Argumentum, et scopus huius operis. *grammatikh\, Latinis literatura. Qui Rabbinis dicatur: simplicius Sopheriticen dici potuisse. Sopherim, grammatikoi\, grammatei=s2, literati, literatores, scribae, pro iisdem. Alias grammatei=s2, ac scribae iidem, qui nomikoi/. *grammatoeisagwgei=s2. Scriptlum ex scriptulum. *gnw/mh, groma, gruma, gromaticus. *ko/ppa. Iidem olim Grammatici, et calculones. Literatio. Antiquis Grammatice solum ars legendi et scribendi: quae postea Grammatistice, vel imperfectior Grammatice. Grammatistae, et Grammatici; literatoris, ac literati discrimen.
Grammaticen non esse scientiam, contra quam Iulio Scaligero, et aliis, visum. Uti nec Gymnastice scientia est, contra quam statuit Galenus. Cui frustra patrocinium quaerit Mercurialis. Perperam a Mario Corrado, et ceteris, in Grammatices definitione addi, esse et scribendi artem.
Grammatisticae usus in vita omni privata, ac publica. Prometheo eius inventio tributa a Graecis: et quando is vixisse credatur. Grammatices, quatenus origines vocum expendit, origo videtur a Platone. Methodices vero inventio rectius ad Aristotelem refertur. Quem secutus Theodectes. Lamprus tamen et Ileus, Grammatici, ab Aristotele ipso memorati. Epicurus Grammaticen docuit. Stoicorum in eâdem studium. Ab Alexandrinis est admodum exculta. Estque clavis omnium disciplinarum. Apud Romanos quoque in honore fuit: qui Grammaticis immunitatem indulsere: at non item Grammatistis. Scepticorum dubitatio, sitne Grammatice utilis, imo ecquis sit Grammaticus.
Grammatices divisio in meqodikhn\, et e)chghtikh/n. Cur meqodikh\, atque alio nomine o(ristikh\ vocetur. *texnikoi\, texnogra/foi, artigraphi, tum presse pro artis Grammaticae scriptoribus, tum laxe de aliarum artium doctoribus. Tyrannionis iunioris aetas, conditio, ac de arte hac libri. Demetrius Ixion, Nicanor Hermiae, Pausanias Caesariensis, Lupercus Berytius, Hyperchius Alexandrinus, quae de arte hac scripserint, et quando vixerint. Didymi duo, et Philoxenus Alexandrinus, technici. Apollonii Dyscoli aetas, de structura liber, eiusque commendatio. Uti et Herodiani, filii eius. Trypho, Aelius Dionysius, Choeroboscus. Iudicium de Chrysolora, Demetrio Chalcondyla, Constantino Lascare, Theodoro Gaza, Urbano Bellunensi. Latinae Grammatices scriptores deperditi, Ennius Iunior, Iulius Caesar, Nigidius Figulus, et alii. Item qui supersunt, ut Varro, Palaemon, Valerius Probus, Sosipater, Diomedes, Priscianus, et quando is vixerit. Macrobii excerpta de Graecae Latinaeque linguae convenientia ac discrimine. Ioannis Erigenae, ac Macrobii aetas. Technici alii. Quam tarde Hebraeus sermo artis praeceptis tradi coeperit. Rabbi Iuda Chiug, R. Ionas Cordubensis, R. Aben-Esra, R. David Kimchi, technici, quae, et quando scripserint. R. Abraham de Balmis, et Elias Levita.
Cur Grammatices partem appellent e)chghtikhn\, et o(ristikhn\: et super eo viri docti lapsus. *echghtikhn\, quatenus scriptorum omnium enarrationem spondet, non esse partem Grammatices. Verum e)chghtikh=s2 munus, quatenus ad Grammaticen pertinet. Vocum Graecarum interpretes illustriores; imprimis, ex quibus conflatur Suidae lexicon, ac complurium aetas. Grammatici, qui Romanarum vocum significationes et origines signarint. Gellii, et Arnobii loca duo, quibus celebriores complexi Grammaticos: sed in quibus et technici compareant.
Criticen credi tertiam Grammatices partem. Criticor um duplex esse munus, iudicium, et emendationem. Criticos notis usos in libris censendis. Pamphilus peri\ te/xnhs2 kritikh=s2. Iudices, qui Graecis kritikoi/. Artis huius princeps Aristoteles. Quem secuti Philetas, Zenodotus, Callimachus, Eratosthenes, Aristophanes, Dionysius Thrax, Apollodorus, Crates Mallotes, Tyrannio uterque: et quâ omnes isti aetate vixerint. Latini Critici complures, in quibus Calliopius, Iulius Celsus, Sallustius Rhetor, Gallus Avienus. A Graecis esse morem, quo Critici nomen scriptori castigato apponebatur. Critices necessitas. Eadem noxia, si in pruriginem corrigendi degeneret. Timonis iudicium de optimis Homeri codd. Aratum quam varii vitiarint. Qui Hippocratem depravarint. Librariorum in sacris exscribendis incuria. *kritikh\n non esse Grammatices partem ostensum. Nec si pars esset, fore membrum ab ea distinctum, quam e)chghtikh\n dixere. Telephi liber. Grammatici etiam dicti filo/logoi, et polui/stores2: ac Grammatice, filologi/a, polumaqi/a, et Latinis eruditio, vel varia eruditio.
Dividitur Grammatice Methodica in naturalem, et propriam: in utrâque esse analogiam ostenditur, contra Cratetem: Methodicae quadripartita divisio. Prima pars cur tum o)rqoe/peia, tum o)rqografi/a nominetur. Utro nomine potius debeat vocari. *orqografi/as2 vox quanto aliter in architectonicâ usurpetur, quam in Grammaticis: et qui olim hanc Grammatices partem tractarint.
Expenduntur variorum de literae e)tumologi/a| opiniones, et additur, quae maxime verisimilis nobis videatur. Cur literae, et elementa, promiscue sumantur, et quomodo proprie differant. Perperam definiri literam signum pronuntiationis, vel minimam vocis partem. Iulius Scaliger de eo refellitur. Vera literae definitio adfertur, tum prout absolute spectatur, ubi Aristotelis, et Gazae opinio adducitur, tum quatenus ea relate consideratur.
Versiculi veteres de literarum inventoribus. Moyses Christianis in metro est bacchius, ut egestas. Aquo, et quando, Gothicae sint literae inventae. Ioannis Magni, et Olai, sententia impugnatur. Septentrionales creduntur tarde literarum notitiam accepisse. De literis Francorum, quibus usus Wastaldus: atque iis, quas Maracus, et Hichus, invenere. Aimoinus emendatus. Hebraeorum duplices esse literas, Assyrias, quibus usi sunt a captivitate Babylonicâ, et Cananaeas, quas antiquis temporibus usurparunt: illas non ab Esra esse, ut B. Hieronymus credidit, sed ab Assyriis: has non Mosen, ut aiunt, nec Abraham, quae aliorum opinio, auctorem habere; sed iam ante diluvium fuisse, comprobatur. Linguam Cananaeam fuisse diversam a Syrâ: uti et Chaldaicâ. Annius Viterbiensis merus impostor. Chaldaei ante Alexandrum M. habuere observationes annorum mille nongentorum ac trium. Rectius inventum hoc tribui Setho, Adami filio; nisi, cum aliquibus, Adamo malis
adsignare. Sane et Plinii iudicio, literarum usum fuisse, dum homines fuere. Gentilium alios putare, literas esse inventas a quodam, quem Graeci *ermh=n, Aegyptii Theuten appellant. Alios verisimilius statuere, Chananaeos habuisse literas suas ante Aegyptios, at demum post Assyrios. Phoenicia lingua primum eadem ac Hebraea fuit; postea illa mutata, sed sic ut dialecto solum differrent.
Graecos accepisse literas suas a Cadmo Phoenice: unde *foinikh/i+a, et *kadmh/i+a gra/mmata dicuntur. Figuras veteres, quibus Iones usi, magis convenisse cum Phoeniciis: atque Herodoti aetate eas in veteribus inscriptionibus conspici potuisse: sed paullatim figuram esse immutatam. Alios literarum hanc gloriam tribuere Cecropi Aegyptio. Cur is biformis creditus sit. Alios item Lino, vel Palamedi, eas assignare. Vulgaris lectio Taciti contra Lipsium, et alios, defensa. Cadmo Milesio tribui tres adspiratas, Epicharmo duas duplices, Simonidi vocales duas longas. Callistratum primum statuisse literas XXIV. Tzetzi occurritur, qui Cadmo antiquiores esse Graecorum literas contendit. Delphi unde Pytho prius dicta. Cur Pythonissa dicatur domina oph. *ofews2 e)/tumon. Refellitur Fl. Iosephus de eo, quod neget, Graecos habuisse literas ante bellum Troianum. Thesei, et Argonauticae expeditionis tempus. Thebis Boeotiis cur nomen id impositum. Nomina literarum Graecarum ex Hebraeis deflexa.
Latinorum literae sunt ab Euandro Arcade, vel matre eius Nicostrata, atque unde ea Carmenta sit dicta. Ab aliis eas tribui Saturno, vel Pelasgis. Prope easdem fuisse Graecorum literas antiquas, ac Latinorum. In Plinio coniectura. Harpocrationis error. Gentes quasdam literas sero admodum accepisse. Aeliani ea de re locus corrigitur, et explicatur.
Inquiritur in numerum vocalium apud Latinos: item quaedam de genuino earum apud veteres sono; praesertim vocalis V. Ausonius adversus summum virum defenditur.
Graecis etiam solum quinque esse vocales: veteres Graecos loco tou= *h, et *w, usurpâsse E, et O. Emendatur locus Marii Victorini. Primus Simonides aliâ vocales breves, aliâ figurâ longas scripsit. Nigidii locus apud Gellium exponitur. Antiquum vocalium nomen pro E, et O, fuisse E I, et O Y. *filo/ceneion gra/mma. E potius dici yilo\n, et O vocari mikro\n, ad differentiam diphthongorum, quam vocalium longarum.
Mutarum, similisque instrumentorum rusticorum, et militarium signorum distributio. Inquisitum in veram causam, ob quam consonantium alias vocarint mutas, alias semivocales.
Sex tantummodo mutas Graeci habent. Antiquitus pro spiritu aspero H scribebant, uti Latini. Veteres Latini C semper usurpabant pro G. Figura, qua U consonum scribi instituit Claudius. Unde dicatur Digamma Aeolicum. Item Va, an Vau, vocetur. Cornutus emendatus. I, et V, consonas, mutarum numero aggregari debere, solidis rationibus probatur.
H Graecis vetustis fuisse notam adspirationis, solereque in ipso versu adscribi, more Latinorum. Unde sit, quod H Graecis centenarium signet. Plinii vetus lectio defensa adversus summum virum. Contra eundem probatum, non fuisse H ex antiquis XVI vel XVII literis Graecorum. Contra Pierium ostenditur, H non esse literam. Parem videri rationem Aeolici digamma: quod, adspirationis loco, saepe vocalibus praeponitur, et in metro pro nihilo habetur.
Romanum Kappa. Lunulae in calceis patriciorum. Suidae, Statio, et aliis, lux. Zonarae lapsus. Quis Latinorum primus K literis adiunxerit. Cuiusmodi in vocibus eius sit usus. Fronti calumniatorum inuri solet. Cicero illustratus. Calendae cur tristes Horatio, Ovidio celeres dicantur. Krus pro Karus, Knus pro Kanus, similiaque. Scaurus correctus. Dcimus pro Decimus. Tribus in vocibus praecipue K usi. Male inter mutas reponitur, tamquam a C diversa.
Q non esse diversam literam a C, vel K. Ciceronis iocus, et Plautinae virginis. Cuire trisyllabum pro Quire, et Acua pro Aqua: item tetrasyllabon Relicuus, pro Reliquus. Veteres promiscue C, et Q scripsisse. Occurritur Iul. Scaligero de necessitate literae Q. Vitia iotacismi, lambdacismi, mytacismi. Velius Longus emendatur.
Latinos, praeter liquidas quatuor, quas accepere a Graecis, duas alias habere, U post Q, et, ex more antiquo, S finale ante consonam. Maronis vetus lectio firmata. Cur udae quatuor liquescant post mutam potius, quam aliam literam. Velius corrigitur. Ubi de liquidarum natura praecipi debeat.
Ostenditur, esse sonum, nomine ac figurâ hactenus carentem, medium inter G, et N, ac fortasse ex utroque mixtum: unde Germani ac Belgae eum non per solum G, ut Graeci, nec solo N, ut Latini sed per NG exprimant: eoque dubitari posse, utrum sonus is simplicis sit literae, an sesquiliterae, an etiam duplicis.
Duplicem nullam Latinis aut Graecis literam esse; sed literarum compendium. Nigidius Figulus refugit X. Antisigma, Claudii inventum, cuius figurae, et potestatis. Hebraeorum tsade nunc in T, nunc in S converti a Graecis, et Latinis: unde Sarra eadem, ac Tyrus. Attici veteres pro *c exarabant *k*s: idem fecisse Aeoles: eorumque exemplo pro X scripsisse Latinos CS. Isidori lapsus de X. Quam antiquus sit figurae Z usus apud Romanos. Latinis non ponitur X pro GS, sed tantum pro CS. Z in G mutatum. *ge/tus2. *poti/bazis2. Z non valere SS, sed DS. *sdeu/s2. *za/bolos2. Non idem omnino sonus huius literae Latinis, ac Graecis. Zmyrna, Zmaragdus.
Consonas I, et V, numquam fieri duplices, probatur. Refellitur opinio Caesaris Scaligeri, existimantis, in biiugus, et quadriiugus, antepenultimam corripi, quia ex sequenti syllaba; vel I, vel V, elidatur. Poeta vetus apud Tullium emendatus. Consuetudo vetus geminandi I in peiius, reii, Caiius, Pompeii, et similibus. An Q sit duplex litera, quaesitum. Veteres scripsisse, aqa, equs, qis, et similia, absque V.
De tribus numerorum notis, quae inter characteres literarum Graecarum antiquitus collocabantur.
De literis a Claudio Caesare inventis: quarum duae erant, vau sive digamma Aeolicum, et antisigma: tertia vero potestatem habuit unius ex Graecorum adspiratis.
Colligitur ex antedictis, sexdecim numero literas esse apud Graecos. Dissertatum, an hae sint eaedem, quas Cadmus Phoenix in Graeciam intulit. De Isidori vera lectione. Triplex eius lapsus. Aristoteles defensus super eo, quod *z, et *f, referat inter literas priscas. *u fuisse inter sexdecim Cadmeas, contra quam Scaligero visum, atque etiam Isidoro. Cur *u dicatur Pythagorae litera. Et cur grues vocentur aves Palamedis. Ausonio lux.
Ex antea dictis similiter concluditur, novendecim esse literas Latinis.
Hebraeis primae et sacerdotales literae decem, iuxta Irenaeum. Fevardentius refellitur. Revera octodecim iis literas esse. Male literarum numero eximi vocales. Sapienter iis punctorum figuram tributam. Vetustioribus Grammaticis solum esse undecim vocales. Veteribus cametz sonum habuisse ex A, et O, mixtum. Odom, Obel, Corbona. Antiquitus pneumaticas habuisse vocalium potestatem. Literas beth, gamma, daleth, a LXX, et Hieronymo, semper efferri spiritu tenui. Contra eos Phe, semper sonare; non Pe. *si=gma a Samech, ut *sa\n a Sin.
In literarum affectionibus male potestatem recenseri: male contra omitti ordinem, et cognationem. Quantopere vulgo in pronuntiatione literarum a veteribus recedamus. Corippus emendatus. Quâ occasione Erasmus scripserit dialogum de recta pronuntiatione.
Pro gemino ii poni I longum. Quid Iota longum, et ou) Ausonio: et Plauto longa una litera. Veteres Graecos, contra quam visum viro magno, ignorâsse figuram literae V: et unde ea efficta a Latinis. Inscriptionem columnae Farnesianae non esse Ionicis literis, sed confusis ex Graecis, et Latinis. Terentius Scaurus corrigitur. Carvilius is, qui primus C et G distinxit, quando vixerit. Nihil opus fuisse U adscribi post Q. Perperam ex columna Farnesiana probari antiquitatem figurae D, Latinis etiam I in usu fuisse pro H. Digamma F in metro non habitum pro consona. Veteribus *d positum pro P. S non fuisse Graecis in usu, et unde haec Latinis figura.
Vetus figura literae *s. Unde figura nongentorum *sa\n pi= dicatur. Sigma pro stibadio, et porticu urbis Constantinopolitanae. Figura antiqua literae *u: unde lux carmini de litera Pythagorae. Item aliarum aliquot literarum figurae a vulgariis discrepantes. Easdem Atticorum, et Ionum, figuras fuisse: sed in eo fuisse discrimen, quod Iones octonis Atticos excederent. Unde alphabetum XXIV literarum dicatur Ionicum. Simonidis Melici quae patria. Aliter captivos, aliter Samios dici literatos. Quo auctore, et quando Athenienses octonas Ionum literas veteribus addiderint. Quae dicta sit Grammatica post Euclidem. Refellitur Alexandrini Chronici conditor. Atticae literae pro antiquis. Cur Athenienses haut facile Samias literas receperint. Phoeniciae literae ab Ionibus immutatae.
Iudaeis triplex literarum figura in usu. Hebraei non dividunt voces. De mem clauso in mediâ dictione apud Iesaiam. Galatinus refellitur. Mosen iis usum literis, quae nunc Samaritarum dicuntur: ac demum Esrae temporibus Legem et Prophetas coepisse exarari literis Chaldaicis, quas nunc Hebraeas vocamus. Antiquitas siclorum, quibus Sancta Hierosolyma Samaritanis inscribitur literis. Puncta vocalia esse a Masorethis inducta post annum Christi quadringentesimum. Probatur id e Misna, Cabala, Keri, et LXX. Item ex Onkelo, Ionathane, Aquila, Theodotione, Symmacho: et quando illi vixerint. Adhaec ex quinctâ, sextâque editione; item Origene, et B. Hieronymo, eiusque duobus magistris. *kera/ia quid Euangelistae Matthaeo. Literas
[Gap desc: Greek word]
signa vocalium fuisse, priusquam punctis uterentur.
Latini in appellatione literarum praelati Graecis, et Orientis populis. De nomine vero Q literae. Nomina vetera vocalium apud Graecos. Quae xoinotenh= fwnh/enta dicantur Pindaro. Veteres dithyrambici fugiebant E, I, et S. *sa\n idem ac s1i/gma: et unde utrumque hoc nomen. Thrasymachi Sophistae epitaphium. *samfo/rai. *ko/ppa. Differunt *kappofo/roi, et *koppati/ai. Kophe. mw= pro mu=. Mytacismus, vel motacismus. Capella, et Isidorus correctus. Refellitur eorum opinio, qui *u a veteribus, ipsoque Nasone, hya fuisse appellatum existimant. Quam recentia sint nomina punctorum vocalium apud Hebraeos.
Literis etiam accidere ordinem, atque earum cognationem inter se. Quis naturalis sit literarum ordo. Quoties apud Hebraeos consonarum singulae in Scripturis legantur.
Varii scribendi modi ad tria genera revocantur. Aegyptii sinistrorsum scripsere, et unde eum morem acceperint. Rudior is scribendi modus est nostro. *boustrofhdo\n gra/fein. Sic exaratae leges Solonis. Taprobanenses versum scripturi a summo deorsum procedebant: uti et hodie Indi. Taepocon quid, et unde id nomen. Utrum Gothi in scribendo boustrofhdo\n scripscrint, sed prius adscendendo, hinc descendendo.
Manus pro stylo. *glu/fion, caelum, caeltes. Stylus prius ferreus, exinde osseus; idque ob periculum, quia ferreo alii alios vulnerarent. Atque ut postea redierit usus ferrei, et simul periculum: cuius rei aliquot exempla. Spongia deletilis. Saxis et lateribus literas insculpsere, Hebraei, Babylonii, Phoenices, Graeci, Romani, Cimbri. Etiam plumbeis laminis ad eam rem usi: quae improprie admodum Plinio volumina. Verius charta plumbea: quod male in Tranquillo damnat Guilandinus. Lysimachi de ea locus. Gelenii in eo tralatio reiecta. Aes quoque ad hoc usurparunt: imo et argentum. Ab aere deventum ad tabulas ceratas.
Calami Memphitici, Nilotici, Gnidii. Sinensium mos penicillo scribere e pilis leporinis. Primo in malvae et palmae foliis scriptitatum. Plinii lectio vetus defensa. Utrum malva, an palma, scriptioni aptior. *ostrakis1mo\s2, e)kfullofo/rhs1is2, petalis1mo/s2. De hoc ab Henrico Stephano recessum. Liber quid proprie. In tilia seu philyra olim scriptum.
Biblus eadem ac papyrus, et quibus ea terris creverit. Charta unde dicta. Modus conficiendae chartae ex papyro. Intergerium. *prwto/kollon, non prwto/kwlon dici, et ita in similibus. Charta Hieratica, Augusta, Livia, Claudia, Amphitheatrica, Fannia, Saitica, Taeniotica, Emporetica. Lapsus Isidori, Iovii, Guilandini. Taeniotica unde dicta. Tanis est Tzoar, et unde nomen.
Aliae schedae, aliae tabellae ceratae. Codices et codicilli. Summa, et ima cera. Libri lintei sive carbasini. Qualibus scripta oracula Sibyllina, quandoque et foedera, leges, et epistolae principum. Vopisci lectio defensa. Elephantini libri. Persici et Indici e serico. *culoxa/rtion. Iam Eustathii aetate desiisse morem conficiendi chartam e papyro. Pellibus sive membranis scribendi mos. Isidorus refellitur. Unde dicantur membranae. In omentis elephanti scriptum, et intestino draconis. Diphtherâ antiquior. Pergamenae unde appellatio. Quando chartae, quando item membranae usus frequentari coeperit in Graecia. In ebore etiam scribi solitum, ostenditur contra summum virum.
Atramentum librarium, vel scriptorium. Loliginis sucus pro atramento, uti et sepiae, apud Afros. Rubricae usus in librorum et legum titulis. Encaustum sacrum, quo Orientis imperator subsignabat. Etyma vocum, quibus hodie atramentum gentes aliquae designant. Quandoque idem et calami, et liquoris praestat vicem.
Ratio scribendi literis, quae inconspicuae sint, usque dum arte fiant conspicuae. Ut Augustus, atque etiam Iulius, reservatis literarum vulgaribus figuris, earum commutarint potestatem. Scytale Laconica. Caesaris Scaligeri censura reicitur. Notae Probi, et Petri Diaconi. Siglae quid, et unde iis nomen. Iustiniani interdictum, ne leges siglis exarentur. Mangonis notae. Scriptura dta\ s1hmei/wn.
Hieroglyphicae notae insculptae saxis: quae linguae magicae Lucano. Horapollo Niliacus quando vixerit, et quâ scripserit linguâ. Quomodo a siglis differant notae proprie dictae. A quibus notae hae repertae. Volumini, quod Tyronis ac Senecae notas promittit, multas esse additas a Christianis. Astutia Tritthemii in Steganographia sua. An quaecumque de ea signârat, expertia sint commercii cum impuris spiritibus. Excogitari posse scripturam toti orbi communem, quam gentes, unius duntaxat linguae scientes, suâ quaeque linguâ legant, et intelligant.
Acceditur ad o)rqografi/an. Eam cognosci, tum ratione, tum auctoritate. Rationem peti ab distinctione, vel origine. Auctoritatem vero ab asseveratione doctorum, vel a scriptura lapp. et libb. vet. Antiquos disputasse, utrum scribi debeat ad an at, cum an quum, quidquid an quicquid, opstitit, an obstitit. *kakografi/a fit additione, detractione, innovatione, traiectione.
Silva vocum iuxta seriem literarum: in quibus vera scribendi ratio ex vett. monumentis, vel origine comprobatur.
De illo additionis et detractionis vitio, quo initialis litera syllabae sequentis fit finis praecedentis, vel contrâ. Olim etiam de eo dubitatum esse apud Graecos, et Romanos. Aristophani lux. Apostropho sociata ut unam vocem proferri. In o)rqografi/a| comprobandâ potissimam esse auctoritatem antiquorum lapidum aut metallorum: proximam veterum tum manuscriptorum, tum Grammaticorum: quorum nobiliores, qui de orthographia egerint, referuntur. In studio veteris orthographiae neque nihil, neque nimium operae poni oportere.