07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 199, image: s203

ADOLFI VORSTII ORATIO FUNEBRIS Recitata in exsequiis Viri incompar abilis, D. PETRI CUNAEI, Iuris et Politices Professoris primarii, A diem VI. Decemb. M DC CXXXVIII.

QUEM, mortis a limine revocatum, caelo huic et Academiae non ita pridem redonaverat singularis Dei Dominique nostri benignitas, quem reducem ab itinere parum auspicato omnis prope honestiorum ordo hominum, gratulabundus ac veluti ovans exceperat, salvumque mecum in multos volebat annos; eum, mutatis repente rerum vicibus, et subductum nobis, funere immaturo, dolemus in praesens, et, quod pietatis atque offcii erat omnium, ad sepulcrum prosequuti sumus maesti atratique. Petrum Cunaeum. Non inficiandum saeculo nomen, virum et virtute, et doctrina, et dignitate amplissimum, amisimus, Auditores, damno vix reparabili. Eripuit tunc terris, non in vida Parca, non Fati crudelitas, non casus aliquis fortuitus, verum arcana supremi Numinis providentia. Quod sicuti vitae necisque omnium sedet arbiter, ita nec invidere novit, nec crudele esse potest, aut perpeti ut temere fiat quidpiam. Absit quoque cogitatio ista ab humana audacia, ut abdita eius consilia rimari, causasque inquirere velit anxie, cur tantum in republica, tantum in Academia lumen, cuius diturnior usura optanda bonis omnibus erat, eo ipso tempore quo restitutum nobis credebatur, praeter spem atque exspectationem omnium fuerit exstinctum. Habent imperii sui arcana principes, ad quae caligant subditorum plerumque animi, quaeque venerationem potius tacitam ac tutam, quam curiosam et cum periculo coniunctam postulant indaginem. De universi huius rectore Deo, cui reges in ipso imper. est, quis tam stolidus et vaecors fuerit, ut non pari opinetur reverentia, imo maiori longe,


page 200, image: s204

quandoquidem omnium est maximus? Sufficiat piis men, tibus, iusta esse, recta esse quaecumque gerit, et pro efficacissima sit ratione, divina eiusdem voluntas; quae nullam admittit curiositatem, nullam vult expostulationem importunam, Suspicari mterim, suspicari nobis licert, Auditores, et digna utque homine Christiano ea suspicio est, non parvam eximiae huic cladi ansam praebuisse delicta ac vitia nosta; quibus vel inter prima annumero odium, inviden. tiam, maledicentiam, nimium sui aestimatorem, alterius contemptorem animum, et de re saepe nihili ac vana Praefractam contentionem. Etenim ex quo iudicio aliquo meo in rebus humanis uti posse caepi, ita me comparavi, ut, quoties viros probitate, eruditione, prudentia prae ceteris insignes, ac Reip. utiles, intempestive e medio sublatos viderem, toties fere iratum sceleribus nostris Numen crederem, ac poenae id loco nobis irrogari. Quidquid tandem sit, postquam summi Imperatoris iussu nos reliquit vir magnus, non perfuctorie, sed cum cura, et remota omni lugentium scena, quod gravitatem eius decet, laudandus nobis, faventibus vobis, est partim in exemplum praesentis aevi ac futuri, partim ne cum corpore memoriam quoque illius, aut cum amico amicitiam extulisse dicamur. Noluit ille quidem infirmus, et sub extremum vitae tempus, quo personam nobis detrahimus, defuncto sibi hunc haberi honorem; quod animi est aeterna iam cogitantis, et despicientis humana omnia, Ceterum aliter faciendum censuit ampliss. Acad. Senatus, et me, quamquam ad dicendum reliquis inferiorem, proviniciam hanc duram uti susciperem, suo impulit rogatu. Amicus scilicet fueram tot annis, tanta animorum coniunctione, praestiterat vivus idem officii genus optimo parenti olim meo, denique nemini quam mihi malius cognite atque explorata esse poterat vita eius privata et indoles, ob diutinam intimamque familiaritatem. Quae cum inficias ire non possem, et illi, ad quos e clarissimo Professorum ordine hoc ipsum perri nebat, iustas obtendere viderentur excusationes; ego, qui vivo nihil negar potui, supremam hanc mortuo gratitudinem denegare, quo potuissem colore, qua fronte? Utinam vero pio affectui meo in tantum faverer Deus ut vel digna tanto viro nostra exsisteret oratio, vel, si infra eius sit merita, quod potius futurum reor, nihil tamen, culpa mea, de eius decederet magnirudine. Natales Cunaei nostri, ut


page 201, image: s205

inde exordiar unde oportet, Flissinga, Zelandorum oppidum haud obscurum et mari proximum, sibi vindicat, cuius cives, inter belli huius Belgici imtia, Ducis Albani, et qui sub eo militabant Hispanorum, crudelitatem ac tyrannidem tam forti animor reppulerunt, ut libertatis, qua hodie fruimur, Deo res ita moderante, non exigua iecerint fundamenta. Rudis hic ac ferox populus, tum maris terror, prima eius viri vidit incunabula, qui ad omnem humanitatem et politiem natus erat. Vertera ut taceam, Batavia haec nostra, oppidis duobus, a Musis itidem alienis, ac simili pene situ et genio, Hornae Adrianum Iunium, magnum Erasmum Roterodami in lucem produxit Exemplo illustri, quovis loco ingenia nasci praeclara, et in omenm victur aeternitatem. Patre genitus est mercatore, viro spectabili atque integrae existimationis. Hic educatum Middelburgi, quae gentis Mattiacorum clarissima est civitas, ac puerum iam duodecennem, non frequentiae scholarum, aut publicis eum tradidit praeceptoribus, verum domesticae institutiom sanctissimi doct que senis, Hugonis Favolii; cuius opera Latinam linguam discere coepit primitus, Perceptis huiusce rudimentis, in Bataviam ablegatus est, ac curae iterum privatae Ioannis Mathisii, Ecclesiastae Harlemensis non minus eruditi, quam rerum gnari, commissus. A quo postquam ubberiore tinctus esset litterarum cognitione, relicta eiusdem disciplina, Acad. hanc Lugdunensem adiit, anno aetatis decimo et quarto. Cum vero imbecillior adhuc ea aetas esset, quam quae sibi permitteretur, aut suapte se regere posset sponte, Ambrosio Regemortero, iuveni literatissimo ac cognato suo se adiunxit, consiliaque ad ductum eius secutus est fideliter. Hausit ex hoc ipso, inter studiorum primordia, Hebbraeae Graecaeque linguae scientiam, augurio profecto felici ac minime fallaci, excellentem aliquando eum in hisce literis fore, sicuti ipse postmodum comprobavit evantus. Tantus autem in eo erat ardor ad frugem aliquam in studiis humanitatis perveniendi, ut, cum anno tertio supra millesimum sexcentesimum in Magnam Britanniam navigasset, nnica aestate et Graecae poesios principem Homerum, et Poetarum Graeciae plerosque alios, lectione continua ac severa absolverit. Qua diligentia hoc tandem consecutus est, ut, cum vellet, et Graecum scriberet epigramma, quod elegantia ac dictionis puritate veteres, quos inter primas


page 202, image: s206

Callimacho tribuunt; imitaretur, et de virtutibus ac vitiis Graecorum poömatum iudicaret, etiam iuvenis admodum, dexterrime, quo nomine innotuit, ac carus olim fuit, Isaaco Casaubono, magno illi literarum, et Graecanicae eruditionis lumini, postquam doctas Animadversiones suas in Nonni Dionysiaca muneri illi misisset, exstat inter viri incomparabilis epistolas, nuper vulgatas, una Cuneto inscripta, quae hoc luculenter testatur. E Britannia Lugduno redditus suo, relictoque apud Londinenses studiorum inspectore ductoreque Regemortero, qui sacro Belgicae Ecclesiae ministerio, ab eo tempore in hunc usque diem, magna probitatis ac doctrinae cum laude, istic praefuit, varius esse caepit ac desultorius, animumque per graviores disciplinas omnes circumferre; nullibi fere se sistens nisi in litteris humanioribus. Ad quae studia acriores ei faces addebat Petrus Regemorterus, Avunculus: vir dignitate Equestri insignis, et, propter eruditionem multiplicem, rerumque usum ac Politices scientiam, principibus, maximisque in republ. hominibus perquam gratus. Excitabant praeterea eum, quod generosi celsique animi est proprium, magna illa in litteris nomina, Iosephus Scaliger, Bonaventura Vulcanius, Daniel Heinsius, Scaligeranae eruditionis nis gloriaeque genuinus hodie successor ac haeres, aliique, penes quos literarum principatus ea tempestate erat. Horum uti consuetudine, per hos proficere, et utile, et honorisicum sibi putabat. Contigit illi, rara quadam felicitate, eadem vivere mensa cum Bonaventura Vulcanio per integrum triennium; postquam iam ante, spatio haud breviore, hospitio usus fuisset eodem, quod praestantissimi duo viri inhabitabant, C. Clusius, et Silvester a Campen, quorum ille inter honorarios Acad. huius Professores, ob nominis claritudinem, ac rei herbariae eximiam scientiam, fuit: alter vero, Amplissimis in Republ. perfunctus honoribus. utpote Goesanae primum civitatis Syndicus, ac deinde inter Consiliarios Foederatorum Ordinum delegatus, amore otii litterat ac vitae privatatae, publicis se muneribus abdicaverat, ut inter eruditos Lugduni lateret; ipse eruditione et prudentia tam insignis, uti singula pene dicta eius velut totidem haberentur oracula. Talibus ille, tantisque Viris ac Magistris, salutari consibo, reverentia singulari, formandum se permisit; tales sibi proposuit imitandos.


page 203, image: s207

quorum opera et imitatione tum doctior, tum melior fieret prudentiorque, raro saeculi huius exemplo, quo adolescentesstatim sapiunt, sciunt omnia; neminem verentur, imitantur neminem, atque ipsi sibi exempla sunt. Sed non ita noster, cuius haec praecipua prudentia, quod alios prudentiores arbitrabatur; haec praecipus eruditio, quod discere vellet. Eadem discendi proficiendiqueque cupiditas Franequeram Frisiorum eum pellexit, uti opera consilioque Clarissimi Ioannis Drusii in ipsa Hebraismi adyta penetraret. Hoc praeceptore Chaldaica, ac Syriaca, et Rabbinorum commentarios adortus est. Ad quam rem, paucis usitatam, Iosephus Scaliger, Socrates ille sui temporis, et ingeniorum optimorum altor educatorque sagacissimus, mirifice eum inflammabat per litteras. Enimvero Syriasmum et Hebraeorum magistros intelligere, non cuiuslibet est, aut vulgaris industriae. Quam in hisce subactus olim fuerit ac solidus, citra ostentationem, amicus meus et collega desideratissimus, eruditi eius de Republ. Hebraeorum libri, doctiorum calculo iamdudum approbati, fidem faciunt. Bonam quippe partem eorum commentariorum Rabbi Maimonides Aegyptius, qui solus inter gentis Iudaicae Scriptores Talmudicos non ineptire censetur, ei suggessit, iis ex libris suis quorum nulla exstat interpretatio, quod sine peritia Rabbinismi esse non poterat. Lexici et interpretum ope citare aliquid ex hoc Scriptorum genere, quilibet etiam potest, qui nihil in hebraicis novit praeter literarum formas ac nomina. Alterum illud maioris operae ac studii est, solidamqueque eius linguae praesupponit intelligentiam. Ad summam, Drusii germanum discipulum in eo agnoverunt harum rerum periti, quem per Epistolas, relicta iam Frisia, pene quottidie de gravissimis quaestiombus consulere non destitit, et sibi addictissimum perpetuo expertus est. Cuius vicissim ille filium, studiorum socium, ita dilexit, ut fratris loco haberet, et exstincti desiderium ferret impatientissime. Praebuit sese ibidem auditorem sedulum Ioannis Lyclamae, nobilis Iurisconsulti, et Timaei Fabri, qui, in Professione Iuris tunc recens, maximam postmodum in docendo auctoritatem habuit, Ita cum vitam instituisset suam ac studia, et variae eruditionis iam famam sibi comparasset inter doctos, anno millesimo sexcentesimo et undecimo ab Amplissimis Academiae Curatoribus Latinae primum linguae data ei


page 204, image: s208

professio est, ac deinde Politica, qua dum fungitur, Iuvenalem, Senecam philosophum, Suetonium Tranquillum, C. Tacitum, aliosque id genus scriptores interpretatus est, magna auditorum frequentia, et summa cum admiratione ommum. Quorum in numero et ipsum me adolescentem tunc fuisse, et memini probe, et gratulor mihi etiamnum Inter haec tamen Iurisprudentia semper prae ceteris ei placuit, ac potissima visa est ad ingenii sui explendam magnitudinem et capacitatem, in cuius studio cum eos se existimaret fecisset progressus, ut alios etiam erudire posset, publicum eius rei testimonium petiit; tituloque Doctoris ornatus est a clarissimo I. C. Cornelio Svvanenburgio, Academici Senatus per id tempus Praeside. Exinde, non contentus nuda atque otiosa legum contemplatione, forum quoque adeundum sibi censuit, causasque ibidem agentes ac perorantes viros egregios audire voluit, quo usum Iuris perciperet uberiorem Quamobrem impetrata a Curatoribus et Consulibus missione ad annum, Hagam Comitis se contulit, ut in maxima celebritate, et in media reipuhl. luce aliquandiu viveret, atque illic formaret Iurisconsultum patriae Academiaeque perutilem. Quae res adeo illi cessit feliciter, ut non potuerit magis. Excepit enim hic eum aedibus suis honorifice ac benevole admodum, vir amplissimus, Apollonius Scottus, supremae Curiae Iuridicae Senator integerrimus, ac sidus sulgentissimum; omniumque eruditorum fautor aestimatorque eruditissimus. Exacto anno Lugdunum reversus cum esset iterum ad solitos labores, decretum est ab iisdem Acad, Curatoribus ac Urbris Consulibus, anno decimo et quinto supra millesimum sexcentesimum, ut, praeter Politica, Ius Civile interpretare. tur, ac Digestorum sustineret professionem. Quod munus et statim suscepit magna alacritate, et parem ei se ostendit mox inter principia, omniumque abunde implevit exspectationem. Caelibatus tandem pertaesus, animoque ad honoratum aliquod coniugium per ea tempora adiecto, duxit in uxorem Mariam Zeistiam, virginem lectissimam, et viri consultissimi laudatissimique, Nicolai Zeistii, Leidensium Syndici, filiam amplisfimi vero Ioannis Banchemii, Praesidis supremae Curiae, et Academiae Curatoris, neptem ex filia. Cum autem, elapsis aliquot ab hinc annis, fatali lege, vitae pariter et Academiae exemptus esse Iurisconsultiss. C. Swanenburgius, ille iudicatus est


page 205, image: s209

dignissimus, qui tanti viri vices subiret in Codicis interpretatione, quam professionem ad extremum vitae spiritum ita ornavit, ea tutatus est dignitate ac constantia, ut Iurisconsultorum nemini hac aetate cesserit, interpretandi subtilitate ac docta legum endoatione. Quibus rebus effectuum est, ut in magno domi forisque apud omnes esset pretio, et operam eius privatam efflictim expeterent, quotquot sacro Iuris studio se addixerant. Nec hi tantum, sed summi pariter atque infimi domum illius, de rebus controversis eum consulturi, tamquam oraculum quoddam civitatis frequentabant. Unde quere batur saepenumero apud me, mmis densis se obrui negotiis, quodque de scribendo ultra aliquid in usum posteritatis, vix cogitare sibi liceret; cum otium et tempus deessent, scripturo ante omnia necessaria. De causis iuris et facti, earumque differentiis, materia intricatissima, iamdudum commentarium confecerat, et retractare ac publici ipse iuris facere saepius sibi proposuerat. Lubenter quoque animo in vetera illa et humamtatis iucumdissima studia redibat, et Flavium Iosephum, rerum Iudaicarum scriptorem gravissimum, excutiebat, ea mente, ut commentario illustratum orbi literato aliquando exhiberet. Cuius exspectatio maximos etiam viros, domesticos extraneosque hactenus tenuit suspensos. Quos inter magnum illum heroem ac patronum quondam meum, Dominicum Molinum, augusti Venetorum Senatus decus immortale, fuisse dum viveret, tum ex ore eius, tum ex litteris mihi satis compertum est. Cuius viri grandia in me merita, ac constans perpetuae erga me benevolentiae significatio facit, ut non sine horrore ac lacrimis propemodum de eo cogitare possim, debeam vero plurimum clatissimis eloquentissimisque collegis, Heinsio Boxhornioque, qui tam illustre caput in omnem dederunt memoriam, ac praeclaris eius manibus, cum P. Scriverio, sene doctissimo, condigne parentarunt. Verum Cunaeo nostro evenit, quod plerisque eorum qui posteros semper cogitant, quibus nulla non mors repentina est, utpote quae semper inchoatum aliquid abrumpat. Habemus praeterea, quod fere excidetat, elegantissimam eius Satyram, in eruditos ineptientes; in qua tamen, maturiore iudicio ac aetate, nonnulla improbavit. Quam grandia dicendi ornamenta ac praesidia in hoc viro fuerint, et vos testes plerosque auritos appello. et constat ex variis, quas publice edidit, orationibus,


page 206, image: s210

quarum uno volumine editionem, cumiis quas hactenus pressit, filio, iuveni ornatissimo, ac paternarum virtutum aemulo, quem maestum deiectumque praesentem intuemini, paulo ante obitum commendavit, Erat illi dictio tamcastigata, tam concinna, tam pura ac perspicua, et minime affectata, ut aureum illud Latini sermonis saeculum, quod sub Augusto, et Iulii Caesaris ac Ciceronis remporibus fuit, in eo non desiderares. Hinc multos per annos, et quamdiu per graviores curas ac functiones licuit, iuventuti generosae, ex publica auctoritate, ad verae eloquentiae laudem viam praeivit. A quo onere Curat. ac Conss. humanitas, iam ultra biennium est, quod eum absolverit; relicto tamen laboris praeteriti eodem illi Praemio, ac muneris eiusdem functione translata in Clarissimum. et ei rei inprimis idoneum, Marcum Boxhornium. Postremis vitae annis ab Hollandiae Ordinibus, patribus patriae, amplo ornatus est stipendio, quo in maritimis negotiis dubiis ac contro. versis, operam suam eis commodaret addiceretque perpetuam. Et, misi fata eum praevenissent, Historici munus a Zelandiae Ordinibus delatum, obvisset; ac Iac. Eyndio, Haempstedii Domino, viro armis, litteris, ac nobilitate claro, inhistoria patria pertexenda successisset. Huiusce enim rei gratia, publicis litteris evocatus, profectionem in Zelandiam, inclinante iam aestate, susceperat; ubi et morbi, et mortis quoque causam contraxisse videtur. Cum vero prudentia singulari, et ex dignitate, saepius supremo in Academiae sunctus esset magistratu, eiusque in rebus agendis Curatores Consulesque perspexissent industriam, Consiliarii Academici titulo, non inani, sed fructuoso, decorandum insuper censuerunt. Equidem apparuit, magnis minimisque rebus, quam cordatus eslet. Si in Senatu, si in foro dicenda esset sententia, si ex suggesto laboranti Academiae succurrendum, si ad Ordinum consessum confugi. endum, si commendandus aliquis esset apud eos qui rebus cum imperio praesunt, semper se catum, semper virum ostendit, et admirationem sui vel invitis extorsit, Audivistis primam Viri praestantis, audivistis adultam maturamque aetatem, audivistis studiorum quam inivit rationem, peritiam in litteris, in Iure, et, quae haec conseque solent, dignitates, honores, praemia. Vultisne, antequam ad tristia illa, et excessum eius me confero, compendio indolem eius acmores cognoscere privatos. Quamquam nec


page 207, image: s211

Appelles ego sum, nec Phidias, nec Praxiteles, iconem tamen animi eius describere paucis conabor. Temperamento erat calido siccoque, et ob id in excandescentiam a natura pronus, quae illum vel nolentem quandoque abripiebat, et a tranquilio mentis fatatu deiciebat. Quod ipse frequenter apud amicos conquestus est, cum, ut indulgeretur, sibi hac in parte, eos rogaret, Neque tamen a melancholia plane liber erat, quae certo pondere permixta sanguini calidiori, acris ingenii et iudiciosos viros ac graves, quialis hic fuit, facere solet, Levitatem, inimicissimum quieti vitium, ac futilitatem oderat quam maxime. Cordatos et circumspectos sermones volebat, ubi res id postularet, aliosque libentius, quam semetipsum loquentem audire solebat. Iactantiam, immodicas laudes, fucum et inania omnia severitate quadaw iudicii fastidiebat, homo paucorum et hominum et verborum, Acerrimus vitiorum insectator, quae res, etsi ad veritatem ac vitae emendationem spectare videatur, non tamen semper bene cedit apud illos, qui obsequium praeferre solent, aut adulationem. Hunc vero ordinem in universa vita sequutus est, ut necessitates voluptatibus, seria iucundis anteponeret, ipse semper serius. Amicitias nec contrahebat facile cum quoquam, et contractas constantissime servabat. Quod vel in me patreque meo, verissimo documento apparuit. Parcus erat temporis sui, vigil, laboriosus, otiumque suum, quod alii otiosissimis perdunt occopationibus, non nisi dignis impendebat. Si quis tamen officium amici ab eo exigeret promptam paratumqueque in veniebat. Circa cibum potronemque non modo non indifferens, sed accuratus adeo, ut nimis prope anxium hîc dixisses. Sobriam et siccam habeat animam, qualem prudentissimam esse, veterum quis pronuntiavit. Notae frugalitatis, ac minime prodigus, nec tamen sordidus. Quâ re cum familiae numerosae, quae illi divinitus obtigerat. consulatur optime; rarius tamen eam curam in eruditos cadere animadvertimus. Proinde, nisi aliunde iis sit prospectum, nihil praeter famam eruditionis et paupertatem heredibus suis relinquunt. Publicae tranquillitatis securitatisqueque studiosissimus, religionem, quae primum humani pectoris est bonum, ita amabat, ut tamen ubique consilia praeferret moderata, animumque postularet aequum ab iis, qui hominibus atque Ecclesiis praesunt Christianis Melanchtonis suavissima le nitas mirum in modum illi allubescebat. Quod et ego non semel ex illo audire me memini, et, pridie


page 208, image: s212

quam moreretur, inter alios pios sermones, Abrahamo Heydano, qui ei tunc aderat, Theologo doctissimo, et quem mecum faciebat plurimi, retulit affirmavitqueque. Gal. licis contionibus, linguae ganarus, frequentius quam Belgicis intererat; et languidum ac decum bentem haec etiamnum cura angebat, ut commodus sessioni, auditioniqueque locus ei assignaretur, nova in aede, quâ nuperrime sacra Christiana Gallice celebrantur. Tempus est, Auditores, ut manum de tabula hac tollamus, atque in eius obitu et consolatione, quae ex virtutum eius memoria capi potest, desinamus, Redierat sub initium Novemb. ex Zelandia, ubi febrem gravissimam, DEI misericordiâ, ope affinis sui, Medici praestantissimi, ipse et uxor eius, matrona honestissima, et filiolus, quem unice deperibat, natu minor, evaserant. Simulatqueque innotuit eius reditus, amici certatim omnes ac Collegae aedes illius adire, gratulari valetudinem, et prospera omnia in futurum vovere. Nec defuit illi favor et humanitas Ampliss. huius Urbis Consulum; qui, ut quanti eum facerent intelligeret, et iam anteper litteras ei significari iusserant, ne prius quam plene convaluisset ex Zelandia discederet, et reversi eodem affectu domum adiere, atque eadem de ratione habenda valetudinis accurate inculcârunt, quae sollicitudo adeo Illi grata fuit, ut Consulis tunc primarii, Iacobi Brouchovii, Viri Am. plissimi, et, qua est virtute, integritate, ac rerum usu, patriae bono nati, humanitatem eximiam non semel apud me depraedicaverit. Tristis pallor ex morbo priore epide. mico adhuc in vultu eius sedebat, valetudo dubia erat, ut in convalescentibus fieri amat, et tamen valentulus sibi videri volebat, ac, plenus animi, plus se posse, quam vires permittebant; solitqueque etiam repetere cogitabat ministeria. Reponere singulis officium suum voluit, et aerise exposuit non semel minus salubri, per hanc Autumni inconstantiam, Rediit febris male sepulta, et, velut doloso cineri suppositus ignis, lecto eum denuo affixit; primo in speciem mitis, mox vehementior et continua, ac duplicis tertianae typum gerens. Quae post decem, aut duode. cim dies, cum levibus per intervalla deliriio, virum omnibus numeris insua professione absolutum, mihiqueque amicissimum, ad finem mortalitatis perduxit; quicquid contra seduloex arte molirentur Collegae Clarissimi, quiei faciebant medicmam. Cum morbi sui periculum cognovisset,


page 209, image: s213

turbatus uxoris etiam causa, quae una aegrotabat ad exitum se componere caepit, et rebus suis, quatenus per morbi vim licuit, dispositis, caelum cogitare ac Servatorem suum IESUM. Quotquot eum accedebant amici, testari illis hanc mentem suam, paratum se esse, nisi DEO aliter visum, ad moriendum, ac piis singularum precibus apud DEUM sese commendare. Firma fide se credere dixit reverendo DEI ministro, Abrahamo Heydano, caelum sibi deberi, non quidem ullo suo, sed Christi solius merito. Nôrunt idem Reverendi ac Praestantiss. Collegae, Ioannes Polyander, Antonii duo, Walaeus Thysiusqueque; quos inter alios ut amicos coluit amavitqueque. Utique magnum quid videtur doctum ac celebrem mori; multo tamen maius est, Christianum mori, et DEO creatori, quod hic fecit, animam suam constanti ac lubente animo reddere. Ita amisimus, aut praemisimus potius, Auditores, CI. P. Cunaeum, litterarum et scientiae iuris grande decus ac columen, saeculi sui Scaevolam, Papinianum, Ulpianum, aut si quod nomen honoratius est inter priscos istos Iurisconsultos. Amisimus, dico, illum, annum aetatis agentem quinquagesimum et tertium, florentem rebus omnibus, iisqueque honoribus et praemiis, quae in tam insignitam virtutem conferri poterant, lucktumque suis acerbum, nobis vero amicis suis desiderium reliquit immensum. Possem hîc prolixe, ex consuetudme, deplorare Academiae damnum, familiae orbitatem, amici tanti amissionem; sed malo ut, divinae ac quiescentes ordinationi. solatium potius in posterum ex memoria virtutum eius, quas recensuimus ex fide, capiamus, et nobis gratulemur, quod eum Virum, in quem DEUS Opt. Max. tam varia et egregia ingenii ac sapientiae dona congesserat, tam diu nobis indulserit, in hac eruditorum eo in genere paucitate. Gratuletur sibi uxor, iure meritoque maestissima, de tali marito: gratulentur sibi liberi de tali patre: affines de affine: amici de amico, et silentio tristitiam involvant singuli suam. Porro, faxit supremum Numen, ut, non vilis aliqua aut e trivio anima, sed dignus illi contingat successor et Academiam hanc nostram, quam gemina, brevi adeo ex intervallo, affecit calamitate, servet, tueatur, augeat: ac, triste hoc spectaculum laetiore alique compenset eventu. DIXI.


page 210, image: s214

In noctem, qua exstinctus est Vir incomparabilis, PETRUS CUNAEUS.

Nox fuit, et nondum perlustrat phosporus orbem,
Nox suit, et nondum reddidit ille diem.
Nox manet, et stertit Phoebus languetque suumque,
Ut solet, auratum non sinit esse caput.
Nec lovis Herculeis iterum lascivia natis
Iam vacat; infensos credimus esse Deos
Cuneto etternam indixit mors invida noctem:
Hac quemvis nobis abstudit illa diem.

M. Z. BOXHORNIUS.

In eandem noctem.

Quem stupuit venerata dies, rapuere tenebrae:
Nam scelus hoc tantum non fuit ausa dies.

Ad Themidem.

Quid Sobolem Themis alma tuam non respicis? etqui
Quid pateris divos tollere ad stra ducem?
Blanda quies cael; terris nunc omnia fervent
Litibus, imperium est hic stabilire tuum.
Cetsaris interpres quis erit? quis iura docebit?
Quis mihi, quis nobis Tribonianus erit?
Redde decus saecli, Cunaeum, redde diei
Lumen, vel nostrum nox tegat atra caput.

ARN. A SLICHTENHORST.

De Continuis imbribus et ventis, post excessum Viri Incomparabilis, PETRI CUNAEI.

Pheobus abit, rapidique exercent pretlia venti,
Et furit effusis tarbidus imber aquis;
Si qua fides vati, Cunaei funus acerbum,
Et sobolem tristis plorat Apollo suam,
Ipsa Astreta gemit, clauditque in pectore vulnus,
Ac faciem bibulis nutibus aegra tegit:


page 211, image: s215

Scilicet het lacrimet densos mutantur in imbres,
Ventorumque alas excitat hic gemitus.

A. THYSIUS.

EPITAPHIUM.

OCEANUS IURIS, TERRA OCEANTIDE NATUS, HOC SUA CUNAEUS CONDIDIT OSSA LOCO. ILLE PALAESTINAE PERFUSUS NECTARE LINGVAE; HELLADIS, ET LATIO NON SEMEL ORE POTENS. CUM IAM CUNCTARUM PERCEPTA SCIENTIA LEGUM; RESTABAT, LEGES DISCERE PARCA TUAS. P. SCRIVERIUS. Aliud. CUIUS AD AFFATUM TOTIES EFFUSA IUVENTUS INCAUTO DIDICIT NOLLE PERIRE GRADU: CUIUS, UT EXEMPLO SAPERENT, CONVENTIBUS IPSI PULTARUNT DOCTIS LIMINA TRITA SENES. HIC TEGIT ILLUSTREM TUMULUS VIRTUTE CUNAEUM, NE, SIBI QUEM COELUM VINDICAT, ORBIS AMET. H. ALERS.

SCRIPTA.

Sardi Venales: Lugduni Batav. 1616. in 24.

Animadversionum liber in Nonni Dionysiaca, in quo errores et inscitiam illius auctoris persecutus est: ibid. et Hanoviae 1610. in 8.

Satyra Menippea incastrata in sui saeculi homines plerosque inepte eruditos: ibid. 1612. in 8. et 1632. in 12.

Iuliani Imperatoris Caesares ex Graeco versi: ib. 1612. in 8.

Libri tres de Republica Hebraeorum: ibid. 1624. in 12. 1617. in 18. Amsterod. 1632. in 24.

Exercitationum Oratoriarum Inauguratio: ibid. 1621. in 4.

Orationes varil argumenti: Lugd. Bat. 1640. Witteb. 1643. in 8. item Francos. ad Oderam et Lipsiet in 8.


page 212, image: s216