07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 118, image: s122

MEMORIA Viri Magnifici, Amplissimi, Consultissimi, DN. MARTINI CHEMNITII, I. U. D. Illustrissimi ac Celsissimi Principis ac Domini, DN. FRIDERICI, Ducis Slesvvici, Holsatiae etc. Cancellarii quondam et Consiliarii meritissimi, Die 26. Augusti, Anno recuperatae salutis 1627. aetatis vero suae 65. Pie atque placide defuncti, Renovata et translata Ex Germanica Contione funebri habitâ, a CHRISTIANO SLEIDANO, SS. Theol. Doct. et Past. Slessv. Prim.

ESt quoddam veteris Marchiae oppidum, Pritzvvaldia dictum, iam ultra 700. annos celebre, eius inter conditores Chemnrtiani quoque referuntur. Hinc eorum propago, in hodiernum usque diem singulari ibidem venationis aliarumque immunitatum privilegio fruitur. Et quod magis est, Chemnitiana, quantum maiores etiam nostri recolere possunt, eiusdem loci familia successu ferme hereditario Magistratum subivit. Floruit enim iam circa annum Christi 1287. Iohannes Chemnitius, Nostri Tritavi Abavus, a quo postea 16. Consules atque Senatores, per integros, 339. annos descenderunt. Habuerunt sane Viros togatâ aeque ac bellicâ Virtute eximios, quorum fama atque merita numquam interibunt. Ex ICtorum ordine producere lubet insignes illos iuris Doctores, Matthiam Chemnitium, Serenissimi ac Potentissimi Electoris Brandeburgici Vice. Cancellarium, et Consistorii Ecclesiastici Praesidem, et loachimum Chemnitium, Eiusdem Serenitati e Consiliis intimis. Nec Hippocrate suo caruit incluta haecce prosapia. Sub finem enim superioris aevi per totam Marchiam


page 119, image: s123

experientiâ singulari ac dexteritate medendi praeprimis inclaruit Nicolaus Chemnitius. Sed ne arte solum, sed Marte quoque gloria Chemnitiana extenderetur, An. 1552. sub Invictissimo CAROLO V. Imperat. Romanorum augustissimo, praefecturâ militari eminuit Ioachimus Chemnitius. Circa eiusdem saeculi annum septugaesimum fortissimus Heros, Ioh. Chemnitius, Livoniam cum exercitu ingressus est. Postea haec ipsa familia Henricum, fortalitii Neo-Rhesae in Geldria Gubernatorem bellique praefectum, et Nicolaum, in urbe Stralsundo Centurionem, perstrenuos non minus bellatores, habuit. Huius Germanus, Ioh. Chemnitius literas cum armis laudabili coniunxit vinculo, utpote qui Reip. Dantiscanae suam addixit fidem, et in augusta aliquando Regis aula Warsaviae gravissima quaedam dexterrime expedivit negotia. Sed quod primô statim locô dicendum erat, in Facultatum principe, Theologia, senos olim viros insucatâ pietate inque orthodoxiam meritis egregios nostra et superior aetas cognovit. Recensebimus modo tou= makari/tou= Parentem omni sane laude et encomio nostro longe maiorem, Martinum Chemnitium, Doctorem eminentissimum, atque Ecclesiae Brunopolitanae Praesulem celeberrimum. Quot enim ille a Papicolis et Calvini sectae cultoribus reportavit tropaea? donec in orbe Conciliorum nomen atque honos, et huius pariter Vin ob illud, quod Tridenti olim habebatur, et a se examinatum est, intemerate permanebit. Mirum forte ac incredibile multis videbitur, quod tamen certo tradidit praelaudatus Ioh. Chemnitius, literisque expressit evidenter Warsaviae d. 20. Maii, anni 1626, exaratis. Se nempe ante decennium, in sua apud exteros peregrinatione, homines reperiisse in Insulis Septentrionalibus feroces quidem atque denudatos, ut et in Hibernia nonnullos, qui auditô eius cognomine et Chemnitianorum gente, prae insigni laetitia et gratitudine nesciverunt, quo ipsum honore ac benivolentiâ advenientem exciperent. Tantâ igitur ad barbaros propemodum longeque remotos pertransit populos magni nostri Theologi, Martini Chemnitii, celebritas atque gloria dudum parta. Hic (ut nonnulla w(s2 en paro/dw| attingam) postquam Regiononti in Borussia Bibliothecae Principis instructissimae praefuisset, et eximiam sibi iam eruditionem comparasset, Witteberg, rediit, in convictum a Philippo Melanchthone recenptus atque animatus, docere ac disputare ibidem cum applausu publice cepit. Quare Anno 1554. a Senatu Brunsuicensi rite accersitur, ut Doctori Ioachimo Morlino Superintendenti


page 120, image: s124

adiungeretur, quod ipsum Coadiutoris munus appellare solent. Sequenti annô matrimonii nexum subiit, uxoremque duxit Annam, Hermanni lageri, I. U. Licentiati, filiam; ex qua deinde decem utriusque sexus liberos suscepit. Primogenitum sui nominis virtutumqueve destinabat aemultum, sed illô in aetatis flore exstinctô, alterum itidem Martinum vocabat, isque est, quem mox describemus. Tertius Paulus erat, qui Brunsvigae Canonicatum obtinuit. Filias vidit septem, Annam I. Magdalenam, Annam H. Evam, Margaretam, luliam et Hedvvigam, quarum tres Mortis quoque violentiae in tenerâ adhuc aetate cesserunt, reliquae vero honoratiss. Viris elocatae sunt. Verum de eo alibi plura reperiuntur. Nos. relictâ iam Patre, ad filium ICtum Martinum Chemnitium ulterius cognoscendum deproperamus. Exorsus ille felici est sidere, sole tum ipsô ascendere, circa septimam matutinam, d. 15. Octobr. An. 1561. Patriam nactus, ceu innuimus, Brunopolim, populosissimam aeque ac vetustissimam Civitatem. Puer in Schola illic percelebri publicâ non solum rudimenta artium et linguarum celerrime hausit, sed domi insuper ductorem habuit longe optimum, Henricum Meibomium, Poetam Historicum, et in illustridemum Iulia Professorem insignem. An. 1578. ad studiaco felicius continuanda in almam Lipsiensem Academiam se contulit, gnaviter literis ibidem incumbens, et eo quidem successu, ut sequenti statim annô primae Laureae in Philosophia brabeum suo reportaret merito. Et ne eius in obscuro lateret amplius virtus atque eruditio, Historiam de Vesperis Siculis, carmine heroico descriptam, dedit. Post biennium sub Magnifico tum Academiae Pro-Cancellario, VVolfgango Hardero, Theol. Doctore, Artium liberalium Magister, illastri ac eraditâ undique stipante catervâ, sollenniter creatus est. Tum concinnam quandam numerisqueve inclusam recitavit orationem de Navigatione in Indiam Orientalem suscepta, quam postea Reverendiss. Lubecensium Episcopo, Eberhardo, humillime dicavit. Posthinc amplissimum Iuris studium ita praeparatô aggressus est pectore, huiusque fructum percepit exoptatissimum. Francofurti enim ad Oderam post publica solidae ipsius eruditionis experimenta, an. 1588. d. 1. Octobris, in utroque Iure Doctor rite renuntiatur. Honore isto condecoratus, Rostochium commigravit, et theoriae praxin serio adiecit. Anno demum eiusdem ferme iam elapsi saeculi nonagesimo tertio, a Sereniss, Principe, Bugislao, Duce


page 121, image: s125

Stetinensi Pomer. in Consiliariorum numerum adoptatur. Nec multô post ornatiss. ambivit Virginem, Margaretam, Magnifici Viri, Henrici Camerarii, aliquot Principum Can. cellarii et Consiliarii, ut et LL. in Acad. ad Varnum Profess. primarii, filiam, eamque indomum suam deduxit. Nec inse liciter illud cessit matrimonium, quippe continuos 31. annos summâ animorum coniunctione duravit, et fecunda prole satis fuit beatum atque iucundum. Filios Martinum I. U. D. Bugislaum-Philippum, Henricum, Franciscum et Iohann-Fridericum, Filiamque unice dilectam, Sophiam-Annam vidit et gavisus est. Quum vero Socer eius, Camerarius, mortem sancte obierit, successit Chemnitius gener, et Professionem iuris in Roseto obtinuit omnium bonorum votis et congratulationibus. Mox Magnificus Acad. Rector salutatur, eamque postea purpuram a suis in Celsiss. Ulrici, Pomeraniae Ducis, tum studiorum causâ, Rostochii commorantis, humeros detulit. Ex Academia in Aulam an. 1603. accersitur, et Illustrissimo Principi intimus datur Consiliarius simulque Cancellarius. Sed cum Dux ille Stetinensium laudatiss. Bugislaus, cui Chemnitius Noster tredecim annorum cursu suam addixerat operam et servitium, 7. Martii die, an. 1606. mortalium conditionem supergressus esset, a Sereniss. eius Successore, Philippo, in singularem gratiam munerisque splendorem suscipiebatur. Dum vero de tota Pomerania non nisi egregie et insigni multorum emolumento praeclarissime mereri satagit, missus est noster Cancellarius an. 1613 Ratisbonam, ad instituta Imperii Comitia, ubi Celsiss. Principis sui nomine, Feudum, ut vocant, a Sacra Caes. Maiestate obtinuit. In quo sane negotio Viri huius prudentia maxime conspecta et probata fuit. ut inde reversus cor animusque Principis iure meritissimo vocaretur. Et quamvis homines fortuna subinde blandior liaud raro insolentes atque superbos reddat, Chemnitius tamen, in tanta felicitatis a)kmh=| constitutus, de infucata humanitate blandaqueve morum erga quosvis suavitate nihil unquam remisit. Quo ipso religiosi et cordati exhibere Aulici ideam luculenter potuit, suoque comprobare exemplo, non omnino necessum esse, aulâ exire,. ac probitatem linquere, qui Principes sequuntur. Post obitum vero Illustriss. Philippi, qui in summo luctu an. 1618. die 3. Febr. suos reliquerat, aeque Illustris Princeps ac Dom. Fridericus, Novvegiae Heres Slesvicensium Dux gloriosissimus, Chemnitium suum quoque Cancellarium clementer expetivit. Functionem hanc,


page 122, image: s126

aetate quamvis iam paululum ingravescente, DEI tamen fretus auxilio, in se lubens suscepit. Adeoque cum tota sua familia Stetino commigravit Slesvicum, ibidemque Domicilium rursus suum exstruxit. Dicendum nunc utique hîc esset, quantâ Chemnitius dexteritate ac sollicitudine res sui muneris expediverit; quâ sollertia et auctoritate ad Reges Electores arque Principes subiverit legationes multo gravissimas; quali denique fide et constantia semel promissa perpetuo servare studuerit: Sed quid soli in meridie lucernam apponamus, aut vendibili vino hederam? Haec einim omnia cuivis tam obvia, tam manifesta sunt, ut a crimine parum absit, qui de iisdem frigide verba faceret, aut ipsam veritatem in dubium vocaret. Testes vos sisto, qui in eadem Aula secretioribus Serenissimi Vestri Consiliis adfuistis Vos tories prudentiam huius Senis et promptitudinem, in maximis etiam difficultatibus dextre iudicandi et decidendi intricata, valde admirati estis. Experientiâ enim, certissimâ rerum omnium magistrâ, didicit, quid in simili factum sit, et quomodo negotium hoc vel illud ceciderit. Hinc sagaci ubivis mente rectaque iudicii normâ perpendebat singula, quae in usum ac salutem cum sui Principis, tum quoque subditorum, vergere ullatenus possent. In iudiciis autem civilibus, si qui nodus vindice dignus fuit, iuris ad examen praecipua rerum momenta accuratissime revocabat, et, num quid iure factum, an secus, ad unguem callebat. Serio et citra errorem causas quascumque examinabat, sine pros1wpolhyi/a ac intrepide suum cuique tribuebat, promissa vero forensibus oblita fumis, irato vitabat cane peius et aspide. Nec aures a pauperum querelis, ut multi perverso solent more, fastidiose avertebat, sed benige humaniterque omnes, cuiuscumque essent sortis et conditionis, admitte. bat. Nihilo tamen minus promiscue cunctis placere, impossibile omnino fuit. Hinc atrocia nonnumquam maledicta, calumnias, et quid non? audire atque ferre innocuus debuit. Simulabat prudenter admodum se ea scire, quae aliis inconsiderate et per fororem quasi elapsa videbantur. Melius enim ratus illibatâ triumphare conscientiâ, quam rumusculos canumque latratus inutiles atque futiles quoscumque mordicus defendere. In communi insuper vitâ et eonversatione quottidiana, iustum illud severitatis cum humanitate temperamentum, plus quam dici potest, observabat. Humanitate decenti, mansuetudine, candore,


page 123, image: s127

ceteroque amicabili Virtutum choro, se mirum in modum commendabat. Sed inprimis pectus eius solidô pietatis amore flagrabat, Deique cultor erat nullo non tempore sincerus atque devotus. Magni quippe Parentis sui, Theologi omnium recte iudicantium calculô, incomparabilis, vestigia presse legens, Zelum pro divina gloria vindicanda, in omnibus suis actionibus ostendebat. Schismata, haereses, et quicquid orthodoxiae nostrae adversum, longissime a se removebat nec cum Antagonistis colludere unquam volebat. Fidei suae confessionem, quoties opus, intrepide et tantâ cum fiduciâ edebat, ut posteris singulare relinqueret non consummatissimi solum ICti, sed religiosissimi quoque Theologi exemplum. Falsum proinde illud tritum:

- - Exeat aulâ
Qui cupit esse pius.

Aulicum enim hîc, et pietatis amantissimum, indubitato simul in uno deprehendimus Viro. Et cur, quaeso, Principis favor divinam excuteret gratiam, aut, quid ex terrena in caelestem transire aulam impediret, modo quis vitam inter aulicos inculpatam traduxerit? Silentio autem hîc minime praetereundum, quod Chemnitius noster, fingulis diebus Dominicis, pie denati Parentis sui Harmoniam Evangelicam, nec non Balduini et Meisneri Meditationes Evangelicas, sedulo evolverit, antequam templum ingrederetur. Solebat quoque nucleum cuiuslibet textus Evangelii metro aptare, eaque pia suspiria filiolae, ut memoriae infigeret, tradere. Sacrum autem Codicem incredibili studio indies evolvebat, nec mundanorum negotiorum moles a frequenti eius meditatione ipsum abstrahebat, Quid, quod et Commentaria super quosdam confignare libros Biblicos iam aggressus esset? Perquam igitur crebro in ore atque animo habuit, quod regius alicubi Psaltes infit: Testimonia tua, Domine, mei sunt consiliarit. Nec hoc modo, verum et omnis generis bonorum scriptorum lectione, quamvis iam emeritus, et aetate totusque laboribus multum debilitatus esset, mentem avide recreabat. Habuit sane Deum sibi benignissimum, cuius ope contigit, ut grandaevus ille senex prospera adhuc usus sit valetudine, nec oculorum caligineunquam laboraverit Unicum tamen afflixit pupugitque cor viri huius optimi sine ulla fere remissione, quod tot nempe in mundo perversa et


page 124, image: s128

mere carnalia videret opera impune peragi: supinam plerorumque hominum securitatem, immensam stultorum superbiam, a)se/beian late grassantem, et turpissimis hinc inde voluptatibus se quam plurimos immergere e Christi grege, animitus dolebat. Inde gravissimam satisque promeritam Dei in nos poenam iam imminere haud vane metuebat. Tantis igitur malis vexatus, et pene obrutus, in morbum tandem letalem incidit, ideoque ad e)uqanasi/an se totum disposuit. Adstante Confessionariô suô, ex intimo corde aliquot protulit suspiria, dixitque: Nunc me converto ad Medicum animarum nostrarum. Vix ista prolocutus, cum iterum, canô capite nudatô, complicatis devote manibus, ita effatus esset:

Peccavi, fatear, veniam peot, CHRISTE, remitte
Sanguine purgato crimma nostra iuso.

Reposita ipsi tum fuere classica quaedam scripturae dicta, de gratuita peccatorum remissione. Posthac pretiosô Domini corpore atque sanguine refectus, in Redemptore suo suaviter acquievit. Inter cetera autem, quae piâ secum mente alitius ruminabat, istos quoque ex Ioh. Campano Iambos recitari iussit:

Sat exulavi: iam veni, lesu, veni,
Senique fesso subveni.
Antiqua nobis iam patescat patria,
Post multa dura, tristia.
Quid Mors moratur sola, nostrum gaudium,
Quin pandit illud ostium?
Fores patescunt; iam venit Iesus, venit,
Senique fesso subvenit.

Non diu post, a praedicto Ecclesiae Antistite, Sleidano, quaesvit; numne Principis Megapolit. Ioh. Alberti, de Morte Meditationem, unquam legisset? Ad quod ille affirmans, eam, in Danielis Crameri de mysterio Corporis spiritualium Beatorum tractatu extare, respondebat. Consolationem dehinc pluribus admisit ultimamque emisit vocem fiduciâ plenam: Iesus meum solatium. Ita excessit ille, cuius vita, quantum homini contigit. sine culpa, mors sine acerbitate fuit. Male enim mori minime potuit, qui bene semper vixit, et vivendo pie mori didicit.


page 125, image: s129

EPICEDIUM.

Consiliis usuque valens; in iure peritus,
vir bonus; ore potens; et pietate gravis.
Theologi illius magni, Patris, optima proles;
Vincens aut aequans Nestora CHEMNITIUS.
Nunc iacet heu dolor! et rubigine roditur atrâ,
Vir. cuius famam rodere nemo potest.
Cuius et aeternâ bustum nunc laude coronant,
Quotquot amant Musas, iuraque quotquot amant:
Et Reges Urbesque Ducesque quot inclutus ambit
Balthicus; hoc septem-sub-terione, pater.
Danus et Holsatus, Megdaburgus, Brunopolita,
Et Pomerana domus, Templa, Scholae, atque forum:
Quorum ille eximium decus, et communis Apollo,
Donec vita super delitiumque fuit.
Hic moritur, si posse moriri dixeris, ipsam
Virtutem et famam, caelicolumque iubar.
Non, inquam, moritur, qui mortuus esse putatur,
Aequans aut vineens Nestora CHEMNITIUM.

DANIEL CRAMERUS. D.

SCRIPTA.

Historia Navigationis Indiae Orientalis heroico carmine descripta: Lipsiae 1580. in 4.

Dissertationes tres de iustitia et iure, quibus ius universum compendiose tractatur, et simul ad forum casusque conscientiae studiose conformatur: Tubingae 1621. in 4.

Bericht vom Unterscheid Holstein und Eyderstätt: in 4.


page 126, image: s130