07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 533, image: s543

MEMORIAE THEOLOGORUM NOSTRI SAECULI CLARISSIMORUM RENOVATAE DECAS QUINTA, CURANTE M. HENNINGO WITTEN.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Apud MARTINUM HALLERVORD. Typis IOANNIS ANDREAE. ANNO M. DC. LXXIV.


page 535, image: s545

VIRO MAXIME REVERENDO, AMPLISSIMO AT QUE EXCELLENTISSIMO, DN. PETRO HABERKORNIO,

DOCTORI THEOLOGO VETERANO, DE UNIVERSA CHRISTI ECCLESIA DUDUM MERITISSIMO, IN PERCELEBRI ACAD. LUDOVICIANA PROFESSORI HODIE PRIMARIO AC SENIORI, PASTORI ITIDEM ET SUPERINTENDENTI GIESSENSI GRAVISSIMO, DOMINO AEQUE AC PATRONO SVO, OB CANITIEM RESQUE PRAECLARE GESTAS, MAXIME VENER ABILI: MEMOR TUM INFORMATIONIS QUONDAM FIDELISSIMAE, TUM BENEVOLENTIAE SINGULARIS LUCULENTER ADMODUM EXHIBITAE;


page 536, image: s546

DUM NON MODO INSTRUCTISSIMAE BIBLIOTHECAE SUAE USUM PROMPTE AC LIBERALITER CONCESSIT; VERUM PRAECIPUUM QUOQUE ORTHODOXAE RELIGIONIS NOSTRAE DE IUSTIFICATIONE HOMIMIS CORAM DEO *e*l*r*a*i*w*m*a PUBLICO ERUDITORUM EXAMINI EXPOSITURUM SUO MUNIVIT PRAESIDIO: SOLENNEM HUNCCE GRATAE MENTIS SPONSOREM ATQUE TESTEM, QUIA ALIAINTERIORIS REVERENTIAE TESSERA HAUD SUPPETIT, CUM CALIDISSIMO VOTO, UT INCLUTUM EIUS NOMEN NOSTRIS SERO TANDEM INSERATUR THEOLOGORUM MEMORIIS, DEMISSE OFFERT MACTATQUE

M. H. WITTE.


page 537, image: s547

AD LECTOREM *pros1fw/nhs1is2.

DEnuo mihi compellandus es, Amice Lector, dum Virorum aliquot de Ecclesia sub puriori Christianismo optime meritorum vitas resque ab ipsis praeclare gestas expoliendo nonnihil adhuc occupatus sum. Illas eam praecipue ob causam in certas distribui decades, ut iis residui nostrâ aetate Doctores eo commodius aliquando adiungi possent;

Quorum nulla unquam delebunt saecula laudes.

Non autem iustum mihi ubivis ordinem, quô quis que obiit ac merito collocandus esset, servare integrum fuit. Hinc factum, ut, primae statim seu secundae inserendi Decadi, in quinta demum sortem atque sedem suam invenerint. Quô enim tempore huiuscemodi ad me delata sunt funebria, eodem quo que typis illa exscribenda commisi. Id quod tuvin, Ingenue Lector, candorem minime commoturum, confido. Ceterum idem ante me, quod sciam, negotium sulceperunt et alii docti passim Viri, qui de Praeceptoribus orbis que luminibus egregie dubio procul promeruissent, si votis semper effectus respondisset. Reverendo quippe Doctori, Iacobo Claudero, Dioeceseos Delitiensis Superintendenti, dignissimo tou=pa/nu HÛLSEMANNI Genero, animus erat, illas duntaxat, quae in Augustanae Confessionis Theologorum honorem habitae olim sunt, contiones funebres ab olivionis interitu vindicare. Cuius quoque rei gratiâ, annis retro aliquot, Lipsiae Catalogum eorum emittebat Doctorum, super quorum funeribus habitas contiones aut typis aut Manuscriptas iam tum possidebat. Verum immaturâ non ita pridem morte impedita laudabile utique opus ad


page 538, image: s548

umbilicum deducere per fata neutiquam licuit. Alter est insignis Polyhistor. Ioh. Iustus Pistorius, qui se pari industriâ vitas Professorum Marpurgensium et Giessensium, in simulque eorum natales, Parentes, studia, peregrinationes, honores, officia, connubia, libros et liberos kaq) o(/s1on publicaturum promisit. Ast utinam, quod IV. Calend. Septembrium ante novennium, in Propylaeo Athenaei Hassiaci praefatus erat, exsequi rite potuisset! Sed, quum et hic ad plures, non ante plures annos, abierit, spes omnis eximii huius literarii monumenti plane decollavit. Felicius autem non exstruere modo incepit, sed plene nuper perfecit splendidum honoris templum Vir Amplissimae eruditionis, Theophilus Spizelius, in quo genuinas magnorum quorundam Virorum imagines eruditi orbis conspectui subiecit, additis insuper elogiis ac epicediis perquam studiose et eleganter adornatis. De aliis, qui ad conservandam tw=n h(goume/nwn post fata memoriam apprime fuere solliciti, aliô etiam die, in primae nempe Decadis prooimi/w|, pluribus disserui. Succincte et contracto dicendi sermone indicem Doctorum, in Ecclesiâ Lutheranâ aeque ac Calvinianâ praecipuorum, Ioh. Micraelius, aureô suô historiarum Ecclesiae omnium syntagmate contexuit. Huc quoque spectat tertius Adriani Regenvolscii Hist. Ecclesiasticae Slavonicarum quarundam Provinciarum liber, continens Theologos et Pastores Ecclesiae Christi celebriores, ab ipso Domini et Apostolorum tempore, ad annum M. DC. L. non sine cura deductos. Memoria sane et recordatio Virorum de Ecclesia et Schola praeclare meritorum, ut haud immerito infit praeclarus ille Hippocrates, Melchior Sebizius, certissimum est gratae posteritatis indicium. Quapropter et ipse Chronologicam eorum consignavit, ut vocat, Appendicem, qui


page 539, image: s549

ad gubernacula Scholae atque Academiae Argentoratensis per integrum sederunt saeculum. In pari quoque negotio Martinus Roberus Halensis Ecclesiae Ministros omnes et singulos a Reformationis initio constitutos, incorrupto recenset atque describit ordine. Factum hoc est XVII. anno praesentis aevi, cum orthodoxa Christi Ecclesia primum Evangelicae lucis, sub Divi LUTHERI auspiciis, e tenebris Papalibus emergentis, saeculum decenti undique gaudio celebraret, grataque mente tanta DEI OPT. MAX. beneficia recoleret. Quod superest Tuam, Lector benigne, in excolendo et perficiendo hocce opere, operam sedulo imploro, ut, sicubi in illis, quae publicae iam luci exposui, hactenus erraverim, omissis forte quibusdam, aut leviter tactis, mature subindicare, et Tuorum, sive Maiorum, sive Amicorum, memoriae favere, mihique eastransmittere velis. Pergam s1u\n *qew=|, et reliquos sacrae pariter ac literariae rei statores, ivictas caeloque receptas animas, debito, ut coepi, praeconio celebrare. Tanto id quidem considentius et alacrius peragam, si non ea solum, quae ad conatum hunc neum magis promovendum facere videbuntur, haud difficulter mihi insinuaveris, sed si aequiorem quoque de eodem censuram animadvertero. Vale: Dab. Rigae, Mense Septembri, annô areparata salute M. DCC. LXXIV.


page 540, image: s550

SERIES THEOLOGORUM QUINTAE DECADIS.

Obiit anno

1617. Georgius Weinrichius D. et Prof. Lipsiensis.

1624. Heinricus Eckardus D. et Superint. Altenburg.

1643. Andreas Keslerus D. et Superint. Coburgensis.

1643. Nicolaus Hunnius D. et Superintend. Lubecensis.

1643. Ioh. Steuberus D. et Profess. Marpurg.

1643. Ioh. Kromayerus Superint. Vinariensis.

1647. Ioh. Saubertus Pastor Noribergensis.

1647. Arnoldus Mengeringius D. et Superint. Hallens.

1647. Iohannes Hermannus Pastor Kôbensis.

1647. Georgius Albrecht Superint. Nordling.