] XLVI. Coryli surculi iuniores per descensum destillati Aquam reddunt spirituosam acidam, cum subsequente Oleo, quae omnia legitime rectificanda sunt. Oleum hoc ad gut. 8. vel 9. in Epilepssis, Vermibus enecandis, Pediculis fugandis, et Odontalgia [orig: Odontalgiâ] sopienda [orig: sopiendâ], multum praestat; et in Partu difficili Umbilico illitum congruit; est enim anodynum. Corylus post centum annos Viscum plorat, cui in Epilepsia [orig: Epilepsiâ] curanda [orig: curandâ] simile est vix remedium.
[note: Costus.] XLVII. Costi dulcis Radix oblonga, pollicem crassa, dura, lignosa, pallida, cortice crasso, medulla [orig: medullâ] solida [orig: solidâ], saporis acris, oleosi vel unctuosi, amaricantis, odoris fragrantis, aromatici. Hinc inter expectorantia, diaphoretica, diuretica, imo et cephalica, stomachica ac uterina incidentia, atque confortantia reponitur. A Medicis masticatus ab Aegrorum contagio maligno eos praeservat. Oleum costinum in Paralysi remedium est optimum.
[note: Crocus.] XLVIII. Croci flores saporis sunt subacris, subamari, et pinguis, odoris fragrantis; gaudent Sale fixo, quam volatili oleoso-spirituoso, pinguedini cuidam incluso, admodum temperato, anodyno-hypnotito, satis cito ac fortiter penetrante, cuius intuitu vim obtinent inebriantem seu narcoticam, quae tamen non confundenda est cum ceteris stupefactivis. Cordiale item insigne, stimulatque Urinam, Menses et Fetum, Iusculum scilicet ex Cerevisia, Croco insigniter tincta [orig: tinctâ]. In Asthmaticis atque Dyspmeis 02. in Vino generoso commode propinatur. In Affectibus etiam Capitis Spiritus
page 432, image: s444animales eficit. Verum, si dosis eius nimia sit, malignitate sua [orig: suâ] narcotica [orig: narcoticâ] Ebrietatem, Delirium ridiculum, quandoque Mictum cruentum, et ipsam mortem infert. Externe in Agrypniis Sacculus Croco repletus Capiti suppositus extemplo iuvat; caute tamen et non nisi fortioribus adhibendus est. Ventriculo impositus Vomitum sistit, verum si iusto diutius detineatur, prorsus interimit. Ceterum ipse quoque Crocus nodulo inclusus et cum Camphora de collo e regione Ventriculi suspensus, remedium est Melancholicis apprime conveniens, Sic et cum piritu Vini membra frigore laesa restituit. Pro Essentia [orig: Essentiâ] Croci optimum menstruum est Aqua Vitae, quae tamen non destillando extrahi, ne vis volatilis cum menstruo avolet, sed sub forma Essentiae, quae in Dysenteria interne est elegans, asservari debet. Praeterea convenit Crocus pro concoquendis et maturandis Tumoribus, et Doloribus quibuscumque membrorum sistendis.
[note: Cubebae.] XLIX. Cubebae saporis sunt acris, amaricantis, Linguae adhaerentis; odoris fragrantis; hinc gaudent Sale volat. acri minus temperato. Memoriae roborandae dicatae sunt, adeoque Somnum conciliant, et Venerem insimul stimulant; proinde cavendum, est, ne nimius eorum usus pro Memoriae acumine Stupiditatem inducat. Grana utique cruda mane deglutita in Affectibus Capitis, a Stomacho ortis, conducunt.
[note: Cucumis. Cucurbita.] L. Cucumeris et Cucurbitae semina tantum sunt in usu, quae respectu particularum oleoso-salino-nitrosarum temperant, refrigerant, emolliunt, lubricant, Urinae vias expediunt, Calculorum exitum promovent; adeoque utilia exsistunt pro Emulsio nibus antisebrilibus: sunt tamen, qui carnem in taleolas dissectam Capiti raso in Phrenitide applicent.
page 433, image: s445
[note: Cuminum.] LI. Cumini semen saporis subdulcis, acriusculi, ingrati, odoris nullius, carminativum est, et gaudet Oleo salino alcalino-volatili, temperato, aromatico; convenitque in omnibus cum Aniso, excepto quod Lac intercipiat. Colicam interea multum levat, Menses promovet, et in specie pro dolorosis Mensibus corrigendis nil praestantius. Oleum eius Umbilico illitum Tormina Infantum, eorumque Suffocationem hypochondriacam tollit, fortem etiam Urinae odorem conciliat interne sumptum, Stranguriamque sanat.
[note: Curcumae.] LII. Curcumae Radix parva, oblonga, tuberosa, nodosa, intus et extus crocei coloris; saporis subacris, graviter amaricantis, atque aromatici; odoris nonnihil ad Zingiber accedentis. Pinguior est Iride, sed et virtute aromatica [orig: aromaticâ] gratior, atque potentior. Ob Sal, quo pollet, acre, amarum, resinosum, sulpureum, blando volatile, est incidens, attenuans, aperiens, abstergens, discutiens, emmenagoga, adeoque in facilitando Partu, Uteri, Hepatisque obstructionibus conducens, imo convenit in omnibus Affectibus cachecticis, et ubi Bilis peccat, in Ictero nimirum.
[note: Cuscuta.] LIII. Cuscuta super Thymum crescens Epithymum dicitur; super Hyssopum, Epihyssopum, et Sale volatili acri, absque oleo, mitiore quam in Persicaria [orig: Persicariâ] gaudet. Habenturhae plantae pro nitrosis, adeoque pro laxantibus diureticis, quae et Massam sanguineam purificant.
[note: Cyanus.] LIV. Cyani flores cum floribus Borraginis plane conveniunt, et particulas habent multum aquosas, blando volatili alcali refertas; unde Menses, Urinam et Lochia suaviter promovent. In Affectibus Oculorum, ex Variolis ortis, liquor inde per deliquium paratus utramque facit paginam.
[note: Cyclamen.] LV. Cyclaminis radix oblonga, tuberosa,
page 434, image: s446carnosa, crassa, orbiculata, foris nigra, intus alba; saporis, si adhuc recens, acris, pungitivi, vel urentis, ingrati, sin siccata, acredinis nullius in Linqua [orig: Linquâ] perceptibilis: odoris nullius notabilis. Propter sal volatile nimis acre et corrosivum, inflammatorium, intus raro usurpatur ad purgandum cum vehementia [orig: vehementiâ] corpus. Interim sucum acrem suggerit, qui Abdomini illitus in Hydrope laxat. Paratur et inde Unguentum, quod idem praestat. Suecus hic durissimos emollit Tumores, et in hunc finem Emplastra splenetica ingreditur: linteo etiam exceptus, et ano blande applicatus Haemorrhodies levat.
[note: Cynoglossa.] LVI. Cynoglossae radix oblonga, crassitie digitali, foris ex atro-rubescens, intus albida: saporis mucosi, fatui interdum, et ex dulci sub adstringentis, odoris, dum recens, gravis, narcotici, ingrati, foetorem caninum nonnihil redolentis, si in uliginoso solo creverit, in sicciore autem nata planta inodora fere, ob sal volatile, impuro sulpure permixtum, anodyna, acrimoniam humorum demulcens, Tussi medens auxilium est, narcoticum et adstrictorium; in nonnullis Regionibus ex eius Radice succulenta [orig: succulentâ] Unguentum anodynum, extus cum fructu usurpari solitum, et Massa pilularum paratur, quae ad gr. ii. vel iii. intus datur, ad dolores qualescumque sistendos, Catarrhos Pectoris acres et salsos corrigendos, ac ferinam Tussim compescendam.
[note: Cynosbatus.] LVII. Cynosbati flores magis odori exsistunt quam hortenses. Fructus propter particulas salino-austeras, acidulas, creduntur quidem incrassare, adstringere leniter, et Stomachum roborare, sed nihilominus Roob eorundem iucundum, propter sucum adeo penetrantem videntur esse diuretici, sive cocti sive conditi, hincque a Calculo praecavere feruntur. Quin
page 435, image: s447et in Soda [orig: Sodâ], remotis lapillis, stamina cum Saccharo conducunt. In Spongiis eius reperiuntur Vermiculi in aceto contundendi, quo illinuntur tempora pro conciliando Somno; et interne etiam commendantur in Epilesia [orig: Epilesiâ] tollenda [orig: tollendâ], et Urina [orig: Urinâ] movenda [orig: movendâ].
[note: Cyperus.] LVIII. Cyperi longi aeque ac rotundi Radix saporis est acris, amari, in recessu adstringentis; odoris aromatici ad Nardum accedentis, adeoque gaudet Sale volatili blande acido, aromatico. Radix haec reliquis aromatibus est paulo acrior; et paludosa loca amat, uti omnia plerumque vegetabilia Sale volatili praedita. Eiusdem est usus cum Aromatibus.
[note: Cydonia.] LIX. Cydoniorum vis in Sale acido austero consistit, unde blande adstringunt, Stomachum et Appetitum roborant, Vomitum, Nauseam, Dysenteriam et Diarrhoeam curant. In eorum enim succo inspissato Sal eiusmodi crystallinum ad oculum apparet. Externe in Vulneribus venenatis conducunt. Seminum vis consistit in Mucilagine, quae cum phlegmate vitrioli parata in Aestu et Faucium affectibus conducit; atque addita Camphora et Saccharo Saturni in Ambustionibus et Ardore Haemorrhoidum egregie iuvat.
D.
[note: Datura.] I. DAtura Indorum narcotica est, adeo ut sint, qui ipsi Turcarum Opio eandem praeferant.
[note: Daucus] II. Daucus Creticus odoris nullius, saporis subdulcis, viscosi, subacris, ob sal blandum volatile oleosum, Sudores et Urinam movet, Flatus discutit, Partum facilitat, et hinc in usu est uterino, Decoctum autem seminis in Cerevisia egregium est diureticum, et a Calculo liberat.
[note: Dictamnat albus.] III. Dictamni albi s. Fraxinellae radices albae, odoris nullius, saporis viscidi, subdulcis, propter sal acriusculum subtile, sulpureo-amaricans, nervinae
page 436, image: s448sunt, anthelminticae, uterinae, Venenis resistentes.
[note: Doronicum.] IV. Doronici veri radices, saporis subdulcis, acriusculi, odoris terrei, nauseabundi, ratione salis volatilis, blando-acris, aromatici, terrestribus multis particulis involuti, discutientes sunt, aperientes, alexipharmacae, nervinae, in Vertigine, Epilepsia [orig: Epilepsiâ], Passionibus hystericis, Cordis palpitationibus et Morsibus venenatis commendatae. In Decoctis, Infusis, Pulvere ad gran. vi.
E.
[note: Ebulus.] I. EBulus in radice oblonga [orig: oblongâ] tenui, levi, albida [orig: albidâ], saporis est subacris, amaricantis, et ingrati et nauseosi, odoris aciduli, penetrantis: quae non secus atque cortex, ob fal acte, tartareum, per Urinam et Alvum purgat, adeoque in Cachexia [orig: Cachexiâ], Hydrope, et Ictero commendatur.
[note: Endivia.] II. Endivia Cichorio temperatior est; quod vide suo loc.
III. Enula campana, vid. Helenium.
[note: Equisetum.] IV. Equisetum in Vulneribus constringendis commendatur, item Aqua eius destillata pro vehiculo medicamentorum in Nephritide habetur.
[note: Eruca, Sinapi.] V. Eruca et Sinapi habent Sal vol. admodum acre, unde Appetitum conciliant, et in Scorbuto conveniunt, sive cruda, sive recentia, contusa cum Vino. Certe in Apoplexia [orig: Apoplexiâ] melius remedium non datur, praesertim spiritu exinde cum Calce viva [orig: vivâ] destillato. Paratur quoque exinde Electuarium in his Affectibus et Venere stimulanda commendatissimum. Cuti cum fermento imposita Vesicas excitant; masticata autem phlegma ex ore eliciunt.
[note: Eryngium.] VI. Eryngii radix saporis est acriusculi, subdulcis, vel leviter amari, odoris nullius; at ratione particularum acriuscularum, salino-spumosarum, ac blade balsamicarum, stomachica, nephritica,
page 437, image: s449aphrodisiaca effertur; in Decoctis, Infusis, Condito, et Effentia usurpari consueta.
[note: Erysimum.] VII. Erysimum constat Sale vol. pungente, ratione cuius in Faucium Raucedine, atque Tussi chronica [orig: chronicâ],. a Stomachi muco orta [orig: ortâ], non inelegans est. Externe planta et semen contusa Scirrhis, ad Cancrum degeneraturis, cum Melle applicantur quottidie semel cum fructu.
[note: Eupatorium] VIII. Eupatorium saporis subacris, amari, odoris gravis, salia aromatica obtinet, blande volatilia, cum aliquibus fixis s. terrestribus iuncta, ceteris rigidiora, unde convenit in obstructionibus a Morbis chronicis, a terrestri, acida [orig: acidâ], viscositate oriundis, sicque hepaticum est. Fibrae radicum in vino decoctae Alvum, Urinam et Vomitum quandoque movent, teste Gesnero.
[note: Euphraiga.] IX. Euphragia ratione salis blande volatilis alcalini, nitrosi est subadstringens, acidas sordes abstergens, hinc inter Ophthalmica tam interna quam externa primatum ducit. Musto infusa Vinum dat in Hebetudine oculorum conveniens.
F.
[note: Fabae.] I. FAbarum stipites mediante calcinatione Sal reddunt valde diureticum. Alias Fabae saporis sunt farinacei, et leguminosi, odoris nullius. Externe farina in Contusione et Inflammatione partium glandulosarum, praeprimis Testium, cum Aceto et Lithargyrio multum prodest. In Tumore etiam Mammarum Farina haec non incongrua exsistit. Aqua florum cosmetica est.
[note: Ficus.] II. Ficus sucum habent viscoso-dulcem, facile fermentescibilem, in recessu acido-acriusculum, atque hinc emolliunt, becchicae sunt, Renum tubulos expurgant, acrimoniam humorum temperant, leniter alvum subducunt, sicque in Raucedine, Tussi et
page 438, image: s450Urinae acrimonia [orig: acrimoniâ] conveniunt. In Variolis trequentis sunt usus. Coctae alvum laxant. Externe Ficus assatae et calidae Tumores emolliunt et maturant, et Gingivis suppuratis succurrunt; quin et ad Tussem faciunt removendam, si in spiritu vini infundantur, hocque postmodum accenso hauriantur.
[note: Filipendula.] III. Filipendulae radix saporis vel insipidi, vel subduclis, odoris nullius, ob sal acre, blandum, volatile, amaricans, est subadstringente, abstergente, ac discutiente virtute praedita, atque hinc Fluori albo, Renum, Vesicae, et Pulmonis infarctui, medetur: externe quoque Haemorrhodium Tumorem ac Dolorem dissipat. In Pulvere, Infuso ac Decocto usurpatur.
[note: Filix.] IV. Filix saporis subdulcis, terrei, acriusculi, subadstringentis, ac, si recens, mucilaginosi, odoris nullius, ob sal blandum, dulce, alcalinum volatile sulpureum, stomachica, aperitiva, traumatica, acido-austerum destruens, diuretica, et Calculum pellens, Urinaequeque acrimoniam valde mitigans audit, et in Morbis chronicis maxime commendatur; in Melancholicis cum Sabina [orig: Sabinâ] coquitur et propinatur.
[note: Foeniculum.] V. Fodoris acris, eleosi, saporis fragrantis, acriusculi, subdulcis, aromatici, propter sal volatile oleoso-balsamicum blandum, inter aperientia, pectoralia, diuretica, diaphoretica, ophthalmica, et carminativa recensetur. Habet acredinem dulci viscositate involutam, Variolas expellit, et Oculos protegit. Egregium est nephriticum, in omnibus Renum Affectibus polychrestum; eius Decoctum mire Lac auget. Oculis vero commendatissimum est, inprimis a lucubrationibus nocturnis laesis, in quem finem Liquor ex Saccharo caulibus excavatis immisso Collyrium praestantissimum est. In omnibus fere cum Aniso convenit.
page 439, image: s451
[note: Flammula Iovis.] VI. Flammula Iovis ratione Salis volatilis acris antiscorbuticum est. Per frequentem cum Spiritu vini cohobationem Spiritus egregius inde elicitur. Extrinsecus Vesicas excitat.
[note: Foenum gracum.] VII. Foenum graecum odoris fetentis, saporis viscosi, subdulcis, ob particulas oleoso-salinas, mucilaginosas graveolentes, emolliens est, paregoricum, maturans, discutiens, hinc externe usurpatur pro scopo anodyno et resolutivo.
[note: Fragaria.] VIII. Fragaria odoris nullius, saporis terrei: ratione salis nitrosi, terrestris, radices eius incidunt blande, refrigerant, bilis aeftum temperant, ac diuresin promovent, hinc in Cachecticis et Ictericis frequenter adhibetur. Fructus gaudent alcali volat. blandissimo; unde Renes abstergunt et Massam sanguineam egregie purificant. Cavendum autem ne nimius eorum usus Choleram alisoque Intestinorum Affectus excitet.
[note: Fraxinuae.] IX. Fraxini folia vel sucus, Vulneribus applicata, Haemorrhagias sistunt. Cortex seu Lignum saporis acris, amari, in recessu leniter adstringentis, propter sal muriaticum, subtile, viscoso-ramosum, vi pollet diaphoretica [orig: diaphoreticâ], diuretica [orig: diureticâ], anthelmintica [orig: anthelminticâ], antifebrili, incidente, antiscorbutica [orig: antiscorbuticâ], hypochondriacam Passionem mitigante, unde habet omnes Guaiaci vires in usu antivenereo; applicatum autem naribus vel recentibus Vulneribus, Sanguinis fluxum ex templo sistit; et Dentium cavitatibus intrusum vel Gingivis affricatum Odontalgiam fugat. Notandum autem, quod certum et determinatum tempus requiratur ad eius collectionem. Semina lithontriptica sunt, et Venerem stimulant. Alias Lignum altera [orig: alterâ] extremitate igni commissum liquorem exsudat in Affectibus Aurium commendatissimum.
[note: Fumaria.] X. Fumaria saporis est acris, amari, odocis
page 440, image: s452debilis, ob sal blando volatile mucilaginosum, parumque sulpureum est diaphoreica, sudorifica, sanguinis scorbutici depuratoria, serosos ac biliosos humores nonnihil temperans. Sucus expressus in Scorbuto, Malo hypochondriaco et Scabie acorem vitiosum corrigit, et Urinam ciet. Sucus autem diu non durat, nec coctionem fert herba. Parantur exinde Conserva eiusdem usus [orig: usûs]; ut et Pilulae cum Mercurio dulci, in Scabie et Lue venerea [orig: venereâ] usurpatae.
[note: bulbosa.] XIII. Fumaria bulbosa cum Aristolochia [orig: Aristolochiâ] rotunda [orig: rotundâ] convenit quoad contenta et vires.
G.
[note: Galanga.] GAlanga maior et maior, saporis acris, aromatici, amari, in recessu adstringentis modice; odoris fragrantis, lenis, ob sal volatile acre, aromaticum, est uterina, cephalica, emmenagoga, et stomachica egregia; in Affectibus flatulentis, Suffocatione hysterica [orig: hystericâ], aliisque a cruditate acida [orig: acidâ] ortis, commendatissima.
[note: Genistae.] II. Genistae flores ex omni cum floribus Capparis conveniunt; estque eius Sal in Vino dissolutum admodum diureticum.
[note: Gentiana.] III. Gentiana maior lutea, cuius radix est spongiosa, foris fusca, intus ex flavo rubescens, odoris terrei, ob sal crassum, sulpureum, acre, est anthelminthica, amarissima, et alexipharmaca nobilissima. In Morsu Canis rabidi optime confert, vel interne cum Theriaca. In Febribus quartanis pulvis, vel suecus inspissatus multum prodest, acidum austerum Stomachi mitigat, unde in colica [orig: colicâ] et hysterica [orig: hystericâ] Passione cum Vino calido propinatur. Externe Pulvis inspersus Fontanellas fluere facit. Radix quoque Fistulis angustis saepe immittitur, ut Callum Ulceris fistulosi exedat.
[note: Geranium.] IV. Geranium Rupertianum vi salis alaclini oleosi traumaticum est, resolvens atque discutiens,
page 441, image: s453applicatum vel recens viride, succulentum, sed flaccidum in foco aut Solis radiis factum, vel cum Sale et Aceto, Plantis pedum, in Tumore eorundem hydropico. Sucus eius grumosum sanguinem tam interne quam externe dissolvit.
[note: Glycirrhiza] V. Glycirrhiza odoris debilis, quasi mellei, saporis dulcis, subacris, coloris flavi, ob sal viscoso-ramosum blandum, dulce, et acriusculum balsamicum, in Pectoris et Renum Affectibus conducit. Temperat acrimoniam salsam seri et sanguinis; unde in Raucedine, Tussi sicca [orig: siccâ], Dysuria [orig: Dysuriâ] et Doloribus renalibus convenit; estque de genere nephriticorum, quae non fundunt sanguinem sed modice temperant. Hypochondriacis, Hystericis, illisque, qui ab aliis dulcibus offenduntur, tuto exhibetur, ex eo quod prae ceteris dulcibus sit minus effervescibilis. Si Decocta ingrediatur, in fine infundatur, alias dulcedinem amittit. Sucus praescribendus in aqua [orig: aquâ] appropriata [orig: appropriatâ] dissolutus, sic enim abicit impuritates, quibus vulgo adulteratur.
[note: Gramen.] VI. Gramen caninum arvense, tenuis, longa, geniculata, alba, odoris nullius, cuius radix ob sal nitrosum, terrestre, blandum, diureticum est, saporis subdulcis terrei, cum tantilla [orig: tantillâ] in recesssu acrimonia [orig: acrimoniâ], neutiquam oleosa [orig: oleosâ], simulque leniter adstringit et Lumbricos enecat.
[note: Granata mala.] VII. Granata dulcia temperata sunt et Massam sanguineam conservant. Acidorum sucus blando sale volatili acido, iucundo, refrigerat, aestum sanguinis temperat, sitim restinguit, Palati inflammationem discutit, pituitam viscidam incidit et abstergit; hinc in Febribus ardentibus sub forma [orig: formâ] Iulepi in Gonorrhaea a turgescente semine, Appetitu vitioso, et Haemorrhagiis ab aestu oriundis, conducit. Flores Gargarismata adstringentia ingrediuntur; Cortex autem
page 442, image: s454saporis adstringentis, austeri, terrei, odoris nullius, validius astringit. Infusum florum in Variolis oculis instillatur ad Ulcera praecavenda. Potest etiam Malicorium, vi acidum absorbendi, quandoque Menstrua movere.
[note: Guaiacum.] VIII. Guaiacum Lignum, eiusque Cortex, est saporis acuti, amari, odoris cum accenditur, vel siccatur, fragrantis; et propter sal acido-volatile, occultum, resinosum, sudorem pellere solet, atque in Aqua validius decoctum, in Lue venerea [orig: venereâ], Arthritide, Scabie, Febribus, aliisque Morbis chronicis Massam sanguineam purificat. Paratur inde Essentia cum spiritu Sambuci, in Scabie, Catarrhis et Odontalgia [orig: Odontalgiâ] commendatissima. Reddit etiam Spiritum acidum vol. qui ad 04. vel 2. datus Sudorem movet. Oleum destillatum extrinsecus in Lue venerea [orig: venereâ] illinitur. Crasis consistit in Sale vol. et sapor quasi nitrosus est. Vis odorifera residet in Decocto. Constat ex principiis salino sulpureo-oleosis, quae in recessu habent acre alcalinum et acidum vol. Hoc testantur Spiritus eius acidus et Sal volatile in forma [orig: formâ] sicca [orig: siccâ]. Ut ergo paucis multa comprehendam, vis eius consistit in parte resinosa [orig: resinosâ], quae constat Sale alcalino et acido vol. Cortices eius similes, imo maiores praestant effectus. Oleum Ligni cum C. C. usto rectificatum penetrantissimum et maxime sudoriferum est, ut et carminativum in Affectibus hystericis et colicis. In usu pariter est gummi in Gonorrhaea [orig: Gonorrhaeâ], Lue venerea [orig: venereâ] et Scabie maligna [orig: malignâ], vel in substantia [orig: substantiâ], vel Pilulis, vel Essentia [orig: Essentiâ] cum Spiritu vini extrahenda [orig: extrahendâ].
H.
[note: Hedera terrestris.] I. HEdera terrestris saporis subacris, amaricantis, odoris, dum recens, graviusculi, propter particulas salino-alcalinas, terrestres, gummoso succo parum temperatas et volatiles, Menses et Calculos
page 443, image: s455pellit, Lac auget, Vertici Capitis imposita Cephalalgiam discutit, becchica et vulneraria est, in Ulceribus Pulmonum et Renum nulli cedens. Cocta in Vino vel Cerevisia [orig: Cerevisiâ] adhibetur in Phthisi scorbutica, Asthmate, et Pleuritide; Sanguinem grumosum resolvit, et per Urinam expellit.
[note: Hedera arborea.] II. Hederae arboreae Baccae recentes Vomitum et Secessus movent; siccatae autem ad 04 in Aceto destillato vel Vino sudorem in Peste proficuum excitant. Externe Folia vesicuas excitant, ac eas fluere faciunt.
[note: Helenium.] III. Helenii s. Enulae campanae radix saporis est acris, aromatici, amaricantis, odoris tantillum fragrantis, ac similiter aromatici, ratione particularum salino-balsamicarum, vel resinoso-viscosarum, stomachica, pectoralis, sudorifica et alexipharmaca audit; inprimis aromatica [orig: aromaticâ] vi gaudet. In Stomacho confortando, in Asthmate et Tussi pectorali, Vinum eius per fermentationem vel infusionem paratum egregium est; uti et Extractum eius exhibetur. Decocta heleniata Colicam et Paralysin scorbuticam mediante sudore curant, et addito Foeniculo Mercurium e corpore propellunt. Paratur etiam ex Helenio Unguentum in Scabie proficuum.
[note: Hepatica nobilis.] IV. Hepatica nobilis respectu Salis alcalini terrestris, blasamici, nitrosi, Sanguinem purificat, bilis aestum temperat, obstructiones Hepatis, Pancreatis, Lienis ac Mesenterii reserat. In Infuso, Decocto, Vino, et Iusculis utilis.
[note: Herniarca.] V. Herniaria propter particulas salino-aciduloviscosas, blandas, terrestriores, vulneraria, et consolidans, in Herniis prodest, vel decocta, vel in forma Essentiae cum Rore maiali paratae, quae egregia est.
[note: Hispidula.] VI. Hispidula in viribus cum Pilosella [orig: Pilosellâ], cuius species est, convenit.
page 444, image: s456
[note: Hordeum.] VII. Hordei Semen viscoso, subacido, temperato, blando sale adeo constat, ut tam alimenti, quam medicamenti vices praestare possit, tamquam eapropter emolliendi, demulcendi, vias Urinae laxandi, Sanguinis fervorem temperandi, sitim restinguendi, acrimoniam humorum dolorificam mitigandi virtute pollens. Eius nihilominus Decocta quibusdam suspecta sunt ob cruditates flatuosas; hinc in paranda Cerevisia prius germinare debet, ut cruditates illae tollantur. Decoctum hoc cum C. C. in expellendis Variolis, cum Radic. Chinae in Febribus ardentibus, cum Rad. Scorzon. in Petechialibus, egregium est. Item Emulsio ex Semine ad crepaturam cocto parata in Febribus benignis valde conducit.
[note: Horminum.] VIII. Horminum Sclarea dictum, est planta saporis amari, acris, odoris acuti, citrati, penetrantissimi, fragrantis et gravis caput ferientis, gaudet enim sale volatili oleoso. In tribus his Affectibus (1.) Fluxu Mulierum albo, (2.) Suffocatione hysterica [orig: hystericâ] et (3) Colica, praestantius remedium vix habetur. Propinatur vel Decoctum eius, vel Spiritus vini a summitatibus florescentibus aliquoties abstractus, sic enim partes aromaticas secum rapit. Externe in Hystericis Castoreo non cedit.
[note: Hyoscyamus] IX. Hyoscyamus niger exulat propter virulentiam. Albus maior odoris narcotici, tetri, ingrati, gaudet vi narcotica [orig: narcoticâ], Opio non cedente, quae sita est in principio sulpureo, quod eius visciditas, circa flores reperibilis, ostendit. Foliorum decoctum in Lacte, cum fructu Stomacho dolenti calide applicatur. Semen exiguum, rotundum, compressum, cinereospadiceum, saporis est aliquantum viscosi, odoris adversi narcotici: cuius Oleum expressum crassum possidet mucilaginem quandam volatilem, spiritus involventem, sopientem. Sed et Conserva [orig: Conservâ] rosarum
page 445, image: s457exceptum Sputum sanguinis et omnem Haemorrhagiam compescit; cavendum autem, ne nimius usus stupefaciat. Oleum ex eminibus expressum, Temporibus illitum, Somnum inducit; item Doloribus dentium scorbuticis conducit; imo in quacumque Odontalgia Radix gingivis affricta, vel dentibus inserta certissimum est remedium. Odontalgia a Vermibus per suffitum herbae vel seminis curatur. Emplastrum ex succo foliorum, et Oleum seminis, contra quoscumque Dolores et Tumores duros usurpantur. Semen basis est secreti Heurnii contra Haemoptysin.
[note: Hypericum.] X. Hypericum est planta saporis subacris resinosobalsamici, quae respectu salis oleosi, alcalini, crassioris, balsamici vulneraria est, adstringens leniter, consolidans, diuretica; eius flores et semina contrita spirant odorem gratum et sucum fundunt rubeum. Summitates florentes par vulnerarium non habent. Semen diureticum est singulare, a Calculo praeservans et in Ulceribus Renum cum mictu cruento maxime proficuum; abhinc et in resolvendo Sanguine grumoso convenit. Aqua vel Essentia valet contra Lumbricos, Tremorem artuum, Deliria, et Maniam. Externe Oleum ex semine expressum, vel Oleum Olivarum in quo summitates maceratae sunt, in Vulneribus, Convulsionibus et Ulceribus partium nervosarum simile non habent.
[note: Hyssopus,] XI. Hyssopus est planta saporis subacris, amari, graviusculi, odoris tantillum aromatici, penetrantis; propter sal volatile aromatico-balsamicum acriusculum, emmenagoga, diuretica, aperitiva, expectorans, Pulmonibus dicata. Syrupus eius et decoctum in Vino, in Asthmate et Tussi chronica expectorat et viscida resolvit. Quin et Aqua eius spirituosa, cruditates absorbendo, Stomachi malis succurrit. Externe summitates Vino calido immersae in
page 446, image: s458Oculorum sugillatione et Sanguine congrumato ex contusione multum conferunt.
I.
[note: Imperatoria.] I. IMperatoria cum Angelica [orig: Angelicâ] convenit, quam vide loco. Eius enim radix est spirituosa, penetrans, saporis acris, aromatici, odoris fragrantissimi, et acris; hinc ob sal volatile aromaticum discutiens, resolvens, aperiens, stomachica, uterina, diaphoretica, alexipharmaca, anticolica, carminativa exsistit.
[note: Iris nostras.] II. Iris nostras, ex radice sua [orig: suâ], tempore verno, antequam germinare incipit, collecta [orig: collectâ], sucum reddit acrem vi salis sui blando-volatilis acris aperientem, incidentem, anticachecticum, valde purgantem et hydroticum, qui Syrupo Violarum corrigitur, ne fauces excoriet. Quidam destillant Sucum, et Aquae hinc destillatae 06ii. dant pro purgante. Idem est Errhinum efficacissimum. Quin et Oleum per infusionem in Coryza [orig: Coryzâ] seu Gravedine insigniter commendatur. In Scrophulis hoc Oleum et Sucus remedium sunt specificum. Faecula nullius valoris est, et Radix cocturam non fert.
[note: Florentina.] III. Iris florentina gaudet radice odoris violacei, fragrantis, saporis acriusculi, subamaricantis, tantillum viscidi, aromatici, quae ob sal blandum volatile, acriusculum et aromaticum, est incidens, aperiens, mucaginem resolvens, emmenagoga, becchica, nephritica, lympham acrem corrigens. Usurpatur in Pulvere, Oxymelite el Decoctis, in Asthmate, Raucedine, Tussi sicca [orig: siccâ], etc. et pulveres pectorales ingreditur tamquam primarium ingrediens.
[note: Isatis.] IV. Isatis sine aere putrefacta Spiritum urinosum, cum aere vero Sal volatile simul suggerit; quod formaliter in planta non exsistebat, sed ex actione Salis alcali volat. in particulas terreas fixiores et oleosas gignitur.
page 447, image: s459
[note: Nux Iuglans.] V. Iuglandis Radices, mense Februario persossa, sucum dant in Odontalgia efficacissimum; qui et Podagram curat, tam externe, quam interne, vi diuretica [orig: diureticâ]. Cortex superior adstringens est, ex cuius succo (in faucium Affectibus adstringente optimo) cum Sale communi evaporato, fit Vitriolum vegetabilium, deinde Spiritus acidus, Corallia aliaque solvens. Cortex interior a 03. ad 04. validissimum est Vomitorium. Iuli seu flores ad 04. in Dysenteria et Pyassione hysterica laudantur. Iuglandes immaturae destillatae exhibent Aquam stomachicam efficacem, maturae contra Pestem valent; contritae Morsui Canis rabidi impositae conducunt.
[note: Iuiubae.] VI. Iuiubae saporis mellei, dulcis, vinosi, odoris nullius, ob particulas viscoso-salino-dulces, in recessu acriusculas, incidunt, expectorationem promovent, vias Urinae reserant, et lubricant, maxime vero temperatae sunt et in Affectibus pectoris usitatae. Syrupus earum in Tussi sicca, atque principio Pleuridis et Variolarum, Stranguria [orig: Stranguriâ] item et Dysuria [orig: Dysuriâ], commendatur.
[note: Iuniperus.] VII. Iuniperus frutex est perpetuo virens, adeoque insigniter balsamicus; qui Ligno Sassafras substitui potest. Eius Baccae quotannis bis maturae sunt, et crasin totius concreti obtinent; saporis sunt subdulcis, subacris, resinosi, odoris blandi; et ratione salis volatilis acris, subacidi, resinoso-balsamici, incidunt, attenuant, flatus discutiunt, Venenis resistunt, Visum acuunt, Menses, Urinam, atque Sudorem movent, tandem et Asthmati medentur. Scatent Oleo aromatico nonnihil resinoso, et sunt insigniter sudoriferae, aeque ac diureticae. Unde in Affectibus nephriticis Aqua, Roob, et Malvaticum (quod essentia est ex Roob et Spiritu constans) admodum conducunt. In Affectibus catarrhalibus et chronicis,
page 448, image: s460primam Stomachi digestionem mire adiuvant. Ratione virtutis sudoriferae alexipharmaca sunt, et Hydropem curant. Quibusdam in locis paratur Cerevisia ex Baccis per fermentationem. Paratur etiam per fermentationem Spiritus, Sal volatile, et Oleum, in Affectibus nervosis et praedictis interne et externe commendata. Ex remanentia [orig: remanentiâ] paratur elixiviando Sal fixum, optimum diureticum in Hydrope et Affectibus hypochondriacis. Gummi Iuniperi usurpatur pro suffitu in Affectibus capitis catarrhalibus. Ex Spongiis recentibus contusis, et Soli expositis fit Liquor, qui coltus et acervo Formicarum impositus in Oculorum Affectibus admodum est proficuus.
L.
[note: Lactuca.] I. LActuca ob particulas nitroso-salino-aquosas; saporis est aquei, tantillum mucilaginosi, odoris nullius; hinc refrigerans, diuretica, humorum aestum temperans; in Iusculis, Acetaria [orig: Acetariâ], Syrupo, et Aqua [orig: Aquâ] stillatitia [orig: stillatitiâ].
[note: Lapathum.] II. Lapathum acutum ob sal muriaticum, blandum, deterget, Scabiei medetur, imo in Affectibus cutaneis, sive interne in Decocto, sive externe, omnibus simnplicibus praefertur. Radix in aceto trita et imposita Serpiginem inveteratam curat. Eadem in Aqua cocta, addito Stercore Gallinarum, et instar Cataplasmatis imposita Scabiem aufert.
[note: Lauribaccae.] III. Lauri Baccae sunt saporis acris, aromatici, amari, oleosi, odoris acris, ingrati, atque hinc aroma carminativum perfectissimum; coctae item in Vino Doloribus post partum, impositae, feliciter medentur. Laurus enim est planta saporis acris, amari, odoris nonnihil fragrantis, vi anodyna [orig: anodynâ] pollens. Oleum Lauri interne contra Colicam, externe Ventriculo in Inflammatione, Pubi in Sterilitate, Mensium suppressione, etc. Paralyticis denique
page 249, image: s461partibus, illitum prodest. Cum floribus Sulpuris miscetur Oleum Lauri (tam per infusionem, quam coctionem) et Corpori scabioso illitum raro fallit. Oleum hoc contra Pediculos quoque adhibetur. Ipsae Baccae ad 04. cum Aceto destillato, vel Vino in Febri maligna [orig: malignâ] sudorem commode movent.
[note: Lavendula.] IV. Lavendula eadem cum Spica [orig: Spicâ] est planta, de qua [orig: quâ] inferius.
[note: Levisticum.] V. Levistici s. Ligustici radix oblonga, pollicis crassitie, in fibras crassiores divisa, foris fusca, intus pallida, saporis acris, aromatici, subdulcis, odoris iucundi et fragrantis, ob sal volatile oleosum, blando-acre, est incidens, emmenagoga, antihysterica, anticolica, quae in Vino macerata applicatur naribus in Passione hysterica [orig: hystericâ]. Et Radix et Semen carminativa sunt et aromatica, in suffocatione hysterica [orig: hystericâ] et Partu difficili magnopere commendata; quae et Clysmata anticolica ingrediuntur.
[note: Lichen petraeum.] VI. Lichen petraeum, saporis terrei, nonnihil viscosi, odoris nullius, propter sal blande nitrosum, balsamico-viscosum ac terrestre, virtute pollet traumatica [orig: traumaticâ], becchica [orig: becchicâ], edulcorante, et consolidante, in Decocto, Infuso, Pulvere, Conserva [orig: Conservâ], ad Pulmonis catarrhos tenues, Ulcera, Tusses, Vomicas, etc.
[note: Lignum Alois.] VII. Lignum Aloes est Arboris cuiusdam Siamensis, Calambac dictae; saporis subacris, amari, aromatici, pinguis; odoris, dum accenditur fragrantissimi, analepticum, confortans, cephalicum, stomachicum, uterinum, memoriam roborans, Lipothymiam, Singultum, Fluorem album sanans.
[note: Lignum colubrinum.] VIII. Lignum colubrinum s. serpentarium, Clematitis Indica, C. B. saporis est amarissimi, odoris nullius; propter sal amarum, acre, viscosum, occulte volatile, in Febribus intermittentibus, loco Corticis Peruviani; nec non in Stomachi, Intestinorum, Hepatis et Pancreatis Morbis conducit.
page 450, image: s462
[note: Lignum sanctum.] IX. Lignum sanctum est Arboris Indiae occidentalis Hoaxacan dictae, lignum solidum, densum, Guaiaco magis album, Medulla intus durissima [orig: durissimâ], ponderosa [orig: ponderosâ], resinosa [orig: resinosâ] et pingui, coloris ex fusco pallidi; saporis pinguis, subacris, amari, aromatici, Ligno Guaiaco acrioris, odoris fragrantis; Ceterum eiusdem cum Guaiaco virtutis et usus.
[note: L. Santalum rubrum.] X. Lignum Santalum rubrum, est Lignum durum, ponderosum, seu potius ipsius medulla, saporis adstringentis, odoris nullius. Recens austerum est, et adstringit, corrigit et temperat salsam tenuem lympham.
[note: Citrinum et album.] XI. Lignum Santalum citrinum vel album, est Arboris Timorensis Sercanda dictae, medulla solida, derasa, colore citrino, pallidiore etiam, saporis amari, aromatici, odoris fragrantis et grati. Nascitur in Insula [orig: Insulâ] Malaga [orig: Malagâ]. Acrimoniam suam volatilem, tenuem, blandam multis terreis habet involutam. Prater vim incidentem etiam modice adstringit, ac roborat. Usurpatur praeter Decoctum etiam Essentia [orig: Essentiâ] cum Spiritu Citri facta.
[note: Lignum Pavanum, Moluccense.] XII. Lignum Pavanum vel Panavae, est Lignum Moluccense, spongiosum, leve, flavum, vel pallidum, cortice cinereo tenui obductum; saporis acris, pungentis, mordacis, fere caustici, odoris nullius. Fert grana Tiliae; Folia Cerasorum foliis magnitudine similia. Recens adeo potens est et fervidum, ut aquas per vomitum ac secessum purget. Sed ob acredinem suam relinquit in ano Inflammationem, ad quam sanandam Indiarum Incolae utuntur Lacte butyraceo. In parciore dosi sudores movet. In Leucophlegmatia, Hydrope, ac aliis Morbis chronicis specificum est.
[note: Ligustrum.] XIII. Ligustri sucus et decoctum in Ulceribus Faucium et Gingivarum externe conducunt. Sed et eius
page 451, image: s463Flores albi ob sal nitrosum blande volatile, terrestribus alcalinis mistum, incidunt, detergent, atque discutiunt.
[note: Liliae albae.] XIV. Lilii albi Flores et Radices habent Mucilaginem aqueam temperatam, saporis mollis, viscidi, odoris nullius, hinc respectu particularum serosomucilaginosarum, blando acrium salinarum detergent, anodynae sunt, menses ac Fetum pellunt, emolliunt et suppurant. Oleum Lil. alb. int arda Suppuratione humorum, Difficultate Urinae, et nephriticis Doloribus lumbis illinitur; ubi illitum quoque Partum facilitat. Quin et Oleum florum infusum Vulnera consolidat.
[note: Lilium convallium.] XV. Lilium convallium, cuius Flores saporis sunt subacris, subamari, pinguis, odoris fragrantis, minus oleosum est, constans Sale volat. magis mercuriali, quam sulpureo, udne Spiritus animales valde reficit, et in Affectibus capitis primatum ducit. Paratur Spiritus per cohobationem florum cum Spiritu vini, dum rore adhuc madidi sunt; vel etiam per fermentationem; qui ad Affectus nephriticos et nervinos maxime conducit; cum quo parari potest Essentia pro scopo analeptico egregia. Flores et Radices in pulvere errhinum sunt haud vulgare, et satis temperatum.
[note: Limonia.] XVI. Limoniorum sucus cum Citro convenit; in specie tamen ad Calculum, Gonorrhaeam, et nimium Aestum venereum commendatur. Sunt qui ex muria Limonum abstracta [orig: abstractâ] et destillata [orig: destillatâ] Sal. volat. acquirere volunt.
[note: Linaris.] XVII. Linaria ob sal alcalino-balsamicum, blande volatile, est vulneraria, externo usu maxime expetita, in Oleo vel Unguento; sed et in lacte cocta vel cum pinguedine porcina [orig: porcinâ] subacta, Haemorrboidibus, inprimis caecis, applicatur.
page 452, image: s464
[note: Linum.] XVIII. Lini semen Oleum dat, in Pleuritide, Tussi et Affectibus pectoris, ad 06i. vel iii. egregium. Interim cum nauseosum sit, Oleum Amygd. dulc. ei praeferri debet. Alias in Colica [orig: Colicâ] et Obstructionibus alvi, a Dolore nephritico ortis, in forma [orig: formâ] Clysteris confert.
[note: Lupulus.] XIX. Lupuli flores recentes sunt pingues, resinosi, saporis subacris, amari, gravi, suavique admodum odore, et hinc sale tam fixo, quam volatili, in quadam velut resina [orig: resinâ] et glutinositate incluso sunt praediti; adeoque Oleo gaudent, quod Cerevisiam ab acescentia [orig: acescentiâ] praeservat. In genere acidum corrigunt, adeoque in Morbis chronicis, Ictero, Hypochondriacis, etc. adhibentur. Summitates recentes saepius comestae alvum lenius cient, et Mass. S. fermentatione blanda [orig: blandâ] depurgant; unde Scabiem certo praecavent.
M.
[note: Maiorana.] I. MAioranae vis consistit in Sale volatili admodum oleoso. Oleum eius externe capiti illitum Catarrhos dissipat, et naribus infantum applicatum, mucum resolvit, adultisque olfactum amissum restaurat. Herba in Pulvere errhinum est.
[note: Malva arborea,] II. Malvae arboreae, sale mucilaginoso, crasso, terreo, alcalino, leniter adstringente constantis, florum in Lacte decoctum egregium est gargarisma in Affectibus faucium. Quin et Pulvis florum cum melle et alumine Fauces scorbuticas, inprimis Mulierum, levat.
[note: vulgaris.] III. Malva vulgaris ob particulas, viscosas s. mucilaginosas, salino-alcalinas, occulte acriusculas continere dicitur substantiam aqueam temperatam, nonnihil mucosam; unde maturat, emollit et acrimoniam salsam temperat. Conserva florum Affectibus urinariis dicata est. Malva denique in
page 453, image: s465Doloribus capitis externe in lotionibus adhibetur. Alii Linimentum parant ex Malva [orig: Malvâ] cum Butyro non salito et Camphora [orig: Camphorâ].
[note: Mandragora.] IV. Mandragorae radix, saporis acris, amari, nauseosi, cum lentore quodam, et in recessu stypticitate, vel stupore; odoris, si recens, ingrati, viscosi, caput ferientis. Constat hinc particulis purgantibus vehementer per superiora et inferiora; sed et dein somnum quoque conciliat; Uterum movet, et Abortum procreat. Cortex in Tumore scirrhoso discutiendo Cicutam superat.
[note: Marrubium album.] V. Marrubium album s. Prasium, est saporis subacris, amari, odoris gravis, citrati; atque ratione particularum, salino-sulpurearum, amararum et acriuscularum, exsistit becchicum, incidens, resolvens, deobstruens, menses movens, Ictero sanando conveniens: dum pituitam primarum viarum egregie resolvit. Unde Syrupus eius in Tussi Senum, quae in Stomacho utplurimum radicatur, et Decoctum eius in Hydrope Uteri valde laudantur.
[note: Marum.] VI. Marum cum Maiorana [orig: Maioranâ], cuius nobilior fere species est, convenit.
[note: Matricaria] VII. Matricaria est planta saporis subacris, amari, ingrati; odoris gravis, penetrantis, non ingrati; ob salem, quo gaudet, volatilem, oleosum, temperatum, graveolentem, est incidens, attenuans, deobstruens, anthelminticum, humorem pituitosobiliosum leniter evacuans. Mulieribus est dicata in pellendis Mensibus, Lochiis et Doloribus post partum. Clysmata etiam carminativa ingreditur. Contusa item et fronti applicata Cephalalgiam levat, modo odorem eius ferat Aeger.
[note: Matrisylva] VIII. Matrisylva, propter particulas salino-nitrosas, parum volatiles et sulpureas, est aperiens, resolvens, deobstruens, et Cacochymiam salino-acrem
page 454, image: s466corrigens, edulcorans. In Decoctis, Infusis et Iusculis.
[note: Melilotus.] IX. Melilotus habet Flores saporis subamari, pinguis, odoris grati, atque hinc Sal volatile blandum balsamicum, resinoso-viscosum, traumaticum, anodynum, emolliens, detergens, acrimoniam humorum, obtundens. Proin Melilotus magis est volat. et resolutivus, quam Malva et Althaea; quin et vi anodyna [orig: anodynâ] gaudet, in Doloribus podagricis applicatus.
[note: Melissa.] X. Melissa propter blandum sal volatile oleosum, fragrans, saporis acris, odoris iucundi, fragrantis, cephalica est, cardiaca, antepileptica, emmenagoga, in universum aromatica, sed simul volatilis et mercurialis, parumque admodum oleosa. Unde in Virium prostrationibus, Apoplexia [orig: Apoplexiâ], Sterilitate et Palpitatione Cordis maxime conducit. Paratur inde Essentia, quae memoriam roborat, et aetatem senilem quasi cum iuventute commutat.
[note: Mentha. Calamintha] XI. Mentha crispa, et Calamintha montana, et Nepetha, s. Mentha cattaria, saporis sunt acris, aromatici, nonnihil ingrati, amaricantis, odoris gravis, et fragrantis; ratione salis, quo turgent, volatilis oleosi, alcalini, graveolentis, acriusculi, sudoriferae sunt, carminativae, Tumores et Grumos sanguinis resolventes; sed Stomachum, eiusque Affectus inprimis respiciunt; Cruditates praecipue acidas tollunt; Lactis coagulationem praecavent. Oleum destill.Stomacho illitum Vomitum, Cardialgiam et Nauseam arcet. Nervinum quoque egregium est. Acetum Menthae tam interne, quam externe, quin et ipsa Herba contusa cum fermento applicata, Vomitum sedat.
[note: Mereurialis] XII. Mercurialis saporis nitrosi, ingrati, aquosoviscosi, gaudet Succo salino mercuriali nitroso, ratione cuius interne abstergit, laxat, emollit.
[note: Mespila,] XIII. Mespila immatura condita valde adstringunt, Stomachum roborant, et fluxiones
page 455, image: s467quascumque sistunt. Capiti applicata Capillorum defluvium inhibent. Semina pariter adstringunt, atque usurpantur in Gargarismatibus, et Iniectionibus pro Ulceribus. Nuclei sive Lapides, ob sal terrestre, fixum, minus sulpureum, subadstringunt; Urinam interea, calculumque pellendi virtute gaudent, in pulvere acidum in primis viis destruunt, atque adeo a Calculo praeservant.
[note: Meum.] XIV. Meum s. Mutellina , odoris et saporis aromatici penetrantis, propter sal volatile, blandum, oleosum, radices eius sunt incidentes, aperientes, emmenagogae; atque hinc cum Angelica, vel Faeniculo in viribus conspirat.
[note: Milium.] XV. Milium saporis viscosi, odoris nullius, vi particularum viscoso-salinarum, blande volatilium acidularum, sudorem et urinam movet, calculum pellit, inprimis gaudet mucilagine temperata [orig: temperatâ] copiosa [orig: copiosâ], admodum nutritiva [orig: nutritivâ]. Decoctum eius ad crepaturam Sudoriferum est in Tertianis egregium; quod et Variolas promovet, sanguinisque fervorem mitigat. Externe Sacculi ex Milio et Sale tosto capiti vel ventri, pro Cephalalgia [orig: Cephalalgiâ] vel Torminibus, applicantur.
[note: Milium Solis.] XVI. Milium Solis odoris nullius, ob particulas salino-oleosas, in recessu acidulas, acres ac tenues, Urinam et Calculum pellit, Gonorrhaeam levat, et Parturientibus subvenit, ad 04. vel ii. cum quocumque vehiculo.
[note: Millefolium.] XVII. Millefolii herba ratione salis austero-acidiusculi, parum sulpurei, est adstringens, vulneraria, consolidans. Eius sucus recens, vel et ipsa planta recens contusa, Vulnera recentia citra suppurationem consolidat. Rad. recens naribus intrusa Haemorrhagiam movet. Interne Decoctum herbae Abortum praecavet; Haemorrhagias internas,
page 456, image: s468Fluorem album, et Gonorrhaeam compescit; Menses autem movet.
[note: Momordica.] XVIII. Momordicae Fructus macerantur in Oleo olivarum, quod exinde summum Vulnerarium evadit, praesertim in Fissuris mammarum, et Haemorrhoidum doloribus. Semen per se Oleum non fundit, quia nimis durum est.
[note: Mora.] XIX. Mora nigra, ob sucum acido-acrem, blando-volatilem, refrigerant, incidunt, aestum et ardorem faucium temperant; immatura sucum dant per expressionem ad quoscumque Alvi Fluxus commendatum; qui inspissatus Roob dicitur, in Faucium Affectibus, aliisque adstringens egregium.
[note: Nux moschata.] XX. Nux Moschata oleosa est et temperata, saporis acris, aromatici, pinguis, odoris fragrantis, quam ambiunt filamenta flava Macis dicta, magis volatilia, acria et penetrantia. Propter sal volatile valde oleosum, aromaticum et balsamicum, Cerebri, Ventriculi, Uteri, atque Intestinorum fibras irritatas demulcet, Diarrhoeas sistit, Chylificationem promovet, Flatus discutit, et Spiritus animales reficit. Huius Oleum admodum conducit in Vomitu, Cruditatibus, Diarrhaea [orig: Diarrhaeâ] et Stranguria [orig: Stranguriâ]; quin et vi carminativa [orig: carminativâ] non cedit Oleo Aurantiorum. Decoctum Macis, vel Nucis moschatae egregie convenit in Flatibus uteri, ab aere frigido post partum hausto oriundis, ubi et fumus Nucis genitalibus commode excipitur. Propter nimiam oleositatem Nuces hae Stomachum gravant. In Dysenteria [orig: Dysenteriâ] affricantur pani ac cerevisiae, vel coquuntur cum Aceto ros. et Vitello ovi, quod comedendum. Vel paratur Magisterium; destillantur sc. cum Aqua [orig: Aquâ], quae ab Oleo fixo supernatante separatur, deinde cum Spiritu vini omnis color extrahitur, donec cadat Pulvis albus, qui ad 02i. vel 04. in vehiculo calido
page 457, image: s469propinatur. Externe Oleum Stomacho illitum Cardialgiam fugat, Umbilico vero Fetum roborat.
[note: Muscus terrestris.] XXI. Muscus terrestris clavatus, ob particulas terrestres, fixas, salino-austeriusculas, ac sulpureas, adstringit, siccat, diuresin promovet, vulnerarius est, et Haemorrhagias sedat.
[note: Muscus quercinus.] XXII. Muscus quercinus adstringit, sive in decocto datus, sive in pulvere. In Musco terrestri vero reperitur Farina vol. sulpurea, ad candelam facile inflammabilis, idque cum sonitu, dosi ??? ad Epilepsias et Hecticas Infantum commendata. Alvum etiam suavissime laxat, sed colligi debet mense martio.
[note: Myrtilla.] XXIII. Myrtilli Baccae saporis sunt subdulcis, subadstringentis, acriusculi, hinc refrigerant, blande adstringunt, adeoque in Febribus, Diarrhaeis, Dysenteriis conducunt: Parari inde Roob et Syrupus solet: semina habent parva, sed admodum dura, quae Intestina exulcerant, et Dysenterias grassari faciunt.
[note: Myrtibaccae] XXIV. Myrti Baccae saporis sunt terrei, adstringentis, odoris debilis; arefactae cum odore grato et aromatico potenter adstringunt. Oleum eius in Tussi cum Haemoptysi coniuncta [orig: coniunctâ] conducit.
N.
[note: Napus.] I. NAPI semen saporis salino-acris, in principio subdulcis, odoris nullius, propter particulas valde oleosas, sale volatili acri stipatas, sudorificum est, Urinam Calculosque pellens, Venena destruens: hinc Emulsiones expulsivas ingreditur, in Febribus malignis, Variolis et Ictero adhibitas.
[note: Nasturtium] II. Nasturtium odoris nullius, saporis primum aquosi, subdulcis, viscosi, dein acris, tam in recenti planta [orig: plantâ], quam in eius Semine, ob sal
page 458, image: s470volatile nitroso-muriaticum, vel magis alcalinum, acre, parum oleosum, est incidens, attenuans, deobstruens, aperiens, antiscorbuticum, antarthriticum, antihecticum, diureticum, Venenis resistens; Renes abstergit, et in chronicis, hypochondriacis et scorbuticis Morbis praestans est: Quartanas, inprimis Scorbuticas, curat, interdum Vomitum movendo. Sucus Lumbricos, quibus saepe affliguntur Scorbutici, pellit. Semen eius Oleum possidet, non tamen adeo copiosum, ut Aromata; et Emulsiones Variolarum expulsivas ingreditur; imo Sucus vitia Lactis in Infantum corporibus, unde Variolae saepe oriuntur, emendat. Externe Puerorum Tineae et crustosae Scabiei, Semen cum Pinguedine porcina [orig: porcinâ] subactum applicatur. Adhibetur etiam Herniis cum Gum. Carann. et Alb. ovi, quod acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] caustica [orig: causticâ] uberiorem alimentorum affluxum excitet; hocque ipso Peritonaeum eo facilius consolidat. Sucus in Lethargo naribus admovetur, unde paratur et Spiritus antiscorbuticus egregius.
[note: Lignum nephriticum.] III. Nephriticum lignum saporis est amari, subacris, vim quasi incidentem in Lingua [orig: Linguâ] relinquentis, odoris nullius, Sal autem acidum, occultum, volatile, multis ramosis, ac terrestribus involutum, secum vehit, et Aquam, cui infunditur, caeruleam facit in loco umbroso, in obscuro viridem, et in pellucido claram. Diureticum est, adeoque in Affectibus nephriticis, hydropicis et spleneticis polychrestum.
[note: Nicotiana.] IV. Nicotianae vis consistit in Sale vol. acerrimo, acido-corrosivo, impuro sulpure misto, cui in recessu iungitur Oleum admodum crudum; unde mucum incidit, narcosin inducit, salivam masticata, aut fumo sucta elicit, becchica, errhina, sternutatoria, vulneraria exsistit, saporis praeterea
page 459, image: s471acris, nauseosi, pinguis, virosi et narcotici, odoris virosi, vomitum movet, et alvum laxat, ad 04. Vino infusa. In Asthmate, Empyemate et Pleuritide suppurata [orig: suppuratâ], egregie commendantur Decoctum eius et Syrupus. Clysmata tabacina colicos Dolores sistunt, et alvum laxant. Essentia paratur cum Spiritu vini, addito Nitro fixo, virulentiam corrigente: quae inspissatur etiam ad Extractum, cuius tantillum linguae impositum copiosum phlegma elicit: ubi cavendum, ne in Stomachum dilabatur. Quod Oleum eius narcoticum sit, patet ex masticatione Tabaci, proficua [orig: proficuâ] in Odontalgia [orig: Odontalgiâ]; nec non ex fumo, qui somnolentiam et stuporem infert; et ex decocto, in Pediculis necandis et curanda [orig: curandâ] Tinea [orig: Tineâ], capiti applicato, quod stupidos et quasi ebrios reddit, et, nisi caute usurpetur, Infantes Cardialgia [orig: Cardialgiâ] affligit. In Planta [orig: Plantâ] succulenta [orig: succulentâ] Sal. vol. aliis humoribus temperatur, in arida [orig: aridâ] vero per putrefactionem evehitur, et acrius fit. Sucus recens Vulneribus commode [orig: commodê] instillatur, Tumores duros mire emollit, Reni applicatus Quartanas curat. Decoctum, Infusum, vel Oleum, in Vulneribus et Affectibus cutaneis laudem merentur. Fumus phlegmaticis et catarrhosis conducit, praeprimis si addantur Succinum, Mastix, Sandaracha, Flores Spicae nard. Styrax, irrorata prius Oleo anisi seu succin. Laudatur autem iste Fumus, qui attrahitur ex infundibulis vitreis, vasculo excretorio, in quod Oleum destillat, praeditis, ut solum Sal vol. cum Fumo hauriatur; interim abusus eius Stomachi fermentum obtundit, Pulmones aridos facit, et maculis nigris conspurcat. Prostat eius Oleum destill. cuius paucae guttulae quodvis animal enecant. Ablata [orig: Ablatâ] tamen ista vi narcotica [orig: narcoticâ] Tabacum Hystericis convenientissimum est remedium.
[note: Nigella.] V. Nigella saporis subacris, amaricantis, odoris
page 460, image: s472exigui, ob particulas salino-crassiusculas, acres et oleosas, est carminativa, lac augens, hysterica, sternutatoria, hinc Semen, vel Oleum eius infusum cum Oleo Maior. Naribus olfactum restituit.
[note: Nummula.] VI. Nummularia ob sal viscoso-nitrosum, blande volatile, balsamicum, est traumatica, aperiens, acrimoniam humorum demulcens, et antiscorbutica, utut temperata.
[note: Nymphaeae.] VII. Nymphaeae flores succulenti sunt, saporis austeriusculi, et adstringentis; odoris, si recentes, gravis, et in recessu habent Sal. vol. temperatum, ratione cuius fervorem et acrimoniam mitigant in Febribus, Mania et Gonorrhaea. Oleum temporibus illitum Vigilias et Aestus arcet.
[note: Nuces Cupressi.] VIII. Nuces Cupressi sunt saporis acerbi cum quodam odore resinoso et piceo. Inserviunt ad adstringendum in variis Formulis.
O.
[note: Olea.] I. OLEAE fructus immaturi muria [orig: muriâ] conditi austeri sunt stomachici, Muria vero dat Sal egregium diureticum: maturi fructus ob oleositatem Stomachum gravant. Ex maturis fit etiam Oleum olivarum vulgare, quod intus, vel in Clysmate assumptum alvum solvit; a nimio tamen usu oleositate sua [orig: suâ] Stomachum deicit, et lubricum reddit, ut facile Vomitus sequantur; praeterea insignem fovet acrimoniam, acidumque occultum, quo pylorum stimulando et contrahendo, Vomitus movet. Habet interim Sal volatilissimum, ex quo cum Sale Tartari singulare menstruum paratur. Ex immaturis Oleum expressum, Omphacium dictum, austerum est et adstringens, quod fibras roborat. Alias ex Lateribus, Oleo olivarum sufficienter impraegnatis, destillatur Oleum vol. insigniter penetrativum, quod in Tumoribus scirrhosis resolvendis optimum habetur remedium.
page 461, image: s473
[note: Osmunda.] II. Osmundae s. Filicis ramosae non dentatae floridae, radix filici analoga, sed temperatior et blandior, fovens in mucagine nonnihil salis volatilis, sub. acris; ob quod specifica audit in Rachitide, et temperando Ulcerum acido.
[note: Ononis.] III. Ononidis Radix odoris terrei, penetrantis, saporis quoque terrei, leviter amaricantis, siccantis, ob sal nitrosum, tartareum, blande acutum, acido-volatile, nephritica et diuretica est, in Doloribus nephriticis primatum ducens. Paratur Essentia ex Herb. rad. et flor. in Vino malvatico digestis et destillatis, liquorem destillatum denuo super recentem Herbam rad. et flor. digerendo, exprimendo, abstrahendo, et dein filtrando; cui additum Sal fixum salsum ex capite mortuo calcinato paratum, Essentiam dat lithontripticam egregiam. Radix in Aqua [orig: Aquâ] et Aceto cocta gargarisma dat, in Odontalgia et scorbuticis Faucium Affectibus utile. Laudatur etiam in Sarcocele.
[note: Ophioglossum.] IV. Ophioglossum, saporis terrei, nonnihil viscosi, blande adstringentis, odoris nullius, ob sal temperatum, alcalino balsamicum exsistit traumaticum, blande resolvens, aperiens; in Decocto, Essentia [orig: Essentiâ], Pulvere, Emplastro.
[note: Origanum.] V. Origanum aromaticum est, saporis valde acris, odoris fragrantis, balsamici; ratione salis volatilis acris, oleosi, diaphoresin producit, cephalicum praeterea exsistit, cardiacum, uterinum, in Decocto, Infuso, Aqua [orig: Aquâ] destill. Oleo stillat. et Balneo. Paucum suggerit Oleum: Creticum tamen, quod magis pingue, plus dat Olei in retort. quod contra Dolores capitis et dentium ipsi Caryophyllorum Oleo praefertur.
page 462, image: s474
P.
[note: Dactyli.] I. PALMAE fructus, seu dactyli sapore gaudent subdulci, viscoso, hinc propter sucum oleosum dulcem, blando sale alcalino temperatum, nutriunt multum, absorbent, edulcorant, alvi fluxus sistunt, semen augent, renum vias lubricant, et acrimoniam temperant in Affectibus pectoris et Ardore urinae. Lapilli contenti cum pulpa [orig: pulpâ] in fumo siccati, ad 03. vel 04. diureticum sunt optimum.
II. Papaveris albi capita sunt mater Opii. Scatet [note: Papaver album.] planta (ut et omnia narcotica) succo nonnihil pingui et oleoso, seu sulpureo, salibus crassis, et occulte acidis stipato, in quo fundatur vis narcotica. Flores et capita dolores sistunt, somnum conciliant, motus sedant, et fluxus inhibent; Lympham itidem acrem et Catarrhos temperant. Semen saporis viscosi, odoris nullius, ob particulas viscoso-ramosas s. oleosas, hypnotitum, anodynum est, Urinae ardorem temperans, vesicaeque Inflammationem mitigans. Oleum ex sem. expressum temporibus illitum, in Agrypniis et Cephalalgiis optimum est remedium.
[note: Erraticum.] III. Papaveris erratici vis sulpurea et anodyna mitior est. Eius Flores sunt saporis subamari, pinguis, odoris narcotici; in Pleuritide, Angina [orig: Anginâ], Erysipelate et Inflammatione quacumque Renum etc. sanguinem grumosum egregie dissolvunt. Hinc Sucus, Aqua destill. et Tinctura cum Spiritu Sulph. saepe usurpantur.
[note: Parietaria.] IV. Parietaria saporis ingrati, nidorosi, parum viscosi, odoris nullius, ob sucum muriaticum salino-blande volatilem est emolliens, aperiens, detergens, diuretica et eccoprotica s. lenitiva; videlicet gaudet nitro a muris, in quibus crescit, absorpto, et ex Calce viva oriundo; unde laxat et
page 463, image: s475urinam movet, praesertim in Hydrope, ubi diuretica lympham peccantem perfectissime tollunt. Hinc Syrupus ex succo cum Saccharo inspissato paratur; ut et Cataplasma ex planta cum Oleo Scorpionum cocta [orig: coctâ] et subacta [orig: subactâ], vel ex Decocto plantae in Vino cum Caepis subacto, quod applicatur in Suppressione urinae.
V. Paris herba saporis terrei, amari, virosi, odoris gravis, externe in decocto vel cataplasmate, in Tumoribus malignis, et Inflammatione, praesertim Scroti, laudatur. Denique in Cancro occulto folia contusa in mortario plumbeo, et imposita conferunt.
[note: Pastinaca. ] VI. Postinaca cum Apio conspirat.
[note: Pentaphyllum.] VII. Pentaphylli radix saporis parum adstringentis primo, ac dein incidentis, odoris nullius, vel terrei, propter sal acido-austerum, tartareum mere adstringens est.
[note: Perfoliata.] VIII. Perfoliata Herniisinterne et externe succurrit. Eius semen, odoris nullius, saporis terrei, subacris, ratione particularum salino-terrestrium, viscosarum, vulnerarium, detergens et consolidans est in Pulvere, Decocto, et Emplastris.
[note: Persica.] IX. Persica succulenta sunt, adeo ut propter faciliorem fermentationem Diarrhaeas, ac nimiopere comesta Dysenterias ipsas excitent. Flores eorum sunt saporis subamari, pinguis, odoris grati et suavis; sale pollent acri purgante; hinc ex illis rore madentibus paratur Syrupus blande laxans. Conserva Florum Lumbricis inprimis opponitur. Nuclei saporis et oleositatis amaricantis, in Emulsionibus diuretici sunt, ut et anodyni, Oleum enim eorum expressum temporibus illitum, et interne ipsae Emulsiones, Cephalalgiam pellunt. Ceterum Oleum ex nucleis expressum cum Florib. digestum et colatum, ad Aurium affectus commendatissimum
page 464, image: s476est. Cortices lapidosi, Nucleum ambientes, nil aliud sunt, quam ligna duriuscula; Spiritus enim et Oleum fundunt, illis Lignorum simillima.
[note: Persicaria.] X. Persicaria, saporis acris, mordacis, tantillum urentis, penetrantis ac resolventis, habet sal volatile, alcalinum, insigniter acre, particulis nonnullis terrestribus involutum; incidens, hinc, resolvens, discutiens, extergens, diureticum, ratione cuius coagula quaecunque p. n. potenter resolvit, et per urinam evacuat. Hinc Aqua e planta [orig: plantâ] recenti cohobata [orig: cohobatâ] Calculum, Tormina, Scorbutum, Hypochondriacum malum, et omnes Morbos chronicos pellit. Planta per Aquam frigidam tracta, Vulueri imposita, deinde sub fimum sepulta, Vulnus magnetice curare dicitur. Contusiones etiam quascumque, et Odontalgiam eodem modo curatas esse observatum est.
[note: Petasites.] XI. Petasiditis Radix acris et resinosa insigne alexipharmacum est, odoris fragrantis, aromatici, saporis aromatici, subdulcis, vel amaricantis, gaudet particulis salino-sulpureis, balsamicis, et hinc sudorem pellit; in Aquis dest. Decoct. Essentia [orig: Essentiâ], et Extracto.
[note: Petroselinum.] XII. Petroselini folia recentia ad Chaerefolium accedunt, et similiter vi diuretica [orig: diureticâ] pollent ratione salis volatilis nitroso-oleosi. Sed et Semen ob sal volatile, acido-salsum, Urinam et Calculos pellit, Renes obstructos aperit, apertos deterget. Quin et cunctis Morbis chronicis succurrunt, et lactis grumos impediunt. Folia siccata infusa, vel externe applicata lac diminuunt. Sane Petroselinum siccum Massam sanguineam purificat, et externo usu Ulcera mundificat.
[note: Peucedanum] XIII. Peucedani radix resinosa, saporis subacris, subamari, resinosi; odoris piceo-graviusculi, s.
page 465, image: s477sulpurei; pollens sale fixo, acriusculo, cum pauco sale volatili balsamico, resinae incluso, cuius Pulvis Ossium Cariei inspersus medetur.
[note: Pimpinella.] XIV. Pimpinellae radix saporis subamari, blandi subadstringentis, in recessu acriusculi, odoris nullius, vel acidiusculi penetrantis; ob sal acidulum volatile, nonnihil sulpureum, incidens exsistit, aperiens, nephritica, lithontriptica, diuretica, hepatica, splenetica, specifica ad Sanguinis fluxum, quin imo Massam sanguineam purificans.
[note: Pinuz.] XV. Pinus silvestris Abieti cognata est; nisi quod Abies sit strobilifera, Pinaster vero conifera; quin et Abies folia ex adverso, Pinus vero utrinque et ex omni parte sita habet.
[note: Domestica.] XVI. Pinus domestica Nuces suggerit, et in iis contentos nucleos oblongos, candidos, pingues, inclusos mediante rutila [orig: rutilâ] tunica [orig: tunicâ] ossiusculis crassis et duris in turbinato et squamato cono dispositis, saporis subdulcis, nauseosi, odoris nullius, quorum virtus in substantia [orig: substantiâ] oleosa [orig: oleosâ] temperata, ad modum mucilaginosa [orig: mucilaginosâ] et nutritiva [orig: nutritivâ] consistit; unde Emulsiones ex illis, ut et Oleum expressum insigniter emaciatos nutriunt, et in Re venerea [orig: venereâ] Semen egregie augent: specifice quoque commendantur in temperanda lympha [orig: lymphâ] acriore, stillante in pectus, ut et in mulcendo acido, Stranguriam vel Dysuriam causante.
[note: Piperitis.] XVII. Piper album et nigrum non differunt specie, cum omnia grana, dum immatura, viridia sint, matura vero nigra evadant, sicut in Baccis Iuniperi observamus. Vis eius in Sale volatili acerrimo parum oleoso consistit; hinc cruditates acidas, in specie illas post crapulam, in Stomacho destruit. Grana integra deglutita aeque efficacia sunt, atque pulverisata; ipsa enim Aqua communis volatilem vim aromaticam facile extrahit.
page 466, image: s478Praeterea omnia Aromata, in pulvere diu servata, substantiam volatilem amittunt, et ita minus efficacia fiunt. Ceterum in Colica [orig: Colicâ] et rigoribus Quartanarum supprimendis grana integra cum Spiritu vini commode propinantur. Externe Piper usurpatur in Apophlegmatismis et Sternutatoriis, ubi acri remedio opus est.
[note: Piper.] XVIII. Piperitis ob sal volatile calinum, acutum, saporem habet acrem, penetrantem, Piperi non cedentem. Masticata vel Vino infusa cruditates viscidas et acidas absumit, et ita Appetitum conciliat. Folia in Scorbuto pariter conveniunt.
[note: Pistacia.] XIX. Pistaciarum nuclei cum Pineis conveniunt, saporis enim et oleositatis exsistunt subdulcis; multumque succi nutritii exhibent.
[note: Plantago.] XX. Plantago terrestris saporis est nonnihil amaricantis, insipidi et adstrictorii, unde Fluxus quoscumque sistit. Sucus recens in Vulneribus cutaneis, cum Inflammatione iunctis, tam interne quam externe convenit. Paratur Syrupus ex foliis cum Radice Symphyti mai. in Vomitu vel Mictu sanguinis et Haemorrhagiis quibuscunque, egregius. Ulterius planta haec in Iusculis consuetis coquitur pro sanatione Diarrhoeae et Dysenteriae.
[note: Aquatica.] XXI. Plantago aquatica acerrima est in variis Regionibus, in Helvetia [orig: Helvetiâ] mitis, sed tamen propter sal acre, volatile, nonnihil balsamicum, antiscorbutica ac diuretica est, atque contusa Vesicas externe excitat, praeprimis in Hydropicorum pedibus tumentibus, qui hinc aquas emittunt cum insigni levamine. Pulsibus applicata vi caustica [orig: causticâ] Febres intermittentes curat. Interne Scorbutum tollit, et Urinam ciet.
[note: Poeonia.] XXII. Poeoniae radix, odoris fragrantis, penetrantis, et graviusculi, si recens sit, nullius autem, si
page 467, image: s479siccata fuerit, alias [orig: aliâs] saporis, si recens, subacris, subdulcis, et cum levi quadam amaritudine, in recessu adstringentis, propter sulpur anodynum, blando sale volatili acidulo mixtum, antispasmodica est, antepileptica, anthelmintica. Essentiam et Aquam dat contra Morbos convulsivos; colligenda tamen, quando Sol versatur in cauda [orig: caudâ] Leonis, die Solari mensis Iulii. Semen ingreditur Emulsiones contra Epilepsiam et Puerorum horrores nocturnos.
[note: Polygonum.] XXIII. Polygoni herba virtute salis austeri, acidi, terrestris, viscosi, saporis terrei, adstringentis, subamari, incrassans, fluxus sistens, et adstringens audit; hinc eius decoctum Haemorrhagias sistit, et Mammis applicatum Lac inhibet.
[note: Polygonatum.] XXIV. Polygonati Radix in recessu acrimoniam habet, et de Sale volatili participat, unde in usu cosmetico primatum ducit. Cum Vino et Aqua [orig: Aquâ] cocta Maculas cutis et Contusiones abigit. Quin et post ineptam Venaesectionem nihil melius est Cataplasmate ex Radice cum Vino subacta [orig: subactâ], quoniam acre mitigat.
[note: Polypodium.] XXV. Polypodii radix saporis subacris, dulcis, non admodum iucundi, quodammodo adstringentis, odoris nullius; ob sal subacido-viscosum, acriusculum, inter aperientia, deobstruentia, et lenissime purgantia numeratur.
[note: Poma Borsdorfiana.] XXVI. Poma, in specie Borsdorfiana, acidum temperant, alvum laxant, et effervescentias hypochondriacas solvunt. Unde Extractum Martis cum illorum Succo in Vino solutum addito Crem. tartari, Hypochondriacis gratum et efficax est remedium. Syrupus de pomis Pueris in alvo obstructa [orig: obstructâ] una cum Oculis Cancrorum conducit. Externe Aqua destillata contra Gangraenam et Ulcera maligna magni est momenti. In Inflammatione Oculorum nil melius est Cataplasmate Pomorum putridorum, cum Camphora,
page 468, image: s480quae resolvunt et sistunt Dolores aeque ac Tumores.
[note: Populus.] XXVII. Populi gemmae nigrae anodynae sunt. Externe Oleum et Unguentum in Cephalalgiis et Membris paralyticis adhibentur.
[note: Porrum.] XXVIII. Porrum cum Allio convenit in omnibus.
[note: Portulaca.] XXIX. Portulacae sucus occultum habet alcali blandum, unde effervescentiam acidi vel bilis in Haemorrhagiis, Sputo cruento et Ardore urinae temperat. In Haemodia [orig: Haemodiâ] Planta dentibus affricata, et Sucus illitus optimum sunt remedium.
[note: Primula veris.] XXX. Primula veris saporis viscosi, subamari, balsamici est, ac ob particulas salino-sulpureas, blandas, balsamicas, gaudet vi blanda [orig: blandâ] anodyna [orig: anodynâ], unde Flores inter articulares numerantur.
[note: Prunella.] XXXI. Prunella sale gaudens nitroso-blando, alcalino, viscoso-balsamico, vulneraria est, extergens, discutiens; inservit pro gargarismate in Affectibus oris, addito Phlegmate Vitrioli vel Nitri.
[note: Pruna da. mascena. ] XXXII. Pruna Damascena dulcia, saporis sunt subdulcis, in recessu tamen acriusculi.
[note: Pulegium.] XXXIII. Pulegium. respectu salis volatilis oleosi fragrantis, est attenuans, resolvens mucaginem Pectori inhaerentem, uterinum, menses movens, aromaticum, Secundinas, etc. expellens: externe adhibetur in Cataplasmate ad Podagram, et in Affectibus diureticis.
[note: Pulmonaria] XXXIV. Pulmonaria ob sal tenue alcalinum, subadstringens, incidens, est absorbens, consolidans, in Affectibus Pulmonum specifica, adeoque vere vulneraria, unde ad Sanguinis sputum, Ulcera Pulmonum, aliarumque partium, conducit.
[note: Pyrethrum.] XXXV. Pyrethrum acerrimum est, odoris nullius, ob sal acrius volatile alcalinum sudorifica, s. diaphoretica, penetrans, irritans, et errhina deprehenditur. In lethargicis Affectibus cataplasmata et
page 469, image: s481clysmata fortiter stimulantia ingreditur; imo inter sudorisera numeratur. In Odontalgia [orig: Odontalgiâ] Radix masticata Lympham incidit et elicit. Alias et pulvis ex Pyrethro, Gallis, et Alumine concinnatus, Paralysin et Stuporem membrorum sanat.
[note: Pyrola.] XXXVI. Pyrola, ob sal alcalinum, occulte volatile, balsamicum, est raumatica, detergens, consolidans; in Essentia [orig: Essentiâ], Infuso, Decocto, Emplastro.
Q.
[note: Quercus.] I. QUercus folia ob sal acido-vitriolicum, blandum, terrestre, viscosum, aut mucilaginosobalsamicum, adstringunt, extergent, consolidant, Inflammationibus medentur. In Dysenteria [orig: Dysenteriâ] laudatur, ubi et Uva eius tempore verno collecta singulare est specificum. Folia et horum destillata Aqua in Uteri Haemorrhagia laudantur. Glandes et Gallae sunt tubercula excrementitia, rotunda, uno foramine pertusa, intus fungosa et carnosa; saporis austeri et adstringentis; odoris fatui, quae inprimis adstringendo excellunt, et simul vi alcalina [orig: alcalinâ] destruunt acidum, quod impedimento erat consolidandis Vulneribus. Viscus in ea reperitur, qui post corylinum optimus est, in curanda [orig: curandâ] Epilepsia [orig: Epilepsiâ] ad 04. usurpatus. Viscus autem iste Quercinus sunt arbuscularum Quercubus innatarum ramuli lignei, digiti crassitie, ramosi et nodosi, includentes sub cortice tenui fusco materiam lignosam, saporis subadstringentis, odoris nullius. Ratione terrearum particularum, acida absorbentium, et nimium sanguinis motum sistentium, vim habet Fluxus qualescumque sedandi, Obstructiones reserandi, et Convulsionibus medendi. Lignum dat Spiritum acidum nonnihil adstringentem.
page 470, image: s482
R.
[note: Raphanus.] I. RAphani orbicularis sucus impraegnatus est Sale volatili acri admodum copioso; unde Vomitus interdum ciet. Si edatur, cum Sale assumendus, quia acidum Salis acrimoniam Salis volatilis destruit. et quasi figit. Certe in Stomachi muco incidendo, et inde frequenter oriunda Tussi, item in cienda [orig: ciendâ] Urina [orig: Urinâ] et Calculo pellendo, Sucus mirabilis est. In Cephalalgia [orig: Cephalalgiâ] cum deliriis iuncta [orig: iunctâ] ipse Raphanus plantis pedum commode applicatur.
[note: Rapum.] II. Rapi Radix gaudet succo nitroso temperato, unde Urinam acrem temperat; et Tussim a ly mpha [orig: mphâ] acri oriundam mitigat. Externe contra Perniones decoctum Raporum, vel aridorum, vel frigore antea conglaciatorum, commendatur.
[note: Rhodia radix.] III. Rhodia Radix Oleum reddit odorum. Planta contusa sub forma [orig: formâ] Cataplasmatis fronti circumponitur, in Cephalalgiis chronicis. Lignum Rhodium propter sal volatile oleosum fragrans ad odorifera fragrantia externe desideratum in Corde robeorando, Spiritibus refocillandis.
[note: Rhaponticum.] IV. Rhaponticum est acre amaricans, adeoque grumosum fanguinem resolvit in Casu ab alto, Haemoptysi, etc.
[note: Rhus.] V. Rhus coriaria in semine sive granis orbiculatis, parvis, rubentibus, saporis austeri, terrei, acidi, adstringit, interne et externe, in specie in Procidentia [orig: Procidentiâ] utile.
[note: Ribes.] VI. Ribes rubrae cum Berberibus conveniunt: albae quoque ob sucum acido leniter volatili sale stipatum, refrigerant, sitim exstinguunt, aestum humorum temperant. In Succo, Syrupo, Roob, Conditura [orig: Conditurâ], Iulepis etc.
[note: Rosae incarnata.] VII. Rosae domesticae incarnatae habent sal nitrosum acriusculum, blande sulpureum, hinc
page 471, image: s483refrigerant, emolliunt, laxant, et cardiacae sunt. Unde earum vis consistit in substantia [orig: substantiâ] volatili spirituosa [orig: spirituosâ], admodum mercuriali, nihil tamen Oleosa [orig: Oleosâ], odor eius facile perit. Vi analeptica [orig: analepticâ] inprimis claret, in quem finem Spiritus et Aqua prostant. Si rore matutino humidae colligantur, vim habent laxativam, unde Syrupus Rosarum laxativus prostat; et apud nonnullos Conserva laxativa. Ceterum vi spirituosa [orig: spirituosâ] dissipata [orig: dissipatâ] adstringunt. Unde Conserva, et Syrupus in Phthisicis usitata sunt.
[note: Rubrae.] VIII. Rosae rubrae sunt saporis viscosi, subadstringentis, odoris lenis non ingrati. Inde paratur Conserva roborans, adstringens, stomachica; nec non Infusum loco Thee foliorum cum aliis. Etenim ob particulas salino-terrestres, acido-austeriusculas, parum sulpureas, ac leniter adstringentes, sedant Haemorrhagias, aliosque Fluxus, Capiti et Cordi conveniunt.
[note: Albae.] IX. Rosae albae ob sal acidulo-volatile, blandum, nonnihil viscosum, refrigerant, ardori et Inflammationi Oculorum medentur; in Aqua [orig: Aquâ] destillata [orig: destillatâ] extus praecipue adhibetur.
[note: Ros solis.] X. Ros. Solis, inprimis Sucus illi insidens, habet Sal sulpureum in se concentratum, qui Oculorum Inflammationibus externe succurrit. Aqua cum vino destillata insigne est restaurativum.
[note: Rosmarinus] XI. Rosmarini vis consistit in Sale volatili oleoso; unde Utero et Capiti dicatur. Contra Morbos convulsivos et paralyticos multum valent eius Decoctum et Essentia, Aqua Reginae Hungariae dicat. Deinde contra Sterilitatem et ad roborandum Uterum decantata est haec Herba. Guttas aliquot Olei Rosmarini Tertianas curasse [orig: curâsse] refert Pauli.
[note: Rubia.] XII. Rubiae Tinctorum radix oblonga, tenuis, nodosa, geniculata, intus et extus rubra, saporis ex
page 472, image: s484dulci subamari, in recessu tantillum adstringentis, odoris nullius, propter sal alcalinum, subtile, terrestribus sociatum, detergens, acidum corrigens, traumatica, diuretica, et emmenagoga est, in Casu grumosum sanguinem resolvit, et urinam ciet.
[note: Rubus vulgeris.] XIII. Rubi vulgaris folia in Vino decocta, pro lotione Vulnerum merito inserviunt. Fructus immaturi, Mora dicti, vulnerarii sunt interne et externe.
[note: Rubus idaeus] XIV. Rubi idaei fructus succo gaudet copioso acidulo, blando, aromatico, adeoque vi analeptica.
[note: Ruscuss] XV. Rusci radix saporis terrei, acriusculi, subdulcis, quandoque amaricantis, tenusi, odoris nullius, ob sal alcali, acriusculum, blande volatile occultum, aperitiva [orig: aperitivâ], deobstruente, diuretica [orig: diureticâ], et traumatica [orig: traumaticâ] virtute gaudet. In Infusis, ac Decoctis.
[note: Ruta hortensis.] XVI. Ruta pollet odore nitroso, et oleositate anti-venerea [orig: venereâ], inprimis autem sale volatili acidulooleoso, unde alexipharmca, antepileptica, antispasmodica, hysterica, cephalica, carminativa est et anodyna. Externe Oculis inflammatis succurrit; vel contusa Capiti applicata contra Cephalalgiam febrilem valet.
[note: Muraria.] XVII. Ruta muraria Sal volatile habet, acriusculum, austeriusculum, balsamicum, absorbens, edulcorans, antathrophum, unde in Morbis chronicis, et in specie in Scorbuto, optima est.
S.
[note: Sabina.] I. SAbina pollet sapore acri, odore gravi, nonnihil resinoso; salia eius tam fixa quam volatilia videntur resina [orig: resinâ] quadam esse conclusa; hinc illius vis consistit in Oleositate volatili acri. Interne in Vino cocta Menses pellit. Sucus cum melle mistus purificat, et Vulnera manantia optime curat. Externe umbilico imponitur Pulvis
page 473, image: s485Sabinae cum Melle in Nucis Iuglandis medietate, contra Lumbricos, in specie umbilicales.
[note: Salvia.] II. Salvia vi salis volatilis oleosi penetrantis, et fragrantis acris, Capitis affectibus medetur, uterina est, Venenis resistit, nervos roborat. In Vino, Cerevisia [orig: Cerevisiâ], Oleo, Decocto, Insuso, Cucupha, Balneis.
[note: Salix.] III. Salicis folia Infantum Ariduras et Tabem curant. Sucus ex tenellis Salicibus incisis in placentulas cum pane formatus, Libidinem egregie arcet.
[note: Sambucus.] IV. Sambuci flores sudoriferi sunt, saporis subacris, nonnihil pinguis, odoris debilis; pollent hinc sale blande volatili, penetrante ac discutiente; in Lacte cocti Erysipelati succurrunt interne, item et externe si Spiritu Vini irroretur eorum Pulvis. Quin et vi anodyna [orig: anodynâ] et discussiva [orig: discussivâ] externe commendatissimi sunt. Baccae saporis sunt acris, aciduli, et dant Spiritum inflammabilem per fermentationem. Expressae dant Roob, alexipharmacum egregium in Febribus malignis et petechialibus. Ex hoc Roob elicitur Essentia, cuius dosis cochl. 1. in Passione hysterica [orig: hystericâ]. Tragea ex iisdem granis in Dysenteriis paratur egregia. Ex Semine exprimitur Oleum et ad 04. datur. Cortex interior ad 05. Vino infusus Aquas purgat. spongiae in Aqua [orig: Aquâ] appropriata [orig: appropriatâ] infusae Aphthis et Oculorum Affectibus succurrunt. Medulla arboris Urinam egregie ciet. Auricula Iudae, Holderschwamlin, est Concretum fungosum, e trunco Sambuci enascens, leve, spongiosum, coriaceum, seu membranaceum firmum, superne cinerea, infra nigricans, saporis terrei et aquosi, odoris nullius: ingreditur Gargarismata, tamquam potens adstringens, absorbens et refrigerans contra Inflammationes, Aphthas, Erysipelata, cum Aqu.
page 474, image: s486Flor. Sambuci, et pauca [orig: paucâ] Camphora [orig: Camphorâ], alias venenata [orig: venenatâ].
[note: Sanicula.] V. Sanicula est saporis leniter adstringentis, subamari, odoris nullius; virtutem habet non solum vulnerariam, sed etiam antihecticam, acido resistentem, idque propter sal alcalinum, blande blasamicum, ac terrestre.
[note: Sanguisorba] VI. Sanguisorba Pimpinella, ob sal alcalinum blando-volatile et alcalinum, sulpureum, traumatica, cardiaca, absorbens, edulcorans, aperiens, splenetica et stomachica est, in Dysenteria [orig: Dysenteriâ], Mensium fluxu nimio etc. usurpari solet cum fructu.
Santalum. Vid. Lignum Sant.
[note: Semen cynae.] VII. Santonicae s. Cynae Semen, saporis amari, odoris nullius, vi salis volatilis tenuis, ac sulpuris amaricantis, anthelminthicum specificum est, in Confectione, Pulvere, Decocto, etc. Praeprimis in Aqua Zedoar. propinatum Vermes enecat.
[note: Saponaria.] VIII. Saponaria ob sal nitroso volatile blandum, et nonnihil viscosum, interdum additur Decoctis antivenereis. In Scabie Folia Floresque in decoct. pro lotione et cosmetico adhibentur.
[note: Sarsaparilla.] IX. Saraeparillae radix calami crassitie, longa, sarmentosa, fere enodes, foras rugosa striata, ex flavo pallida, intus candida, farinacea, saporis siccantis, odoris nullius evidentis, ob sal occultum volatile acidulum, terrestrioribus alcalinis particulis, sulpureisque intime combinatum, aperiens est, siccans, Cacochymiam salso-muriaticam, scorbuticam, scabiosam, atque veneream emendans, et ita sanguinem purificans, in catarrhalibus, venereisque Morbis, et pro scopo sudorifero qualicumque admodum conducit.
[note: Sassafras.] X. Sassafras respectu salis volatilis aciduli, oleosi, fragrantis, terrestrioribus firmius implicatum, siccans est Lignum, mundificans, antiscorbuticum,
page 475, image: s487anticolicum, diureticum, antivenereum, deobstruens, quin et vi sudorifera [orig: sudoriferâ] pollet, atque hinc in Petechialibus optime usurpatur. Paratur inde Tinctura cum Aqua spirituosa Serpilli, quae Lympham egregie corrigit et Stomachum laborat.
[note: Satureia.] XI. Satureia est saporis et odoris ad Serpillum accedentis, sed iucundioris.
[note: Satyrium.] XII. Satyrii Radix saporis viscidi, subdulcis, odoris nullius, recens ob sucum chyloso-spumosum, subdulcem, occulto sale volatili muriatico, acriusculo praeditum, aphrodisiaca, hinc condita Venerem stimulat. Pulvis autem analepticus est, et Memoriam confortat. Satyrium maculosum cosmeticum est.
[note: Saxifragia alba.] XIII. Saxifragia alba, odoris nullius, saporis acriusculi subdulcis, ob particulas salino-nitrosas, subtiles, terrestribus alcalinis mistas, ac penetrantes, est diuretica, Calculos et Sabulum pellens; in Decoctis, Infusis, Elixiri, Spiritu, Pulvere etc.
[note: Scabiosa.] XIV. Scabiosa propter particulas alcalino-salinovolatiles blandas, ac viscosas est sudorifica, expectorans, diaphoretica, cardiaca, Venenis resistens, hinc in Pleuritide, ut et omni Abscessu interno suppurato par non habet, inprimis Aqua et Syrupus. Etiam alexipharmaca est, in Tussi epidemica et Variolis, ubi Pulmones afficiuntur, egregia. Denique vulneraria est, et paratur inde Balsamus, qui Vulnera recentia optime consolidat.
[note: Schoenanthum.] XV. Schoenanthum, est saporis acris, amaricantis, suavis; odoris fragrantis et iucundi.
[note: Scolopenarium.] XVI. Scolopendrium verum plantula est rara, alias Asplenium, vel Ceterach officinis, saporis terrei, alcalini, leviuscule acris, similis Capparibus, modo minus oleosa, nitrosa tamen, unde in chronicis et quartanis Febribus decocta ingreditur. Vulgare
page 476, image: s488Scolopendrium, s. Phyllitis, vel Lingua cervina Offic. vi salis alcalini, terrestris, magis fixi, parum sulpurei, splenica est, antihectica, et antiscorbutica, in Decocto vel Infuso. Saporis alias [orig: aliâs] terrei, subaacris, nonnihil viscosi, odoris terrei.
[note: Scordium.] XVII. Scordium est saporis acris, amari; odoris Alliorum; adeoque sale tam fixo, quam volatili penetrante gaudet; hinc fere cum Allio conspirat; unde in Febribus malignis adhibetur; Vermibus mire resistit, et Ulcera putrida curat, corruptionem eorum corrigendo.
[note: Scorzonera.] XVIII. Scorzonera alcalina est et temperata; odoris nullius, saporis dulcis, tantillum viscosi, propter sal blandum volatile, alcalinum, balsamicum, subdulce, alexipharmaca, aperiens, edulcorans, et cardiaca audit, leviter sudorem movet, adeoque in Variolis nil praestantius.
[note: Scrophularia.] XIX. Scrophulariae Radix odoris tetri, fetentis, saporis acriusculi, aromatici, ob sal volatile acriusculum, alcalinum, valide pituitam incidit, resolvit, discutit, hinc in Pulvere ad 04. contra Strumas propinatur. Vino infusa Haemorrhoides dolentes iuvat. Externe ex Rad. succulenta [orig: succulentâ] cum Butyro contrita [orig: contritâ], in fimo sepulta [orig: sepultâ], deinde liquefacta [orig: liquefactâ] et colata [orig: colatâ] cum Pinguedine humana [orig: humanâ], Unguentum dat contra Haemorrhoides optimum. Observavi etiam, quod Radix lumbis appensa Haemorrhoides iuvet.
[note: Scylla marina.] XX. Scylla marina odoris nullius, saporis viscidi, acris, amari, acerrima est, adeo ut pustulas excitet. Vis eius in Sale volatili acri consistit, unde mucilaginem et omnem materiam viscidam, praeprimis biliosam, incidit, Appetitum excitat, et a Peste praeservat eius Acetum ex infusione paratum; quod et in Affectibus soporosis tam interne quam externe naribus admodum convenit.
page 477, image: s489
[note: Sebesten.] XXI. Sebesten cum Iuiubis conveniunt. Lympham acrem temperant, et in usu sunt diuretico.
[note: Furfur.] XXII. Secalis Furfures in Cataplasmate vel Sacculis cum aceto ebullitis, Ano admoti Intestina abstergunt. Panificii alias artificium consistit in fermentatione Secalis. Dum enim per Aquam affusam excitantur Salia fermenti et farinae, fit motus fermentationis, qua [orig: quâ] omnis mucilago resolvitur, et Sal cum Aqua [orig: Aquâ] in Spiritum volatilem abit, Stomacho gratissimum; ratione cuius Panis rite fermentatus numquam nauseam movet. Tostio in clibano facit ut Salia illa, nondum penitus spiritualisata, remaneant in concreto cum sapore acidulo volatili. Panis denuo fermentatus dat Spiritum volatilem, per se autem Spiritum acidum. Fit et Esesentia panis ex crustis Vino generoso infusis et destillatis, unde primo Spiritus, et ultimo ascendit Oleum rubrum elegantissimi saporis, pro Appetitu deiecto, aliisque Stomachi affectibus egregium.
[note: Sedi maioris] XXIII. Sedi maioris sucus alcali temperatissimo turget, unde aestum temperat, et in Prunella [orig: Prunellâ] vel solus, vel cum Sale ammoniaco, vel cum Aqua propria pro Gargarismate commode usurpatur. Item cum Nitro plantis pedum, vel volis manuum frequenter applicatus aestum egregie mitigat. Contra Ebrietatem et Haemorrhagiam narium cum Nitro et Aceto vini scroto alligatur; qui et in nimio Mensium fluxu Mammis adhibetur.
[note: Serpillum.] XXIV. Serpillum admodum aromaticum est, saporis acris, aromatici, penetrantis, odoris fragrantis, sale gaudens oleoso, balsamico, unde ex Herba [orig: Herbâ] rore madente, cum Vino generoso digesta [orig: digestâ] per 14. dies, destillata [orig: destillatâ] et super recenti herba [orig: herbâ] cohobata [orig: cohobatâ], prodit Aqua spirituosa diuretica, in Affectibus catarrhalibus et menstruosis egregia.
page 478, image: s490
[note: Sigillum salomonis.] XXV. Sigillum Salomonis, saporis viscidi, acris, odoris nullius, propter sal viscosum acre, volatile, alcalinum, incidit, aperit, attenuat, exterget, vulnerarium est, acidum putrefactivum corrigit, Scirrhos resolvit, verminosa Ulcera, ac Fistulas sanat.
[note: Siliquae.] XXVI. Siliquae substantia dulcis contusa, et ebullita cum Aqua Nymphaeae contra Tussim laudatur. Et lignea eius Capsula in pulvere sumpta Sodae medetur.
[note: Sinapi.] XXVII. Sinapi cum Eruca [orig: Erucâ] convenit. Vide Eruca.
[note: Solanum.] XXVIII. Solanum respectu particularum salinocrassiorum, impuro sulpure resinoso mistarum, traumaticum, anodynum, et narcoticum est: interne non nisi in Aqua [orig: Aquâ] destillata [orig: destillatâ] usitatum, quae paregorica est, et ad uncias tres quottidie bibi potest. Externe folia contusa Erysipelati, Cancro occulto medentur, et Capiti, contra febrilem Ardorem, applicata conducunt.
[note: Sorbi.] XXX. Sorbi torminalis Baccae immaturae in Pulv. ad 04. maturae in Succo inspissato, ad sedandas Diarrhaeas exhibentur.
[note: Spicae.] XXX. Spicae omnes saporis acris, subamari, odoris fragrantis, sale volatili oleoso pollentes, aromaticae sunt et cephalicae, insigniter oleosae. Unde penna Oleo Spicae illita et Faucium tunicae applicata Aphoniam curat. In tendinum Morbis nil melius Oleo vel interne ad gut. vi. vel externe cum Spiritu Vini crebrius illinendo. Summitates et Flores sunt admodum in usu cephalico, sapore pollentes acri, amaricante, odore fragrante balsamico; hincque sale volatili oleoso, penetrante. Externe Oleum capiti inunctum Pediculos fugat, noxam a Mercurio illatam corrigit; in hystericis Passionibus Umbilico illitum iuvat.
[note: Spinachia.] XXXI. Spinachia abundat succo copioso,
page 479, image: s491nonnihil salino-nitroso, hinc Alvum laxat et emollit.
[note: Staphisagria] XXXII. Staphisagria odoris nullius, saporis amari, propter sal acre parum oleosum pediculos necat, et scopo inservit laxativo. In Lixivio cocta, et in LInimentum redacta Pediculos et similia fugat.
[note: Stoechas citrina.] XXXIII. Stoechas citrina capillos colore flavo tingit. Arabica habet odorem vol. qui magis de Sale quam de Oleo paticipat: et omnes Compositiones cephalicas, inprimis pro Senibus et Uteri Affectibus, ingreditur. Virtute aromatica [orig: aromaticâ] Hyssopum excellit, unde et pectoralibus saepissime admiscetur. Stoechadis Flores sunt saporis acris, amari, graviusculi; hincque gaudent sale volatili aromatico, incidente et roborante.
[note: Suceisa.] XXXIV. Succisa vi alexipharmaca [orig: alexipharmacâ] et blande diaphoretica [orig: diaphoreticâ] Scabiosae praefertur; propter particulas alcalino-salino-volatiles, blandas et viscosas diaphoretica est, cardiaca, alexipharmaca, et sanguinem grumosum dissolvit. Externe Gargarismata mundificantia ingreditur.
[note: Symphytum.] XXXV. Symphyti s. Consolidae maioris Radix particulas gerit salino viscidas, mucilaginoso-balsamicas, emollientes, vulnerarias, subadstringentes, unde saporis est mucilaginosi; odoris nullius. Hinc eius vis consistit in substantia mucilaginosa [orig: mucilaginosâ], glutinosa [orig: glutinosâ] et temperata [orig: temperatâ]: emolliens Decoctum eius contra Haemoptysin et Sanguinis concretionem laudatur, interea tamen non nimis diu coquatur, alias [orig: aliâs] Decoctum fit valde viscosum. Externe Mucilago applicata Vulnera consolidat, et Hernias optime curat. In Contusionibus partium, maxime nervarum, vel inepta [orig: ineptâ] Venaesectione accedente tumore, Radix vel in pulvere vel cum Vino calido in forma [orig: formâ] Cataplasmatis applicata, grumosum Sanguinem egregie
page 480, image: s492dissolvit. Emplastra etiam vulneraria ingreditur.
T.
[note: Tamarix.] I. TAmarisci Cortex saporis acris, amari, cum levi adstrictione; in Infusis vel Decoctis catarrhalibus et hypochondriacis, ligno Sassafras non cedit.
[note: Tanacetum.] II. Tanacetum Planta est saporis acris, aromatici, et amari, odoris fragrantis et gravis; adeoque sale pollet volatili oleoso, amaricante, acri, spirituoso, cuius intuitu valet contra Febres, Cephalalgiam, Vertiginem, Passionem hystericam, et Colicam flatulentam. Inprimis vero eius Semen et Flores contra Lumbricos loco Santonici substituta admodum conducunt, unde Aqua eius, et Oleum ibidem usurpantur, ut et contra Affectus uterinos.
[note: Taraxacum] III. Taraxacum amaricante succo, sal fixum, nitroso-sulpureum, acriusculum continente turget, atque hinc diureticum, diaphoreticum, stomachicum, bilis et sanguinis aestum temperans audit; quod in Pleuritide aliisque morbis grumos sanguinis optime dissolvit, externe Visum clarificat, et Tunicam corneam abstergit Oculis instillatus, quin et ad Ulcera putrida post Nicotianam omnibus praefertur. Planta contusa Oculorum vel Capitis morbis afflictis congrue applicatur.
[note: Thee folia.] IV. Thee folia sunt saporis subacris, subamari, aromatici, leviter adstringentis; odoris blandi et grati, foenum recens aemulantis. Horum vis in sale volatili blando aromatico potissimum consistit, acida quaevis dissolvente, et per Urinas educente. Infusio potum praebet leniter aromaticum, qui decoctum Maioranae repraesentare videtur, si deficiat odor. Hic potus digestionem primam robeorat, Somnolentiae et Vertigini resistit, Memoriam confortat, et Massam sanguineam per Urinam purificat,
page 481, image: s493unde Chinenses certam illi tribuunt Calculi et Podagrae curationem. Ego profecto illo opus non esse arbitror, sed Roremmarinum illi substitui posse credo, qui paribus Virtutibus stomachicis et cephalicis pollet.
[note: Thymut.] V. Thymus ob sal volatile oleosum, aromaticum, acre et fragrans cum Serpillo convenit, odoris tamen gratioris.
[note: Tiliae flores.] VI. Tiliae flores sunt saporis acris, subamari, odoris grati, aromatici; habent sal volatile blandum in temperata [orig: temperatâ] mucilagine, et vi antepileptica [orig: antepilepticâ] pollent. In Ligno Viscus reperitur Visco quercino vi dicta [orig: dictâ] non inferior. Sucus ex Radice expressus idem praestat. Folia in lacte cota Tenesmum curant. Carbo Tiliae ex ligno combusto ad resolvendum Sanguinem grumosum adhibetur.
[note: Tormentilla] VII. Tormentilla saporis terrei, adstringentis, odoris nullius, propter particulas terrestres, sale acido-austero impraegnatas, adstrictoria [orig: adstrictoriâ] et siccante virtute praeditas, putredinem verminosam destruit, alexipharmaca est et vulneraria, unde in Alvi Fluxibus, praesertim cum Variolis et Febribus malignis coniunctis certissimum est remedium. Hinc et Extractum ad 03. vel 04. in vino datum Diarrhoeas et Dysenterias epidemicas curat.
[note: Trichomknes.] VIII. Trichomanes odoris terrei, saporis subamaricantis, viscosi, terrei, ratione salis alcalini, crassiusculi, terrestris, sulpurei, est siccans, absorbens, acidum, deobstruens, antatrophon, spleneticum, adeoque cum Ruta muraria convenit.
[note: Trifolium fibrinum.] IX. Trifolium aquaticum sale volatili acri amaricante praeditum, hinc saporis terrei, valde amari, si sicca est planta; stomachica, hepatica, splenetica, ut adeo recte a Simone Pauli commendetur a Vi antiscorbutica [orig: antiscorbuticâ], penetrantioree. ipsa Cochlearia et Nasturtio.
page 482, image: s494
[note: Triticum.] X. Tritici farina sicca cum fructu Erysipelati ad spergitur.
[note: Tussilago.] XI. Tussilago est saporis subacris cum leni lentore, ac in recessu vi adstrictoria; hinc ob sucum salino-alcalinu, viscosum, insigne est expectorans. Fumus tubulis haustus contra Phthisin valet; et Nicotianae fumo praefertur. Externe folia succulenta contusa Ulceribus calidis Mammillarum imponuntur. Decoctum laudatur contra Asthma.
V.
[note: Valeriana.] I. VAlerianae Radix odoris fetentis, aciduli, penetrantis, saporis acris, amaricantis, aromatici, ingrati, vi salis volatilis acidi, oleosi, graveolentis, incidens, aperiens, putredini verminosae resistens, spirituum animalium orgasmum temperans, antispasmodica, ophthalmica et sudorifera est. In roborando Visu singularem vim obtinet, et vix par habet. Vi alias [orig: aliâs] aromatica [orig: aromaticâ] convenit fere cum Angelica et Levistico.
[note: Verbascum.] II. Verbascum est Planta sapoeris lenti et subviscidi, in recessu nonnihil adstringentis; odoris virtutem emollientem arguentis. Ob sucum viscosobalsamicum, alcalino salinum, blandum, est traumaticum, emolliens, anodynum: cuius flores externe in sacculis cum Lacte cocti anodyni sunt in Tenesmo et Doloribus Haemorrhoidum. Certe post Linariam in Haemorrhoidibus primatum obtinet. Contusi flores Soli in vitro clauso expositi Oleum reddunt per deliquium pro singulari anodyno externo in quibuscumque Doloribus arthriticis.
[note: Verbena.] III. Verbena est saporis subamari et adstringentis, unde propter sal acidum volatile, blande sulpureum, est cephalica, splenica, diuretica, lithontriptica, vulneraria. Hinc contusa in formam Cataplasmatis, et fronti circumligata, vel eius sucus
page 483, image: s495inspissatus cum Oleo seminis Hyoscyami temporibus illitus Cephalalgias scorbuticas aliasque, extra Febres, mitigat.
[note: Vermicularis.] IV. Vermicularis saporis viscoso-aquei, subacris, propter sucum salino-nitrosum, acriusculum, diuretica, abstergens, antastmatica et antiscorbutica est. Sucus Plantae cum aceto contusae interne a Tertiana [orig: Tertianâ] liberat, et interdum Vomitus ciet, vel saltem sine vomitu Sudorem. Una cum Camphora [orig: Camphorâ] in Tertianis loco Amuleti usurpatur.
[note: Veronica.] V. Veronica saporis amari, subacris, subadstringentis, ob sal volatile, blande oleosum, amaricans, et alcalinum becchica, cephalica, uterina, et vulneraria est interne et externe, unde contra Ulcera interna, imo et Colicam exhibetur. Diuretica etiam et pectoralis est, ubi expectoratione opus.
[note: Vinca pervinoa.] VI. Vinca pervinca ob sal alcalinum, temperatum, viscosum, et terrestere exsiccans blande et vulneraria est, Veronicae non cedens, sed magis adstringens, unde in Sputo et Mictu cruento prae aliis usurpatur. Externe in Vino cocta Uvulae Tumorem discutit. In forma Cataplasmatis Mammis apposita Lactis proventum inferre, dorso vero Ubera omni Lacte privare dicitur.
[note: Vincetoaicum.] VII. Vincetoxici Radix saporis acris, amari, tantillum nauseosi, odoris fragrantis gravis, et parum molesti; sale gaudens blande volatili, acriusculo, penetrante, aperiente, deobstruente, hinc urinam et sudorem valde movet. Unde in Hydrope, Strumis et Lue Venerea laudatur.
[note: Violaren.] VIII. Violae purpureae folia sapore pollent amaro, ingrato, nonnihil nidoros; praeterea ob muriaticoviscosum, emolliunt; flores vero madidi dant Syrupum folutivum. Alias Lympham optime temperant et expectorationem promovent. Semen oderis
page 484, image: s496nullius, saporis viscosi, acriusculi, ob sal blande oleosum, acre, in desperata Urinae suppressione potentissime Urinam pellit, et simul blande laxat.
[note: Virga aurea] IX. Virga aurea, Planta est saporis terrei, acriusculi, aliquid nitrosi diuretici habens intra se inclusum; hinc propter sal alcalino-sulpureum, amarum, alexipharmaca, lithontriptica, vulneraria, et diuretica quam efficacissima audit.
[note: Vitis vinifera.] X. Vitis et omnia eius producta ex alcali et acido cum Oleo combianta sunt. In Vino et Aceto acidum praedominatur, in Foecibus alcali, in Tartaro uno fere vigore gaudent alcali et acidum. Ceterum acidum hoc ex Sale Aeris universali, omnia semina vegetante, et cum pluvia Sal terrae centrale constituente, originem habet; unde in Vino, Aceto et Tartaro vis residet Metalla penetrandi et eliciendi. [note: Eius lacrimae.] Lacryknae ex amputatis Palmitibus exsudantes, primum sunt Ens Vitis, et multum in recessu habent; gaudent enim diuretica [orig: diureticâ] et singulari vi Massam sanguinis in debita [orig: debitâ] crasi conservandi: in Febribus purpuratis Puerperarum, item Ardentibus et Phlogosibus, multum valent. Externe ratione blandissimi acidi volatilis, oculos abstergunt et aqueum humorem restituunt. Tandem Tartarus, eiusque [note: Folia.] Sal fixum beneficio liquoris volatilisari potest. Folia blando succo acido turgent, unde pediluviis incoquuntur, et plantis pedum applicantur pro conciliando somno, imo et Capiti contra Aestus. Aliquali simul vi adstrictoria [orig: adstrictoriâ] gaudent, unde non tantum contra Diarrhaeas et Dysenterias valent, sed et [note: Uvae.] Appetitum restituunt. Sequuntur Uvae maturae et immaturae; hae austerae sunt, et Syrupum dant adstrictorium: illae vero turgent principiis salinis per fermentationem subactis, unde fit mutua acidi et urinosi temperatura, deo ut accedente Sulpure
page 485, image: s497sapor dulcis evadat; et comestae per renovatam fermentationem Diarrhaeas facile inferant. Adeoque in usu medico magis conveniunt Uvae exsiccatae seu [note: Passule.] Passulae, tam maiores, quam minores, quae Sal et Sulpur connexum et temperatum continent, et proinde nil aliud sunt, quam Mustum concentratum. Cum admodum temperatae sint, nutriunt, pinguefaciunt, et Atrophiam ex acrimonia [orig: acrimoniâ] salsa [orig: salsâ], nec non Phthisin egrie curant, sive in Decocto, sive Electuario. Passulae (cum mustum concentratum sint) contusae, in Aqua calida infusae, addito Saccharo vel faecibus Vini aut Cerevisiae, brevi turgescunt, et fit Vinum instar Hispanici. Cum Succo Pomorum Borsdorfiensium subactae evadunt Vinum hypochondriacum. Passulae etiam laxant, et ratione temperaturae in Asperitate faucium conducunt. Vinacea cum acinis collecta turgent fermentativis principiis copiosis, unde sponte incalescunt (aut saltem iniecta Calce viva [orig: vivâ]) et odorem spirant gravem, atque pro Ischiadico dolore, paralyticis Affectibus, et Tumore Testium chronico egregium Balneum siccum constituunt. [note: Vinum.] Ipse tandem Sucus ex Uvis expressus abit in Vinum cum motu fermentativo, ab acidi et alcali pugna [orig: pugnâ] oriundo, et flatuum eructatione, quando se unire incipiunt. Promovetur fermentatio a Calce viva [orig: vivâ], quae acidum et alcali, occulta prius, fovet; impeditur vero a Marte, quem acidum Vini aggreditur.
[note: Ulmaria.] XI. Ulmaria saporis terrei, viscosi, subamari, odoris nullius fere, propter sal alcalino-sulpureum, terrestre, vulneraria, sanguinem purificans, ac sudorifera est, aliquantum adstrictoria.
[note: Urtica urens.] XII. Urticae urentis radix nullius odoris, saporis terrei, nitrosi, seubamaricantis, vi salis occulti volatilis, alcalini, acriusculi, incidit, diuretica, diaphoretica, deobstruens, atque simul propter
page 486, image: s498admistas terrestriores particulas, adstringens, Haemorrhagias compescens notatur. Eius sucus nonnihil nitrosus est, unde interne in Haemorrhagiis usurpatur ad 06. vel ii. quae et externe in Atrophiis convenit. Semen odoris nullius, saporis exigui, in recessu acriusculi, propter particulas salino-tenues, acriusculas, potenter attenuat, incidit, deobstruit, diureticum ac lithontripticum est; Decoctum in Gangraena [orig: Gangraenâ] valet. Colligitur Urticae semen maturum ante Solis ortum, et dein exsiccatur.
Z.
[note: Zedoraia.] I. ZEdoariae radix saporis acris, aromatici, amaricantis, odoris fragrantis, aut ad Camphoram accedentis; ratione salis volatilis, acris, aromatici, incidens, stomachica, appetitum excitans, Vermes necans, deobstruens, antathropha, aromatica et alexipharmaca est; hinc in ore gestata Medicos ab Aegrorum contagio maligno praeservat. Quin et ad vapores mineralium reprimendos conducit. Praeterea Mucum stomachi egregie incidit. In Colicis et Hystericis Aqua, Vinum et Oleum carminativa sunt egregia. Pulvis eius Dolores post partum et Lochia pellit. In Aqua [orig: Aquâ] cocta Tussi diuturnae ab Aere frigido contractae medetur. Pertinet huc Essentia extracta per Spiritum Vini tartarisatum, in Stomachi et praedictis Affectibus proficua.
[note: Zingiber.] II. Zinziber magis acre est: Radix profecto saporem habet fervidum, amarum, aromaticum, odoremque nonnihil fragrantem; et pollet sale volatili, aromatico-acri, pituitam viscidam Pulmonis ac Mesenterii incidente, obstructiones reserante. Convenit, inprimis conditum, in Veritigine, oculorum Suffusione, et Stomachi Affectibus. Decoctum sudoriferum est. Nonnulli addunt illud decoctis Lignorum contra Asthmata chronica et alios Affectus.
page 487, image: s499
CLASSIS II. De Alterantibus secundariis, videlicet Sucis, Oleis, Lacrimis, Resinis, Gummatibus, etc.
Pleraque haec fundunt primo Liquorem acidum, deinde oleosum, ex Corticibus enim Arborum utplurimum colliguntur, in quibus Spiritus est acidus. Resinae omnes sunt oleosae, Gummata magis aquea, naturae salinae mucilaginosae.
A.
[note: Acetum.] ACETUM est Vinum per fermentationem ita alteratum, ut acidae particulae exaltentur et reliquas figant; quod Spiritum Vini in se reconditum habeat, id patet in destillatione Sacchari Saturni. Imo ipsum Acetum destillatum tertio ignis [note: Destillutum.] gradu ascendit et continet Spiritum blande acidum volatilissimum, qui longe pretiosior est Spiritu Vini et cum Sale ammoniaco acuatus optimum est menstruum in Alchymia. In Peste Aceto nil melius. In omni Aceto sunt Vermiculi celerrimi motus [orig: motûs], hinc Melancholicis et partibus nerveis nocet, in specie sistit Menstrua. Externe fumus eius Oedemata discutit. In Haemorrhagia [orig: Haemorrhagiâ] Narium vel Uteri applicatum blande sanguinem coagulat. Alias et Narcosin corrigit.
[note: Gummi ammoniacum.] II. Ammoniacum Gummi saporis amaricantis, odoris exigui, ferme castorini, coloris exterius subflavi, intus candidi, sub digitis calidis mollescens: propter sal blande volatile, subacidum, viscoso
page 488, image: s500oleosoque crasso succo involutum, emollit, attenuat, pituitam viscidam incidit, resolvit, digerit, expectorationem promovet; obstructiones Viscerum reserat: in Igne dat Phlegma spirituosum acidum, deinde Oleum. Interne mucum quemcumque, etiam viscidissimum in Hypochondriacis, Tussi chronica [orig: chronicâ], et Asthmate desperato resolvit, ad 04. assumptum purgat aliquoties. Spiritus ex Gummi ammoniaco rectificatus dicitur Asthmaticus. Externe Tumores duros quoscumque dissolvit.
[note: G. Animae.] III. Animae Gummi flavescens, oleosum, in granorum formam coactum, si frangamus, citrinum, odoris fragrantissimi, saporisque iucundi, ac super carbones ignitos facile liquescens. Ob particulas salino-oleosas, subacidas, volatiles, tenues, destillatum dat Oleum. Externe in Emplastris ad Contusiones et Luxationes articulorum utile est. Inprimis suffitus in Catarrhis, et Affectibus Capitis conducit.
[note: G. Arabisum.] IV. Arabicum Gummi vitri modo pellucidum, albicans, aut subflavum, minime resinosum, in Aqua [orig: Aquâ] solubile; quod virtute salis viscoso-subacidi inspissat, acrimoniam humorum obtundit, Stranguriae medetur, Tussim et Raucedinem lenit, lympham temperat. Externe solutum Serpigini illinitur.
[note: Asa foetida.] V. Asa foetida magis gummosa est, quam resinosa. Sucus viscidus, maxime foetens, in Aqua [orig: Aquâ], Aceto, aut Vino super Carbones ignitos facile solubilis. Ob sal oleoso-viscosum, volatile, pessime olens in Suffoeatione hysterica [orig: hystericâ] interne et externe convenit; Menses et Venerem promoveet. A Veteribns in Pectoris affectibus usurpata fuit. Essentiam dat anticolicam, et cum Castoreo andoynam.
page 489, image: s501
B.
[note: Balsamum verun. s. Opobalsamum.] I. BAlsamum habetur multiplex, et quidem primo Verum s. Opobalsamum, quod Liquor oleosus, flavus, fragrantissimus, subamarus, acris, ex Arboris in Mecha [orig: Mechâ], Balsami dictae, vulneratis corticibus extillans, ob sal amarum, oleoso-volatile incidens, extergens, deobstruens, consolidans, antasthmaticum, antiphthisicum, anodynum, appetitum suscitans.
[note: Indicum s. Perwvianum.] II. Balsamum Indicum s. Peruvianum, subalbidum, limpidum verum, nonnullis quoque Opobalsami nomine veniens, e Cortice Arboris Americanae, Balsamum itidem vocatae, sauciato exsudans, fragrans, coloris ex albo et nigro rubentis, saporis acriusculi et amaricantis, cuius guttula prunis iniecta suaveolentem suffitum praebet.
[note: Indicum nigrum s. Xylobalsamum] III. Balsamum Indicum vulgare nigrum, seu Peruvianum crassius, aliis Xylobalsamum, ex nigro-purpureum, suaveolens, e segmentis trunci, ramisque antea dictae Arboris in Aqua [orig: Aquâ] decoctis, liquori postmodum supernatans, collectum. Et hoc et antecedens Balsamum ob particulas oleoso-balsamicas, sale volatili blando amaricante, atque occulte acidulo stipatas, valde traumaticum, anodynum, nervos roborans, discutiens, diaphoreticum, pectorale, stomachicum, cardiacum, emmenagogum, deobstruens, vias Urinae expediens, extergens, consolidans. Ut adeo sit concretum andoynum balsamicum, cum nullo Oleo mixtum. Si eo utamur, dissolvatur cum vitello Ovi in Spiritu Iuniperi; vel Pulvis misceatur cum Saccharo; vel sumatur in Ovo leniter cocto. Interne Phthisi, Tussi inveteratae, Catarrhis et Calculo medetur. Externe Vulnera, praesertim partium nervosarum, sine suppuratione curat, mundificat, consolidat. Membris paralyticis, Stomacho et Doloribus Rheumaticis
page 490, image: s502commode illinitur. In genere cum Oleo Succini convenit, et non tam vehemens est.
[note: Tolutanum.] IV. Balsamum Tolutanum, s. de Tolu, Liquor oleosus, valde glutinosus, coloris ex rubro aurei, consistentiae crassae, saporis dulciduli, non ingrati, vel nauseabundi, odoris suaveolentis, ex ARbore Pino pumili analoga [orig: analogâ] in Indiis exsudans, et particulis ac viribus cum Balsamis praecedentibus propemodum conveniens. Praeprimis autem in Ulceribus Renum ac Vesicae, ut et Gonorrhoea [orig: Gonorrhoeâ], cum vehiculo quodam calido praesentaneum est remedium: imo in usu vulnerario externe Peruvianum antecellit.
[note: DeCopuiba [orig: DeCopuibâ].] V. Balsamum de Copaiba [orig: Copaibâ], ex Arboris procerae Copaibae Brasiliensis Cortice ad medullam usque inciso largiter extillans. Atque hic propter particulas spirituosas, sale subacido volatili, oleoque subtili balsamico sociatas, Vulnera recentia sanans, Ulcera externa et interna mundificans atque consolidans; Gonorrhoeam sistens, Urinam et Calculos pellens, Serpentum morsibus medens, Diarrhoeam, Dysenteriam, atque Fluxus Mulierum albos compescens, et sanans, ad guttas aliquot subinde in Iusculo vel Emulsione sumptum. Singulis tamen hisce Balsamis, utcumque salubribus, substitui possunt vel sola Terebinthina, vel Remedia ex Succino, Mastiche, Sulpure, et similibus parata.
[note: Bdellium.] VI. Bdellium, Lacrima illa cuiusdam Arboris Arabicae, cum frangitur splendens, nigricans, saporis amari, odoris iniucundi, inter fricandum pinguis, facile mollescens. Lacrima haec propter sal quoddam occultum acidum, terrestribus et oleosis particulis involutum, incidit, discutit, sudorem pellit, Venenis resistit, Calculos Renum atterit, Urinam ciet, Menses immodice fluentes sedat, Fluoremque album compescit. Externe durities et
page 491, image: s503nodos Nervorum resolvit atque discutit in Emplastris.
[note: Benzoe.] VII. Benzoe sive Asa dulcis, est sucus resinosogummosus, flavus, vel citrini coloris, suaveolens, fractu, liquatuque facilis, pellucidus, globulis candidis refertus; qui ob sal acidum, oleoso-spirituosum, incidit, attenuat, resolvit, deterget, Tussi et Asthmati medetur, adeoque Pulmonibus interne commendata, Externe vero cosmetica est, praeprimis Tinctura cum Spiritu Vini, quae faciem et manus nitidas, et a maculis liberas reddit. Oleum destillatum haberi nequit. Macerata in Aqua Rosarum et Violar. more solito Crystallos dat.
C.
[note: Camphora.] I. CAmphora s. Caphura, Lacrima Arboris cuiusdam Iaponensis vel Chinensis, in panes orbiculares, ingentes, fusiles, ignis, vel Solis aestu coacta, atque purgata, crystalli instar pellucida, candida tota, minime maculata, factitii instar Nitri, pulsa quoque tinnitum edens argutum, sub dentibus lentescens, substantiae pinguis, digitis friabilis, valde odoratae, facile flammam concipientis, quam etiam mediis in aquis inextinctam servat. Taliter autem sese habens Camphora genuina est, atque super dissectum Panem, recens e Clibano extractum et adhuc calentem liquescit, cum adulterata super eundem potius exsiccetur. Camphora propter substantiam totam blando-salinam, oleosam, maxime volatilem et spirituosam Lini aut Psylli seminibus sepeliri, ac in marmoreis vel alabastrinis vasis asservari debet. Interim humorum acrimoniam lenit, putredini ac Venenis resistit, sudores movet. Dolores a quacumque fere causa [orig: causâ] ortos mitigat, ac Inflammationes externas, internasque discutit. In Peste et malignis Febribus par alexipharmacum non
page 492, image: s504habetur, praeprimis si Delirium adsit; nam utut volatilissima sit, narcoticam tamen vim obtinet, adeoque in Mania et Delirio melancholico, praemisso Vomitu, raro fallit; vim etiam habet diureticam; hinc in potu ordinario exstincta in Gonorrhaea, Furore uterino, imo et Hystericis passionibus, cum distinctione prodest. Spiritus Vini camphoratus egregium est anodynum ad dolores sopiendos, et ad Gangraenam utile. Externe Camphora Linguae admota Pustulas excitat; in nodulo praecordiis appensa, febrifuga dicitur. Pro Oleo Camphorae habendo optime assumitur Oleum Amygdalarum: radicaliter autem non potest solvi, sed in Aquam denuo prodit. Sic nec in Spiritu Vini solvitur, etsi sit rectificatissimus, in Acidis vero facilius. Oleum cum Bolo destillatum in Aqua infusum Camphora est. Si digeratur Camphora cum Oleo destillato Rorismarini, et destilletur, prodibit Oleum pariter bonum. Sed Auctoris modus tertius plus habet in recessu, praeprimis in Peste.
[note: Caranna.] II. Caranna est resina duriuscula, tenax, TAcamahaca [orig: TAcamahacâ] nobilior, et nonnihil odoratior, splendidior, nigrior, densior et liquescere facilior, ex Arbore quadam resinifera [orig: resiniferâ] novae Hispaniae Americanae vulnerata [orig: vulneratâ] extillans. Vi anodyna [orig: anodynâ] dolores frequenter sopit externe in Dolore Stomachi, Cardialgia, et Anxietate praecordiorum in Febribus. Stomaeho commode applicatur in forma Emplastri cum Balsamo Peruviano. Una cum Oleo Nucis mosch. vomitum externe compescit, et Dolores artuum, praesertim a frigore post sudorem ortos, sedat. Quin et contra Podagram et Contusiones applicatur. In Odontalgia [orig: Odontalgiâ] autem Mastichi cedit. Si cum Vino misceatur, et in Arena destilletur, reddit Oleum primo album, post luteum, denique rubicundum, quod quoscumque dolores in Affectibus Coxendicis, podagricis, uterinis, etc. optime tollit. Haec de
page 493, image: s505Tacamahaca etiam intelligenda veniunt.
[note: Colophonium.] III. Colophonium est substantia resioso-oleosa, erida, et indurata, coloris splendidi subflavescentis, odorata, friabilis, accensa Thuris odoratu fumum aemulans, e Laricis, Abietis, vel Terebinthi Resinis, coctione, dum purificantur, inspissatis, et frigore induratis residua relicta. Quae ob sal resinosooleosum, acidulum, ac spirituosum emollit, glutinat, et consilidat. In Unguentis et Emplastris.
E.
[note: Cum.Eleni] I. ELemi Resina balsamica est, pellucida, albicans, flavis particulis intermixta, in massam coacta, suavem odorem accensa spirans, atque ex Arbore resinifera [orig: resiniferâ] Aethyopiae sauciata [orig: sauciatâ] extillans, in oleaginosis solubilis. Ob spiritum salino acidum oleosum, in Paralysi, Contractura [orig: Contracturâ], Affectibus nephriticis, Vulneribus capitis et nervorum succurrens. Sic cum Terebinthina [orig: Terebinthinâ] Cranii et Articulorum Vulnera optime consolidat. Oleum fundit odoriferum et penetrans, in Affectibus paralyticis, et Tremoribus partium laudatum. Interne Elemi nullum usum habet.
F.
[note: Fuligo.] I. FUligo, praeprimis camini splendens, nil aliud est quam Resina ex Lignis exhalans et condensata, i. e. eorum Spiritus et Oleum in forma sicca; adeoque Fuligo destillata dat primo Spiritum, succedit Oleum flavum et rubicundum; et ex Capite mortuo habetur Sal fixum, quod ab igne tantum provenit. Ipsa enim mero gaudet Sale volatili ratione cuius cum aceto sumpta sudorem movet; in Pleuritide ad 04. sanguinem grumosum dissolvit; Passionem hystericam fugat, et Partum difficilem iuvat. Ante Paroxysmum febrilem propinata, vel pulsibus cum Theriaca [orig: Theriacâ] applicata conducit: Plantis pedum vel volis manuum cum Albumine ovorum
page 494, image: s506admota, Ardorem Febrium mitigat. Spiritus eius vectificatus in Syncope et Epilepsia potens est sudoriferum. Cum alcali destillata dat Salvolatile. Oleum eius in Suffocatione hysterica et Partu difficili interne admodum convenit: externe vero illinitur locis Podagra [orig: Podagrâ] affectis. In Ulceribus malignis Sal fixum in Oleum resolutum mira praestat. Oleum destillatum illi per congelationem Glauberi merito praefertur. Denique ex Fuligine et Succino elicitur Oleum, Camphorae odorem repraesentans, et multum in recessu habens. Beneficio quoque Fuliginis, speciatim Salis eius volatilis Auri solutio habetur. Differt autem Fuligo ratione lignorum, quod notandum.
G.
[note: Galbanum.] I. GAlbanum Gummi est Ferulae Syriacae, Metopium nominatae, intense flavum vel subalbum, facile inflammabile, pingue, cartilaginosum, non lignosum, gravis et ingrati odoris, quaedam in se semina retinens. Vi spiritus acidi resinosi emollit, resolvit, discutit, Menses atque Fetum pellit, Clavos pedum dissipati in Aceto aut Vino est solubile; atque in Affectibus hystericis, colicis, spasmodicis et Paresi partium scorbutica [orig: scorbuticâ], externe admodum convenit, vel in forma Emplastri, vel Olei still. rectif. vel illius Compositi ab Auctore descripti.
L.
[note: Lacca.] I. LACCA Gummi est perspicuum, quod in ore masticatum salivam rubore inficit, accensum haud iniucundum odorem spirat, et propter Spiritum salino-acidum sulpureum, deterget, Urinam ciet, mundificat, blande adstringit. Eius Tinctura addito Alumine et Myrrha [orig: Myrrhâ] putredini seu Gangraenae Gingivarum et Dentium vacillationi egregie succurrit.
page 495, image: s507
[note: Ladanum.] II. Ladanum concretum est singulare, nec in Oleo nec Aqua [orig: Aquâ] solubile: videlicet Gummi s. Liquor e Cisti foliis exsudans, friabilis, coloris cinerei, in Pilularum formam vel solis digitis reducibilis, accensus gratum odorem spirans, alias [orig: aliâs] earundem pene cum Galbano virium. Gummi in suffitibus maxime desideratum, et adhiberi solitum tamquam utile ad Catarrhos, quippe vi anodyna [orig: anodynâ] praeditum.
M.
[note: Mastiche.] I. MAstiche, Gummi resinosum, ex albo citrinum, granulatum, pellucidum, haud insuaviter odoratum, si prunis fuerit iniectum, e Lentisci ARboris cortice exsudans, friabile, stridens. Sed et Cedrorum annosarum cortex tale quoque Gummi exhibere notatur. Propter sal autem volatile, acidum, oleosoque resinosas particulas, vim habet emolliendi, Ventriculi tonum roborandi, acrimonitam humorum obtundendi, Catarrhos dissipandi. Sub destillatione fundit Phlegma spirituosum acidum, Oleum flavum et deinde rubicundum. In Stomachi Affectibus admodum commendatur, adstringit enim et roborat Ventriculum, et in Cerebri morbis a Stomacho ortis egregia est. In Diarrhaea Decoctum eius in Aqua pluviali frequenter usurpetur, vel affundatur subito Aqua aliqua vasi eius fumo repleto, et sic potum dat valde Stomachicum. In substantia ad gr. vi. vel x. Appetitum conciliat. Oleum eius interne Stomachum insigniter roborat, externe in spiritu vel oleo Stomacho applicatur in Doloribus. In Diarrhaeis etiam et Nausea [orig: Nauseâ] usum externum habet Spiritus Vini cum Mastiche et Galanga [orig: Galangâ] destillatus. Mastix ipsa masticata Salivationem eleganter movet.
[note: Myrrha.] II. Myrrha Gummi resinosum est, leve, friabile, obscure rubescens, undiquaqueconcolor, amarum,
page 496, image: s508acre, leviter odoratum, consistens in glebis, fractumque venas candidas, Unguium forma [orig: formâ] ostendens, ex Arboris cuiusdam Arabicae vulnerato cortice exsudans, atque in globulos concretum; quod propter sal volatile occultum et oleum balsamicum, amarum, vim obtinuit emollienmdi, attenuandi, aperiendi, maturandi, discutiendi, putredinem aroendi, menses movendi, hystericis Passionibus resistendi, sudores movendi, Hepar et Stomachum confortandi, atque Vermes necandi. Videlicet est Balsamum naturale, nam Spiritus Vinimyrrhatus corpora a putredine diutissime praeservat. In pellendis Mensibus, Lochiis et Fetu primarium est ingrediens. In Peste, Febribusque malignis, cum excretione cutanea [orig: cutaneâ] coniunctis, Tertiana [orig: Tertianâ], Quartana [orig: Quartanâ], Variolis tam pro expulsione quam suppuratione, conducit. Tussim et Febres catarrhales epidemicas egregie temperat. Lumbricis interne et externe adversatur. Externe Ulcera verminosa Gangraenam minantia curat. In Scorbuto Oris, et Gingivarum putredine convenit cum Lacca. Mirum est Concretum, quod neque Oleo, neque Aqua [orig: Aquâ] solvitur. Sed Spiritus Salis, vel Spiritus Vini tarturisatus, vel sola Aqua cum Sale TArtari acuata, vel Spiritus Salis ammoniaci, Myrrham solvunt. Oleum eius haberi nequit. Auctoris Liquor per deliquium egregium est Cosmeticum contra Maculas, in specie solares, Rugas faciei et Cicatrices delendas. Alias FAcies vapore Vini super ferro candefacto, et deinde Myrrhae fumo irrigata, continuando per septimanam, Rugas dimittit et Iuventutem mentitur.
O.
[note: Opium.] I. OPIUM est sucus ex capitibus Papaveris albi maturescentibus leviter incisis exstillans ac inspissatus. Meconium vero ex Planta [orig: Plantâ] expressus,
page 497, image: s509ponderosus, densus, inflammabilis et ardens, graveolens, amarus, acris, solutu facilis, niger, splendore quodam nitens, et Liquorem, in quo solvitur, nigricante magis quam croceo colore tingens, quemadmodum id facit adulteratum Opium. Interim concretum istud propter particulas salinovolatiles, alcalinas, oleo vel sulpure fetente copioso stipatas, vim habet narcoticam, hypnotitam ac simul anodynam, Spiritus nimirum impetuose commotos, ad placidiorem influxum congendi, sudorem movendi. Nimirum vis Opii narcotica fundata est in Oleo seu Sulpure cum Sale vol. combinato, unde Spiritus coercet, humores compescit, dolores sistit, et somnum inducit. In Deliriis febrilibus sine dubio convenit: in Delirio autem melancholico somnia turbulenta infert, si non legitimo tempore et modo propinetur. In Epilepsia, Doloribus Abdominis convulsivis et hystericis Praecavendis Laudanum hystericum paratur. Febres benignas in incremento sistit: in Malignis cum praecordiorum anxietate Alexipharmacis optime miscetur. Diarrhaeam, Hypercatharsin, et omnes fluxus sistit, excepto Sudore, quem promovet. In Dysenteria, tempore rite distincto, convenit. In debilioribus, inprimis Hypochondriacis, Scorbuticis, et Colicis, purgantibus dosi auctis iungitur. In Mensium fluxu, si Anxietates praecordiorum adsint, usurpatur, sed caute. In Sputo viscido non convenit. Sed in Tussi sicca [orig: siccâ] lympham corrigit, et acidum obtundit. Angli ex Opio cum Ambra Electuarium pro Venere fovenda [orig: fovendâ] parant. Ceterum radicem Morborum non attingit, nisi legitimo tempore, modo, et in debita praeparatione usurpetur. Tempus quod attinet, in Morbis acutis in Incremento datur, non vero in Statu. In Chronicis ad praecavendos paroxysmos graviores:
page 498, image: s510alias [orig: aliâs] non nisi caute. Modus consistit in eo, ut numquam solum, sed appropriatis mistum, nec una sed partitis vicibus detur, et quamprimum somnus sentitur, abstineamus. Praeparatio tandem eo respiciat, ut vis narcotica adimatur, retenta saltem andoyna [orig: andoynâ]. Extractiones cum Spiritu Vini, vel Rore maiali nil valent. TRactatur itaque 1. per acida quae Sal volatile figunt, unde Acetum, Sucus Citri, phlegma Vitrioli, aut Spiritus Vini cum Spiritu Sulpuris acuatus elegantem Tincturam extrahunt. Omnibus interim praeparationibus praeferenda est Tostio super ignem. 2. Corrigitur per Alcalia, inprimis per Sal Tartari, cum quo in Spiritu Vini elegantem dat Essentiam; vel solvitur in Lixivio Tartari. Ceterum ut exactius corrigatur. 3. Fermentatio cum Sucis Vegetabilium instituitur, quibus convenienter additur Sal Tartari, quod quidem impedit fermentationem; interim si Saccharum addatur, haec restaurari potest. Infantibus etiam caute exhibetur Opium. Gravidas interdum abortire facit. In quibusdam Mulieribus Passionem hystericam curat, in aliis excitat.
P.
[note: Pissasphaltos] I. PIssasphaltos est species Bituminis, aut nativum, quod Epiri ad Apolloniam gignitur; aut factitium, mixtum videlicet Pici Bitumen, quod pro Mumia [orig: Mumiâ] venditant. Utuntur aliqui hoc Bitumine loco Asphalti, atque in loco profundiore discutit.
[note: Pix.] II. Pix. resinosus ille sucus, ex accensis Taedis, sive resinosis Arboribus, iam annosis, colliquatus, et nonnihil liquidus, qui si reiterata [orig: reiteratâ] coctione dephlegmatur, crassescit magis ac magis, et Pix sicca, Palimpissa, vel Pix navalis vocatur. Hic ergo Sucus ob sal quoddam volatile, resinosis plurimis
page 499, image: s511particulis involutum, emollit, digerit, per accidens lic dolores lenit, et valide discutit; Podagrae conducit partem nerveam roborando. Oleum picis melius fit per alembicum.
R.
[note: Terebinthina.] I. TErebinthi Resina s. Terebinthina Cypria, referens Oleum inspissatum sive Balsamum, colore ex albo flavescens, saporis acris, lenta, cuti tenaciter adhaerens, clara, pellucida, facile inflammabilis, nonnihil odorata, e sauciata [orig: sauciatâ] Terebinthi Arbore in Insulis Maris Aegei, Chios, Cypri, nec non in Syria [orig: Syriâ], Lybia [orig: Lybiâ], Iudaea [orig: Iudaeâ], et Arabia [orig: Arabiâ] proveniens. Ob sal volatile acidum, atque Oleum subtile, penetrans, utut destillata primo suggerat Phlegma acidulum, facultate pollet abstergendi, emolliendi, maturandi, demulcendi, leniter purgandi, consolidandi etc. Terebinthina vulgaris est Resina e Larice Arbore profluens, earundem cum priori, sed nonnihil debiliorum virium. Terebinthinae autem virtus praecipue in Oleo consistit, quod male destillatur per vesicam cum aqua [orig: aquâ], quia resolvit Sal volatile alcalinum. Optime contra subigitur cum Cineribus, seu alio alcali fixo, et destillatur per Retortam; sic enim alcali retinet crassius, et Oleum prodit penetrantissimum. Interne Renibus, Vesicae, et Vasis spermaticis dicata est. Renes purgat, Calculum praecavet, Urinam odore violaceo imbuit, Ulcera Renum atque Vesicae sanat, et Mictum cruentum temperat, in Gonorrhaea partes nerveas abstergit, Pectori et Pulmonibus laesis succurrit. Optime autem interne assumitur, si in Balsamum sulpureum redigatur. Externe balsamicum est decantatum. Cum Melle mista Vuluera sufficienter curat, Ulcera mundificat, maturat et suppurat. Spiritus Terebinthinae interne nephriticus est, externe inunctus
page 500, image: s512contra frigus Mammarum, aliarumque partium valet.
S.
[note: Saccharum.] I. SAccharum, Sucus ille Arundinis sacchariferae, per elixationem extractus, atque inspissatione crystallisatus nil aliud est, quam Vinum concentratum; unde solutum in aqua fermentando abit in Vinum instar Hispanici propter facilem fermentationem. Saccharum vi particularum dulcium Raucedinem faucium mitigat, excreationem promovet, gratum saporem cibis et remediis conciliat, sed propter spiritum in recessu acidum acrem, et oleosoviscosas, lentas particulas, inspissat, ac tenacitatem humoribus nostri corporis inducit. Saccharum interim haberi solet partim purum refinatum, partim purum non refinatum, utrumque in Conos fusum. Sed et porro habetur Saccharum candi s. candium, partim rubrum, e Thomasio s. Thomasaeo Insulae S. Thomae rubro Saccharo, partim album, e Canariensi, per coctionem atque inspissationem in Crystallos coactum. Tandem habetur Saccharum penidium, rosatum ac violatum. Hypochondriacis, Scorbuticis et Hystericis; nec non Pulmoni et Pectori inimicum est. Oleum eius cum Spiritu Vini paratum Asperitates Faucium lenit spiritus Vini etiam rectificatissimus Saccharum non solvit, quod mirum. Externe cum Spiritu Vini dilutum egregium est vulnerarium; inprimis in Ulceribus putridis. Spiritus eius acidus melius paratur, si Saccharum liquefiat, et cum Lateribus misceatur. Oleum eius per deliquium cum Albumine ovorum Oculorum Affectibus dicatum est.
[note: Sagapenum.] II. Sagapenum, Gummi Arboris Sagapeni ferulacei, pellucidum, foris colore fulvo, vel ruffo, intus albido, odoris gravis, Porrum amulantis, saporis acris; ob particulas viscoso-ramosas in recessu
page 501, image: s513volatiles, salino-subacidas, pituitam viscidam incidit, attenuat, expurgat, emollit discutit, prae ceteris Menstrua et Lochia promovet. Externe Emplastra attractiva ingreditur. Falia Gummata in aceto soluta cuti imposita Pustulas et Pruritum excitant et humores stagnare faciunt.
[note: Sanguis Draconis.] III. Sanguis Draconis proprie est substantia resinoso-gummea, rubra, e parvis veluti grumis modo in Panes s. Offas cocta, modo folliculis foliaceis inclusa, collecta e Trunco Arboris Mexicanae, Draco dictae, saporis adstringentis et viscosi, et hinc in omnis generis fluxibus usurpatur, interne et externe, cum Caprae vel Hirci sanguine adulteratur, unde nemo eodem nisi caute utatur.
[note: Sarcocoll.] IV. Sarcocolla s. Sucus gummosus, granulorum forma [orig: formâ] ex Arbore Persidis quadam spinosa [orig: spinosâ] ac nodosa [orig: nodosâ] profluens, coloris flavescentis, et ad pallorem vergentis, saporis amariusculi, substantiae porosae, aquosoviscosae ac spumosae, facilis in aqua [orig: aquâ] solutionis, conglutinat interne et externe.
[note: Succolata.] V. Succolata est Massa quaedam dulcis subacris, iucunda, e Nucleis Cacao, Fructu Vainigliae, Aromatibus quibusdam, et Saccharo composita, castanei coloris; quae pro diversitate compositionis magis vel miscus iucunda, et efficax evadit, per Retortam dat primo phlegma, quod sapit Iusculum carnis; postea succedit Spiritus adeoque Phthisicis, Hecticis, Atrophiae et Scabiei egregie convenit. Anglis in Tussi et Catarrhis in usu est. Praeterea quoque Sperma augmentat. Quin et in Scorbuto cum lacte sumpta acidum salsum temperat. Ceterum nil impedit, quo minus nos similem mixturam ex Amygdalis facere possimus.
[note: Styrax.] VI. Styrax calamita est concretum resinosum, pingue, molleculum, e flavo rufescens, in grumos
page 502, image: s514vel micas variae magnitudinis collectum, e Trunco Arboris Styracis, foliis Mali cotonei, in Insulis Massiliensibus, et locis calidioribus, saporis subacris, lenti, aromatici, odoris suavis. Habetur etiam Styrax liquida, quae sponte fluit, estque concretum resinosum, liquidum, Terebinthina [orig: Terebinthinâ] crassius, spissius, coloris e flavo-ferruginei, collectum e corticibus Arboris Styracis, folio Mali cotonei, saporis acris, aromatici, oleosi, odoris fragrantis, quod quibusdam pro roborando Stomacho in Emplastri forma [orig: formâ] arcanum est.
T.
[note: Tacamahaca.] I. TAcamahaca est substantia resinosa, arida et retorrida, e cinereo - et ruffo nigricans, ex Arbore Mexicana [orig: Mexicanâ], Tacamahaca [orig: Tacamahacâ] proveniens, saporis aromatici resinosi, odoris fragrantissimi. Remedium est nervinum, stomachicum, cephalicum, quod et cum Carama convenit.
[note: Tartarus.] II. Tartarus usurpatur vel generaliter pro omni acido vinoso, quod variat pro Vinorum varietate. Quo magis enim matura Vina, eo Tartarus hic magis volatilis est. Sic Vinum Hispanicum minorem, Rheni maiorem, Gallicum quoque parcam Tartari quantitatem suggerit. Vel specialiter Tartarus vopcatur, qui per fermentationem in fundum detruditur, et nil aliud est, quam Sal essentiale Vini. Quoad usum, abstergit et laxat. Tartarus martialis, ex Tartaro cum Limatura [orig: Limaturâ] Martis cocto, in Quartanis et Scorbuticis convenit. Spiritus, Oleum, Sal fixum et vol. nec non Tincturae ex Collegio Chymico patent.
[note: Tus.] III. Tus s. Olibanum, est substantia resinosa, e flavo pallescens, splendescens, in guttas Mastichi similes, sed maiores, concreta ac indurata, collecta ex Arbore spinosa [orig: spinosâ] Arabica [orig: Arabicâ] thurifera [orig: thuriferâ], saporis
page 503, image: s515amaricantis, resinosi, odoris fragrantis. Adeoque REsina est temperata, humores acres corrigens. Pomum excavatum et Ture repletum, in Pleuritide speciatim usurpatur. Alias ad Diarrhoeas et muliebria Profluvia laudatur. Externe Epilepticum est primarium.
[note: Tragacantha.] IV. Tragacantha est substantia gummea, lucida, alba, tenax, levis, gracilis, collecta e radice TRagacanthae, quae in Agris Massiliensibus copiose alitur, saporis subdulcis et mucilaginosi. Ingreditur omnis generis Trochiscos, atque Rotulas in Tussisicca et Raucedine lambendas.
V.
[note: Vainiglia.] I. VAiniglia est planta convolvulacea, scandens, cuius fructus sunt instar Vaginae, substantia [orig: substantiâ] subdulci, subacri, aromatica [orig: aromaticâ] praeditae, in qua gra???a minutissima, odoris, dum recens, gratissimi haerent. Salem in substantia [orig: substantiâ] sua [orig: suâ] mucilagiosa [orig: mucilagiosâ] Tovet blandum, aromaticum, confortantem, virtute granis Kermes respondentem, Menses et Urinas pellentem, memoriam roborantem, Spiritas augentem; hinc ingreditur Succolatam Indorum.
[note: Vinum.] II. Vinum sub fermentatione partes suas oleosas volatilisat, et flatus naturae sulpureae emittit. In Vino praedominatur acidum, in quipartes spirituosae sunt per fermentationem et volatilisationem Sulpuris concretae. Spiritus autem Vini est compositus ex Spiritu sulpureo et acido, hinc cum Spiritu et Sale volatili Urinae in offam coagulari potest.
CLAS. III. De Purgantibus primariis.
[note: Vis purgantium in quo consistat.] PUrgantium vis consistit in parte resinosa admodum acri, qua Stomachum et Intestina
page 504, image: s516irritare ac M. S. in fermentativum motum ciere solent. Pro varietate huius acredinis dividuntur in mitiora et fortiora. Praeter vim purgantem adhuc specificas qualitates obtinent, quarum intuitu eorum delectus haberi debet, prout Morbis appropriantur. Quia aliquid venenositatis habent, et de viribus corporis depraedantur, ideo corrigenda sunt, non per Aromata, quae nil corrigunt, sed vel per Salia fixa oleosum corrigentia, aut Acida, quae alcalia et vim purgantem enervant, vel per fermentationem cum sucis v. g. Pomorum Citri, etc. quae texturam variat. Notandum hic, Antimonium diaphoreticum purgantibus additum eorum vim augere.
A.
[note: Agaricus.] I AGaricus quas eliminat sordes in formam mucilaginis transmutat. Saporis est primo subdulcis, mox amari et nauseosi, in recessu leniter adstringentis. Acrimoniam purgantem in levi sua [orig: suâ] terra [orig: terrâ] farinacea habet; immersione acida [orig: acidâ] in terram abit cretaceam et adstringentem. Nocet stomacho et Tormina excitat, adeoque optime corrigitur per Oxymella, seu blanda acida, quae partim corrigunt et mucilaginosa resolvunt, partim abstergunt, quo facilius ab Agarico quis purgetur. Non usurpatur in substantia. Vis eius consistit in Resina [orig: Resinâ], unde optime fit Extractum ex Agarico troch. cum Sp. Vini. Dos. 02. ad 03. Pilulae ab Auctore descriptae in dosi tanta non usurpantur.
[note: Asarum.] II. Asarum odoris est nullius, saporis acris, tantillum nauseabundi, Linguam penetrantis, quod ratione sui salis acris, nonnihil acido-vitriolicocorrosovi, exsistit vomitorium et purgans per inferiora, imo simul diureticum et menses stimulans. Radix et Folia minutissime pulverisata, a 03. ad 04. vomitum et urinam movent; grossa autem, per
page 505, image: s517inferiora purgant, quia Stomachi plicas ingredi nequeunt, et Quartanum curant. In Aqua [orig: Aquâ] si coxeris et propinaveris, non laxant sed urinam movent, menses stimulant, et in Febribus intermittentibus, Morbisque chronicis pro resolutionis scopo conveniunt; sed in Oxymelite et Aceto vim laxativam retinent. Radix in substantia [orig: substantiâ] datur a 03. ad 04. Extractum a ???. ad 03. Folia recentia Vomitiva sunt; blande quidem, si No. 12. scindantur more Tabaci, et stent infusa per noctem in 06v. Aquae Cardui ben. ac postmodum Aqua hauriatur. Violentius autem, si cum pistillo ligneo in mortario marmoreo conterantur, affusa [orig: affusâ] Oxymelitis simpl. 06. terendo, donec Folia in sucum liquidum sint redacta. Validissime vero, si 04ii. Succi ex foliis recentibus expressi propinentur cum Oxymelitis 05. et Aquae Cardui ben. 06. quod ipsi Antimonio. substitui potest. Folia in Oxymelite cocta Pectori succurrunt.
B.
[note: Bryonia.] I. BRYONIA saporis subacris, viscidiusculi, odoris nullius notabilis, ob sal acre, acidiusculum et corrosivum incidit, aperit, purgat Hydropicorum serum, simulque grumos sanguinis dissolvit, et acidum temperat. Usurpatur ad aliquot drachmas in infuso vel succo, non in substantia [orig: substantiâ]. Vermes singulariter expellit, et in Hydropis, Mensium et Podagrae Affectibus prorsus singularis est. Si Radix excavetur et proprio operculo tegatur, liquor illie colligitur, qui locis podagricis illitus, et in grumis sang. dissolvendis, egregrie confert. Unde in Gangraena [orig: Gangraenâ] et aliis Tumoribus radix recens contusa in forma [orig: formâ] Cataplasmatis conducit; sed et regioni Renum ad Aquas collectas resolvendas applicatur.
page 506, image: s518
C.
[note: Carthamus] I. CArthami seu Cnici Semen oblongum, angulosum, laeve, album, includens sub cortice duriusculo pulpam albieantem, saporis dulcis, postea acris et nauseosi. Ob sal acre sordes in sorma phlegmatis abducit; mucilaginosum est, adeoque corrigitur per Aromata acria. Exhibetur in forma Emulsionis cum Aqua [orig: Aquâ] aromatica [orig: aromaticâ]: male autem additur Decoctis vel Infusis. A modernis Flores in Mensium affectibus et Ictero usurpantur.
[note: Cassia.] II. Cassia dulcis et aromatica austerae praefertur. Pulpa eius saporis dulcis, subacris et nauseosi, ob sucum viscosum, dulcem, suavem, sed sale tenui acriusculo, occulte acido stipatum, et hinc facile acescentem, leniter alvum subducit, humores acres temperat, sordes flavescentes eicit; vis in fermentatione consistit, unde Hypochondriacis, Hystericis, et Gravidis, imo et in Febribus minus convenit. Contra Stranguriam laudatur. Sed nisi recentissima sit, acescit et Affectum auget. Eadem Pleuriticis convenit et Arthriticis, externe enim contusa, vel cum Herba [orig: Herbâ] Solani decocta et podagricis locis applicata laudatur. In Veterum praescriptionibus, pro scopo ciendi Menstrua, notavimus Cassiam Fistulam, sed tum Cortices Cassiae potius intelliguntur.
[note: Cataputia.] III. Cataputiae sucus inspissatus serum purgat. Grana sunt saporis acris, ingrati, nauseosi, eorum decem vel duodecim decorticata et trita, cum ovo sorbili summuntur. Si vero blandius operari debent, masticentur et deglutiantur.
[note: Colocynthis.] IV. Colocynthis saporis est acris, amarissimi, nauseosi, sale acri corrosivo, vehementer, per superiora et inferiora purgante praedita, resolvit sucos cum acido concretos, in Lue venerea [orig: venereâ], Epilepsia [orig: Epilepsiâ], Affectibus
page 507, image: s519menstrualibus, et in specie atrocioribus Abdominis Torminibus. Egregium est alterans aeque ac purgans. Optime corrigitur cum Sale Tartari in Aceto, sic enim fit Tinctura aurea amaricans, inspissanda in Extractum. Externe Clysteribus additur et Lotionibus capitis in Tinea. Oleum umbilico illitum Vermes abigit. Spiritus vitae aureus melius cum Spiritu vini tartarisato perficitur.
E.
[note: Elleborus nigri.] I. Ellebori nigri Radix et Folia saporis terrei, nauseabundi, acriusculi, odoris terrei, sal gerunt resinosum blande, subacidum, voilatilissimum, et acerrimum. Calcinata parum dant: Salis fixi. Vis ergo purgatrix consistit in Sale volatili acri, quod insimul corrigit acidum p. n. unde capiti in Mania, Epilepsia, Vertigine, etc. dicatur. Si per acida corrigatur, ab illis nimis castratur. Melius fit per Alcalia, sc. ut sero Lactis, vel Aquae, Sale Tartari impraegnatae, infundatur. Extractum optime paratur cum Aqua [orig: Aquâ] simpl. Alias in Morbis chronicis et bypochondriacis Decocta et Infusa ingreditur. Externe Sternutatorium est, et Coryzam curat.
[note: Elleborus albus.] II. Elleborus albus saporisacris, nonnihil viscidi, odoris nullius, ob sal acre, corrosivum, volatile, errhina [orig: errhinâ], potenter sternutatoria [orig: sternutatoriâ] et vomitoria [orig: vomitoriâ] qualitate pollet, externo magis quam interno usu commendatus, nonnisi in Maniosis et Furiosis exhibetur. Radix nempe ad 03. vel 04. coquitur in Vino, donec mollescat, deinde novum Vinum affunditur, quod propinatur cum vel sine expressione, prout fortius vel mitius desideratur. Si tamen rite corrigatur, exsiccando ter in succo Rosarum, vel cum Sale Tartari, usurpari potest a 04. ad 04ii. Quod si gravia eundem Symptomata sequantur, mature Theriaca propinetur.
page 508, image: s520
[note: Esula.] III. Esularum vis consistit in acrimonia [orig: acrimoniâ] caustica [orig: causticâ], et Sale vol. Cortex earum numquam tuto adhibetur, nisi vis caustica corrigatur per acida, v. g. Sucum Cydon. Citr. etc. Optime praeparatur, si Radix per 24. horas in aceto macerata exprimatur, et hinc Aquae Menth. cum Sale Tartari immersa inspissetur ad Mellis consistentiam. Exhibetur etiam in Infuso, quando Radix per acida correcta Vino infunditur, ad 04i, vel 04ii. Conserva a floribus violentum est Remedium.
F.
FRangula Vino infusa a 04ii. ad vi. serum, nunc per alvum, nunc per vomitum educit. In substantia [orig: substantiâ] nimis violenta est.
G.
GRatiola est planta saporis acris, amari, nauseosi, sale acri emetico et cathartico praedita, hinc correctione multa [orig: multâ] non indiget. Infunditur in Vino a 04ii. ad 05. pro Hydropicis, et propinatur.
H.
HErmodactylus est radix Colchici siccati alba, rotunda, tuberosa, avellanae magnitudine, compressa, saporis, dum recens, acerrimi, dum annosa, subdulcis, farinacei, parum viscosi, vellenti, odoris nullius; sal volatile acre, purgans vehementer, in substantia [orig: substantiâ] sua [orig: suâ] farinacea [orig: farinaceâ] mollecula [orig: molleculâ] fovet. Utplurimum apud nos radix effeta est, Tormina excitans. Unde rarissime in usum adhibetur in Mania [orig: Maniâ].
I.
[note: Ialappae.] I. IAlappae radix saporis acuti, amariusculi, nauseosi, odoris nullius, est resinosa, sordes flavescentes abducens, contra Lumbricos appropriata. In pulvere datur ad 02. sed cum stimulo salino, Nitro nempe vel Tartaro, alias Tormina excitat. Paratur
page 509, image: s521Essentia cum Spiritu Vini ex eius Pulvere, e cuius solutione praecipitatur Resina cum Aqua [orig: Aquâ] communi, quae tamen facile Intestinis adhaerescit.
[note: Ipecacuanha.] II. Ipecacuanhae Radix, s. Radix Peruvianae, Brasiliana, est digiti plus longitudine, calamo tenuior, flexuosa, nodosa, quasi geniculata, seu ex numerosis in superficie annulis exasperata, foris fusca, intus pallida, saporis subacris, amari, ingrati, pinguis, aut resinosi. Principio gaudet salino-sulpureo, resinoso, cum tenui mucilagine, et terra [orig: terrâ] adstringente remixto; unde virtutem habet placidam emeticam, temperatam diaphoreticam, et lenem adstringentem. Specifica creditur antidysenterica; sed et laudatur ad sistendas Febres intermittentes, ad cohibendum Fluorem album, ad reprimendam Lienteriam, Diarthoeam et Fluxum hepaticum, ad immodicum Sudorem refrenandum. Habetur ex fusco nigricans, quae communis est; etiam alba, quae rarior et acrior, et flava quae rarissima, atque circa montes Americae auriferos nasci perhibetur. Recens est acris, et nauseosa ob particulas purgantes, tam fixas quam volatiles. Vis maxima consistit in Cortice, qui quo magis rectus, et crassus, eo melior et efficacior, utpote abundans pluribus resinosis particulis. Dosis est ad 03. vel 02i. repetendo secunda [orig: secundâ], vel tertia [orig: tertiâ] vice, sed fracta [orig: fractâ] dosi in Dysenteria [orig: Dysenteriâ] sedanda [orig: sedandâ].
M.
[note: Mechoacanna.] I. MEchoacanna recens purgans est mitissimum, investerata nil operatur. Serum mucilaginosum educit, unde in Tertianis nothis, et iis, qui sucis viscidis scatent, valde convenit. In Cruditatibus Infantum ex lactis grumis suaviter purgat, gustui enim vel odoratui minime molesta est. Datur ordinario in substantia a 02. ad 03. vel
page 510, image: s522infunditur ad 05. aut ???vi. in Aqua aliqua cum Sale Tartari in loco frigido. Vis eius latet in Mucilagine gummosa [orig: gummosâ], adeoque Extractum cum Spiritu Vini nil valet.
[note: Cortex Mezerei.] II. Mezerei Cortex causticam vim in Sale vol. sitam habet; quae corrigitur per Sucum Cydonior. immatur. vel Acetum. Dos. a gr. vi. ad ???. Particulae eius in lixivio maceratae, auriculis perforatis inseruntur loco Setacei in Affectibus Oculorum.
[note: Myrobalani] III. Myrobalani saporem habent acidulum, vel subdulcem simul, saporem subacrem, nonnihil adstrictorium. Ratione pulpae succulentae moderate laxant fermentando sucos corporis, verum ratione reliquae substantiae austringunt, unde in Diarrhaeis, etc. usurpantur. Qui et fermentationes blande temperant sapore suo acidulo. Magis agunt in Infuso quam in Substantia [orig: Substantiâ], quia mediante Aqua [orig: Aquâ] succulenta pulpa magis resolvitur. Quo autem plus coquuntur, eo magis adstringunt.
P.
[note: Polypodium.] I. POlypodium quernum optimum est, quia de acrimonia quercina nonnihil participat; saporis tamen dulcis, odoris nullius, coloris fusci, ob sal subacido-viscosum, occultum, acriusculum, aperit, laxat; hinc additur purgantibus, quia vi aliqua [orig: aliquâ] abstersiva [orig: abstersivâ] et acidi temperativa [orig: temperativâ] promovet purgantium operationem.
[note: Psyllium.] II. Psyllii semen saporis viscosi, odoris nullius, ob succulentas, mucilaginosas, blando sale nitroso stipatas particulas, emollit, lubricat, maturat, discutit.
R.
[note: Rhabarbarum.] I. RHabarbarum Monachorum Hippolapathi species est, saporis amari, nauseosi, odoris terrei, penetrantis; ob particulas plurimas terrestres, sale
page 511, image: s523sulpureo-acri amaro, et austero parum volatili intime mistas, lenius quam verum Rhabarbarum purgat, et validius in recessu adstringit. Rhabarbarum verum in radice praegrandi, oblonga [orig: oblongâ], tuberosa [orig: tuberosâ], Zonulis circularibus rugosa [orig: rugosâ], tuberibusque inaequali, leviter ponderosa [orig: ponderosâ], nonnihil fungosa [orig: fungosâ], foris fusca [orig: fuscâ], intus crocea [orig: croceâ], saporis est amari, nauseosi, pinguis, in recessu cum lenta [orig: lentâ] viscositate subadstringentis; odoris gravis, nauseosi; quae propter sal crassium, austerum, amarum, muriaticum, acre, sulpureum, nauseabundum, terrestribus simul particulis mixtum, virtutem nacta est blande purgandi, simul et adstringendi, atque foeces colore flavo tingendi, habet vim laxativam superficialem, qua [orig: quâ] separata [orig: separatâ] maximam partem adstrictoria est. Ubi adstringendi animus est, datur a 02. ad 03. Si torreatur, vis laxativa exhalat, unde tantum fere adstringit ac Terra sigillata. Optime infunditur in Menstruo aqueo cum Sale Tartari, vel cum Cremore Tartari, modo ebulliat parum ad eius dissolutionem. Extractum ipsius verum, non cum Spiritu Vini, sic enim nil valet, Hepaticis et Calculosis commendatur, Bilis secretionem iuvat, Icterum singulariter levat; et in Cachexiis seu Hydrope maximi est usus. Paracelsus inde Tincturam paravit, in qua vim solutivam auferendam esse dicit, quod facit Sal Tartari. Haec cito ad vias urinarias dilabitur, et Calculosis succurrit.
[note: Ricinus.] II. Ricini Americani Grana, Tilli vocata, sunt Nuclei albi, oleosi, saporis acerrimi, exedentis, fauces adurentis, ingratissimi et nauseosi, per superiora et inferiora vehementer purgantes, Rusticis robustioribus gr. 1. aliis vero 4ta parws grani sufficit. Integrum iterum secedit, peracta [orig: peractâ] tamen operatione. Exprimitur inde Oleum, cuius guttae ii.
page 512, image: s524in iusculo carnis sufficienter purgant. In hoc Oleo singulare quid contra Epilepsiam Infantum latet, si cum pinguedine erinacea [orig: erinaceâ] in Linimentum redigatur, cuius grana quaedam umbilico illita mira faciunt.
S.
[note: Senna.] I. SEnna Colutheae quoad folia et effectus similis est; in Affectibus chronicis exoptatum laxans. Nauseosa sunt eius Folia, saporis acris, amaricantis, cum leni adstrictione; odoris nullius. Sed et eadem Folia ob particulas acuminatas facile tormina excitant, adeoque in substantia [orig: substantiâ] raro dantur, sed in Infuso, idque magis quam decocto, quia si paulo diuturnior fiat coctio, vis laxativa magna ex parte perit. Menstruum est vel Vinum, vel Aqua Tartareis acuenda, quae mucilaginem eius resolvunt. Rulandus Decoctum eius in Vino propinavit cum Aqua [orig: Aquâ] Cardui bened. pro sudorifero in Febribus. In Hypochondriacis, loco Aquae, infundatur in Succo Pomorum Borsdorf. depurato. Extractum suspectum est, quia metus est, ne vis laxans evaporaverit. Fit elegans Tinctura ex Senna et Rhab. cum Solutione Salis essentialis Tartari, sed cum Spiritu Vini fieri nequit.
[note: Soldanella.] II. Soldanella est Planta saporis subsalsi, acris, subamari, et nauseosi, unde per alvum purgando in Hydrope et similibus Affectibus officium suum egregie facit. Semper tamen Rhabarbarum ipsi addendum. Dosis foliorum a ???. ad 02i. Pro Decocto vero ab 05. ad 06. Quibusdam sucus ad 05. in usu est, qui inspissatus ultra 04i. dari non debet.
[note: Spina cervina.] III. Spinae infectoriae Baccae egregium suggerunt Syrupum purgantem. Inter reliqua praeparata No. 3. Extractum Rhamni habet Auctor, quod elegans, cum vis Tithymali caustica Aceto rosaceo destruatur. Ob
page 513, image: s525Nitrum autem additum, in solutione acquiritur Alcali fixum, quod dum extrahitur, habetur Tartarus regeneratus, hoc est Sal essentiale Tartari ex Aceto rosato et Nitro ortum et compositum.
T.
[note: Turpethum.] I. TUrpethum radix resinosa est Convolvuli Indici, foliis Althaeae similibus, oblonga, crassa, foris ferruginea, intus albida, saporis subacris, nauseabundi, resinosi. Tota planta lacte turget concrescente in Resinam, quae omne, quod attingit, sub forma [orig: formâ] mucilaginis viscidae evacuare valet, unde inter Pituitam evacuantia numerari solet. Tinctura aurea inde elicitur cum Spiritu Vini tartarisato, egregium remedium, ubi validiore evacuatione opus. Resina elicita in Spiritu Vini blandepurgat, et Vermes egregie deturbat.
[note: Tamurindi.] II. Tamarindorum sucus seu pulpa blando gaudet sale acido, salso, acri, purgante, quo bilem eiusque effervescentiam temperat. Propter aliqualem nitrositatem Tamarindi abstergunt et laxant. In Febribus, inprimis scorbuticis, aestum egregie temperant, et Alvum aprtum servant. Pulpae dosis est ab 05. ad 06i. Pro Decocto 06ii. vel iv. adhibentur. Alias Tartarus ex Tamarindis fieri potest, qui tamen nil peculiare habet.
Haec sunt primaria Purgantia, e quibus sufficere possunt Senna, Rhabarbarum, Elleborus niger, Ialappa, et Colocynthis. Perlustremus adhuc Purgantia secundaria, quae nil aliud sunt, quam varia Vegetabilium producta.
page 514, image: s526
CLAS. IV. De Purgantibus secundariis.
A.
[note: Aloe.] ALoe lucida sucus ille amarissimus, ob particulas acres, salino-amaras, sulpuri resinoso, in recessu acidulo, iunctas, virtutem habet purgandi per alvum, hinc sua [orig: suâ] Tinctura [orig: Tincturâ] foeces flavas reddit, unde male Cholagoga dicitur. Lumbricos expellit, blande purgat, Stomacho amica est, et mucum ibi haerentem abstergit. Vim habet balsamicam, unde inter omnia Purgantia Aloe et Rhabarbarum habentur innocua, cum reliqua de virulentia [orig: virulentiâ] quadam participent. Duae autem in Aloe substantiae sunt. 1. Mucilaginoso-aquosa, quae sola laxat et in Aqua [orig: Aquâ] solvitur. 2. Viscido-resinosa, quae styptica est et Haemorrhoidum concitatrix, acin Spiritu Vini solubilis. Vulgo lavant Aloen, sed hoc ipso eandem vi purgativa spoliant. Pro scopo igitur purgandi extrahatur cum Aqua [orig: Aquâ] simpl. vel quadam appropriata [orig: appropriatâ] cum Sale Tartari, vel Oleo Tartari perdel. acuata [orig: acuatâ], deinde inspissetur Tinctura in Extractum, ad gr. vi. egregie laxans. Interim non nimium Salis Tartari addendum, alias vim purgandi omnino destruit. Tinctura cumSpiritu Vini non purgat. Si rite paretur Extractum, superflua est insuccatio. Oleum ex Aloe destillatum Umbilico illitum Vermes necat. Externe Aloe balsamica est, et Vulnerum putredini resistit. Fit Aqua ex Aloe in Aqua [orig: Aquâ] Absinth. Soluta [orig: Solutâ], terendo probe et subigendo, qua abluuntur corpora pro enecandis Vermibus et Crinonibus, nec non Crinibus a defluvio praecavendis.
page 515, image: s527
E.
[note: Elaterium.] I. ELaterium sucus est ex Cucumere asinino expressus, et per inspissationem collectus, quando flavescere et maturare incipit, amarissimus, ob sal acerrimum, et corrosivum etiam post correctionem manens, hincque purgans admodum violentum, in Hydrope specifice conveniens. Substantia non usurpatur; sed Extractum paratum cum Spiritu Vini addendo in fine Oleum destill. Macis et Cinnam. Dos. eius a gr. XV. ad 02. Similiter ex Radice huius Plantae paratur Essentia et Extractum cum Spiritu Vini, addendo idem Oleum. In Gravidis caute usurpandum. Alias per acida et fermentationem corrigitur.
[note: Euphorbium] II. Euphorbium nostrum a veteri differt. Sucus est concretus acerrimus, ex incisa [orig: incisâ] Ferula [orig: Ferulâ] Lybica [orig: Lybicâ] extractus, ac inspissatus: alias [orig: aliâs] si bonus exsistit, purus, transparens, candidus, flavusque, acri et urente sapore praeditus; qui propter sal volatile acerrimum, causticum vehementissime purgat, interno usu neutiquam commendatum. In acrimonia caustica cum succo Esulae convenit, unde quae de Esula [orig: Esulâ] dicta fuerunt, hic applicari poterunt. Datur contra Quartanam Febrem ad 02. prius tamen correctum cum Succo Citri; per acida enim vis alcalina caustica castratur. Externe in Carie ossium nil melius est Euphorbio Spiritu Vini irrorato. Sternutatorium est validissimum, adeoque debet 02. cum 04. Pulv. Irid. flor. misceri. In forma [orig: formâ] liquida [orig: liquidâ] 04. Euphorbii, cocta in 08. Aquae Lil. convall. ad gutt. aliquot potens Sternutatorium est.
G.
[note: Gutta Gamandra.] GUtta Iemou videtur esse Gummi quoddam, e Radice Ricini vulnerata [orig: vulneratâ] destillans, et Croco Indico tinctum. Alias [orig: Aliâs] Gummi Gutta, Gutta gamba, vel
page 516, image: s528Gutta gamandra dicta, et verosimilius est Sucus gummoso-resinosus, induratus, flavus, e vulnerata [orig: vulneratâ] Arbore pomifera [orig: pomiferâ] Chinensi, Indis Coddampulli dicta [orig: dictâ], collectus, solutione in Aqua [orig: Aquâ] pluviali purgatus, inspissatus, lenissimo igne, ne nigrescat, in massam uniformem flavescentem, saporis primum resinosi, hinc acris caustici; ob sal acre, acido-urens vim habet incidendi, resolvendi, per vomitum et alvum purgandi. Corrigatur necesse est, sive per Alcalia sive per Acida. Lotichius exhibet a gr. iii. ad ???. cum 02. Tartari vitriolati. Optima est illa Magisterii praeparatio, ubi Oleum Tartari vel Spir. Vini tartarisatus adhibetur. Quin et Essentia aurea inde elicitur. Spiritus autem Vitrioli acidus non tam corrigit, quam castrat huius purgantis vires.
M.
[note: Manna.] MAnna, sucus ille gummeus, sunt grana ex alboflavescentia, pinguia, figurae multiplicis ex Arboribus Orni et Fraxini in Calabria, Sicilia [orig: Siciliâ] etc. potissimum diebus canicularibus collecta, saporis dulcis, subacris, pinguis, et nauseosi, odoris nullius, vel mellei, quae propter Spiritum quendam fere insipidum, leniter acriusculum, vel sal aliquod occultum acidulum purgant leniter alvum. Adulteratur Manna variis modis, et quidem nunc Saccharo penidio cum Foliis Sennae: nunc eadem paratur ex Amylo, Melle et Scammonio. Sub collectione Martem in aeruginem rodere valet, unde cum lapideis et ligneis cultris colligitur, ne nigrescat. Vis eius laxativa consistit in motu fermentativo, unde abstergit sordes, easque flavas reddit; adeoque Hystericis, Hypochondriacis et Febricitantibus non convenit, alias in Asperitate et Ariditate faucium conducit. Manna tartarisata elegans est remedium, nam propter Tartarum minus fermentat. Spiritus Mannae
page 517, image: s529ad 06. utut insipidus, sudoriferum est egregium, et singulare quid in recessu habens. Qui No. 6. ab Auctore describitur, singularissimum menstruum est pro extrahendo Sulpure solari, Manna enim turget Rore, Sale aeris hermetico impraegnato, unde Mercurium seu Spiritum plane singularem dat, qui multum habet in recessu. Quidam Electuarium laxativum inde destillant per vesicam.
O.
[note: Opopanax.] OPopanax, Sucus gummeus e Panacis heraclei vulnerata [orig: vulneratâ] radice fluens et conncretus, coloris extus flavi, intus albi vel subflavi, odoris gravis, saporis valde amari, consistentiae solidae et pinguis, facile in Aqua [orig: Aquâ] solubilis, levis, sriabilis; ob sal volatile amaro-sulpureum, emolliendi, digerendi, purgandi, Urinam ac Menses pellendi virtute gaudens. Datus hinc ad 04. humores viscidos incidit, et foeces sub forma [orig: formâ] mucilaginis abducit, sicuti omnia Gummata. Heraclinum maxime in usu est, quod a quisquiliis depurandum, solvendo in Aqua, Vino, vel Succo Citri. Externe Tumores discutit. Vis eius in Sale alcalino acriori latet.
S.
[note: Scamonium.] SCammonium Veterum Sucus fuit Radicis herbae eiusdem e Convolvulorum genere; nostrum autem est Sucus Esulae, acerrimus, causticus et malignus. Sordes flavas et foetidas reddit, unde Cholagoga falso dicitur. Per se Crudum raro praescribitur, sed loco stimuli aliis in Pulvere additur, ut et eius Resina ad gr. ii. vel iii. Optime depuratur Glycirrhiza [orig: Glycirrhizâ] iuxta modum Num. 5. quae stimulos acerbos et volatiles inviscat et cicurat. Corrigitur vel per Acida nempe Sucum Cydonior. ut Num. 2. et
page 518, image: s530Spiritum Vitrioli Num. 7. vel per Alcalia, quando Lixivio Salis Tartari Scammonium inicitur, unde emergit Tinctura rubicunda, quae inspissata, et cum Spiritu Vini extracta dat Essentiam laxativam; ubi per Sal Tartari invertitur sapor et odor eius nauseosus. Ex Scammonio, vel eius Resina [orig: Resinâ] fieri possunt Emulsiones, cum Saccharo et Aqua [orig: Aquâ] Fumar. vel Succo Citr. gustui gratissimae. Huc referendus est Sucus Citri diagrydiatus; sc. rum. Diagr. sulpurat. 06. affund. Succ. Citri. depur. 07. stent in vitro obturato in loco calido per 3. dies. Ultimo die decantetur, et colatura cum Saccharo, blando igne, ad consistentiam redigatur. Dos. cochl. 1.
Et haec de Purgantibus secundariis, ex quibus Aloe et Scammonium sufficiunt, adeo ut ceteris facile supersedere possimus.
page 519, image: s531
SCHRODERI DILUCIDATI SECTIO II. De Zoologia seu Regno Animali.
[note: Animalium Partes.] ANIMALIA iam sequuntur, quorum partes distinguuntur in duras et molles. Durae sunt ossa, cornua, ungulae et dentes, quae acidum absorbent, non sine insignie effervescentiae motu, quia Sale vol. alcalino turgent, adeoque sanguinem fluidiorem reddendo, simul sudorem movent. In Igne subministrant 1. Phlegma aqueum, cuius parum habet in recessu. 2. Spiritum vol. mercurialem, minus inflammabilem, et cum Sale vol. non effervescentem, volatilem tamen et potenter sudoriferum, adeoque mediae naturae inter salinum et sulpureum. 3. Copiosum Sal vol. quod rectificatum acida destruit, et fortiter suodrem movet. 4. Oleum nigrum empyreumaticum, quod per Retortam super proprium caput mortuum rectificatum aurei coloris fit, foetorem deponit, instar Ignis penetrat, et sudorem ciet, acidum quodcumque simul destruendo. Interne in Hystericis affectibus et Colica [orig: Colicâ]; externe autem Podagrae illitum, optime conducit. 5. Caput mortuum nigrum, quod aperto vase calcinatum prorsus albescit; quodque, utut iners, adstringit tamen, humidum acidum imbibit, adeoque in Dysenteriis, etc. convenit. Partes molles sunt pingues vel non pingues. Non pingues sunt Viscera carnosa et Sanguis, quae turgent Succo pingui et Sale blando, suggeruntque Sal vol.
page 520, image: s532penetrantissimum. Ex pinguibus Spiritus et Sal volatile difficulter elicitur, sed si putrefacta sint, copiosum Phlegma, Spiritum, Sal volat. et Oleum suggerunt. Omnia autem animalium Salia volatilia conveniunt generaliter in eo, quod acida destruant et sudorifera sint. Attamen et specificas simul dotes habent. Pinguiores partes, Sevum nempe, Axungia, etc. in eo conveniunt, quod constent parte sulpurea [orig: sulpureâ], quae in recessu ab acido occulto concentratur. Hinc cum Alcalibus in Sapones abeunt, sicut et Olea vegetabilium, adeoque emolliunt, relaxant, attenuant, et plus minus anodynae sunt.
CLASSIS I. De Animalibus terrestribus perfectioribus.
A.
[note: Ungula Alcis.] I. ALcis Ungula contra Epilepsiam interne et externe in forma Amuleti valet. Alces nimirum bestia est meticulosa, et a strepitu etiam arboris in fugam pellitur; hic metus in totum corpus transfertur, praeprimis in Ungulas, et quidem posteriores, unde vis haec dependet. Calcinata et Magisterium nil valent. De Nervis observetur quod Auctor habet. Cornu Alcis paratur etiam spagyrice ut C. C. imo Spiritum et Salvolatil. antepilept. suggerit.
[note: Dens Apri.] II. Apri dentes ad 04. in Pleuritide et Inflammatione interna [orig: internâ] sanguinem coagulatum resolvunt, et acidum absorbent, quo absorpto sudor sequitur. Destillati dant Sal vol. admodum penetrans. Magisterium nil valet. Gelatina paratur ut Gelat. C. C. et in potu pleuritico egregium est remedium.
[note: Sanguis Asini.] III. Asini sanguis, tempore verno prope aurem extractus linteo exceptus et exsiccatus in Camino,
page 521, image: s533ut de Sale vol. Lignorum participet, per annum servatur sine virium iactura [orig: iacturâ], et cum Aqua destill. Hyper. et Anagall. propinatus specificum est egregium contra Maniam. Alias in Atrophia et Phthisi Lac eius maxime salubre est, quia Asinus bestia est sana et longaeva. Ante eius usum cibus sit dulcis et minus acidus. Dein tempore matutino et vespertino propinetur tepidum, addito Saccharo, ne coaguletur. Stercus interne propinatum cum Aqua [orig: Aquâ] Plantag. et Syrupo Myrtill. Haemorrhagias sistit. In quem finem et externe eius Pulvis naribus insufflatur, vel ipsum cum Aceto subigitur et intruditur.
B.
[note: Cornu Bubulum.] I. BOvis et Vaccae Cornu, dum in coitu versantur, derasum, Venerem stimulat. Fel in Clysmate alvum propritat; externe umbilico cum Aloe illinitur contra Lumbricos, et si stricte adhaeret, certo adsunt Lumbrici. Aqua Fellis destillata cicatrices Oculorum delet, et acrimonia [orig: acrimoniâ] volatili visum clarificat. Essentia Fellis Bovis inspissata et cum Spiritu Vini extracta, praeter usum cosmeticum, egregia est in Tinnitu aurium, cum bombace illita. Splenis Decoctum, vel Essentia Menses ciet, et Appetitum promovet. In Atrophia et Doloribus artuum post Vulnera, immittuntur membra in sanguinem Bovis, recens mactati. Stercus in Doloribus, Inflammationibus et Ambustis externis egregium est anodynum. Aquam etiam destillatam suggerit, quae cosmetica egregia est, et in Suppressione urinae laudatur. In Ventriculo secundo generantur Lapides ex pilis invicem convolutis, mucilagine quadam obductis, qui nullius sunt usus. Illi vero in Folliculo felleo constant Sale vol. alcalino ab acido p. n. coagulato, et ad 04. cum Vino vel Aceto, in Casu sanguinem grumosum resolvunt, Icterum denique et nephriticos
page 522, image: s534Dolores, ac scorbuticos per urinam et sudorem curant. Lac constat substantia [orig: substantiâ] butyroso-sulpurea, caseososalina [orig: caseososalinâ], et vehiculo seroso; adeoque quamlibet corporis acrimoniam in Scorbuto, Ulceribus Renum, Mictu cruento, et Dysenteria [orig: Dysenteriâ], temperat; egregium etiam nutritivum est, contra Atrophiam, Tabem, etc. nil melius. Pro ratione autem Bestiae et pastus [orig: pastûs] variat. Unde sana ea esse debet, ac pro usu antiscorbutico herbis antiscorbuticis, pro vulnerario, vulnerariis nutrienda.
[note: Bufones.] II. Bufones vivi furore perciti venenati sunt, sed mortui omni carent veneno. Mense Iulio transfossi, exsiccati, et abscissis capitibus atque intestinis pulverisati, ad gr. xii. alternis diebus Hydropicis dati egregie sanant. Externe Bufo vivus contusus Renibus in eodem Affectu applicatur. Alii contra Febres ardentes exhibent ante paroxysmum. Quin et externe contra malignitatem pestilentialem adhibetur, latet enim in Bufonibus vis anti-pestilentialis. Lapis Bufonum figmentum est, forsan Cranium annosorum. Bufones comburendo caeruleam eructant flammam, unde suspicor in illis latere principium sulpureum animale. Pulvis Bufonum appensus contra Incontinentiam Urinae valet, et virtute anodyna [orig: anodynâ] pollere dicitur. Sal eius volatile penetrans est diureticum. Paratur quoque inde Oleum anodynum beneficio Salis marini et Olei Amygd. dulcium.
C.
[note: Catelli.] I. CAtelli Melitenses pro Colica [orig: Colicâ] et Podagra [orig: Podagrâ] applicati, anodyni sunt; et postea claudicare dicuntur. Axungia canina ob vim penetrantem vulnerariam prae ceteris laudatur. Multi in Aceto contra Phthisin et Epilepsiam laudant. Album graecum Canis, ossibus sine potu nutriti, multum habet in recessu.
page 523, image: s535Omnia enim animalium stercora gaudent Sale vol. urinoso et acido, quae si in Stomacho fermentando acescant, Sal volatile transit, et Sal salsum remanet. Hoc Sal ubi alcali praecellit, in aere cum Nitro aeris fermentatum transit in perfectum Nitrum. Omnia igitur Stercora sudorem movent, sanguinis grumos dissolvunt, et hinc in dysenteriis, Pleuritide etc. egregie conveniunt. Inprimis Album graecum quod et interne pro destruendo acido primarum viarum in Passione hysterica [orig: hystericâ] vel Colica [orig: Colicâ], ex acido austero orta [orig: ortâ], et alibi conducit: Pariter Decocta vulneraria merito ingreditur, et in Angina faucium laudatur.
[note: Capri vel Hirci sanguis.] II. Capri sanguis, modo Helmontiano collectus et praeparatus, sub forma [orig: formâ] pulveris ad 04. in Pleuritide sanguinis grumos optime dissolvit, et cum Aceto sumptus egregium est Diureticum, Calculum Renum et Vesicae absumens, imo Balsamum antipodagricum inde paratur. Sevum hircinum Oleo non miscendum, alias enim nimis coagulat. In Clysmatibus, in Dysenteriis et Tenesmo, anodynum est et consolidans. Lac caprinum turget sero nitroso et Nitro volatiliori; unde eminenter omnes vires obtinet; quae sero Lactis vaccini adscribuntur; praesertim pro aestu, in specie antiscorbutico, compescendo. Stercus in Podagra et Oedemate cum Urina aegri applicatum egregie iuvat. Urina calida diuretica est.
[note: Rupricapra.] III. Rupricapra in secundo ventriculo suggerit Aegagropilas, ex Fibris durioribus vetegabilium, in specie Doronici, quae difficilis concoctionis sunt, cum viscoso chylo generatos. Vi sudorifera [orig: sudoriferâ] pollent ad 04. in Pleuritide, Variolis et prae ceteris in Partu difficili.
[note: Capricerva orientalis.] IV. Capricerva orientalis dat lapidem, Bezoar dictum, de copioso Sale alcalino participantem, vi alexipharmaca [orig: alexipharmacâ] pollentem. Sed inter mille vix unus
page 524, image: s536genuinus. Imo licet omnes genuini sint, non tamen omnes habebunt Vim alexipharmacam, sed isti tantum, qui ex Animalibus montanis, Plantis salubribus vescentibus, desumpti sunt. Adeoque Calculus humanus longe melior est.
[note: Occidentalis] V. Capricerva occidentalis dat Bezoar Occidentale. Sed Lapis fellis bubuli ad 04. propinatus idem praestabit, ac Lapis Bezoar occidentalis. Idem iudico de Orientali.
[note: Castor.] VI. Castor decantatus est ratione Castorei, quod Liquor est in folliculis, a Testibus longe differentibus, contentus, oleosus, penetrans, et Sale volatili impraegnatus. Videtur esse crassa Lympha, per ductum appropriatum in folliculum deducta, et per fermentationem partim ex sudore, partim aliunde transmutata in talem liquorem. Vis eius fundata est in Sale vol. oleoso penetrante, et Sensus graviter afficiente; unde in Affectibus nervinis, in Colica [orig: Colicâ] item, et praesertim Passionibus hystericis, interne et externe, sacra est anchora; austerum enim corrigit, motusque convulsivos compescit. Una cum Myrrha [orig: Myrrhâ] Foetum, Menses et Lochia pellit, Dolores post partum sistit. In Lethargo, Comate et Caro, ex gas liquorum fermentescentium orto, nil melius quam Castoreum, praemisso Vomitu. In praedictis Affectibus hinc cum Sammonio saepe propinatur, ut alterando simul laxet. Si tempestive ante Febrem exhibeatur, Variolas praecavet: praesente autem Febre expellendae sunt, propinando Essentiam ex Asa [orig: Asâ] foetida [orig: foetidâ] cum Spiritu Vini tartarisato. Oleum per vesicam cum s. q. Aquae destillatum, efficacissimum est, et minus foetidum. Extractum Castorei nil valet, sed Essentia a 02. ad 03. in praedictis Affectibus potens est remedium, imo et Auribus purgatis ad gutt. i. vel ii. instillatur in difficili Auditu, Tinnitu, aut Murmuratione.
page 525, image: s537
[note: Catus silvestr.] VII. Cati silvestris Axungia liquefacta, habita [orig: habitâ] sexus [orig: sexûs] ratione, et Umbilico ad gutt. aliquot instillata Colicam avertit. In Atrophia [orig: Atrophiâ] partium reliquis praefertur. In Epilepsia pariter certissimum est remedium.
[note: Zibethinus.] VIII. Catus Zibethinus Zibethum suggerit, liquorem per so foetidum, licet tantillum suavem spiret odorem. Interne Moschus eius loco substituitur. Externe Umbilico illitum Tormina quaecumque Abdominis et Passiones hystericas alleviat, modo nares nimium non feriat. Porro cum Balsamo apoplect. Glandi Penis illitum fecundationem et Venerem promovet.
[note: Cornus Cervi.] IX. Cervi Cornua quotannis mutant, forsan quia Plantis novellis utuntur. Castrati autem numquam Cornua deponunt. Colligenda sunt haec Cornua inter 23. August. et 8. Septembr. tunc enim dura omnino, et Sale volatili copiosissimo impraegnata sunt. C. C. ustum nil valet, nisi nuda [orig: nudâ] adstrictione. [note: C. C. phil ppe] Eligitur igitur Philosophice calcinatum, vel coquendo vel suspendendo in Alembico; ita enim Salis vol. et Olei partem retinet, ratione cuius a 02. ad 03. elegans sudoriferum est, et malignitatem expellit. [note: Gelatina.] Gelatina coquendo elicita, est quasi quinta Essentia, ad 04. in potus [orig: potûs] ordinarii Mens. i. aestum aeque [note: Liquor C. C. succinatus.] ac malignitatem Febrium reprimit. Pertinet huc Liquor C. C. succinatus, qui elegantissima est medicina: R. Sal vol. Succin. et Sal vol. C. C. depur. ana. dissolve in Spiritu C. C. rectific. Haecsi destillentur, Salia vol. cum Spiritu ascendunt, et Liquorem huncce constituunt. Quidam Sal volatile figere volunt beneficio acidorum, Aceti, Spiritus Salis, sed haec vim eius destruunt; praestat per se ad 02. in liquore proprio, h. e. Spiritu Sale vol. impraegnato ad 03. Cornua tenella putrefacta, non aliter, Sal volatile facile
page 526, image: s538[note: Aqua e Typhis.] dant. Aqua e Typhis spirituosa in Variolis, Epilepsiis, et Mulierum Purpura [orig: Purpurâ] vehiculum commune est. Caligae ex Corio cervino rite paratae contra Podagram [note: Os de Corde Cervi.] laudantur. Os de Corde Cervi nil aliud est, quam musculorum Cordis tendo aetate inveterata [orig: inveteratâ] in os degenerans, et prae ceteris Ossibus revera [orig: reverâ] nil [note: Priapus Cervi.] peculiare habet. Priapus Cervi, in coitu transfossi, Venerem maxime stimulat, et Dysentericis damnum infert. Priapus vero alio tempore transfossi Cervi, optimum euporiston est contra Dysenteriam, [note: Sevum cervinum.] et Affectus hystericos. Sevum cervinum Excoriationes superficiales, manuum a frigore Fissuras, et Ani procidentiam, calide illitum, curat. Lapis componitur ex acido, et alcali urinoso praevalente, et Lapidi Bezaar aequiparandus, si non praeferendus.
[note: Cochleae.] X. Cochleae testaceae maiores circa vites repertae, integrae cum istis contusae, in forma [orig: formâ] Cataplasmatis Abdominis aliarumque partium Tumores serosos discutiunt, inprimis si contusis inspergatur Pulvis Fimi caprilli et Seminis Carvi. Quin et contusae suggerunt Sucum alcali temperato gaudentem, qui in Erysipelate egregie convenit, imo et cosmeticus est, [note: Testae.] si cum Sale Tartari in loco frigidiusculo fluat. Testae exsiccatae et pulverisatae Hydropem per urinam curant; vel in Spritu Salis, Vino, Aceto solutae, menstruo denique abstracto coagulatae, per deliquium Liquorem suggerunt, egregie diureticum in Hydrope, qui merito Aquae destillatae praefertur.
E.
[note: Equus.] I. EQuus non castratus Stercus suppeditat, quod in Vino expressum Colicam, Passionem hystericam, Icterum, (propter vim nitrosam vol.) Variolas praeprimis Pleuritidem et Inflammationes internas singulariter alleviat. Sed vero ex Stercoris Caballi
page 527, image: s539avena [orig: avenâ] probe nutriti, Bolis cum Plantis antiscorbuticis, Nasturtii, Cochleariae, Trifolii fibrini, Fumariae, Apii Macedonici, Plantaginis aquaticae, etc. Aquam destillare consuevimus, excellentem contra Colicam, Arthritidem qualemcumque, Pleuritidem, Rheumatismum, Passionem hystericam, aliosque Affectus chronicos. [note: Testes equini.] Testes temperato Igne exsiccati, deinde Essentia [orig: Essentiâ] Myrrhae irrorati, ut durent, et pulverisati ad 04. Colicam admodum mitigant, Partum item difficilem et Fetum mortuum egregie promovent.
[note: Erinaceus.] II. Erinaceus in iusculo coctus egregium est diureticum et anti-hydropicum; Calcinatus vero dat Cinerem, in Incontinentia [orig: Incontinentiâ] Urinae optimum. Eius Axungia in Herniis Lumbis inungitur, ut Intestina retrahat et firmet. Contra Epilepsiam Infantum fit Linimentum ex huius Pinguedinis p. iv. et Olei cuiusdam destillati p. 1.
H.
[note: Hominis Capilli.] HOminis Capilli revera [orig: reverâ] vegetantur, et in Pulvere Haemorrhagias sistere dicuntur; destillati dant Spiritum, et Oleum, quod capillos illitum generat. [note: Ungues.] Ungues seu Tendinum appendices in Pulvere vel Vino propinati vomitum cient. In Quercum perforatam immissi, Podagram alleviant, teste Marco [note: Saliva.] Marci. Saliva Spiritu acido et alcalino turget, unde contra Serpigines, et Maculas ipsas Variolarum ieiuna illinitur. In Homine iracundo adeo venenata est, ut eius morsus Gangraenam facile inferat. [note: Aurium Cerumen] Cerumen aurium non solum anticolicum est, sed et ad Vulnera nervosa recentia egregium est vulnerarium. [note: Lac muliebre.] Lac muliebre Phthisicos et Venerem roborat. [note: Sanguis menstruus.] Sanguis menstruus sanarum Feminarum linteo exceptus, exsiccatus, et deinde cum Aceto scillitico extractus, interneque datus commode menstrua promovet. Externe Linteum hoc exsiccatum Tumores
page 528, image: s540erysipelatosos, ac Dolores podagricos sistit; quin et collo appensum Febrem tertianam curat. Denique Philtra [note: Secundina humana.] exinde parantur, quibus Secundina humana praeparata contrariatur. Haec autem, Secundina nempe, multum habet in recessu, unde et Bruta secundinas suas avide devorant. In Doloribus post partum et Partu difficili reliquis remediis palmam eripit. In pulverisatione partes volatiles avolant. Quapropter potius membrana [orig: membranâ] propria detracta in cucurbita [orig: cucurbitâ] vitrea [orig: vitreâ] capaci (alias frangitur) probe clausa, in loco calido putrescat, sed sine Vermibus, qui in vase clauso produci non solent. Sic fit liquor limpidus cum horrendo foetore, qui destillatus dat Spiritum oleosum, abiecto Phlegmate, et hic ad 03. promptissime Fetum pellit, et contra Epilepsiam hereditariam commendatur. Maculas seu Naevos maternos alias cruentis adhuc Secundinis tangendo curare [note: Urina.] solent. Urina egregium est anodynum Doloribus partium nervosarum applicatum. In Podagra Pediluvia inde fiunt egregia. Imo Cosmetica est, Maculas post Variolas, Fissuras a frigore, et Scabiem auferens. In Flatulentiis Abdominis et Hydrope, pro Clysmatibus egregia est. Externe mundificat Vulnera et Ulcera, et contra Gangraenam Stercore Vaccino [note: Eius Spiritus et Sal vol.] et Urina [orig: Urinâ] humana [orig: humanâ] nil melius. Destillata dat Spiritum et Sal vol. idque vel per crudam inspissationem, vel, quod melius, per putrefactionem et fermentationem. Spiritus autem per fermentationem paratus Olea destillata coagulat, cum eorum occulto acido se uniens. Porro ex Capite mortuo huius destillationis elicitur Sal fixum, vel potius Salsum (fixum enim nullum in Animalibus reperitur) quod cum Boli p. iii. destillatum dat Spiritum acidum, similem Spiritui Salis; quodque in usu medico Acidum, et Dolores inde oriundos
page 529, image: s541[note: Stercus humanum.] destruit, Febribus itaque et Hydropi resistit. Stercus humanum volatile est, prae reliquis magis oleosum, et minus salinum. In Tumoribus tam malignis quam benignis maturandis nil melius. In Doloribus articulorum Stercus vaccinum antecellit; cum Allii capitibus Morsui venenato impositum certum levamen adfert. Destillatum per retortam dat Aquam et Oleum foetidum, quod in Vulneribus fistulosis et ipso Cancro summum est remedium. Si redigatur hoc Stercus cum s. q. Aquae in pultem, et in Balneo vaporis ponantur, foetor exibit, sed dein gratum spirabit odorem; unde Mercatores Moschum debilem solent [note: Sanguis humanus.] in Latrina [orig: Latrinâ] suspendere, ut odor eius intendatur. Sanguis humanus recens, ex homine decollato collectus, contra Epilepsiam hauritur. Destillatus dat Phlegma et Spiritum, et modo prius putrescat, copiosum etiam Sal vol. Spiritus in Epilepsia, Apoplexia [orig: Apoplexiâ], etc. Decantatur. Oleum super Caput mort. rectificatum, propter luxurians Sulpur anodynum, Dolores nervosos, ab acido oriundos, optime sistit. Spiritus Sanguinis humani additis Camphora et Castoreo, egregium fit Antepilepticum et Hystericum. Si Spiritus cum Sale et OLeo proprio digeratur et cohobetur, fit Liquor rubicundus seu Quinta essentia. Sanguis irrotatus cum Spiritu Vini, acuato Spiritu [note: Mumia.] nalis et Myrrha [orig: Myrrhâ], impraegnato, fit Mumia. Mumia autem Paracelso duplex est, corporalis sc. seu partes corporis violenta [orig: violentâ] morte exstincti solidae; et Spiritualis, quae Spiritus vitalis est unicuique concreto inditus, in quo consistit fundamentum omnium [note: Caro hominis.] Actionum magneticarum et sympatheticarum. Caro hominis suspensi, aut rota [orig: rotâ] confracti, Myrrha impraegnata, et in fumo e Ligno et Bacciss Iuniperi successive exsiccata, fit elegans Mumia, propter remanentiam Spiritus vitalis mumialis, singularium via
page 530, image: s542rium in Sanguine congrumato a Casu ab alto, dos. 04. in vehiculo appropriato, exspectando sudorem. Imo in internis Viscerum corruptelis vi Balsamica [orig: Balsamicâ] corpus facile restituit. Externe Mumia artificialis omnia. Unguenta in gravioribus Vulneribus ingreditur. [note: Cigulum Cutis. Pinguedo.] De Calculo humano vide Regnum minerale. Cutis Cingulum Passiones hystericas levat. Pinguedo humana prae reliquis temperata est et anodyna, item contra Atrophiam utilis. Destillata dat Oleum, quod rectificatum super Ossa hominum calcinata singulare est [note: Ossa humana.] consolidans in Luxationibus et Fracturis. Ossa humana acidum absorbent, et praeterea in Doloribus artuum, et Dysenteria specifice conveniunt, ubi tam Ossa praeparata, quam Sal volatile, quod efficacius est, conveniunt. Calcinantur autem sine Igne, et ad 04. vel 04i. per se alvum laxant. Prae ceteris [note: Cranium.] autem Ossa Cranii in frequenti usu sunt contra Epilepsiam cum Aqua spirituosa Lil. convall. praeparata. Fit etiam hinc Galreda contra Vermes cum Spiritu Hyper. Usnea Cranii Humani seminium habet ex aere, et sucum nutritivum ex Cranii liquore; et raro reperitur, nisi in Capitibus per longam annorum seriem Aeri expositis. Haemorrhagias utique sistit applicita, et Epilepsiam externe arcet. [note: Cerebrum.] Cerebrum humanum in Mar. Balneo dat Aquam; et postea ex reliqua [orig: reliquâ] massa exprimitur Oleum, egregium cephalicum et antepilepticum, Memoriam roborans, et vi anodyna [orig: anodynâ] in Contracturis Tendinum proficuum. Melior erit Aqua, si cum aromaticis destilletur.
L.
[note: Leporis sanguis.] I. LEporis pavidi, probe in venatione agitati, Sanguis ad 04. in Pulvere, vel Vino assumptus, singulare est remedium contra Epilepsiam. Externe Erysipelas, locosque podagricos et noctu dolentes
page 531, image: s543[note: Cerebrum. Cor.] levat. Cerebrum Leporinum gingivis Infantum illitum Dentium proventum iuvat. Cor leporis in fuga [orig: fugâ] capti, lente exsiccatum ad tertiam partem, in Quartana ante paroxysmmum commode propinatur. [note: Axungia.]Axungia vetus pro aperiendis Abscessibus suppuratis, et heterogeneis e Vulnere extrahendis, prae ceteris laudatur.
[note: Lupistercus.] II: Lupi Stercus contra Dolores colicos est unum ex optimis remediis, sed edat Iudaeus Apella.
M.
[note: Moschus.] I. MOschi Capreolus suggerit Moschum in Capsulis supra Genitalia; haud procul Umbilicum. Nimirum Moschus est substantia grumosa, pinguis, et unctuosa, sanguini congrumato similis, collecta e Dorcadis, seu Caprae moschiferae Asiaticae folliculo, inter Umbilicum et Pudenda in Abdomine sito, Saporis subacris, amaricantis, odoris fragrantis et grati. Ob sal volatile spiritibus analogum in specie virtutem impetravit analepticam, cardiacam, confortantem, ad venereos congressus stimulantem, sanguinem grumosum dissolventem, ac spiritus animales restaurantem. sunt qui congrumata tubera Capellae a Canibus agitatae, exsiccant et pro Moscho adulterino venditant. Moschi autem odor non adeo rarus est, cum per putredinem intendatur aeque ac producatur. Ceterum, ut potentius operetur, depurari debet suspendendo sc. in Cucurbita [orig: Cucurbitâ] superiori, cui alia lutata iuncta est, linteo in medio posito, et in diebus canicularibus Soli exponendo; sic enim liquescit, et Oleum penetrans per linteum in inferiorem Cucurbitam descendit. Paratur [note: Essentia.] etiam Essentia ex Moscho vel Zibetho, miscendo cum Oleo Amygdalarum dulcium, deinde affundendo Spiritum Vini rect. sic enim Spiritus digestus et destillatus extrahit substantiam
page 532, image: s544medicinalem, Moschi inerte corpore in fundo relicto. Ceterum odores hi suaveolentes in iis, qui gravioribus meditationibus indulgent, aut quibus Spiritus animales agiliores et volatiliores sunt, caute usurpentur. Ratio est, quia in maiores et confusos magis impetus aguntur: hicn qui pro confortanda [orig: confortandâ] Memoria [orig: Memoriâ] iis nimum utuntur, tandem Spirituum defectum inde sentiunt. Legitime vero usurpata in Affectibus Captis summa medicina sunt.
[note: Muris stercus.] II. Muris Stercus ad gr. vi. cum lacte tritum et colatum alvum certissime laxat.
[note: Muris alpini Pinguedo.] III. Muris alpini Pinguedo antipleuritica Unguenta ingreditur.
S.
[note: Serpens.] I. SErpens venenosus non est, nec plagas infert venenosas, nisi furore percitus. Venenum enim non tam in forma materiali quam ideali consistit. Interne certe nocivum non est. Exuvias tempore verno indubie deponit, non tamen eapropter iuvenescit, alias et Araneae, Lumbrici, etc. idem experirentur. Vi quidem balsamica [orig: balsamicâ] turget, et Remedia inde parata in Morbis cutaneis, nempe Lue venerea, Scabie ferina [orig: ferinâ], imprimis autem Lepra [orig: Leprâ] et Ulceribus inveteratis, primatum ducunt. Quin et [note: Viperae.] Decoctum Viperarum in Stereilitate laudatur. Sunt qui comedant Gallos, et Gallinas, quae Viperis pascuntur ad sanitatem conservandam. Porro contra Venena vi alexipharmaca [orig: alexipharmacâ] Viperae sunt usitatissimae. Itali Serpentes vivos concisos cum Aqua [orig: Aquâ] ebulliunt, et hauriunt pro usu anti-venereo sudorifero. Inprimis autem Iuscula viperina parari in Galliis, et quottidie mane per aliquot hebdomadas propinari solent, ad sanguinem purificandum, acrimoniam edulcorandam, Spiritus animales refocillandos, Genus nervosum, imo Cerebrum confortandum.
page 533, image: s545Nonnulli quoque Carnes Viperarum ipas comedunt ad eundem finem. Contra Morsus Viperarum aludatur Crmphora in Petroleo soluta, vel Bufo vivus applicatus, vel Ferrum candens Morsui admotum, quod Venenum extrahit. Ceterum ex Tuberculis in Capite Serpentis Indici paratur Lapis friabilis, contra quaecumque Venena commendatus. Hepar Serpentis in Pulvere a 03. ad 04. egregium est [note: Pinguedo.] in Dysenteria maligna [orig: malignâ]. Pinguedo Strumas incipientes optime discutit, Maculas et Rugas faciei delet, [note: Exuviae.] et calide Palpebris illita Visum acuit. Exuviae sponte depositae commendantur contra Icterum, et Urinam pellunt. Externe Lumbis et Ventri circumligatae Partum facilitant, antecedente prius Linimnnto ex [note: Pulvis viperarum.] Cancris, Lumbricis et Axungiae q. s. Pulveres Viperini parantur non per calcinationem, sed lentam phlegmatis in M. B. adstractionem; qui tunc suo constant Sale vol. et ad 04. varie exhibentur.
[note: Porri axungia.] II. Suis Pinguedo et Lardum temperata sunt, emolliunt et resolvunt. In Odontalgia [orig: Odontalgiâ] dentes et gingivae, prius ligno acuto fricatae, lardo commode de illinuntur. Asserunt et Tussim inveteratam curari inunctione plantarum pedum vesperi prope [note: Stercus.] ignem cum Linimento ex Axungia porcina et Allii capitibus. Stercus quibuscumque Haemorrhagiis confert, interne cum Vino et Saccharo mistum, externe parti admotum. Sunt qui aridum cum Succo Plantag. instar Cataplasmatis adhibent. Quae habet Auctor de Vesica [orig: Vesicâ], potius de Vulva [orig: Vulvâ] intelligantur; calcinata enim certum est levamen in Incontinentia [orig: Incontinentiâ] Urinae, in pulvere data.
T.
[note: Talpe sanguis.] I. TAlpae Sanguis papyro exceptus Gangraenam sistit, si papyrus sub usu humectetur aqua [orig: aquâ], et imponatur. In Eryfipelate Mammarum et Carcro
page 534, image: s546manus, in qua mortua est Talpa, imposita singulare quid confert.
[note: Taxi axungia.] II. Taxi Adeps calidior et penetrantior est Adipe suillo.
V.
[note: Viperae Oleum. Sal volat.] I. VIperae Oleum cum Spiritu eiusdem rectificato dat Liquorem alexipharmacum. Sal volatile et Spiritus parantur more consueto in igne aperto in vas recipiens capax. In Essentiis, cum acidis paratis, destruit Sal volatile. In illis autem cum Spiritu Vini parum elicitur: adeoque sufficit Spiritus cum Sale volatili.
[note: Vitulli Medulla.] II. Vituli Medulla ex ossibus extracta, temporibus illita, Agrypnaim arcet, praesertim in Febribus malignis, et Puerperarum Febribus, ubi narcotica adhiberi non possunt. Idem iis, qui noctu meditabundi sunt, conducit.
[note: Unicornu.] III. Unicornu terrestre est non ens. Cornua enim illa vulgaria quae habentur, sunt nil aliud, quam Dens superioris maxillae Piscis cetacei Groenlandici. Hic Dens in Epilepsia, ab acido orta [orig: ortâ], multum confert. Verum C. C. raspatum eadem praestat.
[note: Ursi axungia.] IV. Ursi Pinguedo lumbis illita in Hernia [orig: Herniâ] conducit: imo contra Prolapsum sinus pudoris summum est levamen.
[note: Vulpis lingua.] V. Vulpis Lingua mense Martio exsecta, exsiccata, et sub usu in Vino macerata, Vulnerique imposita, omnia heterogenea exhrahit. Quidam pro maximo secreto habent.
page 535, image: s547
CLASSIS II. De Avibus.
A.
[note: Avium excrementa.] I. AVium Excrementa reliquis animalium excrementis acria magis et nitrosa sunt; perfectum enim Nitrum crystallinum efflorescit, si Aquae immittuntur, idque inprimis in stercore columbino.
[note: Alaudae.] II. Alaudae caro Urinam et Calculum proritat.
[note: Anas.] III. Anatis sanguis inter Alexipharmaca refertur.
[note: Anseris Pinguedo.] IV. Anseris pinguedo prae reliquis penetrans est. Umbilico illita alvum contumacissimam solvit. Quia subtilis est, membra a frigore, et inde productis fussuris praeservat. Membris paralyticis illinitur Pinguedo defluens ex Ansere exenterato Plantis [note: Storcus.] nervinis repleto, et assato. Stercus ad 04. contra Icterum egregium est; vi enim nitroso-sulpurea [orig: sulpureâ] multum laudatur, sed melius erit, si Herbis vescantur Anti-Ictericis. Imo in Scorbuto desperato in Vino haustum saepe summum est remedium. Ob vim nitrosam in Hydrope etiam convenit. Stercus iunioris Anseris destillatum dat Aquam Ophthalmicam egregiam.
C.
[note: Capo.] I. CAponum Axungia in Pleuritide et Tussi pectorali inungi solet, intusque etiam contra Raucedinem et Tussim exhiberi, cum Melle vel Saccharo.
[note: Ciconia.] II. Ciconia tota alexipharmaca est, quia Bufonibus, Ranis et Serpentibus vescirur. Ex sanguine paratur [note: Stercus.] Electuarium mirificum contra Venena. Stercus Podagrae illitum egregium est. Ex Pelle fiunt tibialia pro cura [orig: curâ] Podagrae, posset et Sal vol. pro usu sudorifero adhiberi.
page 536, image: s548
[note: Columba.] III. Columbae Sanguis Oculis instillatus grumescit, et malum exasperat. Fimus nitrosus est, adeoque diureticus et antihydropicus. Ex illo tosto et in Vino maceraro extrahitur Lixivium summe diureticum. Vel cum Semine Anis. et Cortice Aurant. in Vino malv. destillatum Aquam anticolicam egregiam suggerit. Externe propter acrimoniam nitrosam inter Psylotra refertur. Usurpatur vel per se Aqua [orig: Aquâ] humectatum, vel cum Sem. Sinapi tritum, et impositum in Morbis chronicis.
[note: Coturnix.] IV. Coturnix Elleboro nigro vescitur, adeoque eius Excrementa sunt antepilepticum haud contemnendum.
G.
[note: Gallus et Gallina.] I. GAllus vel Gallina integra, iuxta podicem deplumata, Tumoribus malignis et Morsibus venenatis applicata, brevi moriuntur. Repetentur igitur donec nulli amplius moriantur, et res erit in vado. In Phrenitide graviore per medium dissecta et cruenta capiti raso cum fructu imponitur, sed [note: Spiritus.] post quadrantem horae horrendum fetet. Sanguis Galli destillatus suggerit Spiritum egregie ´venereum, et rectificando acquiritur Spiritus urinosus optimus. Vana sunt, quae de Tunica [orig: Tunicâ] Ventriculi interiori narrantur. [note: Guttur.] Guttur Galli tostum et pulverisatum ad 04. Incontinentiam Urinae iuvat; quod cum Erinaceo combusto, et Vulva [orig: Vulvâ] suilla [orig: suillâ], omnibus in illo Affectu palnam [note: Ova.] eripit. Ovumrecens in Vino sumptum vires [note: Testae.] refocillat et nutrit. Testae, ex quibns Pulli modo [note: Albumen.] exclusi fuerunt, inprimis diureticae sunt. Albumen ovi habet temperatissimum Alcali volatile, unde Vulnera Oculorum consolidat. Plus autem nutrit Vitellum. Ad duritiem coctum et cum Aceto rosaceo, cumque contusa [orig: contusâ] Nuce mosch. sumptum contra Diarrhaeam [note: Oleum Ovorum.] excellit. Oleum exinde paratur, quod
page 537, image: s549purificandum, scil. liquefactum sponte per linteum colando, postea in patella [orig: patellâ] stannea [orig: stanneâ], addito tantillo Cerae, lavando cum Aqua [orig: Aquâ] fontan. et agitando cum spatula [orig: spatulâ] lignea [orig: ligneâ], ut Aqua [orig: Aquâ] eluat impuritates; dehinc exponendo Soli ad aliquot dies, ut faeces subsideant, et supernatet Oleum, quod contra Ambusta, fissuras a Frigore, valet; et egregium est cosmeticum, si faciei illinatur post lotionem cum Aqua [orig: Aquâ] simpl.
H.
[note: Hirundo.] HIrundinis excrementa nitrosa (non autem Nidus (Anginam et Inflammationem Tonsillarum levant, vi enim nitrosa [orig: nitrosâ] ardorem compescunt et maturant.
O.
[note: Cycnus.] OLoris pellis Stomacho applicata Colicam mitigat, accedente per pellem fomentatione calida [orig: calidâ], quae forsan magis agit et iuvat, quam reliquae omnes pelis partes.
P.
[note: Passer.] I. PAsseris in coitu transfossi Cerebrum Venerem stimulare, et Triglotites assatus ab Ischuria [orig: Ischuriâ] liberare dicitur, sed operandi rationem nondum scimus.
[note: Pavo.] II. Pavonis Stercus, habita [orig: habitâ] rationesexus [orig: rationesexûs], in Pulvere cum Vino Epilepsiam et Vertiginem curat atque praecavet, exspectando sudorem, sed saepius in usum trahendum.
V.
[note: Vultur.] VUltur cum Mastiche tostus et pulverisatus, Haemorrhagiam uterinam, et Dysenteriam desperatam curare creditur, si saepius cum Lacte amygdalino ad 03. assumatur.
page 538, image: s550
CLAS. III. De Piscibus.
A.
[note: Anguilla.] ANguillae Pinguedo defluens dum assatur, et foliis Lauri excepta, Auribus tepide instillatur pro restituendo Auditu Eius Hepar perforatum, blando Igne exsiccatum una cum felle, egregium est ad 03. datum, ia Partu difficili. In Prolapsu sinus [orig: sinûs] pudoris, sufficus ex Cute Anguillae eleganter instituitur.
B.
[note: Barba.] BArba caute comedenda est, ne Choleram morbum excitet.
C.
[note: Caneri.] I. CAncrorum Sucus expressus in Delirio et Cephalalgia [orig: Cephalalgiâ] graviore feliciter fronti applicatur [note: Lapides.] cum Opio et Croco. Lapilli sunt Liquor lacteus, qui mense Iulio, dum aegrotant Cancri, concrescit in substantiam lapideam super Stomachum sitam; reperiuntur hi Lapilli quando crustam mutant, et hinc eiusdem naturae sunt et substantiae cum Crusta [orig: Crustâ] seu Putamine eorum, quod illis substitui potest. Et [note: Testae.] Testa et Lapilli turgent Sale volatili alcalino, minus tamen acri, quod beneficio acidi occulti indurescit, hinc affuso Vino vel Aceto effervescunt propter luctum acidi et alcali interni. Ceterum acidum maxime destruunt, adeoque in Soda [orig: Sodâ] ab effervescentia [orig: effervescentiâ] acida [orig: acidâ], Torminibus, Pleuritide, Angina [orig: Anginâ], Casu et Inflammationibus internis, acidum coagulans per sudorem et urinam expellunt. In Quartanis, ubi nimium frigus excedit, praemisso Vomitu, hi cum Saccharo Saturni, curam perficiunt. Insigniter etiam
page 539, image: s551diuretici sunt, inprimis si cum Sale vol. Succin. vel Vino vel Aceto propinati, unde in Stranguriu [orig: Stranguriû], Calculo etc. praeservativum sunt et curativum. Mire etiam pro usu vulnerario in Febribus post Vulnera conveniunt. Licet enim Vinum Vulneribus et Inflammationibus noceat, Lapilli tamen adiuncti eius acidum destruunt; imo et bibacibus Arthriticis optime succurrunt, acidum Vini per diuresin evacuando. In Gonorrhaea item, et Ulceribus Renum aut Vesicae, cum Vino sacra sunt anchora.
[note: Carpius.] II. Carpionis Fel gaudet alcali temperato, unde prae omnibus acidum Erysipelatis destruit. Lapilli conveniunt cum Lapidibus Cancrorum.
[note: Conchae.] III. Conchae omnes vi febrifuga [orig: febrifugâ] et diuretica [orig: diureticâ] conveniunt, quatenus acidum destruunt. Margaritiferae constant Sale vol. magis digesto, et cum Perlis conveniunt; de quibus in Regno Minerali. Ostreae turgent succo alcalino, qui in Atrophia [orig: Atrophiâ], Phthisi, Lue Venerea, etc. convenit. Ex Margaritiferis paratur Specif. antifeb. Strobelb. non tamen solum, nec sine aliis praemissis usurpandum, alias duplicatur Febris.
H.
[note: Halecum muria.] I. HAlecum muria in Hydrope egregium est Clysma, et externe ulcerosas partes eluit.
[note: Ichthiocolla.] II. Husonis Gluten, Ichthiocolla dictum, Gelatina est consolidans.
L.
[note: Lucii fel.] LUcii fel Oculis succurrit, nam fella piscium minus acria sunt, quam illa Perdicis, Bovis, Hominis, etc. Hoc Fel gaudet Sale volatili penetrante, adeoque attenuat, et resolvit. Haec tamen habet incommoda, 1. quod nimis viscidum sit et oculis adhaereat. 2. Quod acrimoniam habeat, quae temperari [note: Mandibula.] debet Aqua [orig: Aquâ] sperm. Ranar. Mandibulae ad 04. in Pleuritide acidum absorbent, et grumos
page 540, image: s552dissolvunt. Pinguedo pedum Plantis illita Agrypniam curat. Paratur ex Felle Aqua, quae tutius instillatur Oculis quam ipsum Fel, vel cum Spir. Vini fit Essentia in Oculorum Affectibus egregia.
M.
[note: Mustulae Hepar.] MUstelae infecundae Epar, in Vitro probe clauso Soli expositum, resolvitur in Liquorem oleaginosum penetrantissimum, qui vel Palpebris, vel ubi fortius agendum, ipsis Oculis illitus, in Visus [orig: Visûs] hebetudine, Suffusionibus, etc. singulare est specificum.
P.
[note: Percae Lapis.] PErca Lapidem suggerit in capite et Spina [orig: Spinâ] dorsi, prae ceteris diureticum, facilius solubilem quam Oculi Cancr. quippe in Dysuriis ab usu Acetorum acidum melius destruit.
R.
[note: Ranarum.] RAnae in Peste Carbunculis sub axillis infesta singulare sunt remedium, praeferuntur, quae in [note: Sperma.] Aquis puris degunt. Sperma Ranarum nil aliud est, quam Ova mucilagine aquea [orig: aqueâ] involuta. Pro usu itaque Medico ova eximantur. Applicatur hoc Sperma cum Aceto ros. Pubi aut Lumbis contra nimium Mensium fluxum. Quin et in Ambustis, Ophthalmiis, Ulceribus inflammatis, cancrosis, etc. aestum [note: Aqua.] et calorem coercet. Destillatur Aqua ex Ranis per 3. dies in Aqua [orig: Aquâ] putrescentibus, quae interne ad 06i. in Haemorrhagia Uteri, Fluore albo et Gonorrhoea admodum conducit. Quin et ex Spermate in M. B. vel. V. B. lento igne destillatur Aqua. Sed colligendum est Mense Aprili, cavendo Novilunia, alioquin Aqua fetebit.
S.
[note: Sepiaeos.] SEpiae os ad 02i. in Pulvere vel Emulsionibus in Gonorrhoea [orig: Gonorrhoeâ] specifice convenit.
page 541, image: s553
T.
[note: Thymalli Axungia.] I. THymalli Axungia, in vitro clauso soli exposita, dat Liquorem oleosum, qui foveas Varilarum singulariter delet, et vulnera citra cicatricem consolidat.
II. Tinca applicatur plantis Pedum, vel Hepati contra Icterum.
CLAS. IV. De Infectis. Insecta Aquatilia temperatissimum habent Sal volatile, Terrestria vero Sal acre Oleo nonnihil tempoeratum.
A.
[note: Apes.] I. APes calcinatae contra Alopeciam laudantur. Materia Meiis colligitur per linguam, et sub lingua in vesicula, quadam parva seponitur, quam tandem per fermentationem maturatam evomunt [note: Cera.] Apes. Cera viscidior est substantia, non in corpore, [note: Mel.] sed ad pedes ultimos secreta. Mel continet extractum Roris, qui resinam ex floribus exhalantem coercet, ratione cuius Mel Spiritu universali turget, Metalla enim nobilissima dissolvit, a putredine praeservat, et vim vitalem mirifice suggerit. Gaudet acido et alcali. Destillatum vel fermentatum suggerit acidum; imo instar Musti fermentatum dat Potum vinosum, Senibus optime convenientem. Facile in Stomacho fermentationem subit, adeoque Febricitantibus, Hypochondriacis et Hystericis non convenit. Sed propter vim balsamicam Pectori, Pulmonibus, et Renibus succurrit. Ut [note: Eius Spiritus] Spiritus Mellis habeatur optimus, prius ad tempus
page 542, image: s554putrescat Mel. Spiritus hic acidulus cum phlegmate circulatus dat Menstruum singularium virium, quia in eo latet Sal Roris. Oleum mellis externe [note: Oleum.] Ulcera mundificat. Oleum eius compos. Num. 2. nil valet. Cera subiectum est resinosum, quod in ipsa [orig: ipsâ] Aqua [orig: Aquâ] forti adduratur magis, quam liquefit. Cum Ossium calcinat. p. ii. mista, et destillata dat Oleum naturae alcalinae, quia Ossa retinent acidum Cerae, quod ad gut. iv. interne diureticum est, et Uteri Procidentiam praecavet. Externe attentuat Tumores frigidos, lenit nephriticos Affectus, et cum Oleo ovorum valet contra Ambusta, et laesiones ab Aqua [orig: Aquâ] fervente.
[note: Araneae.] II: Araneae in vase conclusae, se mutuis puncturis interficiunt, et post mutantur in liquorem foetidum, qui destillatus dat Spiritum urinosum et Sal vol. Pulverisatae Febres intermittentes pellere dicuntur, ut et externe Oleum Aranearum maior. pulsibus applicatum.
[note: Aselli s. Millepedes.] III: Aselli inter fissuras mororum antiquorum collecti, Sale nitroso vol. scatent, suntque insigniter diuretici contra Calculum. Mucum etiam acidum viscidum resolvunt in Asthmate. Contra Arthritidem vagam, Dolores scorbuticos et inprimis in Morbis convulsivis, adhibentur. Externe infusi in Oleo Lini dant Oleum anodynum, specificum contra Dolorem haemorrhoidum. Quidam cum Vino vel Spiritu Salis et Vitrioli, impraegnant et exsiccant, sed haec volatilitatem eius absorbent. In Ulceribus inveteratis Aselli miram vim habent.
C.
[note: Cantharides.] CAntharides turgent Sale vol. acerrimo, et colliquefaciendo acrimonia [orig: acrimoniâ] sua [orig: suâ] sucum corporis, vesicas excitant, imo et interne quandoque Ardorem urinae et mictum cruentum. Abiciuntur pedes et capita, ut inutilia. Vulgo Pulvis Cantharidum cum Fermento acri et aceto applicatur; sed hic modus non procedit, nisi ubi mitius agendum, quia acida castrant
page 543, image: s555vim vesicantem. Elegantius inspergitur Pulvis Emplastro ex Terebinthina [orig: Terebinthinâ] cum Cera [orig: Cerâ] liquefacta [orig: liquefactâ]. In Infantibus adhihetur Emplastrum citrinum. Ceterum et interne laudantur contra Suppressionem Urinae, et Gonorrhaeam virulentam; ad pellendas Aquas in Hydrope et promovendum Calculum. Scilicet 04. Pulvevis Canthar. infund. Vini Rhenani 06v. in loco tepido per aliquot dies. Deinde Colaturae cochlear viii. cum Cantharo vini miscentur, ita ut Cochleare i. sufficiat (ascendendo tamen in dosi) ad pellendam Urinam.
F.
[note: Formicae.] FOrmicae naturales optimae sunt, quae circa resinosas Arbores et Betulas colliguntur mense Iulio, Luna [orig: Lunâ] crescente, hae enim spirant odorem acidum. Generantur etiam artificiales, Alatae dictae ex fermentatione Mellis cum Pane secalino. Colliguntur naturales in Cucurbita, in cuius fundo frustum casei, quod illos alliciat, repositum sit. Destillatae cum [note: Spiritus.] Spiritu Vini aromatico dant Spiritum, qui externe Auribus in Difficili auditu et Tinnitu succurrit; uti et Ova Formicarum, quae alias intus ad 04. sumpta ructus et flatus excitant. Pro ischiadicis, Arthriticis, Paralyticis, imo et contra Sterilitatem, Balneum ex Acervo Formicarum multum confert. Infunduntur. Formicae in Oleo, quod Penis radici, Scroto, et Testibus illitum armat in Venerem; praefertur tamen Spiritus. Ceterum si Formicae per se destillentur, dant Spiritum acidissimum, qui Martem rodit, et odore suo corpus mire restaurat. Si putrescant ante destillationem, dant Spiritum urinosum, et Sal vol. elegantissimum. Quin et cum Calce viva, affusa [orig: affusâ] Aqua [orig: Aquâ], resolutae dant Spiritum urinosum, quia aciditas omnis a Calce viva absorpta est. Hic Spiritus urinosus Sale vol. acuatus egregium est diureticum in Scorbuto ac Hydrope; et externe in Malo ischiadico, Doloribus artuum vagis et scorbuticis, imo in Paralysi et Tremore omnino praeferendus est. Spiritus acidus cum Spiritu Vini
page 544, image: s556destillatus analepticum est egregium, praeprimis in Catarrhis suffocativis. Memoriam dein et omnes Sensus roborat, magnanimos reddit, et Venerem stimulat.
H.
[note: Hirudines.] HIrudo applicatur Temporibus, Pedibus, Brachiis, pro evacuatione sanguinis lenta [orig: lentâ]; Podici in Haemorrhoidibus, et Vulvae in Mensium suppressione. Sevatur in Aqua cum Saccharo, ut nutriatur et purificetur. Si pertinaciter nimis loco adhaereat, insperso sale decidit.
L.
[note: Lacerte.] I. LAcertae quadrupedes sut, non Insecta. In Aceto macerantur, ut corrigatur earum malignitas; deinde exsiccatae propinantur ad03. cum Melle in forma Electuarii pro Strumis curandis. Oleum optime paratur infundendo in Oleo communi in loco tepido; quo inunguntur loca Herniosa.
[note: Lumbrici.] II: Lumbrici, qui annulos habent flavescentes circa collum, meliores sunt. In Affectibus chronicis conducunt; inprimis exsistunt diuretici et diaphoretici. In Ictero, Scorbuto et Arthritide vaga [orig: vagâ] sunt adhuc celebres. In genere in Morbis chronicis et hydropicis idem praestant, quod vegetabilia amara; infusi sc. vel cocti cum herbis aperientibus. Externe contusi et applicati Dolores arthriticos et scorbuticos, nec non Panaritium vi anodyna [orig: anodynâ] [note: Eorum Oleum.] egregie tollunt. In Punctura nervorum, et Vulneribus articulorum, Oleum per infus. cum Oleo commune paratum, conducit. Liquor per Solem destillatus probe filtratus inspissetur ad tertias, et in loco frigido positus, Crystallos generat inflam~abiles instar Nitri. Liquor [note: Liquor.] vero Auctoris illitus Symptomata convulsiva praecavet. Tostio nil valet quia sub ea Sal voiatile avolat. Destillantur per se, non autem cum Spiritu Vini, ne virtus in fundo remaneat. Scilicet in vitro capaci, ne disrum patur, Soli exponuntur, et Liquor filtratus [note: Spiritus.] atque destillatus dat Spiritum urinosum cum copioso Sale vol. cuius dos. a. ???. ad 02. pro diuretico et
page 545, image: s557sudorifero, qui et externe in Doloribus maiora praestat quam Spiritus Salis ammoniaci, etc. Caput mortuum in [note: Essentia.] prata proiectum Lumbricos generabit. Essentia parata ex vegetabilibus artheticis cum Spiritus Lumbric. p. i. et Spiritus C. C. succinati p. ii. egregia est in Arthritide vaga.
P.
[note: Pediculi.] PEdiculi 4. vel 5. Peni immissi urinam proritant.
S.
[note: Scarabaei.] I. SCarabaeorum cornutorum Cornua in Pulvere Partum difficilem promovent. Illorum Oleum per infusionem auribus contra Dolores instillatur; pulsibus vero [note: Oleum.] illitum Febrem producit, Scarabaei pilularii Oleo Lini infusi et cocti, dant Oleum singularissimum anodynum in Doloribus aurium et Haemorrhoidibus caecis. Unctuosi gaudent alcali vol. acri, quod Tartarum salinum in Nephriticis et Podagricis per urinam evacuat. Paratur inde remedium Auti-tartareum hoc modo: Scilicet Scarabaei unctuosi, mense Maio absque manuum attactu collecti, suffocantur in Spiritu Vini, deinde exsiccantur, et ex eorum medio eximitur liquidum viscosum, quod cum ipso corpore pulverisato formatur in Balsamum. Deinde R. Huius Balsami 04. Olei Anis. et Caryoph. an. gut. iii. f. Pill. Propinentur gr. ii. in Aqua Florum Sambuci mane ieiuno Stomacho; sequetur Stranguria per tres dies durans, sin minus, repetatur secundo die, et optatum habebis eventum in curando Calculo.
[note: Scorpius.] II. Scorpius ad gr. 1. Venerem stimulat. Oleum eius per infusionem gaudet acrimonia [orig: acrimoniâ] volatili, et Pubi vel Lumbis illitum egregium est Diureticum in Suppressione Urinae. In Dolore quoque aurium anodynum est. Item pro usu Anti-pestilentiali pulsibus et membris illinitur.
page 546, image: s558
SCHRODERI DILUCIDATI SECTIO III. De Regno minerali.
[note: Mineralium principia.] MIneralium principia sunt Sulpur, Mercurius et Sal, i. e. substantia pinguis, substantia humida radicalis, et terra fixa. Quorum varia combinatio ratione variae fixitatis differentiam Mineralium et Metallorum constituit. Fusius tractatur haec materia sub titulo, De Metallis in genere, tam in Collegio Chymico, quam in hac ipsa Schroderi dilucidati Sectione.
CAPUT I. De Terris.
[note: Terraemedicatae.] I. TERRAE medicatae constant terra [orig: terrâ] alcalina [orig: alcalinâ], fumis sulpureis volatilibus impraegnata [orig: impraegnatâ]; sunt enim rudimenta metallica, quae propter defectum Mercurii non potuerunt compingi. Hae Terrae imbibunt humiditates et aciditates, adstringunt etiam et sudorem movent. Sed et specificas virtutes habent pro ratione Sulpuris metallici, de quo participant. Sic Terrae solares alexipharmacae sunt; Martiales anticachecticae, etc. [note: Earum praeparatio.] Praeparantur vulgo Terrae 1. Lotione, quae purum ab impuro secernit. 2. Praecipitatione, quae nil valet, saturantur enim Terrae ab acido, et remanet Calx viva nullarum virium. 3. Destillatione, ubi phlegma dant acidulum.
[note: Terra Melitensis.] II. Terra Melitea candida commendatur a vi alexipharmaca [orig: alexipharmacâ].
page 547, image: s559
[note: Sigillata.] III. Terrae sigillatae Germanicae gaudent Sulpure solari. Unde contra Venena et in Variolis, inprimis si adsit Alvi fluxus, valent. Ceterum pro usu adstrictorio exhibentur cum Aceto desetill. vel Spiritu Nitri; sic enim aluminosae evadunt. Per se suggerunt Spiritum acidum in Febribus malignis usurpatum. Si imbibantur Spiritu Nitri vel Vitrioli, deinde exsiccentur, terantur super marmore, et in loco frigido in sacculo ponantur, liquescunt in Liquorem, vel Aurum potabile, cuius gut. xii. vel xx. in Fluxibus malignis egregie adstringunt.
[note: Bolaris.] IV. Bolus communis de Marte participat et Sole simul; und egregie adstringit, vitiosas cruditates absorbet, et maxime sudorifera est. In Sputo sanguinis laudatur. Externefronti admota cum Aceto destill. Fluxum narium compescit. Ingreditur etiam non sine ratione Emplastra styptica.
[note: Creta.] V. Creta participat de Saturno, unde adstringit et aciditates edulcorat. Si Spiritu Sulpuris imbibatur, fit perfectum Alumen. A 03. ad 04. Sodam in momento compescit. Cum Lacte caprillo sumpta Lumbricis resistit. Externe imbibit aciditatem Ulcerum et Vulnerum maxime nocivam.
[note: Terra Iaponica.] VI. Terra Iaponica s. Catechu, est compositum artificiale ex Glycirrhiza [orig: Glycirrhizâ], Sang. draconis etc. corrigit Lympham acidam.
[note: Marga s. Lac Lunt.] VII. Marga Saxorum substantia est tenera, parum de Sulpure participans. Dicitur et Lac Lunae. Sanguinis grumos ad 03. potenter resolvit, Incontinentiem urinae corrigit, et acidum vitiosum absorbendo Lac multiplicat. Externe inspersa acidum Ulcerum et Vulnerum absumit. Mirum quantum promovet consolidationem Ulcerum tibialium.
[note: Ochra.] VIII. Ochra de Venere et Marte participat. Rato usurpatur, et non nisi externe. Rubrica Marte turget,
page 548, image: s560adeoque adstringit et aperit; externe nimis fluentem sanguinem sistit, et Ulcera consolidat. Si solvatur in Spiritu Salis, extrahetur totum concretum martiale, remanente Limo.
[note: Tripolis.] IX. Tripolis species est Ochorae, sed principiis Martis v acua, adeoque nil valet.
CAPUT II. De Aquis.
I. OMnes Aquae oriuntur a Mari; imbibuntur [note: Aque.] nempe a Terra [orig: Terrâ], tamquam spongia [orig: spongiâ]; et cum Terra intus caleat, evaporat Aqua relicto Sale, unde dulcis evadit. In Fontium autem origine reperitur Limus viscosus, in quo concentrantur hi fumi, ubi dehinc in Guttulas abeunt, et e Guttulis tandem fiunt Aquae manantes. Illi Fontes, qui per loca saxea manant, meliores sunt, quia aquae turgent Nitro. Aqua stagnans pessima est.
[note: Pluvia.] II: Aquae aereae sunt Pluvia, Nix et Ros. Generantur ex effluviis Terrae, et singulariter agros fecundant. Optima ex pluvia [orig: pluviâ], quae mense Martio, Aprili et Maio cadit; eaque, quod mirum, adeo balsamica est, ut non putrefiat. Aqua tonitrualis semper habet aliquid teporis, quia Sulpure constat; cum Tonitu nil sit nisi Sulpur et Nitrum accensa: inspissata autem ac destillata dat Spiritum, Sal vol. oleosum, et Sal fixum in Capite mortuo.
[note: Nix.] III. Nix fecundat campos; in recessu habet Sal singulare, unde suggerit Tincturam, Corallia solventem. Inspissata dat Oleum pingue, unde ad 06. purgat et Urinam movet.
[note: Ros.] IV. Ros digestus et destillatus suggerit Spiritum vol. striatum empyreumaticum; et magma relictum attracta [orig: attractâ] aura [orig: aurâ] sponte turgescit, et suggerit Nitrum penetrans, ratione cuius Ros vegetabilia fecundat. Habet et Ros Sulpur, unde balsamicus est, et multum habet
page 549, image: s561in recessu. Sal hoc nitrosum, cum Terra [orig: Terrâ] concentratum et fermentatum, occultum est omnium nutrimentum. Si in vehiculo se abscondat, dicitur Nitrum; nam ex Terra [orig: Terrâ] Nitro exhausta [orig: exhaustâ], et Aeri exposita [orig: expositâ], ope Salis huius aerei et universalis fit novum Nitrum. Ratione illius Salis sulpurei in Rore, multa exinde parantur Menstrua egregia, beneficio Nivis, pro extrahendis et solvendis corporibus durioribus.
[note: Acidulae.] V. Acidulae nil aliud sunt, quam solutio Vitrioli Martis, Mars enim a Spiritu Sulpuris solutus Terram virgineam impraegnat, haec autem Terra solvitur ab Aqua [orig: Aquâ]. Male probantur Acidulae per destillationem et evaporationem, sic enim volatilis substantia evanescit, et ea quae remanet mediante Igne alteratur. Si autem de Sale participent, evaporatione perquam commode dignoscitur. Optime probantur per Praecipitationem cum decocto Gallarum, nam si de Marte participent, nigrescunt: affusa [orig: affusâ] Aqua [orig: Aquâ] salsa [orig: salsâ], si aliquid Nitri habeant, turbantur et lactescunt. Nullatenus autem metuendum est, ne Vitriolum Martis de Venere participet, quia acidum sulpureum lubentius aggreditur Mars quam Venus, adeoque incompatibilia sunt: unde fit, quod Acidulae, nisi excessime sumptae, vomitum non excitent. Patet itaque hinc, Acidularum vim consistere in Spiritu Sulpuris volat. acido et Marte corroso; quamobrem mucum primarum viarum resolvunt, urinam movent, sanguinem purificant, et quaecumque salia acida vitiosa absorbent, atque in nigris faecibus deponunt. Cavendum autem, ne Hydropici, Phthisici, et qui stomachum habent debilem, illas affatim potent. Sed et videndum, ut gradatim hauriantur ascendendo sub initium, et sub finem descendendo in dosi, corpus interea movendo, sed sudorem avertendo, et alvum, ubi opus, laxam servando beneficio Clysmatum, ne forte pedes intumescant. Ante
page 550, image: s562usum praemittatur Venaesectio, et inprimis lenis Purgatio, ut facilitetur operatio et transitus Acidularum. Hauriri debent in ipso loco natali, si enim ad tempus in lagenis stent, acidum Martem in totum dislolvit, et in forma Praecipitati deicit. Parantur quoque Acidulae artificiales, sed Acidum artificiale non adeo penetrans est, ac Sulpur illud embryonatum naturale in Venis Terrae.
[note: Thermae.] VI. Thermae constant ex Minera [orig: Minerâ] Nitri, Sulpure embryonato (i. e. imperfecto) impraegnata [orig: impraegnatâ]. Usurpantur externe pro Paralysi Artuum, Tremoribus diuturnis, Hemiplexiis, Affectibus cutaneis, et Sterilitate a vitio Uteri, praemittendo tamen aut Acidulas (in Morbis chronicis) aut blanda Diaphoretica antimonialia, vel lene Purgans; alioquin Febreos instat periculum. Arthriticis autem, Podagricis et Ischiadicis subinde nocent. Interne cum impetu purgant, quod periculosum est, nam Nitrum et Sulpur substantiam lapideam secum vehunt, cuius particulae affiguntur lateribus in Stomacho. Parantur artificiales Thermae ex Calce vina [orig: vinâ], quae Minera est Nitrosa (non autem e Nitro ipso) cum s. q. Sulpuris et Aquae. Sic enim effervescunt, et sub ebullitione dissolvitur Sulphnr.
CAPUT III. De Lapidibus, Gemmis, Coralliis, Margaritis, et illis, qui minus pretiosi sunt.
[note: Principium Lapidibas.] I. IN Lapidibas dominatur Principium terreo-falinum Sulpure saturatum, cum minima Mercurii quantitate. Sunt autem in triplici differentia. 1. Facile funduntur in Igne et vitrificantur; hi alcali abundant. 2. Non funduntur, sed suggerunt Calcem vivam; in his alcali est sufficienter Sulpure impraegnatum, unde Calx viva constat Terra [orig: Terrâ] mortua [orig: mortuâ], et sulpure
page 551, image: s563acido, alcali coercente ne fluat. 3. Sunt qui neque funduntur, neque calcinantur; sed si probe candefacti exstinguantur in Aqua [orig: Aquâ], tandem pulverisari possunt. Hi v. g. Amiantus, Silices etc. occultum habent acidum, quod tamen non sufficit toti corpori fundendo. Lapides constare ex aqua [orig: aquâ] verissimum est, ista enim si clara feurit, dat Gemmas, si terreis particulis admista fuerit, dat Corpus opacum. Sic Adamas et Crystallus non differunt inter se, neque a glacie, nisi duritie. Et beneficio Olei Sulpuris cum Oleo Lini parati, fieri potest Tinctura Crystallorum. Quacumque ratione calcinentur Lapides, (sive sicce adiecto corpore salino, sive humide per Spiritum Salis comp. etc.) mutationem naturalis texturae subeunt. Salia lapidum sunt tantum concretum novum ex menstruo acido et corpore corroso. Volatilisatio insulsus labor est.
[note: Gem~arum color.] II. Germmarum Color et Vis amuletica in Collegio Chymico nostro tractantur.
[note: Corallia] III. Corallia nutrimentum capiunt a Succo lacteo et aqueo, qui super Aquam induratur, et fit naturae mineralis ex Acido sulpureo et Sale aqueo urinoso. Corallia calcinata dant Calcem vivam, quae cum aqua [orig: aquâ] effervescit, ita tamen, ut praedominetur alcali, et praecipitetur acidum. Per se destillata per Retortam dant Phlegma acidum. Notum est, quod Corallia destruant acidum in primis viis, adeoque in Ructibus hypochondriacis, Dysenteria, Torminibus, Affectibus chronicis, in Haemorrhagia cum Aceto, in Soda cum Laudano opiato, in Gonorrhoea Virorum rubra [orig: rubrâ], atque Mulierum alba [orig: albâ], sunt decantatissima. In calcinatione sicca [orig: siccâ], quae nil valet, acidum Lignorum vel Carbonum, illorum pendus auget, et Sulpur tingens [note: Eorum Sal.] adeo occultatur, ut mutetur Color. Sal Corallorum ex Capite mortuo nihil est, quia a Sulpure non potest separari. Corallia fervida Aceto destillato exstincta, in
page 552, image: s564novum corpus salini-forme concrescunt, quod facile in loco frigido resolvitur, et ad guttas xxv. in 08. potus [orig: potûs] ordinarii in Febribus multum praestat. Quaevis acida solvunt Corallia. Ast Spiritus Viridis Aeris, Spiritus Panis, Spiritus Roris, Spiritus Nivis, non tam solvunt, quam extrahunt illorum Sulpur. Pulvis Corallorum vitriolatus aluminosum quid est, et pro scopo adstrictorio in usu. Sal dulce Corallorum habet aliquid in recessu propter Rorem maialem. Ex Coralliis [note: Tinctura Magisterium.] in Succo Citri solutis et inspissatis fit Tinctura rubicunda cum Spiritu Sassafras. Magisterium ex solutione cum Succo Citri est quidem cuiusdam usus: illud autem per solutionem in acido et praecipitationem cum alcali nil valet. Spiritus Viridis Aeris solvit Corallia, ita tamen ut denuo abstrahatur cum sua aciditate Tinctura. Tincturae Corallorum vulgares nil valent; vera enim Tinctura fit extrahendo principium sulpureum beneficio Salis aeri ex Spiritu Roris vel Nivis. Spiritus quoque Panis idem praestat; sed melius est Menstruum ex Farinae triticeae part. 4. Fermenti p. 1. in Clibano tostis et destillatis. Fit quoque Tinctura vera cum Sale Tartari volatilisato. Tinctura Hartmanni est Extractum Salis Corallor. Tinctura Holsatica non contemnenda est, si omnes adhibeantur encheireses. Nec Tincturae cum Oleo vegetabili arom. negligendae sunt. Ex Floribus cum Sale ammoniaco elevatis non absonum est, fieri posse Tincturam. Oleum Corallorum succinatum non est genuinum.
[note: Margaritae.] IV. Margaritae sunt primo exortu animale quid, sed tandem in naturam mineralem degenerant. Calcinatae enim relinquunt Calcem vivam, in Aqua [orig: Aquâ] affervescentem. Concrescunt originaliter ex liquore lacteo aquescente salino, in quo praeponderat alcali temperatissimum, quo ipso in consistentiam duram coagulatur. Ipse hic Liquor seu substantia mollis
page 553, image: s565supremum est remedium pro Tabidis, Phthisicis, Febricitantibus, etc. Hinc tentant Spagyrici Perlas in sucum primigenium reducere. Perlae igne aperto destillatae dant Sal, sed admodum pretiosum. Commune autem earum est novum compositum ex acido solvente, et Perlis destructis. Magisteria, Essentiae, et Tincturae nil valent. Optime praeparatur reducendo ad sucum primigenium, beneficio Menstrui ex Rore, Nive vel Aere parati.
[note: Aetites.] V. Aetites Partum facilitare dicitur, ad 04. in Aqua [orig: Aquâ] appropriata [orig: appropriatâ] datus. In medio continet substantiam lapideam, et quandoque Terram argillaceam, contra Pestem commendatam.
[note: Alabastrites] VI. Alabastrites ingreditur Unguentum de Alabastro, quo illinuntur Tempora et Frons in Agrypniis et contra Dolorem capitis a contusione. Cum lacte hauritur contra Dysenteriam, nec inconvenienter, quia acidum destruit.
[note: Amianthus] VII. Amianthus ab Alumine sccissili differt; nam nec menstruis nec igni cedit, et cuti applicatus non urit. Eius Pulvis ad 02. in Vino vel Spiritu Vini in Fluxu albo convenit. Linimentum de Amiantho contra Tineam Puerorum, et Ulcera inveterata manantia, euporiston est certum.
[note: Lapis Armenus.] VIII. Lapis armenus et Lazuli pertinent ad Marmora, sed participant de Venere, prior quidem de sola [orig: solâ], posterior autem una [orig: unâ] cum corpore Solis; nam cum Mercurio vivo mistus suggerit Sulpur Solis animatum. Attactu acidorum degenerat in Vitriolum venereum, unde purgat infra et supra. Caruleus color Lapidis Lazuli procedit a Venere, sine Luna, adeoque male pro Affectibus capitis commendatur. Tincturae caeruleae ex eius Venere solum extrahuntur, et ubi cum Sale ammoniaco parantur, Sal ammoniacum plus facit quam Lapis Lazuli. Ex Floribus quidem cum Sale ammoniaco
page 554, image: s566sublimatis facile potest praeparari Tinctura. Magisterium cum Aceto destillato nil aliud est quam Venus. Interim hic Lapis vix calcinari potest; sed lotus et pulverisatus a 03. ad 04. propinatur pro scopo purgandi.
[note: Lapis calcarius seu Calx viva.] IX. Lapis calcarius conficitur ex lapide sulpureo Culcis Vivae, in quo luxuriat Sulpur, quod alcali saturavit. Sal non potest elici, propter pinguedinem sulpuream. Calx viva non nisi externe pro usu caustico usurpatur. In usu medico est Calx illa mortua, quae subsidet, supernatante acido et alcali cum subtili pinguedine instar Cremoris. Est maximum absorbens acidorum in Ulceribus antiquis, vel venereis, contra Ambusta, et pro scopo cicatricem inducendi. In Lixivio supernatante, sive Aqua [orig: Aquâ] Calcis vivae, praeponderat Alcali inter alia principia salina, unde in Inflammatione, Ardore Ulcerum vel Vulnerum, et in Gangraena [orig: Gangraenâ] externe nil melius. Paratur exinde cum Mercurio dulci et Spiritu Vini Aqua Phagedaenica, in Sphacelo ultimum refugium. Scabies item et Ulcera verminosa seu putrida curantur externe beneficio Aquae Calcis vivae. Ubi tantillum Sulpuris cum Calce viva in Oleo Lini subigitur in mortario saturnino, fit Linimentum egregium contra Ambusta. In dicta [orig: dictâ] Aqua [orig: Aquâ] Calcis vivae supernatat Cremor, qui alcali est temperatum a Sulpure, optimum in Ulceribus cancrosis. Si cum Aqua Calcis vivae iungatur Oleum Rosarum, fiet coagulum butyrosum seu Sapo, remedium in Ambustionibus praestantissimum, quodque Vesicas certo praecavet; et praeterea in Vulneribus sclopetariis, ubi empyreuma sulpureum remansit, egregie putredinem arcet. Quin et Aqua phagedaenica sequens ibidem prodest: Sc. rum. Aquae comm. ???. xx. Calcis vivae, ???. iv. Arsenici (quod virulentiam alcali in Calce viva corrigit non secus ac Nitrum fixum) 06i. Ubi probe ebullierint, adde Mercurii dulcis 06i. Quae si probe fuerint
page 555, image: s567agitata, Calx viva subsidebit, et clarus Liquor successive separabitur. Huic liquori adde Spir. Vini ???. Et hoc optimum est remedium in Gangraena [orig: Gangraenâ], Sphacelo, et in Arthritide sub forma [orig: formâ] lotionis. Sunt qui Tophos Podagrae sequenti Gelatina [orig: Gelatinâ] resolvere conantur. rum. Calcem vivam fervidam ex furno, cum Spiritu Vini alcoholisato super Sal Tartari, et Igne forti destilla, sic prodit Spiritus urinosus, qui accensus relinquit Gelatinam instar Cremoris. Interne Aqua Calcis vivae pro Phthisi et Ulceratione partium internarum commendatur. In Clysmatibus abstergentibus valde convenit. Ex Calce viva [orig: vivâ] fixante Sal vol. fit Sal ammoniacum. Sed Lixivium Calcis vivae affusum Sali vol. illud in Calcem insipidam mutat. Spiritus Calcis vivae alcalinus rite destillatus, (non ut noster Auctor) Menstruum est singulare, et remedium contra Calculum non inelegans. Pro scopo etiam antinephritico fit Tinctura cum Spiritu Vini rectificatis simo super coagulum solutionis, et cocturae Calcis vivae p. iv. atque Tartari crud. p. 1. cum Aqua [orig: Aquâ] fontana [orig: fontanâ].
[note: Lapis calaminaris.] X. Lapis calaminaris est Minera Martis cui pars Mercurialis deficit. Externe pro scopo adstrictorio Croco Martis praefertur, Ulcera abstergit et cicatrice obducit, absorbet etiam acida, et in Excoriationibus praesentaneum est remedium. Ex Lapidis calam. p. xxx. et Veneris purae partibus centum fusis fit Orichalcum. Si imbibatur hic lapis Spiritu Salis, Nitri, vel aliis acidis mineralibus, acidum retinet, dum primo prodit Phlegma, et deinde sequitur Spiritus concentratus acidissimus.
[note: Calculus humanus.] XI. Calculus humanus constat ex alcali vol. concentrato per acidum praeternaturale. Destillando remanet Calx viva, quae ad 02. egregium est diureticum et sudoriferum in Morbis malignis et Peste. In Lithiasi summum est remedium, praeprimis si in ens primum resolvatur. Calcinationes et Solutiones in acidis eius vim plus imminuunt quam promovent.
page 556, image: s568
[note: Crystalli.] XII. Crystalli aliae sunt mollissimae in Dysenteria [orig: Dysenteriâ] biliosa [orig: biliosâ], Cholera [orig: Cholerâ], et postassumptum Mercurium sublimatum egregiae. Sunt etiam in nephritico usu, si candefactae in Aqua appropriata [orig: appropriatâ] exstinguantur.
[note: Haematites.] XIII. Haematites est Minera Martis purior: unde fit artificialis Haematites ex Saccharo Saturni et Vitriolo Martis simul sublimatis. Adstringit itaque in Dysenteria, Haemoptysi, etc. Si nondum Aquam experiatur, sed sub forma [orig: formâ] Pulveris irrorati cum Oleo Nucis mosch. addito Extracto Croci, exsiccetur, pro usu medicinali est optimus. Destillando dat Phlegma spirituosum et acidum simile isti, quod ex Vitriolo elicitur. Sublimando una [note: Flores cum sale ammon.] cum Sale ammoniaco dat Flores crocei odoris, in quibus dum Sal acidum rodit corpus durum, Sal volat. Urinae cum Sulpure lapidis ascendit; adeoque magni in Medicina [orig: Medicinâ] usus sunt. In Quartanis, Cachexiis, Hydrope, et Morbis chronicis, sanguinem purificant, atque sudorem optime movent. Paratur et inde Tinctura Lap. Hamematites. Caput mortuum, ex sublimatione Florum relictum, in Aere frigido abit in Liquorem aurei coloris, blande adstrictorium, et in Cachexiis egregium. Hic Lapis cum menstruo ex Sale Tartari et Calce viva [orig: vivâ] Tincturam dat, quae destillata redigitur in Oleum, Sulpure solari repletum; tale enim est eius Sulpur.
[note: Lapis Iudaicus.] XIV. Lapis Iudaicus blande diureticus et nephriticus est. Cum aliis lapidibus diureticis, in spiritu Salis solutus, solutione inspissata [orig: inspissatâ], in Coagulum reducitur, quod pulverisatum, et in loco frigido expositum, solvitur in Liquorem, qui iterum coagulatus et liquefactus egregium est nephriticum. Has compositiones Lapis Lyncis ingreditur.
[note: Ceraunius.] XV. Lapis Ceraunius de genere Pyritum est, et Sulpure scatet, Ictericis et Hydropicis prodest.
[note: Magnes.] XVI. Magnes in Pulvere attractivam vim amittit, unde in Emplastro ad Hernias nil habet in recessu. Usus
page 557, image: s569tamen idem esse potest, quam Martis; licet multo debilior sit.
[note: Marmor.] XVII. Marmor dat Calcem instar Calcis vivae. Hinc Lixivium exinde, ut et Unguent. contra Gangraenam, singularissima sunt.
[note: Osteocolla.] XVIII. Osteocolla difficilime solvitur vel Aqua [orig: Aquâ], vel aliis menstruis. Ad 04. in Vino vel Aceto data in Fracturis ossium, Callum mirifice generat. Adhibetur etiam contra Febres intermittentes et Fluorem album.
[note: Pumex.] XIX. Pumex participat de Venere, unde Tincturam dat viridem. Duo tales lapides in lacte exstincti, et mutuo affricti in Pulverem abeunt, pro Denifricio antiscorbutico egregium, quippe cum Arcano duplicato in cura Strumarum miscetur.
[note: Silex.] XX. Silex in aridis locis reperitur; adeoque differt a Pyrite, qui in pinguibus tantuum locum habet. Impraegnatur Sulpure, quandoque martiali, quandoque solari, quandoque lunari. Perse nec calcinantur silices, nec fluunt; per additum Alcali vitrescunt, sed ne vel guttula Liquoris ipso Igne fortissimo extrahi potest. Candefacti Silices in Vino exstincti, illud egregie diureticum reddunt. Silex cum Aqua [orig: Aquâ] Salis Tartari fusus abit in Vitrum, quod per deliquium fluit in liquorem, vi alcalina [orig: alcalinâ] intensa [orig: intensâ] praeditum, et cosmeticum egregium. Ex Silicum calcin. 06v. Antim. ???vi. et Sal. Tartari ???x. simul fusis, et deinde pulverisatis fit Tinctura cum Spiritu Vini rectificatissimo, quae sanguinem optime mundificat. Hic enim alcali Tartari et Antim. elicit sulpur Silicum. Ex Silice cum Nitro fixo et Tartaro fit [note: Tinctura.] Oleum, Vinum coagulans. Ex Silicibus, Antimonio, Nitro et Tartaro fit Tinctura nephritica Amelungi.
[note: Lapis spongiae.] XXI. Lapis spongiae solvitur facile in Spiritu Salis, adeoque ingreditur Liquores nephriticos. Calcinatus adhibetur pro cura [orig: curâ] Strumarum et Scrophularum. Ipsa Spongia calcinata valet contra Strumas. Destillata dat
page 558, image: s570Spiritum, Sal vol. et Oleum empyreum aticum. Estque medicina contra Scrophulas.
[note: Talcum.] XXII. Talcum participat de Sulpure metallorum, rubrum quidem de Solari, et sic deinceps pro ratione coloris. Interne vix usurpatur. Durissimum est, et vix ullo artificio in pulverem redigitur. Praeparationes eius cum acidis minime succedunt. Oleum ipsius cosmeticum frustra desideratur. Convenientius cum Borace calcinatum in fluorem cedit cosmeticum. Revera Talcum est intractabile, et non non nisi cum Sale Tartari mediante Aeris concursu solvitur.
[note: Unicornu fossile.] XXIII. Unicornu fossile spurium nil aliud est, quam Os animalium post putrefactionem in Terra [orig: Terrâ] per vapores tepidos et humidos calcinatum. Verum autem est Marga quaedam intercursu liquoris salini indurata, et reperta in forma Dentium elephantinorum, Ossium, Capitum maiorum etc. Quoad usum, cum Terris sigillatis convenit; adstringit enim et sudorem expellit: unde in Variolis, Morbillis, in specie si Diarrhaea superveniat, egregium est remedium.
CAPUT IV. De Metallis in Genere.
[note: Metalla sunt mixta.] I. METALLA, licet homogenea, sunt tamen mixta; ex illis enim separari possunt partes, quae non amplius sunt reducibiles in perfecta Metalla, teste Croco Martis. Subeunt etiam mutabilitatis Leges, nam generantur ex fluida [orig: fluidâ] quadam et unctuosa, non aquea [orig: aqueâ] materia [orig: materiâ], seu fumis sulpureo mercurialibus, qui manus quidem non madefaciunt, sed inter saxa durissimasque petras se insinuant, et in Terra [orig: Terrâ] quadam salino alcalina [orig: alcalinâ], tamquam matrice, gradatim in Metallum perfectum concrescunt. Post certum denique
page 559, image: s571temporis intervallum Metallum halituum forma absumitur, cuius matrix Metallo suo spoliata Lignum exsiccatum exacte refert. Unde et experti Metallurgi interdum ante debitam Metalli perfectionem per cuniculos subterraneos venam eius se nudasse [orig: nudâsse] conqueruntur, sicut contra interdum se tardius ac sero nimis, post Metalli geniti denuo consumptionem, et ab effluviis ssubterraneis resolutionem, se advenisse pronuntiant.
[note: Metallorum Materia.] II. Materia Metallorum proxima ex Mercurio, Sulpure et Sale constat. Primum a secundo, sicut Alcali ab Acido, coagmentatur, et in tertio una in Metallum coeunt. Ex his Principiis deducendae sunt Metallorum proprietates et differentiae. Metallorum ponderositas a Mercurio oritur, unde Aurum, quod copiosissimum habet Mercurium, est etiam ponderosissimum. Ductilitas sub malleo procedit a firmo Sulpuris et Mercurii, sese mutuo complectentium nexu, qui in Sole maxime locum obtinet. Ignibilitas a Sulpure oritur. Fusibilitas autem ortum ducit a Mercurio, Sulpur quantitate superante, et cum Sale probe unito. Varia itaque horum principiorum proportio differentiam dat Metallorum. Eruuntur Metalla ex Mineris, [note: Minere.] diversimode mixta, adeo ut Ignis vi per modum liquefactionis ex illis elicienda sint. Nociva autem sunt Metallis adiuncta Sulpura mineralia seu Sulpur commune, Arsenicum, Antimonium, etc. quorum acidum volatile rodit iunctum Metallum, et partim secum deflragrat, partim ei adhaerendo minus fluxile reddit. Semper itaque in Metallorum liquefactione addendum est aliquod Alcali, quod Sulpur illud figat, eiusque acidum infringat, ut huius medio Metalla pura per fusionem haberi queant; huic Artificio optime in servit Saturnus, omne acidum sulpureum avide absorbet, et aliorum Metallorum sulpura tamquam magis
page 560, image: s572cruda imbibendo, Solem et Lunam a ceteris separat.
[note: Usus.] III. Pergo ad Metallorum Usus. Usus Chymicus est ignobiliora in nobiliora transmutare; sic purus Mercurius, Sulpure solari fixo impraegnatus et concentratus, Sol evadit. Artificium hoc dicitur Lapis philosophicus, [note: Lapis philosophorum.] qui non sanitatem sed Metalla perficit. In Usu medico Metalla corpora nostra active non alterant, sed tantum passive. Habent quidem vim medicinalem, sed in Sulpure sita est, quod sine aliis particulis commode extrahi nequit; nisi habeatur Menstruum, quod radicaliter et amice Sulpur mercuriale a principio terreo salino separare queat. Nam vulgares Tincturae et Solutiones, licet exhibeant Metalla potabilia, ipsum tamen Metallum integrum est, et corporaliter praesens; utut pro praeparationum varietate in formam nunc [note: Salia.] Sulpuris, Olei, Tincturae, etc. combinetur. Idem dicendum de Salibus, quae ex Metallis eliciuntur, quod nempe de integra Metalli natura [orig: naturâ] participent, et denuo in verum Metallum reduci possint. Utut autem reductio Metallorum in prima principia res sit ardua, utilia tamen medicamenta per sublimiorem praeparationem exinde elicere fas est. Metallum nempe in minutissimas, licet integras particulas reducendo, et ita saltem earum texturam alterando, ut quodam~odo aperiantur et sulpuream substantiam quasi extravertant, quae alias in concreto intime clausa delitescit; res exemplo patebit. Mercurius praecipitatus per se Sulpur suum extravertit, et fit pulvis rubicundus diaphoreticae virtutis; qui facile reducitur in Mercurium vivum, in quo illud Sulpur quasi obrutum delitescit, et qui alias possidet proprietates. Pro his ergo et elegantioribus Metallorum praeparationibus, Metalla in minutas particulas rediguntur, vel ope acidorum in igne, fumo, aut liquore; vel ope amalgamationis cum Mercurio, qui quasi alcalinus est, et cum Metallis magnam habet
page 561, image: s573affinitatem. Mars quidem et Antimonium, aliaque Mineralia, propter Sulpuris abundantiam, et Mercurit paucitatem, non sunt per se amalgamabilia cum Mercurio. Reliqua Alcalia Metalla non solvunt, in solutis tamen, si volatilia sint, texturam intimius penetrant, et Sulpur extravertunt; talia sunt Spiritus Vini cum Spiritu vel Sale volatili Urinae sociatus, etc. Inserviunt etiam Alcalia Mercurificationi, vel Mercurio ex Metallis parando, non quod verum Mercurium extrahant, sed Sulpur Metallorum ita alterent sui interpositione, ut coagulum evadat metallicum sub forma [orig: formâ] Mercurii vivi. Huiusmodi Salia alcalina sunt Sal Tartari, Cineres clavellati, Sal Urinae etc.
CAPUT V. De Auro.
[note: Aurum est Mercurius.] I. AUrum est purissimus Mercurius, a fixissimo Sulpure coagulatus; unde eius ductilitas, ponderositas et indestructibilitas deducuntur. Per se nvullam efficaciam habet in corpore nostro: adeoque necesse [note: Eius sulpur.] est, ut prius Sulpur eius eliciatur, quod sane quoscumque Affectus cito et iucunde curat. Ad extrahendum autem hoc Sulpur requiritur 1. Ut volatilisetur Aurum. 2. Ut extrahatur per menstrua non corrosiva, quae superficiem rodunt, sed insipida et blanda, forsan ex Aere, Nive, etc. cum quibus ita praeparatur, ut in Flores possit sublimari, et tandem extrahi Tinctura [note: Purificata.] seu Aurum potabile. Purgatur Sol vel miscendo cum Luna, et solvendo in Aqua regia aut Aquaforti; vel fundendo cum Antimonio; vel calcinando cum Salibus et farina [orig: farinâ] Laterum; vel denique cum Saturno (sed non adeo bene.) De his in Collegio Chymico [note: Calcinatio immersive.] actum est. Calcinatur Sol immersive in Aqua [orig: Aquâ] regia [orig: regiâ], cuius basis est Sal com~. quod tamen per se non solvit Aurum crudum, nisi participet de Nitro. Et
page 562, image: s574Spiritu Nitri , qui Lunam dissolvit, Solem non attingit nisi addatur Sal. Ratio est, quia Aurum torum fere Mercurius coagulatus est; et in Sale communi est Terra mercurificans, quae cum Sole in radice convenit. Solutum tamen Sal comm. Solem non attinget, nisi addatur [note: Aurum fulminans.] Spiritus Nitri penetrationis ergo. Pertinet huc Aurum fulminans, de quo notandum, quod si subtus Ignem admoveas ful minabit, sin superius minime.
[note: Calcinatio vaporosa.] II. Calcinatio Solis vaporosa multum habet in recessu. Si Solis fiat S. S. S. cum taleolis C.C. crudi non usti, in tortura Ignis Sal volatile C. C. rodet Solem liquefactum, et evadet C. C. solare, quod ad 02. in Morbis malignis, petechialibus, et Puerperarum Purpura [orig: Purpurâ] commendatur.
[note: Auri volatilisatio.] III. Sol facile volatilisatur cum spiritu Nitri bezoardico, et Mercurio sublimato. Fiunt etiam Flores Solis beneficio Salis vol. Urinae. Item ex Auro fulminante. Sed omnes hi Flores per Salia alcalia reduci possunt in corpus aureum.
IV. Quod attinet Extractiones, certe Tinctura prima a menstruo non ab Auro habetur. Sexta elegans est. Item undecima. Mala autem est descriptio quae No. 13. habetur in Schroedero nostro.
CAPUT VI. De Argento.
[note: Argenti purificatio.] INter Argenti praeparata occurrit 1. Purgatio solvendo in Aqua [orig: Aquâ] forti (ex Spiritu Vitrioli et Nitri parata [orig: paratâ]) vel fundendo cum Saturno. Si solutio Lunae in Spiritu Nitri, per abstractionem inspissetur, fit appropriatissimum Purgans anti-hydropicum ad gr. ii. Paratur et inde Lapis infernalis. Ex solutione in Aqua [orig: Aquâ] forti, cum Sale com~. praecipitata [orig: praecipitatâ], fit Argumentum carneum. Quae reliqua sunt in Collegio Chymico tractantur.
page 563, image: s575
CAPUT VII. De Marte.
[note: Martis sulpur.] IN Marte notabile est Sulpur quod facile inflam matur, quodque post incensionem cum Nitro hocce figit, et quod ratione occulti acidi corpora metallica corrodit, imo proprium ipsius corpus in rubiginem vertit, modo medio aqueo vel aereo solvatur. Aqua enim per se nullum rodit Metallum, nec Aer, sed habeant [note: Usus.] acidum necesse est. Quoad usum Martis, adstringit, et per accidens acidum primarum viarum absorbendo aperit, deobstruit; ac si in corpore ab acido corrodatur, in Vitriolum abit, quod laxativum est. Quod acida absorbeat, exinde patet, quia Spiritus Salis, et alia acida super Marte dulcescunt. Pro varietate acidi, quod in corpore hospitatur, nunc aperire, nunc obstruere dicitur; quandoque Menses sistit, quandoqu movet, prout nempe Crasin sanguinis vitiatam ad spissitudinem disponit, vel venas uterinas ab acido obstructas reserat. Si acidis in corpore, vel extra corpus occurrat, in substantiam aluminosam vertitur et adstringit, unde Vomitus, Alvi fluxus, Haemorrhagias quascumque, Gonorrhaeas, et Fluores muliebres supprimit; acida etiam, membranas nerveas spasmodice contrahentia, et Mali hypochondriaci seu Cchexiae fomitem, efficaciter enervat: Ictero, Parhesi, Hydropi, etc. medetur, et omnia plane acida coagulativa, quae Viscera [note: Limatura Martis cruda.] obstruunt, potenter absorbet. Limatura Martis cruda trita in Porphyritide, et irrorata cum Oleo destillato appropriato (ne facile alteretur) iis quorum fermentum Ventriculi est p. n. acidum, com~ode propinatur. Debilioribus autem non convenit. Quod Praeparationes attinet,Alkalia tam fixa, quam volatilia Martem non solvunt, sed acida. Verum est, quod Mars lixivio Salis Tartari irroratus in Crocum flavescentem fatiscat, quem
page 564, image: s576[note: Crocus Martis.] vocant Crocum Martis aperitivum cum Salibus, sed potius est phlegma Alcali diluens, quod actuando acidum Martis, illum in Crocum seu Rubiginem rodit. Mercurius etiam ut subiectum alcalinum, et propter defectum Mercurii in Marte, in Martem non agit amalgamando. Utut autem in via [orig: viâ] humida [orig: humidâ] Alcalia nullam actionem edant in Martem, dubium tamen est, annon in via sicca, antecedente Ignis motu, penetrare, et plus minus solvere possint. Etenim quidam Sal Tartari cum Calce viva calcinatum, et ita acuatum, cum Marte calcinando, [note: Tinctura vitrioli Martis.] eius sulpure impraegnari volunt. Facit huc Tinctura Vitrioli Martis, extracta cum liquore, in quo solutum est Nitrum fixum; quae est omnis odoris et saporis expers, et vim habet laxandi; Item Tinctura, quae fit coquendo Vitriolum Martis cum Liquore Silicum, donec massa fluat, hanc ponendo in Cella [orig: Cellâ] et Aqua [orig: Aquâ] irrorando, ut instar pultis evadat; postmodum huic pulti inspissato affundendo Sp. Vin. et digerendo per 8. vel 10. dies in Balneo Mariae; sic enim extrahitur Tinctura, quae menstrui abstractione exaltari potest, et magnarum est virium in Morbis chronicis, nam de Sulpure Martis anodyno participat.
[note: Acidis Mars tractatur.] II. Alias ordinario acidis tractatur Mars, unde emergunt Concreta vitriolica. Sunt haec acida vel interna et Martis propria, ab humido quodam soluta, quando Ferrum ignitum in Aqua aut simplici aut Cotis, exstinguitur, aut crudum Aqua irroratum in rubiginem vertitur; vel sunt externa, idque vel in via sicca vel humida. In via sicca fit Crocus obstructivus, calcinatus ab acido Ignis, illeque a ferramentis Chymicorum pede leporino abstersus, cui tamen commode praefertur iste ex Vitriolo Martis in Aqua [orig: Aquâ] soluto, et cum Oleo Tartari praecipitato. Non arridet Calcinatio illa fusoria , ope Magdaleonum Sulpuris, admotorum Marti ignito, sic enim saturatur acidis extra corpus, et ulterius ab acido
page 565, image: s577Stomachi corrodi nequit adeo, ut Ventriculum oneret. Suunt qui hunc Crocum Martis aperitivum dictum miscent cum Puvere Lumbr. terrestrium non incommode, sic enim eleganter operari inquit Freitagius. Ex Calcinatione caementatoria [orig: caementatoriâ] cum Sulpure fit Crocus, qui solvitur in Aqua calida; et illa demum filtratur, evaporatur et crystallisatur, unde Virides Crystallos seu genuinum Martis Vitriolum acquirimus. Paratur etiam Mars in via [orig: viâ] sicca [orig: siccâ], dum sublimatur in Flores cum Sale am~oniaco; vel destillantur Scoriae Reguli martialis sine Saleparatae, cum Mercurio sublimato, (quo in casu redeunte Mercurio vivo acidum Salis commun. Marti partim in forma [orig: formâ] Butyri, partim in Capite mortuo facile liquescente, adhaeret:) vel detonatur Mars cum Nitro in pulverem sane intertem. Notandum, si in Retorta institueretur detonatio, colligi possent Flores Martis et Nitri, usus egregii. [note: Regulus Martis.] Fit denique in Via sicca Regulus Martis ex Tartari, Antimonii et Sulpuris an. 06i. Lim. Mart. 06v. simul fusis, et in Conum fusorium praecipitatis.
[note: Praeparatie Martis per imersionem.] III. In Via humida praeparatur Mars per immersionem, evaporationem vel illinitionem. Per immersionem quaelibet acida Martem corrodunt, v. gr. sucus Acetosae, Decoctum Tamarindorum, Acetum, etc. imo Vinum suo modo solvit Martem, unde Vina exstinctionis Martis igniti, vel Infusionis Martis in loco calido, egregia sunt Anticachectica. Tartarus etiam ratione acidi Martem commode solvit, simul fluendo super Igne. Vel rum. Lim. Mart. 08. Tartari alb. ???xxxii. Aq. fervent. ???xii. bulliant per horas 12. affundendo Aquam recentem prout evaporaverit; Liquor filtratus, et cochleatim haustus est optimum remedium. Huc [note: Tartarus martialis.] pertinet Tartarus martialis, et Noduli vel Infusa martialia cum Tartaro et herbis appropriatis, in Aqua, Vino vel Cerevisia; quae egregia sunt in Morbis chronicis. [note: Tinctura aperitiva Martis.] Fit etiam Tinctura aperitiva Martis cum Spiritu
page 566, image: s578[note: Crocus Marts.] Viridis aeris. Crocus Martis odoris violacei paratur, solvendo Martem in Urina, in qua Sal comm. et Sal ammoniacum soluta sunt, post abstractionem subsequente Calcinatione reverberatoria [orig: reverberatoriâ]. Imo quilibet Spiritus mineralis Martem prompte solvit, prae ceteris Spiritus Sulpuris, et qui idem est, Spiritus Vitrioli, modo phlegmate proprio vel Spiritu Vini diluatur, in rectificato enim particulae acidae sunt adeo concentratae, ut uno impetu in Martem irruant et se invicem impediant. Harum solutionum (in Spiritu Sulpuris vel Vitrioli) inspissatione, genuinum habetur Vitriolum, vel Magisterium Chalybis vitriolatum. Observandum autem, Vitriolum factum cum Sulpure melius esse eo, quod fit cum Spiritu Vitrioli; quia Sulpur acutissimis flammarum stimulis adactum particulas metallicas exactius dissolvit. Parant quidem Vitriolum hermaphroditicum ex Miner. Vener. 08ii. Limat. Mart. 08. Vitrioli com~. ???xiii. digerendo in Aqua, evaporando et crystallisando; sed tantum est Vitriolum Martis, quia Mars Veneris consortium numquam patitur. Croci per Calcinationem vaporosam et Illinitionem acquisiti sunt pessimae praeparationes, propter nimiam acidi actionem.
[note: Volatilisatio.] IV. Sequitur Volatilisatio. Quam proponit Auctor, Aqua Martis nil valet, melior est Burrhi, qui Aquam simplicem Marti affusam in Cucurbita [orig: Cucurbitâ] sub fimo equino asservat; sic Mars a proprio acido soluto roditur ac incalescit, et aqueae particulae, Gas Martis impraegnatae, per Alembicum sine Igne transeunt; sic acquiritur Aqua egregie ophthalmica. Mars itidem in Spiritu Salis solutus in vase clauso, blandissimo Igne Gas reddit martiale, quod in receptaculo coalescit. De Spiritu Vitrioli Mart. vel Vener. notandum, quod non sint simplices Spiritus acidi, fed participent de particulis metallicis Ferri vel Cupri, iniecto enim
page 567, image: s579alcali pulverem praecipitant, et per alem bicum propulsi metallicum pulverem in fundo relinquunt. Paratur etiam Spiritus hermaphroditicus ex Vitriolo Mart. hermaphroditico; imo ex ana Martis et Vitrioli Veneris elicitur Spiritus, qui cohobatus Moschi odorem spirat.
[note: Tincturae cum spiritu Vini.] V. Pergo ad Extractiones seu Tincturas cum Spiritu Vini extractas. Hic Spiritus in Martem non agit, adeo ut necesse sit, prius Martem dissolvere in menstruo acido, v. gr. Succo Pomorum Borsdorfianorum, deinde Solutioni ad mellaginem inspissatae affunditur Spiritus, qui cum acidis facile se iungit. Inter Tincturas aperitivas elegantissima, si quae alia, est illa ex Terra [orig: Terrâ] foliata [orig: foliatâ] Tartari et Vitriolo Martis simul pulverisatis, Aerique humido expositis, unde in Liquorem rubicundum defluunt, qui vel perse, vel cum Spiritu Vini mixtus et siltratus, in quamplurimis Morbis a 03. ad 04. propinari potest. Huc facit Essentia martialis sequens. rum. Antimonii in Crucibulo fusi 08. Limaturae Mart. 07. fluant, contundatur massa, addatur iterum Limaturae Chalybis, et procedatur ut antea. Harum 06i. affunde guttatim Spiritus Sal. 06v. digerantur, et extrahatur Aqua [orig: Aquâ] communi Vitriolum et coaguletur. rum. Huius Concreti vitriolacei antimonialis, q. v. destilletur in Arena, et acquiritur Spiritus, tandem fortissimo Igne ascendet Sublimatum in altum, quod solvatur in Spiritu, et servetur tamquam melior Essentia ad usum. Inter adstrictivas Tincturas [note: Tinctura adstringens.] non inelegans est illa cum Spiritu Veneris vel Viridis aeris instituta, vel illa ex Croco Martis Quercetani No. 3. ubi notandum, quod ex eiusmodi Croco per Aquam fortem parato cum Aceto destill. elicitur adhuc Crocus, qui cum Mercurio sublimato tandem Lunam in Solem tingit. Loco Basilii No. 5. longe melior est Tinctura illa adstringens, quam Sulpuris Vitrioli vocant, parata ex Terra Vitrioli dulci post Vitrioli Martis destillationem et exactam edulcorationem restitante,
page 568, image: s580vel, quod melius, ex Croco Mart. praecipitato ex Vitriolo Mart. soluto in Spiritu Nitri a Sale abstracto, hic enim Spiritus Martem, qui naturae est solaris, potentius penetrat. Elegans est Tinctura No. 6. ex inspissata [orig: inspissatâ] Extractione cum Spiritu Vini.
VI. Sequitur sublimatio. Hinc Flores cum Sale ammoniaco, qui aureum acquirunt colorem, et sane perquam egregii sunt in Febribus et Morbis chronicis. Parat Zwelf. Sulpur anodynum ex Marte cum Sale ammoniaco. Sal Martis genuinum haberi nequit; vulgare autem concretum novum est ex re aliqua [orig: aliquâ] Martem corrodente.
CAPUT VIII. De Cupro seu Venere.
[note: Venus cum Luna [orig: Lunâ] facile misctur.] I. VEnus cum Luna facile miscetur ratione Mercurii copiosioris, et difficilis est separationis, unde vera Lunae Tinctura rara avis est. Propter convenientiam in Radice, Venus facile in Martem, et Mars in Venerem mutari potest. Venus dealbata beneficio Arsenici, est Luna immatura minus fixa, nam Arsenicum principium est metallorum alborum, sicut Sulpur rubeorum. Venus cruda non usurpanda; sed si pars sulpurea volatilis figatur, aut pars sulpurea fixior inde eliciatur, certe summa inibi Medicina est recognita, unde Sulpur Vitrioli Veneris adeo nobile est [note: Sulpur vitrioli veneris.] medicamentum. rum. Vitriolum Veneris, solve in Aqua; praecipita cum Sale Tartari, et Venus sic in fundum cadit, nonnihil fixata. Dos. gr. aliquot, quae laxant alvum.
[note: Calcinatio.] II. Calcinatio Veneris immersiva fit vel cum liquoribus acidis, qui viridem, vel urinosis, qui saphirinum Liquorem producunt. Spiritus Sulpuris mediae quasi naturae est, et Venerem in Vitriolum caeruleum elegantissimum transmutat. In Aerugine viriditas fit ratione acidi, caeruleum vero ratione Urinae. Viride aeris
page 569, image: s581destillatum cum Arena Spiritum reddit acidum volatilem; vel destillantur Crystalli solutionis Viridis Aeris in Aceto destill. inspissatae, et sic acquiritur Menstruum penetrantius Aceto destillato, verum prior modus melior [note: Vitriolum Veneris.] est. Solutio Veneris cum Spiritu Vitrioli, Vitriolum Veneris producit, quod sulpure gaudet anodyno, et virtute illius Sulpuris vi sympathetica [orig: sympatheticâ] pollet: unde etiam paratur Sulpur Vitrioli fixum, quod Helmontius vocat Ignem Veneris, cui succedaneum parari potest, si Spiritus Vitrioli vel Sulpuris cum Oleo Terebinth. misceatur; exinde fit effervescentia; postmodum destillantur, et remanet corpus sulpureum inflammabile, insignem vim anodynam habens.
[note: Spiritus viridis.] III. Venus cum Mercurio sublimato destillata Spiritum reddit viridem. Tinctura Veneris non habetur genuina, nisi Sulpur Veneris fixum legitime extractum fuerit. Salia Veneris sunt tantum corpora saliniformia per acidum corrosa. Sublimari possunt Flores cum Sale ammoniaco, sed vomitorii sunt. Primum [note: Ens Veneris.] Ens Veneris nil aliud est, quam Caput mortuum Vitrioli Veneris cum Sale ammoniaco sublimati. Beneficio Alcali fixi Mercurius e Venere facilius, quam e Marte elicitur.
CAPUT. IX. De Saturno seu Plumbo.
[note: Plumbi purificatio.] SAturnus continet copiosum Mercurium crudum volatilem et in radice convenit cum Luna. Externe acida imbibit, et in Ulceribus cancrosis, Ambustis et Inflammationibus utramque facit paginam. Purgatur Saturnus fundendo et detinendo eum in fluore per quadrantem horae, dehinc iniciendo Sal ammoniacum, et agitando cum spatula ferrea [orig: ferreâ], donec Sal ammon. in auras abierit. Hinc impuritates supernatantes
page 570, image: s582abice, et Saturnus instar Lunae splendens videtur. Minii rubedo demitur sublimando aliquoties cum Sale ammoniaco; sic enim in forma [orig: formâ] Calcis gryseae in fundo subsistit. Saturni vitra laxativa sunt, per insusionem [note: Saccharum Saturni.] in Aqua. Elegans paratur Saccharum Saturni, si loco Aceti destill. sumatur Spiritus viridis aeris. Cerussa. fit etiam elegantior, si paretur cum Aceto, in quo aliquantulum Salis ammoniaci solutum. In Oleo Saturni balsamico nil prodit, nisi Spiritus Terebinth. Ceterum de Saturni floribus, Destillatis et Extractis, hactenus in Collegio Chymico diximus.
CAPUT X. De Iove seu Stanno.
[note: In Iove sulpur luxuriat.] VEteres Iovem saepe alio nomine vocarunt Bismuthum; imo et apud illos Saturnus candidus audiebat. Luxuriat autem in Iove Sulpur, unde minus ab acidis solvitur quam vero Saturnus. Crudus quidem contra Lumbricos et Affectus oculorum laudatur. Mutatur [note: Flores eius.] Iuppiter in Flores beneficio Nitri, ubi Sulpur superfluum deflagrat, et flores magis tractabiles sunt, atque in acidis solubiles; egregie etiam sudoriferi, et hystericis maxime appropriati. Sali Iovis praeferendi sunt Crystalli ex Minera [orig: Minerâ], in Chymia descripti. In destillatione [note: Crystalli.] primus Auctoris processus est elegans, inprimis si Butyrum Ioviale figatur Spiritus [orig: Spiritûs] Nitri trina abstractione, [note: Antihecticum Poterii.] et Spiritus [orig: Spiritûs] Vini deflagratione. Huc pertinet Antihecticum Poterii, scil. ex Iovis p. v. et Reg. Antim. p. iv. cum triplo Nitri detonatis; cavendo ut post fusionem et ablutionem Pulvis albus sit, non caeruleus, ne vomitus faciat ratione adiuncti Sulpuris vel Iovis. Dos. a gr. xv. ad 02. in Febribus malignis, hecticis, lentis et Purpura [orig: Purpurâ] Mulierum. Auctoris modus sublimandi non succedit. Praestant Flores cum Nitro parati.
page 571, image: s583
CAPUT XI. De Mercurio et Cinnabari.
[note: Mercurius Vulgi.] I. MErcurius Vulgi habet Sulpur acidum, Martem in rubiginem corrodens, et salivationem in corpore nostro inducens; ratione cuius eius activitas in Metalla coercetur: Si enim abesset, posset Mercurius Aurum solvere. Convenit Mercurius crudus in Iliaca passione ad 08i. vel iii. et contumaci Alvi obstructione. Eius Infusum vel Decoctum in Aqua Hyperic. Lumbricis maxime adversatur. In forma sicca [orig: siccâ] cum Succ. vegetab. datur ad 04. in eundem finem. Externe in ungendo una cum pinguedine Salivationem inducit, Scabiem pellit, duros Tumores resolvit, et Ulcera desperata a Gangraena praeservat. Imo et Cosmeticum est; notandum autem, quod Rugas in Facie producat, et Gingivis, inprimis scorbuticis, noceat.
[note: Purificatio eius.] II. De Mercurii Purificatione dictum alibi. Si Mercurius cum Silic. solaribus in Igne arenae detineatur, exaltatur Sulpur Silicum, et dehinc Sulpur Mercurii; et sic ambo coeunt in Pulverem, qui vocatur improprie Mercurius praecipitatus. Arcanum corallinum Num. 6. descriptum, male Corallinum Paracelsi existimatur, hoc enim Terra fuit balsamica. Aurum horizontale est Mercurius vulgi praecipitatus cum Aqua regia, imbutus Sulpure fixo Veneris, a quo postimodum Spir. Vini extrahitur, et remanet Pulvis fixus, remedium diaphoreticum optimum contra Scabiem. Praecipitatio cum Tinctura Smiridis nil valet. Ut corrigantur Praecipitata, adduntur alia, quandoque alcalia fixa, ubi albescit. Praecipitatus luteus Num. 14. contra Icterum summum est remedium. In Praeparatis metallicis, praesertim solari, Sulpur externum nonnihil figitur, unde mitius evadit. Vitrum Mercurii est non ens.
page 572, image: s584
[note: Praecipitatus.] Praeparatio illa Lanug. perlat. seu Mercurius argent. Class. Num. 7. non est legitima. Si vero rite praeparetur, maximi est usus. De Mercurii destillatis, Butyro nempe Antimonii, Mercurio Vitae et Bezoardico minerali, tam simplici quam composito, in Chymia egimus. Notandum autem, in praeparatione Bezoardici mineralis Spiritum Nitri ideo figere Sulpura, quia eius acidum se associat cum pinguedine, et huius inflammabilitatem destruit.
De Cinnabari nativa et artificiali supra egimus. Egregiam habent vim alexipharmacam, antiveneream, et ratione sulpuris Solaris analepticam.
CAPUT XII. De Antimonio.
[note: Antimonium habet duo Sulpura.] ANtimonium duo habet Sulpura; unum volatile crudum, in quo consistit eius vis maligna, venenosa, et vomitiva; aliud fixius et solare, unde vis analeptica et sudorifera. Observetur itaque, Antimonialia [note: Flores.] in volatilitate sua [orig: suâ] esse maligna. Antimonii flores vulgares violenti sunt, nisi corrigantur beneficio Salis Tartari cum aceto destill. saturati. Flores Cheiri dicti in loco frigido liquescunt in Oleum arcanum contra Fistulas. clyssi antimoniales non succedunt secundum [note: Clyssus Antimon.] auctoris methodum, propter abundantiam enim Sulpuris impeditur deflagratio eiusdem, et figitur in Nitrum. Modus genuinus hic est: rum. Antimonii 08. Nitri 08i. Sulpur. 06v. destilla per Retort. et habebis Flores incarnatos, et Spiritum volat. acidulum, quibuscumque mineralibus pro vi diuretica praeferendum. In Aqua stimmi tartarea Num. 21. est Spiritus diaphoreticus et diureticus, sed nil aliud est, quam Tartarus in sorma Spiritus super proprium Caput mort. rectificatus. Ex Vitro Antimonii fiunt Infusa emetica; ut et Roob (vomitorium optimum) cum Succ. Cydon. vel
page 573, image: s585Pomor. Borsdorff. digerendo et inspissando. Haec infusa etiam Oculis succurrunt. Reliqua Antimonii praeparata, illorumque virtutes medicas vide sis in Collegio chymico.
CAPUT XIII. De Recrementis metallicis naturalibus.
[note: Cobalthum.] HAec sunt nil aliud quam Metalla immatura: inter quae Cobaltum Venus est immatura, turgens copioso Sulpure venereo et pure arsenicali.
[note: Bismuthum] Bismuthum gaudet Luna [orig: Lunâ] immatura [orig: immaturâ]; paratur exinde Magisterium cosmeticum, solvendo in Aqua forti et praecipitando cum Oleo Tartari, quod etiam sursum et deorsum fortiter purgat. De Recrementis artificialibus vide Auctorem.
CAPUT XIV. De Salibus: in specie Sale communi, Sale Gemmae, Nitro, Alumine, Sale Ammoniaco et Vitriolo.
[note: Sal com~une.] INter Salia primatum ducit Sal commune; reperitur hoc vel in forma sicca, et dicitur Sal Gemmae, quod aeri expositum durescit et insignem gravitatem acquirit; est autem abstersivum et commendatur in [note: Balsamus Salis Gem~ae.] Clysteribus ad 04. Balsamus Salis Gemmae legitime paratus est, quando in tantum exaltatum est Sal, ut ad candelam liquescat; dehinc adde Olei Terebinth. parum, et abstrahatur aliquoties a Sale, donec in fundo remaneat Balsamum contra Rupturas. Reperitur etiam Sal in forma liquida, estque vel marinum, quod sulpureum et pinguius Sale Gemmae, vel fontanum, quod in granula non concrescit, nisi additione Fellis vel Sanguinis bubuli. Est igitur Sal concretum salsum, compositum ex acido concentrato in subiecto terreo alcalino; sic Spiritus Salis acidus
page 574, image: s586[note: Quid Sal.] alcali affusus in perfectum Sal salsum abit. Reperitur tamen Sulpur in Sale, adeo ut eius alcali sit [note: Sal decrepitatum.] pingue sulpureum. In Usu medico Sal decrepitatum egregium est remedium carminativum et discussivum. Pro usu vero interno, Spiritus eius egregium est stomachicum, ut et diureticum inprimis [note: Spiritus Salis.] in Hydrope. Dulcificatur Spiritus Salis, vel cohobando cum Spiritu Vini probe rectificato, vel per se ope diuturnae digestionis. Auctor noster Num. 10. varios habet processus, ubi tertius modus videtur singularium et magnarum virium. Spiritus Salis compositus hic maxima ex parte est Spiritus Nitri, participat tamen de Spiritu halituoso sulpureo Salis. Spiritus Salis communis viridis virorem habet ab adiunctis Lateribus a Spiritu solutis. Parat Rhumelius [note: Crystalli.] Crystallos ex coagulatione Spiritus [orig: Spiritûs] Salis cum Sale volatili Succini, qui potens sunt diureticum, et antihydropicum, unde et Liquor nephriticus paratur.
[note: Nitrum.] II. Nitrum veterum nobis est ignotum, licet adhuc colligatur in Aegypto, quod naturae saponariae est. Nostrum autem colligitur vel coquendo ex terra [orig: terrâ], [note: Unde.] pingui reddita a stercoribus, vel Urina [orig: Urinâ] animalium, et radiis Solaribus impraegnata [orig: impraegnatâ]: vel elixiviando ex muris antiquis et cellis subterraneis, ubi Sal [note: Ex quo constet?] calcis vivae animatur ab aere. Constat Nitrum ex copioso Sulpure excrementorum, cum occulto acido et alcali volatili. Terra [orig: Terrâ] exhausta aeri exposita novo Nitro saturatur, quamdiu pinguedinem habet. Qui noscunt prius separare Spiritum corrosivum Sulpuris, acquirunt Crystallos Nitri dulces non deflagrabiles, qui in Febribus ardentibus summa sunt Medicina. Spiritus Nitri affusus Sali Tart. vel Nitro fixo, regeneratur in novum
page 575, image: s587Nitrum denuo inflammabile. In usu Medico ratione Sulpuris dicitur anodynum; sane nil magis effervescentiam febrilem coercet; in Salacitate venerea [orig: venereâ] Spiritus ferocientes figit, et denique potens est diureticum. Sed antequam in usum veniat, purificari debet a Sale communi mediante deflagratione, et a Sulpure mediante Sale ammon. vel, quod melius, per alcalia fixa. Inter eius calcinata Lapis prunellae nil valet, avolavit enim Spir. Nitri et remanet Salum. compositum ex acido Sulpuris [note: Nitrum saturnisatum antimoniatum.] et alcali Nitri. Nitrum saturnisatum remedium non spernendum est in Peste cum ardore coniuncta [orig: coniunctâ]. Nitrum antimoniatum optime paratur cum Regulo Antimonii, qui a superfluo Sulpure fuit liberatus, estque illius usus insignis in Febribus ardentibus, aeque ac malignis, ad 04. Nitrum purificatum crebriori [note: Vitriolatum] fusione in crucibulo, et repetita [orig: repetitâ] ebullitione in aqua, adhibetur feliciter ad 02. pro cura Febrium periculosarum. Nitrum vitriolatum (cuius praeparationem vide in Collegio Chymico) in Febribus intermittentibus, in specie ubi nullum frigus praecedit, plane singulare est ad 02. Praeterea in Mensium defectu, Suffocatione hysterica et Febribus scorbuticis mire conducit; et si Camphoram addideris, fit quasi specificum in Affectu hypochondriaco, inprimis cum phlogosi et aestu coniuncto, nam ad Somnum disponit. Nitrum per se destillatum abit [note: Spiritus.] in Spiritum, addito autem Sulpure prodit tantum pars in Spiritum. Pro usu Medico dulcificatur Spiritus Nitri, miscendo guttatim cum duplo Spiritus [orig: Spiritûs] Vini. Sunt autem qui Spiritum hunc appropriatum reddunt, abstrahendo a Plantis aromaticis carminantibus, qui anticolicus dicitur, et in omnibus flatulentis Affectibus non habet par remedium. Pari ratione abstrahitur a Plantis pleuriticis in
page 576, image: s588Pleuritide. Ceterum ipse Nitri Spiritus magis convenit in Febribus, quam Spirit. Vitrioli, et vi diuretica Spiritus Salis antecedit. spiritus Nitri bezoardicus [note: Aqua fortis] Aurum optime solvit. Aqua fortis nil continet de Spiritu Vitrioli genuino, sed solus est Spiritus Nitri, qui secum rapit aliquas particulas, inprimis Venereas ex Vitriolo, eius enim Fumus laminam ferream colore venereo tingit. Paratur [note: Regia.] Aqua regia plane singularis ex Spir. Nitri et Sale ammoniaco.
[note: Alumen.] III. Alumen, est corpus terreum a Spiritu Sulpuris solutum et coagulatum, unde Creta similiter soluta et coagulata in Alumen abit. Veterum Alumen, mellis consistentiam habens, nobis est incognitum. medicamenta ex Alumine praeparata de Alumine rochae intelliguntur. Optime purificatur Alumen, si sub coctione Urina humana iniciatur, sic enim separatur omnis pinguedo, et tandem in fundum praecipitatur, quod inutile est. Alumen autem adstringir valide in omni Fluxu nimio.
[note: Sal ammoniacum.] IV. Sal ammoniacum Veterum, in locis sabulosis sponte efflorescens, nos latet. Nostras autem artificiale est, ex Urinae hum. p. 5. Salis com~. p. 1. et Fulig. p. ???. coctis et inspissatis, donec sublimetur Sal ammoniacum, quod Aquila caelestis dicitur, quia Sulpura metallorum secum rapit. Sal ammoniacum crudum singulare est Stomachicum ad 02. in Vino absynth. ut et Febrifugum, praesertim in Quartana, et tandem sudoriferum. Sed tum Salibus alcalibus non miscendum est, ne pars volatilis exspiret. Externe in Inflammat. [note: Eius Spiritus.] Tonsillarum et Prunella [orig: Prunellâ] febrili valde conducit. Spiritus Salis ammon. urinos. (cuius praeparat. vide in Chymia) egregie temperat acidum, et per urinam sudoremque operatur; unde Febres etiam quartanas, praemissis Vomitoriis, sudores movendo curat. Dissolvit et
page 577, image: s589Sanguinis grumos, et acidum absorbet in Inflammatione, Podagra [orig: Podagrâ], Dolore ischiadico, et Affectibus articulorum; acidum enim destructum sub forma saporis salsi eliminat. In Catarrhis cum Myrrha et Succino, et in Affectibus hypochondriacis cum Liquore Terrae fol. Tart. egregium est Remedium. Menstruum quoque ad Elixir propriet. optimum est. Externe cum Camphora in Inflammatione nil melius.
[note: Vitriolum.] V. Vitriolum est Mars et Venus a Spiritu Sulph. acido corrosa, et in Sal compositum coagulata. Huius intuitu aliud est martiale, ex albo virescens, aliud venereum, caerulescens; aliud denique album, quod ex minera Veneris immatura [orig: immaturâ] fit, et participat simul de Saturno. Pro usu Medico optimum est venereum ex Cypro allatum. Paratur et artificiale ex Marte vel Venere in Spir. Sulph. soluta [orig: solutâ]. Nativum autem vel reperitur in mineris Martis et Veneris, corrosis ab acido Sulpuris, et ab eiusdem pinguedine beneficio Salis aerei dissolventis liberatum; vel paratur ex Pyrite, absumpta [orig: absumptâ] pinguedine sulpurea [orig: sulpureâ]; in calcinatione, adeo ut acidum sulpureum Pyritem rodat, et accedente sale aeris Vitriolum evadat. Vis vomitoria Vitrioli oritur ex Venere, sed eiusmodi Vomitoria in desuetudinem abiere, quia nociva sunt [note: Album.] Stomacho. Vitriolum album in Aqua [orig: Aquâ] appropriata [orig: appropriatâ] solutum egregium fit Collyrium in omnibus Oculorum Affectibus. Nisi Vitriolum prius calcinetur, in destillatione vasa diffringit, et Spiritus in auras abit. Modus calcinandi et destillandi in Collegio [note: Phlegma.] Chymico hactenus absolutus exstat. Phlegma Vitrioli in Febribus hecticis et lentis cum Tabe et Phthisi, item in Phlogosibus internis, mire convenit; externe contra Cephalalgias applicatur. Melior evadit Spiritus, si super proprium Vitriolum frequenter [note: Spiritus.] cohobetur. Spiritus Vitrioli, et Olei eius subiectum
page 578, image: s590acidissimum, egregie Bilem et aestum temperant, et vi acida [orig: acidâ] Sal alcalinum destruunt; quin et acore suo blande Appetitum reficiunt; et porro laudatissimum sunt nephriticum. Ratione tamen subtilissimi acoris, Pulmonibus, Testibus, et Dentibus nocent. In Aqua [orig: Aquâ] aperitiva Penoti propter Silices et Tartarum calcinata destruitur acidum Vitrioli; unde paucissimus, sed non admodum volatilis acquiritur Spiritus, qui egregie diureticus est, inprimis in Hydrope cum Essentia [orig: Essentiâ] Absinthii. Spir. Vitrioli diaphor. nil valet, ratione enim C. C. usti et Salis Tartari adiuncti nil prodit nisi phlegma. Ratione autem Sulph. anodyni, Spiritus Vitrioli optimum est antepilepticum. Inprimis si cum Urina [orig: Urinâ] Pueri paretur. Spiritus antepileptic. Quercetani paratur ex ana Vitrioli in aura [orig: aurâ] probe siccati, et Vitrioli caerulei Hungar. affuso Spirit. Vini, a Plantis cephalicis cohobato: sic enim destillando et rectificando prodeunt duo Spiritus, qui simul misti in digestione abeunt in corpus saliniforme, blande acidulum et volatile, quod egregium est stomachicum et antepilepticum. Huc pertinent Salia volatilia Glauberi, quae in Aqua [orig: Aquâ] solut. Scorbutum et putredinem Oris multum [note: Sulpur Vitrioli anodynum.] emendant. Optime paratur Sulpur Vitrioli anodynum ex Vitriolo vener. sed extraverti debet hoc Sulpur per corpus amicum et homogeneum, alcalia nempe, quae ex fundamento Sulpuris oriuntur; unde ex Vitriolo Veneris iam destillatur Spiritus. Non melior via Sulpur Vitrioli anodynum acquirendi habetur, quam per Salia fixa volatilisata; ex his autem Sulpuribus rite elicitis facile parantur Tincturae per Spiritum Vini: Sulpur vero et Tinctura Auctoris nil valent.
page 579, image: s591
CAP. XV. De Arsenico, Sulpure communi, Ambra [orig: Ambrâ], et Succino.
[note: Arsenicum.] ARsenicum est nil aliud, quam Sulpur volatile, quod secum rapit Metallum. Sed inter Venena primatum ducit propter acrimoniam volatilem, quae in corpore se demum exserit. Veteres commendarunt [orig: commendârunt] contra Asthmata, sed illi non imitandi. Externe nil magis Ulcera cancrosa curat; et in Cancro exulcerato optimum fit Remedium ex Rad. Aronis praep. Arsenico sublim. dulc. et pauca [orig: paucâ] Fuligine. Optime autem tollitur eius acrimonia fixando cum Nitri part. tribus in crucibulo simul fusis, vel abstrahendo Spiritum Nitri ter. Sic enim in priori casu habetur Arsenicum fixum, Aqua simplici separandum; et in posteriori Sulpur Arsenici fixum, quod tamen subterfugiet usum internum. Per Oleum Tartari correctum, addito Oleo Myrrhae, in Ulceribus cancrosis par remedium externum non habetur.
[note: Sulpur.] II. Sulpur concretum est ex substantia pingui, unde inflammabilitas, et volatili acido, unde Spiritus. Sic fit et artificiale ex pingui Oleo Terebinthinae cum acido Oleo Vitrioli destillato. Sulpur pectori dicatur, unde in Phthisi, Tussi, et quibusvis Pectoris et partium internarum laesionibus, frequentis usus est. Hoc tamen intelligendum de parte eius pingui, acida enim, quae vitriolacea est, pectori nocet. [note: Eius vis et usus.] Unde miscetur vulgo cum Pinguedine seu Oleo vegetabilium; ut nempe exaltetur vis balsamica et occultetur acida. Porro in Affectibus catarrhalibus egregie lympham temperat. Quin et in Peste
page 580, image: s592Massam sanguineam a putredine praeservat, unde potiones sulpuratae in Febribus epidemicis laudatae sunt. In Partu denique difficili cum Myrrha [orig: Myrrhâ] faustus eius usus est; sicuti et eius Florum in Colica [orig: Colicâ]. Externe Sulpur cum Oleo Lauri subactum in Scabie raro fallit; ad Serpigines et Erysipelas exulceratum multum confert. Est quoque Sulpur cosmeticum. Modum purificandi, sublimandi, praecipitandi, destillandi, et infundendi, vide in Collegio Chymico. Frustra sublimantur Flores cum Aloe, Myrrha et Ture, nam adiuncta resinosa pinguia plane deflagrant; praestaret itaque ipsis Floribus haec addere. In Floribus Sulpuris corallatis nil de Coralliis ascendit; in [note: Lac Sulpuris.] albis vero, fit albeo a Nitro adhaerente. Lac Sulpuris nil valet, est enim Pulvis neque ab acido neque ab alcali solubilis, atque albedinem habens a particulis salinis, Sulpur vivum offuscantibus. [note: Flores.] Flores Sulpuris cum Spiritu Salis destillati dant Liquorem lacteum, qui virtutem antihydropicam, a Spiritu Salis acceptam, obtinet. Paratur etiam [note: Liquor.] Liquor volatilis urinosus rubicundus ex Calce viva, Sale ammon. et Sulpure vivo, ana destillatis. Spiritus Sulpuris per campanam convenit cum Spiritu Vitrioli, nisi quod prior purum sit acidum minerale, posterior autem, propter fortem in igne torturam, aliquid de minera secum rapiat, unde stypticus est. [note: Spiritus.] Spiritus itaque Sulpuris minus est nauseosus, et in Asthmate magis conveniens, cui tamen praefertur Gas Sulpuris, seu Fumus vitro exceptus, cui Vinum [note: Balsamus Sulpuris.] infunditur. Balsama Sulpuris melius procedunt cum Oleo expr. quae felicius solvunt Sulpur. Conducunt autem in Corruptela [orig: Corruptelâ] Viscerum incipiente, Empyemate, item in Vomica [orig: Vomicâ] pulmonum, Mictu cruento, et Vesicae exulceratione. Sed caute usurpentur, ne Febres excitent. In Abscessibus, praecipue
page 581, image: s593Mammarum, Balsamus Sulpuris, cum Oleo Papaveris expresso paratus, perfecte sanat. Balsamus Sulpuris cum Balsamo Peruviano Bubones pestilentiales, Vulnera recentia, et Ulcera perfectissime sanat. Notandum heic, quod Oleum Lini, dum solvit Sulpur, abeat in concretum, pro tingendis Gemmis, et parandis Tincturis mire commendatum.
[note: Ambra.] III. Ambra legitima ita cognoscitur, quod substantiam pinguem transudet, intrusa [orig: intrusâ] acu candente, et quod frustum manu calida [orig: calidâ] agitatum liquescat. Naturae pinguis est, in liquoribus oleosis, non autem aquosis, solubilis. Summum est analepticum, Spiritus animales refocillans, et mobiles reddens. Senibus optime convenit, Memoriam etiam atque Ingenium confortat. Nimius tamen eius usus vi inebriante stupidos reddit. In Stomachi Affectibus, et Ructibus Senum palmam ferunt Ambrata. Conveniunt etiam Mulieribus in Partu difficili, post Partum, Passione hysterica, etc. modo ne nimis feriant nares. Ambra pulverisari commode nequit, [note: Ambrae pulvis.] nisi cum duplo Sacchari, et sic cum guttis aliquot Olei dest. Cinnamomi egregium est confortativum [note: Essentia.] pro Senibux. Paratur eius Essentia rubicundissima cum Spir. Rosarum per fermentationem, vel [note: Spiritus.] Spiritu Corticum Citri, dos. gut. XV. Fit et Spiritus elegantiss. ex Ambra [orig: Ambrâ], cum Floribus Rosarum fermentata [orig: fermentatâ], cuius 02. analepticum est, Perlis anteferendum. Praefertur autem Ambraef orma liquida, quia sic facilius operatur; separantur etiam quisquiliae, quibus adulteratur, et cavetur a glutinositate, quae in substantia [orig: substantiâ] incommoda est.
[note: Succinum.] IV. Succinum primo liquidum fuit, Lacertae enim, Ligna, etc. ei saepe notantur inclusa; unde Paracelso
page 582, image: s594videtur eiusdem esse naturae cum Petroleo, quod Succinum resolutum esse asserit. Etenim datur et Succinum fossile in Moravia, et ipse Gagates nil aliud est, quam Succinum. Praestat Succinum flavum. Album enim ex flavo et Sale marino impraegnatur, et ipsum flavum beneficio Salis marini tingi potest albedine. Succinum par cephalicum non habet. In Apoplexia et Epilepsia Sal eius volat. et Oleum destill. interne assumpta, uti et Liquor C. C. succinatus; et [note: Oleum.] externe Oleum dist. Linguae et Vertici inunctum primatum obtinent. Affectuum catarrhalium perfecta curatio in Succino latet. In Affectibus chronicis Oleum Succini cum Saccharo per Sudorem et Urinam peccantem lympham evacuat. In Affectibus nephriticis, uterinis, Gonorrhaea [orig: Gonorrhaeâ] virulenta [orig: virulentâ], Fluore albo, optimum est. In partu difficili Sal volatile Succin. ad gr. XV. et in Passione hyster. Ol. Succini interne assumptum, et cum Oleo Spicae dorso atque Cordi [note: Praeparatio.] illitum, mire conducunt. Praeparatur Succinum laevigando cum Aquis appropriatis, cuius dosis a [note: Tinctura.] 02. ad 03. Fit Tinctura Succini aurea per Spirit. Vini rectificatiss. cum Spiritu Urinae circulatum, cuius gtt. XX. vel XXX. mira praestant. Praecipitatur [note: Magisterii.] et Magisterium ex hac Essentia [orig: Essentiâ] per affusam Aquam simplicem. Succinum destillando suggerit 1. Spiritum, seu phlegma acidum volatile, quod in Tinnitu et aliis Aurium Affectibus cum bombace inditur; interne autem non usurpatur. 2. Sal volatile acidulum, collo Retortae adhaerens, quod purificari debet, solvendo in Aqua [orig: Aquâ] ut separetur Oleum, deinde in Spiritu Vini, et tandem destillando per Retortam in cineribus, ut prodeat Sal volatile oleosum penetrantiss. 3. Oleum flavum insignis et penetrantis odoris, ex quo cum Floribus Sulpuris fit Balsamum polychrestum in
page 583, image: s595Nervorum Affectibus. Caput mortuum post destillationem remanens pro corpore Emplastrorum substitui poterit; sicut et Emplastra capiti dicata cum Oleo Succini malaxari solent.
CAP. XVI. De Spermate Ceti, Asphalto, Petroleo, Oleo Terrae, Carbone Petrae, et Gagate.
[note: Sperma Ceti.] I. SPerma Ceti Veterum erat pinguedo Cetorum interfectorum; nostrum autem nil aliud est, quam Cerebrum Animalis cuiusdam cetacei maioris. Usus eius, in quocumque Sanguinis grumo dissolvendo, ad 04. in Iusculo, Infuso fol. Thee, vel Cerevisia [orig: Cerevisiâ] calida [orig: calidâ] probe soluti, et statim hausti, est egregius. In Asthmatis paroxysmo graviori, et Catarrhis suffocativis a sanguinis stagnatione ortis, mire convenit. In Tussi etiam sicca [orig: siccâ] nocturna [orig: nocturnâ] Lympham acrem et Raucedinem temperat.
[note: Asphaltum.] II. Asphaltos bitumen naturale est, rari usus [orig: usûs], nisi quod pro corpore quorundam Linimentorum adhibeatur; et Balsamo apoplectico admisceatur, ut colore nigro eum tingat.
[note: Petroleum.] III. Petroleum sponte ex saxis transudans, est revera Naphtha Veterum, et nulli cedit Oleo in penetrantia [orig: penetrantiâ]. Ante Paroxysmos rigorem febrilem, vel interne sumptum, vel externe Stomacho illitum, egregie mitigat. Contra Mensium suppressionem Pubi illinitur. In Odontaligia [orig: Odontaligiâ] cum bombace Denti inditum, et in omnibus partium nervosarum Affectibus dolorosis, vim anodynam
page 584, image: s596externe obtinet. Illitum locis frigori expositis, praeservativum aeque ac curativum remedium est.
[note: Oleum terrae] IV. Oleum Terrae easdem vires obtinet, penetrantiores tamen in Arthritide vaga [orig: vagâ] scorbutica [orig: scorbuticâ], externe illitum. Ligamenta etiam relaxata, et Tendines artuum firmat, et Lympham resolvit.
[note: Carbopetrae.] V. Carbo Petrae est quasi terra Succini et Petrolei, destillando enim Liquorem dat simillimum Oleo Petrae.
[note: Gagates.] VI. Gagates Succinum est fossile. Externe in quibusdam Emplastris adhibetur, usus internus nullus.
FINIS Schröderi Dilucidati.
image: s597
[gap: Indices]