Analogiae et Etymologiae differentia. Obiectum Analogiae. Definitio vocis. Triplex vocum discrimen. Hebraeis, et aliis Orientis populis, tres esse vocum classes: ac similiter statuisse vetustiores Graecos. Arabes, et Hebraei, convenientius nomini opponunt actionem, quam Graeci, et Latini, verbum. Quomodo sensim a tribus vocum classibus ad octonarium numerum sit deventum. An Articulum habeant Latini: et rectene is in declinando nominibus praemitti soleat. Item an apte ex e??? petatur cuiusque generis definitio, quod ei praeponatur certi generis articulus.
Refutantur vulgares definitiones partium orationis: et quantopere non iuniores solum, sed etiam veterum non pauci, confuderint vocabulorum classes, apertissimis indiciis comprobatur. Imprimis de pronomine et adverbio id ostensum: illius classis numerus adauctus, huius imminutus. Mederga. Nulli consilii. Unae rei. Totus priori correpta. Lucretius emendatur e vett. membranis. Adverbium Stoicis pande/kths2 vocabatur. Duzae opinio reiecta. Amare pro orare.
Verae singularum orationis partium definitiones adferuntur.
De Specie, et Figura. Utramque tum Methodicae Grammaticae, tum Exegeticae subici. Quae ab alio originem ducunt, derivata rectius vocari, quam derivativa. Non esse figuram tertiam, quam vulgo decompositam vocant. De numero. Voces singulariter, et pluraliter, non esse a iunioribus repertas. Singulus, et plurativus, pro singulari, et plurali. Dualem numerum male Graecis adimere conatur Iulius Scaliger. Aeoles eo carent, quos secuti Romani. Profusa liberalitas Donati, donantis duali linguam Romanam. Verba etiam Latinis dualem habere, olim creditum a nonnullis. Ea sententia refellitur. Nomina, pronomina, et participia, non tertiae semper; sed primae etiam, secundaeque esse personae. Quâ mente olim dictum sit, quae tertiae in verbis personae dicuntur, ea nullius esse personae.
Qui a)nalogi/an olim defenderint, qui item a)nwmali/an. Et in quibus magis a)nwmali/an, quam a)nalogi/an, cernere sit, et contra. Varroni medicina. Artemas ex Artemidorus, servile nomen: aliaque servilia similiter contracta. Cuiusmodi consuetudo intelligenda sit, quando rationi opponitur.
Ostensum, utrum princeps sit nominis divisio, quâ in substantivum, et adiectivum dispescitur, an illa in proprium et appellativum. Substantivi et adiectivi definitiones excussae, veraque allata. Substantiva quaedam omnis sunt generis. Nonii lapsus. Atticarum noctium scriptori potius Agellio, quam Gellio nomen esse. Symbolus.
Appellativi appellatio parum idonea. Varroniana nominis, et vocabuli distinctio. Non semper ea observatur. Unum Graecis nomen. Romanae mulieres etiam praenomen habuerunt. Maieragii, et aliorum lapsus. ??? pro Marca, ??? pro Caia, ??? pro Tita. Item ??? pro syllaba CON. Quomodo puellae eiusdem familiae nomine distinguerentur. Alter error Maioragii. Unde dicta sit gens Iulia, Antonia, Nautia, Aemilia, Pomponia. Gentis, et familiae, item gentilium, et agnatorum discrimen. Familiae nomen non semper gentilitio postponi. Agnominis, et cognominis discrimen. Linacri, et Verderii error. De nominibus, quae adoptati assumebant. Robortelii maledicentia. Propriorum usus pro appellativis.
Acceditur ad Nominis accidentia. In quibus perperam reposuere Qualitatem: cum eâ hoc loco non qualitas intelligatur accidentalis, sed essentialis: prout hac voce etiam philosophi utuntur. Significationem quoque formam esse non accidentariam, sed essentialem. De Specie non universe agendum esse in Nomine, sed solum ratione Nominis Derivati, cuius variae formae. Nomina sunt omnis Personae. Eoque falluntur,
qui de persona demum in Pronomine agunt et Verbo. Comparationem non primo accidere Nomini, sed Ad iectivo. Esse eam Declinationis transversae alteram speciem. Quae accidentia sint aliis communiora, ordineque priora.
Genus Grammaticis non tam signare sexus discrimen, quam eius discriminis notam, et quae haec nota sit: proprieque magis substantivis accidere, quam adiectivis. Naturâne, an ex instituto, genus insit nominibus. Solem, ex veteri Germanoru quorundam gentilium Theologiâ, fuisse feminam. Quotuplex sit genus, et variae formarum eius appellationes. Vir, et mas; mulier, et femina, differunt. Hebraeos, et alios Orientis populos, carere genere neutro. Neutri, pro neutrius. Baptistae Pii lapsus.
Expenduntur regulae de iis, quae significatione unius tantum generis esse cognoscimus. Virorum nomina feminis, feminarum viris tributa. *kouropala/ths2 unde conflatum. Servii lapsus in Allia. Albulae unde nomen. Virgilii in Culice vetus lectio adversus summum virum defensa.
Scorti etymon. Pales deus, et dea. Servii in eo error. *afro/ditos2 pro *afrodi/th. Macrobii forte lapsus. h( *qeo/s2. Stilponis cavillatio ad excusandum dictum, ex Graecorum sententia, impium.
Urbes, regiones, insulae, eius sunt generis, quod indicat terminatio. Quaedam tamen, quae terminatione sint masculina, aut neutra, in feminino usurpantur figurate, quia intelligitur urbs, vel regio, aut insula. Quaeque olim semper figurate usurpata, iis tutius nunc quoque sic utimur. Italia, Graecia, et similia, prius videntur fuisse adiectiva. A Servio recessum de recto Praenestis. Graecis id oppidum *pra/inestos2. Narbo unde Marcius dicatur. Hispal pro Hispalis. Tua Lugdunum. Ilios, et Ilion. Lucanus adversus Caesarem Scaligerum defensus. Saguntus, et Saguntum. Gadiris Punica appellatio. Anxur cur candidum Martiali dicatur. Acragas pro Acrigento: et utrum a monte sic, an fluvio dicatur. An dicatur Lesbon, et Abydon pro oppido opposito Sesto. Versus Valerii Flacci expensus. Coriolus singulo numero pro Corioli. Cerasunti nomen a cerasis, non contra. Urbes, et regiones, mulierum specie pingebantur, et quae eius rei causa.
Cur arboribus impositum sit nomen feminini generis. Aliquorum lapsus in genere vocis suber. Prisciani geminus error. Pinaster cuius generis sit, coniectandum ex voce oleaster. De quo ipso non satis rem apertam esse. Buxum pro ligno, et arbore. Ulmus maritus, vel marita. Tus pro arbore. In quo H. Stephanum deceptum videri.
In nominibus fructuum non significatione, ut creditum, sed terminatione genus cognosci. Apicius non scriptoris de re culinaria, sed operis nomen videri. Quando is repertus. Marco Apicio nomen Gavio. Galbulus seu galgulus. Ut vetus Aristotelis interpres, pro exemplo Aristoteleo, aliud ex Martiale in tralatione suâ reposuerit. Morbi genus unde ficus, et s1u/kws1is2 vocetur. An ficus pro fructu in virili genere recte dicatur. Grossus, utriusque generis. Glans an pro arbore sumatur. *fhgo\s2 pro glande. Iovianum Pontanum perperam sorbus pro sorbum posuisse. Literarum nomina in genere muliebri. Earum Graeca nomina sunt a)/klita. *ta\ s1i/gmata, apud Xenophontem, et ut Helladius putârit, Xenophontem in eo corrigendum.
De communibus duûm generum. Homo tantum virile; eius tamen compositum nemo est utriusque generis. Titinii locus forte correctus. Nemo, et nullus, ut differant. Nemo homo. Varii errores Charisii, Palaemonis, Prisciani, Phocae, confundentium communia significatione cum communibus constructione. Clienta. Lapsus Alvari. Tyrannis, pro dominante femina. Aeoles, pro hs2 primae declinationis simplicis, A reponunt: quos Latini imitantur. Antistita, pro antistes. Auctrix an recte a Tertulliano dicatur de ea, cuius auctoritate aliquid fit. Cur boves potius feminino genere dicatur, ubi de armentorum grege sermo. Cur item canis potius eodem genere, quando sermo de animali hoc irato. Canes pro canis: deque eo reiecta emendatiuncula Scipionis Gentilis. Sancta martyr.
De Epicoenis. Eberi et Peuceri s1fa/lma. Quando de Epicoenis praecipiendum. Quomodo Grammatici sit rerum naturam spectare. O qh=lus2 o)reu/s2. Elephantus gravida. Hic parit. Mus una reperta. In palumbes non attenditur sexus.
Dubii generis appellatio improbata. Forceps tantum femininum videri. Crux, cardo, socrus, humus, aliaque, utriusque olim generis.
Adiectiva proprie nullius sunt generis: improprie autem illius dicuntur generis, cui se terminatio eius potest accommodare. Genus adiectivi substantive usurpati cognoscitur ex genere substantivi intellecti. Quadrupes trium generum. Plenior horum explicatio reiecta ad s1u/ntacin, cuius propria est.
Ubi speciatim agi debeat de genere nominum, quatenus ex terminatione cognoscitur. Polenta perperam statui neutrum. Iulius Caesar Strabo, poeta, et orator. Prophetae vox et veteribus Latinis usurpata. *ta\s2 profh/tas2. *gew/rgis1s1a. Cometes potius, quam cometa. Sidus cometes. Psaltes, et psalta. Socratici chartae, vel charti. Horatii vetus lectio adserta. Male substantive dici h( metrhth/. Pandectae esse masculinum, contra quam viris summis visum. Adria ut genus variet. Error veteris Iuvenalis interpretis. Damna pro dama. Cur Maro dama, et talpa, praetulerit genere virili.
*pa/xa Graecis a)/klitan, Latinis primae potius declinationis, quam tertiae, utrisque neutrum. De origine vocis deceptos Tertullianum, Lactantium, Ambrosium. Hebraeum esse, sed flexu Chaldaeo. *fas1e/k. Interpres *paralipome/nwn alius est ab LXX. Manna neutrum, pro cibo Israelitarum in deserto. Manna, pro micis thuris. Glossae vett. semel et iterum correctae: uti et interpres vetus Iuvenalis. Manua.
De exeuntibus in E, vel I. Bubile pro pascuo. Lambini lapsus. Melo in ablativo. Pelage. Cete, et ceti. Gummis, vel commis. Plauti vera lectio indicata. Scelera sinapis, pro scelerata. Homo scelerus, et scelerum caput. Charisii lapsus.
De terminatione O, Verrepaeus, et Caucius excussi, ut inde coniectura de aliis fiat. Unio, pro genere margaritae, virile: pro concordia, Latinum non est: at invenitur pro cepae genere, et eo, quod Graecis mona/s2. Nec Latina sunt albedo, et nigredo. Pugionis etymon. *egxeiri/dion pro pugione. Unde ditio, portio, superstitio. Optionis triplex acceptio. Postulio. Sortio. Rebellatio, an rebellio, dicendum. Talio unde dicta, et cuius generis. Arrabo quandoque muliebre, saepius virile. Sola, vel sera bubo. Margo plena. Terminatio Y socianda non tertiae, sed quinctae vocali.
De exeuntibus in C. Lac, lact, et lactis. Prisciani error. Alex, et alec, ut differant. Horatius explicatus.
De terminatione L, M, N. Sal pro condimento saepius virile. Donatus in eo refellitur. Flavius Caper leviter correctus. Sale pro sal. Sales pro eodem. Strigilis, non strigil, esse dicendum. Nonii locus emendatus. Isidori, atque Aldi alucinatio. Strigilis e)/tumon. Tantandem. Moschopuli error. *xeroubei\m, et *xeroubi\m, *serafei\m, et *serafi/m. Chirec gadol Hebraeorum a Graecis saepe per ei reddi, et quae eius rei causa. Cim. Prisciani lapsus de propriis in U M. Positio pro terminatione. Lichen. Ubi flumen antecessit, sequi apud Varronem eum, quia fluvius in animo esset. Alcyon potius, quam halcyon, scribendum, etsi e)/tumon densum spiritum requirere videatur. Aedon. Calepini lapsus. *puqw\, *puqw\n, et fortasse *puqi/a pro Delphis, et quae nominis causa.
De exeuntibus in AR. Albus iubar, pro Luna. Lucar. Nestor Novariensis notatus. Vetus inscriptio restituta. Lucus Libitinae. Bustar. Bacchar, et baccharis. Baccar, vel bacar, et bacario. Idem genus vocabuli pro Deo positi, et cui praeest. Salar piscis.
De terminatione E R. Linter Tibullo masculinum. Falsum videri Priscianum, cum Graece o( linth\r dici putavit. Tuber, pro triplici significatione, triplici genere usurpatur. Alucinatio Nebrissensis, et Sabellici. Non ruder dici, ut Papias putavit; sed rudus, et olim rodus, vel raudus; unde raudusculum. Nonii lapsus. Biber pro bibere. In Flavio Capro emendatiuncula. Mos Criticorum quorundam perperus, temere voces priscas infercientium optimis scriptoribus. Laser, et laserpitium, unde. Cancer, pro morbo, obsoletum est in genere neutro. Carcer ex cancer, R in N converso. Olim neutrum fuit. Cancelli, quasi parvi cancri. Inter Orci cancros adhaerere. Cum Tullianum dicitur, intelligi fortasse carcer, quod olim neutrum. Aer pro caligine: et etymon eius. Etiam in feminino usi veteres. Iuniores contra in neutro. Unde iis pluralis aera. Maronis in Culice locus aliter, quam a Barthio, enarratus. Non dici cucumer, pro cucumis: ac fortasse nec zingiber, pro zingiberi. Siser pastinacae genus, nunc virile, nunc neutrum. Grosippi sive Scoppii Grammaticus canon expensus. Verber. Laver. Spinther.
De terminationibus IR, OR, UR. Hir. Abaddir. Uxoris etymon. Auctor cur commune. Defensor, persuasor, sponsor, de femina. Stoicorum opinio de sexu Deorum. Lunus. Calor, decor, et ador, in neutro. Dissensum ab Agellio super Ennii versu. Guttur in masculino. Servii lapsus.
Tiaras, et tiara, genere discrepare. Grammatias, chalazias, similiaque. Dionysias muliebre esse: etsi aliter usus Solinus. Absinthites vinum, et id genus alia. Pyrites, et Pyritis, Aetites, et Aetitis, Selenites, et Selenitis proprie genere differre: etsi Plinius, si vulgatis codd. standum, discrimen id non observet. Merges, et merga. Ales in virili. Tudes, trudes, ames, incerti generis. Fides, et fidis distare. Palumbes utriusque generis. Acinaces perperam in muliebri poni. Scitharum mos iurandi per ventum et acinacem. Panaces, nepenthes, cacoethes, et hippomanes, cur in neutro sumantur. Discrimen, quod inter dies virile, et muliebre statuit Asconius, non semper observari.
De terminatione IS. Amnis ulla, et vocitata. Caper correctus. Anguis dubium, non epicoenum, contra quam Scoppio visum. Annali sexto, kaq) u(po/noian. Callis in muliebri. Canalis saepius femininum. Canalicula. Cassis, et cassida. Cenchris. Cinis qui in fem. revocare conati. Clunis. Agroecus Plauti. Servius Horatium soloecismi arguit. Eiusdem error finis verbale censentis. Colis. Coliculus in brassicis, vitibus, et picturis. Corbis frequentius femininum. Corbis messoria, vel messuaria. Servius correctus. Corbula. Cosis, cosus, cusus. Crinis. Funis aurea. Cur rudens utroque genere dixerint. Glis ex gliris. Glis glitis, et glis glissis, barbara. Iugalis. Haec lapis, ut h( li/qos2. Maiali unde nomen. Molaris duplici significatione. Pollen rectius, quam pollis dici. Pulvis Propertio fem. Retis masculinum, unde reticulus. Retes augurales. Scrobis, unde scrobiculus. Semis. Sentis. Sotularis barbarum. Torquis. Volucris cur dubium.
De nominibus in OS. Amos pro amor. Capri, et Agroecii sententia reiecta. Colus pro color, dolus pro dolor. Diameter seu potius diametros muliebre esse. Nepos pro neptis. Eos pro die. Sacerdotissa non esse Agellianum verbum. Praepos.
De Latinis in US desinentibus. Acus pro palea in fem. Probus adversus Parrhasium defensus. Alvus etiam in virili reperitur. Catulli pleraque deperiisse. Carbasus forte in masculino. Colus in eodem. Faselus dubium. Fimus olim muliebre. Intubus tutius in virili sumitur. Metus priscis fem. Pampinus saepius mascul. Rubus dubium. Specus itidem dubium. Virus, viri, viro. Sergii oscitantia. Secus, pro sexus, neutrum. Sexu virile.
De Graecis in US desinentibus. Biblus, seu byblus, cytisus, costus, hyacinthus, hyssopus, berillus, opalus. Smaragdus Graecis muliebre, et fortasse Plinio. Cinnae versus emendatus. Crystallus Graecis etiam virile. Uti et Prudentio chrysolithus. Balanus Sardiana. Camelus an virili recte sismatur. Colossus, corymbus, isthmus, pelagus. Pammelianae in Tertulliano correctionis censura. Nonii iudicium refellitur. Abyssi vox Ecclesiastica. Atomus, diphthongus, eremus, naturâ suâ esse adiectiva. Prisciani error. Pecus recto casu perperam credi femininum. Pecuda, pro pecudes. Pecu, pecua, pecuum. Grus in virili. Calderini error. Iuvenalis scholiastes correctus. Unde lagopodi, et pygargo nomen.
De habentibus consonam ante S. Olim rectus singularis fuit plebes, trabes, adipes, sortis, mentis, lentis, scobis, stipis, artis, partis. Cur bidens, et tridens masculina. Dentes splendidas. Frundes. Frus, vel fros, pro frons. Vera apud Caesarem lectio indicata. Nefrens. Scobs, et scops, differre. Seps pro serpente, et sepimento. Stirps pro trunco dubium, olim etiam pro sobole.
De genere eorum, quae exeunt in T, vel X. Frit. Git. Calx pro calcaneo dubium. Dorx. Lynx. Abaces eas an scripserit Iavolenus I. C. Cordax. Trochaeus kordakikw/teros2. Dropax. Styrax. Storax. Limacis e)/tumon. Apex. Atriplex. Caudex. Cimex. Cortex dubium. Fabii error. Culex an Plauto femininum. Exlex. Imbrex. Obex. Rumex. Silex. Sorex. Tumex. Vibex, an vibix dicendum. Plauti locus excussus. Calix. Nutrix. Perdix. Phoenix. Pistrix, vel pistris. Scandix. Thomix, deque eo lexicographorum error. Solox. Celox. Esox. Volvox. Tradux. Lux in masculino apud ipsum Tullium. Crux olim virile. Bombyx. Calyx. Coccyx. Onyx. Martialis locus expensus. Oryx. Cetrae. Sandyx. Sardonyx. Ausonii in Grammaticos epigramma.
Di iis, quae duas habent terminationes, quarum utraque, vel alterutra, sit vocalis. Cepa. Gausapa et singulo numero et plurativo. De Augusti loco coniectura. Attagena. Lymfor. Amicities, blandities, puerities, desidies, prosicies, notities, prosapies. Effigia. Cornelius Fronto refellitur. Diomedi lectio sua restituta. Acina. Sale pro sal Ennio restitutum, apud Gellium. Altar pro altare. Exemplarium. Pane pro panis. Carnis pro caro. Verbalia in io et us terminata. Gelus, genus, pro gelu, genu.
De iis, ubi terminatio utraque est consonans. Oscus, et Doricus mos voces truncandi. Debil, non debilo, veteres dixere. Subtil. Facul, difficul. Mugil, pro mugilis. Plinianorum librorum dubii sermonis argumentum. Famul, pro famulus. Quae in MEN terminabantur, efferebantur quoque per MENTUM. Carmentae. Limentum. Deus Limentinus. Ennii vetus lectio defensa. Sublimus, pro sublimis. In recto fulminis, oscinis. Sanguen. Giffanii lapsus. Vermina, et verminare. Baccar, et baccaris. Torques, vel torquis; puppes, vel puppis; similiterque valles, feles, seu felles. Perses, et Perseus. Mentis, glandis, concordis, in recto. Senicis, supellectilis. Melus, pro melos. Absinthius. Acinum. Nonii Marcelli error. Autumnum. Num balteus, et balteum, differant. Candelabrus, vel candelaber. Capillum. Caseum. Cepitius. Cingulus, et cingillus; et an differat ab eo Cingulum, vel cingillum. Clypeus, et clypeum, promiscue sumi. Collus. Compitus. Coris. Filus. Fimum. Forus. Fretus. Gladium. Iugulus. Libus. Lutus. Nasum. Et similia multa in US, et UM, exeuntia.
De iis, quae diversi numeri putantur in singulari, ac plurali. Ut differant balneum, et balnea. Maenala, Massica, similiaque, non esse a rectis masculinis. Eventum, pro eventus; locum, pro locus; porrum, pro porrus; caelum, pro caelus; delicia, et delicies, pro delicium; epula, pro epulum. Petilus. Serviana differentia, inter dapes, et epulas, reiecta. Raster, pro rastrum.
De anomalia numeri, quâ singularis plura, pluralis singulum notat: et quae eius a)nwmali/as2 causa. Anomalia altera, quâ nomen alterutro deficit numero. Inquisitum, an propria, itemque nomina metallorum, frumentorum, ac leguminum, item liquidorum, careant plurali. Aeribus. Electri significatio gemina. Electra, orichalca. Virgilius a Cornificio derisus, quia hordea diceret. Avenae pro frumenti vitio. Cur eas steriles appellet Maro. Pices. Ceras. Horti. Musti, et eius etymon. Musta aetas, virgo, agna.
De masculinis, quae plurativo privant. Adipes, et adipibus. Aeribus. *ae/rwn. Aera, et aethera, in plurali. Auctumnos. Carceres. Clavi multiplici significatione. Cruores. Pulveres. Rores. Sales. Situs.
De femininis, quae plurali carere volunt. Arenas dici Caesar negat: sed usi postea poetae prope omnes. Avaritias, biles, benevolentias, caritates. Mamertinus emendatus. Servii distinctio inter cervicem, et cervices, refellitur. Contagiones, culpas, cutes, elegantias, famas, fugas, gazas. Feria, feriorum. Gloriae, gloriarum, glorias. Halex fortasse, at halec neutiquam habere pluralem. Insanias, inimicitias, iras, luculentias, lues, luces, mortes, obliviones, paupertates, paces, perfidias, pernicies, pestes, pestilentias, plebes, prolum, prosapias, quietes, sanctitates, soboles, sortes, spes plurali, sterilitates, taliones, tellures, tusses, vitas.
De neutris, quae spoliant plurali. Aevis. Caelus. An caeli in plurali prosa oratio admittat. Nefantia pro nefanda. Luta. Macella. Murmura. Sola. Solia.
Masculina, quae negant habere singularem. Annalem sextum, vel annali sexto. Antes. Artus numero singulo. Caelitem, et caelite. *ka/gkellon. Carcerem, et carcere, pro a)fethri/a|. Fasce, de imperii insignibus. Forus. Plauti versus numeris redditus. Grumus. Indiges. Lar. Lemurem. Catulli locus explicatus. Liber, pro filio: libera, pro filia. Unde Baccho nomen Liberi. *ko/rh eadem ac Libera. Liberalia, et Eleutheria, diversa sunt. Loci, et loca, speciali significatione. Loculi. Loculus. Locelli. Lumbus. Maior meus. Manes, pro mani; ut sacres, pro sacri. Nomas. Optimas. Penatis, et Penas. Vetus figura literae *p. Plerus. Primoris, primorem, primore. Procerem. Pugillar. Pugillaria. Quinquatrus, et quinquatria. Quiritem. Sal, pro salibus. Sentis, vel Sentix. Struix. Pulvix. Locuplex. Milex. Singulus. Superus, et inferus Deus. Triplices. Veprem, vepre.
Feminina, quae existimantur carere singulari. Aedem, aede. Laevini Torrentii lapsus. Alpis, Alpe. Ambage. Angustiae. Antae. Antenna. Antiae. Argutia, et argutiola. Barbam quoque de bestiis, barbas de homine dici, contra quam Caper, et Servius, censuere. Biga, triga, quadriga. Blanditia. Caulae. Ceremonia. Compede. Copia, pro exercitu. Daps, dapis, dapi, dapem, dape. Decima. Eumenis. Facetia. Falae. Fascis, de consulum insigni. Fauce. Feria in plurali. Fides, et fidicula. Foris, forem, fore. Frugum vox proprie accepta, quanto latius pateat, quam frumenta. Gena. Gerra. Gingiva, gingivula, et fortasse gingilla. Grates ex xa/rites2. Grossus. Habena. Illecebra. Inducia. Ineptia. Inferium vinum. Calpar. Lactis agnina, vel tua. Latebra. Lutinae. Manubiae. Minutia, minuties. Naenia. Naris, nare. Quod primum Claudiani fuerit poema Latinum. Nundina Dea. Offucia. Ops. Palea. Praestigia. Quisquilia. Reliquia. Salebra. Scala. Sordis. Beda emaculatus. Sors pro oraculo. Symplegas. Vigilia. Vindicia.
De neutris, quae aiunt singulo numero carere. Aplustre. Arbitrium, pro arbitri sententia. Avius. Batualia. Castrum. *gais1o/s2. Genialia. Genitale. Iugum pro cacumine. Iugere pro iugero: et iugeris pro iugeribus. Ile. Licium. Lumen pro die. Mapali. Multicia tunica. Oblivium. Palear. Pascuum. Tempus capitis. Vadum. Verbere. Utensile. De festorum nominibus.
De casibus universe. Variae casuum appellationes ex Prisciano. Casus interrogandi pro genitivo. Casus Latinus quis dictus. Esse eam appellationem veterem, etsi Prisciano omissam. Graecis eundem esse dativum, et ablativum. Male Latinis septimum, et octavum tribui casum. An recto etiam conveniat nomen casus. Ablativis minus scite in declinando praemitti praepositionem.
Vocabula a)ptw/tou, et monoptw/tou, quam varie ab antiquis sumantur. Frux, frugis, frugi, frugem, fruge. Nauco ducere. Mancipi esse genitivum, contra opinionem Prisciani. Agroecii in nihilo lapsus. Puris, puri, et pure, a pus. Viri, et viro, a virus. Ablativi chao, et milli. Ruribus. Iurium, iuribus. Instar nominandi, et accusandi casus. Instaris. Volup. Gloris.
De monoptotis. Dicis caussâ. Cuicuimodi pro cuiuscuiusmodi. Giffanius refellitur. Alimodi. Inficias. Ad incita, vel incitas, adigi, aut redire. Ingratiis tuis. Giffanii error geminus. Probi, Phocae, Charisii, aliorum, lapsus. Suppetiae. Astus. Feminis a recto femur. Femina in plurali ab eodem. Impetis. Prisciani error triplex. Teres unde, itemque impete. Indigitamenta quid, et unde dicantur. Impetibus. Damnâs. Satiâs, satiatem, satiate. Claudius Verderius reprehensus. Despicatui, irrisui, ludificatui, et similes dativi. Mactum. Buchananus leviter notatus. Macti.
De diptotis, triptotis, tetraptotis, et pentaptotis. Tabi. Servius, Charisius, et vetus glossographus notantur. Dica male reici a Phoca. Repetundae. Vicis, vici. Unde vix adverbium. Fors fortuna. Emendatio summi viri in Varrone reiecta. Siremps, sirempse. An sirempse tantum auferendi casu dixerint. Vis in recto singuli numeri, et accusativo plurativi. Plure. Phocae lapsus. Ditio, sive dicio non legi. Condicio ex Servii mente e dicio componi. Procerem, bilicem, trilicem, septemplicis, decemplicis, falso credi mono/ptwta: quae minimum sint tetra/ptwta. An uti pecudem auream, sic pecus aurea dicatur. Mane, et mani, in ablativo. Frons ex frondis. Nex. Iovis in recto. Une, sole. Multa veteres non aliâ de caussâ in certo casu refugisse; quam quia minus morigera essent aurium voluptati.