Ad VERBUM acceditur, cuius super definitione sententia Iulii Scaligeri, ac Diomedis refellitur. De Personalibus ubi loci agi debeat. Falsam esse definitionem, ex eo petitam, quia habeant ante se nominativum certae personae. Refellitur Diomedis error, existimantis, Impersonalia in TUR semper significare actionem: item Prisciani, putantis semper intelligi nominativum cognatae significationis: adhaec Iulii Scaligeri, et Nicodemi Frischlini, negantium esse Impersonalia: item Diomedis et Nebrissensis, qui impersonalia passivae vocis existimarunt semper per signum universale exponi debere.
De Genere. Latinos ac Graecos, secus ac populi Orientales solent, nescire discrimen sexus in Verbis: eoque a)ku/rws2[Note: improprice] Genus nuncupari, quod vel Significatio, vel potius Forma, aut Terminatio, dici debuit. Aliud a Grammaticis per verbum activum intelligi, aliud a Philosophis. Supina verba quae dicantur Diomedi. Verbum dispescitur in Biforme, et Uniforme: ac utrumque pro terminatione O, vel O R, duplex statuitur.
Aro, bibo, coeno, sudo, spiro, aliaque huiusmodi, activa esse, non neutra. Imo nulla vere esse neutra, sed absoluta potius, quia actionem notent, licet immanentem. Silvula eorum, quae cum actionem signare soleant transeuntem, etiam sumuntur passive, vel potius absolute. Et fieri id Graecorum exemplo.
Verba neutra sive absoluta accepta et constructa more eorum, quae actionem transeuntem signant.
De passivis active acceptis.
De deponentibus passive acceptis.
De deponentibus, quae olim in O, et OR exibant.
DE MODIS. Variae Indicativi, Imperativi, et Subiunctivi appellationes. Praeter hos non esse modos alios: sed comprehendi sub iis Optativum, Potentialem, Concessivum, *auqupo/takton, Promissivum, Hortativum, Precativum. Imperativus rectius Postulativus dicatur. Infinitivus unde vocetur. Varia eius nomina. Non esse modum actu, sed potestate, quia in modos proprie dictos resolvitur.
Eadem olim gerundia, supinaque, fuisse appellata: item gerundia, et gerundiva. Contra Diomedem, et alios, variis probatur argumentis, gerundia non esse verba. Item ostenditur, non esse participia. Ac refellitur Saturnii opinio, formam ou)s1iw/dh [Note: essentialem.] participii credentis, quod habeat structuram verbi sui. Reditio domum, obtemperatio legibus, servitus opulento, vitabundus castra, aliaque verbalia cum casu Verbi constructa. Gerundia non a participiis, sed a)me/s1ws2 [Note: * immediate.] a Verbo venire. Ea etiam passive accipi, multis probatur exemplis. Esse ea nomina verbalia, servatâ verbi structura, agendi, aut patiendi, significativa. Proprie non actionem, et passionem; sed agere, et pati, diversarum esse categoriarum nomina. Non omnia gerundia, et activam, et passivam habere significationem. Nec gerundia solum, sed etiam gerundiva, interdum accipi passive.
Gerundia non esse nomina tri/ptwta, sed penta/ptwta, ostenditur.
De Supinis. Unde haec nomen acceperint. Supina in UM non esse vel verba, vel participia, sed nomina. Item supina in U esse nomina ablativi casus; unde et adiectivis ablativum exigentibus saepe iunguntur.
Supina priora naturâ suâ significant motum ad locum. Eadem interdum passive exponuntur. Et contra supina posteriora etiam active nonnumquam accipiuntur. Valla refellitur, qui putabat, non posse ea exponi per nomen verbale.
In temporum doctrina, etiam florente Roma, haesere viri praestantes. Cur Aegyptii triplex tempus signarint capite leonis, lupi, et canis. Triplex tempus infectum. Faciem, pro faciam. Triplex tempus factum. Futurum exactum, quod in RO desinit, distinguitur a futuro simplici, sive infecto. Futurum exactum non minus esse indicativi, quam subiunctivi modi. Etiam Graecos hoc tempus habere ostenditur.
Quo pacto verbum passivum habere possit imperativum. Ne quidem Latinos carere tempore misto ex praeterito, et futuro. Unius eiusdemque temporis videri, quae praesens ac futurum imperativi vocitant. Imperativus non minus primâ caret plurali, quam singulari. Tertia singularis numquam in T, sed in TO semper desinit. Secunda pluralis vel TE, vel TOTE, terminationem habet. Cornelii Frontonis discrimen inter eas reiectum. Lambini in Plauto correctio improbata. Secunda pluralis passivae vocis in MINOR. Antiquitus singularem secundam in MINO exiisse. Pluralia in UNTOTE non sunt Latina, sed inane Grammaticorum commentum. Futurum indicativi pro imperativo positum.
De temporibus Subiunctivi. Terminatio EM, vel AM, nunc praesentis est, nunc futuri. Terminatio REM triplici tempori accommodata est. Terminatio RO semper notat futurum exactum: sed illa in RIM, nunc simplicis praeteriti, nunc futuri exacti significativa est. Praeter vulgares, duae olim subiunctivae terminationes erant; in IM, et SSO. Excantasso, levasso, abiurasso, licesso, iusso, superesso. Festus, et apud eum Ennius, ac Attius, emendantur.
In Infinitivo non est eadem vox praesentis, ac praeteriti imperfecti. In eodem duplex futurum male a Grammaticis confundi. Futurum hoc esse omnis generis, ac numeri. Ac par fortasse ratio praeteriti passivi. Etiam tempus hoc perifra/zomen [Note: circumloquimur.] per verbum FORE. Saturnii error, credentis FORE esse praesentis. Futura futuris recte iungi: imo et praeteritis tum activae vocis, tum passivae.
Circumlocutio per supinum, et verbum ire, non est futuri, sed praesentis temporis. Futura antiqua in assere, ut impetrassere, expugnassere, et unde ea fluant. Abiugassere. Circumlocutionem per IRI contra esse futuri, non praesentis. Saturnii in hoc eror. Esse futura haec omnis et generis, et numeri. Etiam praeteritum circumloquuntur veteres per verbum EO, atque adeo etiam modos finitos.
Variantes veterum sententiae DE NUMERO CONIUGATIONUM, et earum characteristicâ. Plauti locus adversus Emmanuelem Alvarum expositus.
De praeteritis et supinis eorum, quae geminationem praeterito admittunt. Malaspina refellitur. Prisciani lapsus. Attotonse, cresse, cesse, consumpse, etc. Praememordi, praemorsi. Capri discrimen inter repupugi, et repunxi. Geminatio in praeteritis profluxit ab augmento Graecorum. Memordi, spepondi. Caecidi pro cecîdi male scribi. Sescidi, scescidi, vel sciscidi.
De verbis primae geminationem nescientibus. Increpui in obiurgandi significatione. Adiuvatum quidem, at non item adiuvarunt dicitur. A iuvo praeteritum ivi, vel iuvi, priori brevi. Potaturus, et poturus. Praestaturus. Constaturus. Artire, impetrire, abstit, similiaque I pro A recipientia. A Prisciano semel, iterumque, recessum. Intonaturus. Sonaturus. Verbalia primae, A in antepenultima fere amant, etsi supina in ITUM sint usitatiora. Valla notatus.
De Neutropassivis primae secundaeque coniugationis. Coeno, prandeoque, tantum cenavi facere, et prandi; non cenatus, et pransus sum. Praeterita antiqua, ausi, gavisi, solvi. In Prisciano coniectura. Iuratus est, pro iuravi. Verba transgressiva, ac mixta quae.
De verbis reliquis secundae: ac primum de iis, quae in BEO, vel CEO, vel DEO exeunt. Habuvi, pro habui. A sorbeo Lucanus, et iuniores, sorpsi fecere, pro quo antiquiores sorbui dixerunt: unde alterum illud a Probo, Capro, Velio, damnatum ut novum. Mistum, an mixtum, dicendum. Praeteritum acui nunc ab acuo est, nunc ab aceo seu acesco. Sic licitus nunc est a licet, nunc a liceor. Item licuit nunc a licet, nunc a liqueo.
De verbis secundae exeuntibus in GEO, vel LEO. Frixi nunc est a frigo, nunc a frigeo. Item luxi a luceo, vel a lugeo. Mulsi a mulceo, et mulgeo. Mulxi, permulctus. Supinum mulsum reicitur. Levi a leo, vel lino. Oletum facere quid. Virectum. Obsoletis, et exoletis, unde nomen videatur. Adoluit de aetate.
De verbis secundae in NEO, QUEO, REO, SEO, TEO, VEO. Corippus emendatus. Tentum supinum a teneo, vel tendo. Abstenti in Iure qui. Tentum, verbum Ithyphallicum, unde dictum. Nec cassus est participium a careo, nec maestus a maereo. Censire, censitor, censitus, recensitus. Passus male a pateo deducit Priscianus. Faba fressa quae. Catum non est supinum. Cavitus, cavitio. Fervi, et ferbui, dici; sed a verbis diversis. Connivi, et connixi. Priscianus emendatus. A Iosepho Scaligero recessum super Ninnio Crasso. Doliturus, nociturus, aliaque participia a neutris, quae existimantur carere supino.
De verbis tertiae in BO, vel CO, exeuntibus. Carbsi, per B. Opstiti, per P. Non esse hic sonum tou= *y. Labsus, prolabsus, labsare per B. Scribsi. Scaberat. Scabo, vel scabeo. Nubere cum aliquâ. Novus nuptus. Lambo, vel lambio. Glossae Philoxeni emendantur. Ut veteres distinguant parsi, et peperci. Tertium praeteritum parcui. Supinum parsum, et parcitum. Conquexi. Conquiniscere quid. Agnitus, et agnotus; agniturus, et agnoturus; ignosciturus, et ignoturus. Disciturus. Senectus adiective sumptum. Fessus, et defessus, non videri participia. Apiscor, unde aptus. Pacuvius apud Nonium emendatus. Depeciscor, et depectus. Expergitus, et experrectus, ut distinguant veteres.
De verbis tertiae terminatis in DO. Pansum, pro passum, probum videri; etsi Gellius, Serviusque, ita locutos esse veteres, negitent. Obtunsus, pro obtusus. Mandi, an mandui, dicendum. Descendidi. Pendi, pro pependi. Peditus, vel peditum. Tendi, pro tetendi. In Propertio vetus lectio defensa. Tentum ab tendo, uti ostentum ab ostendo. Ostenturus, pro ostensurus. Diomedis locus emendatur. Accedisse, pro accessisse. Consistisse, pro constitisse. Antiquos in praeteritis retinere interdum consonam praesentis, quae vulgo mutatur. Cudi, non cusi. Comesus, et comestus. Rudivi. Pomponius apud Nonium correctus. Absconditum, et absconsum. Absconse adverbium. Concredui. Occaso sole. Recasurus, incasurus. Stridi, non stridui. Sidi a sido. Prisciani, et Decembrii error. Subsedi, dubium, sitne a subsido, an subsedeo. Vasi a vado.
De verbis, in GO, vel GVO, desinentibus. Ringo non videri Latinum. Prisciani super eo error, et Decembrii. Mingere, vel esse barbarum, vel obsoletum. Camerarii a(ma/rthma mnhmoniko/n. Angor nec anctus, nec anxus, nec anxius, facere in participio. Fictus, et infictus, pro fixus, et infixus. Clanxit, non clanguit. Neglêgi, et intellêgi, pro neglexi, et intellexi. Ninxi. Ninguis. Ungui, pro unxi. Fligo, flictus. Pegi, pro panxi, a pango. At pepigi a pago, hoc est paciscor. Compactum nunc a compingo, nunc a compaciscor dicitur.
De verbis in LO. Alitum, et altum, ab alo: sed illud praeferri, o(mwnumi/as2 vitandae ergo. Psalli. Pulsi. Excelleo. Plaustrum perculi, paroemia. Erasmus notatus. Velli, et vulsi; revelli, et revulsi.
De verbis tertiae desinentibus in NO. Geno. Censorinus cuias, et quando vixerit. Genii, unde dicantur. Recano, pro recino. Recanui, occanui, concanui, a cano. Premi, pro pressi. Imperfectum pro plusquamperfecto Subiunctivi. Litum, delitor. Varro correctus, apud Nonium. Lino, lini, livi, aut levi facit. Posivi, reposivi, deposivi. Crevi, pro vidi, aut constitui. Cretum, pro statutum. Cretio. Sii, sivi, vel sini.
De verbis exeuntibus in PO. Clepere. Clepsi. Scelerus, pro scelestus. Plauto medicina. Terui, pro trivi: teritum, pro tritum. Serui. Dissero, desero, inserui, quid proprie notent. Desitus, et desertus, pro insito sive inserto. Verri. Versa templa, hoc est, s1ecarwme/na. Versus unde dicantur. Verritum. Converritor. Curri. Furui, sequioris aevi vox.
De verbis in SO, vel TO. Lacessivi, lacessii, et lacessi, similiaque. Depsui, perdepsui. Pinsitum, pinsum, pistum. Pinsere, pisere, pinsire. Pexui, vel pexi; pexum, pectitum, pectum, unde impectare. Fluctum, nectum, connectus. Complexus, a complecto. Sterti, et stertui. Messui. Nexui, et nexi. Statum a sisto. Abstit, pro abstitit. Discrimen, quod inter enisus, et enixus, ponunt, non observatur.
De verbis tertiae in O purum. Parui an dicatur pro peperi. Manilii versus aliter, quam a Scaligero factum, digesti. Allicui, et pellicui. Salsum, et salitum. Sapui, sapivi, sapii; resipui, resipivi, resipii. Quassi. Complutus. Pluvi, pro plui. Luvit, pro luit. Annuvit, pro annuit. Rutum, unde ruta caesa, et dirutus. Ruitum, unde ruiturus, et diruitus. Fluctum, vetus supinum. Defrutum quid, et unde dictum. Defrui. Fretus non est a fruor; sed fruitus, et fructus. Perfructus. Circa fructus e)/tumon aberratum a Varrone, Isidoro, Angelo Caninio. Fructurus.
Verba quartae, olim dicta tertiae productae. Amicui, et amixi, ab amicire. Salui, et salii. Obediturus. Sepitum, et septum, a sepio. Veneor, et vendor, pro veneo. Venum non est supinum, sed nomen. Veno exercere. Veno posita. Venui producere. Haurii, et hausi. Raucui, vel rausi. Sancivi, et sanxi. Sepelitum, et sepultum.
De archaismo, cum imperfecti in coniugatione quartâ, quod desinit in IBAM, pro IEBAM; ut custodibam: tum inprimis futuri in tertiâ, et quartâ: in quartâ quidem pro IAM habentis IBO; ut expedibo: in tertiâ autem pro AM facientis IBO, vel EBO; ut reddibo, exsugebo. Sequioris vero aevi scriptores in eodem tempore pro EBO contra dixere AM; ut indulgeam, pro indulgebo.
Verba pro diversa significatione coniugationis diversae. Item verba eâdem significatione habentia geminam inclinandi formam. Densêre. Lavere. Sonere. Connivere. Respondere. Fervere. Quinctilianus notatus. Fulgere. Olere. Ridere. Cavere. Sugêre. Irascebor, vivebo, dicebo. Priscianus forte emendatus. Cupire, parire, unde aperire, et operire. Sallere, et sallire. Moriri. Potitur, et potîtur; oritur, et orîtur.
De verbo sum, et composito possum. Declinationem verbi sum prius addiscendam, quam coniugationum quatuor paradigmata. Esum, et sum; item sunt, ero, eram, est, unde formentur. Escit, pro erit. Obescit. Superescit. In Tullio, Lucretio, Gellio, genuina defenditur scriptura. Attius emendatus. Ens. Fui, et fuvi. Fuo. Ennii patria. Potis, vel pote est. Potestur. Non eo usum Maronem. Poteratur. Possetur.
De anomalis, Volo cum compositis, Nolo, et Malo; item de Fero, et Edo. Noltis. Tuli unde veniat, et tolero. Tollisse. Ferre gradum. Tetuli. Macrobius emendatus. Suevius, vel Saevius, a Cornelio Severo diversus. Attollo, sustollo, contollo, protollo. Supinum latum quo pacto a tollo originem coeperit. Stlites. Stlocus. Es, comes; est, comest. Exest. Comesse. Estur. Comestus. Edim, Duim, et perduim, unde dicantur.
De anemalis aliis, Eo, Queo, Fio, et hinc conflatis. Exiet, et praeteriet, pro exibit, et praeteribit. Morte obitâ. Multis interitis. Quirem, quitus sum, queuntur, nequitur. Fi, fite, firi, fitur, fiebantur, fitum est. Ennii locus numeris redditus. Fio a fu/w. Parvifaciatur, satisfacitur, facitur. Defectiva, quia aliunde suppletur defectus, interdum dicuntur habere praeteritum, quod mutuantur.
De defectivis praesentis, Odi, Memini, Coepi. Odio, pro odi. Odibunt, oditur. Osus sum, pro odi. Perosus, et exosus aliquem. Meno priscum. Mentum. Meniscor. Meminens. Dememini. Coepio, coeperet, coepiam. Flavii Capri error. Caepi, faeci. Cur Novi Defectivum statuatur, cum Nosco dicamus. Nômus, pro Novimus. Ioannes Caesarius notatus.
De defectivis aliis, fari, inquam, aio, infit, cedo. Effor. Fans. Inquam prius imperfectum notabat tempus. Inquitis. Ai, aibat, aierunt, aiat. Infit unde. Defit. Germanus Valens notatus. Unde sit, quod praesto, pro coram; aut cedo, pro dic, usurpetur, e Rod. Agricolâ ostensum. Ab eo recessum super Terentii loco. Sermones caedere. o( *ko/pis2 unde Graecis dicatur.
De Faxo, Ausim, Forem, et Quaeso. Faxo quo pacto a facio fluxerit. Axo. Adaxim. Axites, axitiosi. Iniexo. Perduaxint. Faxim unde, et Axim. Levasso, impetrasso, et unde formentur. Faxitis. Ausim, ex auserim. Ausi, pro ausus sum. Respexis. Quaeso quare pro posco, et invoco, sumatur. Quaese, quaesit, quaesere.
De impersonalibus, non deficere ea in tertiâ plurativi. Decent. Oportent. Oportebant. Pudent. Paenitebunt. Pacuvius correctus. Eandem ab impersonalibus passivae vocis in usu esse. Error vetus, solum ea Indicativum habere, refellitur. Oporteto, oportuerint, deceant, pertaeduissent. Impersonalia olim etiam primam, secundamque personam, habebant: ut Pudeo, pudes; Paeniteo, paenites etc.
De verbi Specie, ac sigillatim de Inchoativis. Unde ea formentur. Certisso an dicatur. Nonius emendatus. Tremisco rectum esse, etsi tremesco dicere iubeat Pierius. Luciscit, pro Lucescit, veteribus libb. approbari. Inchoativa an recte dicantur, ac non potius Continuativa debeant appellari. An habeant praeteritum. Quo indicio cognoscatur, utrum praeteritum sit ab inchoativo, an primigenio. Solvitur argumentum, quo veteres suffulti inchoativa praeterito spoliarunt.
De iis, quae frequentativa appellant. Gellius correctus. Syriados scriptor notatus. Verba in TO, nunc frequentem actionem signare; nunc significationem intendere; nunc accipi pro verbo, unde veniunt; nunc diminutionem notare; nunc studium ac voluntatem. Postremi generis esse capto, vendito, dormito, ostento, munito. Verba in SO non esse inchoativa, quod Valla putavit. Nec omnia esse desiderativa, quod Saturnio visum. Prenso quid proprie. De iis, quae S ante SO habent. Facesso, et petisso, studium notare, contra quam Servius, et Festus, tradunt. Incipisso. Errare, qui omnia in ISSO vocant imitativa. Pitisso, unde. De verbis in XO. Verba in CO potius idem ac primitivum, vel eius imminutionem, quam frequentem actionens, significare.
De Desiderativis, Meditativis, et Diminutivis. Verba in RIO potius desiderium; verba in SSO insuper studium significare, et apparatum. Moriturio. Unde verba in RIO formentur. Poni interdum pro primitivis. Scaturio, et ligurio, non esse desiderativa. Martiali lux. Verba in LO diminutiva esse. Sorbillo quid, conscribillo, haustillo. Super modulo penultimae in talibus recessum a Turnebo.
Variae derivatorum terminationes: NO, ut expleno, natino, redino, prodino, suffarcino, lurcinor, pagino, tricino, evaginor, sentino, carinor, negino, seu neguno, stano, aliaque. CINOR, ut lenocinor, vaticinor. GO, ut iurgo, mergo, spargo, clarigo etc. RO, ut tolero, blatero, lambero, angero. CULO, ut penficulo, fissiculo etc. ULO, ut ustulo, postulo.
De figura verborum. Quibuscum verba componantur. Simplicia multorum exoleverunt. Composita non semper retinent simplicium genus, vel coniugationem. Nec raro pro simplicibus sumuntur.