01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

[gap: frontispiz]

image: as002

[gap: blank space]

image: as003

IACOBI PHILIPPI TOMASINI PATAVINI ILLVSTRIVM VIRORVM ELOGIA ICONIBVS EXORNATA ILLVSTRISS. ET REVERENDISS. D. D. IO. BAPTISTAE AGVCCHIAE Archiepiscopo Amasiensi, et Apostolico Nuncio Venetijs pro Santiß. D. Vrbano VIII. D. PATAVII, Apud Donatum Pasquardum, et Socium. M DC XXX. Superiorum Permißu.



image: as004

[gap: blank space]

image: as005

ILLVSTRISS. [correction of the transcriber; in the print ILLVSVRISS. ] ET REVERENDISS. D. IO. BAPTISTAE AGVCCHIAE Archiepiscopo Amasiensi, et Apostolico Nuncio Venetijs pro Santissimo D. Vrbano VIII. Iacobus Philippus Tomasinus. Illustriss. ac Reuerendiss. Domine.

AMplitudini tuae Elogiorum nostrorum Opus consecratum in lucem prodire gestit. Olim enim sub felicissimis nominis tui auspicijs natum, te Iouem suum primo in limine iure merito consalutat. Cui vero aliorum Elogia debeantur magis, quam Tibi Elogiorum


image: as006

Ideae, Praesulum Gloriae, Decori Principum, Literatorum omnium Mecoenati? ex virtutum tuarum radijs aliorum laudes excerpsi: ex tuis dotibus alios didici celebrare. Vnus enim multorum praestantiam aequas, multorum longo superas interuallo. Eâ re multorum instar, inter otia suauissima literarum modo proprijs virtutibus Ecclesiam illustrasti; modo Petri Aldobrandini, S. R. E. Card. a Secretis, et Maiordomus, actiuae Vitae clarissimum specimen edidisti: modo Aldobrandino defuncto, Cardinali. Ludouisio pari cum onere, et honore aeque feliciter adfuisti: modo GREGORIO XV. Sum. Pont. a Secretis Principum, totâ Romanâ Curiâ admirante, toto Terrarum orbi notissimus effulsisti. Nihil sane tunc temporis in arduis eius aetatis rebus pertractandis, vbique saeuiente grauissimo bello, Sacer Purpuratorum Senatus optabilius desiderare potuit Te vno, qui cuncta felicissimo exitu clausisti. Obis nunc summâ tuâ cum laude Legationem Venetam, Ecclesiae Romanae nomine, eâ sollicitudine, vt in Tui vnius diligentiâ, et fide VRBANVS VIII.


image: as007

Pontifex conquiescat. Faxit Deus Opt. Max., vt sicuti Cardinalis vnius Nepos, alterius Frater audis, Romanâ cito purpurâ decoratus ob merita, eandem exornes, et Ecclesiae toti colluceas in Vrbis illius Orbe, quae merito Terrarum, ac Gentium Domina nominatur. Pignus hoc interim meae Tibi addictissimae voluntatis excipiat Humanitas tua, perenne mei erga te cultus, et obsequij monumentum, quod Amplitudini tuae post osculum sacrarum vestium appendo in votum. Vale, seroque Terris intersis perpetuo felix.

Patauij Antenoris Kal. Octobris CIC. ICC. XXIX.



image: as008

LECTORI BENEVOLO.

HAbes, Humanissime Lector, VIRORVM ICONES pro posse ex ipsis probis exemplaribus excerptas, quas vna cum eorumdem Elogijs euulgandas duxi. His breui, genuinoque stylo in signiora illorum facinora consignaui, et, vt apud Antiquitatum Studiososgratiam inirem aliquam, MEMORIAS, et EPITAPHIA adieci, nec Operum, quae bono publico publicarunt, si non omnium, eorum saltem, quorum ad me notitia peruenit, meminisse piguit. In Elogijs multa praetermissa sunt, ne Historiam texerem. Visum est autem NVMISMATA quaedam adiungere, ne temporum iniuriâ penitus interirent. In Musaeolo nostro Philosophorum, Antistitum, Oratorum, necnon et Mathematicorum quorumdam, vt in Pauli Tomasini Fratris I. C. et Actoris caussarum, Iuristarum aliquot multis


image: as009

ab hinc annis collocata STEMMATA effecêre, vt cum tantorum Virorum Imagines ob oculos, Opera prae manibus haberem, sua ijsdem Elogia concinnarem, vt quorum oculi pictâ specie delectantur, eorumdem etiam mentes recrearentur verâ rerum praeclare gestarum narratione. Nullus ob id queri se praetermissum, vel indictum debet, non alios laudamus. Accessêre praestantes aliquot AEui Nostri Viri, qui mihi familiaritate vel amore coniuncti, vel de Patriâ nostrâ benemeriti, inuoluendi silentio nequaquam erant, vt hoc saltem officio bonis eorumdem Manibus aliquid voluptatis afferrem. Quidquid id est Operis, Humanissime Lector, libens lubens excipito, et altiora, si gratum id accidisse sensero, expectato.



image: as010

MAGNIS HEROIBVS IACOBI PHIL. TOMASINI. calamo celebratis. FELIX OSIVS.

ILlustres HEROVM Animae, quas intulit astris
Ingenij vis dia sacri, simul empta labore
Fama iugi, Virtutis amor, sata Gloria scriptis,
Et meritis quaesitus honos, quae causa beatas,
Quas colitis sedes, aeternaque limina Dauûm
Linquere, et altrices praeferre nitentibus astris
Curarum indecores terras, loca septa tenebris
Visere perpetuis, post inclyta fata, coegit?
Tantus amor, tantine animis caelestibus ignes,
Tanta sitis nostrae visendi funera gentis,
Praeliaque, et, toto quae Mars ciet efferus Orco,
Semina bellorum, post otia mitis Olympi,
Ambrosiaeque dapes, et pocula nectaris? Orbem
Ecce iterûm reduces spectatis lumine blando,
Nec spectasse semel satis est, iuuat vsque tueri,
Vsque, ac vsque, Poli immemores, superique recessus.
ILLVSTRES saluete ANIMAE, saluete recepti
HEROES Caelo, superae modo sydera sedis,
Sydera nunc nostrae. Viuos in imagine vultus
Cerno equidem, nec vana fides, animosque latentes.
Et Genus, et Patriam, Numismata, Symbola, Scita,
Scriptaque mansuris aeternum credita chartis,
Et Genium, cui quisque sacer, dum vita manebat,
Et Tumulum, tumulique notas, praeconia laudum,


image: as011

Palladias artes, parnassia serta, Lycaei
Munia, quisque sibi quidquid venatus honorum est,
Quidquid opum. Cui tanta VIRO permissa potestas,
Sistere Caelicolas terris, deducere caelo
Numina, vitali defunctos lumine luci
Reddere post cineres, et funera casca Nepotum?
Haec calamo, TOMASINE, tuo permissa potestas,
Quo potis HEROAS ad sydera tollere MAGNOS,
Et reuocare Polo, superisque accersere regnis,
Quum lubet, et nostris spectandos sistere in oris.
TV, fera quot Patauis Mors Ciuibus abstulit annos,
Restituis: Doctos, quos funere mersit iniquo
Vis eadem, cursu volitare per ora perenni
Cuncta facis: per TE viuunt post funera Amici,
Et quaestu Libitina suo caret aegra, doletque
Misceri Diuis, superasque euadere ad auras
Victores, quos ipsa suis inuoluerat vmbris,
Abdideratque Chao. Vitae melioris honores
Per TE quisque refert defunctus lumine vitae,
Inque tuis annat scriptis, TOMASINE, perannat,
AEternae per TE nactus praeconia famae,
AEternum decus, aeternum per saecula nomen.
Macte istâ Virtute potens, Iubar orbis amicum,
Caelicolis, TOMASINE, Caput: sic itur ad astra,
Viuitur his meritis. Veniens venerabitur aetas
Ingenij monumenta tui, monumenta Leporis;
Teque PIVM, DOCTVMQ. simul seclum omne loquetur.
Non omnis moriere. Paris qui millibus vnus
Extinctis vitam, viues pro millibus vnus
Spicula post Mortis, calami virtute superstes
ALME tui, Pietate tuâ, Pietate Nepotum,
Qua micat exoriens, qua deficit occiduus Sol.



image: as012

[gap: Index (Viri illustres, quibus Elogia integra concinnata sunt)]

image: as016

[gap: Errata list]

image: s001

[gap: blank space]

image: s002

[gap: illustration]

page 3, image: s003

FRANCISCVS ZABARELLA.

PRIMO in limine iure primus nostrae Ciuitatis Ciuis, et Athenaei Decus conspicitur. Is fuit FRANCISCVS ZABARELLA S. R. E. Cardinalis, Pontificio, ac Caesareo Iure, nec non dicendi facultate adeo insignis, vt merito inter aeui sui Oratores, Iurisperitos, et Ecclesiae Antistites principem obtinuerit locum. Hic dictis, et scriptis Ortodoxam Catholicae Fidei doctrinam aduersus impijssima Ioannis Hus dogmata acerrime propugnauit. Florentiam vocatus Ius Canonicum explanauit, ibique ob vitae sanctimoniam, ac doctrinae praestantiam ab illius Reip. Proceribus ad Archiepiscopatus dignitatem conclamatus est, quam progressu temporis adeptus, prouinciam sibi commissam sanctissime rexit. Interim vero in Patrio Gymnasio primam sedem Sacrorum canorum explicandorum obtinuit, quo in munere obeundo variâ lectione animos studentium demulcebat. Eo vero tempore, Carrariensium familiâ extinctâ, Conciues omnes miro consensu illi deferendi patriae


page 4, image: s004

Ciuitatis claues, vnaque faciendae deditionis eius Sereniss. Reip. Venetae, prouinciam commisêre. Mox in Cathedrali Patauinâ Eclesiâ Archipresbyteratus honore insignitus, pauperum incommodis mirâ subueniebat liberalitate. Defuncto vero tum Episcopo Patauino, dum Canonici cunctis votis illum vnum conspiciunt, voluntati Reipub morem gerens, oblatam electionem defugit. Quâ animi integritate commotâ Respublica, opulentissimam Abbatiam S. Mariae de Prataleâ, Monachorum incuriâ ab eorum Coenobio alio deuolutam, illi consignandam curauit; quam tamen, elapso modici temporis curriculo, ijsdem Monachis pientissimus Pater summâ liberalitate donauit. cuius ergo apud illos in tam insignis benefitij momoriam, et eius sacrae Sacerdotales vestes in hanc vsque diem seruantur, et extant monumenta, in quibus, tum in eorumdem Ecclesiâ, tum in Turri sacrâ, tum in Templo S. Vrbani prope plateam vinariam Patauinae Ciuitatis eius Stemmata conspiciuntur. Tandem Romam vocatus a IOANNE XXII. Summo Pontefice,


page 5, image: s005

et Archiepiscopus Florentinus olim electus confirmatur, et postea, pro laboribus in oppugnandâ haeresum prauitate susceptis, in Sacrum Patrûm purpuratorum Senatum adsciscitur. Mittitur inde ad SIGISMVNDVM Imperatorem Legatus, acturus apud ipsum de Constantiensi Concilio, vt pernitiosissima illius Seculi schismata tolerentur: vbi et res in longum diu protractas feliciter, ac prudentissime conclusit, et Concilio conuocato Pontificis vices gessit. Vnde omnium consensu Summus Pontifex dictitatus, re quoque ipsâ designatus fuisset, nî Deus Opt. Max. ipsum in Coelum, ibi satius Ecclesiae suae profuturum, euexisset. Constantiae extinctus est, anno CIC. CCCC. XVII. VIII. Idus Nouembris maximo omnium maerore. Sancta Synodus pias eius inferias celebrauit: cohonestanteque SIGISMVNDO Imperatore funeris pompam, Poggius Florentinus funebri oratione eum exornauit. Propter: multiplicia Opera in Iure Ciuili, et Pontificio conscripta sub CARDINALIS nomine a Iurisperitis laudatur. Eius ossa in Cathedrali Pataunâ, in


page 6, image: s006

delubro ab ipsomet D. Mariae dicato, sublimiori in loco sita, huiuscemodi memoriâ decorantur.

FRANCISCO ZABARELLAE

FLorentiae Archiepiscopo Viro Optimo, Vrbi, atque Orbi gratissimo, Diuini, Humanique iuris Interpreti praestantissimo, in Cardinalium Collegium ob summam Sapientiam cooptato, ac eorumdem animis Pontifici prope Maximo, IOANNE XXII. eius suasu abdicato ante MARTINVM Quintum, ob singularem probitatem in Constantiensi Confilio destinato.

IOANNES, IACOBI Viri Clarissimi filius, id monumenti ponendum curauit.

Vixit annos LXXVIII. Obijt Constantiae M. CCCC. XVII.

Varie, et mendose a varijs affertur hoc Monumentum: Patauinae faelicitatis auctor pro cooptato, legit coaptato: Eorum animis, pro Eorundem animis. Franciscus Svvertius in Delitijs Orbis pro eius suasu, perperam scripsit,


page 7, image: s007

eius Senatu, pro Ioanne XXII. Ioanne XXIII: Etsi Ioannes iste modo XXI. modo XXII. modo XXIII. fuerit appellatus, vt ex Elogijs Panuini liquet, et ex Alphonso Ciaconia pag. 856. Iste Ioannes XXII. dictus est XXIII. qui Balthassar Cossa antea vocatus, anno CIC. CCCC. X. XVI. Kal. Iunij successit Alexandro V. Bonaniae vitâ functo.

Conciues Patauini pro tanti Viri memoriâ in magnâ Gigamum Aulâ, prope atrium Praefecti eiusdem EFFIGIEI monumentum istud alterum, auctore Hieronymo Cauatio, votis concordibus erexêre.

FRANCISCVS ZABARELLA

PAtauinus, Christiane Reipub. Tutor, Cardinalis merito creatus, suis immortalibus Commentarijs, quae in manibus sunt, Iuris Pontificij AEnigmata, nodosque soluit. Cum omni virtute, tum vitae integritate admirandus Religionem nostram discordijs Praesidum nut antem Consilio Basiliensi in pristinam sedem restituit,


page 8, image: s008

quo omnium consensu Pontifex destinatus, octogesimum aetatis annum agens humanis excessit.

Hoc Monumentum corrigendum est, et pro BASILIENSI Concilio CONSTANTIENSI, reponendum, cum Concilium Basiliense post Constantiense, in quo obijt Cardinalis ZABARELLA noster, non nisi anno CIC. CCCC. XXXI. Summi Pontifices coegerint, vt in Cronologiâ Ecclesiasticâ Onufrij Panuinij videre est: Et pro anno octogesimo aetatis suae, legendum est. LXXVIII.



page 9, image: s009

Scripsit.

Commentariorum in Decretales, et Clementians. Tom. VI.

Commentarios in Naturalem, et Moralem Philosophiam.

De Horis Canonicis.

De Schismate.

Sui temporis Historiam.

De Felicitate libros III.

Consiliorum Tomum I.

In Decretum.

Varias legum Repetitiones.

In Vetus, et Nouum Testamentum.

Opuscula de Artibus, Liberalibus.

De Natura rerum diuersarum.

Acta in Concilijs Pisano, et Constantiensi.

Volumen Orationum, et Epistolarum variarum.

E quibus extat apud me Oratio, quâ habitâ, Sereniss. Reip. Venetae cum XVI alijs Ciuibus Patauinis Vrbis nostrae Claues detulit, Sceptrum, Vexillum, et Sigillum hoc carmine insignitum.



page 10, image: s010

Muso, Mons, Athesis, Mare certos dant mihi fines. Item Orationes aliae duae funebres in Obitu FRANCISCI de Carrariâ, et ARCVANI Buzacharini.

Huius amplissimi CARDINALIS nostri Epicherema tale fuisse fertur, quale subijcio.

[gap: illustration]



page 11, image: s011



page 12, image: s012

[gap: illustration]



page 13, image: s013

LVDOVICVS MEDIAROTA

PAullum adhuc in vestibulo hoc sistite, qui hic adestis, et in alterum Purpuratum mentis aciem erigite. Admirabimini, scio, Effigiem LVDOVICI MEDIAROTE Patauini, S. R. E. Cardinalis amplissimi, ac Patriarchae Aquileiensis numeris omnibus absolutissimi, qui humilibus ex primordijs assumptus, belliger et fortissimus Vir ad summos fortunae apices fuit euectus. Eam vobis antiquitatis studiosis ê latebris erutam tradimus conspitiendam. Nimirum ea diligentissime expressa est ad exemplar delineatum olim in aedibus Viri nobilis, FRANCISCI Leonis, manu excellentis illius aeui Pictoris Andreae Mantineae Patauini. Effigies EPITAPHIVM subiectum habet, et NVMISMA, quod a LAVRENTIO Pignorio Doctissimo, et Amicissimo Viro obtinuimus. EPITAPHIVM gesta: NVMISMA illius gloriae celebritatem, et Triumphos bellicos enarrabit. Qui exactioris

notitiae desiderio tenentur, Bernardinum Scardeonium adeant, quo


page 14, image: s014

illos remittimus non inuiti. Satis enim a nobis actum ducimus, quod EFFIGIEM eius, et NVMISMA, nec non et MEMORIAM temporum iniuriâ obliteratam, in lucem hominum produxerimus. Visuntur adhuc eius Stemmata Patauij in fronte Ecclesiae S. Luciae, et in Domibus Xenodochij S. Francisci. Condidit mirâ quadam eruditione refertas Epistolas, inscriptas Francisco Barbaro compatri suo, quae in Bibliotheca supra laudati Viri eximij PIGNORI, antiquitatum omnium studiosissimi cultoris, extant. Patricius tandem Venetus a Sereniss. Senatu dictus, publico munitus stipendio, vsque ad vltimam senectutem peruenit, in quâ viuere desijt anno Domini CIC. CCCC. LXV. III. Idus Martij; AEtatis vero LXIII, et in Ecclesiâ S. Damasi in Vrbe cum hoc Eulogio tumulatus est.



page 15, image: s015

LVDOVICO MEDIAROTAE

PAtauino, Patriarchae Aquileiensi Albano, et D. Laurentij in Damaso Cardinali, et Cancellario. Quod animi magitudine, et singulari praeditus prudentiâ, cum rem Romanam multitudine bostium laborantem Legatus ab EVGENIO IIII. in splendorem pristinum armis, et victorijs vendicasset, Nicolaum Picinum apud Anglariam profligasset, agrum Picaenum a Francisci Sfortiae dominatu in ditionem Roman Ecclesuae recuperasset, Turcas sub CALISTO in naualibus praelijs contudisset, domestias quoque virtutibus, Consilio, Grauitate, Continentiâ, plurimis denique in omnes bonos Liberalitatis, ac Beneficentiae monumentis bellicas laudes ornatiores reddisset: Henricus Hunis Archiepiscopus Tarentinus, Pontificis, Sacrique Senatus a Secretis, AErarij Apostolici Praefectus tantae virtutis in lucem reuocandi causâ, quoque veterem suam in eum obseruantiam hoc recenti pietatis officio testaretur, hoc illi Monumentum, XL. ab eius Morte anno, suâ pecuniâ faciendum curauit Anno salutis CIC. IC. V. VII. Calendas Aprilis


page 16, image: s016

Vixit annos LXIII. Menses IV. Dies VIII.

In Academiâ Nouâ, quam DELIAM vocant, crectâ anno. CIC. ICC. VIII. pro Equitibus Patauinis, eâ in parte Ciuitatis, quae Cittadella dicitur, prope Ecclesiam S. Michaelis, auspice ANTONIO FRIGIMELICA, effictus etiam cernitur MEDIAROTA: eidemque tale positum Elogium legitur, quod subnecto.

LVDOVICVS AB ARENA MEDIAROTA

Pletate, an armis insignior nescias. etenim sub EVGENIO IV. Pont. Max. copijs summâ, cum auctoritate praepositus, Florentinis suppetias ferens, Picinum magni neminis Ducem, Hetruriam deuastantem, post pugnam ancipiti Marte quinque boras acriter vtrinque commissam, tandem victoriâ potitus, ad Ducem lediolani, cuius partes tutabatur, debellatum, ac fractum remissit. Ob id inter Cardinales cooptatus,


page 17, image: s017

Ecclesiae Cancell efficitur. Pluribus vjis Romae stratis, Ecclesijs in pristinum restitutis, aquaeductibus instauratis, tanto splendore et magnificentiâ Cardinalatus dignitatem auxit, vt declarauerit, Cardinales iure inter Principes esse connumerandos. Ad Aquileiae Patriarchatum promotus, a Venetiarum Principe Venetâ, donatus nobilitate, armis Togae superimpositis, CALISTO III. itidem Pont. obtemperans, Turcas circa Belgradum inuadens formidabili praelio disiecit, dipersit, et Constantinopolim aduolare coegit. Quum praesto esset Rhodijs, numerosam Turcarum classem paucis nauibus fulminis in morem protriuit, ac demersit. Pluribus AEgei, Insulis bosti Orientali ademptis, alijs egregae Virtutis exprimentis editis, tot patratis facinoribus, tot insignitus, victorijs, terra marique partis, Magno, Pompeio non inferior incredibili omnium applausu, et acclamatione Romam Victor ingreditur, moritur non moriturus M. CCCC. LX. Tanti Viri memoriae ergo.



page 18, image: s018

LVDOVICI MEDATAE NVMISMA.

[gap: illustration]

Adijcitur eiusdem Stemma tale, quale pictum cernitur ab Andreâ Mantineâ in muro Meridionalis Ecclesiae S. Luciae.

[gap: illustration]



page 19, image: s019

[gap: illustration]



page 20, image: s020

[gap: illustration]



page 21, image: s021

PETRVS APONENSIS.

QVam nunc Tibi, Lector, offero, CONCILIATORIS Effigiem esse vides. Nec ego Dodonaeum aes multis te morabor. PETRI enim APONENSIS vitam, animi, et ingenij praestantiam Bernardinus Scardeonius Lib. II. de Clar. Medicis, et Philos Classe IX. nec non eiusdem praeclarissima de re medicâ, ac mathematicâ Opera luculentis encomijs illustrauit. Satis mihi sit, EFFIGIEM eius non ex publicâ statuâ Praetorij; sed ex D. Michaelis Sacello obsoletâ manu pictam, Peritorum consilio deprompsisse, et hic tanti Viri memoriam coluisse paucis, Monumentaque de illo vetera, tum in Vrbe nostrâ, tum alibi reperta, posteris tradidisse.



page 22, image: s022

In Museolo nostro sub eius Icone haec leguntur.

PETRVS APONENSIS

A rurali loco cognomen auspicatus, Vir Praeclarissimus
Ingenio, Doctrinâ, Meritis,
AEuo infelici, et rudi
Felicissimus, ac disertissimus medicus effectus
nunc quoque aternis radijs micat.
Cunctarum Naturae virium indagator
abdita Graeca Linguae latino idiomate
assidua praxi, et iugi leclione pollens
donauit.
Herbarum, lapidum virtute,
certo Caeli aspectu, statis horis ac momentis vtens,
a Vulgo fascinare homines
ferebatur.
Arcana Mediana artis aperuit,
Contraria conciliauit
digladiator eximius.
CONCILIATORIS nomen,
Philosophiam cum Medicinâ,
Asttrologiam cum Naturali Magiâ arcto vinculo
copulans, sortitus est.
Ad studia ortus, inter studia obijt, Anno Domini
M. CCC. XVI. AEtatis. LXVI.


page 23, image: s023

Extant haecalia, quae sequuntur, in vnâ Portarum Piaetorij Patauini, Statuae eius lapideae Procerum consensu subscripta.

PETRVS APONVS

Patauinus, Philosophiae, Medicinaeque scientissimu, ob idque CONCILIATORIS cognomen adeptus: Astrologiae vero adeo peritus, vt in Magiae suspicionem inciderit, falsoque de haere si postulatus, absolutus fuit.

In Arce Vrbinatum Ducis sub eiusdem Effigie haec habentur, ex Francisco Svvertio in Delitijs Orbis.

PETRO APONO MEDICORVM ARBITRO AEQVISSIMO OB REMOTIORVM DISCIPLINARVM STVDIVM INSIGNE. FED. P. CVR.



page 24, image: s024

Eius ossa, varia per loca deducta, tandem in Ecclesiâ S. Augustini quiescunt vllâ absque memoriâ. Fuit eius Pater Constantius Notarius publicus; qui ante occidentalem portam S. Stephani sepultus est cum hoc tumulo.

CONSTANTIVS DE ABANO NOTARIVS HIC IACET.

Qui tamen amplius non conspicitur, sed eum se legisse refert Scardeonius.

PETRI APONENSIS NVMISMA.



page 25, image: s025

[gap: illustration]



page 26, image: s026

BARTHOLOMAEVS VLIARIVS

ERant haec Elogia fere sub praelo cum ab amicis Effigies diu mihi frustra conquisita huius eximij Viri Româ mittitur ex Icone, quae inibi picta cernitur in pariete Claustri Patrum S. Francisci trans Tiberim. Quare statim illam caeteris adijciendam curaui, quod is vir praecipuum Patriae meae ornamentum, nec non aeui sui gloria fuerit, quem nefas omnino sit silentio, tot inter Illustria Nomina praeterire. VLIARIVS igitur Patauinus honestis parentibus ortus, Philosophiae, studijs iam addictus, cum Religiosorum vitae Sacrae Theologiae, ac Diuinae scripturae studio mirifice caperetur, spretis illecebris terrenarum rerum, ac celestem vitam amplexus, Minorum Conuentualium ad instituta conten dere caepit. Sacris ibi Theologiae, et Diuinae Scripturae misterijs initiatus, vtramque facultatem publicis in Cathedris professus est, postque magister creatus eximium sui ingenij specimen tum in disputationibus, tum in concionibus dedit. Eâ re Patres Ordinis singularem


page 27, image: s027

eius in omni disciplinarum genere praestantiam, quae darum illum, ac celebrem vbique locorum reddiderat admirati certatim illum ad primos dignitatem apices extulêre. At ille nihilominus varijs peragratis regionibus, multisque, ac magnis itineribus susceptis Verbum Dei, et Sacrosanctae Ecclesiae dogmata vbique locorum, ac Gentium accerrime defendere, longe, ac late propagare, sedulo nitebatur. Tandem Florentiam profectus aliquot illic annorum spatio, quâ docendo, quâ concionando Florentinorum animos suis adeo virtutibus, ac praeclarissimis moribus in sui beneuolentiam attraxit, vt defuncto Vrbis eius Episcopo vnanimi consensu successor ei datus fuerit, cunctis quidem gratus, summo vero Pontifici Bonifacio etiam gratissimus, a quo primum Episcopus Florentinus confirmatus est, mox, et meritis eiusdem poscentibus ad apicem Cardinalatus euectus S. Pudentianae Tit. Pastoris anno salutis M. CCC. LXXXIX. XV. Kal. Ianuarij. Hoc honore auctus summo Pontifici pro Rep. Catolicâ amplicandâ, eiusque


page 28, image: s028

libertate tuendâ sedulo semper adfuit, et inferuiuit. Post haec in Siciliam apostolicâ Iegatione cum amplissimâ potestate missus, eo in munere, inquo praestantissime se habuit Caietae XVI. Kal. Maij M. CCC. XCVI. apud Minoritas eiusdem loci moritur, ibique sepultus duplici istâ memoriâ decoratus est.

EPITAPHIVM.

Vnica Cardinei fueras, qui gloria caetus,
Haec te petra tegit, Patauinis moenihus ortum:
Almas inter nunc animas laetaris olympo.
Missus eras partes demum Legatus ad istas,
Quum tibi viuaces Mors inuida sustulit annos,
Vnanimis quicquid condignum munere famae
Scire datur, studijs sublimi mente locasti.
Longa tuum meritis clarum per saecula nomen
Non adimet suprema dies: tua viuida virtus,

Nunquam morte cadens, omni memorabitur aeuo.



page 29, image: s029

HIC IACET REVERENDISS. IN CHRISTO PATER DOMINVS BARTHOLOMAEVS DE VLIARIS DE PADVA DEI GRATIA T. T. S. PVDENTIANAE PRAESBYTER CARDINALIS PADVANVS REGNI SICILIAE APOSTOLICAE SEDIS LEGATVS QVI OBIIT DIE XVI. APRILIS ANNO M. CCC. XCVI. INDICT. IV.

Meminit eiusdem Sabellicus Decade II. lib. VIII. Panuinus in Historiâ Romanorum Pontificum, et S. R. E. Cardinalium. Ciaconius in Vitâ Bonifacij VIIII. Platina in Bonifacio IX. Scardeonius lib. II. Classe VI. alijque cum plures.



page 30, image: s030

[gap: illustration]

ANGELVS BEOLCVS CIVIS PATAVINVS COGNOMENTO RVZATES



page 31, image: s031

ANGELVS BEOLCVS

CIuis Patauinus, quem sub RVZANTIS nomine, toto Orbi conspicuum admirantur omnes, hic a nobis producendus est, non vt eius VITAM a multis celebratam denuo condamus; sed vt veram eius IMAGINEM posteris antiquitatum studiosis, vnâ cum eius memoriâ effictam demus, et oblectationis ergo verborum penicillo delineatam Fuit eo tempore, quo literae in Lombardlâ florebant, et idiomate etrusco opera varia a praeclarissimis viris, BEMBO, SPERONIO, et alijs conscribebantur, quorum gloriam assequi cum esse difficillimum nosset, omni industriâ contendit, vt agresti, et rurali linguâ talium praeclarissimorum Virorum famam aemularetur. A purioribus igitur Villicis, et ruri degentibus iocosis verbis, vrbanitatibus, facetijs, verioribus, simplicioribusque formulis summâ cum diligentiâ, et auscultatis, et collectis, Bacchaniliorum ferijs, quibus ad risum, et animi remissionem solent homines omne delectationis


page 32, image: s032

genus consectari, rusticorum habitu, gestu, et sermone assumpto, Histrionem ruralem nisus est ada mussim agere: et ita perfecte ad optata peruenit, vt dum personatus incederet, a ciuium multitudine, quae ad ipsum audiendum agminatim vndique conuolabat, saepe, ac saepius opprimeretur. Fabulas vario versuum rithmo, et modulationibus scenicis conscripsit, seque sub RVZANTIS, sub MENATI vero, et VEZZI, nominibus MARCVM AVRELIVM ALVAROTVM, et HIERONYMVM ZANETTVM, aliosque complures in suis Comaedijs representauit. Sed, dum maxime in his artibus floreret, et certatim a Principibus appeteretur, anno aetatis quadragesimo immaturo fato functus est communi omnium moerore. Varia conscripsit; sed quae typis consignata legimus, haec sunt.

Tres orationes in linguâ Agresti, quarum Prima est ad CORNELIVM Cardinalem Seniorem: secunda ad FRANCISCVM eiusdem familiae Cardinalem. Tertia ad Episcopum Patauinum



page 33, image: s033

PISANVM, S. R. E. Purpuratum.

Epistosa M. Aluaroto vnâ cum Pronostico iocoso.

Dialogi duo eâdem linguâ rurali conditi, Interlocutoribus, RVZANTE, Menato, Gnua, Billora, etc.

Comoediae V. cuius primae Titulus est, la VACCARIA.

Alterius, L'ANCONITANA.

Tertiae, la MOSCHETTA.

Quartae, la FIORINA.

Quintae, la PIOVANA; seu Fabula Crumenae RVZANTIS.

Extant et eiusdem plura Carmina, quae late circumferuntur. Viget et eiusdem stylus, ita vt non erubescant Eruditi Viri eo sibi scribendi genere immortalitatem comparare. Sepultus est in Ecclesiâ S. Danielis ad Pratum Vallis, Sepulchrali memoriâ a Ioanne Baptistâ Rotâ ex merito honoratus, quam idcirco afferimus, quod hodie minime cernatur, vel temporis iniuriâ obliterata, vel ob renouationem Ecclesiae incuriâ Antistitis abolita anno CIC. ICC. XXVI. Sepulcrum eius familiae apparet, sed absque verbis, solo cum Stemmate.



page 34, image: s034

V. S. [note: Votum Soluit. ] ANGELO BEOLCO RVZANTI PATAVINO

nulli in scribendis, agendisque Comoedijs

Ingenio, Facundiâ, aut Arte secundo,

Iocis, et Sermonibus agrest:

applausu omnium facetiss:

Qui non sine amicorum moerore e vitâ discessit

Anno Domini M. D. XLII.

Die XVII. Martij.

AEtatis vero XL.

IO: BAPTISTA ROTA

Patauinus, tantae praestantiae admirat.

pign. hoc sempit. in testimon.

Famae, ac Nomini

P. C.

Anno a Mundo redempto M. D. LX.



page 35, image: s035

SYMBOLVM ANGELI BEOLCI RVZANTIS.

[gap: illustration]



page 36, image: s036

[gap: illustration]



page 37, image: s037

HIERONYMVS CAGNOLVS

VErcellensis, Vir celebris, et immortalis, tam ciuilis, quam Pontificij Iuris scientissimus, Iurisconsultus; quippe qui, vtrumque docendo, ac interpretando in omnibus fere Italiae Gymnasijs, alijs praestitit. Taurini degens apud Allobrogum Ducem, cui erat a Secretis, consilijs suis Principis illius Iurisdictionem scriptis propagare nisus est, a quo Equestri honore, ac Senatorio merito fuit insignitus. Altius in veterum Legum monumenta, et Scriptorum obscuriores sensus se immisit, eosque summo studio, voce, et calamo dilucidiores reddere conatus est. Cum demum a Serenissimâ Rep. Venetâ maximis stipendijs accersitus, ad Ius interpretandum in Patauino Lyceo summâ cum laude elatus est. Hîc felici aeris temperie praegustatâ, nec minus exteris, quam incolis carus, vitam fortunate vsque ad annum quinquagesimum nonum perduxit, quo acerbo funere lumina in aeternam noctem clausit.



page 38, image: s038

Variae Legum Ennarrationes ab illo profectae extant, quas in tres libros digessit.

Quorum primus continet Ennarrationes aureas in Constitutiones, et Leges Primi, Secundi, Quinti, et Duodecimi Pandectarum.

Secundus Ennarrationes alias in Iustiniani Codicem. Tertius Commentaria in primam, et secundam Digesti Vereris, et Codicis partem, et maxime in quattuor ordinarias, vt appellant, lecturas matutinas, nec non in Titulum de Regulis Iuris. Extat etiam quaedam eius Epistola Illustriss. EMANVELI PHILIBERTO, Subalpinae Ditionis Principi, inscripta, cuius Titulus est. De Vitâ, et Regimine boni Principis.

Sepultus est in Ecclesiâ S. Francisci, cum Statuâ, ac Memoriâ, quae hodie quoque a sapientibus Iuuenibus salutatur.



page 39, image: s039

D. O. M. HIERONYMO CAGNOLO

VERCELLENSI VIRO OPTIMO ET IN IVRIS CIV. SCIENTIA INTER NOSTRAE AETATIS EMINENTISS. EO PROPTER TAVRINI PRIMVM DEINDE PAT. MAIORI STIPENDIO QVAM QVISQVE ALIVS IVS CIVILE MAG. CVM LAVDE ATQVE OMNIVM ADMIRATIONE PROFESSO NOBIL. GENERE ILLVSTRISSIMI DVCIS SAB AVDIAE MVNERE SENATORIA ET EQVESTRI DIGNITATE PERFVNCTO.

FIL. SVMMA ERGA TALEM PATREM PIETATE MONV. HOC. POS. VIXIT ANNOS LIX. OBIIT KAL. FEBRVARII M. D. LI.



page 40, image: s040

Franciscus Svvertius in Delitijs Orbis, pro Munere, Senatoria, et Equestri non recte legit: Munere Senatorio, et Equestri: vt in fine pro perfuncto, male praefuncto Typographonum operae collocarunt. Extat hic etiam in Laurentio Schradero aliquid corrigendum.

HIERONYMI CAGNOLI NVMISMA.

[gap: illustration]



page 41, image: s041

[gap: illustration]



page 42, image: s042

GABRIEL FALLOPIVS.

MVtinensis, honestis ortus natalibus, laboribus, et vigilijs summum gloriae fastigium pertingere conatus est, accedente ingenij acumine pene diuino, (non enim continebatur inter communes intelligentiae limites) et corporis valido, et admirabili temperamento. Quare, vbi primum ad Medicam plene capescendam facultatem, Simplicium, Anatomicaeque, et Astrologicae artis cognitionem accepit; totam fere Europam peragrauit, vt, non tam abdita rerum cognosceret Naturae florentis arcana, et radicum abstrusas virtutes: verum etiam ad coelestia penetranda pertingeret. Quorum notitiam assecutus, eandem in curandis morbis fortunato euentu adhibuit. His artibus inter Medicos sui aeui Principatum facile obtinuit, communique plausu in Lyceo Patauino, a Serenissimâ Venetorum Republicâ maximis muneribus donatus, Anatomicam artem explicuit, nec multo post defuncto Bonafide Anno CIC. IC. XXXX. Lecturam Simplicium adeptus est,


page 43, image: s043

Viridarioque a Sereniss. Repub. Venerâ aperto summo cum honore praefuit. Fuit Vir in peruoluendis libris diligentissimus, et conscribendis miro lepore, et elegantiâ praeditus. Testes sunt Lucubrationes eius, quae in sucem editae. et ab omnibus probatae, summâ cum Auctoris gloriâ leguntur. Diem suum obijt Anno Domini CIC. IC. LXIII. AEtatis vero LXXIII. honestoque funere in Ecclesiâ D. Antonij de Paduâ sepultus est, hac Inscriptione monumento incisâ.

FALLOPI hic tumulo solus non conderis, vna Est pariter tecum nostra sepulta Domus.

Nulla nunc eius memoria conspicitur, monumentum nullum, quod Patres portam ibi construxerint, cumque eius ossa aliquandiu et in capsâ ligneâ supra monumenta vetera neglecta quodamodo iaecissent, tandem in sepulcro MELCHIORIS Guilandini Simplicium Doctoris, in primo Mona sterij claustro, condita quieuêre


page 44, image: s044

Extant et in superiori Gymnasij Patauini parte, in scalarum fronte, apud quoddam scherotrum humanum, haec verba tanti Viri memoriae propagandae causâ; in pariete picto.

GABRIEL FALLOPEIVS.

A. PH. E.

Opera eius, quae leguntur, haec sunt.

Tractatus de medicatis Aquis, atque de Fossilibus in Patauinâ Academiâ habitus.

Liber de Morbo Gallico.

Liber de Arcanis quibusdam, seu de Compositionibus medicis, quae extra Medicinam in vsu habentur, vt sunt varia Vina, et Chymica multa, Italice primum editus, postea Germanice in 8.

Augustae Vindelicorum anno 1570.

Expositio in Librum Galeni.

Obseruationes, et Institutiones Anatomicae.

Tractatus de Compositione medicamentorum, cui accesserunt Tabulae de Cauterijs.

Opuscula tria. Primum de Vulneribus. Secundum


page 45, image: s045

continens Explicationes in librum Hippocratis de Vulneribus capitis. Tertium de Vulneribus oculorum, aliarumque partium capitis.

Liber de Vlceribus, et Tumoribus.

Explicationes de Partibus similaribus humani Corporis, et de ijsdem partibus praelectiones, quas ex varijs ipsius lectionibus collegit, et edidit Volcherus Coiter Norimbergae Fol. anno 1575.



page 46, image: s046

[gap: illustration]



page 47, image: s047

ODDVS DE ODDIS

PAtauinus sub hâc seniore, et vetustiore Effigie conspicitur. Is primâ sui aetate toto animo Philosophiam, Medicinamque amplexus est, verum ipse Philosophiae, ac Medicinae ornamentum, ac decus. Quamobrem cum bellorum impetu Italia turbaretur, pulchrioresque artes, penitus Barbaris omnia vastantibus, corruissent, hic artem Medicam, Empiricis inuolutam remedijs, et fere collapsam, naturali, et faciliori methodo restituit. Mo xin GALENI libris plerosque annos studiosissime insumpsit, quom cum accuratissime explicare coepisset in publicis patriae suae Scholis, omnes eum audientium coetus, ipsu GALENI animam appellabant. Nemo huius Medicorum Principis abditos sensus adeo intime penetrauit, vt ODDVS noster. eius namque scripta, quasi fibratim diligentissime peruestigatus, et profundum doctrinae, et altum contemplationis securus pari ratione indagauit. Gloriabatur, veluti in delitijs, quidquid


page 48, image: s048

didicerat, id se totum ex studio doctrinae GALENI hausisse. Praxi Theoricam coniunxit, multisque laboribus Se, et Nepotes, et Patriam immortali splendore decorauit. Senex octuagenarius lumina clausit, et haec monumenta posteris reliquit.

Expositiones in duas Priores sectiones aphorismorum Hippocratis.

Expositiones Artis paruae medicinalis GALENI.

De Pestis causis, et Pestiferorum omnium affectuum causis, signis, praecautione, et curatione lib. I. X.

Apologiam pro Galeno, tum in Logicâ, tum in Philosophiâ, tum in Medicinâ.

De Coenae, et Prandij portione lib. II.

Commentarios in Primam Fen. Auicennae.

Sepultus est in Ecclesiâ S. Danielis Patauij cum hâc Inscriptione.



page 49, image: s049

ODDVS DE ODDIS

PHYSICVS ET MEDICVS THEORICAE ORDINARIAE IN HAC VRBE PVLICVS PROFESSOR ET CVM EO GVERINVS, ET BENEDICTVS AC IOANNES DOMINICVS NEPOTES LOCVM HVNC VETVSTATE CONSVMPTVM SIBI ET SVIS OMNIBVS INSTAVRARVNT.



page 50, image: s050

[gap: illustration]



page 51, image: s051

FRANCISVS FRIGIMELICA

PAtauinus ciuis, Medicus, ac Philosophus longe eximius, summâ patria gloriâ anteactis annis floruit. Humaniores literas, et Natutalem Philosophiam pubescente adhuc aetate praestanter Patauinâ in Vniuersitate profiteri coepit. Quo in munere, cum Vigilantia pro somno, Labor pro otio, Industria pro delitijs, et Occupatio pro vacatione ille praeciosiores essent; adeo strenue ingenij sui neruos intendit, vt breui tempore, se Aristotelicae, ac Galenicae doctrinae culmen attigisse demonstrarit. Hic Continentiâ, et Modestiâ iuxta venerabilis, cum se totum infirmorum curationi addixisset, eos quoties inuisebat, et dulci recrebat aspectu, et sapientiâ mirifice confirmabat. Eo tandem harum Virtutum operâ, et iugi lectione deuenit, vt a Serenissimâ Venetorum Republicâ ei Theoricae Ordinariae interpretandae prouincia credita fuerit, quam multis insigni cum nominis sui laude annis gloriose gessit. Non audax, sed incessu modestus studentium desiderijs


page 52, image: s052

occurrebat, oratione, et officijs, benesitijsque, tum in eos, tum in amicos semper effusus. Hoc vnum insatiabiliter concupisse dictus est, propagari memoriam sui. Nam contemptu famae contemni virtutes sciebat. Anno aetatis. LXVIII. Domini vero CIC. IC. LVIIII. vltimum diem clausit. Varios Tractatus elaborauit spectantes ad Medicam facultatem, quos ob assiduam, et frequentem aegrotantium curam typis consignare nequijt. At eos, Frater, eius vir eruditur, ANTONIVS FRIGIMELICA posteris conseruauit. Sepultus est in Ecclesiâ S. Augustini, ante portam occidentalem, ad suos, communi cum illis Memoriâ insignitus, quae legitur in hae verba.



page 53, image: s053

GIORGIVS FRIGIMELICA IACOBO PARENTI OPTIMO FRANCISCO MEDICO CLARISS. ANT. ET PETROMAR. FRATRIBVS SIBI S. Q. OMNIBVS POS. ANNO M. D. LIX. KAL. APRIL IS.



page 54, image: s054

[gap: illustration]



page 55, image: s055

HIERONYMVS CARDANVS

PAtritius Mediolanensis, qui in Academiâ Patauinâ prima, virtutis sirae rudimenta hausit, Mathem atum insignis cultor et explicator, supra caeteros, propter edita ingenij monumenta innumera toti terrarum Orbi probata, praeconijs efferendus. Natus est anno CIC. IC. I. IX. Kal. Septembris, horâ sextâ, m. 40. a Meridie ex matre CLARA MICHERIA, et Patre Sene. FACIO CARDANO, illustri Iurisconsulto. Per vim ex vtero extractur (vt ipsemet testatum reliquit) reuixit lauacro vini, capillatus antequam natus ater enim capillus, praelongus, et crassior ei nascenti fuit. Infans frigidis humoribus obnoxius, procendente aetate, totoque reliquae vitae cursu, tum aduersa, tum secunda insperato, supra Mortalium omnium cogitationes, euentu passus, vtramque Fortunae aleam lusit. Modo enim calamitatibus vexato bonorum Ilias occurrebat, modo bonis ingentibus affluentem calamita tum Miriades adoriebantur. Pricipibus cognitus,


page 56, image: s056

et Regibus, Ecclesiasticis quoque Proceribus gratissimus extitit. Saepe per somnium admonitus non leuia pericula cuasit, et, quod adiutus a Numine non obscure multa conscripserit, persuadere posteris conatus est. Vir aetatis mediae vxorem duxit perspicacem, quae tres masculos abortiuit, duos edidit, et puellam vnam: obijtque, postquam secum vixisset annis XV. agente tum CARDANO annum XLVI. Filiorum educationi cumprimis studuit: deinde scriptioni deditus multa publicis tabulis consignanda mandauit. Nouarum rerum inuentione felicissimus, plura scripsit, quam legerit, plura docuit, quam dedicerit. Laudis enim, ac gloriae maxime appetens immodicâ sciendi cupiditate flagrabat, et, vt ad immortalitatis apicem perueniret, studiorum labores omnes, et molestias alacer exantlabat. Quisquis es, qui nosse id exactius cupis, Librum de libris proprijs, vel Librum XII. Geniturarum adi, quarum octaua est HIEKONYMI CARDANI: moresquo eius ingenium, fortunas, opes, et eueritus omnes mirâ eloquentiâ spectandos exhibet


page 57, image: s057

fere verax. Senex natuae legibus satisfecit, eo ferme anno, quo se praedixerat moriturum. Sepultus est Mediolani in Ecclesiâ D. Marci, eo intumulo, quem FACIO CARDANO Patri ipse posuerat, hisce verbis.

FACIO CARDANO I. C.

Mors fuit id, quod vixi, vitam mors dedit ipsa. Mens aeterna manet, gloria, tuta, quies. OBIIT ANNO M. D. XXIV. IIII. KAL. SEPT. ANNO LXXX. HIERONYMVS CARDANVS MEDICVS PARENTI POSTERISCLVE V. P.



page 58, image: s058

Caeterum tanti Viri Effigiem, et Numisma debemus Excellentissimo, et omnibus virtutibus ormatissimo FELICI OSIO, Sexennio iam in Patuini Gymnasij luce primariam Eloquentiae Graecae, et Latinae Cathedram summâ cum claude obtinenti. Ab eo scilicet nobis vtrumque curatum est, operâ Humanissimi, et Eruditissimi Viri IO: ANTONII CASTELLIONAEI, Iuris Vtriusque et Sacrae Theologiae Doctoris, Vicarijque perpetui Abbatiae S. Vicentij in Prato apud Mediolanenses.

Numismatis meminit etiam CARDANVS ipse in Libro de libris proprijs hisce verbis. Somnium hoc veluti initium gloriae nostrae, si qua omnino est, eritue, in ectypis ex aduerso Imaginis meae depinxi. Adeat Librum ipsum, qui Som nium, et interpretationem eius nosse penitius cupit.



page 59, image: s059

Scripsit

In Dialecticam lib. I.

De Secretis Primus lib. I.

De liris proprijs lib. I.

De Vno lib. I.

Commentariorum in Hippocratem libros. C.

Commentariorum in Mundinum lib. I

De Vrinis libros IIII.

In Artem paruam Mendendi lib. I.

De Sanitate tuendâ libros IV.

Floridorum lib. I.

Contradicentium Medicoram lib. VIII.

De Malo medendi vsu. lib. I.

De Aquâ, et AEthere lib. I.

De Indico morbo lib. VIII.

De Experimentis lib. I.

De Morbis compositis lib. I.

Quod nullum simplex etc. lib. I.

De Ludis lib. I.

De Nodis lib. I.

De Tabulis lib. III.

De Scretis Quartus lib. I.

Problematum libros X.



page 62, image: s060

Paralipomenon lib. I.

Consilia duo pro difficultate spirandi. Pro Leprâ,

Pro sanguinis fluxu, Pro Ventriculi affectu,

Pro surditate.

Apologias in Thessalicum Medicum, et in Iulium Scaligerum.

Encomia Medicinae, Geometriae, NERONIS, et Podagrae.

Elementorum Geometricorum libros XV.

Arithmeticae libros V.

Musicae libros V.

De Naturâ libros V.

De Suoernaturalibus lib. II.

De Arcanis AEternitalis lib. VII. Quos ego met penes Amicum vidi.

De Fato libros V.

De Subtilitate libros XXI.

De Rerum varietate libros XVII.

De Animae immortalitate lib. I.

De Gemmis, et Coloribus lib. I.

Commentaria in Ptolomaei Quadripartitum lib. IV.

De Judicijs lib. X.

De Somnijs lib. IV.

De Metoscopia librum I. Qui quidem MS. circumfertur


page 61, image: s061

cum Obseruationibus. ICCC.

Centum genituras.

Moralium libros III.

Tetim siue de Humanis constlijs lib. I.

De Sapientia libros V.

De Praeceptis ad filios lib. I.

De summo Bono lib. I.

De Consolatione libros III.

De Minimis, et Propinquis lib. I.

De Vtilitate ex aduersis capiendâ lib. III.

Guilielmum libro vnico

Theognostomi libros VI.

Hymnorum lib. I.

Et alia quam plurima, quae in laudato libro rite, et ordine recensentur.



page 62, image: s062

[gap: illustration]



page 63, image: s063

ALOYSIVS BELLACATVS

GIuis Patauinus, egregius suâ tempestate Medicus, magno cum splendore artem, quam profitebatur, exercens, infirmis, ac male habentibus summâ pietate, ac vigilantiâ medebatur. A primis annis literarum studijs deditus, Philosophiae primum, dein Medicinae scientiam adeptus, sic in vtrâque excelluit, vt omne aeuum in his consumpsisse videretur. Morum suauitate, et gratiâ nemini cessit, hisque dotibus omnium sibi beneuolentiam facile conciliauit. Magnis Viris percarus, ingentia praemia pari cum laude est consecutus. Propter assiduam in aegris curandis, et familiâ regendâ oeconomiam nullum Posteritati literarium munimentum relinquere postuit: At praeclaros suae virtutis haeredes, et doctrinae alumnos reliquit multos. Satis felicem vitam duxit, et Patriam propriae virtutis gloriâ, et filios diuitijs auxit. Anno aetatis LXXIY. vltimum diem clausit, salutis CIC. IC. LXXV. Sepultus est in Ecclesiâ Patrum Heremitarum D. Augustini, in


page 64, image: s064

quorum Claustro cinerum eius Conditorium hâc breui memoriâ decoratum adspicitur.

ALOYSIVS BELLACATVS MEDICVS. VIXIT ANNOS LXXIV. MENSES IX. DIES XXVI. OBIIT. ANNO SALVTIS

[gap: illustration]

M. D. LXXV. XII. KAL. DECEMBRIS.



page 65, image: s065

[gap: illustration]



page 66, image: s066

BERNARDINVS TOMITANVS

Cluis Patauinus, corporis symetriâ conspicuus, aspectu iucundus, Physicâ, ac Medicâ facultate aeui sui doctiorum gloriae tenebras offudit. Facies eius, caeli pure nitentis instar, serena semper, animi tranquillitatem, ac morum probitatem oculis ingerebat. Humanitatis, ac Musarum delitijs acerbam adhuc aetatem ornauit, vt indicant, quae nexâ, et solutâ oratione conscripsit. In Patrio Lyceo annos multos Aristotelis Logicam summo cum applausu interpretatus est, quâ voce, quâ scriptis aliorum Interpretum gloriam aemulatus. Sed cum huiusmodi studij satietas eum capere coepisset, seu potius sublimioris Cathedrae desiderium in ijsdem Scholis, quod Virtutis suae angustus nimis videretur Logicae fatultatis campus, in Ordinariae Philosophiae interpretem eligi concupiuit, ac Libellum eâ de re supplicem Senatui Veneto porrexit. Qui expensis vnâ ex parte TOMITANI meritis, et virtutibus; ex alterâ vero publicis Studentium votis, et commodis, a quibus singularis


page 67, image: s067

ille Logicae disciplinae Magister publice conclamabatur; Vniuersitatis desiderio, bonoque publico fauere maluit, quam optatis Supplicis respondere. Itaque Sapientissimorum consessus Patrûm Virum adhorratus, vt munus sibi primo commissum de more obiret, adiecit, id a nullo, quam â TOMITANO obiri salubrius posse. Adeo tamen aegre Senatus Consultum eâ de re factum TOMITANVS tulit, vt, cum animi impetum cohibere non posset, Cathedris omnibus, et Gymnasio perpetuam dixerit salutem. Ita se totum aegris curandis addicens, et a pijs exercitationibus ad literarum studia, ab Ecclesiâ ad Bibliothecam suam se recipiens, procul a frequentiâ populi cum amicis, verbis et factis benignus, cunctosque comitate, et alloquio ad officia prouocans, reliquum vitae spatium felicissime transegit. Ex vxore Elisabeth Zampeschi Donatum filium vnicum suscepit, qui absque liberis vitâ functus familiam secum extinxit. Caeterum Bernardinus aetate fessus defecit anno Domini CIC. IC. LXXVI. terraeque reddito in Ecclesiâ S. Francisci Maioris,


page 68, image: s068

ante ianuam, IO: ANTONIVS Rudulphus Sfortia Monumentum huiuscemodi posuit.

BERNARDINO TOMITANO

PHILOSOPHO MEDICO CLARISS

IO: ANTONIVS RVDVLPHVS SFORTIA

AVVNCVLO BENEM.

E. S. P.

[gap: illustration]

M. D. LXXXXVI.



page 69, image: s069

Effigies, quam dedimus, expressa est ad exemplar eius, quae apud modo laudatum IO: ANTONIVM RVDVLPHVM Sfortiam extat.

Latine scripsit

Coridonem, seu de Venetorum laudibus.

Clinicum, siue de Reginaldi Poli Cardinalis laudibus.

Introductiones ad Sophisticos Elenchos Aristotelis, et

Breuem Methodum diluendorum Paralogisnorum per diuisionem.

Thetin in aduentu Regis HENRICI III. Galliae

Christianissimi ad Venetam Vrbem.

Animaduersiones in Primum Posteriorum Aristotelis.

Solutiones Contradictionum in Aristotelis, et

Auerrois dicta in eundem librum.

Argumenta in nouem Quaesita Auerrois demonstratiua.

Paraphrasim, seu Commentarios in Matthaeum.

Italice.

Dell' Eloquenza del parlar Toscano libri tre.

Versi, et Orationi diuerse.



page 70, image: s070

IOANNES CEPHALVS

CIuis Ferrariensis, Iurisconsultus placidis, ac splendidis moribus praeditus, et praestantissimus legum interpres fuit. Ab ipsis propemodum incunabulis ingenuas artes summo animi ardore prosecutus, breui temporis spatio Iuris vtriusque Laureâ est insignitus. Inde summâ ciuium acclamatione in Patrio Gymnasio docere coepit: donec in Ticinense Lyceum accersitus est, vbi Collegam habuit ANDREAM ALCIATVM, quem postea singularis Sapientia, ac probiras ad sacram purpuram euexêre. Patauium demum accitus anno CIC. IC LXV. opimis stipendijs a Setenissimâ Rep. Venetâ in locum IVLII SALERNI I. C. GVIDVM PANCIROLVM, FRANCISCVM MANTICAM, ROGERIVM, ET FRANCISCVM ZABARELLAM, Viros vtique praestantissimos, eiusdem Spartae consortes nactus est. Hîc ille, tamquam in propriâ orbitâ, reliquum vitae cutriculum feliciter adeo confecit, vt nec Bononiensium, nec Pisanorum ingentia praemia, nec oblati honores


page 71, image: s071

ab Excellentissimo Viro GABRIELE a Cueua, Mediolanensis ditionis Gubernatote, qui se illum in Mediolanensium Senatorum ordinem coopraturum spoponderat, inde dimouêre potuerint. Lucubrationes, et assiduas in studijs vigilias, animi sui delicias solebat praecipuas nuncupare. Et cum pro comperto haberet, breui studio id attingi non posse, quod vix longâ rerum experientiâ scrutatur, suas Consultationes in quinque Volumina digestas typis credidit. In quibus solidae Doctrinae pretium, verumque Iustriae exemplar admirantur omnes. Quoties scribebat, toties habebat ob oculos, nihil rite Mortales sine Dei immortalis ope auspicari posse. Idcirco Iustitiam, ac Religionem inter caeteras virtutes singulari studio coluit, nec amicorum adulatione ab aequi tramite vnquam deflexit; imo semper aequâ lance cuncta, adhibitis optimarum Legum ponderibus, librauit. Senio debilitatus diem clausit extremum piâ morte, et a Riccobono publicis encomijs celebratus, in Ecclesiâ Monialium S. Petri iacuit, vbi Primum Altare suis ipse sumptibus extruxerat, quod


page 72, image: s072

aperte testatur superior Altaris eius Inscriptio grandioribus hisce notis incisa.

CEPHALIAERE.

Ad Altare ipsum tale monumentum eiusdem extat.

MONVMENTVM IOANNIS CEPHALI FERRARIENSIS LEGVM INTERPRETIS AC FRANCISCAE CVRTIAE PAPIENSIS CONIVGVM.

[gap: illustration]

ANNO M. D. LXXVI.



page 73, image: s073

[gap: illustration]



page 74, image: s074

TIBERIVS DECIANVS

VTinensis Patritius, Iurisconsultus celeberrimus, patriae suae magistratibus honorifice perfunctus, nec raro ad Serenissimum Venetorum Senatum Legatus missus, pro Priuilegis Vtinensibus conseruandis, praeclarissime se gessit. Vir fuit singulari Doctrinae, Eloquentiae, et Memoriae laude celebris. Venetijs in foro caussas cum cleganter, tum pie defendit: dehinc Assessor Vicetiae nobili Viro LAVRENTIO VENERIO: Patauij ei, qui postea renuntiatus est Cardinalis, BERNARDO NAVGERIO: et Veronae FRANCISCO VENERIO, qui ad Principatum Reip. Venetae elatus est, fidelem operam praestitit. Extincto Marco Blanco Patauino, qui eam Iuris partem explicabat, quae ad Crimina pertinet, a Moderatoribus Gymnasij eius in locum subrogatus est, anno CIC. IC. XLIX. Quo in munere cum nauiter desudaret, nec multo post HIERONYMVS CAGNOLVS viuere desijsset, ad Lecturam luris Ciuilis Ordinariam de mane assumptus


page 75, image: s075

est, habuitque Collegas in Iure Ciuili interpretando MARCVM MANTVAM PATAVINVM, et IACOBVM MENOCHIVM TICINENSEM, quorum fama non atra nox, quae gloriam eius obtenebraret; sed lucidus aether, in quo felici cursu virtutum eius astra, praesentium oculis, nec non et posteritatis memoriae longe lateque fulgentia, omnium animos rapiebant in admirationem sui. Natura siquidem ipsa, vt hunc aspectu venerabilem et admirandum, humanitate et moribus insignem prae caeteris redderet, contendisse omni suo studio putabatur. Has illius dotes certatim reuerebantur, et praedicabant omnes, ob quas aeque eidem Procerum, ac Plebis studia omnia praesto erant. A Serenissimâ Republicâ Venetâ summis honoribus affectus est, maioribusque cumulatus fuisset in dies, nî volente Fato fuisset immortalitate donatus eâ in sede, in quâ Beati aeuo sempiterno fruuntur. Obijt anno Domini CIC. IC. LXXXI. AEtatis suae LXXIII. Honorifice vixit, splendide tumulatus est. Visiturque Monumentum eius Patauij in Ecclesiâ Carmelitarum cum effigie, et statuis plurimis, et hac verborum pompâ.



page 76, image: s076

TIBERIO DECIANO PATRITIO VTINENSI COMITI EQVITIQVE CLARISS.

IVrisprudentûm Consultiss. Oratori eloquentiss. Litiun in Praetorijs Prouincijs diudicandorum Disceptatori aequiss. et in Patauino Gymnasio submotâ aequalitate supremam cum sempiternâ gloriâ dignitatem consecuto: cum a Sereniss. Rep. Venetâ, vt sibi in rebus de Iure pertractandis, oblato supraordinario Interpretis loco ampliss. praemijs ad vrbem accerseretur, cum summo omnium moerore, anno aetatis suae septuagesimo tertio sanctiss. mortuo.

NICOLAVS I. C. IO: FRANCISCVS, et RONCADINVS Patri pientiss.

MONVMENTVM HOC FAC CVR. OBIIT VII. IDVS FEBRVARII M D LXXXI.



page 77, image: s077

Legitur et in Basi monumentali Distichon. HIC CINERES MAGNI DECIANI. Sufficit illud. Disces audito nomine quantus erat.

Et inferius alterum Distichon Graecum.

[?]

Huius tanti viri, quae leguntur, sunt.

Volumina quinque Cosultationum.

Apologia pro Responsis Iurisconsultorum aduersus Andream Alciatum.

Tractatus Criminales duobus Voluminibus comprehensi, a propinquis editi, mirâque dostrinâ referti.



page 78, image: s078

TIBERII DECIANI I. C. CLARISSIMI Numisma OPVS IOANNIS CAVINII PATAVINI Eximij sculptoris.

[gap: illustration]



page 79, image: s079

MARTINVS AB AZPILCVETA

QVi et DOCTOR NAVARVS vulgo denominatur, Iurisconsultus illustris praesertim in Canonicis legibus, et sacris Sanctionibus interpretandis, ortus in Regno Nauarae, Vir fuit non modo summâ Sanctimoniâ, ac Pietate praeditus; sed etiam animi dotibus, et conscientiae eandore mirifice exornatus. Quibus cum ad Religiosorum instituta vocaretur, procul abdicatis rerum secularium curis, totus diuinis contemplationibus, functionibusque vacauit; vt propterea Ecclesiae Vniuersae non solum sacerdotali vitâ, et sanctissimis moribus; sed etiam cumpluribus, ijsque grauissimis scriptis, quae omnibus probantur, singulari fuerit ornamento. Siquidem, in se primum, mox in alijs insita vitia omnia remedijs opportunis radicitus extirpauit, et quoduis genus hominum ad bene, beateque viuendum sedulo instruxit. Hic in celeberrimâ Salamancae Academiâ, suprâ decimum quartum annum, Decretorum libros elegantissime explicauit.


page 80, image: s080

Mox ad Ius Pontificium interpretando in Lyceo Coimbricensi amplo stipendio euectus est, idque munus decennio summo cum labore, et diligentiâ exercuit. Quo etiam tempore cum ingenti suâ laude in Sacramento Poenitentiae administrando a secretis fuit, et IOANNAE AVSTRIACAE, et Nepotibus, a quibus adeo ferebatur in oculis, vt ipsum summâ beneuolentiâ semper sint prosecuti. Sed, dum Bartholomaeus Caranza Archiepiscopus Toletanus litibus nimium agitaretur, cogitauit Romam, vt Archiepiscopi causam agens, pro illo contenderet, eiusque rationes, et negotia suâ presentiâ, suoque labore transigeret. Quod quidem itâ illi feliciter, et ex voto euenit, vt cum Romanis Iurisconsultis et Purpuratis omnibus gratissimus esset, neque re perfectâ discedere ex Vrbe potuerit, imo a Sanctiss. Pontefice inter caeteros electus fuerit, qui CAROLI BORROMAEI, tunc temporis S. R. E. Cardinalis Tituli S. Praxedis, successor, summae (vt vocant) Paenitentiariae curam gereret. In his, et laborum, et sollicitudinum aerumnis diu vixit,


page 81, image: s081

vir cibi minimi, exigui somni, in vigilijs patientissimus, in studijs assiduus, corpore ita macilento fuit, vt ipsum non hominem, sed hominis spirantis imaginem diceres, in quo sub tenui carne tenuissimus spiritus enitesceret. Pauperibus, et egenis (mirabile dictu) semper, et operâ et facultatibus suis adfuit. Siquidem non solum in illorum causis summâ industriâ versabatur; verum etiam ad eorum inopiam subleuandam patrimonium ipsum, et proprios reditus liberalissime erogabat. Senex octogenarius, infirmae virium valetudini consulens, per Vrbem seniori mulae insidens vehebatur, quae vsu, et assuetudine, quasi heri sui animum agnosceret, quoties inter eundum pauperes habebat obuios, toties in ipsâ viâ consistebat, donec Mendicantium necessitudini pijssimus Senex subuenisset. Tandem moriens anno Domini CIC. IC. XXC. VI. XI. Kal. Iulij; AEtaris vero suae XCIV. Men. VI. Diebus VII. bonis artibus, quas percoluerat, triste sui, nec vnquam leniendum desiderium reliquit: Sepeliturque Romae in Basilicâ D. Antonij de Paduâ in Campo Martio Nationis Lusitanae cum hoc Epitaphio.



page 82, image: s082

D. O. M. MARTINVS AB AZPILCVETA NAVARVS H. S. E.

Diuini, humanique Iuris Consultiss.
qui Salmanticae primum
deinde Conymbricae
Fauentibus Portugalliae Regibus
Ius Pontificium docuit.
Romam profectus
Pio V. Gregorio XIII. Sisto V. P. P. M. M.
Charus.
omnibus nationibus gratus
huic Xenodochio beneficus
Obijt XI. Kal. Iulij M. D. XXCVI.
aetatis suae XCIV. M. VI. D. VII.
Multis doctrinae suae peruulgatis monumentis.
Martinus Zuria auunculo B. M. Pos.

Anagramma. MARTINVS AB AZPILCVETA BEATVS IN CAELVM ASPIRAT.



page 83, image: s083

Haec ab eo Commentaria edita leguntur.

De Regularibus Commentaria, IV.

De, sAlienatione rerum Ecclesiasticarum.

De Vsuris.

In caput Humanae aures, et de Silentio.

De anno Jubilaeo, et Indulgentijs.

De finibus humanorum actuum.

Manuale.

De boris Canonicis.

Praelectiones.

In Caput. InterVerba XI. Quaest.

De Paenitentiâ distinctiones VII.

Tractatus de redditibus Beneficiorum, et Propugnaculum apologiae de redditibus.

Consultorum lib. V.

Miscellanea de Oratione.



page 84, image: s084

STEMMA, ET EFFIGIES MARTINI NAVARI I. C CLARISSIMI.

[gap: illustration]



page 85, image: s085

[gap: illustration]



page 86, image: s086

SPERONVS SPERQUIVS

PAtauinus ciuis. Quid in hoc Viro primum ego laudem, quid tu Lector potissimum admireris, nescio: Adeo Prudentia cum summo animi Candore, ac Virtute in eo certarunt, vt Fato potius Philosophiae simulacrum, ac Diuinitatis specimen quoddam Coelo mortalibus delapsum, quam proprio Marte, ac labore videretur emicuisse. Quanta sane fuerit eius Virtus, quantus ingenij splendor, vel hinc aduertas licet. Adolescens apud patrios lares Lecturam Philosphiae obtinuit, mox, et Romae floruit. Eo tempore, quo sub auspicijs LEONIS X. Summi Ecclesiae Antistitis literis honos habebatur amplissimus, studiosique viri a tanto Musarum Moeccenate recreati vndique cogebantur. Tum enim SPERONVS noster Vrbem profectus, gratissimus Pontifici fuit, Purpuratisque omnibus, ac Principibus reliquis tantâ necessitudine coniunctus, vt, defuncto LEONE, percunctantibus nonnullis e numero Purpuratorum, quid sibi vellent


page 87, image: s087

haec inibi prae foribus elementa M. CCC. LX. libero ore responderit, id sibi velle. MVLTI COECI CARDINALES CREARVNT LEO NEM X. quod sibi LEO floridâ nimis aetate ad summum Ecclesiae apicem ab illis prouectus videretur. Fuit vir rutilâ, ac venustâ facie, incessu tardus, peracri ingenio, ore salsus, e cuius oculis quidam emicabant radij seueriratis, ac maiestatis. Primum Etruscas, ac Latinas, adamauit literas: pari deinde affectu Moralem, ac Naturalem Philosophiam, nec non Iuris prudentiam, ac Mathematicas disciplinas amplexatus est: postremo Eloquentiae ita se addixit, in eiusque castris tantum profecit, vt, et Hispaniarum, et Galliarum Regibus, pro publicâ pace Italiae ingratiam Pontificis insigni oratione pacem suaserit, et pro patriâ multoties coram Serenissimis Venetiarum Principibus verba faciens Senatum vniuersum, et auditores omnes ab ore pendentes in stuporem, et admirationem traxerit. Orauit pariter a Principe accitus in Funere CAECILIAE VARRANAE Vrbini Ducissae, nec non et PETRI BEMBI Cardinalis


page 88, image: s088

obitum oratione defleuit. A pro rv. Pont. Max. Equestris ordinis insignia retulit, cum alias respuisset quam plurimas, nimiae libertatis amator, a Magni soblatas Principibus dignitates. Roma Patauium redijt eâ de causâ potissimum, vt ingrauescenti iam aetati quiete consuleret. Verum publico Ciuium gaudio exceptus non potuit pro publico bono, patriaeque suae commodis non plurimum laborare. Astrorum peritiâ multa, et amicis, et ciuibus euentura praedixit. Tandem annorum, et honorum plenus, cum natus esset anno CIC. IC. IV. Idus Aprilis. M. 24. post Meridiem, e vitâ migrauit III. Nonas lunij, anno Domini CIC. IC. LXXXVIII. Laudatus publice a Riccobono, in Templo Maximo ad Sacellum B. Virginis sepultus est. Multa scripsit patrio sermone, quae recensentur infra. Epitaphium sibi viuens pari sermone condidit, quod haeredes paucis additis defuncti tumulo incidendum curarunt.



page 89, image: s089

SPERONE SPERONI Nacque NEL M. D. ALLI XII. APRILE MORI NEL M. D. LXXXVIII. D. III. GIVGNO. Viuendo si fece Pinfrascritto Epitaffio.

MESSERE SPERONE SPERONI delli Aluaroti, Filosofo, et Caualier Padouano, il qual amando con ogni cura, che dopo se del suo nome fusse memoria, che almen nelli animi de vicini, se non piu oltre cortesemente per alcun tempo si conseruasse, in vulgar nostro Idioma con vario stile sino all' estremo parlo, et scrisse non vulgarmente sue proprie cose, et era letto, et vdito.

Viuete anni LXXXIIX. mesi I. giorni XII. Mori Padre di vna figliuola, che li rimase le tre, che n' hebbe, et per lei Auo di assai Nepoti, ma Auo, et Proauo, et Attauo a discendenti dell' altre due tutte nobili, et bene stanti Femine, et maschi nelle lor patrie honorate.



page 90, image: s090

Et supra saxum, in quo eius ossa conduntur, in eodem Deiparae Sacello haec alia leguntur.

AL GRAN SPERONE SPERONI MIO PADRE GIVLIA SPERONA DE CONTI M. D. LXXXXIIII.

Huius in Tumulo Numismata quoque multa, ab Annibale Tosato Patauino sculpta, collocata sunt ab Haeredibus vnâ cum eius effigie plumbeo cortice inuolutâ.

Supra Epitaphium adhuc ponenda SPERONIO restat marmorea Statua, quam, procurante C. SCHINELLA Comitio, Campagna coepit, Paliaris absoluit. Peruenit illa tandem, SCHINELLA defuncto, in manus Praeclarissimi, ac Nobilissimi Viri C. SPERONI de Comitibus, Abbatis, et Canonici Patauini, et in eius ornatissimo Musaeo vnacum pretioisissimis picturis, et iconibus asseruatur.



page 91, image: s091

NVMISMA SPERONI SPERONII EQVITIS PRAECLARISSIMI VIRI.

[gap: illustration]



page 92, image: s092

Patauini Quattuor Viri benemerito Ciui in publico Praetorio marmoream Statuam cum hac Epigraphe publico decreto erigendam decreuêre.

[?]

SPERONO SPERONIO
SAPIENTISSIMO ELOQVENTISSIMO
OPTIMO VIRO ET CIVI
VIRTVTEM MERITAQUE ACTA VITA
SAPIENTIAM ELOQVENTIAM
DECLARANT SCRIPTA
PVBLICO DECRETO
VRBIS QVATTVOR VIRI P.
ANNO A O NATO M. D. XCIV.
AB VRBE VERO CONDITA.
M. M. D. CC. XII.


page 93, image: s093

Opere Stampate.

Dialogi parte prima, et seconda.

Apologia della prima parte dei Dialogi.

Orationi molte raccolte in vn libro.

Discorsi varij. Cioe della Prudenza de Prencipi.

Della Militia.

In lode della Terra.

Sopra de Sentenze. Nequid nimis. Nosce te ipsum.

Dell' amor di se stesso.

Dell' Eloquenza volgare.

Del lattare i figliuoli.

Dialogo della Cura familiare.

Espositione dell' Oratione Dominicale.

Lettere familiari, et Versi varij.

La Canace Tragedia. Apologia, et Lettioni in difesa

Opere da Stamparsi.

Lettioni sopra li quattro libri dell' Etica di Aristotele.

Tauole della Retorica.



page 94, image: s094

Lettera ai Hebrei.

Discorsi varij.

La maggior parte morali, come sopra le Virtu.

Del parlar dell' huomo.

Della Vita Solitaria.

Dell' Arte, Natura, e Dio.

Dell' Honore.

Della Fortuna.

Due Discorsi sopra Dante.

Della Sobrieta.

Delle Ricchezze del virtuoso.

Della Lingua Latina.

Del Seruire in Corte.

Tre sopra l' Ariosto.

Otto sopra Virgilio.

Quattro sopra la Retorica, et altri al numero dicinquanta otto.

Vn libro de Sonetti, et Versi vulgari.



page 95, image: s095

[gap: illustration]



page 96, image: s096

HIERONYMVS CAPIVACEVS

PAtauinus. Praestantissimi huiusce Viri ad effigiem stupeant cuncti, licet ei vitrea paulisper demant conspicilia maiestatem. Hic enim propriâ virtute quoscunque in Medicâ facultate viros insignes suae tempestatis praetergressus est, quem nunc posterorum concors exoptat consensus omnis. Assiduis lucubrationibus Lector in almo Patauino Lyceo Theoricam, et Practicam praestantissime docuit, ex quo vel maximis vndequaque praemijs expetitus, neque de abeundo cogitauit. Eo in Lvceo, alter quasi Hippocrates habitus, Delphici oraculi responsa dictis suis, ac sententijs aemulabatur. A summis Italiae Principibus morborum curandorum causâ studiosissime accersitus, eam prae se tulit artem, ac medendi rationem, vt ex aliorum incolumitate sibiemolumentum maximum compararit. Anno CIC. IC. LII. Practicae Medicinae Cathedram obtinuit, postea secundum in ordine locum, Theoricam tandem. Et Antonium quidem Francantianum


page 97, image: s097

in Practicâ collegam sortitus est, eoque defuncto. Mercurialem praeclarissimum Medicum praeire conatus est. Senio iam confecto quidam Astrorum peritus praedixisse fertur, ne illâ aetate iter alio susciperet. At ille, dum praedictionem negligens Mantuam pergit, vt doloribus Principis eius Vrbis occurrat, patriam repetens, acri repentino morbo correptus, animam efflauit, cum annis triginta, et septem in Patriâ, summo cum honore semper, viuâ voce Medicinam professus esset. Opes quamplurimas cumulauit. Supellectilem pretiosissimam, domosque mirâ maiestate extructas reliquit affinibus, et agnatis. Sepultus est in Ecclesiâ Patrum Iesuitarum, ad dexterum Altaris maioris latus, donec in nouâ eorumdem Patrum Ecclesiâ nouus eiusdem meritis, ac gloriae tumulus erigeretur, his verbis.

IACENT HIC CAPIVACCEI OSSA QVOVSQVE NOVVM FVERIT CONSTRVCTVM TEMPLVM.



page 98, image: s098

Scripta ab eo sunt

Medicina Practica, seu Methodus cognoscendorum, et curandorum omnium corporis humani affectuum, in VII. libros distributa.

Tractatus de Vrinis.

Libellus de ratione componendi Medicamenta.

Explicationes XXXIV. de Methodo medendi.

Liber de Methodo Anatomicâ.

Liber de Differentijs doctrinarum, seu de Methodis.

Vidi praetereâ haec a Paulo de Faris Patauino ex eiusdem oredictantis excepta.

Lectiones super omnes febres publice explicatas Anno M D LXXVI.

De Venenis lectiones, eodem anno pariter enarratas.

Primam, et Secundam partem Morborum particularium, traditam ab eodem anno M D LXXIV. et M D LXXVIII.



page 99, image: s099

[gap: illustration]



page 100, image: s100

MARCVS ANTONIVS GENVA

NICOLAI Clarissimi Philosophi, et Medici filius, cum Philosophiam omnem apprime calleret, praestantissimi Philosophi nomen sortitus est. Ortum habuit ex illustri Passerinorum familiâ, quae Mantuae olim, ac Mutinae, Carolo Saraceno teste, feliciter imperauit; mox rerum ordine perturbato, Genuam se recepit; ac tandem eius reliqui stipites Patauium commigrantes, suam sedem inibi collocarunt. Vnde factum, vt ad hanc vsque diem tum Passerinorum, tum Genuensium, tum de Ianua cognomen sibi sartum, tectum, et integrum conseruarint. Caeterum cum MARCO ANTONIO non esset ingenium infra vulgus; sed praeclarae, ac insignes in eo animi dotes, ac propensiones, nihilque foret antiquius, quam studiorum amor, et cultus, breui temporis interuallo, summâ cum admiratione Doctorum, naturalis ac diuinae Philosophiae orbitam adeo fixo pede pres sit, vti in album Philosophorum adscriptus, patriae, familiaeque sue splendorem, ac gloriam


page 101, image: s101

mirum in modum auxerit, virente adhuc aetate adhibitus ad Lecturam Philosophiae publice explicandam in Patauinis Scholis. Sane primus is fuit, qui in illustri Philosophiae Cathedrâ Aristotelis abditos sensus ex Graecis textibus explanauit, et aeuo suo Peripateticam doctrinam Interpretum ambagibus inuolutam meridiana luce clarius illustrauit. Vsque adeo portentoso ad rem quamlibet addiscendam ingenio fulsit, adeoque vastâ memoriâ et mirâ arcanis Naturae parentis aperiendis facilitate praeditus ab eâdem, vt aliqui suspicarentur, eum ad tantarum rerum scientiam, non experientiâ duce; sed ductu familiaris alicuius Spiritus peruenisse. Vir omni plane lepore ornatus extitit, et decorâ maiestate vultus, Virtute pariter, ac Doctrinâ coeteros antecellens, quantoque laude dignior, tanto laudatione quâuis vel ingenti maior. Verum enimuero laus haec vna GENVAE maxime proprie fuisse creditur, quod ex eius Scholâ, veluti ex equo Troiano, eximij Viri perpetuo prodierint, IACOBVS ZABARELLA, PERNARDINVS TOMITANVS, SPERONVS


page 102, image: s102

SPERONIVS, et alij multi omni genere virtutis, et laudis abundantues. Duxit Vxorem Beatricem a Sole, ex quâ quinque Liberos suscepit, Nicolaum scilicet, Paulam, Helenam, Lauram et Cassandram, quae Patre docente non solum liberales Artes, ac morales Virtutes, sed et Logicam, et Philosophiam solide didicerunt; nuptaeque primarijs Ciuibus Patauinae Vrbis, paternae virtutis, ac disciplinae asseclae extiterunt. Iamque MARCVS ANTONIVS in labore studiorum consenuerat, cum Serenissimâ Respublica Veneta hunc illi honorem habere voluit, vt veluti bene meritus miles donaretur rude, et Lecturam supraordinariam, stipendijs etiam auctis obtineret. Pulcherrima quaeque Naturae arcana congessit, et absolutissimos Commentarios in Lib. de animâ tabellis publicis consignauit. Scripsit etiam contra Antonium Bernardum Mirandulanum, vt ex eius Apologiâ patet. In libros Physicorum. In libros de Coelo, et de Generatione, et in Metaphysicam Commentarios summi Philosophi calamo, et ingenio dignos De vario, ac multiplici genere Scientiarum eius,


page 103, image: s103

scribis PIERIVS Valerianus in Praef. lib. XXXVIIII. qui illi inscriptus est hoc titulo. De Ijs, quae per Isidem, et Iugeris quadrâ, et picluras aliquot alias significantur ad M. ANTONVM PASSEREM Patauinum Philosophum probatissimum.

Non enim te solis Medicinae, Philosophiaeque terminis cohibuisti, sed longe vlterius progressus, variarum insuper rerum minime protritarum doctrinam ita tibi comparasti, vt de quâcunque re propositâ, et erudite loquaris, et eruditionem ipsam mirâ sermonis iucunditate noueris conuestire. Quin Poetas, Historicos, Philosophosque omnes ita tibi familiares effecisti, vt nihil totâ in Encyclopaediâ sit, quod te lateat, quod non in promptu habeas, proque loco, et tempore vtaris, quam felicissime.

Cum demum Deus Opt. Max. cum ab hâc humo, et turbâ ad illa securâ, et altâ deduxit anno aetatis LXXII. conditis cineribus in arctâ vrnâ ad Maiores suos, in Ecclesiâ S. Ioannis Viridarij.



page 104, image: s104

NVMISMA MARCI ANTONII GENVAE EMINENTISSIMI PHILOSOPHI PATAVINI.

[gap: illustration]



page 105, image: s105

PAVLVS TOMASINVS

AVus noster lateralis, ex Marco Proauo Patauij ortus, ac praesbyter hîc recensetur: eius (vt euitetur iactantia) dissimulatur Effigies. Verum, vt Virtuti, Patriae, ac Familiae debitus persoluatur honos, non est eius vsquequaque memoria obliteranda. Vir fuit optimis moribus imbutus, eruditione variâ exornatus, humaniorum literarum studijs apprime deditus. Ecclesiae Patauinae longâ, fidelique operâ inferuiuit, Primatibusque carus, ac praesertim Cardinali PISANO, Episcopo Patauino, cui varijs in rebus doctrinâ, et diligentiâ suam ille fidem probatum iuit. Mox, cum singulari pietate fulgeret, Sacris Virginibus D. Stephani, ad earum Confessiones excipiendas, datus, operam eis suam mirâ patientiâ per plures annos praestitit, cum ei muneri ante se praefuisset BERNARDINVS Scardeonius, elatus inde ad Canonicatum Ecclesiae Patauinae. Defuncto demum Ioanne de Benedictis Veneto, Ecclesiae S. Laurentij Rectore, anno CIC. IC. IXV. eo Beneficio


page 106, image: s106

decoratus est, existente Monasterij S. Stephani Abbatissâ, Aureliâ Vrsatâ. Tractatus quosdam Spirituales pro Sacris eiusdem Monasterij Virginibus etrusco idiomate conscriptos, de rectâ ipsarum viuendi Institutione, reliquit. Tandem senio confectus animam Conditori suo reddidit, salutis anno CIC. IC. IXXVI. aetatis LXVI; vigetque ad huc Pij Viri memoria in animis Virginum earundem, nec non et meritorum fama.

Sepultus est in Ecclesiâ D. Laurentij. Extat autem eiusdem Effigies accuratissime picta in Fratris mei muscolo: apud me vero libri eius Theologici nonnulli, ipsiusmet manu exarati, et marginalibus notis insigniti passim.



page 107, image: s107

STEMMA ET SYMBOLVM PAVLI TOMASINI PRESBYTERI PATAVINI.



page 108, image: s108

IOSEPHVS MOLETIVS

MEssanensis, vir doctissimus, Philosophus, et Mathematiais virtutibus, moribusque suis, et affabilitate studiosis omnibus percarus, et in primis Serenissimo Duci Mantuae GVLIELMO, qui eius potissimum curae, ac doctrinae Principem filium VINCENTIVM in Mathematicis disciplinis instituendum commisit, a quo postea, ad Ducatum euecto, vt a gratissimo Discipulo doctissimus Magister, summis praemijs auctus, ac patrocinio perpetuo cultus fuit. Eius vero famâ toto terrarum orbe diffusâ, Serenissima Resp. Veneta eum in Academiae Patauinae Gymnasium, ad Mathematicarum Lecturam, magno proposito praemio aduocauit. Ab Aulâ illius Principis in Lyceum nostrum sese ille transtulit, vbi, quâ legendo, qua scribendo tantam ingenij praestantiam, ac Eruditionem prae se tulit, vt alios, qui praecesserant, visus sit non aequasse solum; sed etiam multis partibus mirabiliter antecessisse. Inter ea, quae ad Mathematicam disciplinam


page 109, image: s109

spectantia conscripsit, locum principem obtinent Ephemerides coelestium motuum ab Anno CIC. IC. LXIII. vsque ad annum CIC. IC. LXXX. iuxta calculum Alphonsinum, cum nouâ adhuc Copernici non inualuisset hypothesis, cui praefixi sunt Tractatus Isagogici quidam non tam ad Astronomiae, quam ad ludiciorum rationem maxime pertinentes. Tabulas itidem Gregorianas, iussu Senauis Veneti, pro Anni correctione in gratiam Gregorij XIII. Summi Pontificis compilauit, pro quibus laboribus ab eodem Senatu ducentorum aureorum munus accepit, abipso vero Summo Pontifice Gregorio trecentis, vt vocant, Camerae scutatis auctus est, maiori pro earum continuatione promissâ summâ. Moritur, et in Ecclesiâ S. Francisci. Maioris apud eiusdem Sacrarium sepelitur cum hoc Elogio parieti inscripto.



page 110, image: s110

IOSEPHO MOLETIO MESSANENSI, DOCTRINA PROBITATE AFFABILITATE VIRO CLARISSIMO POST EGREGIAM OPERAM DATAM VICENTIO MANTVAE PRINCIPI SERENISSIMO AD MATHEMATICAS DISCIPLINAS INSTITVENDO IISDEM PER ANNOS XII. IN GYMNASIO PATAVINO INTERPRETANDIS OPERIBVS ET LVCVBRANDTS KALENDARIO EX VOLVNTATE GREGORII XIII. PONT. MAX. ET MANDATO SERENISSIMI VENETORVM REIP. CORRIGENDO AETATE ANN. LVII. EXTINCTO PROCVRATORES HAEREDITATIS ANNO M. D. LXXX. VIII.



page 111, image: s111

In lapide vero tumuli humi strato vna cum familiae Stemmate haec leguntur.

IOSEPHVS MOLETIVS MATHEMATICVS CELEBERRIMVS OSSA HIC RELIQVIT. ANNO M. D. LXXXVIII, AETATIS SVAE LVII.

[gap: illustration]



page 112, image: s112

EFFIGIES ET SYMBOLVM IOANNIS STADII PRAECLARISSIMI MATHEMATICI.

[gap: illustration]



page 113, image: s113

IOANNES STADIVS

IN Vico Loenhoutio agti Brabantini natus, omnium literarum genere imbutus, Mathematicis in studijs ita cumprimis excelluit, vt ei parem in illâ facultate nullum aetas nostra tulerit. Primâ iuuentâ Louanij summâ cum celebritate nominis T. LIBII Historiam publice explanans, in L. Flori Historiae Romanae Epitomen (sic eam appellat Lipsius) egregium Commentarium post Ioannem Camertem edidit, secundus nulli. Sed, inferioribus speculationibus valere iussis, rebus coelestibus animum pene diuinum addicens, Astronomiam restaurare conatus est, confectis ALPHONSI Hispaniarum Regis exemplo tabulis, quas Bergenses nuncupauit, ex quibus omnium syderum aequabiles, nedum apparentes motus ad quaeuis temporal dignoscenda mirâ facilitate, ac promptitudine colliguntur. Allobrogum Principi in primis gratus Mathematicus extitit, apud quem aliquandiu degens, et Genethliacae Astrologiae operam nauans, ita facultatis


page 114, image: s114

illius secreta introspexit, in abdira ipsa astrorum arcana penetrando, vt diuersorum Principum, et Procerum euentus mirâ claritate, denunciauerit. Vnde sibi, et nomen ingens, et existimationem eximiam comparauit. De hâc tamen facultate non alia, quam quae Fixarum syderum Prognostica nominantur, Posteritati monumenta reliquit; in quibus de summâ felici, vel infelici hominum fortunâ a stellis fixis disseruit accurate. Magnis inde praemijs ornatus ab Allobrogum Duce discessit, et ad Leurinos germanos fratres, Brugis Flandorum nobiles, se contulit. Mox Lutetiam Parisiorum ab HENRICO III. Galliarum Rege vocatus, omnium suffragijs Regius Mathematicarum Professor est salutatus. Hic tandem in suburbio Honoratiano, apud Mareschallum Retzium, diem clausit extremum. Ioannes Metellus amicum defunctum hoc Elogio decorauit.



page 115, image: s115

IEHOVAE SACR. IOANNI STADIO

MATHEMATICO AB EDITIS TABVLIS EPHEMERIDIBVS ASTROLOGICIS COMMENTARIISQVE HISTORIARVM ET ACVMINE INGENII CLARO. PHILIPPI HISP. REGIS HONORARIIS LOVANIVM DEIN LVTETIAM AB HENRICO III. GALLIAE REGE AD PVBLICAM EARVM DISCIPLINARVM QVAS CELEBRI STVDIOSORVM CONCVRSV ILLIS IN ACADEMIIS DOCVIT PROFESSIONEM ADSCITO.

IO: MATALIVS METELLVS SEQVANVS

I. C CELTA AMICO

BELGAE MEMORIAE CAVSA.

VIXIT ANNOS LII. MENSES FERE II.

OBIIT XV. KAL. QVIN. ANNO

CIC. IC. LXXIX.



page 116, image: s116

Edidit

Memoratas Tabulas Bergenses Motuum aequalium, et apprentium Planetarum.

Ephemeridum Volumina duo, ab anno salutis CIC. IC. LIIII. vsque ad CIC. ICC. VI. cum ISagogis in Astronomiam, et Astrologiam.

Prognostica Stellarum fixarum vna cum Tabulis Bergensibus, in quarum initio extat eiusdem Astronomiae Historia.

Commentarium ad haec egregium confecit in L. Florum: et Fastos Romanos ab Hub. Goltzio editos illustrauit.



page 117, image: s117

[gap: illustration]



page 118, image: s118

MARCVS BENAVIDIVS

MANTVA, Patauinus ciuis, et praestantissimus Iurisconsultus, ex Io: Petro Benauidio Patre onus, vir fuit omnium literarum. Corporis exiguitatem animi magnitudine mirifice compensauit, quod egregia in vtroque Iure opera illius edita testantur, ob quae inter Iuristarum Proceres primas tenet. Florentibus aetatis annis Praetorio addictus, publicas fori caussas, tum Ciuiles, tum Criminales pro tutelâ pupillorum, ac pauperum mirâ pietate defendit, multosque a calamitatibus innoxios singulari Eloquentiâ vindicauit. Iactis hoc pacto suarum ab illo laudum, ac meritorum fundamentis, cum summâ dicendi facultate polleret, a Ciuibus magnâ cum laude ad potiora dignitatum munera euectus est. Patriae namque suae laetitiam Serenissimo FRANCISCO DONATO, in ipso Principatus Sui limine, legatus aperuit. Mox Cathedras Legum adeptus, modo Iuris Canonici, modo Ciuilis supra duos, et sexaginta annos in Patrio Gymnasio summo


page 119, image: s119

cum applausu interpretem egit, collega Ludoui ci Gometij Hispani, Vincentij Dollochij Bononiensis, Hieronymi Cagnoli Vercellensis, Tiberij Deciani, et aliorum I. C. Illustrium eius aeui. Eâ re Bononienses, peruulgatâ Hominis BENAVIDII famâ, maxima ei (sed frustra) praemia obtulerunt, vt Patauinam Academiam cum suo Gymnasio commutare vellet. Eundem Lusitaniae Rex summis precibus, nec non et PAVLVS III. Pont. Max. vt inter Romanae Rotae Auditores connumeraretur, adsciuit. Pari studio alij Principeseum, ad Aularum suarum decus, habere apud se proxime cupiuâre. Ter Comes, ter Eques creatus est. A PIO nempe IV. Summo Sacr. Antistite anno CIC. IC. LXIV. A CAROLO IV. Imperatore anno CIC. IC. XXXXV. A FERDINANDO anno CIC. IC. LXI. amplissimisque Priuilegijs, et donis a summis Principibus insignitus. Respublica Veneta, vt, quanti eius merita et Labores faceret, publice testaretur, eminentissimum in Patauinis Scholis dignitatis locum, quem Supraordinarium vocant, ei concessit, permissâ facultate legendi, quando, et quoties liberet.


page 120, image: s120

Splendide plane vixit, aedesque Principe Viro dignas, quâ Picturis, quâ priscis Marmoribus, et venerandae antiquitatis monumentis illustres prope Coenobium Heremitarum extruxit, in quibus Academia Musis, et Musicae dicata sedulo, serioque culta per plures annos, ita floruit, vt MANTVAE domus Studiosorum omnium, et Patriae fere totius delitiae meririto diceretur. Eo sane tempore nihil erat magnificentius Palatio MANTVAE, nihil admirabilius Bibliothecâ, nihil spectabilius Musaeo, in quo penitiores, et preciosiores Antiquitatis reliquiae conseruabantur. Viuere desijt anno aetatis LXXXXIII. Salutis vEro CIC. IC. LXXXII. In funere celebratus est a Riccobono, iacuitque conditus in Heremitarum Ec, clesiâ, sub illustri tumulo, querri sibi condiderat viuens. Vtenim Fama nominis illius immortalitati trophoeum inclytum: sic ipse cineribus su is viuens splendidum, ac superbum Mausoleum erexit in occidentali Ecclesiae memoratae parte, operâ Sculptoris eximij Bartholomaei Ammanati Florentini. In mediâ eâ mole talia leguntur.



page 121, image: s121

MARCVS MANTVA BENAVIDIVS

PATAVINVS IVRISCONSVLTVS

IO: PETRI MEDICI FILIVS SACRI LATERANENSIS PALATII AVLAEQVE IMPERIALIS COMES ET EQVES IVRIS PONTIFICII

SVPRAORDINARIVS EX PRESENTIBVS FVTVRA PROSPICIENS PRAETER CAETERA MAVSOLEVM HOC SIBI VIVENS FIERI CVRAVIT MENSE MAIO M. D. XLVI.



page 122, image: s122

In basi vero, quae sequuntur.

VIXIT ANNOS LXXXXII. MENSES.

IV. DIES VIII.

SEXAGINTA PVBLICE DOCVIT PROXIME VERO A SENATV SVPRAORDINARII MVNERE DONATVS OCTO INTERMISIT.

OBIIT QVARTO NONAS APRILIS M. D. LXXXII.



page 123, image: s123

Scipsit

Collectanea super Ius Caesareum, quod mane explicatur.

Apoplegmata legalia septingenta.

Consiliorum Tomos duos.

Problematum legalium libros quattuor.

Topica.

Isagogicas rationes ad tollendos argumentorum nodos.

Encomium Sacerdotij.

Suasoriam legis Oppiae ad compescendum muliebrem cultum.

Centuriam Praxis Iudicialis.

Obseruationum legalium libros X.

Polymathiae libros XII.

Enchiridium rerum singularium.

Iuris praelectiones.

Dialogos de varijs sensihus diuinarum, humanarumque literarum.

De Illustribus Iurisconsultis.

Locorum Communium libros III.

AEquilibrium, praestantissimum opus, pro iure Candidandis.



page 124, image: s124

Tractatum de legitima filiorum.

De Liberationis, et Libertatis fauoribus.

De Priuilegijs militaribus.

De Pupillorum fauoribus.

Lecturas super Ius Canonicum.

Lecturas super Quattuor partes Iuris Ciuilis de mane.

Bassanellum.

Areopagitam.

Et Grosariam.

Del Duello.



page 125, image: s125

Imago eius petita est ex vnâ Numismatis eius parte, quod inferius exhibetur, existentibus in alterâ literis M. L. et paruâ Lunâ cum his alijs etruscis verbis.

Figura e del suo cor, che non si intende.

Philippus vero Gallaeus insigniter hallucinatus est, cum pro MARCO MANTVA, Marcum Guazium effictum dedit. Adijciam hic monumenta quaeppiam ex multis, quae in laudati Viri Palatio ab eo posita spectantur. In fronte Atrij occurrit Triumphalis Fornix his notis.

ID FACERE LAVS EST QVOD DECET NON QVOD LICET.

In dextro latere Colossus est Herculis XL. pedum, Bartholomaei Ammanati supra laudati opus, cum basi, vt ille asserit, literatâ.



page 126, image: s126

HERCVLES PVPHILOPONVS

BESTIARIVS QVI TRISTITIAM DEPVLIT OMNEM PERAMPLO HOC SIGNO MANTVAE CVRA REFLORESCIT.

Coronae Portarum omnes praeseferunt illa. Apollinis Mantuani ex primâ Eclogâ.

DEVS NOBIS HAEC OTIA FECIT.



page 127, image: s127

MARCI MANTVAE PRAECLARISSIMI I. C. NVMISMATA OPERA IOANNIS CAVINII SCVLPTORIS PATAVINI

[gap: illustration]



page 128, image: s128

[gap: illustration]



page 129, image: s129

BERNARDINVS SCARDEONIVS

PAtauinus Canonicus, Vir pietate, moribus, eruditione, vitae excessu, virtutibus omnibus perinsignis, et in cumulandis Patriae monumentis diligentissimus. Abdicatis rerum humanarum curis soli Deo incorruptam mentem, ac pene diuinam semper inflexam seruauit. Annis primum XXXIV. sacris Virginibus Coenobij S. Stephani moderator, ac noxarum expiator extitit. Inde Canocius electus, Librum a primâ iuuentâ coeptum, De Antiquitate Vrbis Patauinae, deque Claris eiusdem Ciuibus, ad vmbilicum perduxit, et typis demandandum curauit viuens. Fuit illi sane perhonorificus is labor, et Patriae gratus, Siquidem in eo multa bonâ fide digessit, eademque mirâ elocutione legenda Posteris consignauit. Elogiorum eius omnium instar erunt, quae MARTINVS SANDELLIVS Vir eruditissimus scripsit. Obijt AEtatis anno XCVI. eâque in Ecclesiâ sepulturae honorem meruit, in quâ diuini sui cultus praecipua monumenta reliquit. Sub eius Effigie inibi pictâ haec extant, in interiori meridionali parte.



page 130, image: s130

BERNARDINO SCARDEONIO CIVI ET CANONICO PATAVINO

RARAE INTEGRITATIS ATQ. ERVDITIONIS VIRO.

QVIPPE QVI CAETERIS CHRISTIANO SACERDOTI DIGNIS VIRTVTIBVS FIDEM CONCILIANTIBVS ILLIBATVM VIRGINITATIS FLOREM AD VLTIMAM VSQVE SENECTAM ATTVLISSE CREDITVS SIT CVIVS CHARITATI ATQVE INDVSTRIAE HAEC PATRIA ANTIQVITATE AC RERVM GESTARVM GLORIA INCLYTA ACCEPTAM REFERT MONVMENTORVM SVORVM MEMORIAM AB INTERITV VINDICATAM SACRAE VIRGINES AD D. STEPHANI QVIBVS ILLE TOTOS XXXIV. ANNOS A SACRIS CONFESSIONIBVS PRAEFVIT PARENTI OPTIMO ET PIENTISSIMO HOC GRATI ANIMI MONVMENTVM VNANIMES POSVERE.

PROCVRANTIBVS MAGDALENA VERCELLENSI ANTISTITA MARTINO SANDELLIO CONFESSARIO



page 131, image: s131

Supra saxum, vbi eius ossa quiescunt, in eâdem D. Stephani Ecclesiâ talia leguntur.

CAN. PATAVINVS VITAE CANDORE PRAESTANTIAQVE DOCTRINAE CONSPICVVS HIC QVIESCERE IVSSIT VBI ANNOS XXXIIII. ANIMIS MONIALIVM REGENDO LABORAVIT.

[gap: illustration]

VIXIT ANNOS X CVI. OBIIT ANNO M. D. LXXIIII. DIE XXIX. MAII.



page 132, image: s132

Latine scripsit

De Antiquitate Vrbis Patauinae, et Claris Ciuibus Patauinis libros III. in quindecim Classes distinctos.

De sepulchris insignibus exterorum Patauij iacentum.

De Castitate lib. VII.

Italice

La Naue Euangelica, opera Spirituale indrizzata alle Madri di S. Stefano.

Nec non et Consolatorium opusculum. Praeterea Typis consignandum curauit Librum de ratione bene moriendi. Petri Baroci Episcopi Patauini, et spirituales quasdam preces ad petendam pluuiam, et ad arcendam tempestatem, quibus Praefationem de suo adiecit.



page 133, image: s133

BENARDINVS TRIVISANVS

Cluis Patauinas, vir laeti vultus, animique candore conspicuus, filius fuit MARCI Triuisani CL. M dici. Adeo excellenti ad literarum studia factus ingenio fuit, vt annos vix decem, et octo natus, nec adhuc lauream assecutti summâ tamen cum sui laude Logicam Salernitanâ in Vrbe publice sit professus. Post haec Patauij Philosophiae, et Medicinae Doctor, suadentibus agnatis et amicis declaratus, Logicae primum, deinde Simplicium interpretandorum prouinciâ susceptâ, maximum virtutis suae specimen dedit. Hinc Medicinae Theoricae extraordinariae explicator electus, eam Spartam duodecim annos magna cum celebritate nominis adornauit. Tandem Medicinae Theoricae Ordinariae Cathedram adeptus ob merita, collega Bernardini Paterni, gloriam eiusdem, ac meritum aequauit, et vicit. Grauissimis rerum familiarium oneribus assidue pressus nullum aliud ingenij sui monumentum post se relinquere potuit, praeter Lectiones ipsas,


page 134, image: s134

quas publice habitas Discipuli descripsêro. Senio confectus functus est vitâ anno Domini CIC. IC. LXXXIII. Aetatis. LXXVII. et ia Ecclesiâ S. Stephani, a Riccobono inibi publice celebratus, humatus est, Epitaphio nulloo.



page 135, image: s135

[gap: illustration]



page 136, image: s136

IACOBVS ZABARELLA

NObilis Patauinus, natus anno salutis CIC. IC. XXXIII. Monis Sept. horâ fere dimidiâ post meridiem, patre IVL IO Comite Palatino, Matre ZILIOLA, filiâ Hieronymi Doctoris, coniugibus spectatissimis, et ex praeclarissimis familijs nostrae Vrbis. Iuuenis maximo ingenio praeditus facili labore variarum Rerum, et Scientiarum cognitionem hausit. Ad Eloquentiam primum, et Graecas literas naturâ duce ferri visus est: dein ad Logicam, et Mathematicam facultatem, quod ijs in studijs mirâ felicitate proficiens, haud obscurum suae propensionis specimen daret. Ad Eloquentiam Io. Faseolum Patauinum, et Franciscum Robortellum Vtinensem. ad Logicam Petrum Arquanum, et Bernardinum Tomitanum: ad Mathematicas Petrum Catenam, et Franciscum Barocium praeceptores adhibuit, Viros plane doctos, eximios, etin eâ, quam profitebantur, scientiâ fingulares. Opticam etiam, et Astrologiam in delicijs habuit, cuius mihi testes praedictiones


page 137, image: s137

ipsius variae, quae iam suos cirentus feliciter sortitae sunt. Philosophiae demum, tum Naturali, tum Morali, et ei in primis, quae Peripatetica nominatur, se, totum adiunxit, MARCO ANTONIO Genua Patauino duce. In patrio Lyceo anno CIC. IC LXIV. Logicam initio professus est, et Bernardino Tomitano praeceptori successor datus non eam modo publice annis XV explicauit, sed et Tabulis, ac Comnxentarijs vberrimis facilem adeo reddidit, vt omnes tanti Viri ingenium raderet in admirationem sui. Traductus inde est ad fecundam Extraordinariae Philosophiae sedem, Collega datus Arcangelo Mercenario Picensi: nec multo post primae paritatem obtinuit, primam demum ipsam, aqua gradum ad secundam Ordinariae facultatis eiusdem, stipendijs auctis, fecit. Quare Logicâ dilucidatâ, Philosophiam vniuersam varijs Interpretum opinionibus inuolutam, reconditae Graecorum Codicum lectionis ope, mirum in modum illustrauit: praeclaros Commentarios in Aristotelem edidit, et difficiliores nodos perfacili methodo dissoluit. Vxorem babuit


page 138, image: s138

Elisabetham filiam sapientis viri Io: CAVACIAE, quae nouem illi liberos peperit, et in his maressex: Iulium Primogenitum Mathematicum insignem nobis alibi commendandum, Franciscum, Antonium, Ioannem, Carolum, et Sabbadinum; filias vero Iustuiam, Aiseniam, et Zabarellam. Quibus omnibus ex Natali sy derum constitutione vitam, et euentus. (quatenus per artem licet) antequam interiret, praedixit: facemque praetulit incorruptae gloriae, et virtutis verae, suo cunctis exemplo praelucens. Multiplicis omnino lectio nis, et linguarun multarum amator extitit, vultu spectabilis, et capite ijs in partibus, quae oculos inter et aures sitae sunt, venarum pleno. Nactus est Mercurium feliciter stantem, quam ob caussam celeres ingenij motus, et ad quaeuis excogitanda faciles, et expeditos habuit in omni vitâ. In Patriâ primos honorum gradus semper adeptus est, nec raro boni publici gratiâ apud Serenissimum Senatum Venetum orauit, a quo singulari amore cultus, praeter publica stipendia, etiam mille aureos pro Zabarellâ filiâ promissos tulit,


page 139, image: s139

sicuti antiquitus idem Eminentissimus Senatus tantumdem Marco Antonio Genuae pro filiae dote donauerat. Vocatus humaniter a SIGISMVNDO Poloniae Rege natalis soli dulcedine parere renuit, nuncupatis eidem Commentarijs Logicae facultatis. Pater Academiae STABILIVM Patauij fuit. Comes etiam Palatinus, vti Primogenitus IVLII Zabarellae, in quem id honoris contulerat Iulius pater, cui FERDINANDVS I, Imperator priuilegium Iacobo Patri a mAximiliano concessum confirmauit, et vt primogenitus huius stipitis Comes Paltinus esset, sanciuit. Voluente fato migrauit evita anno salutis CIC. CIC. LXXXVIIII. Mense Octobris. AEtatis vero suae LVI. Et in Ecclesiâ D. Antonhij, publice celebratus ab An tionio Riccobono in Delubro S. Catharinae prope Maiores suos conditus est, nullâ quod obseruare potuerim, memoriâ clarus. Apud haeredes eius IMAGO extat, cuius vnâ in parte visitur Liber inscriptus his notis sub ipsius manu.



page 140, image: s140

[?]. Hoc est. ARISTOTELIS OMNIA.

In alterâ Emblema Gordiani nodi Arae imposita, cum huiusmodi inscriptione.

[?]. AVT INGENIO AVT VI.

Itâ plane, vt hic a me publice exhibetur.



page 141, image: s141

Opera, quae confecit, sunt.

Tabulae Logicae.

De Naturâ Logicae libri II.

De Quartâ, figurâ Syllogisimorum liber Vnus.

De Methodis Libri III.

Apologia de Doctrinae ordine, libris duobus comprehensa. inquâ obiectionibus Piccolominei satisfecit.

De Conuersione Demonstrationis in Definitionem Liber I.

De Propositionibas necessarijs libri II.

De speciebus Demonstrationis lib. I.

De Tribus Praecognitis liber I.

De Medio Demonstrationis libri II.

Commentarij in libros duos Analyticos Posteriores.

De rebus Naturalibus libri Triginta. Hoc est de Naturalis Scientiae constitutione liber I.

De Primâ rerum Materiâ libri II.

De Naturâ Caeli liber I.

De Naturâ, liber I.

De Jnuentione AEterni Motoris liber I.

De motu Grauium, et Leuium libri II.

De motu ignis in orbem liber I.



page 142, image: s142

De Constitutione Indiuidui lib. I.

De Reactione lib. I.

De Mistione lib. I.

De Qualitatibus Elementoribus libri II.

De Regionibus aeris libellus.

De Calore Caelesti lib. I.

De Misti generatione, et interitu libri III.

De Facultatibus Animae liber I.

De Accrectione, et Nutritione lib. I.

De Sensu agente lib. I.

De Visu libri II.

Da Partitione animae lib. I.

De communi rerum generatione, et interitu liber I.

De Mente humanâ lib. I.

De speciebus intelligibilibus liber I.

De Mente agente lib. I.

De ordine intelligendi liber vltimus.

Commentarij vberrimi in libros Physicorum Aristotelis.

Commentarij in libros de Animâ.



page 143, image: s143

MARCVS ODDVS

PAtauinus, patrem ODDVM, dequo supra nonnihil attigimus, imitatus, Philosophiam, et Medicinam enixe coluit, quarum deinde ductu praeclarissima ingenij monumenta edidit, perpetuo sui, et Patriae omamento. Vir enim optimis moribus, et eruditione singulari clarus, cum a praeceptore patre mira medicae facultatis arcan didicisset, totum se curandis aegrotis addixit, eoque in munere, vrbanitate, humahitate, diligentiâ coeteros omnes longe superasse fertur. Quamobrem nominis illius fama non solum per omnes Lombardiae oras peruagata est: sed et Italiam vniuersam ODDI admiratione compleuit. In patrio Lyceo, summo applausu, Medicinae Theoricae Cathedram, BERNARDINO TRIVISANO succedens, assecutus est, vnde sibi viam ad Practicae Ordinariae fastigium solide communiuit. Siquidem ad illam euectus, sarta semper, et tecta nominis, et virtutis suae famâ, senectam in eadem vltimam consumpsit. Patris immortalitatis


page 144, image: s144

cousulens praeclata illius opera absoluit, et in lucem edidit; nec idcirco se a lucubrationibus proprijs abdicauit. Nam, et ipse Opuscula multa digna cedro condidit. Ex quibus haec habemus edita: Methodum componendorum medicamentorum, et aliorum diudicandorum. Libellum de Vrinis: et Apologiam de Putredine duersus Argenterium. Aciuibus varia munera sibi tradita, perhonorifice gessit, ac tandem Domi Dei Prior datus, senio potius, quam incommoda valetudine sublatus est, eatatis anno LXV. et in Ecclesiâ S. danielis prope Maiorum suorum cineres, absque vllâ memoriâ collocatus.



page 145, image: s145

ALBERTINVS BOTTONVS

EX cognomine familâ Parma perillustri, et Oppidorum duorum dominâ originem duxit. Inde scilicet Viri domi, forisque clarissimi armis, et literis cunctis fere temporibus prodiere; inter quos prae caeteris effulsêre OBELERICVS, GENTILIS, ET BERNARDVS, qui Summi Romani Pontificis Auditor in Decretalia scripsit, supremique Iudicis, et Cancellarij titulo Bononiae praefuit. Patauium igitur translata BOTTONA familia, omnibus ornamentorum generibus exornata, tres ibi gloriae suae propagines egit, scilicet ALBERTINVM nostrum cum duobus fratribus Bernardo, et Nicolao. BERNARDVS a Serenissimo Venetorum Senatus, Equestribus Reipublicae suae copijs Praefectus, mox ad eiusdem fines Austriaco proximos recognoscendos missus, armis hinc inde positis, motus omnes prudentiâ suâ tantum, et animi moderatione sedauit. NICOLAVS non tam Iuris vtriusque cognitione claruit, quam singularibus probitatis, fidei, et religionis ornamentis


page 146, image: s146

Iuris ipsius prudentiam exornauit. ALBERTINVS vero omni fere virtutum genere; decoratus, vtrumque fratrem non aequauit modo, sed vicit. Fuit is valetudinis oprimae, statuirae mediocris, ingenij validi, boribus, et studijs accommodati. Medicâ, et Philorsophicâ Laureâ insignitus, Logicam primum in Patauino Gymnasio sexennio intem pretatus est Anno dein CIC. IC. LV. Ioanni Antonio Experti Patauino successit, Collegas nactus Bernardinum Tomitanum, et Pe trum Mariam Arquanum, viros omni Laude et Elogio maiores. Hinc Cathedram Medicinae practicae extraordinariae principem assecutus, eam cum aliquot annorum spatio sedulo tenuisset, ad alteram ordinariae Theoricae in partiate primae incredibili omnium (qui tum Patauij ei facultati operam dabant) animi voluptate conscendit. Talem enim eâ in sede, qualem se promiserat, gessit, vt facile comprobarit, aptiorem ad eam neminem, eligi, imo, nec optari vllo vnquam tempore poruisse. Senex obijt anno a Christo redempto CIC. IC. LXXXXVI, et ingentes opes, nec


page 147, image: s147

non et magnificas aedes Nepotibus; Opera vero praeclara in lucem edita, et vbique probata Ciuibus suis, et Exteris reliquit. Sepultus est vna cum suis in Ecclesiâ Patrum Eremitarum. In Palatio, quod condidit ante laudatam Ecclesiam, haec leguntur.



page 148, image: s148

ALBERTINVS BOTTONVS PATAVINVS IN PATRIO GYMNASIO THEORICAE MEDICINAE INTERPRES ORDINARIVS SVORVM MAIORVM AEDES VETVSTATE CONSVMPTAS A FVNDAMENTIS RESTITVIT ANNO DOMINI M. D. XCI.



page 149, image: s149

Libros hosce condidit, et euulgauit

Libros tre de Morbis Muliebribus.

De Vitâ conseruandâ lbriurum vnum.

De ratione consultandi in rê medicâ librum vnum.



page 150, image: s150

NVMISMA ALBERTINI BOTTONI CLARISSIMI MEDICI PATAVINI.

[gap: illustration]



page 151, image: s151

BERNARDINVS PATERNVS

SAlodiensis, vir inaequalibus humeris, vno nempe altero eminentiore, ac inuenustâ facje, inquâ naturâ factus, morum suauitate percarus, extitit. Cum ad Medicam artem (vt sua cuique innara sunt studia) sua sponte tenderet, ad eamdem etiam toto pectore sese contulit allectus exemplo Patris. Florente adhuc aerate Theoremata Medica, et Philosophica Venetijs, Veronae, Patauij publicae discussioni proposita, singulari Eloquentiâ, et Eruditione mirabili propugnauit. Posthaec in Pisanum Gymnasium accersitus, Medicae facultatis interpres ab omnibus ad vnum illum vndequaque confluentibus mirifice colebatur. Theoricam ad haec Ordinariam Medicam in Montis Regalis Academiâ docuit, et eandem in Ticinensi Vniuersitate non obscuris ingenij, et doctrinae notis professus est. Romam profectus apud MARINVM GRIMANVM S. R. E. Cardinalem degit, qui cognitâ virtutum eius praestantiâ, et candore morum, vltro eum ad se se vocauerat,


page 152, image: s152

et domum suam aperuerat venienti. A FRANCISCO VENERIO Philosopho per insigni Praetore Veronae ita dilectus est, vt eius opera absens in Veronensium ciuium nmerum fuerit cooptatus. Discessit tum ex Vrbe PATERNVS, vt Veronensibus gratias ageret, cum in itinere sibi delatum Serenissimae Reipublicae Venetae decreto Medicinae Theoricae locum in almo Patauino Gymnafio reperit ingenti cumanimi voluptace, quippe qui laborem, et industriam suam in Athenis illis Italis longe clariorem, et vtiliorenb fore praesenserat, vt optime comprobauit euentus. Vir fuit incredibili studio a varijs vltro Principibus expetitus. A STEPHANO sane BATHORAEO Poloniae Rege nihil intentatum relictum est, vt eum ad sese traduceret, cuius operâ sibi, ac suis consultum iret. At ille ab itinere longe abhorrens quietem propositis praemijs, et honoribus antetulit, felicius sibi fore ratus, extremum halitum inter alumnorum suorum amplexus domi, quam inter diuitias apud aduenas foris emittere, quod ei contigisse fertur anno salutis


page 153, image: s153

CIC. IC. LXXXXII. quo senio grauis viuere desijt, quamuis editis in Operibus adhuc viuat, et his in primis.

Tractatu vno de Humorum purgatione in morborum initijs tentandâ.

Tractatu altero, quo probatur Caenam vberiorem esse debere prandio.

Explicationibus in Primam partem Primi Canonis Auicennae.



page 154, image: s154

[gap: illustration]



page 155, image: s155

HIERONYMVS MERCVRIALIS

EXimius Medicinae professor, natus est anno a Virgineo partu CIC. IC. XXX. pridie Kal. Octobris, die D. Hieronymo sacro, cuius et nomine parentes, rerum quasi interpretes futurarum, tam felicem partum cohonestarunt. Ioannem Mercurialem, et Camillam ex Pungectorum familiâ Foroliuio vetustissimâ, et amplissimâ ciuitate, oriundos, parentes habuit, non tam nobiles, quam honestos, et famosis, fumosisque Maiorum imaginibus claros. Primos in Graecae linguae, ac Philosophiae naturalis cognitione progressus habuit, eosque tales, vt Philosophiae, nec non et Medicinae Laureâ decoratus in Patauino Musaeo, reuersus in Patriam Medicam artem exercere cum laude, et vtilitate caeperit, assiduus adeo in curandis aegritudinibus, et diligens in euoluendis Graecorum Philosophorum, ac Medicorum libris, vt ab omnibus non MERCVRIALIS; sed Mercurij filius salutaretur. Sub haec fere tempora Foroliuienses adolescentem illum Legatum ad PIVM IV.


page 156, image: s156

Sum. Pont. elegêre. Romam cum venisset, Theatrum illud Orbis statim eius virtutes, ac eloquentiam admirari coepit, et ex Purpuratorum numero Moecenas literatorum optimus ALEXANDER FARNESIVS S. R. E. Cardinalis eum natum annos XXXII. reparatae salutis anno CIC. IC. LXII. in Aulae suae decus recepit. Septennio Romae confecto a Sereniss. Senatu Veneto in Patauinum Lyceum ad Medicinae Cathedram peramplo honorario accersitus est, ibique defuncto Antonio Fracantiano Vicetino, AEsculapio seculi, principem Medicinae Practicae interpretandae locum obtinuit. Eo in munere ita voce valuit, et quantâ ingenij praestantiâ polleret expressit, vt eius opera in lucem edita nequaquam nomen eius, et famam auxerint; sed aeternitati tantummodo consecrarint. Ea tempestate rogatus ab Imperatoris MAXIMILIANI II. Nuntijs, vt Caesaris incolumitati periclitanti occurreret, impetratâ eo se conferendi facultate Seren. Republicâ Venetâ, iter ingressus est, Hygia dextrâ Caesari adstitit, medicâs manus adhibuit, et pristinam valetudinem reddidit.


page 157, image: s157

Cessit ea res MERCVRIALI vtiliter, et honeste. Nam et maximis praemijs, et laudibus et honoribus, ac in primis Comitis, et Equitis dignitate auctus, ab Imperatore discessit. In Gymnasio Patauino, anno duodeuiginti docuit: Bononiam etiam maximis stipendijs accersitus, inibi aliquandiu vixit. Magno tandem Etruriae Duci negare minime potuit, quin Pisis preciosissimas doctrinae suae gemmas Romae, Patauij, Bononiae XXX. annorum spatio elaboratas industriâ, et ingenio perfectas publice explicaret, acceprurus initio in annuam mercedem mille septigentos aureos, cum Patauij octogentis, Bononiae mille ducentis professus esset; alijs vero proxime consequentibus annis duobus millibus exornandus. At ecce conditionem humanae sortis fragilem, et acerbam. Si quidem reuersus in Patriam, vt eius dulci aspectu animum recrearet, morbo tentatus et victus, tristre sui desiderium Medicinae reliquit, et vniuerso Orbi anno CIC. IC. CVI. XIII. Idibus Nouembris, et in D. Mercurialis Sacello, qua picturis, qua statuis exornato, sepultus est.


page 158, image: s158

Pompam ei funebrem apparatu insigni Maximilianus filius apparauit; imo Medicorum Senatus omnis moerens, et atratus duxit. At viuit, et aeternum viuet Mercurialis nomen, nec vlla de illo posteritas conticescet, quamdiu loquentur, quae scite scripsit, inter quae praecipue memorantur.



page 159, image: s159

Variarum lectionum Libri IV. in quibus complurium, maxime vero Medicinae Doctorum infinita prope loca, vel corrupta restituuntur, vel obscura declarantur.

Libri alij duo, argumenti eiusdem, quattuor Prioribus additi.

Ijdem omnes iterum editi, recogniti, et aucti.

De arte Gymnasticâ libri VI.

De Morbis Cutaneis, et omnibus Corporis humani excrementis.

Tractatus ex eiusdem ore docentis excepti, et in V. libros digesti operâ Pauli Aicardi, quibus accessit.

Tractatus de Decoratione.

Explicationes de Pestilentiâ a Hieronymo Zaccho exceptae, et in Capita distributae.

Hippocratis Opera omnia Grace, et Latine edita, ac Scholijs illustrata ab eodem.

Censura, et Dispositio operum Hippocratis locupletior.

De Morbis Puerorum.

De Venenis, et Morbis venenosis Tractatus locupletissimi ex eiusdem ore profecti, et in tres libros digesti opera Alberti Schelgij.



page 160, image: s160

Galeni Opera Latine reddita, et emendata.

De Morbis muliebribus liber.

Responsorum, et Consultationum Medicinalium

Tomus I. a Michaele Columbo collectus.

Responsorum Tomi alij III.

Tractatus de Componendis Medicamentis.

De Morbis oculorum, et aurium.

Praelectiones Pisanae.

Praelectiones Patauinae de cognoscendis, et curandis humani corporis affectibus in libros V. digestae opera Gugielmi Athenij.

In II. Epid. Hippocratis praelectiones Bononienses.

In Aphorismos Hippocratis.



page 161, image: s161

IOANNES TAISNERIVS

HAnnonius in Belgio natus praeclarissimi ingenij, ac eximiae memoriae Vir scientiarum rationes, summosque apices complexus, ad Musicam tandem et diuinatrices artes colendas omni studio se conuertit. Itaque diuinandi munere ex manuum lineis temperamenti signa, et animi, characteres varios colligebat, et, spretis geniturarum laboriosis supputationibus, ignaras curiosorum mentes, rerum iuarum sciscitantes euentus, vaticinijs circumducebat. Ianique Viri quoque grauissimi fide praedictionibus illius haberi coeptâ, ei typos manuum suarum lineis effigintarum vudique demandabant, et ab eiusdem ore, vt de priuatis rebus statuerent, pendebant. Romae, et Ferrariae hospes Mathematicas publice cum doceret, audientium coronâ sepiebatur, quos etiam priuatis in aedibus ijsdem artibus erudiebat. In aulâ CAROLI QVINTI Caesaris Regios pueros primâ paediâ, et eruditione instituit, eundenique Caesarem secutus in Africam, expeditione Tunetensi,


page 162, image: s162

Siciliam, et Melitam Insulas oculis lustrauit. Tandem peregrinationis taedio captus, varijs Tractatibus conscribendis se totum addixit: et vno Volumine quaecumque Chiromantiam attingerent complexus est. At crescente illo in vastam molem factum est, vt studentium animos defatigarit, quos sibi proposuerat erudiendos tantum. Senex ê vitâ decessit a I. Fontano tali sepulchrali Elogio celebratus.

TEISNERVS iacet hic, paruâ resupinus in Vrnâ
Qui vaga, dum vixit, sydera transilijt.
Quo non dexteritas, quo non praenobile magni
Pertigit ingenium, cura, laborque viri?


page 163, image: s163

Scripta ab eo, quae circumferuntur, sunt.

Opus Mathematicum libris octo destriptum, adiectis innumeris figuris idealibus manuum, Physiognomiae et alijs, quorum ex priores Chiromantiae Theoricam, praxim, artem, et experientiam:

Septimus Physognomiae dispositionem:

Octauus Periaxiomata de faciebus signorum docent.

De Motu aduersus Philosophum.

De Naturâ Magnetis, et de Nauigande vusu



page 164, image: s164

SYMBOLVM IOANNIS TAISNERII PRAECLARISS. MATHEMATICI.

[gap: illustration]



page 165, image: s165

[gap: illustration]



page 166, image: s166

ALEXANDER MASSARIA

VIcentinus, validae constitutionis Vir, et ad studiorum labores omnes perferendos accommodatissimae, quibus factum est, vt, cum ad Philosephiam, ac Medicinam perdiscendam vires omnes tum animi, tum corporis intendisset, breui tempore, post se relictis facultatum earumdem studiosis, apicem illarum attigerit summâ cum hominum admiratione, et fructu. In Patriâ primum Medicinam exercuit, et in Olimpicâ Academiâ omnium Italiae florentissimâ Anatomen, et Aristotelis Meteora, maximo nobilium et ignobilium coneursu, professus est. Inde virtutum eius se se longe, lateque propagante famâ, a potioribus Serenissimae Reip. Venetae Proceribus accitus, Venetias adijt, vbi libros, quos de Peste graui, et eleganti stylo conscripserat, protinus euulgauit. Felix in Patriâ, in qua ingenij nobilitatis, ac eloquentiae specimen haud obscurum dederat, Venetijs felicior fuit, summâ apud omnes Vrbis amplimae Ordines in veneratione habitus. Opes ibi


page 167, image: s167

quoque maximas sibi peperit cum ingenti gloriâ, nec non et principem in Medicorum Collegio locum facile comparauit. Eâ re MERCVRIALI, qui tunc temporis in Academiâ Patauinâ primam Medicinae practicae cathedram exornabat, Bononiensibus concesso, ALEXANDRO nostro cathedra eadem, Serenissimae Reipublicae decreto, demandata est. Adeoque strenue se in illâ gessit, vt ad Medicae facultatis arcana depromenda natus, dimissus e Caelo verius videretur. Patauij domum amplam, et insignem coluit, quam eleganti supellectile instructam Viris doctrinâ et virtute praeditis, amicis praesertim, et aduenis secum esse communem, et patentem perpetuo voluit, raro exemplo. Quo demum feruidi, Viri spiritus, validaeque virtutes euaserint, vel ex eo liceat coniectare, quod cum biennio, ante quam e viuis excederet, Scholare sibi docenti identidem obstrepentem semel, iterum, ac tertio frustra obiurgasset, domum rediens, irâ iustâ percitu baculo e lignorum strue, in quam casu inciderat, statim arrepto impetum, in illum sui asseclam fecerit, ac stupentibus


page 168, image: s168

cunctis eundem mirabili animaduersione coutuderit, Posteris reliquens exemplum, quomodo eorum, qui in Scholis intempstiue insolescunt petulantia sit coercenda. Senio fractus ijt ad plures maximo cum moerore omnium, anno salutis CIC. IC. IIC. Et in templo D. Antonij locum sepulcri habuit, sed ignauia suorum memoriam nullam.

Scripsit

Libros accuratissimos de Peste.

Aduersus Saxoniam de abusu Medicamentorum Vexicantium, et Theriacae in febribus pestilentibus vsu, quibus cum respondisset Saxonia.

Disputationem alteram Apologeticam edidit aduersus libros eiusdem de Phoenigmis.

Practicam Medicam.

De Renum, et Vesicae affectibus.

Tractatum de Pulsibus.

Tractatum alterum de Vrinis.

Consultationes duae in febril Catarrali Illustriss cuiusadam Antistitis.

Librum Responsorum, et Consultationum Medicinalium.



page 169, image: s169

[gap: illustration]



page 170, image: s170

TORQVATVS TASSVS

BErgomas ex Patre Bernardo praestantissimo viro, et Portiâ de Rubeis ortus, Italicae linguae Decus, Heroicorum Poetarum Princeps, ob incomparabilem diuini ingenij Virtutem, multis monumentis editis declaratam, iure ac merito se se mihi celebrandum offert, vt, quemadmodum effigie suâ singulare Musaei nostri ornamentum existit; sic et virtutum suarum splendore maius lumen libris hisce nostris accendat. An non enim in te, TORQVATE TASSE, Etruscorum Poetarum Ideam, omnes oculorum suorum acies intendunt: omnes te celebrant: tuaque gesta, ac diuina opera admirantur. Sed heu aduersam ijdem etia fortunam tuam deplorant, et effusis vbertim lachrymis prosequuntur. At, cum Vitam Vatis huius omnem Italice conscripserimus luculente, sat hic habebimus summa quaedam illius capita delibasse, in gratiam Studiosorum Poeticae facultatis. Natus est Torquatus Tassus Surrenti in Regno Neapolitano, anno salutis CIC. IC. XLIIIIIIII.


page 171, image: s171

Idus Aprilis in Meridie. Infans, Patre bannito, exilij calamitates expertus. Romam adijt, vbia Mauritio Cataneo Rhetoricam, et Poesim hausit, varijsque linguis instructus ludere aliquid, et canere tum primum coepit: sed ad Gymnasium Pataninum imperio patris proficisci iussus, vt Philosophiae et Iurisprudentiae operam daret; in vtrâque plurimum profecit. Cumque ad Scientias omnes optimi ingenij ductu fereretur, in Theologiam etiam, et Mathematicas se immisit. Verum enim vero totâ impellente naturâ ad Poesim raptus, in eâ, ingenij sui Idolo et oblectamemo vnieo, Iuuenis et Senex verlatus est. Itaque xx. aetatis anno aemulatus Ludouicum Ariostum, non incelebrem Vatem, Heroicum Poema edidit, cui Titulus, Il Rinaldo, idemque Aloysij Estensis Cardinalis nomini consecrauit. Hoc veluti fulgure suae praestantis virtutis animi omnium mirum in modum afflatisunt. Certatim Eruditi quique eius amicitiae studere, eum amore prosequi nec visum. Inter caeteros Scipio Gonzaga, Romanae postmodum Ecclesiae Cardinalis datus, Torquati amore, et


page 172, image: s172

hospitio aulam suam studuit illustrare A varijs Academijs Italiae expetitus, in Academia AEthereorum Patauij sub Italico nomine, Il Pentito, varia, et innumera miri ingenij sui Italico idiomate lineamenta toti Terrarum orbi spectanda praebuit. Dialogos quippe singulari eloquentiâ et eruditione refertos, Platonico more, Patauij confectos posteris legendos publicis tabellis consignauit. Diuinum ad haec, et celeberrimum Poema, quod inscripsit Il Goffredo, ouero la Gierusalemme liberata, in eâdem vrbe texere coepit. Sed cum assiduis literis, ac Nuncijs Ferrariam vocaretur a Ser. ALPHONSO II. Duce, literatorum. aeui sui maximo Mecaenate, eo tandem, anno aetatis XXII. profectus est, vbi exceptus ad instar laureati, et triumphantis Ducis, in vrbem illatus est. Ad eum Nobiles quique, Equites, et Principes conuolabant: dumque per vias incederet, vel a minutâ plebe summis ad Caelum vsque laudibus extollebatur. Ferrariae primam Carminum suorum partem publici iuris fecit. Mox Aloysium S. R. E. Cardinalem Nuntium a Summo Pont. GREGORIO XIII.


page 173, image: s173

destinatum in Galliam, comitatus est, duplicemque ex illâ peregrinatione fructum hausit. Nam et eximij Poetae titulum ore CAROLI IX Galliae Regis adeptus est: et varijs donis, ac honoribus a Principibus Galliae cumulatus abscessit. Discessus ille Ferrariâ initium eius amorum fuit, et reditus augmentum. Statim enim fabulam Amintam lusit, publice eo ipso anno datam. Anno XXX. lucem accepit Poema Liberatae Hierusalem, Serenissimo Alphonso Principi nuncupatum. Iamque videbatur felicitatis ipsius apicem attigisse TORQVATVS, cum laetis tristia scaeua miscere Fortuna coepit. Rerum aduersarum initium ductum a morte patris. Habetur post odio, nec inimicitijs caret, caesoque strenue inimico, carceri mancipatur, in quo melanoniam passum, parum ab insaniâ abfuit, omnique relquo vitae tempore melanconiâ, et malis cerebri affectibus vexatus est. Elapsus e carcere Ticinum adijt, ibique in Estenses Duces virus ante conceptum effudit. Annum agebat trigesimum sextum, cum Ferrariâ repetitâ in Hospitali S. Annae diligentissime


page 174, image: s174

habitus est, adhibitis remedijs omnibus, vt ex omni morbo conualesceret, et sanitati pristinae redderetur. Tandem anno XXXXII. Bergomates illum per Licinium Nuncium a Sereniss. ALPHONSO contendere studuêre, sed frustra. Vincentio siquidem Gonzagae, Mantuae Duci, concessus est. Egressus ex Hospitali dicto, Italiâ peragratâ, Neapolim secessit, patrimonioque, quod perierat, acquisito, ibi sanus, ac felix degit vsque ad tempora Pontificatus CLEMENTIS VIII. Tunc enim a CINTHIO Aldobrandino Cardinali, Pontificis Nepote, Romam accersitus est. Paruit. At ecce, dum illi Romae Corona, et Laurea publice praeparatur, febris obstitit, quae et terris abstulit tandum decus, aetatis anno LII. Salutis M D XCV. VI. Kal. Aprilis.

Sepultus est in Ecclesiâ S. Onufrij cum hac inscriptione.



page 175, image: s175

D. O. M.

TORQVATI TASSI OSSA HIC IACENT. HOC NE NESCIVS ESSES HOSPES. FRATRES HVIVS ECCLESIAE POSVERVNT.

ANNO M. DC. I. OBIIT ANNO M. D. XCV.



page 176, image: s176

Extat et haec, illi a Iusto Ricquio concinnata.

HOSPES

Quiscumque es, Si Musarum Hostis non es, adsiste, et lege.

TORQVATI TASSI

Monimentum heic vide.

Nec vide tantum, sed venerare, et cole:

Plura meretur, Pietas quam possit tua;

Saltim, quod possis merito, et libens dato.

Eheu sic perijt

MEL ILLVD CHARITVM MEDVLLA MVSARVM FLOS INGENIORVM.

Quid dicam vltra!

VLTIMVS NATVRAE LABOS. BONIFACIO CARD. BEVILACQVA HEROI AETERNO

Cippum hunc, vtinam aeternum Ex Voto D. D. L. M.



page 177, image: s177

Italice scripsit

Il Rinaldo Poema.

Il Goffredo, ouero Gierusalemme liberata.

La Gierusalemme conquistata.

Le Sette Giornate della Creatione del monde.

Il Torismondo Tragedia.

L' Aminta Pastorale:

Altri Poemetti, e Dialogi, come di Venere, d' Amore fuggitiuo, dell' Amore, dell' Amante, dell' Amato, e del Caualiero, della Gelosia, del Tempo, etc.

Canzoni, Sonetti, Madrigali, et altre Rime diuise in noue parti.

Nella prosa l' infrascritti Dialogi.

Il Messagiero dell' officio dell' Ambasciatore.

Forno primo, et secondo della Nobilta.

Della Dignita.

Gonzaga del piacere honesto, et de piaceri publici, e priuati.

Paragone dell' Italia, e Francia.

Padre di famiglia.

Del maritarfi.



page 178, image: s178

Dell' Amor vicendeuole tra il Padre, et Figliuolo.

Mal piglio, ouero della Corte.

Il Segretario.

Il Siniscalco.

Manso dell' amicitia.

Beltramo della cortesia.

Il Rangone, ouer della Pace.

Il Cataneo de gli Idoli.

Del Giuramento falso.

Della Virtu Eroica.

Virtu feminile.

Molza dell' Amore.

Caualier amante.

Della Pieta amorosa.

Questione amorosa.

Conclusioni amorose.

Foras. Napolitano della Gelosia.

Della Gelosia.

Gioan Luca delle Mascare.

Della Fortuna.

Gonzaga secondo del giuoco.

Romeo del giuoco.

Poema Eroico libri cinque.



page 179, image: s179

La Caualetta, ouero della Poesia Toscana.

Rispote, et Appologie a varie oppositioni delle sue opere.

Lettioni, et Orationi.

Del Dialogo trattato.

D. Angelo Grilo.

Il Conte, ouero dell' Impresa.

Volume di Lettere.

Discordo d' alcuni accidenti della sua Vita publicato da Monsignor Martino Sandelli Padouano.



page 180, image: s180

NVMISMA TORQVATI TASSI POETAE CLARISSIMI.

[gap: illustration]



page 181, image: s181

VALENTINVS NAIBODA

COloniae Agrippinae nauts, in Philosophicis, ac Mathematicis studijs facile primas, Praeceptor fuit (Meursio teste) RVDOLPHI SNELLI, qui Mathematicas disciplinas cum linguâ hebraicâ copulauit. Mediocri, sed prepingui corpore, cum iam Mathematicis dogmatibus animum excoluisset, vitae solitudine delectatus, in occulta rerum naturalium arcana, ad quae naturali Genio ducebatur, perscrutanda totus intendit. Post quae Genethliacis obseruationibus addictus, mirum in modum Astrologiam iteratis experientijs, et excogitatâ faciliori ad hominum euentus praeuidendos methodo, sedulus illustrauit. Addidit et illius nomini immortalem famam violentae mortis sibi crudeliter imminentis occasus multo ante praeuisus, vt aperiam infra. Editis Commentarijs longe pulcherrimis in Alchabitium, et in Sphaeram Sacrobusti, Italiam peragrare coepit, ac tandem post varia patriae, facultatum, et Fortunae discrimina Antenoris Vrbe potitus,


page 182, image: s182

in eâ sibi quiescendum duxit. Hic in Ptolomaei Quadripartio VALENTINI, stimulis ingentibus aemulae virtutis acti, vis et industria praecipue desudarunt, vt Hieronymum Cardanum eiusdem operis Interpretem superaret: genuinamque Ptolomaei sententiam aperire conatus est vberrimis Commentarijs suis. Assiduis vigilijs varia, tum ad Theoricam, tum ad Practicam Astrologiam spectantia, mandare literis insigni labore, et operâ satagebat, ac deperditarum facultatum memoriam, nec non et vitae suae aduersos casus delere, vtcumque poterat, ex animo nitebatur. Constat enim suis amicis significasse non raro, sibi ex ferro subitae mortis periculum imminere. Quo cum directiones infaustae accessissent, timore correptus illico inter domesticos parietes se se penitus abditum occultauit. Annuali censu, ad D. Catharinae, domicilium sordidum incolebat, quod Anachoretarum more vitam ab omni, tum amicorum, tum aliorum consuetudine alienam sibi soli viuens quodammodo duceret eaque res illi voluptati foret. In hoc igitur VALENTINVS cibarijs, et vtensilibus


page 183, image: s183

alijs communitus, foribus firmiter oppessulatis absque famulitio latitans, mente contemplationi deditâ, vitam acerbam trahebat. Cum ecce domi Dominus de numis exigendis ab illo cogitat, et apparente nemine Praetorem adit, vt eius auctoritate clausae fores aperiri queant. Quod petit, impetrat, effriguntur a satellitibus fores, euolant ad superiorem aedium partem, ibique faetens, et lacerum VALENTINI cadauer, haud procul ab eo loco, in quo studens sedere consueuerat humi iacere (triste plane spectaculum) stupore defixi altissimo deprehendunt. Acclamantibus illis vndequâque vicini, et amici confluunt, vixque miserum Valentinum cicatricibus, ac squalore mirifice deformatum lacrimantes agnoscunt. Tanti sceleris auctore penitus ignorato, crimen inultum ijt. Causa mortis, vt ex sublatis scriptis nonnulli coniectant, non alia, quam inuidia eorum fuit, qui se ab illo multis partibus superari videbant in dies. Facinus atrox, nefarium, execrandum, cuius adhuc memoria apud eruditos nostrae ciuitatis cum horrore viget. Monumenti honore


page 184, image: s184

caruit, et eius quoque facti caussa in tenebris latet.

SYMBOLVM VALENTINI NAIBODAE.

[gap: illustration]



page 185, image: s185

Scripsit

Commentarios in Alchabitium.

Astronomicarum Institutionum libros tres ad Principem Stephanum Batoraeum.

In Ptolomaei Quadripartitum vberiores Commentarios, qui extant in Bibliothecâ Mantuanorum Ducum, vt habet Io: Antonius Maginus, in libro de Legitimo Astrologiae vsu in Medicinâ, allato Commentario eius in Caput X. Apotelesmati Tertij Claudij Ptolomaei.



page 186, image: s186

[gap: illustration]



page 187, image: s187

GVIDVS PANCIROLVS

REgiensis, quem ex illustri familiâ Pancirolâ patre ALBERTO Iurisconsulto natum, et ingenio singulari praeditum, paterna gloria, veluti immortalitatis radius, ad ingenuas artes capescendas mirum in modum inflammauit. Cum igitur ex primis Rhetorices, ac Dialecticae rudimentis viuida vis ingenij in puero elucere coepisset, de parentum consilio Ferrariam missus est, vt Iurisprudentiae operam daret, ibique Clarissimos Iuriscon: Pascettum, et Hyppolitum Riminandum audiuit, quorum auspicijs, cum plurimum in literariâ palestrâ profecisset, Ticinum adijt, vt ad instar PLATONIS, quem in Graeciam penetrasse ferunt, vt Pythagoraeorum praeceptis, et disciplinâ imbueretur, ipse etiam Andream Alciatum, Virum ni omni eruditionis genere eximium, audiret. Verum enim vero, eo aliquandiu degustato, maiori discendi ardore succensus, ad auscultandum Marianum Socinum, Bononiae docentem, deductus est, ac demum permotus illustri famâ


page 188, image: s188

MARCI MANTVAE, et Iulij Oradini, quos tunc temporis inter praeclaros legum interpretes eminere constabat, Patauinum Gymnasium nostrum caeteris praeferendum ratus, eo se recepit, vt inibi studiorum suorum metam attingeret, et insignia Doctoratus ex tantorum Iurisperitorum manibus obtineret. Quamobrem adeo insignes in Iurisprudentiâ progressus eo in Gymnasio fecit, vt antequam in Doctorum numerum cooptaretur, dignissimus habitus fuerit, qui, posthabitis alijs multis, a Serenissimo Senatu Veneto Imperatorias Institutiones in eodem secundo loco publice explanaret. Quo quidem in munere, eo vsque per septennium, acclamantibus studentibus omnibus, progressus est, collega Hieronymi Campi S. Petri, vt in eo aetatis immaturitas ipsâ doctrinae grauitate, et maturitate magis, ac magis excellere videretur. Renunciatur interim a Iurisperitorum Collegio Iurisprudentiae Doctor, et decedente Matthaeo Gribaldo, alteram vespertini Iuris cathedram obtinente, in eius locum adsciscitur, quem suaui sermonis nitore, et ornatu sexdecim annorum


page 189, image: s189

spatio decorauit. Varias lucubrationes edidit, tum ex Iurisprudentiae penu, tum ex Eloquentiae officinâ depromptas, quibus, et literatorum omnium animos pertraheret in admirationem sui, et Serenissimae Reip. Venetae fauorem, non sine insigni honorarij, et boni publici incremento, consequeretur. Diem tum extremum obierat Augustae Taurinorum egregius I. C. Simon Craueta, cum Serenissimus Allobrogum, Dux Emmanuel Philibertus, PANCIROLVM nostrum, veluti praestantissimum Europae Iurisconsultorum Sydus, ad Taurinense nobilitandum Gymnasium, amplissimo honorario proposito, accersiuit. Annuit ille voluntati Principis, et anno salutis CIC. IC. LXXI, relicto Patauino Lyceo, Taurinum concessit, vt in primâ Cathedrâ, collega Bernardi Trotti I. C. Clarissimi, Ius Caesareum interpretaretur. Quâm humaniter tum a Serenissimo Duce exceptus fuerit, explicare difficulter possim. Illud satis constat, Emmanuelem Philiberti filium, patris vestigijs insistentem, eundem simul ac patri successit, omni amoris, et officij genere prosecutum esse; quin,


page 190, image: s190

et mille aureis annui stipendij, quos a Philiberto acceperat, centum, honoris et dilectionis gratiâ, protinus adiunxisse. Coeperat iam illi Tautinensis aeris intemperies sic obesse, vt oculorum altero pene destitutus esset; altero vero grauissime laboraret, cum inde sibi discedendum statuit, et Patauium, quo ad principem Iurisprudentiae sedem a Serenissimo Senatu Veneto accersebatur, concedendum statuit, abiectâ cunctatione omni. Quanto cum Allobrogum Principis moerore discessit, tantâ Ciuium, et Studentium voluptate Patauij receptus est, anno CIC. IC. LXXXII. et Lyceum publicum, tribus tunc temporis Iuris luminibus, Io. Cephalo, Tiberio Deciano, et Marco Mantuâ orbatum, suo aduentu mirifice recreauit. Summi Romani Pontifices duo, GREGORIVS XIV. et CLEMENS VIII. miro illum amore complexi sunt, et ad aulae Romanae limina, consultationis ergo, perhonorifice vocauêre. At ille quietis amans, et bonae valetudini suae studens, Lucubrationibus etiam eruditissimis euulgandis intentus, fastus huiuscemodi, et honores omnes nihili ducens, Chritatem,


page 191, image: s191

et Academiam nostram Romae praeferendam censuit, nec alio, procul a Gymnasio sui delicio, commigrandum. Quamobrem apud nos, relictis literarum monumentis innumeris, vitae cursum peregit, anno aetatis LXXV. et ad Ecclesiam D. Antonij celebri pompâ ab vtraque Vniuersitate delatus, inibi publicis, encomijs exornatus est, orante eius in laudem doctissimo, et eloquentissimo I. C. Francisco Vidua Patauino, anno salutis CIC. LC. XCI. XVI. Kal. Iunij. Iacet in Ecclesiâ D. Iustinae in sepulchro Monachorum vt ipse viuens concupiuerat.



page 192, image: s192

Scripsit

Rerum Memorabilium lib. II. quorum prior Deperditarum, posterior nouiter Inuentarum est.

Commentarium in Notitiam Dignitatum vtriusque Imperij.

De Magistratibus Municipalibus, et Corporibus artificum libellum.

De quattuordecim vtriusque tam Veteris, quam Nouae Vrbis, earumdemque aedificijs tam publicis, quam priuatis libellum.

Thesaurum variarum lectionum in III. libros digestum, ab Hercule ex Fratre Nepote in lucem editum.

Responsorum, et Allegationum in Iure volumen vnum.

De Origine, et Auctoritate Iurisconsultum, et de Viris illustribus, maxime in Iure volumen I. nondum editum.

De Origine, et Auctoritate Equitum.

De Iuris Antiquitate.

De Numismatis antiquis.

Commentarium in Vniuersa Tertulliani opera.

Volumen, in quo plurimae nouae legum explicatio nes continentur.



page 193, image: s193

NVMISMA GVIDI PANCIROLI I. C. PRAESTANTISSIMI.

[gap: illustration]



page 194, image: s194

HIERONYMVS NIGER

PAtauinus, ex patre Antonio Nigro, et Isabella Soncinâ ortus, Vir in re Medicâ sine dubio eiamiu et, niuei vna moribus praeditus, et literarum ornamentis omnibus, dignum se laude et memoria hobis hoc loco praebet. Vrbanitate reipsa mirâ, et assiduitate singulari in aegrorum curâ, diuitias, et honores domus maxime auxit. Anno CIC. IC. LXII. electus Collega Marini Stephanelli, Medicinam Practicam extraordinariam loco tertio in Academiâ patriâ explicre caepit, vnde gradum ad Theoricam fecit, quam multiplici curationis onere defessus docere demum desijt non sine maerore Gymnasij vniuersi. Pater extitit Filiarum quinque, Filiorum trium, Bernardini scilicet, Oeconomiae dediti: Antonij Medici eruditi quam infra pluribus exornamus, et Victorij Abbatis S. Benedicti Noui. Ex Filiabus Cassandrae solius nuptias celebrauit, quam in vxorem tradidit Antonio Zanoto Patauino I. C: reliquas intra sacra septa Diuino Numini consecrauit. Itâ consenuerat, vt nec


page 195, image: s195

Medicinae Cathedram conscendere, nec equo, vt infirmis operam suam nauaret, insidere posset; nec illis idcirco adesse destitit. Siquidem solâ pietate, nullâ gloriae cupiditate ductus ad eos cirandos gestatoriâ sellâ deportari coluit, maiore ciuium suorum habitâ ratione, quam sui. Octogenarius, moerentibus bonis omnibus, decessit, anno CIC. ICC. pioque funere absque pompâ conditus, in Ecclesiâ D. Peregrini, in Maiorum suorum tumuloconquiescit, memoriâ nullâ, quâ dignus, appositâ ex incuriâ filiorum.



page 196, image: s196

[gap: illustration]



page 197, image: s197

ANGELVS MATTHAEACCIVS

IN oppido Marosticae natus, singulari mentis et ingenij acumine praeditus, ad quascumque liberales artes propensus viuus enituit, ac nunc etiam nitet. Adolescens, humanioribus literis informatus, Iuris, ac Eloquentiae fontes exhausit, rerumque vatietate captus, laboribus alliduis, tum in Philosophiae, tum in Mathematicarum Disciplinarum penitiora penetralia se recepit. Nec obscura in, aetacis flore, et ipsis studiorum suorum primordijs futurae doctrinae, et eruditionis argumenta dedit. Nimirum, in Mathematicis se exercens, non solum in his, quae ad Opticam, et Mathematicas pertinent, verum et in alijs, quae ad aeris tempestates, Epidemias, Terraemotus, Principum obitus, Bellorum incendia, aliaque rerum humanarum descrimina spectant, ita metam attigerat, vt plurima, quoad Christianae Religionis perscriptum patitur, constanti vaticinio praedixerit, exitu mirabili comprobata, quod alijs in eâ facultate senio confectis raro admodum datur.


page 198, image: s198

Inter caetera, cum Octauio Montagnae, et Melchiori Carculario, celeberrimis Academiae Patauinae Iurisconsultis, se post annos quinque Lecturam Iuris ciuilis Primariam consecuturum esse dixisset, id ipsum adamussim contigit. Eo nempe tempore e Pandectarum Cathedrâ a Serenissimo Dominio Veneto ad principem Iuris de mane locum euectus est. Potiores Iurilprudentiae honores obtinuit. Nam, et in Carnorum regione, quae nunc Fori Iulij nomine celebratur, multis in locis, et annis multis, Assesoris partes obijt: et in alma Venetiarum vrbe caussarum acctorincredibili eloquentiâ perfulsit: et omni doctrinae varietate refertus Caearum, et Pontificum iure Philosephiae Naturalis, et Moralis dogmata permiscebat. Ibi dilectus ab omnibus praecipuo amore complexus est: ANTONIVS Fachinettus, Venetijs tunc temporis PII QVINTI Legatum agens, qui et illum saepe conuiuio excipere, et audire passim disputantem acutissime consueuerat. A multis etiam Principibus experitus fuit. Nam et XISTVS. QVINTVS Pont. Max. semel, ac


page 199, image: s199

iterum consultationis ergo, MATTHAEA CCIVM accersiuit Romam; et RVDVLPHVS Caesar ad se vocatum perhumaniter suscepit, et od insignia merita Equitis, ac Comitis insignibus exornauit: et cum a Serenissimâ Republicâ Venetâ Pandectarum docendarum prouinciam in Lyceo Patauino suscepisset, eâ per annos aliquot feliciter administratâ, auctis insigniter stipendijs in primâ Iuris Ciuilis Cathedrâ collocatus est Asperitatem vultus morum suauitate condibat, patebatque cunstis illius domus, quaererum artificialium, Catopticorumque Imaginum, eius opera inuentarum, plena, summâ cum admiratione, et voluptate ab omnibus colebatur. AEtatis anno LXIIII. vitâ excessit, et in Templo D. Antonij, publice laudatus a Philosopho, et Iurisconsulto doctissimo Francisco Viduâ, humatus est XIV. Kal. Martij anni salutaris CIC. ICC. Inscriptionem hanc illi Ioseph Matthaeaccius, ac Georgius filius vnanimes posuâre.



page 200, image: s200

M. D. C.

ANGELO MATTHAE ACCIO

AVLAE CAESARIS EQVITI, COMITIQVE

PALATINO

PATAVII PRIMARIO

IVRIS CIVILIS INTERPRETI

SVMMO THEOLOGO

PHILOSOPHO ET ASTROLOGO

MAESTISS.

IOSEPH MATT. PON. CVR. AC

GEORG. FILIVS.



page 201, image: s201

Conscripsit

De Via, et Ratione artificiosâ tuniuersi Iuris lib. II.

De Fideicomissis.

Apologiam aduersus Bonifacium Rogerium.

Apologiam Primae Sedis Iurisprudentiae, ad Serenissimum Reip, Veneta Principem, eiusque amplissimum Collegium.



page 202, image: s202

NVMISMA ANGELI MATTHAEACCII I. C. CLARISSIMI

[gap: illustration]



page 203, image: s203

[gap: illustration]



page 204, image: s204

AEMILIVS CAMPOLONGVS

CIuis Patauinus, medicâ eruditione insignis, specie venerabilis, in colloquijs adeo iucundus, et carus, vt aegri non minus eius humanitate praecellenti, quam adhibitis ab eo remedijs se refectos palam, et libere faterentur. Aristotelis, et Galeni studiosissimus, et accuratissimns cultor extitit: et in curandis morbis inter aetatis suae Medicos facile princeps. Anno CIC. IC. LXXVIII. Theoricam Medicinam secundus in ordine scitissime docuit in Academiâ patriâ: cumque anno CIC. IC. LXXXXI. decesisset e viuis Medicinae Doctor Marcus de Oddis ad Medicae praxis cathedram euolauit. In eâ se praeclare gessit, nec solitam idcirco, sedulam, piamque infirmorum curam abiecit. Migrauit e vita aetatis anno quinquagesimo quarto, immortali plane memoriâ dignus, quod annis XXVII. in tradendâ, et exercendâ publice Medicâ facultate strenue desudasset. Praeter Consulta, quae in libro Consultorum Italorumextant, haec alia literis consignauit.



page 205, image: s205

De Variolis.

De Arthritide.

Methodum consultandi.

In Ecclesiâ Seruorum, in Sacello Maiorum, sito Annibal F. Statuâ, et huiuscemodi Memoriâ suam ergâ Patrem bene de se meritum pietatem testatus est.



page 206, image: s206

D. O. M. AEMILIO CAMPOLONGO NOBILI PATAVINO SVMMAE INTEGRITATIS ET INNOCENTAE VIRO PHILOSOPHO ATQVE MEDICO CLARISS. QVI AGENDO SCRIBENDO ET PVBLICE DIV IN PATRIA TVM PRACTICAM TVM THEORICAM INTER PRIMARIOS PROFITENDO SVMMORVM PRINCIPVM GRATIAM CONSECVTVS NOMEN SIBI AD EXTREMAS ETIAM REGIONES NVNQVAM PERITVRVM COMPARAVIT. OBIIT ANNO SALVTIS M. DC. IIII. XV. KAL. NOVEMBRIS AETATIS SVAE LIIII. MENSE II. ANNIBAL I. C. PATRI BENEMERENTI ET INCOMPARABILI P. C:



page 207, image: s207

[gap: illustration]



page 208, image: s208

FRANCISCVS PICCOLOMINAEVS

SAlue praeclarissime Doctor, non solum. Ingenio, et Virtute; sed et moribus, et innocentiâ, et animi probitate mirandus, cuius sub Laureali Biretto delineata facies, veluti regio diademace redimita, fulget, amorem et venerationem poscit. Senis natus est FRANCISCVS noster Philosophus numeris omnibus absolutus, et Orator insignis, ex familiâ Piccolomittaeâ, quae et ALEXANDRVM praeclarissimum Virum et alios illustres alumnos, aetate nostrâ celebres, tulit. Statutâ mediocris, ingenio ingens, multiplici rerum cognitione imbutus, non modo in. Gymnasio patrio specimen suae virtutis clarissimum edidit, dum ingenti cum admiratione ciuium Logicam adhuc adolescens interpretatus est sed et in Maceratensi Vniuersitate, in quâ Philosophiam professus est, et in Perusino Lyceo, vbi per decennium munus idem gloriose obiuit. Cum igitur inter Rei Literariae lumina nomen iam amplissimum obtineret, Patauium accitus, anno CIC. IC.


page 209, image: s209

LX. ad exornardum primum Philosophiae Extraordinariae locum, secundus eius Facultatis professor electus est, Collega Arcangeli Mercenarij, viri disciplinis omnibus exornati. ac tandem, quadriennio nondum expleto, ad ad principem ordinariae Philosophiae sedem euectus ex merito, Solis instar in orbe proprio collucentis clariores, calidioresque virtutis suae radios emisit. Neque vero Aristotelicae solius doctrinae Interpres, et Commentator eruditissimis scriptis typis editis obscuriora Philosophi dogmata meridianâ luce clarius illustrauit; sed et Platonicam disciplinam fere collapsam, et legendo, et scribendo in integrum restituere conatus est; illud in primis enitens, vt Platonem cum Aristotele in pluribus conciliaret. Senex laboribus in assiduis diu versatus, quieti et animi tranquillitati studens ex Plaronis dicto, cum amplo millium quadrigentorum florenorum stipendio frueretur Pomeridianas Disputationes, quae a Doctoribus baberi consueuerant, propter disceptantium lites, et iurgia optimo consilio sustulit. At ista dum praestat, et studentium


page 210, image: s210

disceptationibus occurrit, filiorum simultates ac inertias euirare minime valuit; immo varijs sollicitudinibus agitatus, infelicem senectam, filiorum inter se dissidentium caussâ, transegit. Insignes suae doctrinae cultores, et doctores eximios reliquit, inter quos hodie excellit maxime Eruditissimus MARIVS MAXCLENVS S. T. Doctor, et Philosophiae Extraordinariae Interpres in paritate primi loci, nostro in Gymnasio Patauino. Quippe Vir hic eximius, graui, et iucundo sermone Aristotelicae doctrinae penetralia reserans, sapientiâ, moribus, et animi candore Piccolominaeus alter agnoscitur, et vti virtutum illius haeres ex asse omnium linguis, et sermonibus celebratur. Sed vt PICCOLOMINAEI laudibus insistam, cum eloquentiâ, solertiâ, et ingenij acumine, vegeto semper et intento, publicum docendi munus quinquaginta trium annorum curriculo in varijs Italiae Academijs, et in primis in Patauinâ nostrâ feliciter obijsset. Senis e vitae laboribus excessit, anno aetatis LXXXIIII. relicto Posteris cum amplissimâ nominis sui memoria patrimonio ingenti. Viuens varia


page 211, image: s211

scripsit, et edidit, quorum e numero haec habemus, beneficio Typographicae facultatis.

Vniuersam de moribus Philosophiam in decem gradus distributam.

Vniuersam Philosophiam Naturalem ex quinque partibus constantem, quarum.

In Primâ docet de ijs, quae ad scientiam de Naturâ docet de ijs, quae ad scientiam de Naturâ attinent.

In Secundâ de attinentibus ad Coelum.

In Tertiâ de respondentibus libris de ortu, et interitu Aristotelis.

In Quartâ Meteorologica, et cum eis connexa.

In Quintâ, quae ad Animam pertinent.

Librum vnum de rerum Definitionibus.

Commentarios in Primum, Secundum, et Octauum Physicorum.

In Libros de Coelo.

In Libros de Ortu, et Interitu.

In Libros de Animâ.

Comitem Politicum aduersus Iacobum Zabarellam.



page 212, image: s212

In dexterâ parte Templi D. Francisci sepultus est, ibique hoc epitaphium sculptum conspicitur.

D. O. M. FRANCISCVS PICCOLOMINAEVS PHILOSOPHVS EIVSQVE HAEREDES DONEC LVX POSTREMA REFVLGEAT, IN HIS TENEBRIS REQVIESCENT FIDES DIRIGIT SPES ELEVAT CHARITAS CVM DEO NECTIT. M. DC. IIII.



page 213, image: s213

EPICHEREMA FRANCISCI PICCOLOMINAEI EMINENTISSIMI PHILOSOPHI.

[gap: illustration]



page 214, image: s214

HORATIVS AVGENIVS

A Monte Sancto, vir praestantissimus, AEternâque laude dignus, tum ob gloriam patris ac fratrum, tum ob admirabile diuini sui ingenij acumen. Pater eius LVDOVICVS, inter Italiae Medicos longe clarissimus, fere per anno septuaginta in praecipuis Flaminiae, Piceni, et Etruriae Ciuitatibus Medicinam laudabiliter exercuit, CLEMENTI VII. Summo Pontifici percarus, et indelicijs Galliae Principum, qui eius ergo, praeter ingentia, quae in illum praemia conculere, eiusdem patriam ab oneribus omnibus immunem esse voluerunt, priuilegio singulari, cum interim alia loca exercitus transitum sustinerent. Fratres habuit Simonem, Fabritium, et Laelium, quorum duo I. C. celeberrimi extitêre; alter vero aureatus Eques D. Mariae Lauretanae. At inter illos HORATIVS noster, veluti Iuppiter inter micantia sydera collucebat, omnium virtutum, ac disciplinarum genere fulgentissimus. Philosophus enim, Medicus, et Theologus per


page 115, image: s215

insignis moribus, moibis, et animis, vrbanitate, eloquentiâ, et peritiâ eximiâ medebatur, quas quidem vbique in illo radiantes dotes tum Itali, tum Germani mirum inmodum efferebant. Sed labores eius literarios audiamus. Primâ aetate Logicae nodos in Maceratensi Vniuersitate duobus annis explicuit. Mox in Scholis Romanis quinquennio Medicinae Theoricam professus est: adhaec in Ticinensi palestrâ preticam facultatis eiusdem sexdecim annis: ac demum in Patauinum Lyceum proposito nongentorum florenorum honorario, accitus Theoricam ordinariam in primâ sede eloquentissime docuit, iam senex, vsque ad extremum suae peregrinationis diem. Obijt anno CIC. ICC. III.



page 216, image: s216

Scripsit

De Sanguinis effusione libros decem.

Disputatlonum eiusdem argumenti Lib. VII.

Epistolarum Medicinalium Libros XXIV. duobus voluminibus compraehensos.

De Febribus.

De partu hominis.

Quae quidem omnia impressa sunt Francofurti pud Haeredes Io. Vechelij, et in Tomos III. distributa.



page 225, image: s225

ijsdem fuit, et in primis Serenissimae Reip. Venetae, cuius hbertatem, et iura vna cum. Principis auctoritate, et dignitate conatus est acriter non tueri modo; sed et longius ac latius propagare. Itaque varijs ab eo muneribus affectus est, et hononbus varijs, vti bene de Reipublicâ meritus, insignitus. Consenuerat OTTONELLVS; sed fessum aetate corpus, ingenium sapientiâ validius gerens vsui adhuc erat publice, cum anno septuagesimo primo lentâ febri correptus, simul et extinctus est cum magno Studentium, et Ciuium moerore, perinde ac si de vniuersâ Iuris prudentiâ, co defuncto, conclamatum esset. Elatum magnifico funere sacra tellus excepit Ecclesiae Patrum Heremitarum, cuius in Occidentali muro aureae literarum notae Virtutes eius, et Merita sic loquuntur.



page 226, image: s226

D. O. M. OTTONELLO DISCALTIO

Summo genere, ac Virtute Iuriscon.

Eq. Co: Palat.

Qui

Praestantissimum ingenium

Eximiâ Iuris vtriusque scientiâ,

Et admirabili disputandi, atque dicendi

acumine, et copiâ excollens

patriae in honoribus legationibus consilijsque

vtilissimus

Priuatorum in Iuditijs pericula

singulari Eloquentiâ propulsans

perquim diu praecipua Iurium interpretandorum

fummâ omnium auctoritate obtinens loca

non semel ab alijs Principibus expetitus,

a Venetis Dominis retentus, ornatus,

auctus emicuit.

Obijt anno Christi M. DC. VII.

AEtatis suae LXXI.

Elisabet Zabarella

Viro Clarissimo

apud ossa Maiorum

P. C.



page 227, image: s227

Alterum in eiusdem Viri eximij laudem Monumentum

AETERNAE MEMORIAE OTTONELLI DISCALTII PATRITII PATAVINI VIRI CLARISSIMI PRIMARII IVRIS CIVILIS INTERPRETIS COMTIS PALAT. ET EQVITI D. MARCI NATIO GERMANICA IVRIST. CONSILIARIO GEORGIO FEDERICOA RAMINGEN SIND. IVR. ADOL. VVECIT TERSHEIM PROCVR. HENY HILLER ET FRIDER BRANDIS PER ANN. XX. ET VLTRA PATRONO ET ADVOCATO SVO DESIDERATISS. POS. ANNO M. DC. VII. MESE DECEMB.



page 228, image: s228

Arca tegit cineres, animam Deus addit Olimpo,
Famam Germanae suscipiunt Aquilae.

Extat haec altera huius Viri memoria in Eccle siâ S. Antonij vna cum eiusdem Statuâ, quam illi Generosa Germanorum Natio magnifice erexit ad Occidentalem cius Templi partem.

Innumera eiusdem Consilia extant, Lectiones variae, et documenta quamplurima, quae Discipulorum eius manibus amdue teruntur.



page 229, image: s229

[gap: illustration]



page 230, image: s230

HERCVLES SAXONIA

PAtauini Caeli ciuis, et accola, ne latum quidem vnguem recedens a semitis, quas glorioso pede calcarant VICTOR pater, et Hieronymus, et Franciscus patrui, quam maxime longam nominis sui memoriam effecit. Studiorum id suorum progressu mirifice patefecit, testatus aperte, se ad hoc potissimum in lucem prodijsse, vt et Maiorum suorum aemularetur gloriam, et Patriae, et Familiae decus, et ornamentum foret. Vix ipsis Medicinae insignibus decoratus Tertium Auicennae librum interpretari caepit, summo cum audientium concursu, et admiratione, Germanorum in primis, qui, cum eo docente Serenissima Respublica XIII. Academiae Patauinae Cathedras, quasi superuacaneas tollendas censuisset, peculiari ad eam legatione suscepta, HERCVLEM nostrum pristinae suae prouinciae restituendum curarunt. Iamque Medicinae Theoricam per annum professus erat, cum a primis Serenissimae Reip. Venetae Patribus Venetias euocatus, eo cum ombifamiliâ


page 231, image: s231

commigrauit, vbi magnâ cum laude vixit, et opes sibi maximas comparaurt. Verum enim vero defuncto, Hieronymo Capiuacceo, eius in locum suffectus, in patriam redijt, in eâque principem Academiae Medicae Cathedram, admirabili eloquentiâ, singulari doctrinâ ad extremum vsque vitae halitum decorauit. Varijs temporibus non vni Pricipum valetudinem pristinam reddidit, ingentibus ab ijs, et muneribus, et honoribus decoratus. Inter caeteros MAXIMILIANO Romanorum Regi, et Imperatori, ad eum graui morbo laborantem in Germaniam vsque profectus, salutis auctor extitit, et logioris aeui, cuius ergo S. Caesareae Maiestatis Eques renuntiatus, et donis alijs Caesare dignos cumulatus, in patriam se recepit.

Vxorem duxit Caexiliam Triuisanam Patauinam, filiam Doctoris Bernardini Triuisani, ex quâ nullum filium habuit. Opera praeclarissima scripsit, et haec inter de Phoenigmis, et de Vsu Theriacae in febribus pestilentibus, ac de Peste, tunc temporis, quo, Pisauro pestilentibus febribus conflictato, Vrbinatium Dux vniuersos


page 232, image: s232

Academiae Patauinae Medicos sibi consulendos censuit, vt occurrerent inulescenti morbo. Tunc enim, disentientibus inter se Medicis de remedijs, quibus is morbus profligari deberet, nimirum in vsu Theriacae, et in vsu Vesicantium Medicamentorum, SAXONIA, vt sua sententiam tueretur, Tractatum de Phoenigmorum, quae vulgo Vesicantia: et de Theriacae vsu in huiusmodi febribus pestilentibus exarauit. Quem contrâ simul ac Alexander Massaria Vicentinus Disputationem de abusu Medicamentorum vesicantium, et Theriacae in febribus pestilentibus confecit, eâ visâ SAXONIA libros tres de Phaenigmis mirâ claritate, ac doctrinâ refertos edidit, nihil vt ijs addi videretur posse.



page 233, image: s233

Scripsit insuper.

De Pulsibus libros III.

De Lue Venerea.

De Acqua Cordiali.

De Plica.

Pronoseon Practicarum lib. II.

De Febribus.

De Melancholia; de Vrinis, et alijs rebus, quae omnia in pantheo, siue Medicinae Practicae Templo edita sunt a Petro Vffenbachio medico, eiusdem discipulo, Francofurti.



page 234, image: s234

Ac tandem anno salutis CIC. ICC. VII. Vitalem lucis huius vsurâ frui desijt, folutus in pium somnum, et conditus in Ecclesiâ Monialium S. Petri cum honore tumuli quo illum Victor, et Sansonus amantissimi fratres afficere studuerunt. Eius porro tumuli ipsissima verba sunt, quae post Gentilitium Insigne subsequuntur statim.

[gap: illustration]



page 235, image: s235

HERCVLIS OSSA
HIC
IACENT QVI NOMEN
AB ARTE MEDENDI
ANTE ALIOS CLARVM
SPARSIT IN ORBEM SVVM
ET QVIS ERIT QVI NON DOLEAT
MORSQVE IMPROBA DICAT
DVRIOR HEV SAXO SAXONIAM
ARRIPVIT.
AETATIS SVAE. LVI. M. VI. D. VI.
OBIIT ANNO DOMINI M. DC. VII.
VI. KAL. SEP.
VICTOR FRATRI CLARISS. P. L.
ET SANSONO FRATRE
PROCVRANT.


page 236, image: s236

[gap: illustration]



page 237, image: s237

IACOBVS MENOCHIVS

TIcinensis, ex humilibus ortus parentibus, aeuo nostro Iuriscosultorum Primas facile praedicatur. Hic optima naturae suae semina persecutus, studiorum laboribus nunquam fractus, miroque pollens acumine ingenij perspicacis, sic in Vtroque Iure profecit, vt merito alter Seculi sui Baldus, ac Bartholus haberetur, Iam in primarijs Italiae Gymnasijs, Ticinensi, Pisano, et alijs qua docendo, qua interpretando, quantum posset ostenderat, cum Itali Principes, nec non et exteri de illo apud se habendo altercari neruis omnibus studuêre. At Serenissimae Reipublicae Venetae praemijs, et pollicirationibus ingentibus excitatus, ad Ius Pontificium in Gymnasio Patauino tradendum se se contulit animo hilari, et erecto, ibique toto sexennio munus illud obiuit egregie, ac peramanter, siquidem sexennio proximo Iuris Caesaraei Cathedram illustrauit. Magnus interim Etruriae Dux FRANCISCVS, cognitâ praecipuâ. Iuris vtilitate ad sanas tectas Respublicas conseruandas


page 238, image: s238

clarissimum illius iubar, et Interpretem MENOCHIVM adiutorem, et consultorem habere decernit, magnisque propositis honorarijs ePatauino Lyceo in Pisanum suum deducere nititur pro virili. At id (quod Menochij operâ Sereniss. Respublica Veneta, auctis stipendijs, et honoribus, vti diutius in animum induxisset) assequi minime valuit, renuente constantissime Menochio votis eius Principis obsecundare, cum praesertim Bononiensibus, id ipsum mille aureorum honorario proposito, et oblaro per Equitem Lucium Maium, inuictus antea denegasset. Factum est tamen, vt cum annis vingiti tribus serenissimae Reipubl. Venetae operam impedisset suam, a ciuibus Mediolanensibus accersitus eueheretur ad sedem Nicolai Gratiani defuncti in Academiâ suâ publicâ Papiensi. Enituit hic inter caeteros eius aeui Iurisprudentiae patres Menochij virtus, nequis miretur, eum post Academiae Cathedras prius inter Regios Mediolanensium Senatores fuisse relatum, dein Praesidem ijsdem amplissimum datum, ac demum et Consiliarium Regium acclamatum. Quanti porro eo in Ordime


page 239, image: s239

longe doctissimo Menochij Sapientia fieret, vel ex eo aestimare licet, quod ortas in eo disceptationes compescebat vnus, eiusque responsis, ac dictis, tamquam ex Oraculo prolatis, assentiebantur et acquiescebant omnes. Senex, anno scilicet aetatis LXXV. mortalitatem expleuit, vertente anno Domini CIC. ICC. VII. decoratus Statuâ, et Memoria insigni, quam post censum Operum exhibebo.



page 240, image: s240

Scripsit.

De arbitrarijs Iudicum Quaestionibus, et CausisTractatum.

De adipiscendâ, et retinendâ possessione Commentarios.

De recuperandâ possessione Commentarios.

De Praesunptionibus, Coniecturis, Signis, et Judicijs Tomos III.

Jn omnes praecipuas recuperandae possessionis Constitutiones Commentarios, cum Responsis causae Ferrariensis datis a multis I. C. Collegijs.

Ad Librum secundam de arbitrarijs Iudicum, adiuncta Centuria quinta complestente centum casus; Iudicibus arbitrarijs communes, opus ad quotidianum vsum in forensibus negotijs perutile.

Consiliorum Tomos XIII

Et alia, quae apud Haeredes extant.



page 241, image: s241

Insignis Iacobi Menochij memoria sub eiusdem statua

IACOBVS MENOCHlVS
MAGNVM IVTTTIAE ORACVLVM
IN PEDEMONTANA PATAVINA
TICINENSI CATHEDRA
TVM MEDIOLANI CVM SNATOREM:
MOX PRAESIDEM ET REGIVM AGERET
CONSILIARIVM
DENIQ. IN ORBE VNIVERSO AVDITVM
HIC TACET
CONSVLENTI TAMEN ADHVC
RESPONDERET SI PLVRA
QVAM SCRIPSIT DICI POSSENT.
OBIIT ANNO CHRISTIANO M. DC. VII.
DIE X. AVGVSTI
NATVS ANNOS LXXV.


page 242, image: s242

[gap: illustration]



page 243, image: s243

TICHO BRAHE.

DOminus Knudstrup, natus ex Patre OTTO, et BEATA BILLEA, Princips studiosissimus, procurante patruo GEORGIO Brahe, Lipsiae literis humanioribus operam dedit, inibique inuito, et reluctante Paedagogo, qui illum ad lurisprudentiae studium pro viribus hortabatur, astronomicis disciplinis, naturali ad eas propensione ductus, animum adiecit. Quinimo florente aetate ad Caesarem accitus, honores eius aulae sibi oblatos constanter spreuit, speratos respuit, Mathematicarum studijs accensus, ob quae abomnibus immortalitati nomen eius meruit consecrari. Vt enim Astronomia, tot retro actis temporum curriculis pene obliuioni tradita, veris Phoenomenis restauraretur, non selum eius facultatis peritissimos quosque ad se magnis praemijs allexit, et insignia, vt id ipsum facilius assequeretur, eiusdem artis instrumenta regijs fabrefecit impensis; sed et domos magnificas, ac Turres ingentes a fundamentis erexit, in quibus, varia


page 244, image: s244

per interualla, Coelum, Sydera, et eorumdem motus vno tempore, diuesis instrumentis, et aspectibus spectarentur. Ob id Sereniss. Daniae, et Noruegiae Rex, FRI DERIOVS II. Insulam celeberrimi Porthmi Danici, Huennam (Latin. Venutiam vocant) Tichoni nostro ad se aecersito dedit, vt inibi suam omnem coelestibus studijs operam in opportuno otio consecraret. Quamobrem illic Arcem extruxit Ticho anno CIC. IC. LXXVI. cuius primum lapidem iecit Ser. Galliae Regis Legatus CAROLVS DANZAEVS, in quo talia legebantur.



page 245, image: s245

REGNANTE IN DANIA FRIDERICO II CAROLVS DANZEVS AQVITANVS R. G. I. D. L. DOMVI HVIC PHILOSOPHIE INPRIMISQVE ASTRORVM CONTEMPLATIONl REGIS DECRETO A NOBILI VIRO TICHONE BRAHE DE KNVDSTRVP EXSTRVCTAE VOTIVVM HVNC LAPIDEM MEMORIA ET FELICIS AVSPICIl ERGO P. ANNO CIC. IC. LXXVI. VI. ID. AVGVSTI.

Domum vero ipsam obSeruationi syderum praecipue addictam, STELLBVRGI nomine, merito decorandam sanxit, Inscriptione adiectâ, quae in eius vestibulo, notis ad hanc vsque diem aureis in Porphyte lapide incisa cernitur in haec verba.



page 246, image: s246

D. O. M. POSTERITATIQVE SACRVM!

Astronomiam scientiarum omnium antiquissimam, et praeclarissimam diu quidem, multumque cultam, nondum tamen satis solidae constitutam, aut a mendis vindicatam animaduertens, et instaurandae, perficiendaeque varia, eadernque exacta adinuenit, construxitque organa ad omnimodas caelestium corporum obseruationes sufficientia, labore, diligentiâ, impendioque incredibili, quae partim proxima eandem ob caussam exaedificata Arce VRANISBVRGO, partim hisce Cryptis ad constantiorem, et opportuniorem vsum disposuit, tibique O inclyta omni aeuo successura posteritas, hunc the saurum rarissimum, et pretiosissimum commendans, dicans, vt in aeterni Dei, admirandae caelesis machinae opificis, gloriam, artisque diuinae propagationem, ac patriae honorem perpetuo conserues, nec vetustate, alioque incommodo collabassere, aut aliorsum transferi, vel quocunquemodo violari sinas: si nihil aliud, Authoris saltem Vniuersi vindicem reuerens oculum.



page 247, image: s247

Qui ea cuncta in hac Insulâ, et inchoauit, et absoluit, hoc monumento posito te rogat, et obtestatur.

TICHO BRAHE O. F. Haue, qui haec legis, facisque, et vale.

Hac in domo Ticho fere triginta annos caelestibus obseruationibus vnâ cum eruditissimis Viris impendit, cumque nouisset, Hippotesem Copernicanam aliquantisper aberrare a veritatis scopo, direxit Planetarum motus, et nouas subinde Tabulas confecit. Aliud idem Sistema statuere conatus est, excogitatis duobus centris: Vniuersi vno, Grauitatis altero, et in primo quidem Solem immobilem collocauit, circa quem Mercurius, Venus, et Mars in orbem circumuoluerentur: in altero vero Terram. Admirabili reipsâ ingenio praeditus, multos in Aristotele lapsus offendit, praesertim in Meteorologicis, et in ijs, quae de solidate caelestium orbium scripserat Philosophus Princeps. Ostendit ad haec Cometas fere omnes in AEthereâ Mundi regione, caelesti


page 248, image: s248

nempe, versatos esse, non in aere sublunari, quod ante se Philosophi alij perperam fuerant opinati. Liquet id ex Progysmmatibus, in quibus, de Cometis loquens, caelum liquidissimum esse contendit, et in eo nouas stellas procteari, aliaque lectu, et audjtu digna. Chimicis quoque rebus valide addictus fuit; Quamobrem in subterraneâ domus, antea memoratae, parte sexdecim varij generis, ac formae fornaces Pironomicas condiderat, quibus plurima tum in Metallis, ac Gemmis; tum in alijs Mineralibus, Vegetabilibus, atque Crescentibus expertus est. Intet ea, quae praecipua condidit instrumenta, celebratur Muralis Quadrans, et Globus Maximus orichalcicus, qui mille stellas fixas, summâ ab eo diligentiâ viginti quinque retro actis annorum curriculis restitutas, amplectitur. Habebat enim pedes VI. in suâ diametro. Opus reapse ingens, et magnificum, cuius in Horizonte verba huiuscemodi legebantur.



page 249, image: s249

ANNO A CHRISTO NATO CIC. IC. XXCIV. REGNANTE IN DANIA FRIDERICO II. HVNC COELESTI MACHINAE CONFORMEM GLOBVM IN QVO AFFIXA OCTAVAE SPHERAE SIDERA COELITVS ORGANIS DEPREHENSA SVIS QVAEQVE LOCIS AD AMVSSIM REPRESENTARE ERRANTIVMQVE STELLARVM PER HAEC APPARENTIAS PERVESTIGARE DECREVIT COELO TERRIGENIS QVI RATIONEM EAM CAPIVNT MAECHANICO OPERE PATEFACTO

TICHO BRAHE O. F. SIBIET POSTERIS F. F.

Quae alia, raeter haec, instrumenta reliquerit, summis vtique sumptibus elaborata, videre facile est in eius Mechanica Astronomiae instauratae Norimbergae edita, apud Leuinum Hulsium anno CIC ICC II.

In Murali Tichonis Quadrante, cuius ante meminimus, apparet Tichonis ipsius Effigies, Musaeum, et Canis, quem hoc loco veluti Domini sui delicium, et symbolum represento.



page 250, image: s250

SYMBOLVM TICHONIS BRAHE EMINENTISSIMI MATHEMATICI.

[gap: illustration]



page 251, image: s251

Extat eiusdem de Disciplinis Mathematicis Oratio, cum Decade vnâ Orationum, et Homiliarum in Academia Halniensi,

Progysmmata Astronomiae instauratae in duas partes diuisa, quarum Prima tractat de restitutione motuum Solis, Lunae, et inerrantium. Secunda de nouâ stellâ anno 1575. exortâ.

De Mundi aettherei recentiribus Phaenominis, seu de Cometâ anni 1577.

Epistolarum Astronomicarum liber.

Obseruationes apud Rudolphum Imperatorem extant et expectantur alia quaedam a Io: Chephero insigni Mathematico, eius alumno. Eam sibi famam porro viuens TI CHO peperit, vt iam omnes Astronomicas eius Obseruationes sequantur vltro.

Federico defuncto haud diu superuixit parum secundis fortunae casibus agitatus, immo cum haeredes Fiderici Regis Astronomiae studijs minime caperentur, accitus ad Aulam Rudolphi II. Rom. Regis, eo se transtulit, vbi demum varijs muneribus auctus, dum ad mensam Caesaris consideret, vrinae effundendae verecundia praepeditus, obijsse fertur.



page 252, image: s252

[gap: illustration]



page 253, image: s253

ALEXANDER FORTECCIA

PAtauinus, iucunda facie, hilari aspectu aetate nostra floruit, Orator celebris, et Actor eximius caussarum. Haud illi tamen par animus corpori, et mollis fuit, sed auidus gloriae, varijs studijs amicorum consuetudinem ambitiose coluit, parique in dictis, et factis libertate vsus, luxu, et magnisficentiâ, mirâ cum ingenij amaenitate permixta, famam apud omnes insignem emit. Laute perpetuo vixit, at, qui florentis aetatis annos in delitijs absumpserat, eo deuenit Senex, vt dissolut is artuum viribus, sella tantumvectus, loco moueri posset, in quâ etiam sedens ad Magistratus oraturus accedere consuerat. Eâ vero verborum, et sententiarum copiâ perorabat, vt adstantium animos facile pertraheret in admirationem sui. Fisci partes, hac in nostrâ ciuitate, a Sereniss. Senatu Veneto sibi delatas, egregie obiuit. Perennes itaque consultandi, et perorandi labores; nec non et incommoda valetudo, in caussâ fuerunt, ne Posteris vllum singularis ingenij sui monumentum relinqueret.


page 254, image: s254

Consumptis opibus Senex obijt in. Idus Martij, anni salutaris CIC. ICC. XIII. cum annis LXIIII. inter mortales degens eorum prodesse commodis studuisset. Sepultus est a filijs in Ecclesiâ Monialium Misericordiae ad Pratum Vallis, inter Auorum cineres, Epitaphio nullo.

Effigies petita est ex originali tabellâ nostrâ, opere Paulini Apollodori, Patauini Pictoris nominis non obscuri.



page 255, image: s255

[gap: illustration]



page 256, image: s256

NICOLAVS PASSERA

DE Ianua Patauinus, illegitimis natalibus ortus, tantum ingenio, et doctrinae suae praestantiâ profecit, vt alios parasangis innumeris superarit. Erunt igitur, quibus hoc breui scripto non tam laudes eius percensere, quam ingens amicorum, et ciuium ex eius immaturâ morte vulnus acceptum refricare voluisse videar, et publicae calamitatis memoriam renouare. Is ex Patre Bartholomaeo Equite, qui genus referebat suum ad MARCVM ANTONIVM GENVAM, Philosophum eximium celebratum ante, vitalem hanc lucem hausit, sortitus fratrem Marcum Antonium Philosophum, quiob assiduos studiorum labores typsico morbo correptus, vt ex eo conualesceret in Villâ S. Georgij Tresmontio, inter Colles Euganeos ignoti sane nominis, rure; sed amoenitate situs ac aeris dulcedine delitio Montium reliquorum, veluti in Pomario artificialem memoriam exercuit, ac eodem inualescente Patauium redijt, vbi in ipso gloriae limine occubuit, moerente bonorum


page 257, image: s257

omnium, et literatorum coetu. NICOLAVS primâ sui iuuentâ maximâ sciendi cupiditate flagrauit, ideoque Philosophiae primum, mox Caesareo, et Pontificio iuri operam dedit. Cumque plurimum ijs instudijs profecisset, eorundem difficiliora Theoremata, publice proposita, triduo in aede D. Antonij defendit, liberâ vnicuique argumentandi facultate concesâ. Laureâ postmodum insignitus Consultationibus, et Forensibus caussis operam nauare coepit, et contendente in dies cum ingenio memoriâ, quam faecundissimam habebat, caussarum actores reliquos anteibat: Vir laetus, et affabilis amicorum consuetudine mirifice capiebatur, quorum Genium sale, et facetijs plurimum oblectabat. In aliorum iuribus tuendis assiduus, ita reis aderat, nihil vt sibi, quod vel ad magni ingenij experimentum, vel ad laudem, et celebritatem nominis attineret, paruipendendum esse duceret, molestijs et laboribus omnibus exantlatis. AEtatis anno XXX. Ciuilibus patriae Comitijs habilis effectus est ob merita, quod illi natales antea denegarant, publicisque tum primum munis praefectus est.


page 258, image: s258

Peramplam Bibliothecam aere multo confecit, quam, non secus ac domum ipsam vniuersam, amicis, et studiosis omnibus summâ animi liberalitate aperuit. Scriptioni deditus Commentarios in Institutionum libros elucubrauit, qui apud me calamo exarati extant. Ad haec Tractatus duos de Scripturâ priuatâ, et de Verbis Enunciatiuis, qui tribus ordine sequentibus annis, tribus diuersis in locis, semel, iterum, ac tertio excusi sunt. Studebat eorumdem impressioni quartae, quam insigniter auxerat, et alium insuper Tractatum absoluerat de Testamentorum Cedulâ, cum Orbi tristi funere sublatus est, ac vna auctarium illud Tractatuum toties editorum, et Tractatus Quartus, XX. propemodum foliorum interijt magno Reip. literariae damno. Volumen praeter haec edidit, inscriptum, Conciliatio Legum, quod in eo leges varias, sibi inuicem aduersantes, facilitate felicissima conciliarat. Immaturo occasu extinctus viuere desijt aetatis anno XXXI. procerae, et praepinguis staturae Vir, facie pallidâ, ore libero, ab illecebris penitus non abhorrens, studiorum laboribus nunquam fractus,


page 259, image: s259

gloriae appetens, in iuris Scientiâ re verâ praestans, iuuandis amicis et libris conscribendis natus. Varia praeter libros editos amicis moriens ex testamento legauit, muneris extremi loco, et in his Fratri meo, Paulo Tomasino I. C. Cubiculi supellectilem neutiquam aspernandam, et aureatum fulcrum, non leue amoris, et beneuolentiae mutuae monumentum. Humatus est in Ecclesiâ D. Ioannis in Viridario, vbi loci Maiorum ossa placide quiescebant. Bibliothecam, ne veniret, fideicommissum fecit, quae post haeredis obitum ad dictae Patres Ecclesiae deueniret; sed frustra: Quaesito quippe praetextu dissoluendi alieni aeris, sub hastâ venditam haeres eius absumpsit, collachrimantibus Nicolai amicis, qui tanti thesauri iacturam agerrime perferebant. Natus anno CIC. IC. LXXXV. VI. Kal. Aprilis post Meridiem, Obijt 111. Nonis Octobris anni CIC. CICC. XV. Imago, quam dedimus, efficta tota est ad similitudinem exemplaris Zachariae Zaninelli Pictoris aeui nostri non incelebris, cui Eulogium huiuscemodi subiectum legitur in Musaeo nostro.



page 260, image: s260

NICOLAO PASSERAE DEIANVA IVRISCONSVLTO CELEBERRIMO INGENIO SVPRA NATVRAM EXCELLENTI CALAMO LEGES CONCILIANTI VOCE REOS MIRIFICE DEFENDENTI HOCCE GRATI ANIMI MONVMENTVM POSTERIS IAC. PHI. TOM. MOERENS P.



page 261, image: s261

TETRASTICHON IO: BAPTISTAE PASSERAE GENVAE PATAVINI IN LAVDEM EIVSDEM.

Inuida Parca mihi vincenti funus acerbum.
Non iaceo: doceo: scripta per ora volant.
Arte, labore nothum mutauit Gloria Iuris.
En NICOLAVS Passer notus vbique viget.


page 262, image: s262

NVMISMA CVSVM AB AMICIS LIBERALITATI NICOLAI GENVAE I. C. MVNIFICENTISSIMI.

[gap: illustration]



page 263, image: s263

GALEOTVS FERRVS

PAtauinus, I. C. Clarissimus anteactis annis floruit, hodieque nomen eius late volitat per viuentum ora. Legalibus studijs addictus, modo in forensibus causis, modo in consultationibus Oratoris Iurisconsultissimi, et Iurisconsulti eloquentisimi elogium tulit. Hisce primum gradibus non solum fortunam domus; sed et patriae suae decus mirifice auxit, admirationi cunctis, quod ad summum Iurisprudentiae fastigium adeo celeriter euolasset. Pulchram a Naturâ faciem accepit, quam integerrimis moribus exornauit, varijs in primis animi dotibus praestans, et affabilitate cunctorum amorem nactus. Verum enimuero, cum multum in patriâ desudasset, summo cum honore vocatus est ad interpretandam Iuris Ciuilis scientiam in Academiâ Salernitanâ, anno CIC. IC. LXXXXII. loco principe, et amplo stipendio, decoratus. Eo in munere cum praeclarissime se gessisset, anno CIC. IC. XCVIII. ad Messanensem Vniuersitatem accitur, Collega


page 264, image: s264

extitit IACOBI GALLI Neapolitani, primam tum Iurisprudentiae Cathedram obtinentis: nec multo post, cum vnus doctrinae suae radijs aliorum luminibus tenebras offudisset, a Messanensibus in Ciuium suorum numerum adscriptus est. Dimotus inde a Senatu Cataniae, vitam inibi per annos aliquot, qua legendo, quâ consulendo suam alijs operam nauans, felicem duxit, donec inualescente aetate, in patriam redijt, vt ei labores suos reliquos deuoueret. Itaque denuo vocatus a Messanensibus, vt loco IACOBI GALLI Lyceum suum publicum illustraret, reiectis stipendijs, quibuscumque patriâ pedem efferre noluit constantia summâ, quo proprijs lucubrationibus, et quieti vacare commodius posset Cessit ei res ex voto, quippe nunc in Vrbe, nunc Ruri dies vltimos, sibi canens et Musis, honestissimo fine conclusit, anno CIC. ICC. XIIII. Ex Caecilia Montana filios suscepit, qui nunc laudabiliter viuunt. Scripsit Volumen Vnum Consiliorum, quod lucem publicam propediem hauriet, nec non et in Lecturas Matutinas Praelectiones, et Scholas. Sepultus est


page 265, image: s265

priuatâ pompâ, in Ecclesiâ D. Luciae sacrâ, vbi Sepulchrum eius vix apparet temporis iniuria fractum, absumptâ quoque magnâ parte Stemmatis, et deletâ. Meminit inter caeteros Galeatij Ferri Vir eruditus Fr. Angelus Portinarus in Opere, quod Paduae Felicitatem inscripsit. Extat et familiae huius mentio non obscura in Ecclesiâ. D. Laurentij, hoc verborum nexu, quem vna cum Stemmate hic subnecto.



page 266, image: s266

HIC IACET NOBILIS VIR DOMINVS FRANCISCVS A FERRO DE PADVA QVI PRO SE ET SVIS HAEREDIBVS HANC FIERI PROCVRAVIT. M. D. XXVIIII. DIE VIII. OCTOBRIS

[gap: illustration]



page 267, image: s267

[gap: illustration]



page 268, image: s268

FRANCISCVS VIDVA

PAtauij ex Patre Maximiliano natus, praeclaris animi dotibus insignitus, humanioribus ab ineunte aetate literis consecratus, primum in Etruscis, mox in Latinis, demum in Graecis tyrocinium posuit. Progressus hinc ad studia grauiora, Philosophiam a praestantissimis eius aeui Doctoribus hausit; deque Patris consilio Iurisprudentiam, post decursum Philosophiae stadium, amplexus est eo animi ardore, vt adeptâ facultatis vtriusque scientiâ, ijs honoribus fuerit decoratus, qui strenuis Rei Litterariae Athletis deferri solent. Vix metam studiorum suotum attigerat, cum erudiendis alijs se addixit. Colore illi fusco facies notabatur, speciosâ fronte. Multa capiti caluities inerat, ori facundia multa, leporque tantus, vt ab omnibus amaretur. Ciuili quippe consuetudini natus, ad omnes Vrbanitates, et Veneres suopte Genio ferebatur. Communis omnium opinio fuit, eum, cumpalam generosam profiteretur animi libertatem, virentem adhuc aetatis flore, literariae gloriae


page 269, image: s269

palmam nemini concessisse. Illustribus, et eruditis iuuenibus, tum suis, tum exteris apprime carus, operam ijsdem suam solers impendit, qua Logicam, qua Caesareas Institutiones, qua totius Antiquitatis arcana docens: Virtutibus etiam, quae ad mores attinent, et animum respiciunt, mentes eorumdem instituens, et effingens. Itaque Domus eius, in S. Crucis Vico, parua licet et humilis, celebrabatur ab omnibus, vti Morum, Virtutumque omnium sacrarium, et asylum. Quisquis illi semel aures dederat, non poterat satis eius humanitatem eximiam non admirari, nec vocem iteratis acclamationibus non venerari. Professus aliquandiu fuerat Institutiones Imperatorias in Gymnasio patrio, cum anno aetatis XXXV. Pandectarum Cathedram eodem in Gymnasio consecutus est, quam per Historiarum, et Antiquitatum munimenta vagans, quae probe norat, eminentiori gloriae radio decorauit. Eloquentiam eius abunde, clareque testantur Orationes aliquot typis editae, aliaeque calamo exaratae; sed habitae in publicâ Academiae Ricouratorum luce. Vnico filio


page 270, image: s270

auctus, dum ad summum gloriae fastigium properaret, terris ereptus est, aetatis anno XXXXV. VIII. Id. Maij: Salutis vero CIC. ICC. VIII. priuatoque funere delatus ad Ecclesiam Monialium in Bethleem ad Pratum vallis, inibi sine vllâ memoriâ tumulatus est. Effigies exemplar optimum refert, quod in Fratris mei Musaeo visitur, aetatis annorum XXXI.



page 271, image: s271

Scripsit

Orationes complures iam editas, quarum vna est, in Obitu Guidi Panciroli I. C. Altera in Obitu Angeli Matthaeaccij I. C. Tertia in Ingressu ad Pandectarum Lecturam. Quarta de laudibus Historiae. Aliasque non editas; sed habitas publice in Academicorum Ricouratorum coetu.

Apud me eius in Porphyrium Introductio extat, nec non et Commentarij in Logicam Manuscripti.

Commentarios in Institutiones Caesaris manus Alumnorum eius quotidie terunt.

Historiarum Ephemerides inchoarat, eius mihi rei testibus Eruditissimis Viris, Abbate Albertino Barisonio. et Laurentio Pignorio; sed quid in illis profecerit ignoramus, cum nulla pars earum extet.



page 272, image: s272

PROSPER FARINACIVS

NVlla huius eximij Iurisconsulti effigies exhibetur, quod cicatricibus varijs deformata militem potius, quam Iurisperitum representare videatur. Vir fuit per acris ingenij; verum ita propensus ad fallendum, et interpretationem iuris in quamcumque partem, vt in eius ore verum a falso minime decerneretur. Nam et reos defendere, et innoxios impetere, et Iudicum acies tum palam, tum scriptis obtundere corradendae pecuniae gratiâ, minime dubitasse fertur. Critici quoque nomine vapulabat, quod in aliorum caussas inueheretur acrius, quam deceret, reosque libertate nimiâ lacesseret, et morderet. Non paucis honoribus Aulae decoratus, Fisci partes in Vrbe Romanâ probe sustinuit, operamque suam Summis Pontificibus impertiuit; sed erumpente animi libidine in praeceps raptus parum abfuit, quin publicâ animaduersione plecteretur, nisi Rom. Patrum, et Procerum, ac praesertim Cardinalis ab Altaemps benignitate fuisset adiutus, quibus visum est hominis


page 273, image: s273

casus aequâ lance cum totidem eiusdem virtutibus compensare. Reliquum inde temporis spatium, compresso naturae ferocioris impetu, scriptioni dedit, praeclarissimis editis ingenij monumentis, quae producemus infra. Opibus relictis maximis excessisset e vitâ, nisi illam in luxu fere perpetuo transegisset. Septuagenarius e viuis abijt, condito cadauere in Ecclesiâ S. Siluestri Patrum Theatinorum apud Penamontem cum huiuscemodi monumento.



page 274, image: s274

OSSA PROSPERI FARINACCI I. C. ROMANI NAT. DIE XXX. OCTOBRIS M. D. XLIIII. OBIIT IPSO DIE ABEVNTIS M. DC. XIII.



page 275, image: s275

Opera, quae edidit, haec feruntur.

Praxis et Theorica Criminalis in varios Tomos distributa, in quâ continetur de Testibus Tomus Vnus.

Variarum opinionum Tomus alter.

De falsitate, et simulatione contractus Tomus Vnus.

De Furtis Tomus Vnus.

De Haeresi Tomus Vnus.

De Immunitate Ecclesiae Tomus Vnus.

Fragmenta Criminalium Varia.

Varia Quaestionum Tomus Sextus.

Consilia, et Decisiones variae.

Decisiones Nouissimae Nouissimarum in Tom. IV.

Et alia praeclarissima opera, quae Voluminibus XIII. comprehensa ab omnibus probantur.



page 276, image: s276

[gap: illustration]



page 277, image: s277

MARCVS ANTONIVS PEREGRINVS

EXimij Viri, et Equitis MARCI ANTONII PEREGRINI, Iurisconsultorum aeui sui facile Principis, acta egregia non breui coarctarem elogio, sed vberiori oratione narrarem, nisi haec ipsa (proter Fratris mei cognationem) vno alias volumine complexus essem. Sat hic erit igitur in eius laudem id scripsisse, PEREGRINVM nostrum aeque ac ALEXANDROS, BARTHOLOS, IASONES, DECIOS de vtroque Iure benemeritum praeluxisse Orbi, planeque inuidi, vel imprudentis esse eius monumenta calami non mirari. Natus est anno CIC. IC. XXX. Kalendis Augusti ex Melchiore Patre, honestissimo Viro, partâque Iuris vtriusque laureâ Caesareas Institutiones in secundâ publici Gymnasi sede promeridianis horis docere coepit annosalutari CIC. IC. LVII. Inde caussarum actor celeberrimus Fisci partes sibi a Serenissimâ Republicâ Venetâ commissas in hac Vrbe per annos LVI. magnâ cum sui nominis commendatione sustinuit. Varijs adhaec peregrinationibus, pro eâdem summâ fide susceptis,


page 278, image: s278

clarus anno CIC. IC. LXXXXVII. a Secretis illius Consultationibus fuit, miraque pro Principe suo, proque Venetorum libertate, et Iurisdictione scripsit. Donatus ob id aureâ torque in Equestrem ordinem D. Marci cooptatus est anno CIC. ICICIX. Et anno CIC. ICC. III. defuncto BARTHOLOMAEO Syluatico, Principem Iuris Pontificij tradendi locum adeptus in Patauinis Scholis, toto terrarum Orbi notus, ingentes sibi, ac nominii suo opes, et honores peperit, ore, et calamo per insignis. Anno demum CIC. ICC. XVI. a salute partâ Nonis Decembris, aetatis suae LXXXVI. adeo lentâ febre correptus interijt, vt vix mortis vidertur aculeum sensisse. Summo Ciuium, et Academiae totius moerore viuis erepto Illustrissimi Vrbis Rectores vna cum Academicis, et Ciuibus insigni pompâ in Cathedtali Ecclesiâ parentarunt: deque allius virtutibus, et meritis dixit e superiore loco Magister BENE DICTVS BOVIVS, Metaphysicus Academiae publicus, grauiter, et diserte, procurante Marco Antonio, ex fratre Nepote, et Iulio Peregrinis, qui vnanimes tanti Patrui memoriam condecorare infrâ exarato Epitaphio decreuêre.



page 279, image: s279

MARCVS ANTONIVS PEREGRINVS

ORIGINE VICENTINVS ELECTIONE
PATAVINVS IVRIS CON. EQVES
ET SENATVS VENETI CONSVLTOR
A SECRETIS SERENISSIMAE REIP
SVPRAORDINARIVS LECTOR
ET EX DECRETO SERENISS.
ET EX DECRETO SERENISS.
PRINCIPIS ANTESIGNANVS
DOCTORVM OMNIVM
COLLEGII PATAVINI
QVANTVS FVERIT MVLTIPLICIA
EIVS IN IVRE SCRIPTA
VBIQVE TER RARVM SAEPE VISA
SEMPERQVE PROBATA
TESTANTVR.
OBIIT ANNO CHRISTI M. DC. XVI.
DIE V. DECEMBRIS
VIXIT ANNOS LXXXVI. M. III. D. IV.


page 280, image: s280

SYMBOLVM EIVS FVIT FAMILLAE PEREGRINAE STEMMA ADDITO AB IPSO HVIVSCEMODI LEMMATE SIGNAVIT VIAS.



page 281, image: s281

Egregie multa scripsit, et varia, et haec in primis.

De Fideicommissis Volumen Vnum.

De Iure Fisci libros VIII.

Decisionum Patauinarum volumen Unum.

Consiliorum Volumina VI.

Additiones ad Bartholum.

Tractatus quosdam, vt pote.

De ordinariâ, et delegatâ Iurisdictione.

De Iudiciariâ Materiâ.

De Possessione, et Proprietate.

De Fictis modis acquirendae possessionis.

De Pactis, et Conuentionibus.

De Probatione, Substitutionibus, Legitimationibus, et Capacitate monasterij.

Praeter haec in lucem edita, confecit Opusculum, cui titulus, Il Principe del Pellegrini, in quo grauiores, ac sanctiores sententiae habebantur, ac politica axiomata de Principum Iurisdictione. Raptum id a quodam post eius obitum, ac tandem peruigili Sereniss. Reipublicae Venetae curâ repertum, Senatus decreto in D. Marci Bibliothecâ seruatur.



page 282, image: s282

[gap: illustration]



page 283, image: s283

IO. ANTONIVS MAGINVS

STudiosissimus Mathematicarum disciplinarum cultor, Patauij ortus, vt. se Fortunae casibus, et ludibrijs subtraheret, in ore semper habuit Sallustianum illud: Eum demum viuere, et frui animâ videri, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Literarum studijs miro discendi ardore deditus, cum se Mathematicis disciplinis, sic impellente naturâ, plurimum oblectaret, in ijs acquirendis potissimum desudauit. In patriâ quidem Petrum Catenam, et Moletium, Viros plane doctos, audijt, sed et alibi insignioribus Italiae Mathematicis aures dedit, sic omnium gloriam aemulatus, vt eorundem praestantiam multis quoque partibus superarit. Quamobrem pubescente aetate in Bononiensi Gymnasio Mathematicis legendis adscriptus, omnium mentes in admirationem, et stuporem, quâ dictis, qua scriptis facile pertrahebat. Quippe Vrbis Proceribus ex natalitiâ illorum figurâ multa feliciter diuinabat:


page 284, image: s284

Equitibus tiaram, et purpuratas togas, haereditates, et accessus ad magistratus et aulas Principum: alijs vulnera, odia, exilia, domestica dissidia, res aduersas omnes, quoad eius coniectura consequi potuit, praedicebat. Idem Astrologiam, aliorum nugis, et inanibus ac superstitiosis auspicijs obtenebratam, miris conatibus illustrauit, et aemulis, ac insciae plebi, cuncta Coelo subijci, a Coelo cuncta moueri liquido demonstrauit. Eius sunt Commentarij in III. Hippocratis de Diebus Criticis, et additus ijsdem Libellus de legitimo Astrologiae vsu in Medicinâ. Cum Alphonsinae Hypotheses, quae tot seculorum consensu, et applause vsu receptae, et approbatae fuerant, falsae, nec vllopacto coelestibus Phoenomenis praedicendis accomodatae ex recentiorum accuratâ obseruatione viderentur, nouas ipsae coelestium orbium Theorias, iuxta Nicolai Copernici obseruationes, facili methodo promulgauit. Mox, vt omnibus satisfaceret, magno sane labore, vigilijs, et impensis multis, praeclanssimas secundorum mobiliu Tabulas edidit, ex quibus


page 285, image: s285

omnium Syderum aequales, et apprentes motus ad quaeuis tempora mirâ promptitudine colliguntur, cum obseruationibus Copernici, et canonibus Prutenicis congruentes, easque GREGORIO XIII. Summo Pontifici consecrauit, eo temporis articulo, quo intentus erat Anni cursui corrigendo. Quod cum fieri praecipisset, in eo MAGINI iudicium magni momenti fuit. Aulae Romanae gratissimus, et Italiae Principibus, Mantuae cum primis, acceptus, amplissima consecutus est munera, dignaque stipendia muneribus, et honores summos. Siquidem RVDVLPHVS Caesar ad aulae suae decus illum expetierat: atqui ingenij monumentis, ac Geographiae restitutioni addictus, nec non et editioni librorum, quae otiu, et quietem poscit, longinquum iter arripere detrectauit. RVDVLPHVS tamen, quâ erat animi munificentiâ praeditus, suo illum stipendio decorauit. Ptolomaei Geographiam primis Commentarijs, et Tabulis illustrauit: mox Italiae delineandae animum adiecit, eoque in opere vsque ad senium desudauit. Fuit Vir obesi


page 286, image: s286

corporis, laeti vultus, laborum patientissimus, in supputationibus, et calculis Astronomicis omnibus excellens. Vxorem habuit Gradulae ortam; quae se trium masculorum, vnicae filiae Deo dicatae parentem fecit. Ex his Fabius, et Carolus, viuente Patre interierunt Frater vero Ioannes Antonius inter Congregationis Sancti Dominici lumina varijs virtutibus hodie nitet. Varia scripsit, quibus toti Astronomicae, Astrologiae, Geometriae, Cosmographiae, ac teliquis Mathesis partibus lumen accendit, totque actanta, vix vt longae vitae curriculo legi possint. Adijt demum meliores sedes anno CIC. ICC. XVII. III. Id. Februarij, apoplesiâ correptus, dum attigisset annum aetatis LXI. iuxta iudicium suum, quod mihi, et alijs plures ante annos sibi timendum esse praedixerat. Publicis; exequijs rite condito memoriam huiuscemodi Alumnus eius Rossenus, Vir eruditissimus, posuit in Ecclesiâ Patrûm Dominicanorum Bononiae.



page 287, image: s287

D. O. M.
IO. ANTONIO MAGINO PATAVO
QVI E PATRIA
ADSVPREMAMMATHEMATICARVM
SEDEM IN ACADEMIA BONONIENSI
ADVOCATVS CVM MVLTIS ANNIS
VOCE ET SCRIPTIS QVIBVS
FVLGEBAT DOCTRINAE RADIIS
VNIVERSVM PENE ORBEM
ILLVSTRASSET
TANDEM INFESTIS ASTRORVM
SOLlS AD CORPVS MARTIS
QVOS SIBI PRAENOVERAT
OBTVTlBVS CONCEDENS.
MAXIMVM SVI POSTERIS
RELIQVIT DESIDERIVM.


page 288, image: s288

VIXIT ANNOS XXXXXXI. MEN. VII.
DIES XXVIII. HOR. I.
OBIIT ANNO M. DC. XVII. III. IDVS FEB.
SOLE CVRRENTE PROPE DIAMETRVM
MARTIS ET CIRCA EXAGONVM
SATVRNI
IO. ANT. ROFFENVS PHILOSOPH.
PVB. PROFESS.
ET MATHEMATICARVM SCIENTIARVM
STVDIOSVS
NE TANTI VIRI FAMAM
TEMPVS EDAX ABSVMERET
HOC PRAECEPTORI SVO GRATI ANIMI
MONVMENTVM, AERE PROPRIO
D. C.
ANNO DOMINI M. DC. XVIII.


page 301, image: s301

Inscriptio prima ALOYSIO CORRADINO posita a Lanarijs Patauinis.

ALOYSIVS CORRADINVS
HERCVLIS FILIVS
COLLEGIO NOSTRO PRAEFECTVS
ITERVM EIVSDEM PATRONVS
PERPETVO IVRISDICTIONEM
PROTEXIT
IVRA PROPAGAVIT
FVLLONICAE ANTEA VAGAE
DOMVM STATAM
OFFICINAS INSTRVCTAS
AQVAM PERENNEM
ATTRIBVIT.


page 302, image: s302

Inscriptio altera in Turri Plateae Maioris

ALOYSIVS CORRADINVS DECVRIO
OPVS PROB.
ANNO AB. V. C. M. M D. CC XXXIII.

Inscriptio Tertia in Xendochio S Francisci.

ALOYSIO CORRADINO
COLLEGII IVRISCONSVLTORVM
PRAESIDE
ET BERNARDO SCARDEONIO
HOSPITALIS OECONOMO
HAE SCALAE STRVCTAE SVNT.


page 303, image: s303

ANGELVS SAXVS IVRISCONSVLTVS PATAVINVS infeliciter interemptus.

IVre admiramur, et aegre ferimus dura exitia Virorum praeclarissimorum nostrae Ciuitatis, inconstantiamque syderum fatali conspiratione in Ciues nostros, bene de Republicâ literaria meritos, deploramus. Dum eorum laudes, magistratus honores, et opera recensere, non autem calamitates, ac violentae mortis interitus conscribere gratius esset. Attamen reticendi non sunt, ne obliuioni eorum virtutes traddantur. Vnus est ANGELVS SAXVS, Patauinus Ciuis, et celebris Iurisprudentiae Doctor, altae staturae vir, et, laeti vultus; colore tamen plumbeo albis oculis, fronte linearum capillarium plenâ, virtutibus varijs, et ingenuis artibus perornatus. Hic omnibus literarum studiosis amabilis a Serenissima Republicâ Anno CIC. IC. LXXXXVIII. Lecturae Iuris Canonici de sero, vt aiunt, secundo


page 304, image: s304

loco, centum florenis propositis, adscriptus est: at, aucto statis temporibus a Sereniss. Senatu stipendio, quadrigentis singulis dein annis aureis honestatus est. Eâ in lecturâ clari, et dilucidi Interpretis nomen tulit. In caussis etiam forensibus consultus excelluit: cumque ad maximos Iurisprudentiae honores, increbescente in dies nominis, et virtutis eius famâ, eueheretur, Fortuna secundis aduersa miscuit, vitamque eius violenti fato conclusit. Siquidem Anno CID. ICC. XVI II. sub Aurorae ortum, die Veneris Dominicae Passionis sacro, domi a scelestissimo olim familiari suo de medio tollitur, et foede dilaniatur, cum ageret aetatis annum quinquagesimum. Sepulcrum habuit in Ecclesia Patrum D. Mariae Seruorum inter Maiorum suorum cineres, nec vllum eius in lucem positum monumentum extat.

His fere temporibus obijt NICOLAVS SANGVINACCIVS Patritius Patauinus Philosophus, et Theologus mihi summâ necessitudine coniunctus, cuius ingenium, ac laudes alibi recensere


page 305, image: s305

statuimus", dum de hac nobilissimâ, et antiquissima familiâ Sanguinaccia quaedam insignia monumenta adnotauimus.



page 306, image: s306

[gap: illustration]



page 307, image: s307

IACOBVS GALLVS

NEapolitanus Iuriconsultus, et Eques, aeui sui splendor clarissimis ortus natalibus, heroicis moribus, ingenio, et eloquentiâ praestantissimus, ob eximias animi sui dotes ab Hispaniarum Rege vnus e multis electus est, qui Messanense Gymnasium, suo auspicio conditum, illustraret. Inde magnis precibus, milleque aureorum honorario proposito a Serenissimâ Venetorum Republicâ acutus in Academiae Patauinae lucem, eo se contulit anno CIC. ICC. II. vbi insignis Legum interpres Principem Iurisprudentiae locum semper obtinuit, Mira eius, tum in legendo facundia et maiestas, tum in scribendo facilitas et methodus elucebant. In Consilijs dandis adeo celebris eius prope diuinae Sapientiae fama percrebuerat, vt plerique ex vltimis Europae recessibus Patauium, nominis eius celebritate permoti, confluerent, Lyceumque publicum studiosius multo quam vnquam antea frequentarent. Dicendo vsque adeo valuit, vt aures audientum lepore, animos


page 308, image: s308

copiâ deuinciret. Scripsit Allegationes, et Consultationes in vtroque Iure multas, vt occasio tulit, licet nihil hactenus sub eius nomine typis excusum extet. Versantur quidem in manibus Alumnorum eius Perlectiones aliquot et Interpretationes legum, et ab ijsdem ingenti cum fruge versantur. Studiorum laboribus fessus: imo luminibus fere captus, aegre vitam sibi acerbam trahens, quiescere cum posset, noluit, et tres adhuc annos in legendi, et docendi munere, excitatus magnitudine gloriae, ac hominum applausu, strenue adeo perstitit, vt Vniuersitatis frequentia fateretur in eo altioris eruditionis copiâ defectum luminis, et roboris compensari. Viuere denique desijt anno CIC. ICC. XVIII mense Maij, cum annos explesset LXVI. ex quibus XVI. impenderat Lecturae publicae Patauinae. Cadauer extincti in Ecclesiam D. Antonij ab vtraque Vniuersitate delatum est, commemoratis inibi Viri Summi laudibus a Sigismundo Boldonio luculentiisima Oratione, quae extat. Imaginem eius Paulus Tomallnus Noster gratissimae memoriae monumentum,


page 309, image: s309

Francisci Porciae pennicillo expressam, suo in Musaeo seruat, vt qui ab illo Doctoratus insignibus anno CIC. ICC. IV. fuerit exornatus.

Eiusdem porro facundiae non vulgaris argumentum habes Numisma, quod proprium illius fuit, mihique placuit hic afferre.

[gap: illustration]



page 310, image: s310

CVRTESIVS CVRTESIVS, ET FRANCISCVS PIGNA.

CVRTESIVS CVRTESIVS, Patauinus ciuis, liberalibus Disciplinis addictus, Musarum Italicarum alumnus, Poematibus Lyricis nominis sui famam perennem reddidit. Conseripsit enim mole quidem exigua; sed cruditione ingentia Poemata multa idiomate Etrusco: DIVAE nempe IVSTINAE Vitam, et Necem tragico carmine: et ORESTILLAT, Nemorum ac Syluarum Regiae Nymphae, infelices amores agresti, sed pleno versu, se ipsum animique sui sensa sub inuolucro. DAPHNIS, mirifice persecutus. Amores etiam AMINTAE vario carminum nexu pulcherrime lusit: longeque plura palam extarent excusa typis, ni mors spraeueniens, et Agnatorum ignauia eorum copiâ Posteros fraudasset. Interijt IV. Februarij, anno reparatae salutis CIC. ICC. XVIII. aetatis vero LXVIII. et in Ecclesiâ D Marci iacet.

Ijsdem fere artibus, et dotibus inclaruit FRANCIS CVS PIGNA, Curtesij conciuis, et


page 311, image: s311

amicus. Vir is iucundae cum primis consuetudinis amenitate amabilis, et illecebris ingenij varijs omnium animos mirum in modum oblectabat. Oeconomiae deditus, et in assiduis Amicorum congressibus occupatus nihil edsdit. Consuluit de Honore non raro, Ciuiumque siorum litibus, et discordijs auerruncandis sedulam semper operam dedit. Laudum eius summam complexus est eruditissimus Abbas ALBERTINVS BARISONIVS in suo Mercuriali, et Satyrico somno, vbi loci FRANCISCVM PIGNAM in aedibus Delphicis sibi repertum asserit vna cum ante laudato CVRTESIO. Caeterum Pigna, non sine Patriae saae dolore et iacturae, senectute confectus vitale lumen amisit, aetatis anno LXXX. fere peracto; cumque lucis huius vsurâ fruebatur, idcirco cuncta idiomate italo conscribi maxime peroptabat, quod eius idiomatis nobilitate maxime caperetur. Eadem Curtesij mens erat. Quamobrem vterque caeteros ad id studij genas acriter adhortabatur. Nec desunt eximij Viri, qui hoc ipsum hodie sentiant, et alijs persuadere nitantur, e quibus mihi prae caeteris


page 312, image: s312

nominaudus V. N. et. R. CRESCENTIVS SACCARDVS, Illustriss. et Reuerendiss. IOBAPTISTAE AGVCCHIAE, Archiepiscopi Amatensi, et apud Serenissimam Rempub. Venetam VRBANI VIII, Pont. Opt. Max. Legati a Secretis, amicumque caput Musis, Virtutum et Gratiarum omnium numeris absolutum cuius ego dicta, et cogitata plurimi semper feci.



page 313, image: s313

[gap: illustration]



page 314, image: s314

HIERONYMVS FABRICIVS

AB Aquapendente dictus, e ciuitate Tusciae inter Phaliscos Aquapendentis nomine, honestis maioribus natus virtute suâ gencri per se claro, et illustri Patriae lumen ingens accendit. Patauium, bonarum asylum artium, bonis auibus, ineunte adolescentiâ se recepit, ibique alienam receptus in domum quorundam nobilium Venetorum ex Lauredanâ Gente, sub eorum clientelâ prima Graecae, Latinaeque linguae rudimenta didicit: mox et Logicam, et Philosophiam omnem. Cumque iuuenis, et singulari memoria acri ingenio praeditus esset, non solum Viros illos nobiles obsequio, sed et animi candore, et ingenuitate demeruit, moribusque suauissimis, et assiduis lucubrationum laboribus ingenia eorum, quâ exemplo, quâ exercitatione ad amplectenda literarum studia mirifice excitauit; ferentibus opem illis vicissim FABRICIO, vt ad Medicinae studia se conferret. Quare tum in publicis Doctorum scholis, tum in priuatis congressibus erumpente,


page 315, image: s315

veluti latebris, AQVAPENDENTIS famâ, omnium omnino animos admiratione complebat. In Medicinae castris Gabrielen Fallopium, clarissimum eius facultatis Inter pretem, aeui suis AEsculapium, praeceptorem habuit, cuius ex ore, cum eius scholas frequens adiret, et eodem familiariter vedretut, facultatis illius flores apis instar sedulae colligebat, et in Commentarios redigebat. Senem illum in curandis etiam vulnenbus adiuuabat, et, vbi res ferret, corporibui humanis secandis suam ipso operam impendebat. Doctoris tandem insignia merito consecutus, maximo Virtutis et Gloriae desiderio flagrare coepit. Itaque praeceptoris sui vestigia persecutus ad morbos sanandos, ad curanda vulnera, ad Anatomen exercendam se se totum eo conatu contulit, vt decedente FALLOPIO nuilus illo dignior, vel aptior sit repertus, cui Anatomes exercendae prouincia a Seremnissimâ Rep. Venetâ mandaretur. In eâ toto ille tertarum Orbe percelebris quadriginta annorum spatio singulari omniuni applausu versatus est, dictusque omnes Anatomicos suae memoriae


page 316, image: s316

superasse. Primus is fuit, qui Patauuinis Athenis a Serenissimo Senatu Veneto Theatri Anatomiei ornamentum impetrauit, in eoque primus admirabili auditorum concursu, et spectatorum ingenti corona corpora humana dissecuit. Chirugiam multis, et varijs animaduersionibus lucuipletauit, nouis instrumentis totam ertem instruxit, et faciliori methodo plurimas operationes Anatomicas sic absoluit, vt eius tum aere, tum ingenio Chirugiam illustratam Neoterici libere fateantur, Morbis omnibus, etiam cum de salute plane conclamatum videretur, mirabiliter occurtit, Quam ob caussam principibus Italis, et totius terrarum orbis Regibus carus, et ab omuibus mirum inmodum expetitus, tanto erat in pretio, vt ei certatim omnes, tamquam nouo Numini, vitae suae incolumitatem refertent acceptam; nec nisi regijs decoratum muneribus ab se dimitterent; eius demum imaglinem in Bibliothecis, et Museis suis summo in honore habitam collocarent. His dum bonis animi abundabat, Fortunae quoque muneribus affluxit. Siquidem ingentes opes sua sibi


page 317, image: s317

virtute collegit, neptem ex fratre Senatori Veneto nuptui tradidit, Patauinae ciuitatis iure donatus est, et, publicae Lecturae ergo, mille aureis, ac demâm ex Serenissimi Senatus Veneti decreto Antecessoris Supraordinarij titulo, Collegij ingressu, Equestri dignitate, ac aureâ Torque merito decoratus. Vbi nec tacendum illud, quod cum Illustribus viris opera suâ perbenigne praestitâ, oblatam ab eis mercedem constantissime recuaret, varijs ab ijsdem, et ingentis pretij muneribus tum aureis, tum argenteis ornatus fuerit, quibus omnibus rite, et ordine vno in cubiculo dispositis, talem prae illius foribus Inscriptionem adiecit

LVERI NEGLECTI LVCRVM.

Quâ quidem et humanitatem suam, et aliorum munificentiam introeuntibus omnibus aperiret. Extra portam S. Crucis, quarto ab Vrbe lapide, ad Monticuli formam aedificium ingens extulit, quod adhuc sortitum ab Auctore et a Forma nomen feruat, et Aquapendentis Monticulus appellatur. Varia, et illnstria opera in Chirugiam, Artem medicam, et Anatomen


page 318, image: s318

typis edenda curauit. Cibi minimi senex, quique vel aetate longaeuâ fessus gestatoriâ sellâ deferebatur ad inuisendos aegros, anno AEtatis LXXX. leuem in morbum incidit, ex quo breui pristinae valetudini redditus, dum proprijs rebus consulit, et testamentum condit, prospiciens nouos affines non generis conditionem quaesijsse; se opes oppugnare caepisse, fractus animo, grauiter iterum aegrotauit, quod ab ijs, quorum fide maxime nitebatur, violentur haberetur in dies magis, ac magis. Quamobrem ingrauescente morbo, vitâ demum excidit, et qui secundam plane, dum viueret, diuitijs et honoribus auctus, fortunam expertus fuerat, omine tandem infausto eandem sibi aduersam, et noxiam adinuenit. Die funeris celebratus est publice, ad Erudito Viro Io. Thuilio Maria Montano, et in Ecclesiâ S. Francisci conditus absque Epigraphe.

Effigiem debemus Tabulae a Francisco de Portia pictae, quam inter delicias suas numerat Vir humanissimus, et ad obsequia quaeque paratissimus MARCVS FRANZINVS Patauinus Ciuis.



page 319, image: s319

In Anatomici Theatri superiori orbe haec de Fabricio extant.

HIERONYMO FABRITIO AB AQVAPENDENTE XXX. IAM ANNOS ANATOM. PROFESSORE. Conscripsit.

De Visione. De Voce.

De Auditu.

De Musculi artifitio, et de ossium dearticulationibus Tractatus breues.

De motu locali animalium secundum totum.

De Gula, de Ventriculo, et Intestinis.

De Respiratione, et eius instrumentis libellos duos.

De formatione foetus in fol.

De ouo, et formatione oui in fol.

De Brutorum loquela in fol.

De Ostiolis Venarum in fol.

De locutione in fol.

Pentateucum Chirugicum in fol.

Operationes Chirurgicas in fol. et alia multa prudentissima opera in Medicinâ.



page 320, image: s320

NVSISMA HIERONYMI FABRICII AQUAPENDENTIS ANNIBALIS TOSSATI PATAVINI OPVS.

[gap: illustration]

EPIGRAMMA.

Martia Fabricio iactat se nomine Roma,
Pendula Fabricium tu quoque gignis Aqua.
Nobile Fabricio genus, inclita Roma, dedisti;
Pendentem hic contra nobilitauit Aquam.


page 321, image: s321

DOMINICVS TVSCVS

REgiensis, Praesbyter Cardinalis S. R. E. Tit. S. Petri in Monte aureo, a Clemente VIII. Summo Pontifice creatus. Vir plane eximius, quibus qui Pontificij, et Caesarei Iuris Lauream consecutus, cum ad Romanam Curiam accessisset: ibique aliquandiu in forenses caussas, ac singularium Consulationes feliciter incubuisset, inter Sacrae Romanae Rotae Auditores adscriptus, complures annos Ecclesiae diligenter in pendit, indeque sibi viam toto Orbe percelebris, ad Cardinalatus apicem communiuit. Admirabili vtique memoriâ, singulari promptitudine ingenij, ac animi libertate praeditus eandem in dicendis sententijs retinuit purpuratus. Sacro Galero ornatus ita se gessit, vt id esse verissimum faterentur omnes: Inuictos animos non mutari fortunâ, purpuram, ac togam ciuilem nunquam minui, vel augeri corporis vumbrâ. In hac enim ille dignitatis amplitudine collocatus ab elucubrandis ingenij monumentis non destitit; quinimo in octo Volumina alphabetica,


page 322, image: s322

ac faciliori methodo vniuersam Iuris Canonici, ac Ciuilis materiam ad modum assertionum congressit. A foedo assentationis crimine, et hypocrisi longe semper absuit, ob id vnum non omnium amicitiam nactus. Non luxu, sed conditione ciuili splendidiorem aulam habuit. In Conclaui PAVLI V. dum vnanimi consensu Pontifex ab vniuerso Cardinalium caetu conclamaretur, solus ei Baronius obstitit, obiectâ verborum obscaenitate, quod TVSCO iacturae BVRGHESIO, summae fortunae cessit. Adsummum quippe fastigij apicem ascensum vel minima prohibent impedimenta. Nullum tamen turbati animi inde signum praese tulit Tuscus, immo vulgandis in posterum Voluminibus suis acriori studio intendit, eaque noui Pontificis Numini dedicauit. Secundâ vsus valetudine, ad annum LXXXX. vsque vitam perduxit, quam anno CIC. ICC. XX. cum morte commutauit. Sepultus est in Ecclesiâ S. Petri Montorij, adscripto breui huiuscemodi monumento.



page 323, image: s323

M DC XX.

[gap: illustration]

DOMINICI CARD. TVSCI OSSA.



page 324, image: s324

[gap: illustration]



page 326, image: s325

PAVLVS GVALDVS

EX nobili familiâ de Gualdo ortus, quae sub OTHONE Duce Italiam consedit, Patrem habuit Iosephum praeclarissimum I. C. cuius vestigijs insistens humaniores in primis literas coluit, et Vicetiae sub optimis Praeceptoribus optimis artibus est imbutus. Dein Patauium ad audiendas Leges Ciuiles, ac Sacros Canones perdiscendos missus, metam inibi studiorum partâ exoptatâ Laureâ consignauit. A Patre Ecclesiae dicatus, Romam progreditur; vbi degrens Romanae Cutiae vniuersae carus, aleâ feliciter iactâ, labores suos fortunato exitu conclusit. Opimis enim beneficiorum prouentibus locupletatus, Ecclesiae Patauinae Archipresbyteratum secum inde retulit, fructum amplissimae dignitatis. Patauium itaque reuersus cum ab omnibus perhumaniter exceptus est, tum ab Illustrissimo MARCO CORNELIO Episcopo Patauino, Praesulum gloriâ, qui et illi Proantistitis prouinciam annis cumplurimis delegauit. Eo GVALDVS in munere, grauitate


page 326, image: s326

pariter, et admirabili morum probitate fulsit, clarus hac in primis dote, quod heroicâ quadam, ac peculiari humanitate satisfaceret omnibus, nec tristi quisquam ab eo vultu discederet. Apud cunctos Italiae Principes summo in honore habitus, Episcopo suo, MARCO CORNELIO, fidelissimus in vtraquoe fortunâ fuit. IOANNI quoque VICENTIO PINELLO, nobilissimo, doctissimoque viro ita coniunctus extitit, vt et dum viuerent se se incredibili beneuolentiâ inuicem prosequerentur, et amici defuncti memoriam propagarit GVALDVS. Edidit enim PINELLI caelo redditi vitam, et gesta eleganti stilo, tum vt tanti Herois virtutes, tum vt singularem in amicum beneuolentiam suam toto terrarum Orbi monumentis literarum perennibus testaretur. AEtate fessus, esti valetudine optimâ vteretur, Archipresbyteratus onus ornatissimi Viri IOSEPHI GVALDI I. C. Nepotisque carissimi humeris iniecit, vt otio pio vitam innocentem clauderet, quod ei plane contigit anno aetatis LXXIII. XVII. Kal. Octobris: salutis autem CIC. ICC. XXI. Sepultus est Patauij in Ecclesiâ Cathedrali.



page 327, image: s327

Amici hoc illum Elogio decorarunt, quod eiusdem Imagini subscriptum legi

PAVLVS GVALDVS

Iuris vtriusque, ac S. Theologiae Doctor humanioribus literis excultus Vicetiae natus Patre Iosepho praeclarissimo. I. C. Vir plane ingenuus Vitae, ac Morum suauitate, et candore admirabilis alijs virtutibus omnibus exornatus summis Europae Principibus carus Romae Sacrae Reip. Patribus ac ipsi Summo Pont. PAVLOV. perhumaniter acceptus a quo Illustissimo Patauinorum Canonicorum Collegio Archipresbyter datus probe suo muneri satisfecit.

VINCENTI PINELLI

Clarissimi, et Amicissimi Viri Vitam grauiter, et eleganter scripsit, quae Verae amicitiae Imaginem cum eiusdem legibus repraesentat


page 328, image: s328

Mira in agendis negotijs dexteritate in peragendis celeritate nituit. amabilis omnibus Cuius ergo vel defuncti Imaginem Mortales omnes amant, suspiciunt, venerantur Amici Amico Incomparabili Amicitiae ab eo sanctissime perpetuo cultae Monumentum, et Tesseram amoris, et officij titulo



page 329, image: s329

ALEXANDER TERENTIVS

CIuis Patauinus, Iuris vtriusque Doctor, habitu et vultu moris antiqui, rectâ aestimatione sibi ipsi seuerus, caeteris amabilis, Cathedralis ecclesiae Canonicus fuit. Eius vitae integritas, ac morum sanctitas cum omnibus venerationi esset, Patauini Antistites ipsum non raro in Vicarium suum adhibuêre. Claruit omnino praeclarissimis virtutibus, ac religiosissimis dotibus insignitus, miraque in perspicuo animi illius candore ingenij quaedam simplicitas elucebat. Florescente aetate, luxu, dominatione, opibus, ac mundi illecebris quibuscumque valere iussis, ad animi pij delicias totum se contulit, Ecclesiam studio vehementi rexit, demandatis oneribus libentissime praefuit: inualescente vero diuino totus amore fuccensus, IOANNI TERENTIO I. C. praeclarissimarum virtutum luminibus insignito, Nepoti ex fratre, Canonicatum Patauinum contulit, et ipse in superiorem domus partem, quasi in Eremum, vbi diuinis meditationibus, et orationibus totus intenderet, se se abdidit, curâ omni reliquâ prorsus abiectâ.


page 330, image: s330

Hac e cellâ, lachrymis eius perpetuis irrigata, referta gemitibus, ad aures Supremi Numinis paenitentis animi preces, crebraque suspiria mittebantur, nec egrediebatur inde, nisi cum ad aegros inuisendos, pauperesque subleuandos, diuino quodam oestro percitus, rapiebatur. AEdes Orbatorum construendas curauit, et in Suburbio S. Crucis Sacris Virginibus ex Capuccinorum Ordine Coenobium condere coepit: licetque annis fessus, et grauis, domo gressus efferre vix posset, frequens tamen eis necessaria quaeque suppeditabat, nec cessabat verbis, et exemplo rudes illarum animos ad Paenitentiam, ad Orationes, ad Mundi contemptum, ad Pietatem omnem sedulus informare. Non alij, quam de spiritali Contemplatione, de Beatorum gloriâ, de AEternae vitae Felicitate, de terrenarum rerum imbecillitate sermones eius erant: actiones vero sanctitatem vndique redolebant. Obijt aetatis anno LXXX. salutis CIC. ICC. XX. priuate in Cathedrali Patauinâ ante S. CAROLI aram, vti mandauerat, collocatus: indeque a gratissimo Nepote IOANNE TERRENTIO splendidum in monumentum translatus, hisce notis adiectis.



page 331, image: s331

ALEXANDRO TERENTIO I. C. CANONICO ANIMI CANDORE DOCTRINAE EMINENTIA LIBERALITATE IN PAVPERES RELIGIONE PRAECLARO

[gap: illustration]

IOANNES TERENTIVS I. C. EIVSDEM BENEFICENTIA IN CANONICATV SVCCESSOR PATRVO OPTIME MERITO M. DC. XXIV.



page 332, image: s332

ALEXANDER BORROMAEVS

NObilis Patauinus, ex Patre IACOBO ortus a primaeuâ aetate in literarum studijs educatus, primum a praeclaro Viro BENEDICTO de Benedictis Philosopho et Theologo, Graecas literas didicit: dein ab eodem in Eloquentiâ et Poesi institutus, in his, et in facultatibus reliquis libero homine dignis ita supra caeteros excelluit, vt eius nomini Praeceptor ipse praecepta Rhetorices, quae typis edere decreuerat, consecrarit. Verum enimuero cum ALEXANDER omnes industriae suae neruos ad virtutis arcem intenderet, Naturalem, et Moralem Philosophiam amplexus, exiguo temporis interuallo, vniuerso adolescentum Patauinorum caetu admirante, orauit publice, Thesesque de vtrâque facultate propositas perhonorifice defendit. Nimirum ille, vel iuuenis, singulari virtutis cupiditate flagrabat, nihil erat in eo summissum, populare nihil, sed cum valido temperamento, feraci ingenio, moribus ad pietatem, et religionem eximie conformatis exornatus esset,


page 333, image: s333

patriae, et auitae nobilitatis decori propagando laboribus suis assidus operam dabat. Nondum expleto anno XXIV. insignia Doctoratus adeptus, tertium Philosophiae Extraordinariae explicandae locum obtinuit, in eâque prouinciâ FORTVNIVM LICETVM, primum locum tenentem, et MARIVM MAZOLENVM, Viros vtique praeclarissimos, Collegas habuit. Hîc illum, CAESARIS CREMONINI praeceptoris vestigia persequentem, et Aristotelis mentem ex Alexandri placitis illustrantem, facilitate et claritate in dicendo mirâ, eruditione in docendo eximiâ, alacritate, promptitudine, memoriâ in afferendis et explicandis contextibus singulari, Vniuersitas omnis perpetuo admirata est. Mors Fato propera in virentis gloriae ortu terris abstulit annos natum XXVIII. XII. Kal. Septemb. CIC. ICC. XX. Funus eius ingenti omnium moerore celebratum est, dixitque tum de more Adrianus Grandis Iunior, alumnus eius, oratione graui, talesque versus CREMONINVS praeceptor in extinctum discipulum suum cum lachrymis effudit.



page 334, image: s334

CEDIS ALEXANDER CITIVS FATIS, TVA VIRTVS

VISVRA EST LONGA POSTERITATE DIEM.

DE ME AGITVR, POTERAM POST FATA MANERE SVPERSTES

PER TE, TV ERGO NON; IN TE EGO SED MORIOR.



page 335, image: s335

[gap: illustration]



page 336, image: s336

IVLIVS CASSERIVS

PLacentinus Medicus, et Chirurgus praeclarissimus, cuius se cum primis spectandam Fortuna praebet. Humili nempe loco natus, patrijs laribus abactus, Patauium adijt, vbi cum Aquapendentis famulatui se dedisset, ex famulo auditor effectus, et ex auditore discipulus, felicissimis eiusdem auspicijs vtriusque Medicae facultatis, Physicae nimirum, et Chirurgiae laureâ decoratus, demortui demum in locum suffectus est, applaudentibus Studentium ordinibus vniuersis. Exigui vir corporis structurâ fuit, ingenio vasto, prompto spiritu, et ad literarum studia mire propenso. Facies coloris rubri murice tingebatur. In Anatome corporum se cum acriter exercuisset, talis in vulneribus, et insperatae salutis plagis curandis euasit, vt praetergressus Praeceptoris gradum, ad summum nominis, et fortunae apicem euolarit. AEtatis anno LX Naturae legibus satisfecit, sepultus in Ecclesiâ Patrum Eremitarum, memoriâ nullâ. Scripsit

De Quinque Sensibus.

De Vocis, et Auditus Organis Historiam Anatomicam, varijs Iconibus aere incisis illustratam.



page 337, image: s337

[gap: illustration]



page 338, image: s338

GEORGIVS RAGVSBVS

PHilosophus, Theologus, et Orator insignis, Ragusi ortum habuit. Vir is colore subnigro, graui vultu, singulari acumine praeditus, ingenij nobilitatem magnâ vestium pompâ, et affabili maiestate morum egregie decorabat. In familiaribus amicorum conuentibus nihil eo gratius, suauius nihil. Clericalibus initiatus Ordinibus, graui benefitiorum prouentu ditatus est alo: Baptista Milano, Episcopo Bergomate. Eloquentiam summo studio coluit, variâque rerum. notitiâ delestatus, post confecta Philosophiae, et Theologie studia, Medicinae, ac Mathesi se totum addixit. Post haec Raimundi Lulli artem studiose euoluit, cumque in illius adyta penetrasset, in eandem eleganti, ac facili methodo commentatus est, deque illâ multa palam ab eo tradita testatur Epistola, quam eâ ipsâ de arte conscripsit. Ducebat Georgivs anno CIC. ICC. I. Patauij otia dulcissima studiorum, Canonicisque secularibus S. Mariae in Auantio Sacrae Theologiae mysteriar


page 339, image: s339

reserabat, cum ad secundam Philosophiae Ordinariae cathedram in ipsis publicis Patauinis scholis, quadrigentis propositis aureis, eleuatur, CAESARIS CREMONINI, Philosophorum aeui nostri Principis, primaque docentis in sede, sedulus aemulator. Terciâ Nouembris die, quâ intermissa studia repetuntur, Oratione pulcherrimâ Praelectionum suarum initium facere consuerat, iugique serie, ac tenore in Praelectionibus omnibus, quidquid afferret, id eleganti nitore verborum, ac ornatu loci amplitudine dignissimo perpolibat, vt palam Auditores eius omnes, se non purum Philosophum, sed et Oratorem audire libere faterentur. Multa scripsit, et initio quidem Peripateticarum Disputationum Volumen edidit, DEIPARAE VIRGINI inscriptum, cuius et exemplar in Oliuctano Templo, thecis argenteis inuolutum, voto obtulit, suae erga illam tesseram pietatis. Tractatum inde coqfecit aduersus Cremoninum de Elementorum formis, in eoque sententiam illius solidis rationum pondehbus, ac momentis fregit. Seientias adhaec omnes comprehendere conatus


page 340, image: s340

est Epistolarum libris ad amicos datis. Verum enimuero, dum, non secus ac Mirandulanus, aduersus diuinatrices artes inuehitur, seque a praeuisâ per astrologicas coniecturas intemperie corporis, ratione et eloquentiâ studet eripere, inani laborefractus, lento quoque morbo corripitur, quem dum negligit, inopinate defecit, nullâ scriptâ tabulâ testamenti, Idibus Ianuarij, anni salutaris CIC. ICC. XXII. aetatis suae XXXXIII. Celebris eius Bibliothecâ, aedisque peramplae ornamenta (cum illegitimus ab intestato decessisset) Fisco deuoluta sunt, a quo sub hastâ vna cum scriptis omnibus venierunt. Corpus humili elatum funere in D. Francisci Ecclesiâ sine honore tumuli conquieuit.



page 341, image: s341

Scripsit

Disputationum Peripateticarum Volumen Vnum cum responsionibus ad Tractatum Caearis Cremonini de formis Elementorum.

Epistolarum Mathematicarum, seu de Diuinatione libros II. Parisijs editos a Nicolao Buon 1613. quibus accessit eiusdem Disputatio de puero, et puellâ, qui e ruinis extracti reuixisse putantur.

Alias Epistolas de Logicâ, et Rhetorica, et de Scientijs conscriptas adhuc expectamus, et

Commentarium in artem Raimundi Lulli M. S.

Commentaria in Vniuersam Artsiotelis Philosophiam in varios Tomos distributa M. S.

Vidi praeterea Commentaria eiusdem M. S. in libros sententiarum penes Adm. Reu. Patrem D. BONIFACIVM FREMOLDIVM Virum vtique praestantissimum, quippe qui superioribus annis Generalatus Congregationis nostrae, quae Canonicorum Secularium S. Georgij ab Alga nominatur, insignia adeptus ex merito Visitatoris nunc honore fulgens Congregationem eandem longe, lateque micantibus virtutum suarum radijs illustrat quod nostris in Elogijs Ecclesiasticis clarius elucescet.



page 342, image: s342

IVLIVS ZABARELLA

PAtricius Patauinus, Comitis Iacobi Zabarellae praeclarissimi Philosophi supra laudati filius, vir scientijs Mathematicis, ac bonis apprime liceris excultus, florentium annorum vitam felicissimam in otio literatio degit: atqui robustior, et vegetior factus defunctâ vxore primâ Laurâ Pernurmiâ maximo libidinis aestu flagrare coepit, cuius ergo in Gyneceo potius, quam in Museo bonas horas muliebribus blanditijs impendebat. Acerbum ob id neruorum morbum incurrit, quem Medici Epilesiam vocant. Pedum itaque compage quodammodo dissolutâ quinquennio stratus in lecto iacuit, serenâ tamen ibi semper facie, et hilari vultu de literarum laudibus cum amicis, qui ad eum frequentes vndique conuolabant, iocundo ore, et insigni elegantiâ collocutus. Mathematicarum Lecturae Praefectus in Academiâ Deliâ post ipsius auspicia, morbo subeunte correptus, muneris sui partes obire prohibitus est, donce lubricam tandem vitam piâ morte conclusit,


page 343, image: s343

naturae debito persoluto, aetatis anno LXX. Parentum ignauiâ in Ecclesiâ D. Antonij abque vllâ memoriâ, quod fatum eius quoque Pater est passus, terrae redditus, ab Amico huiuscemodi elogium tulit.

IVLIVS ZABARELLA

LITERARVM STVDIOSISSIMVS
ET MATH. ARTIVM SECTATOR
FILIVS COM. IACOBI ZABARELLAE
PHILOS. DISERTISSIMI
HAC QVIEVIT IN VRNA
DVM SPIRITVS SYDERA PETIIT
QVID ILLI LACHRIMAE
HOSPES
QVID TIBI QVIDVE ALII.
TVVS FLETVS VT SIT MALVM
MORS NESCIA
IN REBVS QVOD EST FLEBILE
FLENDVM POTIVS
DVM IMPENDET QVAM DVM
TRANSIT


page 344, image: s344

FRANCISCVS POLA

VEronensis Iurisconsultus praeclarissimus, hisce fere temporibus viuere desijt, postquam magnâ cum laude in Patauinum Lyceum adscitus Pandectarum lecturam biennio tenuit, immaturâ morte praereptus. Nos eius in funere tale nostri affectus Elogium ergâ tam insignem Virum effudimus, quod hic damus, praeterea nihil, quod eruditissimus Felix Osius in Academiâ suâ Patauinâ, quam accuratissime exornat, rerum ab eo gestarum breuiarium texuerit luculentum. Sepultus est Veronae in D. Sebastiani templo, a Domitio Calderino varijs praeconijs exornatus, quae leguntur passim



page 345, image: s345

VERONA GENVIT FRANCISCVS POLAM I. C. CELEBERRIMVM FRANCISCVM POLA

VERONAM LITERARVM ORNAMENTIS
REGENVIT ILLVSTRAVIT
CONCIVES E SEPVLCHRIS CALAMO
EXTRAXIT
DEPERDITAMQVE EORVM MEMORIAM
IMMORTALITATE DONAVIT
CARMINA CONSCRIPSIT HEROICA
EPIGRAMMATA SALE
AC FELLE ASPERSA LIBRIS SEX
INVOLVIT
CREBRO DE HONORE CONSVLVIT
SCIENTISSIMVS MORALIVM
PETRODICEAM AD PANDECTAS
ILLVSTRANDAS EXARAVIT
PVBLICVS PANDECTARVM DOCTOR
IN LYCEO PATAVINO MORITVR
ANNO AETATIS LVI.
SALVTIS CIC. ICC. XXIV.


page 346, image: s346

[gap: illustration]



page 347, image: s347

RVDVLPHVS SFORTIA

CIuis Patauinus, Episcopus Polae, ex Patre I O: ANTONIO prudentissimo viro ortus, Sapientiam, et Ingenium Genitoris aequauit. Fratrem habuit BARTHOLOMAEVM, inter aeui nostri Medicos per insignem, docentemque publice, quam profitetur artem, in Patauinis Scholis, et Bernardinum Sacerdotem, Sacrae Theologiae Mystam. RODVLPHVS ipse in Philosophorum, et Iuris Consultorum album adscriptusIurisprudentiam adamauit, in quâ cum plurimum profecisset, otia patriae pertesus, commodisque domesticis valere iussis in ipso aetatis flore Romam profectus est, vt consultationi intenderet, aulae que Romanae, et Auditoribus Rotae, nec non et purpuratis Patribus operam nauaret. Feliciter id auspicatus, gratus omnibus extitit, ac in primis BELLARMINO, et COBELLVCIO Cardinalibus Magnis. Hinc Auditor datus Illustriss. CORSINO Nuntio Pontificio apud Gallorum Regem, Gallias peragrauit. Eo munere summâ diligentiâ fideque


page 348, image: s348

perfunctus, vsque ad obitum Pont. Maximi GREGORII VX. Romam reuersusab VRBANO III. Episcopatus infulâ decoratur, quâ quidem dum splendide enitet, in meridie gloriae occasum attigit Albonae, salutis anno CIC. ICC. XXVI. VI. Kal. Septembris anno aetatis suae XXXII. Natus anno CIC. CIXCIIII. Die VIIII. Martij Horâ XVII. Minut. II. Patauij, dum sibi commissam Polae Dioecesim lustraret vigilantissimus Pastor, inibique ossa eius quiescunt, non sine lachrimis tumulo consignata.



page 349, image: s349

Sub eius Imagine haec leguntur.

RVDVLPHO SFORTIAE
PATAVINO
IVRISPRVDENTIAE SOLER TISSIMO
AMATORI
OMNIBVS ISG ENVIS ARTIBVS
INSTRVCTO
SANCTISSIMIS MORIBVS ET
DOTIBVS EXORNATO
EPISCOPO POLAE CONSECRATO
CVI GRATISSIMVS EXTITIT
IVLIA PIETAS SVVM AMISSVM
PATREM DOLENS
PONENDVM CVRAVIT
VT SICVTI RVDVLPHVS
VIX EPISCOPATVM INGRESSVS
INTERIIT
ITA HOC MONVMENTO
EIVS NVNQVAM MEMORIA INTERIRET.


page 350, image: s350

PAVLVS BENIVS

EVgubij ciuilibus parentibus ortus, percelebris nostrae memoriae Philosophus, Theologus, et Orator, eas artes, quae ad Humanitatem pertinent praecipue coluit, optimâ interim, et variâ eruditione piaeditus: moribus, ac religione, [?]edum indole, et ingenio clarus. Anno CIC. ICXCVIIII. explicator Humaniorum literarum Riccobono successit in Gymnasio Patauino DC. florenorum honorario proposito accersitus. Eâ in prouinciâ annos XXVI impendit ingenij felicitate mirâ, nullisque licet continuis laboribus fractus, doctrinae suae praestantiam varijs editis lucubratiaonibus testatus est. Statura ei modica fuit, gracile corpus, et paruum, caputque intersecantibus venis aliquot lineatum. Potu, ac cibo tenui vtebatur, in sermone Ienis, cogitabundo persimilis accarpenti somnos, ita tamen aliquandiu ad concentiones, et controuersias literarias a naturâ factus, vt potius disceptator, ac miles, quam Philosophus, ac Orator haberetur. Edidit initio


page 351, image: s351

librum ex Theologiae penu de Auxilijs eo fere tempore, quo ea questio Romae a Scholasticis exagitabatur, hoc titulo: Quâ tandem ratione dirimi possit controuersia, quae etc.: qui subinde pressus est, et Auctori molestiam ingentem attulit. Post haec aduersus Academicos Cruscantes, et Dictionarium Italicum ab ijsdem editum, ANTICRVSCAM condidit, cui cum respondissent Academici, cumulate libro ijsdem altero sub Caualcantis nomine satisfecit, seque a varijs eorundem iurgijs valide adeo vindicauit, vt toto Orbi clarissimus accerrimusque Italici Idiomatis defensor fuerit acclamatus. Patrocinium dein TORQVATI TASSI aduersus eorundem calumnias suscepit, et contra Malacretam scripsit. Controuersias praeterea multas in literariâ palestrâ sustinuit, quas omitto. In LIVIVM sane nostrum, Historiae Romanae literatorum omnium consensu facile Principem, et Eloquentiae latinae decus, praeceps irruisse videtur, non veritus crebris eum maledictis lacessere Lib. II. de lege, et ordine Historiae, iure vt admirati fuerint Sapientes, sanum alias caput,


page 352, image: s352

inuidâ procacitate ductum, ingenium suum; eo maxime conuertisse, vt hominem doctissimum sugillaret. Affectâ aetate vitâ excessit Patauij rude donatus Lector anno CIC. ICC. XXV. Pridie Idus Februarij, Sepulcro traditus, quod sibi viuens extruxerat in Ecclesiâ Monialium S. Clarae, ante altare Angelo Custodi eius aere dicatum, et ex testamento legato annuo munitum, ad quod Sacrum religionis ergo facere consuerat. Bibliothecam penes Theatinos Patres esse voluit, quos et aliorum bonorum haeredes instituit.

Tumulus huiuscemodi titulo notatus est.



page 353, image: s353

PAVLI BENII EVGVBINI EX EXTETORVM PATAVINI GYMNASII DOCTORVM QVOS IWERIT HOC SAXO CONDI ANNO SALVTIS M. DC. XI.



page 354, image: s354

Latine edidit.

Commentarios vberrimos in Aristotelis Poeticam, quibus ad obscura dilucidanda Centum Poeticiae Controuersiae insertae sunt.

Platonis Poeticam ex eius Dialogis collectam.

Commentarios in Aristotelis libros Rhetoricum duobus. Tomis explicatos, quibus accesserunt.

Centum Oratoriae Disputationes, seu Rbetoricae Controuersiae, et Platonis Rhetorica ex eius monumentis excepta.

Commentarios in sex primos P. Virgilij AEneidos libros.

Commentarios in Caium Crispum Sallustium.

Quinque, et Septuaginta Orationes.

De Historia libros IIII

Disputationem de Annalibus Ecclesiasticis Cardinalis Baronij.

In PlatonisTimaeum, siue Naturalem omnem. atque Diuinam Philosophiam Decades tres.

Disputationem laudatam ante, De Auxilijs, adiecto titulo. Quâ tandem ratione. et alias lucubrationes ad eloquentiam spectantes.



page 355, image: s355

Italice

La Comparatione di Torquato Tasso con Homero, Virgilio, e dell Ariosto con Homero.

Il Commento sopra il GOFFREDO di Torquato Tasso.

Risposta alle Considerationi del Malacreta soprail rPastor Fido del Caualier Guerini.

Apologia al Scenofilico.

Discorsi due della Inondatione del Teuere a Roma l'anno 1598.

Il Paragone della lingua Italiana in quattro libri intitolato l' ANTICRVSCA.

La difesa del Paragone della lingua Italiana intitolato Il CAVALCANTI

Rime, et Orationi diuerse.



page 356, image: s356

[gap: illustration]



page 357, image: s357

ANTONIVS NIGER

CIuis Patauinus, nostri aeui Medicus nominis non obscuri inter Mortales vixit. Hic primo aspectu, depresso pileo frontem tegens, tumorem quendam et iactantiam praeseferre videbatur, cum omnis humanitatis re ipsâ cultor in priuatis sermonibus amicorum animos mirum in modum oblectaret. Ingenij acumini perspicaci accedente multorum annorum vsu, nomen ingens adeptus in curandis morbis, Collegarum nemini concedebat. Romam profectus a CLEMENTE VIII. Summo Pontifice Equestris ordinis insignibus decoratus, familiam, et patriam honoribus, et diuitijs auxit In Patrio Gymnasio per annos XXVI. Auicennam docte, et dilucide declarauit. Verum enimuero cum Patriae, Ciuiumque Comitijs, plusquam virum literarum studijs addictum deceret, animum addiecisset, inuidiae potius et odij faces, quam gloriae et laudis nomini suo accendit. Matrimonijsmultis implicitus, sed in ijs parum fortunatus, duabus iam vxoribus parentarat,


page 358, image: s358

cum de tertiâ abigendâ cogitans, obaltercationes dotis, diuortium cum vitâ morte propinante conclusit VIII. Kal. Ianuarij anni salutaris CIC. ICC. XXVI. cum aetatis sextum, et sexagesimum attigisset. Sepultus est in Ecclesiâ D. Mariae Magdalenae Fratrum D. Hieronymi a Pisis, hisce verbis lapidi monumenti incisis, procurante Hieronymo filio Medicinae Doctore.

AN TONIO NIGRO EQVITI ET CATHARINE MARCELLAE HIERONYMVS NIGER.



page 359, image: s359

NICOLAVS DE ODDIS

PAtauinus Ciuis, primo aetatis flore seculo valere iusso, Deo, et literis mancipatus, Congregationis Oliuetanae claustra adamauit, caeteros sibi coeuos vitâ, et moribus anteiuit. Quamobrem Coenobijs in omnibuis, in quibus egit, virtutis eius lucidissimum iubar toto terrarum orbe latissime fulsit. Vir erat politioribus literis, tum etruscis, tum latinis ad inuidiam perornatus, praeuijsque Congregationis sibi longe carissimae dignitatibus egregie perfunctus, Abbatiam demum sortitus est, quam annis fere XXX. splendide rexit. Nihil in eâ administrandâ candidius, nihil clementius fuit: nec potuit idcirco maleuolentiam aliquandiu declinare. Frugalitate, et expensis proprijs peramplam Bibliothecam publicae Coenobij totius vtilitati construxit, in quâ cum iuuentâ senectutem posuit, vt in delitiarum horto. TORQVATVM TASSVM, Poetam sibi summâ summâ familiaritate coniunctum, eius aduersae fortunae acriter obluctatus, ab imminentibus periculorum


page 360, image: s360

procellis eripere, et in securitatis, et felicitatis portu sistere toto pectore contendit. Viris omnino Principibus gratus, cunctis amabilis extitit, quâ laude clarus obijt anno aetatis LXVI. VII. Idus Februarij post salutem humano generi comparatam CIC. ICC XXVI. IACOBVS Pighettus Bergomas, Scriptorum eius vtriusque stili, Epistolarum, et Opuscolorum aliquot poeticorum haeres, tali Elogio lachrimantes amicos, pro suo erga Amicum studio, et pietate, consolatus est.



page 391, image: s361

Siste quaeso Viator, ac perlege.

NICOLAVS ODDVS

Oliuetanae Congregationis Abbas et Parens
hic situs est.
Nobili genere ortus adhuc adolescens terrenas
opes deseruit, vt se ditaret coelestibus.
Consilio fuit semper Senex,
Innocentia infans.
Monachorum Senatus praecipuas dignitates contulit:
Sapientia magis extulit.
Splendidam Natura mentem indidit,
Splendiora Virtus edidit.
Patauino in Coenobio Musis Delubrum
Summa cum gloria erexit.
Torquatum Tassum Diuinum illum Poetam
cui intimus fuit, e saeuientis fortunae
manibus moltoties eripuit.
Verum (eheu.) tantum hunc virum amici
collachrimantes a morte
eripere nequiuerunt.
Quod tamen illi periucundum extitit,
Si quidem mortale; reliquit exuuias,
vt immortales indueret.

VIATOR

Tumulum lachrimis decora, et disce
Libitinam posse quidem vitam adimere,
non autem acquisitum Virtute famam.
Sic amico optimo Iacobus Pighettus Bergomensis
ipso die obitus moestiss. calamo parentabat.


page 362, image: s362

[gap: illustration]



page 363, image: s363

ALEXANDER CARRERIVS

CIuis benemeritus Paduae, quam frustra scriptis summam affectauit fortunam, hanc seueritate morum, et nimiâ dicendi libertate, quâ sine vllo discrimine Viros Principes, et amicos impeteret, nancisci conatus est. Sacerdotalem dignitatem adeptus, Ecclesiae S. Andreae aliquandiu constanti pietatis obseruantiâ in Deum, et Pauperes praefuit. Eo ipso tempore oblatam sibi Iuris interpretandi prouinciam in Gymnasio patrio toto pectore renuit, quo liberius literarum studijs, sibique commissio Gregi vacare posset. Tandem, laborum pondere pressus, animarum curam alteri demandauit, patrijsque conscribendis Historijs se totum dedit. Dabat nihilomninus tum etiam operam Studiosorum consuetudini, et in Academiarum spatijs se se valide exercebat. Siquidem in Animosorum Academiâ Disceptationes multas, doctas, disertas, grauesque habuit, quarum duae, nempe De Somnijs, ac de Diuinatione vna, et An possint arte simplicia, veraque metalla gigni


page 364, image: s364

altera, luci datae, literatorum animos ad hanc vsque diem mire afficiunt, ac demulcent. Multa praeterea foecundi ingenij sui monumenta edidit, ac in primis De Potestate Summi Pontificis Libros II. qui typis excusi, cum a Politicis parum admodum probarentur, a Principibus nihil, obtrectationibus expositi Apologias aliquot a Iacobo Gretsero, et Adamo Scherdio reportarunt, quibus ille tamen celeri, quâ erat doctrinae praestantiâ, calamo satisfecit, licet hoc scriptum in priuatis tantum amicorum Bibliothecis extet.

Scripsit adhaec Latine.

De Sponsalibus, [?] Matrimonio libros V qui, et seorsim, et inter volumina Tractatuum legalium impressi sunt, Tom. IX. fol. 61.

Defensionem pro libris suis de Sponsalibus, et Matrimonio aduersus Polidorum Sturnium.

Responsionem Apologeticam pro Bortholomaeo fratre ad obiecta Marci Antonij Peregrini.

De Gestis Patauinorum libros X. nondum editos.

Tractatus etiam aliquot de Iniurijs, ac eorum remedijs apud Haeredes latent.



page 365, image: s365

Italice literis consignauit

Vn Discorso soura l'opera di Dante.

Palinodia, nella quale si dimostra l'Eccellenza dell' opera di Dante.

Apologia contra le imputationi di Belisario Bulgarini Senese.

Ei quoque tribuitur Historia Henrici Calderij, et Thebaldi Cortelerij opus, quod praeclarissimis Viris, Abbati ALBERTINO BARISONO, et FELICI OSIO probandum relinquimus in legitimis Historicis Patauinis, quos sub auspicijs Illustrissimi, et Excellentissimi Reipublicae Venetae Senatoris DOMINICI MOLINI, obliteratae veterum Scriptorum memoriae Restitutoris, recensitos defoecatos, et illustratos euulgant. Litibus tandem, et controuersijs implicitam vltimam senectutem traxit, domesticisque rebus intentus, octogenario propior apopleticus interijt Priuatum funus defunctum ad Ecclesiam D. Andreae Patauij duxit, vbi conditus in Sepulchro a se ipso constructo iacuit, hac Inscriptioste superstes.



page 366, image: s366

ALEXANDRVM CARRERIVM I. C. COLLEGII DECANVM HVIVS AEDIS OLIM PRAEPOSITVM LITERATVRA AC SCRIPTIS NON IGNOTVM NVLLO AGNATIONIS SVPERSTITE LIETA MONTAGNANA NEPTIS MOESTISSIMA SEPELIVIT OBIIT ANNO CIC. ICC. XXVI. DIE XX. AVGVSTI. AETATIS SVAE LXXVIII.

Extat altera eiusdem memoria in Ecclesiâ D. Iacobi Ciuitatis nostrae ob restitutum nescio quod Sepulchrum Carreriae gentis.



page 367, image: s367

FAMILIAM CARRERIAM

LONGA AVORVM SERIE TOGA,

SAGOQVE

CIVITATI PERSPECTAM

ALEXANDER PRESBYTER

IVRISCONSVLTVS CLAVSIT

CVIVS ETIAM CVRA HOC

SEPVLCHRVM

EXVIT VETVSTATEM

M. DC. XXV.



page 368, image: s368

[gap: illustration]



page 369, image: s369

C. SCHINELLA COMITIVS

PAtauinus patritius, geminâ Philosophiae, et Theologiae laureâ decoratus SPERONIO Proauo, vultu, ac moribus perquam similis fuit, sed doctrinâ similior, quâ nominis sui famam longe, lateque diffudit: etsi acuti vir ingenij, nec non et spiritus vehementis aeque in militari, ac literariâ palestrâ se se exercuerit, et paria fecerit in vtrâque. Primo iuuentae flore, in patrio Lyceo. Naturalis Philosophiae cathedram, silente Iacobo Pernumiâ, summâ cum laude, miroque audientium concursu tenuit: vnde profectus Romam, multam inibi Sacris Romanae aulae Proceribus suis impensis operam, et obsequium detulit, renuitque non semel sacras infulas niueâ solâ libertate contentus, et alienus a fastu. Reuersus in Patriam feudalia familiae suae Iura, quâ litibus irretita, quâ temporum iniuriâ silentio obruta, laboribus improbis, assiduisque vigilijs, voluminibus duobus ita digessit, vt non tam ipse lares proprios locupletiores, ac clariores reddiderit, quam


page 370, image: s370

posteris, ad illustriorem fortunam sibi deiuceps parandam, ampliorem aditum patefecerit. Priuatis ab eo commodis reparatis successit studrum decoris Patriae, quod et illi viuenti, videntique felicissime cessit. Cum enim Ciuium Comitia, vi, et ambitu turbarentur, populique quisquiliae in lectum Nobilium Coetum que quisquiliae in lectum Nobilium Coetum adsciscerentur, iustâ indignatione commotus, Clarum quemque ciuem pristino nitori restituere, praeuio acri nobilitatis examine, contendit: et quod proprio ingenio, ac solertiâ aliquot annorum spatio valide pertentarat, tan dem a Sereniss. Republicâ Venetâ impetrauit. Meliorem vtique Comitiorum Patriae suae formam ante occasum vidit. Si quidem eoviuis immaturâ morte praerepto, gliscentibus malis artibus, laudabiles conatus eius magnâ ex parte irriti corruerunt. Venieuti fato succubuit anno CIC. ICC. XXVII. VI. Kal. Augusti, aetatis suae XXXXXXV. Natus ille nempe fuerat anno CIC. IC. LXXII. Augusti D. XX. H. VIII. M. XXXVIII. noctis proxime consequentis, in Patauinâ Vrbe.



page 371, image: s371

Effigies excepta est ex originali optimo, quod spectatur in Musaeo Praeclarissimi Viri C. Speroni de Comitibus, Abbatis, et Canoci Patauini, sub quo talia leguntur.

SCHINELLA COM. DE COM. PAD. ALBER. FIL. PHILOSOPH: ET THEOLOGIAE DOCTOR INGENIO VIVIDO ERGA AMICOS ET SVOS ET PATRIAM OFFICIO PIETATE ET OPERA INSIGNIS OBIIT XI. KAL. SEPTEMBRIS M. DC. XXVII. AETATIS SVAE LV.



page 372, image: s372

ANTONIVS LEO ET ARSENIVS MERIVS I. C.

ANTONIVS LEO Nobilis Patauinus, Iurisconsultus, et Caussarum actor, earum in primis, quas Criminales vocant, mihi neutiquam praetereundus saltem hac extremâ in paginâ, cui nomen illius, et ARSENII MERII, Iuris aeque cultoris, et humanarum literarum cognitione praestantis inscribo. Ambo cessere terris anno CIC. ICC. XXI. aetate aequales, dispares moribus, et affectu. ANTONIVS enim nobiliores, et acriores spiritus ab ipsâ Naturâ nactus, gloriaeque cupidior, vehementius in defendentis reis, pijsque causis tuendis elaborauit. Fuit, et hilari vultu, eâque animi serenitate, eo splendore fulgebat, vt plerique ciuium in eum oculos intenderent, ipsumque in maximum aliquando Iurisconsultum euasurum vnanimes conclamarent. Sed heu repentinâ febri correptus spem omnium fregit, terris ereptus anno aetatis XXXVIII. Kalendis ipsis Ianuarij anni


page 373, image: s373

salutaris CIC. ICC. XXI. e contra

ARSENIVS honestis natalibus nequaquam inflatus, placidis moribus, et suaui genio forenses caussas actitabat. Pallidus ei vultus erat, et imbecilla artuum, neruorumque complexio, quâ non deteritus, modo Fori Iudicem, modo Magistratum eum gessit, perquem ius suum Lanarij consequuntur. Poesis cultor, sed languidus, paribus rithmis languidos affectus cordis, et spiritus indicauit. Vniuersitatis Legistarum nomine Serenissimo ANTONIO PRIVLO, Venetiarum Duci, etruscis carminibus, Pridie Nonas Septembris anni CIC. ICC. XVIII. publice gratulatus, Eques ab eodem renuntiatus est. Regressus domum domesticis oneribus aslictatus, Parentum adhaec, et amicorum perturbationibus assiduis agitatus, in summâ intemperie corporis diem extremum clausit anno aetatis XXXXVIII. Extant demandatatypis, eiusque nomen seruant etrusca carmina ad Serenissimum Venetiarum Ducem, nec non et Oratio, quâ Magistratum Lanariae artis auspicatus est, aliud praeterea nihil, quod sciam.



image: s374

AD LECTOREM

HAbes itaque Benignissime Lector, Illustrium Musaei nostri Virorum Elogia, suis Iconibus exornata, sed et habeo tibi gratias non vulgares, quod hilari vultu, quidquid id est operae, quod rogati edidimus, libens lubens inspexeris, legeris, approbaris. Eâdem benignitate freti tibi seorsim propediem T. LIVVI. FRANCISCI PETRARCHAE, nec non et Amasiae illius famosissimae, LAVRAE, Monumenta collecta sedulo suis cum Iconibus afferemus. Vocabitque subinde Nos ad Elogiorum Volumen alterum otium, quo fruimur, et humanitatis tuae aura, quam conatibus nostris fauentem assidue adprecamur.



image: s375

[gap: Index nominum propriorum]

image: s404

[gap: Syllabus locorum]

image: s412

[gap: Index rerum]

image: s417

[gap: Series Numismatum]

image: s418

[gap: Indiculus Epicherematum, sive Impresiarum et Symbolorum]

image: s419

[gap: Stemma familiarum]

image: s420

[gap: [Index] Epitaphia et inscriptiones]

image: s423

[gap: [Index] Monumenta aliena]