07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 345, image: s389

PROGRAMMA In funere CL. VIRI AMBROS. RHODII, Medicinae Doctoris et Mathem. Super. in Academia Wittebergensi Profess. Publici, Propositum a RECTORE ACADEMIAE WITTEBERG.

POst externa aliquot ac aliena quodam~odo funera, domesticum nunc ac proprium nobis; Sed invitissimis quasi partes defugiente calamo indicendum est. Quippe quod singulari ornamento Academiam praesidio vero iuxta ac lumine Mathematicas artes, privavit. Neque enim illae AMBR OSIO RHODIO hactenus meliorem doctorem ac vindicem in nostrâ istâ Germaniâ temere habuerunt. Quem cum superioribus diebus rentini fati genus oppresserit, nunc indicandae nobis pro more eius exsequiae sunt. Atque in aliis quidem humanitatis est, superstitumque solatio datur, de vitâ eiusque fine, qui mortuus, aliquid hoc loco exponere; at cum praeclara virtus atque ingenium excessit in terris, ad exemplum pertinet, et publice interest, dare operam, ne quid de eo ignoretur. Ceterum sicut RHODIUS noster, quamdiu vixit, id ante omnia conten dere unice studuit, ut novâ et inusitatâ ratione Mathematicis, quas profitebatur, disciplinis consuleret, et quâ dam insolitâ vulgoque ignotâ viâ ad aeternitarem grassaretur; ita commendationem tanti exempli aliis reliquit. Quam in praesenti non tam amicitiae ratio, quam offi cii, quod sustinemus, ac muneris, nobis imponit. Est in viciniae municipium, non aliâ re deinceps magis aestim andum, quam quod hoc nobile ingenium ipsum tulit. Appellatur Kemberga vulgo; sed magnus ille literarum instaurator per Germaniam MELANCHTON Cameracum frequenter animi gratiâ nominabat. Ibi igitur in lucem prodiit noster d. XIIX. Augusti an. M DC CLXXVII patrem nactus Consulem eius loci, AMBROSIUM, singulari morum integritate: matrem MARIam, M. MATTHAEIVVANCKELII


page 346, image: s390

Praepositi ac Superinten dentis Ecclesiae eius Vigilantissmi, filiam, M. BAR THOL. BERNHARDI alias FELDKIRCH, qui primus sacerdotum post repurgatam a Luthero Ecclesiam uxorem duxit; neptem. Doctus primas literas in scholâ patriâ, quas pro docilitate ingenii celeriter hauserat, in illustrem ad Moldam Ludum tradicus est, cum quatuor Iaam et decem annorum adolescentulus esset. Ubi eo successu invigilavit studiis, ut quarto anno post plenus et Graecae et Latinae eruditionis, tum ceteris artibus, quibus gravioribus disciplinis praeparari ingenia solent, praeclare instructus, rectâ in Academinam nostram dein de conferret. Cui paulo post, ne quid subsidii deesse eximiae indoli, de stipandio per Electorem clementissime prosepectum est. Quovelut stimulo quodam incitatus animum ab se alacrem et amplum cuilibet studiorum generi, per omnes scientias acdisciplinas Philosophicas liberrime egit: Sed Mathematicis cumprimis immoratus est: vel quia naturae ductu eo trahebatur, vel quod nobilitas earum ac gignitas invitabat. que tanta certe, ut non frustra Deorum filios ac cognatos istis praecipue insudasse studiis creditum sit. Nam cum emetiretur orbem terrarum Iovis filius Hercules, non peregrinando, sed describendo finem eius invenit. Caelum autem, non humeris, ut fabulantur Poetae, sed ingenio ac doctrin â post Atlantem, quem Magistrum et Prae ceptorem habuerat, fulciit; cuius rationes ac motus eâ tempestate nemo accuratius tenebat. Enimvero attollere ad caelestia animu, et evolare in domos superas, non nrsi felicioris cuiusdam, ut Poeta existimabat, animae est. Quâ de causaâ et Plinius auctores astrorum scientiae inentes viros, et supra mortalium naturam, hoc est, divinos, eo appellat verius, quo remotiores hae artes a lucro quaestque sunt, atque ab omni vilitate terrae longius receduut. Cui haerere vulgares mentes plerumque solent. Quamquam et eam non plane negligebat noster; quatenus scilicet tot herbas, frutices, fructus: tot gemnmas metallquae fecundo suo sinu profert: eaque omnia pellendis morbis ac aegritudinibus, quae humanum genus saepe infestant, quam saluberrimas medicinas praebent. Haec enim cognoscere atque complecti animo aeque allaborabat. His spatiis, his itineribus cum progrederetur in studiis, accidit, ut magnus ille caeli Vates, TYCHO BRAHEUS, ad se mittendum hominem literis postularet, quo eius operâ in observatio~ibus, quibus in cumbebat novus Hercules, uteretur. Quâ provinciâ ut neminem alium


page 347, image: s391

functurum rectius, quam RHODIUM existimabat nobilisille Mathematious Acad. nostrae MELCHIOR IOSTELIUS, sic ei auctor erat ac suasor, ne tam praeclaram occasionem consulen di studiis suis praetermitteret. Nec defuit ille fortunae suae, vel auctoritatem optime de semeriti Prae ceptoris defugit: sed obsecutus eius consilio Pragam ire, et magno illi Astronomiae Instavatori addicere sese strenue porrexit, cum Philosophiae laureâ ante esset ornatus: quâ publici testimonii loco Kalendis Martiis donatusfuit. Cum Pragam venisset, non modo BRAHEO probavit sefacile, sed et decus harum artium ingens ac saeculi nostri IOHANNEM COPLERUM, erudito suo ingenio mirum in modu sibi adiunxit divinxitque. Altero anno, cum Bohemiam, Moraviam, Styriam, maximam partem peragrâsset, Mense Septembri huc rediit, privatasque scholas habere instituit. Quâ ratione cum egregie de literata Iuventute mereri esset visus, altero anno post ab ordine Philosophico inter Adiunctos eius Collegii quos vocant, asscriptus et cooptatus est, et moxab ipso Electore collato stipendio loco extraordinario docere Mathemata publice iussus est. Quae ordinarie demum profiteri cepit, cum Vir Clariss. MATTHIAS ANOMAEUS Medicinae D. Linzium, ad capessendum Rectortum eius Gymnasii discessisset: quod anno M ??? IX. M. Decembri accidit: Sequenti anno pro assumendo summo in Medicina gradu de cardialgiâ. disputavit publice: quem postea VII. Kal. Octob. cum Competitoribus cuobus sollenniter legitimeque impetravit. MEL CHIORE IOSTELIO Med. D. et Superiorum Mathematum Prof. P. mortuo suffectus est anno M DC CXII. quo anno et ad Matrimonium applicuit animum, ductâ uxore Lectissimâ Virgine, CATHARINA ZANGERIA, magni illius ICti et Antecessoris in Academiâ nostrâ Nobilissimi, IOHANNIS ZANGERI filiâ, Ac liberos quidem reliquit nullos. Ac ne suscepit quidem. Aboriente quippe fetu quem optima coniux aliquando conceperat. Quo nescio feliciorne an infelicior fuerit. Neque enim omnes Metalii illius consequvant ur fortunam: quam fun ctum amplissimis dignit atibus et tandem vitâ, quatuor filii, omnes, aut Consules, aut Candit ati Consulatus, qui summus et maximus apud Romanos in Republ. liberâ honor fuit, quidam et triumphalibus ornati, elatum suis humeris in rogum imposuerint. Nam Priamus rex eo infortunatior habitus est, quod post quinquaginta


page 348, image: s392

filios, hostili manu, atque in conspectu Patris, interemptos, ipse novissimus, inter Deorum ceremonias truci datus est, restinguens suo sanguine, quos ipse ignes sacraverat. Et ea nunc eunt tmepora, cum facilius sit, in Priamia alicuius fata incidere, quam raram ac magnam feli citatem invenire: qualem Metelii admirati veteres sunt, et monumentis suis auctores nobiles celebrarunt. Hoc maximum liberi conferunt, quod genus et nomen eorum, unde orti, conservant. Atqui id libri, hoc est ingenii fetus, multo fidelius plerumque praestant: per quos iam olim noster memoriae suae consuluit atque prospexit. Quae stabit certe durabitque quamdiu Euclides ab eo illustratus praeclare ac explicatus in doctorum hominum complexu versabitur. Ut Opticem eius, nec non de Crepusculis, quae scripsit, item Cometam per Bootem, quem anno M DC CXIIX. in libro multo certius et accuratius spectandum praebuit, quam caelo ipso propemodum plerique notarunt, nuntium auguremque tot maximarum calamitatum, cuas sumus experti, taceamus. Quae eius opuscula de ingenioviri et absolutâ eruditione in Mathematicis disciplinis uberrime ac luculenter possunt testari. Quamquam logneampliora et diviniora exspectanda ernt, nisi praeceps fatum, et nimium properatus obitus intercepisset. Huc accedit et Aqua RHODIA, quam legit primus duxitque in urbem magnis laboribus, nec minore sumptu. Quae non sinet oblivione atteri eius nomen, quam diu usibus civitatis inserviet, quos hâc industriâ suâ insigniter iuvit, Rectoratum administravit bis: primum anno M DC CXVI. a Kal. Maii in Octobrem usque: et iterum ante hos tres annos. Sed quia qui ei suffectus post primum erat, Summus Theologus LEONHARTUS HUTTERUS, paulo post vitâ cederet, redierunt ad RHODIUM nostrum fasces Academiae it erum, quibus proesset deinceps Prorectoris nomine, donec dignitas ac in suum quasi acta orbem ad alium posset devolvi. Decanatu collegii Philosophici sexies functus est: semel Adiunctus, Assessorque eius ordi nis; quinquies iustus legitimusque Professor. Quos magistratus ita administravit ac gessit, ut decus et utilitatem Academiae semper haberet ante oculos, et eo omnes consiliorum suorum dirigeret rationes. Nec aliud spectare eum debere, qui esset aliqua Reip. pars, omnino existimabat. Improbitatis ac levitatis hostis acerrimus fuit: adulationis, blanditiarum expers fidei ac veritatis studium sedulo amplectebatur. Gravis molestusque nemini, ac ne inimicis quidem, si quos, ut fieri solet,


page 349, image: s393

aliquando nactus esset. Cum coniuge coniun ctissime et summâ concordiâ, cum Collegis amice et citra omnem aemulationem sempervixit. Quos iuvare quâ ratione posset, quam ullâ relaedere, assidue studebat. Proximâ die Saturni, cum prandio sese in Museum suum recepisset, eo animo, ut paulo post in ecclesiam pergeret, et fact â exomologesi peccatorum veniam impetraret, appolexiâ ipsâ primâ correptus est, tam vehementi quidem, ut, praestantissimis medicamentis frustra adhibitis, sub horam VII. vespertinam exhalaret animam, caelumque invaderet, quod tantâ diligentiâ hact enus serutatus et animo penitus emensus erat. Qui obitus eius ersi abruptus admodum ac praeceps; infelix et malus tamen esse non pot est, qui inter sancissimas cogitationes venit. Neque enim unquam male morietur, qui quando detestatur suas maculas, exsecratur noxas, et nihil aliud, quam Christum, quam crucem eius, sacramentum redemptionis nostrae, cogitat, quam em endandam vitam in melius, seque iam ipsum quasi fugere, Deo haerere studet, exspirat. itaque tantum abest ut male ominari aliquis debeat, ut hunc clarissimum Virum, hunc Professorem eruditissimum, Mathematicum summum, quandoquidem aliis officiis colere amplius non possumus, supremo honore cumulate atque prolixe afficiamus. Quapropter agite CIVES ACADEMICI, et H. I. ad aedes eius convenite frequentes, prosecuturi funus ac deducturi non in templum modo, ubi habenda erit concio, sed in de etiam in sepulturae destinatum locum, ubi deponetur eius corpus, in quo habitavit egregia anima, quae cum adhuc teneretur corporeis vinculis cum caelo atque sideribus conversata assidue commerciumque exercuit quoddam. Id praeceptori debertis tam praeclare tot annos de studiis vestris merito, et nobis quoque, qui iubemus. PP. ad d. XXIIX. Augusti anno recuperatae gratiae M DCC XXXIII.

SCRIPTA.

Optica: Witteb. 1611. in 8.

Tractatus de Crepusculis: ib. 1611. in 8.

Cometa per Bootem: ib. 1619. in 4.

In Euclidis Elementa: ib. 1620. 1634. in 8.

Disputationes super Ideam Medicinae Philosophicae Petri Severini, Dani, quibus loca illius libri obscura et diffi cilia illustrantur, adversarii refutantur et multi Discursus ex intimis naturae adytis deprompti moventur: Hafn. 1643. in 4.


page 350, image: s394