01/2009 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

REGVLAE SOCIETATIS IESV. Auctoritate Septimae Congregationis Generalis auctae. ROMAE, In Collegio Romano eiusdem Societatis. Anno Domini. M. DC. XVI. SVPERIORVM PERMISSV.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

AD RELIGIOSOS SOCIETATIS.

QVID noui habeat haec editio, quoniam id desiderari posse intelligebam, paucis hoc loco monendum censui. Accesserunt enim primum quidem Regulae Scholasticorum Societatis, et Coadiutorum temporalium; quae ante hac seorsim excusae, nondum in commune hoc Regularum volumen relatae fuerant. Deinde pluscula quoque alia varijs passim, tum Superiorum, tum aliorum Regulis, ex VII. Congregationis Decreto XCIII. nuper adiecta. Nam cum ex nonnullis partim Quintae, partim Sextae Instructionibus, quas in posterum ad directionem tantummodo retineri voluit, excerpta


image: as004

quaedam fuissent, et Congregationi probata, quae vim legis habere, atque obseruari omnino debere iudicabat, singula in Regulas referri, suisque locis inseri iussit. Quod nimirum in hac noua editione praestari cum oporteret, id accurate vt fieret, diligenter, vt speramus, elaboratum est. Romae II. Februarij M. DC. XVI.

Bernardus de Angelis Secretarius Societatis Iesu.



image: as005

INDEX IN OMNES REGVLAS.

Abnegatio.

IN rebus omnibus studiose quaerenda. pag. 5. Reg. 12. sum. De ea crebro in concionibus domesticis tractandum. p. 7. r. 18. sum. Voluntatis et iudicij. p. 11. r. 31. et 32. sum.

Abstinentia.

Non sit immoderata et indiscreta. p. 17. r. 48. sum. Sextae feriae iuxta morem seruanda. pag. 20. reg. 5. com. Eius tempore quid in mensa legendum. pag. 237. r. 9. Praef. Lector. ad Mens.

Admissus ad Societatem. Vide Probatio.

Admittendi in Societatem.

Quales esse debeant. p. 34. r. 32. Prou. et p. 111. reg. 2. Exam. curandum vt nostrum Institutum intelligant. pag. 114. reg. 15. eiusd.

Admittere.

Ad Prouincialem pertinet. p. 74. reg. 32. Prou. Superiores locales non possunt. p. 88. r. 79. Praep. et p. 108. reg. 77. Rect. Quid circa hoc facere possunt. p. 88. r. 80. Praep.

Admonitor.

Officium suum modeste atque humiliter obeat. p. 162. r. 1. Admo. Seruet tamen necesriam libertatem. reg. 2. de quibus, et quomodo Superiorem admonebit. reg. 3. ibid.

Quali secreto teneatur. 163. reg. 4. Quid si Superior admonitus remedium non adhibeat. reg. 5. Consultorum exigat literas, et ad mediatos Superiores mittat. ibid. reg. 6.

Caueatne subditorum erga


image: as006

superiorem obseruantiam imminuat. reg. 7. Sigillum habeat, et quomodo eo vti debeat. reg. 8.

Aedificium.

Eius formae praescriptio pertinet ad Generale~. p. 45. r. 75. Prou. Eius conseruatio, et instauratio. ibidem.

Aedituus.

In quibus Praefecto obediet. pag. 255. reg. 1. Aedi. Mode stiam seruet: omnibus cum aedificatione satisfaciat. Mulieres breuissime alloquatur. reg. 2.

Quo modo sacris inseruiet. r. 3 Curet vt vestimenta sacra sint recte aptata. p. 256. r. 4. Missarum habeat ministros. Ad Missam summi altaris, sacerdotes opportuno tempore vocet. reg. 5.

Sudariola appensa in sacristia pro sacerdotibus, etc. habeat. reg. 6. Quot candelas accendet dum sacra fiunt. reg. 7. Vinum ad sacra quale curabit. r. 8. Hostiae sint pulchrae. p. 257. r. 9.

Campanas quando pulsabit. reg. 10. et 11. Scamna in templo componat. reg. 12. Lumen ante SS. Sacramentum non desit. reg. 13. Sacerdotes ad templum quando vocabit. r. 14. Aedi.

Quid faciet cum Missae et orationes petuntur. r. 15. Quos ad Ianitorem remittet, et quibus portam, qua a templo in Domum iter, aperiet. p. 258. r. 16.

Lintea munda, et aqua ad manus extergendas non desint: reg. 17. Nec aqua benedicta. reg. 18. Eleemosynas non admittat. reg. 19. Quando templi portas aperiet et obserabit, claues ad Superiorem deferat. reg. 20.

Templum apertum sine custode non relinquat. r. 21. Aedi. Ne in eo strepitus fiat. p. 259 reg. 12. Altaria et reliqua diligenter mundet. reg. 23. Templum bis in hebdomada verrat, canes abigat. r. 24.

Aegritudo.

Eius tempore quid obseruandum. pag. 15. reg. 44. sum. Infirmario vel Praefecto sanitatis referenda. pag. 21. reg. 17. com.

Aegroti.

Quo modo inuisendi. pag. 23. reg. 29. com. Eorum magna cura habenda. pag. 85. r. 63. Praep. et p. 104. reg. 59. Rect. Quando visitari possint ab


image: as007

externis. p. 87. reg. 76. Praep. et p. 107. reg. 74. Rect.

Quando co~municabunt. p. 262 reg. 13. Infirm. Orationibus iuuentur. reg. 14. Infirm. Vide Infirmarius.

Aes alienum.

Vide. pag. 48. reg. 82. Prou.

Affectus.

Inordinatus saeculi et Parentum exuendus. pag. 3. reg. 8. sum. Creaturarum etiam omnium et in Creatorem conferendus. pag. 7. reg. 17. sum.

Amici.

Conseruandi, et inimici reuocandi in amicitiam. pag. 87. reg. 77. Praep. et p. 107. r. 75. Rect.

Amor.

Eo potius, quam timore, Deo seruiendum. pag. 7. reg. 17. et pag. 11. reg. 33. sum.

Animus.

Animorum propensio ad partem alterutra~ factionis, etc. nec sentienda. p. 15. reg. 43. sum.

Annuae.

Vide, Litterae.

Arca.

Nec aliud quidquam obseraadum. p. 20. reg. 11. com.

Archiuium.

Vbi habendum, et quid in eo asseruandum. pag. 31. reg. 19. Prou. et p. 234. reg. 19. Proc. Coll. et p. 227. reg. 12. Proc. Dom. prof.

Arma.

Domi non habenda. pag. 78. reg. 36. Praep. et p. 99. reg. 36. Rect.

Bella.

Inter christianos Principes in colloquium non inducenda. pag 23. reg. 30. com.

Benefactores.

Eis gratitudo exhibenda. p. 87. reg. 78. Praep. et pag. 108. reg. 76. Rect.

Bibere.

Extra consueta tempora non


image: as008

bibendum. pag. 21. reg. 16. com.

Bona.

Eorum dispositio a nostris facienda. pag. 49. reg. 86. 87. et 88. Prou. Quibus proprietas bonoru~ ad tempus permittitur, vsus ad propriam vtilitatem non conceditur. p. 50. reg. 90. Prou.

Stabilia donata Domui Professae statim vendantur. pag. 85. reg. 66. Praep. et p. 46. reg. 76. prou. Eorum abdicatio. p. 49 reg. 86. eiusd.

Campana.

Vide p. 257. reg. 10. et 11. Aedi.

Cancellarius, et Rector Vniuersitatis.

Eorum institutio. p. 33. reg. 27. Prou. Quando, quid, et ad quos scribent. pag. 169. n. 22. Form. scrib.

Gandela.

Fundatoribus danda. pag. 182. reg. 9. Praef. Eccl.

Caput.

Quibus aperiendum. pag. 22. reg. 22. com. In mensa tantum superiori. p. 24. reg. 35. com.

Castitas.

Perfectissime seruanda. pag. 9. reg. 28. sum.

Casus Conscientiae.

Eorum conferentiae bis in hebdomada. p. 83. reg. 57. Praep. Eorum Praefectus. pag. 41. reg. 57. prou.

Catalogi, et Informationes annuae.

Quo modo co~ficiendi, et quid in primo scribendum. p. 174. n. 32. form. scrib.

Quid in secundo. p. 175. n. 33.

Quid in tertio. n. 34.

Quando Roma~ mittendi. n. 35.

Christus.

Loco parentum et rerum omnium habendus. p. 3. reg. 8. sum. In omnibus imitandus. p. 4. reg. 11. sum.

Cibus.

Extra Domum non sumendus. pag. 21. reg. 16. com. Nec apud externos. p. 87. reg. 76. praep. et pag. 107. reg. 74: Rect.



image: as009

Coadiutor.

Nec legere nec scribere addiscat, nec ab alijs doceatur sine Generalis facultate. p. 20. r. 14. com.

Quo modo exercitandus in prima probatione. pag. 124. reg. 21. Mag. Nou. In quibus instruendus. p. 136. reg. 59. Mag. nou.

Quot Coadiutores temporales admitti possint. pag. 36. reg. 39. prou. Eorum vestes fint breuiores. pag. 168. r. 6. cust. vest.

Qualis eorum finis. p. 250. r. 1. quae praecipua eorum cura. reg. 2. quibuscum in recreatione versari debeant. p. 251. reg. 3. otium fugiant. reg. 4.

Cum foris nostros comita~tur, obseruanda. reg. 5. reliquos omnes reuereantur, maxime sacerdotes. pag. 252. reg. 6. Paupertatis sint memores. reg. 7.

Doctrinae christianae intersint. p. 253. r. 8. Erga proximos quomodo se gerent. reg. 9. Libris vta~tur ijs solům quos Superior concesserit. reg. 14.

Prompti sint ad officia sibi cre dita. reg. 11. Participes sunt omnium bonorum operum et indulgentiarum. ibidem. pag. 254.

Coena.

Eius hora. p. 82. reg. 52. praep. et pag. 102. reg. 50. rect.

Comoediae et Tragoediae.

Vide. pag. 41. reg. 58. prou.

Communio.

Vide Eucharistia.

Concio.

In domesticis concionibus de sui abnegatione crebro tractandum. p. 7. r. 18. sum.

Cum in Templo habetur, audienda. pag. 19. reg. 2. com. In Ecclesia assidue, aliquando in plateis habeatur. pag. 79. reg. 39. praep. Quando in refectorio. p. 103. reg. 54. rect.

Designandi qui de ea iudicent. pag. 185. reg. 23. praef. Eccl. Horam non excedat. ibid. reg. 24. et pag. 208. reg. 23. concion.

Concionari.

Sine approbatione nemo potest. p. 20. reg. 6. com. Praepositus, et Rector aliquando potest. pag. 81. reg. 45. praep. et p. 107. reg. 69. rect.



image: as010

Concionandi modus obseruetur a Prouinciali et quando ab eo munere nostros amouebit. pag. 52. reg 98. prou. Quam frequenter concionandum. ibid. reg. 99. eiusd.

Concionatores.

Sacerdotum Regulas diligenter obseruent. p. 204. reg. 1. conc. Quae media adhibebunt ad animarum salutem. reg. 2.

Sint ceteris exemplo. reg. 3. Lectioni sacrae Scripturae incumbant. p. 205. reg. 4. Quae illos adiuuabunt ad concionandum. reg. 5. Corrigi optent. reg. 6.

Paratos se exhibeant ad pueros instruendos. reg. 7. Volenti alij concionari libenter cedant. reg. 8. Vtilitatem auditorum curent. r. 9.

Quae commendare debeant. pag 206. reg. 10. et 11. Nullum in particulari reprehen dant. reg. 12. Nec tacite Religiosos. reg. 13. Parum confirmata, dubia, et incerta, populo non proponant. p. 207. reg. 14. A superiore accipiant modum res populo denunciandi, etc. reg. 15.

Facetias et similia fugiant. reg. 16. Dicenda praemeditabun tur. reg. 17. Arrogantiam et ostentationem fugiant. r. 18. Populum mouere curent. p. 208. reg. 19. Quaestiones quo modo proponendae. ibidem.

Verborum lenocinia et quod saeculare redolet, fugiant. reg. 20. Ab exaggerationibus abstineant. reg. 21. Quos corporis gestus, quemque vocis tenorem seruabunt. reg. 22.

Horae spatium non excedant. reg. 23. Cum foras mittuntur equum pro sarcinis ne habeant. pag. 209. reg. 24. In hospitio, victu, viatico quid obseruare deberent. ibid. Quo modo constituendi. p. 33. reg. 26. prou.

Confessarius.

Vnus sit omnium nostrorum, si fieri potest; sin minus, quisqne suum stabilem habeat. pag. 3. reg. 6. sum. et pag. 19. reg. 3. com.

Proprio conscientia aperienda, si quis alteri confessus fuerit. pag. 3. reg. 7. sum. Ei poenitentiae detegendae. pag. 17. reg. 48. sum.

Non desint confessarij in Ecclesia, nec ad externos audiendos. p. 80. reg. 40. praep-Eorum constitutio. pag. 33. reg. 26. prou. et p. 72. reg. 8. praep. et p. 91. r. 7. rect.

Maturioris sint aetatis, et


image: as011

priuilegijs moderate vtantur. pag. 53. reg. 100. prou. Vide, Sacerdotes.

Confessio.

Generalis facienda in Societatis ingressu, deinde sexto quoque mense. pag. 2. reg. 5. sum. et a Professis, et Coadiutdribus formatis semel in anno. pag. 3. reg. 5. sum.

Particularis, a non Sacerdotibus, octauo quoque ac statuto die. pag. 19. reg. 3. com. Ad eam proximus excitandus a nostris. pag. 25. reg. 42. com. Confessiones Religiosarum aliqua~do audiri a no stris possunt. pag. 81. reg. 47. praep. Vide, Sacerdotes.

Conformitas.

Conformitas, et mutua vnio diligentissime curanda. p. 14 reg. 42. sum.

Confraternitates.

Quo modo cum eis agendum. pag. 53. reg. 103. prou.

Congregatio.

Eius statuta condere. pag. 206. reg. 22. missio.

Consanguinei.

Et amici quomodo a Nouitijs alloquendi. pag. 133. reg. 52. mag. nou.

Conscientia.

Bis quotidie examinanda. pag. 19. reg. 1. com. Eius ratio Superiori reddenda sexto quoque mense. pag. 13. reg. 40. sum. et pag. 19. reg. 4. com. et pag. 75. reg 23. praep. et p. 95. reg. 22. rect.

Instructio ad eius rationem reddendam. pag. 146. Necessitas, et modus reddendi, ibidem. Defectus tunc aperiendi, ibidem. Quatuordecim capita rerum de quibus eius ratio reddi debeat. pag. 147. et 148. et 149. Modus accipiendi con[?]cientiae rationem. pag. 60. r. 131. prou.

Consilium.

Ab externis non petendum pag. 25. reg. 40. com.

Constitutiones.

Earum nece~ssitas. p. 1. r. 1. sum. In earum absoluta obseruatione nil praetermittendum. p. 6. r. 15. sum. et p. 18. r. 52. eiusd. et p. 75. reg. 22. prae p.


image: as012

et pag 95. reg. 21. rect.

Et regulae sciendae, saltem quae ad quemlibet pertinent, pag. 18. reg. 52 sum. Et similes libri non communicandi externis. p. 25. reg. 38. com.

Consuetudines.

Approbatae seruandae, nouae non introducendae. pag. 71. reg. 5. praep. et pag. 91. reg. 4. rect.

Consultores.

Deligi possunt a Prouinciali vt a Generali confirmentur. p. 33. reg. 25. prou. Quot et vbi eos Prouincialis habebit. pag 30 reg. 11. eiusdem. Eorum officium quanti sit momenti. pag. 158. reg. 1. consult.

In omnibus bonum commune prae oculis habeant, et in suo sensu non nimis abundent. reg. 2. Synceram habeant intentionem; caritatis et obedientiae memores, sententiam dicant. reg. 3.

Quo modo se habeant inter se. reg 4. Bene intelligant rem consultandam. pag. 159. r. 5. Breuiter explicent rationes suae sententiae. reg. 6. Quo modo se gerant postquam Superior aliquid statuerit, etc. reg. 7.

Proponant vtilia, licet non interrogentur. pag. 160. reg. 8. Nil alijs significabunt. reg. 9. Quid circa literas ad superiores mittendas obseruabunt. reg. 10. Possunt aliorum literas cum suis mittere ad Generalem. reg. 11.

De quibus et quo modo superiorem admonebunt reg. 12. Superioris existimationem tueantur. pag. 161. reg. 13. Constitutiones, et regulas familiares sibi reddant. r. 14. Quo modo, et exemplo suu~ munus exequantur. reg. 15.

Conualescentes.

Quid circa eos agendum. p. 262. reg 11. infirm.

Coquus.

Munditiem in se et alijs curet. pag. 276. reg. 1. Digitis non contrectet quae ad mensam portanda sunt. reg. 2. Cibos quo te~pore paratos habeat. reg. 3. Qualitas et quantitas portionum. reg. 4. Infirmario tantum aliqua parare sinat. reg. 5.

Rerum catalogu~ habeat. p. 277 reg. 6. Non nisi necessaria insumantur. reg. 7. Quae supersunt, conseruabit. reg. 8. Adiutores aedificet. reg. 9.



image: as013

Corpus.

Eius castigatio non sit immoderata. pag. 17. reg. 48. sum.

Correctio.

Mutuo facienda. pag. 4. reg. 10. sum. Modus in ea seruandus. pag. 76. reg. 28. praep. et pag. 96. reg. 26. et 27. rectoris.

Cubiculum.

Quo modo claudi debeat. pag. 20. reg. 11. com. Ab eo non nisi decenter vestitus egrediendum. reg. 13. com. Verrendum tertio quoque die. pag. 21. reg. 18. com. In alienum quo modo ingrediendum. pag. 24. reg. 33. com.

Custos Vestium.

Seruet omnem supellectilem. p. 267. r. 1. cust. vest. Inuentarium rerum habeat in libro. reg. 2.

Nouas vestes a vetustioribus seiungat. reg. 3. Quae nouitij afferunt, separatim asseruet. p. 268. r. 4. Singulis mensibus cubicula visitet. reg. 5.

Inspiciat, qui vestibus indigeant. reg. 6. Inconsulto superiore nihil dabit. ibidem.

Vestes coadiutorum sint breuiores. ibidem.

Linei panni lotori scripto dabit. reg. 7. Subuculae signis internoscantur. reg. 8. Pannos lineos vtendos numerato det, et recipiat. reg. 9.

Quando linea munda distribuet. Aduertat, an omnia recipiat. pag. 269. reg. 10. Lin teamina munda pro lectis quando distribuet. reg. 11.

Dari motuo, vel dispensari.

Nil potest inscio superiore. pag. 9. reg. 26. sum.

Defectus.

Extra confessionem notati, superiori manifestandi sunt. pag. 4 reg. 9. sum. Aperiendi in reddenda ratione conscientiae. pag. 146.

Defuncti.

Eorum corpora praeparanda et vno die insepusta tene~da. pag. 263. reg. 15. Infirm. et p. 187. reg. 33 praef. eccl. Quo vestitu sepeliendi ibid r. 34. praef. eccl. Pro eis Missae et orationes. p. 182. r. 5. eiusd.

Deposita.

Saltem pecunia, non


image: as014

admittenda. pag. 86. reg. 69. praep. et pag. 105. reg. 64. rect.

Deus.

In omnibus quaerendus, et in creaturis amandus. pag. 7. reg. 17. sum. In alijs vt in illius imagine, agnoscendus. pag. 10. reg. 29. sum.

Dimissio.

Iudicium de causis ad eam sufficientibus. pag. 37. reg. 42. prou.

Dimissus e Societate.

Quid cum eo superiores locales agere debeant. pag. 88. reg. 81. praep. et pag. 108. reg. 79. rect. Quid illi declarandum circa vota simplicia, etc. pag. 38. reg. 45. prou.

Dimittere.

Nouitios, et quo modo Prouincialis possit. pag. 36. r. 40. et pag. 37. reg. 41. prouinc. Alios non nisi in aliquibus casibus. ibidem Professos et formatos nullo modo Prouincialis dimittat. pag. 38. reg. 43. prou. Obseruanda circa modum dimittendi. ibid. reg. 44.

Dispensare.

Circa studia in secundo anno probationis, quo modo pos sit. pag. 36. reg. 38. prou. In regulis. pag. 28. reg. 7. prou. et pag. 72. reg. 11. praep. et p. 92. reg. 10. rect. Cum promouendis ad gradus. p. 42. reg 63. prou. et p. 100. r. 42. rect.

Dispensator.

In rebus distribuendis, superioris ordinem sequatur, et insirmorum curam habeat. p. 269. reg. 1. disp.

Quo modo vinum aqua temperabit. reg. 2. Conseruet quae supersunt reg. 3. Res ad victu~ neceffarias clausas custodiat. reg. 4. Munditiem in omnibus curet. p. 270. reg. 5. Cibi quando emendi. reg. 6.

Dolia concinnanda et purgan da curabit. reg. 7.

Doctor.

Vide, Magister.

Doctrina.

Doctrinae differentes non admittendae. p. 14. r. 42. sum. Doctrina Christiana. p. 44. r 71. prou. Quo modo docenda. p. 79. reg. 39. praep. et p. 132.


image: as015

reg. 45. mag. nou. In ea nouitij exercendi. p. 129. reg. 35. mag. nou.

Domus.

Ea non egrediendum nisi cum socio a superiore assignato. pag. 25. reg. 43. com. Et p. 89. reg. 84 praep. et p. 109. re. 82. rect. Ad eam se quisque recipiat ante noctem, nec ante lucem egrediendum. pag. 26. reg. 47. com.

Domus Probationis.

Quotidianus ordo in ea seruandus. pag. 138. reg. 68. magist. nouit.

Domus professa.

Redditibus collegiorum non nisi in minimis vtatur. p. 85. reg. 65. praep. et pag. 104. reg. 61. rect. In ea zelus animarum, perfectio, et instituti puritas elucescere debet; quae circa finem ipsum, et vsum mediorum versatur. pag. 79. reg. 27. praep.

Donata.

Vide Bona.

Dormire.

Quomodo dormiendum. p. 20. reg. 12. com.

Eleemosyna.

Vide pag. 258. reg. 19. Aedit, et pag. 183. reg. 14. praef. Eccl. et pag. 226. reg. 7. proc. dom. et pag. 262. reg. 9. et 11. Ianit.

Quomodo a procuratore domus a peregrinis petenda pag. 159. reg. 4. pere. et pag. 226. reg. 4. proc. dom.

Eius arcula non sit in nostra Ecclesia. pag. 183. r. 15. praef. Eccl. Quae superioribus praescribenda pag. 41. r. 96. prou.

Emptor.

Bona et commodissimo pretio tempestiue emat. pag. 268. reg. 1. emp. Adnotet pecuniam acceptam et expensam et Procuratori rationem quotidie reddat. reg. 2. Curet aedificare eos quibus cum agit. reg. 3.

Eucharistia.

Post confessionem generalem, et octauo quoque die sumenda. pag. 3. reg. 6. sum. Scholastici non nisi octauo quoque die in festis solemnioribus et in Ecclesia illam sumant pag. 98. reg. 34. rect. et p. 101. r. 46. eius Saecularibus moderate permittenda. pag. 202. reg. 26. sacerd. Circa ea quid Ecclesiae


image: as016

praefectus curabit. pag. 183. re. 16. praef. Eccl.

Nostri separatim ab externis communicent. p. 184. reg. 17. Quando Aegroti communicabunt. p. 262. r. 13. infirm.

Examen conscientiae.

Bis quotidie faciendum. pag. 3. reg. 6. sum. et pag. 19. reg. 1. com.

Examinator.

Admittendorum in Societatem qualis esse debeat. pag. 111. reg. 1. exa. Dotes petentium Societatem agnoscat. p. 112. r. 3. Ineptos statim dimittat. Superiori referri curet quid Patres de admittendo sentiant. reg 4.

Quid faciet cum is, qui ingredi cupit, nemini satis est notus reg. 5. Prudenter interroget de impedimentis essentialibus. p. 113. re. 6. Vno detecto, vlterius non progrediatur. reg. 7.

Si tale impedimentum non ad. sit, de quibus eum postea interrogabit reg. 8. etc.

Reliqua sui officij vnde petenda. p. 115. r. 16. Eadem interrogandi forma alij Patres vtantur. reg. 17.

Excitator.

Quo tempore cubitum ibit: et quo alios excitabit. Horologium habeat. pag. 278. reg. 1. exci.

Cubicula rursus visitet. reg. 2. Ad initium et finem orationis signum dabit. r. 3. Adiutores excitatoris Regulas seruent. p. 279. reg. 4. Minus modeste dormientes ad Superiorem referat. r. 5.

Exercitia.

Mentalia externis interrumpe~da. p. 16. r. 47. sum. Spiritualia Societatis externis non com municanda. p. 25. r. 39. com. A quo tradentur. p. 80. r. 41. praep. et p. 106. reg. 67. rect.

Sint primum experimentum ijs qui sunt in prima probatione. p. 125. r. 23. mag. nouit.

Quo modo tradi debeant. pag. 127. r. 28. eius. Eorum vsus, Sacerdotibus sit valde familiaris. p. 198. r. 7. Sacerd.

Expensae.

Itinerum, vide p. 56. reg. 116. prouin. De extraordinarijs, prouincialis monendus. p. 85. r. 68. praep. et pag. 105. reg. 63. rect.



image: as017

Experimenta.

In eis cum fructu nouitij exerceaatur p. 127. r. 27. magist. nouit. Prouincialis ea permutare et tempus probationis prorogare potest. par. 35. r. 37. prou.

Nullum permutabit magister nouitiorum inscio prouinciali. p. 130. r. 37. magist. nouit. Omnia intra annum nouitij absoluant. ibidem. r. 38. Alia fieri et ordinaria repeti a nouitijs possunt. r. 39.

Externi.

Cum illis quo modo domi loquendum. p. 24. r. 36. cum Ad eos litterae vel mandata non deferenda. r. 37. com. Illi res domesticae non referendae. ibidem. r. 38. com.

Quales et quando domi pernoctabunt. p. 89. r. 83. praep. et pag. 109. reg. 81. rect. Qui ex nostris se illis communicare debeant. pag. 52. reg. 97. prou. Vide, Constitutiones.

Factiones.

Vide Animus.

Fundationes.

Vide p. 47. r. 81. prouinc.

Fundatores.

Eis gratitudo exhibenda. p. 87. r. 78. praep. et p. 108. reg. 76. rect. Candela illis danda. p. 182. r. 9. praef. eccl.

Funus.

Vide p. 187. r. 35. praef. eccl.

Generalis.

Quo modo erga eum se gerat prouincialis. p. 50 r. 91. pro. Ei omnia prouinciae manifestanda. ibidem r. 92. eiusd. Eius morte cognita, quid aget prouincialis. p. 55. reg. 113. prou Ab eo approbata a prouinciali in libro scribenda. p. 62. r. 135. prou.

Ad eum quando, quid, et quo modo scribent superiores. pag. 165. et 166. num. 7. 8. 9. 10. et 11 for. scrib. Ad eos quando Generalis. pag. 167. num. 12.

Gradus.

In vno incorporatus ad alium progredi nemo curet. pag. 8. r. 20. sum. Ad indifferentiam ad illos nostri voto obligantur. pag. 125. reg. 15. mag. nou.



image: as018

Hospitale.

In eo dormire et cibum capere. vide pag. 127. r. 29. mag. nou.

Hospites.

Quo modo circa eos, et transeuntes, superiores se habebunt. p. 88. r. 82 praep. et pag. 89. r. 83. eiusd. et p. 109. r. 80. et 81. rect.

Hospitium.

Vbi nostri sunt, non nisi ad nostrum diuertendum. p. 26. r. 48. com. Eo quando externi excipiendi. p. 89. r 83. praep. et p 109. r. 81. rect.

Humilitas.

Omnes in interna humilitate se conserue~t. p. 10. r. 29. sum.

Ianitor.

Admonendus quo eundem est. p. 26. r. 46. com. Nomina nostrorum prope ostium scripta esse curet, Neminem exire sine facultate permittat.

Quo eant intelligat. p. 264. r. Iani. 1 Nil intempestiue nun ciabit. r. 2. Litteras superiori tradat. r. 3. Quid aget cum nostri peregre veniunt. r. 4. Dato signo festinet ad ianuam. p. 265. r. 5.

Quid faciet cum quaeru~tur qui domi non sunt. r. 6. Quem conuersandi modum tenebit r. 7. Cum facultate vocet nostros ad loquendum. r. 8. De eleemosynis superioris men tem intelligat. r. 9 et 11.

Curet vt aliquis sacerdos Praelatum domum ingressum, co mitetur. r. 10. Cum pauperibus benigne se habeat r. 11. Mulieres paucis dimittat, vel ad Aedituum remittat. p. 266. r. 12

Ianua sit semper obserata r. 13. Portas quando claudet, claues superiori tradat. r. 14. Ni hil externorum custodiat r. 15. Veniente medico signum dabit. r. 16. Et pro scholarum initio ac fine. r. 17.

Ianua.

Non nisi consueta domus ianua egrediendum, etc. p. 26. r. 45. com. Ea sit semper obse rata. pag. 266. reg. 13. ianit. Quando claudenda, Eius cla ues superiori tradendae. ibid. reg. 14.

Impedimenta.

Circa illa quid Prouincialis aget, et quomodo


image: as019

dispensabit. pag. 35. reg. 35. et 36. prou.

Indifferentes.

Non interrogandi in conferentijs. p. 136. r. 60. mag. nouit. Intra biennium ad certum gradum applicandi. p. 43. r. 67. prou.

Infirmarius.

Infirmorum curam habeat, et praefectum et superiorem admoneat. pag. 260. r. Infir. 1. Quando vnus aut plures me dici vocandi. r. 2. Res aegrotorum sint bene praeparatae. r. 3. Eorum cubicula sit mun da etc. r. 4.

Aegrotos consoletur, et quos ad id libros habebit. p. 261. r. 5. Quos vocabit ad eos inuisendos. r. 6. Medicinalia necessaria habeat. r. 7 Medici praescripta et ordinem perfecte obseruet. r. 8.

Notet horam qua febres aegrotum corripiant, et deserant. r. 9. Supellex infirmorum quando separéda. Quid aget circa conualescentes. p. 262. r. 11. Patie~ter ferat molestias in curandis infirmis, sed suae saluti consulat. r. 12.

Quando aegroti communicabunt. reg. 13. Admoneat vt aegrotus orationibus iuuetur. r. 14. Defunctoru~ corpora praeparet, et vno die insepulta teneantur. p. 263. r. 15. Praefecto sanitatis obediat. reg. 16.

Institutum.

Intelligendum, et ex qua lectione cognoscendum. p. 74. r. 18. praep. et p. 94. r. 17. rect.

Instrumenta musica.

Domi nou habenda. p. 78. r. 36. praep. et p. 99. r. 36. rect.

Intentio.

Recta in omnibus curanda. p. 7. r. 17. sum.

Ire.

Aperiendum quo eundum est, et cuius rei causa, actumque eadem die superiori referendum. p. 25. r. 44. com.

Iter.

Facientes obserue~t regulas Peregrinorum suo modo, et pa tentes litteras habere cure~t. p. 153. r. 12. peregr. Longum facientes amplectendi. p. 24. r. 34. com.

Quas vestes portabunt, et quis expensas soluet. p. 89. r. 87.


image: as020

praep. et p. 109. r. 85. rect. Cu randum vt nostri pedestri iti nere vtantur. p. 56. r. 115. pro.

Iudicium.

Proprium iudicio superioris contrarium, nulla ratione demonstrandum. p. 11. r. 32. sum. Quo modo abnegandum. ibid. r. 31. et p. 12. r. 35. eius. Iudiciorum diuersitas euitanda. p. 15. r. 42. sum.

Iumentum.

Equitandi causa, in Domo professa nullum sit. pag. 86. r. 71. praep.

Lectus.

Operiendus cum primum quis surgit, et postea componendus. p. 21. r. 18. com.

Libri.

Sine Generalis consensu non imprimendi p. 15. r. 42. sum. et p. 42. r. 60. prou.

Sine facultate non habendi, nec in illis nota vlla imprimenda. pag. 20. reg 8. com. Lasciui domi non habendi. p. 78. reg. 36. praep. et pag. 99. reg. 36. rect. Vide Praefectus bibliothecae.

Lingua.

Regionis, in qua quis residet addiscenda. p. 20. r. 10. com. Latinae promotio, eiusq. seminaria. p. 39. reg. 50. prou. Aliarum studium et hebraeae vsus. r. 51. eiusd.

Lites.

Forenses fugiendae. p. 85. r. 67. praep. et p. 105. reg. 62. rect. Quid circa eas procurator faciet. p. 233. r. 14. et 16. procur. coll. et p. 219 r. 5. proc. gener. et p. 46. r. 77. prou.

Litterae.

Non sine facultate scribendae, et prius ostendendae. p. 13. r. 39 sum. et p. 78. r. 35 praep. et p. 98. r. 35. rect. Non deferendae ad externos. p. 24. reg. 37. com. Cum litteris patentibus nostri mittendi. p. 89. r. 84. praep. et pag. 109. reg. 83. rect.

Venientes sine eis non admittendi. p. 88. r. 81. praep. et p. 108. r. 79. rect Litterae annuae ad Generalem mittendae et Romae vnae conficiendae. p. 170. num. 27. form scrib. Ordo in eis seruandus. p. 171. num. 28. et de quibus rebus agendum. p. 172. num. 29.



image: as021

Pleniffimae sed sine prolixitate et proximorum offensione scribendae. pag. 173. num. 30. ex vrbe missae statim legantur. Coadiutoribus explicentur, et in praecipua domo asseruentur. p. 174. num. 31. Vide (Scribere.)

Loqui.

Demissa voce loquendum. pag. 23. r. 28. com. Cum externis domi, quo modo loquendum. p. 24. reg. 36. com.

Magister.

Ne eius, et doctoris nomine ratione gradus, nostri vtantur. p. 42. r. 64. prou.

Magister Nouitiorum.

Quando constitui possit a prouinciali. p. 33. r. 23. prou. Curet vt in dies instrumentum aptius reddatur. p. 116 r. 1. mag. nou. Amabilem se praestet vitae integritate, ac discretione r. 2. In domibus separatis habebit regulas et facultates rectorum. p. 117. r. 3 Quot socios habebit. r. 4

In domo coniuncta collegio, etc. cui erit subordinatus. r. 5. ibidem. Mensa ipsi et nouitijs designanda. ibidem. Quomodo poenitentias tu~c imponet. ibid. r. 6. Habeat potestatem absoluendi a reseruatis. p. 118. r. 7.

Versatus sit in lectione libroru~ spiritualium r. 8. Quos libros nouitijs legendos tradet. r. 8. Catalogus librorum ad suum vsum p. 119.

Notet diem ingressus nouitiorum simulque declaret, an ve Coadiutor, aut indifferens sit admissus p. 126. r. 26 Curet, vt nouitij cum fructu in experimentis exerceantur. p. 127 r. 27.

Videat, an expediat nouitios dormire in hospitalibus et ibi cibum capere. r 29. Ne nostri morbi periculo exponantur, neue ingrediantur, vbi mulieres habitare solent p. 128 r 30.

Aduertat vt peregrinatio sine notabili detrimento imbecil lium, et quo tempore ac mo do fiat r 32. Quid aduertet in quarto experimento pag. 129 r. 33. Cum illud fit extra domum, sit qui nouitiorum curam gerat, et in recreatione sint separati. r. 34.

In docenda doctrina christiana Nouitios exercendos curabit. reg. 35. Qui probandi in praedicatione et confessionibus audiendis. reg. 36. Non permutet aliquod experimentum inconsulto prouinciali. p. 130 r. 37.



image: as022

Omnia experimenta intra annum absoluantur. r. 38. Alia ex perimenta fieri, vel eadem repeti possunt. r. 39. Mortificationes publicae. r 40. Nouitij iuuentur ad mortificationem vestitus ratione, et an cum vestibus saeculi incedere sint permittendi. p. 131. reg. 41.

Occasionem illis praebeat exercendi obedientiam et paupertatem. reg. 42. Lectiones fiant de rebus instituti et quomodo. p. 132. r. 44. Explicetur doctrina christiana, ac modus in sacramentis, missa, oratione et lectione tenendus. r. 45.

Quarum rerum crebro nouitios admonebit. r. 46. Omnes perspectos habeat, et rationem ab vno quoque suauiter exigat. r. 47.

In regulis modestiae nouitios diligenter instituat p 133. r. 48. Quam rationem exiget rerum spiritualium. reg. 49. Quando aliquem expedit alio transferri, prouincialem admoneat. r. 50.

Quid curandum cum in eode~ cubiculo simul habitant. r. 51. Quomodo permittendu~ nouitijs, vt consanguineos alloquantur reg 52. Quibus nouitij non assignandi in socios p. 134. r. 53.

Non habeant officia publica. ibidem. Videat an eis assignandi sint, qui cum eis loqui possunt. r. 54. Qua facultate nouitij intra biennium vota emittere, et quomodo possint r. 55.

De inutilibus ad prouincialem quando scribet. r. 56. Vota in fine biennij qua facultate et praeparatione emitti curabit. Emissa, qua declaratione subscribenda. p 135. r. 57. Coadiutores temporales in quibus instruet p. 136. reg. 59.

Eos, et indifferentes non interroget in conferentijs. r. 60. Qua~do et quomodo ad collegia mittentur. ibid. Quando nouitij liberi erunt a lectionibus, conferentijs, et tonis. p. 137. r. 61.

Dies vacationis in hebdomada r. 62. Litteras Apost. regulas, etc. sexto quoque mense quisque consideret. r. 63. De quibus sunt deinde interrogandi. r. 64. Examen scripto constet. p. 138. r. 66.

Medicus.

Non consulendus sine facultate nec medicina sumenda. p. 21 r. 17 com. Eo veniente signum detur. p. 266. reg. 16. ianit. Quando vnus vel plures vocandi. pag. 260. reg 2. infirm.



image: as023

Mensa.

Cum in ea aliquid cuiquam deest, vicinus admoneat, etc. pag. 24. reg. 35 com. Illius benedictio, et gratiarum actio. pag. 10. reg 30. sum. et pag. 83. reg. 53. praep et pag. 102. reg. 51. rect. Ordo in ea seruandus, et superior, aut minister primae adsit. pag. 83. reg. 54. et 55. praep. et pag. 102. reg. 52. et 53. rect.

Minister.

Eius officium quale. pag 154. reg. 1. Min. Omnium officialium regulas, etc. legat et obseruari curet. reg. 2 Officiales et cubicula visitet. reg. 3 Successores in officijs a praedecessoribus instrui cu ret. pag. 155. reg. 4.

Mutationem horarum, vestium et ciborum obseruet, etc. et adsit cum medicus aegrotos inuiset. reg. 5. Rationem superiori quotidie reddat. reg. 6. Domui necessaria ei in memoriam redigat. reg. 7.

Quae notabit, et superiori referat. reg. 8. Obseruari curet an omnes communicent. pag. 156. reg 9. Curet vt Domus munda sit. reg. 10. Et portae Domus singulis noctibus sint bene clausae. reg. 11.

Designet qui curam habeat lucernarum, rerumque communium. reg. 12. Vnionem inter domesticos curet, et quo modo se gerat circa poenitentias iniungendas. pag. 157 reg. 13.

Quid sibi ordinarie, quid extraordinarie, absente superiore, agendum erit. reg. 14. Quid si subministrum non habuerit. reg. 15.

Missae. et orationes.

Moderate eas possunt superiores pro necessitatibus ap plicare. p. 32. reg. 21. prou. et pag. 75. reg. 20. praep. et p. 194. r. 19. rect.

Catalogus earum, quae nostris praescribuntur. p. 188 Missa et Sacrame~ta iuxta vsum Romanae Ecclesiae administranda. p. 93. reg. 98. prou. Vide Sacrum, et praef. eccl.

Missiones.

Vide pag. 54. cap. 13. reg. prou. Ad illas nostri mitti possunt, aliqui tamen Domi maneant qui proximis satisfaciant. pag. 80. reg. 42 et p. 81. r. 43. praep. De successu earum qui in eis sunt, quando ad Prouincialem scribent. pag. 165.


image: as024

for. scrib. num. 5.

Diuina instrumenta esse cure~t. pag. 210 reg. 1. mission. Parati fint ad varia loca peragranda. reg. 2. Liberam sui dispositionem superiori relinquant. p. 211. r. 3.

Seo pum suae missionis intelligant. reg. 4. Modus seruandus cum oppidatim mittuntur. reg. 5. Ad quod hospitium diuertent. reg. 6. Ordirium adeant. pag. 212. reg. 7. Ecclesiasticos sibi beneuolos reddant. ibidem.

Agnoscant qui eos, et fructum animarum iuuare possunt. reg. 8. Quando ad id Missas applicabunt. r. 9. In quibus se exercebunt. r. 10. Quibus medijs spiritualibus vte~tur. p. 213. reg. 11.

Corporalia eoru~ pietatis opera. reg. 12. Ab humilioribus ministerijs inchoandum reg. 13. Diuina media praecipue adhihebunt. pag. 214. reg. 14. Se omnia omnibus faciant. reg. 15.

Nullo euentu frangi debent. reg. 16. Male affectos erga Societatem quo modo concilient. reg. 17. Quid agent cum Praelatos comitantur. p. 215. r. 18. Nullam reformandi cleri curae partem admittant. reg. 19.

Occasiones diuini seruitij e manibus elabi no~ sinant. reg. 20. Aliquas excursiones facere aliquando possunt. pag. 216. reg. 21. Congregationibus statuta non condant. r. 22.

Nitantur stabilire quae Deo au ctore perficient. r. 23. Quando et ad quem scribent. r. 24 Propriae perfectionis non obliuiscantur, dum alios iuuant. r. 25.

Spiritualia in Collegijs consueta, non imminuant. p. 217. r. 26. Nimiam cum secularibus conuersationem non habeant. ibidem. Obseruent etiam alia a superioribus iniuncta. r. 27.

Modestia.

In vultu et incessu. p. 9. r. 29. sum. Modestia et humilitas cum religiosa maturitate in omnibus actionibus. pag. 144. reg. 1. modest. Quae speciatim circa eam obseruanda. ibid.

Mortificationes.

Publice sine facultate non faciendae. pag. 20. reg. 6. com. Nec nisi ordinariae, et quae sint. pag. 130. reg. 40. mag. nouit. Quae circa vestitum fient. pag. 131. reg. 41. eiusd.

Mulieres.

Quando inuisendae, et ad eas


image: as025

scribendum. pag. 86. reg. 72. praep. et pag. 107. reg. 70. rect. Domum non ingrediantur. p. 87. reg. 73. praep. et p. 107. reg. 71. rect. Nec etiam Religiosarum nostri curam habeant: illarum tamen confessiones aliquando audire possunt. pag. 81. r. 47. praep. et pag. 106. reg. 68. rect.

Earum locus in Templo separatus. pag. 185. reg. 25. praef. eccl. Quo modo extra confessionem alloquendae. pag. 100. reg. 17. Sacerd. Vide Sacerdotes.

Mundities.

In omnibus curanda. pag. 21. reg. 19. com.

Mundus.

Contraria ijs, quae sequitur, amanda et exoptanda. p. 4. reg. 11. sum.

Nationes.

Diuersae peculiari affectu prosequendae. pag. 23. reg. 30. comm.

Negotia.

Pia non suscipienda sine licentia, secularia omnino fugien da. p. 35. r. 41. com. Qua directione tractanda. pag. 26. reg. 48. com.

Nomina.

Propria signanda ab egredientibus Domo. pag. 26. reg. 46. comm.

Obedientia.

Perfecte seruanda. p. 10. r. 31. et pag. 11. reg. 33. sum. et p. 12. r. 35. sum. et pag. 75. reg. 21. praep. et p. 95. r. 20. rect.

In ea vt cadauer, vel baculum se quisque gerat. p. 12. r. 36. sum. Ob eam litera etiam inchoata relinquenda. p. 12. r. 34. sum. Vide etiam. p. 21. r. 15. comm. Epistola B. P. N. Ignatij de Obedientiae virtute. p. 281.

Officiales.

Subordinatis etia~ officialibus perfecte obediendum. p. 13. reg. 38. sum. Vacuum illis tempus vtiliter expendant. pag. 72. reg. 7. praep. et p. 91. reg. 6. rect.

Officium.

Abiectum et humile pro~ptius suscipiendum. p. 6. r. 13. sum.


image: as026

Officia caritatis et humilitatis deuote obeunda. p. 7. reg. 19. sum. In alienum nemo se ingerat, nec in locum huiusmodi. officio deputatum ingrediatur. p. 24. reg. 32 com.

Officia domestica a Sacerdotibus et superioribus aliquando obeunda. p. 78. reg 34. praep. et p. 98 r. 33. rect.

Operarij.

Nil illis necessarium desit. pag. 81. reg. 44. praep.

Oratio.

Eius tempus. p. 19. reg. 1. com. Obseruandum, num omnes illi vacent. pag. 82. reg. 50. praep. et pag. 101. reg. 47. rectoris.

Ordinationes.

Vide pag. 74. reg. 17. praep. et p. 30. reg. 13. et p 31. reg. 14. reg. 18. prou.

Ordines.

Qui ad eos praesentandi. p. 42. reg. 61. prou.

Otium.

Fugiendum. p. 15. r. 44. sum.

Parentes.

Inordinatus in illos affectus exuendus, et in spiritualem conuertendus. p. 3. r. 8. sum.

Paupertas.

Vt murus Religionis et mater diligenda et conseruanda: eiusque effectus suis temporibus experiendi. p. 8. r. 23. et 24. sum.

In victu et vestitu. pag. 9. reg. 25. sum.

Pecunia.

Nec apud alios habenda. p. 20. reg. 7. com. Pecunia deposita non admittenda. pag. 86. reg. 69. praep. et pag. 105. reg. 63. rect.

Quo modo ab officialibus tenenda. pag. 186. reg. 29. praef. eccles. et p. 231. reg. 5. proc. coll. pag. 226. reg. 8. proc. domus, et pag. 222. reg. 12. proc. gener.

Peregrinatio.

Sine detrimento imbecillium et quo tempore ac modo fa cienda. pag. 128. reg. 32. mag. nou.



image: as027

Peregrini.

Finis peregrinationis. p. 150. reg. Pereg. 1. Litanias vel itinerarium dicant, et alias Regulas seruent quantum iter permittit. reg. 2.

Christum sibi comitem, et fructum in externis faciant. reg. 3. Eleemosynas quo modo petent. p. 151. r. 4. Indigentia et penuria probari exoptent, et iniurias patienter ferant. reg. 5.

Iter debilium infirmitate commensuretur. reg. 6. Quid illis faciendum cum eorum quis in morbum inciderit. pag. 152. reg. 7. Inuitati verbis et exemplo aedificent. reg. 8.

Sobrietatis et modestiae nunquam obliuiscantur. reg. 9. De rebus et personis aliorum Collegiorum non nisi ad aedificationem loquantnr. reg. 10.

Vbi erit Domus nostrorum, nil ab ex ternis accipiant sine facultate Superioris. reg. 11. Patentes literas habere curent. p. 153. reg. 12.

Poenitentiae.

Nullae ordinariae ex obligatione in societate. pag. 2. reg. 4. sum. Cum approbatione superioris assumendae, ab eo etiam imponi possunt. ibid. etiam ob defectum non culpabilem adimplendae. p. 12. reg. 37. sum.

Ob defectus aliquoties in anno petendae. pag. 17. reg. 51. sum. Tantum ordinariae imponendae, et quae sint. p. 72. reg. 10. praep. et p. 92. reg. 9. rect. et p. 130. reg. 40. mag. nou. Ratio in eis habenda. p. 96. reg. 26. rect.

Publicae dandae pro publico defectu. p. 77. reg. 29. praep. et pag. 97. reg. 28. rect. Ab alijs, a superiore designatis, approbari possunt. pag. 77. reg. 31. praep. et p. 97 reg. 30. rect.

In eis tamen concedendis modus non excedatur. pag. 77. reg. 32. praep. et p. 97. reg. 31. rect.

Quid in eis aduertendum. pag. 131. reg. 43. mag. nou. et pag. 76. reg. 27. praep.

Praeceptor.

Quando illum ad tempus instituere possit. p. 100. reg. 41. rectoris.

Praefectus Bibliothecae.

Indicem librorum prohibitorum habeat. p. 242. r. 1. praef. bibliothecam claudat. reg. 2.


image: as028

Libri quo ordine collocandi reg 3. Eorum tituli. r 4.

Quos catalogos librorum habebit. reg. 5. et p. 243. reg. 6. Ex Bibliotheca nullum libru~ inscio superiore dabit. r. 7.

Ea valde munda sit et bis in hebdomada verratur. reg. 8. Qui libri emendi reg. 9. Aliqui communiores sint in pu blico. reg. 10.

Quae in libro describenda, iudicio superioris. r. 11. Quid circa libros, qui commodan tur. pag. 244 reg. 12.

Praefectus Ecclesiae.

Aeditui Regulas habeat et seruari curet. p. 181. reg. 1. praef. Quem illi singulis sabbathis catalogum dabit. reg. 2. Die sabbathi proponat modum sacra faciendi sequenti hebdomada. reg 3.

In altari maximo nunquam desit sacrum: Nec plura in alijs simul inchoentur. r. 4. Curam habeat Missarum et orationu~ pro defunctis, etc. quarum duos catalogos faciat et exponat. p. 182. r. 5.

Quae scribi curabit in schedula in sacristia affigenda. r. 6. Quae sacrificia a particularibus facienda erunt, cuique significanda curabit. reg. 7.

Quae in libro scribet. reg. 8. De candela fundatoribus danda. reg. 9. Quid cum sacra fieri externi postulant. p. 183 reg 10.

Externos ad sacrum faciendum non nisi cum delectu admittat. reg 11. Quid circa sacerdotum Regulas. bar bam et coronam videbit. reg. 12.

Promouendos ad sacerdotium instrui curet, et videat, an omnes alij ad Romanum ritum se accommodent. r. 13. Ne vlla eleemosyna pro sacris aut confessionibus admittatur. reg. 14.

Nulla sit in Ecclesia eleemosynae arcula. reg. 15 Circa sanctissimum Eucharistiae sa cramentum quid curabit. reg. 16. Nostri separatim ab externis communicent. pag. 184. reg. 17.

Quid circa oleum sanctum et reliquias obseruabit. reg. 18.

Necessaria ad diuinum cultum nunquam desint. reg. 19. Ornamenta Altarium mutanda curabit. reg. 20. Nil sine facultate petat ab externis ad Templum ornandüm. reg. 21.

Quid circa Templi instaurationem. reg. 22. Curet designari, qui de concionibus iudicent. pag. 185. reg. 23. Concio horam non excedat. reg. 24. Mulierum locus in Templo separatus.


image: as029

reg. 25. Ne Confessarij desint. reg. 26.

Admoneat Confessarios quando poenitentes communicare debeant in Parochia. r. 27. Officia et Vesperae tono sim plici fiant. reg. 28. Quid aget cum aliquid erit petendum pro ecclesia: et quo modo pecunia tenenda. pag. 186. reg. 29. Librum habeat dati et accepti. reg. 30.

Panni linei sint mundi. corporalia quomodo lauentur. reg. 31. Quos rerum Ecclesiae catalogos habebit. reg. 32 Defunctus spatio diei naturalis decenter teneatur. pag. 187. reg. 33. Quo vestitu nostri sepeliendi reg. 34. Funeri necessaria curabit. reg. 35.

Praefectus lectorum ad mensam.

Idoneos Lectores curet et instruat. pag. 236. reg. 1. praef. lect. Praeuidere faciat lectiones. reg. 2. Eos in mensa corrigat. reg. 3. Socios habeat. reg. 4. Quae ordinarie~ et quo ordine legi debeant. reg. 5.

Quae in festis celebrioribus. pag. 237. reg. 6. Literae annuae quam primum legantur. reg. 7. Regulae initio mensis legantur. reg. 8. Martyrologium quando legendum: et quid in die abstinentiae. reg. 9. Catalogus librorum, qui in Refectorio legi possunt. p. 238. et 239.

Praefectus Refectorij.

Curet, vt Refectorij res mundissimae sint. pag. 273. reg. 1. praef. ref. Ne aqua manibus abluendis et mantilia, bis in hebdomada munda, extergendis, desint. reg. 2.

Mantilia, et mappae quando mutanda. reg. 3. Vasa munda, etc. non desint. reg. 4. Paruam mensam praeparet. reg. 5. Signum campana suo tempore dabit. pag. 274. reg. 6.

Quae in primo signo, quae in secundo Mensae apponentur reg. 7 Quae parabit Infirmis. reg. 8. Nec ientaculum, nec aliud dabit sine facultate ibid. Quo modo praeparet ad secundam mensam. reg. 9. Quae supersunt cui tradet. reg. 10. Notet in tabula qui cibum capiunt. reg. 11. Mensa expedita, quae faciet. pag. 275. reg. 12. Minus modestos notet. ibid.

Habeat catalogum eorum, quministraturi sunt in mensa. reg. 13. Rerum etiam Refectorij. reg. 14. Ad finem re. creationis signum dabit. regul. 15.



image: as030

Praefectus rerum spiritualium.

Qualis a Prouinciali eligendus. pag. 33. r. 24. prou. Rerum spiritualium et instituti cognitionem habeat. Exemplum praebeat, seque amabilem exhibeat. pag. 177. reg. 1. praef, rer. spir. Nostros instruat. reg. 2. Quid a nostris petet. pag. 178. reg. 3. Eos dirigat in rebus instituti et oratione. reg. 4. Quid circa lectionem librorum spiritualium curabit. reg. 5. Curet solari afflictos, tepidos exhortari, remedia adhiben do et qualia haec sint: et intelligat quae ipse concedere possit. reg. 6. Instruat coadiutores. p. 179. reg. 7.

Doceat omnes quo modo ad Sacramentum accedendum. regul. 8. Singulis mensibus cum vno quoq. de his agat. reg. 9. Videat ne studia et alia impediantur. pag. 180. reg. 10. Peculiare~ habeat curam Nouitiorum, nisi aliunde prospectum sit. reg. 11.

Praefectus sanitatis.

Eius munus. pag. 240: reg. 1. praef. san. Infirmario praesit, medico adsit, Cubicula salubria curet. reg. 2. Videat, ne quis se morbi periculo exponat. reg. 3. Superiorem admoneat de ijs, quae saluti prosunt. pag. 241. reg. 4. Infirmarij Regulas habeat et obseruari faciat. reg. 5.

Praepositus.

Qualis esse debeat. p. 70. reg. 1. praep Oratione Domum sustineat, et quod in alijs optare debet, in se praestare stu deat. reg. 2. Vitet particularia in cibo, etc. et familiaritatem. pag. 71. reg. 3. Doctrinam christianam 40. diebus docebit. reg. 4. Consuetudines approbatas seruet, nouas non introducat. regul 5.

Constituat, qui domestica obeant ministeria. r. 6. Idonei non facile mutentur. ibidem. Nec officiales labore grauentur: et vacuum illis tempus curet, vt vtiliter impendant. p. 72. reg. 7.

Domus Confessarium non designet. reg. 8. In virtute obedientiae raro iubeat. r. 9. Ordinarias tantum poenitentias imponat. reg. 10. Dispensare in regulis, et quomodo possit. reg. 11.

Intelligat quas habeat facultates. p. 73. reg. 13. Sit sollicitus ne officio suo officiales


image: as031

desin. r. 14. Singulis hebdomadis de rebus maioris momenti cum consultoribus aget. reg. 15. Illis auditis, suum erit statuere. ibidem.

Eos et admonitorem libenter audiat, et curet seruanda quae in formula scribendi praescribuntur. pag. 74. reg. 16. Visitationes et ordinationes in quo libro scribentur. r. 17. Institutum societatis ex qua lectione cognoscet. reg. 18.

In libellum referat quae sibi ad bonum domus statum occur runt. reg. 19. Missas pro quibus applicare potest. pag. 75. reg. 20.

Obedientia ab omnibus serua. ri curet. reg. 21. Et obseruantia regularum, Vigilantia eius erga domesticos. r. 22. Conscientiae ratio, Assignet qui audiant confessiones generales. r. 23. Crebro subditos alloquatur. p. 76. reg. 26. In iniungendis poenitentijs quid aduertendum. r. 27.

Modus in correctionibus seruandus. reg. 28. Vnionem nostrorum curet. p. 78. r. 33. De promouendis prouincialem moneat. p. 81 reg. 45. Procuratorem eleemosynarum habeat et ab eo rationem exigat. p. 84. r. 59. et 60

Quibus assignabit vel non assignabit adiutores. p. 85. r. 62. De extraordinarijs expensis prouincialem admoneat. r. 68. Non permittat nostros in causis ciuilibus examinari. p. 86. r. 70.

Iumentum equitandi causa domi nullum sit r. 71. E societate dimissum, vel sine licentia venientem, non admittat p. 88. r. 81. De nostris loco mutandis prouincialem admoneat. p. 89. r. 89.

Probatio prima.

Cum ijs, qui in ea sunt, non loquendum. p. 23. r. 27 com Ad eam admissus quanto tempore hospitum more diuersabitur pag. 121. reg 9 mag.

Ei declarandum quomodo se gerere debeat. ibidem. r. 10. Quos libros et regulas habebit. ibidem. r. 11. Quando et quomodo examinandus. ibidem. r. 12.

Regulas, etc. consideret. p 12. r. 13. Ordo examinandi admissum. r. 14. mag nou. Quae magis illi explicanda. r. 15. Propensus ad studia sed ineptus et indifferens, de qua re interrogandus. p. 123. reg. 16. mag nou.

Syncere respondeat et confessarius admonendus vt eius conscientiam stimulet. reg. 17. mag nou. In interrogationibus seruetnr secretum.


image: as032

pag. 124. r. 18. Promittat se relicturum omnia bona post annum ab ingressu, et quomodo. ibid. r. 19.

Accurate informetur de rebus nostri instituti, et pia lectione recreetur. ibid. r. 20. Coadiutores temporales in sua vocatione plene instruendi, et aliquo exercitio corporali, seiuncti ab alijs, occupandi. ibid. r. 21.

Scholastici quas lectiones praelegent, et exhortationem faciant. r. 22. mag. nou. Spiritualia etiam exercitia vt primum ex perimentum. ibidem p. 125. r. 23.

Admissus generaliter confiteatur, et conscientiam suam superiori aperiat, et quae deinde ei declarabuntur. ibi. dem. Post SS. Eucharistiae Sacramentum susceptum, cum alijs in secunda Probatione versetur. ibidem.

Habita ratione valetudinis, etc. poterunt exercitia spiritualia illi differri. p. 126. r. 24. mag. nou. Quae affert, procurator in libro scribat ibid. r. 25. Semel egressi, iterum admissi, probandi. pag. 38. r. 46. prou.

Probatio secunda, et Nouitij.

Qui in ea sunt, cum fructu in experimentis exerceantur. p. 127. r. 28. mag. nouit. In hospitalibus per mensem seruire debent. pag. ead. reg. 29. Mense alio ad peregrinandum mittantur. p. 128. r. 31. mag. nou.

In hoc 6. 5. et 2. experimento, quale et cuius testimonium secum afferent. ibidem. r. 32. mag. nou. Quomodo consan guineos, et amicos alloquan tur. p. 133. r. 52. mag. nouit.

Sexto quoque mense, litteras Apost. regulas, etc. considerent. p. 137 r. 63. mag. nou. Et reddant rationem conscientiae, et generaliter confiteantur, et cui. pag. 138. reg. 67. mag. nou.

Probatio tertia.

Peragenda pag. 43. r. 68. prou.

Quo modo. p. 136. reg. 58. mag. nouit.

Procurator Collegij, et Domus Probationis.

In negotijs memor sit instituti. p. 230. r. 1. Quos beneuolos conseruabit. ibid. Res temporales conseruet. r. 2. Prouentus recipiat. ibidem. Quae scribet in libro. p. 231. r. 3.

Rectori singulis mensibus rationem reddet. r. 4. Arca pecuniarum, et earum liber. reg. 5. Ex ea acceptam


image: as033

pecuniam notet. pag. 232. reg. 6. Notet etiam quae Nouitij afferunt, cum societatem ingrediuntur. ibid.

Emptori pecunias dabit, et ab eo quotidie rationem exiget. reg. 8. Res bonas et quam opportune emi curabit. reg. 9. Res illaesae con seruentur. reg. 10.

Reparanda et vendenda. 233. reg. 11. Seculares negotiationes fugiat. reg. 12. Locationes, et similia inscio superiore non faciet. r. 13. Quid circa lites. reg. 14. et 16.

Publica iudicia et tribunalia fugiat. reg. 15. Solide negotia expediat. p. 234. reg. 17. Ea cum superiore conferat. reg. 18. Quae in Archiuio as seruabit. reg. 19. Quae etia~ separatim. reg. 20.

Librum habeat Instrumentorum. reg. 21. Quae exempla authentica Romam mitti curabit. ibid. Cubiculum claui obseratum, et scripta necessaria apud se habeat. pag. 235. reg. 22.

Sibi iniuncta a superiore in libellum referat. reg 23. Ca talogum habeat Benefacto. rum. reg. 24.

Procurator Domus Professae.

In negotijs memor sit Instituti. p. 225. r. 1. pro. do. Quos beneuolos conseruabit. ib. Eleemosynas dilige~ter quae ret. reg. 2. Habeat Catalogum eorum, qui eleemosynas faciunt. pag. 226. reg. 3. Modus eas petendi. reg. 4.

Officij sociu~ habeat. r. 5. Eleemosynas quotidie scribat. reg. 6. Eas non accipiat pro ministerijs Societatis. r. 7. Arca et liber pecuniaru~. r. 8

Scribat pecuniam ex arca acceptam. p. 227. r. 9. Quae etia~ Nouitij afferunt, cu~ societatem ingrediuntur. reg. 10 Superiori singulis me~sibus rationem reddet. reg. 11.

Quae in Archiuio asseruabit. r. 12 Quae etiam separatim. p. 228. r. 13. Librum habeat Instrumentorum. r. 14. Quae exempla authentica Roma~ mitti curabit. ibid.

Cubiculum claui obseratum habeat. reg. 15. Res bonas et opportuno te~pore emi curet. reg. 16. Emptori pecunias dabit, et ab eo rationem quotidie exiget. p. 229. reg. 17. Res, illaesae conseruentur. reg. 18.

Procurator Generalis.

In negotijs memor sit Instituti Societatis. p. 218. pro. ge. r. 1. Quos beneuolos


image: as034

conseruabit. ibid. Negotia ad eum pertinentia. reg. 2. Quibus superintendet. p. 219. reg. 3.

Quae negotia non aget sine approbatione Generalis. reg. 4. Lites curet componere. reg. 5. Solide negotia expediantur. pag. 220. reg. 6.

De statu negotiorum Generalem, et eos, ad quos pertinent, admoneat. reg. 7. et 3. Libros habeat rationum. reg. 9. Quando summam rationum colliget. reg. ead. In libro scribat beneficia Collegijs vnita. p. 221. r. 10. Quid circa quindenia. ib. Curet solui pecunias suo tempore. reg. 11.

Quid aget circa pecuniam ad negotia missam. p. 222. reg. 12. Quid circa Bullas, Breuia, Supplicationes. reg. 13. et pag. 223. reg. 14.

Summam negotiorum in librum referat. r. 15. et exem pla etiam literarum quas scribet. p. 29. reg. 16. Quae emet, quaeque ad Prouincias mittet. reg. 17.

Quid circa confirmationem priuilegiorum curabit. reg. 18. In quibus subditus erit Rectori Collegij. pag. 224. reg. 19.

Professi.

Non possunt vti reditibus Collegiorum, nisi in minimis. pag. 85. reg. 65. praep. et 104. reg. 61. Rect. In Domibus Professis commorentur p. 45. r. 74. prou.

Professores.

Literarum. vide. p. 58. reg 47. prou. Philosophiae pag. 40. reg. 53. prou.

Proficisci.

Nil cum quis proficiscitur, asportandum. p. 22. reg. 25. comm. Qua facultate proficiscendum. pag. 54 reg. 105. prou.

Promouendi.

Vide pag. 81. reg. 45. praep. et pag. 42. reg. 62. et p. 44. reg. 69. et 70. prou.

Propensio.

Vide, Animus.

Proprietas.

Bonorum quibus permittitur vsus ad propriam


image: as035

vtilitatem non conceditur. p. 50. reg. 90. prou. Nulla re tanquam propria vtendum. pag. 8. reg. 24. sum.

Prouincialis.

Ab eo diligentius seruanda, quae in superiorum Regulis praescribuntur. pag. 27. reg. 1. prou. Finis eius officij ibid. reg. 2. Christum imitetur, et exemplo magis quam verbo subditos promoueat. p. 28. r. 3.

Seueritatem cum mansuetudine suo tempore misceat. Se amabilem reddat. reg. 4. Ob solicitam gubernationem, non intepescat in studio orationis. reg. 5.

Societatis ministeria quando exercere posfit. ibid. Regulas non abroget, nec nouas inducat inscio Generali. reg 6. Cum in Regulis dispensauerit, Generalem admoneat. reg. 7.

Prouincialis facultates. p. 29. reg. 8. et 9. Aliorum supe riorum facultates ab eo su spendi possunt reg. 9. Qua~do Viceprouincialem nominare possit. reg. 10.

Quot et vbi Consultores habebit. pag. 30. reg. 11. Quos alios ad Co~sultationes adhibere poterit. reg. 12. Quas literas, et ordinationes Co~sultoribus et Superioribus ostendet, quasque in libro scribi curabit. reg. 13. et pag. 31. reg. 14.

In re consultanda se indifferentem ostendat. reg. 15. In re Consultoribus non propone~da quo modo deliberabit reg. 16. Admonitorem benigne audiat, et se admonere libenter patiatur. reg. 17.

Decreta, et Regulas, etc. et ordinationes missas a Generali, et literas Apostolicas authenticas secum habeat, et intelligat, etc. reg. 18.

Vbi Archiuium habendum, quid in eo asseruandum, et quo modo successori tradendum. reg. 19. In libellum res agendas referat, ne memoria excidant. pag. 32. reg. 20.

Missas et orationes in Prouincia indicere potest. reg. 21. Superiorum mutationem potest facere, et alium qui vicem gerat nominare, du~ Generalem admoneat, et quos officiales designare possit. pag. 22. p. 33. reg. 23. 24. et 25.

Quomodo Confessarios, et Praedicatores constituet. reg. 26. Quos Lectores, et


image: as036

officiales in omnibus classibus, et vniuersitatibus de liget; Nullas scholas aperiat sine facultate Generalis. reg. 27.

Authoritatem Superiorum immediatorum quomodo tueri debeat. reg. 28. Experimentum sumat de idoneis ad gubernandum. pag. 34. reg. 29.

Obseruet aptiores ad alia officia, detentos in alijs, reg. 30. Nullum ab obedientia Superiorum immediatoru~ eximat, nisi, etc. r. 31. Quos, et quomodo ad Societatem admittet. reg. 32.

Attendat ne nostri sint nimij in hominibus ad Societatem alliciendis. p. 35. r. 33. Obseruare faciat regulas examinatoru~ de admittendis. reg. 34. Quid aget circa quinque prima impedimenta admittendorum. reg. 35.

Quomodo in alijs dispensabit. reg. 36. Experimenta nouitiorum anteponere, et permutare potest, et tempus probationis prorogare. reg. 37.

Quomodo in secundo anno Nouitiatus possit dispensa re circa studium, quidque dispensati agere debeant. pag. 36. reg. 38. Coadiutores temporales quot admit. tet reg. 39.

Nouitios dimittere, et quomodo potest. reg. 40. et p. 37. reg. 41. Alios, non nisi in aliquibus casibus. ibid. Eius erit iudicare de causis sufficientibus ad dimissionem, et quomodo. reg. 42.

Formatos, et Professos nullo modo dimittet. pag. 38. reg. 43. Quid obseruabit circa modum dimittendi. reg. 44. Semel egressos, iterum admissos, probari curet. reg. 46.

Literarum Professores idoncos, et eruditos constituat. reg. 47. Diligenter curet vt res ad scholas pertinentes bene procedant. p. 39. reg. 48.

Assignet vnicuiq. quid addiscere debeat. r. 49. Ineptos, a studijs remoueat. ibidem. Curet vt Nostri ante scientias bene teneant linguam latinam; et eorum qui eam, profitentur curam habeat, seminaria instituat, et conseruabit. reg. 50.

Aliarum linguarum studium commendatum habeat; Hebraeae vsum quibus concedet. reg. 51. Quales ad repetenda studiat designabit. pag. 40. reg. 52.

Quo modo Nostros


image: as037

Philosophiam explicare, quosque eos Auctores legere curabit. r. 53. Nouas opiniones prohibeat, et studiorum rationem obseruari faciat. reg. 54.

Propensos ad aliquam facultatem in ea diutius versari curet. pag. 41. reg. 55. In facultatibus non proficientes ad conscientiae casus ap plicet. reg. 56.

In singulis Domibus, et Collegijs constituat, qui casuu~ conscientiae difficultatibus satisfaciat. reg. 57. Comoedias, et Tragoedias latinas non nisi rarissimas et extra Ecclesiam permittet. r. 58.

Generalem de singulorum talentis admoneat. reg. 59. No~ permittat vnius linguae in alteram libros transferri: nec de nouo imprimi sine Generalis facultate. pag. 42. reg. 60.

Quos ad ordines praesentare potest. reg. 16. In actibus exercitatos no~ promoueat ad gradus sine Generalis facultate. reg. 62.

Si cum promoue~dis in aliquo dispe~sauerit, admoneat Ge neralem. reg. 63. Curet ne nostri nomine Doctoris, vel Magistri, ratione gradus vtantur. reg. 64.

Quos possit ad vota simplicia admittere. pag. 43. reg. 65. Quo modo absoluto biennio ea emitti curet. reg. 66. Potest applicare in differen tes ad gradum. reg. 67.

Curet vt quisque, absolutis studijs, tertium probationis annum peragat. reg. 68. Quando Generale~ de promouendis ad gradum admonebit. pag. 44. reg. 69.

Quae seruanda curabit antequam admittat ad gradus. reg. 70. Quae vota simplicia post professionem emitti curabit, et vt per 40. dies doctrina christiana doceatur. reg. 71.

In librum referat qui vota emittunt. pag. 45. reg. 72. Mittat Professorum vota ad Generalem. reg. 73. Professos, etc. in Professis Domibus commorari curet. reg. 74.

Quid circa Aedificia curabit. reg. 75. Quid illi agendum circa reditus, et bona stabilia, etiam data Domibus Professis. pag. 46. reg. 76.

Quid etiam circa lites. reg. 77 Exempla authentica contractuum maio is momenti Romam mittat. pag. 47. reg. 78. Quid faciet circa computa dati, et accepti Collegiorum. reg. 79.

Visitet bona stabilia. reg. 80.


image: as038

Quid faciet cum fundationes offeruntur. reg. 81.

Aes alienum loca nostra conflare non sinat, nec in ijs plures habitare quam ali possint. pag. 48. reg. 82.

Statuat co~tributiones ad sumptus communes. reg. 83. Quid obseruandum curabit circa vestitus. ibidem. reg. 84.

Res domesticas inspiciat, et mobilium Inuentarium conferri faciat. reg. 85.

Quos permittet abdicare se possessione bonorum p. 49. reg. 86. Nostris non permit tat pactiones cum parentibus inire: et quando haec facient. reg. 87.

De dispositione bonorum a nostris facienda admoneat Generalem. reg. 88.

Quid curabit cu~ bona applicantur Societati. reg. 89. Non ferat nostros petere a parentibus, etc. pag. 50. reg. 90.

Quo modo se geret erga Generalem. reg. 91.

Curet vt omnes de Superioribus bene sentiant. ibid. Omnia suae Prouinciae Generali manifestari curet. reg 92.

Quae in Congregationibus Prouincialibus digna notabit Procuratori, tertio quoque anno ad Generalem venturo tradat. pag. 51 reg. 93.

Alias Prouincias data occasione iuuet. reg. 94.

Beneuolos nobis conseruet: qui aduersantur curet, vt reconcilientur. reg. 95.

Superioribus praescribat elee mosynas dandas reg. 96. Intelligat qui ex nostris se communicare externis debeant. pag. 52. reg. 97.

Concionandi, et Doctrinae christianae docendae modu~ obseruet et quando a concionandi munere amouebit. reg. 98.

Curet vt sint Confessarij, et Co~cionatores in Collegijs: statuat qua~ frequenter con cionandum. Ad iuuandos qui peste laborant, aliquos mittat. reg. 99.

Curet vt Co~fessarij maturioris sint aetatis, et priuilegijs moderate vta~tur. p. 53. reg. 100.

Quid curabit cu~ Domus Professorum, et Collegium simul fuerint. reg. 101.

Curet vt ornatus in nostris fe stis moderatus sit, etc. reg. 102. Quo modo agendum cu~ Congregationibus externorum, quae confraternitates appellantur. reg. 103.

Iudicium de admittendis


image: as039

externis ad ordines, etc. curet vt Praelatis relinquatur. reg. 104.

Qua facultate nostri alio proficiscentur. pag. 54. reg. 105.

Quae obseruabit circa missiones. reg. 106. Instrui curet qui alio mittuntur. r. 107.

Eos etiam literis, et orationibus iuuabit reg 108. Optimos et maturiores mittat, et si ei videbitur, subijciat alicui Superiori viciniori. pag. 55. reg. 109.

Quo modo eos reuocabit. reg. 110. De inutiliter in missionibus occupatis Generalem admoneat. r. 111.

Quit faciet in Missionibus, et transmutationibus extra Prouinciam. reg. 112.

Cognita morte Generalis, no~ mittat extra Prouinciam qui ius suffragij habent. reg. 113. Quid faciet cum ei peregere proficiscendu~ est. pag. 56. reg. 114.

Curet vt nostri pedestri itinere vtantur. reg. 115. Itinerum expensae a quo soluen dae. reg. 116.

Informet Superiorem de eo, qui ad eum mittitur: nullumq. sine literis patentibus ire permittat. reg. 117.

Singulis annis, singula Prouinciae loca visitet, etc. p. 57. reg. 118. Vel alium ad hoc sibi substituat. reg. 119.

Quid faciet cum ad locum visitandum peruenerit. reg. 120. Templi Visitatio. reg. 121. Prrsonarum. pag. 58. reg. 122.

Informationem de statu Collegij a quibus, et quo modo petet. r. 123. Quo modo a Superioribus. reg. 124.

Singulos seorsim vocabit, et interrogabit. reg. 125. Hortetur ad veritatem syncere dicendam. pag 59. reg. 126. Admoneat vt seruent secretum. ibid.

Non facile credat, quae contra alios dicuntus: Caueat ne subditos minus obedientes reddat. reg. 127.

Regulas officialium, cum illis examinabit. reg. 129. Quas alias etiam Regulas, et cum quibus pag. 60. reg. 130.

Conscientiae rationem a quibus, et quando exiget. reg. 131. Quando renouatione~ votorum praemittere, aut differre possit. ibid.

Superior postremus omnium visitandus. pag. 61. reg. 132. Consideranda post visitationem. reg. 133.

Quae pertinent ad gubernationem, quibus expendenda tradet, Deoq. commendari faciat. reg. 134.



image: as040

Executioni mandata, ex praeteritae visitationis memoriali expungat. pag. 62. reg. 135.

A Generali approbata, sua manu subscribat in libro. ibidem.

Pertinentia ad gubernatione~, quae, et a quibus petet. ibidem. Quae etiam ab omnibus peti possunt. p 64.

Quae a scholasticis. pag. 65. Quae ab ijs, qui in Probatione versantur. pag. 66. Modus accipiendi rationem conscientiae. ibid.

Proximus.

Quo modo a quoque nostru~ ad bona opera promouendus. pag. 25. reg. 42. com.

Immoderatus labor, et multo magis negligentia in eo adiuuando fugiatur. p. 79. reg. 38. praep.

Recreatio.

Eius tempus, et locus. p. 83. reg. 56. praep. et pag. 100. reg. 40. et pag. 103. reg. 55. Rect.

Rector.

Qualis esse debeat. pag. 90. reg. 1. rect. Oratione Collegium sustineat. ibid. Particularia in cibo, etc. euitet, et familiaritatem. reg. 1

Doctrinam Christianam per 40. dies prima vice doceat. pag. 91. reg. 3. Consuetudines approbatas seruet: Nouas non inducat. reg. 4.

Ministeria domestica distribuat. reg. 5. Confessarium Collegij ordinarium non constituat reg. 7.

In virtute obedientiae raro iubeat. p. 92. r. 8. Ordinarias tantum poenitentias imponat. reg. 9. Cum dispensauerit in rebus maioris momenti, Prouincialem admo neat. reg. 10.

Intelligat quas habeat facultates. pag. 93. reg. 12. Sit solicitus ne officiales officio suo desint. reg. 13. Singulis hebdomadis de rebus maioris momenti cu~ Consultoribus agat. reg. 14.

Admonitorem praecipue benigne audiat. reg. 15. Quae, et quo modo in libro scribi faciet. reg. 16.

Qua lectione Institutum Societatis agnoscet. pag. 94. reg 17. In libellum referat, quae ad bonum Collegij, ei occurrunt. reg. 18.

Obedientiam seruari faciat, et in ea praeire curet. p. 95. reg. 20.



image: as041

Constitutionum obseruantia, et vigilantia eius circa domesticos. r. 21.

Subditos crebro, et cum caritate alloquatur. p. 96. r. 25. Eos in tentationibus iuuet. reg. 25.

Ratio habenda in correctionibus, et in iniungendispoe nitentijs. r. 26.

Quem modum seruabit in correctionibus. r. 27.

Aliquos eligere potest, qui poenitentias approbent. p. 97. reg. 30.

Mensura tamen in illis concedendis non excedatur. r. 31. Vnionem in Nostris curet. reg. 32.

Prouincialem admoneat de ijs, qui ad studia admittendi sunt, vel vlterius promo. uendi. p 99. r. 37.

Impedimenta studiorum remoueat. r. 38.

Quando Praeceptorem instituere possit p. 100. r. 41.

De dispensatione in actibus promouendorum ad gradus litterarios, Prouincialem admoneat. r. 42.

Sub finem studiorum cuiusque, quid de talentis, etc. scribet ad Prouincialem. p. 101. r. 44.

A Procuratore rationem dati, et accepti, et quo praesente exiget. p. 104. r. 57.

De expensis extraordinarijs Prouincialem admoneat. p. p. 105. r. 63.

Non permittat Nostros in causis ciuilibus examinari. reg. 65.

Fundatoribus, et Benefactoribus gratitudinem exhibeat. p. 108. r. 76.

Neminem in Societatem admittat. r. 77.

Valde idoneum tanquam hospitem potest interim Domi recipere. r. 78.

Venientes sine licentia non admittat. r. 79.

Quo modo se habeat erga no stros transeuntes, vel hospi. tes. p. 109. r. 80.

De male habentibus Prouincialem admoneat. r. 84.

Rector Vniuersitatis.

Vide Cancellarius.

Refectio Corporis.

In ea temperantia, et modestia seruanda; sua etiam animae refectio praebenda. p. 10. r. 30. sum.

Refectorium.

Vide, Praefectus Resectorij.



image: as042

Regulae.

Communes, et particulares intelligendae, et a quibus, et quo tempore legendae. p. 26. r. 49. comm

Dispensatio in illis p. 28. r. 7. prou. et p 72. r. 11. praep et p. 92. r. 10. rect.

Diligenter obseruentur. p. 75. reg. 21 praep. et pag. 95. r. 21. rect.

Non abrogentur, etc. nec nouae inducantur, pag. 28. reg. 6. prou.

Reliquiae.

Vide pag. 184. reg. 18. praef. eccles.

Reprehendere.

Alios non licet, nec illis quid quam iubere. p. 23. reg. 31. comm.

Res.

Non vsurpanda, nec ab alijs accipienda sine licentia. pag. 20. r 9 comm.

Domesticae externis non referendae. pag. 24. reg. 38. comm.

Sacerdotes.

Officia domestica aliquande obire possunt. p. 78. reg. 34. praep. et pag. 98. r. 33. rect.

Disciplina religiosa illis praecipue commendata. p. 197. reg. r sacerd.

Officium diuinum recitandu~. reg. 2. Quando confitebuntur. reg. 3.

Cerimoniae, et alia in Missa seruanda. r. 4.

Admoniti ad sacrum faciendum statim eant. pag 198. reg. 5.

Doctrinam Christianam promoueant. reg. 6.

Exercitiorum spiritualium vsum valde familiarem habeant. reg 7.

Ad suum munus Confessarij multum affici studeant. r. 8.

Confessiones nisi deputati no~ audiant. reg 9.

Quo modo sacramenta administrabunt. p. 199. r. 10.

In casibus se diligenter exerceant, et contra peccata remedia comparent. r. 11.

Confessarij mutuo charitatis, et vniformis doctrinae vinculo collegati videantur. reg 12.

Ad audiendas Confessiones vocati statim se conferant. reg. 13.



image: as043

Eas dum concio fit nemo audiat pag. 200 reg. 14.

Mutuum aspectum fugiant. qua corporis habitudine Confessiones audiendae. reg. 15.

Non se familiares in audiendis feminis exhibeant pag. 206. reg. 16. Eas breuiter expediant, et quo modo eas extra confessionem alloquantur. reg. 17.

Quando ad earum Domos nostri mittuntur, quid Socius, quid Sacerdos curabit. reg. 18.

Nullius curam quis suscipiat nec obedientiam admittat. pag. 201. reg. 19.

Quo modo se geret Confessarius, cum paenitens alium adire petierit. r. 20.

Quantum temporis in audien dis Confessionibus impendent. reg. 21.

Nil quod in pauperes quis di stribuat, vel alicui restituat, ab alijs petat. r. 22.

Neminem ad emittenda vota inducant. r. 23.

Propensos ad Religionem, ad aliquod particulare Mona. sterium non inuitent. p. 202 reg. 24.

Nec ad aliquod vestimenti ge nus reg. 25.

Communio secularibus, qua~ crebro permittenda. r. 26.

Paenitentes admoneant quando in Parochijs communicare debent. r. 27. Quo modo moribundos iuuabunt. pag. 203. reg. 28.

Conficiendis testamentis non assistant. ibidem.

Quando vocandi ad Templu~. pag. 257. r. 14. Aeditui.

Sacramenta.

Frequentantes in nostro Templo, si sint malae aedificationis, admonendi. pag. 81. reg. 46. praep.

Quo modo administranda. p. 199. r. 10. sacerd.

Sacrum.

Quotidie audiendum pag. 19. reg. 2. comm. et p. 82. r. 49. praep. et pag. 102. reg. 45. rect.

Vide praef. eccl.

Schola.

Nulla aperienda sine facultate Generalis. p. 33. reg. 27. prou.

Res ad Scholas pertinentes bene procedant. p. 39. r. 48. prou.



image: as044

Scholastici.

Non nisi octauo quoque die, et in festis solemnioribus communicabunt. p. 98. reg. 34. rect. Aliquod tempus corporali exercitationi tribuant. p. 103. reg. 49 rect.

Eoru~ examen absoluto biennio. pag. 141 reg. 80. mag. nouit.

Eorum examen studijs absolutis. pag. 142 reg. 85. mag. nouit.

Eorum Regulae in Refectorio, bis, aut ter singulis annis legantur. pag. 101. r. 44. rect.

Rectam in studijs habeant intentionem. p. 245. r 1. studijs se diligenter impendant r. 2. quibus facultatibus, et quomodo operam dabunt p. 246. r. 3. 4. 5. et p. 247. r. 11. 12. quomodo in disputationibus et repetitionibus se gerent. r. 6. 7. ad scholas eant associati, et cu~ modestia. Ibid. r. 7. Eorum colloquia cu~ externis scho lasticis qualia erunt. Ibid. r. 9. Latine loquantur, et memoriam, ac stylum exerceant. p. 247. reg. 10. Libris vtantur quos Magister tradiderit. r. 11. Magistrum co~uenire quando possint. r. 13

Scribere.

Scribendi necessitas. pag. 104. nu. 1. form. scrib.

Ad Prouincialem quando Superiores scribere debeant. nu. 2. et de quibus. nu. 3.

De obitu nostrorum, et suffragijs scribendum. p. 165. num. 4.

De successu missionum. nu. 5.

Prouincialis, quando, et ad quos. num. 6. 7. et pag. 166. num. 8.

Superiores, quando, et quid ad Generalem. num 7. 8. 9. et 10.

Prouinciales ad Generalem, quo modo scribent. nu. 11.

Generalis, quando ad Superiores. p. 167. nu. 12.

Nostri non impediantur scribere ad mediatos Superiores, neque ipsorum litterae aperiantur. nu. 13.

Literae quae negotia contine~t, et quae opera Procuratoris generalis indigent, adie cta exterius litera P, ad Generalem mittantur. nu. 14. et 15.

Negotia, ex India, et Brasilia, quo modo scribentur. n. 16.

Si quid secreti, quomodo adie cto exterius, Soli, scribendum. p. 168. nu. 17.

Et quibus vocabulis. nu. 18.



image: as045

Quando ad Superiorem ex commissione scribi potest. num. 19.

Consultores, quando ad Superiores. nu. 20.

Quomodo scribent. nu. 21.

Quando, quid, et ad quos Rector Vniuersitatis, et Cancellarius p. 169. nu. 22.

Quae visitationes, et ordinationes a Superiore in libro scribendae. nu. 24.

De rebus externorum, quomo do scribendum. nu. 25.

Res aedificationis, qua~do scribendae ad Prouincialem, et Generalem, vt vnae Annuae litterae Romae conficiantur: et ordo in eis scribendis. p. 170. nu. 26. 27. p. 171. nu. 28. p. 172. nu. 29. et pag. 173. nu. 30.

De catalogis, et informationibus annuis conscribendis vide Catalogi.

Saeculum.

Eius inordinatus affectus exu endus. p. 3. r. 8. sum.

Saecularia negotia, et officia fugienda p. 15. r. 45. sum.

Saecularia non sine fructu nar randa. p. 24. r. 37. com.

Sensus.

Custodiendi. p. 9. r. 29. sum.

Silentium.

In eo pax, et humilitas interna exhibenda. pag. 9. reg. 29. sum.

Quomodo obseruandum. p. 22. reg. 26. comm. Nouitiorum. pag. 141. reg. 79. mag. nouit.

Societas Iesu.

Eius finis, et ratio viuendi. p. 2. reg. 2. 3. et 4. sum.

Pro eius ministerijs nullum stipendium. p. 9. r. 27. sum. et p. 183. r. 14. praef. eccl. et pag. 226. r. 7. proc. Domus prof. et p. 258. r. 19. Aeditui.

Spiritualia.

In ijs suum tempus expenden dum. p. 8. r. 21. sum. et p. 19. r 1. comm.

In ijs a daemonis illusionibus cauendum. pag. 8. reg. 22. sum.

Studia.

Impedimenta ad illa amoueantur. p. 99 r. 38. rect.

Eorum Ratio circa opinionu~ diuersitatem obseruetur. p. 100. r. 39. rect.

In ijs non proficientes. ibid.



image: as046

In eis dispensare. p. 36. reg. 38. prou.

Inepti ad ea remouendi. p. 39. r. 49. prou

Eorum repetitores, quales. p. 40. r. 52. prou.

Subminister.

Est instrumentum Superioru~. p. 248. subm. r. 1.

Nil ordinat, sed exequi facit. reg. 2.

Curet, vt res domesticae suo tempore paratae sint. r. 3.

Curet ne nostri intempestiue colloquantur. r. 4.

Quibus, et quando de rebus omnibus referet. p. 249. r. 5.

Poenitentias non iniungat, iniunctas tamen denunciare potest. reg. 6.

Est Superior non Sacerdotum. reg. 7.

Superbia.

Illius nullum signum dandum. p. 9. r. 29. sum.

Superior.

Loco Christi agnoscendus, et interna reuerentia prosequendus. p. 10. r. 31 sum.

Ab omnibus sui, suarumque rerum, illis dispositio resinquenda p. 11. r. 32. sum.

Nihil ei clausum, nec co~scientia quidem, tenendum. ibidem.

Ad eius vocem, et campanae signum litera inchoata relinquenda. pag. 12. reg. 34. sum. et pag. 21. reg. 15. comm.

Quae ab eo agenda sunt, non exquirenda, nec de alijs loquendum. pag. 22. reg. 21. com.

Humiliter, et sine interpellatione audiendus. r. 22. com.

Admonendus occurrente in aliqua re commissa impedimento. reg. 24. com.

Ab eo re denegata, quid cum alio Superiore agendum. reg. 23. com.

A quo constituendus. p. 32. reg. 22. prou.

Superiorum facultates a Prouinciali suspendi possunt. pag. 29. reg. 9. prou.

Eorum auctoritas tuenda. p. 33. reg. 28. eiusdem.

Syndicus.

Sit aliquis, qui obseruet res domesticas. pag. 82. reg. 51. praep. et pag. 101. reg. 48. rect.

Alij in Scholis singulis. ibid. pag. 102.



image: as047

Tangere.

Nullus neque ioco tangendus. p. 24. reg. 34. com.

Templum.

Eius ornatus in festis moderatus. p. 53. reg. 102. prou.

Eius Visitatio. pag. 57. re. 121. eiusdem.

Tentatio.

Anteuertendae te~tationes adhibitis contrarijs. pag. 6. reg. 14. sum.

Rationes ad illas superandas sciendae. p. 8. reg. 22. sum.

Nulla celanda. p. 14 reg 41. sum.

Cognita in aliquo, Superiori referenda. pag. 21. reg. 20. eomm.

Testamenta.

Eis conficiendis nostri non assistant. pag. 203. reg. 28. sacerd.

Tintinnabulum.

Non crebrius pulsandum dum egreditur. pag. 26. reg. 45. com.

Toni.

Dei Dominica fient. p. 103. reg. 56. rect.

Ad illos Coadiutores, et indifferentes non conueniant pag. 136. reg. 60. mag. nou.

Quando non fient. pag. 137. reg. 61. mag. nou.

Valetudo.

Eius moderata cura. pag. 16. reg. 46. sum.

Vestes.

Coadiutorum breuiores. pag. 268. reg. 6. cust. vest.

Vide, Custos vestium.

Vestitus.

In eo, et victu, humilitatis, et aedificationis ratio habeatur. p. 84 reg. 61. praep. et pag. 104. reg. 58. rect.

Vide pag. 48. reg. 84. prou.

Virtus.

In virtutum solidaru~, et perfectionis studium incu~bendum. p. 6. r. 15. et 16. sum. et p. 8. reg. 22. sum.

Virtutes aperiendae. pag. 15. reg. 41. sum.



image: as048

Visitans cubicula noctu.

Ad nocturnum conscientiae examen signum dabit. pag. 280. reg. 1.

Postea cubicula vistabit. r. 2.

Visitationes.

Primariorum virorum quando permittendae. pag. 87. reg. 74. praep. et pag. 207. reg. 72. rect.

Vota.

Renouanda sexto quoque mense. pag. 19. reg. 4. com. et pag. 76. reg. 24. praep. et pag. 95. reg. 23. rect.

Qui ea emiserint in libro notentur. pag. 73. reg. 12. praep. et pag. 92. reg. 11. rect. et pag. 45. reg. 72. prou.

Quo voto nostri obligentur ad indifferentiam ad gradus. pag. 122. reg. 15. mag. nouit.

Nouitioru~ ante, et post biennium. pag. 134. reg. 55. et pag. 135. reg. 57. mag. nou.

Ad simplicia post biennium admittere. pag. 43. reg. 65. et reg. 66. prou.

Simplicia post professionem. pag. 44. reg. 71. prou.

Professorum ad Generalem mittenda. pag. 45. reg. 73. prou.

Quomodo vota simplicia emittentes, subscribere debeant in libro. pag. 135. reg. 57. mag. nou.

Vnio.

Vnio nostrorum procuranda. pag. 78. reg. 33. praep. et pag. 97. reg. 32. rect.

FINIS.



page 1, image: s001

SVMMARIVM EARVM CONSTITVTIONVM, Quae ad spiritualem Nostrorum institutionem pertinent, et ab omnibus obseruandae sunt.

[note: Constitutionum necessitas. ] QVamuis summa Sapientia, et bonitas Dei Creatoris nostri, [note: In prooe. Constit. §. 1. ] ac Domini sit, quae conseruatura est, gubernatura, atque promotura in suo sancto seruitio hanc minimam Societatem Iesu, vt eam dignata est inchoare: ex parte vero nostra interna caritatis, et amoris illius lex, quam sanctus Spiritus scribere, et in cordibus imprimere solet, potius quam vllae externae Constitutiones, ad id adiutura sit: quia tamen suauis dispositio Diuinae prouidentiae suarum creaturarum cooperationem exigit, et quia Christi Domini nostri Vicarius ita sta


page 2, image: s002

tuit, et Sanctorum exempla, et ratio ipsa nos ita docet in Domino: necessarium esse arbitramur Constitutiones conscribi, quae iuuent ad melius in via incoepta Diuini obsequij procedendum, iuxta instituti nostri rationem.

[note: Finis Societatis. ] 2 Finis huius Societatis est, non solum, saluti et perfectioni propriarum animarum [note: In Exa. c. 1. §. 2. ] cum Diuina gratia vacare; sed cum eadem impense in salutem, et perfectionem proximorum incumbere.

[note: P. 3. c. 2. lit. G. et p. 6. c. 3. §. 5 In Exam. c. 1. §. 6. ] 3 Nostrae vocationis est diuersa loca peragrare, et vitam agere in quauis mundi plaga, vbi maius Dei obsequium, et animarum auxilium speratur.

[note: Ratio viuendi. ] 4 Ratio viuendi in exterioribus iustas ob causas, maius Dei obsequium semper intuendo, [note: Poenitentiae nullae ordinariae, sed quae assumendae. ] communis est; nec vllas ordinarias poenitentias, vel corporis afflictiones ex obligatione subeundas habet, sed illas assumere quiuis poterit, quae sibi videbuntur cum approbatione Superioris ad maiorem sui spiritus profectum conuenire; et quas propter eumdem finem Superiores eis poterunt imponere.

[note: Confessio generalis, sacramentorum vsus, et examen conscientiae. ] 5 Ipso initio sui in Societatem ingressus, debet quisque generalem totius vitae confessionem apud aliquem Sacerdotem a Superiore assignatum facere, et post eam sacratissimum Christi Domini nostri corpus sumere;


page 3, image: s003

et sic sexto quoque mense eodem modo generaliter ab vltima inchoando confitebitur. [note: P. 6. c. 1. §. 2. ] Et omnes tam Professi, quam formati Coadiutores semel singulis annis parati esse debebunt ad confessionem generalem, quae ab vltima generali inchoetur, ei quem Superior sibi substituerit, faciendam.

[note: Examen. P. 3. c. 1. §. 11. ] 6 Vtantur quotidie omnes conscientiae suae examinatione consueta: [note: In Exa. c. 4. §. 25. ] Si Sacerdotes non fuerint, confiteantur oportet, et sanctissimum [note: Vnum omnium confessarius. ] Sacramentum Eucharistiae sumant octauo quoque die: et vnus omnium sit Confessarius [note: P. 3. c. 1. §. 11. ] a Superiore constitutus: quod si fieri non poterit, quisque certe suum stabilem habeat Confessarium, cui ipsius conscientia prorsus aperta sit.

[note: P. 3. c. 1 lit. Q et p. 6. c. 3. §. 2 Proprio Confessario aperienda conscientia si quis alteri confessus fuerit. ] 7 Qui autem alij, quam suo confessario designato confiteretur, debet postmodum (quantum recordari poterit) eidem suo Confessario totam suam conscientiam aperire, vt nihil ignorando quod ad eam pertineat, melius in domino possit eundem iuuare.

[note: Exuendus inordinatus saeculi affectus. In exa. c. 4. § 7. ] 8 Vnusquisque eorum, qui Societatem ingrediuntur, consilium illud Christi sequendo, Qui dimiserit patrem, etc. existimet sibi patrem, matrem, fratres, et sorores, et quidquid in mundo habebat, relinquendum; immo sibi dictum existimet verbum illud: Qui non odit patrem, et matrem, insuper et


page 4, image: s004

animani suam, non potest meus esse discipulus. [note: Amor Parentum in spiritualem conuertendus. ] Et ita curandum ei est, vt omnem carnis affectum erga sanguine iunctos exuat, ac illum in spiritualem conuertat, eosque diligat eo solum amore, quem ordinata charitas exigit, vt qui mundo, ac proprio amori mortuus, Christo domino nostro soli viuit, eumque loco parentum, fratrum, et rerum omnium habet.

[note: Defectuum manifestatio. ] 9 Ad maiorem in spiritu profectum, et praecipue ad maiorem submissionem, et humilitatem propriam, contentus esse quisque debet, vt omnes errores, et defectus ipsius, et res quaecunque, quae notatae in eo, et obseruatae fuerint, Superioribus per quemuis, qui extra confessionem eas acceperit, manifestentur.

[note: In Exam. c. 4. §. 8. ] 10 Boni etiam omnes consulant ab alijs corrigi, et ad aliorum correctionem iuuare, [note: Correctio mutua. ] ac manifestare se se inuicem sint parati debito cum amore, et caritate ad maiorem spiritus profectum: praesertim vbi a Superiore, qui illorum curam gerit, fuerit ita praescriptum, aut interrogatum ad maiorem Dei gloriam.

[note: In Exam. c. 4. §. 44. ] 11 Diligenter animaduertant oportet (magni faciendo summique momenti id esse ducendo in conspectu Creatoris, ac Domini [note: Rerum humanarum contemptus. ] nostri) quantopere iuuet, ac conferat ad vitae spiritualis profectum omnino et non ex


page 5, image: s005

parte abhorrere ab omnibus, quae mundus amat, et amplectitur; et admittere et concupiscere totis viribus quicquid Christus Dominus noster amauit et amplexus est. Quemadmodum enim mundani homines, qui ea, quae mundi sunt, sequuntur, diligunt, et quaerunt magna cum diligentia, honores scilicet, famam, magni nominis existimationem in terra, sicut mundus eos edocet: sic qui procedunt in spiritu, et serio Christum Dominum nostrum sequuntur, amant, et ardenter exoptant, quae ijs omnino contraria sunt, indui nimirum [note: Contrariaijs, quae mundi sunt amplectenda. ] eadem veste, ac insignibus Domini sui pro ipsius amore, ac reuerentia; adeo vt si sine offensione vlla Diuinae Maiestatis, et absque proximi peccato foret, vellent contumelias, falsa testimonia, et iniurias pati, ac stulti haberi, et existimari (nulla tamen ad id per eos data occasione) eo quod exoptant assimilari, ac imitari aliquo modo Creatorem, ac Dominum nostrum Iesum Christum, eiusque vestibus, et insignibus indui. quandoquidem illa ipse propter maiorem profectum nostrum spiritualem induit, nobisque exemplum dedit, vt in omnibus, quoad eius fieri poterit, Diuina gratia aspirante, eum imitari, et sequi, cum vera sit via, quae ducit homines ad vitam, velimus.

[note: In Exam. c. 4. §. 46. ] 12 Vt melius ad hunc perfectionis gradum in spirituali vita tam preciosum perueniatur,


page 6, image: s006

[note: Abnegatio in rebus omnibus quaerenda. ] maius, ac impensius studium cuiusque sit quaerere in Domino maiorem sui abnegationem, et continuam in rebus omnibus, quoad poterit, mortificationem.

[note: In Exa. c. 4. §. 28. ] 13 In exercendis officijs abiectis, et humilibus promptius ea suscipi conuenit, a quibus [note: Officia humilia promptius suscipienda. ] sensus magis abhorrebit: siquidem iniunctum fuerit, vt in eis se exerceat.

[note: P. 3. c. 1. §. 13. ] 14 Anteuertere oportet tentationes, adhibitis [note: Tentationes anteuertendae adhibitis contrarijs. ] earum contrarijs; vt cum quis animaduertitur ad superbiam esse propensus, exerceri is debet in rebus abiectioribus, quae ad humiliandum ipsum vtiles futurae videantur: et sic de alijs prauis animae propensionibus.

[note: P. 6. c. 1. §. 1. ] 15 Omnes constanti animo incumbamus, [note: In absoluta Constitutionum obseruatione nil praetermittendum. ] vt nihil perfectionis, quod Diuina gratia consequi possimus in absoluta omnium Constitutionum obseruatione, nostrique instituti peculiari ratione adimplenda, praetermittamus.

[note: P. 10 § 2. ] 16 Omnesi qui se Societati addixerunt, [note: Perfectionis, solidarumque virtutum studium. ] in virtutum solidarum, ac perfectarum, et spiritualium rerum studium incumbant: ac in huiusmodi maius momentum, quam in doctrina, vel alijs donis naturalibus, et humanis constitutum esse ducant: illa enim interiora sunt, ex quibus efficaciam ad exteriora permanare ad finem nobis propositum oportet.



page 7, image: s007

[note: P. 3. c. 1. §. 26 Recta intentio in rebus omnibus. ] 17 Omnes rectam habere intentionem studeant non solum circa vitae suae statum, verum etiam circa res omnes particulares; id semper in eis sincere spectantes, vt seruiant, et placeant diuinae bonitati propter seipsam, et propter charitatem, et eximia beneficia quibus praeuenit nos, potius quam ob timorem poenarum, vel spem praemiorum (quamuis hinc etiam iuuari debeant) et in omnibus quaerant Deum, exuentes se, quantum fieri potest, amore omnium creaturarum, vt affectum vniuersum in ipsarum Creatorem conferant, eum in omnibus creaturis amando, et omnes in eo, iuxta sanctissimam, ac diuinam ipsius voluntatem.

[note: P. 3. c. 1. §. 21. Quid in concionibus domesticis tractandum. ] 18 In concionibus domesticis de ijs crebro tractent, quae ad sui abnegationem, et in virtutibus profectum, et omnimodam perfectionem attinent; ad ea se inuicem exhortando, et praecipue ad vnionem, et charitatem fraternam.

[note: P. 3. c 1. §. 22. Munera in quibus magis exercetur humilitas et charitas, obeunda] 19 Magnopere conferet, deuote, quoad fieri poterit, ea munera obire, in quibus magis exercetur humilitas, et charitas. Et in vniuersum loquendo, quanto aliquis se arctius Deo astrinxerit, et liberalerem erga summam maiestatem se praestiterit, tanto eum in se liberaliorem etiam experietur, et ipse in dies magis idoneus erit ad gratias, et


page 8, image: s008

dona spiritualia vberiora recipienda.

[note: P. 5. c. 4. §. 5. et in Exa c. 6 §. 5. et 6. ] 20 Postquam aliquis in corpus Societatis cooptatus fuerit in aliquo gradu, ad alium [note: Cura interioris hominis spiritualis. ] progredi curare non debet, sed in suo perfici, et obsoquio Dei, et gloriae sese impendere.

[note: P. 3. c. 1. §. 20 et P. 4. c. 4. §. 3 et 4. ] 21 Omnes suum tempus rebus spiritualibus impendant, et deuotioni quaerendae pro mensura gratiae Dei ipsis communicatae insistant.

[note: P. 3 c. 1. §. 10. Ab illusionibus cauendum. ] 22 Ab illusionibus Daemonis in suis spiritualibus exercitationibus caueant, et se contra omnes tentationes tueantur: simul rationes sciant, quae adhiberi possint, vt eas superent: et ad veras, solidasque virtutes consequendas insistant, siue plures adsint visitationes spirituales, siue pauciores: curent vero semper in via diuini seruitij progressum facere.

[note: Paupertas, diligenda, et conseruanda. P. 6. c. 2. §. 1. ] 23 Paupertas, vt murus religionis firmus, diligenda, et in sua puritate conseruanda est, quantum diuina gratia aspirante fieri poterit.

[note: P. 3. c. 1. § 25. Eius aliqui effectus experiendi. ] 24 Diligant omnes paupertatem, vt matrem, et iuxta mensuram sanctae discretionis suis temporibus eius effectus aliquos experriantur: [note: Ibidem §. 7. ] nullaque re tanquam propria vtantur: [note: P. 6. c. 2 §. 10. ] paratique sint ad mendicandum ostiatim, quando vel obedientia, vel necessitas id exiget.



page 9, image: s009

ORDINATIONES PRAEPOSITORVM GENERALIVM, Communes toti Societati, Austoritate Congregationis Septimae contractae. CAPVT I.

Pro Prouincialibus.

[note: Quae Nouitijs, et Tertiarijs legenda. ] 1 NOuitiis tum in prima probatione, tum sexto quoque mense praeter literas Apostolicas Iulii III. de quibus fit mentio in Reg. 13. Magistri, ostendatur etiam Bulla Pii V. de Apostatis, et Constitutio Gregorij XIV.


page 10, image: s010

Grestodire, ac se in pace, et vera humilitate interna conseruare, et eam in silentio, cum id obseruandum est, cum autem loquendum, in circumspectione, et aedificatione verborum, et modestia vultus, ac maturitate incessus, motuumque omnium, sine vllo impatientiae, aut superbiae signo exhibere: in omnibus procurando, atque optando potiores partes alijs deferre, omnes in animo suo tanquam sibi superiores ducendo, et exterius honorem, ac reuerentiam, quam exigit cuiusque status, cum simplicitate et moderatione religiosa [note: Deus in alijs agnoscendus. ] exhibendo: atque ita fiat, vt se mutuo considerantes in deuotione crescant, Deumque Dominum nostrum laudent, quem quisque in alio, vt in illius imagine, agnoscere studeat.

[note: P. 3. c. 1. §. 5. ] [note: In refectione corporis temperantia, et decentia. ] 30 In refectione corporis curandum est, vt tempera~tia, modestia, et decentia interius, et exterius in omnibus obseruetur. Praemittatur benedictio, et sequatur actio gratiarum; quas omnes agere debent cum ea, qua par est, deuotione, et reuerentia. Et dum corpus edendo reficitur, sua etiam animae refectio praebeatur.

[note: Obedientia. ] [note: P. 3. c. 1. §. 23. ] 31 Expedit in primis ad profectum, et valde necessarium est, vt omnes perfectae obedientiae [note: Superior loco Christi agnoscendus. ] se dedant; Superiorem (quicunque ille sit) loco Christi Domini nostri agnoscentes, et interna reuerentia, et amore eum prosequentes:


page 11, image: s011

nec solum in executione externa eorum, quae iniungit, integre, prompte, fortiter, et cum humilitate debita, sine excusationibus obediant, licet difficilia, et secundum sensualitatem repugnantia iubeat verum, [note: Abnegatio voluntatis et iudicij. ] etiam conentur interius resignationem, et veram abnegationem propriae voluntatis, et iudicij habere, voluntatem, ac iudicium suum cum eo, quod Superior vult et sentit, in omnibus (vbi peccatum non cerneretur) omnino conformantes proposita sibi voluntate, ac iudicio Superioris pro regula suae voluntatis, et iudicij, quo exactius conformentur primae, ac summae regulae omnis bonae voluntatis, et iudicij, quae est aeterna Bonitas, et Sapientia.

[note: P. 4. c. 10. §. 5. Omnia Superiori detegenda. ] 32 Liberam sui ipsorum, rerumque suarum dispositionem omnes cum vera obedientia Superiori relinquant, nihil eis clausum, ne conscientiam quidem propriam tenendo, non repugnando, non contradicendo, nec vlla ratione iudicium proprium ipsius iudicio contrarium demonstrando: vt per vnionem eiusdem sententiae, et voluntatis, atque per debitam submissionem melius in Diuino obsequio conseruentur, et progrediantur.

[note: P 6. c. 1. §. 1. ] 33 Omnes obedientiam plurimum obseruare, [note: Obedientia perfectissime seruanda. ] et in ea excellere studeant, nec solum in rebus obligatorijs, sed etiam in alijs, licet nihil aliud, quam signum voluntatis Superioris


page 12, image: s012

sine vllo expresso praecepto videretur. Versari autem debet ob oculos Deus Creator ac Dominus noster, propter quem homini obedientia praestatur: et vt in spiritu amoris, et non cum perturbatione timoris procedatur, curandum est.

[note: P. 6. c. 1. §. 1. ] 34 Ad Superioris vocem perinde, ac si [note: Ad Superioris vocem litera inchoata relinquenda. ] a Christo Domino egrederetur, quam promptissimi simus, re quauis, atque adeo litera a nobis inchoata, nec dum perfecta, relicta.

[note: P. 6. c. 1. §. 1. ] 35 Ad cum scopum vires omnes, ac intentionem [note: Obedientia omni ex parte perfecta. ] in Domino conuertamus, vt sancta obedientia tum in executione, tum in voluntate, tum in intellectu, sit in nobis semper omni ex parte perfecta; cum magna celeritate, spirituali gaudio et perseuerantia, quidquid nobis iniunctum fuerit obeundo; omnia iusta esse nobis persuadendo; omnem sententiam, ac iudium nostrum contrarium caeca quadam obedientia abnegando.

[note: P. 6. c. 1. §. 1. ] 36 Quisque sibi persuadeat, quod qui sub [note: In obediendo, vt cadauer, et baculus regi se sinant. ] obedientia viuunt, se ferri, ac regi a Diuina prouidentia per Superiores suos sinere debent perinde, ac si cadauer essent, quod quoquo versus ferri, et quacunque ratione tractari se sinit: vel similiter, atque senis baculus, qui, vbicunque, et quacunque in re velit eo vti, qui eum manu tenet, ei inseruit.

[note: In Exam c. 4. §. 33. ] 37 Adimplere quisque debet quasuis poenitentias, quae propter defectus, et negligentiam


page 13, image: s013

suam, vel quiduis aliud fuerint iniunctae. [note: P. 3. c. 1. §. 15. ] Poenitentias vero huiusmodi prompta voluntate [note: Poenitentiae, et ob defectum non culpabilem adimplendae. ] admittere deberent cum vero emerdationis, et spiritualis profectus desiderio, etiamsi propter defectum non culpabilem iniungerentur.

[note: In Exam. c. 4. §. 29. ] 38 Cum aliquis ad ministeria culinae obcunda ingreditur, vel ad eum iuuandum, qui coquus est, eidem obedire cum magna humilitate in rebus omnibus ad ipsius officium pertinentibus debet. [note: P. 3. c. 1. §. 24. ] Atque valde necessarium est, vt omnes non solum Superiori Societatis, [note: Etiam subordinatis obediendum. ] vel Domus, sed etiam subordinatis officialibus, qui ex illo auctoritatem acceperunt, obediant: et assuescant non intueri, quis ille sit, cui obediunt, sed potius quis ille sit, propter quem, et cui in omnibus obediunt, qui est Christus Dominus.

[note: P. 3. c. 1 lit. B. et in Exa. c. 4 §. 6. ] 39 Si aliquis ex ijs, qui Domi sunt, cuiquam scriberet, non nisi obtenta facultate, et [note: Literae ostendendae. ] literis ei ostensis, quem Superior destinauerit, id faciet. Si ad eundem literae mitterentur, ei primo reddentur, qui a Superiore fuerit constitutus: qui eas lectas reddet, aut non reddet illi, ad quem sunt destinatae, prout in Domino expedire ad maius ipsius bonum, et Dei gloriam existimabit.

[note: In Exam. c. 4. §. 36] 40 Quicunque hanc Socjetatem in Domino [note: Reddenda sui ratio, et quan do. ] sequi volet, et in eadem ad maiorem Dei gloriam manere, sub sigillo consessionis,


page 14, image: s014

vel secreti, vel quacunque ratione ei placuerit et ad maiorem ipsius consolationem fuerit, debet conscientiam suam magna cum, humilitate, et caritate manifestare, re nulla, qua Dominum vniuersorum offenderit, celata, et totius anteactae vitae rationem integram, vel certe rerum maioris momenti Superiori, qui tum fuerit Societatis, vel cui ex Praepositis, vel alijs ex inferioribus ille iniungeret, prout magis conuenire videretur, reddat: et sexto quoque mense rationem hanc sui, ab vltima, quam reddiderit, incipiendo, quisque reddet. [note: Ibid. §. 40. et p. 6. c. 1. § 2. ] Sic etiam videtur, quod Coadiutores formati, et Professi singulis annis, vel crebrius, si Superiori videbitur, suae conscientiae rationem dicto modo ei reddant.

[note: P. 3. c. 1. §. 12. ] 41 Nullam debent celare tentationem, [note: Tentatio nulla celanda. ] quam Praefecto rerum spiritualium, vel Confessario, vel Superiori non aperiant: immo vero totam animam suam illis integre manifestam esse, pergratum habeant: nec solum defectus aperiant, sed etiam poenitentias, vel mortificationes, et deuotiones, ac virtutes, omnes, voluntate pura optantes ab illis dirigi, sicubi a rectitudine deflecterent, nolentes suo proprio sensu duci, nisi conueniat cum iudicio illorum, quos Christi Domini nostri loco habent.

[note: P. 3. c. 1. §. 18. ] 42 Idem sapiamus, idem, quoad eius fieri [note: Vnio, et conformitas mutua. ] possit, dicamus omnes, iuxta Apostolum.


page 15, image: s015

Doctrinae igitur differentes non admittantur, nec verbo in concionibus publicis, nec scriptis libris (qui quidem edi non poterunt in lucem sine approbatione, atque consensu Praepositi [note: Libri sine approbatione, et consensu Gener. non imprimendi. ] Generalis.) Immo et iudiciorum de rebus agendis diuersitas, quae mater esse solet discor diae, et inimica vnionis voluntatum, quantum fieri potest, euitari debet. Vnio vero, et conformitas mutua diligentissime curanda est, nec, quae ei aduersantur permittenda: quo iuncti inuicem fraternae caritatis vinculo, melius et efficacius possint se Diuino obsequio, et auxilio proximorum impendere.

[note: P. 10. §. 11. ] 43 In Societate, nec sit, nec sentiatur animorum [note: Animorum propensio. ] propensio ad partem alterutram factionis, quae esset fortassis inter Principes, vel Dominos Christianos: sed sit potius quidam vniuersalis amor, qui partes omnes (licet sibi inuicem contrariae sint) in Domino nostro amplectatur.

[note: P. 3. c. 1. §. 6. ] 44 Omnes quamdiu corpore bene valent, [note: Otium et secularia negotia vitanda. ] in spiritualibus, vel exterioribus habeant, in quo occupentur, ne otium malorum omnium origo, quo ad eius fieri possit, Domi nostrae locum habeat.

[note: P. 6. c. 3. §. 7. ] 45 Vt plenius possit Societas rebus spiritualibus iuxta suum institutum vacare, quoad eius fieri poterit, a negotijs secularibus abstineat (qualia sunt testamentariorum, vel executorum, vel procuratorum rerum


page 16, image: s016

ciuilium, aut id genus officia) nec ea vllis precibus adducti obeunda suscipiant, vel in illis se occupari sinant.

[note: P. 3. c. 2. §. 1. ] 46 Vt nimia solicitudo in ijs, quae ad corpus [note: Retio habenda valetudinis. ] pertinent, reprehensibilis est: ita moderata tuendae ad Diuinum obsequium valetudinis, ac virium corporis laude digna, et ab omnibus adhibenda est: et ea de causa cum animaduerterint aliquid sibi nocere, vel aliud necessarium esse circa victum, vestitum, habitationem, officium, aut exercitationem, et sic de alijs rebus, admoneant omnes ea de re Superiorem, vel quem ad id Superior constituerit, duo interim obseruantes: Primum, vt antequam ad eum quid referant, se ad orandum recipiant, et post orationem si senserint rem deferendam ad Superiorem, id faciant: Alterum, vt cum verbo, aut scripto breui (ne excidat memoria) Superiori rem exposuerint, ei totam curam rei expositae relinquant, et quidquid ille statuerit, optimum ducant: nec contendere, aut vrgere per se, vel alium (siue concedatur quod petitur, siue non) perga~t, quandoquidem sibi persuadere debent, id ma gis expedire ad Diuinum obsequium, ac suum maius bonum, quod Superiori, re intellecta, in Domino visum fuerit.

[note: P. 3. c. 2. §. 4. ] 47 Vt non expedit tanto labore corporali [note: Exercitia mentalia, externis interrumpenda] quemquam onerari, vt spiritus obruatur, et corpus detrimentum patiatur; ita aliqua


page 17, image: s017

corporalis exercitatio, quae vtrumque iuuet, omnibus communiter conuenit, etiam illis, qui mentalibus exercitijs debent insistere: quae quidem externis interrumpi deberent, et non continuari, nec sine mensura discretionis assumi.

[note: P. 3. c. 2. §. 5. ] 48 Corporis castigatio immoderata esse [note: Corporis castigatio, non sit immoderata, et Confessario aperienda. ] non debet, nec indiscreta in vigilijs, et abstinentijs, et alijs poenitentijs externis, ac laboribus, quae et nocumentum afferre, et maiora bona impedire solent. Ideo suo Confessario detegi ab vnoquoque conuenit quidquid in hac parte faciat.

[note: In Exam. c. 4. §. 32. ] 49 AEgritudinis tempore non solum obseruare vnusquisq. obedientiam magna cum [note: Aegritudinis tempore quid obsernandum. ] puritate debet erga Superiores spirituales, vt ipsius animam regant: sed cum eadem humilitate erga medicos corporales, et Infirmarios, vt corpus eius regant.

[note: In Exam. c. 4. §. 32. ] 50 Qui aegrotat, humilitatem, et patientiam suam praeseferendo, non minorem aedificationem, dum morbo laborat, ijs, qui ipsum inuisent, et cum eo versabuntur et agent, qua~ dum valebat corpore, ad maiorem Dei gloriam [note: P. 3. c. 1. §. 17. ] praestare curet, verbis pijs, et ad aedificationem facientibus vtendo, quae ostendant aegritudinem acceptari vt donum de manu Creatoris, ac Domini nostri: quandoquidem non minus donum est, quam sanitas.

[note: Poenitentiae petendae. ] 51 Aliquoties singulis annis omnes a Superiore


page 18, image: s018

sibi poenitentias iniungi propter defectum obseruationis Regularum petant: vt [note: P. 3. c. 1. §. 28. ] haec cura indicium sit illius, quam de suo profectu spirituali in via Dei quisque habet.

[note: P. 10. §. 13. ] 52 Omnes demum obseruationi Constitutionum [note: Constitutiones ac regulae obseruandae. ] studeant: ad quam easdem scire, saltem, quae ad quemlibet pertinent, necesse est. Quare legere, vel audire easdem singulis mensibus oportebit.



page 19, image: s019

REGVLAE COMMVNES.

[note: P. 4. c. 3. §. 3. et 4. ] 1 SInguli praefinitum sibi tempus suae co~scientiae bis quotidie [note: Examen conscientiae, oratio, et lectio. ] examinandae, orationi, meditationi, lectionique impendant cum omni diligentia in Domino.

[note: P. 4. c. 4. §. 3. et 4. ] 2 Omnes quotidie sacro decenter intersint: [note: Sacrum et concio. ] et concionem, lectionemve sacram, cum [note: Confessio. ] in templo nostro habebitur, audiant.

[note: P. 3. c. 1. §. 11. et p. 6. c. 3. §. 2 et in Bul. 3. Pauli iij. ] 3 Singuli statuto die, et assignato sibi Confessario confiteantur, et non alteri sine Superioris facultate.

[note: Quid in reno uatione votorum. ] 4 Omnes (qui Professi, aut formati Coadiutores non sunt) bis in anno sua vota renouabunt, praemissa confessione generali; quo [note: P. 4. c. 4. §. 5. et c. 10. §. 5. et p. 5. c. 4. §. 6 et Exam. c. 4. §. 38. et 41. ] tempore rationem suae conscientiae reddent, et quoties etiam Superiori visum fuerit, iuxta morem Societatis.



page 20, image: s020

[note: Abstinentia. ] 5 In abstienntia sextae feriae, Societatis consuetudo seruetur.

[note: Mortificatio publica. ] 6 Nullus mortificationem publice faciat, nec concionetur, nisi Superiore approbante.

[note: In Ex c. 4. §. 4 Pecunia. ] 7 Nemo pecuniam apud se habeat: apud alium vero, nec pecuniam, nec quicquam aliud.

[note: P. 4. c. 6. lit. G Libri. ] 8 Libros nemo habeat sine facultate: in ijs vero quibus vti licet, nec scribat quicquam, nec notam vllam imprimat.

[note: Nihil vsurpandum. ] 9 Nemo rem vllam ex domo, vel ex alterius cubiculo sibi vsurpet, aut ab externo, quouis modo sibi, aut alij accipiat, sine Superioris licentia.

[note: Lingua Regionis addiscenda. ] 10 Ad maiorem vnionem eorum, qui in Societate viuunt, maiusque auxilium eorum, apud quos habitant, singuli addiscant eius regionis linguam, in qua resident, nisi forte ipsoru~ [note: P. 4. c. 6 §. 13] natiua illic esset vtilior, salua tamen Latini sermonis lege in ijs, qui literis dant operam.

[note: Nihil obserandum. ] 11 Nullus ita cubiculum suum claudat, quin aperiri extrinsecus possit; aut arcam, seu quicquam aliud habeat obseratum absq. Superioris facultate.

[note: P. 3. c 2 lit. E. ] 12 Aperta fenestra nemo noctu dormiat, [note: Modestia seruanda. ] nec sine indusio, aut non coopertus.

13. Nemo cubiculo egrediatur, nisi decenter vestitus.

[note: In Ex. c. 6. §. 6] 14 Nemo eorum, qui ad domestica ministeria [note: Coadiutores nihil addiscant. ] admittuncur, aut legere discat, aut


page 21, image: s021

scribere, aut si aliquid scit, plus literarum addiscat: nec quisquam eum doceat sine Praepositi Generalis facultate: sed satis ei erit san cta cum simplicitate, et humilitate Christo domino nostro seruire.

[note: P. 4 c 10. §. 9] 15 Signo campanae constitutis horis audito, [note: Obedientiae perfectio. ] omnes statim vel imperfecta litera relicta, ad id, ad quod vocantur, se conferant.

16 Vt consulatur valetudini nemo extra consueta tempora bibat, nec extra domum cibum sumat absque facultate Superioris.

[note: P. 3. c. 2. §. 6. ] 17 Qui male se habere praeter solitum senserit, id Infirmario, vel Praefecto sanitatis, aut Superiori referat. Nemo vero medicinam vllam accipiat, aut medicum eligat, vel consulat, nisi approbante Superiore.

[note: Lectus componendus. ] 18 Singuli etiam si Sacerdotes sint, cum primum surgunt, lectum operiant, eumque et reliqua componant hora consueta, et scopis cubiculum verrant tertio saltem quoque die, exceptis ijs, qui ob occupationes maioris momenti, aut valetudinis causa, iudicio Superioris subleuandi sunt.

[note: Mundities. ] 19 Mundities, quae et ad valetudinem, et ad aedificationem confert, omnibus curae sit, tam circa se ipsos quam circa alia omnia.

[note: Tentatio. ] 20 Qui grauem tentationem alicuius nouerit, Superiorem admoneat, vt ei ipse, pro paterna in suos cura, ac prouidentia conuenienti remedio possit occurrere.



page 22, image: s022

[note: Quae ad regimen non exquirenda. ] 21 Quae a Superioribus circa administriationem agenda sunt, nemo curiose ab alijs exquirat, aut coniecturam faciendo de ijs sermonem misceat: sed vnusquisq. sibi, ac mune ri suo attendens, quicquid de se, atq. alijs constituendu~ erit, tanqua~ de manu Dei expectet.

[note: Caput aperiendum. ] 22 Omnes caput aperiant suis Superioribus, et Sacerdotibus ij, qui Sacerdotes non sunt, discipuli etiam suis praeceptoribus. Vnusquisque autem Superiores alloquatur magna cum reuerentia: is vero, quem Superior alloquitur, aut reprehendit, humiliter et sine interpellatione audiat.

[note: Re a Superio re denegata, quid cum alio agendum. ] 23 Si cui a Superiore denegatum aliquid fuerit, aliu~ Superiorem ne adeat super ea re, quin ei aperiat, quid sibi ab alio fuerit responsum, et quas ob causas negatum.

[note: Ab occupato monendus. ] 24 Cui fuerit alicuius rei cura commissa, si impedimentum aliquod interuenerit, mature admoneat aliquem ex Superioribus, vt prouideat.

[note: Nihil secum ferendum. ] 25 Nemo cum ex vno loco in alium proficiscitur, quicquam secum asportet sine facultate Superioris.

[note: Silentium, vbi, et quando. ] 26 Extra tempora recreationi assignata, hac ratione silentium seruandum est, vt nemo loquatur, nisi obiter et perpaucis, aut de rebus necessarijs, praefertim in Ecclesia, Sacristia, et Refectorio: in missa vero, concione, mensa, lectionibus, et disputationibus si


page 23, image: s023

quid priuatim dicere necesse erit, breuissime, et submissa voce suggeratur.

[note: P. 1. c. 4. §. 4 et lit. A. ] 27 Nemo praeter eos, qui a Superiore deputati fuerint, loquatur cum ijs, qui in [note: Cum ijs, qui sunt in prima probatione, non loquendum] prima probatione versantur: excipiuntur tamen vsitatae salutationes, quas cum alij alijs obuij fiunt, charitas religiosa exigit.

[note: Modestia in loquendo. ] 28 Omnes demissa voce, vt religiosos decet, loquantur: nullusque cum alio contendat; sed si qua in re nobis est diuersa sententia, eaque videtur manifestanda, rationes modeste, et cum charitate afferantur, eo animo, vt suus veritati sit locus, non vt in ea re Superiores videantur.

[note: Aegroti quomodo inuisendi. ] 29 Qui facultate accepta aegrotos inuisent, non solum demissa voce loquantur, sed tanta etiam moderatione, vt illis molesti non sint, atque de ijs agant, quae et consolari aegrotos, circunstantesque aedificare in Domino possint.

[note: P. 10. §. 11. ] 30 Caueant sibi omnes ab illo affectu, [note: Nationes omnes pari affectu amplectendae. ] quo aliae de alijs nationibus sinistre sentire, aut loqui solent, quin potius et bene sentiant, et peculiari affectu diuersas a sua nationes prosequantur in Domino: ac proinde nemo bella, contentionesve inter Christianos Principes in colloquium inducat.

31 Nemo praeter eos, quibus per Superiorem licet, quicquam alijs iubeat, aliosve reprehendat.



page 24, image: s024

[note: P. 4 c. 10. §. 6. ] 32 In alterius officium nemo se ingerat: [note: Alterius officium et locus] in locum vero alieno ministerio deputatum nullus ingrediatur sine facultate Superioris, aut Praefecti illius loci, in rebus necessarijs

[note: P. 3. c. 1. lit. D] 33 Nemo in alienum cubiculum ingrediatur sine generali aut speciali Superioris facultate: quod si aliquis intus sit, non prius aperiat ostium, quam post pulsum audiat, Ingredere; et tamdiu aperta sit ianua, quamdiu intus vna fuerint.

34 Vt ea, quae religiosos decet, grauitas, et modestia retineatur, nemo alium etiam ioco tangat, praeterquam in signum caritatis amplexando, cum quis aut abit, aut redit peregre.

[note: Aperire caput in mensa. ] 35 Nemo dum mensae accumbit, cuiquam ex nostris, praeterquam ei Superiori qui praeest toti Domui, aut Collegio, caput aperiat. Et cum aliquid in mensa cuiquam deest, is, qui illi assidet, admoneat eum, qui ministrat.

[note: Loqui cum externis. ] 36 Domi nemo loquatur cum externis, aut alios ad id vocet sine facultate generali, aut particulari Superioris.

[note: Literae, aut mandata. ] 37 Nemo cuiusquam externi ad domesti cum, aut domestici ad externum mandata deferat, aut literas, inscio Superiore: seculares autem rumores, qui foris audiuntur, ne temere, et sine fructu narrentur.

[note: Res domesticae non referendae. ] 38 Nemo quae Domi acta, vel agenda sunt, externis referat, nisi Superiori id probari


page 25, image: s025

intelligat. Constitutiones vero, aliosve huiusmodi libros, aut scripta, quibus Societatis institutum, vel priuilegia continentur, nonnisi ex Superioris expresso consensu ijs communicet.

[note: Instructiones spirituales scriptae, etc. ] 39 Nemo scriptas dabit, aut mittet cui quam externo, vel domestico instructiones spirituales, aut meditationes, nec exercitia spiritualia Societatis alicui communicabit, nisi a Superiore id approbetur.

[note: Consilium ab externis. ] 40 Nemo ab externis consilium petat sine facultate Superioris.

[note: P. 6. c. 3. §. 7. et p. 9. c 6. § 4 Negotia pia. ] 41 Nemo cuiusquam negotij, etiam pij, sine facultate Superioris curam suscipiat, nec ad id operam suam promittat, aut se propensum ostendat: secularia vero negotia, vt quae sunt a nostro instituto aliena, et vehementer a spiritualibus auocant, multo magis auersari conuenit.

[note: P. 7. c. 4. §. 8. et in Exa. c. 6. § 4. ] 42 Omnes, pro ratione sui gradus, data commoda occasione, enitantur pijs colloquijs [note: Proximus ad bonum promouendus. ] proximum ad meliora promouere, et consilio, ac exhortatione ad bona opera, praesertim ad confessionem excitare.

[note: Cum socio egrediendum. ] 43 Nullus Domo egrediatur, nisi quando, et cum quo socio Superiori visum fuerit.

[note: P. 3. c. 1. §. 3. et in Exa. c. 4. §. 25. ] 44 Cum quis facultatem a Superiore petit aliquo eundi, simul etiam aperiat, quo, et [note: Aperiendum quo, et ad quid eundum etc. ] cuius rei causa ire velit, praesertim si praelatus, aut alius vir primarius conueniendus sit. eademque


page 26, image: s026

die referat eidem, quid egerit, sicut ipsum velle intelliget, et res postulauerit.

[note: Tintinnabulum Ianuae. ] 45 Ingressuri, egressurive Domo, tintinnabulum nec vehementius, nec crebrius pulsent, quam par est. Nemo autem nisi consueta Domus ianua egrediatur, vel ingrediatur.

[note: Nomina signanda. ] 46 Qui Domo egrediuntur, signabunt sua nomina, quae prope ostium Domus in tabula descripta sunt, et admonebunt ianitorem, quo sint profecturi.

47 Omnes ante noctem, qui foris sunt, se Domum recipiant; nec egredientur ante lucem sine facultate Praepositi, vel Redoris.

[note: Ad nostrorum Domos diuertendum. ] 48 Cum quis iter faciens transit per locum, vbi Domus aut Collegium Societatis sit, ad aliud hospitium ne diuertat, eiusque, [note: Can. 13. Congreg. 3. ] qui illic praeest, obedientiae subsit in omnibus, sicut et reliqui, qui in eadem Domo, vel Collegio commorantur. Quod si quis etiam ad negotia tractanda venerit, ea non nisi ex eiusdem consilio, ac directione tractabit.

[note: Lectio Regularum. ] 49 Singuli has regulas, et officiorum suorum habeant atque intelligant, sibiq. faciant familiares, ac earum memoriam mensibus singulis eis legendis, vel audiendis renouent: [note: P. 4. c. 10. lit. F] qui tamen peculiaria ministeria Coadiutorum obeunt, eas, quae ad ipsorum officia pertinent, singulis hebdomadis repetant.



page 27, image: s027

REGVLAE PROVINCIALIS.

De ijs, quae ad eius personam, et communem totius Prouinciae administrationem spectant. CAP. I.

[note: Quae a Prouinciali seruanda. ] QVAE Praepositis Domorum, et Rectoribus, quod ad eorum personas attinet, in regulis praescribuntur, eo diligentius serua re enitatur Prouincialis, quo pluribus pro ratione officij sui vitae spiritualis studio praeire debet.

[note: Finis eius officij. ] 2 Finem officij sui (quem ante oculos habebit) in eo positum esse intelligat, vt Prouinciam sibi commissam in ac quirenda perfectione, iuxta proprij instituti rationem, et regulas


page 28, image: s028

ipsi datas promoueat.

[note: In Bullis Instituti Societatis. ] 3 Imitetur in gubernatione caritatem, mansuetudinem, et gubernationem Christi Domini nostri, vt iuxta eam normam, quam tradiderunt Apostoli, non dominans, sed forma factus gregis ex animo, exmplo magis, quam verbo subditos ad perfectionem dirigat.

[note: Seueritas cum benignitate coniungenda. ] 4 Seueritatem suo tempore cum benignitate misceat, suamque auctoritatem per solidas virtutes tueatur, ac dilectionem et curam suorum praeseferendo modeste, et circumspecte praecipiendo, ita amabilem se reddat, vt omnes fidenter ad illum recurrere possint.

[note: Incumbat gubernat. ] 5 Solicite animum ad gubernationem applicet, neque tamen in ea ita distrahatur, vt [note: Spiritualia non deserat. ] in studio orationis, et sanctis desiderijs, quibus totam sustentare debet Prouinciam, intepescat: quamuis autem ordinarie concionari [note: Raro concionetur. ] non debet, si quando tamen per occupationes officij sui commode licebit, et hoc, et alia Societatis [note: P. 9. c. 6. §. 1. et lit. A. ] ministeria exercere poterit.

[note: Regulas, etc. nullas abroget, nec nouas inducat. ] 6 Nullas regulas, aut ordinationes, aut consuetudines toti Prouinciae communes abroget, vel nouas inducat inconsulto Generali: sed secundum eas quas habet, gubernet Prouinciam.

[note: P. 9. c. 3. §. 8. et lit. D. et p. 4. c. 10. lit. B. ] 7 Sicut Prouincialis, quando necesse est, in Regulis, Ordinationibus, Decretis, et in [note: Dispensat in Regulis, etc. ] ipsis etiam Constitutionibus cum particularibus


page 29, image: s029

dispensare potest, sic cum dispensauerit in rebus maioris momenti; quae videantur vrgere, et in quibus sine graui incommodo, Generalis responsum expectari nequeat, debet eum primo quoque tempore de huiusmodi dispensatione, et eius causa admonere.

[note: Facultates Prouincialis. ] 8 Praeter facultates, quae in his regulis conceduntur, habet etiam eas omnes, quae in Compendio facultatum Societatis Prouincialibus concessae sunt, quas ex compendio ipso intelliget.

[note: Facultates Superiorum. ] 9 Omnes facultates eorum Superiorum, qui Prouinciali subordinati sunt, ad ipsum quoque pertinent, ab ipsoque etiam suspendi poterunt, quando ei expedire in Domino videbitur.

[note: Can. 22. Congreg. 4. ] 10 Potest Prouincialis in absentia, vel in periculo vitae, aut in grauiore, et longiore morbo [note: Viceprouincialem nominare potest, et quando. ] co~stitutus, nominare Viceprouincialem, si Generalis nemine~ designasset: quocunque autem modo constituatur, easdem omnino facultates habeat quas Prouincialis, nisi a Generali, vel Prouinciali limitentur: rationem tamen administrationis non immutabit.



page 30, image: s030

De ijs, quae illum ad bonam Prouinciae administrationem iuuabunt. CAP. II.

[note: P. 9. c. 6. §. 14. ] [note: Quot, et vbi Consultores habebit. ] 11 COnsultores quatuor habebit a Generali designatos in ijs locis, vbi frequentius residet, quoad fieri poterit, cum, quibus res grauiores communicabit: quod si absentes sint, per transmissas literas: quorum [note: Ibid. c. 4. §. 4. ] vnus ab eodem Generali constitutus, erit eius Admonitor, et socius. In quauis autem Domo, vel Collegio opera Superioris, et eius Consultorum, quos ad consultationem adhibendos iudicauerit, vtatur in rebus ijs, de quibus ordinarie consultandum erit.

[note: Quos alios ad consultationem adhibere potest. ] 12 Si expediret, praeter Consultores, alios etiam nonnunquam ad consultationem vocare poterit, et eos quidem, quos de rebus propositis melius iudicare posse existimauerit; vel si absentes sint, iubere, vt de rebus ijsdem sententiam suam ad se transmittant.

[note: Quae Consultoribus, et Superioribus ostendet. ] 13 Literas, et scripta, quae pertinent ad rem, de qua consultatio habenda est, ostendat Consultoribus (nisi quid obstet) vt bene informati sententiam suam melius dicere possint.



page 31, image: s031

[note: Ordinationes communes communicandae, etc. ] 14 Cum ordinationes aliquas communes a Generali acceperit, illas Superioribus suae Prouinciae, et Consultoribus manifestari faciat. Et quae alicuius momenti fuerint, ad gubernationem vel instructionem pertinentes, in libro ad id designato describendas curet.

[note: In re consultanda indifferentem se praebeat. ] 15 In proponenda re, de qua deliberandum est, in neutram partem animi sui propensionem ostendat, ne Consultoribus declinandi in eam partem detur occasio, sed quisque liberius in Domino suam sententiam aperiat.

[note: Quomodo de liberabit, de quo non licet cum Consul. ] 16 Si quando aliquid occurrerit, de quo non liceat cum Consultoribus agere, poterit iuxta primum, et secundum modum in exercitijs ad electionem faciendam traditum, quid agendum sit, deliberare.

[note: P. 9. c. 4. §. 4. ] 17 Libenter se ab alijs admoneri [note: Libenter admoneri se patiatur. ] patiatur de ijs, quae ad officium, et personam suam pertinent, et eum praecipue, qui Admonitoris officio fungitur, benigne audiat.

[note: Constitutiones Decreta, etc. secum habeat] 18 Habeat secum literas Apostolicas authenticas, et compendium facultatum Societatis, Constitutiones, Decreta, Regulas omnes, et quae a Generali ordinantur, eaque bene intelligat, et obseruari faciat.

[note: Archiuium. ] 19 In loco, in quo diutius ei residendum est, habebit archiuium, in quo asseruabit instrumenta authentica, libros, et cetera quae


page 32, image: s032

ad officium Prouincialis, et communem vsum Prouinciae pertinent, quae omnia ex catalogo a se subscripto successori tradet.

[note: P. 2. c. 3. §. 2. et p. 7. c. 2. lit. M, et c. 4. §. 3. et p. 10. lit. B. ] 20 Habeat libellum, in quem referat ea, quae consultanda, vel prouidenda, vel ad Generalem scribenda sunt, ne memoria excidant.

[note: Orationes, et Missas indicere potest. ] 21 Orationes, et Missas ad tempus indicere poterit etiam in tota Prouincia pro causis, quae videbuntur id exigere, modum tamen in ea re non excedat.

De Superioribus ei subordinatis, et eorum officialibus. CAP. III.

[note: P. 9. c. 3. §. 3. et 14. ] 22 ETsi Praepositos Domorum, et Rectores Collegiorum, et Domorum Probationis [note: Quando Superiorem constituere potest. ] suae Prouinciae constituere non potionem facere Superioris alicuius, et periculum esset in mora, vel si is moreretur, poterit aliquem, qui vices Superioris gerat, interim constituere, donec Generalis admonitus prouideat. Ministros autem, Procuratores, et Praefectos studiorum ipse designabit, atque etiam Subministros, et Praefectos sanitatis, vbi opus esse iudicauerit.



page 33, image: s033

[note: P. 3. c. 1. §. 12. Magistros Nouitiorum. ] 23 Constituat Magistros Nouitiorum in locis probationum non separatis, a Generali tamen confirmandos, et eos quidem, qui in rebus spiritualibus exercitati sint, et in modo procedendi Societatis nostrae bene probati.

[note: P. 4. c. 10. §. 7 Praefectos rerum spiritualium, et Confessarios nostrorum. ] 24 Designabit Praefectos rerum spiritualium in omnibus Collegijs, et Domibus professis, quales in prima regula officij illorum praescribuntur: itemque ordinarios nostrorum Confessarios; ex quibus fere conueniret Praefectos rerum spiritualium deligere.

[note: Consultores, et Admonitores. ] 25 Deligere poterit Consultores, et Admonitores eorum, qui praesunt in Prouincia, ita vt statim suo officio fungi possint: scribet tamen de ijs ad Generalem, vt ab eo confirmentur.

[note: Can. 27. Cong. 2. Praedicatores, er confessarios. ] 26 Praedicatores, et Confessarios ipse constituet, praemisso tamen domestico examine, et approbatione Ordinariorum iuxta formam Concilij Tridentini.

[note: P. 4. c. 6. lit. F. Ibid c. 17 lit. A. Lectores, et Officiales Vniuersitatum. Ibid c. 7 lit. A Ibid. c. 12. lit. C. ] 27 Lectores ordinarios in omnibus classibus, et primarios officiales, praeter Rectorem, et Cancellarium in vniuersitatibus deligat, nouas tamen lectiones non addat, nec scholas vsquam vllas et praesertim eas, in quibus pueri legendo et scribendo instituantur (quod nec priuatim licebit) sine facultate Generalis aperiat.

[note: P. 8. c. 1. §. 4. et 6. et p. 9 c. 6. §. 2. ] 28 Tueatur auctoritatem Superiorum,


page 34, image: s034

[note: Auctoritas Superiorum immediatorum tuenda. ] immediatorum in subditos, ita tamen, vt constet posse omnes ad mediatos, recurrere: ideo quicquid agendum, vel immutandum erit, quod ad immediatorum officium pertineat, per eosdem fieri curabit.

[note: De Idoneis ad gubernandum. ] 29 Si quos ad gubernationem idoneos iudicabit, curet de illis paulatim et negotijs tractandis et domesticis ministerijs obeundis experimentum sumere, vt et ipsi talenti accepti specimen dare, et Societatis officia eis tuto committi possint.

[note: De Aptioribus ad alia minist. ] 30 Obseruet, si qui detineantur in ministerijs aliquibus, qui magis idonei essent ad alia: eam tamen habeat cuiusque rationem, vt vniuersale bonum semper praeferatur.

[note: P. 8. c. 1. lit. E. Neminem eximat ab obedientia Superiorum. ] 31 Neminem ab obedientia Superiorum immediatorum inconsulto Generali eximat, nisi periculum esset in mora, et tunc certiorem faciat Generalem de persona, et de causis propter quas eam exemerit.

De admittendis. CAP. IV.

[note: Par. 1. cap. 1. Qui admittendi ad Societatem. ] 32 EOs ad probationem per se, vel per alios admittere poterit, quos ad institutum nostrum idoneos in Domino iudicauerit: cauebit tamen ne cuiusquam admissio, iustam aliquam externorum offensionem,


page 35, image: s035

aut Societatis nocumentum pariat, quod cum ijs potissimum obseruandum erit, qui in scholis nostris instituuntur.

[note: Quomodo ad eam alliciendi] 33 Attendat, ne nimij sint nostri in hominibus ad Societatem alliciendis, sed per virtutes, et bonae vitae odorem omnes ad Christum trahere studiose curent.

[note: P. 10. §. 7. Inepti non ad mittendi. ] 34 Meminerit, quod inepta turba ad institutum nostrum admitti non debet, et obseruari faciat in hoc diligenter regulas officij Examinatoris.

[note: In Ex c. 2. § 6 lit. D. et p. 1. c. 3. lit. G. ] 35 Quod ad prima quinque impedi menta attinet, etsi Societas in nullo eorum [note: Quid agendum cum impeditis. ] dispensare potest, si tamen in eo qui admitti petit dona aliqua Dei illustriora cernerentur, Generalem admoneat: quod si de eiusmod impedimentis dubitaret, ad eundem recurrat.

[note: P. 1. c. 3. §. 9. lit H. ] 36 In secundarijs impedimentis dispensandi facultatem habebit, praeterquam in deformitate [note: Quando dispensare potest cum illis. ] magna aut defectu insigni, qualem habent Eunuchi, et in aetate infra 15. et vltra 50. expletos annos, et in coniugatis etiam in casu, in quo non est im pedimentum essentiale.

[note: In Ex. c. 4. §. 9 Experimenta anteponere, etc. ] 37 Poterit in casu aliquo ante ponere, et postponere aliqua ex sex experimentis, eaque moderari, et alia in alia permutare, [note: Can. 1. Cong. 2 In Ex. c. 4. §. 43. ] dummodo biennio, et bene probentur Nouitij: quod etiam tempus prorogare poterit,


page 36, image: s036

si opus esse iudicauerit.

[note: Can. 1. Co~g. 2 Dispensare cum Nouitijs circa studia. ] 38 Poterit etiam cum Nouitijs in secundo anno probationis circa studia dispensare, habita ratione personarum, locorum, et temporum, prout expedire in Domino iudicabit. Ij vero cum quibus dispensauerit, extra domum probationis, et seorsum a Collegialibus esse debebunt, sub cura alicuius Sacerdotis ab ipso constituti, qui vicem Magistri Nouitiorum gerat; eiusque regulas, et examinatoris habeat; ex quibus ea seruabuntur, quae commode seruari possunt. Cuiusmodi erit, vt per dimidiam horam vesperi orent; sed ijs tantum diebus, quibus a studijs vacauerint.

[note: P. 1. c. 2. §. 1. et p. 4. c. 3. § 2. et in 1. Cong. tit. 6. d. 24. ] 39 Coadiutores temporales plures esse non debent, quam qui necessarij sint ad subleuandas Domos, vel Collegia in rebus, quibus [note: Coadiutotum numerus. ] occupari Sacerdotes, et Scholastici non possunt, sine detrimento maioris boni.

De mittendis. CAP. V.

[note: P. 2. c. 1. lit. C Dimittere Nouitios potest. ] 40 FAcultatem habet dimittendi eos, qui in prima, et secunda probatione ante, et post emissa vota versantur; nisi a Praeposito Generali in illius prouinciam destinati, vel de Societate ipsi tam benemeriti


page 37, image: s037

essent, vt eorum esset particularis ratio habenda. In his enim casibus, inconsulto Generali dimittere non debet, nisi causae admodum vrgentes et graues essent, ita vt minime dubitaretur Generalis mentem huiusmodi fu turam esse.

[note: P. 2. c. 1. lit. C Alios in aliquibus casibus. ] 41 Scholasticos vero approbatos, et Coadiutores non formatos, qui probationem absoluerunt, inconsulto Generali non dimitat, nisi in grauibus et vrgentibus casibus, et qui eiusmodi sint, vt sine graui periculo, Generalis responsum expectari nequeat: quem tamen post dimissionem certiorem faciat, adiunctis causis dimissionis. Et in vniuersum diligenter Prouinciali dispiciendum est, vt qui minus idonei ad nostrum institutum, et tandem aliquando dimittendi videntur, eos ipse intra bienniu~ probationis dimittat. quod si peracto etiam probationis tempore aliqui huiusmodi deprehendantur, tempestiue Gene ralis moneatur, ne cum Societatis iactura diutius, quam par est, retineantur.

[note: Quos, et quando dimittet. ] 42 Prouincialis erit, iuxta commissam, sibi facultatem, auditis suis Consultoribus, vel si necessitas vrgeat Superiore, et Co~sultoribus eius loci, vbi tunc erit, qui ipsi videbuntur, adhibitis, iudicare de causis sufficientibus ad dimissionem: curabit tamen, ne ad haec extrema, nisi quam consultissime, et alijs tentatis remedijs veniatur.



page 38, image: s038

[note: P. 2. c. 1. lit. C. Formatos, et Professos nullo modo dimittet. ] 43 Coadiutores formatos siue spiritnales, siue temporales, et Professos nullo modo dimittet.

[note: Modus dimittendi. ] 44 Circa modum dimittendi obseruet ea, quae in secunda parte Constitutionum, capite tertio dicuntur: et intelligat, an is, qui dimittitur, aliquid Societati dederit, et si quid ei [note: P. 2. c. 3. lit. B. ] reddi oporteat, iuxta eiusdem capitis declarationem: scripta vero an secum asportare debeat, consideret ipse diligenter.

[note: P. 2. c. 4. §. 3. Dimissi, liberi manent a votis. ] 45 Declaretur ijs, qui dimittuntur, quod liberi maneant a votis simplicibus, si ea iuxta formulam Societatis consuetam emiserint.

[note: Dimissi si redeant ad Societatem, iterum probandi etc. ] 46 Circa dimissos aut egressos e Societate, et postea reductos, vel sponte redeuntes, obseruentur ea, quae in Constitutionibus, et Decretis dicuntur: et si admittantur, denuo [note: P. 2. c 4. ] examinentur, et probentur, prout ipsi videbitur: [note: In Cong. 1. tit. 2. dec. 10. ] si quis autem semel egressus erit, poterit quidem iterum admitti, sed aduertatur, huiusmodi homines raro idoneos ad instituti no stri disciplinam inueniri.

De literarum studijs. CAP. VI.

[note: P. 4. c. 12. et 13. et c. 6. § 6 Idoneos professores constituat. ] 47 IN Vniuersitatibus, et Collegijs, in quibus nostri literas profitentur, idoneos, et eruditos Professores pro ratione loci,


page 39, image: s039

[note: Ibid. c. 13. lit. C. ] et debiti constituat. Si aliquis Lector extraordinarius adijciendus videretur, Generalem consulat.

[note: Inspiciat res ad scholas per tinentes. ] 48 Peculiari cura videat, num lectiones in scholis nostris, et scholasticae exercitationes diligenter, assidue, atque ordine habeantur: num Magistri, et Discipuli suum in Domino officium faciant: et si quid opus esse iudicauerit, prouideat iuxta ea, quae in quarta parte Constitutionum, et Regulis habentur.

[note: P. 4. c. 5. §. 2. et c. 6. §. 5. ] 49 Ipsius prudentiae relinquitur, quid hi, aut illi addiscere debeant iuxta aetatem, et ingenium [note: Quid cuique addiscendum. ] vniuscuiusque ad maiorem gloriam Dei; eos autem quos non esse aptos ad studia inueniet, ab illis remouere poterit.

[note: P. 4 c. 6. § 4. et c. 5. lit. D. et c. 13. §. 4. lit. E. ] 50 In addiscendis disciplinis ordinem sernari faciat: efficietque, vt prius scholastici in lingua latina solidum faciant fundamentum, [note: Ordo in addiscendis disciplinis. ] quam ad alia maiora studia transeant: curabit vero humaniorum literarum studia magni fieri; et eorum, qui eas profitentur, peculiarem curam haberi: et ne in his professores idonei desint, illorum Seminaria, et instituet, et conseruabit.

[note: P. 4. c. 6. §. 5. et lit. D. c. 13. §. 4. ] 51 Aliarum linguarum studium valde commendatum habeat: hebraicae vero ijs tan tum concedat, qui in Theologiae facultate [note: Linguarum studium. ] mediocriter eruditi iam sint, aut certe tam humiles, vt sperandum merito sit, hoc studium


page 40, image: s040

sine illorum detrimento vtile valde futurum.

[note: P 4 c. 6. §. 14. et 16. ] 52 Designet aliquos, qui et probatae virtutis in primis sint, et ingenio polleant, vt absolutis [note: Quales ad studia repetenda. ] studijs Philosophiae, et Theologiae ad ea repetenda priuatum, et quietum studium [note: Ibidem §. 17] habeant, et positiuae, ac sacrae Scripturae se dedant: quo etiam tempore in disputationibus [note: et c. 15. §. 3. ] publicis rationem suorum studiorum redda~t, [note: Ibidem c. 6. §. 18. ] vt eas facultates priuatim, vel publice ad sua~, vel aliorum vtilitatem profiteri possint. Ijs [note: Dec. 75. §. 9. Cong. 7. ] etiam, qui concionandi talentum habent, duo [note: Ex Instruct. 2 6. Congr. ] itidem, vel vnus saltem annus concedatur, vt priuato studio sacrae Scripturae, legendisque Patribus, ac sanctae meditationi vacent.

[note: Can. 8. Congr. 3. ] 53 Diligenter studeat, vt praeceptores Philosophiae, cum magno delectu eos Aristotelis [note: Quinam philosophiae interpretes. ] interpretes legant, qui contra Christiana dogmata impie scripserunt; et ita Philosophiam interpretentur, vt Theologiae scholasticae, quam nobis commendant Constitutiones, subseruire faciant.

[note: Opinionum nouitas, et diuersitas coercenda. ] 54 Cum opinionum nouitas vel diuersitas non modo finem ipsum, quem Societas ad Dei gloriam propositum habet, impedire pos sit; sed etiam ipsum Societatis statum maxime [note: P. 3. c. 1. §. 18. et lit. O. etp. 4. c. 5. §. 41. et p. 8. c. 1. §. 8. lit. K. ] labefactare: necesse est ingeniorum licentiam in opinionibus, vel introducendis, vel sectandis, omnibus modis certa aliqua lege coercere. Quare diligentissime curent Prouinciales


page 41, image: s041

iuxta mentem Constitutionum ea exacte ab omnibus nostris, et praecipue a professoribus obseruari, quae in ratione studiorum praecipiuntur.

[note: P. 4. c. 5. lit. C Propensi ad aliquam facultatem in ea exerceantur. ] 55 Curet, vt ij, qui propensum animum habent ad aliquam facultatem, in qua possunt insignes euadere, in ea diutius versentur, habita tamen spiritualis profectus ratione, et de talibus Generalem admoneat.

[note: P. 4. c. 5. lit. D et c. 13. §. 4. et lit. E. et Can. 17. Con greg 2. ] 56 Qui propter aetatem prouectiorem, aut alias causas in facultatibus, et Scholasticis studijs progressum facere non possunt, curabit, ne in illis tempus insumant, sed casibus [note: Qui casibus studebunt. ] conscientiae discendis dent operam, sintque semper aliqui ex nostris, qui huic studio diligenter incumbant, vt Societas copiam habere possit operariorum, qui confessionibus au diendis sint idonei.

[note: Sit Domi qui casibus conscientiae satisfaciat. ] 57 In singulis Dominus, et Collegijs aliquem constituat, qui in casibus conscientiae bene versatus sit, vt difficultatibus Domi, et foris occurrentibus satisfacere possit.

[note: Comoediae, et Tragoediae rarissime permittantur. ] 58 Comoediae, et Tragoediae rarissime agi permittat, et non nisi latinas, ac decentes, et prius aut ipse eas examinet, aut alijs examinandas committat: eas vero, atque alias id genus actiones in Ecclesia fieri omnino prohibeat.

[note: Generalis de talentis admonendus. ] 59 Sub finem studiorum Generalem de vniuscuiusque talento admoneat, et quantum


page 42, image: s042

[note: P. 4. c. 9. §. 3. ] singuli profecerint, ei referat.

[note: Etiam translatio libri in alteram linguam non permittatur. ] 60 Curet vt nullus ex nostris librum aliquem ex vna in alteram linguam transferat, aut imprimat, absque Praepositi Generalis facultate.

De promouendis ad ordines, et gradus literarios. CAP. VII.

[note: Quos ad ordines praesentabit. ] 61 POtest per se, vel per alios praesentare ex nostris eos, quos idoneos iuxta instructionem a Generali traditam, censuerit ad ordines Ecclesiasticos recipiendos.

[note: P. 4. c. 6. §. 10. et 17. et c. 15 §. 3. ] 62 Quamuis in actibus scholasticorum communibus exercendi sunt nostri, iuxta Con [note: Nullus promouendus ad gradum literarium. ] stitutiones; nullus tamen ad Philosophiae, vel Theologiae gradus, etiam si idoneus sit, promoueatur sine Praepositi Generalis facultate.

[note: De ijs admonendus Generalis. ] 63 Cum nostri de Generalis facultate in vniuersitatibus Societatis promouendi sunt ad gradus literarios, si qua in re necessaria ad promotionem erit dispensandum (quod rarissime faciendum est, ne huiusmodi gradus veniant in contemptum) vbi id fecerit, tam de persona, quam de causa dispensandi admoneat Generalem.

[note: Nomine Doctoris, vel] 64 Etsi Doctoratus, et Magisterij gradus iuxta Constitutiones praedicto modo nostri


page 43, image: s043

[note: Magistri non vtantur. ] accipere possunt, nomine tamen Doctoris, vel Magistri ratione gradus, inter se non vtantur.

De promouendis in Professos, et Coadiutores formatos, ac scholares. CAP. VIII.

[note: P. 4. c. 3. §. 3. et p. 5. c. 4. §. 3. et 6. ] 65 POtest admittere post biennium ad vota simplicia scholasticorum approbatorum, et Coadiutorum non formatorum, [note: Qui ad vota simplicia admittendi. ] quos in Domino idoneos iudicauerit, iuxta Regulas, et Constitutiones.

[note: Quomodo ea vota post biennium emittenda. ] 66 Curet autem, vt quamprimum aliquis biennium Nouitiatus expleuerit (nisi iusta de causa differendus videretur) peractis ijs, [note: In Exam. c. 4. §. 41. et 27. ] quae in examine habentur, haec vota in sacro antequam communicet, emittat coram [note: In Exam. c. 1. §. 11. ] aliquibus domesticis tantum, non tamen inter eos, qui tunc forte vota renouarent, etiam si ea prius ex deuotione edidisset.

[note: Indifferentes ad gradum applicandi. ] 67 Si quos, vt indifferentes admiserit (quod raro fieri debet) potest eos applicare ad gradum Coadiutorum, vel scholasticorum, sicut magis in Domino conuenire iudicabit. [note: Can. 2. Co~g. 4. in Exa. c. 4. §. 6. et p. 5. c I §. 3. et c. 2. §. I. P. 5. c. 2. et p. 4. c. 9. §. 3. ] In hac vero classe indifferentium vltra te~pus biennij probationis nemo maneat.

[note: Tertia Probatio scholasticorum. ] 68 Scholastici simulatque Superiorum


page 44, image: s044

[note: Tertia Probatio scholasticorum. ] arbitrio studia absoluerint, tertium probationis annum in Domibus probationum peragant, quod si commode fieri non possit, in Domibus Professoru~, vel in Collegijs probari eos faciat iuxta regulas nouitiatus.

[note: De promouendis ad gradus Societatis. ] 69 Finita visitatione consideret, qui sint idonei in sua Prouincia, vt in Coadiutores formatos spirituales, vel temporales, aut in Professos iuxta Constitutiones, et instructionem a Generali traditam admitti possint, et secundum eamdem accurate Generalem informari curet.

[note: Seruanda ante quam admittantur ad gradus In Ex c. 1. §. 8 et c. 4. §. 2. et 27. 38. 41. et c. 6. §. 8. et p. 5. et 6. c 2. §. 12. et Can. 3. Cong. 2. ] 70 Antequam admittat eos, qui cum Generalis facultate professionem, vel vota Coadiutorum formatorum emissuri sunt, ea seruari curet, quae ab ipsis erunt facienda; eiusmodi sunt dispositio bonorum temporalium, si quae adhuc habuerint; exercitia spiritualia, confessio generalis, et alia, quae in Constitutionibus, et Decretis Congregationum dicuntur, in professione etiam, et ijs votis emittendis seruentur, et vt publice fiant, et [note: P. 6 c. 2. §. 1. et p. 10. §. 6. ] in ceteris omnibus, quae Constitutiones praescribunt.

[note: Vota simplicia post professionem emittenda] 71 Qui professionem fecerint, etiam trium votorum, emittant vota illa simplicia, quae post professionem emittenda sunt, idque iuxta formulam primae Congregationis, vt a [note: In 1 Cong. tit. 6. dec. 23. et in 3. Congr. dec. 70. ] tertia recognita est: et doctrinam Christianam


page 45, image: s045

tam ipsi, quam Coadiutores formati spirituales per quadraginta dies intra annum [note: Can 10. Congr. 2. ] doceant.

[note: Can. 10. Congreg. 2. ] 72 Habeat librum, in quo eorum nomina scribantur, qui vota solemnia, vel simplicia [note: P. 5. c. 3. et 4. Notentur vota solemnia emittentes: ] post biennium in Domibus, vel Collegijs suae Prouinciae emittunt iuxta ordinem Praepositis Domorum, et Rectoribus traditum.

[note: Quaenam subscripta ad Generalem mittenda: ] 73 Cum aliqui professionem, vel vota Coadiutorum formatorum fecerint, exempla huiusmodi votorum, et aliorum quinque, quae professi post emissam professionem faciunt, nomine ipsorum subscripta, ad Generalem quamprimum transmittat.

[note: P. 6. c. 2. §. 3. et 4. ] 74 Constituat iuxta Constitutiones, vt [note: Qui in Domibus professis commorabuntur. ] Professi, et Coadiutores spirituales formati suae Prouinciae in Domibus Professis, quantum fieri potest, commorentur.

De rebus Collegiorum, et Domorum. CAP. IX.

[note: Can. 11. Congreg. 1. ] 75 AEdificia conseruari, et si opus erit, instaurari curet: quod si quae aedificanda [note: Can. 9. Congreg. 2. ] maioris momenti fuerint, vt esset templum, dormitorium, vel aliquid huiusmodi, [note: Aedificia curabit. ] nisi approbante Generali non fiant, ad quem


page 46, image: s046

pertinet formam, et modum nostrorum aedificiorum praescribere.

[note: Redditus bona stabilia, et donationes. ] 76 Redditus, et reliqua stabilia conseruari curet, et an crescant, vel minuantur, intilligat: si quis autem huiusmodi bona augere vellet, vel aliquid donare, poterit id admittere: si tamen conditiones aliquae exigerentur, non nisi approbante Generali vllam admittat: et eodem modo, quae dantur Domui professae accipere, et si quid stabile donatum fuerit etiam vendere poterit: si tamen Domui necessarium pretium non esset, et trecentorum ducatorum valorem excederet, consulat Generalem, vt de eo luxta ipsius praescriptum disponat.

[note: Lites deuitandae. ] 77 Cum lites pro rebus praesertim temporalibus, diligenter nostris fugiendae sint, non intendat quisquam e nostris omnino litem aliquam absque consensu Generalis, aut eius, cui expresse suas vices ad hanc rem ille commiserit, nisi in re adeo necessaria, vt eius responsum expectari nequeat, de quo tamen postea ipsum admoneat. Quocirca nitatur Prouincialis primum rem compromissione componere. Nostris autem si lis intendatur, curandum etiam diligenter, nisi de iure nostro manifeste constaret, vt aliqua transactione vel concordia res tota componatur: id si commode fieri non valet, poterunt in iudicio


page 47, image: s047

[note: P. 4. c. 2. lit. C] se defendere, cum Prouincialis potestatem habeat conseruandi, et defendendi res Collegiorum etiam in iudicio, cum facultate alios substituendi, si id necessarium vel conueniens aliquando fuerit.

[note: In 1. cong. tit. 6. dec. 24. ] 78 Intelligat, an exempla authentica contractuum maioris momenti, praesertim rerum [note: Exempla authentica contractuum ad Generalem mittat. ] perpetuarum ad Archiuium, quod est in Vrbe penes Praepositum Generalem, missa sint, alioqui mittenda curabit.

[note: Computa Collegiorum exigat. ] 79 Videat computa inter Superiorem, et Procuratorem transacta, rationemque exigat accepti et expensi, et resolutionem vltimi sui computi summatim scribi faciat, quam ipse subscribet in libro designato: in hoc autem scripto simul constet tam de summa accepti, et expensi ab vltima visitatione, quam de eo, quod residuum fuerit, vel etiam si quid debiti maneat.

[note: Visitet bona stabilia. ] 80 Visitet bona stabilia extra Domum, qua sine magno incommodo visitari possint, vt videat, num qua instauratione, vel cultura egeant, et quid ad eorum conseruationem opus sit.

[note: P. 4. c 2. §. 1. et p. 9. c 3. §. 17. ] 81 Si Domus, vel Collegia cum commoda fundatione offerentur, expendat, quid ad commune bonum ex ijs speretur, et an aliquae [note: Oblatas fundationes ad Generalem referat. ] conditiones exigantur, et an locus sit salubris, et omnia ad Generalem referat, nihil interim certi promittendo.



page 48, image: s048

[note: Aes alienum vitet. ] 82 Magnum aes alienum Collegia, vel Domos conflare non sinat, si soluendo fore probabiliter non speret, habita ratione reddituum. et eleemosynarum, quae ordinarie [note: Can. 12. Congr. 2. ] dari solent: nec in ijs plures habitare permittat, quam ali possint.

[note: P. 4. c. 2. lit. E. ] 83 Quando contribuendum erit ad sumptus [note: Contributiones ad sumptus communes statuat. ] communes Prouinciae, statuat ipse quid cuique Collegio, vel Domui, seruata proportione debita, imponi debeat.

[note: P. 6. c. 2. §. 15. ] 84 In vestitus ratione tria obseruari faciat; [note: Obseruanda circa vestitum. ] Primum, vt honestus ille sit: Alterum vt ad vsum communem, et approbatum honestorum Sacerdotum eius loci, in quo viuitur, accommodatus: Tertium, vt professioni paupertatis non repugnet.

[note: Res domesticae inspiciendae. ] 85 Habitationem, officinas, vestes, et reliquam supellectilem, omnia denique diligenter inspiciat; nec necessaria deesse, aut superflua expendi permittat; et rerum mobilium inuentarium conferri faciat cum inuentario in praecedenti visitatione a Visitatore, vel Pro uinciali subscripto. Obseruet etiam, quae teneatur oeconomiae ratio.



page 49, image: s049

De ijs, qui bonis suis nondum se abdicarunt. CAP. X.

[note: Quos permittet abdicare se possessione bonorum. ] 86 NOn permittat nostros abdicare se possessione bonorum suorum, nisi quos constantes, et stabiles in sua vocatione cognouerit, atque in ea re maturo semper consilio procedat.

[note: Can. 4. Congreg. 3. ] 87 Non sinat pactiones inire nostros cum parentibus suis, et quibuscunque alijs de legitima [note: Pactiones cum parentibus quo modo permit tat. ] parte, et alijs bonis ad se pertinentibus, nisi illi prius admoneantur, Societatem ipsam ad ea bona nullum ius habere, et Generalis de tota re prius informetur.

[note: De dispositione nostrorum in auxilium Societatis. ] 88 Cum quis ex nostris est dispositurus de bonis suis in auxilium Societatis, admoneatur Generalis de eorum valore, et de animo [note: Can. 3. Congr. 2. et Can. 3 Cong. 3. ] relinquentis, et necessitate etiam Domorum, et Collegiorum Prouinciae, si in ea huiusmodi bona sint.

[note: Quid, cum bona applicabuntur Societati. ] 89 Si aliqua bona applicabuntur Societati cum facultate Generalis, magnopere curet Prouincialis, vt cum aedificatione, et caritate, et non cum rigore exigantur, potiusque per Procuratores externos, quam per nostros: expediet quoque, vt ex his eleemosynae aliquae in pauperes eius oppidi, vbi sunt bona,


page 50, image: s050

distribuantur: et ratio dati, et accepti talium bonorum scripto constet, vt ipse, aut Superior illius Domus, vel Collegij, cui applicata fuerunt, eam reddere possit ei qui a Generali fuerit designatus.

[note: Non ferat nostros petere a parentibus, etc. In Exam. c 4. §. 4. et p. 4. c. 4. lit. E. ] 90 Non ferat, nostros quicquam petere a parentibus, cognatis, vel amicis: sed omnia eis necessaria a Societate prouideantur: intelligatque etiam si quibusdam ad tempus proprietas bonorum temporalium permittitur, vsum tamen eorum ad propriam vtilitatem nulli esse concedendum.

De modo, quo cum Generali, et alijs Prouincijs, ac externis se habere debeat. CAP. XI.

[note: Quomodo se gerat erga Generalem. ] 91 OBedientem, reuerentem, ac fidelem se Praeposito Generali exhibeat, et hac re subditis in primis exemplum praebeat: idque potissimum curet, vt omnes de suis Superioribus bene sentiant, eisque peculiari deuotione afficiantur.

[note: Quomodo res suae Prouinciae Generali manifestari curet. ] 92 Perspecta Generali esse cupiat omnia, quae ad suam Prouinciam pertinent, eaque per se, et Superiores Domorum, et Collegiorum, et Consultores suae Prouinciae iuxta formulam scribendi manifestari diligenter curet.



page 51, image: s051

[note: Cong. Prou. ] 93 Cogitet de communi bono Societatis, illudque iuuet: Congregationes Prouinciales suo tempore iuxta formulam traditam cogat: si quid annotauerit circa Decreta, et Constitutiones, vel quid aliud, quod Congregationem Generalem exposcat, Praeposito Generali scribat, vel Procuratori tertio quoque anno ad eundem venturo tradat.

[note: Occasio iuuandi alias Prouincias. ] 94 Si occasio se obtulerit iuuandi alias Prouincias, non desit caritatis officio, et literarum communicatione, iuxta formulam scribendi, mutuam concordiam et caritatem foueat.

[note: P. 10. §. 11. et lit. B. ] 95 Beneuolos, et deuotos conseruet, curetque, vt benefactoribus se gratos nostri [note: Beneuolos conseruet, aduersarios reconciliet. ] exhibeant: si qui autem aduersantur Societati, studeat, vt melius informati reconcilientur.

[note: Eleemosynae pro externis praescribendae. ] 96 Quae eleemosynae externis pauperibus, siue ordinariae, siue extraordinariae dari debeant, ipse Superioribus praescribet auditis Co~sultoribus, pro Collegij, vel Domus facultatet Vbi vero habentur bona ecclesiastica, eleemosynas aliquas fieri prouidebit, in locis praecipue, vbi huiusmodi redditus percipiuntur.



page 52, image: s052

De communi ratione iuuandi proximos. CAP. XII.

[note: P. 4. c. 10. §. 10. et c. 6. §. 3. lit. C. ] 97 INtelligat praesertim sub finem studio rum, qui ex nostris, et quousque, quibusque [note: Can. 27. Congreg. 2. ] rationibus Domi, et foris externis se communicare debeant: quod tamen nisi probatis, [note: Intelligat qui ex nostris se communicare debeant externis. ] et in vocatione stabilibus, discretis, et bene instructis, quique alios aedificare possint, concedendum erit.

[note: P. 4. c. 8. §. 2. p. 10. §. 9. ] 98 Consideret, num Missae celebrentur et sacramenta alia ministrentur iuxta vsum [note: Missae, et Sacramentorum ritus. ] Romanae Ecclesiae, concionandi etiam, et doctrinae Christianae docendae modum obseruet: curetque, vt in his omnibus nostri vniformes sint, et vt finem, quem Societas intendit, assequantur. Praecipue vero circa concionatores inuigilet, vt si quis ex ijs ad suas se regulas forte non accommodauerit, a concionandi munere amoueatur, et in alijs Societatis nostrae ministerijs occupetur.

[note: Can 27. Congr. 2. ] 99 Videat, num in Domibus, et Collegijs concionatores, et confessarij ad sua munera [note: Confessarij idonei. ] idonei sint, et statuat pro ratione instituti, et loci, quam frequenter Domi, vel foris concionandum, vel publice legendum sit, vel doctrina Christiana tradenda: et tempore pestis aliqui ab eo designentur, qui separati ab alijs, proximis iuuandis vacent.



page 53, image: s053

[note: Quales Confessarij. ] 100 Det operam, vt Confessarij maturi sint aetate quantum fieri potest ac multo magis [note: Dec. 73. §. 10 Congr. 7. ] spiritu et moribus, praesertim qui ad confessiones [note: P. 10. §. 12. ] mulierum audiendas mittuntur. Curetque vt nostri gratijs, et priuilegijs apostolicis prudenter, et moderate vtantur.

[note: P. 4. c 8. et p. 7 c. 4. ] 101 In ijs locis, in quibus simul Domus Professorum, et Collegium fuerit, Societatis [note: Quid cum simul fuerint Domus Professorum et Collegium. ] ministeria in Domo exercenda curabit: in Collegijs vero ea, quae ad studia literarum, et auxilium spirituale scholasticorum pertinent, tractanda sunt.

[note: Ornatus in festis. ] 102 Efficiet, vt in festis, quae a nostris praecipue celebrari solent, ornatus nostrarum ecclesiarum sit moderatus, ac religiosus, et quoad fieri potest, sine nimia distractione nostrorum, et molestia externorum.

[note: P. 7. c 4. lit. G] 103 Non permittat, vt cum Congregationibus [note: Externorum confraternita. tes. ] externorum, quae Confraternitates dicuntur, nostri misceantur, nec in Domibus, vel Collegijs vlli earum conuentus agantur, nisi qui ad finem earundem Domorum et Collegiorum in diuino obsequio fient.

[note: Can 19 cong. 2. et Can. 7. congreg. 4. ] 104 Si examinandi ministerium ab. ordinario iniunctum effugere nostri nulla ratione [note: Iudicium de admittendis externis ad ordines. ] possint, quamuis de doctrinae sufficientia iudicium ferre valeant, illud tamen retineant, ne de admittendis, vel non admittendis ferant, sed illud omnino Praelatis relinquatur.



page 54, image: s054

De missionibus, et mutationibus nostrorum. CAP. XIII.

[note: Qua facultate alio proficisci quis possit. ] 105 PRouincialis non abeat a sua Prouincia sine Generalis, nec Praepositus, aut Rector a sua Domo, vel Collegio absque Prouincialis facultate, nisi locus esset vicinus, aut sine graui in commodo Superioris [note: Can 32. cong. 2. ] responsum expectari non posset. Reliquorum vero mutationes intra Prouinciam Prouincialis ipse ne faciat sine causa alicuius momenti.

[note: Obseruanda circa missiones. ] 106 In mittendis operarijs per prouinciam extra Domos, et Collegia, vt in vinea Domini laborent, obseruet, quae in Constitutionibus, [note: P. 7. c. 1. §. 5. et c. 2. §. 2. ca. 27. congr. 2. ] et regulis missionum dicuntur: videat tamen, ne Domus, et Collegia necessarijs ministris destituantur.

[note: Missi instruendi. ] 107 Quocunque mittat aliquem, eum per se, vel alium plene instruat, et ordinarie [note: P. 7. c. 1. §. 5. ] in scriptis tam de modo procedendi, quam de medijs, quibus eum vti velit ad finem, quem in animo habet.

[note: Quomodo adiuuandi. P. 7. c. 2. §. 2. ] 108 Per crebram literarum communicationem iuxta formulam scribendi totius successus certior factus ex eo loco, vbi ipse commoratur, consilio, et orationibus, et


page 55, image: s055

alijs rationibus eum iuuabit, vt persona, et negotium postulauerit.

[note: P. 8. c. 1. §. 4. ] 109 Optimi quique, et maturiores ad [note: Maturiores mittendi. ] proximos iuuandos, quantum commode fieri poterit, mittantur: et si ei videbitur expedire, [note: Cui subijciendi. ] alicui Superiori vicinioris Domus, vel Collegij subijciantur.

[note: P. 7. c. 2. lit. H. ] 110 Cum mutari aliquem oportebit, [note: Quomodo reuocandi. ] animaduertat, vt ad eum reuocandum, quod fieri poterit, ijs medijs vtatur, vt ij, a quibus euocatur, potius beneuoli omnino maneant, quam offensi, vel male affecti.

[note: In Bul. 3. Pau. 3. ] 111 Si missum a Superiore, vel a summo [note: Inutiliter in Missionibus occupatus. ] Pontifice minus vtiliter occupari videret, Generalem admoneat.

[note: De missionibus et transmutationibus extra Pron. ] 112 Extra Prouinciam suam neminem mittat, nec etiam ad laborandum in vinea Domini, nisi negotij alicuius, aut peregrinationis causa, aut nisi ei constaret de Generalis voluntate, vel conueniret cum Prouinciali illius Prouinciae, ad quam mittere aliquem: ad tempus voluerit ad prouincias [note: Decr. 58. ] tamen extra Europam, et inter ipsasmet hae [note: Congr. 7. ] transmutationes sine facultate Generalis ne fiant.

[note: Cognita morte Gen. non mittendi extra Prou. qui ius suffragij habent. ] 113 Post cognitam Generalis mortem Prouincialis neminem ex ijs, qui ius suffragij habent ex sua prouincia in aliam mittat ante congregationem Prouincialem, nisi


page 56, image: s056

causa sit adeo vrgens, vt ipse et maior pars Consultorum ipsius existimet esse mitte~dum.

[note: Superior in itinere. ] 114 Cum peregre erit nostris proficiscendum, aliquem, cui maxime confidat, praeficiet, cui toto itineris tempore ceteri tanquam Superiori in omnibus obediant.

[note: Can. 12 cong. 3. Quomodo iter faciendum. ] 115 Ad retinendam religiosam disciplinam, et paupertatis rationem det operam, vt nostri in profectonibus, quos ipsorum Superiores id praestare posse iudicauerint, in toto vel in parte pedestri itinere vtantur; et in equitando solius necessitatis, siue personae, siue negotiorum ratio habeatur.

[note: Can. 10. cong 2. Itinerum expensae. ] 116 Expensas itinerum soluere eius erit Prouinciae, aut Collegij, aut Domus in cuius bonum, et vtilitatem cedit profectio: quod si in ea redubium esset, arbitrio ipsius auditis Consultoribus statuendum relinquitur: si aliquando tamen inter aliquos prouinciales non conueniret, recurrant ad Generalem.

[note: Superior informandus, quando ex vno loco ad alium quis transmittitur. ] 117 Quando quis ab vno loco ad alium transfertur, Superior, ad quem talis mittitur, informandus est, quantum ad cognoscendum, et iuuandum eum sit satis. Neminem autem ex vno in alium locum ire permittat sine literis patentibus. Qui vero in [note: Decr. 75. Congr. 7. ] [note: Ex Instr. 1. spiritus. ] aliquo Collegio, aut Domo male se gerit, non mittatur, si fieri potest, ad aliud nisi iuuetur vbi deliquit.



page 57, image: s057

De visitatione. CAP. XIV.

[note: Can. 29. congreg. 1. et P. 8. c. 1. lit I. ] [note: Singulis annis Prouincia visitanda. ] 118 SIngulis annis per se ipsum singula loca suae Prouinciae visitet, cum hoc sit valde proprium sui officij, et ibi diutius immoretur, vbi magis erit opus, praesertim in loco ad communicationem cum inferioribus, et Generali Praeposito magis commodo.

[note: Quando per alium visitabit. ] 119 Si quando ob causas grauiores visitare omnia loca suae Prouinciae ipse non possit, re cum suis, Consultoribus collata, ad ea, quae non potest, sibi alium substituat. Quamuis omnino curandum sit, vt Domos probationis et scholasticorum Seminaria peculiari cura, et per se visitet.

[note: Quid cum ad locum visitandum peruenerit. ] 120 Cum ad Domum, vel Collegium aliquod peruenerit, Superiorem interroget, num aliquid vrgeat, cui statim necessario sit remedium adhjbendum: et Visitationes praeteritas petat. deinde omnes simul benigne alloquatur, eosque ad renouationem in spiritu, et studium perfectionis hortetur.

[note: Visitatio inchoanda a Templo. ] 121 Incipiat Visitationem a Templo, cuius ostio clauso, videat quomodo custodiatur Sanctissimu~ Eucharistiae Sacramentum: mox visitet sacrum infirmorum oleum et Sanctorum reliquias, ex quibus nihil vlla ratione


page 58, image: s058

auferatur; altaria, sedesque Confessariorum, atque alia, quae tam in Templo, quam in Sacristia ad diuinum cultum pertinent.

[note: Tum personarum. ] 122 Postea ad visitationem personarum accedat, et curet, vt omnibus beneuolum se exhibeat, ne alicuius mentem subeat suspicio, quod ob sinistras aliquas informationes minus hilarem vultum ipsis ostendat.

[note: Informatio de statu Collegij, vel Domus, et Superiore. ] 123 Petat a Superiore, et consequenter a Consultoribus, et ab aliquibus Patribus antiquioribus, vel praecipuis officialibus, vt ea, quae sciunt alicuius momenti de statu Collegij, vel Domus, aut de personis referant: quod si iudicauerit expedire, iubere poterit, vt informationes huiusmodi, vel partem earum breuiter scribant, et sibi tradant: scripta autem, quae secretum continent, clausa ipse diligentissime seruet, caueatque ne minimo quidem indicio eos, qui sibi aliquid reserunt, prodat.

[note: Tum de singulis personis. ] 124 Huiusmodi informationibus acceptis, et consideratis, percurrat cum Superiore catalogum personarum Domus, vel Collegij, breuemque de singulis ab eo capiat informationem.

[note: Singuli se orsum interrogandi. ] 125 Deinde vocet sigillatim omnes eo ordine, qui ei magis conuenire videbitur, et singulos seorsum iuxta instructionem sequenti capite positam memoriter potius, quam ex scripto interroget, et quae aduertenda iudicauerit,


page 59, image: s059

sibi memoriae causa scribat. Quid vero a quoque interrogandum sit, illius prudentiae relinquitur.

[note: Ad veritatem hortandi. ] 126 Hortetur omnes ad veritatem sincere dicendam, ne ipsis imputetur, si morbi propter eorum silentium incogniti, et latentes curari non possint: admoneatque teneri eos seruare sub secreto, quicquid cum eo quod secretum requirit, transegerint, licet a quouis alio, qui ipso sit inferior, de ea re interrogentur.

[note: Non facile credat, quae contra alios praesertim Superiores. ] 127 Non facile credat, si quae forsan contra alios, praesertim Superiores dicentur: sed ea notet, et expendat, vt veritatem assequatur. Caueatque ne dum subditos consolari studet, illi debiliores in obedientia, et reuerentia erga suos immediatos Superiores reddantur.

[note: P. 8. c. 1. §. 5. ] [note: Dissensionis auctor. ] 128 Si quis diuisionis, aut dissensionis eorum, qui vna viuunt, inter se, vel cum suo capite auctor esse inueniretur, diligentissime ab ea Congregatione, velut pestis, quae eam potest inficere, si praesens remedium non adhibeatur, separandus est.

[note: Examinandae Regulae officialium. ] 129 Visitatio rerum, aut partium, iuxta ea, quae in praecedentibus regulis, praesertim in nono capite huius officij dicta sunt, fieri debet; in qua simul examinandae sunt regulae officialium, qui eiusmodi rerum curam haben: siquid autem non solum informationem, sed


page 60, image: s060

inspectionem requirat, ipse per se, aut focium id praestabit.

[note: Quae Regulae, et cum quibus. ] 130 Summarium Constitutionum, et Regulas Communes coram Superiore, Consultoribus, et Ministro examinabit: et si quas non obseruari intellexerit, consideratis causis remedia adhibebit vt obseruari possint. Regulas autem Ministri, Consultorum, et Admonitoris, Concionatorum, et Sacerdotum, itemque praecipuorum officialium ipse per se cum ipsismet examinabit: reliquas vero aliorum officialium poterit socio, aut alteri coram singulis eorum examinandas committere.

[note: In Exam. c. 4. §. 36. et 39. ] 131 Prouincialis integram rationem totius ante actae vitae, iuxta Constitutiones ab [note: Conscientiae rationem a quibus, et quando exigat. ] ijs exigat, qui Societatem ingrediuntur: et ab eo tempore, quo ad studia missi sunt ab ijs, qui illis absolutis ad tertium probationis annum peragendum mittuntur. Quod si id aliquando per se praestare non poterit, substi tuat ad id ordinarie Superiorem Domus, vel Collegij. Singulis vero annis in quacunque Domo, vel Collegio suae Prouinciae absoluta rerum domesticarum visitatione, aut in ipso visitationis decursu (si id opportunius in aliquibus fore iudicaret) rationem conscientiae ab omnibus accipiat ab vltima, quam red diderunt iuxta modum inferius praescriptum. Quod si visitatio circa renouacionem votorum


page 61, image: s061

[note: Quando renouatio Votorum praemitti aut differri possit. ] inciderit (quam extra statutum tempus ratione sui aduentus in Domum aliquam, vel Collegium praesertim magnum, per vnum aut alterum mensem praemittere, aut differre poterit) ipse ad excipiendas confessiones generales nostrorum, aliquos Patres probatos, et maturiores designabit; eosque, qui sibi confiteri volent, benigne audiet.

[note: Superior, postremus omnium visitandus. ] 132 Postremum omnium visitet Superiorem Domus, vel Collegij circa ea, quae ad personam, et officium eius attinent, iuxta officij eius regulas, et ea, quae ex acceptis informationibus collegerit.

[note: Recognoscenda post visitationem absolutam. ] 133 Visitatione cuiusque Domus, vel Collegij absoluta, et rebus omnibus perspectis, vt laboris sui fructum capiat, denuo omnia, quae accepit in visitatione, consideret, et ea, quae maioris momenti sunt, diligentius expendat; quid item clarum, quidque tantum probabile videatur, et de quibus Generalis consulendus est, et quae cum solo Superiore Domus, vel Collegij, quae etiam cum Consultoribus, et quae cum alijs particularibus sint transigenda, diligenter discernat.

[note: Ordinanda ad gubernationem spectantia, ex pendenda, Deoque commendanda. ] 134 Quae ad gubernationem spectantia ipsi ordinanda videbuntur, haec vel illa ijs etiam expendenda tradat, quos de vnaqua quere melius iudicare posse confidat. Et antequam vltimam executionis manum rebus imponat, omnia in orationibus, et Missarum


page 62, image: s062

sacrificijs Deo commendet, vt iuxta ipsius Diuinum beneplacitum dirigantur.

[note: Quae non expungenda ex praeterita visitatione. ] 135 Postquam autem apud se omnia con stituerit ex praeteritae visitationis memoriali, vbi rerum quae temporariae sunt, ordinationes scribuntur, eas quae executioni mandatae fuerint, expungat. In libro vero in quo non nisi maioris momenti ordinationes scribendae erunt, ipse ea tantum scribet, suaque manu subscribet, quae cum Generali communicauerit, et ab ipso fuerint approbata.

Instructio de ijs, quae in visitatione interroganda sunt. CAP. XV.

Quae ad gubernationem pertinent a Superioribus, et Consultoribus, et alijs, quibus videbitur, petenda.

[note: Quaenam, et a quibus de gubernatione interroganda. ] 1 INterroget, si quid grauius in ea Domo, vel Collegio accidisse extra confessionem intellexerit, et quod remedium sit adhibitum.

2 Quomodo seruentur regulae, quae ad Nouitios pertinent.

3 An aliqui, praesertim pueri, aut mulieres ad vota emittenda inducantur, vel ad


page 63, image: s063

consilia alia obseruanda indiscrete trahantur.

4 An aliquis Domi nimis affectus videatur ad consanguineos, vel ad eorum subuentionem teneatur.

5 De numero, et sufficientia Confessariorum, et de frequentia, et fructu confitentium.

6 Quomodo literarum studia vigeant, et quam exacte seruentur, quae de opinionum nouitate et diuersitate statuta sunt. Et an aliqui videantur finitis iam studijs educendi e Collegiis.

7 An infirmi, hospitalia, carceres, et triremes (vbi essent) visitentur, et adiuuentur a nostris.

8 Ex quibus operibus piis iuxta nostrum institutum, maior fructus percipiatur.

9 De cura in tradendis spiritualibus exer citiis, et quam exacte illa fiant. Et de vigilantia in puerorum ac rudium in doctrina Christiana institutione.

10 De modo conuersandi iuxta rationem, et finem nostri instituti.

11 De missionibus et earum fructu, et modoprocedendi eorum, qui mittuntur.

12 An aliqui praetextu valetudinis iuuan dae a spiritus perfectione degenerent, et a laboribus nostri instituti abhorreant, atque ad otium aspirent.



page 64, image: s064

13 An erga nostros infirmos, et hospites debita Societatis caritas, et cura exerceatur.

14 An aliqua ambitionis et proprietatis indicia in aliquo appareant.

15 Quae eleemosynae externis pauperibus dentur.

Quae ab omnibus peti possunt.

[note: Quae ab omnibus. ] 16 QVomodo valeat corpore, et viribus et quomodo ei conueniat ratio victus, vestitus, cubiculi, et exercitationis corporalis, qua vtitur.

17 Si quid dubitationis, aut difficultatis, si quid etiam ad suam consolationem, instructionem, aut profectum fore putat, confidenter proponat.

18 Quod ad alios attinet, interrogetur quomodo tractetur a Superioribus, et quid sentiat de illis, tam de personis, quam de officiis eorum.

19 An aliquis Superior impedierit libertatem subditorum scribendi ad Superiores mediatos, aut quouis modo significauerit sibi non placere, vt nostri de ipso, aut eius gubernatione, ad eosdem scribant.

20 An nouerit extra confessionem aliquid de quauis persona, quod non ei probetur, vt de inobedientia, murmuratione, conspirationibus, praesertim contra Superiores, et


page 65, image: s065

si quid parum honestum, et incautum in familiaritate nimia cum aliqua persona accidisset, vel contra de dissensione.

21 Quomodo seruentur Domi Constitutiones, Decreta, Regulae, communis ordo, et ordinationes, quae a Praeposito Generali, et alijs Superioribus emanant.

22 Quomodo exerceantur ministeria So cietatis erga externos, quod ad modum, et fructum attinet.

23 Quis sit profectus nostrorum in rebus spiritualibus, et quod omnium in solidis virtutibus acquirendis studium.

24 Si de ijs etiam, quae pertinent ad alias Domos, et Collegia totius Prouinciae aliquid habet, quod alicuius momenti videatur, libere proponat.

Pro Scholasticis addatur.

[note: Quaenam a Scholasticis. ] 25 QVid ingenij, memoriae, vitium, et propensionis ad literas in se experiatur.

26 An occupatione exteriore, vel studijs remoueatur, vel distrahatur a rebus spiritualibus.

27 An habeat libros necessarios, et an scribat, legat, disputet.

28 De suo profectu in literis quid sentiat.



page 66, image: s066

29 An omnia experimenta Societatis fecerit, et quo fructu.

Pro ijs, qui in probatione versantur.

[note: Quae ab ijs, qui in probatione. ] 30 AN firmus sit in proposito viuendi, et moriendi in Societate.

31 An sit indifferens ad quemlibet gradum, ministeria, et exercitia Societatis, prout obedientia constituerit.

32 An Exercitia spiritualia, vel aliqua alia experimenta fecerit, et in quibus plus profecerit, et alia, si videbitur ex Examine.

Modus accipiendae rationis conscientiae.

[note: Ratio conscientiae. ] QVod in summario Constitutionum. §. 40. praescribitur de manifestanda conscientia, id magni momenti ad Dei gloriam, et Societatis nostrae bonum Pater noster sanctae memoriae Ignatius existimauit: quare vt omni diligentia et animi sinceritate seruetur, Prouinciali curandum erit. Et cum quisque dixerit, quae dicere voluerit, iuxta instructionem datam, poterit Prouincialis, si qua existimauerit amplius interroganda, id etiam facere: quamuis, quae hominem pudore multum afficerent, ea extra confessionem interroganda


page 67, image: s067

non essent. Nec a singulis singula petet, sed prudenter et circumspecte pro ratione personarum. Denique eam suauitatem teneat, vt illa omnia non tamquam iudex exigere, sed vt benignus parens ob subditi consolationem cognoscere velle videatur.



page 70, image: s070

REGVLAE PRAEPOSITI Domus Professae.

De ijs, quae ad eius personam, et totius Domus administrationem pertinent. CAP. I.

[note: P. 4. c. 10. §. 4. ] [note: Qualis esse debeat. ] 1 OMni studio enitatur, vt talis sit, qualis optatur Rector in nostris Constitutionibus, atque eo magis, quod illis praesit, quos viros spirituales, et perfectionis studiosos esse oportet.

[note: P. 4. c. 10. §. 5. ] 2 Primam officij sui curam in eo positam esse intelligat, vt oratione, et sanctis desiderijs totam Domum velut humeris suis sustineat;


page 71, image: s071

et quaecunque in ijs, quibus praeest, ad [note: Oratione, etc. Domum sustineat. ] ipsorum, aliorumque aedificationem, iuxta instituti nostri rationem, optare debet, prius in seipso praestare studeat.

[note: Vitet particularia in omnibus. ] 3 Communes regulas ipse seruet, et particularia in cibo, indumentis, et aliarum rerum vsu quantum fieri potest, vitet; et familiaritate, atque indulgentia cum quibusdam, alios ne offendat.

[note: P. 4. c. 10. §. 10. et can. 15 cong. 2. Quando Christianam Doct. docebit] 4 Intra annum, postquam officium Praepositi prima vice inierit, quadraginta diebus Christianam doctrinam eo modo, quo in secunda Congregatione de Rectore expositum est, legat, aut doceat; sed ex causa per alium id munus cum facultate Prouincialis obire poterit.

[note: Consuetudines approbatae seruandae. ] 5 Consuetudines receptas, et a Generali, vel Prouinciali approbatas seruet, ac seruari faciat: si tamen aliqua alia a praecedenti [note: Nouae non inducendae. ] Praeposito inducta fuerit, non mutet inconsulto Prouinciali: ipse vero, nisi suo Superiore approbante, nullam introducat.

[note: P. 4 c. 10. §. 5. et 6. ] 6 Eos, qui domestica obeunt ministeria [note: Constituendi qui domestica obeant ministeria. ] (exceptis quibusdam, quorum electio ad Prouincialem pertinet) prudenter constituat, suas cuique regulas tradat, aliquando visitet, et prout in Domino conuenire iudicabit, vel in eisdem ministerijs detineat, vel ab [note: Ibid. lit. E. ] eis remoueat. Quia vero officia quaedam, vt bene fiant, experientiam requirunt, qui


page 72, image: s072

ad ea idonei inueniuntur, non facile mutari debebunt.

[note: P. 4. c. 10. § 6. ] [note: Officiales iuuandi. ] 7 Vt prospicere officialibus de subsidio, si necessarium id fuerit, ne labore grauentur, debebit, ita cum tempus vacuum illis fuerit, vt illud vtiliter impendant diuino seruitio, curabit.

[note: P. 3. c. 1. §. 11. ] [note: Designatio Confessarij. ] 8 Etsi potestatem habet designandi Confessarios suis subditis, ordinarium tamen Confessarium Domus non constituet sine approbatione [note: P 6. c. 5. ] Prouincialis.

[note: Quando in virtute obedientiae iubendum] 9 Quamuis in virtute obedientiae iubere possit, non nisi rarissime, et ex graui ac vrgenti causa id faciat.

[note: Quales poeninitentiae imponendae. ] 10 Ordinarias tantum poenitentias imponat, quales sunt parua mensa, reprehensio, conclusio in circulo, edere sub mensa, osculari aliorum pedes, orare in refectorio, dicere culpam suam, subtractio cibi vsque ad panem, et aquam, si res postulauerit, disciplina publica in refectorio, et alia exercitia [note: P. 4. c. 10. lit. B. et p. 9. c. 3. § 8. ] humilia, et domestica.

11 Sicut ad Praepositum pertinet dispensare [note: Quando dispensat in regulis. ] in regulis, et Constitutionibus, et Decretis Congregationum Generalium cum particularibus, quando necesse erit; sic et, cum dispensauerit in rebus maioris momenti quae videntur vrgere, et in quibus sine graui incommodo Prouincialis respo~sum expectari non potest, eum primo quoq. tempore de huiusmodi


page 73, image: s073

dispe~satione, ac eius causa admonere.

[note: P. 5. c. 3. §. 4. et c. 4. §. 4. ] [note: Vota solennia et simplicia notanda. ] 12 Nomina eorum, qui vota solemnia, vel simplicia emiserunt, in libro ad hoc parato notentur, in Professis quidem, et Coadiutoribus formatis cum nominibus admittentium; in reliquis vero post biennium cum nominibus celebrantium, adnotato loco, et tempore, iuxta Constitutiones.

[note: Vnde cognoscet suas facultates. ] 13 Quas habeat facultates partim ex ijs quae ipsi in his regulis conceduntur, partim ex compendio facultatum Societatis intelligat, vt in ijs, quas non habet, sciat ad Superiorem recurrere.

De ijs, quae Praepositum ad bonam administrationem iuuabunt. CAP. II.

[note: P. 4. c. 10. §. 7. et p. 9. c. 6. §. 14. ] 14 SIt sollicitus, ne Minister, et reliqui officiales suo desint officio, omissis alijs, quae possent impedire.

[note: Ne Minister, et alij suo desint officio. ] [note: Consultationes faciendae. ] 15 Singulis vel saltem alternis hebdomadis cum suis Consultoribus conueniat, (nisi pro re nata aliquid extraordinarie esset consultandum) deque rebus maioris momenti, quae pro temporum, et negotiorum varietate occurrunt, cum illis agat: quamquam ijs auditis, penes ipsum erit de singulis statuendi facultas.



page 74, image: s074

[note: Admonitor, et Consultores libenter audiendi. ] [note: P. 9. c. 4. §. 4. ] 16 Consultores, aliosque omnes, cum ei aliquid proponunt, libenter, et benigne excipiat, et praecipue eum, cui Monitoris officium commissum est: efficiatque vt in sua domo, quae in formula scribendi praescripta sunt, seruentur.

[note: Visitationes, et ordinationes scribendae] 17 Habeat librum, in quo scribantur visitationes Domus a Generali approbatae; in quo etiam scribantur ordinationes aliae alicuius momenti, quae a Generali mittuntur: et quae perpetuae fuerint, ab ijs, quae temporariae sunt, separatim notentur: alia vero quae Visitator, et Prouincialis praescripserint, in alio libro scribantur.

[note: Vnde institutum Societatis cognoscat. ] 18 Institutum Societatis cognoscat ex lectione literarum Apostolicarum, Constitutionum et Decretorum generalium Congregationum: magis autem particularia ex lectione regularum tam communium, quam, officij sui, et aliorum, qui sub ipsius cura sunt, ac Prouincialis, et compendij facultatum Societatis, atque ex obseruatione consuetudinum receptarum, ac demum ex recursu ad Superiorem in ijs, de quibus dubitabit.

[note: Quae in libellum referenda. ] 19 Libellum habeat, in quem referat quaecunque sibi ad bonum Domus statum subinde occurrent, ne memoria excidant, praecipue illa, de quibus ad Generalem, vel Prouincialem scribendum putat.



page 75, image: s075

[note: Missas applicare potest. ] [note: P. 2. c. 3. §. 2. et p. 7. c 2. lit. M. et c. 4. §. 3. et 4. p. 10. lit. B. ] 20 Pro occurrentibus necessitatibus communibus, et priuatis, Missas, et orationes suorum (moderate tamen) iuxta consuetudinem Societatis applicare poterit.

De cura nostrorum in spiritu. CAP. III.

[note: P. 4. c. 10. §. 8. ] [note: Obedientia in omnibus curanda. ] CVret, vt cuique in suo officio integram obedientiam ceteri praestent, et officiales Ministro, et sibi etiam omnes; studeatq. eisdem exemplo ebedientiae praeire, quam ipse suis Superioribus, quos Christi loco habet, praestare debet.

[note: P. 4. c. 10. §. 5. et p. 6. §. 1. et p 10. §. vlt. ] [note: In prooe. decl. Obseruantia Regularum. ] 22 Det operam, vt Constitutiones, et regulae obseruentur: omnibus domesticis cum omni solicitudine inuigilet, eosdemque ab ijs, quae nocere possint domi, et foris defendat, tum praeueniendo, tum etiam, si quid mali acciderit, remedium adhibendo.

[note: In Exam. c. 4. §. 36. 38. et p. 6. c 1. §. 2. ] [note: Ratio conscientiae. ] 23 Efficiat, vt sibi, vel alijs ab ipso deputatis statis te~poribus ratio conscientiae reddatur, iuxta modum, qui in officio Prouinciali praescribitur, et instructionem ad reddendam con scientiae rationem, a Professis quidem, et Coadiutoribus formatis semel in anno, ab alijs vero bis: et aliquos praeterea maturiores Patres assignet, qui eorum confessiones generales excipiant, nisi Prouincialis tunc adsit.



page 76, image: s076

[note: P. 4. c. 4. §. 5. et p 5. c. 4. §. 6 et Can. 14. Cong. 2. ] [note: Renouatio votorum quando. ] 24 Meminerit, vt Scholastici, si qui erunt, et Coadiutores non formati, bis singulis annis circa festa Circuncisionis Domini nostri, et Apostolorum Petri, et Pauli vota sua renouent, praemissis ijs, quae fieri solent.

[note: P. 3. c. 1. §. 28. ] [note: Exhortatio quando, et quibus de rebus habenda. ] 25 Singulis, vel alternis diebus Veneris exhortationem nostris vel ipse faciat, vel aliquis alius, qui rationem nostri instituti bene teneat, in qua agatur de obseruatione Constitutionum, et Regularum, de fraterna caritate, humilitate, patientia, mortificatione, et alijs virtutibus, praesertim de obedientia: tametsi exhortationis loco, spiritualis collatio eisdem de rebus aliquando haberi potest.

[note: Crebro subditos alloquatur, eorumque necessitatibus tempestiue prospiciat. ] 26 Crebro, et magna caritatis significatione alloquatur subditos, eorumque necessitatibus non corporis tantum, sed multo etia~ magis animae, paterno affectu prospiciat. Si quem vero intelligat aliqua tentatione pulsari, praesertim graui, eius peculiarem curam, et solicitudinem non solum per se, sed etiam, si necesse fuerit, per alios gerat; nec remedium longius differendo, difficiliorem morbi curationem reddat.

[note: P. 3. c. 7. §. 15. ] [note: Ratio in poenitentijs habenda. ] 27 In correctionibus, et poenitentijs iniungendis ratione~ habebit dispositionis personarum, et aedificationis vniuersalis, et particularis earum, ad gloriam Dei.

[note: P. 5. c. 1 lit. N Modus in correctionibus seruandus. ] 28 Nisi prudentia rebus particularibus adhibita aliter procedendum dictauerit, illud


page 77, image: s077

in correctionibus obseruet, vt ij, qui peccant, primo in caritate, et dulcedine admoneantur: secundo in caritate quidem, sed eo tamen mo do, vt eis confusio, et rubor inijciatur: tertio amori ea, quae timorem incutiant, si opus erit, adijciantur.

[note: P. 3. c. 1 lit. N Publica poenitentia. ] 29 De publicis defectibus publica debet esse poenitentia, ijs tantum, quae ad omnium aedificationem faciunt, declaratis.

[note: Mortificationes publicae. ] 30 Poterit mittere interdum aliquem ex suis, vt ostiatim petat eleemosynam, aut comitetur emptorem, aut vt inseruiat hospitali, aut in plateis concionetur, Christianamve doctrinam doceat, prout magis in Domino expedire videbitur, habita ratione aedificationis, et spiritualis vtilitatis nostrorum.

[note: In Exam. c. 1. lit. C. ] [note: Poenitentiarum approbatio. ] 31 Delegare poterit Confessario, vel alijs vices suas, vt eas poenitentias approbent, vel improbent, quas ad maiorem sui spiritus profectum, assumere quisque volet. Et, vt nostris, qui Sacerdotes non sunt, facultatem dare possint frequentius quam octauo quoque die co~municandi, quos ea ratione magis in spiritu iuuari in Domino iudicauerint.

[note: In 1. Cong. tit. 6. dec. 17. et in Exa. c. 1. §. 6. ] [note: Mensura in poenitentijs ne excedatur. ] 32 In danda facultate ieiunandi, sicut et in alijs poenitentijs concedendis, videat, ne mensuram rectae rationis excedat; detque operam, vt omnes intelligant, ad singularitatem non pertinere, si quis ieiunet alijs non ieiunantibus, dummodo ordinaria consuetudo


page 78, image: s078

ieiunandi, quae iuxta Constitutiones non sit, non introducatur.

[note: P. 3. c. 1. §. 18 Ibid. lit. P. ] [note: Nostrorum curet vnionem. ] 33 Vnio, et consormitas mutua diligentissime curanda est, nec ferenda inter vllos domesticorum perturbatio, vel ira mutua: si quid autem huiusmodi accideret, curet, vt statim cum satisfactione debita in gratiam inuicem redeant.

[note: P. 3. c. 1. §. 19. ] [note: Officia domestica a Sacerdotibus obeunda. ] 34 Tam ipse, quam omnes alij Sacerdotes, qui ei videbuntur, iuxta Constitutiones, aliquando intra annum officium, vel officia eorum, qui Domi inseruiunt, ad tempus aliquod obibunt.

[note: In Exam. c. 4. §. 6. et p. 3. c. 1 lit. B. ] [note: Literae dandae] 35 Videat scripta, et literas omnes, quae scribu~tur ad domesticos, et quas ipsi alijs scribunt, aut aliquem virum fidelem, et qui donum discretionis habeat, Domi constituat, qui eas lectas reddat, aut non reddat, prout in Domino magis expedire iudicabit, sibique referat, si quid inuenerit, quod tanti momenti sit, vt de eo Superior monendus videatur. Res autem vanas, aut quae alia ratione offendere possint, neminem scribere permittat: nec sigillum quemquam habere sinat sine Prouincialis facultate.

[note: P. 3. c. 1. §. 14. et lit. M. ] [note: Arma, Instrumenta musica, et libri lasciui, etc. ] 36 Non sint Domi arma, nec instrumenta musica, nec libri lasciui, aut vani, nec nouae vllae recreationes introducantur.



page 79, image: s079

De auxilio animarum. CAP. IV.

[note: In Ex. c. 1. §. 2 et par. 4. in prooem. ] [note: Instituti perfectio in Domibus professis. ] 37 MEminerit hoc pertinere ad scopum totius Societatis, vt ad animarum salutem, et perfectionem cum Diuina gratia promouendam incumbat; et nostri instituti puritatem in Domibus Professis praecipue elucescere debere, quae non tam circa media ad hunc finem praeparanda (quemadmodum Collegia) quam circa finem ipsum, et vsum mediorum ad eum conferentium versantur.

[note: Zelus animarum. ] 38 Videat, an nostri zelum habeant animarum, et an strenue, ac diligenter earum salutem procurent, vt ij solent, quos sanctus Dei amor impellit, nec solum immoderatos pro ratione virium labores suscipi non sinat, sed multo etiam minus in proximis iuuandis negligentiam toleret.

[note: Assidue in Ec clesia praedicandum. P. 4. c. 8. §. 3. et 6. et p. 7. c. 4. §. 6. et 7. et Can 21. Cong. 1. et Ca. 20 Cong 2. ] 39 Proponatur populo assidue in Ecclesia verbum Dei in praedicationibus, et sacrae Scripturae, vel doctrinae Christianae lectionibus, quod etiam in alijs Ecclesij, plateis, et locis praestari potest, quando ad maiorem Dei gloriam conferre videbitur: nominatim vero puerorum, ac rudium personarum in Christianismo institutionem, tanquam proprium nostrae vocationis ministerium valde co~mendatum


page 80, image: s080

[note: Can. 14. Congreg 1. ] habeat: intelligatque Christianam doctrinam canendo doceri posse, vbi ad maiorem aedificationem id fore obseruabitur. Modus autem siue id canendo, siue secus fiat, pro locorum ratione ad aedificationem et maiorem vtilitatem exigatur.

[note: Confessarij non desint. ] [note: P. 4. c. 8. §. 4. et p. 7. c. 4. §. 5 et 9. et in Bulla nostri instit. Paul. iij. et Iul. iij. ] 40 Procuret diligenter, ne desint designati Confessarij, qui Domi in administratione sacramentorum confessionis, et communionis cum fructu exerceatur: quique extra Domum aegrotorum confessiones audire, morientibus opem ferre, et eos, qui in carceribus, et hospitalibus inueniuntur, visitare, et consolari possint, et reliquis pietatis operibus, quae in literis Apostolicis instituti nostri, et Constitutionibus proponuntur, incumbere: sed haec omnia ipse iuxta ordinem a Prouinciali praescriptum exequatur, qui pro ratione loci, et copia Nostrorum metietur, quantum in huiusmodi rebus operae sit ponendum.

[note: P. 4. c. 8. §. 5. et p. 7. c. 4 §. 8] [note: Exercitia spiritualia a quo tradentur. ] 41 Curet, vt nostri in spiritualibus Exercitijs tradendis accurate exerceantur, post quam ea in se fuerint experti: nullus tamen, deberet ea tradere, nisi prudentia, ac rerum spiritualium vsu satis probatus esset.

[note: Ad loca vicina mitti possunt nostri. ] 42 Si operariorum copia suppetet, poterit suos mittere ad alia loca vicina, habito consensu Prouincialis, vt similibus operibus caritatis functi, Domum, constituto tempore, redeant.



page 81, image: s081

[note: Aliqui Domi maneant. ] 43 Non permittat eodem tempore omnes Sacerdotes abesse, sed semper Domi, aut in Ecclefia aliqui maneant, qui occurrentibus necessitatibus proximorum satisfacere possint.

[note: Operariis prospiciendum. ] 44 Cum quis praedicationi, lectioni sacrae, aut confessionibus audiendis vacat, prouideat, ne studij tempus, aliaue necessaria illi desint.

[note: P. 4. c. 8. §. 2. et p. 7. c. 4. §. 5. et 6. ] 45 Si quis ad sacros ordines promouendus, aut in confesserium, vel concionatorem esse eligendus videbitur, Prouincialem admoneat.

[note: De promouendis ad aliquod munus. Quid de ijs, qui offendicu lo sunt. ] 46 Si quem ex ijs, qui in Ecclesia nostra assidue ad sacramenta accedunt, intelligeret vitae suae exemplo alios offendere, quantum in ipso est, remedium per confessarium, vel aliquem alium conuenienti ratione adhibere curet.

[note: P. 6. c. 3. §. 5. ] [note: Religiosarum curam ne suscipiant nostri. ] 47 Non permittat, vt nostri curam mulierum religiosarum, et aliarum quarumcunque suscipiant, vt ordinarie illarum confessiones audiant, vel ipsas regant: quamuis nihil repugnet aliquando apud eas concionari, aut semel vnius Monasterij confessiones speciales ob causas audire, quod tamen non fiet, nisi postulent ij, qui eis praesunt.

[note: P. 9. c. 6. §. 1. ] [note: Concionari, et confessiones audire potest. ] 48 Et si proprium Praepositi officium est, Domum sibi commissam diligenter, ac fideliter gubernare, neque is propter aliud quidquam


page 82, image: s082

huic muneri deesse debet; si quando tamen per officij sui occupationes licebit, et concionari, et confessiones audire, et alia Societatis ministeria exercere poterit, ac debebit.

De ordine domestico. CAP. V.

[note: Sacrum quotidie audiendum. ] 49 QVotidie post orationem matutinam fiat sacrum, cui intersint omnes, qui Sacerdotes non sunt; nisi aliquibus propter peculiares causas aliud tempus ad sacrum audiendum concessum sit.

[note: In oratione, et examine visitandum. ] 50 Tempore orationi, et examini assignato sit aliquis, qui obseruet, num omnes ij vacent, quod et Minister ipse aliquando faciat, et Praepositus huic rei diligenter inuigilet.

[note: P. 3. c. 1. §. 16. et p. 4. c. 10. §. 7. ] [note: Syndici officium. ] 51 Syndicum Domi constituat, vbi Ministri aut Subministri opera ad id non vteretur, cuius officium erit obseruare in omnibus, quod ad honestatem, et decentiam externam pertinet, ecclesiam, et domum in locis publicis perlustrando, et si quid, quod non conueniat, annotauerit, Superiori referendo.

[note: Qua hora ad coenam, et cubitum eundum. ] 52 A posteriore prandij signo ad coenam octo vt minimum horae intersint: aliquid vero


page 83, image: s083

amplius vsque ad refectiuncula~ diebus Veneris, [note: P. 3. c. 2. lit. E. ] et ieiuniorum, iuxta morem regionis; a tempore autem, quo se nostri cubitum receperunt vsque ad signum, quo excita~tur, septe~.

[note: Can. 6. Congreg. 1. ] 53 Benedictio, et gratiarum actio in refectorio iuxta vsum Breuiarij Romani in prima [note: Benedictio mensae, et gratiarum actio. ] mensa fiant: in secunda vero, et priuata, retineri possunt antiqua benedictio, et gratiarum actio, quae a singulis submisse, et stando fieri debent.

[note: Can. 30. Congreg. 1. ] 54 In mensa Sacerdotes praecedant alios ad eum gradum non promotos; sed nec inter [note: Ordo in ea seruandus. ] Sacerdotes, nec inter eos, qui Sacerdotes non sunt, vllus ordo constituatur.

[note: Adsit primae mensae Minister. ] 55 Si aliqua de causa Praepositus primae mensae adesse non poterit, curet, vt Minister adsit.

[note: P. 3. c. 2. lit. D] 56 A prandio et a coena hora vna, diebus autem Veneris post collationem vespertinam [note: Horae recreationis. ] dimidia recreationi religiose impendantur, idque in vno loco, si commode fieri poterit: sed neque extra huiusmodi horas labores nimium continuari, sine aliqua conuenienti relaxatione, sinat.

[note: Conferentiae casuum conscientiae. ] 57 Conferentiae casuum conscientiae bis singulis hebdomadis habeantur, quibus Sacerdotes omnes, qui commode poterunt, interesse debent Praeside docto aliquo, qui ea de quibus agetur, luculentius explicare, ac definire possit.



page 84, image: s084

De ijs, quae pertinent ad res temporales. CAP. VI.

[note: Fiducia in Deum. ] 58 MAgno, et constanti animo speret a Diuina bonitate suae Domui subsidia temporalia adijcienda, si et nostri ad quaerendum Dei regnum sibi, et proximis serio incumbant, et ipse ratione indigentiae instituti, nostri integritatem violari numquam permittat.

[note: P. 6. c. 2. §. 10. ] 59 Habeat Procuratorem, qui eleemosynas [note: Procurator eleemosynarum. ] petat, cui alios ad eam rem substituere poterit, si necessarium iudicabit, ita tamen, vt quam paucissimi in mendicando occupentur.

[note: P. 4. c. 2. §. 5. et p. 9. c. 3. §. 4. lit. C. ] 60 Singulis mensibus a Procuratore rationem accepti, et expensi praesente Ministro exigat, vt totius Domus administrationis ratio [note: A procuratore rationem exigat. ] ipsi constet, eamque reddere possit cui, et quando per Superiorem constituetur: caueat autem, ne Domus alieno aere grauetur.

[note: P. 6. c. 2. §. vlt. lit. N. ] 61 In ijs, quae ad rationem victus, et aliarum rerum vitae necessariarum, aut conuenientium [note: In victu, et vestitu moderatio. ] spectant, quamuis curandum est, vt communis illa sit, et valetudini nostrorum accommodata; habenda tamen semper est ratio humilitatis, paupertatis, ac spiritualis aedificationis in Domino.



page 85, image: s085

[note: Qui in vinea Domini subleuandi sunt. ] 62 Vt curare debet ne ij, qui in vinea Domini magno cum proximorum fructu se exercent, necessario subsidio priuati maiora bona relinquere cogantur, neue morbo, aut aetate debiles ministerio fraternae caritatis destituantur; ita ijs, qui neutra ratione aliorum indigent opera, adiutores assignare non debet.

[note: P. 3. c. 2. lit. G] 63 Aegrotorum vero cura habeatur magna, [note: Aegrotorum magna habenda cura. ] et obseruetur diligenter tam in victus ratione, quam in ceteris quae medicus praescripserit.

[note: Elecmosynae in communi dispensandae. ] 64 Si cui particulari quidpiam ab externo aliquo mittatur, id in communem vsum, accipiatur, ac dispensetur.

[note: In ex. c. 1. §. 4. et p. 4. c. 2. lit. F. et p. 6. c. 2. §. 3. ] 65 Caueat, ne Domus ipsa, aliquisve Professorum, aut Coadiutorum redditibus Collegiorum, praeterquam in rebus minimis [note: Collegiorum redditibus non vtantur. ] vtatur.

66 Si quid stabile donatum, legatumve [note: P. 6. c. 2. lit. E. ] Domui fuerit, Prouincialem admoneat, vt [note: Stabilia statim vendenda] quam primum vendatur, et pretium in vsus necessarios iuxta illius iudicium expendatur: temporis tamen opportunitas ad vendendum non est excludenda.

[note: Can. 26 cong. 2. ] 67 Lites forenses fugiat, nec vllam inconsulto Prouinciali intentet, nec intentae respondeat, [note: Lites fugiendae] nisi cogatur.

[note: P. 3. c. 1. §. 7. et 9. et. can. 3. congr. 2. ] 68 Si bona alicuius ex nostris distribuenda essent, si ineundi contractu, si fabrica alicuius


page 86, image: s086

[note: Expensae extra ordinariae. ] momenti, et expensae extraordinariae fa ciendae, aut si bona offerantur cum aliqua obligatione, rem ad Prouincialem deferat.

[note: Deposita non admittantur. ] 69 Depositum pecuniae nullum prorsus admittat; aliarum vero rerum non nisi cautissime, dummodo sint eorum, quibus multum debeamus, aut alioqui id officij sine magna offensione, denegari non possit.

[note: P. 6. c. 3. §. 8. ] 70 Neminem ex nostris in causis ciuilibus, [note: Examinatio nostrorum in ciuilibus. ] ne dum criminalibus examinari (nisi, qui ad peccatum obligare potest, compelleret) permittat absque licentia, quam minime dabit, nisi in causis, quae ad religionem Catholicam pertinent, aut alioqui piae sint, et ita vni fauea~t vt non in alterius detrimentum cedant.

[note: P. 6. c. 2. §. 14. ] 71 Nullum domi iumentum equitandi [note: Quomodo iumento domi vtendum. ] causa ad vsum alicuius de ipsa Societate ordinarie habeatur, nisi aut propter continenter infirmam alicuius valetudinem, aut propter [note: Ibid. lit. k. ] publica negotia, id necessarium, et vrgens iudicaret Generalis.

De communicatione cum externis, et gratitudine erga fundatores, et benefactores. CAP. VII.

[note: Mulierum visitatio et literae. ] 72 MVlieres inuisere, aut ad eas scribere nisi in necessitate, aut cum spemagni


page 87, image: s087

fructus, nostros non sinat, nec hoc quidem permittat nisi viris valde probatis, et prudentibus.

[note: P. 3. c. 1. §. 14. ] 73 Non permittat faeminas domum nostram [note: Domum non ingrediantur. ] ingredi.

74 Curet, ne primarios viros inuisere nostri [note: P. 6 c 2 §. 9. ] consuescant, nisi sancto studio piorum [note: Magni viri quando inuisendi. ] operum ducerentur, vel quando intima beneuolentia in Domino coniuncti essent.

[note: P. 6. c. 2. § 9. ] 75 Non sinat offerri munuscula quae [note: Munuscula. ] magnatibus ad res maiores obtinendas offerri solent.

[note: Nostri non capiant cibum apud externos nec ab eis visitentur cum aegrotant. ] 76 Non permittat, vt nostri cibum capiant apud externos, aut ab eis, cum aegrotant, visitentur, nisi causa non leuis momenti ad id concedendum moueret, quam eandem esse oportebit, si quando externus aliquis ad mensam praesertim Refectorij, inuitandus videretur.

[note: P. 10. lit B. Amici conseruandi, etc. ] 77 Amicos conseruare, et eos, qui male erga nos affecti sunt, praecipue si homines sint non vulgaris auctoritatis, orationibus et rationibus conuenientibus in amicitiam, reuocare, aut saltem, ne aduersarij sint efficere studeat.

[note: P. 4. c 1. ] 78 Obseruet, quae erga fundatores, et [note: Gratitudo erga Fundatores, et benefactores. ] benefactores, tam viuos, quam mortuos obseruanda sunt, eisque gratitudinem exhibeat, et si quam aliam obligationem Domus habet, ei satisfieri curet.



page 88, image: s088

De ijs, qui admitti petunt, ad Domum diuertunt, aut foras mittuntur. CAP. VIII.

[note: In Societatem neminem admittat. ] 79 IN Societatem neminem admittat, nisi a Generali, vel Prouinciali id ipsi committatur: [note: P. 1. c. 1. §. 2. ] sed de ijs, qui admitti petunt, ad Prouincialem referat, vel scribat, quales illi sint, et quibus donis Dei praediti.

[note: P. 1. c. 1. lit. A. ] 80 Si is, qui admitti petit, ad institutum [note: Quid cum valde idoneis agendum. ] Societatis valde idoneus videbitur, et necessitas vrgeret, poterit eum tanquam hospitem Domi recipere, donec responsum a Prouinciali accipiat, vel ad eundem mittere, si expedire iudicauerit.

[note: P. 2. c. 4. §. 1. et lit. A. ] 81 Recedentem sine licentia ab alio loco [note: Quid cum veniente sine licentiam. ] Societatis, vel ab ea dimissum non admittat, sed si expedire videretur ad Prouincialem de eo scribat, et eius ordinationem expectet, illo domi vt hospite, vel in alio pio loco si videbitur, detento.

[note: Caritas erga alios per domos transeuntes. ] 82 Caritatem magnam exihibeat erga alios de Societate per domum transeuntes, eosque amanter hospitio excipiat, ac memine [note: P. 4. c. 2. lit F. et p. 6. c. 2. lit. D. ] rit se aliquo viatico, aut eleemosyna eos, si indigerent, iuuare posse: curet item diligenter dirigere, ac iuuare expeditiones hospitum qui negotiorum causa domi versantur.



page 89, image: s089

[note: Externi quando domi pernoctabunt. ] 83 Externi ne accipiantur hospitio, vt Domi pernoctent, nisi ij sint, quibus multum debeatur, aut id officij sine magna offensione praetermitti non possit: qua in re habeatur praecipua ratio religiosorum, cum necessitatis causa ad nos diuertunt.

[note: P. 3. c. 1. §. 3. ] 84 Cum quis Domo egredietur, det ei socium [note: Cum socio Domo egrediendum. ] conuenientem: si quando autem aliquis solus foras mittitur, is sit cui merito possit confidere.

[note: P. 7. c. 2. lit. M] 85 Neminem ex sua Domo in alium locum [note: Non sine patentibus mittendi. ] mittat sine literis patentibus.

[note: P. 3. c. 2. lit. G] 86 Si quis experimento comperiretur ferre non posse Domus caelum, et male habere [note: Quid de male habentibus] continenter cerneretur, vel alia ratione videretur mutandus, Prouincialem admoneat, an alio mitti debeat.

[note: Quid cum profecturis alio. ] 87 Profecturi ad alia loca, ea, quam sottanam vocant, et alijs interioribus indumentis, quibus vtuntur, priuari non debent, nisi forte ratio temporis, aut alioqui caritas suaderet melioribus esse commutanda. Reliqua vero omnia, quae ad iter necessaria erunt, magna caritatis significatione ab eo loco, vnde mittuntur, subministrentur, sumptibus tamen eorum, quorum erit expensas itineris soluere.



page 90, image: s090

REGVLAE RECTORIS.

De ijs, quae ad eius personam, et totius Collegij administrationem pertinent. CAP. I.

[note: P. 4. c. 10. §. 4. et 5. ] 1 OMni studio enitatur, vt talis sit, qualis optatur in nostris [note: Oratione Collegium sustineat. ] Constitutionibus, primamq officij sui curam in eo positam esse intelligat, vt oratione, et sanctis desiderijs totum Collegium velut humeris suis sustineat.

[note: P: 4. c. 10. §. 10. et Can. 15 Cong. 2. ] 2 Communes regulas ipse seruet, et particularia in cibo, indumentis, et aliarum rerum [note: Particularia vitet. ] vsu, quantum fieri potest, vitet; et familiaritate,


page 91, image: s091

atque indulgentia cum quibusdam, alios ne offendat.

[note: Doctr. Christ. doceat. ] 3 Intra annum, postquam officium Rectoris prima vice inierit, quadraginta diebus Christianam doctrinam eo modo, quo in secunda Congregatione expositum est, legat, aut doceat: sed ex causa per alium id munus cum facultate Prouincialis obire poterit.

[note: Consuetudines seruet, et nihil immutet] 4 Consuetudines receptas, et a Generali, vel Prouinciali approbatas seruet, ac seruari faciat: si tamen aliqua alia a praecedenti Rectore inducta fuerit, non mutet inconsulto Prouinciali: ipse vero, nisi suo Superiore approbante, nullam introducat.

[note: P. 4. c. 10. §. 5. et 6. ] 5 Eos, qui domestica obeunt ministeria (exceptis quibusdam, quorum electio ad Prouincialem [note: Ministeria domestica distribuat. ] pertinet) prudenter co~stituat; suas cuique regulas tradat, aliquando visitet, et prout in Domino conuenire iudicabit, vel in [note: Ibid. lit. E. ] eisdem ministerijs detineat, vel ab eis remoueat. Quia vero officia quaedam, vt bene fiant, experientiam requirunt, qui ad ea idonei inuenientur, non facile mutari debebunt.

[note: Officiales subleuandi. ] 6 Vt prospicere officialibus de subsidio, si necessarium id fuerit, ne labore grauentur, [note: P. 4. c. 10. §. 6. ] debebit; ita, cum tempus vacuum illis fuerit, vt vtiliter illud impendant Diuino seruitio curabit.

[note: Ordinarius confessarius Collegij. ] 7 Et si potestatem habeat designandi confessarios


page 92, image: s092

suis subditis, ordinarium tamen Confessarium Collegij non constituet sine approbatione Prouincialis.

[note: P. 6. c 5. ] 8 Quamuis in virtute obedientiae iubere [note: Quando in praecepto iubendum. ] possit, non nisi rarissime, et ex graui, ac vrgenti causa id faciat.

[note: Quales poenitentias imponet. ] 9 Ordinarias tantum poenitentias imponat, quales sunt parua mensa, publica reprehensio, conclusio in circulo, edere sub mensa osculari aliorum pedes, orare in Refectorio, dicere culpam suam, subtractio cibi vsque ad panem, et aquam, si res postulauerit, disciplina publica in Refectorio, et alia exercitia humilia, et domestica.

[note: P. 4. c. 10. lit. B. et p. 6. c. 3. §. 8. ] 10 Sicut ad Rectorem pertinet dispensare in Regulis, Constitutionibus, et Decretis Congregationum Generalium cum particularibus, [note: Quando in Reg. dispenset. ] quando necesse erit; sic et, cum dispensauerit in rebus maioris momenti, quae videntur vrgere, et in quibus sine graui incommodo Prouincialis responsum expectari non potest, eum primo quoque tempore de huiusmodi dispensatione, ac eius causa admonere.

[note: P. 5. c. 3. §. 4. et c. 4. § 4. ] 11 Nomina eorum, qui vota solemnia, vel simplicia emiserunt, in libro ad hoc parato [note: Notentur in libro qui vota emiserunt. ] notentur: in Professis quidem, et Coadiutoribus formatis cum nominibus admittentium: in reliquis vero post biennium cum nominibus celebrantium, adnotato loco, et


page 93, image: s093

tempore, iuxta Constitutiones.

[note: Vnde suas facultates intelligat. ] 12 Quas habeat facultates, partim ex ijs, quae ipsi in his regulis conceduntur, partim ex compendio facultatum Societatis intelligat, vt in ijs, quas non habet, sciat ad Superiorem recurrere.

De ijs, quae Rectorem ad bonam administrationem iuuabunt. CAP. II.

[note: Ne desint officio suo officiales. ] 13 SIt solicitus, ne Minister, et reliqui officiales suo desint officio, omissis alijs, quae possent impedire.

[note: P. 4. c. 10. §. 7 et p. 9. c. 6. §. 14. ] 14 Singulis vel saltem alternis hebdomadis cum suis Consultoribus conueniat (nisi pro re nata aliquid extraordinarie esset consultandum) [note: Singulis hebdomadis consultandum. ] deque rebus maioris momenti, quae pro temporum, et negotiorum varietate occurrunt, cum illis agat: quamquam ijs auditis penes ipsum erit de singulis statuendi facultas.

[note: Consultores, et Admonit. benigne audiat. ] 15 Consultores, aliosque omnes, cum ei aliquid proponunt, libenter, ac benigne excipiat, et praecipue eum, cui Monitoris officium [note: P. 9. c. 4. §. 4. ] commissum est, efficiatque vt in suo Col legio, quae in formula scribendi praescripta sunt, accurate seruentur.

[note: Quae in libris scribenda. ] 16 Habeat librum, in quo scribantur visitationes


page 94, image: s094

Collegij a Generali approbatae; in quo etiam scribantur ordinationes aliae alicuius momenti, quae a Generali mittuntur: et quae perpetuae fuerint, ab ijs, quae temporariae sunt, separatim notentur: alia vero quae Visitator, et Prouincialis praescripserint, in alio libro scribantur.

[note: Vnde institutum cognoscet. ] 17 Institutum Societatis cognoscat ex lectione literarum Apostolicarum, Constitutionum, et Decretorum Generalium Congregationum: magis autem particularia ex lectione Regularum tam communium, quam officij sui, et aliorum, qui sub ipsius cura sunt, ac Prouincialis, et Compendij facultatum Societatis, atque ex obseruatione consuetudinum receptarum, ac demum ex recursu ad Superiorem in iis, de quibus dubi tabit.

[note: In libellum referat, quae ad bonum Collegij occurrunt] 18 Libellum habeat, in quem referat quaecunque sibi ad bonum Collegii statum subinde occurrent, ne memoria excidant, praecipue illa, de quibus ad Generalem, vel Prouincialem scribendum putat.

[note: P. 2. c. 3. §. 2. et p. 7. c. 2. lit. M. et c. 4. §. 3. et 4. p. c. 10. lit. B. ] [note: Missas applicare potest. ] 19 Pro occurrentibus necessitatibus co~munibus, et priuatis, Missas, et orationes suorum (moderate tamen) iuxta consuetudinem Societatis applicare poterit.



page 95, image: s095

De cura nostrorum in spiritu. CAP. III.

[note: Obedientia in omnibus seruanda. ] 20 CVret, vt cuique in suo officio integram obedientiam Collegiales praestent, et officiales Ministro, et sibi etiam omnes, studeatque [note: P. 4. c. 10. §. 8. ] eisdem exemplo obedientiae praeire, quam ipse suis Superioribus, quos Christi loco habet, praestare debet.

[note: P. 4. c. 10. § 5. et p 6. c. 1. §. 1. et p. 10. §. vlt. in prooe. decl. ] 21 Det operam, vt Constitutiones, et Regulae obseruentur: omnibus Collegialibus cum omni solicitudine inuigilet, eosdemque ab iis, quae nocere possint Domi, et foris defendat, [note: Constitutionum et Regul. obseruantia. ] tum praeueniendo, tum etiam si quid mali acciderit, remedium adhibendo, ita vt in virtutibus, et literis proficiant.

[note: In Exa. c. 4. §. 36. 38. et 41. et p. 6. c. 1. §. 2. ] 22 Efficiat, vt sibi, vel aliis ab ipso deputatis, statis temporibus ratio conscientiae red datur a suis iuxta modum, qui in officio Prouincialis praescribitur, et instructione~ ad reddendam [note: Conscientiae ratio reddenda. ] conscientiae rationem: et aliquos praeterea maturiores Patres assignet, qui eorum confessiones generales excipiant, nisi Prouincialis tunc adsit.

[note: P. 4. c. 4. §. 5. et p. 5. c 4. § 6. et Can. 14. Cong. 2. ] 23 Meminerit vt Scholastici, et Coadiutores non formati bis singulis annis circa festa Circuncisionis Domini nostri, et Apostolorum [note: Vota bis in anno renouanda. ] Petri et Pauli vota sua renouent, praemissis


page 96, image: s096

iis, quae fieri solent.

[note: P. 3. c. 1. §. 28] 24 Singulis, vel alternis diebus Veneris [note: Quando exhortationes nostris faciendae. ] exhortationem nostris vel ipse faciat, vel aliquis alius, qui rationem nostri instituti bene teneat, in qua agatur de obseruatione Constitutionum, et Regularum, de fraterna caritate, humilitate, patientia, mortificatione, et aliis virtutibus, praesertim de obedientia, tametsi exhortationis loco spiritualis collatio eisdem de rebus aliquando haberi potest.

[note: Subditos cum caritate alloquatur. ] 25 Crebro, et magna caritatis significatione alloquatur subditos, eorumque necessitatibus non corporis tantum, sed multo etiam magis animae, paterno affectu prospiciat. Si quem vero intelligat aliqua tentatione pulsari, praesertim graui, eius peculiarem curam, et solicitudinem, non solum per se, sed etiam si necesse fuerit per alios gerat: nec remedium longius differendo, difficiliorem morbi curationem reddat.

[note: P. 3. c. 1. §. 15. ] 26 In correctionibus, et poenitentiis iniungendis [note: Modus iniungendi poenitentias. ] ratione~ habebit dispositionis personarum, et aedificationis vniuersalis, et particularis earum ad gloriam Dei.

[note: P. 3. c. 1. lit. N] 27 Nisi prudentia rebus particularibus [note: Correctio vt facienda. ] adhibita aliter procedendum dictauerit, illud in correctionibus obseruet, vt ii, qui peccant, primo in caritate, et dulcedine admoneantur: secundo in caritate quidem, sed eo tamen


page 97, image: s097

modo, vt eis confusio, et rubor iniiciatur: tertio amori ea, quae timorem incutiant, si opus erit, adijciantur.

[note: P. 3. c. 1. lit. N] 28 De publicis defectibus publica debet [note: Publica poenitentia. ] esse poenitentia, ijs tantum, quae ad omnium aedificationem faciunt, declaratis.

[note: Publicae mortificationes. ] 29 Poterit mittere interdum aliquem ex suis, vt ostiatim petat eleemosynam, aut vt inseruiat hospitali, aut comitetur emptorem, aut in plateis concionetur, Christianamue do etrinam doceat, prout magis in Domino expedire videbitur, habita ratione aedificationis, et spiritualis vtilitatis nostrorum.

[note: In Exam. c. 1. lit. C. ] 30 Delegare poterit Confessario, vel alijs vices suas, vt eas poenitentias approbent, vel [note: Poenitentiarum approbatio. ] improbent, quas, ad maiorem sui spiritus profectum, assumere quisque volet.

[note: In 1. Congr. tit. 6. dec. 17. et in Exa. c. 1. §. 6. ] 31 In danda facultate ieiunandi, sicut et in alijs poenitentijs concedendis, videat, ne mensuram rectae rationis excedat, detq. operam, vt omnes intelligant ad singularitatem [note: Vt concedendae. ] non pertinere si ieiunet alijs non ieiunantibus, dummodo ordinaria consuetudo ieiunan di, quae iuxta Constitutiones non sit, non introducatur.

[note: P. 3. c. 1. §. 18. ] 32 Vnio, et conformitas mutua diligentissime [note: Vnionem curet. ] curanda est, nec ferenda inter vllos do mesticorum perturbatio, vel ira mutua: [note: Ibid. lit. P. ] si quid autem huiusmodi accideret, curet, vt statim cum satisfactione debita in gratiam


page 98, image: s098

inuicem redeant.

[note: P. 3. c. 1. §. 19. ] 33 Tam ipse, quam omnes alij Sacerdotes, [note: Officia domestica a Sacerdotibus obeunda. ] qui ei videbuntur, iuxta Constitutiones, aliquando intra annum officium, vel officia eorum, qui Domi inseruiunt, ad tempus aliquod obibunt.

[note: P. 4. c 4 lit. B. ] 34 Non permittat nostros Scholasticos frequentius, quam octauo quoque die communicare, nisi particulares ob causas, habita magis ratione necessitatis, quam deuotionis; diebus tamen solemnibus in hac re dispensare poterit. Coadiutoribus vero, et ijs, qui literis non dant operam, longe facilius concedi potest, vt etiam intra hebdomadam com municent, et Praefecto rerum spiritualium, aut confessario delegari, vt id concedat ijs, quos ea ratione magis in spiritu iuuari in Do mino iudicabit.

[note: In Exa. c 4. §. 6 et p 3 c. 1. lit. B. ] 35 Videat scripta, et literas omnes, quae scribuntur ad domesticos, et quas ipsi alijs scribunt, aut aliquem virum fidelem, qui donum [note: Literae dandae. ] discretionis habeat, domi constituat, qui eas lectas reddat, aut non reddat, prout in Domino magis expedire iudicabit, sibique referat, si quid inuenerit, quod tanti sit, vt de eo Superior monendus videatur. Res autem vanas, aut quae alia ratione offendere possint, neminem scribere permittat: nec sigillum quemquam habere sinat sine Prouincialis facultate.



page 99, image: s099

[note: P. 3. c. 1. §. 14. et lit. M. ] 36 Non sint in Collegio arma, nec instrumenta musica, nec libri lasciui, aut vani, [note: Arma, Instrumenta musica et libri lasciui etc. ] nec nouae vllae recreationes introducantur.

De literarum studijs. CAP. IV.

[note: P. 4. c. 5. §. 2. et c. 13. § 4. ] 37 NEminem ad inchoanda studia admittat, [note: Ad studia admittendi. ] nec eos, qui ad illa ex Prouincialis commissione admussi fuerint, ad aliam facultatem promoueat, absque eiusdem Prouincialis approbatione, cui post maturam considerationem, et examen, de vnoquoque suo tempore significabit, quid sentiat.

[note: P. 4. c. 6. §. 3. ] 38 Impedimenta remoueat, quae a studijs [note: Scholasticorum curam geret. p. 4. c. 4. §. 1. Dec. 75. §. 16 7. Congr. ] animos scholasticorum auocant, qualia sunt nimiae mortificationes, vel deuotiones, vel externae occupationes aut colloquia cum externis: quae quidem raro et paucis, nec sine expressa ipsius licentia, permitti debent. Et circa illorum valetudinem peculiari cura animaduertat, vt et in laboribus mentis modum seruent, et in ijs quae ad corpus pertinent, religiosa commoditate tractentur, vt idiutius in studijs perseuerare tam in literis addiscendis, quam in eisdem exercendis ad Dei gloriam possint.



page 100, image: s100

[note: P. 4. c. 6. §. 15] 39 Videat, quomodo professores omnes suo [note: Professores suo munere fungantur. ] munere fungantur, curetque diligenter a Philosophiae et Theologiae Professoribus ea seruari circa opinionum diuersitatem, quae [note: P. 3. c. 1. §. 18 et lit. O et p 4. c. 5. §. 4. et p. 8. c. 1. §. 8. lit. K. ] in Constitutionibus, et ratione studiorum praescripta sunt. [note: P. 4. c. 6. §. 15] Intelligat etiam per se, vel per alios, quo modo Scholastici in suis studijs proficiant; quod si animaduerteret aliquem in ijs inutiliter tempus terere, ad Prouincialem referat.

[note: p. 4. c. 13. §. 5. et p. 6. c. 2. lit. D. Dies vaca tionis. ] 40 singulis hebdomadis dies vnus saltem a prandio Scholasticis ad quietem destinatus sit, in quo eos ad hortum, aut praedium Collegij, vel alio exercitij corporis, vel recreandi animi gratia mittere poterit: in reliquis autem studiorum intermissionibus sequatur ordinem a Generali, vel Prouinciali constitutum.

[note: p. 4. c. 6. lit. F. Quando praeceptores instituet. ] 41 Etsi praeceptorem publicum in scholis instituere non potest absque Prouincialis facultate, ad tempus tamen necessitatis gratia id facere poterit.

[note: p. 4. c. 6. §. 17. et c. 15. §. 4. ] 42 In acribus promouendorum ad gradus literarios (ad quos nostri sine facultate [note: De dispensatione ad gradus literarios. ] Generalis promoueri non possunt) si qua in re alicuius momenti dispensatione opus esset, Prouincialem admoneat.

[note: P. 4. c. 10. lit L et Can. 16. Cong. 2. ] 43 Constitutiones, siue regulae, quae ad Scholasticos Societatis pertinent, publice in [note: Regulae publice legendae. ] Refectorio bis, aut ter singulis annis legantur.



page 101, image: s101

[note: p. 4. c. 9. §. 3. ] 44 Sub finem studiorum cuiusque, suarum [note: De cuiusque talentis prouincialem admoneat. ] esse partium Rector intelligat auditis Consultoribus, Prouincialem de vniuscuiusq. talento admonere; et quantum singuli profecerint [note: Ibid. c. 6. lit. C etc. 8. §. 2. ] referre, et num aliqui ad sacros ordines promouendi sint, aut in Confessarios, aut Concionatores, aut Lectores eligendi, proponere.

De ordine domestico. CAP. V.

[note: Sacrum quotidie audiendum. ] 45 QVotidie post orationem matutinam fiat sacrum, cui intersint omnes, qui sacerdotes non sunt; nisi aliquibus propter peculiares causas aliud tempus ad sacrum audiendum concessum sit.

[note: In ex. c. 4. §. 25. et p. 3. c. 1 §. 11. ] 46 Quando nostri ad sacram communionem accessuri sunt, praesertim diebus Dominicis, curet, vt in Ecclesia (si commode [note: In eccl. communicandum. ] fieri potest) id faciant, separati tamen ab externis, quantum locus feret.

[note: In oratione et examine visitandum. ] 47 Tempore orationi, et reliquis exercitijs assignato sit aliquis, qui obseruet, num omnes ijs vacent: quod etiam Minister, et ipsemet Rector aliquando faciat.

[note: p. 3. c. 1, §. 16. et p. 4. c. 10. §. 7. ] 48 Syndicum domi constituat, vbi Ministri, aut Subministri opera ad id non vteretur, [note: Syndici officium. ] cuius officium erit obseruare in omnibus,


page 102, image: s102

quod ad honestatem, et decentiam externam pertinet; Ecclesiam, et domum in locis publicis perlustrando, et si quid, quod non conueniat, annotauerit, Superiori referendo. Praeter hunc alios particulares Syndicos in classibus singulis habeat, qui, quantum fieri poterit, ex prudentioribus, et maturioribus deligantur.

[note: p. 3. c. 2. §. 4. ] 49 Omnes, praeter illos, quos ipse iudicauerit [note: Corporalis exercitatio. ] excipiendos, horae quadrantem ante prandium, vel coenam, corporis exercitationi tribuant.

[note: Qua hora ad coenam, et cubitum eundum. p. 3. c. 2. lit. E. ] 50 Aposteriore prandij signo ad coenam octo vt minimum, horae intersint: aliquid vero amplius vsque ad refectiunculam vesper tinam diebus Veneris, et ieiuniorum, iuxta morem regionis: a tempore autem quo se nostri cubitum receperunt vsque ad signum, quo excitantur, septem.

[note: Can. 6. cong. 1. Benedictio mensae, et gratiarum actio. ] 51 Benedictio, et gratiarum actio in Refectorio iuxta vsum breuiarij Romani in prima mensa fiant: in secunda vero, et priuata, retineri possunt antiqua benedictio, et gratiarum actio, quae a singulis submisse, et stando fieri debent.

[note: Can. 30. cong. 1. Ordo in ea seruandus. ] 52 In mensa Sacerdotes praecedant alios ad eum gradum non promotos; sed nec inter Sacerdotes, nec inter eos, qui Sacerdotes non sunt, vllus ordo constituatur.

[note: Adsit primae mensae Minister. ] 53 Si aliqua de causa Rector primae mensae


page 103, image: s103

adesse non poterit, curet, vt Minister adsit.

[note: P. 3. c. 1. §. 5. et 21. et in Exa. c. 4. §. 25. ] 54 Dominicis diebus, et festis, si commode fieri potest, et alijs etiam, si Superiori videatur, [note: Quando concionandum in Refectorio. ] sint aliqui pro multitudine Scholarium a Superiore delecti, qui inter coenandum pro lectione concionem habeant, quibus ad [note: Decr. 75. § 6. 7. Cong. ] se parandum bidui fere spatium pro Superioris arbitrio dandum erit.

[note: P. 3. c. 2. lit. D Horae recreationis. ] 55 A prandio et a coena hora vna, diebus autem Veneris post collationem vespertinam dimidia recreationi religiose impendatur, idque in vno loco, si commode fieri poterit: sed neque extra huiusmodi horas labores nimium continuari, sine aliqua conuenien ti relaxatione, sinat.

[note: Toni quando faciendi. ] 56 Scholastici omnes, vbi aliqua fuerit [note: P. 3. c. 2. §. 21. ] eorum copia, pro more Societatis (nisi quis eximendus videretur) diebus saltem Dominicis ad finem recreationis post prandium in tonis, seu ratione concionandi exerceantur, de ijs crebro tractantes, quae ad sui abnegationem, et in virtutibus profectum, et fraternam [note: Deer. 73. §. 6. Cong. 7. ] caritatem spectant. Vtilitas autem maior erit si quadrante horae circiter praemoneantur, [note: Ex Instruct. pro Concion. ] qui tonos facturi sunt, themate illis assignato.



page 104, image: s104

De ijs, quae pertinent ad res temporales. CAP. VI.

[note: P. 4. c. 2. §. 5. et p. 9 c. 3. §. 4 lit. C. ] 57 SIngulis mensibus a Procuratore rationem accepti, et expensi praesente Ministro exigat, vt totius Domus administrationis [note: A Procur. ratio exigenda. ] ratio ipsi constet, eamque reddere possit cui, et quando per Superiorem constituetur: caueat autem, ne Collegium aere alieno grauetur.

[note: P. 3. c. 2. §. 3. ] 58 In ijs, quae ad victum, vestitum, et habitationem, [note: Quae ratio in victu, et vestitu seruanda. ] et alia corpori necessaria pertinent, curet, vt quamuis sit, in quo probetur virtus, et sui ipsius abnegatio, non desit tamen, quo sustentetur natura, habita conuenienti ratione personarum in Domino. Cum [note: P. 3. c. 2. lit. C. ] Scholasticis vero in ijs, quae ad vestitum attinent, magis quam cum ijs, qui probantur, exterioris decentiae ratio habeatur.

[note: Aegrotorum cura. ] 59 AEgrotorum cura habeatur magna et obseruetur diligenter tam in victus ratione, quam in ceteris, quae medicus praescripserit.

[note: A secularibus missa. ] 60 Si cui particulari quidpiam ab externo aliquo mittatur, id in communem vsum accipiatur, ac dispensetur.

[note: In Exa. c. 1. §. 4. et p. 4. c. 2. lit. F. et p. 6. c. 2. § 3. ] 61 Caueat, ne qua Domus Professorum, aut aliquis eorum, vel Coadiutorum formatorum


page 105, image: s105

redditibus Collegij sui, praeterquam in rebus minimis vtatur, nisi is eidem Collegio [note: Vsus reddituum Collegiorum. ] necessarius sit, aut conueniens, vt in eo commoretur.

[note: Can. 26. Congreg. 2. ] 62 Lites forenses fugiat, nec vllam inconsulto Prouinciali intentet, nec intentae respondeat, [note: Lites fugiendae. ] nisi cogatur.

[note: P. 3. c. 1. §. 7. et 9. et Can. 3. Cong. 2. ] 63 Si bona alicuius ex nostris distribuenda essent, si ineundi contractus, si fabrica alicuius momenti, et expensae extraordinariae faciendae, [note: Expensae extra ordinariae. ] aut si bona offerantur Collegio cum aliqua obligatione, rem ad Prouincialem deferat.

[note: Deposita non admittantur. ] 64 Depositum pecuniae nullum prorsus admittat; aliarum vero rerum non nisi cautissime, dummodo sint eorum, quibus multum debeamus, aut alioqui id officij sine magna offensione denegari non possit.

[note: P. 6. c. 3. §. 8. ] 65 Neminem ex nostris in causis ciuilibus, [note: Quando nostri in ciuilibus examinandi. ] nedum criminalibus examinari (nisi, qui ad peccatum obligare potest, compelleret) permittat absque licentia, quam minime dabit, nisi in causis, quae ad religionem Catholicam pertinent, aut alioqui piae sint, et ita vni faueant, vt non in alterius detrimentum cedant.



page 106, image: s106

De auxilio animarum; communicatione cum externis, et gratitudine erga fundatores, et benefactores. CAP. VII.

[note: Ministeria Societatis. ] 66 DEt operam, vt a nostris ministeria Societatis iuxta Prouincialis praescriptum, [note: P. 4. c. 8. §. 3. et 6. et p. 7. c. 4. §. 6. et 7. ] et cuiusque talentum exerceantur non solum in nostra, sed etiam in alijs Ecclesijs, carceribus, et alijs locis, quantum commode fieri poterit, nominatimque ministerium [note: Can. 21. Congre. 1. et Can. 20. Cong. 2. ] doctrinae Christianae commendatum habeat.

[note: P. 4. c. 8. §. 5. et p. 7. c. 4 §. 8] 67 Curet, vt nostri in spiritualibus exercitijs tradendis accurate exerceantur, postquam [note: Exercit. spiritualia a quo tradentur. ] ea in se fuerint experti; nullus tamen deberet ea tradere, nisi prudentia ac rerum spiritualium vsu satis probatus esset.

[note: P. 6. c. 3. §. 5. ] 68 Non permittat, vt nostri curam mulierum [note: Religiosarum curam ne suscipiant nostri] religiosarum suscipiant, et aliarum quarumcunque, vt ordinarie illarum confessiones audiant, vel ipsas regant; quamuis nihil repugnet aliquando apud eas concionari, aut semel vnius Monasterij confessiones speciales ob causas audire, quod tamen non fiet, nisi postulent ij, qui eis praesunt.



page 107, image: s107

[note: P. 9. c. 6 §. 1. ] 69 Etsi proprium Rectoris officium est, [note: Concionari, et Confessiones audire potest. ] Collegium sibi commissum diligenter, ac fideliter gubernare, neque is propter aliud quidquam huic muneri deesse debet; si quando tamen per officij sui occupationes licebit, et co~cionari, et confessiones audire, et alia Societatis ministeria exercere poterit.

[note: Mulierum visitatio et literae. ] 70 Mulieres inuisere, aut ad eas scribere nisi in necessitate, aut cum spe magni fructus, nostros non sinat: neque hoc quidem permittat, nisi viris valde probatis, et prudentibus.

[note: P. 3. c. 1. §. 14. ] 71 Non permittat foeminas Collegium [note: Collegium non ingrediantur. ] nostrum ingredi.

[note: P. 6. c. 2. §. 9. ] 72 Curet, ne primarios viros inuisere [note: Magni viri quando inuisendi. ] nostri consuescant, nisi sancto studio piorum operum ducerentur, vel quando intima beneuolentia in Domino coniuncti essent.

[note: P. 6. c. 2. §. 9. ] 73 Non sinat offerri munuscula, quae magnatibus [note: Munuscula. ] ad res maiores obtinendas offerri solent.

[note: Nostri non capiant cibum apud externos, nec ab eis visitentur cum aegrotant. ] 74 Non permittat, vt nostri cibum capiant apud externos, aut ab eis, cum aegrotant, visitentur, nisi causa non leuis momenti ad id concedendum moueret, quam eandem esse oportebit, si quando externus aliquis ad mensam praesertim Refectorij, inuitandus videretur.

[note: Amici conseruandi, etc. ] 75 Amicos conseruare, et eos, qui male erga nos affecti sunt, praecipue si homines


page 108, image: s108

[note: P. 4. c. 10. lit. C. et p. 10. lit. B. ] sint non vulgaris auctoritatis, orationibus et rationibus conuenientibus in amicitiam reuocare, vel saltem, ne aduersarij sint, efficere studeat.

[note: P. 4. c. 1. ] 76 Obseruet, quae erga fundatores, et [note: Gratitudo erga Fundatores, et benefactores. ] benefactores, tam viuos, quam mortuos obseruanda sunt, eisque gracitudinem exhibeat: et alijs obligationibus, si quas Collegium habet, satisfieri curet.

De ijs, qui admitti petunt, ad Collegium dittertunt, aut foras mittuntur. CAP. VIII.

[note: In Societatem neminem admittat. ] 77 IN Societatem neminem admittat, nisi a Generali, vel Prouinciali id ipsi committatur: sed de ijs, qui admitti petunt, ad [note: P. 1. c. 1. §. 2. ] Prouincialem referat, vel scribat, quales illi sint, et quibus donis Dei praediti.

[note: P. 1. c. 1. lit. A] 78 Si is, qui admitti petit, ad institutum [note: Quid cum valde idoneis agendum. ] Societatis valde idoneus videbitur, et necessitas vrgeret, poterit eum tanquam hospitem Domi recipere, donec responsum a Prouinciali accipiat, vel ad eumdem mittere, si expedire iudicauerit.

[note: P. 2. c. 4. §. 1. lit. A. ] 79 Recedentem sine licentia ab alio loco Societatis, vel ab ea dimissum non admittat; [note: Quid cum veniente sine licentia. ] sed si expedire videretur ad Prouincialem de


page 109, image: s109

eo scribat, et eius ordinationem expectet, illo Domi vt hospite, vel in alio pio loco si videbitur, detento.

[note: Caritas erga alios per domos transeuntes. ] 80 Caritatem magnam exhibeat erga alios de Societate per Collegium transeuntes, eosque amanter hospitio excipiat; ac meminerit [note: P. 4. c. 2. lit. F. et p. 6. c 2. lit. D. ] se aliquo viatico, aut eleemosyna eos, si indigerent, iuuare posse: curet item diligenter dirigere, ac iuuare expeditiones hospitum, qui negotiorum causa domi versantur.

[note: Externi quando domi pernoctabunt. ] 81 Externi ne accipiantur hospitio, vt domi pernoctent, nisi ij sint, quibus multum debeatur, aut id officij sine magna offensione praetermitti non possit: qua in re habeatur praecipua ratio religiosorum, cum necessitatis causa ad nos diuertunt.

[note: P. 3. c. 1. §. 3. ] 82 Cum quis Domo egredietur, det ei [note: Cum socio domo egrediendum. ] socium conuenientem: si quando autem aliquis solus foras mittitur, is sit cui merito possit confidere.

[note: P. 7. c. 2. lit. M. ] 83 Neminem ex suo Collegio in alium [note: Non sine patentibus mittendi. ] locum mittat sine literis patentibus.

[note: P. 3. c. 2 lit. G] 84 Si quis experimento comperiretur ferre non posse Collegij coelum, et male habere [note: Quid de male habentibus] continenter cerneretur, vel alia ratione videretur mutandus, Prouincialem admoneat, an alio mitti debeat.

[note: Quid cum Profecturis alio. ] 85 Profecturi ad alia loca, ea, quam sottanam vocant, et alijs interioribus indumentis,


page 110, image: s110

quibus vtuntur, priuari non debent, nisi forte ratio temporis, aut alioqui Caritas suaderet melioribus esse commutanda. Reliqua vero omnia, quae ad iter necessaria erunt, magna caritatis significatione ab eo loco, vnde mittuntur, subministrentur, sumptibus tamen eorum, quorum erit expensas itineris soluere.



page 111, image: s111

REGVLAE EXAMINATORIS.

Quae in Examinatore requirantur, et quid prastare debeat. CAP. I.

[note: P. 1. c. 1. §. 4. ] 1 QVi examinat eos, qui Societatem [note: Qualis erit. ] ingredi petunt, habeat oportet cognitionem rerum eiusdem Societatis, ac zelum boni progressus ipsius, vt nulla ratione dimoueri ab eo possit, quod magis in Domino conuenire iudicauerit.

[note: P. 1. c. 1. lit. C] 2 Moderatus admodum sit in admittendi [note: Quales admittendi. ] desiderio: nam vt par est solicite cooperari vocationi Diuinae, vt augeatur in Societate numerus operariorum vineae Christi; ita


page 112, image: s112

diligenter curandum est, ne quis admittatur, nisi qui illis Dei donis praeditus sit, quae ad ipsius gloriam hoc institutum exigit.

[note: P. 1. c. 1. §. 3. ] 3 Quando aliquis Societatem ingredi [note: Eorum dotes agnoscat. ] petit, primus ipse agat cum eo, vt intelligat, quae sint eius dotes, et vocatio: si qui autem [note: Ibid. c. 4. §. 2. ] clare deprehenderetur ineptus ad institutum Societatis, Superiori significet, et accepta ab eo facultate, illum consilio, et si quid aliud [note: Eod. c. 4. lit. D] Caritas sugerit, adiutum, statim dimittat: alios vero ad eos mittat, qui a Superiore designati fuerint, vt cum illis colloquantur.

[note: Superiorem informet. ] 4 Postquam omnes designati eum, qui admitti desiderat, allocuti fuerint, curet Examinator, vt a Superiore vocentur, et referant, quid de eo sentiant: Superior autem quid facto opus sit constituet.

[note: P. 1. c. 4. lit. D] 5 Si ille, qui ingredi cupit, nulli fuerit [note: Quid cum non admodum no tis. ] Domi satis notus, intellecto eius nomine, et eorum, quibus cognitus est, extra Domum inquiri poterit, cuiusmodi homo ille sit; iuuabit etiam ad hoc ipsum, si ad sacramenta. in Ecclesia nostra frequenter accedat. Quod [note: Ibid. §. 3. lit. C. ] si adhuc de eo dubitaretur, non parum conferet, si in spiritualibus exercitiis constituatur: quibus peractis, si res nondum constaret, intelligat a Superiore vtrum differendum responsum, aut omnino dimittendus sit.



page 113, image: s113

Breue examen quo vti debet cum ijs, qui ingredi petunt. CAP. II.

[note: Ix Exam. c. 2. et p. 1. c. 3. ] 6 IN primis qui admitti vult, interrogetur decenter de quinque impedimentis [note: De essentialibus impedimentis interrogandi. ] essentialibus, prudenter tamen, vt ea impedimenta esse, quae a Societate excludunt, ille non intelligat, ne verum occultandi occasionem accipiat.

[note: In Exam. c. 2. §. 7. ] 7 Si aliquod ex iis impedimentis, in: quoquam detegeretur, non est quod vlterius procedatur, [note: Quid cum impedimentum innotuerit. ] sed quoad fieri poterit, cum consolatione dimittatur: si tamen in eo dona aliqua Dei illustriora cernerentur, prius oporteret rem omnem cum Superiore conferre.

[note: In Exam. c. 3. §. 13. ] 8 Si nullum tale impedimentum esset, vlterius interrogetur, an omnino decreuit seculum [note: Quaerenda circa vocationem. ] relinquere, quibus de causis, aut quomodo desideria haec ei in mentem venerint, et quam dudum ea habuerit, an in hac animi sententia remissior aliquando factus fuerit, et quatenus.

[note: In Exam. c. 3. §. 14. ] 9 A quo tempore deliberauerit Societatem ingredi, et quid ipsum impulerit, vt hoc [note: Tempus vocationis. ] potius quam aliud institutum amplecteretur. An a quoquam, praesertim e nostris primum ad id motus fuerit. Num deliberatum habeat


page 114, image: s114

animi propositum viuendi, et moriendi in Domino in hac Societate. Et an fuerit in eam alias admissus, et quare sit egressus.

[note: Io Exam. c. 3. §. 6. ] 10 Num habeat aes alienum, aut alias obligationes. Num morbum aliquem occultum, [note: Ibid. §. 8. ] vel manifestum, et an haereditarium, vel defectum [note: Quae obligatio. ] in aliqua sui parte patiatur. [note: In Exa. c. 3. §. 1. ] 11 Interrogetur de aetate, Patria, Parentibus, et eorum conditione, an rerum temporalium [note: Ibid. §. 2. ] penuria premantur, et an ea causa vel [note: De penuria parentum, etc. ] quacunque alia necessario ipsius opera indigeant, aut probabiliter indigere possint.

[note: In Exa. c. 3. §. 2. ] 12 An sit ex legitimo matrimonio, num a progenitoribus iam olim Christianis, an a [note: De parentum origine. ] modernis, vel haereticis descendat. An aliquis ex eius progenitoribus notatus fuerit, vel declaratus ob aliquem errorem contra nostram Christianam, et Catholicam Religionem.

[note: In Exam. c. 5. §. 1. ] 13 Si literis praeditus est, interrogetur, vbi eis operam dederit, quantum profecerit: [note: Circa doctrinam et prudentiam. ] ingenii autem et iudicii specimen ex sermone, et aliis coniicere licebit.

[note: P. 1. c. 2. §. 2. et 3. ] 14 Si Coadiutor est futurus, petatur de aetate, ac viribus; an omnino sorte Marthae [note: Quid a Coadiutoribus petet. ] contentus futurus sit, et num aliquam artem nouerit; et obseruetur, an ad virtutem et deuotionem propensus sit.

[note: P. 1. c. 4. §. 3. ] 15 Tandem curandum est, vt qui admitti [note: Vt institutum intelligant. ] desiderant, summam nostri instituti, probationesque;


page 115, image: s115

ac difficultates, quae in eo sunt bene intelligant. De iis vero, quae hic interrogantur, aut de instituto. explicanda dicuntur, plura, aut pauciora iuxta personarum qualitatem, et cognitionem, inquiri, et explicari poterunt.

[note: Reliqua vnde petenda. ] 16 Reliqua, quae ad officium Examinatoris pertinent, si quando cum iis, qui in prima probatione sunt, vel aliis nostris illi obeunda erunt, petat ex officio Magistri Nouitiorum.

[note: Eadem petent Consultores, etc. ] 17 Ceteri vero a Superiore designati, vt cum illis colloquantur, qui admitti petunt, iisdem fere interrogationibus vtentur, exceptis iis, quae interrogato ruborem iniicere possunt.



page 116, image: s116

REGVLAE MAGISTRI Nouitiorum.

De ijs, quae ad eius personam, et instructionem pertinent. CAP. I.

[note: Officij necessitas, et grauitas. ] 1 REm esse magni momenti sibi commissam intelligat, qua~doquidem ex prima Nouitiorum institutione pendet maiori ex parte eorumdem profectus, et spes nostrae Socitatis in Domino: curetque vt in dies per studium propriae perfectionis, instrumentum aptius ad eos iuuandos reddatur.

[note: P. 3. c. 1. §. 12. ] 2 Amabilem se praestet, et vitae integritate [note: Amabilem se praebeat. ] ac discretione ita se gerat, vt omnes, qui


page 117, image: s117

in probatione sunt, ad eum in fuis tentationibus confidenter confugiant, eique seipsos confidenter aperiant, et ab eo consolationem, et auxilium in omnibus in Domino sperent.

[note: Habeat etiam Regulas, et facultates Rectorum. ] 3 In Domibus probationis separatis praeter has regulas officij sui, habeat etiam regulas, et omnes facultates aliorum Rectorum, exceptis ijs, quae Nouitiatui non conueniunt.

[note: Socios habebit. ] 4 Habeat socium Sacerdotum fidelem et in rebus spiritualibus exercitatum, a Prouinciali designatum, qui in ijs, quae in Nouitiatu agenda sunt, sit eius Coadiutor. Habeat etiam aliquem fratrem ex antiquioribus in virtute probatum, et prudentem, qui iuxta ordinem obedientiae significet vnicuique exer citia exteriora, in quibus occupandi sint, et manu ducat illos cum opus est, ad illa facienda.

[note: In Domo coniuncta Collegio, etc. cui erit subordinatus. ] 5 In Domo Probationis coniuncta Domui professorum, vel Collegio, habitatione tamen distincta, Magister Nouitiorum erit subordinatus Praeposito, vel Rectori: non tamen erit sub obedientia Ministri, sicut nec eius socius: in ea autem Domo, vel Collegio coenatio sit communis, mensa aliqua Nouitijs, et eorum Magistro designata.

[note: Quando poenitentias imponet. ] 6 Hic Magister Nouitiorum poenitentias in Nouitiatu tantum suis Nouitijs imponere


page 118, image: s118

poterit, extra vero, non nisi consulto Superiore.

[note: Potestas ordinaria absoluendi a reseruatis. ] 7 Habeat hic idem Magister Nouitiorum potestatem ordinariam absoluendi a casibus reseruatis Nouitios, qui sub ipsius cura degunt, nisi eius Superiori haec facultas aliqua de causa restringenda videretur.

[note: Versatus sit in lectione librorum spiritualium. ] 8 Versatum esse oportebit in lectione librorum spiritualium, vt deceptiones, quae in spirituali vita accidunt, non tantum experimento, sed etiam lectione intelligat. Quibus autem vtiliter ipse vti poterit, ij fere sunt, qui in subiecto Catalogo numerantur. Nouitijs vero eos tantum legendos tradet, qui nostro instituto conueniunt, ne quid ab eo alienum hauriant, aut quacumque ratione quicquam detrimenti capiant.



page 119, image: s119

LIBRI AD VSVM MAGISTRI Nouitiorum accommodati.

BAsilij Ascetica, et Regulae.

Gregorij Moralia.

Augustini Confessiones, et meditationes.

Bernardus.

Bonauenturae Opuscula.

Cassianus.

Homiliae Dorothei, Macharij, Caesarij Arelatensis Episcopi.

Opuscula Ephrem, Nili, Esaiae Abbatis.

Diadocus.

Vgo de S. Victore de Claustro animae.

Ricardus de S. Victore.

Vmbertus de eruditione Religiosorum.

Innocentius de contemptu mundi.

Thomas de Kempis de imitatione Christi, et alia eius opuscula.

Vincentij tractatus de vita spirituali.

Ludouici Blosij opera.

Dionysij Carthusiani opuscula.

Albertus Magnus de Virtutibus.

Epistolae Catherinae Senen.

Landulphus de vita Christi.



page 120, image: s120

HISTORICI.

GRegorij Dialogi.

Gregorius Turonensis de gloria Confessorum, et vita S. Martini.

Eusebij historia Ecclesiastica.

Seuerus Sulpitius de vita S. Martini.

Vitae Patrum selectae.

Vitae sanctorum Lipomani, et Surij.

Petrus Damianus.

Petrus Cluniacensis de miraculis.

Literae Indicae.

Vita Patris N. Ignatij, et alij similes ad Nouitiorum vtilitatem accommodati: ex quibus desumet aliquos pro illorum vsu.



page 121, image: s121

De prima probatione. CAP. II.

[note: In ex. c. 1. §. 13. et p. 1. c. 4. §. 1. ] 9 POstquam in Domino statuetur, ad probationem aliquem admittendum esse in domo, vel habitatione separata primae [note: Admissus quanto tempore hospitum more diuersabitur. ] probationis; hospitum more duodecim dies, vel vsque ad viginti, et amplius, prout Superiori videbitur, diuersetur: vt eo tempore de ijs, quae pertinent ad Societatem ipse certior reddatur, et Societas eumdem plenius in Domino cognoscat.

[note: P. 1. c. 4. §. 4. ] 10 Postridie ei declarabitur, quomodo [note: Ei quomodo se gerere debeat declarandum. ] in eo loco se gerere debeat, ac nominatim ne verbo, aut scripto (nisi Superiori aliqua de causa non leuis momenti aliud videretur) cum externis, vel domesticis agat, praeterquam cum ijs, quos ad id Superior designauerit.

[note: Ad id necessarios libros habebit. ] 11 Librum completum examinis absque declarationibus latina lingua pro ijs, qui eam intelligunt, et vulgari pro alijs habeat, [note: P. 1. c. 1. lit. D] nec non et eisdem linguis Summarium Constitutionum, et regulas communes habere debet.

[note: In Ex. c. 1. §. 13. et lit. A. et p. 1. c. 4. §. 5. ] 12 Elapsis duobus aut tribus diebus examinari accuratius incipiat, et relinquatur ei [note: Quando examinabitur accuratius. ] scriptum praedictum examen, vt solus id maturius


page 122, image: s122

consideret, nisi in aliquo particulari aliud examen breuius proponendum esse Superior iudicauerit.

[note: In ex. c. 1. §. 13. et p. 1. c. 4. §. 5. ] 13 Postea literae Apostolicae Iulij iij. anno 1550. et Summarium Constitutionum, et Regulae communes eidem ostendantur, et relinquantur, vt omnia per otium magis consideret: [note: Consideret Regulas et lit. Apostolicas. ] ijs vero qui literas Apostolicas latinas non intelligerent, satis esset carum summam declarare.

[note: In ex. c. 1. lit. E. ] 14 Ordo examinandi esse debet, in primis proponere, ac prosequi, quae quatuor [note: Ordo examinandi. ] primis capitibus examinis continentur: deinde ea quae speciatim ad literatos pertinent, vel Coadiutores, vel Scholares, aut indifferentes: quamuis autem omnibus integrum examen relinquatur, non sunt tamen omnes particulariter examinandi, nisi de ijs, quae ad vnumquemque pertinent, et si quid alicuius momenti occurrerit, quod Superiorem scire oporteat, scripto notabit.

[note: Quae magis illi explicanda. ] 15 In his omnibus proponendis, et declarandis paulatim procedatur, vt qui examinantur, res omnes nostri Insticuti, iuxta ipsorum gradum bene percipiant, ad suam maiorem satisfactionem, et stabilitatem: et illa praesertim sunt magis explicanda, quae postea aliquam difficultatem afferre possent, vt de animi promptitudine ad seruiendum Deo vbique, et in re quauis; de manifestatione


page 123, image: s123

tum suorum, tum alienorum defectuum [note: Dec. 73. §. 15. Cong. 7. ] iuxta Constitutiones; de manifestatione etiam conscientiae statutis temporibus, de indifferen [note: Ex Decr. 66. 5. Cong. gen. ] tia ad gradus Societatis in scholaribus, et literatis. Ad quam indifferentiam diserte intelligant, tum initio cum Societatem ingrediu~tur, tum postea sexto quoq. mense, praecipue vero cum vota biennio elapso, emittere debent; Nostros omnes obligari quarto quodam voto: quod verba illa formulae votorum scholasticorum continent, scilicet (Promitto eamdem Societatem me ingressurum) vt scilicet gradum Coadiutoris formati, vel professi recipiant, prout Generalis Praepositus iudicauerit.

[note: Decr. 70. cong. 4. ] 16 Si quis ad studia maiorem propensionem quam par esset et minorem iudifferentiam, [note: Quid cum propenso ad studia et non indifferente. ] quam ad alia ministeria Societatis prae se ferret, et videretur nihilominus ad ea minus aptus, non tantum proponatur ei scrip tum Examen, vt reliquis, sed et §. 2. c. 7. accurate illi explicetur, interrogeturque an patienter se dimitti sinet a Societate dummodo ab omni voto ac promissione liber maneat.

[note: In ex. c 3. §. 1 et lit. A. et c. 2. lit. A. ] 17 Admoneatur, vt vere omnino, ac sincere respondeat: nam aliter multa grauia, [note: Quid cum non sincere respondit. ] incommoda inde oriri possent; et nihilominus admoneri Confessarium oportet, vt si quis vere non respondisset, eius de ea re conscientiam stimulet.



page 124, image: s124

[note: In interrogationibus seruandum secretum. ] 18 Si quid erit in interrogationibus, quod secretum requirat, id obseruabitur, vt par est, et interrogato placuerit: declaretur [note: In ex. c. 3. §. 1. Ibid. c. 4. §. 8. ] tamen ei, quod iuxta Constitutiones licebit rem omnem Superiori manifestare.

[note: In ex. c. 4. §. 2 et can. 1. cong. 3. ] 19 Promittat relicturum se omnia bona sua post vnum annum ab ingressu, quandocunque iniunctum a Superiore ei fuerit: et declaretur, [note: Promissio abdicandi se bonis. ] quod actus huius promissionis, nec votum est, nec solum propositum, sed promissio simplex, illa conditione affecta, si ipse perseuerauerit, et Superior ei iniunxerit.

[note: P. 1. c. 4. §. 1 et Decr. 78. cong. 4. ] 20 Hoc tempore primae probationis per quinque vel sex dies accurate informentur [note: Accurate informetur de instituto. ] praedicto modo de ijs, quae ad institutum, et ad ipsos pertinent, et lectione alicuius pij libelli, qualis esset de imitatione Christi, subinde recreentur.

[note: Coadiutores temporales, quomodo instruendi. ] 21 Coadiutores vero temporales, qui legere non didicerunt, aut qui minus ad haec tractanda idonei videbuntur, quamuis in propria [note: In ex c 5. §. 6 et p. 1. c. 4. §. 5. et decr 78. Co~ greg. 4. ] vocatione, iuxta ipsorum captum, plene instituendi sunt; poterunt tamen hoc tempore aliquo exercitio corporali, aut labore manuum iudicio Superiorum occupari, seiuncti tamen ab alijs.

[note: Lectiones praelegendae et exhortatio facienda. ] 22 Deinde qui literis operam dederunt, de singulis facultatibus, in quibus versati sunt, singulas praelegant lectiones coram eis, qui a Superiore ad eorum talentum cognoscendum


page 125, image: s125

in doctrina, et proponendi modo sunt constituti et postea exhortationem vnam quisque faciat.

[note: Dec. 78. Con greg. 4. ] 23 Tum si quis, antequam fuerit in Societatem admissus, spititualia Exercitia non [note: Spiritualia Exerc. primum experimentum. ] secerit, hoc primum experimentum (vt sequenti capite, vbi de experimentis agitur, mox dicetur) iuxta 4. c. Exa. §. 10. aggrediatur, [note: Exa. c. 4. §. 41] et iuxta exercitia suo tempore generaliter confiteatur, nisi ante ingressum fuerit alicui de Societate generaliter confessus: tunc enim satis erit, si ab eo tempore generalem confessionem incipiat: et eodem tempore conscientiam suam Superiori, aut ei, quem [note: Exa. c. 4. §. 36] Superior designauerit, aperiat, iuxta par. 1. Const. c. 4. §. 6. et si ab aliqua censura virtute nostrorum priuilegiorum absolutus fuerit, admoneatur quod si non perseuerauerit, in [note: Can. 22. Congreg. 1. ] eamdem reincidet. Declaretur etiam illi, si qua vota cum adhuc esset in seculo emisit (praeterqua~ religionis determinatae) in nostra Societate tamdiu suspensa esse, dum ipse in Societate manserit, quod si recesserit, eadem obligatione teneri, qua ante ingressum tenebatur. [note: P. 1. c. 4. §. 6. ] Expleto autem tempore huius experimenti, sanctissimum Eucharistiae Sacramentum accipiet, et communem Domum habitationis ingrediatur, vbi cum alijs versari, et in secunda probatione diutius exerceri Nouitij solent.



page 126, image: s126

[note: Dec. 78. Congreg. 4. ] 24 Si vel cuiusquam valetudo, vel aliqua temporis aut personae ratio persuaserit, [note: Quae causae differendi spiritualia Exercitia. ] non esse tam diu haec mentalia exercitia continuanda, antequam exercitia aggrediatur, per quatuor vel quinque dies vacare, et separatim recreari poterit; vel si Magistro Nouitiorum videretur, facta confessione generali, et peractis exercitijs primae hebdomadae. Sed quando haec relaxatio longius ob valetudinem aut aliam rationem protrahenda Magistro Nouitiorum visa fuerit, poterit sumpta Eucharistia etiam ad communem conuictum admitti; et vbi firmior fuerit, sua exercitia, peraget.

[note: In Exa. c. 4. §. 4. et p. 1. c. 4. §. 6. ] 25 Si Superior iudicauerit eum Domi retinendum, curet, vt in libro ad id designato, [note: Asseruentur, quae a Nouitijs afferuntur. ] quem penes se Procurator habere debet, scribatur quicquid vnusquisque Domum attulerit, cum subscriptione eius qui examinatus est; et vt haec alicubi separatim asseruentur, quousque biennio expleto consueta vota emiserit.

[note: P. 1. c. 4. §. 6. ] 26 In alio libro, quem apud se habebit, [note: Notet diem ingressus vniuscuiusque. ] notabit diem, et annum ingressus vniuscuiusque, incipiendo a die, quo primum probatione~ intrauit; et nomen, et patriam, et quod contentus sit obseruare omnia ei proposita. Quando vero aliqui in Coadiutores temporales, et indifferentes admittentur, speciatim id scripto declaretur, quod vt tales examinati,


page 127, image: s127

et admissi fuerint, et haec, qui examinatus est, manu sua subscribat, et si scribere nescit, alius eius nomine scribat.

De secunda probatione. CAP. III.

De experimentis.

[note: In Ex. c. 4. §. 9] 27 IN primis diligenter curet, vt Nouitij [note: Experimenta serio capiantur. ] sex illis experimentis, quae in Constitutionibus traduntur, serio, et cum desiderato fructu exerceantur, intelligatque praecipuam Nouitiatus partem in his probationibus positam esse.

[note: In Exa. c. 4. §. 10. et p. 3 c 1. §. 20. ] 28 Exercitia spiritualia primum singulis, eo quo procedunt ordine, praescripto tempore atque exacte tradantur, secundum vniuscuiusque [note: Quomodo Exercitia spiritualia tradenda. ] dispositionem, et captum, iuxta Regulas libri Exercitiorum, praetermissis tamen his, quae ad electiones spectant; vt inde, praeter alia, certam, ac nostro instituto consentaneam mente, et voce orandi rationem habeant, quam in posterum seruare debeant.

[note: In Exam. c. 4. §. 11. ] 29 Quoad secundum experimentum, quo hospitalibus per mensem seruire debent, videbit ipse, quid magis expediat, an nostros ibidem cibum capere, et dormire, an vero per


page 128, image: s128

aliquot horas quotidie ministerium aegris impendere.

[note: Morbos, ac mulieres vitent vbi sunt. ] 30 In hac probatione aduertat, ne nostri nimio feruore suae valetudini noceant, aut periculo contagionis alicuius morbi se exponant: admonebitque, ne ingrediantur partem illam Xenodochij, vbi mulieres habitare solent.

[note: In Exam. c. 4. §. 12. ] 31 Mense alio ad peregrinandum sine pecunia mittantur, ostiatim pro Christi amore [note: Peregrinationes quomodo subeundae. ] mendicando, vt ad incommoditatem comedendi, et dormiendi assuescant, et vt omni spe abiecta, quam in pecunijs, et rebus alijs creatis possent constituere, eam integre et vera cum fiducia in Domino constituant.

[note: Quid in peregrinos, etc. ] 32 Aduertendum, ne imbecilles, aut tenerioris aetatis his peregrinationibus notabile detrimentum patiantur, ne fiant asperiore hyeme, aut feruentiore aestate; illisque regulas Peregrinorum, literas patentes, et [note: In Exam. c. 4. §. 20. ] cum opus erit, particularem etiam instructionem tradet, et ab vltimo loco, ad quem perueniunt, testimonium a Superiore Domus, vel Collegij Societatis, si ibi fuerit, vel ab alio fide digno secum ferant, quod suam, deuotionem secuti sine vlla cuiusque querela [note: Ibid §. 19. et 22. ] eo peruenerint: et in secundo, quinto, et sexto experimento, iuxta Constitutiones idem seruetur.



page 129, image: s129

[note: In Exam. c. 4. §. 13. ] 33 In quarto experimento, quo in officijs abiectis exercentur, aduertat, ne nimia corporis [note: Aduertendum in 4. experimento. ] fatigatione, spiritus obruatur: et a Scholasticis fiat potius ad propriam cuiusque abnegationem, et humiliationem, quam pro domestica aliqua necessitate. Dum autem haec probatio fit in Domo probationis, vacabit qui ita probatur, ab alijs exercitijs aliorum Nouitiorum, exceptis conferentijs, et exhortatione ordinaria.

[note: In Exam. c. 4. §. 16. ] 34 Cum haec probatio non fit in Domo probationis, sed in Domibus professis, aut [note: Nouitiorum cura extra Domum probationis. ] Collegijs, sit aliquis, qui Nouitiorum peculiarem curam gerat, vbi in recreatione separati sint, adiunctis alijs, a quibus in Domino [note: P. 3. c. 1. lit. D] adiuuari possint.

[note: In Exam. c. 4. §. 14. ] 35 In docenda doctrina Christiana pueros, ac personas rudes, publice vel priuatim, [note: Doct. Christ. qualis vsus. ] prout occasio se obtulerit, et in Domino ei commodius visum fuerit, tanquam in re propria nostri instituti Nouitios exercendos curabit, habita personarum ratione.

[note: In Exam c. 4. §. 15. ] 36 In confessionibus audiendis, et praedicatione Diuini verbi Domi, aut foris, circa, [note: Qui probandi in consessionibus et praedicatione. ] finem primi anni probentur, qui ad huiusmodi ministeria idonei inuenientur, et bonae aedificationis specimen iam dederint, eo tamen modo, ne tanquam operarij ordinarii ad ministeria haec exercenda exponantur, sed breui tempore, et ad probationem.



page 130, image: s130

[note: Experimentorum permutatio. ] 37 Tametsi Exercitia spiritualia exacte omnibus in principio tradenda sunt; quo ad reliqua tamen experimenta, si quod eorum permutandum, aut multum moderandum iudicaret, id ne faciat inconsulto Prouinciali: quamquam anteponere, aut postponere ipse ea poterit, pro ratione personarum, temporum, aut locorum.

[note: Probationes ex interuallo intra annum absoluantur. ] 38 Aduertat, vt hae probationes inter se debitis spatiis distinguantur, ita, vt Nouitii vna peracta, aliquandiu ad solita exercitia Domus probationis redeant, vt corpore, et spiritu recreati, vberiorem fructum ex praeteritis laboribus colligant, ea tamen ratione, [note: In Exam. c. 2. §. 16. ] vt intra annum omnes absoluantur. Quod si peculiari aliqua de causa hae probationes ad secundum annum differendae viderentur, prius Prouincialis consulatur.

[note: In Exam. c. 4. §. 16. et p. 9. c. 3. §. 8 lit. E. ] 39 Praeter haec experimenta, alia fieri hoc biennio probationis possunt, et haec eadem [note: Alia experimenta fieri, et haec repeti possunt. ] ex parte repeti, quando in Domino ita expedire iudicauerit, et quidem omnia cum maturitate, et prudentia, et aedificatione etiam externorum, sunt facienda.

De institutione, et regimine Nouitiorum.

[note: Mortificationes publicae ordinariae. ] 40 NE fiant mortificationes publiae, nisi ordinariae, iuxta Constitutiones,


page 131, image: s131

vt sunt praeter solita experimenta, petere ostiatim elcemosynam; comitari Emptorem ad comportanda ea, quae emuntur; indui vestibus vilioribus, quae tamen religiosos deceant, et alia id genus, vt in officio Rectoris dicitur.

[note: P. 3 c. 2 lit. C. et in Exa. c. 1. §. 13. lit. F. ] 41 Conuenit, vt qui probantur, vestitus ratione ad mortificationem, et abnegationem sui, et ad mundum, eiusque vanitatem [note: Quando vestitu humili probentur. ] sub pedibus conculcandam iuuentur, et id quidem quantum consuetudo, officium, et personarum circunstantiae patientur. Discretioni autem eius relinquitur, habita ratione aedificationis, an cum eisdem vestibus, quas ex seculo tulerunt, incedere sint permittendi, an vero cum alijs eas permutari oporteat.

[note: P. 3. c. 1. lit. V] 42 Conferet, vt aliquando occasionem [note: Obedientia, et paupertate exerceantur. ] praebeat iis qui probantur, exercendi obedien tiae, et paupertatis virtutem, eosdem tentando ad maiorem ipsorum vtilitatem spiritualem: in hoc tamen mensura iuxta vniuscuiusque vires obseruetur.

[note: P. 6. c. 3. §. 1. ] 43 In poenitentiis, et corporis afflictionibus [note: Modus in poenitentijs. ] aduertat, ne nimius huiusmodi rerum vsus tantopere vires debilitet, vt postea ad ministeria nostri instituti inutiles reddantur: nec contra, tanta in illis sit relaxatio, vt feruore spiritus refrigescente, humani ac inferiores affectus incalescant.



page 132, image: s132

[note: Lectiones de rebus Instituti. ] 44 Lectiones fiant de his, quae ad institutum pertinent, et continentur Literis apostolicis, Regulis, et Constitutionibus, praecipue vero de ijs, quae in Examine, et tertia parte habentur, aut de alijs quae eo feruntur, mutata interdum materia, vt toedium tollatur: modus vero lectionum facilis sit, et simplex, et ad Nouitiorum animos ad instituti amorem, et solidarum virtutum perfectionem promouendos accommodatus.

[note: P. 3. c. 2. §. 20. ] 45 Explicetur breui enarratione doctrina [note: Doct. chr. et modus in Sacramentis, Missa, oratione, lectione tenendus. ] Christiana, ac modus bene, et cum fructu confitendi, communicandi, Missam audiendi, et eidem decenter ministrandi, orandi itidem, meditandi, et libros denique pios legendi pro captu vniuscuiusque, tradatur.

[note: Quibus de rebus Nouitij crebro monendi. ] 46 Admoneat crebro Nouitios, vt in omnibus rebus Deum quaerant, et in suis actibus intentionem puram ad Dei beneplacitum dirigant; [note: P. 3. c. 1. §. 26. ] vt familiares cum Deo in spiritualibus [note: P. 10. §. 2. ] deuotionis exercitijs esse curent; et tandem ita sint instructi Nouitij, vt nihil perfectionis, [note: P. 6. c. 1. §. 1. ] quod diuina gratia consequi possint in absoluta nostri instituti obseruatione, praetermittant.

[note: Omnes perspectos habeat et rationem sui suauiter exigat. ] 47 Omnes perspectos habeat, vt magis illis prodesse possit: ad quod iuuabit, cum illis frequenter singillatim agere, et rationem


page 133, image: s133

ab vnoquoque rerum suarum suauiter exigere: in his autem priuatis colloquijs magnam vtilitatem positam esse sciat.

[note: P. 3. c. 1. §. 4. ] 48 Det operam, vt Nouitij religiosam [note: In Regulis modestiae instituat. ] modestiam praeseferant, iuxta Constitutiones, et regulas, quae de ea conscriptae sunt, in quibus tempore Nouitiatus diligenter instituendi erunt.

[note: Rerum spiritualium rationem requirat. ] 49 Cognoscat, quem procedendi modum in oratione, et examine seruent: et petat interdum, an contra aliquem defectum adhibeant examen particulare, et quando resistunt tentationibus, an proprijs remedijs vtantur: in acquirendis virtutibus quam rationem teneant: et intelligat demum, an in his omnibus praestent ea, quae ab ipso acceperunt.

[note: Quando quis mutandus de loco. ] 50 Si aliquis solicitetur, vel pertur betur ab hominibus, qui in via spiritus non bene [note: P. 3. c. 1. lit. A. ] procedunt, et expediat illum in alium locum transferri, Prouincialem tempestiue moneat.

[note: P. 3. c. 1. lit. D. Quales in cubiculo sint. ] 51 Si duo in eodem cubiculo habitent, alter eorum eiusmodi sit, vt minime dubitetur, quin alter sit eius societate profecturus: et eamdem ob causam inter cubicula, quae seorsum vnicuique iuniorum assignantur, par est, aliquos maturos ex antiquioribus intermisceri.

[note: P. 3. c. 1. lit. B. ] 52 Si aliquando permittendum videretur,


page 134, image: s134

[note: Quando, et quomodo cum externis loquendum. ] vt aliquis consanguineos, vel amicos, quos in seculo habebat, alloqueretur, coram aliquo a Superiore ad id designato, id fiat, et breuiter, nisi particulares ob causas aliud statueret Superior totius Domus, vel Collegij.

[note: Officia publ. ne habeant. ] 53 Nouitij non sunt, vt plurimum, assignandi in socios nostris, qui adeunt domos secularium, nec debent habere officia publica, in quibus necessarium sit agere cum externis, vt Emptoris, Ianitoris, et Sacristae.

[note: P. 3. c. 1. §. 3 et lit. D. ] 54 Videat, num aliqui in schedulis, Nouitijs assignandi sint, vt cum eis loqui possint, [note: Assignare qui cum Nouitijs loqui possint. ] quorum exemplo, et colloquijs proficiant in Domino: et si cum alijs sine facultate egerint, debitam eis poenitentiam iniungat.

[note: P. 3. c. 1. lit. T. ] 55 Admoneat eos, ne vota ante biennium [note: Facultas, et modus emittendi vota ante biennium. P. 5. c. 4. lit. G] emittant sine Superioris facultate, quam in primo anno nouitiatus, solus Prouincialis re mature considerata dare poterit. Horum autem, qui haec vota semel apud se ex licentia Superioris, iuxta formulam Societatis emiserint, memoria in libro aliquo asseruetur, et postea tempore nouitiatus, bis [note: Can. 9. cong. 4. ] in anno statutis temporibus, seorsum ab alijs, qui biennium expleuerunt, ipsi simul inter se [note: Can. 1. cong. 2. ] illa renouabunt.

[note: Quid de ineptis. ] 56 Diligenter obseruare debet in toto probationis decursu, an ineptus aliquis,


page 135, image: s135

aut inutilis nostro instituto probabiliter futurus sit: in quo maior habenda est ratio boni communis Societatis ad gloriam Dei, quam particularis cuiusque: quid autem sentiat in hac re, ad minimum sexto quoque mense ad Prouincialem scribat, vt ipse prouideat.

[note: Vota in fine biennij emittenda. ] 57 De singulis etiam sub finem biennij ad eundem scribat; vt cum illius facultate consueta vota Societatis emittant, aut diutius [note: In ex. c. 1. §. 12. et c. 4. §. 43. ] probentur: prius autem quam vota emittant, per hebdomadae spatium se colligant, et aliqua exercitia spiritualia, praeter [note: Ibid c. 4. §. 41 In ex. c. 4. §. 16. ] alia, quae praescripta sunt, faciant. Curandum autem erit, vt in libro, in quo notantur [note: Ex dec. 66. 5. congr. gen. ] nomina eorum, qui huiusmodi vota simplicia emittunt, postquam illa quis emiserit, subscribat, se tali die et anno emisisse vota, et clare intellexisse vim illius promissionis esse manere se obligatum ad eam in differentiam, de qua in Regula 15. dictum est, in hanc formam.

[note: Formula subscriptionis. ] Ego (N.) statis temporibus examinatus emisi vota Scholasticorum approbatorum iuxta formulam consuetam Societatis, die tali, et anno, celebrante (N.) et clare intellexi illis verbis, Promitto me ingressurum, etc. contineri quartum votum, quo me obligaui ad acceptandum quemcunque gradum Coadiutoris formati, siue professi prout


page 136, image: s136

Praeposito Generali ad maius Dei obsequium fore videbitur.

[note: Tertiae probationis modus peragendae. In Exam. c. 4. §. 16. ] 58 Scholastici, qui studijs absolutis tertium probationis annum peragunt, in varijs experimentis, et speciatim in nonnullis iam dictis, quamuis illis prius iam perfuncti fuerint, [note: P. 5. c. 2. §. 1. ] probentur. Huius autem probationis tempore in schola affectus se exerceant, et in rebus spiritualibus, et corporalibus, quae ad profectum in humilitate, et abnegatione vniuersi amoris sensualis, voluntatis, et iudicij proprij, et ad maiorem cognitionem, et amorem Dei conferunt, insistant.

[note: P. 4. c. 4. §. 41. ] 59 Adhibeat diligentiam, vt Coadiutores [note: Coadiutores in quibus instruendi. ] temporales in modo orandi iuxta Constitutiones instruantur; eosque mysteria Rosarij [note: In Exa c. 6. §. 6. et 7. et p. 1. c. 2. §. 2. ] doceat, et priuatim instruat, vt ad suae vocationis ministeria afficiantur, et sorte Marthae contenti sint.

[note: Exhortationibus omnes intersint. ] 60. Exhortationibus ordinariis omnes intersint, Coadiutores tamen temporales, et indifferentes non interrogentur in Conferentijs, [note: In conferentijs quinam interrogandi. ] nisi cum rerum et personarum delectu, nec ad Tonos conueniant: et ii quidem per [note: Dec. 73. §. 44 Cong. 7. ] annum ad minimum in Domo probationis sint: reliquo autem biennii tempore sic sub [note: Indifferentes. ] cura Magistri erunt, vt aliis officiis ad instar aliorum Coadiutorum vacare possint, et tempus ordinarium orationis Domus, vel Collegii, vbi agent, habeant: experimenta tamen,


page 137, image: s137

ad quae apti fuerint, intra annum absoluant.

[note: Lectiones, conferentiae, et toni. ] 61 Quando erit concio Domi, vel in Ecclesia, quam Nouitii sint audituri, eo die a Lectionibus, et Conferentiis, et Tonis liberi erunt.

[note: Dies vacationis. ] 62 Singulis hebdomadis, die vna a solitis exercitiis vacent, in qua aliquid honestae recreationis poterunt sumere Domi, vel foris.

De examine semestri Nouitiorum.

[note: In Exa. c. 1. §. 13. et c. 4. §. 4] 63 SExto quoque mense per biennium Probationis, literas Apostolicas, et Regulas [note: Sexto quoque mense consideranda. P. 1. c. 1. lit. D] vnusquisque videre, et considerare debet, et Examen relicto secundo, et tertio capite, et aliis, quae ad gradum suum non pertinent, vt Regula 12. et 13. dictum est. Deinde postquam haec omnia viderit, interrogetur,

[note: De quibus est praeterea interrogandus. ] 64 An praedictis omnibus contentus sit, an vero aliquid dubii, vel difficultatis circa ea occurrat; quae experimenta peregerit, et quomodo in illis se habuerit.

[note: In Ex. c. 5. §. 4] 65 An vires sibi corporales, et spirituales [note: Propositum vocationis. ] suppetere sentiat ad labores perferendos, [note: Ibid. c. 3. §. 14] qui in Societate requiruntur: num deliberatum habeat animi propositum viuendi, et: moriendi in hac Societate Iesu Domini Nostri.



page 138, image: s138

[note: Examen scripto constet. ] 66 Examen hoc factum esse notetur scripto, vt constet. Quod si quid noui occurrat, aut si qua mutatio alicuius momenti accidat, Superiorem certiorem reddat.

[note: In Exam. c. 4. §. 48. ] 67 Demum qui sic examinatus est, reddet rationem conscientiae suae Superiori, aut [note: Ibid. §. 41. Cui ratio conscientiae, et generalis confessio facienda. ] ei, quem Superior delegauerit, et ab vltima confessione generali incipiendo generaliter confitebitur Sacerdoti, qui fuerit a Superiore designatus.

De ordine Domus Probationis. CAP. IV.

[note: Quid mane cum surgunt. ] 68 NOuitii mane post pulsum campanae, dum surgunt, dum se induunt, et lectum decenter operiunt, aliquas orationes ad Deum fundant, aut aliquid in Domino meditentur: et reliquo semihorae spatio, pia aliqua lectione, aut alia ratione ad orationem se praeparare poterunt.

[note: Vna hora orabunt. ] 69 Postea integram horam orationi mentali, aut vocali, vel meditationi dent, iuxta [note: P. 4. c. 4. §. 3. et 4. lit. B. et C. et Can. 6. ] cuiusque captum, et Magistri Nouiciorum instructionem.

[note: Cong. 4. Semihora ad cubiculum componendum. ] 70 Absoluta oratione, media illis conceditur hora ad lectum, et cubiculum componendum, et ad dispiciendum, quem fructum ex oratione collegerint.



page 139, image: s139

[note: P. 4. c. 4. §. 3. ] 71 Post haec, Missam deuote, et reuerenter [note: Missam audiant. ] audiant: qua absoluta, intersint lectioni, seu exhortationi, quae de rebus spiritualibus [note: P. 3. c. 1. §. 12 et 20. ] bis in hebdomada, per dimidiam horam, illis fiet: reliqua autem dimidia statim repetent audita, et conferent inter se terni, aut quaterni, sine vlla disputatione, sed cum humilitate, et modestia.

[note: Collationum modus, et materia. ] 72 Sequenti die, iis de rebus, vt melius ad praxim reducantur, eadem hora fient collationes, hac ratione, vt lectione praecedenti breuiter per vnum, aut plures a Magistro designatos repetita, proponat aliquis quomodo vincatur talis tentatio, aut difficultas in re proposita, aut vnde oriatur hoc, vel illud impedimentum, et quid remedii possit adhiberi, et alia similia: postquam autem aliqui dixerint quid sibi occurrat, Magister constituet, quid tenendum sit.

[note: In corporalibus se exerceant. ] 73 Reliquo toto tempore vsque ad examen, quod semper ante prandium fiet per quartam horae partem, in suis officijs, aut in [note: P. 4. c. 4. §. 3. et 4. ] aliquo exercitio corporali, aut labore manuum a Magistro Nouitiorum praescripto [note: P. 3. c. 1. §. 20. ] occupabuntur: aliquid tamen temporis quotidie, praesertim ante prandium tribuant Regulis, et Doctrinae Christianae, et alijs, quae iudicio Magistri Nouitiorum cuique conuenient, addiscendis, et memoriae mandandis.

[note: P. 3. c. 2. lit. D] 74 Post examen sequatur praudium,


page 140, image: s140

[note: Hora receationis transigenda. ] quo absoluto horam integram recreationi dabunt, tam qui in priore, quam qui in posteriore mensa pransi erunt. Tempore autem recreationis, poterunt mutuo colloqui, dummodo pauciores quam quatuor non conueniant, nisi aliter Magistro videretur. Agent autem de exemplis vitae Christi, vel Sanctorum, aut de his, quae cum aedificatione in Societate fiunt, aut de re aliqua vtili in Domino.

[note: Quid post expletam recreationem. ] 75 Expleto recreationis tempore, audito campanae pulsu, se se ad cubicula recipiant (praeter eos, qui in aliquibus officijs occupati erunt) vt aliquid legant, vel scribant, vel quid aliud agant, iuxta Magistri praescriptum.

[note: Memoriter recitabunt. ] 76 Post finitam horam, omnes cum Magistro conuenient, et pensum aliquod eorum, quae antea memoriae mandauerint, reddent. [note: P. 3. c. 1. §. 20. ] Postea explicabitur illis bis singulis hebdomadis, per dimidiam horam Doctrina Christiana: deinde eam recitabunt vno stante, et interrogante, et alijs respondentibus, vel sese inuicem interrogantibus: et instruantur in modo docendi illam, iuxta morem regionis. vno vero die cuiusque hebdomadae, fiant Toni.

[note: Ad exercitium redibunt. ] 77 His expletis, ad sua officia, vel ad aliquid legendum, aut alias occupationes se [note: Dec. 41. Con gr. 2. et Can. 12. Cong. 1. ] conferent: deinde ante vltimam horam quae


page 141, image: s141

coenam praecedit, per semihoram orationi vacabunt: ipsam vero horam vltimam, sequentem ante coenam, partim officijs domesticis, partim corporali exercitationi, vel alijs occupationibus, quas Magister praescripserit, impendent.

[note: Recreatio post coenam. P. 4. c. 4. §. 3. et 4. ] 78 Post coenam horam integram recreationi dabunt, reliquo tempore vsque ad examen (quod semper fiet antequam cubitum eant, per quartam horae partem) poterunt aliquid legere, vel alia ratione se ad orationem sequentis diei praeparare, vel aliud facere, pro arbitrio Magistri Nouitiorum.

[note: Silentium quan do et quomodo seruandum. P. 3. c 3. lit. D] 79 Nouitios inter se conuersari non conuenit: sed silentium inuicem, et cum alijs obseruare, nisi in rebus in quibus loqui necesse sit, excepto recreationis tempore, de quo iam supra dictum est.

De examine eorum, qui biennio absoluto in Scholasticos approbatos admittuntur. CAP. V.

[note: P. 4. c. 3. §. 3. ] 80 POstquam quis biennium Nouitiatus, [note: Interrogationes post biennium. ] peractis experimentis expleuerit, et ad interrogationes, quae sexto quoque mense fiunt responderit, antequam vota Scholasticorum emittat, interrogetur,



page 142, image: s142

[note: In Ex c. 7. §. 3 Circa studia. ] 81 An velit se duci sinere circa ea, quibus studere debet, ac studiorum modum, et tempus iuxta quod Superiori videbitur.

[note: De indifferentia ad omnia. ] 82 An contentus futurus sit eodem, atque alij, modo, in Collegio agere, nullisque priuilegijs, aut praerogatiuis minimum [note: In Ex. c. 7. §. 4] omnium, qui in eo fuerint anteire, omnem sui curam Superiori relinquendo.

[note: In Ex c. 7. §. 5] 83 An statuerit omnino apud se, studijs [note: Circa gradum, et ingressum Societatis. ] absolutis, ac probationibus peractis, Societatem ad viuendum in ea et moriendum, ingredi in eo gradu, quem Superior constituerit, ad maiorem Dei gloriam.

[note: Post vota non manet liber. ] 84 Admoneatur, quod votis post biennium ab ipso emissis non poterit sine facultate Generalis a Societate nostra recedere, nec ad aliam Religionem, excepta Carthusiensium, transire sub poena excommunicationis ipso facto incurrenda, iuxta Bullam Pii Quinti, anno M. D. LXV. expeditam.

De examine Scholasticorum studijs absolutis. CAP. VI.

[note: In Ex. c. 7. §. 7 An sint firmi in suis votis et deliberatione. ] 85 SCholastici studiis suis absolutis, statim postquam ad tertium annum Probationis peragendum missi fuerint, generatim interrogandi sunt, an firmi in sua deliberatione,


page 143, image: s143

et votis, et promissione Deo oblatis antequam ad studia se conferrent, permaneant, vt eorum status melius cognoscatur, et ipsi magis in Domino iuuari possint.

[note: In Exam. c. 7. §. 8. ] 86 Interrogentur etiam, et examinentur particulatim eisdem interrogationibus, et examine, [note: Interroganda] quo sexto quoque mense, antequam ad studia mitterentur, interrogati fuerunt, vt Superioribus eorum memoria renouetur, et mutatio, si aliqua in rebus iam affirmatis accidisset, cognoscatur.

[note: In Exam. c. 4. §. 39. ] 87 Postremo reddent rationem vitae suae, inchoando ab eo tempore, quo eam reddiderunt, [note: Reddent conscientiae rationem. ] quando ad studia missi sunt.



page 144, image: s144

REGVLAE MODESTIAE.

[note: P. 3. c. 1. §. 4. Modestia, humilitas, et religiosa matutitas. ] 1 IN conuersatione nostrorum illud in vniuersum dici potest, vt in omnibus externis actionibus appareat in nostris modestia, et humilitas coniuncta cum religiosa maturitate: speciatim autem haec obseruanda erunt.

[note: Caput leuiter non mouendum. ] 2 Caput huc illuc leuiter non moueatur, sed cum grauitate, vbi opus erit: et si opus non sit, teneatur rectum cum moderata inflexione in partem anteriorem, ad neutrum latus deflectendo.

[note: Oculi demissi. ] 3 Oculos demissos vt plurimum teneant, nec immoderate eos eleuando, nec in hanc, aut illam partem circunflectendo.

[note: Inter loquendum. ] 4 Inter loquendum cum hominibus praesertim alicuius auctoritatis, non defigatur aspectus in eorum vultus, sed potius sub oculos.



page 145, image: s145

[note: Rugae euitentur. ] 5 Rugae in fronte, ac multo magis in naso euitentur; vt serenitas exterius cernatur, quae interioris sit indicium.

[note: Labia. ] 6 Labia nec nimis compressa, nec nimium diducta.

[note: Hilaritas in facie. ] 7 Tota facies hilaritatem potius prae se ferat, quam tristitiam, aut alium minus moderatum affectum.

[note: Vestes compositae. ] 8 Vestes sint mundae, et cum religiosa decentia compositae.

[note: Manus quietae] 9 Manus, si non in sustinenda veste occupentur, decenter quietae teneantur.

[note: Incessus moderatus. ] 10 Incessus sit moderatus sine notabili festinatione, nisi necessitas vrgeret: in qua tamen, quantum poterit, decoris ratio habeatur.

[note: Gestus, et motus. ] 11 Omnes denique gestus, ac motus eiusmodi sint, qui apud omnes aedificationem pariant.

[note: Ordo simul incedendi. ] 12 Si plures simul erunt, ordinem praescriptum a Superiore, bini, vel terni inceden do, seruent.

[note: Modestia in loquendo. ] 13 Si loquendum fuerit, meminerint modestiae, et aedificationis tum in verbis, tum in ratione, ac modo loquendi.



page 146, image: s146

INSTRVCTIO AD REDDENDAM conscientiae rationem iuxta morem Societatis.

[note: Necessitas reddendae conscientiae rationem. ] INtelligant singuli, dum rationem conscientiae sunt reddituri, quanti momenti Pater noster sanctae memoriae Ignatius id duxerit, ad maiorem Diuinae bonitatis gloriam; vt subditi magis in spiritu cum gratia vberiori proficiant, ac tanto maiore cum diligentia, amore, et solicitudine iuuari, et a periculis [note: In Exam. c. 4. §. 34. et seq. et p. 4. c. 10. §. 5. et p. 6. c. 1. §. 2. ] conseruari possint, vt quae in Examine, et Co~stitutionibus toties commendantur, et §. 40. summarij Constitutionum praescribuntur de reddenda ratione conscientiae, exacte seruentur. Proinde vnusquisque magna cum puritate, sub sigillo confessionis, aut secreti, aut quacunque ratione ei placuerit, et ad maiorem ipsius consolationem fuerit, totam animam


page 147, image: s147

suam integre manifestam faciat, nullam rem celando, qua Dominum vniuersorum offenderit post vltimam rationem redditam conscientiae: vel certe aperiat eos defectus, qui magis ab eo tempore grauant ipsius animam.

[note: Capita rerum] Capita vero, quibus conscientiae ratio reddi debet, haec fere erunt: ex quibus cum ea retulerint, quae ad plenam sui manifestationem dicenda putauerint, petant a Superiore, vt eos interrogando iuuet, ac suppleat, si quid esse iudicet, quod ad maiorem Dei gloriam, et suorum notitiam scire velit.

[note: Circa vocationem. ] 1 An viuat contentus iuxta suam vocationem.

[note: Vota vt obseruet. ] 2 Quomodo se habeat circa obedientiam etiam intellectus, paupertatem, castitatem, et vsum aliarum virtutum, et quarum praecipue studio intentus sit.

[note: An tentationes sentiat, et vt resistit. ] 3 An sentiat aliquas animi perturbationes, aut tentationes molestas, et de facilitate, seu difficultate, et modo eis resistendi, et ad quos affectus, vel peccata sit magis propensus et incitatus.

[note: An contra Constitutiones] 4 An contra Constitutiones, vel Regulam aliquam, vel ordinationem Superiorum firmum iudicium habuerit, vel contra eam disputauerit.

[note: De z elo animarum. ] 5 Quid sentiat de ipso instituto Societatis, et medijs, quibus illa vtitur ad suum finem


page 148, image: s148

consequendum, et quem experiatur in se zelum animarum.

[note: Vt orationi sit affectus. ] 6 Quomodo spiritualibus rebus sit affectus, quantum temporis orationi tribuat, et num vocali, an potius mentali iuuetur, et vtri plus temporis tribuat, et quem modum in orando teneat.

[note: Consolatio, et desolatio. ] 7 Num in vsu rerum spiritualium consolationem et deuotionem habeat, an vero contra desolationem, ariditatem, et vagationem animi patiatur, et quomodo in ijs se gerat.

[note: Fructus communion. examinis, etc, ] 8 De fructu quem ex communione, confessione, examine, praesertim particulari, et alijs exercitijs spiritualibus percipiat.

[note: De fructu maiori vel minori. ] 9 Num post vltimam rationem conscientiae, quam reddidit, maiorem an minorem fructum fecerit, et quem animum experiatur ad perfectionem consequendam.

[note: Constitutionum obseruatio. ] 10 Quomodo obseruet, quae ex Constitutionibus, et Regulis tum communibus, tum officij sui ad eum pertinent.

[note: Mortificat. et poenitentiae. ] 11 De mortificationibus, poenitentijs, et alijs exercitationibus, quae faciunt ad spiritus profectum; et in specie de praeparatione ad iniurias, et ad alia, quae ad Christi crucem pertinent, ferenda, atque eorum desiderio.

[note: De Socijs. ] 12 De socijs, et quomodo ex eorum conuersatione proficiat in Domino, et an alicui


page 149, image: s149

plus sit familiaris, quam alijs.

[note: De affectu circa Superiores] 13 An auersionem animi sentiat ab aliquo, et an offensus sit in aliquo a Superioribus, vel officialibus, vel quauis alia persona, et quomodo sit affectus erga Superiores.

[note: An tentationes alij intellexerint. ] 14 An tentationes aliquas sit passus, quas alij intellexerint, praesertim circa vocationem.



page 150, image: s150

REGVLAE PEREGRINORVM.

[note: Peregrinationis finis. ] 1 PErsuadeant sibi, peregrinationis finem non tam esse corporis defatigationem, et vt multum iter co~ficiant, quam vt ex ea fructum aliquem spirituale~ percipiant: atque ex eo fine, et iter ipsum, et ceteros peregrinationis labores moderentur.

[note: Litaniae, vel itinerarium. ] 2 Litanias simul omnes quotidie in ipso itineris ingressu, vel Itinerarium dicant; nec orationem, et consueta examina praetermittant, et alias etiam Regulas obseruent, quantum ratio itineris permittet.

[note: In itinere meditatione, et pijs colloquijs subleuentur. ] 3 Studeant frequenti oratione, et meditatione comitem itineris sibi Christum facere: et colloquijs interdum pijs, et religiosis, ac lectione alicuius libri pij molestias itineris


page 151, image: s151

leuare poterunt. Quod si cum externis in via, aut in hospitijs egerint, meminerint pro ratione sui gradus, habita ratione temporis et personarum, sermones de rebus spiritualibus inducere, et fructum aliquem, quoad poterunt, efficere.

[note: In Exam. c. 4. §. 12. ] 4 Eleemosynas simpliciter pro Christi amore petant, vt omni spe illa abiecta, quam [note: Eleemos. quomodo petent. ] in pecunijs, et rebus creatis habere possunt, integre, vera cum fide et ardenti amore eam in suo Creatore, ac Domino constituant; memores, a Christo Domino Apostolos sine sacculo, et pera missos; ipsum etiam Dominum non habuisse, vbi caput reclinaret.

[note: In Exam. c. 4. §. 12. et 26. Indigentiam, penuriam, et iniurias patienter ferant. Ibid. §. 44. ] 5 Indigentia, et penuria rerum corpori necessariarum probari exoptent, vt ad incommoditatem cibi somniue capiendi libenter assuefiant: iniurias vero, illusiones, et opprobria, quae in itinere inferri contigerit, patienter cum Dei gratia ferant, gaudeantque, materiam praeberi sibi imitandi aliquo modo Christum Dominum, eiusque vestibus, atque insignibus seipsos induendi.

[note: Debiles vt subleuandi. ] 6 Qui maioribus pollent ad viam peragendam viribus, eos, qui sunt infirmiores, subsequi et non praecedere debent: et iter cuiusque diei horum debilium infirmitate commensuretur. quod si quis viribus destitueretur, iumento, aut alia ratione iuuari debet: qua in re non qualitatis personarum,


page 152, image: s152

sed necessitatis, et caritatis fraternae ratio est habenda.

[note: Quid cum in morbum inciderint. ] 7 Si quis in morbum incideret, ita vt vlterius progredi non posset, nec expediret reliquos ibi moram trahere; si vicinum esset Collegium, aut Domus Societatis, eo esset aeger (si modo morbus patiatur) deducendus: alioqui aliquis ex nostris illi erit socius relinquendus, vt consolationi ei sit, et auxilio: aegro autem viribus restituto coeptum iter ambo prosequentur.

[note: Inuitati, verbis, et exemplo hospites aedificent. ] 8 Si in via ab honesto, et pio amico inuitarentur, posset, qui praeest, hospitalitatis beneficium admittere: tunc autem curare debent verbis, et religioso exemplo hospites aedificatos in Domino relinquere.

[note: Sobrietas, modestia, et aedificatio. ] 9 Eiusdem aedificationis, et exempli in omnibus hospitijs meminisse debent, sobrietatis etiam in mensa, et modestiae in conuersatione nunquam obliuiscantur.

[note: Bonum exemplum. ] 10 Cum in itinere ad Collegia, vel Domos Societatis diuertent, studeant omnes bonum aedificationis odorem exemplo vitae, ac morum, nostris relinquere. De rebus vero aut personis aliorum Collegiorum, aut Domorum nihil loquantur, aut tractent, nisi ad aedificationem.

[note: In locis nostrorum nil ab externis petendum. ] 11 Si transierint per locum, vbi Domus, aut Collegium Societatis sit, nihil ab externis, nec pro se, nec pro alijs petant, aut accipiant


page 153, image: s153

sine facultate Superioris eiusdem Domus, vel Collegij.

[note: Iter facientes has regulas seruent. ] 12 Omnes alij, qui iter faciunt ex nostris, equites, aut pedites, has regulas peregrinorum suo modo, quantum fieri potest, etiam seruent: et tam peregrini, quam reliqui, qui iter faciunt, patentes literas sui Superioris habere curent.



page 154, image: s154

REGVLAE MINISTRI.

[note: P. 4. c. 10 §. 7. Eius officium quale. ] 1 EIus officium erit, Praepositum, vel Rectorem iuuare in ijs, quae in genere, vel in particulari ei co~mendabit: nec dispensandi, aut mutandi, aut quidquam faciendi, nisi ex eiusdem praescripto, facultate~ habebit.

[note: Officialium Regulas, etc. legat, et obseruari curet. ] 2 Valde commendatum sibi existimet quod pertinet ad obseruationem Constitutionum, Regularum, Ordinum communium, et approbatarum consuetudinum Domus, vel Collegij: ideoque habeat in scriptis, et aliqua~do legat, tam communes omnium, quam particulares Superioris, et officialium Regulas: et eosdem officiales suas habere, intelligere, atque obseruare curet.

[note: Officiales, et cubicula visitet. ] 3 Officiales visitet quoties opus fuerit, obseruando quomodo suu~ officium exequantur: quod saltem alternis diebus faciet. Frequenter etiam visitabit cubicula, et alia loca domus, vt videat, quomodo omnia se habea~t.



page 155, image: s155

[note: Successores in officijs instrui curet. ] 4 Cum quis ab officio aliquo amouetur, curet, vt is suum successorem instruat de ratione exercendi illud, iuxta regulas, et consuetudines a Superiore approbatas.

[note: Mutatio horarum, vestium, est Superiori in memoriam reuocanda. ] 5 Animaduertat in temporum mutationibus, quomodo in Collegio vel Domo fieri debeat horarum, ciborum, vestiumque mutatio; et Superiori in memoriam reducat, prasertim bis in anno, sub initium veris, et autumni: obseruet etiam crebro, num aliquid desit ex necessarijs, aut abu~det; eorumq. potissimum rationem habeat, qui in corporis cura minorem de seipsis solicitudinem gerunt, curetque, vt adsit, cum Medicus aegrotos inuiset.

[note: Rationem Superiori quotidie reddat. ] 6 Quotidie hora sibi designata, de rebus omnibus domus rationem Superiori reddat, a quo excipiet in libello ad id parato quae ei facienda committet: et cum primum commode poterit, eidem referat, quae executus fuerit.

[note: Necessaria, et in memoriam redigat. ] 7 Redigat Superiori in memoriam ea, quae necessaria domui iudicabit, vt de coemen dis rebus ad victum, et vestitum necessarijs suis temporibus, de fratrum nimio, aut exiguo labore, de sanitate, et similibus.

[note: Quae notabit, et Superiori referet. ] 8 Notet, ac referat Superiori ta~ defectus, si quos vel Domi, aut in Collegio animaduerterit, vel aliunde intellexerit, quam quaecunque alia, quae ad bonam gubernationem conuenientia


page 156, image: s156

ei occurrent: tum etiam circa res sibi commissas, et quasuis alias, vt quomodo se nostri habeant circa obedientiam, orationem, et in omnibus virtutibus profectum, et studium.

[note: Obseruet an omnes communicent. ] 9 Curet per aedituum, vel aliquem alium designatum obseruari, an omnes die statuto communicauerint. et si quis intra tempus designatum ad confessionem, aut communionem [note: P. 3. c. 1. lit. Q] non accederet, intelligat a Superiore, num subtrahendus ei sit cibus corporis, donec cibum spiritus sumat.

[note: Domus munda sit. ] 10 Peculiarem habeat curam, vt domus munda sit, et omnia vbique decenter suis locis composita; sed praecipue in ijs, quae ab externis videri solent.

[note: Portae domus clausae. ] 11 Noctibus singulis portas domus, quibus in publicum exitur, videat an bene clausae sint.

[note: Designet qui curam habeat rerum communium. ] 12 Designet aliquem ex commissione Superioris, qui communes lucernas domus opportuno tempore incendat, et extinguat: qui item publica fenestras suo tempore aperiat, et claudat; ac pro abluenda facie, et manibus in loco destinato aquam infundat, et pro ijs extergendis, mantilia, ab ijs, quae in vsum Refectorij sunt, distincta, adhibeat: quae alia Sacerdotibus, alia non Sacerdotibus destinata erunt, et bis saltem in hebdomada mutabuntur.



page 157, image: s157

[note: Vnionem inter domesticos curet. ] 13 Studeat animos Patrum, et Fratrum inter se per beneuolentiam, et praesertim cum Superiore per obedientiam vnire. et si quid minus aequo animo aliquis ferret, velit potius in se (quoad fieri potest) quam in Superiorem, causam reijci, veluti in iniungendis poenitentijs, quas ipse iuxta praescriptum Superioris imponet. et tam in eis, quam in reprehensionibus, ab animi perturbatione caueat, caritatemque prae se ferendo studeat, vt illi quibus poenitentias imponet, merito sibi iniungi cognoscat.

[note: Absente Superiore, quid sibi agendum sit. ] 14 Si quando absente Superiore aliquid acciderit, quod adeo vrgeat, vt commode Superior expectari nequeat, id Minister, auditis Consultoribus, exequi poterit, quamuis in specie non sit ipsi commissum, dummodo existimet iuxta Superioris mentem id fore; statimque redeunti quod factum fuerit, referat. Quod autem sibi ordinarie agendum erit, absente Superiore, ab eo curet intelligere.

[note: Subministro vtatur. ] 15 Si Subministrum habuerit, vtatur eius opera in ijs, quae commode per se facere non poterit, iuxta praescriptum Superioris: si vero non habuerit, alternis saltem diebus singula cubicula visitet; et alia quae in officio Subministri continentur, suppleat.



page 158, image: s158

REGVLAE CONSVLTORVM.

[note: Officij grauitas. ] [note: P. 4. c. 10. §. 7. et p. 9. c. 6. §. 14. ] 1 INtelligant quanti momenti sit eorum officium, vt Superiores eorum consilio, et relatione adiuti melius et facilius gubernare possint.

[note: Eorum partes P. 9. c. 5. §. 2. ] 2 Sint amatores boni communis, illudq. in omnibus consultationibus prae oculis habeant: atque vt Diuinae inspirationi dent locum, et saniora sint eorum consilia, in suo sensu non nimis abundent.

[note: Pura intentio. ] 3 In consultationibus synceram intentionem habeant, et a perturbatione liberam, vt fideliter, et debita cum modestia, caritatis, et obedientiae memores sententiam dicant.

[note: Quomodo se habeant inter se. ] 4 Sint inter se maxime caritate coniuncti, et alter alterum honore praeueniat, atque apud alios alter alterius existimationem


page 159, image: s159

verbis factisque tueatur. Si vero contingat aliquem in consultationibus diuersae, aut etia~ singularis esse sententiae, nemo vllam ab eo alienationem, vel habeat, vel ostendat.

[note: Quales sint in dicenda sententia. ] 5 Rem, de qua consultatur, bene intelligant; nec sint in dicendo praecipites: sed negotio secum considerato, et oratione praemissa, praecipue cum de rebus agitur difficilibus, sententiam suam aperiant. quod si quid ex tempore discutiendum proponeretur, et id sibi maturius considerandum iudicarent, Superiori significabunt.

[note: Breuiter rationes dicant. ] 6 Explicare breuiter debent sententiae suae rationes; quod si ad rem confirmandam aliorum rationes essent dissoluendae, id etiam modeste faciant.

[note: Quid cum Superior aliquid statuerit. ] 7 Cum Superior Consultoribus auditis aliquid statuerit, iudicium ipsi suum illius iudicio submittent: neque extra consultationem, aut quod statutum fuerit, sibi displicere, aut se in alia fuisse sententia significabunt. laudent potius Superioris consiliu~ apud alios, atque tueantur. Quod si ob rei, de qua agitur, grauitatem, adhuc sentirent ad alium Superiorem esse rem deferendam, quod nihil monitione sua se effecturos sperarent, re prius apud se maturius considerata, et oratione praemissa, ad immediatum illius Superiorem, aut si is non prouideat, ad supremum id facere ne praetermittant.



page 160, image: s160

[note: Quando proponere possunt. ] 8 Etiam si non interrogentur, si quid tamen in mentem venerit, quod ad commune bonum, vel alicuius personae particularis pertineat, poterunt id Superiori proponere, vt is statuat, num ea de re sit deliberandum, nec ne.

[note: Seruent secretum. ] 9 Consultores neque ea, quae quisque in consultatione senserit, neque ea, quae proposita sunt, aut definita, alijs significare debent; praecipue cum res ipsae secretum exigunt. Superioris autem erit ea quae definientur, promulgare, cum opus esse iudicabit.

[note: De literis ad Superiorem mittendis. ] 10 De literis ad Superiores suo tempore mittendis, seruent diligenter quae in formula scribendi a Consultoribus exiguntur. [note: P. 4. c. 17. §. 7. ] Et hae literae sigillo, quod apud Admonitorem erit, obsignatae mittantur: nec quisquam eorum sciat, quid alius scripserit.

[note: Possunt aliorum literas ad Generalem mittere. ] 11 Si quis ex nostris ad Generalem scripserit, et literas Admonitori, aut alicui ex Consultoribus tradere voluerit; is acceptas cum suis, aut sub suae propriae manus inscriptione ad Generalem mittendas curabit.

[note: P. 9. c. 4. §. 2. 3 et 4. et Can. 34. Cong. 1. ] 12 Si quid circa victum, vestitum, labobores, et occupationes Superioris, aut circa gubernationem, moderandum, augendum, [note: De quibus Superior, et quomodo monendus. ] vel mutandum censerent; illum praemissa oratione admonendum curent, quod fere per Admonitorem faciant.



page 161, image: s161

[note: Superioris existimatio tuenda. ] 13 Si quis cum eis de difficultate aliqua sua, aut perturbatione agat, ita eum suis monitis, et consilio iuuare studeant, vt semper, quantum possint, existimationem Superioris tueantur.

[note: Constitutiones et reg. familiares sibi reddant. ] 14 Ad omnia melius obeunda, Superiorum suorum, et aliorum Officialium Regulas teneant: Constitutionesque, et reliqua omnia, quae ad nostrum institutum, et administrationem pertinent, familiaria sibi reddant.

[note: Quomodo suum munus bene obeant. ] 15 Ita suum munus exequantur, vt nullam gubernationis partem sibi assumant, atque ea submissione se gerant, vt ceteris Obedientiae exemplum praebeant.



page 162, image: s162

REGVLAE ADMONITORIS.

[note: P. 9. c. 4. §. 4. Officium suum modeste, et humiliter obeat. ] 1 EA modestia, et humilitate officium suum obeat, vt subditum decet erga Superiorem, quem Christi loco habet: niti enim debet, ne huius muneris occasione, reuerentia atque obedientia interior, vel exterior in ipso debilior reddatur.

[note: Seruet necessariam [correction of the transcriber; in the print necesriam] libertatem. ] 2 Animaduertat autem, ne reuerentia haec, et obedientia fidelitatem, aut necessariam libertatem opprimat, quo minus Superiorem admoneat de ijs, quae, praemissa oratione, proponenda in Domino iudicabit.

[note: De quibus Superior admonendus. ] 3 Admoneat Superiorem de ijs, quae major pars Consultorum ei dicenda iudicauerit: de alijs vero, quae siue ipsi in mentem venient, siue ab alijs suggerentur, non facile eum admonebit, sed de ijs duntaxat, quae non leuis momenti post orationem esse censuerit, siue illa ad personam, siue ad officium Superioris pertinebunt iuxta Constitutiones, et Decreta.



page 163, image: s163

[note: P. 9. c. 4. §. 4. et c. 5. §. 2. et Can. 34. Congreg. 1. ] 4 Ea, quorum Superiorem admonuerit, meminerit tacitus apud se seruare; quamuis interrogatus a Consultoribus de ijs, quae ipsi commisissent dicenda, vel a Superioribus rationem [note: Quali secreto teneatur. ] sui officij eis debebit reddere.

[note: Quid si Super. admonitus remedium non adhibet. ] 5 Cum Superior cuiuspiam rei admonitus, illi remedium non adhibuerit, Admonitoris erit cum debita submissione iterum, et saepius eum commonefacere: quod si emendationem non sperat, facta prius oratione, id Superiori significet.

[note: Consultorum literas mittet. ] 6 Admonitoris erit, ordinarias epistolas Consultorum suis temporibus colligere, atque ad mediatos Superiores mittere, nisi eas illi alia via mittere voluerint: simulque referet eisdem, vtrum illi scripserint, an non.

[note: Subditorum erga Superiores obseruantiam non imminuat. ] 7 Caueat, ne occasione sui officij debitam subordinationein, et obseruantiam subditorum erga suos Superiores aliqua ex parte imminuat, aut debilitet.

[note: Sigillo quomodo, et quando vtatur. ] 8 Sigillum apud se habeat, quo suas, et Consultorum ac aliorum nostrorum literas, si ad eum detulerint, qui ad mediatos Superiores scribere voluerint, obsignare possit. Hoc tamen nulla ratione, sine facultate Superioris, vti licebit, nisi in ijs literis, quae ad Superiores mediatos scribentur.



page 164, image: s164

FORMVLA SCRIBENDI.

[note: P. 8. c. 1. §. 9. Causa ad Superiores scribendi. ] 1 MAgnopere iuuerit ad animorum vnionem in Societate, literarum vltro citroque missarum inter inferiores, et Superiores frequens co~mercium; et crebro alios de alijs certiores fieri, et audire, quae ex varijs locis ad aedificationem, et eorum quae geruntur cognitionem, afferuntur.

[note: Ad Prouincialem qui, et quando scribent. ] 2 Superiores Domorum, et Rectores scribant singulis hebdoniadis ad suum Prouincialem in Europa: in Indijs vero, vt suis Prouincialibus visum fuerit commodum, et opportunum.

[note: P. 8. c. 1. lit. L. et Can. 28. Cong. 2. ] 3 Scribant autem ad suum Prouincialem de statu personarum, et rerum omnium, non [note: De quibus scribendum. ] solum quae inter nostros, sed etiam quae per


page 165, image: s165

ministeria Societatis erga externos in Domibus suis, vel Collegijs fiunt; et non tantum de his, quae recte se habent, sed etiam de his, quae secus; et quoad fieri poterit, curent, vt omnia tanquam praesentia Prouincialis cernat.

[note: P. 6. c. 4. §. 4. ] 4 Primo quoque tempore ad suum Prouincialem [note: Ad quos de obitu nostrorum, et suffragijs scribendum] scribant Superiores Domorum, et Rectores de obitu eorum, qui in suis locis decedunt: Prouincialis vero reliquos de sua Prouincia admonebit, vt quam primum solitis [note: Can. 11. Congreg. 3. ] suffragijs, et orationibus eorum animae iuuentur: et statim Praepositum Generalem, et vicinos Prouinciales certiores reddat, vt simile officium praestare possint.

[note: Ex missionibus scribent. ] 5 Missi ad fructificandum in agro Dominni, scribant ad suum Prouincialem, aut ad [note: P. 8. c. 1. lit. L. et Can. 28. Cong. 2. ] eum, quem ille designauerit, singulis hebdomadis vel quoties ipsis fuerit praescriptum, [note: P. 7. c. 2. §. 2. ] vt per crebram literarum communicatione~, quantum fieri potest, totum successum suarum missionum illi declarent.

[note: Prouincialis quando, et ad quos scribet. ] 6 Prouinciales Superioribus Domorum, et Rectoribus, ac ijs, qui in missionibus versantur, [note: P. 8. c. 1. lit. L. et Can. 28. Cong. 2. ] singulis mensibus; priuatis autem personis, quibus, et quando opus erit scribant.

[note: P. 8. c. 1. lit. L. et Can. 28. Cong. 2. ] 7 Prouinciales omnium Prouinciarum Europae scribant ad Generalem semel quolibet [note: Quando Super. in Europa ad Generalem. ] mense: Rectores autem, et Superiores


page 166, image: s166

Domorum, et Magistri Nouitiorum tertio quoque mense.

[note: Can. 28. Congreg. 2. ] 8 Prouinciales Indiarum scribant Praeposito Generali, quando se obtulerit nauigationis [note: Quando ex Indijs scribent. ] commoditas; Rectores vero, et Superiores Domorum, ac Magistri Nouitiorum ex Indijs semel; ex Brasilia, et noua Hispania bis in anno, si se obtulerit occasio.

[note: P. 8. c. 1. lit. L. et Can. 28. Cong. 2. ] 9 Praedicti omnes extraordinarie sibi mutuo scribant quoties necessitas vrgebit.

[note: Quando extraordin. scrib. ] 10 Superiores Domorum, et Collegiorum, [note: Et quid ad Generalem scribent. ] et Magistri Nouitiorum scribant ad Generalem, quae alicuius mome~ti fuerint, etiamsi approbante Prouinciali fiant. Illa vero potissimum scribant, in quibus Prouincialis admonitus, vel non prouidet, vel prouidere nequit; vel postquam Prouincialis cum illis tractauerit, ipsi ab eius iudicio dissentiunt: sed tunc quidem addant, quid Prouincialis responderit, et quibus rationibus ipsi ab eo dissentiant, interim tamen ei per omnia obediant.

[note: Prouinciales ad Generalem quid scribent. ] 11 Cum Prouinciales scriberit Generali, curabunt vt statum Domorum, et Collegiorum suorum, ac totius Prouinciae bene explicent, et suppleant si quid intellexerint, quod Superiores Domorum, et Collegiorum minus declarauerint: et in vniuersum ita scribere debent, vt Generalis omnium rerum, omniumque personarum, ac Prouinciarum statum,


page 167, image: s167

quoad eius fieri possit, ante oculos habeat.

[note: Generalis quando ad Superiores. ] 12 Generalis ad Prouinciales scribet secundo quoque mense, ad Rectores vero, et Praepositos locales sexto quoque mense, nisi [note: Can. 28. Congreg. 2. ] aliqua necessitas prius ad respondendum suadeat.

[note: Subditorum literae ne aperiantur, nec impediantur. ] 13 Si quis nostrorum aliquid per literas cum Praeposito Generali, aut cum suo aliquo alio mediato Superiore tractare velit, ne impediatur, nec ipsorum literae ad eos scriptae aperiantur, neque mediatorum Superiorum ad ipsos.

[note: Literae negotiorum ad Generalem mittendae. ] 14 Literae nostrorum, quae negotia continent, solum ad Praepositum Generalem, et non ad alios, qui cum ipso agant, destinentur: poterit tamen ad eos scribi, vt illa tractari, et expediri curent.

[note: Quae Proc. gen. opera indigent P. notentur. ] 15 Literae negotiorum, ad quorum expeditionem Procuratoris Generalis opera, aut informatione opus erit, proprijs literis ad Praepositum Generalem scribantur, adiecta exterius litera P. sub inscriptione earum.

[note: Quot exempla ex Indijs mittantur. ] 16 Negotia maioris momenti, ex vtraque India, et Brasilia ternis exemplis scribantur, binis autem ex reliquis Prouincijs, si sit periculum, ne literae intercidant, vel certe in proximis literis earum sumina repetatur: et vt inueniantur, cum opus fuerit, quae scripta sunt ad Generalem, exemplum eiusmodi literarum,


page 168, image: s168

vel earum summam in libro aliquo, qui scribunt, apud se retineant.

[note: Si quid secreti, quomodo, adiecto (soli) scribendum. ] 17. Si quid secreti scribendum, vel soli Superiori committendum sit, scorsum in propria epistola scribatur, quae cum alijs in eodem fasciculo colligata includatur, adiecto exterius (soli) sub inscriptione eiusdem epistolae: quod si eiusmodi epistola sola mitteretur, alia charta inuoluatur, quae absque (soli) inscriptionem habeat.

[note: Vt res secreta scribenda. ] 18. In rebus, quae secretum requirunt explicandis, his vocabulis vtendum erit, vt ea intelligi nisi a Superiore non possint: modum autem preascribet Generalis.

[note: Quando ad Superiorem ex commissione scribi possit. ] 19 Nullus inferior, nisi morbo impeditus, literas ad Superiorem ex sua commissione scribi faciat.

[note: Consultores quoties ad Superiores scribent. ] 20 Consultores Rectorum, et Superiorum localium literas obsignatas ad Prouincialem dabunt bis in anno, mense Ianuario, et Iulio; et ad Generalem singulis annis mense Ianuario. Consultores vero Prouincialium ad Generalem mense Ianuario et Iulio, nisi res aliqua ita vrgeret, vt de illa, etiam extra haec tempora scribendum iudicarent.

[note: Quae, et quomodo scribenda a consultoribus. ] 21. Ijs literis syncere, et sine amplificatione, omnique priuato, aut humano respectu semoto, significabunt, quid sibi de Superioribus, quorum sunt Consultores, et de eorum administratione, ac rerum statu,


page 169, image: s169

scribendum in Domino videatur, oratione tamen praemissa, et re prius diligenter considerata.

[note: P. 4. c. 17. §. 7 Rector vniuer sitatis, et Cancellarius quid, et quando scribent. ] 22 Vt Rector Vniuersitatis de omnibus Praeceptoribus, et alijs de Societate, ita etiam Cancellarius et Consiliarij Vniuersitatis de ipso, ac alijs scribent semel singulis annis mense Ianuario Praeposito Generali, et bis in anno mense Ianuario, et Iulio Prouinciali.

[note: P. 4. c. 17. lit. L. Eorum lit. obsignatae mittantur. ] 23. Huiusmodi literae Consultorum et horum Officialium Vniuer sitatis mittantur obsignatae, nec quisquam eorum sciat, quid alius scripserit.

[note: Visitationum et ordinationum libri. ] 24 Quiuis Praepositus, et Rector habeat librum, in quo scribantur Visitationes Domus, vel Collegij a Generali approbatae; in quo etiam scribantur ordinationes aliae alicuius momenti, quae a Generali mittuntur: et quae perpetuae fuerint, ab ijs quae temporariae sunt, separatim notentur: alia vero quae Visitator, et Prouincialis praescripserint, in alio libro scribantur.

[note: De rebus externorum quo modo scribendum. ] 25 Si quid scribendum esset de rebus, quae externorum aliquem attingerent, ita scribatur, vt etiam si literae in eius manus inciderint, offendi non possit.



page 170, image: s170

De literis annuis.

[note: P. 8. c. 1. lit. M et decret. 73. ac Can. 28. Cong. 2. Res aedificationis notentur. ] 26 SVperiores Domorum, atque Rectores curent ea obseruari, quae in dies in eorum Domibus, Collegijsque per nostros Dominus operari dignatur; quaeque ad nostrorum consolationem, ac proximorum aedificationem pertinent: ex quibus seligant optima quaeque, atque in ordinem redacta, sub finem cuiusque anni ad suum Prouincialem mitant. Hanc ad rem designetur aliquis in quolibet Collegio, seu Domo, maturus ac diligens rerum notabilium inuestigator; qui et ipse in dies quae occurrunt scripto excipiat, et tertio quoque mense singulo commonefaciat, ac praecipue Praefectos Ecclesiae, scholarum, rerum spiritualium, Congregationum, et alios huiusmodi, vt cogitent, et si quid dignu~ annuis illo trimestri obseruarint, ad Rectorem primo quoque tempore deferant manu sua subscriptum.

[note: Annuae literae quomodo Romam mittendae. ] 27 Prouinciales ex omnibus Superiorum localium, atque Rectorum suae Prouinciae, et eorum, qui in Missionibus versantur, epistolis (reiectis vel additis ijs, quae videbuntur) singulis annis mense lanuario, rerum gestarum capita latine collata, ex quibus deinde vnae literae annales Romae conficiantur, manu ipsorum subscripta Romam ad Generalem


page 171, image: s171

destinent. Cauendum autem ante omnia diligenter, vt quae ad confessionis sacramentum spectant, nulla ratione in his capitibus attingantur; omittanturque similiter, quae alia quauis ratione secretum postulant, et ex quorum narratione iure offendi quisquam possit. Omnium porro, quae vel a Superioribus locorum ad Prouincialem, vel a Prouinciali Romam mittuntur, exempla, horum quidem in Prouincia, illorum vero in singulis domicilijs seruanda sunt, donec Annuae integrae in lucem prodierint.

[note: Ordo seruandus in eis conscribendis. ] 28 In ea compendiaria narratione hic ordo seruabitur. Recensebunt initio numerum nostrorum in vniuersum, tum etiam singulis Domibus, Collegijs, et Missionibus nominatis, quot sint in ijs Sacerdotes, Praeceptores, Scholastici, et Coadiutores temporales, seorsim de singulis ac distincte: ita vt si qui forte inter Praeceptores ac Scholasticos sint Sacerdotes, hoc ipsum significent, ne numeri confundantur, aut ijdem bis recenseantur. Itemq. quot admissi sint eo anno in Societatem, quotque e vita decesserint. Mortuorum autem non solum nomen, cognomen, patriam, aetatem, statum, et munera in Societate obita perscribi oportebit; verum etiam virtutes, si quas habuerunt eximias, commemorari: in primis vero, si quid ab eis profectum est laude precipua dignum, quod singularis


page 172, image: s172

alicuius facti narratione confirmari possit. Neque deinde necesse erit ad singula Collegia aut loca redire, nisi aliquid in ijs contigerit peculiari narratione dignum.

[note: P. 8. c. 1. lit. M] 29 Agent primo de profectu nostrorum [note: De profectu nostrorum, et ministerijs. ] in Domino, et explicabunt, si quid in eo genere aedificationem facere possit; vt si profectus in virtute aliqua particulari fuerit eximius, aut si ponatur nouum aliquod, et praeclarum medium ad eam consequendam adhibitum. Viuentium etiam illa promulgari poterunt, quae in ingressu contigerunt, et non fuerint propria vnius. Deinde de ministerijs Societatis erga proximos, vt de concionibus, lectionibus sacris, doctrina Christiana, et Exercitijs spiritualibus, visitatione carcerum et hospitalium, reconciliatione dissidentium, de poenitentium frequentia, et de alijs nostri instituti pijs operibus; ita tamen vt ea tantum commemorentur, quae sunt alicuius momenti, non leuia quaecunque, et minuta; vel quae licet alicuius sint momenti, communia tamen sunt et quotidiana, vt quae perpetuo fieri solent: quae ideo cum ordinaria sint, satis erit nisi insigne aliquid habeant, breuiter perstringere. Item de Scholis, et discipulorum numero, et profectu, praesertim in Vniuersitatibus et Collegiis maioribus, de bona item Societatis existimatione: de contradictionibus autem, et persequutionibus, si quae fuerint ea


page 173, image: s173

tantum attingant, quae aedificationi fore videbuntur. Dicent etiam de piorum erga nostros caritate, et eleemosynis paulo insignioribus. Non ponantur aliena, aut nobis valde leuiter annexa; sed vere nostra. Nostra enim non sunt, quaecunque nostri amici, deuoti, fundatoresve gesserint. Quod si haec etiam ad nostra pertinere iudicentur, indican da est causa, et connexio, vt referri in annuas possint. Si quando autem, quod perraro accidet, aliquid erit tam grande, tamque illustre, vt a nobis licet remotum, per nos tamen ab obliuione vindicari conueniat, tum adhibenda praemunitio erit, ne inconsulto factum videatur.

[note: Circunstantiae in scribendis. ] 30 Haec omnia exponent, quam plenissime fieri poterit (semper tamen vitata nimia prolixitate) adhibitis omnibus circunstantiis, etiam nominibus eorum, qui eas res gesserunt, vt si opus fuerit, aliquando conscribi possit historia. Qua etiam de causa cum aliquid occurret dignum memoria, quod tamen propter aliquam causam non expediat omnibus vulgari, id scribent separatim integre, et perfecte: in illa autem communi narratione, vel omnino reticebunt, vel ea tantum excerpent, quae aedificationi esse possunt. Et quae ad externos pertinent, ita narrentur, vt in ea ipsa domo, aut ciuitate, vbi scribuntur, ac vbique publice legi cicra cuiusquam


page 174, image: s174

offensionem possint. Vitentur denique exaggerationes rerum, amplificationesque verborum: vt simplex, et religiosa veritas in omnibus eluceat. et pro miraculis non ponantur, quae miracula non sint; nec incerta, quaeque diligenti adhibita inquisitione comperta non sint.

[note: Statim legantur. ] 31 Cum literae annuae Romae confectae ad Prouincias mittentur, legantur quamprimu~ in singulis Domibus et Collegiis. Et vt Coadiutores nostri temporales ex latinis etiam literis fructum aliquem percipiant, sit aliquis, [note: Coadiutoribus explicentur. ] qui illarum summam, aut interpretationem aliquo modo explicer: neque vltra duas hebdomadas retineri debent, vt ad reliqua loca [note: In praecipua Domo, vel Collegio asseruentur. ] citius deferantur. Postquam vero vbique perlectae fuerint, in praecipua Domo, vel Collegio eiusdem Prouinciae asseruentur, et simul consuantur.

De Catalogis et Informationibus annuis.

[note: P. 8. c. 1. lit, N et p. 9. c. 6. §. 3. et Can 28. Cong. 2. ] 32 AD clariorem omnium nostrorum cognitionem, Superiores Domorum, et Collegiorum duos catalogos conficiant [note: Catalogi quomodo, et quando conficiendi. ] ante id temporis, quo Procuratores Prouinciarum ad Generalem veniunt, ita exacte, ac si nunquam missi fuissent. In primo describantur omnes, qui in suis Domibus, vel Collegiis, [note: Quid in primo. ] ac missionibus sunt, in quo contineatur


page 175, image: s175

vniuscuiusque nomen, cognomen, patria, aetas, vires, tempus Societatis; studiorum, et ministeriorum, quae exercuit; et gradus in literis, si quos habet, et an Professus, vel Coadiutor sit, etc. et a quo tempore.

[note: Quid in secundo. ] 33 In secundo catalogo dotes, et qualitates vniuscuiusque describantur, videlicet, ingenium, iudicium, prudentia, experientia rerum, profectus in literis, naturalis complexio, et ad quae Societatis ministeria talentum habeat: quae omnia diligenter, re Deo prius commendata, et mature considerata, et omni priuato affectu semoto, syncere, et breuiter perstringenda erunt. et vtrumque catalogum ad suum Prouincialem mittant.

[note: Quid in tertio. ] 34 Sub finem cuiusque anni interiecti, tertium etiam alium breuem catalogum ad Prouincialem mittant, continentem nomina, et ministeria, in quibus vnusquisque nostrorum occupatur. mittant etiam supplementum primi, et secundi catalogi, in quo ea tantum adnotabunt, quae eo anno de nouo occurrerint addenda; vt qui in Societatem interim fuerint admissi, aut ab ea deuerint, vel quod mortui sint, vel alia quauis causa.

[note: Quando Romam mittentur. ] 35 Hunc tertium catalogum, et supplementum primi et secundi catalogi totius Prouinciae, cum narratione pro annuis literis,


page 176, image: s176

de qua dictumest, ad Generalem mittet prouincialis mense Ianuario: primum vero, et secundum per Procuratorem Prouinciae, ad eumdem sigillo suo obsignatos perferendos curabit. Quod si quid ipsi in his catalogis, et informationibus notandum, addendumue videretur, id seorsum ad Generalem scribat.



page 177, image: s177

REGVLAE PRAEFECTI RERVM spiritualium.

[note: P. 4. c. 10. §. 7. ] PRaefectus rerum spiritualium [note: Qualis esse debeat. ] cognitionem instituti Sociecatis, et zelum boni progressus ipsius habeat; et in Obedientia, et Humilitate exemplum alijs praebeat, et [note: P. 3. c. 1. §. 12. ] amabilem se eis exhibeat, vt ad eum omnes confugiant, confidenterque sua omnia detegant, et ab eo consolationem, et auxilium sperent in Domino.

[note: P. 3. c 1. §. 12. ] 2. Instruat nostros priuatim, secundum [note: De quibus nostros instruat. ] vniuscuiusque captum, quomodo interius, et exterius se habere debeant, et ad id exhortetur, [note: P. 10. §. 2. ] et in memoriam redigat, et amanter


page 178, image: s178

admoneat, praesertim vt puram habeant intentionem Diuini seruitij, et familiaritatem cum Deo in spiritualibus deuotionis exercitijs, et zelum syncerum animarum.

[note: Quid ab eis petet. ] 3 Petat quem procedendi modum in oratione, et examine habeant, et si contra, aliquem defectum examen particulare faciant, et si contra inordinatos affectus propria remedia adhibeant, et in solidis virtutibus acquirendis, praesertim in Obedientia quid obseruent, et de poenitentijs, et alijs deuotionibus.

[note: Eos in quibus diriget. ] 4 Sicubi in his a rectitudine deflexerint, eos dirigat, iuxta modum Societatis; erga cuius institutum, curet, vt omnes bene affecti sint, et det operam, vt orandi, et meditandi modos, quos docuit Pater Noster Ignatius in libro Exercitiorum, retineant, et vt illo libro familiarissime vtantur: videatque ne dum nostri deuotionem habere procurant, caput laedant, aut vires corporis nimis debilitent.

[note: Lectio librorum spiritualium sit illi familiaris. ] 5 Versatum ipsum esse oportebit in lectione librorum spiritualium, et vnicuique decernat tempus, et modum cum fructu eos [note: P. 3. c. 1. §. 20. ] legendi, qui sint faciliores, et nostro instituto magis conuenientes.

[note: Curet solari afflictos, et tepidos exhortari. ] 6 Peculiarem habeat curam consolandi afflictos, et tepidos exhortandi, remedia pro


page 179, image: s179

cuiusque infirmitate, vel necessitate adhibendo; qualia sunt frequentius communicare, plus temporis orationi impendere, Exercitia spititualia facere, plus aliquid poenitentiae assumere, libros aliquos spirituales legere, et similia. Quae autem ex his ipse concedere possit, et in quibus ad Superiorem recurrendum sit, ab eo intelligat.

[note: P. 1. c. 2. §. 2. ] 7 Parem quoque adhibeat diligentiam [note: Coadiutores vt instruat. ] circa Coadiutores temporales, frequenter eos alloquendo, nouos praesertim et infirmiores, [note: P 3. c 1 §. 20. lit. R. ] vt quieti sint, et sorte Marthae contenti, [note: P. 4. c. 4. lit. C. Dec. 75. §. 18 Cong. 7. ] et pro eorum captu illos instruat, mysteriaque Rosarij doceat, vt maiore deuotione illud recitare possint. Meditationis [note: Ex Instruct. pro Coadiutoribus. ] etiam capita illis suggerat, modum et fructum orationis exigat, dirigatque vbi opus fuerit.

[note: Quomodo ad Sacramentum accedendum. ] 8 Doceat omnes, vt praemissa oratione, et cum magna reuerentia ad Sacramentum altaris accedant, et post eius perceptionem per aliquod temporis spatium orent, et gratias agant.

[note: Singulis mensibus cum vno quoque agat. ] 9 Praeter eos, quos satis instructos Superior iudicauerit, cum vnoquoque agere de his vltra mensem ne differat: saepe vero consideret, quem fructum bonorum operum ex oratione, et ex reliquis rebus spititualibus colligant, vt in dies magis in Domino proficiant.



page 180, image: s180

[note: Videat ne studia, et alia impediantur. ] 10 In his autem omnibus videat, ne ordo vnicuique praescriptus impediatur, ac praesertim studia illorum, qui literis dant operam, nisi cum Superior aliter iudicauerit.

[note: Peculiarem habeat curam nouitiorum. ] 11 Curam peculiarem habeat Nouitiorum, si qui Domi, vel in Collegio fuerint, nisi a Superiore aliunde prospectum sit: et erga eos obseruare studeat ea, quae iuxta Magistri Nouitiorum, et Examinatoris Regulas obseruari commode poterunt.



page 181, image: s181

REGVLAE PRAEFECTI Ecclesiae.

[note: Aeditui Regulas haheat, et seruari faciat. ] 1 CVret, vt AEdituus Regulas suas obseruet, quas Praefectus ipse apud se etiam habeat.

[note: Catalogus dierum festorum] 2 Praebeat illi catalogum singulis diebus sabbathi, quo dies festi, ac ieiuniorum proximae hebdomadae contineantur, vt eum in Refectorio recitet in coena diei Dominicae sequentis.

[note: Modus faciendi sacrum assignatut. ] 3 Singulis diebus sabbathi vesperi in Sacristia scripto, proponat, quemadmodum quotidie Sacra sint facienda sequenti hebdomada, et quo ordine rem diuinam in Altari summo facturi sint, qui ad hoc fuerint designati.

[note: In altari maximo non desit sacrum, nec plura simul inchoentur. ] 4 Detur opera, ne in Altari maximo desit vnquam sacrum quo tempore celebrari solent: habeaturque ratio, ne plura sacra simul


page 182, image: s182

inchoentur, sed commode omnia suis spatijs distinguantur.

[note: P. 6 c. 4 §. 3. ] 5 Curam gerat Missarum, et orationum [note: P. 4. c 1. et p. 7 c. §. 4. 3. et 4. ] quae pro defunctis Societatis, et pro Fundatoribus, [note: P. 10. § 1. ] et Benefactoribus, ac pro ipsa Societate [note: Missae, et orationes pro defunctis, etc. ] fieri debent, quas ex subiecto catalogo intelliget; et catalogum earum, quae secundum nostrum institutum, et ex praescripto Generalis ordinarie faciendae sunt, referat in duas tabellas, quarum alteram appendat in Sacristia, alteram in alio conuenienti loco; quae initio cuique mensis publice in Refectorio legetur.

[note: Quae scribi curabit in schedula. ] 6 Cum Superior aliquid in sacro Deo commendari, aut sacra ipsa, quae ab omnibus facienda sint, applicari ad finem aliquem iusserit, curet scribi in schedula in Sacristia affigenda.

[note: Quae cuique significanda curabit. ] 7 Quaecunque autem ex his non ab omnibus facienda erunt, ea Praefectus vnicuique priuatim significanda curabit.

[note: Quae in libro scribet. ] 8 Librum habeat, vbi mandata Superiorum de his rebus, si aliquandiu duraturae, aut non statim faciendae sint, scribantur, ne memoria excidant; et cum fuerint adimpleta, deleantur.

[note: P. 4. c. 1. §. 3. ] 9 In Collegijs, et Domibus probationum curet iuxta ordinem Superioris de candela danda Fundatoribus iuxta Constitutiones.



page 183, image: s183

[note: Quid cum sacra fieri externi postulant. ] 10 Si quando externi Sacra aliqua fieri postulauerint, se Superiorem consulturum respondeat; nisi eius animum perspectum iam habeat.

[note: Externos ad Sacrum vt admittet. ] 11 Externos Sacerdotes ad faciendum sacrum in nostro templo, non sine delectu admittat; sed eos tantum, qui aedificationi sint, praesertim notos, idque iuxta ordinem Superioris: et intelligat an a suo Ordinario legitimam habeant facultatem.

[note: Quid circa Sacerdotes ob seruabit. ] 12 Videat an Sacerdotes Regulas suas obseruent, et num barbam, et coronam decenter [note: P. 4. c. S. §. 2. ] tonsam habeant.

[note: P. 7. c. 4. §. 5. ] 13 Per se, vel alium a Superiore designatum, [note: Promouendi ad Sacerdotium] promouendos ad Sacerdotium instrui curet: et videat vt ad Romanae Ecclesiae ritum tam ij, quam omnes Sacerdotes se accommodent, et ne confessiones audiant, nisi sint legitime approbati.

[note: Eleem. pro ministerijs nullae] 14 [note: In ex. c. 1. § 3. et p. 6. c. 2. § 7. et p. 10. §. 5. ] Animaduertat, ne vllae pro sacris faciendis, aut confessionibus audiendis eleemosynae admittantur.

[note: P. 6. c. 2. § 8. et can. 23. cong. 2. ] 15 Nulla sit in Ecclesia arcula, in quam eleemosynae conijciantur, siue pro nobis, siue pro alijs.

[note: De sanctissimo Eucharistiae Sacramento. ] 16 Det operam, vt sanctissimum Domini Nostri Corpus decenter in custodia conseruetur, diligenter cauens, ne vmquam in ea Sacramentum desit, habita communicantium ratione; et vt saltem decimoquinto


page 184, image: s184

quoque die innouetur, et sacris absolutis in tabernaculo claui obseretur.

[note: Nostri separatim ab externis communicent. ] 17 Quando nostri in templo communicauerint, curet Praefectus, vt id faciant separatim ab externis.

[note: Oleum sanctum et reliquias vt asseruentur. ] 18 Oleum Sanctum, vt oportet, asseruatum singulis annis renouet, et Sanctorum reliquias (quae quidem mobiles fuerint) in tabernaculo ad id deputato decenter custodiat: si quando autem deuotionis causa ostendendae erunt, duo cerei accendantur; atque huius tabernaculi clauem vnam ipse habeat, et alteram diuersam Praepositus, aut Rector.

[note: Necessaria ad diuinum cultum non desint. ] 19 Cruces, Calices, ornamenta, et reliqua id genus, vt par est custodiantur; nec desint velamina ad cooperiendos calices, et alia ad diuinum cultum, et ornatum necessaria.

[note: Quando orna menta altatium mutanda. ] 20 Mutari faciat Altarium, et Sacerdotum ornamenta, quod ad colorem attinet, habita temporum, et Festorum ratione, iuxta ritum Romanae Ecclesiae.

[note: Sine facultate nil petat ab externis ad ornandum templum. ] 21 Cum templum ornandum fuerit, nihil sine facultate Superioris ad eam rem com modato ab externis petat: detque operam, vt quod acceptum fuerit, accurate custodiatur, et dominis quam primum reddatur.

[note: Illius instauratio. ] 22 Sitemplum instauratione, aliqua in parte indiguerit aut alijs ad diuinum cultum


page 185, image: s185

necessarijs, prouideat, sicut ipsi a Superiore fuerit praescriptum.

[note: P. 4. c. 8. lit. C] 23 Superiori in memoriam redigat, vt [note: Curet designari qui de concionibus iudicent. ] aliquos designet, qui de concionibus, et mo do concionandi iudicare possint; quorum saltem vnus concioni intersit, vt Concionatorem, cum opus fuerit, et Superiori videbitur, admonere possit.

[note: Concio horam non excedat. ] 24 Conciones, et lectiones templi horae spatium superare non debent: eo vero ordine Missae dicantur, ne impediant, quo minus conciones tempore praefixo inchoentur.

[note: Mulierum locus in Templo separatus. ] 25 Aduertat ne viri in templo mulierum locum occupent; neue ex aduerso earum, quantum fieri poterit, maneant.

[note: Confessarij non desint. ] 26 Curet ne domi desint Confessarij, qui necessarij in templo nostro sunt, et vt confessiones vespere decenti hora absoluantur.

[note: P. 7. c. 4. §. 5. et lit. D. ] 27 Pridie Palmarum Confessarios admoneat, vt Constitutionem illam obseruent, [note: De communione in Parochia. ] quae ad externos ad suas Parochias dimittendos Eucharistiae sumendae gratia pertinet, et ante id tempus, si consuetudo regionis id postulauerit.

[note: Officia, et vesperae in hebdomada sancta. ] 28 Officia Hebdomadae Sanctae, et vesperae (si hae dicentur) fiant tono simplici more Societatis sine cantu etiam firmo, nisi vbi [note: P. 6. c. 3 lit. B. et can. 9. cong. 3] Generalis Praepositus dispensauerit: id autem


page 186, image: s186

quod de vesperis dictum est, de Benedictione candelarum, et ramorum intelligatur.

[note: De pecunia pro eccl. petenda. ] 29 Cum aliquid petendum erit pro Ecclesia, aut vsu Sacristiae, intelligat in ea re Superioris voluntatem, eamque exequatur. cumque pecuniae alicuius momenti summa dabitur, aut colligetur, eam deponat apud Procuratorem in scrinio aliquo, cuius clauem vnam Superior habeat, et alteram diuersam ipse Praefectus.

[note: Librum habeat dati, et accepti. ] 30 Librum habeat, in quo elcemosynarum, quae Ecclesiae vsibus dantur, et expensarum rationes constent.

[note: Mundities in omnibus. ] 31 Panni omnes linei semper mundi seruentur, et separatim corporalia, atque etiam purificatoria (quae quatuor cruces in angulis habeant) lauentur, et vtrorumque ablutio, et cineres eorum, quae vetustate consumpta comburuntur, in sacram piscinam mittantur.

[note: Catalogi rerum Ecclesiae. ] 32 Catalogum vnum rerum omnium Ecclesiae mobilium, quae alicuius momenti sunt, custodiat. in altero vero illa scribantur, quae aut noua sibi traduntur, cum die, anno etc. aut vetustate consumuntur, vt possit cum exigetur, prioris catalogi rationem reddere: saepe etiam res pretiosiores inspiciet, ne aut laedantur, aut amittantur, arcis in quibus seruantur, et Sacristiae ianuis bene clausis, et municis.



page 187, image: s187

[note: P. 6 c. 4. lit B. ] 33 Cum nostrorum aliquis extremum [note: Quae in defunctis seruanda. ] diem obierit, spatio diei naturalis decenter teneatur, nisi ratione mali odoris, aut ex alia iusta causa, anteuerti hoc tempus Superiori posse videretur.

[note: Can. 27. Congreg 1. ] 34 Obseruetur circa vestitum Sacerdotum mortuorum, quodde viuontibus dicitur [note: Quo vestitu nostri sepeliendi. ] in Constitutionibus, vt scilicet vtamur eo mo do, quo Sacerdotes honesti eius regionis, in qua versamur, vti solent: fratres vero qui Sacerdotes non sunt, sepeliantur eo modo induti, quo alij Clerici honesti, qui Sacerdotes non sunt, sepeliri solent.

[note: P. 6. c. 4. §. 3. et Can. 27. Cong. 1. ] 35 Curam suscipiet sepulchri, candelarum, et precum, quae consueto more dicuntur, [note: Funeri necessaria curabit. ] rerumque ceterarum, quae ad eam rem erunt necessariae.



page 188, image: s188

CATALOGVS MISSARVM, ET ORATIONVM, quae nostris praescribuntur.

SACRA IVXTA nostrum institutum a Sacerdotibus Societatis ordinarie facienda.

Singulis annis.

[note: P. 10. §. 1. ] 1 IN principio cuiusque anni vnusquisque Sacerdos Missam celebret pro nostra Societate.

ORATIONES IVXTA nostrum institutum, ab ijs, qui Sacerdotes non sunt, ordinarie faciendae.

Singulis annis.

ET singuli, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentionem integrum Rosarium Dominae nostrae, videlicet centum quinquaginta, Aue Maria, et quindecim Pater noster, aut tres coronas recitent.



page 189, image: s189

[note: P. 4. c. 1. §. 2. et Can. 18 Cong. 3. ] 2 Singulis annis praescripto die, in quo memoria fundationis Collegij, vel Domus fit, Missa cum solemnitate pro Fundatore proprij Collegij, vel Domus, et benefactoribus viuis, et defunctis celebretur; et reliqui Sacerdotes, qui in Collegio, vel Domo habitauerint, pro eisdem sua Sacrifida offerant.

Singulis mensibus.

[note: Par. 10. §. 1. ] 3 In principio cuiusque mensis vnusquisque Sacerdos Missam celebret pro nostra Societate.

[note: P. 4. c. 1. §. 2. ] 4 Initio cuiusque mensis omnes Sacerdotes, qui in Collegio, vel Domo fuerint, pro Fundatore proprij Collegij, vel Domus, benefactoribus viuis, et defunctis semel Missae sacrificium offerant.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt ad eandem intentionem vnam coronam, aut tertiam partem Rosarij recitent.

Singulis mensibus.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentione~ tertiam Rosarij partem, aut vna coronam recitent.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentionem tertiam Rosarij partem, aut vna coronam recitent.



page 190, image: s190

Singulis hebdomadis.

[note: Can 11. Cong. 3. ] 5 Singuli Sacerdotes pro illis de Societate, qui extra Prouinciam moriuntur, semel in quauis hebdomada Missae sacrificium offerant.

[note: P. 10. §. 1. ] 6 Singulis hebdomadis, vbicunque fuerint decem, vel pauciores Sa cerdotes, pro nostra Societate vna Missa a designato a Superiore dicetur; duae vero, si fuerint plures, quam decem; tres autem, si fuerint plures, quam viginti; et ita deinceps in reliquis decadibus, si numerus Sacerdotum fuerit maior.

[note: P. 7. c. 4. §. 4. ] 7 Singulis hebdomadis pro Benefactoribus viuis, et defunctis propriae Domus, vel Collegij, praeter eas, quae pro Fundatore dicu~tur, vna, aut duae, aut plures Missae pro numero Sacerdotum orterantur, seruando ordinem modo praedicto.

Singulis hebdomadis.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentionem vnam coronam, aut tertiam Rosarij partem recitent.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, in quauis hebdomada ad eandem intentionem septem Pater noster, et septem Aue Maria recicent.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, in quauis hebdomada ad eandem inte~tionem septem Pater noster, et septem Aue Marie recitent.



page 191, image: s191

[note: P. 4. c. 1. §. 1. ] 8 Singulis hebdomadis Missa semel pro Fundatore proprij Collegij, vel Domus, et benefactoribus viuis, et defunctis a designato a Superiore celebretur.

[note: P. 4. c. 1. lit. E. ] 9 In Domibus, et Collegijs, quae saltem viginti ex nostris alere possu~t, etiam si non habeant proprium Fundatorem, fiant pro ijs viuis, et defunctis, qui eorum fundationem notabiliter adiuuerunt, eadem sacra, quae pro Fundatoribus ordinarie fieri solent.

Et vnus ex ijs, qui Sacerdotes non sunt, a Superiore designatus, ad eandem intentionem vnam coronam, aut tertiam partem Rosarij recitet.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentionem pro eisdem facere debent easdem orationes, quae pro Fundatoribus ordinarie fieri solent.



page 192, image: s192

Sacra ab eisdem extraordinarte facienda.

[note: P. 4. c. 1. §. 4. ] 10 Cum primum Societas in Collegij alicuius possessionem venerit, quilibet Sacerdos ter sacrum faciat pro superstite Fundatore ipsius, ac Benefactoribus.

[note: P. 8. c. 1. §. 4. ] 11 Cum ex hac vita idem Fundator excesserit, singuli Sacerdotes ter sacrum pro animabus illius, et Benefactorum faciant.

[note: P. 4. c. 1. lit. D. et E. ] 12 Idem iudicium erit de Co~munitatibus, vel Rebuspub. quae non moriuntur: fient enim tria sacra pro viuentibus, et tria pro defunctis earum. Sic etiam faciendum, quando plures simul fundationem constituunt.

Orationes ab eisdem ex traordinarie faciendae.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentionem Rosarium integrum, aut tres coronas recitent.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentionem Rosarium integrum, aut tres coronas recitent.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, integrum Rosarium, aut tres coronas pro viuentibus Com munitatibus, et totidem pro defunctis earum recitabunt. Similiter facient, quando plures simul fundationem constituunt.



page 193, image: s193

[note: Can. 18. Cong. 3. ] 13 Cum primum Societas in alicuius Domus professae possessionem venerit, quilibet Sacerdos intra illam Prouinciam ter sacrum faciat pro superstite Fundatore ipsius, ac benefactoribus: et quando vita functus fuerit, alia tria sacra ab eisdem pro animabus illius et benefadorum fiant.

[note: Can. 18. Cong. 3. ] 14 Pro Communitatibus vero, et pluribus, qui simul Domus professae fundationem constituunt, fiant intra ea~dem Prouinciam, quae de Collegijs dicta sunt numero 10. 11. 12.

[note: Can. 11. Cong. 3. ] 15 In Domo, vel Collegio, vbi quis de Societate decesserit, singuli Sacerdotes pro eo tria sacra, in alijs vero Prouinciae locis duo sacra, faciant.

Et singuli eiusdem Prouinciae, qui Sacerdotes non sunt, integrum, Rosarium, aut tres coronas pro superstite Fun datore, ac benefactoribus: et quando vita functus fuerit, alterum Rosarium integru~, aut tres coronas pro animabus illius, ac benefactorum recitent.

Et singuli eiusdem Prouinciae, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentionem faciant, quae de Collegijs, eisdem numeris dicta sunt.

Et singuli eiusdem Domus, aut Collegij, qui Sacerdotes non sunt, pro eo tres coronas, aut tres partes Rosarij, pro alijs vero eiusdem Prouinciae duas coronas, aut duas partes Rosarij recitent.



page 194, image: s194

[note: Can. 11. Cong. 3. ] 16 Cum de obitu cuiusque nostrorum, qui extra Prouinciam obijt, significatur, per vniuersam Societatem omnes Sacerdotes in Missis, illius animam Deo commendent, pro cuiusque deuotione.

[note: P. 7. c. 4. §. 3. lit. A. ] 17 Omnes Sacerdotes curent, iuxta Constitutiones, frequenter orare pro vniuersa Ecclesia, ac pro ijs praesertim, qui maioris sunt momen ti ad eius vniuersale bonu~, cuiusmodi sunt Principes Ecclesiastici, et seculares, et alij, qui multum prodesse, vel obesse bono animarum possunt; et pro amicis, et benefactoribus viuentibus, et vita functis, et pro alijs in quorum auxilium peculiari ter ipsi, et reliqui de Societate in varijs locis inter fideles, et infideles incumbunt; [note: Par. 10. lit. B. ] et etiam pro male affectis erga nostram Societatem.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, in suis orationibus illius anima~ Deo commendent, pro cuiusque deuotione.

Et omnes, qui Sacerdotes non sunt, idem iuxta Constitutiones curare debent.



page 195, image: s195

Sacra ex praescripto P. N. Generalis ab vnoquoque Sacerdote Societatis ordinarie facienda.

18 Vnusquisque Sacerdos singulis mensibus duo Sacra faciat, alterum pro Indijs, et Gentium conuersione: alterum pro regionibus Septentrionalibus, et haereticorum reductione: et in alijs Sacrificijs, et orationibus eadem Domino commendabit.

19 Singulis hebdomadis vnusquisque Sacerdos sacrum vnum ad intentionem Reuerendi Patris nostri Generalis faciat: et in aliis Sacrificiis, et orationibus eandem Domino commendabit.

Orationes ex praescripto P. N. Generalis a singulis, qui Sacerdotes non sunt, ordinarie faciendae.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, vnam coronam, aut tertiam, partem Rosarij pro Indijs, et Gentium conuersione; et alteram coronam, aut tertiam Rosarij partem pro regionibus Septe~trionalibus, et Haereticorum reductione recite~t: et in alijs orationibus eadem Domino commendabunt.

Et singuli, qui Sacerdotes non sunt, ad eandem intentionem vnam


page 196, image: s196

coronam, aut tertiam Rosarij partem recitent: et in aliis orationibus eandem Domino commendabunt.

Non intendimus per ea, quae superius recensentur, excludi reliqua Sacra, et orationes omnes, quae pro occurrentibus necessitatibus a Superioribus imponi ad tempus solent.



page 197, image: s197

REGVLAE SACERDOTVM.

[note: Disciplina religiosa. ] 1 QVAE de disciplina religiosa in Regulis, et instituto nostro seruanda omnibus proposita sunt, ea Sacerdotes, pro ratione sui gradus, sibi praecipue dicta existiment, et obseruent.

[note: Offic. diuinum, vt recitandum. ] 2 Diuinum Officium nitantur attente, deuote, et opportuno tempore recitare.

[note: Quoties confitebuntur. ] 3 Ita viuere studeant, vt quotidie merito celebrare possint: ad idque conducet (quam [note: In ex. c. 4. §. 25. ] uis ex Constitutione octauo vt minimum quoque die confiteri teneantur) saepius in hebdomada confiteri.

[note: P. 4. c. 8. §. 2. ] 4 Caerimonias Missae ex vsu Romano accurate [note: Caerimoniae in missa seruandae] vnusquisque obseruet: in eaque celebranda pronunciationem, et quancunque aliam exteriorem actionem ita moderetur,


page 198, image: s198

vt non minus aliorum aedificationi, quam propriae deuotioni seruiat. et ideo semihoram in faciendo Sacro nec multum excedat, neque ita breuis sit, vt illam non expleat.

[note: Admoniti ad sacrum statim ibunt. ] 5 Qui in summo Altari Sacra facturi sunt, simulatque campanae se vocantis pulsum [note: P. 4. c. 8. §. 6 et lit. F. et can- 21. congr. 1. et can 20. Cong. 2. ] audierint, vel admoniti fuerint, ad vestes sacerdotales induendas se conferant, vt in tempore exire ex Sacristia possint.

[note: Doct. Chr. sit illis curae. ] 6 Salutare tradendae doctrinae Christianae ministerium pueris, ac rudibus, quod a sui origine nostra Societas tanto affectu complexa est, pari omnes studio promouere curent.

[note: P. 4. c. 8. §. 5. et p. 7. c. 4. §. 8. et lit. F. ] 7 Intelligant sibi ratione peculiari incumbere, vt Exercitiorum spiritualium [note: Exercitiorum spiritualium vsus. ] quae tantopere ad Dei obsequium conferre cernuntur, vsum valde familiarem habeant; quo, et alios ad ea suscipienda adducere, et in eo tam vtili armorum spiritualium genere tractando dexteritatem habere possint.

[note: Suum munus magni faciant P. 7. c. 4 §. 5. ] 8 Omnes ij, quibus ex Obedientia confessiones audiendi sanctum munus committitur, multum ad id affici studeant, et tanquam nostri instituti valde proprium magni faciant.

[note: P. 7. c. 4. §. 5. ] 9 Nemo ad confessiones audiendas accedat, [note: Confessiones non nisi deputati audiant. ] nisi a Superiore deputatus, et qui simul intelligat, quam facultatem ad hoc munus ab eo habeat.



page 199, image: s199

[note: P. 4. c. 8. §. 4. et lit. D. ] 10 Modum ea Sacramenta ministrandi, quae Sacerdotes nostrae Societatis tractare [note: Modum admi nistrandi Sacramenta addiscant. ] possunt, perspectum omnes habeant, in eoque vniformes sint, quantum regionum varietas patietur: formam tamen et rationem absoluendi [note: P. 8. c. 1. § 8. et p. 10. §. 9. ] ab excommunicatione, et alijs censuris, et peccatis, eamdem omnes sequantur; attendantque, ne ex modo vtendi facultatibus Societatis, Ordinarij, et Parochi iure offendi possint.

[note: Quae ad confessionem spectant. ] 11 In casibus conscientiae, ijsque praesertim, qui ad censuras, casus reseruatos, [note: P. 4. c. 8. et lit. D. ] restitutiones pertinent, sese diligenter exerceant; earumque rerum Compendia, et breuem interrogandi methodum, ac contra singulorum peccatorum species exempla, et dicta Sanctorum, atque alia salutaria remedia comparare studeant.

[note: P. 3. c. 1. §. 18. et p. 8. c. 1 §. 8. et p. 10. §. 9. ] 12 Confessarij inter seipsos, et in modo procedendi cum poenitentibus conformes esse curent: et quantum res tulerit, ita aliorum [note: Caritas et vniformitas doct. ] Confessariorum existimationi vnusquisque consulat, vt omnes intelligant, mutuo caritatis, et vniformis doctrinae vinculo, Societatis Confessarios in Christo esse colligatos.

[note: Parati sint cum vocantur. ] 13 Vocati ad Ecclesiam ad confessiones audiendas, statim cum animi alacritate eo se conferant: et quo maior poenitentium mul titudo futura est, eo magis tempestiue ab alijs


page 200, image: s200

occupationibus se expediant.

14 In templo confessiones, dum concio fit, vel sacra lectio, nemo audiat.

[note: Modus in confessionibus audiendis. ] 15 Confessarij ita audiant poenitentes, vt mutuum aspectum fugiant: sic enim attentius, et liberius audient. quod si locus non erit eiusmodi, vt tabula Confessarium a confitente diuidat, manus interposita inter fadem propriam, et confitentem, qui ad latus [note: Decr. 75. §. 11. Cong. 7. ] esse debet, id praestabit. Mulierum vero Confessiones non audiantur nisi ad crates, etiamsi [note: Ex Instruct. pro Confess. ] sint puellulae.

[note: Quales cum mulieribus. ] 16 In audiendis confessionibus foeminarum praesertim, seueros potius se, quam familiares exhibeant: in vniuersum tamen paterna quaedam et spiritualis grauitas in eis eluceat.

[note: Eas breuiter expediant. ] 17 Eos, qui crebrius confitentur, maxime foeminas, breuiter expediant; nec de rebus ad confessionem non pertinentibus in confessione loquantur: extra confessionem vero, si oportebit eas alloqui, id fiat in loco patenti, nec longum sermonem misceant, et oculos modeste demissos habeant.

[note: Decr. 75. §. 12. Cong. 7. Ex Instruct. 6. pro Confess. ] [note: Socij praesentia. ] 18 Quando quis a Superiore mittetur ad confessiones foeminarum audiendas, vel [note: P. 3. c. 1. §. 3. ] alia de causa eas adierit; socius, quem Superior ipsi designabit, quandiu cum foeminis Sacerdos loquetur, eo in loco eric, vnde videre eos, sed non, quae secreta esse oportet,


page 201, image: s201

audire possit, quantum loci dispositio patietur: quod si non pateretur, curet omnino Sacerdos, ne ostium sit clausum, nec locus obscurus.

[note: P. 6. c 3. §. 5. Nullius curam suscipiat. ] 19 Particularem personarum, praesertim foeminarum curam nemo suscipiat: et quamuis Confessarius pro suo munere in vita spirituali poenitentem instituat, nullius tamen obedientiam admittat.

[note: Quid si cum alio confiteri velint. ] 20 Si quis vni confiteri solitus, ab eodem alium Confessarium adeundi facultatem petierit, vel ea non petita adierit, id sibi gratum esse Confessarius benigne ostendat.

[note: Tempus audiendi confes. siones. ] 21 Vt sanitatis etiam ratio ad Dei gloriam habeatur, confessiones mane ad horam vsque prandij tantum audiant; ita vt cum signum primae mensae audietur, studeant, se ita accommodare, vt ad secundam accedant; nisi forte poenitentium necessitas aliud exigat.

[note: Nil inscio Superiore petant] 22 Nemini aut petere, aut accipere quidquam liceat, siue ab ijs, quorum confessiones audiuerit, siue ab alijs quod vel in pauperes distribuat, vel alteri satisfactionis nomine restituat; nisi Superior, cum opus esset, secus faciendum iudicaret.

[note: Neminem ad emittenda vota inducant. ] 23 Et si vota ad perfectionis statum pertinentia, vt sancta laudari debent, et circa ea Confessarij consilium, sed magna cum


page 202, image: s202

consideratione, dare possint: quia tamen non humanam, sed diuinam vocationem requirunt, nemo ad ea emittenda quemquam inducat; verum ad orationem tales hortetur, vt a Deo adiuti, vocationem suam melius intelligant, et exequantur.

[note: Quid cum propensis ad Religionem. ] 24 Si quos viderint ad Religionem propensos, non facile ad vnam potius quam ad aliam, ad hoc, quam ad illud Monasterium inuitent; sed liberam illis suam electionem relinquant. poterunt tamen petentibus consilium, eas Religiones, vel Monasteria proponere, quae illis magis commoda in Domino iudicauerint.

[note: Nulli habitum certum praescribat. ] 25 Nullus eis, quorum audit confessiones, certum vestimenti genus, hunc aut illum habitum, vel colorem praescribat: tametsi omnes ad honestum, et suo statui conuenientem vestitum hortari possint.

[note: Communiose cularibus quando permittenda. ] 26 Vt pium est, ad frequenter communicandum fideles exhortari; ita quos ad id propensos viderint, admonere debent, ne crebrius, quam octauo quoque die accedant, praesertim si matrimonio sint coniuncti.

[note: P. 7. c. 4. lit. D Communioin Paschate. ] 27 Admoneat eos, qui sibi confitentur, a Dominica Palmarum ad Dominicam in Albis inclusiue, eo tempore (nisi aliud consuetudo loci postulauerit) debere semel in sua Parochia communicare, exceptis peregrinis,


page 203, image: s203

et ijs, qui facultatem haberent, et reliquis, quos ius excipit.

[note: P. 4. c. 8. §. 7. et lit G. ] 28 Qui vocantur ad iuuandos eos, qui morti vicini sunt, ea in promptu habeant, quae [note: Quommodo cum moribundis se gerant. ] eo tempore, in quo tantum est momenti, vsui esse possint; tamdiuque illis ad sint, quamdiu sola necessitas postulabit. Ceterum etsi cum opus est, aegrotos ad condenda testamenta horta ri conue niat, ijs tamen conficiendis non assistant.



page 204, image: s204

REGVLAE CONCIONATORVM.

[note: Sacerdotum Regulas obseruent. ] 1 REgulae, quae Sacerdotibus propositae sunt, eas sibi Concionatores in primis commendatas existiment; nec minore cura, quam ceteri obseruent.

[note: P. 10. §. 2. ] 2 Memores sint vocatos se esse ad reducendas [note: Media sibi conferentia ad id muneris. ] animas suo Creatori; quod cum sit opus omnium difficillimum, summo studio media illa adhibeant, quae instrumentum cum Deo coniungunt: eiusmodi sunt solidae virtutes, ac praecipue caritas, pura intentio Diuini seruitii, familiaritas cum Deo in spiritualibus deuotionis exercitiis, et zelus syncerus animarum ad gloriam Diuinae Maiestatis.

[note: P. 7. 6. 4. §. 2. ] 3 Enitantur cum Dei gratia esse ceteris


page 205, image: s205

[note: Sint ceteris exemplo. ] exemplo; vt non minus vita, quam doctrina, ad omnem virtutem proximos alliciant.

[note: P. 4. c. 8. lit. B. et F. ] 4 Lectioni sacrae Scripturae, ac Patrum praecipue incumbant. conferet etiam peculiari [note: Sacr. Script. et Patribus vacent. ] studio vidisse Euangelia toto anno currentia, et in eis ea, quae vsui esse possunt, adnotasse; itemque compendium fecisse explicationis rerum ad fidem, et Christianam vitam necessariarum; atque in communes locos redegisse omnia, quae ad virtutum commendationem, et peccatorum detestationem pertinent.

[note: P. 4. c. 8. lit. C. Quae ad bene concionandum iuuabunt. ] 5 Conferet vidisse praeceptiones, si quas de modo concionandi illi tradunt, qui bene hoc munus obierunt; bonos audisse Praedicatores, et in concionibus Domi, vel in aliis locis minus frequentibus se exercuisse.

[note: P. 4. c. 8. lit. C. ] 6 Optare debent, vt admoneantur, si quid [note: Corrigi optent. ] in concione corrigendum videbitur ijs, qui a Superiore ad id deputati fuerint; et humili, et grato animo id accipere.

[note: Parati sint ad pueros, et rudes instruendos In 1. Bul. nostri instit et p. 5. c. 3. lit. B. et p. 7. c. 4. §. 7. ] 7 Ita operam suam in celebrioribus concionibus libenter impendant, vt non minus se ad docendos pueros, et alios rudes instruen dos, faciles, et paratos exhibeant.

[note: Alij volenti concionari, cedant. ] 8 Si quando occasio tulerit, vt alius eodem tempore concionari velit, quantum in ipsis erit libenter cedant.

[note: P. 4. c. 8. §. 3. lit. B. ] 9 Ea populo proponant, quae ad captum et vtilitatem auditorum erunt accommodata;


page 206, image: s206

[note: Vtilitatem au ditorum cura bunt. ] ijsque insistant, quae ad Christianam institutionem, atque ad extirpanda vitia, et virtutes inserendas valent; et a rerum subtilium curiosa tractatione se abstineant.

[note: Quae commendare debeant. In vlt. reg libri Exerc. regul. 2] 10 Commendare debent Confessionis, et Eucharistiae frequentem vsum, in bonis operibus profectum, et perseuerantiam, Ecclesiasticarum caerimoniarum obseruationem, [note: Ibid. reg. 7. ] et cetera, quae ad cultum Diuinum pertinent, eamque obedientiam, quae Principibus, et Praelatis, qui Dei in terris vices gerunt; exhibenda est.

[note: Ibid. reg. 3. Ibid. reg. 6. Ibid. reg. 10. ] 11 Commendabunt etiam peculiari ratione poenitentiae, et misericordiae opera, sanctarum precum, et aliarum piarum deuotionum exercitia, vtilium librorum lectionem, et bonam filiorum educationem.

[note: Neminem in particulari reprehendant. ] 12 Cum experientia doceat, et sanctae memoriae Pater Ignatius scriptum reliquerit, nihil vtilitatis percipi ex ijs concionibus, in quibus Principes, et Magistratus Reipublicae, Praelati, et alij Ecclesiastici in particulari reprehenduntur; Concionatores nostri ab huiusmodi reprehensionibus abstineant.

[note: Nec tacite religiosos, etc. P. 3. c. 1. lit. S. ] 13 Caueant, ne Religiosos aliorum ordinum, quos reuereri, et obseruare debent, etia~ tacite videantur reprehendere. et quamuis nostros ad maiores in virtute progressus excitare possint, praesertim in domesticis exhortationibus,


page 207, image: s207

reprehensionem tamen alicuius particularis, vel ipsius Societatis ne attingant.

[note: A dubijs, et incertis abstineant. ] 14 Ne rumoribus populi moueantur, vt noua, et parum confirmata in publicum afferant; et multo minus ea populo proponant, quae alioqui dubia, et incerta sunt.

[note: Modus res denunciandi, etc. ] 15 Curent, vt rationem, et modum, quem obseruare debent in rebus populo denunciandis, et certis pauperibus, alijsque pijs operibus commendandis, a Superiore accipiant.

[note: Facetias, et inutilia fugiant] 16 Caueant omnino, ne facetijs, aut inutilium rerum narratione concionem contemptibilem faciant, ijsve Auditores ad risum moueant; vel contra, vt ad fletum excitent, spectanda aliqua populo proponant, a communi in Societate concionandi consuetudine aliena, nisi in aliquo peculiari casu ad communem aedificationem pertinere Superior, pro ratione loci, iudicaret.

[note: Dicenda prae meditabuntur. ] 17 Ea, quae dicturi sunt, diligenti praemeditatione, et peculiari ad Deum recursu (quatenus per tempus licebit) paranda erunt.

[note: Arrogantiam et ostentationem fugiant. ] 18 Caueant arrogantiam, et ostentationem in concione; humilitatemque, cui ex intimo cordis affectu studere debent, in omni actione prae se ferant. quod si aliquid pro se, aut Societate cogantur respondere, ea modestia


page 208, image: s208

satisfaciant, vt causam Christi, non suam agere videantur.

[note: P. 4. c. 8. § 3. ] 19 Modus concionandi, qui a scholastico [note: Motus animorum praecipue spectandus. ] diuersus esse debet, ita sit ad docendum comparatus, vt ad animorum motum praecipue dirigatur cumque quaestio aliqua earum, quae ad fidem, aut mores pertinent, modo aliquo tractanda erit, non ita exacte proponantur argumenta, quibus contraria pars confirmatur (nisi auditorium id postulet) vt simpliciores ipso proponendi modo off[?]ndi possint; sed eo pacto res exponatur, vt illi ex data explicatione solutionem eorum, quae sibi in mentem venerint, aut ab alijs audiuerint, facile colligant.

[note: Verborum lenocinia fugiant. ] 20 Ne sint affectati, aut verborum lenocinia sectentur; nec studio politioris sermonis eos libros habeant familiares, ex quorum lectione detrimentum in spiritu accipiant, et seculare aliquid redoleant.

[note: Ab exaggerationibus abstineant. ] 21 In laudibus, et reprehensionibus a nimijs exaggerationibus et ab omni specie adulationis abstineant.

[note: Modestia vocis, et gestus. ] 22 Gestus corporis sit modestus, et in quo grauitas quadam religiosa praecipue elu ceat; vocemque accomodent ad res, quas tractabunt: proinde eam, vbi non est opus, ne praeter modum extollant, aut deprimant.

[note: Horae spatium ne excedant. ] 23 In concionibus, et lectionibus templi, spatium horae ne excedant.



page 209, image: s209

[note: Dec. 75. §. 7. Cong. 7. ] 24 Qui in loca etiam remotiora Concionaturi mittuntur, praeter equum suum, et Socij, tertium pro sarcinis ne addant. Cumque extra Collegia concionantur, victum potius, quam pecuniam pro victu accipiant, idque apud Ecclesiasticum, vel alium honestum ciuem, vel conuenienti aliquo Religiosis loco. Sit vero victus tenuis, et parcus vt Religiosos decet. Viaticum porro non nisi necessarium pro solo itinere admittant.



page 210, image: s210

REGVLAE EORVM QVI IN MISSIONIBVS versantur.

[note: Scopus Societatis. ] 1 CVm scopus, ad quem tendit Societas sit, varias mundi partes, ex obedientia Summi Pontificis, vel Superioris Societatis peragrando, verbum Dei praedicare, confessiones audire, et reliquis quibuscunque poterit medijs vti ad animas, diuina aspirante gratia, iuuandas; quicunque in huiusmodi missionibus versantur, sibi persuadeant, rem maximi ponderis in Societate sibi commissam esse, atque ita se comparare studeant, vt apta Dei instrumenta ad rem tantam esse possint.

[note: In decl. prooe. 4. p. lit. A. et p. 6. c. 3. §. 5. ] 2 Quia vocationis nostrae est vitam agere in quauis mundi plaga, vbi maius Dei obsequium, et animarum auxilium speratur; vnusquisque paratus esse debet, vt in ea vineae


page 211, image: s211

Christi parte, atque opere se exerceat, quod ipsi commissum fuerit, siue per varia loca discurrendo, siue in quibusdam continenter residendo.

[note: P. 7. c. 2. §. 1. Libera sui dispositio. ] 3 Vnusquisque plenam in his, ac liberam sui dispositionem Superiori, qui eum Christi [note: Ibid. lit. k. ] loco dirigit, relinquat: poterit tamen motus animi, aut cogitationes, quae in contrarium occurrunt, illi proponere, subijciendo suum sentire, et velle ei, quod ipse in Domino iudicauerit.

[note: Finem missionis a Superiore intelligat. P. 7. c. 1. §. 5. ] 4 Ei, qui mittendus erit plurimum conueniet, vt intelligat a Superioribus scopum suae missionis, et effectum, cuius gratia mittitur; id quod in scriptis, si fieri potest, habere curabit.

[note: P. 7. c. 2. lit. G Modus seruandus cum oppidatim mittuntur. ] 5 Cum oppidatim missi fuerint ad fructificandum in agro Domini, dabunt operam, quoad fieri poterit, vt more pauperum Euangelium praedicent: proinde et pedites, [note: Can. 12 cong. 3. ] vel in toto, vel in parte iter facient, si eos Superior id praestare posse iudicauerit; et ex eleemosynis, vel oblatis, vel cum aedificatione emendicatis viuent; nisi alia ipsis a Superiore sustentationis ratio sit constituta.

[note: Ad quos diuertendum. ] 6 Si nullum eis a Superiore designatum fuerit hospitium, intelligant sibi ad aliquod hospitale, tanquam ad hospitium pauperum esse diuertendum; si tamen honestum id sit,


page 212, image: s212

atque ad exercenda ex eo ministeria Societatis accommodatum: alio qui conuenientius erit, vt in domum pij alicuius, et exemplaris Ecclesiastici, aliumve eiusmodi locum se recipiant, in quo cum aedificatione manere possint.

[note: Ordinarium primum adeant. ] 7 Cum ingressi fuerint loca ea, in quibus Ordinarij resident, eos quam primum adeant suamque operam illis submisse offerant, et facultatem ad exercenda Societatis ministeria [note: P. 10. §. 11 et lit. B. ] modeste, ac religiose petant: eosque omnes tam Ecclesiasticos, praecipue Parochos, quam seculares, quorum auctoritate, aut fauore opus habent, beneuolos sibi facere studeant.

[note: Agnoscant qui eos iuuare possunt. ] 8 Cum eo p[?]ruenerint, vbi diutius immorari debent, prudenter, ac mature operam dabunt, vt notitiam habeant probatorum virorum, et pietate, ac rebus agendis, insigniorum, quorum informatione, vel auxilio iuuari possint ad ministeria Societatis maiore cum fructu animarum exercenda.

[note: P. 7. c. 2. lit. M etc. 4. §. 3. ] 9 Qui in missione Superior erit, initio suscipiendorum operum, vel quando maior subsidij [note: Orationes pro missionibus. ] necessitas cernitur (quod res magni mo menti sint, vel difficultates graues incidan t) applicabit, curabitque applicari Missas, et orationes, vt omnia cedant ad maiorem Dei gloriam, et proximorum vtilitatem.

[note: P. 7. c. 3. §. 2. ] 10 Si ijs, qui mittuntur, non fuerit


page 213, image: s213

[note: In quibus se exercebunt. ] iniunctum, vt medio aliquo vtantur limitato, quale esset, vel legere, vel praedicare etc. in ijs tantum se exercebunt, quibus Societas vti solet, iuxta Constitutiones: conferre tamen [note: Ibid. lit. A. ] illa cum eo Superiore, qui eis propior fuerit, semper erit securius.

[note: P. 4. c. 8. et p. 7 c. 4. ] 11 Media spiritualia, quibus iuxta institutum [note: Quibus medijs spiritualib. vtentur. ] Societatis, et beneplacitum Superioris vti poterunt, fere sunt ministerium verbi Dei in praedicationibus, sacris lectionibus, priuatisue exhortationibus, et colloquijs; Sacramentorum Confessionis, et Eucharistiae administatio, Exercitiorum spiritualium traditio, dissidentium reconciliatio, casuum conscientiae ad Ecclesiasticos, eorumque officij magis priuata explicatio, et Christianae doctrinae ad pueros, ac alios rudes publica declaratio.

[note: P. 7. c. 4. §. 9. ] 12 Corporalibus etiam pietatis operibus, [note: Corporalibus pietatis operibus vacandum. ] quantum spiritualia permittent, et vires patientur, incumbere poterunt, vt infirmos, praecipue in Xenodochijs, per se, vel per alios iuuando, et pauperes, ac in custodijs detentos, quatenus licebit, eodem modo subleuando.

[note: Ab humilioribus ministeriis inchoandum. ] 13 Etsi certus ordo in nostris ministerijs exercendis praescribi non potest; plerunque tamen vtilius erit, et securius ab humilioribus inchoare, vt a doctrina Christiana pueris explicanda, ab aegrotis hospitabum inuisendis,


page 214, image: s214

eorumque, et aliorum magis indigentium confessionibus audiendis.

[note: Diuina media praecipue adhibenda. ] 14 Quamquam humana media non solum spernenda non sunt, sed etiam cum opus est, prudenter, et religiose adhibenda; diuinis tamen, et nostri instituti magis proprijs praecipue vtendum est, in eisque magis fidendum, orandusque Deus, vt ijs omnibus det eam efficaciam, quae sit proposito fini consequendo necessaria.

[note: Omnibus omnia fiant. ] 15 Iuxta eam caritatis regulam, qua se Apostolus omnia omnibus faciebat, vt omnes lucrifaceret, expediet nonnunquam vt ingenio eorum, cum quibus agent initio se attemperent (quatenus ratio, et virtus ferent) ita tamen, vt meminerint ad id tandem eos cum Dei gratia perducere, quod illis in Domino magis conferre iudicabunt.

[note: Animi magnitudo. ] 16 Eam animi magnitudinem, et aequabilitatem retinere studeant, vt et prosperis successibus, et aduersis superiores sint; quo nullo euentu fracti, nec religiosae modestiae, nec sanctae libertatis, nec bonae de se conceptae existimationis, quae ad fructum colligendum necessaria est, quicquam amittant.

[note: P. 10. lit. B. ] 17 Si quos erga se, aut Societatem male [note: Quid cum male affectis erga Societatem faciendum. ] affectos esse intellexerint (praesertim non vulgaris auctoritatis homines) aut qui nostra ministeria impediant, non solum pro eis orabunt; sed etiam conuenientem aliquam


page 215, image: s215

rationem inibunt, vt eos amicos, aut saltem non aduersarios faciant. Ad quam rem non parum conferet, si data occasione, Instituti nostri rationem illis exponant, nullumque officij genus praetermittant, quo illos, cum opportunum fuerit, syncere, ac religiose demereri, et conciliare possint.

[note: P. 4. c. 11. §. 3] 18 Si quando praelatum aliquem in visitanda [note: Alienis a nostro instituto ne se implicent] dioecesi comitabuntur, nihil se in negotijs ad visitationem spectantibus, alijsve id genus ad iurisdictionem pertinentibus immisceant: sed ijs tantum ministerijs attenda~t, quae sunt nostri instituti propria.

[note: Nullam reformandi Cleri, curam admittant. ] 19 Quamuis optare debeant, vt in sua quisque vocatione proficiat, aequmque est, vt pro suo munere ad eam rem omnes hortentur; nullam tamen reformandi Cleri, aut Monialium, aliorumve Religiosorum curae [note: P. 6. c 3. §. 5. ] partem admittant: sic enim fiet, vt et munus suum sine impedimento exequi, et populum ad vberiorem fructum ex visitatione percipiendum sine offensione disponere possint.

[note: P. 7. c. 1. §. 5. ] 20 Cum praeter id, quod eis fuerit peculiari [note: Occasiones diuini seruitij non omittant. ] ratione iniunctum, res aliqua diuini seruitij se obtulerit, in qua possint sine detrimento suae missionis suam operam ponere; opportunitatem, quam Deus ad eam dederit, quantum in eodem conuenire iudicabunt e manibus elabi non sinent.



page 216, image: s216

[note: P. 7. c. 1. §. 7. ] 21 Si in locis designatis diutius residendum [note: Excursiones facere licebit. ] erit, locumque dederint praecipua negogotia (quae nunquam propter alias occasiones, licet bonas, Diuini obsequij post habebunt) excursiones aliquas facere, si eas cum fructu fore iudicabunt, non erit inconueniens.

[note: Congregationibus statuta non condent. ] 22 Sine facultate Superioris nulli Confraternitati, Congregationiue statuta condent, seu vetus illa sit, seu noua instituenda videatur. De noua autem instituenda, et quae nullibi sit in vsu, non prius agent, quam Superiorem consulant.

[note: Quomodo caepta constituant. ] 23 Quae Deo auctore perficient, ea quantum licebit, ita constituant, vt stabilia sint, et diu durare possint. Quod facilius obtinebunt, si res conuenienti ordine disponant, earumque bonum progressum ijs commendent, quorum exemplo, auctoritate, studio, et diligentia, facile conseruari, et promoueri possint.

[note: Can. 28. Congreg. 2. p. 7. c. 2. §. 2. ] 24 Scribent ad eum, quem designauerit ille, â quo missi sunt, singulis hebdomadis, [note: Quoties, et ad quem scribendum. ] vel quoties ipsis fuerit constitutum; et quantum fieri potest, totius successus eum certiorem reddant, quemadmodum personae, et negotia exegerint, vt consilio, et alijs auxilijs iuuari possint.

[note: P. 3. c. 1. §. 20. ] 25 Cum propter nullas occupationes intermittendu~ [note: Propriae perfectionis sint memores. ] sit propriae perfectionis studium, diligenter animaduertant, ne praetextu procurandae


page 217, image: s217

aliorum salutis, propriae perfectionis obliuiscantur, ipsamque propriam salutem ea ratione in discrimen adducant: sed saepe illud Domini mente reuoluant, Quid prodest homini, si vniuersum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? sibique illud D. Pauli vnusquisque dictum existimet, Attende tibi, et doctrinae, insta in illis: hoc enim faciens, et te ipsum saluum facies, et eos qui te audiunt.

[note: Spiritualia in Collegijs consueta non imminuant. ] 26 Hanc ob rem caueant, ne consueta in Collegijs, ac Domibus orandi, et examinandae conscientiae exercitia imminuant, nisi si quando necessitas, aut in euentu aliquo caritas aliud faciendum postularet. Conuersationem cum secularibus nimiam non habeant, aut incautam, aut quae secularem sapiat; sed in omnibus se integritatis, et grauitatis exem [note: P. 7. c. 4. §. 2. ] plum praebeant: atque in summa Regularum Societatis, siue earum, quae omnibus communes sunt, siue quae ipsorum officij propriae, quantum locus patitur, obseruationem, non praetermittant.

[note: P. 7. c. 2. §. 2. ] 27 Praeter haec, si pro ratione diuersarum regionum, et missionum qualitate, alia quaedam a Superioribus constituenda videbu~tur; ea in peculiaribus instructionibus addita, pari diligentia obseruanda erunt.



page 218, image: s218

REGVLAE PROCVRATORIS Generalis.

[note: Quae sibi seruanda. ] 1 IN omnium negotiorum tractatione perpetuo memor sit instituti Societatis, quae Dei omnipotentis gloriam quaerens, profectui animarum inuigilat. Ipse igitur verbo, et exemplo eos omnes aedificet, quibuscum versatur: et in his, quae ad officium [note: P. 9. c. 6. §. 12] suum spectant, fidelitatem, prudentiam, et dexteritatem habere studeat; atque eos sibi beneuolos conseruet, quorum opera ad negotia peragenda indiget.

[note: P. 9. c. 6 §. 12. et p. 4. c. 2. lit. E. ] 2 Ad eum pertinent negotia omnia ad expeditiones, lites, et quosuis contractus sibi [note: Negotia ad eum pertinen tia. ] a Generali commissos ineundos spectantia, quae ad vniuersae Societatis Collegia, vel Domos eius, vel etiam ad particulares personas pertinebunt.



page 219, image: s219

[note: P. 9. c. 6. §. 12 lit. H. ] 3 Superintendat non solum ijs, quae a Procuratore, et Solicitatore externo curantur, [note: Quibus superintendet. ] sed etiam socijs, qui illi dabuntur adiutores, quod ad negotia attinet. qui licet in ijs, quae ad suum officium non pertinent sub Vicepraepositi, et Ministri Domus obedientia esse debent quoad disciplinam domesticam, eos tamen poterit cum ipsius postulabit officium, et recreationis etiam causa foras mittere. Nam ad alia quaeuis negotia non ad Procuratorem pertinentia si ipsis exeundum erit, non nisi de P. Vicepraepositi licentia facient, sicut Socij Secretarij: et si qui Romae fuerint Procuratores Societatis rerum particularium, vel etiam Prouinciarum, ab ipso dirigentur, prout Generali videbitur.

[note: P. 9. c. 3. §. 16] 4 Nihil, quod ad expeditiones, lites, [note: Quae inconsulto Gen. non inchoabit. ] aut grauiora negotia pertineat, incipiet agere, nisi a Praeposito Generali per se, vel per alium approbatum sit, et ei commissum, vt exequatur. quod si Generalis rem consultatione indigere iudicabit, solicitet vt mature de ea statuatur, praecipue si res festinatione egere videatur. si quid autem ex ijs, quae statuuntur, ipsi videretur non conuenire, proponat suam sententiam, et rationes quibus mouetur.

[note: Can. 26. Congreg. 2. ] 5 Illud vero praecipue ante oculos habeat, vt antequam litem vllam intendat, res [note: Vt lites componat. ] controuersa (si fieri possit) concordia aut


page 220, image: s220

compromissione componatur: si quando tamen ad litem descendendum erit, memor sit vt magnam pacem interius exteriusque custodiat, et semper ad iustam concordiam se paratum esse, contrariae parti innotescat.

[note: Vt negotia expediantur. ] 6 Curet diligenter, vt recte, et solide fiant, quae expedienda, vel alia ratione agenda erunt. quod si periti iuris, aut curiales consulendi sint, maxime idonei eligantur: idem de officialibus, per quos res est transigenda, intelligatur.

[note: Gener. de statu negotiorum admoneat. ] 7 Conferat cum Praeposito Generali, eiq. reddat rationem eorum, quae facit, et quo in statu sint negotia; aut illi, qui a Praeposito designabitur. quod si rerum difficultas extraordinarium fauorem aut diligentiam exigere videatur, eidem significet, et auxilia, quae opportuna visa erunt, petat.

[note: Eos etiam ad quos pertinent. ] 8 Rationem quoque reddet status negotiorum, eorumque profecutionis, vel expeditionis ijs, qui de negotijs scribunt: suas vero literas legendas dabit illi Assistenti, ad cuius Prouinciam negotia pertinebunt.

[note: P. 4. c. 2. §. 5. ] 9 Rationum libros conficiat, in quibus [note: Libros habeat rationum. ] sigillatim omnia quae recepit, scribantur, et quas pecunias quibus in rebus expenderit, vt tam clara et distincta ratio dati et accepti sit, vt ipso etiam absente supputari possit, quid singulae Prouinciae, Domus, Collegium,


page 221, image: s221

aut particulares personae dederint, aut debeant Procuratori, aut quid eis a Procuratore debeatur. Quod vt commodius obseruetur, singulis saltem annis ad Natiuitatis Dominicae festum rationum omnium summam colliget, et scribet, atque ad eos, quorum intererit, mittet. si quid autem pecuniae supererit, eisdem significabit, vt pro ipsorum arbitrio de ea disponatur. Porro tertio quoque anno rationem reddet accepti et expensi ei, quem Praepositus Generalis designarit.

[note: Lib. benesic. Collegijs vnitorum. ] 10 Librum habeat, in quo scribat beneficia omnia Ecclesiastica, quae singularum Prouinciarum Collegijs sunt vnita: et horum etiam catalogum, vbi tempus in quo fuit facta vnaquaeque vnio, et valor etiam annotetur; animaduertatque, vt antequam adueniat dies praescriptus soluendi quindennia, Rectores Collegiorum, ad quae huiusmodi vniones pertinent, diligenter admoneat, vt opportuno tempore pecunias Romam mittant.

[note: P. 4. c. 2. lit. E. ] 11 Curet vt a Prouincijs mittantur pecuniae, [note: Vnde necessarij sumptus soluantur. ] quas contribuere debent ad sumptus necessarios in Procuratores, et cum opus fuerit, in aduocatos, latores literarum, et alios similes faciendos; vtque Romae sint eo tempore, quo illis sunt soluendae: eademque diligentia,


page 222, image: s222

quae sibi deberi ex libro rationum colliget, vt reddantur curabit.

[note: Quando lit. bancariae mittendae. ] 12 Cum pecunia Procuratori ad negotia conficienda transmittetur, si tantum literae bancariae, quae de credito dicuntur, mittantur, nihil capiat, nisi quantum, et quando pro negotio conficiendo opus erit. si vero bancariae literae ad certam aliquam summam quae iam alibi soluta est, capiendam missae fuerint, et ea ipsa iam ia~ ad negotia expedienda erit necessaria, ne tum quidem a mercatore, praesertim locuplete, et spectatae fidei educatur, donec numeranda sit: si vero non tam cito erit necessaria, vel de fide mercatoris non tam certo constaret, primo quoque tempore ab eo accepta pecunia, eam si alicuius momenti fuerit, reponat in arca sub duplici claui, quarum alteram ipse, et alteram diuersam socius habeat.

[note: Quas scripturas, et quando ex Archiuio accipiet. ] 13 Scripturas, bullas, et breuia authentica, quae in Archiuio conseruantur, non nisi exigente necessitate accipiet; acceptas vero, quam primum commode poterit, reddat: ceteras autem scripturas, procuratoria instrumenta, literas negotia continentes, quamdiu necessaria fuerint, et demum quaecunque ad officium eius pertinent, et quae nec perpetuo necessaria sunt, nec semper seruanda erunt, ipse custodiat or dinate, et distincte, facto eorum


page 223, image: s223

omnium inuentario, cubiculumque sit claui obseratum.

[note: Circa informationes, et supplicationes. ] 14 Informationes ad se missas in omnibus expeditionibus habeat prae oculis, vt ad eas omnino supplicationes conformentur: deinde animaduertat, vt bullae, et breuia, quae expediuntur, cum supplicationibus concordent.

[note: Liber negotiorum. ] 15 In librum referat summam omnium negotiorum, quae ei commendantur: resque maioris momenti, quae in eorum progressu peragentur, ibidem breui, ac dilucido ordine conscribat.

[note: Habeat registra literarum etc. ] 16 Exempla literarum, quas ad varias Prouincias, et loca scribit de negotijs, in librum peculiarem referat: et cum memorialia, informationes, supplicationes, vel alia scripta alicuius momenti alijs dabit, exemplum eorum apud se seruet.

[note: Reg. Cancell. et bullas nouas emat. ] 17 Regulas Cancellariae habeat, bullasque, et breuia quae a Summo Pontifice fiunt, emat: in eisque animaduertat, quid noui contineatur. quod si in coenae Domini Bulla aliquid adderetur, aut mutaretur, eam statim ad omnes Prouincias transmittat: motus etiam proprios vniuersales, conscio tamen Praeposito Generali, Prouincialibus mittet.

[note: P. 7. c. 1. §. 8. ] 18 Cum Praepositus Generalis adire voluerit [note: Quid post creatum Pontific. etc. ] creatum nouum Pontificem, vt iuxta


page 224, image: s224

Constitutiones Suae Sanctitati Obedientiam, votumq. Societatis declaret; redigat illi Procurator in memoriam, vt videat an expediat ab eo impetrare confirmationem gratiarum, et priuilegiorum Societatis.

[note: In quibus subditus erit Rect. Collegij. ] 19 Subditus sit Superioribus Collegij, praeterquam in ijs, quae ad sui officij executionem spectant.



page 225, image: s225

REGVLAE PROCVRATORIS Domus Professae.

[note: Qualis esse debeat. ] 1 IN omnium negotiorum tractatione perpetuo memor sit instituti Societatis, quae Dei omnipotentis gloriam quaerens, profectui animarum inuigilat. Curet igitur ipse verbo, et exemplo praesertim humilitatis, et patientiae eos omnes aedificare, quibuscum conuersatur, atque eos sibi beneuolos conseruare, quorum opera ad negotia peragenda indiget; et cum oportuerit, de instituti nostri ratione illos informet.

[note: Circa eleemosynas quaerendas. ] 2 Quaerat diligenter eleemosynas, easque simpliciter, et amore Domini petat, nec non [note: P. 6. c. 2. §. 10. ] et eas augere, ac conseruare studeat, opportuneque


page 226, image: s226

eos visitet, a quibus petendae erunt.

[note: Catalogus facientium eleemosynas. ] 3 Habeat catalogum eorum, qui ordinarie, et extraordinarie eleemosynas faciunt, et de his certiorem faciat Superiorem, ac videat ne sua negligentia aliquos praetermittat, quorum beneficio Domus iuuari possit.

[note: Modus eas petendi. ] 4 Animaduertat, quid, a quibus petere debet, iuxta id quod vnusquisque facilius, et commodius suo tempore dare possit: et caueat ne in petendis eleemosynis grauis, vel molestus externis sit; ita vt ad eos, cum oportuerit, gratus semper pateat aditus nostrorum.

[note: P. 6. c. 2. §. 10. ] [note: Officij sociu~ habeat. ] 5 Habeat socium a Superiore designatum, cuius opera vtatur in his, quae ad suum officium pertinent, praeter alium (vbi opus erit) qui in virtute, et conuersatione probatus possit eleemosynas ordinarias per domos colligere.

[note: Eleemosynas quotidie scribat. ] 6 Procuratoris erit quascunque eleemosynas recipere, et quaecunque afferuntur domum, in libro quodam ad id designato quotidie scribere.

[note: Eas non accipiat pro ministerijs Societ. ] 7 [note: In Exa. c. 1 §. 3. et p. 6. c. 2. §. 6. et 7. ] Videat in quaerendis, vel admittendis eleemosynis, ne praeiudicium fiat puritati nostri instituti, quod attinet ad eius ministeria gratis omnino exercenda.

[note: Arca pecuniarum, et liber. ] 8 Pecunia vndecunque prouenerit, si alicuius momenti fuerit, iudicio Superioris, in


page 227, image: s227

arca reponatur ad id designata. huius Praepositus clauem vnam, et ipse Procurator alteram diuersam custodiat: in eadem liber asseruabitur, in quo scribetur pecuniae summa, tam eius quae infertur, quam eius quae effertur. si quando autem cogente aliqua necessitate pecunia in arcam non inferretur, nihilominus accepti et expensi summa semel in heb domada in eodem libro scribatur, ac si in ea reponeretur.

[note: Scribat pecuniam ex arca acceptam. ] 9 Quoties ex arca pecuniam accipiet, eius summam, et diem in libro suarum rationum adscribat; in altera vero parte libri, expensi ratio constet.

[note: In Exam. c. 4. §. 4. et p. 2. c. 4. §. 6. ] 10 Procurator in libro ad hoc designato, quem penes se habere debet, scribat omnia, quae vnusquisque Nouitiorum Domum [note: A nouitijs allata, asseruari debent. ] attulerit, cum eiusdem subscriptione; et ea custodi vestium asseruanda tradat, nisi sit pecunia, quam separatim custodiet in arca, vbi pecuniae domus reponuntur, donec, biennio expleto, Nouitius consueta vota Societatis emittat.

[note: P. 4. c. 2. §. 5. Superiori rationem reddet. ] 11 Singulis mensibus dati, et accepti rationem Superiori reddet, et debita etiam indicabit, quo ipse Domus statum prorsus intelligat.

[note: Quae in archiuio Domus as seruabit, et quot claues. ] 12 Diligenti cura asseruabit in Archiuio ad hoc designato instrumenta originalia, et titulos, quibus constat de iure eorum, quae


page 228, image: s228

Domus ad vsum, et propriam habitationem possidet, suis locis reposita, vt facile inueniri possint. Archiuij autem duae claues diuersae erunt, quarum alteram Praepositus, alteram ipse habebit Procurator.

[note: Habeat etiam authentica. ] 13 Item seorsum habebit haec eadem instrumenta et titulos manu Notarij publici subscriptos, vt fidem faciant, si aliquando in iudicio praesentari necesse sit.

[note: Liber Instrumentorum, etc. ] 14 Praeter haec Procurator librum habebit, in quo summa quaedam horum instrumen torum, et titulorum contineatur. cum autem contractus maioris momenti, praesertim rerum perpetuarum fient, redigat in memoriam Praeposito ad archiuium, quod est in vrbe penes Praepositum Generalem, eorum exempla authentica mittenda esse.

[note: Cubiculum claui obseratum habeat. Quae scripta apud se asseruabit. ] 15 Cubiculum claui obseratum habeat, et asseruabit scripturas, quibus ad Procuratorium munus indigebit, cumque alias ex Archiuio accipiet, earum in libro, qui in eodem Archiuio erit, annotato die, mense, et anno, memoriam relinquet; quas, cu~ suo tempore restituet ex eodem libro expunget.

[note: Res bonas, et opportuno tempore emi curet. ] 16 Cum toti domui necessaria prouidere ipse debeat, iuxta Superioris ordinem, curet, vt res omnes, praecipue diu duraturae, quam opportune emantur; ne aut non perinde bonas, aut non aequo precio cogatur comparare: caueat etiam nedum nimium pecuniae


page 229, image: s229

parcit, non bonas, aut insalubres res emat.

[note: Emptori pecunias dabit, ab eo quotidie rationem exiget. ] 17 Emptori pecunias ad quotidianos sumptus subministrabit, a quo singulis diebus expensarum exiget rationem ex codice; summam vero inlibrum suum ipse referet.

[note: Curabit res emptas conseruari. ] 18 Videat num ea, quae empta sunt, illaesa conseruentur, atque animaduertens aliqua, non vt oportet conseruari, aut expendi, Superiorem, vel Ministrum admoneat.



page 230, image: s230

REGVLAE PROCVRATORIS COLLEGII, et Domus Probationis.

[note: Qualis esse debeat. ] 1 IN omnium negotiorum tractatione perpetuo memor sit instituti Sociecatis, quae Dei omnipotentis gloriam quaerens, profectui animarum inuigilat. Curet igitur ipse verbo, et exemplo eos omnes aedificare, quibuscum conuersatur; atque eos sibi beneuolos conseruare, quorum opera ad negotia peragenda indiget.

[note: P. 3. c. 2. §. 7. Res temporales curet. ] 2 Procuratoris erit conseruare res temporales suae curae commissas, et eas curare, tanquam bona propria Domini Nostri Iesu Christi. Cum autem toti Collegio necessaria prouidere ipse debeat, iuxta Superioris ordinem,


page 231, image: s231

ad eum pertinebit prouentus quoscunque Collegij, vel Domus Probationis et eleemosynas, vbi petendas a Rectore intellexerit, exigere ac recipere: syngraphas vero solutionis, quando opus erit, ipse dabit subscriptas a Rectore, aut a se, illius commissione.

[note: Quae in libro scribat. ] 3 Omnes Collegij prouentus, et tempora, quibus colligendi sunt, in peculiari libro scribet, et seorsum summam contractuum, et locationum, quae ad breue tempus fiunt: seorsum etiam quascunque res aut pecunias ex fructibus Collegij perceperit, addito a quibus, et quando ea prouenerint: eleemosynae autem alio in loco scribantur.

[note: P. 4. c. 2. §. 5. Rationem Rectori reddat. ] 4 Singulis mensibus dati, et accepti rationem Rectori reddet; debitaque, et credita Collegij indicabit, quo ipse domus statum prorsus intelligat.

[note: Arca pecuniarum, et earum liber, et quot claues. ] 5 Pecunia vndecunque ea prouenerit, si alicuius momenti fuerit, iudicio Superioris, in arca reponetur ad id designata. huius Rector clauem vnam, et ipse Procurator alteram diuersam custodiat: in eadem liber asseruabitur, in quo scribetur pecuniae summa, tam eius quae infertur, quam eius, quae effertur. si quando autem cogente aliqua necessitate pecunia in arcam non inferretur, nihilominus accepti, et expensi summa in


page 232, image: s232

eodem libro statim scribatur, ac si in ea reponeretur.

[note: Ex ea acceptam pecuniam notet. ] 6 Quoties ex arca pecuniam accipiet, eius summam, et diem in libro suarum rationum adscribat; in alia vero parte libri, expensi ratio constet.

[note: In ex. c. 4. §. 4 et p. 1. c. 4. §. 6] 7 Procurator in libro ad hoc designato quem penes se habere debet, scribat omnia [note: A Nouitijs allata curet seruari. ] quae vnusquisque Nouitiorum domum attulerit cum eiusdem subscriptione, et ea custodi vestium asseruanda tradet, nisi sit pecunia, quam separatim custodiet in arca, vbi pecuniae Collegij reponuntur, donec biennio expleto Nouitius consueta vota Societatis emittat.

[note: Emptori pecunias dabit, et quotidie rationem exiget. ] 8 Emptori pecunias ad quotidianos sum ptus subministrabit, a quo singulis diebus expensarum exiget rationem ex codice; summam vero in librum suum ipse referet.

[note: Res bonas et quam opportune emi curabit. ] 9 Curet, vt res omnes, praecipue diu duraturae quam opportune emantur, ne has non perinde bonas, aut non aequo pretio cogatur comparare; caueat etiam ne dum nimium pecuniae parcit, non bonas, aut insalubres res emat.

[note: Curabit res emptas conseruari. ] 10 Videat num ea, quae empta sunt Illaesa conseruentur, atque animaduertens aliqua non vt oportet conseruari, aut expendi, Superiorem, vel Ministrum admoneat.



page 233, image: s233

[note: Quae reparanda, quae vendenda. ] 11 Aduertat, num ea, quae a Collegio possidentur, reparatione indigeant, seu domus, seu praedia, seu quiduis aliud, vt ad Superiorem referat: si quid autem vendendum videretur, eodem inconsulto, ne faciat.

[note: Can. 27. cong. 2. ] [note: Seculares negotiationes vitet. ] 12 Omnia, quae speciem habent secularis negotiationis, in colendis videlicet agris, vendendis in foro fructibus, et similibus, intelligat prohibita esse nostris.

[note: Locationes et similia inconsulto Sup. non faciet. ] 13 Nihil, quod ad locationes, contractus, aut debita contrahenda, aut alia alicuius momenti negotia pertineat, faciat, nisi ipsi a Superiore commissum sit: si quid autem ex ijs quae iubentur, ipsi videretur non expedire, eidem proponat modeste suam sententiam et rationes, quibus moueatur.

[note: Circa lites. ] 14 Excipiet in codicem lites, si quae forte erunt; et quae grauioris momenti circa eas fient, continenter, et summatim annotabit.

[note: Publica iudicia et tribunalia. ] 15 In tribunalibus iudicum non compareat, nisi quando aliqua necessitas plurimum vrgere Superiori videretur; sed per externos Procuratores nostra negotia in publicis iudicijs peragantur.

[note: Lites componendae. ] 16 Illud vero praecipue ante oculos habeat, vt antequam litem vllam intendat, res controuersa (si fieri possit) concordia aut compromissione, consulto Superiore, componatur: si quando tamen ad litem descendendum


page 234, image: s234

erit, memor sit, vt magmam pacena interius exteriusque custodiat, et semper ad iustam concordiam ipsum paratum esse, contrariae parti innotescat.

[note: Solide negotia expediantur. ] 17 Curet diligenter, vt recte, et solide fiant, quae expedienda erunt. quod si periti iuris consulendi sint, maxime idoneos eligat. Idem de ceteris officialibus dictum intelligartur.

[note: Cum Superiore negotia conferat. ] 18 Conferat cum Superiore, eique reddat rationem eorum, quae facit, et quo in statu sint negotia; aut ei, quem ille designabit: quod si rerum difficultas extraordinarium fauorem, aut diligentiam exigere videatur, eidem significet, vt auxilia, quae opportuna visa erunt, petantur.

[note: Quae in Archiuio asseruabit, et quot claues] 19 Diligenti cura asseruabit in Archiuio ad hoc designato instrumenta originalia, et titulos, quibus constat de iure eorum, quae a Collegio possidentur, suis locis reposita, vt facile inueniri possint. Archiuij autem duae claues diuersae erunt, quarum alteram Rector, alteram ipse habebit Procurator.

[note: Habeat etiam authentica. ] 20 Seorsum habeat haec eadem instrumenta, et titulos manu Notarij publici subscriptos, vt fidem faciant, si aliquando in iudicio praesentari necesse sit.

[note: Librum habeat instrumentorum. ] 21 Praeter haec Procurator librum haberbit, in quo summa quaedam horum instrumentorum, et titulorum contineatur: cum


page 235, image: s235

autem contractus maioris momenti, praesertim rerum perpetuarum fient, redigat in memoriam Rectori ad Archiuium, quod est in vrbe penes Praepositum Generalem, eorum exempla authentica mittenda esse.

[note: Cubiculum claui obseratum, et scripta necessaria apud se habebit. ] 22 Cubiculum claui obseratum habeat, et asseruabit scripturas, quibus ad Procuratorium munus indigebit: cumque aliquas ex Archiuio accipiet, earum in libro, qui in eodem Archiuio erit, notato die, mense, et anno, memoriam relinquet; quas, cum suo tempore restituet, ex eodem libro expunget.

[note: Quae in libello notabit. ] 23 In libellum referet quaecumque a Superiore ipsi facienda iniungentur, ne memoria excidant, et effectu frustrentur.

[note: Circa benefactores. ] 24 Intelligat, qui sint illi potissimum, qui beneficia magni momenti in Collegium contulerunt, et eorum catalogum habeat, et Superiorem certiorem faciat; vt iuxta modum professionis nostrae, grati in illos esse possimus.



page 236, image: s236

REGVLAE PRAEFECTI LECTORVM ad mensam.

[note: Idoneos lectores curet, et instruat. ] 1 CVret, vt idonei in lectores mensae a Superiore destinentur, et eos instruat, vt alta, clara, et distincta voce legant.

[note: Praeuidere faciat lectionem. ] 2 Det operam, vt lector praeuideat diligenter lectionem, vt bene, et emendate proferat, et in dubijs ad se recurrat.

[note: Eos in mensa corrigat. ] 3 Admoneat lectorem: et si quid perperam pronunciauerit, correctus repetat, et emendate iterum proferat.

[note: Socios habeat. ] 4 Habeat a Superiore assignatos sibi socios, vt in neutra mensa desit, qui lectorem corrigat; eosque iuxta has Regulas instruat.

[note: Quae, et quo ordine legi debeant. ] 5 Initio lectionis in prima, atque etiam (nisi nostrorum paucitas aliud suaserit) in secunda mensa in prandio, et coena legatur caput


page 237, image: s237

de Scriptura sacra noui vel veteris Testamenti, cui succedat semper aliquis liber pius ac facilis iuxta indicem inferius praescriptum: et habeatur peculiaris ratio Coadiutorum, vt pro arbitrio Superiorum aliquid vernacula lingua ad illorum etiam consolationem legatur.

[note: Quid in festis celebrioribus. ] 6 In celebrioribus festis legatur aliquid omisso capitulo Scripturae, ex Patrum homilijs, et tractatibus, quod ad historiam, et celebritatem festi pertineat. et a Dominica in Passione vsque ad Pascha, post lectionem Scripturae, de Passione Domini tractatus aliquot de eadem legantur.

[note: Literae annuae] 7 Cum afferuntur literae annuae, et Indicae, quam primum legantur.

[note: Regulae. ] 8 Initio cuiuscunque mensis Summarium Constitutionum, Regulae Communes, et Epistola B. P. N. Ignatij de Obedientia legantur.

[note: Martyrologium. ] 9 Vesperi absoluta lectione, seu praedicatione legatur martyrologiu~ vulgare sequentis diei: quo vero die fit abstinentia caput aliquod ex libro de Imitatione Christi, cum mar tyrologio: cum vero ieiunatur, nihil legatur vesperi, sed martyrologium legatur ad prandium.



page 238, image: s238

Libri Diuinae Scripturae, qui in Refectorio legentur.

[note: Libri legendi ex Scriptura. ] Ex nouo testamento, omnia integre legentur.

Ex veteri, Pentateuchus, praeter Leuiticum.

Historiales omnes, et Sapientiales, praeter Cantica.

Prophetales, praeter capita aliquot obscuriora.

Libri, qui post lectionem Scripturae legi possunt.

[note: Ex auctoribus. ] Historia Ecclesiastica Eusebij Caesariensis.

Historia Ecclesiastica Nicephori Calisti.

D. Gregorij Dialogi.

Historia Ecclesistica Bedae.

Vitae Sanctorum Aloysij Lipomani.

Vitae Sanctorum Surij.

Seuerus Sulpitius de B. Martino.

Gregorius Turonen. De gloria Confessorum.

Selectae Epistolae D. Hieronymi.

Chrysostomus de Orando Deum, de Prouindentia, et de Sacerdotio.

Ambrosius de Fuga seculi, de Bono mortis.

Augustini sermones, meditationes, confessiones, et alia eiusdem opuscula, et tractatus.

D. Bernardi de Interiori domo, et aliquot sermones


page 239, image: s239

et tractatus.

Homiliae Patrum selectae.

D. Bonauenturae stimulus Diuini amoris.

Thomas de Kempis de Imitatione Christi, et aliquot ex eiusdem auctoris opusculis.

Catechismus Romanus.

Literae Indicae.

[note: Qui nam alij legendi. ] 10 Praeter hos libros poterunt quidem alij legi tum vulgares, tum latini, sed examinati, et approbati a Prouinciali; atque illi esse debent, qui et pietatem promoueant, et vocationis propriae propositum confirmare possint.

[note: Cum Superiore conferendum. ] 11 De singulis libris suo tempore praelegendis in mensa iuxta indicem praescriptum, prius conferet cum Superiore, vt ille constituat, quid legendum sit.

[note: Catalogus Concionatorum in Refectorio. ] 12 Catalogum a Superiore habeat eorum, qui in Refectorio commode concionari poterunt, ex quibus Superior ipse eligat, qui statis diebus concionentur, et eos praescripto tempore admonebit, qua de re sint concionaturi.



page 240, image: s240

REGVLAE PRAEFECTI Sanitatis.

[note: P. 3. c. 2. § 6. ] PRaefecti sanitatis munus, erit [note: Quod eius munus. ] superintendere ijs, quae ad corporis bonam valetudinem pertinent conseruanda~ in sanis (in ijs praesertim, qui ex aetate, aut alijs de causis sunt debiliores) tum restituendam in aegro tantibus.

[note: Infirmatio praesit. ] 2 Praesit Infirmario, et ceteris quibus cura [note: P. 3. c. 2. lit. H] aegrotorum commissa erit; detque opera~, ne desit Medicus, adsitque eo veniente, praesertim vbi morbi qualitas id postulauerit: et quicquid ab eo praescriptum fuerit, studeat, vt executioni mandetur. et vbi videret aegrotorum cubicula salubria non esse, ad Superiorem referat.

[note: Circa nimios labores. ] 3 Obseruet, num quis ex nimia fatigatione corporis, aut spiritus, plus aequo laboret,


page 241, image: s241

vel alia de causa morbi periculo se exponat, et Superiori significet.

[note: Superiorem admoneat de his quae saluti prosunt, etc. ] 4 Si in cibis, aere, frigore, aut alia quapiam in re aliquid probabili ratione animaduertat, quod communi omnium, vel alicuius saluti prodesse, vel obesse possit, Superiorem admoneat.

[note: Infirmarij regulas habeat, et obseruari faciat. ] 5 Curet vt Infirmarius Regulas suas obseruet, quas apud se etiam habebit.



page 242, image: s242

REGVLAE PRAEFECTI Bibliothecae.

[note: Index librorum prohibitorum] 1 INdicem librorum prohibitoru~ in Bibliotheca habeat, et videat, ne forte vllus sit inter eos ex prohibitis, aut alijs, quorum vsus communis esse non debet.

[note: P. 4. c. 6. §. 7. Bibliothecam claudat, et quibus clauem dabit, etc. ] 2 Bibliotheca clausa sit, cuius claues ipse habeat et illis tradat, qui eas, iuxta Superioris iudicium, habere debebunt.

[note: Libri quomodo disponendi. ] 3 Libri omnes eo ordine in Bibliotheca collocentur, vt singulis facultatibus suus certus sit locus proprio titulo inscriptus.

[note: Exterius inscribantur tituli. ] 4 Singuli libri titulis exterius inscribantur, vt facile cognosci possint.

[note: De eorum conficiendis Catalogis. ] 5 Omnium librorum, qui domi sunt, catalogum habeat, diuersarum facultatum auctoribus ordine alphabetico in diuersas classes distributis.



page 243, image: s243

[note: Catalogus librorum in vsum nostrorum, vt ex Bibliotheca extrahendi. ] 6 In alio catalogo diuisis etiam per classes facultatibus, ij libri scribantur, qui in nostrorum vsum extra Bibliothecam concessi sunt: qui vero intra dies octo restituendi extrahuntur, in tabula in hunc vsum parieti appensa notentur; quibus redditis, quod fuerat scriptum deleatur.

[note: Ex Bibliotheca nullum librum inscio Superiore dabit. ] 7 Nullum librum ex Bibliotheca cuipiam dabit sine Superioris licentia speciali, aut generali: et aduertat, ne quis librum, etiam cum licentia, se inscio accipiat.

[note: Bibliotheca mundanda. ] 8 Curet vt Bibliotheca valde munda, et composita sit, quam in hebdomada bis verret, et semel ex libris puluerem excutiet: cauere etiam debet, ne libri humiditate, aut alia re laedantur.

[note: Nouos emendos, et inutiles vendendos curet. ] 9 Quando intellexerit domi deesse aliquos libros necessarios, aut aliquos valde vtiles in lucem editos esse, certiorem faciat Superiorem, vt si illi visum fuerit emantur: si vero domi libri inutiles fuerint, eundem admoneat, an cum alijs melioribus commutandi sint.

[note: Libri communes. ] 10 In loco publico, praesertim in magnis Collegijs sint quidam communiores libri, quibus vnusquisque pro ratione suorum studiorum, vti possit.

[note: Quae in libro scribenda. ] 11 Habeat librum, in quo ea omnia iudicio Superioris selecta diligenter scribantur, quae in suo Collegio publice exhibentur, vt


page 244, image: s244

Comoediae, Dialogi, Orationes, et id genus alia. Conclusiones vero singulorum annorum, quae publice defendentur, simul consuetas in Bibliotheca asseruet.

[note: Libri extra domum commodati. ] 12 Si aliqui libri extra domum accom modato darentur, adhibeat diligentiam, vt recuperentur suo tempore; et in aliquo interim libro notabit, qui nam illi libri sint, et quibus eos accommodauerit.



page 245, image: s245

REGVLAE SCHOLASTICORVM Societatis.

1 ANimi puritatem custodire, et rectam in studijs intentionem habere Scholastici nostri conentur; nihil aliud in his, quam Diuinam gloriam, et animarum fructum quaerentes; ad hunc enim scopum studia Societatis diriguntur: et in suis orationibus gratiam, vt in doctrina proficiant, crebro petant.

2 Serio et constanter ad studia animum adijciant: vtque cauendum sibi putent, ne feruore studiorum intepescat solidarum virtutum, ac religiosae vitae amor, ita sibi vicissim persuadeant, nihil gratius se Deo facturos in Collegijs, quam si cum ea intentione, de qua dictum est, studijs se diligenter impendant: et licet nunquam ad exercendam ea,


page 246, image: s246

quae didicerint, perueniant; illum tamen studendi laborem ex obedientia et caritate, vt par est, susceptum, opus esse magni meriti in conspectu Diuinae et summae Maiestatis apud se statuant.

3 Ijs facultatibus singuli operam dabunt, eosque audient praeceptores, quos Superior assignabit.

4 Scholastici in audiendis lectionibus sint assidui, et in eis praeuidendis dilige~tes, et postquam eas audierint, repetendis: in quibus repetitionibus si quid erit, de quo ipsi dubitent, magistrum adeant.

5 Ex lectionibus quae adnotatu digna erunt, in scripta referent, et postea maiori cum ordine digesta, transferant in libros papyraceos, quae in posterum conseruata velint.

6 Intersint Scholastici communibus scholarum etiam externarum, ad quas accedunt, disputationibus; et doctrinae specimen pariter ac modestiae praebere curent.

7 Quotidianis disputationibus, ac repetitionibus omnes intersint; et qui disputant, ei qui praeest, religiose obediant.

8 Cum ad publicas scholas eundum erit, eant et redeant inuicem associati cum ea modestia interiori, et exteriori, quae ad sui et aliorum aedificationem conueniat.

9 Eorum colloquia, qui cum Scholasticis


page 247, image: s247

externis loquendi facultatem habuerint, sint solum de rebus ad literas, vel ad profectum spiritus pertinentibus, prout ad maiorem Dei gloriam omnibus vtilius fore iudicabitur.

10 Omnes, quidem, sed praecipue humaniorum literarum studiosi, latine loquantur; et memoriae quod a suis Magistris praescriptu~ fuerit, commendent; ac stylum in compositionibus diligenter exerceant.

11 Vltra duas horas nemo aut legendo, aut scribendo, labori incumbat, quin studium intermittat aliquantulo temporis interuallo. Praescriptam vero a Praefecto diuisionem temporis seruent diligenter vniuersi, nec alijs quam ab eo sibi traditis vtantur libris.

12 Horis priuato studio attributis, qui superioribus facultatibus vacant, domi relegant quae scripserint in scholis, eaque curent intelligere, et intellecta sic examinent, vt ipsi sibi obijciant, et quae obiecerint soluant: quae nequeunt, annotent ad interrogandum vel disputandum.

[note: Ex Instruct. 6 pro Schol. ] [note: Dec. 75. §. 17 Cong. 7. ] 13 Si Magistros studiorum causa conuenire debent, horam certam a Superiore destinatam habeant, extra quam illorum cubicula sine peculiari facultate non adeant.



page 248, image: s248

REGVLAE SVBMINISTRI.

[note: Instrumentum Superiorum. ] 1 SVbminister est instrumentum Ministri, et aliorum Superiorum, ad res particulares obeundas, et executioni ma~dandas.

[note: Eiusdem executor. ] 2 Nihil ordinat, sed tantum est executor, et exactor actionum domesticarum, iuxta modum et ordinem sibi a Superioribus praescriptum.

[note: Eius cura. ] 3 Est eius praecipua cura, vt omnia, quae attinent ad Culinam, Refectorium, Penum, Cellam vinariam, et aquariam bene, et ordine, et tempore suo parata sint, et ministrentur; videatque vt cubicula sint decenter com posita, quae alternis saltem diebus visitabit.

[note: Curet ne nostri intempestiue loquantur. ] 4 Curet, ne nostri per Domum, vel Collegium vagentur, vel intempestiue colloquantur; ac denique vt vnusquisque in suo officio


page 249, image: s249

versetur, et contineatur.

[note: Quotidie de omnibus refe ret. ] 5 Referet de omnibus rebus quotidie ad Ministrum, ad Praepositum vero vel Rectorem, quoties eis visum fuerit.

[note: Poenitentias non iniunget. ] 6 Nullam iniunget poenitentiam, sed de defectibus domesticis admoneat Ministrum, vel alium Superiorem: poterit tamen impositas poenitentias nomine alicuius Superioris alijs denunciare.

[note: Erit Superior non Sacerdotum. ] 7 Erit Superior nostrorum, qui Sacerdotes non sunt: Sacerdotibus tamen aliquid iniungere poterit nomine alicuius Superioris.



page 250, image: s250

REGVLAE [note: Ex deputat. pro Coadiut. ] COADIVTORVM Temporalium.

[note: In Exam. c. 6. §. 7. ] 1 INtelliga~t omnes primariam ipsorum intentionem ad inseruiendum Diuinae Maiestati in Societate esse debere, non solum, vt diligentiam omnem in spiritualia [note: Qualis eorum finis. ] Exercitia, orationem, ac deuotionem statis temporibus impendant; sed etiam se exerceant in domesticis suae vocationis ministerijs, quantumuis humilibus, et abiectis, cuiuscunque generis illa sint, parati ad vitam omnem in eis exigendam: sibi persuadendo se in ea re obsequium, et laudem praestare suo Creatori, ac Domino, ob cuius amorem, reuerentiamque in ijs elaborant.

[note: P. 1. c. 2. §. 2. ] [note: Quae eorundem cura. ] 2 Praecipua illorum cura sit, conscientiae puritas, serioque in earum virtutum studia incumbant, quae hunc Societatis gradum in


page 251, image: s251

primis ornant, atque perficiunt, ac sine quibus statui suae vocationis pro dignitate respondere nullo modo possent: cuiusmodi sunt deuotio, animae quies, tractabilitas, amor virtutis, desiderium perfectionis; vt domesticis, et externis aedificationi sint, vt, sorte Marthae contenti, actiua se vita exerceant; perculiari amore Institutum Societatis prosequentes, cuius vtilia membra ad Domini gloriam esse contendant.

[note: Recreatio, et locus recreationis. ] 3 In quotidiana recreatione, cum ijs potissimum versentur, a quibus commode in rebus spiritualibus iuuari possint; neque coeant inter se soli, aut a communi recreationis loco seorsim secedant.

[note: Otij fuga. ] 4 Postquam sui officij ministerijs satisfecerint, si quid vacui temporis superfuerit, id totum in alia exercitia spiritualia, aut corporalia impendant: eiusque rei causa Superiorem adibunt, vt quae de ea re sit eius voluntas, ex ipso cognoscant.

[note: Reg. 18 Sacer. Quos comitantur, solos ne deserant. ] 5 In comitandis Nostris, cum praesertim mulieres inuisunt, non solum illud diligenter seruare debebunt, quod Sacerdotibus eorum regulis praescribitur (vt cum ad confessiones foeminarum audiendas mittuntur, vel alia de causa eas adeunt, socius ijs a Superiore datus, quandiu Sacerdos cum foeminis loquetur, eo in loco sit, vnde eos videre possit, quantum loci natura patietur, non tamen


page 252, image: s252

ea, quae secreta esse oportet, audire) sed etiam cum viros cuiuscunque conditionis, aut ordinis adibunt, dabunt operam, vt nullo tempore, eum solum relinquant, tum ob religiosam decentiam, tum ob communem aedificationem; nisi forte qui inuisuntur tantae auctoritatis sint, vt ob vrbanitatem, aut negotiorum naturam ratio suadeat, non esse Sacerdotis, aut cuiusuis e Nostris socium ad eam tractationem admittendum.

[note: Superiorem moneant. ] Illud praeterea nouerint, debere se, cum domum redierint, vltro Superiorem admonere, etiamsi ab ipso non rogentur, si quid in eo genere contra hanc regulam commissum sit.

[note: Reg. Summ. 29. ] [note: Obseruantia erga Sacerdotes praesertim. ] 6 Meminerint non solum ex Regula omnes in animo tanquam sibi Superiores ducendo existimare, et exterius honorem, ac reuerentiam, quam exigit cuiusque status, cum simplicitate, et moderatione religiosa exhibere; sed etiam peculiari studio curent erga omnes illos e nostris, qui Coadiutores non sunt, exteriori obseruantia, et modo conuersandi, eum quem debent respectum, humilitatemque prae se ferre; idque multo etiam magis erga Sacerdotalem Ordinem.

[note: De paupertate, ] 7 Quod ad paupertatem attinet, etsi res est omnibus communis, tamen ob multas, quas habent, occasiones variaru~ administrationum,


page 253, image: s253

caueant diligenter, ne quid sibi capiant, alijs dent commodent, mittant, aut quicquam faciant in hoc genere absque expressa licentia Superioris: praesertim reliquiaria, cruces, Agnus Dei, lapides Bezaurios, et id genus alia; sibique persuadeant, posse in ijs rebus grauiter contra votum peccari.

[note: Doctrina Christiana. ] 8 Cum ad ipsorum spiritualem instructionem sit hebdomadis singulis Christiana doctrina explicanda, prout Superior praescripserit, omnes conuentui intererunt, et ex ea re fructum precipere conentur.

[note: Reg. 24 com. Ne cum proximis agendo limites excedant. ] 9 Et quanquam, vt est in regulis communibus, data commoda occasione, eniti debent pijs colloquijs proximum ad meliora promouere, et consilio atque exhortatione ad bona opera, praesertim ad confessionem excitare; videbunt tamen ne limites sibi a regula praescriptos excedant, in qua illud est, (pro ratione sui gradus) ne quid in eo peccent.

[note: Quinam libri concedendi. ] 10 Librum nullum neque retinere, neque legere, cuiuscunque generis, ijs licebit, sine Superioris licentia, cuius erit iudicium cos illis assignare, qui magis ad ipsorums spiritualem fructum expedire videbuntur.

[note: Exa c. 6. §. 3. eorum ministeria. ] 11 Meminerint demum quod B. P. N. Ignatius scriptum reliquit, quemadmodum proprium est Sacerdotum, et Operariorum


page 254, image: s254

spiritualium, Societatem in confessionibus audiendis, in exhortationibus; in Doctrina Christiana, alijsque literis edocendis iuuare; ita proprium illorum esse, in ministerijs omnibus inferioribus, et humilioribus, quae illis iniungentur, exerceri: sibi persuadentes, quod Societatem in ijs rebus iuuando (quo possit ipsa expeditius animarum saluti vacare) eidem omnium Domino seruiant, siquidem propter diuinum ipsius amorem, et reuerentiam id faciunt. Ideo prompti esse debebunt cum omni humilitate, et charitate, quoad eius fieri poterit, ad ea officia, quae eis credita fuerint, exacte obeunda. Quo fiet, vt non solum mercedem integram laborum, sudorumque suorum consequantur, sed vna etiam participes efficiantur omnium bonorum operum, quae Deus per vniuersam Societatem ad obsequium et laudem suam operari dignabitur: quemadmodum et omnium Indulgentiarum, et gratiarum, quae Professis ad suarum animarum bonum benigne a Sede Apostolica concessae fuerint.



page 255, image: s255

REGVLAE AEDITVI.

[note: Praefecto obediet. ] 1 PRaefecto Ecclesiae obediat in omnibus, quae ad templi ministerium pertinent.

[note: Modestiam seruet. ] 2 Seruet modestiam in incessu, vultu, sermoneque tam in templo, quam in sacristia: ijs vero, qui aliquid exigunt, satisfacere cum aedificatione studeat per se, vel ad Praefectum recurrendo, aut ipsos ad eum remittendo. si quando vero necesse erit cum mulieribus loqui, id oculis demissis, et quam breuissime faciat.

[note: Quomodo sacris inseruiet. ] 3 Dum sacris inseruit, attentus ad suum ministerium cum deuotione, et aedificatione sit. Nec ante eum qui celebrat, aut ad latus ex aequo, sed aliquanto posterius maneat: vtatur vero tono, qui congruat cum eo, quo Sacerdos vtitur; omnia recte proferat, nec celeriter


page 256, image: s256

nimium, nec nimis lente. Denique in ijs sit bene instructus; et ceteros, qui Sacerdotibus ministrabunt, eadem doceat.

[note: Vestimenta Sacerdotis componet. ] 4 Curet, vt vestimenta, quae sacrum facturus induitur, sint recte aptata, ipsumque circunquaque intueatur, antequam e sacristia exeat.

[note: Ministros missarum habeat. ] 5 Diligenter det operam, vt Sacerdotes, qui Sacrum facere volunt, quamprimum ministros habeant, iuxta ordinem sibi a Superiore praescriptum: et quotidie vnumquemque eorum, qui ordine in summo Altari Missas dicturi sunt, opportuno tempore admoneat.

[note: Sudariola pro singulis apponet. ] 6 Tot habebit appensa sudariola in sacristia, quot fuerint Domi Sacerdotes, inscriptis singulorum nominibus, et addito vno, vel pluribus pro extraordinarijs.

[note: Quot candelas accendet. ] 7 Dum Sacra fiunt, accendat, vt misdnimum, candelas duas: et cum sanctissimum Sacramentum eleuatur, facem, aut cereum, quo tempore etiam tintinnabulum pulset: accendet etiam facem, cum alijs sanctissimum Sacramentum ministrabitur, ipseque contessionem generalem eorum vice recitabit.

[note: Vinum, et aqua. ] 8 Curet, vt vinum, quod in Sacrificium paratur, sit bonum, et merum, ac mundum, eoque ipso die haustum: similiter et aqua, et ampullae sint mundae, et decenter coopertae.



page 257, image: s257

[note: Hostia. ] 9 Hostias faciat, qusam fieri poterit, pulchras, eo numero, vt et Missis, et communionibus sufficiant.

[note: Campanam quando pulsabit in nostra ecclesia. ] 10 Ante missas, conciones, ac lectiones, pulset campanam, prout sibi praescriptum erit: det etiam signum salutationis B. Mariae in aurora, in meridie, et vesperi: det etiam signum, cum primum quis ex nostris ex vita functus fuerit; vt omnes, pro cuiusque deuotione illius animam Deo commendent.

[note: Quando in alijs pulsatur. ] 11 Si quando propter vniuersalem aliquam causam in reliquis Ecclesijs campanae pulsentur, ipse etiam iuxta Superioris praescriptum pulsabit.

[note: Scamna componat in templo. ] 12 Pridie quam sit habenda concio, disponat scamna in templo, iuxta solitum morem.

[note: Lumen ante Sacramentum nunquam desit. ] 13 Det operam, vt nullo modo lumen desit ante sanctissimum Sacramentum, neque interdiu neque noctu.

[note: Sacerdotes vt vocandi. ] 14 Ex ijs Sacerdotibus, quos habet a Superiore designatos, vocet diligenter ad templum qui nominatim petuntur ad confessiones audiendas: quod si nominatim non petuntur, eos iuxta ordinem sibi praescriptum accersat, et quantum in ipso est, det operam, vt omnibus, qui confiteri volunt, satisfiat.

[note: Quando Missae petuntur. ] 15 Si qui Missas, aut orationes petant, ad Praefectum recurrat, vel ad eum illos remittat.



page 258, image: s258

[note: Quos ad Ianitorem remittet. ] 16 Si quis aliquid quaereret, in quo ei a Ianitore melius satisfieret, eum ad portam domus remittat, et eos etiam, qui per portam, qua a templo in domum patet aditus, ingredi vellent (nisi viti essent eiusmodi, vt eorum peculiaris esset habenda ratio, prout a Superiore fuerit instructus) nunquam autem porta ea aperta relinquatur.

[note: Lintea, et aqua ad manus non desint. ] 17 Curet vt nunquam illic aqua desit, vbi lauantur manus, et sint lintea conuenienter munda pro Sacerdotibus, ad manus solas ante, et post Sacrum extergendas.

[note: Aqua benedicta. ] 18 Prouideat vt aqua benedicta in pila non desit.

[note: In ex. c. 1. §. 3 et p. 6. c. 2. §. 7] 19 Siquando eleemosynae Missarum, vel Confessionum gratia offeruntur, eas non admittat. [note: Eleemosynas non admittat. ] si quid tamen alioqui in Altaribus, aut alijs templi locis repererit, aut in vsum templi oblatum fuerit, id Praefecto tradet.

[note: Portae templi quando aperiendae, et quando claudendae] 20 Templi portas mane, sed non ante auroram aperiat; easdemque vesperi circa solis occasum diligenter obseret: quod etiam faciet circa meridiem, nisi Superior in casu aliquo secus faciendum iudicaret: et quotidie noctu claues Ecclesiae ad Superiorem deferat.

[note: Templi custodia. ] 21 Quamdiu templum erit apertum, diligenter curet, ne vnquam sine custode relinquatur, sed semper, aut ipse, aut alius in eo sit, vel in sacristia, ita vt et videre templum, et custodire possit.



page 259, image: s259

[note: Ne fiant in eo strepitus. ] 22 Aduertat, ne quis in templo deambulet, neue strepitus in eo audiatur: eos vero, qui loquentur altius, modeste, vt decet, ad monebit.

[note: Altaria, et reliqua mundabit. ] 23 Det operam diligenter, vt Altaria sint munda, et bene praeparata, et pro ratio ne temporum ornata, atque vt vasa sacra, ornamenta, et cetera omnia, quae ad diuinum cultum pertinent, in suis locis apte, et decenter reponantur, et conseruentur.

[note: Quoties templum mundabit. ] 24 Videat, vt templum sit mundum, et bis singulis hebdomadis, ac saepius, si necesse sit, praesertim in festorum sollemnium vigilijs, scopis mundetur. canes etiam ex templo abigat.



page 260, image: s260

REGVLAE INFIRMARII.

[note: Curet infirmos. ] 1 CVram habeat infirmorum, quorum aegritudo simulatq. [note: P. 3. c. 2. lit. G] ei indicata fuerit, si censeret rem esse alicuius momen ti, Praefectum, et Superiorem admoneat.

[note: P. 3. c. 2. lit. G] 2 Cum quis in morbum incidit, a Superiore [note: Quando plures medici vocandi. ] intelligat, num statim Medicus vocandus sit; qui vnus ordinarie esse debet, nisi ingrauescente morbo, aut in quibusdam alijs casibus, alio Medico opus esse Superior iudicauerit: et quoties Medicus aegrotos inuiset, adsit ipse.

[note: De victu, etc. aegrotorum. ] 3 Studeat, vt quae aegrotanti danda sunt, et opportune emantur, et bona sint, et bene praeparata ministrentur.

[note: De cubiculis, et lectis. ] 4 Curet, vt aegrotorum cubicula sint valde munda; lecti concinne sternantur, et ramusculis,


page 261, image: s261

et huiusmodi alijs decumbentes oblectet.

[note: Aegrotos con soletur. ] 5 AEgrotum consolari, et exhilarare studeat, non solum rebus a medico probatis, sed verbis etiam spiritualibus, et laetis: habeat etiam libros, quorum lectione aegroti recreari, et iuuari in spiritu possint.

[note: Quos vocabit ad eos inuisendos. ] 6 Intelligat a Superiore, quos ex nostris ad aegrotos inuisendos, ac recreandos accersere debeat: caueat autem, ne dum infirmis placere studet, aliquid fiat, quod eis nocere vlla ratione possit.

[note: Medicinalia penes se habebit. ] 7 Medicinalia, et cuncta, quae aegrotantium vsui necessaria sunt, habere ipse debet, nisi Pharmacopola Domi sit, et in loco conuenienti ea custodire, et saepius reuisere, vt incorrupta conseruentur; et quando opus fuerit, vt de nouo suo tempore conficiantur, curare iuxta or dinem Superioris.

[note: P. 3. c. 2. lit. G] 8 Nihil omnino eorum, quae a Medico [note: A Medico praeseripta rite seruet. ] praescribentur, praetermittat, aut mutet: ordinem etiam obseruet temporum praefixoru~, quibus prandium, coenam, syrupum, ceteraq. medicamenta det, omnia scripto excipiens, quae Medicus praescripserit.

[note: Dies aegrotationis, et hora, febris. ] 9 Aduertat, quo die quis coeperit aegrotare, et qua hora febres aegrotum et corripiant, et deserant; tum vt Medicum, et Superiorem admoneat, tum vt cibum tempestiue praebeat.



page 262, image: s262

[note: Si sit contagio. ] 10 Si morbus sit contagiosus suppellex separari debet, ne cuiquam noceat.

[note: Quando e lecto surgendum. ] 11 Conualescentes e lecto surgere non permittat, priusquam id medicus concesserit, et operam det, vt ea conualescentibus praebeantur, quae medicus praescripserit, quoad Superiori satis visum fuerit.

[note: Patientia, et caritas erga aegrotos. ] 12 Patienter, et cum caritate cum ipse, tum socij eius ferant molestias, et difficultates, quae interdum in curandis infirmis accidere solent. Quemadmodum autem diligenter curare debet, ne debita ministeria aegrotis desint; ita etiam animaduertere, ne nimiae vigiliae, immoderatique labores, aut morbi contagio vel propriae ipsius, vel sociorum saluti noceant.

[note: P. 6. c. 4. §. 1. ] 13 Cum grauitas morbi id postulauerit, [note: De Sacramentis suscipien. ] Superiorem certiorem reddat, vt aegrotus, antequam iudicij vsu priuetur, omnia Sacramenta accipiat: quod si aegrotus, diu, licet sine periculo, decumbat, curet vt octauo quoque die pro more Societatis communicet; ne huiusmodi spirituali fructu, et consolatione priuetur, nisi aliqua ratio iudicio Superioris impediat.

[note: P. 6. c. 4 § 2. ] 14 Ingrauescente morbo Superiorem [note: Quid morbo ingrauescente] admoneat; vt orationibus omnium domesticorum valde peculiaribus infirmum iuuari faciat, atque eo magis, quo morti propinquiorem videret: et vt morienti quo plures


page 263, image: s263

poterunt, ex nostris adsint, qui eum animosiorem reddant, ijsque auxilijs iuuent, quae eo tempore conuenient, ac cum primum vita functus fuerit, AEdituum admoneat.

[note: P. 6. c. 4. §. 3. lit. B. ] 15 Prouideat, vt eorum corpora, qui ad meliorem vitam migrarint, ad sepulturam [note: Defunctorum corpora vt praeparent. ] consueto regionis more praeparentur, et vt spatio diei naturalis decenter teneantur; nisi ratione mali odoris anteuerti posse hoc tempus Superiori videretur.

[note: Praefecto sanitatis obediat. ] 16 Praefecto sanitatis obediat in omnibus, quae ad hoc officium pertinent, qui si nullus suerit constitutus, Praefecti munere ipse fungatur.



page 264, image: s264

REGVLAE IANITORIS.

[note: Nomina prope ostium scribenda. ] 1 NOmina omnium domesticorum prope ostium Domus in tabula scripta sint, vbi no tis quibusdam illi designabuntur, [note: P. 3. c. 1. §. 3. ] qui egredientur: neminem vero foras exire permittat, qui facultatem a Superiore generalem, aut particularem non habeat; et ab ijs, qui egrediuntur, quo eant, intelligat.

[note: Nil intempestiue nunciabit. ] 2 Nihil cuiquam nunciabit intempestiue, vt cum in mensa sedetur, nisi aut res esset necessaria, aut personae mittentis conditio aliud exigeret.

[note: Literas Superiori tradat. ] 3 Literas omnes, et schedulas, quae domesticis mittuntur, Superiori tradat: ij vero, ad quos dabantur, eas esse acceptas, ne intelligant: caueat etiam ne alicuius domestici literas, aut quid simile externis det iniussu Superioris.

[note: Quid cum peregre venientibus. ] 4 Cum aliqui ex Societate peregre veniunt, ianuam ingressis dicat, vt illic expectent;


page 265, image: s265

dum Superior de aduentu eorum fit certior.

[note: Praesto sit ad ianuam. ] 5 Festinet ad ianuam, cum tintinnabulum pulsari audit, et cum res patietur, per fenestellam venientes expediat, porta non aperta.

[note: Quando aliquis Domi non sit. ] 6 Si quis ab externis quaeratur, qui domi non sit, modeste intelligat, quis sit ille, qui petit, et quid velit, vt id redeunti, si opus sit, cum facultate Superioris, significare possit.

[note: Modus conuersandi. ] 7 Talem cum omnibus conuersandi modum teneat, vt discretione, modestia, et spiritualibus verbis singulos aedificatos, et contentos a se dimittere studeat.

[note: Neminem sine facultate vocet ad ianuam. ] 8 Cum externi aliquem e nostris alloqui volent, Superiorem adibit, qui si ad id facultatem dederit, diligenter eum, qui petitur, quaeret, et ad locum colloquijs destinatum eos remittet.

[note: De eleemosyna. ] 9 De eleemosynis, quae ad ianuam mittentur, Superioris mentem intelligat, illiusq. ordinem sequatur; et si alicuius momenti sint, Procuratorem certiorem faciat.

[note: Praelati et Magnates. ] 10 Si quando Praelati, aut Magnates domum intrarint, curet si commode possit: vt Sacerdos aliquis eos comitetur, dum Superiorem ipse accersit.

[note: Cum pauperibus benigne se habeat. ] 11 Cum pauperes eleemosynae causa ad ianuam accedunt, benigne respondeat, et sedulo quaerat quidnam eis erogari possit iuxta


page 266, image: s266

Superioris arbitrium, idque illis cum caritate distribuat.

[note: Mulieres ad ecclesiam retemittat [perhaps: remittat]. ] 12 Mulieres, si quando ad ostium accedunt paucis verbis dimittat, aut si pluribus opus esse videretur, in Ecclesiam eas mittat ad AEdituum, vbi responderi ipsis poterit.

[note: Ianua sit semper obserata. ] 13 Obserata semper ianua sit, clauisque in porta ne relinquatur; loca etiam portae vicina munda seruet, et vt iuxta ianuam omnes submissa voce loquantur, curet.

[note: Portas quando claudet. ] 14 Portas Domus ante noctem claudat, exinde vero eas nullius causa aperiat, nisi de Praepositi, vel Rectoris expressa licentia: et antequam cubitum eat, claues eidem tradens, si quis foris maneat, illi renunciabit.

[note: Nil externorum custodiat. ] 15 Nihil custodiendum a quoquam externo recipiat, absque Superioris iussu.

[note: Veniente Medico dabit signum. ] 16 Quoties Medicus Domum ingredietur, signum dabit campana; vt Minister et ceteri, qui debent, adesse possint.

[note: Etiam pro initio scholarum, et fine. ] 17 In Collegijs, in quibus Scholae externis aperiuntur, signum campana dabit pro initio lectionum, ac fine: et Gymnasia statis temporibus aperiet, atque claudet, nisi horum cura alijs demandetur.



page 267, image: s267

REGVLAE CVSTODIS Vestium.

[note: Quae seruabit] 1 SEruare debet omnem suppellectilem, siue lineam, siue laneam, et quicquid ad indumenta, et vbi opus fuerit, etiam ad calceamenta attinet; quae diligenti cura, vt rem pauperum Christi, custodiet.

[note: Inuentarium rerum. ] 2 Inuentarium rerum, quas ipse custodit, si alicuius momenti sint, in libro habeat, et seorsum scribat, quae de nouo fiant, addito die, mense, et anno; vt cum a Superiore iubebitur, possit sui muneris rationem reddere.

[note: Cura vestium] 3 Vestes ordine dispositas seruet, et nouas, et integras a vetustioribus seiungat, et ne corrumpantur videat; eas etiam aptandas, et resarciendas curet, vt decet religiosam paupertatem: quas vero non amplius vsui


page 268, image: s268

nostrorum futuras iudicabit, eas Superiori ostendat, vt ille, quid de eis faciendum sit statuat.

[note: A nouitijs allata asseruentur. ] 4 Quae singuli Nouitij domum attulerunt, ea alicubi separatim asseruabit, inscripto [note: In ex c. 4. §. 4. et p. 1. c. 4. §. 6. ] nomine eius qui attulit; donec biennio expleto consueta vota Societatis emittant.

[note: Singulis mensibus cubicula visitet. ] 5 Singulis mensibus omnia Domus visitabit cubicula, vt ex Superioris arbitrio, si quid eis desit, suppleri possit; si quid etiam [note: Dec. 75. §. 3. Cong. 7. ] superfluum inuenerit, vestes duplices, Instrumenta [note: Ex Instr. 1. Spiritus. ] Itineris, et similia, in vestiaria officina custodiantur.

[note: Vestibus indigentes. ] 6 Inspiciat etiam quinam vestibus indigeat, vt Superiori dicat, eiusque ordinem exequatur, eo vero inconsulto nihil cuiquam [note: Can. 23. cong. 1. ] dabit. Coadiutores autem temporales sottanis dimidio palmo breuioribus, quam Sacerdotes, et pallio sottanis breuiori vtantur.

[note: Linei panni. ] 7 Linei panni lotori, siue externus ille fit, siue domesticus, scripto numero dentur, et accipiantur.

[note: Subuculae signentur, etc. ] 8 Subuculae singulorum, quae staturae induentium conuenire debent, signis particularibus internoscantur, ne permisceri contingat.

[note: Pannos lineos pro Refecter. etc. numerato det, et recipiat] 9 Pannos lineos omnes, quos vtendos Refectorij Praefecto, Coquo, alijsque ministris diuidet, numerato det, et recipiat.



page 269, image: s269

[note: Quando linea distribuet et colliget. ] 10 Sabbati vespere linea munda per omnia cubicula distribuat: Dominica vero die mane ex ijsdem cubiculis immunda colligat; et an omnia, quae dederat, recipiat, animaduertat.

[note: Linteamina munda pro lectis quando mutabit. ] 11 AEstiuo tempore linteamina munda pro lectis decimoquinto quoque die; hyberno vero post tres hebdomadas distribuat, vbi id fieri poterit.

12 Haec omnia custos vestium praestabit, nisi eius officium in magno aliquo Collegio, aut Domo in plures personas distribuere necesse sit.



page 268, image: s270

REGVLAE EMPTORIS.

[note: Quomodo emat. ] 1 DIligens sit in emendis ijs, quae ad quotidianum vsum Superioris arbitrio, domum comportanda sunt, eaque tempestiue Dispensatori tra dat: emat autem res bonas, et quam commodissimo pretio poterit, licet longius sint petendae.

[note: Pecuniae acceptae, et expensae rationem quotidie reddat. ] 2 Adnotet pecuniae summam, quam a Procuratore in dies accipiet, et quas in res eam expendet; et rationem ei quotidie reddat dati, et accepti: quid autem sequenti die empturus sit, a Ministro intelliget.

[note: Curet aedificationem. ] 3 Curet quantum poterit, eos quibus cum aget, discretione, ac modestia aedificare, et quatenus eius officium decet, religiosis verbis in spiritu iuuare.



page 269, image: s271

REGVLAE DISPENSATORIS.

[note: Quomodo res distribuet. ] 1 IN rebus distribuendis ordinem Superioris sequatur. et quamuis co~muniter aequalitatem inter omnes seruare [note: Infirmorum curam habeat. ] debet, habeat tamen infirmorum, et conualescentium rationem, prout ei fuerit praescriptum.

[note: Vinum. ] 2 Vinum in mensa ponendum aqua temperabit, vbi, et quantum Superiori videbitur.

[note: Quae supersunt seruet. ] 3 Quae ex mensis supersunt diligenter conseruabit, memor paupertatis; vt et domesticis, et externis pauperibus iuxta ordinem Superioris, vsui esse possint.

[note: Res ad victum necess. curet. ] 4 Curam habeat conseruandi res ad victum necessarias, quae ipsi committentur, clau sasque custodiat, aduertens ne corrumpantur:


page 272, image: s272

quod si corruptionis sit periculum, Superiorem admoneat. Vt autem haec melius obseruet, visitet saepe Penum, et alia loca, vbi illa reconduntur.

[note: Munditiem curet. ] 5 Tam Penum, quam reliqua omnia, quae in eo sunt, munda habeat.

[note: Cibi quando emendi. ] 6 Antequam penitus absumantur cibi, qui domi reconduntur, Superiorem admoneat, vt alij coemi tempestiue possint.

[note: Dolia purganda, etc. ] 7 Curet concinnanda dolia, et purganda, cum opus est ad nouum vinum infundendum: cuius rei cum tempus impendet, Superiorem admonebit.



page 273, image: s273

REGVLAE PRAEFECTI Refectorij.

[note: Curet munditiem. ] 1 CVret Refectorium, et quae eius vsibus seruiunt, omnia esse quam mundissima.

[note: Aqua, et mantilia non desint. ] 2 Ne aqua manibus abluendis, aut mantilia extergendis desint, aduertat: horum autem (quae bis in hebdomada saltem mutabuntur) alia Sacerdotibus, alia non Sacerdotibus destinata erunt.

[note: Mantilia, et mappae, quando mutanda. ] 3 Mantilia singulis saltem hebdomadis semel, mappae vero, quae singulis singulae seruient, bis mundae ponentur: omnia autem lintea numerato et accipiat, et reddat.

[note: Vasa munda non desint. ] 4 Curet, ne vasa, et cetera in Refectorio necessaria desint, et vt quam maxime munda sint: cultellos autem frequenter acuere faciat.

[note: Parua mensa. ] 5 Paruam mensam paratam habeat.



page 274, image: s274

[note: Quando signum campana dabit. ] 6 Signum campana temporibus suis dabit conueniendi ad primam, et secundam men sam: sed ante primum pulsum (qui quarta parte horae secundum praecedat) a Coquo intelligat, an sint omnia parata.

[note: Quae in primo signo, quae item in secundo mensae apponentur. ] 7 Mensae rebus necessarijs paratae esse debent, cum campana signum primo dabitur: quae autem ad potum pertinent, circa secundum signum apponantur, et aquae, ac vini vasa supra orbes collocentur.

[note: Quae infirmis parabit. ] 8 Sit certus locus ijs, qui curae Infirmarij subsunt, quibus nihil, nisi quod ab eo praescriptum erit, apponat: seruet autem cum omnibus aequalitatem, nisi secus necessitatis causa esset a Superiore monitus. sine cuius arbitrio, neque ientaculum, neque aliud quicquam vlli concedet.

[note: Ante finem pro secunda, quae praeparanda. ] 9 Priusquam e mensa surgatur, inferantur orbes aliquot in mensam, vt quisque locum suum mundet: quam primum vero pro secunda praeparata omnia habuerit, signum campana dabit: prouidebitque, ne desint, qui ministrare debent.

[note: Quae supersunt cui tradet. ] 10 Quae ex mensis supersunt, colliget, atque illi tradet, ad quem id ex officio pertinet, siue Coquus is, siue Dispensator sit.

[note: Notet in tabula qui cibum capiunt. ] 11 Nomina eorum, qui domi tam in Refectorio, quam extra vescuntur, in quadam tabula habeat, et eos qui cibum cepere notabit; vt intelligat, qui nam supersint, et Coquum,


page 275, image: s275

qui portiones distribuit, commonefaciet.

[note: Quae post mensam agenda. ] 12 Mensis expeditis mantilia plicentur, verraturque Refectorium: et si quis inter comedendum silentium non seruauerit, aut aliquid minus modestum fecerit, ipse Superiori significabit.

[note: Qui ministraturi in mensa, et qui lecturi. ] 13 Habeat a Ministro catalogum in quo scriptum sit, quinam, et quibus diebus in prima, et secunda mensa ministraturi sint; eumq. ordinem seruet. Intelligat etiam sabbabo quinam per hebdomadam sequentem in Refectorio legere debeant, eosque faciat certiores.

[note: Rerum Refectorij catalogum habeat. ] 14 Catalogum habeat rerum, quae in Refectorio seruiunt: vt cum ratio ab eo requiretur, in promptu sit, et in loco ad id designato eas custodiat.

[note: Signa ad finem recreationis. ] 15 Ad finem recreationis, quae vna hora post primam mensam, altera post secundam a prandio, et a coena durare debet, distincta signa campana dabit.



page 276, image: s276

REGVLAE COQVI.

[note: Munditiam in se, et alijs curet praesertim in ijs quae ad aegrotos. ] 1 IN ijs omnibus, quae ad suum munus pertinent, munditiam seruet ipse, et ab alijs seruandam curet, detque operam, vt omnia recte et opportune pare~tur, ea praesertim, quae ad aegrotos pertinent.

[note: Epulae vt tractandae. ] 2 Carnes, pilces, et alia, quae ad mensam portanda sunt, dum secat, et distribuit, digitis minime contrectet, sed fuscinula, aut cultello ad eam rem vtatur.

[note: Cibi quo tempore parati. ] 3 Semihora, aut saltem quarta horae parte, antequam in mensa sit sedendum, praeparati cibi omnes esse debent.

[note: Portiones. ] 4 Circa qualitatem, et quantitatem portionum, ordinem a Superiore datum sequetur.

[note: Nemo praeter infirmarium in culina praeparet. ] 5 Coquere, aut aliud quippiam pro aliquo particulari parare, Infirmario tantum excepto, neminem sinet, neque ipse faciet


page 277, image: s277

sine Superioris facultate.

[note: Catalogus rerum. ] 6 Scriptum in codice habeat catalogum rerum quarum est vsus in coquina, quas ipse seruare debet.

[note: Paupertatis cura. ] 7 Diligenter aduertat, ne plura quam necessaria sint, ligna comburantur. Hanc similiter diligentiam in rebus quas consumit, adhibebit, ne quid non necessarium insumatur, vt religiosam paupertatem decet.

[note: Quae supersunt vt conseruabit. ] 8 Quae ex mensa supersunt, eique traduntur, conseruabit, memor paupertatis; vt et domesticis, et externis pauperibus vsui esse possint, iuxta ordinem Superioris.

[note: Adiutores aedificet. ] 9 Si quem haberet adiutorem, curet, vt eum verbo, et exemplo suo aedificet, praesertim Nouitios.



page 278, image: s278

REGVLAE EXCITATORIS.

[note: P. 3. c. 2. §. 2. lit. E. et p. 4. c. 10. §. 9. ] [note: Quo tempore cubitum ibit, et alios excitabit. ] 1 MEdia saltem horae parte ante ceteros cubitum eat, eodemque temporis spatio ante alios mane surgat, et hora constituta campanam pulset, statimque ad omnia cubicula lumen deferens, cunctos excitet. quod vt certius, et melius praestare possit, horologium excitatorium a Superiore habeat.

[note: Quando visitabit. ] 2 Quarta horae parte ab excitatione elapsa, cubicula rursus inuiset, ac si quos nondum surrexisse comperiat, Superiori nunciet.

[note: Quando pulsabit ad orationem. ] 3 Post aliam quartam horae partem ad orationem pulsabit, ita vt ab excitatione ad orationis vsque initium, semihora intercedat:


page 279, image: s279

absoluto vero tempore orationi deputato, finis signum dabit.

[note: Adiutores has regulas obseruent. ] 4 Si quorum opera indigebit propter multitudinem eorum, quos excitare, aut visitare debet, eos a Superiore petet, quos seruare easdem regulas curabit: si qui autem debiles, aut valetudinarij erunt, eos iuxta ordinem Superioris excitabit.

[note: Minus decenter dormientes obseruet. ] 5 Si quem videret communem illam regulam minus obseruantem, qua omnes decenter cooperti dormire iubentur: Superiorem monebit.



page 280, image: s280

REGVLAE NOCTV CVBICVLA Visitantis.

[note: P. 4. c. 10. §. 9] [note: Quando ad examen pulsabit. ] [note: P. 3. c. 2. §. 2. ] 1 HOra a Superiore praescripta ad nocturnum conscientiae examen pulsabit, transactoque quadrante signum dabit ad cubandum.

[note: Postea cubicula visitabit. ] 2 Elapsa quarta horae parte a cubandi signo, singula cubicula adibit, et an omnes ad lectum se receperint, ac lucernas extinxerint, videbit: si quos inuenerit extra lectum, aut qui lucernas non extinxerint, Superiori renunciabit.



page 281, image: s281

DE OBEDIENTIAE VIRTVTE, Epistola Beati Patris Nostri Ignatij. IGN ATIVS LOIOLA FRATRIBVS Societatis Iesu, qui sunt in Lusitania gratiam, et amorem Christi Domini sempiternum.

1 MAgnam animi voluptatem capio, fratres in Christo carissimi, cum affertur ad me, quam acri studio conatuq. ad summam virtutis, ac Diuini obsequij perfectionem enitamini; beneficio illius, qui vos, vt ad hoc


page 282, image: s282

vitae institutum vocauit, sic in eodem pro sua clementia retinet, dirigitque ad beatum finem, ad quem, qui sunt ab ipso electi, perueniunt.

[note: Lib. 35. Moral. c. 10. ] 2 Atque ego sane, cum vos omnibus donis ornamentisque, spiritualibus perfectos, tum vero (quod alias ex me cognouistis) in primis Obedientiae virtute praestantissimos esse cupio: idque non solum ob eximia quaedam, ac singularia eius bona, quae tot, tamque illustribus sacrarum literarum testimonis, atque exemplis in testamento aeque nouo ac veteri comprobantur; sed etiam quod (vt est apud sanctum Gregorium) Obedientia sola virtus est, quae virtutes ceteras menti inserit, insertasque custodit. Haec dum floruerit, florebunt proculdubio reliquae, edentque fructus, quales et ego in animis vestris exopto, et suo iure postulat is, qui humanum genus neglectae Obedientiae scelere afflictum ac perditum, salutari ipsemet Obedientia reparauit, [note: Ad Philipp. 2] Factus obediens vsque ad mortem, mortem autem Crucis.

3 Ab alijs religiosis ordinibus facilius patiamur superari nos ieiunijs, vigilijs, et cetera victus, cultusque asperitate, quam suo quique ritu, ac disciplina sancte suscipiunt: vera quidem, ac perfecta Obedientia, abdicationeque voluntatis, atque iudicij maxime


page 283, image: s283

velim, fratres carissimi, esse conspicuos, quicunque in hac Societate Deo Domino nostro deseruiunt; eiusdemque Societatis veram, germanamque sobolem hac quasi nota distingui, qui nunquam intueantur personam ipsam, cui obediunt, sed in ea Christum Dominum, cuius causa obediunt. Si quidem Superiori, nec si prudentia, bonitate, ceterisve quibuslibet Diuinis donis ornatus, instructusque sit, propterea obtemperandum est; sed ob id solum, quod vices gerat Dei, eiusdemque [note: Luc. 10. ] auctoritate fungatur, qui dicit, Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit: nec contra, siue consilio, aut prudentia minus valeat, quidquam iccirco de Obedientia remittendum, quatenus ille Superior est; quando illius personam refert, cuius sapientia falli non potest: supplebitque ipse, quicquid ministro defuerit, siue probitate, alijsque ornamentis careat. siquidem disertis verbis Christus Dominus cum dixisset, super [note: Matth. 23. ] Cathedram Moysi sederunt Scribae, et Pharisaei; protinus addidit, Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, seruate, et facite; secundum vero opera eorum nolite sacere.

4 Quo circa sedulo vos in eam curam, atque exercitationem incumbere cupio, vt Christum Dominum in Superiore quolibet agnoscere studeatis, in eoque Diuinae Maiestati


page 284, image: s284

reuere~tiam atque. Obedientiam summa cum religione praestare. Quod vobis minus mirum videbitur, si animaduerteritis praeceptum esse ab Apostolo, vt Superioribus etiam secularibus, ethnicisque pareamus, vt Christo, ex quo omnis potestas bene instituta descendit: sic enim scribit ille ad Ephesios, [note: Cap. 6. ] Obedite Dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri, sicut Christo, non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes, sed vt serui Christi facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate seruientes, sicut Domino, et non hominibus. Atque hinc existimare poteritis ipsi, cum se religiosus quispiam regendum, ac moderandum alteri tradidit, non solum vt Superiori [correction of the transcriber; in the print Supeperiori], sed etiam nominatim vt Christi partes agenti; quo illum loco apud animum suum habere, vtrum vt hominem, an vt Christi Vicarium debeat intueri.

5 Iam vero illud etiam vobis clare compertum esse, ac in animis vestris penitus insidere vehementer cupio, infimam, et valde imperfectam esse illam Obedientiae formam, quae mandata dumtaxat opere exequitur; nec virtutis nomine dignam, nisi ad alterum gradum ascendat, qui voluntatem Superioris suam efficit, et cum ea ita concordet, vt non solum in effectu executio appareat, verum


page 285, image: s285

etiam in affectu consensio; sicque idem [note: 1. Reg. 15. Lib. 35. Moral. c. 10. ] velit vterque, idem nolit. Atque propterea in sacris literis legimus, Melior est Obedientia, quam victimae, si quidem (vt S. Gregorius docet) Per victimas aliena caro, per Obedientiam vero voluntas propria mactatur: quae quidem pars animi, quoniam est adeo praestans, sic fit, vt eius oblatio Domino, ac Creatori nostro per Obedientiam facta, magni sit aestimanda.

[note: Col. 4. c. 20. ] 6 Quanto in errore, quamque periculoso versantur non solum ij, qui in ijs, quae ad carnem, et sanguinem pertinent, sed illi etiam, qui in rebus alioquin admodum sanctis, ac spiritualibus, vt ieiunijs, precationibus, alijsve quibusvis pietatis operibus, fas putant a praescripto Superioris, ac voluntate discedere. Audiant quod sapienter adnotat Cassianus in Collatione Danielis Abbatis: Vnum sane, inquit, atque idem inobedientiae genus est, vel propter operationis instantiam, vel propter otij desiderium, senioris violare mandatum: tamque dispendiosum est pro somno, quam pro vigilantia, Monasterij statuta conuellere: tantum denique est, Abbatis transire praeceptum vt legas; quantum si contemnas, vt dormias. Sancta fuit actio Marthae, sancta contemplatio Magdalenae, sancta poenitentia


page 286, image: s286

et lacrymae, quibus pedes Christi Domini rigabantur: sed haec omnia nimirum oportuit fieri in Bethania, quam vocem domum Obedientiae interpretantur, vt ea re, quemadmodum [note: In serm. ad milit. templ. cap. 13. ] ait S. Bernardus, nobis significare voluisse Dominus videatur, nec studium bonae actionis, nec otium sanctae contemplationis, nec lacrymam poenitentis, extra Bethaniam illi accepta esse potuisse.

7 Quo circa voluntates vestras, fratres carissimi, quoad eius fieri potest, omnino deponite: libertatem Conditori vestro, quam vobis ipsemet elargitus est, in eius ministris libere tradite, ac dicate. Nolite exiguum vestri liberi arbitrij fructum putare, quod liceat vobis illud, a quo id accepistis, eidem per Obedientiam plene reddere. Quod cum facitis, non modo non perditis ipsum, verum etiam augetis, atque perficitis; quippe qui vestras omnes voluntates certissima rectitudinis regula moderamini voluntate diuina, quam videlicet interpretatur is, qui vobis Dei nomine praesidet.

8 Itaque diligenter illud etiam cauendum est, ne Superioris vllo vnquam tempore voluntatem (quam ducere pro Diuina debetis) ad vestram detorquere nitamini: id enim esset non vestram diuinae conformare, sed diuinam vestrae voluntatis norma regere


page 287, image: s287

velle, eiusdem diuinae sapientiae ordinem inuertentes. Sane quam magnus est error, et quidem eorum, quos amor sui obcaecauit, obedientes existimare sese, cum Superiorem ad id, quod ipsimet volunt, aliqua ratione [note: In serm. de trib. ordin. eccl. ad Patres in capitulo. ] pertraxerint. Sanctum Bernardum in hac re praeclare exercitatum audite: Quisquis, in quit, vel aperte, vel occulte satagit, vt quod habet in voluntate, hoc ei spiritualis pater iniungat; ipse se seducit, si forte sibi quasi de obedientia blandiatur. neque enim in ea re ipse Praelato, sed magis ei Praelatus obedit. Quae cum ita sint, quisquis ad Obedientiae virtutem velit peruenire, oportet ad hunc secundum Obedientiae gradum ascendat, vt Superioris non solum iussa exequatur, sed etiam eius voluntatem suam faciat, seu potius suam exuat, vt diuinam a Superiore expositam induat.

9 Qui vero se totum penitus immolare vult Deo, praeter voluntatem, intelligentiam quoque (qui tertius, et summus est gradus Obedientiae) offerat necesse est, vt non solum idem velit, sed etiam vt idem sentiat, quod Superior; eiusque iudicio subijciat suum, quoad potest deuota voluntas intelligentiam inflectere. Quae vis animi tametsi non ea, qua voluntas pollet, libertate praedita est; atque ipsa natura fertur eius assensus in id,


page 288, image: s288

quod sibi veri speciem praebet: tamen multis in rebus, in quibus videlicet cognitae veritatis euidentia vim illi non infert, potest voluntatis pondere in hanc potius, quam in illam partem inclinari. Quae res cum incidunt, debet quisquis Obedientiam profitetur, inclinare sese in sententiam Superioris. Etenim cum Obedientia sit quoddam holocaustum, quo totus homo sine vlla prorsus imminutione Conditori suo, ac domino per manus ministrorum in caritatis igne immolatur; cumque sit eadem renunciatio quaedam integra, per quam omni suo iure sponte decedit religiosus, vt Diuinae prouidentiae Superioris ductu gubernandum, ac possidendum vltro sese addicat, ac mancipet: negari non potest, quin Obedientia comprehendat non solum executionem, vt imperata quis faciat, et voluntatem, vt libenter faciat; sed etiam iudicium, vt quaecunque Superior mandat, ac sentit, eadem inferiori et recta, et vera esse videantur, quatenus, vt dixi, vi sua potest voluntas intelligentiam flectere.

10 Vtinam hanc mentis, et iudicij Obedientiam, ita et intelligerent homines, et exercerent, vt grata Deo est, ac omnibus, qui in religione viuunt, necessaria.

Nam vt in corporibus, globisque coelestibus,


page 289, image: s289

vt alius alium afficiat, moueatque, requiritur, vt certa quadam conuenientia et ordine inferior orbis superiori subijciatur: sic in hominibus, cum alter alterius auctoritate mouetur, quod per Obedientiam fit, oportet, vt is, qui ab alterius nutu pendet subseruiat, et obsecundet, vt virtus ab imperante ad eum deriuetur, et influat. Haec autem obtemperandi, obsecundandique ratio constare non potest, nisi voluntas, ac iudicium inferioris cum Superioris voluntate, ac iudicio congruat.

11 Iam vero si finis, et causa Obedientiae spectatur, quemadmodum voluntas, ita et iudicium in eo, quod nobis conuenit, decipi potest. ergo sicuti, ne voluntas erret, cum Superioris voluntate coniungitur; sic intelligentia, ne fallatur, ad Superioris intelligentiam conformanda est. Ne innitaris prudentiae tuae, sacrae literae monent; atque in rebus etiam humanis censent sapientes, vere prudentis esse, sua ipsius prudentia minime fidere; praesertim in rebus suis, quarum homines animo perturbato fere boni iudices esse non possunt. Quod si in rebus nostris, alterius etiam non Superioris iudicium, atque consilium nostro anteponendum est, quanto magis ipsius Superioris, cui nos, vt Dei vicem gerenti, ac diuinae voluntatis


page 290, image: s290

interpreti moderandos tradidimus? In causis vero, personisque spiritualibus eo maior etiam cautio proculdubio est necessaria, quo grauius est spiritualis viae periculum, cum sine frenis consilij, discretionisve in ea decurritur. Qua de re commode Cassianus [note: Col. 2. c. 11. ] in Collatione Abbatis Mosi ait, Nullo alio vitio tam praecipitem Diabolus monachum pertrahit, ac perducit ad mortem; quam cum eum neglectis consilijs seniorum, suo iudicio persuaserit, definitionique confidere.

12 Praeterea, nisi haec Obedientia iudicij existat, fieri non potest, vt vel consensus voluntatis, vel executio talis sit, qualem esse oportet: natura enim ita comparatum est, vt animi nostri vires, quae appetitiuae dicuntur, sequantur apprehensiuas; et nisi adhibita vi, voluntas, iudicio repugnante, diu obtemperare non poterit. Quod si forte quis aliquo temporis spatio obediat per communem illam apprehensionem, qua censetur, perperam etiam praecipienti parendum esse; certe id stabile, ac fixum esse non potest: atque ita perseuerantia deficit, vel saltem Obedie~tiae perfectio, quae in prompte, et alacriter obediendo consistit: non enim ibi potest esse alacritas, ac diligentia, vbi est animorum, sententiarumque dissensio. Perit


page 291, image: s291

etiam exequendi studium, et celeritas, cum ambigitur, expediat nec ne, facere quod iubemur: perit celebris illa Obedientiae caecae simplicitas, cum apud nos ipsos in quaestionem vocamus, recte ne praecipiatur, an secus, atque etiam fortasse damnamus Superiorem, quod ea mandet, quae nobis non ita iucunda sunt: perit humilitas, quoniam etsi ex altera parte paremus, ex altra tamen nosmetipsos Superiori praeferimus: perit in rebus arduis fortitudo: perit denique (vt summatim complectar) virtutis huius vis omnis ac dignitas. Succedunt autem in eorum locum dolor, molestia, tarditas, lassitudo, obmurmurationes, excusationes, aliaque vitia non sane leuia, quibus Obedientiae pretium, ac meritum prorsus extinguitur. Itaque sanctus Bernardus, de ijs, qui grauiter ferunt imperata minus sibi suauia, sic ait. [note: Ser. 3. de. Circuncisione. ] Haec si moleste coeperis sustinere, si dijudicare Praelatum, si murmurare in corde, etiam si exterius impleas, quod iubetur, non est haec virtus patientiae, sed velamentum malitiae. Quod si pax, et tranquillitas animi quaeritur, certe hac non fruetur is, qui habet intra sese causam perturbationis, atque tumultus, dissensionem videlicet iudicij proprij ab Obedientiae lege.

[note: Ad Ro. 15. et 1 Cor. 1. et 2. Cor. 13. et ad Phil. 2. ] 13 Atque iccirco, tuendae concordiae


page 292, image: s292

causa, quae societatis omnis est vinculum, tantopere hortatur Apostolus, vt id ipsum omnes sapiant, et dicant; nimirum vt consentientibus et iudicijs, et voluntatibus, mutuo foueantur, et conseruentur. Iam si vnum, eundemque oportet esse membrorum sensum et capitis; facile cernitur, vtrum sit aequius, caput membris, an membra capiti consentire. Atque ex his quidem, quae dicta sunt hactenus, satis apparet, Obedientia iudicij quam sit necessaria.

14 Quam vero sit eadem ipsa prefecta, grataque Domino, inde primum ostenditur, quod per eam praestantissima pars hominis ac pretiosissima Domino consecratur. Deinde quod obediens ita fit holocaustum viuum, gratumque Maiestati diuinae, cum nihil suimet omnino retineat: postremo quod magna est huius certaminis difficultas, frangit enim sese Dei causa Obediens ipsemet, resistitque naturali propensioni, quae omnibus hominibus insita est ad suam complectendam, sequendamque sententiam. Ex his igitur rebus efficitur, vt Obedientia tametsi proprie voluntatem perficere videatur, quippe quam reddit ad nutum Superioris promptam, ac paratam; nihilominus ad intelligentiam quoque ipsam, vt diximus, pertinere debeat, eamque inducere ad sentiendum id ipsum,


page 293, image: s293

quod sentit Superior: sic enim fiet, vt omnibus connixi viribus et voluntatis, et intelligentiae, ad executionem celerem, atque integram veniamus.

[note: Ser. 5. de Epiphania. ] 15 Videor mihi vos, fratres carissimi, audire dicentes, de virtutis quidem huiusce necessitate iam non ambigere; illud vero, vt cognoscatis vehementer optare, quo pacto ad eius perfectionem peruenire possitis. Huic ego quaestioni cum sancto Leone, ita respondeo. Nihil arduum est humilibus, et nihil asperum mitibus: modo non desit vobis humilitas, non desit mansuetudo, non vtique deerit Deo benignitas ad vos adiuuandos, vt quae sibi promisistis, ea praestare possitis, animo non solum aequo, sed etiam libenti.

16 Praeterea vobis tria nominatim propono, quae ad Obedientiam iudicij comparandam multum iuuant.

Primum illud est, vt quemadmodum initio dixi, non intueamini in persona Superioris hominem obnoxium erroribus, atque miserijs; sed Christum ipsum, qui est sapientia summa, bonitas immensa, caritas infinita qui nec decipi potest, nec vos vult ipse decipere. Et quoniam conscij vobismet estis, vos Dei amore iugum Obedientiae subijsse, vt in Superioris voluntate sequenda, voluntatem diuinam certius sequeremini; nolite dubitare,


page 294, image: s294

quin pergat fidelissima Domini caritas, eorum ministerio, quos vobis praefecit, vos deinceps gubernare, et rectis initeribus ducere. Itaque Superioris vocem, ac iussa non secus ac Christi vocem excipite: si quidem Apostolus etiam scribens in hanc sententiam ad Colossenses, cum ad obtemperandum Praepositis [note: Cap. 3. ] subditos adhortatur, ait: Quodcunque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus; scientes, quod a Domino accipietis retributionem hereditatis, [note: In tract. de praecepto, et dispensat fere initio. ] Domino Christo seruite. Sanctus vero Bernardus: Siue Deus (inquit) siue homo vicarius Dei mandatum quodcunque tradiderit, pari profecto obsequendum est cura, pari reuerentia deferendum; vbi tamen Deo contraria non praecipit homo. Atque ita, si non, hominem externis oculis, sed Deum inspexeritis internis, haud sane graue fuerit vobis voluntates vestras, atque iudicia conformare ad eam regulam actionum vestrarum, quam ipsimet elegistis.

17 Altera est ratio, vt quod Superior mandat, vel sentit, defendere semper apud animos vestros studiose nitamini, improbare autem nequaquam. atque ad eam ipsam rem proderit, bene animatos, affectosque esse ad id omne, quod ipse iusserit: sic enim fiet, non solum vt sine molestia, sed etiam


page 295, image: s295

vt cum voluptate, laetitiaque pareatis: nam [note: Ser. 4. de ieiunio septimi mensis. ] (vt est apud Sanctum Leonem) non dura ibi necessitate seruitur, vbi diligitur, quod iubetur.

18 Postrema subijciendi iudicij ratio est cum facilior, tutiorque, tum etiam apud sanctos Patres in more posita, vt statuatis vobiscum ipsi, quicquid Superior praecipit, ipsius Dei praeceptum esse, et voluntatem: atque vt ad credenda, quae catholica fides proponit, toto animo assensuque vestro statim incumbitis; sic ad ea facienda, quaecumquae Superior dixerit, caeco quodam impetu voluntatis, parendi cupidae, sine vlla prorsus disquisitione feramini. Sic egisse credendus [note: Gen. 22. ] est Abraham, filium Isaac immolare iussus: sic noui Testamenti tempore aliqui e sanctis Patribus ijs, quos commemorat Cassianus, [note: Lib. 4. c. 24. et 26. ] vt Ioannes Abbas, qui, quod erat ei impera tum, non reputabat vtile ne esset, an inutile; vt cum aridum lignum tanto ac tam diuturno labore per annum irrigauit: nec vtrum fieri posset, nec ne; vt cum conatus est tam ex animo ingens saxum solus dimouere loco, quod ne multi quidem simul homines impellere potuissent. Quod Obedientiae genus ipsis interdum miraculis diuinitus comprobatum videmus. Nam (vt alios taceam, quos ipsi non ignoratis) Maurus sancti


page 296, image: s296

[note: In vitis Patrum. ] Benedicti discipulus, mandato Superioris lacum ingressus, nec mersus est: alius quidam [note: 2. p. lib. de obedien. ] a Superiore iussus, leaenam ad se ducere, illam cepit, atque perduxit. Est igitur haec ratio subijciendi proprij iudicij, ac sine vlla quaestione sanciendi, et collaudandi apud se quod cumque Superior iusserit, non solum sanctis viris vsitata, sed etiam perfectae obedientiae studiosis imitanda omnibus in rebus, quae cum peccato manifesto coniunctae non sunt.

19 Nec tamen iccirco vetamini, si quid forte vobis occurrat a Superioris sententia diuersum, idque vobis (consulto suppliciter Domino) exponendum videatur, quominus id ad Superiorem referre possitis. Verum in hac re, ne vos amor vestri, iudiciumque decipiat, illa cautio est adhibenda, vt animo sitis et ante, et post relationem aequissimo, non solum quod pertinet ad eam rem, de qua agitur, vel suscipiendam, vel deponendam; sed etiam ad approbandum, rectiusque putandum quicquid Superiori placuerit.

20 Atque haec quae de obedientia diximus, aeque priuatis erga proximos Superiores; atque Rectoribus, Praepositisque localibus erga Prouinciales; Prouincialibus erga Generalem; Generali denique erga illum, quem Deus ipsi praefecit, nempe suum, in


page 297, image: s297

terris Vicarium, obseruanda sunt; sic vt, et ordinum perfecta distinctio, ac proinde pax retineatur, et caritas; sine qua nec Societatis nostrae, nec alterius cuiuslibet Sodalitij posset recta gubernatio conseruari. Nimirum hoc modo prouidentia illa diuina, disdisponi [note: Sap. 8. ] omnia suauiter, infima per media; media per summa, suos ad fines cuncta perducens. Hinc illa videlicet in Angelis vnius hierarchiae ad aliam subordinata series; hinc et caelestium, et aliorum omnium, quae cientur, corporum certis locis, ac sedibus inter se se apta connexio, quorum conuersiones, ac motus ab vno mouente supremo gradatim omnes vsque ad infimos rite proueniunt. Ide~ in terris, cum in omni ciuitate bonis instituta legibus, tum vero in hierarchia Ecclesiastica cernitur, cuius omnia membra, et functiones ab vno generali CHRISTI Domini nostri Vicario deriuantur: et quo accuratius haec dispositio, et collocatio custoditur, eo rectior est gubernatio, et melior. contra vero huius ordinis negligentia, quam grauia incommoda multis hominum societatibus importentur, nemo non videt. Atque iccrirco in hac, cuius mihi nonnullam procurationem, ac curam Dominus tradidit, tam diligenter hanc virtutem exerceri, vigereque percupio, quasi in ea Societatis nostrae bonum,


page 298, image: s298

ac salus vniuersa consistat.

21 Quae cum ita sunt, vt vnde exorsa est, ibidem terminetur epistola; vos ego per Christum Dominum nostrum obtestor, qui se se nobis non modo praeceptorem, sed etiam exemplar praebuit Obedientiae, vt ad eam virtutem toto pectore incumbatis; et gloriosae victoriae appetentes, atque auidi, vosmetipsos superare, idest excelsiorem, et difficiliorem animi partem, voluntatem dico, atque iudicium expugnare, et subijcere studeatis: quo Dei Domini nostri solida, veraque cognitio, atque amor vestros ad se animos penitus trahat; totoque vitae huius, et quasi peregrinationis curriculo vsque eo gubernet, ac regat, dum vos demum, aliosque complures, vestra opera exemploque adiutos, ad vltimum et felicissimum finem, nimirum ad beatitudinem sempiternam perducat. Vestris ad Deum precibus me valde commendo. Roma vij. Kalend. Aprilis Millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio.

FINIS.



page 299, image: s299

INDEX REGVLARVM.

SVmmarium Constitutionum. pag. 1

Regulae Communes. 19

Regulae Prouincialis. 27

Regulae Praepositi. 70

Regulae Rectoris. 90

Regulae Examinatoris. 111

Regulae Magistri Nouitiorum. 116

Regulae Modestiae. 144

Instructio ad reddendam conscientiae rationem. 146.

Regulae Peregrinorum. 150

Regulae Ministri. 154

Regulae Consultorum. 158

Regulae Admonitoris. 162

Formula scribendi. 164

Regulae Praefecti rerum spiritualium. pagina. 177

Regulae Praefecti Ecclesiae. 181

Catalogus Missarum, et Orationum. 188

Regulae Sacerdotum. 197



page 300, image: s300

Regulae Concionatorum. 207

Regulae eorum, qui in missionibus versantur. 210

Regulae Procuratoris generalis. 218

Regulae Procuratoris Domus Professae 225

Regulae Procuratoris Collegij, et Domus Probationis. 230

Regulae Praefecti lectorum ad mensam. 236

Regulae Praefecti sanitatis. 240

Regulae Praefecti Bibliothecae. 242

Regulae Scholasticorum Societatis. 245

Regulae Subministri. 248

Regulae Coadiutorum Temporalium. 250

Regulae Aeditui. 255

Regulae Infirmarij. 260

Regulae Ianitoris. 264

Regulae Custodis vestium. 267

Regulae Emptoris. 270

Regulae Dispensatoris. 271

Regulae Praefecti Rectorij. 273

Regulae Coqui. 276

Regulae Excitatoris. 278

Regulae noctu cubicula visitantis. 280

Epistola B. P. N. Ignarij de Obedientiae virtute. 281