07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 171, image: s287

AD HONORIFICAM FUNERATIONEM, VIRI NOBILISSIMI, EXCELLENTISSIMI, AMPLISSIMI ATQUE EXPERIENTISSIMI DOMINI, DN. DANIELIS BECKHERI, Medicinae Doctoris, Eiusdemque Professoris, P. Celeberrimi, Serenissimi Electoris Brandenburgici Archiatri atque Consiliarii, Academiae nostrae inter hos dies RECTORIS MAGNIFICI, CIVES SUOS INVITAT PRO-RECTOR ATQUE SENATUS ACADEMIAE REGIOMONTANAE.


page 172, image: s288

UT numquam in tranquillitate subsistit Euripus, sed reciprocantium undarum fluxu atque refluxu agitatur: ita res homnium mirficis vicissitudinibus feruntur, atque hoc solum in iis certum est, quod nihil illis in sit certi. Permutantur laetistristia, et si quid gaudii contigit, mox illud exterit dolor aliquis et casus, qui pro iucunditate, qua delectati ante fuimus, meram amaritudinem nobis propinat. Pulcherrimo nobis emblemate hanc rerum nostrarum conditionem exprimunt pictores, quando in tabulis ab oculos ponunt alveare, ex cuius parte inferiore purissimus mellis liquor sudat, ex superiori autem parte, tristissima cupressi arbor insurgit. Quid aliud volunt, quam inter gaudiorum nostrorum exundantiam misceri dolores, quin et properare letum, quod ex media vitae nos voluptate avocet, tristemque cupressum, mortalitatis nostrae apud Romanos Symbolum et signum defigat. Numquam non harum vicium documenta capere licet, et facit in praesenti fidem VIR NOBILISSIMUS, EXCELLENTISSIMUS, AMPLISSIMUS ATQUE EXPERIENTISSIMUS PER HOC SEMESTRE ACADEMIAE NOSTRAE RECTOR MAGNIFICUS, DOMINUS DANIEL BECKHERUS, MEDICINAE DOCTOR, EIUSDEM PROFESSOR PUBLICUS, S. ELECT. BRANDB. ARCHIATER ATQUE CONSILIARIUS, COLLEGA NOSTER DESIDERATISSIMUS, qui ex viduitatis luctu respirans, dum vix novam sibi thalami Sociam coniunxit, nuptiali festivitate inter sollennissima gaudia concelebrata, subito et mopinato vitam cum morte commutavit. Adeo verum illud Lucani:

- - medio de fonte leporum
Surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat.

Indicat Poeta voluptatis nostrae defluxum numquam esse sincerum, sed vel ex ipsis mellifluis humanae iucunditatis fontibus subinde, et amaritudinem scaturire. Idem nobis evenire quod illis qui in amoenissimis viretis obambulantes nunc herbas legunt, nunc lilia, nunc rosas aliosque pulcherrimos flores carpunt, ex improviso autem letali serpentis ictu sauciantur. Prorsus idem nobis accidit, quidum medias inter amoenitates nos vivere arbitramur prope mors est, inevitabili telo non transverberans atque elidens. Commode nobis haec meditantibus succurrunt arbores de quibus Causinus ex Pausania et Theophrasto: In Arabia sunt


page 173, image: s289

balsami Arbores, ea, qua myrti stirpes magnitudine: Folia illis qualia herbae amaraco: ad eas cubilia figunt viperae, ut quas non modo Balsami liquor, sed ipsa fruticis umbra delectat. Ubi legendi liquoris tempus fuerit, Arabes lignearum regularem complosione bestias fugant, occidere enim nefas putant: et si quem forte momorderint letalis non est plaga: Praestantissimi enim laticis odore venem acerbitas mitescit: Arbores illae vitam nostram repraesentant, suavissimi balsami liquor voluptates notat quibus subinde perfundimur, ut tamen semper aliquid acerbitatum admisceatur, atque cum magnopere nos delectare atque reficere studemus mors prorumpit teterrima, quae letale exhalans venenum omni nos iucunditate privat atque destituit. Ita numquam gaudia mundi certa sunt sed cruciatibus et aerumnis, opplera. Quod si unquam graphice Seneca atque suis coloribus depinixt: Quid quod gaugia quoque eorum trepida sunt? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur. Qualia autem putes tempora esse, etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque quibus se attollunt, et supra hominem efferunt, parum sincera sint? Maxima quoque bona sollicita sunt: Nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur. Atque quidem quo securiores sumus nostris gaudiis, quo maiores capimus animos in prosperiori rerum nostrarum successu, eo propinquior dolor est, subinde et mors obrepere solet. Cum longe a nobis abesse inevitabilem hostem nobis persuademus, eo propior nobis nihil rale sperantibus incumbit. Tunc sane dum in prosperae fortunae flatu ultimae horae obliviscimur, imminent extrema momenta, quibus gaudiis nostris atque fortunatis stationibus cedere iubemur. Bene Cicero: quae hora quietis et tranquillitatis plenissima esse videbatur, in ea maxime molestiarum et turbinum tempestates exstiterunt. Itaque pulcherrimum monitum est, quod auribus nostris insusurrat Tragicus:

Nemo confidat nimium secundis.

Nam fortunae ex sententia Minutii male fiditur. Est cur exclamemus:

O funestus multis populis
Dirusque favor, qui cum flatu
Vela secundo ratis implevit,


page 174, image: s290

Vexitque procul, languidus idem
Deserit alto, saevoque mari.

Atque videmus fortunam saepe nos in alta evehere Fastigia, perfundere deliciis, ut molli et iucunda illa via in perniciem nos abducat. Veluti enim victimae saginantur ad supplicium, et hostiae coronantur ad poenam: ita insignit nos fortunal noribus tractatque delicatius ut affligere possit gravius. Mirabile festum celebratur apud Persas, Saccarum appellitant, quo unum ex captivis eligunt iam capitis damnatum, quem regali Solio effulciunt, purpura induunt, Sceptro adornant, cui suavissimos metacioris liquoris haustus propmant, cuius mensam regalibus eduliis gravant, quem saliarem in modum epulari atque omnia pro libidine agere permittunt: Sed ludo finito tot ipibus ille beatus verberibus contunditur, atque miserrime agitur in furcam. Talis in vita humana lusus est, talia festa inter homines quottidiana, quos videmus nunc deliciari, sed medias inter iucunditates affligi saepius et strangulari. Atque quidem BEATISSIMUS nostet annon in splendidissimo honorum apparatu quando MAGNIFICUS ACADEMIAE NOSTRAE RECTOR regali purpura atque Sceptris incedebat, quando inter novos thalamos, in prospem rerum successu, inter epulas nuptiales deliciabatur, ex insperato tamen Fatorum violentiae cessit, abunde haec omnia quae deduximus confirmavit. lacrimabilis sane casus est, atque pro scaevo omine habendus nostrae Academiae, quae inter alias plurimas difficultates, nunc et capite suo orbata est. Illachrymandum sorti maestissimae viduae, cui brevissimum illud gaudium, brevissimus ille cum suavissimo coniuge convictus longa dolorum series est atque materia, maxime vero condolendum carissimis liberis, quos septem, omnes adhuc fideli educatione egentes reliquit. Sed quid imus in lacrimas et planctus, quid dolemus? quod dolendo mutare non possumnus. Haec humana conditio est, haec posita lex est vitae nostrae, ut nmullo non tempore eam nobis casus aliquis eripere possit. Quem quia declinare atque mutare haud possumus; Acquiescendum praesentibus est, et aequo ferenda ammo sors, quam Deus pro tempore nobis imponit. Cepit autem has auras libare anno 1627. d. 5. Ianuarii, progenitore VIRO NOBILISSIMO, EXCELLENTISSIMO ATQUE EXPERIENTISSIMO DN. DANIELE BECKHERO MED. D.


page 175, image: s291

EIUSDEMQUE P. P. NEC NON SERENISSIMI ELECTORIS BRANDB. ARCHIATRO, ATQUE CIVITATIS KNEIPHOFIANAE PHYSICO CELEBERRIMO, genetrice NOBILISSIMA ATQUE SUI SEXUS VIRTUTIBUS ORNATISSIMA MATRONA MARIA, NOBILISSIMI ATQUE CONSTULITSSIMI DOMINI IOHANNIS Lentzen, MERITISSIMI OLIM WITTENBERGENSIUM CONSULIS FILIA: Qui Parentes amantissimi id sollicite accurrarunt, ut Salvatoris Sacris initiatus in pietatis, artium atque linguarum exercitiis adolesceret, Quare prudentissimos in educatione ipsi Magistros submiserunt, sub quorum ductu atque institutione ita feliciter profecit, ut mature magnae virtutis atque scientiae spem faceret. Etenim dum Thorunii undecennis subsistit, intra biennium non linguam tantum Polonicam comprehendit, sed et Solida humanioris literaturae fundamenta iecitt. Itaque domum reversus CLARISSIMI MAGISTRI SCHEIDII, NUNC APUD ARGENTORATENSES PROFESSORIS FAMIGERATISSIMI informatione tantum superstruxit, ut inter Iubilaei Academici Sollennia ipse septendecim annorum Adolescens inter magnorum virorum applausus publice peroraret, accedentibus deinde variis disputationibus, in quarum conflictu quantum valeret ingenio, memoria atque iudicio, iam tum abunde demonstravit. Nam et domestico Parentis exemplo excitatabtur, diversorumque CLARISSIMORUM MAGISTRORUM quottidiana institutione non poterat non perfici atque grandia capere studiorum incrementa. Qui in sole ambulant luce illius colorantur: Ita qui assidue haerent ab ore doctissimorum hominum luminibus scientiarum collustrantur. Sed iam Tempus imminebat, quo exteras Academias ingrandius studiorum suorum emolumentum visitaret, atque studenret augendae doctrinae, quam in nostra Academia iam copiose imbiberat. Quare divini Numinis ductu anno 1646. d. 24. Iunii navim solvit, atque LUBECAM, HAMBURGUM, aliasque famosas inter hos districtus civitates praetervectus, WITTEBERGENSEM ACADEMIAM, ingreditur, annumque ibidem integrum commoratus dies noctesque libris suis non tantum impalluit: Sed et circumiacentes Res publ. et oculo animoque perlustravit. Hinc excurrin in superioris Germaniae Academias LIPSIENSEM,


page 176, image: s292

IENENSEM, ALTORFFINAM, INGOLSTADIENSEM, TUBINGENSEM perspicit, plurimas PRINCIPUM AULAS, atque urbes videt, HORTOC cum primis MEDICOS atque CAMERAS ANTOMICAS, aliaque quam plurima professioni suae olim profutura contemplatur, ubique accurata opera enotans, quae memoratu digniora videbantur. Sed ARGENTORATI pedem figit, et si unquam alias hic praecipue summa dilgentia suae Professioni incubuit, tantosque fecit, progressus, ut iam in famam iret Clarissimorum Professorum atque dignus haberetur, cui supremi in Medicina honores destinarentur. Interea flagrabat mirfico desiderio lustrandi universam GALLIAM atque ITALIAM, cuius gratia iter molitur atque provolat. Veluti enim caelum stare nescit, sed iugi agitatione se vegetat; Ita mentes aethereae quiescere non possunt, usque, quicquid orbis habet, indagaverint. Verus autem PEREGRINATOR BEATISSIMUS NOSTER ERAT, qui quicquid vidit virutis exterae gentis, sibi proprium reddidit, quicquid vitii transmissit atque detestatus est: Longe alius ab illis qui nulla habita virtutum ratione obviis se exterorum criminibus collutulant. Noster ubi alii araneas imitati venenum sugunt, ille volitantium apum imitator mel meracissimum libavit. Aut veluti amnes aquarum suarum dulcedinem inter Salsugines servant et transferunt; Ita ille ubique virtutis observantissimus, per exterorum vitia intaminatus abivit. Neque quod aliis Sollenne Regiones ea potissimum parte inspexit, qua se inspectioni subducunt; Non ruta et caesa superstitioso horrore pervestigavit: Non sectatus est sepultas provincias, ut negligeret praesentes: Non miratus est rudera subversarum urbium prostantium artibus, sed tempora sua rebus, studia vitae, labores moribus impendit. Penetrabat se animo in Rerum publ. animas, varios excutiebat administrationis modos, formas, ordines, mores Gentium, leges, statuta, fundamenta. Testis horum omnium libellus, quo manu sua peregrinationis suae cursum perscripsit, qui ambiguum facit an Professionis medicae an Politicae maiorem ubique rationem observaverit. Hic legibus ivit per BASILEAM IN GALLIAM atque in celebetrima Academia MONTIS PESSULANI studium cumprimis botanicum excolens herbarum arque fruticum vires studiosissime trutinavit. Hinc recepit se in MARSILIAM, vidit SAVONAM


page 177, image: s293

illustrem ADARMUM ACADEMIAM, QUIN ET BONONIAM, MAGNIFICAM ITALIAE SCHOLAM SALUTAVIT.

Substitit VENETIIS, visisque notatu dignissimis PATAVINAM Academiam fecundum Medicorum Seminarium salutavit, ubi ad annum 1650. commoratus, facile humanissima sua fronte, moribus politis atque concinnis se in familiaritatem profitentium non tantum, sed et magnorum Principum, Baronum atque Comitum consuetudines intromisit. Hinc postquam viderat ROMAM, atque PARADISUM NEAPOLITANUM, visisque omnibus Anriquitatum ibi exstantium monumentis regressus est ARGENTORATUM atque meritos dudum supremos in medicina honores Anno 1652. d. 22. Septembr. inter virtutis atque artis suae decantata praeconia feliciter est consecutus. Dives ita honoribus atque doctrina, ut recrearet suos, per Bataviam in patrias suas sedes revenit, nec diu post nobilissimam atque suo sexui virtute PRAELUSTREM VIRGINEM REGINAM, NOBILISSIMI DOMINI CHRISTOPHORI SCHIMMELFENGII, HEREDITARII IN Sunicken, FILIAM amantissimam Anno 1655. sibi iunxit. Tranquillissimum atque fecundissimum fuit hoc illius coniugium quando ex amantissima uxore duodecim liberos, et quibus septem adhuc supersunt, quos omnes potentissimo orphanorum Patrono commendamus, suscepit. Sed nec defecit eum fortuna in promotione, quando Serenissimi propitia voluntate Anno 1653. Professor Ordinarius atque de hinc An. 1663. Consiliarius atque Archiater constituitur, quibus Provinciis summa fide atque dexteritate non solum est defunctus, sed et defluente illo tempore SEPTIES FACULTATIS MEDICAE DECANUS, bis autem MAGNIFICUS ACADEMIAE RECTOR, in quo splendido atque pompatico honore et vitam finiit, est salutatus. Interea suo quottidie Numini vacabat, assiduus aderat Ecclesiae, attendebat mystis, intermiscebat hymnos, ex abundantia sua in pauperes destribuebat largiter, cum omnibus humaniter atque candide convivebat. Imminentem cumprimis mortem quottidie sibi ob oculos ponebat, unde in frontispicio libelli sui adscripserat: Labora quasi semper victurus, vive quasi cras moriturus. Regula auro atque cedro digna! Quam utinam omnes quottidie legerent atque meditarentur.


page 178, image: s294

Profuit ipsi haec quottidiana mortis meditatio, ut mors insperata non imparatum pectus invenerit. Etenim vix secunda dederat vota Nobilissimae atque in exemplum PRAELUSTRI VIRGINI SOPHIAE, VIRI NOBILISSIMI ATQUE CONSULTISSIMI DOMINI CYRIACI HEILSBERGERI SENATORIS IN PALAEOPOLI GRAVISSIMI FILIAE, cum sine ullis mortis adrepentis indiciis, morti tamen, cum illud minime sperabatur, succubuit. Sed praeparatum fuisse illius, pectus ad ultimum illum sustinendum ictum certum est, quando et quottidie de vitae suae exitu cogitavit, et novissima vespera inter devotissimas preces et hymnos quod quottidie cum familia sua intonabat animam suam Divino Numini commendavit. Ac cum ad horam I. postea sollenne funebre instituendum sit, vos adhortamur serio, ut MAGNIFICI VESTRI RECTORIS EXEQUIAS decenti comitatu frequentes velitis prosequi et celebrare. P. P. ad diem 7. Februarii anno recuperatae gratiae 1670.

In Effigiem Excellentissimi Medici, DANIELIS BECKHERI. BECKHERUM ecee tibi, Lectore, quem clara disertum Produxit Gedanum Prussidos Hippocratem. SCRIPTA.

Spagyria Microcosmi, tradens Mediciname e corpore hominis tum vivo, tum exstincto docte eruendam, scite praeparandam, et dextre propinandam: Rostoch. 1622. in 12. triplo auctior et correctior: Lugdun. Batav. 1633. in 4.

De Cultrivoro Prussiaco, observatio et curatio singularis, Decade positionum, variis variarum observationum historiis refectarum, illustrata: Regiomon. 1636. in 4. Lugd. Batav. 1638. 1640. in 8. Germanice: regiom. 1643. in 12.

Medicus Microcosmus: Lugd. Batav. 1633. in 4. et Londini 1660. in 12.


page 179, image: s295

Historia Morbi Academici Regiomontani, seu Febris maliguae Epidemicae civibus Academiae, imprimis Communis Electoralis Mensae Convictoribus funestae, cum indolis et causarum eiusdem explicatione, Problematibus nonnullis inclusa: Regiom. 1649. in 4.

Nützliche kleine Haliß-Apoteck von Beschreibung des Hollunders und Wacholders: Königsberg 1650. in 8.

Vom Blutgang: ibid. in 4.

Anatomia infimi ventris XII. disputationibus delineata: Regiom. 1634. in 4.

Disputavit quoque de Asthmate: De Cardialogia: De Dysenteria: De Catarrho: De pestilentia etc.