07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 279, image: s289

IDEA VERI THEOLOGI in vita gestisque Praeclarissimi Viri, DOMINI D. VINCENTII SCHMUCCII, Professoris et Superintendentis Lipsiensis meritissimi, Contestandae pietatis ergo, Inpublico Parentationis actu ostensa ab HEINRICO HOPFFNERO, SS. Theol. Doct. et Prof. Publ. Lipsiae d. 11. Maii anno Christi 1628.


page 280, image: s290

HAc igitur restabat, ut Theologorum celebrium funeribus Ecclesia Iesu Christi iterum contristaretur, et novam luctûs seriem ducere cogeretur. Non enim satis erat, ut Witteberga et Marpurgum gravem plagam sentiret, et istud suis Dd. Winckelmanno et Mantzero,, veteranis in militia Christi Antesignanis, illa suo omniumque bonorum delitio, D. Meisnero, misere orbaretur: nisi dolorem etiam exasperasset obitus D. Friderici Balduini, quem merito Theologorum Primipilum, et cathedrae Lutheranae gloriam nominaverimus: nisi et in coniunctionem doloris veniret Lipsia nostra, cui non ita dudum vas electum, vas gratiae divinae et ornamentum Lipsiae nostrae D. Vincentium Schmuckium mors eripuit. O DEUS! in quae tempora nos reservasti? Qualia non experti sunt, qui ante nos vixerunt, plurimis annis: ubi bellorum, rapinarum, fraudum nullus est modus, et malorum undiquaque circumstantium nullus apparet exitus: ubi falsis doctrinis, velut cataclysmo, Germania obruitur, et nobis etiam DEUS verbi sui penuriam, famemque spiritualem minitatur, quae sane summa est maximeque horribilis sonticae miseriae imago. Ecce enim ut commeatus ille sacer magis magisque his et illis regionibus eripiatur: ut templum Domini labefiat et ad ruinam proclive sit: quando sic columnae et tibicines pietatis concidunt, tabulae que domûs Domini franguntur: Academiae, quae sunt quasi exedrae Ecclesiarum, vastantur, et bonae Constitutiones, quae repagulorum vicem praebere debebant, pompae tantum sunt et ostentui, ac contemptû magis magisque exolescunt. Quid vero nos? nonne ingenti securitate ad haec exitii schemata, et verae religionis ac iustitiae deliquia occallescimus, et tantum non obbrutescimus? Quod si ergo Polycarpus iam suorum temporum iniquitatem hisce verbis deploravit, nobis profecto longe acerbior sors vocem istam queribundam exprimit: O DEUS, in quae tempora nos reservasti! [Note: Ier. 14. vers. 8. et seqq.] Iniquitates nostrae testantur contra nos, ô Domine: nam multae sunt aversiones nostrae, quibus contrate peccavimus, ô spes Israelis, Salvator tempore angustiae! Quare futurus es, ut peregrinus in terra hac, et tamquam viator declinans ad manendum (seu [Note: Tren. 5. vers. 1. 17. 18. et seqq.] quaerens diversorium unius noctis) Quare futurus es veluti vir vagus (aut fatiscens) et heros, qui nonpotest salvare? Atqui in medio nostri es, et de nomine tuo vocamur: Ne deseras nos. Recordare, Domine DEUS noster, quid acciderit nobis: intuere et respice opprobrium nostrum. Dolore


page 281, image: s291

contabuit cor nostrum, et oculi nostri contenebr ati sunt propter montem Sion, et vulpes insidiantur illi. Tu autem, Domine, in aeternum permanes; solium tuum in gener ationem et gener ationem: Quare in perpetuum oblivisceris nostri? Quare derelinques nos in longitudine dierum? Converte nos, Domine, ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio: Inclina DEUS auremptuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram et civitatem, super quam [Note: Ps. 60. vers. 4.] invocatum est nomen Domini: sana scissuras, sana vulnera, quae inflixisti nobis, et ostende iterum faciem tuam, faciem misericordiae et salutis.

Sed nunc induciae paulisper sunto querelarum, ut reliqua oratio deputetur encomio D. Schmuckii, cuius memoria tanto nobis desideratior est, quanto celebrius nomen post se reliquit. Sic autem laudes eius persequar, ut monumenta illarum ex ipso virtutis adyto producam, imitatus hac in parte Nazianzenum, qui memoriam Athanasii posteritati consecraturus, eum velut exemplum proponit recte factorum: [Note: Nazian. orat. 20. de laud. Athan.] Athanasium, inquit, laudans, virtutem laudabo. Idem enim est illum dicere, quod virtutem laudibus effere, quoniam virtutes omnes in unum collectas tenebat, et etiamnum tenet: virtutem autem laudans, Deum laudabo, a quo virtus hominibus obtingit. Ita ego brevem telam pertexam vitae illius, ac merita simul et exemplar pii Doctoris Ecclesiam ostendam.

Quod dum facio, a Vobis, Magnifice Domine Rector, et omnium dignitatum Viri, officiose et humaniter peto, ut animum istum, quo erga Schmuckium adhuc vivum inducti fuistis, mihi eius iam defuncti virtutes repraesentaturo, benevolum accommodetis.

[Note: Nativitas et Patria.] Ut vero ab ipsis incunabulis ordiar, natus est o( makari/ths2 die 17. Octobr. anno supra millesimum quingentesimum sexagesimo quinto. Patria eius fuit Smalcaldia in finibus Cattorum sita, Melanchthoni dicta Vulcania, propter officinas fusorias, quae ibidem habentur. Multa de ipsa memoratû digna in monumentis publicis exstant: Sed inprimis celebris est Conventus Protestantium Principum et praecipuorum Theologorum Augustanae Confessionis in hac urbe celebratus Anno 1537. ubi deliberatum fuit de


page 282, image: s292

Concilio Mantuae celebrando, confectique sunt a D. Martino Luthero articuli futurae Synodo exhibendi, qui propterea hodieque nominantur articuli Smalcaldici. Illud vero Concilium postea non Mantuae, sed Tridenti, urbis ad ripam Athesis sitae, ac partim ab Italis, partim a Germanis habitatae, fuit congregatum, et a primâ usque ad ultimam sessionem duravit annos 18. ac quasi biennio ante nativitatem nostri Schmuckii [Note: Fa???ilia] finitum est. Patrem habuit Michaelem Schmuckium, Typographum et illius loci Senatorem: Matrem vero Agnetem, Nicolai Mulleri, Senatoris Smalcaldensis filiam: parlectissimorum coniugum, et inter priscae fidei ac virtutis exempla numerandum: qualia quidem in illâ familiâ sese offerunt alia compluscula. Nam materna linea splendescit ra diis duorum Mullerorum, Casparis et Balthasaris, quorum ille notissimus fuit a Cancellariatus officio in Comitatu Mansfeldensi, et ab amicitiâ cum B. Luthero habitâ, sicut de illâ testantur epistolae aliquot in tomis Lutheri exstantes: hic autem Theologiae Doctor creatus, Altenburgi munus Superintendentis permultos annos obivit, et Consistorii Ducalis Assessorem egit. In Consanguinitatis autem arbore primas merito fert Magnificus Academiae Rector Dn. Wilhelmus Schmuckius I. U. D. et Professor publicus, eruditionis Iuridicae famâ celeberrimus, cuius ora et vultum in praesentiâ conspicamini. Alteras autem, licet quoad aetatem priori, tribuimus Dn. M. lacobo Schmuckio, viro quondam Clarissimo, et linguae Craecae adeo perito, ut illam ceu vernaculam usurpare posset, Scholae Hennaeb. quae Schleusingae est, Rectori laudatissimo, qui iamdudum honorum summorum fastigium attigisset, nisi cruda mors annis abhinc undetriginta e rebus humanis eum abstulisset. Hanc familiam ipse quoque makari/ths2 non tantum insigniter ornavit, sed et amplificavit, ac praeter ceteros liberos, filiis duobus vidit praemia virtutis et eruditionis publica, et uni quidem sibi cognomini Vincentio, Doctoris in utroque Iure, alteri vero Martino, Licentiae in arte Medicâ gradum conferri. Insuper iste natû maior Professoriâ dignitate claruit, et novo splendore genus suum auxit, ductâ in matrimonium filiâ Amplissimi viri D. Bartholomaei Golnitzii, Canonici Martisburgensis, ICtiexcellentissimi, et eiusdem disciplinae Professoris, in suprema Curia Electorali Assessoris, nec non Academiae nostrae Syndici honoratissimi.


page 283, image: s293

[Note: Educatie.] Porro tyrocinia studiorum noster egit in patria usque ad aetatis annum 14. ubi Schleusingam missus, totum fere sexennium ibi exegit, et in caelestis doctrinae cognitione, artibus, et inprimis literatura Latina et Graecanica, immo et Hebraea progressus egregios fecit. Fundamentis ita positis, [Note: Studia Academica.] anno octuagesimo quinto circa finem Iulii Lipsiam contendit, quam, ut ipsemet in diariis suis annotavit, 3. Augusti felici omine ingressus est, hora 7. matutina, ubi a parente suo statim in Templum Thomanum ad audiendam contionem ducitur, ac quatriduo post nomen dat Academiae, et usitatum Sacramentum dicit, Rectore D. Francisco Romano, ICto nominatissimo, iam Canonico Martisburgensi, antea memoratae Curiae Electoralis Assessore, et Iuridicae Facultatis Ordinario magnifico. Dehinc sine mora Spartam suam ornare coepit, et studiorum rationem iuxta praefinitos in Academia cancellos enixe tenuit. Nam Philosophiam publicis privatisque operis traditam penitius imbibit, et ad omnia laudis exempla pleno gradû contendit. Cumque sibi proponeret honores Philosophicos prensare, disputationibus et declamationibus se frequenter exercuit, et Canicularium tempore, quo publica pulpita Professorum de more feriari solent, poema Graecum Dionysii Afri de sitû Orbis explicavit. Curriculum vero hoc absolvit anno octuagesimo sexto, ubi summam in cho studiorum genere Lauream accepit. Quia vero a parentibus DEO dedicatus erat, ut Theologiae operam daret, ideo posthac potissimam partem temporis huic studio tribuit, iuxta tritum sermone proverbium: Philosophandum, sed paucis. Hoc namque ut iis non suffragatur, qui perfunctorie tantum haec studia tractant, et veluti canis Nilum lambit, extremis quasi labris attingunt: ita Theologiae Studiosos in capessendis hisce medium tenere admonet. Qui enim ad ipsos huius disciplinae recessus penetrare volunt, iis sic tractanda sunt ista adminicula et ornamenta linguarum et artium, ut perpetuo ad scopum, quo illa collimant, acies dirigatur. Secus qui faciunt, hi similes iis sunt, qui serram semper parant, numquam vero eam ad lignorum sectionem adhibent. Quare si unquam Sapientisillud: Ne quid nimis, observandum est, certe in hoc passû semper ob oculos eorum, qui sacris studiis initiati sunt, poni debet, nisi peccare velint in vocationem suam. Audite memorabilem historiam,


page 284, image: s294

quam sibi contigisse Hieronymus scribit: Post noctium, inquit, [Note: Hieron. in epist. ad Eustoch. de Cusiod. Virgin.] Crebras vigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum eximis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manus: si quando in memetipsum reversus, Prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed Solis. Dum ita me antiquus serpens illuderet, raptus in spiritu, ad tribunal iudicis pertrahor; interrogatus de conditione, Christianum me esse respondi. Et ille, qui praesidebat, mentiris, ait: Ciceronianus es, non Christianus. Ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Quia igitur summam studiorum [Note: Modus tractan. Studia.] Schmuskius noster Theologiam habuit, noctes diesque Biblia sacra versavit, et ut controverfiarum Theologicarum notitiam solidam sibi compararet, assiduam adhibuit diligentiam in audiendis Profefforibus, ac Dd. Selneccero, Schiltero et Harbarto, viris ab exquisita doctrina et vario rerum usu celebratissimis: quorum omnium memoria est in benedi. ctione. Non enim faciebat cum iis, qui, velut Icarus, volitare praesumunt, remigio tamen alarum proprio defecti: quae hoc saeculo pestis est studiorum ac pene dixerim origohaeresium multarum. Res namque certa est, a)utodida/ktous2 istos, dum in angulo sedent, et quasi enthusiastico spiritu inflati, suis cogitationibus indulgent, nescio quae monstra opinionum parturire. Contestari hoc nobis saepenumero solebat D. Burchardus Harbartus, quem iterum honoris causa nomino, tamquam alterum parentem, optime de me promeritum: illi, si quando mentio fieret novi haeretici, sollenne erat quaerere; An talis in Academiis etiam vixisset, et industriâ Professorum publicorum sanae doctrinae innutritus fuisset? Si cognosceret, hominem non salutâsse haec doctrinae adyta, non mirum esse dicebat, novas phrases et novas doctrinas in medium afferri. Idem hoc suo exemplo comprobavit Schmuckius noster: quod si qui flocci faciunt, e sacris Candaces Aethiopum Reginae Eunuchum audiant, qui legens 53. caput Esaiae, cum a Philippo rogaretur, numquid intelligeret? Quomodo, inquit, possum, si non aliquis [Note: Hieron. Epist. 103.] o(dhgo\s2, i. e. quasi dux viae, ad investigandum verum sensum, praeiverit. Id quod Hieronymus tum sibi, tum aliis multo magis necessarium esse iudicat: Non sum, ait, sanctior hoc


page 285, image: s295

Eunucho, non studiosior. Ignorabat eum, quem in libro nesciens vener abatur. Venit Philippus, et ostendit ei IESUM, ut intelligeres, te in Scripturis sanctis sine praevio et monstrante semitam non posse ingredi. Idem Hieronymus Praefat. in epist. ad Ephes. suum exemplum allegat: Numquam, inquit, ab adolescentiâ aut legere, aut doctos viros, quae nesciebam, interrogare cessavi, numquam me ipsum (ut alii plerique) habui Magistrum. Denique nuper Alexandriam perrexi, ut viderem Didymum, et ab eo in scripturis omnibus, quae habebantur dubia, suscitarer.

[Note: Dignitates et munia publica.] Sed iam tempus est, ut Schmuckium ex umbrâ in lucem producamus, et quibus ille officiis praefectus, quibusve dignitatibus ornatus fuerit, contemplemur. Postquam enim laudabilis alicuius eruditionis supellectilem sibi comparaverat, par ipsi cum Augustino mens et votum erat, qui sic coram Domino IESU se prosternit: [Note: lib. 1. Confess. c. 15.] Ecce tu Domine Rex meus, et DEUS meus! tibi serviat, quicquid utile puer didici, et tibi serviat, quod loquor, quod scribo, et lego, et numero.

Primus ad munia publica aditus fuit Conrectoratûs functio in Scholâ Nicolaitanâ, quae ab Ampliffimo Senatû huius urbis ipfi oblata est mense Decembri anno 91: Trimestri post, nempe XI. Martii sequentis Anni in Facultate Philosophicâ honorificis Assessorum suffragiis locum obtinuit, qui velut auspicatum fuit exordium reliquarum in Academiâ dignitatum, ad quas paulatim adscendit. Eodem mense primum se Cathedrae Ecclesiasticae commisit, eaque exercitia saepius explicatis aliquot Psalmis integravit, et unum quidem, postulantibus quibusdam Torgensibus, qui suae Ecclesiae ipsum inservire cupiebant. Sed mox a contione ab Amplissimo Dn. Consule Wolffgango Peilickio monitus est, ne operam suam addiceret Torgensibus, quia spes ipsi esse possit ad Diaconatum Lipsiensem. Hinc anno 92. die Innocentum dokimastikh\n contionem de voluntate Amplissimi Senatûs habuit, in quâ dona sibi divinitus concessa sic probavit huic urbi, ut 19. Februarii anno 93. literas vocationis acciperet ad Diaconatum in aede S. Nicolai.


page 286, image: s296

Die 14. eius mensis ritû ordinationis publico ad sacrum ministerium inauguratus est cum aliis novern, in quorum numerofuit M. David Butnerus, vir Theologica eruditione conspicuus, et fidus Schmuckii nostri Achates, qui ad Diaconatum in templo D. Thomae vocatus erat. Eodem anno 3. Sept. nuptias celebravit cum virgine Catharinâ, Christophori Reibandicivis et Scribae Senatorii filiâ, cum qua individuo vitae fecundoque consortio transegit annos triginta quatuor cum trimestri, et divinâ benedictione suscepitseptem filios et quatuorfilias, de quibus par filiorum et filiarum adhuc superest: quibus, ut et matri tristissimae, precamura DEO solatium et benedictionem, eventumque voti paterni, quod ipsemet genealogiae liberorum in domestica sua historia adscripsit ex Esa. 33. cap: Timor domini eorum hereditas, Initio ministerii epistolas Dominicales explicavit horis vespertinis: sed statim anno post die 12. Maii in Archidiaconi munere successit M. Cornelio Beccero, postea Doctori et Professori Theologiae facto, cum is ad Pastoris officium subveheretur. Ab eo tempore libros Mosaicos proposuit tam concinne et nervose, ut quasi aevi sui Moses videretur, [Note: Narianz. in oratione de laudibus Basilii.] et a Mose Mosen agere disceret: quali elogio Nazianzenus Basilium ornavit. Istum Commentarium perduxit usque ad 26 caput Numerorum; cumque ante annum versaretur in cap. 20. interpretatione, verbis et gestibus valde patheticis de morte et exsequiis Aaronis peroravit, ut quasi sibi ipse cycnea voce funebrem contionem habere videretur. Statim autem a primo tempore ministerii sic partes suas obivit, ut propter singularem industriam et docendi dexteritatem in oculis omnium esse coeperit. Fama enim haec etiam apud alios increbuit, et Eilenbergensem Rem publ. movit, ut ad Superintendentis officium eum postularent, missis tribus Consulibus, qui cum ipso hanc ob causam agerent. Sed quia Senatus Lipsiensis per Amplissimum Consulem Dn. Peilickium suadebat, ut in hac potius urbe subsisteret, Eilenbergensibus respondit, posse eos ex Aulâ Electorali petere confirmationem sibi oblatae vocationis: qua impetrata cognosceret, se divinitus eo trahi, et tunc cupide se obtemperaturum esse spospondit. Sed mense uno et altero elapso promulgatur ipsi in Consistorio nostrate rescriptum Illustrissimi Dn. Pro-Electoris, quo iubetur ipse in functione sua manere. et Lipsiae potius


page 287, image: s297

exspectare, quam alibi quaerere ulteriorem promotionem cogitet. Cum ergo videret DEO suo placere, ut gregem Christi hoc in loco pasceret, ad petendos in studio Theologico gradûs honorum animum adiecit. Ideoque aliquoties in disputationibus publicis Respondentis partes sustinuit, et sub Praesidio D. Schilteri theses de paenitentiâ, itemque rursus do regno Christi, cum laude asseruit. Hinc primam in Theologiâ Lauream prensavit, Competitoribus M. Erhardo Lauterbachio, Pastore Cizensi, et M. lohanne Forstero, Scholae Schnebergensis Rectore: quos viros postea insignibus Doctoralibus cum laude decoratos, illum Episcopatûs Naumburgensis Superintendentem adhuc superstitem, hunc autem Wittebergae Professorem Theologum, et postea Comitatûs Mansfeldensis Superintendentem egisse, non sine gratâ horum nominum recordatione novimus. Promotionis istius actus habitus est 7. die mensis Septembris anno sexcentesimo secundo, sub cuius ipsius exordium D. Cornelius Beccerus Professionis publicae operas inchoaverat. Ab eo tempore praestare laboravit, quae incumbunt adspiranti ad Licentiam capessendi Doctoralem dignitatem. Sed quae huic obtinendae in statutis praefinita est, nondum exacta erat triennii periodus, cum praeter exspectationem unius mensis spatio exstinguuntur duo lumina Ecclesiae et Academiae nostrae, D. Beccerus et D. Schilterus, anno sexcentesimo quarto. Utrique noster Schmuckius datus est potio, et illi quidem in Pastoratus et Professorio officio, huic autem in Consistorio Electorali successit. Quibus functionibus maiorem auctoritatem addiderunt dignitates posteris annis insequentes. Nam ipsi tertio post primam Lauream anno, Licentia, ut vocant, Theologica, et elapso iterum anno Doctoralis dignitas collata fuit. Inde disputationem Doctoralem de more habuit, et mox portio factus est Collegii Theologici: in quo hactenus septies Decanatum gessit. Eodem anno Doctoratûs sui in Ecclesiae Collegiatae, quae Cizae est, Capitulum, antegressa Academiae electione, receptus, nec non Bavaritae Nationis Senior designatus est: factus item Collega honoratissimi Collegii Principum Maioris, quod antiquitus ab inclitissimis Saxoniae Ducibus institutum est, ut cum Minore Principum Collegio et Mariano in conservandâ disciplinâ et literaturâ liberali perpetuum esset Academiae quasi columen. Octennio post cum per D


page 288, image: s298

Burchardi Harbarti beatam analysin vacaret locus in Capitulo Ecclesiae Cathedralis Misnensis, etiam istum sine ullâ refragatione Canonicorum obtinuit, prius per legitima Academiae suffragia illis praesentatus. A morte Harbarti Senior Collegii Theologici, et primarius Professor fuit D. Georgius Weinrichius, oculus et lingua Eclesiae, sed non multo post e vivis excessit, sub initium anni sexcentesimi, decimi septimi. Atque ita et Superintendentis munus ad D. Schmuckium, antegressa Amplissimi Senatûs honorificâ electione, et subsecutâ Serenissimi Electoris clementissimâ ratihabitione devenit. Ad hoc officium mense Augusto illius anni sollenniter et cum magno applausu omnium Ordinum a Reverendiss. Magnifico et Nobiliss. viro Dn. D. Matthia Hoe ab Hoenegg, Theologo celeberrimo, Comite Palat. Caesareo, et Sereniss. Electoris Saxoniae Consiliario Ecclesiastico etc. investitus est. In eo actu vir disertissimus contionem habuit elegantissimam, argumento ex Psalmi 84. verbis desumpto, in quâ proeâ, quâ ceu alter Ambrosius pollet, eloquentiâ nomini et cognomini, itemque vocationi, genio et meritis Schmuckii venuste accommodavit. Sic enim verba habent iuxta Lutheri versionem: Transeuntes per vallem fletûs fontem ponent eam (vallem:) etiam benedictione ornabitur doctor: Eut de victoriâ ad victoriam.

Denique fastigium hisce honoribus omnibus imposuit Rectoratus Academiae, quem anno vigesimo unanimi Electorum sententiâ oblatum cum singulari auctoritate et emolumento [Note: Scripta et gesta] Academiae administravit. Ita enim et in hoc et in aliis omnibus officiis sese gessit; ut non tam locus virum, quam vir locum ostenderet. Cathedram Ecclesiasticam penetrantissimo eloquio animavit; ut oratio eius tonitru esset, quia vita fulgur erat. Hanc enim laudem, quâ [Note: Nazianzenus. in epitaph.] Basilium extollit Nazianzenus, in illum quoque cadere, ne invidia quidem ipsa negare poterit. In contionibus eam methodum tenuit, ut ante omnia sensum textûs evisceraret, et Paraphrasi ac locis parallelis illustraret, et hinc corollaria fidei et vitae Christianae deduceret. Aegerrime autem ferebat eorum consuetudinem, qui non satis eruditas existimant suas contiones, nisi historias profanas et id genus alia ex scriptoribus gentilibus admiscent. Quasi vero


page 289, image: s299

haec sint, aiebat, instrumenta, quae DEUS hominum [Note: 2. Tim. ???] conversioni destinârit, aut q vasi aberrârit Apostolus, qui scripturam testatur sic esse utilem, ut homo DEI, i. e. minister Ecclesiae inde possit ad omne bonum opus instructus esse. Testor ego vestram, Auditores, perspicientiam, an dexterius, an salutarius iudicium ab eo ferri potuerit? Est enim Scriptura velut panacea caelestis, unde animabus nostris abunde suppetit, quod medicationi et sanitati earum parandae necesse est. Id quod pulcherrimâ similitudine [Note: Hom. 7. in Exod.] Origenes monstrat: Si tu verbum DEI totâ fide et devotione susceperis, fiet tibi ipsum verbum, quaecumque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum, DEUS, non spernes. Si laetaris pro spe futurâ, cumulat tibi gaudium, dicens: Laetamini in Domino, et exsultate iusti. Si iracundus es, mitigat te, dicens: Desine ab irâ, et derelinque furorem. Si in doloribus es, sanat te, dicens: Dominus sanat omnes languores tuos: Si paupertate consumeris, consolatur te, dicens: Dominus allevat de terrâ inopem. Sic ergo manna DEI reddit in ore tuo saporem, quemcumque volueris. Similiter exemplorum ad omnes casus plena est Scriptura, ut non opus sit ex aliis promptuariis defectum [Note: Basilius epist. 1. ad Gregor. Nazianzen.] supplere. Nam ut Basilius scribit, Si quis laborat concupiscentiâ, et castitatis est cupidus, legathistoriam Ioseph, ex eâ discet et hauriet pudicitiae amorem et Spiritum: si quis patientiam desiderat, gesta sancti Iob legat: si quis fortitudinem cupit, legat acta Davidis; si quis mansuetudinem appetit, Mosen volvat, et imitetur.

Atque hunc in finem ipse makari/ths2 Biblidion concinnavit, in quo singulorum capitum summam monostichis Germanicis expressit, et dicta Biblica in certos locos congessit. Huic libello succenturiato opem praestari voluit Chronico suo Biblio, quo historias sacras iuxta seriem Patriarcharum, Iudicum, Regum, et Ducum in populo DEI, nec non Imperatorum, quibus Ecclesia DEI subdita fuit, inde a condito mundo persequitur. In Academicâ verô Cathedra Psalmos Graduum, Prophetiam Esaiae


page 290, image: s300

et leremiae, nec non Evangelium Matthaei, Marci et Lucae commentariis utilissimis illustravit, in quibus magnam accurationem auditoribus suis demonstravit. Inter eos me quoque fuisse profiteor, cumque memoria repeto dexteritatem eius in docendo, idem mihi in mentem venit, quod in Nepotiano [Note: Hieronym. in epitaph. ad Heliodorum.] Hieronymus laudabat: illum scilicet assiduâ ac diuturnâ meditatione pectus suum Bibliothecam Christi fecisse. Neque ad has operas deerant linguarum adminicula; nam, praeter Latinam et Graecam, etiam excellebat in Hebraica, et Arabicam insuper in senectute excoluit. Quibus si addideris vernaculam, qua pro contione facundiam suam suavissimam, velut Lactantius quidam Germanicus, ostendit, rectissime vocaverimus illum penta/glwsson, i. e. quinque linguarum peritum Doctorem; quo titulo fuit olim Epiphanius, Cyri Episcopus, insignitus, eo quod linguis quinque contra [Note: Dezteritas et prisdentia Theologica.] Origenem scrlpserit. Porro in controversiis quantam cautionem et providentiam adhibebat, nein formam sanorum verborum impingeretur: Quanta item sollicitudine tenebatur, ut Ecclesia in florente statû permaneret, testantur hoc scripta paraenetica, quibus de verae Religionis exercitio periclitantes instruxit, et inprimis admonitio ad patriam suam carissimam perscripta, cum in Hassiaca reformatione ad Calvini doctrinam amplectendam adigeretur. Testantur insuper vindiciae ab ipso scriptae contra Borichium et alios, qui calamum adversus quasdam disputationes eius strinxerant. Erat et hoc in ipso solidae doctrinae argumentum, quod extreme aversaretur logomaki/as2 et quaestionariam Theologiam, quae volatico mentis decursû, caelum terra, mysteria fidei placitis humanae rationis, et panem illum vitae, qui egreditur ex ore DEI, fermento vanae deceptionis miscere solet. Quae tamen, proh dolor! hodie perfrequensest, ut merito fortem nostri aevi deplorarit [Note: I. Drusius ex Albo quodaem refert in praeteri???is suis ad N. T. sub finem.] illustris vir Iosephus Scaliger scriptis Iambis doctissimis:

Quo te ambulando cumque vertas gentium,
Vitare non est disputatorum genus
Procax, protervum, factiosum, garrulum;
Quos pacis hostes ultima haec aetas tulit;
Qui nocte lucem, nigra vertunt candidis,
Et quaestionum tristitate condiunt
Natas in usum sobrii risûs dapes.


page 291, image: s301

Tali hoste quis tandem triumphus temanet?
Luctante eodem pugna gliscit acrior.
Nec dignitatem fronte ferreâpudor
Expressus auget, claritatem nec dabit
Extorta rixis veritas: In iurgiis
Vicisse nolle cum queas: victoria est.

[Note: Multiples Theologicarum rerum usus.] Has denique dotes omnes augebat acre et bene subme iudicium, quod velut anima est eruditionis. Dies hîc me deficeret, si digne praedicare vellem eius peritiam in regimine Ecclesiae, ad quod in Synodis et Consistorio Electorali consilia suppeditavit saluberrima: si recensere vellem monumenta acuminis simul et experientiae, fidei ac industriae, Collegio Theologico post se relicta: si celebranda essent studia, quibus in Praepositi provinciasemel atque iterum in Collegio Principum Maiore, ut et trium pagorum Academicorum ipsi oblata, et Rectoratûs et Decemviratûs administratione, rem publicam iuvit, ac rationes mensarum Communium in ordinem redegit.

[Note: Vitae privat???] Vitam privatam quod attinet, non minus Ideam veri Theologi ea expressit. Perspecta est omnibus nobis eius pietas, et morum in scandlis custodia: residet adhuc in animis nostris candor eius sincerus, et humanitas cum gravitatis Theologiae tempermento mixta: obversatur nobi eius Constantia, quae nullis minis expugnari potuit; et patientia, qua malevolorum odia concoxit, praesertim eorum. qui in ipso etiam officio ipsi remoras posuerunt. Denique his omnibus virtutibus comes adfuit Humilitas, quam primum, et metlium, et ultimum in scholâ esse, Augustinus rectissime censet. [Note: August. epist. 56.] Si quaeras, inquit, quaesit via ad obtinendam veritatem, quidque primmum sit in religione et disciplinâ Christi? Respondebo: primum est Humilitas. Quid secundum? Humilitas. Quid tertium: Humilitas. Et quoties interrogabis, toties hoc dicam. Sicut enim Demosthene in elopquente primas, secundas, et tertias dedit pronuntiationi: ita ego dabo Humilitati in scholâ Christi. Hanc cigitur Defunctus noster et ipse sibi commendatam habuit, et aliis quoque suo exemplo et monitis persuadebat. Memini eto adhuc, et dum vixero, non obliviscar verbi illius, quod ad me et Competitores meos dicebat in Iubilaeo Lutherano, cum de promotione Doctorali nobis gratularetur:


page 292, image: s302

Estote parvi in oculis vestris, ut sitis magni in oculis Dei et Eeclesiae. Quid vero attinet haec omnia iam commemorasse, nisi ut Defuncto laus sua debite tribuatur, eius que imago etiamnum praesto sit et prosit? Vos ergo, Iuvenes florentissimi, huc respicite, et exemplum capessite providentiae. divinae, quae pios, diligentes et humiles extollit. Qui inopia premimini. ob reculam angustam ne desperetis, aut stationem, in qua divinitus estis positi, deseratis. DEUS pauperem, si vel subtus terramlaitaret ad 10. ulnarum profunditatem, novit portrahere, et de stercore erigere; novit eum ad sublimes officiorum dignitates et honorum gradus evehere. Vos modo diliigenter officium facite, et pro successû studiorum piis precibus Deum veneremini. Noliteillorum vos numero associare, qui praeclare actum putant, si ex Postillis quandam contionem ediscere, atque ex prompta memoria recitare queunt, quod ipsi nomine imitationis cuiusdam colorant: interim de controversiis parum sciunt; in exegetica vero Theologia prorsus sunt hospites, quia manuductionem publicam neglexerunt. Imitamini porro sanctimoniam nostri Defuncti, et pie, sobrie, ac modeste vitam degite. Ita idem vobis eveniet, quod huic aliisque viris piis contigit. De Nazianzeno scribit Ruffinus, eum in Academiâ Atticâ iam versantem vidisse per somnum duas formosas feminas, sibi sudiis operam danti dextrâ laevaque assidentes: quas ille conspicatus, quaenam essent, quidque vellent, percontatur. Illae respondent: Ne moleste accipias, iuvenis, notae satis et familiares sumus, altera ex nobis est Sapientia: altera Castitas vocatur, et missae sumus a Domino tecum habitare, quia iucundum nobis et mundum in corde tuo domicilium praebes. O elegantem imaginem veri Studiosi, quam omnibus, qui non titulotenus, sed re ipsâ tales esse volunt. observare convenit! Qui vero incontinentiae sese dedunt, aut otium et turbas amant, quid aliud faciunt, quam ut corda sua, Spiritui sancto et donis eius consecrata, faciant haram vitiorum? Ideoque non mirum est, eos etiam viles abiectosque manere, cum suo sibi iumento contemptum attrahant, et benediction divinae obicem ponant, sicut DEUS Levitis


page 293, image: s303

[Note: Ezech. 44. v. 9, 14.] pravis minitatur fore, ut portitores et custodes templi sint mansuri.

[Note: Seneta de tranquillit. animi c. 15. sub finem.] Iactatur quidem vulgo a nonnullis, quod ex Aristotele se habere Seneca dicit: nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae exstitisse. Ad quod ego iam non regeram, apud Aristotelen nihil huiusmodi reperiri. Nam in problematis sect. XXX. quaest. 1. (qui unicus forte locus afferri potest) nihil aliud asseritur, quam omnes, qui ingenio claruerunt, vel in Studiis, vel in Rep. vel in carmine pangendo, Melancholicos fuisse: quod idem ex Philosopho allegat Cicero lib. 1. Tusculan. Dementiae vero nullo verbo facit mentionem Aristoteles, nedum ut eam magnorum ingeniorum asseclam faciat. Rem ipsam quod attinet, iudicio mihi Seneca valde lapsus esse, et non calamum in mentem, sed mentem in calamum intinxisse videtur. Quod enim aliqui post turpiter exactam iuventutem et delira sua facta ad frugem perveniunt, divinae misericordiae est, cum paenitentiam seriam agunt. Nobis pro certo esse [Note: Sap. 1. v. 4.] debet, quod Sapiens Dei acclamat: In animam malignam non introibit Spiritus Sapientiae, neque habitabit in corpore subdito peccatis. Quod si et nequam homines interdum aliquos progressus in Studiis faciant, longe tamen feliciori proventu gauderent, [Note: Augustin. I. Retractat, c. 4.] si pietati litarent. Praeclare Augustinus: Multi, inquit immundi corde, multa vere sciunt, sed tamen, si mundi sint cor de, veram Sapientiam, quae ex sapidâ cognitione in affectum et praxin dimanat, quae scientia Sanctorum est, assequentur.

Haec omnia nobis in memoriam revocat Schmuckius: haec imis sensibus reponenda, exemplum eius commonet.

[Note: Exitus vitae.] Restat, ut paucis etiam cognoscatis ecquis finis vitae fuerit. Eam produxit ad Climacterieum usque magnum, quem superiore anno mensis Octobris die 17. ingressus erat, Et quidem intra paucos annos congeries quaedam morborum ipsius valetudinem afflixit, ut modo catharris, modo erysipelate, modo nephriticis doloribus, sepius melancholiâ hypochondriacâ affligeretur. Anno abhinc in paralysin scorbuticam incidit, coniunctam cum memoriae ac phantasiae laesione, a qua ubi quomodocumque liberbatur, contionando officium etiam anhelante voce facere conatus est. Vitam enim sibi acerbam putabat, quod nihil in commune conferre posset praeter suspiria et preces, Ideo saepenumero repetebat votum illud D. Schilteri, qui Deum precari solebat, ne pondus inutile terrae aetate iam vergente fieret. Cumque vi mali scorbutici, denuo exasperati, lecto rursus affigeretur, fide verâ in Christum.


page 294, image: s304

et exspectatione beatae a)nalu/s1es2 omnem morbi vehementiam [Note: 1. Ioh. 5. v. 4.] superavit, implens symbolum suum: Fides Victoria nostra. Erat, ubi ipsum inviseremus, et de statû misero horum temporum colloqueremur, ibi tunc, imitus ducto suspirio, dicebat: O si daretur mundo exesse! Semper tamen iudicabat, bene adhuc ominandum esse hiuc Electoratui, quamdiu sarta tecta maneret Religo sincera. Ceterum ubi comperimus, morti vicinum esse, accessimus ipsum collegialiter, eique post assumptum sacrum viaticum vale extremum diximus, apprecatifidei constatiam et pulchram victoriam, quam laeto quodam nominis omine symbolique sui responsu reportaturus esset. Quo audito in mdeiis doloribus suavissime affici visus est, conscientia sibi solatium applicante: Bonum certamen [Note: 2. Tim. 4. v. 8.] certavi, cursum consummavi, fidem servavi: posthac mihi repostia est corona iustitiae. Atque sic in isto Horizonte aeternitatis constitutus, ex calamitoso hoc saeculo ad perpetua gaudia transiit, in vigiliâ Festi u(papanth=s2, tamquam alter Simeon, parato ante faciem omnium populorum salutari Domini in amplexum occurrens. Cogitate iam, Auditores, an lessum potius funebrem pangere, an vero Paeanem accinere debeamus bono huic militi Iesu Christi, qui victoriâ, quam unice propositam sibi habebat, potitus est, et inter gloriosos caelites iam utitur. O beate Schmucki, tu miles in acie mortuus es, sed ita, ut non tam vitam vum morte, quam mortem cum vitâ commutâris! Vive iam, et fruere coronâ illâ, quam tibi Salvator tuus Paravit, immarcessibili!

GLORIA TIBI DOMINE IESU.

QUI Vivus multos vicit durosque labores,
Qui vitae vicit mille pericla suae.
Qui vicit Satanae insultus, odia atque malorum.
Is tandem et vicit tala inimica necis.
Quique fuit quondam donis decoratus, et auctus
Dotibus ingenii iudiciique boni
Inter theiologos Lipsenses gloria prima,
[Note: Apoc 3. Matth. 13.] SCHMUCCIUS, atque chori fulgida stella sacri.
Isnunc Victor ovat Colesti luce coruscus,
[Note: Dan. 12. 2 Tim. 4] Sanctum et iustitiae iam diadema gerit
Quam bene vicisti VINCENTI? gloria quanta
Temanet inque solo, te manet inque polo?

Compatri, Amico et Fratri coniunctissimo, plurimisque nominibus honor atissimo scribebat haec lugens magis quam lubens. D. Hoe.


page 295, image: s305

In Symbolum to=u makari/tou; Fides Victoria nostra; Nomini eiusdem respondens.

PUgnatum satis est, Vincenti, pausa laborum est.
Nilque mali e victo mortis agone super.
Scilicet alma Fides retulit vi sospite palmam,
Perpetis hinc vitae pulchra corona datur.
Nos quoque Victorem cclebramus, et enthea dona
Miramur, titulis consona dona tuis.
Ecquis enim mescit Zelum pro nomine Christi,
Rerum usum varium, iudiciumque catum?
Impolluta tibi, sine fuci aspergine, vita,
Totaque continuus nil nisi candor erat.
Hoc propter nobis remanet tua semper Imago,
Quam nullus poterit commaculare situs.

Collegae et in Christo fratri meritissimo Heinricus Höpffnerus D.

SCRIPTA.

Formula Ordinationis ad sacrum Ministerium Lipsiae ustitata, Ex Examine D. Nicolai Selnecceripetita: Lipsiae 1625. in 4.

IV. Oster-Predigten: Leipzig 1601. in 8.

VI. Psingst-Predigten: ibid. 1601. in 8.

VII. Weinacht-Predigten: ibid. 1603. et 1617. in 8.

Predigt über die Worte auß dem I. Buch Mosis XXV. 23. seqq. ibid. 1602. in 8.

Historia Creationis, Außlegung deß I. Buchs Mosis II. et III. ibid. 1603. in 4.

Historia Adae, Außlegung deß I. Buchs Mosis III. IV. et V. ibid. 1604. in 4.

Historia Noae, Außlegung deß I. Buchs Mosis VI. VII> VIII. IX. X. et XI. ibid. 1605. in 4.

Historia Abrae, Außlegung deß I. Buchs Mosis XII. XIII. XIV. XV. XVI. et XVII. ibid. 1607. in 4.

Historia Abrahae, Außlegung deß I. Buchs Mosis XVIII. XIX XX. XXI. XXII et XXIII. ibid. 1607 in 4.

Historia Isaaci, Außlegung deß I. Buchs Mosis XXIV. XXV. XXVI. et XXVII. ibid. 1607. in 4.

Historia Iacobi, Außlegung deß I. Buchs Mosis XXVIII. XXIX. et seqq. ibid. 1608. in 4.

Historia Iosephi, Außlegung deß I. Buchs Mosis XXXVII. XXXVIII. seqq. ibid. 1609. in 4.


page 296, image: s306

Exodus, oder Historia der Erlösung und Außführung deß Volcks Israel auß Egypten: ibid. 1612. in 4.

Neu-Jahrs Prdigt: ibid. 1602. in 4.

Bedencken über den neuen Hessischen Catechismum, Confession und genante Verbesserungs-Puncten an den Rath und Gemeine der Stadt Schmalkalden: ibid. 1609. et 1611. in 4.

Bibel-Bücklein, Teutsche Monosticha, auff alle und jegliche Capitel aller Bücher H. schrifst, darinnen die vornemsten Sprüche auß jeglichem Buch zu finden: ibid. 1615. in 8.

Engels-Fest, Biblische Texte von den Engeln: ibid, 1617. in 12.

Passional, Biblische Texte und Sprüchhe Altes und Neues Testaments: ibid. 1617. in 8.

L. Predigten bey Christlichen Leichbestattungen in Leipzig gehalten: ibid. 1618. in 4.

III. Jubel-Predigten: ibid. 1618. in 4.

Biblische Chronica, von der Welt-Schöpffung an biß auff den Tod Johannis, deß Evangelisten: ibid. 1621. in 8.

Exercitium Crucis, 40. Andachten über den 91. Psalm, neben rathsamen Bedencken: Ob und wie fern man in Sterbenslänfften sliehen möchte? ibid. 1621. in 8.

Christliche Traurpredigt, auff Fr. Sophia Churfürstin zu Sachsen, tödtlichen Hintritt: ibid. 1623. in 4.

Hand-Postilla, kurtze Erklärung der Evangelischn Texte, auff die Sonntage und Feste: ibid. 1626. in 8.

Disputationes habuit de primo Decalogi praecepto: de praeceptorum DEI distributione: De Caena Domini etc.