1. §. COMMUNIS pars Poetices generatim agit de his quatuor; rebus, ordine, verbis, et metro.
2. §. Inter haec quatuor principem locum meretur rei ipsius meditatio.
3. §. Non imitandi igitur, quibus satis est, si ornate dicant; quasi res sint propter verba, non verba rerum causâ, sint inventa.
4. §. Ne, horum instar, verbis diffluamus, nullo rerum pondere subnixis; tum demum ad poesin serio animum appellemus, ubi iam variarum rerum scientiam erimus consecuti. Sane hoc pacto animati erant veteres: in quorum poematis videas omnium semina disciplinarum.
5. §. Nec propterea in poeta exigo omnium rerum notitiam, cum ea exsuperet vim mentis humanae.
6. §. Attamen in poeta rerum maximarum, et plurimarum, scientiam requiro.
7. §. Imo neque vel ingenium, vel doctrina, aeque in omni requiritur argumento. Saepe elegis pangendis, aut epigrammatis condendis, multum laudis meruit, qui ineptus fuisset ad canenda heroum gesta, vel tragoediam faciendam.
1. §. Praecipuum Poetae officium est imitari, ac fingere: quae duo etsi non admodum distent, aliquo tamen modo differunt. Nam imitatio attendit illud, secundum quod facimus aliquid: fictio autem id, quod fit.
2. §. Imitatio igitur est adumbratio actionum bonarum, vel malarum.
3. §. Diximus, poetam non tam mores imitari, quam actiones: quia poeta propositum sibi habet beatitudinem civilem: beati autem non dicimur propterea, quod animus noster propendeat aliquo; sed quia secundum virtutem vivamus.
4. §. Idem ex eo colligitur, quia mores non possimus cognoscere, nisi sermone, vel actu aliquo, sese exserant.
4. §. Fabula dicitur sermo veri imitatione confictus.
6. §. Fictis potius, quam veris, eo utuntur poetae; quia mirificâ narratione magis animos movent plebeios.
7. §. Quanta sit concessa poetis fingendi potestas, argumento sit, quod nonnumquam res plane invertant.
8. §. Idem eo cognoscitur, quod poetae saepenumero inter se pugnent: ut nemo ignorat, qui eos legerit.
9. §. Etsi autem, qui mentitur, hominem, quantum in se est, fallat; quo plurimumnihil turpius: Poetarum tamen mendacia non modo non inhonesta sunt, sed etiam laudabilia.
10. §. Imo fictiones poeticae mendacia proprie dici non possunt; sed figurae sermonis: quippe quae ad veritatem referantur.
11. §. Poetae interest fingere verisimilia.
12. §. Verisimilia autem sunt, quae contingunt. Ac quo saepius contingunt, eo magis verisimilia sunt. Cuiusmodi iccirco inprimis conveniunt poetae.
13. §. Concessa tamen et illa sunt, quae raro contingunt. Idque, quia haec admirationem gignunt. At dispar eorum ratio est, quae fidem omnem excedunt. Nec tamen negari potest, multa etiam apud poetas inveniri, quae, sapientum iudicio, plane sint absurda, et incredibilia.
14. §. Non desunt, qui in omnibus illis, ubi fides exceditur, peccatum a poetis contendant. Nempe non satis mentem philosophi intelligunt, cum iubet, poetas imitari kata\ to\ dunato/n[Note: * Secundum id, quod potest fieri.]. Neque enim illud solum est dunato\n[Note: Possibile.], quod sapientes
fieri posse arbitrantur: sed etiam, quod vulgus Deos posse existimat.
15. §. Praeterea consideratione dignum est, quod Aristoteles monuit, poetae potius eligenda esse probabilia, quae fieri nequeunt; quam improbabilia, quae fieri possunt.
16. §. Sed de Diis non ita facile est absolvere poetas: cum non solum a)du/nata[Note: * Quae fieri nequeunt.] de iis fingunt; verum etiam impia, et exemplo ipso noxia.
17. §. Interim nonnihil poetarum culpam minuit, quod putarent, non sibi deos esse describendos, quales esse debeant, aut reapse essent; sed cuiusmodi vulgo esse iudicentur. Quae igitur hic culpa est, ea non tam Homeri, quam antiquiorum fuerit poetarum; qui, dum naturae mysteria fabulis involvunt, vulgo, naturae ignaro, occasionem praebuerunt talia de Diis credendi.
18. §. Bifariam vero, Aristotele teste, instituitur imitatio veri; kata to\ ei)ko\s2, h)\kata to\ a)nagkai=on[Note: * secundum id, quod est verisimile; vel quod est necessarium.].
19. §. Porro non unus est secundum verisimile, et necessarium, imitandi modus. Nam tum res imitamur, prout sunt reverâ, licet neutiquam tales esse vulgus autumet; tum prout vulgo esse opinantur, utut longe aliter res se habeant; tum prout esse debebant, quamlibet nec eiusmodi sint, nec eo se habere modo vulgo iudicentur.
1. §. Nec quia triplex est ille imitandi modus, eo existimari debet, quoslibet errores, hoc, velut krhs1fuge/tw|[Note: refugio.], posse excusari. Varia enim sunt errorum genera, ob quae poetae reprehendi solent: verum revocantur ad haec duo, quod alia sint Poeticae errata kaq) a(uth\n[Note: * per se.], alia kata s1umbebhko/s2[Note: per accidens.].
2. §. Priori modo peccatur in imitatione ipsa: ut si exprimatur aliquid, quod nec soleat fieri, nec possit. Quomodo poetae, et a necessario absunt, et a verisimili. Quamquam autem existimet aliquis, nec centum victimas expiando huic errori sufficere posse; tamen apud summos etiam poetas quaedam eius generis leguntur.
3. §. Per accidens vero peccant poetae, si labantur in iis, quae non ad poeticam, sed aliam scientiam, pertinent. In cuiusmodi erroribus magis veniam merentur.
4. §. Praesertim si plura sint longe laudabilia, et opus fuerit longum.
5. §. Huiusmodi errores ad duo praecipue genera revocantur: historiam videlicet, quae singularium est; et philosophiam, quae to\ kaqo/lou [Note: * universale.] attendit. Adversus historiam vix fieri potest, ut non summi etiam poetae interdum peccent. Sunt enim singularia infinita: ut nec omnia possimus scire; nec omnium, quae scimus, valeamus meminisse.
6. §. Cum vero ad historiam quoque referantur gewgrafi/a, xronografi/a, et genealogi/a: etiam adversus historiam peccari liquet, quando error est in locorum situ, vel quoties tempora confunduntur, vel quando non distinguitur inter diversa genera, sive stirpes, ac familias.
7. §. Hactenus actum de errore adversus historiam. Proximum est, ut videamus de peccatis contra philosophiam. Quae vel fus1ikh\, sive naturalis; vel praktikh\, sive activa. De activa prius loquar: in qua deerratur, partim ratione communis vitae; partim adversus vitae civilis, vel bellicae praecepta.
8. §. Sed longe ut facilius, ita frequentius, error obtingit ex ignoratione scientiae naturalis: quia haec doctrina late adeo patet, ut nemo eam capere possit universam. Huius generis est, cum erratur in ortu sideris, vel naturâ animalis, vel medicamento, quod vulnerato adhibendum, et aliis id genus.
9. §. Ad errores in scientia naturali etiam reducuntur illi Magiae; non naturalis dico, sed vanae, ac superstitiosae: non quasi vires illae vere insint naturae, sed quia illas naturae tribuerunt Magi.
1. §. FICTIO consideratur vel koinw=s2, sive universe, vel quatenus in sacro est argumento. Universe attenditur vel in re una, vel in fabula integra. In re una fictio est vel simplex, vel fabulosa. Simplex petitur ex media vita.
2. §. Fabulosam voco, quae fidem sapientum excedit. Spectatur ea in personis, factis, rebus. Personae sunt, Dii, homines, monstra.
3. §. In fictione totius fabulae duo praestare oportet. Prius simplicissime concipi fabula debet, sine episodiis, et digressionibus ullis: ita ut una solum actio ob oculos versetur. Nam cum poema unum sit, quod unam continet fabulam; una autem sit fabula, quae unam explicat actionem: poema quoque unum erit, non quodcirca unum versatur hominem, sed unam unius actionem; totam tamen, et absolutam; ut quae habeat partes suas, easque ita connexas, ut, unâ positâ, necessario, aut verisimiliter, altera consequatur; unâ item sublatâ, fabulae pereat structura.
4. §. Bene autem actio constituta non erit, si bene se habitura est parte aliquâ ablatâ, vel etiam traiectâ.
5. §. Fabulâ constitutâ, distincte oportet eius partes spectare: quae duae sunt; connexio, et solutio. Connexio extenditur usque ad eum locum, ubi commutatio sit ex felicitate in infelicitatem; vel contra. Solutio est, quod a mutationis principio est usque ad finem.
6. §. Coniungitur autem pars utraque medio quodam, quod transit us dicitur.
7. §. Postquam sic actionem totam, et absolutam, concepimus; eamque in partes suas, connexionem, et solutionem, distinximus: videndum de episodiis, et digressiombus; quibus narratio dilatari debet, ut amplior sit, et varietate magis delectet. Episodii autem nomine intelligitur narratio eorum, quae praeter rem adferuntur, cum re tamen coniunguntur; idque ad eam amplificandam, vel ornandam.
8. §. Episodia non debent esse longe arcessita, vel affectata; sed fabulae cognata.
9. §. Facile autem in episodiorum connexione negligisolet to\ ei)ko\s2[Note: * verisimile.]; dum non satis ratio habetur personarum, locorum, temporum; aut non alia ex aliis fluunt.
10. §. Locus episodiis, et digressionibus, raro est in solutione, ubi ad finem festinat animus. At semper ei locus est in connexione: ubi est rerum perturbatio, ita ut connexio partim ea complectatur, quae sunt rei propria; partim non propria, sed foris petita, ad amplificationem, vel ornatum.
11. §. Quod si episodia non necessario, vel probabiliter, aut cum argumento, vel secum cohaereant: fabulae dicuntur episodicae.
12. §. Cum autem magnâ sit curâ opus poetae in connexione; maior tamen in solutione requiritur.
13. §. Nec temere in solutione fabulae recurrendum ad fugam per machinam, vel Dei in ea e caelis descensum. Nam cum illaudabile sit nodum nectere, quem solvere non possis: ne in poetis quidem probatur, si eiusmodi rerum perturbationem inducant, ut se expedire haud aliter possint, quam vel ad Deum recurrendo; cui nihil a)dun/aton [Note: impossibile.]: vel aliquem per machinam subducendo; quod ipsum magicae, non licitae est artis.
14. §. Quod si omnino, descensu numinis e caelo opus sit; id ob alterutrum horum erit; vel ut referantur res praeteritae, et ignotae; vel ut praedicentur, aut mandentur, futura.
15. §. Ex se ipsa solvetur fabula, si ex verisimili, aut necessario, exitus petatur.
16. §. Interdum poetae in connexione, aut solutione, differunt inter se. Quod cum fit, ex aliena fabula fit propria.
17. §. Optime fabula solvitur, cum id fit vel per peripe/teian, sive immutationem: vel per a)nagnw/ris1in, sive agnitionem. *peripe/teia est eorum, quae aguntur, transitus in contrarium; sive mutatio haec secunda sit, sive adversa.
18. §. Nihil magis delectat peripetei/a|.
19. §. Porro non quaevis rerum immutatio peripe/teia dicitur; sed magna, et inopinata.
20. §. *peripe/teia haec esse debet in personis iis, de quibus fabula praecipue agit. Optimaque est, quando nascitur ex vi antecedentium rerum.
2. §. *anagnw/ris1is2 [Note: agnitio.] est unius, pluriumve personarum, post longi temporis ignorantiam, cognitio. Estque vel simplex, vel duplex.
22. §. Etsi peripetia sine agnitione esse potest, et agnitio aliqua est sine peripetia: non tamen agnitio simplex huius est loci; sed quae peripe/teian[Note: * conversionem, sive subicam in contrarium commutationem.] habet. Nam ea affectus imprimis movet.
23. §. Porro a)nagnwri/s1eis2 [Note: agnitiones.] non solum, quatenus peripe/teian[Note: " fortunae conversionem.] habent; sed etiam per se, magnopere oblectant: quippe quae admirationem pariant.
24. §. Quemadmodum peripe/teia[Note: conversio rerum.] laudabilior, quae provenit vi antecedentium causarum, ut diximus: ita a)nagnw/ris1is2[Note: * agnitio.] praestat, quam immutatio rerum statim consequitur, et quam ipsa fabulae dispositio producit.
25. §. Agnitionis modi sex ab Aristotele[Note: * Lib. de re Poetic. cap. 16. sive, ex aliorum distinctione, 13.] memorantur. Primus est per signa: quae vel s1u/mfuta sunt, sive congenita; vel e)pi/kthta, sive adventitia.
26. §. *e)pi/kthta[Note: " adventitia.] signa sunt duplicia: alia quidem corpori insunt, alia vero sunt extra corpus.
27. §. Alter modus signorum est eorum, quae a poeta non in re inveniuntur; sed finguntur ex verisimili.
28. §. Tertius modus est, cum eo, quod videmus, vel audimus, aliquid in memoriam revocatur.
29. §. Quartus modus est ex ratiocinatione; ut cum quis ex morum, aut staturae, aut alîus rei similitudine, cognoscitur.
30. §. Quinctus modus est, ex paralogismo theatri: ubi species syllogismi est, non verus syllogismus. Ut cum agnitio petitur ex eo, quod agnitioni repugnat.
31. §. Sextus modus est, cum actioni quiddam inest, unde agnitio oritur.
32. §. In solutione eâ, quae per agnitionem fit, varlare poetis licet.
33. §. Universe de fictione vidimus. Illud particulatim de sacro addam argumento; in hoc esse dicenda, quae sacra dicit Scriptura: quae repugnant, non dicenda: quae nec dicit, nec negat Scriptura, sobrie dicenda; nempe solum promenda, quae sunt verisimilia.
1. §. HACTENUS de fabula, sive actione. Proxima est cura morum, et sententiae.
2. §. Morata autem oratio est, quando actio, aut sermo, indicaverit animi mores.
3. §. Primum requiritur, ut boni sint.
4. §. Nec propterea putandum, non etiam malorum mores exprimi debere: sed opera danda est, ut maior sit bonorum numerus.
5. §. Praeterea addendum, quas poenas mali tandem subeant.
6. §. Altera virtus est, ut mores sint convenientes.
7. §. Quod si hominis improbi mores debeant repraesentari; non tamen eos deteriores faciemus, quam necesse sit.
8. §. Tertium est, ut mores sint similes.
9. §. Quartum est morum aequabilitas.
10. §. Si vero iusta fuerit mutationis causa, mutatio morum
locum habebit. Nam aequaliter describit aliquem, qui ut inaequalem describit.
11. §. Virtutem vero aliquam exprimere qui volet, primum personam constituet, quae a virtute eâ possit commendari.
12. §. Praeterea virtutem non considerabit, ut huic vel illi inest homini; sed attendet ad ipsam virtutis formam, prout animo eius comprehenditur, qui rem considerat, ut perfectam et absolutam.
1. §. TERTIUM est dia/naia, sive sententia: quâ homines aliquid esse, vel non esse, vel simpliciter aliquid, declarant.
2. §. Sententiae usus in his quinque consistit; in probando, refellendo, commovendo, amplificando, imminuendo.
3. §. Ducenda haec sunt ex vi, et natura, earum rerum, quarum suscepta est imitatio. Eoque videndum, tum quae rebus insint; tum, quae iis conveniant.
4. §. Ad sensus etiam pertinent sententiose, et acute dicta. Priora vocant gnw/mas2[Note: * sententias.]: quae magnam habent vim ad reddendam orationem h)qikhn\[Note: moratam.] et paqhpkhn/[Note: " animos concitantem.]. Sunt enim quasi oracula humana: tantoque plus possunt, quanto is, quem ea dicentem inducimus, maioris est auctoritatis.
5. §. Cum numquam gnw=mai sint condensandae: tum imprimis id fieri non debet in magnis affectibus: ut quorum vim elidant. Nam gnw=mai sunt opus ratiocinantis; quia ex generali dicto aliquid colligitur particulare. Rationi vero, et affectui, non bene inter se convenit.
6. §. Neque acumina, et sententiarum argutiolas, consectaripoetam convenit: quod vitiosi est declamatoris. Antiqui parce ea adhibebant, nec nisi sponte oblata; et fere in fine. Posteriores, ea inferciendo passim, praeclaros etiam sensus enervant, ac frangunt.
1. §. CUM poetae opera consistat in inveniendo, collocando, ornando; deque primo generatim dictum sit: proximum est, ut de ordine videamus.
2. §. Ordo rerum in fabula est meta/llhlos, sive certus, ac connexus. Nam etsi videantur multae esse actiones; tamen una est actio, quia unum ex altero pendet, ut uni cetera subserviant. Hoc in historia non fit: nec enim actiones hîc semper unum respiciunt finem, vel unum est alterius causa; sed saepissime sunt res dissimiles, ac separatae; nec naturâ suâ ullo modo cohaerentes. Eoque hîc ordo est disiunctus, ac fortuitus.
3. §. Illos tamen poetas eximi oportet, qui non de uno homine, aut bello, agunt: sed vel genealogiam texunt; vel omnium temporum gesta, aut fabulas, connectunt.
4. §. Imo ne illos quidem damnare cum Aristotele ausim, qui
vitam alicuius totam carmine conscribunt. Attamen ingeniosius illi, et poihtikw/teron[Note: * magis poetice.], qui sic omnia connectunt, ut cuncta videantur unius actionis partes, vel saltem omnia sint cognata.
5. §. Quod si, ut una sit in poemate actio, ordo esse meta/llhlos debet: poetae a mediis saepe incipiendum erit; contra quam historicus facit.
6. §. Quod vero diximus, poetam a mediis, vel ultimis, incipere; hoc intelligendum, non ratione actionis primariae, sed totius fabulae cum episodiis suis consideratae.
7. §. Nec propterea tantum, a mediis saepe opus incipere, quia una tantum actio primaria est, a qua auspicandum: sed etiam, quia principium debet esse illustre.
8. §. Nec minus dispiciendum, quando desinere oporteat. Quemadmodum enim initium, ita et finis illustris esse debet. Qualis inprimis est exitus inopinatus. Progrediendum igitur, usque dum fabulae accedit venustas et gratia:
desinere vero convenit, si videamus fore, ut gratia fabulae deinceps depereat.
9. §. Episodia in connexione magis, quam in solutione, locum habent; quia in hac animus ad exitum festinat. In fine tamen interdum referuntur, quae primariam actionem sunt consecuta. Sed quae ad praeteritorum narrationem pertinent, magis conveniunt mediis, vel etiam initiis.
1. §. Dictio est explicatio sensus per verba.
2. §. Dictionis vim ostendit, quod, ut Aristoteles [Note: " Lib. 3. Rhetor. cap. 1.] ait, poetae olim, cum res parum graves tractarent, ac fere pueriles; excellere tamen visi sunt, quia verbis uterentur ornatis.
3. §. Poetica dictio minime est plebeia, ac sermoni similis; sed grandior, ornatiorque.
4. §. Imo non minus ab oratoria abit, quam haec a vulgari.
4. §. Quod si alius est poetarum sermo, quam vulgaris; imo et philosophi, vel oratoris, vel historici: sedulo poetae versandi; atque attendendum, quomodo, et quam varie, quodque efferant. Neque id modo faciemus in verbis simplicibus; sed etiam coniunctis.
5. §. Ad haec si quis multum attenderit, non defutura ei dictionis poeticae supellex. Atque ex magna ei copia facilior erit delectus, et varietas maior.
6. §. Tum vero imprimis ornatu est opus, si res fuerint humiles, et exiles.
7. §. Quamquam vero nihil sit, de quo non ornate dici possit: non omnia tamen ornari pariter possunt.
8. §. Sed quae magnum non recipiunt ornatum, aliquem tamen admittunt. Cuius rei luculentum nobis argumentum praebent poetarum illi, qui naturae arcana prodiderunt.
9. §. Sunt denique, quae maiori ornatu fierent deteriora: ut comoediae, mimi, satyrae: in quibus laudatur dictio sermoni propior.
10. §. Imo nec in ceteris par ratio est, cum tot sermonis sint poetici genera, quot poetarum. Quippe alia est tragici, vel epici, alia lyrici, alia elegiaci dictio; atque ita in aliis.
11. §. In dictione etiam spectatur, tum natura vocalium, ac consonantium; tum ordo rerum, et verborum. Utraque accommodari debet rebus, quae describuntur. Itaque interdum adsciscitur crebra elisio, studio acquiruntur verba confragosa, verba traiciuntur. Quae ut vitiosa sunt, si sine causa fiant; ita, si rebus conveniant, magnum adferunt ornatum. Haec etsi oratores etiam, et historici observant: longe tamen perfectius id faciunt poetae.
12. §. Dictioni etiam accidit, quod sit numerosa. Numerus vero rebus accommodari debet. Estque is duplex; rhythmus, et metrum. Rhythmus considerat numerum syllabarum; pedum quantitatem non item. Vel si eius quoque habeat rationem, saltem non ubique id facit; ut liquet ex numero oratorio. At metrum, tum syllabarum numerum considerat; tum ubique etiam attendit pedum quantitatem.
13. §. Quanta metri necessitas sit, arguit; quod absque eo verba, et sententiae, careant venustate.
14. §. Ceterum nec sufficit, res praeclaras lectissimis verbis quomodocumque metro conclusisse: sed quiddam praeterea in metro est, quod non tam praeceptis tradi potest, quam ab aurium iudicio dependent.
15. §. Praeter numeros etiam spectare oportet magnitudinem periodorum, colorum, commatum. Commendatur autem metrum eorum inaequalitate.
16. §. Quemadmodum in oratione, ita etiam in carmine, variat dictio pro diverso charactere; qui pro rebus diversus esse solet.
1. §. NUNC quia universe hactenus de fabula actum, de distributione eius videamus. Fabula alia est simplex, et expedita; alia implicita, et connexa.
2. §. Fabula simplex est, in qua est una, eaque continua actio, sine subitâ, et inopinatâ, fabulae immutatione; sine etiam agnitione: quarum illa peripe/teia, haec a)nagnw/ris1is2 Aristoteli vocatur; ut antea diximus.
3. §. Huiusmodi fabulae maxime sunt naturales: sed si simpliciter tractentur, minus habent artis; eoque minus delectant. Ut igitur placeant, ingenio eas, ac studio, condiri oportet.
4. §. Fabula implexa est, quae vel et agnitionem, et immutationem habet; vel alterutram saltem.
5. §. Fabula connexa, quia argumento per se placet, minus ingenii, ac studii, exigit. Atque ut connexa omnis gratior est simplici: ita ex connexis iucundior est, in qua immutatio, et agnitio, concurrunt.
6. §. Altera etiam fabulae divisio est. Quaedam enim simplex est; ut si persona ex infelici fiat felix, velcontra. Quaedam duplex; nempe si eventus in plures personas cadat.
Cuiusmodi fabula recte duplex vocatur, quia personae geminantur: puta, duo senes, duo iuvenes, duae virgines; et pro his duplex eventus. Recte tamen tum quoque una vocatur fabula; quia princeps actio est una, unaque solutio, ac peripe/teia[Note: immutatio.]. Nam, unius immutatâ conditione, necessario immutatur fortuna alterius.
7. §. Tertia quoque fabulae divisio est in h)qikhn\, paqhtikh\n, kai\ mikth/n.
1. §. POSTQUAM de divisione poematis vidimus, affectiones eius in considerationem veniunt. Cuiusmodi praecipue est to\ ka/llos[Note: * pulchritudo.]. Ut vero pulchrum sit poema, iusta requiritur magnitudo. Ea consideratur, tum absolute, tum comparate: item tum in toto, tum in parte aliqua. Absolute, si totum spectes, nec tam exile esse debet, ut confundatur imaginatio; nec tam amplum, ut exsuperet memoriam. Nam ubi totum nimis est exile, ibi partes quasi nullae sunt, ut cogitatio cito evanescat. At totum si immanis ac vastae fuerit molis, non licebit uno intuitu conspicere partes omnes.
2. §. Comparate etiam magnitudo totius consideratur; quia alia est epici carminis, quam tragoediae; alia tragoediae, quam eclogae.
3. §. Ne vero pars aliqua iusto brevior, aut longior sit: tum in fabulâ, tum in episodiis, videndum, quae illustria, graviaque sint; quae levia, ac minuta; quae medii generis. Illustribus inhaerendum; media percurremus; levicula nutu potius, quam oratione, significabimus.
4. §. Nec sufficit ad pulchritudinem iusta moles, ac mensura: sed etiam requiritur s1ummetri/a, hoc est, partium inter se convenientia, sive debita compositio. Praeterea exigitur tum dictionis elegantia, ac sublimitas; tum numerorum concentus, ac suavitas.
1. §. VIDIMUS de Poetices parte communi. Venio nunc ad alteram: quae tot habet partes, quot primariae sunt poematum formae.
2. §. Differunt poesios partes trifariam: re, quâ imitamur; re, quam imitamur; et modo, quo imitamur. Res, quâ imitamur, triplex est; sermo, harmonia, rhythmus.
3. §. Sermo constat vocibus ex instituto significantibus.
Harmonia est in concentu tum vocum, tum instrumentorum: Rhythmus est in dimensione temporis.
4. §. Hinc triplex surgit poesis. Nam ea vel uno horum utitur, vel duobus, vel tribus. Uno, ut in epopoeia, quae solo contenta est sermone; item in poesi saltatoria, quae solum adhibet rhythmum. Duobus, ut in poesi auletica, et citharisticâ; quarum utraque rhythmum, et harmoniam, usurpat. Tribus, ut in dithyrambica, nomorum poesi, tragoedia, et comoedia.
5. §. Vidimus de re, quam imitamur. At res, quâ imitamur, est materia, ex qua conficitur poema. Huius ratione triplex
est poema. Nam vel praestantiores imitamur, vel similes, vel deteriores.
6. §. Superest modus, quo imitamur. Is quoque triplex est. Nam in poematibus interdum solius est poetae persona, eiusque narrantis, sed subinde se in aliam atque aliam personam mutantis, aliorumque sermonem directe referentis: interdum nulla est poetae narrantis persona, sed tantum alios is loquentes, ac quasi negotiantes inducit: interdum tum in iis est persona poetae, aliquid de suo intermiscentis; tum aliorum, quos poeta loquentes facit. Itaque pro triplici hoc imitationis genere, totidem sunt genera poesios; e)chghmatikh\, sive narrativa, ubi poeta narrat: dialogikh\, sive sermocinatrix, quae et dramatikh\, sive activa; ubi collocutiones inducit: et mikth\, sive mixta; quando utrumque concurrit.
7. §. Alii tamen quinque facium poetarum genera; Comicos, Tragicos, Epicos, Dithyrambicos, et Melicos.
8. §. Sed haec non tam divisio est, quam subdivisio, ut loquuntur. Ac praecipua quidem, non omnia tamen, poetarum genera comprehendit; oum praeterea sint Iambici, et Elegiographi, ac Epigrammatum scriptores, et alii.
1. §. ORDIEMUR ab co poematis genere, quod tum generali vocabulo mimhtiko\n [Note: * q. d. imitativum.] vocatur, ob imitandi praestantiam; tum dramatiko\n[Note: q. d. factivum,], quia imitatur per personas agentes.
2. §. Dramatum initium est a festis diebus. Nam antiquissimi homines, frugibus collectis, conveniebant, partim ut Deo sacrificarent, partim ut relaxarent animum. Hinc nata duplex poesis; una gravior, in deorum laudes: altera iocularis, quâ alii in alios probra dicerent. Ad prius pertinent dithyrambi Liberi patris, Deorum hymni, encomia heroum: ad alterum autem referuntur iambica, et phallica. Sed primum rudia tantum initia, ac versus inconditi, fuere: postea paullatim deorum, heroumque gesta, in maius aucta sunt; inque iustas excrevere fabulas: item ioculares illi versus coeperunt arte tractari. Ita ex priori genere nata est poesis tragica: ex posteriori, satyrica, comica, et mimica.
3. §. Non desunt, qui dramatis utriusque inventionem tribuant Homero, quia Iliade tragoediae, Odysseâ comoediae imaginem condidisse, arbitrantur.
4. §. Sed haec satis tum ratione, tum auctoritate, refelluntur.
5. §. Apud Romanos dramatum initium est a Livio Andronico.
6. §. Dramatis unius materies una est actio; eaque telei/a, kai\ o(/lh[Note: perfecta, ac tota.], ut ait Aristoteles. Atque hîc improbantur fabulae, quae sunt e)peis1iw/deis2[Note: " partes nactae adventitias, et superinductas: sed male cum praecipua actione cohaerentes.]; ut multis idem ostendit, et plenius intelligetur ex illis, quae postea dicentur.
7. §. Quod ad finem dra/matos[Note: * fabulae.]; quam ei proposita sit institutio aliena, morumque emendatio; argumento illud erit, quod eorum scriptores speciatim dida/s1kaloi[Note: doctores.] vocarentur, et, cum fabulam exhiberent, docere eam dicerentur.
1. §. DRAMA omne versatur circa actionem absolutam; hoc est, quae principium habeat, medium, ac finem. Magnitudo autem eius bifariam spectatur: ratione termini, quem foris a iudice, aut spectatore, accipit: vel ratione eius, quem suâ habet naturâ. Ratione prioris intra ternas, et senas horas, concludi videtur,
2. §. At naturâ suâ eam drama magnitudinem exigit, quae aequalis sit spatio unius diei, vel paullo maiori.
3. §. Interdum tamen drama est bidui.
1. §. PARTES dramatis statuuntur, vel ratione qualitatis, sive ou)s1i/as2[Note: * essentiae.]: vel ratione quantitatis, sive molis, quâ fabula quasi extenditur.
2. §. Ratione qualitatis, partes vel ad poetae, vel ad aliorum operam pertinent. Prioris generis sunt haec quatuor; fabula, mores, sententia, et dictio: sine quibus nec scribi drama potest. Nam et res excogitanda est, quod fabulam dicimus: et cum ea in imitatione consistat, mores hominum, atque intimi sensus, exprimi debent: eaque omnia dictione aptâ fieri oportet. Extra vero scriptionem sunt, apparatus, et modulatio: quae iccirco non ad poetam pertinent; sed ad choragum, histriones, cantores, et tibicines.
3. §. A fabulâ ordiamur: cuius structurâ animo conceptâ, non difficilia erunt cetera.
4. §. Quod vero de fabulâ superius diximus; idem hîc locum habet. Unum enim drama non ab unâ dicitur personâ; sed ab unâ actione.
5. §. Postquam drama simpliciter conceptum est, nomina personis imponi debent. Quae si ab historiâ non sint; fingi ea oportebit. Petetur id nomen, vel a fimili historiâ; dummodo ne putide, et affectate, id fiat: vel Graecum etymon attendetur, quod eventum, aut mores, signet; qualia fuêre Pentheus, Eunomia, Chremes: vel contenti erimus nomine a munere, ac professione; ut, nuntius, nutrix, pastor, miles: vel ab aetate; ut, senex: aut natione; ut Phryx, Geta.
6. §. Persona vel in argumento est, vel extra illud.
7. §. Sunt et personae, quae aliquid intus dicant, non in scena. Item quae non dicant aliquid; sed quibus dicatur.
8. §. Argumentum vel simplex negotium habet, vel geminum
9. §. Siquid in dramate sit turpe visu, atque indecorum, id
vel narrabitur, vel voce aliquâ interius exauditâ significabitur.
10. §. Quomodo dramati tribui debeant apti mores, et sensus, universe dictum, cum de fabula ageremus.
11. §. Dictio variat pro persona: quia aliter loquitur civis, aliter peregrinus.
12. §. Ad dictionem etiam pertinet metrum. Nec diffiteor, comoediam, et tragoediam, metrorum vinculis solvi posse: cuius exemplum habemus in Querulo comoediâ, Plauti nomen praeferente. Sed talis quae sit, recte quidem epopoeiam dixeris: (quomodo Aristoteles ad epopoeiam refert Socraticos Platonis dialogos, qui prosâ scripti erant, sed fictos continebant sermones:) attamen poema non erunt, sed solum materies, atque argumentum, unde poema fieri possit. Nec drama eiusmodi decorum, ac dignitatem suam, tantopere tuebitur; nec tantum inde haurire licebit, aut voluptatis, aut fructus.
13. §. Inter dramatis metra maxime iambicum frequentari solet; quia hoc imprimis in omnem incurrat sermonem.
14. §. Iambici in dramate, vel dimetri sunt, vel trimetri: iique aut perfecti, aut kata/lhktoi[Note: * syllabâ unâ in fine defecti.]. *ska/zontes2[Note: claudicantes, sive Hipponactici.] vero, aut braxukata/lhktoi[Note: " toto pede in fine carentes.], non habent in eo locum.
1. §. HAEC dicta sunto de partibus fabulae, quatenus h( poio/ths2, sive qualitas, attenditur. Nunc alias exponam, quae sunt th=s pos1o/thtos, sive quantitatis. Quales hae duae, diverbium, et choricum.
2. §. Diverbium dicitur, quando diversi verba faciunt.
3. §. Diverbium dividitur in actus, et scenas: illae maiores, hae minores sunt partes.
4. §. Actus distinguebantur choro: vel si chorus abesset, pro eo erat tibicinum cantus: qui adhibebatur, ne spectatores intermedio tempore absque omni essent delectatione.
5. §. Actus fabulae, nec plures sunt, nec pauciores, quam quinque: ac fere sic distinguuntur. Primus argumentum exponit, at non exitum; quia minus esset delectationis, si is praesciretur. Alter deducit rem in actum. Tertius turbas ciet.
Quartus viam ostendit, qu??? res implicitae dissolvantur. Ultimus impedita artificiose expedit.
6. §. Magnitudo actuum non est semper eadem: excrescit ea, si res sint graviores, vel populo iucundiores.
7. Nec videas, apud veteres actum porrigi ultra scenam septimam.
8. §. Ac ne actores quidem in dramate plures sunto, quam quatuordecim. Horum nomina proponebantur in scena; ac dicebatur, quae cuiusque forent partes.
9. §. Ex his non plures tribus in scena colloquuntur.
10. §. Scenae distinguuntur nunc novarum personarum adventu, nunc novae unius interventu, vel veteris abitu.
11. §. Adhaec diverbium dividitur in protasin, epitasin, et catastrophen.
12. §. Protasis est dramatis initium, quo, quod antecessit, refertur, et ad reliquam fabulam via munitur.
13. §. Quandoque persona aliqua in sola inducitur protasi, postea numquam.
14. §. Protasis choro finiebatur: nisi illam chorus ipse faceret. Eam vero excipiebat epitasis; quae negotia turbis magis, et magis, involvit.
15. §. Catastrophe est exitus fabulae, quo exponitur fortuna in melius, aut peius, conversa.
16. §. Ex hisce partibus in comoediis protasis, ut dixi, actu primo, nonnumquam etiam secundo, continetur: epitasis actu secundo, tertio, interdum et quarto; raro autem eius particula est in quincto. Catastrophe interdum actum quartum, vel partem eius, occupat: semper vero vel totum actum quinctum, vel pene totum.
17. §. Ab aliis dividitur drama in prologum, episodium, exodum, et chorum. Quae distributio non alio differt a superiori, quam quod chorum superaddat. Nempe divisio ea non solius diverbii est; sed totius dramatis. Ac prologus, ut hic quidem sumitur, convenit cum protasi; episodium cum epitasi; exodus cum catastrophe.
18. §. Ex hisce tribus partibus, nec prologus, ubi fabula aperitur; nec exodus, ubi solvitur; tam idonea est digressionibus, quam episodion: cui et inde nomen, quod digressionibus maxime conveniat.
1. §. SUPEREST choricum, hoc est, pars ea, quâ chorus canit certis dramatis locis, et intervallis.
2. §. Chorus est pars fabulae post actum; vel etiam ante eum introducta cum concentu. Nec chorici tamen nomine solum intelliguntur, quae a choro canuntur; sed etiam, quae ab eo dicuntur.
3. §. Argumentum chori interdum peti solet ex rebus ipsis: ac cum reliqua fabula ita cohaerebat, ut quasi eius pars foret: interdum vero erat a fabula alienum.
4. §. Origo chori incerta: sed ut universam Musicen, ita et choricam, Arcadibus veteres acceptam ferunt.
5. §. Chorus canens populum spectabat: cui canebatur, ne subduceret se, cessantibus actoribus. Canebat autem non quidvis; sed e)mbo/limon, sive quiddam fabulae insertum, seu cum eâ coniunctum. Debet enim esse de re, de qua loquuntur actores: non de re, quae a fabula separetur.
6. §. Chorus post actum quinctum alîus erat naturae, quam priores. Nam saepe, iudicis instar; de iis sententiam dicebat, quae acta essent.
7. §. Chorus e mulieribus constet, aut viris: non pueris; qui non satis sunt idonei ad res agendas: nec pondus illud habet oratio eorum in solando, monendoque, et ceteris, quae chori esse dicebamus.
8. §. Chorus varie saltabat: sed triafuere genera praecipua; cordax, sicinnis, et emmelia: quae creduntur a tribus Satyris, Liberi Patris ministris, ea nomina accepisse.
9. §. Ac tragica quidem saltatio dicta e)mme/leia, s1i/kinnis2 satyrica, ko/rdac comica.
10. §. Quandoque chorus solum canebat, non saltabat.
11. §. Nonnumquam chorus totus simul canebat: quod cum fieret, poetae implebat vicem. Interdum choro diviso, eius partes alternis canebant.
12. §. Interdum nec canebat; sed solum dicebat. Postquam enim chorus scenam esset ingressus, totus numquam recedebat: sed durante fabulâ, pars quidem cum actoribus sese recipiebat intus: pars vero altera remanebat. Ne igitur praesentibus actoribus plane videretur otiosus,
nonnumquam interpellabat actores: sed paucis, neque nisi cum duo colloquerentur. Tertius si adesset, exspectat chorus usque dum ille abiisset.
13. §. Interdum et chorus, cantu omisso, aliquid addebat ad actuum connexionem. Quod faciebat diverso carminis genere.
14. §. Utcumque in choro multi essent; tamen habentur instar unius actoris. Itaque si loquendum esset, unus dicebat nomine omnium. Quod etiam fiebat diviso choro.
15. §. Qui vero chorum alloquitur, is eum nunc compellat, ut unum; nunc, ut plures.
1. §. DRAMATIS nobiliora genera Graecis sunt duo; tragicum, et comicum. Minus nobilia item duo; satyricum, et mimicum.
2. §. Apud Romanos fabularum aliae palliatae, aliae togatae: illae erant argumenti Graeci, hae Latini.
3. §. Togatarum duo praecipue genera erant; praetextatae, seu praetextae, et quae proprie magis togatae dicebantur.
4. §. Praetextatae effingunt actiones virorum principum: quippe in quibus inducantur vel reges Romani; ut Tarquinius: vel duces; ut Brutus, Decius, Marcellus: vel Caesares, et Augustae; ut Nero, Octavia, Poppaea.
5. §. Eaedem, aut non absimiles his, erant trabeatae.
6. §. Togatae proprie magis dicebantur, quae de hominibus erant privatis.
7. §. Erant et mixtae ex praetextis, et togatis; quae tabernariae appellabantur: ubi personae togatae cum praetextatis iungerentur.
8. §. Praeter has erant fabulae Atellanae.
9. §. In fabulis Togatis, paucioribus erat actoribus opus, quam illis, quae Graeci erant argumenti.
1. §. NOMEN dramati, vel a persona inditur, cuius potissimae sunt partes: vel a re, de qua agitur. Discriminis vero caussâ interdum utrumque iungitur.
2. §. Si imitemur poetam nobilem, rectius nomen ab eo dramati datum retinetur; ne, illud mutando, videamur occultare voluisse, quem poetam expresserimus.
1. §. QUINCTA pars est melodia; uti sexta apparatus: quae non sunt poetae, sed extra artem positae: prior quidem musicorum; altera choragi. Nec necessarias esse poetae, ostendit, quod absque istis miramur eum haut minus, ac cum Demosthenis, et Ciceronis orationes legimus, etsi absit actio. Sed hoc discriminis est, quod orator ipse pronuntiat, atque agit: poeta haec non a se, sed ab alio petit. Eoque rhetor cum cura de pronuntiatione praecipit: Aristoteles vero, cum de poetica tractat, eam vix attingit.
2. §. Modulatio multum suavitatis adfert fabulae.
3. §. Modulatio partim in cantico, partim in chorico, locum habet. Canticum, quia unus caneret, monodium dicebatur: chori vero cantus, quia plurium foret, vocibus in unum confusis, synodium vocatus.
4. §. In cantico canebat pythaules: in choro, choraules.
5. §. Interdum tibicines accinebant choris: interdum chori praeibant tibicinibus.
6. §. Usi in choro et Doriâ harmoniâ, et Phrygiâ, et Lydiâ; imo et hypodoriâ, et hypophrygiâ, et mixolydiâ.
7. §. Pro fabulae argumento variabant modi: ita ut, qui in talibus essent subacti, ex modis colligerent, quae futura esset fabula.
8. §. Saltatio scenica triplex fuit; comica, tragica, et satyrica: prima dicebatur ko/rdac, altera e)mme/leia, tertia s1i/kinnis2. Nominaque haec imposita dicuntur a nominibus Satyrorum, qui Baccho ministrarent.
9. §. Ac primo eiusmodi saltatio cum dramate coniuncta fuit. Sed postea o)rxhstai\ artem suam a dramatis separarunt, ac seorsum eam in scena ostenderunt. Quod Augusti temporibus factum a Pylade Cilice, et Bathyllo, pantomimis: quorum saltatio vocabatur Italica, et ex triplici, quam diximus, composita erat. Sed in Tragicis argumentis gloria maior penes Pyladem fuit: in Comicis saltandis penes Bathyllum.
1. §. SUPEREST apparatus, qui personarum ornatum, et ea, quibus scena instrui solet, complectitur. Hac parte primo carebat drama. Thespis enim sine apparatu, ac scena, recitabat sua e plaustro. Faece etiam est usus, non personis. Primus Aeschylus assumpsit personas. Quemadmodum et syrma, pulpitum, aliaque, primus dedit. Quamquam vero et haec pars magis ad choragum, atque histrionem, pertineat, quam poetam: a poeta tamen instrui uterque debet, ne decorum ab iis negligatur. Nam ut dictio rebus, ita apparatus convenire debet personis.
2. §. Agebantur ludi scenici in theatro, quod in modum erat hemicycli: in eo erat scena, orchestra, et proscenium. Scena frons erat theatri ab uno eius cornu ad alterum cum coopertura. Proscenium locus fuit ante scenam porrectus. In eo fuit pulpitum, in quod actores prodibant. Orchestra fuit, ubi, apud Graecos, saltarent; apud Romanos, spectarent Senatores. Erat scena pulpito altior; pulpitum proscenio, et orchestrâ.
3. §. Primum histriones fecibus ora obducebant, ne agnoscerentur: postea personas assumpsere.
4. §. Histrionum primo exiguus fuit numerus; sed unus idemque varias sustinebat personas.
5. §. Si peccaret histrio, exsibilabatur.
6. §. Vestis variabat pro personâ, quam sustinerent.
7. §. Iidem diu fuere cantores, et saltatores: sed postea eos separarunt, cum animadverterent, saltu continuo anhelitum turbari; eoque et mutari cantum.
8. §. In scenâ duae arae poni solebant: dextera Liberi; sinistra eius Dei, cui ludi fiebant.
9. §. Etiam scena variis picturis ornabatur apud Romanos.
10. §. Apud Graecos scenici fabularum actores magno in honore erant.
11. §. Romani in eo a Graecis abiere, quod actores fabularum nullo honore dignarentur.
12. §. Quid quod ne ipsuquidem poetae ullâ immunitatis praerogativâ iuvarentur.
13. §. In ludis tamen Capitolinis, e iudicum sententiâ, donabantur Poetis coronae scenicae.
14. §. Imo iisdem, in suis municipiis, aere e plebe collato, statuae ponebantur.
1. §. VIDIMUS universe de dramate. Nunc agamus de variis eius formis: ac primum de Tragoediâ. Initio id commune erat comaediae, et tragaediae nomen. Utraque enim trugw|di/a sive tragw|di/a vocabatur.
2. §. Tragoedia est poema dramaticum, illustrem fortunam, sed infelicem, gravi et severâ oratione imitans. Quibus et finem hunc, si voles, adde; ad affectus ciendos, animumque ab iis purgandum.
1. §. HABEMUS de tragoediae vocabulo, ac definitione. Quae de eâ sequuntur, partim ad historiam pertinent, partim ad artem. Prioris generis sunt ea, quibus exponitur tragoediae origo, progressus, perfectio. Origo tragoediae, an comoediae, antiquior sit, non convenit. Videtur autem comoedia quidem prius coepisse; sedtragoedia prius exculta.
2. §. Ut vero reliqua poesis, ita et tragoedia, ac comoedia, primo fuit a)utoxediastikh\, sive subita, et extemporalis.
3. §. Diu Tragoedia solo constitit choro: huic Thespis unum addidit histrionem; post Thespidem eam excoluit Phrynichus. Uterque Atheniensis fuit. Sed Dorienses aiebant, multis ante utrumque annis tragoediam apud se viguisse.
Athenienses hîc dicere, Thespidi tribui vulgo tragoediae inventionem; quod choro addidisset histrionem unum, et tragoediae maiorem addisset ornatum: at longe ante eum apud se tragoediam viguisse, etsi rudiorem.
4. §. Tragoedia, cum ex a)utoxedia/s1mas1i[Note: extemporalibus.] nata, et a Thespide e dithyrambicis aucta esset, maiora ab Aeschylo incrementa cepit.
5. §. Hic, cum ante unicus foret histrio, adhibuit duos: atque ita primus diverbia induxit. Idem observavit, ut histrionum unus priorum esset partium; alter secundarum. Ille prwtagwnisth\s2: hic deuteragwnisth\s2 dicebatur. Adhaec et chori numerum imminuit, et caedes removens a scena, per nuntios eas retulit. Pulpita etiam reperit, ut actores e sublimi melius conspicerentur, et audirentur: denique etiam personas, et habitum magis convenientem heroibus, instituit.
6. §. Sophocles vero duo postea invênit. Nam tertium histrionem addidit: item tragicae scenae ornatum reperit. Cumque antea chorus constaret personis XII, ab eo coepit esse e XV.
7. §. Propter ista tragoediam perfecisse credebatur.
8. §. Alii consummatae tragoediae gloriam non soli Sophocli, sed et Euripidi tribuunt. Et sane est, ubi vincat Sophocles: est, ubi vincatur. Sophocles enim est filupe/rbatos[Note: * amani hyperbatorum, sive traiecti verborum ordinis.], Euripides filos1u/nqetos[Note: amans concinnae verborum compositionis.]. Hic ciendis affectibus, et sententiarum gravitate: ille vincit sublimitate dictionis, et o)ikonomi/a|[Note: " dispositione fabulae.].
9. §. Toto pene saeculo post eos, nempe temporibus Ptolemaei Philadelphi, claruere septem tragici, qui Pleiadis nomine signabantur.
10. §. Non dubium autem, quin multum ad expolitionem perfectionemque tragoediae contulerint certamina poetarum annua, quae tetralogi/ai vocabantur; quasi quadriloquia dicas.
11. §. Apud Romanos tragoediae initium fuit a Livio Andronico; ut diximus.
1. §. UT natura tragoediae plenius intelligatur, ordine videbimus sex ista, quae in omni dramate considerari iubet Aristoteles[Note: * De Poet. cap. 6.]: fabulam, mores, sententiam, dictionem, apparatum, et modulationem. In fabula, sive constitutione dramatis, primum illud requiritur, ut argumentum actio sit una, non s1u/sthma[Note: compages, sive collectio.] actionum; neque solum non, ut Thesêis; sed ne quidem, ut Ilias.
2. §. Argumentum hoc tragoediae ducitur ex vero.
3. §. Nec tamen sic ex vero est tragoedia, ut tota sit historia. Affingere enim veris multa licet; totam fingere fabulam non licet.
4. §. Tragicum vel maxime attendere oportet, quod verisimile sit; quia in dramate res non solum narratur, ut in epopoeia; sed etiam agitur. Si tamen aliquid adferendum rationi minus consentaneum; id extra fabulam, hoc est, in episodio, esto.
5. §. Quaeritur, an, si poetae veteres aliquid rationi dissonum induxerint, iuniores illud oporteat retinere. Censet Aristoteles, in constitutione receptae fabulae nihil esse immutandum.
6. §. Cum vero dico, res in tragoedia esse retinendas, prout veteres tradidere: loquor de primario argumento. Nam in reliquis licet cuique fingere, atque ea amplecti, quae instituto magis conveniunt.
7. §. Quod si fabula nondum sit recepta, nihil impedit, quo minus in primaria etiam actione, dissentiant poetae.
8. §. Quod si potius veteres sequendi, quam nova in dramate fingamus: optime ex Homero petetur argumentum ob summam eius apud omnes auctoritatem.
9. §. Non tamen pueriliter insistendum argumento, et ordini alieno.
10. §. Trahitur argumentum tragicum ex calamitatibus atrocibus, quae heroibus, et regibus, accidêre. Ut duo hîc spectare oporteat; personas, et res. Personae sunt illustres; ut heroes, et reges.
11. §. Optimae autem tragoediae sunt, in quibus inducuntur personae, nec prorsus probae, nec plane improbae.
12. §. Etiam in tragoedia Dii loquuntur: idque tum in connexione, tum in solutione.
13. §. Dii nunc in scena loquuntur, nunc e machina.
14. §. Futura si praedicenda, ea diis tribuenda, aut vatibus; vel saltem non aliis, quam qui vatum ex ore ista acceperint.
15. §. Pauciores in tragicis diverbiis sunt interlocutores, quam in comicis.
16. §. Personarum nomina non fingit tragicus; sed ea, ne et res ficta videatur, ex veteri depromit historiâ.
17. §. Quaedam tamen nomina fingere concessum est: praesertim in episodiis.
18. §. Hactenus de persona. Sequitur de actione. Actiones eae conveniunt tragoediae, quae a perturbatione anim proficiscuntur.
19. §. Maximeque conveniunt actiones, quae habent to\ e)leeino\n, kai\ to\ fo\bero\n miserabile, et terribile. Ut sunt caedes, incestus, aliaque indigna, et atrocia. His addere possis to\ qaumasto\n, admirabile.
20. §. Ex his cognoscimus, convenire inprimis Tragoediae misericordiam, et terrorem.
21. §. Ea quoque, quibus affectus isti excitantur, statui oportet, non inter hostes, vel neutros; sed amicos, ac inprimis cognatos, et propinquos.
22. §. Nec parum refert, utrum facinus mente conceptum patretur; an ab eo postea resiliat animus; quod leve, et frigidum videtur.
23. §. Multum etiam differt, utrum facinora, per quae in gravia inciditur mala, ab ignorantibus committantur; an a gnaris, sed magnâ ratione nixis. Posteriora haec plus habent terroris: priora plus misericordiae.
24. §. Sedulo dispiciendum, ne solum narrentur, quae agi, et subici oculis oportet.
25. §. At incredibilia, uti metamorfw/s1eis2 [Note: mutationes in novam formam.], ac teratologi/ai [Note: " narrationes prodigiosae.]; adhaec foeda, uti incestus, ac stupra; item atrocia, atque horrenda, velut coedes, aliaque; quae, si adspicerentur, vel animum nimium concitarent, vel non serio, sed simulate agi,
constaret; non ob oculos in scenâ poni debent, sed potius referuntur.
26. §. Bifariam autem aliquid refertur. Vel enim praedicitur gerendum; quod ab ipso fieri potest, qui facinus patrabit: vel quasi gestum refertur ab aliis, qui idonei esse testes possunt.
27. §. Interdum tamen epitasis in tantum assurgit, ut catastrophe ulterius assurgere non possit, nisi aliquid atrox oculis subiciatur.
28. §. Cum vero triplicia sint, quae in tragoedia repraesentantur; quaedam facile, ut verbera; quaedam difficulter, ut caedes; quaedam neutiquam, ut dilaceratio Hippolyti: quaeritur, an non in homine scelesto caedem, vel dilacerationem veram, liceat permittere. Non putamus: nec concessum id unquam, nisi sub tyrannis.
29. §. In tragoediis vere tragicis, ut principia sunt sedatiora, ita horribiles esse exitus solent.
30. §. Ac huiusmodi quidem est exitus tragoediae kata\ te/xnhn [Note: * secundum artem.]. Interdum vero tragoedia prorumpit ex atroci miseriâ in gaudium inopinatum. Quod cum fit, ab arte receditur in populi gratiam; qui domum mavult laetus recedere, quam tristis.
31. §. Neque, si exitus sit laetus, eo nomen tragoediae amittitur: quia non est de ou)s1i/a| eius, ut exitus sit trislis. Alioqui minor pars tragoediarum Euripidis, quae quidem hodie exstent,
tragoediae esse desinerent. Quare, si, quod est ou)s1iw=des2 [Note: * essentiale.], attendamus; satis est, si facies eius sit luctuosa, et anxia; ita ut in atroci, et ancipite illustrium personarum fortunâ, natura tragoediae clare eluceat.
1. §. Mores, qui in tragoediâ relucent, sunt severiores; non soluti, aut ridiculi; ut in comoediâ.
2. §. Mores etiam imitatur tw= beltio/nwn [Note: praestantiorum.]; non, ut comoedia, tw= faulote/rwn[Note: " viliorum.].
3. §. Videndum, ne ita consectemur acumina, ut mores minus appareant.
4. §. Tertium erat dia/noia, sive sententia: cuius, ut diximus, est proferre tum ea, quae rebus insunt; tum quae rebus conveniunt.
5. §. Quarto loco in tragoediâ spectatur h( le/cis2, sive dictio. Ubi per le/cin non vox una significatur; sed tota fabula, quatenus dicitur, vel scribitur.
6. §. Delectu verborum, et magnificentiâ inprimis, convenit tragicus cum Epico. Imo eum saepe vincit.
7. §. Interim hîc modus est tenendus.
8. §. Nimio autem splendoris studio oratio fit obscura.
9. §. Contra item sic perspicuitati danda opera, ut oratio satis supra popularem adsurgat; non vero humilis fiat, ac plebeia.
10. §. In dolore tamen irae experte paullum se remittit tragoedia, propiusque ad moderationem comicam accedit. Inprimis si inducantur heroes de fortunâ deiecti. Quales uti animum fere demittunt; ita et dictione utuntur parum tragicâ.
11. §. Sed neque nuntii alicuius, aut nutricis dictio, tam sublimis esse debet; quam Numinis, aut Regis.
12. §. Luxuries dictionis minus convenit tragoediae, quia naturâ severior est.
13. §. Refugit tragicus pro maiestate suâ appellationes vilium personarum, ac rerum sordidarum, vel obscenarum. Adhaec omnia protrita, et vulgaria, vel solis usurpata comicis, satyricis, aut oratoribus.
14. §. Abhorret etiam, tum a peregrinis, et Graecis; tum a diminutivis: ut quae suavitatem afferant, sed expertem gravitatis.
15. §. Compositione tragicigaudent; sed videndum, ne dura sit, ac dithyrambica.
16. §. Multas etiam translationes respuit, alias quidem laetiores, sed amoribus convenientiores: alias grandes, sed audaces, et dithyrambis aptiores.
17. §. Obsoleta etiam aversatur; talibus exceptis, quae nec Maro usurpare vereatur; ut sunt quianam, aulai, actutum, et similia pauca.
18. §. Dictio Euripidis interdum minus grandis; nec multo grandior comicâ. Aeschyli dictio semper aeque illustris, nec tamen perfecta. Sophoclis dictio, ut sublimis, et splendida, ita etiam castigata. Huic iungendus est Homerus; epicus quidem; sed tragicorum idem parens.
19. §. Quod vero Tragicis inter Graecos Homerus, id iis in Latinis Maro. Ex antiquis Tragicis, si exstarent, multum deberemus Attio, et Pacuvio.
20. §. Sed, utcumque illi exstarent; inprimis tamen imitandi forent, qui Augusti aevo vixerunt; quo Romana res stetit: ut L. Varius, qui inter cetera Thyestem; et Ovidius Naso, qui Medeam dedit.
21. §. Degeneravere ab his M. et L. Seneca. Sed longe ab illis absunt alii; qui tamen vulgo eodem volumine cum utriusque Senecae tragoediis leguntur.
22. §. Primum tragoediae tetrametris gavisae: postea trimetros praetulere.
23. §. Iambici laudantur ex pedibus disyllabis. Quo enim plures trisyllabi pedes, eo magis degenerant. Quod si multi versus iungantur, in quibus plures trisyllabi; proxime accedetur ad numeros comicos.
24. §. In numeris iambici carminis summa est curiositas Graecorum.
25. §. Graecos imitatur Seneca. At contra maxima fuerat licentia Attii. Non peccet, qui mediam inter hos insistat viam. Sed multo tamen satius est Senecam imitari, quam
Attium. Praecipueque sede secundâ, et quartâ, exsulet spondeus; etsi quandoque eum admiserint veterum nonnulli:
26. §. In iambico trimetro Seneca, et qui eum sequuntur, quinctâ sede respuunt iambum, ac pro eo amant spondeum, vel anapaestum; quod ad gravitatem nonnihil confert. Sed Graeci iambum non refugiunt.
27. §. Etiam tragoedia metro carere possit; sed tum non tam poema erit, quam poema imitabitur.
1. §. PARTES tragoediae nunc videbimus, non illas, quae ratione qualitatis fabulae insunt, quas proxime exposuimus; sed quas habet ratione quantitatis.
2. §. Prologum (eâ quidem significatione, quâ usurpant Latini) tragoedia non agnoscit. Causa eius rei est, quia simul ac nomen tragoediae auditur, notum est argumentum; contra quam in comoedia fit.
3. §. In catastrophe post illud, quod tristissimum est, non debet subici aliud, quod minus triste est. Vel, si id fiat, magno opus erit artificio, ne prior affectus languescat.
4. §. Veteres tragici plurimum fabulam solvebant per machinam scenicam, e qua Dii loquebantur.
5. §. Sed opera danda est, ut solutio fabulae potius ex ipsâ fiat fabulâ, quam per machinam.
1. §. VIDIMUS de partibus diverbii tragici: sive protasin, epitasin, et catastrophen spectes; sive connexionem, et solutionem. Nunc videamus de chorico. Chori tragici plures sunt actiones. *pa/rodos [Note: * ingressus.] vocabatur totum id, quod dicebatur a choro, cum primum ingrederetur scenam. Quod olim quidem iisdem fiebat canentibus, et saltantibus: postea vero aliis canentibus, aliis saltantibus: nimirum quia anhelitus alioqui, saltu lassatus, cantum impediret. *sta/s1imon [Note: stabile, sive statarium.], vel xorostas1i/a, vocabatur, si chorusstaret; quod
fiebat, cum exponere inciperet calamitates fabulae. *kommo\s2[Note: " planctus.] postrema erat tragoediae pars, eoque exodi propria; nec semper tamen necessaria. Eo chorus, simulque ii, qui in scena erant, deplorabant calamitatem, vel alicuius personae, vel publicam; idque ad miserationem commovendam.
2. §. Chorus sta/s1imos, sive statarius, respuebat trochaeum, et anapaestum.
3. §. Chorus in tragoedia constabat, non ex heroibus, aut viris principibus: sed ex agricolis, civibus, militibus, mulieribus, etiam e peregrinis: per quos suum poeta iudicium promebat. Aliquando fuit e personis quinquaginta. Postea numerus est imminutus, ut essent quindecim; qui scenam
ingrediebantur, vel terni, ordine quinquepartito; vel quini, ordine tripartito; interdum etiam sigillatim.
4. §. Non est idem chororum numerus in Graecâ,
Latinâque tragoediâ; sed Graecis nunc plures sunt chori, nunc pauciores.
5. §. Saltatio Tragica e)mme/leia dicebatur.
6. §. Saltatio ea hunc in modum fiebat. Primum chorus movebatur laevorsum; atque ita, aiebant, se imitari motum primi orbis, stellarumque fixarum. Hoc strofhn\[Note: * conversionem.] vocabant. Deinde iisdem numeris, ac paribus intervallis, vestigia relegebant. Atque hoc motu, qui dextrorsum fiebat, imitabantur motum planetarum. Dixere illud a)ntistrofhn/[Note: in contrarium conversionem.]. Hinc consistebant, terrae quietem repraesentantes. Ac, quia diversa a prioribus accinerent, e)pwdo\n[Note: " q. d. succentum.] illud vocarunt.
7. §. Septies autem saltabat chorus in orchestra. Unde septem erant partes paraba/s1ews2[Note: * transitus, sive transgressionis.].
8. §. Usi in tragoediis maxime harmoniâ mixolydiâ, et Doricâ.
9. §. Etiam in tragoediis utebantur harmoniâ Ionicâ, et Lydiâ.
10. §. Chromatico, et Rhythmo, in tragoediâ abstinebant, non ignoratione, sed consilio.
11. §. Venio nunc ad apparatum scenicum. Scenae tragicae deformantur columnis, fastigiis, et signis, reliquisque regalibus rebus.
12. §. Ad tragicorum ornatum inprimis pertinent sceptra, palla, et cothurni: sceptra quidem, et palla, ut regum, ducumque gestamen: cothurni autem, ut personae, quas repraesentarent, grandiores viderentur.
13. §. Conveniens etiam habitus Deorum, heroumque, requiritur.
1. §. TRAGOEDIA (ut constat ex iis, quae universe de dramatibus diximus) vel palliata est, vel praetextata.
2. §. Tragoedia item vel pura est, vel mixta.
3. §. Aristoteles[Note: * De Poetica cap. 17.] eandem dividit in peplegme/nhn, paqhtikh\n, h)qikh\n, et muqikh/n[Note: Implexam, animos concitantem, moralem, et fabulosam.].
1. §. Tragoediam scripturo prima haec cura est, ut constituat fabulam: hoc est, ut totius fabulae summam colligat in unam actionem generalem, eamque ob oculos ponat.
2. §. In constitutione autem fabulae, ut ea quam maxime simplex sit, omitti debent causae singulorum.
3. §. Constitutâ fabulâ, videndum, ecquis ante nos tragicam hanc actionem tractârit. Si aggressus eam nemo; pro arbitratu nostro comminiscemur, quae ad connexionem, et solutionem fabulae, pertinent. Sin praeiverit alius; videndum, an non melius connexio, aut solutio, institui possit. Quod si fiat; ut fabulae nomen sit idem, fabula tamen diversa erit.
4. §. Sive autem prior alius actionem eandem constituerit; sive primi eam aggredimur: omnino, priusquam ad tractationem accedimus, videndum est, an actio illa habeat peripe/teias2, sive eorum, quae aguntur, commutationem in contrarium.
5. §. Ac, quicquid huc pertinet, clare exprimendum: quod nisi fiat, exploditur poeta.
6. §. Proxima cura est, ut fingantur episodia; ac loca etiam inquirantur, ubi commode inseri possint; et modus, quo connectantur.
7. §. Tertia cura est, ut poeta in singulis, tum primariae actionis, tum episodiorum personis, sui immemor, aliorum mores, et affectus, induat, et assumat.
8. §. Quarta cura est circa verba e)/mmetra cum suis figuris.
9. §. Hisce sic elaboratis, nihil superest; nisi forte, ut poeta se, vel tragoediam, commendet per epistolam: quae a vocali aliquo curione, sive theatrali praecone, publice olim in theatro legebatur.
1. §. POST Tragoediam agamus de Satyrica: quae Tragoediae erat comes, et assecla, ac velut pa/rergon[Note: aliquid suscepto operi accedens.] exhilarandae Tragoediae exhibitum.
2. §. Ideo tragici cum certarent, postremum tribuere locum Satyricae poesi solent.
3. §. Satyrica poesis dicebatur a Satyris: quos induxit loquentes, quia maxime idonei essent ad homines pariter instituendos, et oblectandos. Occultam enim sapientiam iis veteres tribuebant, maxime Silenis: forma vero turpis, ac ridicula, morumque lascivia, ac dicacitas, apta erant ad ciendum risum.
4. §. Satyrica vetus non incommode definitur; poema dramatiticum, tragoediae adnexum, chorum e satyris habens, personarum illustrium actionem notabilem partim seriam, partim iocosam exprimens, stylo hilari, exitu plerumque laeto.
5. §. Poesis haec reperta est a rusticis.
6. §. Primus satyricam fabulam exhibuit Pratinas Phliasius.
7. §. In poesi Satyrica initio una erat persona, Satyrus quispiam sicinnida saltans.
8. §. Postea choro constitit haec poesis: sed solo, ita ut histrione non esset opus.
9. §. Pro una autem persona introductae sunt quinque: Satyrus imberbis, Satyrus barbatus, Satyrus canescens, Silenus, et Papposilenus.
10. §. Nec Satyri solum inducebantur; sed et aliae personae ridiculae his similes.
11. §. Interdum et graves personae miscebantur, ut heroum aliquis; vel quis e maiorum, aut minorum gentium Diis.
12. §. Quales vero personae, talis et sermo. Nempe plurimum lascivus, ridiculus, mordax. Carpebant enim hominum vitia, ac scommatibus risum populo ciebant.
13. §. Ac primum quidem satyrica poesis sola erat. Cum vero displiceret haec conviciandi libido; desiit per se doceri, tragoediaeque vel interseri, vel subici coepit; ut eius severitatem salibus suis temperaret; atque ita spectatores, atrocitate rerum tristes, iocis satyricis exhilararet.
14. §. Tandem placuit, ut, quo lascivia omnis, ac sales, et ioci, abessent ab orchestra; satyricum drama plane e tragoedia omitteretur.
15. §. Sed postquam etiam satyricum drama a tragoedia fuit separatum, operam dari oportuit, ut ne obscenitate offenderentur, qui honeste nati essent, et educati.
16. §. Magnitudo satyricae erat minor, quam tragoediae; quia non habuit eam episodiorum copiam; uti nec peripe/teian[Note: * mutationem in contrarium.], et a)nagnwris1mo/n[Note: agnitionem.].
17. §. Dictio satyricae poesios grandior erat comicâ; humilior tragicâ.
18. §. Satyrici tetrametris inprimis usi, quia saltationi conveniant.
19. §. Usi et metro iambico trimetro: sed quod mediae esset naturae inter tragicum, et comicum. Plures sane pedes trisyllabos in uno versu magis admittit, quam tragicum; minus, quam comicum.
20. §. Inter metra satyrica fuit etiam Priapeium.
21. §. Chorus constabat metro proceleusmatico dimetro catalectico: cui nomen exodio.
22. §. Satyricae poesios saltatio Sicinnis dicebatur, ab inventore Sicinno.
23. §. Saltatio satyrica affectu carebat.
24. §. De apparatu quoque aliquid addendum. Silenis convenicbat tunica villosa, et amiculum ex vario florum genere consertum. Satyri induebantur pellibus hircinis, humero circumiectis: capillos habebant horridos.
25. §. Ut pedes exsuccos, ac graciles capripedum Satyrorum, et Aegipanum, repraesentarent, in usu fuere grallae; quas hinc Panica dixere.
26. §. Scenae satyricae ornabantur arboribus, speluncis, montibus, reliquisque agrestibus rebus, in topiarii operis speciem deformatis:
1. §. ARGUMENTO Satyricis similes erant Silli. Nam maledicentiâ conveniunt.
2. §. Ob hanc convenientiam etiam Satyras pro Sillis legimus.
3. §. *si/lloi vero factum ex *silhnoi\: ut quemadmodum a Satyris drama dictum *sa/turoi, ita a Silenis dicti sint *si/lloi.
4. §. Utcumque vero Silli maledicentiâ convenirent cum Satyricis, quae dramati tragico miscebantur: eo tamen differebant, quod non drama erant, sed poema extra scenam.
5. §. Origo huius poematis Homero tribuitur. Praecipuus vero in hoc genere Xenophanes Colophonius, Anaximandri aequalis.
6. §. Multis post saeculis, claruit Timo Phliasius: qui et ipse Sillis suis illustris fuit.
7. §. Scribebantur Silli tum carmine heroico; tum etiam elegiaco, et iambico.
1. §. SATYRICO etiam dramati affines erant fabulae Rhintonicae. Quippe et hae mediae erant naturae
inter comoediam, et tragoediam. Nomen vero iis a Rhintone, poetâ Tarentino; qui primus tragoediam ad hilaritatem deflexit: quae iccirco i(larotragw|di/a dicebatur; sed vocabulo laxiori. Nam, si rem spectes, appellatio haec dramati quoque satyrico competeret.
2. §. Nec i/larotragw|di/a solum dicta est; sed et i(larw|di/a. Ut errent, quotquot banc mimis accenseant; qui gravitate etiam a comoedia vincebantur.
3. §. Et sane, quia hilarodus aliquid gravius haberet; eo utebatur albâ veste, coronâ aureâ, ac soleis, vel crepidis.
4. §. Nec s1imw|di/a ab his diversa est: quae sic nuncupata a Simone Magnete; cuius magnum inter hilarodos nomen fuit.
1. §. HACTENUS dictum de tragoedia. Nunc agamus de comoedia: quae vox paganum cantum significat, a kw/mh, et w)|dh/. Sic autem vocatur, quia a rusticis profluxit ad urbanos.
2. §. Comoedia est poema dramaticum, civium, ac vulgi
actiones stylo populari imitans, non sine salibus, ac iocis. Quod si rationem habeamus Comoediae, quae obtinet: dicere possis, imitari actiones non civiles modo, sed etiam privatas.
3. §. Differt ea a tragoediâ varie: inter alia, inventione.
4. §. Praecipuum autem, ac essentiale discrimen est, quod in tragoedia sit illustris personarum illustrium actio, terrorem continens, ac misericordiam: in comoediâ vero humilium personarum actio humilis, levis, ac subinde ridicula.
5. §. Finis comoediae est vitae privatae exemplum proponere, ut inde mores quisque corrigat suos.
6. §. In veteri autem comoediâ etiam populo consulebatur, quid pace, vel bello, facto opus esset: nec non magni nominis cives nominatim exagitabantur.
1. §. PORRO, non uti tragoediae origo, et incrementum, scitur: ita etiam constat, quando, aut quomodo comoedia coeperit, et creverit.
2. §. Illud quidem convenit, primum Homerum comoediae normam tradidisse: non quatenus vetus comoedia conviciari solet; sed quoniam et Homerus res iocosas, et viles, est imitatus; praesertim in poemate eo, quod *margei/ths2 dicebatur.
3. §. Itidem constat, non simul totam comoediae naturam repertam esse: sed per partes id contigisse.
4. §. At non aeque in confesso est, quis primus docuerit comoediam. Imo de gente ipsa certatur. Nam Athenienses hanc sibi gloriam tribuebant. Apud quos Crates comicus fuit. Verisimilius tamen eam sibi laudem vindicabant Dorienses; tum illi, qui in Sicilia habitabant, ubi Epicharmus fuit; tum Megarenses, qui Doridem incolebant.
5. §. Non dubium, quin et magna incrementa ceperit comoedia honoribus iis, qui decernebantur comicis, cum vicissent. Erant autem iudices comicorum quinque.
6. §. Apud Romanos prima dramatum gloria debetur Livio Andronico.
7. §. Postea decem claruere comici: de quibus notum est iudicium Volcatii Sedigiti:
8. §. Sed iudicium eius pro privato habendum, nec accurato: prae quo suspiciendus veterum censensus. Sane
antiquitatis palmam tulere hi quatuor: duo, quos habemus, Plautus, Terentiusque; duo item deperditi, Caecilius, et Afranius.
9. §. Praeter hactenus memoratos etiam in Comicis fuere Sutrius, Succius, Horatioque[Note: " Lib. 2. epist. 1.] derisus Fabius Dossenus[Note: * Al. Dorsenus.]. Adhaec in Togatis excellentes, Atta, et Titinnius: item Aquilius, et M. Acuticus; quorum illi quaedam tributa Plautina[Note: Agellius lib. 3 cap. 3.]: huius aliquae adscriptae Plauto[Note: " Varro apud Agell. ibidem.]: insuper Iuventius:
10. §. Omnino autem in Comoedia Latini cedunt Graecis.
1. §. RES in comoedia finguntur.
2. §. Ac fingunt Latmi omnia facta Athenis, vel saltem in Graecia.
3. §. Quia vero singere argumentum qualecumque licet: facilius est comoediam scribere, quam tragoediam.
4. §. Potest tamen comoedia etiam in vero versari argumento.
5. §. Comoedia agit de negotiis sumptis e vita communi, et quasi quottidianis eventis.
6. §. Neque hoc faciliorem reddidit comoediam; sed magis operosam. Nam quia res sumit e communi vita, eo minus hîc veniae est locus.
7. §. Comoedia exagitat kaki/an, seu vitia hominum: at non omnia, sed ea, quae risum potius, quam misericordiam, cieant.
8. §. Quemadmodum vero res in comoedia sunt humiles, ac privatae; ita et personae.
9. §. Uti item sictum est argumentum comoediae; ita et personae in eâ finguntur.
10. §. Debent autem personis nomina imponi rebus congruentia.
11. §. Personae in scena summum tres loquuntur.
12. §. Perturbationes in comoedia nec tam vehementes sunt, nec tam multae, ac in tragoedia fit.
13. §. Nempe affectus hic cientur ob res leviores: ut dolor, non ob caedem; sed quia metuas, ne excidas amicâ.
14. §. Mores sunt solutiores, et iocis, ac salibus condîti.
15. §. Nec tamen ioci pertinent ad ou)s1i/an [Note: essentiam, sive naturam.] comoediae.
16. §. Risus in veteri comoedia praecipue captatur ex dicacitate, et maledicentiâ. Sed eam postea et lex, et potentiae Macedonicae metus, et ratio ipsa correxit.
17. §. Inter alia risus conveniebat ex parodiis, hoc est, seriis aliorum versibus in ridiculum detortis.
18. §. Etiam ad festivitatem quandoque apud popellum facit, si praeter exspectationem idem de eodem dicatur. Cuiusmodi non pauca apud Plautum.
19. §. Haec si crebra sint, lepôrem amittunt. Imo Terentius, cuius castigatissimum iudicium fuit, talibus plane abstinet.
20. §. In salibus igitur, et iocis, magno opus delectu. Ac praecipue videndum, ne sint frigidi, vel obsceni.
21. §. Exitus comoediae est eiusmodi, ut tristibus laeta succedant: cum in tragoedia contra fere laetis rebus sit tristis exitus:
22. §. Nec tamen existimandum, exitum comoediae nihil tristitiae admittere. Nam exitus vel simplex erat, vel duplex. Simplex erat laetus. Duplex vero, his quidem laetus, aliis vero tristis.
1. §. VENIO ad dictionem comicam: quae bisariam consideratur; communiter, sive ratione elegantiae; et particulatim, seu ratione dramatis. Si elegantiam spectes; apud Graecos Aristophanes, et alii veteris comoediae scriptores, magis Attici habebantur, quam scriptores novae comoediae; qualis Menander.
2. §. Apud Latinos summa est venustas, et elegantia Terentii. Proximas Plautus obtinet; imo, Varronis iudicio, primas.
3. §. Sin dictionem attendamus ratione dramatis, ea apta est pro rebus: eoque neutiquam grandis, ut est Tragica; sed contra humilis, suavis, et mediocri ornatu contenta.
4. §. Nec tamen ita mediocritatem sectari debet, ut non quandoque paullum assurgat. Quod fieri solet in choris.
5. §. Item in iratis locum habet.
6. §. Sententiae in Comoedia sunt rariores, at vix aliae, quam pertinentes ad vitam quottidianam, et in frequentiori usu positae; ut sunt proverbia.
7. §. In comoediis usi carmine Iambico, quia vetus comoedia est orta ab iambographis: qui solent i)ambi/zein, hoc est, conviciari.
8. §. Altera etiam ratio est, quia in sermone familiari maxime intercurrunt iambici.
9. §. Utuntur Comici non dimetro modo, et trimetro; sed et tetrametro.
10. §. Metrum in comoedia optimum, quod proxime accedit ad orationem solutam. Atque ea est causa, cur in trimetro quinque prioribus sedibus pro iambo, aut spondeo, etiam receperint, non tribrachyn modo; sed et dactylum, et anapaestum.
11. §. Imo et Creticum admittere videtur.
12. §. Pro iambico quandoque etiam utuntur trochaico: videlicet, quia temporis intervallo i)s1idunamei=[Note: * parem vim habet.] iambico.
13. §. Estque tam in trochaico, quam iambico, maior Latinorum licentia, quam Graecorum: sive inertiâ id factum sit, sive iudicio, ne dictio nimis assurgeret.
1. §. CUM partes comoediae, vel primariae sint, vel accessoriae: de prioribus liquet ex iis, quae de fabulae constitutione dicebamus. Accessoriae sunt prologus, chorus, mimus, et canticum.
2. §. Prologus est oratio, quae ad spectatores ante legitimam fabulam habetur.
3. §. In veteri fabulâ huius usum implebat para/bas1is2[Note: " transgressio, sive digressio extra fabulae argumentum.]. Sed loco differt; quia haec in medio ponebatur, prologus initio.
4. §. Quandoque et, apud vetustiores e Latinis, prologus est post particulam legitimae fabulae.
5. §. Persona, quae prologum dicit, interdum est extra fabulam; interdum ad eam pertinet. Prius fit in prologo separato. Qui quadruplex est. s1ustatiko\s2, a)naforiko\s2, u(poqepko\s2, et mikto/s2
6. §. *sustatiko\s2 [Note: commendaticius.] est, quo fabula, vel poeta, commendatur: a)naforiko\s2 [Note: " relativus, sive regerens.], quo aut adversario maledicta, aut gratiae populo referuntur: u(poqetiko\s2[Note: * argumentum enarrans.] fabulae argumentum exponit: mikto\s2 [Note: mixtus.] plura horum, vel omnia, in se continet.
7. §. Alterum prologi genus est coniunctum cum fabula; et a persona recitatur ad fabulam pertinente.
8. §. Prologus plurimum est monopro/s1wpos[Note: * unius personae.]: interdum et dipro/s1wpos [Note: duarum personarum.].
9. §. Constabat chorus apud Graecos hominibus XXIV.
10. §. Chorus se ad histriones convertebat: vel, iis absentibus, ad populum.
11. §. Comoedia vetus non semper habuit chorum.
12. §. Caruere et eo novi Comici.
13. §. Hos Latini sunt secuti; sublatoque ab iis choro, mimi sunt inducti.
14. §. Postea vero et mimi in comoediis omissi, ac per se poema iustum, et segregum, constituerunt. Ac tum eorum in locum cantica successere; hoc est, post singulos actus tibiis paribus, vel imparibus, canebatur.
15. §. Ultima haec verba, valete, et plaudite, non ab actorum aliquo, sed a cantore, vel alio dicuntur; ne parum serio res acta videatur, si actores ipsi populum compellent.
1. §. Comoedia Graecorum pro aetatibus dividitur in veterem, mediam, novam.
2. §. Comoedia vetus est bipartita. Una antiquior, cuius nihil
superest. Haec auctorem habet Epicharmum Siculum; qui partim ante, partim belli Persici tempore floruit.
3. §. Comoedia haec rudis erat, et inculta. Gaudebat interim sententiis: plenaque frugis erat; sed innoxia. Iocos enim adspergebat; sed absque felle: ut quae Margitem Homeri sequeretur.
4. §. Exinde secuta est comoedia aliorum gaudens notâ, ac opprobrio. Haec viguit temporibus belli Peloponnesiaci. Ac kat) e)coxhn\ vetus comoedia dicebatur. Eam excoluere Eupolis, et Cratinus: quorum hic actibus eam suis distinxit.
5. §. Aristophanes vero extremam manum apposuit.
6. §. Mordacissima vetus haec comoedia erat, et nonnumquam obscena. Quibus ad satyricam accessit poesin. Quin nominatim etiam perstringebat vitam, moresque primatum; quo nihil auribus popelliiucundius, acceptiusque, esse poterat.
7. §. Cum vero triginta tyranni impositi essent Atheniensium civitati, sublata est haec maledicentia, lege latâ, quâ
cunctis in scena iniuriâ affectis poetam liceret in ius vocare.
8. §. Ob eandem causam non licuit Athenis fabulam dare populo, nisi prius iudicâsset magistratus, eiusmodi esse, quae nec legibus repugnaret, nec mores corrumperet.
9. §. Magnum etiam terrorem iniecit poetis, quod pessime sua libertas cessisset Eupolidi.
10. §. Itaque potentiorum metus fecit, ut tolleretur chorus; in quo regnare inprimis maledicentia solet. Proque choro successere parekba\s1eis2[Note: * digressienes.], in quibus dicta, aut scripta poetarum cavillarentur. Ceteros non aperte, sed modeste, verecundeque, reprehendebant. Vitia enim civium universe perstringebantur; nominibus vero parcebatur. Vel si unum aliquem significarent, id fiebat en ai)ni/gmas1i [Note: obscure, et velut per aenigma.] Atque haec est Comoedia, quae, post inventam tertiam, Media dicta est; vetere posterior, antiquior novâ, sed veteris similior.
11. §. Postea etiam, inprimis regnante Alexandro M. siqua in vitia civium dicebantur; utcumque nominibus abstineretur, potentiorum tamen suspicio erat, ea in se dicta esse. Ita comoedia omnem reprehendendi potestatem amisit: ortaque ne/a kwmw|di/a [Note: " nova comoedia.]: quae ficto usa est argumento; proque choris prologum assumpsit.
12. §. Comoedia haec nova multimodis differt a veteri. Nam sumit vetus saepius argumenta vera; haec semper ficta: illa est maledica; haec aliquando quidem aculeos habet, sed sine cuiusquam contumelia. Nec eadem est partium, et actuum distinctio. Vetus quoque varia miscet carminum genera; nova solum iambicis, aut trochaicis, utitur. Denique nova stylo usa est elegantiori et magis
aequabili, quam vetus: cuius dictio ut grandior, ita minus aequabilis.
13. §. Ex triplici hac comoedia, Romani novam imitabantur. Eratque comoedia horum duplex, pro duplici argumento: alia palliata, sive argumenti Graeci; alia togata, sive argumenti Romani.
14. §. Alia etiam Romanae comoediae divisio est in statarias, motorias, et mixtas. In prima res sunt quietiores; in altera magis turbulentae; in tertia utrumque concurrit.
15. §. A quibusdam etiam, tam Romanis, quam Groecis, comoedia dividitur in simplicem, et implicatam: item in moratam, et ridiculam. Simplex caret agnitione, et peripetiâ; quae habet implicata. In moratâ mores dominantur; in ridiculâ ioci, et sales.
16. §. Curate etiam circumspiciendum, quale nomen detur comoediae. Nec enim veteres ipsi hac parte semper satisfaciunt auribus eruditorum.
1. §. VIDIMUS de comoedia in se: nunc illam considerabimus ratione theatri, et apparatûs. Ac primum dicemus de modulatione: cuius cura ad histrionicam pertinuit. Quo nomine nunc non solum intelligo actores; sed saltatores etiam, et musicos, comprehendo.
2. §. Saltatio Comica dicebatur *ko/rdac.
3. §. Apud Romanos primo, qui fabulam agebat, idem quoque canticum canebat, et saltabat. Quare, praeter histriones, solum tibicine opus erat. Sed Livius Andronicus, cum vocem obtudisset, (nam et ipsi poetae tum fabulas suas agebant) veniâ impetratâ, puerum adhibuit, qui tibicini praecineret. Ab eo tempore tres hi in comoedia officio distinguebantur; histrio, cui diverbia concessa; puer, vel alius, qui praecineret; et tibicen, qui succineret.
4. §. Duo vero tibicinum genera erant; pithaulae unum, qui in cantico succineret; alterum choraulae, qui in choro.
5. §. Canebat Pythaules cantica in comoediis tibiis duabus: quas uno inflabat spiritu. Canebatur autem, vel paribus, vel imparibus tibiis. Paribus bifariam; vel duabus dextris, vel sinistris duabus. Imparibus autem, si unâ caneretur dextrâ, alterâ sinistrâ: quae impares dicuntur, quia ut numero foraminum, sic etiam sono differrent. Nam dextra habebat pauciora foramina, et sonum proinde graviorem. Sinistrae foramina plura, et sonus iccirco acutior. Dextra igitur, et sinistra, si iungerentur, sonus erat mixtus e gravi, et acuto. Ac tibiae quidem dextrae aliter Lydiae dicebantur; sinistrae autem Sarranae: dextra, et sinistra, vocatae Phrygiae. Lydiae conveniebant rebus gravibus; Sarranae iocis; Phrygiae, si gravitas iocis misceretur.
6. §. Non totâ in fabulâ iisdem semper modis utebantur: sed et saepe eos mutabant. Quod cum a Latinis fieret, adscribi scenae solet, M. M. C. Hoc est, mutantur modi cantici.
7. §. Post actum quemque tibicines canebant.
8. §. Nec poeta, sed alius, tibiae modos adaptabat comoediis.
9. §. Ut poetae, et actoris; ita eius etiam, qui modos fecisset, nomen fabulae praemittebatur.
10. §. Habitus personarum in comaediis varius erat pro gente,
aetate, fortunis, et vitae genere. Aliter enim vestiebatur Graecus, quam Romanus; Romanus, quam Persa, aut Poenus. Aliter item adolescens, et adolescentula; quam senex, et matrona natu grandis. Aliter item divites, et felices; quam pauperes, et infortunati. Aliter dominus, quam servus; philosophus, quam agricola, aut mercator. Aliter item isti, quam parasitus, aut leno. Etiam ab illo honestae virginis, aut feminae, multum abibat habitus meretricis.
10. §. Comicae scenae aedificiorum privatorum, et maenianorum, habent speciem, perspectusque [Note: * Daniel. Barbarus edidit prospectus: sed alteram propius accedit ad editionem Florentinam anni 1496, et alteram an. 1523: ubi est perfectusque.] fenestris dispositos [Note: Sic libri vett. quod temere Daniel Barbarus mutavit in dispositis.] (imitatione) communium aedificiorum rationibus.
1. §. POST comaediam agemus de mimis: quia ex comoediis sunt nati: imo antiquitus pars fuere comoediae: eorumque in locum cantica successerunt.
2. §. Non desunt, qui mimos e dramatis omittant: sed perperam, cum iis conveniat dramatis definitio.
3. §. Mimi autem nomine tum drama, tum actor significatur.
4. §. Estque impositum id nomen ab imitatione. Etsi enim non solus imitetur mimus; solus tamen, quasi privilegio quodam, hoc nomen possidet.
5. §. Imitatio haec tum sermonis est, tum factorum: nec moratur pudorem, dum cieat risum. Unde non difficile est exstruere desinitionem Mimi.
6. §. Nec inficior, Comicos etiam ridicula multa, ac lasciva, imitari. Quod ex Aristophane, ac Plauto, satis videre est. Sed enim longe lasciviâ vincebant mimi. Praeterea aliud erat discrimen, ac magis ou)s1iw=des2 [Note: * ad rei pertinens naturam.]. Nam contra quam in comoedia fiebat, nulla in mimis erat fabulae constitutio; eoque aberant connexio, et solutio: quae comoediae partes esse solent; ut antea vidimus.
1. §. HAEC ut planiora fiant, ordine de quinque illis agam: primum de fine mimorum; deinde de materie, sive obiecto; postea de variis mimorum generibus pro varietate et gentis, et scenici apparatus: exinde de primis eorum initiis, et progressu, variisque mimorum scriptoribus: acdenique quale de mimis iudicium fuerit saniorum, ac veteris Ecclesiae. Finis mimorum est geminus, ut universae poesios:
docere, et delectare. Docent utilibus vitae sententiis: qualium ex P. Syro supersunt non paucae.
2. §. Etiam eo moribus conducebant, quod homines improbos riderent salsis suis dictis, quae dicteria vocantur.
3. §. Interdum vero mimi nec viris principibus parcebant.
4. §. Atque haec de priori fine, quo mimi mores corrigere studuerunt. Alter finis erat, ut populum delectarent: quod consequebantur dictis ridiculis.
5. §. Imo nec obscenis verbis, vel gestibus, abstinebant.
6. §. Atque ex eo, quod sic risum captarent, urbani, ac scurrae, dicebantur.
7. §. Mimi, dum risum captant, vicini sunt planis: qui itidem dictis factisve decipiebant ad risum excitandum.
8. §. Omne autem buiusmodi ridiculorum genus exiguo loco, aut nullo, haberi solet a viris gravibus.
8. §. Fuere tamen et reges multi, qui caperentur ridiculis.
9. §. Ex iis, quae hactenus diximus, videre etiam est, cuiusmodi illorum fuerit materies: nempe res, personaeque viles; dicta vel ridicula, subinde etiam obscena; vel salsa, ac mordacia; sententiae etiam vitae humanae utiles. Interea non eadem mimorum omnium ratio erat. *pai/gnia [Note: * ludicra.] mimi erant breviores; sed in dicteriis immodici, ac saepe scurriles. *upoqe/s1eis2 [Note: argumenta.] erant mimi longiores, ac modestiores: qui a natura comoediae propius abibant.
1. §. NEC eo solum variabant mimi, quod alii tractarent pai/gnia [Note: * ludicra.], alii u(poqe/s1eis2 [Note: argumenta.]: sed aliis etiam pluribus differebant: unde et nominibus distinguebantur. Lacedaemonii eos vocabant dikhlista/s2.
2. §. Porro cum summa esset Laconum frugalitas; ludus hic dicelistarum apud eos non magni erat laboris: sed populari solum sermone nunc imitabantur hortorum furem; nunc medicum peregrinum, praecepta aegris dantem.
3. §. Ab aliis Graecorum vocabantur autocabdali, ithyphalli, phallophori, lysiodi, et magodi.
4. §. Autocabdali incedebant hederâ coronati, incessu tardo, tardo etiam sermone.
5. §. Ithyphalli personas induebant ebriorum, coronas gestabant, utebantur manicis violacei coloris, ac tunicis albo ad medium distinctis. Praecingebantur Tarentinorum amictu; qui e mollissima erat lanâ, et usque ad talos demittebatur. Iidem per vestibulum ad orchestrae medium cum venissent; convertebant se ad theatrum, ac loquebantur.
6. §. Phallophori phallum sequentes canebant. Ac qui eum gestaret, rectâ incedebat, fuligine faciem obducti. Qui sequebantur, non erant personati; sed tegebant se hederâ, serpyllo, acantho. Corona iis ex densis floribus, et hederâ, more Bacchi. Amicti erant laenâ. Per mediam orchestram transibant in scenam: ubi aliqua modulati, sannionum instar obvium quemque, atque id stantes, irridebant.
6. §. Lysiodi etiam, et magodi, mimorum genera sunt: nec alio differunt, quam quod lysiodi veste virili uterentur, magodi autem muliebri.
1. §. HAEC de variis mimorum generibus apud Graecos. Apud Latinos mimorum genus fuit, qui planipedes dicerentur. Nempe quia primitus non admitterentur in orchestram; sed plano agerent pede, sive in plano atque humili loco. Indeque et fabula planipedia dicta est.
2. §. Mimi planipedes erant reciniati.
3. §. Verum non in planipedibus tantum, sed aliis etiam Latinis mimis, videamus praecipua, quae ad scenam pertinent. Mimos qui agerent, centunculis gaudebant, quia argumentum esset humile; personae viles, atque abiectae.
4. §. Sanniones mimum agebant rasis capitibus; quae alaparum contumeliis obiciebant.
5. §. Admimum agendum etiam usi canibus histrioniam edoctis.
1. §. NUNC de mimorum scriptoribus dicam. Ac rem, quam potero, altissime arcessam. Sunt, qui ridiculorum inventionem Rhadamantho, et Palamedi, adscribant.
2. §. Alii, ut comoediae, propter Epicharmum; ita et mimorum
inventionem tribuunt Siculis; idque ut videtur, propter Sophronem.
3. §. Quanti eius mimos fecerit Plato, ostendit, quod cum antea negligerentur, primus eos in Graeciam invexerit.
4. §. Nec aetate hic Platonis erga Sophronem ardor referbuit. Nam semper iis indormiebat; imo etiam, cum moreretur, capiti suppositos habuisse, traditum est.
5. §. Romae inter mimos in honore habiti fuere Aesopus, et Q. Roscius: tragoedus ille, hic comoedus. Mox magnum Laberii, et Publii Syri, paulloque post Philistioms Nicaeni, nomen fuit.
6. §. Clarum etiam nomen Cn. Mattii fuit.
7. §. Domitiani temporibus claruit Lentulus mimus, homo nequam: cuius in fabula non fictus Laureolus in ficta cruce; sed verus in vera cruce pependit, et ab urso laceratus dignas sceleribus suis poenas dedit.
8. §. M. Antonini philosophi temporibus in honore erat M. Marullus.
9. §. Fuere etiam alii multi: in his (de aetate nescitur) L. Acilius; qui quo loco fuerit, indicat, quod dictus sit archimimus.
1. §. SED piget diutius mimis insistere. Utcumque enim Sophron, Publius Syrus, Laberius, et alii nonnuili,
utilibus vitae sententiis, ac novorum verborum figmentis, multum sint laudis consecuti: plures tamen viris bonis displicuere, eo quod dictis, ac gestibus obscenis, non tam mores populi corrigerent, quam corrumperent.
2. §. Non ignoravit hoc prudentissima Massiliensium civitas; quae propterea mimos non admisit.
3. §. Propterea et passim in mimos invehuntur veteris Ecclesiae doctores.
1. §. QUAS hactenus fabulas memoravimus, in Graecia agebantur linguâ Graecâ; apud Romanos autem Romanâ: nunc loquar de fabulis, quae Romae docerentur linguâ Oscâ, quaeque ab Atella, Oscorum civitate, ubi primum actitatae, Atellanae nominabantur.
2. §. Atellani aliter dicti exodiarii, ab exodio fabulae, in quo intrabant ad risum ciendum.
3. §. Hae fabulae partim ad comoediae, partim ad Satyricae fabulae naturam accedunt: ut dici possint comoediae satyricae.
4. §. Conveniunt cum Satyricis Atellanae salibus, ac iocis.
5. §. Differebant Atellanae a satyricâ fabulâ personis: quae Oscae hîc erant, non Satyri.
6. §. Differunt Atellanae a mimis, quia ioci exodii Atellanici gravitate Italicâ condiebantur. Quippe plurimum erant ingenui; non turpes, et obsceni.
7. §. Hac de causa Atellanarum actores honestiori loco erant, quam ceteri histriones.
8. §. Eâ etiam praerogativâ gaudebant, quod, etsi displicuissent, non cogerentur propterea personas ponere in scena: a quo iure personati vocabantur.
9. §. Interim, ut omnia in deterius vergunt, credibile est, Atellanas etiam fabulas tandem, omissâ gravitate Italicâ, nequitias omnes expressisse.
10. §. Gaudebant Atellanarum scriptores versu iambico, eum trimetro, in quo plures essent pedes trisyllabi; tum tetrametro brachycatalecto, qui trimetro syllabam brevem cum duabus longis superaddit.
11. §. Romae Atellanas celebrarunt Q. Novius, L. Pomponius Bononiensis, et Mummius.
1. §. PRIUSQUAM a dramatis pedem moveam ad Epicos; agendum videtur de Pantomimis. Sed initio occurrendum, tum iis, qui arburantur, in arte Poetica non esse pantomimis locum: tum his, qui id non diffitentur; sed iudicant, post mimos proxime de pantomimis agi oportuisse. Pro prioribus video afferri illud posse, quod Eloquentia, ut alibi [Note: * Libro de natura, ac constitutione Poeticae cap. 1.] ostendimus, tum eam comprehendat, quae in oratione solutâ consistit, ut Oratoria: tum sororem eius, Poeticen, quae sermone constat ligato. At quomodo eloqui dicatur, qui neutiquam loquitur? Hoc quidem pantomimus cum poeta habet commune, quod imitetur: verum eo differt, quod non canendo, loquendoque imitetur; verum pedum agilitate, ac totius corporis gestibus, praecipue autem manuum imitatione. Huic argumento satis occurritur, situm tempora artis distinguamus: tum etiam attendamus, quid poetae debuerit pantomimus. Primum iidem cantores erant, et saltatores: utrumque enim munus histriones sustinebant, canendo in diverbiis, et saltando in canticis. Postea autem, nempe ab Livii Andronici temporibus, alii fuere, qui solum saltarent: alii autem, qui non saltabundi, sed stantes canerent, ac pronuntiarent. Attamen tunc etiam fabula, quam poeta scripserat, non agebatur, nisi et cantoribus, et histrionibus, operam suam conferentibus: ut satis videamus, Poeticae artis esse praescribere legem, quâ fabulae tum cani sive pronuntiari; tum etiam agi, saltarique debeant. Tertium tandem tempus, Augusto imperante, successit, quosepar ata est saltatio a cantu, sive pronuntiatione; solumque
fabulae desaltabantur. Sed ex iis, quae diximus, liquet, utcumque perfectior sit imitatio, quae sit sermone; tamen sic quoque artem pantomimorum esse poesios germen, cui argumentum, et numeros, suppeditet poeta.
2. §. Alterum erat, quo loco de Pantomimis in arte Poetica optime agatur. Siquidem miretur fortasse aliquis, post Atellanas potius, quam proxime post mimos, agi a nobis de pantomimis; cum ipsa pantomimi appellatio aliud exigere videatur. Sed enim non tam vocis haberi oportet rationem; quam videndum, quid rei exigat natura. At, uti dictum, perfectior est imitatio, quae fit sermone, quam solo gestu. Mimi autem tam voce, quam gestu, fabulam exprimebant. Atque idem factum in Atellanis. Hic vero loquimur de pantomimis, non quales primitus fuere, quando pars erant comoediae, tragoediae, vel satyrorum; atque iidem et canerent, et saltarent: sed illis, qui extra comoediam, tragoediam, aut satyros, soli in orchestram veniebant, ac taciti gestu corporis, ac inprimis manuum ministerio, fabulam desaltabant.
3. §. Quae hactenus diximus, ad methodum, sive ordinem, pertinent. Nunc de voce, et re ipsâ, videamus. Pantomimus sic vocabatur, quasi pa/ntwn mi=mos [Note: * omnium imitator.]. Ut qui non solum res, personasque viles, imitaretur; sicut antea de mimis
dicebamus: verum, ut nomen indicio est, omnia prorsus, etiam facta Deorum, ac heroum, ducumque gesta.
4. §. Cum autem veterum fabulas desaltaret pantomimus; non solis imitabatur pedibus, unde o)rxhsth\s2 [Note: saltator.]. dicebatur: sed totius corporis gestu, manuum inprimis: unde ei nomen xeirono/mou. Uti ars ipsa xeironomi/a, quasi dicas, lex eorum gestuum, qui manibus fiunt.
5. §. Exprimit vero pantomimus non actiones modo: sed etiam mores, et affectus.
6. §. Omnino autem grande est, quod cuncta, quae dicebamus, exprimere histrio, sive pantomimus possit, etiam sine ope vel cantoris, vel alterius cuiusquam.
7. §. Quamquam vero ars ea per se etiam subsisteret, omniaque exprimeret sine ullius accessione: plurimum tamen habebat quempiam, qui voce caneret; item qui tibiis, ac fistulis, id faceret.
8. §. Itaque passim videas chorum tribui pantomimis; ad cuius cantum hi saltarent convenienti corporis motu.
9. §. Pantomimi utebantur veste, atque habitu toto, illi maxime convenienti, cuius fabulam saltarent.
1. §. VIDEAMUS nunc de primis pantomimorum initiis, progressu item, ac perfectione: eo magis, quia quaedam, antea nobis indicta, in hac eorum historiâ melius dicentur. Sed hic primum distinguere oportet inter veteres, et novos pantomimos, sive chironomos, vel histriones. In veteribus item discrimen faciendum inter Graecos, et Romanos. Graecorum chironomos ab antiquissimis temporibus arcessunt.
2. §. Latini vero suos histriones accepere a Thuscis; ut illi a Lydis.
3. §. Sed quod attinet ad novos pantomimos, qui extra comoediam, vel tragoediam, in orchestram veniebant, et taciti desalt abant fabulam; horum ars temporibus demum Caesaris Augusti caepit, ipso auctore Augusto: Is, ut animos eorum, qui libertatem rigidius amarent, emolliret rebus ludicris: non modo histriones verberum immunes esse iussit[Note: * Tacitus lib. 1 Annal. Sueton. in August. cap. 45.]; quod prius aliter fuit; sed etiam pantomimorum artem, antea incognitam, primus in Urbem induxit; eâque in re operâ usus est Pyladis Cilicis, et Bathylli Alexandrini.
4. §. Horum duorum saltatio dicta est Italica; quia ab iis primo in scenam Romae est introducta.
5. §. Constabat vero ex triplici saltatione; comicâ. tragicâ, et satyricâ.
6. §. Nec tamen haec ita accipi debent, quasi triplicem illam saltationem in unam confuderit, ut iura coquus solet: sed quod taciti comicas fabulas comicâ; tragicas tragicâ saltatione desaltarent. Etsi igitur tam Pylades, quam Bathyllus, utrasque saltaret fabulas; Pylades tamen in tragico, Bathyllus in comico, praecellebat argumento.
7. §. Praeterea Pylades chironomiam magnopere expolivit, atque auxit. Nam primus pro una tibia adhibuit plures; item fistulas, quod antea non factum; et choraulem cum choro; cum antea pythaules accineret sine choro.
8. §. Adhaec Pylades adhibebat pedum sonitum, dum pantomimus saltaret.
9. §. Magnum etiam Augusti temporibus fuit Hylae nomen; qui discipulus erat Pyladis, et de eruditione postmodo cum praeceptore contendit.
1. §. DIU vero et Pyladis, et Bathylli, domus duravit; atque eorum discipuli, Pyladae, et Bathylli, sunt nuncupati: sed qui Pyladae dicerentur, primi illius Pyladae instar, tragicam magis saltationem sectabantur: quique appellarentur Bathylli, magis comico gaudebant argumento.
2. §. Inclitum etiam Neronis tempore Paridis pantomimi nomen fuit.
3. §. Temporibus etiam Neronis, ac Vespasiani, claruit pantomimus Mythicus, vel potius Mithaecus.
4. §. Credo, Caesaris M. Ulpii Traiani libertus fuerit Apolaustus ille, qui in commissione pantomimorum Romae omnium victor fuit coronatus.
5. §. Praeterea temporibus Caesaris Marci Antonini, cognomento Philosophi, magnum nomen fuit Morphi pantomimi.
6. §. Etiam sub Christianis imperatoribus quidam celebres fuere pantomimi: ut Caramallus, et Phabaton.
7. §. Etiam desitis Caesaribus Romanis, pantomimi Romae, atque in Italia, obtinuerunt.
1. §. VIX autem dici possit, quanto in honore fuerint apud Romanos histriones, sive pantomimi. Primum quidem apud Augustum, ac Maecenatem: posteaque apud Imperatores consecutos. Is tantus fuit, ut domus eorum frequentarentur assidue; non a vulgo duntaxat, sed etiam Equitibus, imo Senatoribus quoque: qui subinde egredientibus claudebant latus; nec ipsi modo, sed similiter uxores.
2. §. Interim multa populo Romano damna dabant.
3. §. Inter damna erat, quod mores corrumperent, partim nimiâ illâ familiaritate cum feminis, de qua diximus: partim etiam in scena, exprimendo corporis gestu stupra, et adulteria: quae cum repraesentarent, docebant.
4. §. Vix aliter igitur fieri poterat, quin multum hîc libidine peccaretur; partim feminis in scena corruptis; partim aliis postea, ex familiaritate illâ, nimio pantomimi amore correptis.
5. §. Sed et illo nocuere pantomimi, quod insano sui amore populum scinderent in partes, quae etiam erumperent in seditionem. Tiberius igitur illos Româ eiecit: partim nempe ob seditiones, quae propter eos fierent; partim ob stupra, et adulteria, quae committerent.
6. §. Temporibus etiam Neronis, fautores histrionum in carcerem deducti.
7. §. Etiam cum antea Imperatorum praeconia in ludis, et theatris, a pantomimis saltarentur: Traianus Caesar interdixit, id ne fieret; quia laudes, ab effeminatis illis histrionibus profectas, potius haberet pro nominis sui dehonestamento. Tanti referre putavit, a quo quid fieret.
8. §. Nulli vero acerbius in eos invecti fuere veteribus Christianis: qui indignum putabant, fracto, et cinoedico corporis motu, ac gesticulatione impudicissimâ, stupra, et
adulteria, ante oculos etiam adolescentulorum, et immaturarum virginum, sic repraesentari, quasi coram gererentur.
9. §. Alterum accessit, quod non minus Christianorum animos a ludis nationum avertit. Nam et dies, quibus exhiberentur, festi falso erant numini, et in eius honorem ludi fiebant; ut non infima pars fuerint cultûs idololatrici. Quocirca non dubitabant Patres de iis, qui a baptismate ludos istos accederent, tristem hanc ferre sententiam; excidere eos religione Christianâ, quam fuerant professi, cum diabolo, et pompae eius renuntiarent.
10. §. Hisce de causis pantomimi, ac histriones, in veteri Ecclesia non admittebantur ad sacram synaxin; nisi prius artem suam missam facerent.
1. §. HACTENUS de poesi dramaticâ egimus: sequitur exegetica: in qua principem meretur locum Epopoeia. Sumitur vero ea vox hoc loco non universe, sed kat) e)coxhn/[Note: * per excellentiam, pro digniori parte.].
2. §. Est igitur epopoeia, poesis carmine hexametro personarum illustrium illustres actiones illustri narrans oratione.
3. §. Materia continet tum personas, tum res. Personae potissimum sunt grandes, et illustres; ut heroes, reges, duces: quandoque etiam dii, quorum concilia admiscet. Res item sunt graves, quales bellicae.
4. §. Interim nec penitus adspernatur personas tenuiores: ut sunt milites, nautae, aurigae, fabri. Quos adiungit, quia sine iis constare nequit societas humana. Similiter ctiam admiscentur res minores. Sed opera danda est, ut in minoribus personis illa saltem exponantur munia, atque opera, quae in iis praecipua erunt; atque etiam, quatenus res sinit, attollantur.
5. §. Forma epopoeiae in duobus consistit; in metro, et imitandi ratione. Metrum esse hexametrum, antea diximus.
6. §. Convenit quidem hoc metrum etiam rebus bucolicis, quas gracili se avenâ cecinisse ait Maro[Note: * 1 Aen.]: item rusticis, et naturalibus: adhaec genethliacis, epithalamiis, epistolis, satyris, epigrammatis: at non dubium tamen, quin maxime conveniat gestis heroum describendis.
7. §. Sane carminis Homerici maiestas inprimis quidem est a rerum pondere, et spiritu poetae: sed non dubium tamen, quin multum de maiestate carminis decessurum fuerit, si eadem iambico, aut trochaico, dixisset.
8. §. Atque hinc etiam liquet, cur heroum gesta describi nequeant carmine ex variis versuum generibus constante: quod Aristoteles[Note: " De re Poet. cap. 24.] a Chaeremone factum ait.
9. §. Alterum, quod formam constituat, erat imitatio epica, quae fit narrando.
1. §. EX his, quae de materia, et forma, epopoeiae diximus, cognoscere est, quomodo conveniant, et differant, tragoedia, et epopoeia. Conveniunt, quia utraque imitetur ta\ spoudai=a, hoc est, praestantia, graviaque; non res humiles, ac viles; quas comoedia sibi proponit.
2. §. Affectus quoque pares propemodum.
3. §. Differt autem epopoeia a tragoedia; quod tragoedia sit drama: epopoeia fere in a)paggeli/a| [Note: narratione.] consistat.
4. §. Epopoeia etiam solum spectat fabulam, mores, dictionem, et sententiam: at tragoedia et haec quatuor, atque insuper apparatum, ac modulationem, considerat.
5. §. Etiam in epico carmine admiranda plane, ac, sapientum iudicio, incredibilia, fingere licebit: contra quam in tragoedia fit.
6. §. Praeterea in epopoeia est multarum, ac variarum actionum imitatio: in tragoedia autem unius, ac simplicis actionis; quam late, copioseque tractat.
7. §. Propterea quaeri solet, utrum tragoedia praestet, an epopoeia. Prius Aristoteli[Note: " Lib. de re poetica cap. ult.] placuit, alterum Platoni[Note: * Lib. 2 et 3. de Legg.]: cui hac parte potius subscribendum, utcumque in nonnullis praestet tragoedia.
1. §. QUaM antiquum sit carmen epicum, sive hexametrum, ex eo cognoscere licet, quod ante etiam bellum Troianum fuerit in usu.
2. §. Auctor metri hexametri creditur nonnullis Phanothea, aliis Themis, aliis Phemonoe.
3. §. Quis vero Epopoeiae, prout non metrum solum respicit, sed etiam gesta heroum fabulosâ narratione imitatur, auctor sit, penitus nescitur: sed illud constat, Homerum esse principem epicorum.
4. §. Ex Latinis epico carmine primus laudem reportavit Ennius: etsi ante eum hoc usus sit Livius Andronicus.
5. §. Princeps vero epicorum, saeculorum omnium consensu, est Virgilius. Qui et in multis Homero superior videtur. *oi)konomi/a| tamen vinci, aliquorum est iudicium.
1. §. DEINCEPS ab inventione, et propagatione epopoeiae, ad partitionem eius transeamus. Sunt vero tres eius partes; propositio, invocatio, et narratio. Propositio primariam duntaxat actionem refert.
2. §. In propositione potius circumscribitur persona, de qua agendum; quam nominatim exprimitur. Sed cum proponi soleat, ut lux afferatur narrationi; nihil aeque cavendum, quam ne circumlocutione tenebras affundamus.
3. §. Imo quandoque, circumlocutione omissâ, patronymico utimur, vel proprio.
4. §. Ita vero proponendum, ut absit omnis ingenii, doctrinaeque iactatio, omnis granditas, ac tumor, et exquisitus ornatus.
5. §. Ut citharoedi prokiqa/ris1ma, et tibicines proau/lion, iusto praemittunt cantui: sic poetae iustae propositioni quandoque aliquid praeponunt, quod ad se pertineat.
6. §. Interdum et propositioni aliquid subiungunt, quod extra descriptionem quidem sit; sed valeat ad gratiam principis, vel populi, aucupandam.
7. §. Propositioni subicitur a Latinis invocatio. Sed Graeci ab invocatione ordiuntur.
8. §. Inprimis autem invocabant Iovem, vel Apollinem, aut Musas: in his praecipue Calliopen.
9. §. Nec, quod initio operis invocarent Musas, impediebat, quo minus in magno opere iterum, ac saepius, illud facerent. Nempe quâ ratione oratores, non in exordio solum, sed in mediâ etiam oratione, poscere attentionem solent.
10. §. Poetae illi, qui non bella, sed rerum naturam, vel agriculturam, velres similes, pangerent, Venerem etiam, Bacchum, Cererem, aliaque invocabant numina.
11. §. Caesarum vero temporibus, quia divisum cum Iove imperium habere crederentur: etiam illos poetae invocabant; uti quandoque et alios illustres viros.
12. §. Nobis vero nemo in carmine rogandus, quem invocari Christiana religio non permittit.
1. §. VENIO ad narrationem ipsam, quae est fictae actionis explicatio.
2. §. Nec tamen hoc ita intelligi debet, quasi poeta epicus non sumat veram actionem explicandam: sed quia veris plurima admisceat falsa. Nimirum, ut de tragoedia diximus, ita in epopoeia quoque satis est, si illud, quod in fabula praecipuum est, trahatur ex vero. Hoc enim faciet, ut ceteris etiam fides concilietur, maiorque auctoritas.
3. §. Quod siquid primariae actioni insit, de quo discrepent priorum iudicia; eorum sequi sententiam licebit, quos visum erit.
4. §. Porro tum in falsis, tum veris, respicit pocta, non personam, quam describit; sed ipsum universale: hoc est, non satis ei est gesta exponere; sed etiam exemplum praestantis viri effingit.
5. §. Talis vero ad extremum servanda est persona, qualis ab initio suerit constituta.
6. §. Quamquam narratio haec plures complectitur actiones: ea tamen illarum est connexio, ut inde, non monstrum illud, quod initio Artis Horatius describit; sed una resultet fabula.
7. §. Ubique autem curandum, ut res afferantur novae, et variae: inque praesentibus futurorum semina adspergantur; quo ita auditoris animus detineatur quasi suspensus, et ad sequentia magis festinet.
8. §. Ac primo quidem de primaria actione cogitandum.
9. §. Post actionem primariam videndum de episodiis, et digressionibus.
10. §. Episodia sunt hîc multa. varia, longa.
11. §. Episodia inprimis fingere licet in rebus longe remotis a temporibus nostris.
12. §. Differunt episodia tragoediae, et epopoeiae; quod illa sint pauca, et sumantur e rebus proximis; haec multa esse possint, et dissimilia.
13. §. Quemadmodum autem tragoedia illa, quae agnitionem, et peripetiam habet, praestat illi, quae solum est paqhtikh\[Note: * Affectus movens.]: ita et epopoeia illa, quae agnitionem, et peripetiam continet, est potior illâ, quae solum ciet affectum.
14. §. Sed quae in Epicis requirimus, ea exigi non debent a poetis cyclicis; qui veteres fabulas simplici narratione sine ullis episodiis narrabant.
1. §. NUNC de dispositione dicendum. Cum a Rhetoribus tres statuantur narrationis virtutes; brevitas,
perspicuitas, et probabilitas: duas quidem posteriores amat poeta epicus; de prima vero non laborat.
2. §. Interim magnitudo Epici poematis, eiusmodi esse debet, ut eius et principium, et finis, et quod interiectum est, uno videri intuitu possit.
3. §. De ordine Epopoeiae satis est res aperta ex iis, quae diximus, cum universe de fictione, seu fabula, ageremus.
1. §. PROXIMUM est, ut de Elocutione videamus. Carmen epicum verborum gravitate exprimit, et adaequat, rerum magnitudinem. Quare, ut ei maiestatem conciliet, gaudet sententiis illustribus, et verbis translatis.
2. §. Eâdem de caussâ gaudet cenikoi=s2, sive peregrinis. Nam et haec adferunt s1emno/thta, sive gravitatem.
3. §. Nec tamen pariter ubique ornatu opus est: sed maxime, si res per fuerint exiles.
4. §. Ubique vero videndum, ne oratio sit languida; ac contra etiam curandum, ne sit kako/zhlos[Note: male imitans.], et verbis, vel sententiis male affectatis, turgescens.
5. §. Atque haec de verborum delectu, et ornatu. Sequitur de compositione. Huorefer, quod, ut magis insurgat metrum, periodorum praestat inaequalitas.
6. §. De numeris pleraque Grammatici praecipiunt, partim minuta, partim falsa.
7. §. Dactylis multis utemur ad describendam celeritatem.
8. §. Mora vero, et tarditas, spondeis optime repraesentatur.
9. §. Gravitas etiam personae sic optime exprimitur.
10. §. Itidem spondiaci versus conducunt ad exprimendam auctoritatem, et maiestatem personae: vel magnitudinem affectûs, vel rem inopinatam, magnamque.
11. §. Atque, ut generatim dicam, de compositione illud tenendum; tum iuncturam literarum, tum pedes ipsos, sic rei accommodari debere, ut ea geri potius, quam cani; spectari magis, quam audiri, videatur.
11. §. Ad dictionem etiam pertinet, an eadem iisdem dicenda sint verbis. Saepius ab Homero videmus eosdem iterari versus. Quod si in legationibus solum fieret, vel mandatis praescribendis; poterat existimari; eo id factum, quia a mandatario, vel legato, nihil addi, nihil adimi, oporteat. Sed enim, alias etiam crebro id facere poetam, videas. Ut potius id proveniat simplicitatis studio.
12. §. Iuniores vero, quia non adeo simplicitatem amarent: paullum ab eo recesserant; sic tamen, ut ipsi etiam Latini saepius eosdem iterarent versus; quod factum videmus a Lucretio, Virgilio, aliis. Ac in Lucretio quidem a simplicitatis amore proficisci credamus. At de Marone illud dicere possumus, fortasse se ipsum voluisse imitari, quia meliorem ducem non haberet. Adhaec, similitudine istâ id sibi proposuisse, unius ut omnia esse poetae cognosceretur.
13. §. Postremo loco aliquid addamus de carminum cantu in publicis conventibus. Ubi non propria solum canebant poetae; sed etiam aliena, praecipue Homeri.
14. §. Non solet tamen epicus de modis esse sollicitus: sed hanc curam fere musico relinquebat. Quod in poetarum quoque aliis habuit locum.
15. §. Sed epopoeia voce quidem canebatur; non tamen lyram nôrat.
16. §. Porro poetae, qui aliena carmina cantarent, virgam lauream manu tenebant: quod dicebant, e)pi\ r(a/bdw|a)/dein[Note: cum virga canere.].
1. §. VIDIMUS hactenus de epopoeiâ, quae proprie id nomen possidet. Sunt praeterea epici inferioris ordinis: ad quos, licet hexametrum carmen pangant, minime tamen pertineant praecepta, quae dedimus hactenus. Ac eorum alii quidem solo hexametro usi; ut scriptores bucolici carminis, item satyrici: alii vero hexametro subdunt
pentametrum, quos elegiacos nuncupamus. De triplici hoc genere, priusquam ad melicos, sive lyricos, accedamus, ordine nunc agemus. Ac primum de carmine pastorali, quod bucolicum dicitur; quia bouko/loi, hoc est, bubulci, praecipuum inter pastores obtinent locum.
2. §. Eclogarum etiam nomen huic carmini tributum. Est vero Ecloga brevis imitatio carminis pastoralis.
3. §. Origo carminis bucolici est ab antiquis temporibus, quae pastorali vitâ gaudebant, et carmine hoc simplici sese oblectabant.
4. §. Conveniunt in eo comoedia, et bucolica poesis, quod utraque effingat imaginem vitae humanae: sed differunt, quod comoedia imitetur vitam urbanam; bucolica poesis imago sit, ac similitudo vitae rusticae. Nam aratores, vin???ores, olitores, inducit in scenam: ac prae ceteris aratores; quia hi maxime ob solitudinem, atque otium, naturam contemplantur, ac gaudent carmine. Simpliciores etiam sunt, quia hominum careant commercio.
5. §. Quia vero pastorales, et rusticae sunt personae, nomina etiam imponuntur a re pastorali, ac rusticâ.
6. §. Interdum in ecloga unus est, qui loquitur: interdum ea dialogo instituitur.
7. §. Habet vero et hic locum, quod universe de poemate dicebamus, aliud esse e)chghmatiko\n, sive narrativum: aliud dramatiko\n, sive activum; quod et dialoghtiko\n dicitur a personis colloquentibus: aliud mikti\n, sive mixtum.
8. §. Res item sunt rusticae: eoque nihil hîc urbanum, nihil declamatorium. Imo similitudo etiam, ac comparatio, a re rusticâ sumitur.
9. §. Character praecipue est humilis.
10. §. Metrum est hexametrum: quod et narrationi aptum, et actioni non ineptum, nisi insurgat.
11. §. Laudari hoc carmen solet, si primo loco sit dactylus, et pedem absolvat. Item si terminet quartum pedem vox aliqua, praesertim quae item dactylus sit.
12. §. Theocritus hoc sedulo praestat; Maro non item.
13. §. Theocritus etiam in bucolico pentametrum subiungit hexametro: sed raro, nec nisi in cantilemps pastorum. At nuspiam id factum a Marone.
14. §. Instrumentum Musicum, quo carmen hoc caneretur, s1u/rigc erat, sive fistula.
15. §. Scena, in quam a poetis bucolicis pastores agentes, ao dicentes, inducerentur, arboribus construebatur.
16. §. Porro non omnes Bucohcorum eclogae, vel idyllia, pro bucolicis haberi debent; cum quaedam subinde alterius sint argumenti.
17. §. Fuere, praeter Theocritum, bucolici ex Graecis Moschus Syracusanus, et Bion Smyrnaeus.
18. §. E Latinis, praeter Maroniana, habemus bucolica M. Aurelii Olympii Nemesiani, poetae Carthaginensis; eôque castigatioris T. Calpurnii Siculi ad Nemesianum hunc eclogas.
1. §. HAEC de carmine bucolico; sequitur Satyra: cui nomen impositum est, vel a Satyrico illo perstringendi more, qui in satyrica poesi, et sillis, ac veteri comoedia fuit:
vel a saturitate, sive quia, quasi per saturam, varium complecteretur argumentum.
2. §. Non leve autem discrimen est inter satyram veterem, sive extemporalem, et novam, sive Lucilianam. Prioris natura intelligitur, si origo exponatur. Anno ab Urbe conditâ CCCLXXXIX[Note: * Secundum Fast. Capitol. Aliis sequenti anno.], ad avertendam pestilentia minstituti sunt ludi scenici. In his convicia alternis iactabant. Sed aberat carmen, aberat u(pokris1is2, sive actionis artificium. Postea versus Fescenninis similes fundere coepere. Etiam vocis gestuumque imitatio accessit ab histrionibus; qui ubi modos addidere, satyra enata est, rude atque extemporale poema, usque ad tempora Livii Andronici.
3. §. Ex his cognoscimus, cuiusmodi fuerit Satyra vetus ante tempora Livii Andronici: qui primus animos ab Satyrarum modis avocavit ad fabularum argumenta.
4. §. Andronici etiam temporibus agendi partes a poetatranslatae sunt ad histriones. Quâ occasione iuventus Romana veteres iocos reduxit: non quidem, ut excluderet dramata Livii, vel aliorum; sed ut ea iungeret fabulis, praesertim Atellanis. Nec iocosa haec poemata satyrae tum amplius, sed exodia, dicebantur.
5. §. Postquam satyra priori significatione exolevit: sic dici coepit carmen maledicum, ad modum veteris comoediae, alios, sed extra scenam, ridens. Hunc poetarum morem castigandi vitia extra scenam inprimis induxit Lucilius; vel saltem primus eâ meruit laudem.
6. §. Materia, sive subiectum satyrae huius, per se sunt vitia humana; per accidens quoque virtutes.
7. §. Nec Satyra tam quaevis vitia culpat, quam ea, ob quae homines ridemus.
8. §. Est vero satyrici reprehenaere mores non tam generatim, quam singulatim; non tâm praeteritos, quam sui temporis.
9. §. Cum autem bifariam exagitentur vitia humana, aperte, vel occulte; posterior modus longe est satyrae convenientior.
10. §. Ut igitur finis satyrae est mores emendare: ita forma eius est ludus, sive iocus salsus, et mordax. Nam dicacitas, et lepos, praecipuae sunt satyrae virtutes.
11. §. Ingenuus ille ludus sermone constat partim acri, et dicaci; partim lepido, et urbano. Priori magis gaudet Iuvenalis, posteriori Horatius.
12. §. Sed in iocando modum servare oportet, ne non tam a)stei=ei, sive urbani simus; quam bwmolo/xoi, sive scurrae.
13. §. In maledicendo satyrae praeivit comoedia vetus.
14. §. Satyra Romana utitur metro hexametro.
15. §. Dictio laudatur non tam poetica, quam pedestris, ac sermoni similis, peneque extemporalis.
16. §. In numeris similiter hîc negligentia laudi ducitur.
17. §. In totum vero vel Horatio, vel Iuvenali, hoc poesios genus principatum debet. Sed Horatio potius, ob ca, quae diximus.
18. §. Difficile autem est, ut satyrici poetae, qui particulatim sugillant alios, apud posteros in pretio sint. Nam cum nunc hos, nunc illos, obscure describant; quia saepe tutum non sit id facere aperte: ab aetate suâ utcumque possunt intelligi; a posteris non item.
1. §. PRAETER Satyram utramque, (illam nempe veterem, et extemporalem, quae ante Livium Andronicum erat, et novam sive Lucilianam, quam Horatius secutus) fuit et media quaedam, quae prius ab Ennio, et Pacuvio, posteaque a Varrone, et aliis, exculta est. Haec vario metrorum genere, diversoque constabat argumento. Imo et partim e prosa, partim e carmine, nunc epico, nunc elegiaco, vel alio, contexebatur.
1. §. POSTQUAM vidimus de carmine epico; cuius occasione de Eclogis etiam, et Satyris, diximus: agendum videtur de Elegiis: ut quae versu priori hexametrum habeant; posteriori alium, imparis quidem maiestatis; sed qui, si metrum tantummodo attendas, prope ab eo abeat.
2. §. Nomen elegis est a flebili lugentium sono, qui crebro e(\e(\ le/gous1in. Nempe quia carmen hoc convenit funebribus.
3. §. Quis elegos invenerit, non satis convenit.
4. §. Sed duo inprimis hac laude celebrantur: qui si non elegiam invenerint primi, primi saltem magnam eâ sibi laudem pepererunt. Ii sunt Callinus, et Mimnermus.
5. §. Postea praecipua elegiae gloria fuisse dicitur penes hos duos, Callimachum Cyrenaeum, et Philctam Coum.
6. §. Magnum etiam inter elegiographos Tyrtaei semper nomen fuit.
7. §. E Romanis elegiâ excelluere Tibullus, Propertius, Ovidius.
8. §. Ac primo quidem hoc carmine fuere usi in funeribus; item in querimoniis amantium: postea etiam amantes, voti sui compotes facti, laetitiam suam eo carmine expressere.
9. §. Nec ad amores solum; sed alia etiam, extensa est haec poesis.
10. §. At non conveniunt elegiae res sublimes, et maiestas heroica; cum mediocritate suâ debeant esse contentoe.
11. §. Magnum interea elegiae decus accedit ab antiquitatibus: uti historiis, ac fabulis; quae in poeticâ supellectile illustrem merentur locum.
12. §. Funebre argumentum, a quo coepisse elegiam dicebamus, plurimum auspicantur poetae a sermone ad mortuum, vel parentes, vel fratres, et sorores, vel cognatos, aut amicos.
13. §. Inchoare etiam solent a numine aliquo; idque varie, pro cuiusque vitae genere.
14. §. Elegi tribus commendantur: primum nativâ elegantiâ, et munditie: deinde molli, ac aequabili dictione; cui adversantur collisiones durae, vel crebrae, omnisque asperitas: praeterea quâdam suavitate, quae decorum, et pulchritudinem, ac omnino delicatum quid, superaddit.
15. §. Illud satis vulgatum, solere elegiacum carmen disticho quôque sententiam absolvere.
16. §. Quod si initio pentametri tam possit esse dactylus, sequente spondeo, quam spondeus, sequente dactylo; potius dactylus praemitti solet.
17. §. Illud etiam minutum admodum, pentametrum disyllabo plurimum terminari; rarius tetrasyllabo, aut pentasyllabo; vix autem trisyllabo.
18. §. Videas etiam desinere potius in nomen substantivum, quam adiectivum, vel pronomen, vel participium.
19. §. Postremo loco videamus de iis, quae sunt extra carmen: ut est instrumentum, quo elegia canitur; et modus, quo canitur. Elegiis funebribus tibia aptabatur.
20. §. Est vero mos is ab Oriente.
21. §. Elegis, proprium tractantibus argumentum, quod querimoniam esse diximus, conveniebant modi Lydii: quippe non Doriis solum, sed et Phrygiis, acutiores, eoque aptiores querimoniae.
22. §. Nec tamen in funeribus solum adhibiti a)ulw|doi\[Note: tibicines], sed etiam kerau/lai, sive e)gkerau/lai[Note: * monumentarii ceraulae.], qui pariter cornu, tibiamque, inflabant.
23. §. Tibicines vero, qui funebres naenias cantarent, non erant ex iis, qui hac arte excellerent; sed plane e tibicinum vulgo.
1. §. HACTENUS de Epico carmine egimus, et illis poematis, quae ad epos quadam ratione reseruntur. Sequuntur melici, sive lyrici: de quibus duo in consider ationem veniunt: carmen ipsum, et eorum historia, qui hoc carmen vel invenerunt, vel celebrarunt. In carmine ipso tria attendimus. Primum loquar de vocabulo utroque: et quia lyricorum nomen est ab instrumento, quo carmen illud caneretur; addam quoque de organis huic carmini convenientibus; et melicos pro istis in duo genera dispertiar. Deinde exponam, quale sit argumentum carminis melici: ubi et poetas melicos dividam pro triplici materie. Tertio loco agam de carminis eiusce affectionibus, praecipue de venustate, ac suavitate: ubi etiam dicam, quae suavitatem hanc pariant. Ad primum quod attinet, melici vocantur, quia me/los canerent: huic vero non tam nomen a dulcedine mellis, quod Graecis me/li dicitur; quam quia me/los idem sit ac carmen; et ut carmen ad odas, sic me/los2 quoque ad carmen lyricum restringitur, ob singularem venustatem.
2. §. Imo et naturâ suâ magis patent ei)/dh, w)|dh\, carmen: quae tamen usus similiter ad carmen lyricum restrinxit.
3. §. Quamvis vero iidem sint melici, et lyrici: non tamen melicum carmen ad lyram semper canebatur. Duplicia enim instrumenta erant, quibus cantaretur melos: alia flatu complebantur, quae e)/mpneusta, Athenaeo etiam e)mfus1w/mena vocabantur; ut tibia, fistula: alia intendebantur nervis, quae e)/ntata, vel e)/gxorda dicta sunt; ut lyra, cithara.
4. §. Cum vero melicorum versus soleant cantari ad organum musicum: lyrica non erunt, quae solâ semper voce canerentur.
5. §. Pro duplici, quod dixi, instrumentorum genere, duplices quoque erant melici poetae; quorum alii a)ulw|doi\, alii lurw|doi\[Note: * lyrae fidicines, ut Horatius loquitur lib. 4. od. 3. Nam lyricines refugisse classicos arbitror.] vocarentur.
6. §. Tibiae fiebant ex calamo, aere, loto, buxo, cornu velosse cervi, lauri xamaizh/lou ramo excavato.
7. §. Erant autem varia tibiarum genera, praecentoria, puellatoria, vel potius puellaria, vasca, Lydia, Gingrina, atque alia.
8. §. Inter cantica ad tibiam erat puqiko\s2, nomo\s2 a)ulhtiko\s2[Note: Pythius nomus tibialis.]: de quo inferius dicam. Erant et vulgaria multa cantica, quae ad tibiam, atque id cum saltatione, canerentur.
9. §. Nec tamen in melicis solum tibiae usus suit; sed et aliis poematis.
10. §. Haec de a)ulhtikh=|[Note: * Cantu tibiali.]. Venio ad kiqaritikhn\[Note: Cantum citharae.], quo pertinent ai( pro\s2 kiqa/ran w)|dai/[Note: " Carmina ad citharam cani solita.].
11. §. Cum vero ad citharam dico cani solere, etiam lyram intelligi volo.
1. §. SECUNDO me loco dicturum receperam de Lyrici carminis materie, sive argumento. Hoc nunc aggredior. Ac primum, quasi per saturam, quam late illud pateat, exponam. Deinde ostendam, quomodo tam multa, variaque, ad quatuor summa genera reducantur. Quam late se diffundat, hinc liquebit. Pertinent huc hymni, et paeanes: nec non laudes heroum, et eorum, qui sacris ludis vicerint; addo et martyrum. Pertinent eodem exhortationes ad virtutem: uti est ad pericula subeunda pro Rep. Cui argumento vicinum est vituperatio tum vitiorum, tum hominum. Pertinent item laudes fontium, montium, villarum, aliorumque locorum amoeniorum. Pertinent quoque convivia amatoria, similiaque iocosa. Pertinent denique vota, preces, iurgia, querimonia, ac quicquid breviter lyricis numeris complecti licet.
2. §. Qui haec tam multa, variaque, paucioribus maluerit comprehendere, commode revocabit ea ad tria illa genera dicendi, Rhetoribus celebrata; laudativum, deliberativum, et accusatorium, sive iuridiciale: quibus, si volet, addere possit narrativum.
3. §. Operae vero pretium fuerit videre, quomodo et Proclus poematia omnia Melicorum in quatuor genera partiatur in Chrestomathia sua. Vel, inquit, referuntur ad Deos, vel ad homines, vel ad Deos pariter, et homines, vel ad fortuitos rerum eventus.
4. §. Ad honorem Deorum a Proclo referuntur hymnus, prosodion, dithyrambus, paean, nomos, Adonidia, Iobacchus, hyporchemata.
5. §. Alterum Melicorum genus pertinet ad homines.
Huiusmodi sunt encomia, epinicii, scolia, amatoria, hymenaei, epithalamia, silli, lamentationes, et epicedia.
6. §. Tertium melicorum genus est, quod pariter ad Deos, hominesque, pertinet. Ut sunt *parqe/nia, *dafnhforika\, *o)xoforika\, *e)uktika/.
7. §. Quartum est Proclo Melicorum genus, quod pertinet ad fortuitos rerum eventus.
8. §. Huic vero generi subicit Pragmatica, Emporica, Apostolica, Gnomologica, Georgica, et Epistaltica.
9. §. At non item conveniunt carmini lyrico regum historiae, bellique descriptiones. Quamquam olim et ista eo carmine retulerint.
10. §. Quid mirum vero, si carmen lyricum non sit idoneum gravi admodum argumento; quando nec sermones admodum graves apti sunt conviviis vulgaribus; ac carmen lyricum ad mensas inprimis cani solet?
1. §. EXPOSUIMUS, cuiusmodi sit argumentum carminis lyrici. Proximum est, ut etiam videamus,
quomodo id tractemus, tum ratione collocationis, tum dictionis. Ac sic quidem res habet de exordio, parte loco primâ, sed dignitate infimâ, nec necessariâ. Pindarus fere praeludit, et altius repetit, et longiori principio utitur. Horatius longe parcior est.
2. §. Nec diversis odis diversum semper argumentum sumamus, necesse est. Quandoque enim fas idem tractare; sed aliter, atque aliter. Quippe non tam pauper est eloquentia, vel pedestris, vel ligata; ut nequeat idem varie efferre, idque cum splendore aliquo.
3. §. Contra etiam eâdem odâ amplecti varia permissum: ut res multorum annorum: sed sic ut brevi omnia percurramus.
4. §. Ordinem vero in vario argumento magis regit impetus poetae, quam anxia artis cura. Itaque concessum etiam est subito ab uno ad aliud devolare argumentum.
5. §. Imo varietas haec, atque immutatio, non modo est concessa: sed magis commendat carmen lyricum. Fit autem saepe per digressionem.
6. §. Scite etiam fit anticipatione temporis.
7. §. Interdum fit immutatio per modum fabularem.
8. §. Sunt et aliae apud Horatium, et alios, immutandi rationes: ad quas attendere poesios studiosum oportet.
9. §. Nihil vero est, cuius in carmine lyrico aeque studiosum esse oporteat, quam th=s gluku/thtos, sive suavitatis.
11. §. Suavitas ea partim resultat ex rebus, partim e dictione, partim e numeris, ac cantu. In rebus oblectant naturâ suâ, amores, ioci, convivia, atque omnis hilaris licentia.
12. §. In dictione oblectant lumina tum verborum, tum sententiarum. Verba igitur sunto picta, ac florida, et polita. Interim, ne suavitas ista sit expers maiestatis, lyrici solent imitari dictionem Homeri.
13. §. Partim ad res, partim ad dictionem pertinent gnw=mai, sive sententiae; sive hae sint apertae, sive verborum circuitu tectae.
14. §. In numeris est metrum, sive pedum collocatio metro Lyrico idonea.
14. §. Ac primitus quidem uniusmodi erat metrum: velut totum Glyconium, Asclepiadeum, aut Sapphicum.
15. §. Postea versus misceri coeperunt, quia varietate illâ aures magis demulcerentur.
16. §. Apud Latinos carmini Lyrico conveniunt; ex monocolis quidem, iambicum, trochaicum, choriambicum, et Ionicum a maiore: ex dicolis vero, et tricolis, omnia; elegiaco excepto.
17. §. Quod si venustatis petimus duces, ex Graecis nulli dulcedine cesserit Sappho; cuius tamen pauca exstant: item Anacreon;
18. §. E Latinis, etiam cum multi superessent, palmam suavitatis praeripuit aliis Horatius.
19. §. Haec de carminis lyrici suavitate; quam cantus, fidiumque pulsus, non leviter auget. Multum etiam gratiae addit motus, et saltatio. Quod ad motum, in lyricis antiquis vel solum in orbem vertebantur, nec revertebantur; ac dicebantur carmina mono/strofa: vel immoti consistebant, ac vocabantur sta/sima.
20. §. Postea dividi ode coepit in strofhn\, a)ntistrofhn\, et e)pw|do/n. *strofh\, sive conversio, imitabatur motum caeli diurnum; atque ab Oriente erat in Occidentem. *antistrofh\, sive reversio imitabatur motum planetarum; ac ab occasu fiebat versus ortum. *e)pw|do\s2 accinebatur post utrumque a stantibus, quo imago repraesentabatur terrae quiescentis. Strophe, et antistrophe, totidem constabant versibus, atque iisdem. Epodus non adstringebat se huic rei; quia et alios versus adhibebat; et plures, paucioresve.
21. §. Saltationes lyricae Graecis erant tres; *pur)r(i/xh, gumnopaidikh\, u(porxhmatikh/. Quarum prima similis satyricae; altera gymnopaedicae, quae tragica; tertia comicae, quae cordax dicta.
23. §. In lyricorum poetarum certaminibus qui vicisset, iuvencâ donabatur, quam et mactabat.
1. §. HActenus dictum de carmine lyrico. Deinceps, uti facturum me promiseram, historiam persequar eorum, qui, eo pangendo, nomen sibi pepererunt. Inventionem lyrici carminis tribuunt Orpheo.
2. §. Hoc in genere principatum apud Graecos tulere hi decem: Stesichorus, Bacchylides, Ibycus, Anacreon, Pindarus, Simonides, Alcman, Alcaeus, Sappho, et Corinna.
3. §. Imo et novem lyricae celebrantur: nempe, praeter Sapho, et Corinnam, quas memoravimus, hae septem; Erinna, Myro, Telesilla, Praxilla, Nossis, Anyte, et Myrtis.
4. §. Ex Romanis propemodum unica laus penes Horatium fuit.
5. §. Sed utcumque Horatius sit lyricorum princeps; tamen et alii multi eo carmine valuerunt. Sane Horatius ipse Titium ab hac laude celebrat: post vero Horatium lyrâ claruere Caesius Bassus, Vestitius Spurinna, Septimius Afer, Alfius Avitus, aliique.
6. §. Imo et in lyricis est locus nonnullis, qui aliâ potius laude celebrantur: ut epigrammatis Catullus. Nam et iis lyrica quaedam admiscuit. Idem de tragicis dixero. Etsi enim lyricus poeta (nisi quod species quaedam dramatis odis insit a)ntapodotikai=s2 [Note: * Quae mutua constant responsione: ut illa od. 9. l. 3.]) agentem inducat neminem, contra quam dramaticus facit: Tragicus tamen personam suam imponit, ac commodat choro.
1. §. Acarmine Lyrico me confero ad Dithyrambicum; quippe adeo vicinum, ut multi non separent; sed sub Lyrico illud comprehendant.
2. §. Vocatur autem Dithyrambice ea poesis, quâ Bacchum celebrabant Bacchico furore concitati.
3. §. Dithyrambum primus Corinthi in Dionysiacis, vel Arion Methymnaeus instituit, vel Philoxenus Cytherius.
4. §. Ut Epici Musas, maxime Calliopen; ita Dithyrambici invocabant Bacchum.
5. §. Dithyrambi initium inter pocula cepere in rusticorum conviviis, et lusibus.
6. §. Quia vero ebrii canerent, eo et oratione usi tumidâ; et vocabulis novis, iisque longis, et compositis.
7. §. Dithyrambica non pauca habemus apud vetustiores Graecos.
8. §. A Latinis vero hoc carminis genus minus fuit celebratum.
9. §. Dithyrambici motu, cantuque, imitabantur Baccharum carmen. Canebant vero tibiis, quia earum sonus acrior, ac vehementior sit. Concinebant modis Phrygiis; quia hi concitatiores, ac convenientiores furore Bacchico raptis.
10. §. Differunt eo dithyrambus, et nomus; quod ille furibundum quid habeat; hic leniores cieat affectus: ille numeris feratur concitatioribus, hic magis remissis: ille verbis gaudeat duplicibus, hic simplicibus: ille harmoniâ Phrygiâ, hic Lydiâ: illic omnia temulentiae similia sint, hîc conveniant supplicationibus.
11. §. Praemium dithyrambici certaminis erat bos.
1. §. VIDIMUS de dithyrambicis: nunc de phallicis videamus. Conveniunt haec eo, quod utrumque carmen fuerit in honorem Bacchi. Utrumque etiam antiquissimum; cum ex illo tragoedia, ex hoc comoedia enata sit.
2. §. Nomen phallicis, et ithyphallicis, ex eo, quia, cum carmen hoc caneretur in honorem Bacchi, fallo\s2, seu i)qu/fallos [Note: * penis erectus.], perticae impositus gestaretur.
3. §. Metrum ithyphallicum constabat tribus trochaeis. Sed ei tetrametrum dactylicum, vel iambicum trimetrum, vel aliudgenus, praemittebant.
4. §. Quamquam autem ithyphalli sacrati essent Baccho: tamen, adulatione Graecanicâ, etiam in hominum honorem componebantur. Quale illud, quod a choro cantatum Athenis, cum obviam iretur Demetrio Poliorcetae, post sublatam Cassandri tyrannidem, et libertatem ab eo urbi restitutam.
5. §. Atque haec de ithyphallico trochaico: praeter quod etiam est ithyphallicum dactylicum tetrametrum; quod tribus constat dactylis, et iambo.
1. §. VIDIMUS de lyricis, dithyrambicis, ithyphallicis: supersunt iambici, et epigrammatographi.
2. §. *i)/ambos sic appellatur a)po\ to=u i)a/ptein, quod est, conviciari, maledicere.
3. §. Iamborum nomine complector nunc et s1ka/zonta [Note: * Claudicantem iambicum.].
4. §. Antiquissimus iamborum usus in conviciando fuit.
5. §. Maxime autem choliambi usus est in conviciando.
6. §. Estque hic praecipuus carminis iambici usus.
7. §. Interim vero ad alios quoque usus adhibetur: etiam in rebus laetis, ac iocosis.
8. §. Inventor iambici putatur Archilochus Parius. Nonnulli tamen hanc laudem tribuunt Ananiae, vel alii.
9. §. Nec Archilochus solum reperit iambos; sed et perfecit.
10. §. Itaque et Archilochum inprimis in iambis sibi imitandum proposuit Horatius; non ut acerbitatem eius, sed ut numeros, atque animos, assumeret. In quo se Alcaei, et Sapphûs exemplo, tuetur: qui similiter eius numeros temperarunt.
11. §. Praeter Archilochum in iambico magnum nomen retulit Simonides melicus.
12. §. Longe maior licentia est in carmine iambico, quam tragico, vel epico.
1. §. SEQUITUR epigramma: cui ex eo nomen, quia soleret inscribi, vel apponi, columnis, muris, aedificiis, statuis, tropaeis, clypeis, navibus, atque aliis.
2. §. Primum hanc vocem, quasi propriam fecere inscriptionibus donariorum in templis: inde deventum ad eas, quae foribus templorum apponerentur: mox ad illas, quibus publica ornarentur aedificia: tum etiam effigies Deorum, heroum, aliorumque virorum praestantium, sive superstitum, sive etiam mortuorum. Inscriptiones hae nunc unâ constabant voce, nunc duabus, nunc pluribus: ac, cum pluribus, nunc prosâ fiebant, nunc versu.
3. §. Haec inscriptionum brevitas grata admodum fuit: quia iucundum est cito aliquid, quod scire avemus, cognoscere. Ac multo gratior facta, quando oratione fieret ligatâ: tum ob numerorum dulcedinem; tum quia faceret hoc ad faciliorem memoriam. Ob ista postea quodvis argumentum sic tractare sunt aggressi; etiam siquid serium, vel iocosum, amico esset perscribendum, vel amicae. Ista ubi conspicerent poetae, hoc scribendi genus sibi quasi proprium vindicarunt, nullâ inscriptionis habitâ ratione. Ita epigramma vocari coeptum quodvis breve carmen, aliquid indicans, vel ex proposito aliud deducens. Quibus paucis verbis duo complectimur. Prius est, quod eo intelligitur quodvis breve carmen. Ubi attendere oportet haec duo, quod dicimus quodvis carmen; et addimus, breve. Quodvis eo aiebam, quia ad omnia se dicendi genera extendit. Nam laudat, vituperat; suadet, dissuadet; ac simpliciter exponit.
Tamque late materies eius patet, quam pariter, et epopoeiae, et tragoediae, et comoediae.
4. §. Nec simpliciter dicebamus, quodvis carmen; sed breve. Nam cum late prius pateret epigrammatis nomen, sicut monuimus: postea nihil retinuit ex iis, quae propria erant inscriptionum, praeter brevitatem.
5. §. Imo epigramma unius etiam esse versus possit.
6. §. Nec propterea tamen iis accedimus, qui putant, epigramma non pluribus posse versibus constare, quam ternis, aut quaternis.
7. §. Quam vero haec falsa sit sententia; satis est apertum ex tot veterum epigrammatis; quae sunt hexasticha, heptasticha, octasticha, enneasticha, decasticha.
8. §. Nec contenti eramus dicere, sic vocari quodlibet breve carmen: sed addebamus, duûm esse generum. Prius simpliciter indicat personam, factum, aut rem; sive commendationis, sive reprehensionis, sive simpliciter memoriae ergo. Alterum ex proposito aliud deducit; sive illud maius sit, sive minus, sive par, sive contrarium.
1. §. VIdimus, quid sit epigramma, et quam varium eius argumentum, et ut duo sint epigrammatum genera; haec item in alia dispescantur. Nunc ostendam, aliter etiam variâsse eius tractandi modum; idque tam ratione rei, quam dictionis. De re cognoscimus praecipue e reprehendendi modo. Nam qui vixerunt stante Rep. Romanâ, liberius, ac nominatim etiam, summos viros perstringebant. Quomodo videmus Catullum nec Caesari parcere, vel maximi nominis aliis.
2. §. At non eadem poetis carpendi fiducia erat, quando Caesares dominabantur. Unde est, quod Martialis fictis nominibus perstringere sit contentus.
3. §. Sed sive Catulli, sive Martialis aetatem consideres, in eo conveniunt, quod epigrammati sua sit lingua, hoc est, mala; ut Martialis [Note: Praefat. lib. 2.] ipse interpretatur. Seu vero priorem, seu alterum, imitari est lubido; illud semper cavendum, ne haec linguae malitia damno sit vel publico, vel auctori. Publico est noxia, si violemus bonos; quod non est boni. At sapientis non est nocere sibi: quod tamen faciunt, qui amicum malunt perdere, quam dictum: nec grave ducunt violare eos, qui possunt a)itimukteri/s1ai [Note: " Vicissim naso suspendere, atque irridere.], sed gladio.
4. §. Hoc praeterea cavendum, ne sic culpemus saeculi vitia, ut res spurcas referamus, et quidem, sicut fieri solet, verbis Latinis, h. e. obscenis. Quod qui faciunt, praeterquam quod spurcitie verborum honestas aures vulnerant, etiam rebus istiusmodi memorandis, dum narrant eas, saepe easdem docent ignaros.
5. §. Satis diximus de ratione reprehendendi mores saeculi: quod, si fiat, ut oportet, philosopho dignum est argumentum. Videamus nunc de isto, quod non solum melle, et felle, commendantur epigrammata; sed etiam sale, et aceto: hoc est, dictis salsis, et acutis.
6. §. Imo non solum epigramma sale, et argutiâ commendatur: sed praecipua haec eius laus est; ut eâ parte similia sint apophthegmatis, in quibus idem usu venit. Cumque epigramma nihil admittat insulsi, frigidi, aut plebeii: maxime tamen in fine requiritur, quod acumine, aut lepôre, vel pondere, aliâve illecebrâ oblectet, inque intimos penetret sensuum recessus.
7. §. Haec de rebus dicta sunto. Praeterea vero, dictionis etiam ratione, non leve est discrimen inter illos, qui Romae, stante Republicâ; quique sub Caesaribus, praesertim sub Flaviâ gente, ac postea, vixerunt. Ut de priori tempore prius dicam; Catullus est contentus vivos exprimere affectus nativâ elegantiâ, ac munditie, pede facili, et inelaborato. Nec Romani ante Valerium Catullum laude eâ caruerunt: ut ostendunt Valerii Aeditui, Porcii Catuli, et Q. Catuli versus.
8. §. At post Augustitempora, sicut in Oratoria a declamatoribus inducta est affectatio acuminis, et sententiosi, ut vocarunt, scribendi generis; ita cum epigrammatis etiam comparatum fuit. Atque hac in re inprimis a prisca simplicitate recesserunt acuta Hispanorum ingenia. Ut nihil mirandum sit, si multum adeo inter Veronensem Catullum, ac Martialem Bilbilitanum, intersit.
9. §. Inprimis vero ab epigrammate abesse verborum luxuries debet. Nam, quia brevitatem sectatur, nihil otiosi, ac superflui, admittit. Similiter verborum delicias resugit, ac simplicibus verbis argutari gaudet. Quid mirum? quando lenocinia ista magis retundunt acumen, et quodammodo obscurant.
10. §. Scribuntur epigrammata versibus elegiacis, iambicis, tum rectis, tum claudicantibus, phalaeciis; quandoque et heroicis, veltrochaicis.
1. §. AB epigrammate venio nunc ad epitaphia: quod series, ac convenientia, exigere videntur, sive laxiorem epigrammatis significationem consideremus, sive strictiorem eius vocis usum.
2. §. *epita/fion a)=|s1ma sic vocatur vulgo, quia inscribitur e)pi\ tw=| ta/fw|[Note: * in sepulcro.]. Sed usitatius antiquis e)pita/fios lo/gos2[Note: oratio, sive sermo sepulcralis.] nominabatur, qui diceretur ad tumulum, sive sepulcrum. Ut liqueat, vocem e)pitafi/ou naturâ suâ non minus orationi solutae convenire.
3. §. In epitaphio brevitas requirebatur: uti in omni epigrammate.
4. §. Itaque interdum et uno constabat versu.
5. §. Saepius vero disticho comprehendebatur.
6. §. Rarius tristicho condita invenias.
7. §. Usitatius erat, ut constringerentur tetrasticho.
8. §. Discrimen vero hîc aliquod se offert inter Graecos, Romanosque. Nam Graeci, saepe quidem paucioribus; at non pluribus, quam quaternis versibus Heroicis, epigramma absolvebant. In causa erat, quod zophorus, sive coronis, haut plures eius longitudinis admitteret. Latini vero subinde etiam hunc numerum excedebant.
9. §. Alterum etiam est, in quo Romanus mos distiterit a Graeco. Romani enim plurimum maluere solutâ oratione breviarium rerum gestarum inscribi monumento.
10. §. Epigramma e)pita/fion[Note: * sepulcrale.] scripturo deesse nequit argumentum; modo animum circumferre volet per omnes defuncti perista/s1eis2 [Note: circumstantias.]. Ut si consideret eius genus, patriam, aetatem, sexum, facta, dignitatem, honores, mortis genus, bonorum dolorem, quaeque ad solatium pertinent.
11. §. Admodum autem vulgare est hodieque, gentilium instar, invehi in Ditem, Proserpinam, Parcas; illisque odium creare, quod optima quaeque rapiant primo: imo quicquid regit terras, et humanum genus, impietatis, ac crudelitatis arguere, quod spem, vel decus patriae, aeternum vivere dignissimum, tristibus Orci tenebris prae invidia addixerint. Qualia licet pro lusibus, ac flosculis, et deliciis poeticis, censeantur: verius tamen habenda pro impiis; nec poetae magis concessis, quam ceteris.
12. §. At illud non invenustum, alloqui tumulum, vel urnam, quae continet vitâ functum: vel Academiam, curiam, forum, patriam, quae amisit: vel religionem, aut fidem, si sacerdos erat, vel vir pietate eximius. Mos etiam alloqui numina gentilium; quod in hymnis quidem, et sacris poematis, prorsus improbandum; ut quae his magis polluantur, quam ornentur: sed in epitaphiis, et lusibus aliis, magis ferri posse arbitror: quia iamdiu est, quod, desitâ inter Christianos religione gentili, ea quodammodo exsuerint significationem antiquam; nec tam nomina sint numinum, quam naturae partium, vel affectionum: Apollo videlicet Sol; Neptunus mare, et sic in ceteris. Quare fortasse poetae ius sit in epitaphio, alloqui Apollinem, si defunctus fuerit medicus, vel poeta; ubi et Musae compellantur; Themidem, si Iurisconsultus; Martem, si imperator, aut miles; praecipue
siquis bello ceciderit; Neptunum, aut Nymphas, si nauta, vel siquis aquis perierit; vel Venerem, et Charites, si virgo venusta, vel femina, quae una omnibus Veneres, et Charites, surripuisse videatur; atque ita in ceteris.
1. §. SUNT et alia, quae vel ad epigrammata, vel aliud ex iis, quae diximus, carminis genus possis referre. Sed ea cum exiguo constent artificio, satis cognoscuntur ex aliorum praeceptis. In iis quoque reponere Silvas licet.
2. §. Sunt vero silvae, quae Graeci vocant xedia/s1mata: puta carmina subito effusa calore, nec anxiâ curâ ad incudem revocata. Quod si fieret, Silvae esse desinerent.
3. §. Utcumque vero silvas ad epigrammata referri videas; in eo tamen abeunt, quod longius producantur: ut ex Papinianis silvis videre est.
4. §. In silvis principatum nunc obtinet Papinius: ante quem Silvas etiam scripserat Annaeus Lucanus; sed deperierunt.
2. §. Fabularum istiusmodi origo praecipue est a saeculo mythico, quod initium capit ab Inachi aetate: ante quod a)/dhlon dicitur: desinit vero hoc muqiko\n in Olympiadum initio; unde exordium est tempori historico.
3. §. Quaestio est, an recte dramata sacri fiant argumentr. Si exemplis agendum; Ezekielus, rerum Iudaicarum poeta tragicus, scripsit *ecagwgh\n, sive eductionem Israelitarum ex Aegypto. Etiam superest Christus Patiens, sive Gregorii Nazianzeni, sive Apollinaris Laodiceni.
2. §. De hoc eo magis inclinat animus, aliud potius dramati argumentum esse deligendum, quam sacrum. Parum enim convenit sacrorum maiestati, ut fabulae, et ludus fiant. Est etiam periculosae plenum opus aleae, sacris miscere commenta humana; quia poeta de suo addit incerta, quandoque falsa: quod non modo est ludere in sacris, ac sacrorum imminuere maiestatem; sed etiam mentibus humanis inserere opiniones incertas, subinde et falsas.
.. §. Prima histrionibus cura erat vocis.
10. §. Mimi non canebant, sed dicebant.
17. §. Epicis victima taurus, ut tragicis hircus.
.. §. Bucolicis si vicissent, praemium fuisse vitula creditur.
23. §. Myrtea vero corona dabatur poetis e)rwtikoi=s2, sive amores scribentibus.
11. §. Saltatio eorum dicta est turbas1i/a.