07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 198, image: s244

PROGRAMMA In Exsequiis Viri Clarissimi et Excellentissimi, DN. M. WOLFGANGI HEIDERI, Ethices ac Politices quondam Professoris Publici Celeberrimi, et Facultatis Philosophicae Senioris meritissimi, Propositum a RECTORE ACADEMIAE IENENSIS, EUSEBIO SCHENCK, Med. Doct. et Profess. Publ.

DE annis vitae suae Iacobus Patriarcha ab Aegyptiorum Rege Pharaone quaesitus, Peregrinationis suae dies, respondit, et breves esse et malos. Nominat pius Senex vitam peregrinationem Neque enim vita, quam his in tenis terimus, perennat, sed via est, quâ ad aeternam illam ac caelestem tendimus. Viatoribus diversoria quidem sunt multa, at sedes certa nulla; ita neque nobis civitas hîc est permanens, sed futura inquirenda, et hac ex vita discedendum tandem, tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo: Commorandi enim Natura diversorium, non habitandi dedit, quae Oratoris Romani vox est. Insuper breves peregrinationis istius esse dies Patriarcha. Vere brevis est haec vita vellongissima, ad aeternitatem si compares: mille enim anni instar unius sunt dieculae cum ista collati: Brevis est hominum vita, cum Patrum ante diluvianorum aetate si componas: aliquot enim numerare isthîc annorum licet


page 199, image: s245

centurias, cum iam vix paucas decades, adeo ut rarus sit, cui ad septimam usque aut octavam, quam Moses suo iam tempore non tam describit, quam deplorat vitae humanae metam, detur adscendere: Brevis est hominum vita, si ad brutorum quorundam aetatem appendas: Unde non defuit, qui centenario quidem proximus, at morti propediem praeda futurus, iniustitiae naturam insimularet, quae et Cornici et Cervo, et Phoenici multa vivendi impertiac saecula, homini vero vix unum indulgeat. Tandem et mali sunt hominum dies. Homo, inquit Caesariensis Archiepiscopus, animal illud fragile, innumeris afflictionibus subiectum, ex nativitate usque ad senectutem infinitam malorum multitudinem exhaurit: ut non abs re eundem imbecillitatis exemplum, temporis spolium, fortunae usum, inconstantiae imaginem, calamitatis trutinam, reliquum vero pituitam et bilem esse apud Stobaeum Aristoteles dixerit. Atque hoc miseriarum pelagus non unam tantum aetatis partem inundat, sed omnes: non unum vitae statum obruit, sed omnes: Regum et Principum aulas atque palatia aeque ac pauperum tabernas ac casas invadit. Nemo immunis est: quo vitalis hic aer, et hoc solum, eodem momento et calamitatum fluctus ac procellae omnes excipiunt et tandiu volvunt agitantque, quandiu et ille et istud eos habent et alunt, ut diu vivere aliud nil sit, quam diu torqueri.

Quamobrem qui decurso vitae huius aerumnosae spatio et militiâ hîc contra adversitates innumeras laudabiliter confectâ et transactâ aeternae fiunt salutis, vitae ac beatitatis per mortem participes, iis, ut gratulemur convenit potius, quam ut obitum eorum ac abitum a nobis nimium lugeamus ac deploremus, quamvis non possit non hic ipse maximo cum nostro cordolio esse coniunctus, cumprimis si non ex vulgo isti fuerunt, sed quorum operâ, fide, industriâ, res publ. Christiana usa et suffulta fuit felicissime, et indigere etiamnum videtur maxime. Haec praefari hoc loco placuit, cum viri Clariss. atque Excellentiss. Dn. M. WOLFCANGI HEIDERI Ethices ac Politices quondam Professoris Publici celeberrimi, Facultatis Philosophicae Senioris meritissimi. Collegae nostri honoratissimi, funus indicimus. Nam et huius vitae, etsi quidem ad septimam usque annorum decadem fere protracta, non tamen perpetua fuit, sed eo quo diximus modo, dierum et paucorum et pravorum. Mors enim cum nudius sibi quartus pignerata fuit, vel potius ex via in vitam, ex mortalitate in immortalitatem, ex turbis in quietem, ex procellis in portum


page 200, image: s246

traduxit. Multa dicenda de ipso essent, nisi aurem vellicaret illud: Satius esse de HEIDERO silere, quam pauca dicere, quod de Romae aemulâ Carthagine Historicus olim usurpavit. HEIDERUM enim ubi nominaverimus tantum, omnia dixerimus. Quaedam tamen pro more arcessemus et memoriae causâ in animos amicorum, et qui aut vivum olim noverunt, aut nôsse in posteris volent, quasi transcribemus.

Natus ipse fuit GUELPHISI ad radices silvae Thuringicae, anno supra sesquimillesimum quinquagesimo octavo, qui Caroli V. Imperatoris gloriosissimi morte nobilis. Dies natalis decimus-quartus fuit Decembris. Parens, SALOMON fuit HEIDERUS, ex eo hominum genere, quod tanto olim in pretio Romuli illis nepotibus fuit, ut non solum virum bonum dicere ubi vellent, bonum Colonum vocitarent, sed Sonsules etiam ex eo asciscere non dubitarent. Colonus itaque HEIDERI nostrig parens fuit, sed litteris tamen bonis idem non leviter tinctus. Mater fuit ANNA ex pervetusta et celebri, summorumque virorum feraci FUNCKIORUM familia. Horum de parentum voluntate et ipse quidem rei rusticae primum destinabatur, at naturae tamen bonitas et ingenii felicitas, quae in primis statim annis emicabat aliud suasit, parentumque animum immutavit. Ideoque postquam domi et in Schola patria tum temporis sat bene constitutâ, prima litterarum ac pietatis elementa perfacile imbibisset, pueritiaeque annos fere exegisset, ORDRUFFIUM est missus; ubi Praeceptores nactus et sollertissimos et fidelissimos, avunculum cumprimis Dn. VALENTINUM FUNCKIUM, cuius mentionem non nisi cum summa eius laude omnem per vitam facere solebat, per istud triennium, quod ibidem substitit, et in vera pietate, et in utraque lingua Latina et Graeca progressus fecit felicissimos et fundamenta eruditionis solidae posuit optima. Exinde MAGDEBURGUM profectus aliquot per annos M. GEORGH ROLLENHAGH, qui vere spectamen boni Gymnasiarchae fuit, institutione est usus tam felici, ut eam artium Logicarum ac praecipuarum Philosophiae disciplinarum scientiam sibi comparârit, ut ab ipso rectore ROLLENHAGIO, censore alias ingeniorum exactissimo, dignus fuerit aestimatus, qui Academiarum luci se crederet. Bonae nempe naturae ea est indoles, ut exercitationem nacta er Praeceptores candide docentes facile ad perfectam virtutis comprehensionem perveniat. Placuit tamen HEIDERO nostto HILDESIAM etiam excurrere et ibidem Scholae alumnum aliquantisper se profiteri. Inde tandem Aetatis anno XXII. huc se contulit, tamquam ad


page 201, image: s247

mercatum omnis sapientiae ac virtutis, et quam studiorum telam Philosophicorum pie, industrie, feliciter ceperat, eâdem pietate, industriâ, felicitate pertexuit. Unde non solum primam Philosophiae lauream an. Christiano ??? DC. LXXXI. Sed etiam supremum anno ??? DC LXXXIII. Decano M. Iohanne Piscatorio, gloriose merito suo reportavit. Honoribus Philosophicis adeptis SS. Theologiae; quam tamen et antea satcalide habuerat, totum sese addixit, in lectionibus publicis audiendis assiduus, in disputationum exercitiis sedulus, in diurnâ simul ac nocturna lectionis, meditationis, et scriptionis continuatione constantissimus. Neque tamen Philosophica studia plane abiecit, sed privatis paertis Scholis, docendo ac disputando, quâ potuit fide atque industriâ iuventutem Scholasticam erudiit atque exercuit. Quâ laborum atque diligentiae pertinaciâ plurimum et benevolentiae apud Praeceptores et auctoritatis apud pubem studiosam, et amoris apud utrosque nullo negotio sibi conciliavit. nam, quod silentio non omninô hic involvendum videtur, tanto hunc suum Ductorem et Doctorem prosecuta est ardere melioribus addicta studiis pubes, ut ultra sesqui centenarium privatorum auditorum numerus saepius excrevisse fuerit animadversus. Quam obrem an. ??? DCLXXXVII. in amplissimum Collegium Philosophicum est cooptatus: Eodemque anno ??? DCLXXXVII. die IV. VIIbris, ad mandata Illustrissimorum Saxoniae Ducum summa cum voluntate Senatus Academici in Publicorum Professorum numerum adscitus et relatus. Quanto ardore ac fidelitate commissam publice docendi Spartam ornârit, non est, ut pluribus hîc dicamus. Loquuntur pro nobis, qui non hisce tantum in provinciis, sed quam late Germanicus patet orbis, communem eum Praeceptorem agnoscunt, scripta eius, orationes dissertationes amant et pellustrant, memoriam venerantur et posteritati commendant, viri Magni, in Ecclesiis, Rebusp. Principum aulis famâ, auctoritate, et dignitate praecellentes. Decanatûs Philosophici munus duodcies; Rectoratûs Academici bis sustinuit; utrumque summâ cum laude bonorum omnium iudicio gessit, quicquid tandem difficultatis haberet, quicquid molestiarum. Uxores, Deo matrimonii dulcedinem amaritie quadam ita condiente, tres diverso tempore habuit. Primam MARGARITAM Ampliss. viri Dn. ALBERTI CRUSII, Curiae provincialis Saxo~icae Proto~otarii fideliss. filiam, quam duxit ao. ??? DCLXXXIII. factus er ea XVI. an~orum spatio, parens X. liberour~, sex filiorum et filiarum quatuor, quae filiae omnes matris anteverterunt obitum: quâ defunctâ ad secunda transiens vota ao. ??? DC C. sibi iu~xit BARBARam, viri prudentissimi atque integerrimi QUIRINI SAXONIS, civis ac senatoris huius oppidi relictam filiam, ex qua


page 202, image: s248

quadriennii defluxu tres filias suscepit, ex quibus una matri cognominis superstes: Etiam istâ in caelestem evocatâ patriam, tertias nuptias contraxit et celebravit anno ??? DCCV. cum BARBARA vi i Reverendi atque humanissimi Dn. IOHANNIS BREUNINGII Pastoris Birckenfel densis relictâ filia, at tum viri Clariss. atque Excellentis. Dn. M. GEORGHLYMNAEI Mathematum hac in Academia Professoris Publici privignâ, viduâ iam maestissimâ, quae itidem VI. liberorum, filiorum trium, quorum natu maximus et minimus dudum caelestia in gaudia praemissi, totidemque filiarum parentem ipsum fecit. Coniunctissime cum singulis vixit, ita ut opus numquam habuerit, redire cum ipsis in gratiam. Liberorum atque domesticorum cura atque educatio in omni pietate doctrina atque commonefactione Domini summae ipsi semper fuit curae, ita utquantum quidem in se esset, non nisi optime educatos eos relinqueret. Neque vero aliter potuit, ipse pietati totus addictus. Nam et illud observare licuit; cum pauci esset somni, annis cumprimis posterioribus, vel media nocte cubitu saepe surrexit, et meditationibus piis cum Psalte invigilavit; varias sententias, scripturae dicta, precatiunculas versibus, ad Poesin enim ab ipsa quasi natura erat factus, reddidit, quae inter adversaria hinc inde latent. Biennium fere profectiori aetate virium imbecillitatem secum adducente, valetudine usus est non sat benignâ: donectandem ipsis Calendis Augusti laboriosa ipsum febris invaderet cum erysipelate brachii sinistri et crebris singultibus ob contumaciam humoris adusti acrioris et biliosi: quae contumacia cum vires omnes prosterneret, nec medicamentis devinci posset, non solum lecto ipsum ab eo usque die affixum detinuit, sed ipsam etiam hanc vitam mortalem ei eripuit. Cum enim superiori die X. Aug. qui B. Laurentio Martyri in fectis sacer, circa secundam pomeridianam sacrosanctae Eucharistiae viatico in hoc mortalitatis itinere se munivisset, eiusdem diei vesperâ paulô post horam octavam inter preces ardentissimas pie placideque diem clausit extremum et coolestem in Academiam vitamque vere vitalem subvolavit. Merito quidem hanc ab omnibus aerumnis solutionem ipsi gratulamur: non potest tamen non hic abitus et obitus tum viduae liberisque luctum parere maximum, tum ingentem omnibus iis dolorem, qui quantam iacturam Res publ. faciat securitatis et salutis suae bonorum virorum, qui commune sunt bonum, discessu et abitu pensi habent.


page 203, image: s249

Corporis exuviae hodie post XII. terris mandabuntur, quas exsequias ut omnes Academiae nostrae cives sua praesentiâ, suo maerore, suâ commiseratione cohonestatum veniant, hortamur ac rogamus, eo minori quidem id verborum compendio, quo maiori frequentiâ, vel suâ sponte hoc officii, viro optimê merito ac Professori veterano debiti, et familiae magnae consolationi futuri, facturos eos non dubitamus. Deum omnes et singuli suppliciter oremus, ut quia ipse percussit, rursus savet, et quam iacturam in HEIDERI a nobis, discessu Academia fecit, clementer resarciat, monstretque cui in hac lampadofori/a| digressi facula tradi queat. P. P. XIII. Aug. Anno ??? DCCXXVI.

IN EFFIGIEM CL. VIRI WOLFCANGI HEIDERI.

Enthea quem Ingenii vis, Suada, ac dîa Poesis,
Et omne ad unguem perpoliverat, Sophos,
HEIDERUS sic ora, oculos, vultumque gerebat,
Non magnus ortu at famâ et arte maxumus.

PHIL. HORST.

HEIDERUS. HEI RUDES.

Ne dicas Roma est rerum mihi maxima visa,
Ni Capitolinâ vidisti Praesulem in Arce,
Ne dicas, vidi declivis moenia Ienae,
Ni simul HEIDERI vultus tibi visus in illa est,
HEI Scaevosque RUDESque animos. qui talia temnunt!
MANIBUS EIUSDEM HEIDERI.
Ut facio HEIDERO pius exsequialia iusta,
Et querulo tristis naenia in ore sonat;
In laudesque Viri pleno feror aquore, lintrem
Mitior et Zephyriprovehit aura meam:
Aonidum praesul vellit mihi Cynthius aurem,
Praebuit assensum Mnemosidum alma parens:


page 204, image: s250

Quid nos sollicitas, inquit, cur teque fatigas?
Desine plura tuis exsinuare metris!
Maximae enim HEIDERO laudes sunt, mente favere
Et linguâ, de illo verba nec ulla loqui.
Quippe ut hic atque ille atque alius quam plurima dicat,
Ille tamen cassâ sunt mage vana nuce.
HEIDERI ingeniô nisi sit genioque potitus,
Laudibus HEIDERUM tollere nemo potest.

M. IOH. WEITZIUS.

SCRIPTA.

Threnologia in obitum Iohannis, Ducis Saxoniae: Iena 1606. in 4.

Actus Introductionis Gymnasii Hagae-Schaumburgicorum: Hagae 1610. in 4.

Hypotyposis Scholastici boni simul et mali, cum eiusdem orationibus de Proverbio: Heroum filii noxae: Lipsiae 1611. 1616. in 4.

Libellus de ira cohibenda: Ienae 1600. in 4.

Oratio de vita et morte Christiani II. Electoris Saxoniae: ibid. 1612. in 4.

Oratiuncula gratulatoria in Natalem vicesimum Iohannis Philippi, Ducis Saxoniae: ibid. 1616. in 4.

Orationes duae de Vulpeculis Scholasticis: ibid. 1614. 1617. in 4.

Philosophiae Moralis Systema: ibid. 1629. 1638. 1646. in 4.

Philosophiae Politicae Systema: ibid. 1628. in 4.

Orationum Volumen primum et secundum: ibid. 1629. 1640. in 8.

Poematum libriquator: ibid. 1631. 1641. in 12.

Disputationes quoque habuit publice, ex quibus vidimus, derectâ ratione instituendae iuventutis scholasticae: de ratione dispurandi: de iustitia.


page 205, image: s251