07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 364, image: s368

RECTOR UNIVERSITATIS ALTDORFFINAE M. IOH. CONR. DURRIUS SS. TH. ET PHIL. MOR. P. P. Ad Funus VIRI Nobilissimi, Excellentissimi atque Consultissimi DN. IOHANNIS KOBII, Hilperhusani Franci PHIL. ET I. U. D. CELEBERRIMI, IN UNIVERSITATE ALTDORFFINA LOG. et METAPH. QUONDAM, POST INSTITUTIONUM IURIS PROF. P. ET INCLYT. REIP. NORIBERG. CONSILIARII D. 5. Februarii A. C. M DC CLXI. ducendum Cives Academicos amanter invitat.

MAgnum rursus Virum, Cives Academici, et membrum Senatus Reip. nostrae literariae primarium amisimus et amissum merito lugemus. Concessit enim fati legibus, Vir Nobilissimus Amplissimus et Consultissimus DN. IOHANNES KOB, Utriusque Iuris et Philosophiae Doctor, Professor, et Professorum huius Universitatis Senior celeberrimus, Inclitae Reip. Norib. Consiliarius gravissimus. Ut vero nobiliorem


page 365, image: s369

hominis partem, animam puta, cum corpore sepeliri Deus nec sapientiae nec bonitati suae consentaneum putavit: ita quod celebratione dignum in vita praesenti erat, abolitum una cum ipsa pati, nec charitati Christianae nec Virtutis studio apud superstites convenit. Praesertim in funeribus, ubi salve illud et vale, quo Veteres mortuos, tamquam amplius videndos inclamabant, nobis Christianis pro verâ compellatione sit, qua tamquam de novo tum in caelesti gaudio per animam, tum apud nos per gratamatque honorificam memoriam victuros, de novo etiam quasi salutemus. Praesentem vero vitam ingredientem excepit Franconiae non incelebris Urbs nomine Hilperhausen. Prima, quam aspexit, lux erat ea, quae Christo Servatori Hierosolymam ultimo ingredienti facem praetulit, cum plausu quidem populi, ipsius vero lacrimis (prorsus ut in humanis nativitatibus, quibus ad aerumnas, tamquam Christus ad crucem, tendimus, fieri solet) Palmarum puta, in decimum Aprilis An. C. 1590. tunc incidens, Pater erat Honestissimus atque Prudentissimus Ver DN. STEPHANUS KOB, Senatus, ut ubi vocatur, exterioris et minoris Assessor, Mater, Honestissima et omni virtutum laude cumulatissima, CATHARINA, Viri itidem Honestissimi atque prudentissimi DN. LAURENTII Nothnagels ex Interiori atque Maiore (ut itidem ibi vocaut) ordine Senator. Primi foederis, quod Baptismum vocamus, Testis et quasi Sponsor erat, Vir Integritate atque Honestate conspicuus DN. IOHANNES Bayer, Dulciarius et Civis inter primarios eiusdem Urbis, Primam Instirutionis officinam aperuit ipsi Vir doctissimus PETRUS KLIPERUS Scholae Hilperhusane Moderator, cuius fidem, industriam, dexteritatem et similes, quae in Rege pvertiae (quo nomine Venusinus Poeta hunc statum ornat) fulgere debent Virtutes, beate defunctus celebrare non semel solitus est. Huius itaque Institutione in duodecimum usque aetaris annum usus, quo Testimonio, quibusque inter alia ab ipso verbis dimissus sit, asscribere operae praecium putavimus, sic autem habent: Etsi difficile est, ut Ctcero inquit, alios commendare, propter varia ingenia et mores hominum, tamen cum hic honestus et ingenuus Iuvenis IOHANNES KOB Hilperhusanus, a primis aetatis suae annis sub mea disciplina et institutione versatus Scholae mutationem cum parentum, tum etiam meo consilia suscipere decreverit, pro mea humanitate, praesertim cum sit honestis, piis et gratis parentibus


page 366, image: s370

natus, ac probe educatus, quod petiit testimonium omnino recusare non potui. Vere igitur affirmo, eum toto hoc tempore, quo institutione mea usus est, pii, seduli et frugi Scholastici officio esse perfunctum. Inprimis enim Pietatis doctorinam, omnis sapientiâ Dominam, Catecheticam videlicet doctrinam puerilem summo amore ac studio didicit, cui utriusque linguae Latinae et Graecae, nec non Musices et Arithmetices aliarumque lectionum praecepta quibus quasi funaamentis omnu liberalis eruditio superstruitur, pro ratione aetatis suae studiose adiunxit. Et ut vere dicam, si qui sint ex coetu nostro scholastico, de quibus bonam concepimus spem, hic quidem non postremus est ex illorum numero, idque his literis et sigillo meo usitato ad calcem impresso testatum volo. Dignus igitur est, qui ad alios commendetur, quemque omnibus bonis, honestis et doctis Viris commendo etc. Hactenus verba Testimonii, Cedro profecto digna, et omnino talia, ut dubitare possis dexteritatemne et candorem Magistri, an indolem praeclaram discipuli prius admireris. Tam brevi enim tempore et eâ aetate, quâ multi ludum literarium vix ingressi sunt, discipulum eo perduci potuisse, ut Praeceptore non modo approbante sed et auctore ac consultante ad peregrinos et tam insigni com fructu, ut eventus docuit, dimitti potuerit, ut facultatis docendi in illo non vulgaris: ita in hoc ingenii non nisi praeclari et ad honesta omnia nati indicium est. Cum hoc testimonio Anno aetatis duodecimo, qui erat Christi nati supra millesimum sexcentesimum secundus, Noribuergam se ubi contulit, Scholam ibi Laurentianam, cum laude iterum suorum Praeceptorum, et aliorum, quibus notus fuit ad Annum usque salutis 1609. frequentavit. Ut vero Virtus semper suos invenit patronos, et iuxta Comicum:

Sat habet fovitorum, semper qui recte facit

Ita nec huic Dii eiusmodi tutelares defuerunt. Primarii enim in Urbe Noribuerga Cives atque Mercatores Sbectatissimi Viri DN. BAR THOLOMAEUS VIATIS, et DN, GEORGIUS Lang, praeter alia plurima beneficia, quibus pie defunctum, uti ipse saepe celebrare solitus est, cumulatissime affecerunt, etiam in Altdorffinam hanc nostram promoverunt, ubi et illorum subsidiis, et Nobilium Iuvenum ex immediata Nobilitate Francica inspectione, aliisque vitae honestae atque laudabiliter actae emblematibus omnium Professorum favorem et honestam existimationem concitavit, adeoque aditum ad honores


page 367, image: s371

Academicos facilem sibi reddidit. Primam lauream, ut vocant, Baccalaureatum, adeptus est Decano atque Promotore, Utro Excellentissimo et Experientissimo DN. ERNESTO SONERO, Physices tunc temporis Professore longe celeberrimo, Competitoribus DN. MATTHAEO BORLEMAN, et DN. M. IOH. VOGELIO, Rectore hodie in Schola Sebaldina, ut Clarissimo ita fidelissimo, Amico beate defuncti intimo et ad mortem usque integerrimo. Sed novam ipsi amicitiam Virtus conciliavit. Vir enim Praestantissimus atque Spectatissimus DN. PHILIPPUS Beernbeck. (antiquae et celebris in Franconia prosapiae) eum domesticum, et generum postea, Anno nimirum 1617. adscivit, desponsata ipsi Filia sua HELENA pudicissima Virgine. Ipse interea, Disputationibus Philosophicis atque Iuridicis applausu non mediocri sibi conciliato, dignus tandem habitus est, qui Excellentissimo atque Celeberrimo illi PICCARTO in Professione Logica cum Metaphysica coniungenda succederet. Cui honori ne competentia deessent insignia, secundo huius Professionis Anno, qui erat salutis humanae M. DC. XXI. Magisterii honore mactatus est, testimonio scilicet non eruditionis (hac enim nisi prius fuisset conspicuus, in Professorum ordinem non fuisset cooptatus) sed modestiae, ne ea ornamenta quibus alii ad eumlocum in quem prius ascendisset aditum demum sibi parant, minoris, quam revera essent, facere videretur. Locum autem adeptus inter novendecim Competitores primum: Quam dignus esset loco non tatum hoc sed alio longe altiori, si altior in illis carceribus tunc fuisset datus, quamque celebrem tum se, tum totam Universitatem â sua professione reddiderit, amplius est quam ut huiusce chartae angustiis includi debeat. Verum ut fructus huius Professionis dexteritatisque in ea tantae hunc Philosophicum locum unice requirere videbantur: ita sublimiorem merito praeclara dona promittebant, et temporis successu conferebant. Anno enim Salvatoris M. DC. XXXVII. In Doctorem Iuris promotus est, Decano Viro Nobilissimo Excellentissimo atque Consultissimo DN. NICOLAO RITTERSHUSIO. Iuris Utriusque Doctore, Pandectarum in hac Universitate Prosessore Publico, Inclutae Reip. Noribergensis Consiliario Collega nostro honoratissimo. Ne vero Sparta, quam hic quoque ornaret, ipsi deesset, professio Regularum Iuris extra ordinem cum Logica atque Metaphysica coniu~genda concredita ipsi est: qua


page 368, image: s372

usque in annum eum perfunctus, quem vacuum in Iuridica Facultate fecerat obitus Viri itidem Nobilissimi Excellentissimi atque Consultissimi AEGIDII ARICOLAE. U. I. D. et Codicis in hac Universitate Professoris celeberrimi, Inclitae Reip. Noribergensis Consiliarii fidelissimi. A Professione Philosophica ut et Iuridica illa extraordinaria liberatus, in Iuris Consultorum Ordinem plane et plene ascitus, Institutionum Imperialium Professor factus est A. C. 1645. Qua in Professione si nulla alia documenta dedisset, (dedit autem plurima) quanti esset in Philosophia sapere et Artes docendi sublimioribus Facultatibus praemittere, vel unicum hoc huius Viri exemplum docere posset. Ut enim in docendo atque disputando aliisque huius officii partibus fidem animum pium et fructus auditorum apprime cupidum, assiduitas laboriosum, nullasque molestias unquam refugientem: Ita Methodus modusque docendi, ad captum auditorum tam ad miraculum pene usque accommodatus virum ostendit talem, cuius eruditionem non in superficie natare sed a radicibus earum etiam disciplinarum, quarum vel intuitum multi superciliis suis inferiorem putant, altissime defixis, et fundamentis solidissime iactis assurgere, ultro appareret. Quibus omnibus quomodo morbus et tandem mors ipsa, finem imposuerit, de eius coniugiis postquam aliquid dixerimus, pauca etiam afferemus. Coniugium successu temporis celebravit geminum, a concordia, amore mutuo et aliis, quibus conversatio coniugalis amabilis et iucunda reddi solet, et forte pro contione funebri pluribus recitabuntur, utrumque exoptatissimum. primum inchoavit Anno post partum Virginis 1617. ut supra diximus, finitum Anno inde duodecimo partus a)dunami/a| qua uterus maternus fetus sui sepulcrum factus est. Qui casus maestiffimus, una cum plurimis antecedentibus non multum huic dissimilibus. (quippe ubi quinque fetus aegre et partu non nisi difficillimo, fextus vix tantisper vivus dum S. Baptismo frui posset, septimus plane mortuus in lucem editus erat) hi, inquam, casus maestissimum viduum per integrum octennium in vita solitaria tenuerunt, donec divina providentia ita gubernante An. C. M. DC. XXXVIII. ad secunda vota transiit cum Matrona Nobilissima atque Honestissima MARIA, a priori coniugio Müleggia, a domestica prosapiâ, Trammelia, nuptiis celebratis die 12. Februarii eiusdem Anni sed sterili


page 369, image: s373

coniugio. Quam sterilitatem tamen in hoc et difficultatem in priori coniugio egregie compensavit filia ex prima Marita unica, Matrona Nobilissima MAGDALENA, quae uti ad Pietatem et omnes Virtutes, hunc sexum familiamque tam honestam decentes atque ornantes, educata, ad hanc educationem semper morigera, et optimis parentibus non parum gaudii et in aerumnis modo delineatis solatii: ita in vita coniugali plurimum decoris atque honoris toti familiae attulit et intulit; Nupta prima Nobilissimo ac Strenuo Viro DN. HIERONYMO ANTONIO Welser, Patricio Augustano, ex quo etiam Filium concepit HIERONYMUM FELICEM, non tam deliciis puerilibus, quibus ipsa natura primam saltem aetatulam parentibus conciliare solet, quam indole egregia ac spe indubitata optimae frugis, tum Avo tum Matri (Patri enim posthumus est) adblandientem. Quos Pietatis et reliquae virtutis igniculos Avus pie iam defunctus saluberrimis monitis Virtutumque praeceptis cum arctâ disciplina coniunctis resuscitare non desiit, praesertim, dum et ipse viribus integrior et Mater vidua adhuc esset. Successit in hanc curam, vel potius suam coniunxit, et quottidie (nulli nec operae nec sumptibus in procuranda nobilissimi palmitis fruge et salute parcendo) gnaviter coniungit Gener beatissimi nostri secundus, Vir Nobilissimus Excellentissimus atque Consultissimus Dn. ERNESTUS CREGEL, Iuris Utriusque Doctor, et in hac Universitate Iuris Publici et Institutionum Imperialtum Professor Publicus, Inclutae Reip. Noribergensis Consiliarius, Socerum et Patrem una cum Coniuge, Vidua et Nepote beate defuncti amarissime lugens.

Vitam porro et affectum huius Viri erga Deum et homines, ab eo potissimum tempore, quo hic nobiscum fuit praedicare pro dignitate qui conaretur, parum abest quin dicamus, actum agere et tamen nihil agere. Actum ageret, quia per se patent: nihil ageret, quia quicquid dixerit minus quam res requirat dixerit. Pietas in Deum animi sane est, non operis externi. Hoc tamen dicimus dicta et facta omnia, hoc est, ut cum Servatore loquamur, fructus, reverentiam scil. erga Ministerium, Sacramenta, et omnia ad cultum aliasque res Divinas spectantia, fuisse eiusmodi, ut de bonitate huius arboris nec hac in parte dubitare ulli bono liceret. Fructuum horum non postremus erat etiam Concordia et intima coniunctio cum


page 370, image: s374

Collegis, Liberalitas in egenos non tantum sanguine coniunctos, ex quibus erant frater et soror in Patria ipsius, quibus belli superioris tumultibus ad incitas pene redactis auxiliares manus largissime et promptissime porrexit: sed et alienos, privatim huius Oppidi, quibus iam ante semestre legato, quod brevi in ipsos distribuetur, provisum voluit. Quemadmodum et Cives non Academicos minus quam Oppidanos prosecutus est iis officiis atque beneficiis, quorum, nisi sint ingratissimi, non facile obliviscentur. Magnitudo certe horum et multitudo facit, ut pene super vacaneum putemus dicere de egregio illius amore, quo complexus est omnes sanguine et affinitate iunctos et Domesticos, sub quibus vel maxime intelligimus Generum, quippe quem licet assidue praesentem habere non potuerit, habere tamen, si vel distantia loci, vel officli huius ratio permisit, serio desideravit. Cum morte et morbo eius praenuntio ita comparatum est: Ab annis sex vertigine laboravit, sine dubio ex assiduis lucubrationibus orta. Post reditum ab acidulis Weisenburgensibus, macies corpus ad oculum fere depasci coepit, decrescente paulatim flamma vitali, non cessante interim apud ipsum diligentia in docendo, et quidem domi, ita censentibus Benignissimis Dominis nostris: publicos actus in Decanatu interim aliaque munera obeunte Excellentissimo Domino Genero. Viribus tandem huic etiam oneri succumbentibus, Nobilissimi Strenui et Prudentissimi DNN. SCHOLARCHAE considerantes fimul summam Professionis Institutionum in Iuridica Facultate necessitatem, Generum saepe laudatum ipsi successorem dederunt, datis d. V. Sept. Anni proxime elapsi literis, in quibus ratio huius facti his ipsis inter alia verbis allegabatur: Daß bey seinem bekandten preßhafften Zustand Er von fernerer function seines vorhin viel Jahr über rühmlich verrichten officii abgehalten wurde, pro qua honorifica dimissione maximas DEO atque Benignissimo Magistratui egit gratias: Genero vero, cui grave videbatur. Socero adhuc vivo succedere, calcaria his ipsis verbis addidit: Bono esto animo! quare non laetarer te successore? adi Spartam, quam nactus es, eamque orna, Professio mea longius elinguis esse nequit. GRatulor tibi ex animo, Universitati nostrae splendorem attrahere perge.

Ante sesquiannum circiter oedema in crure sinistro natum, quod postea in effluxum prorupit, qui tamen ante


page 371, image: s375

paucos menses sponte substitit et ruptura coaluit, unde humores, quibus vel percoquendis vel expellentis facultates huic negotio destinatae deficiebant, in corpore collecti tandem die prioris mensis XXVIII. pectori cum impetu incumbentes flammae vitali omnimodam exstinctionem intentare coeperunt. Quo animadverso ad abitum ex hac vita se accinxit, et quemadmodum nocte antecedente animam et corpus Servatori suo hisce verbis commendavit: Domine Iesu tibi commendo eorpus et animam meam: adsit mihi Sanctus tuus angelus ne Satanas quicquam iuris potentiae suae in me exercendae reperiat: ita post meridiem vocato ad se Confessionario Viro plurimo Reverendo atque Excellentissimo DN. LUCA FRIDERICO Reinhardt, confessionem edidit: Sanctissimoque Corpore ac Sanguine Servatoris pasci et potari summo Zelo (haec enim erant verba ad DN. Confessionarium) desiderabat. Cuius petiti compos factus prorlus tranquillus cogitationes de rebus terresstribus omnes ex animo delere animadversus est, dormienti similis. Qui tamen somnus cum non omnino naturalis Genero videretur, quaerenti ex ipso: num Dominum Iesum suum in animo retineret, hisce verbis repetitis respondit. Zweiffelt nur nicht, Zweiffelt nicht, ad fratrem Generi DN. BURCKARDUM CREGEL, I. U. Studiosum et pro more solito ipsi adstantem et ministrantem hic, inquit, inttmus in corde meo erat. Venienti postridie et, ut frequentissime anrea, ipsum visitanti Viro Nobilissimo Excellentissimo et Consultissimo, DN. D. LUDWIELLO etc. Compatri et Amico ipsius intimo et ex ipso quaerenti, quomodo habere? bene respondit, in Domino Iesu meo, et ad filiam praesente eodem DN. D. LUDWELL et Viro Experientissimo atque Excellentissimo DN. MAURITIO HOFFMANNO Medicinae D. ac Professore) Du bist mir eine liebe gehorsame Tochter gewesen, du hast dich Ehr und Redlich verhalten, Die menfis antecedentis penultimo, Mercurio apud Astrologos destinato, Agones mortis maiori impetu aggredi ipsum coeperunt, ubi Confessionarius ipsius mox praesens dictare ipsi cum coepisset hos versus:

Da Pater extremae cum vitae venerit horae,
Te praesente mori, nil me terrentibus umbris,

INQUVE TUOS ANIMAM AMPLEXUS EFFUNDERE OVANTEM:


page 372, image: s376

Verba illorum et potissimum ultimi versus clare repetiit. Post, quia DN. Confessionarius, Uxor iam vidua, Gener et Filia in ipso animadvertissent, Musica pia et devota ad obitum usque ipsum delectari, ideoque consolationi excitandae comparatas cantiunculas Hertzlich lieb hab ich dich etc. Auff meinen lieben GOtt etc. Ein fesie Burg etc. Vatter unser im Himmelreich etc. ipsi praecinerent: multoties canoram vocem ipsis coniungere auditus est. Idem fecit circa meridiem praesente VIRO Plur. Reverendo et Excellentissimo DN. WEINMANNO S. S. Theologiae Doctore, cum pueri de Schola oppidana cantionem Auß tieffer Noth schrey ich zu dir etc. Ach HErz laß dein liebe Engelein etc. ad fores ipsius canerent. Dicente super his filia: Ach Vatter wie gerne habt ihr in der Kirchen bey der Orgel euch hören lassen, (arte enim et voce canendi insigni ad Altum systematis Musici, quod rarum habetur, praeditus erat) et adhuc facerem inquit, Ich wolte es noch thun. Genero ipsi dictanti illud Apostoli: Militavi bonam militiam etc. cum pervenisset ad ultima verba: munc reposita est mihi corona gloriae, etc. clare et cum summae devotionis signisicatione subiecit ipse: Ach Ja. In hoc gemitu et inter preces Domini Confessionari et Reverendi DN. SPOERELII Symmystae Ecclesiae nostrae perseveravit, usque ad horam quintam vespertinam, ubi Catarrhus calorem vitalem exstinguere et domare coepit. Idque duravit usque ad nonam, ubi candelae instar placide (ut astantibus videbatur) exstinctus est. Erant autem astantes: plur. Reverendus Dominus Confessionarius, Matrona Nobilissima atque Honestissima SUSANNA DIETHERRIA, Coniux iam vidua, Gener, Filia, Nepos, nepotis antehac paedagogus Iacobus Schwab, Collega Scholae, et Gundlingius Studiosus inter Benignissimi Magistratus Alumnos, cum Annos aetatis exegisset LXXI. in Professionibus initio Philosophicis, post Iuridicis ultra XXXX. in Coniugio, annis duarum successive uxorum in unam summam redactis, XXXV. perfunctus Dignitate Rectoris ter, Decani in Iuridica Facultate sexies, in Philosophica quater, et primo in hac eo Anno quo nostra Universitas ampliora privilegia adepta est, qui erat a N. C. M. DCC XXIII.

Nunc vestri officii quid sit, ut intelligatis nobis interpretibus vel etiam monitoribus, Vos, Cives Academici, non indigere omnino confidimus. Professori enim


page 373, image: s377

primario, optime de plurimis merito, de omnibus mereri certe numquam non studioso, Viro tali, cui similes nedum pares paucos adhuc habemus, uno verbo Ornamento Universitatis, ita erepto, ut conspectui nostro numquam deinceps in hac vita reddendus sit, comitem agere, ut summis honoribus: ita recusare hoc officium, si praestare possis, summo dedecori aequiparandum fuerit. B. V.

EPITAPHIUM.

ADESTE. QUAESO. QUOTQUOT. SERENUS. ARDOR. EXCITAT. VERAE. ET. CANDIDAE. EXEQUIAS. IRE. VIRTUTI. NAMQUE. CUIUS. VIRTUTEM. ET. INTEGRITATEM. INCLUTA. HAEC. ALTDORFFINA. A. PLURIMIS. IAM. RETRO. ANNIS. NOVERAT. KOBIUS. OCCIDIT. HEU. DOLOR. QUID. CANDIDA. ANIMA. VOLAVIT. QUID. CONSILII. INGENS. VIS? COELUM. SAPIT. TERRENUM. CUM. IPSA. TERRA. DEPOSUIT. NOBIS. OMNES. INEPTIAS. REMISIT. RISIT. QUO. APTA. CORPORIS. CONCINNITAS. ET. ANIMAE. INDEX. VULTUA. INTEGERRIMUS. PLACUIT. LUIT. QUAS. NATURAE. DEBEBAT. POENAS. QUO. FACUNDIA. ORIS? OBMUTUIT. NE. MUTIRE. QUIDEM. AUDET. VICTA. MODIS. INEFFABILIBUS. QUO. SALES. FESTISSIMI. ABIERE? IERE. AD. NOS. NUNQUAM. REVERSURI.


page 374, image: s378

QUOS. TAMEN. AD. SE. VOCANT. PROPEDIEM. SEPULCRO. HEU. NULLI. NISI. IPSI. PULCHRO. CLAUSUM. EST. QUICQUID. IN. VIRO. FUIT. VIRTUTIS. QUIESCIT. STUDIUM. INDEFESSUM. QUODQUE. OLIM. AMABAT. NUNC. DETESTATUR. FRONTEM. DUCIS. LECTOR? VERA. CREDAS. SIC. NIHIL. PROFUTURA. CURAMUS. IMPIGRE. MOX. DETESTANDA. OPTAMUS. FERVIDE. SEU. MORTIS. NECESSITATE. SEU. NATURAE. ID. FIAT. VITIO. NOS. INEXCUSSUM. RELINQUIMUS. O. VANITAS. QUID. VANA. VENARIS. NOSTRA. CONSILIA. QUAM. MOX. IPSA. DETESTATUR. PRAEDA. QUOD. SUPEREST. LAUDES. ENIM. TEMPORI. PRAEDICANDAS. RELINQUIMUS. TU. IAM. SEPULTO. PARCAS. INVIDE. PARCE. PIAS. SCELERARE. MANUS. SUPRA. HUMANAM. SORTEM. NUNC. LOCATUS. SPERNIT. CONVICIA. FINEM. ADEPTUS. GLORIAM. QUA. PRO. MORTALI. AETERNUS. EST. FACTUS. PRAEIVIT. IVIT. DUCEM. SEQUUNTOR. MILITES. QUOS. EXEMPLUM. AD. SIMILEM. GLORIAM. ANIMABIT. ILLE. IN. FORTUNAE. PRISTINAE. HOHORUMQUE. INSIGNIBUS. QUAE. AUGUSTISSIMA. VESTIS. EST. MORTUUS.


page 375, image: s379

EA. VESTITUS. IN. ABRAHAE. SINU. CAMPIS. ELYSIIS. SECURE. QUIESCIT. NOS. NE. HUMANITATIS. VIDEAMUR. IMMEMORES. QUI. VIRTUTIS. CONTINET. EXEMPLAR. LAUREA. ET. CYPRESSO. DONABIMUS. TUMULUM. ET. EXTREMUM. CLAMABIMUS. VALE.

SCRIPTA.

Heptas Disputationum de principiis iuris: Altorph. 1654. in 4.

De iure Naturali, Gentium et Communi, ad §. 6. 1. ibid. in 4.

Disputationes aeque Philosophicas quam iuridicas habuit, uti sunt: De Ordine doctrinae: De Praedicamento substantiae: De natura et constitutione Dialecticae Aristoteleae: De Praedicamentorum Protheoria, sive de Antipraedicamentis: Problematam Miscellaneorum Philosophic. Decas: An et quomodo affirmanti incumbat probatio? An substantia substantiae sit contraria? Theorema organicum, quod habitus. alyticus in usus transeat in ipsas scientias? Theses V. Miscellan. De Constituto Possessorio, pro gradu doctorali, et quae sunt eiuscemodi plures.


page 376, image: s380