Quam late pateat declinationis appellatio. Dividitur ea in naturalem, et voluntariam. Posterior Speciem, et Figuram comprehendit. Prior vel directa est, vel transversa. Transversa in casus inflectitur. Recta in numeros, vel genera, vel gradus. Ea quae declinat in casus, et numeros, non quinctuplex est Graecis; sed triplex. De characteristica quinque declinationum apud Latinos. Varronis super hoc sententia adfertur, et refellitur.
De quatuor primae declinationis terminationibus. Latini a nominibus in AS auferebant S; unde dicebant, Aenea, Anchisa, Atrida, Apella etc. *antilogi/a Servii. Rob. Titius notatus. Latini Graecorum E mutant in A; unde dicunt, Penelopa, Semela, Circa etc. Latini Graeca in E desinentia declinant more Graecorum: unde ablativi, Penelope, Musice, Grammatice etc.
De obliquis nominum primae declinationis in singulari. Vetus Genitivi terminativo in A I, quae kata dia/lus1in profertur a poetis. In Plautinis aliquot versibus vera lectio defensa. Altera Genitivi terminatio apud veteres, AS; unde familias in usu remansit. Moneta Latinis dicta Musarum mater, et ratio eius nominis. Theodori Marcilii commentum super Martialis loco reicitur. Genitivum per AI, dativum per AE quidam scribebant, discriminis caussâ. Unae pro unius, et uni. Quis Marcus ille Tullius a Marco Tullio oratione defensus. Maiam, et Maian: Electram, et Electran. Aeneam esse ab Aenea; Aenean, ab Aeneas. Charisius leviter emendatus. Propria Graeca in ES nunc primam, nunc tertiam sequuntur declinationem: unde Dares hunc Daren, et Daretem; Aeacides huius Aeacidae, et Aeacidis, facit; Chremes, ô Chreme, et Chremes; Socrates, ô Socrate, et Socrates. Vocativi Oresta, Aeeta, Thyesta. Vocativi Achille, Ulysse, correptâ ultimâ. Nominum in ES ablativi in E desinunt.
De plurali nominum primae declinationis. De nominativis in AI olim exeuntibus. Marii Victorini locus emendatus. Aeolum mos pro H proferentium AI. Romani genitivos in AI ab Aeolibus acceperunt. De dativis in ABUS. Servabus, animabus. Pro abus etiam is optimi scriptores usurpant. Eabus, maniabus, aliaque. In Varrone coniectura.
Terminationes secundae declinationis in Latinis. Veteres pro UM, OM; proque US, OS extulere. Teucrus, et Teucer; Euandrus, et Euander; Tymbrus, Tymber; prosperus, prosper; puerus, puer, puellus. IR, et UR, non sunt integrae terminationes, sed passae apocopen. Genitivi per apocopen
abicientes ultimam vocalem. Latini antiquitus dativis in O apponebant I, more Graeco; ut Magestroi, pro Magistro. In Accusativo pro UM veteres OM scribebant. Chorus alme. Phocas notatus. Puere. Ausonius forte emendatus. Dee, pro Deus. Geni, et manuari, in vocandi casu. Manuor. Filie, pro filius. Pompei, Vultei. Cai, Mai. Caius trisyllabum. Caesaris Scaligeri sententia de natura literae I in Pompei disyllabo, et Huic, ac Cui monosyllabis, refellitur. Diepristini, diecrastini, diequarti, diequincti, pro diepristino, diecrastino, diequarto, atque ita in aliis.
Pluralis nominativus per EI a quibusdam scribi solet antiquitus, ut a genitivo in I differret. Lucilii de eo versus emendati apud Velium Longum. Iacobi Ceratini sive Hornani error. Superior Lucilii sententia ex Fabio, Velio, et Scauro refellitur. In quorum nominum genitivis syncope imprimis habeat locum apud oratores. Bosii, et Hottomanni in Cicerone emendatio reiecta. Faba, nomen Mimi apud Tullium. Servii, et Macrobii laepsus. Duo, et ambo, pro duos, et ambos. Veterum loci multi ignor antiâ eius rei a librariis corrupti. Duo, pro duas.
Nominativi secundae in O S breve, vel longum desinentes. Lotus pro tibia e loto. Scorpios, pro scorpius. Androgeo, pro Androgei. Terentianus Maurus emendatus, reiectâ coniecturâ Lipsii. Probi sententia improbatur. Pelei, et Orphei, pro Peleo, et Orpheo. *pe/rs1hn Aeolicum, pro *pers1e/a. Hymenaea pro hymenaeum barbare a Stigelio, atque aliis, dici. Rectene Alciatus baltea dixerit. Ursini Velii lapsus, balteon usurpantis. Quâ ratione vel Orpheon, pro Orphea, aut Orpheum: vel Androgeona, pro Androgeum, vel Androgeon, veteres dicant. Mino, Minonis, pro Minos, Minois. Accusativi Atho, Athon, Athona, et Athonem. Atho item pro Athoni, et Athone. Servius notatus.
De tertia declinatione. Terminationes nominativi. Volturis, pro vultur. Paris, pro par. Ostenditur in casuum formatione non tantam esse a)nwmali/an, quam putarunt. Praeceps, huius praecipis; at praecipes, huius praecipitis: item anceps, huius ancipis; sed ancipes, huius ancipitis. Iter, iteris; sed itiner itineris. Impuber, impuberis; sed impubes, impubis. Haec supellectilis. Lapiderum, regerum, nucerum. Lapi. Senecis.
Genitivi in O S exeuntes. Cur Panos, quam Panis; Panas, quam Panes, malint poetae. Male in genitivis a quibusdam dici Adonis, Ianthis, clematis, pro Adonidis, Ianthidis, clematidis. Genitivi propriorum in es exeunt quandoque in I: ut Aristoteli, Themistocli. Videri haec potius esse a rectis in EUS. Ut genitivi Achilli, Ulyssei, Simonidei, Mosi. Genitivi in US, vel OS, ut Calypsûs, vel Calypsôs. A Phoca dissensum de Didois, et Didoi. In Varrone vera lectio indicata: vulgaris etiam in Martiale defensa.
Dispar quantitas ultimae in Latinis, Graecisque Dativis. Dativi pro I quandoque olim accipiebant E. Accusativi tertiae in Latinis pro EM habentes IM. Ravim, Cucumim, Cannabim. Flavii Capri error. Clavim, Aqualim, Cutim, Praesepim, Strigilim, Sementim, Lentim. In Graecis accusativi desinentes vel in A, aut EM, ut Hectora, et Hectorem: vel IN, aut IM, ut Charybdin, et Charybdim: vel in YN, ut Capyn: vel in O, ut Dido: vel in UN, aut UM, ut Didun, aut Didum. Vocativi Graeci a nominativo venientes, abiecto S.
Ablativi in I tantum desinentes. Capye, et Capy; Atye, et Aty. Dores in talium genitivo, et dativo, auferre OS, et I. Iulii Caesaris sententia refellitur de ablativis neutrorum in E. Praeneste, Reate, et similia propria, casu auferendi. Mare, pro mari. Gausape in casu sexto. Haec retis, unde ablativus rete. Laqueare, eopse casu. Tricuspis, et cognominis, in E formant ablativum. Memoris, pro memor. Affinis, rivalis, et similia, pro adiectivis habenda. Item bipennis, annalis, triremis, et quaedam alia. Familiare, aedile, patruele, sodale, rivale, trireme, natale, volucre, casu sexto. Ninivitae lapsus. Ablativi caeleste, bimestre, letale. Senecae tragico lux. Ablativi humile, incolume, contubernale, nobile, Vestale. Plinius, et Charisius, refelluntur; qui nominum in IS ablativos in E, de homine; in I, de re existimant dici. Propria in E solum formare hunc casum. Iuvenalis, pro iuvenilis. Prisciani, et iuniorum lapsus, credentium October, similiaque, ex imber componi. Faber, Mulciber, tuber, unde veniant. Non omnia, quorum accusativus in im vel in exit, ablativum in I facere. Baete, site, cannabe, Arare. Canali, strigili. Plure. Alvarez refellitur.
De Ablativis tum secundâ, tum tertiâ vocali terminatis. Exeuntia in NS non semper sexto casu desinere in E, contra sententiam Verrii Flacci. Refutatur discrimen, quod Charisius statuit inter ablativos E, et I. Servii error de ablativis in NS. Aes, ferrum, rostrum tridens. Paris pro par. Frischlinus refellitur, quod gentilia in AS semper ablativum in I facere putârit. Comparativi in OR apud antiquos neutrius quoque generis erant. Ab Ausonio Popma receditur in Lucilii loco. Avi, et Civi, in ablativo. Prisciani querela de librariis. Fini, pro fine. Furfuri, pro furfure. In Plauto levicula correctio. Fusti. Fustim. Igni. Imbri. Cicero apud Prisc. leviter emendatus. Labi, luci, mugili, navi, nepti, occipiti, orbi. Charisius corrigitur. Ovi, parti, posti, sordi, sorti, stercori, strigili, supellectili, ungui, in casu sexto. Antiqui in ablativo noctu dixere, pro nocte.
De nominativo plurali, qui et in EIS, vel IS desinit. Hospita in plurali. Gausapa. Aplustra, vel aplustria. Maioria cur non dicatur. Bicorpor, et bicorporus. Terpectorus. Ossuum, et ossum, pro os. Ossuarium, et ollae ossuariae.
Expenduntur sex canones de genitivis in IUM. Vigilium, hospitium, carnificium. Syncope in genitivis participiorum in NS. Sontûm, Veronensûm, marûm. Principium, pro principum. Nebrissensis error. Panium Caesar, panum Verrius, neutrum Charisius probabat. Volucrum, et volucrium. Cladûm, mensûm. Utilitatium, civitatium, hereditatium. Marius Victorinus refellitur. Paludium, Fornacium. De monosyllaborum genitivis ne quidem inter veteres convênit. Crucium. Murum, pro murium, apud unum Tullium. Trogus a Plinio, et Charisio, immerito reprehensus, quod parium, et imparium dixerit. Iurium, laudium, fraudium, extispicium, meretricium, hominium, servitutium, compedium, iudicium, virtutium. Festorum nomina genitivum formabant per orum, et ium. Rectus singularis milliarium, torcularium, lupanarium. Vulgarius, singularius. Alis, pro alius. Vectigaliorum, anciliorum, sponsaliorum, viridiorum. Conclavium, pro conclave. Poematorum, analemmatorum, parapegmatorum, tetrantorum. Tetrans.
De dativis pluralibus. Antiquitus in BOS exibant. Bubus, et subus. Quinquatrus, et quinquatria. Quinquatribus, et quinquatriis. Neutra in MA dativos per IS efferre; nec recte tales pro obsoletis a Riccobono haberi. Graeci dativi, et ablativi, Latinis etiam in SIN terminati. Boethuntes Turpilii.
De Accusativo, quando in ES, quando item in IS desinat, quatuor Prisciani canones adducti: et Valerii Probi de huiusmodi accusativis iudicium. Malaspina refellitur. Plinius item refutatus. Qui Graecâ terminatione genitivi in OS utantur, et accusativi singularis in A, et pluralis in AS. Erinnys, pro Erinnyas.
De quarta declinatione, et unde ea profluxerit. Valerius Probus, et Diomedes, perperam corripi putant ultimam nominativi, accusativi, et vocativi in V. Recti tonitrus, gelus, cornus: artu, sexu, pecu: cornum, gelum, verum. Hic fretus, huius fretus, hoc fretu. Ossu. Peccatu. Genitivi geli, tumulti, fructi, adventi, senati, et similes. Etiam domi esse ab hoc loquendi more. H. Stephanus refellitur. Genitivi anuis, rituis, partuis, senatuis, fructuis, domuis, graduis. Senatus e)/tumon, superque eo spissus error Prisciani.
Dativi singulares in VI unde veniant, et ut I recidatur, more Aeolum, qui i)w=ta praetereunt, si duabus is casus exeat vocalibus. Nec solos poetas sic loqui, sed et pedestris orationis scriptores. Error Prisciani, Nonii, et Stewechii. Gelo, auferendi casu. Impete. Genitivi plurales per syncopen prolati. Artibus, pro artubus. Artitus. Duzae emendatiuncula reiecta. Attius verius, qui vulgo Actius, vel Accius. Eius locus emendatus. Servius defensus. Poetas heroibus non apponere carnes elixas; sed duntaxat hominibus efferis, et improbis.
De quincta declinatione. Unde ea ortum ducat. Genitivi eius in II, ut pernicii, luxurii, dii. Item in ES, ut rabies, dies. Item in E, ut acie, requie, die, facie. Spebus. Facierum. An specierum, et speciebus, quae Cicero Latina esse negat, liceat usurpare. Ut differant species, et forma.
De iis, quae declinationem variant vel in eodem numero, vel in diversis. Calchae, et Calchantis: Euphrates, ae, et is: Ganges, ae, et is. *pw/lupos2, tou= pwlu/pou, et pwlu/pous2, tou= pwlu/podos2. Cyma, diadema, dogma, sacoma, schema, syrma, olim erant primae. Sequestri, et sequestris; cancri, et canceris; Mulcibri, et Mulcibris. Gibberis, pro gibberi, reiectum. Gallinae gibberae. Cur Antipater, Antipatri; Semipater, Semipatris faciat. Arci,
sive arqui, pro arcus. Cibus, casu patrio. Colo, et colu. Corno, et cornu. Domorum, domus, domu. Umbrosae fagus. Aeriae platanus. Fastus, et fasti. Lucanus contra Servium defensus. Humu. Lauros, et laurus. Lectus in patrio casu. Pannibus, pro pannis. Pomponius apud Nonium correctus. Pinus, et pinos. Quercorum, pro quercuum. Somnu, pro somno. Sonu, pro sono. Sucus, pro succi, et succuum, pro succorum. Susurru. Ventu. Versi, versis, pro versus, versibus. Laberius, et Valerius, apud Priscianum emendati. Vulgus, pro vulgi. Vulgu. Sinus pro notione diversâ diversae est declinationis. In Servio levicula correctio. A penus non dici peni, contra quam Charisius putavit. Prisciani geminus error. Acus resectae. Rectus plebes: atque inde plebei, et plebi, pro plebis. Quie, pro quiete. Requiem, et requietem substantive. Quietem, inquietem, requietem, pro quietum, inquietum, requietum. Vasum, pro vas. Vasibus. Iuger, vel iugus.
A recta declinatione acceditur ad transversam: quae motionem, et comparationem comprehendit. Prior, pro prius; posterior, pro posterius; potis, pro pote; et pote, pro potis. Adiectiva in ER, genere muliebri: quae nunc per is potius efferuntur. Paupera. Celerissimus. Pauper lorum quod Iuvenali. Arpinate, Sarsinate, et similia, non recte in neutro usurpari, pro, Arpinas, Sarsinas, cuias etc. Substantiva adiective sumpta moveri adiectivorum more. De Persii loco a Britannico, et Casaubono recessum. Substantiva substantive posita moventur de genere virili in muliebre. Colubra. Antistita. Lea. Caupona, caupa, copa, cupa, eâdem significatione. Straba.
Comparatio non est solius Nominis affectio. Si naturam vocabulorum sive significationem spectes, omnia comparari possunt, quae incrementum vel intentionem admittunt: sin usum, ea solum per gradus declinabimus, in quibus veterum praeit auctoritas. Unde sit, quod etiam, quae locum significant, comparabilia sunt. Saturnii lapsus. *auto/tatos2, ipsissimus, patruissimus, pumilior, cinaedior. Substantive positum Meritissimum.
Positivi, comparativi, superlativi nomina parum esse idonea; potuisseque aptiora excogitari. Vulgaris, et comparativi, et superlativi definitio refellitur, meliorque adfertur. Ratio Scaligeri de Superlativo reiecta. BB. FF. MM. similiaque, superlativum significant in Inscriptionibus antiquis. Comparativus interdum minus significat, quam positivus. Priscianus contra Vallam defensus. Vallae de Prisciano, Volaterrani de Valla iudicium. Comparativi quandoque ponuntur pro positivo. Est et cum plus signisicent superlativo. Unde ea loquendi ratio originem traxerit.
De Comparativis in LIMUS desinentibus. A Mario Corrado, et Laurentio Valla, discessum. Imbecillimus, et imbecillissimus, dici. Unde veniant, melior, optimus; peior, pessimus; nequior, nequissimus; maior, maximus; minor, minimus. Deus Maius, Dea Maia. Iugi etymon, et verbi iugo. Claudius Verderius reprehensus. Plus, et plures, non esse positivum, ut Asinius, et aliqui iuniorum credunt. Unde sint plus, et plurimus. Multissimus an Ciceronianum sit. Bembi in eo lapsus.
De comparatione compositorum ex dico, volo, facio. Benevolens. Malevolens. Beneficientia. Beneficientissimus. Beneficissimus, munificior, magnificior, magnificissimus, mirificissimus. Attius apud Priscianum emendatus. Confidentiloquius. Mendaciloquius. Deterius, et Potius, quos habeant positivos. Positivi super, et superus; infer, et inferus; exter, et exterus; et forte inter, et interus; item nuper, et nuperus; poster, vel posterus, citer, similiaque. Priscianus refellitur.
De defectivis. Intera. Ocius, non ocius, scribendum. Xenophontis Aequivoca Annii commentum. Habitus omnes gradus habet. Superlativi gignentes ex se novos comparativos, et superlativos. Pessimissimus. Extremior, extremissimus. Postremius, minimissimus, proximior.
De adiectivo incomparabili. Comparativi, et superlativi multi adiectivorum exeuntium in US, vel IS purum. Comparativi, et superlativi, a Plauto nove ficti. Retriores partes.
Nominae non a nominibus tantum derivari, vel verbis: sed etiam pronominibus, adverbiis, et praepositionibus. Patronymica sic dici a specie nobiliori. Romanos, qui pene mille post Ilium deletum annis vixere, Iliensium nepotes vocari. Priscianus emendatus. Num Homerus patronymica etiam e matribus, vel avis formet, praeterquam iis, qui ex Iove prognati. Masculina in Des desinere, ac sex modis formari. Priscianus iterum corrigitur. Ionica, et Aeolica terminatio patronymici virilis. Feminina exire trifariam, ac quomodo plurimum formentur. Amazonis quâ ratione tertiam corripiat. Patronymicorum forma tributa iis, quae a loco petuntur: item librorum titulis.
Terminationes gentilium, possessivorum, diminutivorum. Mulionius potius, quam mulionicus, dicendum. Graeculi qui sint. Nomina in after nunc diminutione, nunc imitationem, nunc neutrum significant. Refelluntur, qui domicula, pro domuncula, dicere iubent. In O exeuntium diminutiva a)nalo/gws2 desinunt in UNCULUS. Non venire diminutiva ab omnibus nominibus. Tabula, fabula, macula, unde deriventur. Diminutiva non semper sequuntur genus primigenii. Ungula non est diminutivum, quod Diomedes credidit. Nec rectius a scutum deduxit scutella, cum veteres dixerint scuta in mulicbri genere. Eiusdem, et aliorum error, pistrilla a pistrinum deducentium, quod est a pistrina. Charisii locus emendatus. Priscianus notatus. Qualus, et qualum; quasillus, et quasillum, dicebatur. Glandium, et glandula, quid sint, et unde dicantur. Ensicula. Betaceus, et malvaceus, quâ occasione u(pokoristikw=s2 capi coeperint. Diminutiva diminutivorum. Diminutivis additum parvus, vel minutus.
Terminationes denominativorum substantivorum, plurimorumque nominum origines.
Quomodo terminentur adiectiva denominativa, et origines variorum nominum.
Verbalium substantivorum variae terminationes, veraque in multis origo ostenditur.
Verbaelium adiectivorum terminationes, et multorum origines. Currax, crepax, cadax. Verbalium in BILIS alia solum active, alia passive, alia utroque modo accipi. Eoque defensus Boethius, quod risibilis, hinnibilis, dicat de iis, qui rideant, vel hinniant. Alebris. Verbalia in BUNDUS non significant similitudinem, ut putarunt; sed idem notant, quod participia, unde descendunt. Impeteius, satureius, utensibilitas.
Participialia. Adverbialium, et a praepositione venientium, terminationes. Antilena, postilena. Tres syllabae posteriores in postliminium, solum vocis sunt productio. S veteres pro R amabant. Ad figuram transitur. Ex quatuor vocibus conflata. Nomina componi cum quibusvis orationis partibus, praeterquam coniunctione, et interiectione. Nihili etymon. Ve praepositio loquelaris. Veiovis quis, et unde dicatur.