07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 629, image: s639

IOHANNIS SAUBERTI THEOLOGI UMBRA, Delineata A IOHANNE VALETNTINO ANDREAE. Anno M. DC. XLVII.

ITa quidem inter IOHANNEMSA UBER TUM, et me, Amicos individuos iam ab unde vicennio convenerat, ut alter alteri in hac aerumnarum palaestra superstes, supremum memoriae et pietatis officium solveret, testis integrior recti sensus, et innocentis instituti. contra omnem ob trectationem et invidiam ad posteritatem futurus, sed cuius sors. utrique infelix, in me recidit.

Nam ego incomparabili Amico, perverso Naturae ordine, quod sexennio minor me esset, sum orbatus, incredibili eius desiderio mihi relicto; Ille vero in praeconem, minus disertum, et depugnando livori imparem incidit, cum contra ab eo cuncta paratissima et efficacissima exspectare potuissem. Accedit, quod cum in SAUBERTO mihi ea potissimum praedicanda, ac in exemplum exponenda videantur, quae per se magna quidem, atque eximia sunt, a mundi genio vero non tam suspecta ex exosa, quam flagitiosa, et exitiosa habeantur, sive eorum causam deseram, sive suscipiam desendendam, paratam mihi reprehensionem, certumque


page 630, image: s640

periculum praevideo, quae vix, ac ne vix quidem satis dechnavero.

At cum eo aetatis, superato sexagesimo pervenerim, qui a periodo vitae abesse non procul potest, et spes, metusque desinere, ac vasa colligere, scenâque hac exire haud obscure iubet, quid rectius fecero, quam me cum SAUBERTO, ut pridem vita, ita post obitum insolubili vinculo connectam, uno eodemque labore et amicitiae nostrae iusta faciam, et Christi negotium, quod fraudi nobis apud iniquos consores fuit, quasi supremis Tabulis, citra assentationem, et odium, ingenue, candide, et germana fide agam, cuius rei veniam facile ab aequioribus Iudicibus impetravero, si qui sint iniquiores, eos ut prius audiant, de hinc iudicent, maiorem in modum rogatos velim.

Ac de Natalibus quidem SAUBERTI, iam inter Caelites relati, nostri, Avorumque eius Ceris, et imaginibus non est, multum exspectetis; haud quidem, quod Patris CONRADI: Avi GEORGII: et Proavi WENCESLAI, Fabrorum Lignariorum, pudeat, cum ne Christus quidem Iosephum huius Opificii virum fuerit dedignatus; aut Mater, MARGARETHA KLEINDIENSTIA: Avia, ANNA MUESLINA, et Proavia, ANNA FREIA, sordeant, si minus ex opulentis, honestis tamen familiis oriundae; sed quod maioris sit, cum Virtutis, tum Felicitatis, familiae suae generosum caput, quam degenerem caudam dici, et atrio Heroum intromitti, quam hinc facessere. Pauciores quidem sunt, qui maiorum famam cum Dignitate tueantur, ac tam Virtutis, quam Facultatum Heredes dici recte possint; plures propriâ virtute, arduoque nisu emergunt; ac nescio quo fato, Theologorum maxime eminentium haec quasi propria sors est, ut ex pulvere, ac cum Christo Behtlehemi mascantur, ut ambitionis insidias, ortus sui recordatione facilius excludant, natalesque suas ad Caelum potius, cui destinati sunt, quam terras, Exilii tantum mapalia, referant.

Patria tamen nostro contigit ALTORPHIUM, Mater, Natrix, et Hospes Literarum nobilis, cui tantum abest indecorus, inutilis, aut ingratus fuerit, ut auctis, Imperatorio munere, eius Ornamentis, honoribus, et Immunitatibus, non tam pars aliqua, quam praeco son orus adfuerit; ipsa sane inter praestantiores suos Cives, alumnos et clientes, non invita numeraverit.


page 631, image: s641

Nec dedignabitur profecto ut suum Illustris NORIBERGA, Orbis Germam deliciae, et insigniorum Urbium ocellus, cuius Genius Spiritum quasi nostro contulit, vicemque eius ingenti proventu, de quo mox dicemus, feliciter retulit.

Ipse vero punctum hoc, quod paulo ante secundam noctis. Diei vigesimi sexti Februar. Anno Aerae Christianae, M. D. XCII. fuit, quo huic Luci, humano Generi, Christo Soteri, Ecclesiae Matri, Publicae rei, et aeternae hereditati natus est, gratum et memorabile, utiomni Vita, ita in extremo piso halitu habuit, incomparabile arbitratus, quod Bestia, Barbarus, Religionis expers, Inutilis Terrae, et Gehennae mancipium factus minime fuerit, cuius gratiam omni suo studio et officio agnoscendam et depraedicandam per universum vitae curriculum sibi ipsi legem non immerito indixit.

Sortem in vitae primordiis noster angustiorem habuit, quae non tam Patrem, Virum e paucis bonum, et Theologo SCOPPERO probatum, septenni extinxit, quam rem familiarem arctam fecit, et vix leviter gustatis Litterarum Elementis, in Molendinum HAGER HUSANUM per semestre protrusit: Sed post ampliata, et conciliatis Fautoribus, vitae progressibus, felicissimis gradibus virum extulit. Initio a IOHANNE BERINGERO, Senatore, Patrino, ac mox liberaliore manu, VITO MULLERO, Cognato facto, cuius beneficio Literis redditus, sub PULMEIS, GELLERO, et MAURITIO Praeceptoribus, oblatum hoc caelitus munus, et meliorum auspicium serio apprehendit, sedulo servavit, et in rem suam feliciter contulit, nempe dato primo in ascensu scala, gradu, qui se ipsum deserit, aut pravo sodalitio, morumque inqumamentis deicitur, sibi imputet, cum contra ardentibus precibus, promptis obsequiis, et indefesso patientique studio ad progressum et fastigium usque nihil sit certius et expeditius. Nostro sane Divino conductusuccollabant cum IACOBUS SCHOPPERUS, tum MATTH. HUBNERUS, Viri Clarissimi; opemque ferebat Nobilis ille sua virtute CHRISTOPH FURERUS, (nomen Reip. Noriberg. ex primis Venerabile) impetrato, sine Exemplo, Stipendio, operamque eius conduxit GEORG. ZERREISIUS, altiusque evexit IOHAN. SCHRODERUS, intimiusque admisit IOHAN. GER HARDUS, Viri solo nominis effatu satis laudati, quibus subsidiis ad praeclarum illud Eruditionis, paratâ trium principum Linguarum minime


page 632, image: s642

vulgari peritiâ, Artiumque Encyclopediâ, sub SONNERO, PICCARDO, QUECCIO, et PRAETORIO famâ celebribus, culmen adscendit, Nomenque eius Anno M. DC. IX. et M. DC. XI. eminenter acceptum, et domi, et TUBINGAE, GIESSAE atque IENAE, quâ privatim, qua publice, Doctoribus iuxta et Discentibus, inter primos, soluto ligatoque sermone approbavit, multisque Ingenii excellentioris ornamentis condecoravit, nulli secundus, se vero quottidie doctior et melior, quae uno fasce comprehendere visum, ne iniis diutius haereamus, quae in Rei publicae usum non minus, quam cuivis artificis sua instrumenta, quâm ad volatum pennae ad ambulandum pedes, necessaria sunt; falluntur enim, quihis Artium, Linguarumque organis destituti, ad publicas res sublimiore loco curandas accinguntur, et vel ipsi sibi tardiux in hac indigentiâ displicent, vel aliis sunt, et inprimis peritioribus oneri et damno. Dicivero, credive nequit, quae Imperitiae in Antistitio noxa, perniciesque sit, cum et ea per senihil sit insolentius, atque intolerabilius, et per eam certum sit omni industriae et elegantiae indictum exilium, corporivero, et saginae donata civitas. Quod si malorum etiam sive conniventia, sive consensus, sive quod horrendum dictu, societatis; et contubernium accedat, tum vero quasi conclamatis rebus, ut procul facessere, et infausta localinquere, quod frustra niti, nihilque proficere, extremae dementiae esse humana prudentia pronuntiat, ita persistere, et in Ecclesia subire, sub onereque immori, sublimis Christianorum patientia imperat.

Ad hoc ergo destinatus noster, cum firmum pedem in Theologia anno M. DC. XIII. fixisset; eiusque tyrocinia MANDELII fecisset; celeri progressu in patria, XVI. Alumnis duodecim Rei publ. Noricae praefuit; XVII. Catechista; XVIII. Diaconus et Theologiae institutor factus, inde NORIBERGAM petitus, ubi XXII. vix dum AEGIDIANAE, sacrae aedis Minister constitutus: MARIANAE Pastor evectus: XXVII. vero ad LAURENTIANAM translatus est: demum XXXVII. ad SEBALDINAM communibus suffragiis et publico plausu adscendit, onusque eius potius quam munus sensit: horroresque quam honores magis indignitates quam dignitatem toto Novennio est expertus: quam enim haec honorum munerumque scala laudi ipsi et emolumento qua domi, qua foris fuit, tam in eius apice a vertigene et praecipitio, in tanta Aeoli saevitie et intemperie


page 633, image: s643

Parum abfuit, scala ipsa nutante, et ruin am minitante, nisi eam propitus Christus, cuius res agebatur, forti manu sustinuisset.

Interea piâ matre, cuius invictae fidei et precibus, quicquid fuit, SAUBERTUS debuit, ab Oeconomiae onere liberatâ, ac paulo post elatâ, M. DC. XIX. Uxorem duxit primam, HELENAM LEUTKIRCHNERIAM Virginem, septenae sobolis; Secundam vero M.DC.XXXI. URSULAM HEINRICHIN, viduam, iterum septenae, matres, crucis quidem communis baiulas, sed et Christianiae concordis contubernii cum marito facili, comi, et tranquillo socias. Nec enim, quic quid innocentis et Canonicae vitae fuerit, ex tetricis illis, aut exstaticis fuit, qui ubi Leoninam ponunt. Cumam: aut Angelicam, Cyprum redolent; Hic noster publice voci exemplum, domi regulam mansuetudini: inter amicos temperantiam amoenitati combinavit, primasque iucundae societatis, citra exceisum, ubiquefacile tulit. Sed haec, ut minime vulgaria, petita multis et aestimata, nec impetrata, communia tamen cum aliis essepossunt; quae in SAUBER TO nostro suspiciamus maiora longe sunt, et rarissimis concessa; Nam quot in se luctarum plusquam Herculearum susceperit, ut Christum a Christianis: Evangelium ab Evangelicis: Ecclesiam ab Ecclesiastis: Censuram a Censoribus: Pietatem a piis, et Literaturam a Literatis ipsis, id est, talium simulacris et larvis deferderet: salvosque servatet, id vel indigitate obiter, cum invidiâ coniunctum, explicare vero, capitale et piaculare credi possit. Vicit tamen, sed velut Samson, vel potius Christus, succumbendo vicir, neceque sua vivos, triumphantesque hostes suos interemit. Hic vero is ipse est scopulus, ad quem in limine sermonis huius exhorrui, et de quo dici ab alio, quam me profecto malim, dicendum vero necessitate quadam mihi impositum video.

Est sane NORIBERGA arbor illa sublimis, speciosa, frugifera, et robusta, cui omnes Germaniae Urbes invideant, ac cum Danielis illa propemodum conferri possit, quae restitutae Religioni, literaturae et artificiis facem primaria praetulit, palmamque aemulis praeripuit. Nec minor se ipsa temporum lapsu facta est, viris, viribus, et fortunis maiorum famam virtutis, felicitatisque traduce sustinentibus. At ut sub hac percelebri arbore, non tantum omnis caro percipit cibum, aut in eius ramis habitant aves caeli, nec umbram


page 634, image: s644

tantum captant bestiae agri, et cibum omnes pro omnibus ei inesse putant, sed viperarum omne genus, lacertorum, stellionum, bufonumque, imo et insectorum colluvies omnis adre pit, quis miretur, sapientissimis in stitutis, et pervigili curae vim, fraudemque inferri posse, quae tritutandem, et temporum vitio, sublatis in super rerum fundamentis et fulcris, obtineant, quae cum aliqui animadverterent ex sacro ordine vigilantiores, et erectioris mentis, sua conscientia et usu rerum adducti, curanda sibi, averruncandaque, si fieri posset, trepido primum, fidentiore dehinc an imo duxerunt, quibus accedendum sibi ex religione et professione SAUBERTUS omnino putavit.

Aggressus igitur negotium invidiâ plenum, labore improbo, precibus, monitis, industriâ, candore, innocentiâ, constantiâque incredibili tandem pervicit, ut fidem suam, zelumque rectum cum Ecclesiae evidenti usu approbaret et anguillas in Religione lubricas, bufones venenatis moribus noxios, hirudines fortunas aliorum exsugentes torpedines stuporem opificibus inferentes, sed omnem faecem, senti. namque male feriatorum, mendicabulorum, et fucorum vel proderet, velmeliorem redderet, vel praesepibus Ecclefiae arceret.

Hic primus quasi Agon SAUBERTO fuit non magis cum ipsa impietate, et dissolutione, quam larva Ecclesiastica. Dura namque passus e)n yeudade/lfois2, qui sugillationibus, sibilis, murmureque, quod palam improbare non au. debant, in compitis, epulis et scenis insectabantur, et rodebant, ipsi kaka\ qhi/a gaste/res2 a)rgai\, quibus cauponari verbum Dei ludus erat. Superavit tamen Christus, et qua felici iuventutis institutione, qua propero dispulsu malae colluviei, Ec clesiam suam hinc mirifice purgavit, inde elegantiorem reddidit, illos vero kakou\s2 e)rga/tas2 sua infamia coercuit; operisque sui instrumenta eximia laude coronvait.

Ex hoc fonte emanavit, ut cum vix credenda ruditas facrorum, non plebis tantum, sed et eorum, quos minime decebat, adeoque ipsorum Docentium, patefacta esfet ei rei, tam pudendae, quae intolerabili remedium quaereretur. Cumque Ecclesiarum inspectio, temporis iniuriâ, ac nimiâ terrenâ felicitate incertum, exolvisset, sylvecere ager Domini, vepribusque et lolio oppleri coepit, cui visitatio, iam olim saluberrime instituta, opponenda fuit. Hic iterum sudare SAUBER TUS,


page 635, image: s645

laborate, et cum calumnia et obtrectatione confligere, tingentibus aemulis, aut quorum otium, ossaque petebatur, Parastis et palponibus, apud quos iam dudum in virtutis locum vitium successerat. Cumque sub id temporis, tenerioris conscientiae quidam, et rectioris iudicii, masculo animo id aggressi essent, ut quam parum, aut plane infeliciter Literae, tanto impendio, et pompâ cultae, Christo ancillarentur, fideliter edocerent, ac exemplis, nimis quam tragicis, probarent, cumprimis vero infernale illud monstrum, quod penalismum, barbarâ, sed competenti voce nominant, in foro Christiano prostituerent: Contra vero, quantum ex literis in rem Christianam, eiusque restitutionem, rectiore earum Doctrma et usu conferri posset, suggererent, huius etiam instituti magnam invidiam in se recipit SAUBER TUS, molique tanti negotii, reclamantibus undique (ne quid gravius dicam) calamariis, cantharis et cyathis, succubuit, hoc satur, animum ostendisse, non a literis et artibus, quarum ipse esset callentissimus, alienum, quod coaxare ranae solent, sed in Christianum literaturam, quae una liquando Caelo inferri possit, et veram eruditionem, quae Christum doceat, et discat, vitamque ei conformet, et subiciat, intentissimum. Nec plane sine fructus fuit; Nam quicquid in Scholis Noricis emendatum, quicquid auctum, ornatumque, quicquid post etiam sub clarissimo earum capite ac duce, MICHAELE DILHERRO, eximio Theologo evectum sublimius est, id magnam partem consiliis SAUBERTI deberi, vel ille ipse, qui hunc patris loco coluit, vicissimque ut Filius habitus, amatusque fuit, proingenuitate sua non diffitebitur.

Nec profecto puerilia haec sunt, quicquid purpurati fastidiant, cum haec seges, vel culta vel neglecta, aut Caelo, aut Tartaris messem uberem inferat: Hanc semper feraciorem, quo innatae corruptioni vi potius resistendum, quam fomentis blandiendum est, quod huius temporis tragoedia, si unquam, cum luculentissime, tum luctuosissime prodidit, et evicit.

Nihil esse ad religandos hominum animos, et evitandam asotiam expeditiush ierarchiâ, omnes aut pleraeque recte institutae communitates, Res publicae et Principatus libenter fatentur; Etsi vero in eo Romanus Papa omnem modum transcendit, Ecclesia tamen restituta in Tyrannidis locum


page 636, image: s646

Presbyterium sive paternam inspectionem sancto salubrique consilio instituit, cui cum ex sacro iuxta, politicoque ordine, viri pietate, prudentia et auctoritate graves, praefecti delectique sint, qui Ecclesiam Christi Sponfam, veluti sponsores refe. rant, quid rectius fecerint, quam sacrum hoc depositum sartum tectumque custodiant, ne quisquam caput efferre suum contra Ecclesiae consensum, iura, bonaque ausit; aut ordinem, ritusque suo arbitratu fingere vel refingere attentet; sed salvis rebus, honoribusque Caesaris, Deo etiam intactae reculae, cum dignitate suae maneant. Quod passim receptum, publica insuper confessione sancitum, SAUBERTO semper ad consolidandas res Christi, et evertendas Satanae opportunum, et consultissimum visum est, quo sacro vinculo nobiliora membra Ecclesiae in uno capite Christo devincirentur; Ministeria vero officii sui sub quadam regula admonerentur, simultates insuper, dissidia, litesve dirimerentur, et concordiae Christianae coniunctis viribus litaretur. Sed et hic livor in scirpo nodum invenit, quasi minoris periculi sit, novum, quem restituta in integrum Ecclesia Germana numquam somniavit, Episcopum, sive Sacerdotem armatum fingere, novo Canone firmare, novisque immunitatibus evehere, cui in sacra pariter et profana absolutum sit imperium, quam Christianum Senatum sub moderatis regulis ferre: Nimirum festucas humanae imbecillitatis interdum obversantes, nasuti homines colligunt, trabes impotentis Dominatus et solutate penitus Disciplinae dissimulant, sorices suo indicio crucio Christianae odium prodentes. Ergo de censura Ecclesiastica, inviso Terris nomine, sibi publice agendum SAUBERTUS noster putavit, tam ut ex instituto Christi primaeque Ecclesiae, quâ formosior nulla fuit, exemplo, et Doctorem eius communi consensu, ipsiusque restitutionis per LUTHERUM factae, approbatione eam assereret; quam etiam contra obtectatorum susurros aut curiosorum inanes scrupulos tueretur, imo et facilem et amabilem, et irreprehensibilem, planeque iugum Christi suave, onusque leve exhiberet. Sed non impune hanc operam tulit, aliis quidem ringentibus, aliis ridentibus, aliis rudentibus, plaerisque vero spem successus eludentibus. Non defuere tamen suffragia propensiora, ac ex optimatibus optimorum ex eruditis consultissimorum, ex bonis quibusque rationabiliorum, quorum assensu et plausu, sed et recte facti conseientia facile acquievit. At quam dolendum


page 637, image: s647

est, post redditam Evangelii tubam Ecclesiae, a Papae fulminibus, et diris securitatem, restitutam Imperatoriam et Regiam Maiestatem, abacta conscientiarum terriculamenta, solutisque satisfactionum et expiationum exactionibus atque tributis sumptuosissimis et rigidis, superesse intra Ecclesiae septa, qui non se putent imperare posse, nisi calcato Christo: nec ditescere, nisi exuto Christo: nec eminere, nisi subacto Christo: nec libertate sua uti, nisi catenario Christo, omneque suum fastigium, voluptatem et facultates in infamia, iniuria, et esurie Christi ponere. Quam vero falluntur, et quam servorum suorum fiunt servi, qui ita imponisibi patiuntur, ne larvam auctoritatis suae iis commodent, qui cum omnibus honestatis et aequitatis legibus semet solvunt, ab Ecclesiae etiam una ligamentis liberi esse volunt, ut impune peccent, Christumque potius reum, quam se debitores faciant. Hinc illa clavis ligantis imperiosa calcatio et renovata dispensationis Taxaeque paenitentialis nundinatio. Hinc illa nova Cathedra, quae suis plenos indulgentiarum folles dispertiat, Christumque vero insontem, beneficum, et officiosum, pro scelerato, seditioso, et intolerabili suis pronuntiet, milleque mortis speciebus adiudicet. Qui enim aliter Christus Martyres habeat, nisi mundus flagitiosos et piaculares faciat. Qui Christus exilii socios inveniat, nisi mundus bonos et praeclare meritos, proscribat? Qui Caelum Sanctos et Electos accipiat, nisi mundus tamquam inquinatos et invisos extrudat? quae communis cum Christo causa, quanto mollioribus perdifficilis ac pudenda saepe videtur, tam sub crucis exercitio et vexillo induratis iucunda, levis atque gloriosa merito habenda est.

Sed ad SAUBERTUM nostrum macaritam redeamus, cui alia Lucta parata est. Interest sane rei Christianae, ut cum suos non tantum insidiatores, sed apertos, eosque infensissimos hostes Ecclesia habeat, iis depellendis strenuos quosque et fortissimos Athletas opponat, quos divino beneficio plurimos numerare et in iis SAUBERTUM etiam censere non sine laude possumus. At cum duo sint extra ovile Christi errantium genera, unum seducentium: alterum seductorum, quorum illis et iam satis superque veritatis voce obstructum, luctisque iubare glaucoma ab oculis detersum est. His vero vitae apud nos dissolutioris offensio, suaeque sanctitatis opinio valide obversatur, non defuere viri probi et cordati, ac ex iis magni Principes, inprimis


page 638, image: s648

vero (quod enim nominare vetat) illud Principum par pene prodigiosum AUGUSTUS Brunovicensium et ERNESTUS Saxonum Duces Incluti, qui putarent, non minus his conciliandis et adducendis vitae emendatioris curam: quam illis coerecendis veritatis pugna. cem assertionem profuturas. Huic ergo consilio et ului SAUBERTUS fuum Psychophatmacum patavit, eâ sane circumspectione, ne in cuiusquam strenuam operam, atque acutum militiae Christianae gladium miurius esset, sed tamen pietatis probitatisque serium cultum valde urgeret, et mcrementis rei Christianae convenientissimum statueret: Nec scio aequos fatis censores invenerit, hoc scio et ex ammo doleo, frustra haec apud nos moneri, frustraque cum rectius institutis, sed minus Orthodoxis Ecclesiis conferri, cum plane invaluerit Asotia, et disciplinae Ecclesiae vel nomen saltem invidiosum et detestandum multis habeatur, eoque tandem ventum sit, ut salva quidem Confessionis integritate, professio tamen eius sive actus, omnium Religionum propemodum inquinatissimus et ad omnem licentiam solutissimus disciplinae que impatientissimus videatur. Qui haec mussitant, acerbis censuris et praeiudiciis transsiguntur, nec eos excusat teftata palam Orthodoxia, et conspicua muneris tessera, tantum valet amor folutae vitae, et supinae actionis, utlata via patenteque porta in exitium ruere plures, quam per arctam semitam, angustamque portam ad salutem pauciores penetrare velint. Quae etiam se. curitas facit, ut facinorofos facilius feramus et foveamus, quam anxiae conscientiae, et sollicitae: folutos quam regulares: voluptuarios quam abstinentes, metu, ne in Sanctos degenerare, et ex bestiis in homines transformari sit necessum. Hinc illae contra nos eorum, qui sanctitatem morum mentiuntur, vocatae vociferationes, et in sacrum potissimum Ministerium convitia, quasi minus integre et severe munus obiret suum, et omnem religionem, impuriorum morum conniventia, et societate solveret, malaeque arboris fructus, cum in concredito populo, tum se ipso proderet. In his facile familiam ducunt, quia WIGELIO nomen habent, monstrosae ac plane Chymicae sive fumivendae sectae alseclae: Ex Photinianis, Flaccianis, Puritanis, Swenckfeldianis, Catabaptistis, aliisque huius farinae faecibus congestae, Lutheranis potissimum infestae, Quibus crabronibus abigendis SAUBERTUS postremum


page 639, image: s649

propemodum vitae suae laboriosae actum impendit, qua Religionis nostrae innocentiae ostensione: qua culpae quam populi Rectores, prae Doctoribus ipsaque plebs mdomita ferrent, depulsione, omnino vero eas rationes monstraret, quibus et coetus Christianus ad capitis sui exemplar, componeretur: et obloquentium ora virulenta obstrui possent. Quantum vero profecerit difficile est pronun ciare, facilius calidis lacrimis deplorare, eo semper esse humanum genus ingenio, ut praesentissimo Deo, eiusque Filio, Christo, quicquid viva voce eruditum, miraculis convictum, beneficiis devinctum, custodiaque tectum et servatum, duris cervicibus, et praefracta mente, oreque contumaci adversetur, atque in exitium suum ruat, quod hodiernum Germaniae fatum satis superque evincit, in omnes pariter diversarum Religionum partes longe durissimum. At male sit illis nostris flagellis fanaticis quorum bilis melle sublita: venenum saccharo tectum: dissolutio sanctitate obvoluta: Caroque Spiritu nescio quo larvata, immane quem fucum simplicioribus faciunt, a cordatioribus detecti, intolerabilem fetorem edunt, quos fumosos, ventosos et morosos prodere, est convincere et depellere, cum tenebris et cuniculis maxime valeant, in lucem vero producti, sponte evanescant. At nos, utinam coniunctis omnium, quorum haec cura esse debet animis, studiis, operisque in id incumberemus, ut Sponsam Christo minus tugosam, magis venustam: minus maculatam, magis lotam: minus vitiatam, magis illibatam: minus procacem, magis verecundam: minus contumacem, magis obsequentem: minus socordem, magis officiosam: minus astutam, magis simplicem: atque omnino virginem puram sisteremus, si minus ab omni interna labe immunem, ab externo tamen vitiorum commercio, Christiana disciplina coercitam, quod ulcus nostrum tetigisse hoc loco, per aequanimos rei necessariae arbitros obsecro liceat. Neque vero metus sit, ulla Christiana paedagogia ita humanae imbecillitatis metas transcendat, ut quod cum naevis conflictetur nostris, non amplius habeat, cum potius a vitae Christi perfectione speculo quacumque tandem imitatione tantum abfuturi simus, quantum illi Histriones et Pseudoangeli iactatam suam sanctitatem, puritatem et perfectionem numquam attingunt, numquam sentiunt, numquamve exprimunt.


page 640, image: s650

His maiores SAUBER TI nostri Macaritae agones, et eo conspectiores suere quo invidiae morsibus petiti sunt vehementius: Inter quos an Ecclesiastis etiam partes recte obierit, nemo ex me quaesiverit, loquuntur palam, et loquentur ad omnem posteritatem, dicta viri, Scripta, Picta, Cantata: cum publice in gregis maximi sui et illustris saepe contionis auribus, et pectoribus: tum privatim suis domi, foris amicis et fautoribus in chartis et animo relicta, quae utinam, quam multa, magna, utiliaque sunt, tam lucem aliquando propitio patrono aliquo obstetricante videant, cum Auctori laborem et industriam, tum promotori studium et impendium, abunde haud dubio pensatura, de quo et liberieius, et amici, famae SAUBERTINAE custodes, viderint.

Hoc illud SAUBER TINUM agere fuit et pati; agere bona, et rei Christianae necessaria, pati mala, et meritis indigna; prodesse omnibus, et adversos habere plaerosque; servire cunctis, et gratiam habere ingratitudinem; mercedem flagra, laudem infamiam, cibum doloris panem; solamen, convitia et minas, praemium, plagas et exilium. Hoc illud sine ferro Martyrium, hoc sine culpa supplicium, hoc Paedagogiae Christianae didactrum est, quibus nisi Christus ipse felici permutatione pretium faciat, nemo sanae mentis sub impotenti Tyranno Mundo, qui Sycophantis plenus est, oper am suam addixerit. Nempe unum Deum amicum habere et propitium; iratos vero Deastros omnes, verum, rectum, aequum, simplex, sanctumque tueri, contra omnem malorum lernam durissimum onus et Prophetae, et boni Reges, et Magistratus, et Apostoli, et Doctores, et ipsum horum omnium Centrum, regula et caput Christus sunt experti, quibus SAUBERTUM annumerare tantum abest, pudeat, ut supra omnia humana decora, gloriosum videatur.

Quibus si quis annumerare voluerit, quae corpore tot annis tulit stigmata, crucisque Christi simulacra, morborum et torminum omne genus, totumque satellitium mortis quottidianae, ac illum inprimis stimulum carnis, calculum X. Unciarum pene monstrosum, tortorem diu noctuque, tandemque carnificem suum, sed patientiae in credibilis testem et gemituum expressorum indicem, nae ille apud aequanimos pervincet, non delicatum Martyrem SAUBERTUM, sed cum quovis alio in hâc arena exercitatissimo conferendum fuisse, et si minus sanguinem, sucum tamen


page 641, image: s651

omnem et totius fere vitae commoda et delicias, quibus perfrui vix unquam datum est, totas impendisse.

Lenimentum tamen malorum prope unicum fuit, cum instructissima illa et percelebris, cui praefectus erat Bibliotheca Noribergensis, quam cum invisisset Serenissimus LEOPOLDUS WILHELMUS AUSTRIAE Archidux, laudavit, eiusque custodem comiter et munifice habuit; tum amicorum, Fautorum, etiam Principum virorum, qua domi, qua foris familiaritas, et quo dulcius in vita excogitari vix quicquam potest, literarium commercium, quibus beneficiis factum, ut et cum mortuis loqueretur, iisque interdum (quod magno MELANCHTHONI satis per se vivaci, tamen ha ud ita pridem praestitit) vitam redderet; et cum absentibus fabularetur, et praesentibus utrorumque pensa commodaret, cum omnibus vero Philosophice, et Theologice suaviter viveret, quorum Catalogum texere, invidiosum, fortasse haberi possit, primarios tamen quosdam praeterire, mcivilius, et meritis eorum indignum censeatur. Est enim illustris NORIBERGA non tam primae notae emporium, et Mercurii iuxta, Palladisque sedes, quem Heroum, iam a longâ annorum serie atrium, sed et Christi Exulum asylum et hospitium nobilissimum, et percommodum, ubi Baumgartneros, Pirckheimeros, Imhosios, Kressios, Poemeros, Fuhreros, Holzschueros, Pfinzingios, Grundherros, Volckheimeros, Olehafios, et innumeros alios, de Religione, paceque publica, et urbis incrementis, optimis mstitutis, et fortibus factis praeclare meritos, cum voluptate et stupore intuearis, quorum propaginem Religione quadam coluisse, SAUBERTO in deliciis et intimis sensibus fuit.

Ex iis vero, qui Christum secuti, patriam, dignitates, fortunasque amplissimas deseruere, primarios quidem Alphahetica serie, Altheimios, Ammenios, Bernhardinos Braunfalkios, Croneccios, Dieterichsteinios, Eggenbergios. Ecicos, Eibiswaldios, Ernavios, Freibergios, Fuchsios, Geravios, Grasv veinios, Gloiachios, Galleros, Herbersteinios, Herberstorfios, Hohenfelderos, Horitschios, Iorgeros, Iôstelspergios, Kevenhulleros, Kufsteinios, Lambergios, Langenmantelios, Leiningeros, Leisseros, Mosheimios, Mandorsios, Milerzeros. Mordachsios, Metnizios, Narrinos, Polheimios, Paradeiseros, Prosingios, Pranckios, Racknizios, Reinwoldios, Rauchenbergios, Rauberos, Rothalios, Starrenbergios, Stubenbergios, Spanngensteinios, Schrotenbachios, Scheveros, Sanauvios, Tattenbachios, Teufflinos, Teufenbachios,


page 642, image: s652

Trautmansdorffios, Turrios, Vetteros, Volckersdorfios, Wagnos, Weocleros, Wucheceros, Wezios, Windischgrazios, Zanchios, Zetschgerinos, Zinzendorfios, Zolnenerinos, etc. Sed et secundarios quam plurimos ita sibi curandos et fovendos, atque Ecclesiae suae, quâ polluit facundiâ, commendandos putavit, ne Dei pupilla in iis laederetur, hospitiumque ita commodaretur, ut quam fieripossit, mitius exilium ferrent, minusque ollarum Aegyptiarum desiderium iis obreperet, a quibus vicissim amatus, atque in deliciis habitus est, quorum facile Princeps mutuis compaternitatis vinculis, et officiis Christianis enituit, perillustris ille, GALLUS, BARO RACKENIZIUS, etc. quem extra ordinem nominare SAUBERTI de eo iudicium, et suprema voluntas iussit, quod liberorum suorum, acinprimis filii ADOLPHI salutem in eius probato pectore, pervigili oculo et munifica manu securus deposuerit.

Iam quam religiosum commercium, cum probatissimis nostris Theologis, isque potissimum, qui emendatiorem Evangelii, cum Confessione professionis combinationem appeterent, et curarent, ei fuerit: Dieterico. Dilgero, Flerschmero, Gerhardo, Hoe, Hopfriero, Hunnio, Keslero, Laelio, Lenzio, Maifardo, Meelsurero, Mengeringo, Schleupnero, Schmidio, Waltero, etc. Quorum alii viam in Caelum praeivere, alii sectantur: quis calamo explicaverit, cum suo illo SA UBERTUS acutissimo, et dexterrimo stylo omnes feliciter in omni genere eruditionis exercuerit, Epistolarum familiarium Chiliadibus permutatis, quarum Centurias, vel unus ego ex amicorum minimis proferre potuissem, nîmagnam partem Calvensi clade meâ interiissent. Sugillent haec alii excitamina, fastidiant naso crispante alii speculae divinae Dormitantii, et nescio quid curiosi inter ronchos oleant, nos plane ex usu domus Dei atque maximoiudicamus. Vel a Lamiis isti discerent, quae cum domi caecaesint, foras tamen cum exeunt oculos exemptiles induunt, aliquid ut videant; Nam praeterquam quod patria paucis est aequa, plures extrudit, atque interdum meliores; quibus domi emergere datum est, cur ita sibi placeant, ut exteros infra se esse omnes, neminernque vel in amicitiam admittendum, vel societatem intromittendum putent. Quin si tantum in rerum Divinarum scientia profecimus, scirent vel discerent et alii: si parum, ab aliis addisceremus, id saltem intelligeremus, extra caules nostros, quibus saepe glires, simiae, accipitres et id genus alia animalia


page 643, image: s653

incubant, hominum vestigia reperiri, ut ne nimis patria nostra et penates placeant, quibus interdum puer, interdum mulier, saepe servus, plurimumque mulus imperitant, sed omnium fidei sociorum, et donorum DEI receptaculorum operas in aedificationis Domus Dei communicationem citra fastum et invidiam libenter adhibeamus.

De Collegarum etiam suavissimo contube rnio, quod etsi raro sine aemulatione, simultate et supercilio est, hoc ramen audenter pronuntiaverimus, a SABERTO nostro, obsequio maioribus, et humilitate paribus, et patientiâ inferioribus, innocentiaque morum omnibus ita satisfactum, ut concordiae fraternae studium, curamque tenacissimam desiderare in eo nemo iure potuerit. Testabuntur PIGGELIUS, WELHAMMERUS, CORNELIUS, LEIBNIZIUS Senior, RINDERERUS in Caelis: Testantur DILHERRUS, WEBERUS; LEIBNIZIUS Iunior; SCHUMACHERUS, alii in terris superstites, Ita vixit vitam plane amabilem, et socialem, a Praecepto. ribus Tubingae: OSIANDRO et HAFENREFFERO, Giessae: SCHOPPERO, MENTZERO, WINCKELMANNO; Ienae: GERHARDO, Altorfi: KONIG, dilectus prae aliis et probatus, a sociis laudatus et observatus, a Discipulis cultus, ab amicis vero qui A. LEWENS TEINIUS, HOFFELIUS, HUBRIGIUS, MAIOR, MUNDIUS, RAUSCHERUS, RICHTERUS. STIRZELIUS, SVENTERUS, aliique magno numero famâ virtutis et eruditionis clari fuerunt, in pretio habitus.

At quam apud NORIBERGENSEM Ecclesiam longe amplissimam zeli, vigiliarum, sermonum, et operarum gratiam inierit, id vero recensere, operae pretium videatur, cum Antecessores suos a renato Evangelio, virtute et meritis adaequasse omnes, in aliquibus fortasse superasse, in communi Confessione sit, cuius memoria tantum abest, cum obitu Viri obliterari subito, et exspirare possit, ut cum tempore magis magisque renovatum irid dolorem multi prudentes praesagiant, cum eius iacturam, qui orthodoxiam ore, calamoque fide maxima propagarit, assiduis precibus supplicia et poenae cohibuerit et vitae sanctimoniâ rarum virtutum Christianarum exemplum exstiterit, sarcire, et vulneri per omnia mederi, non cuiusvis esse putent.


page 644, image: s654

Atqui nec Christus ipse, nec Apostolorum ullus, et Ecclesiae Doctorum quisquam prosummis meritis unquam habitus, aut omnibus placuit, ac ne ipsa quidem terra, omnisque eius complexus, digna merces est sancto hoc pietatis, et ad Caelum conductus studio, quae Martyri potius stygmata inurit, quam eam coronam imponit, quae Agonistis in Caelis reposita est: erit tamen illustris NORIBERGA nobile viri monumentum; et grata cuiusque optimi in ea mens sepeciosum Epitaphium; ipseque SENATUS amplissimus, et populus numerosissimus famae custodiam minime denegabit. Nec deerunt in memoriae templo ingeniosa Cenotaphia a Princrpibus, religiosis et eruditis viris erecta, publicique doloris castra Literaria passim constructa, quae magnum exmaxima Ecclesiae iactura luctum testentur, metitaque viri praeclarissima iustis exsequiis prosequantur.

Dolebit, sat scio, AUGUSTUM illud BRUNOVICENSIUM et LUNAEB. caput; dolebit ERNES TUS SAXONIAE Vinariensis Sidus; dolebit GEORGIUS HASSORUM decus, et quicquid illustrium animarum, pietatatem literatam serio amat et curat. Tristabitur Procerum nobiliorum ordo, virtutis sacrae aestimans, ex quibus A. SEBOTTENDORFIUM, et F. METSCHEN, reticere nefas duxerim. Lugebunt veri et sinceri Theologi, inprimis hi aetherei spiritus zelotes. Albertus Condilius. Danhaverus. Dorschaeus. Dilgerus, Faber, Glassius, Gockelius, Hulsemannus, Ienischius, Lôschenbrandur, Langius, Lentius Maccius, Maior, Meelsahrer, Pbilgus, Romberus, Schaferus, Seidelius, Schlegelius, Schmidius, Wagnerus, Walterus, Weberus, Wellerus, Widemburgius, Wibelius, Zyrlinus, cum pluribus aliis. Plangent eruditionis Tribuni, Consules, Dictatores, oramentum sui ordinis, exstinctum flebit iuventus literaria, cuius res maxime per omnem vitam curavit.

Sed adeamusillum ipsum quam nobis luctuosum, tam glorosum sibi vitae SAUBERTINAE supremum actum, scilicet laudati currsus periodum, quae ut sine fuco et larva perfici maxime debuit, ita profecto candidae vitae et integerrimae dispar mimme fuit. Aliqui quidem post longam vitam multi inviti, pauci laeti moriuntur. Hic post continuam mortem vivere lubens, ovansque coepit. Mortem nempe habebat iam ante familiarem et domesticam, ac in ipsa vesica inquilinam circumferebat, ut vita in Christo, et apud Christum in summis desideriis, suspiriis, et


page 645, image: s655

gemitibus dudum fuerit. Vivere ergo verius in ipso mortis conflictu evidenter cepit. Iam omnes res suas, sive animae, sive corpori, sive familiae, sive fortunis deberentur, ad amussim composuetat, Deo supplex, Christo insitus, Terrae depositum, Uxori gratus, Liberis speculum, Heredibus promus, Amicis obnoxius, Fratribus concors, omnibus denique cliens: Iam Christo fotus, roboratus et armatus, omnem Mortis sensum, Conscientiae morsum, Carnis trepidationem, privatasque Charitates deposuerat, cum exuviis quasi sepositis perfrui Caelo coepit, evolare, et in amplexus Christi ruere, vultu, gestibus, et voce, sed et Angelicis choris accinere contendit: quod probati testes, rei praesentes constanter asserunt. Nec tantum superna suprase laeta habuit, sed et infra se tristia nostra, et foedam tempestatem sequuturam vidit, claraque voce praesagiit. Ita mottem suam diram finiit placidus et tranquillus. Vivere incepit quartâ Vespertinâ, secundi Novembris, Anno M. DC. XLVI. Quinquagesimum aetatis Quartum, 8. mensibus, et quinque diebus supergressus: Ministerii 29. insigni Ecclesiae proventu emensus, Artemqueve Artium, bene moriendi; partemqueve partium, Christum exemplo notabili probavit, et asseruit.

Bene sit tibi, et aeternum bene, SAUBERTE, Amicorum certissime. Compater honoratissime. Consocer colendissime. Frater in Christo, et votorum socie, intime, optime, coniunctissime, quem ultimum, mter humidos complexus in his Terris vidi 22. Septembr. Anni 1644. nunc in Literis et Libris, in imagine, sed propius in Filia, BARBARA, Nuru meâ: Communique Nepotulo, IOHANNE VALENTINO video, visurus, utinam quam primum in Caelitum triumphis! Sit tibi sanitas aeterna post diuturnos morbos: Voluptas post dolores acerbissimos: Victoria post agones difficillimos: Requies post labores arduos. Quanti sit aliis, et omnibus vivere, ut vix tibi, aut minimam partem vivas, ii tantum intelligunt, quibus haec dura vivendi sors imposita est. Credere id, quod pauci credunt, plurimi negant, difficile; sed videri ea credere, quae credulus quisque fingit, aut somniat, difficilius. Velle unum, quod nolint multi, plures abhorreant, res molestiae plena; sed traduci, quasi velis, quod ineptus quisque opinatur, aut nugatur, molestissima. Scire, quod alii nesciant, invidiâ non caret; at credi,


page 646, image: s656

prohibita scire, aut curiosa, in vidiae plenissimum est. Atqui ei, qui emineat ceteris, versari inter haec, volutarique necessum est. Fama quidem foris blandiente, et magnos quosque bonosque conciliante, quos enim per omnem Germaniam admiratores, approbatores, et fautores SAUBER TUS non habuit, qui in Suecorum Maximi GuSTAVI ADOLPHI gratiam, et familiare colloquium facile pentravit! domi tamen rodente et oblatrante semper livore, calumniâ, Sycophantia, et id genus bestiis, unâ recti conscientiâ scutum invictum obvertente: posteritate vero cuique pretium suum rependente.

Atque ita SAUBER TUS meus vixit, cui hominem nasci, Christo inseri, pie educari, ex pulvere eniti, Literis imbui, Ingenio excellere, Eruditione praevalere, Ecclesiae addici, et per arduos gradus sublime ascendere, pulchrum quidem et gloriosum, at cum aliis commune fuit. Hoc proprium SAUBERTI nostri sit, Christo pectus caluisse, custodem depositi vigilem, fidelem domi Servum, fortem in acie Athletam, Exemplum doctrinae Orthodoxae, te gulam Virtutis, et Christiani coetûs Phosphorum fuisse, quod paucioribus re ipsa, et ex vero competit. Enimvero pauci sunt, et suis tantum saeculis dati MOYSES, SAMUELES, ELIAE, ELISAEI, ESAIAE, IEREMIAE; et post CHRISTUM, PETRI, IOHANNES, PAULI, BARNABAE; ac posterioribus aetatibus, HIERONYMI, AMBROSII, AUGUSTINI; atque nostri temporis, LUTHERI, MEL ANCHTHONES, BRENTII, ANDREAE, CHEMNITII, consimilesque militiae Christianae Heroes, qui quanto a corpore Umbra; ab animato Imago: ab actibus Idea, a lucta iactantia; a Martyrio opinio: a Scientia Tyrocinium: a factis Verba; a Conscientia declamationes, intervallo absunt, tanto homines alios infra se relinquunt: Et hi tales in publico conspicui, domi plaerumque sordent, clari per ora hominum, inter suos latent, laudati passim, proximis sunt exosi, noti foris omnibus, ignoti domesti cis moriuntur, quae rei indignitas etiam Ecclesiasti Regio, Cap. 9. vers. 17. valde doluti. Sed haec sortis Christis communio et conformitas est, ut sanctimonia quasi ipsa proscribat et accuset; Amicitia vendat et prodat; Fidelitas abneget et deserat: Iustitia opprimat et condemnet: Opulentia exuat et subsannet:


page 647, image: s657

Gratitudo exponat et culpet; denique Simplicitas flagellet et configat. Ad hoc nempe Mundi tribunal Christus defertur. Bar abba defenditur; Christus caeditur, Bar-abba resicitur; Christus oneratur, Bar-abba sustinetur; Christus obiutgatur, Bar-abba excusatur, Christus vincitur, Bar-abba liberatur; Christus interimitur, Barabba extollitur. Manet tamen Christi aemulis eadem gloriae successio, hic quidem innocentiae, et meritorum fama apud incorruptam posteritatem deposita, ibi vero immarcessibilis corona gratuito in Caelis reposita. Quibus prae milibus unum aliquem inseri, quam hoc amplum est, et sublime, quam farniliae suae et Liberis honestum. quam delectabile Amicis, quam Fautoribus optandum et ambiendum, quam non in caduco terrenae memoriae, sed aeternitatis ipsius Templo in Dei gloriam praedicandum. Quo minus pudebit, opinor, Magnates, clementi affectu complexos esse SAUBERTUM, non paenitebit generosos Fautortes, primumque ex iis BARONEM RACKENIZIUM amotis et familiaritatis cum SAUBERTO; non taedebit intimae amicitiae socios, eorumqueve facile principes CONRADUM BAIERUM, et GEORGIUM FORSTENHEUSERUM, necessitudinis iucundissimae cum SAUBERTO; non dedecebit Collegas, ac inprimis IOHANNEM WEBERUM, et IUSTUM IACOB LEIBNIZIUM, individuae fraternitatis cum SAUBERTO; non pigebit aetatis nostrae scientiâ claros, habiti literarum eruditi commercii cum SAUBERTO; ipsa vero NORIBERGA, omnisque in ea coetus Christianus, Curatorem, Praeconem, Antistitemque sacrorum suorum habuisse nulli secundum, libenter fatebitur; Familia SAUBERTINA hoc suum decus, nominisque famam, cum novis et nobilibus Insignibus, sibi asseret; Generos IOHAN. HEINR. OMEISIUM, et GOTTLIEB ANDREAE Filium meum, tanti Soceri virtus plurimum ornabit, et pone sequi incitabit; sed et ego, ut summa quaeque terreni solaminis cum eo amisisse, acerbissime dolet; ita pridem, ac tot annis in eo possedisse, cum unico propemodum huius instituti socio superstite IOH. SCHMIDIO, Theologo incomparabili gloriari numquam desinam. Omnesvero, Viri samam rectissime recolemus, si quam de nobis unquam Virtute sua, fide, atque


page 648, image: s658

amore meritus est gratiam, eam omnem in viduam eius URSULAM Ornatissimam Matronam, operosi in perpetua Mariti invaletudine Ministerii incomparabile Exemplum; et tenerioris aetatis Orphanos Liberos ADOLPHUM et IOHANNEM virtutis paternae proximos heredes eorumque Sorores conferamus; ipsi vero Macaritae placitum cubile, et laetam in die Iesu Christi resurrectionem comprecemur.