07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 118, image: s118

HENRICI VALESII ORATIO IN OBITUM PETRI PUTEANI, VIRI CLARISSIMI. REGI CHRISTIANISSIMO A CONSILIIS ET BIBLIOTHECIS.

PRaeclare a Veteribus institutum accepimus (Auditores orantissimi) ut quae quisque in vita maxime adamasset, iisdem etiam post mortem ornamentis funeris donatetur. Quod etiam a principibus Poêtarum in Patrocli et Pallantis exsequiis observatum videmus, quos exuviis militaribus armisque instructos, a suis in rogum teferri finxerunt. Itaque cum PETRUS PUTEANUS quandiu in vivis fuit, singulari semper amore literas porsecutus sit, nec solum hereditario quodam, sed proprio ac peculiari affectu studiosos omnes fuerit amplexus, non dolore nec lacrimis, quae cassa sunt et inania, sed literarum, quas coluit, immortalibus monumentis ac titulis post obitum decorandus videtur. Ac ceteris quidem, quibus maior eloquentiae copia, aut facultas carminum suppetit, curae erit laudes eius viri partim vincta, partim soluta numeris oratione praedicare. Neque enim fas est nomen tanti viri et de literis ac de patria optime meriti. absque ullo Musarum praeconio, inhonoratum transmittere. Me vero non ambitio laudis, nec fiducia facundiae, a qua me adhuc remotissimum esse et profiteor et sentio, sed sola beneficiorum illius recordatio ad dicendum impellit. Iuvat optimo viro, et de me privatim bene merito has laudis inferias mittere, et hanc seram licet ac tristem, piam tamen nobisque honestam imprimis, nec ipsi, ut arbitror, ingratam mortuo gratiam referre. Itaque hoc a vobis postulo (Auditores ornatissimi) ut hoc grati animi nostri obsequium aequi bonique consulere, et quantum nobis deest aut ingenii, aut eloquentiae, tantum favore vestro ac benevolentia supplere velitis.

Ac principio quidem cogitanti mihi, et universas simul Petri Puteani virtutes animo perlustranti, et quandam


page 119, image: s119

velut imaginem vitae ipsius ob oculos proponere instituenti, non mediocris occurrit difficultas ac perturbatio, undenam potissimum orationis nostrae ducamus exordium. Hinc se prudentia ingerit atque sapientia, quibus ille Vir tantum praestitit, ut omnium consensu summis quibusque muneribus, Regisque ipsius Consiliis dignissimus haberetur: Illinc morum integritas, ac vitae innocentia non dicam sine noxa, sed sine ullius querela transactae. Hinc singularis temperantia nos ad se vocat: illinc animi magnitado atque constantia, qua veritatem atque intimos animi sui sensus de Rep. coram Magnatibus semper libere est prolocutus. Nec se praeteriri patitur beneficentia, quae in illo viro tam prolixa inerat, ut in hac tanta honestissimorum hominum multitudine vixullus possit reperiri, qui non aliquo beneficio ei se devinctum esse fateatur. Tot igitur tantaeque virtutes, seorsim singulae et cum cura dicendae, onerant potius dicentem quam iuvant. Atque ut in opiparo convivio exquisitis dapibus referto singula prope fercula singulorum instan sunt conviviorum, sic in hoc argumento singulae Petri Puteani virtutes iustarum nobis Orationum materiam subministrant. Sed nescio quomodo me quidem minime invitum ad se allicit beata tranquillitas, quam cum ille tantopere adamaverit, ac perpetuo quodam nexu sibi mancipaverit, propriam ac familiarem ipsius virtutem merito possumus appellare. Itaque cum ipse hanc totius vitae suae quasi fundamentum esse voluerit, non aliud nos sermonis nostri fundamentum ponere debemus, sed hanc tamquam tabulam substernentes, reliquarum deinde virtutum colores ad exprimandam vitae Illius imaginem illinere.

Magnum profecto et illustre exemplum tranquillioris vitae his perturbatissimis temporibus exstitisse mihi videtur Puteanus. Multi quidem antea Philosophi multa in suis libris de tranquillitate animi praeclare scripserunt, et ad eam omnibus votis, omnique animorum contentione adspirarunt. Verum unus propemodum hac aetate eam et opume intellexisse et feliciter assecutus esse Puteanus videtur. In quo tamen utrum prudentior fuerit, an felicior, equidem affirmare non possum. Nam quod a prima statim adolescentia ad tranquillitatis amorem vehementer incitatus, eademque per totum deinceps vitae tempus potitus est, felicitati adscribendum puto. Neque enim sine divino quodam inftinctu, et auxilio id aut cogitare aut consequi unquam


page 120, image: s120

potuisset. Quod vero id vitae genus omnibus rebus anteponen, dum esse iudicavit, summae profecto prudentiae est. An esse ulla maior prudentia unquam potest, quam vindicate se sibi, nec alienis negotiis distentum se duntaxat ac sua eurare, se se in arctum cogere, et minimam sui partem nudatam praebere fortunae? Sed quibus gradibus ad hoc beatae tranquillitatis culmen Puteanus pervenerit, videamus, Duas res potissimum in vita tranquillitati obstare nemo est qui nesciat, ambitionem et avaritiam: geminas quasdam pestes ac furias generis humani. Quarum utra tetrior sit ac violentior, difficile est dicere: sed ubi ambae simul iunctae animum cuiuspiam occuparunt, tum vero incredibiles excitant aestus ac tempestates. Ceterum quicumque ad ipsum tranquillitatis portum cupit appellere, sic clavum prudentiae moderari illum oportet, ut inter hos duos scopulos rectum semper navigationis cursum teneat, nec se Sirenum cantu deliniri patiatur: sed ut quondam Ulysses praetervehi debet, non quidem auribus cera oblitis, sed animo adversus cupiditatum illecebras obfirmato atque in victo. Id vero a Puteano egregie praestitum esse, testes mihi estis. Qui cum ad summos honores merito adspirare posset, utpote clarissimi Senatoris Claudii Puteani Filius, cuius vivit adhuc immortalis memoria atque fama; nec materno genere minus nobilis: cumque effet ipse exima indole praeditus, et liberalibus disciplinis non vulgariter institutus, quae omnia ambitionem iuventutis stimulis quibusdam incitare solent; tamen spretis honoribus, nobile quoddam ac liberale otium praeoptavit. Ac principio quidem foro nomen dederat, morem secutus nobilium adolescentum, qui in hoc stadium laudis et gloriae, atque honorum vestibulum ingredi consueverunt. Sed eo hactenus adspecto et salutato, ut morem atque ordinem iudiciorum cognosceret, utque gravissimum illum coetum videret, in quo et patet ipsius, et exmaterna stirpe quamplurimi summa cum laude consederant, recta se in domum, atque in ipsum tranquillitatis contulit sinum, a quo tota deinceps vita divelli non potuit unquam, nec voluit. Eodem animi impetu quo honores contempserat, coniugalibus etiam vinculis repudiatis, utraque simul cupiditate superiorem se praestitit.

Sed erit fortasse quispiam qui non magnopere


page 121, image: s121

mirandum esse dicit honores a Puteano spretos fuisse, ad quos in numerosa praesertim et frugi familia adspirare vix posset. Quid tu mihi labem atque infamiam temporum nostrorum commemoras, quam ego de industria tacitus dissimulare volueram? An si ius et ratio in legendis Magistratibus valeret, non existimas P. Puteanum, et alios eius similes ultro ad tribunalia invitandos fuisse? Ego vero ob id ipsum maxime honores a Puteano spretos dico, quod venales esse eos videbat. Vile enim profecto sit necesse est, quic quid pecunia comparatur. Neque enim merx ulla, quae venum exponitur, pecunia ipsa multo pretiosior potest esse. Quod si pecuniam, qua res omnes ipsique adeo honores parantur, non solum fastidio, sed etiam contemptu dignam sapientes viri semper iudicaverunt, certe nec Magistratus ipsi, quitamquam in acutione pretio addicuntur, eo quidem nomine magnifaciendi sunt. Verum concedamus, si placet, arctiorem censum fuisse Puteano, quam ut ad Senatoriam dignitatem comparandam sufficere valeret. Quae interim non minima laus est patris ipsius Claudii Puteani, qui in summo Magistratu summa cum integritate versatus, plus gloriae liberis suis quam pecuniae reliquit. At si minus sua pecunia, gratia certe, atque amicorum subsidio potuit facile Petrus Puteanus ad honores pervenire. Potuit suffragantibus Viris potentissimis, quibus aut notus erat, aut affinis, honores saltem Ecclesiasticos adipisci, quos tamen ille numquam concupivit, sed aliis potius quam sibi mandari voluit, ut sui semper iuris tranquilliore otio fiveretur. Atque ut scias non ex aetisinopia, sed certo ac fixo proposito, et constanti animi inductione honores a Puteano contemptos fuisse, unico eoque illustrissimo argumento rem evincam. Meministis, ut opinor, cum ei ante hos decem circiter annos ob egregia ipsius in Remp. merita, Comitiva Sacri Consistorii a Rege delata fuisset, quanta cum animi magnitudine oblatum sibi in illo Regis Consistorio consessum, solo Comitivae titulo contentus repudiarit: idque non fastu aut arrogantia, a qua Vir ille maxime semper alienus fuit, sed amore otii ac tranquillitatis, a cuius complexu et contubernio ut discederet, nulla unquam conditione poterat adduci.


page 122, image: s122

Otium porro cum dico, ne quis mihi molle quoddam ac delicatum otium suspicetur, cuiusmodi est hominum luxu ac deliciis diffluentium; nec languidum pigrumque, quale servulorum esse, ac nullius pretii hominum solet. Longe aliud est otium sapientum Virorum, quos numquam minus otiosos videas, quam dum sunt otiosi, quippe qui ptobe intelligunt non solum negotii sui, sedetiam otii reddendam esse rationem. Itaque illorum otium aliorum negotiis longe antepono. Nec sine causa Socrates dicere solebat, non cuiusvis esse hominis in otio agere, sed solius sapientis, qui cum omnia rectissime faciat, tum belle inprimis otio uti novit. Huiusmodi igitur otium Petri Puteani fuisse dico, quod ille totum in literis et pulcherrimarum rerum cognitione consumpsit. Et cum in quacumque disciplina ad quam animum applicare voluisset, primas posset sine controversia obtinere, tamen promiscuae eruditionis gloriam aliis concessit: ipse ad historiae, rerumque Gallicanarum notitiam conversus, otium suum patriae utihtatibus et gloriae consecravit. Nec contentus vulgarium librorum lectione, ingentem praeterea numerum Epistolarum, Actorum, Legationum, Chartarum, atque huiusmodi monumentorum publicorum undique conquisivit. Quae omnia, ut erat elegantiae ac nitoris studiosissimus, pulcherrimo ordine digesta, non sine maximis sumptibus in libros redigi ac compingi curaverat. Diceres novam quandam Bibliothecam ab illo elle compositam, paternae illi atque hereditariae nihilo postopendam. Quam tamen ille non ad privatum duntaxat usum sibi retinendam putavit, sed ut erat bono publico natus, omnium usui et commodis publicavit. Itaque nemo fere erat in civitate, qui non eius domum libentissime frequentaret. Conveniebatur quottidie a Senatoribus, a Legatis, a Principibus, ab omnibus omnium ordinum Viris, partim ut eum consulerent, quem unum rerum nostrarum peritissimum esse cognoverant: partim ut libros illos, quibus tot recondita monumenta continebantur, ab illo commodatos acciperent. Nec quicquam gratius accidere poterat Puteano, quam cum cuiuspiam hominis eruditi laborem suis illis monumentis adiuvari posse intellexerat; quippe qui hunc unum fructum esse censebat tot sumptuum ac laborum suorum, ut historiam patriae aliqua ex parte illustrare posset.


page 123, image: s123

Atque hoc primum mihi videtur fundamentum fuisse Musaei illius toto orbe celeberrimi: de quo si quid impraesentiarum dicere aggressus fuero, vereor, ne infra eius dignitatem mea esse videatur oratio. Sed tamen cum quemadmodum olim M. Cicero quicquid in eloquentiae studio profecerat, id totum Academiae spatiis acceptum referre solitus erat, sic ego Academiae illi fratrum Puteanorum studia nostra plurimum debere profitear, nefas mihi esle arbitror de eius institutione nunc silere. Malo enim ut de eius gloria aliquid oratione nostra imminutum esse videatur, quam ut silentium nostrum ingrati animi reprehensione non careat. Igitur cum apud alias nationes, ac praesertim in Italia plerasque Academias ridiculis, quibusdam atque abfurdis nuncupatas nominibus Puteanus videret, eisque certas leges descriptas esse intelligeret, certaque argumenta, de quibuis illic esset colloquendum, definita, nec in eas praeter homines ingenuis disciplinis excultos quemquam admitti, plane diversum iter in Academia sua instituenda sequi maluit. Neque enim ullum ei nomen imposuit, nec sermones, qui in ea essent habendi, ullis legum vinculis astrinxit, nec ab eius aditu quemquam submovit, nisi qui sua ipse infamia aditum sibi ad eandem interclusisset. Quod cuidam notissimo aetatis nostrae parasito non semel evenisse meminimus; cui Musarum illud sacrarium ingredienti in ipso statim liminie occurrens Puteanus, numquam hominem ulterius passus est, nec in ornatissimo coetu illo considere. Omnes igitur omnium ordinum viti non solum togati, sed etiam militates eo conveniebant, nec tantum Senatus, sed etiam Ecclesiae Proceres hoc Musaeum frequentabant. Vix in tota civitate domus erat ulla, cuius limen tot honestissimorum virorum vefligiis tereretur; ad cuius vestibulum tot Musarum caveam non inscite Timon Philosophus appellavit, quod in eo loco Doctissimi Viri tamquam altiles aves in cavea saginarentur. Sed hoc Puteanorum Museum Alexandrino illo longe praestantius mihi videtur, tum quod multo maiore dectorum hominum frequentia celebretur, tum praecipue quod non modo omnis eruditionis copia, sed etiam rerum civilium non vulgaris notitia ex hoc nostro percipi possit.

Quod igitur otium (Auditores ornatissimi) hoc Petri Puteani otio amoenius unquam fuit, quae tranquillitas beatior,


page 124, image: s124

quis secessus felicior? Mihi certe ne ipsae quidem, si ulquam sunt, fortunatorum Insulae fortunatiores videntur. Conferat nunc qui volet aliorum, atque inprimis Senatorum inquietrissimas occupationes cum hoc otio Petri Puteani, et quantum intersit inter utrumque vivendi genus, intelliget. Illi totos pene dies in curia sedent audiendis litigantium clamoribus occupati: Hic Doctorum hominum Sermonibus quoridie fruebatur. Illi contractuum, testamentorum, et huiusmodi instrumontorum exemplaria, et taediosissima causidicorum scripta assidue in manibus habent: Hic vetera historiae nostrae monumenta cum summa voluptate lectitabat. Illi litigantium iurgia disceptant: Hic de libris et operibus eruditorum virorum sincere atque integerrime iudicabat. Illi ex aliorum controversiis privatum sibi quaestum comparant: Hic ex studiis suis nihil praeter decus et gloriam patriae captabat. Illorum domus procuratorum litigantium turba: huius lectissimorum hominum frequentia redundabat. Quod si fortasse penes illos gratiam, auctoritatem, potentiam residere quis dixerit, ne haec quidem omnia Petro Puteano defuerunt. Vixit enim tanta auctoritate privatus, quanta vix unquam ullis in summo Magistratu constitutis fuit. Itaque qui honores initio refugerat, ab honore ultro ambiri videbatur. cuius commendatio apud Iudices, et tam senatus quam Ecclesiae Proceres plusuavit, quam suffragatio Petri Puteani? Quis ex ipsis Aulae Proceribus eius notitiam non appetivit? Amicitiam summo honori non duxit? Verum ille tanta gratia atque auctoritate numquam ad ullius noxam atque iniuriam, sed ad aliorum commodum atque utilitatem semper est usus. Possem plurima hic exempla prolixae illius erga amicos benesicentiae vobis commemorare, nisi hoc facto plurimorum, qui hîc adsunt, onerare verecundiam viderer. Praestat igitur ut privata unicuique beneficia narranda relinquamus, maxime cum in referenda gratia nihil sit grato animo eloquentius. Illud autem insigne beneficium, quo me privatim ei obstrictum esse in ipso orationis exordio sum professus, a me si lubet, accipite. Meministis adhuc temporis illius acerbissimi, cum Publicam genus hominum rapacissimum, et alienis opibus inhiare solitum, novum atque inauditum quoddam exactionis genus excogitarunt, quod collationem divitum appellant. In


page 125, image: s125

hunc divitum numerum relatus est inter ceteros Carolus Valesius pater meus, Vir qui suo semper patrimonio contentus vixerat, nec nummum ullum Regiae pecuniae contrectaverat. Imperata est ei non modica vis pecuniae, quam intra paucissimos dies slvere iubeantur. Ea res non mediocriter animos nostros conturbabat. Itaque ego et Hadrianus Valesius frater meus quod unum poteramus, querelas nostras ad amicos detulimus, inter quos Puteani fratres principem locum obtinebant. Aegre inprimus hunc casum tulit Petrus Puteanus, et tum quidem nihil dixit. Sed crastino Illustrissimum Senatus Principem Matthaeum Molaeum adiit, quo cum ipsi summa familiaritas intercedebat; virum in tantum prudenriae reliquarumque virturum fastiginm evectum, in quantum sese offerre humana mens potest. Causam ei sui adventus aperit, facinus indignum esse inquit, nos, quos literarum merito tutos esse atque immunes decuerat, hoc calumniae genere vexari: depellendam esse a nobis hanc iniuriam. Tum Molaeus, ut est ad bene de literis merendum promptissimus, ad se essecturum pollicetur. Nec mora Puteanus famulum cum Epistola ad nos mittit, monens ut statim a prandio ego, et frater ad Praetorium Illustrissimi Praesidis pergeremus. Excepti a Molaeo cum summa humanitate, indictionis nostrae libellum, cuius exemplar ab apparitore nobis editum fuerat, ipsi obtulimus, patrocinium eius implorantes. Ille accepto libello nos bono animo iubet esse, se id quod poscebamus, a Praefecto Regalis Aerarii facile impetraturum. Vix biduum intercesserat, cum Puteanus libellum illum ad nos remittit, Praefecti aerarii manu subnotatum, mandantis unie iudicibus, quibus ea iurisdictio a Rege commissa fuerat, ut nos hac indictioneliberaret. Idque intra paucos dies incredibili celeritate completum est: tantum pondus habuit commendatio Petri Puteani. Et magnam quidem eo nomine gratiam Illustrissimo Molaeo, non minorem tamen Puteano debemus, qui nobis ipraesentissimum illud ac potentissimum Molaei patrocinium conciliavit.

Quemnam igitur Puteano nostro parem unquam exstitisse censetis, quem tot tantisque animi dotibus ornatum? Nisi forte Pomponium Atticum conferre lubet. Hic enim perinde nobili loco natus, cum nullos non Magistratus


page 126, image: s126

Romae assequi posset, tamen ab honoribus constanter abstinuit, et otium suum in literis, et in historiae Romanae, nobiliumque familiarum cognitione traduxit. Par etiam in utroque beneficentia, nisi quod Atticus plures pecunia sublevavit, Puteanus vero tantum gratia. Est autem tanto maius gratia quemquam adiuvare, quanto plus plerumque gratia efficitur quam pecunia. Et pecunia quidem adiuvare inferior superiorem porest: gratia nisi superior non potest. Ceterum neuter beneficia sua venditare solitus: malebantque praestare operam amicis, quam polliceri. Verumtamen hoc mihi superior Attico Puteanus videtur, qud nec co~iugalibus vinculis, nec tanta rei familiaris cura districtus fuit, nec pristinam vitae tranquillitatem violento, ut ille, exitu maculavit: sed cum in summa innocentia vixisset, tandem perceptis omnibus Religionis nostrae Sacramentis, spem aeternae tranquillitatis iam animo praceipiens, placidissima morte decessit. Vir profecto immortali memoria, et hoc, quem ei nunc habemus, honore dignissimus: optimus civis, patriaeque amantissimus, qui semper utilissima Rei publicae et sensit et dixit: Amicus fidelissimus: fautor et propugnator acerrimus literarum: summis iuxta ac mediis carus: sui semper similis et constans, nec tenuitate rei familiaris infractus, nec affloventibus postmodum opibus elatus, eodem semper tenore aequabilem cursum a carceribus usque ad metam peregit. Habetis imaginem vitae Petri Puteani (Auditores) eamque non fucatis adumbratam coloribus, sed veritatis ipsius peniciloo delineatam. In quam quoties oculos conieceritis, non mediocre levamentum doloris vestri percipietis: et quam deinde, si placet, ad posteros transmittentes, immortalem, quantum in vobis erit, memoriam nominis Puteani conservabitis: Superest vobis etiam altera eius imago, atque utimam diu supersit: fratrem intelligo, veram effigiem oris illius, modestiae, probitatis. Quo quidem superstite tantam hanc iacturam moderatius ferre debetis. Tibi vero Iacobe Puteane, iam enim ad te nostra se convertit oratio, cuiusmodi consolationis fomentum ad molliendum solitudinis tuae dolorem adhibebimus? Admisisti quidem fratrem optimum atque amantissimum tui, cum quo sexaginta fere annos sine ulla offensione vixisti. Sed habes amicos fratris tuique communes, ut omnia semper vobis fuere


page 127, image: s127

communia, qui sicut clarissimi Viri fratris tui exitum acerbissime lugent, ita omnem cultum ac benevolentiam, quam nuper in duos partiebantur, nunc in te unum conferunt atque convertunt. Noli igitur horum maerorem tuo maerore exaggerare. Tot tibi fratres adesse existima, quot hic amicos circumstantes vides. Quamquam si fratrem adhuc desideras, habes Christophorum Puteanum, Virum summa doctrina, prudentia, sanctitate. Qui tametsi locorum spatiis longissime abest, adest animo, adest creberrimis literis et nuntiis. Quare absterso doloris nubilo animum erige, et ad maiora te negotia accinge. An non sentis maius nunc tibi esse onus impositum morte fratris tui? Suscipias oportet patrocinium literarum. Non potes hanc hereditarem repudiare, quam Vir Clarissimus pater, quam frater tuus tibi reliquerunt. Et quemadmodum quoties ad unum quempiam nomen atque hereditas splendidissimae familiae pervenit, totum gentis Decus in illo uno periclitatur, sic tibi laborandum est, ne ab illa paterna, fraternaque gloria degenerasse videare. Omnes inte ocolos nunc defixos habent, et abs te contendunt, ut quam personam vivo fratre in secundis partibus constitutous gerebas, eam nunc mortuo solus velis sustinere. Quod si feceris ut facturum te omnes confidimus, et pulcherrimum pietatis tuae monumentum fratri statues, et tibi ipsi immortalem gloriam comparabis.

PETRO PUTEANO, LITERATORUM ERGA LITERATOS OFFICIOSISSIMO.

Complexus meritis terrarum ingentibus orbem,
Angusta situs est hic PUTEANUS humo.
Multa viro debent Germanus, Belga, Britannus
Tu quoque vix solvas nomina, Galle, tua.
Nec nihol Ausonius benefacti civis ab iloo,
Nec nihil Hispanus, sit licet hostis, habet.
Denique quisquis erat, seu doctus, sive paratus
Discere, munificam sensit amicus opem.
Ipsi adeo de se manes sensere merentem,
Curavit libris quos superesse suis.


page 128, image: s128

Namque per hunc tot scripta manu nituere, summque
Regia servavit Bihliotheca decus.
Pro quibus officiis, toto iam plurimus auctor
Elysio, grates fundit ab ore pias.
Historicus, vates, orator, quisque suetum
Fecit opus, nullis gratia muta modis.
Laudibus innumeris resonant loca laeta silentum:
Plausus et a doctis manibus usque datur.
I nunc, officium ne redde, ingrate, supremum,
Cui sua non umbrae solvere iusta negent?

FRANCISCUS VANASSOR, S. I.

EPIGRAMMA.

Qui modo Pieridum fuerat, sacrique Senatus,
Atque Parisini gloria prima soli,
Proh dolor! occubuit PUTEANUS crimine fati,
Et iacet in modico pulvis et umbra loco.
Quae tamen ardenti viguit sub pectore virtus,
Vivit, funereos nec timet illa rogos.

IS. SARRAVIUS.

EPITAPHIUM. PETRUS PUTEANUS CLAUDII PUTEANI SENATORIS AMPLISSIMI FILIUS, EX CLAUDIA SANGUINA FILIA BARBARAE THUANAE, QUAE FUIT CHRISTOPHORI THUANI SENATUS PRINCIPIS SOROR, CLEMENTIS PUTEANI IURIS AEVO SUO PERITISSIMI NEPOS. OPTIMIS PARENTIBUS OPTIME RESPONDIT: DOCTRINA PIETATE PRUDENTIA FIDE GRAVITATE CONSTANTIA PROBATISSIMUS: REG! A CONSILIIS ET


page 129, image: s129

BIBLIOTHECIS: IMPERII GALLICANI IURA, EXEMPLIS SUMMO LABORE PROVISIS, REM PUBLICAMMINISTRANTIBUSCONSULTISSIME SUGGESSIT: PROCERUM ET CLARISSIMORUM UBIQUE VIRORUM OFFICIIS, OBSER VANTIA, FREQUENTI CONVENTU CELEBRATISSIMUS. VIXIT ANNOS SEXAGINTA NOVEM, MENSEM UNUM. HIC SITUS XIX. CAL. IAN. AN. CHR. M DCLII. IMMORTALIS PER CHRISTUM VITAE GRATIAM EXSPECTAT. IACOBUS PUTEANUS FRATERNAE GLORIAE CONSORS, ORBITATIS SUAE MOESTITIAM, NICOLAI RIGALTII VERBIS AMICITIAE VETERIS HONOREM TESTANTIBUS, QUANTO PER CHRISTIANAE MODESTIAE PRAECEPTA FAS ESTSOLATIO CONSOLATUR.

SCRIPTA.

Traictes concernants l' Historire de France. Paris. 1654. in 4.

Les Droicrs du roy de France. Paris. 1655.

Preuves des Libertez de l' Eglise Gallicane II. Vol. Paris. 1651. 1657. in fol.

Traicte de la Maiorite de nos Rois, et des Preeminences du Parlement de Paris. ibid. 1655. in 4.

Perroniana, seu excerpta ex ore Cardinalis Perronii. Genevae 1667. in 8.

Scaligeriana, seu excerpta ex ore Iosephi Scaligeri. Lugd. Batav. 1668. in 8. Groningae 1665. in 12.

Thuanea, seu Excerpta ex ore Iacobi Augusti Thuani. ibid. 1669. in 8. In hisce tribus scriptis additur: per F. F. P. P. et debetur Iacobo et Petro Fratribus


page 130, image: s130

Putoanis, prout post alios erudite observat Vine. Placcius in Synt de Anonymis p. 75.

Historischer Tractat von dem Process wider den Ritter-Orden der Tempel-Herrn. Ulm. 1665. in 4. Gallice. Paris. 1654. in 4.

Quam plurima illustris huius Viri scripta recensita invenio a Nicolao Rigaltio, sed ea publicam vidisse lucem singula, valde ambigo. Quamobrem Lectorem ad illum remitto.