07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 754, image: s764

MEMORIA Admodum Reverendi, et Praeclarissimi VIRI DN. M. MELCHIORIS SYLVESTRI ECKHARDI, Pastoris quondam Stettensis vigilantissimi, Theologi de Ecclesia Christi optime meriti, Die 21. Iun. Anno salutis 1650. aetatis suae 50. placidissime vitâ functi, Renovata et translata Ex Germanica Contionelugubri, In Beati honorem habitâ a TOBIA WAGNERO, SS. Theol. Doct. et in Imper. Eslinga Pastore.

MELCHIOREM SYLVESTRUM ECKHARDUM, Virum plane insignem, et in publico bono, sub novi saeculi initium, splendidissimi instar sideris exortum, inter illustres omnis aevi Theosophos iure ineritoque collocamus. Licet enim Kirchkeimensis Civitas non adeo ampla, secundo Augusti die, primoque supra sesquimillesimum anno, a tenuioris fortunae Parentibus, illum produxerit; dignus tamen omninô fuit, ut fecundissimum ingenium suum universo eruditorum orbi exponeret. Id quod progressu quoque temporis, elegantissimis aliquot scriptis, abunde declaravit. Prima literarum rudimenta in triviali Patriae schola, pro illa, quâ erat, indole atque


page 755, image: s765

industriâ, avide et celeriter hausit. Postea, in Monasteriis Adelbergensi et Maulbronnensi, quae tum optimarum artium et linguarum studiis florebant, inter Serenissimi Principis alumnos, omnigena eruditione animum suum per quadriennium strenue excoluit. Tantam cum sibi comparasset scientiam, anno M DC CXXI. Academica Tubingae studia feliciter auspicats, et Ducali ibidem stipendio usus est. In ista verae Virtutis atque doctrinae palaestra septennium incredibili diligentia consumpsit, Philologiae opetam sedulam navait, et Encyclopaediam cum laude absolvit. Loquuntur ea de re eximia illa specimina, quae in stadio suo tam claustrali quam Academico Pelasgo aeque ac latio sermonem prosâ atque ligatâ, vertendo, declamando, disputando eidit. Testantur tot in super honorifica a Praelatis, Professoribus et Praeceptoribus, ultro ipsi tradita Testimonia, sub quorum nempe ductu et fideli opera eo eruditionis ac probitatis progressus est, ut ab illis in deliciis semper haberetur. Hinc praemia atque honores frequenter ipsum insecuti sunt, et primo quidem, inter XXXIX. Magisterii competitores primum locum suo reportavit merito. Laurea mox Poetica insignitus, hocce tamen titulo, ne superbire videretur, consulto abstinuit. Non de isto hîc quicquam dicamus honore, quo aliquoties stipendiariis, cuius et ipse adhuc haud ignobilis pars erat, in absentia Magistri domus, praeficiebatur, adeoque prae omnibus suis studiorum sociis qualemcumque hanc dignitatem praecipue gerebat. In theologia vero tantos etiam profectus fecit, ut pro meritissimo eius Candidato iam tum albo prudentum calculo aestimaretur. Anno a Servatore nostro nato M DCc XXVIII. cum in Civitate Imperiali Bibarachensi functio quaedam Ecclesiastica vacaret, Eckhardus legitimam inde nactus est vocationem, quam, ut divinam agnovit, sic eindem morem gessit. Circa idem tempus ad matrimonium contrahendum animum adiecit, quod ipsi, largâ Numinis benedictione, faceundum satis atque felix contigit, dum XIV. liberorum Parens factus est. Reliquit insuper uxorem gravidam, novam aliquando prolem parituram. Hunc posthumum, qualis et ipse erat, numquam vidit, sed precibus DEO unice commendavit, in memoriam sibi


page 756, image: s766

revocans divinam illam promissionem Abrahamo factam: Sum Deus tuns et seminis tui post te. Ceteroquin in publico sibi concredito munere omnem omnino adhibuit industriam, ne quid suâ culpâ detrimenti caperet Ecclesia. Cumque Bibarachenses gravi bello premerentur, et ob orthodoxam, quam profitebantur, doctrinam, ab antagonistis multas variasque persecutiones sustinerent, Eckhardus praesentissima vitae pericula non semel incurrit. Maxime vero, quando, post acrem obsidionem a Caesariis factam, Urbs in Papistarum pervenit potestarem, ubi ab insidiis eorum securitatem sib fugâ quaesivit. Id et auditorum praecipui suaserunt, ipsumque alio, donec tristis haec persecutionum nubecula transiret, abduxerunt. Hoc igitur turbulento Bibarachensis Ecclesiae et Politiae statu, circa trigesimum quartum nostri saeculi annum, ad specialem Tutlingensium e)pis1koph\n accersitur. Sed duriori annona multisque aliis difficultatibus invitus retrahebautr, quamvis iter ad novam hanc capiendi spartam iam tum ingressus erat. Sequenti rursus anno Wendlingam abiit, ac tandem an. M DCC XXXIX. Stettensis Ecclesiae Pastoratum suscepit. Qualem praeterea hîc et alibi se gesserit, quos labores, curas, calamitates exantlaverit, non tam meis, quam perpetui Contubernalis et individui eius Amici verbis exprimere licebit. Ita enim Magnificus hodie Tubingensis Academiae Cancellarius, Tobias Wagnerus, Eckhardi nostri in tractatu de Christiano Religioso praefatus est: Virorum optimus, eruditione praestantissimus, iudicio rerum Theologicarum exactissimus, ingenio labroiosissimus, calamo tersissimus, atque orthodoxiae Evangelicae servantissimus, mentis quoque candore, hoc ipso fucatissimo saeculo, erga proximum niveus, et fere plus, quam ei profuerat, animo apertus; Quem variae sortes, cogitationes, timores cordis, adinventio exspectationis, et tandem dies sinitionis, quos Siracides numerat, quoquo modo subegerunt; In quo Fautores, Amici et ipsa Ecclesia nihil desiderant, nisi quod eo, hâc ingeniorum annonâ, carendum sit. Vere itaque in Nostrum, nu=n en a(gi/ois2 illud Divi Tar sensis quadrat, qui a Timotheo suo, et unoquoque sideli Ecclesiae Doctore, quatuor ista requirit. Primum est to/ nh/fein, seu prudens in officio vigilantia, quam Eckhardus in pressa


page 757, image: s767

praesertim apud Bibarachenses Ecclesiâ adeo luculenter ostedit, ut absque illa tot admodum periculosos Papistarum insultus sufferre plane impossibile fuisset. Quomodo enim intricatas magnique momenti quaestiones, tentandi solum causâ propositas, solvere non numquam et extempore ad quod vis petium prompte respondere potuisset, si non insigni isto valuisset prudentiae dono: Alterum officii requisitum kakopa/ths1on, quod masculam utique patientiam indigitare licebit, quo quis fidelium, Domini sui gratiâ, duriffima quaeque sedato et inconcusso pectore perserre haud diu reluctatur. Ecquis ergo illam in Eckhardo Nostro cum admiratione non animadvertit, qui totam eius vitam nilnisi crucis et patientiae scholam fuisse serio perpendit? Nam modo Reip. modo Ecclesiae atrocia vulnera non sine intimo cordis affectu adspexit. Interdum cinerem vitans in prunas incidit, et ex una liberatus afflictione mox duplicatam sustinuit. Quoties ab hoste, quoties a falsis fratribus percussus? Hîc cum fame, illic cum sinistra valetudine conflictabatur. Ne domestica flmul attingam paqh/mata, quae omnem plerumque dolotem superare solent. Quis sine maxima et constanti admodum patientia tot ipsum mala eluctari potuisse crederet? Succedit, iuxta Apostoli monitum, pertinax in officio diligentia, sive e)/rgon poiei=n e)uaggelistou=. Et hoc quidem in passu Eckhardus, si quisquam alius, se Virum egregiae praestitit. Quid opus testimonio, ubi res ipsa manifesto loquitur? Hem! quantâ semper sedulitate sacris vacabat meditationibus? Quo pietztis zelo e suggestu tot pene fulmina, quot verba proferebat? Quam devote et alacriter ceteras sanctissimi muneris partes exsequeretur, neminem latere potest, qui caetui ibidem publico vel prima vice interfuit. Hinc proximo adhuc ante obitum eius anno, Gaildorfensis Ephoria clementer ei offerebatur, et a Serenissimo Würtenburgensium Duce, ut brevi ad ampliorem Spartam promoveretur, iam destinatus erat. Nec denique ultimum Pauli, quo quisque Ecclesiae Doctorum fulgere debet, reqivisitum, in Eckhardo nostro deerit. Est illud plhrofo/rhs1on, immobilis in officio confidentia. Sicut enim homo antiqua fide et moribus, candido suo pectore nihil tectum, nihil dissimulatum, nihil dolosum


page 758, image: s768

tenebat; ita Deo in soliudm addictus, sincere Confessionem Evangelicam edere solebat. Heterodoxus aurem ex animo detestabatur, ut libro proinde Concor diae intrepide et en plhrofori/a| tali versu subscripserit:

Huic, si fata velint, subscribam sanguinelibro;
Interea testis sit mea dextra manus.

Quam animose ac graviter legales quandoque habebat contiones, a)pros1wpolh/ptws2 delinquentem quemcumque increpabat, a Pseudo-Prophetis auditores suos ut caverent admonebat, afflictos denique et fatigatos suavi solatio erigebat? At haec omnia tum in ipsa contione funebri, ex 2. Timoth. 4, 5. egregie delineata, tum in addito quoque exactae vitae curriculo, a laudatissimo Viro, pluribus explicata sunt. Nos ad ultimum vitae Eckhardinae actum deproperamus. Pauci admodum praeteriêre dies, cum ex itinere Exlingensi rediret, mox Pleuritidis malo acerrime vexatus, ut de animae pariter ac corporis Medico ipsi cogitandum esset. Aderat ilico uterque et quicquid potuit, decumbenti huic prompte detulit. Brevi autem vires eius mirum in modum fractae et debilitatae sunt, ut prostrato omni vitali robore, malum magis magisque incrementa caperet. Ex quo accidit, ut divinus Praeco de sententia mortis cum ipso colloqueretur, En tibi, dixit, ea nunc ingenti fiducia applicanda restant, quae hactenus de salutari Christi cognitione alios docuisti. Sanctissimi quoque illius recordare foederis, quod non modo in regenerationis lavacro; verum et nuper denuo in tremendo Cenae mysterio cum Deo Triuno feliciter contraxisti. Ad haec ille distincte et magnâ animi constantiâ respondit; se divinae nimirum voluntati minime repugnaturum, sed agnitae veritati Evangelicae immori paratum esse. Sic igitur plenus fidei ac Christianae spei obdormivit, posteaquam XLIX. annos, menses IX. des XXIV. sine nota, integre et sancte exegisset. Cuius memoria sit in benedictione sempiterna!


page 759, image: s769

In Beatum Obitum. Reverendi et Clarissimi Viri, DN. M. MELCH. SYLVESTRI ECKHARDI.

QUi Sophiae profunda sacrae rimatus, et ista
Explicuit scriptis, non sine laude, suis,
Cum superis superae factus nunc in cola sedis
Attigit optatam Pan Sophiae Acropolin.
Qui populo ostendit divini lampada verbi,
Inque Dei castris pervigilexcubuit;
Caelicolas inter Solis fulgore coruscus
Vivit, et Athletis digna brabeia refert.
Qui in stadio currens, exhausit mille labores,
Annos consumens ab sque quiete suos;
Fatis exactis placidâiam sorte quiescens,
Fortunae ridet mille pericala suae.

M. IEREMIAS REBSTOCK.

SCRIPTA.

Epigrammatum et Anagrammatum aliquot libri: Tub. in 4.

Embelemata de hominis vita: ibid. in 4.

SS. Theologiae Studiosus, hoc est, fidelia monita, ad SS. Theolog. et Scripturae studium, sancte auspicandum, devote continuandum, adeoque Praxi cum Theoria feliciter coniungendum, scitu et observatu perquam necessaria et utilia: Ulmae 1647. 1651. in 8.

Pastor Conscientiosus, hoc est, variae quaestiones, de casibus et rebus dubiis, Ministri personam propius tangentibus: ibid. 1648. 1651. in 8.

Genuinus Christianus, seu Ethica Christiana, praecipuas Virtutes Christiano maxime dignas, cum vitiis seu peccatis eodem indignis, complectens: ibid. 1651. in 8.


page 760, image: s770

Christianus religiosus, hoc est, quaestiones Theologicae de casibus et dubiis cuiuslibet Christiani, cuiuscumque fere ordinis et statûs, conscientiam concernentibus: ibid. 1651. in 8.

Gotteslästerer, das ist, gründliche Erklärung der abscheulichen und grausamen Gottslästerungen, fluchen und schweren, welche bey gottlosen, unbesonnen und leichtfertigen Leuten sehr gemein und üblich: Tüdingen 1640. 1665. in 12.

Des leidigen Teuffels Runst und Bubenstücklein: Nümberg 1645. in 12.

Getreuer ewig-vollkommener Hoherpriester Jesus Christus in fünff Passions- Predigten beschreiben und für Augen gestellet: Ulm 1651. in 4.

Postilla oder Außlegung aller Evangelien durchs gantze Jahr: Tübingeu 1666. in 4.

Seelen-Geschren. Gedancken-Weiser: Thränen-Tüchlein: Rirchen-Frend: Hertzens-Seufftzerlien: Früh-morgen Weckerlein: sunt opuscula a B. Eckhardo edita, sed nostrum hactenus conspectum haud subierunt.


page 761, image: s771