May 2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

INDEX LIBRI DE NATURA, ET CONSTITUTIONE POETICES. Prior numerus, qui est Romanus, caput libri: barbaricus, seu siphra, paginam indicat.

A

ABen-roes perperam Poeticam Dialecticae partem statuit. vii. 40.

Adamum putant Ebraei esse psalmi xcii auctorem. xiii. 80.

Admonitio res aspera, eoque a poeta edulcatur fabulis. ix. 53.

Adolescentia non solum arcenda est a malis sodalibus: sed etiam a malis libris. viii. 48.

Adulatio familiare poetis malum; nec omnibus tamen. viii. 49.

Adulatrix ars est Rhetorices pars. Ibid.

Aemilius Macer Veronensis opus de avibus, serpentibus, et herbis, consignavit. vi. 32.

Aeneas pii, et magnanimi principis exemplum. ix. 52.

Aeneis, amisso metro, historia fieret fabularis. ii. 12.

Aeschylus in vino creditus scribere tragoedias. xii. 70.

Agamemnon exemplar aequi iudicis. ix. 51.

Aganippes fons an Pegasi ungulâ apertus sit; quod voluisse videtur Solinus. xii. 73.

Agatharchidis Samii iudicio, poeta magis studet iucunda dicere, quam utilia. viii 42.

Aiaxfurens quomodo describendus. ix. 52.

Alcaeus Lyricus ebrius scripsit poemata. xii. 70.

Alexamenes Teius primus e Socraticis dialogos edidit. v. 28.

Alexander M. quanti fecerit Homerum, Pindarum, Choerilum. x. 59.

Amatoriae epistolae a poesi solum distant, quod earum oratio sit soluta. ii. 8.

Americani quomodo posteris tradiderint gesta maiorum. iii. 17.

Amor quosdam poetas facit eximios. viii. 47.

Andreae Schotti lapsus, Tullio eam tribuentis opinionem, quam ex mente attulerat Epicureorum, non suâ. viii. 42.

Anthemius a Theotimo celebratus. x. 59

Antiochus Heliopolitanus mundi structuram carmine consignavit. vi. 31.

Antiphon portentorum interpres. v. 28.

Aphthonii error. iv. 23.

Apollo quare a lauro daret Delphis oracula. x. 58.

Apollodorus correctus. iii. 16.

Apologi differunt d fabulis poeticis. vii. 38. Fine tamen conveniunt. Ibid.

Archias, quia interemisset Archilochum (claruit sub Dario, Hystaspis filio) templo exire iussus ab Apolline Delphico. x. 59.

Archias poeta, Ciceronis aequalis, scripsit de bello Cimbrico. vi. 32. Apud Marium, et Lucullum, in pretio erat. Ibid. 61.

Archilochus ab Archia interemptus; ut Eusebius hunc vocat, qui Plutarcho Callondes. x. 59.


image: s096

Argonautica alterius sunt, quam Orphei. xiii. 79.

Aristophanes multa ridet in Euripide. v. 26. Eius facundia canina. ix. 49. Ebrius scripsit comoedias. xii. 70.

Aristoteles quid significet per yilou\s2 lo/gous2. ii. 7. 8. Socraticos sermones poematum nomine dignatur. Ibid. Numquam agnovit poema a)/metron Ibid. 9. Multa arguit in Euripide. v. 26. Libros tres de poetis scripsit. 28. Laudatus ob ingentem poeticae artis intelligentiam. Ibid. Plures uno de hac arte libros scrpsit. Ibid. Eos exaravit senex. Ibid. Quae ex opere co perierint. 29. Vivo Platone scholam instituit. Ibid. In Acroamaticis non nisi ab acutis, et intentis, intelligitur. viii. 45.

Aristoteles alius a Stagirita, Cyrenaicus; quique itidem Poeticam scripsit. v. 29.

Arminius priscis Germanis carminibus patriis celebratus. iii. 17.

Ars, in poesi etiam, dux certior naturâ. v. 26. Nulla tam laudabilis, quin eâ abutantur homines. viii. 77.

*a)rti/mpas1a quae. viii 46.

Asa priscum pro ara. ii. 11.

Asopodori de Cupidine liber a poesi solum differebat, quod scriptus esset prosa. ii. 8.

Assurgendi in theatris honos rarus. x. 62

Attius cur in poetarum collegio nec Caesari Straboni assurrexerit. x. 62.

Aves unguento perfusae a virginibus, antequam demitterentur. viii. 44.

Augustus Caesar cur noluerit nepotibus suis assurgi a populo. x. 62.

*aulhtikh\, et harmoniâ, et rhythmo, imitatur. ii. 9.

Auselii, antique pro Aurelii. ii. 11.

*a)utoxe dia/s1mata poesios causa. xiii. 76.

B.

BAcchas furere acri humore melancholico, non divino spiritu, percitas. xii. 72.

Baccho quare tributa corona hederaeea. x. 56. 57.

Bacchylides cur corvo a Pindaro comparatus. v. 24.

Bardi apud Gallos in protio. iii. 16. Heroum gesta carminibus celebrârunt. Ibid.

Bartasius, poeta Gallus. vi. 32.

Basilius professionis insignia despexit. x. 58.

Beanorum, ut vocant, depositio quam antiqua. x. 58. 59.

Berosus vulgaris, suppositicius Annii Viterbiensis fetus. iii. 16.

Brotini, vel Brontini quaedam Orphei credita. xiii. 79.

C.

CAesaris Michaelis Parapinacis stultitia. ii. 6. Fuisse a magistro Psello elusum. Ibid.

Caesar Scaliger in quo praeter morem ab Aristotele recesserit. ii. 11. Putat, historiam a poesi non differre, nisi modo dictionis. Ibid. Poeta bonus; sed longe melior poeticae artis scriptor. v. 27.

Callimachus, etsi minus ingenio, quam arte, valeret: magno tamen loco habitus ab antiquis poetis. v. 26. xi. 67.

Calliope hederâ coronata. x. 56.

Camenae prius vocatae Casmenae, et Carmenae, ii. 11. Unde sic dictae. xiii. 82.

Canina eloquentia poetis non paucis iure obicitur. viii. 49.

Caninii bellum Dacicum. vi. 32.

Carmine prius literarum monumenta ad posteros transmissa. i. 2. Carmen a casno, vel quasi canimen. ii. 11. Eo prius scripta est res vera, quam fabulae. iii. 24. Carminum antiquitas, quibus amores canerentur. 15.

Caroli Paschalii de Nonno a)naxronis1mo/s2. x. 52.

Carolus Sigonius laudatus. vi. 33.


image: s097

Casno antique, pro cano; indeque casmen, pro carmen. ii. 11.

Casparis Barthii alucinatio, tribuentis Aristidi, quae sunt Platonis. xii. 73.

Cato Censorius creditur Ennium secum in Sardiniam assumpsisse. x. 60. refellitur. ibid. Quando quaestor fuerit. 61. Idem poetis iniquior. ibid.

Catullus quando versiculos salem habere putârit: atque eius sententia reiecta. viii. 47.

Cercopis Pythagorici carmina perperam Orpheo adscripta. xiii. 79.

Charondae leges in conviviis canebantur a Thuriis. vi. 34.

Choerilus poeta ignobilis, ab Alexandro magni habitus. v. 59.

Ciceronis sententiâ fieri Oratores, nasci poetas. v. 24.

Cimbris poesis magno iam olim in pretio. x. 62.

Comoediae primitus res expressere, prout factae erant. iii. 18.

Cornelii Nepotis error. x. 60.

Cornelius Severus melior versificator, quam poeta. ii. 6. Eius bellum Siculum. vi. 32.

Coronandi poetas consuetudo est antiquissima: et quam recens illa creandi poetas laureatos. x. 58.

Crito, Socratis aequalis, de Poeticascripsit. v. 27.

Cupidines multi statuuntur a multis: sed Senecae, et Luciano, sunt duo; et eius rei causa. viii. 46.

Cyrus Xenophontis melius ad exemlum: at Herodoti verius expressus. ix. 51.

D.

DAemone an opus poetis ad carmen pangendum. xii. 72. Daemones esse, ex naturae principiis cognosci nequit. ibid.

Dani antiqui maiorum acta patrii sermonis carminibus vulgabant. iii. 17.

Delectatio finis poetices; sed non sola, nec totius operis ratione. vii. 36.

Delrii de Solini loco sententia reiecta. xii. 73. 74.

Democritus de poesi, et carmine egit. v. 27. 28. Idem furorem in poeta exigit. xii. 68.

Demonax philosophus prius in Poesi et Oratoriâ, enutritus; atque eo nomine laudatus a Luciano. ix. 54.

Dictamen semibarbaris pro poemate. i. 5.

Doctores iurisprudentiae creandi mos quando coeperit. x. 58.

Diodori Siculi iudicio, Poetica delectat magis, quam iuvat. viii. 42.

Diogenis Laertii vulgata lectio defensa. v. 28. Eiusdem locus alius emendatus. ibid.

Diomedis iudicium de Poetices definitione expensum. iv. 22.

Druidae in honore apud Gallos. iii. 16. Philosophiae erant moralis doctores. ibid.

E.

*e)/*kstas1is2 altera poesios causa. xi. 65. Elegiae vix continent imitationem. iii. 21.

Eloquentia duplex; Oratorum una, altera Poetarum. i. 1. Habent ambae aliquid commune. ibid. Utraque exigit, ut quis vir sit prudens, et bonus. vii. 39.

Empedocles de rerum natura carmine scripsit. ii. 5. Idem philosophus magis, quam poeta. ibid. Poesis eius philosophica. iii. 12. Res naturales versibus prodidit, sine fabularum involucris. 19. Et tamen ab Aristotele poih=s1ai dicitur. ibid. Homeri fuit imitator. v. 28.

Ennius parco sumptu Romae habitus. x. 60. Quam carus Fulvio Nobiliori, Scipioni Aemiliano, et Scipioni Nasicae. 61. Finxit, sibi, in Parnasso


image: s098

somnianti, visum esse Homerum, ac didicisse ex eo, se animam habere, quae olim Homeri, posteaque pavonis fuisset. xii. 74. 75.

*enqous1iks1 mo\n quomodo Cicero interpretetur. xii. 69. Unde eum provenire Plato; unde item Aristoteles existimârit. xii. 71. 72.

Enthymema, an exemplum, plus in homine valeat. xi. 66.

Ephialtes primus cum Otho Musis in Helicone sacrificium fecit. xiii. 79.

Ephorus tres solum agnovit Musas. xiii. 79.

Epicum carmen quale esse debeat. ii. 7.

*epikou/reion a)ka/tion. viii. 42.

Epicurus omnes reiciebat poetas, ut Reip. noxios. viii. 41.

Epigrammata nullam fere habent imitationem. iii. 21.

Erasmus deceptus, cum Iliadem ad Tragoediae, Odysseam ad Comoediae imaginem, factam arbitratur. xi. 67.

Eratosthenes quantopere poetas contempserit. viii. 42.

Evidentia duplex, secundum Simplicium. viii. 45.

*eufui+/a poeticae est origo. xi. 65. Ubi eâ inprimis sit opus. 67.

Euripidem, excellentis licet ingenii poetam, in multis tamen ridet Aristophanes; arguit Aristoteles. v. 26. Non tam defuit ei natura, quam ars. Ibid. Ab Aristotele reprehensus, quod putârit, Aetolis sinistrum pedem fuisse nudum. 28. A Socrate adiutus in tragoediis scribendis. viii. 43. Ab Apollinis oraculo laudatus. x. 59.

F.

FAbulae o)ikonomi/a quomodo et sit, et non sit, verae actionis. vi. 34. 35. Fabularum usus varii. viii. 55. Quibus prosint. Ibid. Vulgum non corrigunt, sed corrumpunt. Ibid. Opera naturae per allegoriam indicant. Ibid. Cur antiqui maluerint involvere iis arcana naturae, quam ea tradere aperte. Ibid. Non quaevis pueris discendae; sed quae moribus conducunt. 46. Fabulis multi ad bonam frugem revocantur. ix. 53. Rudia etiam iis iuvantur ingenia. 54.

Factores qui sint Catoni. i. 4. Qui Plauto. Ibid.

Factus quid Varroni. i. 4.

Fesiae, pro feriae. ii. 11.

Fescennini versus ante satyram erant in usu. xiii. 81.

Fontes tres, spiritum inspirantes poeticum. xii. 73.

Fracastorius de morbo Gallico. vi. 32.

Fulvii Nobilioris erga poetas, et praesertim Ennium, amor. x. 61.

Furii annales. vi. 25.

Furoris poetici nomine quid intelligatur. xi. 65. 66. Praeter vulgarem furor est quadruplex; vatum ille a Phoebo; mysticus a Baccho; poeticus ab Apolline, et Musis; amatorius a Venere, et Cupidine. xii. 69. 70. 71. Furoris poetici vis ex Agathia, Platone, Aristide. Ibid. Provenit is a quinque causis. 72. 73. Furorem in poeta quid appellent; et tralatitium esse usum eius vocis. xii. 73.

Fusii, pro Furii. ii. 11.

G.

GAlli prisci historiam carmine suae gentis reliquerunt. iii. 16. Ineuntes proelium canebant, ululabant, tripudiabant. 17.

Gaspar Sardus perperam Dialecticae partem statuit Poeticam. vii. 40.

Germani prisci heroas suos celebrabant carminibus, quod unicum illis annalium genus; partim ad memoriam rerum conser vandam, partim ut animos accenderent ad virtutem. iii. 17.

Gildas Albanius quando claruerit. vi. 35.

Gildas Batonicus quo tempore vixerit. vi. 35.


image: s099

Graecorum consuetudo leges, et decreta publica ad lyram canendi. vi. 34. Quare studia a fabulis ordiri soleant. capiant. ix. 53. 54. Immerito sibi vindicant primam inventae poesios gloriam. xiii. 80.

Grassatores, pro poetis. viii. 49. x. 60.

H.

HEbraeorum poesis cuiusmodi; atque ut in ea rhythmus, non metrum, observetur. xiii. 77.

Hecuba exemplum vicissitudinis in rebus humanis. ix. 51. Eadem typus callidi consilii. Ibid.

Hederâ cur poetae coronarentur: nec quavis tamen id fieri solere; sed eâ, quae nigris foret corymbis. x. 56. Vim habet refrigerandi. 57. Libidinis est symbolum. Ibid.

Hegemon de bello Leuctrico. vi. 32.

Heliconis mons unde dictus; cur Musis sacratus; cur Hesiodus finxerit se in eo, dum pecus pascit, factum poetam. xii. 75.

Heliodorus quodammodo poetis annumerandus. ii. 8.

Heraclides Ponticus non distinxit inter Homeri laudes, et culpas. viii. 43.

Hercules Musagetes. x. 61.

Herennius quare librum suum ad Galienum inscripserit de rege poeta. vii. 39.

Hermogenes sensit, poeticam ad voluptatem collineare, tamquam finem. viii. 42.

Herodici Perinthii descensus ad inferos male Orphei putabatur. xiii. 79.

Heroum animae, etiam in furore, aliud spirant, quam vulgares. ix. 52.

Hesiodus s1ifisth\s2 a Cratino vocatus. i. 4. Eum commendant utilitas, et voluptas vii. 36. In *qeogoni/a| non poeta, sed theologus. 37. Cur, pecus in Helicone pascens, poeta dicatur evasisse. xii. 75.

Hesychii locus de Bardis correctus. ii. 16.

Hiarnus, ob poesios peritiam, rex a Cimbris constitutus. x. 62.

Hiero a Simonide commendatus. x. 59.

Hieronymi de metro tum Hebraeorum, tum Pindari, error. xiii. 77.

Hieronymus Vida artificiosissime de arte poetica egit. v. 27.

Hippocrenes fons cur Pegasi ungulâ apertus, et idem haustus, poetas facere, creditus sit. xii. 73.

Hippolytus documentum pudici, et severi adolescentis. ix. 51.

Historia a poesi num differat, nisi modo dictionis. ii. 11. Defenditur hoc contra multorum sententiam. Ibid. 12. Si e prosa fiat carmen, historiae nomen retinet. 12. Eius anima veritas est; non genus dictionis. Ibid. Carmine etiam tractatur. vi. 33.

Historicus, an poeta, propius ad philosophum accedat. ix. 50. 51. 52.

Homerus s1ofisth\s2 dictus a Cratino. i. 4. Cum Hesiodo commendatur, quia utile miscuerit dulci. vii. 36. Cur a Platone e sua exterminatus Republ. viii. 43. Non tam expulsus a Platone, quam cum honore dimissus. 44. Melius virtutem docet philosophis, secundum Horatium. ix. 52. In Iliade exprimit heroem bellicosum; in Odyssea prudentem. Ibid. Male quidam putant, cum Iliada, instar tragoediae; Odysseam vero, comoediae similem fecisse. x. 66. Ilias eius, et Odyssea, quomodo differant. Ibid.

Horatii epistola ad Pisones iam olim de Arte inscripta. v. 27. Eius parum accurata est oi)konomi/a. xiv. 83.

Hostii bellum Istricum. vi. 32.

Hugonis Grotii laus. vi. 34. x. 63.

Hymnorum antiquitas. iii. 15. Fuere prius, quam poesis ea, quae in imitatione consistit. 17. Hymni Gentilium an pertineant ad poetarum figmenta. vi. 31.


image: s100

I.

IAcobus Usserius, Archiepiscopus Armachanus. vi. 35.

Idea an quinctum sit causae genus. xi. 65. Unde nascatur. ibid.

Ilias Homeri, si metrum solvas, fiet historia fabularis. ii. 12. Male ea poesis dicitur ab Aphthonio. iv. 23.

Imitandi studio, et voluptati inde provenienti, variae artes originem debent. xi. 63. 64.

Indi hymnos in Deorum laudes canebant. vi. 31.

Ingenii ubi praecipue egeat poesis. xi. 67. Eius diversitas facit, ut alii graviores; alii leviores imitentur actiones. ibid. Vino saepe excitatur. xii. 70.

Ioach. Camerarii iudicium de Aristotelis arte Poetica improbatum. v. 29.

Ioannis Saresburiensis de Lucano iudicium. ii. 7.

Ionis Tragici Ternarius falso Orphei creditus. xiii. 79.

Iornandis in historia Getica de Lucano iudicium. ii. 7.

Isidorus Pelusiota super eo reiectus, quod poetas ait voluptates sine iudicio sectari. v. 26.

Israelitis gloria debetur inventi carminis; sed expertis metri, quod a Graecis. xiii. 80. Quanto ante apud hos poesis viguerit, quam eâ uterentur Graeci. ibid.

Iubal, Adami trinepos, citharam, et organa Musica, reperit. iii. 13.

Iubilandi verbum fortasse a Iubal, qui citharisticen reperit. iii. 13.

Iulianus desertor quae requirat in posta, et philosopho. xii 68.

K.

*k*iqaristikh\ harmoniâ, et rhythmo, imitatur. ii. 9.

L.

LActantium, Papinii interpretem, confundere Pirenen, et Hippocrenen. xii. 74.

Laertii interpres notatur. iv. 22.

Lases, pro Lares. ii. 11.

Laudationes omnes non habendae pro adulationibus. viii. 49 Laudis contemptu contemnuntur virtutes. Ibid.

Lectio etiam poetarum furore poetico implet mentes ad eum idoneas. xii. 73.

Leges utiliter versibus tradi. vi. 33.

Linus antiquissimae poesios triumvir. xiii. 78. nominis etymon. Ibid.

Livio Andronico adtributa sedes in Aventino. i. 4. Quâ mente scriptor Horatio vocetur. Ibid.

Livii Patavini historia a quo carmine iambico expressa. i. 5.

*lo/gos Aristoteli non de prorsâ oratione, sed de poeticâ dicitur. ii. 8.

Lucanus historicus magis, quam poeta. ii. 7.

Lucianus quatenus poetis accensendus. ii. 8.

Lucilius an recte poema, et poesin distinxerit. iv. 22. 23.

Lucretius putabat, homines Musicen didicisse ab avibus. i. 1.

Ludovicus Castelvetrus reprehensus. xii. 72.

Lycurgus, Thraciae rex, cur excidi iusserit vites. viii. 46.

Lyrici vix habent imitationem. iii. 21.

M.

MAndragora vitibus utilis. ix. 52. Maracus, Syracusanus poeta, quando optime carmen scriberet. xii. 72.

Marcus Antoninus Philosophus a Rustico didicit abstinere Rhetoricâ, Poeticâ, et Astrologiâ. viii. 42.

Marsilii Ficini versio improbata. vii. 39.

Materia Poetices. Vide Poetica.

Maximus Tyrius non satis causam perspexit, cur Plato Homerum e sua eiciat Republica. viii. 43.

Mercurius Aegyptius poesios, et vocum harmoniae, auctor creditus. viii. 79. Osiridis fuisse scriba putatur. ibid.


image: s101

Metrodorus Lampsacenus totum Homerum in allegorias deflexit. viii. 44.

Metrum solum Aristoteli non facit poetam. ii. 6. Est de ou)s1i/a| poesios. iii. 12. Idem quoque eius forma. vi. 32.

Michaelis Parapinacis amentia, ac fastus. ii. 6.

Mosaica poesis quanto antiquior sit Graecâ, ac Romanâ. xiii. 80. Moses xi composuisse psalmos creditur. Ibid.

*mous1o/lhptoi, mous1opa/tagoi, et mous1opa/taktoi, qui dicantur. xii. 70.

Musae aliae virgines, aliae meretriculae. viii. 47. Musarum furor poetis necessarius. xii. 71. Illis primitus a Iove poesis concessa. xiii. 78. koinw=s2 quid significent. Ibid. Prius solum tres numero. 79. Unde Pierides dictae. Ibid.

Musaeus Grammaticus plus arti in carmine de Leandro debet, quam ingenio. v. 27. De remediis morborum scri. psit Musaeus, credo alius. vi. 32. At omnino diversus ille Poesios ante bellum Troianum triumvir. xiii. 78. Unde is Musaeus sit dictus. Ibid.

Musicen homines ab avibus didicerunt. iii 14. Quae ore fit, simplicior est, et naturâ prior. Ibid. Tempore etiam praecedere credibile. Ibid. Musica illa pedum item antiquissima. Ibid. Non sine cantu agitari solet. Ibid. Cur quandoque sumatur pro poetica xiii. 82

Musici antiquitus iidem erant, ac poetae. xiii. 82. Postea separati. Ibid.

N.

NAturae debentur poesios initia; et quid per naturam hic intelligatur. xi. 64. 65.

Nemrodus an primus instituerit cantica. xiii. 81.

Neoptolemus de arte poetica scripsit. v. 28.

Nicander in Theriacis carmen, non poema, composuit. ii. 6.

Niciae Elcatae *qronis1mo\i, et Bacchica, falso Orpheo adscripta. xiii. 79.

Nicolaus Sudorius. v. 25.

Nonius emendatus. vi. 32.

Nonnum an potuerit imitari Naso; quod vir eruditus retulit. x. 57.

Numa Pompilius numerorum vim in carminibus non neglexit. iii. 15. Idem rex doctissimus. Ibid.

Numeri tardius observati in prosa, quam in carmine. i. 2. Non neglecti a Numa Pompilio, et maioribus Romanis. iii 15.

O.

OBscaeni poetae quantopere noceant. viii, 45. 48.

Officium poetae duplex, pro dupl. ci poetarum genere. vii. 38.

Olympi Musici de poetarum inspiratione iudicium. xii. 72.

Onomacriti oracula, et initia, perperam Orpheo adtributa. xiii. 79.

Oratio soluta antecedit ligatam ut naturâ, sic tempore. i. 2.

Oratoria, et Poetice, germanae sorores: quarum illa natu maior, etsi aliter veteribus visum. i. 1.

Orator a poeta solo versu distinguitur. iii. 19. Orator futurus a poetica incipere debet. ix. 54. Cur saepe fabellis persuadeat populo, quod oratione severâ non posset. Ibid. Eorum duo genera; quorum alii enthymematis magis perturbant; alii exemplis non minus persuadent. xi. 66.

Orientis populi fabellis gaudent. ix. 54.

Orphei qui philosophiam sequebantur, quare uterentur allegoriis. vii. 37. Ei inventae poesios gloria tribuitur. xiii. 78. Idem Herculis coaevus. Ibid. Male a nonnullis fuisse creditur xi saeculis ante bellum Troianum. Ibid. Orphei duo. Ibid. Nominis etymon. Ibid. Orphei scripta deperdita. 79. Aristoteli numquam fuisse creditur. Ibid. Illi multa variorum falso tributa. Ibid.


image: s102

Osiris Aegyptius poesios auctor. xiii. 79. Musarum pater, idemque, qui Graecis Apollo. Ibid.

Othus, et Ephialtes, primi in Helicone Musis sacrificarunt. xiii. 79.

Ovidius an Nonnum sit imitatus; quod putabat Car. Paschalius. x. 57. w)|dh\ quid. xiii. 82.

P.

PAlaephatus Atheniensis mundi structuram carmine consignavit. vi. 31.

Pancarpiâ qui coronati. x. 58. Quid ea sit. Ibid.

Papisii dixerunt vetusti, pro Papirii. ii. 11.

Parmenides in Physicis carmen, non poema, condidit. ii. 6. Eius de rerum natura poesis. vi. 31. 37.

Parnassus unde dictus, quare Musis dicatus, cur item, qui in eo somniaret, poeta fieri crederetur. xii. 75.

Pastorum uxores initio mundi infantibus modos lallâsse somniferos, et canticis solatas esse operis laborem, verisimile. iii. 13. Primorum etiam parentum aetate canendo se in agris oblectarunt. ibid. Etiam amatoria cecinere. ibid. Uterque sexus mistim pascebat, et magnâ corporis parte nudus. ibid. Cur dicantur primi poesim reperisse. xiii. 79.

B. Paulus trium poetarum usus testimonio. x. 59.

Paulli Merulae alucinatio. x. 61.

Petronii de Lucano iudicium. ii. 7.

Phaedra typus foede, insaneque, amantis. ix. 51.

Phalaris Stesichoro templum exstruxit. x. 59.

Phantasia in homine magis efficax, quam aliis animantibus. x. 65. 66.

Phemonoe causa inventae poesios. xiii. 77. 78.

Philippi Caesaris de poetis iudicium. x. 63.

Philosophus considerat universum; historicus singularia; poeta aliquid habet commune cum utroque. ix. 50. 51. 52.

Phoenicum Theologia tota pertinet ad naturae scientiam. xiii. 78.

Physici poetae, ut Xenophanes, Parmenides, Empedocles. vi. 31.

Pictores primitus quam fuerint rudes. xiii. 76.

Picturae, et poesios similitudo. ii. 6.

Pierus Macedo novem constituit Musas. xiii. 79. Primus iis sacrificavit. ibid.

Pindarus gloriabatur, se naturâ carmen scribere, non arte, ut alii: unde se aquilae, illos corvis comparabat. v. 24. Eius aedibus parcitum ab Alexandro Magno. x. 59.

Pirenes aqua, si biberetur, poetam facere credebatur. xii. 73. 74.

Platonis dialogi recte ad imitationem revocantur. ii. 9. Primos in dialogis semper Socrati tribuit. 11. Poemata comica, tragica, ac similia, reicit. iii. 21. Nullum admittit poetam, quam qui est Deorum, et bonorum virorum, laudator. Ibid. Quo aetatis anno decesserit. v. 29. Eius dialogi quatenus poema dici possint. vi. 35. Censebat, poetas Reip. esse noxios: nec eo omnem damnat poesin, sed Homericam. viii. 41. Cur Homerum e sua eiciat Rep. 43. Magnifice interim sensit de poetis. ibid. Non bene ideam quinctum statuit causarum genus. x. 65.

Plutarchus emendatus. v. 28. Improbat opinionem Epicuri de arte poeticâ acatio celeri effugiendâ. viii. 42.

Poema, si in prosam redigatur, poematis nomen amittit. ii. 12. In eo non semper fabula requiritur. iii. 13. Idem nec semper metrum habet. ibid. Errori adversae sententiae occursum. ibid. Gradus admittit. iii. 21. Poema, Poesis, et Poetica, differunt. iv. 22. 23.


image: s103

Poema non constat undique fictis actionibus. vi. 34. Poematum alia dramatica; ut comoediae, et tragoediae: alia exegetica; quae partim heroica, vel elegiaca; partim lyrica, aut dithyrambica; partim epigrammatica. xiv. 86.

Poesis quomodo vocetur Hebrais. i. 3. Eius origo, secundum Suetonium, est inde, quod homines, exutâ feritate, cultûs, et sermonis magnificentiam ad religionis splendorem excogit ârint. Ibid. 4. Anima eius est imitatio. ii. 5. Fabularum, et figmentorum expers Platoni non agnoscitur pro ver a poesi. 6. Eadem tacita dicitur pictura. Ibid. Aristoteli sex illius genera. 8. Cui nulla est sine metro. 9. Illa de gestis, ac laudibus virorum praestantium, quando coeperit. iii. 16. Canebatur in epulis. Ibid. Poesis est oratio metrica, fabulam continens. 19. Quinctuplex eius materia extra figmenta. 20. Quandoque sumitur pro poemate. iv. 22. Nonio est perpetuum argumentum ex rhythmis. 23. Donato, sive Euanthio, unius carminis plures libri. Ibid. Res sacra, ac divina. 24. Tota debetur naturae, atque afflatui divino. 23. Maius exigere ingenium, quam oratoriam. v. 25. Maxime in eâ opus iudicio; contra quam Isidorus Pelusiota putabat. 26. Multum debet arti. 27. Quomodo Stoicis definiatur. vi. 31. Forma eius est metrum, ac spiritus poeticus. 35. Vitae est humanae imitatrix. vii. 38. Habet mimhtikhn\ u(po/qes1in. Ibid. Epicuro dicitur perniciosum fabularum illectamentum. viii. 42. In eâ, iudicio illius, nulla est solida utilitas; sed solum puerilis delectatio. Ibid. Poesis actiones imitans plus ingenii exigit, quam ubi nihil, aut parum, opus fingere. xi. 67. Initia eius rudia. xiii. 77. A pastoribus reperta, et in Graecia primitus celebrata. 79. Origo tamen prima Orientis populis debetur. 81.

Poetarum unde nomen deductum. i. 3. Dramatici humanae vitae magistri 4. Latinis scribae, aut scriptores. Ibid. *sofistai\ dicti, item dida/s1kaloi, atque alia eorum nomina. Ibid. Utrum a faciendis versibus, an a fingendis fabulis, nomen acceperint. ii. 5. Veterum de eo sententia. Ibid. Illorum dictio vulgaris esse non debet. 6. Poeta quis, ex Horatii sententia, dici mereatur. Ibid. A metro potius, quam imitatione, nomen accepit. ii. 11. Hebraeis quomodo dicatur. Ibid. Non solum agit de vita, et moribus; sed etiam occultis naturae. iii. 18. Prisci non res fictas, sed veras decantabant. Ibid. Ab Oratore versu solo distinguuntur. 19. Postea a fingendis fabulis dicti. Ibid. Cur dicantur poiei=n. Ibid. Poetae etiam censendi, qui carmen elegans condunt, sine fictione, sive imitatione. 20. Etiam illi, qui fabulis abstinebant, poih=s1ai dicebantur. Ibid. Divino furore correpti. v. 24. Fictis fabulis homines docent virtutem. vi. 30. 38. Quinam sibi Theologorum nomen vindicent. 31. Poetane, Physicus, an Theologus, sit dicendus. vii. 37. Qui Deorum amores, ac concubitus narrant, quare id faciant. Ibid. Officium eorum duplex. 38. Efficiunt cives bonos. Ibid. Quid habeant commune cum historicis, et philosophis. Ibid. Multum faciunt ad vitam illam, quam optamus. 32. Poeta, ut doctor virtutis, prius ipse vir bonus esse debet. Ibid. Item sapiens; et quomodo hic voce sapientis utamur. Ibid. Poeta Proclo dicitur magnus magni politici magister. 40. Qui putarint, eos noxios esse Reip. nec iuvare animos, nisi pueriles. viii. 41. 42. An ad delectationem, et voluptatem, omnia


image: s104

dirigant. Ibid. Facile irretire possunt animos incautos. 43. Deorum interpretes. Ibid. Qui Deorum certamina, et amores, narrant, an sint noxii. 44. Quare, et quibus, legendi. Ibid. Libidinosi vitandi, praesertim adolescentiae. 45. Qui legendi, qui item fugiendi. 46. Poetae obscaeni Musas amant meretriculas. 47. Non paucis eorum iure obici tum adulationem foedam, tum eloquentiam caninam. 49. In quibus historico sint praeferendi. ix. 50. 51. Cur melius virtutem doceant. 52. 53. Cur hederâ coronati. x. 56. Quare item lauro redimiti. 57. 58. Cunctis pene gentibus in honore. 59 Poetarum collegium Romae institutum. 60. 61. An debeatur illis immunitas. 63. Poetis tria necessaria, iuxta Iulianum: Dei spiritus, amor, et tempus. xii. 68. Incliti poetae quando nascantur, iuxta Iulium Firmicum. 69. Quo pacto ad pangendum carmen incitentur; quae mentis excitatio furor vocatur. xii. 72. Ad carmen pangendum nihil eis opus spiritu Deorum; sed humoris melancholici acrimoniâ. Ibid.

Poetice, et Oratoria, sorores germanae: quarum hanc esse antiquiorem, contra veteres ostensum. i. 1. Quid sit Poetice. iii. 21. Laxe sumitur a Suida, ac Rabbinis. iv. 22. Presse usurpatur ab Aristotele, et Posidonio. Ibid. Recte eam statui artem. v. 26. Quare dicta mimhtikh\, ei)kastikh\, ei)konopoio\s2, ei)dwlopoihtiko/s2. vi. 30. Poeticae artis utrum materia sint res omnes; an sola figmenta, sive fabulae. v. 30. Non hominum modo; sed Deorum etiam mores imitatur. 30. 31. Nec solum circa figmenta versatur; sed etiam res divinas, 31. naturales, 31. 32. historias, 32. 33. vitae praecepta, 33. 34. ac ea, quae sunt artis. 34. Conciliatae eorum sententiae, qui tradunt poetas circa res omnes versari; quique contendunt, solum fabulas tractare. vi. 34. 35. Poetices, pro duplici usu vocabuli, finis est duplex. Si enim poeticam intelligamus laxe, quatenus sibi proponit res omnes, finis eius in parte quide operis solum fuerit delectatio: at ratione totius operis, semper esse debet, simul docere, et delectare. At poeticae presse sic vocatae, ac fabularum figmenta exponentis, finis est fictis fabulis iucunde ea docere, quibus animi a vitiis purgentur. vii. 36. 37. 38. Politicae est ministra. 39. 40. Poeticae, et Rhetoricae, quid commune sit. Ibid. Ad Oratoriam praeparat. viii. 45. Dici posset prima philosophia, quia aetatem primam formet. ix. 54. Etiam ab hac recte auspicatur, qui destinatur imperio. 55. Nominis honorem dispensat. x. 59. Diu apud Romanos nullo in pretio fuit. Ibid. 60. Ab agresti, et militari populo, aegre recepta. 61. Tria eius principia; natura, initia extemporalia, et ars. xi. 64. Causa eius efficiens gemina. 65. 76. Ab Orientis populis defluxit ad Graecos. xiii. 77. Origo. Ibid. et 78. Optima eius divisio in partem communem, et propriam. xiv. 85. Poeticae artis scriptores veteres, et recentes. v. 27. 28.

*poiei=n a poi=os esse videtur. i. 4. Poetis quid. iii. 19. *poiei=n verius dicuntur, qui et metrum, et rem faciunt. 20.

*poi/hma barbare redditur dictamen i. 4.

*poi/hs1is2 non aliud, quam lo/gos e)/mmetros. iii. 18.

*politei/a interdum stricte sumpta, interdum laxe. ii. 10. Eius finis. vii. 40. Quare Rhetoricâ utatur, et Poeticâ. ibid.

Polychronii, Apameae Episcopi, iudicium de auctore, vel interprete libri Iob. xiii. 80.

Polycritus de rebus Siculis. vi. 32.


image: s105

Polydocus typus divitis. ix. 51.

Polymestor exemplum avaritiae. ix. 51.

Polyxena typus animi generosi. ix. 51.

Priapus cur hederâ coronatus. x. 57.

Proclus Constantinopolitanus sua de poeticâ ex Graecis excerpsit. v. 27.

Prosae artificium serius obtinuit, quam carminis. i. 2.

Protrepticus furor Caelio Aureliano est, qui ab Apolline immittitur, et Musis. xii 71.

Prudentia indiserta praestat stultitiae loquaci. vii. 36.

Psalmi, sive hymni, nobilissimum poetae opus. iii. 20.

Pueris fabulae cuiusmodi discendae. viii. 46. Fabellis capiuntur. ix. 53.

Pythagorici numeris philosophiam obscurarunt. viii. 45. Pythagorea meteemyu/xws1is2. xii. 75.

Q.

QUerulus comoedia quando scripta. vi. 35. Quo orationis genere composita. Ibid. Quis comoediae eius sit auctor. Ibid.

Quinctilii Vari, poetarum iudicis, consuetudo. vi. 29.

R.

RAbbini laxius usurpant Poetices vocabulum. iv. 22.

Rabirii bellum Actiacum. vi. 32.

Rhetorice cum ab Aristotele appellatur pars Dialecticae, non id nisi cum restrictione aliquâ intelligi oportere. vii. 40.

Robertus, Hierosolymorum et Siciliae rex, cum in pueritia torpido foret ingenio, per Aesopicas fabellas primo studiorum amore allectus, alter tandem Salamo evasit. ix. 53.

Robortelli iudicio, poema etiam sine metro sit, modo adsit imitatio. ii. 7. Eius de Sophronis mimis sententia refuta??? 10.

Rusus Avienus Livium earmine iambico expressit. ii. 5.

S.

SAcerdotes multa accipunt a poetis. iii. 15.

Saturnii versus inconditi. xiii. 76.

Satyris nulla pene imitatio. iii. 21.

Scribae quales apud Romanos. i. 4. Eorum locus. Ibid.

Scipio Gentilis male Poeticam Dialecticae partem facit. vii. 40.

Sculptura solam figuram imitatur. ii. 9.

Sergii Polensis ludicrum epitaphum. vi. 36.

Sermonis cura triplex; ut sit emendatus, ornatus, et modulatus. i. 2.

Servii Grammatici de Lucano iudicium. ii. 7.

Sextus Aurelius Victor, sive scriptor de viris illustribus, refellitur. x. 60.

*shmei=on nunc laxe, nunc presse sumi. ii. 10.

Sibyllarum furor provinit, iuxta Platonem, ab Apolline. xii. 69. 70. Secundum Aristotelem vero, ab acrimonia humoris melancholici. 71. 72. Quomodo utramque opinionem conciliârit Avicennas. 72.

Sido Ponti filia, prima carmine hymnum cecinisse dicitur. xiii. 78.

Simonidem cur corvo comparârit Pindarus. v. 24.

Socrates Aesopi fabulas meiro expressit. ii. 9. Per Socraticos sermones quid Aristoteles intelligat. ii. 9. Socrati primas semper a Platone tribui in Dialogis. Ibid.

Solini locus expensus. xii. 73. 74.

Solon leges suas versibus explicuit. vi. 33. Eius operis initium. Ibid.

*sofoi\, et s1ofistai\, de Musicis, sive poetis. xiii. 82.

Sophronis mimi versibus, non prosâ, scripti, contra sententiam Suidae, et


image: s106

Francisci Robortelli. ii. 10.

Sositheus Syracusanus poemata scripsit, et orationem prorsam. ii. 11.

Stesichoro templum exstructum. x. 59.

Suetonii Tranquilli error. i. 3.

Suidas falso scribit, Sophronis mimos prosâ fuisse compositos. ii. 10. Locus eius de Sositheo Syracusano restitutus. 11.

T.

*t*ekmhri/ou vocabulum quibus signis conveniat. ii. 10.

Theodectes, Platonis, Isocratis, et Aristotelis, discipulus. v. 28. 29.

Theodoreti iudicium de Platone Homerum ex sua exterminante Rep. viii. 44.

Theogneti Thessali sacri sermones male Orphei crediti. xiii. 79.

Theognis carmen, non poema, condidit. ii. 6.

Theologia Graecanica maxime fabulosa. iii. 15. Ideoque a Romanis non admissa, quorum Theologia melior. Ibid. Varroni triplex. vii. 37.

Terpander Antissaeus modos poematibus primus adiecit. vi. 34. Lacedaemoniorum leges versibus scripsit. Ibid.

Theseus imago principis trucis. ix. 51.

Thurii leges Charondae in conviviis canebant. vi. 34.

Timoclis Syracusani *swth/ria falso Orphei feruntur. xiii. 79.

Torquatus apud Ciceronem Philosophiae Epicureae defensor. viii. 42. Idem contemptor poesios. Ibid.

Tragoedia, secundum Aristotelem, est epopoeiâ melior. xiii. 84.

Tynnichus Chalcidensis, cum nihil tale antea fecisset, furore poetico impulsus, hymnum magnâ eum laude in Apollinem scripsit. xii. 71.

V.

VAlesii, pro Valerii, antique. ii. 11. Varroni triplex Theologia. vii. 37.

Venetus, Puteolanus episcopus. xiii. 81. Falli eum, cum Hebraeos ait poesin suam accepisse ab Assyriis. Ibid.

Venus alia caelestis, alia vulgaris. viii. 46.

Vinum calore suo ingenium torpidius excitat ad carmen felicius scribendum: qui furor Bacchicus vocatur. xii 70.

Virgilius in Aenea pii, ac magnanimi principis exemplar exprimit. ix. 51. 52. A populo illi quantus in theatro honos habitus. x. 62.

Vitae praecepta tum moralia, tum civilia, utiliter carmine constringi. vi. 33.

Ulysses non eodem modo conceptus ab Aeschylo, Sophocle, Euripide. ix. 52.

Usserius, vide, Iacobus Uss.

Vulgus quo pacto fabulis corrumpatur. viii. 45.

X.

XEnarchi mimi, et dialogi. ii. 10. Xenophanis poesis de rerum natura. vi. 31.

Z.

ZAbarella Poeticam male statuit Dialecticae partem. vii. 40.

Zeno Cittieus librum fecit de poematis. v. 27.

Zopyri fuere Crateres, qui Orphei credi solent. xiii. 79.

FINIS.