01/2009 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization
image: s001ORDINATIONES PRAEPOSITORVM GENERALIVM, Communes toti Societati; Auctoritate Septimae Congregationis Generalis contractae. ROMAE, In Collegio Romano eiusdem Societatis. Anno Domini. M. DC. XVII. SVPERIORVM PERMISSV.
image: s002
[gap: blank space]
page 3, image: s003SUPERIORIBUS SOCIETATIS.
CVM optarentiam dudum pleraeque Prouinciae, idque nuper à Septima Congregatione postulassent, vt Ordinationibus Generalium, Instructionibusque breuiorem in formam, commodioremque ordinem redactis, Nostrorum in his legendis
page 4, image: s004labor, taediumque leuaretur; communibus illarum votis, vt satisfaceret Congregatio, delectis e coetu suo de more aliquot Patribus, totum hoc negotium diligenter commendauit. Illi ergo primum quidem antiquas Ordinationes ita contraxerunt, vt et breuissimae nunc sint, et sensum tamen integrum, apertumque retineant. Instructionum autem tum Quintae, tum Sextae Congregationis quia duo genera erant, vtrasque distinguendas censuerunt. Atque eas quidem, quae perpetuae legis vim habere videbantur, integras Ordinationibus subijciendas; ijs exceptis, quae de tertio probationis anno diuersis temporibus perscriptae, aliam methodum, ordinemque, in quem nunc digestae sunt, necessario postulabant. ex reliquis vero
page 5, image: s005ea duntaxat excerpenda, Ordinationibusque ipsis, aut Regulis inserenda iudicarunt, quae certi quippiam eodem modo statuerent: ita vt his sepositis, Instructiones illae de cetero seorsim ab alijs excusae, ad directionem tantummodo Superiorum, pro re nata, et eorum opportunitate legendae seruarentur, sicut Industriae, et Epistolae Generalium. Quorum Patrum iudicium, operamque cum in omnibus approbasset Congregatio: Sic nimirum, vt Ordinationes ad hanc formam redactae, vim non nouam, sed eam ipsam, quam antea, in posterum obtineant: atque id iam superesset, vt singula in hunc modum recognita, et probata cum Prouincijs communicarentur; hac laboris parte, quae mihi praecipue demandata est,
page 6, image: s006ita perfunctus sum, vt editionem qua fieri potuit diligentia maturarem, caueremque ne muneris gratiam, quod reipsa expeti sentiebam, diuturna minui expectatione permitterem. Romae 29. Ianuarij. M. DC. XVI.
Bernardus de Angelis Secretarius Societatis Iesu.
page 7, image: s007INDEX ORDINATIONVM Praepositorum Generalium, quae hoc libro continentur.
CONTRACTAE, ET EXCERPTAE.
Cap. I. Q Vae ad Prouinciales praecipue spectant. pag. 9
II. Quae ad Superiores locales. 19
III. De tertio anno Probationis. 27
Pro Prouincialibus. 27
Pro Instructore. 31
Pro ijs, qui tertium annum agunt probationis. 39
IV. Monita generalia, quae ad religiosam Nostrorum directionem spectant. 45
INTEGRAE.
V. De Casibus reseruatis in Societate. pag. 55
VI. Pro Superioribus, et Confessarijs Societatis. 62
VII. De promouendis ad Ordines sacros. 68
page 8, image: s008VIII. De Libris Ordinationum. 70
IX. De visitandis Prouincialibus. 75
X. Pro Consultoribus capita scribendi. pag. 80
XI. De Confessarijs Principum. 84
XII. De dimittendis. 94
XIII. De iunioribus Scholasticis. 105
XIV. De ijs, qui in praedijs, vacationum tempore morantur. 109
XV. De manife statione delicti. 111
XVI. De acceptandes Collegijs. 120
XVII. De aptis ad gubernandum. 127
XVIII. De promouendis ad gradus Societatis. 141
XIX. De Catalogis, qui tertio quoque anno in Vrbem mitti debent. 171
XX. De contractibus celebrandis. 177
XXI. De modo qui seruari debet, cum sodalitates B.Virginis ad primariam Romanam aggregari petunt. 184
page 9, image: s009ORDINATIONES PRAEPOSITORVM GENERALIVM, Communes toti Societati, Auctoritate Congregationis Septimae contractae.
CAPVT I. Pro Prouincialibus.
[note: Quae Nouitijs, et Tertiarijs legenda. ] 1 NOuitiis tum in prima probatione, tum sexto quoque mense praeter literas Apostolicas Iulii III. de quibus fit mentio in Reg 13. Magistri, ostendatur etiam Bulla Pii V. de Apostatis, et Constitutio Gregorij XIV.
page 10, image: s010Gregorij item XIII. quae incipit, Ascendente Domino, parte illa omissa, quae agit de impugnatione Instituti. Similiter etiam eos, qui vota simplicia, vel solemniae edituri sunt, aut tertium annum acturi, easdem Bullas legere oportebit. Claudius.
[note: Deserentes Societatem quando vota renouent. ] 2 Qui post emissa vota Societatem sine licentia deserunt, post reditum eadem cum alijs, praemissa satisfactione, renouare debent. Qui autem cum licentia votis soluti abierint, post reditum ea non emittent ante biennium, sicut et ceteri Nouitij. Quod tamen attinet ad probationes, poterit Prouincialis habita ratione personarum, satisfactionisque dispensare. Claudius.
[note: Sepulchrorum insignia. ] 3 Principum virorum sepulchra, aut titulos, et insignia in Ecclesijs nostris extare non expedit. Quare si quis tale aliquid petierit, ad Praepositum Generalem referatur, vt decernat quid permitti conueniat. Cenotaphia tamen, ad dies aliquot, vel etiam menses, apponi solita non prohibentur. Claudius.
[note: Abire in patriam. ] 4 Profectionem in patriam Nostris Prouinciales absque causa vrgente, et quae moram non patiatur, non permittant sine lice~ntia Generalis: ad quem
page 11, image: s011saltem postea referent, si necessitas coegerit; significabuntque quantum ad tempus eam concesserint. Omnibus autem socios adiungent, qui futuri sint aedificationi. Claudius.
[note: Historia Collegiorum. ] 5 Historiam cuiusque Collegij, et Domus Societatis Romam mitti oportet: qua breuiter explicetur, quo tempore, qua occasione, quibus modis exordium sumplerit: quos item reditus, ac bona ab initio, ac quae deinde incrementa, et per quos acceperit: quot, et quas lectiones, quaeve alia onera et obligationes habeat; quem numerum personarum alat, vel alere possit, ceteraque huiusmodi. Cuius quidem historiae retineri in Collegijs debet exe~plum, vt si quando de futuris incrementis redituum, censuum, aut onerum prosequenda erit narratio, a fine praecedentium inchoetur. [note: Qua forma tum historia tum vota scribenda, et acta Congregationum. ] Perscribenda autem erunt omnia in papyro eiusdem magnitudinis cum Romana, et marginis olim praescriptae. Qua itidem forma tum vota nostrorum cum in Vrbem mittentur, tum acta Congregationum Prouincialium describi oportebit. Claudius.
[note: Noui Superiores ad Spiritualia Exercitia. ] 6 Qui in Superiores eliguntur, antequam Superioris officium ineant, sese
page 12, image: s012ad dies aliquot spiritualibus Exercitijs recolligant. Claudius.
[note: Confessarij Consultores non sint. ] 7 Confessarij nostrorum, quoad fieri poterit, Consultores non sint: quod si quando fuerint, caueant Superiores, ne dum de personis agitur, eos quicquam interrogent. Claudius.
[note: Noui Sacerdotes, etc. ] 8 Recens promoti Sacerdotes, per duos saltem annos, vt ordinarij operarij in ministerijs cum proximis non occupentur: atque intra hoc biennium, et post illud, antequam ad mulierum confessiones exponantur, virorum confessionibus audiendis exerceantur. Claudius,
[note: Visitationes mulierum. ] 9 Ad resecandas mulierum superfluas visitationes, quae magna temporis ac spiritus iactura fieri solent; Prouincialis cum singula loca visitat, diligenter an illi sint excessus inuestiget; ac praeter eas, quibus ob dignitatem, vel merita in Societatem id officij genus negari sine offensione non possit, ceteras omnes huiusmodi visitationes prohibeat. Claudius.
[note: Bonorum eis tributio. ] 10 Bonorum distributiones vt recte a nostris, et cum aedificatione fiant, haec in primis obseruanda. Primo, Si qui bonis suis se abdicant, alij potius ea
page 13, image: s013donare velint, quam Societati, nec dissuaderi, nec retrahi eos debere: neque opus esse, vt Generalis assensum ad id requirant. Secundo, Si quid Societati largiri velint, Rector, qui Collegio suo applicari cupit, Prouincialem informet, hic vero Generalem, tum de bonorum valore, et Collegij illius necessitate, tum an alia sint Collegia, quae maiore inopia laborent, tum denique quo propendeat voluntas abdicantis, vt huic, vel illi Societatis loco addicantur. Tertio, Nulla cuiusquam Nostrorum legitima exigatur, aut applicetur, vel ea de re agatur priusquam biennium probationis peregerit, votaque emiserit. Quod si quis maturior erit aetate, cuius bona, vel a nullo dependeant, vel exigi et recuperari sine offensione, ac difficultate possint; referet ad Praepositum Generalem Prouincialis, vt videat, an permittenda illi sit dispositio ante biennium. Quarto, In huiusmodi exactionibus, conuentionibusque primum omnium attendatur, an is, qui disponit, consanguineos pauperes habeat; deinde pacis erga omnes, et aedificationis ratio potius habeatur, quam commodi vllius temporalis. Quod vt fiat, Prouincialis ipse potius,
page 14, image: s014quoad fieri potest, per se haec tractet, quam per Rectores, ac multo minus per Procuratores, qui applicationum illarum spem aliquam conceperunt. Quinto, Postquam quis in Societate quatuor integros annos vixit, dummodo ad annum vicesimum peruenerit, et in vocatione firmus, ac stabilis iudicetur, de rebus suis omnino disponat, nisi patriae leges diutius expectare cogant. Claudius.
[note: Consultorum mutatio. ] 11 Vt mutari Superiores debent, ita etiam subinde aliqui Consultores, ne per longissimi temporis spatium ijdem semper hoc officio fungantur. Claudius.
[note: Sacerdotes nouitij celebrant cum vouent] 12 Sacerdotes Nouitij quo primum, die biennio elapso vota emittunt, celebrare antiqua consuetudine solent. Claudius.
[note: Quid scribendum eum Superiores mutandi sunt. ] 13 Cum de Superioris alicuius mutatione agendum est, primum causam Praeposito Generali exponat Prouincialis, cur liberandus quisque videatur. Verbi gratia, quod diu gubernarit, quod minus satisfaciat, quod liberationem ipse expetat. Deinde re prius cum Consultoribus examinata, subijciat quis, cuique succedere possit; nec vnum,
page 15, image: s015sed plures, et quis omnium aptissimus iudicetur. Quod si de his missae alias in Vrbem informationes fuerint inter aptos ad gubernandum, id ipsum significet. Sin minus, vel tum statim mittat, vel primo quoque tempore. Claudius.
[note: Eleemosynae. ] 14 Collegia, quae possunt alere duodecim scholares, nullas eleemosynas admittere possunt, nisi leuis momenti, raro, et ab ijs, quorum timeatur offensio, si non admittantur. Reliqua possunt. Sed si ab ijs mittantur, quorum filij scholas nostras frequentant; et coniectura sit (sumpto iudicio ex circunstantijs personarum, ac modi dandi, et loquendi) mitti pro compensatione, vel intuitu ministerij, admitti non debent, donec plane intelligant accipi non posse, nisi nomine eleemosynae, secluso omni alio respectu, atque hoc eodem modo ipsi [note: Instruct. 2. sextae Cong. c. 2. §. 4. ] quoque largiantur. Idemque est iudicium de eleemosynis, quae postquam Nostri alicubi concionati sunt, ad Domos, vel Collegia interdum mittuntur a praelatis, vel a Ciuitatibus, aut alijs. Claudius.
[note: Ex 2. pro Contionatoribus. §. 9. ] [note: Contionatores. ] 15 Qui cibis Quadragesimalibus vesci non possunt, hi propter aedificationem proximi extra Domos nostras concionaturi
page 16, image: s016ne mittantur. Cum iis autem, qui in Ecclesiis nostris concionantur, nemo dispenset inconsulto Prouinciali, qui quidem necessitatis, et maioris diuini obsequii rationem habebit. In victu porro, et vestitu lautitiae illae, ac singularitates, et exemptiones, quibus alii merito offenduntur, Concionatoribus minime concedantur. Claudius.
[note: Coadiutores e nouitiatu, quando educendi. ] [note: Ex 8. pro Nouitijs § 5. ] 16 Coadiutores e Nouitiatu educi non debent, nisi per annum saltem integrum in eo fuerint, et bene satisfecerint: nullo autem modo ante finitum biennium in publicis Aeditui, Ianitoris et similium officiis, in quibus cum externis agitur, exponi. Claudius.
[note: Ratio exigendae conscientiae. ] [note: Ex 13. de ratione conscientiae, §. 2. et 3. ] 17 Summa cura prouidere Superiores debent, vt in exigenda ratione conscientiae, secreti naturalis quo tenentur, fides integra sit; nihil omnino cuiquam inuuendo, ac multo minus ad consultationem consilii causa referendo; sed hac notitia ita vtendo, vt subditorum animi nequaquam offendantur. Proinde qua fide in hoc genere se gerant Superiores Prouincialis diligenter cognoscat: et si quis in eo minus quam debet, fuerit accuratus, pro culpae modo in eum animaduertat;
page 17, image: s017ac, si opus fuerit, de eo remouendo certiorem faciat Generalem, Praepositum. Quod ita fuisse constitutu~ operaepretium est a subditis intelligi, ne qua ratione ab aperienda sua conscientia deterreantur. Claudius.
[note: Ex 2. 6. Cong. de Missionibus. ] [note: In Missionibus quomodo se gerant. ] 18 Qui in Missionibus versantur, foeminas ne vsitent, nec eas ad se domum venire sinant quacumque de causa, sed in templo, si necesse fuerit audiantur. 2. Externos ad mensam nunquam inuitent, nec se ab alijs inuitari patiantur, quantum in ipsis erit. 3 Pecuniam quoad fieri potest non accipiant: si accipere cogentur, sic impendant, vt memores sint paupertatis, et aedificationis: eiusque rationem Superiori postea reddant. Claudius.
[note: Ex 8. 6. Cong. pro Superiorib. §. 2. ] [note: Socius Prouincialis. ] 19 Socius Prouincialis semel quotannis certiorem faciat Praepositum Generalem, quemadmodum suas regulas obseruet Prouincialis, ceterasque ordinationes executioni mandandas curet; et vt fructuose se gerat in obeunda Prouincia. Claudius.
[note: Ex eadem §. 3. ] [note: Noui Superiores instruantur. ] 20 Futuri Superiores, qui nondum gubernarunt, priusquam gubernationem ineant, duos minimum menses rebus alijs sepositis ponant in attenta lectione Constitutionum, Regularum, Ordinationum,
page 18, image: s018Industriarum, Instructionum pro Superioribus, et Priuilegiorum, vt recte omnia percipiant: et quae non bene intellexerint, a Prouinciali percontentur: cuius erit illos erudire, et in visitatione periculum facere, quam bene omnia calleant, admonito Praeposito Generali. Claudius.
[note: Ministri quales. ] [note: Ex eadem §. 4. ] 21 Ministri, in magnis praesertim, Collegiis, nec valde iuuenes praeficiantur, nec absque consultatione. Instruendi autem erunt primum a Prouinciali, deinde a Superioribus ipsis in decursu officij: ijque sint, quantum fieri poterit, qui Rectores aliquando esse possint. Claudius.
[note: Confessarij Superiorum. ] [note: Ex eadem §. 7. ] 22 Confessarij Superiorum, absente Prouinciali, dispensare cum illis possunt in cibis vetitis, horis canonicis, irregularitate, et similibus, eodem plane modo, quo Superiores cum suis subditis. Eademque erga Prouincialem facultas eius Confessario conceditur. Claudius.
[note: Menstrua consultatio. ] [note: In 10. 6. pro exsecutione vrgenda. ] 23 Prouincialis initio cuiusque mensis, aut certe quando adsunt Consultores, consultationem cum illis habeat de statu, et disciplina totius Prouinciae, quid in ea sciatur, quid audiatur, quid ipsemet a Rectoribus, eorumque Consultoribus acceperit. Claudius.
page 19, image: s019CAPVT II. PRO SVPERIORIBVS Localibus.
[note: Libri obscaeni. ] LIBRI veterum obscaeni, non expurgati, quamuis in Indice prohibiti non sint, nostris tamen etiam Magistris, nisi maturis, et qui sine periculo vti possint, non permittantur: Scholasticis autem nullo modo. Recentiores vero, quocumque idiomate scripti, nemini [note: Spirituales non congruentes Instituto. ] concedantur. Spirituales item, qui licet pij videantur, Instituto nostro minus congruunt, vt Taulerus, Rusbochius, Harphius, et alij huiusmodi, Nostris passim, [note: Musici. ] ac sine delectu non permittendi. Musici denique, qui turpem dictionem habent, vel sonum, cui subesse obscaena, aut vana putentur, penitus interdicuntur.
page 20, image: s020[note: Libri prohibiti. ] Quinam porro ex libris prohibitis seruari in Collegiis nostris, et quo loco debeant, quorumue vsus, et quibus concedi a Rectoribus queat, decernet Praepositus Prouincialis. Euerardus.
[note: Bulla Coenae. ] 2 Bulla coenae in singulis Domibus, et Collegiis eo loco exponatur, vbi commode a Confessarijs nostris legi possit. Euerardus.
[note: Suffragia pro defunctis. ] 3 Pro ijs, qui in itinere Indico vita funguntur, fiant solita suffragia tum in Prouincia, in qua moriuntur, tum in ea etiam Indiae Prouincia, ad quam tendebant, vel vnde in Europam veniebant. Pro iis vero, qui in Europa extra Prouincias suas decedunt, fiant in Collegio, seu Domo, in qua quis moritur (vel in proxima, si peregre obierit) eadem omnino suffragia, quae fierent si eius loci membrum foret: moneatque loci Superior Praepositum Prouinciae, ad quam defunctus mittebatur, vt solita pro eo suffragia indicat tum in Domo, ad quam destinabatur, tum in tota Prouincia, ac si in illa obiisset. Claudius.
[note: Compendium Priuilegiorum. ] 4 Compendium Priuilegiorum, seu maius, seu breuius, sine permissu Generalis nusquam recudatur. Exemplaria
page 21, image: s021autem, quae ad vsum praecipue Superiorum, et Consultorum in singulis Domibus, et Collegijs esse debent, ita nostris cum facultate Prouincialis conconcedi poterunt, vt externis non ostendantur, nec inde ad alia loca exportentur. Claudius.
[note: Hora considerationis. ] 5 Horam considerationi Superiores locales quotidie, aut certe alternis diebus impendent: in qua secum, et cum Deo considerent, quomodo se habeat status Domus, vel Collegii; quomodo subditi spiritu, et virtutibus proficiant; quid impedimenti, et distractionis habeant; quo spirituali morbo hic, vel ille laboret; quo remedio iuuari possit, vt adhibeatur: quomodo Praefectus rerum spiritualium, ac ceteri officiales suis officiis fungantur; quomodo Regulae, Ordinationes, et religiosa disciplina seruetur; quis erga proximos per ministesteria nostra fructus colligatur. Denique praeter examen ordinarium, examinent hoc tempore impensius defectus circa gubernationem: legant regulas Visitatorum, et Superiorum iussa: nihilque horum omnium perfunctorie, sed accurate, et studiose omnia in Domino exequantur. Claudius.
page 22, image: s022[note: De Praefectis spiritus. ] 6 Superiores a Praefecto rerum spiritualium rationem frequenter exigant, quomodo, et quam frequenter, iuxta regulas, Patres et Fratres curae suae commissos alloquatur: idque ipsum a Patribus, et Fratribus ipsis intelligat. Claudius.
[note: Communionis frequentia. ] 7 Circa Communionis frequentiam, vbi seruari non potest Regula 26. Sacerdotum, ne poenitentes crebrius, quam octauo quoque die communicent; hoc saltem retineatur, vt solius Prouincialis dispensatione bis in hebdomada communicare liceat. Cum iis vero, qui frequentius soliti sunt, id curetur, quod suauiter obtineri possit. Claudius.
[note: Nouitij quaterni in cubiculis. ] 8 Nouitii in Domo probationis terni, aut quaterni in cubiculis, permixti antiquiores cum recentioribus manere debent etiam interdiu, non in aula, quae communibus tantum conuentibus, et exercitiis destinanda est. Claudius.
[note: Aedificare. ] 9 Superiores locorum inconsulto Prouinciali, aedificare nihil debent: nec permittere Prouincialis, vt quicquam, nisi quod necessarium sit, aedificent. Claudius.
[note: Quae cum Consultoribus. ] 10 Rectores priusquam ad Prouincialem
page 23, image: s023de re aliqua scribant, de ea cum Consultoribus conferant: et quid illi sentiant, Prouinciali significent. Claudius.
[note: Coenobia monialium. ] 11 Monialium coenobia nostri ad aegrotantium confessiones audiendas, nullo modo ingrediantur. Claudius.
[note: Ex Instruct. 1. 6. Cong. c. 4. §. 2. ] [note: De vitio linguae. ] 12 In vitijs linguae serio aduigilent Superiores, et grauari conscientia~ suam intelligant, vt auctores diligenter inquirant, quo seuere puniantur. Qui vero auctores ipsos manifestare recusauerint, pro ipsis habeantur. Claudius.
[note: Ex 3. 6. Cong. pro Confessarijs, §. 31. ] [note: De visitatione feminarum. ] 13 Saepe inquirant tum Prouinciales, tum Superiores locorum, quomodo seruentur Regulae, et Ordinationes, quae ad confessiones, et visitationes foeminarum spectant, et maxime Regula 18. Sacerdotum, et quae circa illam statuta sunt. Claudius.
[note: Ex. 7. de notitia per confessionem. ] [note: Notitia per confessionem. ] 14 Tametsi non desint Doctores, qui notitia per confessionem habita, saluo Sacramenti sigillo Confessarijs vti nonnunquam licere sentiant: nostros tamen eam doctrinam sequi non expedire iudicamus. Quare caueant diligenter Superiores, ne vel ipsi, vel nostrorum aliquis eam vspiam introducant, priuatimve, aut publice doceant; nec ea, nisi
page 24, image: s024forte de Poenitentis licentia, vllo modo vtantur. Claudius.
[note: Dies recreationis] [note: Ex 4. 6. Cong. pro Scholasticis. §. 4. et 5. ] 15 Die recreationis hebdomadariae, cum itur ad praedium seu vineam, ibique coenatur, meridie per vnam, aut alteram horam Scholastici partim studeant, partim orationem matutinam perficiant. quo tempore nulli fas sit, vel ludere, vel confabulari, nisi eo elapso signum detur ad recreandum. Cum vero per celi iniurias, vel alias ob causas die recreationis neque ad praedium, neque deambul atum ire licuerit; mane ad recreationem non pulsetur, sed vacetur a studiis: a prandio vero peracta recreatione ordinaria, mora aliqua interposita detur signum ad recreationem per tres horas. Claudius.
[note: Doctrina Christiana. ] [note: Ex 14. pro Coadiutoribus, §. 2: ] 16 Loco instructionis doctrinae Christianae, quae extra Nouitatum ad Coadiutores haberi solet, si satis in ea instructi existimentur; instituatur singulis hebdomadis spirituale colloquiu~, seu co~feren tiae de rebus ad eoru~ exercitia, et captum accomo~datis. Plurimu~ autem conferet, si a Superiore ipso fiant, ad quem haec maxime cura pertinet. Claudius.
[note: Nostri ne soli in villis. ] [note: Ex eadem §. 4. ] 17 Qui ad vineas, agrosque procurandos mittuntur, sint ex ijs, qui in spiritu,
page 25, image: s025et Religiosa disciplina magis profecerint: neque vnquam soli in huiusmodi locis morentur, aut certe pernoctent, et quam minimum fieri potest in illis permaneant. Quod si diutius aut longius abesse oporteat, mutentur nonnunquam aut identidem ad Collegia reuertantur, vt in vtroque homine reficiantur. Ea vero quae per externos in his locis curari possunt, ad ea nostri ne adhibeantur. Claudius.
[note: Ex 8. 6. Congr. pro Superioribus, §. 4. ] [note: Ministrorum potestas. ] 18 Ministris Superiores eam concedere potestatem debent, quae pro perso narum conditione ad rectam gubernationem conuenire videbitur. Et si autem Minister quamuis Superior sit, in virtute sanctae Obedientiae praecipere non potest; Coadiutores tamen, siue alij, qui Ministro clare dicunt Nolo facere, incurrunt in quartum casum reseruatum inobedientiae expressae. Claudius.
[note: Ex 10. sextae pro exsecutione vrgenda §. 2. ] [note: De consultatione hebdomadaria. ] 19 Superiores tempore ordinariae consultationis singulis, vel alternis hebdomadis vna perlegant aliquid ex Regulis, Ordinationibus, aut similibus. Claudius.
[note: Ex eadem §. 5. ] [note: De consultatione menstrua. ] 20 Prima cuiusque mensis hebdomada pro ordinaria consultatione agatur de executione, An aliquid domi sit,
page 26, image: s026quod negligi videatur; an vigeat obseruatio Regularum, an notetur frequens aliquarum transgressio; an seruentur Superiorum ordinationes, praesertim quae in memoriali a Prouinciali relictae sunt, quas eodem ipso tempore legi oportebit, si nondum executioni mandatae sint. Claudius.
page 27, image: s027CAPVT III. DE TERTIO ANNO Probationis.
Pro Prouincialibus.
[note: Ex Instruct. 11 12. et 13] [note: Quinam 2. et quando ad 3. annum mittendi. ] OMnes post absoluta in Societate studia, siue Theologiae, siue Casuum conscientiae, aut certe post studiorum repetitionem, quibus illa conceditur, ad tertium annum mittet probationis. et quanquam differre interdum ex graui causa poterit monito Generali, cum nullo tamen omnino dispensabit.
[note: Qualis instructor. ] 2 Superiorem illis, seu instructorem deliget, qui auctoritate valeat, et alias gubernarit: cuiusmodi foret Prouincialis
page 28, image: s028officio suo defunctus, aut similis quispiam alius, quem magni facturi sint, et a quo regi se facilius patiantur.
[note: Prius monendi de defectibus] 3 Priusquam probationem aggrediantur, eos ipse, aut Rector Collegij de ijs omnibus admonebit, quae studiorum tempore in illis fuerint obseruata: Instructoremque de ijsdem defectibus informabit, et de reliquis eorum qualitatibus, et talentis, vt melius eos dirigere, ac iuuare possit.
[note: Vbi facienda haec probatio. ] 4 Ad hanc probationem si peculiaris in Prouincia Domus non erit, vt conari debent Prouinciales, fiet illa quidem in Domo Probationis, sed ita vt proprium, et a Nouitijs separatum locum, habeant, in quo exerceantur: nisi forte certa vspiam aliqua sit ratio, cur a Nouitijs separandi non videantur; de qua referendum erit ad Praepositum Generalem.
[note: Numerus Probandorum. ] 5 Et quoniam separati hoc modo, pauciores quam decem, aut duodecim esse non debent, si tot aliquo anno in Prouincia non erunt, coniungi vna poterunt e vicinis Prouincijs loco designato, qui commodissimus eis videatur. Quod sine sic quidem coniunctis Prouincijs numerus constabit, admonebit Generalem,
page 29, image: s029vt dispiciat an annum vnum, duos ve differri debeat, quoad numerus expleatur.
6 Dabit operam, tum maxime cum seorsim a Nouitijs agitur haec probatio, vt mature, ac simul omnes quoad eius fieri potest, mittantur, qui eiusdem anni sunt, ne aut retardari, aut perturbari ordinem probationum necesse sit. Claudius.
[note: Prius sacris initiandi. ] 7 Ad sacros Ordines circa finem studiorum omnes promouendi sunt, iuxta Constitutiones. quod si qui ob aetatem, aliasve ob causas ordines nondum susceperint, cum ad tertium annum mittuntur, hos, nisi forte sacris initiati iam essent, eo tempore promoueri non permittat.
[note: Visitandi, et quinam profecerint notet] 8 Crebro illos visitet, moneat, consoletur, aduigiletque vt si qui in hac probatione non proficiunt, mature illos educat, vt eam optare omnes discant; sciantque se interim in humilioribus officijs exercendos, nec ad vllum gradum promouendos, nisi denuo ad tertium probationis annum admissi Superioribus satisfecerint. Adnotabit praeterea in libro, quomodo singuli se gesserint; vt cum informandi pro gradu tempus aduenerit,
page 30, image: s030certiora referat ad Generalem.
[note: Moneatur ab Instructore, et Superioribus. ] 9 Curabit, vt Instructor, et Rector, seu Magister Nouitiorum, et Minister sub anni finem ad ipsum scribant, quomodo singuli, et quibus in rebus bene, aut male se gesserint. Claudius.
page 31, image: s031PRO INSTRVCTORE
[note: Huius probationis necessitas] 1 ADniti ante omnia debet, qui huic muneri praeficitur, vt memor vtilitatis, necessitatisque, ob quam in Societate instituta est haec probatio; tum serio ipse, ac diligenter in officium incumbat, tum eos excitet, qui in ea exercendi sunt, vt magno animi studio, et alacritate illam suscipiant.
[note: Exercitia quaenam. ] 2 Quod ad rationem probationis attinet, ijsdem omnino, quibus Nouitij, probationibus, tam spiritualibus, quam corporalibus exercendi sunt: hoc est sex experimentis Societatis, et alijs similibus, quae ad perfectam sui abnegationem conferant; sumpto exordio a spiritualibus
page 32, image: s032Exercitijs per integrum mensem. Ad Magistri autem prudentiam, pertinebit, pro ratione virium cuiusque, ac dispositione haec omnino sic temperare, vt nec seuerius quam par sit, nec remissius exigantur; sed ad maiorem eorum profectum, solidarumque virtutum adeptionem singula referantur.
[note: Exhortationes diuersae. ] 3 Exhortationes, quae ad ipsos habebuntur, similes earum esse non debent, quae ad Nouitios haberi solent; sed magis ad eorum captum accommodatae: in quibus de perfectione, oratione, instituto, zelo animarum, ministerijs [note: Conferentiae. ] erga proximos tractetur. Idemque iudicium est conferentiarum. Quare vbi a Nouitijs separati non erunt, tum nihilominus ad illos priuatim sermo subinde aliquis, et conferentia instituatur de re illius propria, et apposita, vt dictum est.
[note: Loco Doctrinae Christianae. ] 4 Pro explicatione Doctrinae Christianae, quae Nouitijs tradi solet, vtilior, et congruentior erit alia quaepiam exercitatio, in qua de ijs agatur, quae illorum statui magis conueniunt, cuiusmodi est Directorium, et modus tradendi Exercicia spiritualia; modus iuuandi cum fructu animas, ex industrijs P. Polanci,
page 33, image: s033et alijs id genus: modus item adiuuandi eos qui moriuntur. Collationes de Instituto, et Constitutionum ijs partibus quae ad virtutes, missiones, auxiliumque animarum spectant: et de Regulis Sacerdotum, Confessariorum, Concionatorum. Conferet etiam fortasse, si praemissa lectione opusculi B. Bonauenturae de caeremonijs Missae, aut aliorum huiusmodi tractatuum, de nonnullis postea capitibus inter se tractent, quae ad maiorem reuerentiam, affectumque in tanti mysterij celebratione inflammandum conducant.
[note: Habeant ipsi practicas exhortationes. ] 5 Non abs re forsitan erit, si practicas interdum de aliqua virtute exhortationes habere iubeantur, vt de obedientia, humilitate, paupertate, fraterna caritate, oratione, ac ceteris: et in his suos potius conceptus, ac sensus exprimant, quos Dominus ipsis communicarit, tamquam ad promouendum spiritum efficaces, quam aliud quippiam ad concionum morem meditatum, et compositum.
[note: Exercitia corporalia. ] 6 Exercitia corporalia valde moderata sint, et non qualia Nouitiorum: eademque ad mortificationem potius, mentaliumque auocationem, quam ad
page 34, image: s034defatigationem apposita: tametsi vilia indumenta, et aliae id genus mortificationes praetermitti non debent.
[note: Nullis ministerijs occupentur nisi missionibus. ] 7 Concionibus habendis, multo minus scholis docendis operam non dabunt, quamuis ad aliquam missionem, vnius, vel alterius mensis destinari poterunt, vt per villas, et pagos Doctrinam Christianam tradant, et alia huiusmodi ministeria obeant. Sub tempus autem missionum, ne imparati ad eas proficiscantur, instituendae erunt per mensis vnius spatium conferentiae de nonnullis Conscientiae casibus magis necessarijs. Sacerdotes etiam in audiendis confessionibus nondum exercitati per mensem, vnum exercendi erunt, vbi et quando Prouinciali, vel Instructori videbitur.
[note: Mittendi ad loca vostra vicina. ] 8 Ad vicina Societatis loca probationis causa, sicuti solent Nouitij, ad breue tempus mitti poterunt, vt ibi similiter atque in Domo Probationis in humilibus officijs exerceantur: dummodo eorum ratio habeatur, vt bene occupati sint, et non otientur.
[note: Libri spirituales. ] 9 Procuranda erit ad illorum vsum librorum spiritualium copia, iuxta Indicem qui subijcietur. Concedi etiam illis fere debebunt Societatis Constitutiones,
page 35, image: s035[note: Constitutiones, Regulae. ] Regulae communes ac Sacerdotum, missionum item, et Concionatorum, Bullae praeterea, quae ad Societatis Institutum pertinent, Iulij III. et Greg. XIII. et quae contra Apostatas est Pij V. et Gregorij XIV.
[note: Instructor eorum Confessarius. ] 10 Confitebuntur ordinarie suo Instructori, qui potestatem habebit etiam a reseruatis absoluendi, tametsi Domus, vel Collegij Superior non sit. Idem etiam [note: A reseruatis absoluet. ] poenitentias ex deuotione, et alias id genus mortificationes concedere poterit. In ijs vero, quae ad domesticam disciplinam spectant, vt cum foras exeundum erit, aut mensae inseruiendum, cum regularum exigenda obseruatio, aut errata [note: Poenitentia. ] poenitentijs corrigenda, aut ijs affinia Rectoris, aut Ministri munus erit, Instructore consulto.
[note: Literae. ] 11 Non scribent, nec accipient literas officiosas, multoque minus de rebus nouis vllam in partem: sed cum alicuius momenti negotium erit, dispiciet [note: Sigillum] Instructor, penes quem sigillum erit, an literas reddi conueniat, aut responderi.
[note: Vinea. ] 12 Ad vineam, aut praedium recreationis causa mitti poterunt singulis mensibus, vel etiam saepius, si Prouinciali videbitur.
page 36, image: s036In hebdomadaria autem recreatione seruabitur Regula 62. Magistri Nouitiorum. Extra tempora porro quotidianae recreationis, concedi eis poterit, vt in horto aliqua diei hora deambulent, sed singuli seorsim, et silentio.
[note: Alloquatur saepe [orig: saepè], et instruat] 13 Prouincialem de singulorum, statu certiorem saepe faciet, quibus scilicet medijs ad virtutes promoueantur; quibus item a defectibus emendentur. Eamque ob causam, atque vt fructuosius eos promoueat, frequenter illos interrogabit, quomodo in orationis industria, in coercendis affectibus, in superandis difficultatibus, in continua rerum omnium mortificatione, indifferentiaque, ad gradus, et Societatis ministeria, ac demum in spirituali animae suae profectu [note: Prouincialem informet de singulis. ] se habeant. Sub anni vero finem, plenam informationem de singulis ad Prouincialem mittet, quomodo et quibus in rebus bene, aut male se gesserint: idemque vt faciant, Rectorem et Ministrum admonebit. Claudius.
page 37, image: s037Libri pro ijs, qui in tertio Probationis anno versantur.
PRaeter eos, qui in regulis Magistri Nouitiorum habentur, addi poterunt alij ex ijs, qui habentur in Regulis Praefecti tectorum ad mensam. Adhuc [note: Ex sanctis Patribus. ] etiam integra opera S. Basilij, S. Gregorij Papae, et Hugonis de Sancto Victore, quorum aliqua tantum in dictis Regulis habentur.
Addi item possunt opera Gulielmi Pariensis, Gersonis Cancellarij, Climaci, Sancti Leonis, et Ludouici Granatensis.
Ex nostris Hieronymus Platus de bono [note: Ex nostris] status religiosi, Bernardinus Rosignolius, Franciscus Arias, Ludouicus de Ponte, Alphonsus Rodericus, Didacus Aluarez de Paz, F. Antonius de Molina de statu Sacerdotali, Scala Bellarmini, et de aeterna foelicitate Sanctorum, Meditationes etiam P. Natalis, Vincentij Bruni, Costeri, Loartis, Ritij, Pinelli, Capillae, et alia huiusmodi, praesertim ex nostra Societate, ac opuscula Didaci
page 38, image: s038Stellae, et Didaci Perez Auertimenti spirituali.
[note: Ex historicis. ] Ex historicis, Palladius, Theodoretus, Speculum exemplorum, Caesarius, Chronicae S. Dominici, et S. Francisci. Speculum Vincentij Beluacensis, S. Antonini historiae, Maruli exempla, Giardino d[?]essempi di Razzi, et Maffaei vitae Confessorum.
[note: Ex Interpretibus Scripturae. ] Scripturae interpretes aliquot, vt opera omnia Titelmanni, Iansenij, et Maldonati, et Bellarmini in Psalmos.
[note: Omnia arbitrio Instructoris. ] Omnia autem huiusmodi arbitrio Instructoris habebunt.
page 39, image: s039Pro ijs, qui tertium annum agunt Probationis.
[note: Institutio huius probationis. ] 1 QVI ad tertij anni probationem destinantur, diligenter haec animaduertant oportet. Primum, illam a B. P. N. Ignatio sapienter institutam, et multis Constitutionum locis commendatam fuisse: decretumq. Nostros omnes, qui in Scholasticos approbati studia iam sua in Societate absoluerint, priusquam ad gradum vlteriorem, seu Professorum, seu Coadiutorum spiritualium admittantur, in hac vltima, probatione sedulo exerceri.
[note: Finis huius probationis. ] 2 Porro finem huius probationis esse in plena, et absoluta sui ipsius abnegatione ita se cum diuina gratia exercere; et cum eadem ad virtutes Religioso dignas incumbere, vt fiat homo in vita spirituali perfectus, idoneumque Societatis
page 40, image: s040instrumentum ad animas Christo lucrifaciendas euadat. Cum enim Societatis Institutum homines non solum literis, sed multo magis spiritualis vitae perfectione conspicuos requirat; ex illa vero assidua contentione, quae per aliquot annos in excolendo per studia intellectu ponenda est; humilitatis, ac deuotionis feruor intepescere soleat; necessarium omnino iudicauit B. Pater, vt absolutis studijs certum aliquod tempus vnicuique tribueretut, in quo vires spirituales instauraret; solidarumque virtutum studio, et profectu tanquam, necessarijs in futurum praesidijs se communiret.
[note: Media ad consequendum. ] 3 Ad hunc vero finem consequendum duo esse potissimum necessaria. Vnum, vt qui ad hanc probationem mittitur, non perfunctorie ad eam transigendam accedat: sed magna cum animi simplicitate, et humilitate, ardentique profectus sui desiderio: proponatq. sibi omnino abhorrere ab omnibus, quae profectum hunc possunt impedire; totisque ea viribus amplecti, quae eum ad eundem adiutura Superioris iudicio videbuntur. Alterum, vt quae animo ita statuerit, studiose, constanterque exequatur,
page 41, image: s041nihil omnino, quod ad profectum in humilitate, et abnegationem vniuersi amor is sensualis, voluntatis, et iudicij proprij, et ad maiorem cognitionem, et amorem Dei conferat, praetermittendo: vt cum in seipso profecerit, melius atque efficacius alios ad Dei, et Domini Nostri gloriam iuuare possit.
[note: Sedulo in cumbendum. ] 4 Denique cum haec vltima sit Societatis probatio, atque ita illam Constitutiones vocent, merito sollicitum esse debere vnumquemque, vt ad quam, initio perfectionem vocatus est, ad eam in hac demum probatione acquirendam omni ope desudet. Iustum enim esse, vt quem a suis fructum Societas post tot labores, et sumptus illorum causa impensos, totque adiumenta tum in purgando affectu, tum in excolendo intellectu exhibita iure suo exigit, et expectat, eum, nunc tandem hoc anno reddant. Haec igitur illis obseruanda erunt.
[note: Sex experimenta. ] 5 IN SEX Societatis experimentis, et alijs similibns, iuxta Nouitiatus consuetudine~ exercebuntur, sumpto initio a spiritualibus Exercitijs per integrum mensem.
[note: Orationis tempus. ] 6 Orationis tempus idem habebunt, quod Nouitij, tum matutinum, tum pomeridianum:
page 42, image: s042et illud praeterea, quod a communibus occupationibus vacuum, propria cuique deuotio, re cum Instructore communicata, subministrabit: cum is potissimum huius anni finis sit, vt intimam illam familiaritatem cum Deo in, spiritualibus deuotionis Exercitijs acquirant, quam Societatis operarijs necessariam Constitutiones docent.
[note: A studijs abstinendum. ] 7 A studiis omnino abstinebunt. Quare nec noui aliquid videre, nec praeterita recognoscere debebunt. Poterunt tamen praeter libellos spirituales vsitatos, legere aliquos similes Patres, qui in catalogo recensentur, non eo fine, vt conceptus, aut sententias ad concionandum decerpant, sed vt deuotioni tantum, et spirituali vtilitati seruiant.
[note: Quid memoriae mandandum. ] 8 Quo tempore a Nouitiis exerceri memoria solet, similiter, et ipsi aliquid per semihoram ediscant, veluti Psalmos, et Epistolas S. Pauli, nonnullos ex minoribus Prophetis, atque huius generis alia, prout Instructor consultum in Domino iudicauerit.
[note: Partitio temporis. ] 9 Ad vitandum otium, et vt cum, fructu tempus exigant, et distinctas habeant horas, et spatia lectionis Sanctorum Patrum, meditationis, orationis
page 43, image: s043vocalis: vtanturque diligenter examine particulari non solum ad vitia extirpanda, verumetiam ad vsum, et conseruationem virtutum.
[note: Loqui cum alijs. ] 10 Intelligant sibi non fore liberum colloqui cum Nostris aliunde venientibus, aut cum externis absque facultate Instructoris: neque expedire ad vitandas importunas distractiones, vt cum, alijs etiam, aut inter se indifferenter agant, aut conuersentur, sed cum ijs tantum, quos Superior cuilibet assignabit.
[note: Ad signum Campanae. ] 11 Cum signum datur exeundi, vel ad concionem, vel deambulatum, nullus ab accessu cum alijs ad aulam eximatur, vt ibi singulis comites assignentur.
[note: Exercebuntur in humilioribus. ] 12 In ministerio culinae, et ceteris corporalibus exercitationibus omnia praestabunt, quae Nouitij solent, seu tempus spectetur, quo singula praestanda sunt, siue occupationis spatium quo explenda est. In his vero sic se a Praefecto dirigi sinent, sicut ipsimet Nouitij.
[note: Legent ad mensam. ] 13 Legent ordine suo ad mensam: in exhortationibus, et conferentijs assidui erunt: in omnibus denique communibus exercitijs eam diligentiam adhibebunt, qua Nouitios non aequare modo, sed vincere studeant.
page 44, image: s044[note: Recreatio. ] 14 Communem recreationem simul omnes sic agant, vt dum ea, quae pios religiosos decent, loqui assuescunt, deinceps etiam cum extraneis ea colloquia miscere norint, quae pietatem redoleant, et audientes aedificent.
[note: Non de se cogitent. ] 15 Caueant ne vlla ratione scire satagant, aut conijcere, quid ipsis peracto tertio anno futurum sit, et qua in re Superiores occupare illos statuant: sed cum indifferentia obedientiae nutum praestolentur.
[note: Silentium. ] 16 Si quando extra horas recreationis a Superiore conceditur, vt in horto relaxandi animi causa tempore aliquo deambulent, singuli seorsim incedent, silentiumque seruabunt; et importunis horis per Domum non discurrent, sed in suis cubiculis, locisque designatis se continebunt.
[note: Legat singulis mensibus. ] 17 Hanc Instructionem, et Regulas semel saltem singulis mensibus, ac saepius etiam legant, et vt in praxim vsumque reducant. Claudius.
page 45, image: s045CAPVT IV. MONITA GENERALIA.
[note: Ex varijs Ordinationibus, ac Decretis. ] Quae ad religiosam Nostrorum directionem spectant, et ab omnibus obseruanda sunt.
[note: Ex c. 5. Ordinat. gen. ] [note: Examen quando diebus festis faciendum. ] NVLLVS, etiam Sacerdos, vagetur mane extra cubiculum tempore examinis, nisi occupetur in templo. Sacerdotes vero qui occupati non fuerint, faciant etiam ipsi examen, nisi forte paulo ante celebrauerint, idque ante Sacrum fecerint: tunc enim horas recitare poterunt, vel aliter orare, sed in cubiculo. Diebus tamen Festis, ac Dominicis,
page 46, image: s046vbi mane habita est concio, examen ex praescripto non fiet, ideoque signum non dabitur: vbi vero habita non sic erit, pulsabitur ad examen, vt fiat.
[note: Externorum negotia nemo Roma petens suscipiat. ] [note: Cap. 8. Ordinat. ] 2 Nullus, vel etiam Procuratorum, quibus Romam venire contigerit, externorum negotia suscipiat, vel in ijs suam operam polliceatur sine facultate Prouincialis: quam raro admodum nec nisi grauioribus de causis concedet.
[note: Cap. 12. Ordin. et Inst. pro Confessarijs, §. 7. ] 3 Intelligant Nostri, non solum Sacerdotibus quam accuratissime seruandam esse Regulam 18. de socio secum retinendo, cum ad confessiones foeminarum audiendas, vel alia de causa eas adierint: videlicet quandiu cum illis agendum erit, eo in loco socium esse oportere, vnde videre eos, sed non quae secreta esse oportet, audire possit, quantum loci dispositio patietur: sed [note: Praesentia Socij in visitandis mulieribus. ] alios quoque omnes, qui Sacerdotes non fuerint, eadem lege teneri, siue ipsi mulieres inuisant, siue alios ex Nostris comitentur: quin vt religiosae honestati, et aedificationi consulatur, conentur omnes in quorum cumque visitationibus, quamuis virorum, socium sui testem, habere; nisi personae quas inuisunt, eae
page 47, image: s047fuerint, vt nec per negotia ipsa, nec per vrbanitatem liceat vna sibi esse cum socio. [note: Socij tenetur Superiori aperire, an seruetur Ordinatio] Ac proinde eos, qui socij munere funguntur, nosse oportet, vbi Domum redierint, Superiori significari oportere, quamuis non exposcenti, quaecunque contra regulam, et hanc ordinationem acciderint.
[note: Cap. 15. Ord. generalium a §. 7. vsque ad 13. ] [note: Quomodo literae scribendae. ] 4 In literis scribendis non solum stricte seruanda erit Regula 39. Summarij, de non scribendis nisi obtenta facultate, et literis ei ostensis, quem Superior destinauerit: verum etiam curandum erit diligenter, ne de saecularibus negotijs, aut inutilius, aut ab eo, qui scribit alienis, literae quicquam contineant; cuiusmodi essent rumusculi, nuntij de, rebus viro Religioso non consentaneis: quin etiam formae quaedam scribendi, et figurae, locutionesque saecularem, et aulicam consuetudinem olentes: inania officia, et affectatae assentatiunculae; et id genus alia, quae haud parum dedecent. Sed potius ita a Nostris scribatur, vt non res solum, sed ipse etiam scribendi modus aedificationi sit legenti.
[note: Ex c. 15 Ordin. §. 14. ] [note: Literae me diatorum ad subditos [correction of the transcriber; in the print subctitos]. ] 5 Nemini cum ad Generalem, aut mediatos Superiores scribit, vel ab
page 48, image: s048ijsdem literas accipit, licebit eas immediato Superiori ostendere. Quod si literae quid contineant, quod immediatum Superiorem nosse oportebit, id verbo, et non ex ipsis literis significandum erit.
[note: Literae negotia continentes. ] [note: Ex form. §. 14. 15. et 16. ] 6 Literae quae negotia continent, solum ad Praepositum Generalem, et non ad alios qui cum ipso agant, destinentur. Poterit tamen ad eos scribi, vt illa tractari, et expediri curent. Quarum si nonnullae Generalis Procuratoris opera indigere videbuntur, adiecta exterius litera P. notentur.
[note: Literae, quae (soli) scribuntur [correction of the transcriber; in the print scibuntur]. ] [note: Ex Inst. 19. §. 8. ] 7 Porro in literis, quae (soli) inscribuntur, duo erunt scribenti praestanda: alterum est, vt quae ijs committuntur, eius generis sint, quae secreto opus habeant: nec cum alijs communicari postulent. Alterum vt cum huiusmodi secreta scribunt, si de rebus alijs scribendum sit, id seorsim faciant, alijs literis ab eis seiunctis, quae (soli) inscribendae erunt.
[note: Modus in eleemosynis. ] [note: Ex c. 15. Ord. generalium §. 15. ] 8 In eleemosynis petendis modum haberi oportet, ne nimij, aut importuni simus: alioquin fideles a nobis, et a nostris ministerijs arcentur: vnde fructus spiritualis peribit, imo et temporalis.
page 49, image: s049[note: Ex Dec. 38. sextae Congr. ] [note: Nihil accipiendum ad vsum proprium. ] 9 Intelligant omnes, nemini Nostro rum licere eo maxime titulo, quod cum Principibus, alijsq. viris primarijs amicissime agant, vel eorum Confessarij sint, ad proprium vsum, ac dispositionem ab eis quicquam accipere: nec ad id Superiores potestatem facere posse: eo minime impune abire permisso, qui [note: Dec. 73. §. 13. Congreg. 7. ] hac in re defecisse deprehenderetur. Idemque omnino iudicium esse debet de alijs Confessarijs, Concionatoribus, Praeceptoribus, [note: Ex Instr. pro Confess. 6. ] et similibus erga poenitentes, deuotos, et consanguineos, et amicos, maxime vero de ijs, qui in Missionibus [note: Reg. 64. Praepositi, et Regul. 60. Rect. ] versantur. Quod si spo~te aliquid offe ratur, aut quippiam mittatur, id iuxta regulam in communem vsum accipiatur et dispensetur.
[note: Cap. 17. Ordin. ] [note: Quantitas contra votum. ] 10 Intelligant omnes, eam quantitatem, quae furto sublata satis esset ad constituendum peccatum mortale contra septimum praeceptum; sufficere vt peccasse aduersus votum paupertatis iudicetur; si quis e Nostris rem vt propriam vel vsurpet, vel alienet absque Superioris facultate.
[note: Cap. 23. Ordin, ] [note: Annuae ex ternis ne ostendantur. ] 11 Nemo in posterum cuiuis externo quauis occasione, Societatis nostrae annuas communicet, seu ostendat.
page 50, image: s050[note: Nemo patrocinetur. ] [note: Cap. 24. Ord. ] 12 Praeter eos, ad quorum officium aliqua ratione pertinet, vt sunt Consultores, Admonitores, Confessarij, nemo alterius cuiuspiam e nostris negotium cum Superiore tractandum, et expediendum suscipiat: nec vlla ratione eam curam intercedendi, tanquam propriam sibi assumat; vt cum agitur de aliquo ad Societatem admittendo, vel ab ea dimittendo, vel in eadem retinendo; de quopiam ad hunc vel illum gradum promouendo: ad haec, vel illa studia applicando; et similibus. Quod si cuipiam aliquid ad alios spectans Superiori videretur proponendum, id non ratione amicitiae, et particularis affectus fiat, sed ob maius Societatis bonum, vel ob solidam consolationem, ac spirituale eius auxilium, cuius negotium agitur. Et tunc quidem, re prius Domino commendata, ac probe expensis rationibus, satis erit, si rem Superiori, vel Admonitori proponat. Atque ita rem tractandam suscipiet, vt minime appareat velle eum ad exitum omnino perducere: multoque minus cum Consultoribus aget, vt ad suam eos sententiam alliciat. Demum ita rem transigat, vt nec Superioribus, vel ceteris permolestus sit; sed totam
page 51, image: s051eius rei curam ita in eorum manibus relinquat, vt quicquid illi perpensis vndique rebus omnibus in Domino statuerint, melius et Diuino obsequio magis consonum fore existimet.
[note: Ex Instr. ad reno. spir. §. 3. ] [note: De superflua pecunia in viaticis. ] 13 Nostris iter agentibus, vt necessario viatico debito cum amore, et caritate prouidendum erit, ita nulla ratione permittendum, vt pecunia illis detur ad superflua coeme~da, et quae religiosae paupertati minime consonant, vt sunt curiosa, et pretiosa: multoque minus vt ab externis, seu consanguineis cum aedificationis iactura conquiratur.
[note: Ex Instr. ad reno. spir. §. 7. ] [note: Curiosa, et pretiosa interdicuntur. ] 14 Nulla ratione permittatur, vt Nostri apud se habeant, secumve ferant quaedam, quae pauperibus, quales nos sumus, minime conueniant, vt sunt horologia [note: D. 93. §. 4. Co~g. 7 Ex Instr. Spiritus, 6. Cong. ] rotata, et affabre facta, imagines multi valoris, reliquiaria curiosa et pretiosa, quae auri vnius valorem excedant, aliaque id genus.
[note: Ex Instr. pro ren. spir. §. 8. ] [note: Libris pro prijs quomodo vte~dum, ] 15 Nemo in libris, quos de Superiorum licentia apud se habet, inscribat (ad vsum) quod paupertatis perfectioni, et puritati repugnat: sed in ijs, quos de Superioris licentia externorum pecunia coemerit, vt ipse vtatur (qui tamen ex vno in aliud Collegium asportandi non
page 52, image: s052erunt) satis erit inscribere nomen Collegij, vel Domus, cui sunt applicati.
[note: Promissio ingrediendi est votum. ] [note: Ex Can. 2. Cong. 5. D. 16. ] 16 Sciant omnes, promissionem illam Societatem ingrediendi, formula votorum simplicium Scholasticorum expressam, votum esse peculiare, a tribus alijs distinctum; quo quis se obligat ad acceptandum gradum Professorum, vel Coadiutorum formatorum, prout Praeposito generali ad maius Dei obsequium fore videbitur.
[note: Regulae summarij 24 interp. ] [note: Can. 7. Cong. 5. Par. 3. c, 1. §. 7. ] 17 Intelligant verba illa Regulae Summarij (nullaque re tanquam propria vtantur) sic esse accipienda, vt ij, qui tria vota substantialia emiserunt, non solum contra votum peccent, si re aliqua tanquam propria vtantur: sed si ij quoque, qui nondum se suis bonis abdicarunt, quacunque ratione de ijs disponant, vel ea distribuant, aut ijs se abdicent, cum absque Superioris voluntate id fecerint.
[note: Negotia status sub censuris interdicuntur. ] [note: Ex Can. 10. Co~g. 5. D. 63. et 101. ] 18 Vt ab omni specie mali abstineamus, et querelis quoque ex falsis suspicionibus prouenientibus, quoad ejus fieri poterit, occurramus; praecipitur Nostris omnibus in virtute obedientiae, et sub poena inhabilitatis ad quaeuis officia et dignitates, seu praelationes, vocisque
page 53, image: s053tam actiuae, quam passiuae priuationis; ne quispiam publicis, et saecularibus Principum negotijs, quae ad rationem status (vt vocant) pertinent, vlla ratione se immiscere; nec etiam quantumuis per quoscunque requisitus, aut rogatus, eiusmodi res politicas tractandi curam suscipere audeat, vel praesumat.
[note: Ex Can. 13. Congreg. 5. ] [note: Negotia quoque saecularia prohibentur. ] 19 Diligentissime cauendum est, ne Nostri cum detrimento spiritualis boni, ac religiosae disciplinae iactura, sese in familiaritatem Principum insinuent: nec alijs negotijs secularibus, licet rerum particularium ad consanguineos, amicos, vel quosuis alios pertinentibus occupentur (nisi forte interdum iudicio Superioru~ caritas aliud suaderet) vt a negotijs huiusmodi, tanquam a nobis alienis abstinentes, intra Instituti nostri limites proximos iuuare conemur.
[note: Ex Can. 9. Congreg. 6. ] [note: Exercitia quotannis obeunda. ] 20 Omnes quotannis vacent spiritualibus Exercitijs, obeundis per octo, vel decem continuos dies.
[note: Ex Dep. pro ren. spir. ] [note: Silentij regulae interpretatio. ] 21. Intelligant omnes oportet, quemadmodum dato signo ad finem recreationis, statim conticendum est; ita cum foras eundum erit, minime loqui licere intra Vrbem, vbi frequens est populus,
page 54, image: s054iuxta regulae de silentio intellectum: et qui in refectorio, vel in culina tempore primae, aut secundae mensae ministrant, nouerint eandem sibi legem esse seruandam, quamuis secundae recreationi ijdem interesse potuerunt.
[note: Recreatio religiose transigenda. ] [note: Ex eadem. ] 22 Studeant omnes recreationis tempus religiose transigere, ne spiritus liberiore conuersatione intepescat, plurimumque distrahatur: curentque rerum curiosarum, ac ludicrarum narratiunculis amandatis, ea, quae pios Religiosos decet, loqui assuescere; quo fiet, vt cum erit nobis cum externis agendum, ea colloquia miscere nouerimus, quae pietatem oleant, et audientes aedificent.
page 55, image: s055CAPVT V. DE CASIBVS RESERVATIS In Societate.
Iuxta Decretum S. D. N. Clementis Octaui, de casuum reseruatione pro Regularibus.
1 SAnctissimus D. N. qui iam pridem accurate perpendit, et reipsa comperit, quod reseruatio facultatis absoluendi Religiosos poenitentes a peccatis quibusdam grauioribus, [note: Praescribitur casuum reseruatio] nisi Superiores admodum prudenter, ac moderate illa vtantur, nonnullos infirmiores, qui interdum Superiori suo conscientiae maculas detegere formidant, adducere posset in aeternae damnationis
page 56, image: s056periculum, et spiritualis remedij desperationem. Ideo vt huic malo S. Sanctitas opportune prospiceret, decreuit, vt nemo ex Regularium Superioribus peccatorum absolutiones sibi reseruet, exceptis ijs, quae sequuntur, aut omnibus, aut eorum aliquot, prout subditorum vtilitati expedire prudenter in Domino iudicauerit
[note: Qui reseruari possint. ] 2 Veneficia, Incantationes, Sortilegia. 2. Apostasia a Religione, siue habitu dimisso, siue retento, quando eo peruenerit, vt extra septa Monasterij, seu Conuentus egressio fiat. 3. Nocturna, ac furtiua e Monasterio, seu Conuentu egressio, etiam non animo apostatandi facta. 4. Proprietas contra votum paupertatis, quae sit peccatum mor tale. 5. Iuramentum falsum in iudicio regulari, seu legitimo. 6. Procuratio, auxilium, seu consilium ad abortum faciendum post animatum foetum, etiam effectu non sequuto. 7. Falsificatio manus, aut sigilli officialium Monasterij, aut Conuentus. 8. Furtum de rebus Monasterij, seu Conuentus in ea quantitate, quae sit peccatum mortale. 9. Lapsus carnis voluntarius, opere consummatus. 10. Occisio, aut vulneratio,
page 57, image: s057seu grauis percussio cuiusque personae 11. Malitiosum impedimentum, aut retardatio, aut apertio literarum a Superioribus ad inferiores, vel ab inferioribus ad Superiores.
[note: Facultas reseruandi cui concedatur. ] 3 Si quod aliud praeterea peccatum graue pro Religionis conseruatione, aut pro conscientiae puritate reseruandum videbitur, id non aliter fiat, quam Generalis Capituli in toto ordine, aut Prouincialis in Prouincia, matura discussione, et consensu.
[note: Quando Superior audire poterit confessiones subditorum. ] 4 Non liceat Superioribus Regularium confessiones subditorum audire, nisi quando peccatum aliquod reseruatum admiserint: aut ipsimet subditi sponte, aut proprio motu id ab eis petierint.
[note: Deputandi pro absolutione a reseruatis. ] 5 Superiores in singulis Domibus deputent duos, tres, aut quatuor Confessarios pro subditorum numero maiori, vel minori; ijque sint docti, prudentes, et caricate praediti, qui a non reseruatis eos absoluant, et quibus etiam reseruatorum absolutio commitatur, quan do casus occurrerit, in quo eam debere committi ipse in primis Confessarius iudicauerit.
[note: Interdicitur notitia per confessionem habita. ] 6 Tam Superiores pro tempore existentes,
page 58, image: s058quam Confesserij. qui postea ad Superioritatis gradum fuerint promo ti, caueant diligentissime, ne ea notitia, quam de aliorum peccatis in Confessioue habuerunt, ad exteriorem gubernationem vtantur.
[note: Superioris erit paenitentias determinare] 7 Licebit tamen Superioribus determinare poenitentias graues quibusdam peccatis, etiam non reseruatis, a Confessarijs imponendas, quae subditos ab hu iusmodi perpetrandis cohibere possint.
[note: Derogatur omnibus priuilegijs. ] Atque ita per quoscunque Regularium Superiores, quicumque illi sint, obseruari mandauit, non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac cuiusuis Concilij, etiam generalis, Decretis; necnon consuetudinibus, etiam ab immemorabili tempore obseruatis, aut regulis in Generalibus, aut Prouincialibus capitulis editis, statutis, et Constitutionibus etiam Apostolica auctoritate confirmatis, priuilegijs, indultis, et concessionibus quibuscumque (quorum tenores hic pro expressis haberi voluit) caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum Die 26. Maij, 1594.
Andreas Sorbolongus Secret.
page 59, image: s059S. D. N. Clemens Octauus, cum nostra Societate dispensauit, et viuae vocis oraculo concessit.
[note: Nouitiorum Magistri excipiuntur] 1 VT cum prohibentur Superiores audire subditorum confessiones, supra §. 4. non intelligantur Superiores, qui sunt Magistri Nouitiorum.
[note: Tenemur deputare Confessarios pro reseruatis. ] 2 Ne in singulis Domibus, praeter Confessarium ordinarium, teneantur deputare duos, vel plures Confessarios, qui a reseruatis absoluant, vt dicitur supra §. 5.
[note: Superior denegare poterit absolutione~, etc. ] 3 Ne iudicium a reseruatis absoluendi, Confessarijs absoblute relinquatur, vt in eodem. §. dicitur, sed liceat inter dum (quod omnino necessarium est) Superiori, pro ratione sui officij, huiusmodi facultate~ denegare in ijs casibus, in quibus constat, iuxta ea, quae Doctores dicunt, et discreta caritas docet, licentiam huiusmodi esse denegandam, vt plenius in instructione explicabitur.
page 60, image: s060[note: Dec. 67. et 73. ] Casus, quorum absolutio reseruata est Superioribus Societatis, auctoritate quintae Congregationis generalis editi, et obseruandi, praeter eos, qui supra scripto Decreto S. D. N. Clementis Octaui omnibus Regularibus reseruantur, iuxta §. 2. dicti Decreti.
[note: Casus reseruati pro nostris in V. Generali Congreg. ] 1 PEriurium, et falsum testimonium in iudicio, vel extra. 2. Furtum et vsurpatio alicuius rei, contra Votum paupertatis, in ea quantitate, quae efficiat peccatum mortale. 3. Lapsus carnis voluntarius, et quidquid est contra Votum castitatis, quod in actum externum prodeat. 4. Inobedientia expressa, qua quis asserit se nolle parere. 5. Seditio in Superiorem, et diuisio a capite, in graue nocumentum Societatis. 6. Detractio famae, bonaeque existimationis aliorum, et discordiarum seminatio inter fratres: 7. Impedimentum excludens e Societate reticuisse in examine, vel in eo mentitum esse, vnde graue aliquod incommodum oriri possit. 8. Acceptio, seu missio literarum absque licentia expressa, quae scilicet acceptio, vel missio contineat rationem peccati mortalis.
page 61, image: s0619. Transgressio Votorum simplicium, quae professi emittunt post professionem. 10. Censurae Societatis nostrae, seu peccata, quae in nostris Constitutionibus, Bullis, vel Decretis annexam habent excommunicationem.
[note: Quando censentur reseruata. ] Haec omnia cum manifeste erunt mor talia, et in actum exteriorem prodierint, reseruantur Superiori Domus, vel Collegij: et ab alio, nisi de expressa licentia illius, absolui non possunt.
page 62, image: s062CAPVT VI. PRO SVPERIORIBVS, ET CONFESSARIIS SOCIETATIS.
Circa casus reseruatos.
[note: Superior non debet esse difficilis. ] 1 QVando Confessarius, ta cito nomine poenitentis, â Superiore petit facultatem absoluendi a casu reseruato, nul lo modo Superior difficilis esse debet, sed facilis potius, et pro~ptus in ea concedenda: immo eu~ persuadere sibi conuenit, posse se hac in re grauiter offendere, si imprudenter, et sine iusta, grauique causa eam negat.
page 63, image: s0632 Quia tamen et Doctores censent, Superiorem interdum debere pro ratione [note: Quomodo, et quando facultatem negabit. ] sui officij huiusmodi facultatem negare; attendat is diligenter, vt id raro faciat, et in ijs tantum casibus, in quibus docebit discreta caritas (iuxta ea, quae ijdem Doctores tradunt) licentiam huiusmodi esse denegandam; vt, verbi gratia, cum probabiliter timeri poterit scandalum, aut recidiuum poenitentis, aut alterius. In huiusmodi enim, quae inducunt necessitatem vitandi scandalum, vel damnum Collegij, aut alterius ruinam, manifestum est, poenitentem teneri per se, vel per Confessarium rem ipsam Superiori manifestare, tanquam illi, qui remedium necessarium adhibere potest, saluo tamen sigillo, vt oportet.
[note: A quibus Superiori; et Confessario cauendum. ] 3 Caueat vero Superior, ne cum ab eo petitur facultas, curiose inquirat, aut aliud quid faciat, vnde conijcere possit, quis ille sit, pro quo petitur; et ne circumstantias alias exquirat, quam quae ad rem pertinent. Caueat etiam Confessarius, ne quid elabatur, ex quo poenitens cognosci possit: qui si timet, ne ex notitia alicuius rei possit Superior probabiliter suspicari, quis ille sit; sciat
page 64, image: s064se omnino eam reticere debere, et omnem cautelam adhibere in casu proponendo, ne vlla ratione Superior possit probabiliter agnoscere auctorem. Inquo si viderit, proponendo casum in specie, occasionem suspicionis Superiori dari, satis erit, si in genere dicat aliquem in casum reseruatum incidisse, qui nec damnum Societati, nec alteri, nec ipsi poenitenti afferre possit. Vterque denique tam Superior, quam Confessarius memores sint obligationis sigilli, et ita se gerant, vt eius puritati, et integritati per omnia consulant.
[note: Cum Superior, et Confessarius non co~ueniu~t, quid agendum. ] 4 Quod si post relationem factam a Confessario de casu, et circumstantijs, quae saluo sigillo indicari possint; iudicat Superior facultatem non esse concedendam: et hoc non obstante Confessarius vrget, huiusmodi Superioris seueritatem in maius detrimentum spirituale, ruinam, et laqueum poenitentis cadere, quod videat illum obfirmato esse animo, et nullo modo velle Superiorem adire, (in cuius rei iudicio Confessarij conscientia oneratur) tentanda erunt media aliqua, de quibus pro re nata Superior, et Confessarius inter se conferent, ac tandem, si nullum aliud reperiatur,
page 65, image: s065Superior facultatem negare non debet.
[note: Quando per alium facultatem petet. ] 5 Porro cum subditus non per Confessarium ordinarium, sed per alium Sacerdotem facultatem petit, non facile acquiescere debet Superior, nisi Sacerdos ille talis sit, cui merito committi possit: e conuerso contingere poterit in aliquo casu, vt si nolit subditus Superiorem adire, expediat a Superiore designari aliquem ex senioribus, doctum, prudentem, spiritu, et caritate plenum, qui melius, aut aeque bene ipsi mederi possit, ac Confessarius ordinarius: id enim non erit abs re aliquando facere.
[note: Facultas absolue~di iter agentes. ] 6 Ceterum haec de ijs intelligenda sunt, qui in Socieratis Domibus, vel Collegijs resident: nam de iter agentibus, quando ad aliquem Societatis locum diuertunt, aliter iudicandum est; quos nempe potest a reseruatis ordinarius loci illius Confessor absoluere, aut si is haberi non possit, quilibet alius Societatis sacerdos approbatus; aut si is quoque [note: Obligatio se superiori sistendi. ] desit, etiam externus. In omnibus tamen his casibus cum onere, et obligatione, vt se sistant postmodum Superiori suo, ad quem ituri, vel redituri sunt; eique, aut alteri de eius licentia, confiteantur. Si vero accidat, vt aliquis
page 66, image: s066tanquam hospes sit in aliquo Collegio, diu tamen ibi moraturus (puta spatio vnius, aut alterius circiter mensis) si is [note: Diuersa ratio commorantis in Collegio spatio vnius, vel alterius mensis. ] eo tempore in casum aliquem reseruatum incideret, poterit, ac debebit absolui a Superiore illius loci, in quo est; vel de eius licentia, tanquam si proprius esset eius subditus, sine obligatione sistendi se Superiori eius loci, ad quem proprie [note: Obligatio siste~di eade~ est pro Superioribus. ] pertinet. Idem autem quoad obligationem se sistendi, seruandum est Confessarijs Rectorum, et aliorum Superiorum localium, quando ij (quod Deus auertat) in aliquem casum reseruatum inciderent, et non esset praesens Prouincialis, cui talia reseruantur. Idem quoque ipsorum Prouincialium Confessariis, cum praesens non esset is, qui ad eum finem a Generali esset destinatus.
[note: In dubijs Confessarius potest absoluere. ] 7 Ad extremum, vt omnes eximantur scrupuli, et maiori cum fiducia, ac libertate procedatur, cum Confessarius bona fide dubitat, an mortale sit, quod proponitur; ab eo, etiam si ex genere suo reseruatum sit, potest absoluere, licet huiusmodi dubitatio ex ignorantia procedat: sed neque postea si animaduerterit manifeste fuisse mortale, repetenda
page 67, image: s067erit confessio: bona siquidem, et vera fuit absolutio.
[note: Qua cautela vtendu~ Confessarijs circa poenite~tes. ] 8 Et haec quidem de casibus reseruatis. Ceterum quia propter multas, et maximas vtilitates non modo in casibus reseruatis, sed etiam in alijs, quae nec reseruata sunt, et interdum nec etiam mortalia, vt sunt peccandi pericula, diuturnae tentationes, et huiusmodi; valde expedit, et poenitenti mirum in modum vtile est, si syncere cor suum Superiori aperiat: non praetermittat Confessarius in huiusmodi casibus, prudenter eas vtilitates poenitenti suggerendo, illum hortari, vt Superiorem adeat. Quod si suauiter obtinere nequeat, non erit tandem poenitens nimis vrgendus; nisi alioqui casus esset ex ijs, in quibus, vt dictum est, teneretur poenitens rem manifestare, et alioqui non esset capax absolutionis.
page 68, image: s068CAPVT VII. DE PROMOVENDIS AD ORDINES SACROS.
Quaenam requirantur, et spectari debeant in nostris, qui ad sacros Ordines promouendi sunt. A R. P. N. Euerardo Mercuriano Praeposito Generali tradita anno 1576.
[note: Aetas. ] 1 VT aetate sit, quam in singulis sacris Ordinibus requirit Conciliu~ Tridentinum.
[note: Iudicium. ] 2 Vt naturali iudicio et prudentia valeat.
[note: Latina lingua. ] 3 Vt linguam Latinam teneat, et bene legere, ac pronunciare sciat.
page 69, image: s069[note: In casibus uersatus [correction of the transcriber; in the print uersuatus] ] 4 Vt in studijs literarum, saltem in Casibus conscientiae, diligenter versatus sit: ita vt cum ad Sacerdotium promouetur, fructuose confessiones audire possit.
[note: In spiritu ac moribus probatus. ] 5 Vt ijs moribus, spiritu, ac vita religiosa, et exemplari, praesertim autem resignatione, et humilitate sit praeditus, quae ad tantum ministerium obeundum sunt necessaria.
[note: Nonnisi post quinquennium in Societate. ] 6 Vt consueta Societatis vota emiserit, et quinquennium saltem in Societate exegerit, atque in vocatione sua stabilis, ac firmus sit.
[note: Dec. 93. §. 1. Con greg. 7. ] 7 Vt ad docendum doctrinam Christianam pueros, ac rudiores personas [note: Ad Doctrinam Christianam docendam idoneus. ] idoneus sit, et in ratione Missae dicendae, et in caeremonijs bene instructus, iuxta Constitutiones.
[note: Facultas Prouinciali datur. ] Haec omnia Prouincialis, consilio suorum Consultorum adhibito, perpendet, quae si inuenerit, facultatem poterit suis concedere, vt promoueantur ad omnes sacros Ordines. et vbi promoti fuerint, certiorem faciat Generalem.
page 70, image: s070CAPVT VIII. DE LIBRIS ORDINATIONVM.
Quinam necessarij, et qualiter distribuendi in Collegijs, seu Domibus Societatis videantur.
[note: Primus liber Ordinationes maioris momenti continet. ] 1 PRimus liber continebit Ordinationes maioris momenti: et huius fit me~tio in Regula 135. [note: Diuiditur in tres partes. ] Prouincialis, et 16. Rectoris. Diuidetur autem in tres partes. In prima scribentur Ordinationes maioris momenti, et perpetuae, quae a Generalibus mittu~tur, iuxta Regulam 16. Rectoris In secunda parte scribentur visitationes Collegij, a Generali approbatae, ea scilicet, quae in
page 71, image: s071illis visitationibus maioris momenti, et perpetua fuerint, iuxta eandem Regulam 16. In tertia parte scribentur eius generis Ordinationes perpetuae, quas in hoc libro scribendas esse Reg. 135. Prouincialis posteriori parte exigit; siue illae toti Prouinciae communes sint, siue vni tantum Collegio, in quo liber est, conueniant. Huc etiam spectant responsa P. Nostri ad quaesita particularia illius Col legij, vel Prouinciae, non tamen Procuratorum, sed alio tempore data.
[note: Secundus liber continet responsa Generalium ad Prouincias. ] 2 Secundus liber continebit responsa Generalium ad quaesita Prouinciarum: et habebit duas partes. In prima responsa Generalium, quae Prouinciae illi per Procuratorem, qui tertio quoque anno Romam mittitur, dantur. In secunda parte scribentur responsa post Congregatione~ Procuratorum, siue alias diuersis Prouincijs data, et communicata, siue ad maiorem notitiam, siue vt ab omnibus Prouincijs obseruentur.
[note: Tertius resolutiones casuum. ] 3 Tertius liber continebit resolutiones casuum difficiliorum, quae ex Vrbe accipiuntur.
[note: Quartus Epistolas Generalium. ] 4 Quartus liber erit is, in quo scribantur Epistolae Patrum Generalium adhorcatoriae, quae communes toti Societati
page 72, image: s072ab illis scribuntur, nec typis cuulgantur.
[note: Quintus Ordinationes temporaneas. ] 5 Quintus liber continebit Ordinationes temporaneas ex Vrbe missas, seu ex visitationibus approbatas, vt habetur Regula 16. Rectoris.
[note: Sextus nomina emittentium vota. ] 6 Sextus liber habebit nomina eorum, qui emittunt vota solemnia, et vota simplicia in illa Domo, vel Collegio, iuxta Regulam Praepositi 12. et Rectoris 11.
[note: De. 108. Cong. 7. ] 7 Septimus liber erit liber Consuetudinum, in quem receptae, et a Prouincialibus approbatae referantur. Idemque etia~ Visitatoribus in visitationibus probandus offerri debet.
page 73, image: s073LIBRI ORDINATIONVM, eorumque distributio in Archiuio Prouinciae, iuxta Regulam 29. Prouincialis.
[note: Quae contineantur in primo libro Archiuij Prouinciae. ] 1 PRimus liber conueniet in prima, et secunda parte, cum libro primo Collegiorum: in tertia vero parte scribentur tantum Ordinationes in tertia parte primi libri Collegiorum expressae, quae communes sunt toti Prouinciae.
[note: Quae in secundo. ] 2 Secundus liber continebit Ordinationes Prouincialium, proprias singulis Collegiis, tam a Generali approbatas, quam cum Generali non communicatas, alicuius tamen momenti, nec temporaneas. Approbatis a Generali adscribetur in margine, Approbatae. Habebit tot partes hic liber secundus, quot loca sunt in Prouincia.
[note: Quae in tertio. ] 3 Tertius liber continebit Acta Congregationum Prouincialium, cum responsionibus Generalium: et constabit duabus partibus. In prima parte describentur primum Acta omnium Congregationum
page 74, image: s074Prouincialium illius Prouinciae: deinde proposita tam Congregationis, quam Prouincialis nomine cum responsionibus ad illa. Secunda pars con tinebit responsiones diuersis Prouincijs Romae datas, et omnibus Prouincijs co~municatas.
[note: Quae in reliquis. ] 4 Quartus liber continebit resolutiones casuum difficiliorum, quae ex Vrbe dantur.
5 Quintus liber continebit Epistolas Generalium, quae typis non sunt man datae.
6 Sextus liber habebit nomina eorum, qui emittunt vota solemnia, et vota simplicia in illa Prouincia, iuxta Regulam 72. Prouincialis.
7 Septimus liber erit, vbi scribuntur; qui sacris initiantur. qua de re fuit scriptum ad omnes Prouinciales sub 1. Decembris 1591.
page 75, image: s075CAPVT IX. DE VISITANDIS PROVINCIALIBVS.
Capita praecipuarum rerum, de quibus ijdem officio functi reddituri sunt rationem. A R. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali ad Prouincias missa anno 1597.
[note: Huius Ordinationis necessitas. ] 1 VT in re tanti mome~ti, quae non paru~ ad rectam gubernationem conducit, et in Co~gre gatione generali maxime nobis commendata; aequum videtur, si quid a Prouincialibus peccatum est; quod admonitione,
page 76, image: s076vel emendatione indigeat, id ad Praepositum Generalem referri, vt pro sua erga Societatem et singula eius mem bra, vigilantia, et caritate, vt par est, reipsa prospiciat: ita illud in primis cauendum, ne hac occasione via aperiatur innumeris querelis, et subditorum licentiae, qui quasi suspenso animo existiment, absoluto Prouincialis officio, fore vt rescindantur, aut certe retractentur quae circa eos statuta, et ordinata fuerant. Ex quo fieret, vt debilior obedientia in dies redderetur, dum existimant futurum, vt Superior, ne hac molestia grauetur, facile indulgeat, ac neminem contristare velit. Quae sane res quam perniciosa futura esset Societati, et rectae gubernationi, nemo est qui non [note: Cautio magnopere adhibenda. ] videat. Ac proinde cui mandata cura haec fuerit, pro viribus annitendum erit, vt caute omnino, ac prudenter se gerat in hoc munere obeundo; ita vt nec Superiorum existimationi, famaeque officiat, dum subditorum querelis aequo plus tribuit; nec suo muneri desit, dum in erratis Superiorum remisse conniuet. [note: De quibus reddenda ratio. ] Capita autem praecipua, de quibus rationem exiget, haec fere erunt, quae sequuntur.
page 77, image: s077[note: An visitauerit. ] 2 An visitauerit singulis annis loca Prouinciae, iuxta regulas; et fideliter de omnibus informauerit Generalem.
[note: An subditorum querelas audierit. ] An subditorum querelas de immediatis Superioribus benigne audierit; et localium Superiorum defectus, si quos compererit, correxerit; et tum de remedio adhibito Praepositum Generalem monuerit.
[note: An rationem conscientiae acceperit. ] An acceperit rationem conscientiae ab omnibus etiam Superioribus, iuxta ipsius regulam, et Instructionem datam.
[note: De puritate paupertatis. ] An diligenter curauerit, ne quid contra puritatem paupertatis irrepat, facile concedendo, vt ab amicis et parentibus accipiant contra Regulam 90. sui officij.
[note: De admittendis. ] An plures admiserit in Societatem, quam qui necessarij sunt; et eorum habuerit delectum iuxta Constitutiones, et ordinationem datam.
[note: De dimittendis. ] An obseruauerit diligenter Regulam 41. sui officij, vt scilicet dimitti curauerit eos, qui minus idonei ad nostrum Institutum videbantur.
[note: De informationib. ad gradus. ] An absoluta visitatione informationes fecerit, et miserit eorum, qui ad gradus iuxta Instructionem promouendi sunt: et similiter suo tempore de idoneis
page 78, image: s078ad gubernandum.
[note: De aere alieno. ] An curauerit, ne aere alieno grauentur Collegia, praesertim ad fabricas non necessarias, iuxta ordinationem.
[note: De ministerijs. ] An curauerit ministeria omnia Societatis iuxta Institutum promouere, operarios idoneos habere, et Missiones facere.
[note: De Seminarijs instituendis et politica gubernatione. ] An curauerit Seminaria in Prouincia instituere Sacerdotum, seu Confessariorum, et Praeceptorum, seu literarum humaniorum. An periculum fecerit de idoneis ad gubernandum: et an eos qui actu gubernant, in recta et spirituali ratione gubernandi iuxta nostras Constitutiones, non in humana et politica debite instruxerit, atque eos in illa promouere studuerit. An Concionatores iuxta Regulas ipsorum exercere curauerit.
[note: De studijs] An studia omnia iuxta rationem studiorum promouerit.
[note: De Ordinationib. ] An Ordinationes Generalis Consultoribus communicauerit. An illos libenter audierit, praesertim Admonitorem, seu Socium: et quomodo Ordinationes obseruentur, fideliter Generalem fecerit certiorem.
[note: Quae circa praxim seruanda. ] 3 Circa praxim vero haec videntur
page 79, image: s079obseruanda. Si is, cui Prouincialis sui officij rationem redditurus est, Visitator fuerit, ex Instructione tum communi, tum etiam particulari satis perspectam habebit Societatis mentem; et ex ipsomet Prouincialis officio, vel regulis, quibus id continetur, et ex capitibus, quae supra posuimus optime intelliget, circa quae versari, et de quibus Praepositum Generalem monere debeat.
Si vero fuerit nouus Prouincialis, quoad capita quidem informationum, ijs vtetur, quae hic ponuntur: quoad modum vero, hic proculdubio ab eo, quo Visitator vteretur, omnino diuersus esse debet. nam cum nec ab eo Prouincialis, qui officio defunctus est, corrigi debeat; nec quae ab eo statuta sunt, immutari possint; huc tantum spectabit, vt liquido intelligat, praesertim a Consultoribus Prouincialis, in quibus is errauerit: et de ijs syncere Generalem informet, ita tamen vt antea a Prouinciali, de quo agitur, accipiat rationem eorum, quae illi obijciuntur.
page 80, image: s080CAPVT X. PRO CONSVLTORIBVS CAPITA
De quibus scribent ad Generalem Consultores. A R. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali missa ad Prouincias anno 1597.
[note: Necessitas Generalem informandi. ] 1 QVoniam ad bonam Societatis gubernatione~ refert plurimum, vt Consultores cum Praepositorum localium, tum et Prouincialium, plenam, et vtilem de gubernatione Superiorum, quorum sunt Consultores, Praeposito Generali informationem mittant;
page 81, image: s081atque in ea re experientia hactenus nos docuerit, a plurimis, non sine detrimento communis boni, nonnunquam errari: visum est omnino operaepretium ad eorum instructionem capita nonnulla attingere, de quibus scribendum sibi esse, iuxta formulam scribendi, et Consultorum regulas intelligant. Et quidem super omnia id iuuabit, vt percurrant regulas suorum Superiorum diligenter, quas iuxta 14. sui officij tenere debent, [note: Quae a Consultoribus legenda. ] tum Ordinationes Generalium, quae illis communicandae sunt, vt non semel praescripsimus: postremo vt ad certa quaedam capita vniuersam gubernationem referant, de quibus si breuiter, et accurate scripserint, omnes necessitates Prouinciae, et vniuersa illius gubernatio Praeposito Generali perspicue constabit.
[note: Capita de quibus scribetur. ] 2 Ea autem fere esse possunt, quae sequuntur.
Primo, de admittendis in Sodetate, et instruendis in Nouitiatu,
Secundo, de gubernatione scholasticorum nostrorum.
Tertio, de profectu in spiritu; studio orationis, et virtutum.
Quarto, de disciplina domestica, obseruatione
page 82, image: s082votorum, et regularum.
Quinto, de literarum studijs, tam, quoad nostros, quam quoad externos.
Sexto, de ministerijs, et fructu cum proximis per missiones, conciones, confessiones.
Septimo, de gubernatione Superiorum spirituali, suaui, exacta; vel contra.
Octauo, de rebus temporalibus, reditibus, debitis.
Nono, de Regula 18. Sacerdotum, et de executione eorum, quae alias circa illam in Ordinationibus Generalibus, et nunc postremum in literis nostris datis ad Prouinciales 21 Septembris, 1606. scripta sunt.
Decimo, an aliquid scandali, et offensionis acciderit; et quid remedij fuerit adhibitum: et quomodo cum externis praesertim cum Praelatis, et Principibus viris pax, et beneuolentia conseruentur.
[note: Quae in scribendo seruanda videntur. ] 3 Postremo haec pauca monendos esse duximus Consultores omnes (quae non parum prodesse poterunt ad suo munere recte fungendum) primum ne eiusmodi literis, linquibus publica duntaxat, et quae ad status suae Prouinciae, aut
page 83, image: s083Collegij notitiam pertinent, contineri oportet; priuata aut diuersi generis a Superiore argumento admisceant: cum de suis, alijsque si necesse fuerit, separatis, ad nos scribere possint. Deinde, vt hae literae deforis ex nota aliqua in tergo apposita, videlicet CC. geminata, a Consultoribus conscriptae esse dignoscantur. Demum vt impigri, quando ex Formula scribendum est, quamuis a nullo moniti, primo quoque tempore ad nos illas mittant; Consultores quidem Prouincialis mense Ianuario, et Iulio; Consultores vero Superiorum localium semel quotannis, mense Ianuario.
page 84, image: s084CAPVT XI. DE CONFESSARIIS PRINCIPVM.
A R. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali anno 1602. confecta.
[note: Necessitas huius Ordinationis] 1 PRincipio statuendum est, quandocumq. Societas huiusmodi offi cia defugere non pote rit (eo quod varias ob circunstantias maior Dei D. N. gloria sic exigere videatur) ita demum in deligenda persona, exercendique eius muneris ratione procedendum
page 85, image: s085esse, vt et Princeps inde adiuuetur, et populus aedificetur, et Societas detrimentum non capiat, cum incidant saepe casus, in quibus praeter alia incommoda Societas vnius loci causa, in alijs pluribus non leuia damna sustineat. Quapropter re Diuinae Maiestati plurimis sacrificijs, et orationibus commendata, matureque cum Patribus Assistentibus consultata, haec quae sequuntur, decernenda in Domino censuimus. Quae si cui forte Principum minus aliquando probarentur, tum illis omni cum modestia, et humilitate significandum erit, per leges nostras his solum, et non alijs conditionibus suscipi a nobis id oneris posse. [note: Commoda. ] Speramus autem tales fore, vt cum religionis commodo, et conseruatione, magnam simul omnium aedificationem, Principisque vtilitatem coniunctam habeant.
[note: Domi nostrae habitet. ] 2 Primum Confessarius hic in Domo, seu Collegio nostro semper habitare debet, et pro subdito se gerere, vt ante solebat; communemque disciplinam perinde ac ceteri omnes obseruare, nec exemptionem vllam, aut priuilegium hoc nomine habere. Et quamquam varia ob negotia, quae incidere possunt
page 86, image: s086ad Principem spectantia, et secretum iure postulantia, permitti eis debeat, vt literas, schedasve scribant, vel accipiant tum ab ipso, tum a Secretario, et alijs, quibus Princeps id demandarit: minime tamen propterea existiment generalem sibi factam esse potestatem, vt hac occasione ad nostros, vel ad externos officiales, [note: De literis scribendis seruetur regula, sicut et dandi, et accipiendi. ] aliosque scribant, sed regulam prorsus obseruent: et Prouincialis si quem vsquam abusum deprehendat, etiam praeceptum imponat, regulamque ad ver bum seruari iubeat. multoque minus permittendum est, vt accipiant, vel retineant pecunias, dispensent, dent, vel acceptent [note: Sine facultate ne egrediatur. ] munera. quoniam haec et cetera id genus, quale est domo exire sine facultate, et quolibet pergere pro arbitrio, religionem omnem, ac spiritum in singulis destruunt, nihilque ad Principis obsequium, rectamque huius muneris functionem conducunt.
[note: In itinere vbi pernoctet. ] 3 Diuersari, aut pernoctare in aula non poterit, quibus in locis domicilium fuerit Societatis: quin etiam vbi Princeps illum in itineribus, locorumque mutationibus secum manere vellet, a Prouin ciali, aut cuius id intererit, facultate obtenta, maior futura est aedificatio, si
page 87, image: s087procuret, vt in aliquo Religiosorum con uentu, aut apud honestum quempiam Sacerdotem extra aulam commoretur. Tum autem curare simul debet, vt socium ad suam consolationem, actionumque suarum testimonium praesentem sem per habeat.
[note: Ne se negotijs immisceat. ] 4 Caueat ne se implicet externis negotiis, ac politicis, memor eorum, quae a V. Congregatione Generali seuerissime praescribuntur Can. 12. et 13. sed in ea solum incumbat, quae ad Principis conscientiam pertinent, vel ad illam referuntur, aut in alia certa pia opera; diligenterque vitare debet, ne aulam nimis frequentet, aut eo non vocatus se conferat, nisi pia aliqua necessitas, aut graue quidpiam, quod necessario suggerendum videatur, ire compellat. Interestque magnopere, vt Princeps ipse alia illi negotia interdicat. Sic enim et maiore cum libertate, atque integritate munus suum obibit; et poenitens vacuus, ac liber erit a multis molestijs, quas creare solent, qui opera Confessariorum ad priuata sua commoda vti volunt.
[note: Nihil procuret. ] 5 Nullo modo suam operam interponat ad compositiones, vt vocant,
page 88, image: s088ineundas; fauorique aut muneri conciliando, vel ad gratiam, iustitiamve vlli procurandam: cum talia etiam in casibus licitis scandalo esse soleant, si a Confessario praesertim Religioso tractari videantur.
[note: Gubernationi ne se insinuet] 6 Animaduertat, quanto maiori in gratia fuerit apud Principem, ita vt aliqua per illum auctoritate vti possit; ne vnquam propterea verbo, nedum scripto res vllas, aut negotia Principis ministris commendanda suscipiat: sed vbi pia res foret, ac Superioris iudicio necessaria, curet vt Princeps ipse de illa scribat, aut imperet. multoque magis cauendum, ne se ad monendos, reprehendendosque Principis nomine ministros, et aulicos interpretem adhiberi sinat, sed aperte deprecetur, si quando id illi impositum vellet.
[note: Opinionem gratiae apud Principem non amplificet] 7 Videat etiam atque etiam, ne suboriatur opinio, quasi ipse multum possit, et Principem pro arbitrio suo regat: praeterquam enim quod odiosa, et omnibus ingrata res est, atque adeo Principi ipsi parum honorifica; incredibile praeterea Societati damnum affert. Cum enim, vt humana est miseria, murmurationes, seu iustae, seu iniustae numquam
page 89, image: s089desint, odium semper, vt experientia compertum est, in Confessarium retorquetur. Proinde quamuis re ipsa aliquid posset, opinionem tamen illam vitare debet; vsum autem potestatis, quo supra modo dictum est, temperare.
[note: Quomodo Principem monere debeat. ] 8 Debet Princeps aequo animo, et patienter audire, quidquid Confessarius dictante sibi conscientia suggerendum in dies pro re nata censuerit: quia cum persona publica, et cum Principe cum agatur, conuenit, vt Patri religiosa libertate expromere liceat, quod ad maius Dei, ac Principis ipsius obsequium in Domino iudicauerit: nec de iis solum rebus, quas ab eo, vt poenitente suo cognorit, sed de alijs etiam, quae hinc inde audiuntur, remediumque postulant, ad inhibendas oppressiones, minuendaque scandala, quae praeter Principis mentem, ac voluntatem, Ministrorum saepe culpa eueniunt, et tamen noxa, prospiciendique necessitas in Principis ipsius conscientiam reuoluitur.
[note: In dubijs Theologi consulendi pro conscientia poenitentis. ] 9 Vt si quando contingat, quod facile est factu, vt difficultas aliqua circa Confessarij sententiam nascatur, Princeps cum duobus, tribusve alijs Theologis rem consultet. Qua in re vt acquiescere
page 90, image: s090ipsum oportebit, conscientiam suam deponendo, si contra eius sensum iudicauerint: ita Principi graue pariter non sit assentiri pro sua parte, vt id fiat, quod illi faciendum esse decreuerint.
[note: Sit obseruans disciplinae. ] 10 Domi memor vsque sit modestiae religiosae, obedientiae erga Superiores, et aequalitatis cum ceteris circa cubiculum, vestitum, reliquamque vniuersam disciplinam: quia fauores, et quod aliquid interdum pro Societate impetrarint, transuersos agere homines solent, vt imperiosius agant, et quandam prae alijs excellentiam praeseferant: quod cum bene constitutum corpus magnopere dedeceat, incredibile dictu est, quantum etiam in aliis creet auersionem.
[note: Regi se a Superiore sinat. ] 11 Atque vt vno verbo dicantur omnia, meminerit se Confessarium tantum esse: omnia perinde quae ab hoc munere aliena sunt, ab ipso pariter aliena esse oportere. Vnde nec Societas illa permittere debet, nec ipse aegreferre, si eum Superiores hac in re coerceant: quin potius agere Deo gratias, quod hoc modo expeditior reddatur; et vni officio spirituali sibi commisso attendere, Deum assidue orando, vt ei lumen
page 91, image: s091concedat ad recte collimandum; et cum Superioribus in dubijs casibus consultando, quia spiritus Domini directio, et non humana prudentia, propriumve iudicium vtiliter illuminat.
[note: Principis amorem erga Societatem foueat. ] 12 Semper insistat, vt Principem beneuolum, ac propensum habeat erga Societatem, et non erga priuatam suam personam: quia haec certa ipsius ac religionis pernicies esset. Quare animum poenitentis sui sic affectum retineat vt quandocu~que religio ad Dei obsequium expedire iudicabit, vt ipse mutetur, aut eius opera alio in loco vtatur, maiorem in ea re facilitatem nanciscatur, quam interdum experta sit quorundam Confessariorum culpa, qui volentes, aut fortasse etiam imprudentes negotia sic tractant, vt se ipsos, et saeculares quibuscum versantur, a religione potius auertant quam vt eos Christo lucrifaciant.
[note: Impensius spiritualibus Exercitijs incumbat, orationi, etc. ] 13 Caueat ad extremum, ne occupationes, et res aulicae spiritum relaxent; quin maiore cura incumbat per orationem exercitia spiritualia, frequentiaque sui examina, vt coniunctum cum Deo D. N. instrumentum efficiatur, ita vt eius gratia, et auxilio nixus non modo in se ipso spiritum non amittat,
page 92, image: s092sed in ipsis quoque negotijs spiritu illuminetur, et regatur. Vnde operaepretium etiam fuerit, vt in ministerijs erga proximos, reliquorum operariorum more se exerceat.
[note: Inconsulto et non assentiente Prouinciali nemo confessiones Principum audiat. ] 14 Verum vt pacate omnia, et absque vlla Principum offensione transigantur, necesse esse duximus, vt is qui pro certo ac stabili confessario petitur (nam si semel, aut iterum id fiat, vt solet accidere, minime oportebit) paratum se quidem esse poscenti Principi respondeat: verum per leges, quas habemus, nulli ex nostris licere inconsulto, et non assentiente Prouinciali id oneris suscipere, proinde ab eo petenda facultas. Prouincialis vero per se quidem, si sic expedire in Domino iudicauerit, vel per alium, vel si visum fuerit, eundem ipsum Patrem, priusquam potestatem faciat (dummodo ad id muneris peridoneum, et ijs dotibus instructum, ac virtute praeditum esse duxerit, quae necessariae sunt ad bene peragendum) primum ostendat oportet petentibus Instructionem [note: Ostendenda Principi haec instructio, et clarius ei aperiendum. ] hanc nostram, vt plane intelligant quid Societas ab eo postulet, quem Confessarium sibi eligunt: deinde modeste quidem, sed plane, atque perspicue
page 93, image: s093eisdem significet, et si ex animo permittimus, vt eius Patris opera ad spiritualem sui consolationem pro libito vtantur; intelligant tamen futuram semper in potestate Superiorum, cum illis visum fuerit, mutationem, et liberam Patris, vt et ceterorum omnium, dispositionem.
Quod sane consilium nobis vt pernecessarium, ac salutare, sic eisdem probatum iri confidimus, ita exigente reliligiosa disciplina: cum persuasum nobis esse debeat, eiusmodi Principes pro sua in nostrum ordinem beneuolentia, nihil nisi quod honestum sit, et legibus nostris affine, a nobis expetere voluisse.
page 94, image: s094CAPVT XII. AD SVPERIORES PRAESERTIM PROVINCIALES.
De ratione tenenda cum ijs, quos e Societate dimitti oportere iudicauerint, antequam ad Generalem scribant. AR. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali anno 1604. ad Prouincias missa.
[note: Necessitas et causae huius instructionis] 1 QVam vtile sit, ac neces, sarium a Societate dimitti eos, qui ad illam apti non sint, liquido apparet non solum ex Constitutionibus, Bul lisque Apostolicis, sed etiam ex perpetuo
page 95, image: s095vsu, et traditione tum B. P. N. ac Fundatoris, tum B. P. Francisci Xauerij, viri vt eximia castitate conspicui, sic eiusdem P. Fundatoris nostri mentis, sensorumque intelligentissimi. Verum vt res tota cum ea caritate, ac prudentia transigi possit, quam Constitutiones praescribunt, et quam Spiritus ipse Dei nos docet; postularunt a nobis variae Prouinciae, vt Superioribus instructionem, aliquam exhiberemus de modo, quem, tenere ad nos scribendo debeant, cum res exigit, vt ad huiusmodi consilia, vel inuiti descendamus. Quare de his, quae sequuntur, operaepretium visum est admonere; Rectoribus, ac multo magis Prouincialibus (ad quos proprie spectat de amputationibus istis nobiscum agere) in futurum praemonitis, nisi ea diligenter obseruent, fore, vt neque conscientiae ipsi suae, officioque, et Constitutionum legibus satisfaciant; neque a nobis (quorum est, praeuia informatione, congruaque pro rei magnitudine, caritate, maturitate, ac deliberatione statuere) certum vllum responsum, aut sententiam referre possint.
[note: Tria ante dimissionem Prouinciali inspicienda circa dimittendum. ] 2 Primum ergo cum quispiam de nostris male se gerit, et de illo dimittendo
page 96, image: s096ab alijs suggeritur, Prouincialis praemissa oratione animum in tendat, vt ex ploret, an ea, quae illi obijciuntur, vera sint, an vero falsa, aut dubia. Deinde an vt vera essent, tanti sint momenti, vt de dimissione, iuxta cap. 2. 2. partis agi debeat. Tertio inquirat accurate, vtrum Superiores erga huiusmodi hominem debita caritate perfuncti sint, diserre illum commonefaciendo, poenitentiarumque, et quod caput est, Exercitiorum spiritualium, interiorisque curationis remedia applicando; et quam diuturna deinde fuerit haec curatio: quandoquidem non est satis vno, atque altero mense medicinam facere, sed patientia et longanimitate opus est.
[note: Genus culpae attendendum eius, qui dimittitur] 3 Consideret genus culpae, quale sit, an ex earum scilicet numero, quae quod alios inficiant, communi bono aduersentur: aut ex ijs, quae scandalum praebeant, aut quae grauem Societati notam adferre possint: an propter delicti magnitudinem, an propter emendationis difficultatem, aut denique ad resarciendam Societatis famam, praecisionem hanc requirant; si modo et ratio ipsa rei pertractandae, et diuturnitas adhibendae curationis maturae huic curationi locum
page 97, image: s097faciant: cum certum sit, vbi periculum vrget, ne alij labefactentur, aut vbi manifesta est Religionis infamia, diutius differri non posse. Cum immo in publicis [note: Quando minime differendum. ] casibus, necesse ad compensandam, iacturam interdum erit festina et prompta executione vti, iuxta Reg. 41. Prouincialis.
[note: Quinam primum audiendi. ] 4 Peracta in hunc modum informatione, omnibus diligenter consideratis, auditaque sententia Rectoris illius Collegij, in quo admissum delictum, aut vnde prodijt accusatio; Prouincialis Consultores suos conuocet; et singula illis opponat. tum deinde informationem ad nos mittat, quemadmodum obseruata fuerint, quae dicta sunt; et quid ipse, [note: De quibus circa dimittendos Generalis docendus. ] Consultoresque ipsius faciendum censeant: vt exempli causa, N. tot annorum est, in Societate tamdiu fuit, gradu caret, aut ad illum promotus est, scholasticus est, vel Coadiutor, in his studijs versatus, vel artem hanc nouit, tot annis male se gessit in hoc, vel illo genere defectuum: idem hoc, et illo in loco, in quibus vixit, vel hoc ipso in genere, vel in hac, et illa re malae fuit aedificationis: adhibita fueru~t haec, et illa remedia, nulla secuta est emendatio. censemus illu~, etc.
page 98, image: s098[note: Quando ante dimissionem puniendi. ] 5 Si defectus sint cum scandalo coniuncti, et qui poena aliqua puniri debca~t, priusquam dimittantur, iuxta mentem Quintae Congregationis in Decreto 43. non ante ad dimissionem veniatur, quam pro meritis fuerint castigati. Sin alterius generis erunt, intelligant Superiores, non esse necessarium, nec Societati expedire, vt poenae semper irrogentur; cum dimitti possint, ac debeant, quantum fieri potest, sine dedecore, vel ignominia, vt praecipit Constitut. par. 2. cap. 3. §. 5. 6. et 7. curandumque sit, vt qui dimittitur, recedat integra cum beneuolentia, et quanta cum consolatione fieri potest, atque etiam vt dirigatur, iuueturque prout caritas dederit.
[note: Quid cum ijs qui sponte dimitti petunt. ] 6 Erga eos, qui ex sua ipsi tentatione dimitti petunt, laxari habenas nullo modo conuenit, ne tum quidem, cum habita personae ratione, vtile Societati videretur, ab ea liberari. Non conuenit, inquam, multas ob causas. tum quia eiusmodi difficultas nonnullos interdum ad saniorem mentem reduxit; tum propter aliorum etiam aedificationem; tum vt ad salutarem ipsis indifferentiam reuocari queant: tum denique quia si persuasio haec, quasi ianua omnibus
page 99, image: s099statim pateret, perniciola multis futura videretur. Sed quia huiusmodi homines vbi ad certum gradum tentationis peruenerint, raro apti sunt ad Societatem; vitari simul alterum extremum necesse est, in quo versantur, qui illos omnibus modis semper retinendos censent: propterea quod Instituti nostri, et ministeriorum ratio id minime ferret, nec ipsa tandem propria illorum vtilitas, nec commune bonum Societatis, quae tunc illos dimittit, non quia ipsi postulant, sed quia inutiles, noxijque reliquo corpori effecti sunt, et emendari nolunt.
[note: Cum quis (re nulli communicata) dimittitur. ] 7 Et quoniam propter causas etiam occulcas, vt docent Constitutiones cum Bullis Apostolicis, et praxis ipsa B. P. N. ostendit dimitti possunt, quando vel ipsismet, vel Societati, vel vtrique parti expedire visum fuerit; non debent Con sultores credere, multoque minus accusare, quasi eo quod Superior cum ipsis rem non communicarit, temere et sine causa gesta sit: sed cum religiosa potius modestia Superiorem interrogare, quid causae, vel nostris, vel externis sciscitantibus reddi queat. is enim congruae tum prudentiae, caritatisque non immemor,
page 100, image: s100eiusque qui dimissus est, mente praecognita, cum scilicet ex communi vtrinque consensu res transacta est, tale illis responsum dare poterit, quod omnibus merito satisfaciat.
8 Perlata tandem ad nos informatione, rem ante omnia Domino comme~dabimus, et cum PP. Assistentibus, nisi eius conditio, secretique seruandi lex aliud postulat, eandem consultabimus: [note: Praepositi Generalis iudicio acquiescendum. ] omnibusque consideratis, sola Dei gloria, et Societatis, atque ipsius etiam, de quo agitur, quoad eius fieri poterit, vtilitate ob oculos proposita; eam sententiam amplectemur, quam in Domino magis expedire iudicabimus. Qua~ vtique, vt rem tanto studio examinatam, mature deliberatam, Deoque impensius commendatam, in Prouincijs qua par est animorum quiete, iudiciorumque submissione, sine curiosa cuiusquam inuestigatione exceptum iri speramus: praesertim cum saepe euenturum sit, vt causae quibus adducti fuerimus, ob multa, et grauia impedimenta euulgari a nobis non possint, nec debeant.
[note: Superiores docendi de ijs qui ad ipsos in Prouinciam, vel extra mittuntur. ] 9 Sed quoniam animaduersum est, (vt alias Superiores monuimus) cum
page 101, image: s101accidit, vt mittendi sint in aliam Prouinciam ij, de quorum dimissione agitur, propterea quod in sua commode dimitti non possint, mitti eos interdum sine debita informatione, ita vt Superiores Prouinciae praesertim eorum statum ignorantes, eorum opera in publicis functionibus vti statim incipiant: neque alio modo eos tractent, quam ceteros suae Prouinciae: quo fit vt, cum eos postea dimittere iubentur, multa nascantur incommoda, cum externorum, et domesticorum offensione. Idcirco huic tanto malo, vt in posterum tempus occurratur, si quando acciderit aliquem hoc fine mitti extra Prouinciam, meminerint Prouinciales ex Regula 117. Sui officij de illius statu instructionem, vel praemittere, vel minime differre, vt ex ea iudicent Superiores, ad quos mittitur, quid agere, et quo loco habere vnumquemque debeant, donec (si res ipsa id postulauerit) nostrum ab Vrbe respon sum praestolentur.
[note: Ne qui dimittendi sunt interim in ministerijs occupentur. ] 10 Illud postremo hoc loco minime praetereundum est, quod cum et ad aedificationem non parum conducat, et ad offensiones externorum vitandas pernecessarium sit, ipsa experientia docente,
page 102, image: s102Superioribus seuere cogimur interdicere, ne eiusmodi personae, de quarum dimissione agitur, vllibi eo tempore, quod intercurrit, vllo modo exponantur publicis functionibus, aut ministerijs; sed omnino abstineant, et Domi contineantur, vt rei grauitas postulare videbitur. habeaturque semper in omnibus aedificationis ratio, temporis, locique, quoad eius fieri poterit, in dimissione seruatis circumstantijs.
page 103, image: s103CAPVT XIII. DE IVNIORIBVS SCHOLASTICIS.
[note: Qualis debeat esse separatio. ] 1 IVniorum Scholastico, rum educatio, cu~ primum ad Seminaria, aut Collegia venerint vti ex prima sui institutione caepta Anno [note: Dec. 30. Cong. 6. ] 1600. et iussu Praepositi Gener. inducta; ita nunc auctoritate VI. Congr. Generalis confirmata, omnino ea esse debebit, vt seorsim a ceteris ad formam secundi anni probationis, quae olim in Collegijs fiebat, tum inhabitandi, conuiuendique ratione; tum in ceteris, in quibus iudicio Prouincialis commode distinctio seruari poterit, separatio fiat. Ad quem Iuniorum locum intelligant omnes sibi minime licere (nisi prius ab vno Rectore
page 104, image: s104facta potestate) accedere; quemadmodum neque illis ab eodem egredi absque eius licentia, qui curam gerit, nisi cum ad res consuetas Domus peragendas signum datur.
[note: Tempus biennij. ] 2 Porro tempus etsi perdifficile erit certum quoddam praescribere, quo iuuenes seorsim a ceteris conuiuant, tum ob aetatem, tum ob spiritualem indigentiam, quae diuturniorem, breuioremve subinde postulant dilationem; tamen vt mihimum biennij spatium esse oportebit: quod protrahere, prout in Domino, et Socieratis bono, et Fratrum nostrorum expedire iudicauerit, Prouincialis erit: qui vti quamprimum monendus erit peracti temporis ab eo, qui curam gerit, ita minime patietur, vt alij, quantumuis graues Patres, intercedendo sese insinuent: neque ante expletum biennium, quamuis firmi, ac stabiles in vocatione, ad docendum in scholis educantur.
[note: Per quos regendi. ] 3 Horum autem cura, et Instructio, etsi ab ipso Rectore Collegij, sicut et aliorum, tota pendebit; nihilominus per alios exercenda erit: quorum primus quasi Praefectus spiritus in eo promoueat, ac dirigat; alter, tanquam Minister,
page 105, image: s105in regulari disciplina contineat, ac de necessarijs prospiciat: nisi ob numerum grandiorem tertius videretur addendus Coadiutor. Nam Ministro totius Collegij minime visum est expedire illos subijcere, cum, posita separatione, peculiarem, ac diuersam quodammodo esse oporteat gubernandi rationem nisi forte in illis corrigendis puniendisque, cum aliquid extra definitum locum contra Regulas peccare intellexerit.
[note: Partes Praefecti. ] 4 Prioris partes quamuis in Regulis Praefecti spiritus satis superque explicentur, ex quibus eos iuuari oportebit; tamen eae erunt praecipuae, vt peculiarem eorum curam gerat, iuxta directionem, potestatemque sibi a Rectore factam, a quo in hoc munere pendebit. proindeque adnitendum illi erit, vt quintodecimo minimum quoque die illos alloquatur, audiat, instruat, formet, prout spiritualis necessitas postulauerit: licebitque poscentibus eas poenitentias imponere, ceterasque mortificationes, quae vulgares sunt, quaeue deuotionis gratia a Nostris suscipi in refectorio consueuerunt, publicis reprehensionibus, ac disciplinis exceptis,
page 106, image: s106nisi secus Rectori visum fuerit.
[note: Munus Ministri. ] 5 Posterioris vero, qui Sacerdos plurimum esse debebit, munus erit, Rectorem ad exteriorem gubernationem iuuare in ijs omnibus, quae ab eodem praescripta fuerint: a quo item vno tanquam suum instrumentum, et non ab alijs pendebit: qui cum vitae exemplo, tum prudenti cum caritate, et amore dirigere eos iuuenes debebit in Religiosa disciplina exacte seruanda.
[note: Catalogos officiorum conficiet, et distribuet. ] 6 Quare eiusdem erit catalogum officiorum, exercitiorumque, quae ab illis in Collegio fieri oportebit, ex Rectoris praescripto conficere; diesque, ac tempora inculina, ac Refectorio inseruiendi [note: Necessaria comparet. ] ex condicto cum Ministro designare: curabitque ne quidquam Fratribus desit, siue ad vestitum, et habitationem, siue ad cetera necessaria pertineat, Rectore consulto.
[note: Ad Superiores, et Magistros dirigat. ] 7 Cum quis ex Nouitiatu ad Collengium primum venerit, statim ad Prouincialem, et Rectorem ipse dirigat; ex eiusdemque praescripto ad studiorum Praefectum, vel Magistrum, si periculum de literis faciendum erit, libris, ac necessarijs comparatis. Memineritque eorum omnium qui ad Collegium venerint,
page 107, image: s107de numero Ministrum Collegij docere.
[note: Recreationibus intersit. ] 8 Versetur vna cum ijsdem in recreationibus, quae in vinea, aut Domi fiunt, in loco a Rectore praescripto; a quo sine eiusdem Patris facultate non abscedent: sintque nimirum terni: quotquot [note: In recreatione terni, et cum foras eunt. ] cum foras eundum erit, egredi Domo oportebit. cutabitque quoad eius fieri poterit, vt Coadiutores quoque Nouitij intersint, et in spiritu iuuentur.
[note: Qui defectus Rectori, et Ministro aperiendi. ] 9 Quamuis de singulis ab eo monendus erit Rector, quin, et singulis quibusque mensibus, ac saepius, (si sic eum velle intellexerit) quemadmodum quisque se gerat, nisi res ipsa quamprimum fieri docebit; leuiores tamen defectus, et quotidianos Ministro totius Collegij deteget, vt in Refectorio poenitentias iniungat. Facultatem quidem accipiendi, dandique mutuo minima, atque inter se de rebus necessarijs loquendi dare poterit, si Rector non abnuerit. [note: Quas facultates dare poterit. ] Ceterum Magutros, ceterosque alloquendi, qui Superiores non fuerint, vel Domo egrediendi, siue ad ianuam eundi, potestatem ipse non faciet sine Rectoris consensu: a quo, et diuisionem
page 108, image: s108personarum in cubiculis, et rationemo mutuo inter se sociandi (nam alios comitari minime licebit) cum egrediuntur Domo, accipiet, vt executioni mandet. Porro ex ijs non erit difficile eorum Regulas describere.
page 109, image: s109CAPVT XIV. DE IIS, QVI IN PRAEDIIS, aut villis morantur, cum a studijs feriatur.
[note: Par. 4. cap. 3. ] [note: Finis recreationum] QVoniam vt assiduitas in literario exercitio, ita, et aliqua remissio necessaria est; ne dum absque aliqua relaxatione, vel conuenienti recreatione labores studendi nimium protrahuntur, [note: Dec. 57. §. 8. sextae Cong. ] corpus detrimentum patiatur; operaepretium [note: Quomodo religiose peragendae. ] visum est Patribus rationem quandam esse praescribendam, quo retigiose fiat. Idcirco enitendum erit Superioribus vt quae intermissiones a studijs ad nouas vires sumendas institutae sunt, quo alacriores ad eadem reuertantur, ita peragantur, et vt corpori recreationem pariant, et vires, et spiritus ardorem minime
page 110, image: s110extinguant. Quare haec pauca in vniuersum praescribenda visa sunt.
[note: Aedes recreationis accommodae, et clausura sit. ] Primum, vt cum in aliquod praedium secedendum erit, animos relaxandi gratia, minime eo mitti debeant Nostri, nisi, peraccommodae, ac sufficientes aedes habitationi sint, in quibus et Superior, qui praesit omnibus, et obseratae fores sint, ne liber sit exitus, nec desideretur religiosa disciplina.
[note: Oratio, et examen. ] 2 Vt spiritualia exercitia examinum et orationis minime praetermittantur, vt pote res eo quidem tempore pernecessariae.
[note: Villae externorum ne adeantur. ] [note: Ex Dep. pro ren. spiritus. ] 3 Vt nullus eo praesertim tempore, externorum villas, licet propinquorum, adeat, nisi graues ob causas Prouinciali videretur esse alicui concedeudum.
[note: Singularia Prouincialis expendet. ] 4 Qualis vero haec esse debeat rereatio, [note: Dec. 57. Con. 6. ] et quandiu duratura (nam vltra quindecim dierum spatium non erit procedendum) qualeue genus exercitij, aut ludi, prudenti considerationi Prouincialis, expensis personarum, locorumue circumsta~tiis, habita ratione aedificationis relinquitur: cuius erit singularem quandam directionem in huiusmodi recreationibus suae Prouinciae accommo datam conficere.
page 111, image: s111CAPVT XV. De manifestatione delicti, Superioribus facienda.
PARS PRIMA.
[note: Ex D. 49 Cong. 6. ] Circa Reg. 9. et 10. Summarij desumptam exc. 4. Exa. §. 4.
AD maiorem in spiritu profectum, et praecipue ad maiorem submissionem, et humilitatem propriam, contentus [note: Regula Summ. 9. ] esse quisque debet vt omnes errores, et defectus ipsius, et res quaecunque, quae notatae in eo, et obseruatae fuerint, Superioribus per quemuis, qui extra confessionem eas acceperit, manifestentur.
page 112, image: s112[note: Regul. Sum. 10] Boni etiam omnes consulant, ab alijs corrigi, ad aliorum correctionem iuuare; ac manifestare sese inuicem sint parati debito cum amore, et caritate, ad, maiorem spiritus profectum; praesertim vbi a Superiore, qui eorum curam gerit, fuerit ita praescriptum, aut interrogatum ad maiorem Dei gloriam.
[note: Vt Patri quodcumque delictum manifestetur. ] [note: Ex D. 49 Cong. 6. ] Primo Decretum est, licere omnibus manifestare Superiori, vt Patri, quodcunque delictum alterius, siue leue sit, siue graue. et hunc esse intellettum Regulae.
2 Cum illo capite 4. Examinis proponatur omnibus, et interrogentur, An contenti sint futuri, vt omnes defectus, et res quaecunque, quae in eo notatae, et obseruatae fuerint, Superiori [note: Cedimus iuri nostro. ] [note: Ex eodem Decr. ] manifestentur: Eo ipso Nostros cedere cuicunque iuri famae, quod huic manifestationi obstare possit; et potestatem fieri omnibus deferendi ad Superiorem quaecunque, etiam grauia, quae de illis notata fuerint: quandoquidem ratione maioris humilitatis, et profectus spiritualis, et vt a Superiore
page 113, image: s113melius cognosci, dirigi, iuuarique possint, ipsimet expresse concesserint, et iudicauerint id sibi magis expedire ad maiorem Dei gloriam, et bonum animae suae.
[note: Regula intelligenda de omnibus etiam grauioribus. ] 3 Cum in eodem loco non solum de defectibus, sed etiam de erroribus, et quibuscunque alijs rebus, quae in ipso notatae, et obseruatae fuerint, fiat expresse mentio; non esse dubium quin de omnibus delictis grauioribus sermo quoque sit.
[note: Ex eod. ] [note: Interpretatio verborum regulae (per quemuis, qui extra confessionem. ] 4 Verba illa Regulae (per quemuis, qui extra confessionem eas acceperit) intelligi de illis, quae ab aliquo alio in eo notata, et obseruata fuerint; non autem de ijs, quae ipsemet secreto, et consilij petendi gratia, vt dirigatur, vel iuuetur, cum aliquo communicauerit. Si quando autem ob aliquas peculiares, vel graues rationes dubitauerit consiliarius, num debeat manifestare Superiori rem eo modo secreto acceptam; consulat tunc diligenter Doctores, vt in re tanti momenti prudenter, eaque, qua decet cautione, procedere possit.
[note: Ex eod. ] 5 Necesse non est in hac manifestatione expectare, vt hocilli Superiore
page 114, image: s114iniungatur, vel interrogetur, cum verba [note: Praesertim vbi a Superiore. ] illa Regulae (praesertim vbi a Superiore, qui illorum curam gerit, fuerit ita praescriptum) satis declarent, paratos esse oportere ad hanc manifestationem, non expectato Superioris praescripto.
[note: Debito cum amore. ] [note: Ex eod. ] 6 Quod vero subiungitur (Debito cum amore, et caritate,) sic accipi oportere, vt qui manifestat, non debeat aliquo inordinato affectu duci; vt alius scilicet confundatur, mortificetur, puniatur, sed ex affectu caritatis: vt videlicet ille melius iuuetur in spiritu, periculis a Superiore occurratur, bono communi prospiciatur: atque ita manifestans seruet eum modum manifestandi in verbis, in narratione, in intentione, qui amorem, et caritatem prae se ferat.
[note: Quando vtendum denuntiatione paterna. ] [note: Ex eod. ] 7 In delictis, quae vel in detrimentum boni communis, vel in damnum imminens tertiae personae vergunt (qualia sunt infectiua aliorum, et nociua bono Religionis, vt sunt lapsus carnis cum tertio, seminatio discordiarum inter fratres, furtum, impugnatio, vel machinatio contra Insticutum, aut Superiores, praesertim vero Generalem, consuetudo
page 115, image: s115detrahendi, ac susurrandi, et his similia) non solum potest, sed etiam tenetur quisque immediate vti denunciatione paterna, manifestando illa Superiori, vt secreto, ac prudenter tam bono Subditi, quam Religionis prospiciat.
[note: Ex eod. ] [note: Quando iudicialis denuntiatio facienda. ] 8 Quando vero prudenter iudicaretur, non posse adhiberi sufficiens remedium, quo bono communi, vel tertiae personae prouideatur, nisi assumatur in ea re persona Iudicis; tunc tenebitur subditus ad iudicialem denunciationem Superiori faciendam.
PARS SECVNDA. QVA RATIONE IN denuntiatione paterna se gerere debeat Superior, vt pater; tam in seruando secreto, quam in alijs, quae ad remedium adhibendum pertinent.
[note: Ex D. 33 Cong. 6. ] [note: Deferens nulli reuelandus. ] EA ratione secretum seruare debet Superior, vt Deferentem nulli reuelet sine eius consensu, quem interdum isdare tenebitur: ita vt semper
page 116, image: s116Superior omnimode indemnitati Deferentis consulat.
[note: Quando delatus reuelandus. ] [note: Ex eod. ] 2 Delatum nemini reuelare debet, qui prodesse non possit fini, quem denunciatio paterna intendit; qui est profectus spiritualis subditorum, et bonum commune Religionis: quibus Superiorem necesse est paterne prouidere. Quare sine vrgenti necessicate, et magna vtilitate pertinente ad dictum finem, et cum eo minore detrimento quo possit famae delati, nunquam debet manifestare delatum. Quando vero ob fines, et rationes allatas existimat reuelandum esse; tunc ijs tantum manifestare oportebit, qui remedio adhibendo prodesse poterunt.
[note: Quando monendus et corrigendus delatus. ] [note: Ex eod. ] 3 Habita ratione finis denunciationis paternae, non solum potest Superior ipsum delatum aliquando monere, et secreto corrigere coram duobus testibus, vt ex Euangelio cum S. Thoma docent Doctores; sed etiam consulere de remedio imponendo secretum ijs, quibus cum communicat. Quin etiam poterit vnus Superior rem sic delatam, et cognitam, alteri Superiori eiusdem delati dicere, quando res ita postulauerit ad finem paternae delationis.
page 117, image: s117[note: Ex eod. ] [note: Quando consilium petendum, et quomodo. ] 4 Cum autem possit, et liceat de ea re eos consulere, quibuscum expedit pro remedio, et cum secreto; vt maiore cum cautione procedatur, quando consultatio videretur necessaria, petatur deferentis consensus, quem ille dare debebit; ita tamen, vt in consultatione, deferentis nomen taceatur, et res, quoad eius [note: Non est a deferente exigenda subscriptio. ] fieri poterit, in vniuersum tractetur. Porro Superior minime a deferente petere debebit, vt suo nomine rem delatam subscribat; cum ea subscriptio tantum iudiciali denunciationi deseruiat.
[note: Ex eod. ] [note: Quae Superior circa delatum praestare poterit. ] 3 Licet etiam Superiori ob praedictum finem secreto peragere quaecunque iudicauerit expedire ad remedium, pro fectumque delati, citra eius infamiam: nimirum priuatim monere, reprehendere; terrere minis, diligenter circa illum inuigilare, mutare loco, occasiones anteuertere, praecauere a recidiuo, non admittere ad aliquod officium, ab eode~ remouere si quod habet, si sine violatione secreti, sub alia apparenti ratione, et probabili id praestare possit.
[note: Ex eod. ] [note: Etiam leues defectus publice corrigere poterit. ] 6 Potest etiam Superior nonnulla ex ita delatis, et cognitis manifestare in publicis Refectorij reprehensionibus; vt sunt defectus leues, et communes subditorum,
page 118, image: s118imponendo poenitentias ordinarias, iuxta praxim communem Societacis, dummodo ipsi delato infamiam alicuius momenti non inferat; et quoad eius fieri poterit, impetrato deferentis consensu, et absque eiusdem detrimento.
[note: Quomodo ad dimissionem descendet. ] [note: Ex eod. ] 7 Denique licebit interdum Superiori ex ita cognitis, et ad se tanquam ad patrem delatis descendere ad dimissionem delati e Societate: ita vt quamuis vtatur, et adiuuetur ea notitia, non eo tamen modo procedat, vt talis defectus vel in specie, vel in genere in aliorum cognitionem deueniat; sed alias, alia via cognitas, notas illi opponat, quae ad illum dimittendum aliorum iudicio sufficere videantur. Aut certe nihil tale dicat: neque occasionem aliquam det credendi quod dimissio fiat in poenam delicti, quod omnino secretum est; nec alia via, quam paternae denunciationis scitur.
[note: Vnde haec doctrina de manifestatione desumpta. ] [note: Ex eod. ] 8 Ceterum haec doctrina de manifestatione delicti minime noua videri debet, cum inter cetera Iulius II. in Statutis Franciscanorum fateatur, damnandum esse dogma illud, quod habet, Religiosum criminis socium non teneri ad denunciandum illud superiori et in Constitutionibus
page 119, image: s119Generalibus Farinerij Ordinis Minorum cap 7. refertur, In quodam Capitulo Generali, a Sancto Bonauentura statutum quoddam in haec verba conditum fuisse.
Nullus Frater dogmatizet, vel teneat, quod cum aliquot sunt socij in crimme, non teneatur alter alterum Superiori reuelare, qui potest, ac debet prodesse, et animarum periculis praecauere. Nam ex sententia Bonauenturae, Magistrorum Ordinis, ac totius Capituli Generalis definitum est, hanc doctrinam perniciosam esse, in destructionem Ordinis, et Regularis disciplinae excogitatam: cum Praelatos nosse oporteat Subditorum excessus, non solum, vt puniant, sed vt praecauere possint.
[note: Ex D. 51 Cong. 6. ] [note: Nouitijs declaranda. ] 9 Postremo Decretum fuit, vt hoc ipsum, quod de manifestatione delicti sancitum est, ostendatur Nouitijs; declareturque, iuxta Regul. 15. Magistri Nouitiorum, inter alia, quae ipsis explicanda, declarandaque paulatim ibidem esse dicuntur.
page 120, image: s120CAPVT XVI. DE ACCEPTANDIS COLLEGIIS.
Iuxta V. Generalis Congregationis Decretum 69. A R. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali explicata.
[note: Quomodo in posterum Collegia acceptanda. ] 1 CVm Collegioru~ ratio triplex esse possit, ne~pe infima, media, et suprema; et admitti nullo modo in posterum debeant Collegia vlla, quae seminarium sibi saltem ipsis necessarium operariorum, qui in eisdem Collegijs occupantur, alere non possint, vnde sibi de operarijs eisdem, quando opus est, vel proxime, et immediate,
page 121, image: s121si id praestare poterunt, prospiciant; vel certe per modum permutationis cum alio Collegio faciendae, vnius, verbi gratia, Lectoris Retoricae pro vno Confessario, aut Concionatore, etc. necessarium esse duximus cuilibet Collegiorum rationi suum numerum personarum, quas alere possit, infra quam ea acceptanda non erunt, designare.
De infima Collegij ratione.
2 CVm igitur tribus quasi membris quodlibet Societatis Collegium constet, domestica scilicet gubernatione [note: Numerus operariorum in infimo Collegio. ] institutione scholarum, et templi ministerijs, infimae rationis Collegij ratio septem, vt minimum, Sacerdotes requirit, Rectorem, Ministrum, Concionatorem, Praefectum rerum spiritualium. Confessarium nostrorum domesticum vnum, externorum alterum, et Procuratorem: ex quibus tres, vel quatuor in templo confessiones diebus festis excipiant.
[note: Scholarum Institutio qualis. ] [note: P. 4. c. 7. B. et c. 5. A. et c. 12. A. ] 3 Scholarum vero institutio, iuxta, constitutiones in Grammatica, disciplinisque humanioribus, Rhetorica, et
page 122, image: s122linguis, casibusque conscientiae, quantum fieri poterit esse debebit: ne scilicet suo fine fraudetur Societas, quin suos discipulos ad mediocritatem saltem instruat, vt vel ad Ecclesiastica ministeria exercenda, et animarum salutem promouendam sint vtcumque idonei, vel ad secularia munia vsu linguarum sufficienter instructi.
[note: Quot magistri praeficiendi. ] Erunt igitur praeficiendi tres Grammaticae praeceptores, Humanitatis vnus, Rhetoricae vnus (in quorum nonnullis classibus erit ab eisdem lingua Graeca docenda) vnus denique casuum conscientiae lector; Praefectus item scholarum vnus: omnes denique septem, praeter Correctorem externum.
[note: Minimum 30. esse oportebit. ] 4 His quatuordecim operarijs essent attribuendi, vt minimum, totidem Societatis scholastici pro Seminario; essentque vniuersi viginti octo. quibus si vnum Correctorem, et vndecim Coadiutores omnino necessarios addamus, erit numerus huius rationis Collegij quadraginta personarum. Verum, quia V. Generalis Congregatio decreuit, vt infimae huius rationis Collegiorum fundationes, quae ad sustentationem triginta personarum sufficerent, admitti
page 123, image: s123possent; onerum tamen, seu obligationum mensuram, scholarum, scilicet, et [note: Obligationes, et grauamina numero attemperanda. ] Magistrorum numerum non determinauit, Praepositi Generalis erit, obligationes, et grauamina in eiusmodi fu~dationibus, quae triginta personis alendis tantum sufficient, ita attemperare, ne huiusmodi Collegia supra vires onerentur: vt si in his verbi gratia, duas Grammaticae classes, vnam vero Humanitatis tantum admittat, cum scholarum Praefecto; atque his, non ex obligatione, sed ex mera Societatis liberalitate, vbi opus fuerit, vnum casuum conscientiae lectorem addat. His igitur quinque, et aliis Sacerdotibus sex, vno scilicet subtracto ex septem superius designatis Sacerdotibus, si totidem scholastici addantur pro Seminario, erunt vniuersi viginti duo, quibus vix sat esse poterunt Coadiutores temporales septem, vel octo, praeter Correctorem; erit vtcumque constituta ratio Collegij personarum triginta.
[note: Aucto numero augenda fundatio. ] 5 Quod si Fundator aliquis exigat lectionum Granimatices, Humanitatis, et Rhetoricae plenitudinem, lectorumque numerum superius designatum, hic fundationem augere debebit ad quadraginta
page 224, image: s124circiter personarum sustentationem sufficientem.
[note: Quae praeter fundationem requirantur. ] 6 Praeter fundationis autem censum, congruam pro ratione numeri personarum habitationem, praeparatam cum supellectili, et bibliotheca, templique, et scholaru~ aedificio, hortoque dare debebit.
Quod si ex his aliquid desit, quod ex censu ipso fundationis suppleri debeat, monebitur de hoc, sicut et de re tota, Praepositus Generalis.
De media Collegiorum ratione.
[note: Numerus minimum sexaginta. ] 7 SI ad supradictum operariorum, et scholarum numerum, tres Philosophiae cursus triennales, singulos scilicet singulis annis auspicandos, Fundator adijcere volet; addendi similiter erunt scholarum tres Magistri, Praefectus, vnus item, aut alter, qui praelectionibus eorum magistrorum, quos decumbere contigerit, substitui possint: templi etiam operarij, Seminarij scholares, et Coadiutores temporales: qui si recte distribuantur, ad numerum octogin ta circiter personarum Collegij, computatis infimae rationis personis ascenderent.
page 125, image: s125[note: Pro rata augenda fundatio. ] sed quandoquidem Generalis Congregatio censuit non esse grauandos huiusmodi Collegiorum Fundatores vltra censum, qui alendis sexaginta personis in vniuersum sit sufficiens; cum reliquis templi, habitationis et scholarum aedificijs supradictis, his contenti esse debebimus.
De suprema Collegij ratione.
[note: Numerus minimum centum personarum. ] 8 SI quis Fundator petat studium ge nerale, vel Vniuersitatem institui, nimirum vt in ea praeter omnia supradicta, praelegatur Theologia scholastica, et sacra Scriptura, atque lingua Hebraica; ad haec praestanda necessarij erunt tres, vel quatuor alij Professores, propriusque huius facultatis Praefectus, seu totius scholae Cancellarius, substituti, alijque officiales in Vniuersitatibus adhi beri consueti: insigne item aliud Seminarium Theologorum cum aliquo dome [note: Pro rata augenda fundatio. ] sticorum officialium incremento, vt ex Collegij huiusmodi fundatione, annumeratis simul Collegiorum infimi, et medij generis personis, centum, vt minimum, ali possint.
page 126, image: s126[note: Excipiuntur Indicae et Transalpinae Prouinciae. ] Excipiuntur autem Indicae, ac Transalpinae regiones, de quibus nihil certi praescribendum censuit Congregatio Generalis.
page 127, image: s127CAPVT XVII. DE APTIS AD GVBERNANDVM.
Quomodo de ijs confici debeant informationes, quae in Vrbem tertio quoque anno mittendae sunt. A R. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali recognita, et aucta anno 1595. PARS PRIMA.
[note: Quanti sit facienda bona Superiorum electio. ] 1 QVoniam magna ex par te Societatis nostrae gubernatio, vt B. P. Ignatius affirmat p. 9. Constitutionum, pendet ex Praepositis
page 128, image: s128localibus, quibuscunque necessario ab eo, qui vniuer salem curam sustinet, communicandum est onus; vt in rebus particularibus eas ordinationes, quae hinc praescribuntur, exequantur; et cum ea fortitudine, et suauitate, quae a Constitutionibus nostris, exigitur, curent, vt in praxim perducantur; semperque viuae, ac vigentes eo ipso vsu declaratae censea~tur Constitutiones, ac Regulae (siquidem quod eae chartis descriptae sint, non id Societatis spiritum tuetur, ac viuificat) ideo plane necessarium est, vt huiusmodi homines ad hoc munus deligamus, in quorum industria, ac prudentia merito conquiescere, et quibus eorum, qui nobis crediti sunt, animorum, corporumque curam vicissim credere possimus, et aliquam alleuationem habere, grauissimi hnius oneris, quod nobis a Domino impositum est.
[note: Exquirendi, et exercendi ad hunc munus idonei] 2 Quocirca valde commendatum Prouincialibus esse debet, vt quemadmodum in alijs ministerijs, quo copia fit hominum ad ea sufficientium, datur opera, vt mature instruantur, et aptentur; ita etiam in hoc gubernandi, omnium vel praecipuo, non minus adhibeant studij, et diligenciae in inquirendis, ac
page 129, image: s129notandis cuiusque talentis, et praeterea etiam exercendis, et in ijs, qui aliquam aptitudinem a Domino accepisse videntur, erudiendis tum praxi, tum etiam opportunis instructionibus, et monitis.
[note: Modus eos exercendi. ] 3 Modus autem eos exercendi esse hic poterit, si in aliquas consultationes adhibeantur, vel ministri in aliqua Domo constituantur, vel si cum eis Regulae perlegantur, et doceantur ipsarum intelligentiam, et vsum: denique alijs eiusmodi rationibus, quas Superioribus eorum prudentia suggeret.
[note: Eorum notitia constare debet Generali. ] 4 Eadem de causa valde expedire videtur, vt plena notitia eorum omnium Praeposito Generali constet, et quos Prouinciales in suis quisque Prouincijs habeant, qui in hac parte operam Societati nauare queant.
[note: Quorum iudicio seligat, et a quibus informationes accipiat. ] 5 Prouincialis primum omnium audito Consultorum suorum, nec non antiquorum, si necesse fuerit, ac praecipuorum patrum iudicio, ex omnibus suae Prouinciae Sacerdotibus eos seligat, de quibus informatio accipienda videatur. Postea vero informationes ab ijs accipiat, qui prudenter, et sincere eam daturi videantur: ac re tota rite precibus Deo commendata, suo tempore nobis mittat
page 130, image: s130catalogum eorum, quos ad guberna~dum ptos censebit, ex formula, quam in hunc finem subijciemus: illud tamen obseruans, vt omnia fiant secrete, vt rem ipsam postulare intelliget.
[note: In visitatione informationes acceptae 3. quoque anno ad Generalem mittendae. ] 6 Operaepretium autem erit, vt Prouincialis, qui visitat, quemadmodum informationes de promouendis sumit, iuxta Regulam 69. sui officij; ita etiam de idoneis ad gubernandum accipiat. Et postea tertio quoque anno catalogus huiusmodi informationum, ex praescripto huius formulae ad Praepositum Generalem mittatur.
[note: In 3. classes diuiditur. ] 7 Porro huiusmodi Catalogus in tres classes distingui debet. Prima quidem eorum erit, qui actu gubernant. Altera vero eorum, qui aliquando gubernarunt. quod si horum aliqui iustis de causis non proponantur, addatur ratio, quare praetermissi fuerint. Tertia denique eorum, qui apti ad gubernandum videbuntur. et de his dicatur, qui nam proxime, qui vero remote idonei censentur.
[note: Latinae mittendae. ] 8 Has autem informationes (quae ab omnibus latinae mittendae sunt, vt et eae, quae de promouendis ad gradus fiunt) debebunt Prouinciales accipere non solum
page 131, image: s131a Consultoribus, sed ab antiquioribus [note: Quibus hainformationes communicandae antequam Romam mit tantur. ] etiam, et praecipuis Patribus, qui eos qui proponuntur, optime nosse possunt, vel quia illis praefuerunt, vel quia cum illis familiariter egerunt, vel in Missionibus, foris, vel Domi: quorum omnium nomina ad nos perscribant. Non erit tamen necesse singulis capitibus, et responsionibus ponere quid quis dixerit, sed id tantum fieri debebit, cum in ea responsione non consentiunt, et res est alicuius momenti. Tunc enim in informatione addendum erit duos, tresve contra sentire, et in charta aliqua separata explicandum, illos duos, vel tres qui aliter sentiebant, esse Patres talem, et talem. quibus omnibus significandum erit, si quid aliud eis seorsum ad nos scribendum occurrat, id omnino facere non omittant.
page 132, image: s132CAPITA INFORMATIONIS mittendae a Prouincialibus de ijs, qui in suis Prouincijs ad gubernandum idonei videbuntur. PARS II.
[note: De aetate. ] 1 CVias sit, et qua aetate is, de quo mittitur informatio, et quot annis in Societate fuerit, et quibus in studijs versatus sit, et quo progressu.
[note: An gubernauerit. ] 2 An alias vnquam gubernarit, vbi, et quamdiu, et in quibus officijs, et qua nostrorum, ceterorumque satisfactione.
3 Quam affectus sit ad res spirituales, ad orationem, ceteramque cum, Domino communicationem.
[note: De mortificatione passionum] 4 De mortificatione passionum, de mansuetudine, de humilitate, amore paupertaris, vel singularitate circa propria commoda.
[note: De prudentia, etc. ] 5 De vigilantia, prudentia, et fortitudine in negotijs tractandis.
[note: De caritate, etc. ] 6 De caritate, et suauicate in Subditos, et discretione.
page 133, image: s133[note: De disciplina, etc. ] 7 De Religiosa disciplina, et obseruantia, de rectitudine, et constantia.
[note: An intelligens Constitutionum. ] 8 Quam intelligens sit nostrarum Constitutionum, et Regularum, et an ex earum spiritu Subditos ad perfectionem dirigere studeat, non humana, et politica ratione: et an sensus habeat proprios, et peculiares, non consentaneos modo Societatis.
[note: De affectu ad externas nationes. ] 9 Vt affectus sit ad externas nationes, et Prouiricias: et an particulares affectiones retinere soleat ad personas aliquas particulares, ita vt cum aliorum offensione gubernaturus videatur.
10 De zelo animarum, et studio iuuandi proximos, et an hoc studium in nostris promoueat; de obedientia, et subordinatione ad suos Superiores, et de proprio iudicio.
[note: De zelo animarum, etc. ] 11 An vnquam notatus sit quod gubernationem ambierit, aut procurauerit.
[note: De ambitu. ] 12 Denique, si quid aliud occurrerit, propter quod aptus, vel minus aptus ad gubernandum.
[note: A quibus, et quomodo capiendae informationes. ] Haec omnia in ijs, qui aliquandiu gubernarunt, facile erit animaduertere: et ideo ab ijs, qui vel eorum Subditi, vel Superiores extiterunt, eorum notitiam
page 134, image: s134consequi licebit. Qui autem hactenus numquam regimen attigerunt, de ijs illa dici debebunt, quae vel iam vsu comperta sunt, vel quorum specimen, aut significationem praebuerint.
PRAXIS CONFICIENDARVM, et mittendarum informationum, iuxta formulam de idoneis ad gubernandum. PARS III.
[note: Personarum selectio vt facienda. ] 1 PRouincialis cum suis Consultoriribus Catalogum omnium Sacerdotum Prouinciae perlegat, et ex eorum iudicio illos seligat, de quibus merito sumenda sit informatio.
[note: Informatio quomodo sumenda. ] 2 Facta hac selectione, de singulis Selectis sumat informationem, iuxta formulam: et ex responsis quae retulerit, expresso numero eorum, qui ita sentiunt, tacitis autem nominibus, breuem summam conficiat dilucidam tamen, et iuxta singulas interrogationes, ad hunc fere modum.
page 135, image: s135Informatio accepta a quinque, vel sex Patribus de P. N. N.
[note: Ad 1. De aetate. ] PAter Antonius Pamphilius Romanus annorum 40. fuit in Societate annis 20. studuit Philosophiae, et Theologiae, vel casibus conscientiae, etc. bene profecit, vel mediocriter. vel parum, ex trium sententia; plusquam mediocriter, ex duorum, vel omnium sententia.
[note: Ad 2 De gubernandi tempore. ] Ad 2 Nunquam gubernauit, vel fuit Minister Collegij, vel Domus talis per biennium, cum bona, vel mala satisfactione, ex omnium, vel trium, vel duorum, vel vnius sententia. Fuit item Rector Collegij talis, cum bona satisfactione externorum, omnium iudicio, vel aliquorum; mala autem, vel bona, vel mediocri nostrorum. Ita sentiunt duo, vel tres, vel vnus, vel omnes. Et sic de alijs muneribus, si quae obiuit.
[note: Sic de singulis. ] 3 Quod autem de duobus his capitibus dictum est, idem faciendum in ceteris.
4 Facta igitur in hunc modum de singulis informatione, illam cum Consultoribus leget, ac examinabit: ac re
page 136, image: s136[note: Re cum suis Consultoribus communicata statuet. ] inter se discussa statuant, quid de singulis capitibus sentiant, idque addant informationi, hoc, qui sequitur, modo iuxta informationem superius positam.
Ad 1 P. Antonius Pamphilius Romanus annorum 40. fuit in Societate annis 20. studuit Philosophiae, et Theologiae, vel Casibus conscientiae, etc. bene profecit, vel mediocriter, vel parum, ex trium sententia, idemque sentiunt duo Consultores: plusquam mediocriter; ex duorum iudicio, quibus adhaeret vnus ex Consultoribus, etc.
[note: Secretis, et separatis literis ad Generalem scribendum. ] 5 Absoluto Informationum examine, et apposito Consultorum iudicio de veritate Informationum singulis capitibus; Iudicium vtrum ille aptus, vel minus aptus videatur, tum ipse Prouincialis, tum Consultores secretis, et separatis literis ad nos scribant.
page 137, image: s137PARADIGMA INFORMATIOnis, iuxta formulam de idoneis ad gubernandum. PARS IV. Informatio de P. Antonio Pamphilio Romano a quinque Patribus accepta, et cum Consultoribus examinata.
[note: De aetate [correction of the transcriber; in the print aetae]. ] 1 PAter Antonius Pamphilius Romanus annorum 40. fuit in Societate annis 20. studuit Philosophiae, et Theologiae, plusquam mediocriter profecit omnium iudicio: idemque sentiunt omnes Consultores.
[note: Vbi gubernauerit, et qua satisfactione. ] 2 Fuit Minister in Collegio Romano per annum; mediocriter satisfecit: erat enim aliquantulum seuerus, ex trium sententia, quibus consentiunt Consultores. Fuit etiam Rector Lauretanus annis 4. cum bona nostrorum, externorumque satisfactione, ex omnium iudicio: duo tamen ex Consultoribus sentiunt non bene satisfecisse externis,
page 138, image: s138licet nostris satisfecerit.
[note: De affectu ad res spirituales. ] 3 Affectus est ad res spirituales, et ad orationem, caeteramque cum Domino communicationem, ex omnium sententia; quibus consentiunt Consultores, vno dempto, cui non videtur deuotus.
[note: De mortificatione passionum] 4 Mortificatas habere passiones videtur fere omnibus, vno dempto; humilis est, et mansuetus, ex trium iudicio; quibus omnes assentiunt Consultores. Amare creditur paupertatem, et non esse singularis circa propria commo da, ex omnium tam Informa~tium, quam Consultorum iudicio.
[note: De vigilantia, et prudentia. ] 5 Est vigilans, et mediocriter prudens, sed non valde fortis in negotijs tractandis, in quo omnes consentiunt.
[note: De caritate, et suauitate. ] 6 Caritatem, et suauitatem exercet in Subditos, ex informantium sententia: dissentiunt tamen duo ex Consultoribus, qui illum existimant seueriorem. Discretionem videtur habere mediocrem, in quo omnes consentiunt.
[note: De disciplina. ] 7 Religiosam disciplinam, et obseruantiam cum rectitudine, et constantia promouet, ex omnium Informationum sententijs; vnus tamen ex Consultoribus dissentit.
page 139, image: s139[note: De intelligentia Constitionum. ] 8 Intelligens est nostrarum Constitutionum, et Regularum mediocriter: et ex earum spiritu Subditos ad perfectionem dirigere studet, ex duorum sententia: tres autem existimant illum humana, et politica ratione gubernare. Atque hoc secundum verius censent Con sultores. Sensus proprios, et peculiares habet aliquando non consentaneos modo Societatis, ex omnium, etiam Consultorum sententia.
[note: De affectu ad nationes. ] 6 Affectus bene ad externas nationes; duo tamen ex Consultoribus contrarium censent. Affectiones ad particulares aliquas personas, praesertim eas, qui suas res probant, retinere solet; ideoque cum offensione aliorum gubernat. Ita sentiunt omnes, nec dissentiunt Consultores.
[note: De zelo animarum] 10 Zelum animarum, et studium iuuandi proximos habet qualecumque: hoc autem studium in nostris non ita vt decet, promouet. Ita omnes Informantes. Vnus autem ex Consultoribus addit, illum suadentibus scrupulis hoc studium in Subditos aliquando supprimere.
[note: De iudicio] Obediens est, et suis Superioriribus subordinatus, nec proprij iudicij.
page 140, image: s140Ita omnes sentiunt.
[note: De ambitu. ] 11 Numquam notatus est gubernationem ambiuisse, aut procurasse, etc.
page 141, image: s141CAPVT XVIII. DE PROMOVENDIS AD GRADVS SOCIETATIS.
Quomodo de ijs confici, et in Vrbem mitti debeant Informationes. A R. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali recognita, et aucta iuxta Decr. 36. V. Congreg. PARS PRIMA.
[note: Qua circumspectione Prouincialibus procedendum in re tanti momenti. ] 1 IN primis Prouinciales, ad quorum officium haec informatio pertinet, persuadere sibi de bent, magna fide, diligentia, et circumspectione
page 142, image: s142procedendum esse in hoc negotio, cum scilicet tanti momenti sit ad ordinem, firmitatemque Societatis, vt ea quam exactissime seruentur, quae in 5. parte Constitut. et alibi dicuntur de dotibus, quibus ornatos esse oportet, qui in huiusmodi gradus sunt referendi. quod quidem eo facilius erit, si antea seruata fuerint, quae in 1. par. de recipiendis, et in 3. et 4. de formandis nostris praescribuntur.
[note: Singulis annis in visitatione capiant informationes, et ad Generalem mittant. ] 2 Studeant igitur Prouinciales non praeterire Regulam 69. eorum officij; nempe vt in visitatione ordinaria singulorum Collegiorum accipiant informationem promouendorum: et absoluta visitatione Prouinciae, ad Praepositum Generalem referant, nec diu differant, ne ex diuturna mora aliqui se negligi arbitrentur: vnde et amaritudinum occasio oriri, et graduum huiusmodi distributio minus facilis, ac suauis reddi potest.
[note: Examinandi statim post absoluta studia. ] 3 Quoniam vero, si examen de sufficientia literarum ad id tempus differretur, quo quis ad gradum promouendus proponitur, minus commode succederet (contingeret enim eos, qui examinandi tunc essent, ante aliquot annos
page 143, image: s143studia absoluisse, et in varijs Societatis ministerijs occupatos, ac distractos fuisse; ac proinde schosticas res vel certe subtilitates non ita in promptu habere: vnde non possent forte ita satisfacere, vt satisfecissent, si statim absolutis studijs fuissent examinati) propterea animaduertendum deinceps erit, vt examen, iuxta instructionem a nobis missam, fiat postquam quisque studia absoluerit, antequam ad tertium Probationis annum [note: Examen Romam mittendum. ] mittatur, iuxta Constitutiones; et Romam deinde vt asseruentur, et in tempore deseruire possit, quamprimum Prouincialis mittendum curabit. Haec enim notitia plurimum postea iuuabit, cum de cuiusque gradu statuendum erit: et si is, qui examinatur, non plene satisfecerit, commodius videbit Praepositus Generalis, an vlterius progrediendum sit in literis, iuxta eandem Constitutionem.
[note: Nullus sine praeuio examine, etc. promouendus. ] 4 In quo nobis semel monendi visi sunt Prouinciales, vt quemadmodum nemo eorum, quorum doctrinae periculum faciendum sit, ad professionem quatuor votorum promoueri poterit, nisi praeuio examine (quod sane in huiusmodi gradu solenne, ac firmum esse oportebit,
page 144, image: s144vel nulla in nostris literis eius facta mentione) ita post factum periculum sufficientis doctrinae, neutiquam promotum iri oportebit Generali non praemonito, ab eodemque expectato, et accepto responso, quantumuis a nobis de alicuius gradu rescriptum fuerit, et inspecta eius informatione placere vt promoueatur, si de ceteris constiterit.
[note: Post triennium in ministerijs, ad gradum proponantur. ] 5 Absoluto itaque 3. Probationis anno, si non fuissent antea satis perspecti, et exercitati (tunc enim statim illo finito, Prouinciales Generalem monere debebunt) triennium integrum in varijs ministerijs exerceantur, quo absoluto proponantur omnes iuxta formulam. [note: Idem de ijs qui absolutis studijs in Societatem ingrediuntur] Idem etiam faciendum est in ijs, qui absolutis iam studijs Societatem ingressi sunt: qui etiam exacto biennio probationis, et integro triennio in varijs ministerijs exercitati, probeque perspecti, proponi debent, et si satisfecirint, [note: Coadiutores spirituales post septennium. ] promouebuntur. Pro coadiutoribus vero spiritualibus formatis, si sufficientem doctrinam pro eo gradu habuerint, et probationes peregerint, iuxta ordine~ alias datum, non excedant septennium ab ingressu in Societatem, quin proponantur.
page 145, image: s145[note: Dec. 88. Cong. 7. ] 6 Dent operam Prouinciales, vt qui eodem tempore Societatem sunt ingressi, vna etiam, quoad fieri potest, ad gradum proponantur: et si qua grauis erit causa, quae aliter fieri suadeat, eam Generali exponere non ptaetermittant. Quod si aliquorum ob docendi munus aliasve occupationes dilata fuerint studia, eorum in primis ratio habeatur: vel tempus illi contrahendo, quo in ministerijs post studia probandi sunt; vel alijs prorogando; ita vt vel doceant, qui ante non docuerunt, vel diutius aliquanto in aliis ministerijs occupentur, quo simul omnes proponi possint. De ijs vero, quos Generalis simul decreuit, scripsitque promouendos, caueant omnino, siue ipsi per se, siue per alios illorum vota excepturi sunt, ne antiquiores recentioribus postponantur.
[note: Causae scribendae de non propositis ad gradus. ] 7 Verum quia nonnunquam contingit, vt quidam, licet legitimo tempore in Societate fuerint, nec eis doctrina sufficiens, et aliae eiusmodi qualitates desint; propter iustas tamen causas adhuc differendi sint; saltem nos certiores facere debent de causis, ob quas eos non proponunt, vt scire possimus, quare praetermissi fuerint. Quin etiam contingere
page 146, image: s146potest, vt mutatis Superioribus Prouinciarum, cum successores non sint informati, aliter iudicent de eiusde~ perso nis; et co~demnent praedecessores, eo quod putent illos negligentia praetermissos.
[note: Sincere monendi de singulis cur non promoueantur. ] 8 Conuenit etiam, vt ij, qui iustas ob causas non promouentur, nec proponuntur, syncere moneantur de eorum defectibus, ita vt eis dicatur, habere quidem partes sufficientes, et sufficienti tempore fuisse in Societate; sed non promoueri ob nunc, vel illum defectum: sunt etiam hortandi, vt se emendent. quare huius rei peculiarem curam habere oportet.
[note: Quomodo informantes interrogandi, et quomodo respondendum. ] 9 Vt omnia autem maiori cum luce ad Dei Gloriam fiant, eorum quae subijcientur, capitum informationem quaeret ab ijs, qui vnumquemque proponendum melius nouerint, interrogando siue de doctrina, siue de moribus, siue de alijs, quibus haec magis cognita, et perspecta esse potuerunt. Ad quae respondebunt omnes, quid sentiant coram Domino, cum prudentia, et caritate: easque responsiones, vel voce, vel scripto Prouinciali tradent.
[note: Informationes confectas cum Consultoribus communicet. ] 10 Ex his resposionibus Prouincialis separatim suam de sigulis informationem
page 147, image: s147[note: Separatim ad Generalem scribat. ] accurate, ac dilucide conficiet, easque omnes cum suis Consultoribus communicabit, tacitis tamen nominibus eorum, a quibus acceptae fuerint: deinde suam sententiam ipse, vt et Consultores separatim, iuxta propositas informationes, quantumuis hominem [note: Separatim ad Generalem scribat. ] non nouerint, distinctis literis ad Praepositum Generalem mittet, eumque certiorem faciet, a quibus vniuscuiusque informationem acceperit.
11 Idem etiam Prouincialis, non solum Consultoribus, sed alijs quibuscumque, a quibus aliquam informationem acceperit, Generalis nomine significabit, vt si quid praeterea sciant, quod aliquibus de causis non censuerint in Prouincia manifestandum, id omnino ipsi Generali perscribant.
[note: Secretum seruandum. ] 12 In his autem omnibus, non solum diligentia, et prudentia, sed etiam secretum, quod oportet, adhibendum erit: et omnino curandum Prouinciali, ne in tanta re vllam officij sui partem praetermittat.
page 148, image: s148INTERROGATIONES iuxta quas Prouinciales ad Generalem mittent informationem de proponendis, vt vel Professi, vel Coadiutores formati fiant. PARS II.
[note: Nomen, patria. ] 1 NOmen, patria, aetas, valetudo, et vitae genus ante ingressum.
[note: Quando, et vbi admissus. ] 2 Vbi, et quando admissus, et an experimentis omnibus, quae in examine praescribuntur, in Nouitiatu probatus; sin minus, quid causae fuerit.
[note: De profectu in virtutibus. ] 3 Quantum profecerit in virtutibus a suo ingressu, praesertim in sui contemptu, obedientia, fraterna caritate, simplicitate, paupertatis affectu, et amore Instituti, et an in vocatione vnquam vacillauerit, aut ab ea etiam desecerit.
[note: De tempore, et profectu studiorum. ] 4 An quadriennium integrum, vel quantum temporis post artium liberalium,
page 149, image: s149et Philosophiae studium in Theologia expleuerit; et num postea, atque quamdiu eidem repetendae, et legendis Patribus operam impenderit, quantumve in ijs rebus profecerit, et etiam quantam Iuris Canonici peritiam habeat.
[note: De tertio anno probationis. ] 5 An, et qua satisfactione suis studijs absolutis (nisi ea ante ingressum absoluerit) tertium probationis annum iuxta Constitutiones peregerit.
[note: Quamdiu docuit. ] 6 An, et quanto tempore literas humaniores, Philosophiam, ant Theologiam docuerit, aut Casus consciemiae explicauerit, et quanta in singulis huiusmodi artibus, et scientijs tradendis eruditione, et doctrina polleat.
[note: Quamdiu in ministerijs se exercuit. ] 7 An, et quandiu in praedicationibus, alijsque ministerijs salutis proximorum versatus sit, et quanta cum gratia, facultate, et animarum fructu ea exercuerit, quaque aedificatione cum externis, praesertim in Missionibus, si quas obiuit, se gesserit.
[note: Quamdiu gubernauerit. ] 8 An, et quandiu administrationem aliquam Societatis obierit, quaque prudentia, humilitate, modestia, et integritate, caritate, et satisfactione domesticorum, et externorum Subditos rexerit, et negotia tractarit.
page 150, image: s150[note: De opinionibus peregrinis. ] 9 Sequaturne extraordinarias opiniones, peregrinumve aliquem, alienumve â nostro Instituto sentiendi, aut procedendi modum praesertim in doctrina, in orandiratione, et alijs spiritualibus Exercitijs. Denique an sit proprij iudicij amator, et in affectibus parum mortificatus.
[note: De oratione, et zelo animarum] 10 Sitne deuotus, et orationi deditus, salutis animarum zelator, et in negotijs promouendis, et difficultatibus superandis strenuus, ac fiducia in Deum fretus. Denique an optet labores, et alia incommoda pro Dei gloria, et proximorum salute perpeti, praesertim inter gentiles, et haereticos.
[note: De ambitu. ] 11 An aliquod regendi munus, aut dignitatem, ambierit, aut ad Professione, Sacerdotium, literarumve altiora studia aspirauerit, atque haec per se, vel alium procurauerit; an potius semper visus sit, et adhuc iudicetur ad quemcumque Societatis gradum, et ad quaeuis eius ministeria indifferens.
[note: Quae seruanda in conficiendis Coadiutorum temporalium informationibus. ] Informationibus autem, quae de Coadiutoribus teporalibus formandis mittuntur, satis erit, praeter tria prima capita interrogationum, ea tantum attingere, quae ad ipsorum statum proprie
page 151, image: s151pertinent, et ex Constitutionibus par. 1. cap. 2. §. 2. facile colliguntur, an scilicet sint bonae conscientiae, quieti, tractabiles, amatores virtutis, ac perfectionis, propensi ad deuotionem, qui domesticis, et externis aedificationi sint, et qui sorte Marthae in Societate contenti sint, etc.
Coadiutores temporales proponendi non sunt, antequam decimum religionis annum, aetatis vero trigesimum ad minimum expleuerint: neque enim par horum, ac spiritualium ratio videri potest, quos post septem annos in Societate expletos proponi oportere praescripsimus.
page 152, image: s152QVAE VIDENTVR obseruanda in examine eorum, qui de sufficientia literarum examinantur, vt ad professionem quatuor votorum admittantur. PARS III.
[note: Quaenam doctrina requiratur ad professionem quatuor votorum. ] 1 DOctrina in ijs, qui ad hunc gradum sunt admittendi, ea esse debet, quae praescribitur 5. par. Constit. cap. 2. §. 2. vt scilicet ita in Philosophia, et Theologia profecerint, vt assertiones Logicae, Philosophiae, et Theologiae scholasticae tueri pro dignitate possint. Ex quo fit, vt non satis sit in his facultatibus mediocriter profecisse; neque enim tales ad haec studia altiora admitti debent, nisi in quibusdam casibus, iuxta Regul. Prouinc. 19. in Ratione studio. Hinc etiam secundo apparet non satis esse eam doctrinam ad hunc gradum; qua quis ad Confessiones tantum audiendas idoneus censetur, sed eam requiri, qua vel eas facultates praelege cum satisfactione possit, vel non vulgariter
page 153, image: s153concionari, vel Prouinciam administrare, aut quid simile. Constitutiones enim part. 10. §. 7. eos, qui ad hunc gradum sunt admittendi, viros doctrina selectos requirunt: quin etiam Bullae Summorum Pontificum Iulij, et Pauli III. ad hunc gradum viros liceris conspicuos exigunt.
[note: Quinam a Prouinciali examinatores constituendi. ] 2 Quatuor, qui sunt argumentaturi, et illum examinaturi, hi esse debent, qui huiusmodi iudicium de doctrinae suffi cientia merito facere possint; cuiusmodi ordinarie ij tantum esse videntur, qui eas facultates publice professi sunt, aut profitentur, vel certe qui omnium iudicio [note: A Generali confirmandi. ] sunt in illis bene versati. Monere autem Prouincialis Praepositum Generalem debet, quosnam in sua Prouincia ad id munus deputauerit.
[note: Quot assertiones tuendae. ] 3 Quatuor saltem assertiones ex quatuor partibus Sancti Thomae, et tres ex cursu Philosophico, Logica scilicet, Physica, et Metaphysica, quarum vnaquaeque tria membra, aut puncta saltem habeat, defendere debebit, qui examinandus est.
[note: Quomodo examen faciendum. ] 4 Examen hoc fieri debet coram Prouinciali, aut certe Rectore illius Collegij, in quo sit examen; nec alij quam
page 154, image: s154Examinatores adesse debent, qui plane intelligant sui muneris esse, eos, qui examinandi sunt, serio, et non perfunctorie, aut leuiter, sed vt vere de doctrina fiat periculum, an tanta sit, quanta in Constitutionibus requiritur, vt supra dictum est, examinare.
[note: Quomodo ab examinatoribus iudicium ferendum. ] 5 Absoluto examine, Examinatores suam sententiam in consultatione non dicant, sed re prius Domino commendata, et omni humano affectu seposito, quisque separatim, quid in hac re, videlicet de sufficientia doctrinae tantum sentiat, breuiter, ac diserte scriptum Prouinciali tradat, (qui suum etiam mittet, aut qui eius loco examini praefuerit) praeterea iudicium idem ad Praepositum Generalem mittat, addens etiam, si quid significandum occurrat, quod Prouinciali aperiendum non censuerit. nulli autem praeter hos quid quisque senserit omnino communicet: quod etiam secretum maxime Prouinciali commendatur.
[note: Quinam excipiantur ab examine. ] 6 Ab hoc examine excipiendi videntur omnes, qui pro dignitate, et cum satisfactione audientium has facultates professi sunt, aut profitentur: vel qui actum generalem mane et vesperi in
page 155, image: s155Theologia habuerint, si ijs Patribus, qui Prouincialis iudicio disputationibus interesse debuerint, fatisfecerint.
QVAE INPATRVM Procuratorum Congregatione anno 1600. a Patribus excogitata sunt, et a R. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali ad Prouincias missa. PARS IV.
[note: Prouincialibus promouendorum cura scria commendatur, et paenitentia praescribitur. ] 1 NE in posterum Prouinciales minus diligenter quam oporteat in id incumbant, intelligant, hanc esse vnam ex praecipuis officij sui curis; sibique magna ope nitendum, vt informationes de promouendis suis temporibus opportune mittantur P. N. Generali: et si rei tanti momenti defuerint, sibi etiam imponendam esse poenitentiam, ita vt in Prouincia intelligatur, rem maxime cordi esse P. Generali.
[note: Prouincialis visitandus in fine. ] 2 Ad easdem querelas tollendas, et vt informationes citius, sincerius, et
page 156, image: s156suo te~pore ad P. N. Generalem perferantur, ij qui ex officio designantur ad exigendam rationem officij Prouincialium in fine triennij vniuscuiusque Prouincialatus, diligenter inquirant, an Prouinciales seruauerint omnia, quae de informationibus ad P. Generalem opportune mittendis praescripta sunt: et singillatim num aliquem, de quo mittenda esset informatio, quacumque ex caussa praeterierint.
[note: Quomodo informationes capiendae de ijs, qui ex vna Prouincia in aliam commeant. ] 3 Qui ex alijs Prouincijs adueniunt in Prouinciam aliquam Societatis, non promoueantur in illa Prouincia, nisi prius acceptis informationibus ab ea, ex qua discesserant, aut in qua diutius versati sunt. Et Prouinciales illarum Prouinciarum, vnde discesserunt illi, teneantur saltem semel suo tempore proponere istos praeuijs informationibus, sicut alios, quos habent in Prouincia; dummodo sint iuxta formulam in ministerijs exercitati.
[note: Quomodo sincerae fiant informationes. ] 4 Ne in insormationibus contingant defectus, ex quibus iustae querelae oriri possint; vt eae in posterum sincerissime fiant, onerentur conscientiae informatorum, et Consultorum Prouincialium, et Prouinciales ipsi diligentissime obseruent,
page 157, image: s157ne praedicti, aut eorum aliquis sit vlla ratione suspectus. Et nos quidem hic quod in nobis erit, id vnum in primis curabimus diligenter, cum huiusmodi informationes vna cum PP. Assistentibus examinandae, censendaeq. erunt, vt qualitatis potius informatorum ratio, quam numeri habeatur: et probatiores alijs praeferantur. Demum si qui ex Consultoribus Prouincialis eum non nouerint, de quo consultatur, iudicio Prouincialis praeter Consultores vocetur ad consultationem vnus aliquis ex grauioribus, cui ille, de quo agitur, notus sit.
[note: Scripto defectus tradantur. ] 5 Ne conquerantur, vt faciunt multi, quod moniti non sunt de defectibus, propter quod retardatur eorum promotio; haec admonitio in posterum scripto tradatur: et scribant Prouinciales P. N. Generali de monitione scripto facta, cum declaratione defectuum.
page 158, image: s158PRAXIS CONFICIENdarum informationum de promouendis ad gradus. PARS V.
[note: Prouincialis quando a quibus, et quomodo informationes conficiat. ] 1 PRouincialis cum singula Collegia visitat, informationes de promouendis, si qui in illis sunt, accipiat, quae a quatuor vt minimum sumi debent, qui eos bene norint, iuxta §. 7 formulae. Ex responsionibus autem, quas ab ijs, qui informarunt, de singulis capitibus habuerit, propriam de vnoquoque promouendo informationem componat, apponatque numetum eorum, qui idem sentiunt, hoc fere modo.
Informatio de P. N. N. a quatuor, vel pluribus Patribus accepta.
[note: Aetas. ] Ad 1. P N. N. Romanus, annorum 40. robustus, vel infirmus, etc. ante ingressum operam dabat Philosophiae, vel Theologiae, veliuri, etc.
page 159, image: s159[note: Tempus Societatis. ] Ad 2 Admissus est Mediolani anno 1580. 20. Martij, omnibus experimentis in Nouitiatu probatus: vel experimenta non perfecit ob infirmam valetudinem: non enim potuit peregrinari, vel inseruire infirmis.
[note: Progressus in virtutibus. ] Ad 3 In virtutibus bene, vel mediocriter, vel parum profecit, vt omnes informatores, vel duo tantum sentiunt. Sui contemptum non habet, vel habet, etc. secundum omnes, vel vnum, vel tres. Est obediens, vel non, vel parum, aut multum profecit in obedientia, paupertatis affectu, etc. De Instituto bene sentit, illudque amat, vel contra: ita duo sentiunt, etc. In vocatione non vacillauit, vel aliquando vacillauit ob hanc, vel illam causam, etc. (Non intelligimus autem in vocatione vacillasse quempiam, si dum in probatione versaretur, fuit de vocatione tentatus, etc.) ab ea tamen non defecit.
2 Quod autem de tribus his capitibus dictum est, faciendum in reliquis.
[note: Confectae informationes cum Consultoribus communicandae [correction of the transcriber; in the print cummunicandae]. ] 3 Peracta autem sua de vnoquoque promouendo informatione, eas omnes cum suis Consultoribus examinabit, iudiciumque iliorum de informationum veritate singulis informationis capitibus
page 160, image: s160apponet, tam si consentiant cum ijs qui informarunt, quam si ab illis dissentiant, tacitis tamen Consultorum nominibus, hoc qui sequitur modo.
[note: Quomodo informantium, et Consultorum iudicia attexenda. ] Ad 3 In virtutibus bene, vel mediocriter, vel parum profecit, vt omnes informatores, vel duo tantum sentiunt: quibus consentiunt Consultores omnes, vel duo, vel vnus, etc. Sui contemptum non habet, vel habet, secundum omnes, vel vnum, vel tres, etc. Aliter tamen sentiunt omnes, vel duo Consultores; quibus videtur sui contemptor, etc.
[note: A Prouinciali, et Consultoribus separatim ad Generalem scribendum. ] 4 Absoluto in hunc modum informationum examine, iudicium, vtrum ille promouendus videatur, an non, et ad quem gradum promouendum censeant, tum ipse Prouincialis, tum Consultores, secretis, et separatis literis ad Praepositum Generalem scribant.
[note: Scribendum quoque a quibus acceptae, et quibus cum communicatae. ] 5 Scribat etiam Prouincialis, a quibus de vnoquoque informationem acceperit, et cum quibus Consultoribus eas examinarit: non erit autem necesse quod quisque in singulis capitibus dixerit, ponere: sed satis erit si id fiat, cum in aliqua responsione de re alicuius momenti inter se non consentiunt: tunc enim in informatione ponendum erit,
page 161, image: s161vnum, duos, vel tres ex informatoribus, vel Consultoribus ita sentire; alterum, vel alios in contraria esse sententia: et in charta aliqua separata scribendum, eos, qui contra sentiant, esse PP. talem, vel talem.
[note: Quomodo scribendae informationes. ] 6 Animaduertant Prouinciales, informationes de promouendis non solum claro, et distincto charactere scribi debere, sicut et literae Prouincialis et Consultorum, cum margine ad excipiendam sententiam nostram sufficienti, dum a nobis cum Patribus Assistentibus recognoscuntur, apposita anni nota, quo factae fuerint: sed in diuersis praeterea folijs, seorsim ab ijs, quae de idoneis ad gubernandum conscribuntur; cum separatis in Archiuio loculis, vt facilius reperiantur, asseruandae sint. Ceterum Consultores cum Prouinciali, qui sua, simul iudicia priuatis ad id literis transmittent, eundem illum numerum, et ordinem promouendorum, qui in informationibus erit descriptus, retinebunt in suis quisque literis ad nos scribendo: [note: Idem numerus ab omnibus in scriben do seruandus. ] ita vt de primo, et secundo; primo, ac secundo loco, atque ita deincnps de reliquis scribant, ad singulos numeros, eius, de quo agunt, nomen, et cognomen
page 162, image: s162adscribendo: tum de singulis significando, primum quemnam ad gradum idoneos censeant, an ad quatuor scilicet votorum, aut trium professionem, an vero ad vota Coadiutorum spiritualium; deinde an statim promouendos iudicent, an adhuc differendos, vt clarius apparebit in paradigmate.
[note: Literae de promouendis quamdiu asseruandae, et subinde legendae. ] 7 Literae nostrae de promouendis, quas certo aliquo in libro tamdiu conseruari oportet, quoad expediti fuerint, de quibus agitur, ne qua oriatur perturbatio, aut obliuio apud sequentes Prouinciales, subinde ab illis reuoluendae, ac legendae sunt, vt mature ad nos referant, an executioni mandatum fuerit, [note: Quomodo ad eundem de ijsdem rescribendum. ] quod constitueramus. Qua in re ad nos scribendo id obseruabunt, vt priore loco verba ipsa literarum nostrarum producant, apposita nota diei, et anni, a quo datae. deinde quid iuxta eas actum, effectumve sit, subijciant, vt summam tandemde vnoquoque sententiam pronunciemus.
page 163, image: s163PARADIGMA FORMVLAE SCRIBENDI ab ijs, qui ad Praepositum Generalem de promouendis, sicut de aptis ad gubernandum separatis quisque literis suam sententiam, iudiciumque ad eundem mittere debebunt, iuxta paragraphum sextum, Cap. 5. Praxis conficiendarum, etc. PARS VI.
1 PAter Blasius Coriolanus ad professionem quatuor votorum mihi promouendus videtur, vel professione quatuor votorum dignus videtur, etc. sed per annum differendus.
2 P. Melchior Mitaldus dignus mihi quidem videtur professione trium votorum, et quamprimum ad eum gradum promouendus.
3 P. Franciscus Verelinus formandus mihi videtur, sed ad annum differendus, vt maturescat magis.
page 164, image: s1644 P. Diomedes Rinaldinus, et si ad professionem quatuor votorum peridoneus mihi videtur ob praeclara eius talen ta; differri tamen poterit ad duos annos, cum sit adhuc iuuenis, et nouus in Societate.
5 P. Gaspar Armellus, quamprimum ad professionem quatuor votorum, vel trium promouendus erit, vel cito formandus.
6 P. Nicolaus Pepelinus, ob insignem eius virtutem, dignus esset professione quatuor votorum: sed cum in eo multa desiderentur, quamprimum ad professionem trium votorum promouendum censeo.
7 P. Theodorus Cangoscus, et si idoneus quidem erit ad professionem quatuor votorum, vel trium, omnino differendus, monendus, et serio iuuandus in spiritu mihi videtur.
8 P. Laelius Bobalinus, et si formandus quidem esset, cum sufficiens in eo desideretur doctrina; quia tamen insigne talentum habet concionandi, vel gubernandi, iudico promotum iri oportere ad professionem quatuor votorum, etc.
page 165, image: s165PARADIGMA INFORmationis iuxta formulam de promouendis ad gradus. PARS VII. Informatio de P. N. N. a quatuor Patribus accepta, et cum Consultoribus examinata.
[note: Aetas, et studium. ] 1 P. N. N. Romanus, annorum 40. robustus, vel infirmus, etc. ante ingressum operam dabat Philosophiae, vel Theologiae, vel Iuri, etc.
[note: Tempus admissionis in Societatem. ] 2 Admissus est Mediolani anno 1580. 20. Martij, omnibus experimentis in Nouitiatu probatus praeter peregrinationem, etc. quam non obiuit ob infirmam valetudinem, etc.
[note: De profectu in virtutibus. ] 3 In virtutibus bene profecit, vel: parum, vel mediocriter, vel fere nihil, secundum omnes, vel ita sentiunt duo ex Informatoribus, quibus consentiunt omnes, vel duo Consultores. Sui contemptum non ostendit habere, vel habet, vel in sui contemptu bene profecit, aut parum, etc. ita sentiunt omnes, vel duo, vel plures, quibus assentiunt Consulto. res, vel dissentiunt, etc. In obedientia, et paupertatis affectu nonnihil, vel
page 166, image: s166multum profecit: Institutum amat, vel non amat; de eo bene, vel non bene sentit, etc. In vocatione non vacillauit, vt aiunt Informantes: duo tamen ex Consultoribus credunt semel vacillasse, vel idem sentiunt Consultores, vel non vacillauit secundum omnes. A vocatione semel, vel bis, vel nunquam defecit, vel quia durioris erat iudicij, vel altiora studia appetebat, defecit etc.
[note: De tempore, et profectu in studijs. ] 4 Post absolutum in Societate, vel extra, Philosophiae cursum; quadriennium, vel vnum, aut duos annos, studuit Theologiae, atque in his studijs bene, vel parum, vel mediocriter, vel plusquam mediocriter profecit. Ita sentiunt omnes, idemque affirmant Consultores, vel ita affirmant tres ex informantibus: Consultores autem contra sentiunt cum altero informante, etc. Post absoluta studia, per annum, vel per biennium illa repetijt, vel non repetijt, et Patribus legendis operam dedit, vel non dedit, cum bono profectu, vel mediocri, etc. Iuris canonici peritiam non habet, vel mediocrem habet, vel bonam, etc. vel antequam Societatem ingrederetur, studia. Theologica absoluit cum bono profectu, vel mediocri, vel modico;
page 167, image: s167vel in Societate post Philosophiae cursum, in quo mediocriter, vel parum profecit, vel audita tantum Logica, studuit Casibus conscientiae per biennium, cum modico, vel mediocri profectu, etc. Ita omnes sentiunt.
[note: De tertio probationis anno. ] 5 Absolutis studijs tertium probationis annum peregit cum bona, vel mediocri, vel modica satisfactione: Ita duo Informantes, quibus consentiunt Consultores: vel tertium probationis annum ex parte per sex, aut octo menses fecit, quia infirmus erat, vel ob necessitates Prouinciae cum eo dispensatum est de Praepositi Generalis licentia, vel quia non proficiebat, et alijs erat impedimento, etc. Ita omnes Informantes: dissentiunt tamen duo, vel plures Consultores: vel tertium probationis annum non fecit, quia tunc non erat in vsu, vel quia fuit dilatus propter occupationes, vel infirmam valetudinem, etc. vel quia ingressus est absolutis studijs. Absoluit autem tertium probationis Annum, mense Maio Anni 1595.
[note: Quandiu docuerit. ] 6 Docuit Grammaticam, vel literas Humaniores, vel Rhetoricam, vel Philosophiam, vel Theologiam, vel Casus conscientiae vno, vel pluribus annis,
page 168, image: s168cum eruditione, et magna doctrinae existimatione, vel mediocri, vel modica, et cum multa, vel mediocri satisfactione nostrorum, vt sentiunt Informantes: contrarium tamen affirmant Consultores, etc. aiunt enim ingenio esse obscuriore.
[note: Quandiu se in ministerijs exercuerit. ] 7 Conciones habuit per sex annos cum modica, vel magna gratia, et satisfactione audientium: ad id munus enim magnum, vel modicum talentum habet: vel externis satisfacit in concionibus, quia curiosa, et delectabilia potius, quam vtilia solet tractare, etc. Ita sentiunt duo vel tres, vel omnes Informantes; secus autem sentiunt duo, vel tres ex Consultoribus, etc. Confessiones audiuit ab octo annis cum fructu et aedificatione, et huic muneri est, vel non est applicatus propter scrupulos, etc. In missionibus, in quibus per annum versatus est, bene, vel male, et cum fructu, vel infructuose se gessit: ita vnus ex Informantibus. Contrarium tamen asserunt Consultores cum reliquis.
[note: Qua satisfactione gubernauerit. ] 8 Fuit Rector, vel Minister in Collegio Mantuano tribus, vel pluribus annis: quod munus magna cum humilitate, modestia, integritate, et caricate obiuit:
page 169, image: s169desiderabatur tamen in eo maior prudentia, vt tres ex Informantibus, et vnus ex Consultoribus affirmant. Ideoque nostris quidem bene, vel mediocriter, vel parum satisfecit, non tamen externis, vel contra. Ita omnes Informantes: quibus adhaeret vnus tantum ex Consultoribus. vel, numquam fuit Superior in Societate, etc.
[note: De Peregrinis opinionibus. ] 9 Sequitur, vel non sequitur extraordinarias opiniones, et peregrinum, aut alienum a nostro Instituto procedendi modum, in rebus spiritualibus tractandis, praesertim in orandi modo, etc. Ita sentit vnus ex Informantibus, cui adhaerent omnes Consultores. Non est, vel est proprij iudicij amator, et in affectibus parum est mortificatus, vel affectus habet mortificatos. Ita omnes sentiunt, tam Informantes, quam Consultores.
[note: De studio orationis, et deuotionis. ] 10 Est, vel non est deuotus, et orationi deditus; zelum animarum habet, vel non habet. Ita sentiunt duo, vel tres, contrarium tamen affirma~t omnes Consultores. In negotijs promouendis, et difficultatibus superandis est, vel non est strenuus; est enim timidioris naturae, licet fiducia sit in Deo fretus: ita sentiunt
page 170, image: s170omnes. Optat labores, et incommoda pati pro Christo, etiam inter Gentiles: ardenter enim cupit mitti ad Indos, vel labores pro Christo non appetit, sed refugit, nimius enim est proprijs commodis curandis. ita tres ex Informantibus, licet duo ex Consultoribus illum excusent ob infirmam valetudinem.
[note: De ambitu. ] 11 Regendi munus, aut dignitatem non ambit, vel ambisse videtur: id enim tres ex Informantibus, et duo ex Consultoribus affirmant, licet negent alij. Ad Sacerdotium, vel altiora studia non adspirauit, vel adspirauit: ita duo Consultores credunt, licet omnes alij contrarium censeant. Professionem procurauit, vt duo affirmant. Alij vero aiunt illum ostendisse quidem desiderium professionis non autem illum procurasse. Indifferens creditur, vel non creditur ad quemcumque gradum, et ad quaeuis Societatis ministeria. Dubitant duo ex Consultoribus de eius indifferentia ad quaeuis ministeria; aiunt enim difficilem ostendisse ad audiendas confessiones.
page 171, image: s171CAPVT XIX. DE CATALOGIS.
Qui tertio quoque anno a singulis Prouincijs in vrbem mitti debent. R. P. N. Claudij Aquauiuae Praepositi Generalis iussu recognita, et anno 1589. in Prouincias missa. PARS PRIMA.
[note: Catalogi rerum vtilitas. ] 1 QVoniam paucae admodum Prouinciae sunt, quae per Procuratore~ singulis triennijs cum primo, et secu~do cata logo personarum, alterum catalogum Domorum, et Collegiorum
page 172, image: s172cum suis reditibus mittant, qui rerum catalogus dici potest, cuiusque et Constitut. par. 9. cap. 6. §. 3. et Inistructio quaedam anni 1579. meminit; operaepretium visum est, Prouinciales omnes monere, ne hunc catalogum praetermittant. Nam quam hic sit vtilis, et necessarius, res ipsa indicat, vt scilicet Domus, seu Collegij cuiuslibet praesens status breui compendio P. N. Generali ob oculos ponatur. Quamuis enim in cuiusque Domicilij fundationu~ historijs, huc in Vrbem ad Archiuium iam pridem maiori ex parte transmissis, eorumdem status ad illud vsque tempus narrationes contineantur (quas idcirco repetere opus amplius non erit praeterquam ijs, qui eas nondum miserunt) praesentem nihilominus cuiuslibet saltem triennij statum Generalis Praepositus ignorare non debet. Quem etsi aliqua ex parte ex annuis literis habere posset, quia tamen illae a paucis suo tempore mittuntur; et ex ea non attingunt, quae ad rerum temporalium co~ditionem pertinent; nec si attingerent, facile esset inde repetere: propterea necessario fuerunt monendi Patres Prouinciales, vt iuxta subiectam formulam curent hunc
page 173, image: s173[note: Catalogus rerum singulis triennijs cum alijs per Procuratorem mittendus. ] rerum catalogum, cum supradictis duobus alijs personarum catalogis, singulis triennijs ad R. P. N. Generalem transmitti: atque alterum eorumdem catalogorum exemplar ad P. Assistentems.
2 Principio igitur recensebitur numerus [note: Quomodo conficiendus. ] nostrorum omnium, qui in Prouincia sunt; simulque eorum seorsim, qui proximo triennio, vel in Societatem admissi, vel ab ea dimissi, vel vita defuncti sunt: tum Domorum, Collegiorum, et Residentiarum numerus, ac nomina addantur. dicatur praeterea, quot e nostris in singulis illis Domicilijs habitent. Deinde vero ad singula Domicilia suis quaeque distincta capitibus describenda descendendo, nostrorum, qui in singulis sunt, numerus repetatur; ac praeterrea addatur, quot in his sint Sacerdotes, quot Praeceptores, quot Scholastici, et quarum facultatum; quot item Coadiutores temporales, qui nam reditus, vel ordinariae eleemosynae, quantum aeris alieni, ac reliqua, iuxta subsequentem formulam.
page 174, image: s174PRAXIS. CATALOGVS Prouinciae Romanae.
PARS II.
[note: Numerus personarum recensendus. ] 1 SVnt in Romana Prouincia de Societate 549. in Professorum Domo 90. in Collegio Romano. 190. Tusculi decem, in Domo Probationis 90. in Poenitentiariorum Collegio 21. in Germanico 13. in Anglicano sex, in Maronitarum duo, in Seminario vigintiduo, Tibure duodecim, Senis octodecim, totidem Maceratae, Florentiae vigintitres, Perusij sexdecim, Recineti quatuordecim, in Lauretano Collegio 45. et quatuor in Illyrico. Admissi hoc trien nio in Societatem 100. dimissi 9. vita functi 15.
Domus Professorum.
[note: Quae in Domibus Professis explicanda. ] 2 AVcta est insigni Templo, Illustrissimi Farnesij Cardinalis liberalitate exstructo, superiore anno consecrato.
page 175, image: s175Sunt nonaginta e nostris; Sacerdotes 50. reliqui fratres. possunt ali ex eleemosynis ordinarijs circiter septuaginta. aes alienum contractum ad mille coronatos, ad quod in totum, vel ex parte dissoluendum, habet credicam pecuniam tantam, vel nullam, etc. Vtitur Vinea Collegij bis, terve in anno pro necessaria nostrorum animi relaxatione.
Collegium Romanum.
[note: Quae in Collegijs. ] 3 ALit e nostris 190. Sacerdotes 40. Praelectores 18. nempe Grammatices quatuor, in totidem Classibus; Humaniorum literarum vnum, linguae Graecae vnum, Rhetorices duos, linguae item hic Graecae vnum, Mathematicarum vnum, Philosophiae tres, Scholasticae Theologiae duos, Scripturae vnum, Casuum conscientiae duos; Scholares nonaginta, reliquos Coadiutores. Ad omnes has praelectiones nulla obligatione tenetur Collegium, vel tenetur ad has, vel illas, ex fundationis contractu. Annui reditus sunt nouem millium scutorum, ex qua summa mille sunt deducendi annui census, qui pro summa princi. pali quindecim millium scutorum aeris
page 176, image: s176alieni contracti penditur, praeter alia tria millia commodato accepta: ad quae disso luenda habet in credita pecunia totidem millia, vel his plura, aut pauciora. Ex reliqua summa ali possunt circiter 150. Eodemque modo pergendum in reliquis Prouinciae Domicilijs.
4 Quoniam vero multum temporis interdum insumitur, dum alicuius informatio in primo personarum Catalogo quaeritur; ad illius faciliorem vsum, ad [note: Index Alphabeticus praefigendus. ] quemuis scilicet e nostris nullo negotio inueniendum, Index Alphabeticus nominum tantum, et cognominum omnium eorum, qui in ipso Catalogo continentur, erit eidem praefigendus, addito numero, qui cuique nomini praefixus est in primo Catalogo, ac praeterea numero paginae, in qua nomen ipsum describitur. Debebunt enim singulae primi Catalogi paginae suis ordine numeris no tari. Exempli gratia.
P. Albertus Felix, pag. 6. num. 12.
P. Antonius Magnus, pag. 7. num. 15.
P. Bernardinus Coelius, pag. 9 nu. 14.
P. Bonauentura Turre, 9. num. 18.
P. Camillus Bernardi, 9. num. 6.
P. Cornelius Broeth, 12. num. 7.
page 177, image: s177CAPVT XX. DE CELEBRANDIS CONTRACTIBVS, Iuxta morem, et Priuilegia Societatis.
A R. P. N. Claudio Aquauiua Praeposito Generali anno 1581. ad Prouincias. PARS PRIMA.
[note: Quinam contractus repugnant Instituto. ] 1 QVoniam sicut accepimus, in nonnullis Societatis nostrae Pro uincijs adhuc celebra~tur contractus, co~gregatis ad pulsum campanae, vel omnibus Collegiorum Sacerdotibus,
page 178, image: s178et fratribus, vel maiori, ant potiori eorum parte; acceptisque coram Notario, et testibus, suffragijs: quae omnia repugnant Instituto, et modo procedendi Societatis, ac priuilegijs illius: [note: Quomodo conficiendi. ] serio curent Praepositi Prouinciales, vt contractuum celebrationes per Superiores tantum, auditis nempe Consultoribus fiant, et ad normam Instituti accom modentur. Quod si alicubi difficultates moueant externi, quibuscum contrahendum erit, curent Prouinciales, vt illis vel per se ipsos, vel per Collegiorum [note: Docendi qui ignorant firmiores esse si iuxta nostra priuilegia fiant. ] Rectores, ac etiam per Iurisperitos, quos prius ea de re consuluerint, ostensis lo cis Constitutionum, Canonum, et Bullarum, persuadeant firmiores, ac securiores multo fore contractus, si iuxta priuilegia nobis ad id in specie a Sede Apostolica concessa celebrentur; prout est in Bulla Pij V. pag. 103. et Gregorij XIII. 169. et iuxta Constitutiones, ac Decreta Societatis; Constit. par. 9. c. 3. §. 5. et primae Congregationis Generalis Decr. 21. tit. 6. quam si diuerso quopiam modo; ad quem nos cum priuilegia non habeamus, facilius contractus ipse infirmari, et an alicuius valoris sit, a multis dubitari possit. Nam alioqui
page 179, image: s179magnum praeiudicium generaretur primum priuilegijs Societatis, quae per non vsum obsolescerent; deinde facilitati contrahendi, ac libertati Societatis, et modo eam gubernandi.
[note: Quando, et quomodo intersint Consultores. ] 2 Quod si pro celebritace contractus, ij quibuscum transigitur, velint vt Consultores celebrationi intersint; qua~uis Societatis Instituto id magis consentaneum esse videtur, si solus Superior id faceret; poterunt quidem illi interesse, sed sic, vt in ea re suffragium non habeant decisiuum; ita neque in ipso contractu dicendum erit, quod ad eam rem conficiendam suffragium tulerint: sed praesentibus N. et N. dicti P. Rectoris Consultoribus, idem Rector vendidit, etc. Si autem opus fuerit, aut ita videatur, poterit initio contractus aliqua mentio fieri de modo contrahendi Socie tatis iuxta illius priuilegia, et Constitutiones auctoritate Apostol. confirmatas: vt si verbi gratia, ita fieret narratiua.
[note: Formula contractus celebrandi. ] 3 Personaliter constitutus N. Rector N. asserens se ad infrascriptam venditionem, vel permutationem sufficiontem habere potestatem a R. P. Generali Praeposito, penes quem omnis facultas celebrandi contractus residet, iuxta dictae
page 180, image: s180Societatis Constitutiones, et Decreta, Apostolica auctoritate confirmata, prout de confirmatione constare asserit literis Apostolicis fel. record. Pij Papae Quinti, sub plumbo expeditis, et sub Datum Romae 3. Kalend. Maij 1568. Pontificatus eius anno 3. et de licentia dicto Rectori co~cessa literis patentibus, manu eiusdem Praepositi Generalis subscriptis, eiusque sigillo munitis, quarum tenor talis est, CLAVDIVS AQVAVIVA, etc. omni meliori modo, quo de iure potuit, idem Rector vendidit, vel commutauit, etc.
page 181, image: s181MODVS INFORMANDI R. P. Generalem circa alienationes faciendas. PARS II.
CVm petitur a R. P. Generali licentia alienandi, vel commutandi bona aliqua Collegiorum, hic modus seruandus erit.
[note: Rei alienandae nomen, confinia, valor explicanda. ] 1 Vt rei alienandae nomen, confinia, valor, et reditus, et si quae sunt aliae circumstantiae, explicentur.
[note: Res, vel reditus ac cipiendus. ] 2 Simili modo rei, vel reditus, qui in commutatione accipiendus est, vel pretio rei vendendae coemendus, circumstantiae eodem scripto comprehendantur.
[note: Rationes. ] 3 Rationes in vtramque partem adducantur.
[note: Quinam subscribant. ] 4 Rector, et Consultores, si consentiant in alienationem, subscribant scripto huiusmodi tractatus, seu informationis: cui si qui non assentiant, id etiam eodem scripto adnotetur, simul cum
page 182, image: s182rationibus, quae hos ad non assentiendum mouerint.
[note: Scriptum a Prouinciali mittatur. ] 5 Scriptum illud ad Prouincialem mittatur, et ipse sententiam suam simul cum eodem scripto ad R. P. Generalem mittat.
[note: Quando a Generali dabitur facultas alienandi. ] 6 Si tractatus, vel informatio de re alienanda praedicto modo detur, concedet, si expediens videbitur R. P. Generalis licentiam simul, et confirmationem alienationis; confirmando ex nunc, pro eo tempore, quo alienatio fiet, quia constabit de euidenti vtilitate, expressis nempe in informatione vtrisque rebus, alienanda scilicet, et emenda, seu commutanda, cum vtriusque circumstantijs.
[note: Quando nulla occurrit in specie res coemenda. ] 7 Si autem adsit necessitas vendendi, nec occurrat in specie res pretio ven ditionis coemenda, dicatur saltem in genere, quod sit vtilius emere possessionem, vel reditus tales, etc. qui frequenter venales occurrant. Et tunc poterit etiam eodem modo dari confirmatio, simul cum licentia vendendi. alias licentia quidem dabitur, non tamen confirmatio, quia neque constabit de vtilitate vlla: immo si pecuniam pretij rei vendendae diu vacuam fore probabiliter
page 183, image: s183timeretur, omnino expediret similes alienationes non fieri.
[note: Seuere omnib. interdicitur alienatio, etc. ] 8 Intelligant etiam omnes Superiores, quotquot alienabunt, districte illis ex nunc prohiberi a R. P. N. Generali, ne pecunias pretij rei venditae in alios vllo modo sumptus distrahant, praeterquam in rem, vel reditum, cuius emendi causa fuerit data fucultas vendendi; vel certe in similem, aut meliorem, si interim occurat: et quamdiu id non fiat, pecuniam pretij huiusmodi in depositum custodiant, donec res alia coematur.
[note: Idem iudicium de censu redimibili. ] 9 Idem intelligendum erit, quando pretium census alicuius redimibilis restituitur Cellegio, vt illud eodem modo seruetur ad similes, vel meliores reditus comparandos.
page 184, image: s184CAPVT XXI. De modo, qui seruari debet cum sodalitates B. Virginis Ad primariam Romanam aggregari petunt.
R. P. N. Claudij Aquauiuae Praepositi Generalis iussu 1585. ad Prouincias.
[note: Romana Congregatio Primaria Pontificia auctoritate appellata. ] 1 ROmana Beat. Virginis Annu~ciatae Sodalitas Summi Pont. Gregorij XIII. auctoritate confirmata, quia reliquas te~pore antecessit, et eius exemplo omnes deinceps inductae sunt, Primariam Summus Pontifex
page 185, image: s185illam apellari voluit, eique certas indulgentias impertiri: facultatem deinde [note: Praeposito Generali conceditur. facultas erigendi, et aggregandi Sixti V. et Clem. VIII. extensio. ] Praeposito Generali Societatis Iesu concessit, vt reliquas Congregationes auctoritate Apostolica erigere, easque huic Primariae coniungere posset. Quam facul tatem Sixtus V. extendit ad aggregandas etiam plures Congregationes in eodem Collegio, vel Domo, vel in Seminarijs; et Clemens Octauus in quibuscunq. Residentijs, sub quouis titulo, etiam non studentium, ita vt eisdem indulgentijs, quibus ista fruerentur, sic tamen, vt reliquae indulgentiae, quas tum isti Romanae, tum ceteris omnibus Congregationibus antea concesserat, intelligantur omnes reuocatae.
[note: Quot literae scriben dae. ] 2 Quare vt deinceps in hac Sodalitatum aggregatione certa aliqua formula, et omnibus communis seruetur, visa est R. P. N. Generali haec tenenda. Primum, vt Prouincialis Rectores suos admoneat, quorum in Collegijs iamsunt eiusmodi Congregationes, vt earum Praefectis, et Assistentibus significent, esse illis binas epistolas scribendas, alteram ad Reuerendum Patrem Generalem, penes quem est omnis potestas, qua petant suam Congregationem
page 186, image: s186institui certo aliquo sub titulo, et [note: Titulus declarandus. ] aggregari ad hanc Primariam Collegij Romani, cum eius indulgentijs: alteram ad ipsum Praefectum, et Assistentes huius Primariae; rogando, vt haec eadem apud Patrem Nostrum procurent. Quod ipsum intelligendum est de Collegijs, vbi nondum sit vlla erecta Congregatio. Cum enim Rectori, accedente etiam [note: Quando facienda aggregatio. ] Prouincialis iudicio, videbitur, tot esse personas, et tales, vt noua Co~gregatio in stitui debeat; iubebu~t aliquos ex ijs, qui id cupiunt, binas item literas huc scribere, eodem plane quo diximus argumenta. Atque hoc modo debebunt Congregationes omnes denuo erigi, ac confirmari. Quod vt ad Dei, et Virginis Matris, sub cuius vmbra militant, honorem, ac gloriam cedat, ipsius infinitam bonitatem ex animo precor.
3 Postremo duo hic adscribenda visa sunt notatu digna: alterum quod aedificationi [note: Quorum expensis aggregationes scribendae. ] magnopere conducit, ne expensae, quae in exscribendis literis patentibus, pro aggregationibus Sodalitatum Beatae Virginis, et pro communicatione bonorum operum Societatis fieri consueuerunt, ab alijs quam ab ipsis Prouincijs suscipiantur; quibus sumpribus faciendis
page 187, image: s187peculiari aliqua ratione, ne Collegia aut Domus grauentur, Prouincialis erit prospicere. Alterum est, quod puritati paupertatis nostrae deseruiet, vt nostri intelligant, atque omnino sibi persuadeant, Congregationes, quarum directio a Societate suscipitur, nullo modo bona immobilia, aut certos reditus admittere posse, cum nec Societas, penes quam est erigendi aggregandique facultas, capax sic eorum redituum; nec ipsa [note: Certos reditus non possunt admittere. ] Sodalitia, quae per se stabile, ac perpetum quoddam corpus constituere nequaquam possunt, cum eiusmodi ea esse oporteat, vt quandocumque nostri subducere se voluerint, eo ipso dissoluantur. quod aegre fieret, si corpus vnum efficerent, certoque reditu potirentur. Accederet inter alia multa illud etiam incommodi, quod si Sodalitates nostrae reditus certos haberent, essent omnino, sicut et aliae externorum Confraternitates, visitationibus Ordinariorum obnoxiae, quo vno maxime praesidio a Constitutione Clementis Octaui ne comprehenderemur, immunes fuimus.
image: s188
[gap: blank space]
image: s189INDEX.
A
ABsolutio à reseruatis pro domesticis. pag. 62. pro iter agentibus. 65. pro Superioribus. 66
Accipere ab externis ad vsum proprium, et dispositionem nihil licet. 49
Aedificare Superiores nihil debent inco~sulto Prouinciali. 22
Aedificia, quae à Fundatoribus exigenda. 124
Alienandarum rerum infor matio quomodo concipienda. 180
Annuae externis non ostendendae. 49
Archiuium Prouinciae, quos libros habere debeat. 73
B
BIbliotheca à Fundatoribus exigenda. 124
Bonis suis se abdicare, vel de illis disponere post vota nemo potest sine facultate. 52. Bonorum distributio, quando, et quomodo instituenda. 12. 13
Bulla coenae in omnibus domicilijs exponenda. 20. Bullae Nouitijs, in tertio anno, et gradum suscepturis ostendendae. pag. 9
C
CAsus conscientiae scire debent omnes ordinandi. 69. Eorum resolutiones ex Vrbe missae in libros
image: s190referendae. 71. 74. Reseruandi omnibus Regularibus communes. 56. alij praeter illos in Societate reseruati. 60
Catalogi rerum, et personarum quomodo confici debeant. 171. Eorum duplex exemplum Romam mittendum. 173
Coadiutores spirituales post septennium ab ingressu formandi. 144
Coadiutores temporales per annum saltem in nouitiatu retinendi, nec publicis officijs applicandi ante biennium. 16. quando, et quales formandi. 151. quales ad praedia mitti, et quomodo in ijs versari debeant. 24. conferentias habeant loco Doctrinae Christianae, cum in ea satis sunt instructi. 24
Collegia cleemosynas admittere, quae possint. 15. Collegiorum Historia Romam mittenda. 9. 172. Collegiorum acceptandorum triplex ratio. 120. infima capitum, vt minimum xxx. 123. media. LX. 125. suprema C. ib. Indica, et Transalpina excipiuntur. 126
Communio infra hebdomadam quatenus externis permittenda. 22
Compendij priuilegiorum vsus et impressio. 20
Concionatoribus singularitates, et exemptiones minimè concedendae. 16. De ijs, qui cibis quadragesimalibus vesci non possunt. 15
Confessarijs Societatis notitia per confessionem habita vti non licet. 23. 57. nec ad vsus proprios quicquam accipere. 49. nec ordinariam infra hebdomadam communionem concedere. 22
Confessarijs Principum obseruanda. 84. quomodo, et à quo petentibus concedendi. 92. Eorum instructio Principibus ostendenda. ibid.
Confessarij Nostrorum Consultores non sint. 12. quomodo in casibus reseruatis gerere se debeant. 82. etc.
Confessarij Superiorum cum illis dispensant. 18. 25. eos absoluere possunt à reseruatis. 66
Conscientiae ratio qua secreti cura excipienda. pag. 16
image: s191Consuetudinum liber in singulis Domibus, et Collegijs. 72
Consultores ne sint Confessarij Nostrorum. 12. subinde mutandi. 14. quae legere debeant. 81. quibus de rebus ad Generalem scribere. ibid. Res priuatas seorsim scribant. 83. quando nam ex officio scribere debent, et vt literis suis cc. notam apponant. ibid.
Co~sultores Prouincialis de aptis ad gubernandum Generali qua ratione scribant. 136. qua item de promouendis. 147. 161. 163
Contractuum celebrandorum ratio. 177
D
DImissi à Societate, aut eam deserentes, quomodo post reditum vota repetant, et probentur. 10
Dimittendi vsus, ac necessitas. 94. In dimittendo, quae consideranda. 95. informatio ad Generalem mittenda. 97. Eius postea iudicio acquiescendum. 100. De ijs, qui dimissionem petunt. 98. De ijs, qui occultas ob causas dimittuntur. 99. 118. De ijs, qui alias in Prouincias dimittendi destinantur. 100. Dimittendi publicis ministerijs non occupandi. 102. quando ante dimissionem puniendi. 98
E
ECclesiae nostrae sepulcrorum insignia, et titulos habere non debent. 10
Eleemosynae quales, et à quibus Collegijs admitti queant. 15. quaenam item postquam nostri aliquo in loco concionati sunt. 13. Importunius non petendae. 48
Examen matutinum, Sacerdotum. 45. diebus festis omittitur, vbi habita est concio. ibid.
Examen de sufficienti doctrina ad protessionem in fine studiorum. 142. quale esse debeat. 152. ab eo eximendi professores, et qui Theses publice defenderunt. 154
Examinatores esse qui debeant, et quomodo
image: s192sententiam ferre. 153. 154
Exercitia spiritualia nouis Superioribus facienda. 11. ab his tertius annus inchoandus. 31. 41. quot annis omnibus nostris obeunda. 53
F
FOerninarum superfluae visitationes resecandae. 12
G
GRaduum apta distributio ad ordinem, et firmitatem pertinet Societatis. 141
Ad gradum tempestiue om nes proponendi. 142
Professi triennio post studia, et tertium annum probationis. 144. Coadiutores spirituales post septennium ab ingressu. 144. Coadiutores temporales post decennium. 151. Simul proponendi, qui simul sunt ingressi. 145. Si qui ob defectus dieffruntur, de ijs monendi sunt. 106. 157. et certior cur quisque differatur, faciendus Generalis. 145. Ad gradum simul designati ordine suo vota faciant. 145. Generalis de promouendis responsa, qua ratione exequenda. 162
Gubernationi apti diligenter à Prouinciali nominandi, et instruendi sunt. 128. De his mittendae tertio quoque anno ad Generalem informationes. 130
H
HIstoria Domorum, et Collegiorum nomen mittenda. 11. et tertio quoque anno eius supplementum. 171
Hora considerationis Superioribus obseruanda. 21
Horologia rotata nostris vetita. 51
Hortus in Collegiorum fundatione requiritur. pag. 124
I
IMagines multi valoris non permittendae nostris. 51
Informationes de aptis ad gubernandum. 127. à quibus accipi, et
image: s193quomodo confici debeant. 129. quibus de rebus. 132. Consultoribus Prouincialis communicandae. 135. Earum praxis. 134. paradigma. 137
Informationes de promouendis ad gradum. 141. à quibus capiendae, et quomodo conficiendae. 146. quibus de rebus. 148. Consultoribus Pro uincialis communicandae. 159. Earum praxis. 158. paradigma. 165. De Coadiutoribus temporalibus quales esse debeant. 150. De ijs etiam mittendae, qui è Prouincia recens in aliam migrarunt. 156. quomodo de ijs capiendae, qui ex alia venerunt ibid. Secretae sint. 130. 147. syncerae. pag. 156
Instructor tertij anni qualis esse debeat. 27. de probandorum defectibus, et talentis monendus. 28. Eius officij regulae et insti uctio. 31. etc. Sigillum habet. 35. Confessarius est eorum quos instruit. ibid. quae in illos sit eius auctoritas. ibid. De singulorum statu monere debet Prouincialem. 36
Intercessiones pro alijs apud Superiorem quibus. nam, et quatenus permissae. 50
Iter agentes superflua ne coëmant, nec pecuniam ab exteris conquirant. 51. quomodo à reseruatis absoluendi. 65. Quae pro illis suffragia, si decedent. 20
L
LIbri nostris prohibiti. 19. 20. quorum vsus in tertio anno permittitur. 37. ordinationum, in singulis Collegijs. 70. in Archiuio Prouinciae. 73. Libris nemo ad vsum inscribat, nec vllos cum migrat alio asportet. pag. 51
Literae nostris quales, et quomodo scribendae. 47. quales ijs qui in tertio anno. 35. quae ad Generalem, mediatosque Superiores scribu~tur, vel ab illis accipiuntur, immediatis non ostendendae. 47. Romam
image: s194denegotijs ad solum Generalem scribendae. 48. Si res Procuratoris ope indiget, P. adscribendum. 48. quae Soli inscribuntur, secrera tantum contineant. 48.
Literis Consultorum CC. nota imponenda. 87. Consultorum Prouincialis literae de aptis ad gubernandum. 136. de promouendis. 147. 161. 163
M
MAgistro Nouitiorum confessiones illorum audire licet. 59
Manifestatio delicti cuiusuis aequo animo Nostris ferenda. 112. à quo, quando, et quomodo facienda. 113. quomodo in ea gerere se debear Superior. 15
Minister peculiaris iuniorum Scholasticorum, ciusque officium. 106. 107
Ministri quales deligendi. 18. quae illis potestas concedenda. 25. Quid in eos possint, qui tertium annum agunt. 35. quid in iuniores Scholasticos. 105. 107. quomodo se gesserint, qui in tertio anno scribere debent Prouinciali. 30. 36. Ministro si quis dicat Nolo facere, casus est reseruatus. 25
Missiones obeuntibus obseruanda. 17. missiones eorum qui in te rtio anno. 34
Monialium coenobia Nostri confessionum causa ne ingrediantur. 23
N
NEgotia aliorum apud Superiorem tractare qui liceat. 50. Externorum Romae non tractanda. 46. publica status Nostris interdicta. 52. saecularia ad quosuis pertinentia Nostros nc occupent. 53
Notitia per confessionem habita vti licere, Nostri ne doceant. 23. vti Superiores vetat Pontifex. 57
Nouitij bonis suis ne se abdicent sine facultate Generalis. Terni, aut quaterni in singulis cubiculis. 21. Sacerdotes celebrant quo die vota
image: s195emittunt. 12
Nouitijs Bullae ostendi, quae debeant. 7. ostendenda quae de manifestatione delicti declarauit VI. Congregatio. 119
O
ORdinationum libri in singulis Domibus, et Collegijs. 70. in Archiuio Prouinciae. 73
Ordines sub finem studiorum suscipiendi. 29. suscepti à Nostris in Prouinciae libro notandi. 74. quales esse debeant ordinandi. 68. 69
P
PApyri forma Romam mittendorum. 11
Patriam adire Nostris qui liceat. 10
Pauperibus non congruentia Nostris ne permittan tur. 51
Paupertatis votum ea rei quantitas violat, quae satis ad furtum mortale. 49. Eidem repugnat re aliqua, vt ptopria vti, aut de bonis suis sine facultate disponere. 52
Praefectus spiritus iuniorum Scholasticorum, eiusque officium. 105
Principum confessarij. 84. sepulcra in Ecclesijs nostris. 10. negotia quae ad rationem status pertinent. 53. familiaritas non captanda. 53
Procuratores Romae negotia externorum ne tractent. 46
Promissio ingrediendae Societatis votum est peculiare. 52
Prouincialis futuros Superiores erudiat. 16. quid scribere Generali debeat, cum mutandi sunt. 12. videat quam caute rationem conscientiae à suis exigant. 25. ne permittat, vt quicquam non necessarium aedificent. 22. studiose deligat, et instruat aptos ad gubernandum. 128
In visitatione informationes capiat de aptis, et promouendis. 131. 142. superfluas mulierum visitationes resecet. 12. Inquirat circa regulam 18. Sacerdotum. 14
Consultet singulis mensibus de statu totius Prouinciae. 18
Romam suo tempore
image: s196mittat informationes de promouendis. 142. 144. tertio quoque anno informationes de aptis ad gubernandum. 130. et catalogos rerum, ac personarum. 171
Quomodo de bonis alicui loco applicandis informare Generalem debeat. 11. quo pacto Nostros in patriam mittere. 10. quae circa tertium annum curare. 27. quae circa Scholasticos in villis morantes. 109. quae ìn dando Principibus Confessario. 92. quae circa dimittendos. 95
Dispensare potest in cibis Concionatorum. 14. in probationibus eorum, qui redeunt ad Societatem. 8. vt poenitentes infra hebdomadam com municent. 25. vt biennij spatium iunioribus Scholasticis contrahatur. 104. in vsu librorum prohibitorum. 19. in vsu Compendij priuilegiorum 9. vt Romam ituri externorum negotia suscipiant. 46
Notitia per confessionem habita vti licere ne doceant Nostri prouideat. 23. neminem ad gradu~ admittat sine expresso Generalis mandato. 144
Quomodo à reseruatis absoluatur. 66. Quibus de rebus officio defunctus rationem reddere debeat. 77
R
REcreationis tempus, quomodo transigendum. 54. recreationes eorum, qui tertium annum agunt. 35. 44. recreationis dies pro Scho lasticis in Collegio, vel in vinea. 73
Regulae 9. et 12. Summarij de manifestatione delicti declaratio. 111. Regulae xxiv. expositio. 52. Item Regulae xxvi. de silentio. 53. Regulae xviij. Sacerdotum. 46
Reliquiaria Nostrorum aurei valorem non excedant. 51
S
SAcerdotes noui quomodo in ministerijs occupandi. 12. Nouitij celebrant quo die vota
image: s197faciunt. 14
Sacerdotum examen imatutinum. 45. qua cura Regulam xviij. obseruare debeant. 46
Scholastici iuniores in Collegijs biennij saltem spatio seorsim habitant. 103. quomodo, et per quos illo tempore regendi. 104. etc.
Scholasticis cum in villa, seu praedio versantur obseruanda. 109. eorum recreatio hebdomadaria quomodo instituenda. 39
Sepulcrorum insignia in Ecclesijs nostris. 18. 19
Silentium vbi maxime seruandum. 53
Socius Prouincialis de eo semel quotannis scribat ad Generalem. 17
Socius testis in omni visitatione retinendus. 46. reserre Superiori debet si quid secus accidat. 47
Sodalitates Beatae Virginis quo pacto ad primariam aggregentur. 183
Suffragia pro iis, qui extra suas Prouincias moriuntur. 20
Superiores locales Generalis onus participant. 19. designati, antequam ineant, duos menses in librorum Nostrorum lectione ponant. 17. exercitiis spiritualibus se recolligant. 11
Horam considerationis obseruent. 21. inquirant, an Praefectus rerum spiritualium suo munere fungatur. 21. et an seruentur, quae statuta de confessionibus, visitationibusque mulierum. 23. In exigenda ratione con scientiae secretum seruent. 16. vitiorum linguae auctores inquirant, et puniant. 23
Caueant ne Nostri notitia per confessionem habita vti licere doceant. 23
Consultent priusquam de re aliqua Prouinciali scri bant. 22. In consultationibus ordinariis aliquid legant ex regulis, etc. 25. initio mensis consultent de executione. 25
Quomodo gerere se debeant in manifestatione delicti. 115. in danda facultate absoluendi à reseruatis. 62. quomodo ipsi ab illis absolui possunt. 66. Iuniorum scholasticorum curam quo pacto exerceant. 103.
image: s198quae circa bona Collegiis suis applicanda obseruare debeant. 11. quomodo de rebus alienandis informare. 130. quo item modo contractus celebrare. 177
Asubditis exigere non possunt, vt ipsis confiteantur. 57. nec vti notitia per confessionem habita. 37
Aedificare nihil possunt inconsulto Prouinciali. 22. nec facultatem suis dare, vt ad proprios vsus ab externis accipiant. 49
Superiores subinde mutandi. 14. eorum mutatio quo pacto cum Generali tractanda. 14
T
TErtius annus probationis peractis studiis omnibus obeundus. 28
Qui illum acturi sunt, de suis defectibus monendi. 28. Instructori suo confitea~tur. 35. In iis quae ad domesticam disciplinam spectant, à Rectore et Ministro pendent. 35. Quae illis Bullae ostendi debeant. 9. qui libri concedi. 37. Eotum regulae, et instructio. 39. etc.
De iis qui in terrio anno non proficiunt. 29
V
VIatica nostris qualia esse debeant. 51
Visitantis Prouincialem instructio. 75. 79
Vota eorum qui redeunt ad Societatem. 8
Votum peculiare continetur in promissione ingre. diendi Societatem. 52
FINIS.