May 2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

GERARDI IOANNIS VOSSII DE ARTE GRAMMATICA LIBER SECUNDUS: qui est DE SYLLABIS.

CAPUT I.

*pros1w|di/as2 obiectum. Diomedes emendatus. Variae definitiones syllabae reiciuntur. *sullabh\ de voce disyllaba. Vera syllabae definitio adlata.


page 158, image: s0186

CAPUT II.

Syllabae divisio. *di/fqoggos2 Latino nomine ut reddi possit. Quot Hebraeis diphthongi. Cur quaedam Graecis impropriae dicantur. Latinis non quinque tantum sunt, ut putarunt; sed minimum octo. Charisii sententia de diphthongo YI sive VI refellitur. Rutilius in Itinerario emendatus. U interdum est vocale, sequente vocali in eâdem syllabâ. AI et OI in vett. monumentis pro AE et OE: item OV pro U longo. AA, EE, similiaque immerito a Politiano, et aliis, in diphthongorum numerum referri.


page 161, image: s0189

CAPUT III.

Ostenditur, non esse diphthongum, quando post I vel U in eadem syllaba sequitur vocalis: nec quando in AO, EA, EO, vel OA, est s1uni/zhs1is2: nec esse ullas triphthongos.


page 164, image: s0192

CAPUT IV.

De vitiosa diphthongorum pronuntiatione apud Graecos. Romanis veteribus affinis erat sonus inter AE, et AI. Aula, ausculor, auxilla, similiaque. EI fere iisdem sonuit, ut I longum. Prope idem sonus in OI, OE, et U longo. Pilumnoe poploe. Clerumenoe. Adelphoe. Oraculum Delphicum de bello, et peste, an fame? Clytemnestra, pro Clytemnaestra. Prudentius in haeresis, aenigma, sphaera, et similibus, ex diphthongo praepositivam praeterit. Ac Sidonius, Beda, alii, itidem, saeculi vitio, scripsere. In Euangelium, Parasceve, aliisque id genus, perperam e diphthongo eu subiunctivam sequenti syllabae adscribi. Et quam consuetudo ea sit vetus.


page 167, image: s0195

CAPUT V.

Syllaba mista ex vocali et consona est Belgis etiam novem literarum; Latinis summum sex. R ante P locum habet in eapse syllaba, contra quam Prisciano visum. Striglx vox reicula pro striglis. Striae et striglis discrimen: nec tamen id perpetuum. Vulgata lectio defensa in Glossis Latino-Graecis. Varronis locus expensus.


page 169, image: s0197

CAPUT VI.

Quanto laxius magistri Hebraei voce accentus utantur, quam Graeci, ac Latini. Refelluntur, qui censent, psalmos, et cantica, iuxta vulgares eos accentus, quos Musicos vocant, primi et secundi templi temporibus cani solere. Tres esse pros1w|di/as2, ratione comprobatur. *diastolh\, et *apo/strofos2, ex earum numero reiectae. Moschopuli ratio improbatur, veraque adducitur. Etiam Latinis in usu fuit apostrophi nota, et quidem consonâ sequente, imo et initio vocis.


page 171, image: s0199

CAPUT VII.

Tonus quid, et etymon vocis. Decem eius nomina, tonus, accentus, tenor, nota vocum, moderamentum, accentiuncula, voculatio, fastigium, cacumen, sonus. Triplex accentus, et ratio figurae, qua singuli scribuntur, ex natura cuiusque adfertur. Sinensibus quinque accentus. Vetus circumflexi figura. Martiano Capellae lux.


page 174, image: s0202

CAPUT VIII.

Veteribus Romanis neglecti accentus in scribendo. Quorum tamen nonnulli apice discriminabant syllabas longas. Similiter hunc morem apponendi accentus ignorabant Graeci antiquigres: eaque res in crrorem saepius impellebat. Hebraei quando, et quibus magistris, accentuum, ceterasque notas, addere coeperint: et quando, ac cuius operâ potissimum, punctorum artificium ad perfectionem pervenerit.


page 176, image: s0204

CAPUT IX.

Accentuum doctrina canonibus paucis comprehensa. Quibus locis nobiliores Grammaticorum Latinorum iusserint adscribi accentus. De accentu eorum, quae cum encliticis componuntur. Paulli Melissi sententia refellitur. An, removendae ambiguitatis ergo, etiam ultima syllaba accentu debeat signari, contra Fabium disputatur. Male vulgo in adverbiis et praepositionibus ultimam longam notari accentu gravi. Martiani Capellae lapsus. Linea iacens olim circumflexi nota fuit. Nec tamen inter literas habebatur, quod Lipsius putabat. An in Graecis Graecus servari debeat accentus.


page 180, image: s0208

CAPUT X.

Longe aliam antiquitus pronuntiationem fuisse secundum accentus, quam quae obtinet hodie. Veteres in eapse voce, et accentus, et quantitatis habuisse rationem, cum in sermone Latino, tum Graeco.


page 182, image: s0210

CAPUT XI.

De spiritu, et antiquis eius notis. Graecis diu nulla erat lenis spiritus nota. Apud Iones etiam in mediâ voce spiritui aspero locus erat. Incipientibus ab R an H apponi debeat. Germani etiam L adspirant. Paulli Aemilii lapsus, Hludovici et Clodovei nomina habentis pro diversis. Ridiculus error Paracelsi, monumentum Lutheri seu Lotharii Imperatoris pro vaticinio de Martino Luthero venditantis. Ut vel apponendo, vel omittendo adspirationem, peccetur.


page 184, image: s0212

CAPUT XII.

Ad Quantitatem transitur. Quae nunc in sermone, etiam a doctissimis quibusque, negligitur. Olim vero vulgus quoque Romanum quantitatis gnarum erat. Unde sit, quod eadem syllaba poetis nunc correpta sit, nunc porrecta. Cur quantitas notis eiusmodi signetur. De Acci, et aliorum more, geminantium vocales longas. Vetus scriptura Velii Longi defensa. Illustrantur varii scriptores, qui vocalem multis in syllabis positione longis corripi dicunt. Brevibus esse syllabas breviores, et longiores longis.


page 188, image: s0216

CAPUT XIII.

De modulo vocalis ante vocalem sequentis syllabae. Parum tuto i corripi in solius, utrius, et eius compositis. Cur in genitivo alius i sit porrectum, in alterius correptum. Terentiano tamen Mauro produci. Caius trisyllabon primâ longâ, ut et dissyllaba Cai, Mai. Sic E in trisyllabis Pompei, Vultei, et quae causa horum omnium videatur. Dianae e)/tumon, indeque ratio ostensa, cur princeps vocalis sit anceps. Fio Prudentio, et aliis Christianorum poetarum, corripi solere. Defioculus. Annuvit, habuvit, genuvit. Varronis locus expositus. Eheu, et ohe. Plinii et Martialis aetate non admissus iambus primâ sede Phalaecii.


page 192, image: s0220

CAPUT XIV.

*sunaloifh\ unde dicta. Etiam Maroni, sed rarius, longam elidi a brevi. Quibus in locis infrequens sit synaloepha, vel ecthlipsis. Quaedam, quae non elidantur: in his ô fieri anceps. Raro brevem non elidi: saepe longam, eamque tum fieri communem. Virgiliani loci correctio in dubium vocata. Aurati et Canteri de altero Virgilii loco coniectura improbata. Eodem in versu tum brevis, tum longae non elisae exempla. Hiatus istiusmodi frequentes fuisse vetustis. D insertum ad explendum hiatum. Ennio lux, et medicina. In Catulli uno, et duobus Horatii locis, a Mureto, Schotto, et aliis, recessum. De episynaloepha. De modulo primae in pituita, secundae in


page 193, image: s0221

vietus, tertiaeque in aceus exeuntium. De synaeresi. Phaeton. Semihomo trisyllabon. Ubi episynaloepha maxime frequentetur. *qeudo/s1ios2, *qe/ugnidos2, Theudericus. Etymon eius vocis, et aliorum ab eodem fonte.


page 200, image: s0228

CAPUT XV.

De crasi. Attii in Meleagro versus corrigitur. Quâ ratione priorem in bobus corripiat Ausonius. De modulo diphthongi ante vocalem. Vocalem brevem reddi ancipitem, si vox sequens incipiat a gemina consonante: praesertim a sc, sp, st: ubi Maurus semper produci credebat, sed perperam. Non Latinis modo, sed Homero quoque, corripi vocalem ultimam ante *ska/mandros2. Vocalem naturâ brevem raro ante vocem a duabus consonis incipientem produci, nisi concurrente caesurâ: saepicule vero, ea si absit, imprimis in enclitica QUE. Germana lectio in corruptis aliquot poetarum locis asseritur. Servii sententia de particula QUE reiecta. An H consonae iunctum syllabam reddat positione longam. In Enniano versu coniectura.


page 209, image: s0237

CAPUT XVI.

Quae ad positionem, quam debilem vocant, requirantur. Syllabas, quae ob positionem eiusmodi in carmine sunt ancipites, in oratione prorsa male produci. Schotti sententia de Nasonis versu, eiusdemque in Valerio Flacco emendatio reicitur. deque vera lectione coniectura nostra. Neuri in lupos quotannis verti credebantur: et unde origo fabellae. M cum N vocalem praecedentem ancipitem reddunt apud Graecos, interdum etiam Latinos. Idemque apud utrosque facit N post G, et D. Alciati sententia semel iterumque improbata. S Graecis Latinisque liquescit. Vera lectio Catullo, Oppiano, Ennio, et aliis poetarum adserta. Melos priori correpta. Solus bacchus seu asellus piscis cor habet in ventre.


page 216, image: s0244

CAPUT XVII.

Pighii Ovidiana emendatio reiecta. Focale, et deciduus, pro significatione variâ variant quantitatem. Sanates. Pluscula non servantia modulum primitivi. *etumologi/ai lucis, vadi, fatui, tigilli, temeti, aquae, et aliorum. Totus, cum redditivum est voculae quotus, priorem habet correptam. Praeputii e)/tumon. De compositis non retinentibus modulum simplicium. Varii refelluntur.


page 221, image: s0249

CAPUT XVIII.

Accentus in compositis simplicis quantitatem non causat, sed signat. Nec semper ex accentu tekmh/rion capere licet. Duzae in Martiali emendatio refellitur. Fortasse a)nalo/gws2 in abscidi mediam interdum produci: nempe ut sit non a scindo, sed caedo. Ambitus cum participium est, vel producere mediam, vel ancipitem habere. Germani Valentis de hoc sententia reiecta. Cur mediam habeat ancipitem. Ambe. Cur in ambages, et indago media sit longa. Nihilum mediam corripere, contra Giffanium, probatur.


page 224, image: s0252

CAPUT XIX.

De praepositionum modulo in compositione. Omitto ex obmitto. Quanta sit cis in compositis. De modulo primae in citimus, et citerior, adversus Buchananum. An primam in adigat producat Lucretius. In plusculis praeverbium loquelare re


page 225, image: s0253

esse longum: nec propterea consonam debere geminari. Reicio pro reicio: sic abicio, adicio, subicio, obicio. Subices. Reicula ovis. Eicit, et reice, trochaeus. Unde sit, quod porrecta sit syllaba ante i inter vocales duas positum. An primam in reiectantem corripuerit Maro. Male excipi refert pro utile est. Refert ad rem meam, pro mea refert. Apella, apis, amarus, non venire ab a praeverbio. An prima in delicatus Valerio Flacco corripiatur. Profecto, et proficiscor, quam originem habeant. Ausonius etiam in proficio producere est ausus. De prima in propago tam nomine, quam verbo.


page 232, image: s0260

CAPUT XX.

De compositis priori parte in vocalem exeuntibus. Te-ipsum Ausonio trisyllabon primâ brevi. De modulo vocalis e in compositis cum facio, vel fio. Mos poetatarum syllabam naturâ brevem kata dia\stolhn\ producendi in trium, vel plurium brevium concursu. In tantidem secunda anceps, contra quam Giffanio visum. Secundam in universi corripi, et tamen in unicuique produci: et quid causae. Martiali vetus lectio adserta. In Iuvenco coniectura. De modulo secundae in matricida, lucrifacio, verisimilis, controversus, et quibusdam aliis.


page 237, image: s0265

CAPUT XXI.

De praeteritis disyllabis: lavere, pro lavare: amaverunt, legerunt, similiaque, pene ultimam habuere ancipitem: rimus, et ritis, in futuris subiunctivi ri saepius producunt: sed in praeterito breve, an longum sit, ne olim quidem inter Grammaticos convênit.


page 240, image: s0268

CAPUT XXII.

De novem supinis disyllabis priorem habentibus correptam. Prudentii versus perperus a Giselino perperam immutatus. Delitor. Leti etymon. Ruta caesa. Statum priorem habuisse ancipitem. Aldi de hoc sententia excussa. Lambini error puerilis.


page 243, image: s0271

CAPUT XXIII.

De modulo antepenultimae terminatorum in icius; inque eo a Prisciano recessum. De quantitate penultimae derivatorum, quae in tinus, vel timus exeunt. Caesaris Scaligeri de eo sententia refellitur. A Politiano male corripi penultimam in patrimus, et matrimus. Apud Catullum non patrima, nec Perenna, sed patrona virgo legi oportere. Mediam in torcular corripi. De modulo vocalis U in verbis, quae exeunt in utio, vel urio.


page 247, image: s0275

CAPUT XXIV.

Refelluntur, quae Erythraeus, et Giffanius protulerunt adversus canona de terminatis in A. Ausonii ac Prudentii aevo syllabam acutam, (ut quam enclitica excipit) etsi natura esset brevis, quandoque produci. Numeralia in ginta antiquioribus potius esse porrecta; iunioribus non raro correpta. Cur imperativi primae sint longi. De particulis, ita, quia, eia, puta, postea, postilla. Ennius emendatus. Item de antea, contra, ultra, frustra. Angeli Politiani coniectura improbatur.


page 252, image: s0280

CAPUT XXV.

Giffanii et Erythraei sententia refutatur de exeuntibus in E. Fames olim quinctae fuit: vale, cave, vide, solve, responde, etiam corripiuntur: superne et inferne corripiunt ultimam: composita e die producunt. Etymon particula fere, et ferme.


page 255, image: s0283

CAPUT XXVI.

De terminatis in I. Cui monosyllabon Prudentio breve; sed perperam. Falli, qui censent, cui, et huic, poetis esse semper monosyllaba. Manilii poetae aetas: eique praeisse Firmicum, non Firmico Manilium. Cuique Prudentio dactylus est, si vett. codd. standum. Sicuti non servat quantitatem simplicis uti. Faerni error de modulo ultimae in heri.


page 258, image: s0286

CAPUT XXVII.

Cur dativi, et ablativi in O, producantur. Cur et recti antiquis saepius sint longi, praeterquam ego. Quod a classicis non producitur extra caesuram. Sed Ausonium id neglexisse. Scriptor Consolationis ad Liviam plane est Augustaei aevi: scriptor vero elegiae in obitum Maecenatis est Scholasticus inferioris aetatis: etsi eosdem nonnulli putarint. Do male corripi ab eruditissimo Grammatico. Cedo habere posteriorem brevem. Scio olim nonnulli semper longum putarunt. Marii Victorini sententia de dispari modulo in scio, nescio, monstro, dicto, et similibus, quando nomina sunt, et quando verba. Quo consilio Maro gerundia in do semper producat: alii vero non raro corripiant. Quando anceps. Uti et modo: sed composita semper brevia. De modulo ultimae in sero, tertio, postremo, profecto, imo, eo, adeo, ô, porro, vero, ideo, ergo. Deque postremo horum Festi, et Victorini iudicium.


page 264, image: s0292

CAPUT XXVIII.

De terminatione U Grammaticorum veterum sententia reicitur. Probi locus emendatus: item Ciceronis in Arateis. Nisus idem qui en go/nas1i sive e)ggo/nas1in. Probi Berytii aetas. Indu, et nenu, corripiuntur: quorum illud priscum pro in, hoc pro non.


page 266, image: s0294

CAPUT XXIX.

De terminatis in C, et D. Hic provocabulum semper corripi: fac semper produci. Giffanii sententia in pluribus reiecta.


page 269, image: s0297

CAPUT XXX.

De desinentibus in L, M, N, P, R. Theodosii aevo, et proximis saeculis, composita a par corripere solent. Avianus, cuius habemus Aesopicarum fabellarum librum, alius est ab Rufo Festo Avieno, Arateorum, et Dionysii interprete.


page 272, image: s0300

CAPUT XXXI.

De in S desinentibus. Error Valerii Probi, et alius Baptistae Pii. Tigres mire posteriorem corripere Ovidio. Foris, et gratis, ultimam habere porrectam. De ultima in possis, et velis. De subiunctivi praesentis et futuris Ris producentibus Probus probatur. Bis posterioribus longum. Sidonii geminus error in modulo vocis pronepos. Aldi lapsus. Cur genitivus et pluralis nominum quartae. in US sit longus. Falli, qui putant domus Ovidio corripi in plurali. Dissessum ab Alciato, qui negat posteriorem in palus Horatio esse brevem.


page 278, image: s0306

CAPUT XXXII.

In T desinentia Ennii aevo communia fuisse. Canterus refellitur. Praeterita syncopen passa a classicis semper corripi. Ab Erythraeo receditur.


page 280, image: s0308

CAPUT XXXIII.

De modulo primae mediaeque syllabae in Graecis. Aurati paro/rama. Aratoris, et Sidonii in Graecis negligentia. Lupi Ferrariensis in talibus ignorantia. Hyginus leviter correctus. Error Quinctiani Stoae, ac Pontani, et geminus Servii. Crepidae


page 281, image: s0309

origo. Hectôris, mediâ porrectâ. Cur prima in prologus, et Proserpina, producatur, inque propino sit anceps. Areopagus penultimam corripere. B. Augustini a(ma/rthma: item Calepini. Penultimam in harpago corripi: produci in archiater, Homeromastigis. Aurati s1fa/lma. In Graecis interdum Latini accentum magis, quam quantitatem attendunt. Ex diphthongo E I nonnumquam tollitur altera vocalis, ut syllaba fiat brevis. Ios. Scaligeri in Catullo coniectura expenditur.


page 287, image: s0315

CAPUT XXXIV.

De Graecorum syllabis ultimis in vocalem exeuntibus. Vocativos primae in A produci a rectis in AS; corripi ab illis in ES. In eâdem E semper extendi; quod Sidonio, et Baptistae Pio neglectum: at in secundâ tertiâque corripi. Iuvenalis defensus. Mela pro mele semibarbare. In I terminata esse brevia. Thety pro Thetyi: nisi Thetidi rescribendum. Recti, et accusativi, item Attici genitivi in O, ac vocativi in U ex ou, porrecti: at omnia in *u brevia.


page 290, image: s0318

CAPUT XXXV.

De ultimis Graecorum syllabis vocalem naturâ brevem, aut naturâ longam habentibus ante ultimam consonantem. Capellae locus expensus: uti et Maronis. Servii lapsus. Cur brevia sint Latina in O R ex Graecis in *w*r venientia.


page 292, image: s0320

CAPUT XXXVI.

De extimis syllabis in Graecis, quae ante ultimam consonam habent vocalem aliquam ex ancipitibus. Capellae lapsus in Heptas. Prisciani sententia de Tethys in dubium vocata. *pw/lupos2 pro polu/pous2. De modulo in peregrinis. Nesciri metricam rationem veterum Hebraeorum. A Mureto recessum.


page 295, image: s0323

CAPUT XXXVII.

De iis, quorum quantitas poetarum auctoritate cognoscitur. Mureti error. De penultima in fortuitus, et gratuitus: item praestolor.


page 298, image: s0326

CAPUT XXXVIII.

In modulo syllabae decipi non paucos auctoritate scriptoris supposititii, vel versus spurii, vel loci corrupti, vel ignorantiâ metri. Auctorem poematii de pulice, item de philomela, non satis servasse legem metricam. Furii versus apud Gellium correctus. Sapphicum metrum olim secundâ sede non refugit trochaeum.


page 302, image: s0330

CAPUT XXXIX.

Non fidendum medii aevi poetis, cum passim in metrum peccent. Arnobius emendatus.


page 310, image: s0338

CAPUT XL.

Etiam in modulo syllabae saepe falli, qui renascente poesi, et sesquiseculo post, claruerunt.


page 312, image: s0340

CAPUT XLI.

Epilogus huius libri. Doctrinam de variis metrorum generibus, non ad Grammaticam, sed Poeticam pertinere.


image: s0342

ADDENDA, et suis locis interserenda libro primo, ac secundo, artis Grammaticae.


image: s0349