May 2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s0001

GERARDI IOANNIS VOSSII DE ARTE GRAMMATICA LIBRI SEPTEM.
[Gap desc: illustration]
AMSTERDAMI, Apud GVILIELMUM BLAEV, M D C XXXV. Cum Privilegio Ordd. Foed. Belgicae ad novem annos.


image: s0003

KAROLO, DEI GRATIA MAGNAE BRITANNIAE PRINCIPI, DUCI CORNUBIAE ET ROSAIAE, COMITI CESTRIAE ET CARICTAE; FILIO PRIMOGENITO INVICT.mi MONARCHAE, KAROLI, MAGNAE BRITANNIAE, FRANCIAE, ET HIBERNIAE REGIS, FIDEI DEFENSORIS, etc.

DIes nulla, Celsissime PRINCEPS, oblivione delebit memoriam eorum, quae literas, maximeque sacras colentibus conferre non cessat augustissimus Rex KAROLUS, tuus idemque patriae parens, et iis qui studia tractant, quasi numen tutelare. Cum enim amplissima possideat regna, ac praestantium ingeniorum adeo feracia, ut exteris minime indigeat: novi tamen Triptolemi instar


image: s0004

beneficentiae semina, non in sua modo Britannia, sed aliis etiam terris, longe lateque spargit. De se Gallia, et nationum ceterae, praedicabunt. Mihi tacere sit nefas de foederata hac Belgica: ubi me, licet insperantem, uberrimo beneficae naturae suae fructu sic ornavit, atque auxit, ut, quoties me proprio pede metior, divinam hanc benignitatem vix cogitatione, nedum verbis, assequi possim. Eo magis iam diu laboro, ut de sanctiore studiorum penu quaepiam depromam, quibus memorem gratumque, saltem ut possim, animum erga Dominum, Regemque meum tester. Sed cum ea in tam occupato vitae genere necdum ad editionem publicam maturuerint; et nihil ita deproperari debeat, ut operâ tumultuariâ publico minus prosim: sensim in cogitationem deveni, aliquid interea praestandi, quod tibi, Serenissimae Maiestatis primogenito, non incongruens videretur. Aetas enim tua, Illustrissime PRINCEPS, iam literaturae est idonea. Opus autem hoc est de literis, syllabis, vocibus, et earum nexu. Quorum etiam omnium causas, prout otium et tempus ferent, hinc poteris haurire. Haut equidem diffiteor, multa a nobis disseri, quae in regnorum ingentium spem crescenti delibare suffecerit. Attamen vel longe me ratio fugit, vel tantulae aetatis tanto Principe non indignum erit, si cara Britannicae nobilitatis pignora, atque alii etiam, quibus nostra ista, vel iis similia, plenius sint cognoscenda, non aliunde ea, quam a Principali tuo fastigio, velut lumen a Pharo accipiant. Imo quis dubitat, quin


image: s0005

laudi maximae sit futurum, si quantum stemmate Regio, tantum universis etiam literis praecellas: iuxta illud Maeonii vatis, Magno quoque Pompeio commendatum olim a Posidonio:

*aie\n a)riste/uein kai\ u(pei/roxon e)/mmenai a)/llwn.

Siquidem aureum hoc dictum in doctrinarum quoque studiis locum sibi vindicat; maximeque apud magnae Britanniae Principem: a quo, si a Regiae prosapiae quoquam, non regnum hoc modo, sed vero orbis Christianus, solidam potius, quam umbratilem et tralaticiam doctrinam exspectat. Quod quas faces, quos stimulos subdere animo oportet! Nec obscura est ratio, cur tam pulchram omnes opinionem conceperint: quando si universa terrarum regna conferamus, nullum comperiemus, quod principes tot genuerit doctrinâ non minus, quam sceptro insignes. Quin in eo videmus, raro prorsus exemplo, in societatem huius gloriae etiam venire reginas. Non iam ab ovo, quod dicitur, rem arcessam: ut olim Antimachus Clarius, sive alius potius, qui, rem Troianam scripturus, ab Iove est auspicatus in olorem converso, Ledaeque ovo, Helenam unde natam fabulantur. Et tamen nostra se quoque offert nobis Helena, sed Christiana, eaque Augusta: Flavii Constantii Caesaris coniux, unica Coili, apud Britannos regis, filia, regnique haeres, et artibus iis, quae liberales dicuntur, affatim exculta, nec Latinis solum literis, sed Graecis etiam versibus pangendis excellens: eaque omnia, si Pontico Virunio fides, a parente ipso


image: s0006

edocta, quo, eo vitâ functo, dignius succederet. Nec in laudes excurram Edithae, Comitis Cantiani filiae, Eduardi Confessoris, Regis optimi, et pro temporibus iis, eruditissimi, coniugis dignissimae: quam incredibilis fuisse doctrinae, Gervasius Dorobernensis auctor est. Praetereo quoque Mathildim cognomento Bonam, Milcolumbi Scotiae regis filiam, triumque in ea regum, Edgari, Alexandri, et Davidis sororem; Henrico I, Anglorum regi, nuptam: quae et ipsa non eruditionis minus, quam pietatis laudem meruit. Omittam quoque ceteras, quas alterutrum vetusto aevo regnum dedit: meque intra Henrici VIII prolem continebo. Quamquam nec immorari hîc animus Mariae, literis Latinis et Graecis optimisque scientiis imbutae, magnamque id partem de consilio Ludovici Vivis, viri ut variae doctrinae, ita sapientiae prope incomparabilis. Nimirum, pro instituto nostro, una suffecerit Elisabetha, literarum linguarumque scientiâ ad miraculum instructissima. Necdum ea annum implêrat septimumdecimum, cum terse loqueretur, non Gallico solum vel Italo sermone, sed etiam Romano; Graece quoque lectitaret, primum novi foederis codicem, hinc alios atque alios, imprimis Sophoclem: imo Isocratis illam ad Nicoclem, et alteram, quae Nicocles inscribitur, Latine redderet. Et quod maiorem habet admirationem, non resedit ardor ille studiorum, ubi regium tenuit sceptrum: sed tum quoque, nisi per regni negotia staret, versare illa praestantissimos Latii, ac Graeciae scriptores,


image: s0007

inde linguam expolire, animum salubribus pascere praeceptis et exemplis. Imo huc usque eius progressam esse industriam accepimus, ut de consolatione Philosophiae Boethium, de arte Horatium, de Iugurtha Sallustium, de curiositate Plutarchum, et alios, qui me fugiant, Anglice verteret, suâque manu transcriberet. Quid quod tum etiam ingenii sui aliqua condidit monumenta? In quibus non infimum locum merebantur tot orationes, non minus illae Romani sermonis puritate, quam sententiarum pondere commendabiles. Earum habuit alias ad exterarum gentium legatos, alias ad Angliae suae Academicos: quorum studia quantopere foverit, grandi illud argumento erit; quod curârit quotannis sibi commentariolis perscribi, qui potissimum, et qua parte excellerent, ut ita virtuti cuiusque melius pretium rependeret. Atque haec eo potissimum animo, Illustrissime PRINCEPS, a me dicuntur, ne sublimem erectamque mentem, cuius semina iam exserere sese cupiunt, sic unquam demittas, ut alter sexus, etsi et ipse laudatissimus, doctrinae nomine praevertat. Sed de subole hac optimi maximique Regis KAROLI, IACOBI Sapientissimi nepote, longe alia omnes auguramur, certoque nobis promittimus. Quin igitur, quod tam generosâ indole dignius, heroum potius quam heroinarum exempla ob oculos ponimus? Ante omnes Constantini Magni: qui Britanniam tuam, quamvis antea et rebus gestis nobilem, et eo nobiliorem, quod prima provinciarum fidem recepisset Christianam, partim nascendo in illa


image: s0008

nobilissimam fecit, partim eo quod Imperator hîc salutatus, et illam, et quicquid terrarum Christum recepit, immortali sibi beneficio obstrinxit. Felicitas enim illa Arviragi esto, quod eo potissimum Rege, in Britannia primo sonuerit Euangelii tuba, occinente sive Apostolorum aliquo, sive Iosepho Arimathaeo. Laus quoque ea fuerit Lucii, quod primus Regum, quos quidem legerim, palam professus sit fidem Christianam, et illâ Britanniae parte, quam tenuit, publice iusserit doceri. At quanto maior haec gloria Constantini; qui non in Britannia solum religionem instaurârit, Diocletiani persecutione atrocissimâ propemodum exstinctam: sed primus etiam Imperatorum per orbem Romanum templa aperuerit Christianis. Vestratem vero hunc, ac Romanorum iuxta, principem, literarum studiis fuisse deditum, nec legere contentum, animum etiam appulisse ad scribendum; praeter nobiles Britanniae scriptores, testes habemus locupletes, Eutropium Sophistam, et Aurelium Victorem. Addit illud Caesariensis Eusebius, quando per otium liceret, orationes meditatum, quandoque etiam habuisse, confluente innumerâ multitudine, ut philosophantem audiret imperatorem. Nec inficias ivero, studiorum decus et gratiam non mediocriter iacuisse, ex quo, fractis Romanorum rebus, Vortigernus rex a Saxonibus maiore regni parte exutus fuit: et Christi ac literarum cultoribus non alio fere, quam in loca ob montes ac paludes prope inaccessa, maximeque in Walliam, tutus patuit receptus. Quam tristis


image: s0009

Britanniae tum facies fuerit, non meliori alius fide dicet Gilda Sapiente: ut qui ipse fuerit Britannus, et annis non amplius quatuor et quadraginta ab Saxonum in eas terras adventu, frui coeperit huius lucis usurâ. Sed rediisse videntur tempora aliquanto laetiora paullo ante annum a nato Servatore sexcentesimum, cum Gregorii Magni discipulus Augustinus, primus Dorobernensium, sive, ut nunc dicimus, Cantuariensium Archiepiscopus (a quo reverendissimum D. GVILIELMUM, grande Ecclesiae totius praesidium ac columen, tertium iam supra septuagesimum numeramus) publicam religionis nostrae professionem, quibus in locis a Saxonibus pago deditis prope fuerat deleta, restituit; sed ita restituit, ut omnia iuxta Romanae Ecclesiae faciem conformaret. Hic enim ille est, qui, cum pauci adeo, ut pietate, sic doctrinâ conspicui forent, eo minore negotio Angliae Ecclesias, Orientis antea sive Graecis Ecclesiis magis convenientes, ad Romani Pontificis oboedientiam, Romanaeque Ecclesiae constitutiones, primus, quantum potuit, adstrinxit. Ac paucis post annis in aliis Britanniae partibus idem Paullini et Felicis studium fuit; illius apud Northumbros, huius in Nortfolcia. Nec longo inde temporis intervallo idem praestitum Wilfrido apud Saxones Australes. Ita plurimis per Angliam locis religione et literis una redditis, difficile dictu est, quantus subito doctrinarum ardor habuerit Reges. In his Sigebertum, Orientalium Anglorum ab Uffa quinctum; qui ditione suâ scholas


image: s0010

instituit passim. Utrum vero inclita illa, nec satis unquam laudata Cantabrigiensium Academia, ac ob privata etiam merita multo mihi carior, Sigeberto huic sit obstrictior, an Lucio Regi, vel alii priorum, aut e posterioribus Alfredo, vel primo secundove Eduardo; nec nostri est ingenii decidere; nec, opinor, tale illud, ut vehementem animi concertationem mereatur. Eo igitur supersesso, ad Inam potius venio, Occiduorum Saxonum Regem, Kennethi Regis filium, qui anno sexcentesimo octogesimo nono Cedwallae successit, atque ut bello, ita etiam doctrinâ, multum sibi gloriae peperit. Quid iam de Ceolwulfo dicam, Northumbriae Rege? quem ab literarum peritia valde laudat Malmes buriensis, praeeunte etiam venerabili Beda, qui, Anglorum historiâ a se conditâ, tanti potissimum Regis iudicio standum putavit. Quid item de Offa, magno Merciorum Rege? a quo Bedae non degener discipulus, Albuinus Flaccus, legatus ad Karolum Magnum missus, posteaque eius, ut vocabant, deliciosus magister, auctor tanto Regi fuit, Parisiensium in Galliis, Ticinensis in Italia Academiae condendae. Nec indictus mihi abibit Ethelwolfus, fortissimi Regis Egberti filius, Wentanus prius Episcopus, postea Occiduorum Saxonum Rex, Caroli Calvi aequalis: qui doctrinae suae decus magnam partem acceptum retulit Helmestano, Wintoniensi Episcopo, et Suithuno, monacho eruditissimo. Quibus praeterea laudibus prosequar Ethelwolfi huius filium Alfredum Regem? qui quamvis, parentum


image: s0011

incuriâ, ab anno demum duodecimo literis Latinis serio incubuit; qua de infelicitate suâ grandiori aetate saepius querebatur: incredibili tamen amore doctrinae postea semper exarsit, eruditos multum aestimavit, et ad dignitates evexit. Ipse etiam, ut de veteris novique foederis libris taceam, Bedae historiam Anglicanam, Boethium de Philosophia, Orosii Orchestram, Gregorii Magni Pastoralia, aliaque haut pauca, Saxonice reddidit: quod Guil. Malmes buriensis, et Ranulphus, non sinunt nos ignorare. Illud vero prope fidem exsuperat, quod tantus Rex, ut ei perfamiliaris Asser Menevensis refert, filios eorum, qui in regali familia nutriebantur, non minus propriis diligens, omnibus bonis moribus instituere, et LITERIS IMBVERE, SOLUS noctu diuque non desinebat. Ac credo, admiratione talium Martinus Papa Anglorum Scholam, quae Romae erat, ab omni tributo immunem esse iussit. Et quantum gloriae idem rex peperit, extremis vitae temporibus praeclare adeo merendo de Oxoniensium studiis! Quorum florentissima Academia nunc caput caelo infert: eoque maiori a me cum voluptate memoratur, quia excidere animo meo numquam poterit, quantum mihi honoris, cum ante quinquennium pedem in eâ primum posuissem, habitum iverit immerenti. Utinam modo summis et huius, et illius Academiae in Anglia viris, uti apud animum memorem stat beneficii gratia, ita possim officiis respondere. Et una cum iis, triga ut Charitum fiat, venerando sanctissimoque Cantuariensium ordini: cui


image: s0012

quod indignus licet, dignatione tamen augustissimi Regis KAROLI additus, sub reverendissimo et illustrissimo Antistite D. GVILIELMO, loci hoc teneam, non plurimas solum molestias, quibus numquam piorum caret vita, deterget: sed etiam ad melius meliusque de Ecclesia ac Rep. literaria merendum, plus quam dicere possim animi addit. Sed longius iam abeo ab Alfredo Magno: qui anno Christi nongentesimo excessit. Post eum Eduardus Senior, qui feliciter toties adversus Danos rem gessit, Alfredo patre erat, ut Monasteriensis ait, potentiâ pariter et dignitate gloriosior, sed literarum cultu inferior. Quâ parte longe praestitit frater huius Ethelwardus: quippe qui, ut Asserius auctor est, divino consilio, et admirabili Regis providentiâ, cum pene totius regionis nobilibus pueris, et multis ignobilibus, diligenti magistrorum curae traditus, utriusque linguae libros, Latinae et Saxonicae, assidue legerit, ac scriptioni quoque vacârit. Sane literis ita fuit imbutus, ut iis temporibus inter literatorum principes censeretur. Eruditione hinc avo Alfredo, patruoque Ethelwardo, similior erat Aethelstanus Rex, Eduardi filius; is qui, Danis e Northumbria eiectis, primus totius Angliae imperium tenuit. Post illum studiis clarius illustriusque nomen suum reddidit Edgarus, ex Eadmundo Rege, qui Aethelstano fratri in regno successerat, prognatus: et, ne hac solum parte laudetur, flos et decus regum, gloria et decus Anglorum, cuius largitas et munificentia totam Europam impleverat: ut de eo scribit Westmonasteriensis. Metuo, ne longior aequo


image: s0013

videar, si quodcumque regum in Anglicâ ac Saxonicâ domo ab eruditione commendatur, intra angustos unius epistolae cancellos complecti velim. Ac magis etiam, si in Nortmannicâ stirpe idem tentavero. Non praetereundus tamen Guilielmi Conquaestoris filius, Guilielmi Rufi frater, Henricus primus: quem Thomas Rodburnus sic Cantabrigiae ait studiis operam navâsse, ut propterea Henricus Belloclericus diceretur. Et quot e genere Nortmannico Reges in Academiarum alterutrâ postea ceperunt ingenii doctrinaeque cultum! Ut Oxoniensem nunc solum tangam, de Eduardo secundo indicant archiva: de tertio, rhytmica Ioannis Anglici: de Henrico V, Gymnasii Cadomensis in Nortmannia conditore, Rossus Warwicensis libro de Regibus: de Eduardo V, Oxonienses ipsi literis gratulatoriis ad Eduardum quartum. Richardus etiam tertius, etsi illaudatus princeps, ubi tamen nefariis artibus regnum erat consecutus, eâdem in Academiâ, raro prorsus exemplo, Philosophos audiit disceptantes: quod ex Academiae eius epistola ad illum cognoscitur. Propiora afferam. Ac primum de Henrico VII, tritavo tuo; dubium, meliusne de Britannia merito, dissidia tollendo, quae in Lancastria, et Eboracensi, regii sanguinis familiis, tot regum temporibus durassent: an nuptui collocando filiam Margaritam Iacobo, quarto eius nominis Scotiae regi; proavo Iacobi sexti, qui iure hereditario Angliae regnum primus cum Scotico coniunxit, ac utrumque augustissimo


image: s0014

parenti tuo Karolo feliciter transmisit. Porro Henricum hunc Polydorus Urbinas contentus est dicere, fuisse ingenio magno sagacique, et a literis non alieno. Sed enim magnum eius erga literas amorem multa arguunt. Illud inter alia, quod qui Gallice scirent, potius tamen Latine ei scriberent. In quibus etiam Henricus Castellanus Cardinalis, Herefordensis prius, Wellenfis postea episcopus. Et quis exiguae esse doctrinae existimet, quod a fide devium disserendo ipse Cantuariae ad fidem converterit Christianam? Quantum praeterea ad gloriam illius facit, quod eius in Anglia, uti in Scotia Iacobi IV, atavi tui, temporibus, literae Romanae elegantius excoli coeperint; Graecae etiam, ut Constantinopoli antea in Italiam, ita inde tum traductae sint in Britanniam universam. Atque in hisce humanitatis studiis eo Rege diffundendis maxime eluxit opera, cum nobilis Itali, Cornelii Vitellii, qui primus Oxonii bonas literas docuit; tum indigenarum; Thomae Linacri, quem filii Arturi studiis Rex praefecerat: et trium Guilielmorum, Grocinii, Lilii, et Latemerii; ac praeterea Ioannis Coleti, B. Pauli, ut nunc dicimus, decani. Sed ad altius doctrinae fastigium est assurrectum, regnante eius filio Henrico VIII, excelsi plane animi principe: qui quanto studiorum amore fuerit inflammatus, indicio erit, quod ternas aedes Regias bibliothecis totidem, mire luculentis, instruxerit. Ab eodem illud amore est profectum quod ipse, et una regina Catharina, pene eo solum consilio Oxonium sint profecti, ut


image: s0015

Ludovicum Vivem in Collegio Corporis Christi audirent disserentem. Quin idem in Academia Cantabrigiensi, pro singulari affectu erga viros eius doctissimos, locumque illum ubi literis navâsse operam perhibetur, Collegium studiosorum totius prope dixerim Europae amplissimum, Sacrae et individuae Trinitati dicatum, munificentissime exstruxit, et latifundiis ac proventibus uberrimis ditavit. Quantopere etiam elegantiorum hominum monumentis perpetuo celebrandum, quod publico sanxerit edicto, ut barbariei, cuius reliquiae aliquae honorem utriusque Academiae, alioqui florentissimae, non leviter offuscabant, summo studio obviam iretur ab omnibus: ac quia sermonis illa rusticitas et stribligo in philosophorum scholis potissimum regnaret; eo Aristoteles et Plato publice non aliâ, quam Graecâ praelegerentur linguâ. Quam digna haec Rege illo, qui omnes aetatis suae principes doctrinâ facile anteiret: quo etiam non alius hac parte magis admirationi esset: praesertim quando privatim, sermone etiam Latino, de rebus gravissimis dissertaret; vel publice quoque de sacris controversias nunc constitueret, nunc tolleret. Tanto iucundior nunc quoque eorum est conspectus, quae ad B. Augustini codicem de Civitate Dei manu sua annotavit. Uti et horum, quae eâdem regiâ manu exarata supersunt de reformanda Angliae Ecclesia: cuius proximam a Deo potestatem non alteri in terris attribui est passus. Idem, antequam scriberet Christiani hominis


image: s0016

institutionem, deque bello in Scotos, item de concilio Mantuano et Vicentino, aliaque compluria, iam assertionem illam ediderat de Sacramentis: qua non solum inter illustres obtinuit scriptores nomen; sed illud etiam, ut non quidem ignotum antea, desitum tamen, regiis reponeret titulis pulcherrimum hunc, iustiusque exinde possidendum, FIDEI DEFENSORIS. At de filio eius Eduardo VI plane obstupesco, cogitans mecum, eum ante annum aetatis sextumdecimum exacte locutum Gallice, commode etiam Italice, Hispanice, atque adeo Graece: Romano autem sermone saepius bene longas habuisse orationes tam pure, et eleganter, etiam prompte adeo, ut utroque hoc illos quoque, qui temporibus iis inter doctissimos referrentur, non provocaret modo, sed vinceret. Quod si non verborum tantum delectus, sed in omni sermone rerum pondus attenderetur: non suae dico aetatulae, sed tantulâ in aetate, humani pene ingenii fastigium excessisse videbatur. Praesertim animo suo reputantibus cum ea linguarum cognitione coniunctam in artibus liberalibus, et divinarum humanarumque rerum scientiis subtilitatem. Quam cum Hieronymus Cardanus, homo Italus, totius naturae intelligentissimus, atque idem politikw/tatos, e pluribus liquido perspexisset, pro naturae eum miraculo habuit semper, eoque elogio non privatim modo, sed publicis etiam scriptis decoravit. Qui talis tantusque esset, vere Angliae, vel orbis potius delicium, ereptus est terris anno imperii sexto, aetatis


image: s0017

decimoseptimo: atque ut meliorem sui partem caelo reddidit, ita praeter corpusculum, terris debitum, et tristissimam sui memoriam, commentarios reliquit gravissima quaeque negotia, quae imperante se obvenerant, continentes, ac manu suâ non ad publicandum quidem, sed proprium in usum, in tantula aetate prudentissime signatos. Post tam multa de Anglia, nec Scotiam tacitus pertransibo. Huius Regibus amor ille studiorum fuisse dicitur multo etiam ante tempora Donaldi, regis, ut creditur, non indocti; sed gemino magis nomine incliti: ut qui Scoticorum Regum primus Christianam religionem sit professus; et tantae fuerit fortitudinis, ut eius imprimis metu Severus, maximus sine dubio imperator, muro per transversam Britanniam ducto utrimque ad Oceanum, quicquid Romanarum erat partium, muniret. Haec ducentis fuere post Christum annis. At longe ante Reutha, regum septimus, historiam suae gentis consignâsse, et de re medicâ opus reliquisse dicitur. Annis enim circiter centum et quinquaginta vixit ante Christi natalem: ac pari temporis intervallo post Fregusium, primum regni Scotici conditorem, Alexandri Magni, ut fertur, aequalem. Iosina quoque, Regum nonus, cui Reutha patruus fuerat, eo nomine praedicatur, quod naturae arcana sedulo sit scrutatus, atque adeo, Regis Salomonis exemplo, de viribus scripserit herbarum. Sed incertiora isthaec, nec testibus exceptione maioribus esse subnixa, non absurde aliquis dixerit. Liquidiora vero


image: s0018

omnia post Fregusium secundum; qui Honorii et Arcadii Caesarum temporibus, ut rei Romanae Camillus, ita imperii Scotici conditor alter fuit. Maximeque post annum septingentesimum, quando ardor studiorum egregie effulsit in Eugenio septimo. Huius illud inter cetera institutum, ut in monasteriis res a Regibus gestae literis proderentur. Mox idem animus in Morcaco, et Etfino: posteaque in huius filio Achaio; a quo, ut traditum, eruditissimi homines magno numero submissi Karolo Magno, quo Germaniae Galliaeque Academiis, aut monasteriis, praeessent. Quod si propiora, eaque de Stuartis tuis magis aves cognoscere, quid, pro temporibus illis, cultius Iacobo, eius nominis primo? qui ante annos ducentos regnum tenuit. Literarum enim, ac eloquentiae studiis, variâ quoque linguarum peritiâ pollebat; nec vulgaribus solum, sed Latinâ etiam linguâ versus composuit. Ut nihil mirandum sit, si eâ Rex doctrinâ scholas instituerit publicas, doctores earum foverit liberaliter, aliunde etiam praemiis illexerit in Scotiam. Proditum quoque, disputationibus plerumque interfuisse, ac quandocumque per regni negotia liceret, tempus traduxisse sermonibus literatis. Omni autem studio hoc agebat, ut nobilium, non flori dico, sed, si sic loqui liceat, vulgo, nescio quo pestilenti sidere afflato, opinionem illam eximeret, quasi literarum doctrina animos frangeret generosos, solumque Ecclesiae, vel scholarum doctoribus, non item terrarum dominis conveniret. Sed


image: s0019

propero ad sapientissimum avum tuum IACOBUM: in quo tot res propriae et singulares. Unus enim Regum Europaeorum, continuâ bis mille annorum serie, centum et octo Reges numerabat. Primus etiam Britannicorum principum Angliae Scotiaeque regna tenuit, et ita tenuit, ut quae tot dissiderent saeculis, concordibus postea animis conspirarent. Sed non tam de genere, vel imperio, nunc sermo est nobis, quam doctrinâ; cuius partium alii singulas, unus ille hauserat universas. Peritiam dico linguarum, prosam versamque facundiam, naturae prudentiaeque disciplinas, historiam Ecclesiae et civilem, ceterasque literas divinas et humanas. Quare sic statuere non verear, tam variâ maximarum rerum scientiâ superâsse, quicquid Regum a mille annis, mille vero? imo, absit dicto invidia, quodcumque a Regis Salomonis temporibus fuit. Ubi nihil auribus dari, nulli melius sciunt, quam interioris admissionis proceres atque antistites; abundeque ipse orbi id universo testatum fecit divinis suis ingenii doctrinaeque tot monumentis. Tanti Regis imaginem vivam vides et audis in parente tuo, Serenissimo Rege KAROLO: qui a teneris, ductu excellentissimorum virorum, sed sapientissimi Patris consilio formatus, posteaque tot annos sermone eius firmatus, et exemplo, dubium nunc relinquit, utrum regii fastigii amplitudine, an celsissimâ mente, variâque doctrinâ sit eminentior. Sed non insistam eius laudibus, quamque praecipuam fore epistolae huius partem aliquis


image: s0020

putâsset, una pene deerit: neque tam id ne Soli videar lucem foenerare, quando divinae eius virtutes satis orbi cognitae sunt: quam quia alibi, spero, commodior de iis dabitur dicendi locus: et nunc de his solum, qui beatum in caelis aevum degunt, loqui animus est, quo adulatio omnis abesse magis videatur. Omnis vero haec eo spectat oratio, Celsissime PRINCEPS, ut animum tuum, maioribus maximeque regni negotiis necdum occupatum, literarum studiis excolas: eumque suscites parentis, avi, et tot Britanniae tuae Regum exemplis, qui praeclare praeiverunt ad illa, ut poeta ait, Edita doctrinae sapientum templa serena. Haec numquam non animo obversentur, quo facilius virtutes eorum aeques, vel etiam, si fieri possit (hoc Augustissimus ipse parens tuus vovet) exsuperes. Scio, ad ista numquam tibi defore hortatores, qui plus me valeant auctoritate et doctrinâ. Attamen non propterea vel nunc, vel ubi etiam aetas adoleverit magis, ingratum fore confido, si inter alios, quem sic Regia obstrinxit bonitas, quia corpore aut voce vivâ minus possim, pennâ saltem ad studia nunc incitem, votumque exhibeam meum hoc devotissimi animi symbolo: atque eâdem ostendero, ut illustrissimum nomen tuum, non tacite solum intra cordis adytum colam ac venerer, sed ipsum hoc coram orbe erudito comprobare gestiam commentationibus nostris. Quas velut tabulam quampiam in regalis gloriae templo eâ mente suspendo, ut dummodo mihi vita ac valetudo


image: s0021

suppetat, eâdem ad maiora me obligem. Accipe igitur, Illustrissime PRINCEPS, hos labores meos: qui fortasse argumenti causa minoris aliquibus videbuntur: si tamen irradientur quibusdam spelendoris tui stricturis, nihil quidem de maximo nomine tuo deterent: nec enim Sol eo minor est, quia loca lustret humilia ac res exiguas: ipsi vero de lumine tuo lumen accipient: eoque latius se diffundent, vivent diutius, frequentius legentur. Nec enim facile futurum, ut non existimentur bona, quae in spem tot regnorum nato offerantur. Vale felicissime, Celsissime PRINCEPS, et iuxta vota ac spes omnium, virtute et doctrinâ, quae in aliis annos consequi solent, aetatem etiam praeverte.

Kal. Mart. A. M DC CXXXV.

CELSISSIMI PRINCIPATUS TVI submississimae devotionis servus GERARDUS IOANNES VOSSIUS.


image: s0022

LECTORI BENEVOLO.

ETsi saepius cogitem, quae studia aetatem meam ingravescentem maxime deceant, quantoque digniora opere hoc de literatura tot summi viri, ac magnae potissimum Britanniae, iamdiu a me ex spectent: apud aequos tamen arbitros facilem mihi spero veniam fore, si consilii huius rationem paucis exposuero. Anni sunt propemodum quadraginta, quod vix ingressus adolescentiam, assiduâ veterum lectione magis et magis animadvertere coepi, quam multa peccarent, qui artem profiterentur bene loquendi; nec ulterius auderem fidere placitis eorum, qui male toties praeivissent. Annis inde sex septem, cum ita humanae vacarem sapientiae, ut per intervalla ad politiores literas redirem, iuvit etiam, quod antea neglexeram, non incuriose ea consignare, quae legendo, et meditando, ad repurgandam hanc artem observâssem. Postea diu studia me sacra tenuerunt: nec, ut ea deponerem unquam, pietas sivit. Tempora tamen inciderunt, quibus non tam meae, quam publicae rationes ferre sic viderentur, ut praeter gesta omnium gentium, civilem etiam sapientiam tractarem. Propemodum inde labores illi literarii iacuissent dispreti; nisi illustres Hollandiae et Westfrisiae proceres cogitandi de iis novam mihi praebuissent occasionem. Curae enim id meae commiserunt, ut adornarem editionem Grammatices, quae usui scholarum his terris inserviret. Equidem morem Patribus gessi, ut oportuit. Sed enim, si cautio esse debuit, ne laborem docentibus, qui aliis assueverant praeceptis, magnopere augerem; plus sane, quam credideram, dandum mihi erat sententiis receptis. Et quod aequissimum videbatur, promenda non alia, quam quae primae aetatis captui convenirent. Quod minime fugit solidioris dapis amantes. quales non pauci erant inter scholis classicis praefectos, plures inter Academiarum doctores, vel in regunda etiam Rep. constitutos, ac nihilo setius harum literarum amantes. Illi ergo assidue non tam poscere, quam flagitare, ut ne diutius premerem veteres de arte hac labores meos. Qui indolem meam nôrit, nihil mirabitur, eorum monita, ac preces, locum apud me reperisse:


image: s0023

eoque facilius, quod sic in animum inducerem, paucorum duntaxat dierum studium in iis recognoscendis requiri. Spe igitur istâ, quae antea edidisse mallem, cum solum pro rudimentis, vel indole, haberentur, iterum in manus sumpsi. Ac primum quidem ea, quae ante tot lustra studio et industriâ meâ peperissem, iucundius mihi erat adspicere, quam parentibus liberûm conspectus, post longi temporis absentiam, esse solet. Videbar enim mihi non parum diligentiae contulisse in ponderandis aliorum sententiis, nec pauca eorum repertis addidisse. Sed aliter fieri non poterat, quin in plerisque non idem omnino iudicium foret, ac olim: inque ceteris alia etiam se offerrent, veteribus comprobandis. Haec cum saepius usu venirent, quam putâssem, ac praeterea nunc meliorum me studiorum amor avocaret, nunc densae obstreperent occupationes; parum abfuit, quin opus hoc denuo de manibus abicerem, et situ squaleque obsidendum aeternis tenebris damnarem. Sed ab tristi hoc proposito (ita animus secum certabat incertus) retraxit nescio quae tacita indignatio. Nec enim ulterius ferendum putabam, primam illam bonamque aetatem tam spissis erroribus imbui. Cuius infelicitatis causam cogitanti, non alia magis verisimilis occurrebat, quam quod illa, quae Varro, Caesar, Plinius, alii incomparabiles viri, de hac arte prodidissent, prope interciderint universa: collabente vero Romanâ pariter linguâ ac Rep. multi eadem tentassent, quos facultas destituit: ab tribus vero proximis saeculis, quando studia humanitatis erigere iterum caput coeperunt, ut quisque maiori foret ingenio, ita quovis potius, quam ad excolendum hoc Grammatices studium, animum appulisset. Ut nihil fuerit mirandum, si in locum quasi vacuum venerint multi, non ab disserendi solum arte imparati, sed etiam parum versati in scriptoribus antiquis: quales, impar humeris suis onus tollentes, non potuere non bona multa praeterire, multa falsa vel incerta proferre, et quanto diffusius, tanto confusius omnia tractare. Nec peracri opus acie esse puto ad causam penetrandam, cur tot excellentibus a natura ingeniis praediti (si paucos exceperimus, quibus propterea non parum me, multoque amplius artem hanc nostram debere profiteor) studium eius non contempserint quidem, sed maluerint interea ab aliis, quam a se, tractari. Sive enim sapientiores ex illis spectemus, reputabant secum, proprium ac naturalem animae nostrae pastum esse, doctrinarum illas, quibus meliores, vel prudentiores, reddamur:


image: s0024

nec alterutrum ab literaturae doctoribus promitti, nedum praestari. Quibus vero non eo usque assurgeret animus, illi (ut omnes fere privatis commodis, vel applausu aliquo, ducimur) sic secum statuere, non aliunde hoc tempore minus laudis, aut gloriae, aut opum, aut dignitatis, quam ex hac arte, promanare. Verum enimvero quid tandem de tam utili ac necessario studio fieret, si sic omnes saperemus, solique illud imparatiores tractent, peritiores detrectent? Scio, quid dicant, in toto doctrinarum orbe, nihil ingeniis generosis vilius abiectiusque censeri eâ arte, quâ pueriles primo animi imbuuntur. Mihi vero, quod pace eorum dixerim, contra videtur, planeque contendo, non iam aio arte universa, sed (quanto illud minus, quod mihi dari postulo!) vel primis huius artis initiis nihil in omnibus disciplinis vel magis divinae esse mentis opus, vel ad omnem hominum vitam necessarium magis. Nam quid profecto admirabilius, quam pauculis literarum figuris contineri, quicquid sacri, publici, privati, dici, aut cogitari potest? quae praeterea urbium, regionum, generisque humani facies tandem foret, sublatâ hac fidâ custodiâ omnium gestorum, omnium doctrinarum, omnium foederum pactorumque? Video et hîc quid sint dicturi, non se contemptim adeo sentire de scribendi legendique, verum certâ loquendi ratione. Atqui, si duabus rebus, oratione, et ratione, ceteris praestamus animantibus, hominem profecto se obliviscitur, qui tot sermonis bona ignorat. Imo duntaxat cogitemus, quae inde commoda ad ingenuarum artium studia redundent. Nec enim hoc rerum humanarum ratio sinit, ut, sine sermonis disciplinâ, aliae possint addisci: quando omnes praecursionem habent necessariam, linguae intelligentiam, quâ traduntur: ut qui artem hanc de spiciat, universis sapientiae studiis bellum indixisse videatur. Quare providae hoc antiquitatis iudicium semper fuit, in pulcherrimo eorum coetu, qui doctrinarum studia profitentur, primos quidem honores facile tueri divinae humanaeque sapientiae magistros: proximos vero sibi iure suo vindicare, qui, ad eam melius accipiendam, animos praeparant humanos. Sed postquam in ordinem eorum, qui ad sapientiam praeirent, recepti etiam sunt, qui festinatis honoribus cruda studia attulissent: opinio quoque inolevit, impleri posse huius nominis decus, neglectis iis literis, quae eruditionis nomine a veteribus vocantur. Equidem nihil a moribus meis fecero alienum, si, ut in sanctioribus soleo, ita hac in re sequar potius antiquos: qui facile


image: s0025

videbant, rem se habere in studiis, quemadmodum in agris, quos proscindi opus multo ante, quam conserantur: aut cum lanis, quae antequam purpuram imbibant, prius sufficiuntur medicamentis quibusdam. Cum quibus potissimum rebus animos nostros iam olim Tullius comparavit, atque inde collegit, sic literis, talibusque doctrinis, ante excoli animos, et ad sapientiam concipiendam imbui, et praeparari decere. Quod si olim ita persuasum fuit, cum vulgus ipsum Latinam, vel Graecam linguam, velut cum lacte nutricis, imbiberet: quid de nostris censendum temporibus, quibus, vernaculâ linguâ contenti, non plus in antiquis videremus magistris, quam caeci si essemus? Quamobrem, qui sapientiae et literarum divortium faciunt, numquam ad solidam sapientiam pertingent. Qui vero alios etiam a literarum linguarumque studio ab sterrent, non antiquae sapientiae, sed novae stultitiae, doctores sunt habendi. Itaque per me licet, puerilia haec rudimenta dicant, dum in confesso maneat, sine illis virilem sapientiam nos consequi non posse. Et tamen nihil minus hoc opere propositum mihi fuit, quam ut ea adferrem, quae vulgo, aut pueritiae, cognita arbitrarer. Non vel otio, vel melioribus sic studiis infestus eram. Sed pulchrum arbitrabar, in sermonis etiam disciplinis sapere aliquid supra vulgus. Potius igitur in animo mihi fuit vix alia expromere, quam prioribus indicta; nec tamen negligere (quibus proximus honos) paucis observata. Praeterea si occasio ferret, iuvit veteres corrigere scriptores, saepius vero illustrare: in quo tamen modum tenui, ne in tali argumento nimius potius viderer, quam non satis curiosus. Unde est, quod, ubi non nulli me longiorem mallent, non pedem fixerim, sed quando pro instituto dixissem satis, ad alia transvolârim. Quid quod etiam opera mihi data, ut non ad Philosophi minus, quam Philologi lucernam causas eruerem sermonis Romani? Rem sane difficilem, inque vocibus singulis, et earum partibus, a Iulio quidem Scaligero, viro maximo, subtiliter, nec integre tamen tractatam; in structurae vero ratione vix attactam; quam ipsam ab eo accurate exponi, plurimum nostra interfuisset. Ferre etiam vix poteram, Grammaticorum primores crebro adeo inter se dissidere, ut quem potissimum sequi oporteat, non alîus sit discernere, quam qui ingenio sit in his studiis subacto. Imo et Rei publicae literariae referre existimavi, si sententias aliorum ponderando, vel digitum pro virili in veritatem


image: s0026

intenderem, vel saltem in illud, (si veritas nondum satis diluceat) quod a vero proxime abesse arbitrarer. Quae omnia qui attendit, facile videbit, operam hanc nostram maiorem partem verius censuram esse in eos, qui vel saeculis vetustis, vel nostrâ maiorumque aetate, de arte bene loquendi ingenii quaedam monumenta reliquissent. Ac propterea prius animus erat, opus hoc inscribere ARISTARCHUM; neque, ut arbitror, inepte, aut ambitiose. Postea tamen visum, non a veteri recedere more meo, qui hactenus titulis capiar simplicissimis, ne malevolis, quorum tanta seges, dicar fumum potius ex luce, quam ex fumo dare lucem voluisse: aut credar etiam, ex saeculi more, insultasse prioribus, qui fecerunt, quod poterant; utcumque et nobis reliquerint bene merendi facultatem. Quam neque mihi nunc aliis praecludere animus est. Qui possim? nec ea ingenii mei vis, ut omne id valeam, quod velim: nec studia graviora, vel negotia etiam, quibus quottidie obruor, praestareillud sinunt, quod alioqui possim. Lampada igitur hanc illis trado, qui ingenio et otio magis abundant. Mihi vero tam molesta haec opera non prorsus perierit, si alii, eâ adiuti, minori deinde negotio hanc artem ad fastigium suum perducant.


image: s0027

HUGONIS GROTII in Viri eximii GERARDI VOSSII de Arte Grammatica libros EPIGRAMMA.

GRammatice verbis quae nata est ponere leges
Nota diu populis, sed sine lege fuit.
Quippe rudis tantum fuit indigestaque moles,
Principium rerum quale poeta facit.
Deinde loqui pure quanam ratione doceret,
Docta parum pure cum foret ipsa loqui?
Ordinis et pure dicendi maximus auctor
Occurrit gemino VOSSIUS ecce malo:
Idem qui nobis Ciceronis tradidit arma,
Et censum veteres egit in historias.
Prudentes fecisse viros, fecisse disertos
Non satis. et pueros iam vetat esse rudes.


image: s0028

PRivilegio Generalium Foederatae Belgicae Ordinum cautum est, nequis novum hoc de arte Grammatica opus doctissimi Gerardi Ioannis Vossii, historiarum, ac civilis scientiae, in illustri Amstelodamensium Gymnasio professoris, proximo ab editionis tempore novennio, vel totum, vel ex parte recudat, vel recudi procuret, vel alibi recusum intra Belgicae foederatae fines importet, distrahat, aut divendat, sub poena confiscationis omnium exemplarium, quae poterint repereri, ac praeterea trecentorum florenorum: ut latius exponitur in diplomate ipso, dato Hagae Comitis XXII Sept. an. M DC CXXXIV.

Subsignat.

Cornelius Musch.