ANNI sunt quadraginta, et amplius, ex quo primum ea, quae in penitioribus literis, ac universo disciplinarum orbe, sacris etiam studiis, observâssem, publici iuris facere coepi; eaque, veterum monitu, et exemplo, plurimum inscripsi praelustri loco constitutis. Nec tamen ad Vos, tot terrarum rectores, unquam assurrexit animus. Saepe interim, fiduciam inter et verecundiam constitutus, dubitavi, utrum publico non simulatae devotionis alloquio, an silentio porro etiam, venerari vellem orbe toto
clarissimum nomen vestrum. Perspecta quidem erat rara in tanta dignitate humanitas. Videbam fulgere, non superbire, fasces vestros. Ut facile appareret, semper esse illud vobis in animositum, non vos Reip. sed Remp. vobis incumbere: cuius onus, ut caelum Atlas, sic vos benignâ Fati providentiâ rectis, et salubribus consiliis, sustinetis. Sed, ea licet conspicerem, nihilominus me, frontis tam imbecillis homullum, assidue terrebat excelsa magnitudo vestra. Terrebant praeterea, non aliis ferendae humeris, occupationes; quibus turbida componitis, ardua quaeque exsuperatis, et, utcumque res sese dederit, pari omnia ingenio, atque animo, suffertis. Hactenus ita fluctuanti laetae affulsere dies, quibus terrae tam vestrae, quam hactenus hostiles, ingenti spe complerentur pacis aeternae, post diuturnum adeo bellum,
ineundae inter potentissimum Hispaniarum Regem, et Belgicam hanc foederatam. Equidem, cum fatear lubens, multis partibus me inferiorem esse aliis multis: boni tamen civis officio alteri cessero invitus. Quamobrem sermonibus publicis, etiam eorum, qui Remp. administrarent, excitatus, ante omnia Deum rogavi, ut secundare utrimque Pacis consilia vellet: et, quia tot prudentissimi homines non vanam mihi spem concepisse animo viderentur; gratias eidem agere coepi, quod nato mihi anno a funesti adeo belli primordiis quarto, ac multa interim in me ipso, pluraque in parentibus, vi hostili perpesso, quodammodo dederit, iam septuagenario, praevidere finem ante-malorum. Praecipue vero gratulatus sum Vobis, totius foederatae Belgicae Proceribus, quod cum potentissimo Europaei orbis Rege tot
annis eâ prudentiâ, ac fortitudine bellum gesseritis, donec tandem eo deduceretis, ut ab hoste ipso offerrentur conditiones pacis, omnibus triumphis vestris longe, ut arbitror, potioris. Facile horum cogitatio expressit mihi, ut, positâ verecundiâ, consilium caperem, ea, quae nunc dixi, publice etiam testandi apud Vos, praepotentes Foederatae Belgicae Antistites. Cum tamen sine donario nollem ad vestra venire templa; commode accidit, ut hoc tempore ad umbilicum properarent tres nostri Institutionum Poeticarum libri. Ut non diu mihi quaerendum videretur, cuiusmodi munusculo literario alloqui, ac venerari vellem praelustre nomen Vestrum. Fortasse dicent aliqui, maius quid convenisse tantis heroibus. Equidem non repugno. Sed molâ litat, qui nequit hecatombâ. Neque tam exiguus est Poetices honos, quam
multis videtur. Qui non cogitant, Deum ipsum bonam partem Sacrae Scripturae libris esse poeticis complexum: unde, eas partiens Christus, de se scriptum ait in Mose; Prophetis, et Psalmis. Imo hymnus in ore Servatoris nostri fuit. Etiam Ezechiel, poeta Iudaeus, tragoediam Graece reliquit de eductione Israelitarum ex Aegypto. Ex Plinio, qui Apostolico aevo, ac deinceps vixit, cognoscimus, sui aevi Christianos hymnis Christum celebrâsse. Adhaec quantum veteris Ecclesiae doctores poematis suis, et sibi decus pararunt, et Ecclesiae fructum pepererunt! Illi vero, qui gentilium poesin contemnunt, ipsam habere philosophiam dispretui videntur. Veterum enim poetarum alii vitae praecepta dederunt; ut Solon, Tyrtaeus, ac similes: alii naturae arcana referebant; ut Empedocles, Melissus, Parmenides, ceterique.
Atque, ut ad antiquiora veniam tempora, ita ab antiquis accepimus, illa quoque, quae Orphei, ac Musaei, dicebantur, vel ad mores pertinuisse universa, vel ad rerum naturam: quo etiam referebant, quae de Deorum amoribus, connubiis, proeliis, et similibus, traderentur. Nec raro sub unius fabulae involucro utramque philosophiam occultabant. Quomodo, quod terrigenae dicuntur Deos aggressi caelo expellere, non solum de ventis intelligebant, qui e terra originem ducunt: sed etiam de hominibus impiis, templa Deorum populantibus: sicut interpretatur Apollonius apud Philostratum. Hanc carminum laudem Maximus Tyrius pulcherrimâ expressit oratione: quâ docet, Poeticen esse Philosophiâ vetustiorem; re vero eandem, soloque nomine diversam. Quae non aliter capere oportet, quam quod
antiquissimis temporibus iidem fuerint philosophi, et poetae; sed philosophiam fictis velârint fabulis; quas carmine sunt complexi. Nec aliud voluit Plutarchus, libro de Musica, et eo, qui inscribitur, Quomodo a iunioribus audiendi sint poetae: ubi ostendit, poesin initium fuisse philosophiae. Nec enim, nisi prius philosophi fuissent, potuissent vel fabulis occultare, vel carmine posteris prodere, sapientiae, ac prudentiae, doctrinam. Iccirco etiam traditum fuit a poetis, fuisse silvas cantu attractas, atque exstructas civitates. Nimirum quia a sapientibus, iisque eloquentibus, et musicis praeterea, sic versibus suavissimis, ac delenificis, permulsi fuere homines agrestes; ut, relictis rupibus, ac silvis, in unum concesserint locum; domos coniunxerint; leges, ac iura, receperint; humaniusque amplexi fuerint vitae genus. Quare de
Homero etiam sic statuimus, nomen eius non magis poetae esse, quam philosophi: neque fallere, vel falli, veterum illos[Note: * Maxim. Tyr.], qui memorant, Homerum fuisse magistrum Platonis; licet quatuor circiter saeculis postea consecuti. A veteribus sic accepimus; ex Oceano profluere Maeotidem (sed de Maeotide sunt decepti, verius iidem de ceteris) ex Maeotide originem capere Pontum, ex eo Hellespontum, hinc fluere mare Aegeum, ex hoc porro vastum illud pelagus, quod hinc Europam, Asiaeque partem; inde Africam, ingenti separat intervallo. Haut aliter cogitandum de Homero: ex quo Platonis, (Homeri, dubito, an Socratis, similioris) tum verba fluunt omnia, dictioque tota, prope adeo recedens a carmine; tum quoque omnigena illa rerum doctrina. Nimirum, sive cogitemus siderum motus, aliasque observationes
caelestes; sive naturae totius scientiam; sive gubernationem rei familiaris, vel Reip. sive rei bellicae disciplinam; ac quicquid in rebus humanis expetere, vel fugere, oportet: omnium illorum in eo non minus semina comperiet philosophus; quam artis suae exempla inveniet, tum poeta, tum orator. Nec sane Alexandro, tam sublimis spei adolescentulo, alium aeque, ac Homerum, proposuit Aristoteles. Videbat, non solum ex eo posse hauriri gubernationem sui, vel domûs; sed etiam civitatis, ac regni, et scientiae militaris, et eloquentiae. Nec moveor eo, quod ipse Plato poetas ex sua exturbet Republica. Quis enim ignorat, offensum fuisse commentis istis de pugnis Deorum, velconcubitu; devinculis Iunoni a Iove iniectis; Saturno a Iove castrato, uti prius ille fecerat Caelo; et trecentis huiusmodi? Naturae quidem vim istis
adumbrarunt poetae: multumque ea res admirationis attulit intelligentibus. Sed quid hoc ad vulgus? quod proprie omnia capiebat. Unde fiebat, ut vel nullum esse numen crederet; vel, eius exemplo, improba multa sibi licere arbitraretur. Itaque Dionysius Halicarnasseus Romulum laudat, quod Graecorum fabulas huiusmodi minime admiserit. Cuius iudicii sui tam Dionysius, quam Romulus, multos habuit approbatores. Inter ceteros fuit Hieronymus philosophus; ut de eo apud Laertium legas. Is aiebat, Pythagoram apud inferos vidisse animam Hesiodi alligatam columnae aeneae, multumque stridentem; illam vero Homeri de arbore dependentem, ac diris circumdatam serpentibus; propterea quod tam foeda uterque de divinâ prodidisset naturâ. Quae cum minime fugerent sapientiam
Platonis: ipse quidem, studiose legendo poetas, sapientibus, eos ut legerent, suo praeibat exemplo: sed arcebat ab iis imperitum vulgus; quod, cum solum exteriorem lamberet corticem fabularum, ad interiorem fructum neutiquam penetrabat. Optabat igitur Plato, ut poetae symbolis, non adeo periculi plenis, rerum naturam adumbrâssent. Postquam vero res aliter cecidisset; fecit, quod potuit, et debuit; solos ut sapientes ad eorum lectionem admitteret. Vellem ista magis perpendisset, magnus omnino vir, Caesar Scaliger: qui, cum ipse fateatur Homerum de Diis suis loqui, tamquam suibus, (quo quid noxium magis simplicioribus?) Platonem tamen culpat, quod Homerum removeat a civibus suis: cum cogitare debuerit, et quos arceat, et quomodo Homerum dimittat; videlicet non indigne, sed coronâ
redimitum, unguentis delibutum, et omnino ut virum magnum; sed sublimiorem, quam ut captui plebis suae conveniret. Periculum igitur ille extimescebat, ne vulgus stupidum non distingueret inter rosas, et spinas; inter aurum, et lutum. Sed nihil hoc periculum ad sapientes; longeque minus ad nostra tempora. Postquam enim Euangelium Domini toto terrarum orbe illuxit; fabellae istae fidem omnem paullatim perdiderunt; ut lutosae non contaminent, spinosae non pungant; et proclive sit omnibus aurum tollere, luto relicto; ac, evitatis spinis, carpere rosas. Non ulterius uni insistam Homero: universe de poetis videamus. De his sic ait Caesar Scaliger[Note: * Epinomidis cap. 2.]: Poetae finem esse, docere cum delectatione: poesin vero esse politiae partem; quae sub legislatore, quamquam aliâ facie, atque colore, continetur. Nam, quae iussa sunt in legibus, quae sunt apud contionatorem,
moderatoremque populi suasiones; hae, Poetices operâ certâ, atque separatâ, comparabuntur quibusdam amoenitatibus ad institutionem civitatis. Neque hoc in dubium vocârit; qui cogitet, ab affectibus proficisci actiones; ac propterea poetam, civitatis doctorem, iucunde docere affectus, tum bonos; quo cives, per affectus bonos, bonas agitent vitae actiones; tum malos, quo, malorum affectuum odio, evitent actiones malas. Ut verissimum sit, hoc differre civem, doctoremque; quod hic referat actiones propter affectus: ille componat affectus suos propter actiones. Quorum utrumque beatam facit vitam; et privatam, et civitatis, sive Rei publicae.
Sed quid ego tam latum ingredior mare? ubi porro si provehar, Ante diem clauso componat vesper Olympo, quam ceteras etiam Poeticae laudes complectar. Vela igitur contraham;
et, quia ab aeternae pacis spe sermo coepit noster, in voto simili desinam.
DEUS OPT. MAXIMUS VOS, AUGUSTI FOEDERATAE BELGICAE PATRES, diutissime salvos, ac sospites, conservet: perque Vos aureum Belgis saeculum reducat. Europâ totâ Pacis tranquillitas, caelo demissa, furores compescat Martiales. Inprimis Pietas caput ubique exserat. Ardeant cuncti tanto Veritatis amore, ut magis eam ament, quam se ipsos. Et, ne, in tot votis, oblivio me capiat ordinis mei; flagret in animis sincerus amor literarum, tum humanarum, tum divinarum; praemiaque sint studiorum laboribus: quae multis in terris, vel odio, vel contemptui esse coeperant, non minori damno, quam dedecore publico.
Amstelodami. An. M DC XLVII. Pr. Idus Sextiles.
PATRUM aetate Caesar Scaliger, cum de re Poetica praeclarum commentaretur opus, putavit, initio sibi iudicium esse afferendum de iis, qui scripsissent prius. Quales erant, e Romanis Horatius, et, Scaligero suppar, Hieronymus Vida, episcopus Cremonensis: e Graecis vero Aristoteles. De quibus eius censura huiusmodi fuit[Note: * Praefatione libb. de Re Poetica.]: Ordinem neglexit Aristoteles, Horatius vitiavit: accuratius Vida; sed ut optimus poeta in theatro, claudus magister in schola. De Vida etiam dixerat antea, prudentem illum quidem multa bene monere; verum factum iam instruere, ut perficiat. De Horatio monuerat idem, Artem cum inscripserit, sine ulla docere arte. Sed fallitur, cum e)pigrafh\n putat esse ab Horatio; qui inscripserat epistolam ad Pisones. Argumentum vero, ut in epistolarum coeteris, ita in hac etiam, ab aliis postea appositum fuit. De Aristotele sic idem iudicium fert: Commentarii eius mutili sunt; nequid liberius excidat nobis. Sunt sane mutili: nam parte eâ, quam habemus, solum sermo est de tragoedia, et epopoeia: at vero egit etiam de comoedia, dithyrambo, et aliis poematis. Verumtamen in parte eâ, quae superest, non adeo ordo est neglectus, quam Scaliger putavit. Imo tota antiquitas nihil de Poetica tam praeclarum habet, quam illa sunt, quae Aristoteles reliquit. Nec ulli iuniorum plus meruerunt laudis, quam qui minimum ab Aristotele recesserum. Quod hoc opere in tragoedia, et epopoeia, factum a nobis quoque fuit. In coeteris magis nostro cortice natavimus: sed sic, ut omnia adstrueremus scriptoribus antiquis. Quos in his, et aliis, inprimis sapuisse arbitror: ut horum meraco se proluentibus accommodare liceat Varronianum illud:
Vino qui utuntur vetere, sapientes puto.
*oikonomi/an, ut arbitror, commodiorem secuti sumus, quam Caesari Scaligero est factum. Sed plurima, quae Rhetorices, et Poetices, sunt communia, ac fuse a Scaligero exposita sunt, ne attigi
quidem; quia abunde de iis egissem in Rhetoricis: ubi verius iis locus fuit; cum, ut ostendo alibi[Note: * initio libri de Artis Poeticae Natura, ac Constitutione.], prorsa oratio tempore, et naturâ, prior sit ligatâ. Permulta interim affert indicta mihi; partim quia magis ad usum artis, quam artem ipsam, pertinerent; partim quia ex summo illo viro peti mallem; praesertim ex Critico eius, et Hypercritico. Totam vero artem per aphorismos digessi; quia longo usu didici, magis esse ex bono iuventutis, si prius summatim cognoscat, quae deinde pluribus firmantur, et illustrantur. Scholas id sapere aiunt. At nobis non vile, sed pulchrum videtur, scholis consulere; quae seminarium sunt Rei publicae. Nec soli sic consultum imus iuventuti; sed ceteris etiam huius artis amatoribus.
-- Siquis [Note: Ecl. 6.] tamen haec quoque, siquis
Captus amore leget.
Placendi quidem studio, quantum poteram, brevitati operam dedi. Quod siqua repetita invenias, rarissime id oblivione evenerit; sed fere, quia res diversae eodem essent argumento subnixae; eademque aliter, atque aliter, referendo, et comprobando, utrumque hoc consequi mihi viderer, ut omnia et intelligerentur melius, et firmius retinerentur.
Quamquam vero Poesis sit alterum Eloquentiae genus: docere tamen malui, quam rhetoricari; ut in disciplinis censeo fieri oportere. Nec ignoro, posterius illud voluptatem adferre non levem: sed animis levibus, atque otiosis; et eiusmodi voluptatem, cuius facile illos ipsos satias capiat: ut quae nihil aliud sit, quam voluptas. Nolui propterea illam otiosorum oblectationem nimio mihi constare. Pura igitur suffecit dictio, et perspicua: cui pene soli operam dedi, ut tam occupatus potui: non quod ornatum, ac splendorem aliquem, damnarem; sed quia de eo parum laborare soleo: nunc tanto minus, quanto vitae minus video superesse. Videlicet ut nautae in tempestate non eum petunt portum, quem optant; sed qui proximus sit: ita nec ego, dum sarcinulas colligere festino, eâ semper utor dictione, quâ vellem; sed quae properanti se primo offerret.
Non dubito autem, quin aliqua me fugerint: sed facilem mihi veniam spero ab iis, qui aliud sciunt rem metricam tractare, et, ut cum Columella ipso dicere possumus, versificandi artem; quam exile negotium, et pueris dignum, putes: aliud longe poeticen ipsam, quae omnino virum exigit: usque adeo, ut nec Homerus, vel Maro, rectum semper callem institerint: quanto minus ceteri! de cuiusmodi, inter alia, agendum est Poetices scriptori. Quamobrem, ut ingenue, quod res est, fatear; humeri nostri fuissent tanto oneri impares, nisi sublevassent priores; ante omnes Aristoteles; e iunioribus, prae ceteris, Caesar Scaliger. At sic quoque satis oneris est relictum, dum totus adlaboro, ut non verius modo, certiusque; sed etiam plenius, planiusque, et meliori omnino ordine, constringerem artis praecepta. Imo nec propterea sic mihi nunc placeo, ut me artem consummâsse arbitrer. Exsurgent post me alii, atque alii, qui felicius conentur. Quod ipse opto, voveoque; qui non honore meo quidque metiri soleo, sed bono publico. Mihi satis erit, si tum quoque iis accensear, quorum utilis fuerit opera in arte promovendâ. Cadam quidem ego; sed fortasse itidem cadent postea, qui vicerint. Sic crescunt artes cunctae. Nec dubitabat Decimus Laberius[Note: * Apud Macrobium Saturnal. lib. 2 cap. 7.] vocare hanc laudem publicam.
Fortasse aliqui praeoptent hoc laboris esse susceptum a quopiam Apollinis, et Musarum, sacerdote; quem in eorum delubris conspicere solerent furoris poetici aestro percitum. Hoc siquis exprobrâsset Lilio Gyraldo Ferrariensi, Italorum suâ aetate doctissimo, cum de Arte aliqua; plura de Poetis scriberet: respondisset ille verbis iis, quae apud eum dialogo primo Historiae Poetarum leguntur[Note: Pag. 27. edit. Basil. an. 1580.]: Vetus illa Platonis sententia est; eos etiam Poetico agi furore, qui Poetarum carmina interpretantur: atque ideo quoque vates dici queunt. Nam et Panaetius philosophus Aristarchum eâ ratione ma/ntin, hoc est, vatem, appellabat: quod etiam scribit Athenaeus. Nolim tamen ego propterea mihi furorem poeticum vindicare; etsi enarrandis poetis annos multos in iuventute dederim: ac nunc quoque subinde cum Aspendio
tibicine intus canam; foris magis acturus, nisi, qui nunc quoque, ut fit, vix sum meus, certum inde studiis ceteris dispendium praeviderem. Sed missum istoc faciamus. Hoc potius dicam, non aliorum esse poetari, quam poetarum: sed de eius artis natura, ac praeceptis, scribere, philosopho esse convenientius argumentum. Indicio est Aristoteles, non carminibus, sed omnium doctrinarum scientiâ celebris: quo nemo uniuscuiusque poesios naturam acutius perspexit. Sane summos poetas Horatium, ac Vidam, post se longo reliquit intervallo: etsi eos non viderit Aristoteles; illi Aristotelis sint operâ plurimum adiuti. Nec pro his aliud excusationis genus invenio, quam quod Aristoteles ingenio, et doctrinâ omnigenâ, pene humanae conditionis sortem excesserit. Tum autem, quod facilius longe sit de Arte agere prosâ, quam carmine. Ut taceam, quod ille scripserit subtilibus Graiorum ingeniis; hi popularibus, plusculum interim sapientibus supra vulgus. Et qui poetarum iudices fuere constituti Athenis, Alexandriae, Romae; non tam fuere poetae incliti, quam poetices intelligentes, saepe etiam sapientes ad Aristotelis genium; subinde tamen et gentis suae. Scio, esse complures, qui in dramatis, ac poematum aliis, ignoscant sibi mutuo; nec admittant veterum krith/ria. Sed meum non est praestare, quod discere nolint; non a me dico; sed Aristotele, et tot veterum aliis, quos laudo. Quibus ista non satisfaciunt; sciant deformes etiam sanum de forma iudicium ferre: meque contentum esse laude Isocratis, sese coti comparantis; quae, cum ipsa non habeat vim secandi, ferrum tamen acuit: quod de se etiam in Arte prodidit Venusinus vates.
Haec sunt, benevole lector, quae volui, nescius ne esses. Nunc igitur, modo ea legeris, quae de Natura, ac Constitutione Artis Poeticae, seorsum consignavi, bonis te avibus dimitto ad Institutiones ipsas; sive praecepta eius artis, quam Maeonius ales, Thebanus cycnus, ac tot purpurei olores, olim cantu suo ad sidera usque sustulerunt. Fave, si minus cantu olorino, linguae saltem e)ufhmi)/a|, vel etiam silentio.