ABderitae febricitantes sibi visi sunt poetae; et unde id fuerit. vii. 32.
Acastus in funere Peliae patris certamen instituit poeticum. xi. 50.
Acclamatio auditorum quotuplex. xiii. 40. E scholis transmigravit quoque in templa Christianorum. 44. Ferebant quidem eam consuetudinem SS. Patres; sed tamen habebant suspectam. Ibid. et 45. Quomodo exoleverit. Ibid. Damnârunt quoque eam gentiles Philosophi, et Rhetorum sapientiores. Ibid. Etiam emebatur. ix. 46.
Acesandri opus de Africa. xi. 50. 51.
Achilles Statius in eo deceptus, quod alium putârit Tarpam iudicem, de quo Horatius in Satyris; alium Metium iudicem, de quo idem in Arte. xi. 53.
Aeschylus, a Sophocle victus, prae dolore Athenis in Siciliam decessit; ubi et obiit. xi. 54.
Affectatio mala quae iv. 21.
Agatharchus pictor se iactabat de celeritate pingendi: et cuiusmodi responsum acceperit a Zeuxide. vi. 27.
Agrippeum Athenis. vii. 38.
Alexandrinae bibliothecae praefectus quomodo victorem pronunciârit, quem populus, et Ptolomaeus rex, improbarant. xi. 51. 52.
Amatoria non dedecet luxurians, ac splendidior dictio. iv. 16.
Amor alicuius scriptoris quomodo excitetur. iii. 10.
Anabathra quae dicta. A. 60.
Angeli Politiani de Imitatione opinioni occurritur. i. 3. 4.
Anima, Platonis iudicio, ex Dei ou)s1i/a| est decerpta. iv. 20.
Annulus recitantium fere inclusum habuit sardonychem. vii. 38.
L. Antonii impudentia. viii. 42.
Aonius Palearius culpatus ob hemistichia. iv. 18.
Apollodorus a Terentio expressus. i. 4.
Aquinus pessimus poeta. v. 32.
Archelaus tragoedus, actâ Euripidis Andromedâ, Abderitas, ex aestu febricitantes, e morbo reddidit deliros poetas. vii. 32.
Archilochi libri quare a Lacedaemoniis eiecti. iv. 19.
Aristides Sophista quid responderit Caesari Antonino, volenti audire ex tempore dicentem. vi. 27.
Aristomachae poetriae, in Isthmiis victricis, libellus in thesauris Sycioniis repositus. xi. 51.
Aristophanes poeticorum certaminum iudex, et postmodo Alexandrinae bibliothecae praefectus. xi. 52.
Aristotelis discipuli imitabantur magistri sui balbutiem. A. 59.
Armenicum bellum temporibus Antonini ut multos procreârit historicos. vii. 32.
Arruntius quam male imitatus fuerit Sallustium. iv. 21.
Ars omnis imitatrix naturae. i. 3.
Artemisiâ, Cariae reginâ, Mausoleum dicante, qui ad maritum eius laudandum accesserint. xi. 54.
Asinius Pollio non solet advocare multitudinem, ut sua recitaret. A. 61.
Athenaeum Romae ab Hadriano exstructum. vii. 36. Nominis causa. Ibid. In eo poetae, ac rhetores recitabant. Ibid. et 37. Ignotum fuisse Horatio. A. 61.
Athenodori tragoedi cum Thessalo certamen, quem vicit, dolente id multum Alexandro M. xi. 54.
Auctores magni quandoque labuntur; eoque non omnia in iis imitanda. iv. 16. 17.
Audientes magis excitamur, quam legentes: legentes certius iudicamus, quam audientes. ii. 5.
Auditorii, ubi poetae, et Sophistae recitarent, partes tres: subsellia in planitie media; anabathra ad latera; et orchestra in fronte. A. 60.
Auditorum iudicia quomodo discernantur. ix. 45. 46.
Auditorium Capitolinum Romae post Athenaeum exstructum. vii. 37. Auditoria saepe etiam conducebantur. Ibid. In iis poetae, et oratores, suis sumptibus, exstruebant sedem, et subsellia. Ibid. Nonnumquam in aedibus erant privatis. vii. 38.
Augustus Caesar non multitudini, sed familiaribus solum, recitabat sua. A. 61.
BAsilica etiam praebita Sophistis, ut orationes ibi recitarent. A. 60.
*ba/qra, quae et a)na/baqra. A 60.
CAesar Scaliger, in suo de poetis iudicio, aliquoties fallit, falliturque. ix. 48.
Capitolinum auditorium videri Athenaeo Romano recentius. vii. 37.
Cathedrae sublimi cum pulvino insidebant poetae recitantes. vii. 38.
Catulli quam impia pietas, quam iactat. iv. 19. Eius Lesbia quae. Ibid. 20. Quantum frigoris contraxerit auditâ frigidissimâ Sextii oratione. vii. 34.
Celocem qui nequit regere, onerariam petit. Proverb. A. 59.
Cicerone nullus dux potior Oratori. A. 57. 58. Eum filio suo prae omnibus commendabat M. Livius. Ibid. Varro, et Caesar, quae de L. L. scripsissent, huic dicarunt, ut arbitro optimo. Ibid. Totum ut se contulerit ad imitationem Graecorum; et quorum virtutes praecipue expresserit. iv. 16. Longe superavit eos, quos est imitatus. 22. Triplex eius cura in orationibus meditandis, habendis, limandis. vi. 30.
Cinnae Smyrna annis novenis elaborata. vi. 30. Grammaticis magis placuit, quam poetis. Ibid. 31. A L. Crassitio commentariis illustrata. Ibid.
Cito scribendo, nec acquiritur, nec iam acquisita retinetur, bene scribendi facultas. v. 25.
Clamor auditorum quotuplex. viii. 41. 42.
Claudius Caesar in adolescentia ipse recitabat sua; sed per alium in principatu. vii. 36. Ridiculum, quod eo contigit recitante. Ibid.
Caesius, poeta malus. vii. 32.
Comicos quos sequi conveniat. ii. 6. Eorum Athenis quinque iudices. xi. 52. Item in Sicilia. Ibid. Certamen Neapoli. 53.
Commentatio quid, et unde dicta. A. 59.
L. Crassitius Helvii Cinnae Smyrnam interpretatus. vi. 31.
Curia quandoque patuit Sophistis, orationibus recitandis. A. 60.
DEmosthenes quoties manu suâ descripserit Thucydidem. A. 57.
Desperandum haut facile etiam de summis. ii. 8. 9.
Dictionis non alios cur duces sequi oporteat, quam optimi aevi scriptores. iii. 13.
Diem recitandi et poetae, et sophistae, indicebant vel voce, vel codicillis, vel libello. A. 62.
Diphilus inter eos, quos Terentius imitabatur. i. 4.
Discipulorum laudes quare sint reiciendae. ix. 45. 46.
Doctrina, et eloquentia, nulli se totam indulgent. ii. 18.
Domum deduci solere poetas a recitatione, honoris ergo. viii. 43.
ELoquentiae, tum Oratoriae, tum Poeticae, tria principia: natura, quae educat; ars, quae dirigit; et usus, qui ad perfectionem deducit. i. 1. Quorum usus, quia perficit, solus facere artificem videtur. Ibid. Eloquentia nulli se totam indulsit. ii. 8.
Emendatio pars studiorum utilissima. vi. 26. Eâ nihil difficilius. 28. 29. Aggredienda per intervalla. Ibid. 30. Nec nimis diu ei insistendum, ne oratio curâ nimiâ fiat exsanguis. Ibid.
Empedocles quare credatur insiluisse in Aetnam. xi. 56.
*e)n pe/ite kritw=n go/nas1i, proverbium; et unde ei origo. xi. 52.
Ennius, Homerus alter. i. 4. Somniavit Homeri animam transiisse in se. Ibid. Aemulatus etiam est Naevium. Ibid.
Epicharmus pro exemplo fuit Plauto. i. 4.
Epico in carmine qui imitandi. ii. 6.
Erotiani locus expensus. vii. 39.
Eunapius emendatus. viii. 43. 44.
*e)ufhmi/ai w)nhtai/. ix. 46.
Euripides saepiuscule in moribus effingendis peccat. iv. 17. 18. Victus nonnumquam ab ignavissimis. xi. 51.
Exemplum imitandi aliud perpetuum, aliud arcessitum. A. 58.
*ecin quomodo interpretetur Quinctilianus. i. 1.
FAbius Quinctil. cum novem prioribus libris artis Rhetoricae praecepta esset complexus, quare decimo aggrediatur illa, quae ad usum pertinent. i. 2.
Felicis est vel partem aliquam recipere doctrinae, et eloquentiae. ii. 8.
Fidem adhibere, pro credere, perperam dicitur: ac quae vera eorum verborum significatio. iii. 12. Fidem suasori habemus, si eum credamus tum prudentem; qualis bene iudicat: tum probum, ac benevolum; qualis velit bene suadere. ix. 47. Cur interim nec talium iudicio stare semper conveniat. Ibid.
GRaeci cur potius aemulandi, quam Latini. ii. 6.
Gentiles ipsi spurcos scriptores damnârunt. iv. 19.
Genua Deorum incerare, quid sit Iuvenali. xi. 52.
HAdrianus Caesar Romae exstruxit Athenaeum. vii. 36.
Hercules OEtaeus Senecae nihil ad Sophoclis Trachinias. ii. 6.
Hesiodus a rege Panoede Homero praelatus. xi. 51.
Hesychius emendatus. xi. 52.
Himerius Sophista, sub Iuliano. viii. 41.
Historicorum seges, subitâ proveniens occasione belli Armenii, temporibus Antonini Caesaris. vii. 31.
Homerus etiam habuit, quos imitaretur. i. 4. Eum imitati Epici, Tragici, Lyrici, etiam e Latinis. Ibid. Quâ
parte non sequendus. iv. 17. Eius cum Hesiodo certamen. xi. 51.
Horatius in odis maximam partem a Lyricis Graecis desumpsit. i. 4. Verba eius de discrimine interpretis, et poetae alium imitantis. iv. 15. Ubi de aede loquitur, in qua poetae, et eorum iudices, convenirent, perperam intelligi Athenaeum, quod multo postea exstructum. A. 61.
IMitari an oporteat. i. 1. 2. Quos conveniat. ii. 5. 6. Multos imitari velle est damnosum. 7. Unus igitur, vel alter, diu sequendus; deinde assumendi ii, qui propius ad priores accedunt. Ibid. Imitandi sunt eorum optimi, quibus convenit ingenium nostrum. 9. Illi quomodo legendi. iii. 10. 11. Imitari non omnia in optimis, sed optima oportet; cum quandoque et magni auctores labantur. iv. 16. 17. Quousque facere id liceat. 22. 23.
Imitatio quid sit. i. 1. 2. A. 57. Eius officium, ac finis. Ibid. Quatuor in ea consideranda. Ibid. Ex admiratione profecta magnorum virorum animos ad virtutem, et gloriam, accendit. 3. Alia puerilis, alia virilis: alia item servilis, alia ingenua. iv. 14. Laudatur non conspicua nimis; et quomodo ea occultetur. 15. 16. Quae mala sit. 21.
Immutandi sermonis causae. vi. 29. A. 59. 60.
Ingenium quid valeat, videndum, priusquam aliquem nobis pro exemplo statuamus. ii. 8. Ingenia eminentissima in quoque scribendi gener fere unâ, et eâdem aetate, vixerunt. iv. 23.
Interpretis, et imitatoris, discrimen. iv. 15.
Isocrates decennium impendit emendando Panegyrico. vi. 26.
Iudices certamini Epico praepositi. xi. 50. 51. Certandi, et iudicandi consuetudinis antiquitas. Ibid. Corrupti iudices saepe deteriores praeferebant melioribus. Ibid. Quibus locis fuerint. Ibid. 52. 53.
Iudicium auditores testabantur trifariam; silentio, voce, gestu. viii. 39. 40. Iudicii alieni, etiam in prudentibus, probis, et benevolis, causas expendi oportere. ix. 47. Popularis genera duo. 48. In Rep. literaria iudicium cuique liberum. xi. 54. 55.
Iuvenalis locus de multiplici recitationum genere. vii. 35.
*k*akozhli/a. iv. 21.
LAberii dictum. iii. 13.
Labore, et constantiâ, omnia confici. iii. 10.
Latina verba, pro obscenis. iv. 18.
Laudicenos quos vocarint. vii. 34.
Laurentius Valla quam ineptus poetarum censor. ix. 48.
Legens certius iudicat audiente. ii 5.
Legere, et scribere, alternis oportet; et quae commoda lectio adferat scribenti. v. 25.
Lectio bonorum scriptorum qualis esse debeat. iii. 10. 11. Arida est, ac sterilis, quam non sollicita meditatio comitatur. Ibid. Lectionis multiiugae homines cur saepe exigui sint iudicii. Ibid.
Lesbia Catulli falso dicta nomine. iv. 19. 20.
Lucilius ab Horatio reprehensus ob extemporale, eoque lutulentum, scribendi genus. vi. 27. Perexiguam eo laudem est commeritus, quod multos simul versus effunderet. 28.
Lyrico in carmine qui assumendi pro exemplo sint. ii. 6.
MAcrobius Platonis exemplo deceptus. iv. 17.
Mansisterna corrupte pro nasiterna. iii. 12.
Martiali quid verba Latina. iv. 18.
Meditatio in legendo maxime necessaria. iii. 10. 11. Quousque se extendat. 12.
Menander dimidiatus de Terentio. i. 4. Octies solum Menander vicit, cum ultra centum comoedias composuerit. xi. 51. Dictum eius ad Philemonem. Ibid.
Menedemus philosophus magnifica auditoria contempsit. A. 60.
Metius Tarpa, poetarum iudex. xi. 53.
Multissimus perperam creditur Ciceronianum. iii. 12.
NEapoli non gymnicum modo, sed et Musicum, fuit certamen. xi. 53.
OBsceni poetae quomodo se aliorum exemplo soleant tueri. iv. 18. Propinant mella venenum tegentia. A. 59.
Operis totius forma prius animo concipienda, quam scribere aggrediamur. v. 24.
Optimus alius dicitur absolute, alius comparate: idque vel in se, vel pro viribus nostris. A. 58.
Orationis splendor sophisticus saepe non illustrat, sed obscurat; nec amorem, sed odium, gignit. iv. 16.
Osculo excepti poetae a recitatione; ac domum deducti, honoris ergo. viii. 43.
Ovidii Medea. ii. 6. Metamorphosin suam habuit pro non satis emendatâ. vi. 26. A Caesare Scaligero culpatus. 29. Defensus ex parte. Ibid. Quandoque ex illorum sententia, quibus sua recitâsset, ea correxit. vii. 34. 35.
PAnoedes rex, imperitus de poetis iudex. xi. 51.
Patrocli in funere dicendo certatum. xi. 50.
Pertinaces in suis tuendis hoc consequuntur, ut monitor deinceps desinat monere. ix. 47.
Petri Bembi error. iii. 12.
*filauti/a vexat omne scriptorum genus. vii. 31. 32.
Philemon nequaquam par Menandro scriptor; cui tamen praelatus a populo imperito. xi. 51.
Pindarus a Corinna victus. xi. 51. An a)mi/mhtos. A. 58.
Pindarus alius, poetaster Latinus, quantus fuerit poeta, iudicio Laur. Vallae. ix. 48.
Plantini symbolum, Labore, et Constantia, ex Cicerone desumptum. iii. 10.
Plato putabat, nil sine exemplo recte, certo, apteque fieri. i. 3. Vitio illi versum, quod in Dialogis suis diversae aetatis homines inducat loquentes. iv. 17. Opinio eius de animae divinitate. iv. 20. Venustatem addidit Dialogis ad annum usque octogesimum. vi. 26. Discipuli eius imitabantur magistri curvitatem. A. 59.
Plausus manuum inter signa iudicii auditorum. viii. 42.
Plautus secutus est Epicharmum Siculum. i. 4. Eius subinde vitiosa est oeconomia. iv. 18.
Plinius iunior quomodo tueatur se, quod faciat versiculos minus severos. iv. 18. 19. Eius in recitando consuetudo. vii. 34.
Plutarcho occurritur imitationem culpanti. i. 4.
Poetarum spurcorum catalogus. iv. 19. Poeta quis demum sit Horatio vi. 27. Quisque sibi optimus videtur. vii. 32. Illorum uno anno quantus
proventus, Plinii aetate. vii. 35. Post recitationem osculo excepti, ac deducti domum. viii. 43. Laudem non meretur, nisi qui excellit; et cur id in poetis magis exigatur, quam medicis, iurisconsultis, et similibus. xi. 55.
Polemon de thesauris Delphicis. xi. 51.
Polycletus quando putârit in arte statuariâ laborem esse difficillimum. vi. 28.
Pomponius Secundus quanti fecerit populi iudicium: at non item Plinius iunior. x. 50.
Populus Romae ad audiendum in porticum, vel theatrum, convocari solebat. x. 49. Eius iudicium imperitum, instabile, periculosum. Ibid Non semper tamen dispretui habendum: quia quandoque per se videt; quandoque bonos sequitur duces. 49. 50.
Porcii Latronis discipuli edebant cuminum, ut pallerent instar magistri. A. 59.
*pou/lbinon posterioribus Graecis ex pulvinum. vii. 39. Idem poulbina/rion, et fortasse pou/lbion. Ibid.
Praemeditatio futuri operis quam necessaria. v. 24. Quomodo aliter dicta. A. 59.
Principum per alios recitationes duplices. vii 36.
Procerritus barbarum, ex corrupta Plauti lectione. iii. 12.
Pulvinus pro cathedra, in qua pulvinus, Arriano. vii. 39. Pro lectica. Ibid.
QUinctilii Vari, poetarum iudicis, consuetudo. vi. 29.
RAderi error. vii. 36.
Recitaturi seu carmen, seu orationem, ut compti, ornatique, soleant prodire. vii. 38. Recitantes carmen, sedisse; sed orationem habentes, stetisse. Ibid. Recitandi orationes consuetudo a Plinio defensa. vii. 35.
Recitationis finis emendatio. vii. 32. Varia eius commoda. 33.
Remigem prius esse oportet, quam gubernatorem. Proverb. A. 58. 59.
Ridiculus casus obesi pondere suo frangentis subsellia, et eo cachinnos excitantis, etiam Claudio Caesari, historiam suam recitanti. vii. 36.
SAleius Bassus, recitator ambitiosulus. vii. 33.
Sallustii prava imitatio. iv. 21. Thucydidem ipse sic est aemulatus, ut eum in suis ceciderit castris. 22.
*sani/des2 in auditoriis idem ac anabathra. A. 60.
Scribendi calor noxius, non prius conceptâ totius operis formâ. v. 24. Scribere cur tandem oporteat. 25.
Sextius oratione suâ quantum frigoris attulerit Catullo. vii. 34.
Silentii auditorum causa triplex. viii. 39. 40.
Simiae ridicula, sed noxia imitatio. iv. 21.
Similis aliter simia, aliter filius. i. 3. A. 57.
Socrates nihili fecit pulpita, anabathra, ac similia. A. 60.
Sophistae a recitatione osculo excepti. viii. 43. Dicturi comites assumebant discipulos, ut applauderent magistro. ix. 45.
Sophocles minus peccat in moribus Euripide. iv. 18. Aeschylum vicit. xi. 54.
*sofoklei=s2, qui dicerentur. vii. 33.
*sofw=s2, acclamandi formula. vii. 33.
Spiritus excitatior concipitur legendo, ut vatibus ex antro. A. 59.
Spurius Tarpa, poetarum iudex. xi. 53. A. 61. 62.
Statilii Maximi liber de singularibus apud Cic. A. 59.
Styli exercitatio magister optimus. i. 2. In epistolis, dialogis, historia, atque
orationibus forensibus, admodum est dispar. ii. 9.
Subsultatio inter favoris indicia. viii. 42. Pueris non permittenda. Ibid. 43. Improbatur a multis. Ibid.
Suffenus, poeta malus. vii. 32.
TAbellae, vota continentes, genibus Deorum adfixae. xi. 52.
Tarpa, Vide, Spurius Tarpa.
Terentius expressit Apollodorum, Diphilum, et Menandrum. i. 4. Quomodo a Caerio exceptus, Andriam ei recitaturus Aedilium iussu. vii. 35.
Theatri vox etiam accommodata locis ad eorum instar, ubi ludi spectarentur, factis, licet solum inservirent recitationibus audiendis. A. 60.
Theodectis tragoedia, Mausolus inscripta. xi. 54.
Theodori Marsilii spissus de Athenaeo error. vii. 36.
Theopompus Isocratis discipulus, Theodecten, et Naucritem, vicit. xi. 54.
Thessali, et Athenodori, tragoedorum, certamen, praesente Alex. M. et quam aegre is tulerit, victum esse Thessalum. xi. 54.
*qro/nos, de celsa sede, unde poeta recitaret. A. 60.
Thucydidae dictio confragosa. iv. 17.
*qurokopei=n. A. 61.
Timaeus ob imitationem culpatur a Plutarcho. i. 4. Contra a Cicerone laudatus. Ibid.
Tragicos quos oporteat imitari. ii. 6. Eorum iudices Athenis. xi. 53.
UAri Thyestes. ii 6.
Vestis concussio inter ea erat, quibus auditores, de poeta quid sentirent, indicabant. viii. 43.
Veteres in imitatione praeferendi. iii. 13. Occursum iis, quae contra opponant. Ibid.
Vires cuique suas expendendas, priusquam grande aliquid serio ordiatur. ii. 9.
Virgilius quos sit secutus. i. 4. Quare imperfecta reliquerit hemistichia. iv. 18. Multa felicius expressit, quam illi, quos est imitatus. 22. Mos eius in scribendis versibus. 26. Septennium tribuit corrigendis Georgicis. Ibid. Moriturus quare Aeneida comburi iusserit. Ibid. Quantus illi honos habitus a populo Romano. x. 49.
Vota, in ceratis scripta tabellis, affigebantur ad genua in statuis Deorum. xi. 52.
Usus, quia artem perficit, solus artificem facere dictus est. i. 1.
ZEuxis quid responderit Agatharcho, de celeritate in pingendo glorianti. vi. 26.
FINIS.