01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBRI V. Autore DANIEL SENNERTO, Uratislauiensi D. et Medicinae in Academia Wittebergensi Profess. P. Ultimum recogniti et aucti, ac tertium editi. Cum priuilegio Caesareo. WITTEBERGAE Apud haeredes Zach. Schüreri Sen.



image: as002

[gap: body text]

image: s1244

ABACUS SIVE TABULA PONDERUM, UNO INTUITU OCULIS OBJICIENS, QUAE PRAECEDENTI TABULA SEORSIM ET PER PARTES DISTRIBUTA.

[gap: illustration]



page 1245, image: s1245

CAPUT IV. De Mensuris Medicorum.

UT arida ponderantur plerumque: ita liquida mensurantur. Quanquam et mensurarum modus ad ponderum rationem a Medicis constituatur. [note: Mensurarum descriptio.] Duobus autem mensurae describi et explicari possunt, vel majores per minores, et contra minores per majores; vel per pondera. Si enim, quid Cotyla sit, quaeratur; sextarii medium esse, aut cyathos sex habere; vel uncias novem olei continere respondetur. Prior vero mensuras describendi ratio certa et stabilis est, nihilque mutatur, et nulla cotila minor est dimidio sextario, nec cyathos plures aut pauciores, quam sex continet. Posterior vero mensuras aestimandi ratio non est perpetuo eadem, neque cotyla semper uncias novem, sed interdum plures, interdum pauciores continet. Nam etsi mensurarum capacitas non mutetur: rerum tamen, quae ea dem [note: Mensurae quotuplices.] mensura mensurantur, pondus non est idem. Unde Medici hodie, cum in liquidis etiam potius pondus, quam mensuram spectent, et mensurae saltem, ut ponderandi labori supersederi possit, usurpentur, triplices liquidorum mensuras usurpant, alias scilicet vino et aquis destillatis, alias melli, alias oleo mensurando destinatas. Quae mensurae etsi omnes unciarum notis distinguantur: tamen unciarum distinctionem liquidorum pondus variat. Cum enim oleum leve sit, major ejus copia unciae respondet: Vinum cum sit oleo gravius, minor copia unciae respondet: adhuc gravlus cum sit mel, minima respectu reliquorum quantitas unciae respondet. Et trium, olei, vini et mellis haec animadversa est proportio, ut olea vinum superent nona parte, ita ut mensura olei mensuram vini contineat, et nonam insuper ejus partem: mellis vero mensura continet pondus mensurae olei, et ejus dimidium; et vini pondus ac terriam ejus partem.

[note: Mensurae minima cochlear.] Caeterum mensuras illas, quae non ponderis ratione aestimantur, sed solum capacitate, quod attinet, ut granum est principium omnium ponderum: ita principium omnium mensurarum, et earum minima est cochlear, atque ultra cochlear mensurarum divisio non progreditur. Est autem cochlear quadruplex, minimum, parvum, magnum, maximum. Minimum drachmam dimidiam ponderis, rei in pondere etiam mediae; parvum integram; magnum fesquidrachmam; vel drach. duas, juxta Domini cum Massariam, in lib. de ponderib. et mensur. vid. D. Hoffman. l. z. var. lect. cap. 1. p. 47. maximum semunciam pondere capit.

[note: Mystrum.] Mystrum commune parvum cyathi dimidium est, et continet pondere olei [gap: sign vor Drachme] vj, vini velaquae [gap: sign vor Scrupel] xx. mellis [gap: sign vor Drachme] ix.

[note: Cyathus.] Cyathus est cotylae pars sexta; pondere, observatione cammuni, capit olei [gap: sign vor Drachme] xij, vini vel aquae [gap: sign vor Drachme] xiij. [gap: sign vor Scrupel] j, mellis [gap: sign vor Drachme] xviij.



page 1246, image: s1246

[note: Acotabulum.] Acetabulum, oxybaphum Graecis dictum, es cyathus cum dimidio: pondere, observatione communi, capit oliei [gap: sign vor Drachme] xviij, vini vel aquae [gap: sign vor Drachme] xx, mellis [gap: sign vor Drachme] xxvij. Acetabulum inquit D. Hoffamann. l. 1. V. L. c. 11. p. 20. apud Atticos quidem est [gap: sign vor Drachme] xv. apud. Romanos antem [gap: sign vor Drachme] xx. aut etiam, si Budaeo credimus, [gap: sign vor Drachme] xxiiij

[note: Quartarius.] Quartarius est quarta sextarii pars, continet cyathos tres.

[note: Hemina vel Cotyla.] Hemina vel Cotyla est pars duodecima cogii, sextarii dimidium, continet cyathos sex; pondere vero olei [gap: sign vor Uncia] vel aquae [gap: sign vor Uncia] x. mellis [gap: sign vor Uncia] xiiiss.

[note: Sextarius.] Sextarius Italicus est sexta congii pars, duas heminas continet, cyathos xij: ut sicut librae pars duodecima est uncia: ita pars duodecima sextarii sit cyathus. pondere vero continet olei [gap: sign vor Uncia] xviij, vini vel [gap: sign vor Uncia] xx, mellis [gap: sign vor Uncia] xxvij.

[note: Congius.] Congius est amphorae pars octava, continet sextarios sex, heminas duodecim. Pondere autem olei [gap: sign vor Libra] ix, vini vel aquae [gap: sign vor Libra] x, mellis [gap: sign vor Libra] xiiijss.

[note: Urna. Amphoni.] Urna est dimidium amphorae Italicae, sed Atticae pars tertia. Amphora enim Graeca, quae et Cadus et Metreta, mojor est, quam Italica, quae sextarios quadraginta octo continet. Pondere vero habet olei [gap: sign vor Libra] LXXij, vini vel aquae [gap: sign vor Libra] lXXX, mellis [gap: sign vor Libra] cviij

[note: Culeus.] Culeus est mensurarum maxima, amphoras Italicas XX continet. Verum de his ab aliis prolixius disseritur.

CAPUT V. De Dosibus Medicamentorum.

POrrocum medicamentorum magna sit differentia, et varia facultatum in agendo efficacia: magna etjam quantitatis, quae una vice offertur, quam dosin appellant, oritur varietas. Sunt autem medicam menta vel simplicia, vel composita; quae dividuntur, in evacuantia atque alterantia. Alterantia quod attinet, earum facultates in quatuor gradus dividi, notum est. Cum autem medicamenta illa sint corpora mista, non absolute et simpiciter elementa calida, frigida, humida sicca, sed contrarias qualitates secum habeant; ab excessu vero dominantium qualitatum de nominationem accipiant: quae sit proportio qualitatum in quolibet gradu, in quirere difficilimum est.

[note: Graduum in medica mentia distinctio et proportio.] Alii enim, ut Alchindus, proportionem Geometricam in gradibus distinguendis observant, eamque duplam: ac medicamentum temperatum esse dicunt, quod habet unam partem calidi, unam frigidi, unam humidi, unam sicci: quod vero in primo gradu a temperato recedit, duplum habet qua litatis sibi similis, verbi gratia, calidum in primo, respectu calidi in temperato, duplum est. Atque ita procedendo geometrica proportione, virtus medicamenti secundi gradus est dupla, respectu virtutis primi gradus; et quadrupla, respectu temperati. Virtus medicamenti


page 1247, image: s1247

tertii gradus est dupla, respectu virtutis secundi gradus; quadrupla, respectu primi; octupla, respectu temperati. Medicamenti in quarto gradu virtus est dupla ejus, quae est in tertio gradu, quadrupla secundi, octupla primi, sedecupla ejus, quae est in temperato. Atque ta medicamentum primi gradus habebit sese ad temperarum, ut 2; secundi, ut 4; tertii, ut 8; quarti, ut 16.

Alii Arithmeticam proportionem, quae eandem quantitatem excessus, neglecta aequalitate proportionum, servat, in gradibus ponunt: secundum quam optinionem talis erit ordo graduum, qualis erit numerorum: atque medicamentum in primo gradu se habebit respectu temperati, ut 2; in secundo, ut 2; in tertio ut 4; in quarto, ut 5. Alii aliter sentiunt.

Verum etsi in hac animorum nostrorum caligine, et naturae obscunritate non facile definire est, qua ratione et proportione elementa ad mixtionem concurrant: tamen a plerisque retinetur sententia Alchidi, et in gradibus proprotio geometrica, non arithmetica esse statuitur. Idque ea de caussa, quo inter proximos gradus longe major est diffentia atque inaequalitas, quam est inter duos numeros sese proxime consequentes. In tertio enim gradu medicamenta, qualia sunt non pauca aromata, sine damno usurpare licet: cum calida in quarto pletaque instar veneni sint. Deinde quod inter vires diversorum graduum non eadem est inaequalitas, sed major inter medicamenta secundi et tertii major est inaequalitas, quam inter primi et secundi. Quibus accedit et hoc, quod haec sententia cum dosibus graduum a Medicis longa experientia observatis convenit. Nam et illa se in duplo excedunt, ut jam patebit.

[note: Alternamtium doses.] Temperati dosis censetur a [gap: sign vor Scrupel] ij ad [gap: sign vor Uncia] ij: medicamenti in primo a [gap: sign vor Scrupel] j ad [gap: sign vor Uncia] l: in secundo a [gap: sign vor Scrupel] ss ad [gap: sign vor Uncia] ss: in tertio [gap: sign vor Granum] . v. ad [gap: sign vor Drachme] ij: inquarto a ii ss ad [gap: sign vor Drachme] j

Est autem hîc notandum, cum in quolibet gradu, ut apparet in dosi, quaedam laritudo sit: in ultimis gradibus non semper licere ad summam dosin adscendere, neque quae in quarto sunt gradu, omnia ad [gap: sign vor Drachme] j posse ex hiberi, sed prout alia sunt in principio, alia medio, alia in fine quarti, ita dosin esse moderandam.

Doses Purgantium.

Eaedem proportiones etiam applicari solent mediacamentis evacuantibus. Nam non minor eorum, quam Alterantium est differentia. Qua propter et eorum doses secundum differentia graduum, ut Capivaccius inprimis ea digessit, proponemus. Qua de re tamen observandum, ea, quae de purgantium dosi absolute dicentur, de eorum substantia esse intelligenda. Nam cum in decoctione vel infusione aliquid virtutis vel evanescat vel non extrahatur: in infusione vel decoctione majore quantitate usurpantur; plerumque dupla, nonnunquam etiam quadrupla.



page 1248, image: s1248

[note: Primus gradus evacuantium.] Initium autem medicamenti evacuantis constituunt, ubi desinit temperatum. Dictum vero antea, dosin medicamenti temperati adscendere ad [gap: sign vor Uncia] ij. Dosis itaque minima medicamenti evacuantis in primo gradu erit [gap: sign vor Uncia] ij; et citra hanc dosin vix aliquid evacuabit, sed saltem turbabit; movebit, nihil vero promovebit. Quae vero summa dosis sit constituenda in primo, et quae sit proportio inter gradus, id ex differentiis et qualitatibus purgantium investigat Capivaccius. Cum temperata inter evacuantia nihil habeant acutieo. neque etiam qualitatis noxiae, ut jus galli decrepiti, lac mustum et similia: sunt potius alimenta, quam medicamenta, et potius solvunt alvum ratione quantitatis, qua natura ad expulsionem stimulatur. Medicamentum vero in primo cum jam utroque modo a temperato deflectat, minima dosis bis duplicata summam primi gradus dosin constituet, id est, [gap: sign vor Uncia] viij.

[note: Secundus gradus.] Eadem proportione servata, ubi desinit gradus, atque ita dosis evacuantium in secundo gradu erit ab [gap: sign vor Uncia] ss. ad [gap: sign vor Uncia] ij. Quia vero medicamenta tertii et quarti gradus jam non tantum determinatos humores attrahunt et purgant, verum etiam cum molestia et violentia, et aliquid malignae ac deleteriae facultatis participant: in his non quadrupla, sed octupla proportio servatur.

[note: Tertius gradus.] Itaque cum tertius gradus incipiat, ubi desinit secundus, maxima dosis purgantium tetii gradus est [gap: sign vor Uncia] ss: minima vero [gap: sign vor 1/2 Drachme]

[note: Quartus gradus.] Rursus quia quartus incipit ubi desinit tertius, summa dosis purgantium in quarto erit [gap: sign vor 1/2 Drachme] , minima [gap: sign vor Libra] iiij. vel iiij.

[note: Purgantium primi gradus dosis.] Verum cum in quolibet gradu tres mansiones sint, neque quodlibet medicamentum alicujus gradus a minima ad summam dosin illius gradus exhibere liceat; sed quae libet mansio habeat suma summam et minina dosin: quae in primi gradus prima mansione sunt, ea usurpantur ab [gap: sign vor Uncia] ij vel [gap: sign vor Uncia] iij ad [gap: sign vor Uncia] vij vel viij.

[note: Syr. resar. et violar.] Talia sunt syrupus rosarum solutivus et violar solutivus. Syrupi enim hi ex diluto seu infuso parantur, saccharo adjecto, et propterea succis minus efficaces sunt.

Quae sunt in secunda primi gradus [note: Mel rosat, et violat.] mansione, dantur ab [gap: sign vor Uncia] iiss ad [gap: sign vor Uncia] v. Qualia sunt mel rosat. solut. et mul violat. solutivum.

Quae in tertia primi gradus mansione sunt, dantur ab [gap: sign vor Uncia] ij ad [gap: sign vor Uncia] iij vel [gap: sign vor Uncia] iiij. Huc pertiner succus rosarum et violarum, qui [gap: sign vor Uncia] ij pondere propinatus ventrem solvit.

[note: Manna. Tamarindi.] Huc referenda et Manna, quae datur ab [gap: sign vor Uncia] j ad [gap: sign vor Uncia] iij. ut et tamarindi, quoarum pulpa datur ab [gap: sign vor Uncia] j ad [gap: sign vor Uncia] ij vel [gap: sign vor Uncia] iij. In decoctione dari posset ad [gap: sign vor Uncia] IV. [note: Cassia.] vel plures Cassia item, cujus pulpa datur ab [gap: sign vor Uncia] ss ad [gap: sign vor Uncia] j. [gap: sign vor Uncia] jss. [gap: sign vor Uncia] ij. Quae nonnulli [note: e Syr. e flor. persicor.] ad secundum referunt. Huc referendus et syrupus e floribus pericorum, qui datur ad [gap: sign vor Uncia] ij. Conserva illorum ad [gap: sign vor Uncia] j exhiberi potest homini robusto: Satis enim violenter per vomitum et alvum bilem, serososque humores purgat. Eorundem Mj


page 1249, image: s1249

vel Mjss. in vino per noctem infusus idme praestat. Ad hunc gradum etjam [note: Succ. ireos.] referendus videtur succus ireos recens expressus. Quanquam enim nonnulli, ut Trincavellius, solum a [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Drachme] vj eum propinant: tamen Al. Massaria se eo familiariter uti solere ad [gap: sign vor Uncia] iij vel [gap: sign vor Uncia] iiij scribit. Ex gr. Succi ireos rec. expressi [gap: sign vor Uncia] iiij, manne [gap: sign vor Uncia] j. Et respondet experientia, Succum enim hunc pondere [gap: sign vor Uncia] jss, cum mannae [gap: sign vor Drachme] vj, hydropico a me exhibitum alvum quinquies tamtum movisse deprehendi.

[note: Purgantium secundi grdus dosis.] In secundi vero gradus prima mansione medicamenta ex hibentur ab [gap: sign vor Uncia] ss vel [gap: sign vor Drachme] v ad [gap: sign vor Uncia] iss vel [gap: sign vor Uncia] ij. Quo a non nullis referuntur tamarindi et cassia de quibus antea dictum.

[note: Terebinthina.] In secundi gradus secunda mansione dantur ab [gap: sign vor Uncia] ss ad [gap: sign vor Uncia] iss, ut terebinthina, quae datur ab [gap: sign vor Uncia] ss ad [gap: sign vor Drachme] vj.

[note: Epithymum.] In tertia mansione secundi gradus exhibentur a [gap: sign vor Drachme] iij ad [gap: sign vor Drachme] vij. Hujus generis epithymum. est epithymum, quod datur in substantia [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Drachme] iij vel [gap: sign vor Drachme] iiij, Plinius l. 26. c. 8. scribit, Epithymum acetabuli parte dimidia alvum solvere: In infuso vero ad [gap: sign vor Drachme] x. Verum cum dubium sit, quale epithymum habeamus, etiam in dosi ascendere licet, et tuto [gap: sign vor Uncia] ij infundmus.

[note: Purgantium tertii gradus dosis. Myrobal.] In tertii gradus prima mansione purgantium dosis est [gap: sign vor Drachme] j ad [gap: sign vor Uncia] ss. Huc referuntur myrabolanae citrini. Verum quia participant aliquid de inferiore gradu, dantur ad [gap: sign vor Drachme] v. In infusione [note: Rhabarb.] vero a [gap: sign vor Drachme] v. ad [gap: sign vor Uncia] iss vel [gap: sign vor Drachme] xx. Rhabarbarum item, quod nonnulli ad [gap: sign vor Uncia] ss exhibere jubent. Verum melius est in [gap: sign vor Drachme] ij fere subsistere; cum ab aliis potius ad secundam mansionem referatur. In [note: Agaric.] infusione vero ad [gap: sign vor Uncia] ss datur. Item agaricum, cujus dosis in substantia ad [gap: sign vor Drachme] ij; in infusione a [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Uncia] ss exhibetur. [note: Myrobal.] Huc pertinent myrobalani chebulae, Indae, emblicae, quae exhibentur a [gap: sign vor Drachme] ij al [gap: sign vor Uncia] ss, in infusione veo ad [gap: sign vor Uncia] j vel [gap: sign vor Drachme] x. vel etiam plures.

In secunda mansione tertii gradus prgantia exhibentur a [gap: sign vor Scrupel] ij ad [gap: sign vor Drachme] ij. In [note: Aloe. s. S. psyllii.] hac classe est Aloe, quae datur a [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [gap: sign vor Drachme] ij, vel etiam [gap: sign vor Drachme] iij: psyllii semen, quod datur in infusione potius, quam in [note: Polypod.] substantia a [gap: sign vor Drachme] j ad [gap: sign vor Drachme] iij: polypodium, a [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Drachme] iij, in infusione ab [gap: sign vor Uncia] j ad [gap: sign vor Uncia] v. [note: Fol. senae. Mechocan.] Folior. senae pulvis, a [gap: sign vor Drachme] j ad [gap: sign vor Drachme] ij; in infusione ab [gap: sign vor Uncia] ss ad [gap: sign vor Uncia] j: Mechoacanna, quae datur a [gap: sign vor Drachme] j ad [gap: sign vor Drachme] ij in substantia, in infusione a [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Uncia] ss.

In tertia mansione dosis est a [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [note: Asar.] [gap: sign vor Drachme] j. Huc pertinet asarum, quod tamen magis vomitum, quam alvum movet; ejus dosis est in substantia a [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [gap: sign vor Scrupel] ij vel etiam [gap: sign vor Drachme] j: In infusione a [gap: sign vor Drachme] ij [note: Carthami.] ad [gap: sign vor Uncia] ss. Carthamum datur in decocto a [gap: sign vor Drachme] iij ad [gap: sign vor Drachme] v. Petinet huc et Soldanella, seu brassica marina, cujus succus datur [note: Hermodactylus.] a [gap: sign vor Drachme] j ad [gap: sign vor Drachme] iss: in decocto ad [gap: sign vor Uncia] iss. Hermodactylus, qui quia adhuc ad secundam mansionem declinare videtur, datur â [gap: sign vor Scrupel] ij ad [gap: sign vor Drachme] iss; in infusione [note: Turbith.] vel decocto a [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Drachme] iij. Turbith datur a [gap: sign vor Scrupel] ij ad [gap: sign vor Scrupel] iiij vel [gap: sign vor Drachme] iss: in infusione â [note: Lapid. armeni.] [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Drachme] iij vel [gap: sign vor Drachme] iiij. Lapis armenus datur a [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [gap: sign vor Drachme] j; Lotus etiam ad [gap: sign vor Scrupel] iiij [note: Lazuli.] vel [gap: sign vor Drachme] iss. Lapis Lazuli a [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [gap: sign vor Drachme] j. Opopanax, [note: Opopan.] qui datur a [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [gap: sign vor Drachme] j: alii tamen ad priorem mansionem referunt, [note: Sagapeni.] et dant a [gap: sign vor Drachme] j ad [gap: sign vor Drachme] ij. Sagapenum item;


page 1250, image: s1250

quod datur a [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [gap: sign vor Drachme] j. Circa finem tertii gradus, ita ut aliquid de [note: Ellebori nigri.] natura quarti participet, est, elleborus niger, qui datur a [gap: sign vor Scrupel] j ad [gap: sign vor Scrupel] ij: imo etjam [gap: sign vor Drachme] j justam esse hellebori dosin, docent Aetius et Acuarius, cum dicunt, dari [gap: sign vor Scrupel] iiij plus minusve: Idem docet Mesue, qui a siliquis sex seu gr. xxiiij. adscendit ad [gap: sign vor Drachme] j. Idem docent. Recentiores, qui in robstissimis dant [gap: sign vor Drachme] j: in debilioribus contentisunt [gap: sign vor Scrupel] ij vid. Casp. Hoffmann. lib. 1. Var. Lect. c. 4. p. 7. In infusione nonnulli dant a [gap: sign vor Drachme] j ad [gap: sign vor Uncia] ss, innocensque medicamentum est, modo recte paretur. [note: Gialapa.] Huc referenda et radix Gialapa, cujus dosis a [gap: sign vor Scrupel] j ad [gap: sign vor Scrupel] ij

[note: Quarti gradus purgantium dosis. Mezerti.] In quarti gradus prima mansione medicamenta dantur a [gap: sign vor Granum] x ad [gap: sign vor 1/2 Drachme] . Huc pertinet Mezereum, thymele ae semen seu granum gnidium, cujus in substantia dosis a [gap: sign vor Granum] viij ad [gap: sign vor Granum] xx; in decocto vero a [gap: sign vor 1/2 Drachme] ad [gap: sign vor Drachme] j. Alii tamen ad tertiam mansionem referunt, et in substantia a gr. v. ad. x. exhibent. Item [note: Colocynth.] colocynthis, cujus dosin autores alii [gap: sign vor Scrupel] j alii [gap: sign vor 1/2 Drachme] , alii etiam [gap: sign vor Scrupel] ij ponunt. Sed, quod semel monere sufficiat, consultius est, in hisce fortibus, ac quarti gradus medicamentis a summa dosi abstinere, et subsistere in minima, et propterea ultra [gap: sign vor Granum] xv, in [note: Elaterli.] colocynthide vix adscendimus. Hujus classis est pulvis radicis, et succus cucumeris asinini, cujus dosin plerique a gr. ad [gap: sign vor Scrupel] j esse scribunt. Al. Massaria tamen se nunquam gr. vj excedere ausum scribit in elaterio; cum etjam hâc dosi exhibitum copiosissimam purgationem faciat: quod si quis majorem exhibere ausit, id ideo fieri, quod elaterium sit male praeparatum. Huc etiam referenda [note: Gratiola.] gratiosa, quae datur in pulvere [gap: sign vor Drachme] j pondere in decocto ab [gap: sign vor Uncia] ss ad [gap: sign vor Uncia] j

Insecunda quarti gradus mansione dosis est a [gap: sign vor Granum] v. ad [gap: sign vor Granum] xv. In hujus [note: Scammonii.] mansionis fine est scammonium, cujus dosis est a [gap: sign vor Granum] v. ad [gap: sign vor Granum] xij, vel [gap: sign vor Granum] xv. Quanquam enim Brassavola, et alii quidam se majori dosi id exhibuisse scribant: tamen quod semel fortuna bene cessit, in omnibus usurpare non licet; cum experientia testetur, ista etiam dofi satis fortiter purgare.

In tertia quarti gradus mansione medicamenta dantur a [gap: sign vor Granum] iij. ad [gap: sign vor Granum] x. [note: Euphor bli. Esula.] Hujus generis est euphorium, cujus summa dosis [gap: sign vor Granum] x. Esula, cujus radicis cortex datur a [gap: sign vor Granum] v. ad [gap: sign vor Granum] x: lac vero a [gap: sign vor Granum] iij ad [gap: sign vor Granum] viij. Huc pertinet et [note: Antimonit.] Antimonium, cujus flores et vitrum in infusione praecipue a gr. ijj. usque ad gr. vj exhibentur. Differtque ejus dosis ex varia praeparatione.

Atque haec fere medicamentorum simplicium dosis est: jam, quae ratione compositorum Alterantium et Evacuantium dosis invesetingari possit, dicendum. Primo quidem [note: Alterantium compositorum dosis quomodo investiganda.] Alterantium doses quod attinet, in eorum dosi investiganda tria attendenda: primo quidem qualiras simplicium, quae miscentur; secundo gradus virium eorundem; tertio quantitas. Componitur enim medicamentum ex simplicibus vel aequalibus vel inae qualibus; atque id


page 1251, image: s1251

qualitatis, gradus et quantitatis. Primo, si, quae miscentur, in qualitate, gradu qualitatis, et quantitate conveniunt: compositum medicamentum ejusdem gradus erit, et dosin habebit, quam medicamenta illius gradus. Exempli gratia: Exempli grtia: Theriaca diatessaron componitur ex aequis partibus gentianae, baccarum lauri, mytthae, aristolochiae rotundae, mistis cum melle: quae simplicia cum omnia cum omnia sint calida in tertio gradu, et aequali quantitate misceantur: theriaca haec calida erit in tertio gradu, dosisque ejus ad [gap: sign vor Drachme] ij

[note: Ediscripantibus qualitate antum, quale com positum oratur.] Si vero inter simplicia est inaequalitas, erit vel in qualitate, vel in qualitatis gradu, vel inquantitate. Si sit inaequalitas tantum in qualiate inter simplicia, eadem vero in gradu et quantitate conveniant, exempli gratia, si calidum in primo misceatur cum frigido in primo eodem pondere: medicamentum compositum, evadat temperatum, dosisque ejus erit, quae temperatorum est.

Verum in hisce, ut et aliis compositis, notandum, non solum esse in dosi habendam rationem primarum qualitatum, verum et occulatarum, ob quas medicamentum compositum etsi ad aliquam temperiem redigi videatur, non tamen tanta, qualia est temperatorum, dosi exhiberi potest. Misceatur, exempli gratia, euphorbium cumfrigido aliquo medicamento in quarto gradu: compositum, quod inde resultat ad [gap: sign vor Uncia] ij, quae temperatorum dosis est, exhiberi non potest, ob peculiarem, quae conjuncta est, malignitatem. Ideoque cum medicamenta in quarto gradu maxime distent ab humana natura: quando aliquod temperatum hoc modo sit ex medacamentis in quartor gradu, sumimus dosin temperari non maximam, sed minimam, et exhibemus talia a [gap: sign vor Scrupel] ij ad [gap: sign vor Scrupel] iiij. Quae vero in tertio gradu sunt; cum sint jam magis amica humanae naturae: majore dosi exhiberi possunt, si ex iis fiant temperata; et adhuc majore, quae in secundo et primo. Itaque, si proportionem duplam observemus, medicamenti temperari compositi, ex medicamentis in tertio gradu dosis erit a [gap: sign vor Scrupel] iiij ad [gap: sign vor Drachme] ij: compositi ex mediacamentis secundi gradus a [gap: sign vor Drachme] ij ad [gap: sign vor Uncia] ss: compositi ex medicamentis primi gradus ab [gap: sign vor Uncia] ss ad [gap: sign vor Uncia] j

Si vero non solum qualitate, sed et gradibus discrepent simplicia, ac solum pondere conveniant: ibi ad proportiones illas, de quibus modo dictum, respiciendum. Calidum in primo gradu mistum cum frigido in secundo constituit medicamentum temperatum jam ad frigidum declinans. Quod ex positis ita deducitur. In medicamento calido in primo sunt duae partes calidi, te una frigidi: in medicamento vero frigido in secundo usnt quatuor pates frigidi, et una calidi: itaque compositum habebit partes calidi tres, et frigidi quinque: quae proportio cum nondum sit dupla, non est in primo


page 1252, image: s1252

frigida, sed adhuc temperata, verum magis declinans versus frigiditatem, quam caliditatem. Ita si frigidum in primo misceatur cum calido in tertio: ratione frigidi sunt duae partes frigidi, et una calidi; ratione vero calidi adsunt octo partes calidi, et una pars frigidi: atque ita totum compositum habebit novem partes calidi, et tres frigidi: quae proportio ad secundum gradum pertinet. Potest idem hoc etiam modo facile monstrari. Si unus gradus caloris in medicamento calido in tertio gradu remittitur a medicamento frigido in primo: supererunt duo gradus caloris; atque ita totum compositum ets calidum in secundo. Si vero medicamenta simpicia in qualitate et quantitate conveniantl discrepent vero in gradu saltem qualitatis, ex. gr. si medicamentum calidum in primo misceatur cum medicamento calido in tertio aequali pondere: ibi quis gradus resulter, intricatius est. Ex quo tamen ut nos ex pediamus, sciendum, forman non agere sine deterninata quantitate. Itaque dum dicitur, piper in tertio gradu calefacere, id non de qualibet ejus quantitate accipiendum, sed tali, in qua possit hoc praestare, id est, is [gap: sign vor Drachme] j vel [gap: sign vor Drachme] ij ejus sumantur. Si itaque in quantitate, quae ad qualitatem in eo, quem cupimus, gradu inducendum sufficiens est, medicamentum propinetur, exempli gratia, piper [gap: sign vor Drachme] j, eique medicamenti calidi in primo etiam [gap: sign vor Drachme] j admisceatur: vix remittetur calor piperis. Si autem infra do sin sumatur medcamentum in tertio, eique tamtundem calidi in primo admisceatur, ratione exiguae quantitatis calidum in tertio non potest suum effectum producere: Illud tamen, quod in primo est calidum, intensiotem habebit operationem, ob admistionem calidi in tertio, quam si solum sumeretur. Atque ita compositum tale erit calidum in secundo.

[note: E fimplicibus quantitate discrepantiubus qualia fiant composita.] Si vero in quantitate sit inaequalitas, in qualitate vero et gradu qualitatis convenientia: eadem semper qualitas et qualitatis gradus provenit, dosisque eadem est compositi, quae simplicis cujusque. Exempli gratia, Diatrion pipereon componitur ex simplicibus in tertio graducalidis. Quae etiamsi inaequali pondere compositionem ingrediantur: totum tamen compositum est calidum in tertio, ejusque dosis est, quae medicamentorum calidorum in tertio.

Si vero praeter quantitatem etiam vel in qualitate, vel in gradu sit discrepantia: tum quantitas in dosi parit differentiam. Quantitatem autem hîc aliam nominant proportionatam, aliam non proportionatam. Non proportinata quantitas vocatur, quando in compositione sumitur medicamentum infra minimam dosin. Si a. transcendat quantias maxima dosin, non dicetur, dosis no pro oportionata. Nam tota illa quantitas non pro una, sed pro pluribus dosibus computatur. Si tamen tota quantitas, quae dosin propriam transcendit, sumatur: habet operatione superioris


page 1253, image: s1253

gradus: sicut si dosis minor, quam par est, sumatur, habet operationes inferioris gradus. Itaque in computatione gradus medicamentu, quod infra minimam dosin sumitur, fere in inferiore gradu computandum; ut si medicamenti: calidi in tertio in composito aliquo saltem [gap: sign vor Granum] vj sint: pro secundo saltem gradu computandum, et pro eo non octo, sed quatuor caloris partes numerandae.

Si quantitas est proportionata, potest considerari vel secundum unam dosin, vel secundum plures. Si inaequalitas in quantitate proportionaliter in una dosi consideretur: potest accipi dosis unius minima, alterius maxima. Et quidem si remissi, minima; intensi, maxima, exempli gratia, calidi in primo minima; calidi in tertio maxima: haec proportio non mutat gradum, sed saltem mansionem. Sin vero maxima dosis sit remissi, exempli gratia, calidi in primo, et intensi minima, ut calidi in tertio: variatur gradus, oriturque compositum calidum in secundo; sed in pricipio, quia remissi est maxima dosis. Sin vero secundum plures doses quantitas proportionata consideretur, exempli gratia, si calidi primo sint duae doses; calidi vero in tertio sit una dosis: talis inaequalitas mutat et gradum et mansionem. Exempli gratia, sint tres doses calidi in primo, et una calidi in quarto: fit inde calidum in secundo in fine. Nam medicamentum calidum in primo, quod habet tres doses, accipit pro qualibet duas partes calidi, et unam partem frigidi, quae conjuncta faciunt sex partes calidi et tres partes frigidi. Medicamentum calidum in quarto in una dosi habet partes sedecim calidi, et unam partem frigidi. Atque ita totum compositum habebit viginti duas partes calidi, et quatuor partes frigidi. Quarum proporti si consideretur, fit inde manifestum, esse eam, quae est in secundo gradu.

Si consideretur quantitas discreta, hoc est, numerus medicamentorum: tum videndum an sint ejusdem qualitatis et gradus, ac tum nihil aliud considerandum est, quam quot sint doses, ut si sint [gap: sign vor Uncia] ij calidi in primo, erunt quatuor partes calidi, et duae frigidi, quia duae sunt doses. Quod si aliquod medicamentum non adscendat ad dosin proportionatam: assumatur tantum, quantum opus ex alio ejusdem gradus, ut proportio compleatur. Si autem medicamenta illa sint dicersarum qualitatum ac graduum: colligantur singulorum partes calidae et frigidae, et quaeratur earum inter se proportio, atque facile gradus et dosis invenietur.

[note: Purgantium compositorum dosis quomodo investiganda.] Simili modo ut Compositorum purgantium dosis inveniatur, gradus et doses cujusque compositi cognoscenda sunt, quod fiet, si gradum et dosin simplicium perspectum habeamus. Primo nimirum videndum, quot doses purgantiu sint in aliquo composito. Deinde pondus aestimandum totius medicamenti compositi; atque hinc per regulam proportionum inquirendum, quanta pars totius


page 1254, image: s1254

compositi pro una dosi exhiberi possit. Exempli gratia, si examinemus pilulas cochias sunt in ea

hierae picrae [gap: sign vor Drachme] x, quae in se aloes habent summas doses 3

Colocynthidis [gap: sign vor Drachme] iij [gap: sign vor Scrupel] j, quae habent doses 7

Scammonii [gap: sign vor Drachme] iiss, quaehabent doses 10

turbith [gap: sign vor Drachme] v, quae dant doses fere 4

stoechad. [gap: sign vor Drachme] v 24

syt. stoechad. fere [gap: sign vor Drachme] x vel [gap: sign vor Drachme] xij

Atque ita cum tota compositio, quae continet doses summas 24. habeat fere [gap: sign vor Drachme] xxxvj: uni dosi respondent [gap: sign vor Drachme] iss, dosisque summa pilularum cochiaru erit [gap: sign vor Drachme] iss..

Doses titius composit dosis 24 dant [gap: sign vor Drachme] xxxvj. E I [gap: sign vor Drachme] iss.

LIBRI V. PARS III. SECTIO II. De Operationibus ad Pharmacopoeiam necessariis. CAPUT I. De Natura Chymiae.

[note: Pharmacopoeiae partes.] TOtam [gap: Greek word(s)] duobus absolvi, nimirumcerta quadam praeparatione materiae medicae, atque ejusdem in formam medicamenti redactione et compositione, antea dictum est. Atque ita tota Pharmacopoeia in duas partes dividi potest, quarum prima tractat operationes, per quas pharmacopoeus ad optatum finem pervenit, et quarum saepe in unius medicamenti praeparatione plures, et eaedem in diversis praeparandis requiruntur: Atera per illas operationes certa remedia praeparare, et in certam formam redigere, atque ubi opus est, plura simul conjungere et componere docet. De utraque jam dicendum est, et quidem de priore prius.

Verum quia medicamentorum praeparatio nostro seculo non parum variari coepit, at que hodie Chymia in omnium non solum ore, sed et manibus fere est, resque haec quasi sectas Medicorum parit, vulgoque nominari audiuntur alii Galenici, et Dogmatici; alii Chymici, Spagyrici, Hermetici, Paracelsici, alii Chymiatri, Chymicomedici, Galeno Chymici:


page 1255, image: s1255

quid Chymia sit, hîc breviter inserendum videtur.

[note: Chymia unde dicta.] Chymia, et cum articulo Arabico Alchymia, a nonnullis dicta putatur, [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , quod est fundere et liquare; aliis [gap: Greek word(s)] a succo, quod scilicet corpora, et inprimis metalla et mineralia, quae duriora sunt, in liquorem et succos fundere ac eliquare doceat. Caelius Rhodiginus, lib. 7. antiq. lect. c. 2. artificii hoc genus, verbo luxato, Alchymiam vel [gap: Greek word(s)] quasi [gap: Greek word(s)] , dictum putat. Aliis haec ars Chemica, quasi AEgyptia dici creditur, cum, ut est apud Plutarch. in lib. de Iside et Osiride, AEgyptus etiam Chemia quibusdam nominetur. Fuit enim haec ars jam usque ab Hermete Trism egisto Sacerdotibus AEgytiis familaris et nota. Ab iis, qui Paracelsum sequuntur, appellatur quoque Spagyrica; quam vocem nonnulli [gap: Greek word(s)] , a segregando et conjungendo, quod heterogenea separet, et homogenea iterum conjungat, deductam putant. Interdum tamen Spagyriae vocabulum non pro arte Chymica accipitur, sed pro ea Chymiae parte, quae utilem in Medicina finem habet propositum; quae a quibusdam Chymiatria dicitur. Verum omniu nominum, quae Paracelsus et alii sibi pro libitu fingunt plurima, origine in quirere velle, nec possibile est, nec necessarium. Sunt etiam inter Chymicos, qui Chymiam Philosophiae nomine specialiter indigitant, ac ubi Philosophum nominant, Chymicum saltem intelligunt, Etsi vero ad Physicas contemplationes et rerum Naturae perscrutationem summopere utilis et necessaria sit Chymia, adeo ut vix quisquam in hoc genere excellere possit, nisi Chymiae cognitionem habeat: tamen arrogantius hic titulus aliis praeripi, et huic arti solum tribui videtur. Verum, nominibus missis, rem ipsam [note: Chymia quid.] videamus, et quid Chymia sit, ac quibus terminis coerceatur in quiramus. Ut autem ubique difficilium est desinitiones constituere: ita et hîc non parva offertur difficultas; quae ex eo maxima partem ortum habet, quod nonnulli angustioribus terminis artem hanc includunt, et eos saltem, qui in metallis transmutandis occupantur, Chymicos nominant: alii quoscunque etiam, qui circa metalla, e alias res igne elaborandas versantur, Chymicorum nomine dignantur. Verum utrosque peccare, et media via incedendum ac Chymiam hoc modo fefiniri posse existimamus; quod chymia sit Ars corpora, concreta caloris beneficio ad purum efficacemque statum elaborandi et educendi.

[note: Finis chymia internus.] Finis enim Chymia internus est, corpora naturalia concreta, seu corpora naturalia mista purificare, solvere et componere, alterare, et exaltare, et ita elaborare, ut vel partes seorsim et singulae, vel omnes iterum mistae et compositae sint quam purissimae et efficacissimae, atque ad usus in vita humana peculiares et nec essarios aptissimae et commodissimae.



page 1256, image: s1256

[note: Finis externus Chymiae.] Finis autem externus duplex est: vel sanitas et corporis humani conservatio, vel metallorum [gap: Greek word(s)] et perfectio. Atque hi vero Chymiae limites sunt. Sunt quidem multi, qui cum Chymicum nominari audiunt, eum saltem intelligunt, qui in metaliis transmutandis laborat. Verum immerito. Nam ambitus hujus artis amplior est, neque Chymicus solum de metallorum transmutatione sollicitus est, sed etiam sanitatem hominis, qua in vita nihil praestantius est, sibi habet propositam, et in eo desudat, ut ex omnibus naturalibus corporibus utilia et efficacia medicamenta praeparet. Quem finem non hodie demum Chymicis fuisse positum, patet ex eo, quod Mesues, in antid. medic. dist. 21. c. de ol. ovorum, scribit. Pluribus, inquit, de his (modo scilicet olea praeparandi) loquuntur, qui quae sunt occulta in rebus, manifestant et detegunt: eos aggredere, si rei hujus cupidus es. Hoc autem in principio alleg. distinct. Alchymistas nominat, et Medicinae studiosos cum iis conversari jubet, si, qua ratione, quae occulta sunt in concretis caloris virtute segredanda sint, discere velint.

[note: An metallorum transmutatio sit possibilis.] Etsi autem repertiantur, qui alterum finem, metallorum scilicet transformationem rejiciant: tamen cum experientiae reclamare nefas sit, saltisque hujus testimonio constet, Artis Chymicae opera metalla ignobiliora in nobiliora transmutari posse: non est, cur hunc alterum Chymiae usum rejiciamus. Ut autem alia praetereamus, videantur saltem historiae tranmutationis metallicae ab Ewaldo de Hogelande conscriptae; et defensio Alchymiae transmutatoriae Andreae Libavii, opposita Nicolao Guiperto; et c. 24. libri de Medicina Universali a Jo. Wolffg. Dienheim editi, et B. Penoti praesatio apologetica contra Nic. Guibertum, libro de denario medico annexa. Ex iis enim omnibus cum experientiae testimonio evincatur, artis Chymicae opera metalla ignobiliora in nobiliora transmutari posse: non est, ut hunc alterum Chymiae usum rejiciamus. Et licet ob hominum perditissimorum imposturas, qui aliis aurum promittunt, quo ipsi carent, quoque alios fraudulenter emungunt, tota ars apud plerosque male audiat: tamen viri prudentes genuinos artifices ab storibus, et errata artificum ab ipsa arte discernere horunt, qua de re in tract. de Chymic. cum Aristot. et Galen. consens. diss. c. 18.

[note: Cirta quid versetur Chymicus.] Ex hoc duplici fine facile patet, circa quid versetur Chymicus. Posteriorem enim finem si respiciamus, cuivis manifestum, evadit, solum circa metalla occupari Chymicum; cum eorum transmutationem sibi habeat propositam. Verum si alterum etiam finem respiciamus, longe latius sese extendit Chymia. Neque enim solum circa metalla, quod nonnulli existimant, sed circa omne illud, quod medicamenti utilis et efficacis naturam induere potest, occupatur, sive sit e vegetabilium, sive


page 1257, image: s1257

animalium, sive mineralium et metallorum numero. Itaque eos non probamus, qui nihil nisi metalla et mineralia crepant, et alia, quae tot seculorum usus probavit, medicamenta ex vegatabilibus fere cotemnunt; imo saepe uno metallico medicamento nescio quot, morborum curationes promittunt. Rectius eos facere arbitramur, qui nihil utilis negligunt, sed cum magna sit morborum diversitas, et saepe pertinacia, dant operam, ut in omnem casum et eventum efficacia habeant remedia, sive ex plantis, sive ex animalibus, sive mineralibus et metallis sint, pertita.

Verum enim vero etsi, ut diximus, metamorphosis metallorum merito etiam artis chymicae concludatur: tamen, cum multis sit involuta difficultatibus, de quibus videre licet libellum de Alchymiae difficultatibus. Theobaldi ab Hogelande; atque quotidiana experientia constet, quâm non cuivis hanc coutingat adire Corintum, aut cum Jasone aureo vellere potiri, et proptereanulli facile autor esse velim, ut periculosae huic navigationi, in qua facilius est se ventis commitrere, quam portum attingere, sese committat, isto seposito, de altero saltem hîc didemus.

[note: Director Chymia quis.] Director itaque hujus artis, ut nobis hîc de ea sermo est, atque [gap: Greek word(s)] est Medicus, qui non solum omnium simplicium medieamemtorum, ex plantis, animalibus et mineralibus ac metallis petitorum, naturam cognitam atque perspectam habeat, sed et finem ultimum, usum nimirum in Medicina, et quae quaelibet morbus et caussa morbifica requirat remedia, noverit, atque in hoc incumbat, necesse est, ut purum ab impuro, utile ab inutili separetur, atque omnia, salvis manentibus facultatibus, ita praeparentur, ut usum eum, qui in Medicina expetitur, praestare possint. Non enim satis est, aliquid solum efficere, et sibi ipsi, nescio quas, praeparationes fingere, aut casu suggerente, arripere, et Medico inconsulto ea praeparare, quae nullum in Medicina usum habent, vel non sine insigni periculo administrari possunt: sed, quo fine quodlibet agas, scire, atque an id, quod praeparas, in Medicina aliquemusum habeat, et tuto atque utiliter humano corpori aghiberi possit, nosse oporet.

[note: Medicus quomodo Chymici nomen assumat.] Atque hoc dum praestat Medicus, nomen Medici quodammodo amittit aut deponit, Chymicique nomine est contentus: non aliter, ac dum ipse manibus vulnera, ulcera aut similia tractar, Cheirurgus appellatur. Neque hoc nom en Medico vel fraudivel [note: An Medico liceat componere medicamenta.] dedecori esse debet. Sunt quidem nonnulli in ea opinione, Medico non licere componere medicamentaL utpote cujus munus longe sublimius atque excellentius sit, quam et ad talia mechanica se demittat, atque quid comune cum iis habeat: operationemque solis pharmacopoeis relinquendam esse, indignam Medici majestate, cujus sit praescribere, non operari. Atque iidem distincta


page 1258, image: s1258

Medici et Pharmacopoei fuisse officia omnibus aetatibus persuadere connantur. Galenus enim, 9. epid. 5. text. 11. Medicum a ministris separat, et herbarios, unguentarios, coquos cataplasmata adhibentes, scarificantes, venam incidientes, cucurbitulas affigentes, ut Ministros Medico inservire docet. Idem Galenus, lib. 7. de comp. med. s. loc. c. 3. Pamphili Pharmacopolae, liorumque alibi meminit. Et alii etiam autores passim Pharma copolarum memineruntL et Plautus, in Amphitruone, Epidico et Menaechmis, Medicinam pro taberna seu officina medicamentaria accepit. Et distincta esse debere officia Medici atque Pharmacopoei, atque non licere Medico componere medicamenta, ea etiam de caussa conrendutn, ne seu odio seu pretio inductus noceat, fel pro melle, venenum pro remedio propinet; ne censuram industriae suae reformidet; ne pharmaca aequo carius vendat.

[note: Caussa, ob quas Medico licet componere medicamenta.] Verum etsi nemo neget, Medicis semper suos fuisse ministros: atque id ipsa rei necessitas plerumque requirat, cum rari sint Medici, qui componendis Medicamentis satis vacare possint: et libenter etiam, modo suo officio satisfaciant, suas partes pharmacopoeis concedant Medici: tamen Medico potestas componendi medicamenta eo non adimitur: nec, ut de Jul. Contareno in hoc negotio scribit Horat. Augenius culpandus est, si pharmacorum compositioni incumbat Medicus, sed potius maximis extollendus laudibus, ac praeterea honore atque praemio afficiendus. Nemo enim rectius composuerit medicamenta, quam Medicus; utpote qui materiam remediorum, in qua maxima est differentia, agnoscit iis signis, quae alias indoctis vix commode explicari queunt; et novit, quo pacto integris facultatibus utile ab inutili, purum ab impuro secerni possit; quique mixtionis modum, insperatis quandoque morbis necessarium, optime tenet, quam indoctus pharmacopoeus vix assequitur. Et cum alia sint, quae in recte composituro medicamenta requirantur, quaeque Galenus, 1. de comp. med. s. genera, cap. 2. enumerat; vix autem in ullo pharmacopoeo illa reperiantur, sed tantum in docto Medico: quis rectius componet medicamenta, quam peritus Medicus? Quod quamvis aliquis de praescribendis medicamentis interpretari possit: tamen quotidiana experientia nestatur, multorum compositionem non nisi usu monstrari et addlsci posse: et recte huc quadrat, quod Galenus, 1. de alim fac. cap. 1. scribit, [gap: Greek word(s)] . [note: Aniqui Medici ipsi composuerunt medicamenta.] Atque Antiquos ipsos sua, inprimis nobiliora, medicamenta praeparasse, planissimum est. Galenus ipse Theriacam, quam antea a Demetrio Medico confici viderat, jubente Imperatore Antonino, confecit. Alii etiam praestantissimi Medici domi suae suis manibus medicamenta composuerunt et suis nominibus insigniverunt, quae adhuc retinent, ut passim ex Galeni


page 1259, image: s1259

libris de composit. medic. secund. loc. et gen. videre est.

Neque solum excogitasse et praescripsisse (quod quis objicere posset) sed etiam composuisse, patet ex eo, quod Scribonius Largus, de com. medicam. cap. 23. de hiera Pachii in hunc modum scribit: Compositio haec praecipue a Pachio Antiocho auditor Philenidis Catinensis usu illustraeta est. Fecit enim magnos quaestus ex ea, propter crebros successus in vitiis difficilimis. Sed ne hic quidem ulli se vivo compositionem dedit. Post mortem autem ejus Tiberio Caesari per libellum scriptum ad eum, et bibliothecis publicis posita venit in manus nostras, quam antea nullo modo extrahere potuimus, quamvis omnia faceremus, ut sciremus, quae esset. Ipse enim clausus componebat, nec ulli suorum committebat. Plura enim, quam recipit, ipse contundi jubebat pigmenta, fallendi suos caussa. Et AEschion ritissimus, Galeni praeceptor, domi suae medicamentum ex cancris, contra canum rabidorum morsum, paravit. Et ipse Valeriola, qui tamen in hac quaestione contrarium sentire videtur, lib. 6. enarrat. medic. cap. 4. non solum negare non potest, tempore Galeni optimos quosque Medicos magnas antidotos composuisse, sed etiam in felicitate secunli illius hoc ponit. Et cur non sit summa felicitas, si ea medicamenta, in quibus vita hominum sita est, ipsi non raro indoctis hominibus committant?

Neque tamen hoc ita accipiendum est, quasi pharmacopolis omnem potestatem componendi medicamenta eripere, atque illam soli Medico attribuere velimus. Prudens et doctus Medicus, quid suarum partium sit, facile noverit. Non enim quaestus gratia componet medicamenta, et publice omnibus venalia proponet: sed si vel necessitate ad hanc operationem compellatur, vel selectissima, praestantissima, addo etiam nova, hominibus ignaris vel negligentibus, ob aegrorum commodum per mittere nolit: nescio certe, quid praeterjus, vel etiam decorum et sui ordinis dignitatem committat. Nam si quis ideo potestatem componendi medicamenta Medico adimere velit, ne pharmaca justo carius vendat: certe, etiamsi medicamenta non componat, occasione alias habebit, quibus avaritiae suae satis faciat, si lucro attendere Medicus velit.

Ea vero de caussa pharmacopoeum a Medico discernere, ne vel Medico, vel Pharmacopoeo detur aegris nocendi occasio, est hominis in Medicinam, artem sacratissimam, valde injurii et iniqui. Etenim nisi Medicus vir bonus sit, et conscientiae rationem habeat, etsi oculatissimus Pharmacopola ipsi adjungatur, ampla ipsi nocendi patet janua. Sed Medicus vir bonus, juramenti Hippocratis memor erit, et inprimis ejus, quod Scribonius Largus, ad Cajum Julium Callistum epistola, scribit, meminerit: Ne hostibus quidem malum medicamentum dabit, inquit, qui acramento


page 1260, image: s1260

Medicinae ligitime est obligatus, sed persequetur eos, cum res postulaverit, ut miles et civis bonus omni modo. Quia Medicina non fortuna, neque personis homines aestimat: verum aequaliter omnibus implorantibus auxilia sua succursuram se pollicetur, nullique unquam nocituram profitetur.

Neque etiam praeter dignitatem Medici esse, componere medicameta, antiqui illi viri prudentissimi, Medicique peritissimi, satis docuerunt: qui etsi haberent unguentarios, seplasiarios, et id genus hominum, qui fucos, unguenta et similia praecipue vendebant, ornando potius, quam curando corpori utilia: totam tamen medicamentorum compositionem ipsis non committebant. Ipsi domi suae medicamenta composuerunt, neque sibi dedecori, sed laudi esse duxerunt, si rei humano generi utilissimae operam impenderent, neque plus rationis manuum suarum, quam animi haberent. Imo ignavorum potius esse videtur, omnia ministris committere, quorum vel avaritia, vel impro bitate factum est saepius, et medicamenta praestantissima, quae [gap: Greek word(s)] antiqui appellant, vel indoctissimis Empeiricis communicarentur, vel corrupta et vitiata autoritatem suam amitterent, nec vires, ob quas ab antiquis praedicabantur, haberent. Et quia alias Medicus salutis aegrorum caussa multas molestia devorat, et, ut Hippocrates, 1. de flatibus, scribit, [gap: Greek word(s)] : cur non idme etiam in necessaria hac componendi medicamenta arte faciat, et hîc, foeminarum elegantiae nimis studio sarum ritu, vel larores, ve fumos defugiat?

[note: Chymicus et Pharmacopoeus parum differunt.] Ex his omnibus porro patet, non adeo magnam esse inter Medicum, pharmacopoeum et chymicum discrimetn. Chymicus, ut hoc loco nobis de eo sermo, ad [gap: Greek word(s)] pertinet: [gap: Greek word(s)] ad [gap: Greek word(s)] , quae Therapeuticae Medicinae partis membrum est. Uterque enim, pharmacopoeus nimirum ac Chymicus, eunde finem habet propositum, et res easdem tractat, nec semper operationibus discrepant. Neque enim apud vulgares pharma copoeos plane ignotae sunt calcinationes, destillationes, et similes operationes. Hoc tamen fere discrepare videntur, quod pharmacopoei vulgo frequentiuns utuntur decoctionibus et infusionibus, ac integra simplicia in medicamenti formam redigunt. Chymici autem penitius et profundius singula scrutantur, utilia selegunt, inutilia atque impura rejiciunt, et omnia medicamenta ita praeparant, ut gratiora, et efficaciora reddantur. His accedit et hoc, quod Chymicus peculiare habere videtur, quod medicamenta ex metallis et mineralibus frequentius et confidentius nonihil usurpat, et quae alias etiam venenum sunt, artificiose in usum humanum ita praeparat et elaborat, ut sine omni periculo possint adhiberi.

[note: An Chymica medicamenta.] Etsi vero reperiantur, qui chymica medicamenta in genere, atque in


page 1261, image: s1261

[note: sint violenta et periculosa.] specie ac praecipue ex metallis et mineralibus petita in usum trahenda esse non censeant: tamen sat firmis rationibus non nituntur. Nam primo medicamenta chymica in genere, et quatenus talia, quod attinet, licet nonnulli existiment, ideo periculosa, quod fortius et valentius, quam humana natura et corporis nostri constitutio ferre possit, agant, et proinde vires prosternant, caloremque nativum debilitent, atque idcirco non nisi in minima dosi exhiberi possint, quo ab igne, quo praeparantur, caliditatem externam acipiant, quae in corpus nostrum sese insinuet, caloremque praeternuaturalem excitet, atque ideo, praecipue vini spiritu extracta et praeparata, idonea non sint, quae febribus et morbis acutis conveniant: tamen haec magni momenti onn videntur, si rem diligenter perpendamus.

Si enim periculosa et violentasunt remedia chymica, vel ratione materiae, e qua parantur, vel praeparationis ratione talia sunt. Si per se et ratione materiae, unde paratur medicamentum, violentum est: id nihilad [note: Eandem medicamentorum materiam habent Chymici atque Pharmacopoei.] Chymiam, neque ea culpa chymico, imputari potest. Medicamentorum enim materia non ab arte fit, sed, ut est in sacris, ex terra creavit Deus Medicinam, et in naturae sinu omnibus, quicunque quocunque, modo parant medicamenta, communis remediorum materia in animalibus, plantis et mineralibus proposita est, euntque in eandem medicamentorum sylvam, tam qui Chymico, quam qui vulgato modo parant medicamenta. Atque si quis medicamentum fortius et vehementius eligit, non hoc facit ut Chymicus. Neque enim soli Chymici utuntur medicamentis valentioribus, sed Hippocrates, Galenus, aliique antiqui Medici usi sunt helleboro, colocynthide, scammonio, cuphorbio, hermodactylis, turpertho et similibus, quae quam vehementia et violentia sint, nemo ignorat. Et adhuc hodie plurima medicamenta sunt in frequenti usu, quae praecipuam suam efficaciam a colocynthide, scammonio, et similibus habent. Imo atiqui etiam a mineralibus et metallis, quae tamen inter reliqua maxime suspecta habentur, non abstinuerunt, ut pluribus locis citatis, si hujus loci esset, id probari posset.

[note: Chymici non solum violentis utuntur medicamentis.] Neque etiam tantum utntur violentis, vehementibus et fortibus remediis Chymici, sed etiam benignis et nullo modo nixiis. Neque tantum circa metalla et mineralia Chymicus occupatur, etsi forsan frequentius et confidentius illa usurpet, quam alii, quibus illorum pernicies solum cognita, utilitas incognita, praeparationumque modi non perspecti: sed et alia e plantis et animalibus praeparat remedia, novitque prudens Chymicus Medicus, quando ex animalibus et plantis pertita remedia mineralibus et metallicis sint praeferenda.

Praeparationem vero quod attinet, tantum abest, ut hac ullani violentiam medi cametis inducant Chymici,


page 1262, image: s1262

ut etiam in eo maxime elaborent, et praecipue occupentur, ut si quid noximum, perniciosum et violentum ets in medicamentis, id vel tollant ac separent, vel corrigant, emendent, et ad meliorem statum traducant. Atque omnino id agunt Chymici, ut ex maligno, periculoso, violento et ingrato remedio, benignum utile, tutum, securum et gratum efficiant.

Nam quod primô dicitur, vehementiora et valentiora esse, quâm ut humana natura ferre possit: idipsum est, quod controvertitur: neque id concedunt Chymici. Dictumque jam est, violentiam et vehementiam Medicamentis Chymicis neque ex se, neque ex praeparatione propriam esse, aut peculiarem attribui posse. Et si quod est vehemens et [gap: Greek word(s)] non semper rejiciendum est, modo non malignum et venenatum sit: cum [gap: Greek word(s)] non rarô in pertinacioribus morbis, et quibus praesenti auxilio opus est, requirantur, neque sine iis tales morbi debellentur. Et quamvis praeparatione, inutilibus, scilicet atque inefficacibus partibus separatis, chymica remedia valentiora reddantur: non tamen deo majori exhibentur periculo, quâm cruda, et non praeparata. Nam quo sunt valentiora: eo minori dosi exhibentur: cujus eadem est ratio, quae majoris non praeparati. Atque ita si integrae, vel etiam plures drachmae medicamenti non praeparati vacant periculo: aiquot grana vel guttae magis periculo carebunt: neque enim ob parvam dosin ullum temedium suspectum esse potest, aut propericuloso habendum est. Hac n. de caussa si ullum remedium rejiciendum est: praestantissima plurima medicamenta, lapis Bezoar, et similia rejicienda essent.

Deinde calorem nimum atque empyreuma qui metuunt in chymicis medicamentis, illis non satis chymicorum operationes variea sunt perspectae. Etenim non omnia medicamenta violenta ignis actione, sed pleraque et plurima lentissimi caloris digestione praeparantur, in quibus minus ullus calor praeternaturalis et [gap: Greek word(s)] metuendum est, quâm in ovo cocto sorbili. Ea ipsa autem, quae actione et calore majore praeparantur, omnia calida et acria inde evadunt, sed [gap: Greek word(s)] , si quod in illis relinquitur, aqua clui, et non magno negotio seprarari potest. Unde ipse Gelenus etiam, 9. de simpl. med. fac. usta minus mordacia esse putar, et usta omnia si laventur, moderatiora reddi, minusque mordacia.

Ita quoque nulla a spiritu vini parari norunt, qui aliquomodo chynicis operationibus exercitati sunt: utunturque aliis etiam liquoribus convenientibus, quae menstrua vocant, in viribus medicamentorum extrahendis atque eliciendis Chymici, non solo spiritu vini. Et ea ipsa, quae spiritus vini ope parantur, ob id rejicienda non sunt. Spiritus enim vini ubi suo officio, ob quod adhibitus fuit, functus


page 1263, image: s1263

est, facile separari potest, ut nihil ex eo metuendum sit caliditatis. Aut si quid remansit, Medici prudentis fuerit, dispicere, cui, et quomodo tale medicamentum ex hiveri debeat, et quomodo calorem illum aliis admistis alterare calorem illum aliis admistis alterare possit. Atque in genere Medicus prudens in chymicis medicamentis exhibendis id suarum parium esse noverit, si medicamentum sit acre, aut alium qualitatis alicujus excessum habeat, ne id solum, sed aliis, quae illum excessum infringere et obtundere possint, permistum exhibeat. Imo non solum in chymicis, sed et vulgaribus medicamentis id observare necessarium est: cum acetum, succum citri, beberis, et similia vix, nisi aliis permista, quis exhibere ausit. Id enim omnino attendendum, non solum quale medicamentum exhibeatur, sed a quo, et quomodo: cum omnia remedia, si recte usurpentur, [gap: Greek word(s)] sint: si non recte adhibeantur, venenum et gladius in manu furiosi. Unde non est, ut impostores et pseudochymici ex his, quae pro chymicis medicamentis, dicta sunt, ullum malae suae caussae patrocinium quaerant. Omnia enim de medicamentis chymicis recte paratis, et recte a prudenti Medico exhibitis, intelligi volumus.

[note: An metallica medicamenta sint usur panda.] Quantum vero ad Medicamenta ex metallis ac mineralibus petita, etsi a nonnullis plane rejiciantur: tamen in omnibus assentiri iis non possumus. Et si nihil aliud esset, saltem thermae, acidulae, atque alii fontes vsibus medicis utilissimi, satis docent, esse metallis et mineralibus remedia, quae non solum homini non noxia, sed et contra gravissimos morbos efficacissima sunt. Hoc interim libenter concedimus, magna hic opus esse cautione, et omnes monemus, ne cuivis Empeirico sua decantanti remedia fidem adhibeant, et non nisi recte praeparata, atque experientia a doctis Medicis comprobata, caute et prudenter exhibeant. Si enim in praeparatione aliquid maligni relinquatur, medicamenta per corrosiva componantur, et illa non recte separentur: accidit non raro, ut id, quod antea vix animadversum est, paulo post vires resumat, sese amplificet, homores corrumpat, et in similem naturam convertat, atque ita sensim et latenter copus demoliatur ac destruat. Quod in venenis aliis, ut canis rabiosi, apparet, quod intra corpus admissum diu latere, tandemque ex minima etiam portione sese amplificare, et veluti flamma ex minima scintilla genita, interium homini accersere potest. Et ipse solum Mercurius perpendatur, qui saepius sublimatus, praecipitatus, et nescio quibus modis transformatus, adeo ut plane priorem forma amisisse videatur: tamen levi negotio reviviscit, et ad ingeniu redit.

[note: Vehementia remedia quando adhibenda.] Praeterea et a Pseudo Chymicorum illoru sententiâ me alienum esse, libens profiteor, quibus omnia medicamenta sordent, quae ex mineralibus et metallis pertita non sunt: Quasi vero Deus frustra plantas condiderit,


page 1264, image: s1264

Rctius Hippocrates, in fine libri de locis in homine senit: In morbis debilibus, inquit, medicamenta valentia, [gap: Greek word(s)] non sunt exhibenda: neque imbecillitas medicamenti paucitate aestimanda est. Et: Debilibus morbis debilia, valentibus valentia naturâ medicamenta adhibenda sunt. Ut et aphorisimus ille vulgatus: Quoscunque morbos medicamenta non sanant, ferrum sanat; quos ferrum non sanat, ignis sant. Ut igitur imprudentis esset, illi morbo, qui pharmaco facile sanari posset, ferrum aut ignem mox adhibere: ita non minus temerarri est, eum morbum quem benigno aliquo ex vegetabili petito pharmaco curare poteras, periculosiore aliquo, aut saltem [gap: Greek word(s)] ex mineralibus aut metallis petito mox aggredi. Et ut timiditatis aut inscitiae est, eum aegruml, qui sine ferro vel igni curari non potest, frustra medicamentis excruciare, et morbum prolongare: ita non minoris socordiae est, ad eum morbum, qui nullo mitiore mediacamento expugnari potest, non aliquo [gap: Greek word(s)] , cum ratione tamen et diligenti [gap: Greek word(s)] consideratione adhibito, oppugnare velle. Nihil enim refert; ut Celsus, lib. 7. cap. 53. scribit, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est.

Atque hoc loco illud observandum, quod modo ex Hippocrate allatum: Imbecillitatem medicamenti paucitate non esse aestimandum. Contra quod Hippocratis praeceptum non parum Pseudochymici peccant, qui nullis fere, etiam in levissimis morbis, medicamentis, nisi e mineralibus, et metallis petitis utuntur, et hoc unum agunt, ut in minimâ dosi medicamenta palato non ingrata exhibeant; quam vero illa interdum violenta, et corpori noxia sitn, parum sunt solliciti. Non solum jucundê, sed et tuto curandum.

CAPVT II. De Caloris Modis.

HIs obiter quasi praemissis, ipsae operationes et [gap: Greek word(s)] Pharmacopoeo necessariae explicandae sunt. Verum quia et Chymici, atque alii etiam pharmacopoei calore atque igne, ut communissimo instrumento, opus habent: prius adhuc de calore dicemus. Reliqua enim instrumenta in singulis operationibus commodissime enumerari poterunt.

[note: Gradus caloris.] In calore vero inprimis considerandi sunt gradus, et ignis adhibendi modi. Gradus caloris in genere et absolute quatuor constituuntur. Primus est, qui placidus et mitis apparet: secundus, qui acrior jam est, et manui fere intolerabilis: tertius destruit: quartus summus est. Verum quilibet horum graduum magnam habet latitudinem, ac non immerito quilibet gradus iterum in suos gradus distingui potest. Exempli gratia, in quarto quidem gradu is calor est, quo metalla incandescunt, sed longe major est is, quo liquantur, et funduntur, et requiritur major in uno, quam altero metallo fundendo. Nonnulli gradum primum definunt


page 1265, image: s1265

balnei calore: secundum cineribus; terium arena vel scobibus ferri; quartum nudo igne. Verum hîc observandum, recte quidem gradus ignis hoc modo distribui, neque facile Balneo calorem cinerum, arenae, multo minus ignis patentis substitui posse; et digestio, quae in B. M. fit. vix commode in cineribus vel arena institui potest: Tamen quilibet gradus suas rursum mansiones, ut cum Medicis loquar, seu differentias habet. Balneum potest esse tepidum, potest fervere: Cinerum etiam calor nunc major nunc minor esse potest.

Verum si respectu objectorum ac materiae praerandae, atque ejudem praeparationis respectu calor consideretur, iterum in qualibet operatione calor in quatuor gradus distingui potest. Semper enim a lento igne, et per gradus in qualibet operatione procedendum, ad eum usque gradum qui ultimus appellatur. Exempli gratia, si in balneo vel cineribus aliqua planta, ve simile quid, quod facile igni ex corrumpitur, elaboretur, si gradus ex ordine exhibendi sunt, erit in ea operatione summus et ultimus, qui plantam destruere potest; qui si absolutê consideretur, secundus est, et si metallo alicui conferatur, vix initium caloris est. Ita siquid in igne circulari ponatur, primus gradus est, cum ignis satis distanti spatio a vase removetur: secundus, cum paulo propius admoventur: tertius, cum vas ipsum fere tangit: quartus, cum vas prunis obruitur. Sic in destillatione per retortam gradus primus est, cum per aliquod tempus retorta sensim incalescit: secundus, cum jam plane calet: tertius, cum incipit incandescere: quartus, cum plane jam incanduit. Qui tamen gradus ultimus non in omnibus perretortam destillationibus necessarius est, sed interdum et in hac destillatione ultimus gradus est, cum incipit retorta aliquomodoincandescere. Ideoque haec omnia, et tempus et spatium cujuslibet gradus definiri non possunt, sed multum situm est in peritia ARtificis, et notitia materiae tractandae. Praestat tamen plerumque peccare in defectu, quam in excessu. Si quid enim semel violentia ignis corruptum est, in integrum restitui non potest; et saepe vitra corrumpuntur, et alia pericula accersuntur: Verum si in defectu quid peccatum est, continuatione et caloris gradu aucto id compensari potest; etsi tempus operationis prolongetur.

[note: Quomodo varii caloris gradus parari possint.] Caloris autem gradus varii modis concinnari possunt, et ex variis caussis pendent, quarum praecipuas proponemus. Primo enim variis modis et mediis adhiberi potest. Alias enim materia cum vase idoneo, vel etiam absque vasenudo et patenti igni admovetur. Qui rursus variis modis administratur. [note: Ignis circularis.] Vel enim circularis est, qui in plano ambit vasa, a loco distanti paulatim vasi propius admovetur, donec tandem super ipso vase accumuletur; vel vasi in fornace idonea subjicitur: aut etiam, ut suo loco in destillatione descensoria patebit, supra


page 1266, image: s1266

[note: Ignis reverberatorius.] accumulatur. Vel reverberator rius est seu antitypus, cum flamma ab

operculo seu testudine fornacis reperussa, materiam quasi verberat, et ita undiquaqueambit. Cujus fornacis variae sunt formae, rotunda, quadrata, turrida, testitudinea, strata, pro variis usibus. Tales fornaces sunt vitrariorum, et aliae, de quibus Libav. lib. 1. Alchym. c. 8. Quae Medici Chymici instituto inservire possit, praecipua est, quae in tabula ad finem libri posita notatur no. 1. et quae postea in destillatione per retortam monstrabitur.

Alias vero materia cum suo vase igni patenti non objicitur, sed alio [note: Balneum siccum.] corpore intermedio ipsi admovetur, idque variis modis. Primo enim si catius seu capella (in tab. 2) cui imponitur in tripode vas, materiam praeparandam continens, sit vacua, commodissime appellatur Balneum seu Stupha sicca. Si vero vas non sit vacuum: varius calor, pro varietate materiae, quae catino imponitur, haberi [note: Balneum M.] potest, et variis nominibus appellatur. Si aqua impleatur, et vas cum materia destillanda aquae immergatur: appellatur simpliciter Balneum maris vel Mariae. Balneum praeterea non ex sola aqua parari potest, sed et scobe ligni serrati vel foeno capellam replere idque humectare, atque ita vitrum imponere licet. Si vero vas cum materia elaboranda non aquae immergatur, sed ita collocetur, ut saltem vaporem calentis aquae excipiat, nominatur Balneum roris vel vaporosum. Postea repletur catinus cineribus, farina laterum, arena, scobe vel limatura ferri et similbus.

Sed hi modi omnes calorem administrandi calorem vel majorem, vel minorem suppeditare possunt. Potestque esse balneum tepidum, majorem vel minorem calorem concipere ex aliis caussis. Nunquam tamen, ut recte docet Geber, lib. 1. summae perfect. parte 4. c. 50. aqua eam acuitatem ignitionis, ut loquitur, suscipit, quam cineres: neque cineres eam caleditatem subministrare possunt, quam arena et limatura ferri.

Secundo caloris temperatio dependet ab igne copiosiore vel pauciore: hujus copiam in carbonibus accensis pro libitu Artifex minuere, augere et qualem libet, procurare potest; idque copia vel paucitate carbonum, vel aeris liberiore afflatu, ejusdemque exclusione atque interceptione. Major enim carbonum copia majorem et potentiorem calorem suppeditat: si tamen accendi ob aeris afflatum et spiracula apeta possint. [note: Per ostia et spiracula fornacis quomodo calor moderandus.] Nam etiam magnam carbonum copiam una vice in fornacem ingerere licet, modo caveatur, ne una vice accendanturi quod fit clausis, quatum opus est, spiraculis et ostiis. Neque n. plus carbonum accenditur, quam perspiracula exspirare, et quantum per ostia attrahi potest. Imo nisi pateant alioquo modo spiracula, suffocatur ignis. Itaque si magnus calor requiritur, ostia et spiracula patentiora efficimus, euaque tota et omnia, vel plura aperimus: si minor, ostiola et spiracula minora facimus, et vel pauciora, vel ex parte saltem patefacimus. Inprimis autem augertur calor, si in


page 1267, image: s1267

parte in feriore et sub carbonibus aer subeat. Unde et major calor suppeditari potest, et omnino calorem rectius moderari licet, si carbones in craticula potius, quam in pavimento jaceant. Quod si in parte inferiore aeri liberior aditur denegetur, et in plano ignis accendatur; follibus flamma augeri potest. Loci tamen quoque ratio habeatur. Nam in magna fornace major est calor: si tamen justa sit materiae seu carbonum, loci et spiraculorum proportio. Etsi enim fornax sit magna, et omnia spiracula et ostia pateant, non tamen conveniens carbonum quantitas suggeratur, ignis non uagetur. Verum haec omnia rectius monstrari, quam describi possunt. In aliis ignis formentis, ut spiritu vini, oleo, calor pro multitudine et magnitudine ellychniorum, intendi et remitti potest: quod monstrare facile est.

Tertio ad calorem variandum facit etiam catini, quem vulgo Gapellam nominant, varia ab igni distantia. Si enim propius igni admoveatur, calor intenditur: si altiore loco situetur, remittitur: qua ratione etjam gradus regere solet in suo Athanore Henricus Conradus; quod tamen ellychniorum multitudine et magnitudine quoque praestari posse modo dictum est.

Non solum veor secundum altitudinem capella propius igni admoveri, vel longius ab codem removeri potest, sed et alio modo, ut ex fornace (in tab. 3) videre est, in qua uno igne plures caloris gradus suppeditari possunt, pro ut capellae propius vel longius a fornacis latere et foramine, per quod calor e fornace ignem continente suppeditatur. distant.

Tandem calorem fovens materia varios gradus suppeditare potest. Ut enim jam de fimo equino, vinaceis et similibus nihil dicam: carbones ipsi, prout ex lignis solidioribus vel rarioribus parantur, et majores vel minores sunt, majorem vel minorem gradum caloris excitant. Si tamen reliqua, ut jam dictum est, consentiant.

[note: In gradu caloris in Chymia plurimum situm.] In his itaque caloris gradibus cognoscendis, adhibendis, regendis, et discendo, qui calor cuilibet materiae conveniat, sese diligenter exerceat Chymiae tyro. Hoc enim nisi fiat, oleum et operam, aut potius carbones, materiam et tempus ipsum perdet, et saepe praestantissimos ac peritissimos Artifices falsitatis insimulabit; cum se potius imperitiae accusare debeat, quod debito igne opus non rexerit. Neque si quid, quod aliis bene cessisse novit, non bene cedat, animum mox despondeat, sed in repetita operatione ignem cautius regat. Ita enim optatum finem procul dubio assequetur.

Caveat et hoc quilibet, ne vitra calida subito frigori admoveat, vel aqua frigida conspergat, aut re quacunque frigida attingat. Et quo vitrum est calidius: eo facilius a frigore rumpitur. Ideoque interdum, ubi ab igne vehementiori valde incaluerunt, etjam aer et ventus frigidus, clausis fenestris laboratorii, arcendus est. Hoc enim nisi fiat, et vitrum calidum


page 1268, image: s1268

a re frigida tangatur: non minus rumpitur, quam si frigidum subito igni admovetur. Quapropter antequam, operatione perfecta, vitrum eximatur, probe refrigescat.

CAPUT III. De Tritura, Laevigatione, Rasione, Limatione.

JAm ipsas operationes atque [gap: Greek word(s)] et praeparationes ad medicamentorum compositionem necessarias videamus. Cum vero supra dictum sit, pene nullam inter Chymicum, quatenus quidem is Medicinam spectat, et pharmacopoeu esse differentiam: etiam [gap: Greek word(s)] illas non separabimus, et alias Chymico, alias vulgari pharmacopoeo proprias attribuemus sed omnes conjunctim proponnemus; cum omnes perito et docto pharmacopoeo cognitu necessarias esse censeamus. In recensendis aute, et in rodinem digerendis hisce operationibus, cosultius esse putamus, omnes operationes illas enumerare faltem, et qua ratione quaeque perficiatur, dicere, quam anxie et scurpulose, qua ratione dividi, et ad dichotomias redigi possint, disquirere, et ea de caussa [gap: Greek word(s)] res potius obscunrare, quam declarare. Si quis tamen et ista cognoscere cupit, consulat Andr. Libravium et Joh. Beguinum. Nos hoc dabimus operam, ut cognatas simul tradamus.

Operationes vero haec omnes etjamsi ad [gap: Greek word(s)] referri posse videantur: nobis tamen pro notro instituto in tres classes eas redigere placet. Primâ complecti libet eas operationes, quae ad rei dissolutionem et corruptionem pertinet: quales sunt, Tritura, rasio, laevigatio, limatura, liquefactio seu solutio, deeliquium, ustio, incineratio, calcinatio, praecipitatio, fumigatio, putredactio, et fermentatio. In secundam eas conjiciemus, quae ad separationem atque alicujus rei detractionem comparatae sunt: quales sunt; cribratio, lotio, macertio, infusio, coctio, colatio, despumatio, clarificatio, filtractio, digesti, expressio succorum, destillatio, sublimatio, exsiccatio, evaporatio, exhalatio, coagulatio. In tertia vero eas explicabimus, quae ad rei alterationem, immutationem, perfectionem, confervationemque, sunt comparatae: quales sunt; digestio, circulatio, conditura, digestio, circulatio, conditura, nutritio. Hoc tamen de his omnibus observandum, non adeo stricte hoc accipiendum esse, quasi quaelibet harum operationum uni solum ejus classis, inqua singulas posuimus, fini inserviat, unumque usum habeat: cum, ut in specie patebit, una opertio plures usus habere possit. Hos tamen praecipue singulis competere existimamus.

In prima classe operationum, quae in compage rerum dissolvenda et re quodammodo corrumpenda versantur, primo posuimus trituram, rasionem, limaturam.

[note: Tritum.] Trituram quod attinet, praecipuus ejus finis est, ut res in minimas partes redigantur, ut postea vel faclius et exactius


page 1269, image: s1269

cum aliis misceri, vel virtus earum extrahi possit. Nam quod Mercurialis et hunc finem addit, ut praevae medicamentorum facultates inter triturandum diffientur et evanescant, nullius momenti est. Licet enim per triturationem aliquid substantiae dissipetur: tamen non magis mali aliquid, quam boni, dissipatur. Qualis res est, tale illud, quod triturando dissipatur. Ideoque ea, quae tenuiorem [note: Rhabarbarum non valde terendum.] substantiam habent, fortem triturationem non feruntl atque experientia testatur, rhabarbarum forti et longiore tritura aliquid virium amittere. Cum vero inter terendum aliquid de substantia et viribus rei exhalare soleat, pharmacopoeus, atque inprimis Chymiae tyro, cautus sit, ne rerum venenatarum et acrium spirius et halitus incaute seu ore, seu naribus excipiat; ideo pilas operculis, et faciem vesicis vel aliis tegumentis muniat.

Qua autem ratione tritura sit instituenda, de eo non multa opus est praecipere: usus docet alia aliis esse durioral, alia tenaciora, alia magis friabilia. Ac propterea hoc monendum, medicamenta, quae diversum in hoc genere substantiae modum habent, quorum alia facilus, alia difficilius teruntur; non esse simul terenda, sed singula seorsum, aut certe ea saltem simul, quae eodem modo trituram sustinent. Deinde et hoc tenendum, ad nonnullos usus, ut ad infusionem, coctionem et alios minus exactam trituram sufficere: verum ad medicamenta fermentanda, ad unguenta, emplastra subtilissima opus esse tritura, ut omnia exacte misceri, et minimum unius a minimo alterius tangi possit. Praeterea et hoc monendum, quaedam gummi, lacrymarum ac succorum genera per se teri non posse, nisi alia sicciora iis admisceantur. Insuper hoc quoque observandum; medicamenta non diu, ante quam vel commisceri, vel in alios usus adhiberi debent, esse terenda. Ex tritis enim virtus longe facilius, quam ex integris exhalat et evanescit. Instrumenta quod attinet, pliae sunt aliae lapideae, aliae aeneae, aliae ferreae, aliae plumbeae. Frequentissime usurpantur aeneae. Interdum tamen marmoreae vel plumbeae eliguntur, ut in species, ubi opus erit, monebitur.

[note: Lavigatio.] Praeter triturationem et alterius praeparationis faciunt nonnulli mentionem, quam Laevigationem dicunt, sed revera nihil est, nisi exactissima trituratio, qua medicamentum aliquod in marmore, porphyrite vel alio lapide polito, affuso liquore conveniente, vel etiam sine liquore, mola parva lapidea manu versatili, tamdiu versatur, ut in pollinis pulverisque pene impalbabilis [note: Alcohol.] formam, (alcohol vocant, atque hoc vocabulum etiam ad spiritum vini subtilissimum transrferunt) redigatur, eo modo, quo pictores colores praeparare solent. Quod in iis, qui os usus facere opus est, tum in nonnullis ea de caussa, ne partes quibus applicantur, asperitate offendantur,


page 1270, image: s1270

quod in oculis fieri solet: unde ea, e quibus ophthalmica medicamenta parantur, subtilissime terenda sunt.

[note: Sectio.] Tandem aliae qu aedam opertiones finitimae sunt. Forcipibus aut cultellis folia, caules, radicesque plantarum secantur, et hoc modo ad coctionem vel infusionem, aut ad trituram [note: Rasio.] praeparantur. Raduntur alia seu torno comminuuntur, ut ligna, cornua, ungulae, dentes animalium eosdem ob fines. Sunt tandem quaedam, [note: Limatura.] quae nec sectione, nec tritura comminui possunt: et lima atteruntur et comminuuntur; qualia sunt pleraque metalla, ut ferrum et alia; possunt tamen cornua atque ossa animalium, et ligna eodem modo cominui.

CAPVT IV. De Liquatione, Solutione et Deliquio.

EST et pharmacopoeo saepe necessaria liquatio, qua res duriores in liquidiorem substantiam a calore reducuntur; ut et dissolutio. Distinguunt enim nonnulli inter liquationem et disso lutionem, quod liquatio semper beneficio caloris et plerumque sine humore addito fiat. Dissolutio vero semper cum humore, et [note: Liquatio.] saepe siue calore. Liquescunt adipes, butyrum, medullae, cera, pix, resinae, gummi genera quaedam, ut gummi elemi, ut et metalla vi ingis majore, sed plerumque pulveribus, ut facilius [note: Fusio.] fluant, addius. Sed cum haec metallorum liquatio seu fusio non tam Medicis, quam Metallicis usui sit, de ea, cui id libet, consuli potest Agricola, lib. 7. de re metallica, et Andr. Libav. lib. 1. Alchym. cap. 16. lib. 2. tr. 1. cap. 38. et comm. Alchem. part. 1 lib. 3. cap. 6.

[note: Dissolutio.] Dissolvuntur sales, gummi et plurima alia. Verum non quodvis in quovis liquore et succo liquescit; sed alia in aliis. Aquae fortes et regiae dictae, quae solidissima etiam metalla solvunt, sulphur vel gummi aliquod non dissolvunt, ideoque convenientes pro dissolutione liquores eligendi. Sales omnis generis, ut commune, vitriolum, alumen, sal pertrae; saccharum item, manna, aloê, et alii succi, alcrymae item, ut et gummi arabicum, pruni, cerasi, juniperi, heberae, et quaedam alia, in aqua, praecipue calida, dissolvuntur. Alia in aceto ut gummi multa genera, ammoniacum, bdellium. Resinae vero, sulphur et omnia oleosa ac pinguia, oleo et rebus pinguibus. Terebinthina aqua non dissolvitur, nisi quid ex ovorum vitellis addatur.

Instituitur autem illa liquatio et [note: Dissolutionis finis.] dissolutio varias ob caussas. Nunc ut facilius cum aliis misceantur medicamenta: nunc ut prompius assumantur in corpus, et in partem affectam distribuantur ac penetrent: nunc ut ab impuritatibus et sordibus purgari queant.

[note: Deliquium.] Peculiare solutionis genus est, quod appellant deliquium, cum corpus per aerem humindum, qui sese in illud insinuat, fluidum redditur. Cum vero sine calore, solâ aereis humiditate, nihil liquari possit, nisi sal:


page 1271, image: s1271

patet hinc, per deliquium nihil solvi posse, nisi quod vel sal est, vel salis aliquid continet. Itaque primo liquescunt salia, alumen, nitrum et similia, quae tota in liquorem abeunt. Deinde calces vel maxima parte in liquorem solvuntur, vel aliquid ex iis liquescit, prout plus vel minus salis continent. Atque hac via etiam metalla solvere, et in liquorem redigere, atque ad extractionem praeparare possumus.

Instituitur autem deliquium hoc modo: Res liquanda vel tabulae marmoreae, vel vitreae, vel ferreae stanno inductae, inspergitur, cujus latera cera inducuntur; vel rei solvendae filum laneum crassius, quod filtrum appellant, cujus extrema in vas recipiens dependeant, circujicitur, ne quid diffluat, atque lapis vel tabula ita locatur, ut in declive liquor solutus fluat, subjiciturque declivi tabulae parti vas, quod liquorem excipiat. Ponitur tabula in locum subterraneum et cellam frigidam. Notandum enim ista deliquid facilius perfici mense Junio, Julio, Julio, Augusto, quo tempore cellae sunt frigidiores. Interdum guttae aliquot aquae vel alterius liquoris convenientis sali vel calci insperguntur, ut solutio eo citius fiat. Nonnunquam materia vasi vel vesicae bubulae includitur, et vel in aquam, vel ad vaporem balnei roris suspenditur: sed materia tum talis sit, quae tota liquescere possit. Tempus deliquii in aliis brevius, in aliis longius requiritur. Et quo quid ad salis naturam propius accedit, et quo sal est subtilior, eo liquatur, facilius. Alia dierum, alia septimanarum, alia mensium, alia vix anni spatio liquantur. Hoc modo sal tartari in liquorem abit, si in cella in tabulam vitream ponatur, et aceto vini conspergatur, quem oleum appellant. Ita sal corallorum; ita crocus Martis in oleum abit.

CAPVT V. De Tostione, Ustione, Cinefactione, Calcinatione.

[note: Tostio.] ETsi Tostio magis ad eas praeparationes pertineat, quae separandae partis alicujus medicamenti gratia instituuntur: tamen propter cognationem huc referre eam libet. Perficitur autem tostio in patella vel sarragine ferrea inprimis igni supposita, atque medicamenta injiciuntur, ac crebro agitantur, ut humiditas illorum maxima ex parte absumatur. Torrentur autem et assantur medicamenta, ut qualitatem, quae in medicamento superflua est, amittant. Ita ubi rhabarbaro vim purgatoriam adimere cupimus, ut sola vis adstrictoria maneat, illud torremus. Interdum torrentur medicamenta, ut superflua humiditas absumatur atque exsiccetur: quo modo etiam praeparantur, ut facilius postea conteri, et in pulverem redigi possint.

[note: Vstio.] Majore igne perficitur Ustio, Incineratio et Calcinatio Ut enim in tostione res potius siccatur, quam aduritur, et si quid aduritur, extrema


page 1272, image: s1272

saltem superficies aduritur: ita in ustione partes tam internae, quâm in superficie positae aduruntur. Appellant hanc operationem nonnulli in genere calcinationem, et omnem resolutionem, qua res in cinerem, calcem, aut pulverem igne redigitur, sub calcinatione complectuntur: Verum commodius combustionis nomine eas omnes operationes comprehendere licet. Ustione fit vulgaris C. C. praeparatio, qua ollae inclusum in fornace figulina ad albedinem ustum, et calens adhuc in conveniente liquore extinguitur et postea teritur. Alia tamen praeterea est C. C. praeparatio, sine ustione, de qua cap. seq. dicetur. Cum autem calx et cinis non immerito distinguantur: etiam Cinefactionem seu Incinerationem, ut appellant, a calcinatione distinguimus; et Incinerationem appellamus, qua combustilia in cineres; Calcinationem, qua res in calcem rediguntur.

[note: Cinefactio,] Cinefactio seu in cineres reductio fit, cum humidum, quod in combustili erat, et per quod partes cohaerebant, igni absumitur. Fit autem hoc duobus modis: primo aperto igni ipsa res nuda objicitur, et in cinerem redigitur. Deinde in clauso vase materia comburitur, et in cinerem vertitur: quae combustio a priori in eo differt, quo ibi, quicquid est volatile, in auras evanescit; hic vero quaedam volatilia cum fixis retinentur et figuntur. Sed necesse est, ut ignis hic sit vehementior, et non solum vas, sed et ipsa materia igniatur tota. Alias enim solum tostio fit, non cinefactio; et hac de caussa opus est nonnunquam repetere hanc ustionem.

Sunt verô, quae in cinere rediguntur, inprimis plantae et animalia: et quaeruntur cineres plerumque salis gratiâ. In cineribus enim nihil relinquitur, nisi sal, et terra mortua quaedam, ut appellant, atque inutilis: reliqua omnia igne absumuntur. De cineribus vid. Libavius lib. 5. Syntagm. arcan. Chymic. cap. 18. 19.

Si tamen incineratio nondum perfecta est, resque nondum in cineres plane redacta, Combustio saltem appellatur ista operatio, et res tales commodius generali nomine combustae, quam in cineres redactae dicuntur.

[note: Calcinatio.] Calcinatio vero proprie dicta praecipue habet locum in metallis et mineralibus, et quae his sunt cognata, ut quae per se non ardent, et duriorem habent compagem. In animalibus solum ea calcinantur, quae lapideam fere habent duritiem, ut reste ovorum et concharum, et lapides in animalibus quibusdam nati: in vegetabilibus coroll[?]ia. Geber, libr. 1. sum. perfect. cap. 51. definit calcinationem, quod fit rei per ignem pulverisatio, per privationem humiditatis partes conjungentis. Ubi non totalem omnis humiditatis privationem intelligit. Nam metalla, quae calcinantur, saepe reduci possunt, nihilque aut parum substantiae metallis calcinatione deperit.

[note: Calcinationis usus.] Magnum autem habet usum calcinatio in metallis et similibus. Primo,


page 1273, image: s1273

quaedam calcinantur, ut ad solutionem fiant aptiora. Cum n. compages corporum talium sit durior: aliter essentiae inde extrahi non possunt, nisi in minimas partes et atomos quasi redigantur. Deinde fit calcinatio, utacrimoniam deponant medicamenta: Alia contra calcinatione fiunt acriora. Cum enim quorundam acrimonia humore aqueo diluatur: si illa aquea humiditas igne absumatur, calx longe aerior redditur; id quod in vitriolo calcinato videre est, quod longe acrius est, majoremque corrodendi vim habet, quam non calcinatum. Ita tartarum calcinatum acrius redditur. Ubi vero acrimonia in tenui substantia consistit, seu a sale volatili dependet: eo ignis vi dissipato medicamentum mitius evadit.

Calcinantur autem, ut Geber, habet, libr. 1. summ. perfect. part. 4. cap. 51. corpora, id est, metalla, et spiritus, id est, ea mineralia, quae ex igne aufugiunt.

Calcinationis metallorum, ut ex Gebro, allegato loco, et summa cap. 70. seu, ut in aliis distinguitur, lib. 2. summ. perfect. part. 2. cap. 14. videre est, finis duplex est; primo, ut illud, quod est inflammabile, atque impurum et crudum, tollatur, alteretur; deinde ut calcinat facilius in liquorem abeant, tenuiora evadant, et naturam corpoream et torpentem cum spirituali commutent. Spirituum autem calcinationis finem Geber, lib. 1. summ. perfect. cap. 51. esse docet, ut facilius figantur, et solvantur in aquam. Quoniam omne calcinati genus fixius est, quam non calcinatum, et facilioris solutionis, quia partes calcinati magis subtiliatae per ignem facilius cum aquis commiscentur, et in aquam convertuntur.

[note: Calcinatio quot modis fiat.] Fit porrô calcinatio duobus modis: vel igne actuali, vel potentiali. Igne actuali fit calcinatio, cum vinculum continuitatis actuali igne absumitur. Cum vero per aquas fortes et erodentes, atque alia caustica corroditur: calcinatio per ignem potentialem appellatur. Est tamen, ubi utraque conjungitur, ut mox dicetur. Calcinationem per ignem actualem quod attinet, fit ea etiam non uno modo. Alia enim per se sine ullo additamento calcinantur: alia vero cum additamentis, quae vel fusionem prohibent, vel simul corrodunt et comburunt, ut sunt salium genera. Calcinatio, quae admistis pulveribus [note: Cementutio.] corrosivis appellatur, fitque cum crucibulum vel pixis laminato metallo, et pulveribus corrosivis repletur, S. S. S. ut moris est, faciendo, postea pixis vel crucibulum igni circulari, aut reverberationi per gradus exponitur. Nonnunquam antequam calcinantur, prius aquis quibusdam extintuuntur: nonnulla prius corroduntur per suas aquas, postea reverberantur. Quaedam enim ita tenaciter cohaerent et solida sunt, ut nisi prius corrodantur, vix ignis iis vim aliquam inferre possit. Ignis vero in


page 1274, image: s1274

ea, quae jam ante divisa sunt, facilius agit, quam in integra. Contra quaedam prius reverberantur, postea corroduntur. Sed in specie haec magis patebunt. Hoc in genere adhuc monendum est, in omni calcinatione cavendum, ne usque ad extremam procedat corruptionem, qua omnis rei forma, substantia et virtus pereat.

Cum autem sit rerum calcinandarum magna diversitas: hanc vasorum, ignis, et aliarum circumstantiarum diversitas oritur. Plarima in fornace reverberationis calcinantur: alia in libero aere: Atque alia vasis clausis, alia in apertis. In vasis clausis, si materia sit volatilis, spiracula relinquantur, ne vas rumpatur. De calcinatione metallorum in specie passim agunt Chymici, Geber, in libro fornacum, Rosar. minor. Alchemia Alberti Magni, et alii.

[note: [?] Calcunatio.] Aurum calcinatur, si per [?] fusum et purificatum amalgametur cum sextuplo [?] ii, additoque [?] is duplo continuo ad ignem agitetur, donec [?] et [?] exhalent. Calcem relictam nonnulli spiritu vini madefaciunt et accendunt.

[note: [?] Calcinatio.] Argentum non incommode calcinatur, et quasi in resinam redigitur, si subtiliter laminato partes ij [?] ii sublimati addantur, et [?] super igne exhalet. Remanet enim argentum instar resinae. Plura de Calcinatione [?] et [?] videantur apud Beguinum, lib. 2. cap. 16.

[note: [?] Calcinatio.] Ferrum modo solo igne, modo cum [?] calcinatur et reverberatur. Vel etiam dum ipsi candenti magdalis [?] affricatur; Unde liquescit in aquam subjectam destillat. Nonnulli [?] et scobem [?] aceto vitriolato imbibunt, et ubi loco calido siccata fuerit massa, horis 9. reverberant: huncque laborem quater repetunt, donec rarescat ferrum instar lanae.

[note: [?] Calcinatio.] Eodem modo et cuprum calcinant, sed ut commodius in pulverem redigi, et conteri possit, prius in pixide cementatoria (in tab. 4.) cum sulphure in igne circulari calcinant, hinc igniunt et contundunt. De calcinatione [?] et [?] Beguinus, libr. 2. cap. 15.

[note: [?] Calcinatio.] Modum etiam urendi aeris habet Dioscorides, libr. 5. cap. 47. Plumbi urendi rationem tradit Dioscorid. l. 5. cap. 66. Geber, lib. 1. summ. perfect. part. 4. cap. 51. De Calcinatione [?] et [?] Beguinus, lib. 2. cap. 14.

[note: [?] Calcinatio. Aluminis Calcinatio.] [?] Calcinatur in vase fictili igne subjecto, donec rubescat vel flavescat, prout opus. Alumen uritur, donec bullae non amplius attolluntur.

[note: [?] Calcinatio.] [?] Frequentissime calcinatur cum [?]. Nonnulli sumunt [?] et [?] partes aequales, et tritas bene miscent, atque in chartas aliquot in cludunt, et in catinum, vel ollam candentem unam seorsim cojiciunt, mox exacte operculo tegunt, donec deflagret. Hinc aliam injiciunt. Ubi totum [?] ita est calcinatum, teritur, aqua calida abluitur, [note: Crocus metallorum.] et ter cum spiritu vini humectatur, atque accenditur. Nonnulli simul et semel [?] et [?] in crucibulum vel catinum imponunt, et igni apponunt, donec incandescant atque


page 1275, image: s1275

accendantur. Nonnulli etiam materiam candentem mox aquae ferventi injiciunt, ut aqua solvatur [?], et [?] subsideat. [?] hoc modo calcinatum appellatur a plurimis Crocus metallorum. Nonnulli in calcinando [?] non utuntur [?] crudo, sed [?] prius cum [?] praeparato, quod nonnulli appellant lapidem vel salem prunellae. Plura de [?] calcinatione videantur apud Beguinum, lib. 2. cap. 12.

[note: Tartari calcinatio.] Tarrarum calcinatur igne aperto, vel in fornace figulina, eousque, donec album reddatur. Alii Tartarum hoc modo calcinant: linteo madido tantum tartari includunt, quantum pugnum aequat, et arcte ligant: pannum et globum hunc in igne per duas horas urunt. Calcinatum tartarum in aqua calida solvitur, filtratur, coagulatur, iterumque solvitur et coagulatur.

[note: Lapidum pretiosorum calcinatio.] Lapides tum alii rum pretiosi, solo igne uruntur: facilius autem calcinantur cum sulphure; inprimis vivo puro.

Calculi in corpore humano geniti, ut et gemmae atque alii lapides, commode calcinantur, si pulveris lapidis part. j. addantur pulveris carbonum, praecipur faginorum, partes ij, postea in tigillo operculo tectourantur in fornace figulina horis 24, de quo plura infra, sect. 3. cap. 5. Plura de Calcinatione videantur apud Libav. lib. 5. Syntag. arcan. Chymic. a cap. 1. ad. cap. 17. Alchym. pharmaceut. cap. 9. 10. 11.

CAPVT VI. De Calcinatione per ignem Potentialem, seu Corrosione, Praecipitatione, et Fumigatione.

LOnge autem efficacior videtur illa calcinatio, quam per ignem potentialem appellant, qua nimirum per ea, quae calorem ignemque, aut subtilem spiritum insitum habent, metalla et similia solvuntur seu corroduntur. Inter quas calcinationes praecipue est ea, quae fit per aquas seu spiritus acutos, omnemque liquorem, qui metalla et alia duriora corpora corrodendi et solvendi vim habet: quam nonulli in genere praecipitationem vocant. Verum melius in genere videtur appellari solutio vel corrosio per aquas et spiritus acutos. Per aquas enim liquores quorem abit, adeo, ut nihil nisi aqua limpida videatur. Ubi vero metallum in forma calcis in fundum descendit, et ab aqua solvente separatur, tum praecipitatio et descensio, Niederschlag/ nominatur. Imo nonnulli praecipitationem solum Mercurio tribuunt, de qua infra c. 13.

[note: Aqua solventes.] Sunt autem aquarum et liquorum solventium varia genera: Acetum destillatum, spiritus [?], [?], [?], oleum acidum [?], aquae fortes, quae, quod metalla separant, vulgo separatoriae, Scheidewasser/ nominantur: aquae


page 1276, image: s1276

regis, quae regem metallorum [?] solvunt. De quibus hoc in genere observandum, diligenter esse investigandum, quae cuique rei conveniat. Multa enim solvit spiritus [?], quae non solvit spiritus [?], et contra: Quae [?] solvunt aquae, [?] intactum relinquunt. Atque ita de reliquis.

[note: Acetum destillatum.] Primo acetum destillatum in solvendis et extrahendis rebus magnum usum habet. Destillatur autem ab aliis aliter. Haec primum communis via est. Acetum fortissimum ponatur in cucurbitam vitream, et in balneo vel cineribus lento calore destilletur. Primo adscendit phlegma insipidum, deinde acetum. Libavius tamen, comm. chymit. part. 1. lib. 4. cap. 8. eos reprehendit, qui primum phlegma, hinc acetum sequi existimant, statuitque, primo spiritum frigidum prodire, ut ex caphura, inde sequi aquositatem, tertio acetosum liquorem, quarto igneum succum. Quodcunque autem primo loco exiverit, ubi jam aciditatem odore et sapore deprehenderis, muta recipiens, et continua atque auge ignem gradatim, donec aceti spiritus omnes adscendant. Si tamen ad extracta et usus medicos usurpare velis acetum, non nimium urgeatur; ne [gap: Greek word(s)] aceto concilietur. Sed qui ad metallicos labores uti hoc aceto volunt, usque dum rubri spiritus attolluntur, nihilque amplius spirituum exeat, continuant aucto igne destillationem. Sine tamen empyreumate alii fortificant acetum, dum illud fecibus iterum affundunt, atque iterum destillant, idque tertio faciunt. Hinc partem aliquam phlegmatis lento balnei calore abstrahunt.

Acetum, quod radicatum appellant, a nonnullis ita conficitur. Fecum relictarum sufficientem sumut quantitatem, aliquot scilicet libras, has in retorta, vel in patente aliquo vase ad siccitatem usque calcinant. Calcinatae materiae affundunt acetum destillatum, et per arenam destillant, idque eousque faciunt, donec omnis sal cum aceto adscenderit et exstillaverit. Licet et acuere acetum, si [?] addatur, et per retortam destilletur. Si magis acre optetur, in destillato sal ammoniacus solvatur. Alii per [?], alii per tartarum acuunt, adduntque librae aceti [gap: sign vor Uncia] j tartari. Nonnulli acetum radicatum, quo lapides duriores solvunt, cum terebinthina parant. Addunt nimirum terebinthinae [gap: sign vor Libra] [?], vel iij aceri destill. [gap: sign vor Libra] ij, destillantque in arena primo lento igne, posteae fortiori, et per separatorium haec separant, acetumque supra zingiber rectificant. Vide etiam Crollium, pag. 167. et Beguinum, lib. 2. cap. 5.

Fit etiam ex melle acetum acerrimum. Si nimirum mellis virginei parti j. Aquae fluvialis part. viij. addantur, et coquantur ad medietatis consumtionem, postea vasculo infundantur, in eoque in sacculo suspendatur semen erucae, atque in loco calido, vel Solestent, donec deferbuerint.

[note: Spiritus. [?]] Spiritus [?] etiam metalla solvit, de quo infra, sect. 3. cap. 5.



page 1277, image: s1277

[note: Spiritus. [?]] Spiritus [?] eodem modo rectissime paratur, si nimirum cum triplo boli vel tripelae misceatur, et per retortam, ut spiritus [?], destilletur.

Facit quoque solventis menstrui mentionem Frater Basilius, in repetit. p. 103. quod nonnulli aquam temperatam appellant, et paratur ex spiritu [?] et spiritu vini, ter simul per alembicum destillatis.

Nonnulli et hoc solvens mirifice commendant, atque Acetum acerrimum appellant, quod praeparatur ex aerugine aeris et [?], per retortam aperto igne destillatis.

Solvit etiam omnia metalla Spiritus e [?] et [?] communi paratus.

[note: Aquae fortes.] Aquarum Fortium, quas appellant, et Regis, magna est varietas, et passim apud autores magna copia. Ne actum agamus, unam atque alteram exempli loco proponemus. Simplicissima componitur ex aluminis et nitri partib. aequal. quae [?] et [?] solvit. Vel ex [?] [gap: sign vor Libra] [?], et [gap: sign vor Libra] [?], quae solvit [?] et [?]: vel pluribus etiam utriusque libris. Geber, de invent. verit. pag. 23. sumit [gap: sign vor Libra] [?], [gap: sign vor Libra] [?], et partem quartam aluminis. Quibus postea alii alia addunt.

Paratur autem hoc modo: Recipe dictas species, et reple cucurbitae fortis, bene luto inductae, dimidiam vel tertiam partem, pone in capella, quam cineribus vel arena imple: recipiens amplum appone: in quo sint aquae in singulas libras [gap: sign vor Uncia] [?], commissuras claude luto bono, quod Erckerus ex duabus partibus luti vulgaris, et una parte calcis vivae, cum oleo lini mistis, conficit; ignem admove, et per 6. horas gradatim auge, et vide, ut gutta una alteram saltem spatio quinque minutorum insequatur, ne vitrum rumpatur. Nonnulli exiguum foramen, ut spiritibus crassioribus detur exitus, relinquunt. Cum spiritus in recipiente apparet, et rubere incipit, nonnulli linteamina madida recipienti apponunt, ne spiritus vitrum rumpant, sed a frigore cogantur. Ubi albi jam spiritus apparent, non amplius tantum imminet periculum, et propterea ignis augeri potest, dum jam nihil exeat, et recipiens clarescat. Alii pro cucurbita vitrea fictilem sumunt, et in igne patentem ponunt, et circa collum tabulis lapideis vel lateribus fornacem claudunt, solum spiraculis relictis. Alii cucurbitas ferreas usurpant. Perficitur hîc labor plerumque 24. horis. Si materia sit copiosior, etiam duo vel tres dies requiruntur. Alii utuntur loco cucurbitae retortâ: adduntque nonnulli calcem vivam materiae.

[note: Aquae regis.] Aquae vero regis parantur, si inter destillandum sal ammoniacus, vel etiam communis adjiciatur: vel si in aquae forti pura sal ammoniacus dissolvatur, atque iterum destilletur. Formulas habet Erckerus, lib. 2. Vide et Beguinum, lib. 2. cap. 3. et Libav. lib. 8. Syntagm. arc. Chymic. c. 30. 31. 32.

[note: Solutio metalloru.] Solutio fit hoc modo: Materia calcinanda vel laminata, vel limata, vel, si apta sit, in pulverem trita, injicitur in vitrum satis capax, et affunditur aquae convenientis quantitas sufficiens,


page 1278, image: s1278

ut forte tribus vel quatuor digitis emineat. Plerumque, ut citius et felicius solvat, ponitur vitrum in cineres calidos, vel alium locum calidum, ut ille calor actualis vim aquae adjuvet. Ubi solutum est corpus, et calcis ab aqua petitur separatio, in aquam fortem vel aquam regis aqua calida salsa vel communis inspergitur. In [?] solutione solent aurifabri laminas cupreas subjicere, quibus calx insidet. Aqua separatur, et calx eluitur.

[note: Sal [?]] Nonnunquam metalla saltem intinguntur in aquas acutas, aut, liquore acuto perlinuntur. Exempli gratia sit hoc: Recipe laminam [?] vel chalybis mundam, illinatur oleo [?] per campanam facto seu acido, ponatur in cellam, extrahitur sal, vel crocus, ut nonnulli appellant, quem penna separato: hoc repetatur ter vel quater.

[note: Amalgamatio.] Non solum autem per spiritus, sed et per [?] metalla corroduntur; quae per hydrargyrum corrosio Amalgamatio vocatur. Fit autem cum metallum, ferro excepto, in tenues laminas ductum cum Argenti vivi ad ignem calefacti, ut fumare incipiat, partibus octo, praeter propter, (nam in mollibus partes quatuor sufficiunt, duriores octo requirunt) miscetur, ac mistura in aquam infunditur, ut fiat mistura undique similis. Hydrargyrum postea super igne exhalare permitritur, et metallum in forma calcis relinquitur.

[note: Fumigatio.] Ad calcinationem hanc deinde et ea pertinet, quam per fumum seu vaporem, seu fumigatione nominant, quando nimirum per exhalationem seu vaporem rei corrodentis corpus aliquod corroditur, et in calcem redigitur. Tales autem sunt aquae et liquores acuti vel mineralia, quae suis halitibus alia corpora corrodendi vim habent; inter quae inprimis [?], [note: Crocus [?]] [?] et [?] quae cum his participant. Ex. gratia: R. aquam fortem, infunde in cucurbitam, in quam suspende laminas [?], ne duorum digitorum altitudine aquam tangant. Claude vitrum, Stent per 24. horas in arena calida, et invenies crocum adhaerere laminis, quem pede leporino vel penna separa, idque aliquoties repete.

[note: Saccharu et crystalli [?]] Eodem modo optime ad saccharum, quod nominatur, et crystallos [?] conficiendos, [?] laminatum atque in alembico inditum vapore ac halitu aceti sale communi adjecto fortificati, calcinatur.

[note: C. C. sine ustione praeparatio.] Pertinet huc et cornu cervi sine ustione praeparatio, quae hoc modo fit. [?] C. C. in majora frusta transversim sectum, idque alembico inde, ac ex virgulis cratem, ne decidant, inducito, et cucurbitae, in qua aqua aliqua destillanda est, alembicum impone, et destillationem toties repete, donec cornu cervi albescat, et ubi secatur, fragile et friabile fere fiat. Aqua equidem, quae a cornu cervi destillatur, durabilis non est; verum si sine cornu cervi destilletur et rectificetur, durabilis fit, dum a succo illo, quem a cornu cervi accepit, separatur. Eadem C. C. praeparatio etiam recte perfici potest,


page 1279, image: s1279

si dum sales plantarum parantur, atque aqua exhalat in Alembico C. C. ponatur. Nonulli ex cornu cervi hoc modo praeparato cum mucilagine tragacanthae trochiscos conficiunt.

Etsi autem haec ab instituto nostro plane aliena, et medicis usibus parum convenientia alicui videri possint: tamen et talia Medico esse cognita, non inutile est; imo scire prodest. Cum enim a plurimis plurima ex metallis, et non raro praeter meritum, commendentur medicamenta: nunquam de iis recte judicabit Medicus, nisi talium operationum Chymicarum habeat notitiam.

CAPUT VII. De Putrefactione et Fermentatione.

TAndem in hac operationum classe superest Putrefactio, qua nonnulli etiam digestionem, nonnulli macerationem, alii fermentationem nominant, per quam hîc intelligimus eam operationem, qua in calore humido mistum aliquomodo dissolvitur, vel compage naturali soluta ad artificialem separationem aptior redditur. Cum enim partium, quas Natura junxit, separationem quaerimus, putrefactio ad eam optima via est. Atque hinc no raro ante destillationem hanc seu fermentationem, seu putrefactionem praemittimus. Ita enim ea destillatione partes oleosae et spirituosae facile eliciuntur, quae, neglectâ putrefactione, vix elici possunt.

[note: An putrefactio et fermentatio ante destillationem sit utilit.] Hier. Rubeus, de destill. sect. 1. c. 8. reprehendit quidem hanc putrefactionem, seque non posse sentire cum Raimundo Lullio, Jo Rupescissa, Guainerio, et plerisque viris doctissimis, scribit, qui rebus destillandis putrefactionem praemittunt; cum ex putrefactione detrimenti plus, quam commodi rebus accidat, resque corrumpantur; re autem corrupta vires integrae elici non possint. Imo ne fermentationem quidem diuturniore concedit, sed vix horarum aliquot, et non nisi cum plura miscentur.

Verumenim vero facile est ad haec respondere. Nam alio modo habet se putredo naturalis; alio haec artificialis. Etsi enim utraque ob externum calorem ad corruptionem misti tendit: tamen in hoc differunt, quod in simpliciter naturali putredine, ubi semel ab externo calore ad interitum via facta est, res sponte ad integram corruptionem tendit: In hac vero (quae quidem et ipsa, quatenus per media naturalia fit, naturalis est; sed quia ab arte sumit initium, artificialis nominatur) etiamsi quoque a calore externo quaedam corruptio fiat: tamen in artis potestate est, progressum regere, atque intergram illam corruptionem prohibere. Itaque haec putrefactio non ad ultimam rei corruptionem tendit, sed ad aliquam separationem, eo fine, ut partes a Natura aliquo modo separatae ab arte facilius separari possint. Imo saepe fermentatio potius quaeda videtur, quam corruptio haec Chymicorum putrefactio. Nam ubi


page 1280, image: s1280

res contunduntur, diversae ejus partes miscentur, et vis quaedam interna ab externo calore adjuta pertotum corpus sese extendit, atque in illud agit, sicut fermentum in farina; qua actione fit quaedam resolutio partium, et ad instituendam postea faciliorem destillationem praeparatio.

Cum autem putrefactio haec fiat per media naturalia: eo plane illam naturalem imitatur. Itaque requiritur hic calor externus, et is quidem blandus, et lenis ac humidus: cum id, quod nimis calet et fervet, putrescere non possit. Qui calor diversis modis ad ministrari potest. Alii utuntur balneo maris, alii balneo roris; cujus apparatus postea decribetur. [note: Balneum Boris.] Nonnullis inprimis hoc laudatur, et in practica Alchymica autoris innominati, ab Andr. Libavio edita, describitur. Supra lebetem vel catinum (in tab. 5.) imponatur vasculum vel dolium (in tab. 5.) quod exacte catino conveniat et respondeat. Hujus fundum multis parvis foraminibus perforetur, et ad latus supra fundum habeat foramen, per quod infundibulo aqua infundi possit. Catino dolium imponatur, et ubi impletus est catinus aqua, imponatur fundo vasis tripus ligneus, stramine vel foeno madido involutus, et circumcirca imponatur foenum madidum. Huic tripodi imponatur cucurbita duplicata materiam continens, ita ut superior emineat extra vas; inferior cucurbita circumdatur undique foeno madido: et tandem tabula lignea perforata vas tegatur ac firmetur. Aqua ubi incalescit, ut vix manus in ea contineri possit, vapores adscendentes foenum, et hinc cucurbitam, calefaciunt.

[note: Fimus equinus.] Alii fimo equino utuntur, cujus apparatum alii aliter instruunt: Alii capsis et vasis ligneis; alii scrobibus et foveis eum includunt. Ex. gr. sumatur dolium, fovea effodiatur in aliquo domus angulo, imponitur stratum fimi equini, pedem altum, seu palmos tres: deinde alterum calcis stratum, et palmi unius altitudinem, et sic consequenter S. S. S. imponitur. Ulsta dius, cap. 6. primo ponit stratum ex calce viva tres vel quatuor digitos altum: hinc stratum fimi equini septem vel octo digitos altum: postea circa circulatorium undique fimum ponit, et foveam terrae strato sesquipedem alto tegit, aquamque supra vitrum fundit, ut ad calcem descendat, caloremque excitet, singulisque septimanis calcem bis renovat. Nonnulli sub vase, in quo fimus continetur, calorem excitant, et ne fimus exsiccetur, quinto quoque die aqua rigant. Sed talia usus, artium omniu magister, rectissime docuerit. Quidam vinaceis, tempore autumnali, pro fimo utuntur. Sunt quidam, qui ex putredine graveolentiam et inquinamentum metuunt: verum metu hoc opus non est. Nam si vitrum, in quo materia continetur, bene claudatur, nihil extrinsecus vitii accedere potest.

[note: Ratio vitra claudendi.] Debent autem vitra claudi quam accuratissime, ne quid spirituum et


page 1281, image: s1281

essentiae amittatur. Luta in hinc usum commoda passim exstant. Si autem plane et exactissime omnium spirituum exiru prohibere velimus, commodissimu est sigillu Hermetis, ut nominant, quod tum alii, tum Ulstad. c. 20. describit. In fornace descensoria collum vitri per quatuor digitos emineat, et foramen bene luto claudatur, ignis circularis sensim admoveatur, donec vitrum plane incandescat. Ubi vitrum incanduerit, forcipe candente vitrum comprimatur et claudatur, clausumque sensim refrigeretur. Quod si fornax talis ad manus non sit, ponatur vitrum in ollam, vel sub ollam longam perforatam, quae cineribus repleatur (in tab. 6.) ita tamen, ut collum vitri nonnihil super cineres einineat, et super cineribus ignis accendatur, vitrumque ubi incadescit, candente forcipe comprimatur: vel patella vitrea imponatur, aspergaturque pulvis e vitro Veneto et borace, qui ubi per flammam candelae, more aurifabris usitato, liquatur, patella vitro agglutinatur, idque exacte claudit. Vitra tum in hoc, tum in aliis laboribus aperiuntur, vel filis sulphure inductis in circulum prius smiride signatum, atque incensis. Ubi enim ita vitrum circulariter incalescit, et gutta aquae frigidae inspergitur, dissilit. Sed commodior altera ratio est per circulum ferreum candentem, (in tab. 7.) aut etiam baculum ferreum rectum candentem tum acuminatum, tum rotundum.

Tempus digestionis variat, estque in aliis longius, in aliis brevius. Quae enim recentes sunt herbae mollioresque, breviore tempore opus habent, quae sunt sicciores durioresque, longiore; atque hinc quaedam diebus tribus, quatuor, quinque, alia etiam totidem septimanis digeruntur.

CAPUT IIX. De Cribratione et Lotione.

AD secundam classem eas operationes retulimus, quae versantur in separatione et alicujus rei detractione, atque in separatione homogeneorum ab heterogeneis, puroru ab impuris, utilium ab inutilibus: quae ipsae tamen iterum in duo genera dividi posse videntur. Aliae enim puram et utilem substantia eliciunt ac separant, impurum vero atque inutile relinquunt: aliae purum ac utile relinquunt, absumtis dispersis, aut quocunque modo separatis impuris et inutilibus, ut ex singulis operationibus patebit.

[note: Cribratio.] Cribrationem quod attinet, instituitur ea non solum eo fine, ut subtilior rerum contritaru, et in pulvere redactarum pars a crassiore separetur: sed et humida et cocta per cribru plerumque setaceum trajiciuntur. Ita pulpa fructuum coctorum, ut cydoniorum, pomorum, ribium, passularum ab acinis nucleis et folliculis separatur et nudatur. Ita pulpa et medulla cassiae a fistulis separatur, quod vulgo extrahere vocant, cassiaeque pulpam


page 1282, image: s1282

cassiam extractam, et flores cassiae nominant. Modus extractionis exstat in Cordi dispensat. Eodem modo et pulpa tamarindorum extrahitur. Solent et radices et folia plantarum ad mollitiem usque cocta per setaceum ad cataplasmata et unguenta conficienda trajici.

[note: Lotio.] Lavantur medicamenta non solum, ut, si contaminata sint, mundentur, sed et aliis de caussis, ut nimirum medicamento qualitas aliqua dematur, aut aliqua inducatur. Lavantur autem medicamenta vel aqua simplici, vel liquore alio conveniente. Verum saepe infusio potius est, et maceratio, aut nutritio, quam vocant, quae vulgo a pharmacopoeis appellatur lotio.

[note: Aloes lotio.] Aloen lavandi modum tradit Dioscor. cap. de aloe; monstratque eundem Cordus, in simplic. praepar. Commodissime aute lavatur endiviae vel cichorii aqua, ut epati minus inimica reddatur, quae illi affunditur, ut aloes purior substantia in aqua dissoluta a fecibus separetur. Qua in re tamen peccare videntur nonnulli pharmacopoei, qui aloen mundam, lotam et siccatam denuo terunt, et aquam pluvialem affundunt, qua abjecta, aloen, quae ad fundum descendit, insolando siccant, idque iterum repetunt. Metuendum enim est, ne optimae et subtilissimae partes in aqua solutae effundantur, et crassiores saltem remaneant. Unde recte scribit Galenus, lib. 3. de simpl med. fac. c. 15. Aloen, si accurate lavetur aut debiliter, aut plane nihil ventrem sub ducere. Et lib. 8. de compos. med. sec. loc. cap. 2. ad ventris subductionem illotam aloen aptiorem esse: multum vero de medicamentaria vi deponere lotam. Nimirum aloes substantia, in qua vis purgatoria, liquescit in aqua; et si illa abjiciatur, una perditur vis purgans, relinquiturque terrea et feculenta substantia.

[note: Metalloru et lapidum lotio.] Metalla et alia duriora prius subtilissime teruntur, deinde affusa aqua agitantur, atque ubi resederint, aqua effunditur, donec aqua limpida et pura relinquatur. Ita lapis lazuli et armenus lavantur, ut malignitatem deponant. Ita pompholyx lota mordacitatis expers redditur, et ut Galen. 4. de compos. med. sec. loc. c. 1. habet, nulli pharmacorum mordacitatis expertium inferior est, eaque ad oculorum fluxion es tuto utimur. Optime lavatur, si laevigata in linteo mundo ligata in olla aquae plena diu concutiatur et agitetur, ut subtilior saltem pars aquae permisceatur, crassior vero in linteo relinquatur.

Plumbi lotio est in Cordo: aliorumque metallorum lotiones passim in dispensatoriis dictis exstant.

[note: [?] Purificatio] Mercurius, antequam ad opus aliquod adhibetur, et ipse purificandus, quod fit, si lavetur lixivio e calce et cineribus clavellatis parato, vel alio forti lixivio. Item si ei effundatur acetum vini destillatu cum sale communi, et in mortario vitreo pistillo vitreo, vel ligneo agitetur, donec acetum nigrescat: Vel si [?] io in cucurbitâ vitreâ spiritus vini ad digitorum duorum vel trium eminentiam


page 1283, image: s1283

affundatur, et orificio cucurbitae pollice clauso fortiter agitetur, et spiritus vini ex impuritatibus, quas imbibit, nigrescens, separetur, novusque affundatur, idque toties repetatur, donec omnis nigredo ablata sit, tandempue corium trajiciatur. Vide etiam Beguinum, lib. 2. cap. 13. Libavium, Alchyma. pharmac. cap. 5.

[note: Calx lota.] Calx, quae alias vim urendi habet, si screbro abluitur, omnem salem atque hinc dependentem acrimoniam in aquam deponit, et mordacitatis expers redditur, ut etiam nervis punctis ruto adhiberi possit. Ita et cadmia lavatur. Sed quomodo argenti spuma et reliqua metallica lavare oporteat, docet etiam Galenus, lib. 1. de compos. med. sec. gen. c. 10.

CAPUT IX De Maceratione, Infusione, Coctione.

[note: Infusio seu Maceratio.] IN fusio seu Maceratio nihil aliud est, quam medicamenti in liquorem aliquem immersio, qua medicamentum intus et extra madescit. Instituiur autem variis de caussis: primo ut vis medicamenti extrahatur, relicta crassa et terrena, quae scopo atque instituto nostro minus conveniens est, substantia. Verum cum liquor, qui medica mentorum vim imbibit, pro peculiari medicamentoru forma haberi, et vulgo infusum nominari soleat, de eo, sect. 3. c. 3. plura dicentur. Deinde quaedam infunduntur, ut malignitas eorum corrigatur. Tertio, ut vis medicamenti intendatur. Ita radices aperientes aceto macerantur, ut vis incidedi intendatur. Quarto infunduntur, ut dura emolliantur, atque ad coctione praeparentur. Ita guajacum, sarsam parilla et similia ante coctione infundimus.

In diversis autem liquoribus diversa et pro diverso scopo medicamenta infunduntur: alia in aqua simpici vel destillata aliqua: alia in spiritu vini: alia in aceto: alia in oleo, qua ratione flores populi, rosarum, verbasci, atque alia ad olea conficienda infundimus.

Liquoris, qui ad infusionem adhibetur, mensuram nonnulli definiunt, et in singulas uncias singulas libras sumere jubent. Verum est magna rerum infundendarum diversitas, neque scopus, ut dictum, semper idem. Sumatur tantum liquoris, ut totu medicamentum eo non saltem immergi possit, sed ut liquor etiam supra medicamentum emineat. Commodum quoque est, ut liquor sit calidus, aut medicamentum infusum in loco calido asservetur. Calorn. ille actualis adjuvat liquorem, ut penitius in medicamenti infusi substantiam sese insinuare possit. Requirut tandem alia longius, alia brevius tempus. Quae n. solidioris sunt naturae, diutius infundi debent, quam quae sunt rarioris.

[note: Coctio.] Infusioni cognata est Coctio seu Elixatio, quae in eo saltem differunt, quod in Infusione medicameta longiore tempore et calore minore macerantur: Coctio vero citius et majore calore perficitur. Unde et finis fere idem coctionis. Primo enim coquuntur


page 1284, image: s1284

medicamenta, ut virtus eorum in liquorem transfundatur, quo postea loco illorum medicamentorum Medicus utatur. Deinde ut pravae qualitates, humoresque excrementitii, et flatus crassi frangantur, discutiantur et absumantur. Humidi autem illius, in quo fit coctio seu exixatio, est magna differentia. Coquuntur enim medicamenta in aqua communi, destillata, lacte, sero lactis, vino, aceto, aqua mellis, pro variis scopis, quos Medicus habet propositus.

Fitque ea elixatio variis modis. Primo medicamenta cum sufficiente liquoris quantitate in vase accommodato immediate igni admoventur. In qua coctione hoc inprimis observandum, ut ea, quae difficilius conquuntur, primo loco injiciantur; ultimo ea, quae facilius elixantur, et quorum vires facilius dissipantur, ne, si simul injiciantur, vis horum longiore coctione evanescat et dissipetur.

Deinde idem vas, quo continentur medicamenta, alteri vasi aquae pleno [note: Diploma seu vas duplex.] imponitur, quam coctionem Graeci [gap: Greek word(s)] , in vase duplici, vulgo in Balneo Mar. nominant. Neque ista coquendi ratio antiquis incognita fuit, ut ex Dio scoride, lib. 2. c. 69. Patet, ubi [gap: Greek word(s)] fit mentio, ut et apud Paul. AEginetam, lib 1. c. 83. Neque, quod Interpres Dioscoridis Marcell. Vergil. allegato loco, putat, ignota est nostra aetate vasis hujus forma et nominis ratio; cum qualis sit, facile e Galeno, 3. de alim. fac. cap. 22. cognosci possit, ubi ova [gap: Greek word(s)] appellata, quae Paul. AEgineta in diplomate coqui scribit, parari docet; Si vas, quo continentur, cacabo aquam calidam habenti indatur.

Tertio fructus inprimis, ut et radices quaedam, elixantur vapore aquae calida. Suspenduntur nimirum in vas aqua fervente semiplenum: vel repletur iis olla, et crate ex virgultis teguntur, ne decidant, atque olla inversa alteriollae aqua ferventi plenae imponitur. Verum de his postea, sect. 3. cap. 2. plura dicentur, ubi de decoctis agemus.

CAPVT X De Colatione, Despumatione, Clarificatione, Filtratione, Digestione, Expressione.

[note: Colatio] QUod in siccis et in pulverem redactis est cribratio, id fere in liquidis est colatio, qua humida per colum transmissae, relictis crassioribus partibus et fecibus in colo, puriora redduntur. Coli autem est quaeda varietas, inprimis secundum raritatem et densitatem, quae omnino ob materiae colandae varietatem necessaria est. Tenuis enim per colum rarum transmissa sordium aliquid secum trahit, neque pura redditur: Crassa vero si per crassum colum trajicitur, facile colum obstruit, et materiae transitum praecludit. Conveniens itaque materiae cuique colum eligendum, Peculiare coli genus est,


page 1285, image: s1285

[note: Manita Hippocratio.] quod Manicam Hippocratis vocant, saccus laneus, oblongus, acuminatus, per quem, sine omni expressione, ea, quae clariora cupimus, trajiciuntur, ut vina factitia et similia.

Deinde colatio non uno modo instituitur. Alia enim sunt crassiora et viscidiora, quae, ut colum transeant, prius calefacienda sunt: alia etiam prius in liquore dissolvenda. Ita manna, ut colari possit, in jure vel liquore aliquo dissolvitur. Alia verô, quae minus crassa sunt, saltem tepida, imo etiam frigida colari possunt. Quaedam colantur cum expressione; quaedam sine expressione. Quae sine expressione colantur, fiunt clariora: quae cum expressione, turbidiora. Quaedam non semel, sed saepius, ut clarescant, colanda sunt.

[note: Despumatio.] Cum autem colatione sola omnis impuritas raro tolli possit: aliis adhuc modis liquida clariora reddi solent. Id fit primo Despumatione, cum inter coquendum spuma innatans saepius cochleari, plerumque perforato, detrahitur. Inprimis autem despumatur mel et saccharum, et quae cum melle et saccharo parantur medicamenta. Additur iis aequalis vel etiam dupla aquae portio, et dum coquuntur, spuma detrahitur, idque tamdiu, donec vel spumare desinant, vel aqua admista maxima parte consumta sit. Interdum, ut facilior fiat despumatio, singulis libris singula ovorum albumina adjiciuntur: quibus spuma, quae colligitur, adhaerescit et jungitur, ut facilius separari possit.

[note: Clarificatio.] Clarificatio etsi in genere pro quacunque sordium crassarum separatione accipi possit, quae pluribus modis fieri potest, vel quiete, dum per se feculenta subsident, vel colatione, vel despumatione: tamen in specie pharmacopoeis Clarificatio appellatur illa decoctorum per despumationem, addito ovorum albumine, purificatio, quae hoc modo fit. Ovi albumen scopulis seu virgis agitatur, donec in spumam abeat, et postea particulatim syrupo vel decocto clarificando calido admiscetur, et ubi nigredinem aliquam contraxerit, detrahitur, novumque injicitur, donec liquor clarior reddatur. Qui etiam, si opus, per colum vel Manicam Hippocr. trajici potest.

Praeter hos adhuc alii sunt modi, quibus res clarificari atque inprimis purior reddi potest; inter quos praecipui sunt Filtratio et Digestio. Si feculentum non exacte liquori permistum, sed confusum tantum sit, Filtratio sufficit: si vero exactius permistum sit, ita ut etiam forsan unâ cum liquore per filtrum transire possit, Digestione opus est, per quam feces tandem a reliquo liquore puro segregantur, et in fundum deponuntur.

[note: Filtratio.] Primo itaque filtrationem quod attinet, distinguunt nonnulli inter filtrationem, et destillationem per lacinias. Verum hujus distinctionis nulla videtur esse necessitas. Nam utriusque operationis unus finis est: atque ita potius pro duobus modis unius operationis, quam distinctis operationes


page 1286, image: s1286

habendae sunt. Itaque et nos cum aliis autoribus haec non distinguemus, sed pro eadem operatione habebimus. Nam in genere per filtrationem crassum et feculentum liquori alicui confusum separatur, dum liquor purus per filtrum in vas subjectum descendit, et relinquitur impuritas. Caussa enim inventionis destillationis per filtrum est aquae vel liquoris sinceritas seu puritas, ut habet Geber, libr. 1. part. 4. summ. perfect. cap. 50.

Sunt autem duo modi destillationis per filtrum. Prior est, cum filtrum seu pannum laneum ad linguae bubulae formam fere sectum et formatum parte latiore in vas, quod liquorem purificandum continet, imponimus; altera autem, sive in unam, aut duas, aut tres extremitates acuminatas desinente, in vas subjectum, vel lati orificii, vel si angusti orificii est, infundibulo addito, propendere sinimus, ut ita liquor purus guttatim per filtrum in id descendat, fecibus in filtro et altero vase remanentibus. Primo autem madefaciendus est pannus. Ita enim liquor per eum facilius descendit. Nonnunquam pro pannis laneis utimur filis laneis simplicibus vel complicatis, ut dum olea destillata ab aquis separare animus est.

Alter modus Filtrationis est, cum cucurbitae vel alteri vasi amplioris orificii imponitur charta bibula, vel pannus lineus rarus bibula, atque ita in illam depressam panni et chartae cavitatem infunditur liquor. Potest et haec destillatio fieri per manicam Hippocratis dictam, praecipue si charta bibula instar cuculli imponatur, vel etiam per setaceum cribrum, superposita charta bibula. In quo modo hoc est notandum. Si feces multae adhaerent papyro, ut liquori jam transitus denegetur, mutandam esse chartam. Id etiam observandum, ut primo charta sumatur rarior, deinde si opus est, densior. In utroque autem modo hoc observandum, ea, quae sunt viscidiora, aut quae, ubi refrigetantur, conerescunt et coagulantur, calida ad filtrandum adhibenda esse. Ita enim citius transeunt, et nisi sint calida, non facile transfluunt, aut partes salsae concrescunt, et saltem inutilis humor destillat.

Porro si primâ vice non satis depuretur liquor, repetatur filtratio. Quam rem compendifacere licet in utroque modo: in primo, si plura filtra gradatim ita disponantur, ut vas primum, in quo liquor est, altiore gradu sit collocatum, secundum inferiore, atque ita deinceps; et ex primo vase dependeat filtrum in secundum, ex secundo in tertium; ultimum vero solum liquorem excipiat, et nullum filtrum, per quod liquor exstillare possit, habeat. Laciniae autem seu panni ita sint comparati, ut inferiores sint densiores superioribus. Ita enim maxime liquor depuratur. Figuram habet Andr. Libav. comm. Alchimic. par. 2. lib. 3. cap. 14, Idem compendium et in altero modo


page 1287, image: s1287

potest usurpari, si nimirum manicae Hippocratis plures ita suspendantur, aut alia vasa cum charta bibula ita disponantur, ut ex superiore in medium, ex his infimum liquor destillet.

In filtratione tandem omni et hoc obsevandum, ne partes nobiliores exhalent. Itaque si res spirituosa sit et quae facile exhalet, filtratio in loco frigido fieri debet; imo ita institui potest, ut vas utrumque regatur, ne aeri liber pateat aditus. Quod si res pretiosa et plane spirituosa atque exhalabilis sit: commodissime fiet filtratio per duplicem retortam, quem modum tradit Ulsta dius, c. 56. ita scilicet, ut in retortam, quae liquorem continet, imponatur filtrum vel laciniae, atque orificium hujus retortae cum laciniis propendentibus in aliam retortam vel etiam cucurbitam inseratur, et commissurae bene claudantur. Ita enimliquor per filtrum in subjectam retortam, vel cucurbitam destillabit et nihil exspirabit. Potest hoc etiam fieri, si orificium retortae gossypio vel spongia obturetur, ut per eam liquor destillet: qui modus et in aliis filtrationibus adhiberi potest.

Verum cum saepe feculentum illud et crassum adeo permistum sit liquori, ut filtratione separari non possit, ut videmus in musto, et cerevista, quae sola filtratione non clarificantur: alia opus est separatione, quae [note: Digestio.] per digestionem fit. Etsi vero vocabulum digestionis varie usurpetur, et interdum etiam putrefactionem, interdum exaltationem et circulationem quandam significet, de quibus suo loco; cum in genere digerere [note: Digestio quid significet.] sit coquere, et digestio sit coctio, atque chymicis per digestionem omnis, quae per lentum fit calorem, qui fere respondet calori in coctione, quae fit in animalibus, coctio et elaboratio significetur: tamen hoc loco per digestionem talem solum coctionem accipimus, qua quod adhuc feculentum est in rebus, separatur. Itaque non ad primam separationem adhibetur; sed ubi jam per extractionem vel destillationem prima separatio facta est, digestione, si quae feces permistae sunt, tolluntur, dum substantia liquoris attenuatur, et ab impuritate terrestri tollitur. Apparatus facilis est. Res digerenda ponitur in vitrum bene clausum, poniturque in B. M. vel alium locum calidum. Ita enim calore lento in materiam agente, si quid feculentum adhuc rei inest, subsidet, et a reliquo separatur; sicut videmus vina et cerevisiam clarescere. Eadem digestio potest adhiberi, ubi empyreuma aliquod rebus inest. Si enim cum idoneo menstruo aliquandiu digerantur, et illud tolli solet.

[note: Expressio.] Ad hanc classem pertinet et Expressio, cujus beneficio valido conatu vel manu solum, vel per torcular, liquidum et humidum a sicco et terrestri separamus. Hac oleum amygdalarum dulcium, ovorum, nucis moschatae, conficitur; eademque in aliorum etiam oleorum, et succorum praeparatione, in infusis, in decoctis parandis est necessaria.


page 1288, image: s1288

Ut tamen succus commodius exprimatur, interdum aliorum admistione opus est. Ita portulacae succus solus prae lentore exprimi non potest, ut Galen. 1. de comp. medic. sec. gen. cap. 4. scribit. Optimum igitur est, succum, qui ex uvae acerba prius contusa exprimitur, portulacae in pila committere, et sic iterum contundere, deinde ubi ex ambobus mistum exacte unitum fuerit, liquorem elicere. Simili modo etiam sempervivi succum exprimes. Nam seorsim neque ex hoc, quemadmodum neque ex cotyledone, succu copiosum exprimere quisque potest, ut, ibid. docet Galenus.

CAPVT XI. De Destillatione.

DEstillatio, quae Graecis [note: Destillatio.] [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , inter operationes chymicas fere frequentissima et maxime necessaria, ac pharmacopoeo inprimis utilis est. Etsi verô nomine destillationis alii aliter utantur, atque nonnulli destillationis vocabulo totam artem Chymicam intelligant, et Chymicum nomine Destillatoris indigitent; nonnunquam etiam per filtrum, spongiam, chartam bibulam destillatio fieri dicatur: hîc tamen magis proprie destillationis nomen sumimus. Nonnulli etiam sublimationem vocant; sed minus proprie: cum Chymicis sublimatio sit quidem destillationi cognata, sed tamen ab ea diversa, ut postea dicetur.

[note: Destillatio quid.] Destillationem autem alii aliter definiunt. Albertus Magnus, de Alchim. eam hoc modo definit: destillatio est vaporum aquosorum in suo vase elevatio. Langius, lib. 1. ep. 13. Destillationem definit humoris per calorem in vaporem resoluti, ac frigore rursum inspissati eliquationem. Joh. Bapt. Porta destillationem esse dicit humidarum partium vi caloris in vaporem resolutionem, quae a frigore et constipatione occursantibus in liquorem vertuntur. Libavius hanc definitionem proponit: Destillatio est elambicatio vel prolectatio essentiae sub forma liquida per ignem vasis conclusis, ex materia halabili per attenuationem, elevationem, consistentiamque delabentibus guttis, et alicubi in receptaculo confluentibus. Nobis hanc placet proponere: Destillatio est halituum e re exhalabili per calorem elevatorum, objectu vasis recepraculique densi et frigidioris in liquorem collectio. Destillari enim possunt omnia, quae caloris vi in halitum et vapores converti possunt. Nam halitus illi a vase objecto retenti sensim in guttas colliguntur, et hinc in liquorum confluunt.

[note: Destillationum genera.] Cum autem rerum harum magna sit diversitas, aliaque in halitus et vapores ac spiritus facile converti possint; ex aliis non nisi majore ignis vi halitus eliciantur; atque halitus illi caloris beneficio elevati vel facile


page 1289, image: s1289

in sublime ferantur et sursum tendant; vel ob gravitatem deorsum ferantur; vel medio modo sese habeat, et in sublime quidem nonnihil eleventur, sed tamen in locum nimis altum non adscendant: varia hinc ortum habet destillandi ratio, varietate fornacum mediorumque differens. Per aliam fornacem et vasorum constitutionem vapores in altum elevantur: per alia ad latus aguntur: per alia in fundum deprimuntur. Ignis patens dat majorem calorem; minorem arena; adhuc minorem cineres; adhuc minorem aqua. De quo Geber, libr. 1. summ. perfect. par. 4. cap. 50. cum cineribus destillatio majore perficitur igne: quae autem cum aqua, mansueto igne et aequali. Subtilior ergo fit separatio per eam, quae aqua perficitur, quam quae cineribus elicitur. Veruntamen hae differentiae omnes ad tria genera non incommode redigi possunt, et triplex constituitur destillatio; per Adscensum, ad Latus, et per Defeensum.

[note: Destillatio per ascensum.] Per adscensum nominatur destillatio, quando halitus et vapores in altum adscendentes ab alembico seu capitello cucurbitae, vesicaeque seu vasi, quod materiam destillandam continet, imposito excipiuntur, atque in eo in liquorem, qui guttatim per rostrum vel nasum (ita enim appellant canalem ab alembico in vas recipiens tendentem) in recipiens destillat, atque in eo colligitur, condensantur.

[note: Destillationis per ascensum differentia.] Fit autem haec destillatio variis modis. Primo loco nonnulli commendant destillationem per radios Solis, et persuasum habent, radios Solis coeleste ac vivificum quid destillatis [note: Destillatio perradios Solis.] communicare. Verum superstitiosa et inutilis videtur haec diligentia. Nihil enim quam calorem Solis radios communicare, atque eadem alium quemvis calorem praestare, experientia testatur. Nam ut res, quae calore Solis exsiccatur, non praeferenda est ei, quae igne sicca evasit: ita nec liquor, qui ex vaporibus a radiis Solis elevatis collectus est, nobilior est eo humore, qui ex vaporibus ignsi vi in altum sublatis confluxit. Et praeter hoc, quod in nostris regionibus rato haec destillatio institui potest, habet et alia haec destillatio secum incommoda: nimirum quod oalor continuari non potest, sed noctu remittit: quod non pro libitu artificis regi potest: et longiore spatio ac tempore opus habet. Itaque cum calore ignis in fornace accensi eadem operatio breviore tempore, et minore labore, ac certius perfici possit: non est, ut hac in re superstitiose laboremus, sed nobis in fornace commoda institutae destillationes sufficiant.

[note: Fornas destillationie per ascensum.] Cum autem omnes per ascensum destillationes unius fere generis fornace opus habeant (etsi et hîc non nulli varietatem quandam ad splendorem potius, quam necessitatem quaerant) de ea aliquid in genere dicemus. Non vero opus est pluribus


page 1290, image: s1290

verbis eam describere, cum unica fornacis inspectio haec omnia monstret. (in tab. 8.) Habet autem haec fornax duas praecipue partes, focum et cinerarium: supra pavimentum intra latera fornacis spatium relinquitur cineribus excipiendis, quod in latere uno habet ostiolum, non solum cineribus, ubi repletum est, eximendis, sed et admirtedo aeri, qui ignem accendat, necessarium. Hoc spatium tegitur bacillis ferreis seu crate ferrea, atque continuantur fornacis latera, et focus exstruitur, tantae altitudinis ac latitudinis, ut vesicae vel catino, aut lebeti et carbonibus recipiendis sit idoneus. Relinquitur et in foco ostiolum carbonibus ingerendis necessarium; imo saepe et alterum mox supra cratem, eidem mundando aptum. Saepe ostiolam paulo altius supra cratem exstruitur, et focus fit altior, ut majorem carbonum copiam possit capere, nec opus sit, singulis horis novum igni nutrimentum suggerere. Ne autem simul carbones accendantur, ipsa ostiola diligentissime suis epistomiis sunt instruenda, ut tantum saltem aêris, quantum libet, admittere possimus. In parte vero superiore ad latera catini vel lebetis quatuor, vel etiam pauciora, foramina rotunda sunt relinquenda cum suis operculis seu epistomiis, vel luteis vel ferreis, ea de caussa, ut per ea, prout plura vel pauciora, tota vel ex parte, aperimus, cilorem ignis, prout libet, moderate possimus. Catino etiam baculus ferreus, vel crux ferrea subjicitur, ne pondere quae, cineris, vel arenae deprimatur.

[note: Fornax acediae, seu piger Ilenricus.] Si cui placet hîc compendium quaerere, et a carbonibus suggerendis longiore tempore vacare, aut etiam igne unico plures fornaces calefacere, illi licet fornacem Acediae, ut appellant, seu pigrum Henricum, exstruere, qui hoc modo paratur. Exstruitur turricula intus cava, quae tantum carbonum, quantum dici sufficit, aut quantum libet, capere possit, quae parte inferiore habet substratam craticulam cum cinerario et ostio, ut in reliquis fornacibus. In cacumine habet foramen carbonibus ingerendis necessarium, cum operculo exacte foramini conveniente. Ad hujus turriculae latus (vel latera, si plures uno igne fornaces calefacere libet) alia fornax (vel plures sornaces) exstruitur, cum fundo bene clauso, loco paulo altiore, quam craticula turris est, exstructo. A fundo fornacis recta canalis exstruitur versus focum seu cratem turris, per quem calor ex turri ad fundum fornacis penetrare possit. Nonnulli in hujus canalis medio tabulam ferream vel lapideam disponunt, vel integram, vel foraminibus aliquot magnitudine differentibus praeditam, per quam tantum caloris, quantum libet, ex foco turriculae in fornacem admittere possunt. Fornace ita instructa, turricula carbonibus repletur, et operculo clauditur, cui cineres plerumque injiciuntur, ne quid respirare, carbonesque omnes incendi possint. (in tab. 9. 9.) Alii aliter


page 1291, image: s1291

hoc fornacis genus exstruunt, quae tota diversitas melius monstrari, quam describi, potest. Mihi commodissima haec videtur ratio, (in tab. 10.) si nimirum craticula cum cinerario ipsi fornaci, non vero turriculae carbones continenti subjiciatur. Pavimentum vero turriculae sit declive, ut carbones ex eo per foramen [?] in ipsum focum fornacis supra craticulam descendere, atque bi accendi possint. Quod si plures fornaces quis circumponere velit turriculae, posset in pavimento turriculae pyramidalem vel acuminatam figuram exstruere, cujus ductu per omnes canales in omnes fornaces carbones demitti possunt.

[note: Athanor Henric. Conradi.] Laudat et commendat, ut ad multa, praecipue tamen digestiones, utilissimani suam fornaculam Heinric. Conradus, in libello peculiari de Athanore: qui iccirco de ea consuli potest. Quia tamen in eo tractatu quaedam occultavit; nonnullis autem hujus fornacis structura placet: particulatim eam describemus, et qua ratione longiori tempore flammae continuae et aequali materia praeberi possit, docebimus. Fornax integra est (in tab. 11.) Basis ex laminis ferri vel cupri (in tab. 12.) vitrum, in quo spiritus vini continetur (in tab. 13. 14.) quod canali ex ferreis vel cupreis laminis composito (in tab. 15. 16.) per quem spiritus vini ad flammam derivatur, arcte adaptatur et ferruminatur, ac clauditur, ne quid vel spiritus effluere, vel aer confertim ingredi possit. Alii spiritum vini sensim e gutturnio in canalem instillant. Ellychnium ex alumine plumoso, vel minutissimis argenti filia contortum orificio canalis angusto [?] inseritur atque accenditur, per quod flamma continuo spiritum vini lambit et attrahit, ut non solum per aliquot dies, sed et septimanas continuari possit. Basi imponitur pass inferior fornacis vel tota vitrea perspicua, vel ex laminis ferri aut cupri, atque lapide speculari parata, ut aliquot partibus sit perspicua, et flammam continuo conspiciendam praebere possit. (in tab. 17.) Huic imponitur pars fornacis superior, ex aliquot, prout libet, circulis e laminis ferreis vel cupreis parata (in tab. 18.) de quibus unus (in tab. 19.) qui sibi mutuo inseri, et nunc plures, nunc panciores, prout flammam propinquam vel remotam cupimus, adaptari possunt. Huic imponitur capella cuprea (in tab. 20.) in margine foraminibus multis pertusa, ut halitus ex spiritu vini exitum habeant. Capellae imponitur tripus. (in tab. 21.) Huic imponitur vitrum. Fornaxtandem clauditur et vitrum tegitur vitro (in tab. 22. vel in tab. 23.) prout vitrum impositum requirit. Non est autem de nihilo, operationes in ea fornace sine omnibus sordibus fieri; gradus caloris optime regi; ignem, qui non solum sine ulla nova opera non solum per aliquot dies, sed et septimanas durare possit, in ea accendi posse: nisi hoc haberet incommodi, quod ignis paulo majore


page 1292, image: s1292

sumtu alendus est. Verum haec sumtuum ratio in aliis locis major, in aliis minor est, et posset hîc fortasse etiam compendii aliquid quaeri.

[note: Destillatio cum igne paetiente.] Caeterum per ignem carbonum destillatio pluribus modis instituitur. Vel enim vas cum materia destillanda nudo igni imponitur, vel medium quid interjicitur. Prior duobus modis fit. Vel enim cucurbitam bene lutatam cruci ferreae imponimus, et supra circumcira fornacem claudimus, saltem spiraculis necessariis relictis, subtusque ignem accendimus. Quo destillationis genere utimur, ubi pro spiritibus elevandis majore ignis vehementia opus est, ut nin aquis valentibus praeparandis. Sed in hujus vicem saepa destillatio per retortam subire potest.

[note: Defillatio per vestcam.] Deinde igne etiam patente destillamus per vesicam, ut nominant. Vas nimirum cupreum, intus stanno obductum, quod vesicam appellant, fornaci imponitur; quae una fere parte materiae destillandae, et duabus aquae vel menstrui ita repletur, ut quarta ejus pars praeter propter maneat vacua: postea imponitur alembicus, et commissurae luto ex farina et aqua, vel farina et albumine ovorum, clauduntur, et ignis paulatim in foco, ostiis bene clausis, et uno saltem spireculo seu ventili aperto accenditur. Rostro autem alembici canalis oblingus, vas aqua frigida plenum transiens, adaptatur, et arcte conjungitur, commissuris bene clausis, ut vapores et spiritus a frigiditate aquae citius coagulentur, et non evanescant: huic demum canali receptaculum apponitur. Et ut vapores non evanescant, et citius in guttas condensentur: quoties aqua incaluit, cum frigida permutanda. Qua de caussa etiam interdum pannum humidum frigidum alembico imponere utile est. Verum ad hanc molestiam evitandam a nonnullis hoc compendium usurpatur. Alembicum fabricant, eique aliud quasi labrum, quod tamen eum non contingat, circumducunt, atque in spatium, quod inter alembicum est, et labrum illud alembicum cingens aquam frigidam infundunt; quae ubi incaluit, per epistomium emittitur, et alia frigida infunditur. (in tab. 25.)

[note: Destillatio per serpentinas.] Sunt qui canalem vasis, a quam refrigeratoriam continentis, non immediate cum rostro alembici vesicae impositi, sed per medias fistulas anguium et serpentium modo flexuosas et anfractuosas conjungunt, (in tab. 26.) quod destillationum genus iccirco anguinum et serpentinum nominatur, et non solum in destillatione per vesicam, verum etiam, si cui placet, in reliquis per ascensum destillationibus, per balneum, cineres, et arenam, locum habere potest. Nimirum alembicus fabricandus, ex cujus vertice fistula recta promineat. Huic fistulae conjungitur canalis per multos anfractus et flexus, qui inde serpentina appellatur, ad canalem vasis refrigeratorii transiens. Solent vero


page 1293, image: s1293

hi canales serpentini variis modis parati: alii simpliciter ipsi cannali et vasi refrigeratorio conjunguntur: alii in medio a djunctam habent ampullam, ex qua rursum per anfractus surgunt, et i canalem vasis refrigeratorii inseruntur, qualis depingitur a Jo. a Bapt. Porta, magiae nat. lib. 10. c. 8. (in tab. 27.) Accommodatum est hoc instrumentum iis rebus destillandis, quae spirituosae sunt, seu ex quibus multum spirituum elevatur, et quae propterea majus spatium requirunt, quod nisi ipsis hoc modo concedatur, facile evanescunt.

Portro destillatio ubi vas cum materia destillanda non proxime igni, sed per medium aliquod objicitur, variis etiam modis instituitur. Quibus tamen omnibus hoc commune est, quod catinus seu lebes, (capellam vulgo vocant) seu cupreus, seu fictilis, arctissime fornaci conjungitur. Huic cucurbita (in tab. 31. 31.) imponitur, quam ita a sativae cucurbitae similitudine nominant, alii bociam appellant: cui imponitur capitellum seu alembicus. Nonnunquam suber vel papyrus inter alembicum et materiam destillandam interjicitur, ut saltem renuissima et spirituosissima pars penetret.

[note: Destillatio in Balneo sicco.] Capella si vacua relinquatur, et ei cucurbita cum materia destillanda imponatur, catinusque probe claudatur, ut solum aer calidus in cacabo vel catino conclusus cucurbitam calefaciat, atque ex natteria in ea contenta vapores in alembicum elevet, commodissime balneum siccum, seu stufam siccam, appellari existimaverim: cum aer hoc modo conclusus et calefactus aeri in nostris hypocaustis, et fornace media calefactis tempore hyberno conclavibus, quae vulgo stufas nominant, respondeat. Aliter tamen Stufam siccam vulgo accipiunt, cum fornaci, fornacibus in nostris hypocaustis simili, multa vasa imponuntur, atque unius fornacis ignes calefiunt, qualem fornacem ultimo loco describit Matthiolus, de rat. destillandi aquas. Weckerus, lib. 3. an idotarii gener. cap. 41. destillationem etiam per vesicam hoc nomine indigitat, quae ab aliis per vesicam destillationibus nihil differre videtur, nisi eo, quod ignem non rectâ vesicae subjicit, sed fornaci pigrum Henricum adjungit, ut ita in fornace, cui vesica inhaeret, aer saltem calidissimus contineatur. Libavius, part. 1. comm. alchem. l. 4. c. 12. Stufam siccam appellari scribit, quocunque furno per ignem siccum et immediatum destillatur, maxime si simul res, ex quad estillatum petitur, absque humore in destillatorium inferatur. Et postea; stufae tunc magis vocantur, cum fiunt destillationes in fornace, igne vesicam aut aliud vas, in quo materia continetur, proxime tangengente, sive aqua addita sit, sive nulla. Stufam siccam describit Bulcasis, in libro, quent Servitorem inscripsit, in cap. de facienda aq. ros. his verbis: Operatio ejus, (retineo verba Interpretis) sine aqua et cum igne carbonum est, ut facias furnam quadratum vel rotundum, et habeat coopertorium superius, super quod stabunt


page 1294, image: s1294

ventres ex terra vitreata, et possint sustinere ignem: et quando accenduntur sarbones, et incipit aqua rosarum distillare, claude os furni, et dimitte foramina aperta, per quae fumus egrediatur, et dimitte sic, donec fuerit destillata tota; deinde abjectis primis rosis, pone alias recentes. Videturque haec fornax re ipsa cum Matthioli fornace ultima convenire.

[note: Destillatio in B. Roris.] Si vero catinus seu lebes aqua repleatur; cucurbita autem in eo ita vel super tripode, vel cruce, vel lamina multis fora minibus pertusa et ad latera ferreo unco innitente, collocetur aut suspendatur, ut ipsam aquam calidam non tangat, sed salrem vapores excipiata: pellatur balneum Roris vel balneu vaporosum. A vapore enim aquae calentis incalescit cucurbita, atque hinc vapores in alembicum attoluntur. Debet aute catinus diligenter operculo claudi, ne aqua exhalet. (in tab. 28.) Dispositionem etiam hujus fornacis descripsit Weckerus, antidot. gen. lib. 3. cap. 40. et Jo. Bapt. Porta.

[note: Destillatio in Balneo Mariae.] Frequentissimus vero modus est, qui balneum Mariae vel maris appellatur. Lebes seu catinus cupreus, vel etiam fictilis, fornaci inseritur, ut jam dictum, et aqua repletur, in quam cucurbita cum materia destillanda immergitur, et catinus operculo, in medio tamen ad excipiendam cucurbitam perforato, probe tegitur, ut et calor in balneo melius contineatur, et aqua non ita facile exhalet, sed in guttas resoluta iterum descendat, ne toties novam aquam affundere opus sit. Cum tamen plane caveri non possit, ne quid exhalet: habenda est in promptu aqua calida, quae, ubi aqua nonnihil deficit, infundi possit; ne si frigida infundatur, eaque cucurbita vitrea conspergatur, rumpatur, Commodissimum tamen est, si gutturnium aqua plenum apponatur, ex quo nova in locum ejus, quae exhalavit continuo guttatim destillet. (in tab. 29.) Ne autem vitrum ad fundum catini allisum frangatur, in aqua natet, aut ullo modo moveatur: danda est opera, ustet plane immobile. Geber, lib. 1. summ. perfect. cap. 4. cap. 50. id hoc modo effectum dat. Fundum catini seu ollae straminibus, lana, vel re simili, ad spissitudinem trium digitorum tegit, ne cucurbita frangatur; iisdemque graminibus vel rebus consimilibus operit in circuitu totam cucurbitam usque ad collum alembici fere, et super stramen vel sarmenta virgas subtiles sternit, iisque lapides imponit, qui suo pondere cucurbitam, alembicum, et ipsa sarmenta deprimant, et depressa firma et stabilia teneant super ollae seu catini fundum, ne natent per aquam. Recentiores commodie circulum plumbeum formant, eumque stramine inducunt, et funiculis circulo alligatis cucurbitam super circulo plumbeo firmant, quod commodissime fiet eo modo fere, quo tympana tendi solent. (in tab. 30.) Aut, quod etiam satis commodum est, lebes seu catinus cupreus scobe ligni serrati madefacta ad dimidiae spithamae altitudinem


page 1295, image: s1295

impletur, super quam vitrum collocatur, et circum circa ahenum scobe madefacta repletur, vitrumque firmatur, et tandem aqua infunditur. Nonnulli, ut plura possint una vice destillare, in unum balneum plures cucurbitas imponunt: quod quidam ita faciunt, ut non solum ab igne subtus accenso, sed a canali balneum transeunte calefiat: quale describit Weckerus, antidot. general. lib. 3. cap. 39. et alii plurimi, atque inter hos jam olim Bulcasis, allegato loco in servitore.

[note: Destillatio per cineres, arenam etc.] Tandem per cineres, arenam, scobem et limaturam ferri similia destillatio perficitur. Nimirum in fundum catini cineres, farina laterum, arena, aut limatura ferri aut digiti, aut prout opus, altitudinem injiciuntur: Huic cucurbita cum materia destillanda imponitur, et catinus cineribus vel arena repletur, Commissurae farina, aqua aut albumine ovorum subacta, vel luto ex vitro pulverisato, lithargyro, farina, et albumine ovorum panno lineo vel papyro illito, pro ut opus, junguntur.

[note: Cucurbitae.] Cucurbitae autem (in tab. 31. 31.) quae ad has omnes destillationes usurpantur, vitreae maximam partem eliguntur, ut quae nihil substatiae vel qualitatis alienae destillato communicant, alias sunt altiores, alias humiliores, prout materia destillanda, de quo suo loco, haec promptius in altum, illa difficilius elevatur. Si enim illo, qui necessarius est, gradu caloris materia in alembicum usque elevari nequit, sed per latera cucurbitae iterum descendit, frustra laboratur.

[note: Phiolae.] Loco cucurbitarum usurpantur interdum phiolaedictae, (in tab. 32.) et tunc quidem, ubi maxime, volatilia, ut spiritum vini et similia, a phlegmate separare animus est. Nam solum illud, quod est volatile, et non aqueum per longum et angustum phiolae collum in capitellum vel alembicum usque adscendit; quod vero aqueum est et gravius, in lateribus colli iterum in guttas concrefcit, atque in imum delabitur, et sic volatile illud ab aqueo phlegmate secernitur.

[note: Destillatio per campanam.] Ad hanc per ascensum destillationem non incommode quoque referri potest destillatio per campanam dicta, qua oleum [?] paratur, ubi scilicet sulphure accenso campana vitrea (in tab. 33.) vapores excipiuntur, et in oleum condensantur, de quo suo loco.

[note: Destillatio ad latus.] Alterum destillationis genus ad latus, vel per inclinationem vocant, quod scilicet halitus et spiritus non sursum scilicet halitus et spiritus non sursum recta in alembicum adscendunt, sed per latus atque oblique in recipiens tendunt. Vas, per quod haec destillatio peragitur, seu vitreum, seu terreum sit, retortam vulgo (in tab. 34.) alii cucurbitam incurvam, alii bociam contra bociam nominant. Nonnulli loco Retortae utuntur etia cucurbita recta; verum illam oblique in fornace statuunt, ut alembicus deorsum inclinet. Habet hoc destillationis genus locum praecipue in iis, quae aegre in altum attolluntur. Ponitur


page 1296, image: s1296

autem retorta plerumque in ignem patentem, interdum in cineres, saepius in arenam: unde fere secundo, tertio, aut quarto caloris gradui haec destillatio apta est.

[note: Destillatio per retortam in igre patente.] Ubi in ignem patentem ponitur retorta, hic modus est. (in tab. 24.) Exstruatur fornax fere quadrata, in cujus parte infima sit cinerariu cum ostio. Cinerarium tegatur crate ex baculis ferreis, ob majorem, qui in hoc genere plerumque usurpatur, ignem, crassioribus. Supra cratem sit focus, tantae altitudinis et latitudinis, ut et carbones, et retortam capere sufficienter possit. In medio vero foco seu spatio ferreus baculus, vel duo etiam parietibus inserantur, satis fortes, ut et vim ignis, et retortae onus ferre possint, nec ubi incanduerent, flectantur et deprimantur, atque ita retortae collum frangatur. In latere uno relinquatur spatium, per quod cornu seu rostrum retortae eminere [note: Lutum ad vasa mumenda.] atque exseri possit. Retortautem antequam fornaci imponitur, luto bono munienda est, ne ignis vi rumpatur. Cui usui inservit id, quo utuntur fabri ferrarii in ferruminando; aut tale, quod fit ex luto tenaci, ab arena crassiore mundato, tomento, equino stercore, cui additur interdum ferri scoria, et sanguis taurinus. Vel ex farina laterum, ferri scoria, vitro, luto pingui mundo, ac tomento: vel tali, quod R. luti mundati et exsiccati part. X. cinerum lototum part. ij. fimi equini part. iij. scobis ferri part. j. pilorum bubulorum vel tomenti part. ij. M. cum sanguine bubulo vel ovillo. Plura vide apud Evonymum, part. 1. et 2. Andream Libavium, lib. 1. epistolar. Chymicar. 24. et lib. 2. Alchymic. tractat. 1. cap. 38. Beguinum, in [?]yr. chymic. l. 1. c. 6.

Postquam retorta in fornacem locata fuerit, foramen, per quod rostrum eminet, diligenter clauditur, ne igni pareat exitus. Postea tegatur pars superior fornacis, et relinquantur in, quatuor lateribus spiracula seu ventilia. Alii in medio saltem unum foramen relinquunt, ut ita semper versus mediam tecti partem flamma tendat, atque circa retortam reverberetur; idque foramen, prout opus, magis vel minus aperiunt, imposito operculo: tandem etjam, si opus, carbones per illud injiciuntur. Nonnulli quoque in hac destillatione pigrum Heinricum adhibent. Ubi fornax parata, et retorta imposita, retortae adjungatur vas recipiens amplum (in tab. 36.) et commissurae diligenter agglutinentur et abstruantur, lutumque prius exsiccetur, antequam ignis accendatur, ne ullus spiritui, qui saepe satis fortis est, et magna vi erumpere conatur, exitus pateat.

[note: Lutum ad commissuras vaserum claudendas.] In serviunt autem huic rei lura jam enumerata: vel quod R. ferri scoben, catillorum fragmenta pulverisata, vel farinam laterum, lutum ustum, cretam, bolum communem, calcem vivam; quae miscentur cum albumine ovorum. Vel R. sar. laterum, vitri pulver. an. part. iiij. cretae part. j. luti mundati part. xij. M. cum tomento vel capillis bubulis et


page 1297, image: s1297

ovi albumine. Nonnulli, ubi lutum exsiccatum fuerit, recipiunt picem, ceram, sevum, mistaque et liquata instillant luto. Hoc in genere de lutis observandum, ea, quae combustilia sunt, loco, qui igne incandescere potest, inutiliter applicari; unde cum retortae collum interdum incandescat, combustilibus commissurae non sunt claudendae: ita liquabilia loco, qui incalescit, itidem non sunt applicanda: nec quod in aqua resolvi potest, loco humido.

Recipiens sit amplum, ne, si angustius sit, spirituum copia, qui ex nonnullis rebus confertim exeunt, rumpatur. Quo fine nonnunquam canalis adhuc medius, (in tab. 39.) inter retortae collum, et recipiens inseritur, ne spiritus mox in recipiens irrumpant, illudque frangant. Alii duplex recipiens adhibent, quod duobus modis fieri potest. Vel enim unum recipiens in parte inferiore ventris habet canalem, cui alterum recipiens applicatur, (in tab. 38.) ut si forte major sit spirituu copia, quâm quibus capiendis prius recipiens sufficiat, aliquid eorum in posterius transeat. Vel potest adhiberi canalis, ea parte, qua collo retortae applicatur simplex, qui postea in geminum desinat, et utrique vas recipiens applicari. (in tab. 37.)

Ut vero in aliis, ita praecipue in hac destillatione, est observandum, ne ignis remittatur. Nam mineralia inprimis si semel vi ignis fundantur et liquentur, et postea ignis remittatur, ut nonnihil refrigerentur, adeo teuaciter conjunguntur, ut vix igne, quantumvis iterum aucto, separari possint, nisi rursum in pulverem redigantur.

Loco retortae interdum ampulla solum in directum posita utuntur, atque ita eam locant, ut rostrum nonnihil declinet, appellantque hanc destillationem proflatoriam.

[note: Destillatio per Retortam in cineribus, arena etc.] Secundo potest destillatio per latus, seu inclinationem, etiam per cineres, arenam vel scobem, et limaturam ferri institui, cum minore calore opus est. Fornax exstruitur ut antea, sed in medio habeat ferream cratem supra quam pavimentum concavum exstruitur, vel catimus saltem aut capella fictilis (in tab. 35. 40.) adaptatur. In hanc ponitur retorta, ita ut rostrum ad latus emineat, et supra ac infra cineribus vel arena, vel simili materia tegitur atque obruitur, recipiensque adaptatur, et per ignem, ut fieri solet, destillatio instituitur. In nonnullis, quae facile ebulliunt, vel superiori retortae parti frigidiori facile adhaerent, ignis primo supra retortam et cineres, aut arenam accenditur, qui et bullas reprimit, et materiam in liquorem solvit, atque ubi oleum fluere incipit, tum infra etiam ignis accedendus, ut melius id fluat. Sed de his suo loco.

Tertio etiam fit destillatio per retortam in balneo roris, cujus inventionem sibi asscribit Jo. Bapt. Porta lib. 10. mag. nat. cap. 9. quae ex eo loco et prolixa descriptione peti potest. (in tab. 41.)



page 1298, image: s1298

Tandem et aquae potest imponi retorta. Jungitur nimirum, ut moris est, fornaci catinus aeneus, qui vel unum, vel duos, prout per unam vel duas retortas destillare animus est, ad latera foramina cum suis canalibus habeat, per quae retortarum colla transeant. Retortae plumbeis circulis merguntur et firmantur, ut in balneo dictum est: vas aqua repletur tegiturque, et canales stuppa diligenter clauduntur. Hinc ignis accenditur, aqua ubi fervet, vapores excitantur, et collecti in recipiens destillant. Tali destillatione sese uti in destillatione florum rorismarini, violarum et similium scribit Joh. Bapt. Porta.

[note: Destillatio per descensum.] Tertium destillationis genus est, quod per Descensum nominant, ubi scilicet liquor ex resolutis halitibus collectus non sursum fertur, neque ad latus, sed infra tendit, atque in vas suppositum destillat. Atque adhibetur in iis praecipue, ubi liquor est gravis, spiritusque in altum vix adscendunt, aut si adscendere deberent, a calore corrumperentur et dissiparentur. Verum multa, quae per descensum destillantur, non incommode etiam per retortam destillari posse videntur. Fit autem haec pluribus modis. Primo per ignem patente, idque tamen aliter atque aliter. Interdum n. perforatur vas, quod materiam continet, parte inferiore; superiore vero bene clauditur, atque fundo alteri vasi imponitur, quod terrae infoditur, ut vas materiam continens supra terram emineat, et ignis circum accenditur, ac sensim propius admovetur, donec tandem vas eo plane obruitur. Ita enim vi incumbentis ignis halitus descendunt, et frigoris vi condensati in subjectum vas destillant. Nonnunquam peculiaris fornax ad hanc destillationem exstruitur, talis nimirum: Erigitur fornax (in tab. 42.) sesquicubitum, aut quantum opus est, alta, cujus unum latus pateat, ut recipiens imponi possit: supra tegitur tecto concavo, ut ventrem cucurbitae, ollae, phiolae, aut cujuslibet instrumenti, materiam destillandam continentis, capere possit. In imo vero perforatur, ut collum transire possit. Sumatur igitur vas conveniens luto munitum, et materia destillanda repleatur, atque glomus ex ferreis chordis, vel simili materia supra per collum immittatur, qui relaxatus prohibeat, ne materia excidat. Vase inverso collum per os in spatium inferius exseritur, et luto bene, si quid de illo foramine patet, clauditur. Supponitur receptaculum, et ignis supra vas accenditur, et sensim augetur.

Deinde est et alius modus, ubi non ipsi vasi ignis immediate incumbit, sed eo a priore differt, quod supra cucurbitam inversam cineres vel arena injicitur, et supra cineres vel arenam ignis accenditur. Quae destillatio mitior est, et calorem blandiorem habet.

Adhuc mitior calor est, qui per aerem saltem calidum, aut si ita libet nominare, stufam vel balneum siccum, procuratur. Fornax est eadem


page 1299, image: s1299

cum prioribus: in hoc differt, quod catinus vel pila formabitur bifida: pars inferior in concavum fornacis immittatur, habeatque in imo foramen fornacis foramini respondens: in hac imponitur ampulla vel cucurbita, ut collum per foramen in partem imam fornacis descendat. Tanta autem sit catini illius capacitas, ut cucurbita per semipedem eum non tangat. Postea operculum imponitur, et supra id bene lutatum ignis accenditur, et destillatio, prout opus, persicitur.

Est tandem et alius adhuc modus, cum mitissimum adhibere calorem cupimus, et metuimus, ne destillatum corrumpatur, per balneum scil. quem modum describit Jo. Bapt. Porta, lib. 10. mag. nat. c. 9. qui in omnibus fere cum priore convenit, in hoc saltem differt, quod catinus aeneus fistulam in modum infundibili extra foramen fornacis infra porrectam habet, quae diligenter cum collo cucurbitae vel ampullae jungenda et ferruminanda est, ne aqua effluat. Postea in catinum aqua infunditur, operculum imponitur et clauditur, ne aqua exhalet. Tandem supra vas ignis accendi potest, unde aqua incalescat. Loco citato tamen Porta fornacem ita disponit, ut ignis circa vas accendi possit.

[note: Finis destillationis.] De fine denique destillationis haec jam allegato cap. 50. lib. 1. part. 4. summ. perfect. Geber habet. Caussa, quare inventa sit destillatio, et caussa generalis inventionis cujuslibet destillationis, est purificatio liquorosi a fece turbida, et conservatio illius â putrefactione. Videmus enim rem destillatam quocunque destillationis genere puriorem effici, et melius a putrefactione custodiri. Quid vero in specie praestet, suo loco, ubi in parte altera de medicamentorum praeparatione dicetur, agemus.

[note: Rectisicatio.] Ad destillationem pertinet, seu potius usus quidam destillationis est Rectificatio, quae nihil aliud est, quam repetita rei destillatio, quamateria purior redditur, fecibus in fundo relictis; aut phlegma ab oleo, vel spiritus a phlegmate separatur.

[note: Cohobatio.] Cohobatio quoque, quam nominant, est repetita destillatio, qua liquor, qui destillavit, relictae in vase materiae affunditur, et iterum atque iterum de ea abstrahitur et destillatur: quo fit, ut vel liquor destillatus aliquid, quod prima destillatione acquisivit, et quod ab eo separatum cupimus, in capite mortuo relinquat; vel ut aliquid ex materia in vase, destillatorio relicta quod prima destillatione non exstillavit, repetita destillatione, et vehiculo quasi liquoris, qui primo exstillavit, educatur.

CAPUT XII. De Sublimatione.

SUblimatio maxime affinis est destillationi per adscensum, et in eo saltem differt ab ea, quod sicut in destillatione vapores, qui in altum tolluntur, in liquorem concrescunt: ita in sublimatione exhalationes siccae adscendunt, et in altum sublatae


page 1300, image: s1300

alembici lateribus instar atomorum adhaerescunt. Unde Geber, lib. 2. summ. perfect. part. 4. c. 40. sublimatione [note: Sublimatio quid.] esse dicit, rei siccaeper ignemelevatione cum adhaerentia in suo vase. Quapropter et in eodem fornacis genere et in iisdem fere vasis, in quibus destillatio per adscensum fit, etiam sublimatio perficitur; quae sunt vel cucurbitae vitreae, vel terrea vasa, quae in specie sublimatoria appellari solent, et ubi vehementiore igne opus est, tutius adhibentur, quam vitrea, quae igne majore liquescunt. In hoc solum differunt, quod alembico non rostrato seu coeco (in tab. 43.) utendum est; nisi in principio aliquid humoris, quod in sublimatione [?]is et vitri [?] cum sextil. fieri solet, exstillet. Tunc enim rostrato utimur, et postea ubi humidi vapores cessant, eum coeco permutamus, aut rostrum claudimus. Interdum in vertice alembicus est perforatus, ut vapores humidi exhalent, quo facto, foramen clauditur.

[note: Vasa sublimatoria.] Vasa sublimatoria nunc altiora sunt, nunc humiliora, prout materia sublimanda magis vel minus volatilis est. Si enim sit volatilis, adhibendum est sublimatorium altius; sin minus alte adscendat, humilius: et cum interdum mox lateribus cucurbitae adhaerescere soleat materia sublimata aliquo modo, saepe ad collum usque cucurbita cineribus tegi debet. Videndum tamen, ut collum satis exstet, ne calore collecti flores iterum liquentur, si sint liquabiles.

Nonnunquam plures alembici vel ollae in hunc usum paratae (in tab. 44.) adhibentur, et altera alteri imponitur, quae omnes in parte superiore sunt perforatae, superior solum clausa est, et in latere rostrum habet, ut si quid humidi adsit, exstillare queat. Adhibentur autem eo fine tot alembici vel ollae, ut materia illa sublimata distingui possit. Quae enim levior et volatilior est, in supremum adscendit alembicum: quae gravior est, in imo subsidet.

Porro propter diversitatem spirituum sublimandorum diversificatur, ut loquitur Geber, sublimatio. Quae dam enim fit cum igne forti, quaedam cum mediocri, quaedam cum igne remisso: ideoque sublimatorium nunc supra ignem patentem ponitur, nunc in cineres, nunc in arenam vel scobem ferri.

Quomodo vera tota sublimatio [note: Sublimationis modus.] institui debeat, commodissime suo loco in specie dicetur. In genere haec sufficiant. Res sublimanda vel sola sublimatorio inditur, et igne admodo in altum agitur, vel cum alia materia fixa magis misccetur, quae ipsam et remoretur, ne statim, ubi igne incalescit, fugiat, et impuritates omnes secum retineat: vel si res sublimanda est fixa, miscetur cum volatili, quae ipsam vel totam, vel partem ejus in altum tollat; aut quae facit, ut res sublimanda ad minima dividatur, et hinc a calore facilius in altum elevari possit. De quibus in singulis sublimatis in specie, ut et de igne regendo.



page 1301, image: s1301

In genere haec praecipit Geber, lib. 1. part. 4. summ. perfect. c. 42. Primo ignis lentus est adhibendus, et talis solum, qui aqueum et humidum, quod inest, evocare possit. Si quid jam per illum gradum sublimatur: ignis non augeatur, ut ita subtilissima pars adscendat igne debili, quae seorsim, si placet, colligi potest. Cum jam nihil vel parum adscendit, quod ex turunda vel ellychnio in foramen alembici immisso deprehendi potest, ignis augeatur tantum, quantum opus esse ex lana deprehenditur. Si enim parum adscendere deprehendes, augeatur; si multum et immundum adscendat, nimius est ignis: si mundum et multum, justus est ignis gradus.

Accidit etiam interdum, ut alembicus totam materiam sublimatam capere non possit. Tum itaque vel cum novo permutari debet, vel evacuari materia, ut novis floribus succedentibus locus detur, et ne prius collecti ex alembico in cucurbitam decidant. Si quae alia in genere de his sublimationibus dici possunt, de iis consulatur Geber, allegato loco, cap. seqq.

[note: Sublimationis finis.] Habet autem sublimatio varias utilitates. Primo enim separat partes subriles, puriores et volatiles a crrassioribus, impuric et fixis. Deinde ad essentiae et tincturae extractionem utilis est sublimatio. Atque ubi hic finis est propositus, volatile aliquid, quod rei sublimandae vehiculi loco sit, miscetur, quod sublimatione peracta iterum separatur per resolutionem in aquam; cum talia vehicula plerumque e salium volatilium genere sint. Tertiô interdum eo fine adhibetur sublimatio, ut non fixum figatur. Quarto sublimatio aliam quasi formam, aliasque qualitates sublimatae rei confert, ut in [?] sublimato apparet. Denique et per sub limationem res diversae junguntur, uniuntur et incorporantur, ut unum compositum inde fiat, ut in cinabari. Plerumque autem saepius repetenda est operatio, ut finem illum, quem cupimus assequamur. Neque enim prima sublimatione res mox satis depuratur, separatur, et eo, quem cupimus, modo elaboratur.

CAPVT XIII. De Praecipitatione.

[note: Praecipitatio.] PErtinet hûc et Sublimationi videtur esse contraria Praecipitatio, quae fit, quando corpora per aquas et liquores corrodentes soluta a aliquore iterum separantur, ut forma calcis vel pulveris remaneant. Quod fit praecipue cum liquore aliquo infuso aut re aliqua injecta corpus solutum forma pulveris ad fundum descendit. Ita corallia et margaritae in aceto destillato solutae infuso oleo tartari praecipitantur. Quomodo autem hoc fiat, et quae separationis hujus causa sit, ab autoribus non satis exploratum video. Mihi res ita sese habere videtur. Solutio metallorum, coralliorum, perlarum et similium per acetum et spiritus acres, ut et spiritum


page 1302, image: s1302

vini fit dum spiritus illi corpora penetrant, et cum iis in minutissimas atomos solutis sese uniunt, ut unum corpus quasi ex iis fiat, non secus ac oleum cerae per minima miscetur. Unde accidit, ut quamdiu spiritus solvens vel menstruum cum corpore soluto ita per minima unitum manet, corpus solutum non ad fundum descendat, sed liquori cohaereat. Quod si contingat, ut spiritus solvens iterum a corpore soluto segregetur, tum metalla et alia corpora sibi relicta forma pulveris ad fundum descendunt. Fit autem hoc, dum liquor aliquis ad solutionem infunditur, cum quo dum se spiritus solvens unit, corpus solutum deserit, atque ita illud sibi relictum et unione illa soluta ad fundum descendit.

Imprimis hîc multum potest sal tartari solutus, seu oleum tartari per deliquium paratu, quod peculiari vi spiritus omnes acres ab omnibus liquoribus avocat ac imbibit et cum iis penitissime se unit. Unde fit, ut corpora soluta a spiritu solvente relicta et ad fundum praecipitentur et acrimoniam, quam ex spiritu solvente contraxerant, amittant.

Hinc etiam accidit, ut Mercurius praecipitatus et aliquomodo fixatus â sale tartari vivificetur. Non quod tartarum, quod vult A. Sala, Mercurio inimicum sit, sed quod sal Tartari spiritus acres, qui cum praecipitato Mercurio sese penitissime et arctissime univerant, ad se trahit, et cos sibi unit, atque ira â Mercurio separat; unde Mercurius â spiritibus acribus liberatus in pristinam naturam redit et reviviscit.

Et qui omnes omnino, cujuscunque sint generis, praecipitationes perpenderit, animadvertet, praecipitationem in universum fieri, cum in solutionem aliquid injicitur vel infunditur, cujus vi liquor solvens seu id, quod in liquore solutionis caussa fuit, â corpore soluto separatur.

CAPVT XlV. De Exsiccattione, Evaporatione, Exhalatione, et Coagulatione.

[note: Exsiccatio.] EXsiccatione super flua humiditas absumitur: id quod duas inprimis ob caussas facere necessarium est. Radices, folia et flores plantarum siccantur, ut rectius asservari possint, neque ob superfluam humiditatem situm contrahant, putrescant et corrumpantur. Exsiccatio autem ista in umbra commodissime fit: quae tamen ob nimiam humiditatem, antequam exsiccantur, in umbra corrumpi solent, in Sole siccanda sunt. Sic quae radices sunt crassiores et plus humidi habent, tesselatim, vel alio modo prius concidantur, et in loco magis perflatili siccentur. Eolia, et flores inprimis, ut commodius exsiccentur, sicca, non pluvia madida colligi debent. Deinde


page 1303, image: s1303

exsiccantur quaedam, ut facilius conteri, et in pulverem redigi possint. Id quod in furno, fornace, vel supra carbones in sartagine commodissime perfici potest.

Restant tandem Evaporatio atque [note: Evaporatio atque Exhalatio.] Exhalatio, quas vulgo ita ex Philosopho distinguunt, quod Evaporatio est, cum aquea humiditas exspirat; exhalatio vero, cum sicci halitus per calorem elevantur. Utrique hoc est propositum, ut si quid in re est superfluum, in vapores vel halitus resolutum exspiret, relinquaturque solum pars utilior: cujus rei apparatus prolixa explicatione non indiget. Res cum suo vase scilicet vel patenti igni, vel balneo, cineribus, arenae imponitur, ut quod exhalabile et evaporabile est, in vapores et halitus resolutum exhalet. Et si res fixior est, humidumque ipsum non magni momenti, aperto vase, in auras superfluum exspiret. Verum si materia non adeo fixa sit, et ipsum humidum etiam non inutile: majore cura opus est, et calor plane lentus adhibendus, ne una etiam id, quod servare cupimus, in vapores resolutum exhalet: ac in vase clauso haec separatio perficienda, et proinde commodissime alembico imposito humidum per destillationem separamus. Sed in re plana immorandum non est. Hoc saltem monemus, satius esse, in plerisque aliquid humidi relinquere, quam nimia exsiccatione rem perdere et corrumpere. Multa enim sunt, quae etsi dum adhuc calent, ut, in melle et sale hoc videmus, videntur esse liquidiora: tamen ubi refrigerantur, sponte magis crassescunt, et diuturnitate temporis utplurimum aliquid adhuc halituum exspirat, resque tales, ut in Extractis patet, sicciores redduntur.

[note: Coagulatio.] Cum hisce operationibus conjuncta est coagulatio, aut potius eas insequitur, adeo ut peculiaria hac de re praecepta dare vix opus sit. Si enim corpus aliquod sit liquidum et fluidum, atque id ad formam sicciorem et consistentiam reducere velimus: per evaporationem aut exhalationem, separatis iis, quae id fluidum reddebant, consistentiam adipiscitur. Unde et Geber, lib. 1. part. 4. summ. perfect. cap. 53. definit coagulationem, quod sit rei liquidae ad solidam substantiam per humidi privationem reductio. Hoc modo sal, saccharum, vitriolum et alia coagulantur. Sed in vitriolo, nitro et similibus, ubi aqua pura fuerint dissoluta, et filtratione purificata, non est opus totam aquam evaporatione separare, sed satis est, si dimidia saltem pars evaporet, reliquum in cellam vel alium locum frigidum ponitur, ubi sponte in sui generis crystallos tales sales concrescunt, idque commodissime, si virgae vel baculi lignei, quibus adhaerescant, injiciantur.



page 1304, image: s1304

CAPVT XV. De Digestione et Circulatione.

TErtia denique classis eas operationes complectitur, quae ad rei alterationem, immutationem, perfectionemque sunt comparatae, atque eo tendunt, ut res ad statum meliorem nobilioremque gradum deducatur. Etsi enim, et praecedentes operationes eo tendunt, ut medicamentum utile producatur, resque in meliorem statum deducatur, et quaedam operationes, ex. gr. destillatio, mox post se relinquant medicamenta: tamen adhuc aliae restant operationes, quae res separatas, dissolutas, et per priores operationes quomocunque etiam elaboratas amplius perficiunt, et ad meliorem statum, summamque in suo genere perfectionem exaltant et perducunt, et ut summatim dicam, in materiam jam elaboratam novas qualitates inducunt, et virtutem rei exaltant; quam operationem nonnulli generationem nominant. [note: Digestio.] Quanquam vero nonnulli plures tales operationes recenseant, et fortassis sint etiam plures, sed quae ad institutum nostrum parum faci, unt: tamen hoc loco illas omnes nomine digestionis complecti libet, et si quae sunt hîc aliae recensendae, pro digestionis modis quibusdam habemus. Omnes enim unico fere modo per calorem lentum externum internam rei vim, quae hîc primarium agens, excitantem perficiuntur.

[note: Digestio quotuplex.] Ne autem quem hîc vocabuli digestionis variae significationes turbent, dictum jam supra est, digerere idem Medicis esse, quod coquere, et digestionem significare omnem coctionem, quae lento et tali calore fere, quali coctiones in animalibus, perficitur. Cum autem talis digestionis latissime acceptae triplex praecipue in Chymia sinis sit, tribus etiam operationibus nomen digestionis attribuitur â Chymicis. Primo enim blanda illa coctio, qua feces a liquore, quae alias nullo ingenio ab eo separrari possunt, separantur, digestio appellatur; cujus exemplum habetur in vino novo, cerevisia, oleo, succis et similibus; de qua digestione supra, cap. 10. dictum. Deinde digestio etiam inservit rei dissolutioni, lentoque calore externo in internum agente, rei vincula, quibus cohaeret, dissolvuntur, et ad separationes alias res praeparatur; unde et putrefactio et fer, emtatop dogestop nominatur, de qua cap. 7. actum. Tandem est digestio, de qua hoc loco agimus, quae inter reliquas est nobilissima, qua rei jam elaboratae et praeparatae nova qualitas, et nova quasi forma inducitur, ita ut si quid alieni et vitiosi res obtinet vel contraxit, illud deponat, aut si quid ei deest, illud nanciscatur, summamque omnino perfectionem acquirat; sicut videmus vinum diuturnitate temporis, ut et


page 1305, image: s1305

theriacam, atque alia medicamenta, etsi nihil ab iis amplius separetur, nihilque iis addatur, reddipraestantiora. Digestione scilicet hac cruda concoquuntur, amara dulcia redduntur, acida et acria temperantur, crassa attenuantur, malignae qualitates tolluntur. Nonnunquam tamen una et ea dem digestione separamus inutilia, et rem exaltamus: sed plerumque res jam ante purificatae digeruntur. Ita et alia medicamenta praeparantur, et purgantia etiam cum tincturis corrigentium medicamentorum digeruntur, ut cum illis per minima misceantur, qualitatesque noxias deponant.

[note: Digestio quomodo sita.] Agens in hoc opere primarium est virtus alteratrix, atque calor insitus ipsi rei. Et propterea vasa hac operatione exactissime claudenda sunt, ne quis calor aut spiritus, totius hujus operationis artifex, exhalet. Calori vero interno, eum fovendo et excitando, inservit calor externus, qui propterea, si quo alio in opere, hîc blandus, ut spiritus rei insitos saltem excitet, non vero expellat et abigat, perpetuus, et aequalis esse, et propterea accuratissime regidebet.

[note: Athanor.] Quapropter et fornax tali calori fovendo conveniens et peculiaris requiritur. Et licet saepius balneum maris, roris, vel etiam cineres ad digestionem adhibere liceat: tamen si opus, quod tractamus, sit nobilius, et aequalem omnino calorem requirat, accommodatissimum est fornacis genus, quod Athanorem, seu fornacem aut furnum Philosophorum seu Physicorum nominant.

Ex hoc fornacum genere est Athanor, quem descripsit Henricus Cunradus, de quo supra dictum. [note: cap. 11.] Inter antiquiores fornacem Philosophorum seu furnum Physicum descripsit et depingit Joan. de Rupescissa, in fine libri Lucis, hoc modo. Furnus iste totus (in tab. 45.) altus erit pedes tres et dimidium, latus autem sesquipedem. Spatium, in quod cineres per cratem ferream defluant, altum sit pedem unum. A crate ferrea ad medium usque spatium altum erit digitos novem. Altitudine itaque habita duorum pedum minus digitis tribus, collocanda est in medio tabula testacea vel ferrea, in cujus medio foramen rotundum sit, diametrum quatuor digitorum habens, quâ fervor ignis in superiorem partem, ubi operatio fit, adscendere possit. Deinde supra foramen illud tria opercula exemtilia paulo, quam tabulae foramen, latiora erunt. Quodlibet vero operculum rotundum foramen habebit diversum. In primo foramen erit digitorum trium; in secundo duorum; in tertio unius digiti: ut subinde uno pro altero uti liceat, pruot calor ignis major vel minor requiritur. Spatium, ubi operatio fit, a tabula intermedia ad supremum usque tegmen, altum erit pedem unum et tres digitos. In isto autem spatio tabulae intermediae tripus, testaceus


page 1306, image: s1306

aut ferreus directe supra foramen imponitur, qui in superiore parte latus erit digitos tres et medium, altus vero sex digitos, cui vitrum impones. Supra istud spatium, in quo operatio fit, operculum seu tegmen furni testaceum collocabitur in formam dimidiae sphaerae, profunditate digitorum sex, quod ad latitudinem furni accommodatum sit. Istud autem tegmen supra in medio rotundum foramen habebit unius digiti, per quod calor ignis, num vehementior, num remissior sit, explorandus est.

Commodius tamen mihi quidem videtur esse, si tabula testacea vel ferrea non in medio foramen habeat, sed innitatur laminis ferreis, ita, ne latera fornacis attingat, sed aliquantulum per latitudinem unius vel duorum digitorum undique ab iis distet: vel si tangat quidem latera fornacis; verum in quatuor lateribus foramina relinquantur, quae suis tabulis perforatis instrui possunt. Sic enim calor ad latera fornacis adscendit et aequaliter reflectitur ad medium.

In hac tabula, quo libet modo parata, collocetur tripus ferreus, atque in eo statuatur vas dimidium globum referens, ita quidem, ut hic catinus, vel haec testa undique, et â parietibus fornacis et ab operculo, et â tabula ferrea vel testacea, distet per tres digitos. In hoc vase iterum tripus ligneus vel fictilis collocetur, supra quem vas vitreum sigillatum. Quo facto, altera pars globi ves vasis fictilis, vel tale, quod respondeat vitro, dimidiato illi globo imponatur, ita ut vitrum in medio conclusum sit. (in tab. 46.) Fornax operculo concavo sex digitos alto clauditur et exacte tegatur, consultumque videtur, ut altitudo a tabula ferrea ad operculum respondeat amplitudini seu latitudini fornacis. Supra laminam etiam in latere fornacis foramen relinquendum, ut digito immisso gradum caloris explorare possis; quod epistomio claudendum est. Relinquunt quoque in suprema parte fornacis foramina crassitudine pollicis cum suis epistomiis, quibus apertis vel clausis gradus caloris regi potest. Nam quod alii per laminas seu tabulas perforatas, quibus quantum opus est caloris in fornacem admittunt, praestant, idem per haec foramina seu ventilia, ut vocant, consequi licet.

[note: Vasa ad digestionem commoda.] Vasa huic operi inservientia sunt vel cucurbitae duplices (in tab. 47. 49.) cucurbitae cum alembico coeco, vel phiolae, vel ova philosophica, (in tab. 48.) vel ea etiam, quae in specie circulationi inservire dicuntur et pelicani nominantur. (in tab. 50.)

[note: Cireulatia.] Inter species seu modos digestionis est inprimis Circulatio, quam nonulli etiam Pelicanationem, a vase, in quo perficitur, nominant. Hac, adhibito externo calore blando, materia, quae circulatur, continuo forma vaporum attollitur, iterumque


page 1307, image: s1307

condensatur, atque ita per coctionem illam continuam, et circularem hunc resolutionis et condensationis motum, ad summum perfectionis in suo genere gradum pervenit. VIstadius, cap. 6. differentiam inter digestionem et circulationem constituit, quod nimirum digestio requirat vasa amplioris orificii, per quod etiam crassior materia immitti possit; cum in circulatione angustius orificium sufficiat, per quod liquor saltem infundi possit: quod in digestione aliquid separetur; in circulatione nihil: quod in digestione totum vas tegatur, in circulatione superior pars emineat. Verum ut ex illo ipso, et praecedente capite etiam patet, accipit Vlstadius eo loci digestionem pro fermentatione et putrefactione, non pro hac digestione, quae ad ultimam rei perfectionem tendit.

Adhibetur autem Circulatio iis liquoribus, qui jam ab omnibus fecibus sunt depurati, quorum summa saltem quaeritur subtiliatio. Ita spiritus vini jam rectificatus circulatione in optimam, quam quintam nominant, essentiam transire dicitur.

Instrumenta autem, in quibus fit circulatio, sunt varia; pelicanus, geranium, et his similia, quae passim depicta exstant. In haec includitur res circulanda, adhibeturque calor circa vasis fundum et latera, in parte vero superiore aeri frigidiori patet. Atque ita semper a calore sursum aliquis vapor attollitur in altum, et a frigore et vitri densitate coagulatus per canales vel [gap: Greek word(s)] , vel latera descendit, qui motus, cum in orbem seu circulum redeat, dicitur Circulatio.

CAPVT XVI. De Conditura et Nutritione.

[note: Conditura.] TAndem non incommode ad hanc classem referri potest Conditura et Nutritio. Condiuntur fructus, flores, radices, non solum ut diutius asservari possint, sed ut gustui sint suaviores. Condiuntur autem alia melle; alia saccharo, ut fructus et radices pleraeque; alia aceto; alia sale, ut cappares. Quis autem modus singula condiendi sit, sectione seq. dicetur.

[note: Confectio.] Ad condituram pertinet et Confectio, quam vulgo nominant, qua fructus, radices, semina, aromata, saccharo induuntur, et incrustantur, magis saporis, quam virium augendarum aut conservandarum gratia. Adhibeturque ad eum finem non solum saccharum vulgare, sed et candum, quod aliquam confectorum parit differentiam.

Denique usitata est pharmacopoeis [note: Nutritio.] operatio, quam Nutritionem appellant, quod medicamentum liquoris alicujus accessione incrementum


page 1308, image: s1308

aliquod accipiat, â similitudine nutritionis corporum animatorum. Sicut enim quae conteduntur et bibuntur in corporis nutritionem absumuntur: ita humor cum aliqua sicco mistus absumitur et imbibitur; medicamentum vero liquoris alicujus accessione incrementum accipit. Est nimirum Nutritio medicamentorum quaedam humectatio, sed talis, qua res saltem irrigatur, moxque Sole vel igne exsiccatur; iterumque irrigatur et humectatur. Qui labor ter, quater, vel toties repetitur, donec medicamentum humoris illius, quem cupimus, satis imbiberit. Ita sarcocolla lacte nutriri solet. Sic aloe aromatum decocto, vel aliquo liquore scopo Medici conveniente, vel rosarum, endiviae, aut alio succo nutritur, id est, aloe pura in liquore vel succo conveniente dissolvitur, postea exsiccatur; idque toties repetitur, donec sufficientem liquoris quantitatem imbiberit. Sic Inhargyros si paulatim oleo nutriatur, et pistillo per horam unam atque alteram in mortario ducatur, ejus tantam copiam imbibit, ut una uncia plurimum corporis, emplastrumque etiam sine cera conficere, et unciae ejus quatuor olei [gap: sign vor Libra] j. aceti quartaria quinque ad unguentum componendum imbibere possint. Si vero plurimum olei initio affundatur, mergitur, ut nunquam corpus assequatur. Verum de istis pharmacopoeorum operaionibus tum alii, tum imprimis Jacob. Sylvius, lib. 2. pharmacopoeiae, videatur.



page 1309, image: s1309

LIBRI V. PARS III. SECTIO III. De Formis Medicamentorum. CAPUT I. De Divisione Medicamentorum.

ABsolutis et enumeratis plerisque, aut certe praecipuis, et pharmacopoeo et Medico cognitu utilibus operationibus: proximu est, ut jam ad ipsas medicamentorum, quae illis operationibus perficiuntur, praeparationes accedamus. Qua in re, quod in operationibus fecimus, et Chymicas, et vulgares medicamentorum formas conjungemus, utpote quae omnes eundem finem spectent, et aeque Medico necessariae sint. Saepe enim ii affectus incidunt, in quibus clysteres vel similia medicamenta non minus sunt necessaria, quam spiritus aliquis, tinctura, extractum, vel simile quid subtilissime paratum. Recensebimus autem praecipuas et magis usu tritas medicamentorum formas. Et si enim plurimas alias e metallicis praeparationes, quae passim circum feruntur, non ignotemus: tamen quem nonnullae in Medicina usum habeant, et quâm tuto adhiberi possint, non videmus.

[note: Barbara et ineptae medicamentorum appellationes fugiendae.] In dividendis quoque medicamentis superstitiosi non erimus. Licet enim et hoc non nesciamus, in quas classes nonnulli medicamenta, inprimis chymica, redigant, et, ut in aliis Medicinae partibus, multa nominum portenta; ita et hîc audiamus nominari entia, arcana, mysteria, astra, et nescio quae alia; nec ignoremus, cum artificibus esse loquendum, neque oportere [gap: Greek word(s)] in officina disciplinae: tamen dubitamus, an talia vocabula, quibus nec res, nec praeparationes respondent, in usum trahenda sint, atque ideo, quia Paracelso vel alii cuidam, per febrem somnianti, in mentem venerunt, a nobis usu comprobari, et pro authenticis haberi debeant. Nam cum voces


page 1310, image: s1310

sint symbola rerum: quomodo monstrosa ejusmodi, temere conficta, et nihil, aut nescio quid siguificantia vocabula in rerum cognitionem nos deducere poterunt?

Atque ut haec etiam hîc addamus, dividunt quidem plerique omnia medicamenta chymica in magisteria et extracta, et Magisteria appellant medicamenta ex toto citra ullam separationem, impuritatibus tantum segregatis, elaborata: Extracta vero, quae ab elementari concretione et corporea mole separantur et extrahuntur. Verum an divisio haec antiqua probata autoritate nitatur, et aliâs satis commoda sit, dubitari posset Praeterquam enim quod extracti vox nimis late extenditur: non video, qur appellatio magisterii extracto opponi debeat. Praeterea inter magisteria sunt nonnulla, in quibus non minor est segregatio, quam in quibusda, quae ad extracta referuntur, et contra. Exempli loco saltem sit magisterium tartari, in quo major fit partium separatio, quam in quibusdam floribus parandis, cum scilicet tota fere res in flores resolvitur. Ita in destillatione quaedam, ut pinguedines, tota fere in olea abeunt, quae tamen inter extracta, non magisteria, vulgo referuntur.

[note: Medicamentorum divisio.] Sed his, in quibus facile quemlibet suo sensu abundare permitiimus, missis, utiles medicamentorum differentias peti censemus vel â modo substantiae, vel a partibus, quibus applicantur. Priori modo considerata, alia sunt vaporosa, ut suffimigia; alia corpulenta. Corpulenta sunt vel fluida, vel consistentiam habent. Fluida sunt varia, Aquae destillatae, spiritus, tincturae liquidae, Acetum, oxymel, succi depurati, olea, emulsiones, decocta, infusa, julebi, syrupi, balnea, clysteres, etc.

Quae consistentiam habent, rursum alia actu adhuc humida sunt, alia plane sicca. Prioris generis sunt, conservae, electuria, eclegmata, rob, extracta, boli, mucilagines, pinguedines, linimenta, balsama, unguenta, cataplasmata.

Quae actu sicca sunt, alia continua sunt, eorumque partes cohaerent, vel non continua sunt. Prioris generis sunt pilulae, trochisci, rotulae, morsuli, emplastra, cerata, suppositoria, vitra, reguli, sublimata quaedam. Posterioris generis sunt species et pulvers varii, farinae, flores, praecipitata.

Ratione partium vero, quibus applicantur, dicuntur alia medicamenta esse Interna, alia Externa.

Ut autem singula rectius in usum trahi possint, et tyro sciat, quibus medicamentorum formis intus et extra utendum sit, retinebimus vulgatam illam dividionem, et medicamenta dividemus in interna, et externa: atque his illas a substantiae modo differentias applicabimus, simulque monstrabimus, quae medicamenta quibs partibus conveniunt.

[note: Interna.] Interna primo quod attinet, etsi


page 1311, image: s1311

ab aliis quidem ad interna referantur, quae vel in corpus immittuntur, quales sunt clysteres, errhina, et similia, vel intra os assumuntur quide, sed rursum exspuuntut, ut apophlegmatismi, gargarismi: tamen majoris perspicuitatis gratia saltem ea Interna appellare libet, quae intera corpus per communem illam et usitatam cibi et potus viam assumuntur: reliqua omnia, sive corpori imponantur, sive eidem illinantur, sive alio modo applicentur, sive per alias, praeter os, vias, ut anum, uterum, aures, nares, illi immittantur, externa nominabimus.

[note: Internorum medicamentorum differetia] Internorum medicamentorum formae sunt variae, alia sunt fluida, alia non fluida; et quidem haec rursum duplicia, vel mollia et liquida, vel plane sicca. Fluida sunt, decocta, infusiones, vina medicata, melicratum, mulsum, oxymel, et aqua hordei, succi, destillatae aquae, spiritus, tincturae et extracta liquida, olea, syrupi, julebi, emulsiones. Mollia, sed non fluida sunt; extracta, conservae, condita, succi medicati inspissati, electuria, eclegmata, boli. Non fluida et plane sicca sunt; pulveres, trageae, sales, croci, flores, praecipitata, confecta, rotulae, morsuli, marcipanes, et quae huc pertinent, trochisci, pilulae.

[note: Externor. medicam. differentia.] Externa vero vel quibusdam corporis partibus immittuntur, vel corporis superficiei saltem applicantur et adhibentur, vel etiam saltem appenduntur, vel etiam saltem appenduntur, ut amuleta, periapta. Alvo inciciuntur et immittuntur glandes et clysteres: utero clysteres et pessi: peni et vesicae etiam quidam liquores injiciunitur: ori adhibentur gargarismi, apophlegmatismi, dentifricia naribus errhina, ptarmica, odorameta, suffitus: auribus injectiones peculiares: oculis adhibentur collyria.

Corporis superficiei saltem adhibentur et applicantur olea, balsama, linimenta, unguenta, cerota, emplastra, cataplasmata, dropaces, sinapismi, phaenigmi, epithemata, fomenta, sacculi, pulveres embrochae, lotiones extremorum, balnea, smegmata, cauteria.

[note: Quibus formis cuilibet parti medicamenta applicando sint.] Ex his tamen nunc haec, nunc illa conveniunt, ut postea, ubi de medicamentorum formis in specie dicetur, maxime patebit. Etsi enim ex modo recensitis internis omnia intus ad corpus seu alterandum, seu purgandum assumi, et quae intus assumuntur, ad quascunque partes penetrare possint: tamen alia aliis magis conveniunt.

[note: Capiti quo modo applicentur medicamenta.] Capiti vires suas impertiunt fere omnia interna, ut Aquae destillatae, et spiritus, olea, extracta, decocta, infusa, syrupi, conservae, condita, confectiones, electuaria, rotulae, morsuli, pilulae, pulveres.

Extra vero capiti applicantur medicamenta forma pulveris, sacculi et pilei, olei, balsami, linimenti, unguenti, emplastri, et ceroti, cataplasmatis, oxyrrhodini, et epithematis, embrochae, suffimigii, odoramentorum variorum; sicut et lotiones pedum caput afficiunt.



page 1312, image: s1312

[note: Oculis.] Oculis extra conveniunt Aquae et collyria, linimenta, fomenta, unguenta, cataplasmata.

[note: Auribus.] Auribus infunduntur instillanturque Aquae destillatae, succi, decocta, olea aliique liquores, et alia medicamenta evaporationis, et suffimigii forma immittuntur; linimentique unguenti, fomenti, et epithematis, cataplasmatis applicantur.

[note: Dentibus.] Dentibus conveniunt oris collutiones, linimenta, pilulae dentibus cavis indendae, maxillarum inunctiones. Pulveres dentibus affricandi, nec non trochisci et penicilli instar suppositoriorum formati, quibus exsiccatis et induratis dentes fricantur.

[note: Ori et faucibus.] Ori et faucibus applicantur medicamenta per collutiones et gargarismos, linimenta ex melle, syrupis et succis, linctus et syrupos.

[note: Thoraci.] Thoraci tum alia interna omnia conveniunt, tum praecipue Loh, seu linctus, trochisci ac rotulae sublinguales, syrupi spissiores, vapores, et fumi cum aere attrahendi.

Extra eidem applicantur medicamenta forma olei, linimenti, unguenti, cataplasmatis, emplastri et cerati, sacculi, fomenti et epithematis.

[note: Cordi.] Cordi iisdem fere modis medicamenta adhibentur, ac praeterea odoramenta, quae spiritus recreant et reficiunt, utilia sunt.

[note: Ventriculo.] Ad ventriculum omnibus formis medicamenta interna perferri possunt; cum ipse primum, quae corpus per os ingrediuntur, excipiat.

Extra vero applicantur forma olei, inunctionis, fomenti, linimenti, cataplasmatis, emplastri, fomenti, epithematis, [note: Epati.] facculi.

Ad epar omnia interna tandem penetrare possunt. Externa formâ inunctionis, fomenti, linimenti, cataplasmatis, unguenti, emplastri, sacculi, [note: Lieni, Renibus, Vesicae.] epithematis applicantur.

Eodem modo lieni, renibus, et vesicae medicamenta adhibentur. Renibus tamen, vesicae, et vasis spermaticis balnea et insessus quoque inserviunt: et renibus affectis clysteres [note: Utero.] injecti prosunt.

Utero eadem omnia conveniunt, et praeterea injectiones in uterum, pessi, suffitus, et evaporationes, pedum lotiones.

Atque hae medicamentorum formae jam omnes ordine, quantum compendii ratio patitur, explicandae sunt.

CAPVT II. De Decoctis.

[note: Decocta.] DEcocta, Graecis [gap: Greek word(s)] , medicamenta sunt potulenta, ex plantis earumque partibus, elixatione in aqua, vel alio liquore conveniente parata. Et coquuntur ea saltem, quorum humiditas coctione evocari potest: non tamen facile. Nam quae solidissima sunt, ut lapides ac metalla solida, frustra coquuntur: quorum vero virtus in superficie quasi posita est, macerantur potius, quam coquuntur.



page 1313, image: s1313

Decocta autem etsi cum syrupis videntur habere convenientiam, inprimis si cum melle vel saccharo conficiantur: tamen non parum ab iis differunt. Nam primo etiam sine saccharo ac melle parari possunt decocta; cum syrupi semper cum saccharo vel melle parentur. Deinde etsi aliquid sacchari vel mellis iis addatur: tamen minus id est, quam ins syrupis: ubi enim in decocto [gap: sign vor Uncia] j mellis vel sacchari sufficit, ibi in syrupis [gap: sign vor Uncia] viij opus est. Ob id etiam Syrupus Apozemate quidem gustu est suavior; quanquam contra Apozema syrupum non parum efficaciâ superet. Neque coctio tam diu continuatur, ut crassiorem illam, quam syrupi habent, consistentiam acquirant. Unde et syrupi per integrum annum incorrupti asservari possunt: decocta vero vix ultra septimanam durant, et si diutius asserventur, situm contrahunt et corrum puntur.

[note: Decoctorum differentia.] Etsi autem in varios usus decocta a Medicis parari soleant: omnia tamen non incommode in duas classes redigi possunt, nimirum in decocta alterantia, et purgantia. Sub alterantibus omnia, quae aliam, quam purgandi, vim habent, corpusque alterant, complectimur: scilicet calefaciunt, frigefaciunt, humectant, siccant, aperiunt, incidunt, rarefaciunt, incrassant, adstringunt, laxant, repellunt, detergunt, menses movent vel cohibent, sudores, urinam movent, vel aliis modis corpora et humores mutant, sive exhibeantur propter se, sive ob subsecuturam purgationem, quae decocta tum praeparantia et digestiva ac aperientia appellantur.

Materia vero decoquenda sumitur vel ex ordine vegetabilium, et quidem utplurimum, in quo sunt variae stirpium partes; radices, ligna, cortices, folia sive herbae, (sub quibus etiam surculi et frondes comprehenduntur) semina, fructus, flores; raro resinae, gummi aut succi concreti: vel ex ordine animalium, quod tamen raro accidit, ut sunt ossa, cornua, atque aliae eorundem partes, quaecunque scilicet coctioni vim medicam de se fundere possunt: vel ex ordine Mineralium (qualis est limatura chalybis) sed et hoc satis infrequens, quia pleraque horum aut ad decoquendum minus sunt apta, aut ut intra corpus sumantur inidonea.

Quantitatem autem materiae decoquendae quod attinet, si universae materiae decoquendae pondus assignandum, incipit id ab [gap: sign vor Uncia] j vel [gap: sign vor Uncia] ij fere et adscendit interdum ad [gap: sign vor Libra] si; imo nonnunquam ad [gap: sign vor Libra] j, [gap: sign vor Libra] jsi vel [gap: sign vor Libra] ij. Dosin autem singularum specierum quod attinet, parantur decocta

[note: Modus parandi decocta.] e radic. et cortis. unc. ij, unc. iij, unc. iiij.

folior. M. iij, iiij, v. vel vj.

semin. drach. iij, iiij, v. vj.

Majorum puta: minorum vero unc. ss unc. j. unc. ij.

fruct. num. j, ij, iij, par. v. vj.

flor. p. iiij, vel v.



page 1314, image: s1314

[?]



page 1314, image: s1315

(Man. uni [gap: sign vor Uncia] ss, [gap: sign vor Drachme] v, vel [gap: sign vor Drachme] vj; pugillo [gap: sign vor Drachme] ij vel [gap: sign vor Drachme] iij respondent. Plantae enim, non solum ut aridiores vel humidiores, sed et sua natura aliae aliis ponderosiores sunt.)

In ipsâ vero coctiones observanda praeparatio materiae coquendeae, et decoctionis modus.

Primo enim si materia sit nimis crassa, aut densa, prius est incidenda, aut leniter contundenda, vel etiam limanda, aut radenda, ut in Guajaco fieri solet. Unde usitata formula: Concidenda concidantur. Praeterea et hoc observandum, utsi ex calefacientibus, et siccantibus paretur decoctum, plantae prius leniter in umbra siccentur. Si vero ad refirgerandum et humectandum paretur decoctum, praestat plantas non exsiccatas coquere.

In decoctionis modo ordo in injiciendis iis, quae coqui debent, ignis atque instrumenta, et liquor, in quo coctiio fit, et tempus attendi debet.

[note: Ordo coctionis.] Ordo coctionis is observandus, ut non omnia simul inijciantur; sed radices, cortices, ligna, quae solidiora et inodora fuerint, primo inijcere oportet; hinc solia et semina, tandem flores, aromata, atque omnia ea, quae sunt odoratiora, vimque suam intenui, et quae diuturnior coctione dissipari possit, substantia sitam habent, quorum aliqua sub finem decotionis inijcere, et semel atque iterum ebullire sufficit; cum, si diutius coquantur, omnem vim amittant.

Non tamen, nisi aperto vase, hoc observari potest. Si vero coctio in vase clauso fiat, non adeo multum refert, omnia simul inijcere, et si quae sunt coctu difficiliora, ea primo sola aliquandiu macerari possunt.

Ignis sit clarus, et aequanbilis. Lentus quidem, ubi virtus facile evocatur: fortior vero, ubi diuturniore coctione opus est.

Perficitur autem vulgo coctio a pharmacopoeis igne aperto, et vase aperto.

[note: Liquores ad de cocta,] Liquor, in quo fit coctio, is adhibetur, qui intentioni Medici serviat, aqua simplex, destillata, interdum hordei, chalybeata, serum lactis, hydromel, interdum vinum sumitur (raro cerevisia) vel additur, interdum aliquid aceti affunditur, ut humores viscidi et crassi efficacius per acetum incidantur, ac medicamentum rectius penetret: nonnunquam radices solum ante coctionem in aceto macerantur. Aquae tamen stillatitiae ad decoquendum non magna cum utilitate, majore vero sumptu usurpantur; nisi decoctio fiat vase claudo: Siquidem tam longa coctione omnes earum vires exspirant.

[note: Liquoris ad decocta quantitas.] Liquoris quantitas sit, ea, quae ad coctionem sufficiat, et trium vel quatuor digitorum latitudine medicamentis superemineat: quae plerumque pharmacopoei judicio relinqui.



page 1316, image: s1316

Ita enim feces crassio es innatantes albuminis spumae sese commiscent, quae postea cochleari auferendae. Interdum vel saporis, vel odoris, vel alterius virtutis acquirendae gratia aromatizatur decoctum: nimirum vel sub finem decoctionis aromatum in pulverem redactorum vel specierum aromaticarum affectui accommo datarum [gap: sign vor Drachme] iss vel [gap: sign vor Drachme] ij in singulas libras in petia rara in decocto suspenduntur, et crebro exprimuntur; vel mox ab igne remoto decocto adhuc fervent concisa et contusa crassius injiciuntur, et postquam bene tecto vase aliquandiu simul steterint, iterum colantur. Moschi etiam et ambrae, si libet, granum unum atque alterum; vel aquae cinamomi drachma una atque altera addi potest. Si vinum vel acetum necessarium sit, commodius post coctionem, vel sub finem decoctionis tandem adduntur.

Exhibentur plerumque tempore matutino, vel etiam vespertino, duabus aut tribus videlicet ante prandium et coenam horis, jejuno stomacho, prius calefacti una vice decocti [gap: sign vor Uncia] iij, [gap: sign vor Uncia] iiij, [gap: sign vor Uncia] v. Idque fit saepe per dies 2, 3, 4, aut 5. continuos; atque vel semel tantum in die, vel etia bis. Si in plures doses decocta parentur, in loco frigido et subterraneo asserventur. Ultara tamen septimanam vix durant, hyeme scilicet. Vere enim et autumno per dies 4 aut 5. AEstate vero et magno Solis aestu plerumque alternis renovanda sunt diebus.

Talia in communem usum parata et in pharmacopoliis ac in dispensatoriis descripta habentur decocta, florum et fructuum, Decoctum pectorale, Decoctum aperiens majus et minus: quae tum sola, tum ad syrupos et alia medicamenta diluenda usurpari possunt.

Exempli loco sint haec.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] ficuum,

jujubar. an. no. X.

sebesten no. XXX.

passul. enucleat. drach. X.

hyssopi,

violar. siccat.

sem. althaeae,

cydonior. an drach. v.

Coq. in [gap: sign vor Libra] iij. aquae.

F. potio, quam Rhases, de andit c. 34. describit, et decoctionem hyssopi minorem ad tussim cum caliditate et asperitate pectoris nominat.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . ficuum,

dactylor. an. no. X.

foenugr drach. ss

radic. glycyrrh. drach. X.

capill. vener. drach. vij.

radic. apii,

foeniculi,

urticae an. drach. v.

hyssopi siccae drach. X.

calaminthae,

ireos,

prassii an. drach. v.

Coquantur. F. potus, quem Rhases, eodem loco, describit, et decoctionem majorem hyssopi ad tussim plurimae humiditatis, dyspnoeam, et saniem ac humorem in pectore nominat. Talia in varios usus decocta passim exstant.



page 1317, image: s1317

Unum atque alterum exempli loco addemus.

Apozema Refrigerans.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] herb. acetos.

lactuc.

endiviae an. M. j.

capill. [?] p. j.

Sem. 4. frig. major. an. [gap: sign vor Drachme] ij.

prunor. Damascen. num. vj.

flor. violar.

cichor.

rosar.

borrag. an. P. ij.

F. omnium decoctio in s. q. decocti hordei simpl.

Colat. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [gap: sign vor Libra] j.

in qua dissolve Syrup. de succo

endiviae Unc. iss.

violar. s. Unc. j.

vini granat. acid. Unc. ij.

F. Apozema clarific. et aromat. cum sp. Diatr. santal. Drach. j. M. pro 4. dosibus.

Decoctum Aperiens.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. 5. aperit. aceto praepar. an. Drach. ij.

glycyrrh. Drach. iij.

herb. betonicae,

agrimon.

adiant. an. M. j.

Semin. anis.

faenicul. an. Drach. iij.

passular. mundar. Vnc. ss.

flor. betonic.

salviae,

cichor. an. p. j.

F. Decoctio in aqua simpl. s. q.

sub finem decoctionis add.

vini albi [gap: sign vor Libra] ss. In Colat. dissolv.

Syrup. adiant. Fernel.

de 2. radicib. an. Unc. ij.

Sp. Vitrioli Scr. ss. M.

Decoctum ad caliditatem

Epatis.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Rad. Cichor. virid. Unc. iij.

Rosar. rubr. exiccat. M. j.

Coqu. in vase clauso in

Aqua violar.

fragor.

endiv. an. [gap: sign vor Libra] j.

portulac. [gap: sign vor Libra] ss.

deinde fiat exprressio, add.

Sacchar. albi Unc. v. vel [gap: sign vor Libra] ss.

Succi berber. Unc. iij.

acetosae.

citri. an. Unc. iss.

iterum bulliant parum, clarificemtur, et per pannum colentur. Dosis Unc. iiij. vel v.

Decoctum Cornu Cervi.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] C. C. ras. Drach. iij.

praepar. Drach. ij.

Aqu. fontan. [gap: sign vor Libra] ij. ss.

Coqu. ad tertias,

Add. rad. Scorzon. Unc. ss.

Sem. et cortic. citri. an. Drach. iss.

Santal. citrin. Scrup. j.

Affunde Aqu. scord. Unc. v.

Ebulliant semel atque iterum,

tum adde succi limon. Unc ss.

Syrup. de limon. Unc. jss.

M.

[note: Nimia copia et varietas in simplic iura decoctis parandis vitandae.] Verum circa decoctorum praeparationem quaedam notanda videntur. Primo enim istud observandum, etsi interdum ob varios scopos simul concurrentes utile sit plura medicamenta simplicia, et quidem aliquot unciarum pondere sumere, et quaedam ex radicibus, quaedam ex


page 1318, image: s1318

foliis, quaedam ex seminibus, floribus, fructibus ad unum decoctum, si praesertim ad aliquot doses sufficere debeat, (vulgo decoctum longum appellatur) petere liceat: tamen non raro hîc â nonnullis peccari, qui dum vel unum haustum parant, et vix [gap: sign vor Uncia] iij. vel [gap: sign vor Uncia] iiij. decocti opus habent, muneri suo se satisfecisse non putant, nisi ex omnium vegetabilium partibus, ex radicibus, corticibus, foliis, seminibus, floribus, fructibus aliquid recipiant, et plurium unciarum pondere medicamenta, e quibus forsan tres vel quatuor doses parari poterant, coacervent: cum saepe unius radicis, vel foliorum [gap: sign vor Uncia] ss. vel [gap: sign vor Uncia] j. sufficere poterat. Accedit et hoc, quod tot rerum confusioue et coacervatione decocta illa nauseabunda atque insuavia redduntur, ventriculumque subvertunt, et appetitum dejiciunt, et saepe plus incommodi, quâm commodi afferunt. Itaque antiqui Medici, non quod non plures plantae ipsis notae essent, sed quod non pluribus opus esse putarent, pauca quaedam e magna plantarum sylva selegerunt, quae usui essent convenientia, et naturae insuavitate non essent molesta, et ubi hodie forsan nonnulli decem vel plures plantas ad humorum praeparationem in uno decocto miscent, illi hyssopi tantum nonnihil, aut origani, aut tragorigani, aut thymi, aut putegii melicrato, ut tum ex aliis locis, tum 1. aph. 24. videre est, incoquebant, minore cum nausea, et non minore cum fructu. Quos et hodie non pauci praestantissimi Medici imitantur, qui decocta simplicissima, non minus tamen illis, in quib. temere multa coacervata sunt, efficacia parant.

[note: Decoctum in renum dolore et calculo.] Ita Crato, in cons. 137. in renum et calculi obstructione decoctum tale parat:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Passul. major.

radic. althaeae. an. Vnc. ss.

veronicae. p. j.

Coq. in s. q. aq.

Colat. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iiij.

Adde mellis puri.

butyri rec. an Vnc. ss. M.

Et Consilio 152.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Radic. althaeae Drach. ij.

passul. magn. Drach. iij.

herbar. veronicae.

hedere terrest. an. p. j.

Coq. in s. q. aq. et detur haustus cum saccharo.

Deinde circa clarificationem notant recentiores, vulgatam illam calrificationem [note: Clarissicatio.] non sufficere, partes que feculentas ita cum liquore misceri et confundi, ut albumine ovi separari non queant: ob quas et decocta facilius corumpuntur, aegrorumque corpora non parum offenduntur. Id ut evitetur, ac decocta et puriora, et efficaciora, et durabiliora, et grata ac tutiora reddantur, colaturam in B. M. tepido horis 24. digerendam esse censent, donec feces crassae in fundo subsideant, quae inclinatione vasis â clariore liquore separandae sunt: idque etiam altera vel tertia vice, si occasio ferat, repetendum esse, demumque liquorem clarum saccharo diluendum


page 1319, image: s1319

monent. Quod etsi operosius esse videatur: nihil tamen tam laboriosum esse potest, quod non humanae sanitatis caussa suscipiendum sit.

Tertio et hoc non praetereundum, [note: Coctio in vase duplici.] si eorum, quae coquuntur, vis coctione facile evanescere et dissipari possit: non consultum esse, ea vase aperto ad ignem patentem coquere: sed rectius fieri, si in diplomate seu vase duplici, ut appellant, vase clauso, qualicunque etiam, in cacabum aqua calente plenum seu B. M. imposito, coquantur. Ita enim nihil virium amittitur.

Aut si aperto igne coctio perficiatur, alembicus caecus vasi, in quo coctio fit (quod facile tale, et in formam cucurbitae parari potest, ut alembicum excipiat) imponatur; vel si rostratus sit, vas recipiens aptetur, et liquor, qui exstillat, decocto colato admisceatur. Quod idem etiam in cucurbita vitrea perfici potest. Atque ita una opera decoctum et destillatum, quod omnem vim simplicium continet, parari potest. Exempli gratia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cortic. tamarisci,

radic. cappar.

polypodii, ana [gap: sign vor Uncia] ss.

armoraciae [gap: sign vor Uncia] iij.

Chamaedryos,

Chamaepityos ana M. j.

Nasturtii Aquatici,

Bekabungae,

Fumariae ana M. ij.

Trochysc. de lacca,

de capparibus, ana [gap: sign vor Uncia] ss.

Affundatur seri lactis caprini, vini albi ana. q. s. Destillentur s. a. Colaturae clarificatae ita, ut supra dictum, destillatum admisceatur. F. potus aperiens in scorbuto et cognatis affecibus. [note: Decoctum ligni guajaci, sassafras etc.] Ad hanc classem medicamentorum pertinent, atque inter ea celebria sunt, decocctum ligni guajaci, sassafras, radic. sarsaeparillae, chinae, quorum descriptiones passim exstant. Hoc tantum circa eorum apparatum nonnulli monent, rectius fieri, si in vase clauso in B. M. parentur. Ita enim efficaciora reddi talia decocta, nihilque virium amittere, et minorem aquae vel liquoris quantitatem ad coquendum sufficere.

Ad decocta quoque pertinent jura [note: Jura in staurantia.] Instaurantia dicta, quae, ubi vires languent, nec tamen ventriculus solidis cibis concoquendis par est, exhibentur. Sunt autem trium generum, primo est jus confummatum, ita dictum, quod perfectum sit et ad nutriendum aptissimum. Paratur [note: Jus consummatum.] autem ut vulgaria juscula, nisi quod coctio diutius continuetur et tamdiu, ut sexta, octava vel etiam et tamdiu, ut sexta, octava vel etiam decima pars tantum restet. Sumitur nimirum capo vel gallina, et mundata vel dissecta inditur in ollam, quae capit sextarios circiter septem: Addi potest etiam aliquid carnis vitulinae vel capreoli: imo aromata etiam, prout libet vel opus est, et decoctio instituitur, ut dictum, ad sextae, septimae, vel decimae etiam partis remanentiam. Jus colatum et a pinguedine separatum maximam nutriendi vim habet.



page 1320, image: s1320

[note: Gelatina carnis.] Deinde est Gelatina dicta. Gelatina equidem est edulii genus, quod ex pedibus suillis, vitulinis, vel etiam ex lupo pisce paratur, atque gelu alicujus ritu coit et coagulatur, unde et nomen habet. Quia autem haec juscula eodem modo in frigore coagulantur vel congelantur, idem etiam nomen acceperunt. Parantur autm hoc modo, Recipitur gallina pinguis, vel capo deplumatus, atque exenteratus, conciditur, et in vase clauso in balneo seu vase duplici, sine aqua, donec carnes plane mollescant, concoquitur, succusque inde exprimitur, a quo ubi refrigeratus fuerit, supernatans pinguedo separatur, qui magnam vim alendi habet. Interdum tamen aliquid vini, sed parum additur. Nonnulli succi expressi seu jusculi hujus singulis libris addunt vini albi optimi [gap: sign vor Uncia] iiij, sacchari [gap: sign vor Drachme] ij, croci, [?]ss, cinam. [gap: sign vor Drachme] j. Et mista haec fervere sinunt, donec saccharum sit dissolutum. Tum colant et bene clausum servant. Nonnulli inter coquendum aurum et alia addunt: sed ex iis nihil virium in jus transire potest. Nonnulli etiam folia borraginis, acetosae, et similium plantarum addunt: sed ista juscula ingrata reddunt, et aegris nauseam pariunt. Adduntur ab aliis alia, aquae destillatae, succi cardiaci, aurant. citri, limonum, acetum aut similes liquores, conservae, condita aut confectiones aliae, vel etiam species corroborantes officinales. De quibus omnibus observandum, ne ingratum saporem habeant, et aegro nauseam pariant. Unam atque alteram formulam addere libet.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Caponem, qui stranguletur, deplumetur, exenteretur, vino albo lavetur, et in partes minutas incidatur, cui adde carnis vitulinae similiter lotae et incisae [gap: sign vor Libra] iij. Aq. rosar. fragrantiss. Vini albi Rhen. an. [gap: sign vor Uncia] iiij. Coq. s. a. in diplomate per horas 8, vase probe cooperto, ne quid exspiret, Liquori percolato et fortiter expresso add. Sacch. albi [gap: sign vor Uncia] iiij. Cinamomi el. ruditer fracti [gap: sign vor Drachme] vj. macis [gap: sign vor Drachme] ss. Croci orient. contusi [?]ss. Iterum modice coq. et f. s. a. congelatum. Vt majorem consistentiam Gelatina acquirat, praedictis carnibus addi potest aliquid glutinosae ac nervosae carnis pedum vitulinorum seu vervecinorum.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] gallina, stranguletur, plumis suis exuatur, evisceretur, bono vino albo abluatur, ac in partes minutas scindatur, deinde add. carnis vitulinae similiter cum vino lotae et incisae [gap: sign vor Libra] j. vini albi Rhen. [gap: sign vor Uncia] vj. Cinamomi el. fracti [gap: sign vor Drachme] iij. Macis [gap: sign vor Drachme] ij. Croci orient. [?]ss. Sacch. albi [gap: sign vor Uncia] iiij. pulp. pomor. Citri demtis corticib. et nucleis num. ij. Omnia probe mista indantur vasi vitreo, et in MB. per horas 8. Coq. ad omnimodam carnis dissolutionem, deinde s. a. colentur et F. congelatum.

[note: Gelatinae perdicis.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] per dicem solam, vel cum parte aliqua carnis vitulinae, in minutissimas partes conscinde, et ossa in mortatio conquassata invas aptum


page 1321, image: s1321

vitream, vel stanneam, cum pauco Cinamomo, et, si libet, croco inde, vas exacte claude, et in catinum aqua fervente plenum pone, ignem continua, ut per 3. horas bulliat aqua, in qua phiola posita est. Hinc carnem exime, cum liquore una exprime. Liquor, qui optimi est saporis et odoris, statim congelatur, carne dura et insipida existente. Dosis cochl. j. vel per se, vel cum jusculo alio.

Tertio est contusum, quod praeparatur, ubi carnes prius coctae vel etiam tostae in mortario contunduntur eo usque, ut addito jure liquescere possint, postea colantur. Sumuntur autem vel capi, vel gallinae, vel phasiani carnes teneriores, quae sunt circa pectus, vel etiam integrum gallinae corpus prius mundatum sumitur.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Pectus capi, vel in hujus defectu gallinae non prorsus coctae, contunde in mortario lapideo, diligenter et bene contusis add. amygd. d. in aq. Rosac. vel violar. maceratarum num. iiij. sacchar. purissimi q. s. contund. omnia iterum simul, contusa dilue, jusculo ejusdem capi vel gallinae, demtâ prius pinguedine, iterum lente ferveant ad ardentes carbones, bene semper agitando. Cum adest febris, aliquid oxalidis addatur.

De hisce tamen omnibus notandum, quia carnes et juscula hoc modo parata in ventriculo facile corrumpuntur et inflammantur, ad id prohibendum mica panis addenda est.

Pertinent huc et juscula alterantia simpliciter dicta, quae ad alterandas partes aut humores maxime faciunt, ac simul alterant et nutriunt, atque ex variis vegetabilium partibus, ut radicibus, herbis, seminibus, fructibus, floribus (ex quibus maxime eligenda, quae sapore et odore ingrato minus se produnt, ne jusculi liquoraegro nauseam pariat) cum jure gallinae, capi, carnis bubulae decoctis parantur, quibus postmodum, si morbus ferat, inspergi solent aromata, quibus alia juscula condiuntur, ut Cinamomum, nux moschat. macis, piper, zingiber. Iisdem etiam, rarius tamen, affunduntur succi grati, ut aurantior. citri, limon. aut etiam saccharum additur. Pertinent denique et huc decocta galli, quae vel alterantia sunt, vel purgantia, vel alterantia et purgantia simul, quae passim apud practicos occurrunt.

Decocta Purgantia.

[note: Decocta purgantia patandi modus.] A decoctis reliquis decocta purgantia non differunt, nisi materia: quod scilicet purgantibus decoctis medicamenta simplica purgantia admiscentur. Parandi modus idem est. Recipitur purgans simplex, et quidem vel unum vel plura, prout unum vel plures simul humores purgare animus est, arida plerumque et decoqui consueta, eo pondere, quo ad unam vel plures, si potionem plures doses continentem praescribere animus est, doses sufficere possunt, sive sint tres, sive quatuor, sive plures; modo decocto nulla alia purgantia post coctionem addantur. Hoc enim


page 1322, image: s1322

si fieri velis, tantum purgantibus decoquendis demendum, quantum decocto facultatis catharticae ab his accedit. Quia vero medicamentis catharricis per decoctionem multum virium decedere solet, vel quia non parum inter coquendum de virtute eorundem cathartica in auras abit, vel quia non omnis coctione satis extrahitur, in majori ea quantitate, quam si in substantia dantur, praescribenda. Et quidem horum validiora fere pondere duplo, ac dantur in substantia; triplo vero vel etiam quadruplo mediocria et minus vehementia. Ab hac tamen regula excluduntur, quae mollia et viscida sunt, ut tamarindi. Etsi enim si decoqui deberent ad [gap: sign vor Uncia] viij, proportione sc. quadrupla, quia dantur in substantia ad [gap: sign vor Uncia] ij: tamen in decocto etiam dosis haec vix transcenditur, imo ad illam rarissime ascenditur. In majori enim quantitate et copia decocto additi tamarindi illud admodum crassum redderent. Sic etiam Myrobalani propter earum adstrictionem ultra [gap: sign vor Uncia] [?] vel [gap: sign vor Drachme] vj in unum decoctum vix praescribuntur, etsi hac ratione non purgent.

His alia adduntur, quae vel malignitatem, et noxias purgantis qualitates obtundere et corrigere vel damna, quae ex catharticorum usu naturae evenire possunt, prohibere possunt, vel quae segniorem medicamenti vim augere atque acuere seu ad actum magis celerem exstimulare vel etiam nimis citam et efferam refrenare valent, vel quae partem aliquam privatam respiciunt, medicamentumque purgans eo quasi ducum et dirigunt.

Omnibus affunditur sufficiens quantitas liquoris, quae et pro medicamentis decoquendis sufficiere, et decocti [gap: sign vor Uncia] iij, vel [gap: sign vor Uncia] iiij, pro una dosi suppeditare possit; et, quo dictum modo, decoquuntur. Decoctum colatur. Colato ad saporis gratiam aromata vel species aromaticae adduntur, syrupique alicujus instituto accommodati [gap: sign vor Uncia] [?], vel [gap: sign vor Uncia] j.

Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] fol. senae el. Drach. vj.

flor. borrag.

buglos. violar. an. p. j.

zingib. Scrup. j.

galangae Scrup. [?].

Coq. in jure prunorum s. q. pro

Unc. iiij, vel Unc. v.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] fol. senae. Unc. j.

zingib.

galangae,

cinam. an. Scrup. [?]

passul. Drach. vj.

Coq. in s. q. aq. s.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iij[?].

Adde syr. borrag.

violar. an. Drach. iij. M.

Decoctum Cratonis mixtos evacuans humores.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Passular. Unc. [?].

galangae incisae. Drach. j.

senae. Drach. vj.

flor. borrag.

violar. an. Drach. j.

fol. senae. Drach. vj.

Horum decoctio et infusio stet per noctem, et mane rursus ebulliat et fortiter exprimatur.



page 1323, image: s1323

Post [gap: sign vor Rec. (recipe)] express. Unc. iiij.

syrup. rosar. lax.

mann. Unc. j.

syr. conserv. zingib. Drach. j.

Aq. cinamom. cochl. [?]

M. F. Potus.

Vel. [gap: sign vor Rec. (recipe)] rad. polypod. q. [gap: sign vor Uncia] [?].

rhabar. monach. [gap: sign vor Drachme] ij.

fummaria p. j.

fol. senae [gap: sign vor Drachme] vj.

fl. borrag.

bugloss.

sambuci an. p. j.

galangae gap desc='sign vor Drachme'/>[?].

passul. [gap: sign vor Uncia] [?].

Coq in Aq. s.

Colar. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Unc. [gap: sign vor Uncia] iiij.

Adde Syr. de foliis senae [gap: sign vor Uncia] j.

M.

[note: 2] Saepe aliquid purgantium decocto additur, ut syrupus et mel rosarum et violarum solutivum, cassia item, manna, quae in decocto dissolvitur, iteruqmue colatur. Manna enim cum interdum sordes quasdam secum habeat, vel etiam adulterari soleat, si dissolvatur, atque iterum coletur, sordes illas atque aliena admistra deponit et tutius usurpatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rhabarb. opt. Drach. j[?].

cinam. Drach. [?].

spicae gr. vij.

Coq. lento igne in s. q. aq. s.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iij.

In qua dissolve mannae el. Unc. j.

iterum coletur, vel pro manna syr. rosar. solut. Unc. j[?]. F. haustus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Hordei. p. j.

prunorum. num vj.

tamarindor. Vnc. [?].

flor. cordial. an. p. j.

fol. senae el. Drach. ij.

Coq. in s. q. aq. s.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iij.

In iis dissolve mannae opt. Unc. j.

iterum coletur, Adde syr. rosar. sol. vel diasereos. Unc. [?]. M.

Nonnunquam electuaria purgangantia [note: 3] admiscentur, et in decocto dissolvuntur. In quorum purgantium omnium admistione id attendendum, ut cum simplicibus, quae cocta fuêre, unam dosin constituant.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rhabarb. opt. Drach. j.

fol. senae. Drach. iij.

flor. cordial. an. p. j.

zingib.

cinam. an. Scrup.

Coq. in s. q. aq. s.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iiij.

[note: Adde elect. diacatholiei] Drach. ij.

M.

[note: 4.] Quia vero decocta ex electuariorum admistione crassiora evadunt: non inutile est, si decectum, in quo electuarium diligenter dissolutum est, iterum coletur, et praeterea etiam clarificetur. Ita enim crassiores partes separantur, et decoctum clarius redditur. Verum quia tum aliquid de electuarii purgantis substantia subtrahitur et abjicitur: paulo majore, quam si sine colatura et clarificaitone adhiberetur, proportione, et fere dimidia parte aucta admisceri debet.



page 1324, image: s1324

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] decocti communis, vel alterius convenientis. Vnc. iiij[?].

in quo ebulliant

agarici rec. trochisc. Drach. j[?].

turbith. Scrup [?].

In Colaturae Vnc. iij.

dissolve super igne

elect. diaphaenic.

diacathol. an. Drach. ij.

Colentur:

adde mell. ros. sol. Vnc. j.

aq. cinam. Drach. [?]. M.

[note: 5.] Et cum et pulverum purgantium aliquid decocto vel liquori additur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] rhabarh. opt. Scrup. iiij.

cinam. Scrup. j.

Schoenanthi gr. iiij.

Coq. in s. q. aq. endiviae.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iij.

[note: in quibus dissolv. mannae opt.] Vnc. j.

rhabarb. opt. pulverisati

Scrup. [?].

syr. endiv. Vnc. [?]. M.

[note: 6.] Vel extracti purgantis aliqua portio in eo dissolvitur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rhabarb. opt. Scrup. iiij.

agarici trochisc. Scrup. j.

cinam. Scrup. [?].

zingib. gr. vj.

Leniter coq. in s. q. aq. s.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iij.

in qua dissolv. mell. rosar. sol. Vnc. j.

extract. mechoacan. Scrup. [?]. M.

[note: Decocta simul alterantia et purgantia.] Saepissime tandem Decoctiones parantur e purgantibus et alterantibus simul: de quarum apparatu nihil peculiare praecipere opus est, cum idem sit plane modus, qui modo in decoctis alterantibus et purgantibus expositus est.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Passul. minor. Drach. v.

flor. borrag.

violar. an. p. j.

ceterach, epithymi, an. Drach. iij.

fol. senae el. Drach. vj.

Coq. in s. q. aq. purae.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iij[?].

Adde syr. rosar. vel viol. sol. Vnc. j.

mannae el. Drach. vj.

syr. conservat. zingib. parum.

M. Crato in quartana.

Aliud [gap: sign vor Rec. (recipe)] rad. lapathi acut:

[note: Decoctum in scabie.] cichorii an. vnc. [?].

glycyrrh. Drach. ij.

herbar. fumariae M. ij.

lupuli,

endiviae,

ceterach an. M. j.

Sem. 4. frig. major. an. Drach. j.

minor. an. Drach. j.

polypod. quern.

passul. an. Drach. vj.

epithymi. Drach. x.

fol. senae Vnc. iij.

Coq. in [gap: sign vor Libra] iiij, seri lactis caprini ad medietatem.

Colatura dulcoretur cum saccharo; et aromaticetur spec. diarrhod. abb. [gap: sign vor Drachme] j.

Detur mane haustus unus.

[note: Decocta vomitoria.] Pertinent huc etiam decocta vomitoria. Parantur ea ex vegetabilium partibus, radic: cortic: herbis, seminibus, floribus, quae videlicet vi emetica sunt praedita, ex quibus unum vel plura praescribuntur, quibus et alterantia, vomitum vel adjuvantia, vel alias scopo praesenti inservientia addi possunt, ac decoqu. in s. q. liquoris alicujus, qualis est aqua simplex vel hordei, hydromel


page 1325, image: s1325

tenue et aquosum, jusculum pingue, ad tertiae vel dimidiae partis consumptionem, et colantur. Colaturae non raro quaedam addi solent, quae vel vomitum ciendi facultate sunt praedita, ut pulvis aut succus, aut aqua quaedam emetica; vel solum modo ad faciliorem humoris per vomirum excernendi motum faciunt. Eaque sunt vel oleaginosa, vel attenuantia et detergentia, ut oxymel. simpl. scillit. syrup. acetos. s. aut comp. E. g.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. raphan. Drach. j.

asari, Drach. j.

agaric. Scr. j.

F. decoctio in oxymelite ad [gap: sign vor Uncia] vj.

Rondelet.

Vel [gap: sign vor Uncia] Fl. anethi,

atrip. an. M. j.

Sem. raphan. Drach. j.

rapi Drach. [?].

Rad. beton. Drach. j[?].

hyssop. M. [?].

Coq. in suff. quant. aquae ad tert. deinde colentur.

Colat [gap: sign vor Uncia] Unc. iij, oxymel. simpl. Unc. j[?].

M. Fuchs.

Pertinent huc etiam decocta sudorifera et diuretica, quorum passim exempla extant.

Decoctorum variae formulae videantur apud Weck. antidot. l. 2. sect. 7. Vid. Vidium, de medic. l. 7. c. 3. Jos. Quercetanum, Pharmacop. rest. lib. 1. c. 8. Quamvis enim, ut hoc obiter addam, paucorum medicamentorum, quae describit, ipse autor sit, sed pleraque ab aliis, praecipue Germanis Medicis accepit, quod ipse in praefat. non diffitetur: tamen quod utlia medicamenta non pauca collegit et publici juris fecit, vel hoc nomine gratias meretur.

CAPUT III. De Infuso et aliis potionibus purgantibus.

[note: Infusa.] COgnata valde decoctis sunt infusa, atque eo saltem a decoctis simpliciter ita dictis differunt, quod illa mox sola elixatione sine praecedente maceratione parari solent: haec autem dicuntur, quando medicamenta aliquandiu prius in conveniente liquore macerantur, ut vires suas in eum deponant. Etsi vero infusa ex cujuscunque generis medicamentis parari possint: ex alterantibus puta, menses moventibus, urinam cientibus, sudoriferis, alexipharmacis, sicut tales formulaepassim exstant: tamen frequentissime in purgantibus infusio a Medicis usurpatur, et dei infusis ac dilutis, ut nonnulli appellant, purgantibus hîc sermo praecipue est.

[note: Infusa parandi ratio.] Parantur autem hoc modo. Recipiuntur medicameta purgantia simplicia pondere aliquantum majore, quam si in substantia exhiberentur, proportione scilicet sesquialtera vel dupla, cum suis corrigentibus et dirigentibus etiam in debita quantitate. Conjiciuntur haec (interdum in nodulum vel sacculum ex linteo raro conclusa,) in liquorem scopo Medici convenientem, aquan[?] scilicet simplicem et saepe quidem fervetem,


page 1326, image: s1326

destillatam, serum lactis, jusculum carnis, hydromel, oxymel, vinum.

Chymici hodie, ut extractio fiat facilior, menstruo aliquot guttas Spirit. [?] vel [?] vel olei [?] per deliquium facti addunt. Utilis vero inprimis est Ros majalis ad infusa paranda.

Liquoris quantitas tanta sit, quae maceranda operiat, iisque aliquantum emineat. Infusa hoc modo horis 6, 12, 24, in loco tepido vase clauso macernatur; tamdiu scilicet, donec liquor omnem vim extraxerit, id quod sapore et odore deprehendi potest. Quod si, quod saepe accidit, usu urgente, quanto opus erat tempore, medicamenta macerari non possint, defectum illum una atque altera, sed levior, ebullitio compensare potest. Postea colatura cum vel sine expressione instituitur. Et quidem sine expressione colatura est dilutior et gustui gratior, sed debulior: cum expressione vero turbidior et crassior, sed efficacior.

Colaturae vel sacchari dulcioris et gratioris saporis caussa, vel syrupi, vel conserva, imo etiam armatis, vel specierum armaticarum aliquid addi potest. Licet et addere alia purgantia, syrugos solutivos, cassiam, pulpam tamarindarum mannam, electuaria purgantia, extracta, ut in decocto purgante dictum: atque exhibentur ut decocta.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] Rhabarb. Scrup. iiij.

spicae,

schoenanthi an. gr. iiij.

cinam. Scrup. j.

Infundantur in s. q. aq. cuscutae.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] Colat. Unc. iij.

Dissolv. in iis elect. de psyllio Unc. [?].

syr. byzan. Drach. vj. M. inictero.

Aliud. [gap: sign vor Uncia] turbith. el. et gummosi Drach. j vel Drach. i [?].

zingib. Scrup. j.

Infundantur horis 12. in vini odorati

Unc. iij

Incolatura dissolv. elect. Indi major.

Drach. ij [?].

mell. rosar. sol. Unc. [?]. M.

Aliud Fuchsii.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] Rhabarb. el. Drach. iij.

agaric. alb. Drach. i [?].

spicae nardi Drach. j.

zinziberis Scrup. j.

Concidantur minutim et macerentur in aqua endiviae, cuscutae, borag. an. Unc. i. stent in iis per horas xii, dein in linteolum mundum conjecta valide exprimantur et colentur. Colaturae add. syrup de endiv. Unc. [?]. M. Aliud. [gap: sign vor Uncia] decocti vel aq. destill. convenientis Unc. iiij [?].

Infundantur his per noctem

rhabarb. electi,

agarici trochisc. an. Drach. i.

cinam.

galangae. an. Scrup. i.

In colatura expressa dissolve

mannae Calabr. Drach. v.

Coletur.

Adde mell. rosar. sol. Drach. vi.

aq. cinam. Drach. [?]. M.

Aliud. [gap: sign vor Uncia] Decocti

vel aq. convenientis Unc. iiii [?].

Infundantur in iis per noctem

agarici trochisc. Drach. i [?].

turbith. gummosi Scrup. i.



page 1327, image: s1327

mechoacan. Drach. [?].

galangae,

cinam. an. Scrup. [?].

In colatura expressa dissolv.

mannae Unc. j.

Interum coletur.

Adde aq. cinam. Drach. [?]. M.

Infusum etiam purgans e foliis senae non insuave hoc modo fieri potest.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] fol. senae diligenter mundator. [note: Infusum purgans e foliis senae,] a stipitibus et omnibus fordibus ac pulvere; his adde duplum passularum minorum a sordibus omnibus mundatarum et lotarum. Cantunde omnia simul in mortario lapideo, ut F. Pasta. Adde cinamomi Drach. iij. Hinc in vase fictili lati orificii affunde aquam ferventissimam q. s. ex gr. ad fol. senae Unc. ij. et passular. Unc. iiii. aqu. [gap: sign vor Libra] ii[?]. seu Unc. xxx, et cochleari misce, sed cito, ut vas statim claudi possit. Fictile operculo exacte clausum involve linteis, vel pone in locum tepidum, ut calor non statim exhalet. Stent in infusione saltem horis vi. Alias sapor ingratior redditur. Postea liquor per chartam bibulam filtretur; aut si libeat, coletur per linteum sine expressione, et per diem unum subsideant, ut feces separentur, claro liquore effuso. Dosis infantibus Vnc. [?]. pueris Vnc. i. vel Vnc. [?]. adultis Vnc. iii. Vnc. iiii. Vnc. v.

Possunt et alia purgantia addi, quae saporem ingratum non habent, ut turpethum, mechoa canna; et ad grarum colorem conciliandum flor. rosar. rubrar. borraginis, buglossi, violar. et gutta una atque altera Spiritus salis.

[note: Infusum cum decoctione.] Interdulm simul et decoctio et infusio instituitur. Decoctum nimirum paratur modo, quo dictum. In decocti illius s. q. infunduntur purgantia cum suis corrigentibus, et reliqua postea peraguntur, ut in aliis infusionibus.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] radic. polypodii Unc. [?].

glycyrrh. Drach. ij.

flor. borrag.

bugloss. an. p. j.

epithymi Drach. ij.

fol. senae el. Drach. iij.

passul. Unc. [?].

Coq. in s. q. aq. s.

Colat. [gap: sign vor Uncia] Unc. iiij.

Infunde rhabarb. opt. Scrup. ij.

spicae,

schoenanthi an. gr. v.

cortic. hellebori nigri Drach. [?].

sem. anisi,

cinam.

cortic. citri an. Scrup. [?].

Colat. adde syr. fumariae,

rosar. sol. an. Unc. [?]. M.

Aliud. [gap: sign vor Uncia] radic. cichorii Drach. iij.

glycyrrh.

tamarindor. an. Drach. ij.

sem. 4. frig. major. an. Drach. j.

endiviae,

cichorii,

agrimoniae,

capill. vener. an. p. j.

fol. senae el.

passul. an. Unc. [?].

Coq. s. a. s. q. aq. s.



page 1328, image: s1328

Colat. [gap: sign vor Uncia] Unc. iiij

Infundantur in iis agaric. trochisc.

Scrup. ij.

rhabarb. el. Scrup. iiij.

spicae,

schoenanthi an. gr. vj.

Colat. adde syr. de cichor. cum rhab.

Unc. [?].

aromatizetur cum spec. diatrion.

santal. Scrup. [?].

Aliud [gap: sign vor Uncia] Fol. senae Unc. [?].

galangae Scrup. j.

epithymi Drach. j.

zingib. Scrup. [?].

Coq. l. a. ad Unc. iiij

In quibus infunde rhabarb. el.

Scrup. iiij.

agarici Scrup. ij.

Colat. adde mel. ros. sol. Unc. [?]. M.

Fit etiam alio adhuc modo potio ex infuso et decocto mixta, seu infusum cum decoctione. Paratur nimirum seorsim decoctum, et seorsim infusum, ambo methodo in antecedentibus descripta, atque hi duo liquores postea commiscentur.

[note: Potio purgans.] Atque hisce modis omnibus potiones purgnates parari possunt. Unus adhuc superest modus, quem, etsi neque ad decocta, neque ad infusa pertinet, propter cognationem tamen reliquis potionibus purgantibus subjicere libet. Cui modo in specie nonnulli potionis purgantis nomen tribuunt, qui potionem purgantem peculiariter nominant, quae sine purgantium coctione vel infusione, sed sola eorum cum liquore aliqua permistione fit: quo jure, non satis video. Cur non enim et decocta, et infusiones potiones appellare liceat?

Parantur autem hae potiones hoc [note: Modus 1.] modo. Sumitur liquoris alicujus, decocti, aquae destillatae, seri lactis, melicrati, juris carnium, vini, julebi violarum ad haustum sufficiens quantitas, scilicet [gap: sign vor Uncia] ij, [gap: sign vor Uncia] iij vel iiij. In liquore exacte dissolvitur cassiae, mannae, vel electuarii alicujus purgantis vel etiam plurium sufficiens pro una dosi quantitas. Nonnunquam syrupi aliquid, [gap: sign vor Uncia] [?]. scilicet vel [gap: sign vor Drachme] vj; vel etiam specierum aromaticarum adjicitur. Sumunturque hae potiones, ut reliquae, de quibus hactenus dictum calidae mane jejuno stomacho.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] Aq. endiviae,

cichorii,

borrag. an. Unc. j[?].

Dissolv. in iis elect. diacathol.

de succo rosar. an. Drach. ij

de plyllio Drach. i[?]. M.

Alia [gap: sign vor Uncia] Elect. de psyllio Drach. iij.

de succo rosar. Drach. ij.

cathol. Drach. j.

syr. acetos. s. Unc. [?].

aq. endiviae Unc. iij[?].

[note: 2] juleb. viol. Unc. [?]M.

Quod vero supra dictum, id etiam merito hi locum habere potest, colaturam institui posse, ubi in liquore electuaria dissoluta sunt. Ac colatura, si placet, clarificari potest. Ita enim turbida et crassa, sed gratior potio redditur. Sed tum paulo majore


page 1329, image: s1329

dosi electuaria sumenda sunt, quam si absque colatura exhiberentur.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] decocti vel aq. convenientis Unc. iij. [?].

dissol. in his super igne

el. lenit. Drach. vj.

diaphoenic. Drach. iij.

Colat. adde syr. rosar. sol. Drach. x.

aq. cinam, Drach. [?]. M.

Alia [gap: sign vor Uncia] decocti vel aqu. convenient.

Unc. iij. [?].

dissolv. in iis el. lenitiv. Drach. vj.

diacathol. Unc. [?].

colentur et clarific.

Adde mell. rosar. sol. Unc. j. M.

Alia [gap: sign vor Uncia] decocti convenient. Unc. iij. [?].

In his dissolvantur elect. lenitiv. de manna Drach. vj.

diasebesten sine diagrid. Unc. [?].

colentur.

Postea adde rhabarb. pulver. Scrup. j.

syr. rosar. sol. Drach. x. M.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] aq. cichorii Unc. iij.

el. diacathol. Drach. vj.

rosat. Mes. Drach. ij.

dissolv. et colentur:

adde syr. rosar. sol. Unc. i[?]. M.

[note: 3] Non solum autem ex electuariis purgantibus in liquore dissolutis fiunt hae potiones: sed et ex extractis purgantibus: quae cum in minore dosi exhiberi soleant, etiam minorem liquoris quantitatem requirunt, et propterea aegris gratiores fiunt. Interdum aliorum liquorum loco vini malvatici Vnc. ij vel Vnc. iiij. sumuntur, et in iis extractum dissolvitur, ac, si calditas metuatur, syr. acetositatis citri, vel alterius convenientis syrupi aliquid addi potest.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] Extracti mechoacan. Scrup. i.

solutivi vel panchymagogi aut catholici Scrup. [?].

dissolve in vini malvatici Unc. i.

julebi violar. Unc. [?].

aq. cinam. Drach. [?]. M.

Vel R. extracti catholici Andern Scrup. ij.

aq. borrag. Vnc. [?].

vini malvatici Vnc. ij. M.

[note: 4] Tandem et potiones purgantes parantur ex pulveribus tam simplicium, quam compositorum medicamentorum purgantium liquori admistorum, ut et rotulis purgantibus. Sed pulverum talium dosis Drach. j. multum excedere non debet. Aliâs enim potio crassior et ingratior redditur. Nonnunquam et pulveris aliquid unâ cum electuariis dissolutis miscetur.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] mannae opt. Vnc. [?].

dissolvatur in vini vel aq. convenientis s. q.

Coletur. Colaturae adde mechoac. pulv. [gap: sign vor Drachme] j.

Si morbus permittit, aliquid etjam aq Cinam. addi potest.

[note: [gap: sign vor Uncia] ] spec. diaturbith cum rhab. Drach. j.

seri lactis caprini Vnc. iij. M.

Alia [gap: sign vor Uncia] syr. rosar. sol. Vnc. ij. [?]. rhabarb. opt. Scrup. j. spec. diaturbith cum rhabarb. Scru. [?]. aq. cinam. gutt. iiij. M. Nonnulli pilulas quoque in liquore conveniente dissolvunt et exhibent: sed abominandum pariunt saporem.

[note: Infusavomitoria.] Referenda huc etiam sunt infusa vomitoria. Parantur autem vel ex vomitoriis tantum, quae petuntur aut a vegetabilibus, ut radicibus, herbis, aut mineralibus, ut [?]io, [?] et similibus,


page 1330, image: s1330

vel simul et alterantibus, in liquore aliquo, vino, jusculo, aqua destillata, vel simili quodam infuso. In colatura eadem, quando infunduntur vehementiora illa emetica, ut helleborus, [?], communiter per chartam emporeticam colaturam institui, ne quid materiae crassioris transeat, quod ventriculi lateribus adhaerescens vomitum molestum et diuturnum ac difficilem efficiat. e. g.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succi radic. raphan. express. Unc. iij.

hydromelit. Vnc. ij.

In quibus mistis macerentur per noctem

radic. asari. Drach. ij.

Mane colentur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] cortic. med. jugland. juxta radic.

Drach. ij vel iij.

vini albi scyphum dimidium

Macerentur per unam noctem.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] hellebor. albi Scrup. j.

Secetur per fibras et maceretur tepide in vini dulcis Vnc. iiij vel juris pinguior. aut cremor. hordei per noctem integram, addendo mane sem. anisi, cinamomi an. Drach. j.

Colentur.

Paratur etiam, licet raro, infusum vomitorium eum decoctione, e. g.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] sem. atripl. Drach. ij.

flor. aneth. p. j.

Coqu. in aqv. raphan. s. q.

Colat. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vnc. iiij.

Infunde per noctem.

cort. hellebor. albi Scrup. [?].

cinamomi gr. vj.

Colaturae fortiter expressae add. o[?] comm. Vnc. j. M.

Referendae etiam huc potiones vomitoriae, hydroticae et diureticae, illae scilicet, quae ex sola vomitoriorum, hidroticorum, diureticorum cum liquore aliquo permistione parantur. Potiones autem vomitoriae leniores fiunt ex aqu. tepida communi vel hordei, hydromelite, oleo olivarum, lini, butyro liquido, oxymelli simplici, duobus vel pluribus horum inter se mixtis, ut:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aquae hordei [gap: sign vor Libra] [?].

syrup acetos.

Vel oxymel. s. Vnc. iij. M.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] decocti hordei Vnc. iij.

aceti Vnc. j.

olei comm. Vnc. [?]. M.

Validiores parantur ex pulvere aliquo simplici aut composito, ta bellis vel trochiscis, conserva, condito, electuario liquido, Rob, extracto, syrupo, pilulis, aqua destillata, succ. expressis, oleis, acetis, nunc pluribus nunc paucioribus, ut

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Syrup. acetos. simpl.

oxymel. simpl.

ol. amygdal. dulc. an. Vnc. j.

aqu. nucum,

raphani an. Vnc. ij. M.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Radic. asari optime tritar. Scr. ij.

Aquae mulsae, vini albi an. Unc. iij.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Semin. urticae,

raphani an. Drach. i[?].

Julor. juglandis Scrup. ij.

Pulverisentur subtilissime, et cum hydromelitis clari Vnc. iiij. F. Potio.

Eodem modo et potiones hydroticae et diureticae concinnantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Diascord. Francastorii Drach. j.

spec. de hiacynth.



page 1331, image: s1331

pulv. rubr. Pannon. alipharmac.

Scrup. [?].

Syrup. de s. scord. Vnc. j.

de limonibus Drach. vi.

aceti de rubo Idaeo Vnc. [?].

Extract. cardui benedicti Scru. [?]. M.

Aq. pimpinell. q. s.

Videatur Vid. Vidius, de medic. lib. 7. c. 2. Weckerus, antidot. spec. lib. 2. sect. 8.

CAPUT IV. De Vinis medicatis, Melicrato, Mulso, Oxymelite, Aceto medicato, Decocto seu Aqua hordei, succis item depuratis.

ETsi quâ ratione haec medicamenta parari debeant, facile ex his, quae de infusionibus et decoctionibus dicta sunt, patere possit: tamen alios autores secuti de hisce, ut insignioribus, aliquid in specie addere libet. Inprimis cum gratiora sint talia medicamenta, iisque, qui alias potiones abhorrent, et ubi repetito medicamentoru usu opus est, commode propinari, atque inprimis purgantium sapor sub absinthii sapore in vinis medicatis occultari possit. Cum enim vinum absinthites plerique sine nausea bibant: facile purgantia ei admisceri possunt, ut eorum sapor non admodum deprehendatur.

[note: Vina medicata.] Primo itaque vina medicata quod attinet, medicamenta sunt potulenta ex vino, quod varias variarum medicamentorum in se infusorum vires ebiberit constantia, eaque in plures usus parari possunt: omnia tamen sunt vel alterantia solum, vel purgantia, vel alrerantia et purgantia simul. Et alterantia quidem constant ex variis simplicibus alterantibus, radicibus, herbis, seminibus, floribus, aromatibus etc. Purgantia vero ingrediuntur varia simplica cathartica ad infusionem idonea, qualia sunt senae, polypod. agaric. s. trochiscatus, rhabarb. Mechoacanna, helleborus, et alia similia, decoctionem inprimis prolixiorem non sustinentia, additis alterantibus, et quidem vel saltem cathartica corrigentibus, vel simul et aliis simplicibus, quae varie corpus immutare valent, partemque affectam respiciunt, et vinum magis appropriatum ac efficax reddunt. Parantur autem vel e musto, vel e vino jam defecato et veteri. Atque mustum ad opus hocce maxime laudatur, quia hujus beneficio ac fervore sapor medicamentorum ingratus magis occultatur. Vinum autem communiter eligitur album, utpote quod est tenuis substantiae, et ad vires infusorum extrahendas maxime aptum. E musto ita conficiuntur. Medicamenta sicca in dolium parvum musti plenum conjiciuntur. Ubi mustum deferbuit, vinumque defecatum et clarum redoitum fuerit, transvasatur, atque in usus necessarios asservatur.

[note: Cerevisiae medicatae. ] Eodem modo et cerevisias medicatas ex absinthio, lingua cervina, salvia, betonica, roremarino atque aliis herbis parare licet. Sed plerumque


page 1332, image: s1332

herbae primo in cerevisia adhuc a coctura calente macerantur, et deinde suo tempore fecibus additis defervere permittuntur. Quae tamen vires suas in tenuiore habent substantia et decoctione vim suam facile amittunt, non cerevisia fervente adhuc perfundenda sunt, sed tepide demum injicienda; id quod in roremarino facere commodum est.

Ex vino vero jam defecato ita vina medicata parantur. Medicamenta sicca, mundata, concisa, et crassiuscule contusa in vas vitreum, vel figulinum conjiciuntur, interdum in nodulum vel sacculum ex syndone vel linteo raro conclusa: affunditur vini albi boni sufficiens quantitas. Stent in loco calido vase clauso. Postea colentur, nisi sacculo inclusa fuerint. Fitque vinum medicatum, quod in eos usus, quibus medicamenta, e quibus componitur, destinata sunt, exhibetur. Ut vero quantitas ingredientium medicamentoru determinetur, sciendum, quod cum vinum sit tenuis substantiae, et ad intima quaeque penetrare possit, sufficit, si ipsa purgantia in dupla quantitate praescribantur hîc, quam si darentur in substantia. Corrigentia vero dosi subtripla vel subquadrupla ad purgantia praescribuntur: si praesertim nulla alia alterantia simul infundantur, quod tamen raro fit: et ob id etiam in minori copia corrigentia assumuntur. Alterantia autem reliqua adduntur dosi eadem, qua in decocto alterante et simul purgante, majori vel minori, prout in plures vel pauciores doses vinum paratur. Quantitatem autem vini, quod ad vires medicamentorum istorum extrahendas accommodatur, quod attinet, hujus mensura limitabunt usus et infundenda.

Proportio autem haec plerumque observatur, ut ad [gap: sign vor Libra] j medicamentorum sumantur musti vel vini [gap: sign vor Libra] viij, [gap: sign vor Libra] xij, usque ad xxv, imo xxx vel xxxvj, ita ut [gap: sign vor Uncia] j, [gap: sign vor Libra] iij respondeant. Nam hâc in re ad simplicia, et aegri palatum respiciendum est. Si enim simplicia mediciendum est. Si enim simpliia medicamenta sapore ingratiorem habeant, aegerque delicatus sit, plus musti sumendum: Si vero efficacia tantum spectetur, minus. Et quidem in purgantibus vinis tantum vini recipiendum, quantum pro singulis dosibus sine nauseâ ebibi potest. Hoc tamen etiam sciendum, in vinis ejusmodi purgantium vim magis integram et efficacem servari, quam in decoctis.

Vinum matricale.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] rad. eringii Unc. ij.

enul. Vnc. j.

fol. matricar. rec. siccat. M. iij.

melissae,

sum. artemis. rub. an. Miss.

baccar. lauri rec. decort. Drach. vj.

cortic. aurantior. Drach. iij

zedoariae opt. Vnc. [?].

sem. anisi,

foenic. an. Drach. vj.

Affunde vini Rhenani optimi canth. x. stent per triduum aut integram septimanam in loco frigido infusa in doliolo querno bene munita, serventur usui.



page 1333, image: s1333

Vinum purgans.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Folior. senae el. Vnc. jx.

Polypod. q. Unc. ij.

Cortic. tamarisci. Drach. vj.

Absinthii,

carduiben. ana M. ij. vel plures.

Garyophull. Vnc. [?].

galangae Drach. ij.

Affundantur musti canthari nostrates, quorum singuli [gap: sign vor Libra] iij. capiunt, xv. vel xviij.

Aliud in hypochondriacis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Passular. minor. [gap: sign vor Libra] iiij.

fol. senae [gap: sign vor Libra] [?].

cortic. tamarisci.

radic. polypod. q. Vnc. j.

agrimoniae,

linguae cervinae,

ceterach. an. M. ij.

cortic. citri. [gap: sign vor Drachme] x.

cinam. elect Vnc. j[?]. Indantur vasculo. Affundatur vini Rhenani opt. [gap: sign vor Libra] xviij. vel canthari nostrates vj. De vino hoc singulis diebus hora una ante cibum haustus sumatur, vasculumque aliquandiu iterum repleatur.

[note: Vina purgantia. ] Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] absinthii sicci,

cardui ben. an. M. j.

flor. prunt. sylvest. M[?].

fol. senae mundat. Vnc. ij.

turbith. el. et gum.

agarici. an. Drach. ij.

cortic. helleb. nigri. Drach. j[?].

zingib.

galangae. an. Drach. [?].

sem. anisi.

foenic. an. Vnc. [?].

Incisa et crasso modo contusa infundantur in vino, de quo singulis diebus haustus bibatur.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] fol. senae. Vnc. j.

Rhabarb.

agarici. an. Drach. j.

absinthii. M. j.

cardui ben.

hyssopi. an. M. [?].

flor. cord. an. p. j.

cinam.

zingib. an. Drach. j.

Infundantur in s. q. vini.

Dos. Vnc. iiij.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] linguae cervinae,

ceterach,

cardui ben.

absinthii,

melissae an. M j.

cortic. tamarisci Vnc. [?].

fol. senae Unc. j[?].

turbith el. et gummosi. Unc. [?].

epithymi Drach. iij.

mechoac. Vnc. [?].

rhabarb. Drach. ij.

flor. borrag. M. j.

zedoariae.

zingib.

galangae. an. Drach. j.

Infundantur in vini boni q. s.

Deinde vina ejusmodi medicatae alterantia parantur, si iis olea destillata, vel. quod commodius est, spiritus, vel tinctura, spiritu vini ex simplicibus medicamentis extracta, seu extractum liquidum addatur. Ita si spiritus rosarum guttae aliquot vino instillentur, et sapore et odore rosarum id inficiunt. Ita vinum absinthites ex tempore paratur, si extractum absinthii liquidum vino infundatur.



page 1334, image: s1334

[note: Usus viuorum medicatorum. ] De quorum usu hoc in genere notandum: convenire ista vina medicata inprimis morbis frigidis et chronicis et corporibus frigidioribus, ac tempore frigidiore commodius usurpari, et syrupis ac decoctionibus longe efficaciora esse, cum quia vinum vires rerum bibit penitissime, tum quia ob spirituum tenuitatem in profundissimos quosque partium recessus sese penetrat. In vltiis autem nervorum et nervosarum partium, aut febribus, minus conveniunt. Alterantia quidem singulis vel alternis diebus, vel etiam longiore, prout morbus requirit, intervallo interjecto, in principio prandii, vel hora una aut altera ante prandium bibuntur. Purgantia vero, ut et infusa purgantia ex cerevisia, etsi nonnulli cum cibo atque in prandio exhibeant: tamen rectius fit, si hora una atque altera ante prandium, et quidem praemisso ante vini usum jusculo, vel ovo sorbili usurpentur; et quid in genere de purgantium cum cibis mistione sentiendum sit, supra, part. 2. sect. 1. cap. 10. dictum est.

[note: Claretum et vinum Hippocraticum. ] Nonnunquam vina medicata saccharo vel melle dulcorantur, et Clareta ac vina Hippocratica nominantur; in diuturnis morbis frigidis utilia. Fiunt autem hoc modo. Aromata vel etiam radices et semina, grati odoris et saporis inprimis viriumque efficaciam, qualia sunt Cinamomum, Caryophylli, nux moschata, santalum, grana Paradisi, piper, cardamomum, radix ireos, helenii, semen anisi, foeniculi, coriandri, passulae, aliquando et crocus ad vinum tigendum, crassicule contusa vel incisa infunduntur vino odorato. Stant ita aliquandiu in infusione, loco calido per aliquot horas. Quidam hujus loco adhibent ebullitionem in B. M. per horam dimidiam; imprimis si opus accelerare, aut vinu in mulsum parare voluerint. Deinde sacchari q. s. ad gratam dulcedinem, ita ad vini partes ij, iij, vel etiam iiij, pars una sacchari accipiatur additur, saepiusque per manicam Hippocratis vinum transfunditur, ut fiat clarum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Zingib. Drach. ij.

caryophyll. Drach. j.

cinam. Drach. [?].

nuc. mosch. macis [gap: sign vor Drachme] j.

galangae Scrup. ij.

granor. paradisi [gap: sign vor Drachme] j.

vini Rhenani canthar. j.

sacchari Vnc. iiij.

crori parum.

F. Claretum.

Vinum Hippocraticum

Langii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinamomi elect. [gap: sign vor Uncia] j. [gap: sign vor Drachme] v.

zinziberis gap desc='sign vor Drachme'/>vj.

caryophyll.

galang. ana gap desc='sign vor Drachme'/>j.

macis.

nucis moschat. ana [gap: sign vor Scrupel] ij.

granor. paradisi,

cardamomi,

coriandri ani [gap: sign vor Scrupel] j.

anisi [gap: sign vor Scrupel] [?].

sacchari [gap: sign vor Libra] ij.

vini rubri Mens. ij.

F. s. a. vinum Hippocraticum.



page 1335, image: s1335

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Zinziber. [gap: sign vor Drachme] ij.

cinamom. elect. [gap: sign vor Uncia] j.

galangae,

caryophill.

piper. long. ana [gap: sign vor Drachme] j.

granor. paradysi [gap: sign vor Drachme] [?].

nuc. mosch. [gap: sign vor Drachme] iij.

macis [gap: sign vor Drachme] j[?].

sacchar. albiss. [gap: sign vor Libra] j.

Singula subtiliter trita in vini albi mensuris ij. commisceantur, et per manicam Hippocratis colentur, fiatque Claretum.

Notandum et hoc, quod vino aliquid de aquis destillatis convenientibus admisceri potest. Exempli loco sit hoc Vidii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinamomi Vnc. j.

caryophyll. [gap: sign vor Drachme] j[?].

s. anisi,

foeniculi ana [gap: sign vor Drachme] j.

glycyrhiz. [gap: sign vor Drachme] iij.

macis,

cardam.

ircos ana [gap: sign vor Drachme] [?].

sacchar. albi [gap: sign vor Uncia] iij.

Singula diligenter trita infundantur cum sequentibus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Vini Malvatici Vnc. x.

Aquae Borraginis [gap: sign vor Libra] j.

rosar. Vnc. j[?].

meliss. Vnc. iij.

Per tres horas juxta fornacem relicta, tandem saepius per saccum filtri colentur. Fiat Hippocr. Vinum clarum.

Nonnulli aromata in spiritu vini, cujus partes octo aut decem circiter sint ad aromatum partem unam, per dies aliquot in vase vitreo bene clauso infundunt, atque spiritus vini omnem tincturam extraxerit, separant per inclinationem, et colant seu filtrant, atque ad usum servant. Ubi autem vinum Hippocraticum facere libuerit, uni vini mensurae drachmas aliquot, vel etiam unam atque alteram unciam, et sacchari q. s. ad dulcedinem affundunt.

Tale est hoc.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinam. el. [gap: sign vor Drachme] j[?].

zingib. [gap: sign vor Uncia] j.

piper. albi [gap: sign vor Uncia] [?].

granorum paradisi,

nuc. mosch.

caryophyll. ana [gap: sign vor Uncia] j.

schoenanthi [gap: sign vor Scrupel] [?].

spicae gr, vij.

Omnia crasso modo contusa infundantur in spiritus vini [gap: sign vor Uncia] xxx. per dies quatuor, singulisque diebus his agitentur.

Tandem colentur.

Vbi Claretum parare libuerit,

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] sacch. alb. [gap: sign vor Uncia] iiij.

Infusi praedicti [gap: sign vor Uncia] ij:

vini [gap: sign vor Libra] j[?].

F. Claretum.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Cinam. [gap: sign vor Drachme] ij.

zingib. [gap: sign vor Drachme] [?].

granor. paradysi [gap: sign vor Drachme] iiij.

piper. nigri [gap: sign vor Drachme] [?].

caryophyll.

nucis mosch. ana [gap: sign vor Drachme] j.

Infundantur in spiritus vini [gap: sign vor Libra] [?]. per quatuor dies. Postea colentur.

Vbi Claretum facere libet,

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] colaturae [gap: sign vor Uncia] ij,

sacch. albi [gap: sign vor Libra] j.

vini [gap: sign vor Libra] iiij.



page 1336, image: s1336

Claretum catarrhale.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ligni sassafras Drach. vj.

sancti Drach. j[?].

santal. citrini, rubr. an. [gap: sign vor Scrupel] iiij.

aloês. Drach. j.

fl. ros. rubr. p. ij.

radic. Chinae Drach. ij.

helenii Scrup. j.

cortic. citri Vnc. j[?].

Pulveris. aspergantur.

Spir. [?] gurt. xx.

et infunde hor. xxjv. in loco calido, in vini Rhenani unc. xx.

Postea colentur per chartam.

Atque hodie non solum ad alterandum, [note: Claretum purgans.] sed et ad purgandum talia vina parant, etiam pro una dosi delicatioribus, et ita quidem ut fere Clareti formam referant, nec sapore nausebunda sint, hoc modo:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. foeniculi. Drach. iij.

hyssopi,

rorismarini. an. p. j.

mechoacannae. Drach. ij.

fol. senae el. Vnc. [?].

agaric. troch.

cortic. citri. an. Scrup j.

cinamomi.

galangae. an. Drach. [?].

Incisis omnibus, exceptis foliis senae, affunde vini Rhenani q. s. et in vitro in aqua calente bene calefiant, et postea stent in loco tepido in infusione horis sex. Postea adde julepi violarum vel rosarum unc. [?]. vel dulcorentur sacchar. albi unc. [?]. et per chartam bibulam colentur ac fiitrentur. Colatura, quae sit Unciar. iij. aromatizetur oleo cinanomi gutt. ij.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Cortic. citri. Vnc. j.

radic. aperient. Drach. iij.

fol. senae el. Vnc. iij.

ligni sassafras. Drach. [?].

Pulverisatis asperge

Spir. [?] gutt. x.

Et in fundantur hor. xxjv.

in vini Rhen. unc. xviij.

loco tepido.

Postea colentur per chartam.

F. Claretum.

Dosis [gap: sign vor Uncia] iij. vel [gap: sign vor Uncia] iiij.

Addi tamen adhuc potest syr. cinam. vel alius conveniens.

Potestque etiam sacchari loco manna sumi.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] fol. senae el. Vnc. iij.

polypod. q.

sem. carthami, ana Vnc. [?].

turbith. el. Drach. ij.

cinam. Drach. j.

garyophyll. Scrup. ij.

galangae. Drach. [?].

sem. anisi. Drach. j. [?].

coriandri praep. Drach. j.

passular. Vnc. ij.

prunor. Damascen. num. jx.

jujubar. num. vij.

sebest. num. v.

mannae. Vnc. ij.

vini albi. [gap: sign vor Libra] iiij.

Purgantia cum corrigentibus infundantur in vino, digerantur, et colentur aliquoties: Quibus addatur manna seorsim super igne lento in vino dissoluta et colata. Dosis cochl. iij. iiij.

Claretum, seu aqua vitae rubra dicta ad vertiginem, memoriam et cerebrum roborandum.



page 1337, image: s1337

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinam. opt. [gap: sign vor Uncia] j[?].

zingib.

garyophyll.

santali rubri, [gap: sign vor Uncia] [?].

macis,

nucis moschat.

piper.

galang.

cardam.

spec. arom. ros.

diambrae,

dianthos ana [gap: sign vor Drachme] ij.

sem. anisi,

coriand. praep.

majoranae,

basilici,

lavend.

anthos,

spicaenard. ana [gap: sign vor Drachme] j[?].

ros. rub. Mj.

Incisis grosso modo affunde spir. vini [gap: sign vor Libra] v.

Aq. rosar. moschat. [gap: sign vor Uncia] viiij.

caryophyll. cum aq. Borrag. destill.

cinam. ana [gap: sign vor Uncia] j.

Vini malvitici [gap: sign vor Libra] j[?].

Macerentur per dies quatuor, et per manicam Hippocratis colentur.

Colaturae adde sacch. candi [gap: sign vor Libra] ij.

Stent iterum per biduum, hinc colentur donec clarescat.

[note: Vinum mulsum] Si loco sacchari melle vinum dulcoretur, appellatur [gap: Greek word(s)] , mulsum vel vinum mulsum. Paratur autem ex una mellis, duabus vero vel tribus, vel pluribus etiam vini partibus mistis et simul decoctis. Possunt et omnis generis aromata addi.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinam el. [gap: sign vor Uncia] j.

zingib. [gap: sign vor Uncia] ij.

nuc. mosch. [gap: sign vor Uncia] [?].

macis [gap: sign vor Drachme] vj.

caryophyll. [gap: sign vor Drachme] j.

piper.

coriandri praep.

calami arom.

granor. paradisi,

cardamomi ana [gap: sign vor Drachme] j[?].

Contusis crasso modo, affundantur mensurae vini quatuor, mell. despumati mensura una.

Bulliant in B. M. per horam dimidiam, trajiciantur per manicam Hippocratis.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vini albi opt.

hydromel. ana [gap: sign vor Libra] j.

In iis infunde per horas 24.

radit. helenii [gap: sign vor Uncia] iiij.

Postea ebulliant, et colentur.

Ad asthma.

Postest et tempore vindemiae mulsum ex musto parari, si scilicet mellis pars. j. sumatur, musti part. ij. Aquae, si libet, partes iij. vel. q. v. et simul deferveant.

[note: Hydromel.] Hydromel. mulsa, et melicratum ejusdem potus medicamentosi nomina sunt, ex aqua scilicet et melle interdum et aliis simul coctis confecti; aut si quae inter haec est differentia, in sola vetustate est. Melicratum enim subito ad praesentem usum ex mellis et aquae mistura fit: [gap: Greek word(s)] vero paratur, ut diutius durare, et vetustatem aliquam ferre possit.

Est autem mulsa alia dilutior, alia meracior, ita ut varia sit mellis ad aquam proportio, pro vario Medici scopo atque sumentis temperatura.


page 1338, image: s1338

AEstatis enim tempore et juvenibus aquosissimum praescribitur hydromel; hyeme, senibus, et pituitosis magis vinosum seu melleum. Illud quod attinet alias octuplum, alias decuplum, alias duodecuplum aquae fontanae sumitur. Hoc vero fit ex parte una mellis et partibus quinque vel sex aquae. Coquuntur ad despumationem mellis, seu quartae aut quintae partis consumtionem. Deinde per pannum colantur.

Inter mulsae genera, quae aetatem ferre possunt, hodie notissimus est potus ille, quem Medonem vulgo nominant, ac praestantissimus quidem in Litvania paratur. Sumunt partem unam mellis, et partes octo aquae, vel etiam plures prout mulsam dilutiorem vel meraciorem parare libet. Coquantur et despumentur, donec ovum recens injectum in eo supernatet et non submergatur. Colentur, et in dolia lignea idonea, praesertim ea, quae antea vinum continuerunt, fundantur, et fermentari ac defervere permittantur, quod commodissime fit diebus canicularibus ad Solis radios, vel etiam in loco alias calido. Ad fermentationem promovendam, et fervorem conciliandum alii in sacculo in vas suspendunt semen sinapi, alii feces cerevisiae addunt, et ut diutius duret, flores lupuli salictarii adjiciunt.

Non solum autem hydromel ex aqua et melle paratur, verum etiam ex variis aromatibus et herbis, et radicibus ut hormino, hyssopo, betonica, aliisque utrumque genus, et quod in praesentem ac subitum usum, et quod durabilius est, paratur. In praesentem usum hoc modo paratur. Simplicia in praesentem usum commoda coquuntur in aquae purae s. q. ad partis quartae consumtionem, ita ut [gap: sign vor Libra] j. liquoris decoquendi ultra [gap: sign vor Drachme] [?]. vel integram, aut duas horum non excipiat; si praesertim odore vel sapore minus grato sint praedita, quia alias hydromel crassius et medicamentosum nimis efficeretur. Colaturae additur mellis optimi in singulas libras [gap: sign vor Uncia] j. seu pars duodecima, vel etiam pars decima. Aliqui enim eandem hîc fere proportionem observant, ac in hydromelite simplici. Quidam vero etiam ad partes aquae viginti saltem unam mellis accipiunt. Iterum ebulliunt et despumantur: conjiciunturque aromata convenientia ( [gap: sign vor Drachme] j, ij. aut etiam plurium, si major aliquantum hydromelitis copia paretur, pondere) crassiuscule concisa, in manicam Hippocratis, et jus fervens adhuc per eam transfunditur. Imo comparatur interdum hydromel compositum, si solis hisce simplex aromatisetur, etiamsi nulla alia in ipso decoquantur. Fitque inde potus clarus in morbis frigidis et diuturnis efficacissimus. Vel sumitur hydromel simplex, atque in eo coquuntur herbae atque aromata convenientia, ad tertias fere, decoctumque per manicam Hippocratis colatur.



page 1339, image: s1339

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Mell. opt. [gap: sign vor Libra] [?].

aq. fontanae [gap: sign vor Libra] vj. despumentur.

Postea adde salviae Mj,

pulegii,

betonicae,

hyssopi ana M[?].

Coq. pene ad tertias. Colentur.

In colatura ebulliant

cinam. opt. [gap: sign vor Drachme] j[?].

trium piper ana [gap: sign vor Scrupel] [?].

gran. paradisi,

cardamomi ana [gap: sign vor Scrupel] j.

F. hydromel clarum pro paralytico.

Vide hydromel compositum in Pharmac. Augustana classe 8. descriptum.

Praeter hydromel compositum alterans paratur etiam hydromel purgans, quod nihil aliud est, quam decoctum catharticum cum hydromeliter simplici factum. Recipianturque in ejus compositionem tum cathartica, tum etiam alterantia simplicia, si simul et alterare lubet. Atque purgantia quidem assumi possunt quantitate majore vel minore, prout hydromel validum, vel minus in purgando forte expetitur. At alterantia in multo minore dosi, ac in apozemate, recipienda, ne hydromel, quod pellucidum et clarum esse debet, spissum ac turbidum inde reddatur. Hinc etiam edulcantia alia praeter saccharum, ut surupi, multoque minus Electuaria purgantia, raro admodum in hydromelite hoc dissolvuntur, quia ipsius claritati obsunt; quod tamen interdum facere licet, si praesertim diligens et accurata colatio clarificatioque subsequatur.

Exempli loco sit hydromel purgans in Pharm. Augustana eadem classe 8. descriptum.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Mellis despumati [gap: sign vor Uncia] ij[?].

Aquae fontanae [gap: sign vor Libra] ij.

origani.

fl. herbae paralysis,

salviae,

satureiae,

rorismarini,

be[?]c. ana p. j.

Rad. cichorii,

faenicul.

gramin.

enul. ana [gap: sign vor Drachme] j.

Misceantur invicem. Coqu. ad remanent. [gap: sign vor Uncia] viiij, in quibus infunde per noctem:

fol. senae el. [gap: sign vor Drachme] ij.

Rad. gialapae,

Turbith gummosi ana [gap: sign vor Scrupel] ij[?].

Rad. polypod. rec.

glycyrrhiz. rasae ana [gap: sign vor Drachme] j.

cinamom. elect. [gap: sign vor Drachme] [?].

zinziber. crasse incis.

piper. ann gap desc='sign vor Scrupel'/>j.

Mane bulliant ad remanentiam [gap: sign vor Uncia] iiij add. Syrup. viol. [gap: sign vor Drachme] vj. Misce.

[note: Oxymel.] Mulsae poximum est Oxymel, quod ab eo saltem aceti admistione differt: potus apud antiquos frequentissimus, ut ex Hippocrate, Galeno, Aetio, Oribasio, Tralliano, aliisque antiquis Medicis videre est: qui hodie multo rarior et parcior est.


page 1340, image: s1340

Cui rei ansam praecipue dederunt Arabes, qui saccharum, sive quod eo medicamenta rectius asservari, sive quod palato gratius esse crediderunt, in frequentem usum duxerunt, et pro hydromelitum et oxymelitum variis generibus infinitas syruporum [note: An oxymel in febribus conveniat.] formas substituerunt. Antiqui oxymel etiam in febribus, et acutis morbis usurparunt, ut patet ex Hippocr. 3. de vict. rat. in ac. t. 24. et seqq. ubi oxymel nominat [gap: Greek word(s)] , nullamque ejus noxam, quae digna scribi sit, se novisse ait, nisi quod abradit intestina; idque in iis, qui imbecillam habent facultatem, et pati idonea intestina. Et tantum abest, ut aliquod a caliditate ejus damnum metuendum censeat, ut etiam, t. 30. os faucesque humectare et sitim sedare scribat, et ut Galen. in comm. addit, omnia, quibus juvari aegritudines natae sunt, habeat; eorum vero, quae nocere valent, ob vim temperaturae nihil habeat. Praeter hoc vero Galenus, lib. 8. meth. med cap. 4. oxymel in febribus ephemeris, quae ex obstrustructione fiunt, exhibet, atque illud nec febres accendere, et strenue detergere, sic ut ea, quae glutinosa crassaque sunt, dissolvat, et meatus obstructos liberet, scribit. Et, 1. ad Glauc. cap. 10. tertianâ nothâ laborantes oxymel potum juvare docet. Eodem utitur, cap. 12. in quotidiana febre. Exhibet idem, cap. 14. in animi deliquio ex membri principalis obstructione. Et ex Galeno Oribasius, Collect. libr. 5. cap. 24. oxymel mire praedicat, scribitque, cum melicrati facultas caetera omnia Imbeat, quae ad acutos morbos sint necessaria, in uno tamen sit iis contraria, quod supercalefacta in bilem convertatur: hanc ejus mutationem aceti permixtionem cohibere, atque ob eam sitim sedare, sputa et omnia crassa et glutinosa facile educere, et fauces humectare; jecori et lieni esse accommodatum, cum viscera absque molestia expurget; in pulmonis affectib. plurimum prodesse; spiritum crassum, et flatuosum in hypochondriis secare; flatus rumpere: viasque omnes expurgare; ad urinas serosa et biliosa excrementa deducere; omni aetati et naturae ad tuendam valetudinem utilissimum esse, cum omnes meatus aperiat, sic ut crassus et glutinosus humor nusquam detineatur. Etsi vero mel alias dicatur bilescere, et febres accendere: tamen cur in aceto mulso id metuere opus non sit, caussam reddit Hippocr. 3. de rat. vict. in ac. t. 30. cum scribit, quod acetum [gap: Greek word(s)] : et ut Galenus, in com. explicat: [gap: Greek word(s)] . Acetum enim illam inflammabilitatem in melle prohibet, et ne in bilem facile migrare possit, impedit.

J C. Scaliger quidem, Exerc. 157. s. 3. oxymel suspectum reddere videtur, Oxymel inquit, ventriculis non paucis, non raro, non parum nocet: nervis semper intestina nihil tutiora. Hinc singultus, tremores, colici dolores. Visus hebetatur,


page 1341, image: s1341

dentes vitiantur, semen genitale corrumpitur. Vbi redundat pituita, ad incidendum, ad detergendum datur. Vbi non est: in ipsa naturae grassatur bona: vellicat, mordet, erodit. Quamobrem usus ad medicandum salutatis, sed non nisi prudentibus, et quibus [gap: Greek word(s)] circumspectus est familiaris: relatum inter cibi rationes noxium.

[note: Oxymelitis differentiae,] Verum ista incommoda facile vitari possunt, si acetum minori quantitate misceatur, nec idem oxymel in omnibus morbis propinetur: cujus rei Antiqui diligentem rationem habebant. Neque enim antiqui Medici uno modo (quod fere fit in nostris pharmacopoliis, in quibus acrius saltem oxymel prostat) oxymel conficiebant, sed varie, et ad morbi, aegrique, et aliarum circumstantiarum rationem acetum admiscebant, et modo acrius, modo aquosius componebant. Unde non solum aliis medicamentis, quod nunc plerunque fieri solet, illud admiscebant, sed et id solum ad sitim depellenlendam, aliosque usus potandum dabant. Potus enimsi recte praeparetur, et sit dilutius, est purissimus, vino albo similis, [gap: Greek word(s)] , gustuique gratissimus. Hinc aceti quantitatem antiqui Medici non semper definiunt, sed, ut habet Galenus, 4. de tuend. san. cap. 16. et ex eo Oribas. collect. lib. 5. cap. 24. jubent, ut ex sumentis gustu potius, quam Medici, judicium fiat; existimantque, id oxymeli sumentis naturae aptissimu esse, quod est jucundissimum: et de varietate oxymelitis Galen. de puero epilep. cap. 7. cum alia, tum haec scribit: in crassis et viscidis humoribus acidiore et meraciore oxymelite utendum est: in his autem, qui hujusmodi non fuerint, dulciori et diluto magis. Dilutius, et quod in febribus etiam usurpari possit, paratur ex aquae partibus xij, mellis part. ij. aceti parte j. Coquuntur simul lento igne et despumantur, additoque ovi albumine clarificantur, et postea per pannum laneum aliquoties colantur, ut fiat potus clarus [note: Oxymelitis in pleuritide usus.] et limpidus. Quem Hippocrates in ipsa pleuritide exhibere non metuit, ut patet, 1. de rat. vict. in ac. t. 43. et 3. de rat. vict. in ac. t. 24. et seqq. ubi sputum educere, et faciliorem reddere spiritum dicit. Et Gelenus lib. 3. de rat. vict. in ac. t. 31. addit. In pulmonis thoracisque affectibus plurimo est usui, insignemque habet utilitatem, ob metricam illam aquae acetique et mellis permistionem. Tale siquidem oxymeli spiritum crassum, glutinosumque in hypochondrio secat, flatusque abrumpens vias omnes expurgat, atque ad urinas tum biliosa, tum serosa agit excrementa, et, ut ante dictum, sitim sedat, os faucesque humectat, sputum educit, et spiritum faciliorem reddit, ob quae omnia convenientissimum in pleuritide videtur remedium.

Dubitarunt tamen nonnulli, an in omni pleuritide exhiberi possit, atque existimarunt, oxymel tum potissimum convenire, quando in partibus inflammatis crassi et lenti humores, quos extenuare et dissecare opus est, haerent. Verum si effectus illos, quos antiqui experientiâ edocti illi tribuerunt, consideremus: facile patet, etjam in hiliosa pleuritide utlie esse; cum tussim et difficultatem spirandi


page 1342, image: s1342

solvere, sitimque levare possit; atque interim biliosos humores neque accendat, sed per urinas educat. Unde etiam Hippocrates et Galenus simpliciter pleuriticis oxymel, nulla distinctione caussae morbificae addita, exhibent, et in biliosa quoque (qualis si non omnis, frequentissima tamen est pleuritis) propinant, ut videre est, 3. de rat. vict. in ac. t. 30. ubi oxymel commendat Galenus, mulsam vero ea de caussa improbat, quod supercalefacta facile bilescat.

Neque etiam metuendum est, ut materia, quae tenuis est, amplius attenuetur, et nimium tenuis reddatur. Quanquam enim materia, quae pleuritidem parit, tenuis sit: tamen in loco inflammato infixa aliquandiu et impacta haeret, et crassior evadit; praecipue cum mutatur, ac in pus vertitur, quod postmodum, ubi exspui debet, difficulter angustos meatus penetrare potest, si crassum, tenax, et lentum sit.

Parantur et â Medicis alia oxymelitis genera e pluribus medicamentis composita, quale est oxymel helleboratum Gesneri aut Juliani potius majus, et minus. Item hoc oxymel diureticum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Radic. valerianae,

vincetoxici,

eryngii an. Unc. [?].

foeniculi,

petroselini an. Drach. vj.

origani,

hyssopi,

veronicae,

scabiosae,

marrubii albi ana Mj.

sem. soenic.

anisi, an. Drach. ij.

Flor. genistae,

sambuci, an p. ij.

mellis colati [gap: sign vor Libra] ij.

aceti scillitici gap desc='sign vor Libra'/>[?].

aquae fontanae gap desc='sign vor Libra'/>iiij.

Mista lente ebulliant, et stent in loco calido per dies octo, in vase bene clauso. Hinc coq. fiatque l. a. oxymel, quod datur ad [gap: sign vor Uncia] ij. Aliud ejusmodi oxymel diureticum descriptum exstat in pharmac. Augustana classe 1.

[note: Aquae hordei.] Ad hoc caput merito referimus et aquam, seu decoctum hordei, quo aegri non raro ad sitim in febribus levandam uti solent. Est autem decoctum hordei medicamentum potulentum ex hordeo integro in aqua ad crepaturam usque decocto paratum. Estque aliud simplex, quando nihil praeter hordeum decoquitur; aliud compositum, quando hordeo quaedam alia etiam adduntur. Coquitur nimirum hordeum integrum selectum, nullius asscititiae qualitatis particeps, aetate medium, nec corruptum aut corrugatum, vel humore excrementitio adhuc madens, quod fricatur cum panno aspero, ad excussionem palearum in aqua fontana vel fluviatili levissima et limpidissima, omnis alieni saporis experte, ita ut ad hordei partem unam assumantur aquae partes viginti, ante coctionem per


page 1343, image: s1343

horas aliquot in eadem macerarum, in olla nova sive munda, nullo alieno calore imbuta ad ignem blandum et clarum, primum spumam abjiciendo, usque ad tertiae partis liquoris casum, vel secundum legem communem ad hordei usque crepaturam, seu donec turgescat et rumpatur, et ne flatus pariat, aut in ventriculo acescat, alteratur passulis, glycyrrh. sem. anisi, foenic. cinamomo, Sacchar.

Adjicitur aute glycyrthiza a [gap: sign vor Drachme] ij. ad [gap: sign vor Uncia] [?]. vel [gap: sign vor Drachme] . vj. Pasfulae ab [gap: sign vor Uncia] j ad [gap: sign vor Uncia] ij, carminativa ad [gap: sign vor Drachme] [?]. vel j. cinamomu ad [gap: sign vor Drachme] j vel ij pro liquoris [gap: sign vor Libra] j[?]. vel ij. Et cinamomum non necesse est ante coctionem infundere, sufficit, si coctione fere finitâ demum injiciatur. Possent forsan et alia addi; sed plerumque decoctum inde ingratum redditur; Non inutiliter tamen, ubi magnae praesertim adsunt viscerum obstructiones, et valida sitis aggravat, ad majorem penetrationem unicuique hujus decocti haustui gutta una vel altera Spir. [?] [?]is aut [?]is affunditur.

Ut, [gap: sign vor Rec. (recipe)] decocti hordei calentis [gap: sign vor Libra] iij.

sacchari Unc. j. pulv. cinam.

Drach. j. M.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] hord. integ. se. et a paleis liberati

Unc. j.

passul. corinth. Unc. ij.

sem. anisi Drach. [?].

Infund. in aquae limpidiss. [gap: sign vor Libra] ij. per horas quatuor, post coqu. in olla munda vitreata, operculo tectâ ad hordei crepaturam; circa finem decoctionis adde cinamomi in partes minut. confract. Drach. i[?].

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] hordei Mj.

sem. endiviae, acetosae,

plantaginis an. Drach. ij.

quat. frig. maj. Drach. i[?].

Coq. Col. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [gap: sign vor Libra] j.

vini granator. Unc. ij. [?].

syr. acetosit. citri,

sacchari candi an. Unc j[?].

Ad ignem parum ebulliant. Quae compositio ad julebos referri potest. Pertinet huc et acetum, quod quomodo e vino et cerevisia fiat, vulgo notum est. Idem etiam ex melle seu hydromelite et mulso, ut et ex leguminibus et cerealibus omnibus ac fructibus, e quibus spiritus parari solet, cofici potest, ut pomis, pyris. Imo etiam exherbis. Ita ex floribus lilior. convallium acerum parari potest, si sale conspergantur, vaso ligneo indantur, et probe tegantur ac lapidibus onerentur, et humido loco tribus septimanis reponantur. Ita enim acetosus liquor colligitur, qui in cineribus destillatur et est acetum destillatum e floribus lilior. convallium.

[note: Acetum medicatum.] Paratur etiam nonnunquam acetu medicatum, ut scilliticu, rosaceum, tunicis, scordii, flor. sambuci, et plura alia, et quide non solum ex uno, sed pluribus simplicibus, tum ad medicamenta et condimenta ad internos affectus, obstructiones scilicet aperiendas, resistendium putredini, siccandumque, tum ad externa medicamenta, qualia passim multa in libris de peste occurrunt. Parantur autem infusione et maceratione simpliciu eo modo, quo vina medicata.



page 1344, image: s1344

[note: Succi depurati.] Praeterea ad hoc caput referre libet succos depuratos. Exprimuntur ii ex recentibus plantis earumque fructibus, ut supra, sect. 2. cap. 10. dictum. Succus expressus defecatur, atque ab impuritate terrestri separatur, ut fiat purus, et liquidus. Clarificatio autem, et depuratio illa tribus modis fieri solet. Primo per album ovi, ut supra, allegato loco, dictum. Secundo per colaturam saepius repetitam, vel per filtrum. Tertius modus quidem laboriosior est, praestantior tamen, et utilior, qui fit per digestionem, ita ut singulis diebus semel, vel bis liquor clarus a fecibus, quae in fundo subsident, separetur; donec tandem nihil subsideat. Quo modo parati succi per intergrum annum durant. Alias, ne succi corrumpantur, iis oleum olivarum superfundere solent. Parantur vero succi, ut sint tempore hyberno loco plantarum virentium. Consulatur hic etiam Libavius, lib. 8. Syntagm, arcan. Chymic. c. 4.

Tandem ad hunc locum pertinent liquores illi, qui ignitorum metallorum et mineralium, per extinctionem in iis, viribus imbuuntur; de quibus prolixe agit Libavius, lib. 1. synt. arcan. Chymic. a cap. 8. ad cap. 16.

Videatur Vid. Vidius lib. 7. cap. 4. Wecker. antidot. spec. lib. 2. sect. 6. Quercat. pharmac. rest. lib. 1. c. 10. 11.

CAPVT V. De Aquis et Spiritibus destillatis.

DEstillatio quomodo instituenda sit, supta, sect. 2. cap. 11. dictum. Atque illa, quae destillatione parantur, destillata appellantur, quae variorum sunt generum: quae tamen omnia ad [note: Aqua destillata.] duas classes referri poterunt. Vel enim destillata formam aquae, vel olei referunt. Quae aquae formam referunt, duplica rursum sunt. Vel enim ad naturam aquae propius accedunt, et aquae simpliciter appellantur: vel [note: Spiritus.] nominantur. Atque ita spiritus inter aquam et olcum, sicut aer inter aqua et ignem, quodammodo ambigit. Verum haec nomina saepe confunduntur. Non raro enim quod spirituosum est, aqua nominatur. Sic spiritus vini, aqua ardens nuncupatur; sic spiritus nitri, aqua nitri: sic aquas fortes dicimus. Nimirum spirituosa essentia vix ita separati et purificari potest, ut nihil aquae secum retineat. Ita enim in corporibus psantarum et animalium haec miscentur, ut aqua quasi spirituum illorum vehiculum sit, spiritusque toti aquae permistri sunt, ut aegre et non sine magno labore separari queat. Quod in spiritu vini videre est, qui etiamsi optime rectificatus sit, ut accensus totus deflagret, et nihil omnino aquae continere videatur: tamen si artificiose illud spirituosum, quod in eo est, quodque salem vini volatile et [?]Chymici nominant, separetur, quod fit, cum sali tartari affunditur, multum adhuc aquae ipsi inesse deprehenditur: adeo, ut Arragos. Gallus in epistol.


page 1345, image: s1345

Scholt. 55. scribat, ex una spir. vini libra vix Drach. [?]. concretorum spirituum colligi posse, reliquum vero esse aquam insipidam. Ita etiamsi spiritum vitrioli optime rectificatum, et a quo omne phlegma separatura putes, sumas, eumque cum terra sigillata Silesiaca aliquoties per retortam vitream destilles: tandem sal illud acidum vitrioli totum cum terra relinquetur, et nihil nisi aqua, cujus maxima pars est, exstillabit. Contra aquae destillatae aliquid spirituam continent: alias inutiles essent et nullius efficaciae. Ita etiam in mineralibus et metallicis saepe olea appellantur, quae potius sunt spiritus, ut oleum salis, nitri, vitrioli. Magis tamen proprie si quis loqui velit, aquam destillatam illud appellet, quod quidme de essentia medicamenti aliquid continet, verum illud aquea humiditate dilutum et mistum: Spiritum verum nominet illum liquorem, qui spirituosis, et essentiam medicamenti continentibus partibus abundat, atque a quo humiditas aquea maxima ex parte [note: Oleum.] separata est: Oleum vero illud, quod pinguem oleosamquam naturam participat. De his tribus destillatorum generibus primo ordine agemus: ubi si semper hanc nominu proprietate non observaverimus, vulgi consuetudinem nos sequi monemus.

[note: Aquas de stillatas parandi modus.] Aquae primo destillasae ex variis rebus parantur. Ex herbis et floribus omnes fere per adscendum destillantur. Atque ex virentibus floribus inprimis, aliisque tenerioribus, quarum vis facile evanescit, et frigidioribus plerumque per Baln. Mar. in cucurbita vitrea aquae satis bonae stillantur. Ita ex rosis incarnatis, quas appellant, seu rubentibus selectis et mundis aqua elicitur. Quam si nobiliorem reddere cupis, aquam destillatam super recentes alias rosas affundito, et et iterum destillato, idque tertio facito. Tum enim aqua tantum odorem acquirit, ut una pars decem fontanae aquae partes odoratissimas reddat. Quam, ut et aliorum florum bene olentium, si adhuc odorationem cupis, in alembici canali, vel extremitate rostri granum moschi vel ambrae ponatur, per quod aqua exstillans odorem imbibat.

[note: Aqua violarum] Ita et aquam ex violis purpureis Jo. Bapt. Porta destillat, et injectis novis floribus eandem destillationem repetit: cujus odorem nonnulli augent appensa rostro alembici portiuncula radicis ireos. In aqua e [note: Aqua caryophyllorum.] floribus caryophyllorum destillata si odorem augere velis, aliquid pulveris caryophyllorum aromaticorum in alembici canalem ponito.

In quibus omnibus id observandum; quo ex herba facilius odor exspirat et evanescit, eo tepidiore balneo utendum et interdum tantum solum calore admovendum, ut flores vix contabuisse videantur. Hoc n. modo, et calore ita moderato, etiam ex floribus liliorum alborum aqua odoratam idem promittit Porta. Commodissimum ad hanc rem Balneum vaporosum, de quo supra, sect. 2. c. 11. et in tab. figura 4.



page 1346, image: s1346

[note: Aquae colorem retixeut.] Ut vero etiam color florum, qui et ipse plerumque evanescit facile, retineatur, alembicus quoque floribus et ipse replendus est. Iis scilicet, qui fixos colores habent: quales sunt fl. rosar. rubr. tunicis, poeoniae, violar. cheiri, buglossae, primulae veris. Ita enim aqua transiens per flores in alembico colorem secum trahit. Verum tales aquae non diu durant, ob crudum illud, quod secum ex floribus in alembico positis rapiunt. Quod tamen praecavetur, si iidem flores cucurbitae indantur, et spiritus vini vel solus vel aq. propria mixtus affundatur.

Alii flores herbasque destillandas contundunt, atque ex iis succum exprimunt, ex illo vero succo destillatione per alembicum in Baln. Mar aquam eliciunt. Quod si et odorem et colorem in aqua retinere cupiunt, flores integros, ut dictum est, inalem bicum ponunt. Feces calcinant, atque ex iis per aquam destillatam sal eliciunt, seu sale aquam destillatam imbuunt. Ita enim a corruptione integra servatur, et vires salis in se continet.

Nonnulli plantam destillandam concidunt minutim, aut contundunt, et contusâ cucurbitam angusti orificii fere replent, et patellâ vitreâ impositâ, cum pulvere vitri veneti, et borace hermetice claudunt. Postea vitrum in lebetem aquâ plenum ponunt, et horis sex, vel septem, aquâ bulliente, coquunt. Postea ex aqua exemptum vitrum in locum repidum ad digerendum ponunt, donec vitri parietibus guttae non amplius adhaerescant, et digestio absoluta sit. Digestam materiam in Balneo Roris destillant, oleum ab aqua separant, Aquam reliquiis iterum affundunt, et dstillationem repetunt.

[note: 4.] Verum, ut dictum, herbae frigidiores, et quarum vis facile evanescit, in Balneo Mar. rectius destillantur; sed calidiores, aromaticae, et quarum vis non ita facile evanescit et profundius haeret, non ita utiliter et commode per Baln. Mar. destillantur. Neque enim aliquid olei cum iis exstillat, neque etiam eam vim habent, ac si in vesica destillentur; inprimis sirectificentur.

[note: 5.] In hac autem per vesicam destillatione etiam quaedam observatur diversitas. Alii herbas ipsas contundunt aut minutim concidunt, et quartam partem vesicae praeter propter iis replent; inde affundunt aqua puram, ut tertia pars vesicae iis impleatur, et una quarta fere vacua maneat, adhibitoque refrigeratorio vase, et serpentinis etiam, si spirituosa plane aqua quaeritur, vel alembico cum refrigeratorio, et commissuris; clausis, igneque accenso, et conveniente adhibito sub vesica, lente ac guttatim aquam destillant.

[note: 6.] Nonnulli affusa aqua calida, vase bene clauso, prius per diem et nocte macerant herbas. Plerique commodissimum censent, si herbae non solum aqua calida per diem et noctem macerentur, sed contusae in fimo equino, vel balneo roris, aut Mar. per


page 1347, image: s1347

dies ro, vel 14. in digestione et putrefactione stent, postea destillentur. Aqua quae primo exstillat, optima est, quae vero ultimo loco exstillat, pura puta aqua fere est. Quapropter cavedu, ne nimiu aquae exstrilet, et ita aqua ipsa inefficacior reddatur, herbaeque adurantur, et vesicae fundo adhaereant, unde aquae [gap: Greek word(s)] contrahunt. Itaque, exemp. grat. si sex aquae cantharos affundas, satis est, si duo, aut minor etiam adhuc quantitas exstillet. In hac destillatione plerumque unâ oleum elicitur, de quo postea. Aqua destillata, si liber, novis herbis affundi potest, digeri, atque iterum destillari.

Eodem modo ex herbis siccis aquae destillantur, affusa prius aqua calida, in qua aliquandiu macerentur. Et plerumque ex herbis calidis et odoratis meliores aquae et olea destillatur ex siccis, quam ex viridibus; cum ex viridibus ob humiditatem aqueam, qua adhuc scatent, non facile spiritus et olea separari possint. Utile et hîc est macerationem seu fermentationem adhibere; quae ut felicius fiat, et partes invicem rectius dissolvantur, nonnulli aliquid salis vel tartari, vel fermenti aut potius fecum cerevisiae admiscent.

[note: Rectificatio aquarum destillatarum.] Etsi vero si ignis recte gubernetur, spiritus inprimis adscendant: tamen cum spiritus etiam aquam secum vehant, et calore alias aqua adscendere facile unâ possit: illa per rectificationem, quantum fieri potest, separanda est; quod commodissime fit per balneum. Aqua nimirum tota incucurbitam vitream vel phiolam infundenda, et lento calore solum spirituosior pars destillanda. Qua destillatione si calor recte gubernetur, unica forsan opera separatio fieri potest: tamen si id prima vice non fuccedat, repetenta est rectificatio: et quae primo per cucurbjtam facta est, per phiolam postea instituenda est rectificatio. Quo modo longe facilius Spiritus parantur quam per ambages illas serpentinarum. De destillatione videatur etiam Beguinus, tyrocin. Chymic. lib. 2. cap. 1.

Exempli loco solum unum atque alterum afferemus, ad quorum formam et alia parari possunt. Spiritus [note: Spiritus rosarum.] rosarum hoc modo paratur. Rosae fragrantes, tempore sicco, non madido collectae, contundantur, et in vase terreo vitreato vel dolio querno bene compressae includantur. Vas clausum in cellam per mensem, aut etiam per longius spatium reponatur, donec vinum acidulum odore referat. Hinc earum pars per vesicam (alii per balneum id faciunt) destilletur fere ad siccitatem. Aqua destillata novis rosis sermentatis affundatur, idque toties repetatur, donec omnes rosas fermentatas destillaris. Quidam antequam rosas destilant, feces cerevisiae, vel fermentum in aqua calida dissolvunt, rosis affundunt, et cum iis ad formam pultis miscent, et in calido loco, singulis vel alternis diebus semel agitando asservant, donec fermentatio, quod fere tribus diebus fieri solet, perficiatur. Postea eodem modo per vesicam destillant.


page 1348, image: s1348

Aliqui etiam, postquam fermentatio peracta est, dolii orificium, in quo rosae continentur, claudunt, et tribus vel quatuor septimanis ad ulteriorem digestionem rosas asservant, ac postea destillant. Aqua destillata omnis in vas vitreum longi colli seu phiolam fundatur, et lento igne in balneo pars spirituosior, duodecima circiter, separetur, quae si recte parata sit, spiritus ignem concipit. Si prima vice non satis rectificatus sit, potest repet; rectificatio. Ita quoque ex roris marini, salviae, betonicae, lilii convallium et similibus floribus optimus spiritus extrahi potest.

[note: Spiritus absinthii.] Absinthii spiritus ita paratur. Accipe summitates absinthii q. v. affunde aqua s q. stent in digestione per dies aliquot. Potest et quid ad fermentandum adjici. Destilletur per vesicam. Exibit aqua olei quippiam continens. Oleum per filtrum vel per separatorium diligenter separetur. Aqua tota cucurbitae vitreae indatur, atque in B. semel atque iterum rectificetur, saltem pars spirituosior abstrahatur, quae odorem et saporem absinthii retinet. Si liber, possunt in rectificatione flores absinthii novi sicci in alembicum poni. Sed, ut dictum, istae aquae non diu durant.

[note: Spiritus carduibene.] Ita e foliis carduibenedicti spiritus efficacissimus aurei caloris, saporemque lixivii fere habens a sale volatili, destillatur. R. folia carduibenedicti viridia, conscindantur, vel contundantur minutim: addatur parum fecum, seu fermenti cerevisiae, et aliquid aquae nonnihil tepidae affundatur, et post dies aliquot, ubi fermentatio peracta, et deferbuerunt, destillentur per vesicam. Ab aqua destillatâ Spiritus per phiolam separetur. Et ut semel hoc moneam, ubi aquae multum est, prima rectificatio per cucurbitam fiat, hinc per phiolam.

Essentia Rorismarini, quam nonnulli appellant, ita paratur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Rorismarini [gap: sign vor Libra] vj. aspergantur Spir. vini opt. [gap: sign vor Uncia] ij. adde affundatur vini Malvatici q. s. stent in infus. per 4. septimanas, donec plane imbiberint, deinde destillentur in arena. Huic destillato spiritui add. Rorismar. in umbra exiccati [gap: sign vor Libra] j. stent in insus. per 8. dies, ut prius, destillentur; et hoc fiat sexies. Feces ab omnibus destillatis calcinentur, ex quibus extrahatur s. a. Sal proprium album, impraegnetur essentia Sale, et circuletur per 8. d. denuoque coletur per chartam.

[note: Spiritus vini destillatio.] Spiritus vini hoc modi destillatur. Ex vino vel etiam fecibus vini per vesicam pars optima, quod gustus et sapor indicabit, abstrahitur: quod exstillavit, aliquoties per B. rectisicatur, et saltem dimidia vel tertia, aut quarta pars destillatur, idque eo usque, dum accensus spiritus vini nihil relinquat aquositatis. Subtilius adhuc ita rectificari potest. Cucurbitae orificium tegatur quadruplici charta subtili, imponatur alembicus, et lento B. calore tettia vel quarta pars separetur. Ita enim saltem spirituosissima pars per papyrum penetrat, aquosior et phlegmatica iterum decidit. Idem, et facilius


page 1349, image: s1349

fieri potest, per phiolam longi colli, ejus tertiam aut ad summum dimidiam saltem partem replendo. Sic enim subtilissima saltem pars adscendit; aquel vero vapores ad latera colli phiolae condensantur et delabuntur. Nonnulli cucurbitae vel phiolae orificium spongiâ oleo imbutâ obstruunt. Ita enim aqua haeret; transit vero per eam solus spiritus. Licet quoque per vas serpentinum spiritum vini rectificare. Per anfractus enim illos canalium solum subtilissimus spiritus penetrat; phlegma vero in vase inferiore subsidet. Sed non opus est tot modis; cum unica per phiolam altam destillatio sufficere possit.

[note: Spiritus voni tartarisatus.] Spiritus vini ad multos usus efficacior redditur, si tartaro acuatur. Quod fiet, si ad [gap: sign vor Libra] ij. tartari albi crudi mundati, et crasso modo pulverisati [gap: sign vor Uncia] j. additur, et in Balneo scobe ligni serrati madefacta pleno lentissimo igne, ut ad quartum fere pulsum una gutta cadat, destillatur, donec Spiritus omnis prodiit, et phlegma stillare incipit; quod fere fit, ubi tertia par exstillavit. Qui si subtilior adhuc expetitur, iterum ad [gap: sign vor Libra] ij tartari [gap: sign vor Uncia] j. addi, et ut prius destillari potest.

Hic Spiritus si super eundem tartarum cohobando per retortam rectificatur, et in fine (phlegmate intermedio abjecto) fortiori igne urgetur, Spiritus vini tartarisatus habetur.

Alius Spir. Vini [?] isatus in omnibus obstructionibus utilis.

Extrahe ex calcinato tartaro sal aquâ communi, filtra, coagula, funde in tigillo per diem, donec inde lapis fixus coloris subcaerulei evadat: affunde huic spir. Vini optimum, sigilla vitrum lege artis, in digestione per triduum detine, dehinc per arenam destilla, tribus vicibus reaffundendo; tertiâ vice exibit spir. Vini tartarisatus rubicundi coloris.

Alii etiam destillant aliquot vini generosi mensuras per phiolam, donec prodeat spir. Vini optimus: hujus [gap: sign vor Libra] j. affundunt [gap: sign vor Drachme] ij. salis tartari acutissimi et candidissimi, digestioni exponunt, et circulationi per aliquot dies, atque sic non ignobilem quoque spir. Vini tartarisatum accipiunt.

[note: Aqua destillata ex seminibus.] Ex seminibus aqua et spiritus eodem modo per vesicam destillantur; sicut ex herbis siccis. Macerantur nimirum, addita ad singulas [gap: sign vor Libra] [gap: sign vor Uncia] j. vel [gap: sign vor Uncia] jss. salis et quod commodissimum, est, fermenti cerevisiae portione aliqua, destillatur: oleum ab aqua separatur, et postea per B. vix duodecima, vel decima sexta pars, quae spiritus loco est, aut aqua certe efficacissima, destillatur. Nonnulli in Aniso, et Faeniculo et baccis juuiperi post primam demum in vesica destillationem illi, quod in vesica relictum est, addunt in vase ligneo feces vini vel cerevisiae, singulis libris seminum dimidiam vel quartam partem canthari, et sinunt fermentari; destillant per vesicam, et destillatum, addito Mj. salis, rectificant, ut dictum.



page 1350, image: s1350

[note: Spiritus sambuci.] Ex granis et fructibus, ut hordeo, tritica, avena, baccis juniperi, sambuci, lauri et sunilibus eodem modo spiritus elici potest. Spiritus sambuci ita paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . baccas sambuci maturas, exprimatur succus, vel conquassentur saltem, stentque in vase ligneo, donec incipiant fermentescere: adde fecum vini vel cerevisiae partem 12. vel 8, vel quantum libet, et sinito fermentari: postea destillentur per vesicam, et rectificentur. Ab aliis hoc modo parantur tales spiritus. Crasso modo contusa in parvum dolium ex ligno querno conjiciantur, et aqua tepida affundatur, et ad accelerandam digestionem aliquid fermenti communis adjiciatur, vaseque clauso in locum frigidum reponantur, donec acescere, vinumque redolere incipiant, tum destillentur per vesicam, et rectificentur.

Vulgo nostri homines hac via ucuntur. Polentam sumunt ex hordeo vel tritico, affunduntque aquam calidam, quae ubi tepida evasit, aliquid fecum cerevisiae addunt, fermentarique sinunt, et postea per vesicam destillant et rectificant.

Huc referri etiam possunt aceta, seu liquores acetosi, qui ex herbis et floribus fieri possunt. Ex. gr. Ex floribus lilii convallii istiusmodi destillatum acetum paratur, quod sup. cap. 4. propositum.

[note: Spiritus juniperi.] Ita ex baccis juniperi spiritus paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] baccas juniperi, contundantur, affundatur aqua, stent in vase clauso per quatuor dies. Postea affundantur cerevisiae feces. Iterum stent in digestione per quatuor vel quinque dies. Postea destillentur per vesicam; exitillat aqua cum oleo: separentur. Aqua iterum baccis in vesica residuis affunditur et rectificatur. Quidam materiae post primam destil lationem relictae, in vase satis capaci, affundunt feces vini vel cerevisiae, nimirum in decimam sextam, partem modii unum cantharum, et fermentari sinunt dies quatuor vel quinque. Postea destillant per vesicam, et rectificant.

[note: Aquae ex aromatibus.] Non alio modo ex aromatibus cum aqua communi vel menstruo idoneo maceratis aqua extrahitur. Vulgatissima inter illas est aqua cinamomi. [gap: sign vor Rec. (recipe)] cinamomi optimi, quantum libet, crassiuscule contuso affunde spiritus vini part. ij. Aqua fontanae part. j. stent aliquandiu, postea per vesicam destilletur.

[note: Aqua cinamomi.] Vel cinamomum crassiuscule contusum maceratur vini sufficiente quantitate per dies aliquot, et destillatur per vesicam. Nonnulli singulis libris cinamomi adjiciunt [gap: sign vor Uncia] j. salis communis, affundunt aquam tepidam, vas bene claudunt, et in loco frigido per octiduum macerari sinunt. Hinc pro singulis libris cinamomi affundunt dimidium cantharum vini boni, et destillant per vesicam. Ex qualibet libra potest elici [gap: sign vor Libra] j. aquae bonae; reliqua est ignobilior; quae ultimo loco exstillat, ad caetera est inutilis, potest tamen asservari pro novi cinamomi infusione.



page 1351, image: s1351

Sunt, qui recipiunt vini dulcis et aquae partes aequales. Nonnulli sumunt dimidium aquarum destillatarum cordialium, et dimidium generosi vini. Quidam nunc modum usurpant: Recipiunt cinamomito [gap: sign vor Libra] j, salis communis, tartari ana [gap: sign vor Uncia] j. (quo plus tartari adjeceris, eo plus olei provenire dicunt, aqua autem non ita prodest) fecum cerevisiae cochlearia iiij, aquae quantum sufficit: destillant per vesicam.

Nonnulli non per vesicam, sed per cineres eandem aquam destillant hoc modo. Recipiunt cinam opt [gap: sign vor Libra] j. contundunt crassiuscule, indunt cucurbitae vitreae, et affundunt aquae ros. [gap: sign vor Libra] v adglutinantque alembicum coecum, et in capella super cineres calidos per 14 dies digerunt: postea pro coeco rostratum alembicum imponunt, et per arenam lento igne destillant. Ubi aqua rosarum dimidia exstillavit, effunditur destillatum in feparatorium, et oleum feparatur, Aqua iterum in cucurbitam funditur, et iterum destillatur.

Aqua, quae in quavis fere destillatione cinamomi primo destillat, fere lactea est, ideoque recipiens mutandum, cum color lacteus desinit, et quae postea destillat aqua, ut ignobilicor seorsim excipienda. Si oleum quis seorsim habere cupiat, aqua destillata per dies 14. in cellam ponatur, et oleum subsidet, quod ab aqua separetur

Eliciuntur et spiritus ex lignis, ut [note: Spiritus e Lignis.] ligno guajaco, visco querno, et similibus: per retortam inprimis.

Potest et destillatio per balneum roris, vel vaporem aquae calidae ad vegetabilia adhiberi, mirumque in modum a nonnullis commendatur, inprimis ea, quae per retortam ad latus fit, utpote cujus beneficio ex aromatibus, atque omnis generis plantis siccis efficacissimus liquor elici possit. Apparatus supra, sect. 2. cap. 11. de destillatione in genere descriptus est.

[note: Spiritus terebinthinae.] Dant suos spiritus et resinae. Ex terebinthina spiritus hoc modo elicitur, [gap: sign vor Rec. (recipe)] terebinth. [gap: sign vor Libra] ij, inde cucurbitae terreae vel vitreae humiliori, affunde duplum vel triplum aquae purae. Nonnulli injiciunt silicum contusorum, vel arenae lotae M. ij. vel iij, imponunt alembicum, et destillant per cineres vel arenam, atque exstillabit aqua et liquor purissimus ac limpidissimus aquae innatans. Eundem ignem continua, donec spiritus omnis adscendit, quod visu dignosci potest, et fiet forsan post horas 12. Tum muta recipiens, et exstilla bit oleum flavum: aut si simul excipere placet, postea separentur. Et spiritus et oleum ab aqua per infundibulum vel separatorium separentur. Resina seu colophonia reliqua adhuc fluens effunditur ex cucurbita, et asservatur pro oleo rubro parando. Nonnulli terebinthinam prima vice sine additamento, affusa saltem aqua, destillant. Ubi spiritus albus exstillavit, omne quod reliquum est, effundunt in ollam, et refrigerari sinunt: postea pro qualibet libra addunt [gap: sign vor Uncia] jv. salis, arenae vel farinae laterum [gap: sign vor Libra] j,


page 1352, image: s1352

et injiciunt in retortam, et per arenam gradatim oleum destillant, vulneribus conglutinandis commodissimum. Alii spiritum terebinthinae per vesicam multa aqua affusa destillant.

Suppeditant et spiritus gummi. [gap: sign vor Rec. (recipe)] mastiches [gap: sign vor Libra] j, salis [gap: sign vor Uncia] iiij. M. Adde silicum ustorum et concusorum [gap: sign vor Libra] jss. Alii sumunt cineres vel arenam, de quorum proportione postea in oleis dicetur. Imponantur retortae vel cucurbitae vitreae, collo centur in arenam vel cineres, accendatur ignis, et primo exstiliabit liquor cum oleo flavo, quae ubi exstillare cessarint, separetur spiritus et oleum, et spiritus rectificetur.

Paratur et ex [?] Spiritus, cujus destillationem describit Crollius, p. 157. et Beguinus, lib. 2. cap. 4. Alii post primam destillationem e capite mortuo sal, ut moris eliciunt, eumque purificant, et purificatum miscent cum toto, quod ex prima destillatione provenit, et in Balneo digerunt, donec sal omnis fere solutus sit. Quod ubi factum, cum argilla sicca, ut moris, liquorem miscent, et per retortam destillant igne aperto, atque ita sal spiritualis factus cum spiritu et oleo prodit. Postea oleum foetens a spiritu separatur, et utrumque secundum modum a Crollio propositum corrigitur. Consultius, tamen videtur, oleum post primam statim destillationem separare, et solum Spiritum cum sale conjungere.

Ex animalium partibus, et iis, quae quae ab animalibus desumuntur, parantur quoque aquae et spiritus per destillationem.

E cornu cervi per retortam aqua destillatur, ut ex lignis: quo modo etiam ex aliis ossibus spiritus et oleum destillari potest. Dum vero liquo e e C. C. ut et cranio humano per Retortam elicitur, simul sal volatilis resolvitur et parietibus Recipientis ad haerescit. Fit et aqua e novellis C. C. ad morbos malignos utilissima, si in frustula concisa in Retorta per Baln. M. aut Roris destillentur, vel per se, vel cum pauco vino, donecliquor omnis exstillavit.

Aqua Cordium.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cord. porc. sect. in taleolas num. ij.

cervi vel bovis similiter praeparat.

num. iij.

caryophyll.

galang.

sem. basilic.

macis ana Drach. iij.

fl. bugloss.

borrag.

rorisimar. ana p. ij.

Temperentur in vino Malvatico et destillentur in Aquam.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Cord. Cervin. rec. bene expurgator. et vino lotor. num. iij.

Coq. in s. q. aq. fontan. ad perfectionem s. mollitiem postea incid. minutissime, et

add. Caryophyll.

galangae ana [gap: sign vor Uncia] ss.

basilic.

macis ana [gap: sign vor Drachme] iij.

fl. bugloss.

borrag. ana Mj.

rorismarini meliss. ana Mss.



page 1353, image: s1353

Macerentur per noctem in vino Malvatico et destillentur per alembicum vitreum; destillatum rectificetur.

Mel vero hoc modo destillatur. [note: Aqua mellis.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] mellis [gap: sign vor Libra] j, adde salis communis vel silicum mundorum contusorum [gap: sign vor Uncia] iij. (alii etiam addunt segmenta ligni juniperini magnitudine dimidii digiti) impone retortae, et ignem gradatim admove, et exit aqua et spiritus, quae aliquoties rectificantur. Alii hoc modo destillant. Primo per balneum aquam in cucurbita destillant., remanenti in cucurbita melli addunt arenam subtilem, vel silices calcinatos contusos, et vitreae retortae imponunt, atque gradatim ignem admovent, atque exstillat aqua flava cum oleo. Haec in B. M. vel loco aliâs calido per dies 5. vel 6. digerunt, postea destillant; iterum digerunt, iterumque destillant, tandem oleum ab aqua separant.

Tandem etiam ex mineralibus spiritus destillatione eliciuntur.

Primo Spiritus salis pluribus modis [note: Spirit. [?]] paratur. Nonnulli hoc modo parant: Salis; communis quantum vis, solve et coagula, si libet, aliquoties: salem hunc, vel in loco humido solutum, vel aspersâ aquâ misce cum terra figulina sicca aequali quantitate, exempli gratia ana [gap: sign vor Libra] iij, et forma inde pastillos nucis magnitudine, qui exsiccentur. Exsiccatos retortae inde, apteturque recipiens amplum, et clausis commissuris;, admoveatur ignis gradatim. Primo exstillabit humor aqueus: hinc sequentur Spiritus albi. Augeatur ignis, et in eodem gradu servetur, ne Spiritus remittant, idque eo usque, donec nihil spirituum amplius egrediatur. Refrigerato vase invenietur Spiritus [?], qui repetitâ destillatione per alembicum rectificetur Alii ita parant. [gap: sign vor Rec. (recipe)] boli communis (nonnulli bolum igne forti prius torrent, et exsiccant) vel lapidis calaminaris, vel tripelae, vel quod longe utilius est, terrae sigillatae aut boli armeni partes iij, ex. gr. [gap: sign vor Libra] vj, [?] part. j, ex. gr. [gap: sign vor Libra] ij, trita misce. Inde in retortam bene luto obductam, destilla, ut dictum, donec spiritus cessent, et recipiens clarum fiat.

Et quia in primâ destillatione sal totus in spiritum non resolvitur, nonnulli caput mortuum in Aqua communi coquunt, et salem inde extractum, ut prius destillant. Alii etiam salem extractum cum primo Spiritu miscent, atque aliquandiu digerunt, et deinde cum bolo vel terra sigillata ut prius destillant.

Nonnulli [?] [gap: sign vor Libra] j. Retortae indunt, et igne aperto destillant: illud quod stillavit, super eundem salem affundunt, idque ter, vel quater repetunt.

[note: Spir. salis dulcis.] Si Spiritus [?], et vini partes aequales misceantur, et ter vel quater per retortam destillentur, uniuntur, et quodammodo dulcescit Spiritus. Quo si imbuatur saccharum candum pulverisatum, fit utile medicamentum ad praeservandum â putredine,



page 1354, image: s1354

Spiritus salis compositus

ita paratur.

[note: Spiritus [?] compositus.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] Salis nitri puri, Salis communis tosti an q. vis. Misce cum triplo argillae, et inde globulos forma, vel misce cum triplo boli armeni, et spiritum per retortam more consueto destilla. Hujus spiritus [gap: sign vor Libra] j. cum Salis fusi Unc. iiij. per aliquot dies digere, ut sal solvatur. Hinc per retortam iterum destilla, idque aliquoties repere. Hinc phlegma per balneum separa, et spiritum per retortam vel cucurbitam in arena separa, tandemque cum Spir. vini partibus aequalibus digere, et in vase circulatorio digere et postea rectifica, donec Spiritus illi uniti sint, dosis a gr. iij. ad vj.

Spiritus Salis Corallatus.

[note: Spirit. [?] Corallatus. [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Corallior. in pulver. tenuiss. trit. [gap: sign vor Libra] j.

Salis comm. vel marini [gap: sign vor Libra] iij. vel iiij.

M. invicem in marmore terendo, postea destilla ex retorta igne nudo, observatis gradibus, in excipulum capax spiritum, tandem igne violentissimo, et prodit una cum Spiritu [?] etiam Coralliorum.

Ex vitriolo qua ratione Spiritus [note: Spirit. [?]] eliciatur; passim notum est, habetque ejus descriptionem etiam Cordus. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] ad rubedinem calcinati [gap: sign vor Libra] vj. vel viij. Injiciantur retortae bene lutatae. Quidam vitriolum calcinatum pulverisatum per cribrum trajiciunt, eique dimidiam partem laterum crasso modo pulverisatorum addunt. Huic aptetur recipiens amplum, commissuris bene clausis. Accendacur ignis gradatim, et post tres fere horas phlegma stillare incipit. Hinc ignis paulatim augeatur. Circiter horam sextam vel septimam spiritus albi apparere incipiunt. Iterum augeatur ignis, et ita continuetur per integrum diem. Tandem detur maximus ignis, atque continuetur hic labor usque ad finem tertii diei. Postea refrigerentur omnia sensim.

Rectificetur Spiritus primum in Balneo a phlegmate destillando, donec acidae guttae destillare incipiant. Quod ubi factum, quod clarum est, infundatur in retortam vitream, et per cineres vel arenam destilletur spiritus clarus et albus: in retorta vero manet oleum rubicundum, et acre.

Alii hoc modo spiritum [?] destillant. Vitriolum aliquot coagulationibus et solutionibus optime purificant: purificatum imponunt cucurbitae vitreae vel retortae luto obductae; affunduntque spiritum vini. Hanc imponunt in ignem apertum, aptato amplo recipiente, et primo lento igne destillant spiritum vini; mox aucto igne exstillat phlegma; tandem cum spiritus apparere incipiunt, augetur sensim ignis, donec vitrum vel rerorta incandescat; tandem in Balneo Mar. spiritus vini separetur a phlegmare et spiritu vitrioli: per cineres vero phlegma a spiritu.

Quidam [?] in rore majali dissolutum, purificatum, iterumque coagulatum in calore Solis, et hypocausti exsiccant. Hujus [gap: sign vor Libra] j. destillant per alembicum igne aperto, et phlegma


page 1355, image: s1355

cum spiritibus capiti mortuo iterum affundunt, rursum destillant, idque octies repetunt.

Nonnulli etiam spiritum [?] vulgari [note: Spirit. [?] correctus.] modo paratum ita corrigunt. Sumunt tempore verno violas purpureas succi plenas, iisque affundunt spiritum [?] li vulgari modo paratum, qui ubi colore violarum tinctus fuerit, cum per chartam bibulam transcolant, et usui servant. Hoc modo enim aliquid de acredine amittit, et gratum aliquomodo colorem, atque odorem acquirit, ut etiam ad guttas xij. vel plures exhiberi possit

Quidam in destillando [?] lo ei aliquid [?] addunt. Ita enim destillatio longe breviore tempore perficitur. Verum ex hac spirituum mistura Aqua fortis potius oritur, quam verus [?] spiritus, neque tuto hic spiritus exhibetur.

Qua ratione ex [?] lo [?] is et [?] Spiritus paretur, docet Crollius pag. 218. modo attendatur, ut prolimatura [?] ris calx [?] ris, quam Germani Rupfferaschen vocant, substituatur. Sic enim facilius opus succedit.

Si aqua, qua [?] vitae dictus abluitur, [note: Spirit. [?] Philosophicus.] et edulcoratur, leniter, donec aciditas quaedam in eo deprehendi incipiat, evaporet, reliquumque per retortam destilletur, spiritus colligitur, quam D. Hartmannus spiritum [?] li Philosophicum appellat, utpote qui ex tenuissimâ substantiâ vitriolatâ, quam [?] [?] tus ab [?] io per destillationem in olei formam redactus ex [?] et [?] le in sublimatione extraxerat, constet, et dum [?] in pulverem album praecipitatur in aqua separetur.

[note: Spiritus [?] ruber.] Nonnulli etiam ex [?] o rubrum eliciunt spiritum, quem Oleum [?] rubicundum et dulce appellant. Calcinetur [?] Ungaricum, ut moris est, postea imbibatur calx optimo Spir. Vini, omni phlegmate exuto, exicceturque; hoc aliquoties reiteretur: tandem materia exiccata retortae indatur, et inde liquor destilletur spirituosus, qui rubicundus, seu gratâ rubedine tinctus apparebit, nec adeo acris, sed ferme subdulcis gustu deprehendetur: Est enim spiritu vini attemperata illa acrimonia.

Vel primum a calce [?] Ungarici aliquoties in MB. spir. vini abstrahe et reaffunde, postmodum in retortam capacem repone, spiritusque urge, donec omnes transierint. Ab hoc liquore in balneo vaporoso sola aquositas, ita ut aqua leviter bulliat, abstrahatur. Sic spiritus oleaginosus in fundo remanebit, admodum rubicundus, nec sapore adeo ingratus.

[note: An spirita [?] in febribus malignis utendum.] Verum quia tum alia Chymica, tum inprimis spiritum vitrioli alii valde commendant, alii ejus usum plane improbant, de eo aliquid addere libet. Inter eos, qui spiritum vitrioli improbant, est Joan. Bapt. Sylvaticus, qui, controvers. 48. oleum vitrioli rejicit, eorumque audaciam illa controversia se damnaturum promittit, qui oleum e chalcanto pestilente


page 1356, image: s1356

febre laborantibus propinare non verentur. Cur autem medicamentum hoc vereatur, ac timeat, caussas has affert. Cum, ait, Galenus et Dioscorides erodentis ac septicae facultatis particeps vitriolum esse dicant: in morbo calido et pernicioso sine periculo exhiberi non posse videtur. Deinde cum maxime molestum et efficax medicamentum sit, et ejus minima quoque portiuncula magna corporis perturbationes faciat: si ejusmodi febre correpto offeratur, naturae molestiam afferet, et eam ab opere suo distrahet, jusque cum morbo pugnam impediet: unprimis cum metallicum sit medicamentum, et ea de caussa venenosi quippiam in se habeat, et, teste Dioscoride, vomitum cieat. Praeterea cum Medici antiqui plurimi calidissimum esse affirment remedium: in ea febre, quae vehemens admodum est, nullo pacto convenire potest. Augeret enim caliditatem febrilem. Diserte quoque Galenus, lib. 11. meth. medendi cap. 9. aquarum vitrio latarum usum rejicit in febribus putridis. Et tandem toti antiquitati hoc medica mentum incognitum est: et sunt alia medicamenta, quibus tuto ac sine periculo excellenti huic putredini occurrere, eamque emendare licet.

Verum enimvero si autoritatibus certare liberet, Sylvatico, cui spiritum vitrioli incognitum fuisse non sine caussa suspicamur, multorum doctissimorum Medicorum, Gesneri, Matthioli, Gratonis, Donzellini, Zwingeri, Horat. Augenii, Heurnii, aliorumque plurimorum autoritatem opponere possemus, qui omnes summis laudibus spiritum vitrioli efferunt, et cum in aliis morbis, tum in malignis et pestilentibus febribus summopere commendant, ut qui in iis sanandis parem Medicinam vix habeat: verum rationes ejus potius pensitemus. Atque hoc in genere monemus, male Sylvaticum ea omnia spiritui vitrioli tribuere, quae antiqui chalcanto adscripserant.

Praeparatione enim illa multae partes vitrioli a spiritu separantur. Unde nec omnes effectus in spiritu vitrioli videre est, qui in integro conspiciuntur; et alii in spiritu deprehenduntur, quos in vitriolo vix animadvertere licet. Quod enim primo septicam vim ipsi a Galeno et Dio scoride attribui dicit; falsum id est. Et neque crudum vitriolum, neque spiritus ejus e septicorum proprie dictorum numero sunt. Acrimoniam quidem aliquam habet spiritus vitrioli: verum eo nomine rejici non debet. Nam quamvis alias res externas erodat: corporibus tamen viventibus recte exhibitus nullam noxam infert, sed illud saltem, quod vitiosum est, aggreditur; quod in aliis etiam medicamentis plurimis videre est. Annon enim succus citri, limonum, berber. acetum et alia gemmas solvunt, et ipsa etiam metalla arrodunt, quibus tamen satis copiose tum in medicamentis, tum in cibis condiendis


page 1357, image: s1357

utimur? Quid igitur spiritum vitrioli tantopere timeamus; praesertim si diluatur? Id faciendum non esse vel acidulae docent, et thermae nonullae, quae aciditatem suam, et effectus illos, ob quos commendantur, et a pluribus cum magno commodo sat copiose bibuntur, ex vitriolo obtinent. Neque etiam molestum est medicamentum, sed sine molestia, imosi permisceatur rebus convenientibus, cum grata aciditate sumitur; neque ullam in corpore perturbationem efficit, aut vomitus excitat, quod de crudo scribitur. Unde opus non est metuere, ne naturam in opere suo, et pugna cum morbo, impediat. Si enim Medicus naturam non impedit in suo opere, sed potius adjuvat, dum ea medicamenta exhibet, quae putredinem tollunt, et vitio humorum occurrunt: quid peccabit, dum id medicamentum exhibet, quod maxime putredini resistit, et ad eundem scopum cum natura tendit? Nec ejus caliditas pertimiscenda est. Neque enim facile inflammatur, aut putredinem, unde calor febrilis oritur, auget: sed putredini resistendo, et efficiendo, ne humores inflammentur et incendantur, calorem febrilem exstinguit, nullumque damnu affert. Vitriolatarum vero aquarum, quas Galenus improbat, longe alia ratio est. Externum enim eorum usum Galenus rejicit, quod poros cutis constringant, et retentis fuliginibus calidis, putredinem ac calorem augeant. Etsi quoque antiquis non perspectus fuerit, et cognitus spiritus vitrioli: nihil id refert. Ob hanc enim caussam si rejiciendus esset: plura alia etiam praestantissima medicamenta, quae nunc in usu sunt, essent rejicienda. Et quamvis alia etjam medicamenta dentur, quae febribus his utiliter adhiberi possunt: non tamen hoc ideo negligendum et rejiciendum est; praesertim cum summi etiam Medici ei in hoc genere primas facile tribuant.

Spiritus [?] qua ratione paretur, supra, sect. 6. 2. cap. 6, dictum.

[note: Spiritus e [?] plantarum.] Parantur et spiritus e salibus plantarum, si scilicet arenae purae, et silicum contusorum partes aequales sali admisceantur, et per retortam, ut moris est, destillatio instituatur. Alii cum bolo, ut spiritum Salis communis, destillant. Spiritus si e sulphure ingratum alique odorem habeat, iteratâ destillatione is tollendus.

[note: Ol. seu. spir. [?] per campanam.] Pertinet huc et spiritus, seu oleum Sulphuris, quod frequentissime per campanam paratur. Habendum est vas vitreum paropsidis, vel patinae instar, e cujus centro surgat meta, supra quam catinus vel crucibulum statuatur Sulphure repletum. Sulphur accenditur. Supra Sulphur campana vitrea suspenditur, eâ distantiâ, ne flamma tangat campanam. Fumus ex Sulphure accenso adscendens in campana coagulabitur, et ex campanae oris destillabit. Ubi ab sumtum est Sulphur, novum sufficiendum est. Si conclave sit clausum, major loei quantitas colligetur, et praecipue, si locus sit humidus. Quapropter diebus pluviis


page 1358, image: s1358

major hujus olei quantitas, quam diebus ficcis; et hyeme, quam aestate colligitur.

Idem tamen etiam per retortam destillari potest, si retorta in medio ventris perforata, vel quae in postica parte tubulum habeat, in fornacem collocetur, eique Recipiens, quod aquae mensuram contineat, adaptetur. Postea ubi igne incaluit Retorta, frustula [?] partitis vicibus injiciantur, et post singula frustula injecta foramen vel tubulus claudatur, atque hoc, quamdiu libet; continuetur: Spiritus postea seu oleum in Balneo ab aqua separetur, et rectificetur.

[note: Ol e calculo bumano.] Oleum, seu spiritus potius e calculo in corpore humano genito, ad Tarrarum in omnibus corporis partibus resolvendum, omnesque obstructiones aperiendas, et calculum frangendum miris modis a Chymicis commendatur. Paratur autem hoc modo. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . calculum in corpore humano genitum, eumque pulverisatum primo igne circulari, postea reverberii per gradus calcina, donec videatur plane in salem abi isse. Vel, ut supra, sect. 2. cap. dictum. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . pulveris lapidis hujus part. j. pulveris carbonum, praesertim faginorum, part. ij, postea in tigillo operculo tecto, et luto diligenter clauso, ne quid expirare possit, urantur in fornace figulina hor. 24. ut durities lapidis emolliatur. Huic misturae affunde aquam ferventem, vel coquatur mistura in aquâ fervente, et pulvis calculi solvetur in aquam citrinam. Si quid residuum fuerit, denuo exsiccetur, et addito carbonum pulvere, iterum calcinetur. Solutionibus omnibus conjunctis aqua evaporeet, et relinquitur sal in fundo; sulphuri tamen commistus. Hunc ergo salem secundo conjunge cum parte aequali pulveris carbonum, iterumque calcina, et aqua solve, ut antea, ut tandem aquâ per evaporationem separata, sal fit candidissimus, saepius in crystallos abiens, si in loco humido reponatur. Hunc salem conjunge cum spiritu vini optimo, et ex Retorta saepius cohobando destilla, donec penitus cum spiritu vini transierit. Postremo in Balneo spiritum vini separa, et relinquitur ol. calculi humani, seu, ut Paracelsus appellat, Ludi, quod datur a [gap: sign vor Granum] v. ad [gap: sign vor Granum] x. seu [gap: sign vor Scrupel] .

Atque hoc modo et alii lapides calcinari, et solvi possunt. Alii calculos in corpore genitos notro horis 6. calcinant.

[note: Spir. salis Ammoniaci.] Paratur et ex sale ammoniaco spiritus hoc modo. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Sal. Ammoniacu sublimatum, pulverisetur, et cu quatuor partibus cineru misceatur, atque per alembicum destilletur ex arena, prodit spir. salis ammoniaci, qui cum aequalibus partib. spiritus vini mistus, et loco doleti aliquoties illitus, dolores mitigat. Nonnulli in spiritu hoc etiam aliquid camphorae solvunt. Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] salis ammon, [gap: sign vor Libra] j. Solve in aqua calida, in solutionem injice fragmenta laterum ignita tot, ut ammoniacum solutum ab iis imbibatur. Exsiccata inde in Retortam, et s. a. aperto igne destilla.



page 1359, image: s1359

[note: Aqua destillatae compositae.] Verum enimvero non saltem e simplicibus aquae et spiritus efficacissimi paratur, verum et variae compositae aquae et spiritus passim inusu sunt.

Pertinentque huc et ea, quae vulgo Elixir vocant: de quo vocabulo, quod Arabicum esse vel articulus indicat, videatur Libavius, Syntag. arcan. Chymic. lib. 8. v. 43.

Aqua Acetosae composita.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Herb. acetosae M. viij.

acetosell. M. iiij.

taraxac. cum radicib.

cichor. cum radic.

epatic. nobil. an. M. ij.

Infund. in aq. agrimom. endiv. an. q. s.

vini Vngar. canthar. ij.

Destillentur s. a.

Cordiale Elixir tale parari potest. [gap: sign vor Rec. (recipe)] cortic. citrirec. ab albicate medulla separat. [gap: sign vor Libra] j spiritus vini non rectificati [gap: sign vor Libra] iiii. Macerentur per biduum, postea in vesica Spiritus destilletur, usque dum phlegma promanare incipiat. Spiritui adde Aq. rosarum, in qua sacchri candi Unc. iij. dissolutae fuerint, [gap: sign vor Libra] [?] croci pauxillum, et si libet succi citri [gap: sign vor Libra] [?]. vel q. v.

Elixir celebre proprietatis, ut libuit appellare Paracelso, describit Crollius p. 171. uterinum p. 223. pestilentiale 226. Egregium etia est, quod describit Matthiolus, lib. 5. in Dioscor. cap. 7

Exstant autem tales Aquae passim plurimae: Unam atque alteram saltem exempli loco apponere libet.

[note: Aqua Carbunculi] Celebris est vulgo etiam dicta, quae sub nomine Maximiliani Imperatoris circum fertur, et ad varios affectus, Apoplexiam, Epilepsiam convulsiones, lipothimiam, confortationem gravidarum et foerus in utero, partum difficilem sumta, extra etiam ad virium debilitatem arteriis illita, dolorem capitis et alia plurima mala commendatur.

Vulgaris autem descripto haec est

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] flor. Rorismarini,

lilii convallium,

violar. martial.

borragin. an. Vnc. vi.

menthae rubrae Vnc. i.

majoranae,

lavendulae,

salviae an. Unc. iij.

nucis mosch.

macis,

zingiberis,

garyophyll.

cinamom.

cardamom.

granor. paeradisi,

cubebar.

baccar. juniper.

visci querni,

corylin.

granor. poeoniae,

rasurae C. C. an. Unc. i.

auri,

margarit. praeparat.

ungulae calcis,

oss. de C. C.

lapid. percarum an. Drach. ss.



page 1360, image: s1360

Herbae conscindantur, reliquae pulverisentur, et ad datur moschi Scrup. ij.

Affunde vini Malvatici Unc. XLVIII.

Aqu. rosar.

fragoram,

spicae an. [gap: sign vor Libra] . iij.

Stent in infusione per mensem in loco frigido, postea destillentur.

Verum circa hujus aquae et similium compositionem notandum majores nostros Chymiae nondum satis peritos frustra pretium talium aquarum additione auri, perlarum, coralliorum gemmarum et similium auxisse, non vero ipsas aquas meliores fecisse, sed quod pretiosissimum est, cum fecibus abjecisse. Neque enim quicquam de auro, de margaritis, coralliis C. C. et similibus, quod alicujus momenti sit, in alembicum adscendit, sed in cucurbita talia omnia integra remanent, et cum fecibus abjiciuntur. Itaque quae sine hic parantur aquae ejusdem sunt efficaciae. Si tamen addere talia libet, solutiones et magisteria margaritarum, coralliorum, lapidum per carum similium aquis jam factis addere satius est, et si spes aliqua in auro est, imponetur foliatum, aut si habetur, potabile redditum.

Aqua ad Colicam

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sem. anis. Unc. iij.

cumin. Drach. iij.

cinamomi Unc. ss.

macis,

garophyll.

nucis moschat. an. Drach. j.

galangae Drach. iij.

calam, aromatic. Unc. ss.

Cortic. aurantior. Unc. ij.

baccar. lauri. Drach. ss.

Macerentur cum vini malvatici [gap: sign vor Libra] . vj.

et destillentur.

Alia Cephlica.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] nucis mosch. Unc. j.

galangae,

calam. arom. an. Unc. [?].

macis,

caryophyll.

cinam. an. Unc. j.

flor. lavendulae. Miss.

vini rhenan. cantharos ij.

Stent in infusione, postea destislentur.

Alia [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] cinam. Unc. ij.

zingib.

caryophyll.

santali rubri an. Unc. [?].

nucis mosch.

macis,

piperis,

galangae,

cubebar.

cardamomi,

anisi,

foeniculi,

coriandri praepar.

Spec. arom. rosar.

diambrae,

dianthos,

majoranae,

basilici,

flor. lavendulae an. Drach. ij.

ros. rubr. M. j.

Contusa crasso modo infundantur

in vini malvatici [gap: sign vor Libra] ij.

spirit. vini [gap: sign vor Libra] [?].

aq. ros. moschatae Unc. viij.

Stent in infusione 4. septimanis,


page 1361, image: s1361

postea destillentur. Si libet potest infuso addi aq. destillat. caryophyl. cinam. an Drach. j. sacch. Unc. vj. et per manicam Hippocratis colari atque indi Claretum fieri.

[note: Aqua apoplectica.] Aqua Apoplectica [gap: sign vor Rec. (recipe)] vini opt. mensur. ij.

Injice quant. suff. slor. lilii convalliu. stent in cella per 14. dies: Postea ubi in promptu sunt, flor. lavendulae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] eorum suss. quant.

cubebaer.

cinam.

cucis mosch.

macis,

galangae an. Unc. ss.

visci querni,

radic. poeniae an. Drach. vj.

Stent in infu sione per 14. dies: Post ea destillentur. Possunt etiam addi flor. tiliae.

Alis Aqua, quam virtutum appellant.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinamomi opt. Unc. ss.

calami aroniatici,

garyophyllor.

Zingiberis,

granor. paradisi an. Drach. iij.

macis,

nucis moschat. an Drach. ij. ss.

ligni aloes Drach. iij.

cortic. citri Unc. ss.

fol. salviae,

rorismarin. an. Unc. j.

flor. lavendulae Drach. vj.

rutae,

rosar. rubrar.

fol. lauri an. Unc. ss.

Incidantur grosso modo, et stent per dies sex in vini Rhenani sextariis octo. Deinde destillentur.

Alia theriacalis, seu contra pestem.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succi galegae,

acetosae,

scordii,

citri an. [gap: sign vor Libra] j.

theriac opt. Unc. ij.

Mista digerantur aliquandiu, postea destillentur.

Alia contrar Vertiginem, Apoplexiam et Eqilepsiam, et alios Capitis morbos utilis.

Recip. flor. lilii comvallium M. viij.

Affunde vini Rhen. mensur. ij.

Stent per 13. dies Postea adde

flor. poeoniae. M iij.

Iterum stent per 3. dies: Postea destillentur in Baln Mar. In destillato infunde

flor lavendulae,

rorismarin.

stoechad. Arab. an. M. j.

caryophyl. Drach. ij.

nucis mosch. Drach j ss.

cubebar. Drach j.

Stent in infusione: postea destillentur. Potest etiam aliqua pars a quae cerasorum addi. Cum aqua ista, ut et aliis apoplecticis abi opus est, misceri castoreum, aut ea aliquoties per castoreum colari potest. neque enim commodum est, ingrato carstorei odore totam a quam inficere.

Aliq contra Vertiginem. [gap: sign vor Rec. (recipe)] cerasorum nigror. sylvestr. cum nucleis contusorum mensur. j.

flor. lavendulae M. iij.



page 1362, image: s1362

sinapi albi Vnc. ss. destillentur in balneo mariae.

[note: Aqua thexiacalis.] Aqua theria calis.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] radic. morsus diaeboli,

tormentillae,

valerianae,

pentaphylli,

scorzonerea an. Unc ss. Dra ij.

pimpinellae,

elsnitii,

zedoariae,

diptamni albi,

angelicae an. Drach. iij.

myrrhae rubrae Drach. x.

sem. citri Unc. ss.

carduiben, Drach. ij.

cortic. citri Drach. vi.

fol. scordii,

galegae,

morsus diaboli,

veronicae,

carduiben. an. M. j.

for. bugloss.

borrag.

hyperici an. M. ss.

succi acetosae [gap: sign vor Libra] j. ss.

salviae,

scabiosae,

borragin. an [gap: sign vor Libra] ss.

vini opt. [gap: sign vor Libra] iiij.

vini granator.

succi citri an. [gap: sign vor Libra] ss.

theriacae opt. Unc. ij.

mithridatii Vnc. ss.

camphorae Drach. ij.

Stent per octiduum in digestione. Postea destillentur.

[note: Aqua Lavendulae temp.] Aqua Lavendulae compofica contra vertigine et Apoplexiam efficax.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] nucis moschat.

cubebar.

zingiberis opt. an. Drach. ijcinamomi,

cinamomi,

galangae,

garyophyllor.

calami aromatici,

macis,

radic. et sem. poeniae,

sem. erucae an. Drach. j.

flor. lavendul. M. iij.

Infundantur in vini albi [gap: sign vor Libra] iiij. diebus quatuordecim.

Postea destillentur.

Aqua nephritica, seu contra calculum.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] rad. restae bovis [gap: sign vor Libra] j. minutim incisae macerentur in vini generosi [gap: sign vor Libra] ij per biduum.

[note: Aqua contra calenlum.] Deinde exprimantur, et colentur. In colatura concisa per quatridum macerentur.

radic. petroselini,

eryngii,

parietariae,

gentianae,

saxifragiae albae cum toto an. Vnc. iiij.

sem. foenic.

urticae,

melon.

milii solis an. Unc. ij.

Postea fortissime exprimantur.

Expresso adde

succi portulacae Vnc. ij.

Destillentur. Dosis cochlear. ij.

[note: Aqua stemachica.] Aqua stomachica optima, quam nonnulli Balsamum ventriculi appellant.



page 1363, image: s1363

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Nucis moschat.

garyophyll.

cybebaru absque arillis an. unc. jss

cinamomi,

maceris,

Zedoariae,

gran. paradisi an. Unc. j.

galangae Drach. iij.

piperis longi Drach. vj.

flor. garyophyll. hortensium,

rosar. rubr.

bugloss.

menthae an. M. j.

fol. menthae,

pulegii,

absinthii utriusque an. M. ss.

Contusis adde

medullae panis triticei Unc. x.

Deinde in cucurbita vitreâ affunde vinum optimum ad eminentiam digitorum duorum, et clauso diligenter vase digerantur per octiduum. Hinc fiat emulsio ex

amygd dulc. [gap: sign vor Libra] ss.

Cum Aqu. rosar. et bugloss. an. [gap: sign vor Libra] ij.

Quae cum decocti insuso additis

mell. opt. Unc. iij.

misceantur, et in Balneo destillentur ad siccitatem.

Dosis cochlear. ij. in ventriculi imbecillitate.

Aqua citrata cordial.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Pomor. citri e tota substantia No. xviij.

aurantior. No. xvi.

cinamomi sel. Unc. viii ss.

santali cit. odorif. Unc. iii. et Dr. ii.

ligni aloes odorati Unc. ii. et Dr. ii.

flor. rosar. damasc. M. iiii.

borrag.

bugloss.

violar. an. M. ii.

citri M. i.

fol. meliss. vera M. iii.

Arida pulveris. reliqua incisa infund.

in aq. meliss. c. vina [gap: sign vor Libra] iii.

rosar. odor. [gap: sign vor Libra] iiii.

acetosell.

borrag.

sltunic.

acaciae an. [gap: sign vor Libra] ii.

succ. pomor. Borstorss. [gap: sign vor Libra] ii.

citri,

limon.

granat. an [gap: sign vor Libra] i ss.

aurantior [gap: sign vor Libra] ss.

[gap: sign vor Libra] vini rhen. opt. [gap: sign vor Libra] iiii.

Stent in infus. in B. vel arena cal. per d. 2. postea destillentur calore lenissimo.

Excipiantur [gap: sign vor Libra] v. quae sing. Aqua citrata optima. Reliqua excipiatur, etiam seorsim, et sign. Aqua citrata communis.

Aqua lilior. conval. composita.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] fl. lil. conval. mensur. iiij. vini rhen. vet. mens. viij.

Misc. et stent in infus. per d. 10. vell 11. postea destillentur, et stent donec fl. lavendulae haberi possunt.

Tunc [gap: sign vor Rec. (recipe)] fl. lavend. M. ij.

cubebar.

cinamomi,

nuc. moschat.

galangae,

caryophyll. an. Unc. ij.

Contund grosso modo, et infund. in primam destillationem c. florib. lavend. et stent iterum per io. d. in infus postea destillentur.



page 1364, image: s1364

Aqua scorbutica et aperiens nonstra.

[note: Aqua scorbutica.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] cortic. tamarisci,

fraxini,

radic. cappar.

polypod. q.

aperient. an. Unc. j.

gentianae Drach. vj.

helenii,

aronis an. Vnc. ss.

armoraicae acerrimae minutim

incisae [gap: sign vor Libra] j ss.

chamaedryos,

chamaepytios,

carduibenedicti an. M. j.

trochisc. de absinthio,

de capparibus Vnc. j.

Infunde per dies quatuor in sero lactis caprint [gap: sign vor Libra] iij.

vini Rhen. [gap: sign vor Libra] iiij.

Postea adde

succi cocheariae,

nasturtii aquatici,

bekabungoe,

fumaeriae an. Vnc. viij.

destillentur.

[note: Aqua Epileptica.] Commendatur quoque valde haec Aqua. Epileptica. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] Vngarici ad flavendinem calcinati [gap: sign vor Libra] iij.

Limaturae cranii humani morte violenta interemti,

visci q.

ungulae Alcis,

granor. poeoniae justo tempore collect. an. Vnc. ij.

Affunde Spiritus vini, quantum in calcinatione de phlegmate descessit, seu quantum materia imbibere potest. Misceantur, et indantur in retortam Waldeburgicam, ac f. a. per gradus destillentur.

Destiliatum per Baln. rectificetur.

Hujus singulis libris adde

theriacae veteris Vnc; iij.

castorei,

specier. diambrae an. Vnc. ss.

Mista indantur cucurbitae vitreae, et dessilientur.

Spiritui destillato adde

salis poeon. Drach. ij.

salis succini volatilis Drach. iss.

Liquor. corallor.

perlar. an. Drach. ij.

olei succini Drach. j.

salviae Scrup. ij.

angelicae Drach. ss.

Digerantur omnia per mensem in phiola, sigillo Hermetis clausa, donec uniantur.

Dosis cochlear. ss. in aqua poeon. per 9. dies.

Paulo aliter hac aquam describit Crollius p. 188. qui Spiritui destillato non incommode Spiritus vini abli [gap: sign vor Libra] iiij. in digestione addit. Nam cum in priore descriptione sit parva liquoris quantitas, quae [gap: sign vor Libra] j non multum excedit, si tot sales, et olea destillata addantur, cochlear. ss vel unum satis magna dosis est.

Describuntur et a Quercetano in pharmacop. dogmat. rest. cap. 2. aliquot aquae antepilepticae.

Oper sior est illa, quae tamen a multis valde commendatur, et ab aliis Cratoni, ab aliis Monacho cuidam tribuitur, et describitur a Libavio in syntagmat. part. 1. c. ult. Et specilegio Hildesheimii p. 536.



page 1365, image: s1365

[note: Spir. antepilepticus.] Commendatur valde et hic Spiritus antepilepticus. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Vitrio li Ungarici [gap: sign vor Libra] iiij. Affunde urinae puerorum sanorum rec: collectae [gap: sign vor Libra] viij. digere, vase clauso octo diebus in Bal. Postea destilla ad, siccitatem duplex phlegma, quorum primum commendaturad dolores podagricos leniendos, alterum ad ophthalmias. Hinc vitriolum pulverisatum destilla ex retorta terrea igne aperto, ut moris Liquor per retortam rectificetur. Hujus [gap: sign vor Scrupel] cum Aqua rad. paeoniae, et flor. tiliae ana [gap: sign vor Uncia] j miscent, et in paroxysmo cochlear. ss exhibent, et post paroxysmum iterum aliquid, non neglectis aliis cerebrum confortantibus.

Spiritus Mastiches compositus

[note: Spiritus mastiches, comp.] [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Nunc. mosch. [gap: sign vor Scrupel] ij.

ligni aloês [gap: sign vor Drachme] ji. [gap: sign vor Scrupel] ji.

santal. alb. citr. ana [gap: sign vor Drachme] j.

Cardam: min. [gap: sign vor Scrupel] j.

Infund. in spir. Vini opt. [gap: sign vor Libra] j.

Relinq. in. infus. per triduum; cola, postea add.

Aceti vini albi [gap: sign vor Libra] j.

Maestich. opt. [gap: sign vor Libra] j ss.

digerantur per aliquot dies, deinde destillentur per retortam vitream, et rectif.

Spiritus Absinthii cordialis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Spir. vini opt. [gap: sign vor Libra] x.

Absinth. pont. M vj.

Cinamom. [gap: sign vor Uncia] jss.

Nuc. mosch.

Caryophyllor. ana [gap: sign vor Drachme] vj.

Zingib. albi [gap: sign vor Drachme] iij.

Rad. Cyperi [gap: sign vor 1/2 Drachme]

angelicae [gap: sign vor Drachme] j.

In vase cooperto stent per dies 12, quotidie ter movendbo, f. destillatio: Ubi [gap: sign vor Libra] v. exstillaverint, seorsim serventur adaptando aliud receptaculum, in quo sint

Sacchari cand. pulv. [gap: sign vor Drachme] vj.

Ambr. grys. gr. xij.

Moschi gr. x.

Santali citr.

Margarit. praeparat.

Succini albi praeparati ana gr. xv.

In altero isto receptaculo misceantur; et super destillentu [gap: sign vor Libra] ij. Tum removeatur recipiens, et misc. ad dussolutionem sacchari. Huic commisc. [gap: sign vor Libra] v. prius destillatae, et vitro optime clauso macerentur per octiduum saepius agrtando; facta denique residentiâ per inclinationem coletur Spiritus et filtretur.

[note: Spir. [?] comp.] In frequenti etiam usu hodie apud plurimos Spiritus ille, e Spiritu [?], Spiritu [?] et Aqua theriacali compositus, quem plerique Paracelso autori tribuunt, et Paracelsi dia phoreticum in peracutis appellant. Descripsit eum Johan. Guinterus Andernacus, de veteri et novâ medicina part. 2. pag. 658. Paratur autem e Spiritus tartari correcti partibus tribus, Aquae theriacalis camphoratae partibus quinque, Spiritus [?]li parte una. Quanquam interdum pro diversitate affectuum unius vel alterius Spiritus dosis imminuatur vel augeatur:

Primo Spiritus tartari e tarraro crudo per retortam destillatur, rectificatur,


page 1366, image: s1366

et quantum fieri potest a faetore liberatur.

Spiritus vero theria calis camphoratus ita paratur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]Spir. vini opt. rectificati [gap: sign vor Uncia] x.

Theriac. Androm. [gap: sign vor Uncia] v. forsan et recte [gap: sign vor Uncia] [?].

Myrrb. rubr. [gap: sign vor Uncia] ij.

Croci orientalis [gap: sign vor Uncia] [?].

Omnia indantur cucurbitae erectae, apponaturque alembicus, in quo [gap: sign vor Drachme] ij. camphorae ponantur, clausisque exacte juncturis, stent in Balneo per dies quatuor, ut nihil vel parum defillet: postea lento primum igne, hinc fortiori destilletur, spiritusque destillatus materiae iterum affundatur, et digerendo, et destillando labor ter repetatur.

spirtus [?]li sumatur vel vulgari modo praeparatus, et rectificatus, vel qui paratur ex [?]lo depurato cum spir. vini, ut supra 1213. dictum.

Hi ergotres Spiritus dictâ proportione misti in vitro angusti orificii in balneo, vel hypocausto calido trium septimanarum spatio digerantur. Commendatur ad plurimos morbos, ad omnes obstructiones viscerum reserandas, ad pleuritidem, ad menstrua provocanda, uterum calefaciendum, ad venena, et malignam materiam infebribus per sudorem disoutiendam. Dosis ad [gap: sign vor Drachme] j. in conveniere liquore.

Huc pertinet et spiritus Margiritarum et Coralliorum.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Salis vel magist. perlarum vel coralliorum. Unc. vj. terrae sigillatae [gap: sign vor Libra] j. Misce bene, imbibecum s. q. olei perlarum, et fac globulos, quos exicca, etc per retortam aperto igne destilla. Primo prodit phlegma, deinde oleum instar liquoris.

[note: Spiritus vel Aquae aperiens] Commendatur a plurimis et spiritus ille aperiens, quem descripsit Penotus, de Medic. Chymic. pag. 69. Sed quia ibi una deest operatio, integram descri ptionem addere libet.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [?] Vngarici ad rubedinem calcinati [gap: sign vor Libra] iiij.

Silicum e fluviis collectorum et opt. calcinator. [gap: sign vor Libra] v.

[?] ad albedinem calcinati [gap: sign vor Libra] j.

Mista et in renuissimum pulverem contusa, marmorigus inspersa in cellam humidam perdies quatuordecim, vel quot sufficiunt, ponantur, ut per deliquium in liquorem aliquamtum abeant. Postea destillentur ex arena per alembicum ter, singulis vicibus materiae pulverisatae reaffuso humore destillato. Vltimo injiciatur materia totae cum suo phlegmate in Retortam, et aperto igne destillatio instituatur: et quidem lento igne primum phlegma destillet: olstea vero aucto igne spiritus acetosus per horas duodecim colligatur. Ex capite mortuo calcinato sal extrahatur, et cum eo, ablato prius phlegmate per Baln. Spir. acidus circuletur, vel digeratur. Tandem cum toto circulato, et argillâ pastilli formentur, et ex iis spiritus provocentur, ut alias in destillatione spiritus [?]lis fieri solet. Hujus spiritus dosis est a [?]j. ad [gap: sign vor Drachme] iij. in vino vel alio conventente liquore.

[note: An aquae carnis destilata magnam nutriendi vim babeat.] Tandem etiam inter destillata cirumferuntur quaedam aquae e carnibus destillatae, quarum vires quia ad nutriendum a nonnullis mirifice


page 1367, image: s1367

commendantur, quales sint, dispicere licet. Maximam virium, ubi imbecilles sune, habendam esse ratioinem, neque aegris, et quibus vires dejectae sunt, cibum quemcunque exhiberi posse, certissimum est. Si enim, ut Galenus, 7. method. medendi cap. 6. scribit, de intemperie sicca curanda loquens, alimentum ipsum se concoqueret, ac in partes digereret, praetera alendis partibus assimilaret, et quibus alimento plurimo opus est, adhaeresceret: procul dubio maxime nutriente cibo esset opus. Verum quoniam non aliud est, quod nutrimentum defiderat, aliud, quod ipsum conficit; sed quod nutriendum est, ipsum sibi et nutrimentum attrahit, et mutat, et concoquit, et adjungit, et assimilat: ad duo nobis in opportuno cibo eligendo spectandum esse dictat, enum, ipsius cibi naturam, alterum vires suas proprias insitasque: et proinde nec plane quod maxime nutrit, optimum est iis corporibus, quae refici magis egent, utpote quibus concoquendi facultas non est; nec etiam quod facilimum concoctu est, cum scilicet ipsum nequeat maxime esse nutriens.

Ut itaque et hac in parte aegris prodessent Medici, ac talem cibum invenirent, qui, ubi opus est, non solum multum nutriret, sed et facile concoqueretur, laborarunt. Et cum animadverterent, non totum illud, quod assumitur, in alimentum verti, sed multas esse terrestres partes, quae ad alendum ineptae sunt, et propterea excernuntur: aegrorum commodis maxime prospici viderunt, si ex cibis, qui aliâs magnam vim nutriendi habent, partes illas ad alendum non aptas separarent; ut parte maxime alimentosa solum assumta natura et minus in cibo coquendo, atque utilibus ab inutilibus segregandis laboris haberet, et aeger facile et multum nutriretur.

Duobus autem praecipue modis hoc fieri posse, vulgo creditur: decocto seu jure, quod instaurans vocant, carnium; et aqua e carnibus destillata. Et prius quod attinet, facit ejus mentionem Avicennas, de virib. cordu tr. 2. cap. de carne, hoc modo: Plures Medicorum sunt opinati, quod aqua carnis sit brodium decoctionis ipsius: non tamen est; sed potius aqua carnis ost succus per decoctionem extractus a carnibus comminutis, donec resudando fluat ab iis. Halyabbas vero, lib. 3. pract. cap. 26. ita id describit: sume carnem, et minutim incide, et in vas lapideum vel lebetem projice, ac sub eo ignem succende lentum; et cum coeperit aqua glutinosa esse, coletur in vase, et iterum igni apponatur, et quandocunque gluitinri incipit, coletur. Clare autem diligenter passim a recentioribus describitur ejus parandi modus, quo etiam omnis virtus et omne nutrimentum ita extrahitur, ut (sicut testatur. Joan. Bapt. Porta libr. 10. magiae nan. cap. 13. quo loco hujus succi, quem essentiam vocat, et carnibus extrahendi rationem tradit) quae remanent, adeo omni carnis substantia, odore, et qualitate orbentur, ut canes objecta nec olfacere dignentur.


page 1368, image: s1368

Et revera succus carnium hoc modo extractus magnam nutriendi vim habet, et facile coquitur: cum totum quod est alimentosum in magna mole carnis, in exiguam partem redactum, et omne illud, quod est alendo corpori ineptum, separatum sit: ut calori naturali in succo alimentoso a parte terrestri crassiore et feculenta atque inutili separando non multum amplius laborandum sit. De qua re etiam supra cap. 2. dictum.

Verum de aqua carnium destillata apud antiquiores paulo nulla fit mentio: sed recentiorum ea inventum est: qui illam magnopere commendant, et easdem cum carne, e qua sublimatur, vires et temperiem habere, scribunt; ideo quod quae destillatione extrahitur aqua, similem cum rebus, e quibus destillatiione elicitur, naturam habeat: asseruntque eam multum nutrire, et ad victum plenum accedere, et tria vel quatuor ejus cochlearia plurimum alere; praeterea cum per sublimationem subtiliores tantum partes carnis educantur, terrestriores vero et crassiores in fundo reliquantur, aquam illam destillatam a carne extractam ipsa carne subtiliorem tenuuioremque esse, et facilius concoqui.

Verum quojure id faciant, et haec huic aquae tribuant, jam videamus, et paululum perpendamus. In eo autem nobis valde hal[?] nari, et errare ac non magnam Chymiae peritiam prodere videtur, quod ideo easdem cum carne nutriandi vires aquae huic destillatae tribuunt, quia ex carne destillatione extrahatur; et quod aquam, quae per destillationem extrahitur, e rebus quibuscunque easdem cum illis, et omnes quidem, vires habere existimant.

Multa quidem e rebus destillatiome extrahi et separari posse, negandum non est: verum quod omnes rerum vires, partesque quibus eae insunt, destillatione, atque inprimis lento illo Balnei, quod vocant, calore, elici possint, experientia falsum esse testatur. Sunt enim res plurimae, quae ita ficae sunt, ut in altum, praecipue a calore leni, qualis balnei est, imo saepe etiam a majore elevari non possint, atque in talibus balneo eliciendis omnino frustra laboretur, sed aliis artificiis opus sit, si quis illas extrahere, et a reliquis separare velit.

Atque ex earum omnino num ero est etiam pars illa carnium, quae nutrimentum suppeditat. Nam alimentosa pars carnium viscosa et stabilis est, difficulterque transpirat, ut Galenus, lib. de marcore cap. 9. scribit; glutinisque inslar habet, seu ut Chymici loquuntur, minus volatilis, sed fixior est, quam ut calore balnei in altum attoili possit. Quicquid vero in altum balnei illo calore elevatur, id maxima ex parte vapores aquei sunt, [note: Extracta carnis.] qui nullam nutriendi vim habent: qua de caussa etiam Joh. Bapt. lPorta in sua carnis essentia praeparanda liquorem totum primo e carnibus extractum in vas vitreum transfundit, ac leni balnei coloreaquam, ut ad alendum


page 1369, image: s1369

inutilem, solvit in vaporem, et ab essentia alimentosa separat, eamque separatione aqueae illius partis ad alendum efficaciorem reddit. Et si quam forte efficaciam habent tales aquae destillatae, ea est medicamentosa, quae ab herbis et aromatibus, quae nonulli ad herbis et aromatibus, quae nonnulli admiscent, proficiscitur. Ubi tamen multafrustra admifoeri, sumtusque inutiliter profundi videas, dum corallia, margaritae, aurum et similia adduntur, quae ita fixa et compacta sunt, ut eorum vis multo minus, quam carnis, balnei calore estrahi, in altum elevari, et in aquam destillatam transfundi possit.

De aquis vide etiam Vid. Vidium de medec. lib. 7. cap. 5. Wecker. antidot. special. lib. 2. sect. Quercet. pharmac. rest. lib. cap. 7. Dorncreill. in dispensat. Libavium, Syntagm. arcan chym. lib. 8. cap. 34, 35, 36. De spiritubus, lib. 8. syntagm. arcan. chymic. cap. 23. 24. 25. 26. 27. 28. 29. Alchym. pharmac. cap. 26.

CAPVT VI. De Oleis.

[note: Ratio olea ab aquis separandi.] PLerumque cum aqua in destillatione herbarum calidarum, item semunu, aromatum, unâ elicitur oleum. Quapropter multa hîc de illorum oleorum destillatione praecipere opus non est. Hoc inoprimis scire convenit, qua ratione ole ab aquis separari possint. Fit autem hoc pluribus modis. Primo per infundibulum, separatorim, aut tritorium ut appellant. Nimirum digito inferius illud et augustius orificium, aut etiam cera, vel ex ligno exiguo epistomio clauditur. Hinc oleum et aqua infunditur: ubi oleum adscendit, et supremum locum occupavit, aperitur in ferius prificium, et aqua in peculiari vase excipitur, et ubi tota fere effluxit, iterum, si libet, clauditur orificium, et oleum etiam in peculiari vitro excipitur. Deinde commode haec separatio instituitur per filtru, seu fila land\ea crassiora. Impletur vitrum, aquam et oleum continens, usqua a summum, et postea imposito filo laneo, oleum supernatans extrahitur, et ab aqua efacte in appositum vel appensum vitrum senratur. Tertio separatio fit per chartam bibulam. Hae enim in infundibulo ponitur, atque aqua cum oleo in eam infunditur, tum sola aqua transit, et oleum in charta relinquitur.

[note: Olea ex herbu.] Unius tamen atque alterius mentionem facere libet. [gap: sign vor Rec. (recipe)] herbas virides vel siccas (siccae tamen fere plus olei suppeditan) adde salis communis M ij. vel iij. affunde aquam, accende lentum ignem per horas duas vel tres sub vesica: hinc destilletur; oleum ab aqua separetur.

[note: Olea ex floribus.] Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] flores Chamaemeli Romani siccos, contundantur et imponantur in vas fictile; adde ad singulas libras salis communis [gap: sign vor Uncia] j[?], affunde aquam calidam, stent in loco calido per dies 14. destillentur per vesicam:


page 1370, image: s1370

oleum ab aqua separetur. Eodem modo etiam ex lavendula potest oleum parari.

[note: Olea ex seminibus.] Ita [gap: sign vor Rec. (recipe)] anisi, foeniculi, vel carvi semen. Injiciatur ad [gap: sign vor Libra] j. contusi nonnihil seminis salis communis [gap: sign vor Uncia] j. vel [gap: sign vor Uncia] j[?] (Alii addunt ab [gap: sign vor Libra] j. seminum tartari [gap: sign vor Uncia] j. et salis M. j.) Stent in digestione per per dies 9. Hinc adde adhuc M. j. salis, destillentur per vesicam: oleum ab aqua separetur, et aqua cucurbita altiore rectificetur. Libra una semnis carvi dat olei [gap: sign vor Uncia] [?]. vel [gap: sign vor Uncia] j.

De usu oleorum ex herbis et aromatibus destillatorum hoc notandum, ea si a liquore exhibeantur, liquori supernatare. Id ut praecaveatur, oleum, quod exhibere libet, misce cum pauxillio sacchari alibissimi, saccharum ubi oleum imbibit, in liquore dissollve. Ita et oleum simul accurate miscebitur, neque amplius supernatabit.

De oleo e baccis juniperi supra etiam dictum. Huc referri potest Oleum e corticib. nucum juglandium e Vidio; quod fere praestantius esse dicit oleo [?], praecipue in peste et veneno:

[gap: sign vor Rec. (recipe)] nucum cortice aridos, contundito in moirtario, ponito in retorta vitrea luto porobe illita, quam exponito igni moderato, atque oleum cum aqua a corticibus extrahito; demum per MB. oleum ab aqua separato, ac postremo ter aut quater per arenam destillato in vitro parvo ut oleum ex toto repurgetur.

Ab aqua cinamomio, eo modo, ut cap. praeced. dictum, ex cinamomo acerrimo, et quod minores fislulas habet, destillata oleum ut commode separetur, ponatur aqua lactea in cellam, ut oleum in fundum subsideat, quod ab aqua separetur. Alii oleum cinamomi paraturi ad cinamomi [gap: sign vor Libra] j. fermentum ad magnitudinem ovi gallinacei dimidii addunt, et tribus diebus digerunt.

Alii [gap: sign vor Rec. (recipe)] cinamomi opt. [gap: sign vor Libra] j. tartar [gap: sign vor Uncia] [?]. vini opt. q. s. Sacchari candi [gap: sign vor Uncia] j[?]. Digerantur per dies octo et destillentur.

[note: Oleum tearypohyllorum macis, nucis moschatae.] Alias oleum caryphollorum, macis, nucis moschatae fit hoc modo: [gap: sign vor Rec. (recipe)] [gap: sign vor Uncia] iiij. vel v. vel plures caryophyllorum, nucis moschatae etc. caryophyllos integros, vel parum contusos, nuces moschatas vero crasso modo contusas, pone in vas Waldenburgicum, et adde singulis libris [gap: sign vor Uncia] j. vel [gap: sign vor Uncia] j[?]. salis communis, affunde aquam tepidam, et stent in loco frigido per dies 4. et 5. Postea imponantur in vesicam, et adjiciantur adhuc salis communis M. ij. destillentur per vesicam: aqua separetur. Ex quatuor libris caryophyllorum [gap: sign vor Uncia] vij. fere olei clari haberi possunt. Alii singulis libris caryophyllorum addunt [?] [gap: sign vor Uncia] j[?]. [?] M. j. fecum cerevisiae [gap: sign vor Uncia] ij.

Ex corticibus citri etiam oleum preastantissimum destillatur. Cortices usque ad album illud separantur et destillantur. Centum pomorum cortices dant vix [gap: sign vor Uncia] j. olei.

In cinamomi et talium aromatum destillatione monent plerique, ne aromata in pulverem conterantur, sed


page 1371, image: s1371

tantum in frusta confringantur, aut modice contundantur. Alioqui exhalantibus partibus tnuioribus minus olei elicitur.

Tradunt nonulli et hund modum. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Cinamomum confractum, imponatur retortae vitreae, atque destilletur per balneum vaporosum. Exit aqua et oleum, quae recenti cinam omo affundantur, et iterum destillentur.

[note: Olea ex lignis.] Ex lignis olea destillantur per retortam, vel descensum, quae aliquore more solito separantur.

[note: Olea ex resignis et gum.] Ex resinis et gummi olea sic fiunt. Ex terebinthina qua ratione spiritus fiat, supra dictum. Eundem ignem si continuaris, tandem etiam oleum flavum elicies Postquam oleum flavum exstillavit, vel etiam mox postquam spiritus exstillavit, accipe cucurbitam adhuc calentem, et colophoniam in ea fluentem infunde in ollam vitreatam siccam. Colophoniae refrigeratae adde in singulas libras salis fusi [gap: sign vor Uncia] iiij. vel vj, [gap: sign vor Libra] j. arenae vel farinae laterum, et destilla ex retorta in arena per gradus.

[note: Olleum succini.] Oleum succini hoc modo paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] succini (album melius est) q. v. ex. gr. [gap: sign vor Libra] j. vel. [gap: sign vor Libra] ij. impone retortae vitreae vel terreae, (potest et pulfvis silicum contusorum addi) aptatoque recipiente, admove ignem gradatim mediante arena, et primo phlegma exstillabit, postea incipit oleum stillare, et si collum retortae sit angustius, sal quidam collo retortae adhaerescit, adeo, ut interdum id fere ob struat. Ideoque ut pateat oleo liber exitus, ille eximendus est, aut retorta cum ampoliore orificio adhibenda. Si succinum est album, primo exstillabit oleum album; postea ubi flavum exstillare inceperit, recipiens mutandum: tandem etiam oleum rubrum exstillabit, quod quoque seorsum ex cipiendum. Oleum omne, vel singula seorsim prius aqua communi bene lota, infunde in cucurbitam cum suff. quant. aquae vel communis vel rosaceae, vel majoranae, et salis M[?]. et per B. rectifica. Alii per vesicam hoc faciunt, adjectis salis M. ij. alii post primam destillationem acetum destillatum ol. Succini affundunt, digerunt, tandemque rectificant.

Post rectifi cationem iterum cum nova aqua rosarum vel majoranae aliquoties ablui oleum potest, et post residentiam ab ea separari, sed rectissime oleum succini rectificatur, in Balneo roris seu vaporis, et quidem una destillatio clarius te odoratius oleum dat, quam si idem saepius per cineres etiam lentissimo igne destilletur.

Crollius etiam cucurbita recta non nimis alta oleum succini destillare docet, quo modo sal succini facilius colligitur. Idem aquam rosar. et betonicae affundit.

[note: Olea e gummi.] Gummi destillantur, ut cap. praeced. dictum. Ex gr.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [gap: sign vor Libra] j. mastiches, conteratur, misce cum salis communis [gap: sign vor Uncia] vj, silicum calcinatorum et contusorum [gap: sign vor Libra]

j[?]. Destillentur per retortam vitream in arena. Primô destillabit liquor


page 1372, image: s1372

albus cum oleo flavo, qui ubi cessarit destillare, muta recipiens, et auge ignem, ut arena fere incandescat, tum exstillat rubrum oleum, atque pars collo adhaerescit. Hoc in parva retorta rectifica, atque exstillabit oleum flavum, quod priori oleo flavo addas: postae destillabit oleum rubrum et balsamus nigricans. Singu-Ia seorsim collige.

Joh. Bapt. Porta mastichen iita destillat. Implet retortae vitreae duas vel tres partes mastiche, illamque supra fornacis testudinem ponit, et cineres supra injicit: aptat recipiens, et supra cineres ignem accendit. Ubi stillare incipiunt guttae, auget ignem. Ubi ampulla recipiens rubescit, et aqua olei speciem repraesentat, ignem infra accendit. Ubi oleum nigrum colorem referre incipit, desistendum.

Eodem modo etiam e benzoino, styrace sicco, oleum extrahit. Ex thure quoque supra imposito igne vehementi, infra languido, oleum elicit. In opopanace etiam supra sex horis ignem lenem fovet, mox infra accendit.

Verum generalis modus oleum ocrae, butyri, mastiches, myrrhae, thuris, omniumque gummatum destillandi hic esse potest. Destillentur ex cucurbita vel retorta vitrea, quae luto muniri, si pous est, potest, quousque imponitur cineri: materiae aliquid vel silicum calcinatorum, vel arenae mundae inspergatur, ut materia facilius in altum attollatur. Additur et interdum sal, vel cineres. Quantum autem sit addendum, materia indicabit, quae in aliis est mollior, in aliis durior. Plerumque sumitur pars tertia vel quaeta: interdum pondus aequale.

Succinum inprimis et myrrha lentissimo igne sunt destillanda. Et hoc in benere observandum; quod minore igni, etsi longiore tempore, potest perfici, id non majore igne breviore tempore esse peragendum. Quo plus enim primae destillationi olei temporis impenditur: eo minus est impendendum temporis et laboris ejus rectificationi. Sunt, qui olea talia cum aceto destillato rectificant. Quidam etiam gummi prius in aceto dissolvunt, digerunt et tandem destillant.

[note: Oleum camphora.] Ex camphora oleum fit, si camphorae [gap: sign vor Uncia] ij. cum argillae M. j. aut camphor. p. j. argill. p. vj. diligentissime misceantur, et ex massa illa globuli formentur, iique in Sole siccati cucurbitae indantur, et destillatio instituatur. ascendit primo quiddamalbum; hinc aqua clara, tandem oleum, quod separaturm, et bis cum spiritu vini rectificatum aureum colorem acquirit.

E Sapone etiam fit

oleum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [note: Ol. Saponis.] Saponis Hispan. p. j.

calcis vivae p. ij. destillentur per alembicum, vel retortam, oleum ab aqua separetur, cujus [gap: sign vor Granum] vj. umbilico cum gossypio impositae contra colicam valent.



page 1373, image: s1373

Nonnunquam e pluribus olea destillantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Galbani [gap: sign vor Libra] j.

gummi hederae Unc. iij.

Contrita indantur cucurbitae vitreae, et affundatur spiritus vini, ac destillentur. Destillatum misce cum olei laurini Vnc. j. et terebinthinae [gap: sign vor Libra] ; iterumque distillentur, et separetur oleum ab aquâ: quod contra paralysin, tremorem, spasmum, colicam utlie est.

[note: Oleum cerae.] Oleum cerae alii aliter destillant: Alii per retortam. Addunt cerae liquefactae farinam laterum, aut lotos cineres (tribus cerae partibus duas cineris adjecisse satis putat Joan. Baptista Porta) et diligenter miscent, donec incipiat inspissari. Hinc formant globulos, quos retortae injiciunt, et gradatim destillant. Alii, et quidem commode per alembicum destillant, sicut gummi, tertia vel quarta parte cinerum adjecta. Sunt, qui sine additione id praestant hoc modo. Cucurbitae, in qua ceram destillare voles, aliquid olei lini vel olivarum infundas, ita ut undiquaque oleo cucurbita madescat. Hinc inverte cucurbitam, ut oleum iterum exstillet. Idem fac in alem bico. Postea [gap: sign vor Libra] i. cerae huic cucurbitae injice, et in arena vel cineribus oleum gradatim destilla. Ex [gap: sign vor Libra] i. cerae [gap: sign vor Uncia] vi, vel viii. olei elici possunt. Verum quia oleum cerae plerumque, quando exstillevit; mox insta butyri concerscit et coagulatur: affusa aqua rectificatur, donec clarum et pellucidum, ac fluidum fiat.

Ad eundem nimirum finem saepe variis mediis pervenire possumus: Modo hoc observetur, ut calor plane lentus adhibeatur. Etsi enim in prima destillatione plus temporis im pendendum sit: tamen postea vel nulla rectificatione opus est, vel ea longe breviori tempore perfici potest quam si in prima destillatione, calore vehem entiore adhibito, [gap: Greek word(s)] contrahatur.

Videatur de oleis etiam Betuinus lib. 2. cap. 6. Ubi tamen, sicut et apud alios passim, multa oleorum nomine veniunt, quae potius sunt Spiritus, et sales vel volatiles facti, vel resoluti et liquati.

Unum tamen atque alterum ejusmodi ex mineralibus, et metallis oleum, aut quocunque nomine appellare libeat, apponemus. E minio cum aceto extrahatur sal, seu saccharum [note: Ol. [?]] Saturni. Hoc exsiccatum iterum imbue novo aceto, iterumque exsicca. Istamque dissolutionem et exsiccationem sexies repete. Tandem pulverisatum pone in loco himido, ut per deliquium in liquorem solvatur; liquorem istum retortae vitreae inde, et aptato amplo Recipiente per gradus destilla, donec guttae rubrae cadant, nihilque amplius destillet. Quod destillavit, inde Retortae vitreae parvae, et destilla per cineres, primoque spiritus ardens exit, quem seorsim excipe, hinc phlegma cum oleo flavo exit; quae separa. In fundo remanet olcum rubrum. Oleum flavum, si aliquot diebus


page 1374, image: s1374

cum calce digeratur, tingitur colore rubro.

[note: Ol. [?]] Paratur et ex Antimonio cum saccharo oleum, quod ad externos et internos morbos utile. Nonnulli hoc modo parant, et Laudanum Paracelsi appellant.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] [gap: sign vor Libra] [?]. sacchari candi Unc. vj.

Pulverisata misceantur et destillentur in arenâ, Fiat oleum.

Hujus [gap: sign vor Rec. (recipe)] Unc. j.

aloes Unc. [?].

ambrae griseae Drach. ij.

croci Drach. [?].

F. massa, e qua formentur pilulae: quarum tres exhibuisse dicitur, cum conserva borraginis ante febrem adsudorem ciendum.

Ego tale paravi, et alvum sine vomitu ac molestia, praesertim in hydropicis, movere deprehendi, a [gap: sign vor Granum] iiij. ad vj. imo plures, pro ut dilutius vel crassius est, ac corpus robustius. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] [gap: sign vor Libra] ij., [?] [gap: sign vor Uncia] iij, pulverisata in catino colloca in ignem circularem, ut liquescant, atque ita ignem per horas quatuor vel quinque continua, igniem auge, ut [?] accendatur, quam continua, donec sulphur omne exhalarit. Deinde [?] pulverisati affunde in cucurbita acetum destillatum [gap: sign vor Libra] j [?],

degerantur diebus octo in vase clauso: hinc alembico imposito in cineribus acetum abstrahe, donec rubrae guttae adscendere incipiant, tunc muta vas recipiens. Antimonio in fundo reliquo si ejus [gap: sign vor Libra] j fuerit, adde sacchari candi [gap: sign vor Uncia] . vj. Inde retortae vitreae; affunde spir vini opt. [gap: sign vor Uncia] ix, et apposito recipiente, in quo sit oleu, si quod primo exstillavit, igne forti fiat destillatio, donec nihil olei, et vaporis amplius apareat. Postea in Balneo spiritum vini ad remanentiam quartae partis separa. Melius aute fit hoc oleum, si post primam istam rectificationem novus spititus vini affundatur, aliquandiu digeratur, et per siltrum vel colaturam fecibus separatis, iterum spiritus vini per separatis, iterum spiritus vini per destillationem separetur. Tandemque Aqua vitae aliqua vel aqua rosarum, in qua moschus vel ambra dissoluta sint, itemque aqua cinamomi addatur, et cum eo digeratur, destillandoque aliquoties separetur.

[note: Ol. [?]] Alio modo ol. ex Antimonio ita paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?], calcineturadalbedinem. Huicaffundeacetumdestillat. etinbalneo, vellococalido essentia salina extrahatur; postea acetumabstrahatur, et aqua pluviali eadem essentia iterum extrahatur: alii spir. vini reci piunt. Hinc per chartam bibulam aliquoties trajiciatur, edque aliquoties repetatur, donec sal fiat candidissimus, qui in cella liquescit et solvitur in rubicundum, et dulcem liquorem. Hujus exhibent a [gap: sign vor Granum] . v. ad viij. ad alvum solvendam. Alii post primam cum aceto extractionem postea cum spir. vini extrahunt et per mensem digerunt, et tandem spir. vini destillando separato oleum destillant.

Non multum diversus est sequens modus. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] pulverisatum, affunde aceti parum et subtilissime tere, post aliquod temporis intervallum iterum aliquid aceti affunde, iterumque tere,


page 1375, image: s1375

per biduum saepius repete. Antimonium hoc modo cum aceto subtilissime tritum inde phiolae, et acetum ad trium digitorum eminentia affunde, et in loco calido asservetur septimanis duodecim, donec acetum tingatur. Tinctum acetum effunde, idque aliquoties repete. Postea acetum destillando separa, et Sal in fundo reliquitur. Huic affunde spiritum vini, eumque aliquoties cohoba, ubi saporem mutat, alium affunde, eundemque etiam coho b a. Idque toties repete, donec materia liquiscere et fluere incipiat. Tum per retortam separetur spiritus vini, quem sequitur oleum.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] pulveris. super marmore misce cum oxymelite, ut formam metallicam amittat. Hinc affunde acetum destillatum Digere per mensem vel etiam longiore spatio. Acetum destillatum separa, et materiam, quae instar pultis in fundo remanet, valido igne destilla, et adscendet oleum dulce. Hisce cognata et in sequenti capite 9. tradetur, quae quis vel olea, vel tincturas appellare poterit.

Minus adhuc proprie dicuntur olea liquores illi per solutionem vel per deliquium facti. De quibus Libav. lib. 3. Syntag. arcan. chym.

Oleum talci Cosmeticum.

[note: Oleum Talci.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] Talci optimi, ad tactum q. pinguis instar Spermatis Ceti q. Tere in mortario calido in pulverem. Pulverisatum injice catillo fusurio seu tigillo, sed tantum [gap: sign vor Libra] j, ut fluere possit. Impone catillum in fornacem Cementatoriam, ita ut flamma catillum supra et infra tangat, nec tamen catillus carbones attingat. Stent ita in flamma horis 24. Hinc catillum exime et talcum spongiosum et album redditum minutissime contere: tribo affunde acetum destillatum. Stent in loco calido in digestione diebus 14, et acetum rubro, interdum etiam viridi colore, tingetur. acetum tinctu effunde, aliud affunde et iterum diebus 14. digere. Idque toties repete, donec acetum non amplius tingatur. tincturas confunde, et acetum destillando ad siccitatem in arena separa, et in fundo sal relinquetur, que in aq. rosar. solve et per charta filtra: Aqua rosar in B. abstrahe. Sali infundo relicto affunde spititum vini, eumque decies vel duodecies destillando separa.

[note: Oleum [?]] Hujus generis est etiam oleum tartari per deliquium paratum.

[note: Magister. [?]] Huc pertinet et sequens oleum [?]j. Praepara sal [?]j: de quo abstrahe aliquoties acetum destillatum, novum seper recipiendo, donec de sua acredine nihil post se relinquat amplius. Deinde solve hoc sal aliquoties in spir. vini optim e rectificato, atque ipsum toties ab illo sale abstrahe, donec massa alba reliquatur. Haec in loco frigido ponenda, ut solvatur in liquore rubeum; quod duorum vel trium dierum spatio fiet. Dosis guttul. v. vel scrup. [?]. in aqua mellis, vel convenienti jusculo.

Quo modo et ex aliis salibus liquor fieri potest, de quibus postea cap. 15. dicetur. Item Aqua lumbricorum terrestrium.



page 1376, image: s1376

[note: Ol. vel Aq. Lumbri. corum.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] Lumbricor. terrestr. q. v. purga per muscum arboreum, ita ut in olla posito musco vermes per eum reptado sese ab omnibus inquinamentis liberent. Idque cum recenti musco fiat bis vel ter. Postea cibentur aliquandiu cum vitellis ovorum ad duritiem coctis, ut lutei fiant. Tandem vermes istos in vitrum, vel testam angusti orificii, infra vero latam conjice, vasque diligenter claude, et in massam panis crudi include, et panem in clibanum coquendum pone. Hoc modo lumbrici in aqua liquescent, quae a fecibus subsidentibus separarida, et per filtrum colanda est. Hanc ad hydropem commendant, si cochlear. ss. cum syrupo de cinamomo exhibeatur.

[note: Ol. e crystallis.] Item oleum ex crystallis ad renum et vesicae calculum laudatum, quod fit, si crystalli cum [?] vel [?] aequali pondere calcinentur: post per acetum sal extrahatur, atque is in loco humido per deliquium solvatur.

[note: Ol. e calculo humano.] Eodem modo et ex calculo in corpore humano genito oleum fit, scilicet is eum nitro sexhoris calcinetur, et saltum spiritu vini extrahatur: Spiritus vini separetur, sal in cella per deli quium solvatur.

Alius modus cap. praecedente fuit propositus.

[note: Ol. oculorum 69.] Libet huc referre et oleum oculorum 69. [gap: sign vor Rec. (recipe)] oculor. 69. subtiliter pulverssat. Unc. v. ol. tartari per deliquium Unc. vj. digerantur in B. vel simo equino. 15. diebus. Postea coagula materiam in phiola in arenam locata: coagulatum pulverisa. Pulverique spiritum vini affunde, et digere, ut tingatur, postea spiritum ad olei crassitiem abstrahe: quod a gilij. ad vj. in Aqua conveniente ad calculum datur. De oleis vide quoque Wocker. antidot. spec. lib. 2. sect. 19. Libavium, lib. 8. Syntag. arcan. Chymic. cap. 17. 18. 19. 20. 21. 22. Alchym. pharmaceut. cap. 29.

CAPUT VII. De Syrupis et Julebis.

[note: Syrupi.] SYrupi et serapia, undecunque etjam hae appellationes sint deductae, sunt medicamenta fluida, sive id sit decoctum, sive infusum, sive succus e conveniente liquore parata, saccharo vel melle condita, et ad mellis fere consistentiam decocta. Sunt vero inventi syrupti tum ob saporis gratiam, tum ob durabilitatem, ut quovis anni tempore medicamenta idonea, in promtu esse possint.

[note: Syruporum differentia.] Sunt autem syrupi, (ut de illa differentia, quae non magni momenti est, qua alii usuales, alii magistrales esse dicuntur, nihil dicamus) alii simplices, qui ex uno saltem medicamento ac saccharo vel melle conficiuntur: vel compositi, qui ex pluribus parantur. Utrique varios in usus destinati, aliique sunt alterantes et Roborantes, alii Purgantes: potestque Medicus fere ad omnes internos corporis affectus idonea medicamenta in syrupi formam concinnare et redigere. Petiturque liquor ex decoctis,


page 1377, image: s1377

infusis succis, depuratis, aceto.

[note: Modus parandi syrupos.] Recipiuntur radices, folia, semina flores, fructusque plantarum, et concisa ac contusa, si opus, in sufficiente quantitate aquae mox coquuntur, vel prius infundutur et coquuntru, eodem plane modo, ut in decoctis dictum. Decocto additur saccharum vel mel, prout usus et scopus medicamenti postulat, nimirum [gap: sign vor Libra] iij. decocti, [gap: sign vor Libra] j. vel [gap: sign vor Libra] j ss. sacchari vel mellis, prout crassior vel dilutior syrupus expetitur, et diu vel minus diu asservari debet. Hinc clarificatur adjecto ovi albumine, ut in decoctis dictum, et lento igne ad syrupi consistentiam coquitur. Mel si addatur, cum postea refrigeratum facile crassescat, minus coqui debet.

Ad perfectam consistentiam prope cocto syrupo, aut sub finem coctionis, vel saporis, vel ventriculi aut aliarum partium roborandarum caussa, aromata vel species aromaticae linteo inclusae adduntur, vel in facto jam syrupo suspenduntur, in singulas fere doses [gap: sign vor Scrupel] j.

Talium syruporum in officinis magna est copia, ut propterea multa exempla addere non sit opus. Unum atque alterum saltem addemus. Exempli loco syrupum proponere libet, quo melancholiae hypochondriacae laborantes se curasse testatur Ant. Don. ab altom. de medend. corpor. hum. mal. cap. 7.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Hyssopi,

sampsuchi,

serpilli,

mellissophylli

betonicae an M. ss.

borrag.

lupulor.

scolopendr.

fumariae,

capillor. veneris an. P. ss.

radic. cichorii,

borrag.

foenic.

cappar. an. Drach. iiij.

absinthii,

cortic. citri an. M. j.

senae,

epithymi an. Drach. iij.

pulegii,

flor. chamaemeli,

centaur. min. an. Drach. ij.

chamaedr.

chamaepit. an. Drach. ij. ss.

junci odorati,

spicae,

sem. anisi,

dauci,

foenic.

asari an. Drach. j.

passular. vinaceis detractis. [gap: sign vor Uncia] . j.

Paretur ex his s. a. decoctum, cujus [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [gap: sign vor Libra] iiij. adjicito succi pomorum dulcium et acidorum, succi rosar. et malorum punicor. acidoru an. [gap: sign vor Libra] ss. succi borrag. et fumariae depurati an. [gap: sign vor Libra] j.

sacch. q. s.

F. syrupus.

De quo sumat aeger Unc. iij. vice qualibet, et superbibat parum aquae lupulorum vel borraginis. Poterit insupper, si videbitur, dictus syrupus ligno aloes, vel cinamomo odoratus reddi.



page 1378, image: s1378

[note: 2.] Non vero solum ex decoctis plantarum fiunt syrupi, sed et ex succis et plantarum infusione. Recipiuntur nimirum succi plantarum vel fructuum et depurantur, depuratisque additur sacchari dimidium: coquuntur ad syrupi consistentiam. Hoc modo parantur syrupi e succo pomorum, succo citri, aurantiorum, granatorum, byzantinus syrupus, e succo borraginis, fumariae, violarum.

[note: 3.] Atque hi syrupi puriores et efficaciores reddantur, Recentiores recipiunt succum florum rosar. vel quorum libet expressum, atque in eo novos flores infundunt, in B. Mar. per horas 24. digerunt, iterumque exprimunt, atque hunc laborem, quoties libet, repetunt. Postea succum expressum in Baln. digerunt, donec feces subsident, quas per inclinationem separant. Id quod saepius repeti, si libet, potest, donec omnes feces separentur, atque succus expressus instar vini rubri clari evadat. Huic sacchari dimidium addunt, et parum coquunt, ut fiat surupus. Vel per destillationem aliquid succi abstrahut, et residuo succo quartam vel tertia partem sacchari addunt, et in Baln. Mar. ad digerendum horis 24. ponunt, ut fiat syrupus. Eodem modo e succo cydoniorum et pomorum syrupi fieri possunt.

[note: 4.] Quae praeparatio si cuipiam nimis operosa videatur, Jacobi Sylvii modum, quem, lib. 3. pharmacop. med. habet, sequi potest, qui succos fructuu et herbarum ad dimidiae vel terti partis consumtionem coquere jubet: deinde colat, colatumque quiescendo residere sinit, ut crassum feculentumque subsidat, et succus clarior ac purior evadat; quod in aliis citius fit, in aliis tardius, die uno, biduo, triduo. Hinc purum a fecibus per inclinationem separat, saccharoque addito ad syrupi consistentiam coquit.

[note: 5.] Commoda et haec est syrupos e floribus rosarum, violarum, florum persicorum, et similibus parandi ratio. Succus expressus saccharo clarificato calido, non tamen ferventi, infunditur; et calori Solis ad aqueam humiditatem ab sumendam exponitur. Quod si calor Solis id praestare sufficienter non possit, per inclinationem humiditas separanda est, coquenda atque iterum affundenda.

[note: 6.] Deinde fiunt syrupi ex infusis. Macerantur nimirum in aqua calida [gap: sign vor Libra] iij. flor. rosarum, violarum, persicorum, vel aliarum plantarum. Postea colantur et exprimuntur. Atque si libet, saepius hîc labor repetitur. Ita enim aqua plus de succo et viriribus florum imbilit. Postea addito saccharo coquuntur ad syruporum consistentiam.

[note: 7.] Quandoque in succis et res aliae infunduntur.

[note: Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Gummi Gotte Unc. ss.

diagrydii Drach. vj.

radic. ellebori nigri Drach. iij.

[note: Syrupus laxativus catholicus.] cinamomi, Unc. j.

Affunde succi cydonio. expressi [gap: sign vor Libra] jss. digerantur in cucurbita in Balneo


page 1379, image: s1379

vel loco calido per dies quatuordecim.

Hinc colentur et exprimantur

Colaturae adde

sacchari albissimi [gap: sign vor Libra] ss.

fiat l. a. Syrupus.

Nonnulli etiam aliquid spiritus vitrioli et sale fecibus calcinatis addunt.

[note: 8. Syrupus ex extracto.] Etiam ex extractis syrupi fieri possunt. Exempli loco sit sequens Syrupus purgans.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Helleb. nigri Drach. jss.

scammonii Drach. iij.

gummi Gotte Drach. iij.

rhabarb.

mechoacann. nigrae.

an. Unc. ss.

cinamomi,

schoenanth,

zingib. an. Drach j.

Extrahantur cum spir. vini tartarisati q. s. praemittendo digestionem per aliquot dies, ut moris est pro extractione sufficiente. Extracto aliquantulum per menstrui abstractionem inspissato adde

succi cydonior, expressi [gap: sign vor Libra] ss.

digere in B. vel loco calido per d. XIV.

Hinc colentur,

Colaturae add.

sacchari albiss. Unc. iiij. aut q. s.

F. l. a. Syrupus.

Dosis cochl. j.

[note: 9.] Possunt et e mollibus Electuariis Syrupi fieri, si scilicet Electuarium aliquod in liquoris calentis sextuplo, vel octuplo, dissolvatur et coletur, atque additâ sacchari dimidia parte leni calore sine ebullitione liquor ad tertiae partis consumtionem evaporet.

[note: 10.] Paratur tandem syrupus ex saccharo et solo aceto, sacchari scilicet [gap: sign vor Libra] v. aceti [gap: sign vor Libra] iij, et secundum nonnullos aq. [gap: sign vor Libra] v. appellaturque syrupus acetosus simplex.

[note: Oxymel.] Huic affinis est, meritoque propterea ad syruporum classem refertur Oxymel, quod in officinis habetur, quod ex una parte a quae, una aceti, et duabus partibus mellis paratur. Nam quod est dilutius, id inter potus genera pertinet, de quo supra dictum.

[note: Oxymel composit.] Cujus generis etiam composita fieri possunt. Tale est, quod Crato, consil. 79. ad educendam materiam e pectore, eamque attenuandam, movendam etiam alvum commendat, quod hoc modo paratur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] fol. Hyssopi,

veronicae,

scabiosae,

marrubii,

origani,

pulegii,

carduiben. an. M. j.

radic. ireos Drach. vj.

zingib. Drach. j ss.

agarici albis. Unc. ss.

Infundantur in aceti [gap: sign vor Libra] jss.

aqu veronicae,

carduiben. an. [gap: sign vor Libra] ss.

Stent in vase vitreo loco calido per triduum.

Deinde lento igne coquantur et colentur.



page 1380, image: s1380

[note: Modus exhibendi syrupos.] Colaturae expressae [gap: sign vor Libra] j. ss.

Adde mell. opt. [gap: sign vor Libra] ss.

Iterum coq. et despumentur.

F. syrupus, qui cinamomo, caryphyllis et calamo aromatico aromatizari potest.

Exhibentur autem syrupi rarius soli, in morbis pectoris et ventriculi: saepius vero diluuntur duplo aquarum destillatarum vel decoctorum, propinanturque pro una dosi syruporum [gap: sign vor Uncia] j, vel [gap: sign vor Uncia] j ss, cum aq. vel decoci [gap: sign vor Uncia] ij vel [gap: sign vor Uncia] iij. Qui autem syrupi quibus aquis vel decoctis dilui debeant, id caussae morbi et morbus ipse indicabunt.

[note: Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] syr. de stoechade Unc. j.

oxymel. scillitici Unc. ss.

aq. salviae,

majoranae,

rorismar. an. Unc. j. M.

Aliud. [gap: sign vor Rec. (recipe)] syr. acetos. s.

endiviae,

oxysacch. s. an. Unc. j.

aq. cichorii,

lupuli,

bugloss. an. Vnc. ij. M.

Ad syrupos et Julebos pertinet et [note: Hydrorosatum.] Hydrorosatum, quod est potio ex rosis et aqua, et melle vel saccharo confecta. Oribasius a quae ferventis [gap: sign vor Libra] X. injicit, vas occludit, donec perfecte cocta sint: postea defecatis rosis, mellis cocti et despumati [gap: sign vor Libra] XXX. infundit, et in cellam reponit. Hoc melle rosaceo efficacius refrigerat. Delicacius et in febribus apprime utile Actuarius sic parit: aquae [gap: sign vor Libra] V. addit, et simul ad spissitudinem coquit: dein succi rosarum [gap: sign vor Libra] j. infundit.

Possunt et syrupis extracta admisceri.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Mannae el. Vnc. ss.

Dissolv. in aq. cichorii Drach. vj.

Coletur.

Adde syr. diasereos Vnc. j.

extract. rhabarb. Scrup. ss. M.

[note: Julebi.] Syrupis cognati sunt Julebi et julebia, et zulapia dicta, ita quidem, ut Medici non raro pro eodem medicamento sumant, ac portiones ex aquis et syrupis mistas julebos appellent. Latius n. multo Julepi nomen extenditur, nunc quam apud Arabes, qui hoc medicamentum excogitarunt, factum. Ab illis n. Julepi nomen absolute positum datur saltem saccharo aquâ rosarum dissoluto, et cocto, veluti est Julepus Rosaru Alexandrinsu alias dictus. Hodie v. etiam eundem in modum ex aqua violarum et saccharo usitate paratur Julepus: nec non ex aquis, aliis syrupis, conservis, succis, ut et ex vino.

Est vero juleb. si aliqua inter eum et syrupum est differentia, medicamentum syrupo dilutius, et proptera delicatius et gratius, paraturque ex aquis destillatis, succis depuratis, et saccharo. Et quia sunt dilutiores, diu non durant, nisi coquantur ad syrupi consistentiam. Parantur, aute sine decoctione, et cum decoctione.

[note: Modus parandi julebos.] Sine decoctione hoc modo. Sumitur aqua communis vel destillata, vel decoctum hordei, cui etiam succus aliquis, citri, limonum, granatorum, cydoniorum, vel acetum addi potest; affunditurque saccharum album et clarificatum, vel hujus loco julebi usuales rosarum et violarum, qui ad syrupi consistentiam


page 1381, image: s1381

decocti asservantur, et diligenter confunduntur, ac, si opus, per manicam Hippocratis trajiciuntur. Sacchari autem vel juleborum usualium proportio ad aquas et succos varia servatur; prout res praesens id exigit, et nunc aquae ac succorum ad syrupos vel saccharum proportio tripla, nunc quadrupla, sextupla, octupla, vel etiam duodecupla servatur.

Nonnunquam julebi speciebus aromaticis condiuntur, vel rotulae convenientes in iis dissolvuntur. Addere etiam in aliquibus morbis spiritum vitrioli est convenientissimum.

Exemplum esto:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. borragin. e floribus diligenter destillatae [gap: sign vor Uncia] v.

Syrup. de succo borrag. [gap: sign vor Uncia] j.

Julebi rosacei,

aq. cinam. ana [gap: sign vor Uncia] ss.

margarit. [gap: sign vor Drachme] ij. M. F. Potio, quam Crato, Cons. 104. ad miraculum in cordis palpitatione contulisse scribit: ipse addit etiam auri dissoluti [gap: sign vor Drachme] j.

Non solum autem ex saccharo et aquis ac succis fluidis, verum etiam ex conservis ac succis medicatis, cum aquis convenientibus julebi fieri possunt. Sumuntur nimirum conservae praesenti usui necessariae, et succi medicati, rob ribium, cerasorum, berber affusisque aquis destillatis convenientibus, vel decocto hordei, in mortario marmoreo vontunduntur, vel super igne lento miscentur, colanturque.

Exempli gratia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Conservae rosar. [gap: sign vor Uncia] jss.

violar. [gap: sign vor Uncia] j

borrag.

bugloss. ana [gap: sign vor Uncia] ss.

rob ribium [gap: sign vor Drachme] vj. vel [gap: sign vor Uncia] j.

Dissolvuntur in aq. hordei vel sola, vel addita

aquae acetosae,

cichorii,

vel aliarum suff. quant. nimirum [gap: sign vor Libra] . ij. vel [gap: sign vor Libra] iij, et colentur. Si libet, possunt in vase claudo semel saltem ad ignem ebullire, et postea colari.

Qui vero cum decoctione parari dicuntur julebi, nihil aliud sunt, quam syrupi vel decocta dilutiora et puriora, eademque eorum parandi ratio est, quae decoctorum et syruporum, nisi quod ab igne removentur, antequam crassiorem accipiant consistentiam.

Refrigerans in febribus Julebus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aqu. fontan. puriss. [gap: sign vor Libra] jss.

Sacchar. cand. alb. [gap: sign vor Drachme] v.

Bulliant leniter atque colentur.

Colaturae adhuc fervidae adde

Santal. rubr. opt. et pulveris. [gap: sign vor Drachme] iij.

Spir. [?] rectisic. [gap: sign vor Scrupel] ss.

Succi citri opt. [gap: sign vor Uncia] ss.

Infunde vitro bene clauso loco calid. per horas 6. deinde colentur. Colatura servetur: quae postea varie misceri potest.

Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] Julebi refrigerant. [gap: sign vor Libra] j.

spirit. [?]li gutt. X.

Aq. cinam. gutt. vij.

Syr. de succo ribes [gap: sign vor Drachme] vj. M.



page 1382, image: s1382

Vel: [gap: sign vor Rec. (recipe)] Julebi refriger. [gap: sign vor Uncia] iij. ss.

spir. [?] gutt. vj.

tinctur. rosar. [gap: sign vor Drachme] jss.

julebi violar. [gap: sign vor Uncia] j.

M.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] flor. rosar. M. j.

violar. Mss.

sacchari candi [gap: sign vor Uncia] ij.

Coq. in aq. com. [gap: sign vor Libra] iij. ss. ad [gap: sign vor Libra] ss. consumtionem: Colentur.

Videatur Vid. Vidius. de medic. l. 7. cap. 6. Quercet. pharmacop. rest. libr. 1. cap. 12.

CAPVT IIX. De Emulsionibus, et aliis misturis lac referentibus et confortantibus.

[note: Emuisio.] EMulsio non ex eo, ut nonnulli putant, dicta, quod afectus demulceat, sed quod lacti similis sit, quo nomine et vulgo appellatur, et emulgendo quasi paratur, medicamentum potulentum est, ex medulla seminum, et fructuum nonnullorum, inprimis amygdalarum dulcium (quae Emulsio in specie a nonnullis Amygdalarum nominatur) affusione aquarum convenientium aut alterius liquoris, ac contusione et expressione paratum, quibus et pulpa capi vel pulli, si simul nutrire animus est, additur. Quidam saltem inter thoracia medicamenta, et quae renibus ac urinae ductibus dicata sunt, numerant Emulsiones: verum et alios usus habere possunt, et ad sitim exstinguendam, somnum conciliandum sudores movendos, aliosque usus parantur.

Imo etiam extra loco epithematum ad calorem capitis et dolorem mitigandum, et somnum conciliandum adhiberi posunt.

[note: Modus parandi Emulsiones. I.] Parantur autem hoc modo: amygdalae dulces excorticatae, semina 4. frigida majora excorticata, papaveris albi, portulacae, lactucae, pineae, pistacia, nuclei mali armeniaci et similia pro vario usu in pila lapidea seu in mortario marmoreo cum pistillo ligneo contunduntur, sensim affusa aqua fontana rosarum, aliisque destillatis convenientibus, vel etiam decocto hordei radicis glycyrrhzae, vel alio liquoris affundendi varia est, nunc major, nunc minor, pro seminum et fructuum efficacia, et prout dilutior vel crassior Emulsio expetitur. Ad minimum autem liquoris triplum requiritur, saepe sextuplum, octuplum, decuplum, etc. Contusa colantur, et, si libet, syrupi vel julebi aliqui convenientes, ut violarum vel rosarum, adduntur. Facta Emulsio nonnunquam dulcoratur saccharo vel rotulis diamargar. frig. manus Christi perlati, vel modo dictis julebis. Potest interdum et aliquid aquae cinamomi, si morbus patitur, addi.

Quandoque et conservae, Conffectiones et Electuaria liquida adduntur a [gap: sign vor Drachme] ss. ad [gap: sign vor Drachme] j, ij, vel plures.



page 1383, image: s1383

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] amygdal. dulc. excort. [gap: sign vor Uncia] j.

sem. 4. frig. major. excortic. ana [gap: sign vor Drachme] j.

Contundantur affusa aq. hordei [gap: sign vor Libra] j. rosar. [gap: sign vor Uncia] j.

Emulsio facta dulcoretur sacchar. candi [gap: sign vor Uncia] j.

Alia: [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] amygd. dulc. excortic. [gap: sign vor Drachme] ij.

sem. 4. frigid. major. ana [gap: sign vor Drachme] j. papav. albi [gap: sign vor Drachme] jss.

cum aq. endiv.

fragor.

cichor. ana [gap: sign vor Uncia] ij.

foenic.

apii, ana [gap: sign vor Uncia] jss.

F. Emuls. dulcorretur

rotul. manus Christi perl. [gap: sign vor Uncia] j.

Alia: [gap: sign vor Rec. (recipe)] sem. 4. frig. major. ana [gap: sign vor Uncia] ss.

cum decocti cicer. rubr. in quo radic. petrosel. et foenic. ebullierint, clarificati [gap: sign vor Libra] jss. F. Emulsio ad pus per urinas evacuandum.

Emulsio pro hecticis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Pincar. mundat.

sem. 4. frig. maj. ana [gap: sign vor Uncia] j.

amygd. dulc. exc.

pulpae capi ana [gap: sign vor Uncia] ij.

juris testud. nemor. q. s.

M. F. Emulsio.

Possunt Emulsionibus margaritae praeparatae, Corallia, C. C. ustum addi.

Emulsio pro pueris Epilepticis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sem. poeon. excorticat. [gap: sign vor Drachme] j.

corn. cerv. usti et praeparat.

Corall. rubr. praep. ana [gap: sign vor Scrupel] j.

Terantur pariter in mortario et affusis aq. Beton.

flor. primulae veris ana [gap: sign vor Uncia] ij.

Fiat l. a. Poti, in qua dissolve Syrup. violar. Martial. [gap: sign vor Uncia] j. vel manus Christi perlat. [gap: sign vor Drachme] ij.

Alia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Decocti C. C. usti [gap: sign vor Libra] ss.

sem. 4. frigor. maj. excort. ana [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

amygd. d. excort. [gap: sign vor Drachme] jss.

F. Emulsio, sub fine admisc.

C. Custi praeparat.

oculorum 69. praep. ana gr. v.

margarit. praep. [gap: sign vor Scrupel] ss.

lapid. bezoar. orient. veri gr. iij.

julep. violar. q. s. ad moderatam dulcedinem.

Aq. cinamomi. [gap: sign vor Drachme] ss.

M.

Parantur et Emulsiones ad sudores ciendos, et materiam ad cutem expellendam in febribus malignis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sem. napi,

citri ana [gap: sign vor Drachme] j.

Aq. carduiben. [gap: sign vor Uncia] iij.

F. Emulsio.

Cui adde syrup. acetos. citri [gap: sign vor Uncia] ss.

M.

AliaL [gap: sign vor Rec. (recipe)] sem. carduiben. [gap: sign vor Drachme] j.

aq. veronicae,

carduiben. ana [gap: sign vor Uncia] jss.

F. Emulsio.

Cui adde syrup. acetos. citri [gap: sign vor Uncia] j.

margarit. praep. [gap: sign vor Scrupel] j.

C. C. usti praepar. [gap: sign vor Scrupel] ij.

M. Crato.

Alia: [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] margar. praepar.

C. C. usti praep. ana [gap: sign vor Drachme] j.

corall. rubr. praep. [gap: sign vor Drachme] ss.

amygdal. dulc. excort. [gap: sign vor Drachme] ij.

aq. rosar. [gap: sign vor Uncia] iij.



page 1384, image: s1384

C. C. borrag.

acetosae ana [gap: sign vor Uncia] jss.

cinam. [gap: sign vor Drachme] ij.

F. Emulsio.

Dulcoretur rotul. manus Christi perlatis [gap: sign vor Uncia] ss.

Imo nunquam ex solis margaritis, coralliis, C. C. et similibus cum aquis convenientibus fiunt potulenta medicamenta, quae et ipsa, ob colorem lacteum, quem habent, Emulsiones nominantur, et modernis Medicis satis frequentes sunt.

Talis est Emulsio margaritarum Montagnanae, quae in morbis gravissimis et senibus valde commendatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. borrag. e floribus in vitro destill. [gap: sign vor Libra] j.

margarit. praepar. [gap: sign vor Drachme] iiij.

aq. cinam. [gap: sign vor Uncia] j.

M. in mortario marmoreo.

F. Emulsio.

Non raro etiam aquis illis succi quidam expressione eliciti, ut granatorum, limonum, vel etiam alii liquores, affunduntur, (ita tamen, ut aquae distillatae plerumque reliqua quantitate superent;) aliquando, sed rarius, syrupus, quidam conveniens. Cum enim in aqua hac Medici plerumque studeant colori albo, omnia illa, quae ipsum obscurant, aut intervenerunt, fere omnittunt. Quod tamen neque perpetuum, neque necessarium. Exempla sint haec:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Solut. margarit. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

Corall. rub. [gap: sign vor Scrupel] j.

oculor. 69. [gap: sign vor Scrupel] ss.

succini albi praeparati gr. vij.

fragm. lap. 5. pretiosor.

lap. bezoar. orient. ana gr. w.

aq. borrag.

violar.

cerasor. sylvest. ana [gap: sign vor Uncia] j.

acetos. [gap: sign vor Uncia] ij.

citri,

fragor. ana [gap: sign vor Uncia] j.

manus Christi perl. C. ol. cinam. [gap: sign vor Uncia] j.

aq. cinamomi, ros. an. [gap: sign vor Drachme] iij.

M.

Vel [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. borragin. [gap: sign vor Uncia] v.

rosar. opi. [gap: sign vor Uncia] ij.

margarit. praep.

Corall. rubr. praep.

C. C. usti praep. ana [gap: sign vor Scrupel] j.

fragment. lapid. pretiosor. praepar. [gap: sign vor Scrupel] ss.

spir. rosar. [gap: sign vor Drachme] ss.

aq. cinam. [gap: sign vor Drachme] ij.

julebi viol. ros ana [gap: sign vor Uncia] j.

M.

Adsumuntur etiam interdum conservae, condita, aut similes confectiones officinales aliae; sed haec omnia rarius in usum veniunt. Si tamen horum aliquid assumere libeat, potest id fieri a [gap: sign vor Scrupel] ss. ad [gap: sign vor Drachme] j. pro liquoris [gap: sign vor Uncia] j. Loco praeparatorum nonnunquam et alia simplicia, plerumque aromatica, et grata, aut pulveres officinales, quorum [gap: sign vor Scrupel] ss, [gap: sign vor Scrupel] j, [gap: sign vor Drachme] ss, aut j. respondeat liquoris [gap: sign vor Uncia] j, adsumuntur Exempla sint haec:

Aqua confortativa ad Apoplexiam.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. fl. tiliae.

lavand.

salv. ana [gap: sign vor Uncia] j.



page 1385, image: s1385

cinam. [gap: sign vor Uncia] ss.

cephalicae Lang. [gap: sign vor Uncia] iij.

spir. ceras. [gap: sign vor Drachme] j.

sp. diambr.

contra apoplex. ana [gap: sign vor Scrupel] ss.

Corall. rubr. praep. [gap: sign vor Scrupel] j.

marg. praep. [gap: sign vor Scrupel] ss.

succin. alb. praep. gr. iiij.

man. Christi perlat. [gap: sign vor Drachme] vj.

M.

Contra Apoplexiam.

Alia ad palpitationem cordis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. meliss.

basilic. ana [gap: sign vor Uncia] j.

borrag. e fl. destill. [gap: sign vor Uncia] ij.

cinam. [gap: sign vor Uncia] ss.

vini malvat. [gap: sign vor Uncia] j. ss.

julepi rosac. [gap: sign vor Drachme] vj.

sp. de gemm. calid. [gap: sign vor Scrupel] j.

lign. aloes gr. vj.

santal. citr.

Corall. rubr. praep. ana [gap: sign vor Scrupel] ss.

ras. eboris gr. iiij.

marg. praep. [gap: sign vor Scrupel] j.

unicornu veri gr. v.

manus Christi perlat. [gap: sign vor Uncia] j.

M.

Ob coloris similitudinem lactis nomen et aliis quibusdam medicamentis tribuitur, quae tamen ad hunc locum non pertinent, ut lacti [?], lacti virginis, quod paratur ex lithargyro et aceto, ut in Pharmacop. Augustana et aliis dispensatoriis docetur.

CAPVT IX. De Tincturis et Extractis, ac solutis liquidis.

TIncturas et Extracta conjungimus, quod non multum differre videantur. Etsi enim Chymicos, praecipue cum de tinctura Philosophica loquuntur, aliter Tincturae vocabulum accipere non ignoramus: tamen hoc loco illam [gap: Greek word(s)] non attendimus. Extractum enim [note: Extractum.] nihil aliud est, quam optima rei essentia a crassiore corpore per idoneum menstruum separata (unde et essentiae a multis nominantur) quod cum adhuc sub forma liquidiore est, et cum menstruo conjunctum, etiam colorem rei habet, et propterea Tinctura appellatur: quamvis nonnunquam Tincturae quoque dicantur, [note: Tinctura.] cum jam a suo menstruo extrahente rei essentia separata est. Itaque etiam quae in genere hac de re dici possunt, tincturis et extractis fere sunt communia. Non autem hîc de iis medicamentis agemus, quae etiam a nonnullis inter extracta numerantur, et e succis viridium herbarum expressis et depuratis conficiuntur: sed de iis, quae ex rubus siccioribus, interviniente aliquo liquore, quem menstruum vocant, praeparantur. Nisi enim res, ex quibus extracta parare cupimus, prius exsiccentur, humidum illud alienum impedimento est spiritui extrahenti, ne in penitiora sese insinuare possit.



page 1386, image: s1386

[note: Liquores ad extractiones idonei.] Menstrua autem (ita enim liquorem, qui ad eliciendam rei essentiam adhibetur, nominant) varia, pro diversitate materiae et usus, adhibentur, spiritus vini praecipue, aqua destillata, serum lactis, acetum, et similia. Neque enim idem liquor quidvis ad se trahit, sed certus certum.

In menstruo autem eligendo primum perpendendum, an liquida tinctura, seu extractum expetatur, an vero expetitur, menstruum sumendum est, quod sit ejusdem generis vel facultatis. Ita ad tincturam e [?] eliciendam spiritus terebinthinae et juniperi adhibetur. Si vero menstruum separari debeat, non admodum refert, licet alterius a tinctura sit generis.

Duae tamen in menstruo tali praecipue conditiones requiruntur. Una est, ut sua subtilitate materiam penetrare, et familiaritate finceriorem partem ex ea extrahere possit: altera est, ut citra jacturam et corruptionem extracti ab eo separari iterum possit. Inter quae facile spiritus vini optime praeparatus primum locum obtinet, et quidem e vino bono, non fecibus vini destillatus, utpote qui et optime penetrat, et rei purissimam substantiam ad se allicit, ac levissimo etiam calore postea separari potest.

Adhibetur tamen quoqur pro renata Ros majalis, acetum destillatum, spiritus Salis, terebinthinae, etc. Menstruum ex aqua pluvia quo modo parandum sit, docet Beguinus, lib. 2. cap. 9.

[note: In extractis compositis pamndis quid observandum.] Patet hinc vulgo non parum errari in extractis compositis parandis, ubi res, quae diversae sunt naturae, et diversa menstrua requirunt, e. g. margaritae, corallia, gemmae, aromata, radices et alia, in unum menstruum infunduntur; quod tamen eam vim non habet, ut omnia penetrare possit. Quapropter observandum, ubi extracta composita parare animus est, et simplicia sunt diversae naturae, ut singula seorsim, vel quae cognata sunt simul, per suum menstruum extrahantur, et postea extracta misceantur.

Toto autem haec operatio nota est, nec prolixa descriptione indiget, nec exemplis multis opus habet. Res plerumque contrita aut pulverisata in convenientem liquorem, seu menstruum conveniens, conjicitur. In materiam enim in minimas partes comminutam liquor sese facilius insinuare, et ex eo partem illam optimam extrahere potest. Ea de caussa etiam maceratione per calorem saepe opus est. Maceratione enim vis illa rei in liquorem seu menstruum deponitur, facitque ad hoc multum calor, qui, ut liquor rectius sese insinuet et penetret, efficit. Fit autem illa maceratio in balneo, in cineribus, aut alias loco calido. Cum menstruum satis coloratum est, liquor effunditur. Interdum unico menstruo tota vis extrahitur: nonnunquam saepius novum menstruum in affundere


page 1387, image: s1387

oportet, antequam vis tota extrahatur. Ubi vis omnis extracta est, liquorem omnem effundimus, et conjungimus, et puriorem vel filtratione, vel digestione efficimus. Nonnunquam radices et herbas novas saepius in eodem liquore maceramus, ut extractum fiat potentius. Liquorem illum medicamenti vi imbutum, et purissimam ejus partem continentem, Tincturam appellare licet. Quam si ita liquidam, et forma fere julebi asservare velis, requiritur, ut menstruum tale sit, quod non facile corrumpatur, quale inprimis spir. vini est, aut si tale non sit, ut suo, h. e. ex materia extracti parato, sale a corruptione praeservetur.

Spiritu autem vini ex plerisque simplicibus, tam alterantibus, quâm purgantibus, ut mechoacanna, scammonio, et aliis extractum paratur. Exempli gratia.

Si absinthio affundatur, tinctura extrahatur, et tandem maxima pars spiritus vini separetur, sit extractum liquidum, cujus guttae aliquot vino instillatae absinthites illud faciunt.

Ut vero ex absinthio: ita etiam ex plurimis aliis plantis, carduobenedicto, chamaedry, chamaepity, centaurio minore, zedoaria, rosis et pluribus aliis extracta liquida, quae alii Tincturas, alii essentias vocant, parari possunt. Et sunt ista aegris non solum gratiora, verum etiam efficaciora plerumque, quâm Syrupi, in quibus vis omnis pene conquendo perit. Parantur autem fere e plantis calidis.

[note: Tinctura rosar.] Huc pertinet ergo tinctura Rosarum, cum simplex, quae cum aquis convenientibus, add. Spir. [?]li, extrahitur et saccharo dulcoratur, tum composita, in dysenteria utilis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rosar. rubr. opt. [gap: sign vor Uncia] ij.

Rad. Acori vulgar.

bistort.

pentaphyll.

tormentill. mundatar. omnium

ana [gap: sign vor Uncia] ss.

Incisis et praeparatis s. a. adde

spir. [?] ops.

Aceti rosar. opt. ama [gap: sign vor Uncia] jss.

Agitetur vitrum continens probe, ut radices incisae spiritum facilius imbibant. Relinquatur deinde vitrum per horas 24. in loco frigido, quo facto affund.

Aquae tormentill.

bistortae, plantag.

pentaphylli ana [gap: sign vor Libra] j.

Admisc. sacch. albiss. [gap: sign vor Libra] ss. Relinq. in loco moderate calido tamdiu, donec liquor colore sanguineo fuerit tinctus. Transmittatur postea per chartam em poreticam.

[note: Essentia Castorei.] Huc referenda etiam essentia Castorei:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Castorei [gap: sign vor Libra] j. seca id in minutas particulas, affunde acetum vini destillatum forte, et extrahe Tincturam, per chartam filtra, et acetum per Baln. destillando separa. Materiae restanti spir. vini rectif. affunde et per 14. d. digere, postea in vitrum purum essentiam effunde et serva. Dosis in gutt. v. ad. X. in Epilepsia et affectibus hystericis.



page 1388, image: s1388

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Spec. aromat. ros. [gap: sign vor Uncia] j.

sem. anisi,

foeniculi,

carvi, ana [gap: sign vor Uncia] ss.

caryophyll.

nucis moschat.

cinam. el. ana [gap: sign vor Uncia] iijss.

cardamoni min. [gap: sign vor Drachme] ij.

ligni aloês,

piper. nigri,

zingib.

galangae, ana [gap: sign vor Drachme] j.

Tritis affunde in vase vitreo

spir. vini opt. [gap: sign vor Libra] iijss.

Macerentur vase diligentissime clauso diebus 10.

Postea per inclinationem a pulvere tinctura clara separetur,

cui [gap: sign vor Uncia] viij. julebi rosacei adde,

quae in vase bene clauso ad dolores ventriculi curandos asservari potest. Matthiol.

Hujus si portionem cyathoo vini infunderis, mox Claretum seu vinum Hippocraticum habebis.

[note: Elixir propriet.] Pertinet huc etiam Elixier proprietatis, undecunque etiam ita dictum, quod vulgo h. m. paratur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Myrrhae optimae, aloes, croci an. [gap: sign vor Uncia] jv. pulverisata in vitro humectentur spir. vini optime rectificato, postea affundatur oleum sulphuris per capanam factum ad digitorum jv. eminentiam, et in loco calido digerantur duobus mensibus: postea liquorem hunc separa, et materiae residuae spiritum vini affunde, atque iterum duobus mensibus digere, liquorem colatum priori adde: tandem materia residua lento igne destilletur, et quod exstillat priori liquori addatur, et iterum per mensem in loco calido digeratur.

Verum quia haec praeparandi ratio paulo operosior est, nec menstruum materiae extrahendae analogum videtur, alii aliud compendium quaerunt! Verum brevissima Elixir hoc praeparandi ratio ista videtur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Vinum Malvaticum vel solum vel cum spiritu vini mixtum, atque addatur oleum [?]ris acidi q. s. ad gratam aciditatem. Hoc vinum ad digitorum quatuore eminentiam speciebus affundatur, et postea liquor per inclinationem separetur atque aliud vinum, vel spiritus vini affundatur et omnis postea digeratur.

[note: Essentiae.] Pertinent ad hoc caput et essentiae dictae: Quanquam vocabulum hoc apud Chymicos valde est ambiguum, et de parte omni, quae a toto separata, et virest totius fere coprehendit accipitur; quo modo tincturae et extracta liquida etiam essentiae, ut modo diximus appellari solent. Praeterea etia ex succis essentiae parantur. Succus expressus in B. M. digeritur, dum crassum sedimentum ad fundum descendit, reliquusque succus clarescere et rubescere incipit. Quo facto clarus liquor per inclinationem separatur, iterumque digeritur, donec nullae feces amplius subsideant. Hoc modo enim cruda concoquuntur, amara dulcescunt, et acria ad mediocritatem reducuntur.


page 1389, image: s1389

Qui ut diutius durare possit, succi [gap: sign vor Uncia] XVI additis sacch. [gap: sign vor Uncia] iiij. in balneo lento calore ad syrupi consistentiam concoquuntur.

[note: Extracta.] Verum saepissime per Balneum, vel lenta coctione atque evaporatione menstruum plane separatur, atque tunc extractum nominatur. Et quidem simpliciter extractum. Nam si pars aliqua saltem menstrui separetur, extractum liquidum appellatur. Idque variis modis asservari potest, vel mellis consistentia, vel succi expressi, vel si placet, etiam forama pilularum, imo et pulveris. In quibus omnibus hoc spectatur, ut vis medicamenti in quantitatem minimam redigatur. Cum enim vis medicamenti non in corpore crassiori et terrestri, sed in succo nobiliore et spirituosa substantia plerumque consistat: extractione illa purior et efficacior pars separatur, et vis, quae antea in [gap: sign vor Uncia] j vel [gap: sign vor Uncia] ij fuit, in [gap: sign vor Drachme] j contrahitur. Nonnunquam primo per liquorem aliquem convenientem extractum paratur: Deinde ex eodem extracto crassiore per spiritum vini subtilius paratur. Quomodo extractum hellebori nigri fieri solet.

Quia vero in quibusdam consistentia est solidior et compactior, prius ad solutionem et extractionem praeparetur. Quod in mineralibus, et metallis, hisque cognatis, perficitur, qua compages illa coporis arctior reseratur, et corpus durum in minutissimas partes resolvitur, ut postea liquor affusus rectius in eas agere possit.

Cum autem talium extractorum magna passim habeatur copia, et plurima exempla apud Evonymum et in antidotario Weckeri speciali, aliosque reperiantur, actum agere nolumus: pauca quaedam saltem monebimus.

[note: Extract catholicum.] Extracta purgantia, et ad singulos humores, et ad omnes seu panchymagoga describuntur a Crollio, p. 137. Beguino, lib. 2. c. 9. et aliis passim. Facilis compositio haec est.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Diagrydii,

trochisch. alhandal,

gummi Gotte. an. Unc. ss.

aloes Unc. j.

F. extractum cum spir. vini.

Seorsim itidem

F. extractum e turbith. elect.

radic. hellebori nigri an. Unc. ss.

spec. diarrhod. abb. Unc. ss.

arom. ros. Drach. ij.

Utrumque extractum postea conjungatur.

Dos. a Srcup. j. ad Scrup. ij.

Extr. Hellebori nigri.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] rad. Elleb. nig. [gap: sign vor Libra] j.

Infund. in spir. vini opt. q. s. per dies 7. vase optime clauso, postea add.

rad. bugloss. Ital.

foenic. an. Drach. vj.

som. anisi. Unc. ss.

caryophyll. Drach. iij.

Stent per biduum, postea f. Extra. s. a.

[note: Extractum Esulae.] Extractum esulae a Rulando toties laudatum ita paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Esulaminor. praeparatae q. v. coquatur leniter, et


page 1390, image: s1390

semper despumetur, donec spuma amplus non appareat. Aquam per inclinationem separa, aliamque affunde, et iterum, ut prius coque. Aqua collecta ad ignem exhalet ad spissitudinem mellis. Postea affunde spiritum vini ad digiti eminentiam in vase clauso loco calido aliquandiu asservatur. Tandem Spiritu vini abstracto, relinquitur Extractum, quod a [gap: sign vor Scrupel] j ad [gap: sign vor Drachme] j exhibetur.

[note: Extractum rhabarbari.] Extracum rhabarbari rectius paratur cum Aqua cichorii, vel endiviae, additis guttis aliquot ol. tartari per deliquium, quam cum Spiritu vini.

[note: Extract. scamonii.] Elegans etiam modus est ex scammonio, mechoacanna atque aliis, quae resinosi aliquid habent extracta parandi, si cum Spiritu vini extractio fiat, atque in Spiritum vin impraegnatum et per inclinationem af fecibus separatum aliquid aquae rosar. instilletur. Tum enim extractum ad fundum praecipitatur, â quo si per inclinationem spiritus vini separatur, extractum scammonii in fundo instar gummi Arabici pellucidum remanet, quod lento calore siccandum, donec in pulverem redigi possit: id nonnulli resinam scammonii nominant. Notandum tamen, post aq. rosar. infusionem extractum non totum statim praecipitari, sed sensim aliquod dierum spatio subsidere. Affusio etiam spiritus vini in scammonium toties repetenda, donec nihil amplius extrahat. Quia vero extractum hoc liquore calido liquescit instar resinae, commodius in pillulis vel bolis, quâm pulveribus, quae in liquore calido summuntur, exhibetur.

[note: Coagulum Asari.] Huc referri potest et coagulum Asari. Nonnulli e radice et foliis asari cum spir. vini tincturam extrahunt. ex fecibus vero salem parant, quem in crucibulo ad ignem calcinant, solvunt, coagulant, tandemque cum tinctura miscent, spiritumque vini separant ad mellis consistentiam et Asari coagulum vocant, et a Scrup. j ad Scrup. ij. exhibent.

[note: Spir. vini purgans.] Huc referri potest et spiritus vini purgans, ut spirtitus vitae aureus Rulandi, cujus vires describit Cent. 2. cur. 96. Paravit autem eum, ut Rulandus F. in Elencho medic. Chymicor. no. 8. scribit, ex trochiscis alhandal spiritu vini extractis.

Rulandus F. vero loco cit. hanc spir. catharticum describit:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Spec. Diacarthami recenter dispensat. Unc. iij.

spir. vini malvat. q. s.

F. Spiritus Catharticus filtrationis et circulationis opera.

Ab allis ita paratur spir. vitae aureus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Pulp. colocynthid. Drach. v.

gum. bdellii,

tragacanth.

Arabic. an. Scrup. j.

trochisc. adhandal,

de rhabarb.

de absinth. an. Drach. j ss.

rhabarb. el. Drach. ij.

spir. vini opt. rectif. Unc. XViij.

vini malvatici Unc. viij.

Misc.

Stent in infus. in loco calido per


page 1391, image: s1391

triduum, vitro clauso, et bene obturato, deinde exprimantur fortiter, et colentur per chartam emporeticam.

Dos. a [gap: sign vor Drachme] ij. ad. [gap: sign vor Uncia] ss. vel etiam [gap: sign vor Uncia] j.

Alius spiritus vini purgans:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Diagryd.

turbith an. Drach. ij.

Medull. sem. cartham. Drach. j.

cinamomi,

zingib.

spec. diamarg. fr. an. Scrup. ij.

cort. citri siccat.

carnis cydonior. an. gr. XV.

vel Scrup. j.

sacchicandi albi Drach. ij.

Infund. per 24. horas in spir. vini opt. q. s. v. grat. [gap: sign vor Libra] j. in vase vitreato, circulentur aliquandiu, postea filtrentur, per chartem emporeticam, et serventur ad usum.

Dosis cochl. j. vel ij. vel [gap: sign vor Uncia] j. ante pastum aliq. horis.

Potest etiam spiritui vini scammonia impraegnato suceus cydonior. et sacchar. addi, et pro ratione et quatitate scammonii exhiberi.

Extractum pestilentiale.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Radic. Angelicae,

olsnitii,

imperatoriae,

zedoariae,

helenii,

valerianae,

vincertoxiti, an. Unc. ss.

tormentillae,

gentianae,

petasitae,

succisae,

pimpinellae an. Unc. j.

sem. levistici Drach. iij.

angelicae,

melissae an. Drach. ij.

citri Drach. j.

granor. juniperi, M. ij.

fol. veronicae,

melissae,

artemisiae,

scrodii,

galegae,

scabiosae,

carduibened. an. M. i ss.

flor. hyperici M. j.

cum spiritus vini F. Extractum.

[note: Laudanum opiatum.] Pertinet huc et laudanum opiatum, cujus descriptiones apud Crollium, pag. 173. et passim plurimae extant; quarum pleraeque et optimae opium solum pro basi habent, e quo extractum fit cum spiritu vini, qui tinctura specier. diambrae imbutus est. Extracto postea additur solut. corallior. et perlarum, ambra, bezoar. ol. garyohyll. cinamoni, extract. croci: atque tali et ego hactenus feliciter usus sum. Vide Libav. lib. 2. Alch. tr. 3. c. 1. et Syntagm. arcanchymic. l. 8. c. 44.

Alii ita parant. [gap: sign vor Rec. (recipe)] opii Thebaici q. v. scinde in particulas tenues, et in patella vitrea, seu terrea lento igne in arena vel cineribus exsicca (quod septem vel octo dierum spatio perficitur) in loco vento perspirabili, donec digitis in pulverem conteri possit, foetoremque amittat. Postquam foetidum sulphur exhalavit, affunde acetum destillatum ad sex digitorum eminentiam, et stent in loco calido,


page 1392, image: s1392

donec acetum opii tincturam extraxerit: Tinctum acetum separa, et per filtrum trajice, novumque acetum affunde, iterumque tincturam extrahe. Acetum coleratum omne conjunge, et Balneo destillando separa, ut relinquatur extractum opii mellis consistentia. Hujus Unc. j. adde sallis vel Magister. corallor. et perlar. ana [gap: sign vor Uncia] ij. et misce diligenter: alii praeterea moschum, ambram, ol. cinamomi, et garyophyllorum addunt.

Nonnulli aliud laudanum commendant, quod nihil opii, sed vim suam a sulphure vitrioli Narcotico habeat. Verum non sine caussa dubitant viri docti, an ipse Quercetanus, qui tamen toties de hoc sulphure gloriatur, id unquam habuerit; et si quid medicamenti narcotici habuit, an illud vim suam a sulphure vitrioli, an vero ab opio obtinuerit.

Contra autem oservatum est, medicamenta pro vitrioli sulphure exhibita horribiles vomitiones, cachexiam, hydropem excitasse, imo quibusdam mortem attulisse, ut testatur Matth. Unzerus, tractatu de sulphure. Ideoque consultius est, Laudano opiato probe parato uti, quam medicamento nondum satis cognito periculum in homine facere. Vide Libav. de igne naturae, cap. 32. et Apocalyps. hermetic. part. j. cap. 14. et Unzerum, alleg. loco, in Appendice de sulphure vitrioli.

Extractum splenis bovis ad lienis obstructiones et menstrua provocanda commendatu vide apud Crollium, pag. 224.

[note: Tinctum [?]] Pertinet huc et tinctura [?], quam alii sulphur tartari appellant, quae hoc modo paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Salis tartari purissimi q. v. Is in crucibulo valido igne fundatru, donec calorem ex viridi caeruleum acquirat: qui tantae est acri moniae, ut linguae admotus instar ignis urat. Huic sali fuso spiritus vini tartarisatur affunditur ad eminentiam digitoru trium, et aliquandiu sten in loco frigido, postea in cineribus lente ebulliant, et destillentur. Atque haec abstractio aliquoties repetatur. Postea per destillationem spiritus vini separetur; et manet liquor rubeus: qui denuo cum spiritu vini recenti junctus in phiola lento calore digeritur, et partim in crystallos croceos concrescit, partim forma liquida manet. Ejus guttae iij. vel plures in vino exhibentur. Expellit per urinam vehementer materiam viscera obstruentem, et inde in affectione hypochondriacâ exhiberi potest.

[note: Tinctura Smaragdi.] Paratur deinde et tinctura ex gemmis et lapidibus. ut Rec. Smaragdi fragment. q. v. terantur super lapide porphyrio subtilissime: postea affunde urinam puerorum destillatam, et in loco calido tinctura extrahatur, idque toties repete, quoties opus erit. Hanc urinam destillando separa, et ramanet pulvis gryseus, ex quo cum spiritus vini tinctura viridis extrahatur. Spiritus vini aliqua pars separetur, ut consistentiam quandam acquirat, et relinquitur tinctura Smaragdi


page 1393, image: s1393

quae a gr. iij ad v. in aqua conveniente exhibita ad dysenteriam commendatur.

Ex rubino, et gemmis plerisque tinctura extrahitur, si calcinentur, et postea spirtitus vini tartarisatus affundatur.

[note: Tinctura corallior.] Tincturam coralliorum ita nonnulli parare docent. [gap: sign vor Rec. (recipe)] corallia aceto soluta: impraegnentur spiritu aceti destillati, donec sal nihil istius spiritus recipiat; id quod fit hoc modo. Ad corallior. [gap: sign vor Libra] j. adde aceti acerrimi [gap: sign vor Uncia] ij, et leniter eum destilla, exstillabit phlegma saltem insipidum. Secunda vice affunde aceti [gap: sign vor Uncia] iij, iterumque destilla, atque ita perge singulis vicibus unciam plus affundendo, idqun continua, donec acetum tam acre a sale coralliorum destillarit, quale affusum est. Sal ita impraegnatas diebus XXX. in Baln. Mar. digerantur, ac postea per retortam in Reverberio clauso destillentur, ita ut primo phlegma seorsim excipiatur, deinde spiritus albicantes etiam seorsim, donec omnes spiritus cum oleo rubro instar sanguinis prodierint. Hic spiritus per alembicum destillando rectificandus, remanetque in fundo ol. rubrum. Spiritus vero recentibus coralliis infusus extrahit tincturam instar laccae rubicundam, quae si denuo ab hoc spiritu destillatione separata, et cum spiritu vini, vel alia aqua cordiali conjuncta, et destillando ac cohobando volatilis facta fuerit, evadit coralliorum tinctura.

Praestantior adhuc modus hic est. Calcinentur corallia integra igne reverberii lento primum, ut flamma corallia tantum superficietenus attingat, quo caloris gradu corallia albescere incipiunt. Continuetur ignis, et gradus augeantur, ut ex albedine in flavedinem, et ex flavedine in rubedinem mutentur, et corpus coralliorum spongiosum reddatur. Hoc modo calcinatis coralliis si spiritus vini affundatur, tincturam inde extrahit, fecibus albis in fundo remanentibus. Si spiritus vini per destillationem inde separetur, fit inctura rubicunda et spissa.

Coralliorum tincturam nonnulli ita quoque parant. [gap: sign vor Rec. (recipe)] corallior. part. j. [?] vivi part. iij. vel partes aequales, calcinentur igne circulari per gradus per horas duas. Postea calida et ignita adhuc infundantur in fictile Waldeburgicum ampli orificii, in quo sit acetum destillarum (ad corallior. [gap: sign vor Uncia] j. aceti [gap: sign vor Libra] j. praeter propter.) et vas mox operculo claudatur. Hinc omnia in phiolam vel cucurbitam infundantur, et vase diligentur clauso stent in loco calido per dies quatuordecim. Hinc acetum destillando separetur, et spiritu vini tincturae extrahatur.

[note: Aurumpotabite.] Referre huc libet et aurum potabile, de quo passim multa. Quae de eo habeat Crollius, videantur, pag. 211. et seqq. Melior et tutior modus huc videtur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] calcem auri per reverberationem in summam tenuitatem redactam. Affunde menstruum


page 1394, image: s1394

ex sale urinae volatili, et spiritus vini optimi partibus aequalibus simul in Baln. diebus duo decim digestis paratum, et in lento calore digere per mensem vase Hermetice clauso, donec sanguims instar rubicunda tinctura evadat, idque quoties opus est, repete. Tinctura saepius collecta per octo vel duodecim die digeratur. Hinc spiritus lenissimo calore der destillationem separetur, et Aurum in fundo forma olei rubicundissimi, in quolibet liquore resolubile, remanet, quae tinctura vicem [?] potabilis supplere potest.

Eandem solutionem si in arena per cucurbitam humilem vel Retortam destilles, tandem auri tinctura simul per alembicum transit rubicunda instar sanguinis, relicta in fundo terra arida, nigra, spongiosa. A tinctura hac mentruum per Baln. tepidum separandum, et tinctura, seu oleum auri in fundo relinquitur. De auro potabili pluribus agit Libavius, lib. 2. de syntagm. arcan. Chymic. a cap 10. ad cap. 20. et apocalyps. Hermet. part. pr. cap. 19.

[note: Tinctura [?]] Ex argento commodissime tinctura extrahitur, si prius cum [?] calcinetur, ut supra sect. 2. cap. 5. dictum, et postea menstruum ex sale urinae volatili, et spir. vini affundatur, quo modo caerulea evadit tinctura: viridis autem, si spiritus salis affundatur.

[note: Tinctura [?]] Ex [?] tinctura extrahitur hoc modo. [gap: sign vor Rec. (recipe)] limaturae chalybis q. v. affunde acetum destillatum, rubedinem extrahe, aliudque acetum affunde, idque per menses duos, vel tres continua, donec nihil amplius extrahatur. Acetum tinctum omne commistum in Baln. destilando separa, et residuo spirit. vini affunde, et digere, ut tincturam extrahat; spiritum vini destillando abstrahe, iterumque affunde, idque sexies repete, habetur [?] tinctura.

Vel crocum [?] probe calcinatum irrora et cohoba cum spir. [?], sine per noctem in arena calida, ut materia effumet, atque exsiccetur; haec contundatur, superque marmore teratur, tritae materiae affundatur aqua fontana, simulque per horas 24. in arena digeratur, eadem adhuc calente per chartam filtretur: quod clarum evaserit, post filtrationem, illud coaguletur in [?]. Hoc in tigillo optime calcinetur, ut spir. [?] evaporet: secundum affundatur spir. vini opt. qui tincturam extrahat, hic rursus media sui parte abstrahitur; quod remanet, tinctura est.

Ad tincturas tandem merito refertur [note: Balsam [?]] et Balsamum [?] dictum, quod alii aliter parant. Vulgatissimus vero modus hic est. Sumantur, ex. gr. flor. [?] ter vel saepius cum [?] vel [?] sublimatorum [gap: sign vor Uncia] iiij, Spiritus terebinth. [gap: sign vor Uncia] viij. (sunt qui etiam spiritum juniperi sumunt.) Collocentur in phiolâ vel cucurbitâ in arenam, et primo hor. 2. vel 3. lentum ignem admove, quem postea auge ita, ut leniter ebulliant, atque in eo postea gradu ignem conserva, donec [?] in spiritu terebinthinae solvatur, et spiritus terebinthinae


page 1395, image: s1395

rubicudus reddatur. Quidam spiritui ita colorato novos rursus flores injiciunt, eoque eodem modo, ut ante, dissolvunt. Hinc affundatur spiritus vini optimi, et vitrum claudatur, et in cineribus calidis, vel loco calido digerantur, donec spiritus vini rubini colorem acquirat. Extractum hoc seu tincturam effunde, et novum spiritum vini affunde; rursum digerantur, donec spiritus vini coloretur: idque repetatur, donec non amplius coloretur. Nonnulli mox spiritum vini terebinthinatum, hoc est, cim spiritu terebinthinae mistum affundunt. Tinctura omnis conjungatur in cucurbita, et spiritus vini sufficiens quantitas destillatione laenta abstrahatur. Reliquum in phiolâ per dies aliquot digeratur, et aliquae feces subsidebunt, e quibus balsamum rubini colore separa. Quidam etjam post primam cum spiritu terebinthinae solutionem spiritum terebinthinae destillando separant, et postea cum spiritu vini tincturam seu balsamum sulphuris extrahunt.

Ex hoc balsamo possunt fieri Rotulae.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] balsami [gap: sign vor Scrupel] j. vel [gap: sign vor Scrupel] ss, sacchari albiss. [gap: sign vor Libra] j, vel q. s. quod sapore dignoscitur. Si enim nimis sapiunt [?], iterum liquentur, et plus sacchari addatur; sin minus, addatur plus balsami. F. inde rotulae, quae commendantur in peste.

Balsamo eidem si sal tostus addatur, per retortam lento igne oleum inde destillatur.

De tincturis et extractis vide quoque Beguinum, lib. 2. c. 7. 9. 10. Andr. Libavium, lib. 8. syntag. arcan. Chymic. c. 9. 10. 11. 12. 16. Alchym. pharmac. cap. 18. 19. 20. 24. 25. De menstruis Libav. Alchym. pharmaceut. c. 4.

In coralliorum tamen, margaritarum, et aliorum lapidum pretiosorum tinctura videndum, ne quis decipiatur, et se tincturam habere putet, cum nihil menstruum obtineat. Sunt enim quaedam menstrua, quae sponte sua rubescunt. Deinde et hoc observandum, vix aliam in hisce haberi tincturam, quam quae a sale suppeditatur, unde tales tincturae rubeae saepe etiam ex aliis lapidum generibus extrahuntur. Ita ex lapide lazuli tinctura extrahi potest, quae rubedine cum tinctura coralliorum certet. Et omnes tales tincturae si exsiccentur, colorem amittunt, et in humido, salis more, iterum liquescunt. Ideoque qui corallia, margaritas, et alios pretiosos lapides calcinaverit, aut quocunque modo eo redegerit, ut ad salis extractionem sint idonea: facile etiam eorum tincturam extrahere potest. Quod de coralliis dictum, idem etiam de metallis accipiendum. Notandum tandem in metallorum tincturis extrahendis, non parvam diversitatem menstrua patere. Ex eadem [?] vel [?] calce cum spiritu urinae extrahitur tinctura caerulaea: cum spiritu vero [?] viridis.

Vide Wecker. antidot. spec. lib. 2. sect.

26. Quercet pharmacop. rest. cap. 25.



page 1396, image: s1396

CAPVT X. De Conservis, Conditis, et succis medicatis.

[note: Conservas parandiratio.] COnservae a conservanda dicuntur. Ideoque si nomen spectes, id quod admistione alterius incorruprum conservatur. Usus tamen obtinuit, ut nomen hoc tribuatur praecipue floribus, deinde et herbis, ac radicibus quibusdam mollioribus, quae saccharo condita in plures annos conservantur. Sacchara etiam, ac flores saccharati, a saccharo, quo condiuntur et asservantur. Parantur aurem hoc modo. Flores aut herbae recentes mundatae, et, si humiditate nimia scateant, in umbra nonnihil prius, donec superflua humiditas absumta sit, exsiccatae, recipiuntur, atque sacchari duplo vel triplo addito in pila lapidea pistillo ligneo diligenter conteruntur et miscentur, ac mistura postea in vase vitreo vel vitrato reconditur. Nonnullos flores etiam minutim concidere, et cum saccharo miscere licet. Si herbae aridiores sint, ac facile saccharo non commisceantur: saccharum ad syrupi consistentiam prius coquendum, et hinc super prunas miscenda sunt. Sacchari loco etiam mel usurpari potest. Nonnulli conservas Soli aliquot dies exponunt. Nonnulli etiam, ubi omnia simul contusa sunt, ad lentum ignem calefaciunt, et miscent. Quod in humidioribus quibusdam facere non inutile est: in aliis tamen opus non est.

[note: 2.] Alii adhuc alios modos parandi conservas habent. Recipiunt vitrum atque fundum saccharo tegunt: hinc flores condiendos ad digiti transversi altitudinem injiciunt, iterumque saccharum inspergunt, atque hoc modo stratum super stratu faciunt, et vitrum bene tectum ac clausum per aliquot septimanas Soli exponut.

[note: 3] Nonnunquam radices coquuntur, donec contundi possint, vel etiam sine coctione lotae et mundatae minutissime contunduntur. Contusis ita, vel etiam per setaceum trajectis addatur saccharum perfecte, ut pro syrupis fieri solet, coctum. Hoc modo ex radicibus cichorii recentibus lotis, et minutim contusis cum saccharo fit conserva.

Exempla addere non opus est. Sunt enim plurimae passim in officinis conservae in usu. Unum saltem, quod huc referri, et in praesentem usum parati potest, addemus.

Recipe pomum citri no. j. concidatur totum minutim, et lento igne cum aqua rosar. parum coquatur, et in mortario marmoreo pistillo ligneo minutissime contundatur, et s. q. sacchari dulcoretur. Licet etjam aliquid de margaritis praeparatis addere. Optimum est et non ingratum in febribus malignis remedium.

Alia conserva citri, ex ejus carne cum aq. communi et saccharo per coctionem parata, descripta habetur in Pharm. August. classe 14. Conserva quoque; Rosarum, quae et ipsa coquendo (lenissime tamen) paratur, habetur ibidem.



page 1397, image: s1397

Conserva Rosarum laxativa.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Flor. rosar. incarnat. seu Provincial.

[note: Conserva Rosarum laxativa.] part. iij.

Sacchar. part. j.

mannae part. ij.

F. Conserv.

Conserva etiam Rosarum laxativa e succo rosarum et manna parata supra part. 1. sect. 1. cap. 11. descripta suit, quae tamen etiam ad succos inspissatos, qui Rob dicuntur, referri potest.

[note: Conditum quot modis dicatur.] Conditi vero nomen tribus fere modis usurpatur a Medicis. Interdum enim pro medicamento composito e conservis, pulveribus, speciebusque aromaticis cum syrupo aliquo mistis et in formam electuarii redactis, accipitur. Interdum pro simplivi saltem planta cum melle vel sacchro mista: idque rursum duobus modis. Vel enim conditi nomine quodvis medicamentum saccharo vel melle conditum accipitur; ita ut etiam conservae conditinomine hoc modo com prehendantur: vel in specie saltem pro medicamentis, quae non contusa, sed integra fere, saccharo vel melle condiuntur, ut et diutius asservari possint, et gustui gratiora reddantur: de quo conditorum genere solum in specie hîc agmus.

[note: Condiendi modus.] Condiuntur autem inprimis fructus, radices, cortices, caules, et aliquot flores, ut citri et aurantiorum. Apparatus his est. Frutus molliores, ut cerasa, baccae ribes, berber. mala armeniaca, persica, pyra moschatellina, et similia, quae molliora sunt, vel saccharo calente aut melle perfunduntur, vel iisdem immersa conquuntur, donec fructuum humiditate absumta saccharum et mel suam consistentiam recipiat; atque usui servantur.

Videndum tamen, ne fructus molliores, ut fr. ribes et similes coctura flaccescant, et colerem amittant. Ideoque tutius est, saltem saccharum calidum iis infundere, et ubi saccharum aqueam humiditatem attraxit, saccharum solum iterum ad succi seu humiditatis aqueae absumtionem coquere, et postea fructibus conditus iterum affundere.

Quae autem solidiora et duriorae sunt, ut radices, cortices, fructusque, ut radices helenii, acori, pimpinellae, galangae, cichorii, cortices aurantiorum, citri, nuces juglandes, prius aqua macerantur, vel etiam coquuntur, donec amaritudo saporque ingratus extrahatur, et molliora reddantur. Nonnulla, quae amariora sunt, primo lixivio aliquot diebus, postea aqua pura macerantur. Qua in re tamen observandum, ne (quod in radicibus cichorii et aliis non raro fieri solet) dum palato consulimus, vires nimia maceratione, vel coctura amittamus, conditumque inefficax reddamus. Postea saccharum vel in aqua simplici, vel in aqua, qua medicamentum maceratum est, nisi saporem abhorreamus, dissolvimus et clarificamus. Saccharum clarificatum fructibus vel radicibus affundimus, iterumque, donec aquea, quae


page 1398, image: s1398

superest, humiditas absumatur, coquimus. Tandem ita condita in vase vitreo vel fictili servantur, et orbe ligneo tecta, lapidibusque mundis impositis depressa, ut jus emineat, servantur. Alias enim corrumpuntur.

Tota haec condiendi diversitas e tribus exemplis patere potest.

[note: Radices condiendi modus.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] Radices helenii, pimpinellae, calami arom. vel quas libet, bene mundatas, et secundum longitudinem in aliquot partes concisas injice in aquam frigidam, atque, singulis diebus effusa priore, novaque affusa aqua, macera per dies octo, vel etiam plures. Deinde coquantur, donec mollescant. Tandem affundatur saccharum vel mel clarificatum, coquanturque, donec aquea humiditas consumatur.

[note: Nuces juglandes condiendi ratio.] Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Nuces juglandes, antequam cortex interior induratur, circa festum Johannis nimirum, perforentur novies vel decies, macerentur aqua frigida per dies decem, singulis diebus aquam priorem nova permutando. Hinc coquantur paululum. Foramina aromatibus, quibus libet, repleantur, atque affundatur saccharum clarificatum calidum. Stent per aliquot dies, atque ubi saccharum fluidius redditum fuerit, iterum ad justam consistentiam coquatur, et nucibus rursum affundatur.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Pomum citri vel limon. [note: Poma citria condiendi modus.] integrum, maceretur per dies 3. vel 4. aqua frigida, singulis diebus semel, vel bis, aquam permutando, donec amaritudo nonnihil extracta sit. Hinc coquatur, donec mollius reddatur, atque affundatur saccharum clarificatum tepidum. Tribus diebus elapsis saccharum effundatur, atque iterum nonnihil coquatur, et calidum citri pomo affundatur: idque toties repetatur, donec omnis aquositas absumta sit. Videatur Vid. Vidius, de medic. lib. 7. cap. 7. Wecker. antidot. spec. libr. 1. sect. 23. 25. Quercet. pharmacop. cap. 21.

[note: Succi inspissati et medicati,] Hisce cognati sunt succi inspissati et medicari, qui Arabibus Rob, dicuntur. Parantur plerumque e succo fructuum, nonnumquam etiam florum, ut tempore hyberno usui esse possint, cum recentibus herbis et fructibus caremus; et quidem hoc modo. Succus expressus lento igne ad dimidiae vel tertiae partis consumtionem coquitur. Hinc, dum adhuc fervet, per colum densius trajicitur, colatum per subsidentiam clarefieri permittitur, vel etiam ovi albumine adjecto clarificatur. Quod clarum est, iterum coquitur, donec justam consistentiam acquirat.

Verum quia per se, nisi ad majorem crassitiem usque coquantur, et aquositas omnis absumatur, non facile durant succi, plerumque mellis vel sacchari subduplum, vel par etiam quantitas additur. Possunt etiam aliqua aromata, vel nodulo inclusa in decocto macerari, vel refrigerato injici.



page 1399, image: s1399

Exemplum praebet et vulgatum est Diacydonium simplex, ut et copositum, seu aromaticum, qualia in dispensatorii describuntur.

[note: Diacydonium purgans.] Atque hoc modo ex cerasorum, prunorum, pyrorum, malorum, ribes, berberis, baccar. sambuci, juniperi cynosbati succo rob parantur et asservantur.

Solent etiam tales succi puriores, clariores ac pellucidiores instar gelu in scatulas, quas vocant, effusi conservari, qui gelatinae vulgo, seu gelati succi appellantur, paranturque inprimis e succo sine expressione parato, puriore et defecatiore cydoniorum, pomorum, pyrorum, ribium.

Potest et huc referri illud Diacydoniu, quod solidae pastae forma parari a plerisque solet, nisi ad Electuaria id quis referre malit. Neque enim omnia diacydonia ex succo parantur, sed nonnulla ex pulpa, ut videre est in diacydonio simplici, in Pharm. August. descripto. Et omnino varias ac diversas Diacydonii parandi formas ac modos hominum industria reperit; potestque flavum, rubeum, et album Diacydonites parari, ut Augustani docent.

Exempli loco sit hoc:

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Carn. Cydonior. [gap: sign vor Libra] xij.

Coq. s. a. cum [gap: sign vor Libra] vj. sacchari. Add.

sem. Coriand. [gap: sign vor Uncia] j[?].

galangae [gap: sign vor 1/2 Drachme]

Nuc. mosch. [gap: sign vor Uncia] j.

Mastich. [gap: sign vor Uncia] j.

Cinamomi [gap: sign vor Drachme] vj.

Cal. aromat. cond. [gap: sign vor Drachme] v.

zingib. albi [gap: sign vor Uncia] j.

sem. anisi.

foenic. ana [gap: sign vor Drachme] iij.

Macis,

Caryophyll. ana [gap: sign vor Drachme] j[?].

fol. salv. [gap: sign vor Scrupel] iiij.

F. s. a. Diacydonium.

Atque istis succis purgantia admisceri possunt, fiuntque inde pro infatibus et dilicatis non ingrata medicamenta.

Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] Scammonii quantum libet, ex. gr.

[gap: sign vor Uncia] ij.

Extrahe cum spiritu vini tincturam. spir. vini per destillationem ad medietatem separetur.

Postea fiat secundum artem cydoniatum ex succi cydoniorum [gap: sign vor Libra] iij.

Sacchar. [gap: sign vor Libra] j. seu gelatina cydoniorum pro scatulis: Ejus jam in scatulas fundendae tot libris, quot uncias recepisti scammonii, ex. gr. [gap: sign vor Libra] ij. affunde paulatim tincturam scammonii, et agitentur, ut spiritus vini evanescat: sub finem adde aquae cinanomi, vel etiam rosarum aliquid, et in scatulas fundatur. Dosis [gap: sign vor Drachme] ij. vel [gap: sign vor Drachme] iij. vel [gap: sign vor Uncia] [?].

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Scammonii [gap: sign vor Uncia] ij.

turbith. [gap: sign vor Uncia] j.

Extrahe tincturam spititu vini optimo.

Postea [gap: sign vor Rec. (recipe)] decocti cydoniorum [gap: sign vor Libra] v[?].

sachari [gap: sign vor Uncia] xviij.

Coq. s. a. et fiat gelatina cydoniorum: Cui sub finem sensim affunde tincturam diagrydii, et turbith. et spatula agitentur, donec spiritus vini evanescat.

Tandemque adde

Olei Cinamomi

Nucis moschatae ana [gap: sign vor Scrupel] [?].



page 1400, image: s1400

Fiat gelatina cydoniorum laxativa, quae in factulas infundatur.

Vel paulo aliter.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Scammonii [gap: sign vor Uncia] ij.

turbithelecti [gap: sign vor Uncia] j[?].

Extrahatur cum spiritu vini tinctura, donec spiritus nullum colorem amplius attrahat. Spiritus vini per destillationem ad medietatem separetur; tinctum usui servetur.

Postea [gap: sign vor Rec. (recipe)] Succi cydoniorum clari

[gap: sign vor Libra] ij.

Sacchari [gap: sign vor Uncia] jx. coquantur ad justam consistentiam.

In fine adde extractum seu tincturam praescriptam et coquantur ad spiritus vini evaporationem. Ab igne remotis adde

Olei Cinam.

macis ana [gap: sign vor Scrupel] [?].

Fiat diacydonium laxativum in scatulis.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Scammonii [gap: sign vor Uncia] j[?].

Infund. in sp. Vini [gap: sign vor Uncia] iiij. per 14. dies;

postea filtretur per chartam.

add. pulp. cydonior. [gap: sign vor Uncia] xij.

cort. citri recent. concis. [gap: sign vor Uncia] ij.

M. et f. l. a. Gelatina. Dosis â [gap: sign vor Drachme] j.

ad [gap: sign vor Drachme] iij.

Diacydonium laxativum catholicum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Turbith alb. [gap: sign vor Uncia] [?].

Agaric. trochisc. [gap: sign vor Drachme] iij.

Rhabarb. [gap: sign vor Drachme] ij.

cort. rad. helleb. nig. [gap: sign vor Drachme] vj.

Mechoacan. [gap: sign vor Uncia] [?]

fol. senae [gap: sign vor Uncia] j[?].

sem. foenic. [gap: sign vor Drachme] j[?].

Cinamomi [gap: sign vor Scrupel] j

zingib. [gap: sign vor Drachme] [?].

Aq. Cinamomi [gap: sign vor Uncia] j[?].

spir. Vini [gap: sign vor Libra] [?].

Stent infusa in vase vitreo bene obturato in loco calido per biduum, postea leniter bulliant in MB, et colentur.

Postea [gap: sign vor Rec. (recipe)] succ. cydonior. [gap: sign vor Libra] iij.

sacch. purissimi albi [gap: sign vor Libra] j[?].

Coq. ad justam consistentiam, et sub finem affundatur superior colatura et lento igne inspissetur, et pro singulis unciis admisceatur diagryd. [gap: sign vor Scrupel] [?]. prius in extracto dissol. et fundatur in scatul. Dosis a [gap: sign vor Drachme] j. ad [gap: sign vor Uncia] [?].

Aliud diacydonium cum succo rosarum Catholicum.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Extr. Mechoacann. [gap: sign vor Drachme] ij.

Diagryd. [gap: sign vor Uncia] [?].

Ol. destill. macis

cinamomi ana gr. vj.

succ. Rosar. Damascenar.

Cydoniorum ana [gap: sign vor Libra] [?].

sacch. albi [gap: sign vor Uncia] v.

Coq. s. a. in formam Diacydoni, pellucidi.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Diagryd. [gap: sign vor Drachme] iij.

Mechoacan. el. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

sem. anisi,

spic. Ind.

Cinamomi el. ana. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

Mastich. [gap: sign vor Scrupel] j

Ex his f. extr. cum sp. seu essentia vini:



page 1401, image: s1401

Deinde [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Cydonior. recent. q. s.

Coq. s. a.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succi espressi [gap: sign vor Uncia] viij.

Sacchari [gap: sign vor Scrupel] vj.

Coq. simul lento igne ad justam consistentiam, adde pro [gap: sign vor Scrupel] j. extracti praescripti [gap: sign vor 1/2 Drachme] . M.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. Mechoacan. albiss. [gap: sign vor Drachme] vj.

turbith. opt. et gumm. [gap: sign vor Uncia] [?].

diagryd. [gap: sign vor Drachme] iij.

sem. anisi [gap: sign vor Drachme] j.

spic. Ind. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

Cinamomi ac.

galangae an [gap: sign vor Scrupel] ij.

zingib. alb. [gap: sign vor Drachme] j.

zedoar.

cardamomi an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

caryoph. [gap: sign vor Scrupel] j.

Mastich. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

Ex his F. l. a. Extr.

Postea [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Pomor. cydonior. q. s.

Coq. s. a.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Col. express. [gap: sign vor Libra] j.

sacch. albi [gap: sign vor Uncia] xvj.

denuo coq. ad justam consistentiam,

Deinde [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [gap: sign vor Uncia] iij. pro extr. [gap: sign vor Drachme] j.

Condantur in scatula.

Eodem modo ut ex succi cydoniorum, [note: Gelatina e succo ribes purgans.], ita et ex succo ribes, pomorum, sambuci Gelatina purgans fieri potest. Simplex quomodo fieri debeat, ex diacydonio purgante simplici patet: compositae gelatinae tales sunt sequentes.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Mechoac. alb. [gap: sign vor Uncia] j.

turpith. el. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

zedoar. [gap: sign vor Scrupel] ij.

fol. senae Alex. s. st. [gap: sign vor Uncia] ij.

scammon. [gap: sign vor Drachme] iij.

cinam. el.

sem. foenic. an. [gap: sign vor Drachme] j.

fl. scabios.

calend.

tunicis,

rosar. rubr. an. p. j.

F. s. a. cum spir. opt. extr. et coagulatio ad spissitudinem mellis:

Postmodum [gap: sign vor Rec. (recipe)] Succi ribes recenter

extr. [gap: sign vor Libra] ij.

Sacch. opt. [gap: sign vor Libra] j.

Coq. ad medietatis consistentiam, huicque permisc. Extr. praescriptum, super igne lento, ad talem consistentiam, ut commode in scatulas instargelatinae fundi possit.

Alia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. turbith. alb. et gumm. [gap: sign vor Uncia] ij.

Mechoacan. [gap: sign vor Drachme] vj.

fol. senae Alex. s. st. [gap: sign vor Uncia] ij[?].

Diagryd. [gap: sign vor Uncia] [?].

Cinamomi el. [gap: sign vor Drachme] j.

sem. angelic. [gap: sign vor Scrupel] ij.

foeniculi [gap: sign vor Drachme] ij.

zingib. albi [gap: sign vor Drachme] iij.

iufund. in s. q. spir. vini ad eminent. 3. digit.

Sten per biduum vase bene clauso in loco calido.

Extracto colato et expresso add. Rob ribium inspissati, seu succi ribium expr. cum saccharo in modum geletinae cocti [gap: sign vor Libra] iij.

Coq. denuo lento igne ad consistentiam Gelatinae, et serventur usui. Dosis a [gap: sign vor Drachme] ij. ad [gap: sign vor Uncia] [?]. et [gap: sign vor Drachme] vj.



page 1402, image: s1402

Diapomum, seu confectio laxativa de pomis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] fol. senae [gap: sign vor Uncia] iiij.

vini malvat. [gap: sign vor Libra] j[?].

Bulliant l. a. et exprim. fortiter.

Expresso add. pulp. pomor. Borstorff.

dulcium [gap: sign vor Libra] ij[?].

brodii zingib. cond. [gap: sign vor Libra] [?].

cort. citri cond. [gap: sign vor Drachme] iiij.

sacchari [gap: sign vor Libra] j.

Coq. ad formam Diacydonitis. Dosis a [gap: sign vor Drachme] j ad [gap: sign vor Uncia] ij. ad purgandum humorem melancholicum.

Rob Sambuci purgans.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. helleb. nig. praeparati [gap: sign vor Uncia] j.

polypod. q. [gap: sign vor Uncia] [?].

turbith alb. et gumm. [gap: sign vor Uncia] j[?].

rhabarb. el. [gap: sign vor Drachme] vj.

rad. Asari [gap: sign vor Uncia] ij.

fol. senae s. st. [gap: sign vor Uncia] iiij.

Eupator.

Cinamomi [gap: sign vor Drachme] j.

zingib. alb. [gap: sign vor Scrupel] iiij.

cort. rad. Frangul. [gap: sign vor Uncia] j.

tamarisc. [gap: sign vor Drachme] ij.

spic. Ind.

macis an. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

sem. anisi [gap: sign vor Uncia] [?].

Aceti helleborati s. [gap: sign vor Uncia] iij.

(Hoc ita paratur:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. helleb. alb. el. [gap: sign vor Uncia] j.

baccar. juniperi,

Cinamomi an. [gap: sign vor Drachme] ij.

Aceti vini acerr. [gap: sign vor Libra] iiij.

sten in infus. per noctem, mane destillatur per cineres.)

Spir. vini [gap: sign vor Libra] j.

Infund. in vase vitreo bene obturato per horas 24. in loco calido, et saepe agitetur, postea colentur cum express. forti, servetur ad usum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Pulv. rad. Mechoacann. [gap: sign vor Uncia] ij.

follic. senae [gap: sign vor Uncia] j[?].

diagryd. [gap: sign vor Uncia] j.

caryophyll.

santali. rub. an. [gap: sign vor Drachme] ij.

macis [gap: sign vor Drachme] j.

mastich. [gap: sign vor Drachme] j[?].

M. F. pulvis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succ. baccar. sambuci ad mediocrem

consist. cocti. [gap: sign vor Libra] vj. admisceatur ad ignem lentum paulatim pulvis supra scriptus, statimque affundatur colatura superior, agiteturque, donec in justam consistentiam cincrescat.

Dosis ejus est a [gap: sign vor Drachme] ij. ad [gap: sign vor Uncia] [?]. aperit, et purgat humores mixtos, et exhibetur in tertianis et quartanis.

De succis videatur etiam Libavius, libr. 8. Syntagm. arcan. Chymic. cap. 4. 6. 7. 8.

CAPVT XI. De Electuariis.

[note: Electuarium quid.] ELectuarii nomen varie hodie a Medicis usurpatur, et confuse fatis multis rebus attribuitur. Ac licet frequentissime usurpetur: quid tamen proprie per hanc vocem accipiatur, nemo fere explicat. Plerique sentiunt, ea medicamenta, quae Graeci antidotos vocabant, hodie appellari electuaria. Verum enimvero antidoti inprimis adversus venena prosunt,


page 1403, image: s1403

definitque Galenus, 1. de antidot. cap. 1. antidotum, medicamentum, quod non extrinsecus impositum, sed intus assumtum malas corporis affectiones sanat. At hodie non solum adversus venena comparata medicamenta, sed et quovis modo alterantia, imo et purgantia in numero electuariorum reperiuntur. Alii electuaria quasi electaria dici putant, vel quod ex elect saromatibus inprimis alterantia constent, vel quod ad eorum compositionem medicamenta odore et sapore gratiora, et jucundiora inprimis deligantur. Dividuntque ea in solida, qualia sunt rotulae et morsuli; et liquida. Verum nec hi satisfaciunt, cum non solum aromatice et suaves confectiones, sed et purgantia, ac non satis gustui grata inter electuaria recenseantur. Quare ut res diversas diversis nominibus appellemus, Electuarii nomen iis praecipue medicamentis tribuendum censemus, quae melle, vel syrupo sacchari simplici vel aliio conveniente excepta, ad consistentiam syrupo crassiorem et minus fluidam, liquidam tamen adhuc, rediguntur.

[note: Electuaria undedicta.] Deductumque aut potius corruptum est hoc vocabulum a Graecorum nomine [gap: Greek word(s)] quo nomine ipso medicamentum appellant, quod lingendo quasi absumi potest. [gap: Greek word(s)] enim et [gap: Greek word(s)] [note: Electuaria solida cur dicta.] est lingere et lingendo absumere.

Quod vero vulgo etiam solidae confectiones electuarii nomine insigniuntur, ex eo factum videtur, quod confectiones illae, quae plerumque hodie cum saccharo in tabulas, ut gustui consulatur, concinnantur, olim cum melle, vel aliquo syrupo majori proculdubio efficacia parabantur, et vere Electuaria erant, ut passim ex Mesue videre est. Ita confectionem diambrae, quae hodie in rotulas redigitur, Mesues cum syrupo rosarum et aqua rosarum in electuarium redigere jubet. Et confect. diaxyloaloes cum melle emblicorum electuarii forma parare docet. Et sic plerasque alias confectiones aromaticas, quae hodie in tabulis habentur, cum melle, aut syrupis convenientibus in electuarii formam redigit. Atque ita retenta est appellatio, forma mutata. Sed rectius rotulae vel morsuli, vel alio nomine [note: Opiatae.] appellantur. Nonnullis parum apte opiatae nominantur, non quod opium recipiant, sed quod medicamentis illis antiquorum, quae opium recipiunt, quale theriaca, et opiatae hinc appellari possunt, consistentia sint similia.

[note: Electuariorum differentiae.] Electuariorum autem pro simplicium, e quibus componuntur, natura varii usus esse possunt. Alia enim ad alterandum et confortandum, quae aromatica nominari possunt, qualia sunt illa omnia, quae hodie confectiones aromaticae nominantur, alia contra venena, quorum quia pleraque opium recipiunt, opiata nominatur. Theriaca, Mithridatium, aurea Alexandrina, alia ad purgandum


page 1404, image: s1404

apta sunt, qua catharum dicuntur.

[note: Electuaria parandi modus.] Ipsam componendi rationem quod attinet, duplicia fere sunt Electuaria. Alia enim e pulveribus, melle vel saccharo exceptis, mistis, simulque fermentatis constant, et in usum diuturniorem asservantur: alia eliquidis etiam, ut conservis, conditis et aliis, in rem praesentem plerumque parantur. In purgantibus loco sacchari vel mellis manna pura sumi potest, et tum alterantium tantum tertia vel quarta pars ad purgantia sumenda.

Priorum hîc est apparatus: Aromata et alia simplicia, in pulverem subtilem redacta, mellis despumati inprimis, vel etiam sacchari aqua, aut Syrupi convenientis, aut decocti ex convenientibus simplicibus in a quae communis vel alterius liquoris sufficiente quantitate facti, aut infusi, aut succi ex medicamentis torculari expressi, colati, et cum saccharo (communi albo, aut rosato, aut candi, aut penidii) vel melle despumato in Syrupi consistentiam cocti, aut ex his plurium simul, dum adhuc ab igne mediocriter calet, triplo fere conveniente dissoluti paulatim, quod commodissime per setaceum cribrum fieri potest, insperguntur, et pilo ligneo continuo agitantur, et exacto miscentur, et vase conveniente asservantur. Processu enim temporis mutuo in se omnia agunt, formamque unam acquirunt, ac in unam actionem quasi conspirant.

Exempla addere opus non est. Talia enim passim in officinis nota sunt electuaria purgantia plurima: deinde contra venena antidoti; quo pertinent omnia theriacae genera, mithridatium, diascordium, electuarium de ovo, et plurima alia: Tandem alterantes et confortantes confectiones plurimae, quae etsi hodie, ut dictum, ob saporis gratiam, pleraeque in rotulas sunt commutatae, ab antiquis tamen et primis inventoribus melle vel Syrupo aliquo conveniente in formam electuarii redigebantur: quo modo non solum virtus medicamentorum rectius uniebatur, sed et magis integra conservabatur, majorque omnino erat illarum confectionum sub forma electuarii, quam nunc rotularum, efficacia.

Exempli gratia.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] spec. cordial. temperat.

diaxyloaloes,

sem. ocymi caryophyll.

ossis de C. C. an [gap: sign vor Scrupel] j.

corall. rubr. praepar.

margarit. prae. an. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

confect. alchermes [gap: sign vor Drachme] j.

Cum syr. de cortic. citri, julebi rosar.

an. s. q. F. Elect. Cordiale.

Electuarium de passulis et foliis senae laxativum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] fol. senae el. [gap: sign vor Uncia] vj.

cinam. opt. [gap: sign vor Drachme] vj.

In fundantur in vini albi [gap: sign vor Libra] iiij.

Hinc exprimantur



page 1405, image: s1405

Colatura extrahatur

Pulpa passul major. et min. an [gap: sign vor Uncia] iiij.

Add. conserva rosar. incarnat. rec.

mannae an. Unc. ij.

cremor. [?] Drach. vj.

cortic. citri condit. Unc. [?].

zingiber. condit. Drach. ij.

Cum syr. rosar. et violar. solut.

an. q. s.

F. Electuar. Potest, si libet, diagrydio vel extr. scammonii acui.

Alter modus hîc est. Sumuntur conservae praesenti rei convenientes, quibus adduntur pulveres vel species aromaticae, trochisci, condita item, et succi medicati, seu rob, et [note: 2.] cum sacchari dissoluti, vel syrupi convenientis, vel mellis s. q. in mortario exacte miscentur. De analogia et proportione in genere multa scrupulose praecipere opus non est. Nam prout in plures vel pauciores doses electuarium praescribitur: ita minus vel plus con servarum reliquorumque medicamentorum sumitur. Proportio vero inter conservas et pulveres ac species etiam adeo stricta non est, ut nonnulli definiunt, sed varia, tripla, quadrupla, sextupla, octupla, duodecupla esse potest. Sufficiente enim syrupi alicujus quantitare affusa, quaecunque sit inter ea proportio, omnia in electuarii formam redigi possunt. Imo ex solis speciebus et pulveribus cum syrupo aliquo vel julebo electuarium fieri potest.

Quod etiam de conditis atque aliis additis accipiendum est. Nam modo praesenti rei utilia, atque aegro non ingrata sumantur medicamenta, syrupi convenientis sufficiente quantitate addita, facile misceri possunt. Nonnunquam etiam affunduntur spiritus rosar. [?] li, [?], aquae destillatae compositae, aut oleor. destillator. [note: Mistura.] aliquot guttae. Atque hoc genus electuariorum a nonnullis conditum appellari, antea dictum. Nominatur et mistura a nonnullis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Conservae rosar. Unc. j.

violar.

nymphaeae,

rob. ribium an. Unc. [?].

cortic. citri condit. an. [gap: sign vor Drachme] . j.

spe. diamarg. frig.

margarit. prae. an. Scr. j.

cum syrupo avetos. citri. F. Elect. cordiale

in febribus ardentibus et malignis. Possunt et aliquot guttae spiritus vitrioli addi.

Aliud.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Conservae betonicae,

salviae,

lavendulae, an. Unc. [?].

rosar.

anthos,

lilii convalli an. Unc. j.

spec. aromatic. rosar.

theriacae,

mithridatii an. Drach. [?].

Cum syr. de stoechade,

F. Electuarium.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Conserv. majoran.

fl. rorismar.

salviae an. Unc. j.

confect. alkerm. Drach. j.



page 1406, image: s1406

nuc. Ind. cond.

zingib. in India cond.

cort. citricond an. Unc. [?].

Extr. calam. arom. spiritu cerasorum

dissol. Scrup. [?].

spec. diambr.

diamosch. an. Drach. j.

dianth. an. Drach. [?].

ol. caryophyll. gr. v.

macis destill. gr. vij.

syr. de cort. citri c. m. q. s

F. mistura.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Conserv. rosar. rubr. Unc. j. [?].

fl. primul. ver. Unc. [?].

condit. cort. citri,

myrobal. chebul. an. Unc. j.

conf. alkerm. Scrup. ij.

magist. corall. rubr.

succini an. Scrup. [?].

spir. perlarum,

corallor. an. Scrup. j

Misc.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Conserv. rosar. rubr.

borrag. an. Unc. j.

primul. ver.

meliss. an. Unc. [?].

rad. cichor. cond. Drach. vj.

cort. citri. cond. Drach. iij.

spec. diamarg. fr. sine camphora,

de gem. fr. an. Scrup. ij.

conf. alkerm. Drach. j [?].

extract. cal. arom. syr. conserv. zingib.

dissol. Scrup. [?].

spir. rosarum, gr. xj.

syr. conserv. zingib. q. s.

F. mistura.

Ad eundem fere modum etiam Electuaria purgantia fiunt, quale est Electuarium de citro solutivum Guidonis de Cauliaco, in Pharm. August: descriptum: nonnunquam tamen et pulpae, ut pulpa cassiae, tamarindorum, Electuaria liquida officinarum et extracta purgantia simplicia et composita, horum compositiones ingrediuntur.

Est et alius modus huic cognatus. [note: 3.] Fructus, semina vel radices infunduntur, vel coquuntur in vino vel aq. ad pultis formam. Postea per cribrum setaceum trajiciuntur; additur saccharum vel mel despumatum, ut syrupi, vel manna, et si libet, coquuntur ad mellis consistentiam. Interdum et species adduntur ac pulveres: nonnunquam et conservae ac condita: Spiritus item [?] li, [?], olea destillata.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Passul. enucleat. [gap: sign vor Libra] [?].

glycyrrh. mundatae et contusae

Unc. [?].

Coq. ad mollitiem, et per setaceum traziciantur.

Adde

cortic. myrobal. citrin.

nigror. contus. an. Unc. [?].

emblic.

belliric. an. Drach. [?].

flor. borrag.

bugloss.

violar.

rorismar. an. p. j.

fol. senae el. Unc. j [?]. vel minus.

Iterum coquantur et exprimantur.

Colaturae add. sacch. Unc. iij.

Coq. ad justam consistentiam.



page 1407, image: s1407

Aufer ab igne:

Et add. cinam.

sem. foenic.

anisi an. Drach. j.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Passul. min. Unc. iiij.

fic. pingu. Unc. j [?].

tamarind. Vnc. [?].

Infundantur per horas 8. in vini Rhetici [gap: sign vor Libra] j [?].

Postea per setaceum cribrum extrahantur:

Adde pulpae prunor. Unc. j.

tamarind. Unc. [?].

mannae calabr. Unc. ij.

rhabarb. Drach. iiij.

cinam. Drach. ij.

sacch. Unc. j [?].

Misc.

Aliud.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Passul. mundat. [gap: sign vor Libra] [?].

Coq. in vino ad pultis consistentiam.

Colentur per cribrum setaceum.

Add. conservae anthos,

borrag.

rosar. an. Unc. [?].

cortic. citri condit.

cinam. an. Drach. iij.

spec. arom. rosat.,

diamargar. cal. an. Drach. [?].

M. F. Elect.

Aliud.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Capit. papav. alb. no. XX.

glycyrrh. rasae,

carnis siliquarum denito cortice

et acinis an. Unc. iij.

Coq. omnia in aq. [gap: sign vor Libra] x ad ij. remanentiam.

Deinde colentur.

Colaturae add. sacch. penidii Unc. iij.

sacch. albi [gap: sign vor Libra] [?].

Iterum coq. ad Electuarii consistentiam. Potest etiam boli Drach. j. addi ad Catarrhum.

Vide Vid. Vidium de medic. lib. 7. 10. 11. 12. Weckerum, antidot. special. lib. 2. sect. 21. 22. Quercet. pharmacop. cap. 22. 23. 24.

Passulae et pruna laxativa.

[note: Passulae laxativae.] Ad hoc caput, vel si cui ita libet, ad caput praecedens referendae sunt passulae laxativae; quorum componendi ratio tam in forma liquida quam sicca ex sequentibus formulis patet.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Fol. Senae el. Unc. j.

mechoacan. alb.

polypod. q. an. Drach. vj.

flor. cordial. an. p. j.

cinamom. Unc. [?].

zingib. Drach. ij.

glycyrrh. rasae Drach. [?].

Infundantur per noctem in vini albi s. q.

Colat. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [gap: sign vor Libra] j.

Cui adde

sacch. albi Unc. ij.

mannae Vnc. iij.

Coq. ad. spissitudinem syr. dilutioris.

Adde cremor. [?] Drach. vj.

passul. min. lotar. Vnc x. vel [gap: sign vor Libra] j.

Maneant passulae in infusione.



page 1408, image: s1408

Alia [gap: sign vor Rec. (recipe)] fol. senae el. Vnc. j [?].

zingib.

galangae,

caryophyllor.

cinamomi an. Scup. j.

Infundantur in aq. per noctem, postea colentur, adde Colaturae.

passul. lotar. Vnc. iiij.

sacchari Vnc. ij.

Coquantur ad consistentiam syrupi liquidioris.

Passulae laxativae de succo pomorum siccae.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] succ. pomor. acidul. Borsdorf. noviter express. [gap: sign vor Libra] iij.

In quibus macerentur hor. IX.

fol. sen. s. s. Vnc. ij.

follicus. eyusd. Vnc. [?].

zingiber Drach. ij.

mechoacan. Drach. iij.

cinam. Drach. j.

In colatur. cum express. facta dissolv. Mannae optim. [gap: sign vor Uncia] iiij. Clarificetur postea album. ovi. Deinde imponantur passulae Corinth. opt. lot. probe et punctarum prius q. s. ad imbibendum liquor. agitando ad lentum ignem diligentissime spatula lignea, tam diu, donec nihil liquoris fluidi in passulis amplius deprehendatur. Serventur ad usum. Eodem modo et pruna laxativa fieri possunt. Et quidem pruna laxativa sicca fieri possunt, si pruna jam liquore purgante turgida discindantur media, in umbra siccentur, eodem liquore iterum imbuantur et exsiccentur, vel manna cum aequali sacchari parte obvolvantur et incrustentur.

CAPUT XII. De Eclegmatis et Lohoh.

[note: Eclegmalohoh.] EClegmata vel eclecta a verbo [gap: Greek word(s)] id est, delingo, delambo, Arabibus lohoh seu linctus, et lambilia vulgo dicta, electuariis cognata sunt. Nihil n. eclegma, vel loh ab electuario differt, nisi quod consistentia habet paulo fluidiorem, et inter syrupos et electuaria quasi mediam, et in specie affectibus thoracis et pulmonum variis dicatum est. Vnde et glutinosiora nonnihil parantur eclegmata, ne confestim in ventriculum delabantur, sed faucibus quasi adhaerentia sensim in asperam arteriam defluant: et praecipue e medicamentis pulmoni et pectori dicatis conficiuntur.

[note: Eclegmata parandi ratio.] Materiam praebent species et pulveres, conservae, succi inspissato, et non inspissati, mel, saccharum, extracta, mucilagines, syrupi, julebi, oxymel, olea destillata. Parandi ratio etiam eadem est, quae electuariorum. Recipiuntur pulveres convenientes, fructus item, gummi arabicum, tragacantha, succus glycyrrhizae, amylum. Atque omnia vel cum mellis, vel syrupi, aut julebi, aut mucilaginis, aut succi, aut infusi, aut decocti alicujus ad hanc rem ex radicibus, herbis, seminibus, fructibus inprimis mucilaginosis, et viscidis, parati, colati et expressi, ac cum


page 1409, image: s1409

melle vel saccharo ad syrupi consistentiam cocti, aut horum unius atque alterius, vel plurium simul sufficiente quantitae incorporantur, omniaque tamdiu in mortario pilo ligneo agitantur, donec exacte mista, et mellis, seu potius mediam inter mel et Electuaria consistentiam nacta fuerint. Habenturque hoc modo in officinis parata, lohoh sanum et expertum, ad asthma, de pino, de pulmone vulpis, et alia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] radic. helenii,

sem. anisi,

foenic.

gummi arabici,

tragac. an. Drach. ij.

sem. malvae,

cydoniorum,

papav. albi an. Scrup. j.

pinearum,

passul.

dactyl. an. Drach. j.

zingib. albi Scrup. ij.

sem. 4. frig. major. an. [gap: sign vor Scrupel] [?].

pulv. glycyrrh. Drach. j.

sacch. penidii. Unc. j.

ol. anisi,

foenic. an. gutt. v.

Cum syr. de scabiosa Unc. iiij. vel. q. s.

F. lohoh.

Possunt tamen et sine pulverum [note: 2.] ac specierum additione Eclegmata parari, si succus, mucilago, addito melle vel saccharo coquatur ad consistentiam Eclegmatis. Exempla praebent Lohoh de farfara, de succo scillae, Galeni, Diacodium simplex Galeni, Montani, Passulatum.

[note: 3] Possunt etiam eclegmata ad eum plane modum, qui inter electuaria ultimo loco explicatus est, parari, modo si eclegma fieri debet, consistentia servetur paulo liquidior. Decoquuntur nimirum simplicia thoracica in s. q. liquoris ad mollitiem, et remanentia per cribrum setaceum trajicitur, atque huic pulpae postmodum saccharum vel mel despumatum aut syrupi adduntur.

Atque talia vel sola aegris lambenda saepius exhibentur, vel ex iis, admistis aliis, in tem praesentem novi linctus parantur.

[note: 4.] Recipitur nimirum quantum libet de eclegmate usuali, adduntur conservae, speciesque convenientes, saccharum, et cum syrupi, vel julebi, vel mellis despumati, vel sacchari soluti, alicujus s. q. in formam linctus rediguntur, quibus interdum aliquot guttae adduntur. Qua in mistione etsi nonnulli peculiarem proportionem inter eclegmata usualia, conservas et species definiant: tamen ad eam ita stricte servandam nemo obligatur; cum, quod de electuariis extemporaneis dictum, in quacunque etiam proportione ista sumantur, cum syruporum sufficiente quantitate facile in linctus formam redigi possint.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Loh de scilla,

e pulmone vulpis an. Vnc. [?].

radic. enulae condit. Drach. ij.

spec. diaireos Sal. Drach. [?].

succi glycyrrh.



page 1410, image: s1410

sacch. cand. Drach. j [?].

syr. de prassio,

de hyssopo,

oxymel. scillitic. an. q. s. F. lohoh.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] passul. min. mundat. Vnc. iij.

caricar. pinguium Unc. ij.

glycyrrh. mundae Unc. j.

Coq. in Aq. hyssopi et vini s. q. ad mollitiem, et per cribrum setaceum trajiciantur. Pulpae trajectae adde

Loh de farfara Unc. [?].

Conserv. scabios. Drach. ij.

spec. diaireos. Drach. iij.

spir. [?] gutt. vj.

ol. foeniculi gr. x.

F. Eclegma.

Nonnunquam e solis syrupis, addito [note: 3.] saccharo cando vel penidiato, lambilo paratur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Syr. jujubar,

glycyrrh.

capill. Vereris an. Vnc. j.

sacchari penidii Drach. vj.

F. lambile.

[note: Sapones.] Huc pertinet et medicamentum, quod Saponea a nonnullis, a saponis albi nondum concreti similitudine nominatur, ab aliis linctus ex amygdalis appellatur, atque ex amygdalis vel amylo, aut amygdal. et amylo cum saccharo in aqua dissoluto conficitur, et quidem hoc modo. Recipiuntur amygdalae dulces excorticatae, et contunduntur: contusis additur saccharum, vel candum, vel penidium, in aqua conveniente dissolutum. Coquuntur ad mellis consistentiam. Sub finem amylum additur. [gap: sign vor Libra] j. nimirum sacchari Unc. ij. amygdal. amyli [gap: sign vor Uncia] [?]. et aqu. rosar. q. s. sub. fine etian aliquid zingiberis vel aromatum addi potest.

Alii lac emulgent ex amygdalis cum aqua rosarum, vel alia conveniente. Cum lactis portione aliqua solvitur saccharum; aspergitur postea amylum, reliquaque emulsionis parte etiam affusa ad lentum ignem agitatur.

Vide Vid. Vidium de medic. lib. 7. cap. 8. Weckerum, antidot. special. lib. 2. sect. 24. Quercetan. pharmacop. restit. cap. 19.

[note: Leucophagum.] Leucophagum a colore sic dictum, cognata saponeae mistura, et proinde vel ad hoc vel praecedens caput referenda est. Paratue a. ex amygdalis dulcibus in Aqua rosar. maceratis, et carne caponis vel perdicis elixa, in mortario marmoreo quam diligentissime contusa, et per setaceum trajecta, cum tantillo amyli et sacchari ad debitam consistentiam cocta: cujus usus in corporis atrophia, phthisi, et virium prostratione. Quod si ventricule intemperies frigida adsit, vinum album, et aromata, cinamomum praecipue, adduntur. In alvi profluvio vel dysenteria pulvis coralliorum, et in aliis morbis alia convenientia addantur.



page 1411, image: s1411

CAPUT XIII. De Bolo.

TAndem et bolum inter liquida retulimus, qui tamen reliquis solidior est, et fere inter liquida et solida mediae consistentiae; nomenque accepit, quod sit frustum medicamenti figura a globosae, quantum fere bucca capi potest Unde etiam nonnulli Buccellam appellant. Etsi vero plerique Boli nomen saltem purgantibus medicamentis tribuunt: tamen et in alios usus, atque ad alte randum, medincamenta in hanc formam concinnari possunt.

[note: Bolos purgantes parandi modus.] Boli purgantes hoc modo parantur. Recipiuntur electuaria pur gantia, saccharique sufficiente quantirate addita, in formam pyramidis vel cylindri concinnantur. Ne nausean pariant, electuaria minus ingrata esse debent, atque ea de caussa hiera vix in bolis locum habet. Quantitas etiam [gap: sign vor Uncia] j. excedere non debet.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Elect. lenitivis. diacatholici an. [gap: sign vor Uncia] ss. cum saccharo, F. Bolus.

[note: 2.] Additur quoque interdum aliquid de speciebus vel pulveribus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Elect. lenitiv. s.

diacathol. an. Drach. iij.

spec. diaturbith cum rhab.

cremor. tartari an. Scrup. ss.

Cum sacch. F. Bolus.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Elect. diacatholici Drach. iij.

rosat. Mes. Drach. j.

rhabarb. el. Scrup. j.

cinamom. gr. vj.

cum sacch. F. Bolus

[note: 3.] Licet et conservas addere.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Elect. Indi,

diaphoenic. an. Drach. ij.

mechoacannae Scrup. j.

conserva betonicae Drach. j.

cum sacch. F. Bolus.

[note: 4.] Imo pro saccharo conservae vel solae, vel cum pauxillo sacchari usurpari possunt.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Elect. lenitivis. Vnc. ss.

de succo rosar. Drach. iij.

conservae borragin.

buglossae an. Drach. j.

F. Bolus.

[note: 5.] Loco sacchari vel cum saccharo nonnunquam, inprimis in affectionibus renum, pulvis glycyrrhizae vel alius usurpari, atque etiam terebinthina addi solet.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Terebinthinae aq. alkekengi lotae

Drach. ij.

rhabarb. optuni Scrup. ij.

succini albi Scurp. ss.

cum saccharo et pulvere glycyrrhizae

F. Bolus.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] flor. cassiae Vnc. ss.

terebinthinae aq. parietariae

lotae Drach. ij.

rhabarb. opt. Scrup. ss.

cum sacch. et pulv. glycyrrhizae.

F. Bolus.

[note: 6.] Tandem etiam loco electuariorum purgantium solent recipi pulveres simplicium purgantium, quibus etiam aliquid alterantium vel


page 1412, image: s1412

ad purgantium vim asperam corrigendam, vel saporis aut odoris gratiam conciliandam, vel aliam ob caussam addi potest, vel species purgantium confectionum, vel etiam extracta purgatia simplicia vel composita, quae floribus cassiae, pulpa tamarindorum, vel prunorum, aut conserva alia, aut rohob, vel syrupo aliquo conveniente excipiuntur et incorporantur, et cum s. q. sacchari in formam boli conformantur.

Nonnunquam et Bolo ad corroborandum admiscentur olea destillata, v. gr. anisi, macis, cinamomi, caryphyllorum, ad guttas aliquot. Nonnunquam etiam Bolus, pro iis maxime, qui speciosis et aureis delectantur medicamentis, auri foliis obtegitur. Potest etiam superbibi parum vini, aut alterius liquoris, ut eo cirius dissolvatur.

Boli Emetici eodem modo parantur, fiuntque ex pulvere emetico aliquo simplici aut composito, cui interdum etiam aliquid de alterantibus vel corrigentibus a granis aliquot additur, vel extracto aliquo emetico, cum conserva aut confectione quadam similis consistentiae, et syrupis, additis, et oleis destillatis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] spec. diaturbith cum rhabarb. [gap: sign vor Drachme] j.

Incorporentur cum syrupirosar. sol. s. q. et cum saccharo.

F. Bolus.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rhabarb. opt. puler. Drach. j.

spec. diaturbith. cum rhabarb. [gap: sign vor Scrupel] ss.

sacchari parum. F. Bolus.

[note: Boli altorantes.] Ad alios tamen usus quoque boli exhiberi possunt, ad alterandum, confortandum, et somnum conciliandum. Sed ratio componendi non differt a prioribus, ut ex exemplis patebit.

Ad cor confortandum, et malignitati resistendum talis fieri potest.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Conservae rosar.

borragin.

violar. an. Drach. j.

theriatae Scrup. j.

CC. usti praepar.

margarit. praep. an. gr. vj.

sacchari parum.

F. Bolus.

Alius in Peste:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Conserv, Rosar. Scrup. iiij.

theriac. Drach. ss.

essent. citri Scrup. ss.

[?] ij. diaphoret Scrup. ss.

ol. angelit. gut. j.

cum sacch. s. q.

F. Bolus.

Ad alvi fluxum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Conservae rosar. antiq. Vnc. ss.

cydonior. condit. Drach. j.

pulver. tormentillae Scrup. j.

boli armenti Scrup. ss.

cum sacchar.

F. Bolus.

Ad somnum conciliandum in febribus ardentibus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Conservae violar. Drach. ss.

nymphaeae Drach j.

laudani opiati gr. ij. vel iij.

spec. diamargar. frig. gr. vj cum sacch.

F. Bolus.



page 1413, image: s1413

CAPUT XIV. De Pulveribus et Trageis.

[note: Fulvis et Tragea.] ATque hae sunt praecipuae medicamentorum internorum liquidorum fotmae. Jam illa, quae siccam forma habent, eodem modo explicanda. Inter ea autem simplicissimam componendi rationem habent pulveres, vulgo etiam Trageas vocant, qui ex medicamento vel uno, vel pluribus contusis constant. Si sapor sit ingratior, sacchari vel pars aequalis, vel dimidium additur.

Tragemata equidem, unde proculdubio vox Tragea corrupte deducta est, proprie bellaria, et omne mensae secundae genus significat: Verum cum inter ea etiam semina quaedam, ut coriandri, anisi, foeniculi et aromata saccharo incrustata apponi soleant: Medici iis praecipue hoc nomen tribuere solent, et praeterea etiam pulveribus alterantib. sive cum sive sine saccharo paratis.

Sunt vero pulveres vel tenues vel subtiles; qui si ex meris constant aromatibus et saccharo, in specie tragemata vel Trageae appellari solent, vel crassiusculi et minus subtiles, atque his nomen Trageae attribuitur.

Usurpantur autem ob varios fines, pro varia simplicium, e quibus constant, materia, atque alii alterantes sunt, alii venenis resistunt, alii purgant per alvum, per vomitum.

Recipiuntur vero ad pulverum catharticorum compositionem quaeque simplicia purgandi vi praedita, et pulverisari apta; vel pulveres officinales, vel etiam tabellae catharticae, si quae in officinis prostant: ajungunturque ipsis alterantia, quae vel ad effrenem purgantium vim contem perandam, vel purgationem minus molestam reddentam faciunt, aut alias parti aegrae aut affectui accommoda sunt, veluti sunt pulveres, simplices et compositi, usuales vel magistrales, dosi ad cathartica subtriplâ vel subquadrupla. Nonnunquam etiam, ut eo felicior obtingat purgatio, olea destillata, Caryophyll. Cinamomi, nuc. mosch. aut similia, ad gutt. unam vel alteram pro pulveris [gap: sign vor Drachme] j. admiscentur.

Alterantes vero ex variis itidem constant simplicibus pulverisari aptis, quibus et species ac pulveres in officinis prostantes junguntur. Et saepe sumuntur tantum aromatica et magis grata, additis interdum oleis destillatis, et adjicitur aliquando in his ad [gap: sign vor Drachme] j. specierum sacchari [gap: sign vor Uncia] j. aliquando [gap: sign vor Uncia] ss. exhibenturque cum vino, cerevisia, aquis destillatis. Nonnunquam panis vino imbuitur, pulvisque aspergitur.

Stomachici vero et peptici, (sicut et trageae grossae,) plerumque ita aridi devorantur, (ad cochl. ss. aut. circiter) post singulos pastus, nihil superedendo vel bibendo: sunt tamen, qui medicamenta coctionem juvantia malint ante cibum sumi, eo quod vi suâ attenuante et calidâ chylum crudum celerius distribuant, et pro cruditate


page 1414, image: s1414

vinculi aliis partibus alimentum crudum communicent.

Exempla innumera passim obvia sunt: unum atque alterum saltem exempli loco apponere libet.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ambrae gryseae part. viij.

moschi part. j.

sacchari. albiss. part. ss.

omnia pulverisentur, et supra marmor cum spiritu rosarum terantur, paulatim exsiccentur, iterumque spir. rosarum affundatur, idque aliquoties repetatur.

Dosis instar pisi minoris in vino vel alio liquore, omnes vires confortat.

Sequentis etiam pulveris ad varios morbos praecavendos et tollendos mira praedicatur efficacia, si mane et vesperi p. j. sumatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Zingib.

galangae,

caryophyll.

nuc. mosch.

glycyrrh.

sem. rutae,

salviae,

sem. foenic.

macis, 2

thuris,

zedoariae,

sem. anisi,

cumini,

radic. pimpinellae,

thuris albi,

angelicae, an. [gap: sign vor Uncia] j.

Pulver. Misce.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Hederae terrestris. q. v. sacchari dimidium:

sumatur paululum ejus mane cum pane, et superbibatur haustus aquae hederae terrestris, cui spiritus vini pars quarta vle sexta admista sit. Insignis est efficaciae contra calculum.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Boracis mineral. [gap: sign vor Drachme] j.

cassiae ligneae [gap: sign vor Scrupel] j.

croci gr. iij.

F. pulvis ad partum promovendum. et menses movendos.

Ad febres malignas et pestem hic pulvis commendatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Nitri praeparati, seu sal prunellae.

flor. [?] cum aloe, croto, et myrrha.

Antimonii fixi, seu diaphoretici,

camphorae an. [gap: sign vor Uncia] j.

lapidis bezoar. [gap: sign vor 1/2 Drachme] j.

F. pulvis, cujus dosis a [gap: sign vor Scrupel] j. ad [gap: sign vor Drachme] j. in aqua conveniente.

Pulvis ad asthma.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Flor. sulphuris [gap: sign vor Uncia] jss.

benzoes gr. v.

cinamomi gr. iij.

croci gr. ij.

margarit. praep. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

moschi [gap: sign vor Scrupel] ss.

F. pulvis.

Cujus pauxillum, quantum cuspide cultelli capitur, detur in ovo sorbili, jure pulli, vel oxymel. scillitico et aqua scabiosae.

Tragea stomachalis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Panis saccharini [gap: sign vor Drachme] ij.

sem. coriand.

foenicul.

nuc. mosch. q. [gap: sign vor Drachme] j.

cinamomi el.

cardam. min. an. [gap: sign vor 1/2 Drachme]



page 1415, image: s1415

granor. mastich. [gap: sign vor Scrupel] ss.

sacch. ros. tabul. [gap: sign vor Uncia] j.

F. Tragea.

Vel:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Trageae stomach. Quere. [gap: sign vor Uncia] ss.

panus biscocti sacchar. [gap: sign vor Drachme] iij.

conf. anisi,

carui,

foenicul. an. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

sacchar [gap: sign vor Uncia] j.

ol. Cinamom. gut. iij.

M.

Pulvis pepticus Cratonis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Panis albi tosti [gap: sign vor Uncia] j.

cinamomi,

galangae an. [gap: sign vor Drachme] j.

cort. citri sicc.

mastich. an. [gap: sign vor Scrupel] j.

corall.

margarit. praepart. an [gap: sign vor Scrupel] jss.

sacchar. albiss. [gap: sign vor Libra] ss.

M. F. pulvis.

Pulvis post Cibum D. Naevii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinamomi [gap: sign vor Uncia] iij.

galangae [gap: sign vor Drachme] jss.

coriand. praeparat. [gap: sign vor Drachme] ijss.

zingiber.

carn. cydonior. an. [gap: sign vor Drachme] ij.

corallior. [gap: sign vor Drachme] j.

mastich. [gap: sign vor Scrupel] ij.

sem. anisi,

foenic.

carvi an. [gap: sign vor Drachme] jss.

piperis l.

cardamom. an. [gap: sign vor Scrupel] j.

F. horum pulvis,

cui add.

spec. diatr. santa. [gap: sign vor Scrupel] iiij.

sacch. ad pondus omnium.

Pulvis stomachalis D. I. Brambach.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Coriand. praeparati confecti una tunica [gap: sign vor Uncia] jss.

cinamom. el. [gap: sign vor Uncia] ss.

sem. anisi,

meliss. an. [gap: sign vor Drachme] j.

stomach, gallin. praeparat. [gap: sign vor Uncia] j.

panis albi cocti [gap: sign vor Drachme] ij.

mastich.

lign. aloes an. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

caryophyll. [gap: sign vor Scrupel] j.

carn. cydonior. rec. sicc. [gap: sign vor Uncia] ss.

sacch. rosat. tabul. ad pondus omnium.

F. Tragea.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Spec. morsulor. Imper. [gap: sign vor Uncia] ss.

pulv. zingib. alb. [gap: sign vor Scrupel] iiij.

sem. anisi.

foenic. an. gr. Xiiij.

Diacydon. tessulatim incis. [gap: sign vor Uncia] j.

sacch. pulveris. [gap: sign vor Uncia] vj.

M. F. Tragea.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Dicacydon. incis. [gap: sign vor Drachme] ijss.

sem. coriand. praep. [gap: sign vor Drachme] jss.

anisi,

foenicul.

carvi an [gap: sign vor 1/2 Drachme]

tunicar. ventriculi gallin. [gap: sign vor 1/2 Drachme]

nuc. mosch. [gap: sign vor Scrupel] j.

macis,

cort. citri an. [gap: sign vor Scrupel] ss.



page 1416, image: s1416

Corall. rub. praeparat [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

panis sacchar. [gap: sign vor Uncia] [?].

M.

Admisceri etiam solent Trageis praesertim et pulveribus pretiosis praeter olea destillata, an ad ornatum potius an ad utilitatem ambiguum, folia auri, vel argenti, ita ut pulveris [gap: sign vor Drachme] ij. aut [gap: sign vor Uncia] [?] recipiat fere folium unum auri, argenti vero folium dimidium, cum argenti folia duplo majora sint foliis auri.

Huc etiam pertinent pulveres illi, qui sales sacerdorales appellantur.

Sal Sacerdotalis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Salis commun. [gap: sign vor Drachme] viij. (al. [gap: sign vor Uncia] xvj.)

Cinamom. [gap: sign vor Uncia] ij. (al. [gap: sign vor Uncia] iiij.)

zingib.

sem. Amomi,

carvi,

cumini,

ammeos,

piperis,

siler. mont. vel seseleos,

satureiae,

hyssopi,

origani,

pulegii,

pyrethri, an. [gap: sign vor Uncia] j.

Omnia in pul verem tenuissimum redigantur. Cum cibo sumendum.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Salis commun. [gap: sign vor Uncia] [?].

piperis [gap: sign vor Drachme] vj.

cymini [gap: sign vor Uncia] [?]

sem. carvi,

ci namomi,

zedoariae, an. [gap: sign vor Drachme] iiij.

zingib.

macis ana [gap: sign vor Drachme] ij [?].

M.

Pulveres vero crassiusculi, quos vulgo Trageas, nostri vero vernaculê Pfaffensutter/q. pabulum sacerdotale vocant, non parum ratione ingredientium a reliquis pulveribus differunt. Duplices autem sunt. Parantur enim aliae tantum ex simplicibus, ut sunt variae stirpium partes, radices, semina, ligna, cortices, fructus, herbae, et similes aliae, eaeque vel saccharo obductae, quas alias confectiones nominare moris est, qualis est confectio anisi, faeniculi, coriandri, cinamomi, caryophyll. amygdal. rad. angelicae, vel non obductae, sed saltem in particulas, si fuerint majores, crassiusculas fractae et incisae. Exempla passim obvia.

Species incisae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Glycyrrh. rasae [gap: sign vor Uncia] vj.

zingib. alb. [gap: sign vor Uncia] iiij.

Cinamom. el. [gap: sign vor Uncia] j.

calami arom. [gap: sign vor Uncia] [?].

nuc. mosch. [gap: sign vor Drachme] ij.

Concidantur grosso modo, et add.

conf. anisi [gap: sign vor Uncia] vj.

citri,

coriand.

foenic. an. [gap: sign vor Uncia] iiij.

M.

Aliae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Liquirit. raesae et incis. [gap: sign vor Uncia] j.

Cinamom. el [gap: sign vor Uncia] [?].

coriand. praeparati,

cal. arom. an [gap: sign vor Drachme] ij.



page 1417, image: s1417

Incidantur grosso modo, et add.

spec. morsul. imperial. [gap: sign vor Drachme] vj.

Confect. (unius tunicae) anisi,

foenicul.

coriand.

carvi an. [gap: sign vor Drachme] j.

Tragea grossa capitalis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cubebar. [gap: sign vor Drachme] j [?].

cardamoui.

cinamom. an. [gap: sign vor Scrupel] ij.

nuc. mosch. [gap: sign vor Drachme] j.

cal. arom.

caryophyll. an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

macis,

galangae an [gap: sign vor Scrupel] [?].

glycyrrh. ras. [gap: sign vor Drachme] ij.

conf. carvi,

coriand. praep.

anisi an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

rotular. diamoschid. [gap: sign vor Uncia] j.

F. pulvis grossus.

Aliae fiunt ex compositis, tabulis sc: seu rotulis officinalibus aromaticis crassiori modo confractis, quales sunt aromat. rosar. imperat. ex oleo Cinnamom. et simil. Exemplum habetur in Pharm. August. fol. 150.

Pulvis stomachalis grossus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Morsulor. Imperator. Vic. iij [?].

Manus Christi perl. cum oleo carvi

Vnc [?].

Cort. aurant. cond. Vnc. [?].

citri condit.

nuc. Ind. cond. an. Drach. iij.

Nucis mosch. condit. Drach. ij

calam. arom. Drach. j. [?].

zingiber. condit. Drach. ij.

cinamom. opt. Scrup. iiij.

taryphyll. Scrup. ij.

Ligni aloês,

macis,

galangae an. Scrup. j.

cardamomi,

sem. coriandri unius turticae,

anisi,

foenicul.

carvi, an. Vnc. [?].

M. F. Pulvis grossus.

Parantur denique et pulveres externi, qui sc. foris saltem corporis partibus applicantur; atque hi ex variis, pro varia Medici intentione, tum simplicibus, tum compositis componuntur.

[note: Bezoardicum animale.] Contra venena plurimi pulveres habentur, inter quos inprimis commendatur pulvis, Saxonicus dictus, cujus descriptio passim exstat. Hodie in frequenti usu apud plurimos contra venenum habentur pulveres e nostris serpentibus, bezoardicum animale vocant, quorum variae habentur descriptiones.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] serpentem, excoriato mox exime linguam, cor, epar, abscinde cauilam et caput. Carnem coque in olla nova, donec caro a vertebris separari possit. Spina torreatur et pulverisetur: torreatur similiter cor, epar, lingua, contundantur et cum pulvere spinae misc. F. pulvis.

Nonnulli adhuc in patella aenea super igne amplius torrent, continuô agitando, donec calorem fuscum acquirat.

Fit inde una dosis, quae [gap: sign vor Drachme] j. est prope.



page 1418, image: s1418

Alii aliter parant.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Serpentes v. vel vij: vivos, conijce in ollam vitreatam, quam tege operculo, quod in medio foramen habeat. Torreantur ad ignem carbonum lentum, ut omnis pinguedo et humiditas separetur atque absumatur, nihil tamen comburatur. Postea redigantur in pulverem.

Pulveris hujus [gap: sign vor Rec. (recipe)] [gap: sign vor Uncia] ij.

Rad. valerianae,

angelicae,

pimpinellae,

rutae, an. [gap: sign vor Drachme] j.

sacch. candi albiss. [gap: sign vor Uncia] j.

F. pulvis, dosis [gap: sign vor Scrupel] [?].

Verum istis neminem temere confidere velim, nisi eorum efficaciam experientia comprobatam sciat: quod factu difficile. Nam quae in brutis fiunt experientiae, saepe fallaces: cum quae homini sunt venena, non omnia aliis animalibus venena sint: Id quod ipsa experientia satis restatur.

Eviperis tamen alia medicamenta antiquis plane ignota non fuisse, facile concedet is, qui leget, quae de salibus theriacalibus, apud antiquos exstant, ut Galenum, libr. 11. de simpl. med. fac. in initio: Aetium, tetrab. 4. serm. 1. cap. 97. P. AEginetam, lib. 7. cap. 11. Vide Libavium, Alchymicae pharmaceuticae cap. 12. 13. 14.

[note: Purgantes pulveres.] Purgantium tandem pulverum passim descriptiones plurimae exstant. Pertinentque huc species usualium purgantium, ut species diaturbith cum rhabarb. diacarthami, quae dantur [gap: sign vor Drachme] j. pondere: pulvis item senae praeparatae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] spec. benedict. laxat. [gap: sign vor Uncia] ??/.

diaturbith cum rhabarb. [gap: sign vor Drachme] j.

pulv. senae praep. [gap: sign vor Drachme] ij.

sacchar. albiss. [gap: sign vor Drachme] iiij.

F. pulvis, cujus dosis [gap: sign vor Drachme] j.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] fol. senae [gap: sign vor Drachme] j.

radic. ireos,

cremoris tartari an. [gap: sign vor Uncia] [?].

cinam.

macis,

zingib.

piper. longi an [gap: sign vor Uncia] j. F. pulvis, dosis a [gap: sign vor Uncia] j. ad. [gap: sign vor Uncia] ij.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] fol. senae,

cremor. tartari an [gap: sign vor Uncia] [?].

sem. anisi,

caryophyll.

cinam.

galangae an. [gap: sign vor Drachme] j.

diagrydii [gap: sign vor Drachme] ij.

Fiat pulvis, dosis ad [gap: sign vor Drachme] j.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Zingib. albi [gap: sign vor Drachme] v.

mastich. [gap: sign vor Drachme] iiij.

turbith [gap: sign vor Drachme] x.

sacch. ad pondus omnium.

F. pulvis.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] fol. senae [gap: sign vor Uncia] j.

turbith el.

glycyrrh. an. [gap: sign vor Uncia] [?].

zingib. [gap: sign vor Drachme] j.

F. pulvis, dosis [gap: sign vor Drachme] j.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Folior. senae mundat.

cremor [?] an. [gap: sign vor Uncia] j.

diagrydii, vel extracti scammonii [gap: sign vor Drachme] j.



page 1419, image: s1419

sem. anisi,

cinam.

flavedin. cortic. arant.

galangae, an, [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

F. pulsis, dosis a [gap: sign vor 1/2 Drachme] . ad. [gap: sign vor Drachme] j.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Pulv. sem. anisi [gap: sign vor Drachme] j.

cinamom.

zingib. an [gap: sign vor Drachme] ij.

cardamom.

galangae,

caryophyll.

mastich. an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

turbith.

fol. sen.

diagryd. an. [gap: sign vor Uncia] [?].

sacch [gap: sign vor Uncia] jv.

M. Dos. [gap: sign vor Drachme] j. in haustu cerevis. vel vini calidi.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Diagryd. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

ros. rubr. Scrup. [?].

mastich. gr. v.

sacch. [gap: sign vor Uncia] j. in aq. ros sol.

F. trochisci exsiccentur ad aerem, postea pulverisentur, quibus add.

Coriand. praeparat. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

cinam. acutiss.

santal. rub. an. Scrup. j.

caryophyll.

macis,

nuc. mosch. an. Scrup. [?].

corall. rub. praepar. gr. XV.

sacch. [gap: sign vor Uncia] j [?].

M. F. Tragea. Dosis eadem.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Turbith.

diagryd.

hermodactyl.

folsen. an. [gap: sign vor Drachme] j,

zingib.

cinam. an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

galangae,

caryophyll.

cardam. an. Scrup. [?].

sacch. [gap: sign vor Uncia] j.

M. Dosis eadem.

Potest etiam sicce devorari hor. 2. vel. 3. a coena [gap: sign vor 1/2 Drachme] . pro vice ad alvum leniter subducendam.

Alius prodelicatis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinamom. el.

zingiber.

sem. anisi, an. [gap: sign vor Uncia] [?].

fol. senae el. [gap: sign vor Uncia] ij.

sacchar [gap: sign vor Uncia] iij.

F. Tragaea. Dosis cochl. j.

Pulvis arthriticus purgans.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] rad. hermodactyl.

mechoacan.

turbith. an. [gap: sign vor Drachme] iij.

extr. scammon.

diagryd. an. Scrup. ij.

pulv. [?] j. alb. [gap: sign vor Drachme] j [?].

cardamom.

zingib.

cubeb.

macis, an. Scrup. j.

ol. cinamom. gutt. iiij.

macis,

caryophyll. an. gutt. iij.

Elect. de succ. rosar. tabulat. [gap: sign vor Drachme] vj.

M. pro pulv. Dosis a Scrup. ij. ad [gap: sign vor Drachme] j.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cremoris tartari [gap: sign vor Scrupel] ij [?]. vel [gap: sign vor Drachme] j.

diagrydii, vel gummi gotte, [gap: sign vor Granum] iiij. v.



page 1420, image: s1420

galangae,

cinamomi an. gr. iiij.

Fiat pulvis.

Sunt nonnullis et hi pulveres in usu:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] fol. senae el. crassiuscule

incisor.

sacchar. candi pulv. an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

extr. scammonii gr. vj.

pulv. vinamom. gr. iij.

cortic. aurant. gr. ij.

F. pulvis.

Addi potest etiam gummi gotte.

Exhibetur cum mica panis vino madida.

De pulveribus agit Vid. Vidius de medic. lib. 8. cap. 5. Quercet. Pharmacopaea rest. cap. 20. Libavius, lib. 4. Syntagm. arcan. Chymic. cap. 28. 29. 30.

CAPVT XV. De Salibus.

SAles e plantis aliisque rebus naturalibus arte Chymica elici, dubium nullum est, testante id experientia. Et qui id negant, suam vel pertinaciam, vel in rebus chymicis inscitiam produnt, atque eo ipso testantur, se salem verum arte Chymica paratum vix vidisse, et, quid sal vere sit, ignorare. Verum cum his, quibus semel conceptam opinionem pertinaciter defendere potius, quam veritati cedere propositum est, non litigabimus. Hoc potius, quod in controversia positum videmus, discutiemus; [note: An sal naturaliter rebus insit.] An sales in rebus illis, e quibus eliciuntur, insint, an vero ex illis fiant. Plurimi quidem existimant, sal revera seu [gap: Greek word(s)] in rebus non inesse; sed fieri ex misto, seu, ut Sxheckius hac de re loquitur, accidere solum terrenis partibus, ut mutentur propter igneam exhalationem in salsam quaelitatem. Chymici contra revera salem rebus inesse, eumque arte Chymica tantum separari statuunt: quorum sententiam veriorem putamus. Nam primo, ut illud hîc non urgeamus, qualitates de suis subjectis attestari: non folum ustione cineribus salsa qualibas ob igneas exhalationes inducitur; sed revera sal verus et naturalis inest, atque inde elicitur, ut qui jam illud negare ausit, sensuum certitudinem in dubium vocare videatur. Salem enim ellum ante in rebus fuisse, nec faltem terrearum partium adustione factum esse, ex eo patet, quod ubi sal ex cineribus aquae affusione dilignter est extractus, etiamsi relidquam terram uras e aduras, quantum potes, et quantum libet, ne micam salis inde efficies.

Deinde non ex qualibet terra aut re adusta sal; neque etiam ex omnibus eadem copia elicitur. Lateres, qui maximo calore induratisunt, etsi terantur, et aqua saepius perfundantur, vix aliquid salis suppeditabunt. Ex plantis quibusdam magna salis copia extrahitur, ut ex sarmentis vitium, absinthio et aliis: aliae contra, ut cucurbitae, et similes, parum aut nihil ejus suppeditant.

Praeterea non semper magna illa, et quae ad incinerationem ducit, ustione opus est ad salem eliciendum;


page 1421, image: s1421

et non valde magnus calor sufficit ad eliciendos sales volatiles, ut in succi no, cornu cervri, et similibus videre est, tum quoque sale illo, qui ex urina elicitur, ut et aliis rebus. Imo saepe nulla calcinatione et ustione sales e plantis parantur, ut ex salium volatilium, quos nonnulli vocant, e plantis prae paratione, de qua postea dicetur, patet.

Terrae quoque plurimae, ut et columbarum fimus, solum aqua persusae nitrum seu salem petrae suppeditant. Vinum sine externo calore sal tartari a se expellit, et ad vasorum dolia appellit, quibus adhaerescere reperitur.

Unde jure concludimus, ut destillatae aquae, quae ex planris extrahuntur, non caloris opera sunt, sed calore illo sepsrantur: ita etiam sales non fieri per ignem, sed id officium solum ab eo praestari, ut partes reliquae non fixae separentur, ut postea salsae, fixae, et stabiles, relicta aqua, educi atque elui possint.

[note: An sales ex rebus naturalibus conficiendi ratio antiquis cognita fuerit.] Atque ratio ista artificiose sales conficiendi antiquis plane ignota non fuit. Aristoteles, 2. meteor. cap. 3. ita describit salis ex plantis conficiendi rationem, ut vix clarius possit. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Quam salis conficiendi rationem si in aliis plantis tentassent antiqui: nihil omnino ipsis in salis conficiendi arte defuisset. Posteriores vero plurimi tum salium, tum calcinationis, atque incinerationis faciunt mentionem, quae a salis praeparatione parum differunt. In cinere enim sal continetur, et levi artificio a parte terrestri separari et elui potest. Salium theriacalium crebra apud plurimos est mentio. Galenus, lib. de theriaca ad Pisonem, cap. 18. et 19. de iis agit: Paulus item AEgineta, lib. 7. cap. 11. Aetius, tetrab. 4. serm. 1. c. 97. Aliorum autem cinerum mentionem facit Galenus, libr. 6. de compos. pharmac. s. locos, c. 7. lib. 8. de simpl. medicam. facult. §. Tephra seu cinis, et alibi Aetius, tetrab. 1. serm. 2. c. 156. quibusdam plurimis. Et clarius quidem ad salis conficiendi rationem alludit Galenus, citato loco ex lib. 7. de simpl. med. fac. ubi docet, cinerem habere in se partim terrenum, partim [gap: Greek word(s)] . Atque has partes esse tenuiores, et quae maceratis aqua cineribus, et percolata una asportantur; quod vero reliquum est, terreum esse et infirmum, et morsu vacans, in lixivium calidum facultare deposita. Ab hoc enim modo non differt recentiorum salis conficiendi ratio, nisi quod recentiores aquam illam lixivii exhalare sinunt, ut salem sine aqua habeant; eumque adhuc impuriorem postea crebris solutionibus, filtrationibus, et coagulationibus ad summam crystallinam puritatem redigunt.

[note: Sal duplex vulatilis et sixus.] Continent autem res fere omnes salem duplicem, unum volatilem, qui ignem et calorem non sustinet,


page 1422, image: s1422

sed avolat, et calcinatione discutitur et evanescit: (nonnulli essentialem dicunt) alium fixum, qui ignem sustinet, et in cineribus relinquitur.

[note: Salem volatilem parandi ratio. 1.] Sal prior ex aliquibus plantis, quae eo abundant ita paratur. Recipe plantae alicujus magnam quantitatem, contunde, et affusa aqua multa, in vase magno coque. Decoctum cola et fortiter exprime. Colaturam iterum coque ad melis consistentiam. Succum hunc pone in vase vitreo in locum frigidum, et sal crystallinus concrescet, efficacior illo, qui e cineribus eluitur. Eodem modo etiam ex quibusdam succis paratur.

[note: 2.] Alter ita conficitur. Plantae, quae et post destillationem aquaru et oleorum ad hunc usum adhuc utiles sunt, et ligna siccanda sunt probe, et vel accendenda in foco mundo, et aperta flamma in cineres redigenda sunt; vel quod nonnullis commodius videtur, modo ob herbarum copiam fieri id possit, in olla vel vase fictili conclusa comburenda sunt. Ex cineribus per aquam puram et claram lixivium fac, et aquam novam toties affunde, donec omnis salsedo extracta sit. Lixivium filtra, et in vase fictili vel tigillo ad carbones lento igne coque, ut aqua exhalet, et sal relinquatur.

[note: Sales purificandi et dealbandi ratio. 1.] Is ut mundior et candidior fiat, clarificatione et rectisicatione opus est, quam alii aliter instituunt. Nonnulli salem in crucibulo semel atque iterum vehementi igne fundunt, donec candidus fiat. Verum haec ratio cisi multis in usu sit: tamen adeo commoda non est. Vehementi enim illo igne multae utiles et subtilissimae partes exhalant. Quapropter sequentes potius rationes purificandi salem [note: 2.] sunt adhibendae. Primo sal saepius solvatur et filtretur, iterum coaguletur. Repetita enim et ciebra illa filtratione ac solutione sal omnem impuritatem deponit, ac plane albus ac mundus evadit.

Deinde nec haec ratio est incommoda. [note: 3.] Salem ex prima coagulatione paratum tere, et insperge latae tabulae vitreae vel marmoreae, ut per deliquium in cella solvatur in liquorem, qui supposito vase excipiatur. Liquorem illum per filtrationem purifica, atque iterum postea in tigillo vitreato super carbones lento igno coagula, et sal evadet purissimus.

[note: 4.] Alii, ut sales crystallini et instar nitri transparentes reddantur, neque frigidiori et humidiori loco expositi facile liquescant, cineres, et quibus sal eliciendus, post calcinationem denuo cum aequali parte [?] calcinant, et postea beneficio Aqu. comm. destillata extrahunt, filtrant et evaporate aquam sinunt, ut crystalli, in frigidiore loco concrescere possint. Sed et hoc modo sali aliquid decedet.

Alii prae caeteris hunc modum [note: 5.] commedant, sali vulgari modo praerat.


page 1423, image: s1423

in vitro spiritum salis, nondum rectificatum seorsim infundunt, donec non amplius ebulliant. Deinde per aliquot horas quiescere sinunt, et postea parum aquae affundunt, solutum filtrant, vel per residentiam purificant, atque in cella, ut sal crystallinus concrescat, reponunt.

[note: 6.] Alii tandem salem vulgari modo paratum in spir [?] li solvunt, si opus est, filtrant, et inarena vel cineribus coagulant, iterumque in Aqua pluvia destillata, solvunt, filtrant et in cucurbita balneum ponunt, ut crystalli concrescant. Verum sales hisce ultimis duobus modis parati non simplices sales sunt, sed misti ex sale plantae et spiritu salis et [?] li, et instar [?] lati sese habent

Exempla subjicere opus non est. Modus n. in omnibus plantis est ide. Hoc tamen observandu, alias plantas plus salis suppeditare, alias minus. Ex aliis item plantis salem puriore, ex aliis impuriorem, et qui diligentiore atque exactiore clarificatione opus habeat, in prima coagulatione parari.

[note: Magisteria] Ad sales non incommode referri possunt Magisteria, quae ita appellantur a Chymicis nonnullis, cum nihil fere aliud sint, quam sal fixus volatili iterum unitus: itemque solutiones lapidum aliarumque rerum, quae sale abundant.

[note: Cremor Tartari.] Huc scilicet pertinet cremor tartari, notissimum hodie medicamentu, quod sic paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Tartari albi albi crasso modo cotusi, lavetur aqua pura frigida, donec omnes impuritates ablutae sint, et aqua pura maneat. Hinc coquatur in aqua fontana per horam dimidiam, vel donec cuticula quasi supra aquam concrescat. Postea labes ab igne removeatur, ut calore aquae nonnihil remittete cremor magis concrescat, qui cochleari perforato, vel alio colligitur. Coctio et collectio ista repetatur, donec sufficiens cremoris quantitas collecta fuerit, qui exsiccetur et pulverisetur.

[note: Crystalli Tartari.] Eadem fere est ratio crystallorum [?] Recip. Tartari albi crassiuscule contusi q. v. ablue aqua frigida, et postea inde cucurbitae vitreae, et affusa aqua in arena aliquot horis, quinque vel sex, ebulliat. Postea aquam adhuc satis calentem per chartam bibulam cola in aliud vitru satis crassum, et nonnihil calidum, ne frangatur. Colaturam in cellam per nocte pone, et crystalli satis copiosi lateribus vitri accrescent, et adhaerebunt, quos, aqua effusâ, collige et sicca. Ut autem magis albescat, albumine ovicoctura prima a quibusdam clarificari solet. Reliquu in cucurbita tartarum iteru aqua affusa eodem modo coque, coctum cola, ac in cellam, ut crystalli concrescant, ut antea colloca, idque toties repete, donec totum fere tartarum in crystallos abierit. Quod si aq. rosar. elotos solvas iteru crystallos, elegantem ac quirunt faporem. Vel cremorem [?] ri, in aq. iterum solve et coque, donec crusta apparere incipiat, hunc pone in cellam vel locum frigidum et crystalli concrescent. Operae tamen aliquod compendium fieri potest, si [?] crasso modo contusum et diligentissime


page 1424, image: s1424

coquatur, in olla vel lebete, donec aquae pars aliqua absumatur, deinde fervens decoctum per pannum laneum album duplicatum in ollam coletur, colatura clara postea in cucurbita vitrea in cellam ponatur. Tunc enim in fundo et ad latera cucurbitae crystalli adhaerebunt. Aqua postea per inclinationem separetur, et vel sola, vel cum [?] taro a coctione reliquo iterum coquatur, iterumque prius coletur, et in cucurbita in cellam ponatur, et crystalli colligentur. Idque fiet toties, quoties opus.

Et cremor, ac crystalli satis gratum in jusculo carnis vel aqua cocta cum butyro vel aliis liquoribus medicamentum sunt, jusculumque saltem acidiusculum reddunt. Dantur â [gap: sign vor Scrupel] j ad [gap: sign vor Scrupel] j. ad humores crassos, et tarrareos, in venis meseraicis haerentes, abstergendos, exhibeturque hodie et ad laxandam alvum, et ad aperiendum, ante catharticorum usum; alvum mover, si uno atque altero saltem grano diagrydii acuatur. Nec vis haec tartari antiquis etiam ignota fuit; unde et pulveri senae praeparat. Montagnanae admiscetur, ejusque mentionem facit Matthiolus in Dioscorid. lib. 5. cap. 90. Et omnino facultatem reliquorum purgantium. vim stimulandi habere tartarum, qui volet, facile observare poterit. Vide Beguin. in tyrocin. lib. 2. cap. 19. Collium, pag. 158.

[note: Tartarum vitriolatum.] Hujus etiam loci est Tartarum vitriolatum, a Crollio, pag. 115. descriptum, et a Beguino, cap. 19. lib. 2. sub nomine magisterii tartari traditum; qui autores de ejus praeparatione et usu consulantur.

Idem etiam crystallorum forma hoc modo parari potest. [gap: sign vor Rec. (recipe)] salis [?] [gap: sign vor Uncia] j. solve in aq. fontana [gap: sign vor Uncia] ij: stent per triduum in loco calido, postea, si opu est, filtrentur. Hinc affunde confestim spiritus [?] rectificati [gap: sign vor 1/2 Drachme] in cucurbita, et nihil praecipitabitur. Ubi vero postea iterum in loco calido steterint, paulatim circa latera vitri accrescent, aliquid tamen ad fundum praecipitabitur.

Verum si ad purgandum expetatur, extracti diagrydii, vel alterius convenientis, aut gummi Gotte gr. v. vj. viij. cum [gap: sign vor Scrupel] j Tartari vitriolai exhiberi poterunt. Vel quod commodius est, postquam Tinctura scammonii cum Aqua endiviae vel rosar. parata fuerit, eam cum tartari vitriolati [gap: sign vor Uncia] ij, (siscam monii [gap: sign vor Uncia] j. fuerit) conjunge, et menstruum in Baln. para.

Salis Tartari [?] triolati crystallisati naturam imitantur salia [?] triolata, quparantur, si salae quodlibet in spiritu [?] solvatur, si opus est filtretur, et in arena vel cineribus coaguletur, iterumque in aqua pluvia destillata solvatur, filtretur et tandem in cucurbita in balneum ponatur. Tunc enim crystalli concrescent. Vide etiam Libav. Alchym. pharmaceut. cap. 36. Apocalyps. herinet. part. pr. cap. 18.

[note: Magisteru tarrari.] Magisterium tartari inprimis a Chymicis magni fit, nihilque est, quam duplex vini sal, fixum nimirum, quod est in tartaro, et volatile, quod est in spiritu vini: paraturque,


page 1425, image: s1425

si sali tartari puro spiritus vini affundatur, simul digerantur, et postea destillentur, iterumque spiritus vini affundatur, idque toties repetatur, donec sal tartari omnes spiritus vini, seu omnem salem volatilem vini imbiberit. Quod ubi factum, suolimari potest, habeturque sal vini ab omni phlegmate et aquositate separatum. Huc referri potest et specificu purgans Paracelsi dictu, quod Crollius in Basilica Chymica describit.

[note: Sal [?]] Sal tartari autem ita paratur; tartarum calcinetur, vel comburatur, postea, affusâ aquâ, sal extrahitur, purificatur, et coagulatur.

[note: Sal [?]] Eodem plane modo ex capite mortuo vitrioli, vel ex vitriolo calcinato, donec colorem obscure purpureum acquirat, sal vitrioli extrahitur. Qua etiam ratione ex calculis in corpore humano genitis sal parari possit, antea jam dictum.

[note: Magisterium [?] c.] Magisterium [?] ita nonnulli parant: [gap: sign vor Rec. (recipe)] Terrae Siles alb. part. viij. limaturae [?] purissimae, cui nihil cupri admixtu sit; part j. haec inter se misce, et in pulverem reduc: pulverem istum spirit. [?] antepileptico sequenti imbibe paulisper, ex sicca in loco calido, tere iterum hunc pulverem, et imbibendo perge, donec denuo exsiccetur. Hoc quater repete: sic terra illa sicca Silesiaca imbibet sal volatile spiritus [?], quo et [?] calcinabitur, ita ut in tenuissimas et subtilissimas partes abeat, quae deinde a calore nativo facilius et felicius in operandi actum deduci potest. Hic pulvis ad Scrup. j in aliqua conveniente aqua, utpote aque lilior. convall. fl. tiliae, vel cerasor nigr. exhibitus, in morbo caduco commendatur.

Spir. autem [?] antepilept. ita paratur: [note: Spir. [?] li antepilept.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] Spirit. [?] subtilem cum spiritu vini paratum, ei tantundem vel dimidiam partem spiritus vini [?] isati rubicundi affunde, eumque per retortam vitream rectifica, ut spir. vini [?] isatus una cum spir. [?] tantum exstillet, relicto, si quod insit, oleo in fundo; huic liquori adjice pulverem Corallorum rubrorum, margaritarum, cranii humani recentis, spodii, visci quercini, et in MB. per aliquot cohobationes spirituum aliquam portionem elice, et tandem totum spiritum exstillare sine, ita ut pulvis mere siccus et exsuccus in fundo remaneat. Hic spiritus admodum a nonnullis contra Epilepsiam et uteri suffocationem laudatur, et commendatur, quod gravidis exhibitus infantes ab epilepsia praeservet.

[note: Magisterium C. C.] Referendum huc quoque est magisterium C. C. et eboris, quod nonnulli ita parare jubent. [gap: sign vor Rec. (recipe)] C. C. limâ vel torno in frusta minutim confracti q. v. Affundatur spiritus [?], et ponatur in locum calidum ad solvendum. Trajiciatur per chartam bibulam, spiritus nitri separetur, et solutio aqua pluviali edulcoretur, et exsiccetur. In spiritus autem nitri separatione caute procedendum, ne quod facile accidit, spiritus nitri cum soluto C. C. flammam concipiat.

Potest etiam semel spit. vini affundi, postea iterum aq. simplex, et hoc


page 1426, image: s1426

toties reiterari, donec spiritus [?] odoratu non amplius percipiatur. Alii per acetum radicatum solutionem instituunt, in quam prius filtrata nonnulli guttatim oleum [?] injiciunt, et postea aq. communem calidam superfundunt, et pulverem candidu ad fundum vasis praecipitatu exsiccant, et aliquoties aqua affusa edulcorant.

[note: Specificum purgans Paracelsi.] Ad sales non immerito refertur et specificum purgans Paracelsi dictum, quod describitur a Crollio, pag. 183. Compendiosior via haec est. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Spiritus tartari [gap: sign vor Libra] j, spirttus vini [gap: sign vor Libra] ij, spiritus vitrioli rectificati [gap: sign vor Uncia] ij. Fundantur haec omnia super colcothar vitrioli, et caput mortuum tartari, illud scilicet, ex quo jam spiritus destillatus, et postea ad nigredinem calcinatum; et digerantur in vase clauso in Baln. Mar. dies aliquot. Tandem destillentur per retortam igne patente, primum lento, postea fortiore. E capite mortuo post destillationem relicto, et in furno figulino amplius calcinato sal extrahitur, et spiritui prius destillato additur, et diebus quindecim in Balneo digeritur. Tandem cum argilla sicca, vel pumice calcinato impastantur, ut moris, et ex retorta terrea igne aperto destillantur, et cum spiritu omne sal jam spirituosum factum prodit. Hunc spiritum aliquoties destilla vel in Baln. Mar. digere, donec spote sales in fundo apparere incipiant, ac tum in Baln. lento calore spiritus potest abstrahi, ut materia in fundo ad pulticulae consistentiam appareat, purgationi inserviens.

[note: Lapis vegetabilis.] Huc etiam referri potest (licet oleum etiam accedat) lapis vegetabilis, quem ita vocant recentiores. Recipitur planta sicca, et proprio menstruo affuso per aliquot dies digeritur. Hinc destillatur, et spiritus, oleu, et aqua separantur. Feces comburuntur, et cum aqua sal; spiritu vero tinctura ex eadem planta extrahitur. Tincturâ illâ sal imbuitur: oleique tantum, quantum sal imbibere potest, additur, et in lapidem quasi coagulatur.

[note: Sal succini] Sal succini qua ratione in destillatione collo retortae adhaerescat, supra dictu est, qui seorsim colligedus.

[note: Magisteria coralliorum et margaritarum.] Huc pertinet et magisteria seu solutiones margaritarum et corallioru, rerumque similium, quae a nonnullis et sales nominantur.

Utuntur vero pro solutione perlarum et coralliorum alii aliis menstruis, spiritu salis, vitrioli, guajaci, quercus; succo citri, limonum, berber. atque aliis. Sed a plerisque usurpatur acetum destillatum.

[note: Magisterium margarit.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] margaritarum quantumvis, affunde acetum destillatum forte ad eminentiam trium vel quatuor digitorum. Ponantur in vitro clauso in arenam vel cineres calidos per aliquot dies. Acetum effunde, novumque superfunde; iterum stent in digestione; idque toties ropete, donec omnes margaritae sint solutae, ut cortices tantum natantes quasi appareant. Acetum destillatum omne conjunge, atque in Baln. M. abstrahe, et relinquetur salutum margaritarum. Huic affunde aquam destillatam,


page 1427, image: s1427

vel rosarum, filtra, et per alembicum separa, idque toties repete, donec omnis nigrities atque acrimonia et aciditas sit separata. Atque ita habes salem, seu magisterium, seu essentiam, ut alii appellant, margaritarum. Hic sal in cella super marmote vel tabula liquescit. Alii. et satis commode, hic laborem non finiunt, sed sali huic spiritum vini affundunt, et in Balneo salem solvunt, ei quod solutum non est, novum spiritum affundunt: Et tandem postquam sal omnis in spiritu vini solutus fuerit, spiritum vini in Baln. separant.

[note: Magisterium margaritarum.] Thomas Muffetus, ad Petrum Monavium in epist. Medic. a Laur. Scholzio collestis epist. 77. solutionem per acetu radicatum improbat. Tantam n. restare acrimoniam, ait, cui eluendae vix 300. aquae conchii sufficiant. Ipse igitur hunc modum commendat. Margaritas contusas, et in pulverem minutissimum redactas, imbibe spiritu vini optimo, ut quinque latos digitos superemineat, et equino fimo, vel leto balnei calore per mensem integru digere; quo tempore spiritus vini instar malvatici fulvu colorem acquiret; quem effunde, alium affunde, iterumque digere, idque toties fac, donec colorari desinit: spiritus vini evaporet, et magisterium bis vel teraqua destillata abluatur, et habebis essentiam sive magisterium, ut vocant, perlarum. Si placet, in cella super marmore per deliquium in liquorem solvi potest.

Cum vero per dissolventis exhalationem sal acidus difficulter separetur: quoddam compendium hîc habetur, et per salem quendam vegetabilem, tartari scilicet, menstruum a solutis margaritis et coralliis separatur. Nimirum ol. [?] per deliquiu e sale tartari margaritarum sive coralliorum solutioni infunditur, cujus opera perlae dissolutae fundu petunt, a quibus postea menstruum solvens separatur per inclinationem: materiam relictam deinde aliquoties abluitur aqua, et perfecte edulcoratur.

[note: Magisteriu corallorum.] Magisteriu quoque coralliorum eadem ratione conficitur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] corallia pulverisata, affunde acetum destillatum. Hoc ubi nihil amplius solvit, aliud affunde, idque toties repete, donec corallia plane sint soluta. Solutionem per chartam fistratam pone per dies 10. vel 14. in arena ad digestionem, donec vini rubri colorem acquirat Postea destillando acetum separa. Hinc affunde aquam destillatam, filtra, eamque iteru per balneu vel cineres separa, idque toties repete, donec sal albus, et omnis acrimoniae exqers relinquatur; qui in cella resolvitur in liquorem. Eodem modo, ut margaritae, ita etiam corallia per oleum [?] per deliquium parati praecipitantur. Caussa supra, sect. 2. cap. 13. dicta est

[note: Sal urina.] Sal urinae hoc modo paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] urinam hominis sani, praecipue qui vinum bibit, q. v. Stet per aliquot tempus in vase clauso, donec foetere incipiat. Hinc destilletur per alembicum in cineribus, ut quarta pars, aut sexta etiam saltem adscendat. Postea recipitur materia destillata, et


page 1428, image: s1428

infunditur in aliam cucurbitam, aut potius phiolam, et imponitur alembicus coecus, aut rostratus cum recipiente, poniturque in cineres, et talis caloris gradus adhibetur, ut alembicus semper frigidus maneat; alias solvuntur et liquescunt crystalli, qui adscendunt. Crystalli seu sal, qui in alembico colligitur, semel atque iteru eximi potest. Crystalli omnes, si lubet, in parva cucurbita adhuc semel sublimari possunt, ut omne phlegma, si quod superest, separetur. Hic sal spiritum vini coagulat. Idem si in spiritu [?] dissolvatur, atque iterum in arena destilletur, habetur oleum contra epilepsiam efficax. Alii sumunt urinam foetidam vel per 40 dies digestam, eamque ex arena per alembicum, adhibito satis amplo recipiente, destillant, donec omnis humiditas exstillaverit. Destillatum ter a capite mortuo rectificant, et postea ex eo per phiolam spiritus seu salem urinae elevant et sale seu crystallos illos aqua pluviali destillata solvunt et exphiola prius destillant, idque aliquoties repetunt.

Nec ignotum ex superioribus est, quomodo in destillatione Cornu cervi, et cranii humani sal volatilis parietibus adhaerescat. Sed ita volatiles sunt hi sales, ut nisi exactissime clauso vase serventur, facile evanescant. Et cum ob oleum, cum quo commiscentur, hi sales omnes foetorem gravem acquirant, purificandi sunt, iterumque coagulandi.

Ut ex coralliis: ita et ex oculis cancri, lapidibus carpionum, percarum, lapide judaico, lyncis, spongiae, crystalis, silicibus, magisteriu fieri potest. Quae minus copacta sunt, ut oculi cacrorum et similia, mox aceto destillato solvuntur, ut dictu de aliis. Duriores lapides prius vel vi ignis, vel sulphure addito calcinari debent, et demum sal aceto extrahi, atque aqua dulci vel destillata edulcorari. De solutionibus gemmar. perl. et corallor. agit Libav. lib. 2. syn. arcan. Chym. c. 25.

Ex iisdem rebus pro variis Medici intentionibus etiam compositi sales fieri possunt; qualis contra calculum commendatur ex oculis cancri, lapide judaico, lincis, spongiae, crystallo et similibus.

[note: Spiritus [?] coagulatus.] Inter sales merito referimus spiritum [?] coagulatum, in cujus notitiam casu, atque aliud in terra sigillata quaerendo incidi.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] terram sigill. Strigensem, affunde spiritu [?], stent in loco calido, solveturque terra sigillata a spiritu [?] li. Ubi refrixerint, simul coagulabutur: in calido iterum solventur, et in frigido rursum coagulabuntur. Hunc spiritum coagulatum, si placet, inde retortae vitreae, quam pone in arena, et destillabit liquor minus, quam spiritus [?], acidus. Destillatum iterum affunde terrae, atque tertia vice hoc repete, et nihil nisi phlegma exstillabit, atque ita sal [?] in retorta manebit conjunctus cum terra sigillata, qui in loco humido iterum liquescit. Huic coagulato si affundatur spiritus vini, et is coagulabitur.

Sunt tamen et alii modi spiritu [?] coagulandi. Nonnullis hic in usu est.



page 1429, image: s1429

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] Ungarici a [?] suo optime purificati [gap: sign vor Libra] jx. Destilla s. a. per Retortam, in aperto igne, donec nullus spiritus amplius egrediatur. Liquorem destillatum capiti mortuo affunde, et in arena destilla, ignem augendo, donec olla seu cucurbita fictilis incandescat, atque ita caput mortuum colorem rubeum roseum acquirit, et in eo spiritus [?] ita figitur, ut nec fortissimo igne separari possit. Huic phlegma [?] affunde, et lento calore digere, atque ita sal fixum cum proprio spir. [?] extrahetur. Solutionem per chartam emporeticam filtra, et liquorem in B. M. evaporare sine.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Hujus salis [?] [gap: sign vor Uncia] ij. solve in spiritu vini rectificato. Hinc guttatim infunde spiritus [?] optime rectificati [gap: sign vor Uncia] iiij. atque ita spiritus [?] coagulabitur, et instar [?]ri [?]ti praecipitabitur. Liquor superfluus ubi evaporaverit, manet in fundo spir. [?] fixus, qui in igne fluit instar cerae, in aere vero iterum coagulatur.

Est et hic modus satis commodus. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?]tri cum [?] praeparati, et in crystallos iterum redacti [gap: sign vor Libra] ss. Affunde phlegmatis [?] tantundem, et in cineribus calidis solvantur, filtrentur et destillando ad siccitatem phlegma separetur. Separatum iterum [?]tro affundatur, addaturque spir. [?] [gap: sign vor Libra] [?]. Iterumque phlegma in arena separetur. Ubi spiritus [?] ascendere ceperit, quod ex vapore rubicundo apparet, augeatur ignis, donec nullus rubeus vapor ascendit. Tandem cucurbita in fornace eximatur, et in Iocum frigidum ponatur, spiritusque [?] coagulabitur. Si quis spiritum hunc coagularum acidiorem expetit, ei de relicto liquore et spir. [?] ana [gap: sign vor Libra] vj. denuo addat ac detrahat. Tum enim materia multo albior acidiorque fiet.

Alius modus, priori similis.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] purificati [gap: sign vor Uncia] ij. spirit. [?]i [gap: sign vor Uncia] j. Misc. et in arena spiritus destilletur, tam diu id reiterando, donec spiritus rubicundi non amplius prodeant.

Postea [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] hujus fixati [gap: sign vor Uncia] ij. spir. [?]i [gap: sign vor Uncia] j[?]. et lento igne coagulari ac exsiccari sine.

[note: [?] praeparatum.] Huc non immerito refertur sal prunellae, quem nominant, seu Nitrum praeparatum, quod in inflammationibus, praecipue faucium, non inutiliter adhibetur. De quo vide Libavium, in defens. contra Scheunem. p. 85. Apocalyps. hermet. part. pr. cap. 17.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Nitri purificati q. v. liquetur in catino, postea injice aliquid [?] puri, vel, quod melius, florum [?], qui ubi deflagraverint, iterum aliquid [?] injice, idque continua, donec pro qualibet uncia [?] injeceris [gap: sign vor Scrupel] ij. vel [gap: sign vor Uncia] j [?], et [?] plane purum fiat: tum effunde super marmor vel tabulam. Nitrum hoc modo praeparatum pulverisetur, solvatur in aqua rosar. et filtretur. Aqua rosarum dimidia parte exhalet, et in loco frigido in crystallos pellucidissimos concrescet nitrum. Aqua effundatur, atque iterum dimidia


page 1430, image: s1430

pars exhalet, denuoque crystalli colligantur.

Huc enim pertinent et crystalli, quos nominant, qui nihil aliud sunt, quam sal optime depuratus et in crystallinam formam redactus. Estque plerorumque salium ea natura, ut in crystallinam naturam, quamvis alii aliis modis, concrescant et coagulentur.

[note: Sacch. [?].] Pertinet huc et saccharum, seu sal [?], qui fit, si calci plumbi, vel minio infundatur acetum destillatum, digeranturque in loco calido, saepiusque agitentur. Postea acetum per inclinationem separetur, filtretur, aliudque affundatur, idque aliquoties repetatur; tandem solutiones omnes conjungantur, et per chartam bibulam filtrentur, et menstruum in cineribus, vel arena separetur, et sal coaguletur, ac aqua dulci edulcoretur, vel ad crystallisandum in cella reponatur, crystallisandum in collecti exsiccentur. Quidam ab hoc sale acetum et postea etiam spiritum vini ter cohobando destillant.

[note: Cristalli [?].] Item crystalli [?] ad suffocationem uteri.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] Anglicum, solve in aqua forti factâ ex [?] et O. calcem, quae in fundo apparet, exsicca, et per ollas supra cucurbitam infra tubulatam positas sublima, eo modo, quo flores [?] sublimari solent. Flores illos solve in aceto destillato, et extrahe per triduum, quotidie bis, vel ter materiam agitando. Hanc solutionem, et extractionem repete saepius, novum acetum affundendo. Postea acetum per Balneum destillando separa, usque ad siccitatem: quod remanet extrahe cum spiritu vini. Spiritum vini destillando ad medietatem separa, et in locum humidum pone, ac crystalli concrescent, qui in liquorem per deliquium solvuntur. Liquor hic commendatur ad suffocationem uteri, si ejus aliquot guttae umbilico illinantur, item ad omnia foeda ulcera, fistulas, cancrum.

[note: Magisterium [?]li.] Referendum huc videtur etiam Magisterium vitrioli, aut quocunque modo appellare libeat, quod nihil aliud esse videtur, quam spiritus [?] coagulatus, et hoc modo paratur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Vitrioli optimi q. v. Destilletur more usitato. Spiritus cum oleo per retortam simul rectificetur. Cum phlegmate sal e capite mortuo extrahatur: phlegma destillando a sale separetur, iterumque sali affundatur, et in eo sal digeratur, idque ter vel quater repetatur.

Hinc [gap: sign vor Rec. (recipe)] Salis part. ij. Spiritus, vel olei [?]li part j. Atque in phiola in B. M. ponatur, ut aquositas exhalet: postea tantundem olei affundatur, iterumque aquositas in B. exhalet, idque toties repete, donec sal tantum olei imbiberit, quanti ponderis primo fuit: Hinc in phiola hermetice clausa octo diebus digeratur, tandemque in cineres collocetur 14. diebus ad coagulandum.

Ad hunc locum referenda etiam sunt Gilla Theophrasti dicta, et vitriolum


page 1431, image: s1431

album vomitorium, a Crollio, pag. 119. descripta.

Referri possunt huc et cauteria seu lapides corrosivi de quibus capite ultimo dicetur. Revera enim sales coagulati sunt.

De Salibus et Crystallis, et Magisteriis vide quoque Wecker. antidot. special. libr. 2. sect. 35. Beguinum, libr. 2. cap. 17. et 19. Libavium, libr. 8. syntag. arcan. Chymic. cap. 38. et seqq. Alchym. pharmac. cap. 22. 30.

CAPVT XVI. De Crocis.

PUlveribus et Salibus merito subjicimus ea, quae Chymici crocos, flores, sublimata, praecipitata, appellant.

Croci quidem nomen quibusdam medicamentis indiderunt a colore croceo. Sunt enim croci nihil aliud, quam subtiles pulveres, vel tincturae in pulveris formam redactae, crocei coloris. Nominantur autem praecipue crocus metallorum, et crocus martis.

[note: Crocus metallorum.] De croco metallorum, qui ita appellatur, quod ex antimonio, quod prima radix metallorum creditur, conficiatur, jam supra sect. 2. cap. 5. dictum est, Eum nimirum fieri ex calcinatione antimonii cum nitro, qui colorem magis croceum acquirit, si aliquid tartari addatur, eamque alii aliter instituunt, ut apud Beguinum, lib. 2. cap. 12. et And. Libavium, Syntag. arcan. Chymic. lib. 5. cap. 26. Apocalyps. hermet. part. pr. cap. 3. videre est.

Praeferunt nonnulli hanc. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] puri et [?] ana q. v. liquescat primo nitrum lento igne ita, ne vasis basis igniatur et candescat. Cum fluit [?], remove vas ab igne, et [?] subtiliter pulverisati pauxillum primum injice, ut sine inflammatione misceantur: et si [?] nimis incaluerit, paulatim quiesce, donec iterum nonnihil refrigerato pulvis sine accesione admisceri possit: postea plus injici poterit. Continuo vero ferrea spatula agitentur, atque ubi recte mista fuerint, vel carbone accenso, vel ferro ignito accendantur, aut tamdiu aucto igne stare permittantur, donec per se flammam concipiant. Atque ita [?] in pulverem croco non dissimilem, redigitur, qui aqua calida lavetur, ad [?] reliquias tollendas.

Alii crocum et subtilius sic parant. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Hepar [?], seu antimonium per nitrum vulgari modo calcinatum, a nitro separatum, et id in aqua horam unam ac alteram ebullire sinunt, et feces ad fundum praecipitabuntur; aqua vero colorem croci acquiret, quae dum adhuc calet, per chartam bibulam est colanda: quae ubi per noctem quieta steterit, subsidebit crocus, qui effusâ aquâ colligendus, et exsiccandus est.

Non solum autem Croci nomen [note: [?] auratum [?]ii.] illi vomitorio et purgatorio, e quo aquam suam vomitivam Rulandus paravit, tribuitur, sed et sulphuri aurato antimonii, quod appellatur, et


page 1432, image: s1432

diaphoreticum est, idem nomen inditur: quod fit dum scoriae Reguli in lixivio coquuntur, et calide per chartam emporeticam trajiciuntur. Cui colaturae si acetum inspergatur, crocus paulatim fundum petit: a quo lixivium per inclinationem effunditur, crocusque edulcoratur, et siccatur, qui a [gap: sign vor Scrupel] [?]. ad sudores ciendos exhibetur.

Alii crocum talem antimonii parant ex solutione antimonii crudi, vel calcinati in lixivio, ac per aceti inspersionem separatione: id quod hoc modo fieri potest.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Calcis vivae, tartari calcinati, salis usti an. [gap: sign vor Libra] j. fac lixivium clarum. Alii ex calce viva et cineribus clavellatis lixivium conficiunt. Alii ex sale alcali, calce viva, ac cineribus clavellatis. Alii saltem lixivium ex cineribus fagi usurpant. Lixivio parato, [gap: sign vor Rec. (recipe)] vel [?] crudum, vel cum [?] calcinatum, quod crocum metallorum vulgo appellant, alii etiam epar [?], et affunde hujus lixivii tantum, ut 4 vel 5. digitis supernatet. Haec simul ad ignem per horam bulliant. Postea remove ab igne, ut quiescant, et cum [?] subsederit, quod clarum est, effunde, atque iterum lixivium affunde. Ubi omnis rubedo fuerit extracta, omne lixivium confunde, et aliquid aceti insperge, et in fundo antimonii rubedo subsidebit, aqua pluviali edulcaranda. Vel postquam acetum lixivio infuderis, illud per saccum instar manicae Hippocratis formatum transfunde, et lixivium transibit, [?] in sacco haerebit, quod per se exsiccari sinito, siccatum in pulverem flavescentem terito, cujus varii usus esse possunt; qui Chymicorum scripta legenti passim occurrent. De quo vide etiam Libavium, Apocalyps. herm. part. pr. cap. 13. Nonnulli hunc pulverem per duos vel tres dies calcinant, ut F. albus, et tum purgare dicitur tantum per alvum gr. iij. vel iiij. pondere.

[note: Crocus [?].] Crocus [?] varie paratur. Alii recipiunt limatutam Chalybis, solvunt in spiritu [?]. quod solvitur, effundunt, ut fiant inde crystalli, ut moris est, quos bene exsiccant. Hujus [?] pars una misceatur cum partibus tribus olei salis tartari, et in cineribus lento calore siccentur. Postea in arena calcinentur, donec tartarum coloretur. Hinc fracto vitro, calx in mortario calido pulverisetur, et postea affundatur aqua pluvia destillata, solviturque sal tartari et calx relinquitur, supra calcem affunde temperatum extractivum, vel aquam temperatam quod vocant, e spiritu vini et spiritu [?] paratum, quod essentiam, quam vocant, [?] attrahet. Aqua ista separatur et relinquitur essentia [?] colore croceo, quae in loco humido et frigido solvitur in liquorem.

Compendiosior vero ratio crocum [?] in cachexia utilissimum parandi est, si laminae chalybis purae oleo [?] vel [?] per campanam facto illinantur, aut limatura chalybis eodem oleo conspergatur, et in cellam


page 1433, image: s1433

collocetur. Postea lamina vel limatura aqua abluatur, idque aliquoties repetatur: postea crocus ab aqua separetur, et ad rubedinem nonnihil calcinetur.

Alii hoc modo id praestant. In cucurbita super aquam fortem laminas [?] suspendunt, ut latitudine duorum digitorum aquam non attingant; cucurbitam claudunt, et per 24. horas in arena calida collocant. Postea reperitur crocus laminis adhaerens, qui pede leporino abstergendus est, atque laminae iterum super aquam fortem suspendendae sunt, donec nihil croci amplius extrahatur. Hic crocus aqua calida solvendus est, filtrandus et coagulandus, qui per deliquium in oleum flavum solvitur.

Alii hoc solum modo praeparant, [gap: sign vor Rec. (recipe)] limaturam chalybis vel laminas, igniantur et in aceto novies vel decies exstinguantur, acetum separetur per destillationem, crocusque reverberetur, donec fiat pulvis rubicundus.

Alii ita parant. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Scorias chalybis caeruleas quodammodo, minutim pulverisatis affunde acetum destillatum (alii prius per 24. horas calcinant) vel secundum alios ad aceti destillati [gap: sign vor Uncia] iiij. aquae fortis [gap: sign vor Uncia] j. adjice, infunde super scorias, donec colore rubro tingatur (quidam per dies 14. in calore mediocri digerunt) affunde novum menstruum, donec omnis rubedo extracta sit. Postea acetum per B. M. separetur, et relinquetur pulvis rubeus, qui abluatur aqua destillata, ut aceti aciditas tollatur. Potest etiam prius in catino in arena calida parum calcinari movendo, ut acetum exhalet, et postea aqua dulcorari. In cella per deliquium solvitur in oleum rubicundum. Alii tandem per spiritum vini essentiam et tincturam [?] extrahunt.

Alii Recipiunt limaturam [?] et igne fortissimo eousque reverberant per diem, donec colorem rubeum vel fuscum accipiat, postea conjiciunt in vas aqua plenum, aquam agitant, et mox in aliud vas effundunt. Atque in primo vase [?] nondum satis reverberatus relinquitur; in vase vero altero invenitur crocus [?], si aquam sensim evaporare sinas.

Alii [?] limaturam cum [?] calcinant igne violento, donec rubescat. Calcem hanc per diem integrum reverberant: hinc aceto omnem tincturam extrahunt. Acetum destillatione in arena separant, pulverem relictum aqua abluunt, tandemque crocum pect. V. extrahunt.

[note: Terra [?].] Huc non incommode referre possumus terram [?]li. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] ad rubedinem calcinati, atque affunde aquam toties, donec omnis sal extrahatur. Ubi nullum saporem amplius deprehenderis, exsicca reliquum, et habebis terram [?] instar boli rubicundam. Huic terrae si affunditur spiritus [?] extrahitur tinctura instar croci vel auri fere. De crocis tractat Libavius, lib. syntag. arc. chym. a cap. 20. ad 24.



page 1434, image: s1434

CAPVT XVII. De Floribus et Sublimatis.

[note: Flores.] FLores a Chymicis nominantur plerumque tenuiores et subtiliores corporis partes a crassiore per sublimationem separatae. Neque id sane inepte. Latini enim florem pro optima rei parte accipere solent. Ita Cato, de rustis. cap. 88. florem salis partem salis optimam, et candidissimum sal nominat. Vulgatissimi sunt flores [?] et [?]. Flores [?] ita parantur.

[note: Flores [?].] [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] [gap: sign vor Libra] j. vel etiam [gap: sign vor Libra] ij. adde part. aeq. [?] calcinati. Alii addunt ad [gap: sign vor Libra] j. [?]. [?] calcinati et [?] communis an. [gap: sign vor Libra] [?]. Alii sumunt ad [gap: sign vor Libra] j. [?] [?] calcinati et [?] an. [gap: sign vor Libra] j. Alii aliam proportionem observant. Quae diversitas neminem turbare debet. Non enim ita multum refert, sive hanc, sive illam proportionem observes, modo ignem recte regere noveris. Tardius tamen vel citius operatio absolvitur, prout minus vel plus [?] et [?] addideris. Quamcunque autem rationem observaveris, [?] et additamentum diligenter misce, et pone in sublimatorium vel cucurbitam, vitream in cineres, atque imposito alembico, primo lentum ignem adhibe, et post duas horas vapores humidi attollentur, ac liquor quidam acidus exstillabit. Post horas 4. vel 5. flores sublimari incipient. Itaque rostrum alembici claude, ignem auge, et flores attollentur. Calor vero non sit major, quam ut possis manum aliquandiu in alembico sine damno retinere. Atque ita continua sublimationem. Non vero inutile est, alembicum semel atque iterum mutare, vel flores eximere, ut floribus liberior pateat ascensus. Aliâs enim decidere solent et colliquari, atque hoc modo protrahitur sublimatio. Flores sublimati cum novo additamento seu [?] calcinato miscendi, atque ita sublimatio ter vel quater repetenda. Floribus tertio vel quarto sublimatis addunt nonnulli myrrhae, aloes an. parr. aeq. et croci part. j. atque iterum sublimant, eosque in peste adhibent.

Vel:

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Florum [?] [gap: sign vor Libra] j.

[?] calcinati [gap: sign vor Uncia] iiij.

[?] fusi [gap: sign vor Uncia] iij[?].

myrrhae,

thuru an. [gap: sign vor Uncia] ij.

aloes opt. [gap: sign vor Uncia] iij.

mastiches [gap: sign vor Uncia] ij.

croci [gap: sign vor Drachme] iij.

sublimenter lento in igne.

Alii mox initio recipiunt [?] pulv. [gap: sign vor Libra] j. [?] calcinati, [?] gemmae ana [gap: sign vor Uncia] v. aloes, thuris, myrrhae, an. [gap: sign vor Uncia] iij. sublimant. Flores cum novis speciebus secunda vel tertia quoque vice sublimant.

Potest et sublimatio institui cum terra sigillata, vel boli Armeni duplo.

Ex floribus tum alia medicamenta, tum rotulae variis modis conficiuntur.



page 1435, image: s1435

Exempli gratis.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Flor. [?] [gap: sign vor Drachme] j.

ol. anisi gutt. iiij.

sacchar. albiss. in aq. hyssopi dissoluti [gap: sign vor Uncia] iij.

F. rotulae.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Flor. [?] [gap: sign vor Drachme] j.

pulv. rad. ireos [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

sacchar. albiss. [gap: sign vor Uncia] iiij.

penidii [gap: sign vor Uncia] [?].

dissolvantur in aq. hyssopi. Fiant rotulae.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Spec. diaireos,

diatragacanthi frig.

diapenidii ana [gap: sign vor Scrupel] ij.

flor [?] [gap: sign vor Scrupel] ij[?].

extract. glycyrrh. [gap: sign vor Scrupel] j.

sacchar. albiss. [gap: sign vor Uncia] iij.

Dissolvatur saccharum in aq. hyssopi suffic. quant. Fiant rotulae.

Possunt etiam olei anisi gutt. vj. vel viij addi.

[note: Flores benzoes.] Parantur et ex benzoe flores ad asthma utiles. Benzoe trita in ollam ponitur, clauditurque charta emporetica duplici in figuram pyramidis formata: et olla in cineres ponitur, ac ignis admovetur, floresque nivei, qui sublimantur, saepius colliguntur.

[note: Flores [?]ii argentei.] Referre huc libet et flores [?]ii argenteos dictos, qui hoc modo parantur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] vivi purgati [gap: sign vor Libra] j. Affunde in cucurbita vitrea Aquae fortis [gap: sign vor Libra] iiij. commista stent in loco frigido tamdiu, donec [?] in pulverem album vel potius crystallos redactos fuerit. Pulveri vel crystallis in mortario vitreo affunde oleum [?] per deliquium factum, ac pistillo vitreo continuo agita, donec materia fiat instar pulticulae, nec amplius spumosa appareat. Hinc affunde aquam pluviam destillatam ad eminentiam trium digitorum, et ponantur in locum tepidum per dies 3. vel 4. Postea per chartam bibulam transcola aquam cum oleo, et relictum in charta Mercurium in loco calido exsiccatum de charta abrade. Huic affunde acetum destillatum, et in loco calido ad digerendum repone, donec flores appareant: tum acetum per chartam transcola, et [?] instar folior. argenteor. chartae adhaeret, qui lenissimo calore exsiccatus usui servatur, et gr. ij. pondere exhibetur. Alii tamen praeparationem hanc aliter instituunt. Quidam Mercurio primum in charta post aquae pluvialis cum oleo transcolationem collecto iterum oleum tartari affundunt, mistoque, ut prius, aquam pluviam affundunt, idque tertio repetunt. Alii vero misturae ex Mercurio per aquam fortem calcinato et oleo tartari statim acetum affundunt, et in vitro horis duabus vel tribus lento igne coquunt, et calidum adhuc per pannum in latam patinam vitream, vel fictilem vitreatam fundut. Ubi colatura refrigeratur, flores instar folior. argenti in superficie innatant, qui liquore per chartam bibulam transcolando colliguntur, et siccantur.

[note: Flores [?].] Flores [?] quod attinet, possunt illi absque addimento ex electo [?], vel regulo ejus potius sublimari hoc modo. [?] vel regulus [?] ponatur in sublimatoriu terreum, quod in arenam imponatur, usque ad alembicum.


page 1436, image: s1436

Ignem gradatim admove, sicut in sublimatione [?] dictum, et cave, ne ignis sit nimium fortis, vel debilis. Si enim fortior sit ignis, funditur [?], nec sublimatur: si vero sit justo debilior, non adscendunt flores. Si recte ignem rexeris, colliges triplices flores, albos, flavos, et rubros. Nonnulli pro uno alembico utuntur tribus ollis sibi mutuo accommodatis.

Cum additamento vero hoc modo sublimatur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] [gap: sign vor Libra] iiij. pulverisetur. Adde salis ammoniaci [gap: sign vor Libra] iij. [?] [gap: sign vor Libra] j. Mista ponantur in terreum sublimatorium, atque per arenam fiat sublimatio, ut in [?], atque invenies in alembico flores rubeos. Quod vero in summitate cucurbitae invenitur, adde illi, quod in fundo relinquitur, atque cum salis ammoniaci [gap: sign vor Uncia] iiij. misceatur, iterumque sublimetur, atque invenies flores flavos.

Flores hi rubri ita siguntur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Illos, atque pulverisatos pone in sublimatorium in cineribus situm usque ad alembicum, et per gradus ignis debitos sublima. Verum hîc tam forti igni, ut in priore sublimatione, opus non est. Si quid in cucurbita vel sublimatorio relictum est, misce cum floribus collectis, atque iterum sublimetur, idque decies quinquies, vel toties repete, donec nihil amplius sublimetur. Forsan laboris compendium per ovum Philosophicum, vel phiolam fieri posset. Hi flores in cella spatio 14. dierum per deliquium in oleum solvantur, quod aquâ destillatâ quinquies eluendum est.

[note: Flores ex [?] vitro.] Eodem modo ex vitro [?] flores, et quidem his commodiores, parantur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Vitri [?] et salis armoniaci partes aequales, et in vase sublimatorio sublimatio instituatur. Flores sublimati aqua dulci a sulph. eluantur et separentur, atque evadunt flores albissimi.

Compendiosius autem sine additamento ex [?] crudo parantur, si habeatur sublimatorium, quod in latere canalem vel tubum habeat, eique luto inducto, ut moris, in furnum posito alembicus caecus vel etiam plures applicentur, ignisque successive admoveatur, donec fundum sublimatorii, seu cucurbitae fictilis ab igne incanduerit. Quod ubi factum, per tubum cochleari [?]ii parum, circiter [gap: sign vor Uncia] [?]. scilicer, injiciendum, et post horam dimidiam vel integram tantundem injiciendum. Ita enim flores facilius in caecos alembicos elevantut, praecipue si stylo ferreo per tubulum immisso saepius [?] agitetur.

[note: Flor. [?] flavi.] Flavi parantur, si [?] arenae mixtum per retortam vel cucurbitam fictilem in latus positam indatur, et flores ad latus pellantur.

[note: Florum [?] correctio.] Flores autem Antimonii cum non facile exhibendi sint, nisi correcti, alii aliter eorum correctionem instituunt. Qua ratione Crollius eam instituat, pag. 132. videre est. Mitiores etiam fiunt, si aliquandiu cum sale communi terantur, et postea sal aqua dulci eluatur; si spiritu vini et


page 1437, image: s1437

mellis per mensem circulentur; vel si in loco calido papyro saltem tecti per mensem unum atque alterum stent, et quotidie bis vel ter agitentur. Possunt etiam spiritu [?]li imbui iterumque exsiccari.

Ex floribus albis Cl. D. Hartmannus pilulas Antimoniales parat duplices, alias ut fursum et deorsum, alias, ut per alvum tantum purgent.

[note: Pil. [?]niales.] Parantur autem hoc modo. Paretur aqua fortis ex vitriolo ad flavedinem calcinati, et salis communis partibus aequalibus, cum terrae figulinae siccae duplo, vel triplo mistis, per retortam patente igne eam destillando. Deinde [gap: sign vor Rec. (recipe)] flor. [?] albos, iisque affundantur aquae hujus partes duae, et digerantur aliquandiu in Baln. Postea ex retorta igne arenae destillentur lente, ut primum phlegma destillet; quod seorsim colligatur. Ubi vero liquor lactescere incipit, et guttae splendentes parvae exstillare caeperint, recipiens mutandum, et oleum eo excipiendum. Si quid post primam hanc destillationem in retorta relictum fuerit, ei etiam duplum aquae fortis affundatur, digeratur, et destilletur, ut antea. Oleum omne collectum, quod in recipiente in crystallos concrescere solet, si iterum destilletur, fit purius. Hoc oleu si in aquam instilletur, praecipitatur in pulverem album, aquâ eluendum, et edulcorandum, qui cum extractis purgantibus, vel pilularum massa in pilulas redactus, et a gr. j. ad gr iij. exhibitus, per alvum, et vomitum purgat.

Si vero hoc oleum guttatim in partem aequalem ol. [?] per deliquiu parati instilletur, et post diem unum ac alterum aliquoties ablutum, et edulcoratum fuerit, in pilulas eodem modo redactum a gr. j. ad iiij. tantum alvum movet. Ego floribus ex vitro antimonii paratis potius, quam floribus vulgatis ad pilulas hoc modo parandas uti soleo.

De Floribus videatur Beguinus, lib. 2. cap. 18. Libavius, Alchym. pharma. cap. 27. lib. 6. Syntagm. arc. Chym. cap. 22. 23. 24. 25.

[note: [?] Sublimatus.] Huc pertinent et reliqua sublimata, inter quae praecipue est [?]tus, cujus praeparatio omnibus notissima est. Etsi vero Chymici multos [?] sublimandr modos habent, et alii non tantum cum [?], [?], verum etiam cum alumine, arsenico, sale ammoniaco, [?] et aere usto illum sublimant: tamen ad usum medicum accommodatissimus is est, qui a [?] et [?] in altum tollitur, et in pulverem album convertitur. Modus iste est.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] calcinati [gap: sign vor Libra] ij.

salis fusi [gap: sign vor Libra] j.

[?] crudi itidem [gap: sign vor Libra] j.

Subige ista cum pauxillo aqua fortis aut aceti acerrimi; deinde repone haec in locum calidum, ut probe siccentur, sic postmodum [?] totum, quando teritur, unâ cum praedictis speciebus in pulverem abibit. Tritam hanc materiam sublimatorio inde, et sec. art. sublima: sic primum aqua quaedam caustica exstillabit, postmodum [?].



page 1438, image: s1438

[note: [?] dulcis.] Fit sublimatione etiam [?] purgans, quem sublimatum dulcem, nominant, qui nonnullis hodie in usu frequentissimo est. Etsi vero non plane contemnendum medicamentum sit: tamen non neminem ex ejus usu periclitatum novi. Ideoque in omnibus morbis non temere adhibendus, nec omnibus corporibus. Corpora enim crassa pituitosis humoribus scatentia eum serunt: non vero sicca corpora. Paratur autem hoc modo. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] vivi bene purgati [gap: sign vor Uncia] vj, [?] puri [gap: sign vor Uncia] viij. Misceantur in mortario lapideo, vel ligneo, donec [?] vivus nullus amplius appareat. Deinde sublimentur in arena ex cucurbita non adeo ampla, vel phiola, donec omnis adscenderit, quod decem, vel duodecim horarum spatio fieri potest. Sublimatione absoluta vitrum frangatur, et [?] vivus, qui una adscendit, studiose separetur. Residuum denuo priori modo sublimetur; idque tertio repetatur, et [?] crystallinus, et omnis acrimoniae expers evadet. Nonnulli post primam sublimationem aliquid novi [?] vivi addere solent. In hac sublimatione quidem spiritus acres [?]ti per [?] vivum mortificantur. Si tamen sublimatio fiat per cucurbitam, saltem illud, quod crystallinum, et pellucidum in medio cucurbitae haeret, usurpandum: pulvis vero albus, ex parte etiam nigricans, qui in alembicum adscendit, removendus. Datur a gr. XV. ad XXXVI. Commodius vero est, ut in minore dosi detur, et purgans aliquod addatur, ne in corpore haereat, sed operatione peracta e corpore facilius excernatur. Est enim per se tardioris operationis.

Ex [?]to dulci Aqua paratur ad fistulas et ulcera maligna, praecipue ex lue venerea, sananda, ut et scabiem, utilis. Calci vivae aquam ferventem affunde, quae post spatium temporis aliquod â calce separetur, et filtretur. In aquae hujus [gap: sign vor Libra] j ebulliant [?] dulcis [gap: sign vor Drachme] ij: Coletur, et usui servetur.

[note: Arcanum corallinum.] Ad sublimata pertinet et Arcanum corallinum Paracelsi dictum, seu Mercurius sublimatus rubeus non corrosivus; de quo Crollius, pag. 128. cujus etiam mentionem fecisse videtur jam olim Geber, lib. 1. fornac. cap. 9.

Conipendiosior autem Mercurium hunc sublimatum aut Arcanu corallinum parandi modus hic est. Ex capite mortuo Aquae fortis ex [?]li et [?] part. aequali factae extrahitur aqua pura sal. [gap: sign vor Rec. (recipe)] salis hujus [gap: sign vor Uncia] vj, [?] vivi purgati [gap: sign vor Uncia] ij, salis purificati [gap: sign vor Drachme] ij. Misce et tere omnia cum pauxillo aceti vini destillati, donec salibus [?] probe permistus sit. Deinde et cucurbita cum alembico more consueto sublimetur. Sublimantur vero partes variae, aliqua [?] vivi, quaedam pars alba, quaedam lutea, quaedam crocea, quaedam rubicundissima sine omni corrosione. Crocea et rubra colliguntur, abjectis caeteris, et in phiola in arena summe calida aliquandiu digerantur, ut omnia rubefiant.


page 1439, image: s1439

Postea abluantur, et spiritus: vini affundatur atque accendatur.

[note: Cinnabaris [?]] Dum butyrum Antimonii, de quo postea, destillatur, si post liquoris destillationem ignis fortis, et suppressionis quoque, aliquot horis adhibeatur, in collo retortae cinnabaris reperitur, quae si per se sublimetur, fit purior. Ejus aliquid nonnulli cum partibus aequalibus magisterii perlalaru, corallior. et cranii humani miscent, et a gr. viij diaphoretici loco in conveniente liquore in epilepsia exhibent. Sed praestat cinnab. nativ. usurpare.

De [?]to Libavius, Apocalyps. Hermet. part. pr. cap. 5. 6. Syntag. Chymic. cap. 27. 28. 29. 30.

[note: Ammon. sublimatio.] Sal armoniacus ita sublimatur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Ammoniac. triti, et limaturae chalybis ana [gap: sign vor Libra] j. Misce diligenter, et ex cucurbita in arena sublima, quod purum est, adscendat, feces vero in fundo relinquantur. Deinde [gap: sign vor Rec. (recipe)] salem communem, et in igne in crucibulo fluere sine. Hujus salis et ammon. sublimati recipe partes aequales, et mista sublima, idque septies repete, semper abjiciendo cap. mort. et addendo sublimato parem salis fusi quantitatem.

Vide de his etiam Libav. Syntagm. arcan. Chym. lib. 6. c. 22. 23. 24. 25.

CAPUT XVIII. De Praecipit atis.

[note: Praecipitatum.] ETsi ut supra sect. 2. cap. 13. dictum praecipitari in genere et proprie ea dicantur, quae in liquore aliquo soluta peculiari artificio a liquore separate in fundum forma pulveris vel calcis descendut; quomodo corallia, margaritae, oculi cancri aceto soluta, ut et argentum in Aqua forti solutum praecipitari dicuntur: tamen usus obtinuit, ut et alia in liquoribus convenientibus soluta, si liquor ille, vel destillando vel evaporando separetur, praecipitata vocentur. Nome tamen praecipitati praecipue tribuitur [?], qui postquam in aqua forti solutus est, et ab aqua solvente separatur, subsidetque, [?] praecipitatus nominatur.

Est et in usu apud plerosque Chymicos nomen Turbith, vel turpethi mineralis, quod, undecunque etiam originem traxit, nihil aliud significat, quam [?] praecipitatum. De quo Libavius, lib. 6. syntagm. arcan. chym. cap. 19. 20. 21.

[note: Mercur. praecipitatus.] [?] praecipitatur vulgo hac via. [?] Iotus ac purgatus solvitur in duplo aquae fortis: abstrahitur destillatione in arena aqua fortis, iterumque affunditur, idque tertia vice repetitur. Alii solum aliquid aquae salis infundunt, et mox [?] fundum petit. Hic postea reverberarur, ut spiritus corrosivi aquae fortis separentur. Alii prius aqua rosacea abluunt, et S. V. affundunt, eumque accendunt, idque ter repetunt. Nonnulli, postquam aqua fortis abstracta est, vel quarta vice affundunt oleum [?], ad quantitatem Mercurii, et digerunt per unum diem, postea oleum [?] in forti igne destillando separant, terunt, affundunt S. V. ut digitis


page 1440, image: s1440

duobus emineat, digerunt duobus diebus, S. V. effundunt, alium affundunt, idque tertia vice repetunt.

Quidam hanc praecipitandi Mercurii rationem prae omnibus commendant.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Mercur. puri [gap: sign vor Libra] [?]: affundatur ol. [?] per campan. facti [gap: sign vor Libra] j, digeratur per 2. dies in arena. Postea per retortam vitream destillentur, atque liquor iterum affundatur, idque tertia vice repetatur. Quarta vice aliquid recentis olei [?] affundi potest, ignisque circa finem augeri, ut retorta incandescat. Praecipitatus fracta retorta teratur, aqua calida abluatur, quae semper per 4. horas subsideat, antequam effundatur. Mercur. praecipitatus hoc modo ponatur in phiolam, et gossypio ejus os claudatur, atque in igne arenae vehementissimo per octo dies digeratur, ut si quid vivi supersit Mercur. sublimetur. In praeparato ita Mercur. ter vini spiritus accendatur.

Alii [?] vivo ol. [?] per campanam factum vel ol. [?]li, ut digitum transversum emineat, affundunt, Cucurbitamque papyro saltem tectam in arena collocant, donec materia coaguletur. Mercurium vivum, si quis in fundo restat, separant, reliquum in pulverem redigunt, et in crucibulo per horam in igne detinet, ut mercurius rubeat. Hinc remoto ab igne crucibulo, [?] in aquam calidam conjiciunt, aquaque effusâ, aliâ adhuc lavant, et exsiccant. Postea cum spiritu vini diebus quindecim digerunt, spiritu vini separato, mercurium in lamina ferro candente exsiccant.

Potest Mercur. et hoc modo subito praecipitari. [gap: sign vor Rec. (recipe)] aq. calidae [gap: sign vor Libra] j [?]. circiter, in hanc injice Mercur. sublimati pulverisati [gap: sign vor Libra] 1/4 Aqua mox in aliud vas effundatur, iterumque transvasetur, donec Mercur. sublimatus resolvatur. Hanc solutionem calentem adhuc infunde in cucurbitam vitream, et affunde salis tartari in aqua resoluti, vel olei tartari aliquid, atque [?] mox colore rubro praecipitatur, et in fundum descendit. Aqua istam postea separa, et praecipitatum aquâ destillatâ aliquoties ablue, donec aqua nullum amplius saporem acquirat. Tandem lento igne exsicca. Hic praecipitatus est diaphoreticus, gr. v. vel vj. pondere cum theriaca, vel mithridatio in lue venereâ, et convenietibus morbis sumtus. Idem tamen si per se sublimetur, alvum movet.

Potest et per se [?] praecipitari sine alterius rei adjectione, in phiola, compressa, et ad eum usum peculiariter facta.

Injicitur [?] bene purgatus, ut tantum fundum operiat, phiola exacte ad aequilibrium in arenam collocatur, ut [?] aequali crassitie ubique fundum tegat; atque accenditur ignis primum lentus, post fortior, donec [?] in pulverem rubicundissimum instar cinnabaris abeat. Qui aquâ conveniente ablutus a gr. iiij. ad vj. sudores movet, et ad luem veneream curandam exhibetur.



page 1441, image: s1441

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Mercurii purissimi q. s. solve in aqua forti ex [?] [gap: sign vor Libra] ij, [?] [gap: sign vor Libra] j, [?] non calcinati [gap: sign vor Uncia] x, et [?] [gap: sign vor Uncia] vj. parata. Soluto affunde aquae purae frigidae [gap: sign vor Uncia] j vel plures, atque per aliquot horas (non supra igne) stent in loco quieto, ut [?] ad fundum praecipitetur. Quod si non fiat, plus aquae frigidae affunde, et ubi [?] subsederit, omnem aquam separa, atque hanc ablutionem toties repete; donec nulla acrimonia in mercurio amplius percipiatur. Postea praecipitatum in cucurbita lati orificii sine alembico exsicca. Ad exsiccati part j. affunde aceti destillari acerrimi part. iiij, et in cucurbita obturata digere in Baln. per diem unum atque alterum. Tandemque in cucurbita lati orficii exsicca. Datur a gr. j. ad iiij.

[note: Praecipatus cosmeticus.] Est et praecipitatus albus, aliis etjam cosmeticus dictus, qui hoc modo paratur. Mercurius vivus solvitur in aqua forti in limpidum liquorem, cui affunditur aqua communis seu fontanae magna copia in vitro ampli orificii. Huic affundatur aliquid salis communis in a qua soluti, statimque niveus pulvis fundum petit, qui eluitur aquâ dulci et exsiccatur.

Vel, [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [?] et salis ammon. an. part. j. M. atque terendo iis conungatur [?], ut non amplius conspiciatur. Postea in cucur bita in arena instituatur sublimatio, et ascendet sal ammoniacus et [?]; [?] vero praecipitatus in fundo remanet.

[note: Aurum vitae.] Nonnunquam in praecipitatione aliquid [?] additur, appellaturque ab aliquibus Aurum vitae. Alii etiam alia nomina indunt. Caspar Keglerus, de Peste, aurum hoc vitae miris modis cemmendat, idque hoc modo parat.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . [?] [gap: sign vor Uncia] v. vel q. v. mundetur aceto et sale, postea recipe auri [gap: sign vor Uncia] [?]. laminetur, et fiat amalgama in crucibulo super igne Amalgama abluatur aceto, et sale donec omnis nigredo ablata sit. Tunc lavatur aqua calida et tandem frigida. Postea impone in cucurbitam, et affunde aquae fortis ex [?] partibus duabus, et [?]parte una paratae tantum, ut [?] solvatur, et [?] in fundo forma pulveris remaneat. Abscinde partem superiorem vitri, et impone alembicum, et aquam fortem destillando separa, et invenies pulverem in fundo rubicundum. Hunc tere in aere libero vento secundo. Postea testa igniatur sub operculo unter der Muffel/ atque injiciatur cochleari ferreo aliquid ejus pulveris, ex gr. [gap: sign vor Uncia] ij, agita spatula ferrea, donec iterum rubescat. Testam exime, aliamque impone, atque ita, ut ante, procede. De usu videatur Keglerus, de Peste.

Alii hoc modo parant. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [?] puri foliati [gap: sign vor Uncia] ij, [?] opt. praep. [gap: sign vor Uncia] iij. F. amalgama, quod ablutum ponatur per noctem in cineres calidos. Deinde affunde olei [?] rubri [gap: sign vor Uncia] v [?], et digeratur in cineribus calidis per 3. dies, postea destilletur per retortam, donec incandescat retorta. Ignem per 3. dies continua. Materia exemta aquâ calida abluatur. Pulveri edulcorato et exsiccato affundatur S. V. et per


page 1442, image: s1442

aliquot dies digeratur: spiritus vini separetur in Baln. alius affundatur, idque ter aut quater repetatur, et relinquetur pulvis aureus. Dosis a gr. iij. ad gr. v.

Hoc quod sequitur, praecipitatum nonnulli Panacaeae nomine indigitant.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . reguli et subtiliss. pulveris. [gap: sign vor Drachme] j, solvatur in aqua regis vitro aperto. Deinde solve seorsim in aqua regis [?] [gap: sign vor Drachme] j: et etiam seorsim [?] [gap: sign vor Libra] j. Postea solutiones has tres conjunge, et novâ aquâ regis affusa destillentur septies, et semper destillatum iterum affundatur super feces, et septima vice abjiciatur, ut inutile. Quod in fundo remansit, exsiccatum in igne crucibulo per 3. horas continue agitetur spata, ut uratur, donec aqua regis evanuerit, et materiam rubeu colorem acceperit. Deinde affundatur spiritus vini, et stent per 3. dies. Rursus exsiccentur. Dosis gr. j, cum aquae theriacalis [gap: sign vor Drachme] vj.

Sunt, qui sumunt vitri [?], et auri an [gap: sign vor Uncia] j, solvunt quodlibet seorsim in aquam regis. Postea solutiones confundunt, et ter cohobando destillant, et sub finem ignem augent, ut spiritus separentur. Deinde solvunt [?] [gap: sign vor Uncia] j [?], [gap: sign vor Drachme] ij, in aqua forti, et ter cohobando aquam destillant. Postea haec in B. in aceto per aliquot dies digerunt.

Praecipitatus viridis fit hoc modo. Solve [?] vivi [gap: sign vor Uncia] iij. in Aq. fort. [gap: sign vor Uncia] vj. et seorsim solve [?] [gap: sign vor Uncia] j. vel [gap: sign vor Uncia] ss. in Aquae fortis [gap: sign vor Uncia] ij. solutiones conjunge. Deinde ex arena per retortam aquam fortem destilla. Quod in fundo restat tere, et cum aceto destillato sex diebus in cineribus degere, ultimo ebulliendo, ut maxima pars mercurii in aceto destillato solvatur. Acetum impraegnatum effunde, et filtratum prius leni igne Balnei ad siccitatem destilla, et [?] praecipitatus infundo restabit viridis, ad gonorrhaeam virulentam a gr. iiij ad viij.

[note: Bezoardicum minorali.] Pertinet huc et illud, quod alii Bexoardicum Minerale, alii [?] diaphoreticum, alii aliter nominant. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] per [?] et [?] [gap: sign vor Libra] j [?] [gap: sign vor Libra] iij, (vel reguli [?] ij. nonnulli mineram [?] malunt, utpote in aqua nihil fusione perierit) alii etiam sumunt par aeq. Alii sumunt [?] ij. part. j. [?] part. Terantur ac misceantur diligenter et destillentur per retortam vitream in arena. Liquor seu oleum, butyri instar, semel rectifecetur. Huic oleo guttatim addatur aliquid spiritus [?] ex gr. [gap: sign vor Uncia] j, atque iterum praecipitato affundatur, id tertia vice repetatur. Praecipitatus hic postea teritur, et ignitur, continue agitando.

Verum alii etiam Aurum addunt, idque alii aliter praestant. Quidam sunt, ex. gr. ad [gap: sign vor Libra] [?]. olei [?] [gap: sign vor Uncia] [?], in a qua regis prius seorsim soluti, atque priori solutioni affundunt. Aquam omnem spatio duorum dierum abstrahunt, ultimo ignem augent, ut cucurbita parre inferiore incandescat.


page 1443, image: s1443

Quod sublimatum fuerit abjiciunt: reliquum subflavem et nullius fere saporis est; quod in crucibulo per dimidiam horam igniatur.

Verum sequentes modi magis commendantur. Solvatur aurum in spiritu nitri, qui in praeparatione bezoardici mineralis primâ vice a butyro Antimonii abstrahitur. Ab auto soluto leni calore in B. M. menstruum, ne spiritus simul prodeant, separetur, et finitâ destillatum iterum affundatur, idque toties, donec aurum ruicundissimum instar Rubini apparuit. Hoc aurum spirituale redditum butyro Antimonii in spiritu nitri soluto jungitur, et repetitis destillationibus cum illo unitur, figitur, et tandem post calcinationem purpurei coloris bezoardicum evadit.

Alii aurum solvunt in Aqua ex [?] et Ammon. facta, cujus praeparatio est in tyrocin. Chymic. Beguini lib. 2. cap. 3. A soluto eandem aquam toties destillant, recente subinde aqua solvente addita, donec aurum per alembicu rubicudissimo colore transierit. Id per alembicum actum denuo cum [?] ad fundum praecipitant, ablatoque per calcinationem ab amalgamate isto auri et mercurii argento vivo aurum in pulverem purpurei coloris calcinant. Hunc pulverum denuo in aqua regis solutum cum butyro antimonii rectifecato, inque aquam regis similiter soluto proportione octupla jungunt, menstruumque per destillationem ter separant, et iterum affundunt, tandemque materiam relictam sub tegula (vnter einer Muffel) calcinando reducunt in pulverem primo violaceum, postea ex rubicundo purpurascentem, qui ad morbos malignovalde commendatur.

Porro si oleo ex [?] et [?] ij [?] aequalibus partibus destillato affundatur aqua calida, pulvis albus ad fundum praecipitatur, quem saepius abluunt, et exsiccant, quidam etiam spir. vini affundunt, eumque aliquoties abstrahunt, atque Mercurium vitae nominant. Crollius eum, pag. 131. sub nomine florum butyri [?] proponit. tyrocin. Chymic. lib. 2. cap. 12. ubi pluribus de Mercurio vitae agitur, praecipue in editione ultima, etiam pulverem emeticum appellat.

Si pulvis hic sale communi diutius teratur, et salsedo postea peraquam communem abluatur, magis per alvum purgat. Corrigitur etiam, si cum aequali parte Nitri forti igne per horas 3. vel 4. detineatur, postea Nitrum per aq. communem calidam removeatur, et aq. rosarum bene edulcoretur, vel spiritu vini affuso eluatur, eoque accenso exsiccetur. Utilior vero adhuc et mitior fit, si [?] vitae recte edulcoratus in phiola in igne arenae diu foveatur, donec videlicet rubere incipiat, et ab hoc pulvere postea saepius spiritus vini abstrahatur, et hoc modo praeparatus ad gr. vj. in lue venerea et hydrope utiliter exhiberi potest.



page 1444, image: s1444

Omnino tamen in hoc et aliis [note: Admonitio de [?]] Mercurialibus medicamentis omnibus maxima cautione, et prudenti Medico opus est. Nisi enim [?] dextre adhibeatur, verum est, et diligenter tyronibus notandum, quod Guil. Fabric. in respons. ad D. Mich. Doringium scribit: Mercurius sive crudus, sive in Mercurium vitae transmutatus fuerit, aut negligenter praeparatus, aut iis, quibus non convenit, empiricorum more, et absque ratione exhibitus, imo et exterius admotus in Mercurium mortis plerumque evadit, recteque illum Mercurium vitae aeternae appellare possum.

Butyrum [?] etiam extra usurpatur in gangraena, et sphacelo. Oleo nimirum hoc pars mortua circum circa parum illinitur, ut putredo non latius serpat, putredumque a sana parte separetur, ipsaque sectio, si ea opus sit, felicius institui possit. Circa carbunculum etiam oleo hoc circulum ducunt, ut facilius excidat, nec latius serpat.

De his pluribus Libavius, lib. 4. syntagm. arcan. Chymic. a c. 20. ad. 26. Apocalyps. herm. part. pr. c. 2. 3. 4. 8. 9. 10. 11. Beguinus, lib. 2. 6. 19.

CAPUT XIX. Devitris, Regulo, et quibusdam pulveribus Chymicis.

CUm praeter hactenus propositae medicamenta chymica sicca. alia quaedam adhuc supersint, quae ad sales, crystallos, crocos, flores, sublimata, praecipitata commode referri non possunt, cujus generis sunt vitra, Reguli, et calces, ac pulveres quidam: ea omnia peculiari capite complecti libet.

[note: Vitrum.] Vitrum primo ex calcibus rerum paratur; estque vitrificatio fere ultima rerum resolutio. Cinis nimirum, aut calx rei validissimo igne est fundenda, additurque ad fusionem maturandam nonnunquam borax, vel alii pulveres susorii. Fusa materia super pelvim calefactam, vel aliam tabulam effunditur: atque ut justum fusionis tempus deprehendatur, stylo ferreo in materiam immisso id explorandum est. Si enim stylo quid vitro simile adhaerescat, perfectae fusionis indicium est.

[note: Vitrum [?]] Notissimum est vitrum [?], quod fit ex Antimonio diligenter calcinato, Calcinatio autem illa hoc modo institui potest. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [?] opt. pulv. subiliter, adde dimidium [?], et pone in vas figulinum quadratum, non vitreatum, aut alias in fictile amplum. Vas illud ad medietatem vix impleatur, ne inter agitandum aliquid ejiciatur. Vas ne loco moveatur, bene situetur, ita tamen, ut carbones accendatur, sub dio, vento silente, vel secundo. Agitetur continuo rudicula, et videbis fumum album exhalantem, quem caveas. Quando jam animadvertis [?] in vase quasi liquescere, vasi adhaerere, et conglobari, mox ab igne vas cum [?] deponito, nihilominus cum rudicula vertito, donec in glebas concrescat, et


page 1445, image: s1445

refrigeretur. Deinde concretum et frigidum [?] iterum tere subtiliter, contritum rursum ut antea igni admove, paulatimque ignem auge, et cum rudicula move continuo, donec rursus liquescere quasi, et vasi ad haerere incipiat, vasque quasi igniatur. Tum iterum ab igne deponito, et rudicula semper moveto, denec rursum in glebas quasdam concrescat, et refrigeretur. Iterum conglobatum terito, donec nihil amplius effumat, nullumque faetorem emittit, et simile albicanti vel rubicundo cineri apparet, aut etiam prunis injectum nihil fumat.

Postea [gap: sign vor Rec. (recipe)] . crucibulum, igni admove, ut intus et extra igniatur. Postea injice parum de illo [?] calcinati pulvere, et sinas liquescere, donec [?] igni et ignito crucibulo simile fiat: liquescens guttatim funde super lapidem, vel tabulam lapideam. Si satis calcinatum est, tum [?] fusum colorem referet rubeum, aut rubini, vel granati. Sin adhuc nigrum fuerit, iterum admoveto igni, et ignem paulatim augeto, donec rursus ita quasi liquescere, et vasi adhaerere videatur. Hinc ag igne deponito, rudicula agitato, donec refrigeretur, et si iterum in glebas concrevit, iterum terito, ut cineri albo simile appareat, et non amplius scintillet. Postquam igitur ita calcinatum est [?], impone materiam ollae vitreatae, affunde aquam ferventem, agita cum baculo. Ubi paulatim resederit, innatantem aquae salem vel materiam cochleari detrahe. Postea ubi bene subsederit, effunde aquam, et aliam calentem affunde, et si quid supernatat, tolle. Tertio rursum effunde, et acetum destillatum calens eodem modo affunde, salemque et materiam innatantem detrahe, et cum subsederit [?], effunde. Ultimo exsiccetur [?], et crucibulo ignito injiciatur, ut liquescat. Liquefactum in lapideam tabulam effundatur. Si nondum satis pulchrum est, iterum fundi potest.

Qua vero ratione corrigatur Antimonii vitrum, docet Crollius, pag. [note: Correctio vitri [?].] 134. Corrigitur quoque per oleum et spiritum vitrioli. In vitri [?] ij. in pulverm redacti [gap: sign vor Uncia] ij. instillentur Spir. vel ol. [?] [gap: sign vor Uncia] ij. ac misceantur. Postea in catino ad lentum ignem exsiccetur, atque eadem quantitas spiritus [?] i affundatur et exsiccatur. Idque septies repetatur, ut F. pulvis.

Postea ex mastiche [gap: sign vor Uncia] ij. cum Spir. vini [gap: sign vor Libra] j. F. extractio, in qua dictus pulvis per triduum maceretur. Spiritus vini in crucibulo accendatur. Post conflagrationem vero Spir. vini cum mastiche idem pulvis exsiccetur et cinerum lento igne in patella vitrea hor. 12. donec pallescere incipiat, digeretur. Dosis a gr. iij. ad vj. Hujus pulveris sume [gap: sign vor Uncia] iij, et eadem proportione cum speciebus a Crollio alleg. loco propositis, mastiche omissa, ac cum myva Cydoniorum F. Electuariam [?] ale.

[note: Succinum. [?]] Paratur quoque ex butyro [?] ij. seu [?] vitae vitrum, quod nonnulli, ob


page 1446, image: s1446

colorem, succinum [?]nij nominant, quod minore cum molestia purgat, quam vulgare vitrum, danturque ejus gr. ij. per se vel iij. in infuso.

Paratur istud vitrum autem hoc modo. Mercurius vitae ex butyro [?]ij rectificato paratus iterum in retorta destillatur, et partes minus fixae in oleaginosum liquorem abeunt, partibus magis fixis in retorta manentibus; quae in crucibulo fortiore igne in vitrum vertuntur fere colore succini flavi.

Ex vitris ejusmodi possunt claices purgatorii fieri, item annuli, nummi, si vitrum [?] vel succinum [?]ij fundo calicis, vel annulo, vel auro inseratur. Vide Libavium, lib. 7. Syntagm. arcan. chym. cap. 20. 21. 22. 23. Apocalyps. herm. part. pr. cap. 13.

Vitrum [?] auratum sic paratur.

[note: Vitrum [?] auratum.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] fusi (non minerae) part. xvj. et terantur in mortario minutissime. Hujus pulveris dimidium pone in fundo crucibuli, et superpone unam partem (ratione proportionis 16 partium dictarum [?]ij) auri puri, et reliquum pulveris superpone et colloca inter carbones ardentes, et suffla cum folle, ut omni confluant. Tusa effunde in mortarium ferreum, vel aeneum, et post refrigerationem conterantur omnia minutissime instar farinae, et ut per setaceum transire possit: hunc pulverem pone super testam latam calcinatoriam, et impone carbonibus ardentibus subinde agitando, donec in cinerem seu calcem gryseam abenat, ut fieri solet in calcinatione [?] simplicis; Postea pulverem minutissimie tere, et habeas crucibulum inter carbones ignitum, cui immitte sensimmodicum de pulvere, donec fluat et vitrescat, semper cum operculo crucibulum cooperiendo: sic perge, donec totus pulvis cum [?] vitrificetur; postea effunde in lebetem modice calefactum, et saparabitur [?] a vitro. Cum refrixerit materia tota, recipe omnia, et secundâ vice contere in pulverem minutissimum, et in novum crucibulum inter carbones ignitos sensim immitte pulverem, cooperiendo vas, ut prius, donec secunda vice in vitrum omnia confluxerint: Tunc iterum effunde in lebetem leviter calefactum, ut fecisti prius; et vitrificatio peracta erit [?] suam vim occulte communicante [?]ii vitro, ita ut hoc vitrum non amplius vomitum moveat, aut sedes ullas, nisi forte unâ vice, stomacho bile repleto. Accipiantur igitur omnia, tam vitrum, quam [?] friabile, et iterum terantur minutissime, et imponantur in phiolam vitream plani fundi, et superfundatur ad eminentiam vj digitorum opt. aquae vitae seu spir. vini rectif. et bene obturetur orificium, et sic teneatur vas ad Solem, vel hyberno tempore ad fornacem, non nimium calidam, et sit quarta pars ampullae vacua, ne sc. aqua vite frangat vitrum. Sic permitte


page 1447, image: s1447

stare per dies 14. vel 3. septim. et colorabitur aq. vitae colore flavescente. Effunde tunc spir. vini munde in aliud vitrum non nimis plenum et opt. obturatum, qui servetur ad usum. Praestantissimum est sudoriferum. Vim enim suam Aurum per vitrum [?] spiritui vini communicavit.

Aliud.

Primo fiat regulus [?]ii, docente id Tyrocin. Chymico Beguini, cap. 12. libr. 2. sub titul. Regulus [?]ii. In cujus tamen confecitone id notandum est, si pulveri [?] et [?]i ana mistorum, et ubi per inflammationem in vase aeneo deflagraverint, addideris pulveris carbonum tertiam partem, et postea cum [?]io miscueris, et ad reguli confectionem accesseris, multo plus reguli te post fusionem adepturum, quem tamen memineris non esse effundendum in conum; nonnihil enim perditur, sed saltem in tigillo relinquendum, donec refrixerit. Hujus reguli [?]ij cape [gap: sign vor Uncia] ij [?] finissimi gap desc='sign vor Uncia'/>[?]. funde simul. et in canaliculum infunde, ut fiat virgula fragilis. Inde probe terendo paretur pulvis subtilis, deinceps super tegulam lento [?], continue movendo, bacillo ferreo infra lato, calcinandus, donec cessantibus omnibus fumis citra omnem fusionem in cineres albicantes transierit. Hos cineres funde in tigillo, ac tantisper in fluxu serva, donec in vitrum rubicundum abierint, id quod sapeius explorare poteris, bacillo ferreo in tigillum immisso, et ad exame coloris desiderati identidem revocato; quo sane animadvero, totum in pelvim orichalcinam subcalidam effunde, et concrescet in vitrum, ipsumque [?] magna sui parte itidem in vitrum concrevisse videbis. Residuum v. ex eodem [?] denuo cum regulo novo, eâdem, qua super, proportione funde, calcina, et deinceps in vitrum redige, tantisper pergendo, donec omne [?] cum [?]io transparens factum fuerit, et in vitrum totum abierit.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] hujus pulverisati vitri ad placitum, affunde spiritus vini optimi et diligentissime rectificati ad eminentiam 4. digitorum, digere in calore balnei, vase diligenter clauso, donec spirit. vini tingatur rubicundissime, quem effusum serva, alium insuper pulveri residuo affundendo, et tincturam extrahendo, si volureris saepius. Hic spir. tinctus a [gap: sign vor Drachme] j. ad iij. vel plures exhibitus movet sudores, mundificat sanguinem ab omnibus feculentiis, Podagricos juvat, ut et hydropicos. Dolores ex lue [?]ea in periostiis brachiorum et tibiarum ortos mirifice tollit, ac insuper in lue Venerea feliciter curanda utilis est, facitque omninon idem ad omnes morbos, qui sudoribus expelli volunt.

Regulus [?] qua ratione partur, docet Beguinus, lib. 2. cap. 12. Sutque ejus parandi modi varii. Nonnulli


page 1448, image: s1448

metallicum sulphur, quod [?] purget, esse solum in [?] docent, atque ideo regulum hoc modo parant.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] [gap: sign vor Uncia] iiij. in crucibulo pone in ignem, donec incipiat liquescere. Hinc adde [?] ij. [gap: sign vor Uncia] viij. auge ignem, ut fluant: postea injice M. j. [?]. Cum cessaverit strepitus, et omnia fluunt, funde in calicem fusorium, in ein Giespuckeil. F. regulus. Secundo Regulum iterum funde, et cum fluit, adde [?] [gap: sign vor Uncia] j[?]: hinc [?] tantundem ac prima vice: tandem funde regulum: scorias separa. Tertio Regulum iterum igni in crucibulo admove, et cum fluit, cochlear [?] injice, et in igni forti fluere sine, ac regulum funde, scorias etiam abjice. Quarta fac, ut in mundo crucibulo iterum fluat regulus, et cum fluit, [?] adde, et regulum funde. Scoriae si erunt coloris aurei, recte se res habet, et regulus haberit stellam, sique recte operatus fueris, pondus reguli erit [gap: sign vor Uncia] jv.

Alii novum semper [?] addunt, ideoque sic Regulum parant.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?], limaturae chalybis ana [gap: sign vor Libra] j. ignique in crucibulo exponunt, ut fluat, postea addunt [?] [gap: sign vor Libra] j. ac simul liquescere permittunt, semper ligneo baculo agitando. Hinc injiciunt [?] [gap: sign vor Uncia] iiij. et cum omnia fluunt, in calicem fusorium infundunt. Regulo huic, si ponderaverit [gap: sign vor Uncia] viij. addunt [?] [gap: sign vor Uncia] iij. et [?] [gap: sign vor Uncia] ij, iterumque regulum fundunt, idque decies repetunt. Scoriae primo sunt nigrae; post rubicundae, tandem citrinae, ut succinum. Et si regulus saepius fundatur cum nitro, totus abit in scorias citrinas.

Nonnulli regulum etiam sine ferro fundunt. Fr. Basil. Valentinus, ita parat.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] [?], tartari an. part. j. [?] part. [?]. Terantur et misceantur, fluant in fornace anemia, fundatur regulus: haec reguli susio, et per [?] ac [?] purgatio tertia vice repetitur.

[note: [?] Diaphoreticum.] Tandem pulveres et calces chymicas, hisque cognata, quod attinet, refertur ad eos primum [?] fixum, seu diaphoreticum dictum (etsi Crollius bezoardicum minerale hoc nomine appellat.) Paratur autem illud, si calcinatio [?] per [?], Supra sect. 2. cap. 5. proposita, ter, vel toties repetatur, donec candidum reddatur et fixum. [?] nimirum et [?] purgati partes aequales (alii [?] crudi loco regulum [?] accipiunt) miscentur et circulari igni admoventur, donec [?] accendatur, quod etiam ferro ignito accendi potest. Massa relicta et calcinata jecori tosto similis, separatur a crucibulo, et si quid Reguli in fundo confluxerit, removetur; [?] aqua abluitur, et materia relicta iterum cum aequali parte [?] mista eodem modo ut prius calcinatur. Calcinatio haec toties repetitur, donec [?] album reddatur. Postea [?] per ablutionem separato exsiccetur. Nonnulli tandem materiae exsiccatae superfundunt spiritum vini, et in arena destillant ad siccitatem igne lento, ter cohobando. Usus medicamenti hujus in vitiosis humoribus per sudorem expurgandis, [gap: sign vor Granum] x. vel xvj. pondere cum conserva aliqua vel aqua conveniente:


page 1449, image: s1449

alii a cum portiuncula theriacae exhibent.

[note: [?] Diaphoreticum tartarisatum.] Est adhuc aliud [?] diaphoreticum tartarisatum in usu. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] diaphoretici fixi, salis [?] an. [gap: sign vor Uncia] iij. Misce in catino et sine ad ignem horis quatuor simul fluere. Refrigerata tere, et marmori vel tabulae vitreae impone atque in cellam loca, et mensis spatio in olleum rubeum solventur. Hujus olei [gap: sign vor Rec. (recipe)] [gap: sign vor Uncia] ij. olei [?] per deliquium parati [gap: sign vor Uncia] j. et procede ut in tartaro vitriolato parando. Materiam ex sicca et habebis pulverem album, qui in eosdem usus, ut prius [?] diaphoreticum, a gr. v. ad [gap: sign vor Scrupel] [?]. exhibetur.

[note: [?] fixum] Pertinet huc [?] ii fixum, seu panacea [?] ab aliis dicta, quae hoc modo paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Cinnabarim post destillationem butyri [?] ii in collo retortae collectam. Ebulliat in lixivio e cineribus clavellatis, et calce vivâ parato in vase forti, horis tribus vel quatuor; et lixivium rubicundum redditur. Lixivium per inclinationem separatum adhuc calidum per filtru trajicitur, et ubi aliquot horas quietum stetetit, [?] ii sundum petit; quod a lixivio separandum et aqua dulci saepius eluendum est. [gap: sign vor Rec. (recipe)] hujus [?] Antimonii, et Reguli [?] ii an. [gap: sign vor Uncia] j, ol. [?] per campanam facti, vel ol. [?] [gap: sign vor Uncia] iij, digerantur per aliquot dies in Retorta vitrea in loco calido, deinde ex arena destilletur quinquies cohobando. Tandem destillentur igne quarti gradus horis duodecim, et totum fixum in igne manet. [gap: sign vor Rec. (recipe)] hujus [gap: sign vor Uncia] ij, salis seu magisterii corall. [gap: sign vor Uncia] [?]. F. pulvis, quem nonnulli, ut dictum, panaceam ex [?] nominant, et a gr. x. ad xv. exhibent, ad xv. exhibent, ad sudores, praesertim in febribus malignis, ciendos.

[note: [?] fixum.] Sulphur fixum ita paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] citrini pulverisati q. v. in cucurbita lutata affundo ol. [?], ut quatuor vel quinque digitis emineat, diligenter misceatur. Ponatur in arenam alembico imposito, destilletur, donec oleum adscendat, continuetur destillatio, donec cucurbita incandescat, et [?] sublimetur. Sublimatum in novam cucurbitam impone, et destillatum affunde, et aliquid recentis olei, [?] adde. Idque toties repete, donec [?] non amplius adscendat, sed in fundo fixum et album remaneat. Hujus [?] [gap: sign vor Uncia] ij si misceantur cum conservae rosar. vitriolatae [gap: sign vor Uncia] iiij. Commendatur ad praeservandum a peste, et omni putredine, si mane particula, quae magnitudine avellanam aequet, sumatur.

[note: Sulphur auratum [?].] Sulphur auratum [?] ii supra inter crocos recensuimus.

Lac [?] ita paratur. [gap: sign vor Rec. (recipe)] Flor. [?] vel [note: Lac [?]] [?] puri part. j. Salis [?] part. ij, liquescant simul in crucibulo. Liquefactis affunde in crucibulo. Liquefactis affunde aliquid aquae calidae, mox effunde in patinam aqua calida plenam, et statim filtrentur, affundaturque paulatim vinum (alii acetum destillatum usurpant) donec totus liquor albescat, et lac in fundum praecipitari incipiat: quod effuso liquore colligatur, et exsiccetur.

Modos alios ejus parandi vide apud Beguinum, lib. 2. cap. 19. Crolliu, pag. 199. Libavium, Alchym. pharmaceut. cap. 36.



page 1450, image: s1450

[note: Sulphur [?]] Sulphur. [?], quod etiam ad hunc locum pertinere videtur, vide apud Libavium, de igne nat. cap. 32. et apocalyps. hermet. cap. 14. et Unzerum, tr. de [?], in append, de [?] vitrioli.

Tincturas et panaceas aliquot, quas appellat, proponit Beguinus, lib. 2. cap. 20.

Pertinet huc et fecula dicta Chymicis [note: Feculae.] ac Recentioribus, quae pulvis quidam est farinaceus, e radicibus quibusdam contritis, et per liquorem aliquem extractis, vel ex succo earum expresso paratus. Si nimirum succus vel liquor in locum frigidum collocetur, fecula sponte subsidet, quae humore effuso separatur, exsiccatur, et usui servatur.

[note: Feculae bryoniae.] In usu praecipue sunt, fecula bryoniae, ari, poeoniae et iridis, ut et serpentariae. Gersa enim serpentariae, quae unguetum citrinum ingreditur, nihil aliud, quam fecula est. Ex gr. Ex radicibus bryoniae succus exprimitur, qui in loco frigido farinaceum sedimentum deponit, aqua turbida albicante instar seri lactis innatante. Quâ effusâ sedimentum illud in plura vascula dividitur, et in umbra siccatur; donec fere amyli formam acquirat, appellaturque fecula bryoniae, quae ad uterinos affectus valde commendatur, gr. x. vel. XII. pondere cum pauxillo castorei exhibita. Vide Libav. Alchym. pharmac. cap. 20.

CAPVT XX. De Confectis, Rotulis et Morsulis, hisque cognatis.

UT palato et sapori inprimis consuleretur, medicamenta quaedam saccharo condita, forma etiam sicca, a Medicis inventa sunt. Inter quae sunt primo Confecta appellata. [note: Confecta.] Est quidem vox confectionis, confecti, confecturae valde ambigua, et variae significationis. Verum hoc loco cum pharmacopoeis loqui libet, quibus confecta nihil aliud sunt, quam condita arida. Parantur autem hoc modo. Recipiuntur semina, (praeparata, ubi opus est, ut coriandri) nuclei decorticati, aromata, radices et cortices, prius, sramariores sint, aqua macerati, ut de conditis supra dictu, et in umbra exsiccantur, atque in pelvi cuprea ipsis saccharum liquatum inconsistentiam syrupi guttatim affunditur, pelvisque continuo versatur, et varie succutitur, atque ita crustâ quasi ex saccharo medicamenta inducuntur.

Radicum tamen et corticum confectiones alio etiam modo parantur; eodem scilicet fere modo, quo caetera condita liquida; si nimirum post perfectam cum saccharo coctionem ea ipsa aeri exponantur, donec illorum extima supersicies aruerit, udusque lentor, quo digiti contrectantium inviscantur, plane resolutus fuerit. Atque hoc modo radices cichorii et pimpinellae, cortices malorum citriorum conficiuntur.

[note: Confecta purgantia.] Parantur et confecta purgantia, Et quidem duplici modo. Primo si saccharo affuso, antequam refrigeretur, misceantur purgantia, simulque agitentur, ut cum saccharo adhaerescant.


page 1451, image: s1451

Cum autem hoc modo purgantia non aequaliter confecto misceantur, alter modus commodior. est. Si scilicet semina, vel cortices in infuso purgante macerentur, donec intumescant; atque hinc leniter exsiccata saccharo incrutentur. Tale anisum laxativum passim norum et usitatu descriptum habetur in Pharmac. August. classe 5.

Confectio saccharata laxativa Solenandri.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. turpeth. alb. et guum. Drach. j.

mechocann. albiss. Drach. iij.

cinamoni el. Drach. iij.

sem. anisi,

foenic.carvi an Scrup. [?]

Sacch. albiss. claris. cum aq. rosar. odorat. Unc. XVI.

Concisis minutim concidendis f. confectio, sic ut minuta quaelibet segmenta sacchari cortice obducantur.

Atque ut ista ex intergris, aut saltem, si majora sunt, secundum longitudinem discissis, parantur: ita alia ex pulveribus et contusis simplicibus, saccharo exceptis, parantur, quae [note: Rotulae.] diversa nomina, a figura inprimis, quam obtinent, acceperunt. Quae enim formam habent rotundam, rotulae et orbiculi appellantur: quae [note: Tabulae Morsuli.] oblongam et quadratam, tabulae ac morsuli. Possunt autem omnis generis medicamenta in hanc formam redigi, atque ita non solum tabulae et morsuli alterantes et roborantes, sed et prugantes, et quae veneris resistunt, confici.

[note: Rotulas parandi modus. I] Rotulae parantur hoc modo. Recipiuntur species vel pulveres medicamentorum: sacchari vel simplicis albi, aut rosati, vel violati, cui et manus Christi simplices aut compositae perlatae admisceri vel substitui possunt, sextuplum, plerumque octuplum; in purgantibus etiam duplum triplum vel quadruplum, pro saporis purgantiu ratione, quod in aquae s. vel destillatae convenientis vel succi, rarius decocti vel infusi, sufficiente quantitate dissolvitur, atque ad justam consistentiam coquitur. Huic saccharo pulveres vel species paulatim injiciuntur, atque agitando simul accurate miscentur, et in lapidem porphriten, aut in tabulam cumpream vel ligneam guttatim quasi effunduntur, ut materia refrigerata in rotulas et orbiculos concrescat.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] spec. diambrae,

diamoschi dulcis an. Drach. [?].

cum sacchar. in aq. betonicae dissol. Unc. iij.

Fant rotulae, pro capite.

Aliae:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]spec. diarrhod. abbat. Srup. iiij.

diacurcumae, Scrup. ij.

dialaccae, Drach. [?]

trochisc. de absinthio,

derhabarbaro an. Scrup. j.

sacchar. in aq. s. dissolv. q. s.

Fant rotulae.



page 1452, image: s1452

Aliae:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]spec. diarrhod. abb. diairis an. Scrup. j.

trochisc. de eupatorio, de rhabarb. an. Scrup. ij.

rhabarb. opt.

radic. asari,

sem. anisi an, Scrup. [?]

sacchari in aq. agrimon. dissoluti Unc. iij.

F. rotulae.

Aliae:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]boli armeni Drach. [?]

margarit. praep.

terrae sigillatae,

corall. rubr. praep.

spec. liberaniis an. Drach. [?]

sacchar. q. s.

F. rotulae.

Aliae, Manus Christi cum coralliis, perlis et auro dictae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]Corallior. rubr. Drach. iij.

perlar. Drach. [?]

fol. auri no. vj

sacch alibiss. in aq. rosarum et lavend. dissol. Unc. jx.

F. rotulae.

[note: 2.] Nonnunquam loco specierum sumuntur olea vel extracta, atque extractorum alterantium, prout magis vel minus sunt efficacia, odore et sapore excellunt, Recipiuntur gr. v, vj. vij, viij, ix. x. pro [gap: sign vor Uncia] j. sacchari. Ita et de olei destillatis sumuntur gutt. ij, iij, iiij, v, vj, ad [gap: sign vor Uncia] j. sacchari. Interdum simul sumuntur species, extracta, olea.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]ol. anisi, nucis moschat. an gutt. ij.

succini albiss. gutt. j.

manus Christi perlati. Unc. ij.

Dissolvantur in aq. rosar.

F. confectio in rotulis.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . ol destill. nucis moschat. gutt. vj. carvi Scrup. [?]

sacch. in Aq. lavendulae dissol. [gap: sign vor Uncia] iij.

F. rotulae, praeservantes ab apoplexia.

Aliae:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] ol. carvi,

anisi,

foenic. an. gutt. iiij.

extracti calam. arom.

galangae. an. gr. iij.

cum sacchar. in aq. veronicae dissolut. Unc. ij.

Fiant rotulae, contra flatus.

Aliae:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]sacchar. in aq. rosar. dissol. [gap: sign vor Uncia] iij.

ol. anisi dstill. gutt. vj.

ambrae gryseae gr. iiij.

F. confectio in rotulis, ad intemperiem capitis frigidam.

Rotulae Cratonis ad Catarrhos.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]spec. diamosch. d. diambr. an. Drach. j.

succini albiss. Scrup. j.

ol. anisi gutt. iij.

sacch. in aq. laevend. dissol. [gap: sign vor Uncia] iiij.

F. rotulae.

Aliae: [gap: sign vor Rec. (recipe)] . spec. diaireos s. diahyssopi an. Drach. j. diatragac. cal. Drach. [?]

extract. glycyrrh. Scrup. [?]

ol. foenic. gutt. iiij.

conserv. flor. scabiosae Draech. [?]

sacch. in aq. scabios dissolv. [gap: sign vor Uncia] iiij

Fiant rotulae, pro pectore.



page 1453, image: s1453

Aliae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Extracti aromatici rosati [gap: sign vor Scrupel] j.

calami aromat.

ligni aloes an [gap: sign vor Granum] . iij.

sacchar. albiss. in aq. rosar. dissol. [gap: sign vor Uncia] iiij.

affusis ol. cinam. gutt. iij.

macis gutt. ij.

caryophyll. gutt. j

F. rotulae, ad calorem roborandum,

et contra flatus.

Aliae.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Rhabarb. pulver. [gap: sign vor Drachme] ij.

extracti rhabarb. [?]

sacchar. in aq. cinam. dissoluti [gap: sign vor Uncia] ij.

F. rotulae.

Manus Christi purgantes.

Fiunt bifanriam. Vel enim ad singulas libras sacchari singula unciae resinae scammonii praeparatae assumuntur, et sic pro more conficiuntur tabulae, quarum aliquot pro aetatis et virium exhibentur. Vel secula Mechoacae loco resinae admiscetur in triplo aut quadruplo.

Aliae contra pestem.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Extract. angelicae,

helenii ana [gap: sign vor Scrupel] j

balsami [?]

sacchari in aqua scabiosae dissol. [gap: sign vor Uncia] vj

v. q. s.

F. rotulae.

Aliae contra apoplexiam.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Ol succini gutt. v.

nuc. mosch.

macis an. gutt. iij.

garyophyll.

cinam. an. gutt. ij.

margaritar. praep

sem. poen. excortic. an. [gap: sign vor Scrupel] j.

sacchari albiss. in aq. Lavendulae dissol. q. s.

F. rotulae.

[note: Morsules parandi rato. I.] Eadem fere est ratio parandi morsulos, nisi quod medicamenta in morsulis plerumque minus subtiliter conteruntur, sed crassiore modo.

Quibus et alia adduntur, quae in rotulas fere non recipiuntur, ut fructus et semina, ut amygdalae, nuclei pini, pistacia, sem. melonum, citrulli, conservae, condita. Licet et haec intrerdum ad rotulas, sed longe minorre quantitate, recipiantur. Proportio inter ea certis legibus adstringi non potest, sed ea observatur, quae Medici intentioni convenien tissima est. Atque omnia, ut in rotulis dictum, sufficiente quantitate, hoc est, fere sextuplo vel octuplo, aliquando etiam decuplo aut duodecuplo; in purgantibus vero triplo, aut quadruplo, [note: 2.] sacchari in conveniente liquore dissoluti excipiuntur.

Nonnunquam fructus ipsi in substantia non sumuntur, sed cum conveniente non sumuntur, sed cum conveniente aqua ex iis fit. Emulsio, atque [note: 3.] in emulsione saccharum dissolvitur.

Praeter haec etiam, eodem modo, [note: 4.] ut in rotulis, extracta et olea destillata misceri possunt.

Interdum loco sacchari aliquid mannae in purgantibus recipi potest.

Ubi omnia exacte super igne mista fuerint, antequam refrigerentur, massa tota lapidi porphyritae, vel tabulae


page 1454, image: s1454

cupreae inducitur et dialatur ac complanatur, ac tesselatim, vel quacunque figura placet, in tabulas discinditur.

Paratae tabulae vel morsuli etiam oleis destillatis, vel moscho et ambra, [note: 5.] in aqua rosarum dissolutis, illini possunt, quando sc. pertimescimus, ne horum vis coctione in auras dispergatur. quomodo et morsuli Imperatorii vulgares praestantiores atque efficaciores reddi possunt, si recipiantur morsulorum [?], ambrae, moschian. gr. iij. dissolvanturque haec in aqua rosarum, et additis olei caryophyllorum destillati gutt. vj morsuli iis illinantur. Idem quoque usu venit nonunquam in oleo vel spiritu [?]i, quia haec, nimirum acida, si in coctione ad dantur, saccharum concrescere faciunt, ac coagulant, et proinde quo minus rotulae aut morsuli efformari possint, impediunt. Quod idem etiam praestant succi alii acidi, veluti limonum, berber. ribes, granatorum, et similes, si sc. his. solis saccharum dissolvatur et coquatur.

Exempla.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]spec. diacurumae [gap: sign vor Drachme] j.

dialaccae,

diahyssopi an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

trochisc. de rhabarb.

de cupator.

de absinthio an. [gap: sign vor Scrupel] j.

rhabarb. el.

calam. arom.

radicis ireos an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

sacch. albiss. in aq. agrim. dissoluti q. s.

Fiat confectio in morsulis, qui in obstructionibus epatis, cachexia, et hydrope utiles sunt.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Pistaciorum,

amygdal. dulcium.

pineat. mund. an. [?]

sem. melonum, citralli,

cucurbitae an [gap: sign vor Drachme] ij.

papav. albi. [gap: sign vor Drachme] j.

tragacanthae,

gummi arabici,

sem. cydoniorum [gap: sign vor Drachme] j

cinam [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

sacch. in aq. rosar. dissoluti. s.

F. consfectio in morsulis.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Cortic. myrobal. chebul. condit.

conservae borrag.

bugloss.

rosar. an [?]

acori conditi,

cortic. citri condit. an. [gap: sign vor Drachme] vj.

spec. diamoschi dulcis,

aromatici rosati an. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

cum s. q. sachari F. morsuli.

Alii

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Sem. parav. albi. [?]

amygdal. dulcium,

pinearum mundat. an. [gap: sign vor Drachme] iij.

sem. 4. frig. major. excort. an [gap: sign vor Drachme] j

lactucae [gap: sign vor Scrupel] ij

cum aqua tussilaginis,

F. Emulsio.

Add. Sachar albiss. [?]

spec diatragas. frig. [?]

F. morusli.



page 1455, image: s1455

Morsuli Crationis ad ventriculum frigidum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Spec morsul. Imperial. [?]

pinear. elect. et subtiliter incis. [gap: sign vor Drachme] ij.

spec. arom. ros. [?]

sacch. in aq. rosar. dissol. [gap: sign vor Uncia] vij.

ol. cinamomi gutt. iij.

moschi gr. ij.

F. Confect in morsul.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Amygd. d. excort.

pistacior.

pinear. non rancidar.

cort. citri cond. an. Vnc. [?]

conserv. rosar. Vnc. [?]

ambrae gr. ij.

sacchar. in aq. rosar. et cinamomi

dissol. q. s.

Fiant morsuli.

Addi possunt Ol. Cinamomi gut. iiij.

nuc. mosch. destill. gutt. vj.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Nuc pinear. rec.

pistacior. exc. an [?]

Macerentur in aq. rosar. fragrantiss. per horas 2.

Nuc. Indic. cond. incis. [gap: sign vor Drachme] vj.

cort. citri cond. incis. Drach. iij.

Ambr. grys. gr. v.

moschi opt. Scrup. [?]

dissolv. in spir. rosar.

ol. caryoph. gutt. v.

cinamomi gut. iij.

sacch. albiss. in aq. cinamomi et rosar.

opt. dissol [?]

F. confectio in morsulis.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] pistacior.

amygd. dulc. an. Vnc. j.

pinear. Drach. vj.

carnis citri cond. Vnc. j.

nuc. prosch. in India cond. [gap: sign vor Drachme] vj.

cort. citri cond. Drach. iij.

Zingib. in Ind. cond. [?]

macis [gap: sign vor Drachme] j.

cinamomi [?]

Fructus macerentur per noctem in aq. rosarum, et aromata cum eis incidantur, et frangantur mediocriter, add. sacch. albiss. in aq. rosarum dissol. [gap: sign vor Uncia] xx. In fine ad misc. Moschi opt. gr. jx.

Ol. Cinamomi gut. vj.

F. Conf. in Morsulis deaurandis.

Alii morsuli.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Pulv. fl. anthos. [gap: sign vor Scrupel] j.

lavendul. [gap: sign vor Scrupel] ij.

cubebar. incis. [gap: sign vor Drachme] j.

macis incis. [gap: sign vor 1/2 Drachme] .

succini albi praeparati, Coral. rub.

praeparat. margarit. praeparat.

an. [gap: sign vor Scrupel] j

extr. poen. [gap: sign vor Scrupel] j

extr. calami arom. [?]

nuc. Ind. cond.

cort. citri cond. an. [gap: sign vor Drachme] iij.

ol. nuc. mosch. dstill. gutt. xj

macis. destill. gutt. vij.

caryoph. gutt. iij.

spir. cerasor. nigr. gutt. jx.

sacch. albiss. in aq. fl. lavend. dissol. [?]

F. Conf. in morsulis.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Mannae opt. [gap: sign vor Uncia] iij.

rhab. aq. cinam. aspersi [gap: sign vor Drachme] iij.

conservae rosar. rec. [gap: sign vor Drachme] ij

Manna parum lento igne coquenda,

adjecta parva sacchari quantitate:


page 1456, image: s1456

deinde rhabarbarum et conservae adduntur. F. morsuli. Crato.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Turbith albi et gummosi [gap: sign vor Drachme] j.

diagrydii,

zingib.

cinam. an [gap: sign vor Scrupel] j.

galangae. [?]

garyophyll.

calami arom.

macis an. [gap: sign vor Granum] . v.

ol. anisi destill. gutt. ij.

[note: sacch.] [gap: sign vor Uncia] ij.

F. morsuli.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Cortic, citri condit.

conserv. borrag.

violar. an. [?]

spec. diatragac. fr.

turbith. el.

diagrydii an. [gap: sign vor Drachme] ij.

sacchar. in aq. rosar. dissol. [gap: sign vor Uncia] vj.

ol. citri [gap: sign vor Granum] vj.

F. morsuli.

[note: 6.] Possunt pargantes morsuli et alio modo concinnari. Recipitur extractorum purgantium debita aquantitas, vel iis aliquid pulverum purgantium jungitur: his adduntur pulveres aromatici, vel extracta aromatica: et cum manna ac saccharo fiant morsuli. Proportio autem sacchari ad extracta sit dupla veltripla, mannae fere eadem.

Ut:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Extracti mechoacann.

rhabarb. an. [gap: sign vor Scrupel] j.

spec. diarrhod. abb. [?]

mannae,

sacchari an. [gap: sign vor Drachme] iij. F. morsuli.

Hoc autem in genere in omnibus morsulis purgantibus, quae in plures doses parantur, est observandum, ut purgantia accurate cum saccharo permisceantur, ne in unum morsulum plus de purgantibus aggregetur, in alium minus, et una dosis exedat in purgando, alia deficiat.

Non tantum v. ex fructibus et seminibus morsuli fiunt, sed etiam iis interdum pulpa caponis vel perdicis, vel testiculi galloru junguntur, quando scilicet nutrire volumus, et in his praecipue, qui nullo cibo uti possunt: unde et tales morsuli Morsuli nutritivi [note: Morsuli nutritivi.] dicuntur. Sunt, qui et cancrorum fluviatilium et testudinum carnem addant.

Exempla sint haec:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Pulp. capon. elix.

perdicis. an. [?]

nucl. pini,

pistacior. in vino malvat. macer. an [?]

amygd. dulc. [gap: sign vor Uncia] j

cinam.

caryophyl.

nuc. mosch. an. [?]

sacch. fini. q. s. F. s. art.

Morsuli.

Alii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Pulp. caponis vel gallinae coctae, diligenter contusae [?]

sem, melonum, aut cucurb. non rancidor. excorticatorum et contus. [?]

sacch. in aq. ros. dissol. et parum cocti q. s.

F. morsuli.

Alii.



page 1457, image: s1457

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Pulp. caponis elixae Unc. iiij.

pistac. in vino Malvat. macerator.

nucl. pini, an. Unc. j.

amygd. d. excort. Vnc. [?]

pulp. dactyl.

uvar. passar. an. Drach. vj.

cort. citri condit. Vnc. [?]

gum. Arab. traganth. an. Drach. j.

cinamomi,

caryophyll.

nuc. mosch. an. Drach. vj.

amyli Vnc. ij.

sacch. albis. in aqu. cinamomi et ros. dissoluti. q. s.

F. massa, ex qua formentur morsuli, add. o. anisis, Scrup. j. cinamomi Scr. [?]

Rotulis, Tabulis, Morsulis non incommode subjungitur medicamentum, quod Panda leon, undecunque etiam appellatio sumta sit, juniores Medici vocant. Quod materia quidem et fine plane cum eclegmate convenit, et ad pectoris pulmonumque affectus destinarum est: forma vero a rotulis, tabulis et morsulis non differt, nisi quod rotulae et tabulae in certam, vel rotundam, vel quadratam figuram conformatur, pandaleum vero informe manet, atque in pandaleo species cum saccharo in aqua conveniente dissoluto coquuntur vel miscentur, et in pixide, plerumque lignea, condensari permittuntur. Nontandum vero, ubi conservas commiscere volumus, ne nimis durum reddatur pandaleon, aut, conservarum minuendam quantitatem, aut plus sacchari coquendum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Spec. diatra. frig. Drach. ij.

sacch. candi. penidiat. in aq. violar.

dissol an. q. s.

F. pandaleon.

Vel

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Conserv. violar. Drach. ij.

spec, diatragac. frig. Drach. iij.

sacch. dissolut. et ad perfection. cocti. q. s.

Reponantur in pixide.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Sacch. albiss. Vnc. ij.

candi,

penidii, an. Unc. j.

Coqu. simul in aq. hyssopi.

Adde nucleor. pini mundat exsiccat.

Pistacior. rec. an. Unc. j.

radic ireos. Drach. j.

M. F. Pandaleon.

Pandaleoni affines sunt, et huc referri possunt Tutiones, qui Gallis in frequentiori usu sunt, et a torrendo q. torrones dicti videntur. (Agit de iis Bauhinus lib. 1. cap. 34.) Parantur ex amygdalis dulcib. et avellanis, vel etiam pineis contusis vel torrefactis, melle decocto et duspumato exceptis.

Tandem ad hanc classem pertinent variae confectiones, quae ad instaurandas vires inprimis paratae sunt, et a basi praecipue nominantur, quales sunt; diamygdalatum seu Mazapanis,


page 1458, image: s1458

diatestudinatum, pineatum, et similia.

[note: Diamygda latum.] Primo Diamygdalatum, quod alii pastam regiam, alii panem dulciarium, vulgo Mazapanem, [note: Pasta regia.] vel nominant. Rondeletius tamen de medicament. intern. et Renodaeus instit. pharm. lib. 5. cap. 16. pastam regiam a marcipane distinguunt, et Renodeaus Gorraeum taxat, quod pastam regiam marcipanem esse putet. Describitur vero pasta regia, quod cum Opita seu potius Electuario non parum habeat affinitatis, et ex iisdem fete constet, eaque sola distinctio intercedat, quod pasta regalis sit Electuario siccior, et Electuario humidior, imo utroque solidior. Additque Renodaeus, confectionem hanc alio nomine electuarium regium a Mesue nuncupari, propter vires scilicet, quibus pollet, eximias, ad expectorationem et alios pectoris affectus. Constat vero conservis, pulpis, syrupis, et pulveribus, ea in dustria praepararis, et simul subactis, ut ex mixtura tractabilis quaedam exurgat massa, instar patae, ex qua boli aut parvuli panes dulciarii eujusvis figurae concinnantur, qui sensim exiccantur, ne usus tempore digitos contrectatium lentore quodam comaculent. Exempla videantur locis citatis. Tales et hae sunt:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Conserv. capillor. [?]

rosarum an. Unc. [?]

spec. diatrag. fr. Drach. iij.

ficuum contusar.

passular. exacinatar. itidem contusar, an. Unc. [?]

sacch. candi,

albi,

penidii, an. Unc. j.

syrup. de jujubis. q. s. ad conficiendam

pastam regiam.

Alia [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Amygd. d. excort.

pistacior. mund.

pinear. in aq. rosar. infusor. an. Unc. j.

pulp. passular.

jujubar.

dactylor. an. Unc. [?]. vel Drach. vj.

gumm. tragacanth.

Arabici, an. Scr. ij. vel dra. j.

amyli Drach. vj. vel Unc. j.

pulv. rad. ireos Drach. [?]

conserv. rosar. q. s.

F. pasta regia. Huc referri potest pasta regia sine coctione paranda, apud Augustanos.

[note: Panis Martius.] Panis vero Martius seu diamygdalatum vulgo componitur ex amygdalis dulcibus, saccharo et aqua rosarum. Verum ad usum medicum in atrophia, phthisi, pulmonumque affectibus aliis etiam fructus et semina, condita item atque aromata adduntur, paranturque inde placentae hoc modo. Amygdalae dulces decorticatae lavantur, vel etiam aliquandiu in conveniente liquore, v. g. aquâ rosarum macerantur, ut rancorem omnem deponant: quod et de pineis inprimis intelligendum, deinde subtiliter contunduntur. Quibus nuclei pini, pistacia, avellanae, cortices citri conditi, myrobalani conditae, dactylorum pulpa, semia melonum, cucurbirtae, cucumeris, citrulli, papaveris albi, cocisa, ubi opus, aromata item, cinamomum, caryophyllis,


page 1459, image: s1459

lignum aloes, moschus, ambra gallia moschata, ut et species aromaticae officinales adduntur, nonnunquam et pulpa caponis, vel perdicis; atque omnia cum sufficiente quantitate sacchari, subduplo scilicet, duplo, vel aequali pondere, sensim affusa aqua rosarum vel cinamomi vel utraque subiguntur, et exacte miscentur, atque inde placentae formantur, et substrato pane azymo seu nebula in furno vel vase cupreo subjectis carbonibus coquuntur, quae postea ad formam magis speciosam ipsis inducendam hinc inde auri bracteis seu foliis plerumque superinductis exornantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Amygdal. dulcium Unc. xij.

Contundantur affusa aq. rosar.

adde cinamom. opt. Drach. vj.

macis Drach. iij.

caryophyll. Drach ij.

cardamomi. Drach. j.

sacch. albiss. Unc. xij.

F. Martius panis.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Amygd. d. in aq. rosar. macer. [gap: sign vor Uncia] iiij.

pinear. itidem praeparat. Unc. ij.

Cum sacch. q. s. F. pasta. cui add.

solut. perlar. Drach. j.

fragment. lap. pretios. an. Scrup. [?]

corall. rubr. praeparat. Drach. [?]

succin. albi praeparati Scrup. ij.

rasurae eboris Drach. [?]

oss. de C. C. gr. XV.

F. s. a. panis Martius, inauretur, et illinantur:

ol cinamomi gutt. v.

spir. rosarum Scr. [?]

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Amygdal. dulc. excort. Unc. j.

pinear. pistacior. an. Unc. [?]

sem. 40r. frig. major. excort. an [?]

pulpae caponis elixae Unc. iij.

gummi Arabici Drach. j.

pulv. cinamom.

nucis mosch.

macis, an. Darch. [?]

Fructus omnes primus aliquandiu in aq.

rosar. macerentur, postea contundantur, et cum aqua rosar. et suff. quant. sacchari.

F. massa.

Possunt. etiam parari panes Martij purgantes. Exempllum sit hoc.

Panis Martius purgans.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Amygd. dulc. excort. Unc. [?]

pulv. mechoacan. albiss. Drach. iij.

extr. scammonii gr. vj. vel Scr. [?]

sacch. albiss. Unc. [?]

Cum aq. centaur.

F. massa, ex qua fingantur Martii panes num, ij. ita ut species purgantes exacte distribuantur. Inter subigendu ad misc. Aq. cinamomi Drach. [?]

[note: Testudinatum.] Testudinatum, cujus usus est in phthisi, hectica, et summa corporis atrophia, eodem fere modo fit, carne restu dinum addita. Simile recentiores parant ex carne caponis, gallinae, vel perdicis elixa, et in mortario minutim contusa ac per setaceum trajecta, atque ex amygdalis dulcibus in aqu. rosarum maceratis cum saccharo et pauxillo amyli, omnibus simul ad justam consistentiam coctis. Usus ejus est in atrophia, phthisi, et [note: Pinaetum.] viribus prostratis. Pineatum seu pineolatum fit ex pineis mundatis, et in aqua per diem integrum aut saltem dimidium prius maceratis, cum saccharo cocto in aqua conveniente,


page 1460, image: s1460

rosacea inprimis et clarificato mistis, recipiendo ad pinear [gap: sign vor Uncia] ij. vel iij. sacchari [?]. et in bucellas vel placentas efformatis, super charta reponendis et exsiccandis, ut induresant: quibus etiam Moschi aliquot grana commisceri possunt, anteque plane refrigescat massa. Eius in detergendis pulmonibus, sputo promovendo, et renibus eitam abstergendis usus est.

Pineolatum vulgare, album, viride, descripta extant in Pharm. August. classe II.

[note: Panis sacharatus.] Ad hoc caput etiam referri potest panis saccharatus seu dulciarius ille, qui vulgo panis biscoctus, et buccellatum, quod in buccellas et quasi tessellata frusta dissecetur, dicitur, cum non tantum inter bellaria referatur, sed et in medicina suu habeat usum. Paratur ex farina triticea albissima, saccharo, et ovis, varia proportiotione mistis, additis interdum medicamentis scopo accomodatis, ut sem. coriandri praeparato, anisis, foeniculi, ad flatus discutiendos; saccharo cando, penidio, pulmonum gratia; margaritis praeparatis, confortandi caussa. E. g.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Farinae [?]

sacchari contusi Unc. iiij.

ovor. num. iij.

In massam redacta diligenter pista, et formâ, quam voles, inducta, supra papyrum in furno coquantur, postea in laminas tenuissimus secetur et recoquatur;

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Farinae tritic. Unc. [?]

amyli. Unc. [?]

sacchari Unc. [?]

sem. coriand. praeparati ruditer contusi Drach. ij.

F. l. a. panis saccharatus.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Farinae tritic [gap: sign vor Libra] . iij.

sacch. albiss. [gap: sign vor Libra] . ij.

album ovor. num. ij.

aq. rosarum Unc. iiij.

sem. anisi,

coriand. an Unc. j.

Albumina ovorum bene in olla nova conquassentur; deinde adde farinam, hinc saccharum, postea aqua rosarum, in fine sernina. F. f. a. panis.

Pertinent huc et sequentia delicati panis genera.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] amygd. dulc. opt. ruditur cum aq. rosarum contusar.

pulv. sacchari Canarii an. Unc. iiij.

farinae purissimae Unc. [?]

avor. num ij.

Agitentur simul per hor. 2. et F. l. a. placenta seu panis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Amygd dulc. excort. grosso modo incis. [gap: sign vor Libra] . iiij. pond civil.

sacchar. ad syrupi consistentiam solut.

[gap: sign vor Libra] . ij. p. c.

vitellor. ovor. num xvj.

cinamomi Unc. iij.

cort. limon.

aurantior. an. [?]

vini Malvat. vel Hispan. Unc iij.

F. l. a. panes parvuli oblongi.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]Ovor. num LX.

aqu. rosarum Unc. ij.

Bene agitatis invicem add.

sacchri farinae purissimae,

farinae triticeae opt. an [gap: sign vor Libra] viij. p. civ.

sem. anisi. Mj.



page 1461, image: s1461

Omnia bene agitentur et commisceantur, ut massa fiat lenta, quae et in capsulas oblongas quadratas butyro liquato vel oleo amygdal. dulc. illitas distribuatur, et in furno coquatur.

Referri huc etiam possunt Holippae purgantes, quales descriptae habentur in Pharm. August.

Pertinent huc et oblatae laxativae et melitomata purgantia.

Oblatae laxativae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Turbith.

hermodactyl. an. Drach. ij.

diagryd. Dreach. iij. vel Unc. [?]

Zingib. Drach. j.

farinae trictic. Unc. iij. vel iiij.

sacchar. Unc. [?]

croci Scrup. j. vel Scrup. [?]

cum aqu. rosar.

F. s. a. Oblatae.

Dosis [gap: sign vor Drachme] j. vel [gap: sign vor Scrupel] iiij. plus minusve, pro ratione aetatis.

Melitomata purgantia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Senae praeparatae Drach. ij.

scammonii Drach. [?]

zingiber.

mastich. an. Scrup. [?]

agaric. alb. Drach. ij.

farin. tritic. Unc. j.

mellis Unc. [?].

cum aq. rosarum.

F. pasta, ex qua pasta formentur placentulae, Drach. j. et. ij. ponderantes, pro dosi.

Alia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Scammon. Drach. iij.

turbith alb. Unc. [?]

Zingibet. Drach. [?]

mastich. Scr. [?]

sacch. alb. Drach. ij.

farin. tritic. Unc. [?]

mellis Unc. [?]

cum [note: aq. rosarum.]

F. l. a. placentulae. Dos. eadem.

Videat. Weckerus, antidot. spec. lib. 2 sect. 39. 43. Quercetar. pharmacop. restit. cap. 20.

CAPUT XXI. De Trochiscis.

[note: Trochisci,] Tp [gap: Greek word(s)] id est, rotulae, et [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , Latinis pastilli, et orbiculi sunt medicamenta solida, cohaerentia, ex convenientibus cum liquore exceptis constantia, figura seminis lupinorum communiter efficta, circumferentia nunquam rotunda, nonnunquam angulari, utraque tamen superfice plana, eo fine praecipue inventa, ut medicamenta in pulverem redacta sub hac solida figura adversus aeris injurias tutius coservari possint. Sunt autem trochisci e [gap: Greek word(s)] genere, atque in omnes fere usus, pro medicamentorum, e quibus componuntur, natura adhiberi possunt, et communem pluribus aliis compositionibus praebent materiam. Alii enim trochisci intra corpus cum in potu, tum in pilulis, electuariis, tabulis sumuntur, et quidem ad dicersos fines. Quidam enim purgant, ut trochisci alhandal, de agarico: quidam obstructiones epatis et lienis aperiunt, ut trochisci de rhababaro, de absinthio, de lacca, de cupatorio, de rosis, capparibus:


page 1462, image: s1462

quidam menses movent, ut trochisei de myrrha: quidam renum obstructiones liberant, ut trochisci de alkekengi: quidam aestum mitigant, ut trochisci de camphora: quidam pectori et pulmonibus sunt dicati, ut trochisci galliae moschatae: quidam fluxus et sanguinem sistunt, ut de spodio, de terra sigillata, de berberis, de carabe. Alii extra adhibentur, vel ut affluentes humores reprimat, vel ut carnem noxiam absu mant, quales sunt pastilli Polyidae et Andronii, vel ad [gap: Greek word(s)] et suffumigationes, ut trochisci de Benzoe.

[note: Trochiscos parandi ratio.] Materia eorum sunt omnis generis medicamenta, quae trita conveniente liquore aut mucilagine aliqua excepta in hanc figuram concinnantur, idque hoc modo. Medicamenta sicca subtiliter teruntur: Hinc mulsa, sapa, decocto aliquo, oxymelite, succo, syrupo, julebo, melle, mucilagine, vino, aceto, aqua destillata in unam massam rediguntur, quae in plures trochiscos et pastillos dividitur, quibus plerumque character aliquis imprimitur. Formati pastilli vel lento igne, vel potius in umbra exsiccantur, atque usui servantur. Notandum tamen, quod ingrediuntur trochiscos non tantum pulveres et specices, sed et succi, in spissati et exiccati, conservae, extracta aut similes confectiones, (ut Mithridatium,) dosi ad pulveres subquadrupla, aut circiter; imo et Manna (ut in trochisc. de Eupatorio) flores virides seu recentes (ut Rosae troehiscos diarrhod.) et eclegmata interdu officinalia, ut in trochiscis arteriacis. (sic succus glyrrh. et lohoh sanum trochiscos becchicos nigros ingrediuntur) Admiscentur etiam nonnunquam olea destillata, ad guttas aliquot. Dantur quin etiam trochisci, qui non comminuta recipiunt, ut sunt trochisci de vipera, ex carne viperarum, trochisci e scilla, qui scillam recipiunt. Differunt tamen hi a prioribus, quod per se in usum non veniant, sed antidotis magnis miscentur.

Ex usualibus quidam per se usurpantur, ut bechii, qui in ore detinentur, donec liquescant, et propterea hypoglottides dicuntur, de quibus etiam cap. sequenti: alii aliis medicamentis, ut dictum, miscentur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Cortic. citri. Drach. ij.

Zedoariae.

angelicae praepar. an Drach. [?]

ligni aloes,

ireos, an. Scr. ij.

sem. citri excortic.

caryophyll.

nucis cond. an. Drach. j.

moschi,

ambrae, an. gr. ij.

sacch. candi Unc. j.

Cum mucilagine tragacanthae. aq. resar. extracta.

F. Trochisci instar bechiorum, in peste in ore tenendi.

Alii [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Nucis mosch. Drach. j.

gummi Arab. Drach. [?]

Redigantur in pulverem et cum aqua rosar.



page 1463, image: s1463

F. trochisci, qui caput roborant, et in catarrho tenui utiles sunt. Crato. Alii [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Spec. diatrag. frig.

sacch. albiss. an Unc. [?]

boli armeni Drach. j.

Cum mucilagine tragacanthae.

F. patilli.

Trochisci narcotici Fernelii, ad capitis et dentium doloes.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Gumm. Arab. tragac.

amyli. an. Unc. [?]

ceruss. lotae aq. rosarum Drach. vj.

styrac. calam.

myrrh. castorei,

opii sapâ soluti an. Scr. iiij.

croci Drach. [?]

Trita excipiantur mucilag. psyllii ex aq. rosar. apparata, finganturque Trochisci.

Trochisci moschati.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Moschi gr. vj.

ambrae. gr. iiij.

rad. ireos alibiss. Scr. iiij.

amyli puriss. Unc. [?]

sacch. albi Unc. vij.

gumm. Arab. tragacan. an. Scr. iiij.

Cum s. q. aq. rosarum.

F. Trochisci.

Vide Vid. Vidium, de medic lib. 8. cap. 2. Weckerum, antidot special. lib. 2. sect. 40.

CAPUT XXII. De Pilulis.

[note: Pilule.] Pilulae â parvae pilae similitudine et forma solida Latinis dicuntur. Graecis [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] , id est deglutiendo. Brassavaolus equide magis propie a [gap: Greek word(s)] , id est, laringe seu gutture, per quod pilulae, dum deglutiuntur, transeunt, derivari posse exstimat: verum et vox ipsa [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] derivatur. Dicuntur autem Graecis [gap: Greek word(s)] in genere omnia illa, quae integra nec dissoluta, sed talia, qualia sunt, deglutiuntur, medicamenta, teste Scribon. Largo cap. 87. Speciatim vero pilulae saltem ita vocantur. Sunt enim pilulae medicamenta in formam globulorum redacta, cum preacipue ob finem, ut integra haec deglutiantur, atque insuavitas medicamenti minus gustu percipiatur. Fiuntque e pulveribus, quorum materiam praebent species ad Electuaria, extracta, trochisci, flores, sales et quaecunque res aridae, Pilulae vero cum in parva quantitate magnam debeant habere efficaciam (cum hac ipsa de caussa in formam pilularum medicamenta alias palato non grata concinnentur) medicameta, e quibus componuntur, efficacia esse decet. Ideoque in iis non reponenda, quae in magna mole exiguas vires habent, quales sunt flores plerique. In massam autem rediguntur cum syrupis, succis inspissatis, extractis et similibus liquoribus. Est tamen in his delectus habendus. Ubi enim parvitati studemus, aqua destillata, vino, oleo destillato utimur. Praeterea quae diutius asservari debent pilulae, non cum stillatitio liquore aut succo quodam conformentur: quia nimis cito siccantur, aut situm contrahunt, nec vires simplicium probe custodiunt; sed potius cum Syrupo actionem pilularum adjuvante, vel alio glutionoso humore uniantur.

Etsi vero pilulae plerumque omnes


page 1464, image: s1464

purgantes sint, et per pilulas vulgo purgans medicamentum accipiatur: tamen et alia medicamenta in hanc formam redigi possunt, solentque praesertim tum alterantes componi, ubi aut medicamenta gustu vehementer ingrata adhibere necesse est, aut eadem diutius in ventriculo morari vimque suam medicam in distantiores corporis recessus dispergere voluerimus, habenturque inter usales pilulas, pilulae de cynoglossa, quae ad dolores mitigandos, et tenues catarrhos sistendos; et pilulae bechiae, quae adversus tussim comparatae sunt.

[note: Pilulas perandi modus. I.] Parantur autem pilulae hoc modo. Recipiuntur medicamenta convenientia, et in pulverem rediguntur, ac in mortario miscentur cum humore aliquo nonnihil viscido, ut syrupo vel julebo conveniente, rarius melle simplici, cujus beneficio et massa cohaerere. et si diutius asservari debent, facultas medicamentorum, ne facile exspiret et evanescat, conservari possit. Aloe tamen ipsa, quae plerumque in pilulis adhibetur, ad incorporandum sufficit.

Si in plures doses et quotidianum usum, unde et usuales nominantur, in cylindri formam (vulgo magdalias et magdaleones nominant) figuratur, et inito molliuscula relinquitur, ut fermentetur, et vires medicamentorum exactius misceantur. Hinc post biduum vel triduum oleo amygdalarum dulcium oblinitur, et vesica vel aluta tegitur, ac in pixide servatur.

Exempla multa addere opus non est, cum in anitidotariis passim extent plurima.

[note: Pilulae polychrestae.] Pilulae polychrestae

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]Mastiches Chiae Drach. [?]

agric. rec. trochisc. per horas 24. in

oxymel. s. liquidiore infusi, et

rursus exsiccati Drach. iij.

rharb opt. aqu. cinamomi aspersi

Drach. ij.

massae pilul. aloephangin. Drach. x.

Cum syr. rorsar. sol.

F. massa.

Dosis [gap: sign vor Drachme] j. atque acui possunt cum diagrydii vel extract. scammonii [gap: sign vor Granum] . iij. vel iiij.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Pulv. succini.

mastiches, an Drach. ij.

aloes Drach. v.

agarici Drach. [?]

aristoloch. rot. verae Drach. [?]

cum syrupo de betonica.

Fiat massa. Crato.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Terebinth. Unc. j.

rhabarb. opt. Drach. ij.

cinamom. Drach. j.

pulv. succini albi.

ceterach.

glycyrrh. an. Scr. j.

F. massa, e qua formentur pilulae, quarum sumantur Drach. ij. pro removenda materia calculi.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Succi portulacae inspissati darch. [?]

gummi Arabic. q. s.

F. pilulae XI. in cruenta sanguinis mictione.

Pilulae ad hepar Rondeletii.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Succ. absinth. depur. et exicc. (vel potius extracti) Drach. j.

spicae nardi,

schenanth. an. Drach. ??.



page 1465, image: s1465

sem. apii,

petrosel. an. scup. j.

Pulverisentur subtilissime, et cum pauco

syrup. Endir.

F. pilulae parvae.

Potest addi rhabarb. Drach. j.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Trochisc. de rhabarb.

de absinth.

de eupatiorio an. Scr. j.

cum aqua cuscutae.

F. Pilulae XXV.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Trochisc. de rhabarb. Scrup. ij.

de absinth. Scrup. j.

salis absinth. Scr. [?].

cum syrup diasereos

F. Pilulae XXV. in obstructionibus viscerum.

Ex usualibus vero pilulis dictis, et quae ad quotidianum usum paratae servantur, ita pilulae fiunt.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . De masia pilularum usualium una, vel pluribus, quantum opus, cui stimuli loco aliquid diagrydii, vel trochisc. alhandal, vel etiam alia purgantia [note: 2.] adduntur, ut omnia unam dosin constituant, et in mortario cum aqua aliqua stillatitia, vel vino albo, vel alio liquore conveniere in unam massam miscentur, et in pilulas X. XV. XX. XXV. XXX. plures vel pauciores rediguntur.

Pilulae formatae interdum auro operiri, aut pulvere cinamomi, nucis moschatae, foeniculi, glyzyrrhizae, prout conventit, conspergi solent.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Pil. Arabic.

cochiar. an Drach. [?]

diagrydii gr. iij.

[note: 3.] F. pilulae XXV.

Aliae

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Pil. aggerat.

de rhabarb. an. Drach. [?].

rhabarb. el. Scr. [?].

cum aqua cuscutae.

F. pilulae XXVII. conspergantur pulvere cinaemomi.

Licet et extracta cum reliquis usualibus pilulis vel pulveribus miscere.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Pulv. mechoacann. Scr. j.

gumm. Gotte gr. vj.

extract. helenii. gr. iij.

syr. de Eupatorio parum.

F. pilulae XVIII. in hyrdrope.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Extracti mechoac. Scr. [?]

massaepil. Arbic. Drach. [?].

F. pilulae XX.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Trochisc. de adsinth. Drach. j.

extracti carduiben.

cichorii,

gentinae an. Scr. j.

tartar. [?]l. Scr. [?]

F. pil mediocres, utiles in tertianis nothis et diuturnis.

[note: 5.] ex extractis solis, si paulum inspissentur, vel, quod commodius est, si specierum purgantium aliquid addatur, pilulae conformari possunt.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Extracti mechoac. Scr. j.

spec. diaturbith. cum rhabarb. Scr. [?]

F. pilulae XX. aspergendae pulvere cinamomi.

[note: 6.] licet. quoque ex massa pilularum usualium extracta parare, atque ex iis pilulas conficere. Ita enim in minorem molem vis purgandi redigitur, pilulaeque minore molestia usurpantur.

[note: 7.] Additur etiam corrctionis gratia gutta


page 1466, image: s1466

una vel altera oleorum destillatorum, ut et spir. [?]

[note: 8.] Est alius modus adhuc faciendil pilulas. Simplicia, sive alterantia, sive purgantia macerantur perbiduum in vino vel alio liquore, aut in eo decoquuntur, aut reprimitur succus quidam ex convenientibus; atque vel horum unicum excipitur, vel horum liquorum seorim paratorum duo aut plures inter se miscentur, aut in horum aliquo recentia de novo infunduntur, aut decoquuntur; Postea exprimuntur. Vino vel liquori colato et expresso adduntur species et pulveres purgantes aut laterantes, vel etiam compositiones officinales, quae pulveriari possunt, veluti trochisci, et tabellae, quantitare ad liquorem suboctupla aut circiter; vel extracta cathartica et non cathartica; quibus et olea destillata ad guttas aliquot uat [?], prout massae pilularis moles fuerit major aut minor, affundi possunt. Omnia postea super cineribus calidis vel in hypocausto frequenter agitando ficcantur, donec in massam coguntur. Si libet, massa siccata iterum eadem expressione seu liquore imbibi, subigi et siccari potest; idque tertio repetere licet. Circa pilulas autem hasce illud inprimis notatu dignum occurrit, si ipsa in longum tempus incorruptas perdurare volueris, necessario ipsis aliquid aloes addendum, sive jam illa in decocto aut infuso adhibeatur, sive, et quidem rectius, in forma extracti seu pulveris adjiciatur, quae a corruptione et putredine praeservat.

[note: Pil. polychrosta. [gap: sign vor Rec. (recipe)] ]. Rad. cichorii Unc. j.

polypod. q. Unc. ij.

foeniculi,

asari,

helenii,

cortic frangulae an Une. [?]

glycyrrhizae Drach. ij.

sem. foeniculi,

fraxini,

anisi,

aquilegiae an. Drach. [?]

flor. bugloss.

borrag.

centaur. miu

sambuci,

anthos,

hyperici, an. Drach. ij.

passul. corinth. Unc. [?]

absinthii Mj.

cardui bened. [?]

Infundantur omnia in succi fumariae, betonicae, endiviae, melissae, an. q. s.

Colaturae postea [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [gap: sign vor Libra] ij.

Adde crystallorum tartari Unc. ij.

Atque in iis per dies aliquot macerentur.

fol. selae el Unc. ij.

follcicul. ejusdem,

rhabarb an. Unc. j.

turhbith. el.

rad. bellebori nigr. praepar. an [?]

cinamomi,

caryophyll.

macis,

epithmi Cretis. an Unc. [?]

sihoenanth. Drach. [?]

Postea fiat expressio,

Cui adde extracti aloes Unc. iiij.

Sub finem adde

specier. diarrhod. abb. Drach. ij.



page 1467, image: s1467

laetificant. Rhas.

dialaccae, an. Drach. [?]

extr. croci Scrup. j.

tartari vitriolati,

salis absinthii, an. Darch. j.

ol. sem. anisi Scrup. [?]

F. massa pilul. polychrestanum.

Quae si fortiores requirantur, ad massae partem unam extracti scammonii [?] addi potest.

Pilulae polychrestae Dresdenses.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Rad. polypod. opt. mund. Unc. ij.

enul. Unc. [?]

sem. fraxin. Drach. vj

aquileg. Drach. iij.

dactyl. recent. num. ix.

passul. min lot. Drach. x.

glycyrrh rasae Darch. ij.

sem. anisi,

foenicul an. Drach. [?]

flor. bugloss.

borrag

violar. purp.

anthos,

smbuc.

nymph. alb. an. Drach. j.

cremor [?]j. Drach. ij.

Praeparata. l. a. mecerentur per noct.

in

Aq. beton.

fumar.

meliss. an. q. s. pro imbibitione specier. in calore Balnei, sequenti mane bulliant ad consumption mediet, Colentur.

Colarturae add. succ. pomer. acidor. [?]

radic. enul. Vn. c ij

In hisce commixtis infusa iterum per triduum stent in B. M

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Fol sen. s. s. Unc. ij.

rhabarb. el. Unc. j.

follicul. sen. Unc. ij.

turbith. gum

belleb. nigr. vin Malv. et suc rosar.

praeparati, an. Unc. [?]

cinamom opt.

caryoplyll. aromat.

macis,

epithym Cret. an. Unc. [?]

schoenanth. Drach. [?].

Post digestionem per quatriduum factum dum materia adhuc fervet, in B. M. F. expressio sortis.

Expressioni admisc. ad lentum ignem

extr. aloes Unc. iiij[?]

Sub finem, ubi maria fere refri geratafuerit,

Add. spec laetific. Rh.

diarrh. abb. s. m.

dialacc. maj. an. Scr. iiij.

Essent. croci Scr. ij.

salis absinth.

fraxin. an. Scr. iiij.

olei anis. destill. Scr. j.

F. s. a. Massa pilularum.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Agarici trochisc. Drach. ij.

turbith. Drach. j.

Sal. gemmae,

Zingib. an. Scr. j.

Macerentur omnia in vino albo:

Deinde leviter ebulliant super igne lento. Postea fiat fortis expressio. Expressioni adde

pulv. hierae diacolocynth. Drach. iij.

picrae s. Scr. iiij.

F. massa, ex qua pilulae formantur pro una dosi [gap: sign vor Drachme] j



page 1468, image: s1468

Sunt hodie in multorum ore et usu pilulae Angelicae dictae, quae primis viis evacuandis inprimis destinatae sunt, et commodissime ante coenam parcam sumuntur. Circum feruntur autem variae descriptiones: neque etiam omnes omnibus aeque convenire videntur; cum corporum et humorum peccantium magna sit diversitas. Alii e purgantibus solam aloen sumunt. alii etiam alia addunt.

I

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Aloes succotr. [?]

Infundantur in succi borrag.

bublossae,

violar. an Unc. ijj.

rosar. pallid. [gap: sign vor Uncia] viij.

Stent in infusione, exprimantur, et ad consistentiam percoq. ultimo

Adde

Succi card. benedict.

veronicae,

chamipythaeos,

chamaemeli ana quantumvis

Succi inspissentur et add: prioribus cum cremor. [?] ri debite praeparat. Unc. [?] Misce et fiat massa pilul.

II.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] i [gap: sign vor Libra] ij

succ. borrag.

bugloss.

violar. an. Unc. vj

ros. pall. [gap: sign vor Libra] iij.

Omnia probe misceantur et relinquantur infusa per 24. hor. in loco ealido.

Postea forti expressione colaturae factae et igne lento ad spissitudinem coctae adde

Succ. card. benedict. veron. chanaepyt. chamaemel. an Unc. ij.

Misce et ulterius coque ad decentem consistent.

F. secundum a massa pilularum.

III

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] [note: Aloes succor.] [?]

succ. borrag.

bugloss.

lupuli,

cichor.

fumar.

Ros. pall. an Unc. iij

Bulliam lento igne ad succorum consumptionem, addendo in fine quae sequuntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Pulv. rhabarb. Drach. ij.

agaic trochisc. Drach. [?]

cinam. Drach. j.

aq. endiv. Unc. j.

Mellis ors. colat. Vnc. [?]

Rhabarbarum, agar. et cinam infundantur in aq. endiv. et vin. alb. velteri: factâ expressione forti redigantur in massam.

IV

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Al. succotr. [gap: sign vor Libra] j.

succ. borrag.

bugloss.

fumar.

lupul. an Vnc. vj.

Succis inspissatis

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Rhabarb elect. Vnc. [?]

agar. rec. trochisc. Drach. iij.

cinamom. Unc. ij.

aq. Endiv. Unc. iij.

cichor. Vnc. j.

vin. opt. Unc. ij.

mell. ros. colat. Unc. j.

Rhabarbarum agaric et cinam.


page 1469, image: s1469

infundantur in aq. Endiv. et vin. supraposito, et fiat extractum seu expressum, cui adjungantur succi, et simul inspissando fiat massa.

V.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Aloes succotrin. subtiliss. pulverisat. Unc. vj.

Lava vicibus 3. in vinol albo tenui ita ut singulis vicibus vinum absumatur, et fiat in sole dura, in vase bene vitreato, move saepius in die, ita ut rursus in pulverum redigi possit: Lavabitur autem ter modo supradicto in vino. Ultimo pulverisata de novo immergatur seu insuccetur succo cichor. borrag. bugloss. lupul. fumar. rosar. an q. s. pro imbibitione supradicti pulveris.

Posthaec [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Rhabarbari electi minutim incis. Unc. [?]. et infund. in vin. alb. et aq. Endiv et Ros. an. q. s. ad madefact. supradicti pulveris.

Stet dictum rharbarbarum in infuso per hor. 24. potea exprime fortiter, et cum dicta colatura madefac. aloen, ut optime imbibat et inebrietur: permitte postea, ut sic in sole stet, miscendo saepius.

Adde agaric trochiso. Drach. [?]

agaric. crochiso. Drach. [?]

cinamom. opt. Drach. j.

nuc. mosch. Drach. j.

Misce et F. massa, ex qua formentur pilulae: quarum dosis [gap: sign vor Scrupel] j. ad [gap: sign vor Scrupel] ij.

Cum hac descriptione convenit ea, quam Quercetanus in Consilio de Arthritide et Calculo, item in cosilio pro cachectica virgine proponit, ubi tamaen aloen suec. fl. prunorum domesticorum et sylvestrium vel fl. persicorum imbuit.

Ne autem pilulae in deglutiendo nauseam pariant, tota dosis Drach. j. [note: Modus usurpandi pilulas.] vel [gap: sign vor Scrupel] iiij. excedere non debet, atque, ut eadem nausea in sumendo praecaveatur, pulveribus aromacicis, vel glycyrrhizae conspergi diximus. Sunt qui eas solas facile dglutire possunt: Alii vero ad fallendum gustum, et vitandam insuavitatem facilitandamque deglutionem variis medtis utuntur, syrupo scilicet aliquo vel pulpa pomi assi, quae tamen facile flatus parit, vel pulpa prunorum: Quidam nebulae seu pani azymo involvunt. Quidam easdem folliculo prunotum aut uvarum passarum includunt. Verum hi minus recte. Detinentur enim in folliculis illis pilulae, nec facile et non nisi tarde in actum deducuntur, nonnunquam etiam vomitu aut secessu integrae rejiciuntur. Satis commode sumuntur in pulte e cerevisia et pane. Post pilulas alterantes, et quatum vis ad partes a ventriculo remontiores penetrare debet, sumtas liquidum aliquod sumendum, quod eas ad venas deferat.

[note: Hypoglot tides.] Est adhuc peculiare pilularum vel trochiscorum (ad utrumque enim genus referri posse videntur) genus, quod hypoglottides nominant, quod sub lingua detineantur, donec sensim liquescat, inprimis ad tussim et morbos pectoris. Recipiuntur simplicia medicamenta ad Vnc. [?]. plus minus. Teruntur et cum liquore conveniente, ut mucilagine tragacanthae, sem. cydoniorum, psyllii, sapa, melle, vel syrupo pectorali excipiuntur, et in pilulas rediguntur. Nonnunquam


page 1470, image: s1470

ex decocto parantur. Colaturae nimirum additur tragacanthae suboctuplum, sacchari et penidiorum pondus ad decoctum aequale.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Gummi Arabici,

tratgacanth. an. Unc. [?]

succi glycyrrh. Unc. j.

sapae q. s.

F. pilulae.

Aliae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Glycyrrh. mundae. Unc. [?]

passul enucleat. Unc. j.

hordei P. j.

Coqu. in [?]. aq. ad tertias.

Colaturae adde tragac. Drach. ij.

penidior. Unc. [?]

sacchar. candi. Unc. [?]

cum modico amylo.

F. hypoglottides.

Interdum hypoglottides parantur ad praeservationem ab aete pestilentis, nec non ad cerebrum corroborandum, et spiritus animales augendos, sicut et ad delitias ac odoris suavitatem, ad aeris externi aut oris interni foetorem moleste nares ferientem corrigendum, ex odoratis cum mucilagine tragacanthae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Benzoes. Drach. [?]

galliae moschat. verae,

ligni aloes, an. Scr. j.

mucilag. tragacanthae,

Cum aqua rosar. quant. suff.

F. pilulae vel trochisci sub lingua tenendi.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] .Sacch. rosati Unc. ij.

sacch. candi. Unc. j.

Amyli. Drach. ij.

spec. diacinamomi,

dianisi,

ireos, an. Scr. j.

macis. Scr. [?]

Cum mucilag. tragac. in aq. meliss. extr.

F. hypoglottides.

Vel

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Zedoar.

pimpinell.

angelic. an. Drach. j.

lign. aloes. Scr. ij.

cinamomi el. Drach. [?]

myrrhae Scr. j.

camphorae. gr. j.

sacchari. Unc. [?].

Cum mucilag. tragac. cum aq. rosarum

F. l. a. Trochsci.

Hypoglottides ad foetorem oris.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Pulv. galliae. mosch. vel diamosch. Scr. l j. C. syr. de conserv. citri, vel aquâ naphae, id est, aquâ ex flor. aurantior. elicita, F. orbiculi.

Aliae.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Moschi Sc. j.

ambrae Scr. ij.

sacch. rosati in aq. rosar. dissol. [gap: sign vor Drachme] vj.

amyli parum pro consistentia.

F. l. a Trochisci Moscardini dicti, quorum unus in ore saepius contineatur.

[note: Pilul. Narcotica.] Tandem referre huc libet pilulas Marcoticas, quae ad fluxiones sistendas, vigilias sopiendas, dolores mitigandos, et sanguinis fluxus quoscunque cohibendos aliquando parantur. Sequentes Platero tribuuntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .]Opii purissimi Drach. j.

Infunde aquae vitae Unc. [?]

Dissolv. lento calore, eodenque exsicca: deinde alia affusa aqu. vitae mollesceat, additis ol. cinamomi gr. ij.



page 1471, image: s1471

Postea [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cinamomi Drach. ij.

sacch. candi Unc. j.

piper. Drach. j.

sem. coriadr. Scr. ij.

croci Drach. ss.

Subtilissime pulverisatis adde opium dissolutum, sensim opio pulveres miscendo. Postea cum syrup. de papavere redigantur in massam pilularum addendo moschi Scr. ss. Massa haec diu in mortario agitetur, et ne exsiccetur, ol. de been parum subigatur, Servetur in loco humido. Dosis gr. ij.

Vide Vid. Vidium, de medic. lib. 7. cap. 13. Weckerum, antidot. special. lib. 2. sect. 38. Quercetar. pharmacop. restit. cap. 14.

CAPUT XXIII. De Glandibus.

ATque hae sunt praecipuae formae medicamentorum, quae intra corpus assumuntur: jam etiam ea, quae Externa appellantur, adjungenda. Sunt autem illa medicamenta duplicia: alia quibusdam partibus immittuntur vel injiciuntur; alia vero saltem corporis superficiei applicantur. Prioris generis sunt glandes, clysteres, cum qui alvo injiciuntur, tum qui utero; pessi, injectiones, quae in penem et vesicam fiunt; gargarismi, qui ori et faucibus adhibentur, apophlegmatismi, dentifrica, errhina, sternutatoria, odoramenta et suffitus, injectiones, quae in aures fiunt, collyria, quae primo etiam loco videbimus.

[note: Glandes.] Primo loco glandes, Graecis [gap: Greek word(s)] , vulgo supposicoria, sunt medicamenta solida, quae ano immittuntur, figura oblonga et tereti, instar glandis, vel candelae cereae, quatuor vel quinque digitos transversos longa. Nam nimia longitudo vix utilis est; cum si facultatem expultricem irritare debeant, non praestent id, nisi qua parte intestini recti extremum tangunt.

[note: Usm glandium.] Verum enim vero glandes non semper in eundem usum parantur. Frequentissime quidem adhibentur, ut alvum laxent, facultatemque expultricem stimulent: interdum tamen ob alios quoque effectus. Cum scilicet ulcus est in intestino recto, ut detergeant, consolident et exsiccent: cum dolor adest, ut eum sedent et demulceant: cum humores versus superiora ruunt, ut retrahant, et revellant: cum ascarides adsunt, ut easdem interficiant.

[note: Glandes quando ad bibendae.] Primo suppositoria seu glandes ad irritandam alvi facultatem expultricem adhibentur, et quidem variis in casibus. Interdum enim aeger est debilior, aut ea ejus aetas et consuetudo, ut facilius ferat glandes, quam clysteres. Deinde interdum ubi feces in alvo haerent, clysteri glandem praemittere opus est, ut clysteri via pateat. Tertio accidit nonnunquam, ut clysteres injecti non reddantur. Naturam itaque tum ad excretionem stimulare opus est. Quemadmodum etiam, si tardius operantur, et in alvo subsistunt; ubi quoque glande immissa natura ad excretionem


page 1472, image: s1472

stimulari potest. Saepe glande vel suppositorio utuntur, cum ob temporis brevitatem clystarem parare non licet.

[note: Glandium genera.] Sunt autem harum glandium tria genera. Lenes, quae infantibus sufficiunt, ex lardo, ficu inversa, sevo hircino, bubulo, caulibus et radicibus betae, brassicae, bliti, mercurialis, fiunt. Mediocres parantur ex melle ad crassitiem cocto, stercore muris nonnunquam addito, ex vitello ovi, sale, et modico croci, et melle, sapone albo. Fortiores componuntur ex melle, sale, et specierum purgantium pulvere, ut hierae s. hierae cum agarico, hierae logadii, albe. Fortissimae cum speciebus ad suppositoria paranda convenientibus, pulvere ellebori albi, euphorbii, scammonii, turbith, colocynthidis, sale Indo, ammoniaca, nitro, felle taurino: quibus utimur tantummodo, cum facultas sopita est, et a distantioribus locis retrahere conamur.

[note: Modus parandi suppositoria.] Parantur autem hoc modo. Melcoquitur ad spissitudinem, id est, eo usque, ut digitis tractari possit: cui asperguntur alia, quibus opus. Salis nimirum communis [gap: sign vor Drachme] ss. vel [gap: sign vor Drachme] j, gemmae Scr. j. specierum purgantium mitiorum [gap: sign vor Drachme] j. fortiorum [gap: sign vor Scrupel] ss. succorum [gap: sign vor Scrupel] ss. vel [gap: sign vor Scrupel] j. salium acrium gr. vj. vel [gap: sign vor Scrupel] ss. pro [gap: sign vor Uncia] j. mellis. Hinc ex massa cylindri vel pyramides quasi, digiti minimi crassotie, formantur, et oleo seu butyro recenti illinuntur. Nonnunquam solum alligatur, ut pro arbitrio extrahi possint.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Mellis crudi Unc. j.

spec. hierae Drach. j.

salis drach. ss.

Coq. mel. et speciebus ac sale adjectis. F. Suppositor.

Vel:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Agarici,

colocynth. an. Scr. ss.

hierae,

salis gemmae, an. Scr. j.

mellis q. s.

F. Suppositor.

Vel:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Mellis ad spissitudinem cocti Unc. ss.

hellebori albi,

salis gemmae, an. Scr. ss.

F. Suppositor.

Glandes hae iis, qui in ano habent ulcera, fissuras, inflammationes, atque alios tumores, et cum ex haemorrhoidibus dolares infestant, incommode apglicantur. Dolorem enim exasperant.

Ad dolorem vero sedandum tale suppositorium parari potest.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Opii,

croci,

castorei an. Scr. ss.

Cum melle cocto aut, cera oleo nymphaeae vel violarum formetur suppositorium appenso filo.

Imo cum ne duritiem glandium, dumanus clauditur, aegri hoc modo affecti ferre possint, ex linteis et floccis mollibus in turundam conformatis, medicamenta, quibus opus est tum applicantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Spumae argenti,



page 1473, image: s1473

cerussae, an. Unc. ss.

pompholygos,

croci,

adipis anseris, an. Drach. ij.

vitell. ovi assati num. j.

vini antiqui et ol. ros. q. s.

F. linimentum ad inflammationes, rhagadas et ulcera ani, quo turunda illinatur.

Vide Vid. Vidium, de medic. lib. 8. cap. 5. Weckerum, antidot. special. lib. 2. sect. 44.

CAPUT XXIV. De Clysteribus.

[note: Clyster.] CLyster, Graecis [gap: Greek word(s)] , [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , ab eluendo dictus, etsi id genere omne medicamenti genus significet, quod liquidum in partem aliquam infunditur: tamen in specie, ut et [gap: Greek word(s)] , ab injiciendo, plerumque accipitur folum pro medicamento, quod per anum in intestina injicitur.

[note: Clysterum differentiae.] Varios autem ob fines injiciuntur clysteres, unde variae oriuntur clysterum differentiae. Quidam enim alvum laxant; atque horum alii emolliendo [note: Clysteres emollientes.] id praestant, qui fiunt e foliis malvae, althaeae, parietariae, brancae ursinae, atriplicis, violariae, radicibus althaeae, liliorum albor. semine lini, faenigraeci, althaeae, psyllii, prunis, ficubus, oleo communi, violarum, chamaemelino, amygdalarum dulcium, butyro sine sale, mucilaginibus, pulpa cassiae.

[note: Purgantes.] Alii purgant, quibus purgantia medicamenta adjiciuntur.

[note: Abstergentes.] Quidam abstergunt, qui nimirum componuntur, ex hordeo, mercuriali, parietaria, absinthio, agrimonia, centaurio minore, pisis, ciceribus, lupinis, furfuribus, melle rosato, hiera.

[note: Flatus discutientes.] Quidam ad flatus discutiendos et excludendos componuntur, ex chamaemelo, ruta, origano, calamiutha, anetho, baccis lauri, semine rutae, anisi, cumini, carvi, oleo rutaceo, laurino, anethino, chamaemelino, elect. de baccis lauri.

[note: Adstringentes.] Quidam adstringunt, paranturque e polygono, plantagine, rosis rubris, equiseto, myrto, balaustiis, nuce cupressi, gallis, acacia, cydoniis, berber. cupulis glandium, seminibus acetosae, portulace, sanguine draconis.

[note: Glutinantes.] Quidam glutinant, componunturque e sanguine draconis, thure, myrrha, sarcocolla, terra sigillata, bolo armeno.

[note: Dolorem lenientes.] Nonnunquam et ad dolores intestinorum et renum fiunt ex anodynis clysteres. An vero etiam clysteres sint, qui nutriendi vim habent, de eo supra, part. 2. sect. 3. cap. 4. dictum est.

[note: Modus parandi clysteres.] Componuntur autem clysteres hoc modo. Radicum et corticum [gap: sign vor Uncia] j, vel [gap: sign vor Uncia] ij, foliorum Miij, iiij, vel v; seminum [gap: sign vor Uncia] iij, v; florum pugilli aliquot, fructuum paria x recipiuntur. Quibus, si purgans clyster fieri debet, purgantia adduntur; a garicus, colocynthis, semina carthami (quae omnia, ne intestinis adhaereant, eaque molestent, petiae illigantur) folia senae.

Verum hîc notandum, ista varietate non semper opus esse; cum nimia radicum, foliorum, seminum, florum, fructuumque varietas, quibus postea oleum et alia accedunt, clysteres male olentes pariat, qui nidore suo foeminis uterum conamovent; et


page 1474, image: s1474

in viris etiam caput, osque ventriculi tentant atque afficiunt. Unde plerumque sola mulsa et oleo conteti erant, atque hodie etiam celeberrimos Medicos saepe ex una planta vel paucis seminibus clysterem utiliter parare videmus, quorum exempla aliquot postea subjungemus.

Simplicia medicamenta omnia coquuntur in sufficienti quantitate aquae. Calaturae Recipe [gap: sign vor Uncia] iij, iiij. usque ad [gap: sign vor Uncia] xv. pro ratione aetatis. Nam infanti primum [gap: sign vor Uncia] iij hinc paululum adultiori [gap: sign vor Uncia] iiij. v. vj. sufficiunt. Adulto plerumque [gap: sign vor Libra] j. sumitur; interdum etiam [gap: sign vor Uncia] xv. Interdum tamen, ubi scilicet clysterem diutius retineri cupimus, et ne copia partes alias premat, saltem [gap: sign vor Uncia] viij vel [gap: sign vor Uncia] x. ut in calculo, sumimus.

In decocto colato ea, quae praesenti scopo convenientia sunt, dissolvimus, ut olea, ab [gap: sign vor Uncia] j. ad [gap: sign vor Uncia] ij. vel [gap: sign vor Uncia] iij. vel butyrum. Ubi solum emolliendum, olea saltem addimus vel butyrum, et quidem in majori quantitate. Quae vero vim purgandi, et naturam irritandi habent, tunc plane omitti debent, ne durioribus fecibus in intestinis haerentibus frustra stimuletur natura, humoribusque attractis graviora mala gignantur. Contra ubi purgandum, revellendum, acrisque clyster requiritur: ibi olea, quibus acrium et purgantium vis obtunditur, omittenda sunt, addendaque electuaria purgantia duplo fere pondere, quo per os sumi solent: vel pilulae dissolvuntur. Additur et sal a [gap: sign vor Scrupel] j ad [gap: sign vor Drachme] j. Abstergentia etiam, ut mel rosaceum vel saccharum pondere [gap: sign vor Uncia] j. vel [gap: sign vor Uncia] jss. Mista omnia moderate calida per conveniens et notum instrumentum commodissime hora una atque altera ante cibum alvo injiciantur.

Qui aliis hoc negotium committere nolunt, ipsi sibi clysterem, ut nominant, applicare possunt, per instrumenta passim descripta, quorum commodissimum id videtur, quod proponit Guilelm. Fabricius, in observat. cheirurg. cent. 1. observ. 78.

Injecti clysteres non omnes aequali tempore retinendi sunt. Diutius retineantur anodyni, adstringentes et glutinantes. Put gantes sponte erumpunt: ante dimidiam tamen horam non sunt rejiciendi. Si praeter debitum diutius retineatur clyster, aeger sese moveat, vel glandem ano indat, vel oleum amygdal. dulc. aut solum, aut cum jusculo sumat.

Exempla.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Juris carnium vel gallinae Unc. iij.

ol. vel butyri Vnc. ss.

sacchar. Drach. ij.

F. clyster pro infante trium vel quatuor mensium. Unius anni infanti [gap: sign vor Uncia] iiij. vel [gap: sign vor Uncia] v. sufficiunt.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sadic. althaeae,

lilor. albor. an. Unc. j.

malvae,

parietariae,

mercurialis,

brancae ursinae, an. Mj.

sem. lini,

foenigraeci, an. Unc. ss.

sicuum num. iij.



page 1475, image: s1475

Coqu. in s. q. a. s.

Colaturae [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [gap: sign vor Libra] j.

Adde cassiae extractae Unc. j.

diaprunis s. Drach. vj.

ol. violacei,

chamaemel.

pingued. anserinae, an. Unc. j.

F. clyster emolliens.

In febribus, si alvus sit adstricta, et lumborum caloradsit, ex emollientibus et refrigerantibus clysteres componimus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Malvae,

violariae,

parietariae,

endiviae, an. Mj.

fumaria Mss.

flor. chamaemel. P. j.

sem. quatuor frigid. major. an. [gap: sign vor Drachme] j.

tamarindorum Drach. vj.

passul. Unc. ss.

Coqu. in s. q. a. s.

Colaturae [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [gap: sign vor Libra] j.

Adde cassiae pro clyster. Unc. j.

el. diacathol. Drach. iij.

ol. violacei Unc. iij.

F. clyster.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Calamenthi,

pulegii,

origani,

centaurii minor.

mercurial. an. Mj.

polypod. querni,

sem. carthami in petia ligati ana

Drach. vj.

stoechad. Arab Drach. jss.

agarici in petia ligati Drach. ij.

Coqu. in s. q. aq. s.

Colaturae [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [gap: sign vor Libra] j.

Adde el. hierae s.

hierae Logadii,

benedicti laxat. an. Drach. iij.

ol. anethini Unc. iij.

salis gemmae Drach. j.

F. clystor purgans materiam crassam in paralysi.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Malvae,

parietariae,

veronicae, an. Miij.

Coqu. Calat. [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Vnc. xv.

ol. amygdal. dulc.

amarar. an. Unc. jss.

sacchar. Unc. j.

F. clyster in calculo. Crato.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Veronicae Miij.

flor. sambuci Mj.

absinthii Mss.

Colaturae [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [gap: sign vor Libra] jss.

sacchar. Unc. iij.

aloes Drach. jss.

Ebulliant rursus.

F. clyster in colica. Crato.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Hordei torrefacti Mj.

furfurum P. j.

verbasci,

agrimoniae, an. Mss.

Coqu. in s. q. aq. s.

Colaturae [note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Vnc. xviij.

olei rosac. compl. Unc. j. (vel potius mellis rosati)

sacchar. rubri Unc. jss.

Fiat clyster abstergens in dysenteria.

Idem.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Lactin, in quo chalybs sit exstinctus,

[gap: sign vor Libra] jss.



page 1476, image: s1476

sevi hircini Unc. [?]

ol. rosar. completi,

omphacini vel cydonior. Vnc. j.

succiplantag. Vnc. [?].

boli armeni Drach. j.

F. clyster adstringens in dysenteria.

Idem.

exempla alia plurima passim sunt obvia.

Vide etiam Wecker. antidot. special. lib. 2. sect. 9.

CAPUT XXV. De Injectione in uterum, et Pessis.

[note: Injectio in uterum.] CLysteribus, qui in intestina injiciuntur, merito subjicimus eos, qui in uterum injicuntur, et propterea clysteres unterini appellantur. Instrumentum seu sipho, quo liquor in uterum infunditur, Graecis nominatur [gap: Greek word(s)] : Medicamenta, quae injiciuntur, [gap: Greek word(s)] nominantur.

Variis autem de caussis, et ob varios affectus, haec injectiones instituuntur, vel obuteri inflammationes, exulcerationes, vel dolores, vel flatus, vel menses suppressos, vel menses nimium fluentes, vel uteri prolapsum, vel alias caussas.

Itaque simplicium convenientium debita quantitas sumitur, coquitur, decoctique, aut loco ejus aquae destillatae [gap: sign vor Uncia] iij. vel [gap: sign vor Uncia] iiij. recipiuntur, addunturque olei [gap: sign vor Uncia] ij. vel [gap: sign vor Uncia] iij. pulveresque ad Drach. iij. et mista utero injiciuntur. [?]

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Decocti artemisiae Unc. iij.

ol. liliacei,

irini,

laurini, an. Unc. j.

myrrhae,

sagapeni, an. Drach. j[?].

castorei Scr. j.

F. clyster uterinus menses ciens.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succi depurati plantag.

polygoni, an Vnc. ij.

ol. myrthini,

mastichini, an. Unc. j[?].

thuris Scr. ij.

trochisc. de spodio,

terra sigillata, an. Drach. j.

boli armeni Scr. j.

F. clyster uterinus adstringens.

[note: Pessi.] Iisdem fere de caussis, ob quas utero clysteres dicti injiciuntur, et pessi, ac pessaria, Barbaris Nascalia dicta, induntur, medicamenta scilicet, quaelana concerpta, et in teretem, ad formam digiti, figuram contorta et conglobata, excipiuntur, atque utero induntur.

[note: Parandi pessos modos. 1.] Parandi autem pessos modi plures sunt. Primo gossypium vel lana carpta et bene carminate, atque ad digiti figuram contorta, succo et liquore alquo, vel solo, vel cui pulveres convenientes admisti sint, imbuitur, et genitalibus mulierum partibus inditur. Quantitas medicamentorum tritorum fere est [gap: sign vor Uncia] j.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] myrrhae,

sem. nigellae,

salviae, an. Drach. ij.

castorei Drach. [?].

Cum succo mercurialis, misceantur,


page 1477, image: s1477

iisque lana pexa in digiti modum contorta imbuatur, Fiatque Pessarium.

[note: 2.] Deinde trita medicamenta convenientibus liquoribus, ut oleo, adipe, cera, ladano, algbano, styrace, melle excipiuntur, et in pila subibuntur ac miscentur, ae in figuram pessi formantur, quibus filum alligatur. Qui etiam syndone vel tenui serico obduci possunt.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Galliae mosch. Scr. [?].

benzoes,

caryophyll. an. Drach. j.

cinamom.

macis, an scri. j.

ambrae,

moschi, an. gr. ij.

ladani,

styracis, an. q. s.

Fiat quasi suppositorium, quod etiam fyndone obduci potest.

[note: 3.] Nonnunquam herbae virides et succulentae adhuc paululum contunduntur, filoque obligantur, et in formam pefsi vinciuntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Mercurialis recentis,

Parum contundatur, in figuram supositorii conglobetur, filoque obducatur, et fiat pessarium.

[note: 4.] Est etiam ubi pulveres saltem tenui lana vel gossypio excepti tereti sacculo ex panno raro confecto induntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Artemisiae,

salviae,

majoranae

dictamni,

absinthii, an. Drach. [?].

colocynthidis Scr. j.

Fiat pulvis, atque addito gossypio sacculo raro indantur, fiatque pessus.

Solent autem pessi vesperi et sub somnum injici, et horis 6. vel 7. in utero detineri.

Vide Vid. Vidium, de medic. lib. 8. cap. 4. Wecker. antidot. special. lib. 2. sect. 48.

CAPUT XXVI. De iis, quae Peni et vesicae immittuntur.

[note: Injectio in vesicam.] CUm medicamenta per os assumta vix integris viribus ad vesicam penetrare possint: injectione per meatum urinarium utuntur Medici, et clysteribus quibusdam peculiaribus vesicam eluunt, quando mucus quidam lentus vesicae orificio adhaerens urinae viam praecludit: quorum materia sunt attenuantia et incidentia, ut hydromel, serum lactis, decoctum uvarum passarumm, et caricarum, mel vel syrupi convenientes.

In praeparandis autem hisce medicamentis peculiaris apparatus non requiritur: totum artificium in injectione situm est. Interdum enim saltem per siphonem injicere hunc clysterem satis: interdum catheterem, qui viam quasi aperiat, praemittere opus est.

[note: Injectio in penem.] Accidit quoque interdum, ut in penem injectione opus sit, ubi nimirum vel ob calculum laesus et dolore affectus, vel exulceratus est internus meatus.

Paratur ex iis, quae scopo conveniunt.


page 1478, image: s1478

Ad ulcera scilicet ex iis, quae ad abstergendum et consolidandum sunt utilia. In dolore ex iis, quae eum mulcendi vim habent, ut ex lacte recens mulcto et calente, in quo etiam semen foenigraeci, chamaemelumque incoquitur; vel ex 4. seminum frigidorum majorum et papaveris emulsionibus.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Agrimoniae,

betonicae,

centaurii minoris an. M[?].

flor. rosar.

meliloti, an. P. j.

Coqu. in vino et aqua parietarae [?]pro [gap: sign vor Libra] [?].

Colaturae adde alum. rochae,

myrrhae,

tartari, an. Drach. [?].

tutiae Scri. j.

mell. rosat. Unc. j.

M. F. injectio ad abstergendum.

Alia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Radic. consolidae Unc. j.

caudae equinae,

pilosellae, an. M[?].

flor. rosar.

hyperici, an. P. j.

F. decoctio in aq. chalybeata.

In colaturae Unc. iij. dissolve

mellis rosati colati Unc. j.

Injiciatur per siphonem in vesicam ad consolidandum.

Non solum autem in penis ulceribus, et carnis in ejus interna cavitate excrescentiis, medicamenta forma fluida injiciuntur, sed et unguenta hoc modo immittuntur. recipitur candela cerea, cui aliquid terebinthinae addi potest, ea crassitie et longitudine, quae meatui huic et canali respondet. Haec candela conveniente unguento illinitur, atque immittitur. Videndum tamen, ut candela ita praeparetur, et tam diu haereat, ne calore penis liquescat.

Licet et emplastrum aliquod conveniens coquere, ac candelae cereae vel virgulae plurbeae inducere,

Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] Ol. rosacei Unc. ij.

lithargyri Unc. j.

Coqu. ad emplastri consistentiam, et sub finem adde pulveris convenientis q. s. omniaque misceantur, ut candelae cereae vel virgulae plumbeae induci possint.

CAPUT XXVII. De Collutionibus Oris et Gargarismis.

[note: Collutio oris.] COllutiones oris, Graecis [gap: Greek word(s)] , medicamenta sunt fluida, quae in ore continentur, et sine deglutitione, linguae beneficio, hind inde agitantur; doloribus dentium et gingivarum affectibus inprimis destinata.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. pentaphulii,

filicis, an Drach iij.

bistortae Drach. ij.

fol. betonicae,

rutae,

salviae,

flor. rosar. rubr. an M[?].

Coqu. in s. q. vinirubri adstringentis ad tertias pro oris collutione: in dolore dentium utilissima.

[note: Gargarismi.] His finitima sunt Gargarismata, medicamenta scilicet fluida, quibus


page 1479, image: s1479

fauces sine deglutitione colluuntur, dum nimirum humor ore contentus versus caput asperae arteriae sua gravitate, reclinato capite, defluens spiritu erumponte repellitur, motuque reciproco agitatur.

[note: Usus gargarismorum. Gargarismi repellentes.] Varios autem ob fines adhibentur gargarismi. Alii enim adhibentur ad repellendum; paranturque ex rosis, balaustiis, plantagine, prunclla, myrto, acacia, agresta, diamoro, rob. nucum, syrupo myrtino, cydoniorum, et similibus.

[note: Discutientes.] Alii sunt diaphoretici, qui habent vim resolvendi et discutiendi; paranturque ex chamaemelo, meliloto, origano, salvia, rutâm hyssopo, calamintha, pulegio, thymo, satureia, calamo aromatico, et similibus, qui non solum in tonsillarum et gargareonis inflammationibus ac tumoribus, sed et in paralysi usurpantur.

[note: Maturantes] Alii sunt maturantes, ex semine althaeae, malvae, lini, foenigraeci, caricis, passulis, croco, chamaemelo, oleo amygdalarum dulcium.

[note: Abstergentes.] Alii sunt abstergentes, ex salvia, hyssopo, agrimonia, ceterach, majorana, radice glycyrrhizae, passulis, corticibus capparum, melle rosato, oxymelite, syrupo de prassio, de glycyrrhiza.

[note: Consolidantes.] Alii consolidantes, alii [gap: Greek word(s)] , de quibus mox in specie dicetur.

Ex medicamentis autem ad quemcunque etiam scopum ea solum seligenda sunt, quae nec sapore, nec odore ingrata sunt, nec venenositatem et malignitatem aliquam habent; cum facile fieri possit, ut aliquid praeter voluntatem etiam degluti[?]tur.

[note: Modus parandi gargarismos.] Parantur autem alias ex aquis destillatis, alias ex decoctis convenientibus, in quibus rob vel syrupi dissolvuntur, proportione subtripla, subquadrupla, vel subsextupla, ita ut ad [gap: sign vor Libra] j. aquarum destillatarum vel decoctionis sumantur [gap: sign vor Uncia] ij. [gap: sign vor Uncia] iij. [gap: sign vor Uncia] iiij. quibus interdum aliquid specierum aromaticarum adjicitur, atque mista omnia tepide adhibentur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. prunellae Vnc. iiij.

acetosae,

rosar. an. Unc. ij.

diamori Unc. j[?].

nitri praep. Drach. [?].

F. collutio oris, in inflammatione faucium et aestu.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. prunellae,

plantag.

fragariae,

acetosae,

lactucae, an. Unc. iij.

syr. de rosis siccis,

mell. rosati colat. an. Vnc. j.

diamori,

rob. berber. an. Drach. vj.

aceti rosac. Vnc. [?].

F. gargarismus incipiente inflammatione.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. plantag.

prunelae,

lac caprinum,

M. pro gargarismo.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Salviae,

htssopi,

origani, an. Mj.

cortic. radic. cappar. Drach. ij.



page 1480, image: s1480

passul. Unc. j.

hordei P. j.

Coqu. in s. q. aq. s.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] [gap: sign vor Libra] [?].

Adde mell. rosat. colat.

syr. deprassio, an. Unc. j.

sem. nigellae Scr. ij.

F. gargarismus detergens.

Vide Wecker. antidot. special. lib. 2. sect. 10.

CAPUT XXVIII. De Apophlegmatismis.

[note: Apophlegmatismi.] APophlegmatismi et ipsi medicamenta sunt, quae ore detinentur, pituitamque e capite et vicinis locis proliciunt, unde et nomen habent. Plerique etiam appellant [gap: Greek word(s)] seu masticatoria. Verum haec appellatio uni saltem [gap: Greek word(s)] differentiae competit. Nam apophlegmatismi seu medicamenta, quae ori et faucibus, ad fundendos et eluendos humorescrassos et pituitosos, adhibentur, non una forma ac modo fiunt, etsi materia conveniant, quae supra enumerata est.

[note: 1. Modus apophleg matismorum.] Primo enim forma gargarismi [gap: Greek word(s)] usurpantur, quiquomo fiant, modo dictum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Origani,

pulegii,

majoranae,

betonicae,

rutae,

zingiber.

piper.

pyrethri,

stoechad. Arabicae, an. Unc. [?].

mastiches,

granor. poeoniae, an. Drach. iij.

staphidis agriae,

nucis moschat. an. Drach. j[?].

sem. sinapi Drach. vj.

Contusa coquantur in vini s. q. ad tertias. Colatura servetur in epilepsia, pro apophlegmatismo, quo os collui cum vel sine gargarisatione potest.

Deinde medicamenta teri, et cum [note: 2.] liquore conveniente in formam electuarii redigi possunt, quo palatum inungitur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Pulv. macis,

caryophyll.

sinapis,

pyrethri,

zingib. an Scr. [?].

mellis Unc. [?]

Misce.

Tertio sunt masticatoria dicta, quae [note: 3. Masticatoria faciendi modus.] diutius in ore retenta et masticata partim calore suo pituitam liquant, fundunt, ac aliciunt; partim vi, qua pollent, stimulandi facultatem cerebri expultricem ad ea, quae molesta sunt, ejicienda irritant. Hae iterum tribus modis fieri possunt. Primô [note: 1.] enim saltem medicamenta simplicia vel integra, vel concisa nonnihil, ore ditinentur et masticantur. Ita mastiche, uvae passae, pyrethrum, et similia vel sola, vel mista pro apophlegmatismo masticatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Mastiches, Drach. ij.

radic. pyrethri,

sem. staphidis agriae, an. Drach. [?].

Congisa concidatur, atque si libet,


page 1481, image: s1481

addantur uvarum passarum [gap: sign vor Uncia] ij. et masticentur.

[note: 2.] Secundo eadem medicamenta trita, et mellis vel cerae sufficiente quantitate excepta in trochiscos, instar lupinorum vel avellanarum, pondere [gap: sign vor Scrupel] j. formantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Pipet. longi,

nucis mosch. an. Drach. j.

staphid. agriae,

pyrethri, an. Scr. ij.

sem. sinapis Scr. j.

Cum melle, Fiant trochisci mansiles.

Vel

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Piperis albi,

pyrethri,

zingiber.

cubebar. an. Drach. j.

Trita excipiantur mastiche, et pastilli mansiles formentur.

[note: 3.] Tertio eadem medicamenta trita linteo forti excepta in nodulum comformantur, qui dentibus teri et masticari possunt.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cubebar.

piper, albi, an. Drach. j.

pyrethri Drach. [?].

mastiches Unc. [?].

Contusa et commista nodulo vel sacculo linteo includantur et masticentur.

Quando autem commode e adhiberi possint apophlegmatismi, supra part. 2. sect. 1. cap. 15. dictum.

Vide Wecker. antidot. special. lib. 2. sect. 42. Quercetar. pharmacop. restit. cap. 19.

CAPUT XXIX. De Dentifriciis.

[note: Dentifricia paramndimodus] DEntifricia, Graecis [gap: Greek word(s)] , inprimis ad dealbandos, extergendosque et stabiliendos dentes, gingivasque laxas comprimendas parantur. Est autem dentifriciorum non unus modus. [note: 1.] enim liquoribus convenientibus ablui, aut gossypio vel panno lineo apto liquore imbuto detes fricari possint.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. prunelae,

salviae,

fragar. an. Unc, ij.

aluminis usti Drach. j.

camphorae Scr. [?].

mell. rosati colati,

diamor. an. Unc. j.

M. ad dentes emundandos.

Potest talibus et spiritus [?] admisceri. Nam, ut Carto, consil. 72. scribit, ad dentium putredinem et cariem tollendam vix ulla res melior est, quam spiritus [?].

[note: 2.] Deinende forma linimenti eadem adhiberi possunt, si pulveres melle, oxymelite simplici, scillitico, melle rosato, vel syrupo rosarum excipiantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Radic. ireos Drach. j.

pumicis Drach. ij.

alumin. usti Drach. [?].

oculorum cancri,

corall. rubr. an. Drach. j.

In pulverem redacta excipiantur mello rosato, cui etiam aliquid oxymel.


page 1482, image: s1482

scillit. addi potest. F. linimentum.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Pulv. radic. ireos

fragar.

rorismarini, an. Drach. j.

sanguinis draconis Drach. j[?].

caryophyll.

corall. rubr. an. Drach. [?].

mastiches Scr. j.

rosarum rubr.

aluminis usti an. Scr. [?].

Aspergantur primo aqua rosarum: deinde cum oxymelite scillitico redigantur ad crassitiem electuarii vel linimenti ad gingivas tabescentes. Crato.

[note: 3.] Tertio forma pulveris dentius affricantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Corall. Drach. ij.

oculor. cancr.

pumicis, an. Drach. j.

rad. ireos,

cinamom.

mastichess, an. Drach. [?].

F. pulvis.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Oss. fepiae,

corallor.

pumicis,

C. C. usti, an. Drach. j.

radic. ireos, Drach. [?].

margarit. Scr. j.

ligni aloes Drach. [?].

moschi gr. ij.

F. pulvis.

[note: 4.] Quarto formantur trochisci vel penicilli instar suppositoriorum, quibus exsiccatis et induratis dentes fricantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Farinae laterum,

C. C. usti praepar.

pumicis,

corall. rubr. praep. an. drach. j.

galliae moschatae q. v.

Misceantur cum tragacantha in aqua rosarum solut. Formentur pastilli, qui exsiccentur ad dentifricia.

Post dentifricia commodum est, si os colluatur, vino inptimis, in quo radix iteos, vel aliud quid conveniens maceratum sit.

Vide Wecker. antidot. secial. lib. 2. sect. 47.

CAPUT XXX. De Errhinis et Ptarmicis.

[note: Errhina.] ERrhina, ut nomen indicat, sunt medicamenta, quae intra nares adhibentur: quod vario fine fit, aut ob excrementa e cerebro evacuanda, sternutationemque movendam, quod quae faciunt, in specie ptarmica nominantru; [note: Ptarmica.] aut ob meatuum obstructionem aperiendam; aut ob exulceratinem sanandam; aut sanguinem sistendum. Vnde et materia errhinorum non semper eadem, sed varia, pro variis scopis, quae supra de facultatibus medicamentorum exposita est.

[note: Errhinae parandi modus. Humida. 1.] Parantur quoque varia forma. Alia enim sunt humida et liquida; alia sicca et arida. Liquida rursum sunt duplicia; vel naribus infunduntur, vel illinuntur. Infunduntur naribus atque ab iis attrahuntur vel soli succi expressi et depurati.



page 1483, image: s1483

Vt [gap: sign vor Rec. (recipe)] Succi betae,

majoranae, an Unc. j.

rutae Unc. [?].

Misce.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Succi betae,

cyclamin.

brassicae,

majoranae, an. Vnc. [?].

Misce.

[note: 2.] Vel succis depuratis adduntur aquae destillatae, vinum, oleum, mel, pondere subduplo vel subquadruplo, prout crassius vel fluidius errhinum expititur; aut etiam pulveres convenients [gap: sign vor Drachme] j. pondere circiter adduntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succi majoranae,

betae, an. Vnc. j[?].

nigellae Scri. j.

piper albi Scr. [?].

Misce.

Alius.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succi mercurtalis,

betae.

aq. majoranze, an. Unc. [?].

Misce.

[note: 3.] Vel parantur decocta, quae aut cum mellis subduplo vel subquadruplo mista naribus infunduntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Hordei agrimoniae an. M[?].

Coq. Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] [gap: sign vor Libra] [?].

Adde mell. rosat. colati Unc. j[?].

vini Unc. [?].

Ad detergendum.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. pyrethri,

ireos, an. Drach. ij.

pulegii,

origani,

betonicae,

majoranae, an. M[?].

agaric. trochisc. Drach. j.

flor. stoechad. Arab. P. j.

Coqu. in s. q. aq. s.

Colaturae [gap: sign vor Rec. (recipe)] Unc. iiij.

In qua dissolv. mellis anthosati Unc. j

scillit. Unc. [?].

Misce.

[note: 4.] Quae autem naribus inunguntur, commodissine fiunt ex oleis pulveribusque.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sem. nigellae,

piper. albi,

myrrh. an. Scr. ij.

radic. cucum. sylv. Scr. [?].

[note: 5.] Trita excipiantur ol. irino. F. linimentum.

Quo pertinent et balsama, quae et ipsa naribus illinuntur.

Praeter haec ad humida quoque pertinere videntur, quase tutundae forma naribus induntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Boli armeni,

sanguinis draconis an. Drach. j.

rosar. rubr.

balaustior. an. Scr. j.

In pulverem redacta cum albumine ovi agitentur et misceantur, mistique immergantur pili leporis tenuiores, fiatque veluti turunda, cui filum alligatur, naribusque immittatur.

[note: Errhinae arida. 1.] Arida vero seu sicca errhina fiunt primo ex radicibus vel caulibus convenienitibus, ut betae, ireos, cyclamini, quae in formam pyramidalem fivel alia apta macerata vel oleo imbuta,


page 1484, image: s1484

naribus, filo prius appenso, induntur.

[note: 2. Ptarmica.] Deinde errhina sicca fiunt, dum simplicia medicamenta in tenuem pulverem rediguntur, atque de iis granum unum vel alterum naribus flatu immittitur; vel pyxis, in qua pulvis continetur, naribus admovetur, atque inspirando aliquid attrahitur: atque ista errhina in specie ptarmica seu sternutatoria appellari solent.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sem. nigellae Scr. ij.

piper. albi,

pyrethri,

ellebori albi, an. Scr. [?].

F. pulvis.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] sem. nigellae,

hellebori albi, an. Drach. [?].

fol. majoranae,

rorismarini,

salviae, an. Scr. ij.

moschi gr. iij.

F. pulvis.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Fol. tabaci Unc. j.

majoranae,

salviae,

cuphrag. an. Drach. [?].

agaric. Scr. [?].

ol. anisi,

macis, an. gutt. vj.

mosch.

ambrae, an. gr. iij.

F. pulvis.

[note: 3.] Tertio ex iisdem pulveribus errhina et ptarmica fieri possunt, si ex linteamine, lana, vel petia linea turunda contorqueatur, et vel succo, vel aqua destillata conveniente, verbi gratia, majoranae, imbuta pulvere sternutatorio inspergatur, naribusque immittatur.

[note: 4.] Quarto medicamenta errhina in pulverem redacta excipiuntur mucilagine, vel gummi, aut terebinthina, aut oleo et eera, mistaque diligenter in pessulos quasi et pyramidalem figuram, ea magnitudine, ut naribus immitti possint, concinnantur: quorum extremitati filum alligatur, ut pro libitu extrahi possint.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ellebors albi,

piper. albi,

majoranae,

nigellae, an. Scr. j.

caryophyll.

cinamom. an. Scr. [?].

moschi gr. ij.

Cum gummi Arabico in aqua majoranae soluto vel cera, terebinthina aut tragacantha, F. nasalia.

Vide Wecker. antidot. special. lib. 2. sect. 11. Quercetar. pharmacop. restit. cap. 18

CAPUT XXXI. De Odoramentis, suffitibus, et Balsamis Odoratis.

[note: Odoramenta.] ODoramenta et ipsa naribus suscipiuntur: verum inprimis cerebri alterandi, spiritusque recreandi gratia, et ad gravem odorem ac pestilentem auram depellendam adhibentur.

[note: Odoramentorura maeteria.] Meteria horum omnia sunt, quae suavem odorem de se spirant, ut moschus, ambrae, zibetum, benzoe, styrax liquidus, ladanum, lignum aloes, rosmarinus, lavendula, majorana, spica, ocymum, stoechas [?]abica, macis, caryophylli, cinamomum,


page 1485, image: s1485

thus, myrrha, grana juniperi, gallia moschata, camphora; et quae perhibentur frigida, ut rosae, violae, flores nymphaeae, santali.

[note: Odoramentorum genem.] Variis autem modis ista adhibentur, atque varia odoramentorum genera ex istis simplicibus conficiuntur. P[?]imo n. in pulveres redigi solent, et vel in pyxide, ac vase ligneo asservantur, et quoties opus est, naribus admoventur, vel in nodulum aut sacculum ex serico includuntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ladani optimi Drach. ij.

nigelae tritae Drach. j.

caryophyll.

rosar. rubr. an. Sec. [?].

ambrae,

moschi, an. gr. ij.

F. Pulvis, qui ligetur in sacculo.

[note: 2.] Secundo eadem odorata medicamenta in pulverem redacta ladano, cera, strace liquido, quibus aliquid terebinthinae quoque addi potest, excipiuntur, atque in unam massam pila calida, affundendo aquam rosarum, rediguntur, e qua globus formatur; vulgo Poma ambrae vocant.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Styracis calamit.

ladani, an. Drach. j[?].

benzoes Drach. j.

caryophull.

macis,

ligni aloes,

flor. lavendulae, an. Scr. [?].

moschi,

ambrae, an. gr. ij. gummi tragacanthae in aq. rosar.

dissoluti q. s.

terebinthinae parum.

F. pomum.

[note: Poma oderata purgantid.] Peculiare quoque odoriferum habet Crollius, pag. 180.

Circumferuntur et poma odorata Purgantia.

Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] Scammonii,

aloes,

myrrhae, an. Drach. j.

esula,

colocynthid. an. Drach. j[?].

Trita, omniaque excipiantur succo coriandri, redigantur in poma duo: unum tractetur manu una, alterum altea, ex una in aliam permutatum, ut calescant, et eorum halitus quoque ad nares perveniat.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Aloes,

myrrhae Drach. an. ij.

pulpae colocynth.

scammon. an. Drach. j.

elleb. albi praepar.

esulae praepar. an. Drach. [?].

Cum gummi tragacanth. in aq. vel decocto coriandri dissoluti. F. duo poma, quae manibus diu teneantur et naribus admoveantur.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] Pulpae colocynthid.

esulae, an. Drach. vj.

succi mezeret,

scammonii,

aloes, an. Vnc. j.

mastiches Drach. vj.

Cum succo coriandri,

F. globulus.

Verum non sine caussa hîc quis dubitare posset, an ad purgandum in talibus pomis plus possit id, quod manibus diu versantur, donec incalescunt, an vero, quod naribus ad odorandum admoventur. Potest enim et per poros cutis sese vis purgantium


page 1486, image: s1486

corpori insinaure, ut inlinimentis, quae umblico ad purgandum adhibentur, paret.

[note: 3. Balsama.] Tertio ex rebus odoratis unguenta et linimenta fieri solent, quae hodie Balsama vocant. Etsi enim, ut infra dicetur, Balsami alia etiam sit significatio: hodie tamen a non paucis Balsamum accipitur pro medicamento linimenti forma ex oleis destillatis parato, quod colorem, odorem et saporem ipsius plantae vel aromatis refert. Et balsama nihil aliud fere sunt, quam olea aliarum rerum additione inspissata, ut commodius circumferri possint. Cum enim olea tenuium sint partium, et facile exhalent, praeterea vitra in quibus asservantur, facile frangi possint: modus inventus est, quo linimenti quasi forma asservantur in argenteis capsulis et intra corpus exhiberi, ac loco odorametorum et unguentorum usurpari possunt.

[note: Balsama parandi modus.] Tota autem balsama parandi ratio in tribus consistit. Primo requiritur ol. destillatum purum, non fucatum, a quo tota pene vis balsami pendet. Quae intenditur, et odor Suavior ac cor et cerebrum roborandi vis major conciliatur, si zibethum, moschus, ambra, balsamum Indicum addatur. Secundo corpus requiritur, quod vulgo basin appellant, (Etsi, si consueto alias medicis more lubeat loqui, basis sit oleum) quod balsamo justam consistentiam det, ut neque nimis spissum sit, neque nimis fluidum. Tertio color, qui medicamentum, a quo balsamum nomen habet, referat qui non sit sucatus, et ex re aliena, sed vel ex succo vel tinctura medicamenti per spiritum vini extracta. Quia vero Basis loco alii aliud sumunt, modi parandi varii circumferuntur, de quibus Crollius, [note: 1] pag. 172. Beguinus lib. 2. cap. 8. A plurimis sumitur cera alba op[?]me depurata rasa. Huic additur oleum destillatum, quodcunque libet, et miscetur, donec linimenti formam acquisiverit; quae mixtura jam odorem et saprem rei refert. Ut et colore non careat extrahenda est ex re illa tinctura cum spiritu vini optimo, atque spiritu vini iterum separato, tincturae illius quantitas sufficiens ad colorem conciliandum admiscetur. Potest etiam tinctura primo loco cerae admisceri, et hinc oleum addi.

[note: 2] Quidam ceram hoc modo praeparant. [gap: sign vor Rec. (recipe)] cerae albae Vnc. Vj. Olei amygdalarum dulcium recenter expressi Vnc. j. solvantur. Affunde spiritum vini, ut digitum transversum emineat. Stent in digestione tres dies. Detrahatur humidum per balneum, cera in fundo remanet, quae ad usum servanda. Nonnulli loco cerae mannam optime depuratam sumere malunt: alii medullam crurum vituli lotam. Nonnulli etiam aliquid secreti vel artificii quaerere conantur in colore retinendo, quem quidam et mangonio quodam male conciliant. Verum prudens Medicus, qui, in quibus vires illorum medicamentorum consistant, non ignorat, quo loco talia habe debeat, noverit.



page 1487, image: s1487

Verum etsi non multum referre videatur, si Balsama ad externum saltem usum parantur, unde basis petatur, modo Balsamo justam consistentiam praebeat, nec vires oleorum corrumpataut debilitet: tamen si ita parari debent, ut etiam intra corpus exhiberi possint, commodissima Balsama parandi ratio est, si nihil admisceatur quod vires medicamenti vel tollere, vel infringere et hebetare possit. Ideoque neque colores rebus alienis et fucis conciliari, neque basis a medicamenti viribus aliena recipi debet. Hoc enim modo parata balsama non solum extra ad odoradum, sed et intus ad confortandum exhibentur. Commodissimum ergo fuerit, si sumatur basis loco vel extractum plantae, vel oleum nucis moschatae, a quo fere omnis color et sapor separatus sit, vel extractum et oleum nucis moschatae simul misceantur. Vt autem oleum nucis moschatae expressum album reddatur et saporis ac odoris pene expers, nonnulli quidem cum spiritu vini tincturam et saporem extrahere docent. Verum ex voto res plane non succedit; commodius est, si oleum nucis moschatae expressum additâ aquâ rosarum fragrantissima digeratur, et aliquoties destilletur, ut oleum fluidum cum aqua exstillet. Massa reliqua, si nondum satis alba est, per insolationes et crebras ablutiones dealbetur, ut fiat quibuslibet coloribus recipiendis apta; cum et omni alio adore et sapore destituatur.

Huic additur postea extractum plantae, vel aromatis, cujus balsamum expetitur, tandemque ejusdem oleum additur, quantum materia in se recipere potest, et aliquot gr. salis ejusdem plantae. Vel si ex solo extracto, sale, et oleo ejusdem rei balsamus paretur, ita ut capiatur fere extracti pars j. Olei part. iij.

Sunt autem Balsama alia simplicia, quae ex una saltem planta, vel aromate, alia, quae ex pluribus parantur. Simplicia parantur e ruta, majoran. roremarin. lavendul. spica, angelica, citro, cinamom. caryophyll. nuce moschat. Salvia, et aliis. Composita parantur contra apoplexiam, epilepsiam, pestem.

Esempli gratia unum atque alterum saltem proponere libet. Balsamum Majoran. et rutae etaliaru quarundam plantarum, si ad externum saltem usum expetantur, ita parari potest.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Majaranae viridis, q. s. Coq. cum cera alta et adipe porcino. Exprimatur, idque repetatur quinquies aut sexies donet acquirat odarem et codore majoranae: postea adde oleum majoranae destillatum. F. Balsamum.

Vel

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . extract. Rutae Drach. ss.

ol. rutae q. s.

salis rutie gr. vj.

Miscc.

Vel

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . extract. caryophyll. Drach. ss.

ol. caryophyll. Drach. j.

salis caryophyll. gr. vj.

Misce.



page 1488, image: s1488

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Ol. Cinamomi Drach. j.

cerae praepar. q. s.

tincturae cinam. Scr. ss.

satis cinamom. gr. vj.

Misce.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Ol. nuc. mosch. express. et dealbati, et extract. cinamom. an. q. s.

Super cineribus calidis miscentur.

Postea adde ol. cinamom. q. s.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Extract. foenicul. e sem. contuso cum spir. vini facti Unc. ij.

mannae Unc. ss.

Satis faeniculi Drach. j.

Misce super igne lento. Tandem adde olei foenic. Drach. iij.

Balsamum Apoplecticum hoc modo parare licet.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Confect. anacardinae Drach. ij.

ol. succini, lavendulae, an, gutt. ij. vel plures,

zibethi Scr. ij.

ambrae gryseae Drach. j.

mosch. opt. Drach. j.

ol. nuc. mosch. per express. Drach. vj.

Misce.

Aliud.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Ol destill. lavend. Scr. j. majoranae,

rorismarini,

rutae,

cinamomi,

caryophyll.

succini, an. Scr, ss.

ambrae gryseae,

moschi,

zibethi,

ambrae liquid. an. scr. j.

ol. nuc. mosch. express, Drach. vj.

Si color nigricans expotatur, is a sphalti [gap: sign vor Scrupel] j, conciliari potest.

Crollius hoc habet.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Ol. nucis mosch. Per express. Unc. ij.

ambrae grveae. Drach. j.

nigrae,

moschi, an. Drach. jss.

zibethi Drach. ijss.

ol. lavend. Drach. ss.

cinamom. Scr. ss.

majorant Drach. ss.

caryophyll. gutt. vj.

succim Drach. j.

rutae Drach. ss.

Misce.

Contra. epilepsim.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Ob. nuc. mosch. express. Drach. ij.

destill. rutae, succini, an. Scr. ss.

Misce.

Cordiale.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Ol. citri,

caryophyll.

cinamomi, an. Scr. ss. ambrae,

moschi, an. gr. vj.

extr. crocigr. vij.

confect. alebermes Scr. ss.

ol. nuc. mosch. express. q. s

F. Falsamum.

Contra pestem.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] Ol. nucis mosch. per expre. Unc. ss.

destillat. rutae,

ex cortic. citri,

angelicae,

caryophyll. an. gutt. iiij.

vel etiam plures.

Misce.

Tales etiam in alios usus ex oleis convenientibus parari possunt.

[note: Aquae odoratae.] Quarto solent et aquae odoratae parari, nuibus vel vestes conspergi,


page 1489, image: s1489

vel nares, manus atque aliae corporis partes illiniri solent. Eaedem aquae si in vase conveniente carbonibus imponantur, in vaporem odoratum resolvuntur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Aq. rosar. [gap: sign vor Libra] iijs

vini malvatici [gap: sign vor Libra] ss.

fior. lavendulae,

spicae, an. Unc. ij.

cortic. citri Unc. ss. radic. ireos Drach. ij.

cinamom.

nucis mosch.

styrac. calaniit. an. Drach. ss.

Stent in infusione per dies 10. postea destillentur: canali alembici in gossypio imponatur moschi, ambrae, an. Scr. ss. vel q. v.

Alia.

[gap: sign vor Libra] . Flor, rosar. Damascenar.

caryophyllorum, an. [gap: sign vor Libra] j.

Rorismarini,

Lavendulae,

majorance,

serpilli, an. Unc. iij.

benzoes,

slyracis calamit.

cinamomi, an. Drach. ij.

cortic. citri. Unc. j.

nucis moschatae Drach. j.

Contusa infundantur in aq. rosar. [gap: sign vor Libra] iij.

Digerantur ad solem 10. diebus: postea destillentur. Destillato adde, vel inter destillandum alembico impone moschi [gap: sign vor Scrupel] .

Vel extemporanea talis fieri potest.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Aq. rosar. fragantiss. Unc. iiij.

cinam. Unc. Ss.

pulv. santal.

citrini,

ligni aloes,

cortic. citri,

caryophyll. an. Scr. ss.

Quibus moschus, ambra, crocus prout usus requirit, addi possunt.

Quinto etiam parantur smegmata [note: Smegma edoratum.] vel globuli odorati ad manus et caput abluendum, hoc modo. Sumitur saponis Veneti vel alterius boni et albi quantum liber, [gap: sign vor Drachme] iiij. [gap: sign vor Libra] ss. prout plures vel pauciores globos parare libet. Additur pulverum odoratorum subsextuplum aut suboctoplu, atque omnia cum sussiciente quanti tate aquae rosar. permiscentur in unam massam, unde globi figura pomi formantur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Saponis veneti Unc iij.

rosar. rubr.

caryophyll.

macis,

santali citrini,

radic. ireos, an. Scr. ij.

styracis calamit.

agarici albiss. an. Drach ss.

moschi,

ambrae, an. gr. j.

aq. rosar.

lavendulae, an. q. s. ad incorporandum.

[note: Suffitus.] Tandem ad odoramenra pertinent suffitus, Graecis [gap: Greek word(s)] qui etsi ob odoris suavitatem, et vel voluptatem, vel cerebri confortatdonem expetuntur: alios tamen ob fines etiam institui possunt, nimirum ad catarrhos sistendos, ad pulmones crassa


page 1490, image: s1490

materia repletos, ad ulcera pulmonum exsiccanda.

[note: Suffitus parandi ratio.] Peculiares etiam suffitus ad uterum mensesque movendos et sistedos, ad uteri prolapsum, suffo cationemque, ad prolapsum ani parantur.

Paranturautem suffitus etiam non uno modo. Primo enim medicamenta odorata vel concisa, vel in pulverem redacta, qualium descriptiones ex praecedentibus patent, carbonibus vivis vel etiam cineribus calidis injiciuntur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Mastiches,

thuris,

benzoes, an. Drach ij.

gummi juniperi Drach ij.

rorismar. Drach. jss.

ligni aloes,

cinamom. an. Scr. j.

F. pulvis ad catarrhos.

Deinde iidem pulveres cum conveniente liquore, gummi resina, in pastillos vel trochiscos formantur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Ladani Drach ij.

styrac. calamitae Drach, jss.

benzoes,

thuris,

succini albi,

ligni aloes,

rosarum rubr.

ligni cupressi,

cinamom.

caryophyll. an. Scr. ij.

ambrae,

moschi an. gr. iiij.

tragacanthae in aq. rosar, sol. q. s.

F. trochisci pro sumo.

Tertio admistis carbonibus tihae vel salicis ex eadem materia pyramides et candelae quasi fiunt, quae usus tempore accenduntur.

[gap: sign vor Rec. (recipe)] . Thuris,

ligni aloes,

styrac. calamit. an. Vnc. ss.

styrac. liquidi Drach. vj.

ladani Vnc jss.

ambrae,

moschi, an. gr. vij.

carbonum tiliae Unc. j.

tragacanthae Unc. ss.

Solvatur traga cantha in aq. rosar. et pauxillo spiritus vini, Fiantque candelae pro sumo.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Myrrhae,

bdellii, an. Unc. ss.

radic. asari,

styrac. calamitae, an. Drach. ij.

pulegii,

sabinae,

calaminth. an. Drach. j.

cinamom. Drach. ss.

F. pulvis, vel cum terebinthina aut ladano trochisci, ad menses ciendos.

Vide Wecker. antidot. special. lib. z. sect. 48. 49.

CAPUT XXXII. De iis quae Auribus immituntur.

REquirit quoque necessitas saepe, ut auribus quaedam medicamenta immittantur, ad dolores earum sedandos, ad inflammationes, ulcera, sibilum, tinnitum et alia vitia.

[note: Auribus injicienda, 1.] Variis autem modis adhibentur. Alia enira sunt liquida: at que haec vel in aurem instillantur.



page 1491, image: s1491

Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] Ol. viol.

nymphaeae, an. Unc. [?].

M. instilletur saepius gutta una vel altera.

Vel

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Radic. cyclamin. purg. Drach. vj.

nucleorum persicor. num. v.

amygdal. amarar. num. iiij.

Contusis omnibus affunde

spir. vini Unc. v.

Macerentur tribus diebus in vitro clauso. Postea exprimatur fortiter, et servetur usui.

[note: 2.] Secundo decoctorum et liquorum convenientium vapor calidus per infundibulum, emobtum vulgo vocant, auri immittitur; vel simplicia convenientia sacculo includuntur, coquuntur, et auribus imponuntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Hellebori albi Drach. ij.

pulpae colocynthidis Drach. [?].

origani,

serpilli,

rutae, an. M[?].

cubebar. Drach. [?].

Coquantur in aquae in vini partibus aequalibus. Vapor auri immittatur; vel sacculis inclusa coquantur, et auri imponantur, in difficultare auditus.

[note: 3.] Tertio forma linimentorum auri adhiberi solent medicamenta.

Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] Ol. amygdal. amarar.

pingued. gallinae,

aceti vini, an. Vnc. [?].

fellis taurini Drach. ij.

castorei,

hellebori albi, an. Scr. j.

Bulliant ad consumt. aceti. Fiat linimentum, cujus gutta una atque altera tenta, ut appellant, seu gossypio excipiatur et auri imponatur.

[note: 4.] Quarto simplicia medicamenta in pulverem redigi, atque auribus inflari, vel suffumigii et vaporis forma immitti possunt.

CAPUT XXXIII. De Collyriis.

[note: Collyria.] KO [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] id est, [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] dicitur, quia sit instar mutilatae caudae. Erant enim, ut ex Oribas. lib. 10. col. cap. 23. patet, collyria medicamenta figurae caudae muris similia, et non sultem oculis adhibebantur, sed et fistulis et sinibus et utero immittebantur, atque ad omnis generis usus parata, atque in talem, ut diximus, figuram conformata asservabantur, quibus postea vel integris, vel contritis, vel dissolutis utebantur. Qua figura cum medicamenta quaedam oculorum affectibus utilia inusum parata haberentur; factum est postea, ut iis solum appellatio collyrii tribueretur; ut jam collyrii nomine medicamenta externa oculis propria saltem intelligantur.

Etsi autem omnia, quae oculis, adhibentur, mollia et humida esse oporteat, non sicca et aspera: tamen quia, quae in usum necessarium parata habentur, sicca forma commodius asservantur: dividuntur vulgo collyria in sicca et arida, ac humida.



page 1492, image: s1492

[note: Modus parandi collyria.] Sicca hoc modo parantur. Medicamenta minutissime trita in lapide porphyrite laevigantur, et s. q. albumin. [note: 1.] ovi, mucilaginisve alicujus excepta in formam pyramidis vel trochiscorum formantur, atque in umbra exsiccantur. Ubi usus postulat, iterum in marmore seu lapide prophyrite affuso liquore idoneo, teruntur, atque inde guttatim liquor oculis instillandus paratur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Tutiae praepar.

sarcocollae lacte muliebri nutritae,

mastiches,

cerussae in aqu. rosar. lotae et siccatae

an. Drach. [?].

aloes Scr. [?].

Cum aqua rosar.

F. trochisci.

[note: 2.] Humida vero sunt duplicia. Vel enim liquoris forma oculis instillantur, vel linimenti forma inunguntur. Illa fiunt ex succis, aquis destillatis, decoctis, vel pluribus horum mistis, additis et pulveribus, atque iis praecipue, quae in humido liquescunt, medicamentis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aloes epaticae Drach. j.

sang. draconis Scr. [?].

tutiae praepar. Drach. j[?].

camphorae Scr. ij.

caryophyll. Scr. [?].

vini malvatici Unc. iij.

aq. rosar. Unc. ij.

Ponantur in vase vitreo.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. rosar. Unc. j[?].

euphrag. Unc. j.

vini malvatic. Drach. [?].

tutiae praepar. Drach. j.

pompholyg. lotae Drach. [?].

camphor. gr. iij.

aloes lotae Scr. j.

Misce.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aq. euphrag.

foenicul.

rosar.

fragor. an. Unc. j.

sacch. candi Vnc. [?].

vitrioli albi Scr. [?].

Colentur saepe et serventur in vitro.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sarcocollae nutritae Drach. ij.

tutiae praepar. Drach. j.

aloes Drach. [?].

sacch. candi Drach. [?].

camphorae,

croci, an. gr. ij.

aq. rosar. Unc. iij.

M. ad dolorem sedandum et digerendum.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sacch. candi Drach. j.

aloes hepat. aqua euphrag. lotae,

vitrioli albi, an. Scr. j.

corall. albor. Scr. [?].

caryophyll.

camphorae, an. gr. vij.

aq. cichorii Unc. j.

rosar.

euphragiae,

verbenae,

vini malvat. an. Unc. [?].

Stent in infusione horis 24. Postea ferveant semel atque iterum et colentur.

Unguentum tale potest fieri.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [note: 3.] Tutiae q. rosar. lotae Drachij.



page 1493, image: s1493

pomadae Drach. iij.

unguenti dialthaeae Drach. [?].

amyii Drach. j.

Agitentur in mortario. F. unguentum, quo extremae palpebrae illinantur, et momentum etiam oculo immittatur.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Butyri majalis,

lavetur vino malvatico.

Addatur cochleari j,

tutiae praepar.

Drach. j.

camphorae

Drach. j[?].

Misce.

[note: 2.] Tandem etiam medicamenta convinientia in aqua coquuntur, vaporque tepidus ex olla exhalans, capite, linteo tecto, excipitur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Euphragiae,

levistici an. M[?].

chamaemeli,

meliloti, an. Mj.

sem. foeniculi,

foenugraeci, an. Drach. j.

radic. valerianae Drach. ij.

F. decoctum, cujus vapor tepidus oculis excipiatur.

De collyriis agit Vid. Vidius, de medic. lib. 8. cap. 3. Wecker. antidot. special. lib. 2. sect. 41.

CAPUT XXXIV. De Oleis et Balsamis.

[note: Olea.] ATque hae sunt formae medicamentorum, quae externis et privatis quibusdam partibus injiciuntur atque immittuntur: restant ea adhuc, quae superficiei corporis adhibentur atque applicantur. Inter quae primo sunt Olea, quorum quaedam sunt [gap: Greek word(s)] , ut petroleum, et commune, quod ex oleis maturis, ac omphacinum, quod ex immaturis olivis exprimitur: alia [gap: Greek word(s)] seu artificialia, quae triplici ratione fiunt.

[note: 1. Olea parandi ratio.] Primo enim succus oleaginosus exprimitur, quomodo ex amygdalis, pistaciis, nucibus, semine lini, cucurbitae, cucumeris, hyoscyami, cannabis, papaveris, oleum paratur. Contunduntur nimirum fructus et semina, ac vapore aquae calidae tepefiunt, atque in sacculum inclusa torculari premuntur. Hoc modo etiam e sambuci baccar. semine oleum paratur. quod in quartanis et hydrope a [gap: sign vor Drachme] [?]. ad [gap: sign vor Drachme] j. exhibetur, purgat per alvum et interdum etiam per vomitum. Postquam succus e baccis sambuci ad rob parandum expressus est, abluuntur diligenter folliculi, ut saltem nuclei restant, e quibus exsiccatis, ut e semine lini oleum exprimitur.

[note: Oleum ovorum.] Per expressionem etiam fit oleum ex vitellis ovorum. Vitelli ovorum conjiciuntur in sartaginem aeneam, et super carbonibus friguntur continuo agitando, donec oleum edant. Deinde sacculo includuntur, torcularique oleum exprimitur.

[note: 2.] Secundo per infusionem pluribus modis olea parantur. Nonnunquam enim simplicia medicamenta cum aqua simplici vel destillata, vino, alioque liquore coveniente in oleo communi coquuntur ad humoris seu succi consumtionem. Nonnunquam


page 1494, image: s1494

eadem simplicia lento calore, vel ad Solem macerantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. lini Unc. x.

fellis tauri,

vervecis an. Drach. ij[?].

pulpae colocynth.

radic. bryoniae Unc. [?].

Coquantur s. a. F. oleum.

Sed commodissima ex plantis plerisque olea talia faciendi ratio est, si herbae siccatae in pulverem contundantur, affundaturque oleum commune, et in mortario bene misceantur, hinc in B. M. horis 24. digerantur, et postea exprimantur. Colatura vel ad Solem, vel in B. M. stet, donec feces subsideant, a quibus purum oleum inclinatione separetur, et usui servetur.

[note: 3.] Tertio etiam destillatione parantur olea, ut supra dictum, e quibus quaedam hodie Balsama nominantur. Etsi enim balsamum olim nobilissimi et suavissimo odore praediti liquoris [gap: Greek word(s)] nomen fuerit: tamen, cum jam non ita congnitus sit, Medici in eam curam incubuerunt, ut alios liquores compositos ipsi substituerent, qui, quantum fieri potest, ejus vires aemularentur. Tales plurimi, qui et intra corpus sumuntur et externis corporis malis adhibentur, passim descripti exstant, collegitque plurimos Gesnerus, in parte 1, et 2. Weckerus, in antidotario speciali qui ibi videri possunt. Unum atque alterum saltem addere libet.

[note: Balsam. galbani terebinthinat. [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Galbani [gap: sign vor Libra] [?].

ol. terebinthinae clari [gap: sign vor Libra] ij.

Digerantur in cucurbita vitrea lento calore per unam atque alteram septimanam:

Postea destillentur.

Liquori destillato adde

ol. lavendulae Vnc. j.

Interum destillentur; oleum seu balsamum prodibit, quod si cum spiritu vini circulaveris, penetrantissimum efficietur; quod et in doloribus colicis cum eleo saponis veneti umbilico foris illitum praesens est remedium.

Balsamum vulnerarium tale paratur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Galbani,

ammoniaci,

bdellii, an. Vnc. [?].

Macerentur in aceto triduum, tandem colentur, et inspissentur ad consistentiam mellis.

Deinde [gap: sign vor Rec. (recipe)] Myrrliae rubr.

mastich. an. Unc. [?].

thuris Vnc. j.

Pulverisatis adde

terebinth. lariceae,

ol. olivar. an. Unc. ij.

Coqu. lento igne, donec gummi dissoluta fuerint.

Deinde rursum adde

olei olivar. [gap: sign vor Libra] j.

Iterum super lento igne agitando coque, atque ita semper [gap: sign vor Uncia] j. olei olivarum addendo perge, donec [gap: sign vor Libra] addita fuerit. Tandem gummi aceto dissoluta admisce, atque aliam adhuc olei olivarum libram, ut prius, adde. Mista omnia per mensem unum, vel plures stent in Sole vel loco calido, et feces subsidebunt, a quibus purum balsamum separetur.



page 1495, image: s1495

[note: Balsamum [?]] De Balsamo sulphutis, cujus usus inter interna medicamenta, supra, cap. 9. dictum.

Occurrit autem et apud autores mentio Balsami [?] ad externa, tribuiturque Rulando hoc:

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [?], vel flor. [?] Unc. ij.

olei papav. express. [gap: sign vor Libra] j.

vini boni Unc. iiij.

Macerentur octo diebus leni igne, atque aliquoties agitentur, postea coquantur lento igne ad vini consumtionem. Tandem colentur et usui serventur. Vide centur. 1. curat. 92. Rulandi. Alii tamen hanc veram Balsami [?] Rulandi prae parationem esse putant.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Flor. [?] Vnc. j.

camphorae intra chartam contritae

Drach. ij.

ol. amygdal. dulc. Unc. iiij.

(alii sumunt ol. nucum juglandium)

Digerantur in cineribus calidis, donec [?] solvatur.

[note: Emplastrum diasulphur] Ex Balsamo [?] fit emplastrum diasulphur Rulandi, ab eodem, cent. 1. curat. 93. descriptum, hoc scilicet modo.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Balsami sulphuris Vnc. iij.

cerae Unc. [?].

colophoniae Drach. iij.

Myrrhae ad pondus omnium.

Reliquis omnibus calefactis inspergatur myrrha subtiliter trita, et lento igne, fere horae quadrnate, in emplastrum coquantur.

[note: Balsamum [?]] [?] Balsamum ad externa ulcera laudatur hoc, si ejus aliquid aliis unguentis admisceatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] [?], in spir.[?] solvatur et ad quamlibet libram solutionis [?] ffundatur

olei communis Unc. xij.

Stent in digestione octo diebus, postea oleum ab aqua separetur.

[note: Balsamus [?] viridis.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?], vivum, qui post butyri [?] destillationem prodiit, affunde ol. juniper. [gap: sign vor Uncia] iiij.

Stent in loco non nimis calido per horas 24. Sic tingetur oleum colore ex caeruleo virescete, quod postea defunde, et ad usum in lue [?] reserva.

[note: Balsamum [?]] Balsamum, [?]: [gap: sign vor Rec. (recipe)] olei [?] part. j.

terebinth. p. ij.

Ol. [?] sensim in ol. terebinthinae instilletur, unde incalescit.

[note: Balsamum [?]] Balsamum [?]: [gap: sign vor Rec. (recipe)] [?] [gap: sign vor Libra] ij.

[?] Unc. iiij.

salis [?] [gap: sign vor Libra] [?].

Fluant simul in crucibulo forti, et hinc in tabulam lapideam calidam effundantur: Refrigerata pulverisentur, et admisceantur in cucurbita valida calcis vivae [gap: sign vor Uncia] iij, atque affundatur spiritus terebinthinae, ut quatuor digitis emineat. Hinc vase clauso digerantur quatuordecim diebus, et spiritus terebinthinae rubro colore tingitur. Postea adde silices contusos ad spissitudinem aliquam. Tandem indantur Retortae, et recipiente apposito fiat destillatio: atque ubi guttae flavae apparere incipiunt, mutetur Recipiens, et forti igne augeatur, atque exstillabit oleum rubrum, magnaru in diuturnis ulceribus virium.

[note: Balsamus [?]is.] [gap: sign vor Rec. (recipe)] Laminas [?] tenuissimas, quot vis, affund. spir. terebinth.

Stent per dies 14. in digestione, ut tingatur spiritus colore viridi, qui defundendus et ad usum seponedus.

[note: Balsamus [?]] [gap: sign vor Rec. (recipe)] Sal. [?] [gap: sign vor Uncia] j. olei terebinth. Unc. iiij. Misc. stent per mensem j. in digestione,


page 1496, image: s1496

et sic solvetur sal [?], fietque balsamus, cujus usus est in Chirurgia.

De balsamis vero, quae ex oleis destillatis conficiuntur, supra cap. 31. dictum.

De oleis Videatur Vid. Vidius, de medic. lib. 8. cap. 12.

CAPUT XXXV. De Linimentis et Unguentis.

[note: Linimentum.] LInimentum, seu litus, Graecis [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , et quod lassitudinem tolleret, [gap: Greek word(s)] dicitur. Quanquam post usus obtinuerit, ut hoc vocabulum non facultatem medicamenti, unde deductum est, sed genus mixturae significaret, nimirum medicamentum liquidum, quod extra illinitur, consistentia oleo crassius, unguento vero liquidius, seu mediae inter oleum et unguentum consistentiae.

Constat autem ex oleis, butyro, cera, pinguedinibus, sevo, medullis, lacrymis arborum, succis, mucilaginibus. Cera fere carent, aut si quid ejus sumitur, ad olei [gap: sign vor Uncia] j. cerae [gap: sign vor Drachme] j. tantum recipitur. His accedunt interdum farinae, pulveres resinae.

[note: Modus linimenta parandi.] Parantur autem hoc modo. Recipiuntur olea, pinguedines, vel reliqua, quae modo enumerata: his adduntur pulveres, succi et similia, ea analogia fere, ut ad oleorum [gap: sign vor Uncia] j, pinguedinis [gap: sign vor Uncia] iij. vel [gap: sign vor Drachme] ij. specierum [gap: sign vor Drachme] j. sumatur, vel ea proportio servetur, ut consistentia oleo paulo saltem crassior fiat: miscenturque omnia vel sine igne et decoctione, vel ad ignem, ut gummi et pinguedines liquescant, aut etiam ebullitione aligua, ad succorum scilicet, aut aceti, si tale quid admistum sit, consumtionem.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Terebinth. clarae,

gummi elemi an. Unc. jss.

pingued. castrati Unc. ij.

porcinae antiquae Unc. j.

Liquefiant ad ignem. F. linimentum, quod in omnibus vulneribus valde commendat Fr. Arcaeus.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Aloes,

fellis taurini an. Unc. j.

pulv. carthami Drach. ij.

Cum ol. liliaceo et pauxillo cerae,

F. linimentum, per ventrem inferiorem purgans.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succi iridis,

lapathi acuti,

radic. helenii, an. Unc. iij.

pingued. porcinae Unc. j.

unguenti dialthaeae Drach. vj.

Liquescant super igne,

Atque addantur myrrhae,

mastiches, an. Drach. j

sulphuris Scr. ij.

Coquant. ad linimenti consistentiam, ad scabiem.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. de absinthio,

mastichini,

menthae, an. Unc. ss.

spec. aromat. rosat.

ol. nucis mosch. express. an. Scr. j.

destill. caryophyll. gr. ij

cerae parum.



page 1497, image: s1497

Fiat linimentum, pro ventriculo frigido.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. rosar.

mastich.

nardini, an. Unc. ss.

nuc. mosch. express. Drach. j.

spec. aromatic. rosat. Scr. j.

cerae purum.

F. linimentum pro ventriculo.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Emplastri diachylis.

de melioto, an. Drach. j.

Solvantur in oleo de capparibus.

Adde ammoniaci aceto dissol. Unc. j.

adipis gallinae Unc. ss.

ol. lilior. albor.

de capparibus, an. q. s.

F. linimentum in duritie lienis.

Linimentum ad gingivas exulceratas, et sanguinem fundentes, scorbutumque.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Macis,

myrrhae,

aquilegiae,

salviae,

rutae,

menthae, an. Drach ij.

aluminis usti Unc. j.

Pulverisata infundantur

fervidi mellis Unc. iij.

Agitentur optime, et refrigerata ad usum serventur.

De his agit Vid. Vidius, de medic. lib. 8. cap. 11.

[note: Unguenta?] Unguenta Graecis [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , unde Myropolae et Aliptae, antiquis inprimis dicebantur, quae delitiarum caussa ex odoramentis fiebant: et ab oleis non crassitudine sed sua vitate odoris discernebantur. Quae vero hodie dicuntur Unguenta sunt Graecorum [gap: Greek word(s)] ita dicta, quod linamentis carptis exciperentur ( [gap: Greek word(s)] enim Graecis Linimentum est) imo et Cerata ac emplastra, et ab antiquorum unguentis, non parum differunt, et ex oleis, pulveribus, gummi, pinguedinibus, mucilaginibus, succis, et cera, in varios in Medicina usus, parantur. Habentque unguenta, ut dictum, linimentis paulo crassiorem substantiam, eademque est unguenti et linimenti materia, sed diversa proportio. Nam quae inspissant, majori quantitate sumuntur in unguento, quam linimento; minore autem liquida et oleaginosa. Servaturque in iis componendis haec fere proportio, ut ad oleorum [gap: sign vor Uncia] j. recipiantur pulveris [gap: sign vor Drachme] j. cerae [gap: sign vor Drachme] ij. vel q. s. in iis scilicet, ubi unguenta ex oleis, pulveribus metallorum et plantarum, et cera fiunt. Nam etiam aliis modis unguenta fieri ex sequenribus patebit.

Parantur nimirum vel cum igne, vel sine igne.

Sine igne hoc modo parantur. Sumuntur pulveres triti et cribrati, qui oleis insperguntur, additaque sufficiente cerae quantitate, omnia in unguenti formam rediguntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. absinthii,

nardini,

mastichini, an. Unc. j.

palv. caryophyll.

spec. aromat-rosat. an. Drach. j.

ol. nuc. moschat. per express. Drach. ss

cerae q. s.



page 1498, image: s1498

Fiat unguentum pro ventriculo.

[note: 2.] Autrecipiuntur unguenta usualia additurque iis specierum vel pulverum fere subquadruplum, vel suboctuplum, et cum oleo aliquo conveniente miscentur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Unguenti albi camphorati,

rosacei an. Drach. iij.

lithargyri auri,

argenti,

tutiae lotae an. Drach. j.

plumbi usti loti Scr. j.

succi plantag. Unc. ss.

ol. omphacini,

de vitell. ovorum, an. Drach. ij.

Misc. in mortario plumbeo. Fiat unguentum ad maligna narium ulcera.

[note: 3.] Aut sumuntur pinguedines, medullae vel solae vel cum oleo, pondere aequali, duplo, vel subduplo, adjectis paucis pulveribus cum s. q. cerae. F. unguentum. Horum enim miscendorum analogia magnam latitudinem habet, et pro miscentis arbitrio nunc hoc nunc illud excedere potest.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. chamaemel.

rosarum,

mastichini, an. Unc. ss.

terebinth.

vermium terrestr. an. drach. ij.

sevi vitulini,

hircini, an. Drach. jss.

pingued. vulpis,

canis, an. Drach. j.

cerae quantum suff.

F. unguentum.

[note: 4.] Cum igne vero etiam pluribus modis fiunt. Aut enim pinguedines, olea, gummi liquantur, ut pulveres facilius immisceri possint.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Olei rosaerum,

cerae albae, an. Unc. jss.

succi solani Unc. v.

cerussae lotae Unc. j.

plumbi usti,

tutiae lotae,

thuris an. Unc. ss.

Liquefiant ad ignem. Deinde conjiciantur in mortarium plumbeum, et horae spatio agitentur. Fiatque unguentum, ad tibiarum ulcera.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Vini boni [gap: sign vor Libra] ijss.

sulphuris Drach. iij.

thuris Drach. ij.

salis Drach. iij.

pingued. porcinae Unc. iiij.

cerae albae Unc. jss.

Bulliant omnia, donec tertia pars absumatur.

Sub finem adde styrac. liquid. [gap: sign vor Drachme] jss. sinito congelari pro unguento inscabie.

Unguenta umbilicalis purgantia-Andenac.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succ. cyclam.

cucum. asin.

ebuli, an. Vnc. iij.

ol. sesam.

irini, an, Vnc. ij.

cerae parum.

F. unguentum.

Aliud ejusdem.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Suct. sambuc.

mercurial. an. Vnc. iij.

farinae ervi vel lupin.

mellis, an. Vnc. viij.

Cumcerae q. s. Misc.



page 1499, image: s1499

Aliud fortius ejusdem.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Succ. mercurial.

cyclamin.

cucum. sylv. an. Unc. iij.

pulv. elleb. utriusque an. Vnc. ss.

diagryd. Drach. ss.

fell. taurini Unc. ij.

farin. lupin. Unc. ss.

mellis parum.

Misce.

Aliud Varandaei.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. cucum. agrest. bryon. an. Vncij.

Coq. in oleo communi, postea add.

pulp. colocynt.

Agaric. troch. an. Drach. ij.

sem. ebuli,

scammon. an. Drach. j.

elleb. nigri Scr. j.

cerae parum.

Misce.

Aut herbae, radices, semina macerantur aliquandiu in aqua, vino, succis, oleo: deinde coquuntur ad consumtionem fere liquoris. Colaturae expressae adduntur caetera, et cum pinguedine aliqua ac sufficiente quantitare cerae vel gummi. Fiat unguentum.

Unguentum ad scorbutum, tendinesque induratos, et inde ortam ambulandi impotentiam efficax,

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Radic helenii contusar. Drach. ij.

lumbricor. terrestr. Vnc. ss.

Coq. in s. q. vini malvatici.

Deinde expressis adde

ol. lilior. alb.

constini, an. Vnc. ss.

hyperici Vnc. ss.

terebinthinae Drach. ij.

unguenti debdellio Drach. iij.

medullae crurum vituli,

cervi an. Drach. ij.

pinguedinis taxi Drach. jss.

Coquantur iterum et cum cerae s. q.

F. unguentum, quo membrum fotum et pannis calidis tersum illinatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Fol. lauri,

rorismarin.

salviae,

majoranae,

radic. costi,

scarleae sylvestris,

menthae,

millefolii,

radic. consolidae major. an. Mj.

flor. lavendulae,

rosar. rubr. et alb.

hyssopi,

tanaceti,

urticae major. an. Mss.

absinthii,

hyperici,

plantag. latae et acutae,

agrimoniae, an. Mij.

Omnia contusa coquantur continuo agitando in butyri majalis et pingu. hirci sine sale [gap: sign vor Libra] iij. vel q. s. fere ad succi cansumtionem, hinc exprimantur. Cui adde

cerae albae Unc. ijij.

Tandem etiam mastiches,

thuris, an. Unc. ij.

Fiat unguentum ad contusa, conquassata, nervosasque partes roborandas, appellaturque vulgo unguentum herbaceum.

Aut paratur absque oleo cum axungia. Herbae nimirum, flores, radices omnes recentes cum axungia teruntur


page 1500, image: s1500

probe in mortario, donec herbae axungiam imbiberint. Hinc liquantur in igne et exprimantur.

Vide Vid Vidium, lib. 8. de medic. cap. 7. Wecker. antidot special. lib. 2. sect. 27. 28.

CAPUT XXXVI. De Ceratis et Emplastris.

[note: Ceratum.] EMplastrum [gap: Greek word(s)] , id est, fingendo vel illinendo nominatur, quod extendi et linteo vel alutae induci vel illini possit. A Recentioribus duo hîc usurpantur vocabula, Ceratum et Emplastrum, quae secundum consistentiae modum distinguuntur. Ut enim linimentum et unguentum saltem consistentiae modo differunt: ita fere etiam Ceratum et Emplastrum. Ceratum enim emplastro minus duram habet consistentiam: ad emplastri tamen duritiem fere accedit. Antiqui tamen nomen hoc pro molliore medicameto usurpabant, eo scilicet, quod ex oleo et cera constans illinebatur. Diciturque cerotum et ceratum a cera, quod majorem partem cerae recipiat: et componitur hodie ex pulveribus, oleis, gummi, pice, terebinthina, et cera, additis interdum quoque pingue dinibus medullis, mucilaginibus. Et quidem tres secundum materiam ceratorum sunt differentiae. Vel enim componuntur tantum ex cera, oleo, resina; vel ex iisdem, additis praeterea pulveribus; vel praeter haec omnia gummi et succi adduntur.

Proportio autem mistorum varia est, neque facile definiri et regulis comprehendi potest, et pharmacopoei artificio plerumque cerae miscendae quantitas relinquitur, qui a minore quantitate ad majorem [gap: Greek word(s)] sensim adscendit; Ita tamen fere definiri solet analogia mistionis, ut cum ex oleo, cera et resina constant, sumatur olei pars j. resinae dimidia, cerae part. iij. Cum vero pulveres adduntur: ut oleorum ad pulveres proportio sit octupla: ad ceram vero tripla, quadrupla, sextupla: et ad resinam, quae ut tenacius haereat, addi solet duodecupla. Evadique cerotum durius tribus modis: defectu scilicet olei et pinguedinis, coctione, et copia cerae vel pulverum.

[note: Modus parandi Cerato.] Parantur autem hoc modo. Si ex pulveribus saltem, oleo et cera fieri debet ceratum, cera et oleum ad ignem dissolvantur, pulveresque sensim inspergantur, et accurate misceantur.

[note: 2.] Si pinguedines, gummi, vel alia igne liquanda recipiuntur, cum cera liquentur.

[note: 3.] Si gummi in aceto aut vino dissolvenda ad sunt, prius solvantur, oleo et cerae misceantur, et acetum aut vinum coctione absumatur; hinc pulveres inspergantur.

[note: 4.] Si radices, fructus, vel semina addere placet: haec prius coquantur; colatura iterum coquatur cum olec, ad humoris consumtionem. Tandem adduntur liquata et trita caetera, miscenturque omnia et ad usum servantur. Quae a in pharmaco polis parata


page 1501, image: s1501

habentur, cerotum stomachale, santalinum, infrigidans.

Vbi vero recentia in praesentem usum praescribere liber, ad magnum ceratum sufficiunt [gap: sign vor Uncia] iijss. ad mediocre [gap: sign vor Uncia] ij. ad parvum [gap: sign vor Uncia] j. et quidem specierum ad mediocre ceratum [gap: sign vor Uncia] iij. vel [gap: sign vor Uncia] iiij. sufficiunt. Atque talia cerota alutae induci, pulvere aro matico conspergi, et syndone tegi solent.

Partibus autem, quibus applicari debent, quantitate et figura etiam, si fieri potest, respondere et conformia esse debent.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Pulv. mastich.

cortic. thuris, an. Scr. ij.

gum. juniperi,

corall. rubr.

rosar. rubr.

myrtill.

balaustiorum,

cortic. granator. an. Drach. ss.

ladani q. s.

Cum oleo rosaceo completo et cera.

F. Ceratum ad suturam coronalem, latitudine manus, operiendum syndone rubro.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ladani opt. Drach. iij.

spes. arom. ros. Drach. j.

ol. nuc. mosch. Scr. ss.

Cum ol. rosar. completo; et cerae q. s.

F. Ceratum, quod tegatur syndone rubro.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sagapeni,

opopanac.

galbani, an. Unc. j.

pulv. castorei,

asae foetidoe, an. Unc. ss.

pulv. matricar. Drach. j.

gumm. in aceto dissolutis cum olei absinthii et cerae s. q.

F. Ceratum, de quo quantum satis extendatur super aluta in suffocatione matricis.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. rosat.

violati,

chamaemel. an. Unc. j.

axungiae galliae,

medullae crurum vituli, an. Unc. ss.

vermium terrestr. vino lotorum [gap: sign vor Uncia] j.

butyrirecentis Drach. vj.

mucilag. althaeae [gap: sign vor Libra] ss.

Bulliant omnia ad consumtionem mucilaginis, deinde colentur.

Colaturae adde

lithargyr. Unc. ijss.

minii Vnc iij.

et cum cerae albae q. s.

F. Cerotum,

Addendo terebinthinae Drach. x.

mastiches Unc. ss.

Quod Arcaeus in vulneribus in locis nervosis valde commendat.

Vide Vid. Vidium, de medic. lib. 8. cap. 10.

[note: Emplastra.] Emplastra, quae a cerotis saltem crassiore consistentia differre diximus, sunt medicamenta, quae linteis vel pellibus tenuibus inducta cuti corporis imponuntur, eique tenacius adhaerescunt. Componunturque hodie ex omnibus fere medicamentorum generibus, metallis, mineralibus, resinis, gummi, mucilaginibus, succis, floribus, seminibusque coctis et tusis, melle, oleo, cera. Quorum


page 1502, image: s1502

quaedam facultatem, quae expetitur, emplastro tribuunt; unde emplastrorum secundum facultates variae differentiae oriuntur: quaedam corpus praecipue tribuunt, ut lithargyrum, cera, resinae, gummi; inter quae tamen ea eligenda, quae cum reliquorum viribus magis conspirant.

[note: Emplastra componendi ratio.] Componuntur autem eodem fere modo, quo cerora, nisi quod consistentia iis est solidior et tenacior, ob lithargyrum, ceram, resinas, gummi, quae per miscentur. Cera plerumque primo loco in oleo liquatur. Si lithargyrum adsit, id quoque in oleo coquitur. Si succi herbarum, vel decocta, mucilagines, acetum, vinum vel alius liquor immiscendus sit, et is reliquis admiscendus mistaque; tamdiu coquenda, donec humiditas a quea absumta sit. Hinc resinae, adipes, succi inspissati et concreti, et gummi injiciuntur, interdum vino, aceto aut oleo dissoluta et colata. Tandem terebinthina admiscetur, omniaque ad justam consistentiam decoquuntur. Quod ubi factu, igne subducto pulveres sensim insperguntur, continuoque agitantur, ut cum reliquis in unam massam coeant. E qua refrigerata, sed antequam plane induruit, cylindri vel magdaliae seu magdaleones efformantur, usuique servantur. E quibus, cum opus, pars decisa, et, si opus, oleo conveniente nonnihil emollita, linteis inducitur.

Analogia mixtionis exacte et scrupulose denfiniri vix potest, et si aliquis error commissus sit, coctione aut plurium aridorum vel liquidorum adromixtione facile corrigi potest. Haec tamen fere proportio servatur, ut ad aridorum [gap: sign vor Uncia] j. sumantur olei, pinguedinis vel mellis [gap: sign vor Uncia] iij. cerae [gap: sign vor Libra] j. resinae [gap: sign vor Uncia] viij. Si vero herbae coctae et contusae addantur, Mj. requirit [gap: sign vor Uncia] j. vel [gap: sign vor Uncia] jss. olei aut pinguedinis. Vt ita cerae ad resinam proportio sit sesquialtera; ad oleum quadrupla; ad pulveres duodecupla. Verum si resinarum major quantitas sumitur, minore cerae opus est.

Usualia ad hunc modum composita plurima habentur, et in antidotariis ac dispensatoriis dictis describuntur, ut exemplis multis opus non sit.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Terebinth. Vnc. ij.

cerae citrinae,

cerussae,

ol. juniperi an Unc. jss.

resinae,

colophon.

ol. ovorum, an. Vnc. j.

vitriol. albi Unc. ij.

camphorae Vnc. j.

lap. magnetis Drach. vj.

mumiae Vnc. j.

mastiches Vnc. ss.

myrrhae Drach. ij.

F. s. a. Emplastrum ad vulnera.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Galbani,

opopanac. an. Vnc. ss.

ammoniaci,

bdellii, an. Vnc. j.

Infundantur horis 24. in aceto: postea super igne solvantur et colentur.

Hinc [gap: sign vor Rec. (recipe)] ol. comm. Vnc. ix.

cerae novae Vnc. iij. liquentur.



page 1503, image: s1503

His adde

lithargyri Unc. ix.

Coquantur et agitentur. Deinde admisceantur gummi soluta continuo agitando. Atque ubi mista fuerint, addatur

aristolochiae utriusque,

mastiches,

lap. calaminaris, an, Vnc. j.

Tandem myrrhae,

thuris, an. Unc. ss.

ol. laurini,

terebinth. clarae, an. Unc. ij.

F. Emplastrum ad ulcera.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. rosacei omphacini et completi,

an. Unc. ij.

mastichini,

myrtini, an Unc. j.

pingued. hircinae Unc. jss.

succi betonicae Unc. j.

Bulliant omnia ad succi consumt.

Deinde colentur.

Adde mastiches Unc. x.

gummi elemi Drach. vj.

terebinthinae Vnc. ijss.

Cum cerae albae s. q.

F. Emplastrum.

In capitis et aliis vulneribus utilissimum.

Emplastrum meum ad ulcera crurum [gap: Greek word(s)] feliciter saepissime usurpatum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Unguentum diapompholygos

emplastri diapalm.

grysei, an. Vnc. j.

gummi elemi Drach. ij.

sacch. [?] Scr. j.

cera q. s.

F. Emplastrum durius.

Emplastra plurima, modusque ea artificiose componendi videantur apud Galenum, in lib. de comp. medic. sec. gen.

[note: Telae emplastica.] Nonnunquam, antequam massa emplastica refrigeretur, linteum vetustate detritum immergitur, et ubi plane emplastri materia imbutum est, eximitur, extenditur, refrigeratumque [note: Sparadrispus.] in usum servatur: quod genus Emplastri Telas emplasticas et sparadrapum vulgo nominant, et ad ulcera extergenda, glutinanda, cicatrice inducehda, aliosque usus adhibent.

Atque haec sunt emplastra proprie dicta. Referuntur quidem ad emplastra etiam quaedam, quae sine cera, pice et glutinosis illis, et sine igne parantur, ac cum melle, muci laginibus et viscido quodam cremore, aut solum pauxillo cerae oleo liquatae componuntur, cujus generis est emplastrum de baccis lauri, de crusta panis, et his similia, quae inter emplastra et cataplasmata quasi media sunt.

De emplastris tractat. Vid. Vidius, de medic. lib. 8. cap. 6. Wecker, antidot. special. lib. 2. sect. 29. 31.

CAPUT XXXVII. De Cataplasmatis.

[note: Cataplasmata.] CAtaplasmata, antiquis malagmata dicta, medicamenta topica sunt mollia, et pultis (unde et cataplasmata quaedem, quae ex farinis, medulla panis, et macilaginibus cum liquore aliquo mistis fiunt, in specie,


page 1504, image: s1504

[note: Pultes.] Pultes nominantur) fere consistentiam habentia, ad dolorem sedandum, repellendum, molliendum, discutiendum, pus movendum, aliosque fines comparata. Confunduntur quidem saepe a Recentioribus vocabula Cataplasmatis et Emplastri: Verum differentia est inter ea. Emplastra enim longe duriora sunt; cataplasmata molliora. Et quidem Cataplasmata non habentur parata in pharma copolis, cum componantur ex materia, quae vel putresceret, vel arida fieret, si diu asservaretur. Componunturque enim hodie e plantis aut viridibus contusis, aut aridis in pulverem redactis, aut ad mollitiem decoctis.

[note: Cataplasmata parandi ratio. 1.] Parantur autem vel sine igne et coctione, vel cum igne et coctione: unde aliud crudum aliud coctum appellatur.

Sine igne: plantae virides contunduntur, et in pultem rediguntur; vel siccae in pulverem redactae cum sufficiente quantitate, duplo scilicet, vel triplo olei, vel liquoris idonei, miscentur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Fol. absinth. vulg.

santonici,

menthae, an. P. j.

nucleor. persicor.

amygdal. amarar. an. Drach. ss.

Cum felle taurino et ol. amygdal.

amarar.

F. cataplasma.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. e nucleis persicor.

amygdal. amarar. express. ana

Drach. jss.

theriacae opt. Drach. iij.

mithridat. el. Drach. ij.

myrrhae Drach. j.

F. cataplasma contra vermes.

Cataplasma laxativum.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Sem. cococnid.

colocynth.

cort. inter. sambuc.

succ. rad. Ebub. an. Drach. vl.

cucum. asinin.

pulv. helleb, utriusque

terebinth. an. Unc. iiij.

diagryd. Drach. ij.

Excip. cum melle, et Fiat cataplasma.

Usus. Si umbilico imponatur, alvum movet, si orificio ventriculi vomitum, si vesicae urinam. Caveatur tamen ne diutius quam par sit applicatum retineatur.

Aliud ad vermes.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Spec. diaturbith. cum rhab. Drach. j.

aloes epatica Unc. ss.

unguenti populei,

ol. absinthii an. q. s.

M. F. Cataplasma.

[note: 2.] Cum igne vero et coctione fiunt, si plantae contritae vel contusae in s. q. aquae ad mollitiem usque coquantur; deinde per cribrum trajiciatur, quod tamen, si bene cocta et contusa sint, semper facere non est opus. His adduntur mucilagines, farinae, adipisque et olei quantitas sufficiens, iterumque omnia ad pultis consistentiam coquuntur. [note: 3.] Nonnunquam etiam plantae mox in oleo coquuntur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Parietariae Miiij.

Coqu. in s. q. ol. amygd. dulc. vel in s. q. aq. s. et postea adde



page 1505, image: s1505

ol. amygdal. dulc.

Hinc adde cepas sub cineribus coctas,

num. iij.

ol. scorpionis Unc. ss.

F. cataplasma, dolores renum sedans et calculum elidens.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Cancror. num. xij.

Coq. in s. q. aq. Contundantur.

Exprime succum, quo imbuatur panis albus,

Addantur vitell. ovorum num. v.

ol. amygdal. dulc.

scorpion. an. Vnc. ss.

Fiat cataplasma ad eundem affectum.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Flor, chamaemel.

rosar. rubr.

absinthii, an. [gap: sign vor Libra] ss.

Pulverisentur:

farinae hordei [gap: sign vor Libra] ss.

ol. rosacei Unc. vj.

aq. q. s. Coq. ad consist. cataplasmatis in doloribus, vulnerum praecipue, utilis.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Panis albi medullae Vnc. iij.

Macera in lacte bubulo, e quo butyrum non sit separatum, et parum coque.

Adde vitell. ovor. num. ij.

pulv. flor. chamaemeli Drach. j.

croci Scr. j.

F. cataplasma ad dolores in podagra leniendos.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Rad. althaeae,

lilior. albor. an. Vnc. j.

malvae,

violar.

parietariae, an. Mss.

flor. chamaemel.

verbasci,

meliloti,

sambuci, an. P. j.

sem. foenigraeci Vnc. ss.

Coqu. in s. q. aq. s. ad mollitiem.

Per cribrum trajectis adde

farinae lini Vnc. ij.

axungiae gallinae Vnc. j.

ol. chamaemel. q. s.

F. cataplasma, emolliens ac resolvens.

Parata cataplasmata linteo inducuntur, et calida membro applicantur, et tum praecipue usurpantur, cum emplastrorum applicationem membra minus ferunt; ac in doloribus mulcendis, et flatibus discutiendis, ac affluente materia discutienda maximum usum habent.

Vide Vid. Vidium, lib. 8. de medic. cap. 9. Wecker, antidot. special. lib. 2. sect. 30.

CAPUT XXXVIII. De Dropace, Sinapismo, Phoenig mis et vesicatoriis.

AB Emplastris, Cerotis et Cataplasmatis, forma quidem non differunt Dropax, Sinapismo et Phoenigmus: a peculiaribus tamen effectibus, quos edunt, separatim a reliliquis ceratis, emplastris et cataplasmatis ea tractare placuit autoribus.



page 1506, image: s1506

[note: Dropax seu Picatio.] [gap: Greek word(s)] Graecis, Latinis picatio, medicamentum est forma emplastri vel cataplasmatis compositum, cuti valentius adhaerens, quod olim ad membra extenuata, resoluta, ad calefaciendum, sanguinisque majorem copiam alliciendam, ut supra, part. 2. sect. 2. cap. 5. dictum, vel corpora humidiora exsiccanda, adhibebatur.

[note: Dronatis differetiae.] Est autem duplex dropax: Unus simplex, qui ex pice cum oleo liquata constat: alter compositus, qui praeter picem et oleum, piper, castoreum, pyrethrum, bitumen, galbanum, sulphur, nitrum, cinerem sarmentorum, atque alia, quibus opus, recipit. Equibus omnibus cum pice et oleo emplastrum conficitur, quod alutae vel linteis pannis inducitur, membroque, derasis ante pilis, ac praemissa sufficiente frictione, calidum adhuc applicatur, et antequam plane refrigeratur, avellitur, iterumque igni admovetur, partique applicatur. Idque toties repetitur, donec pars rubescat, et nonnihil intumescat.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Piper.

pyrethri, an. Drach. j.

sinapis,

euphorbii,

castorei, an. Drach. ss.

picis nuvalis,

olei an. q. s.

F. Dropax in paralysi.

De Dropace vide etiam Vid Vidium, de medic. lib. 8 cap. 10. Wecker. Antidot. spicial. lib. 2. sect. 30.

[note: Strap smus.] Sinapismus vero est cataplasma aut emplastrum ex sinapi inprimis, unde et nomen haber, vel aliis, quae sinapi viribus aemulantur, compositum. Estque [note: Phoenigmus.] duplex, alius mitior, et lenior, quem [gap: Greek word(s)] Graeci, quodcutem, rubificet, ad materiam, quae altius in corpore demersa lautat, in corporis superficiem evacuandatn; alius vero fortior, qui etiam vesicas in parte, cui admovetur, excitat, quem proprie vesicatorium dominant.

[note: Vesicatorium Sinapismu panandi modus.] Conficiebant autem antiqui Sinapismos ex caricis et sinapi. Ficus siccas in aqua tepida macerant, postridie sinapi tritum cum pulpa illa commiscent. Et quidem si sinapismus vehementior expetitur, sumuntur duae partes sinapis, et una ficuum: si vero imbecillior, una pars sinapis, duae ficuum: si mediocris, partes aequales,

Mista illinutitur parri affectae, et tamdiu relinquuntur, donec cutisrubore suffundatur, unde, ut diximus, [gap: Greek word(s)] appellatio est: ideoquae saepius partem detectam inspicere oportet, inprimis si in parte sensus perierit: hoc modo enimaffecti vix vel tsrdius, etsi immodice adurantur, id percipiunt. Si quis dolor aut fervor inde, exciratus sit, decocto malvae aut foenigraeci cum oleo rosaceo aut amygdalino parum fovenda.

[note: Sinapismorum materia.] Sunt autem multa, quae sinapi hac in re viribus aemulantur, vel etiam excedunt, ut semen nasturtii utriusque, urticae, radices thapsiae, cyclamini, bryoniae, scillae, allii, tithymasus, anacardia, euphorbium, cantharides, et alia, quae supra, part. 1. sect. 1. cap. 10. sunt enumerata. Ex quibus cum melle, oxymelite scillitico, aceto scillitico, nalle anacardino, spiritu vini,


page 1507, image: s1507

terebinthina, sapone, fermento, gummi acrioribus, emplastra et cataplasmata fieri possunt, sive ad ruborem saltem et ardorem parti inducendu, sive etiam ad vesicas excitandas.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] ] Ol. de ustoreo,

de euphorbio, an. Une. jss.

sinapis Unc. ij.

Jagapeni,

castorei, an. Drach. j.

euphorbii Scr. j.

stercor. columbini Drachd. ss.

cerea q. s.

Fiat emplastrum in dolore. ischiadico.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Cantharidum alis et capitibus abscissis num. vj.

fermenti acris Drach. iij.

M. F. cataplasma Potest etiam aliquid sinapis addi et pulpae ficuum pro vesicacorio.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Fermemi Vnc. j.

aceti acerrimi Drach. rj.

cantharidum Vnc. ss.

M. pro vesicatorio post aures ponendo in Ophthal mia.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Cantharid. abscissis alis et capitibus num. iiij.

fermenis Drach. ij.

mell. anacardini,

aceti scillitici q. s.

F. Cataplasma.

Ubi vesica a medicamento excitata est, rumpenda est, atque exulceratio non mox siccanda, sed permittendum, ut humor, quem vel evacnare, vel revellere, vel dervare cupimus, effluat. atque ideo pingue aliquod unguentum, vel ficus, vel folia caulium imponenda sunt.

Cantharidibus etiam extra corpori impositis sanguinem per urinam reddi nonnulli scribunt. Verum monet Rondeletius de dignos. morb. cap. 11. quod nunquam hoc evenire cognoverit, quamvis ventri apposuerit. Id quod nec ego unquam animadverti, licet centies vesica torii loco, Cantharides usurpaverim.

Vide de Phoenigmis et Sinapismis Vid. Vidium, de medic. lib. 8. cap. 9. Wecker. antidot. special. lib. 2. sect. 32. 33.

CAPUT XXXIX. De Epithematis, Oxyrrhodynis et Anacollematis.

[note: Epithemota.] QVae hodie. Epithemata dicuntur, Graecis appellabantur etiam [gap: Greek word(s)] . Etsi enim Malagma a molliendo dicitur: tamen usu tritum fuic, ut Epithemata appellarentur, quae non solum emolliunt, sed etiam quae adstringunt et discutiunt. Et non solum ex. decoctis, sed etiam egummi componebantur.

Antiquorumque epithemata eade cum unguetis fere materia costabant, et appellabantur ita omnia, quae mediis corporis regionibus imponebantur; imo ingenere, ut nomen innuit, omnia medicamenta, quae extra corpori imponuntur, ita nominari possent. Usus tamen obrinuit,


page 1508, image: s1508

ut hodie solum ea medicamenta epithemata appellentur, quae ex aquis destillatis, decoctis aut succis cum speciebus aut pulveribus mistis constant, et extremis partibus, inprimis regioni epatis, lienis, cordis, ventriculi, fronti et articulis adhibentur.

[note: Epithemata parandi modus.] Materiam quod attinet, ea est varia, pro variis scopis: Aquae destillarae, succi, decocta, olea vel haec sola vel mixta: adhibenturque epithemata pro aestu mitigando, influentibus humoribus profligandis, partibus confortandis: cuilibet tamen parti aquae et Liquores, atque species appropriatae sunt applicandae.

Parantur autem epithemata duobus modis. Primo ex solis liquidis. Recipiuntur nimitum aquae destillatae, vel succi parti et affectui convenientes, quibus interdum aliquidaceti penetrationis gratia, vel vini additur. Deinde adjiciuntur species seu pulveres subtilissime triti, ad lbj. fere [gap: sign vor Drachme] jss. vel [gap: sign vel Drachme] ij: nonnunquam tamen etiam plus pulverum sumitur.

Praescribitur autem materia epithematis pro patris magnitudine ab [gap: sign vor Uncia] iiij. ad [gap: sign vor Libra] j. Misturâ ista prius, ubi nsurpanda est, ne pulveres in fundo subsideant, agitata, pannus lineus, vel lanens, aut gossypium, aut spongia imbuitur, et tepida plerumque parti imponitur, et quoties exaruit, rencvatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Aq. rosar. Unc. iiij.

borrag.

melissae.

vini malvatici, an Unc j.

aceti rosac. Unc. ss.

ligni alves,

santali citrini,

cortic. citri, an. Scr. j.

macis,

cimamom.

caryophyll. an. Scr. ss.

F. Epirhema Cordiale.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Aq. rosar.

portulacae,

plantag.

endiviae,

bursae pastoris, an. Unc. iij.

balaustior.

sem. portulacae,

santra, rubr.

trochisch. de camph. an. Drach. ss.

aceti Unc. ss.

Fiat epithema pro epate, in fluxu sanguinis.

Nonnunquam nulli pulveres asperguntur, sed simplicia in aqua prius macerantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Flor, rosar. rubr. Mss.

borrag. P. j.

cinamom. Drach. j.

Zedoariae,

sem. ocymi.

caryophyll. an. Drach. ss.

croci,

camphora, an. Scr. j.

gaiiae mochatae Scr. ss.

Infunduntur omnia in s. q. aq. rosar. Macexentur per diem unum, postea in B. M. vase bene clauso parum bulliant, et colentur, pro Epithemate Cordiali.

Vide Vid. Vidium, de medic. lib. cap. 8.

Ad (athemata etiam pertinent



page 1509, image: s1509

[note: Oxyrrhodina.] Oxyrrhodina dicta, quae epithemata sunt fronti peculiaria, ex oleo rosaceo et aceto, ad refrigerandum et repellendum parata.

Antiqui recipiebant olei rosacei part. iij. atque j. part. aceti, simulque agitabant, quibus petias immergebant, et fronti applicabant.

Hodie etiam alia olea, ut violaceum, myrtinum, nymphaeae, nonnunquam et aquae destillatae ac pulveres adduntur, santalum, et alia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] [note: Aq. rosar.] Une. iiij.

viol.

anethi, an. Une. ij.

ol. nymphaeae Unc. j.

aceti parum.

Misce.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Aq. rosar. Unc. iiij.

chamaemel. Unc. ij.

ol. rosacei,

aceti rosacei, an. Unc. ss.

camphorae gr. ij.

Misce.

Aliud.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Succi solani vel sempervivi Vnc ij.

aceti Unc. j.

ol. rosacei Unc. ijss.

Misce.

Nonnulli non ad frontem, sed circa collum talia applicanda censent; cum vapores plerumque ab inferiore parte corporis adscendant, quibus facilius in collo, quam in fronte, aditus intercipitur.

[note: Anacollemata.] Huc quoque referenda [gap: Greek word(s)] , quae in oculorum affectibus et haemorrhagia narium inprimis fronti applicari solent, ea de caussa ita dicta, sive quod ex medicamentis opplendi, glutinandi, adstringendique facultatem habentibus constent; sive quod humorum affluentium impetum sedent; sive quod lentore suo parti, cui applicantur, adhaerescant, et quasi agglutinentur.

Parantur enim ex farina volatili, bolo, sanguine draconis, acacia, mastiche, manna thuris, et similibus, cum ovialbumine mistis.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Boli armeni,

farine vol. [?] an. Drach. ij.

aceti nosaoei,

aq. rosar. an. Une. j.

F. anacollema stonti applicandum.

Saepe tamen etiam sine albumine ovi, ad dolorem capitis sedandum, vel somnum conciliandum, parantur, quae vel per petias illis imbutas, vel sacculis inclusa, applicantur, rectiusque in genere epithemata vel frontalia appellantur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Fior. violar.

chamaemeli,

nymphaeae,

rosar. rubr.

meliloti, an. P. j.

sem. papav. albi Draeh. jss.

nucleor. persicor. num. ij.

Excipiantur serico rubro duplici.

F. frontale, quod aqua sequenti madefieri potest.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Aq. ros. Vnc. iij.

anethi Vnc. ss.

chamaemeli

aceti rosacei, Vnc. j.

Vel.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Capit. papav. albi cum. sem. num. iij.

sem. anethi Drach. ss.



page 1510, image: s1510

flor. meliloti P. ss.

amygdal. amar.

nucleor. peisicor. an. num. ij.

Contundantur et cum aq. rosar. misceantur in formam pultis, pro epithemate frontis.

Vide Wecker. antidot, spec. lib. 2. sect. 13.

CAPUT XI. De Fomentis et Sacculis.

[note: Fomenta.] EPithematis similia sunt fomenta, ita dicta, quod suo calore corporis partes, quibus applicantur, quasi foveant. Omnia enim fomenta fere calida sunt effectu, et raro frigida. Adhibentur vel ad partes calefaciendas, vel ad digerendum et discutiendum, vel ad dolores sedandos, vel dura emollienda.

[note: Fomentorum differentia. Humida. 1.] Sunt autem duplicia, humida et sicca, Humida fiunt vel ex aqua calida, vel oleo, vel lacte, vel vino, vel decoctis plantarum, cum aqua, vino, aceto, lacte factis. Spongia nimirum, aut panni linei triplicati, vel quadruplicati, aut lana, parti affectae magnitudine repondentes, liquore cahdo imbuuntur, partique affectae imponuntur, atque ubi tepescere et refrigerari incipiunt, cum calidis permutantur, vel in eodem liquore calido iterum calefiunt.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Menthae,

absinthii, an. Mij.

flor. chamameli,

rosar. rubr. an. P. ij.

galangae,

nucis mosch. an. Drach j.

macis,

cinamom. an. Drach. ss.

balaustior. Drach. j.

Coquantur in s. q. vini rubri, pro fomento ventriculi.

Nonnunquam simplicia sacculis lineis includuntur, et in aqua vel vino, vel lacte coquuntur, calidaquae loco affecto applicantur: in quem firnem utile est, duos parare sacculos ut uno refrigerato, moxalter admoveatur.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Malvae,

althaeae,

violarum, an. Mi j.

scabiosae Mss.

flor. chamam. P. ij.

sem. lini Vnc. ss.

Includantur sacculo et coquantur, sacculusque calidus lateri dolenti ad dolorem sedandum imponatur.

Interdum liquore decocti vesica suilla vel bubula ad dimidium repletur, et parti affectae calida applicatur.

Fiunt et fomenta ex animalibus vivis dissectis, et adhuc calentibus. praecipue columbis, ut et ex animalium recens mactatorum partibus adhuc calentibus, ut pulmonibus, omento; vel iisdem oleo calesactis.

Interdum solum vapor a parte affectâ excipitur. Vaporis materia potest esse liquidum quocunque non oleosum; Aquae scilicet vel thermarum, vel artificiales, vinum acetum, decoctum. Excitatur autem vapor vel solo igne, vel injectis iapidibus, vel scoriis ferri ignitis in liquorem, aut liquope iisdem affuso. Excipiturs


page 1511, image: s1511

vero vapor per tubum lati orificii, vel infundibulum, vel circumponitur circa partem aliquam tegumentum, quo detentus, et cortelusus vapor in partem affectam fortius agat. Cui usui inservit et Laconicum seu tabulatum illud hodie passim notum, quo corpore reliquo vapor calidus excipitur, capite extra tabulatum exserto. Ita per infundibulum vaporem in aures immitti, supra diximus; In ani affectibus tenesmo, dolore haemorrhoidum, ani procidentia, in uteri affectibus aeger sedens parte illa denudatâ, vestibus circumpositis vaporem excipit. Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Artemis.

mercurial.

calamintha,

pulegii,

rutae,

rorismarini, an. Mj.

saviae Mss.

cortic. aurantiorum Une. ij.

flor. chanumeli,

sambuci,

stoechados, an. P. j.

F. decoctio in aqua et vino. Cujus vaporem e vase diligenter concluso foemina in mensium suppressione excipiat.

Post fomentationem hoc modo factam non incomnode unguenta et linimenta adhibentur. Potis enim fomentatione patefactis facilius penetrant.

[note: Sicca fomenta Sacculi.] Sicca autem fomenta per sacculos fiunt. Componuntur vero sacculi ex herbis, floribus, corticibus, radicibius, seminibus, aromatibus gummi. Simplicia nimitum scopo praesenti convenientia conciduntur, et conteruntur (nisi per se exigua sint corpora, ut triturâ non indigeant, veluti semina, sal, furfur) sacculoque, cujus sigura parti affectae quadret, excipiuntur. Qui capiti imponuntur, longi, vel pilei aut tiarae formam habere debent, vulgo cucuphas appellant; qui pro ventriculo patantur, scutiformes sunt, atque inde etiam scuta dicuntur, et sic de caeteris. Magnitudo parti respondere debet: pro sacculo cordiali [gap: sign vor Uncia] j. vel [gap: sign vor Uncia] jss. sufficit: pro capite [gap: sign vor Uncia] ij: pro ventriculo major requiritur.

Includitur autem materia nonriunquam linteo, saepius serico, aut sindoni rubro. Ne autem materiain unumlocum coacervetur et conglomeretur, acu interpungitur atque intersuitur, vulgo interpassare nominant; Idque commodius fiet, si gossypio, vel floccis panni coccinei pulveres excipiantur.

Sacculus paratus saepius siccus parti imponitur; nonnunquam tamen nonnihil vino aut aceto irrigatur, et lapidi vel lateri ab igne calefacto imponitur et incalescit.

[note: [gap: sign vor Uncia] .] Cortic. citri siccorum,

macis,

flor. chamaemeli, an. Scr. ij.

gummi juniperi,

thutis,

caryophyll, aq. rosar. macerat. et exsiccat. an. Drach. j.

rosar. rubr.

myrtill.

succini, an. Ser j.



page 1512, image: s1512

Pulverisentur, et cum floccis panni coccinei ex serico fiat sacculus capiti, ad materiam catarrhi resolvendam et absumendam, caputque roborandum applicandus.

Alius.

[note: [gap: sign vor Uncia] .] Melissae,

flor, rosar. rubr. an. Drach. iij.

cortic. citri siccor. Drach. j.

flor. lavendulae Drach. ss.

sem. melissae,

ligni aloes,

caryophyll.

croci,

macis,

cinamom. an. Scr. ss.

Fiat sacculus cordialis ex serico rubro.

Alius.

[note: [gap: sign vor Uncia] .] Comar. absinthij,

menthae, an. Mij.

betonicae,

rosar. rubr. an. Mss.

cortic. citri,

gelangae,

caryophyll. an. Drach. ij.

calami aromat.

nucis mosch.

baccar, lauri. an. Drach. j.

F. Sacculus pro ventriculo.

Vide Wecker, antidot. special. lib. 2. sect. 12. 46.

CAPUT XLI. De Embrochis, Lotionibus et Balneis.

FOmentis cognatae sunt Embrochae, lotiones et Balnea, quae omnia potius quandam utendi rationem, quam medicamenti compositionem et formam aliquam significant, eandemque fere cum fomentis humidis habent materiam.

[note: Embrochae.] [gap: Greek word(s)] quidem irrigatio, instillatio, stillicidium atque impluvium, est humoris ex alto, pluviae instar, in partem aliquam destillatio, quae fit vel prolutione ex vasculo proboscide inclinata, aut destillatione ex gutturnio. Atque ita a fomentatione saltem modo applicandi differt. Aetius tamen, tetrab. 1. serm. 3. cap. 172. et. cap. 174. [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] distinguit: ipsique [gap: Greek word(s)] seu irrigatio aut perfusio [gap: Greek word(s)] pars et principium tantum est: [gap: Greek word(s)] vero est, cum post [gap: Greek word(s)] parti liquore aliquo perfusae lana, vel linteum eodem liquore imbutum apponitur.

[note: Lotiones.] Adhibetur autem tribus praecipue locis. Primo super suturam coronalem, in cerehri intemperaturis siniturque humor per sagittalem suturam decurrere. Secundo ad principium spinalis medullae in nervorum morbis, siniturque humor per totam spinam defluere. Tertio ad ventriculum calefaciendum vel exsiccadum; siniturque materia per totum abdomen excurrere, si intestina quoque imbecilla sint; epati cerato santalino applicato, si ejus incensio metuatur. Materia stillicidii est aqua communis, thermarum, decoctum, lac, oleum, pro ut partis affectus id requirit.

Lutiones vero aliae partibus quibusdam adhibentur, quae lotiones


page 1513, image: s1513

particulares appellantur; aliae inferioribus corporis partibus usque ad umbilicum, quae insessus et semicupia vulgo nominantur; aliae toti corpori, quae balnea dicuntur.

Lotiones particulares inprimis capiti, manibus et pedibus adhiberi solent: paranturque, ut fomenta, ex herbis vel in aqua simplici, vel lixivio coctis, vino, oleo.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Majoranae,

betonicae,

melissae,

rorismar. an. M. j.

flor. stoechad. Arab. P. ij.

nigellae Drach. ij.

Coquantur in lixivio ad loticriem capitis.

Alia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Fol. lactucae,

sarlicis,

vitis,

malvae,

violariae,

flor. chamaemel.

summit. anethi, an. Mj.

Capit. papav. albi. num. vij. velx.

Coquantur in s. q. aq. F. lotio pedum ad somnum provocandum.

Alia.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Rad. lapathi acuti,

belenii,

chelidon. major. an. Unc. j.

rasur. ligni guajaci Unc. ss.

fumtriae,

amgallidis,

betae,

salviae,

ahelidoniae major.

centaurii minor. an. Mj.

fol. lauri Mss.

flor. stoechad. Arab.

chamaemeli, an. P. ij.

fol. senae el. Unc. ss.

agarici drach. ij.

farinae lupinor. Unc. ij.

furfuris in petia ligati M. j.

Coqu. in aqua vel lixivio sarmen torum vitis pro lotione capitis in tinea.

Insessus, Graecis [gap: Greek word(s)] , est balneum ventris inferiorumque partium, cui aeger ad umbilicum insidet. Paraturque ex foliis, quorum Mvj. x. xij. vel plures, radicum [gap: sign vor Uncia] v. vj. seminum [gap: sign vor Uncia] v. praeter propter sumuntur, et in. aq. s. q. coquuntur.

Habbentautem tales insessus varios usus. Nonnunquam ad dolorem sedandum, digerendumque adhibentur. Ita in doloribus nephriticis ex althaea, malva, parietaria, hedera terrestri, betonica, petroselino, floribus chamaemeli, semine lini, foenigraeci insessus parantur. Ita in prolapsu intestinorum, quae ob tumorem et inflationem reponi non possunt, insessus ex emollientibus, digerentibus iisdem fere utiliter adhibentur.

Ad ciendos quoque merises ex medicamentis ad eam rem propriis et accommodatis insessus fieri possunt. Herbae nonnunquam sacculis induntur, ut in balneo; aeger iis vel insideat, vel parti maxime affectae eas imponat.

[note: Balneum] Balneum totius corporis lotio est, adhibeturque aut ad detersionem cutisque


page 1514, image: s1514

vitia, vel lassitudinem, vel intemperiem totius.

[note: Balneorum differetia.] Balnea alia sunt naturalia, alia arte parata. Inter ea, quae naturaliter nobis suppeditantur, simplicissimum est aquae dulcis balneum, quod calefaciendi et humectandi vim habet, ideoque hecticis convenit.

Thermas Natura etiam, non Ars suppeditat.

Ad thermarum autem et naturalium balneorum imitationem Medicus multa in defectu thermarum parare potest.

Ita in scabie, evacuato satis corpore, talis pulvis ad balneum parari porest.

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Alumin. Unc. jss.

sulphur. Unc. j.

nitri Unc. ss.

salis P. ij.

Misce.

Vel

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Radic. lapathi acut. [gap: sign vor Libra] . ij.

enulae [gap: sign vor Libra] . ss.

fumariae,

parietariae,

betae,

saponriae,

scabiosae, an. Miiij.

sem. 4. frig. major. an. Unc. j.

tartari Unc. jss.

farina fabar. in sacculo inclusae

[gap: sign vor Libra] . j.

Coq. pro balneo: in scabie et cutis affectibus.

Vide Wecker, antidot. spec. lib. 2. sect. 14. 16. 17.

CAPUT XLII. De Cauteriis.

TAndem de Cauteriis etiam, ad quae, ut ad extrem um remedium, in nonnullis morbis confugiendum est, pauca dicamus. Nam tota de cauteriis. doctrina prolixius ab aliis pertractata est; neque tota huc pertinet.

[note: Cauteriae.] Cauteria dicuntur medicamenta, quae adurendi corpus crustamque excitandivim habent. Sunt autem duplicia; Actualia vulgo appellata, quae ferro candente perficiuntur: et Potentialia, quae per medicamenta, [gap: Greek word(s)] atque urentia: de quibus saltem [note: Cauteria potentialia parandi ratio.] agere hujus loci est. Materia et compositio multiplex est, ac vix Cheirurgus est, qui non hic aliquid secreti jactitet. Communis fere omnium materia est lixivium, e quo sapo conficitur. Imo commodissime ex eo solo cauterium fit, idque Heurnius, lib. 1. meth. ad Prax. sexcentis aliis tecte praefert, utpote quod brevi temporis spatio opus suum, et quidem sine dolore, perfiecre possit. [gap: sign vor Rec. (recipe)] . lixivium, e quo sapo niger coquitur. Id sartagine exceptum coquatur in lapidem, qui tesserarum majorum in formam scinditur cum refrixerit, ac vitro recte obturato. servatur, unde lapidem corrosivum vulgo appellant. Hic tamen observandum, ne ad omnimodam siccitatem, quae cum spirituum falinorum jactura conjuncta est, coctura continuetur, sed eousque


page 1515, image: s1515

usque saltem, donec humiditate aquea absumta materia incrassari et inspissari incipit.

Alii lixivio addunt vitriolum, sublimatum, auri pigmentum, atque alia talia acria, quae supra, part. 1. sect. 5. c. 10. enumerata sunt. Lixivium deinde coquitur ad lapidis consistentiam, qui in vitro, loco sicco, ne liqueseat, servatur.

Ut [gap: sign vor Rec. (recipe)] . Cineris cali [gap: sign vor Libra] ij.

calcis vivae [gap: sign vor Libra] j.

tartari,

talis ammoniaci, vitrioli Ungar,

nitri, an. Une. ij.

Lixivii primi saponis q, s.

Supersundatur et transcoletur. Lixivium colatum iterum super novas species fundatur et coletur: idque tertio vel quarto fiar. Tandem humiditas separetur, et caput seu calx usui servetur.

Vel

[note: [gap: sign vor Rec. (recipe)] .] Calcis vivae P. iij.

minii P. j.

lixivii seu saporis fullonum q. s.

Fiant inde lapilli.

Vel:

Praeparetur lixivium e cineribus tithymali aut sarmentis ficus.

Hoc lixivium funde super

alumin. rochae,

Vitrioli Ungarici,

salis ammoniaci, an. q. v.

Stent ita horis 24. postea percolentur.

Colatura coquatur in vase aeneo ad liquoris consumtionem. Quod relinquitur, servatur in vitro ad usum.

Vel [gap: sign vor Rec. (recipe)] . [?] calcinati Unc. ij.

salis ammoniac. Unc. j.

calcis vivae,

cineris e vini fece, an. Unc. iij.

Tritis affundatur lixivium ficulneum vel tithymalinum, saepiusque transcoletur, donec materia toca fere dissolvatur.

Alii alia etiam jactant. Verum apparatu operosiore nullo opque est: cum illud, quod ex lixivio acerrimo, e quo sapo paratur, conficitur, quodque primo loco proposuimus, omnino satisfaciat, et brevissimo tempore, ac horarum duarum vel trium spatio, sine ullo dolore atque aliis symptomatibus, escharam inducat; id quod saepissime expertque sum. Videat. Heurnius, loc. allegat.

Usus Cauteriorum. Usus Cauteriorum apud antiquos praecipuus erat, ut evacuetur materia, et abscessus aperiantur, vel pars siccetur et roboretur; quod tamen potius actualibus, quam potentia libus cauteriis competit. Hodie non raro ad avertendos a nobilioribque ad ignobiliores partes humores usurpantur, vocatutque ulcus illud a cauterio excitatum vulgo fontanella. De quibus supra, hoc libro parte 1. sect. 2. capite 9. dictum.

Atque hae sunt praecipuae medicamentorum formae: ad quorum modum Medicinae studiosus et ipse alia componere, et ab aliis composita annotare porerit. Utrumque enim non inutile putamus; etsi alii aliter hac de re sentiant. Nam quidam egregie suo muneri se satis fecisse putant, et ad faciendam


page 1516, image: s1516

Medicinam paratissimos esse existimant, si magnam compositorum (Receptas vocant) farraginem colligant; etsi simplicium, e quibus componuntur, methodi medendi, et rationis medicamenta coraponendi, vix ullam cognitionem habeant. Alii contra de medicametis ab aliis compositis parum sunt solliciti. Nam si methodum medendi teneant, simpliciumque naturam perspectam habeant, et methodum ea componendi calleant: cuivis affectui commoda medicamenta se facile inventuros existimant. Quod etsi verum sit, atque id etiam Galenus docuerit: tamen idem Galenus plurima ab antiquis composita medicamenta in libris de compositione. medicamentorum collegit, et ipse usorpavir, theriacamque ab Andromacho compositum, etsi et ipse componere medicamenta nosset, magnifecit. Itaque hoc faciendum, sed illud tamen non plane omittendum censeo, atquer ercte a praestantissimo Medico Jo. Cratone, cive meo, dictum puto, Censil. 322, De morbi natura, inquit, caussa, locoque affecto Medicus diligenter cogitet, atque in eo plus, quam certis medicamemorum mirificit forma situm putet. Medicinam tamen expertam cum ratione adhibitam plus valere ea, quae interdum subito a doctissimo etiam Medico magna ratione adbibita excogitatur, non dubito, atque haec in parte nationales etiam Medicos empeiricis cedere debere de sententia Hippocratis statuo.

Conclusio.

QVibus universa Medieina comprehendatur terminis, et quae ad eam pertineane, per compendium. Medicinae tyroni monstratum esse, hactenus, existimo. Quae si perspecta habuerit, in antiquorum scriptis, a quibus hoc labore neminem avocare, sed potius ad ea facilius percurrenda viam monstrare volui, majore procul dubio cum fructu, neque tanquam in ignota sylva, nescius unde [note: An in Medicis Fortuna requiratur.] veniat, aut quo tendat, vagabitur; sed tandem, studio indefesso, cum Deo, ad finem optatum perveniet, et [gap: Greek word(s)] evadet.

Unum saltem, quod aliquem sollicitum habere posset, conclusionis loco adhuc monendum; an nimirum in Medico etiam Fortuna requiratur. Vulgo quidem creditur, in Medico non solum artem, sed et fortunam, et ut nonnulli loquuntur, [gap: Greek word(s)] requiri; et non paucos invenias, qui Medicis artis medendi, quod ipsi diffiteri non possunt, non solide gnaris, successu tamen non infelici, ut putant, medicinam facientibque, quam aliis doctioribus quidem, at in curando non aeque felicibus, sese committere malint.

Verum ut ea, quae a Philosophis de Fortuna in genere disputari solent, hîc non adferamus, breviter monendum, primo Fortunam duplici modo hîc considerari posse primo, ut ab Aristotele definitur, quod sit caussa per accidens in iis rebus; quae per electionem



page 1517, image: s1517

alicujus gratia fiunt. Quae quidem concedi potest respectu intentionis et actionum humanarum; cum multa saepe praeter rationem et opinionem accidant; Verum DEI optimi max: respectu nihil casu vel fortuito fit, sed omnia humana ab eo, etsi occulto modo, gubernantur. Deinde sumitur hîc Fortuna pro naturali quadam prudentia, [gap: Greek word(s)] retum causas facile perspiciendi, et ea, quae generis sunt, particularibus facile applicandi. Secundo Fortunam considerari vel respectu ipsius Curationis, vel respectu famae, quae Medico e curatione obtingit.

Ipsam ergo Curationem quod attinet, in ea nec aeger nec Medicus a fortuna, id est, caussa aliqua per accidens, et iis, quae praeter rationem fiunt, felicem in curando successum, nec aeger sanitatem sibi polliceri potest, sed utrumque ab aecurata artis cognitione et benedictione divina exspectandus. Nam si et morbi naturam, et medicamentorum vim habeat cognita Medicus, atque ea suo loco et tempore, modoque convenienti aegro adhibeat: felix inde eventiis, quantum quidem is in artis potestate est, sequatur, et aeger sanitatem. recuperer neceste est. Unde Hippoer. de locis in homme Scribit: Si morborum medicamenta certa sunu, ut sunt, quorsum forrumt opus est? Aut si in exhibitione medicamentorum Fortuna aliquid confert, non magis perfecte medicamenta, quam, non medicamenta cum fortuna exhibita morbis proderunt. Indoctus vero

Medicus fortuna tali inprimis indiget. Nam cum imperiti rectam agendi rationem nesciant, si quis per ipsos sanari debet, fortuito id evenire necesse est: quod quidem non raro accidit Dum. enim hinc inde conquisita medicamenta temere porrigunt, si accidat, ut ea convenientia sint, eorumque vi et efficacia aeger restituatur, Medico illud vel Empeirico saepe adscribi solet, quod fortunae adscribendum erat. De quo Celsus, lib. 3. cap. 9. Quos ratio non restituit, temeritas adjuvat. Verum ab ista fortuna alius aeger aliquid commodi sibi polliceri non pocest.

Interim tamen prudens et pius Medicus, quam accurate etiam artis praecep ta coguita habeat, caussam supremam, Deum Opt. Max. a quo ornnium rerum eventus felix, non excludet, sed auxilium et una operantis actionem sperabit, et implorabit; quam nos pio et usitato vacabulo Benedictionem divina potius, quam lortunam appellamus. Idem a Deo aeger peret, eumque orabit, ut pro sua voluntate efficaciam medicamentis adspiret. Quem enim Deus servatum non vult, ei frustra efficacissima etiam Medicamenta exhibet Medious.

Si vero Fortuna sumatur pro naturali quadam prudentia et facultate generalia Individuis applicandi, in ea multum situm est: Et omnino aeger plus auxilii a medico tali prudentia praedito, quam qui ea destituitur, sibi polliceri potest.



page 1518, image: s1518

Si vero Fortuna Famae Medici respectu consideretur, accidit interdum, ut offerantur artis medicae non satis peritis morbi, qui aut sua natura leviores sunt, aut decursu temporis jam tales evaserunt, aut qui magnorum speciem prae se ferunt et adstantes terrent, etsi natura sua benigni sint: quorum ablatio (cum etiam citra Medici operam interdum evanescant) non tam Medico imperito, quam Naturae accepta ferenda est. Contra accidere potest, ut Medicus etiam peritus in morbos difficiles, desperatos, et incurabiles incidat: quos cum medicamentorum etiam idoneorum ope tollere non possit, infelix et infortunatus vulgo, nulla tamen sua culpa, nulloque jure habetur. Sicut contra Medicus, cui salutares morbi curandi obtingunt, felix habetur. Et licet iste suo modo felix sit et fortunatus: ex hac tamen felicitate et fortuna alii, qui periculosioribus morbis laborant, non est ut aliquid commodi, sperent.

Evenit tamen non raro, ut fortuna ista nonnullis applausum aliquem conciliet: cui facile aliquid accedere potest, quod ad famam quoque concitandam faciat. Hinc fit, ut raro Medici suis meritis aestimentur; sed opinionibus hac in re inprimis mundus regatur: verumque est, quod Joh. Crato, epist. 184. scribit: Fit maximus concursus ad illos Medicos, quorum opera ii, qui sapere videntur, (licet interdum egregie desipiant, et stolidae credulitatis poenas dent) utuntur.

Verum ut haec concludamus, non ad vulgi applausum captandum studia sua dirigat Medicinae studiosus, sed id agat, ut solidam Medicinae cognitionem sibi comparet. Quod assequetur, si consilio Hippocr. quod lib. [gap: Greek word(s)] habet, obtemperabit. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Caetera DEO commendabit, et felicem successum ab eo petet atque exspectabit. ILLE dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus: ILLE humiliat et exaltat.

ILLI SOLI HONOR, GLORIA, ET GRATIARUM ACTIO SEMPITEANIS SECULORUM SECULIS.



image: s1518a

[gap: illustration (Tabula figurarum plerorumque instrumentorum chymicorum exhibens, quorum nomina, descriptio et usus inquirantur, lib. 5, par. 3. sect. 2. iis locis, quae numeri adjecti monstrant)]

image: s1521

[gap: indices]

image: s1579

[gap: imprint]

image: s1581

[gap: errata list]