May 2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

GERARDI IOANNIS VOSSII DE VOCUM ANALOGIA, ET ANOMALIA, LIBER QUARTUS; sive commentariorum DE ARTE GRAMMATICA LIBER SEXTUS; qui est DE SEX RELIQUIS VOCUM CLASSIBUS.

CAPUT I.

DE PRONOMINE. Pronomen, et Provocabulum, recte pro eodem sumi, etsi dictinxerit Varro. Dissertatum, quatenus et Pronomen Nominis, et Nomen Pronominis sit nota. Item num de Verbo prius, an Pronomine, agere debeat Grammaticus.


page 164, image: s1024

CAPUT II.

De Pronominum Significatione, Numero, et Persona. Pronominum significatio quinctuplex. Interrogativa nominibus adscripta ad pronomina pertinere; contra quam Priscianus putavit. Gentilia etiam dici, quae notant aliquem esse sectae eiusdem. Cur Romani non, uti nostrates, et vestrates, ita etiam dixerint suates. Totus relativum tou= Quotus. Quinctuplici, quae vulgo adfertur, significationum classi addendam esse sextam, Distributivam, et Partitivam. Idem pronomen pro usu, aut respectu diverso, diversam ad classem pertinere. Discrimen, quod inter Pronomina pleraque ab iis statuitur, qui De vocum differentiis scripsere, non raro negligi ab antiquis. Pronomina omnia utrumque numerum habent. Personae definitio. Universa pronomina, Ego, et Tu, exceptis, omnis sunt personae; non tertiae solius.


page 167, image: s1027

CAPUT III.

Refellitur Grammaticorum error, qui Pronomina omnia, tribus solum, ut Priscianus voluit, sive quatuor, ut alii malunt, exceptis, vocativo carere tradiderunt. Charisii lapsus contrarius, etiam Ego donantis Vocativo. Partitiva quoque, et distributiva, vocativum habere ostenditur.


page 169, image: s1029

CAPUT IV.

De declinatione pronominum, Ego, Tu, Sui. Pro mei, et tui, olim dixere mis, et tis; unde dativi mihi, et tibi. Nos, et Vos, unde veniant. Nostri, et vestri, an nostrum, et vestrum, ab eo dicatur, quod est ego, et tu. Flavius Caper emendatus. Vestrorum, pro vestrum. Meum, tuum, nostrum, in genitivo plurali. Cur Sui destituatur casu recto. Ut eius defectum suppleant Latini. Sui, sibi, se, unde deriventur.


page 171, image: s1031

CAPUT V.

De declinatione pronominum ille, ipse, iste, hic, et is. Ollus, olle, oloe. Ipsus. Cur veteres non dixerint-ipsud, ut illud. Alium corpus. Alis, alid, aliuta. Hic unde derivatum, et quâ ratione ex se formet obliquos suos. Haec in plurali feminino, pro hae. Im, pro eum: ibus, et in feminino eabus, pro iis.


page 174, image: s1034

CAPUT VI.

De declinatione pronominum Quis, et Qui. Quomodo ex se cuius, et cui, gignant. Quoius, pro cuius. Quoi, pro cui, nec Maro, nec Cicero ipse refugerunt. Ques, pro qui; et quescumque, pro quicumque. Ablativus qui, pro qua. Ullus, alius, similiaque, olim secundum casum per I, tertium per O, inque feminino utrumque per Ae terminabant. Altero, pro alteri.


page 178, image: s1038

CAPUT VII.

De eorum pronominum declinatione, quae secundam nominum sequuntur. Vocativus singularis meus, pro mi; et mi fortasse, pro meum; item vocativus pluralis mi, pro mei. Sis, pro suis, vel eis; ut sam, pro eam. Duzae correctio Plautina improbatur. Uti et Canteri sententia de Maronis loco. De pronominum compositorum declinatione. Eccum, eccam, similiaque, non esse mono/ptwta, cum legamus in recto, ecca, et eccista. Alteriusutrius. Falli, qui alteruter in dativo, accusativo, vel ablativo, tantum posteriori ex parte putant declinari.


page 181, image: s1041

CAPUT VIII.

De genere pronominum. Ego, tu, sui, male credi adiectiva. Mi, pro mea, vel meum. Non videri sic locutum Tibullum, etsi id visum Scaligero. At veterem interpretem videri eo usum, licet mutarint iuniores. Quis, pro qui. Et quisquis, pro quaecumque. Prisciani, vel librarii error. Ecqui, et aliqui, pro ecquis, et aliquis. Ecqua, pro ecquae, immerito improbari. Cuia vox. Cuiate, vestrate, nostrate, non videri Latina, contra quam docuit Donatus. Cuiatis, nostratis, vestratis, in casu nominandi.


page 185, image: s1045

CAPUT IX.

De Pronominum Specie, et Figura. Reicitur Caninii e)tumologi/a in patella, catinus, lepista, meus, et vester. Antiquum mius, pro meus, atque unde id veniat. Diminutio etiam pronomini accidit. Valli duplex significatio. Compositio pronominum quinctuplex. Ubiquisque. Met meum, pro meummet, an Plautinum. Mihipte, mepte. Particulis, quibuscum componi aiunt pronomina, adici debere, pse, piam, dem, dam, ac fortasse que, et quam, et cumque. Uterlibet trifariam sumitur. Ubiquaeque. Ipse unde conflatum. Eapse, reapse. Harumpiam. Idem non est ex is, et demum. Hisdem. Quidam non semper per contemptum dicitur. Geminatio, et additum cumque, tantundem valent in quibusdam provocabulis. Cum in compositis omissum. De compositionc numer alium, atque ut nunc minor, nunc maior numerus, praeponatur. Saturnii error.


page 190, image: s1050

CAPUT X.

De PARTICIPIO. Definitio eius, et e)/tumon, atque ut a Stoicis appelletur. Qui primi a Nomine, et Verbo distinxerint. Quo respectu vel participium pronomini, vel pronomen participio, possit praeponi. Angeli Decembrii error. Multa participiis similia, vera participia non sunt. Ut Verba participium habeant vel nullum, vel unum, vel duo, tria, aut quatuor. De significatione participiorum. Volens, pro eo, quod volumus; ut evidens, quod clare videmus; volvens, quod volvitur. Participia passivae vocis, sed activae significationis. Neutra supini expertia, non item participii. Terminationibus tribus praeteritorum additur quarta, US purum. Refelluntur, qui mortuus participiis excludunt. Uti quoque, qui participium praeteritum, et futurum in RUS, a posteriori, quam priori supino, deducere maluerunt.


page 192, image: s1052

CAPUT XI.

Multa eorum, quae deponentia vocantur, praeterita in TUS passive accepta. Participia in DUS saepius officium significare. Interdum tamen non officium notare. sed aliquid futurum: eoque falli, qui participiorum numero eximunt.


page 196, image: s1056

CAPUT XII.

De participiis anomalorum, et defectivorum. Ens quis veterum dixerit. Praesens utrum a prae sit, an praes. Unde prius S in Absens. Fiens, aut fiendus, an dicatur. Iens. Phocas male ita dici negabat. Meminens. Osus.


page 198, image: s1058

CAPUT XIII.

De participiis, quae orta ab impersonalibus, quadripartito actum: puta de praesentibus in ns; futuris in rus; praeteritis in tus, sus, xus; et futuris in dus. Paeniturum. Placendus. Multa participia praeterita oriri ab impersonalibus, quae perperam venire credantur ab integris. Laevius corrigitur. Appuleius emendatus. Sol occasus. Sosipatri error. Properor. Regnor. Senecta membra, et aetas. Successa bona. Lambinus, et Stephanus, refutantur. Palmerius trifariam refellitur. Participia in dus ab impersonalibus progenita. Navis naviganda. Pereundus.


page 205, image: s1065

CAPUT XIV.

Participia in NS usurpata in significatione temporis praeteriti. Vetus Novi foederis interpres ab Humfredi, atque aliorum reprehensione vindicatus. Eadem participia in NS sumpta in significatione praesentis passivi. Diomedis locus emendatus. Participia in TUS, SUS, aut XUS, in eâdem passivi praesentis significatione. Nonii error super voce Torti. Item participia in DUS similiter accepta. Ennii locus apud Varronem correctus. Scaligeri emendatio improbata. Participia in DUS saepius significare officium. Esse nihilominus ea participia potius, quam nomina, contra Saturnium, atque alios, ostensum.


page 208, image: s1068

CAPUT XV.

Participia nec compositione, nec comparatione, nomina fieri, docetur. Etiam participia passiva fieri nomina, contra Caesarem Scaligerum ostenditur.


page 209, image: s1069

CAPUT XVI.

Quo ordine debeant collocari quatuor postremae vocum classes. Adverbio unde nomen impositum. Defenditur ea appellatio adversus Caesarem Scaligerum. Vera adverbii u(pografh/. Veterum item definitiones recensentur, et censentur.


page 211, image: s1071

CAPUT XVII.

Comparatio etiam accidit adverbiis, quae non veniunt a nomine comparabili. Non tamen esse eius generis saepius, et saepissime, vel penitissime; cum etiam saepissimus, et penitissimus, legatur. Numerum non accidere Adverbio; quod statui oporteret, si de age, et agite, vera esset Prisciani sententia.


page 213, image: s1073

CAPUT XVIII.

Adverbiorum significatio multiplex. Quam multa veteres falso habeant pro adverbiis. Repens, et repentino, pro repente. Adverbia prohibendi, excludendi, et personalia, comprehendi sub negandi, separandi, et qualitatis adverbiis.


page 217, image: s1077

CAPUT XIX.

Adverbia diversae terminationis sub eâdem significatione: ut here, heri; praefiscine, praefiscini; peregre, peregri: tutissime, tutissimo; arcane, arcano; cotidie, cotidio; cotidiane, cotidiano; commode, commodo; rare, raro; false, falso: large, et largiter; ample, et ampliter; dure, et duriter; lascive, lasciviter; humane, humaniter; firme, firmiter; insane, insaniter; severe, severiter. In sermone potius consuetudinem sequi oportet, quam rationem. Diserte, disertim; minute, minutim; sceleste, scelestim; iuxta, iuxtim; hinc, et him; illinc, et illim; primo, primum; publice, publicitus. Discrimen, quod Priscianus inter humane, et humanitus, statuit, non esse perpetuum, ostenditur. In Plinio vetus lectio defensa, adversus Dalecampium.


page 220, image: s1080

CAPUT XX.

De adverbiis derivatis. Fortunatim, testatim, columbatim, filatim, templatim, pectinatim, anseratim, cuspidatim, aliaque id genus multa. Fustim. Stephani Pighii emendatio gemina in dubium vocata. Blanditer, primiter. Tuatim, meatim, nostratim. Sed suatim, ut canatim, bovatim. Perditim, coactim, cogitatim, similiaque.


page 223, image: s1083

CAPUT XXI.

De figura adverbiorum. Forsit, ex duobus; forsitan, ex tribus conflatum. Quomodo, quare, quamobrem, utrum partim nomina, partim pronomina sint; an rectius adverbiis accenseantur. Cur, ex cui rei, vel quare. Unde pedetentim, perendie, nimirum. Per quandoque non praepositio, sed syllabica adiectio, et Latinis, et Graecis. Utribi. Utrinde. Quin, ex qui ne: ubi qui utriusque generis. Unde conflata, ilicet, et deinceps. Adhaec. Amussim adverbium; unde examussim non minus, quam adamussim, dicitur.


page 226, image: s1086

CAPUT XXII.

De Praepositione. Eam potius, quam Adverbium, Praeverbium appellari. Utrumque nomen ex eo desumi, quod plurimum fit. Ordinem quoque Praepositioni accidere. Prisciani, et Caesaris Scaligeri definitiones refelluntur. Vera definitio. Praepositionum distributio. Sola ex particulis praepositio casum naturâ suâ regere videtur. Male nonnullos in praepositionibus omittere pone, palam, et secus. At versus, aut versum, non est praepositio. Ad meridiem versum. Ciceronis memoriae lapsus. In Arvernos versus. A Concordiae versum. Cur adversus, et adversum, adsciscant accusativum. Procul, et usque, non esse praeverbia, casusque iis addi solitos regi a praepositione intellectâ, quae quandoque etiam exprimitur. An, inter accidentia praepositionis, etiam Comparatio sit.


page 231, image: s1091

CAPUT XXIII.

De praepositionum derivatione, et compositione. Origo praeverbiorum propter, circum, secundum. Praesente, et absente, cum plurali, testibus, suis, omnibus, nobis, legatis, ambobus. Nobis insperanti. Praefiscini. Unde conflentur apud, prope, post. Cum adverbiis praepositiones componi, exemplis comprobatur. Deprocul, proporro, impridie, impalam, propalam etc. Appuleius emendatus. Ostenditur easdem cum se ipsis componi: ut, inante, exante, postante, circumsecus, incircum. Insuper cum accusandi casu. Insuperhabere. Incoram. Praepositionem compositione cum altera praepositione non fieri adverbium, contra quam credidit Valla.


page 234, image: s1094

CAPUT XXIV.

De praepositionibus inseparabilibus. Aequivoce eas et improprie praepositiones dici. A veteribus quoque vocari loquelares. Ve etiam loquelarem esse. Di, et dis, eandem esse; ut tra, et trans. Dis a dia/. Con eandem videri ac cum, etsi aliter Fabius. Probus male di, et dis; co, et con, pro diversis habet. Nec an, et am, diversae sunt. Anquiro. Anus, et annus, unde veniant. Am extra compositionem in usu olim erat. Palaemon male AS inter loquelares reponit: male item Diomedes AV. Asporto, et aspello, cur S pro B habeant. De au Diomedi favet Gellius. Idem Gellius emendatur. Ne loquelarem non esse. Sed pro se. Marid.


page 237, image: s1097

CAPUT XXV.

Coniunctio quid. Proprie ea sententias, non verba connectit. Aliqua inter coniunctiones falso referuntur. Aliqua item, pro diverso usu, nunc adverbia sunt, nunc coniunctiones. Igitur, pro postea. Quatinus, et quatenus, ut a veteribus grammaticis distinguantur.


page 239, image: s1099

CAPUT XXVI.

De potestate seu significatione, itemque de ordine Coniunctionis. Quomodo coniunctiones aliquae dicantur copulativae, si omnes copulent: qui aliquae disiunctivae, cum omnes coniungant. Ut subdisiunctivae a disiunctivis differant. Adversativae. Diminutivae. Causales, iuxta Apollonium, quinctuplices. Ratiocinativae. Ramirezii error. Ordinativae. Expletivae. *pleonas1mo\s2 alterius coniunctionis, cum duae iunguntur eiusdem significationis: ut, quamvis licet, ergo igitur, quoque etiam. Similis pleonasmus in adverbiis; ut, iamnunc: in nominibus; ut, totus integer, universi omnes, totae perpetuae. Enim interdum est praepositiva. Encliticae alteri iunctae voci, quam exigit ordo naturalis.


page 241, image: s1101

CAPUT XXVII.

De Coniunctionum compositione. Quoniam, hacpropter, iccirco, unde conflata. Sedum. Equidem non dici, quasi ego quidem. Iungi quibusvis personis cuiuscumque numeri. Etiam an dicatur quasi, et iam. Iam dissyllabon. Et etiam. Etiamque. Et ab e)/ti.


page 244, image: s1104

CAPUT XXVIII.

De Interiectione. Cur ita dicatur. An distincta sit classis ab adverbiis. Bifariam interiectionem differre ab adverbio. Variae definitiones interiectionis ex antiquis. Male pro interiectionibus habita. Trit. Bat. Bat tat ti. Malum xetliastiko\n non esse interiectionem. Si interiectio. Erythraei error. Si, pro ô si. Servii a(ma/rthma. Io nunc gaudentis est, unde iubilo nomen: nunc dolentis. Babae, bombax. Pax. *pa/c. Terentio lux. Priscianus emendatus. De Interiectionum derivatione, et compositione. Sis, Sodes, Sultis, unde. Plautus correctus. Item vetus Persii interpres.


image: s1109

ADDENDA libro tertio, et quarto de Analogia.


image: s1122