QUAMQUAM ingenii mei vires sint exiguae, virtus tua incredibilis; cui tantum quoque luminis interiores addunt literae: ausus tamen sum iterum usurpare praeclarum nomen tuum; eique inscribere etiam hoc de Imitatione opusculum. Nec feci illud studio laudandi tui; cui satis est laudator unus, satis nullus: sed cum adsidue merita tua animo obversarentur meo; visus sum gemino cultus, ac devotionis argumento, melius observantiam in te meam proditurus posteris; ad
quos doctrinam, et famam decusque propagant literae, unicum immortalitatis instrumentum. Praeterea cum raro in te exemplo concurrant, ut omnibus, iis potissimum, qui in illustri Amplissimorum Ordinum Consessu pendêre ab ore tuo solent, vir habearis, ut patriae amans, sic inprimis prudens, ac disertus: atque idem aureis dramatis, ac versibus ad publicam morum emendationem compositis, iam diu Poetae eximii nomen ubique sis consecutus: ad quem potius eum, qui de Oratoria, ac Poetica imitatione, scriberet, ire oportuit, quam Te, Vir maxime; qui, ut in studiorum aliis, ita praecipue in huiusmodi argumento, scires, quid esset xrh/s1imon et laudabile; ac culpis posses praefigere nigrum theta, ne alius iis trahatur in errorem. Iam quam gratum mihi, quod non modo argumentum intelligis; sed etiam, quia intelligis, amas
auctorem. Qui mihi affectus vere pro auro: imo prae auro.
Nec animus est ultra de hoc procudere sermonem. Quam enim male minuto libello conveniret ingens prologus galeatus! Quod autem in ipso opusculo brevior fuerim, ex eo est, quod sufficere putarem, si paucis mentem meam exponerem; quia cetera aliunde peti possent. Ut praeteream, quod, cum haec nôsse intersit iuventutis, ab ea inprimis legi vellem: illa vero naturâ sit proclivis ad otium, et desidiam; nec aliud aeque aversetur, quam quos vocare solet longos logos. Quod si nihilominus opella haec placere possit tantae virtutis, doctrinae, et dignitatis viro: abunde mihi compensatus labor videtur. Sin minus: sed nolo male mihi ominari, cum sciam, te solere Meas esse aliquid putare nugas. Amstelodami. MDCCXLVII. Prid. Non. Sextiles.
SI molestum tibi non fuerit, Reip. literariae tempora retro legere iam inde a proavorum aetate, vel paullo ulterius etiam rem arcessere: satis conspicuum erit, quomodo controversia de Imitatione, tam in dicendo, quam carmine pangendo, magnis studiis, nec minori animorum contentione, agitata fuerit diutissime a viris longe doctissimis, maximoque dissitis locorum intervallo. Nam, ut inde initium faciam, unde studia cultiora in reliquam se Europam primo diffuderunt; ex Italia continuo se offerent, Angelus Politianus, Paullus Cortesius, Ioannes Franciscus Picus, Petrus Bembus, Caelius Calcagninus, Bartholomaeus Riccius: qui omnes, nec omnes tamen dixi, non sine laude egregium hoc argumentum tractarunt. Atque idem in Hispania factum fuit a Sebastiano Foxio, et Ferdinando Matamoro. In Germania autem, ac Belgica, a Camerario, Omphalio, Bernardino Parthenio Spilimbergio, Ioanne Sturmio, Andrea Schotto. Ex Pannonia, a Ioanne Sambuco. Praecipuos retuli. Longum enim fuisset, si universos ex iisdem terris memorare voluissem: multo etiam longius futurum, si addere praeterea vellem aliis terris natos. Post operam tamen tam multorum, quique in literis nostris nomen, decusque, non leve gesserunt; rogatus sum a pluribus, ut ipse etiam hac de re exponerem sententiam meam. Sive vero hoc egerint, quia necdum in eos incidissent scriptores, quos antea laudavimus: sive quia et brevius hanc materiam constringi, et aliquid etiam novae lucis affundi a me posse arbitrarentur: equidem parui iis; idque eo lubentius, quod quae de arte Oratoria, ac Poetica, fuse adeo tot essem libris complexus, suo quasi iure hoc a me deposcere, vel etiam efflagitare, viderentur; quo sic praeceptorum omnium usus in utrâque eloquentiâ clarius eluceret. Nam cui bono arma, si usum nescias? Atqui, ut poetae aiunt, Vulcanum arma in officina sua fabricare; nec ipsum tamen uti; sed tradere mox Achilli, vel Aeneae: sic ars Rhetorica, ac
Poetica, cudunt tum notiones, ut vocant, secundas; tum praecepta varia: usum vero eorum, quae fabricarunt, Oratori relinquunt, vel Poetae. Praeterea ut facilius in isto morem gererem amicis, illud fecit, quod dicerent, se scire, et aetatem, et occupationes meas; ac propterea nihil aliud petere, quam paucarum pagellarum operam, eamque minime operosam. Honesta mihi eorum visa est oratio: quandoquidem et ipse innumera bene dicta ex aliis peti mallem: ut qui nihil minus in animo haberem, quam ut doctissimorum hominum scripta excuterem de manibus iuventutis. Aggressus igitur sum hoc quicquid est laboris. Quod quia partim scribendi, partim corrigendi operâ, continetur; eo postquam de Imitatione dixissem, agendum mihi quoque putavi de Recitatione, quâ veteres alienum iudicium cognoscebant. Unde et Silius Italicus, ut de eo Plinius[Note: * Lib. 3. epist. 6.] testatur, nonnumquam iudicia hominum recitationibus experiebatur. Et a se id fieri solere, Plinius[Note: * Lib. 7. epist. 17.] narrat. Est omnino hoc maius quiddam; quam arbitrantur vulgo. Siquidem ex alieni iudicii cognitione plurimum consequitur mutatio, atque emendatio nostri. Ut verissime a Theophrasto [Note: Apud Laertium in eius vita.] dictum sit, *ai( a)nagnwri/s1eis2 poiou=s1in e)panorqw/s1eis2: recitationes pariunt emendationes. Cui dicto bracteato utinam aevo nostro magis esset fides! Reducto enim recitandi more, non toties homines, etiam eruditissimos, eorum, quae iam omnium manibus versarentur, paeniteret sero; postquam nullus amplius emendationi relictus esset locus. De tam utili instituto haut provehar longius; non tam, quod usque adeo verborum parcus esse soleam, quam quia malim cetera ex ipso opusculo cognosci.