01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBRI V. Autore DANIEL SENNERTO, Uratislauiensi D. et Medicinae in Academia Wittebergensi Profess. P. Ultimum recogniti et aucti, ac tertium editi. Cum priuilegio Caesareo. WITTEBERGAE Apud haeredes Zach. Schüreri Sen.



image: as002

[gap: praeliminaria; body text]

page 485, image: s0485

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBER TERTIUS. PARS I. De Signis in Genere. SECTIO 1. De Signorum Differentiis et Fontibus. CAPUT I. Dethodi Semioticae Necessitate Et Utilitate; Et Quid Signum.

POstquam hactenus quid sit sanitas, et in quibus consistat, tum quae sit rerum praeter naturam differentia, explicavimus: recta jam ad methodum medendi, tuendaeque sanitatis accedendum, docendumque videtur, qua ratione sanitas conservari, et morbi tolli possint. Verumenimvero cum artes versentur circa singularia, Medicusque non curet hominem in genere, sed Petrum, Paulum etc: methodus acvia prius explicanda, qua praesens cujusque hominis tum sani tum egri constitutio agnosci, latentes in singularibus et individuis morbi per signa investigari, et quid de exitu morborum sperandum sit, cognosci queat, methodusque semiotica proponenda est. [note: Methodi semioticae utilitas. ] Quae etsi non sit necessaria ad cognitionem curationis; cum possimus cognitionem curationis affectus acquirere, etsi, qua ratione cognoscendus sit, nondum cognitum habeamus: tamen cum necessarium sit, si ad operationem et curationem descendere animus est, ut perspectam habeamus rationem cognoscendi affectus, affectumque non cognitum curara non possimus: merito hîc methodus se miotica praemittitur. Patetque hinc, quae sit methodi semioticae necessitas et utilitas. Etsi enim, ut dictu, necessaria non sit ob cognitionem curationis: ob curationem tamen ipsam


page 486, image: s0486

necessaria est. Ea praeterea etiam est methodi hujus utilitas, quod dum aegri ea, quae sibi eveniunt, jam Medico cognita vident, non solum Medicinam extollunt, sed etiam Medico magis fidunt, et magis obediunt: atque ita non solum ad curationem necessaria est, sed etiam ad Artis autoritatem facit methodus semiotica. Id quod Hippocrates, initio prognostic. monet: [gap: Greek word(s)] . Adde quod Medicus praevidens ea, quae aegris sunt eventura, tempestive iis potest occurrere. Hac quodque instructque Medicus vulgi calumnias facilius evitare potest, dum, quae futura sunt, praedicit, nec optima medicamenta, quae pluribus profuerunt, infamat, iis ea exhibendo, in quibus nulla salutis spes superest. Quapropter et nos, ne in hac parte deficiamus, methodum semioticam hoc loco subjungemus, et de signis, indicantium methodi curatricis precipue, agemus, ac, qua ratione indicantia cognosci possint, explicabimus.

[note: Signum quid. ] Signorum autem appellatione intelliguntur omnia ea, quae rem aliquam significant; seu omnia evidentia, quae rem ignotam et occultam patefaciunt; seu, ut autor definitionum Medicarum loquitur, Signum est [gap: Greek word(s)] . Capiturque vox signi hic latius, quam in Logicis. Logici enim effectus solum pro signis habent, et demonstrationem a signo illam appellant, quae ab effectu est; Medici vero hîc omne id, quod aliquod eorum, que in methodo medendi indicat, significare et monstrare, notumque reddere potest, signum appellant. Qua ratione et caussa inter signa recensetur, et ex caussis, quae praecesserunt, aut praesentes sunt, affectus signa petuntur.

CAPUT II. De Signorum Differentiis.

[note: Signorum geneta. ] Signorum autem quaedam sunt differentiae. Et primo quidem pro varietate corporum et ipsa dicuntur alia salubria, alia insalubria, alia neutra. Salubria dicuntur, quae salubritatem aut sanitatem; insalubria, quae insalubritatem; Neutra, quae neutram dispositionem ostendunt.

Deinde dicuntur quaedam [gap: Greek word(s)] demonstrantia seu demonstrativa, quae praesentem constitutionem, seu secundum naturam, seu praeter naturam ea sit, demonstrant: quaedam [gap: Greek word(s)] , quae futura praenunciant: quaedam [gap: Greek word(s)] , quae eum, qui jam praeteriit, corporis statum in memoriam revocant.

Praeterea signa alia sunt propria, alia communia. Propria sunt, quae uni solum affectui coveniunt: Communia vero sunt, quae in pluribus et


page 487, image: s0487

diversis reperiuntur. Propriorum rursum plura sunt genera. Galenus, l. de febrium different. cap. tria eorum genera constituit, atque alia inseparabilia, alia propria, alia inseparabilia et propria simul nominat. Inseparabilia illa appellat, quae affectum significant, et ab effectu separari non possunt, et omni, sed non soli competunt, a quibus non licet argumentari affirmative, sed solum a negatione talium signorum ad negationem affectus procedere. Exempli gratia; incepisse a caussa aliqua manifesta, est a diaria inseparabile signum, et sequitur: Haec febris non incepit a caussa manifesta: Ergo non est diaria. Non vero sequitur: Haec febris incepit a caussa manifesta. E. est diaria. Propria sunt, quae soli, sed tamen omni non conveniunt. Propria et inseparabilia sunt, quae soli et omni conveniunt.

Ex hac divisione aliae oriuntur signorum apud Medicos differentiae. Nominantur enim apud Graecos [gap: Greek word(s)] , apud Latinos inseparabilia, assidentia, comitantia, supervenientia, mox seu post apparentia: quae quomodo differant, non omnes satis explicant. Commodissime autem ita distingui posse videntur. [note: Signa [gap: Greek word(s)] . ] [gap: Greek word(s)] sunt, quae morbi essentiam consequuntur, et cum eo necessario cohaerent, ideoque necessario mox in principio morbi adsunt, et â morbo separari non possunt, ac omni tali et semper conveniunt; et ubi sunt, affectum illum ad esse necessario significat. Verum cum rarissime ex uno signo proprio affectum cognoscere liceat: plerumque signa pathognomonica constituuntur ex pluribus conjunctis, quae si seorsim sumantur, pathognomonica non sunt. Ita nec respiratio difficilis, nec tussis, nec febris continua per se et separatim sumta sunt signa pleuritidis: verum respiratio difficilis, febris continua, tussis, dolor pungens, pulsus durus et serrinus, ut loquuntur, si simul appareant, pleuritidis signa pathognomonica sunt.

[note: Signa [gap: Greek word(s)] . ] [gap: Greek word(s)] , id est, assidentia sunt, quae a mordo inseparabilia non sunt, neque ejus essentia necessario cohaerent, neque semper adsunt, sed [gap: Greek word(s)] : interdum, praeter pathognomonica, mox a principio apparent, interdum postea succedunt, quandoque etiam nullo morbi tempore adsunt, ut Galenus, 1. aph. 12. docet: ideoque ipsum morbum, ejusque speciem non indicant, sed conditionem aliquam ejus significant, et [gap: Greek word(s)] efficiunt, qualia sunt in pleuritide, quod aeger facilius decumbat in latus affectum vel oppositum, quod dolor adscendat ad jugulum, vel hypochondria.

[note: Signa [gap: Greek word(s)] ] Sub his et [gap: Greek word(s)] forsan complecti liceret. [gap: Greek word(s)] , ut Galenus ait: et sunt nonnulli, qui [gap: Greek word(s)] , [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] pro eodem signorum genere habeant: tamen ab autoribus artis


page 488, image: s0488

Medice disjungi videtur. [gap: Greek word(s)] enim, ut dictum, sunt, quae ipsum morbum non indicant, ejusque essentiam non consequuntur: familiaria tamen morbo sunt, ejusque aliquam conditionem, et [gap: Greek word(s)] differentias manifestant. [gap: Greek word(s)] vero, et [gap: Greek word(s)] sunt, quae neque morbi naturam ac speciem, neque ejque conditionem significant, sed ejus mutationem solum indicant. Suntque haec triplicia: alia enim sunt signa coctionis et cruditatis: alia, quae salutem et mortem significant: alia [gap: Greek word(s)] seu decretoria, quae solutionem morbi praenunciant, ut Galenus, 1 de crisibus cap. 14. et. 3. de cris. cap. 4. docet.

CAPUT III. De Signorum Fontibus.

[note: Signorum fontes. 1. Essentia liter inhaerentia. ] SIgnorum autem fontes etsi plures sint: ad tres tamen redigi posse videntur. Primo enim sumuntur signa ab ipsa rei natura et essentia, sei, ut Galenus loquitur, cap 8. artis med. [gap: Greek word(s)] , id est, ab essentialiter inhaerentibus, sive res illa sit morbus, sive caussam sive simptoma. Saepe enim res ex se, seu ex propria natura manifestae sunt, atque earum magnitudo, color, figura atque alia, quae ipsis essentialiter inhaerent, manifesta sunt, et visui sese offerunt, ut aliis signis opus non sit. Quorum vero naturae non ita in propatulo positae sunt, ex aliis signis cognoscuntur; et quidem duabus viis ad quodvis demonstrandum et cognoscendum progredi possumus, a caussa nempe, et ab effectu.

[note: 2. Effectus. ] Secundo itaque petuntur signa ab effectibus, id est, omnibus, quae sanitatem, morbum et caussas morborum insequuntur, accidentibus et symptomatibus, sive sint laesae actiones, sive excreta et retenta mutata, sive qualitates corporis mutatae. Quas res nonnulli speciatim considerant, atque, ita plures signorum fontes constituunt.

[note: 3. Caussa. ] Tertiô â caussis, sive sint externae, sive internae, sive per se, sive per accidens, sive quaecunque aliae. Huc pertinent quaedam, quae quia signa manifestiora exhibent, nonnulli pro peculiaribus signorum fontibus ea habent. Talia sunt habilitas seu dispositio corporis, et hinc facilis vel difficilis in hunc vel illum morbum lapsus. Ille enim monstrat similem temperiem, hic contrariam. Homo enim natura calidus facile morbis calidis corripiturm difficulter frigidis. Hic etiam referenda ea sunt, quae juvant et nocent. Ea enim, que morbum augent, argumento sunt, morbom habere convenientiam cum re, quae morbum augent. si aliquid juvat et prodest aegroto, contrariam morbo naturam ei inesse indicio est. Homo enim sanus gaudet similibus, laeditur contrariis: aeger contra gaudet contrariis, laeditur similibus.

His signorum fontibus addunt nonnulli similia et dissimilia. Per simile vero et dissimile intelligitur vel corpus, quod alteri corpori, aut sibi ipsi confertur; vel pars, quae alteri


page 489, image: s0489

parti, aut cum seipsa comparatur. Nonnullis tamen videtur, quod similitudo et dissimilitudo non peculiaris signorum fons sit, sed ratio potius alia signa apte inter se conferendi. Atque id est, quod Hippocrates, in lib. de iis, qua in Medicatr. fiunt, l. 1. praecipit: similia an dissimilia sint, a principio inspiciendum. Ut autem recta fiat comparatio, requiritur praecipue, ut ejus, cum quo fit comparatio, certa habeatur notitia, et ut Galenus, in comm. docet, aegrorum [gap: Greek word(s)] Medicus cognita habcat. Nisi enim id, quod comparatur cum alio, notum sit, nullum certu signum similitudo aut dissimilitudo exhibere potest, atque in comparatione decipi facile est: ut illi Empeirico accidit, referente Galeno, commento. 1. in loc. allegat. qui contendebat, humerum non esse luxatum; quia alteri humero similis plane apparebat, ignorans, alterum quoque humerum luxatum fuisse. Ita si aeger aliquis habeat nares acutas, oculos cavos, tempora collapsa, non mors mox praedicenda est: sed videndum, an non naturalis sit ea aegri facies. Unde patet, plus fidendum esse ei Medico, qui saepius cum aegro versatus est, quam alii, cui plane ignotus est. Ad hunc signorum fontem etiam referuntur communiter vagantia mala. Gomparantes enim hunc aegrum cum aliis plurimis, qui communi aliquo morbo aegrotant, eum etiam eodem malo laborare non sine caussa suspicamur.

LIBRI TERTII PART. I. SECTIO II. De cognoscenda corporis humani et praecipuarum ejus partium Temperio. CAPUT. I. De signis corporis saluberrimi.

POstquam haec in genere de signis tradidimus, jam ad species accedendum. Et cum corpora sint duplicia, sana et aegra, corporisque sani, quod neutra sub se complecticur, quaeda sit differentia et latitudo: Primo qua ratione sani corporis ejusque partiu costitutiones varie cognoscedae sint, dicedum. Idque summe et maxime necessarium est, ut inde recessum a naturali statu in morbis colligere, et cuique convenientia remedia Medicus praescribere possit.



page 490, image: s0490

[note: Sani et agri differentia. ] Primo vero hominem sanum ab aegro discernere non difficile est. Omnes enim, ut recte Galenus scribit, tum se sanos esse judicant, cum omnes, quae homini conveniunt, actiones obire possunt. Et proinde natissimum hîc signum est, quod ab actionibus sumitur, terminusque, qui sanum et aegrum distinguit, est operationum laesio sensibilis.

[note: Signa corporis saluberrimi. ] Cum vero magna sit sanitatis latitudo, primo optimae constitutionis corporis humani, quae reliquorum velut norma sit, signa proponenda sunt. Laudabant quondam homines, ut Galenus, 1. de temp. cap. ult. scribit, quandam Polycleti statuam, Canonem appellatam, quae ita artificiose facta et fabrefacta erat, ut summa omnium partium inter se esset harmonia. Ita et Medico hîc optima quaedam corporis constitutio deseribenda est, ad quam omnium tatum, sexus, regionum, conditionum, naturarum homines comparandi sunt, et inde, quales sint, temperati an intemperati, aestimandi.

Galenus autem in aestimandis corporis constitutionibus e duobus precipue fontibus, in arte Medica cap. 5. signa petit, primo [gap: Greek word(s)] , quae secundum essentiae rationem ipsis insunt: secundo, ex iis, quae ex necessitate haec sequuntur, operationibus et accidentibus. Utrumque genus plura sub se complectitur. Primo enim cum partes sint duplices, similares et dissimilares, in similaribus recta ex Elementis suis compositio, et hinc dependens temperies, per quam omnes partes ad naturales actiones obeundas aptae sunt, requiritur. Is igitur homo optimam constitutionem partium similarium obtinet, in qua eae omnos optimam, quam debent, temperiem obtinent. Quae quidem [note: Atemperie. ] temperies non pondere ac mensura contrariorum Elementorum est metienda, sed in qua talis est elementorum et qualitatum proportio, secundum quam, ut Galenus loquitur, quodlibet [gap: Greek word(s)] , optime se habet, in prorpria natura. Neque enim omnium partium constitutio eadem esse debet: sed ut diversarum partium sunt diversae actiones: ita et temperies; Calidior nempe cordis, quam Epatis; Epatis, quam cerebri; siccior ossium et membranarum, quam carnis.

[note: A confon mationt. ] In dissimilaribus vero et Organicis partibus requiritur certus partium constituentium numerus, magnitudo, figura, conveniens situs et cum aliis connexio. Ergo homo optimae constitutionis et saluberrimus, praeter optimam temperiem, omnium partium convenientem numerum habeat, totius corporis statura et singularu partium magnitudine; partes omnes rite conformatae et figuratae sint, suumque locum et situm obtineant; respondeantque ad proportionem partes partibus; dextre sinistris, magnitudo capitis amplitudini thoracis, manus brachiis, pedesque cruribus sint commensurati.

[note: An corpus parbum possit esses aluberrinum. ] Sunt quidem nonnulli in ea opinione,


page 491, image: s0491

corpus optime constitutum et saluberrimum esse posse, quod minoris paulo staturae est. Nimirum sicut Artificum sigilla non minus interdum admiramur, quam Colossos: ita vitium corpori nullum adscribendum censent, in quo vis formatrix delatam ad se materiam quantamcunque digestam suis locis applicat, et parti cuique, quantum satis sit, ex ea tribuit, eamque ita in totius corporis efformationem absumit, quaecunque etiam inde exsurgat ejus magnitudo; modo omnia alias numeris suis absoluta sint.

Verum enimvero certiora longe sunt reliqua corporis optime constituti et temperati signa, ubi etiam justa ejus statura et magnitudo observatur. Nimirum arguit hoc justam materiae copiam, sicut minor statura materiae defectum, aut major statura majorem, et quam natura satis regere non possit, materiae copiam. Alia tamen etiam de caussa moderata in corpore optime constituto statura requiritur. Si enim ingens corporis moles sit, ab anima semper rite regi non potest. Nempe cum anima non solum corpus alere debeat, sed et secundum meliorem sui partem alia officia exercere, si nimia sit corporis moles, vix utrique sufficere potest, et propterea ad alterum conversa et patiore desiderio capta, maxime nutriendo corpori intenta est, reiquumque munus negligenter tractat; unde quidam mentis torpor ationesque ingenii minus perfectae deprehenduntur. Contra si anima nimis parvo corpore, quas claustris, coarctetur, commotis spiritibus igneum veluti corpus reddit, et cum se ad rerum contemplationem transfert, studio nimio corpusculi vires debiliores saepe attenuat, et fervore quodam superandi lites excitat et et litigiosos reddit.

[note: Ab Unitate. ] Praeter haec in utrisque tam dissimilaribus, quam similaribus requiritur unitas. Nam non satis est, ut corpus bonam obtineat temperiem et eleganter sit conformatum, sed praeterea omnes partes pulere invicem unitae et conjunetae sint, oportet.

[note: Ab Actionibus. ] Verum enimvero cum haec quidem sensu in exterioribus percipi possint, in interioribus vero lateant: recte [gap: Greek word(s)] , ex iis, quae necessario ista consequuntur, de totius corporis constitutione judicium sumendum. Inter illa autem [gap: Greek word(s)] et consequentia sunt primo actiones, et proinde cum actiones de constitutione corporis testantur, homo optime constitutus praestantissimas edit actiones. Quae autem actionum sit differentia, supra, libro 1. dictum. Homo ergo optime sanus actiones has omnes probe obit, et nullus in iis defectus est. Excrementa naturalem suam substantiam, qualitatem, quantitatem, tempus et locum convenientem, per quem ejiciuntur, observant. Neque etiam temperatissimus homo multum vorat, sicut ii, qui fame canina laborant, sed, ut Galenus, cap. 1. lib. 2. de temperamentis scribit:


page 492, image: s0492

[note: Hominis temperati deseriptio. ] Homo temperatissimus moderate edit et bibit, concoquitque optime cibos, non in ventriculo tantum, sed in venis etiam totoque corporis a bitu. Idem sensuum functionibus mentisque actionibus optimis erit praeditus. Idem medius erit inter somnolentum et pervigilem: Idem concupiscendi et appetendi vim ita castigatam habebit, ut rationis imperio obsequatur, neque tamen plane torpeat, ideoque non semper corporeo instinctui satis faciet, sed quod superior facultas jusserit, id aget, et propterea nec helluo erit, nec tamen obtusi plane ad objesta illa omnia sensus; non ardelio erit et subito reum quarumcunque desiderio rapietur, nihil vero perficiet. Idem nec iracundus erit, nec lentus, sed mitis non crudelis, nec temere nimis misericors, sed humanus; non temerarius aut edax, nec timidus, sed fortis; non cunctator, nec praeceps, sed maturi consilii. Erit idem [gap: Greek word(s)] . Mediocritatem etiam servabit in tristitia et hilaritate.

Per actiones autem non tantum agendi vis hîc intelligenda, sed etiam resistendi caussis, quae morbos in corpore producere possunt. Temperatissimum enim corpus minime morbis est obnoxinm; caussis tamen violentis exceptis.

[note: a Qualita. tibus eorporis. ] Deinde consequuntur optimam corporis consticutionem accidentia quaedam, seu qualitates quaedam externis corporis partibus ab optima corporis constitutione ejusque caussis imprimuntur, quae variae sunt Primo in optima constitutione color faciei, imo totius corporis fere, optimus, roseus scilicet ex albo et rubro mistus est. In caliditate et frigiditate, in mollitie et duritie, in levitate et asperitate, corpus optime constitutum mediocritatem obtinet. Pili et ipsi mediocres sunt, et corpus optime constitutum nec glabrum nec hispidum et nimis pilosum est; ac pili in juvenili aetate ad flavedinem, in virili ad nigredinem tendunt. Corporis habitus est [gap: Greek word(s)] , inter nimis corpulentum et gracilem medius, sicut et statura, ut dictum, decens est. Ex quibus omnibus atque ex ista rerum, ad corporis constitutionem necessariarum [gap: Greek word(s)] totius corporis pulcritudo emergit. Et quidem ista omnia evidentius apparent, corpusque tale temperatissimum, quod Canonis loco sit, in aetate media tantum conspicitur. In prima enim aetate corpus adhuc nimis humidum est, nec justam assecutum staturam unde nec ea actionum omnium, qualis in aetate media, perfectio: suis camen etiam se notis tum prodit. In aetate vero senili etsi prioris roboris, vigoris et pulcritudinis vestigia appareant: ob caloris tamen decrementum de iis ommbus mulitum remittit.

Atque ut haec omnia in summam contrahamus, corpus optime constitutum et saluberrimum est; quod est temperatissimum et optime conformatum; quod in omnibus


page 493, image: s0493

actionibus expeditissimum et felicissimum est; quodque externis injuriis minime obnoxium, ac tandem in omnibus accidentibus modum ac decorum obtinet,

[note: An actiones corporis tempetati sint perfectissima. ] Duo tamen hîc ab Auctoribus disceptari solent Primum: An omnes actiones corporis saluberrimi sint perfectiores, quam in minus temperatis. Deinde, an corpus temperatum fortius resistat omnibus caussis morbos gignenribus, quam intemperatum. Primam quaestionem quod attinet, recte statuitur, corporis temperatissimi et optime constituti actiones esse perfectissimas et optimas. Nam cum ut actiones nunc recte, nunc vitiose edantur, vel plane intermittantur, non anima in culpa sit, quae semper eodem modo se habet, easdemque facultates obtinet, sed caussa in organis sit: facile hiac colligere est, quod corpus quo perfectius et melius constitutum est, eo nobiliores et perfectiores actiones edit, Licet enim in intemperatis quaedam actiones alicujus partis fortiores videantur: tamen si integrum alicujus partis usum, et multo magis si totius hominis officium et finem consideres, ad omnes actiones obcundas homo temperatus promptior est. Cerebrum quidem huinidius facilius recipit imagines; sed easdem non fideliter retinet. Cerebrum siccius difficilius recipit; sed receptas imagines firmius retinet. Cerebrum vero recte temperatum ad omnia sese recte habet, et non solum prompte recipit imagines, sed et easdem fideliter conservat; immo ad omnes reliquas actiones obeundas accommo datissimum est. Ita ventriculus frigidior vehementius appetit saepe quam temperatus, et non raro plus, quam possit concoquere. Verum cum ventriculus non fslum sit factus, ut cibum appetat, sed ut eundem quoque retineat et concoquat: ad totum hoc officium exsquendum ventriculus temperatus aptior est. Neque is ventriculus oprimus est, qui copiosius appetit, neque qui amplius et solidius concoquit, saepe enim is quoque alimentum corrumpit: sed qui in omnibus modum servat. Sic Melancholici plerique adrerum cognitionem et inventionem apti sunt: quia vero homo non tantum ad contemplandum, sed etiam ad agendum natus est, et ut recte Penpatetici dixerunt, ut [gap: Greek word(s)] sit [gap: Greek word(s)] , actiones reliquae in Melancholicis minus perfecta sunt, et plerique in moribus deficiunt et sunt invidi, suspiciosi, duri, timidi.

[note: An corpas temperata maxime resistat omnibus caeussis morbisicis. ] Alteram vero quaestionem quod attinet, statuendum existimamus, corpora, temperata omnibus caussis morbosis simul maxime resistere; quoniam ab omnibus excessibus aequaliter distant, et minus apparatus morbifici gignere, atque inde ex sua natura minus in morbos incidere. Licet vero intem perata uni alicui extremo fortius resistant, calida scilicet frigido, frigida calido: tamen facilius apparatum morbificum cumulant,


page 494, image: s0494

mulant, et calidum fasile laeditura calidis, frigidum a frigido: corpus vero temperatum omnibus extremis aequaliter resistit.

CAPUT II. De Signis Corporum ab optima constitutione deflectentium.

COgnito hoc modo saluberrimo corpore, non difficile est corpora a perfecto isto statu deflectentia cognoscere: quae duplicia sunt, aegra quaedam, quaedam adhuc sana. AEgra â sanis actionum laesione discernuntur, terminusque, qui sana et aegra corpora discernit, sensibilis actionum laesio est. Quae autem actiones nondum sensibiliter laesas habent, ea omnia adhuc sub sanis comprehenduntur. Eorum tamen magna latitudo est. Quaedam enim in similarium temperatura ab optimo statu deflectunt; quaedam in Organicarum compositione; quaedam in utrisque: et quidem vel in aliquibus, vel in omnibus; rursusque defectus ille nunc magnus, nuc parvque est.

Et primo temperiem quod attnet, auctores in tem peramentis illis ab optimo statu deflectentibus describendis variant nonnihil. Quod enim ab aliis humidum et calidum, illud ab aliis sanguineum; quod calidum et siccum â quibusdam, illud ab aliis biliosum, quod frigidum et humidum, ab aliis pituitosum; quod frigidum et siccum, ab aliis Melancholicum nominatur. Qua de re quid sendendum sit, supra lib. 1. cap. 4. dictum. Tolerari nimirum istae appellationes possunt, si recte explicentur, et non ab humoribus excrementitiis, sed alimentariis, et ipsa sanguinis in variis corporibus diversitate sumantur. Ideoque hisce nominibus postea, rem potius spectantes, sine discrimine utemur, et signa temperamentorum ab optima corporis temperie deflectentium explicabimus.

[note: Corporis calidi, in bumiditate et siccitate temperati signa. ] Corpora calidiora ergo, in siccitate vero et humiditate fere moderata, talia se tactui ostendunt, pilis abundant in toto corpore, et his flavis ac crassioribus; sunt graciliora, quantum ad pinguedine, et pinguia non sunt. Sciendum enim quod duplex est crassities, quae [gap: Greek word(s)] dicitur, id est, carnosae substantiae abundantia; altera, quae [gap: Greek word(s)] , id est, habitus pinguis crassusque nominatur. Ad motum sunt alacria et robusta, ad iram prona; faciei color est rubicundior, quam temperati corporis; a caussis calidis facile laeduntur.

[note: Corporis calidi et sicci signa. ] Si calori siccitas conjungatur, quos Biliosos appellant, corpus erit calidum, durum, gracile, macilentumque, tam quo ad carnosam substantiam, quam quoad pinguedinem, pilosum, pilique erunt nigri et crispi: pulsus arteriarum erit magnus, venaeque magnae. Iracundi sunt tali temperie praediti, pertinaces, rixarum amantes, pauca appetunt, etsi plura concoquere possent: ad generationem masculorum aptisunt.


page 495, image: s0495

[note: Calidi et bumidi. ] Si calori humiditas jungatur, quod temperamentum sanguineum nominant, erit corpus calidum et molle, multo sanguine abundans, latis venis praeditum, carnosum: atque hoc temperamento praediti in juventute frequenter haemorrhagiam narium pati solent: et si humiditas nonnihil excedat, ad morbos quoque e putredine ortos proni sunt.

[note: Frigidi. ] Si corpus sit frigidius, id tactu tale apparebit, erit pingue, segne et tumidum, ac molle, glabrumque: frigidis facile laeditur, thoracem obtinet angustum et glabrum, venasque angustas, quae vix apparent: timidique sunt ac subtristes tali temperamento praediti, color ad albedinem vergens: plus apperet, quam possit concoquere; et si frigus valde excedat, corporis color erit lividus, pili sunt albi, tenues, et exigui plerumque incrementi.

[note: Frigidi et bumidi. ] Si jungatur frigiditati humiditas non multa, nec ipsa frigiditas sit magna, corpus erit colore album, pingue, crassum, molle, pili ruffi, qui ad pallorem vergant. Si vero frigus cum humiditate sit intensius, corpus erit crassum, colore lividum, valde giabrum, capillus planus, venae delitescentes. Tali qui temperamento sunt praediti, hebeti sunt ac tardo ingenio; et fere ad omnia ignavi minusque expediti, simplices et ad iram minime proni.

[note: Frigidi et sicci. ] Si frigiditas siccitati copuletur, corpus tale tactu deprehendetur, erit macilentum, giabrum, pallidum. Talique praediti temperamento incessu sunt tardi, vultu demisso, oculis constantibus.

[note: An melancholici sint ingeniosissimi. ] Verum hîc dubitatio non contemnenda occurrit. Nam cum supra dictum sit, in corpore temperato omnes actiones perfectissimas esse: a plurimis tamen constitutio melancholica, quantum ad ingenium, praefertur. Ita enim habet problema primum Sectionis 30. apud Aristot. Cur homines, qui ingenio claruerunt; vel studiis Philosophicis, vel in Republica administranda, vel in carmine pangendo, vel in artibus exercendis, Melancholicos omnes fuisse videamus, et alios ita etiam, ut vitiis atrae bilis infestarentur, ceu inter Heroas de Hercule fertut?

[note: Corporis temperati actiones perfectissima. ] Primo autem id, quod supra dictum, omnino verum existimamus, corporis temperati actiones omnes esse perfectissimas, simul scilicet sumptas, et proinde animales quoque in temperato esse optimas, hominemque temperatum vi sentiendi, imaginandi, menorandi ac ratiocinandi valere, et has omnes functiones recte exsequi, esse acutum, sagacem, docilem, ingeniosum, prudentem, veritatis amantem. Nam cum beneficio Spiritus animalis istae actiones fiant, quo ille est purior et melior: eo etiam omnes actiones redduntur elegantiores. Optimus autem est in corpore temperato. Etsi vero in intem peratis aliquae actiones nonnunquam superare videantur: tamen in aliis est quidam defectus. In uno Phantasia plurimum


page 496, image: s0496

valet; sed memoria parum viget: in alio viget memoria, sed phantasia infirmior est: in alio intellectus vacillat. Imo ipsae intellectus actiones in, omnibus non aeque felices sunt: alius subtiliter contemplatur et invenit; alius facilius ab aliis tradita discit et arripit; alius judicii dexteritate valet, et de omnibus rebus dextre judicat. Haec vero emnia si conjungantur, felicissimus est temperatus, qui solertia, inventione, ingenio, discendi facultate et judicio et opinionum dexteritate ac consilio valet. At ex intemperatis singuli in uno valent: in reliquis parum passunt, ut postea, ubi de signis temperierum cerebri dicetur, patebit. Quid vero jam de Aristotelis problemate sic sentiendum, et quid melancholici in hoc genere valeant, dicendum. Primo a. hoc observandum, per humore melanholicum hîc non intelligi humorem excremenritium, sed quartam [note: Melancho lici duplices. ] sanguinis partem. Deinde sciendum, et respectu humoris naturalis et alimentarii melancholicos esse duplices. Primo enim dicuntur melancholici, qui a natura frigidum et ficcum sanguinem habent, et proinde respectu partis temperatissimae sanguinis bono sanguine minus abundant. Et de his problema Aristotelis accipi non potest. Tantum enim ab est, ut hi ingeniosissimi et ad artes omnes aptissimi sint, ut potius sint ingenio obtuso et stupido, coloreque corporis livido et plumbeo: neque sine caussa. Frigida enim et sicca humoris hujus temperies motum spirituum animalium hebetat, animum timore replet, et ad actiones ingenii ineptos facit.

[note: Qui inganiosi. ] Deinde melancholici dicuntur ii, qui natura bono et copioso sanguine abundant; cui pars tamen quaedam crassior et siccior permista est, quae licet ipsa absolute calida et humida sit, atque ipsa formae sanguinis particeps: tamen respectu partis temperatissimae sicca dicitur. Nonnulli eam feci vini comparant, neque plane inepte. Sicut enim robur suum vinum a parte illa crassiore, quam Tartarum appellant, non parum habet: ita et crassior haec sanguinis pars robur quasi sanguini addit reliquo, inprimis cum attenuatur et veluti funditur. Unde et ipse Aristoteles, [note: loco allegato, ] vino Melancholiam confert, cum utrumque [gap: Greek word(s)] sit. Hinc videmus nonnullos, ubi paulum vino incalescunt, multo felicius versus scribere, vel in concione loqui, quam jejunos.

Nam ad exercendas artes, quae magis natura, quam doctrina constant, qualis est Poesis, natura est multo alacrior, quando Spiritus incalescunt et funduntur quasi, intra certos tamen limites: id quod optime fit in humare melancholico. Hic enim incalescit et quasi in Spiritus resolvitur a vino: biliosus vero sanguis ab eodem nimis effervescit, Spiritusque nimium incalescunt. Habet nimirum se res, ut in Spiritu vini, qui ex vino Malvatico, alioque generoso longe praestantior, quam ex alio minus generoso vel etiam minus


page 497, image: s0497

calido elieitur. Talis humor vero non generatur, nisi in corpore, in quo antea bonus sanguis abundat; unde sanguinei procedente aetate fere plurimum hujus humoris cumulant, atque ita ex sanguine bono et humore hoc crassiore sit mistura actionibus ingenii exercendis valde apta. Ex quibus patet, tales, de quibus loquimur, Melancholicos ab optimo corporis habitu multum non abesse, et longe majorem boni sanguinis copiam habere, quam vel pituitosi vel biliosi habent. Docuit hoc ipsum Hippocrates, lib. de statib. t. 39. ubi scribit: Nihil inter omnia, quae in corpore sunt, ad prudentiam conferre, quam sanguinem, inprimis cum in constanti habitu persistit. Nam qualis sanguis, talis Spiritus; qualis Spiritus, talis animus: ex optimo vero sanguine optimus et purissimus Spiritus.

Hinc caussam reddere non difficile est, cur Melancholici ad actiones ingenii obeundas reliquis temperamentis sint promptiores; nimirum propinqui sunt bono corporis habitui, et sanguinem ita constitutum habent, Spiritusque copiosos et puros et omnino ad actiones ingenii aptiores, quam biliosi vel pituitosi. Et si sanguis, quatenus nimirum calidus et humidus est, et ab optima temperie abest, simplices et stolidos facit, seu ut Galenus, 1. de nat. human. t. 39. habet, [gap: Greek word(s)] , cum humiditas intellectui officiat et animus prudens sit in sicco spiritu: a crassiore hac et sicciore parte sanguis in melaneholicis temperatur. Praeterea studiis et animi intentione spiritus et sanguis exsiccatur, unde Plato anjmumtum efflorescere, cum corpus deflorescit, dicebat. Atque ita Melaneholica haec constitutio magis, quam reliquae temperaturae, ab optima deflectentes, ad disciplicas et artes est apta. Cum enim intelligentem Phantas mata speculari oporteat, accidit, ut dexteritas in intelligendo a phantasiae praestantia no parum dependeat. Phantasia vero plurimum valent melancholici. Etenim humoris melaneholici natura est, ut sit [gap: Greek word(s)] et magnam spirituum copiam suppeditet. Interea tamen, quod antea diximus, si omnes intellectus operationes respicimus, temperatissimus homo eas omnes feliciter expedit: in quibusdam vero Melancholici, et inprimis phantasia valent; cum haec sit hominis melaneholici conditio, ut rectorem actionum principium mentem ingenti phantasmatum varietate afficiat.

Ideoque melancholici in iis artibus et disciplinis plurimum valent, quae expeditiorem et pertinaciorem phantasiam potius, quam subtiliorem intellectum postulant. Et melancholici non semper caeteris sapientiores aut omni ex parte ingeniosiores sunt, sed fere prudentiores et majores cunetatores. Nam et hoc hisce, quae dicta, addendum, Melancholicos in disciplinis ea quoque de caussa praestiantiores reddi, quod laborum sunt patientes; quod quantum in ommbus rebus possit, extra


page 498, image: s0498

controversiam est, ut Galenus, 3. de decretis Plat. et Hippocr. cap. 2. testatur, dum probo ingenio praeditum non exercitatum inepto exercitato pejorem esse dicit. Et ut quaestionem hanc cum Aristotele, e quo eam produximus, concludamus, ejusque authoritate confirmemus: In quibus (inquit Aristoteles) multa et frigida bilis est atra, hi stolidi sunt et ignavi: in quibus permulta et calida, ii perciti, et ingeniosi, amasii, propensi ad omnem excandescentiam et cupiditatem, nonnulli et loquaciores: quibus vero calor ille remissior, temperatior et ad mediocritatem quasi redactus est, ii sunt longe prudentiores; et quanquam aliqua in parte minus excedunt, aliis tamen in rebus caeteris sunt praestantiores; alii in studiis literarum, alii in artibus, alii in Republica.

Porro cum supra, lib. 1. cap. 4. quandam corporum differentiam secundum numerum Planetarum ab Astrologis petitam adduxerimus, atque ea non nemini arrideat: earum etiam differentiarum signa secundum ordinem Planetarum addemus.

[note: Saturnini. ] Saturnini igitur sunt pallidi et fusci, cutem habent siccam, nigros pilos, atque ipsi rebus nigris delectantur, oculos habent parvos, pulsum parvum, incessum tardum et lentum, sunt timidi, maesti, solitudinem amant, sunt cunctatores, avari, res graves et tardarum molitionum, ac alia studia tractant, in quibus non corporis levitate et agilitate opus est, sunt taciturni, paucorum verborum, laboriosi, somnia habent terribilia, obscura, de cadaveribus, sepulcris, tenebris, Daemonibus, rebus nigris. Atri nimirum in iis humoris abundat copia, Spiritus sunt minus agiles, sed sixi et pauciores; lien inter viscera potens est. Unde alii, ut dictum, omnia, quae Saturninis attribuunt Astrologi, a Melaneholia deducunt.

[note: Jovialei. ] Joviales sunt formoli, facie rosea, adspectu jucundo, venerabili ac omnino majestatem aliquam et dignitatem prae se ferente. Oculi eorum plerumque sunt nigri, corporis hasent justam staturam, pulcram, omniumque membrorum aptam compositionem, habitus corporis est [gap: Greek word(s)] , atque inter pingues et macilentos medius, sanguine abundant et spiritus copiosos lucidos habent. Hinc sunt mites, laeti, ingeniosi, benefici, moderati, amicorum amantes, justi, moresque omnes ad venustatem compositos habent: in cessusque eorum est moderatus.

[note: Martiales. ] Martiales bile abundant, corpus macilentum potius habent, quam pingue, faciem rubram et subsuscam, oculos minaces et flagrantes, pectus latu, erectam cervicem. Sunt ad iram propensi, contentiosi, audaces et saepe praecipites, periculorum contemtores, seditiosi.

[note: Solares. ] Solares sunt colore subflavo aut croceo ad rubedinem tendente, capillos habent flavos, aureos, et erispos, oculos nigros protuberantes, faciem pienam, incessus est mediocris nec tardus, nec celer. Sanguinem habent calidiorem et Spiritus


page 499, image: s0499

fortes. Hinc sunt homines tales compositi ad humanitatem, sapientes, aperti et nonesti, ac ad honestatem omnia dirigentes, fortes, magnifici et ad alta adspirantes, et quadoque superbiae spiritu inflati.

Venerei sunt pulchri et venuiti, ad foemineam tamen pulcritudinem et mollitiem accedentes, delicati; locor iis est rubeus vel ex candido in nigrum deflectens, oculi sunt flagrantes, scintillantes et quasi lascivientes, supercilia et labra subtilia; sunt mansueti, laeti, conversatione jucunda, joc s, choreis, cantu, musica delectantur, lascivi sunt, corporisque inprimis mundiciem et ornatum amant.

[note: Merturiales. ] Mercuriales sunt macilenti et graciles, corpore potique porvo quam magno, facie subpallida, parvos habent oculos, eosque intra orbes reconditos, subtilia labra et nasum, faciem etiam in aetate virili juvenilem, raram barbam, vocem expeditam, spiritus lucidos. Unde homines sunt sagaces et intelligentes, subtiles, rerum secretarum et subtilium studiosi, memoria valentes, facundi, sed inconstantes, et si Mercurius sit infelix, astuti, fallaces, versuti, mendaces, et qui faciunt candida de nigris, et de candentibus atra.

[note: Lunares. ] Lunares tandem sunt corpore magno, pingues, crassi, albi; instabiles et qui modo hac modo illa re delectantur.

Verum ista omnia de constitutionibus corporum simplicibus sunt intelligenda: accidit tamen non raro, ut mistae quaedam, constitutiones corporis sint, quae ex mistis signis dignoscuntur. Atque id maxima parte pendet ab inaequali membrorum principalium temperie. Non enim semper temperatura partium sibi mutuo respondet, sed quaedam est inaequalitas. Et quae hactenus diximus, clariora fient in sequentibus, in quibas de signis partium corporis in specie agemus.

CAPUT III. De Signis Temperaturae Cerebri.

ET ut a cerebro incipiamus, Galenus, Artis Med. cap. 10. fontes sex constituit, e quibus signa temperiei cerebri peti possiunt. 1. totius capitis, dispositionem. 2. Sensitivarum operationum. 3. Practicarum, id est, motus voluntarii virtutem et vitia. 4. virtutem et vitium actionum principum, scilicet quae ad mentem et intellectum pertinet. 5. Actiones naturales, et tandem alterationem, quae cerebro ab extrinsecus accidentibus, aere ambiente, odoribus etc. accidit. Verumenim vero fontes hos ad supra propositos facile reducere possumus, nim. ad ea quae secundum essentiae rationem cerebro insunt; deinde ad ea, quae necessario haec consequuntur, qualia sunt actiones et quaedam accidentia, atque inprimis capillorum capitis constitutio.


page 500, image: s0500

Etsi enim quod primum fontem attinet, cerebrum lensibus externis obvium no sit: tamen quia ejus magnitudo et conformatio magnitudini et conformationi cranii respondet: magnitudo et figura capitis de magnitudine et conformatione cerebri testantur: ideoque prio petemus signa ex magnitudine et conformatione capitis: deinde de signis agemus, quae suppeditant ejusdem actiones, quarum aliae cerebro propriae sunt, quae partim in cerebro terminantur, ut ratio, memoria, phantasia, sensus communis, sonmus, et vigiliae; partim a cerebro prodeunt et in aliis extra illud membris excentur, quales sunt actiones sensuum externorum et motus voluntarius: aliae vero communes cum aliis partibus, ut actiones naturales, nutritio scilicet et excrementorum expulsio. Ad actiones has pertinet etiam vis resistendi actionibus causarum extrinsecus occurrentium. Tertio de signis, quae ex capillis petuntur, agemus.

[note: Magnitudo capitis quid indicet. ] Haec ergo ut ordine videamus, Prius de signis quae ex magnitudine et figura capitis sumuntur, dicendu. Et primo magnitudinem. quod attinet, magnum et parvum caput dicitur respectu caeterarum corporis partium, quarum [gap: Greek word(s)] excedit talis magnitudo capitis. Nam [gap: Greek word(s)] partium omnium corporis esse debet, et corpus bene constitutum si sit magnum, ei etiam magnitudo capitis respondet; si vero corpus minus sit, itidem ei proportione caput respondet. Si ergo corpus [note: Caput parvum. ] sit magnum, caput vero parvum, malum indicium. est. Nam cerebrum in tali capite etiam parvum erit, et proinde spirituum animalium generationi minus sufficit; qui tamen in corpore bene constituto, et inprimis magno, satis copiosi sint necesse est, in tot usus scil, destinati. Inserviunt enim spiritus animales, et cerebro subministrantur omnium sensnum externotum organis, oculis, auribus, naribus, linguae, tactui per totum corpus. Deinde per eosdem partium omnium motus administrantur, et variis actionibus plurimi absumuntur; iidem imaginationi, memoriae, ratiocinationi inserviunt. Esse igitur in hornine bene constituto cerebrum satis amplum oportet, e quo, tanquam e promptuario, omnium actionum organis spiritus suppeditari possint. Aut si omnino satis copiosi generentur Spiritus, in angusto tamen cerebro satis bene moveri non poterunt, sed vel coarctati haerebunt, vel concitati impetuosius movebuntur. Unde plerique parvo capite praediti instabiles sunt et multa inconsiderate agunt. Praeterea e corpore vastiore sursum missi spiritus libere discurrere. seseque animae idoneum instrumentum praebere nequeunt, unde virtus animalis corpori regerido par non erit, et actiones omnes imbecilliores minusque expeditas exsistere necesse est Male etiam temperatum cerebrum caput parvum significat. Nam cum virtus


page 501, image: s0501

formatrix, seu potius calor, quo tanquam primo instrumento anima utitur, imbecillior fuerit, quam ut satis materiae attrahere potuerit, aut materia ipsa ita cruda et crassa, ut trahenti virtuti non obtemperaverit: utrumque cerebri inteniperiem, inprimis siccitatem, arguet.

[note: An caput parbum semper maium. ] Atque ita Galeno parvum caput pro reliquo corporis modo semper malum est. Avicennas tamen parvum caput, si figuram concinnam habeat, laudat; atque reperiri omnino talis figura capitis potest, siquidem materia per se proba sit et virtus formatrix et calor fortis, materia vero pauca. Et Aristoteles, 30, sect. problem. 3. Homines [gap: Greek word(s)] esse scribit. Verum cum homini cerebrum majus, quam brutis, ad plures et nobiliores actiones obeundas darum sit: merito caput respectu reliqui corporis parvum suspectum est. Cum enim in homine, utpote ratione praedito, plures actiones a cerebro proveniant, officinam quoque ampliorem esse oportet. In parvo autem capite, ut dictum, parum cerebri est, et pauci Spiritus continentur; aut si copiosiores sint, angustia loci vim sua perdunt et quasi suffocantur aut clausi excandescunt et exuruntur. Neque figura concinna istum magnitudinis et loci defectum compensare potest. Quod vero Aristoteles homines [gap: Greek word(s)] esse dicit, id ita accipiendum. Quibus caput parvum est, iis Sbiritus propter loci angustiam celeriter moti discursus quide prom ptitudinem efficiunt; firmitas vero ratianis, cogitationis et memoriae, tanta in iis non est, caeteraeque actiones animales imbecilles esse solent. Galenus autem bonitatem constitutionis cerebri ex omnium actionum integritate et perfectione aestimat. Vel laudat Aristoteles caput parvum, non simpliciter collatum cum magno, sed cum magno, quod simul humidum est, in quo propter spirituum crassitiem et torporem, actiones omnes segnius et ineptius obeuntur; sicut hoc in pueris apparet, qui postea tamen, ubi humidum superfluum aetate exsiccatur, prudentiores fiunt. Si vero accedat, ut, ubi adoleverint, caput grandius, et excrementosum retineant, stolidi manent.

Magnum vero caput non semper bonae constitutionis signum est: quia copiosior materia non semper in concinnum ordinem redigi potest, neque etiam spirituum vitalium, e quibus animales generantur, quantitas sufficiens semper transmittitur: sed tum bonum est indicium, cum concinnam figuram habet, et annatas partes, utpote cervicem, spinam et totum nervosum genus respondentia. Partes enim, quae quocunque modo a cerebro pendent, aut ab eo aliquid accipiunt, considerandae. Ex occipite autem quasi truncus collum prodir. Ergo si id amplum sit, magnasque, quibus constat, habeat partes, ossa, musculos, tendines, ligamenta, ipsi insideat pars capitis


page 502, image: s0502

posterior itidem magna: tum omnia mutuo sibi respondent, cerebrumque bene constitutum significant. Indicio enim hoc est, virtutem formatricem validam fuisse, quae materiam etiam copiosam recte informare et elaborare potuerit, neque materiae copia quasi victa et obruta in corpore succubuerit, et materiam ipsam bonam ac tractabilem fuisse, quae ductum virtutis facile fecuta fuerit. Arguitque caput homines sensuum vigore praeditos, ingenio et judicio volentes, et ad quaevis peragenda aptissimos. Si autem ista fefuerint, materiae tantum copiam significat, virtutem vero imbecillem, quae materiae tantae impar fuerit, et propterea bonae constitutionis capitis indicium esse non potest. Et tales plerumque sunt stolidi et indociles.

[note: Figura capitis. ] Figuram capitis quod attinet, naturalis et quae optima sit capitis figura sphaerae assimilatur, ad latera utrinque leniter compressae, ita ut compressio illa ab auribus versus anteriora porrigatur. Haec enim figura usibus cerebri accommodatissima est. Nam cum tot actionum, ut ante dictum, cerebrum fons et officina esse debuerit, merito figuram capacissimam requirebat, in qua copiosi spiritus generari, contineri, libereque et expedite moveri possint. Imo et ad speciem et pulcritudinem et ad robur figura haec capacissima et aptissima. Comprimi autem in lateribus anteriora compressionem vergere, quoniam sensuum organa eo dirigi oportuit, quo progressus fit animalis. Qui ergo hanc figuram capitis habent, ii vigorem et alacritatem sensuum obtinent, pollent ingenio, judicio et memoria, et robore corporis praestant.

Quae vero capita ab optima ista figura recedunt, ea [gap: Greek word(s)] generaliter a Galeno nominantur, in quibus scilicet vel anterior vel posterior vel utraque eminentia de est, ut vel retro solum, vel ante, vel sursum fastigiata talia capita appareant. Nam sciendum de hoc vocabulo, [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] qui. ] in genere dici, qui acuminato sunt capite et fastigiato, in quamcunque etiam partem eminentia promineat: in specie autem [gap: Greek word(s)] dicuntur, quibus altera eminentia deficiente, reliqua admodum est fastigiata et turbinata. Galeno [gap: Greek word(s)] nominatur. Et ii, qui caput hoc modo figuratum obtinent, imprudentissimi sunt, petulantissimi, fraudulenti et aliis vitiis turpissimi, multis quoque morbis, quos Hipp. 6. epid. c. 1. recenset, obnoxii.

Variis autem modis caput acuminatum reddi potest. Primo enim fieri potest, ut priori eminentia non deficiente, posterior tamen paulo major sit, quod per se malum signum non est. Potissimus enim ventriculorum cerebri ibi continetur, et radices inde agit spinalis medulla. Itaque si cervix tota, imo reliqua ossa huic respondeant, multum bonae materiae adfuisse indicio est, ex qua caput formatum sit; si tamen etiam


page 503, image: s0503

figuram concinnam habeat. Si autem in gracili, praelongo et invalido collo occiput tantum emineat magnitudine, aut deforme sit: malum signum est, et materiae tantum inutilis copiam, facultatis vero formatricis debilitatem significat.

Ita et de syncipite res se habet. Nam et illud, non plane deficiente posteriore eminentia, eminentius esse potest. Idque si bonam habeat figuram, visus, gustus, olfactus sese bene habeant, indicio est, materiam licet quodammodo abundantem i valida tamen virtute in partis illius augmentum recte dispositam et elaboratam fuisse. Contra vero si cum figura informi et indecora sit conjuncta ea magnitudo, sensusque sint debiles, facultatem imbecillem, quae copiosam materiam recte elaborare non potuerit, lignificat.

Deinde fieri potest, ut vel anterior eminentia desit et posterior emineat, vel posterior desit et anterior emineat, vel utraque deficiente caput acuminatum quasi et faitigiatum sit. Itaque quibus anterior eminentia deest aut depressum est synciput, ii sensus omnes imbecilles et stupidos habent, sed memoria et robore corporis non raro valent; quoniam nervi motorii a parte posteriore cerebri propagantur. Quibus contra posterior eminentia deest, sensus externos et internos integros habent, sed memoria et robore corporis destituuntur. Qui utraque eminentia destituuntur et caput sursum valde extuberans habent, ii ad actiones omnes sensuum, rationis, judicii, memoriae sunt inepti, et robur corporis imbecillum habent, propter cerebri angustiam, nervorumque exilitatem, quale caput Thersitae Homerico attribuitur, et tum, [gap: Greek word(s)] exprimitur.

Ut autem anteriore et posteriore eminentia deficiente caput ad latera prope aures extuberer, eam figuram reperiri Galenus negat, aut si reperiatur, quod Petro Apponensi, Conciliatori dicto, et Vesalio compertum est: talem tamen hominem, cum monstrosus sit, vitam diu ducere non posse censet, 9. de usu partium cap. 17. aut si diu vivat talis homo, certe ad actiones animales erit ineptissimus. Nam cum naturaliter quidem caput versus anteriore et posteriora extuberet, si extuberatio illa non nihil augeatur, malum adeo signum non esse potest. Verum cum caput naturaliter in lateribus sit compressum, si conformationis vitio accidat, ut caput versus latera dextrorsum ac sinistrorsum protuberet, fieri no potest, quin statim una contentarum partium situs ordoque perturbetur. Itaque et materiae ad conformationem ineptae, et facultatis formatricis imbecillis talis figura indicium est.

[note: Capitis bitiosa figura. ] Atque ut ista in summam quasi contrahamus: Vitiosum semper caput est, quod sive una parte, sive


page 504, image: s0504

pluribus magnitudine et eminentia justa destituitur. Magnum quoque et quacunque parte eminens bonum signum non est, nisi virtutis validioris, quae etiam copiosam materiam claborare potuerit, signa adfuerint.

[note: Signa ab actionibus animalibus. ] Secundo actiones animales de constitutione cerebri signa praebent. Cum autem illae, ut diximus, sint variae, certissima signa suppeditant actiones prineipes dictae. Cum enim cerebri ipsius sint propriae, nec mediantibus aliis organis fiant, ficut actiones sensus et notus: hae actiones per seipsas principii sui signa sunt: sensus vero et motus a solo cerebro non obeuntur, sed per nervos, musculos et sensuum instrumenta administrantur. Etsi vero actiones principes alii aliter numerent: vulgatissime tamen tres recensentur; Phantasia, memoria et ratiocinatio: quarum virtutes et vitia de constitutione cerebri testantur. Primo autem loco nominat Galenus [gap: Greek word(s)] , id est, sagacitatem ingenii, quae Aristoteli, in fine prior. Analyticor. [gap: Greek word(s)] quaedam est, [gap: Greek word(s)] , id est, perspicacitas cito medium seu caussam rei colligendi et inveniendi. Atque hanc ingenii solertiam tenuitaris partium substantiae cerebri signum esse Galenus docet.

[note: Tenuitas Cerebri quid. ] Verum quid per tenuitatem intelligendum sit, non satis explicat, neque idita planum est. Reprehendit primo hic Galenum Argenteriae, quod alibi solis qualitatibus primis contentus ad eas solum actiones referat, hic vero praeter qualitate illas tenuitatem. substantiae addat, neque tamen quid per tenuitatem intelligendum sit explicet. Verum enimvero Galenus facile excusari potest, Etsi enim maxima primarum qualitatum omnium vis sit: praeter as tamen aliquid etiara in partibus reperiri, quod facile explicari no potest, et vel nomine modi substantiae, vel [gap: Greek word(s)] venit, negari non potest. Deinde et conformatio ac organica compositio ad partium comstitutionem requiritur. Non male ergo hic Galenus etiam tenuitatis mentionem facit. per quam quid intelligendum sit, videndum. Quidam hîc per tenuitatem spirituum tenuitatem intelligunt. Verum etsi spirir tuum renuitas quoque ada [gap: Greek word(s)] multum faciat: tamen Galenus expresse hîc ipsius substantiae cerebri tenuitatem, non spirituum tenuitatem nominat; Alii per tenuitatem intelligunt luciditatem, puritatem ac aeream quasi naturam aemulantem dispositionem, ob quam et ipsi spiritus tenues et puri in indagandis rebus sine impedimento permeare, discurrere, resque cogitatione comprehendere possint; cujus contrarium in crassa cerebri substantia, veluti in turbulento et caliginoso aere, accidat. Si enim in serena aeris constitutione homines ad omnes actiones aptiores sunt, quam in crasso, nebuloso et caliginoso aere, atque homines, propter locorum et aeris diversitatem, alii aliis subtiliores perhibentur: multo magis domestica


page 505, image: s0505

et inteina cerebri constitutio aeri vespodens ad hanc remplurimum facier. Verum luciditatem quod attinet, an ea in cerebri corpore opaco admitti possit, valde dubito: puritas rectius admittitur. Omnino enim ex puriore materia conformatum cerebrum ad omnes actiones aptius esse, probabilius est; et tandem illud probabilissimum, per tenuitatem, substantiae modum substantiae et organicam compositionem hîc intelligi, quae ut aliis partibus, ut alia cordi, alia Epati, alia renibus, alia pulmonibus, ita et cerebro sua est, et quae etiam secundum individua nonnihil differt. Etsi enim, ut Argenterius scribit, cerebrum viscidum, frigidum, crassum, terrenum et grave in mortuis videatur: tamen in viventibus procul dubio latis constitutio ejus est, ut spiritus sese in omnes partes ejus penetrare facile possint; sicut et per nervorum medullam spiritus animales in omnes partes influunt: etsi in mortuis nulli meatus manifesti appareant. Atque ista cerebri conformatio procul dubio alia est in aliis: et qui talem habent cerebri conformationem, ut spiritus animales libere et sine impedimento moveri et discurrere possint per omnes partes, ii procul dubio tenuem cerebri substantiam habere dicuntur: quibus contrarium accidit, ii crassius habent cerebrum. Aristoteles, 2 part. Animal. cap. 4. cum so lertiam ingenii ex tenuitate et puritate sanguinis deducit, idem dicit. Nam sanguinem omnia in corpore aemulantur, et si sanguis sit purus et tenuis, inde etiam puri et tenues spiritae generantur, et substantia cerebri etiam naturam sanguinis repraesentat. Optima tamen etiam cum tenuitate debet esse temperies. Immoderatior enim calor sanguinis et spirituum usum rationis et ingenii turbat. Corpora tamen talia robore raro excellunt, eo quod quantum solertiae anmi accedit, robori corporis decedit. Quibus vero sanguis est crassior et fibrosus, ii quidem robore corporis valent, sed ingenio fere hebetiore sunt.

Deinde est [gap: Greek word(s)] , id est, facilitas [note: [gap: Greek word(s)] quid significte. ] discendi vel apprehendendi res ab aliis traditas, quae mollem substantiam cerebri significare creditur, in quam rerum species levi negotio imprimantur; cum contra dura cerebri substantia aegre rerum formas suscipiat. Memoria firma stabilem cerebri substantiam indicat, quae eadem et mediocriter dura et sicca sit. Oblivio fluxam, molliorem humidioremque significat. Quod enim nimia humiditate diffluit, si forsitan rerum formas suscipit, eas tamen diu retinere non potest. Sicut quod nimis duru et siccu est, haud ita facile imagines suscipit, susceptas tamen diu retinet et coservat. Per stabilem et fluida cerebri substantiam, non intelligenda est, quae in eode statu permanet et no permanet, et quae incremento vel decremeto variatur; sed stabilem intellige illam, quae sic ciore temperiem habet; fluidam, quae mollior et humidior est.

Et haec est, ut Scaliger, Exerc. 307. s. 28. ait, Communis omnium sapientum


page 506, image: s0506

sententia, nimirum, quibus cerebrum durius est, iis difficilem apprehensionem, retentionem pertinaciorem esse; quibus sit mollius, eos facile recipere, retentione uti minus fideli. Verum quî hoc fiat, valde obscuru est. Nam quae de impressione imaginum, quasi sigillorum, dicuntur, suis difficultatibus non carent. Cum enim memoria nostra pene infinita; quibus spatiis contineantur illa simulacra, quibus sedibus ita disposita atque etiam ordinata, ut et unum quodque separatim et cuncta confertim, et singula ordinatim promere, statuere, digerere possimus, explicatu pene impossibile est. Ipse Scaliger caussam potius in spirituum motum refert, qui in sicciore cerebro facilius fieri possit. Verum, ipso Scaligero teste, haeremus hic in eodem luto, id est, naturae tenebris universo generi humano communibus. Existimat quidem Argenterius, structuram ipsius cerebri, ut est pars organica, plus conferre ad facilitatem et difficultatem discendi, quam temperie: verum qualis illa sit, non explicat, et eo ipso fatente, nemo satis explicabit, qua ratione cerebrum rerum imagines recipiat et retineat. Nobis ergo hic satis sit, scire, facilem apprehensionem cerebri mollioris et humidioris: pertinacem retentionem cerebri siccioris esse indicium.

Facilis mutatio opinionis calidam cerebri temperiem; contrarium, frigidam arguit. Calidum enim [gap: Greek word(s)] est; frigus vero tarditatem efficit. Quorum igitur cerebru calidius est, ii [gap: Greek word(s)] sunt, vel facile ab una opinione in aliam labuntur, sententiam mutant, prout posterior ratio verisimilior apparet, quam prior. In pueris vero alia mutabilitatis sententiae caussa est, eorum videl. imperitia, qua rationes et merita rerum non expendunt, negligentiusque omnia aestimant, ideoque ut citius pronunciant, ita et facile a pronunciato recedunt. Et hinc Aristoteles, juvenes non aptos ad philosophandum in moralibus esse dicit; cum plerumque non stabiles sint in opinione propter calorem.

[note: Cerebri temperati signa. ] Cerebrum primo temperatum quod attinet, dicitur tale (quod et de aliis partibus omnibus, de quibus postea dicetur, observandu) non quod aequalem omnium qualitatum mistionem habet, sed tale est ad justitia, seu quod eam temperiem habet, quae cerebri functionibus est aptissima. Est autem cerebru respectu reliquarum partium frigidu et humidum: in istarum tamen qualitatu temperie suam [gap: Greek word(s)] habet. Talen. cerebru optime constitutum omnes actiones bene edet; nisi tamen in sensuum externoru organis sit vitium. Nam cum sensuu actiones per peculiaria organa exerceantur, si illa vitiosa sint, actio non recte fiet, licet cerebrum se recte habeat, et spiritum animalem subministret. Eadem ratio de motu est.

Idem etiam externis caussis facile resistet. Non enim cerebrum temperatum magis calidis, quam frigidis; vel humidis, quam siccis offenditur, sed aeque omnibus illis resistit; cum reliquae temperaturae, ut quibusdam


page 507, image: s0507

excessibus magis resistunt, ita similibus facile laeduntur. Monet hîc tamen Argenterius, in extrinsecus occurrentibus non solum considerandam esse cerebri constitutionem, sed et cutis et ossium capitis. Nam qui rariorem habent cutem et ossa capitis, eos, quamcunque etiam cerebri temperiem habeant, facile ab externarum caussarum occursu laedi, probabile est.

Per externa autem occurrentia non sunt hîc intelligedae solum qualitates primae in aere, si excedant, sed et odores omnes, flatus, crapula, alimenta, et quaecunque cerebrum quocunque modo afficere valent; quae omnia cerebrum debilius et intemperatum facilius offendunt, quam temperatum et bene constitutum.

Excrementa quoque in omnibus moderata erunt in cerebro temperato. Primo enim nec nimis cruda aut fluida erunt, nec nimis adusta et exsiccata, quorum alterum frigoris, alterum caloris nota. Deinde nec multa nec pauca erunt. Praestat tamen pauciora esse, quam nimis copiosa. Significant enim alimentum esse optimum, et sacultatem concoctricem recte se habere, quae non plus attrahat, vel expellat, quam opus. Tertio non salsa erunt aut acria; non citrina, non viridia, aut alio colore infecta, quae omnia qualitatis alicujus excessum notant. Locus ipse quoque conveniens erit, scilicet palatum, nasus, aures, oculi. Ac inprimis palatum excrementis cerebri dicatum, et aliqua ex parte nares.

Pertinent huc et somnus et Vigiliae, quae sensus comunis affectiones sunt. Nam homines teperati cerebri moderate dormiunt, moderate vigilant; quorum contrarium in aliis temperaturis accidit: cum frigidi et humidi multum, sicci parum dormiant, ut in pueris et senibus videre est. Pueri plus dormiunt, senes parum.

Tandem pilos quod attinet, quibus temperata est cerebri constitutio, iis in infantia capilli sunt [gap: Greek word(s)] , pueris subflavi, adultis flavi, figura media inter crispos et rectos, nec cito per calvitiem decidentes.

[note: An ex pilis signa temperatura cerebri peti possint. ] Verum antequam ad alia accedamus, quaedam hîc addenda. Etenim non solum in dubium vocat, sed plane negat Argenterius, ex pilis temperaturarum cerebri signa peti posse; idque ideo, quod excrementum illud, seu materia, e qua nascuntur pili capitis, nec nascatur in cerebro, nec per cerebrum transeat, nec cutis ipsa capitis aliquid commune cum cerebro habeat. Primo in cerebro excrementum hoc non generari ideo statuit; quod cerebrum frigidum et humidum tantum excrementi generare non possit, quantum requirat pilorum multitudo in capite et barba. Mirum enim, inquit, et perpetuum in cerebro oportet esse ardorem, qui tantum fuliginum excitaret; reliquaeque corporis partes, quae calidiores et sicciores sunt, et majorem substantiae molem habent, quam cerebrum in cute sibi subjecta et subtensa pilos gignere deberent. Et ipse Galenus alibi materiam pilorum


page 508, image: s0508

capitis magna sua parte a toto corpore consurgere et loca illa superiora corporis petere ait. Deinde per cerebrum non transire materiam, e qua capilli generantur, probat. Nam si (inquit) cerebrum transirent ista excrementa, fierent in eo tumores, deliria vel certe ardor sentiretur. Et si per cerebrum transirent, cum nulla alia via ad cutem detur, quam per sutusras, pili solum in capitis ea parte, quae suturas tegit, generari deberent, aut certe abundare, nec ibi calvities fieri; cum tamen in occipite et circa tempora plurimi sint capilli, et qui nunquam decidant; contra ubi est recta et coronalis sutura, rara et lata, pauciores sunt pili, et calvi ea parte maxime fiunt homines. Tandem nec curem cerebri naturam sequi statuit. Fieri enim illam duram, mollem, ratam, crassam, tenuem, pro natura sanguinis, quo nutritur et pro sua temperie.

[note: De pilorum generatione. ] Verum ut haec recte explicentur, primo aliquid in genere de pilorum ortu, materia efficiete et loco disquirendum. Etsi enim proprie hujus loci non sit ista doctrina: tamen ut haec clariora fiant, obiter quasi eam inserere libet. Vulgata sententia est, generari pilos ex vapore fuliginoso et lentore aliquo praedito, qui tertiae costionis et ultimi alimenti est excrementum, per poros corporis transpirante. Efficientem caussam esse calorem fuligines ejusmodi de exeremento ultimi alimenti excitantem et ad cutem propellentem, cujus rei signum sit, quod libidinosi, qui propter copiam seminis calore naturali abundat, pilosi magis sint. Atque ita ex vulgara sententia pili generantur, dum expulsa ad cutem perforatam fuligo semper jnxta radicem pilorum nova alia succedit, priori ob lentore cohaerens, eamque e profundo continenter protrudens ut ejusmodi teres et longum corpus exsistat. Atque ita cutis locus piloru est; cumque cicatrix cutis proprie non sit, pili in ea homini non nascuntur.

Verum diligentius paulo explicanda haec videntur. Nam etsi calor, facultas expultrix, et motus ille materiae excrementitiae ad cutem, ad caussas efficientes pertineant, locusque, in quo generantur pili, cutis sit: tamen hoc modo noudum primaria generationis pilorum caussa exprimitur, neque ratio datur, cur in certis solum partibus in corpore pili generentur, et cur viri in mento capillos habeant, quibus carent foeminae. Praeterea cur in quibusdam corporis partibus, ut capite et mento, pili ita augeantur et tam prolixi fiant, in aliis vero locis, ut in palpebris, superciliis, aequalem semper magnitudinem [note: Galeni de Dei potentia opinio. ] observent. Disputat hac de re Galenus contra Mosen, lib. 11. de usu part. cap. 14. et de oculorum pilis et superciliis ita scribit. Num igitur nostri opifex solis his pilis aequalem servare magnitudinem praescripsit: hi autem sive imperium metuentes praescribentis, sive DEVM ipsum praecipue reveriti, seu melius hoc esse facere persuasi observant id, ut mandatum sibi fuerat? Certe quidem Moses ita de natura ratiocinabatur. Postea vero potentiam DEI limitibus


page 509, image: s0509

naturae circum scribit, imo DEO quasi naturam praeponit, dum affirmat; non satis esse, DEUM hoc vel illud ita velle facere, nisi sit in naturae potestate; tandemque concludit: Affirmamus quaedam a natura fieri non posse, eaque DEVM ne aggredi quidem. Et paulo post de pilis in palpebris: Affirmamus, eos, etiamsi millies voluisset, nunquam tales futuros, si ex cute molli producti fuissent Verum enimvero in bis Galeno assentiri non possumus. Primo enim impudenter naturae limitibus, quae DEI tamen opificium est et ministra, DEI potentiam coercet, et quod nihil sapientius inveniri possit, quam quod nobis jam ita videtur.

Verum quidem est, ut scribit Galenus, DEUM id, quod melius est, in ipsis opificiis eligere, tum etiam materiam deligere; sed in talibus non a natura, quod oportet, accipit, sed naturae, quod vult, dat et praescribit. Ideoque vel in ipso naso, addo et hoc audacius, hac ipsa nasi constitutione pilos creare potuisset, si voluisset, atque ex usu vel ornatu hominis esse videtur.

[note: Pilorum caussa effiriens est facultas formatrix. ] Ergo de generatione et natura pilorum aliter, quam vulgo docetur, sentio et statuo. Pilos alii in partium corporis numerum referunt, alii ab eo excludunt: et possunt sane pili corporis partes dici, vel non dici, pro ut quis vel strictiorem Fernelii, vel latiorem Galeni, l. 1. de usu part. cap. 1. et lib. 2. de adm. anat. cap. ult. definitionem secutus fuerit. Ac referantur sane in partium numerum, eum toti cohaereant, suam circumscriptionem habeant, et ob certum usum facti sint: quivis tamen facile animadvertere potest, longe aliam capillorum rationem esse, quam reliquarum corporis partium, carnis, membranarum, ossium, cutis, quas sine damno corporis, ut pilos, abscindere vel abradere non licet; et propterea partes corporis ignobilissimas esse, et cum ungulis ac cornibus animalium in eandem classem reponendas.

Atque haec cum ita sese habeant, non principaliter procreantur saltem a calore et facultate expultrice excrementa fuliginosa ejiciente per cutem. Hinc enim ratio demonstrativa nulla dari potest, (etsi allegato loco id tentarit Galenus) cur foeminae barba careant; cur non in fronte naso et aliis locis, eodem modo atque in capite, palpebris, mento, pili crescant. Sed principem caussam generationis pilorum statuo esse facultatem formatricem, quam Creator pro sua sapientia certis partibus indidit, et ei in iis necessaria instrumenta indidit, ut ex conveniente materia pilos generet; quae etiam, licet hoc Galeno ridiculum videatur, ut ministra, sicut in aliis partibus aliarumque partium formatione, Dei praescribentis et jubentis imperium exsequitur. Atque ut id credam, vel ungues primo arguunt, qui nec ipsi caeteris partibus viventibus aequiparantur, et in hoc cum pilis conveniunt, nec tamen solum caloris et facultatis expultricis opus sunt, sed a facultate formatrice, quae solum digitis


page 510, image: s0510

manuum et pedum insita est, effinguntur. Unde etiam in aliis corporibus aliter efformantur, et ex imaginationis vi natura interdum in conformatione turbatur, ut opus suum non recte exsequatur, et solum dimidium unguem vel aliud vitiosum producat. Idem cornua et ungulae in animalibus docent, quae non solum caloris vi protruduntur, sed a vi formatrice ex materia quadam superflua et excrementitia formantur, ut id extra dubium est. Nam alio modo formantur ungulae et cornua in bove, aliter in cervo, aliter in alce. Idem persuadent pennae in avibus, quae sine facultate formatrice fieri non possunt. Ergo procul dubio ita etiam se res habet in pilis, et facultas formatrix pilorum certis partibus indita eos format, et ad usum et ornatum ejus partis, ut debebat. Idque vel inde etiam patet; quod color pilorum et pennarum in quadrupedibus et avibus vi imaginationis variari potest, ut historia Jacobi et quotidiana experientia testatur. Et quidem ista facultas pilos in aliis corporis partibus aliter generat, pro cujusque, ut dixi, et ornatu et usu; in cujus rei causa reddenda frustra se torquet Galenus. Sicut enim facultas ossium formatrix illa tria ossa auditus non proportionaliter auget cum ossibus in reliquis partibus: ita nec pilos in palpebris et ciliis tantum auget, quantum in reliquo capite et barba. Interim non negandum, pro subjecta cutis et materiae conditione capillos variari, et prout materia copiosa vel pauca est, plures vel rariores capillos gigni, et pro materiae ratione, mollitie, duritie et calore differre. Facultas enim formatrix in subjectam materiam agit, cujus conditionem opus, quod effingit, aemutatur; nisi, ut dixi, vi imaginationis in actione sua turbetur. Et huc pertinent, quae Galenus, d. l. de generatione pilorum scrupulose disputat. Ea enim omnia saltem materiam pilorum explicant, vel cutis, in qua generari debent, conditiones describunt. Cutem videlivet vult Galenus esse in suo genere temperatam, quae neque nimis humida, neque nimis sicca sit. Haec vero caussa saltem sine qua non est. Praecipua caussa vero effectrix est vis formatrix pilorum, quae ex reliquiis alimenti, inserviente calore et facultate expultrice, in cute disposita, pilos generat.

[note: Materiae pilorum. ] Materiam autem pilorum quod attinet, etsi ex mero excremento eos generari non facile dixerim: procul dubio tamen ex viliore et ignobiliore humorum parte, et quae reliquis partibus alendis idonea non fuit, et fere excrementi naturam habet, formatur. Solet enim natura id, quod maxime alimentosum est, et optimum, respectu corporis nutrendi, in partium nobilium formationem et nutrationem ab sumere; ex reliquo, quod nobilioribus partibus alendis ita non convenit, ignobiliores formare et nutrire; ut in ungulis et cornibus ac pennis animalium videmus, quae procul dubio


page 511, image: s0511

non ex optima sanguinis parte, sed eo, quod aliis partibus alendis non conveniebat, formantur. Atque ex tali etiam pilos generari credibile est: unde accidit, ut pili non semper colori cutis respondeant, sed nonnunquam, qui colore cutis sunt roseo vel alba, nihilominus nigros capillos habeant; et per morbos pili, in barba praecipue, mutantur, et nunc flavi, nunc nigri crescunt; natura, quod optimum est, in cutis alimentum transmutante, reliquo, quod fere excrementitium est, in pilos abeunte. Atque hoc modo cum pilorum materia sese habeat, naturam ejus alimenti, quo cutis alitur, sequuntur, qualisque est color humoris in corpore, aut potius ejus, quod fere excrementum est in humore nutriente, talis etiam coloris sunt pili: ideoque pili tum cutis, tum partium subjectarum temperamentum sequuntur. Et de cute res manifesta est in maculosis animalibus brutis, quorum cutis prae se fert vestigia ejus coloris, qui in pilis cernitur. Simul tamen calor considerandus est, materiam plus vel minus urens ex epatis et cordis intemperie. Non excludenda tamen hic est facultas formatrix, quae ut aliarum in foetu dispositionum, ita et procul dubio coloris pilorum primaria caussa est, ut ex historia Jacobi Genes. cap. 31. patet. Denique etiam a caussis externis, ut ab aere et aliis pilorum color mutatur, quod ex mulierum [gap: Greek word(s)] notum.

Figura alii recti sunt, vel simplices, alii crispi, alii quasi inter hos medii. Crispitudinis caussa est vel siccitas temperamenti, vel meatuum cutis obliquitas, quae est vel a conformatione, vel imbecillitate vaporis fuliginosi, qui sibi viam rectam per cutem moliri nequit, aut a cutis ipsius duritie, quae robustum etjam vaporem ad latus inflectit, aut ab utroque. Diversitas caussarum harum hoc modo deprehenditur, si crispitudo est a siccitate vaporis, pili tum sunt duri. Si a radicis tortuositare, sunt molliores nec asperi. Hinc quales in radice pili finguntur, tales perpetuo postea sunt in sui productione.

Calvities in hominibus est simile [gap: Greek word(s)] foliorum lapsui in arboribus, ex defectu materiae, qua pili nutriuntur. Quapropter resinosae arbores, ut pinus, Abies, Laurus et similes, folia non amittunt; quoniam plus humidi pinguis a natura obtinent. Et haec etiam caussa est, quod in homine casus pilorum ad senectutem differtur. Nam abundare hominem copioso pingui humido, tum longaevitas vitae prae multis animalinbus, tum sanguinis et innati caloris copia testatur. Non autem quemadmodum arbores quotannis denuo frondescunt tempore verno, redeunte tum, quod hyeme deficiebat, pingui humido, ita pili homini renascuntur; quia non reditus est homini ad juventutem a senectute, sicut arboribus ab hyeme ad aestatem. Capite autem calvescit homo, quod parum pinguis humidi continet, idque citius exsiccatur, praesertim iis, qui


page 512, image: s0512

Veneri magis indulgent, quorum cerebru etiam impensius refrigeratur.

Ex quibus omnibus, quid de Argenterii sententia supra proposita statuendu sit, colligi potest. Facultatem formatricem quidem principalem pilorum caussam statuimus, quae certis partibus indita beneficio caloris eos efformat. Verum cum necessario subjectâ utatur, eosque ex tertiae coctionis cujusque partis superfluo, materiaque, e subjectis membris ad quamlibet partem exhalante (ut in pectore videre est) producat: hinc planum evadit, materiae, e qua formantur, conditionem pilos referre, et propterea negandum non esse, etiam de temperie cerebri pilos testari posse. Cum enim cutis capitis siccior sit, quam aliarum partium, in quibus pili generantur, ipsique cranium, non caro, subjectum sit: facile apparet, tantam pilorum multitudinem ex solo cutis capitis excremento provenire non posse, sed bonam partem a cerebro, membro satis humido et spirituum animalium officinâ, exhalare et cum tertiae coctionis in cute superfluo misceri, et hinc pilos generari. Et fuliginibus illis satis viae ad cutem patet, cum per futuras cranii, tum per ipsum cranium, quod omnibus poris in corpore vivente destitui credendum non est. Qualis ergo sanguis, quo cerebrum alitur, qualisque cerebri substantia, tales etjam fuligines inde exhalantes, pilisque aliquam materiae partem praebentes.

Verum ut ad institutum nostrum [note: Calidi cerebri signa. ] redeamus, signa temperaturarum cerebri pervestiganda sunt, et quidem primo simplicium temperaturarum. Calidum ergo cerebrum qui habent, ii mutabiles sunt in opinionibus, celeres in motu, et alacres et acuti sensibus, somno utuntur brevi et non admodum profundo. In calido enim cerebro vapores humidi, qui ad somnum inducendum faciunt, partim absumuntur et discutiuntur, partim non ita infrigidantur, ut in humorem quasi condensari, somnumque inducere possint, caliditasque mobiles spiritus parit et ad vigilandum promptos. Excrementa capitis pauca sunt et concocta, ob excessum caloris dissipantis multa, et reliquam ad justam consistentiam reducentis; ita ut excrementa illa primo moderate crassa sint, deinde bene copacta, humido scil. cum sicco a calore dominante optime misto. Sicciores itaque iis nares sunt, sicci oculi, auresque, parumque per os sputi reddunt. Id vero eousque verum est, quamdiu in diaeta nullus error committitur: quando vero in victus ratione peccatur, talis cerebri constitutio sanitatem admodum inaequalem gignit. Modo enim per sanitatem capite leves sunt, modo pleno et repleto capite graves et afflicti.

Iidem a calidis extrinsecus occurrentibns et intro sumtis, ut ventis calidis, odoribus, cibo potuque calido, facile laeduntur. Nam a simili qualitare similis augetur et intenditur, et a calido cibo ac potu cum per se multi vapore attolluntur, tum


page 513, image: s0513

sponte a capire attrahuntur; cum caput calidum, ut est apud Alexand. Trallian. cap. de Cephalaea, cucurbitulae instar a toto attrahat; imo per meatus in cerebro calido amplos et patentes facilior vaporibus ascendentibus transitus datur.

Facies rubicundior est. Licet enim praecipue ab Epate, sanguinis officina, calor ille pendeat: auget tamen illum cerebrum calidum. Illud enim cum copioso alimento indigeat, plus sanguinis et spirituum sursum aettrahitur per venas amplas a calore laxatas, cerebrumque calidum sanguinem attractum magis fundit. Ideoque soli huic signo fidendum non est, sed reliquorum signorum [gap: Greek word(s)] conjungenda. Eandem ob caussam venae in oculis sunt manifestae; quoniam sanguine magis turgent, et in alba oculi tunica apparent.

Argenterius quidem nullius momenti haec signa, quae sumuntur a colore, esse putat. Salubrem enim calorem cerebri undique ossibus septi nihil conferre posse ad rubedinem et colorem faciei et aliarum externarum capitis partium existimat. Praeterea cerebrum per externas venas, quae sunt in cute, ubi fit calor et rubor, suum non trahere alimentum, sed ex partibus inferioribus cibo potuque infectis spirituosam consurgere substantiam, cum sanguine tenuiore, ex quibus externae partes levi calore et rubore suffunduntur.

Verum etsi negandum non sit, ruborem facici maxima parte ex Epatis et hinc provenientis sanguinis constitutione dependere: tamen, negandum nec hoc, eundem nonnihil augeri posse a cerebri calore. Et si duo eandem Epatis constitutionem habeant et utriusque facies rubeat: rubicundiorem tamen illius futuram, qui cerebrum habet calidius (intra tamen sanitatis limites) quam qui habeat cerebrum temperatum. Cerebrum enim, ut dictum, calidius sanguinis plus attrahit, eum magis fundit, et spiritus animales calidiores reddit, quae omnia ad rubedinem faciei inducendam plurimum faciunt.

Capilli tandem in iis citius nascuntur, quod calorcutis porosstatim aperit et materiam capillis suppeditat: color eorum ad nigredinem tendit ob ustionem. Iidem sunt robusti et densi, ob materiae copiam et meatuum cutis amplitudinem. Crispi etiam sunt, calore eos exsiccante et intorquente. Quod si cerebrum paulo minus calidum sit, capilli in prima aetate flavi sunt, quoniam a pituita admixta color diluitur, qui postea, paulatim absumta pituita, nigrescere incipiunt. Citius quoque calvescunt, quibus cerebrum est calidius; quoniam calore materia et nutrimentum pilorum absumiur et cutis vehementius exsiccatur.

[note: Frigidi cerebri signa. ] Frigidiore cotra cerebro qui sunt, in iis sensus sunt tardiores et imbecilliores, et ingenium, imaginatio et memoria obtusior, corporisque motus minus alacris et expeditus est: Mediocriter somnolenti quidem, quia calor non est tam fortis, ut humores,


page 514, image: s0514

et vapores caussam discutere possit. Mediocriter tamen solum somnolenti sunt: unicam n. tantum habent caussam somni, scil. frigiditatem; Potissima vero caussa deest, humiditas, quae in simplici ista temperatura est mediocris et non excedit.

Excrementorum copia perpetua est, etiam non repleto cerebro. Ob frigiditatem enim cerebrum superflua rite concoquere et discutere nequit, et omnis materia, quae a calore non vincitur, utpote imbecilliore, pituitosa fit.

Ab extra occurrentibus frigidis, aere, cibo, potu facile laeduntur; inprimis a vento Borea, qui pituitam e cerebro, taquam e spongia, exprimit et multam intus cumulat: unde destillationes et gravedines excitantur. Quae circa caput sunt, nec tangentibus calidiora, nec intuentibus rubra apparent, et venae, quae sunt in oculis, non ita conspicuae. Capilli recti sunt, et media aetate, quando temperatis sunt flavi et calidis nigrescentes, frigidis sunt ruffi. Materia enim, e qua fiunt pili, nullo modo est adusta et torrida, sed pituitosa quodammodo. Iidem tardius gignuntur, propter inopiam caloris, qui vix procedente aetate materiam pilorum colligit; stabiles tamen sunt: Frigiditas enim non absumit materiam capillorum, nec cutem exsiccat. Primo sunt tenues; quia ex humore frigido et crasso calor languidior parum et tenuius saltem resolvit; pro cedente vero aetate, quando calor plus resolvit, capilli fiunt robustiores.

[note: Sicci cerebri signa. ] Sicciore qui sunt cerebro, sensus acres, perspicaces et subtiles habent. Nam organa omnibus excrementis vacua et pura sunt et spiritus subtiles et sinceri, qui ad sensuum tum externorum, tum internorum actiones expediendas, ipsumque motum obeundum sunt aptissimi. Unde Heraclitus siccam animam sapientiorem esse dixit. Licet vero senes etiam sicci sint: tamen siccitas illa cum defectu caloris nativi conjuncta est. Vigilantiores quoque sunt, ob defectum humiditatis in cerebro. Excremeta in usitatis cerebri emunctoriis non apparent, et adhuc minus excernitur in sicco, quam in calido cerebro: cum calor etiam mediocriter copiosam materiam secum patiatur, siccitas vero minime. Capillos robustissimos habent, ex copia et siccitate fuliginum. Cum enim calor mediocris cum siccitate sit conjunctus, materiam non resolvit et dissipat: unde citissime nascuntur. Citius tamen etiam senescunt; cum cutis citius siccescat. Crispi sunt frequentius, ob pororum tortuositatem, et quod cutis dura et sicca erumpentibus resistat. Interdum tamen et recti sunt, ob pororum rectitudinem; cum in temperatura calida semper crispi sint, ob crassitiem materiae.

[note: Humidi cerebri signa. ] Humidius tandem qui habent cerebrum, iis sensus sunt obtusiores et turbulenti: quoniam eorum organa multo humore imbuuntur, ipsique spiritus crassiores sunt. Somno multo


page 515, image: s0515

profundo utuntur, ob humiditatem cerebri, excrementa cerebri habent copiosa. Capilli sunt simplices, molles, albicantes et durabiles, nec tales calvescunt, vel certe difficulter, cum perpetuo materia pilis suppetat et ob humiditatem non resolvatur, cutisque non exsiccetur.

Atque haec signa temperaturarum simplicium sunt: e quibus compositarum notae facile elucescunt. Easdem tamen addere breviter, necessarium est, cum in compositis effectus quidam deprehendantur, qui in simplicibus non ita anim advertuntur. Ubi in genere notandum. Primo in compositis temperaturis vel utramque qualitatem intensam esse vel remissam, vel alteram intensam et alteram remissam. Secundo signa compositarum differentiarum alia ambas qualitates sequi, alia unam tantum: posterius cum accidit, signa hic non opus est peculiaria recensere, cum sint eadem, quae in simplicibus temperaturis sunt exposita.

[note: Cerebri calidi et sicci signa. ] Et primo quidem calidum et siccum cerebrum quod attinet, siccitas caliditati conjuncta vires ejus auget, et altera alteram fovet, et in sicco calor magis elucet, viresque suas potentius exserit, et siccitas calore adjuta adhuc vehementius siccat. Itaque in calido et sicco cerebro omina, quae in sicco et calido separatim conspiciuntur, clariora et evidentiora sunt. Sunt nimirum tales ingeniosi, prompti, in tentandis et agendis rebus industrii; sentiendi vis in iis est exquisitissima. Calidi et sicci spiritus ad motum promti ac plane apti sunt; sicut ipsa quoque organa. Mobiliores tamen sunt fere, quam oportet. Unde etiam vigilantissimi sunt tales, somnumque habent brevissimum. Cerebri etiam excrementa gignunt paucissima. Calidus et siccus aer ipsis minus commodus est. Tangentibus caput apparet calidum. Facies usque ad aetatem consistentem tubicunda est. Hinc, inclinante jam ad siccitatem temperamento et calore deficiente, pallida; secus quam in sanguineis et calidis et humidis, qui etjam per aetatem declinantem retinent caloris humidi nativi notas, atque in ipsa senectute coloris rosei in facie reliquias.

[note: Calidi et humidi cerebri signa. ] Calidum et humidum cerebrum quod attinet, sicut siccitas conjuncta caliditati ejusde effectus et opera omnia ciariora reddit: ita humiditas eadem obscurat. Unde in contrarium prope tendunt signa. Humiditas enim, ut dicetur, facit, ut multo plura excrementa procreentur, quam in cerebro calido, vel calido et sicco. Caliditas tamen, quae concoctionis autor, efficit, ne eadem cruda maneant, sicut ubi humiditati frigiditas conjungitur.

In hac differentia inaequalitas, de qua supra dictum, maxime conspicua est, potestque caliditas et humiditas intensa esse; potest utraque esse remissa; potest etiam utraque esse mediocris. Si ergo caliditas et humiditas parum excedat, excrementa capitis plura sunt, quam intemperie calida


page 516, image: s0516

et sicca. Licet enim calor humori junctus bene attrahat, concoquat et apponat nutrimentum: superflua tamen ita probe discutere non potest, calorque humiditate obtusus superflua ita feliciter non resolvit. Facile laeduntur, qui hanc temperiem habent, a calefacientibus, atque â cibis, potibus, odoribus, vaporibus replentur et gravantur capite, atque id multo magis et multa excrementa cumulant, si etiam humectentur. Color capitis est bonus, id est, candidus, rubore persusus, venae in oculis sunt magnae: capilli recti sunt, ob humiditatem; cum crispi fiant per siccitatem: subflavi sunt, quia materia non aduritur, humiditasque adustionem moderatur. Nec facile decidunt; quia humiditas materiae absumtionem prohihet, et; cutis indurationem impedit.

Si autem utraque qualitas multum excedat, sensus non admodum acres sunt, obs spiritus minus puros et humores copiosos, quibus sensuu instrumenta inquinantur. Tales non diu vigilare possunt, ob vaporum humidorum abundantiam. Somnus tamen non est placidus et continuus. Fit enim lucta quaedam inter calorem et vapores somnum inducentes, calorque intensus vapores discutere conatur, eos tamendi scutere nequit, vaporesque quidem et humiditas somnum inducunt; sed caliditas, utpote adimotum apta, rursu excitat a somno. Deinde somnia habent varia, ob vaporum multorum ascendentium turbulentam agitationem, patiunturque aliquid simile ebriis et febricitantibus. Cum enim in somno sensus interni non otientur, sed imagines prius coceptas depromant, et varie inter se componant, atque in cerebro calido et humido Spiritus sint turbulentiores, et sensuum instrumenta impuriora, et vapores multi adscendentes calore agitati per cerebri vias meent remeentque spiritusque agitent, qui varie sibi occurrentes plurimas easque confusas species imaginationi objiciunt: ac cidit, ut rerum imagines minus expresse et exquisite, sed confuse ac perturbate intueantur. Prout tamen, vel caliditas vel humiditas superat, ita hic quaedam diversitas pervipitur. Nam sicut qui cibo et potu nimis replentur, somnia primis somni horis non habent, quod imaginatio abundante humore obruatur, ut id officium, quod in somnis formandis requiritur, exercere nequeat; post vero discussis ex parte vaporibus somnia oriuntur: ita si humiditas multa praevaleat, vix somniant tales. In quibus; vero humiditas calorem ita non obruit, iis plura somnia occurrunt. Iidem caput habent multis morbis obnoxium et facile in aegritudines incidunt. Cum enim humiditas semper plurimorum excrementorum mater sit, plura excrementa colliguntur, quam a calore discuti possunt. Laeduntur calefacientibus et humectantibus, inprimis vero ab Austro, qui humectando caput gravat, sensusque hebetat. Boreas vero ipsis salubrior est: Nisi tamen vehementiores,


page 517, image: s0517

ejus flatus sint tunc enim exprimendo genitos in cerebro humores destillationum auctor est, subjectasque partes fluxionibus replet.

Si vero una qualitas alteram superet et cerebrum sit justo calidius, paulo vero solum humidius, calidae temperaturae signa supra proposita manifeste se exhibent. Obscuriora vero sunt humiditatis signa. Quod si contra cerebrum sit multo humidius, paulo vero calidius, conspicua erunt humiditatis signa; Caliditatis vero obscuriora. Id quod etiam de reliquis intemperaturis accipiendum est. Quando enim aequales sunt qualitates, aequaliter utriusque qualitatis signa apparent; ubi vero altera alteram superat, unius notae evidentior, alterius obscurio eff.

[note: Cerebri frigidi et sicci signa. ] Qui Cerebrum fridum et siccum habent, praecoci sunt ingenio, atque in iis in aetate tenera sensus sunt acres satis, actionesque eorum vitio carent. Non enim sunt multi vapores humidi, qui spiritus et organa sensuum inquinent, facultatemque turbent, calorisque etiam in ista constitutione satis est in prima aetate ad aciones istas [note: Ingenia praecocia. ] obeundas. Progressu vero aetatis, quando alii sapere incipiut, et omnibus sensibus vigent, in iis sensuum acrimonia remittit. Calor enim ad sensuum opera efficienda necessarius ob paucitatem cito deficit, et cerebri substantia quasi terrea et ad imaginationem reliquasque actiones animales minus idonea redditur. Unde natum proverbium videtur: Praecocia ingenia raro ad frugem pervenire, Nam quae ad ingenium, sapientiam, omnesque actiones accommodata esse solet in vigore aetatis cerebri temperiees, eam ii in prima aetate, in qua defestum temperiei aetas, quae calida et humida est, compensat, obtinent, atque ita non raro nos in sui admirationem trahunt: postea vero progressu aetatis calor paulatim deficit, et quod allis vix multo annorum spatio intercedente accidit, id his multo citius, et saepe in prima juventure obvenit, nimisque cito vigor ille omnium actionu labascit, tandemque perit: ita ut non solum actiones ingenii languere incipiant, sed et ante tempus senectus adveniat, et immaturâ morte tales exstinguantur, conceptamque de se spem fallan: inprimis si cum cerebro reliquorum quoque viscerum cordis et Epatis temperies consentiat. Si tamen reliquum corpus frigidum et siccum non sit: in eo etiam senectutem non ita mature sentiunt, quae se in cerebro nimis citoprodit. Caeterum iidem sanitate fruuntur instabili. Etenim quam diu externa laesio ab est, tam diu sani degunt: cum ob siccitatem plura excrementa non cumulentur, quae alias ob humiditatem cumulari solent. Si vero ab externo frigore laedantur, longe deterius habent, inprimis si incommoda victus ratio accedat, unde tum multa excrementa colligunt et diuturnis fluxionibus sunt obnoxii.

Caput tangentibus frigidumest, nec colore bono praedita facies, nisi aliunde, ex cordis scilicet et Epatis calida teperie facies coloratior evadat.


page 518, image: s0518

Signa enim ista, quae a partibus vicinis sumuntur, non sunt tam certa, ac ea, quae vel ab essentialiter inhaerentibus vel necessario consequentibus petuntur. Nam saepe accidit, ut virtus formatrix seminis partes inaequaliter digerat, ut non mutua sibi temperie respondeant, ex. gr. Epar sit calidum, Ventriculus frigidus. Saepe quoque evenit, ut vapores, Spiritus et sanguis ab una parte ad alteram mittantur, a quibus ista afficiantur, ita ut naturalia ejus signa obfuscentur. Venae quoque in oculis non apparent ob sanguinis paucitatem. Capilli tarde iis crescunt, exilesque sunt, quoniam neque materia eorum in promptu est, neque calor, qui eam evocet. Iidemque ob frigiditatem ruffi sunt. Et quod calvitiem attinet, si frigiditas siccitatem superet, non calvescunt; cum calor, qui deest, fuligines pilorum materiam absumere non possit. Si autem siccitas frigidatatem excedat, calvescunt.

[note: Cerebri frigidi et humidi signa. ] Tandem qui cerebrum habent frigidum et humidum, ingenio sunt tardo et hebeti, sensusque minus acres habent. Humiditas enim spiritus ac sensuum organa impuriora reddit. Unde actiones animales omnes hebetantur, et excrementa multa cumulantur; cum frigiditas male concoquat, inprimis humiditati conjuncta. Graviter et multum dormiunttali cerebri temperie praediti. Vapores enim in cerebro a debili concoctione ob calorem debilem et humiditatem generati crassi et multi sunt, et a reliquo corpore ad caput adscen dentes facile et multum incrassantur et in organis sensuum tenacius haerent, somnumque ita et multum et profundum inducunt. Frigiditate et humiditate aeris facile laeduntur, frigiditasque et humiditas interna ab externa augetur. Unde caput habent repletioni et fluxionibus valde obnoxium, et catarrhis et gravedine perpetuo laborant. Capillos longos et molles habent, et in infantia et pueritia pene albescentes et argenti colorem referentes. Non calvescunt; quia calor et siccitas, quae materiam absumunt, ab sunt: atque in hoc prope foeminarum, quae non facile calvescunt, temperamentum aemulantur viri.

Verum conclusionis loco illud hîc monendum; signa, quae ab actionibus cerebri sumuntur, ubique locum habere, et esse multo certiora, quam quae a capilis et externis ejusmodi petuntur. Quae n. a pilis sumuntur signa, vix in alia, quam teperata regione locum habent; atque externa aeris costitutio non raro capillorum colorem mutat. Deinde interdum humores quidam in abdito corporis latent, atque a partium solidarum temperamento discrepant, capillosque variant, utpote qui ab excrementitia humorum parte et oriuntur et augentur: sicut videmus non nullos colore cutis plane nitido et colore facies plane roseo habere nihilominus barbam et capillos nigros, ob atrabilarium aliquem humorem in corpore latitantem.



page 519, image: s0519

CAPUT IV. De Signis Temperaturae Cordis.

[note: Partium temperies quo respectu talis dicatur. ] POstquam signa temperaturarum cerebri explica vimus, proximum est, ut cordis temperies signa proponamus. Quod autem de cerebro dictum, id etiam de corde, ut et reliquis membris dicendum, vocari scilicet cor calidum, humidum, frigidum, siccum, non absolute, sed respectu ad idem specie, et quidem temperatum. Est in omni partium genere aliquid symmetrum et temperatum constituendum, non quidem tale, quod aequalem omnium qualitatum mistionem habeat, seu, ut loquuntur, quod tale sit ad pondus, sed quod ad justitiam tale sit, et ad actiones debitas et naturales obeundas optime constitutum. Alias vero, si quae illa temperatura conveniens cuilibet parti sit, explicandum est, fit hoc collatione ad cutem, quae inter partes omnes temperatissima est, et ad illam aequalitatem, quae pondere quasi mensuratur, proxime accedit.

Sicut ergo, si absolute loquendum sit, cerebrum in corpore vivente calidum et humidum est: tamen hoc respectum cutis scilicet, frigidum et humidum dicitur, et illud cerebrum temperatum, appellatur, quod convenientem cerebri actionibus perficiendis temperiem obtinet exactissime, hujusque respectu cerebrum dicitur calidum, quod temperato illo cerebro calidius est; frigidum quod frigidius: Ita etiam de corde se res habet. Cor enim sua natura etsi, si cum reliquis membris, inprimis cute, conferatur, calidissimum est omnium membrorum in corpore nostro, imo caloris et spiritus influentis focus et officina: Idemque si cum plerisque membris conferatur, ut Epate, Liene, siccum est, atque inde etiam iner siccas partes ab Avicenna collocatur: Quia tamen cute humidius est, a Galeno humidum constituitur. Atque ita cor, quod hanc temperiem habet et optime ad actiones cordis ob eundas est constitutum, temperatum in sua specie dicitur, illud vero, quod ab optima hac constitutione versus calidum declinat, dicitur calidum; quod versus frigidum, frigidum; quod versus humidum, humidum etc. Etsi omne cor in quovis homine et omnibus animalibus sit calidum, et suo modo humidum.

Cognoscuntur autem temperies cordis rectissime ex ejus operationibus, deinde et aliis quibusdam, quae temperiem quamlibet sequuntur. Sunt autem actiones cordis triplices: 1. Motus ejus. 2. Motus arteriarum seu pulsus. Et 3. Actiones [gap: Greek word(s)] : quo etiam pertinere videtur respiratio. Etsi enim cor respirationis caussa immediata non sit: tamenidem eam non parum variat, et quae dam ejus constitutio eam citat, quae dam moratur, haec majorem, illa minorem respirationem efficit; eodem modo, ut in pulsu.



page 520, image: s0520

[note: Cordis temperati signa. ] Si enim cortemperatum sit in suo genere, in motu ejusdem, arteriarum pulsu et respiratione mediocritas observatur. Calor enim ejus in suo genere temperatus est, et fuliginum expellendarum inde mediocris copia generatur. Unde et motus ejus et arteriarum et respirationis mediocritatem sequi necesse est. Deinde qui tale cor habent optimis moribus praediti sunt, nec effoeminati, nec furibundi quasi, neciracundi, sed humani et comes; non avari, nec prodigi, sed liberales; non blandi et simulatores, nec superbi, sed calidi absque fuco et fastu, benigni, temperantes; non praecipites, nec cunctatores, sed in consiliis maturi, non invidi, sed bonorum studiosi.

[note: Calidi cordis signa. a pulsu et respiratione. ] Calidi vero cordis signa haec sunt; Primo motum cordis, pulsus et respiratione quod attinet, cum omnes hi motus cordi inserviant, ac cor et calor in omnibus membris moderate refrigerari postulet, id quod attractione aeris frigidi praestatur, et inspiratione et cordis dilatatione, et arteriarum [gap: Greek word(s)] perficitur; Deinde etiam opus sit fuliginum, quae in officina ista caloris, spirituum et sanguinis vitalis, imo in toto arterio so genere producuntur, et continentur, expulsione; id quod exspiratione et cordis contractione ac [gap: Greek word(s)] arteriarum in reliquo corpore praestatur: Quo calidius cor fuerit, eo magis refrigerari postulat. Quod perficitur magnitudine, celeritate et frequentia, cum respirationis, et motus cordis, tum pulsus. Nam quo magis pulmo, thorax, cor, et arteriae dilatantur et attolluntur, et quo celerius et frequentius moventur, eo plus aeris attrahitur. Quo magis eadem contrahuntur et celerius et frequentius, eo plus fuliginum expellitur. Itaque magnitudo motus, modo viers consentinut, id quod in sano homine praesupponitur, magnitudinem aloris ostendunt; et cum, qui temterato est corde, satis caloris habeat, virtutemque ipsam moventem robustam, etiam qui corde sunt temperato, satis magnum cordis motum habent, satisque magnos pulsus edunt; sed cum in calido corde calor sit auctior, major adhuc inde plusus provenit.

[note: A Calore totius. ] Verum cum motus cordis, pulsus et respiratio non sui gratia fiant, sed primariae illi actioni, quae est spiritus vitalis et caloris influentis generatio, inserviat, etiam a calore totius corporis de temperatura cordis nonnihil judicare licet. Cum enim ab eo, tanquam foco, per arterias in universum corpus calor et spiritus adffundatur, quo major est calor cordis, eo etiam calidius corpus percipitur, nisi forsan Epatis temperies obstet. Cum enim Epar sanguinis totius corporis nutrimenti officina sit, si duo haec membra, Cor et Epar, consentiant, mutuas operas tradunt et major in corpore calor excitatur. Si vero cor calidum quidem sit, Epar vero frigidus, minor, quam si utrumque calidius esset, calor in corpore deprehenditur.



page 521, image: s0521

[note: Ab animi affectibus. ] Postea [gap: Greek word(s)] seu morales actiones dictae de temperie cordis testantur, utpote quod in ira, dolore, laeticia, metu, caeterisque hujus generis perturbationibus evidenter impelli atque affici deprehenditur, etsi a facultate superiori gubernari debeat. Postquam enim objectum externum per sensus externos et communem receptum phantasiae offertur, atque ab ea quid sit cognoscitur, et commodum et gratum vel noxium et ingratum esse deprehenditur, mox cognitionem hanc sequitur appetitus sensitivus, rem gratam delectabilemque apprehendendi, noxia vero fugiendi; atque hinc animi perturbationes amor, odium, ira, iracundia, metus, et similes excitantur: qui tamen in homine a rectae rationis judicio gubernari debent. Appetitus enim et sensuum internorum motiones menti offeruntur, et ab ea vel reprobantur, vel approbantur. Et hîc saepe fit pugna vel contentio inter appetitum sensitivum et rationalem, atque ille tandem, qui vincit, est motus principium, facultatique motrici motum imperat. Ut vero facilius vel difficilius appetitussensitivus rationali cedat, et affectus ratio moderari possit, ad id non parum facit tem peries cordis. Eorum enim, qui cor minus temperatu habent, mores sunt diversi, sicut diversae sunt ipsae temperaturae. Qui enim corde sunt cali diore, animosi sunt, ad suscipienda negotia alacres et impigri, et in periculis subeundis audaces. Et si calor major sit, gignit [gap: Greek word(s)] , suntque tales iracundi, praecipites et temerarii. Cum enim calor ad motum sit aptior, spiritus et humores in calido corde facile commoventur; et hinc fit, ut fervente quasi in corde sanguine ac spiritibus temerarie saepe et nimis concitate ad objecta ferantur rales, et rationem dominari, tesque quales sint, satis perpendere non permittant; unde appetitus sensitivus rationalem vincit. Unde accidit, ut ira potius mentis imbecillitatem, quam cordis calorem sequatur. Qui enim rationem appetitu inferiorem habent, ideo facile irascuntur, quod res satis non perpendunt, et res etiam minimas non raro ira dignas esse existimant.

Verum hic sibi parum constare videtur [note: [gap: Greek word(s)] qui. ] Galenus, quod [gap: Greek word(s)] , frigi dioris naturae esse dicit, qui ex levi caussa facile excandescunt, mulierum more, et qui [gap: Greek word(s)] sunt. Verum sciendum, Galenum non simpliciter [gap: Greek word(s)] inter signa cordis calidi referre, sed [gap: Greek word(s)] . Nam [gap: Greek word(s)] in genere dicuntur omnes animi impotetes, qui nulla justa causa in iram erumpunt, quales sunt foeminae plerumque et pueri, qui levi de causa commoventur, neque iram moderari possunt. Atque his opponuntur [gap: Greek word(s)] , qui [gap: Greek word(s)] sunt, viriles et magnanimi, resque parvas contemnunt, et non nisi justa et magna de caussa irascuntur, gravius tamen vindictam persequutur; et tales sunt temperati, vel potius paulo calidiore corde. [gap: Greek word(s)] vero et calido et frigido corde esse possunt. Si enim sit magnus caloris in corde excessus,


page 522, image: s0522

oritur [gap: Greek word(s)] , quam Galenus vocat. Et qui tali temperamento praediti sunt, sanguine nimis fervente rationi non obtemperant et in iram praecipitantur, et furiosi quasi temerarie et cum vehementia vindictam aggrediuntur. Qui vero corde frigidiore sunt praediti, [gap: Greek word(s)] sunt, neque generoso et virili animo, et ipsi quidem facile concitantur, verum facilime affectibus imperant et animum ad moderata flectunt.

[note: A pilis pectoris. ] Hispidum quoque et hirsutum pectus calidi corde habent, interdum ad hypochondriorum loca usque; ipsumque cor interdum hirsutum repertum est. Ita enim refert Plinius, lib. 11. nat. hist. cap. 37. et Valer. Max. lib. 1. cap. 8. de Aristomene Messenio, qui 300. Lacedaemones interfecerat, et aliquoties captus astu elapsus erat, quod ei capto cor exemtum, hirsunum et pilis refertum inventum est. Simile de latrone quodam refert Benivenius, cap. 33. de abditis; et de aliis alii. Vide Amat. Lusit. cent. 6. obs. 65. et Ant. Muret. lib. 12. variar. lest. cap. 10. Ex calido enim corde plures fuligines attolluntur, et potius in anteriorem, quam posteriorem thoracis partem exeunt; cum anterior thoracis pars rarior sit et minus ossibus munita, quam posterior.

[note: a thomcis magnitudine. ] Sunt vero et alia signa, quae utplurimum, sed non semper et perpetuo calidum cor indicant; inter quae est Thoracis latitudo et altitudo. Cum enim calidum cor multo aere ad refrigerationem sui indigeat: Virtus formatrix, modo justa materiae copra adsit, etiam amplum thoracem magnae respirationi necessarium, parabit; et majore motu, qui in calido corde necessarius est, thorax dilatartur. Simpliciter tamen ex magnitudine thoracis de cordis calore pronunciandum non est, cum non a calore simpliciter, sed a vi formatrice et materiae copia pendeat. Sed simul conjungenda est capitis consideratio. Nam in corpore bene constituto, capitis magnitudo, vertebrae et spina dorsi et hinc thorax proport one respondere debent. Quantae enim sunt vertebrae, tanta est spina, quae ex iis constat; et ad spinam reliquae thoracis partes conformantur, et conjunguntur. Sicut enim qui carinam primo parat magnam, is quoque magnam navem exstruit: Ita vis formatrix ad spinae quasi carinae magnitudinem reliquum thoracem conformat. Et si vertebrae longae sint, longa fit spina; spinaeque longitudinem sequitur thoracis longitudo, reliquamque vertebrarum crassitiem costae quoque, quae iis inseruntur, sequuntur, et hinc thoracis amplitudo sequitur. Ideoque quando amplitudini thoracis capitis magnitudo respondet, non simpliciter inde de calore cordis pronunciandum est, sed alia quoque signa ex motu cordis, respiratione, pulsu, etc. conjungenda sunt. Si vero thorax amplus et latus sit, caput vero non magnum, maximum et satis certum indicium est caloris in corde, utpote qui a primo ortu auctior necessario thoracem extederit et dilatârit.


page 523, image: s0523

Si vero pectus sit angustum, caput vero magnum, cordis frigiditatem notat, utpote cujus calor debilior materiam suppetentem dilatare et extendere non potuerit.

[note: An calor cordis ad thoracis amplitudinem aliquid faciat. ] Sed non placent haec, quae hactenus ex mente Galeni dicta sunt, Argenteria, qui nihil ad thoracis amplitudinem cordis calorem conferre existimat. Nam inquit: Cor non est, quod format et figurat partes; sed formatrix vis, quae in semine est, et parentum naturam sequitur. Magni enim parentes magnos generant, parvi parvos, et monstrum est aut adulterina proles, si ex utroque parente magno parvus generetur foetus. Confert ad hoc etiam mater, quae materiam vel copiosam vel minus copiosam suppeditat. Cordis ergo calori hoc competere non posse statuit, neque in prima generatione, ubi cor vel nondum factum est, vel exi guam magnitudinem et vim parvam habet, neque post generationem; cum alias his, qui frequenter febribus laborant, ob vehementissimum calorem thorax cresceret; idemque deberet fieri in epate et cerebro.

Verum facilis ad haec responsio est. Verum quidem est, calorem cordis non primario facere aut formare thoracem, sed hoc praestare facultatem formatricem. Fortiorem tamen calorem multum facere ad amplitudinem thoracis, negandum non est. Primo enim facultas formatrix recte agens, ubi partes seminis digerit et disponit, membraque format, cuilibet membro dat magnitudinem et reliquam constitutionem convenientem. Itaque si cor, quod formatur, sit calidius et propterea majore refrigeratione opus habeat, idem addet justam magnitudinem thoracis, quae huic usui conveniens sit. Deinde etiam calor ad dilatationem thoracis jam formati non parum facit. Sicut enim multos, qui a natura aequalem corporis magnitudinem habuerunt, nihilominus ob vitae genus diversum, inaequaliter augeri videmus: ita etiam in thorace se res habet. Nam eae partes imprimis roborantur et majorem molem acquirunt, quae plus exercentur; ut in pistoribus et fabris videre est, qui digitorum molem majorem habent, quam ii, qui minus laborant et exercentur manibus. Idem in thorace fieri, rationi consentaneum est. Quo calidius enim est cor, eo plus aeris ad refrigerationem requirit, atque ut is attrahatur, thoracem margis dilatari necesse est. Ex qua continua dilatatione amplior redditur proculdubio thorax. Quod vero de febribus affert Argenterius, nullius momenti est. Neque enim perpetuum id est, et non a primo ortu accidit, sed saepe ii, quibus jam solidiores redditae sunt omnes partes, ut multum dilatari non possint, febribus corripiuntur: tantumque abest, ut febres frequentiores calorem nativum augeant, ut eum potius debilitent. Epar vero non movetur. Ergo nec ventrem dilatare potest.

[note: Cordis frigidi signa. ] Frigidum cor calido contraria signa habet. Primo n. cum calor, spiritus


page 524, image: s0524

et sanguis, qui in corde frigide generantur, et in totum corpus per arterias diffunduntur, non tam calidi sint, ac in corde calido: etiam totum corpus minus calidum erit, nisi forsan temperies Epatis calida id compenset. Deinde motum cordis, respirationem et pulsum quod attinet, cucor frigidius multa respiratione opus non habeat, ac in eodem non tot fuligines ac in calido corde generentur, inde nec motu nec respiratione, nec pulsu magno celeri et frequenti opus habet Et quidem pulsus, ut et respiratio, minor sempet in corde frigidiore; non tamen necessario tardior et rarior: cujus rei alii aliam rationem reddunt. Alii putant, id accidere, quod vis pulsandi interdum imbecillior sit, aut arteria a circumstantibus partibus comprimatur, aut angustior sit, ut arteria, quantum satis erat, dilatari, pulsusque ad justam magnitudinem pervenire non queat. Verum imbecillitas virtutis in corpore sano, de quo hic sermo, locum habere non videtur, ut et arteriae compressio vel angustia. Nam naturae cordis proculdubio etiam respondent arteriae. Probabilius est, ex gradibus, caloris in corde hoc provenire. Magna siquide est latitudo cordis frigidioris. Potest n: a temperata cordis constitutione parvus saltem ad frigiditatem esse recessus: ubi ventilatio sufficiens esse non posset, si pulsus esset simul rarus, parvus et tardus. Ergo tum saltem parvus erit, atque eo unico a pulsu temperato distabit: in reliquis erit frequens et velox, aut certe mediocris. Quod si major fuerit recessus ad frigiditatem, minore adhuc venti latione opus erit: et propterea pulsus fient parvi et rari: inter veloces autem et tardos mediocres. Quod si maximus (qui quidem fieri possit in homine sano) sit a calore recessus, pulsus erunt parvi, tardi, rari; quia minima refrigeratione opus habent. Eadem est ratio respirationis, quae est pulsui [gap: Greek word(s)] : modo thoravis constitutio consentiat. Nam si thorax major sit, quam frigiditas cordis requirit: Respiratio et tarda et rara erit. Cum enim calor parvus magna ventilatione opus non habeat, semel attracto aere copioso, et capacitate pulmonum repleta, non opus erit iterata saepius respiratione, nec necessarium erit, thorax cito et crebro moveatur. Si vero cor quidem frigitius sit, thorax tamen adhuc minor, quam ut calori cordis ejus amplitudo ventilando sufficiat: vero consentaneum est, cum calor, licet parvus, semel inspirato aere ob pulmorum angustiam satis ventilari et refrigerari non possit, iterata saepius respiratione opus esse, velocemque propterea et crebram respirationem requiri.

Inter actiones morales signa sunt [gap: Greek word(s)] , id est, ad iram lentitudo; [gap: Greek word(s)] , metus, id est, timor impendentis mali, quod qui frigido sunt corde nimium et interdum frustra metuunt; [gap: Greek word(s)] , diffidentia rei sive assequendae sive fugiendae; [gap: Greek word(s)] , segnities; [gap: Greek word(s)] , seu cunctatio in actionibus suscipiendis, quae etiam


page 525, image: s0525

ex timiditate provenit: unde tales sunt effaeminati, gloriae et honoris contemtores.

Pectus quoque frigidis corde pilis nudum est; quia cor frigidius paucam materiam pilorum generat. Parvitas thoracis quomodo signum sit cordis frigidi, antea jam dictum; nimirum si caput magnum sit et thorax parvus, id satis certum frigiditatis cordis signum est. Nam materiae copia quidem significatur, sed caloris debilitas, qui illam extendere, dilatare et digerere non potest.

[note: Cordis sicci ligna. ] Siccioris vero, quam temperato convenit, cordis signa sunt, pulsus durus. Durities enim siccitati conjuncta est. Ad iram quidem tales non sunt prompti; quia cor densum et siccum prompte calorem non suscipit, et motum, quem injuriae species animo concepta secum adfert: Postquam vero ad iram concitati sunt, ea est fera et implacabilis. Accensus n. in corde denso et sicco calor non facile refrigeratur, siccitasque est lima quasi caloris. Iidem etiam iram magis dissimulare possunt. Ratio enim multis vaporibus sursum elatis ita non perturbatur, ut in humidis. Sunt quoque pertinaces et avari. Corpus universum magna ex parte siccius est; nisi forte siccitatem illam Epatis humiditas moderetur, sanguinem, humidiorem cum pro nutritione totius corporis tum cordi ad generandum spiritus vitales suppeditando.

[note: Cordis humidi signa. ] Tandem humidioris cordis signa sunt, pulsus mollis. Ut enim cum siccitate durities: ita cum humiditae mollities conjungitur. Ad iram tales sunt proclives: minus tamen, quam qui calidi sunt corde; cum calor praecipuum sit irae instrumenmentum, sed facile iterum placantur, inprimis si prudentia usu comparata accedat, quae facit, ut animus motum, quem injuriae species affert, non sinat ad cor transferri, cum agnoscit eam non tanti esse momenti; ut et mollia facile alienas impressiones recipiunt, ita easdem facile amittunt.

[note: Cordis calidi et sicci signa. ] Atque haec simplicium temperaturarum cordis signa sunt; proximu est, ut compositarum differentia rum signa explicentur. Calidi igitur et sicci cordis signa sunt: pulsus duri, magni, veloces, frequentes, et respiratio magna, velox, frequens; quae multo, magis ad velocitatem et frequentia vergunt, si thorax proportioni cordis non satis respondeat. Caliditas nimirum magnitudinem affert. Licet enim siccitas per se arteriae dilatatiottem prohibere videatur: tamen juncta calori siccitas, ita necessitatem refrigerationis auget, ut dilatationem arteriae in omnes ejus dimeniones, quantum possibile, fieri necessarium sit. Duri fiunt pulsus ob siccitatem arteriae, ut dictum; eademque frequentiam auget. Cum n. siccior arteria non tam apta sit ad extensionem, ac humida semel aeris, quantum colori ventilando opus est, attrahere non potest; ideoque frequentia, quod deest, resarcitur.

In respiratione quoque si amplitudo thoracis calori cordis respondeat,


page 526, image: s0526

thorax semel tantum aeris attrahit, quantum sufficit ad calorem vehementiorem ventilandum; et propterea tunc respirationis celeritate et frequentia non tam opus est. Si vero angustia pectoris paulo major, quam cordis caliditas ferat, aut certe non minor, iteratâ et crebrâ respiratione opus erit. Cum enim semel tantum aeris, quantum cordi refrigerando satis sit, attrahi non possit, crebro et parvâ interjectâ morâ respirandum est.

Tali vero corde qui praediti sunt ad actione suscipiendas et peragendas promti, animosi et audaces sunt. Calor enim ad promtitudinem, siccitas ad constantiam in agendo conducit. Et quia calor solus ad iram proclives reddit, siccitas perseverantes in ira: qui calidi et sicci sunt corde, et ad iram propensi sunt, et in ea perstant. Sunt quoque invidi et superbi. Quod si calor et siccitas plurimum excesserint, evadunt homines nonsolum concitatae et praecipitis irae, sed et tyrannicis moribus praediti, id est, feroces, crudeles, immisericordes, nullique parcentes. Hirsuti sunt iidem, maxime in pectore et hypochondriis. Na in tali constitutione copiosissime fuliginosa materia attollitur. Totum quoque corpus calidum et siccum erit, nisi epatis temperies repugnet; et thorax latus atque amplus, nisi capitis parvitas obstet, ut ante dictum.

[note: Cordis calidi et humidi signa. ] Calidi et humidi cordis signa sunt pulsus molles, magni, celeres et frequentes. Molles ob arteriae mollitie et humiditatem. Magni ob calorem auctum et instrumentum, scilicet arteriam, ad majorem dilatationem aptum. Celeres et frequentes et propter calorem auctum et propter humiditatem, quae multa excrememta fuliginosa exhibet. Respiratio pulsui respondet, modo calori cordis thoracis amplitudo respondeat. Minor enim thorax, ut dictum, minus aeris attrahit, atque ideo frequenter attrahere cogitur. Major contrarias ob caussas et rariores facit respirationes et tardiores. Qui tale temperamentum cordis habent, sunt industrii et promti ad actiones ob calorem: Non tamen feroces. Caloris enim acrimonia ab humiditate quasi obtunditur. Ad iram quidem sunt promti: ea tamen non est acerba et pertinax, sed placabilis.

Quod reliqua in hac temperie attinet, calida et humida temperies, si modum non multum excedat et calor humiditati valde dominetur, ad vitam diutius protrahendam accommoditssima est. Si autem humiditas ita calorem superet, ut vapores, qui colliguntur, discuti non possint, et transpiratio et caloris libera ventilatio prohibeatur, facile putredo excitatur et febres putridae gignuntur. Quando enim retentis exhalationibus calor amplius humiditati dominari nequit, humiditas ab externo calore corrumpi incipit, atque ita ista temperies putredini maxime obnoxia est.

[note: Cordis frigidi et humidi signa. ] Qui frigido et humido sunt corde, pulsus edunt molles, ob humiditatem et mollitiem arteriae, parvos


page 527, image: s0527

quoque, tardos et raros. Parvus enim cordis et hinc pendens totius corporis calor multâ refrigeratione opus non habet: eandem ob caussam respiratio parva, tarda et rara est. Qui tale temperamentum obtinent, non sunt audaces, sed meticulosi et diffidentes, effaeminati, segnes. Nam et frigus per se torporem et segnitiem in omnibus actionibus adfert et ipsa humiditas calorem obtundit: Unde neque ad iram proni sunt, et si ad ira concitentur, facile placantur. In corde enim frigidiore non ita facile humores effervescunt, ut ira accendatur. Si tamen accidat, ut ad iram concitentur, non vehemens est et facile placatur. Etenim cor per se est minus calidum, et humiditas calorem accensum temperat. Sunt quoque clementes, verecundi, in rebus adversis desperantes, et omnino molli et muliebri animo praediti. Pectus pilis nudum habent. Utraque enim qualitas ad pilorum generationem necessaria deest. Totum corpus, et thoracis amplitudinem quod attinet, habet se ea, ut ante in simplicibus temperamentis dictum est.

[note: Cordis frigidi et sicci signa. ] Tandem qui cor frigidum et siccum habent, in iis deprehenditur in pulsu durities, parvitas, raritas, tarditas. Duri sunt pulsus, ob siccitatatem arteriae; parvi cum ob parvum calorem, qui magnam refrigerationem non desiderat, tum ob arteriae duritiem, quae ita libere in omnem dimensionem distendi non potest. Eandem ob caussam, quod scilicet calor exiguus magnâ refrigeratione opus non habeat, sunt tardi et rari. Ex respiratione, cum nullum certum signum temperamenti cordis sumi possit, nisi simul consideretur pectoris amplitudo, ea et hîc consideranda. Nam cum cor officina caloris vitalis sit, et cor hîc ut frigidum consideratum, nihilominus omnibus membris aliis calidius sit: etiamsi cor sit frigidius, modo pectoris quatitas temperamento cordis respondeat, nec tarditas, nec raritas in respiratione apparebit. Si vero pectoris amplitudo major sit, quam calor cordis necessario postulet, tum demum tarda et rara respiratio apparebit. Semel enim in pectore amplo attractâ aeris frigidi copiâ majore fere, quam calor ventilandus requirit, ad aerem iterum attrahendum et tardius et rarius pulmonem moveri satis est. Iidem ad iram minime propensi; concitati vero et ad iram quasi coacti, iram diutius retinent. Iisdem tribuitur avaritia. sunt quoque omnium maxime nudi pilis in pectore; quia materia pilorum ob siccitatem et calor caussa efficiens deest, frigiditasque cum siccitate juncta parum fuliginum generat.

Atque haec de signis temperierum cordis dicta sunt. Conclusionis loco cum Galeno hoc monendum, ea, quae de signis ex actionibus moralib. petitis hîc dicta sunt, non de moribus seu bonis, seu pravis ex institutione vel consuetudine comparatis, sed congenitis intelligenda esse. Observandum enim, mores in genere ita dictos [note: Mores du Splices. ] esse duplices, quosdam nativos,


page 528, image: s0528

quos Plato ingenitos, Galenus [gap: Greek word(s)] appellat, qui a primo ortu a parentibus contra huntur; quo Avicennas non sine caussa etiam lac nutricum refert. Non raro enim accidit, ut infantes non minus nutricum, quam parentum mores, referant. Deinde alios adscititios, qui a disciplina et consuetudine cum aliis proveniunt. Saepe enim usu venit, ut qui optimis moribus a natura est praeditus, mala educatione et consuetudine malorum evadat pessimus. Et contra, qui pravos â natura obtinuit mores, bona educatione et cum bonis conversatione fiat probus. Ex Nativis ergo solum moribus signa de temperamentis cordis sumere licet. Et proinde ne in temperamento cordis agnoscendo fallamur, videndum, an mores nativi sint, an adscititii; Et alia quoque signa adjungenda.

[note: An mores sequantur temperamentum corporis. ] Ex quibus facile illa controversia, quae inter Medicos et Philosophos agitatur: An scilicet mores sequantur temperamentum corporis, decidi potest. Si nimirum, ut jam dictum, distinguatur inter mores nativos et adscititios. Omnia enim, quae nonnulli Philosophi contra sententiam Galeni et aliorum, qui statuunt, mores sequi tempera mentum corporis, afferunt, de moribus adscititiis, disciplina, consuetudine et conversatione comparatis vera sunt: et per se planum est, mores illos temperamentum non sequi. Interim nativos mores a temperamento corporis pendere, certissimum est. Et quamvis negandum non sit, mores in specie a Philosophis dici, quod more et adsuetudine comparentur: tamen et illae [gap: Greek word(s)] ac inclinationes ad peculiares virtutes et vitia mores saepe dicuntur; atque ipse Aristoteles, 6. Ethicor. c. 13. dicit: Singulis hominibus mores quosdam per naturam competere.

CAPUT V. De Signis Temperaturae Epatis.

COr succedit Epar, Officina sanguinis. In Epate enim Chylus a ventriculo coctus et per venas mesaraicas transmissus atque ab iisdem aliquomodo alteratus in sanguinem, universi corporis nutrimentum futurum, convertitur, simulque a superfluis et inutilibus in eo purgatur, transmissis et ablegaris iis in vasa vicina [note: Epatis tempermentum. ] huic usui destinata. Est autem Epatis temperamentum nativum calidum et humidum, cognatum nimirum sanguini, qui in eo generatur. [note: Epatis tem perati figna. ] Atque id temperamentum si Epar obtineat, et optime constitutu sit, id ex totius corporis habitu et carne cognoscitur. Neque n. tali temperamento Epatis praediti sunt nimis carnosi et graciles, sed medio corporis habitu. Color corporis est roseus, et reliqua, quae in temperato corpore signa reperiuntur, in hac Epatis constitutione apparet pleraque. Urina etia est optima. Cum n. urina seu in Epate generetur, seu amplius elaboretur, atque ab eo proxime secernatur, si optima fiat in eo cococito, optima quoque urina erit.



page 529, image: s0529

[note: Epatis calidi signa. ] Epatis vero calidioris signa sunt, Bilis flavae abundantia, consistente vero aetate etiam bilis atrae seu sanguinis biliosi. Ita enim flavae bilis, ut et atrae aetate consistente abundantiam explicandam censemus. Neque enim, ut supra lib. 1. cap. 9. dictum, humores excrementitii in corpore sano et recte se habente in venis continentur, sed pro diversa temperaturarum ratione nunc sanguis calidior, nunc frigidior, nunc siccior, nunc humidior generatur, qui sanguis biliosus, pituitosus, Melancholicus dicitur. Ita ubi Epar est calidius, a calore Epatis sanguis plus caloris concipit et calidior redditur, quem vulgo biliosum vocant, quod multas partes calidas, quae caliditate et siccitate cum bile excrementitia conveniunt, atque in eam facile convertuntur, habeat. Progressu vero aetatis, ubi humido imminuto calor fit siccantior et acrior, sanguis magis adhuc aduritur et plures partes adustae cumulantur. Interim non negamus, in Epate calidiore, praesertim ex calidis alimentis, plurimum bilis flavae excrementitiae generari, quae tamen in suum receptaculum, fellis vesiculam, amandatur; sicut progressu aetatis sanguinis calidi progressu aetatis sanguinis calidi partes crassiores in atram bilem abeunt.

Quia quoque Epar venarum suo modo principium est, atque ab Epate per venas sanguis diffunditur: Si Epar sit calidiusm venae erunt latae et amplae; cum calor distendere et in amplitudinem deducere materiam aptam soleat. Et quia sanguis universi corporis alimentum est, si Epar sit calidum, et in eo calidior sanguis generetur, universum corpus calidius apparedit. Neque hic, quod quidem monet Galenus, cor multum obstare potest. Cum enim cor etiam frigidum in homine sano sit Epate calidius, et sanguis arteriosus in sano homine sanguine venoso calidior: nullo modo caliditas sanguinis venosi obtunditur a temperamento sanguinis arteriosi et spiritus vitalis. Hoc tamen verum est, corpus apparere minus calidum, ubi saltem in Epate calor excedit; non vero etiam in corde quam si cor simul sit calidius.

Sunt quoque in iis, qui Epar habent calidum, venter et hypochondria hirsuta; cum Epar multa fuliginosa excrementa suppeditet. Et cum Epar ad concupiscentias voluptatum cibique appetitum non parum faciat, ii, qui Epate sunt calidiore, ad voluptates praecipue ex cibo et potu capiendas feruntur. Iidem calidis cibis et potibus, ut et aere, offenduntur. Juvant vero eos aer et cibi potusque frigidiores. Alvum insuper habent sicciorem. Sunt siticulosi; nisi frigiditas et humiditas ventriculi obstiterit; calidis quoque morbis facile sunt obnoxii.

[note: Epatis frigidi signa. ] In frigido vero Epate omnia sunt contraria. Venae nimirum sunt angustae, sanguis frigidior, quem vulgo pituitosum vocat, id est, in quo plurimae partes crudiores adhuc et frigidiores continentur. Hinc totum


page 530, image: s0530

corpus, quod tali sanguine nutritur, apparet frigidius; nisi cordis caliditas obstiterit. Hypochondria quoque et ventrem habent glabrum; cum ob frigiditatem pauciores fuligines attollantur.

[note: An venarum amplitudo Epatis tem periei signa exhibeat. ] Caeterum quod inter signa Epatis calidi venarum amplitudo et latitudo; inter signa Epatis frigidi, venarum angustia a Galeno ejusque interpretibus ponitur, id reprehendit Argenterius. Venae enim, inquit, ex sanguine parentum, antequam Epar sit factum, generantur, et illis postea affunditur Epatis substantia. Et proinde si venae prius sunt factae, quam Epar: magnitudinem et materia multa, e qua sunt factae, non a calore Epatis habent. Etsi calor aliquis ea in re aliquid potest, in calori, qui est in semine et utero, tribuendum est, non ei, qui in carne Epatis insitus est.

Verum enimvero quod supra de cordis signis dictum, id hîc etiam locum habet. Verum quidem est, magnitudinem venarum a copia materiae et facultate formatrice earum robusta procenire. Est tamen hoc etiam verum, quod natura recte agens, dum seminis partes digerit et disponit, cuilibet membro tantum materiae apponit, quantum ejus naturae ratio postulat. Et proinde si Epar sua natura sit futurum calidius, et quod copiosum sanguinem sit generaturum, eidem tales ac tantas venas apponit, quae sanguinem illum capere possunt. Contra si pars seminis, e qua Epar est formandum, sit jam in sua conformatione frigidius, venas quoque tales effingit, quae isti Epatis temperamento respondeant. Deinde et hoc negari non potest, sanguinem calidiorem esse magis spinituosum, quam sit sanguis frigidior: et proinde si sanguis sit calidior, magis venas dilatabit, quam si sit frigitior.

[note: Epatis sicci signa. ] Sicci Epatis signa sunt sanguis paucus et crassus, venae durae, totius corporis habitus gracilis. Quale autem nutrimentum, sanguis scilicet in Epate genitus, talis corporis constitutio. Neque cordis, visceris scilicet sua natura siccioris, humiditas unquam tanta est, ut Epatis siccitatem emendare possit.

[note: Epatis humidi signa. ] Epatis tandem humidi signa sunt sanguis abundans, isque tenuis et dilutus, et totum corpus humidius. Sicut enim sicca Epatis temperatura serosas humiditates absumit, ita humida easdem congregat.

[note: Epatis calidi et sicci signa. ] Atque haec simplicium Epatis temperaturarum signa sunt; ê quibus signa compositarun; temperaturaru conjungi possunt. Calidi et sicci Epatis signa sunt venarum amplitudo et durities, sanguisque crassior et siccior. Licet enim caloris proprium sit attenuare: tamen cum idem tenue resolval, hoc modo sanguis incrassatur, crassitiemque siccitas adjuvat, quae humiditates absorbet. Hypochondria in iis, qui tale temperamentum obtinent, sunt valde hirsuta. Sanguis est biliosus; qui in aetatis vigore propte in atram bilemabit, et proinde totum corpus est calidius et siccius.



page 531, image: s0531

[note: Epatis ealidi et humidi signa. ] Si vero Epar sit Calidum et Humidum, sanguis generatur copiosior. Calor enim inprimis ad sanguinis generationem facit, humiditas cero ad ejus copiam. Reprimit enim calorem, ne multum de genito sanguine absumat ac dissipet. Ac praetea humiditas facit, ut partes alimenti exactissime misceri, et calor in onnes ejus partes suas vires exserere possit. Sanguis etiam mediocris est consistentiae. Etsi enim propter humiditatem fluidior et aquosior esse debeat: tamen calor superans eum ad justam et mediocrem crassitiem deducit. Venae sunt magnae, latae et molles, totiusque corporis habitus humidior et mollior. Calor enim humiditati junctus materiam facilius extendere, et in omnes partes dilatare potest, quam si sit in materia sicca. Hirsuta quoque sunt hypochondria, sed minus, quam in temperamento Epatis calido et sicco. Calor enim siccitati junctus magis adurit humores, quam sociatus humiditati. Unde manga fuliginum copia gignitur, e quibus pili generantur. Si vero utraque qualitas, caliditas et humiditas, valde excedat, tali temperamento praediti in multo ex putredine morbos incidunt; et praesertim si humiditas magis, quam calor, excedat. Nam a redundante humido calor quasi suffocatur, et ob humiditatem excrementa plurima cumulantur, quae a calore vinci non possunt: et calor exiguus humido copioso dominari no potest. Si vero calor plurimum sit auctus, humidum vero minus, minus quoque tale corpus cacochymiae et putredini est ob noximum; cum calor humiditatem vincat atque excrementa disspare et ejicere possit. Et quidem Epatis constitutio calida et humida plus facit ad morbos ex putredine genitos, quam cordis. Epar enim humorum officina est, et alimentum toti corpori suppeditat.

[note: Epatis frigidi et humidi signa. ] Si Epar sit frigidius et humidius, sanguis generatur pituitosus et crudior; venae sunt angustae, et totum corpus, nisi cor resistat, est frigidius et humidius. Hypochondria quoque pilis nuda sunt; quia utraque qualitas pilorum generationi obstat.

[note: Epatis frigidi et sicci signa. ] Tandem Epatis frigidi et sicci signa sunt; sanguis paucus. Nam frigiditas ad omnia naturae opera ineptissima est: atque ideo in tali constitutione nec coctio nec nutritio selix est, unde nec pilorum copia succrescit, totumque corpus est frigidius et siccius; nisi forsan cor frigiditatem Epatis emendet. Siccitatem vero Epatis cor ipsum, scilicet natura siccius, emendare non potest.

[note: De [gap: Greek word(s)] biscerum. ] Caeterum quia hactenus saepe facta mentio [gap: Greek word(s)] inter Epar et cor, atque aliquoties dictum, eam temperiem, quam cor toti corporis habitui communicat, aliquando ab Epate mutari et corrigi posse; et contra eam, quam corpus totum ab Epate accipit, a corde emedari: Conclusionis loco explicadum videtur, quae qualitas magis vel minus oppositam sibi qualitatem e temperie alterius horum viscerum emanantem ob tundere et mutare possit. Primo


page 532, image: s0532

frigiditas Epatis a caliditate cordis facile superatur et emendatur. Cor enim vitalis caloris fons omnes partes, etiam frigidas, facile calefacit, et cor in activis qualitatibus longe potentius est, quam Epar, ut pote ex quo spiritus vitalis, res calidissima et efficacissima, in omnes partes de rivatur. Minus vero facile caliditatem Epatis a frigiditate cordis emendari posse censent. Verum supra dictum, impossibile nobis videri, ut Epatis caliditas seu calor ab Epate in toto corpore proveniens a corde temperetur. Cum enim cor quodvis, etiam frigidius, Epate quovis calido sit calidius, et eadem sit ratio sanguinis venosi et arteriosi; et sanguis arteriosus semper, etiam respective frigidior, quovis sanguine venoso sit calidior: ut caliditas Epatis a corde, utpote calidiore, temperetur, fieri non potest. Ita nec cor humidum siccitatem ab Epate provenientem humectare potest. Cum enim et ipsum cor succum suum ab Epate accipiat, et cor natura semper siccum sit, si cum Epate conferatur, ejusque naturalis caliditas magnam exsiccadi potestatem habeat, quamvis cor respective humidum sit, non tamen potest siccitatem Epatis vel siccitatem partium, quae ab Epate provenit, moderari, nec unquam in homine sano cor a naturali suo tempermento ita deflectere et ad humiditatem declinare potest, ut siccitatem totius ab Epate provenientem humectare possit. Et per se siccitas difficilius tollitur, quam humiditas. Rursum caliditas cordis difficulter tollitur ab Epatis frigiditate, et si hoc facere debeat, vehementet eam obsistere oportet. Frigiditas cordis etiam non facile superatur et corrigitur a caliditate Epatis: sed facilime humiditas cordis ab Epatis siccitate: cum cor alias etiam, cum humidum dicitur, satis siccum sit.

Caeterum quae de [gap: Greek word(s)] cordis et Epatis dicuntur, non tam de ipsarum harum partium, quam de totius corporis mutatione, quam in eo Epar et cor faciunt, accipenda sunt. Cor enim et Epar in omnia corporis membra per arterias et venas sanguinem ac Spiritus transmittunt, quibus membra nutriuntur et foventur ac simul alterantur.

CAPUT VI. De Signis Temperaturae Testium.

NAtura hominem, quem produxerat, immortalem esse, si fieri potuisset, optasset; sed cum per mutabilem et caducam quatuor elementorum contrariorum naturam, e quibus constabat, id non liceret, generationis immortalitatem excogitavit, atque ita [gap: Greek word(s)] elegit id, quod melius fuit, lib. 14. de usu part. cap. 2. verae religionis et caussae generationis ignarus, scripsit Galenus. Etenim non solum mortalitatis, quae ex peccato primi hominis provenit, subsidium futura, sed et homini non morituro ad propagationem


page 533, image: s0533

et multiplicationem sui inservitura fuerat generatio. Plurimum autem ad eam testes faciunt; neque id tantum praestant, sed et virilitas quaedam ab iis in universum corpus emanat, totiusque corporis habitus ab eorum constitutione noparum afficitur; et pro varia testium constitutione alii planê steriles sunt, alii ad mares, alii ad faemellas generandas apti. Itaque et de signis testium aliquid addere, operae pretium omnino fuerit.

[note: Testium temperatorum signum. ] Primo cum temperata partis cujusque constitutio ad omnes actiones, quae parti alicui propriae sunt, obeundas sit aptissima: merito qui temperatos ad justitiam testes habent, sunt foecundissimi. Sunt quidem nonnulli, qui majorem in calido et sicco temperamento testium foecunditatem statuunt, quam in temperator. Quemadmodum enim, iuquiunt, ex duabus ventriculi functionibus coctio in calido melior fit, quâm in temperator, eo quod calore promovetur coctio: Sic quo majore calore coctum est semen, eo ad foecunditatem aptius. Verum iis non adsentimur, neque concedimus, meliorem coctionem fieri in ventriculo calido, quam in temperato. Licet enim forsan crassiores et duriores quosdam cibos ventriculus calidior felicius concoquat: tamen contra cibos coctu faciliores aduret et corrumpet, cum in omnibus actionibus se rectê habeat ventriculus temperatus. Quamvis etiam Galenus calidos et siccos testes foecundissimos esse dicat: id tamen saltem de collatione cum aliis intemperaturis, non vero de temperata testium constitutione accipiendum. Imo sunt alii, qui calidam et humidam testium temperaturam, utpote quae naturali eorum constitutioni sit vicinior, pareferant.

[note: Testium calidorum signa. ] Qui autem calidos teste habent, salaces sunt, et in Venerem, ac quidem mature prompti. Cum enim veneris appetitus in animalibus ideo proveniat, ut semen, quod turget et ad excretiones stimulat, excernatur: si semen sit calidius, maturius ac valide, naturam ad excernendum stimulat. Caliditas enim acrimoniam semini conciliat. Sunt quoque foecundi, cum multum seminis gignant, idque calidum et potens. Et propterea masuclorum procreatorres sunt. Isdem quoque celeriter partes genitales, et quae crica eas sunt, pilis vestiuntur.

[note: Testium frigidorum signa. ] Frigida testium temperies contraria signa habet, ex contrariis caussis. Qui nimirum frigidam testium temperiem habent, in Venerem proclives non sunt, nec foecundi, et si generant, foeminas potius, quam masculos, procreant; partesque genitales glabras et minus pilis vestitas habent.

[note: Testium humidorum et siccorum signa. ] Qui humidos testes habent, multo semine abundant et aquoso. Sicca testium temperies parum seminis, procreat, idque mediocriter crassum. Quidam etiam, nec abs re, ex barba indicia sumunt, statuuntque, calidos cito, frigidos autem tarde vel nunquam


page 534, image: s0534

barbatos fieri: Sic humidos parum, siccos multum. Et videmus eis, qui ante pubertatem castrati sunt, pilos quos post genitos Aristoreles appellat, non exire post pubertatem; castratis decidere, exceptis pilis pubis.

[note: Testium calidorum et siccorum signa. ] Compositas temperaturas quod attinet, calida et sicca crassum semen generat, et cum Galeno a plerisque foecundissima statuitur, et quae celeriter et mature ad venerem stimulat. Verum enim vero si semen justam crassitiem habeat, generationi satis aptum est. Potest tamen et tam crassum esse, ut non sit aptissimum generationi. Ita, ut dictum, temperata constitutio ubique optima et ad generationem aptissima. Si autem aliqua intemperies valde exedat, tum contrariae misceri debent, ut semen sit foecundum, unde calidum et siccum nimis semen justam generationi materiam non exhibet. Si tame paulo calidiores et sic ciores sint testes et inde seme, faecundior est ea costitutio, quam frigidior et humidior: quoniam multa seminis materiam attrahit, concoquit et partes excrementitias absumit, et quia semen calidius et siccius est acrius, citius et prope ab ineunte aetate ad Venerem stimulat. Humidum vero prima aetate obtusum quasi est, ut ad venerem ita stimulare no possit. A venere tamen calidi et sicci magis laeduntur, ob nimiam, quae a Venere fit, exsiccationem: cum contra calidi et humidi non tam facile a Venere lae dantur, sed ab ea excessus ille quasi ad mediocritatem redigatur. Monet tamen hic Argenterius, noxam, quae ex Venere percipitur, potius ab intemperie totius percipitur, potius ab intemperie totius corporis et maximê Epatis, quam testium tantum provenire. Nam si humores in corpore abundent, Venus proderit; oberit vero, si corpus calidius et siccius sit, quacunque temperie testibus affectis. Si enim Epar sit calidum et humidum, a quo plurimum boni sanguinis generatur, testes vero calidi et sicci: nihil incommodi percipiet corpus ex frequenti Veneris usu: majus vero damnum sequetur, sit Epar et universum corpus sit siccius, licet testes sint calidi et humidi. Qui calidos et siccos testes habent, masculos procreant; nisi insigniter repugnantem mulieris naturam nacti sint. Et talis procul dubio fuit Hercules, quem ex numerosa 72. liberorum prole unicam suscepisse foeminam ferunt. Calidis et siccis etiam celerius pili erunpunt in genit libus, et omnibus, quae circa ea sunt. partibus, sursum quidem in locis circa umbilicum, deorsum vero usque ad media semora.

[note: Testium calidorum et humidorum signa. ] Qui calidos et humidos habent test, semine magis abundant. Nam calor attrahit materiam et semen generat; humiditas vero eam conservat prohibendo dissolutionem. Unde quidem non tantum appetunt Venerem, ut calidi et sicci; cum humiditas in semine calorem obtundendo illud blandum reddat et minus acre, ut copia potius, quam qualitate


page 535, image: s0535

stimulet. Ferunt atem Veneris usum facilius, ob seminis abundantiam; si tamen, ut dictum, Epatis et reliqui corporis temperies consentiat. Imo si paulo magis caliditas et humiditas aucta sit, jam nec sine damno tales continentes sunt, et si a poris sentiunt, ob nimiam seminis redundantiam. Quando enim seme superfluum in corpore retinetur, facile aliquam pravam qualitatem, concipit, et alias calida et humida ad putredinem aptiora sunt, unde nonni aquam gravissima Symptomata, Epilepsia, Melancholia, Syncope, suffocatio uteri et similia oriuntur, de quibus Galenus, 6. de locis affectis cap. 5. Iidem tam ad masculos, quam generandas faemellas apti videntur, et minus etiam, quam calidi et sicci, circa nartes genitales hirsuti sunt.

[note: Testium frigidorum et humidorura signa. ] Qui frigidos et humidos teste habent, tarde Venere uti incipiunt, neque ita, ut calidi et sicci proni sunt in Venerem. Tarde enim semen in iis gignitur, atque ipsum tenue est, et aquosum, et ideo ad stimulandum, minus idoneum. Semen eitam est, infoecundum; aut si foecundum sit, ad foeminas potius, quam mares generandos aptum. Etenim si major frigiditatis in testibus sit excessus, semen plane infoecundum est; Si vero is monor sit, tantum ad foeminas generandsas aptum.

[note: Testium frigidorum et siccorum signa. ] Tandem frigida et sicca testium temperatura crassius semen generat, sed omnino paucum. Unde hi magis adhuc a concubitu laeduntur, quam frigidi et humidi. In humidis enim major est seminis copia, quam in siccis.

CAPUT VII. De signis Temperaturae Ventriculi.

PArtes, quarum signa hactenus recensuimus, praecipuae sunt, e quibus totius corporis temperamentum pendet, utpote ex quibus toti corpori nutrimentum, calor et spiritus suppeditatur. Utile est tamen et reliquaru partium, quae vel principibus vel toti corpori inserviunt et publici usus gratia factae sunt, temperiem perspectam habere. Et ut a Ventriculo incipiamus, ejus temperies primum ex actionibus cognoscitur. Sunt autem ventriculi duae praecipue actiones, appetitus et coctio, qua cibus in chylum convertitur. Appetitus duplex est, fames et sitis. Secundo ex ciborum noxa vel salubritate. Tertio ex foris occurentibus.

[note: Ventriculi temperati signa. ] Primo ergo temperatus ventriculus in omnibus se mediocriter habet, tantum appetit, quantum potest cocoquere; et quidem bene cocoquit: neque cibos molles et coctu falciles corrumpit; neque duros crudos relinquit, neque a cibis oblatis facile laeditur.

[note: Ventriculi calidi signa. ] Calidus vero ventriculus melius concoquit, quam appetit. Nam coctio est opus caloris: frigus autem ad appetitum excitandum facit non


page 536, image: s0536

quidem per se, sed contrahendo et cogendo tunicas ventriculi; unde suction et corrugation in orificioventriculi oritur. Sciendum autem, in appetitur haec ordine sese consequi. Primo fit inanitio partium totius corporis; deinde [gap: Greek word(s)] seu naturalis appetitus ejus, quod deest: Tertio fit attractio seu suctio, qua membra reliqua a venis et Epate, Epar vero a ventriculo alimentum appetit: Quarto sensus ejus tractionis et suctionis in orificio ventriculo, quod ordine untimum est et sentiendi vim ob plures nervorum surculos ariorem habet: Ultimo est [gap: Greek word(s)] seu appetentia animalis, quae ex sensu suctionis in orificio ventriculi orta, animal ad quaerendum cibum stimulat. His ita se habentibus appetitus in calido ventriculo non est magnus: Cum calor partes solidas laxet, minusque idoneas ad ventriculum sugendum et vellicandum reddat; preaterea humidum fundendo efficiat, ut spatia membrorum vacua expleantur. Deinde ventriculus calidus duros, et qui non sacile concoquuntur, cibos felicius concoquit, contra vero cibos molles et coctu faciles corumpit, ac in bilem vertit, unde morsus ventris et ructus nidorosi oriuntur, et biliosi quandoque vomitus, ac dolores capitis. Hinc tales ventriculi carnes bubulas melius, quam pisces faxatiles et ova, concoquunt. Proptio enim inter calorem coquentem, et id, quod coquitur, esse debet. Alid enim id, quod coqui debet vel crudum et imperfectum relinquitur vel corrumpitur. Potest quidem multum in hac re victus ratio consueta, et experientia testatur, eos, qui carnibus fumo duratis, aliisque cibis durioribus assueti sunt, non bene habere, sed in morbos in cidere, si pullos gallinaceos, carnes vitulinas, ova sorbilia et similia comedant. Praecipua tamen caussa hujus differentiae est ventriculi constitutio, quae ob caloris robur duriora melius, quam mollia concoquit. Delectatur etiam ventriculus calidus potu et cibo calidiore, eoque potius tali [gap: Greek word(s)] , ut pote naturae suae amico et cognato: a frigidorum tamen occursu tam non laeditur, ut eorum moderato usu ab ulteriore ad caliditatem lapsu praeservetur. Sitis denique est major, quam appetitus cibi.

[note: Ventriculi frigidi signa. ] Frigidior autem natura ventriculus, avidius quam appetit, quod possit concoquere: et inprimis cibi frigidi et coctu difficiliores a tali ventriculo non bene coquuntur, sed in eo facile acescunt, unde ructus acidi eduntur, et post cibum paulo copiosius sumtum gravitatis sensus in eo percipitur et quasi pondus circa ventriculum, fluctus item, et nauseae inanes, quandoque etiam vomitus contingunt.

[note: Ventriculi humidi signa. ] Humidus ventriculus non falcile fitit: Humor enim, qui sitim prohibet, copiosus non facile absumitur: deinde largiore potu, utpote temperaturae suae cognato, non facile laeditur, delectatur etiam cibis humidis, ut pote


page 537, image: s0537

naturae cognatis, famem sacile tolerant.

[note: Ventriculi sicci signa. ] Siccioris ventriculi signum est sitis; nisi ea fiat ex membro aliquo vicino, ut corde et pulmone. Cum enim cor et pulmo non longe ab orificio ventriculi absint, si viscera illa calida sunt, sitis caussa erunt; licet mediata. Ergo dispiciendum, unde sitis proventiat, de quo postea in signis pulmonis dicetur. Quod autem sicci ventriculi facile sitiunt, caussa est, quo humidum eorum statim absumitur: modico tamen potu sitis illa sedatur. Ut enim paucus humor cito absumitur: ita etiam pauco potu reparatur. Laeduntur vero tali ventriculi temperie praediti a potu copiosiore. Cum plus, quam opus sit, assumitur, natura illud superfluum, ut noxium respuit, unde fluctatio in ventriculo excitatur, cum ventriculus potum illum, ut molestum arcte non complectitur, aut per summa in ventriculo innatar, unde saliva frequens et copiosior colligitur. Utrobique autem potus crudus et imperfecte coctus relinquitur. Appetunt tales, quamdiu ista temperies in naturali statu permanet, cibos siccos, utpote naturae suaesimiles.

Id quod omnibus (ut regulam hanc communem tadit Galenus) partium temperaturis commune est. Cum enim omnes partes se consevandi desiderium habeant: id fit similia appetendo, dissimilia vero et sibi contraria fugiendo. Itaque congenitae dyscrasiae similibus qualitatibus gaudent, calidae, calidis, frigidae, frigidis, et aversantur contrarias. Ex morbo autem contractae intemperanturae contrarias qualitates postulant, ut quod praeter naturam est, expellatur, et pars suo naturali statui restituatur: id quod fit per contraria; cum contrariorum sint remedia.

Atque haec vulgata secundum Galeni mentem de signis temperaturarum ventriculi doctrina est, in qua [note: An intempemti similia bel cortraria appetant. ] tamen aliqua in dubium vocat Argenterius, quae praetereunda non videntur. Primo quidem illud, quod cum Galeno omnes Interprestes statuunt, intemperaturas scilicet a temperata constitutione recedentes seu omnes congenitas dyscrasias, quam diu sunt in naturali statu, guadere similibus; ea vero solum, quae praeter naturam sunt, appetere contraria, ab Argenterio non admintritur. Primo enim cum Medicinae partes praesevatrix et curatrix in quanto, non in quali differant, ita scilicet ut pars conservatrix saltem minora emendet, pars vero curatrix majora, calorem scilicet exignum et qui nodum sanitatis limites egreditur, pars medicinae conservandae sanitati dicata, febrilem vero calorem pars medicinae curatrix tollat: non appetit natura in uno statu similia, in alio dissimila et contraria cûm haec qualitate et specie differant. Neque sine caussa fieri videtur illud ipsum. Cum enim conservatio, sed et excessuum leviorum emendatio: neccessarium


page 538, image: s0538

est, ut tum fiat mutatio, mutatio autem fit per contraria. Evacuatum nempe corpus conservatur per id, quod contrarium est evacuationi, repletionem scil. seu alimentum; Repletum conta, fame atque inanitione. Ita si friget sanus, calefacinetibus conservationem sanitatis petit. Atque id ipsum alibi Galenus innuere videtur, cum scilicet de oculorum temperaturis, in arte Medica, scribit, eas a similibus suae temperaturae causis facile offendi, recreari autem a modico contrariorum usu, idque commune esse in omni cujusque partis temperatura. Et de ipsis signis temperaturum ventriculi scribit; calidum ventriculum a frigidis nullam noxam percipere, si ipsis moderatê utatur. Et de pulmone inquit, maximum frigidi pulmonis esse indicium, inspiratione frigida laedi, caliditatem autem ipsi esse amicam. Et cum ventriculus siccus siticulosus sit, certe non gaudebit siccis cibis, sed potius himidis delectabitur. Et res ipsa idme testari videtur. Post modicam enim exercitationem. in qua calor est auctus moderate, nemo ad sanitatis conservationem appetit potum calidu, sed frigidum. AEstate etiam omnes frigida appetunt, non calida; et qui Epate sunt calidiore, omnes potius gaudent potu frigido, quam calido. Praeterea non videtur esse ratio alia ciborum, et eorum, quae extra occurrunt. Utraque enim ad conservandum naturalem statum comparata esse debent. Cum vero Galenus scribat, frigidum ventriculum frigida extrinsecus occurrentia non diu tolerare, quemadmodum neque calidum calida; etiam intus assumta frigida non tolerabit bene ventriculus frigidus, sicut neque calidus calida. Tandem etiamsi concedi possit, in genere similia similibus conservari, et proinde calida calidis gaudere, frigida frigidis, humida humidis, sicca siccis, quatenus scilicet talia, id est, elementorum qualitates sunt, et ut res naturales sui conservationem postulant: tamen in corpore humano non cosiderantur solum qualitates hae, quatenus tales, et Elementorum qualitates sunt, sed quatenus corporis humani et partium ejus, ex. gr. ventriculi, qualitates. At ventriculus sui conservationem postulat, quando mediocritatem affectat, cum qua perfectio: At si in eo aliquis excessus est, atque appeter adhuc similia illi excessui, jam sui corruptioinem et statum praeternaturalem appeteret.

Atque haec sunt, quae contra Galeni sententiam affert Argenterius, quae omnia non sunt de nihilo. Nam ut ultimum saltem repetamus, cum quaelibet pars sui perfectionem desideret, maxime mediocritatem et statum optimum in suo genere affectabit. Et cum omnes intemperaturae, licet sint intra sanitatis terminos, catenus tales denominentur, quatenus ab optima, quae parti convenit, temperatura deflectunt: manifestum evadit, si similes cibi et potus ipsis exhibeantur, intemperiem illam


page 539, image: s0539

magis augeri, et majorem a mediocritate versus morbosum statum recessum fieri: Si vero moderate contraria ipsis exhibeantur, excessum imminui, et ad mediocritatem reduci.

Ergo ut haec concludamus, si ad statum optimum corpora intemperata, aut partes corporis intem peratas reducere, animus est, sensim ad contraria assuefacienda. Si vero talia corpora ad meliorem statum reducere, vel animus vel otium non est, similibus, sed moderatis, conser vanda, qua de re lib. 4. part. 2. c. 6.

Deinde et hoc reprehendit Argenterius, quod vulgo dicitur, a frigida intemperie ventriculi fieri appetitum majorem, et quidem ideo, quod frigidi vis sit constringere, repellere, constringendo exprimere et exprimendo evacuare ventriculum. Nam, in quit, ventriculus, qui dicitur frigidus, est actus calidus, ac plus habet in se caloris, quam frigoris, et calore vivente abundat et actionibus suis, coctione scilicet, satis de calore suo testatur. Frigidus vero is solum dicitur ventriculus, qui minus caloris habet, quam conveniat temperato ventriculo, atque sic ventriculus frigidus etiam, cum sit calidus actu, non potest comprimere et constringere, quod solum actu frigidi officium est. Verum enim vero ista potius contra quosdam interpretes, quam contra Galeni sententiam militant. Etsi enim facile concedimus, in corpore sano non posse esse tantam frigiditatem actualem, quae constringere et constringendo, quod in partibus est, exprimere possit, et proinde in reddenda caussa hîc plerosque interpretes lapsos esse: interea tamen hoc nec ab ipso Argenterio negari potest, frigidiorem ventriculum avidius appetere, quam calidum. Cum moderata enim frigida temperie magis servatur tonus et robur ventriculi, quam cum calidiore, a qua substantia ventriculi laxatur. Deinde et hoc accidere potest, ut acidus aliquis humor, pituitosus, aut melancholius aufferus in ventriculo haereat, qui quidem non frigiditate, sed austeritate, appetium augeat: sicut acetum et austeros fructus ad appetitum excitandum facere videmus. Atque haec signa simplicium temperaturarum ventriculi sunt, e quibus facile compositorum temperamentorum signa colligi possunt.

CAPUT VIII. De signis Temperature Pulmonis.

[note: Pulmonis calidi signa. lib. 4. part. 2. c. 6. ] CAlidi pulmonis signum primo respiratio suppeditat. Nam quibus calidior est, quam par erat, pulmo, ii pectus magis dilatant et plus aeris attrahunt, quam quibus pulmo et cor tempertum ets, et in cotrahendo pectore mora magis trahunt; cum copia major sit fuliginum.

[note: Sitis a pulmone et ventr[?] quomodo discernenda. ] Deinde qui calidos pulmones habent, siticulosi sunt: Venrum cum, ut supra dictum, ex ventriculo sicco


page 540, image: s0540

quoque sitis oriatur, qua ratione sitis a ventriculo et pulmone, ut et a corde orta, distinguenda sit, videndum.

Primo ex respirationis diversitate signum sumitur. Primo enim spiritus multus et longa exspiratio cum siti cordis et pulmonis caliditatem arguit: sitim vero ex stomachi intemperie nihil tale sequitur. Deinde si in thorace calor sentitur. Deinde si in thora calor sentitur, sitis est a pulmone vel corde vel ab utroque: si in hypochondriis, a ventriculo: Tertio sitis ex ventriculi intemperie facile potu sedatur, sed eam, quam pulmonis aut cordis caliditas parit, non nisi longiore tempore vinci experimur. Nam potus rectâ in ventriculum fertur, et proinde stomachi intemperiem statim alterare potest: ad superiora vero viscera tarde et non si per longas ambages potus pervenit. Illud vero, quod frigidum de potu roris modo per communem cum oeso phago tunicam ad pulmones descendit, plane exigumm est. Praeterea sitim ex ventriculo ortam facile sedant humida, eam vero, quae ex pulmone, saltem frigida. Imo ne frigidus quidem potus sitim ex caliditate pulmonis ortam statis sedat, sed magis frigidus aer, qui facile ad pectus transit. Aer vero sitim ex siccitate ventriculi ortam non facile tollit; cum parum de aere frigido inspiratione adducto ad ventriculum perveniat: sed aer etiam saepe sitim illam auget. Argumento sunt hi, qui aperto ore dormiunt: fere enim siccitatem oris contrahunt.

[note: Pulmonis frigidi signa. ] Frigidi contra pulmonis signum primum petitur ab aeris, qui inspirando attrahitur, qualitate. Frigidi enim pulmones maxime offenduntur aeris frigidi inspiratione. Ac proinde qui tale temperamentum pulmonis habent, ab Aquiloniis flatibus maxime offenduntur; nisi naribus et ore opertis aer nonnihil temperetur, antequam ad pulmones admittatur. Respiratio etiam est parva; quia non magna refrigeratione opus est: nec sitis urget. Deinde licet propter cor, quod simpliciter calidum, licet respective frigidum dicatur, aliqua refrigeratione indigeant: tamen respectu ejus refrigerationis, quae in pulmone calido requiritur, haec minus frigida est; et proinde calidam inspirationem, id est, minus frigidam pulmonibus frigidis amicam esse dicitur. Et cum crudi et pituitosi humones frigiditatis soboles sint, in frigido pulmone plura excrementa cumulantur, quae nunc per tussim nunc per simplicem screationem rejiciuntur: per tussim quidem, ubi confertim erumpunt; per screatum vero, quando paulatim adscendunt et in faucibus coeunt.

[note: Pulmonis sicci et humidi signa. ] Sicci pulmonis indicia ab excrementis sumuntur, quibus non abundat, et proinde nec tussi, nec screatu ad rejicienda ea multo opus est. Contra humidi pulmones plura excrementa cumulant. Ut enim pituitae primaria caussa generationis frigiditas est: ita humiditas secunda. Unde qui siccos pulmones habent, longam


page 541, image: s0541

orationem, et quidem altavoce, sine impedimento habere possunt. Qui vero humidos habent, plurimum inter perorandum exscreare neccesse habent. Cum enim humiditas motu pulmonis moveatur, cum vehementius et acutius loqui conantur, materia mota adscendit atque iterum delabitur, quae voccem impedit et non nisi magno difflatu rejicitur.

[note: A voce de temperie pulmonis petita signa. ] Verum cum vox inprimis de pulmonis et tracheae temperie testetur, peculiariter de signis pulmonis et una tracheae a voce petitis agendum. Quae ut clariora fiant, primo notandum, vocem, quae, ut est apud Aristot. 2. de anima cap. 8. est percussio aeris [note: Vox quid. ] inspirati, facta ad tracheam arteriam et laryngem, ab animae virtute [note: Vocis differentia. ] mortrice in illis, partibus, cum intentione aliquid significandi, inprimis tres habere differetias, quae hîc considerandae sunt, vocemque aliam lenem, aliam asperam; aliam altam, [note: Voxmagna quid signisicet. ] aliam gravem. Primo ergo vox magna tracheae amplitudinem et efflationis vehementiam, qua aer multus, isque ad laryngem per virtutem validam celeriter et fortiter allisus [note: Parva vox quid signisicet. ] emittitur, significat. Parva vox contrarium significat, id quod in musicis instrumentis videre est. Nam clangor tubae magnus duabus ex caussis oritur, primo ex magnitudine tubae et robore tubicinis eam vehementer inflantis. Amplitudo vero tracheae et robur musculorum et pulmonis caloris indices sunt. Calorem enim magnum omnia in prima corporis formatione ampliora reddere, et deinde mox a primo ortu dilationem partium adjuvare, supra dictum est. Atque ita vox magna et prava temperiem tracheae et pulmonis calidam aut frididam significat, non primo et per se, sed per accidens et secundario, id est, mediante tracheae amplitudine aut angustia et virtutis earem elidentis robore vel debilitate, Haec tamen de nativa et â primo ortu congentia calditate et frigiditate accipienda sunt, non de adventitia. Caliditas enim â morbo, regione, anni temperie et similibus demum post ortum contracta, angustiam a frigiditate naturali in prima conformatione ortam corrigere nequit. Atque ista ita se habere, foeminae et pueri argumento sunt: foeminae enim vocem minorem viris, et pueri minorem puberibus edunt. Viri enim foeminis calidiores sunt, et pubertatis tempore instrumenta vocis non solum majora evaserunt, quam in pueritia erant, sed et calefiunt et exsiccantur, praesertim humida et frigida, in quibus calor humida quasi submergebatur.

[note: Lenis vox quid significet. ] Deinde signa temperaturae pulmonis et asperae arteriae ex lenitate et asperitate vocis petuntur. Lenitas enim et asperitas vocis ex tracheae constitutione nascitur. Aspera quidem facta est arteria, ut et nomen habet, ut vox in ea magis articularetur, et spiritus repercuteretur. Sed rursum hanc asperitatem


page 542, image: s0542

quadam humiditate oblini oportuit, ne vox omnino dura, sed paulo lenior redderetur. Hanc itaque mediocrem constitutionem si arteria obtineat, et moderate secundum omnes qualitates habeat, lenis [note: Aspera vox quid signis ficet. ] vox oritur. Aspera contra siccitatem sequitur et defectum humoris membranam asperae arteriae illinentis, eamque planam et aequabilem reddentis. Si nem is deficiat, trachea inaequalis redditur, et aer in eminentiorem tracheae partem illisus sonum inaequalem efficit, pruout partes illae mollitie et duritie tum magnitudine inaequales sunt. Exemplum est in lima, quae asperum edit sonum ob partium inaequalitatem ferrum percutientium. Et quidem vox aspera a siccitate orta cum claritate conjuncta est. Deinde etiam cox aspera redditur, sed cum obseuritate, a copioso humore tracheam imbuente, sicut in catarrihis fieri solet, quam quidem raucedinem Latini, Graeci [gap: Greek word(s)] appellant. Lenis ergo vox temperatam constitutionem tracheae, in caliditate, frigiditate, humiditate, siccitate indicat. Aspera vero inprimis siccitatem, a qua durities et inaequalitas cartilaginum tracheae et membranarum eas investientium, significat. Quae vero asperitas et raucedo a catarrho oritur, potius ad praeternaturalem quâm naturalem statum pertinet.

[note: Vox grabis et acuta quid significent. ] Tandem vox gravis et acuta aliquid etiam de temperie asperae tracheae significat. Fit autem vox acuta Laryngis aut capitis asperae arteraie angustia. Gravis contra a Laryngis amplitudine oritur. Exemplum praebent lingulae tibiarum. Sicut enim lingula angustior acutiorem reddit sonum, potentior graviorem: Ita quo Larynx est angustior, eo fit acutior vox, quo amplior, gravior. Et in eodem homino vox secundum acutum et grave variatur, quando musculorum laryngis ope vocis organum, atque inprimis [gap: Greek word(s)] varie contrahitur et attemperatur. Et ut gravis vox magnae est proxima: ita utraque amplum organum postulant. Sed in hoc videtur differentia constituta, quod in magnitudine vocis totius tracheae amplitudo requiritur: In voce autem gravi et acuta formanda pracipue Laryngis, proximi scilicet vocis Organi, amplitudo et angustia requiritur.

Ex his ergo ut temperamenti signa colligamus, Acuta vox angustiam laryngis, et consequenter frigiditatem asperae arteriae nativam indicat. Gravis contra Laryngis amplitudine, et proinde calorem ab ortu fortem significat. Hinc pueri et foeminae vocem acutam edunt, ob organi vocis angustiam; in senibus et a morbo convalescentibus vox acuta est, ob virutem imbecillam, quae vocis intrumentum valde dilatare non potest.

Atque haec de signis temperamenti praecipuarum partium dicta sint. Non autem necessarium est, reliquarum similiter parium privatarum


page 543, image: s0543

temperiem seorsim inquirere, cum fere naturam principium viscerum sequantur. Sed neque facile est, earum differentiam cognoscere; cum fere intus contineantur, neque alibi se prodant. Quemadmodum et privatorum hominum privata vitia intra privatos parietes continentur; Primatum vero vitia divulgantur, atque

Omne animi vitium tante conspectius in se Crimen babet, quanto major, qui peccat, habetur.

Reliquorum tamen signa commodissime petuntur e duobus fontibus. Primo a juvantibus et laedentibus: secundo ex actionum naturalium virtute vel vitio, quae sunt attractio, retentio, concoctio, expulsio: quo pertinent et excrementa, quae a qua libet parte excernuntur. In omni enim, ut ante dictum est, recessu a mediocritate commodus est medioeris contrariorum usus, quibus scilicet pars magis ad perfectione et optimum statum deducitur; noxius vero est similium usus, praesertim niimius. Calidum nimirum temperamentum in qualibet parte calidorum usu; frigidum frigidorum, humidum humidorum, siccum siccorum usu laeditur: Contra calidi temperamenti indicium est a frigidorum; frigidi, a calidorum; humidi, a siccorum, sicci ab humidorum usu bene habere. An vero omnes actiones naturales in qualibet parte recte obeantur, inprimis excrementa in dicant. Nisi enim recte actiones adminstrentur, plura in ipsi excrementa cumulari necesse est.

Deinde circa actiones et hoc notandum, aliud temperamentum attractioni, aliud concoctioni, aliud caeteris magis deberi. Calidum enim et humidum temperamentum inter omnia felicissime concoquit; difficilius autem retinet: Siccitas vero inprimis ad retentionem facit; humiditas contra lubricas vias reddens retentioni adversatur. Attractrix seu Expultrix magis calore gaudet; frigus vero ad omnes actiones est ineptissimum, cui si conjugatur siccitas, omnium pessime concoquit et nutrit; ad expellendum tamen et retinendum quandoque suo modo conferre potest. Igitur ex eo, quod singulae partes melius ac deterius attrahunt, retinent, coquunt alimentum, et excrementa expellunt, quaenam qualitates in qualibet praevaleant, colligere est.



page 544, image: s0544

LIBRI TERTII PART. I. SECTION III. De Urinis. CAPUT I. De Abusu inspectionis Urinarum.

POstquam haec de corporis sani constitutione cognoscenda explicata sunt, jam de morborum et caussarum morbificarum, ac locorum affectorum signis dicendum. Quia vero inter fontes signorum eminent Urinae et Pulsus, et ex iis praecipue plurima signa, quibus morbi et caussae eorum cognoscuntur, peti solent: hoc loco, antequam ad reliqua accedamus, de Urina et Pulsu agemus. Mentionem tamen aliquam etiam aliorum, quae signa morborum et caussarum orbificarum sppeditant, faciemus.

Et primo Urinas quod attinet, Cum cujuscunque partis in corpore superfluitas eam, quae illi inest, dispositionem ostendat, ut recte docet Galenus, 1. de Crisibus cap. 7. inter signa, quibus in affecti loci atque ipsorum affectuum et moborum, ac caussarum morbificarum notitiam pervenimus, non immerito, ab eodem Galeno, lib. 1. de loc. aff. cap. 5. excreta recensentur. [note: Vulgi de urinae inspectione falsa opinio. ] Quo in genere cum primum locum fere teneant urinae, Medicus earum considerationem atque inspectionem non negligat in iis morbis, in quibus aliquod signum exhibere possunt. Nam ut hoc silentio non praetereamus, de Urinarum inspectione falsa mentibus multorum tam alte insedit opinio, ut quis AEthiopem facilius dealbaverit, aut purpuream e veste tincturam eluerit, quam hanc ipsis opinionem exemerit. Quamvis enim plurimi et praestantissimi Medici, et voce et scriptis hac in re laborarint: tamen ad hunc usque diem id, quod volunt, ob tinere non potuerunt. Hinc videmus adhuc hodie non solum de vulgo, sed fere omnes cujuscunque conditionis homines, impostorum artibus et consuetudine prava seductos, si quis aegrotet, urinam, neglectis interim veris et certis morborum indiciis, saepe non integram, sed exiguam ejus partem, ante diem unum atque alterum nonnunquam exceptam, non in vitro semper, sed in fictili, ve alio, nescio quo antea liquore imbuto, vase, ad Medicum mittere; et saepe quidem per eos, qui eagrum nec viderunt, nec ex aliorum sermonibus quicquam de eo


page 545, image: s0545

perceperunt: adeo, ut si Medicus ex lotore, cujus sit urina, quid mali aeger partiatur, quae rat: nihil audiat, nisi hoc: aegri cujusdam esse; cujus sit, se nescire. Ab alio enim sibi traditam esse, et ea de causa ad Medicum mitti, ut quid malisit, ex eo audiatur, et hac inprimis cognoscatur, an aegro ex ho morbo moriendum sit, an vero vitae aliqua spes supersit. Aut si urina ei, qui aegrum familiariter nonvit, committitur: ipsi tamen severe interdicitur, nequid de aegri natura, conditione, sexu aetate et similibus apud Medicu hiscat. Id n. vulgus sibi falso persuasit, ex solius urinae inspectione, omnem omnino aegri conditionem, et quid non solum intus et in corpore, sed et extra patiatur, an lapsus, an percussus sit, an digitus, an calcaneus doleat, an venenum hauserit, an vir, an foemina, an virgo vel nupta gravidave sit, cognosci posse. Ad cujus voluntatem si Medicus divinandi aleam jaciat, et vel casu et fortuito, vel solertia quadam seu aliunde sumta conjectura, variisque interim percunctando observatis, hariolando aliquid eorum, quae audire gestit, vel oblique saltem innuat: hem quam pro perito, et digno, cui aeger sese committat, Medico proclamatur, et omnibus de optima nota commendatur. Quod si quis, cui mens generosior, ad hanc servitutem, et fallendi potius, quam praedicendi artem sese nolit demittere, sed ad aegrum se vocari postuet, ut coram ex ominum signorum consigeratione naturam morbi investigare queat: hic pro imperito atque ignaro habetur, ut qui ex urinis divinandi artem non [note: Medici de vinatores. ] calleat. Cui rei ansam non parum praebent Medici nonnulli, qui vel lucri caussa, vel ne quid eoru, quae vulgo scire creduntur, ignorare; vel ut plus etiam, quam alii, sapere videantur, ad matulam, aegro non viso, nihilque aut parum de ejus statu et conditione certiores redditi, quasi ex tripode, multa vaticinantur, atque, ut popularem auram captent, siquid, quasi aliud agentes, de natura morbi expiscati sunt, longam symptomatum (quod etiam non inspecta urina facere possent) telam texunt, aut in genere et ambigue de multarum partium affectibus multa dicunt: interim tamen id unice agunt, ut videantur, haec omnia ex urina persicere. Atque ita artem arte deludunt, et mundum, qui vult decipi, decipiunt, deceptumque et delusum apud animum procul dubio salse derident. A quorum instituto ut Medicus verus est quam alienissimus: ita nec urinarum inspectionem et considerationem plane negliget, sed in memoriam sibi revocabit illud, quod Hippocrates, 1. aphor. 12. habet: [gap: Greek word(s)] . Et propterea operam dabit, ut, quod artis est, non temere negligat, nec artis etiam limites transiliat. Quod cum nemo facere possit, nisi qui et urinae generationem, et differentias, et caussas


page 546, image: s0546

tot differentiarum in urines cognitas et persectas habet: merito de his inquiri debet. Verum de generatione et matria urinae satis, lib. 1. cap. 9. dictum est, monstratumque, urinam esse excrementum secundae coctionis, constans materiâ potulentâ, seu a quosâ et serosâ, quod a sanguine utili in epate et venis secernitur, atque a renbo potissimum per venas emulgentes attrahitur; et hinc per ureteres ad vesicam transmittitur, tandemque per meatum urinarum e corpore expellitur, cui tamen alia etiam in statu praeternaturali corporis ex crementa et colliquanenta miseri et excerni solent. Itque hîc mox ad ipsas differentias accedimus.

CAPUT II. De Urinarum differentiis, et primo de Urinae Substantia ejusque affectionibus.

URinae vero non in omnibus ejusdem generis apparent, sed maxima [note: Substantia mina. ] in iis conspicitur diversitas. Ut vero omem earum numerum comprehendamus, sciendum, praecipue et proprie substantiae ratione duo in urina considerari, ut est in lib. de urinis authoris innominati, [gap: Greek word(s)] , liquorem, et quod liquori inhaeret seu contentum, atque illud, quo cum sero in urina invenitur. In liquore rursum duo considerantur; [gap: Greek word(s)] , consistentia et color; quibus postea aliae multae differentiae minus principales et accidentales adduntur, quae mojoris vel minoris momenti sunt, prout magis et minus longe a principalibus et primariis illis recedunt; videlicet quantitas, odor, et si quae sunt similes. In contentis quaedam accidentales differentiae considerantur. Nam quaecunque liquori aliunde generationem suscipientia inhaeraent, ut sunt grumi sanguinis, ramenta, pili, squamae, arenulae et similia, non propriae substantiae ratione insunt urinis; unde ex illis accidentales differentiae sumuntur. Quas differentias omnes ut complectamur, primo agemus de differentiis, quae sumuntur a [gap: Greek word(s)] seu consistentia urinae: deinde tractabimus differentiae, quae a colore, odore, quantitate, et si quae sunt hujusmodi, desumuntur: ultimo de contentis agemus.

[note: Urinae consistentia. ] Primo igitur, quod substantiam sive consistentiam urinae attinet, urinae aliae sunt crassae, aliae tenues, aliae moderatae et mediocres; quae differentiae facilius monstrantur, quam definiuntur. Vix enim quenquam, quid tenuis vel crassa urina, sit, definire [note: Urina crassa et tenuis. ] animadverto. Nam quae de tenuitate et crassitie ex Aristotele, s. 11. probl. 16. et Galeno, 2. aph. 54. affert Mercurialis, de urinis cap. 4. plane praeter et contra mentem autorum affecrt. Aristoteles enim et Galenus his in locis loquuntur de magnitudine corporum, definitque ibi Aristoteles [gap: Greek word(s)] seu tenue, quod [gap: Greek word(s)] unicam dimensionem habet; crassum vero, quod plures dimensiones


page 547, image: s0547

obtinet. Similiter Galenus, quod in latum et profundum legitimam proportionem excessit, magnum corpus quandoque nominari, cum proprie crassum nominari debeat, docet: Quae urinis non competere qui non videt? Urina enim crassa et renuis non ratione magnitudinis et dimensionum dicitur: sed dari possunt duae urinae ejusdem secundum latitudinem et profunditatem atque omnes dimensiones magnitudinis, quarum tamen alia sit tenuis, alia crassa. Alii illud ex Galen, lib. 1. de cris. c. 12. afferunt, urinam tenuem esse, quae nondum in liquorem versa est, hoc est, quae substantiam, qualis urinae naturalis liquoris esse debet, nondum adepta est.

Sed ut clarius rem hanc explicemus, urina Tenuis ea proculdubio est, quae fere ex aquosa et potunlenta materia constat; serosi vero et salsi illius, quod in epate et venis secernitur, vel etiam alterius humoris, nihil aut parum admistum habet: Crassa vero contra, quae multum serosae salsae humiditatis aut aliorum etiam humorum admistum continet. Mediocris aut mediocrem crassitiem habens urina est, quae tantu illus serosi excrementi aquosae humiditati permistum obtinet, quantum fere, in nuturali corporis constitutione admisceri solet. Haec enim ita sese habere, aliarum rerum cosideratio docere potest. Vinum, quo est aquosius, eo tenuius: quo potentius, eo crassius: quod medio modo sese habet, mediocrem etiam consistentiam obtinet. Ita lixivium, quo minus salis continet, eo est tenuius: quo plus salis habet, eo est crassius.

[note: An eadem sit urina turbida et crassa. ] Deinde urinae aliae sunt clarae, aliae turbidae aut turbatae. Quia vero plurimi hanc differentiam cum priori confundunt, hoc loco discutiendum est: eade sit urina turbida et crassa. Qui urinam turbidam et crassam pro eadem habent, inter quos Fr. Vallesius, lib. 3. contr. cap. 23. praecipue autoritatibus Galeni et Hippocratis nituntur. Galenus enim, 1. de Crisibus cap. 12. manifste urinam crassam et conturbatam pro eadem habet, et omnem, quae mediocri crassior est, conturbatam statuit. Quod praecipue haec ejus verba testantur: Quae optime cocta est urina, mediocrem crassibitiem habet. Quae vero hâc ipsâ est crassior aut tenuior, coctione imperfectam signigificat. Siquidem aliera nondum in humorem est conversa, altera vero adhuc conturbata est. Et alibi etiam nullius alterius crassitiei meminit, quam quae est ex contubatione; et ubi Hippocrates urinam crassam nominat, no conturbatam, Galenus, de mediocri substantia interpretatur, ut 4. aph. 76. et 77. Et alia loca ex Hippocrat. epidem. allegant, quibus crassa urina pro conturbata sumitur.

Verum contraria sententiae verior [note: Multa dantur tenuia, qua non sunt clara, et contra crassa, quae sunt clane. ] est. Nam cum clarum sit, quod perspicuum est et externum lumen admittit: turbidum cero, quod visus penetrare non potest; experientia testatur, dari multos liquores tenures, qui non sunt clari, sed turbidi: contra vero etiam multos crassos, qui nihil lominus sunt clari et perspicui; quod


page 548, image: s0548

e variis vini et olei generibus manifestum evadit, in quibus dantur crassa et clara, et contra tenuia turbida. Agnovit hoc Avicennas, lib. 1. Fen. 2. doctr. 3. cap. 1. ubi docet, claritatem et turbulentiam in eo consistere, quod visus urinam penetrare vel non penetrare poteset; et differre hoc genus a tenuitate et crassitie: quoniam detur substantia crassa et clara, sicut est albumen ovi, gluten piscium, contra res tenuis turbida, sicut aqua turbida.

Hoc cum negara non possit Vallesius, et experientia ipsa testetur, dari multas res crassas claras; et contra tenues turbidas: fatetur id, et concedit in aliis rebus; sed existimat deceptum fuisse Avicennam, aliarum rerum differentias in substantia et perspicuitate ad differentias uriniarum trasferentem. Verum in uriâ unicum esse accidens dicit, crassum et turbidum; tenuae et perspicuum; atque existimat, urinam aliter crassescere non posse, nisi per crassorum admistionem seu potius confusionem. Crassum enim, ait, perfecte misceri, ut confundi. Si perfecte misceatur, elaborari concoctione, ac proinde esse naturale et mediocre: Si confundatur, et crassam reddere, et conturbare. Unde concludit, non aliam inveniri extremae crassitiei caussam, quam conturbationem. In qua Vallesii sententia adhuc est, quod desideres. Nam primo quod docet, in urinis, ut in aliis rebus non differte crassitiem et turbulentiam; tenuitatem et perspicuitatem: id falsum esse, experientia docet Saepissime enim offeruntur urinae, quae a mediocritate ad crassitiem non parum declinant, et crassae sunt, ac nihilominus sunt clarae, et perspicuitatem ac claritatem, antequam turbentur, aliquandiu retinent, et turbulentiam postea demum ac quirunt. Neque unquam demonstrabit Valesius, omnes urinas, quae extra demum turbantur, vel tenuis, ve mediocris consistentiae suisse. Secundo nec hoc concedi potest, omne crassum, quod perfecte (suo modo) miscetur et concoctione elaboratur, esse naturale et mediocre. Hoc quidem verum est, turbidas uniras fierit, quando crassum liquori solum confusum est, claras vero, cum eidem perfectius a natura permiscetur: sed non sequitur, nox ejusmodi urinas naturales esse. In suo genere quidem sunt mediocres et perfectae: sed si cum vere perfectis (quod hîc faciendum) et sanorum urinis conferantur, imperfectae et rvera crassae sunt. Neque nuturae insuetum est, etiam res praeternaturales non solum confundere, sed quantum potest elaborare, et ad eam, quam recipere possunt, mediocritate et perfectionem reducere; uqod in puris et aliorum excrementeorum concoctione quoque videmus. Si tandem de urinis extreme crassis loquitur, et has non alia via, quam per conturbationem generari posset statuit: nondum id obtinuit, quod vult. Nam inter mediocres et naturales, ac extreme crassas multae


page 549, image: s0549

adhuc sunt interjectae, aliae magis, aliae minus crassae, revera temen tales, et quae neque in tenuium, neque in mediocrium et naturaliu, sed crassarum urinarum classem referendae sunt: quales cum saepe claras mingi experientia restetur, frustra contra experientiam laborat et conatur defendere Valesius, non differe urinam crassam a turbulenta.

Quantum vero Galeni loca attinet, optandum foret (ut candide dicamus, quod res est) Galenum praecipue lib. i. de crisib. cap. 12. res diversas distinctius proposuisse: non tamen ubique [note: Galenus urinas crassas et tur bidas distringuit. ] hoc discrimen eum neglexisse, patet ex. 3. epid. comm. 1. t. 5. ubi urinas ejus aegri crassas, quae non subsidebant, ex conturbatis et turbidis fuisse dicit; atque ita agnoscit, non eandem specfiem, sed diversas esse urinas crallas et turbidas. Quod etjam fecit Hippocrates, 3. epid. comment. 3. t. 72. ubi aegrum reddidisse scribit urinam, crassam illam quidem, caeterum turbatam: hoc ipso innueris, crassam esse posse, quae non sit turbata

Urina autem clara vef mingitur clara et permanet clara, vel mingitur clara et postea turbatur. Urina turbida vel talis redditur et talis permanet, quam vulgo subjugalem nominant quod urinae jumentorum similis sit; vel rurbida mingitur, et postea clara evadit.

[note: Colores urinarum. ] Altera urinarum differentia, quae colores concernit, varia est, et varia a diversis autoribus recensetur. Autor Graecus lib. de urinis sex colores recenset, 1. [gap: Greek word(s)] album; 2. [gap: Greek word(s)] , pallidum; 3. [gap: Greek word(s)] , flammeum seu fulvum, 4. [gap: Greek word(s)] , flavum, 5. [gap: Greek word(s)] rubrum, 6. [gap: Greek word(s)] , nigrum colorem. Actuarius, de urinarum differentiis c. 8. novem constituit urinarum in colore differetias, dicitque urinas alias esse albas, alias spiceas, alias aureas, alias croceas, alias rubeas, alias vineas, alias passeas, alias fuscas, alias nigras, quibus postea in explicatione etiam alias addit, quod et alii autores faciunt. Sed sufficere possunt sex illae priores differentiae, quas etjam fere retinet Galenus, 1. de crisibus c. 12. ad quas, si quae sunt, aliae reduci possunt.

[note: Alba urina. ] Primo itaque est [gap: Greek word(s)] , albus. Ad hunc Galenus, allegato c. 12. lib. i. de crisibus, referf [gap: Greek word(s)] aquosam urinam, et illam, quae vini tenuis atque albi mistam ideam refert, similisque est aquae purae, in quam parum ochrae aut bilis injeceris. Acctuarius vero dividit hunc colorem in colorem intensae seu summae, et remissa albedinis. Ad summam refert crystallinas, et quae aquae purae colorem referunt. Alii etiam niveam, quae nivis candorem refert. Adremissae urinae albedinem refert lacteas, glaucas et [gap: Greek word(s)] . Glaucum colorem esse dicit, qui cornu pellucidum refert, aut similis pilis est subalbidis cameli. Sed dubitant nonnulli, an glaucus et caesius seu [gap: Greek word(s)] color urinis attribui possit, cum proprius oculorum fit, ut ex Galeno, 3. Epid. com 3. t. 70. videre est.

[note: Pallida urina. ] Secundo est [gap: Greek word(s)] seu pallidus color,


page 550, image: s0550

qualis in ochra, peculiari terrae genere, apparet. Galenus ad hunc etiam refert [gap: Greek word(s)] , suppallidum, qui in aquâ ochra tincta conspicitur. Nam si ochrae parum aquae purae admisceatur, ita ut aquae color quidem exacte non servetur, sed remissae albedinis fiat, potius tame aquae quam ochrae color superet: nondum is color [gap: Greek word(s)] , id est suppallidus, sed adhuc albus appellatur. Quod si tantum ochrae aquae purae admistum sit, ut ab ejus colore aquae color superetur, [gap: Greek word(s)] seu suppallidus, ut vertunt, nominatur. [gap: Greek word(s)] vero color in ipsa ochra est. Actuarius appellat has urinas spiceas et subspiceas, postquam enim urina jam aliquam tincturam accipit, subspicea, et hinc spicea appellatur. Plurimi hunc colorem comparant colori, qui in paleis antiquis conspicitur.

[note: Fulva urina. ] Hunc sequitur [gap: Greek word(s)] flammeus, igneus, seu fulvus qui et ipse suos gradus habet. Comprehenditur enim sub eo [gap: Greek word(s)] , subigneus seu subfulvus, qui remissior est, quam flammeus vel igneus color. Uterque in citro apparet, et in igne clare lucente atque ardente, a quo etiam appellationem accepit. Actuarius has urinas aureas, et subaureas videtur appellare. Subaureas quidem eas, quae non usque adeo similes sunt auro puro: aureas vero, si colorem, puri auri referunt.

[note: Flava urina. ] Proximus fulvo eique maxime cognatus est [gap: Greek word(s)] , flavus: qui duo colores, docente Galeno, lib. de crisib. c 12. ita differunt, quod [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] id est, magis ad album. accedit; [gap: Greek word(s)] seu flavum [gap: Greek word(s)] , id est. nitidius et splendidius Unde sicut [gap: Greek word(s)] in igne et clara, flamra esse diximus: ita [gap: Greek word(s)] colorem, quia [gap: Greek word(s)] est, astrorum colori, vel splendori cognatum esse statuere possumus. Quanto videlicet fulvum seu flammeum flavo est albidius: tanto albidius est pallidum seu [gap: Greek word(s)] fulvo: et quanto flavum magis ab albedine recedit: tanto etiam magis ab albido recedit rubicundum, quam flavum. Habet et hic color suos gradus, et ad eum pertinet [gap: Greek word(s)] subflavus, qui flavo dilutior est. Apparent hi colores in foerninarum capillis et maturis frugibus Actuarius hos colores subcroceos et eroceos nominat; et subcroceum quidem colorem in carthami floribus, croceum vero in croci floribus apparere dicit. Sed ipso monente Actuario, hoc non accipiendum est de coloribus, qui apparent in ipsis carthami et croci floribus (Subrubei enim, et hi rubei potius sunt) sed decoloribus, qui in aqua cui flores carthami et croci triti admisti sunt, apparet.

[note: Rubea urina. ] Quinto loco est color [gap: Greek word(s)] . Galenus, comm, 2. prorrb. t. 25. tres hujus gradus constituit, [gap: Greek word(s)] atque [gap: Greek word(s)] seu rubeum in medio [gap: Greek word(s)] id est impense rubentis, et [gap: Greek word(s)] id est, subrubentis constituit. Subrubeum in bolo armeno et terra Lemnia esse docet: rubeum vero apparere in


page 551, image: s0551

rasis et malis. Alii quatuor faciunt rubei coloris differentias, et primo ponunt colorem dilute rubeum, qualis in capillis illorum, qui rufi appellantur, conspicitur. Qui tamen in gradus etiam quosdam distingui potest, in rufum simpliciter et subrufum, qui a rubro magis versus flavum tendit. Secundum gradum constituunt roseum colorem, qui in rosis conspicitur. Tertius est purpureus. Quartus sanguineus.

[note: Color [gap: Greek word(s)] quis. ] Hoc loco reprehendit Mercurialem Hercules Saxonia, de urinis cap. 2. Quod rusum colorem ad rubeum referat; ea de caussa, quod, lib. 1. De crisib. cap. 12, Galeno rufus color minus sit intensus flavo et propterea ante flavum, non post flavum inter rubeos poni debeat. Sed sciendum, alio modo alios autores, alio Galelum et medicos [gap: Greek word(s)] , quod plerique rufum vertunt, accipere. Galeno [gap: Greek word(s)] color proprie minus flavo tinctus est, ut expresae ex loco allegato apparet. Et dubito, an rufus, ut fere omnes interpretes verterunt, nominari debeat, ac non potius flammeus vel igneus, qualis in candela ardente aut lucida flamma apparet: Cum rufus vulgo apud autores pro rubeo colore accipiatur. Si quis tamen [gap: Greek word(s)] rufum vertere velit, sciat, non esse accipiendum rufum colorem de illo, qui in capillis eorum apparet, qui rufi nominantur, sed de eo, quem diximus. Si enim rufus color pro eo, qui vulgo ita nominatur, accipiatur, recte is inter rubros a. Mercuriali refertur, et proinde immerito reprehenditur ab Hercule Saxonia.

[note: Vines urina. ] His subjungit Actuarius [gap: Greek word(s)] , vineam urinam, quae vini, quod, quam rubrum est, nigrius, epatisque colorem refert, colorem obtinet. Huic addit passeam urinam, quae sit similis colore passo id est musto, ut habet Actuarius, ad tertiam usque partem decocto, seu, ut Dioscor. lib. 5. Cap. 7. explicat, quod ex uvis Sole siccatis in area aut insarmeto torrefactis exprimitur. Actuarius hunc colorem colori cerasorum ad nigredinem inclinantium comparat.

[note: Nigra urina. ] Ultimo loco est color niger. Sub quo alii plures colores, viridem, lividum, artum et similes comprehendunt. Viridis in herbis innumera apparet differentia: duas hîc praecipue constituunt. Prasinum, qui in foliis porri conspicitur, et aeruginosum, qui aerugini similis est. Lividus est, qui plumbi colorem refert, unde nonnulli plumbeum nominant. Eundem colorem putat esse fuscum. Mercurialis, et ad eum quoque refert violaceum. Verum lividus et fuscus non partum differre videntur. Si n in homine vel exsangui et male valente, aut ictibus contuso color lividus appareat, deformis est: fuscus vero nonnihil gratiae habet. Non bene etiam ad lividum violaceum, qui in violis purpureis conspicitur, referre videtur. Sicut nec commode coeruleum, qui coelo sereno apparere videatur, ad atrum refert. Sunt enim ab atro et nigro hi colores diversi. Quapropter


page 552, image: s0552

rectius fecisse videntur, qui viridem, caerulaeum, nigrum, et si qui sunt similes, ut disjunctos colores, non ut coloris atri gradus proponunt. Actuavius vero post passeum colorem habet fulcum, quem interpretes male reddiderunt venetum aut coeruleum. Quem enim colorem intelligat, ipse explicat, dum dicit, eum ex puro albo atque nigro aequa ratione mistis gigni; ut si albissimam calcem atramento vei simili rei aequali portione miscueris. Post hunc ponit colorem viridem: deinde oleagineum, de quo postea seorsim: hinc lividum, in quo scilicet nigrum ad album in mistione dupli rationem habet: et tandem nigrum enumerat. Verum, ut dixi, magna est colorum varietas: sed qui praecipuos noverit, facile reliquos ad suas classes referre poterit.

[note: Oleaginosa arina. ] Inter has differentias urinam quoque oleaginosam referri diximus. Verum non satis liquet, an oleaginosa urina dicatur talis ratione coloris, an vero ratione substantiae; quae quaestio integre hoc loco, caussis non cognitis, explicari non potest. Sufficiat hoc interim ex Galeno, 3. epid. com. 3. T. 72. scire, urinam oleaginosam pro pingui accipi a quibusdam: Verum probabilius esse urinam oleaginosam illam tantum dici, quae olei colorem et crassitlem refert. Unde apparet non solum coloris, sed et substantiae ratione oleagnosam urinam dici. Sed qua de caussa tales urinae fiant, postea dicetur.

Atque hae ex substantia et coloresunt differentiae: quae inter se complicatae compositas faciunt didderentias, prout varii colores cum diverso substantiae modo conjunguntur. Urina, quae moderatam habet substantiam, et ipsa in colore est moderata. Urinae vero crassae et tenues cum variis coloribus conjungi possunt. Autor libri de urinis septem combinationes affert: Tenuem et albam, tenuem et pallidam, tenuem et flammeam seu fulvam, crassam et albam; crassam et rubram; crassam et nigram. [note: An dentur urinae crassa, pallida, fulva, flava: item isnues, nigra rubra. ] Nam quae aliae posse videntur esse complicationes, nimirum tenues et rubrae; tenues et nigrae; crassae et pallidae; crassae flammeae crassae flavae, has impossibiles esse idem autor flatuit: quod nimirum caussae harum urinarum et colorum illorum contrariae sint, et proinde simul consistere non possint, ut suo loco dicetur. Sed contrariu statuere videtur Hippocrates, qui urinam nigram et tenuem observavit, 1. epid. comm 3. aegr. 3: tenues subnigras, ibidem, aegroto 7. Et 4. De vict, ratione in acutis text. 50. ait. Urinae crassiores pallidioresque meliores; tenuiores vero et nigriores, magis pemiciosae sunt. Verum autores hos conciandi ansam praebet Galenus, qui, in com. in alleg. modo locum, ita scribit: crassiores, dixit tenuibus, non vero naturalibus compaerans. Unde colligi potest, quando apud Hippocratem et alios autores nominantur urinae crassae pal idae vel fulvae, vel flavae, non semper simpliciter tales intelligendas, neque cum moderatis conferendas esse, sed


page 553, image: s0553

cum aliis tenuioribus; ut ita crassiores potius, quam crassae proprie dicantur. Ita quando tenues nigrae vel rubrae dicuntur, non cum moderatis, sed cum aliis crassioribus conferendas esse; unde tenuiores potius, quam tenues dicendae sunt. Etsi enim, ut Galenus hac de re, 4. aphor. 76. scribit, proprie quidem superlationum et extremorum oppositiones ita dicantur: per abusionem tamen etiam symmetro interdum tribuuntur extremorum nomina, nobis id, quod symmetrum est, ad summe quidem crassum, tenue, ad summe vero tenue, crassum appellantibus. Itaque quae Galenus, 1. epid. comm. 3. aegr. ult. de urinis tenuibus et boni coloris scribit, dum ait: quatenus valet bonus urinarum color cum tenuitate conjungi; eatenus interpretari debemus eum, cum dicit. urinam perpetuo boni coloris, sed tenuem fuisse: id etiam hisce applicandum: nimirum nigras et rubras cum tenuitate; pallidas. fulvas et flavas cum crassitie, conjungi quantu tenuitas et crassities cum his coloribus conjungi valet. Quantum autem conjungi possint, ex caussarum explicatione patebit.

[note: Odor urinarum. ] Sunt deinde praeter has, quae circa urinae substantiam considerantur, aliae etiam differentiae, quae ab aliis circumstantiis et qualitatibus petuntur. Ab odore primum quae petitur differentia haec est: quod urinae aliae fere nihil olent; aliae parum olent, et eum odorem, qui urinae naturalis est, habent; aliae valde foetent. Quae tamen hene oleant, nullas dari statuit valesius, do urint. cap. 2. quod deurinarum odore, quem ex sua substantia obtinent, concedi potest. Verum experientia testatur, ex rebus quibusdam comestis urinas odoratas fieri, vulgatumque apud Medicos, ex rerebinthinae usu violarum fere odorem acquirere.

Huic subjungunt nonnulli differentlam a sono, quod quaedam urinae, dum emittuntur, nullum sonum edunt, eodem modo, ut olea; aliae vero sonum reddunt, sicut vinum vel aqua. Quod ad quantitatem; urinae aliae mediocri copia, aliae parcius, aliae copiosius redduntur. Quod ad modum, aliae sine difficultate et dolore; aliae guttatim, aliae confertim emitruntur.

Caput III. De Contentis in Urina.

PRaeter liquorem ad urinam per, tinere etiam [gap: Greek word(s)] , contenra, [note: Contentum in urinis quid. ] mox ab initio diximus. Est autem contentum omne illud, quod corpulentum urinae liquori admiscetur.

[note: Contenta in urinis quotuplicia. ] Dividuntur autem haec contenta a nonnullis non incommode in essentialia et accidentalia. Essentialia contenta ea vocant, ea vocant, quae fere in omnibus urinis sanorum, et pluribus etiam aegrotorum apparent: Accidentalia vero, quae neque semper, neque frequenter in urinis conspiciuntur.



page 554, image: s0554

Essentialia ratione sitûs seu loci, in quo in urina haerent, tria sunt: [gap: Greek word(s)] , sedinementum: [gap: Greek word(s)] , suspensio; et [gap: Greek word(s)] vel nubes: Altitudo enim corporis urinae totius in tres quasi partes divideda est, in fundum seu imam regionem matulae, in supremam regionem urinae, et quae inter haec duo extrema medium locum occupat.

[note: Sedimentum urinae. ] [gap: Greek word(s)] igitur, sedimentum seu subsidentia est, quod in urina versus fundum descendit, et in urina subsidet. [note: Enaeorema. ] [gap: Greek word(s)] suspensio seu sublimamentum, quod in media parte urinaecontinetur, et in medio, ac ab utroque extremo aequaliter remotum quasi suspenditur.

[note: Nubecula urina. ] Tertio [gap: Greek word(s)] seu nubes ac nubecula est, quod in urinae parte superiore nubeculae instar eminet. Notandum tamen ab Hippocrate nubeculae appellatione. Etiam interdum, [gap: Greek word(s)] seu suspensionem includi, cujus rei exemplum est, 2. Progn. t. 29. Nam eo loci ex voce [gap: Greek word(s)] , Galenus, in commento colligit per nubeculam sublimamentum [note: Enaeorema nubilosum quid. ] intelligi. Facit quoque Hippocrates, 3. epid. com. 1. t 4. suspensionis nubilosae mentionem: per quam quid Hippocrates intelligat, ita Galenus, in comm. eplicat: Nubis nomen inquit, solent medici ab aere ad urinam transferre, sive Hippocrates primus hoc nomen pro aliqua, quae pendet in urinae specie, sive alius his attribuerit. Vt ergo in aere interim tempestas fit, ubi nubibus condensatus sit atris, caliginosa; interim purus apparet et serenus, videnturque nubes per eum quedam disjectae ac tum aer nubilosis dicitur; quo quidem tempore nubium ceminum colorem, non exquisite atrum nec lucidum, sed inter hos medium: Haud aliter urinas mihi et suspensiones appellare Hippocrates nubilosas videtur, quae neque colore sunt albo, neque nigro plane, caeterum horum medio. Haec hîc Galenus, quid per [gap: Greek word(s)] intelligat, explicans. Quid si per [gap: Greek word(s)] suspenfionem, quae ad nubeculae naturam fere accedit, intellexisset? Neque enim, ut recte Actuarius, c. 13. de differ. urinar. monet, omnium horum contenrorum fimpliciter est eadem plane ratio: sed adhuc quaedam in iis apparet differentia, quae ad judicium non parum facit. Sedimentum enim aliud occupat plane naturalem locum, ut neque totum tangat matulae fundum, neque etiam ab eo recedat: aliud totum fundo haeret: aliud vero ab eo recedit, quasi locum proprium declinans, et ad enaeorema deflectens. Ita etiam enaeoremata alia exacte modium locum observant, alia superius paulo adscendunt, alia versus inseriora normihil descendunt. Sic quoque nubes alia parum a superficie abest: alia eam tangit: alia nonnihil versus [gap: Greek word(s)] locum descendit.

[note: Contentorum in urina disserentia. ] In his tribus contentis aliae deinde considerantur differentiae. A substantia dicitur contentum vel crassum vel tenue, vel aequale vel inaequale. AEquale est, cum omnes partes contenti sunt ejusdem tenuitatis vel crassitiei: Inaequale est, cum pars alia est crassa, alia tenuis. Aequalia tamen


page 555, image: s0555

contenta Galenus, lib. 1. de crisib. cap. 12. duabus conditionibus definit; quod nulla parte divulsa sint, et omni tempore talia. Planum et leve contentum appellant, quod partium contiuitatem observat; sicut quod minime continuum est, divulsum appellatur. Ita enim Actuarius, c. 14. de urinar. differ. laevia contenta definit, quae sunt continua sibi et coacta, tanquam unum et continumm corpus, cujus partes non videntur esse veluti rugis inter se conjunctae et constrictae, neque a se invicem divisae. Colorem quod attinet, tot fere colorum possunt incontentis differentiae animadverti, quot in liquore notantur; sed plerumque et magna ex parte trium colorum aliquis in iis conspicitur, atque sedimentum, suspensio et nubecula, vel albo, vel nigro colore, vel etiam rubro, vel certe his vicino tingitur. Ratione quantitatis contentum dicitur esse vel paucum, vel multum vel mediocre. Hae differentiae varie quoque complicari, et diversi colores cum diversis, a loco, substantia, et quantitate petitis differentiis conjungi possunt. Differentiae item ex liquore et contentis inter se complicantur. Sed compositas differentias facile inveniet is, qui simplices noverit. Exempli gratia, potest dari sedimentum album aequale; potest dari album inaequale; datur rubrum aequale; rubrum inaequale; invenitur urina tenuis flava cum sedimento albo inaequali.

De horum contentorum materia et generatione multa inter autores disceptantur: verum cum sinecaussis illa controversia dirimi non possit, ad eum locum hanc tractationem rejicimus, et reliquas contentorum differentias subjungimus.

Differentias itaque accidentalet quod attinet, quae praeter naturam in urina continentur, vel anaturalium contentorum natura degenerant, alia in fundo, alia in medio, alia in superficie haerent, alia marulae lateribus adhaerescunt, alia etiam cum urina confunduntur.

[note: Sediminta farinacea. ] In primo genere sunt sedimenta illa, quorum Galenus cum Hippocrate, 2. Progn. t. 28. tria genera constituit. Ita enim Hippocrates: [gap: Greek word(s)] , sedimenta farinacea ( [gap: Greek word(s)] enim crassam farinae parte, quae exactiorem molae confectionem fugit, appellant) mala sunt: deteriores [note: Sodimenta solicaces. ] vero sunt [gap: Greek word(s)] quae squamas referunt, vel foliacea seu laminea sedinenta ( [gap: Greek word(s)] enim laminam, folium, et omnia, quae longitudinem habent et latitudinem, non vero magnam profunditatem, nominant:) [note: Sedimente furfuracea. ] Pessima vero sunt furfuracea sedimenta. Autor libri de urinis, cap. 26. Et Actuarius, de urinar. differ. C. 15. addunt [gap: Greek word(s)] , orobea feu orobi [note: Sedimenta orobea. ] similia sedimenta, quae videlicet referunt grana orobi vel ervi, quorum etiam facit mentionem Galenus, 4. aph. 76. Verum proculdubio Hippocrates sub farinaceo sedimento orobeum complexus est. Si n. in eo quod hippocrates farinaceum appellat, sedimento partes crassiores et rubieundiores semini ervi, vel orobi


page 556, image: s0556

appareant similes, orobeum illud sedimentum appellari potest.

Praeter haec eriam in unna interdum subsident grumi sanguinis, arenulae, calculi, carunculae, pus, vermes.

[note: Pili in urinis. ] In medio urinae innatant, et interdum quoque fundum aut superiora petunt corpuscula atomis, filamentis et pilis similia, refertque Galenus, 4. aph. 76. se vidisse quendam, qui pilos et corpora tam longa mingebat, quae dimidium aequabant cubitum. [note: Arenulae] Adhaerent etiam nonnunquam matulae lateribus arenulae pluri mae, aut materia tartarum referens esque varii coloris.

In superficiei vero urinae praecipue quatuor praeter naturam apparent; bullae, spuma, corona, pinguedo. [note: Bullae in urina. ] Bullae sunt exiguae quasi vesiculae in superficie urinae apparentes, similes illis, quae in aqua fervente conspiciuntur. Sunt aliae magnae, aliae parvae, aliae in una, aliae in pluribus superficiei partibus consistunt.

[note: Spuma in urina. ] Spuma nihil aliud est, nisi plures bullae conjunctae et complicatae. Ob servandum autem hîc, non eas bullas, aut spumam intelligi, quae, dum urina emittitur, generatur, et mox iterum evanescit, sed illam, quae diutius permanet. Ex hac enim sola aliquid praesagire licet.

[note: Corona in utina. ] Corona quid sit, non omnes eodem modo, nec satis perspicue explicant. Hercules Saxonia, de urinis cap. 11. Coronam nil aliud esse dicit, quam circulum illum circumferentiae vasi urinario inhaerentem, bullis quibusdam seu, vesiculis plenum Verum errare in eo videtur, quod bullas in definidone coronae ponit: neque enim ad eam pertinent: rectiusque sentit Actuarius, de urinar. differ. c. 18. qui bullas interdum in corona apparere, non vero eam constituere docet, dum ita scribit: bullae aliae per omnem superficiem urinae cunt, aliae per solam coronam, et vel per totam coronam vel per aliquam ejus partem, vel plures partes dispersae, vel per coronam et mediam urinae superficiem, vel per solam medietatem superficiei; aut inordinato ac alio modor complicato tam per superficiem quam per coronam innatant. Actuarius, ibidem, ita definit coronam, quod sit linea adumbrata, quae circum currit per ambitum superficiei urinae. Atque in genere definiri potest, circulus urinam ambiens. Verum, cap. 19. ejusdem lib. alterius coronae, quae proculdubio majoris est momenti, facit mentionem, quae non sit solum circulus, aut adumbrata quaedam linea, sed circumferentia humoris corporisve urinae: atque appareat maxime, cum extimae partes, quae liquoris superficies et circunferentia sunt, alia colore tinguntur, quam reliquus humor. Hanc coronam qui agnoscere cupit, eum jubet Joan. Montanus decocta pullorum inspicere: in iis enim evidentissime circa vas apparere coronam istam, quae non faciat pinguedinem. Verum vix fieri potest, ut extimae urinae partes alium colore habeat, quam reliquus humor. Itaque in genere corona videtur nihil aliud esse, quam umbra vel


page 557, image: s0557

lumen per urinalis circumferentiam transiens, in ambitu urinae recepta. Quod vero corona non sem per ejusdem modi apparet, accidit, quia urinae superficies lumen internum per vitrum recipiens non semper eodem modo sese habet, tum quia etiam circulus ille nunc in elatiore nunc humiliore atque capa ciore vel angustiore urinalis sede apparet.

[note: Pinguedo in urina. ] Ultimo loca est pinguedo, quae in superficie urinae interdum supernatat, eaque nunc copiosa nunc paucior, ita ut in superficie urinae puncta olei nunc pauca, nunc plurima, nunc tenuia, nunc crassiora, veluti in re pingui refrigerata, innatare videantur. Huc pertinent etiam proculdubio liquamenta quaedam aranearum telis similia, illis scilicet continuis, atque velamini similibus, qua les parietibus annectere solent. Sed haec omnia qualia sint, ex caussarum, ad quas jam accedimus, explicatione clariora evadent.

CAPUT IV. De caussis Urinarum Tenuium, Mediocrium et Crassarum; Clararum et Turbidarum.

POstquam jam omnes, quae a consistentia, colore et similibus, ipsisque contentis in urina, differentias exposuimus: proximum est, ut jam omnium differetiarum caussas investigemus. Iis enim cognitis finem, quem propositum habemus, rectissime assequemur, et quid ex qualibet urina praedici possit, discemus. Utautem eundem, quem in differentiis proponendis observavimus, ordinem retineamus: primo agemus de caussis variae urinarum consistentiae; deinde de caussis colorum et singulis affectionibus qualitatum: tandem de caussis varietatis contentorum.

Primo itaque ratione [gap: Greek word(s)] diximus, alias urinas esse tenues, alias mediocres, alias crassas; quae urinae differentiae unde ortum habeant, non [note: An omnis urina suapte natur et sit teuuis. ] omnes eodem modo explicant. Argenterius, de urin. cap. 5. arbitratur, urinas semper suapte natura tenues esse; fieri autem crassas aliorum humorum permixtione. Aquosum enim humorem, sicut et aquam, per coctionem solam inspissari et crassescere non posse. Verum parum consentanea suis principiis loquitur Argenterius. Nam si urina omnis ex se est tenuis; et urina, quod praecedente capite docet, est aquosus humor, seu aquosum excrementum; Aquosus autem humor coctione solâ carassior reddi non potest: omnis sanorum urina erit tenuis. Quod cum falsum sit, patet hinc falsitas illius opinionis supra etiam refutatae, quâ statuitur, materiam urinae nihil aliud esse, nisi aquosum excrementum. Et proinde [note: Urinae mediocris corsistentiae caussae. ] necessario supra statuimus, ex alio adhuc, praeter aquosum excrementum, urinam constare, quod ipsi naturalem illam et moderatam crassitiem largiri credimus. Hoc autem nihil aliud est, nisi serosum sanguinis


page 558, image: s0558

excrementum. Facultaten. coctrice, et omnibus illis, quae ad secretionem et excretionem serosi illius excrementi requiruntur, in corpore recte costitutis, illud, quod serosi seu salsi in sanguine superfluum est, ab epate expellitur, a renibus attrahitur, et in vesica transmissum per meatum urinarium excernitur. Quod cum in corpore sano in mediocri sit quantitate, inde etiam urina mediocrem crassitiem acquirit, et neque plane tenuis est, ut pura aqua, neque tam crassa, ut ea urina, cui alii etiam vitiosi humores admiscentur.

Ab hac optima urina deflectunt tenuis [note: Urinae tenuis caussae. ] nimis et crassa. Tenues urinae, quae serosi illius excrementi parum habent admistum (ex quo enim alio tenuitas aestimari possit, non video) ex variis caussis ortum habent. Galenus, lib. 1. de crisibus cap. 12. tenuiorem, quam debebat esse, urina fieri, quando nondum in humorem conversa est, et coctionis imperfectionem signifirare, dicit. Itaque prima caussa urinarum renuium statuitur coctionis debilitas. Si enim coctio non recte sese habeat, sed debilis sit, aquea humiditas, ut vulgo loquuntur, non permutatur; seu potius in coctione languida materia non recte elaboratur partesque serosae illae, et alendo corpori inutiles, non fecernuntur atque ita humori aqueo non permiscentur. Spectatur autem debilitas coctionis hîc praecipue in Epate, et venoso genere, utpote in quibus sanguis elaboratur, et serosum excrementum ab utili secernitur. Ventriculi tamen quoque affectus frigidos, et debilem coctionem urinam tenuem, efficere plurimi statuunt. Etenim si prima in ventriculo coctio non recte sese habeat, impossibile est, ut secunda in epate recte perficiatur. Hinc etiam cibi potusque nimia copia urinas tenues reddit; quia naturam gravat, ne coctionem recte absolvere possit. Atque inprimis potus multitudo in caussa est urinarum tenuium et aquosarum. Propter copiam enim potulentae et aquosae materiae non potest tam diu in epate permanere, donec coctio et sanguificatio sit absoluta, et serosum exerementum secretum. Coctionis autem debilitas, quae urinae tenuis caussa est, praeter errorem externum, et cibi ac potûs nimiam copiam, de quo jam diximus, fit ab intemperie tum frigida, tum calida, seu ut Actuarius, lib. 1. de causs. urinar. cap. 12 loquitur, quia caliditas naturalis excedit ab eo, quod convenit aut quia superata est ab aliqua potente frigiditate, aut quia extranea aut corruptrix caliditas aliqua occasione praecedens occupat caliditatem naturalem, ita ut obscuretur et ab actione propria prohibeatur. Calor enim, ut ad coctionem aptus sit, moderatus esse debet. Itaque sive deficiat, sive excedat, ad coctionem legitime perficiendam ineptus es.

Deinde ex Avicenna, lib. 1. fen. 2. doctr. 3. cap. 3. inter caussas urinae tenuis v referunt renum intemperiem frigidam, ob quam debiles redditi, serosum excrementum non attrahunt, nec a sanguine separant.



page 559, image: s0559

Tertio idem Avicenna aliique autores plurimi inter caussas urinae tenuis ponunt obstructionem et angustiam vasorum, perquae urina effluere debet: et ipse Galenus, lib. 1. de loc. aff. c. 1. urinae tenuitatem ad obstructionem refert: ipsaque testatur experientia, in obstructionibus viarum, per quas urina defluit, urinam saepe reddi tenuem et aquosam, quibus postea reseratis crassa promanat.

[note: An urinae tenues fiant ex obstructione vasorum] Verum vocant hoc nonnulli in dubium, atque ansam dubitandi ipsis praebuit id, quod Galenus, 4. aph. 69. scripsit, urinas crassas paucas fieri, quod renes aegre permeent. Nam si urinae, quae tam crassae sunt, ut vix penetrare vias consuetas possint, et propterea pauciores reddantur, nihilominus crasse et non tenues minguntur: non videtur obstructio obstare, quo minus crassae reddantur. Et si extra corpus hominum res alias consideramus, observamus res, quae exacte mistae sunt, colatione tenuiores fieri non posse. Nam si vinum crassum, vel lixivium clarum et depuratum, sed crassum, decies vel saepius coles, nihil tenuius [note: Urinae tenues dupliciter dicutur. ] efficies. Sed ut hoc dubium solvatur, sciendum; urinas duobus modis tenues dici posse, primo cum illam, quam naturaliter ex coctione et permistione humoris serosi habere debent, crassitiem non habent deinde cum crassos humores, a quibus crassiores reddi solent, admistos non habent. Posteriori autem solum modo, cum humores sicilicet crassi permiscentur, ex obstructione potest fieri urina tenuior. Tales enim humores cum non sint exacte liquori permisti, sed cum eo saltem consusi, facile in angustis viis haerere possunt: sicut videmus colatura lixivium impurum, aut vinum, aut alium liquorem reddi clariorem, etsi non tenuiorem, Prior vero tenuitas, quaes ipsi ex propria substantia competit, colatura et obstructione viarum illi accidere non potest; sicut nec vino, nec lixivio, aut ulli liquori naturali crassities colatura admitur. Itaque si urina alias sit mediocris substantiae permisceantur vero illi crassi humores, unde crassior reddatur: ob obstructionem viarum, posterior crassities ili adimi, prior vero non potest. Si contra sit cruditas in ventriculo, epate et venis, urina erit tenuis, sive adsit obstructio aliqua, sive non adsit.

Addunt tandem his caussis et hanc, materiae in alium locum motum et conversionem. Nam si materia, quae urinae permisceri debebat, alium locum petat, urinae fiunt tenuiores: de quo Hippocrates, 4. aph. 72. Quibus, inquit, pallidae et albidae sunt urinae, malum; maxime vero si in phreniticis appareant: quod scilicet, ut Galenus habet, in comm. et magnam cruditatem, et praeterea totius bilis flavae motum sursum in caput esse factum denunciant.

[note: Crassaram urinarum caussae. ] Crassae vero urinae, quae ex altera parte a mediocritate deflectunt, in, genere cenlentur ex materiae alicujus crassae permistione ortum habere. Materia autem illa diversis de


page 550, image: s0560

caussis misceri potest. Primo enim crassae fiunt urinae ob crudorum humorum in venis copiam, qui a reliquis jam secernuntur, et a natura, quae iis gravatur, per hanc viam expelluntur. Deinde crassae urinae redduntur, ubi ex liene, epate, renibus et aliis partibus aperta obstructione, aut rupto abscessu materia crassa urinae permiscetur. Tertio etiam urinae crassae redduntur ob illius humoris serosi t salsi copiam. Ut enim lixivium, quo plus salis e cineribus ipsi permiscetur, et quo saepius per cineres percolatur, crassius fit: ita etiam urina crassa redditur, si multum illius salsi humoris ipsi permiscetur.

[note: Urinae claerae et turbidae caussae. ] Sed quae urinarum crassarum sit diversitas, et quotuplices caussae, ex iis, quae jam de urinis turbidis et claris dicenda sunt, magis patebit. Urinae etenim crassae, tam turbidae, quam clarae esse possunt. Claras esse diximus, quae perspicuae sunt, et quas visus penetrat; rurbidas vero, quae sunt opacae, et per quarum medium non videmus. De perspicuitatis vero et opacitatis caussis in genere multa a Philosophis disputantur, quae tamen pleraque non satisfaciunt, nec in quo animus acquiescat, monstrant, neque ad judicium ex urinis petendu multum faciunt. Itaque illis missis hoc, quod hujus loci proprium est, et majorem utilitatem nobis ostendit, de [note: Urinarum clararum et turbidarum diffetentiae. ] urinis inquiramus, cur urinae aliae turbidae sint, aliae clarae, et cur aliae clarae mingantur et post turbentur; aliae clarae mingatur, et tales permaneant; et cur aliae turbidae reddantur, et tales permaneant; aliae turbidae reddantur, et post clarescant: de cujus rei caussis non omnes Medici idem plane sentiunt.

[note: Capivaccii opinio. ] Alii, in qua sententia est Capivaccius, de urinis cap. 11. et alii plurimi, in flatus urinae permistos seu flatulentum spiritum urinae permistum caussam rejiciunt, quod urinae sint turbidae. Fieri autem flatus e materia cruda et crassa, in quam calor nativus agit, statuunt. Unde harum urinarum differentiis ita sentiunt. In morborum initiis (intelliguntur utplurimum febres) quando natura nondum aggreditur materiam morbificam, non sunt urinae turbulentae, sed crudae, aquae instar: postea vero cumnatura nodum quidem omni conatu agit in materiam, sed mox aggressura est concoctionem, aut sensim jam sese ad eam accingit, et quasi quoddam vestigium coctionis adest, suscitantur flatus qui quia non sunt copiosi, urina redditur clara. sed postea, dum flatus exitum quaerunt, ratione hujus commotionis turbatur, et quo citius turbatur, eo flatus copiosiores sunt, et proinde calorem magis agere in materiam arguunt. Progrediente morbo, dum calor magis agit, et major fit inter materiam morbificam et naturam pugna, materia morbifica a calore nativo magis agitatur, producunturque copiosiores flatus, et urina turbida redditur et excernitur. Quae si non clarescat, fit hoc ob copiosos flatus, crassos et valde permistos, ob quos materia descendere et fundum petere nequeat: si autem clarescat,


page 561, image: s0561

flatus sunt attenuati. Unde recte Galenum, 1. de crisibus, cap. 12. dixisse existimant, pejorem esse illam urinam, quae clara reddatur, et postea turbetur; cum saltem inchoatae coctionis adsit vestigium: non ita malam esse, quae turbida redditur, talisque permanet; quia natura tum sit aggressa coctione: minus adhuc malam, quae reddatur turbida, et postea clarescat. Atque hanc sententiam plerique alii sequuntur.

[note: Marcurialis sentontia. ] Hieronymus Mercurialis, de urinis cap. 6. aliam caussam affert urinarum turbatarum, videlicet admistionem corporum crassorum et obscurorum, quae si viscida et lenta sint, et exacte commisceantur, urinas semper turbidas reddi: sin autem corpora illa neque perfecte misceantur, neque sint viscida, urinas clarescere; quoniam ialla corpora aut propria gravitate fundum petant, sicque substantiam urinae puriorem et lucidiorem relinquant, aut beneficio caloris externi vel ignei separentur, atque in aliquam speciem contentorum abeant. Quae autem claura est, et postea turbatur, eam statuit fieri vel [gap: Greek word(s)] cruditate, quae replet multis vaporibus crassis urinam, qui postea in aquam densati, turbent illius perspicuitatem; vel a calore praeternaturaram, quo postea abeunte etiam amittatur illa perspicuitas.

Verum etsi de hisce opinionibus non pauca dubitari queant, et quis de priore (ut de Mercurialis, quae in multis non minus dubia videtur, nihil dicamus) ambigere posset: an semper flatuosus spiritus ille in urina contineatur: cur copiosus non citius erumpat, quam paucus: et an non potius ex defectu spirituum turbetur urina, quam ab ipsis spirtibus, atque alia in hac opinione defiderari possent: tamen hanc sententiam, quae proculdubio ex lib. 1. de crisibus cap. 12. ubi Galenus perturbari urinas ob permistionem flatuosi spiritus, velut in vinis novis fervescentibus, docet, petita est, plane rejicere, et Hieronymum Cardanum imitari nolumus, qui, 4. aphor. 70. in comm. Galenum insectatur, atque existimat, eum nullius partis medicinae, quam hujus, magis expertem fuisse; sed sententiam, quae nobis in re obscura veritati maxime consentanea videtur, praecipue ex Joan. Bapt. Montano, qui de hac re diligentissime scripsit, proponemus. [note: Conclusio. ] Primo autem hoc praemittendum vel repetendum: non male a nonnullis, quod etiam fecit Laurentius Joubertus, [note: Urinarum turbidarum genera. ] de urin. cap. 9. Urinas turbulentas dividi in turbatas, quae clarae minguntur, et postea vel per se, vel ab externo frigore turbantur, atque a calore externo splendorem pristinum recipiunt. Deinde in turbidas, quae tales excernuntur, atque a calore externo splendorm non accipiunt, sed sponte subsidentibus partibus crassioribus, postea clarescunt; quas comparant non incommode vino alias claro, sed ob permistione fecum turbido reddito, quod tamen posteasubsidentibus


page 562, image: s0562

fecibus sponte clarescit. Tertio in urinas, quas vulgo confusas nominant, quae turbidae minguntur, et neque externo calore clariores evadunt, neque etiam sponte crassas partes deponunt et clarescunt, quaeque similes sunt vino, quod in vappam degenerat, aut quod a tonitru mutatur. Vel secundum Herculem Saxoniam ita distingui posse Materia, quae urinae admiscetur, eamque crassam et turbulentam reddit, vel miscetur urinae jam genitae et elabor, vel cum elaboratur. Si urinae jam elaboratae per miscetur materia aliqua, sive ex renibus, sive ex vesiea, sive ex capite, sive ex pulmonibus, sive aliunde: tunc quidem urina crassa mingitur et turbata; verum crassities illa et turbatio mox cessat, ubi urina nonnihil quiescit, postquam videlicet quod grave est, et non exacte permistum urinae, in sundo subsidet, et sediment um aut contentum praebet. Sin autem urina reddatur crassa et turbida, quia in ipsa generatione urinae alii humores ipsi permiscentur: variis modis hoc accidere potest, ut ex sequentibus jam patebit.

Ubi coctio in corpore nostro sese recte habet, non solum ipsum alimentum optime, et ut corpori alendo sit quam convenientissimum, elaboratur, sed et ipsa excrementa, quantum potest, natura elaborat et optimas, quas quidem recipere possunt, qualitates iis inducit, quod in puris etiam et aliorum excrementorum coctione videre est. Hinc. urina optima non solum substantiâ mediocris, colore aurea, sed et itae exacte mista est, ut clara et perspicua evadat. Itaque cum urina turbida [note: Urinae turbidae caussae. ] est, calorem coquentem sese recte non habere, neque bonam coctionem fieri indicio est. Nam si coctio bona fieret, etiam excrem enta naturali modo sese haberent. Urinam tamen hîc turbidam intelligo, cum materia crassa in ipsa coctione urinae permiscetur; non eam, cum jam elaboratâ aliqua materia aliunde effunditur. Sed quodnam in coctione vitium sit, ulterius perpendendum

[note: Vrinae clarae, quaepostea in sanis turbatur, caussae. ] Itaque primo si urina clara mingatur, et postea turbetur, videndum est; an a sano, an ab aegroto talis urina mingatur. Si a sano talis urina excernatur, signum est, eum ab optimo sanitatis statu deflectere, et in morbum, praecipue febrem, incidere posse. Est enim, ubi talis urina in sano apparet, aliqua caussa praeternaturalis, et humor crudus in venis, qui coctione indiget; quem quidem natura jam aggressa est, et aliquo modo in eum agere, illumque ad formam et claritatem urinae naturalis redigere caepit, nondum tamen perfecte concoxit. Unde urina migitur clara, et aliquamdiu clara permanet, quamdiu scilicetaliquem calorem et partes calidas retinet. Coctio enim aequat omnia, ita ut quamvis aliquid vitiosi sero permistum sit, perspicuitatem tamen non tollat. Verum ubi urina ab aere refrigerata fuirit, calidae partes evanescunt, et inde urinae turbatur.


page 563, image: s0563

[note: An spiritus urinam reddant claram. ] Ubi tamen observandum, in eo vix recte sentire Joan Bapt. Montanum, quod statuit, urinam reddi claram et lucidam, ob spiritus, qui sunt lucidi et clari. Hoc enim ipsum adhuc dubium est, an spiritus proprie dicti sint in urina, an non potius vapores quidam calidi: de quibus tamen etiam dubium est, an aliquam lucem obtineant, et vix hoc probari poterit. Ideoque magis probabile est, luciditatem illam ab aequili partium urinae mistione provenire: quam in turbatione urina, patibus seorsum secedentibus, amittit, dum vero in calore externo calefit, eam iterum recuperat. Ex quo patet, calorem praecipue materiam ita elaborare et aequare. Unde etiam caussa, cur urina, quae clara mingebatur, et postea turbatur, haec potius est, quod ea urina nondum perfecte a calore elaborata est. Ideoque aliquandiu saltem clara manet. Postea vero quilibet humor ad pristinam naturam redit, atque ita urina turbatur.

[note: Vrinae claerae, quae postea turbatur, in aegro caussa. ] Quae eadem etiam aegris fere applicari possunt Nam si urina ab aegro clara mingatur, et postea turbetur, significat aliqam coctionem, et cumaquosa substantia jam aliquid materiae vitiosae permistum esse. Verum cum mistio illa non sit adeo exacta, postea ob externum acrem aliquam occasionem nacta vitiosa illa materia a reliquo humore separatur, atque ita urina turbatur. In aegris tamen ubi tales urinae apparent, distinotione aliquâ opus esse putat Joan. Bapt. Montanus, atque eas urinas hoc modo distinguit. Si in principio morbi clara reddatur, et postea turbetur, non videtur caussa claritatis calori naturali adscribi posse (cum calore naturalis non mox aggrediatur crudam materia) sed calori potius praeternaturali et igneo materiam claram reddenti. Si post principium appareat talis urina, aliorum etiam signorum consideratio adjungenda, et videndum, quomodo substantia, color, et quantitas urinae sese habeat. Si enim haec recte sese habeant, indicio est, calorem naturalem jam incipere materiam elaborare, atque eam hoc modo disponere. Quod si reliquae urinae conditiones malae sint, significat, augeri materiam morbi et putredinem, caloremque inde ortum; qui quamdiu durat in urina tali, clarae permanet, postea vero cum evanoscit, redditur turbida.

Hîc tamen non immerito quis dubitare potest de eo, quod claritatem in urinis aegrotorum interdum asscribit calori praeternaturali; turbari vero, postquam calor ille evanescit. Falso enim illo fundamento nititur haec opinio, a spiritibus igneis per se lucidis urinae claritatem concliari. Deinde vix probabile est, calorem illum igneum urinam praeservare, ne turbentur, et turbari illas urinas, ubi alor ille evanuierit; cum potius exsua natura, quam quod sint destirutae calore illo praeternaturali, turbentur. Itaque haec sententia hoc modo commode explicanda videtur. In morbis, in quibus urinae


page 564, image: s0564

clarae minguntur, et postea tubantur, respiciendum est non modo ad claritatem, sed ad reliquas ejusdem conditiones, et inprimis ad cosistentiam. [note: Urinae claerae mediocris consistentiae. ] Ban su yrubae ocnsistentia bene sese habeat, indicio est, claritatem illam proficisci a calore naturali, jam elaborante materiam, et crudos humores coquente. Verum quia postea turbatur talis urina, significat, coctionem nondum ita perfectam, neque materiam ita elaboratam et aequatam esse, ut etiam extra corpus aliquandiu clara persistere possit.

[note: Urinae clarae tenues. ] Si vero urina sit tenuuis et simul clara, tum illa claritas non potest esse indicium coctionis, sed potius cruditatis. Urinae enim tenues et clarae sunt aqueae, quibus scilicet adhuc nihil humorum, coctione et secretione nondum inchoatâ, permistum est; et si quem habent alium, quam aquae, colorem tales urinae, illum a biliosis plerumque crudis humoribus permistis obtinent, qui cum humori aqueo nondum exacte permisti sunt, postea ab eo secernuntur, atque it urina trurbatur.

Circa haec et ista monet Capivaccius, de urin. cap. 11. et urinas in febribus distinguit in bonas et malas. Bonum esse dicit, urinam, quae prius non turbatur, turbari, si hoc fiat non praecipue ab ambiente aere, sed a caussa interna, id est, ex aliqua jam inchoata cotione. Antea enim tales urinae non turbabantur; quia plane reant crudae: nunc vero turbantur, quia jam coctio incepit. Quod si urina, prius turbari non solita, turbetur ob ambientem aerem, non est bonum signum. Indicat enim calorem fieri bebilem, qui amplius ambienti aeri resistere non potest, sicutantea. Turbari autem urinam a caussa externa vel interna, ita distinguere, docet. si a caussa externa turbetur, hoc potissimum fit in aere frigido: sin vero ob internam caussam turbetur, fit hoc in aere quoque calido.

[note: Urinae turo bidae, quae postea clarescit, caussa. ] Sin vero urina mingatur turbida et postea clarescat, id acciditideo, quoniam naturalis calor incepit aggredimateriam, eam concoquere et agitare, sed nondum tamen partes separavit. Unde urinae redduntur turbidae, clarae tamen postea fiunt, postquam calor naturalis in urina jam etiam excreta materiam amplius coquit, et segregat, ut suam propriam formam et locum convenientem acuirat. Posset tamen hîc alia caussa hujus rei afferri, haec videlicet; quod fervor et calor, qui urinam confundebat, jam cesset quodammodo, unde eo evanescente, sponte secernutur partes heterogeneae et subsident.

[note: Urinarum turbidarum caussa. ] Tertio si urina reddatur turbida, significat magnam umorum agitationem et confusionem fieri in venis â calore non vecte coquente. Et quidem si appareat talis urina in principio morbi, quo nulla adjuc coctio a calore naturali fieri solet, a calore praeternaturali et igneo humores in venis agitate et conturbant fieri indicio est. Quod si urina in principio non fuerit turbida, sed clara; postea autem fiat turbulenta: morbum in


page 565, image: s0565

deterius labi, et calorem praeternaturalem materiam agitantem augeri, statuit Montanus. Quod si primo fuerit turbida, postea etiam turbulenta, seu magis et plane turbida reddatur, reliqua signa etiam considetanda sunt. Nam si virtus sit fortis, indicat calorem naturalem in venis jam aggredi humores vitiosos, eosque superare et materiam valde agitare: Verum quia nodum coctio est ab soluta, excrementa quoque suam naturalem formam nondum obtinent, et urina adhuc manet turbida. Quod si ex signis aliis cognoscamus vires esse debiles, est indicium, augeri putredinem, et caorem igneum ac praeternaturalem inde ortum magis turbare, agitare, et consundere materiam.

[note: An ruinae tantum ob externam caussam turbentur. ] Inter haec, quae diximus, ex sententia praecipue Joan. Bapt. Montani, de caussis urinarum clararum et turbidarum, tum alia, tum hoc inprimis improbat Joan Argenterius, de urin. cap. 15. quod de caussis urinarum, quae clarae minguntru, et postea foris conturbantur, et corrumpuntur, dictum est; statuitque urinas tantum externas corruptionis caussas habere, non internas. Tamdiu enim claras manere, quamdiu ab interna caussa reguntur. illâ autem deficiente, et adsumtâ eâ, quam dedit aer ambiens, corrumpi. Ideque ex eo probat, quod non solum urinae aegrotantium, sed et sanorum, si diu in aere afferventur, tandem corrumpuntur, sed citius in frigidiore. Qua in re cum iis fere sentit, quorum opinionem affert et refutat actuarius, de urinar. differ. cap. 10. his potissimum rationibus. Si solum et praecipue aer externus esset in caussa, cur urinae turbarentur, duae urinae eidem expositae aeri eodem modo turbari deberent; quod tamen nonaccidit: sed duabus matulis eidem aeri expostis, urina unius turbatur, alterius minime. Deinde quaedam urinae citius congelantur a frigore, quam turbantur. Praterea ejusdem hominis urina in eadem aeris constitutione hodie turbatur, cras non nturbatur. Ideoque etsi concedamus, urinas omnes tandem, si diu satis in aere asserventur, turbari: tamen cum videamus, alias mox, alias tardius, alias tardissime turbari in eodem aere: caussam non solum rejicere possumus in externum aerem, sed in peculiaerem etiam urinae constitutionem. Nam urina sanorum quia optime elaborata, naturalem illam constitutionem diutissime conservat: et quo melior est, eo diutius: Quae vero clara mingitur, et postea turbatur, aliquo modo quidem elaborata est, sed non adeo perfecte, ideoque cum calor postea et spiritus evanescunt, turbatur et corrumpitur.

CAPUT V. De Caussis Colorum in Urina.

POst ipsam liquoris consiste ntiam secundo loco colores ejusdem considenrados esse diximus. Ideoque jam etiam secundo loco earum caussae investigandae sunt. Non autem generalem


page 566, image: s0566

de caussis colorum tractationem, quae hujus loci non est, instituemus: sed suffecerit, si de caussi saltem colorum, qui in urinis apparent, [note: An colo urinae mutari possie sine sub stantiae novae accessione? ] agamus. Hîc vero mox in principio sese offert quaestio, quam etiam tractar Valesius, l. 3. cont. c. 30; An colo urinae possit mutari sine novae sbstantiae accessione; seu, an sola alteratio sufficiat ad colorem in urina progignendum vel mutandum, an vero necessarium sit, aliquid substantiae admisceri. Fernelius, de urin. c. 13. non solum alieni humoris permistionem, sed et viscerum corpotisque calorem effectrices colorum caussas statuit, et citrinum urinae colorem temperato moderatoque calori asscribit; citra hunc quicunque subsistit color, cum imminuti caloris et cruditatis esse sobolem: qui autem supramedium sunt usque ad rubrum, ab excedente calore provenire. Cui sententiae favisse videtur Galenus, qui, 1. de crisib. c. 12. docet, colorem lividum tantum esse frigiditatis effectu, et nigrum etiam ex refrigeratione provenire posse. Cui et ipsa experientia adstipulari videtur. Fames enim, exercitatio, aestus, febris et aliae caussae corpus calefacientes urinam tingunt, eoque magis, quo vehementiores sunt. Ita etiam quae urina diutius in corpore remanet, magis tincta est, et quae mox a cibo mingitur, pallida est; quae autem longius ab illo, rubicundior. Alli contr statuunt, ex humorum mpotius permistione urinas colorari, et colores naturam humorum, tanquam umbram corpus, sequi, humorumque redundantium notas esse colores. Unde Hippocrates, 6. epid. com. 5. t. 14. linguae colorem, cujusmodi urina sit, indicare ait, et ut Galenus explicat, et linguam et urinam succorum affectiones detegere. Itaque si color linguae, qui urinae nota duntaxat est et character, humorum affectiones detegit: quanto certius ex ipsa urina humores licebit agnoscere, utpote, quae ipsis humoribus permista antea fuit, et postea ab ipsis secreta excernitur. Verum non difficile est vel autores hoc conciliare, vel saltem controversiam hanc dirimere, si ea, quae de materia urinae diximus, perpendantur. Nam cum urinae duplex sit materia, una aquosum illud et potulentum excrementum; altera potulentum excrementum; altera serum sanguinis, et si alii humores in aegris urinae admiscentur: ab aqua color proficisci non potest, neque aqua ex nuda inteperie ulla colorem potest acquirere; sed color omnis ex sero, et aliorum humorum admistine proficiscitur. Et proinde posterior opinio vera est, quae ex admistione humorum potius, quam ex nuda aliqua intemperie colores urinae mutari docet, si hoc de potulentae et aquosa materia intelligamus, et per humores admistos ipsum etiam serum et alios humores in aegris potulentae materiae admistos accipiamus. Verum cum ipsum serum alteram quasi urinae parteni esse dixerimus, et inaegris alios etiam humores, qui admiscentur, ab urina excludendos


page 567, image: s0567

esse non censeamus; serum vero sanguinis, atque alii humores ex variis intemperiebus varie in coloribus immutari possint: prior etiam sententia plane rejicienda non est; sed hoc sensu admittenda, quod intemperies colorem urinis conciliant, quatenus hunc vel illum humorem generant, atque tale vel tale serum faciunt: et hoc sensu verum est, quod de inedia, aestu et aliis corpus calefacientibus dictum est. Generant enim tales colores talia in urinis, quatenus concurrunt ad generationem humorum his coloribus tinctorum.

[note: Coloris aurei in urinis caussae. ] Verum in specie jam colorum caussas consideremus. Et primo colorem aureum seu citrinum quod attinet, qui medius est, et urinis sanorum competit, hunc omnes fere adscribunt portioni alicui bilis flavae, quae urinse liquori permiscetur. Hoc enim excrementum cum inter reliquos humores solum hunc colorem obtineat, et vel flavum, vel pallidum, vel rubrum sit; si hujus modica portio urinae admisceatur, accidit ut urina citrino vel aureo colore tigatur; tingatur; qualis color apparet in sanis, et qui sint temperati ac aetate florentes. In his enim cum nec bilis nimis calida sit, nec majore copiâ generetur: fit, ut urinae, quase a talibus minguntur, colorem aureum et citrinum obtineant.

Quam sententiam etsi non improbamus: cum et illa ipsa bilis non parum participet: tamen hoc saltem veritatis studiosis perpendendum relinquimus; annon ab ipso sero et salso humore, qui altera urinae pars est, et genuinum sanguinis excrementum, hic color deduci possit. Nam ut diximus supra, dum omnia in corpore sese recte habent, et omnes cotiones recte perficiuntur, non solum ipsi humores alendo corpori destinati suam naturalem constitutionem, atque inter caetera etiam colorem, habent, sed et ipsa excrementa suum naturalem colorem et reliquas conditiones obtionent, et utilium humorum conditiones aemulantur. Non igitur video, quid peccaret ille, qui in naturali corporis constitutione colorem aureum urinae a seroso et salso excremento proficisci diceret, et in homine sano ac temperato aqueum illud excrementum cum salso ita misceri staturet, ut hinc aureus ille color resultaret, et plerumque urinas ob seri admistionem et colorem colorari diceret. Sicut alias aquam a cinerum mediori quantitate hoc colore tingi, dum lixivium fit, videmus. Et quomodo a sale coralliorum aliisque salibus Spiritus vini et alii liquores colorentur, Chymicis notissimum est. In quam sententiam vel eo quis adduci potest, quod urinae sanorum (imo et igneae saepe urinae) linteamina et res alias non tingunt, et in ipso liquore detenta suum naturalem colorem obtinent; quod fieri vix posset, si flavedo illa a bile proficisceretur flava: cum videamus, si bilis flava urinae interdum, ut in ictero, permiscetur, linteamina et res alias flavo colore tingi. Alia vero postea ratio est coloris.


page 568, image: s0568

urinarum in ictericis, et in febribus, ubi facile concedimus a bile admista colores illos provenire. Chymici id sulphure adscribunt, ut et febres a sulphure deducunt. Hinc videmus etiam lixivium, quod aqua cineribus affusa, multo magis tingi, quam aquam, in qua sal purus resolvitur, quod fit ob partes adustas sali adhuc adhaerentes. Quales si quis etiam seroso et salso urinae humori adhae rere statuere velit, cum eo non pugnavero. Coloratior n. etiam sanorum urina videtur, quam utâ puro et puto sale provenire possit.

[note: Albarum urinarum caussa. ] Ab hoc optimae urinae colore alii colores deflsectunt, vel in defectu, vel in excessu. Inter eos, qui in defectu a citrino colore recedunt, primo loco et in extremis est albus, et eae, quae ad eum pertinere diximus, differentiae, quales praecipue sunt aquea urina, [note: Alba urina duplex. ] crystallina, lactea. Joan. Bapt. Montanus commode omnes urinarum albarum differentias ad duas referre videtur, dum docet, albedinem duabus de caussis provenire. Vel enim urina fit alba, quoniam ipsi nihil admiscetur, quod tingat eam, unde permanet pura et alba, eodem modo ut aqua vel aliud corpus [gap: Greek word(s)] : vel redditura alba urina, quod ejus perspicuae humiditati aliquod corpus album admiscetur, qualis est

[note: Urinae aquosae caussae. ] Prions generis alba seu aquosa urina variis de caussis fieri potest. Primo omnes fere eam a cruditate et caloris nativi imbecilitare provenire statuunt, qui cum nequeat alterare humores, et bilis ac humorum calidorum parum generet, relinquitur ille color, qui aqueae substantiae est proprius. Qui a sero urinas tingi existimant, itidem in cruditatem aqueae urinae caussam referre possunt. Nam dum est cruditas in corpore, et coctio non recte perficitur: ut ipsi humores alimen tarii, ita et excrementitii, atque inter hos serosi, non recte elaborantur, vel certi â reliquis non separantur. Secunda caussa est obstructio, quando videlicet viae per quas materia urinae transfluere solet, obstruuntur, ut materia, quae urinam crassam, simulque coloratam reddere solet, non possit penetrare, sed solum illa aquositas. Terriam caussam plerique statuunt, si bilis ad alium locum feratur, unde in phrenititde inter du urinae albae et aquosae redduntur. Quod tame praecipue, de iis urinis intelligendum est, quae antea bile tinctae erant, quâ postea ad alium locum fluente, post tinctam urina subito aquea et alba redditur. Nam alias in acutis talibus morbis, et in principio inprimis eorum, tales urinae potius a cruditate proficiscutur. Quarto talis aquosa urina mingitur ob potûs copiam, quae tmadiu in corpore retineri nequit, ut illi vel bilis vel serosum excreentum permisceatur, sed copiâ suâ nturam mox ad excretionem stimulat. Quinta caussa esse potest caliditas renum ac epatis, quae potum copiose ad se trahunt, sed non concoquunt, unde profluit ut aqua, quod in diabete accidere traditur.


page 569, image: s0569

Addunt sexto locolapidem in vesica vel renibus, etsi non obstruat; et allegant locum ex HIppoc. l. de arere, aquis et locu, ubi ita scribit Pueri calculo (vesicae intellige) laborantes, limpidissimam urinam reddunt. Cujus rei caussam [note: Cur calculosi urinam aqueam reddant. ] Hier. Cardan. 4. aph. 72. hanc reddit: quod ob irritationem urina non contineri, non contenta non coqui possit, et proinde cruda maneat. Verum in calculosis saepe satis diu retinetur urina, et nihil ominus alba mingitur; neque etiam in vesica urina suam elaboratione habet, sed potius in venis et renibus. Itque potius hîc assentimur ipsi Hippocrati, allegato loco hanc hujus rei caussam reddeti, quod scilicet crassissimum in vesica subsistat, concrescat, et intophum durescat: quod vero tenuissimum et purissimum est, transeat. Quam caussam valde probabilem esse, ex iis, quae suo loco de generatione calculorum diximus, patet. Nimirum serosum illud salsum, et ut Hippocrates nominat, [gap: Greek word(s)] , ut recentiores appellant, concrescit et in lapidem coagulatur; reliquum aquosum et quod coagulari et concrescere non potest, effluit, unde urinae fiunt aqueae. Aliam adhuc, sed quae ad ultimam hanc forsan non incommode reduci potest, caussam affert Hipp. cod. lib. alvi scilicet adstrictionem et ardorem, qui vesicae communicatur; ex quo fit, ut hujus ardore partes biliosae condensatae in vesica retineantur, subtiliores autem solummodo emittantur, ex quo urina splendidissima fit.

[note: Urinarum lacte arum caussae. ] Alterius generis urinae albae fiunt tales ob substantiae alicujus albae admistionem, sive illa sit pituita, sive pus, sive semen, quales urinas lacteas ferê appellamus. Sed tales urinae cum plerunque sint turbidae, et postea resideant: ubi quieverunt, quis isit naturalis liquoris color, et quae materia furerit, quae albedinena inducebat, facile apparet.

Reliqui colores jam ab albo recedunt, atque alii citra medium illum colorem, alii ultra consistunt. Quo autem plus ab albo recedunt, eo plus humoris tingentis, aut, ut Argenterio placet, humoris magis tincti admitum habent, qui praecipue ad rubedinem usque bilis est. Notandum tamen hîc, bilis nomine et serosam coloratam humiditatem, de qua antea dictum, comprehendi posse; quam et ipse Galenus ad tingendam urinam admisit, cum, 1. de cris cap. 12. ita scribit: ac subslava est, velut si extra etiam tale quid facere velles, sanguinis serum ac bilem rufam aquae permisceas. Ubi flavum colorem expresse etiam a sero sanguinis proficisci posse statuit. Deinde nec hoc praetereundum, bilis aliquot esse differentias, aliam esse pallidam, aliam flavam, aliam rubram; et praeter has vitellinam, porraceam, aeruginosam, et isatidi similem. Haec enim nomina â quibusdam Medicis reperta sunt, et a coloribus, quibus quoque bilis infecta est, indita, teste Galeno, lib. 6. eoid. com. 5. t. 14. Non omnes autem hae bilis species


page 570, image: s0570

eodem modo urinas tingere possunt, sed plus in tingendo potest rufa, quam flava; flava rursus plus, quam pallida.

[note: Urinae subpallidae caussae. ] Hinc [gap: Greek word(s)] seu suspallidus, qui primum urinae tinctae gradum constituit, colorfit, quando bilis pallida, in sufficiente quantitate vel flavae parum omnino urinae admistum est, ita ut urina paleae herdei [note: Pallidae urina caussae. ] similis, appareat. Si vere jam multum pallidae bilis, aut flava in mediocri quantitate urinae admisceatur, inde [note: Flavae urinae caussae. ] color f [gap: Greek word(s)] seu pallidus oritur. Reliqui postea colores per gradus oriuntur, prout bilis, sicut est apud Actuar. l. 1. de causs. urin. cap. 8. aut qualitate aut quantitate intenditur. Cui Argenterius etiam, de urin. c. 9. affentitur, qui non incommede statuit, urinas capere colorem vel a simili humore, vel ab eo, qui intensiorem habet colorem, in minore quantitate admisto. Hinc facile colligere est, pallidam bilem, cum sit colore remissiore, nunquam vel fulvum vel flavum, vel rubrum colorem urinae inducere posse; sicut et ochra quacunque etiam quantitate admisceatur, nunquam aquam colore croceo, aut rufo tinget. Contra manifestum est, intensioris gradus colorem aqua dihitum remissiorem colorem inducere posse. Atque ita bilem flavam in parva copia aquasae humiditati admistam facere urinam pallidam; rufam minore quantitate admistam fasere flavam. Interdum tamen etiam praeter has caussas internas, caussae externae urinam tingentes ac accidere possunt, quae perpendendae ac inquirendae sunt, ne quis decipiatur, et a caussa interna urinam colorari existimet. Ita rhabarbarum, crocus, folia senae, et similia alia, ipsa expenentia teste, urinas tinguns.

[note: Urinae cruuentae caussae. ] Rubeus vero color cum suis gradibus et a bile, et a sanguine ortum habere potest. Si urina tingatur a sanguine, non splendet, et preprie cruenta dicitur habetque colorem, qualem aqua fere, in qua recens mactatorum animalium carnes abluuntur, et mingitur, cum vaswe aliquo laeso sanguis urinae admiscetur. Quod fieri potest tum ex vehementi corporis agitatione et motu, quo vena aliqua aperitur vel rumpitur, tum ex renibus calculi attritu laesis et vulneratis, tum ex urteribus a calculo transeunte laesis, aut exulceratis, vel osculis vasorum laxioribus redditis, et hiantibus, et per ea sanguis excidere possit. Idem interdum ab epatis et renum debilitate contingit, ob quam sanguinem continere et sibi assimilare nequeunt, et tum serosus sanguis cum urina redditur. Ut enim, sicut Galenus, 1. prorrhetic. com. 1. t. 31. docet, ventris valde rubra proluvies affecto epate fieri potest: ita etiam praerubra urina ex renibus suo perperam fungentibus muner fieri potest. contigit etiam alquando abudantem in universo corpore sanguinem cum urina, statis temporeum intervallis excerni, sine molestia, imo ut inde bene habeant. Sanguis autem, qui admiscetur urinae, vel tenuis est, vel crassus. Si tenuis est, fit urina


page 571, image: s0571

rubra et subrubra: si vero crassus sit, et multus admisceatur, fit urina valde rubra; si autem minore quantitate admisceatur, fit urina vel rubra simpliciter, vel subrubra.

Quae autem a bilis copia et bile [note: Urlnae rubrae caussae. ] coloratiore et rubicundiiore ortum habet urina rubra, a cruenta urina non difficile discernitur, praecipue si splendeat et flammea quasi appareat. Tales autem urinae ortum habent a bile flava magis adusta et rubicundiore redditâ. Saepe etiam urina ob bilis permistionem rubra et crassa redditur, instar vini ex rubro nigrieantis, ob copiosam bilis rubrae admistionem; talesque apparent in epatis inflammationibus et vesiculae fellis magna obstructione, et inde orto ictero: et tali urinae si linteum immergatur, flavo et croceo colore tingitur.

Haec, quae ex Acturio et plerorumque Medicorum sententia de urinae rubrae caussis diximus, reprehendit Leo Roganus, lib. 2. de urinis, cap. 4. atque negat. urinam rubram ex bile fieri, existimatque hoc adversari Galeno, qui, 6. epid. com. 5. t. 14. scribit, non cogitari posse, ab alio abundante humore ulla in parte rubrum colorem fieri, quam a sanguine; statuitque, flavum, dum a nimio calore aduritur, priusquam ad nigredinem convertitur, medios colores plures suscipere, qui omnes virides videntur, aut certe porracei, aeruginosi vel caerulei.

Verum quod ad Galeni locum attinet, facile concedimus, nullam corporis partem ab alio humore, quam sanguine, rubro colore tingi posse; cum vix alius humor rubicundus in parte tanta copia abundare possit, ut ipsi colorem rubrum conciliet: sed nihil prohibet, bilm rubram copiosius in venis generari posse, urinaeque misceri, ut illi hunc colorem tribuat. Flavum autem colorem etiam in rubrum degenerare posse, et proinde bilem rubra ex flava fieri, experientia testatur; et falsum esse, flavum solum per viridem in nigrum degenerare, res multae docent: ut si crocum vel mel quis torreat, animadvertet, non mox nigrescere aut virescere, sed prius rubescere.

[note: Urinae bineae et passeae caussae. ] Ad hanc differentiam etiam [gap: Greek word(s)] , id est, urinam vineam et passeam referri ab Actuario in differentiis diximus. Urina vinea ex admistione bilis coreruleae, vel isatidis colorem referentis, in quam humores nimio calore assati et coversi sint, generatur. Passeam ex admistione flavae bilis valde assatae, atque in colorem veluti violaceum mutatae, adeo, ut in atram fere bilem degenerare videatur, generari, docet Acturius, lb. 1. de caussis urinar. cap. 11. Saepe tamen ex bile rubra copiosa et crassiore vineas quasi urinas reddi videmus in ictericis; in quibus urinâ turbatâ nihil coeruleum vel similis coloris, sed flavum ac rubicundum quid subsidet.

Ultimam in coloribus differentiam diximus esse urinarum nigrarum, ad quas nonnulli virides et lividas, et si iquae his cognatae sunt, referunt:


page 572, image: s0572

sed rectius inter rubras et nigras hae quasi intermediae et peculiares differentiae ponuntur; quod et Galenus facit, qui, lib. 1. de crisibus cap. 12. ita scribit: colorviridis fit in transitu ad nigrum, et veluti quoddam principium nigri est. Nam si morbus malignus fuerit, et vomitibus, et alvi excrementis, et urinis viridibus postmodum nigrae superveniunt.

[note: Viridis urinae caussae. ] Viridem seu virescentem colorem Actuaribus, lib. 1. de causs. urin. c. 11. docet fieri ab excessu pravissimae bilis, aeruginosae scilicet vel porraceae. Cum enim ex calore adurente, vel etiam peculiaribus alimentis, quae facile in hunc humore degeneran, bilis illa aeruginosa vel prasina generatur, colore suo urinam inficit. Capivaccius hac de realiter sentit, dum, de urin. c. 18. ita scribit, viridem colorem non solum esse principium nigri, 1. de crisib. cap. 12. sed etiam lividi; et proinde dum est principium nigri, fieri a calore exurente, dum est principium livide, fieri a frigore. Dum enim, ait, caussa exsiccans et calefaciens adest, color viridis degenerat in nigrum absque medio livido: si occurtat caussa refrigerans et imbecillitas caloris, tum color viridis degenerat in nigrum colorem per medium lividum. Verum utra opinio verior sit, ex his, quae jam de urinis lividis et nigris, (quas solum gradibus differre, et caussas etiam habere secundum magis et minus discrepantes statuimus) dicentur, patedit.

De livido colore in urinis autores [note: Prinae livide et nigrae caussae. ] non eodem modo docent, et controversum est, ex quibus caussis internis nigrae et lividae urinae reddi possint. Nam de externis nihil dubbii est, ex rebus quibusdam assumtis, urinas nigro colore infici posse. Ita testatur Mercurialis, de urin. cap. 6. se observasse clysteres factos ex sapa sola urinas atras reddidisse; Et Avicenna ac Rhasses referunt, si quis lugustri albi fructu corpus oblinat, urinas nigras reddi.

De caussi vero internis ita docet Galenus, lib. 1. de crisibus cap. 12. Ipsarunt urinarum color niger ad duas caussas refertur, calorem scilicet immoderatum, aut mortificatione ex refrigeratione vehementi: Et paulo post; color autem lividus est tantum frigiditatis effectus. Ex quo loco nonnulli evincere volunt, ex solo calore vel frigore citra alicujus materiae admistionem generari posse urinas nigras; et lividas ex solo frigore. Verum supra in genere diximus, quid intemperies ad urinae colorem conserat, nimirum varium serum generare, et ad variorum humorum generationem conferre, qui urinae postea admisti eam tingunt. Ideoque Actius hoc recte explicat, tetrabib. 2. serm. 1. cap. 44. ubi docet, non ex frigiditate vel caliditate simpliciter urinam fieri nigram, sed quod ex caliditate vel frigiditate generatur materia nigra, quae urinae admiscetur, atque tres urinae nigrae caussas adducit: primo humorem melancholicum, qui expurgatur; secundo ipsam atram bilem, tum quae ab assatione; tum quae a frigiditate facta est.

Primo enim interdum urinae nigrae minguntur ab iis, qui habent debilem


page 573, image: s0573

splenem, aut dum alias Natura humorem melancholicum evacuat, ob cujus admistionem urirae nigrae redduntur, quae periculosae non sunt, sed etiam nonnunquam cum commodo emittuntur. Deinde fit urina nigra, si bilis ita exuratu[?]t in atram bilem abeat, et tanta ejus copia generetur, ut etiam urinam tigere possit.

[note: Quomodo ex frigiditate fiat urinae nigra. ] Detertio modo res intricatior est, et quomodo ex frigiditate aliquis hjmor niger urinae admisceri possit, non ita planum est. Aetius, loco allegato, dicit, esse bilem atram, quae ex frigiditate fiat: quem sequitur Capivaccius, qui quoque statuit, calorem ita remissum esse posse, ut generet ita remissum esse posse, ut generet atram bilem, pessimum illum succum. Verum cum bilis atra sit humor calidus et siccus, impossibile videtur, ut ab insgni frigiditate generari possit. Unde Argenterius, de urin. cap. 12. et Mercurialis, de urin. c. 6. solum duas caussas admittunt urinae nigrae, humorem melancholicum, et bilem atram exustam, et contra eos, qui ex frigiditate insigni urinam nigram fieri statuunt, disputant. Ajunt enim, etsi partes externae a caussis actu grigidis livorem et nigritiem contrahero possint: tamen in partibus internis id fieri impossibile est, cum internae partes, quimdiu vivit animal, caleant. Nam ungues et extremitas nasi cum nigrescunt, quod interdum in princiopio paroxusmorum in febribus accidit, si tangantur frigidae apparent: ast urinae etiam nigraes, dum minguntur, calidae vel certe tepidae sunt. Verum commodissime hac tertiam urinarum nigrarum caussam explicant Joan Bapt. Montanus et Hercules Saxonia, de urinis c. 12. ubi statuunt, non aliquam atram bilem ex simma frigiditate nasci, aut frigiditatem urinas simpliciter tingere posse, sed extincto calore nativo et spiritibus sanguinem non minus in venis, quam in partibus externis nigrescere, et postea permistum urinae eas lividas vel nigras reddere. Non enim impossibile videtur, sanguinem eodem modo, ut in gangraena in partibus externis, ita etiam in venis in morbis pessimis et lethalibus corrumpi, et extincto calore nativo putrescere posse, qui urinis communicatus eas nigras reddit; quae propterea pericoulosissimorum morborum sunt indicium.

CAPUT VI. De Caussis Urinae Oleaginosae.

SUpra inter urinae differentias etjam numeravimus urinas oleaginosas appellatas, diximusque dubitari; an dicantur tales ratione substantia vel coloreis: controversiam tamen illam sine caussis explicari non posse: et proterea eam ad hoc caput rejecimus, in quo etiam nunc merito in quirimus, quaenam sint urinae oleaginosse et quae earum caussae.

[note: Urinae Oleaginosae caussae. ] Autor libri de urinis, cap. 5. Oleaginearum urinarum tres differentias recenset, cum scribit, [gap: Greek word(s)] ,


page 574, image: s0574

Oleaginarum urinarum quaedam olei colorem referunt, quaedam olei splendorem habent, quaedam nomine generis oleosae appellantur. Primas dicit initium colliquationis esse; secundas paulo accuratiorem adeptas esse mistionem olei. Oleagineas aurem urinas totas simul et in colore, et in cosistentia merum quasi oleum esse, et summum vigotem colliquationis indicare. Tales tamen urinas etiam ex renu adipe tabescente prodire. Actuarius et Aetius idem fere sentiunt, et procul dubio ex autore hoc Graeco innominato suam sententia hauserunt. Actuarius, de urinar. diff. c. 8. urinarum oleacearum ita communicer appellatarum alias apperentiam habere olei, alias esse coloris olei, alias oleaceas et generi cognomines dicit; additque de colore primae speciei haru trium amgigi, an aqueus, an oleaceus sit, ob tenuitatem coloris tingentis humorem. In secunda vero specie colorem olei esse evidentem urinae colorem intendentem; oleaceam vero urinam colore oleo esse similem.

Aetius, tetrab. 2. serm. 1. cap. 31. docet, Febres pindguedinem primo et ipsa solida corpora; et pinguedine aut renum, aut totius corporis liquefacta, oleosas urinas excerni: in principio autem colliquationis ita oleosas fieri urinas, ut ambiguum sit, an a quosae sint, an oleaginosae. In augmento vero oleosas fieri, ita ut notabiliorem oleosi mixturam habeant: in vigore autem colliquationis totas urinas per totum tum in colore, tum in substantia velut oleum esse.

galenus vero, 3. epid. com. 3. t. 27. refert, alios oleosam urinam intelligenre illam, quae liquescente pingue dine per morbus fervidum et adurente fit: alios vero eam intelligere, quaes colore et crassamento oleo sit similis, testaturque, saepius se vidisse urina talem nullo detrimento aegri redditem, imo vero interdum plane e contrario cum morbi cococtione. Haud tamen ita visa esse prorsus, ut oleu, pinguem. et paulo post addit: Nos [note: Pinguede tantum innatat ruinae, nonci permiscetur. ] pinguedines fluitantes vidimus supernatare, verum nunquam excretam talem urinam, neque in medio pinguia pendere, multo minus subsidere. Nam ita comparatum est omne pingue, ut reliquis humoribus invehatur. Neque alterius pringuis urinae facit Hippocrates mentionem. Nam 2. prognost. t. 35. scribit. Si pingue desuper natans aranearum speciem veferat, damnandum est; indicat enim consumptionemm. Et, 7. aph. 35. quibus, inquit, in urina adipalis superficies est et conferta, iis nephriticum et acutum morbum adesse significat. Atque ita hoc loco Galenus non definit urinam oleosam, quae oleum admistum habeat, sed quae oleo colore et crassitie similis sit. Ut autem oleum non est unius exquisite coloris neque crassitudinis: ita nec oleosam urinam, pallidam quidem omnino existentem, sedaut plus aut minus, statuit. Et quidem quicquid ipsius ad candidiorem tendit colorem, exsoluti colore pallido, humorum denotare cruditatem; quod vero vehementer pallidum est, ut ad flavum accedat, biliosum humorem


page 575, image: s0575

denotare docet. Et revera in eo, quod statuit Galenus, urinas oleosas ex admistione olei non dari posse, rectius sentit, quam iis, qui existimant. oleosum quid ipsi substantiae urinae permisceri posse. Ea enim pinguedinis et olei est natura, ut cum aqua permisceri non possint, sed etiamsi agitata nonnihil confundantur: tame mox, jubi aqua vel quicunque liquor aqueus quiescit, pingue omne ad superficiem fertur atque innatat.

[note: Urinae oleaginosae duplices. ] Atque ex Galeni sententia urinae oleaginosae ad duas classes referuntur, quarum aliae tantum in superficie pinguieine innatantem habent; aliae etiamsi nonsint pingues, [note: Urinae, tui pinguedo innatat caussae. ] oleum tamen substantia et colore referunt. Priorem differentiam ex eo, quod continetur, seu ex contentis, non ex substantia, esse existimat valesius, lib. 3. contr. cap. 37. Hercules vero saxonia, lib. de urinis, cap. 3. non solum hanc differentiam in contentis, sed et in colore esse existimat. Nam statuit, pinuguedinem colliquatam, sive pauca sit, sive mediocris, sive multa, urinae supernatantem illi aliquem colorem tribuere, non solum in superficie, verum etiamin tota substantia. Colorem enim viridem repraesentatum in nsuperficie urinae, dum ex refractione luminis ad aliud corpus impingit, esse caussa, ut idem color repraesentetur in tota urina, non aliter, ac si vas urinarum herbis virentibus admoveretur. Verum haec opinio Hercul. Saxoniae valde dubia videtur. Hoc quidem verum est, mulsos liquores accipere colores apparentes a rebus vicinis, ut herbis virentibus, pannis rubris et similibus; sed necessarium est, ut color ille, a quo apparens ille color proficiscitur, sit satis intensus. Sed videmus plerumque pinguedinem illam innatantem non adeo multam esse, neque tantam habere viriditatem, ut toti urinae liquori illam communicare possit. Ideoque probabilior videtur Vallesii sententia, qui statuit, illas urinas, quae colliquatam pinguedine in superficie habent, ad differentias in contentis referendas esse.

[note: Urinarum, quae substantiae et colore oleis referunt. caussae. ] Alterum vero genus harum urinarum, quae colore et substantia tantum oleum referunt, unde oriatur, non ita planum est. Fernelius, de urin. c. 14. has urinas fieri docet, cum vel phthisi, vel hectica febre, vel hydrope corpus liquescit. quem impugnat Herc. Saxonia. Nam si intelligatur colliquatio pinguedinis, militat contra Fernelium ratio Galeni, quod scilicet pinguia humiditati aquosae non permiscentur, sed cidem supernatant. Si autem intelligit colliquationem carnis: colliquatio carnis faceret sedimentum orobi granis simile et praeterea potius colorem fulvum vel rubeum, quam ad viridem deflectentem. Sicut enim colliquata caro, ex sententia Galeni, 8. de comp. med. secund. loc. c. 4. facit excrementum alvi fulvum vel rufum: ita eade colliquatio faceret in urina eundem colerem. Hercules vero Saxonia approbat sententia sabini, quam Galenus, 3. epid. com. 3. t. 72. recenset, existimatque, oleosam urinam reddi ex admistione


page 576, image: s0576

substantiae alimentalis, quae in venis continetur, et unicuique membro deputatur. Quia sicut oleum est materia ignis in candela: ita hoc alimentum est materia et pabulum calidi innati in partibus solidis, facitque urinam crassam, et propterea oleo non disimilem. Solet autem haec fieri colliquatis ipsis humoribus a calore febrili.

Hieronymus Reusnerus, in VVillich. de urin. c. 14. et ipse ab alimentali substantia urinam oleaginosam reddi putat. etsi enim id, quod de partium solidarum colliquatione dicitur, impugnat, atque existimat, solum pinguia, non vero carnes et partes solidas colliquari posse; cum ea, quae a calore concrescunt, non liquescant calore, sed evaporante humiditate potius exsiccentur: urinas tamen oleaginos ex substantia alimentali admista reddi statuit hoc modo. Calor vehemens non solum illud roridum alimentum, et quod ab officio cambium nominarunt, in partibus absumit, sed et omnes actiones enervat ac debilitat. Partes autem nutrimento destitutae, et calore nimio labefactatae valde debilitantur unde alimentum non possunt attrahere, neque quod ad ipsos defertur, retinere. Sinunt itaque exire cum urina partes alimenti utiles, quae reddunt urinas oleosas.

Argenterius, de urinis cap. 13. Urinas has oleaginosas, quae non sunt pingues, sed substantiâ et colore referunt oleum, neque ex pinguedinis, neque ex carnis, neque ex sanguinis colliquatione, neque ex substantiae alimentaris admistione fieri statuit, sed ex portione bilis pallidae et atrae, et ob id esse periculosos morbos, in quibus excernutur tales urinae: eo quid bilis atra, quae pessimos morbos parit, admista sit. Admisceri tamen et pituitam statuit, atque hinc habere urinam cruditatem cum quadam viriditate, ut oleum. Eam enim agitatem a calore, undiquaque urinae misceri; unde etiam talis urina longos et difficiles morbos interdum significat, qualis fuit ille, cujus in allegato 3. epid. loco fit mentio. Atque inta in tali urina tres humores admittit Argenterius, bilem flavam atram, et pituitam. A bile flava urinam habere flavedinem quandam statuit; ab atra vero lividitatem conjunctam cum splendor: crassitiem cum quadam visciditate ab agitatione magna in pituita facta.

In hac sententiarum discrepantia veritatem invenire non facile esse, quilibet agnoscit. Hoc principio verum est: urinas non posse fieri tales ex materia pingui admista, ob caussam saepius jam allatam, quod scilicet pinguia aquae nonmiscentur, sed innatant. Deinde quod attinet colliquationem carnis aut colliquatione substantiae alimentalis, quae in venis continetur, ex cujus admistione urinas oleosas reddi existimat Hercul. Saxonia, vocatur id a recentioribus plane in dubium, de quo tamen hîc non disputabimus. Hoc saltem hîc [note: Urinae, quae subst antia et colore oleum refaerunt, ab ex colliquatione fiant? ] perpendendi cuilibet reliquimus, quod supra ex galeno 3. epid. com. 3. t. 72.


page 577, image: s0577

attulimus: urinas has interdum nullo aegri detrimento reddi, imo interdum plane e contrario, hoc est, cum commodo in morbi concoctione: quod certe nullo modo fieri posset, si ex colliquatione sive carnis, sive sanguinis haec urina proveniret. Nunquam enim utiliter et cum commodo aegri, sed potius cum detrimento colliquatur, et per utinam excernitur substantia alimentalis. Et si ab aliqua colliquatione tales urinae provenirent, potissimum in febribus hecticis conspici deberent. Quae eadem etiam contra Hier. Reusn. sententiam faciunt. Et praeterea non videtur probabile, illum su: cum alimentalem per urinas excerni. Cum enim sit familiaris naturae, et naturae sanguineae, retineretur potius in venis cum sanguine, quam excerneretur. quapropter probabilius videtur, cum argenterio in humorum excrementitiorum admistionem talem ruinam referre: quod ipsum confirmare videtur locus antea etiam allegatus ex Galeno, in quo statuit, quicquid ipsius ad candidiorem tendit colorem, humorum denotare cruditatem; quod vero vehementer pallidum est, ut ad flavum accedat, biliosum calorem. Atque ita Argenterii verbis in hac ipsa materia hic concludimus; haec ratio videtur dictare: afferant meliora, qui possunt, de caussis harum urinarum.

Porro differentiam in substantia et colore coniungi posse, supra diximus in differentiis, et quas combinationes possibiles habeamus, etiam proposuimus: id vero cum ex caussarum explicatione clarius futurum promiserimus, aliquid de eo hoc loco addendum est. valesius, lib. 3. contr. cap. 5. praecipue de quatuor coloribus disputat, de nigro, subrubro, pallido et subrufo: et primo quaeritur; an urina tenuis nigra esse possit: Deinde an tenuis subrubra esse Tertio an detur urina [note: An urinae tenuis nigra esse possit. ] crassa subrufa. Et primo colorem nigrum quod attinet, diximus supra, negari ab autore innominato, hunc colorem cumm renuitate conjungi posse, et quâ ratione loca illa, in quibus apud Hippocratem mentio fit urinarum nigrarum tenuium, accipienda sint, explicavimus. Sed Valesius revera tenuibus et citra mediocritatem consistentibus urinis nigredinem conjungi posse statuit, idque probat experientiâ et pictorum documento. Colores enim extremi, et praecipue qui ad nigredinem accedunt, etiam in minima quantitate multum tingunt, adeo, ut si in vas aliquod satis magnum aquâ plenum pauxillum atramenti injicitur, tota aqua colore nigro inficiatur, sed inde non crassa reddatur. Fieri ergo posse existimat, ut portio atri humoris incidat in urinae liquorem, quae valeat illum tingere, sed non crassiorem reddere, unde urina fiat tenuis nigra. Verum enimevero hoc, quod de coloribus dicitur aquae permistis, negari non potest. Sed quis non immerito dubitare posset; an dentur in corpore humores tam atri,


page 578, image: s0578

ut attamentum? Deinde etsi darentur tales humores: tamen non sequeretur, quod exigua earum portio mox totam urinam tingere posset. Neque enim pmne atrum tingendi alia vim habet. Exigua pars atramenti aqua infusa nigredinem parit: Sed carbones atri, nisi sufficiente quantitate aquae permisceantur, ita ut etiam crassam eam reddant, atro colore non tingunt. Itaque etsi ater humor detur: tamen nonn habet colorem suum in tenui portione in totam urinam diffundendi, sed tum demum urinam nigram reddit, cum satis magna ejus quantitas toti liquori urinae permiscetur, unde urina talis crassa redditur.

[note: Urina tinuis subrubra. ] Subrubrum colorem quod attinet, quo etiam tenuem urinam, exiguâ portione sanguinis permistam, tingi posse statuit: in eo facile assentimur Valesio, et non negamus, vase aliquo aperto, ut sanguis effluat, ab exigua portione sanguinis urinam quoque tenuem subrubro colore tingi posse. Sed cum duas esse caussas urinae rubrae dixerimus, sanguinem et bilem: ut de sanguine concedimus: ita de bile negamus. Nam sanguis, quocunque morbi tempore, si vas aliquod aperiatur, et dum urina adhuc tenuis est, permisceri potest: Sed bilis a natura urinae non miscetur, nisi praesente coctione, aut si miscetur, non habet vim tingendi urinam subrubro colore, nisi tanta copia adsit, ut urinae aliquam crassitiem conciliet.

[note: An detur urina emssa et subrubra. ] Quantum vero ad urinas crassas, et an urina crassa et simul subrufa esse possit: existimat Vlesius, possibile esse, ut hi colores cum hoc substantiae modo cojungatur. Si enim, inquit, urinae crassae et albae portio flavae bilis admisceatur, prodibit inde urina crassa et pallida; si addatur plus bilis, ex pallida subrufa fiet. Hîc cum praesupponat Valesius, urinas tales fieri posse, si primo sint albae et crassae, et postea iis bilis admisceatur: in memoriam nobis revocare debemus id, quod, cap. praecedente, de caussis urinae albae diximus, eam videlicet duobus modis fieri posse, vel cum nihil ipsi admiscetur, quod eam tingat, ita ut aqueum colorem urina retineat; vel cum ipsius perspicuae humiditati aliquis humor albus, ut puta semen, pus, pituita, admiscetur. Priores urinas albas quod attinet, quae aquam fere repraesentant, illae cum sint tenues, si tantilla solum bilis portio admisceatur, ut fiant pallidae, manent adhuc tenues: sed si tanta copia effundatur, ut inde fiant crassae, etiam colorem, quam pallidus est, intensiorem recipiunt. Verum de alterius generis urinis albis, quae scilicet ex permistione humoris albi tales evadunt, si hoc humoris albi tales evadunt, si hoc intelligit: his si aliquid bilis postea permisceatur, tum non negarim, illas ipsas urinas crassa ante albas jam pallido colore tingi. Sed tamen qualis humor, qui urinam reddit albam, sit, perpendendum est. Si enim ex crudorum humorum copia talis fit: quis non immerito dubitare


page 579, image: s0579

posset; an cum iis etiam bilis, quae urinam tingat, generari quaet.

CAPUT VII. De Caussis Odoris, Quantitatis et Similium Acidentium.

URinarum in odore quaenam sint differentiae, supra diximus. aliae videlicet parum olent, hoc est, eum, quem naturaliter obtinere solet urina, ex coctione habent odorem; aliae vero nihil olent; aliae nimis olent; et quidem aliae bene, aliae male. Quae illum naturalem odorem obtinent, significant nativum calorem sese recte habere, et coctionem bene perficere. Nam cum urina sit excrementum, vix fieri potest, quin aliquem foetorem habeat, sed tamen illum minus molostum; cum Natura recte agens omnia ad mediocritatem quadam redigere, et etiam ipsa excrementa, qua fieri potest optime, elaborare soleat.

[note: Urinae nihil olentis caussae. ] Si vero nihil, et minus quam urinae sanorum solent, oleat urina: indicio est, calorem nativum esse debilem et coctionem nullam fere fieri, nec serosum atque excrementitium humorem urinae permisceri, sed aquam fere saltem ac materiam potulentam per urinam excerni.

[note: Urinae bene olentis caussae. ] Urinam vero odoratam seu bene olentem quod attinet, nulla talis naturaliter ex caussis internis evadit, sed si quae talis reperitur, odorem illum bonum ex cibis vel medicamentis assumtis acquisivit; ut ex usu terebinthinae, quae urinam odore violae inficere solet.

[note: Urinae fatiodae caussae. ] Urinae foetidae ex pluribus caussis ginuntur. Primo nonnulla, quae incibo, potu, et medicamentis assumuntur, urinas foretidas reddere solent. Ita ex usu anisi, allii, putris casei urinae foetidae dicuntur fieri. Verum et cibi ac potus, qui alique foetore urinis conciliant, in aliis magis, in aliis minus id praestant, prout in illo melius, in hoc pejus concoquuntur. Jo. Bapt. Montanus existimat, si quis comederet res foetidas, fieri inde urinam odoratam; si quis contra comederet res odoriferas, gignis in de urinam foetidam: ut si quis ederit an sum, eddi inde urinas foretidas: contra si quis terebunthinam comederit; fieri inde urinam odoratam. Verum falsam esse hanc sententiam, ipsa experientia tostatur. Nam carduus nullum habet insignem odorem, et reddit excrementa quoque foetida. Terebinthina vero non habet, quod existimat, foetidum odorem, sed potius suavem, aut certe non ingratum. Argenterius itaque aliter hac de re sentit. Ea, quae assumuntur, inquit, alia difficulter mutantur, et paucam secum materiam trahunt, et eam, quae non habet vim conciliandi malum odorem; et tum urinae redolent odorem rei assumtae, quod iis accidere diximus, qui terebinthinam sumserunt, ut et illis, qui allium comederunt: alia vero facile alterantur; et


page 580, image: s0580

praeterea multos secum humores trahunt, a quibus urina odorem acquirit. Ita carduus, cum crassos humores comoveat, et ad vias urinae ducat, foetidas reddit urinas. Altera caussa urinarum foetidarum est cruditas et ciborum non bona coctio. Nam si cibus non bene coquatur inventriculo, postea etiam in epate non bonus inde generatur sanguis, et ipsa excrementa majorem, quam debent, foetorem acquirunt. Tertia et praecipua caussa est putredo. Unde in febribus malignis, et iis, in quibus magna est putredo; etiam insignis foetor in urinis percipitur. Ita etiam si pus foetidum ex abscessu rupto urinae permisceatur, aut ulcus in viis sit, per quas transit urina, redduntur urinae foetidae. Quarto, si urina diutius in vesica detineatur, foetorem concipere solet.

Cofiderant etiam nonnulli sonum urinae, existimatque Hercul. Saxonia, de urinis cap. 13. urinas, quae, dum minguntur, clarum reddunt sonum, indicare abundantiam caloris nativi, facultatemque expellentem validam, clarumque sonum fieri ex forti collisione urinae ad matulam. Quae vero obscurum habet sonum, eam indicare aut caloris et spiritûs defectum, aut ipsiusmet substantiae urinae oleositatem et crassitiem. Sed haec non magni momenti sunt.

[note: Quantitatas urinae caussae] Plus utilitatis habet considerare urinae quantitatem. Urina naturaliter potui fere respondere debet. Itaque si potu multo alssumto urina copiosa; vel pauco hausto urina paucior reddatur, id nihil singulare portendit: sed si respectu potûs urina vel copiosior vel paucior reddatur, id consi dereandum est.

[note: Urinae copiosae causae. ] Redditur autem urina multa non solum, ut dictum est, a potu copiosiore, sed et ab omnibus, quae aquosam humiditatem copiosorem subministrare possunt, qualia sunt olera, fructus plurimi, et similia. Deinde redditur urina multa, si aquosum et serosum exerementum, quod vel motu discuti, vel per alias vias expurgaria consuevit, in corpore retinetur, et ad vias urinae convertitur. Hinc post otium multum et somnu urina copiosior reddi solet; et mictio noctu plurima paucam dejectionem significat, ut est apud Hippocratem, 4. aph. ult. Tertio saepe ex aliis partibus, vel ex toto corpore Natura vitiosos humores per urinae vias expurgat; sicut hoc interdum in criticis evacuationibus, nonnunquam et symptomaticis accidere videmus. Ita Fernelius, lib. 3. cap. 11. refert, se quendam obesum novisse, qui ex multa et copiosiore mictione diebus circiter octo mirum in modum extenuatus sit. Et Gattinaria, cap. de involunt. exitu urin. refert. puellam quandam singulis diebus minxisse pocula 16. per dies sexaginta; cum tamen illud, quod in potum et cibum sumebat, non ascenderet ad quantitatem trium poculorum. Narrat quoque Laur. Joubertus, de urin. cap. 13. mulierem quandam per annos 20. sterilem, multos serosos humores in ventre cumulasse, unde


page 581, image: s0581

venter sensim intumuit, ut per totos novem menses conteptus spem foverit: quae tamen postea nihil nisi serosum et aquosum humorem reddidit. Copiosissima vero urina fere reddi solet in affectu, quem Diabetem nominant, qui ut admirandus, ita ratissimus est, et quem Galenus tantum bis vidit, ut ipse testatur, 6. de loc. aff. cap. 3. in quo non solum urina copiosa redditur, sed et talis materia, qualis assumta fuit, excernitur, renibus nimium, ut plerique existimant, calefactis, ut undique humores ad se attrahant. Tandem etiam redduntur urinae multae, si medicamenta [gap: Greek word(s)] et vim humores attenuandi, et ad vias urinae ducendi habentia, assumta fuerint.

Pauca contra urina ex caussis contrariis oritur. Primo non solum ex potu parciore sumpto, sed etiam si reliqua, quae cibi loco assumuntur, sicciora fuerint et parum humiditatis obtinuerint. Deinde paucior [note: Urinae pauta caussa. ] redditur urina, si materia illa aquea ab sumatur; quod in ardentibus febribus fieri solet, motu nimio atque exercitiis, et aliis, quae humores absumendi et discutiendi vim habent. Tertio si urina ad alias partes vertatur, ut ad alvum, ad ventrem in hydrope. Frequentissime vero ex vasorum et viarum, per quas urinae excerni debent, angustia urina paucior redditur; imo interdum plane supprimitur.

CAPUT VIII. De Caussis Contentorum in urinis Sanorum.

QVaenam sit contentorum in urinis differentia, supra, cap. 3. dictum est. Interea autem occurrunt primo illa tria, quae in omnibus fere tum sanorum, tum aegrorum urinis reperiuntur, et propterea essentialia a nonnullis appellantur, et pro ratione loci, in quo haerent, diversa sortiuntur nomina. Si enim in fundo vasis haeret contentum, [gap: Greek word(s)] nominatur, Latinis sedimentum: si in parte superiore urinae innatet, [gap: Greek word(s)] nubecula: si neque fundum petat, neque in summo natet, sed quasi in medio suspedatur, [gap: Greek word(s)] , Latinis suspensum aut sublimamentum appellatur. Quae tria fere ratione materiae et caussae efficientis conveniunt, et pro agentis minus vel magis perfecta actione discrepant: ideoque unâ fere operâ de iis agi potest. De his vero contentis tanta est inter autores dissensio, ut non sine caussa Herc. Saxonis, de urin. cap. 5. scripserit; vix ullum inveniri, qui cum altero consentiat, et proinde, nisi hujus veritatis inventio multum conferret ad paesagium, omitti non sine caussa posse longas hac de re disputationes. Sed quia non cum parva utilitate harum quaestionum explicatio conjuncta est, nec nos eas praetermittemus.



page 582, image: s0582

[note: Demateria contentorum in urinis Galeni sententia. ] Primo vero hoc discutiendum occurrit, quaenam sit materia et generatio contentorum in urinis sanorum. Ut ab antiquioribus incipiamus, Galenus, 1. de crisib. cap 12. ad sanguinem seu humorem crudum et inconcoctum referre videtur, dum ita scribit. Si urina colorem exquisite servaverit, subsidentiam vero albam, laevem ac aequalem et multam fecerit: sic quidem etiam coctionis signum exquisite fecerit; plus autem de humore, qui crudus vocatur, evacuari demonstrat. Praeterea et in pueris omnibus fere et perfectam aetatem habentibus, qui otiosam vitam degunt, aut quovis alio modo repleti sunt, satis multam urina habet subsidentiam, quoniam in his omnibus plus est de incofecto et crudo humore; his quidem propter desidem vitam; illis vero propter satietatem; pueris vero ob satietatem (voratiores enim sunt) et ob id etiam, quod ventriculi operatio non potest duobus simul sufficere, augendo scilicet atque nutriendo. Et 1. progn. t. 42. haec habet. Quicquid alimenti in sanguinis generatione naturae refugit confectionem, subsidet in urina, neque ut sanguis ab ea mutatum, neque ut pus praeter naturam caussa particeps.

[note: Actuarii. ] Actuarius, de caussis urinae, lib. 1. cap. 14. statuit, contenta esse excrementa sanguinis concocti in venis. Quicquid enim non mutatum est in meliorem mutationem atque alterationem, id in hanc speciem mutari a virtute naturali vincente.

[note: Don. Anton. Altimari. ] Donat. Anton. ab Alto mari, l. de sedim. in urin. cap. 2. pluribus de sedimenti generatione disserit, quorum haec summa est. Sanguis in venis, etiam jam serosis et excrementitiis humoribus purgatus, non omnino est [gap: Greek word(s)] , sed aliae partes magis, aliae minus perfecte sunt elaboratae, prout quaedam ad suscipiendam formam sanguinis magis aptae, quaedam minus. Partes minus elaboratae et quasi semicoctae etsi ob familiaritatem, quam cum sanguine perfecte cocto habent, per venas et arterias distribuantur; et a venarum insita vi alterentur, et album illum colorem acquirant: tamen in alimentum verti nequeunt. Ideoque postquam assimilari non possunt, ab earum facultate expultrice, tanqua onus et quiddam inutile, excernuntur; et cum alia convenientior via non adsit, quam ad renes et vesicam: quo tempore renes serosum excrementum a venis attrahunt, ipsa quoque vasa hoc excrementum excernunt; quo fit, ut cum urina ad vesicam descendat. Tandemque consludit, proximam sedimenti materiam esse quandam semicocti illius alimenti portionem, quae omnino in verum ac perfectum sanguinem commutari non potuit, dum ipse generaretur. Hanc sententiam etiam alii plerique interpretes et Medici sequuntur, et plurimi concedunt, sedimentum in urinis esse reliquias alimenti, seu partem aliquam, quae coctionem subterfugit.

In hac tamen sententia aliquid [note: Argenterii. ] adhuc desiderare videtur Argenterius, de urin. c. 18. Primo enim, inquit, hoc adhuc dubtum est, quaenam sint illa, quae refugiunt coctionem, an


page 583, image: s0583

omnia excrementa, quae assimilari non possunt. Sic enim bilis utraque, quae post sanguificationem expurgatur a massa humorum, praeberet materiam his contentis. Refugit quoque coctionem cibus ingestus totus, cum ob naturae infirmitatem, vel materiae copiam, vel qualitates vinci nequit, nec fieri sanguis bonus potest: ubi tamen tota illa cruda materia non praebet contentis materiam. Praeterea si succus crudus esset contentorum materia, subsideret semper ob crassitiem et gravitatem, nec ex eo [gap: Greek word(s)] fieri posset. Ipse itaque aliam materiam contentorum affert, nimirum humorem pituitosum. Solam enim pituitam inter alios humores viscidam esse et visciditatis caussam: viscida autem oportet esse hujusmodi contenta. Fieri etiam haec contenta alba, cum proprius pituitae color albus sit: unde etiam in morbis biliosis, qui maxime sunt contrarir generationi pituitae, nec nubecula, nec [gap: Greek word(s)] , nec sedimentum conspicitur; quod et in iis, qui inediam patiuntur, aut laboriose exercentur, accidere solet.

[note: Fernelii. ] Fernelius de urin. c. 17. Hypostasin docet esse urinae partem crassiorem, insiti caloris vi secretam atque in imum depulsam. Quicquid enim in emissa urina crassioris inest substantiae, licet non protinus aspectabile sit, mox tamen secerni atque coire, ac plerumque subsidere, perinde ut fex in aqua rosarum stillatitia, idque insiti caloris beneficio, cujus est vis heterogenea secernere.

[note: Hierenymi Reusneri. ] Hieronymus Reusnerus, in VVill. de probation. urin. 4. cap. 1. materiam sedemeti putat esse pituitosum et melancholicum excrementum. Cum enim in venis contineantur quatuor humores, ex his aliquid necessario urinae permisceri, quod sit materia sedimenti, existimat. At sanguis hoc non faciet. Est enim partium nutritioni destinatus. Neque etiam bilis flava: haec enim colligitur in vesiculam fellis. Ergo erit pituita et melancholia: quae etiamsi reperiuntur in vasis: totâ tamen substantiâ sunt excrementitia, et nutritioni partium non idonea, et proptere per emulgentes in renes, et ex his per ureteres in vesicam secernuntur.

[note: Conclusio. ] Verum non est quod a communi sententia, quâ materia sedimenti et contentorum dicitur esse pars aliqua alimenti, quae subterfugit coctionem, recedamus. Itaque ut et clarior ea fiat, et quae hactenus dicta sunt, magis explicentur, porro inquirendum, cujus coctionis fit excrementum hoc, de quo autores non conveniunt.

[note: Cujus coctionis excrementâ sit materia sedimenti. ] Alii enim secundae coctionis excrementum esse dicunt (aut si locu, in quo secundum horum opinionem generatur, contentum esse in urinis reliquias alimenti seu portionem chyli, quae in sanguinem mutari non potest. In qua sententia est Hieronymus Mercurialis, qui, de urinis. c. 4. docet, materia sedimenti esse partem chyli nihil vel parum mutatam.


page 584, image: s0584

Cui et Hieronym. Capivaccius, de urinis cap. 4. adstipulatur, et Hercul. Saxon. de urinis cap. 7. qui omnes docent, chylum, in quem cibi in ventriculo mutantur, non plane ejusdem naturae esse, sed partes alias in sanguinem abire posse, alias esse impuriores et imperfectiores, quae in sanguinem mutari non possunt. Atque has partes, quae videlicet neque in sanguinem mutari possunt, neque etiam bilis, pituita aut melancholia fiunt, materiam sedimento suppeditare statuunt; idque eo probant, quod conceditur; sedimentum urinae naturale esse id, quod subterfugit sanguinis coctionem: tale autem esse succum crudum. Deinde ex eo, quod in quibus corporibus non reperitur crudus succus, non reperitur sedimentum in urinis: contra vero in quibus reperitur crudus succus, in iis etiam hoc sedimentum invenitur: in sanis enim corporibus tenui victu utentibus sedimentum non reperitur, sicut et in morbis biliosis. Contra vero qui in otio et intemperanter vivunt, in iis sedimentum est copiosius.

Impugnat hanc sententiam Donatus ab alto mari, tractat. de sedimen. in urin. cap. 2. Impossibile enim esse autumat, ut pars aliqua chyli per venas ad epar usque transiens adeo a sanguinis natura sit aliena, ut in viis primo nullam recipiat alterationem, et demum ab ipso epate aliquando saltem immutetur et assimiletur. Quamvis enim, quod objici potest, sit cruda quodammodo: tamen tam crudam vix esse posse existimat, ut nullam mutationem suscipiat. Cum enim tale sedimentum sit signum bonae coctionis, certe calor tam debilis esse non potest, ut, si non potest mutare chyli hanc partem in sanguinem, ipsi saltem colorem aliquem novum non inducat, et non ita planê inalteratam relinquat. Et si esset pars cruda chyli sedimentum, potius cruditatis, quam optimae coctionis signum esset. Hic itaque, et qui eum sequuntur, existimant, sedimentum hoc neque in prima, neque in secunda, sed in tertia et novissima coctione, quo scili cet tempore sanguis pro arteriarum et venarum nutritione apponitur, agglutinatur, et assimilatur, generari, atque ejus materiam propriam esse quandam semicocti alimenti illius portionem, quae omnino in verum et perfectum sanguinem commutari non valuit, dum ipse generaretur. Hanc enim simul cum sanguine per venas et arterias permeare, et ab earum ealiditate innata quodammodo evictam et assimilatam sedimenti suscipere formam, et quae ad eam consequuntur, colorem scilicet et figuram; quae in jecore prius suscipere non valuerat. Differre etiam a pituita (aut sanguine potius pituitoso) hoc modo docet Antonius ab Altomari, quod illa sit quasi ex dimidio coctum alimentum, magis tamen utilis, pro sanguinis perfecti generatione, utpote in quam ulteriore coctione mutatur: cum sedimentum neque in sanguinem exquisite


page 585, image: s0585

elaboratum, neque in vasorum nutrimentum; cum ex deteriori et crudiori alimenti parte fuerit genium, mutari valeat.

[note: Sedimenti materia est alimenti pars, quae in partium nutrimentum mutiri non potest. ] Verum etsi pluribus hac de re disputent autores: tamen si ad diversa respiciamus, non adeo multum dissentire videntur. Nam hoc omnes concedunt, sedimenti materiam esse eam alimenti partem, quae neque in sanguinem perfectum, neque in partis alicujus nutrimetum potuit mutari. Negari etiam vix potest, excerni demum post secundam, imo tertiam conctionem. Nam cum hae partes non plane sint excrementitiae, ut bilis et serum, sed aliquam cum sanguine convenientiam habeant: Natura, quasi sperans adhuc posse hoc imperfectum alimetum in partium nutrimentum converti, id cum reliquo sanguine in venam cavam distribuit, et quidem illud aggreditur, et quantum fieri potest, immutat: verum cum ad alendas partes inutile sit, et nullo modo in alimentum converti possit, iterum expellitur, et cum urina a renibus attrahitur, et per vesicam excernitur. Atque hinc illi non male statuunt, qui tertiae coctionis excrementum esse dicunt, et tum excerni docent, postquam in vena cava in perfectum sanguinem et partium alimentum mutari non potuit. Interim tame nec illi reprehendendi adeo, qui paulo aliter sentire videntur, et chyli portionem crudiorem esse dicunt. Nam hoc certum est, illam partem, quae sedimento materiam suppeditat, jam eam in chylo habuisse naturam, et ita fuisse dispositam, ut neque in sanguinem perfectum, neque in partis alicujus nutrimentum abire potuerit.

[note: An omnis sanorum urina sedimentum aliquod habeat. ] Huic quaestioni alia succedit; an in omni sauorum urinâ contentum aliquod apparere debeat. Argenterius, de urin. cap. 18. id concedit de iis tantum, qui sunt temperati, aut temperatis frigidiores. Temperati enim, ait, nequeunt agere nisi temperate, et propterea non possunt absumere penitus pituitam (quam ille sedimenti materiam esse statuit) frigidiores vero plurimum illius necessario relinquunt. At calidiores, praesertim si cum calore conjuncta sit siccitas, vincunt, assimilant, et dissipant pituitam: quare vel nullum relinquunt contentum, aut certe perexiguum.

Alii, qui ex succo crudo sedimentum fieri credunt, non concedunt in omni homine sano necessario reperiri sedimentum; cum humor crudus non necessario in omnibus reperiatur, sed in iis tantum, qui non sunt exacte sani in victum peccant. Verum istis et experientia, et ratio adversatur. Nam ipsa experientia testatur, vix dari urinam, etiam hominis optime sani, in qua non contentum appareat. Et generatur illud necessario tum ratione caussae efficientis, tum ratione materiae. Nam vix datur ullum corpus ita exacte sanum, et tam exacta sanitate praeditum, ut nil talis excrementi generet; et si daretur tale corpus, quod


page 586, image: s0586

instar regulae Polycleti omnia exacte sana obtineret: tamen nullum datur alimentum, quod sit plane simile, et quod non aliqua excrementa seu partes quasdam, quae non verti possunt in substantiam nostri corporis, habeat, atque inter eas etiam tales, quales contentis et sedimento materiam suppeditant.

[note: Sedimentorum diversitas unde. ] Unde pro diversitate ciborum, et pro narurarum etiam diversitate, quaedam in copia sedimenti sese offert diversitas. Et verum est, si ad veram materiam accommodetur hoc, quod dicebat Argenterius, temperatos aliquid necessario de materia, quae in alimentum verti non possit, relinquere; plus adhuc, qui temperatis sunt frigidiores; sed qui sunt calidiore corpore et sicciore, cum plus absumant humoris, et fortius in eum agant, nihil vel parum de humore illo crudo relinquere, et propterea vel nullum vel paucum habere in urinis sedimentum; quod et in iis accidit, qui se valde exercent, et qui cico calido sicco, aut etiam parciore utuntur. Sed de copia sedimenti postea.

[note: Contentorum diversitas unde. ] Porro contenta in omnibus fere urinis diximus esse triplicia. Aliud enim inforiorem locum occupat, et dicitur sedimentum; aliud medium, et appelatur enaeorema; aliud summum, et dicitur nubecula. Nam etsi optimum contentum subsidere debeat; tamen cum sit magna sanitatis latitudo, neque omnes illa exactissima sanitate fruantur, et valetudine aut cibis optimis utantur: neque reliqua contenta plane sunt rejicienda. Illa tamen maxime laudantur, quae ad optimi naturam proxime accedunt. Contenta autem haec in sanis habent eandem materiam, sed differunt tamen secundum materiae conditiones, et caloris ac coctionis diversitatem. Capivaccius, de urin. cap. 4. ad materiae conditiones caussam diversitatis refert. Non enim est, inquit, ut quis dicat, suspensum vel nubeculanon esse secundum naturam, suspensumque idcireo fieri, quoniam materia suspendatur, nec subsidere possit ob flatus. Non enim locum habent flatus in quocunque suspenso et nubecula, sed tantummodo in aegrotantium urina: Verum in sanorum urina possunt fieri diversa contenta, ob varietatem aliementi, quo utuntur homines, prout scilicet alimentum crassius, vel minus crassum est; unde interdum magis subsidet, interdum magis ascendit. Alii etiam calorem addunt, et docent, pro varia caloris conditione apparere diversa sedimenta, et calorem, si validus sit, sparsam materiam in humore urinae cito segregare, colligere, in inferiores partes deponere, et sic in unum cogere, ut nihil divulsum, nihil asperum appareat: Si vero calor non sit ita validus, hoc praestare non potest, sed in partibus superioribus materia saepe nonnihil dispersa manet.

[note: Albi sedimenti caussae. ] Reliquas differentias et conditiones contentorum, et primo colorum quod attinet, docet Hippocrates,


page 587, image: s0587

2. progn. t. 26. in urina optimum sedimentum candidum esse debere. De cujus coloris caussa autores dissentiunt. Galenus, 1. progn. in fine, tradit, sedimentum in urina reddi candidum eandem ob caussam, ob qua pus redditru candidum; pus autem reddi candidum, quod assimiletur corporis partibus solidioribus, quae sunt conceptaculorum tunicae, nervi, ligamenta, membranae, cartilago, ossaque. Hier. Capivaccius, de urin. cap. 4. contentum dicit esse album, quoniam non confici potest in jecore; cum sit cruda portio chyli, quae non potest verti in sanguinem: cum quo consentit Hor. Augenius, qui lib. 10. epistolar. et consultat. med. ep. 6. statuit, eandem caussam esse sedimenti albi in urina, quae est coloris albi in chylo. Jo. Argen. de urin. c. 18. ex sua sententia sedimentum esse album dicit, quia pituita sit alba. Herc. Saxonia, de urin. cap. 7. peculiarem habet opinionem, et albedinem in sedimento fieri posse docet ex facultate vesicae alteratrice. Nam si mammae, inquit, mutant sanguinem in lac, quid mirum erit, si vesica quoque, proprium seri receptaculum, illud alterare, atque illius sedimentum in album commutate colorem possit? Verum haec Hercul. Saxoniae sententia vix fidem meretur. Nam si eo modo a vesica colorem album acquirit sedimentum, quo suam albedinem lac in mammis, cur non tota substantia urinae alba redditur, sicut totum lac album efficitur in mammis? Argenterii opinio de pituita, materia sediment, ferri etiam non potest. Vix etiam fieri potest, ut chyli aliqua portio in epate tamdiu contineatur, et nullam saltem mutationem in colore acquirat, sed plane chyli naturam retineat. Cum etiam ab epate ipsum accipere non queat, Galeni sententiam retineamus, et statuamus, a venis et partibus solidioribus, quae ribus, quas immutant, album colorem inprimant, sedimentum hunc colorem accipere album. Cum enim illae partes sedimentum elaborare sibique assimilare conentur: illud tamen ob materiae ineptitudinem praestare non possint, saltem colorem hunc album illi communicant.

[note: Caussa aqualitatis contentorum. ] Diximus praeterea supra, optima contenta aequalia et laevia esse debere, hoc est, omni parte obtinere eandem crassitiem et tenuitatem, esse continua, non divulsa, atque omni tempore apparere talia: cujus rei caussa etiam a calore coquente et materia dependet. Nam si calor coquens sese recte habeat, et materia sit obediens: calor ita subigit etiam hoc excrementum, ut non sit unâ parte tenue, alterâ crassum; unâ album, alterâ rubrum; sed ipsum aequaliter elaborat, et alterat, ut undiquaque sit simile. Praeterea etiam ita praeparat, ut sibi sit continuum, nec divulsum et dispersum. Quod si calor sit debilior, non aequaliter materiam elaborat, sed hâc in parte crassam relinquit, alterâ tenuiorem efficit, hanc partem albam reddit, illam rubram vel flavam relinquit.



page 588, image: s0588

[note: Cur sedimentum habeat firam pyramidalem. ] Sedimentum etiam bonum figuram pyramidalem obtinet: quae fit in urina, cum aliae partes fundum occupant, aliae loco paulo altiore consistunt, aliae superstant in cacumine. Cujus rei caussa probabilior haec videtur esse, quod etiamsi ad sensum omnes partes videtur aeque crassae, ut jam dictum est: tamen revera aliae sunt crassiores, aliae tenuiores. Et vix fieri potest, quin aliae magis, aliae minus attenuatae sint. Tenuior itaque pars, et quae vere ad vaporis naturam accedit, parte superiore consistit; hinc sensim reliquae subsident, atque ita pyramidalis haec figura constituitur.

[note: Sedimentum cur alias sit coprosius, alias paucius. ] Copia quoque in sedimento attendenda. Alias enim sedimentum est copiosius, alias paucius: quod fit praecipue ob succi illius crudi, qui sedimento materiam suppeditat, copiam vel paucitatem. De quo Galenus, lib. 1. de cris. cap. 12. scribit, quod in pueris comnibus fere, et aetatem perfectam habentibus, qui otiosam vitam degunt, aut quovis alio modo repleti sunt, satis multam habent urinae subsidentiam; quoniam in his omnibus plus est de inconfecto et crudo humore; his quidem proter disidem vitam; illis vero propter saciretatem. Et, 2. progn. t. 26. scribit, quod urina sedimentum nullum habeat, si tenuiter vivitur; copiosum vero, si largius; exiguum vero, si modice vivitur. Quae ratio etiam est sexus et temporum anni. Nam foeminae plus frigidorum et crudorum humorum habent, et propterea plus sedimenti. Viri vero, quia sunt calidiores, crudorum et frigidorum humorum, et sedimenti minus habent. Ita quoque in aestate sunt urinae cum pauciore sedimento, quam in hyeme. Addunt tamen et alii caussas, ob quas in sanis sedimentum paucius vel deficit; obstructionem scilicet vel potum multum ac tenuem, qui antea distribuitur, quam ullam cum cibo permistionem aut coctionem acceperit. Fit vero etiam in sanis copiosum sedimentum ex supressa alvi, menstruorum, haemorrhoidum, aut alia naturali evacuatione: paucum verô contra omnia ea efficunt, quae multum substantiae nostrae absumunt. Eodem modo, ut propter convenientiam materiae haec addamus, habet se res urinis aegrorum. Nam, ut Galenus, lib. 1. de cris. cap. 12. scribit, qui ex otio et repletione febricitant, si sanitati restitui debent, necessario plurimum subsidet: minus vero in iis, qui ex inedia et labore aegrotat, et sufficit in his nubecula vel [gap: Greek word(s)] bonum, Et, 2. progn. t. 26. sedimentum, inquit, habet copiosum urina, quoties morbus ex crudis humoribus fatigat. Nullum vero aut omnino minimum, quoties ex biliosis oritur, sed satis erit, si habet enaeorema. Quod vero in morborum initiis, et incrementis contenta deficiunt, caussa est vel alteratrix imbecilla ex intemperie; vel impedita ex morbis instrumentariis, aut ex humorum multitudine et crassitie, ut propterea eam non possit alterare, nec expellere. Quam primum enim calor naturae vincit, atque imminuitur


page 589, image: s0589

plenitudo, et expugnatur morbus, tum sedimentum hoc tanquam materiae jam concoctae indicium apparet.

CAPUT IX. De Caussis Contentorum in Urinis AEgrorum.

[note: An sit eadem materia sedimenti in urinis sanorum et aegrorum. ] PRimo autem hîc sese offert illa quaestio: An eadem sit materia sedimenti, quod in sanis, et illius, quod in aegris conspicitur? Galenus, l. de different. febr. cap. 6. materiam putrescentem in febribus materiam sidimento praebere, videtur docere his verbis: Quotcunque in abscessibus putredinis sunt differentiae: totidem et in febribus, quae ex putredine accenduntur, sunt eorum, quae in urinis apparent formae. Optima vero urina, quae a putrescente humore, concoctionem a continente vase suscipiente, perficitur est, quae album, laeve et aequale, ac minime foetidum sedimentum habet. Eandem sententiam sequitur Donatus ab Altomari, tract. de sed. in urin. cap 3. in quo statuit, quemadmodum ex putrescente in inflammationibus et abscessibus materia pus generatur: ita eodem modo ex materia intra vasa putrescente naturam superante, id fieri, quod in urina subsidet, [note: Diversam esse materiam statuentium rationes. ] sedimentum. Et hinc porro docet, sedimentum in urinis aegrorum non tantum differre secundum efficientem caussam, verum etiam secundum materiam; atque eos reprehendit, qui statuunt, etiam in aegris sedimentum esse superfluitatem alimenti, humoribus permistam, et pluribus, loco allegato cap. 3. hanc suam seritentiam declarat. Idem statuit Mercurialis, de urin. cap. 4. et quidem his de caussis. Primo existimat, quia colores et alia accidentia in urinis sanorum et aegrorum sunt diversa: eodem modo et contenta diversa esse debere. Deinde, quia si eadem essent utraque contenta, non possent Medici ex contentis peccantium humorum naturam agnoscere. Tertio, quia in aegris fit multa perturbatio humorum, impossibile esse putat, nihil eorum urinis permisceri et in iis subsidere.

[note: Eandem esse materiam sentientium rationes. ] Alii hoc negant, et non concedunt, sedimentum esse partem humoris putridi. Inter quos est Fernelius, qui, de urin. cap. 17. hoc dogma inprimis perniciosum medicinae commentum appellat. Utitur autem his inter alias rationibus. Non, inquit, ardentis febris materia, quae cruda bilis est, in pus aut quid simile puri coctione converti potest, neque eadem est hujus atque phlegmones ratio. Neque febris materia in statu cocta, etiamsi per alvum aut vomitum ejiciatur, alba apparet, sed plane flava, biliosa et crocea. Quomodo igitur sedimentum, quod in statu ardentis febris conspicitur, pars ejus materiae, quae computruerat, et quae post coctionem adhuc flava apparet, et nunquam albescit, esst potest? Addunt alii et hoc, quod saepe materia morbum efficiens per sudorem evacuatur, et propterea longe tenuior est, quam illa, ex qua sedimentum constat. Itaque hi eandem esse materiam sedimenti in aegris et


page 590, image: s0590

sanis statuunt. Tam enim, inquiunt, debent nutriri aegrori, quam bene valentes: sed cum non possint bene nutriri, ob sanguinem crudum et nutrimentum malum, relinquuntur talia excrementa, quae postea materiam sedimento praebent. Unde quamprimum in acutis febribus apparet sedimentum, indicat caloris et naturae dominium atque victoriam, quae putridos humores non ita pridem ferocientes tum repressit ac domuit, et quae jam ad pristinas muneris functiones redit.

Ut autem quisque inter hos de materia sedimenti in sanis sentis: ita etiam hîc de materia sedimenti in aegris statuit, et alii quidem existimant, sedimentum esse in aegris partem chyli, quae non potuit mutari in sanguinem, alii esse illam materiam, quae tertia in venis coctione assimilari non potuit.

[note: Conciliatio. ] Verum rectissime facere iividentur, qui utramque sententiam conjungunt. Nam cum etiam aegri nutriantur, si sedimentum constat ex parte alimenti crudiore, quae in nutrimentum partium abire non potuit, procul dubio etiam in aegris tale superfluum quid colligetur, et materiam sedimento praebebit. Interim tamen hoc negandum non est, crudo huic succo vel imperfecto alimento, aut quomodunque appellare libeat, alios quoque humores admisceri; qui morbum excitent: imo interdum tales humores solos materiam sedimento praebere. Quid enim absurdi est, partem vitiosorum humorum per urinas excerni, et aliquid ex iis contenta etiam efficere? Et si sedimentum nihil humorum, qui febrem excitant, habet: unde flava vel rubra, vel alterius coloris esse sedimenta, et hoc vel illud significare possent? Neque refert, quod illa, quae per sedem aut vomitum in febribus interdum rejiciuntur, non ita alba sunt, ut sedimentum, sed flava et crocea. Nam non semper ex venis, sed saepe ex primis viis, et vicinis locis materia illa rejicitur. Et etiamsi in venis contineretur: toto tamen illa ejus copia non ita coqui potuit, sicut illud paucum, quod sedimentum evasit. Et quamvis materia in venis febrem excitans ita elaborata fuisset, ut aliquam albedinem acquisivisset: tamen ex biliosi humoris admistione, cum per alvum descendit, aut vomitu rejicitur, potest tingi colore flavo. Ita saepe vitiosus humor per haemorrhagias narium a Natura evacuatur: qui tame ob admistionem sanguinis rubei vix, cujus coloris sit, animadverti possit.

Sed dicet quis, si etiam in aegris sedimentum ex imperfectio alimento, seu eo, quod in nutrimentum partium mutari non potest, constat: qui fit, quod, ut modo dictum est, [note: Cur non omni morbi tempore contenta appareant. ] interdum soli vitiosi humores contento materiam praebent? Atu cur non omni tempore morborum contenta conspiciuntur: cûm tamen probabile sit, hominem, quam diu vivit, semper nutriri? Ad quod responderi potest, sanguinem in principiis


page 591, image: s0591

morborum plerumque esse crudum, et parum nutritioni aptum, naturamque, propterea in eo maxime occupari, ut cruditatem et vitia humorum corrigat; eamque ob caussam parum nutritioni partium intentam esse. Hinc videmus in febribus corpora extenuari. Atque ea de caussâ, quia scilicet natura vix vacare potest nutritioni, illud excrementum, quod alias est paucum, et coctionem subterfugit, paucum conspicitur. Postea vero et cruditas illa tollitur, et natura iterum nutritioni partium in ipit incumbere, et postquam sanguinem in meliorem statum reduxit, iterum quoque excrementa generari incipiunt.

Quomodo autem cognoscendum sit; an contenta in urina aegrotantium sint ejusdem naturae cum contentis sanorum, an diversae: id docet Mercurialis, aliegato loco, hoc modo: Consideranda sunt errata aegrotantium in victu commissa. Si enim certi sumus, in victu nullum erratum committi: tum certo pronunciandum est, ea contenta esset humorum putrescentium partes. Quod si aliquando, ut contingit, aeger plus cibi capiat, quam par est: tunc suspicandum est, contenta apparentia potius esse ex cibis, et ejusdem naturae cum sanis, quam partes putrescentium humorum. Verûm haec tantum de copia sedimenti accipienda esse, non sine caussa videtur. Nam ubi natura, caussâ morbificâ nonnihil superatâ, iterum ad consueta redit munia, et nutritioni partium iterum se accingit: nihil prohibet etiam tum aliquid superflui et imperfecti alimenti, ut in sanis, si non totam, partem tamen materiae sedimenti praebere.

[note: Contentorum in urinis aegrorum caussae. ] Sed jam caussas contentorum in urinis inquiramus. Contenta in aegris, seu constet ex parte illa aliemti, quae ob imperfectionem assimilari non potuit, seu constent ex materia morbifica, quo magis similia fuerint sedementis sanorum, id est, ut est apud Hippocratem, 2 progn. t. 26. candida, laevia et aequalia per omne tempus: eo meliora sunt, et ipsius materiae benignitatem, et naturae robur arguunt. Reliqua, quae ab iis secedunt, pejore sunt, sive hoc fiat in colore et aliis qualitatibus, sive etiam in substantia.

[note: Contentorum ruforum caussae. ] Rufa contenta non sunt ita prava, sed ab aliquo calore praeternaturali proficiscuntur: qui calor quo magis intenditur, eo contenta sunt pejora. Verum cum contenta rubra, livida, nigra easdem fere caussas habeant, quas liquorum illae in coloribus differentiae, pluribus de iis hîc non opus est dicere. Summa haec est: ex humore, ex quo constant, suos colores sedimenta accipiunt.

De caussis vero diversae substantiae sedimentorum, seu cur alia sint farinacea, alia foliacea, seu squamosa, alia furfuracea, alia orobea, alii aliter sentiunt. Galenus et plerique medici has differentias sedimentorum a calore adurente fieri statuunt, et pro varia materiae dispositione in varias mutari formas existimant.



page 592, image: s0592

[note: Farinacei sedimenti caussae. ] Farinaceum enim sedimentum Galenus, 2. progn. t. 28. tale reddi statuit assato sanguine crassiore, vel consumtis inaequaliter carnibus; quoties scilicet calore igneo, quae tenera et nuper concreta est caro, in ichorem resolvitur; duriuscula vero iis, quae friguntur in sartagine, subsimilis exsiccata constiterit. Atque ea de caussa malas has judicat esse urinas, ut quae non exiguam et parvam, sed insignem jam colliquationem significant, quae non solum adipem, verum et carnem; non solum teneram et nuper concretam, sed et duriusculam absumat.

[note: Squamosi contenti caussae. ] Squamosum autem sedimentum, ibid. fieri statuit, cum solidae partes inaequaliter consumuntur, atque ita squamosae particulae cum urina excernuntur.

[note: Furfuracei contenti caussae. ] Ita furfuraceum sedimentum a flammea et consumente febris caliditate Galenus deducit. Et, 4. aph. 77. docet, sanguinem et quemvis alium humorem crassum vehementis perustum et frictu, furfuracea sedimenta efficere. Quibus addit et venarum quandam scabiem; ut Hippocrates etiam vesicae scabiem, dum inquit: quibus cum urina crassa furfurosa quaedam exeunt, his vesica scabie laborat. Quemadmodum enim, inquit Galenus, cutis superficies tenue et squamosum per lepram et scabiem abjicit: sic cum pars quaepiam interna simili aliquo, quo cutis, vitio laborat, et vel vesica, vel venarum tunicae tale quid deperdunt, per urinas id redditur, et sedimentum furfuraceum efficitur. Hinc Capivaccius, de urin. cap. 31. triplex hujusmodi contentum constituit, unum, quod vitio vesicae fit, quando abraditur corpus vesicae: aliud, quod fit, ex absumtione partium solidarum totius: tertium, quod non fit ratione colliquationis totius, sed ratione caussae exurentis sanguinem.

[note: Orobei sedimenti caussae. ] Orobeum quoque sedimentum a colliquatione proficisci docet Galenus, 6. epid. comm. 5. t. 15. et partes aliquas ervum vel hordeum referentes, si cum urina exeant, a jecore proficisci statuit, sicut carnosiora a renibus. Et postea addit: hordeacea magnitudine et duritie, sed non albida, colliquatae carnis nota sunt, sicut et nigra lienis magis: Actuarius, de causs. urin. cap. 20. orobeam substantiam fieri docet, cum febris ad carnem usque processit, ut eam liquefaciat, jam antea consumto pingui. Tum enim in matulae fundo subsidere, quantum de substantia carnis depastum est.

An ex colliquatione farinatea et orobea sedimenta fiant. Caeterum vocantur haec a recentioribus in dubium; neque forsan immerito. Herc. Saxonia enim, de urin. cap. 17. se non assequi posse scribit, quomodo per colliquationem talia sedimenta generentur. Siquidem ex carne molli colliquata tenuior humor exprimitur, qui urinae permistus potest quidem colorem et substantiam immutare; sed carnis formam et substantiam nunquam aemulabitur: qui duritiem contrahere non potest. Et c. praeced. 16. scribit, in vivente animali tunicas venarum interiores nunquam et nusquam posse esse adeo sanguine vacuas, ut


page 593, image: s0593

igneus calor prae nimia siccitate possit eas ita exsiccare, ut quid decerpatur, et scabies et lepra quasi iis inducatur. Et ipse Galenus, 10. meth. med. in fine, nunquam animali vivente partes fibrosas et membranosas posse colliquescere docet. Addit Argenterius hoc: si ec partibus solidis colliquatis fierent talia sedimenta, perpetuo apparerent in iis, qui hectica febri et colliquantibus morbis aliis pereunt. Unde Saxonia tandem statuit, ex carne duriore et vasis, nisi separetur per modum ulceris, nihil posse colliquari, quod ad urinas descendat. Et propterea cum Hippocrate, 4. aph. 77. et 81. sedimenta furfuracea et squamosa ex vesica scabiosa et ulcerata provenire existimat. Et quam vis Hippocrates, 2. progn. t. 28. haec duo sedimenta ut pessima proponat: tamen non ideo talia esse statuit, quod colliquationem significent, sed quod in morbis acuris et febribus talem indicent caliditatem et humorum acrimoniam, quae possit etiam brevi temporis spatio ipsam vesicam scabiosam et ulcerosam reddere; quod fieri posse concedit etiam Galenus, qui, decibis boni et mali succi, scribit, in quadam pestilentia humores acres vesicam exulcerasse.

Joan. Argent. de urin. cap. 20. sedimenta, quae farinae formam referunt, fieri statuit ab humore crudo vocato, qui in venis acervari solet; orobeum, si nigrescat, docet habere materiam humorem melancholicum; furfuraceum vero squammosum et foliaceum vesicam exulceratam sequi putat.

Non autem praeter naturam solum haec contenta, quae farinam, squamas, aut orobi grana referunt, subsidere diximus in differentiis horum contentorum, sed et calculos, arenulas, grumos sanguinis, pus, carunculas, vermes.

[note: Arenulaerum et calculorum in urinis caussae. ] Arenulae et calculi qua ratione generentur supra, lib. 2. part. 2. cap. 9. diximus, nimirum ex materia crassa, viscosa et feculenta, quae non principaliter a frigore concrescit, aut a calore coagulatur, sed quae habet internum in se coagulationis principium; et ad quam cogendam vel levis aliqua occasio sufficit: sicut videmus ad matularum latera talem materia, quae vixk vi avelli potest, accrescere, et in doliis vini ob insitum salem tartarum concrescere. Plurimi calculos in urinis apparentes calculi intus latenis indicium esse putant. Sed quid de eo sentiendum, videatur Practic. Medic. lib. 3. cap. de calculque.

[note: Grumi sanguinis in urinis. ] Grumi sanguinis in urina conspiciuntur cum vel ex ulcere, vel aliâs ex laeso, rupto, aut hiante vase in partes, per quas urina transit, sanguis emittitur.

[note: Pus in urinis. ] Eadem de caussa etiam fere pus in urina conspicitur: ex sanguine enim pus generatur. Itaque ubi pus apparet, aut abscessus aliquis, vel ulcus in renibus, vesica aut aliis viis, per quas urina transit, latet. Sed nec ex his solum, verum ex partibus quoque superioribus natura interdum per vias urinarias evacuat, ut ex pulmonibus


page 594, image: s0594

et similibus. Unde Galenus aphorismum illum, 73. sect. 4. ab interpretibus quibusdam cum copulandi particula in hunc modum legi scribit: si quis sanguinem et pus mejat, renum, aut vesicae exulcerationem significat: quia si alterum horum, pus scilicet, solum mingatur, non modo renum et vesicae exulcerationis, sed superiorum etiam partium signum esse possit.

[note: Carnunculae in urina. ] Exiguas carunculas ulceratorum renum substantiae partes esse docet Galenus, 4. aphor. 76. Quanquam se nullum talem casum vidisse confiteatur, quem tamen viderunt posteriores.

Redditur et interdum mucosum quiddam, seu crassa et tenax pituita, instar muci narium, cujus etiam caussa hic reddenda est; nisi quis forsan as farinaceum vel simile sedimentum eam referre velit. Haec pituita aut hic mucus si cum lore emingatur, vesicae calculum, aut vesicae fordidum ulcus denunciare putat Fernelius, cap. 16. de urin. Talem enim affectum vesicam, quia frigida et membranosa est, cumulare, et calculi molem fovere: sed quae nullo dolore fluit, e crudo renum aut circumpositarum partium ulcere vel abscessu provenire. Turpiterque illos hallucinari exitimat, qui pituitam hanc vel e cerebro, vel e crudiore ventriculo in vesicam permeare statuunt. Neque enim per venas illam puram, nec sanguine tinctam, nec perfusam defluere posse in renes. Paulo post tamen dem Fernelius docet, materiam illam pituito sam plerumque a renibus profluere, et postea vesicae vitio et imbecillitate concrescere circa calculum; idque eo probat, quod talis materia plerumque manet etiam exemto calculo.

[note: An pituitosum excrementum in urina tantum ex vesica excernatur. ] Verum huic Fernelii experientiae suam opponit Laurent. Joubertus, de different. urin. cap. 1. et se de hoc affectu, utpote sibi metuendo et haereditario, valde solicitum in non paucis, 24. annorum observationibus dicisse, praesente calculo frequenter mucum cum urina ejici, qui mox a lithotomia fluere disinat. Unde colligit, a partibus superioribus in calculosis mucum illum non fluere, sed vesicae calculosae proprium excrementum esse.

[note: An cum pituita cadolore mirgitur, semper vesica calculum aut cervicis ulcus significet. ] Hoc etiam in Fernelii ista opinione inprimis consideratione dignum est; an cum pituita cum dolore mingitur, semper vesicae calculum aut cervicis ulcus denunciet? Et an adeo, ut Fernelius statuit, absurdum sit, statuere, e locis etiam ultra renes sitis materiam talem renes affluere et per urinas excerni. Ego certe, nisi me omnis sensus et [gap: Greek word(s)] medicus fefellit, salva vesica, salvis renibus, cum maximo in mejendo cruciatutalem materiam per aliquot septimanas continuo tanta copia cum urina ejici vidi, ut impossibile esse existimaverim, illam saltem a renum vel vesicae ulcere profluere potuisse. Docuerunt alia etiam materiam illam crudam fuisse, et cacochymiae in partibus ultra renes sitis sobolem,


page 595, image: s0595

quam Naturae hanc viam evacuare placuit. Quod et eventus, ac curatio docuit, post quam nec in vesica, nec renibus ullius prioris mali vestigium apparuit.

[note: Vermes in urina. ] Vermes quidem rarius, nonnunquam tamen etiam in urina apparent. Plurimos albos, breves, tenuissimos, qui nec pediculi dimidium aequabant, et diu vivebant, se enimxisse testatur Cardanus, in comm aph. 76. sect. 4. et 6. de loc. aff. cap. 3. Ortum autem habent ex corrupta et sordida materia.

[note: Filmentorum et pilorum in urinis caussae. ] Praeterea conspiciuntur in urinis, et modo in medio natant, modo fundum, modo superficiem petunt, ut in differentiis contentorum diximus, corpuscula atomis, filamentis, telis aranearum et pilis similia. Hippocrates, 4. aph. 76. ad renes caussam referre videtur, quando inquit: Quibus cum urina crassa exiguae carunculae aut veluti pili exeunt, iis a renibus excernuntur. Galenus, in comm. ita hac de re scribit: Exiguas carunculas renum substantiae quidem notas esse et indicia; illud vero, quod veluti pili excernitur, renum substantiae indicium nullo modo esse posse: neque enim fieri posse, ut in talem substantiae forman ren dissolvatur: sed neque exesa vesica hoc fieri posse. Ille igitur [gap: Greek word(s)] (ita enim affectum hunc Graeci Medici nominant, et [gap: Greek word(s)] ipsis est mingere) refert ad humores in renibus siccatos et torrefactos. Sexto tamen libro de loc. affect. cap. 3. sibi probabilius videri dicit, hujusmodi res invenis generari. Verum maxime probabile videtur, ubicunque haec materia cumuletur, sive in venis, sive in renibus, formam capillorum accipere, ut docet Actuarius, lib. 1. de caussis urin. cap. 21. in iis vasis, quae a renibus ad vesicam tendunt. Quanta enim est longitudo horum vasorum: in tantum etiam longitudinem humores in iis excrescunt.

[note: Bullarum et spumae in urinis caussae. ] In suprema parte conspiciuntur bullae, spuma, corona, pinguedo. Bullae et spuma constant ex eadem materia. Spuma enim nihil aliud est, nisi multae bullae aggregatae et cohaerentes. Generantur autem bullae a flatu in viscida materia incluso, qui cum exhalare nequeat, materiam in tumorem attollit. Dum enim flatus in materiam tenaci agitantur, neque facile transire possunt, bullae proveniunt; atque quo humor is est viscidior, et flatus crassior, eo diutius bullae et spuma durant. Docuit haec Galenus, 7. aph. 34. et 2. aph. 43. dum inquit: spumae generatio omnis a duarum substantiarum mistura proficiscitur, quarum spirituosa una est, altea humida. Hae autem partes permiscentur invicem in multas partes fractis utrisque et comminutis, atque plurimas inter collidendum bullas parvas excitantibus. Aut si â flatu urinae permixto quis bullas originem habere neget, et urinam spumosam ab aeris externi, dum mingitur, permixtione potius fieri dicat, is tamen hoc concedat necesse est, materiam illam urinae, cui aer includitur, viscidam esse. Mercurialis, de urin. cap. 16.


page 596, image: s0596

statuit omnes bullas et spumam esse albam, arbitraturque, ea omnia, quae de colore spumae Actuarius habet, falsa esse. Verum ipsa experientia testatur, aliter se rem habere. Videmus enim manifeste in sanguine emisso spumam saepe esse flavam. Ita etiam in urinis bullae possunt esse diversi coloris, pro natura humoris, in quem flatus inclusi bullas excitant, ut manifeste in ictericis apparet.

[note: Corona in urinis caussae. ] Coronam quod attinet, de ea autores varie sentiunt. Fernelius, de urin. cap. 16. scribit: coronam docere, qualis in valis majoribus sanguis habeatur. Nam tenuem et albam dilutum sanguinem, et sero tenui persusum ostendere; crassam et albam, pituitosum; citrinam, naturalem; corceam bile multa eaque flava conspersum; rubram, ardentem fervidum et accensum; viridem, bile prasina et aeruginosa: caeruleam et lividam, vel naturali melancholia, vel atra bile inquinatum.

Joan. Bapt. Montanus, in tract, de urin. docet substantiam, quae facit coronam, esse humidum existens in solidis, quod vel est substantificum, vel alimentale, colliquatum a calore igneo, seu, ut mox addit, substantiam aliquantulum crassam, et viscidam in se continentem aliquam levitatem, propter illam naturam accedentem ad pingueinem. Hanc sententiam reprehendit Argenterius, de urin. cap. 23. experientiamque testari scribit, in plurimis sanis, et Ievioribus morbis, maxime circa autumnum tales apparere circulos. Ipse vero humoris melancholici tenuiorem partem, et ichorem quendam, humoris melancholici portionem, circulum hunc constituere statuit, idque ea de caussa: quod circulus ille ut plurimum ad nigrum vel viridem vergat colorem, et sit depressior urinae superficie: quod sine aliqua gravitate fieri non possit. Hercules Saxonia ex melancholia et pituita mistis coronam deducit. Verum cum et hi proximam caussam reddere non videantur, nos in re obscura interim maxima ex parte retinemus sententiam Fernelii. Cum enim corona variis sit coloris, ut docet, Actuarius, de differentiis urin. cap. 19. pro varietate et diversitate humorum, coronas varios colores habere statuimus, et existimamus cum Fernelio, multa in superiore parte urinae, atque illo circulo de substantia et colore oculis subjici, quae in reliquo humore cerni non possunt. Magis enim visui obvia et pervia est illa pars superior. Et si quae videtur coronae in colore a reliquo liquore differentia, quae hunc circulum constituit, forsan ad id aliquid facit radiorum illa per vitrum refractio. Nam si quemcunque liquorem in vitrum infundas pellucidum, semper circulus aliquis in parte superiore apparebit; sed diversus, pro diversitato coloris, quem habet humor in vitro contentus. Lumen enim in superficie liquoris aliter refringitur et recipitur, quam in medio. Sed quod non semper animadverti potest corona, ideo fit, quod, ut recte docet Fernelius,


page 597, image: s0597

quae aequabilis et ubique similis (addo etiam non nimium tincta) est urina, in ea vix potest dignosc[?] circulus hic: facile vero in ea, cui partium dissimilitudo quaedam inest, aut humorum exagitatio; aut color aliquis magis tinctus.

[note: Pinguedinis in urina caussae. ] Tandem si pinguedo urinis supernatat, provenit ex colliquatione adipis. Haec autem omnis fit a calore. Verum pro copia et conditione pinguedinis in corpore in aliis facilius et sine periculo, in aliis majore cum periculo liquatur. Qui enim habent plurimum adipis mollioris, in iis etiam levi de caussa aliquid pinguedinis, praecipue circa renes, colliquatur, et urinae innatat. In aliis vero corporibus, in quibus minor est copia adipis, non nisi graviori de caussa adeps liquescit. Ideoque cum continuo telas aranearum referens pingue urinis innatat, indicat consumptionem et colliquationem corporis, ut est apud Hippocratem, 2. progn. t. 35. Fernelius hoc insuper hîc monet, de urin. cap. 16. se animadvertisse, nonnunquam ex epoto oleo quasi puncta olei in urina natare.

CAPUT X. De Caussis Commutationis Urinarum.

GAlenus, lib. 3. de causs. puls. postquam praecedente libro omnes continentes et proximas pulsuum caussas recensuisset, eas caussas subjungit, quae non per se plane, sed quod mutent primas, caussae pulsuum sunt. Hunc secuti Medici in doctrina de urinis, etiam post hactenus enumeratas urinarum proximas caussas tales caussas recensent, qua urinas neque generant, neque corrumpunt, sed mutant citra morbum: quas idcirco caussas commutationis nominant: quales sunt temperamentum, sexus, aetas, anni tempus, somnus, vigiliae, extercitia, animi affectus et similia.

[note: Calidorum urinae quales. ] Primo temperamentum quod attinet, Calidi naturâ urinam habent colorationem, et tenuiorem, paucique sedimenti, aut pro sedimento saltem enaeorema vel nubeculam. Omnia enim sedimenta in talibus absumuntur fere et sunt leviora. Qui vero sunt frigidiores, ii habent [note: Frigidorum urinae. ] urinas minus coloratas, et patum etiam contentorum, nisi crudi succi, qui in debiliore coctione proveniunt, urinae permisceantur. Tum enim copiosiora in urinis apparent contenta.

[note: Puerorum urinae. ] Ratione aetatis ita differunt urinae. Pueri habent urinas albidas, crassiores cum copioso sedimento. Nam ob humiditatis abundantiam, et quod voraciores sunt, et copiosiore saepe, quam par est, alimento utuntur, urinae minus coloratae redduntur, et crudum succum multum continent; unde urinae fiunt et crassiores; et habent multum sedimenti. De quo intelligi potest illud, quod Hippocrates, 2. progn. t. 33. scribit: in mulietibus, inquit, et viris urina nigra, in pueris aquosa deterrima est. Cum enim, ut addit Galenus, in comm.


page 598, image: s0598

maxime naturae contraria perniciosissima habeantur; crassa vero urina naturalis sit: illa, quae tenuis, et aquosa est, in pueris pro pessima, ut naturae maxime contraria habetur.

[note: Juvenum urinae. ] Non vero ita â juvenum natura urina tenuis aliena est. Nam juvenum urinae substantiae tenuioris sunt, et contentum paucius habent; sed sunt coloratiores. Juvenes enim, utpote calidiores, materiam magis attenuant, et ob humorum biliosorum aut bili cognatorum majorem proventum, majorem colorem inducunt urinae.

[note: Senum urinae. ] Senes habent urinas albas, tenues et sine contentis. Verum quia senes multa excrementa coacervant, si illa cum urinis permisceantur, accidit, ut urinas crassas et cum copioso contento [note: Mediorum Urinae. ] mingant. Qui medii sunt inter has aetates, medias habent urinas. Qui inter pueritiam et juventutem medii, cum calorem sere moderatum habeant, etiam reddunt urinas colore, substantia, contentis mediocres. Qui vero inter senectutem et juventutem sunt medii, habent urinas nec juvenum, nec senum urinis plane similes, sed medias, non tamen plane moderatas.

[note: Virorum urinae. ] Ratione sexus quoque in urinis aliqua differentia conspicitur. Virorum urinae mulieru urinis sunt longe coloratiores, tenuiores, et pauciora habent contenta; seu, ut Avicenna loquitur, urinae mulierum sunt majoris crassitiei ac albedinis, et minoris pulchritudinis. Cum enim viri non solûm naturâ sint calidiores, sed et vitae genus plerumque habeant, quo plus exercentur, quam foeminae, et hinc plus incalescunt: urinae eorum colore excedunt urinas mulierum, et sunt tenuiores ac cum pauco sedimento.

[note: Mulierum urinae. ] Mulierum vero urinae sunt pallidiores, et ob crudorum humorum copiam crassiores, et cum sedimento copiosiore. Addunt nonnulli et hanc caussam, quod plerumque etiam ex [note: An ex Urina sexus cognosci possit. ] utero aliquod urinae misceatur. Nonnulli vero eo progressi sunt audaciae, ut putent, se ex urinae inspectione judicare posse, an urina viri vel foeminae sit. Cui rei Arabes et superiorum seculorum Medici nonnulli occasionem praebuerunt. Ex Rhase et Avicenna Nicol. Florent. tract. 5. doct. 3. c. 38. docet, urinas virorum, quando moventur, turbari, et quidem versus superiora; urinam vero mulierum esse subtilem, et, quando movetur, non turbari, et in superficie ejus spumam esse rotundam, ob admistionem unctu ositatis propter gulositate, ut loquitur, et viscositatem materiae. Verum haec experientiae proculdubio non respondent: et si omnino quid in mulierum urinis plerumque conspicitur, id tamen tale est, ut etiam in urinis virorum, praesentibus illis caussis, non raro inveniri possit. Unde ex sola urinae inspectione tale quid colligere [note: An ex urinis cognosci possit mulicrem esse gravidam. ] tenierariu est. De urinis utero gerentium major est difficultas, et an peculiares aliqua sint urinae gravidarum, seu an ex urina cognosci possit, mulierem esse gravidam, nec ne, inter autores ambigitur. Medicorum


page 599, image: s0599

quidem nonnullorum culpâ apud vulgus prava radices egit opinio, ut existiment, non solum sexum, sed inprimis an mulier gravida sit, ex solius urinae inspectione cognosci posse. Qua de caussa etiam cum de conceptione dubiae sunt mulierculae, non raro hoc solum fine urinas ad Medicum afferunt, ut ipse ex urinae inspectione patefaciat, an conceperint nec ne. Ubi se Medicus quis cordatior non ad libitum ipsis respondeat, accidit interdum, ut ea de caussa, sed immerito, pro minus docto habeatur. Cui errori non parvam ansam praebuerunt, et adhuc praebent ii, qui, ut apud vulgus in majori precio habeantur, multa hac de re promittunt. Arabes in hac divinatione fuerunt audaciores, et ex sedimento gossypio carminato simili, et nescio quibus aliis conditionibus, an mulier gravida sit, agnoscere docuerunt. Alii Medici plerique contra docent, non esse peculiares et proprias urinas utero gerentium; et statuunt, ex solius urinae inspectione, an mulier gravida sit, perspici non posse. Neque enim si certum aliquod signum ex urinis hac de re peti posset, Hippocrates, alias in signis ex urina recensendis diligentissimus, id praetermisisset, et proculbudio, quinta aph. sect. in qua, aph. 51. et 61. signa ocnceptionis, et alia multa in aliis aphorismis de gravidis proponit, hoc signum proposuisset. Vetum ut ex hac controversia breviter nos expediamus, id quidem negandum non est, aliquam mutationem in urinis fieri in gravidis. Nam cum menstruus sanguis, qui sungulis menfibus evacuari solet, in gravidi retineatur; neque tamen, praesertim primis mensibus, in foetus adhuc exiguinutritione absumi possit: hinc non parva fit in corpore mutatio, coctio ventriculi turbatur, atque appetitus laeditur, unde crudi succi et excrementa multa in corpore cumulantur, atque adeo ipse sanguis impurior evadit; quod color faciei mutatus, atque alia symptomata testantur. Mutato autem sanguine et statu corporis, fieri non potest, quin etiam urina mutetur. Verum quod urinae illae tales sint, ut ex iis solis, an foemina gravidia sit, certo cognosci possit, concedendum non est. Nam urinarum illa, quae in gravidis fit, mutatio, cum ex suppressione menstruorum, et crudorum ac vitiosorum humorum in corpore coacervatione ortum habeat, proprium signum non est conceptionis; sed commune, quod in aliis etiam foeminis, quibus vel ob mensium suppressionem, vel alia de caussa, multi vitiosi humores in corpore cumulantur, apparere potest. Unde eos, qui ex solius urinae inspectione judicant, an foemina sit gravida, nec ne, fallere et falli necesse est.

[note: Mutateo urinae secundum anni tempora. ] Variantur et urinae secundum anni tempora. Vere enim medio cujuscunque generis urinae sunt moderatae; ut et in autumni medio. Quo magis vero versus aestatem annus accedit, eo magis color urinae intenditur, ac crassities et contenta imminuuntur. In aestate autem sunt uriane coloratiores,


page 600, image: s0600

tenuores et pauca habent sedimenta. Nam tum temporis corpora nostra bile magis abundant. De autumno alii aliter docent. Nonnulli statuunt, Autumnum cuncta diminuere, colorem, substantiam et contenta; alii vero, ut Mercurialis, probabiliter statuunt, colores urinarum remitti et tenuitatem. Nam bilis jam in autumno imminuitur, et ob fructuum crudorum usum, et alias caussas, multi humores crudi cumulantur, ob quos color urinae remittitur, et sedimenti major copia cumulatur. Ita et de hyeme non idem statuunt. Alii docent ineunte hyeme urinas fieri minus coloratas, tenues et pauca habere contenta. Mercurialis vero docet, urinas hyeme ad optimum statum proprius accedere. Cum enim eo tempore corpora sint calidiora, et coctio fiat melior, et calor, et substantia, et sedimentum urinae a naturali statu non multum recedunt.

[note: Mutatio urinarum secundum coeli statum. ] Cum secundum regiones et coeli statum in corpore nostro a calore et frigore, humiditate et siccitate, humores afficiantur: urinis quoque aliqua inde inducitur mutatio. In calidis enim regionibus et calidiore coeli statu urinae redduntur coloratiores, tenuiores et pauci sedimenti: in frigidis regionibus fieri urinas coloratas, et saepenumero perturbatas, docet Mercurialis; quod a frigore externo intus cohibitus calor augeatur, et auctus urinam efficiat coloratam, intusque etiam urinam agitet et conturbet. Verum quis non immerito dubitare posset, an calor naturalis ita ab externo et ambiente frigore augeri possit, ut etiam urinam conturbare, ejusque colorem intendere valeat.

[note: Urina post labores. ] Sunt et aliae, praeter has, caussae, ob quas urinae mutantur. Ii, qui modice exercentur et laborant, bene coctas urinas, et in colore, substantia, ac contentis moderatas reddunt. Exercitationes enim moderatae calorem nativum augent. Qui autem immodice exercentur et laborant, in iis priimo color augetur ac crassities: et contenta imminuuntur. Nam quae diutius durant exercitationes, vires resolvunt. Qui vero in otio vivunut, urinas habent non multum coloratas, et praeterea crassas, et cum multis sedimentis. Nam in otio vires et calor languent.

[note: Vigiliae et somnus quales urinas pariant. ] Gignunt et vigiliae, et somnus mutationem alquam. In vigiliis immoderatis principio color eodem modo, ut in exercitiis, augetur; sed si diutius durent, remittitur. Somnus si moderatus sit, urinae secundum substantiam, colorem et contenta moderatae et bonae redduntur. In somno enim revocatur calor ad partes interiores, atque hinc optimae coctiones et urinae fiunt: si vero, jam absoluta coctione, quis amplius dormiat, initio calorem intus detentum, et supra modum alimentum permutare, et colorem urinae augere, contenta vero et substantiam imminuere statuunt: postea vero cum non amplius agit in alimentum, nec foras etiam fertur, otiosum evadere imbecillumque


page 601, image: s0601

reddi, et hinc urinas a perfecta coctione deficere.

Non secus ab animi affectibus et perturbationibus urinae nonnihil mutantur. Qui leves et breves sunt, illi non magnam urinas mutnadi vim habent; qui vero sunt graviores et diuturniores, ii non leviter urinas immutant. Cum autem affectus alii calorem augeant, alii imminuant, de quo alibi dictum, secundum caliditatem et frigiditatem, quam corpori inducunt, urinas alterant.

Tandem et cibi urinas immutare valent. Nam cibus moderare sumtus mediocre suppeditat sedimentum, copiosus copiosum, tenuis nullum. Ut jam nihil dicamus de iis cibis, sicut et potu, et medicamentis, quae magnam vim colorem et odorem urinae mutandi habent.

CAPUT XI. Quae observanda sint in urinae Inspectione.

POstquam jam omnes urinarum differentias et differentiarum caussas explicavimus: unicum hoc restat, cujus gratia haec tractatio instituta est, ut jam videamus, quem usum habeant urinae in agnoscendis morbis et morborum caussis, et quid ex iis praedici possit. Antequam tamen id faciamus, praemittendum videtur, quae observanda sint in urinae inspectiione. Multa enim possunt intervenire, quae, nisi observentur, judicium corrumpunt.

[note: Quando urina excipienda. ] Primo autem observandum, quo tempore urina excipienda sit. Nam etsi non inutile sit, omnes quocunque tempore exceptas urinas inspicere: tamen non omnes significandas corporis dispositiones vim eandem habent. Quae enim mox sumto cibo emittuntur, certi nihil significant, (praecipue vero si copiosius quis biberit) quia nondum absoluta est concoctio et excrementorum separatio. Itaque perfecta concoctione demum urina excipienda est. Laurent. Joubertus, de urin. c. 1. tempus hoc non longe ante horam prandii esse dicit. Verum nimis longus hic videtur terminus. Circa tempus matutinum enim plerumque coctio absoluta est, et urinae satis tum ad inspectionem sunt idoneae.

Nonnulli existimant eam urinam quoque (quod non inutile est) quae ante coenam et post cibi in prandio sumti coctionem excipitur, inspiciendam esse: quanquam tam certa indicia exhibere non possit, ut matutina; cum noctu fiat melior concoctio. In febribus etiam ad paroxysmos respiciendum. Nam secundum hos urinae quoque variari solent, atque experientia docet, alio modo tempore paroxysmi, alio extra paroxysmum urinam sese habere; id quod ob materiae morbificae, quae tempore paroxysmi fit, expulsionem accidit.

Secundo videndum, an caussae aliquae praecesserint, et loco cibi, potus, vel medicamenti quid assumptum sit, quo urina mutari possit: exempli


page 602, image: s0602

gratia ex cassia sumta urina nigra; ex rhabarbaro flava redditur, ex terebinthinae usu violae odorem acquirit. Medicus itaque cognitum habeat, an tale aliquid praecesserit, ne in judicando decipiatur.

[note: Tota urina una vice emissa excipienda. ] Tertio tota urina unâ vice emissa simul excipienda; neque pluribus vicibus emisse miscendae sunt. Nam nisi tota urina excipiatur, neque substantia integra, neque ipsa conrenta satis apparent. Si autem quae pluribus vicibus emissae sunt, uno vase excipiantur, diverso substantiae et contenta confunduntur, neque certum judicium inde peti potest.

[note: Urina antequam inspiciatur, quiescat. ] Quarto etsi non inutile sit, ubicunque datur occasio mox redditam urinam inspicere: tamen integrum judicium serendum non est, antequam subsederit, et contenta propria loca occupaverint. Nam si urina mox excepta inspiciatur: tantum color apparet; consistentia vero urinae et contenta atque bullae ita exacte agnosci non possunt. Nam quamvis in urina statim reddita aliquae bullae appareant: fieri tamen potest, ut postea omnes evanescant. Contenta quoque non statim apparent, sed demum ubi urina quieverit. Et saepe initio apparent nubeculae, quae tamen sensim postea ad medium matulae, atque hinc ad fundum descendunt. Separatis jam et ad fundum segregatis contentis, tum demum vera urinae consistentia patefit. Saepe enim, dum contenta adhuc cum liquore permiscentur, urinae substantia crassior apparet. Avicenna tempus, post quod observari debet urina, horâ fere definit, et post horam sextam urinam inspici non vult, cum tanto spatio jam corrumpatur. Verum spatium ita exacte definiri non potest. Dantur enim saepe urinae, quae non solum per sex horas, sed per totum diem integrae conservantur. Dantur contra et aliae, quae vel intra horae spatium conturbantur. Hae itaque urinarum conditiones animadvertendae sunt.

[note: Quo loco asservanda urina. ] Quinto cavendum, ne urina aere frigido, vel ventis, praecipue vase aperto, asservetur, atque eorum patur. Ut veor nimirum frigus est vitandum, ita et nimius calor, et proinde urina neque igni aut fornaci admovenda est, nec radiis solaribus objicienda. Nam a calore nimio non minus, quam a frigore mutari potest.

[note: An urina turbata inspicienda. ] Sexto cum autem non raro accidat, ut urina diligenter etiam asservata suâ naturâ turbetur: quaeritur quid cum ea agendum sit? Nonnulli, inter quos est Mercurialis, de urin. cap. 9. urinae semel turbatae non multam fidem habendam censent; quod igne vitiari atque extenuari urinam credant: et, ut Mercurialis ratio habet, cum id, quod semel corruptum est, idem numero amplius redire non possit. Verum etsi melius sit, urinam inspicere, antequam turbatur: tamen si turbari contingat, usitatum est, turbatas ad ignem aut potius in aqua calida iterum solvere, ut ad pristinum statum redeant: solutae autem aliquandiu quiescere debent, ut contenta


page 603, image: s0603

omnia locum naturalem petant. Et testatur experientia, colorem, substantiae modum et contenta, quae in turbatis omnia turbata erant, iterum conspicienda exhiberi. Neque violentus aliquis calor adhiberi debet, qui urinam possit vitiae et corrumpere, sed lenis et blandus, qualis est aquae calidae. Ludit vero in vocabulo corruptionis Mercurialis. Nam quamvis verum sit, quod semel corruptum est, idem numero redire non posse: tamen in urina, quae saepe mox atque emissa est, turbatur, nullam talem corruptionem concedimus, sed saltem aliquam alterationem et mutationem, quae levi calore emendari et facile tolli potest, ita ut urina plane ad pristinum statum redeat. Cujus rei exempla quoque saepe offeruntur in aliis liquoribus, qui eandem numero essentiam retinentes in locis calidis sunt clari et perspicui, in frigidis turbantur.

[note: An ex urinais turbatis, antequam clarescunt, quid cognosci possit. ] Sed quaeritur et istud hoc loco; an urinae turbatae, antequam iterum solvantur, inspiciendae sint. Vallesius, de urin. cap. 3. multo minus ex perturbatâ frigore, quam ex solutâ igni perspici posse statuit; cum in perturbata neque substantia urinae, neque quod contineatur, agnosci possit, color vero omnino obscure. Argenterius, de urin. cap. 3. refert, Joan. Bapt. Montanum, solitum fuisse urinas turbatas, antequam ad ignem reciperent, quam prius habebat, naturam, inspicere, idque sibi saepe risum, dum Patavii cum ipso aegrotos communi operâ inviseret, movisse. Nam quid, inquit, ostendete possunt tales urinae corruptae a frigore, vel a calore externo? Quandoquidem videmus omnes urinas, et tenues, et crassas, et albas, et pallidas, et alias quascunque tandem ita corrumpi, perturbari et confundi. Verum enimvero non caussam habet sufficientem Argenterius, cur virum hunc diligentem et peritum rideat. Nam etsi verum sit, urinas omnes tandem turbari: tamen falsum est, omnes urinas tenues et crassas, albas et pallidas, aut alias quascunque, ubi turbatae fuerint, ejusdem naturae apparere. Sed conspicitur longe maxima in turbatis urinis differentia: et saepe urinae, quae non turbatae fere convenire videntur, ubi turbantur, maxime differunt: et in turbatis urinis ea saepe urinae materia sese exhibet, quam vix in claris cont neri quis credidisset. Quapropter inutile non fuerit, turbatas urinas, antequam iterum igne solvuntur, inspicere.

Septimo, Matula quieta contineatur et non agitetur. Quamvis enim usitatum fuerit barbaris Medicis, ut scribit Vallesius, ut urinas moverent, et matulam circumducerent, antequam eam inspicernt: [?]en prava haec est consuetudo. [?]m cuncta hoc modo turbantur, ut neque substantia urinae, neque color, neque contentum recte agnosci possit.

[note: Vas, in quo urina inspicienda, quale esse debeat. ] Octavo, et vasis, in quo inspicienda est urina, habeatur ratio. Inprimis autem vas sit clarum, perspicuum et omnis coloris expers. Nisi enim


page 604, image: s0604

sit plane perspicuum et omnis coloris expers, neque substantia, neque color urinae recte percipi potest, sed color vitri colorem urinae mutat. Deinde sit eâ figurâ praeditum, qua illa vasa vitrea vulgo parari solent.

[note: Quo loco urina inspicienda. ] Nono, Neque in loco nimis umbroso, neque luminoso plerique Medici urinas inspicere jubent: cum lumen nimium fallat et alios colores inducat; locus vero obscurus colores obscurare soleat. Quomodo se gesserit hac in re Valesius, scriptum reliquit, de urin. cap. 3. Si, inquit, adsit Solis splendor, transfero matulam a Sole in umbram, et rursum in Solem: si quid variegatum, aut insigni colore affectum, moveo, et rursus eo versus reduco, idque ter aut quatuor facio, ut res videtur exigere, quousque non possit me fallere, quid id, quod circumstat, faciat aut non faciat, et proinde quid proprium, quid alienum sit urinae. Neque quidem ita me fugit quicquam. Quaedam enim melius in loco umbratili, quaedam in Solis splendore videntur. Colores in umbratili, nisi omnino obscurus sit, melius percipiuntur: an vero contineatur aliquid, in Sole rectius cognoscitur. Et ipsa testatur experientia, commodius esse, vitrum cum urina non in uno saltem loco fixum retinere, sed situm et locum mutare: ne tamen moveatur urina. Alia enim in alio loco, ut diximus, commodius conspiciuntur. Ne vero lumen incidens quem fallat, aut colorem aliquem in urina mentiatur, manu vel brachio interjecto lumen intercipere jubent Medici nonnulli.

Decimo tandem etiam praecipiunt nonnulli, ne nimis longe amoveatur urina, sed ita prope retineatur, ut etiam odor, si opus sit, aliquo modo percipi possit. Ita enim a vino a aliis liquoribus rectius discerni potest urina.

[note: Qua ratione urina hominis ab aliorum animalium urinis vel aliis liquoribo discerni possit. ] Verum cum vulgus nonnunquam, Medicos decipiedi gratiâ, alios quosdam liquores, vel aliorum etiam animantium urinas pro humana urina ad Medicos mittat: qua ratione fraus illa animadverti possit, a nonnullis docetur. Primo nonnulli, ut Argenterius, de urin. cap. 27. monent, in urina semper aliquid sursum deorsumque ferri, more atomorum, quod in aliis rebus non fiat. Verum recte Mercurialis, de urin. cap. ult. hoc signum pro incerto habet; cum sint multi liquores, quibus hujusmodi corpuscula miscentur, et exempli loco adducit vina, quae aqua Tyberina temperantur. Deinde falsum est, in omni urina talia corpuscula conspici. Saepe enim urinae tam clarae sunt, ut nihil talium corpusculorum vel ascendere, vel descendere videamus.

Secundo, hoc modo alios liquores ab urinis discernere docent. Alii liquores omnes ex syrupo acetoso, aqua mellis, aqua croco tinctâ, et similes, quo propius oculis admoventur, eo clariores et tenuiores apparent: quanto vero longius ab oculis removentur, eo crassiores apparent, atque eo magis eoru claritas imminuitur. Vinum excipiunt, ut quod et propinquum, et remotum semper suit tenuitatem ostendat. In urina vero contrarium


page 605, image: s0605

accidit. Nam quanto majore distantia ab oculis removetur, eo clarior et tenuior apparet; si vero propius oculis admoveatur, crassior, et minus clara redditur. Optime autem odor urinam ab aliis omnibus liquoribus discernit.

Ab aliorum vero animalium urinis hominis urinam discernere hoc modo docet Avicenna, lib. 1. fen. 2. doct. 3. sum. 2. cap. 11. et qui eum sequuntur. Urinas asinorum ajunt esse sicut butyrum liquidum, turbidas et crassas: Boum autem equorumque urinas urinis asinorum esse similes, sed magis citrinas et parte superiore clariores, inferiore turbidas. Urinas ovium esse albas, propinquas urinis hominum, ad citrinum colorem inclinantes, sed habere substantiam (forsan intelligit consistentiam crassiorem) et eorum sedimentum esse sicut oleum aut amurca: urinas capreoli urinis ovium et hominum similes esse, et neque substantiam habere, neque sedimenta, sed esse clariores.

Verum forsan haec non ita exacte urinam ab aliis liquoribus et urinis discernunt, ut quis etiam, cum maxime cavet, decipi possit, et si quis Medicum fallere velit, non adeo difficulter id praestare queat. Sed seipsos maxime decipiunt, qui hoc modo Medicos decipere cupiunt. Danda autem est opera Medicis, ne quam tale quid tentandi ansam praebeant vulgo: quod fiet rectissime, si ex inspectione urinae non plura promittant, quam in potestare artis est. Nam si candide vulgum monerent, quid ex urina praedici possit, neque facile aegro non viso et ad cujusvis ignotae fallacis et subdolae mulierculae libitum multa ex urina vaticinarentur: vix unquam tale quid tentare auderet.

CAPUT XII. Quid ex urina perspici et praedici possit.

ETsi ex praecedente de caussis urinarum doctrina satis pateat, quid quaelibet urina portendat: tamen in specie quaedam explicare non inutile est. Primo autem videndum, quousque sese extendat hoc ex urinis judicium, ne Medicus plus, quam in artis potestate est, polliceatur, et cum artis dedecore omnia sese ex urinis agnoscere posse temere jactitet. Falli enim tales omnino existimamus, ex caussis, quae mox dicentur, qui omnes omnium partium affectus, ex urinae solius inspectione, aegro etiam absente, certeque et sufficienter totam morbi naturam sese cognoscere posse existimant, et inspecta sola urina, etsi aliunde nullam morbi cognitionem habeant, medicamenta cum aegri periculo praescribere audent.

[note: Urina suufficientia omnium affectuum signa non exhibet. ] Primo enim, nisi alia signa conjungantur, urinae sufficientia signa non exhibent, neque omnes morbi et affectus ex sola urina perspici possunt; cum dentur multarum partium morbi, qui nihil urinam alterant, et de quorum caussis urinae nihil permiscetur.


page 606, image: s0606

Et ut hoc jam solum dicamus, potest quis morbo maxime bilioso laborare, ita tamen, ut nulla bilis in urinâ signa appareant, si videlicet bilis cum urina non excernatur, sed ad alias partes feratur, exempli gratia, si tota ad caput moveatur, ut docet Galenus 4. aph. 72. Unde et Hippocrat. citato aphoris. pellucidas et albas urinas malas esse scribit, maxime sin in phreniticis appareant. Deinde patet ex iis, quae capite praecedente diximus, magnas ex cibo et potu, medicamentisque, ut et aetate, sexu, tempore anni, vitae genere posse fieri urinarum mutationes, quae si ignotae sint Medico, neque aegri naturam et alias circumstantias cognitas habeat, plurimis modis errare potest. Facit et ad errandum illud non parum, quod urinae ad eos, qui hac in re vulgi applausum quaerunt, et ex praedictione ex urinis famam captant, multis modis corruptae, negligentius asservatae, in vasculis non mundis, sed alienâ qualitate imbutis exceptae afferuntur. Ex quibus nihil certi cognosci posse, quilibet facile perspicit.

[note: Epatis et venarum dispositio ex urina cognosci potest. ] Sed his, missis jam videamus, quid ex urina cognosci et praedici possit. Primo eam, quae in jecore et venis est, dispositionem indicare urinam, extra controversiam est. Docuit Galenus id multis in locis. 2. progn. t. 26. haec habet: Facultatis in ventre indicia agnoscuntur ex iis, quae quotidie dejiciuntur: facultatis vero in jecore et venis, ex uvina. Et, 1. de cris. c. 7. ait: inferioris ventris concoctionem excreta; venosi generis urinae; instrumentorum autem, quibus spiramus, sputa coctionem ostendunt. Et, ibid. Coctionis, quae in spirandi instrumentis fit, sputa; ejus vero, quae in venis, urinas: illius autem, quae in ventre, alvi excrementa signa esse statuere oportes. Et in febribus omnibus ad urinas praecipue attendere oportet. Quod repetit. 3. de. cris. cap. 3. Non aequa, inquit, omnium signorum dignitas est exisitmanda, sed in moris quidem thoracis, et pulmonis praecipue sputamina sunt animadvertenda; non tamen urinarum contemplatio negligenda, sed et alvi excrementa sunt inspicienda. Si vero tantum febricitent sine visceris alicujus passione aut cunc inflammatione epatis, vel venum, vel vesicae, vel splenis, maxime urinis animum ad hibere oportet Neque haec sine caussa statuit Galenus, sed fundam menta hujus rei habet, 1. de loc. affect. cap. 5. ubi inter signa, per quae simul locus affectus et dispositio deprehenditur, excreta etiam recenset. Et, 1. de cris. c. 7. ubi monstrat, cujusque partis in corpore superfluitatem eam, quae illi inest, dispositionem ostendere. Quales enim intus humores sunt, et qualis coctio in qualibet parte, talia quoque excrementa ejiciuntur.

[note: Renum, meatuum urinariorum et vesicae affectius significat urina. ] Secundo est et hoc extra controversiam; quod Galen. secundo loco addit, 1. de cris. cap. 7. Urinas quoque renum et meatuum, per quos urina defluit, et vesicae ac penis affectus significare. Nam si quid in viis, per quas urina transit, p. n. contineatur, id facile urinae permisceri potest. Unde et Hippocr. 2. progn. t. 37. postquam de urinis quaedam dixisset, concludit: Non te fallat, inquit, si ipsa vesica


page 607, image: s0607

aegrotans aliquam talem urinam reddiderit. Non enim totius, sed ipsius per se vesicae indicium est.

[note: An prater epatis, venarum, et viarum, per quas fluit, affectum aliud etiam significet urina. ] Tertio, an vero praeterea quid ex urina cognosci possit, Medici dissentiunt. Nonnulli enim nihil praeter epatis et venarum dispositionem, ac meatuum, per quos urina transit, hinc agnosci statuunt: citantque pro se Galenum, qui, comm. 2. prorrh. ad t. 2. ubi Hippocrates haec habet; multoque magis, si urina in sublime elata sit, et quaecunque alia in ea fiunt desipientiae signa, haec addit: memoriâ tenere tyrones oportet, nullum in urina esse signum, quod delirium portendat. Nempe haec partium epatis, renumque et vesicae affectionem significat, vasorumque sanguinem continentium, et virtutis succos generantis tum robur, tum imbecillitatem. Affectionum vero cerebrialia sunt tum symptomata, tum signa.

Alii vero longe latius extendunt hoc ex urinis prognosticum. Actuarius, de urin. judic. l. 2. cap. 25. cerehri, membranarum cerebrum succingentium, lienis, pulmonis, colli et aliarum partium affectiones ex urinâ cognosci posse autumat. Latius etjam videtur hoc judicium extendere Hippocrates, qui, 4. aph. 70. scribit: quibus per febres urinae sunt turbidae, qualis jumentorum, vel dolor capitis adest, vel aderit. Et invenias Medicos, qui nescio quae ex urina praedicant.

Verum enimvero si rem aequâ lance expendamus, animadvertemus, hoc ex urinis judicium neque nimis late extendendum, neque etiam nimis arcto contrahendum. Nam hoc certum est, ex urina de nullius partius affecta posse ficri judicium, nisi aliquid caussae morbificae, quae affectum illum generat, urinae permisceatur, vel ipse partis affectus quocunque etiam modo urinam immutet. Cum autem urina venosi generis excrementum sit, hinc manifestum evadit, eas partes affectas, quae vel nihil ad venas mittunt, vel sanguinem in venis non mutant, etiam ex urinis cognosci non posse.

[note: Quousque sese extendat ex urinis judicium. ] Quarto, quam late autem extendi possit hoc prognosticum, haec docebunt. Primo cum non solum illa materia, quae in venis continetur, sed et aliis quae in partibus, urinae permisceri possit, credibile est, illarum etiam partium, e quibus materia in venas mittitur et urinae permiscetur, affectiones urinam significare posse. Deinde cum materia, quae in venis continetur, ad alias partes ferri, easque laedere possit, et de illaru partium affectibus aliquid judicabit urina. Tertio cum multarum partium affectus cum venosi generis affectibus conjungi possint, etiam de partium illarum, quae unâ affliguntur, conditione et statu aliquid significabit.

[note: Ex quibus partibus aliquid materie urinae permisceri possit. ] Primo enim negari vix potest, non solum materiam, quae in epate, venis et renibus continetur, urinae permisceri, sed et aliunde non raro affluere. Nam totius corporis excrementa ad veficam et ad alvum confluere posse recte scripsit Galenus, 2. progn. t. 37. et epid. comm. 2. t. 41. Ita ex capite pituita in venas fluere, et hinc cum urina permisceri potest. Unde


page 608, image: s0608

[note: Spumosa urina quid significes. ] spumosas urinas capitis plenitudinem, et ab eo descensum pituitae in partes subjectas significare docet Argenterius, de urinis cap. 25. Idem docet; cum pituitae generatio fiat in epate, non solum vitio epatis, sed et quando ventriculus non satis concoxit, nec praeparavit alimentum epati, id etiam posse urinam significare existimat; [note: Aquosae urina quid significet. ] et proinde stauit, ubi aquosae minguntur urinae, raro aberrare Medicos, si debilem ventriculi coctionem inde colligant. Eodem modo et ex aliis partibus materia ad renes et hinc ad vesicam mitti potest. Hippocrates, 6. aph. 44. scribit: quibus â stranguria ileus supervenit, intra septem dies moriuntur; nisi febre superveniente copiosa urina fluxerit. Et, 4. aph. 73. tormina intestinoru et hypochondriorum, urina quoque multa profluente, solvi posse existimat. Sic testatur experientia, aquas hydropicorum interdum evacuari per vesicam; pus in pulmone et thorace collectum per urinas interdum expurgari statui Galenus, 6. de loc, affect. cap. 4. Quanquam autem hae viae difficiliores esse videantur: tamen certum est, materiam ex venis in omnia corporis loca posse penetrare; quod non solum partium nutritio, sed et alia docent, et contra attenuatam in easdem refluere posse et remeare.

Quae cum ita sese habeant, non solum substantia, contenta, et omnia accidentia urinae diligenter sunt consideranda, sed aliarum partium Symptomata et affectiones perpendendae. Nam si aliqua pars peculiariter afficiatur, et, mutatâ urina, etiam in parte affecta peculiaris aliqua fiar mutatio, indicio est, ex parte illa ad renes et vesicam fuisse transmissam materiam.

Secundo accidit et hoc interdum, ut ad alias partes humores ex venis ferantur, et varia symptomata inducant; ut si ad caput tendat, delirium et phrenitidem gignat. De urinis turbidis, quales sunt jumentorum, dolorem capitis significantibus, allegatus jam est aphorismus 70. sect. quartae, ubi est et alter aphorismus, 72. quibus pellucidae et albae fiunt urinae, malae; maxime vero si in phreniticis appareant: cum ut Galenus, in comm. addit, totius bilis flavae motum sursum ad caput factum esse denunciet, et comm. prorrhet. t. 4. inquit: Vrinae in turbulentis vigilibusque nigrae sublime petentes, phreniticae. Et, 2. prorrhet. t. 1. si quippiam in urina sublime petierit, occultato coxae dolore, delirium portendit.

[note: Urinae phreniticae] Verum de his urinis observandum est, quod habet Galenus, in commento allegati modo lici ex prorrhet. t. 4. Phreniticorum ea signa sunt certissima, quae perpetuo et solis insunt phreniticis. Deinde ab his, quae perpetuo quidem, sed non solis, quae in suis tractatibus a nobis sunt tradita, demonstratumque, neque in urinis, neque in dejectionibus, neque in sudoribus, neque in sputis, neque in vomitibus phrenitica signa esse. Nam neque turbatae, neque tenues urinae, neque enaeorema habentes, perpetuo tale quid significare; cum etiam ex aliis caussis ortum habere possint. Itaque sciendum,


page 609, image: s0609

tales urinas non per se, sed per accidens tales affectus significare; et propterea consultissimum fuerit, non solum ad urinas respicere, sed quomodo se actiones animales et aliarum partium habeant, investigare. Nam si ingruentia symptomata, verbi gratia, instrante delirio, capitis dolor, vigiliae, oculorum rubedo et similia adsint, et consentiant cum his urinae: tum forsan delirium aut similem morbum praedicere licet. Alias verum est, neque in dejectionibus, neque in urinis certa phreniticorum signa esse. Docuit hoc etiam Galenus, 3. epid. comm. 3. aegrot. 12. sect. 83. cum ait: Quia etiam in aliis aegris cum dixerit; suspensiones elatae, statim subjecit, deliravit, innuens, quod ejusmodi suspensiones deliria comitantur in praesagiis, ubi omnia, quae accidunt urinis, est persecutus, nullum fecit praesagium ex eis delirii. Quare signum hoc videtur per seipsum delirium nunquam denunciare, sed casu nonnunquam commonstrari, quia flatuosionem esse sanginem significat.

[note: In omnibus morbis, quibus febris conjungitur, urina considerand. ] Tertio cum multarum partium affectibus febres et venosi generis affectus conjungi possunt. Quapropter etsi tunc urinae illum ipsum partis privatae morbum primo non indicent: tamen non inutile fuerit tum urinas considerare, et salutis et mortis signa inde petere. Quod ipsum monuit Galenus, 1. prorrh. t. 4. Quae de urinis, ait, dicta sunt, a phreniticis quidem separata sunt, sed ad inspiciendum, utrum perniciose aut salubriter aeger habuerit, conducunt. Itaque etsi ipsa luxatio, fractura, vulnus, aut tumor alicujus partis ex urina cognosci non possit: tamen cum febres non raro conjungantur talibus affectibus, non inutile est, urinas inspicere. Ex urinae enim inspectione cognosci potest, an febris conjungatur, nec ne, et cujus conditionis febris sit: unde colligi potest, quam periculose aeger decumbat. Melius enim semper est febre in talibus vacare, quam febrem conjunctam habere: et ipsa febris conditio majus vel minus periculum denunciabit. Monuit hac de re Galenus, 1. de cris. c. 7. in fine, his verbis: In iis, qui laterali morbo afficiuntur, primo quidme sputamina, secundo loco urinas attendere oportet; quoniam is morbus omnino cum febribus conungitur: in passionibus autem ventris, si sine febre fuerint, sola alui excrementa inspicere oportet; si autem cum febre, etiam urinas.

Latius si quis urinae inspectionem extendat, non videmus, quo modo et quibus de caussis ei assentiri possimus.

[note: An intemperies partium privatarum venis non communicata ex urinis perspici possit. ] Conatur quidem Hercul. Saxonia de urin. c. 18. defendere, intemperiem quoque partium determinatarum (verbi gratia, nervorum, pulmonum, cerebri) etiam venis non communicatam posse ex urinis agnosci; atque hujus rei hanc affert rationem, quod serum accedat ad partes determinatas, ut sit vehiculum sanguinis, ac proinde accipiat qualitates partium illarum. Unde existimat, si postea regurgitet, et per urinas emittatur, illarum partium affectus posse ostendere. Verum enim vero longe petita videtur haec ratio. Nam etsi negari non


page 610, image: s0610

possit, aliquid serosi humoris cum sanguine per venas distribui, et forsan in exiguis venis sanguini vehiculi loco esse: tamen illud pauxillum est, et per sudores, ac insensibilem transpirationem discutitur. Et si omnino ejus aliquid per vesicam expurgetur, cum majore quantitate reliqui humoris serosi et potuilenti permixtum, vox potest aliqua peculiaria partium determinatarum et longe remotarum exhibere indicia.

Sed quae in specie ex urinis cognosci possint, pluribus recensere opus non est; ne actum agamus. Nam qui cognitum habet ex superioribus, ex qua caussa quaelibet urinarum differentia proveniat, ille eâdem operâ intelliget, quid quaelibet urina significet. Exempli loco saltem aliquid de uno fere colore, ex cap. 5. afferamus. Cum enim eo loci dictum sit, urinam tingi a bile seu sero bilioso et tincto, et in corpore temperato bilem nec nimis calidam, nec majori copia generari, seu serum non nimis a duri et coloratum reddi, atque hinc urinas ex moderata bile seu seri biliosi admistione accipere colorem aureum: facilem quivis inde colliget, ubi est urina bene colorata, ibi moderatam esse coctionem. Si vero urina sit alba ex admistione substantiae alicujus, quales sunt lacteae, ex eodem capite colliget, pituitam vel pus admisceri; quod quale sit, ubi urina subsederit, facile agnosci, et aliis in corpore symptomatis consideratis, ex qua parte proveniat, investigari poterit. Si vero sit alba et aquosa, et nulla sit suspicio obstructionis, neque etiam bilis ad alium locum feratur; quod ex eo colligi potest, si consideretur, an urina antea colorata fuerit, nec ne, neque etiam quis copiosius biberit: ex eodem capite discet, a cruditate tales urinas ortum habere, dum scilicet in epate et venis praecipue calor nativus ob imbecillitatem suum officium non facit, sanguinemque non recte elaborat, et serum hiliosum et salsum humorem non separat; sive haec imbecillitas proveniat a frigiditate, sive calore nimio. Ab utro autem ortum habeat, ex eo colligi potest, quod scilicet febris adest, vel non adest. Verum reliqua de his suo in loco, in speciali de signis doctrina, proponentur.



page 611, image: s0611

LIBRI TERTII PART. I. SECTIO IV. De Pulsibus. CAPUT I. Quid sit Pulsus.

[note: Pulsus nomen antiquis quomodo usuro patum. ] PUlsus nomen, qui Graecis [gap: Greek word(s)] , antiquioribus Medicis non eâ plane significatione, quâ nunc, usurpabatur. Nam ut Galenus, 4. de rat. vict. in ac. t. 26. docet, tantum de motionibus, dolorem in membris inflammatis excitatibus, de palpitationibus quoque, et praeterea de vehementi arteriarum motione, seu, ut idem annotavit, in lib. uqod animi mores temperam. cororis seq. cap. 8. non de omni arteriarum motu, sed de sensibili solum et qui ipsi homini prorsus vehemens esset, nomen pulsus veteres accipiebant. Quem loquendi modum ipse etiam Hippocrates retinuit, dum, 2. epid. scribit: cui vena, quae in cubito est, pulsaverit, is iracundus et furiosus evadit. Id enim de conspicua, vehementi et celeri arteriarum pulsatione saltem intelligendum.

[note: Pulsus nomen quomodo hodie usurpetur. ] Verum idem Hippocrates primus omnium, ut Galenus, 1. de diff. puls. cap. 2. annotavit, omnem arteriarum motum pulsum nominavit. Quem posteriores Medici omnes, inprimis Erasistratus, Herophilus et Praxagoras secuti sunt, qui omnes perpetuum illum arteriarum motum pulsum nominant. Nimirum, ut Galenus, 4. de diff. puls. cap. 2. habet, quibusdam in partibus corporis percipimus motum quendam, non modo si attingamus, sed interdum oculis etiam. Hic in omnibus valentibus multis corporis partibus cernitur, de quibus est carpus manus; atque primo quidem animadvertimus quiddam de profundo ascendere et nos ferire, ab ictu interdu aperte iteru recedere, inde requiescere: interdu primo statim species ostenditur requiescentis, ac deinde ascendentis, iterum ferientis, atque mox reprimentis se rursum atque quiescentis. Eum motum omnes homines pulsum appellant. Quem si definire placet, Ets motus cordis et arteriarum dilatatione et constrictione constans, a facultate vitali, ad symmetriam caloris nativi conservandam institutus.

Verûm enimvero ut natura et definitio pulsus clarior reddatur, quatuor, quoru in definitione mentio facta, ordine consideranda sunt; primo instrumenta seu corporis partes, quibus


page 612, image: s0612

pulsus perficitur; secundo, facultas seu caussa efficiens, quae organa illa movendo pulsus autor est; tertio usus; quarto partes pulsus.

[note: Instrumenta pulsus. ] Instrumenta pulsus sunt cor et arteriae. Nam cum animalium vita et actiones sine spiritu et calore vivifico persistere et perfici non possint: cor conditum est, quod caloris et spiritus vitalis, fons, domicilium, focus atque officina sit. Cum vero spiritus vitalis calidae naturae sit, et, ut conservetur, refrigeratione et ventilatione perpetuo opus habeat: ita comparatu est cor, ut perpetuo motu, sese dilatando et contrahendo, moveatur, quo et aerem frigidum a plumonibus per respirationem attractum et admissum ad sese attraheret, et fuligines calidas expelleret. [note: Arteriarium usus. ] Et quia calorem vitalem non sui gratiâ solum cor generat, sed ut totum corpus eo quasi vivificaret: canalibus opus fuit, quibus e corde, tanquam fonte, calor hic vivificus in universum corpus derivaretur; atque isti canales arteriae sunt. [gap: Greek word(s)] ut est in lib de corde, [gap: Greek word(s)] . Hae sunt naturae humanae fontes, hincque flumina excurrunt, quibus corporis alveus irrigatur. Atque haec vitam homini conferunt, et si resiccata fuerint, homo perit. Cum vero calor iste per totum corpus diffusus, non minus quam in corde, refrigeratione atque ventilatione opus habeat, et ipsas arterias, itidem ut cor, moveri, et motu aerem frigidum attrahere, ac fuligines, quae calorem suffocare possent, expellere oportuit.

[note: An eodem tempore cor et arteria dilatentur ac constringantur. ] Hoc loco illud non praetereundum, quod a quibusdam in dubium vocari solet: An eodem tempore cor et arteriae dilatentur et constringantur, an vero corde dilatato constringantur arteriae, et constricto corde dilatentur arteriae? Verum cum temerarium sit his, quae sensibus percipiuntur, non acquiescere, non est cur negemus, cor et arterias simul atque eodem tempore dilatari, et simul etiam constringi. Nam non solum ex vivorum anatomia, ut monet Galenus, 7. de administr. anat. c 14. sed ex eo quoque percipi potest, cor et arterias simul atque eodem tempore moveri, quod, si una manus imponatur cordi, altera vero arteriae, simul atque eodem tempore pulsus percipiuntur. Quod vero nonnullos, ut contrariam sententiam foverent, et statuerent, cor, quando arteriae constringuntur, dilatari, et contra, quando dilatantur, constringi, adduxit, istud est praecipue. Cor et arteriae, du constringuntur, expellunt; dum vero dilatantur, attrahunt. Si igitur, quo tempore cor constringitur et expellit, etiam arteriae constringantur; sequeretur, neque ipsas posse recipere, quod eo tepore cor transmittit, neque cor posse expellere; cum arteriae, quae comprimuntur, id non possint recipere: et contra, si, quo tempore cor dilatatur, et arteriae dilatentur, cor non posset ab arteriis trahere, nec contra;


page 613, image: s0613

quoniam mutuae tractiones sese mutuo impedirent. Verum tantum ab est, ut aliquid incommodi ex eo, si cor et arteriae simul dilatentur et comprimantur, sequatur, ut etiam id ad sanguinis et spiritus vitalis in corde elaborationem commodissimum sit. Nam etsi arteriae simul cum corde constringantur: tamen non ita comprimuntur et clauduntur, ut plane nihil possint recipere, sed sufficiens adhuc in contractis est cavitas ad id, quod cor transmittit, recipiendum. Diende cor et e pulmonibus trahit; neque arteriae solum ex corde, sed etiam ex vicinis partibus et venis in dilatatione trahere possunt; et qui cordis ac valvularum cordis structuram perpendit diligenter, facile animadvertit, hanc sententiam nihil absurdi includere.

[note: Caussa efficiens pulsus. An pulsus a peculiari facultate proveniat. ] Deinde post organa Caussa efficiens pulsus inquirenda est, videndumque, quae ea sit, quae organa ista moveat. Ubi sese mox quaedam opinionum divortia offerunt, disputaturque; An pulsus a peculiari aliqua facultate excitetur, an vero alia caussa sit, quae sine peculiaris facultatis ope arterias moveat? Aristoteles, de respir. cap. 20. statuit, quod [gap: Greek word(s)] seu tumefactio, quae fit ex alimento per calorem, pulsum faciat; exemplumque affert ebullitionis, quae fit, cum inflatur humidum a calido. Elevatur enim propterea, quod amplior fiat moles. Quem etiam alii nonnulli sequuntur, qui patant cor arterias ideo distendi, quia replentur. Repleri autem cor et arterias ob sanguinis quasi ebullitionem et [gap: Greek word(s)] Nam quia ob talem ebullitionem major moles fit, arterias et cor dilatari necesse est. Subsidere vero, ubi illa effervescentia, et quasi ebullitio cessat; quod fit aeris frigidi, qui fervorem sanguinis compescit, attractione. Ex qua sententia sequitur, pulsum non ab aliqua peculiari facultate edi, sed tantum â sanguinis et spiritus effervescentia. Et licet alii aliter hanc Aristotelis sententiam explicent: in eo tamen omnes conveniunt, cor et arterias dilatari, quia implentur.

Verum fidem haec sententia non meretur, neque pulsus pro accidentario solum motu habendus, sed protali, qui a natura ad finem aliquem est ordinatus, et animalibus secundum naturam ipsorum competit. Etenim a principio ad mortem usque anmalis durat, et si intercipiatur, animal moritur. Et si repletio solum atque [gap: Greek word(s)] sanguinis vitalis est caussa dilatationis: sequeretur, hunc motum potius esse violentum, quam naturalem. Neque hinc sufficiens caussa reddi posset, cur; moto corde, simul omnes capillares arteriae, et quidem eodem motu, moveantur. Etenim non sunt tam durae, ut corde elevato ipsae ob continuitatem simul eleventur; neque etiam par est omnium arteriarum ratio, sed quae cordi sunt propiores, sanguinem et spiritum ferventiorem habent, quam quae in remotioribus partibus. Multorum quoque pulsuum rationes reddi non possunt. Nam si solum a [gap: Greek word(s)]


page 614, image: s0614

atque inflatione organorum vitalium pulsus fieret, nulla a facultatis peculiari constitutione daretur pulsuum differentia; cum tamen certum sit, pulsum vehementem a facultate forti; debilem a debili ortum habere: adestque interdum in pestilentibus febribus maximus fervor atque aestus; cum tamen pulsus ob debilitatem virtutis sint languidi. Sicut et illud absurdum est, motum tam certum, et in quo tam exactus ordo et harmonia observatur, et multa praesentia et futura cognosci possunt, solum a caussa accidentali dependere. Quibus omnibus ipsa experientia et sensus suffragatur. Si enim vivum animal aperiatur, atque cor eximatur, aliquandiu adhuc videtur moveri; etsi sanguis jam effluxit. Quapropter cum Galeno et Medicis statuimus, cor et arterias non dilatari, quia implentur, sed impleri, quia dilatantur. Dilatatur autem cor a peculiari facultate sibi insita, quam vitalem et pulsificam nominant, quae qualis sit, alibi dictum.

[note: An arteria insitam habeant facultatem pulsificam. ] Atque hanc vim et potentiam cordi inesse manifestum est: sed an et arteriae talis vis insit; an vero aliunde eam arteriae accipiant, controvertitur. Nam ut de ea opinione, quae jam refutata est, nihil dicam, quae statuit, ob sanguinem fervidum, qui in arteriis continetur, arteriarum pulsum fieri, aliqui in ea sunt sententia, arterias vim [gap: Greek word(s)] seu pulsificam insitam habere, quae tamen facultas a spiritu e corde effuso excitetur atque in actum deducatur. Atque hinc accidere, ut, si spiritus e corde non influat, et pulsus non edatur, neque ulla vis pulsandi moveat. Alii et plerique Medici Galenum secuti vim pulsificam primo cordi competere statuunt, atque hinc eam in arterias influere, iisque communicari, et quidem non per cava, sed per tunicas earum; quod inde colligunt, quod pars arteriae vinculo intercepta non pulsat, quod non fieret, si facultatem [gap: Greek word(s)] in se haberent arteriae.

Verum hac de re prolixiûs disputandum non censemus. Nam si facultates omnes ab animae essentia per emanationem simplicem fluunt; in organis vero idoneis, ut subjecto, recipiuntur; arteriae autem et ipsae non solum animatae sunt, sed non minus, quam cor, pulsandi organa: quid absurdi est, staruere, ipsis etiam arteris aliquam vim pulsandi in esse? Interim tamen facile conceditur, arterias moveri non posse, nisi recte sint dispositae, calidoque vivifico a corde perfusae. Unde Galenus, 8. de placit. Hipp. et Platonis cap. 7. ab insito calore arteriarum motus caussari scribit: non quod calor praecipua pulsus caussa, sed tantum instrumentum sit. Sicut et id concedi potest, esse quidem in arteriis facultatem [gap: Greek word(s)] , sed cum dependentia a corde. Cum enim omnes quidem partes, atque inter has arteriae quoque animatae sint, sed ita, ut anima in corde quasi radicetur, atque hinc in omnes corporis partes sese diffundat; facultates vero ab anima dependeant: eo modo, quo anima a


page 615, image: s0615

corde communicatur et dependet, etiam facultatem pulsificam a corde communicari arteriis concedimus: sed an facultas sola absque anima a corde in arterias influere possit, non sine caussa dubitatur.

[note: Usus pulsus. ] Tandem quod usus et partes pulsus, quae conjunctim commodissime explicantur, attinet, usus pulsus in genere est, conservare [gap: Greek word(s)] caloris nativi, seu ut Avicenna, l. 1. fen. 2. doctr. 3. c. 1. loquitur, regere spiritum. Qui generalis usus alios sub se complectitur, nimirum refrigerationem, ventilationem et nutritionem spiritus et caloris nativi, ac fuliginosorum excrementorum expulsionem. Idque docet Galenus, 8. de placit. cap. 8. Arteriae. inquit, dum distenduntur per capita, quibus cutem adeunt, exteriorem aerem in corpus attrahunt; atque id tribus de caussis, ut refrigerent, ut ventilent, ut spiritum animalem gignant. Dum contrahuntur vero, quicquid in ipsis fuliginosum fumosumque creatum fuit, id expellendo elidunt. Primo enim cum viventium calor sit fervidior, quam plantarum, quae ob id etiam pulsu et respiratione opus non habent, aere non solum per inspirationem (quae fit per pulmones) sed et transpirationem (quae fit per poros cutis) attracto opus fuit, qui calorem internum temperaret, ne nimium effervesceret.

Deinde ventilationem praestar pulsus, id est, separationem fuliginum a calida substantia. Cum enim aeris motu quaelibet flamma fervidior reddatur, deinde eo fumi, a quibus extingui poterat, auferantur ac separentur, et flamma ad alimentum remittratur, ut nutrita quasi reviviscat et vividior reddatur; animalium vero calor in reconditis corporis partibus delitescat, aerisque externi beneficio frui non possit ne a suffocatione periclitaretur, Creator istud artificium corpori indidit, et arterias constituit, quarum pulsu aer attractus calorem internum ventilaret. Etsi enim et per respirationem aer attrahatur: tamen universi corporis et partium a corde remotarum calor per eam gubernari non potuit, sed haec per poros cutis aeris attractio adjungenda fuit.

Tertio pulsum ad generationem spirituum animalium facere, alleg. loc. docnuit Galenus. Ubi commodius dictum putarem, ad generationem spirituum simpliciter, vel ad generationem spiritus vitalis: nisi quis forsan in generaliori significatione per [gap: Greek word(s)] etiam vitalem spiritum intelligere velit. Nam motus tam cordis, quam arteriarum non proxime ad generationem spirituum animalium, sed vitalium destinatus est. Licet n. per respirationem quidem aer etiam per nares proxime ad cerebru attrahatur: tamen motus cordis et arteriaru cerebro proxime aerem non communicant, sed per illos attractus aer spiritus solum vitales reficit, qui postea animali materia suppeditant. Nutriri enim, seu potius generari spiritus vitales etiam ex aere attracto, negandum non est; quod tum ex aliis, tum ex isto patet, quod


page 616, image: s0616

pro constitutione aeris spiritus puriores et impuriores generantur. Docuitque Galenus idem, 12. meth. med. cap. 5. ubi spiritum in corde et arteriis cotineri, et tum ex sanguine, tum ex respiratione nutriri scribit. Et 7. de placit. Hipp. et Platonis cap. 3. inquit: spiritus, quin in arteriis continetur, vitalis et est, et dicitur, et in in arteriis ac corde gignitur, materiâ generationis ex inspiratione et humorum exhalatione sumta. Quod et ipsum docuit Hippocrates, lib. de aliment. [gap: Greek word(s)] : alimenti spiritus principium, nares, os, guttur, pulmo reliquaque perspiratio.

Tandem etiam per pulsum fuliginosa excrementa, quae in generatione spiritus vitalis et sanguinis arteriosi proveniunt, expelluntur.

[note: Partes pulsus. ] Hos vero usus praestat pulsus per geminum illum motum, ex quo ceu partibus componitur, nimirum per [gap: Greek word(s)] , seu arteriae dilatationem et contractionem. Cum vero hi duo motus sint oppositi: etiam duae quietes intercedant necesse est. Cum enim motus ad suum terminum pervenit, necessarium est, ut ibi quiescat; neque potest res moveri ad oppositum, nisi prius quiescat. Atque ita necessario inter hos motus oppositos duae quietes intercedunt; una, quae diastolen; altera, quae systolen sequitur: et nisi hoc fieret, idem moveretur moribus oppositis, et ex oppositis motibus unus continuus motus fieret; quod est impossibile, ut monstrat Aristoteles, 8. phys. cap. 7. t. 62.

Ut autem hi motus sunt oppositi, et ad oppositos terminos fiunt: ita non ad eundem finem destinantur, nec eundem usum habent. Dilatatione [note: Dilatationis usus. ] quidem fit attractio, ad caloris refrigerationem, ventilationem et [note: Contractionis usus. ] spirituum generationem. Contractio vero inprimis ad fuliginum expulsionem facta est. Cor quidem, dum dilatatur, attrahit sanguinem, spirituum vitalium sanguinisque arteriosi materiam, et aerem ex pulmone per arteriam venosam. Arteriae vero a venis vicinis aliquid sanguinis tenuioris alliciunt, praecipue vero aerem per oscula sua in poros cutis attrahunt, ad spirituum generationem, refrigerationem et ventilationem. Per systolen autem seu compressionem inprimis fuliginosa excrementa expelluntur, deinde et spiritus, et sanguinis arteriosi aliquid singulis partibus communicatur. Atque hinc accidit, quod, ubi in febribus est magnus calor, multique fulginosi vapores ascendunt, quod fit praecipue in principio paroxysmi, contractio fit major, quam dilatatio: cum vero postea calor est in summo, dilatatio fit major, quia majore refrigeratione et ventilatione tum opus est.

CAPUT II. De Simplicibus Pulsuum Differentiis.

PUlsuum differentiae plurimae ab autoribus recensentur; sed ab aliis


page 617, image: s0617

aliter: quae tamen omnes commodissime in tres classes redigi possunt. Primo enim differentiae aliae sunt absolutae, aliae relativae. Absolutae differentiae sunt, cum pulsus quamque differentiam absolute et in sua natura, nullâ ad aliam differntiam facta comparatione, consideramus. Respective vero differetiae illae sunt, quae ex pulsuum comparatione inter se oriuntur. Absolutae rursus sunt duplices, simplices et compositae. Quae tria pulsuum genera, simplices, compositos, et relativos, ordine videbimus; initio facto a simplicibus pulsuum differentiis.

[note: Quae in pulsu sint consideranda. ] Cum autem ad motum localem quinque requirantur, Movens; spatium, per quod fit motus; Tempus; et, si motus ex contrariis est compositus, Quies inter duos oppositos motus intercedens; et tandem Instrumenta, per quae motus perficitur: pulsus vero motus localis sit: etiam haec quinque in eo consideranda sunt, primo spatium, per quod fit; secundo tempus, quod consumitur in spatii transitu; tertio quies, quae motum utrumque sequitur; quarto movens; quinto instrumenta.

[note: Pulsuum simplices differentia. ] Atque hinc differentiae pulsuum simplices petuntur. Etsi enim in unoquoque pulsu quinque haec requirantur: tamen quaelibet simplex differentia unum horum praecipue respicit, et simplices differetiae sunt, quarum quaelibet uni caussarum pulsus respondet. Primo enim, respectu spatii seu quantitatis distensionis, in spatio aestimatur magnitudo et parvitas pulsus; atque hinc dicitur pulsus alius magnus, alius parvus. Tempori, quod arteria in motu consumit, respondet qualitas pulsus, ut pulsus alius dicatur celer, alius tardus. Quantitati quietis respondet crebritas et raritas pulsus, et prout parum vel diu in quiete moratur, dicitur creber vel rarus. A motore pendet vehementia et debilitas; atque hinc pulsus alius dicitur vehemens, alius debilis. Tandem ab organo pulsus, quod est arteria, quae nunc est mollior, nunc durior, oritur differentia, quod pulsus alius est mollis, alius durus. Atque [note: Pulsuum simplices differentia quot. ] ita simplices pulsus decem erunt, magnus, parvus; celer, tardus; creber, rarus; vehemens, debilis; durus, mollis: aut si inter oppositos pulsus moderatum seu mediocrem in suo genere interjiciamus, quindecim erunt pulsus simplices, quos jam in specie considerabimus.

Etsi vero nonnulli alias etiam differentias addant: tamen sunt vel incomprehensibiles (cum tactu non percipiantur) vel inutiles, et propterea merito praetermittuntur. Neque sine caussa dixisse videtur Joan. Baptista Montanus, consil. 256. ea, quae alii de aliis dicunt, forsitan esse imposturam; et inprimis quod minores differentias illas, in quas enumerata pulsuum genera ab autoribus dividuntur, attinet, de iis ingenue fatetur idem Montatus, consil. 257. se eas cognoscere non potuisse, et Galenum hac in re nescio quid Graeci


page 618, image: s0618

habuisse existimat, atque se credere ait, Galenum, cum ista scriberet, et pulsuum genera ad minima divideret, risisse. Utut autem sese istae differentiae habeant, et ratione atque intellectu colligi possint: tamen procul dubio omnes tactu perceptibiles non sunt, ut suo loco dicetur.

[note: Pulsus magnus et parvus. ] Primo pulsum magnum et parvum dici diximus respectu spatii, per quod transit et movetur arteria, seu magna ea sit, seu parva. Etsi enim arteriae aliae sint majores, aliae minores; et proinde aliae majus, aliae minus in motu spatium occupent: tamen cuique suum et definitum, in quo naturaliter moveatur, spatium attributum est; quod si arteria motu saltem occupet et permeet, pulsus est moderatus, atque inter parvum et magnum medius: quod si id excedat, est pulsus magnus: contra, si illud non totum pervadat, erit pulsus parvus. Cum vero in spatio longitudo, latitudo et profunditas considerari possit: pulsum magnum et parvum nonnulli in alias tres differentias dividunt, scilicet longum et brevem; altum et profundum; latum et angustum: quibus si moderatus addatur, novem inde fient genera. Atque si isti modi inter se conjungantur, viginti septem differentiae, quae pulsus octoginta et unum complectuntur, emergunt; quas qui volet cognoscere, legat Galenum, 1. de diff. puls. c. 5.

[note: Celen et tardus. ] Secunda differentia est a tempore, quod in motu consumitur, seu a qualitate motus petitur; atque hinc pulsus alius celer, alius tardus, alius moderatus dicitur. Celer pulsus est, cum arteria brevi tempore spatium suum percurrit; tardus, cum longo; moderatus, cum mediocri tempore spatium id emetitur. In motu enim celeri et tardo definiendo non solum temporis quantitas, sed et spatium, per quod fit motus, respiciendum est. Isque est motus celer, qui aequali tempore majus spatium, vel minori aequale conficit: Tardus vero, qui aequali tempore minus spatium, vel majori aequale conficit. Exempli gratiâ, si duo currant, atque alter duodecim horis sex miliaria conficiat, alter tria horis sex: neuter altero tardius vel celerius movebitur; etsi alter duodecim horas, alter sex saltem insumserit: quia utrobique est eadem ratio temporis ad spatium, nempe dupla. Si vero alter duodecim horis quatuor, alter duodecim horis sex miliaria percurrat: celeritate et tarditate motus discrepant; etsi uterque idem tempus insumserit: quia impar est ratio temporis ad spatium; ibi tripla, hîc dupla. Unde et pulsus moderati non immerito sunt dicendi, qui aequali, et quod naturaliter usitatum est, tempore aequale spatium conficiunt; qui vero idem spatium minore, vel aequali tempore majus spatium percurrunt, celeres; contra, qui majori vel pari tempore minus, tardi sunt appellandi. Verum quia non omne spatium, quod arteria transit, tactu cognoscere licet: Medici in definiendo et dignoscendo pulsu celeri


page 619, image: s0619

vel tardo ad ipsam motus qualitatem inprimis respiciunt; An nimirum is incitatus vel remissus sit. Ut enim in aliis corporibus, quae moventur, ea, quae a locis, a quibus discedunt, sese facile explicant, celeriter moveri judicantur: tarde vero ea, quae in locis morantur, et nec facile, nec leviter sese ab iis explicant: Ita etiam inter pulsus ii habentur celeriores, qui a locis suis sese facile explicant, atque in iis motam non faciunt; tardi contra. Cum enim celeritas non sit differentia, sed qualitas motus: ex effectu potissimum cognoscitur. Effectus autem celeritatis est, cito transferre corpus de loco in locum; tarditatis vero lente. Hippocrates, 6. epid. com. 2. t. 10. celeritatem et tarditatem in respiratione extensionem et urgentiam nominat. Extendens enim, ut Galenus, 3. de difficult. respir. c. 3. explicat, spiritus tardus est, urgens autem velox. Idem docuit Galenus, in libello de puls. ad tyr. cap. 3. Proprie, inquit, ad motum pertinent celeritas et tarditas; quorum haec est motus remissus, illa incitatus: de quibus faciendum est judicium ex comparatione naturlais pulsus.

[note: Frequens et rarus. ] Tertia differentia sumitur a tempore quietis. Cum enim pulsus ex duobus contrariis motibus constet, dilatatione nimiru et constrictione, geminam quietem, ut dictum, in eo reperiri necessum est; unam post diastolen ante systolen, alteram post systolen ante diastolen. Non enim Natura alium motum inchoat, nisi prius sedato contrario. Cum autem quietis tempus non semper unum sit, haec oritur inde pulsuum differentia, quod alius dicitur frequens seu creber, alius rarus. Frequens seu creber est, qui brevi quiete interposita perficitur; Rarus, qui longâ; Mediocris, qui medio modo sese habet. Etsi vero cum quies gemina in pulsu sit, inde etia duplex crebritatis et raritatis pulsuum possit statui differentia, una in quiete externa, in qua si non diu pulsus immoratur, fit pulsus in externa quiete creber; et si diu immoratur, fit pulsus in eade quiete rarus: altera in quiete interna, ob quam etiam pulsus fit creber vel rarus, prout parum vel diu in ea pulsus immoratur: tamen, ut Galenus recte monet, in libello de puls. ad tyron. cap. 4. consultius est, si tyrones hic, quasi insensibilis sit omnino cotractio, sese exerceant, et in pulsucrebritatem et raritatem ex toto eo tempore, quod contractionem et geminam quietem complectitur, aestiment. Unde dividit pulsum in ictum et intervallum. Ictum nominat arteriae motum tactui occurrentem: Intervallum vero interpositum tempus inter duos ictus, quo contrahitur distenditurque arteria, quod quo brevius vel longius est, eopulsus dicitur esse frequentior vel rarior.

[note: Vehement et dobilis. ] Quarta differentia sumitur a virture arteriam movente, quae ut fortis est vel debilis, ita etiam pulsum efficit vehementem vel debilem. Vehemens enim pulsus est, qui tangentis manu valde et cum renisu percutit, et quasi tactum evertit: Debilis, qui


page 620, image: s0620

debiliter manum serit. IN vehementi nimirum pulsu est vehemens et quasi tactui resistens arteriae motus: debilis vero non vehementer tactum afficit, eique facile cedit. Etsi vero vulgo apud autores [gap: Greek word(s)] seu vehementiae nomen dicatur [gap: Greek word(s)] , de contenta seu forti, simulque celeri actione; et homines ii [gap: Greek word(s)] dicantur, qui [gap: Greek word(s)] , qui contentam et celerem edunt actionem, ut habet Galenus, 3. de diff. puls. cap. 5. et propterea idem Galenus, ibidem, scribat, si vocabula medica constituendi potestatem haberet, sibique liberum esset nomina pulsibus imponere, simplicem qualitatem ac differentium [gap: Greek word(s)] , renitentium ac tactum evertentium pulsuum, se nominaturum [gap: Greek word(s)] , vim vel robur, vel contentionem, vel simile quid: differentiam vero ex hac et celeritate compositam [gap: Greek word(s)] seu vehementiam se appellaturum. Veruntamen quia nomen [gap: Greek word(s)] seu vehementiae maxima pars Medicorum de una e simplicibus differentiis usurpat, et illud retinendum nec mutandum censet. An vero moderatus quoque pulsus hîc adjungendus sit, non immerito dubitatur. Cum enim sani ac temperati corporis actiones omnes fortes ess debeant: etiam pulsus ejus debet esse [gap: Greek word(s)] , et non inter vehementem et languidum medius, qui jam aliquam debilitatem includere videtur. Et revera si vehementem pulsum debili opponamus, hominis sani pulsus vehemens esse, atque ab omni debilitate recedere, neque moderatus esse debet, si medio critatem cum vehemeti pulsu conferamus. Verum cum quaedam latitudo sit vehementiae, atque alio modo vehemens sit pulsus in corpore naturaliter et recte sese habente, alio vero, et longe vehementior in corporibus, qui sese exercuerunt, aut ita concitati sunt, aut qui vino sese repleverunt: si hi pro extremis habeantur, illi quodammodo pro temperatis et moderatis haberi possunt; ipsi tamen etiam vehementes, verum inter debiles et vehementes illos, qui a caussa non naturali proveniunt, medii.

[note: Duri et molles. ] Ultima differentra pulsuum simplicium sumitur a qualitate arteriae. Haec enim aut dura est et resistit tactui, aut est mollis et flaccida, eique cedit, atque hinc pulsus dicitur alius durus, alius mollis. Etsi vero inter pulsum durum et vehementem, ac mollem et debilem magna sit convenientia, et tam in duro, quam vehementi sit quaedam violentia, quae abest a molli et debili: tamen non ita difficulter discerni possunt. Vehementia enim pulsuum consistit inprimis in impellendo et evertendo; durities in premendo et contundendo: et vehemens pulsus quod agit, id impetu et vi agit, per quam quasi tactum evertit, et prementis digitos rejicit: Durus autem non vi et vehementia agit, quod agit,


page 621, image: s0621

digitosque non a se pellit, sed eorum pulpas comprimit, etquasi ingreditur. Id quod etiam in aliis rebus videre est. Actiones leonum, taurorum, ventorumque et fluviorum decursus sunt vehementes, et quaecunque renituntur, evertunt vehementia, non duritie: lapides et ferrum dura sunt. Finge itaque manum rapido aquae fluctui occurrere: finge eandem occurrere lapidi, qui sensim admoveatur: ex aquae rapido fluctu manus impellitur et evertitur non duritie, sed impetu; exlapide premitur, sed non inapellitur atque evertitur. Cum vero durities non ejusdem modi semper esse videatur, et alia sint dura, quia tenduntur, ut vesica inslata; alia, quia conreverunt, ut glacie; alia ob siccitatem, ut ossa, lapides, lutum: etiam pulsuum durerum non eadem est ratio. Praecipue et proprie ii pulsus dicuntur duri, qui ab arteriae siccitate proveniunt: deinde qui tales evadunt ob tensionem, seu ea fiat ob plenitudinem vasorum, ut in inflammationibus accidit, seu convulsionem morbosarum partium.

CAPUT III. De Compositis Pulsuum Differentiis.

QVi pulsuum simplices differentias perspectas habet, facile etiam campositas differentias invenire poterit, easque omnino plurimas, et tam varias, ut si quis omnes recensere velit, obscuritatem fere aliqua huic doctrinae allatlirus sit. Quapropter danda opera, ut utiliores ac usui medico magis ac commodatae saltem enumerentur. Inprimis vero cavendum, ne [gap: Greek word(s)] ut Graeci appellant, hoc est differentiae, quae simul consistere non passuut. inter compositos pulsus referantur. Exempli gtatia, pulsus magnus cum debili subsistere non potest. Virtus enim languida arteriam per magnu spatium non distendit et attollit, sed ut pulsus magnus fiat, naturae robur requiritur. Ita pulsus. magnus et durus conjungi non possunt. Durities enim obsistit magnitudini: neque possibile est, ut arteria durior tantum distedatur, ut possit efficere pulsum magnum. Hae itaque praecipue sunt pulsuum compositorum differetiae:

Magnus, Celer, Creber, Vehemens, Mollis.

Magnus, Celer, Modernus, Moderatus, Moderatus.

Magnus, Moderatus, Moderatus, Moderatus, Moderatus.

Moderatus, Celer, Creber, Vehemens, Durus.

Moderatus, Celer, Rarus, Debilis, Mollis.

Moderatus, Moderatus, Creber, Vehemens, Durus.

Moderatus, Modertus, Moderatur, Vehemnes, Moderatus.

Moderatus, Moderatus, Moderatus, Moderatus, Moderatus.

Mederatus, Moderatus, Moderatus, Debilis, Mollis.



page 622, image: s0622

Moderatus, Moderatus, Rarus, Debilis, Mollis.

Moderatus, Tardus, Rarus, Debilis, Mollis.

Parvus, Celer, Creber, Vehemns, Durus.

Parvus, Moderatus, Moderatus, Moderatus, Moderatus.

Parvus, Tardus, Moderatus, Moderatus, Moderatus.

Parvus, Tardus, Rarus, Debilis, Durus.

Et quae septimo loco posita est differentia, eam Autores pro norma quasi et regula reliquorum pulsuum constituunt, et proptera quadratu seu [gap: Greek word(s)] nominant, quod corpori optime temperato, quod Medicis [gap: Greek word(s)] et quadratum appellatur, sit peculiaris. Verum qui pulsus simplices conjungi et quide utiliter possint, clarius ex caussis pulsuu patebit; quae ad tria potissimum redigi possunt, nimirum facul tatem, usum, et instrumenta; quae quia varie inter se implicantur, variae etiam oriuntur pulsuum compositorum differentiae. Implicantur autem aut omnes simul, aut usus et instrumenta, aut usus et facultas, aut facultas et instrumenta: quae omnia rursus variis modis possunt sese habere. Potes enim facultas esse firma, usus mediocris, instrumenta mollia: potest esse facultas infirma, u sus magnus, instrumenta mollia: quae omnia plures pulsuum differentias pariunt.

CAPUT IV. De Pulsu AEquali et INaequali.

REspectivae seu relativae pulsuum differentiae tressunt. Vel enim respectus fit ad aequalitatem, et in aequalitatem; vel ad ordinem; vel ad proportionem seu [gap: Greek word(s)]

[note: AEquales et inaequales pulsus quotuplices. ] Primo aequalitatem seu inaequalitatem quod attinet, nihil aliud est aequalitas et inaequalitas, quam unius rei in pulsibus cum alia collate convenientia vel diserepantia. AEqualitatem aute et inaequalitatem Medici primo dividunt in aequalitatem vel inequalitate simpliciter et absolute talem; vel aequalitatem aut inaequalitatem secundum quid, quae in quodam [note: Absolute et qualis pulsus. ] salte genere est. Absolute enim et simpliciter eaqualis pulsus dicitur, qui neque in magnitudine, neque in celeritate, neque in frequentia, neque in vehementia, neque in mollitie [note: Absolute inaq qualis pulsus. ] immutatur. Si vero in nullo horum aequalitas servetur, et neque eadem quantitas distesionis, neque qualitas motus, neque quies, neque vehementia, neque arteriae status permaneat, vocatur pulsus absolute et [note: Pulsus secundum quid inaqualis. ] simpliciter inaequalis. Si autem non in omnibus his pulsus aequalitatem servat, neque tamen etiam in omnibus inaequalis redditur: secundum quid, et in quodam inaequalis esse dicitur, denominatione ab eo desumta, in qo aequalitate non servat. Ita potest dici inaequalis in magnitudine, in celeritate, si in his solum quaedam inaequalitas observentur, in reliquis vero maneat aequalitas.



page 623, image: s0623

[note: Inaqualitas systematica. ] Deinde has inaequalitates rursus dividunt in systematicam seu collectitiam, et singularem. Inaequalitas systematica est, quae in pluribus pulsibus observatur; seu, est primi pulsys ae reliquorum insequetium inaequalitas. Haec rursus duplex est nimirum inaequalitas aequaliter, et [note: Inaequales aqualiter. ] inaequalitas inaequaliter. Inaequales aequaliter pulsus sunt, cum sicut se habet in mutatione primus ad secundum, ita se habet secundus ad tertium, et tertius ad quartum, et [note: Inaequalis inaqualiter. ] sic deinceps. Inaequales vero inaequaliter sunt, qui non aequaliter sese habent in mutatione, nec sicut primus habet sese ad secundum, secundus se habet ad tertium, et tertius ad quartum. Neque alicui hoc mirum videri debet, rem eande dici aequalem simul et inaequalem. Quatenus enim pulsus propria natura permutati aequalitatem amittunt, dicuntur inaequales: sed quatenus semper aequalem faciunt mutationem, dicuntur aequaliter inaequales: sicut si faciant inaequales mutationes, inaequaliter inaequales nominantur. Exempli gratia, sit secundus pulsus paulo minor primo; et tertius tanto minor secundo, quanto secundus fuit minor primo; et rursus quartus tertio tanto minor, quanto tertius fuit minor secundo; atqua ita deinceps: haec pulsuum series est quide inaequalis, sed quia semper aequalem facit mutationem, appellatur inaequalis aequaliter.

[note: Pulsus [gap: Greek word(s)] seu decuruti. ] Atque hos pulsus hoc modo se liabentes Graeci [gap: Greek word(s)] a similitudine cuadae muris appellant; nonnulli decurtatos nominant. Ut enim muris vel soricis cauda ab aliqua crassitie sensim et aequaliter in cacutu tendit: ita pulsus hic in magnitudine sensim et aequaliter imminuitur, sequensque ictus semper minor est priore.

[note: Myuri deficientes. ] Horum autem pulsuum Medici porro aliquas differentias constituunt. Quidam enim perpetuo imminuntur, donec tandem plane in quietem desinant, et pulsare amplius cessent, quos Graeci [gap: Greek word(s)] myuros deficientes nominant. Quidam vero minui tandem cessant, at non plane in quietem desinunt. Utrique rursum non sunt unius generis. Alii enim parvitatem, ad quam gradatim pervenerunt, servant, qui proprio nomine carent: alii non perseverant in ea parvitate, sed iterum augentur, et ad magnitudinem redeunt, quos Graeci [gap: Greek word(s)] decurtatos reciprocos recurrentesve nominant. Et hi rursus varii sunt. Qui enim iterum augetur, vel ad pristinam redeunt magnitudinem, vel ad minorem vel ad majorem; et quidem ambo iis excessibus augentur, quibus immutati sunt, vel majoribus, vel minoribus. Idem etiam de deficientibus accipiendum est. Alii enim ex his reciproci sunt alii non.

[note: Decurtati reciprosi. ] Inaequaliter vero inaequales pulsus et ipsi varii sunt, in magnitudine distensionis, in celeritate et tarditate, et raritate et crebritate, in vehementia et debilitate, in duritie et mollitie. Qui tamen omaes peculiaribus


page 624, image: s0624

nominibus carent, praeter paucos, quibus nomina indiderunt antiqui, atque alios appellarunt intermittentes, alios deficientes, alios intercurrentes, intercidentesve.

[note: Intercurrens. ] Intercurrentis nomen ei, quae in crebritate est, inaequalitati convenit. [note: Intermittens. ] Intermittentis vero illi, quae in parvitate et raritate: vel, ut Galeno magis placet, intermittentis nome ei proprie convenit inaequalitati, quae fit in sola rari??te; cum, qui in parvitate habent inaequalis fit ob nimiam raritatem, deestque ei una, vel duae, vel tres pulsationes. Arteria enim in quiete illa immoratur, ut pulsatio aliqua inter duas deficere videatur, et pulsus tam fit rarus, ut cessasse plane ab omni actione videatur, unde postea rursum motum aggreditur. In deficiente autem pulsu arteria postquam inaequales fecit pulsationes, plane deficere in motu et cessare videtur, ut prae nimia parvitate arteria putetur esse [note: Desiciens reciprocus. ] motu omnino destituta. Hic si ad pristinum redit motum, deficiens reciprocus nominatur. Etsi vero intermittens et deficiens convenire videntur: tamen non parum differunt. Deficiens enim reciprocus post longum intervallum, quo homo videtur pulsu destitui (solum enim ad sensum, non revera tum puieseit arteria) redit: intermittens vero ad summum post quinque pulsus intermissos revertitur, aut si diutius moretur, mortis praemincius est et jam pulsus ablitionem significat. Intermittens enim pulsus fit a facultate ob debilitatem quiescente, et ab actione cessante: deficiens vero a facultate diminute agente, et pulsum tam parvum efficiente, ut tactu amplius percipi non possit: etsi revera plane non cesset: ideo deficiens pulsus saltem spectat parvitatem; intermittens vero raritatem. Intercurrentes seu intercidentes intermittentibus sunt oppositi. Nam sicut intermittentes post aliquot pulsationes una atque altera pulsation deficiunt: ite in intercurrentibus post quasdam pulsationes una vel plures pulsationes interveniunt, quae inaequalitatem crebritatis inducunt, sicut illae raritatis. Nonnullis tamen placet, etiam hac in specie inaequalitatem in celeritate reperiri. Nam ea pulsatio, quae inter duas medinitercurrit, celerior est iis, inter quas media existit. Quapropter detrahit natura a quietibus, quod in hoc intermedio motu temporis cosumit; atque ob id quieres esse breviore oportet, pulsusque crebriores. [note: Pulsus [gap: Greek word(s)] quotuplices. ] Hoc tamen loco obsrervandum, ne quis hac in re turbetur, autores pulsus [gap: Greek word(s)] non solum in systematica inaequalitate, quae in pluribus puisibus deprehenditur, constituere, verum etiam in inaequalitate simplici atque in uno pulsu. Atque hic [gap: Greek word(s)] nominant eos pulsus, quando tangentibus pulsum quatuor digitis, pulsus, qui apparet sub digito qui tangit arteriae partem cordi


page 625, image: s0625

propiorem est major caeteris; sub secundo vero est minor; adhuc minor sub tertio; et adhuc sum quarto minor. Nam et hic pulsus aemulatur eaudam muris. Verum de inaequalitate pulsus singulari, et quae in uno pulsu fit, jam dicendum est.

[note: Inaequalitas singularis. ] Est autem Inaequalitas sigularis seu simplex pulsuum, quae in uno arteriae ictu deprehenditur. Atque haec vel est in una parte arteriae, vel in pluribus, sive sub uno digito, vel pluribus, vel omnibus. Inaequalitas in una parte arteriae, seu sub uno digito est, quando in dilatatione, vel constricitione diversitas quaedam in celeritate reperitur, ita ut unius motus pars alia celerior, alia tardior percipiatur. Atque hanc inaequalitatem Autores in tres differentias dividunt, pulsum nimirum intermittentem, imparem citatum, et [gap: Greek word(s)] seu bis pulsantem.

[note: Intermittens in uno pulsu. ] Intermittens in uno pulsu est, quando dilatatio arteriae, antequam ad terminum suum et externam, quietem pervenit, in medio quasi motu interrumpitur, et quiete interpolatur, ita tamen, ut non. maneat in quiete, sed motum perficiat, et ad consuetum terminum, quietem externam perveniat. Cujus Autores nonnulli plures differentias constituunt, inter quae praecipua est pulsus Graecis [gap: Greek word(s)] Latinis caprizans dictus, cum scilicet diastole quasi media quiete intetrumpitur, ita tamen, ut post quietem facultas fortius insurgat, motumque perficiat: unde in caprizante pulsu est in una diastole quasi duplex ictus, et quidem posterior priore celerior. Nomenque hic pulsus accepit a saltu caprarum, quae, cum aliquem adoriuntur, inter saliendum quasi sublimes haerent, et antequam motum perficiant, quiescere videntur, sed mox majore impetu et celeritate motum absolvunt et perficiunt.

[note: Impar cistatus. ] Deinde impar citatus, qui Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur, est, quando motus quidem est continuus, nullaque quiete interruptus, verum pars distensionis alia est tardior, alia celerior: ut si motus distensionis tarde incipiat, et postea celeriter absolvatur; aut contra celeriter incipiat, et postea tarde desinat.

[note: Dierotus. ] Tertius est pulsus [gap: Greek word(s)] Graecis dictus, [gap: Greek word(s)] quod est bis pulsare, qui accidit, quando arteria incipit moveri, sed antequam motum perficit, retro cedit, et exigua factâ contractione, iterum affurgit ad motum perficiendum, et secundo ferit, ut ita duplex appareat pulsatio, quae tamen unicâ distensione constat. Altera enim distensio nova non est, sed prioris complementum; cum non separentur et discernantur cognoscibili quiete. Nam licet arteria recurrat: nulla tamen apparet quies (quamvis adsit quae inter motus illos interveniat, eosque discernat. Hujus pulsus naturam respiratio nobis nonstrare potest. Nam accidit saepe, ut qui aliquid meditantur, aut affectu aliquo tentur, loco unius in respirando distensionis parvâ interpositâ


page 626, image: s0626

contractione, duas quasi faciantuequod et in pueris flentibus, dum anhelant, videre est. Atque horum pulsuum nonnulli plures differentias ponunt, quas qui cognoscere cupit, legat Galenum, lib. de differ puls. cap. 14. 15. 16. Combinationes enim tales facile institui posunt: sed an cognosci queant, id non ita planum est, de quo postea dicetur.

Secunda vero inaequalitas etsi quoque in uno pulsu contingat: tamen non in una parte arteriae accidit; sed in pluribus, cum nimirum in una diastole pulsus duos, tres aut quatuor digitos plusus aliter percipiatur, quam in alio; idque duplici modo. Vel emim est motus interruptus, ita ut aliqui digiri motum sentiant, aliqui non: vel est motus continuus, et arteria sub aliquibus digitis movetur celerius, sub aliquibus vero tardius. Et quod exempli loco de celeritate dictum est, idem etiam de reliquis generibus, de quantitate distensionis, de vehementia, de mollitie dici potest. [note: [gap: Greek word(s)] in uno pulsu. ] Et quidem qui ob magnitudinem in hoc genere fiunt aequales, eos [gap: Greek word(s)] in uno pulsu appellari, jam supra diximus; cum scilicet pulsus sub primo digito est major, minor sub secundo, adhuc minor sub tertio. Si vero pulsus sub mediis digitis sit. major, sub extremis utrinque minor, nominant pulsus prominentes, eminulos et prominulos, Graeci [gap: Greek word(s)] in utramque partem Archigenes [gap: Greek word(s)] circumnutantem, sive circumnuentem pulsum appellat.

Ex his porro simplicibus inaequalitatis differentiis aliae compositae oriuntur. Possunt enim simplices inaequalitates varie conjungi; et vel inaequalitas syltematica cum simplici, vel syltematica cum systematica, vel singularis cum singulari complicari: unde variae pulsuum differentiae constitui possent. Verum pleraeque nomine carent, paucisque tantum ab antiquis nomina indita sunt. Ex quibus praecipuae sunt caprizans, undosus, vermiculans, formicans, serratus, hecticus.

[note: Caprizans. ] De Caprizante jam antea dictum est, quod fit in una pulsatione, et in una parte arteriae, cum diastole quasi media quiete intercipitur, sed postea celerius et vehementius perficitur. Unde in caprizante pulsu est; duplex inaequalitas, in celeritate, et vehementia. Altera enim pars motus est celerior et vehementior priore.

[note: Undosus. ] Undosum pulsum constituunt duae potissimum inaequalitates, magnitudo nimirum diastoles, diversa in diversis partibus arteriae, et crebritas diversa, cum sc, arteria quidem continuo ac motu non interrupto movetur, verum inaequaliter, ita ut magnitudo appareat primo sub primo digito, deinde sub secundo, hinc sub tertio, tandem sub quarto, ad modum undarum sese attollentium et fluctuantium; unde et nomen accept.



page 627, image: s0627

[note: Vermicuslans. ] Ab undoso pulsu sola magnitudine differunt vermiculans, et formicans. Nam vermiculans, ut et formicans, eodem modo hanc inaequalitatem habent, ut pulsus major primo deprehendatur sub primo digito, hinc sub secundo, postea tertio, tandem quarto: sed in vermiculante arteria minus et tardius attollitur, quam in undoso: estque gressui vermium similis, qui, sese inflectendo et contorquendo, lente et paulatim progrediuntur, exhibetque speciem quasi arteriam perreptantis vermis; unde et nomen sortitus est.

[note: Formicans. ] Vermiculante adhuc minor et tardior, sed frequentissimus est formicans; soletque fieri trasitus ab undoso in vermiculantem, a vermiculante in formicantem, ita dictu a gressu formicae, quae quide crebros gradus facit, sed parvos, crebroque pedes mover, sed parum promovet, et paru spatii etiam longiore tempore emetitur.

[note: Serratus. ] Serratus est quando una pars arteriae magis attollitur, digitosque; magis ferit, altera minus attollitur, digitosque minus pulsat.

[note: Hecticus. ] Hecticus pulsus a similitudine febris hecticae dictus videtur. Ut enim febris hectica nullam fere in calore habet mutationem: ita et hic pulsus semper in eadem inaequalitate persisitit, sive magnus sit, sive parvus; sive celer, sive tardus; sive vreber, sive rarus; sive dibilis, sive vehemens, sive durus, sive mollis.

[note: Tremens. ] Tremens tandem seu tremulans ac palpitans pulsus habet inaequalitatem in pluribus pulsibus, in magnitudine, crebritate et vehementia, eo modo, quo in cordis palpitatione id videre est. Atque istae sunt praecipuae pulsuum inaequalium differentiae.

CAPUT V. De Ordine ac Rhythmo in Pulsibus.

SEcunda pulsuum relativorum differentia constituitur, dum ad ordinem fit respectus. Haec autem differentia solum competit pulsibus inaequalibus, atque ordo et ordnis perturbatio in pulsibus solum in pulsibus inaequalibus spectatur. [note: Pulsus ordinatus. Inor dinatus. ] AEquales enim semper ordinati sunt. Est autem pulsus ordinatus, qui etsi sit inaequalis, ordinem in pulsando aliquem servat. Inordinatus vero est, qui et inaequalis est, et ordinem nullum in pulsando servat, seu, ut Galenus in lib. de puls. ad tyron. cap. 6. loquitur, cum pari semper numero paribus pulsibus intercurrit unus impar, aequalitate quidem corrumpit. sed proportio circuitum quendam ordine. n conservat, Est autem circuitus ejus rei, quae fit, in se ipsam conversio seu reditus. Itaque si accidat, ut arteria quatuor efficiat pulsus aequales, quintus vero ab aequalitate desciscat: pulsus circuitus quidafactus dicitur. Quod si alter circuiquatuor efficiat pulsus aequales, deinde iterum succedat quintus, qui ab illa aequalitate deflectat, dicitur pulsus ordinatus. Licet enim sint inaequales:


page 628, image: s0628

tamen qui pares circuitus observant, et quintus semper in ordine reliquis inaequalis, dicitur pulsus esse ordinatus. Exempli gratia, sint primus, secundus, tertius, quartus pulsus magnitudine aequales, quintus vero minor sit, et a magnitudine praecedentium deflectat: pulsum talem inaequalem esse manifestum est: sed an ordinatus vel inordinatus sit, reliqui pulsus monstrabunt. Nam si sextus, septimus, octavus, nonus, aequales sint, et primo secundo, tertio, quarto respondeant; decimus autem minor iis sit, ac quinto respondeat: pulsus est ordinatus. Quod si primus et secundus pulsus sint magnitudine aequales, tertius vero minor; quartus, quintus, sextus, iterum magnitudine aequales, et septimus minor est pulsus inordinatus. Non enim habet circuitus pares. Nam in primo circuitu post duos pussus aequales unus impar intercurrebat: in fecundo vero circuitu, post quatuor demum aequales unus inaequalis. intervenit. Eodem modo, sese res habet, si post plures pulsatiunes idem ordo observetur. Nam si pulsus decem sint magni, undecimus parvus, et rursus. decem magni, atque iterum undecimus minor, est ordinatus. pulsus. Quod si primo decem magni sint, et post hos parvus, et post parvum quinque saltem magni, est pulsus inordinatus. Ac, quod exempli loco de magnitudine diximus, etiam de celeritate, crebriate, et vehen entia accipiendum est. Si enim in aequales circuitus observentur, est pulsus ordinatus; si non, inordinatus.

[note: Inordinatorum pulsuum differentia. ] Inordinatos nonnulli rursum in ab solute inordinatos, et non absolute inordinatos, seu inter ordinatos et inordinatos quasi medios dividunt. Plures enim circuitus considerare jubent, atque si sequentes circuitus nullo modo primis respondeant, absolute inordinatum. pulsum nominadum censent. Quod si posteriores circuitus, licet inter se impares, primis respondeant, non absolute inordinatos, sed medios inter ordinatos atque inordinatos esse existimant. Exempli graria, sit primus et secundus magnus, tertius parvus; quartus, quintus, sextus magni, septimus parvus; octavus, nonus, decimus, undecimus magni duodecimus parvus; decimus tertius, decimus quartus magni, decimus quintus parvus; decimus sextus, decimus septimus, decimus octavus magni, decimus nonus parvus; vigesimus, vigesimus primus, vigesimus secundus, vigesimus tertius magni, vigesimus quartus parvus. Est quidem hîc quaedam inordinatio, nec omnes circuitus sibi sunt pares: sed tamen in hac [gap: Greek word(s)] etiam quidam ordo reperitur; cum quartus circuitus sit par primo, quintus secundo, sextus tertio, atque ita hic pulsus inter ordinatum et inordinatum quasi medius constituitur.

[note: Rhythmus in pulsibus. ] Ultima pulsum retativosum disserentia respectu ad proportionem seu


page 629, image: s0629

rhythmum constituitur. Rhythmi autem nomen a Musicis. ad Medicorum scholas translatum est, nihilque aliud est, quam temporum inpullibus ad se invicem proportio. Proportio autem est duarum unius generis quantitatum ad se invicem habitudo. Aliter vero de rhythmis docuerunt Antiqui, aliter Galenus. Antiquorum de rhythmis opiniones [note: Antiquoru de rhythmo in pulsibus opinio. ] tres erant. Primo enim quidam. contractionem percipi posse negabant, atque hi conferebant tempus distensionis cum tempore intervalli, quod, ut supra dictum, comprehendit quietem externam seu superam contractionem, et quietem internam seu inferam, et ex proportione diastoles cum intervallo thythmum aestimabant. Alii vero contractionem sentiri posse docebant, atque hi rursus in duas sectas dividebantur. Alii enim conferebant tempus systoles cum tempore dilatationis; Rhythmusque his nihil aliud erat, quam proportio temporis diastoles ad tempus systoles. Alii vero quietem adjungebant, et diastolen cum quiete externa conserebant cum contracitone cum quiete interna, rhythmumque ex proportione diastoles ac quietis externae cum systole ac quiete interna aestimabant.

Inter istas. autem sententias potior fuit secunda, eorum scilicet, qui tempus systoles cum tempore diastoles conferebant: secundum quos

[note: Rhythmorum in pulsu differenda. ] [gap: Greek word(s)] duae praecipue sunt differentiae. Rhythmus enim alius est aequalis, alius inaequalis. Aequalis est quando tempus cotractionis aequale est tempori distensionis. Inaequalis vero, quando diastoles tempus majus vel minus est tempore contractionis. AEqualis sanorum hominum est proprius. Cujus tamen est magna latitudo, sicut etiam sanitatis est magna latitudo. Alii enim homines sunt calidiores, alii frigidiores, alii temperati; alii pueri, alii juvenes, alii viri, alii snes alii mares, alii mulieres; vivunt. nunc in aestate, nunc in hyeme, in regione calida vel frigida: secundum quae hythmi habet nunc tempora longiora, nunc breviora.

[note: Pulsus [gap: Greek word(s)] ] Pulsus igitur secundum horum sententiam, qui proprium temperamento, eatati, sexui rhythmum servet, [gap: Greek word(s)] dicitur; [gap: Greek word(s)] vero, qui a proprio aetatis, temperamenti, sexus rhythmo deslectis. [gap: Greek word(s)] enim pulsus non [gap: Greek word(s)] privationem plane significat, sed vitium ejus. Vitii autem hujus tres differentiae constitui possunt. Nam pulsus dum a proprio rhythmo mutatur, vel deflectit in proximum aetatis vel temperamenti rhythmum, et [note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] nominatur, vel non proximum, alium tamen in eodem genere, et [gap: Greek word(s)] appellatur. Nam si plane a totius generis rhythmo deflectat, [gap: Greek word(s)] dicitur. Ut de aetate solum, quasi exempli loco dicamus, eatas quaelibet proprium rhythmum in pulsu habet: exempli gratia, se puerorum motum pulsationis comparamus minimae, juvenum semibrevi, virorum brevi, senectutis


page 630, image: s0630

nectutis longae: si hunc rhythmum pulsus observet, [gap: Greek word(s)] dicitur. Si vero pulsus pueri degeneret in pulsum juvenis, ut viciniorem, dicitur [gap: Greek word(s)] si in pulsum aetati senili proprium, nominatur pulsus [gap: Greek word(s)] si autem destectat in pulsum, qui nulli aerati est proprius, ut si diastole sit instar semibrevis, systole instar longae, dicitur pulsus [gap: Greek word(s)]

[note: Galeni de rhythmis sententia. ] Verum cum fieri nequeat, ut tactus arteriae motum, cum se intro recipiti, integre cognoscat et percipiat: si ex collatione partium pulsus, quae sensibus obviae sunt, de toto conjecturam facere velimus, decipi facile possumus. Galenus itaque rhythmum non ex collatione temporis contractionis cum tempore distensionis constituit, sed potius ex collatione qualitatis motus, seu celeritatis et tarditatis, quas facilius est inter se conferre: ut ita illi rhythmus nihil aliud sit, quam qualitatis diastoles et systoles; contractionis et distensionis inter se proportio, et pulsus [gap: Greek word(s)] sit, in quo systole ac diastole aeque celeres sunt; [gap: Greek word(s)] autem, in quo systoles et diastoles est inaequalis celeritas. Horum autem rhythmorum inaequalitatem in novem differentias dividere possumus. Nam diastole vel est celeris, vel moderata, vel tarda; systole itidem celeris, moderata vel tarda: quae varie inter se conjungi possunt. Etenim diastole vel celeris, et systole celeris; vel diastole est celeris, et systole moderata; vel diastole est celeris, et systole tarda; vel diastole est moderata, et systole celeris; vel diastole est moderata, et systole moderata; vel diastole est moderata, systole tarda; vel diastole est tarda, et systole ceieris; vel diastole est tarda, et systole moderata; vel diastole est tarda, et systole tarda.

Arque haec, ut Galeni verbis, ex libello de puls. ad tyron. cap. 8. utamur, tyronibus de pulsuum differendis sufficere existimamus: imo forsan pauciora suffecissent. Etsi enim plures proponi possent, et ab aliis proponantur: tamen pleraeque non tantum sunt difficiles, et conjectura potius, quam sensu constitutae ac comprehensibiles, verum etiam, ut plurimi doctissimi Medici censent, non solum tyronibus, sed et veteranis inutiles: plurimique, ut habet Herc. Saxonia, l. 1. depuls. cap. 32. eas differentias, quae ad Artem nihil conferunt, proponunt, non quod ipsi sensu eas cognoverint, sed ut Galeni mentem, alioquin obscuris verbis involutam, quoad fieri potest, plenius aperiant, aut nihil, quod, a Galeno aliquando propositum fuerit, neglexisse videantur.

CAPUT VI. De Requisitis quibusdam ad Pulsus cognoscendos necessariis.

ALtera pars doctrinae depulsibus complectitur rationem dignoscendi pulsus eamque maximi momenti, et Medico summopere necessariam.


page 631, image: s0631

Etsi enim ratione et discursu multae differentiae possint colligi, et multa de pulsibus constitui: tamen nisi tactu agnosci et comprehendi queant, Medico parum sunt utilia. [note: Pulsus cognoscere difficilimu. ] Ut vero summe utilis haec est doctrina: ita non parvam difficultatem conjunctam habet; ita ut nonnullis vix verisimile videatur, Galeni illas cogitationes immensas [gap: Greek word(s)] a quoquam unquam ad usum practicum revocatas esse, aut revocari posse: quidam etiam censeant, nonnullos de pulsuu. quorundam diguotione multa jactare, eo sine potius, ut non minus, quam Galenus et alii Medici sapere videantur, quam quod revera eos agnoseant. Ita enim Joan. Baptista Montanus, consil. 257. refert de quodam Medico, qui cum dixisset, aegrum habere pulsum serrinum, atque alter doctio eum se deprehendere negaret, tandem et ipse professus est, nec se deprehendisle; hoc tamen ideo dixisse, ne, si forte alter eum cognovisset, ipse minus scire videretur. Ipse vero Montanus, parte 2. Medicinae p. 534. ingenue fatetur, se nunquam potuisse percipere constrictionem, neque se cupere, quod multi in rebus difficilimis faciunt, ut excellere videatur. Ac Galenus ipse, lib. 1. de dignosc. puls. cap. 1. scribit, se quidem a primis aetatis temporibus, et quamprimum Medicis coepit opera dare, mirificam cupiditatem pulsus cognoscendi habuisse, nondum tame usque ad eum diem, quo ista commentatus est, omnem artem se assecutum esse. Fatetur etiam multos annos, an dignosci tactu clare arteriae contractio possit, se incertum fuisse, et in profunda haesitatione volutatum fuisse: tandem vero cum acrius in investigationem incubuisset, speciem contractionis tactui aperte repraesentatam esse. Itaqueut Joan. Baptist. Montanus, allegato loco, scribit, vel difficulter cognoscitur contractio, vel impossibile est illam pereipi. Quomodo enim, inquit, illam penipies, cum Galenus, qui subtilis fuit ingenii, de se narret, quod viginti annis non potuerit illam exquisite dignoscere? Exercuit enim se in tangendu puisibus per continuos annos viginti, ut omnino illam perciperet tandem se illam agnovisse dicit. Verum idem, pag. seq. addit: Deus scit, an quisquam reperiatur, qui illam cognoverit. Atque ego, ait, de Galeno etiam dubitaverim, qui ob id se illam percepisse fortassis dixit, ut maximus omnium videretur. Solet enim de se gloriosius loqui, in his praesertim rebus, quae videntur aliquid novi habere.

Verumenimvero difficultas ista quantum potest, studio superanda est Nam ut Galenus, 1. de dignosc. puls c. 1. scribit, quidam in inquirendo clam inducitur habitus, ususque, comparatur, qui progreditur pedetentim, neque dum absolutus sit, unquam cepisse apparet. Simul ac completus est, cumulate feret omnium exhaustorum laborum quam citissime fructum, adeoque cum ipsa usura. Ut autem ista exercitatio recte instituatur, et exacte, quae pulsuum differentiae congnosci possint, perspiciatur, primo quaedam, quae requiruntur ad exercitationem in tangendis pulsibus, et principia quaeda ad dignoscendos pulsus necessaria congnoscenda sunt.



page 632, image: s0632

[note: In Medico adpulsuum cognitionem necessaria. ] Primo ergo, ut pulsus recte percipiantur, quaedam in Medico, quaedam in aegro requiruntur. In Medico requiritur primo, ut habeat tactus sensum exquisitum manumque mollem, peaecipue in pulpa extremi gigitorum articuli, quam pertem pro pulsus exploratione arteriae applicare oportet. Si enim molles sunt gigiti, cedunt, et facile in se arteriam recipiunt. Eadem de causa Medici manus nec valde calida sit, nec valde frigida, sed temperata. Secundo Medicus non mox, ut ad aegrum ingressus est, arteriam attingat, ne forsan, aegro vel reverentia erga Medicum, vel alia de caussa ob adventum Medici turbato, pulsus sit immutatus; atque ita Medicus in pulsu dijudicando decipiatur: sed exspectet aliquantisper, donec aegrum animo tranquillo et pacato esse intellexerit. Tertio attigere debet arteriam in loco patenti et obvio, hoc est, in carpo alterutrius brachii. Quarto videndum, ut digiti recte applicentur [note: Qua ratione applicada manus ad arteria. ] arteriae. Primo quatuor aut tres digiti arteriae apponantur, ut plures differentiae pulsuum possint apprehendi. Deinde debito modo applicanda est arteriae manus. Potest vero triplex manus applicatio ad arteriam esse, comprimens, suspensa, et media, ut nominant. Comprimens applicatio est, quando gigiti arteriam quasi comprimunt, suspensa est, quando manus leniter et ut tantum cutem sine ulla compressione tangat, arteriae applicatur. Media est, quando medio modo, seu cum aliqua compressione applicatur. Neque parum refert, quo horum modarum manus arteriae applicatur. Prima enim applicatio aliquid demit de spatio, in quo naturaliter movetur arteria, ita ut arteria si tam fortis sit, in pulpas digitorum quasi penetret, et in eas sese in, sinuet, ut satis spatii pro motu proprio habeat. Ita ad contractionem, si. potest, cognoscendam magis conveniens est, ut et pro vehementibus pulsibus, qui manum quasi repellere possunt. In languidis vero pulsibus compressio magna ex parte pulsum ausert. Suspensa applicatio spatium arteriae motuiae destinatum integrum relinquit, et propterea pulsus vehementes per eam non fatis percipiuntur. Tertius modus medio modo sese habet. Hic n. nec ut in vehementibus lenis contrectatio, nec ut in languidis compressio, motum obscurat.

[note: Quae in agro ad cognoscendos pulsus requirantur. ] Ex parte vero aegri ut pulsus recte percipiatur, etiam quae dam attendeda sunt. Primo, de quo antea etiam dictum, videndum, ut aeger, quo tempore pulsum tangit Medicus, sit liber ab omni animi affectu et pertur batione, ne eae; quae ex animi affectu accidunt, pulsus mutationes Medico imponant. Neque etiam pulsus explorandus mox post corporis motum, ne et hac de caussa decipiatur Medicus, sed exspectandum, donec, quae a motu provenit, in corpore perturbatio omnis sit sedata. Secundo, manus aegri situm rectum habeat. Neque enim manum quomodo libet


page 633, image: s0633

sitam tangere licet, sed ut pulsus recte percipiatur, manus sit ab omni motu voluntario libera, aegerque digitos non flectat multum aut disetndat, sed in media et maturali forma retineat. Manum quoque aeger suis viribus non elevet, ne tremat, pulsumque variet. Interest etiam, an manus sit supina vel prona, et an Medicus supra vel subter arteriam tangat. Supra autem applicari manus dicitur, quando supina locatâ manu aegri supra ipsam Medici manus imponitur: Subter vero, quando brachium pronum situm habet, ut quodammodo ab ipsa arteria pendeat manus. Et si autem uterque situs pro diversis pulsibus cognoscendis sit necessarius: medius tamen frequentissime usurpatur, qui iminimum etiam pulsuum variat.

[note: Pulsus hominum temperatotorum primo explorandi. ] Secundo principia quaedam fundamenta quasi praesupponenda sunt, quibus praecognitis Medicus facilius in. cognitionem differentiarum pulsuum perveniet. Primum autem prinoipium hoc est, Principio corporis temperati pulsum est cognoscendum ut ad illum quasi ormam reliqui pulsus conferantur et aestimentur. Cum enim pulsus alii dentur magni, alii parvi, alii celeres, alii tardi: alterius respecut ita nominari necesse est. Itaque primo danda est opera, ut in hominum, qui corpore sano, quadrato et temperato videntur praediti, pulsibus explorandis sese exerceat, et qualem tales homines in magnitudine, celeritate, frequentia, vehementia, mollitie pulsum habeant, exploret; ad quam, quasi regulam, postea aliorum hominum pulsus examinet, et quantum ab eo deflectant, investiget. Non solum vero pulsus aegrarum ad hominum optime temperatorum pulsum expendere oportet sed quoque si fieri potest, cujusque aegri pulsus cum proprio ac naturali pulsu, quem habeat, ante quam in morbum incideret, conferendus est. Verum cum fieri non possit, ut Medicus omnium hominum, qui curandi offeruntur pulsus exploratos habeat: danda est opera, ut communis cuiquie generi natura perspecta habeatur. Cum enim alius pulsus sit marium, alius foeminarum alius, puerarum, alius virorum alius senum, alius corporum gracilium, alius obesorum, alius calidorum, alius frigidorum: Medicus in id incumbat, ut menti pulsum, qui cuique generi communis est infigat, ad quem postea cujus que individui pulsum conferre poterit. Ubi et hoc non praetereundum, quorundam hominum esse quasi monstrosam pulsuum constitutionem a primo ortu; in quibusdam etiam pulsum depravari ob vulnera accepta, similesque cassas. Accidit enim interdum, ut quidam arterias in carpo profundissime latentes, et multâ carne tectas habeant. Observatum etiam est, nonullis vitiosum arteriae fitum a natura obtigisse, ob quem pulsus non in consueto loco percipitur; nonnullos quoque naturaliter habuisse pulsum intermittentem. Ita interdum post artenarum vulnera, ob cicatrices relictas, aut ob tubercula


page 634, image: s0634

eirea arterias pulsus depravatur et mutatur: quae nisi Medico perspecta sint, aut referantur, facile fieri potest, ut in praedictione ex pulsu eret. [note: Non solus ictus arteria percipitur, sed et distensio. ] Alterum principrum est, tactu non solum ictu percipi posse, sed etiam distensionem arteriae, hoc est motum arteriae in logum, latum et prosundum. Nam nisi distensio percipiatur, multae differentiae pulsuum cognosci non possent; cum ictus pluribus pulsibus communis sit, in quibus tamen distensio aliter atque aliter se habet. Animadverti autem distensio non solum visu in corporibus gracilibus sed et tactu percipi potest. Sentimus enim differentiam inter pulsus magnos et parvos, et pulsus magni vel parvi apparent, ob majorem vel minorem distensionem arteriae: quod et in aliis differentiis lo cum habere potest.

[note: An systolo eactu percipi possit. ] Tertium principium a plensque constituitur hoc; Arteriae contractionem sentiri posse. Verum non solum ex antiquis multi id negarunt, sed et a recentioribus idem in dubium vocatum. Ioan. Baptistam Montanum ingenue fassum esse, se nunquam systolen percipere potuisse, antea dictum est. Idem fatetur Hercules Saxonia, lib. de metibus arteriarum cap. 7. statuitque systolen vel nullo modo, vel difficilime compreheradi posse, et propterea consulit, ne in indaganda systole, vel distinguendis duabus illis quietibus tantum studiuim, tantusque labor adhibeatur; inprimis cum systoles comprehensio adeo insignem utilitatem non habeat. Nam cum, ut Galenus, lib. 1. de dign. puls. cap. 5. docet, systole non possit sentiri, nisi in vehementibus et maximis pulsibus; pulsus vero vehementissimi et maximi vel in sanis cantum sint, vel in levioribus morbis, in quibus pulsus exploratio tam necessaria non est; in pulsibus vero languidis, nec admodum magnis, quales sunt in gravioribus morbis, contractio cognosci non possit: non adeo de ejus cogn tione laborandum censet, sed totum ilIud tempus, quod est inter unam et alteram diastolen pro intervallo, cum Galeno, in libello de puls. ad tyrones, accipi jubet. Idem etiam de puls. lib. 2. cap. 5. multa in eandem sententiam profert: tandemque concludit, Galenum hac in re nimium proprio tactui credidisse, et mente potius, quam tactu systolen cognovisse.

[note: Modus cegnoscendi systolen secundum Galenum. ] Verum ne quenquam ab industria et studio hîc avocare videamur, modum viamque agnoscendi systolen, qui a Galeno ejusque interpretibus traditur, proponere libet. Cum autem a nonnullis systole ea de caussa insensibilis putetur; quod ea tantum, quae contingimus et palpamus, tactu perceptibilia sint, ea vero, quae amplius nos non attingunt, atque a contactu nostro discesserunt (id quod in contractione arteriae fieri videtur) sentiri non possint: initio distinguendum est inter ea quae se contingunt, seu inter modum potius contactus. Nam corpora, quae se invicem tangunt, vel leviter saltem atque superficierenus se contingunt, vel impetu ac impulsu


page 635, image: s0635

quodam id, quod validius ac durius est in alterum, quod mollius est ceditque jquasi penetrat. et ingreditur. Quae primo modo sese contingunt, citissime discedunt, et temporis momento alterum ab altero separatur, ut discessus tempus sub sensum cadens nullum animadverti possit. Quod vero cum impetu acquodam impulsu aliud tangit, ejus recessus sub sensum cadens tempus animadverti potest: neque illud, quod in aliud impetu quasi penctravit, ab eo subito et insensibiliter recedit. Etenim inter primum discessus initium et illud mamentum, quo corpora ista se tangere amplius desinunt, intercedit tempus mediu, quo scil, ab eo loco, in quem ex durioris impetu mollius redactum est pervenit ad eum terminum, quem occupabat, antequam a duro impelleretur. Videre hoc est in multis rebus, ut in utribus, follibus, vesicisque inflatis et similibus. Tale enim corpus si quis leniter et superficietenus digito contrecter, momento etiam temporis digitus ab eo iterum removeri potest; neque ullus cum in applicatione digiti, tum in retractione ejus fit, motus: verum si fortius digitu imprimas, follis vel utris partem, quae digito premitur, et in applicatione, et in retractione digiti moveri, digitumque qui impellebat et imprimebatur, comitari, usque quo ad priore statum redeat, videbis. Quod si eorum alteru, mollius scilicet, sensu esset praeditum, alterius corporis abeuntis motu perciperet. Unde Galen. 1. de dign. puls. c. 4. coparat arteriam digito, et vasi corpus quod arteriam contingit, vasique sensum in esse fingit Verum fictione hic opus non est; cum in corporibus sentienibus hujus rei exemplum haberi possit. Si quis enim carnosiorem musculum vel etia abdomen pressius tangat, et digito comprimat, digitumqae paulo tardius ab eo iterum removeat: manifeste nun solum compressionem, quae digito fit, sed et digiti recessum, et musculi vel abdominis compressi dilatationem percipiet. Eodem modo seseres habet in pulsu. Si enim arteria debiliter et leniter moveatur: digitos saltem superficietenus pulsabit, neque eorum pulpas comprimet, et propterea ejus recessus et contractio sentiri non poterit, neque tempus erit quo quis dicere possit, illam recedere, sed solum recessisse dicere poterit. Verum si arteria vehementer et quasi cum impetu movetur, ac pulpas digitorum comprimat: digitus non solum arteriae impetum, et compressionem ab impellente arteria factam sentiet, sed et eam amoveri ac recedere perciplet, ut quis non solum arteriam recessisse, sed et jam recedere dicere possit.

[note: Qui pulsus ad systolen cognoscendam utiles. ] Ex quibus jam per se liquet, non omnes pulsus ad dignotionem contractionis esse utiles, sed tantum vehementes, et quo vehementior est pulsus, eo facilius contractionem sentiri posse; in languidis vero contractionem percipi non posse. Ad contractionem commodius percipiendam magnitudo quoque facit. Quo enim altius adscendit arteria: eo longius ad


page 636, image: s0636

descensum tempus requirit. Quod si tarditas insuper accedat, exactius adhuc sentietur: quia in motu longius tempus consumit.

[note: Initium distensionis et finis cotractionis sentiri non: potest. ] Huic principro quartum subjungunt, nimirum initium distensionis, et finem contractionis sentiri non posse. Ut enim arteriarum illarum, quae prosundiorem. situm habent, et carne multâ teguntur, motus non sentitur, quod digitum contingere non possint: ita eadem de caussa diastoles initium, et systoles finis percipi non potest. Nam cum arteria cutem ita arete non attingat, sed aliquid habeat spatii, in quo naturaliter moveri possit: is motus arteriae, qui sit, antequam cutem attingat, percipi nom potest. Eadem ratio est finis contractionis. Siquidem in. quo spatio movetur arteria in principio diastoles, in eodem movetur in fine systoles: ad quod cum tactus noster penetrare non possit. illam quoque percipere: non potest. Quibus tandem et hoc addunt externam quietem integram possecognosci, si quis apte manumi applicet: cum, quando abestmotus, sentiatur quies.

CAPUT VIP. De Cognoscendis Simplibus Pulsuum Differentiis.

[note: Qui pulsus facilius percipiatur. ] HIs prasmissis, ad ipsas pulsuum differentias agnoscendas accedimus: et primo quidem simplices. Nam in his, qui in pulsuum exercitatione prasicere vult, primo exerceri, oportet, et inprimis in pulsu magno forti, duro. Cum enim pulsus tactu percipi debeat: ii pulsus facilius percipiuntur, qui fortius movent, quales sunt magnus, fortis, durus, qui majorem compressionem faciunt. Pulsus vero debilis, si fortius arteria prematur, ne percipitur quidem; atque ita nec diastole, multo minus vero systole deprehendetur.

[note: Pulsus masgnus et parvus quomodo cognoscatur. ] Primo autem quod pulsus magnos et parvos attinet, pulsus magnos et parvos dici non respectu. 'magnitudinis arteriae, sed respectu magnitudinis motus, ex differentiis supra propositis, notum est. Pulsus enim magnus est, quando arteria in spario, in quo movetur, valde distenditur: parvus quando parum; sive arteria sit: magna, sive parva. Cujusrei exempla et in aliis corporibus habentur. Ita vesicam etiam parvam valde inflatam distentam dicimus: contra saccum, qui etiam multas vesicas capere posset, laxum nominamus, si non, valde distentus sit. Eodem modo sese res habet in arteriis. Earum enim sive magnae sint, sive parvae, tunicaesi valde distendantur; ut vix ulla pars laxa relinquatur, pulsus magnus dicitur: si vero parum distenditur, ita ut multo magis distendi possit arteria, pulsus parvus dicitur: si medio modo sistenditur; moderatus. Ita puer ersi multo minores habeat arterias, quam senex: tamen pulsus habet maiorest Puerorum enim parvae arteriae, magis distenduntur, quam senum. Ut vero, quanta sit distensio, cognoscamus, ad optimam natura. semper. respiciendum,


page 637, image: s0637

et ad magnitudinem arteriae, quam tangimus. Si enim animadvertamus arteriam plus, quam debe bat naturaliter, distendi, et valde dilatari: et propter distensionem magnam repellere quasi digitos, aut foveam iis imprimere: quasi digitor, aut foveam iis imprimere: pulsum esse magnum censebimus; si parum, parvum: Advertendum tamen hîc, an corpus sit gracile, an vero carnosum. Nam in corpore gracili magnitudo pulsus magis apparet: in carnosis vero corporibus pulsus etiam magni moderati videntur. Potest autem in magnitudine pulsus considerari longitudo, latitudo et profunditas. Verum non omnis dimensionis quantitas exactes sentiri potest. Moles enim corporum, quae, ut omnis artetiae distensio non percipiatur, in caussa est eadem prohibet, ne omnis magnirudo percipiatur. Ita que danda opera; ut is tangendi modus adhibeatur, qui ad omnem dimesionem, quantum fieti potest, percipiendam commodissimus est. Ad longitudiem autem perciplendiam leniter saltem applicare digitos oporet. Etenim pulsus vehemens, etsi nihil prematur, tamen, quantus sit, percipitur. Se vero pulsus parvos et languidos premamus, maxima pars motus obscurabitur. Ad latitudinem vero et profunditatem integre percipiendam si tactus non satis facit, ratione supplendum, quod sensus non assequitur; et quidem hoc modo. Leniter contrectemus arteriam, et si pluribus vel paucioribus partibus occrrit, inde coligere licet, magam vel parvam esse distensionem. Cum enim arteriae teretes sint, et cylindri quasi figuram obtineant: ea major est sistensio, quae majore circulo comprehenditur; minor, quae minore. Itaque cum arteria partes quasdam habeat supremas, quasdam obliquas, quae ex utroque sunt latere: si obliquae illae, et quae ad latus arteriae sunt, partes magis appareant, talis. pulsus latus est; si vero abliquae illae et ad latera positae partes nihil aut parum appareant, pulsus est angustus.

[note: Pulsus celer et tardus quomodo agnoscatur. ] Secundam differentiam constituit celeritas et tarditas, celerque pulsus dicitur, quando arteria cito deloco in locum transit; tardus, quando tarde. Cognoscitur autem celeritas et tarditas comparando pulsum ad hominis temperati vel cujus cunque hominis naturalem pulsum. Se enim aril madvertatur, arteriam de termino ad terminum celeriore et citatiore, quam in homine temperato vel sano fieri consuevit, impetu moveri: pulsus is celer est: si vero spatium suum tardiore quasi gressu permeet arteria, tardus est.

[note: Frequens et rarus quomodo deprehent datur. ] Frequetes et rari pulsus quomodo agnoscendi sint, in libiris de dignosc. puls. non tradidit Galenus; idque ea de causs, quod tota crebritatis et raritatis ratio a tempore quietis dependet. Ita que quietis cognoscendae modo perspecto, facile etiam pulsus frequens et rarus cognoscitur. Duplicem autem esse quietem, unam. externam, alt eram internam; et propterea etiam hîc frequentiam et raritatem


page 638, image: s0638

considerari posse, supra dictum est. Se enim arteria diutius moratur in loco, ad quem per diastolen pervenit, antequem iterum contrahi incipiat: pulsus rarus secundu quietem externam dici potest: si non diu in eo moretur, frequens. Eodem modo sese res habet de quiete interna. Galenus, lib. 1. de dignosc. puls. cap. 10. quietem externam sentiri posse integram affirmat. Verum cum contracito difficulter, neque in omnibus pulsibus percipiatur; et quies externa nisi cognita contractione percipi non possit; neque alias quies externa, licet revera intercedat, praecipue in pulsu celeriore, ita facile animadverti possit; quies vero interna saltem per ratiocinationem passit collgi, cum media sit inter finem contractionis, et principiu, distensionis, quorum utrumque percipi non potest: rectissime secerint tyrones, si, quod supra quoque proposuimus, Galeni consilium, in l. de puls. ad tyron. cap. 4. sequantur et, omne illud, quod inter duos ictus intercurrit, quietem scilicet externam, contracitonem, quietem internam, adeoque etiam principium distensionis, pro intervallo et quiete habeant, et hinc pulsuum crebritatem et raritatem aestiment, comparando nimirum pulsus cum hominis temperati et sani pulsu. Si enim cognoverit quis, quodnam in homine temperato aut sano intervallum sit inter unum atque alterum ictum, atque cum hoc alios pulsus comparaverit: facile intelligere poterit, qui pulsus sit frequens, qui rarus. Namsi intervallum inter unum atque alterum ictum sit longius, pulsus erit rarus: si brevius frequens.

[note: Vebement et debilis quomodo percipiatur. ] In quarta differentia seu pulsu vehementi ac debili cognoscendo videndum, ne pulsus magnus, celer, durus et vehemens confundatur. Omnes enim hi pulsus quodammodo in hoc coveniunt, ut tactum, hoc est, digitorum pulpam, qua arteriam contrectamus, validius afficiant. Verum si cautio adhibeatur, non ita difficulter discerni possunt. Pulsui n vehementi soli hoc peculiare est, reniti et sese opponere quasi manus comprimenti applicationi: id quod reliqui pulsus, nisi simul vehementes sint, non faciunt. Nam etsi pulsus magni, duri, aut etiam celeres tactum evertant: tamen hoc solummodo faciunt in leni et suspensa manus applicatione: si vero manumpressius applices, tactui amplius non resistunt, sed cedunt, et propterea vehementes non sunt. Solus vero vehemens compressioni manus resistit, tactuique renititur. Si vero magnus aut durus, aut celer simul comprimenti manus adplicationi renitatur, tum pro vehementi quoque habendus est.

[note: Durus et mollis quomodo cognoscendus. ] Ultima superest differentia, quae pulsus duros et molles complectitur. Est autem magna pulsus duri et vehementis cognatio, et propterea ne confundantur, diligenter attendendum est. Uterque enim pulsus, ut ante etiam dictum, durus scilicet et vehemens, tactum evertit in ictu, sine


page 639, image: s0639

quo uterque non percipitur. Differunt autem secundum Galeni et plerorumque Medicorum sententiam, quod vehemen proprie ac motum pertinaet, arteriaeque motum sequitur: durus vero etsi sine ictu non deprehendatur, non tamen a motu proverut, sed ab arteriae duritie et mollitie. Molles n. arteriae humidae sunt, carnosae, et digitis cedunt: durae vero siccae sunt instar corii, et rigidae, digitosque primunt. Ac propterea licet uterque pulsus tactum evertat: vehemens: tamen solum evertit tactum, et quidem vehementer impellendo; durus vero praeterea premit: sicut videmus ventum et aquae rapidae fluctum hominem et obvia quaeque impetu ac violentia evertere, sed sine compressione, dura vero praeterea comprimere et contundere. Verum cum vehementia etiam duritiem habere, et propterea etiam comprimere possit: ut certius adhuc pulsus durus et vehemens distinguantur, tenedum; duritiem nunquam cum magnitudine, neque vehementiam cumparvitate, licet vehementia cum duritie, et durities cum parvitate conjungi possit, ut in causs. puls. dicetur, conjungi. Itaque si tactus evertatur quodammodo in pulsus verum is pulsus sit parvus: hinc colligere licet, pulsum enum esse proprie duru, non vero vehementem; id quod in pleuritide observari potest, in qua nonnunquampulsus duri sub falsa vehementiae specie Medicis illudunt, a cautioribus tamen ob parvitatem deprehenduntur. Sin contra pulsus sit magnus, tactumque evertat: magnitudo indicat adesse veram vehementiam, non duritiem. Ex quibus nonnulli hos pulsus ita discernunt; quod pulsus durus, si leniter tangatur artiria, non occurrit digitis, quemadmodum vehemens; si vero fortier comprimatur, non ita fortier resistit, ut vehemens.

CAPUT IIX. De Cognoscendis Rtespectivis Pulsuum Differentiis.

POstquam qua ratione pulsuum simplices differetiae congnosci posint, dictum: jam de compositis et respectivis congnoscendis dicendu. Verum de compositis differentiis cognoscendis peculiaribus praeceptis opus non est. Qui n. simplices congnovit, eadem operâ etia compositas deprehendet; et qui congnoscere potest pulsum magnum, pulsum celerem, pulsum frequente, vehemente: is facile simul cognoscet pulsum magnu, celerem, frequentem, vehementem.

Eodem modo inaequales atque inordinati pulsus facile cognoscuntur si simplices differentiae perspectae, habeantur, et ea, quae supta de differentiis pulsuum inaequalium ac inordinatorum dicta sunt, nota sint. Quapropter primo inpulsibus simplicibus cognoscendis diligentissime sese exerceat Medicus; cum sine horum cognitione pulsus inaequales atque ordinati cognosci non possint. Primo autem pulsuum inaequalitatem in


page 640, image: s0640

unica pullatione, atque sub uno digito deprehendere, inter reliquos difficilimum fere est, et pene impossibile. [note: Inaequalitas singularis sub uno digito vix sensibilis est. ] Nam cum haec inaequalitas in una distensione spectetur, si agnosci debet. necessarium est, ut omnes partes distensionis cognoscantur, quod tamen nulla manus applicatione in omnibus pulsibus fieri pot est. Etenim si comprimente manus applicatione utaris, posterior pars motus plerumque observari non poterit: si suspensam manus applicationem adhibeas, solum ictum, non vero inaequalitatem percipies: quod si mediam applicationem usurpes aliquas differentias pulsuum percipies, aliquas non Itaque si inaequalitas ista singularis percipi potest, solum in maximis et vhementibus pulsibus congnoscetur, qui compressionem sustinent. At in parvis et debilibus eam observare impossibile est. Sit enim, exempli gratia, reverâ in pulsu parvo et debili diastoles initium celerius, medium ejusdem motûs tardius, finis rursum celerior: tamen in tantillo spatio, in quo tum movetur arteria, motum ad sensum ita in tres partes dispescere impossibile est. Cui et hoc accedit, quod si comprimentem applicationem adhibeas, arteriae motus obscuratur et succumbit. Quin imo et in pulsibus maximis ac vehementibus vix agnosci potest haec inaequalitas singularis; atque ut melius cognoscatur, quantum quidem potest, vario modo manus applicanda est, et nunc comprimente applicatione utendum, mox suspensâ, interdum mediocri, et quidem prout cujusvis pulsûs natura fert et requirit. Quandoquidem maximus et vehementissimus pulsus sustinet comprimentem applicationem; reliqui eam non ferunt; et prout quilibet a vehementia et magnitudine magis deflectit, eo magis suspensam applicationem requirit. Praeterea nunc unus, nunc duo, nunc tres, nunc quatuor digiti applicandi, ut si forsan sub uno aut omnibus digitis inaequalitas non percipiatur, sub aliquo tamen deprehendatur. Se enim sub uno digito diastole aut interrumpi, aut finem pulsationis aprincipio diversum esse tactu deprehendatur, pulsus in dicitur inaequalis, et quidem ea inaequalitas singularis ac in uno ictu, et sub uno gidito appellatur.

[note: Quomodo inaequalitas singularis sub pluribus digitis cognoscatur. ] Si vero inaequalitas. unius ictus sub variis digitis exploranda, est, quatuor digitos arteriae applicare oporter. Nam si pulsus maxime appareat; sub digito. versus cor atque originem arteriae, sub reliquis sensim et consequenter minor, est pulsus myurus. Qui si iterum a parvitate ad magnitudinem redeat myurus reciprocus nominatur. Quod si subtrahas digitos, atque iterum applices, nihil tamen de pulus percipias [gap: Greek word(s)] dicitur; quae in eo apulsu deficiente differt, quod pulsus deficientes tum solum quiescere videntur, cum digitis onerantur: si vero digitos amoveas, iterum sentiuntur. In [gap: Greek word(s)] vero neque si manum imponas, neque si subtrahas, neque in porno, neque in sumpino


page 641, image: s0641

manus situ ullus motus percipitur. Si in unâ manus applicatione post unum atque alterum pulsus defectum iterum pulsus tactui occurat, est intermittens: si vero in una manus applicatione pulsus non revertatur, sed tum demum, ubi manum submoveris atque iterum applicaveris, est pulsus deficiens reciprocus.

[note: Ordo quomodo cognosicatur. ] Deiade ad ordinem atque ordinis perturbationem cognoscendam diu turniore manus applicatione opus est. Si enim in longa pulsuum serie aliqua pulsuum diversitas observetur, ea tamen talis, quae aliquem ordinem, de quo supra in difforenriis dictum, retineat, pulsus is ordinatus est: verum si in pulsibus quidem appareat diversitas, sed inter pulsus illos diversos nullus ordo observetur, nominatur pulsus inordinatus.

[note: Rhythmi quomodo cegnescantur. ] Tandem quod rhythmorum cognitionem attinet, ea procul dubio, si acquiri debet et potest, accurara diligentiâ opus habet. Nam ut de antiquorum rhythmis nihil dicamus, quos, quos, ut tactu non perceptibiles, ipse Galenus, rejicit, utpote ad quorum cognitionem notitia temporum disentionis et contractionis requiritur, quae tamen investigari non possunt: ipsius Galeni rhythmi difficultate, ut cognoscatur, non carent. Cum enim tota rhythmorum illorum cognitio pendeat a cognitione systoles ac diastoles, ac horum motuum inter se collatione; systolem vero in pulsibus omnibus cognoscere si non impossibile, tamen difficile sit; in quibusdam vero plane impossibile sit eam deprehendere, ut quae non nisi in vehementibus pulsibus perceptibilis habeatur: patet hinc, rhythmum, qui ex horu motuum inter se collatione oritur, facilem cognitu non esse. Ex iisdem manifestum, alia ad rhythmos cognoscendos necessaria non esse, quam quae ad pulsus celeres cognoscendos requiruntur.

CAPUT IX. De Caussis Pulsuum in genere.

CUm tota haec de pulsibus tractatio eo fine instituatur, ut Medici et praesentes corporis affectus inde cognoscere, ac futura praesagire possint: id vero sine caussarum cognitione fieri non queat, caussae pulsuum [note: Caussa pulsuum quotuplices. ] jam investigandae sunt. Dividuntur autem caussae pulsuum a Medicis in caussas generationis et caussas mutationis. [note: Genemtionis. ] Generationis caussas eas nonminant, quae pulsum efficiunt, ejusque naturam quasi continent, et propterea [gap: Greek word(s)] hoc est, continentes [note: Commutaetionis. ] nominantur: commutationis vero caussas eas appellant, quae pulsum non efficiunt, sed alterant atque immutant. Alii has caussas nominant immediatas seu proximas, et mediatas; [note: Immediata et primaria. ] alii primarias et secundarias. Immediatas, proximas seu primarias appellant, quae proxime ad pulsuum generatione faciunt et necessariae sunt, et quibus positis, ponuntur pulsus ablatis cessant. [note: Mediatae. ] Mediatae seu secundatiae sunt, quae continentibus intermediis


page 642, image: s0642

[note: Continentes pulsum caussae. ] pulsum mutant. Continentes caussae pulsuun, ut ex iis, quae supra de natura pulsus dicta sunt, colligere est, sunt tres, facultas, vitalis nimirum, quae est autor et caussa efficiens pulsus, instrumenta, et usus seu finis, cujus gratia facultas motrix per instrumenta [note: Commutationis pulsuum caussae quotuplices. ] pulsum efficit. Mediatae seu secundariae, seu commutationis caussae sunt plurimae, quae tamen ad tria capita redigi possunt, ad res scilicet naturales, non naturales, et res praeter naturam. Naturales sunt temperamentum, sexus, aetas, habitus corporis. Non naturales sunt illae vulgo notae, aer, cibus, potus, motus, quies somnus, vigiliae, excreta et retenta, animi [gap: Greek word(s)] Praeter naturam sunt morbi, caussae morbi, symptomata. Caussae continentes pulsuum singulae duas habent differentias. Facultas enim vel est fortis. vel debilis; usus est auctus vel imminutus; instrumenta sunt mollia, vel dura. Quibus potest et mediocritas adjungi. Atque ex bis hoc vel illo modo sese habentibus oriuntur illae primae pulsuum differentiae, sed non eodem modo. [note: Pulsus proprii et inseparabiles. ] Alii enim pulsus ex una saltem caussa perpetuo oriuntur, quos Galenus [gap: Greek word(s)] necessario consequentes, alii proprios et inseparabiles vocant. Tales pulsus saltem facultatem et instrumenta consequuntur, non vero usum. Usus enim nullum proprium habet pulsum, sed cum reliquis caussis continentibus communes. Facultatem proprie et insepa rabiliter, atque [gap: Greek word(s)] consequuntur pulsus fortis et debilis; fortis quidem facultatem fortem, debilis debilem. Arteriae faciunt pulsum durum et mollem, durusque solum arteriam duram, mollis mollem necessario sequitur, adeo ut pulsus hi cum caussa sua sint convertibiles. Licet enim dicere: facultas est fortis, ergo pulsus est vehemens; et contra, pulsus est vehemens, ergo facultas est fortis: facultas est debilis; ergo pulsus est languidus: et contra, pulsus est languidus; ergo facultas est debilis.

[note: Pulsus familiares. ] Alii vero ex pluribus caussis oriuntur, seu ut fiant, semper duas, vel etiam tres caussas requirunt, atque hos [gap: Greek word(s)] seu familiares nominant. Licet enim tales pulsus magis fiant ab una caussa continente, quam illa: ab illa tamen sola non proficiscuntur, sed alias quoque concurrere orportet. Familiares fortis facultatis pulsus sunt; magnus, celer rarus: debilis, parvus, tardus, creber: usus adaucti pulsus familiares sunt, magnus celer; creber; diminuti, parvus tardus, rarus. Arteriae molles familiares pulsus habent, magnos, celeres, raros; durae parvos; tardos, crebros. Nominantur autem hi pulsus familiares, quod uni aut alteri caussae plus vel minus cognati et familiares sunt. Magnos celeres et frequentes pulsus usui aucto familiaris est diximus; idque ita sese habere ex eo cognoscere licet, quod, licet facultas et instrumenta nihil mutentur, ex sola usus mutatione tales pulsus oriuntur, primo quidem magni, deinde celeres.


page 643, image: s0643

tandem etiam frequentes. Non enim in pulsu solum, sed et in respiratione una harum actionum id, quod ab altera praestari non potest, supplere et compensare solet. Nam ubi calor augetur, primo magnitudo cum respirationis, tum pulsus augetur: verum si calori temperando magnitudo non satisfacit, celeritas accedit: si nec celeritas sufficiat, adjungitur frequentia. Natura enim recte agens primo semper agit id, quode est optimum. Optimum vero id est, quod finem maxime assequitur. Melius autem calorem attemperat aer multus in magno pulsu, ut et magna respiratione attractus, quam celeriter saltem attractus. Ita melius est, aerem celeriter attrahere, quia citius ad membra alteranda pervenit; quam frequenter solum et crebro. Itaque natura rectissime aucto usui primo magnitudine, deinde celeritate, tertio frequentia subvenit. Istud tamen accipiendum est; si antequam usus augeri incipiat, hae pulsuum differentiae recte et naturaliter sese habeant. Nam cum natura maxime naturales differentias observare soleat: si aliqua differentia a statu naturali defsexerit, eam prius, quam quae naturales sunt, mutat natura naturalesque tam diu retinet, donec praeternaturales ab mediocritatem reduxerit. Exempli gratiâ, si usus augeri, calorque augmentum sumere incipiat, cum pulsus in aliquo corpore est moderatus, verum tardior et rarior naturali. tum pulsus primo murabitur in celeritate, deinde in tarditare, et tertio demum, ubi illae duae differ entiae ad naturalem statum redactae fuerint, etjam magnitudo augebitur. Contrario modo sese res habet decrescente usu: primo imminuitur frequentia, deinde celeritas, tandem magnitudo; atque ubi frigiditatis incrementum sumit, primo pulsus rani fiunt; si plus augetur, tardi, et si adhuc magis augetur, tandem, parvi.

Facultati robustae eae differentiae familiares et accommodatiores sunt, quae usum melius complent. Talis autem est magnitudo et celeritas: frequentia vero est familaiaris debilitati, per quam natura supplet magnitudinis et celeritatis defectum. Id quod exemplo senum et puerorum illustrari potest. Senes enim et pueri nec multum progredi possunt, nec celeriter, etsi id usus et necessitas requirat; quo facultatem, quae motum ciere debet. debiliorem habent.

Arteriae molles prompte moventem facultatem sequuntur, et multum, ac celeriter distenduntur: durae autem ad distensionem sunt ineptiores, et valde dilatari non possunt: ut in vesica videre est, quae si sit mollis, facile, multum et cito distenditur; si vero sit dura, nec multum, et celeriter distendi potest, licet quis id praestare conetur. Et proinde ad pulsum magnum aptior est arteria mollis; pulsus vero parvus arteriae durae familiaris est: et quia ob arteriam


page 644, image: s0644

duram pulsus sit parvus, necesse est, si caeterae caussae consentiunt, ut idem pulsus fiat celer et creber.

Etsi vero tam celer, quam magnus pulsus facultati forti et mollibus instrumentis sit familiaris: tamen familiaris magis iisdem sunt magni, quam, celeres; quod facultatis robur, et instrumentorum mollities plus faciant ad motus magnitudinem, quam ejusdem celeritatem. Id quod vel ex ea colligi potest, quod ubi usus imminuitur, firma manente facultate, plus. de celerirate quam de magnitudine remittitur, et quod mollia primo apra sunt, ut in omnem partem distendantur, deinde ut celeriter moveantur: quodque dura non ita inepta sunt ad celeritatem motus, quam ad distensionem.

[note: Cae ussarum pulsus compli atie. ] Atque haec caussarum istarum ad pulsus efficiendos vis est, si seorsim et solae considerentur. Verum cum saepe non solum una caussa, sed et reliquae simul mutari possint: jam, quae caussarum istarum complicatarum ad pulsus efficiendos vis sit, videndum. Galenus et Medici plerique duplicem acaussarum istarum complicationem faciunt. Vel enim duae tantum caussae complicantur, ut usus et facultas; aut usus et instrumentum; aut facultas et instrumentum; vel omnes simul, facultas scilicet, usus, et instrumentum. Esti vero Hercul. Saxonia, de motibua arter. cap. 10. ultimam faltem complicationem retineat, reliquas vero ut supervacaneas atque inutiles rejiciat: tamen caussa, cur id faciat, vix sufficiens videtur. Quia enim non potest pulsus magnus, celer vel frequens, aut oppositi ex solo usu et facultate, aut solo usu et instrumento, sed semper haec tria necessario concurrunt: idcirco eam saltem complicationem, quae omnes tres caussas complectitur, retinenda censet. Verum licet ita res sese habeat et ad omnem pulsum hae tres canssae requirantur: tamen non necessario in omni pulsu praeter naturali omnes tres necessario mutantur, et praeter naturam sese habent; sed fieri potest, ut unâ sese recte habente, reliquae duae a naturali statu deflectant. Exempli gratiâ, potest instrumentum esse naturaliter constitutum, virtus vero et usus a mediocritate deflectere: Id quod jam in singulis complicationibus videbimus.

[note: Facultas cum usu mutato ques pulsus faciat. ] Primo enim si facultas et usus complicentur, et utraque caussa a naturali statu recedat, instrumenta vero naturalem obtineant constitutionem, hi pulsus oriuntur. Facultas fortis et usus auctus faciunt pulsus magnos, celeres, frequentes, et praeterea vehementes. Facultatem enim fortem semper et necessario pulsus vehemens sequitur, ut supra dictum. Facultas fortis et usus imminutus edit pulsus magnitudine moderatos, tardiores, raros, vehementes tamen. Nam sicut magnitudo forti facultati familiaris: sic parvitas usui diminuro; ex quibus complicatis fit mediocritas. Tardiras vero est infra mediocritatem. Nam tarditas magisfamiliaris est usui diminuto, quam


page 645, image: s0645

forti virtuti celeritas. Insignis vero est raritas, cum per eam usui per omnia satisfieri possit. A facultate infirma, atque usu modice aucto provenit pulsus in magnitudine et celeritate moderatus, cerber, languidus. Facultas enim non extreme debilis ab usu stimulata nonnihil magnitudinis et celeritatis retinet. Se vero valde sir debilis virtus, pulsus est parvus, tardus, creberrimus, debilis. A facultate debili et usu imminuto proveniunt pulsus parvi, tardi, crebri, languidi, et si magna sit infirmitas, minimi, intermittentes, deficientes.

[note: Usus mutatus et instrumentum quos pulsus efficiant. ] Secundo si usus et instrumentum simul a naturali statu deflectant, hi producuntur pulsus. Usus auctus cum instrumento molli facit pulsus magnos, celeres, in frequentia moderatos, au si magnus fuerit excessus, frequentes, molles. Usus auctus et iinstrumenta dura edunt pulsus minores, celeres, crebros, si durities superet; si vero usus, majores. Se mediocris utriusque sit exceslus, in magnitudine mediocres, celeres, crebros. Cum enim usui aucto familiaris sit magnitudo; instrumento duro parvitas: si usus vincat, et nimium excedat, magnus fieri pulsus debet; si instrumenti durities, parvus: quod si ob duritem arteriae usui satis fieri non potest, celeritatem et crebritatem accedere necesse est. Usus imminutus cum instrumento molli efficit pulsus moderatos magnitudine, tardos, raros molles. Usus imminutus cum instrumento duro reddit pulsus minores tardiores, crebriores, duros: et excedente duritie instrumenti pulsus in parvitatem magis, quam in tarditatem deflectunt; cum potius ad magnitudinem, quam ad celeritatem inepta sint instrumenta dura. Contrario modo sese res habet, si refrigeratio excedat. Nam caloris defectui primum raritas, hinc parvitas succedit.

[note: Facultas et instrumentum quos pulsus edant. ] Tertio si facultas et instrumentum complicentur, hi fiunt pulsus. Faultas fortis et instrumenta mollia faciunt pulsus mamfesto majores, aliquantum tardiores et rariores ac molliores. Cum n. facultas et instrumentum usui satisfacere possint, celeritatem et crebritatem accedere opus non est. Facultas fortis et instrumenta dura edunt pulsus parvos, crebros et plerumque celeriores si scilicet excedat durities. In aequali vero utriusque caussae recessu pulsus in omnibus moderati, hoc excepto, quod sint duriores. facultas vero debilis cum instrumetis mollibus facit plerumque pulsus in magnitudine et celeritate moderatos et molles. Se enim par est utriusque recessus, isque modicus, facultas etsi parum imbecilla fuerit: tamen si instrumenta non obstiterint, retinebit et motus quantitatem et qualitatem. In recessu vero immodico erunt parvi, tardi, crebri. Quod si facultas valde infirma sit, pulsus parvi et tardi fiunt, et cum hoc modo usui non satisfiat, crebritas necessario accedit. Se tandem facultas sit infirma cu instrumeto duro, pulsus oriuntur parvi, tardi, crebri et duri.



page 646, image: s0646

[note: Facultas, instrumentum et usus auctus quos pulsus faciant. ] Nonnunquam vero omnes tres caussae complicantur; Idque pluribus modis. Primo enim complicari possunt facultas fortis, usus auctus, et instrumenta mollia: et tum fiunt pulsus magni, celeres, frequentia moderati, vehementes, molles. Secundo si complicetur facultas fortis, usus auctus, et instrumenta dura, atque durities sit parva, usus vero valde auctus: pulsus justo majores, celeriores et crebriores fiunt. Si vero nec instrumenti durities, nec usus sit valde auctus, pulsus magnitudine moderati, celeriores et crebriores eduntur. Tertio si facultas sit fortis, usus imminutus et instrumenta mollia: pulsus magnitudine moderati, tardiores, rariores, vehementes, molles; et si usus multum imminuatur, aperte minores, tardiores et rari. Quarto si facultas sit fortis, usus imminutus, et instrumenta dura, fiunt pulsus minores, celeritate et crebritate moderati, vel etiam si magnus sit usus, et instrumenti a mediocritate recessus, minores, tardiores et rariores. Duritie vero instrumenti superante magnum usus â natura recessum, erunt parvi tardiores, crebrique. Quinto si facultas sit debilis, usus auctus, et instrumenta mollia, pulsus fiunt magnitudine et celeritate moderati, crebriores tamen. Moderati in magnitudine et celeritate fiunt; quia arteria mollis facile dilatatur: usus vero auctus urget facultatem ad dilatandum, quae licet infirma sit, moderate tamen dilatat, et qua potest celeritate movet. Cum vero hoc modo usui satisfacere non possit, frequentia id supplet: si tamen virtus valde sit debilis, pulsum efficit parvum, tardum et creberrimum. Sexto si facultas sit debilis, usus auctus et instrumenta dura, fiunt pulsus parvi, tardi, crebri. Facultas enim debilis non potest arteriam duram multum extendere: ob usum tamen auctum facit pulsum satis frequentem, et, nisi sit maxime debilis, celeritate moderatum. Septimo si facultas sit debilis, usus imminutus, instrumenta mollia: fiunt pulsus minores, tardiores, crebritate moderati, vel etiam rari. Tandem si facultas sit languida, usus imminutus, et instrumenta dura: pulsus eduntur parvi, tardi, crebri; non tamen semper ejusdem parvitatis, tarditatis et frequentiae, sed pro caussarum excessu minores, tardiores et frequentiores.

De quo in genere hîc notadum. Primo, vires et potentiam potius caussarum aestimandam esse, quam numerum; cum una potentior plus possit in mutandis pulsibus, quam plures debiliores. Tanto vero caussarum quaelibet potentior habetur, quanto longius a statu naturali recedit. Secundo duritiem arteriae semper resistere pulsus magnitudini; cum arteria dura dilatari non possit: celeritati vero et frequentiae non ita resistere. Tertio ad pulsus parvos nullam esse efficaciorem caussam, quam virtutis debilitatem. Cum enim facultas inter pulsus caussas sit efficacissima, ex nulla alia caussa pulus


page 647, image: s0647

magis imminui potest, quam ex virium debilitate.

CAPUT X. De Caussis Simplicium Pulsus Differentiarum.

ETsi ex his quivis colligere possit, quae pulsuum simplicium caussae sint: tamen, ut in specie haec clariora fiant; et quia praeter enumeratas caussa continentes interdum etiam quaedam alia, quae concaussas nominant, concurrunt, praeter ea, quae hactenus dicta sunt, quaedam adhuc addere libet. Sunt autem concaussae illae, quae commoditatem aliquam ad pulsuum generationem praestant, et sine quibus illi non fiunt, ac recensentur a Medicis quinque; nimirum crassities corporis, gracilitas, locus circa arteriamvacuus, gravitas superjacentium corporum, et formationis partium proprietas.

[note: Magni pulsus caussae. ] Magni pulsus continentes caussae sunt virtus fortis, quae possit dilatare arteriam; usus seu necessitas, calorque auctus, qui naturam ad magnam dilationem cogat, et tandem aptitudo arteriae, quae ob mollitiem virtuti dilatanti facile cedat. Itaque pulsus magnus a sola facultate, licet robusta, non editur, nisi conspirantibus reliquis [note: Parvi pulsus caussae. ] caussis. Pulsus parvus fit praecipue ob debilitatem virtutis, quae dilatare arteriam non potest: interdum etiam caussa parvitatis est usus, cum scilicet magna refrigeratione opus non est; et durities instrumenti, quod ad dilatatione magnam est ineptum. Et quidem si facultas sit fortis, ususque auctus, ac simul locus circa arteriam amplus, fit pulsus simpliciter magnus.

[note: Alti pulsus caussae. ] Alti vero pulsus caussa est virtus fortis, ususque auctus, accedente crassitie corporis mediocri, et circum arteriam loco stricto et angusto. Nam cum usus auctus magnam postulet fieri dilationem; facultasque fortis eam praestare possit: locus vero ob crassitiem corporis sit angustus; nec arteria locum, in quo libere distendatur, habeat, quam versus cutem: pars ejus superior, quae cuti proxima est, extenditur liberius, atque ita fit pulsus altus.

[note: Humilis pulsus caussae. ] Humilis pulsus est humilior, quod natura profundiore loco arteriam recondiderit, ut vix tactu percipi possit.

[note: Lati pulsus caussae. ] Latus pulsus fit a virtute non admodum debili, accedentibus ut concaussis loco apto et gravitate superjacentium corporum. Cum enim virtus non sit admodum debilis, et amplum sit circa arteriam spatium; superior autem arteriae pars a gravitate in cumbentis seu carnis, seu rugosae cutis, ut in senibus, seu madore et humore, ut in hydropicis, deprimatur: quantum ab altitudine detrahitur,


page 648, image: s0648

tamtum in latitudinem sese extendit [note: Gracilis pulsus caussae. ] arteria. Gracilis pulsus caussa est facultas debilis, atque arteria dura. Concauffae vero sunt corporis gracilitas, et cutis tenuitas ac siccitas. Hae enim caussae si concurrant, efficiunt pulsum instar fili seu chordae exilis et tenuis.

[note: Celeris pulsus caussae. ] Celeris pulsus caussa est usus auctus, virtus mediocriter fortis, et in strumentum molle. Cum enim usui aucto virtutis robus plane satis facere non possit, per celeritatem id, quod de est, compensat. Quod si usus sit auctus, et facultas debilior, augobitur celeritas.

[note: Tardi pulsus caussae. ] Tardi pulsus caussa est vel virtus debilis, vel usus imminutus, vel utraque harum caussarum concurrens.

[note: Frenquentis pulsus caussae. ] Frenquentis pulsus caussa est usus auctus vel cum debilitate virtutis, vel cum duritie arteriae. Et enim sive ob duritiem arteria non possit multum dilatari, sive virtus ob debilitatem val de vel celeriter attollere eam non queat: necessarium est, ut adjungatur frequentia.

[note: Rari pulsus caussae. ] Rarus pulsus provenit a robore virtutis cum usu imminuto. Cum enim usus non urgeat, facultas post unum motum absolutum diutius quiescit, moramque nectit, antequam alium motum inchoet.

Vehementis seu fortis pulsus caussa [note: Vehamentis et debilis pulsus caussae. ] est virtutis robus, sive ex naturali constitutione, sive ex accidenti, ut in iratis. Debilis contra pulsus fit ob virtutem languidam, quacunque etiam de caussa virium et nativi caloris debilitas proveniat.

[note: Mollis et duri pulsus caussae. ] Mollis pulsus provenit â mollitie arteriae. Durus ab ejusdem duritie; seu illa fiat propter tensionem, ut in inflammatione, aut caussa convellente; seu ob siccitatem et humidi absumtionem, ut in hecticis.

CAPUT XI. De Caussis Respectivarum Differentiarum in Pulsibus.

HAE sunt caussae simplicium differentiarum: rentiarum: proximum est, ut jam, qua ratione ab iisdem caussis respectivae pulsuum differentiae fluant, [note: Inae qualitatis pulsuum caussae. ] perpendamus. Primo inea qualitatem quod attinet, aliunde, quam a tribus istis caussis, peti non potest. Verun ex usu solo inaequalitas in pulsu non oritur. Neque enim tam subito calor augeri vel minui, atque usus tam cito immutari potest, ut hinc aliqua fiat in pulsu inaequalitas. Hinc in febribus ephemeris et tertianis, quia nihil fere insigniter praeter usum mutatur, pulsus inaequales non percipimus. Inaequalitas autem ista solum intelligenda est, quae tactu deprehendi potest. Alias enim si pulsus multos ratione inter se conferamus, exempli gratia, primum cum tricesimo comparemus, aliqua inaequlitas etiam occurrere potest. Cum igitur ex usus mutatione tum solum fiat inaequalitas, cun ad contrarium permutatur; hoc vero in momento et subito fieri non possit: inae qualitatis caussa in facultate et instrumentis potissimum


page 649, image: s0649

quaerenda est. Eacultas quidem inaequalitatis caussa est, cum debilis est, vel sua natura, vel onere pressa, atque humorum copia gravata. Instrumenta vero inaequalitatis caussa sunt, cum vel obstructa, vel compressa, vel nimis mollia aut dura fuerint. Ex his itaque caussis petenda omnis in pulsu inaequalitas, sicut in specie jam videbimus.

Dictum autem est supra, inaequalitatem esse duplicem; singularem, et systematicam; singularem rursum esse, vel in una parte arteriae, vel in pluribus; atque in una parte arteriae, seu sub uno digito esse inaequales pulsus vel intermittentes, vel continuos, sed motus celeritate impares; [note: Intermittentis pulsus caussae. ] vel recurrentes. Intermittentes primo quod attinet, quando facultas a motu inchoato desistit, eunque paulo post continuat, et ad finem perducit, eorum caussa haec est, quod usus quidem dilatationem poscit, et facultas etiam prompta ac parata est, ut usui satis faciat, verum vel humorum copia atque onere gravata, vel compressis aut obstructis instrumentis impeditur. Cum enim usus motum postulet, facultas etiam bene valeat, recte et prompte motum inchoat; sed quia humorum onere premitur, vel quia propter obstructionem aut compressionem aer de est, qui arteriam distentam compleat, facultas a motu quaso quiescit. Verum, quia, ut dictum, et usus motum flagitat, et facultas eum sequi potest, iterum a quiete motum aggreditur, et interruptum quasi absolvit.

Deinde Inaequalitatis in motus celeritate et tarditate, cum scilicet in uno continuo motu arteria non eâdem celeritate movetur, eaedem caussae sunt, verum leviores. Nam facile conjicere est, non tam magnu incommodum facultati inferri, cum saltem motus celeritatem mutare, quam cum motu interrumpere quasi cogitur. Itaque inprimis talis pulsus fiet a facultate non per se debili, sed onerata, et instrumentorum obstructione, repletione et compressione.

Tertio [gap: Greek word(s)] seu bis ferientis pulsus caussam plerique cum Galeno referunt in cordis vel arteriarum inaequalem intemperiem seu facultatem, ob inaequalem intemperiem vitiatam, quae motum perficere non potest, sed a contraria caussa urgente in medio itinere contrarium quasi inchoare cogitur.

[note: Dicroti pulsus caussae. ] Inaequalis vero sub pluribus digitis, seu in diversis partibus arteriae pulsus proveniunt vel a facultate debili, vel ab humorum copia, vel arteriarum mollitie. Facultas enim debilis non aequaliter omnes partes arteriae movet, sed alias celerius, alias tardius, alias plus, alias minus; ac tales pulsus simul sunt parvi ac debiles. Deinde etiam fit talis inaequalitas ab humorum copia, quae facultatis impetum remoratur, et quasi interrumpit. Hoc ubi fit, licet pulsus sint inaequales, aliquando tamen sunt vehementes et magni. Tertio hujus inae qualitatis caussa, referunt in arteriae mollitiem, quae simul


page 650, image: s0650

in omnibus partibus elevari nequeat.

[note: Myuri pulsus caussae. ] Atque ab his caussis proveniunt pulsus myuri, et eminuli atque prominuli seu prominentes, quod appellant. Myuri enim ex facultatis debilitate proveniunt, quae cum a corde seu influat, seu dependeat, quo remotior est a corde, eo languidiores motus efficit. Quod si contrarium contingat, et pars arteriae cordi vicinior motum minorem atque debiliorem edat; remotior vero majorem et vehementiorem: in arteriae situm hujus rei caussam referendam censent Autores, cujus scilicet pars a corde remotior magis in superficie et propatulo sita sit, cordi vero propior in profundum magis demersa lateat.

[note: Prominentis pulsus caussae. ] Prominentes pulsus ex arteriae inaequali situ, et inaequali intemperie, tum ex imbecilla facultate fieri scribunt. Cum enim facultas sit imbecillis, non potest movere omnes partes arteriae, sed eas, quae ad motum magis dispositae reliquis, facilius; quae ad motum minus sunt dispositae, difficilius movet. Posse enim, ajunt, in aliqua parte nulla, vel omnino paucam, in alia multam carnem superjacere; posse etiam arteriam in diversis partibus siccam esse et humidam. Hercules tamen Saxonia, de motibus arteriar. c. 14. illud pro mero figmento habet. Neque animo concipi posse existimat, quomodo unum corpus arteriae in una particula mollius, in aliis duabus, et quidem tam brevi intervallo, sit durius. Et posito, quod talis sit dispositio arteriae, quomodo fieri potest, ut Medicus mox medio digoto incidat in partem molliorem, extremis vero in duriores? Et nonne potest applicationem variare, ac nunc digitos magis versus carpum, nunc versus cubitum admovere?

Post singularem inaequalitatem inaequalitatis systematicae videndae sunt. Hujus autem inaequalitatis caussa est facultas et instrumentum. Facultas debilis est, et quidem tribus de caussis. Vel enim opprimitur et gravatur: vel distrahitur; cum scilicet ad plura et diversa opera eodem tempore simul edenda avocatur, quod etiam fit in animi affectibus, ob quos facultas vitalis saepe subito contrariis motibus agitari incipit: vel irritatur facultas a caussa aliqua mordente, ut extra institutum quasi aliquid agere cogatur; quod fit, ubi humores vel vapores non copia, sed qualitate molesti circa cor haerentes facultatem irritant. Instrumenti vitio haec inaequalitas accidit, cum arteria vel comprimitur, ubi scilicet spatium, in quo moveri debet, aut ab humoribus, aut a tumore aliquo occupatur; vel obstruitur a crassis et viscidis humoribus; vel repletur ab humorum copia. Si enim spatium, in quo moveti debet arteria, occupent humores eo diffusi, vel arteria ab inflammatione, scirrho, aut quocunque tumore alio, aut plenitudine vicinarum venarum, addo etia onere incumbentium digitorum comprimatur, ut arteria non satis, et


page 651, image: s0651

quantum opus est, dilatari queat; dilatatio vero requiratur et necessaria sit: natura insurgit interdum, et pulsus aliquos a prioribus diversos edit. Ita etiamsi humores crassi arterias, et praecipue earum orificia obstruant, ut nec spiritus libere moveri, nec aer attrahi, nec vapores expelli possint: varia inaequalitas nascitur ex pugna naturae cum caussis arterias [note: Inaequalitlitais systematicae caussae. ] obstruentibus. Quod ex repletione arteriarum accidit. Atque ex his caussis omnis inaequalitas systematica ortum habet. Principio, pulsus, qui inaequaliter inaequales sunt, a facultate offensâ saepe proveniunt. Nam sicut facultas recte sese habens omnes motus pares atque aequales efficit: sic offensa aequalitate illam servare non potest. Non tamen hîc facultas per se debilis accipienda est, sed potius onusta, et humorum copiâ pressa; cum quae suapte natura debilis est, potius faciat pulsus parvos et debiles, interdum tamen etiam inaequales. Deinde inaequalitatis hujus caussa sunt instrumenta male affecta. Nam si arteriae vel ab incumbente corpore, vel humore; vel inflammatione, vel alio tumore comprimantur, inaequales pulsus generantur. Siquidem natura etsi recte valeat, tamen quia ob angustiam spatii minorem, quam par est, diastolen efficit, ut, quod in ea de est, suppleat, interdum impetu quasi facto et summo conatu aliquos pulsus gignit majores, celeriores, vehementiores. Nonnunquam ad hanc inaequalitate facit abundantia sanguinis in arteriis vel venis. Venae enim cum arteriis sint proxiamae, eas comprimere possunt; et arteriarum extremitates ac foramina si copia obstruantur, aerem nec libere excipere, nec fuligines expellere possunt.

Inaequales vero aequaliter pulsus ex facultate infirma fiunt. Licet enim facultas debilis maxima ex parte pulsus faciat debiles et languidos: nonnunquam tamen inaequales quoque edit; si scilicet aliquid adhuc accedat, quod ipsam magis gravet. Recte enim Galenus, 2. de praesag. ex pulf. cap. 4. in firmam facultatem nunquam, nisi onere gravatam, pulsus inaequales reddere scribit. Quandoquidem si per se solum facultas debilis sit, semper facit pulsum uniformem et debilem, pro modo facultatis; neque fieri potest, ut temperamentum, ex quo illa debilitas dependet, tam cito, et tam parvo spatio, in quo ista inaequalitas accidit, mutetur. Sicut autem ex humorum copia facultas gravari potest: ita et digiti, si arteriae admoveantur, facultati antea non satis firmae oneri esse possunt. Unde ista pulsuum oritur inaequalitas. Talis autem inaequalitas est multiplex, et peculiares aliquae pulsuum differentiae [note: Myuri reciproci caussae. ] inde oriuntur, quae supra enumeratae sunt. Myuri reciproci ex facultate minus debili proveniunt, quam deficientes. Facultas enim cum non plane sit debilis, vires [note: Myuri deficientis caussae. ] quasi colligit, et ad pristinam redit magnitudinem. Deficientes vero a facultate magis debili proveniunt,


page 652, image: s0652

quae eo infirmitatis devenit, ut amplius arteriam vix movere possit. Ex quibus colligi potest, hos pulsus myuros, tam deficientes, quam reciprocos, a facultate languida, ut caussa propria, et cum qua convertuntur, fieri; quamvis nunc magis, nunc minus debili: ut quoties occurrit pulsus myurus, liceat certo inde colligere, [note: Intermittentis et intercurrentis pulsus caussae. ] facultatem esse languidam. Ex iisdem caussis, nempe facultate debili, instrumentis compressis vel obstructis, proveniunt pulsus intermittentes, et intercurrentes. Magis tamen laborat facultas in pulsu intermittente, quam intercurrente. Cum tamen facultas motrix ad ea, quae molesta sunt, expellenda movetur, pulsus intercurrens fieri solet: cum autem fere succumbit, intermittens.

[note: Caprizantis pulsus caussae. ] Inaequalium vero pulsuum compositorum caussas quod attinet, Caprizantis pulsus caussa est facultas alias quidem satis fortis: verum gravata a copia humorum, aut imedita ab obstructione. Cum enim virtus sit fortis, primo valide movere incipit: verum cum ob impedimentum objectum non possit illum motum perficere, in medio tarde movetur, vel etiam quiescere videtur. Sed cum usus ad motum absolvendum urgeat, et ipse fortis sit, ultimo majore impetu motum absolvit.

[note: Undosi pulsus caussae. ] Undosi pulsus, ut Galen. 2. de causs. puls. cap. 8. do cet, caussae sunt, facultatis imbecillitas, vel copia humorum, vel summa instrumentorum mollities. Cum enim, qui a corde in singulas arterias influit, [gap: Greek word(s)] atque aequali robore totam arteria attollere non possit, propinquiorem cordi partem prius movet atque attollit, remotiorem tardius. Facultas autem hîc est gravata, atque onere pressa quasi vacillat.

[note: Vermiculantis et formicantis caussae. ] Ex iisdem caussis provenit pulsus vermiculans, eo tamen discrimine, quod sicut pulsus undosus provenit a facultate onere oppressa et gravata; ita vermiculans ex imbecilla. Formicans pulsus cum sit parvus, tardus, debilis et valde creber, aliam caussam habere non potest, quam facultatem extreme languidam, urgentemque usum, concurrente mollitie instrum enti.

[note: Serrini caussae. ] Serrini pulsus caussa est facultas fortis, ususque auctus, cum arteriae duritie. Nam cum usus urgeat, et virtus sit satis fortis, attollit arteria; verum quia arteria est durior, non potest omnes partes aequaliter movere, atque ita sub hoc digito motus percipitur, sub illo vero vel minus, vel plane non percipitur: et familiaris est hic pulsus internarum membranarum inflammationi, quibus contractis, et arteriae contrahuntur ac: tenduntur ac tenduntur, ut in pleuritide accidit.

[note: Trementis caussae. ] Tremen pulsus fit, dum vel ad tremorem partis pulsus aut delitescit, aut tremens evadit; vel dum cor tremit, afflectumque illum arteriis communicat, et pulsus inaequales, celeres, crebriores et vehementiores efficit. [note: Hectici pulsus caussae. ] Hectici tandem pulsus caussa est aliquid fixum et stabile in partibus solidis haerens; virtutisque de bilitas,


page 653, image: s0653

unde similis semper et stata inaequalitas in pulsu provenit, ut in hectica febri, phthisi, et similibus morbis accidit.

[note: Rhythmorum caussae. ] Denique rhythmorum caussas quod attinet, rhythmus non mutatur, nisi mutatâ magnitudine et celeritate systoles ac diastoles: systoles vero ac diastoles magnitudo vel celeritas non mutatur, nisi mutato usu. Itaque omnes rhythmorum caussae pendent ab usu. Nam cum arterias distensione frigidum aêrem attrahant; contractione vero fuliginosa excrementa expellant: facile hinc apparet, ubi par est contractionis atque distensionis necessitas, aequalem quoque rhythmum futurum, et contractionem ac distensionem aequales: ubi vero alterius necessitas magis urget, contractionem distensione, vel distensionem contractione futuram celeriorem. Si enim dilatatio celerior fuerit, quam contractio, major adest caliditas, et major refrigerationis, quam expulsionis fuliginosorum excrementorum necessitas: quod in febribus epheneris accidit, et in putridarum febrium vigore, praecipue earum, quae a bile proveniunt. Si vero contractio sit celerior et major distensione, magis necessaria est vaporum et fuliginum expulsio, quam refrigeratio: ut in putridis febribus fieri solet, et inprimis initio paroxysmorum, ubi calor sese habet, sicut flamma sub lignis viridibus. Quod si utriusque sit par excessus, et dilatatio ac constrictio naturali sit celerior, id provenit ex calore aucto, simulque magna vaporum copia.

CAPUT XII. De Mediatis seu Commutationis Pulsuum Caussis.

ATque hoc modo a caussis continentibus variae pulsuum differentiae proveniunt: nunc quomodo [note: Temperamentorum pulsus. ] reliquae illae atque secundariae caussae pulsus mutent, videndum. Et primo quod res naturales attinet, atque inter eas temperamentum, calidi natura pulsum habent majorem, celeriorem, crebriorem. Idque ex usu adaucto potissimum provenit, cui magni, celeres et crebri pulsus familiares sunt. Temperamenti frigidi pulsus sunt contrarii. Cum enim minore refrigeratione in eo opus sit, pulsus fiunt minores, tardiores et rariores. Siccorum et gracilium pulsus sunt majores, rarioresque multo, et vehementiores paulo. Nam sicut in crassis corporibus, cum arteriae multa carne tegantur, et proinde libere distendi non possint, pulsum paulo minorem reddi, et cum magnitudini distensionis aliquid decedat, augeri crebritatem necessarium est: ita in corporibus gracilibus cum libere dilatari arteriae possint, pulsus major redditur, et quantum accedit magnitudini, tantum rursus decedit frequentiae, unde pulsus fiunt rariores.

[note: Sexum pulsus. ] Sexum quod attinet, viri mulieribus pulsum habent ut plurimum


page 654, image: s0654

majorem, vehementiorem, paulo tardiorem et rariorem. Cum enim mares foeminis sint calidiores, et laboribus atque exercitiis vitale robur atque calorem augeant: necessum est et usum in maribus esse auctiorem, et facultatem fortiorem: unde pulsus, qui hisce caussis continentibus conveniunt, a viris eduntur. Dictum autem est supra, facultatem fortem pulsum proprium habere vehementem familiarem, magnum, qui et usui aucto familiaris est: quibus accedit, ut concaussa, amplitudo spatii, in quo movetur arteria. Foeminae contra habent pulsus minores: verum defectum hunc complet celeritas et frequentia. Atque id utplurimum fieri diximus. Accidit enim interdum, ut foemina aliqua sit gracilis, nigra, hirsuta: mas vero pinguis et carnosus, albus, glaber. Talis foemina cum sit tali viro calidior, etiam pulsus eo habebit majores et vehementiores.

[note: Puerorum pulsus. ] Quod ad aetatem puerorum, pulsus est magnus, celerrimus, creberrimus, in vehementia medius. Nam cum pueri sint calidi et humidi, et ob auctionem, et calidi innati copiam multo utantur alimento, ac propterea excrementis maxime abundent: et aere copioso ad augendos et refrigerandos spiritus indigent, et expulsione fuliginum opus habent. Arteriae quoque ipsorum molles sunt, quae facile distendi possunt, virtusque ad pulsus edendos satis fortis est: et proinde magnos habent pulsus. Et quidem in pueris maxime urget contractionis necessitas. Nam plura excrementa in pueris congregantur, quam in juvenibus et aliis aetatibus. Quia vero arteriae inprimis in pueris sunt parvae, atque ea de caussa distensio, licet suo modo magna, usui satisfacere non possit, accedit celeritas et frequentia, et quidem maxima, ut hoc modo usui satisfiat. Quantum vero ad vehementiam, pulsus est medius; cum virtus ad edendum pulsum in pueris sit minus fortis, quam in juvenibus. Licet enim pueri calido innato abundent, et propterea ad omnes actiones obeundas promtiores alicui videri possint: tamen nihil absurdi est statuere, pueros juvenibus in quibusdam actionibus edendis esse inferiores ac debiliores. Nam cum actiones quaedam sint, in quibus trahendum vel retinendum, vel impellendum, vel quocunque modo aliquid movendum est, quas Galenus [gap: Greek word(s)] appellat; quaedam, quae sine omni impetu ac partium motu, sola adhaesione perficiuntur, quas [gap: Greek word(s)] nominat: corpora moderate sicca et nonihil duriora, multo rectius illas priores actiones obeunt, quam mollia et humida. Qualia cum sint puerorum corpora, non mirum est, in plurimis actionibus edendis eos a juvenibus, quorum corpora sunt sicciora, vinci et superari.

[note: Juvenum pulsus. ] Juvenum ergo pulsus sunt maximi et vehementissimi; in celeritate et frequentia moderati. Cum enim calor in juvenibus sit acrior, ususque propterea urgeat, et refrigerationem majorem requirat; instrumenta ad


page 655, image: s0655

motum sint apta, facultasque ipsa fortis: pulsus maximos et vehementissimos in juvenibus fieri necesse est. Cum autem per pulsum magnum usui satisfiat: in celeritate et frequentia pulsum mutari opus non est, qui ob id naturalem mediocritatem obtinet.

[note: Senum pulsus. ] Senum pulsus sunt minimi, tardissimi, rarissimi et maxime debiles. Cum enim senes sint frigidissimi, et propterea nec magna refrigeratione opus habeant, nec calidas fuligines multas generent, languidique ac debiles sint, alios pulsus, quam minimos, tardissimos, rarissimos, et maxime debiles edere non possunt. Etsi vero plures aetarum differentiae enumerentur: tamen reliquarum aetatum pulsus peculiariter recensere opus non est. Nam prout aetas aliqua ad enumeratarum aetatum aliquam magis accedit: ita et in pulsu cum ea magis conveniet.

[note: Temporum anni pulsus. ] Mutatur et pulsus ratione temporum anni. Medio Vere pulsus fiunt majores et vehementiores, quam aliis anni temporibus; in celeritate et frequentia moderati. Nam cum Vere medio sit aer temperatissimus, corpora saluberrima, facultasque fortissima: etiam eo tempore magis, quam aliis anni temporibus, fiunt pulsus magni et vehementes; quibus cum usui satisfiat, in celeritate et crebritate non fit mutatio, sed mediocritas servatur. Istud tamen de corporibus bene constitutis accipiendum est. Nam si corpus aliquod sit calidius vel frigidius, citius vel tardius, atque in ea anni parte, quae suae constitutioni est convenientior, pulsus optimos efficiet. Ver autem declinans nonnihil de magnitudine et vehementia detrahit, celeritatemque ac crebritatem auget: posteaque in aestate fiunt pulsus languidi, parvi, celeres, crebri. Cum enim ob immoderatum aestum facultas reddatur debilior; calor vero crescat, atque ita usus augeatur: decrescit magnitudo et vehementia, et quod magnitudine expleri non potest, suppletur celeritate et frequentia. Minus tamen decrescit magnitudo, quam vehementia. Nam licet facultas sit debilior: quia tamen usus urget, et ad dilatationem majorem stimulat, quantum potest, magnitudinem in dilatando natura servat. In Autumno pulsus sunt debiles, magnitudine, celeritate ac crebritate inaequales. Nam cum vires calore aestivo debilitatae sint, et propter subitam inaequalitatem, quam natura citra incommodum perferre nequit, quando scilicet eâdem die modo calor, modo frigus percipitur, magis debilitentur: pulsus fit languidus, et ob eandem inaequalitate, huic tempori peculiarem, pulsui accidit inaequalitas. Pro aeris enim mutatione, et prout usus postulat, nunc majores, celeriores et frequentiores, nunc contrarios pulsus edit natura. Hyeme pulsus sunt parvi vel mediocres, tardi et rari, et debiles: minus tamen languidi, quam in aestate; atque ob id, etsi usus minus urgeat, quam in aestate, tamen quia debilitas tanta non est, ut in aestate,


page 656, image: s0656

virtutis robur pulsus minores non fert. Haec tamen omnia de temporibus anni naturalem constitutionem observantibus intelligenda sunt. Nam si aliqua pars anni suam naturalem temperiem non observet, sed alterius anni partis temperamentum habeat; etiam pulsus, qui illi anni tempori familiaris est, observabitur. Ac quod de anni temporibus dictum est, de regionibus quoque accipiendum. Temperatae enim regiones habent pulsus, quales Vere fieri solent; calidae, quales aestate; frigidae, quales hyeme.

[note: Cibus et potus quomodo pulsum mutet. ] Non parum quoque mutant pulsum Cibus et Potus. Moderatus quidem cibus efficit pulsus magnos, celebres, crebros, vehementes. Auget enim calorem et robur. Si vero cibus nimis copiosus assumatur, fiunt pulsus inaequales atque inordinati; cum ob ejus copiam facultas gravetur atque oneretur. Inedia reddit pulsus minores et debiliores; sed tamen non mox tardos et raros, imo in principio celeriores et crebriores. Cum enim media humores adurat, caloremque primso augeat: quanto pulsus fiunt minores, tanto fiunt celeriores et crebriores. Verum si diutius toleretur inedia, usus cum facultate imminuitur, fiuntque pulsus non solum minores et debiliores, sed et tardiores ac rariores. Vini usus pulsum mutat, partim ut alimentum, partim fere ut medicamentum calidum, facitque pulsus magnos, celeres, crebros, et vehementes. Et quia mutatio, quae a vino provenit, citius fit, et citius recedit, quam quae a cibo: idcirco et cirius pulsus immutat vinum, et immutatio ab eo facta citius recedit. Plus tamen augetur magnitudo et celeritas, quam crebritas. Certum enim est, vinum plus calefacere, quam cibum: unde pulsus in magnitudine et celeritate augetur; quae cum majore ex parte usui satisfaciat, crebritatem ita augeri opus non est. Eodem modo ex potu cerevisiae, pulsus mutatur. Est tamen ut vinorum; ita et cerevisiarum magna varietas. Quaedam enim sunt calidiores, quaedam minus calidae; aliae sunt crassiores, aliae tenuiores. Quae itaque sunt calidiores et crassiores, magis calefaciunt, et majorem in magnitudine et celeritate pulsus mutationem, et quidem durantem inducunt; quae vero sunt renuiores et minus calidae, minorem mutationem et non diu durantem efficiunt.

[note: Ratlone somni et vigiliae pulsus mutatio. ] Somnus naturalis et ipse pulsum mutat. Initio fiunt pulsus minores, debiliores, tardiores, rarioresque. Postea fiunt majores, vehementiores, tarditatemque et raritatem pedetentim augent. Tandem si somnus diurius, quam par est, protrahitur: iterum ad parvitatem et debilitatem redeunt, ac tarditatem et raritatem retinent. Etenim per somnum, animali facultate a suis actionibus cessante, naturalis facultas eo valentius suis actionibus incumbit, et proinde initio naturalis calor ad interiora revocatur, atque alimento, quod concoquere tentar, quasi obruitur et imbecillior redditur, vel potius natura


page 657, image: s0657

alimenti coctioni incumbens alias actiones minus valenter perficit, unde fiunt pulsus minores, celeriores, tardiores et rariores. Postea vero alimento concocto iterum fortior redditur. Quod si somnus diutius protrahatur, etiam confecto alimento calor intus detineatur, quasi marcescit et torpescit; ex quo pulsus ista, quam diximus, mutatio provenit. Cum excitatur homo, pulsus incipiunt fieri majores, vehementiores, celeriores, crebriores: aequaliter quidem, si paulatim homo excitetur a somno; inaequaliter vero et turbate, si repente: paulo post tamen pulsus iterum mediocritatem assequitur. Nam cum post somnum calor iterum emergat, atque ad membra exteriora sese extendat, ut meatus et arterias a fuliginibus, quae per somnum fuêre collectae, expurget, et corpus perspirabile reddat natura: postquam homo primum evigilat, magni celeres, et crebri pulsus fiunt. Postea caussâ illa cessante, atque usu amplius non urgente, ad naturalem mediocritatem redeunt. Vigiliae longae faciunt pulsus parvos et debiles; celeres tamen et crebros: quae si omnino diu protrahantur, et modum plane excedant, tandem calore exstincto, et facultate debilitata, tardos et raros.

[note: Motus quomodo pulsum mutet. ] Non idem etiam est pulsus in Motu et Quiete. Motus atque exercitatio mediocris facit pulsus magnos, vehementes, celeres, crebros. Constat enim per motum augeri calorem, et ob urgentem usum facultas omne robur adhibet. Si vero exercitatio sit nimia et laboriosa: fiunt pulsus parvi, languidi, celeres, crebri. Usus enim augetur, facultas debilitatur. Tandem si exercitatio et labor plane supra modum continuentur, fiunt pulsus parvi tardi et rari. His subjungimus balnea. Balnea enim calida moderata cum vires recreent, et calorem modice augeant, faciunt pulsus, quales ex usu aucto et facultate forti pro venire solent, nimirum magnos, celeres, crebros, vehementes. Quod si modum excedant, calorem immodice augent, virtutemque debilitant, unde pulsus fiunt parvi et languidi, et necessario celeriores ac crebriores.

[note: Animi affoctus quae ratione pulsus mutent. ] Nec minorem pulsus mutandi vim habent animi affectus, ira, laetitia, tristitia, timor; cum ab iis calor ac spiritus varie moveantur atque agitentur, et proinde usus varietur, et facultas ipsa interdum laedatur. Ira facit pulsus magnos, celeres, crebros, vehementes. In ira enim nativus calor accenditur, et foras sese effundit, facultasque impendente necessitate omnes vires suas exserere cogitur. Laetitia reddit pulsus magnos, raros et tardos, vehementiâ mediocres. Nam per laetitiam calor in universum corpus effunditur, quo motu etiam quodammodo incrementum sumit, unde pulsus magnitudo augetur: quia vero illa agitatio non magna est, usui magnitudo satisfacere potest, nec opus est accedere celeritatem et crebritatem. Et cum facultas nec robustior reddatur, nec


page 658, image: s0658

vires suas exserere cogatur, retinetur in vehementia mediocritas. Si tamen laetitia sit nimia et effusa, oppressa facultate, inaequales atque inordinati pulsus fiunt. In tristitia fiunt pulsus parvi, languidi, tardi, rari. Cum enim in tristitia calor ad cor revocetur, atque ibi quasi suffocetur, ac inde facultas debilitetur, necessario tales pulsus fiunt. Eaedem caussae cum in timore inveterato reperiantur, non alii pulsus in illo inveniuntur, quam in tristitia: recens autem timor pulsum reddit celerem, vehementem, inordinatum, inaequalem: quia subito revocatur spiritus et sanguis ad cor. Tandem evacuationes si modicae sint, quia corporis et facultatum robur tuentur, magnitudinem et vehementiam pulsus servant. Si vero sint immodicae, qui facultatem debilitant, pulsus efficiunt facultati debili proprios.

[note: Res praeter naturam quomodo pulsum mutent. ] Ultimum superest caussarum pulsus mutantium genus, res scilicet praeter naturam, quae variae sunt, et varias in pulsu mutationes efficiunt, quas tamen omnes cum Galeno, in initio cap. 11. in lib. de Puls. ad tyr. ad capita quaedam revocare possumus. Caussae enim istae omnes praeter naturam, sive morbi sint, sive morborum caussae, sive symptomata, vel usum immutant, vel instrumenta, vel facultatem afficiunt. Atque inprimis ex facultate affecta multae pulsuum mutationes fiunt. Facultas autem vel dissolvitur, vel oneratur ac gravatur. Dissolvunt et labefactant facultatem, quae spiritus ac solidas partes, e quibus Medici robus facultatis aestimant, dissolvunt, quod fit a morborum pravitate, magnis intemperiebus, dolorum vehementia, ac diuturnitate, alimenti inopia, ac nimiis evacuationibus. Atque tales caussae omnes faciunt pulsus primo parvos, celeres, crebros, debiles: deinde parvos, tardos, crebros, languidos: postea minimos, tardissimos, creberrimos, languidissimos: tandemque facultate vel pene exhausta, vel admodum resoluta, intermittentes, deficientes, myuros, vermiculantes, formicantes. Gravant vero atque onerant facultatem humorum copia, instrumentorum morbi, ut inflammationes, aliique tumores. Neque onim sufficit facultatem esse salvam, sed et objecta, circa quae versatur, moderata esse; atque instrumenta, quibus utitur, recte sese habere oportet: aliâs, gravatis viribus, actiones non recte obeuntur, atque hinc oppressâ atque oneratâ facultate omnia pulsuum inaequalium atque inordinatorum, seu peculiaria nomina habeant, seu iisdem destituantur, genera ortum habent. Et haec per omnia affectuum praeter naturam genera discurrenti manifestiora evadent. Hoc loco unum atque alterum quasi exempli loco in specie considerare libet.

[note: Febrium pulsus. ] Febris primo omnis, quâ febris, pulsus facit magnos celeres, et crebros. In febri enim, quatenus febris, nihil nifi usus augetur. Verum cum febri multa accidere possint, hi pulsus non in omni febre observantur.


page 659, image: s0659

Nam si facultas sit tam debilis, ut arteriam non satis atrollere possit, aut arteria tam dura, ut satis distendi non queat, non fient pulsus magni, sed celeritas solum atque frequentia augebitur. Ephemera quidem febris pulsum habet naturali proximum; nisi quod major et celerior est diastole. Cum enim in febri ephemera tantum sint spiritus inflammati, calorque auctus: magnitudo quoque et celeritas in dilatatione augetur. Cum vero tantum in spiritibus sit incendium, nec adsit magna fuliginum copia, systole non mutatur. In febribus putridis initio fiunt pulsus parvi et inaequales. Opprimitur enim calor innatus; unde fit pulsus parvus: calorque frigori est permistus; unde inaequalitas. In omnibus etiam putridis systole est velocior; quam diastole, inprimis per augmentum; cum multa fuliginosa excrementa in febribus putridis abundent. Verum ut non est unum putridarum febrium genus: ita nec pulsus in omnibus ejusmodi. Pulsus tertianarum, cum paroxysmi invadunt, sunt quidem parvi, debiles, tardi ac rari: non tamen parum a pulsibus quartanarum differunt. In quartanae enim principiis arteria videtur esse quasi alligata, atque ad interiora retracta. Et quamvis aeger sit juvenis: tamen talis est motus arteriae, qualis in senibus. Increscente paroxysmo in tertiana pulsus magni, vehementes, celeres ac crebri, omnisque inaequalitatis, praeterquam febrilis, expertes sunt, ob materiae tenuitatem, quae facile inflammatur. In quartana vero pulsus rarus est toto morbi progressu, et nulla febris ex omnibus est quae pulsus tam tardos ac raros habeat, quam quartana. Etsi enim, dum increscit paroxysmus, fiant pulsus velociores et frequentiores: tamen si eos cum pulsibus tertianae comparaveris, longe tardiores ac rariores animadvertes, quam in tertiana. Hectica tandem febris, ob facultatis vitalis debilitatem, pulsum magnum et vehementem habere non potest: cui accedit instrumentorum durities, quae commode distendi non possunt. Unde pulsus necessario parvi, frequentes, imbecilli, dutri et aliquomodo celeres oriuntur.

[note: Inflammationum pulsus. ] Inflammationes et ipsae pulsum mutant, inprimis internae et magnae. Inflammatio omnis, ut Galenus, de pulsu ad tyron. c. 11. docet, habet communem pulsum, veluti serrantem, ut alia pars arteriae attolli, alia non videatur; cum illa scilicet videatur durior. Habet etiam vibrationis aliquid hic pulsus, ac celer quidem et creber est, non tamen perpetuo magnus. At vero cuique est proprius: nascenti quidem justo major et vehementior, et celerior et crebrior: Augescenti adhuc, cum illa omnia increscunt, tum clare jam durior et et magis vibratus. Vigescenti autem manifestior est, duriorque et vibratus magis: sed minor est, quam dudum; non tamen languidior, nisi facultatem excedat affectus, quo casu crebrior fit, et celer.


page 660, image: s0660

Adest enim in inflammatione calor nimius, ob quem usus augetur, naturaque cogitur, ut pulsus faciat magnos, celeres, frequentiores: cui etiam dolor accedit. Deinde reperitur in inflammatione tensio, obquam fiunt pulsus duri. Quibus omnibus concurrentibus, necessarium est pulsus fieri serrantes. Irritata enim natura dolore et usu aucto cogitur, ut faciat pulsus magnos: verum arteria dura ob tensionem ad extensionem inepta est; et quia durities illa non ita aequalis est, sicut illa, quae ex siccitate provenit, fiunt inde pulsus serrantes: cum scilicet partes durae ex tensione non attolluntur; reliquae, quae minus tenduntur, altius elevantur. Verum ut Philosophi istud scimus, et necessario hunc pulsum in inflammationibus reperiri credimus: licet raro hujusmodi serrantem pulsum tactu deprehendamus; ut loquitur Lud. Mercatus, de Causs. Puls. cap. 25: id quod fortassis de aliis nonnullis pulsibus quoque verum est. Cum autem varia in inflammationibus accidere possint, fit saepe, ut hae pulsuum differentiae non in omni inflammatione reperiantur. Sit enim facultas debilis, tum imminuitur magnitudo, et crescit frequentia. Ita pro partium inflammatarum ratione pulsus mutantur. Quando membrum est mollius, etiam pulsus est minus durus; pars, quae nervis abundat, facit pulsus duros: quae contra nervis non abundat, etsi arteriis abundet, minus duros: cum facilius intendantur nervi, quam arteriae. Copia vero arteriarum ad inaequalitatem, facit, quam gignit magna arteriarum obstructia. Omni quoque internae parti inflammatae accidit febris continua, et prout pars est calidior vel minus calida, cordi vicinior vel ab eodem remotior: ita fiunt pulsus majores. Ex quibus, qui omnium inflammationum pulsus sint, colligere non ita difficile est, quos qui in specie cognoscere volet, consulat Galenum, in fine libri de pul. ad tyr. Exempli gratiâ hac saltem annectimus, pulsus pleuriticorum et phreneticorum sunt duriores; lethargicorum, peripneumonicorum, in inflammatione ventriculi, uterique, molliores: quod illae partes sint duriores, hae molliores. Peripneumoniae pulsus non est durus, sed valde inaequalis; inflammationis diaphragmatis, pleurae est serrae similis; cum pulma careat nervis, pleura vera et diaphragma corpiosis nervis contexta sint.

[note: Doloris pulsus. ] Inter symptomata, quae pulsum mutant, praecipue est dolor. Facit autem dolor pulsus initio majores, vehementes, celeriores. Facultas n. rei dolorificae praesentia irritata cupit id, quod molestum est, expellere, et sanguis ac spiritus a motu incalescunt; unde et usus augetur, ac sacultas majori conatu actionem obire cogitur. Si vero dolor augeatur et continuetur, ut vitalis facultatis robur dejiciatur, filunt pulsus minores, debiliores, celeriores tamen et frequentiores, tandemque ex dolore, facultate pene dissoluta, extreme parvi, debiles et formicantes.



page 661, image: s0661

CAPUT XIII. Quid Pulsuum simplices Differentiae significent et praesagiant.

REstat ultimum, nimirum ratio ex pulsibus affectus p. n. cognoscendi, morbique eventum praedicendi. Etsi vero facile ex caussis pateat, quid quilibet pulsus significet: tame qua ratione distingui illae caussae possint, et quantum periculi portendant, in specie explicandum est.

[note: Magnus pulsus quid significet. ] Magnum primo pulsum provenire posse a facultate forci, instrumento molli, et usu aucto, supra dictum est. Ex quo manifestum est, magnum pulsum inprimis familiatem esse usus accretioni, deinde facultati forti et instrumento molli; atque hinc in aegrotantibus calidum morbum significare. Nisi enim calor esset auctus, ususque urgeret, natura ultra mediocritatem ateriam non attolleret. Ac propterea magnus pulsus, nisi impediatur, omnes febres sequitur. Impeditur autem vel ab imbecillitate facultatis, ut in malignis febribus fieri solet, vel a duritie instrumenti, vel â caussis hisce conjunctis. Et cum arteria valde dilatari non possit, nisi virtus fortis sit, vel certe non debilis, pulsus magnus simul etiam virtutis robus, vel mediocritatem significat. Si fuerit virtus fortis, pulsus simul est vehemens. Si vero non sit vehemens, usum magis auctum indicat, cum quo tamen virtus moderata, et instrumentum ad dilatationem aptum concurrat. Ac proinde pulsus magnus in omnibus febribus bonum signum est. Etenim pulsusmagnus fieri non potest, licet usus urgeat, vel arteria sit mollis, nisi quoque tale virtutis adsit robur, quod arteriam valde dilatare possit.

[note: Parvus pulsus quid significet. ] Parvus vero pulsus aut facultatis debilitatem, aut usus remissionem, aut instrumentorum duritiem arguit. Facultas enim debilis arteriam valde dilatare non potest, licet usus urgeat, et instrumentum aptum sit. Instrumentum durum dilatari valde non potest, quamvis usus urgeat, et facultas ad distendendum satis roboris habeat. Nisi vero usus urgeat, Natura, quae nihil frustra agit, arteriam valde non distendit. Ex quibus vero harum caussarum pulsus parvus proveniat, hoc modo distinguendum. Si pulsus parvus simul languidus fuerit, a facultate debili parvitatem provenire indicio est: si pulsus sit parvus et durus, ab arteriae ducitie proficisci indicat: si nec debilitas, nec durities in pulsu deprehendatur, ab usu imminuto dependere argumento est, et vel calorem imminutum, vel spiritus dissipatos esse significat, quod ex praecedentibus facile distingui potest. Ex quibus patet, pulsus parvos non semper idem indicare, sed varia, pro varietate caussarum, a quibus pendent. Parvi enim cum facultate debili, mortem reliqui parvi longos et difficiles morbos plerumque significant.



page 662, image: s0662

[note: Celeris pulsus indicia. ] Celer pulsus usum auctum, et vires adhuc fortes, aut certe non admodum debiles significat. Primo enim omnino usum auctum indicat. Nam si Natura magnitudine usui posset satisfacere, non opus esset adjungi celeritatem; verum, quia magnitudine non valet usui satisfacere, defectum illum celeritate complere conatur. Usus tamen solus ad celeritatem inducendam non sufficit, sed ut celeriter moveatur arteria, moderate virtute robusta, aut certe non debili opus est, cum languida facultas celeriter movere non possit. Quamobrem sola celeritas nunquam reperitur, sed illi vel magnitudo, vel mediocritas, vel crebritas adjungitur. Magnitudo solet antecedere celeritatem, quae id, quod de est magnitudini, complet: quae si nec ipsa sufficit, adhuc adjungitur crebritas. Interdum et sola frequentia celeritari adjungitur. Cum enim usus urget, facultas vero ex aliqua caussa debilitatur, ut usui satis facere non possit, magnitudo imminuitur; et quantum de magnitudine decedit, tantum frequentia iterum supplet. Unde in sanis pulsus magnus et celer calorem ex motu atque exercitiis, balneis et similibus caussis excitatum, qui tamen vires nondum debilitarit, significat: pulsus vero celer et creber sine magnitudine, indicat motum nimium atque exercitationem, vel balnea, quae vires, jam debilitarint, ut magnum pulsum edere amplius non possint, sed loco illius crebritatem adjungere necesse habeant. In aegris vero pulsus celer affectionem calidam significat, et, ut Galenus, 3. de praesag. ex puls. c. 3. habet, jure censuerunt plurimi et praestantissimi Medici, celeritatem febricitantium pulsibus perpetuam esse; certiusque est febris signum celeritas, quam magnitudo aut frequentia. Et quidem si adjungatur magnitudo, usum auctu significat, sed ita, ut illi magnitudo viresque in dilatando sufficere possint. Si vero frequentia sine magnitudine adjungatur, affectum calidum indicat, qui vires debilitari, ut, quantum satis, est, arteriam dilatare, usuique satisfacere non possint. Quod si usus urgeat, veru instrumenti durities distensionem impediat: durities ea tactu percipitur.

[note: Tardi motus indicia. ] Tardus contrarium indicat, caloris scilicet inopiam et necessitatem refrigerationis non magnam; viresque non satis firmas. Si â facultate debili provenit tarditas pulsus, simul est languidus: si vero ab usu imminuto, solum est tardus.

[note: Frequens pulsus quid significet. ] Frequens pulsus usum auctum valde, vel facultatem imbecillam, vel instrumentum durum significat. Si a solo aucto usu provenit pulsus, non est languidus, neque durus, crebrumque pulsum tum antecedit magnitudo et celeritas, et tunc maxima in corporibus aegrotantibus caliditas, quae omnem in pulsu mediocritatem evertit, significatur. Si â debili facultate proveniat, ipsa debilitas in pulsu percipitur, sicut et arteriae durities, ob quam, quia pulsus magni fieri non possunt, frequentes eduntur.


page 663, image: s0663

Adjungiturque fere omnibus parvis pulsibus frequentia; cum natura id, quod deest magnitudini, primo celeritate, deinde et frequentia compensare soleat.

[note: Rari pulsus quid indicent. ] Ravi vero pulsus flunt vel ob facultatem fortem et instrumentum molle, vel ab usu imminuto. Nam si facultas sit fortis, atque instrumentu aptum distensioni: tantum distendit natura, quantum usus requirit, ut neque celeritate, neque frequentai opus sit. Ita si usus non valde urget, neque calor sit magnus, naturaque illi refrigerando magnitudine distensionis satis facere possit, non addit celeritatem vel frequentiam. Unde in sanis corpotibus temperamentum frigidius pulsus rarus indicat: in aegrotis vero, ubi pulsus ad naturalem cujusque hominis pulsum compara tur, raritas morbum frigidum indicat, crodisque et contentorum in eo frigiditatem significat, et proinde suspectus pelrumque est, et pro malo signo habetur.

[note: Vehemens et debilis pulsus quid significent. ] Validus ac vehemens pulsus facultatem fortem monstrat, et quo fortior est, eo majores vires significat. Si tamen plane naturae limites excedat vehementia, no tantum virtutis robur, sed et iritationem magnam significat. Languidus contra vires dejectas indicat, et quo languidior est pulsus, eo majorem viriu imbecillitatem arguit Cum vero facultas non uno, sed pluribus modis debilis reddi possit: distinctione quadam opus est. Vel enim facultas debilis est ex spirituum dissipatione ac resolutione, et tunc pulsus sunt debiles ac parvi; et si usus non urgeat, tardi: vel facultas opprimitur humorum copia; idque indicant pulsus inordinati atque inaequales.

[note: Pulsus durus et mellis quid indicet. ] Tandem si pulsus sit mollior, arteriae mollitiem proprie indicat, et proinde in corpore sano vel potum immoderatum et cibum humectantem, vel balneum, vel otium significat: in aegrotis vero humidum corporis habitum, qualis est in hydropicis. Duriores contra pulsus arteriae duritiem vel ex tensione vel ex siccitate indicant. Tensio fit a convulsionibus, vel tumoribus, aut repletione vasorum aut humoribus vel flatibus. Exsiccatio fit in febribus ardentissimis et malignis; vel febre hectica ac marasmo, qui exsuccum corpus reddit, vel ex Melancholia, et Quartana febre. Faciunt idem et aquae sulphureae, ac medicamenta exsiccantia, si quis iis diu utatur: item victus exsiccans, et atrophia, in quâ arteriae nutrimento destituuntur, fames, labor, sudor nimius, sollicitudo, vigiliae, tristicia: quas caussas e praecedentibus et praesentibus facile distinguere licet.

CAPUT XIV. Quid reliquae Pulsuum Differentiae significent et praesagiant.

[note: AEqualitas et inaequalitas pulsus quid indicet. ] REliquas pulsuum differentias, et primo aequalitatem atque inaequalitatem quod attinet, pulsus aequalis in aegris etiamsi materiae dispositionem


page 664, image: s0664

sitionem fixam significet: tamen malam spem non praebet, quod naturae ad morbum concoquendum firmitatem declarat. Inaequalitates vero omnes pejores sunt, et vel vasorum obstructiones, aut compressiones, vel humorum abundantiam virtutemque oneratam significant. Et quidem inaequalitas signularis periculosior est, quam systematica; cum caussa, quae unicum pulsum vitiat, graviro proculdubio sit, quam quae plures vitiat. Unde pulsus in uno pulsu inter mittentes perniciosiores sunt, quam in pluribus intermittentes; cum periculosius sit, ne unum quidem ictum integrum perficere posse, quam inter plures aliquando intermittere: modo utraque intermissio a debili facultate proveniat. Nam si vitio tantum instrumenti in uno pulsu intermissio fiat, etsi facultatem non parum offendi atque impediri significet: tamen periculosa semper non est; ut in caprizante pulsu accidit, ubi motus quiete solum interpolatur, et in duas quasi partes dividitur. Impares itaque citati, myuri et dicroti valde mali sunt: quamvis inter eos aliqua videatur esse differentia, quod impar citatus minus praesagiat periculum, quam intermittens in una pulsatione. Indicat enim facultaem quidem debilem, aggravatam tamen, et minus imbecillem, ac propterea conantem expellere id, quod molestum est.

[note: Intermittens pulsus quid signisicet. ] Inae qualitas systematica ex quibus caussis fiat, supra dictum. Ex quibus colligi potest, inae qualitatem systematicam inaequaliter factam esse minus periculosam, quam inaequalitatem aequaliter factam; cum illa plerumque instrumenti vitio, haec vero ab imbecillitate facultaris accidat. Intermittentes proveniunt vel ab instrumenti vitio et obstructione, vel a facultatis debilitate. Si ab instrumenti vitio fiat intermissio, magnitudinem et vehementiam pulsus vix plane amittit: verum si a facultatis debilitate proveniat intermissio, omnes pulsus debiles erunt, qui omnino sunt periculosi, alii tamen minus, alii magis. Periculosi sunt, quorum intermissio non excedit tempus unius pulsus: quod si diutius quiescat, tanto sunt prioribus periculosiores, quanto diutius quiescunt. Qui vero duorum pulsuum tempora intermittendo transigunt, omnium sunt periculosissimi; et eo periculosiores, quo plures ictus et quo diutius intermittunt; existimatque Galenus, 2. de praesag. ex puls. cap. 4. si duorum pulsuum tempore arteria quiescat, vix superstitem hominem esse posse. Minus tamen senes, quam juvenes periclitantur cum pulsu intermittente; et mox ab illis pueri, ut idem, allegato loco, docet; observatumque est senes, qui in febribus et asthmate pulsus habuerunt intermittentes, convaluisse pueros item cum tali pulsu supervixisse. At juvenes cum tali pulsu aegrotantes vix evadunt; nisi talis pulsus, sit alicui naturalis, qualem refert, fuisse in quodam juvene Galenus, in fine lib. de praesag. ad Posthum. Imbecillae enim


page 665, image: s0665

facultates a parvis quoque occasionibus offenduntur: at firmae tantum dejiciuntur a maximis. Adhuc periculosior est pulsus deficiens: majorem enim imbecillitatem arguit nihil movere posse, quam per intervalla tantum movere posse.

[note: Intercurrentes. ] Intercurrens vero pulsuum omnium inaequalium est securissimus. Licet enim oneratam virtutem indicet: tamen eam adhuc validam esse, integram, et cum caussa morbi pugnantem significat, et proinde victoriam promittit.

[note: Reciproci deficientes. ] Reciproci deficientes ut intermittentibus sunt cognati, ita etiam magnum facultatis imbecillitatem, et magnam naturae laborem, cum pugna tamen quadam adversus caussas praeter naturam, indicant.

[note: Myuri. ] Myurus et ipse facultatis imbecillitatem consequitur atque indicat.

[note: Vermiculantes. ] Vermiculans quoque facultatem insigniter debilitatam significat.

[note: Formicantes. ] Formicans facultatis adhuc magis dejectae indicium est; et si in febribus morbisque diuturnis percipiatur, mortis certum signum est. Pulsus hos facultatem prostratam significantes complexus est Galenus, 2. de praesagiis ex pulsib. cap. 3. his verbis. Quare oratione summatim repetita sermonis hic finem faciamus: omnes pulsus, qui longe a naturali mediocritate discesserunt, non sunt boni. Languidissimus vero, et tardissimus, rarissimusque, omnium pessimi sunt; ab illis minimus, mollissimus, in de creberrimus: at non celerrimus, vel maximus, sed sunt hi modice periculosi.

[note: Undosus. ] Undosus et ipse interdum facultatem oneratam et gravatam ac debilitatam significat. Et malum signum est, cum in vermiculantem mutatur: interdum tamen virtutem non mediocriter validam, arteriasque humore madentes, et propterea decretorium [note: Serratus. ] sudorem significat. Serratus pulsus nec ipse bonum signum est, et internam inflammatione magnam indicat, a qua, nisi fortis sit virtus, aeger non facile evadit.

[note: Ordo quid indicet in pulsibus. ] Ordo fixam et perpetuam quodammodo caussam significat: perturbatio vero ordinis variantem. Itaque ordo si pulsus alias est commodus, virium firmitatem indicat. Inordinatus vero facultatem imbecillam, eamque a fuliginosis excrementis oppressani significat. Verum ubi ordo cum incommoda pulsus ubi ordo cum incommoda pulsus inaequalitate invenitur, non solum non virtutis robur, sed et summam debilitatem significat, fixamque et permantentem caussam indicat, et malum signum est; ordinisque perturbatio in optimis pulsibus non tam malum signum est, quam in malis ordo constans.

[note: Rhythmus quid significet. ] Tandem rhythmum quod atttinet, cum praecipua variationis rhythmi caussa sit usus mutatio, rhythmi mutatio usus variationem significat.



page 666, image: s0666

CAPUT XV. Qui Pulsus Salutem vel Mortem Crisimque praesagiant.

EX quibus omnibus facile apparet, qui pulsus facultarem fortem vel debilem, et consequenter salutem vel mortem indicent. Quae ut summatim quasi complectamur, facultatem fortem significant pulsus magni, celeres, vehementes, dicroti, undosi. Inter extremos vero solum vehementissimus robustam facultatem indicat.

[note: Facultatem fortem et debilem significantes pulsus. ] Inter pulsus vero facultatem fortem significantes primum locum habent omnes vehementes; post eos est pulsus magnus; hinc celer, undosus; postea dicrotus. Vehemens n. pulsus semper a facultate robusta provenit; et quo est vehementior, eo majus naturae robur indicat. Languidas vero vires significant pulsus parvi, languidi, intermittentes, myuri omnes, vermiculantes, formicates, atque omnes pulsus, qui a mediocritate ad extremum deflexerunt, excepto vehementissimo, quem semper virtutem fortem significare diximus. Et quidem ostendunt hi pulsus facultatem vel ex se imbecillem, vel vitio aut multitudine humoru gravatam. Qui ex se ipsa facultatem imbecillam ostendunt, aequales sunt: qui vero ab onerata et gravata facultate proveniunt, inaequales sunt: nonnulli facultatem et per se debilem, et ab humoribus adhuc magis oppressam significant. Hinc vermiculantes, formicantes, intermittentes, et myuri deficientes mali sunt; et quo pulsus est languidior et minor, eo majorem virium debilitatem arguit.

[note: Qui pulsus salutem significent. ] Cum autem omnis de morbi eventu praedicenti ratio pendeat ex collatione virium cum morbo: facile hinc patet, pulsus, qui salutem in aegris promittunt, aut certe salutis spem non adimunt, esse eos, qui parum a naturali et sanorum statu declinant, et sunt aequales, ordinati, magni, vehementes: inter languidos vero, parvos, inaequales atque inordinatos illos, qui minus languidi, majores, aequaliores, atque ordinationes evadunt. Tales enim pulsus virtutis robur augeri significant. Inprimis vero pulsus vehemens et magnus bonam salutis spem praebent, et omnium maxime, si in differentiis probam observant aequalitatem.

Illud tamen, quod dictum fuit, pulsus eos esse optimos, qui sanorum pulsibus similes sunt, de iis solum morbis accipiedum, qui nullam malignitatem conjunctam habent. Saepe enim accidit in febribus plane malignis et pestilentibus, ut sicut urina, ita et pulsus sanorum pulsibus fere similes appareant, etiam cum mors prae foribus est. Ideoque alia signa tum perpendenda sunt, et soli pulsui in hisce morbis non fidendum, atque illi ipsi pulsus ideo suspecti esse debent, quod aliquam debilitatem fere conjunctam habent. Neque enim illi pulsus praeter naturam


page 667, image: s0667

omnes sanorum conditiones habere possunt; ac, qui sanis similes in caeteris esse dicuntur pulsus, languidiores tamen sunt, et quandoque etiam minores.

[note: Qui pulsus mortem pranuncient. ] Contra pulsus languidi, parvi, tardi, atque alii, qui faculatem debilem indicant, mortis periculum portendunt; si una quoque alia mal signa appareant. Hîc enim diligenter notantum, ex pulsibus malis solum mortem non facile esse praedicendam. Deinde et hoc attendendum, an aliqua externa atque evidens caussa, quae pulsum mutaverit, praecesserit, ne, quae aliunde provenit pulsus mutatio, eam morbo adscribamus. Mali quoque sunt omnes pulsus, qui ad extremitatem, excepto vehementissimo, perveniunt, atque inter illos minimi, languidissimi, tardissimi et ratissimi omnium pessimi habentur. Proveniunt enim tales pulsus ab ingenti debilitate, et frigiditate, quae cor, vel spiritus, vel sanguinem occupavit. Ex inaequalibus vero minus periculosi sunt, in quibus plures pulsus magni ac vehementes reperiuntur. Valde vero periculosi sunt ex inaequalibus, formicans, vermiculans, intermittens, intercurrens, myurus. Formicantes sunt longe pernitiossimi, virtutemque ad extremam debilitatem pervenisse arguunt, et in febribus, quae temporis diuturnitate vires jam exhauserunt, certum sunt mortis indicium. Intermittentes et ipsi alii planê exitiales sunt, alii summum periculum portendunt. Et quia alii in uno pulsu, alii in pluribus intermittere dicuntur, qui in uno pulsu tantum intermittunt, eos periculosiores esse iis, qui in pluribus intermittunt, antea dictum est, et praesertim si sequens motus priore sit minor. Ubi vero in pluribus pulsibus fit intermissio, quo quies atque intermissio est diuturnior, eo majus periculum indicatur. Atque in pulsu intermittente senes ac pueros minus periclitari, quam juvenes, jam supra dictum. Juvenibus enim hos pulsus plane exitiales statuit Galenus. Observarunt tamen recentiores, aegros quosdam, in quibus pulsus ultra septem ictuum spatium intermisit, evasisse: verum id rarum est. Sunt et illi pulsus intermittentes valde periculosi, in quibus motus posterior priore languidior est. Facultatem enim magis magisque dejici indicatur. Ex hoc genere sunt pulsus myuri, et inprimis deficientes atque intermittentes, qui eousque decrescunt, ut arteria tandem plane quiescere videatur.

[note: Eventus morbi quomodo ex pulsibus cognoscatur. ] Tandem etiam ad eventus modum cognoscendum aliquid pulsus faciunt. Pulsus enim, qui sunt imbecilliores, tardiores ac rariores, per crisin morbum non desiturum significant, sed potius per solutionem paulatim factam; pulsus vero inaequales, vehementes, magni, celeres et frequentes potius per crisin solutum iri morbum indicant; et quidem instante crisi pulsus inordinatos atque inaequales fieri necesse


page 668, image: s0668

cesse est. Nam cum in crisi fiat naturae cum morbo pugna, ea sine motibus inordinatis atque inaequalibus fieri non potest. Et quidem si pulsus ex languidis fortes, ex parvis magni flant, proximam crisin significant. Ac bonam crisin praesagiunt ii pulsus inaequales, in quibus plures sunt pulsus magni, quam parvi; plures celeres, quam tardi; plures moderati, quam crebri; plures vehementes, quam languidi.

CAPUT XVI. De signis e lingua petendis.

ATque hi quidem praecipui fontes sunt, e quibus signa morboborum et caussarum morbificarum petuntur. Diligens tamen Medicus in urina et pulsibus non plane subsistit, sed et sudores, sputum, linguam et alia cosiderat; ut ex sequentibus in specie patebit. Verum cum de sudoribus, sputis, alvi excrementis jam aliquid dictu sit, de differentiis et caussis symptomatum, hic saltem aliquid de lingua addemus.

[note: Lingua morborum signum. ] Lingua plurima et certa satis, praecipue in febribus, signa exhibet, ita ut morbi natura, et mutatio ex lingua saepe non minus, quam ex urina, cognosci possit. Docet hoc ipse Hippocrates, 6. epid. sect. 5. aph. 13. [gap: Greek word(s)] . Lingua humorum serum quale sit indicat. Pallidae quidem seu lutea linguae ex bilis redundantia fiunt: Biliosum autem â pingui. Rubicundae vero â sanguine: Nigrae ab atra bile: valde resiccatae ex succensa fuligine et utero: Albae ex pituita. Et aphor. 15. [gap: Greek word(s)] . Lingua humorum dominium colore refert. Ideoque per hanc ad humorem dignotionem pervenimus. Et quoties vel colloris vel saporis in lingua mutatio sponte accidit: toties in corpore mutationem aliquam fieri certum est. De quo etiam Hippocrates, ib. aph. 16. Carnes gustanti salsae supervacaneam quandam humiditatem indicant. Cum autem omnes linguae, quae morbosam affectionem significant, sanorum linguis sint dissimiles, sciendum primo, quae linguae hominis sese recte habentis sit constitutio. [note: Linguae naturalis constitutio. ] Est autem hominis sani lingua nec sicca nimis, nec humida; nec densior, nec rarior; nec aspera, nec laevis nimis, colore rubicundo, pura, nulla humiditate aliena obducta, ad sapores omnes percipiendos apta.

Ab hac naturali constitutione si declinet, morbosae constitutionis indicium est, et qualis sit humorum in corpore constitutio, indicat. Cum enim lingua carnem habeat raram et spongiosam, ac insignes venas, facile ab humoribus, praecipue eorum sero et fuliginibus ab inferioribus adscendentibus mutatur. Duae


page 669, image: s0669

[note: Causae mutata linguae] enim praecipue caussae sunt, quae naturalem linguae constitutionem mutant, nimirum humorece venis et arteriis linguae ex sudantes, et linguae tunicam praecipue inficientes; deinde fuligines et humores ex partibus inferioribus, ventre praecipue et thorace, adscendentes. Quibus tamen interdum humores e capite defluentes conjunguntur.

[note: Coloris linguae mutatio. ] Principio autem colorem linguae mutatum, et quidem album colorem quod attinet, eam â pituita provenire, et in omni febre putrida talem fieri nonnulli statuunt, pituita a febrili calore in capite liquata. Verum cum non semper in capite pituitae abundantis tum adsint indicia, magis probabile est, salivam, quâ lingua semper madet, ac qua praecipue ejus tunica humectatur, a calore febrili exsiccari, et mutari, ac ita simul colorem tunicae hujus et linguae mutari. Id quod docet Hippocrates 7. epid. in historia Pythodori: Lingua, inquit, ex somno si non collueretur, subalba praesiccitate. Atque idem testatur experientia. Color vero albus, postea fere in luteum vel nigrum mutatur, dum humores alii linguae communicantur, et tunica illa externa praecipuê â fuliginibus febrilibus mutatur. Unde et natura et tempora febris linguae color indicare potest. Nam, ut Hipp. 3. de morb. habet; Pincipio lingua alba est vel flava: progressu temporis nigrescit; et si in principio morbi nigrescat, citius morbus finitur, sin posterius, tardius. Ideoque dum lingua diu manet alba, vel pituitae abundantiam significat, vel tardum morbi motum, et humorem linguae superinfusum non multum a calore febrili alterari indicat. Contrarium accidit, si morbi motus sit velox, et statim extremos labores habeat. De quo etiam Hippocrates, in Coacis: quibus pleuriticis linqua in pincipio biliosa fuerit, septimo die judicantur. Non ergo linguae color niger, semper extimescendus; cum si reliqua signa bene sese habeant, potius morbi brevis sit indicium: cum contra lingua diu alba vel flava manens, cum signis aliis non bonis, morbum diuturnum vel periculosum significet. Ut enim humores, quorum serum et pars tenuior salivae permiscetur et linguae super infunditur, sese habent, et mutantur: ita etiam linguae tunica, quae humorem illum imbibit coloratur. Eaque porro â fuliginibus calidis ascendentibus ita saepe corrumpitur, ut planê abscedat. Coctione vero procedente et febre declinante, etiam color linguae ad naturalem statum redit, et humor linguae superinfusus absumitur, et quod corruptum est separatur. Et quidem ea mutatio in extremitate linguae primûm apparet; hinc etiam reliqua lingua sensim pura redditur; ultimo radix. Et si quis quotidie linguam aegri diligenter inspiciat, morbi decrementum non minus certo, quam ex urina, inde cognoscere poterit.

[note: Sapor in linguae. ] Non solum autem color, sed et sapor, qui in lingua percipitur, humorum in corpore statum indicat. A bile nimirum fit sapor amarus, â


page 670, image: s0670

pituita dulci, dulcis; a salsa, salsus, ab humore acri, acidus.

Sicca etiam saepe et aspera lingua redditur, ut historias agrorum in libris epidem. Hippocratis percurrenti, et quae in aegris quotidie fiunt observanti facile innotescit. Fit autem lingua arida ex humiditatis, quae a calore febrili absumitur, defectu. Aspera redditur, ob quandam partium inaequalitatem, ex siccitate nimirum. Unde aspera lingua majorem adhuc humiditatis defectum arguit, quam sola siccitas. Imo saepe lingua rimas agit et finditur. Unde tales asperae linguae febrilem ardorem ex ichoribus biliosis genitum significant.

LIBRI III. PARS II. De Signis Diagnosticis. CAPUT I. De Signis caussarum in Genere.

SEd ut ad speciem accedamus, Cum tria sint signorum genera, [gap: Greek word(s)] , praecipuê de Diagnosticis et Prognosticis agemus. De anamnisticis haec saltem monemus, caussas, quae antecesserunt, cognosci vel ex effectis, quae reliquerunt, vel ex commodo aut incommodo, quod afferunt, quae adhibentur. Et primo signa diagnostica quod attinet, Principio qua ratione corpus aegrum â sano discernendum sit, inquirendum, et morbus seu imminens seu praesens cognoscendus. De [note: Imminentis morbi signa. ] imminentis autem morbi signis generalis haec regula sit, omnem mutationem in actionibus, in accidentibus, et excrementis, quocunque modo praeter consuetudinem et citra externam caussam evenientem, morbum minari. Cum enim ista omnia secundum naturalem constitutionem sese habetia sanitatis signa sint, quam primum in iis aliquid â naturali statu mutari incipit, â sanitate ad morbum delapsum significat. Exempli gratia, si, qui antea corpore erat crassiore, emaciari incipiat; si quis calor in corpore toto vel in parte percipiatur; si gravitatis sensus et lassitudo spontanea suboriatur; si horror percipiatur; si dolor caput vel crura infestet, vel totum corpus perambulet; si somnus interrumpatur; si pustulae ac aliena in corpore efflorescant; si sudor praeter solitum


page 671, image: s0671

erumpat: haec omnia jam imminentis morbi indicia sunt, et vel plethorae vel cacochymiae praesentis, aut jam etiam putredinis incipientis signa exhibent.

[note: Morbi prasentis signa] Eadem signa si cumulantur et augentur, morbum jam praesetem indicant. Non enim specie, sed magnitudine saltem signe ista discrepant. Ut si qui absque manifesta caussa externa plus sitire incipiat, morbum merito suspicamur; si quis vero sitim intolerabilem patiatur, morjam ad esse indicio est.

Sed cum non sufficiat nosse homini morbum imminere aut jam etiam aegrotare, ses scire opus sit, quo morbo laboret: morborum, caussarum morbificarum, et locorum affectorum, ut et symptomatum, signa proponenda sunt. Et cum inter signa, quae nos in morborum notitiam deducunt, etiam caussae morbificae sint: meritio signa caussarum praemittuntur. Etsi autem fontes signorum supra propositi hîc omnino etiam adhibeantur et locum habeant: tamen signa, quae inde petuntur, non ejusdem necessitatis, verum alia vix topica sunt, neque certi aliquid ex iis de humore latente concludere licet: alia vero majorem in morbis indicandis necessitatem habent.

Signa autem illa necessaria et convertibilia sunt duplicia, alia proprias, alia communia, sed per syndromen collecta, et subjecto propio [note: Signa propriae bumorum. ] determinata. Propria sunt sapor, color, e motus humorum. Sanguis enim est dulcis; pituita aquosa insipida; bilis, amara; pituita salsa salsum habet saporem; melancholia acidum, sicut et pituita acida; melancholia adusta ponticum. Sanguis est rubeus, ut et bilis rubra; pituita alba habet album, bilis pallida pallidum, flava flavum, porracea porraceum, aeruginosa aeruginosum; melancholia nigrum turbidum, atra bilis nigrum splendidum colorem habet. Et cum unus sapor vel color duobus humoribus competit: ex sapore et colore conjunctis possumus humorem cognoscere. Ita ex albo colore et acido sapore acida pituita; ex acido sapore et nigro colore melancholia; ex sapore pontico et nigro colore cum splendore atra bilis colligitur. Tandem etiam humores suos determinatos motus habet. Singulis diebus movetur pituita: alternis diebus bilis: melancholia de quarto in quartum movetur. Si talis motus absit, sanguis peccat. Neque solum in febribus hi motus observantur, sed et diligentius attendenti in aliis morbis occurrunt. Ita dolores capitis, arthritis, aliique morbi statis temporibus suas periodos habent, easque non solum respectu dierum, sed et horarum observant. Bilis enim plerumque circa meridiem movetur, vesperi melancholia, noctu pituita. De quo Galenus, 12. meth. med. cap. 5. Qui ex crudis succis laborant, hos quotidie accessiones exercent, praecipue ad vesperam et noctu, non mane, nec usque ad meridiem. Neque etiam tantum periodi, sed et velocitas et tarditas motus morbi ab


page 672, image: s0672

humoribus pendet, eosque indicat. Morbus enim velox ab humore tenui, calido, et bilioso dependet: tardus a lento et crasso.

[note: Singa communia seu syndrome signorum. ] Verum quia humores in penitioribus corporis partibus latentes non semper licet per sapores et colores cognoscere; fieri etiam potest, ut periodi occultentur, aut a Medicis, qui perpetuo aegris assistere non possunt, non observentur: plerumque syndrome signorum communium Medicis instar propriorum signoru est, atque iis ad cognoscendas etiam caussas morbificas utuntur. Licet enim, si singula separatim considerentur, nihil certi ex iis de morbo concludere liceat: tamen si conjunctim sumantur, atque ita determinentur, necessario Medicum in latentis humoris cognitionem deducunt. Talia autem signa suppeditat fons caussarum et effectorum, seu antecedentia et consequentia. Antecedentia omnia ad duos fontes pertinent, primus omnes caussas externas atque evidentes, seu res non naturales; secundus corporis dispositiones complectitur. Consequentia vero sunt omnia symptomata, et quae prosunt ac nocent.

Primo quod attine res non naturales, seu ea, quae assumuntur, geruntur, retinentur et excernuntur, et foris corporis incidunt: res eae saltem corpus et viscera ad hujus vel illius humoris generationem disponunt, prout corpus vel calefaciunt, vel refrigerant, vel alias in eo mutationes efficiunt. Quas autem mutationes in corpore efficere possint res non naturales, supra, lib. 2. part. 2. cap. 2. de causs. morb. dictum est.

Deinde maximam in humoribus generandis vim habent, et propterea in indicandis humoribus plurimum possunt dispositiones, sine quibus caussae illae evidentes et res non naturales parum possunt in producendis humoribus. Hinc enim fit, ut etsi plures in eodem aere calidiore versentur, non omnes tamen in febrim incidant; aut qui eodem cibo vel potu intemperato utuntur, non mones morbo corripiantur. Possunt aute illae dispositiones ad quatuor capita redigi: primum est haereditaria aliqua dispositio. Secundo aetas. Senes enim frigidis, juvenes calidis humoribus abundant. Tertio corporis constitutio. Macileti enim et graciles calidos potius humores, quam frigidos; obesi contra frigidos potius, quam calidos habent. Quarto, intermissa aliqua consueta evacuatio. Cujus n. humoris evacuatio consueta omissa est, illam abundare, et facile augeri posse indicio est.

[note: Consequentia. ] Verum cum signa, quae caussae praecipue particulares suppeditant, non semper certa sint, nisi plura concurrant, neque semper in hyeme pituita abundet, sed etiam quis febre ardente corripi, eademque etiam senex laborare possit: praeter haec effectus et subsequentia considerare utile est, quae rectissime humores redundantes produnt. Subsequentia vero sunt symptomata, et inter ea primo omnium actionu laesarum genera; deinde


page 673, image: s0673

excreta et retenta; tandem qualitates corporis mutatae. Huc etiam referunt nonnulli morbos ab humoribus ortos. Ita febris ardens bilem, quartana melancholiam, phrenitis bilem indicat. Deinde juvantia et laedentia.

CAPUT II. De Signis Caussarum et Humorum in Specie.

[note: Plethorae signa. ] ET ut in specie secundum hos fontes singularum caussarum signa inquiramus, sanguinem abundare et plethoram quoad vasa colligimus, si caussae eae praecesserint, quae supra, lib. 2. par. 2. c. 3. enumeratae sunt. Habitus corporis est carnosus et firmus, halituoso vapore perfusus, venae sunt editiores, et praecipue ab exercitatione et aestu turgent, et musculi distenduntur, cum prae copia venae majores se in minores exonerant; unde et musculosas partes repleri accidit. Virium robur cum fanguine proportione quadam incrementum sumit. Et si sanguis omnem venarum cavitatem nimis repleat, ut satis difflari non possit, crassescit, et prae pondere magis partes inferiores affectat. Hinc tibiarum musculi repleti laboriosius moventur, et lassitudo gignitur. Respiratio quoque ex minimo labore difficilior redditur. Nam musculi thoracis sanguine quasi onusti ac pigri difficilius moventur, omniaque vasa tumida ac plena sunt, ut respirationis instrumenta libere dilatari non possint. Animi mores sunt hilares et jucundi, discursus et memoria hebetiora, seu, ut Galenus, 1. de nat. hum. 7. 39. scribit, [gap: Greek word(s)] . Somnus est profundior et diuturnior, vaporibus multis a toto corporo in cerebrum ex halantibus; et blandus cum jucundis insomniis, de rebus rubris, ac sanguine. Motus difficilior et minus expeditus. Pulsus magnus, fortis. Naturales actiones maxime perficiuntur; cum et uberius homo alatur ac tenera quoque aetate plurimum augescat, et magis idoneus sit ad liberos procreandos. Urina est copiosior, colore et substantia mediocris, contentumque in ea paulo copiosius. Totius corporis, atque inprimis faciei color rubicundus est et roseus, oculoru venae rubent: cutis calida tangitur; calor tamen lenis est: Facile ferunt sanguinis evacuationes, sive fiant manifestae per venae sectionem, sive obscurae per inediam, laborem, vigilias; cibi paucitas lassitudinem tollit, et sitim estinguit, ut est, 6. Epig. com. 3. t. 28. Laeduntur vero a calidis et humidis, et omnibus quae calorem augent, nocet otium et cibi sanguinem augentes. Plethora vero ad vires cognoscitur ex corporis gravitate, pulsu inaequali, cruditatum, et saepe incipientis putredines signis.

[note: Pituitae signa. ] Ex iisdem fontibus peti possunt signa, quibus pituita abundans cognoscitur. Nam primo omnia illa praecesserunt, quae ad pituitae generationem facere possunt, quorum


page 674, image: s0674

supra, lib. 2. part. 2. cap. 4. facta est mentio. Deinde ii, qui quibus pituita abundat, in omnibus actionibus lenti sunt, torpidi ac segnes, tardi ad motum, stupidiores sensibus, et tarde tradita percipiunt, quae tamen aprehenderunt, firmius retinent; ad somnum sunt propensi, dormiuntque profundius; somnia habent de pluviis, aquis nivibus, grandine, glacie, sub mersione. Mores quod attinet, sunt insulsi, non facile irascuntur. Pulsus est parvus, tardus, rarus et mollis. Siti non vexantur: appetentia est languidior. Corripiuntur morbis frigidis et humidis, ut hydrope, lethargo: morbi, quo patiuntur, sunt chronici, et tardioris motus. Per nares, os, tussimque plurima pituitosa excrementa rejiciunt, salivaque abundant. Urina est alba, pallida, nunc tenuis, nunc crassa et turbida. Cruda itam et pituitosa est dejectio: sicut et sanguis, qui quocunque modo ê corpore effluit. Totum corpus est album, crassum, molle, et ad tactum frigidius. Cibi potusque calidi, et omnes caussae calefacientes et siccantes prosunt: Facile quoque ferunt, quae vim pituitam incidendi, attenuandi, evacuandi habent: ferunt etiam facile jejunium: nocent contra refrigerantia et humectantia, incrassantia, quaeque pituitam retinent et augent. Atque haec signa pituitam naturalem et dulcem abundare demonstrant. Si acida vero pituita abundet, omnia figna modo enumerata sunt vehementiora.

Salsa vero pituita cognoscitur, si praecesserint caussae et pituitam, et serosam humiditatem generantes: si adsit sitis, sapor salsus, mordicatio; quae excernuntur, cruda sunt, sed simul mordacia. Quae juvant non simpliciter calida sunt, sed talia, ut aliqua ex parte etiam refrigerent, ac temperent illam salsedinem. Necent quae nimis siccant, sicut et quae nimis calefaciunt aut refrigerant. Actiones animales minus torpent. Cutis minus frigida sentitur, quam ubi alia pituita redundat.

[note: Bilis signa. ] Tertio Billis peccare cognoscitur, si ante cesserint caussae et dispositiones corporis, quae ad generationem bilis faciunt, quae itidme supra, lib. 2. par. 2. cap. 9. expositae sunt. Si homo non sit sommolentus, sed vigil; somniet deigne, tonitru et fulgure, litibus; sit agilis in motu, et in consilio praeceps; facile irascatur; pulsus sit vehemens, velox, freques, durus et magnus; nisi tanta bilis copia fuerit, et adeo fervens, ut cordis vires debilitet; Si coctio magis depravetur, qua imminuatur vel auferatur, cibusque facile corrum patur in ventriculo, et nidorem exhalet: si appetitus cibi quam potus minorsit: si morbi, affligant calidi et sicci; ut docet Galen. 4. aph. 2. ut febres tertianae, sive intermittentes, sive continuae, et qui velocem habent motum, inflamationes sine magno tumore et pondere, herpes, erysipelas, pleuritis, phrenitis, similesque affectus calidi, qui varia habent symptomata, prout in varias partes incidunt. Nam si in cerebrum


page 675, image: s0675

irruat bilis, fiunt, deliria cum iracundia et rixis, vigiliae; si in ventriculu, sitis, nausea, oris amaritudo; si in intestina, dysenteria; si in cutem, pustulae erodentes et biliosae. Eadem cognoscitur, si urina sit flava e spledida, excremeta multum tincta; snguis sive sponte effluat, sive mittatur, biliosus appreat, corporis habitus siccus, macer et gracilis, acreque et mordacem calorem prae se ferens; venae sint amplae, color coporis flavus. Delectantur et juvantur tales frigidis ac humidis, ut et bilem detrahentibus, prodestque iis acetum, 3. de rat. vict. in. ac. t. 38. laeduntur calidis et siccis, jejunium non ferunt. Et prout caussae et effectus, seu antecedentia et consequentia sunt vehementiora: eo etiam bilem magis adustam, et proinde hanc vel illam ejus speciem denotant.

[note: Meianchotia signa. ] Succus Melancholicus itidem cognoscitur ex caussis et dispositionib. antecedentibus, quae etiam supra, lib. 2. part. 2. cap. 6. explicatae sunt. Consequentia vero, quae praesentem arguunt, haec sunt: In quibus abundat humor melancholicus, sunt taciturni, cogitabundi, stabiles et constantes, vel etiam pertinaces, tardique ad ira, quae tamen inveterata fertur in odium, neque facile sedatur; somnum habent turbulentum, cum insomniis ac imaginibus horrendis ac terribilibus, rerum nigrarum, fumi, cadaveru, mortis, ac similium: sunt moesti, tristes ac meticulosi sine manifesta caussa: pulsum habent parvum, tardum, rarum ac subdurum. Color lividus, fuscus, subniger est. Cibum quidam et venerem immoderatius appetunt, sitis expertes sunt, et saliva abundant, lib. de plenit. c. 11. Sanguis e corpore quomodo libet efflues crassior et nigrior conspicitur. Urinam emittunt copiosam, et quidem si nihil melancholiae ura evacuetur, tenuem, alba; si vero aliquid ejus una effluat, crassam, lividam, nigram: sudoribus quoque copiosis in somno madefiunt. Abundant enim seroso humore Melancholici. Haemorrhoides, quae turgere, et sanguinem nigru emittere solebat, supprimuntur: flatus in corpore sunt multi, ructus acidi; habitus corporis est macilentus, asper et durus, color lividus: Spleniis interdum tumet vel indurescit, varices apparent et haemor rhoides, corripiuntur et aliis morbis melancholicis.

[note: Atrae bilis signa. ] Atra vero bilis, quae ex adustis humoribus nascitur, et de bilis et melancholiae natura quasi participat, mista etiam signa habet, apparentque ei peccate quidem melancholiae indicia, sed cum manifestis caliditatis et fervoris signis conjuncta: unde ex ea oriutum mania, cancer, elephatiasis, scabies prava, et similes affectus.

[note: Serosi humoris signa. ] Serosorum autem et aquosorum humorum abundantia colligitur non solum ex caussis antecedentibus, puta cibis humidis, potu liberaliore, vita otiosa, tempore hyberno, regione humida, coeli statu simili, sed etiam ex corpore subhumido et pallido, urina cruda et aquosa. Si sanguis evacuetur, multum seri innatat.



page 676, image: s0676

[note: Flatuum signa. ] Tandem flatus, ab iis caussis et dispositionibus, quae supra, lib. 2. par. 2. cap. 7. enumeratae sunt, geniti sese produnt, dum fluctuationes, et rugitus in intestinis et hypochondriis sentiuntur, doloresque tensivi sine gravitate hinc inde per corpus vagantur et discurrunt, ac cito oriuntur et cito desinunt: aurium sonitus et tinnitus percipitur, partium corporis palpitationes, ructus deprehenduntur, flatusque per alvum excluduntur, et excrententa alvi cum strepitu exeunt; urinae sunt spumosae. Morbi, qui ex seroso humore proficiscuntur, sunt hydrops, hydatides, tumores aquosi, dolores vagi, arthritici, diarrhaea.

Signa quibus humores maligni et pestilentes, atque inde orti similes morbi, cognoscantur, de febribus diximus: hîc saltem venenorum signa in genere proponemus, quae tamen alia aliis, pro venenorum diversitate, accidunt. Hausti, quidem veneni signa sunt, si alicui sano aliâs post sumtum cibum vel potum morsus in ventriculo et intestinis accidit, alvus et vomitus movetur, et color intra sex horas sit aurigionosus et maculosus. Et si statim hoc eveniat, et extrema frigeat, aeger morietur. Si vero appareat iste color postquam incaluent, spes aliqua salutis superest. Si accidat syncope, palpitatio corporis, tumor. Siquis vero ab aliquo animali morsu vel aculeo, vel sputo laesus sit, atque pars laesa emoriatur, putrescat, inflammetur atque intumescat, dolor magnus adsit, praesertim si alia etiam ex modo dictis accedant symptomata, venenosum illud animal fuisse indicio est.

CAPUT III. De Signis Morborum.

COgnitis caussis, genera morborum cognoscere non adeo difficile est: imo saepissime non solum caussarum et effectuum, sed et sensuum adminiculo proxime cognoscuntur. Estque res facilis negotii agnoscere aliquem vulneratum esse, calore aut frigore affici, numerum, magnitudinem, aut figuram in parte depravatam esse. Ideoque in specie morborum signa non enumerabimus, sed in genere signa illa ex caussis praecedentibus, tum consequentibus, morbumque comitantibus affectibus; seu, quod idem est, tres illos fontes, nimirum caussas, essentialiter inhaerentia, et effectus proponemus. Inprimis cûm in genere omnium morborum signa, nisi ad partem aliquam restringantur, recenseri vix commode possint.

[note: Caussa morborumquos morbos indicent. ] Primo quae caussae morborum signa suppeditent, et quos morbos significent, pluribus hic docere opus non est, cum cuilibet libri praecedentis partem secundam legenti id manifestum fiat. Ibi enim explicavimus, quae cujusque morbi caussae sint. Caussa itaque aliqua si adsit vel praecesserit, morbi, quem efficere apta nata est, indicium est: et si de morbi natura dubitetur, quatuor caussaru genera, ea nimirum, quae assumuntur,


page 677, image: s0677

quae geruntur, qua foris adhibentur, et quae excernuntur et retinentur, perpendenda sunt. Vix enim fieri potest, quin, si haec diligentius examinentur, morbi latentis natura innotescat.

[note: Dispositiones corporis quos morbos significent. ] Non autem solum caussae morbos efficientes considerandae, sed etiam caussae disponentes, id est, corporis constitutiones ad hoc vel illud genus morbi facilius suscipiendum perpendendae sunt. Calida enim corpora facilius in calidos, frigida in frigidos, humida in humidos, sicca in sicos morbos incidunt. Sivero corpus in contrarium suae naturae morbum incidat, morbu magnum significat. Validissima enim caussa sit necesse est, quae hominem in morbum constitutioni corporis plane contrarium conjiciat. Inclinatio autem et dispositio illa variis a caussis pendet. Nam alia aetas aliis morbis est obnoxia, ut libro praeced. parte 1. cap. 11. dictum fuit. Ita ob sexus, et ob vitae genus victusque rationem aliud morbi genus magis sunt propensi. Ita iracundi, macilenti, vigiles, coloris citrini, magis sunt morbis calidis obnoxii: obesi, pigri, pusillanimes in frigidos morbos facilius incidunt. Neque praetereunda sunt hîc juvantia et nocetia. Si enim prosunt calida; nocent frigida, morbus frigidus significatur: contrarium si fiat, calidus. Si juvant sicca, nocent humida, morbum humidum adesse significatur; siccum, si contrarium fiat. Idem judicium de reliquis morbis esto.

[note: Essentialiter inhaerentia quos morbos indicens. ] Deinde morbi ex propria ipsorum essentia, seu essentialiter inhaerentibus, facile cognoscuntur in partibus externis, ut alia signa adhibere non sit opus. Sic intemperiei, figurae, superficiei, magnitudinis auctae et imminutae, numeri, situs, et solutae unitatis morbi partium externarum sensibus patent. Internarum tamen etiam partium morbi ex essentialier inhaerentibus cognoscuntur: verum non immediate, sed mediantibus aliis. Sic tumor epatis, lienis, vesicae, cognoscitur mediante cute, quae a partibus subjectis tumidis et ispa in tumorem attollitur.

[note: Effectus et symptomata quos morbos arguant. ] Tertio effectus et symptomata, scilicet actiones laesae, excreta et retenta praeter naturam, et qualitates corporis mutatae, plurima etiam morborum signa subministrant. Inter actiones autem frustratas seu laesas solum eae pro signis haberi possunt, quae ob morbum aliquem proveniunt: eae vero, quae ab errore externo pendent, locum hîc non habent. Cum enim hae morbos non sequantur, etiam morbum non significant. [note: Actiones laesae quos morbos significent. ] Actiones igitur laesae, si non sint ab errore externo, morbum adesse significant; eumque varium, pro ratione instrumenti, quod ad illam actionem necessarium est. Aliae enim sunt partium actiones, quatenus similares; aliae, quatenus organicae. Atque actiones quaedam magis calore, ut coctio; quaedam frigiditate aliqua, ut appetitus, gaudent. Plerumque tamen actionum ablatio


page 678, image: s0678

aut imminutio intemperiem frigidam, et diminuta quidem non admodum morbum frigidum, ablata vero valde frigidum morbum significat: depravata autem actio utplurimum caliditatis argumentum est. Neque solum actiones ablatae aut diminutae morbum significant, sed etiam modus laesionis morbi speciem prodit. Nam cum intemperies non ita subito fieri aut disinere possit, sed alteratio tempus justum requirat: ideo actio, quae subito tollitur, et subito restituitur, ut in apoplexia et epilepsia accidit, non morbum intemperiei, sed organicum significat. Si autem statim actiones auferantur, et diu ablatae maneant: vel obstructio a crassiore materia, vel intemperies frigida, ut quae siquitur nimium fluxum sanguinis, significatur.

[note: Excreta quas morbos indicent. ] Excreta etiam atque retenta, sive per alvum, sive per vesicam, sive aliam quamcunque regionem corporis excernantur, etiam sua praebent morborum signa. Excreta enim, ut urina et feces, nimis colorata calidum morbum significant: eundem feces siccae. Viscida vero, crassa et alba frigidum.

[note: Qualitates mutatae. ] Inter symptomata denique qualitates corporis mutatae etiam quaedam signorum nomen habent. Sic mollities humidam intemperiem significat: color corporis albicans frigidam: rubicundus calidam intemperiem significat. Qualitates tamen hae potius et caussas morborum, quam morbum significant. Colores enim, odores, et similes qualitates corpori ab humoribus communicantur.

[note: Morbi magni signa. ] Hoc vero majori operae atque momenti est, speciem, locum affectum, conditionemque morbi agnoscere posse. Primo morbum magnum indicant caussae, quae praecesserunt, praesens morbi constitutio, seu propria ipsius essentia, et affectus. Nam si caussa magna praecesserit in quocunque morbi genere, magnamque aliquid vel alterandi, vel vulnerandi, vel rumpendi, vel alium morbum excitandi vim habeat, procul dubio generabit morbum magnum. Ita bilis atra, aliique humores, in quibus magnus a naturali statu est recessus, quos morbos excitant, magnos esse simul significant. Essentia vero, et propria morbi natura facile seipsam prodit, et quam magna sit, ostendit, et praecipue per signorum pathognomonicorum magnitudinem. Quo enim signa pathognomonica majora vel minora fuerint, eo etiam morbum majorem vel minorem significant. Ita calida frigidaque intemperies, figurae vitia, vulnera et alii morbi ex sua essentia, et pathognomonicis signis, quam magni sint, cognoscuntur. Huc pertinet et partis, cui morbus inhaeret dignitas. Sic vulnera ligamentorum, nervorum, tendinum, ventriculi, thoracis, vesicae, licet ad sensum parva sint: tamen merito pro magnis habentur, quia partem nobilem, vel eas, quae partes nobiles in cosensum trahere possunt, affligunt,


page 679, image: s0679

et magna protinus attrahunt symptomata, ejus magnitudinem vel parvitatem denotant; qualia sunt dolor, sitis, inappetentia, vigiliae, deliria, sopor, inquietudo, pulsus, urina, excreta, qualitates corporis mutatae. Quo enim magis increscunt talia symptomata, et a naturali statu magis recedunt: eo morbum majorem indicant. Quibus et hoc accedit, si exquisitis et magnis remediis morbus nihil vel parum cedat.

[note: Maligni morbi indicia. ] Deinde mos et malignitas morbi similiter ex antecedentibus morbi, ipsius natura, ac sequentibus effectibus et symptomatibus cognoscitur. Nam si ex insigni putredine, ustione, et humoru ac partium corruptione, ex aeris constitutione vitiosa, ex potu et cibo vitioso, aut venenatis medicamentis ortus sit morbus, malignitatis participem esse indicio est. Deinde nonnulli morbi sua ipsius natura malignitatem produnt, ut, modo ipsi cogniti sint, peculiaribus signis ad malignitatem cognoscendam opus non sit. Sic morbus Gallicus, elephantiasis, carbunculi, cancer, ita ob malignitatem infames sunt, ut eorum natura cognita, mox simul malignitas prodatur. Tertio effectibus satis sese patefacit malignitas. Nam cûm nullum quidem periculosum aut vehemens adest symptoma ac signum, nihilque aeger, quod valde molestet, referre potest: nihilominus est inquietus et debilis: cum morbus post levem remissionem celeriter et vehementius exacerbatur; ubi scilicet in materiam et humores praesentes amplius se propagat et diffundit malignitas: cum ex sudoribus atque excretionibus aeger nihil levaminis percipit; praesertim si frigiditas extremorum, vigiliaeque accesserint, morbi maligni, et naturae jam succum bentis indicium est. Nec minoris mali signum est, si â principio aegro somnus gravior detineat: si dolores adsint, qui sine excretione aut abscessu remiserint, qua ratione febres malignae saepe pleuritidem simulare solent: vel qui neque excretione neque medicamentis leniuntur. Si aeger sine caussa horreat, incalescat, sanguinem stillet, caetera vero febris lenta, et quasi cum signis salutis videatur: tumor mox in principio, non conveniente loco, minor, quam pro natura morbi, erumpat: fauces exasperentur; cum linguae nigredine atque asperitate aeger non sitiat: si pulsus respectu caloris febrilis insolitam parvitatem cum inaequalitate et frequentia habeat: a levi occasione accidant animi deliquia: haec morbum malignum arguunt. De quibus in specie plura de signis febrium malignarum dici solent.

[note: Acutorum morborum signa. ] Acuti morbi ex eo praecipue cognoscuntur, quod celeriter moventur, et mox a principio ac circap rimos dios gravia symptomata habet. Id quod Hippocrates, l. aph. 7. docuit, Cum, inquit, morbus peracutus est, extremos protinus labores habet. Humores


page 680, image: s0680

enim in acutis sunt calidi, tenues, mobiles et mordaces, et mox naturam ad pugnam lacessunt: quos cum Natura diu ferre non possit, et ad pugnam descendat, mox a principio gravia excirantur symptomata, vehementes capitis dolores, sitis magna, vigiliae, deliria, dolores corporis, inquietudo, cibi fastidium et similia, eaque quodtidie sensibilter crescunt, fiuntque majora, quo magis morbus ad statum properat. Et licet forsan etiam in aliis morbis non acutis talia symptomata apparere possint: tamen contrahuntur ad acutos per vehementiam magnam ac tempus, in quo apparent. Nam ut sint morbi acuti indicia, mox a principio intra tres primos dies, aut certe paulo post appareant, et incrementum suscipiant necesse est.

Etsi vero hoc loco et temporum morborum signa investigari possent: tamen cum temporum cognitio inprimis ad praesagiendum inserviat, signa ista ad partem prognosticam rejicimus, et, quod restat, ad locorum affectorum signa accedimus.

CAPUT IV. De Cognoscendis Locis Affectis.

NOn satis est, Medicum in eo laborare, ut cognoscat, quo morbo aegen afficiatur, sed et hoc cognitum perspectumque habeat oportet, quae pars argrotet, ut medicamenta debito modo adhibere sciat; cum partium affectarum diversitas curationem non parum variet, quas Hippocrates et Galenus loca affecta appellant. Quanquam, ut J. C. Scaliger, in in librum 1. de planis, monet, si pura atque inculpata locutionis ratio attendenda esset, potius loca male affecta appellari debuissent. Est enim [gap: Greek word(s)] , id est, affectus et affecotio nomen [gap: Greek word(s)] , et rvet potest esse tam secundum naturam, quam praeter naturam, ut valetudo. Sunt autem loci alii externa, seu in superficie corporis positi, qui, cum sensi bus obvii sint, signis non admodum indigent: alii vero in prefundo corporis latent, nec sensibus patent; ideoque signis et artificiosa conjectura [note: Signorum fontes, quibus loca effecta cognoscuntur. ] inquirendi sunt. Signorum fontes, ex quibus loca affecta cognoscuntur, Galenus quinque enumerat, lib. 1. de loc. aff. cap. 5. Actiones laesas, excreta, positu seu situm, propria accidentia, et proprietatem doloris. Sed cum sub fontibus supra propositis et hi contineantur, novos hic fontes signorum non proponemus, sed supra enumeratos retinebimus.

[note: Caussae. ] Primo itaque a caussis sumuntur locorum affectorum signa. Ea, quae assumuntur, quod attinet, si aqua fuerit intempestive pota, ventriculum, epar, aut lienem affectum arguit. Si post lac assumtum aeger male habeat, vel obstructum erit epar, vel lac corruptum, unde febres accendi possunt, vel in ventriculo coagulatum, unde suffocationis metus


page 681, image: s0681

impendet. Si cantharides sint assumtae, laesam vesicam esse signuficat; si lepus marinus, pulmones. Ad ea, quae geruntur, pertinent artes et vitae genus. Sic iis, qui argentum vivum tractant, ut aurifabris, plerumque nervi laeduntur. Coementariis et latomis, ob pulverem, pulmones afficiuntur. Platerus tamen, tract. 3. prax. lib. 2. cap. 8. id. potius disruptioni vasorum in pulmonibus ob summum conatum, qui in lapidibus loco movendis adhibetur adscribit. Si quis vocem valde intendat, et post male habeat, vas in pulmone ruptum esse significatur. Somnus et vigiliae, ubi modum excedunt, cerebrum praecipue laedurit. Ira fervorem affert universo corpori, sed potissimum cordi. Aer intem peratus inter alias partes maxime pulmonem laedit. Quae retinentur, magis eam partem laedunt, in qua versantur, ut mentruus sanguis uterum, et excrementa alvi intestina. Sic ex iis, a quae foris adhibentur, signa peti possunt. Si quis sub radiis solaribus diu versetur, atque inde non recte valere incipiat, caput procul dubio laesum est. Si quis inunctionibus mercurialibus usus sit, partes nervosas laesas esse probabile est. Quod communiter vagatur malum, eam partem affectam significat, quam constat in aliis aegrotantibus laborare. Quadam enim tempestate pulmo maxime afficitur, aliâ ventriculus, aliâ epar, aliâ intestina.

[note: Essentialiter inhaerentia. ] Deinde essentialiter parti affectae inhaerentia signa loci affecti suppeditant. Per essentialiter autem inhaerentia intelligi debent et partis proprietas, et morbi ipsi inhaerentes. Etsi enim morbi no sint de essentia partis, quatenus pars: tamen quatenus affecta est, seu quatenus aegrotat, morbi ipsi essentialiter inesse videntur. Itaque si pars aliqua ad tactum intemperata percipitur, illa ipsa aegrotare significatur. Sic magnitudo aucta locum affectum indicat. Tumor in abdomine, aut musculis abdominis, aut ventriculu, aut epar, aut lienem, aut vesicam, aut aliam in abdomine partem affecta esse significat. Quae autem ex his laboret, situs et natura tumoris manifestabit. Si in dextro hypochondrio tumor durus apparreat, epar proculdubio affectum erit; si in sinistro, lien. Si tumor magis sit superficialis, erit in musculis abdominis: qui si in longitudinem ventris exporrigitur, in rectis est abdominis musculis. Tumor in pube cum [gap: Greek word(s)] vesica laborare et urinae copia distetam esse denotat. Situs etiam alia signa locorum affectoru suggerit. Ex intestinis in scrotum delapsis peritonaeum ruptum esse indicatur. Sic quod ad figuram, gibbositas spinam laesam esse demonstrat. Proprietatem autem partium quod attinet, haec etiam locos affectos montrare potest; cum sint quidam affectus partibus quibusdam proprii, et quibusdam locis solis hic illeve morbus accidat. Sic si calculos cum urina reddi videmus, renes aut vesicam procul dubio laborare conjicimus; cum hae praecipue


page 682, image: s0682

partes vim calculos generandi habeant.

[note: Effectus. ] Ab effectibus vero seu consequentibus symptomatibus sic locus affectus innotescit. Inter symptomata autem primum locum habet actiones [note: Actiones laesae quae loca quae loca affecta indicent. ] laesae. Actio itaque laesa membrum illud affectum esse significat, a quo perficitur; nisi laedatur ab errore externo. Nam antequam de loco affecto pronunciemus, diligenter perdendum est, an actio laesa a morbo aliquo, an vero solum ab errore externo proveniat. Ab errore n. externo cu provenit, sicut neque morbum aliquem, ita neque locum affectum significat. Si autem absit error externus, recte ex actione laesa in partis affectae notitia venire possumus. Ubi opus est partium omnium in corpore actiones et usus cognitos perspectosque habere, ut ex earum laesione in partis laesae notitia venire possumus. Sic laesa ratiocinatione, imaginatione, memoria, aut non recte sese habentibus sommo et vigilia, aut laeso motu totius corporis, cerebrum affectum esse significatur: Laesa visio affecti oculi; auditio, auris; olfactio, narium; gustatio, linguae affectae indicium est. Sic si si urina suppressa sit, caussa in renibus, ureteribus, vesica, aut meatu urinario quaerenda est. Si bilis flava non expurgetur e sanguine, vesicam bilariam affectam esse recte ronunciamus.

[note: Dolor. ] Huc pertinet etiam dolor, qui Galeno ultimum signoru fontem constituit; cum ad partium sentientium symptomata pertineat. Dolor enim ubi adest, partem aliquam sentientem affectam esse docet. Diversus tamen diversarum partium affectarum est indicium. Dolor pungens seu punctorius membranarum inflammatarum proprius est, teste Galeno, 2. de loc. aff. c. 5. quos ita solet afficere, tanquam si ex centro, quo puncto fieri videtur, in ambitum diffundatur. Qualis sentitur in pleuritide. Pulsans dolor fit in partibus inflammatis sensu praeditis, et arterias continentibus. Arteriae enim dum pulsant, partes vicinas sentientes inflammatas, ob loci angustiam, comprimunt, atque ita dolorem excitant. Ex quo apparet, pulsatorium, qui prae ceteris evidentissime percipitur et frequentissime, dolorem praecipue musculosis partibus competere. Dolor gravis seu gravans est, in quo quasi gravitatem quandam, seu pondus premens aegri sentiunt: et competit parenchymati seu substantiae, viscerum, pulmonis, epatis, lienis, renum, etc. Cum enim ipsa horum viscerum caro et substantia sensum non habeat: tamen si praeter naturam afficiatur et distendatur, propter membranam investientem quasi pondus quoddam premens ac gravans aegri sentiunt. Dolor profundus quasi partem frangens et contundens, membranas ossium affici significat; unde etiam [gap: Greek word(s)] illi dolores appellantur, quia dolentibus intus q. ossa dolere videntur, qui saevissimi sunt, et ab illis, qui morbo Gallico, aut etia febri quartana laborant, sentiuntur. Dolor


page 683, image: s0683

latus et circumcirca se diffundens membranarum affectarum indicium est, angustus, tensivus, nervorum. Galen. 6. aph. 5.

Laesis actionibus vitalibus, cor laborare significatur. Atque huc pertinet doctrina de pulsibus, quae supra seorsim explicata est.

Actiones denique naturales cum omnibus partibus insint, laesae etiam in quacunque parte, ejus affectae notam exhibent: sed in privatis partibus obscurius; manifestius in publicis, ut epate et ventriculo. Chylosis enim laesa, modo externus error absit, ventriculi affecti: haematosis, epatis laborantis indicium est.

[note: Extreta quas partes affectas indicent. ] Secundum symptomatum genus est excretorum, quod etiam plurima signa suppeditat. In excretis autem plura considerari possunt, species scilicet, qualitas, modus excernendi, qualitas, modus excernendi, quantitas, ordo. Species et substantia excretorum duplex est. Primo enim aliquid de substantia partis alicujus excretum partem illam affectam esse significat. Si enim quaedam tunica aut caruncula ore rejiciatur, pulmonem, asperam arteriam, epiglottidem, oesophagum, aut ventriculum erosum esse significat. Quodnam autem horum laesum sit, natura excreti, et modus excretionis indicat. Quae enim ex thorace veniunt, tussi rejiciuntur; quae ex ventriculo, vomitu. Et si ea, quae tussi rejiciuntur, sint bronchia parva, vasa magna, caro mollis et rara, pulmonem erosum esse indicio est: Si autem bronchia sint magna, vasa parva, asperam arteriam laesam esse significatur. Sic si per alvum membranae excernantur, intestina procul dubio exulcerata sunt: quae quidem si crassae sint, crassa intestina laesa sunt; si tenues, tenuia. Ita membranosa hypostasis cum urina excreta, vesicae ulcus significat, furfuracea, ejusdem scabiem: carnosa autem substantia renum ulcus significat. De qua re videatur Hippocrates, 4. aphoris. ab aph. 75. ad finem libri. Non solum autem substantia partium excreta sedem affectam, monstrat: sed etiam, si quid excernitur, quod in parte continetur, gignitur, aut illi familiare est. Cibus, potus aut chylus per vulnus ejectus, ventriculum perforatum esse indicat. Chylus tamen etiam ex tenuibus intestinis perforatis rejici potest. Distinguere igitur hîc opus est. Nam ex ventriculo laeso si fluit chylus, plurimum eructant aegri; cum ex intestinis, flatus et crepitus per sedem exeunt. Urina per vulnus aut ulcus profluens, vesicam, ureteres, renes laesos esse significat: quae autem harum partium affecta sit, situs vulneris indicabit. Sic feces per vulnus ejectae, aut odor stercoris in vulnere perceptus, intestina, praecipue crassa, laesa esse monstrat. Si ex vulnere thoracis pulmonis pars exseratur, ostendit cum musculis thoracis laesam esse membrana succingentem costas. Si ex vulnerato abdomine omentum, intestinum aliquod, epar aut pars aliqua alia ibi contenta promineat, peritoneum


page 684, image: s0684

Perforatum esse significatur. Si calculus cum urina excematur, renes aut vesicam affici indicat. Si capiti vulnerato fungus adnascatur, indicat membranam affectam esse. Pus etiam, sanguinis grumus et similia ex aliqua parte excreta, earu partium, ad quas ea via tendit, aliquam laesam esse significat. Quae cum saepe plures esse possint, qualitas rei excretae, et modus exeundi perpendenda sunt. Nam sanguis tenuior, calidior, magis floridus, cu diastole saltu exiens, arteriam discissam demostrat. Si autem sit crassior, et sine saltu profluat, venam affectam indicat. Sanguis per alvu instar loturae carnis profluens; epar laborare arguit. Si sanguis, qui exspuitur, tenuis apparet, et puniceo colore, ex trachea arteria: si spumosus, tenuis, floridus aut flavus. ex pulmonibus provenit, 5. aph. 13. Et quidem â carne et substantia pulmonis, si totus sit spumosus. At e vasis pulmonis non semper spumosus est, sed aliquando rupta aut exesa vena emittitur non spumosus. Quod si et inde sit spumosus, no tamen ex toto spumosus est, sed plurimum salte, et talis et est potius â caussa et propter agitationem in inspirando aerem et exspirando. Vid. Hollerius et Liebaut. in alleg. aphoris. Si quid exspuitione solum excernitur, os, aut partes ori proximas affectas esse indicat; nisi forte ex capite in osper foramina palati influxerit: si per screarum, fauces aut laryngem: si per tussim, asperam arteriam et pulmones: modo non ex capite defluens in fauces taussim excitet: si per vomitum, gulam et ventriculum, ut etiam paulo ante monuimus, ita tamen, ut qui vomitu rejicitur, sanguis non semper ex ipso ventriculo proveniat, sed saepe in ventriculum ex hepate, liene, aut aliis vicinis partibus confluat. Quantitas etiam excretorum signa praebet. Si tussi multus sanguis rejiciatur, pulmonis affecti indicium est; si paucus, asperae arteriae. Aliquando tamen ex pulmonibus paucus primum, postmodum facta erosione copiosus rejicitur. Plura enim et majora sunt vasa in pulmone, quam in arteria. Sanguis qui ab exulcerato pene profluit, purus est et paucus: qui ab exulceratis renibus et vesica venit, urinae permistus est. Sed qui a renibus manat, copiosior: qui a vesica, paucior. Plura enim et majora vasa sunt circa renes; quam vesicam. Ordo quoque in excretis loci affecti indicium est. Nam si prius sanguis, deinde feces excernantur, anum vel intestinum inferius laborare significatur. Si prius feces, deinde sanguis, intestina tenuia, aut partes his superiores affectas esse commonstrat. Sic si pus, quod cum urina fertur, antecedat, monstrat, ulcus esse in cole; si sequatur, ulceratas esse partes superiores. Attenditur etiam mistura in iis, quae evacuantur. Nam si cum dejectione sanguis exeat parum mistus, denunciat locum affectum esse in inferioribus intestinis; si valde mistus sit, in superioribus. Potuit enim longiore itinere commisceri.


page 685, image: s0685

Attenditur et tempus, quod sequatur expulsio. Nam si statim a dolore ventris sequatur dejectio, notat intestina inferiorea affecta esse, si multo post, superiora.

[note: Quaelitates mutatae quarum partium affectarum sint signa. ] Qualitates denique mutatae etiam quaedam locorum affectorum signa suggerunt. Color rubeus maxillarum inflammationem pulmonum significat. Color corporis, et faciei praecipue, albus, seu pallidus, mollitiesque in toto corpore, epatis affecti signum est. Color flavus vesicam fellis se non recte habere significat. Sic caro et cutis livida, ossa subjacentia corrupta esse indicat. Odor foetidus ex naribus exhalans, partes intra nares affectas esse indicat; ex ore, dentes, fauces, pulmonem aut ventriculum: sicut foetor in vulnere ab dominis intestina vulnerata. Durities dextri hypochondrij signum est jecoris affecti; sinistri vero lienis. Ad effectus denique pertinent morbi quidam alior loci affecti morbos consequentes, qui propterea symptomatici plerumque appellantur. Sic febris continua, quae alternis diebus exasperatur cum dolore lateris et difficili respiratione, pleurae affectae: hydrops epatis male habentis fignum est.

[note: Quomodo pars primario et per consensum affecta discernenda. ] Hic autem illud diligenter notandum, partem laesam saepe partes alias in consensum trahere, imo satis frequenter actionem laesam non tam in parte affectâ, quam illâ, quae per consensum afficitur, manifeste conspici. Ideoque videndum, ne in loco affecto per actionem laesam cognoscendo erremus, atque eam, quae per consensum affecta est, partem pro primario affecta habeamus, et empeiricorum errorem erremus, qui semper eo in loco, ubi symptomata vident, affectum curandum censent. Ne autem in hunc errorem incidamus, inprimis corporis humani anatomia et functiones notissimae sint oportet, ut sciamus, qui nervorum et musculorum ductus, situs et officium sit, et quae partes per quos mutuum consensum habeant. Saepe enim accidit, ut morbus uno in loco sit, eo scilicet, e quo nervi vel musculi ducunt exordium, actio vero laesa in alia appareat, ea nimirum, in quam inseruntur. Id quod ex historia a Galeno, l. de loc. affect. cap. 6. annotata videre est. Occurrit enim Galeno quidam, qui medicamentum, alias satis conveniens, triginta diebus, digitis tribus, qui sensum amiserant, frustra adhibuerat. Cum vero Galenus comperisset, neque inflammationem, neque refrigerationem, neque ictum praecessisse, sed ipsum paulatim sensum amisisse; e vehiculo vero decidisse, et dorsi initium fuisse affectum: inde conjecturam fecit, in primo exortu nervi, post septimam vertebram prodeuntis, partem quampiam ob ictum fuisse inflammatam, ac nunc scirrhosam habere dispositionem: et propterea idem medicamentum illi spinae parti, quae affecta erat, adaptavit: secutaque est res, ut adspicientibus videbatur, et admirabilis, et inopinata, quod digiti manus,


page 686, image: s0686

adhibitis spinae medicamentis, essent curati. Talia quotidie in copore humano obvenire possunt. Itaque si in membro aliquo sensus vel motus laedatur, non solum ad illam ipsam partem respiciendum, sed si illa nihil mali passa sit, videndum, qui nervi in eam inserantur, qui musculi eam moveant, et unde nervos musculii illi accipiant; inquire dumque an partes illae, unde musculi et nervi oriuntur, aliquid mali passae sint. Ita enim rectissime in loci affecti cognitionem perveniri potest, nec opus est partem, in qua mali origo non haeret, frustra medicamentis fatigare.

Et quod de sensus ac motus per consensum laesionen dictum, etiam de aliis per consensum affectibus accipiendum est, videndumque, quae membra quibus compati possint; id quod ex situ, connexione, offici genere et similibus patet. Laeso nervo, vitium facile communicatur cerebro; arteriarum mal cordi, venarum epati communicantur. Publicum est cordis, epatis, cerebri, ventriculi officium. Itaque his partibus affectis, malum etiam in alias partes redundat: cerebroque affecto, sensus et motus; corde, actiones vitales; epate, nutritio labefactatur. Ventriculus et pulmo obsitum facile capiti compatiuntur, et ab eo defluentem materiam suscipiunt. Caussae quoque, quae non facile communicantur, et deloco in locum moventur, ut humores frigidi, crassi, morbum per essentiam ferê significant: contra, quae facile ex una parte in aliam transferuntur, ut flatus, vapores, humores calidi et tenues, morbum per consensum plerumque monstrant.

Ut autem sciatur, quae inter partes, quae aliquem quacunque de caussa consensum habent, primario, quae per consensum afficiatur, hi signorum fontes perperdendi sunt. Primo caussae praecedentes inquirendae sunt. Nam si pars, quae afficitur, a nulla caussa evidente laesa sit; pars vero, cum qua consensum habet, aliquid mali passa sit: per consensum partem illam affici probabile est. Id quod in exemplo ex Galeno, 1. de loc. aff. cap. 6. supra proposito, patet. Ita si quis in capite percussus bilem vomat, non ventriculum, sed cerebri meninges primario affici, facile colligere est. Vel si quis ex ventriculo, vel utero, diu laboraverit, et caput dolere incipiat: suspicio est, a ventriculo, vel utero, ad caput mitti doloris caussam. Secundo si affectus aliquis cum alterius membri affectu ita cohaereat, ut ad ejus augmentum augeatur, ad ejusdem decrementum imminuatur, ipsoque cessante et ipse desinat: per consensum excitatum fuisse talem affectum, indicio est. E qua etiam parte prius recesserit morbus, eam per consensum affectum indicat; per essentiam vero, in qua diutius manserit. Tertio affectus per consensum non continuo infestat, sed per intervalla. Ita deliria, vel capitis dolores, qui in febribus accidunt, eva


page 687, image: s0687

nescunt, dum febres declinat vel intermittit. Delirium tamen ab inflammato diaphragmate fere continuum est. Galenus, 5. de locus affect. c. 3. Quarto si duae partes simul afficiantur, atque ex adhibitis uni juvantibus vel nocentibus altera vel laedatur vel juvetur, per consensum eas affici argumento est. Atque hos signorum fontes si quis in conspectu habeat, ad omnium locorum affectorum, et particularium affectuum notitiam pervenire potest. Id quod signa particularium affectuum a Practicis descripta monstrant, quae omnia ex his fontibus petita sunt.

Ut tamen in specie quaedam, et exempli gratia addamus, primo cerebri [note: Capitis affectis signa. ] rebri affecti signa petuntur fere ex actionibus ejusdem laesis et excrementis. Sunt autem actiones capitis, ut supra dictum, variae. Primo sunt actiones principes dictae, ut Ratiocinatio, Imaginatio et memoria. Atque actiones hae vario modo afficiuntur, quando scilicet abolentur, imminuuntur, deprarvantur. Abolentur istae actiones in fatuitate, memoria deperdita, veterno et similibus: Imminuuntur in stultitia, Memoria debili: depravantur in deliriis omnibus, phrenitide, Melancholia, Mania. Ergo ubi horum quid accidit, cerebrum affici indicatur, De inde cum cerebrum sensui et motui voluntario obeundo, spiritum animalem omnibus membris communicet, sensuum externorum, et motus laesiones saepe etiam de cerebro affectio testantur; quales sunt, hebetudo visus, auditus. Non tamen hoc signum necessario concludit, cum cerebrum non sit immediata caussa sensuum externorum, sed praeter ipsum proprium et proximum organu requiratur, in quo saepe caussae actionis laesae haerent. Motus praeterea laesus in Apoplexia et Epilepsia et similibus affectibus cerebrum laedi demonstrat: Dolor etiam de sua sede in capite testatur. Quanquam enim cerebrum ipsum sensum nullum habeat; tamen membranae ejus exquisite sentiunt. Tandem excrementa per emunctoria cerebri emissa cerebrum affectum indicant. Quanquam enim excrementa illa ab emunctoriis proxime emittuntur: tamen illorum origo in cerebro est; unde de cerebri affectibus indicium sumi potest.

Verum ex his ipsis non solum caput affici, sed ipsa pars, quae in eo afficitur, ostendi potest. Alias enim membranae, alias cerebrum; alias rursum cerebri substantia, alias ejus ventriculi, alias iterum cerebri pars prior, alias posterior, alias utraque afficitur. Exempli gratia, ut dictum, dolor capitis membranas cerebri, aut pericranium affici indicat, quae rursum doloris diversitas discernit. Nam qui in pericranio residet, fere tactu exploratur; verum qui in interioribus est membranis ad oculos usque derivatur et frequenter sensus una afficit, ut neque lumen, neque sonitum aegri, ferre possint.


page 688, image: s0688

Rursum dolor, qui supra cranium est, lenior plerumque est, sed qui internas membranas occupat, levi ex caussa recedit et rursus exacerbatur. Doloris etiam diversitas caussarum varietatem prodit. Acris et perforans dolor humores ac vapores tenues ac biliosos; Gravans, pituitosos; distentes flatuum copiam; pulsans, putrescentes humores et inflammationes generantes significat.

[note: Cordis affecti signa. ] Cordis affecti signa pauciora sunt. Pauciores enim sunt affectus cordis. Nam partes cor constituentes pauciores numero sunt et fere omnes ejusdem naturae, praeter cordis capsulam. Rariores etiam affectus cor patitur. Est enim viscus maxime nobile et optime munitum; et raro capsula cordis tuberculum contrahit, raro cordis caro, rarius adhuc ventriculi pravam et malignam materiam admittunt. Imo nec morbis sine materia multis cor subjectum est. Cum enim sit calidissimu et valde siccum, rato intem periem frigidam incurrere potest; rarius adhuc humidam. Solis autem calidis et siccis morbis est obnoxium: et quidem siccos affectus incurrit in febre hectica aut pulmonis exulceratione; caliditatem frequentius patitur in febribus humoralibus.

Signa autem cordis affecti sumuntur fere ex actionibus vitalibus et qualitatibus corporis mutatis. Nam actiones morales vix aliquid de mor bis cordis testantur; cum sequantur femina naturalis temperamenti, quae vix unquam penitus tolluntur. Primo ergo respirationem quod attinet, etsi cor respirationis organum non sit: tamen cordis gratia respiratio instituta est. Quando ergo respiratio omnibus thoracis musculis perficitur, significatur ignea in corde vel pulmone caliditas vel in aliquo spirandi instrumento angustia vel debilitas facultatis thoracem moventis. Ex aliis ergo signis discernendum, An Respiratio talis accidat ob cordis calorem, an ob diaphragmatis, musculorum thoracis, cerebri aut spinalis medullae affectum. Secundo certum signum cordis affecti est ejus palpitatio, quae est immoderata cordis concussio, vehementi systole et diastole molesta. Tertio certum etiam affecti cordis signum exhibet pulsus, de quo supra satis dictum. Dolor ad signa cordis affecti parum facit, quod in ejus panniculo solum consistat, et cor dolorem non diu toleret. Plerique enim, quos vulgus cordis dolores vocat, oris ventriculi, aut partium in sinistro latere cordi vicinarum dolores sunt. Deinde et corporis qualitates mutatae affecti cordis signa praebent. Cûm n. cor vitalis caloris e spirituum, â quibus omnis caloris vigor in corpore pendet, officina sit, calore cordis debilitato, iste etiam mutatur, et prout cor se habet, ita calor et color in toto corpore se habet.

[note: Epatis affecti signa. ] Epatis affecti signa primo ab operationibus ejus summuntur. Est autem Epatis munus et officium sanguificatio. Apparet autem sanguificatio


page 689, image: s0689

laesa primo ex urina et fecibus alvi. Ubi enim Epar sanguinem minus, quam par est, coquit, urina dilutior; ubi vero multa caliditate eum corrumpit, biliosa apparet. Alvi excrementa quoquesi aquae, in qua nuper mactata caro abluta est, similia sunt, epatis affecti signum sunt. Deinde eadem vitiata ex habitu corporis et sanguinis in venis penuria agnoscitur. Sanguinis enim defectus et paucitas Epar male affecturm docet. Idem indicat color malus totius corporis, qui alius atque alius alium atque alium humorem copiosius in Epate aliter atque aliter affecto gigni significat. Interdum tamen etiam Lienis vitio, aut ob excrementa in venas aliunde regurgitantia color totius corporis mutatur. Sed hoc tempus facile distinguit. Nam excrementa in venas regurgitantia statim habitum vitiant; alteratio vero alimenti in Epate tardius id afficit. Tertium signum est mutata praeter naturam nutrimenti distri butio et excrementorum expulsio. Defectus distributionis ex totius corporis tabe cognoscitur, deinde etiam ex ventris fluxu. Neque enim venter potest esse siccus, ubi distributio cibi impeditur. Quarto grabitatis sensus in dextro hypochondrio Epatis affecti signum est, qui si pondus quoddam trahens referat, non tantum Epatis inflammati, sed et obstructionis venarum, quae tam a porta, quam a cava ortum ducunt, nota est. Quod si tensionis sensus exhibeatur, a flatu est exitum non habente. Distinguendum igitur est utrum inflammatio sit, an obstructio, et utrum in gibba; an sima Epatis parte. Imo ipse tumor sine inflammatione, scirrhusque Epatis sua figura et circumscriptione Epar affici significat, qua ipsa ab ejus loci tumoribus aliis discernitur. Non enim solum Epar, sed musculi dextro lateri incumbentes, rectus, obliquus, transversus, eosdem tumores pati possunt, qui ex figura inprimis ab Epatis discernuntur tumoribus. Plura de Epatis affecti signi videantur apud Galenum, 5. de loc. affect. c. 7.

[note: Ventriculi affecti signa. ] Ventriculum affectum ex actionibus ejus laesis etiam vulgus hominum fere agnoscit. Si enim non recte appetant, vel male concoquant, ventriculum incusant. Et quidem appetitus laesus per se cognoscitur. Concoctionem autem laesem ex aliis actionibus colligunt, quod scilicet vel dolorem a cibo sentiunt, vel inflationem, ructum, nauseam, vomitum. Ista enim omnia cibum a ventriculo non bene ferri significant. Nam saepe homines gravantur ita a cibo in ventriculo, ut alii cibum mox vomitu rejiciant, alii paulo post; quorum priores ventriculum plane imbecillum habent, posteriores paulo firmiorem, qui propterea cium non statim rejiiciunt, sed ubi concoquere incipiunt: tum enim inflatio quaedam suboritur. Quod si minor imbecillitas fuerit, sola nausea vel ructus sequitur. Sunt etiam quidam, qui extra ullum cibum nauseam, ructum, vomitum, singultum patiuntur, ob humores


page 690, image: s0690

scilicet aliunde influentes vel ibidem collectos, qui ita a prioribus distingui possunt, quod his non solum a cibo, sed et antecibum hoc evenit, et cibi mutatio parum juvat. Pars etiam in ventriculo affecto discerni potest. Nam quae evomuntur, in ventris spatio continentur; nauseam movent, quae adhaerent; singultum, quae in ipsis tunicis continentur. Licet quoque ex ventris dejectionibus ventriculi vitia cognoscere. Nam si citra ullum Epatis vitium tardio vel citior fiat dejecto, ventriculus suspectus est. Tardam enim coctionem tarda sequitur excretio, neque excretio justum tempus anticipat, nisi vel retentio sit laesa, aut caussa quaedam ad excretionem stimulans sit in ventriculo vel intestinis.

[note: Thomcis affecti signa. ] Thoracis affecti signum primum est respirandi difficultas. Cum enim respiratio proprie actio thoracis sit, laedi non potest, quin thorax vel per se, vel per consensum aliquid patiatur. Itaque respiratio difficilis sequitur pleuritim, peripneum oniam, isflammationem diaphragmatis ac musculorum thoracem moventium, crudum item tuberculum pulmonis arteriis innatum easque obstruens, quae adhibitis aliis signis discernenda sunt, de quibus egit Galensu, 4. de loc. affect.

Secundo. Ut nausea, vomitus, singultus ventriculi affecti signa sunt: ita tussis thoracis. Ut enim ex ventriculo per nauseam, singultum, vomitum quidquid molestum est ejicere tentat: Ita quicquid spirandi organis molestum est, illud natura valida ista exspiratione, quam tussim nominamus, excutere conatur.

Tertio. Dolor ipse thoracem affectum denotat, et quidem partes thoracis affectas idem dolor distinguit. Dolor enim in membranis et musculis est acrior; ubi vero caussa est in ipso pulmone, sensus gravitatis et angustia potius percipitur.

Tandem omnia, quae e thorace per tussim ejiciuntur, eundem affectum significant, humor scilicet, sanguis, pus, quae nunc alio et alio colore praedita vel sincera vel inter se mista sunt. Ita initio inflammationis thoracis sputum tenue: pulmone affecto sanguis recens et spumosus: e thorace autem ob viae longitudinem niger et concretus ejicitur.

[note: Tracheae affectae signa. ] Tracheae vero affectae signa ex iisdem petuntur. Vox affecta inprimis tracheam affectam significat, sed et pulmonem. Quod tamen ex eo distinguitur, quod ubi pulmo affectus est, tussis etiam sequitur et spirandi difficultas. Solâ autem asperâ arteriâ affectâ vox solum mutatur, et nunc rauca est, nuc parva, nunc omnino intercepta: Aliquando tamen tussis conjungitur. Tussis enim tracheae vitio accidit, quando aliquid molestum in ea haeret, aut quando exasperata est magno clamore, aut perfrigerat ab inspirato frigido aere.

Verum plura, et magis particularia ac specialia e practicorum libris petantur.



page 691, image: s0691

CAPUT V. De Cognoscendis Symptomatibus.

[note: Signa symptomatum latentium. ] SYmptomata etsi plerumque sensu seu uno seu pluribus, et quidem vel aegri vel Medici et adstantium, cognoscuntur: quaedam tamen etiam latent, et signis opus habent. Sumuntur autem ex iisdem locis seu fontibus, e quibus sumuntur signa morborum et caussarum, nimirum ex caussis et effectis. Caussae, a quibus oriuntur, sunt vel morbi, vel caussae morbificae, vel etiam symptomata. Effectus itidem sunt vel morbi, vel caussae, vel symptomata. Quamvis n. re ipsa symptomata sint effecta: tamen effectum unum alterius caussa esse potest.

[note: Symptomatum facultatis naturalis signa. ] Nutritio quidem quomodo perficiatur, sensus latet: ex effectu vero colligitur. Etenim si nutritio sese recte habeat, corpus et omnes ejus partes pristinum habitum retinent, neque extenuantur: sin minus, extenuantur, et contabescunt. Si auctio recte perficitur, corpus et omnes ejus partes conveniente modo incrementum sumunt: sin minus, non angentur. Si facultas generatrix suum opus recte perficiat, liberi sani generantur: sin minus, nulli vel debiles. Attractionem non recte fieri, ostendunt caussae praecedentes, refrigeratio; effectus et quae consequuntur, ut quod partes non aluntur ob alimenti inopiam, et quod ejiciuntur ea, quae attrahi debebant, ut sanguis. Eodem modo Retentio ablata vel imminuta ex effectis praecipue agnoscitur, et inprimis iis, quae expelluntur, si vel modum superant, vel tempus consvetum antevertunt. Depravata ex eo, quod cum dolore fit. Coctio quidem patest ext emperie aegrotorum, et caloris dispositione, ab iis quae assumta sunt, juvantibus, et nocentibus, ut et ex effectis et iis, quae evacuantur. Ita coctio in ventriculo ex fecibus alvi cognoscitur; quae fit in epate et venis urina; quae in thorace, ex sputo. Tandem expultricem laesam esse cognoscitur, si ea retinentur, quae expelli debent.

[note: Symptomatum matumfacultatis vitalis signa. ] Eodem modo facultatis vitalis actio laesa ex effectis cognoscitur, pulsu nimiru cordis et arteriarum. Ablatus enim ad sensum cordis et arteriarum pulsus, actionem ablatam et cessante significat; idem imminutus, imminutam vel debilem; depravatus depravata, cum hi motus aliter fiunt; quam secundu naturam fieri debent.

[note: Symptomatum facultatis animalis signa. ] Denique actionem animalem quod attinet, cognoscit Medicus faculcatum principum depravationem ex effectis, dictis et factis puta, quae a decoro et congruo aliena sunt. Cum vero interdum ut hanc, ita alias actiones laesas nonnulli simulent, ne Medicus decipiatur, caveat. Sed difficilis est diuturna simulatio; et qua ratione morbum simulantes agnosci possint, docet Galenus, de praesagiis ad posthumum, et lib. proprio, quomodo simulantes morbum deprehendantur.


page 692, image: s0692

Eodem modo memoria laesa facile ex effectis deprehenditur. Sensum communem affici, ex somno et vigilia laesis patet.

Sensus externi cum auferuntur aut imminuuntur, id rectissime ab aegrotantibus percipitur: si vero depraventur, hoc ipse aeger discernere nequit; cum sensus depravatus non sit idoneus judex, sed ratiocinando id cognoscat necesse est. Cum n. animadvertit, quae alii se dicunt sentire, se non percipere, colligit sensum esse laesum. Motus symptomata sensibus subjiciuntur, nec signis opus habet. Ita et symptomata, quae in qualitatum sensibus obviarum mutatione consistunt, omnes etiam sensibus cum aegri tum Medici et astantium percipiuntur, nec signis opus habent.

Ita et ea, quae retinentur et excernuntur, sensibus quidem obvia sunt, sed quantum a naturali statu recedant, ratiocinando Medicus colliget, conferendo ea, quae sunt praeter naturam, cum eo, quod naturaliter sehabere solet.

LIBRI III. PARS III. De Signis Prognosticis. CAPUT I. De Signorum Prognosticorum Generibus.

[note: Quot in aegro praecognoscenda sint. ] REstant tandem signa prognostica, per quae futura, quae accident aegro, cognoscimus. Tria autem praecipue in aegro Medicus praecognoscere debet: primo, quisnam sit futurus morbi eventus seu exitus: secundo, quo tempore morbus fine sit habiturus: tertio, quo modo Antequam autem, quomodo in specie morbi exitus, exitusque tempus et modus praevideri possit, tradamus, in genere aliquid de signis prognosticis, simulque de temporibus morborum, quae cognoscere et praevidere summopere utile est, cognoscendis dicemus.

[note: Signorum prognosticorum genera. ] Est autem omnium signorum, ut passim ex Galeni libris de crisibus, atque aliis locis patet, haec differentia; quod alia signa sint cruditatis et octionis, alia mortis ac salutis alia [note: Cruditatis et coctionis signa. ] [gap: Greek word(s)] seu judicatoria. Cruditatis et coctionis signa sunt urinae, alvi excrementa, sputa et exscreationes: quibus et materiam catarrhosam addere licet; cum cruditatis et coctionis, quae in cerebro praecipue fit, signa [note: Mortis et salutis signa. ] exhibere possit. Mortis et salutis signa sunt, quae cum urinis et alvi


page 693, image: s0693

excremerttis excernuntur. Sudores item, facilis et difficilis spiratio, levis vel difficilis morbi tolerantia, pulsus, facies et decubitus decens, et similis consueto vel his contraria; de quibus passim Hippocrates in libris [note: Critica signa. ] prognosticorum. Critica tandem signa sunt, quae subitam mutationem ac turbationem ostendunt. Et sunt ex his quaedam tanquam caussae et signa, ut vomitus, alvi excrementa, multitudo urinarum, sanguinis e naribus fluxus, sudores, parotides, decubitus humorum ex uno loco in alium, quae [gap: Greek word(s)] quod morbum solvant, Hippocrates nominat, in Coacis t. 146. in codice Foesiano, cum scribit: quae febres neque criticis diebus, neque cum signis solutionis [gap: Greek word(s)] desinuunt, recidivam patiuntur. Quae autem illa sint, compendio collegit, ibid. t. 150. Acuti, inquit, morbi judicantur, effluente e naribus sanguine, idque die judicatorio, ac sudore copioso exorto, urinaque purulenta ac vitrea confertim reddita, in qua subsedit laudabile sedimentum, aut abscessu effatu digno, et alvo mucosa deticiente, et de repente prorumpente, vomitibusque non pravis sub judicationem contingentibus. Quaedam tantum signa sunt, ut delirium, vigiliae, sopor, dolor capitis, difficilis sensus, inquietudo, difficilis spiratio, tenebrae quasi oculis obortae, aurium sonitus, splendores oculis obversantes, lacrymae involuntariae, nox absque ratione molesta, labri inferioris agitatio, vehemens rigor, facies et oculi rubescentes, hypochondrioru retractio, nausea, aestus, et sitis vehemens.

Non autem eadem horum signorum vis est. Coctionis signa nunquam mala sunt, quocunque etiam tempore appareant: critica vero interdum mala sunt. Neque enim unquam nisi in statu apparere debent, et si in principio aut augmento appareant, bona non habentur. Nam nec sudores, nec vomitus, alvi profluvia, tumores post aures, si in principio appareant, per [gap: Greek word(s)] morbos solvunt, etsi alias, ut caussae, morbum solvere possunt. Ita nec, quae haec indicare solent, in principio bona sunt. Sic nimirum deliria, vigiliae, dolores, difficultates spirandi, tenebrae ob oculos obortae et similia, si primo morbi tempore, quando morbus adhuc crudus est, accidant, boni aliquid non significant, sed pessimae constitutionis signa sunt. Coctionis autem signa, etiam si ipsa accessionis prima hora appareant, bona sunt; imô, quo citius apparent, eo meliorem spem praebent.

[note: Coctionis signorum differentiae. ] Signa vero coctionis quod attinet, alia uni morborum generi sunt propria; exempli gratia, in morbis thoracis sputum est: alia multis morbis et febricitantibus communia; qualia Hippocrates, l. aph. 12. enumerat, urinam, alvi excrementa, sudores. Alvi excrementa, de ea coctione, quae in ventre fit, signa praebent; sicut urinae de coctione in venoso et arterioso genere; cum arterias hoc nomine, se ipso teste, etiam complectatur Galenus. Quanquam vero et urinae partium, per quas transeunt, ut renum, ureterum, vesicae, penis,


page 694, image: s0694

jecoris signa propria exhibent: tamen illa ab his ut communia distinguenda sunt, cavendumque, ne in morbis universalibus et acutis decipiamur particularibus illis renum, vesicae, et similium partium vitiis. Qua de re nos monuit Hippocrates, 2. Prognost. t. 37. qui, cum de signis ex urina petendis praecedentibus aphorismis egisset, addit: nec te fallat, si ipsa vesica aegrotans talem aliquam reddiderit urinam. Non enim totius, sed ipsius per se vesicae indicium est. Quod autem de vesica dicit, etiam de renibus, ureteribus, meatu urinario intelligendum est: nimirum jubet, ut Midicus sit cautus in distinguendis iis, quae a toto corpore et venis proveniunt, et quae a determinata et privata aliqua parte. Nam ut cum sani sumus, excrementa totius venosi generis per urinam excernuntur: ita cum aegrotamus, etiam de toto venoso genere excrementa per urinam ejiciuntur: et praeterea illa quoque, quae praeter naturam in renibus, ureteribus, vesica et meatu urinario haerent. Quippe non raro per urinam crassa quaedam, purulenta, acria, biliosa, foetida et graveolentia, furfuracea, squamosa et similia per urinam excernuntur, ut docet Hippocrates, 4. aph. 75. 76. 77. 78. 79. 80. et 81. Quae si Medicus venoso generi attribueret, atque inde excerni putaret, valde deciperetur. Quod autem de urinis dictum est: id etiam de exerementis alvi dici potest. Et enim ut Galenus, in com. allegati aph. 37. e 2. Prognost. scribits; Commune est trique excretioni, totius corporis recipere excrementa, atque etiam illarum partium, per quas transeunt et excernuntur.

[note: An alvi excrementa inter signa communia numeranda. ] Duo autem hîc scrupulum alicui movere possunt. Primo enim dubitare quis posset; An recte inter symptomata et signa illa [gap: Greek word(s)] et communia numerentur alvi feces; cum a Galeno, 1. de Crisib. cap. 4. dicatur, alvi excrementa saltem de coctione, quae in ventre fit, signa suppeditare. Sed sciendum, verum quidem esse in statu naturali, et dum omnia recte sese habent, saltem illius coctionis primae, quae in ventre fit, excrementa esse alvi feces: verum saepe non solum vicinorum intestinis viscerum, ut epatis, lienis, mesenterii, sed et totius venosi generis excrementitii humores fluere in intestina, et vel mixti fecibus vel sinceri excerni solent: unde tum non solum, de coctione in ventre, sed etia de vicinis partibu, adeoque toto venoso genere, ex illis incrementis indicium capi potest. Addo et hoc, coctionem, quae fit in ventre inferiore, totius corporis alendi gratia institui, atque ex hoc ventre totum corpus alimentum sibi petere: unde si illa coctio sese recte non habeat, minor de salute in morbis spes est; et quata illa melior est, tantô etiam meliorem, morbi exitum sperare possumus.



page 695, image: s0695

[note: An sudores inter coctionis signa numerandi. ] Deinde admirari aliquis posset; Quî fiat, cum Hippocrates saepius allegato aph. 12. sect. 1. urinas, alvi feces et sudores conjungat, quod Galenus lib. 1. de Crisib. cap. 7. et 8. sudores praeterit; cum tamen etiam aliqua, et non levia signa exhibere possint. Verum animadvertendum, etsi sudoribus homines saepe a multis morbis liberentur, et multa de morbo e sudoribus conjici possint: tamen illa, quae hîc quaeruntur, coctionis signa suppeditare non possunt, sed de ipsis sudoribus, quales sint, ex aliis signis judicatur. Boni enim sudores sunt, qui accidunt signis coctionis apparentibus; mali sunt, qui fiunt nondum adhuc accidentibus signis coctionis. Quae cum ita sese habeant, ex iis decoctione judicari non potest; sed potius ex signis coctionis, et cruditaris de sudore judicium fertur. Et sunt hujus generis plura alia, quae quidem indicia quaedam praebent de morbo, ex quibus tamen coctionis signa sumi non possunt, sed de quibus ex coctionis signis judicatur, an bona vel mala sint. Talia sunt haemorrhagiae narium, tumores juxta aures, vel humorum in alias partes defluxus et decubitus; quae, si tempore fiant oportuno, prodesse possunt; intempestiva autem et tempore non oportuno nihil juvant.

Et ut cum Galeno, 1. de Crisib. cap. 7. paucis haec omnia complectarmur; Coctionis; quae in spirandi instrumentis fit, sputa; ejus vero, quae in venis, urinas; illius autem, quae in ventre, alvi excrementa signa statuere oportet. Et in febribus omnibus, quoniam venosi generis sunt passiones, (quo genere et arterias comprehendimus) ad urinas praecipue attendere oportet. In iis autem, qui laterali afficiuntur morbo, primum quidem sputamina, secundo loco urinas; quoniam is morbus omnino cum febribus conjungitur. In passionibus autem ventris, si sine febre sint, sola alvi excrementa inspicere oportet: si autem cum febre, etiam urinas.

CAPUT II. De Signorum, quibus Tempora Morborum cognoscuntur, Generibus.

[note: Statum morbi praecognoscere utile est. ] SUmme utile esse, tempora morborum, et praecipue statum cognoscere, certum est. Nam nisi statum praecognitum habeat Medicus, etiam utrum crisis futura sit, et quando, et qualis, cognoscere non poterit. Optimum enim, ut l. 1. de Cris. cap. 1. dicebat Galenus, praenotionis crisis principium est, quod etiam futuri status: statusque veltuti norma est, secundum quam de crisi judicium fertur. Etenim crisis non fit, nisi appareant signa coctionis. Signa autem coctionis perfecta non apparent, nisi in statu; et proinde tum solum bonae fiunt [gap: Greek word(s)] : aut nisi appareant signa coctionis, bona crisis non fiet, aegerque morietur in statu. Deinde et propter victum et medicamenta statum praecognoscere utile est: de quo Hippocrates, 1. aph. 8. cum in vigore morbi tenuissimo victu uti jubet: et seq. aph. etiam victum


page 696, image: s0696

respectu status futuri moderari docet: quod facit, aph. 10. et alibi in statu quiescere praecipit.

[note: Signa temporum morborum. ] Recensent autem Temporum morborum signa alii aliter. Verum sequemur hîc Hippocratem, quem etiam Galenus, 1. de Cris. secutus est. Is autem, 1. aph. 12. ita scribit: Accessiones vero et constitutiones morborum indicabunt tum morbi ipsi, tum tempora anni, tum periodorum proportionis inter se observatio, sive ea quotidie, sive alternis, sive majori intervallo fiat. Sed ex iis, quae postea apparent, judicium sumitur: veluti in pleuritide sputum, si initio appareat, brevem fore denunciat; si vero posterius conspiciatur, longam. Quin etiam urinae, alvi feces, sudores et judicatu faciles, aut difficiles, et breves, aut longos morbos fore, cum superveniunt, demonstrant. Quo aphorismo omnia illa signa petuntur primô a morbi forma, essentia et idea; deinde a tempore anni, aliisque similibus; tertio a morborum accessionibus et circuitibus, incrementis et decrementis; quarto a morborum symptomatibus; seu a morbi essentia atque idea, caussis et morbum antecedentibus; sympto matibusque, atque iis, quae morbum comitantur.

[note: Morbi idea quomodo tempora morbi monstret. ] Primô morbi forma seu idea, cum illam ex totius morbi temporibus compositionem significet, recte etiam tempora morborum monstrare potest. Talem vero ex tem poribus morborum compositionem hîc intelligere Hippocratem, colligi potest ex 1. Epid. 3. t. 10. Sunt autem morbi alii breves, longi alii. Quanto igitur motus morbi velocior est: tanto propius statum adesse, morbumque breviorem futurum, indicio est. Quanto autem tardius morbus movetur: tanto remotior erit status. Qui autem morbii velocissimum, qui velocem, qui tardum habeant motum, ex particularibus de iis tractationibu [?]otum est. Febris ardens, pleuriris, p[?]neumonia, cholera, angina, conv[?]o, omnes sunt morbi acuti, et proinde breve habent principium, et statum non remotum. Morbi vero diuturniores sunt quartana, hydrops, tabes, arthritis; et propterea suum principium non uno percurrunt paroxysmo, statumque habent remotiorem. Atque ita morbus, qui septem finietur diebus, potest forte mox post prima invasionem principium et augmentum percurrere, et ad statum properare. Verum qui aliquot mensibus finietur, longius habebit principium, et tardius ad statum perveniet.

[note: Anni tempus quomedo mordorum tempora indicet. ] Deinde etiam tempus anni, aliaeque caussae ac praecedentia consideranda sunt. AEstate enim qui accidit morbus, habebit statum propinquiorem: Hyeme vero qui invadit, remotiorem. Ita in temporibus pluviosis febres sunt longiores; acutiores vero in [note: Regio. ] tempore sicciore. Quibus conjungi potest Regio. Nam in calidis regionibus morbi sunt acutiores et breviores; in frigidis vero longiores. [note: Corporum temperies. ] Idem de natura et constitutione corporis dici potest. Naturae n. calidio res calidioribus, et hinc brevioribus affectibus subjiciuntur; frigidae frigidioribus et diuturnioribus.



page 697, image: s0697

Ad morbos vitandos illa constitutio est optima, in qua plurimum est calidi innati. Concoquit enim et absumit celeriter noxios succos, atque idcirco morbum longe superat citius et celeriter vincit: ubi vero calidum innatum est paucum, etsi vincere interdum morbum queat, non tamen cito vincet, sed tarde; cum non possit celeriter coquere et discutere succos vitiosos. Ita habitus corporis rarus ad discussionem humorum vitiosorum facit; densitas vero et adstrictio pororum affert morbi diuturnitatem.

[note: Victus ratio. ] Quod de victus quoque ratione, quae antecessit, dici potest. Victus enim calidior et seccior calidum corpus reddit, et calidos humores cumulat; frigidus vero et humidus corpus frigidum et humidum reddit, et pituitosos humores auget. Hinc in corpore calido, et quod abundat calidis humoribus, genetantur calidi morbi, qui breviores sunt: contra in corpore frigido et humido, et quod scatet humoribus pituitosis, facile excitantur morbi frigidi, qui tardiorem motum habent. Quae omnia in cognitionem caussae morbificae nos ducunt, et propterea inprimis materia morbi, et virtus considerari et conferri debent. Quo enim mareria est tenuior et calodior, morbus erit bervior et acutior: quo crassior et frigidior, diuturnior. In morbo non lethali virtus fortior morbum brevem, et statum in propinquo esse significat. Nam virtus fortis caussam morbificam citius vincit et expellit: si autem virtus sit debilis, statum longius abesse, et morbum longiorem significat; tardius enim superabit materiam morbificam. Si vero morbus sit lethalis, virtus fortis, longitudinem morbi indicat; virtus enim fortis diutius impetum morbi sustinebit. Si vero virtus sit debilis, status erit propinquus, et morbus brevis. Nam virtus debilis citius succumbet et prosternetur.

[note: Paroxysmi quomodo tempora morborum monstrent. ] Tertio paroxy smorum mutationes et [gap: Greek word(s)] perpendendae sunt. Conferendae vero sunt paroxysmorum mutationes et motus in tribus: in hora, qua revertuntur morbi: in tempore durationis; et in symptomatum magnitudine vel vehementia. Neque enim an morbus augeatur, ex eo tantum quis colligere potest, quod accessiones anticipant, sed tria haec conjungenda sunt. Si enim paroxysmi citius revertantur, ita ut secundus anticipet horam primi, tertius horam secundi, atque ita aliquot deinceps: deinde si secundus longius durat, quam primus, et tertius, quâm secundus: tertio si secundus sit vehementior primo, et tertius vehementior secundo: indicio est, morbum augeri et ad statum properare. Contra, si paroxysmi postponant, id est, tardius invadant, brevioritempore durent, minusque sunt vehementes: indicio est, morbum declinare: verbi gratia, si paroxysmus quintus tardius invadat, quâm quartus; et sextus tardius, quam quintus;


page 698, image: s0698

septimus etiam tardius, quam sextus: duret etiam breviore tempore quintus, quam quartus; et sextus iterum breviori, quam quintus; et rursus septimus brevior, quam sextus; sit tandem quoque quintus mitior, quam quartus, sextus mitior quinto, septimus sexto: declination morbi significatur. Anticipatio vero sola sufficiens signum non est: cum in quibusdam febribus, quae [gap: Greek word(s)] . id est, anticipantes habent, id peculiare sit, ut ab initio ad finem usque antioipent, atque ideo anticipatio in iis neque augmenti, neque declinationis signum sit. Ita contra sunt febres quaedam, quae [gap: Greek word(s)] , id est, tardantes, aut postponentes, ut loquuntur, habent, quae a principio usque ad finem postponunt, in quibus etiam ipsa postpositio neque augmentum, neque declinationem significat.

[note: Anticipatio et post positio paroxysmorum quid significet. ] Si quis tamen paroxysmorum recursus, et [gap: Greek word(s)] , ut Hippocrates, 1. aph. 12. nominabat, id est, periodos inter se conferre velit, atque hinc aliquid de tempore morborum colligere: is hoc modo praestare poterit. Paroxysmi interdum aequaliter invadunt, ita quidem, ut ea hora, qua primus invasit, revertatur, etiam secundus, tertius, quartus et sequentes, sive id fiat singlis, sive alternis diebus, sive longiore intervallo. Idque ubi accidit, fere morbus longus significatur; quod etiam apud Hippocratem, 4, aph. 30. traditum est: Quibus, inquit, accessiones fiunt, quacunque hora febris dimiserit, eadem si postero die repetat, judicatu difficilis esse solet. Ubi enim accessionum caussa firma est et stabilis, cundem servat tenorem; quae autem firmata sunt, magnam vim ad expulsionem expostulant. Aliquando non aequaliter invadunt, neque eandem horam observant, sed diversas; idque varie. Aliquando enim anticipant, ita ut secundus aliquot horis accedat ante tempus, quo primus invaserat, et tertius iterum aliquot horis praevertatur tempus secundi, et ita reliqui. Nonnunquam postponunt, ita ut secundus paroxysmus aliquot horis tardius accedat, quam primus invaserat, et tertius aliquot horis post tempus secundi revertatur. Atque haec anticipatio vel postposito est vel aequalis, vel inaequalis. AEqualis, quam nonnulli anticipationem et postpositionem absolute nominant, est, cum morbus in anticipando et postponendo aequale semper tempus observat; verbi gratiâ, si paroxysmus primus invasisset cira meridiem, secundus vero adveniat hora decima ante meridiem; tertius hora octava ante meridiem; quartus hora sexta ante meridiem; et ita sequentes singuli duabus horis anticipent: aequalis anticipatio esset. Aut si primus paroxysmus accidisset circa meridiem, et secundus adveniret hora secunda pomeridiana; tertius hora quarta pomeridiana; quartus hora sexta pomeridiana; aequalis postpositio esset. Inaequalis autem anticipatio vel postpositio est, cum morbus in


page 699, image: s0699

anticipando vel postponendo aequale tempus non observat: verbi gratiâ, si inchoasset morbus circa meridiem, alter autem paroxysmus accideret hora decima ante meridiem, tertius hora decima ante meridiem, tertius hora septima, quartus hora secunda; inaequalis anticipatio est. Aut si morbus invasisset primo quidem circa meridiem, secundus autem paroxysmus accideret hora secunda pomeridiana, tertius hora quinta pomeridiana, quartus hora nona pomeridiana inaequalis postpositio est. Aliquando paroxysmi interdum aequaliter invadunt, interdum anticipant, interdum postponunt.

Si itaque paroxysmi aequaliter invadunt et stati sunt, indicio est, statum adhuc longius abesse, et morbum futurum longiorem. Se vero inaequaliter invadunt paroxysmi, significant statum esse propiorem. Deinde si paroxysmi anticipant, quam diu anticipatio est aequalis, rum, non apparentibus signis coctionis, est principium. Si vero anticipario incipiat augeri, et jam pluribus horis anticipet morbus, quam antea, est augmentum. Si iterum aliquandiu est aequalis anticipatio, est status. Tandem ubi incipit imminui tempus anticipationis, est declinatio. Si vero morbus aliquis [gap: Greek word(s)] seu tardantem vel postponentem typum habeat: si postpositio est aequalis, et signa coctionis non appareant, est principium morbi: cum postpositio incipit fieri minor, est augmentum: cum aequalitatem observat, est status: cum tandem iterum incipit mutari postpositio, est declinatio. Si vero ordo paroxysmorum est varius, ut modo aequaliter invadant paroxysmi, modo anticipent, modo postponant, ubi paroxysmi aequaliter invadunt, non apprentibus signis coctionis, ad est principium: cum anticipant, augmentum: cum vero non amplius anticipant, est status: cum postponunt, declinatio. Hoc tamen si eodem morbi tempore accidat, et quidem ex diversitate materiae proveniat, statum adhuc remotiorem esse, et morbum longum significat: si autem hoc accidat ob virtutis debilitatem, quae non possit regere materiam, morbum significat brevem, sed periculosum, et qui cito ad interitum aegrum sit ducturus.

[note: Longitude et magnitudo paroxysmorum quid significet. ] Verum enimvero tutissimum est etiam reliqua, quae proposuit. Hippocrates, signa conjungere, et ipsam quoque longitudinem, et magnitudinem paroxysmorum, quaeque his affinia sunt, considerare. Considerandum videlicet est, an illa multa, diuturna, valida et magna; an contra pauca, brevis temporis, et parva fuerint: quibus adjungenda etiam est intermissionis et declinationis consideratio. Si enim declinationis vel intermissionis tempus breve sit, neque tolerabile plane, neque omnino a symptomatibus liberum: augmenti indicium est. Contra si declinatio vel intermissio sit longa, toleratu facilis, et ab omnibus symptomatibus libera: indicatur praesens


page 700, image: s0700

declinatio. Sed hoc non praetereundum, saepe ex his signis haec tempora adeo exacte distingui non posse; cum in morbis saepe tempora omnia vix sensibilia sint, et plura brevissimo tempore cursum suum absolvant. Accidit enim interdum, ut quarto paroxysmo, adhuc praesentibus signis augmenti, quintus adveniat paroxysmus declinationis principium. Quod scilicet status brevis et momentaneus fere fuit, adeo, ut cum adesset, agnosci non potuerit, sed postea demum ex declinationis principio agnoscatur. Ita accidit nonnuquam, ut cum praecedens paroxysmus habuerit adhuc figna principii, posterior jam signa declinationis exhibeat: quod scilicet primus paroxysmus complexus fuerit principium, augmentum et statum: prima sui parte principium, in altera augmentum, in tertia statum. Quod tamen in priore paroxysmo ita exacte agnosci non potuit, sed deinde ex sequenti paroxysmo cognitum fuit. Verum cum hoc etiam vulgus postea agnoscat, Medici est, diligenter in id incumbere, ut praecognoscere haec possit, antequam accidant, non demum agnoscere, ubi acciderunt.

[note: Coctio et cruditas quomodo tempra morborum monstrent. ] Verum enimvero ad certam et exquisitam temporum morbi cobnitionem non plane sufficiunt haec. Aliquam quidem artificiosam conjecturam ex iis petere possumus; verum ex iis solis non plane exquisitam: sed maxime in his morbis consideranda sunt coctio et cruditas. Quandocunque enim coctionis signum mox apparet, brevem et salutarem morbum futurum ostendit: cruditatis autem signum vel longum, vel etiam lethalem morbum monstrat; seu ut Hippocrates, 1. Epid. 2. t. 45. et 46. scribit: Coctiones celeritatem portendunt judicii, securitatemque satubrem: cruda vero et intoncocta, atque in malos abscessus conversa, aut [gap: Greek word(s)] , aut dolores, aut diuturnitatem, aut mortem, aut recidivas. Cum enim morbi solvantur et salutares fiant, si Natura caussas morbificas vincit; contra vero morbus vel lethalis, vel periculosus, vel diuturnus evadat, si Natura caussam morbificam vincere nequit: Natura autem caussas morbificas superet coctione; superior vero sit caussa morbifica, quamdiu cruda manet: certe coctio et cruditas fidissima signa exhibebunt de futuro morbi statu et exitu. Coctio nimirum naturam robustam, et caussa morbifica superiorem ostendit: cruditas naturae debilitatem. Ex quo facile signa reliqua et symptomata discernere possumus. Exempli gratiâ, si quis morbo angatur, deliret, aut simile quid pariatur, distinguere licet, an in aegri pernitiem, an vero ad salutem tendat. Nam si cum signis coctionis fiant, neminem talia turbare debent: si vero sine signis coctionis, et cum cruditate contingant, merito terrori sunt, et periculum portendunt.



page 701, image: s0701

CAPUT III. De Signis Temporum Morborum in specie.

[note: Principiimorbi signa. ] ATque ut in specie aliquid, qua ratione tempora morborum cognosci possint, addamus, principium morbi est, quamdiu crudus est morbus. Etsi enim et alia principii morbi suit signa, morbi nimirum idea, tempus anni, regio, aetas, et natura aegrotantis, victus ratio, paroxysmoru inter se collatio: tamen certissimum [note: Augmenti signa. ] signum sumitur ex coctione. Et quidem perfecti et absoluti jam principii signum cerrissimum est evidens et manifesta concoctio. Neque enim habetur exquisita principii absoluti cognitio, antequa incipiat augmentum: sicut neque augmenti absoluti cognitio habetur, antequam incipiat status. Fuisse autem hanc mentem Hippocratis, clarum est ex aphorismo 22. sect. 1. ubi inquit: concocta maturaqua medicari ac movere oporter, non cruda, neque per initia, nisi materia turgeat: id quod perraro fieri solet. Et 4. de rat. vict. in ac. t. 23. Quicunque ea, quae inflammantur, statim inter morborum initia medicamento solvere conantur, ii non solum ab incensa instammataque parte nihil educunt, cum non cedat, obsequaturque, quae adhuc cruda est, affectio, sed etiam quae morbo resistunt et sana sunt, colliquescere faciunt. Ex his enim locis manifestum est, ab Hippocrate totum illud morbi tempus, in quo morbus crudus est, nominari principium. Nam cum aphor. 22. sect. 1. cocta, L tosta, solum purgare jubet: mox illi unicae coctioni opposuit, quae cruda sunt, et in principio: quasi idem sit, crudum esse morbum, et in principio; et allegato loco c. 4. de rat. vict. in ac. mani feste dicit, in principio morbum adhuc crudu esse.

[note: Status signa. ] Eodem fere modo, sicut coctione et angmenti praesentia principiu terminatur: ita finis incrementi status praesentia definitur. Quae autem status sint indicia, docuit Hippocrates, 2. aph. 30. ubi scribit; circa initia et finem morborum omnia esse remissiora, in statu vero vehementiora. In principio enim morbi natura adhuc contra caussam morbi non pugnat: per augmentum autem omnia increscunt, et pugna inchoatur: In statu sunt omnia vehementissima, et pugna inter naturam et morbum acerrima; unde etiam symptomata, anxietudo, dolores, et similia ingravescunt et cumulantur. Fit autem hoc interdum citius: interdum tardius. Peracuti morbi protinus extremos labores habent, ut docet Hippocrates, 1. aph. 7. Et nunc ad statum tardius adscendunt morbi et augentur; nunc etiam status diutius, nunc breviore tempore durat. Nonnunquam enim duo, paroxysmi aequales fere status tempus circumscribunt: nonnunquam unicus saltem paroxysmus omnibus praecedentibus est vehementior, et proinde solus status tempus complectitur. Ad tres vero aut plures paroxysmos in acuris status vix extenditur: verum in diuturnioribus morbis status non solum per tres, sed saepe plures paroxysmos durat.



page 702, image: s0702

CAPUT IV. De Signis, e quibus Morbi Eventum seu Salutem et Mortem, praesagire licet in genere.

POstquam haec in genere quasi de prognosticis dicta sunt: jam tribus illis, quae praesagiri solent, nimirum de morbi exitu, seu salute et morte, de tempore exitus, et de modo in specie dicendum; Et primo quidem de morbi eventu. Cum vero morborum alii aegru interimant; alii rursum desinant, ut aeger ad amissam sanitatem postliminio redeat; alii neque aegram occidant, neque etiam in certam sanitatem mutentur, sed aegrum ad morbum usque comitentur: alii in alium morbum, et nunc quidem deteriorem, nunc mitiorem mutentur; quad uplex omni. no erit morbi eventus.

[note: Eventus morbi unde cognoscatur. ] Cognoscitur autem eventus morbi ex collatione roboris, seu virium naturae et morbi; id quod Galenus docuit, 2. pognost. t. 6. Summa, inquit, totius praesagitionis in morituris convaliturisque est, quoties vis morbi cum aegri facultate conferatur. Haec enim duo cum duoru athletarum instar confligant et pugnent, penes utrum sit futura victoria ex artificiosa virium utriusque collatione inter se et comparatione â Medico prudenti et sagaci praedici potest; et ex naturae robore aegri salus; ex ejusdem infirmitate et morbi robore aegri interitus; ex paribus viribus morbi perseverantia colligi potest.

Ut vero cercius de pugna inter naturam et morbum fiat praesagium, et tertium perpendum est, et praeter naturae ac morbi vires etiam longitudo morbi, seu futurus status praenoscendus est. Perinde enim ut scire non possum, an aliquis onerialicui ferendo, sufficiat, nisi ejus vires, oneris gravitatem, et viae longitudinem considerem: ita an aliquis morbum superare possit, scire non possum, nisi ejus vires, morbi magnitudinem et longitudinem seu statum perpendam. AEger enim portanti onus apte comparatur; morbus oneri; tempus autem ad statum morbi, viae longitudini, ut Galenus, 3. de cris. cap. 5. docet. Statum autem morbi si aeger transeat, amplius ut ex illo morbo mortis periculum metuat, opus non est; cum post statum et in declinatione nemo vi morbi moriatur. Non enim possibile est, ut, postquam Natura superavit caussam, et materiam morbificam evicit ac concoxit, aeger moriatur.

[note: In declinatione morbi nemo vi morbi moritur. ] Status igitur morbi praevidendus, et cogitandum, an ad illud tempus morbi, quo natura morbum vincere, et materiam morbificam concoquere solet, durare possit, et quomodo tunc se sit habitura, Haec enim nisi sciamus, neque de victu quid certi statuere possumus, neque salutem, vel mortem praedicere, neque de crisi, an futura sit, nec ne, et si futura, quando et qualis, aliquid praesagire. Statum igitur morbi ante


page 703, image: s0703

omnia cognoscere oportet. Verum de eo jam supra aliquid dictum, et plura postea de tempore eventus praesagiendo dicentur. Quamobrem hoc loco saltem de morbi et virium robore cognoscendo, atque ex earum collatione de salute vel morte praesagienda dicemus.

[note: Virtutis fortis vel debilis signa. ] Primo vircutis fortis vel debilis signa quod attinet, petuntur ea potissimum a caussis et effectibus. Roborit autem naturae proxima caussa una est, plures remotae. Proxima est naturalis partium constitutio. Haec itaque quanto in temperie, in compositione et unitate, natutali propior est, eo virtutem firmiorem significat: quanto remotior, tanto debiliorem. Temperies tamen ad robur plus facit, quam compositio vel unitas; et ad imbecilitatem plus valet intemperies, quam vitium compositionis et soluta unitas. Ubi etiam consideranda est aetatis et sexus differentia. In. masculis enim et juvenibus vires sunt firmiores: in foeminis, senibus, ac pueris imbecilliores. Remotae autem caussae omnes sunt, quae vires interventu naturalis constitutionis imminuunt, augent, aut conservant: qualia sunt ea, quae assumuntur, geruntur, foris adhibentur, et evacuantur ac retinentur. Haec n. si omnia moderata praecesserint et adsint, vires robustas esse significant: si autem eadem sint immoderata, imbecillitatem monstrant; et quidem quo immoderatiora, eo majorem imbecillitatem. Inter effecta sunt primo actiones, quarum quanto plures et quanto magis secundum naturam servantur, tanto magis ipsam valere significant: contra quanto plures aut nobiliores, et quanto magis laeduntur, tanto magis languere indicant. Secundo sunt excreta, quae naturam validam esse significant, cum subitantia sua, quantitate et qualitate, id est, odore, colore, et reliquis maxime sunt similes naturalibus, et per sanitatem excerni consuetis: contrario modo si se habeant, contrarium significant. Qualitates denique mutatas quod attinet, hae etiam quanto fuerint qualiratibus sanorum propiores et similiores, tanto majores aegri vires indicant; quanto magis ab iis discrepant, tanto majorem imbecillitatem. Ubi meminisse oportet, eas etiam per sanitatem in singulis corporibus variari, et proprerea, ne in praedicendo fallatur, nota esse debere Medico hominis, dum esset sanus, vultum et constitutionem, ut, quantum ab iis recesserit, scire possit, et inde de virium robore aut imbecillitate rectius judicium facere.

[note: Morbi roboris signa ex essentialit er inhaerentibus. ] Morbi autem robur similiter ex essentialiter inhaerentibus, caussis et effectibus, seu consequentibus symptomatibus cognoscitur. Essentialiter igitur inhaerentia, seu ipsam constitutione praeter naturam si spectemus, per se futura non indicat, cum nullus morbus specie sua lethalis, vel salubris sit, et ex quovis egrum


page 704, image: s0704

mori, et convalescere contingat: sed differentia, quae vel morbi formam, vel caussas, vel subjectum insequuntur, signa de eventu suppeditant. Sic morbus magnus periculum et mortem indicat, parvus salutem. Quot modis autem morbus magnus sit, praecedente libro, part. 1. c. 11. explicatum est. Hoc saltem hîc addimus, cum quilibet morbus propria symptomata habeat, quae ejus ideam detegunt, et pathognomonica ob id dicuntur: illorum etiam magnitudo et vehementia, vel debilitatem indicare possunt. Quo enim pauciora vel leviora sunt symptomata: eo minus etiam morbi robur, minorque contra naturam pugna indicatur: quo vero plura vel majora illa sunt: eo etiam major morbi vehementia significatur. Exempli gratia, pleuritidis symptomata pathognomonica, quae ejus ideam nobis manifestant, sunt; febris continua, tussis, respiratio difficilis, dolor pungens, pulsus durus et serrinus. Haec itaque symptomata quo graviora fuerint, eo majorem vim morbi: quo minora et mitiora, eo morbum debiliorem et mitiorem, et quem Natura facilius superabit, significant. Eadem ratio est et in aliis morbis. Maxime autem semper suspecta esse debet malignitas Ideoque licet morbus interdum placidus videatur, appareantque concoctionis aliqua signa: tamen fieri potest, ut ob malignitatem aeger solum pereat. Ita saepe fit, ut nonnulli febricitent; febris autem appareat plane miris, ut vix febricitate putentur; urina etjam atque alia excrementa cocta sint: ob malignitatem tamen, quae se in pulsu debili, linguaque arida, aliisque signis morbi maligni, quae supra explicata sunt, sese prodit, paulo post vitam cum morte commutent. Ita magnitudinem ratione partis praestantis quod attinet, ulcus in pede non facile lethale est: in pulmone tamen aegro mortis caussa esse solet. Sic vulnus in brachio, sui tamen generis, non facile aegrum interimia: in cerebro tamen et corde lethale est.

[note: Quomodo caussae robus vel debilitatem morbijndicent. ] Deinde et alter fons, qui a caussis antecedentibus sumitur, robur et vehementiam seu debilitatem morbi indicat. Sunt autem vel caussae efficientes morbum, vel dispositiones, quae eum praecesserunt, vel juvantes, seu morbum tollentes. Efficientes rursum vel internae, vel externae. Internae sunt corpora solida et fluida. Morbi igitur, qui ortum habent a materia solida, ut lapidibus, tophis, praecipue jam magnis, plerumque insanabiles sunt, nec ab ullo naturae robore, ut nec ab arte, superari possunt. Humores autem si morbum efficiant, quales sint, ut saepe in peste fit et febribus malignis, periculaum et mors utplurimum indicatur. Deinde humoris putrescentis substantia, quantitas, qualitas, et locus etiam perpendenda. Quo enim humor putrescens minus naturae adversus, in minori copia, et qualitate


page 705, image: s0705

minus noxia et molesta, in loco minus nobili, et a nobilibus visceribus remotiore subsistit: tanto morbum minus periculosum significat: contrarius fi sit, contrarium indicat. Pertinet huc et coctio ac cruditas. Quo enim humor crudior est, eo magis naturae adversatur: qui vero concoctus est non ita viribus officit. Ex specie quoque humoris peccantis aliquid praedici potest. Nam si morbus a sanguine proveniat (modo is non valde putrescat, aut nimia copia vires suffocet) plerumque salubris est. Sic etiam morbi ex bile flava et pallida non adeo periculosi sunt: ex porracea vero et vitellina plerumque lethales: Ex aeruginosa semper fere lethales; sicut etiam ex atra bile oriuntur. Morbi quoque sunt periculosiores et mitiores, prout ab humore simplici vel misto generantur. Qua in re qualitas humoris peccantis consideranda. Morbus enim exquisitus ab humore valde pravo sincero periculosior est, quam si is cum alio mitiore misceatur. Ubi vero plures humores vitiosi miscentur, periculosi ii sunt et difficiles, ac morbi spurii, qui a pluribus humoribus mistis proveniunt, sunt periculosiores, quam qui ab humore simplici; humoris tamen peccantis habita ratione. Periculosiores quoque sunt morbi, qui ab humore turgente pro veniunt, quam qui a quieto; modo non parti principi quietus inhaereat. Caussas autem externas seu evidentes potius quod attinet, de iis, cujuscunque etiam generis sint, hoc in genere notandum, si diu et vehementer in corpus agant, et praeterea malignae sint, affectum periculosum et plerumque lethalem significant; omniumque periculosissimum et maxime lethalem, si non solum malignae sint, et vehementer agant, sed etiam in corpore, in quod agunt, permaneant, qualis est aer pestilens in corpus attractus. Contra salutares et minus periculosi morbi sunt, qui a caussis benignioribus, brevius et mitius agentibus, ortum habent. Hinc morbi ab aere pestilente geniti, aut a venenis, aut a venenatis armis inflicta vulnera plerumque periculosa et lethalia sunt. Periculosior quoque est morbus, qui diuturnum et frequens aliquod in victu, aut aliis rebus non naturalibus, erratum sequitur, quam qui a levi aliquo peccato proficiscitur.

De dispositionibus corporum Hippocrates, 2. aph. 34. ita scribit: Minus periculose aegrotant, quorum vel naturae, vel aetati, vel consuetudini, vel tenipori fimitis est morbus, quam quibus horum nulli affinis cognatusque existit. Et Galenus, 11. meth. 9. ait: si quando in frigido ambiente vehementer uri aegrum contingat, exigua salutisspes est. Ita etiam febres ardentes in senibus plerumque sunt lethales. Galenus, 1. aph. 14. 2. aph. 34. Nam cum frigidi sint, non facile in febres ardentes incidunt: si autem incidant, magnam caussae vehementiam adfuisse necesse est. AEtas firma, sexus virilis, robur majus indicant: senectus vero et sexus muliebris vires imbecilliores. Imprimis


page 706, image: s0706

vero utero gerentes, si morbo acuto laborant, valde periclitantur.

Tandem juvantia, quid de morbo sperare debeamus, suggerunt. Nam si ea, quae juvare debent, sive sint externa, sive interna, sive a natura fiant, sive ab arte, juvant: morbum salutarem et non periculosum significant. Nocentia vero, cujuscunque etiam sunt generis, et quae quovis modo nocere solent, si non noceant, monstrant naturam valere. Contra si eadem, quae juvare debent, non juvant: morbum periculosum et lethalem praesagiunt. Exemplis rem declaremus. Natura aliquam exeretionem tentet, sive per alvum, sive per sudorem, sive per haemorrhagiam, sive alio modo, atque ea non solum non juvet, sed morbus etiam post eam augeatur et symptomata crescant, morbi periculosi et lethalis id signum est. Itidem si Natura aggrediatur coctionem manifeste, symptomata tamen non minuantur, sed augeantur, morbum malignum indicat. Sic si somnus non juvet, morbi periculosi indicium est. 2. aph. 1. Idem etiam dicendum est de medicamentis adhibitis. Haec enim si idonea adhibeantur, nullusque circa aegrum error committatur et tamen nihil prosint; parvam de salute aegri spem relinquunt. Contra autem si ea, quae juvare debent, juvent, morbusque per ea mitior et levior reddatur: morbum salutarem fore indicatur.

[note: Effectus et marbuntensequentia quomodo ejus magnitudinem indicent. ] Tertio effectus, et, quae consequuntur morbum, symptomata, ejus morem et magnitudinem arguunt. Quod enim antea de signis pathognomonicis dictum, idem etiam de assidentibus et post apparentibus dici potest. Quo sunt leviora symptomata, eo morbus est mitior: quo graviora, eo vehementior. De quo Hippocrates, 3. prognost. tex. 8 Qui convaliturus est, facilius spirat, sine dolore agit, noctu dormit, et alia signa securissima habet. Qui vero moriturus est, spirat difficulter, conflictatur, vigilat, et alia signa deterrima habet. Et, 2. prognost. tex. 56. de suppuratis ait: Bona haec sunt; facile morbum ferre, bene spirare, dolore vindicatum esse, sputum facile extussire, corpus aequaliter calidum videri, ac molle, siti non detineri, urinas, dejectiones, somnos, sudores, singula intelligere bona, uti praescriptum est, succedere. At horum contraria, difficulter tolerare morbum, spirationem magnam esse et crebram, dolorem non sedari, sputum vix extussire, siti admodum conflictari, corpus â febre inaequaliter haberi, ventrem et costas calidas valde esse, frontem autem, manus ac pedes algidos, urinas, dejectiones, somnos, sudores, mala; malum.

[note: Signorum vires diligenter astimanda. ] Verumenimvero hoc loco observandum est illud, quod monet Hippocrates, 3. prognost. tex. 37. Oportet, inquit, eum, qui sit recte praesensurus sanitatem ac mortem, et in quibus morbus pluribus diebus fatigaturus est, et in quibus paucioribus, indicia ediscendo omnia distinguere, aestimando vires eas inter se. Neque enim uni signo fidendum est, sed omnia, ut idem, ibid. tex. 35. docet, scrutari convenit, ita ut nihil praetereatur eorum, quae ad aegrotantem


page 707, image: s0707

pertinent. Nam et quae parvi videntur, saepe sunt magni momenti, et ex multis parvis colligitur aliquando, quod est maximum, et quae sola nos non movent, necessario, universa tamen atque connexa inter se movere debent. Neque etiam pluralitas signorum semper attendenda est, signa plura paucioribus praeferenda sunt; cum saepe unum signum fortius plus valeat in significando, quam multa debilia. Qua in re annotanda diligentissimus fuit Hippocrates, qui non solum in prognosticis passim docet, quae signa bona sint, quae mala, sed et gradus ac differentias signorum malorum constituit, et peculiaribus appellationibus distinguit. Itaque necessum est, primo scire, quae bona sint signa, quae mala, et quae interutraque simpliciter talia sint, optima vel pessima: et quae inter bona et mala signa quasi media sint; et quae bonis propiora, quae malis. Deinde comparare signa decet, tum cum viribus aegri, tum inter se. Quaedam enim signa meliora sunt vel pejora, quatenus cum viribus vel fortibus vel debilioribus conjunguntur. Deinde et ipsa signa inter se conferenda sunt, non solum bona cum bonis, et mala cum malis, sed et bona cum malis, et videndum, quae ex his fortiora sint, et vim majorem signisicandi habeant.

[note: Signorum vires. ] Dignitas autem signorum sive bonorum sive malorum praecipue respectu vitae aestimatur, semperque dignissima ea habentur, quae facultatis vitalis robur vel imbecillitatem indicant. Atque hoc si faciat Medicus, neque multum formidabit mala, quae praeter rationem eveniunt; neque ipsi accidet id, quod vulgo et imperitis Medicis evenire solet, qui saepe, ubi aliquod symptoma repente ingruit, terrentur; cum tamen metu opus non esset: et contra, ubi aeger summo est in periculo, ipsum morbo liberatum iri credut, eique victum liberiorem concedunt, aut alia agunt, quibus aegro summe nocent. Exempli gratiâ, si quis laboret febri, quae mox ab initio bona signa habuit, et in qua coctionis manifestae et constantis notae adfuerunt; accidat autem, ut aeger circa statum delirare incipiat, de dolore capitis et anxietudine conqueratur, nauseet, et alia similia patiatur: hic vulgus terreri solet, et de aegri salute desperare incipit: Medicus contra, qui omnem signorum naturam perspexit, morbum salutarem et minime lethalem esse ex iis novit, crisinque jam instare agnoscit, non tantum non turbatur, sed etiam optima quaeque aegrum sperare jubet, ipsique certam salutem promittit. Etsi enim (qua ratione signa haec, quando bona vel mala sint, discernere docet Galenus, 1. de cris. cap. 8.) si absque signis coctionis appareant deliria, vigiliae, somni graves, et dolores, et lacrymae, et difficultas spirandi, et tenebrae oculis obortae, et similia, pessimarum dispositionum sint indicia: tamen si post coctionem adveniant, criticarum evacuationum


page 708, image: s0708

sunt indicia. Contra saepe, quod et antea dictum, accidit, ut febris aliqua placida et mitis videatur, urînae sint bonae, aeger non sitiat, de calore nimio non conqueratur, atque alia bona signa adsint; atque adstantes, quibus malignitas morbi incognita est, optima quaeque sperent: aeger tamen paulo post intereat; quod ipsum ex signis malignitatis prudens Medicus jam ante praevidet.

CAPUT V. De Salute et Morte ex Actionum Laesione ac vitiis praesagienda.

ATque haec in genere de signis, quae virium et morbi robur îndicant, et proinde de eventu morbi nos certiores reddere possunt, diximus. Cum vero signorum istorum magna sit varietas, atque idem saepe signum et virtutis debilitatem ac morbi robur, aut contra morbi debilitatem, ac virium robur indicet, exempli gratiâ, cruditas humorum, morbi robur, et virtutis naturalis debilitatem; coctio contra, morbi debilitatem, ac virtutis robur arguant: in specie, quid ex symptomatibus praesagiri possit, et quomodo quodlibet symptomatu genus morbum natura debiliorem vel fortiorem, et proinde salutem vel mortem indicet, dicemus. Quorum omnium haec quasi summa est: Quae naturae similia, maxime salutaria: quae dissimilia, maxime lethalia.

[note: Actiones animales laesae quid praesagiant. ] Et primo quod actiones laesas ac facultatem animalem attinet, scripsit de eo Hippocrates, 2. aph. 33. In quovis morbo valere ratione, recteque ad ea, quae assumuntur, habere, bonum: contra se [note: Mentis actionis laesae quid indicent. ] habere, malum. Est autem mente consatare, seu ratione valere, ea agere et loqui, quae rationi consentanea sunt, eaque omnia decore et consueto modo agere: mente autem non constare dicuntur aegri, qui aliquam voluntariam actionem recte non edunt, et praeter consuetudinem, vel parum, vel multum, vel ferocius, vel absurda aut obscoena loquuntur; manus indecore movent, festucas colligunt, corpus et obscoenas partes nudant, aut, ut est 2. aph. 6. qui aliqua parte dolentes dolorem non setiunt. Quae omnia breviter complexus est Hippocrates, 2. Coac. sect. 1. aph. 10. vel aphor. 47. in cod. Foes. Praeter consuetudinem aliquid facere, et velle aliquid prius non consuetum, aut contra, pravum et delirio proximum. Inprimis autem mente constare bonum signum in iis morbis, quibus cerebrum afficitur, vel in consensum trahitur, ut sunt cerebri, diaphragmatis, uteri, spinalis medullae, nervorum et similium partium inflammationes. His enim inflammatis, mente constare, praecipue cum aliis signis bonis optimum; sicut cotra vix quisquam, qui supra dictaru partium inflamatione laborat, mente constans moritur. In aliaru v. partium affectibus, ut pleuritide, peripneumonia, angina, epalienisque


page 709, image: s0709

affectibus, licet mente constare bonum signum sit: tamen ad salutem non sufficit, cum multi tali de caussa febricitantes mente constantes moriantur.

In specie vero de actionum voluntariarum laesionibus, quae aegrum mente constare vel non constare docent, et bonum vel malum portendunt, multi extant passim aphorismi apud Hippocratem. 2. Coac. sect. 1. aphor. 14. seu aph. 51. in Cod. Foes. In homine moderato ferox et audax responsio, malum. 1. prognoss. aph. 23. Qui a febre acuta, aut pulmonis, aut capitu dolore manus ad os fert, aut frustra venatur muscas, aut colligit festucas, aut de veste avellit pilos, aut de pariete stipulas carpit: id omne malum exitialeque. In Coac. aph. 6. Et. 2. prorrh. 30. Cum rigore familiares non agnoscere, malum. Malum quoque oblivio.

[note: Delirii praesagia. ] Etsi vero nullum delirium tutum est, ut Galenus, 2. aph. 53. scribit: tamen, ut, ibidem, Hippocrates habet, delirium, quod cum risu fit, tutius: quod vero [gap: Greek word(s)] , periculosius; audax vero et temerarium, ut Galenus addit, omnium pessimum. Neque tamen ad solum delirium respiciendum, sed ad alia etiam, quae tum adsunt, signa. Si enim cum bonis signis adsit, minus periculosum est; praesertim, si non sit perpetuum: ac inprimis si tantum per paroxysmos fiat. Non tamen illud unum ac solum sufficit ad tutius delirium denotandum; non esse perpetuum: sed videndum etiam, an sit leve et parvum, aegerque in paucis actionibus aberret; an vero magnum, vehemens et ferox. Desipientiae enim, ut est 1. prorrhet. t. 25. quae parvo tempore feroces sunt, ferinae sunt. Ne tamen simulata delirii benignitas Medico imponat, cavendum. Interdum enim ob vires valde languidas, et ut Galnus, 1. prorrhet. t. 33. ait, quod defatigata virtute validissime moveri nequeant, quietiores aegri videntur, et qui sunt exitio proximi, mitius delirare putantur. Sed periculum ex virium debilitate, et signis malis colligitur. Itaque in delirio, ut et aliis praesagiis instituendis, tria praecipue, quae magni sunt ad salutem ponderis, ut Galenus 3. epid. commen. 3. text. 80. docet, attendenda, pulsus robur, respiratio inculpata, et appetitus salvus. Est et illud delirium cum minore periculo, quod somnus excipit: quod et Hippocraaes docuit, 2. aph. 2. Vbi somnus delirationem sedat, bonum. Vigiliae enim et delirium ab eadem caussa proveniunt. Itaque si delirium somnus sequatur, indicio est, caussam delirii cessare. Deliria vero pernitiosa ex ipsorum magnitudine, tempore et signis aliis periculosis, quae cum ipsis conjunguntur, judicantur. Mala enim signa cum deliriis apparentia mortem minantur: lethalia vero certum exitium denotant. De quibus passim plura apud Hippocratem extant prognostica. 1. prorrh. aph. 9. et aph. 100. in Codic. Foes. Desipientia, quae jam admodum fractis debilitatuque viribus succedunt, pessimae. 2. Coac. sect. 1. aph. 30. seu aph. 66. in Codice Foesii, In febribus insaniae vehementes,


page 710, image: s0710

silente aegro, sed non privatâ voce, lethale est. 1. prorrh. 14. Mente ob melancholiam aberrantibus, tremores supervenientes maligni. Et 3. Coac. sect. 1. aph. 22. seu aph. 97. in codice Foesii, in vehementi phrenitide tremores mortiferi. Et aph. 88. 93. 97. Foes. Qui cum his, quae supra dicta sunt, furiosa et vehementi mentis amotione tenentur, ti si tremuli evadunt, maligne habere judicantur; et aph. 19. Vacillationes mentis cum voce clangosa, linguaeque convulsiones cum tremore, et voces ipsae obtremiscentes, mentis indicant abalienationem, duritiesque his pernitiosa. Tria enim praecipue aucto delirio supervenire solent symptomata gravia, silentium, tremor, et tandem instante morte, convulsio. 4. aph. 72. Quibus pellucidae et albae sunt urinae, mala: maxime vero in phreniticis; nullumque, in quo talis fuerit urina, Galenus salvatum vidit, ut in comm. testatur. Et 1. prorrh. t. 13. Phreniticis alba dejectio, mala. Et in Coac. aph. 91. codic. Foes. In phrenitide albicans dejectio, ac torpor, malum denunciat. His succedens rigorpessimus. In Coac. aph. 81. Desipicutia cum difficultate spirandi, et sudore, lethalis est. Quin etiam cum difficulatate spirandi et singultu mortem affert. Et aph. 98. desipientiae, quae circa necessaria fiunt, pessimae, et quae ex his ingravescunt, exitium portendunt. Et aph. 12. in phreniticis in principio clementer habere, sed crebro permutari; malum. Quam sententiam repetit, 3. Coac. sect. 1. aph. 17. et 26. seu aph. 92. et 101. in Codic. Foes. idem periculum atque exitium indicatur, si alia signa prava cum delirio appareant, quae qualia sint, ex sequentibus manifestum evadet.

[note: Memoria laesa quid praesagiat. ] De memoria vero laesa Hippocrates, 2. prorrh. aph. 30. Ignorantia cum rigore mala: mala quoque oblivio. Quae enim post magnum calorem, refrigerato cerebro, accidit, victum calorem nativum ab ea, quae symptomatica est, refrigeratione significat, ac utrumque per se malum symptoma est; et si ambo simul fiant, geminam perniciem indicant; ut Galenus, in comm. Quae tamen cum delirio accidit oblivio, minus periculosa est; modo ipsum delirium, cum quo apparet, non sit periculosum.

[note: Somnus et vigiliae quid praesagiant. ] Somnus quoque et vigilia non parva salutis vel mortis exhibent indicia. Si enim somnus et vigilia consueto modo sese habeat, aut certe naturali statui sit similior: eo melior. De quo Hippocrates, 2. prognost. t. 11 et 12. De somno, quemadmodum ex natura et consuetudine est, interdiu vigilandum, noctu dormiendum est. Si contra commutetur, pejor est. Minime vero offendit, si quis dormiat prima luce ad tertiam diei partem. Qui vero ab hoc tempore somnus est, deterior est. Pessimum vero est, si neque interdiu, neque noctu dormiat. Dolor enim ac labor vel desipientia ab eo significatur. Et 2. aph. 3. Somnus et vigiliae si modum excesserint, malum. Vigiliae tamen si ante crisin, coctâ materiâ, accidant, nihil mali denotant: cum eo tempore non vigiliae solum, sed et alia symptomata ingruere soleant. Hinc Hippocrates, 2. aph. 13. Quibus crisis fit, nox. quae accessionem praecedit, gravis. Et 3 prorrh. aph. 40. 43. 44. inter alia symptomata, quae sanguinis profusiones


page 711, image: s0711

praecedere solent, etiam recensentur vigiliae. Reliquae vigiliae omnes sunt malae, et praecipue iis; qui corpore sunt sicciore, noxiae. Corpus enim magis exsiccant et cosumunt, ac saepe convulsionem excitant, et phrenitidis caussae sunt; cruditates praeterea in febribus sovent et augent. Somnus quoque, ut est 2. aph. 1. si in morbo laborem afferat, mortiferum est: si vero levationem, minime est mortiferum. Et ibid. aph. 2. ubi somnus delirationem sedat, bonum. Et in Coac. aphor. 150 Somni profundi neque turbulemti firmum judicium significant. Spiritus enim in somno instaurantur, calorque febrilis extinguitur et humoris morbifici reliquiae concoquuntur atque absumuntur. Ut autem utilis hic somnus a morboso et qui fit, cerebro pituita multa imbuto, aut vi maligna occupato, distinguatur: profundus hic somnus non expergiscendi difficultate, sed longitudine aestimandus est. Nam somnus gravis et [gap: Greek word(s)] eo praecipua a somno naturali profundo discernitur, quod in [gap: Greek word(s)] aegri vix excitari possunt; somnus vero naturalis profundus etsi sit arctior, tamen aegri facile excitari possunt. Coma vero, si in principio morbi fiat, morbum periculosum significat. Tantam enim humorum multitudinem arguit, ut ab iis cererbrum quoque occupetur. Morbi etiam lethalis indiciu est Coma, quod in vigore morbum calidissimum et vehementissimum, aut facultatis imbecillitatem sequitur. Utrumque enim horum extreme est periculosum; atque insanabilia sunt frigora, cum calidis et siccis morbis succedunt, ut scribit Galenus, 3. Epid. com. 1. t. 7. Alia quoque symptomata cum comate apparentia majus vel minus periculum portendunt. Si enim alia prava symptomata comati conjungantur: majus malum significatur, cujusmodi Hippocrates, in Coac. aph. 180. exposuit. Qui comate oppressi, inquit, ab initio exsudarunt leviter, urinis concoctis, cum magno corporis aestis, citra judicationem refrigescentes, brevibus intervallis ardore redeunte, torpore, sopore, aut convulsione tentati, perniciose babent. Circa somnum etiam illud Hippocrates, 6. aph. 52. moner. In somnis, inquit, etiam an de oculis aliquid subappareat, spectare oportet. Nam si quid non exacte commissis palpebris de albo appareat, modo non ex alvi prostuvio, aut medicamenti potione accidat, malum signum est, et valde periculosum. Aut enim ob palpebrarum ficcitatem, aut propter virtutis ipsas moventis imbecillitatem accidit, ut Galenus; in comm. addit.

[note: E sensuum externorum lasione quid praedicerdum. ] Sensuum externoru laesiones quod attinet, etsi visus laedi possit sine periculo, instante crisi: tamen id accidit cu signis coctionis, et viriu robore. Sivero signa coctionis non paraecesserint, visus laesro periculo. non vacat, et summe perniciosum est, si post crisin aliquam, praecipue malam, ut sanguinis e naribus stillicidium, sudorem capitis frigidum, similesque aeger non videt, vel tenebrae atque caligo oculis oboritur. Et ut 4. aph. 49. et in Coac. aph. 72. Hippocrates docet, in febre non in termittete, si labiu, aut superciliu, aut oculus


page 712, image: s0712

aut nasus pervertitur, si non videt, si non audit, imbecillo jam corpore: quicqui horum acciderit, in propiquo mors.

Auditus laesio etsi, ut iterum id repetamus, si ob crisin accidat, non semper mala sit, perinde ut alia symptomata, deliria, tenebrae oculis obortae, anxietates et similia: tamen citra hanc si accidat, mala est, et in acutis plerumque laesum cerebrum denotat, et lethalis inprimis ea, quae exstinctâ factiltate fit, ut modo ex aph. 49. sect. 4. dictum. Est quoque surditas mala, quae â malis evacuationibus accidit; de quo. 3. prorrh. 37. Post modicam sanguinis eruptionem, nigramque dejectionem, in acutis morbis surditas mala est: atque inprimis si cum aliis signis malis accidat. Et in Coac. aph. 175. Qui capite dolent, am aliqua surditate, nanuum tremore, cervicis dolore, nigricantes reddentes urinas, et densas, ii, si nigra evomuerint, perniciose habent. Omniumque pessima est, et maximê lethalis quae virbius jam labascentibus accidit, ut est 4. aph. 49. et quae extincta facultate vi morbi oritur, in qua facultate vi morbi oritur, in qua non leviter mens offenditur, et sentiendi facultas extinguitur. De qua in Coac. aph. 190. Surditas in acutis ac turbulentis morbis obveniens mala est. Quin et in logis morbis malum portendit, ac in his ad coxendices dolores excitat. Sonitus et tinnitus quoque in auribus continuus, si cum signis cruditatis, atque in die non critico, et viribus languidis accidat, phrenitidem lethalem significat. Alias in morbi vigore, et diebus decretoriis accidentes, haemorrhagiam narium significant.

Accidit etiam interdum, ut aegris omnes cibi potusque graviter olere videatur, quod quia accidit ex summe putridis humoribus, vaporibus suis organum olfactus vitiantibus malum est. Ex eo vero, quod saepe aegrotis omnia vel amara vel salsa apparent, saltem humoris peccantis signum, non vero de eventu eviden aliquod indicium petitur. Hoc tamen malum et lethale signum est, si aeger extincta facultate guslu privetur; id quod certius aliis ex signis malis concurentibus cognoscitur.

Stupor quoque, qui in morbis accidit, malum signum est; cum vel vitiosi humoris ad cerebrum delati, vel caloris nativi extincti sit indicium. De quo in Coac. aph. 14. Rigores multi torporem inferentes, maligni.

[note: Dolores quid prasagiant. ] Dolores vel mox in principio vel post apparent. Qui mox in principio apparent, signorum pathognomonicorum rationem plerumque habent, et viscus aliquod inflammatione correptum significant, inflammatoriique vocantur, quando nimirum dolor cum febre, tumore vel tensione partem aliquam corripit. Beaum autem est, si dolores hi nec nimium vehementes sint, nec continui, et brevi tollantur vel remittant, nullumque pernitiosum signum conjungatur. Optimum vero est, si fideliter, seu cum ratione tollantur vel minuantur, id est, si exbona, vel â naturâ, vel ab arte institutâ, evacuationes cessarint vel remiserint. Qui autem diu durant, saepius abcessus


page 713, image: s0713

praenunciat, Qui vero procedente morbo eveniunt, mali non sunt, qui crisin denunciant, et vel sanfuinis per aliquam partem eruptionem, ve vomitum, vel aliam evacuationem denunciant. De quo Hippocr. 1. epid. com. 2. t. 55. In ardentibus autem caeterisque febribus, quos colli dolor, temporum gravitas, caligo oculorum, vel hypochondrii contentioneque cum dolore coripit: his e naribus sanguis proflait. Et 3. prorrh. 45. cervicis dorlores, impense rubri oculi, sanguinis eruptionem ostendunt. Bonum quo que signum est, et maxime apparente jam coctione, si dolores partes remotas, atque a visceribus longe dissitas, invadunt; idque inprimis die decretorio. Indicio enim sunt, naturam materiam morbificam a membris nobilibus ad ignobiliores depulisse; quod in quocunque morbo optimum est. De quo Hippocrates, in Coac. aph. 118. In longis febribus vel tubercula, vel labores in articulis fiunt et si fiant, non inutile. Atque eo melius signum sunt, si iis copiosae evacuationes conjungantur: aliâs enim cum materia ad partem aliquam ablegata caussam plane non tollat, recidivae metus relinquitur. Mali vero sunt dolores omnes, qui principes partes affligunt, inprimis si cum febre continua, aliisque malis symptomatibus conjungantur. Hinc Hippocr. 4. aph. 65. In febribus circa ventriculum vehemens aestus et cordis morsus, malum. et aph. 66. in acutis febribus convulsiones, et circa viscera vehementes dolores, malum. Et 3. progn. aph. II. Capitis dolor vehement et cotinuus cum febre, si quod ex indici isextiterit exitiosis, lethalis admodum est. Et 2. progn. aph. 70. Dolores, qui cum febre affligunt circa lumbos et inferas sedes, si praecordia attigerint, inferas relinquentes sedes, exitiales admodum sunt. Itaque consideranda alia siga sunt. Nam si quod et horum pravum extiterit, desperandus aeger est. Si vero, ascendente in praecordia morbo, alia signa non prava extiterint, talem fore purulentum admodum exspestabis. Et seq aph. si vesica dura est, ac dolore vexatur, difficilis omnino et exitialis est. Exitiosissima verb est, quaecunque cum febre continua contingit. Qui ex ipsa vesica catigat dolor, interimere hominem sufficit. Et 7. aph. 16. In dolore vehementi partium ad ventrem attinentium extremorum perfrigeratio, malum. Et omnino, quo graviora vel plura mala symptomata alia cum dolore conjunguntur, eo majus periculum portenditur.

Dolores vero partium ignobiliorum boni sunt, ut supra diximus, si post coctionem accidant, partesque diutius affligant, et non mox evanescant, atque ab ipsis alia symptomata vel cessent, vel mitiora reddantur, atque aegri melius habent. Si vero mox initio, cruda adhuc materiâ, accidant, morbusque ab iis non minuatur, sed potius augeatur, aegerque magis affligatur; vel mox evanescant, et sine caussa manifesta quiescant; vel a parte ignobiliore incipientes ad nobiliores ascendant: malum indicium est. Materia enim vel dividitur, et plures partes afficiere incipit, vel ob copiam et malignitatem, morboque increscente, plure partes occupat, vel alio transmittitur; unde novorum


page 714, image: s0714

symptomatum accessio et mortis periculum, nisi natura robustior aliqua insigni evacuatione aut abscessu materiam vitiosam iterum a se propellat: de quibuspassim Hippocr. in Coac. aph. 30. Conruisi in febre, manuum pedumque dolor, maligna: malignus quoque ex femore doloris impetus. Sed nec genuum dolor bonus. Quin et suturarum dolores maligni sunt, ac mentis emotio, tum alias quoque, tum si in urina quid sublime innatet. Et 2. prorh. 1. Se quippiam in urina sublime petierit, occultato coxae dolore, dilirium portendit. Malum quoque esse dolorem in aliquea parte non sentiri, et iis, qui dolentes parte aliqua dolorem non sentiunt, mentem aegrotare, supra ex 2. aph. 6. dictum est. 3. prorrh. 5. Lateris dolores ex sputis biliosis si absque ratione evanuerint in furorem aguntur. et ib aph. 78. dolores absque judicatione soluti, inutiles.

Eadem fere etiam est lassitudinum ratio. Nam quae cum signis coctionis, atque ex decubitu humorum a partibus nobilioribus propulsorum ad partes externas et musculos fiunt, bonum signum sunt, atque inprimis si post evacuationem, seu criticam, seu arte inssitutam, evanescunt. Si vero sine coctionis signis, et cum aliis symptomatibus pravis conjungantur, neque evacuatio minuatur, malum portendunt. Da quo 2. prorrh. aph. 3. Quibus alvus liquida, lassitudo, capitis dolor, sitis, vigiliae, obscuritas, et impotentia fuerit, ut hi mente moveantur, spes est. In Coac. aph. 35. Lassitudine detenti, caliginosi, pervigiles, sopore detenti, desudantes, recalescentes, male habent; cujus generis etiam est aph. 36. et. 45.

[note: Ex motu quid praesaegire liccat. ] Caeterum et quae eirca Motum accidunt symptomata, de salute vel morte multa exhibent praesagia. Corpora enim facile et recte moveri, bonum: non vero recte aut difficulter moveri, malum. De quo Hipdocrates, 2 Progn. t. 6. et 7. Qui morbo vexatur, facile convertaur, sitque resurgendo levis oportet. Se corpus omne grave est, et item manus ac pedes, majori cum periculo est.

[note: Ex decubitu quid praesagiendum. ] Huc referendus est aegri decubitus, cum et is ab animali facultate dependeat. Optimus autem est decubitus, quem sanus usurpare consuevit, ut est, 1. prognost. aph. 13. et in Coac. aph. 497. Solent autem sani in alterutrum latus decumbere, manibus, cervice, et cruribus parum inflexis, corpore erecto, non prolapso ad pedes. AEgrum itaque, ut Hippocrates 1. prognost. t. 13. habet, cubantem offendi a Medico oportet in latus dextrum aut sinistrum, ac manus, cervicem et crura paululum. retracta habentem, et omne corpus molliter positum. Ita enim plerique ben valentium cubant. Hunc. autem naturalem decubitum aegri non servant, vel quia ob virium debilitatem, aut instrumentorum vitium eum retinere non possunt, aut quia nesciunt, qualis sit commodior decubitus. Debilitati enim et fracti viribus distentis cruribus oblectantur, et moribund ad pedes devolvuntur; inquieti arque anxii nunc hoc nunc illo modo decumbunt, nullamque decubitus formam servant; delirantes. e lecto see


page 715, image: s0715

projiciunt, pedes, manus atque etiam pudenda nudant. De quo Hippocrates, 1. progn. t. 14, et seqq. Supinum vero cubare, manibus et cruribus extentis, minus bonum est. Se vero proclivior est, ac deorsum delabitur subinde ad pedes, majori repriculo est. Si vero nudos habeat pedes, nec admodum calidos, ac manus, collum, et crura dispergat inaequaliter, malum est. Significat enim inquietudinem. Exitiosum autem et hiantem dormire semper: si crura quoque supini cubantis admodum reducta distractaque sint. Si quis cubet in ventrem, nequaquam solitus ita dormire, quo tempere sanus fuit, molo est. Delirium enim, aut dolor circa ventris sedem significatur. Si vero velit residere aeget in ipso morbi vigore, in omni morbo acuto, malum; pessimum vero in pulmonia est.

Ad decubitum etiam pertinet inquietudo seu anxietas, quae ab Hippocrate per plures voces, nimirum [gap: Greek word(s)] exprimitur; atque id symptomatis genus significat, cum aegri in varias decubitus formas transinutantur, nec uno in loco, quiescunt, sed varie se jactant ac movent, modo se attollunt, modo dejiciunt, modo in latus, modo in ventrem, modo in dorsum decumbunt, nec ullam figuram servant. Anxietas autem haec si critica sit, mala adeo non set, neque perse de salute aut morte aliquid certi. praesagit. Ita non raro â stoniacho affecto fit anxietas, quae nausea et vomitu agnoscitur, et quae saepe vomitu tollitur. Sic interdum in febrium ardentium vigore, ob calorem anxietas accidit, quae talium febrium symptoma proprium est; et propreres minus metuenda, atque inprimis si crisis, circa quam omnia turbulenta esse solent, sit indicium, quam postea rigor, atque hinc sudor, vomitus, alvi dejectio vel haemorrhagia sub sequi solent, ut Galenus docuit, 2. prorrh. aph. 27. Si udicatorius, inquit, rigor ex inquietatione siat, morbum solvit, spuervenientibus sudoribs, vel vomitionibus commodis, vel alvo subducta. Reliquae inquietudines et anixietates omnes, ut est 2. prorrh. aphor. 27. malae sunt. Fiunt autem vel propter visceris alicujus inflam mationem, aut humores summê putridos, in venis circa praecordia aestuantes amit propter virium debilitatem. Atque inprimis malae sunt, quae cum refrigeratione accidunt, ut est in Coac. aph. 2.

[note: Ex convbulsione qui presagiendum. ] Eodem modo convulsiones, tremores, horrores, rigores, quarundam partium resolutiones, quid de aegro sperare debeamus, indicant. Convulsionem primo quod attinet, illa non solum febribus, sed et aliis pluribus morbis supervenire solet; unde plurima etiam indieia exhibent convulsiones. Ea autem pericnlosior est convulsio, in qua motus magis apparet depravatus, et contractio vehementior ac diuturnior: quae etiam plures partes occupat, et cerebro viciniores. Perniciosa quoque est, quae respira tione difficilem, interruptam, et suspiriosam reddit, musculis thoracis convulsis. Et a copioso sanguinis fluxu, aut


page 716, image: s0716

[gap: Greek word(s)] singultum aut convulsionem malam esse docet Hippoc. 5. aph. 3. et 4. Et 5. aph. 1. Convulsionem ab elleboro lethalent; Et 7. aph. 25. A medicamenti potione convulsionem mortiferam esse dicit. Et 5. aph. 56. in specie, de muliebri profluvio habetur, convulsionem aut animi defectum, si ei superveniat, esse malum. Convulsio quoque a vulnere perniciosa est, ut habetur 5. aph. 2. Si ebrius quispiam derepente obmutescat, convulsus moritur, nisi febre corripiatur, aut qua hora crapula solvitur, vocem recuperet. 5. aph. 5. Quae vero in febribus accidunt convulsiones, omnes quidem gravem morbum et periculosum indicant, non tamen omnes lethalem. Non minus periculosae sunt convulsiones, quae pueris accidunt, propter nervosi generis imbecillitatem. Id quod docuit Galenus, 1. Epid. comm. 2. t. 24. Pueri, inquit, propter nervosi generis imbecillitatem, convulsionibus sunt oportunissimi. QUo facilius etiam parvis de occasionibus hoc iis mali accidit, minusque est pernitiosum. Et Hippoc. in Coac. aph. 356. Convulsio febri succedens lethalis; minime vero pueris. Minus etiam habet periculi convulsio, ubi critica aliqua materiae motio ad caput aut nervosum genus facta est; aut quae propter morsum ventriculi ab acrimonia humoris, aut medicamenti, aut a contentione in vomendo oritur, et non diu perseverat. De quo convulsionum genere loquitur Hippoer. in Coac. aph. 156. Convulsio in febre facta, siquidem eodem die conquiescit, bonum. et aphor. sea. Convulsio in febre suborta, febrem solvit. eadem die, aut altera, aut certe tertia. Quod si tempus transgrediatur, quo incepit, nec desinat, malum. De reliquis convulsionibus omnibus est iliud Hippocratis, in Coac. aph. 269. Cum febre acuta convulsiones lethales: et 4. aph. 66. In acutis febribus convulsiones, et circa viscera vehementes dolores, malum. et seq. aph. In febribus per somnum pavores aut convulsiones, malum. Et 2. aph. 26. Convulsioni febrem accedere satius est, quam febri convulsionem. Et in Coac. aph. 357. Adultiores, et qui septimum annum excesserunt, convulsione in febre non corripiuntur: alioqui lethale est. Et si magna adsit virium debilitas, propinquae jam mortis signum est, unde Hippocr. 4. aph. 49. In febre non intermittente si labium, aut supercilium, aut oculus, aut nasus pervertatur, si non videt, si non audit, imbecillo jam corpore, quicquid horum acciderit, in propinquo mors est. Maxime vero exitialis est, quae phrenitidi succedit. Nec quemquam ita convulsorum se sanatum vidisse, aut alium narrantem audivisse, refert Galeaus 12. meth. med. cap. 8. Ubi hoc addit. Saepenumero convulsio accidit vel ex repletione partium nervosarum vel ex mordente et tenui humore, qui nervosa corpora rodit; vel ex ingenti frigore, quod tale quippiam, quale gelu, efficit. Atque hetres. convulsiones subinde percurantur. Sed quae exnervosarum partium siccitate provenit, insanabilis est. Ab ileo quoque vomitum, et singultum, et desipientiam, et convulsionem 7. aph. 10. et propter vigiliam convulsionem aut desipientiam, ib. aph. 18. malam pronunciavit Hippocrates.



page 717, image: s0717

[note: Singultus quid portendat. ] Convulsioni affinis est Singultus: qui quidem si citra febrem ac alium morbum a potu aut cibo, vel frigido, vel calido, vel acri ortum habeat, nihil insignis periculi portendit. Talis est singultus, qui pueris, cum se supra modum repleverunt, accidit, ut habet Galen. 6. aph. 13. et 8. de compos. med. s loca cap. 3. Talemque singultum vomitus curat, et sternutatio solvit 6. aph 13. At post nimiam inantionem, et cum inflammationibus ac febribus singultus semper periulosi sunt. Modoque dictum, singultum a copioso sanguinis fluxu aut [gap: Greek word(s)] malum esse, secundum aph. 3. et 4. sect. 5 Et inprimis si senibus supra modum purgatis singultus adveniat, non est bonum, ut est in 7. aph. 41. Cum enim immodicae purgationi superveniens singultus omnibus hominibus malus sit: senibus gravior esse solet, propter aetatis imbecillitatem. A vomitu quoque singultus et oculorum rubor, mulum. 7. aph. 3. Qui enim singultus fit humoribus totum nonnunquam ventriculum, saepius vero os ipsius et stomachum, infestantibus, si vomitione illi expellantur, cessat. Quod si, humoribus iis vomitu rejectis, singultus duret: vel cerebrum, vel ventriculum non parvam pati inflam mationem, denunciat. Oculorum autem rubor utriusque partis inflammationem. sequitur; sed cerebri magis. Est malus, singultus ab Epatis iustammatione. 5. aph. 58. et 7. aph. 17. Non vero semper ad inflammationem epatis singultus sequitur, sed ubi illa in maximam molem excrevit. Ita et ab ileo singultus, malum, 7. aph. 10. In omni vero febre singultus est periculosus; nisi sit criticus, et signa coctionis materiae in morbo manifesta appareant. Sic enim indicat crisin vomitione futuram. Sunt vero quaedam sebres, quibus hoc symptoma familiare est; ut fere per totum morbum singultus duret, cum febre augeatur ac remittatur, quae idcirco [gap: Greek word(s)] seu singultuosae nominantur. Suntque tales febres plerumque periculosae; et siunt ut plurimum inflamato tenui intestino aut epate. Nonnunquam herniosis accidunt, acute sebrientibus, nisi reposito intestino. Verum ut tam ex singultu certiora de mobi exitupossint sumi indicia, reliqua etiam signa perpendenda: Quae si lethalia et pernitiosa sunt, certius etiam de morte aegri faciunt indicium, qua lia signa sunt vomitus mali, sudores frigidi, extrema frigida non recalescentia. Hinc illud 1. prorrhet. aph. 32. Aphoniae cum singultu pessimae. Et in Coac. Vemitibus sinceris, singultus malum, mala quoque convulsio. Et ib. aph. 45. delassati, singultuosi, soporsi, male habere significantur.

[note: Tremor quid significet. ] Tremor musculorum et nervorum affectio est, viriumque; imbecillitatem significat, ut quae oneri ferendo pares non sunt. Itaque; si in principiis morborum accidat tremor, qui nec a vigilia, nec inedia, aut lassitudine, vel venere, vel simili evidenti caussa ortum habet, humorum multitudiem


page 718, image: s0718

significat; et propterea morbum non carere periculo, praecipue si longior vel gravior futurus sit, indicat; cum virium debilitas. semper suspecta esse debeat. Eoque majus periculum denuciatur, si alia gravia sumptomata conjungantur. Qui vero postea apparet tremor, si a critica humorum ab interioribus ad musculos expulsione fiat, praecendentibus coctionis signis, nihil mali denotat, sed solum instantis crisis signum est. Ita labri inferiori tremor; instante crisi, vomitus indicium est. Tremor quoque paralysi succedens non malus judicatur: quoniam indicium est naturae vel vincetis morbum, vel minuentis, ut abolitus antea motus iterum recuperari, etsi aegre et dimintuê, incipiat. Reliqui tremores omnes sive in febribus ardentibus, sive in cerebri inflammatione, sive quocunque modo laeso principio nervorum accidant, mali sunt. In febribus ardentibus tremoribus delirium succedit, ut est 6. aph. 26. [gap: Greek word(s)] materiae facta e venis in nervos; sed cum aegri detrimento. Cum enim priori morbo succedit alius perinde gravis aut etiam gravior, viribus hac ratione consumtis, exiguam tunc vitae spem superesse necesse est. Et qui ad manum resiliunt, male habere judicantur, in Coac. aph. 59. Aliquando enim, si manus aegri diligenter spectetur, aut attingatur, intremiscentem illam revelli subito animadvertimus, qui morus est ex tremore et convulsione mixtus, ac [gap: Greek word(s)] appellari potest, ex 3. prorrh. aph. 13. Estque periculosa affectio; non tamen simpliciter. In longis enim febribus, ubi multa cruditas est materiae, minore illa periculo accidit, nervis non tam exsiccatis, quam humore madentibus, unde et muti evadunt. In acutis vero et ardentibus, ubi incendio febrili nervi laesi sunt, lethale signum est, ac fere delirium et convulsio sequitur, unde aegri moriuntur. In vehementi quoque phrenitide et melancholia ex bile flava in atram exusta, tremores fiunt mortiferi, teste Hippocrate, 1, prorrh. aph. 14. in Coac. aph. 88. 93. Tremor quoque in apoplexia vel lethargo accidens, malum signum est. Indicat enim, quod virtus extreme oppressa exsurgere nititur ad expulsionem materiae, in quo tamen conatu deficiens, extincto calore naturali, tandem succumbit.

[note: Horror quid praesagiat. ] Horrores interdum criticas evacuationes antecedere solent. Ideoque si in febribus continuis ea horâ, qua exacerbatio fieri solet, praecedentibus signis coctionis, horror superveniat, indicium est futurae crisis, et bonus habetur idcirco, si evacuatio aliqua bona sequatur, febrisque remittere incipiat. Alias, horrores in febribus continuis boni non sunt. Nam si in principio morbi appareant, maximani humorum pravitatem adesse significant, ob quam natura expulsionem quidem tentat, sed ob imbecillitatem persicere nequit; et proinde mali habentur. Eodem modo mali judicantur, qui cum mala aut difficili crisi fiunt. De quo


page 719, image: s0719

Hippocrates, 7. aph. 4. A sudore horrores, non bonum. Et in Coac. aph. 46. et 2. prorrhet. 43. Qui crebris levibusque horroribus desudant, difficili morbo laborant. Et in Coac. aph. 36. Lassitudine laborantes cum horrore, judicii modo leviter exsudantes, et celetiter incalescentes, male habent, tum praesertim, si eo tempore sangun e naribus stillaverit.

[note: Riger quid pranunciet. ] Rigores, qui in intermittentibus accuidunt, periodice, eorumque quasi symptomata sunt, nihil mali significant, de quibus Hippocrates, 4. aph. 63. Quibus in febribus die certo rigores repetunt, eodem febres solvuntur. Nec in continuis mali sunt, qui post signa coctionis accidunt, et criticarum evacuationum signa sunt, et post quas corpus iterum incalescit, atque aliqua evacuatio critica sequitur, et morbus vel tollitur, vel imminuitur; ut docet Hippocrates, 4. aph. 58. Si, inquit, febre ardente laboranti rigor superveniat, solutio fit. Reliqui rigores, qui fiunt cruda adhuc materia, â quibus corpus non incalescit, quos nulla aut mala evacuatio nec morbi remissio sequitur, et cum aliis malis signis apparent, omnes mali sunt. Hinc Hippocrates, 4. aph. 29. Febricitantibus, si sexto die rigores fiant, judicationem habent difficilem. Et 2. prorrhet. aph. 31. Ex rigote refrigerationes, quae non recalescunt, malae. Caloris enim nativi languorem extinctionemque significant, ut habet Galenus, in comm. Et, in comm. aph. 35. scribit: Rigor inmorbis postea apparens, si judicationem non intulerit, deterrimum existit. Et 4. aph. 46. et in Coac. 9. Si Rigor in febre continua aegro jam debili incidat, lethale est Et 2. prorrh. 30. Ignorantia cum rigore mala; mala quoque obltvio. Ibid. aph. 57. In coculorum perversione cum febre et lassitudine rigor, peruiciosus; comatosique in his male habent. In coac. aph. 1. Qui ex rigore perfrigescunt, cum capitis ac cervicis dolore, vocis defectione ac levi sudore, ii ubi vires quasi resumsisse videntur ac voce edita moriunur. Et ibid. aph. 7. Rigores cum sopore aliquando lethales sunt. Et facies incensa cum sudore malignitatem significat: iisdemque posteriorum partium refrigeratio convulsionem accersit. Ac omnio posteriorum partium refrigeratio convuisionem minatur.

[note: Torper qui prasagiat. ] Porro Torpor, qui quaedam parva paralysis est, et sensus ac motus difficultas, perpetuo malum signum est. Praeter id enim, quod citra febrem apoplexiam praenunciat, in febribus etiam, cum caloris nativi exstinctionem, cerebrique refrigerationem significet, insigne periculum portendit; de quo in Coac. aph. 14. Rigores multi torporem inferentes, maligni.

Tandem inter vitiatos partium peculiarium motus maxime vitia vocis sunt conspicua, et plurima salutis vel mortis indicia exhibent, Vox autem vel vitiatur, vel aboletur. Viriatae voces sunt, tremulae, clangosae. Vox claugosa, quae a gravi tono inchoata in acutum desinit, qualis gruum est, periculum minatur; cum summam exsiccationem vocalium instrumentorum denotet; eamque malam esse pronunciatur, 2. prorrhet. aphoris. 12.


page 720, image: s0720

Et 1. prorrh. aph. 17. Ex vomitu gravi, fastidioque vox clangosa, oculique concretum pulvisculum habentes, vesaniam ostendunt. Et aph. 19. habetur: Vacillationes mentis cum voce clangosa, linguaeque convulsiones cum tremore, et voces ipsae obtremiscentes, mentis indicant alienationem, duritiesque his perniciosae, Et in Coacis aph. 257. Vox acuta et lugubris et oculorum hebetudo convulsionem minatur. Daloribus autem ad inferiora versis fit, ut aegri facile ferant. Et aph. seq. Cum voce tremula, alvi praeter rationem solutio, in iis longiore tempore perseverante malo, lethale.

[note: Aphonia quid significet. ] [gap: Greek word(s)] etsi nunquam bona sit, aut periulo careat: tamen non semper lethalis est. Talis est, quam critica evacuatio sequitur. De qua in Coac. aph. 77. Qui in febre continua muti jacent, et oculis conniventibus nictantur, si e naribus sanguis effluxerit, et vomuerint, atque ex eo loquantur, et ad seipsos redeant, servantur. Quod si nihil berum accidat, cum spirandi difficultate, cito moriuntat. Cui cognata est illa, de qua Hippocrates, 5. aph. 5. Si ebrius quispiam repente obmutescat, convulsus moritur, nisi febre corripiatur, aut qua hora crapula solvitur, vecem recuperet. Periculosa quidem eitam est [gap: Greek word(s)] a cerebri laesione: non tamen semper lethalis. De qua Hippocrates, 7. aph. 58. Quibus occasione aliqua cerebrum vehementer fuerit concussum, mutus protinus fieri necessum est. Et in Coac. aph. 499. Quibus cerebrum concussum fuerit, et doluerit, percussis, aut aliter lapsis, statim privatur voce, non vident, non audiunt, ac fere moriuntur. Et quo brevius durat, eo cum minore est periculo: quo diutius, eo majus periculum significat. Reliquae vero [gap: Greek word(s)] fere omnes sunt malae et lethales; atque eo pejores, quo perniciosioribus signis conjunguntur. De iis in Coacis, aph. 245. Vocis defectiones cum virium exsolutione pessimae. Ibid. aph. 247. Quos vox cum febre absqua ulla judicatione deficit: ii tremuli intereunt. Et aph. seq. qui etiam habetur 2. prorrhet, 19. Quae in febribus aphoniae convulsorio modo fiunt, in mentis amotionem cum silentio transeuntes, lethales sunt. Et utrobique seq. aph. Quibus ex dolore aphoniae accidunt, ii tandem cum gravi cruciatu moriuntur. In Coac. aph. 254. Insaniae vehementes cum vocis interceptio ne, lethales. Ibid. aph. 252. In vocis defectione respiratio velut iis, qui suffocantur, commotis sursum scapulis, malum. Qui aphorismus et 1. prorrhet. 24. habetur, ubi Galenus [gap: Greek word(s)] per [gap: Greek word(s)] explicat, ubi scilicet aegri, dum inspirant, scapulas movent totas, ita ut per vestimenta motio conspicue appareat, tanquam valide ipsi superioribus thoracis partibus operentur. 1. prorrhet. 23. Aphoniae cum singultu pessimae.

[note: Facultatis vitalis robur unde aestimandum. ] Secundo facultatis vitalis robur atque infirmiras maximi ad salutem vel mortem praedicendam momenti est. Si enim haec morbi impetum ferre potest, nullum de vita periculum est: Si vero eadem morbi vehementiae succumbat, aegrum mori necesse est. Innotescit autem hujus facultatis robur inprimis ex pulsu; et deinde ex respiratione. Verum quid pulsus indicent, supra dictum. Hoc in summa quasi hîc addimus. Pulsum


page 721, image: s0721

omnem, qui a naturali symmetria recedit, bonum non esse. Languidissimus tamen, tardissimus et rarissimus est omnium pessimus: post hos est minimus, et mollissimus, et durissimus: postea frequentissimus, at non celerrinus neque maximus. Solus in extremis optimus est vehementissimus. Ex solis tamen pulsibus judicium facile non ferendum est. Sed et alia signa conjungenda sunt; et ad illud quoque attendendum, an pulsus ex morbo, an vero ob caussam aliquam externam, atque evidentem tales evaserint.

[note: Cordis palpitatio et lopothymiae quid arguant. ] Huc pertinent et cordis palpitationes, lipothymiae, et syncope; quae sacultatis vitalis dejectionem, et summum periculum indicant, si accidant ob ipsius cordis affectionem. Nam si cor solum per consensum afficiatur, licet et illud non bonum sit, non tamen ita periculosum est. Eacile enim reficiuntur spiritus, si leve saltem aliquod dispendium passi sint.

[note: Respiratio quid praessegiat. ] Respirationem vero quod attinet, spirationis facilitatem perquam magnam vim habere ad salutem in omni morbo acuto, qui cum febre infestat, et quadragesimo die judicatur, docet Hippocrates, 1. prognost. aph. 25. Nam, ut Galenus, in com. addit; si respiratio secundum naturam sese habeat, neque thoracem, neque cor ac pulmonem, neque praecordia, doloris quandam habere affectionem, quin etiam neque partes iis adjunctas, significat: atque eo magis, si alia etiam bona signa adsint. Contra vero respiratio praeternaturalis etsi semper lethalis non sit: tamen semper mala est; pessima vero, si cum aliis malis signis conjungatur. Unde Hippocrates, 4. aph. 50. Vbi in febre non intermittente difficultas spirandi et delirium acciderit, lethale. Sunt autem respirationum praeternaturalium plures differentiae. Magna et velox respiratio, ob usum urgentem fit, et magnam fuliginosorum excrementorum copiam significat; organa tamen sunt prompta, et facultas integra ac fortis aut parum immutata, ut est 1. de diffic. respir. c. 20. Magna vero et tarda solis mente motis contingit, ut ibid. Galenus docet. Magna respiratio et frequens, ut est 1. progn. aph. 24. alicujus ex instrumentis respirationis, ut sunt cor, diaphragma, pulmones, pleura, musculi, dolorem aut inflammationem significat. Cum enim non possint, ut opus est, dilatari, respirationis frequentia id compensari necesse est. Quia vero cum facultatis robore hoc fieri solet, salutis spem non adimit. Si vero spiratur spiritus magnus, multoque intervallo, delirium indicat, ut, ibidem, Hippocrates habet. Parva et velox respiratio fuliginosi excrementi copiam significat, verûm cum dolore aut inflammatione alicujus ex organis respirationi dicatis. Parva et tarda non multum fuliginum cum dolore aut inflammatione alicujus organi respirationis significat, et cum malis signis non parum periculi portendit, quod facultatem debilem indicet. Parvus spiritus atque


page 722, image: s0722

obscurus, ita ut aegrum vix respirare videamus, perpetuo malus est, virtutisque exsolutionem significat: cui si accedat frequentia, dolorem aut inflammationem in parte aliqua respirationi necessaria indicat, et propterea in acutis morbis periculum denotat, idque eo majus, si cum aliis pravis signis conjungatur. Parva vero et rara omnium est pessima; quod facultatis summam debilitatem atque exsolutionem significet: unde et tunc spiritus fere frigidus exspiratur; de quo Hippocrates, 1. prognost. aph. 24. Si spiritus frigidus de naso et ore spiratur, admodum exitialis jam est: et spiritus frigidus per nares redditus inter signa mortifera, et quae in morti proximis apparent, recensetur, 6. epid. com. 4. tex. 30. Est etiam pessimus et morti proximus, ut est in Coacis aph. 260. Spiritus extendens, urgens et obscurus; talis scilicet respiratio, quae sublimis est, in qua thorax maxime dilatatur, et aliquando etiam scapulae et pinnae narium moventur; quod vero inspiratur, paucum est, ut vix sensu percipiatur, densissimum tamen et frequentissimum, ob urgentem maxime necessitatem. Pessima quoque respiratio, quae fit cum stertore. Plerisque enim morientibus accidit, ut aliquando ante morte in gutture quidam strepitus, stertor, et quasi ebullitio audiatur. Et proinde talis cum stertore respiratio plerumque lethale signum est, inprimis si alia signa pernitiosa conjungantur. Etsi enim idem nonnunquam in principiis morborum, ob catarrhorum ad fauces et pulmones defluentium copiam, fiat, et tales non semper lethaliter stertant, sicut et asthmatici quidam: tamen talis stertor paulo post; excreto per tussim humore, cessat; cum lethalis ille stertor continuo magis augeatur.

[note: Naturalis facultatis symptomata quid praesagiant. ] Tandem etiam naturalis actionis symptomata aliquid de salute et morte praenunciant. Actionum autem naturalium plerarumque integritas maxima ex parte per opera, de quibus postea dicetur, cognoscitur. Hic igitur saltem de cibi et potus appetentia dicere libet.

[note: Ex appetitu quid praecognoscere liceat] Bene cibum appetere, idque a caussa naturali, nimirum penuriae sensu, bonum signum est. Facultatem enim naturalem sese recte habere significat. Quod ipsum docet Hippocrates, qui 2. aph. 33. scribit; bonum esse in omni morbo facile ferre, quae offeruntur; et 2. aph. 32. eos, qui initio morbi sortiter cibum aversati sunt, cibum postea appetere incipiunt, invaletudine facilius liberari. Interdum tamen accidit, ut aegri, adeoque ipsi moribundi appetant: qui tamen appetitus nullam salutis spem praebent, sed potius exitium metuere jubent. Id quod fit vel ob vitiosum et acidum humorem ad ventriculum delabentem, aut ob maxima corporis a morbo resolutionem. Ita in febribus ardentibus sitire quidem per se adeo malum signum non est: intensissima vero sitis laudanda non est, sed magnum in visceribus incendium significat. Appetentiae tamen


page 723, image: s0723

gradus quidam sunt. Primo enim optimum signum est, aegrum [gap: Greek word(s)] : deinde [gap: Greek word(s)] : tertio aliqua appetere et edere, ea scilicet, quibus per sanitatem delectabatur; alia vero aversari: quarto parum appetere, parum assumere: quinto appetere quidem, sed oblata aversari. Contra ciborum appetentia dejecta mala est. De quo Hippocrates, 7. aph. 6. In morbo diuturno cibi fastidium et sincerae dejectiones, malae. Et 6. aph. 3. In longis dysenteriis cibi fastidium malum, et cum febre pejus. Quandam enim, ut Galen. in com. habet, per consensum mortificationem advenisse ventriculo indicat. Nec minus mala inappetentia in morbis acutis, inprimis si alia signa perniciosa una appareant. Non sitire quoque in calidis et ardentibus morbis, in quibus lingua est squalida, arida et nigra, perpetuo malum. Etsi enim interdum etiam in morbis acutis sitis adeo non infestet, ob humorem a capite in ventriculum delabentem, eumque humectantem; idque per se nullum periculum certu portendat: tamen tum lingua est humida et mollis. Verum si lingua sit arida et nigra, vel delirium significat, ob quod aegri sitim non sentiunt, vel exsolutionem facultatis appetentis, vel utrumque. De quo est illud 2. prorrh. aph. 22. Sitis, quae non ex ratione in acutis morbis solvitur, mala est. Cum enim, ut Galenus, in comm. id explicat, neque per vomitum, neque per urinam, neque per sudorem, neque per dejectionem, neque etiam per abscessum judicatorium sitim solvi cotingat: non quod affectio sedata fuerit, sed quod sensus elanguerit, indicio est: idque si fiat, signum bonum non est. Quod si et linguâ siccâ manente, urinisque crudis manentibus, sitis tollatur, certius adhuc malitiam affectionis dignoveris: atque adhuc certius, si Medicus nihil tum refrigerantium, tum humectantium exterius adhibuerit. Prorsus autem in acutis morbis malum, si sitis perfecte tollatur.

Ut autem non sitire malum est, sitire vero in morbis calidis non malum est: ita immoderatius atque nimium sitire etiam bonum non est. Maximum enim, ut dictum, circa interna viscera ardore, atque ita morbum magnum significat. Exitii tame et mortis, nisi alia mala symptomata conjungantur, signum non est.

CAPUT VI. De Signis Salutis et Mortis, quae ab Excretis ac Retentis sumuntur.

INter excrementa reliqua maxime urinae observari solent, et non parvi ad prognosin instituendam momenti sunt. Cum vero in genere supra, part. 1. sect. 2 cap. 12. de iis multa dicta sint, et ex caussis differentiarum in urinis, quid sperandum sit, conjici possit: hîc tamen in specie breviter, quae urinae salutem, quae morte portendant, complecti libet. Vrina autem optima, ut Galenus, 1. de crisibus cap. 12.


page 724, image: s0724

[note: Praesagia ex urina. ] docet, est substantia mediocris, colore subrufo vel subfl. ivo, cum sedimento albo, laevi et aequali. Seu, ut, ibidem, rem brevissime complectitur, quae est sanorum similima. Cum enim pro varia corporum temperie, aetate, sexu, vitae genere, aliisque circumstantiis variae sint urinarum differentiae: optima est urina, quae recte valentium urinis quam similima apparet. Vrina itaque, ut docet Hippocrates, 2. prognost. 26. optima est, si candidum fuerit sedimentum, laeveque et aequale per omne tempus, dum morbus judicatur. Si vero urina, ut ibidem habetur, aph. 27. fuerit subrubra, ac sedimentum subrubrum et laeve, diuturnior morbus est, sed admodum salutaris. Minus bona est, quae salte habet enaeorema; adhuc minus, quae tantum nubeculam. Aliquando tamen etiam enaeorema saltem, vel nubecula ad salutem sufficit; inprimis si color bonus sit. De quo Hîppocrates, 2. prognost. 29. Nubecula, quae invehitur in urina, si candida est, bona est: Et aph. 36. Consideranda in urina et nubecula est, utrum sursum fuerit, an deorsum, et item color, quem obtinet. Si enim deorsum feratur cum colore, qui dictus est, bona, commendandaque est: si sursum cum colore, qui dictus est, mala, damnandaque est. Deinde substantiae bonitas cum colore bono salutem promittit. Tenues vero cum colore bono, salutem quidem pollicentur, morbum tamen, qui longius ad coctionem tempus requitat, indicant, Dum autem urina tenuis fuerit ac rufa, crudum mordum significat, 2. prognost. 30. Et ubi diuturnus morbus fuerit, talis vero urina excernitur, periculum est, ne durare aeger possit, quoad morbus concoquatur. ibid. aph. 310. Si enim, ut Galenus in explicatione addit, morbus diutius inconcoctus permaneat, periculum imminet abolitionis, nisi facultas morbo resistens quam maxime valeat. Crassae, quae post principium minguntur, quoque bonae sunt, si prius tenues fuerint. Excrementa enim coctione crassiora reddi solent. Multae quoque urinae si die decretorio appareant, bonae sunt. Interdum non solum copiosae, sed et acres ac cum dolore utiliter excernuntur urinae. De quibus Hippocrates, 1. epid. com. 2. tex. 42. Solum vero, inquit, bonum maximumque inter signa, quae fiebant, quodque multos a maximis periculis liberavit, hoc fuit, quibus ad stranguriam diverterent, et in hoc abscessus fierent. Et seqq. text. Erant his urinae copiosae, crassae, variae, rubentes, purulentae cum dolore. Atque hi superstites omnes fuerunt, nec horum quenquam periisse cognovi. Turbidarum autem urinarum triplex est differentia: quia vel cum tales mictae fuerint paulo post resident; vel semper similes permanent; vel purae quidem minguntur, postea vero conturbantur: prava quidem exdictis tertia, mitis autem prima, media vero inter utramque secunda, ut docet Galen. l. 1. de crisib. c. 12 Quoniam, quae statim quidem residet, parum aliquid inaequalis turbulentiae superesse demonstrat; quae vero semper manet similis, vigere adhuc, quae in sanguine est, agitationem, ostendis; quae vero extra conturbatur, debet incipere concoqui: quare jure optimo ea pessima est. Nam et longiori tempore, et virtute forti indiget ad coctionem etc.



page 725, image: s0725

[note: Quae inter turbidas urinas sint pessima. ] Verum enimvero etsi hic Galenus urinas turbidas non clarescentes meliores iis, quae postea turbantur, statuerit: Hippocrates tamen turbatas, quae non resident, nec clarescunt, maxime damnavit, et claris, quae postea turbantur, pejores esse statuit: Ita enim de uxore Philini, 1. epid. com. 3. aegr. 4. Vrinam reddebat una cum convulsionibus affatim multam, raro admonentibus, crassam, albam, qualis est, quae in matellis diu stetit, cum agitatur, non subsidebat, color et crassitudo similis jumentorum urinis. Et ibid. aegrot. 11. de Dromeadai uxore. Vrinae crassae, albae, turbidae, cujusmodi sunt, quae in matellis diu steterunt, cum agitantur, non subsidebant. Et ipse Galen. 4. aph. 70. scripsit: Genus turbidarum urinarum non residentium, siquidem vires constent, longum fore morbum; si earum imbecillitas adsit, aegri mortem denotat. Et ratio idipsum suadet. Nam urinas non clarescere, indicio est, eas adhuc a calore praeternaturali turbari, naturamque a morbo superari. Verum si clarescant urinae, proculdubio claritas illa a calore naturali, coctionem jam inchoante, provenit; etsi cum sit adhuc imbecillior, illa diu persistere non possit.

Quantum colores attinet: boni sunt, subrufus, subcroceus, subluteus. Nec subrubram cum sedimento subrubro ac levi damnat Hippocrates, 2. prognost. 27. Contra vero urinae pellucidae et albae malae sunt, maxime vero si in phreneticis appareant. 4. aph. 72. atque eo periculosiores sunt, si post principium appareant, et diu perseverent. Cum enim summam cruditatem significent, ad quam superandam longo tempore opus est, si morbus sit vehemens, viresque non validae, certum exitium indicant. Urinam autem tenuem ac rufam crudum morbum significare, 2. progn. t. 30. Hippocr. scribit: et propterea peri culosum, inprimis si duret; cum metuendum sit, ne aeger tam diu, ut morbus concoquatur, durare possit. Nigra vero urina in acutis, nisi critice excernatur, semper maximum periculum denotat. Id quod Hippocr. docuit 2. prognost. t. 32. Exitiosior, inquit, est urina, si aquosa, foetida, nigra, crassaque est. Et aph. seq. In mulieribus et viris nigra; in pueris aquosa deterrima est. Et Galenus, lib. 1. de cris. cap. 12. Pessima omnium, ait, est urina tota denigrata; adeo, ut neminem unquam servatum viderim ex iis, qui talem urinum reddiderunt: Minus vero periculosa, si solum, quod subsidet, nigrum fuerit; atque adhuc minas, si id quod in medio jacet; ac multo minus, si nebula. Quod tamen ego hac aestate viderim, referam. Vir quidam in itinere incidit in febrem continuam satis ardentem, et cum huc ad nos circa quintum morbi diem venisset, urinam mihi monstravit plane nigram et turbidam, ac si aquae limosae atramentum miscuisset. Duravit ea per dies fere quatuor, sensimque postea et nigredo et turbulentia remisit, urinaque clarior et flavior fieri incepit. Febris tamen nondum plane desiit. Intumuit postea illi pes sinister cum insigni dolore. Remisit febris: tandem etiam dolor et tumor, ac convaluit. Post nigras oleosae pessimae


page 726, image: s0726

sunt, de quibus Hippocrates, 2. prognost. t. 35. Si pingue desuper natans aranearum speciem referat, damnandum est. Indicat enim consumtionem. Sunt quoque malae lividae et virides. Et virides quidem, si in sanis subito appareant, cum cordis morsu, veneni hausti indicium sunt, mortemque instare significant. In febribus vero lethale signum sunt. Et quidem pessimum, si mox a principio appareant. Damnat quoque Hippocrates, 3. epid. com. 3. t. 4. urinas tenues multas; sicut et multae crassae non residentes ac nihil juvantes damnantur. Omnesque omnino urinae multae in principio morbi improbantur; cum tum adhuc materia cruda sit, neque a natura utiliter excernatur, sed ab acrimonia humorum ad excernendum irritetur. Malae quoque paucae urinae in acutis febribus. Nimio enim aestu calorem absumi indicant: nisi forsan humor aliquis crassus exitum prohibeat, vel affectus aliquis praeter naturam sit ex partibus origini excretioni inservientibus. Mala quoque est urina pauca, si ad aliam partem ejus materia fluat. Hinc est in Coac. aph. 456. Aqua intercutem laboranti cum febre urina pauca purulentaque, lethale.

Quantum ad contenta, malae sunt urinae, quae non sedimentum, neque enaeorema, neque nubeculam habent; nisi aeger inediam passus sit, aut vigilaverit, aut laboraverit, aut corpus valde biliosum sit. Sunt quoque periculosae crassae urinae absque sedimento. Et si in urina sedimentum speciem referat farinae crassioris, malum est. Deterius vero, si squamularum more consistit. Si vero tenue et candidum admodum est, vitiosum est; furfuraceum vero deterius est. Hippocr. 2. prognost. 28. et ibid. aph. 29. Nubecula, quae invehitur in urina, si candida est, bona est: si nigra, vitiosa est. Malum quoque est, ut habetur 1. prorrh. text. 28. urinam aegris non recordantibus atque insciis reddi.

[note: Alvi dejectiones quid significent. ] Secundo alvi dejectiones quid significent, maxima ex parte docuit Hippocrates, 2. prognost. Et quidem duobus modis signa suppeditant alvi dejectiones, primo quatenus ventriculi et intestinorum praecipue coctionem indicant; deinde quatenus humores ex aliis partibus ad intestina confluentes manifestant. De bona quidem, aph. 13. haec habet. Dejectio optima est, si mollis constansque est, et eo tempore secreta, quo secunda valetudine assuevit, si copia ex ratione ingesti cibi est. Si enim talis excernatur, inferior venter bene valet. Et aph. 16. Corpulenta reddatur dejectio, morbo eunte in judicationem, oportet. et aph. 17. Subrufa vero, nec admodum graveolens esto: et aph. 19. In quovis morbo venter mollis corporatusque sit, necesse est. Dejectiones vero, quae ex humoribus ad ventrem aliunde decumbentibus fiunt, bonae sunt, si sunt criticae; quod cognoscitur ex eo, quod cum signis coctionis, in morbi statu, dieque decretorio, accidunt, aegrumque morbo levant. De quo Hippocr. 1. aph. 2. In turbationibus alvi et vomitionibus, quae sponte fiunt, si qualia oportet purgentur, confert ac facile ferunt. Et 2. aph. 14. In fluxionibus alvi excrementorum non in deteriora facta mutatio juvat. Et 4. aph. 28.


page 727, image: s0727

Quibus dejectiones sunt biliosae, superveniente surditate, cessant; et contra, quibus surditas adest, biliosorum dejectione finiuntur. Mala contra dejectiones, et quae exitium portendunt, a bonis recedunt substantia, quantitate, colore, odore, tempore, in quo apparent; neque fiunt cum [gap: Greek word(s)] atque aegri tolerantia. De substantia est aph. 6. in 1. prorrh. Si intercepta alvus parva, nigra et in spiras circumducta ad necessitatem dimiserit, et per nares eruptio fiat, malum. Quod enim sicca et in spiras circumvoluta sunt, accidit, quod longiore tempore retineantur, propter copiam igneae caliditatis: si autem praeterea nigra quoque fuerint, flagrantem ardentemque circa medium corporis affectionem esse declarant, atque ob id mala existunt. Liquida admodum mala non est, si habeat praeterea alias conditiones bonae dejectionis. De quo Hippocrates, 2. prognost. 14. Dejectio madens ex usu est, si nec stridet, nec crebro aut paulatim excernitur. Frequens enim desidendi labor insomnium facit. At si universim et saepe dejiciatur, periculum defectionis animae imminet. Aquosa vero pejor est: â majore enim cruditate ortum habet, crudorumque humorum copiam significat, quae non nisi longo tempore coqui potest. Et propterea in morbis biliosis et vehementibus lethalis est, si una urinae non bonae appareant: in mitioribus vero longum morbum significat. Hinc Hippocrates, 2. prognost. aphor. 20. Aquosa admodum, aut candida, aut admodum crocea, aut spumans dejectio, mala censetur. Et 2. prorrhet. aphor. 3. habetur: Quibus alvus liquida, lassitudo, capitis dolor, sitis, vigiliae, obscuritas et impotentia, ut mente moveantur spes est. Damnatur et exigua, glutinosa, candida laevis dejectio, 2. prognost. 21. ut et sequenti aphorismo pinguis et opima, ac foetida. Tales enim dejectiones fiunt a calore vel solam pinguedinem, vel etiam ipsas solidas animalis partes colliquante. Etsi enim etiam â cibis pinguibus aut lentis interdum talia excernuntur: tamen quae â colliquatione fiunt dejectiones; eo ab iis differunt, quod illae copiosiores sunt, atque non semper albae; hae paucae, viscidae, albae. Laeve vero, quod alias malum, perniciosum est. Ut enim, sicut Galenus, in comm. habet, quicquid salubre est, id omne salubrius redditur, quoties aequale est: ita quicquid malum est, id omne evadit deterius, si aequale existat. Utrumque enim per omnem materiam apparet, quae aut naturae comptum accepit, aut turpitudinem pravitatis. Unde sincerae dejectiones in acutis damnantur, recteque dictum, 2. prorrh. t. 15. Dejectiones in spumosas sincerasque desinentes exacerbant. Et ib. aph. 18. In acutis biliosis albicantes spumosae et pericholae dejectiones malae censentur. Spumosae enim dejectiones vel â capite, si albae sunt, materiam defluere significant, de quo 7. aphor. 30. Quibus per diarrhoeas spumosa sunt alvi excrementa, iis â capite fit defluxus: vel indicant copiam crudorum humorum, cum flatuum admistione, et, quod pessimum est, ac in acutis


page 728, image: s0728

febribus accidere, et colliquantis morbi indicium esse solet, vehementiam caloris fervidi cum aestuoso spiritu.

Eodem modo periculum portendunt excretiones, quae a naturali colore desciscunt, albae, rufae, cruentae, aquosae, virides, lividae, nigrae, versicolores; nisi critice excernantur. Primo enim, albae dejectiones, nisi ob cibum assumtum tales sint, in morbis acutis, maximeque in cerebri inflammationibus malae sunt; sive tales reddantur ob meatus, per quem bilis ad intestina descendit, obstructionem; vel epatis, cerebri, aut alterius ex partibus superioribus incendium, ob quod bilis ad illa rapitur. Hinc illud, 1. prorrh. aph. 13. 21. In phreniticis alba dejectio, malum. Et 2. prorrh. 18. In acutis biliosis albicantes spumosae et pericholae dejectiones, malae. Biliosas et cruentas excretiones damnavit Hippocrates, 4. aph. 47. Excretiones, inquit, in febribus non intermittentibus lividae, cruentae, foetidae, biliosae, omnes malae: commode tamen si prodeant, bonae. Eadem quoque est eorum, quae per alvum et urinam excernuntur, ratio: si quid vero, quod non juvet, per haec loca excernatur, malum. Communis enim, ut Galen. in comm. addit in omnibus ratio est, malas vacuationes affectionum pravarum signa exsistere. Sunt autem malae, bene et commode fiant, id est, nisi coctio praecesserit, et [gap: Greek word(s)] seu mali per materiae noxiae vacuationem levatio sequatur. Et in Coacis aphor. 43. Quibus prodeunte egestione [note: Rubrae alvi dejectiones quotuplices. ] alvi biliosa ad pectus morsus ac amaritudo sentitur, malum.

Rubrarum dejectionum sunt quinque genera. Unum est, quando sanguis, sola quantitate peccans, repente aperto vasis osculo effunditur, quod fit in suppressis mensibus, in mutilatis, et ab exercitiis et laboribus consuetis ad otium conversis. Altorum genus, quod aquae, quâ recens mactata caro abluitur, simile est, fit ab intemperie epatis frigida. Tertium accidit exulceratis intestinis. Quartum fit a jecoris caliditate, ob quam vel etiam diuturniorem in aliquo loco moram sanguis aduritur. Quintum est, cum interdum haemorrhoides aperiuntur. Tot itaque cum sint rubrarum egestionum differentiae, diligenter distinguendae sunt, ne mali specie decepti, tales evacuationes perpetuo malas putemus. Quapropter memoriâ omnia, quae praecesserunt, complecti debemus, et si videamus, et ex omnium collatione agnoscamus, signa coctionis praecessisse, etsi perniciosa excernantur, post naturae victoriam: tamen potius spem propinquae salutis, (quoniam ab expultricis robore, corpus vitiosis humoribus liberantis, vacuationem prodire ex signis coctionis praegressis cognoscimus) meriro concipimus, quâm aliquid mali metuimus. Interdum vero sanguis in intestinorum sinuosis anfractibus, et exilibus illis venis ita assatur, ut nigrescat, et picem plane referat.



page 729, image: s0729

[note: Sanguis niger, humor melancholicus, et atra bilis quomodo discernenda. ] Itaque discernere haec tria, sanguinem nigrum, humorem melancholicum, et atram bilem, utile est. Sanguis enim niger et concretus non semper male excernitur, sicut nec humor melancholicus. Atra vero bilis exquisita nunquam excerni e crisi quidem, ob summam malignitatem; nisi illa ab aliorum humorum permistione mitigetur. Distingui autem haec tria ita possunt: sanguis ater in anfractibus exilibusque venis concrescit, neque ut atra bilis, aut succus melancholicus liquidus est. Intincta quoque lintea ab eo rubescunt: Et plerumque praecessit, vel tales dejectiones comitatur cruenta vomitio, sanguinis per alvum dejectio, haemorrhagia narium. Atra bilis ab aliis humoribus facile discerni potest. Splendet enim, vehementer adstringit, acidum foetet, terram fermentat, nec a muscis gustatur; estque substantiâ quam humor melancholicus tenuior, calida et acris, instar aceti mordax et erodens.

Viridis autem et aeruginosa dejectio bilis aeruginosae est indicium, quae ad atram bilem tendit, et caliditatem atque acrimoniam conjunctam habet, et proinde morbum calidum et siccum arguit. Inprimis autem perniciosi morbi argumentum est, si a parte aliqua praecipua, et viscere, erysipelate laborante, excernatur. Nonnulli etiam virides dejectiones fieri volunt a colliquatione, cum caro pinguis ab ardentibus febribus liquescit et resolvitur. Tunc enim humor saepe infra et supra erumpens bili flavae similis est, a qua tamen differt odoris foeditate, et rusus magis est, et viscosus, et oleosus: qualia excrementa in pestilentibus morbis nonnunquam apparent et conspiciuntur, teste Galeno, 4. aph. 21. Livida si appareant excrementa, partium inferiorum vehemens frigus, et veluti mortificationem quandam significant. Sunt quoque malae versicolores dejectiones, ut docet Hippocrates, 2. prognost. aph. 23. Si versicolor est dejectio, diuturnior quidem est, sed nihilominus exitialis. Et 4. aph. 21. quo colores ipsorum pejores plures fuerint, eo sunt deteriores: Malae quoque sunt foetidae, omniumque pessimae. Et pauci servantur, quibus in febribus acutis fiunt dejectiones foetidae, liquidae, pingues, flavae, quasi quis in jure pingui luteum ovi dissolutum cum magno foetore injecerit. Colliquationem enim summamque putredinem ac virium debilitatem indicant.

Verum in his omnibus dejectionibus dijudicandis semper cibi ratio habenda est, et videndum, num ex cibo assumto illa qualitas ortum habeat. Ut enim urinae assumtorum ciborum, et potus qualitates nonnunquam referre solent: ita et alvi foeces easdem nonnunquam retinent. Unde ex aliis cibis assumtis excrementa flaviora, nigriora, foetidiora, quam ex aliis dejiciuntur. Atque ita omnia, quae apud Hippocratem passim extant ab excrementis prognostica


page 730, image: s0730

ita accipienda sunt, si ob morbum et praeternaturalem constitutionem in corpore talia sint, non vero propter assumtum cibum.

[note: Vomitus quid praesagiat. ] De vomitibus etiam generale est illud Hippocratis, 1. aph. 2. In turbationibus alvi et vomitibus, qui sponte fiunt, si qualia oportet, purgentur, confert, et facile ferunt: sin minus, contra. In specie vero, 2. prognost. aph. 38. docet, vomitionem utilissimam esse, si pituita ac bile maxime permista sit, si non multa, non crassa sit. Sinceriorem enim esse deteriorem. Et omnino boni sunt vomitus, qui caussas morborum recte expurgant, seu, qui critice fiunt, id est, materia jam coctâ, diebusque decretoriis accidunt, et naturae morbi respondent, morbumque vel tollunt, vel imminuunt. Contra vero mali omnes sunt, qui in principio, et materia nondum coctâ accidunt, materiamque morbificam ac morbum non tollunt. Atque tales vomitus eo sunt pejores, si alia quoque perniciosa signa adfuerint. Tales sunt vomitus sinceri, ut jam ex Hippocrate, 2. prognost. aph. 38. dictum. Quod etiam habetur, 2. prorrh. 28. ubi vomitiones sincerae atque implacidae pro malis censentur. Si vero fuerit vomitio porracea, aut livida, aut nigra, quicunque ex his fuerit color, malum esse censendum est. 2. prognost. 39. Et seqq. aph. Si idem homo omnes vomit colores, exitiale admodum est. Ocyssimam vero perniciem indicat vomitio, si grave olet. Et omnis subputris ac foetidus odor in omni vomitione malus est. Et 2. prorrh. aph. 26. Vomitus cum varietate; mali, tum alias, tum si sese mutuo consequantur. Et 4. aph. 22. Morbis quibusvis incipientibus, si atra bilis sursum aut deorsum exierit, lethale. Pessimus quoque est vomitus ab ileo. De quo Hippocrates, 7. aphor. 10. Ab ileo vomitus, singultus, desipientia, convulsio, malum. Mali quoque sunt vomitus exigui biliosique, tum alias, tum si aegri supervigilaverint, narisque in his stillans, mala est, ut est, 2. prorrh. aph. 47. Nihil enim eorum, quae decretoria sunt, exiguum secerni oportet. Sed si id fiat, vel debilitatem naturae indicat; vel materiae copiam, quae tolerari nequit. Si enim parum evomatur, nausea vero vehemens sit, duplici ratione malum est, et ut caussa, et ut signum. AEgrotanti enim ventrem valde cocutit, et succi judicantur valde glutinosi ac pertinaces ori ventriculi inhaerentes, ita ut excludi et ejici minime possint. Si evomatur sanguis, si sine febre id accidat, salutare est, si cu febre malu, Hipp. 7. aph. 37.

[note: Sudores quid portendant. ] Sudores quoque saepe in morbis accidunt, et ipsi etiam salutem vel mortem praenunciant. Boni sunt, qui coctine jam factâ, die decretorio, et plerumque praecedente rigore accidunt, et calidi ac copiosi ex toto corpore fluunt, morboque levant. De quibus passim exstant aphorismi Hippocratis. 4. aphor. 36. Sudores febricitantibus boni, qui manare caeperint die tertio, quinto, septimo, nono, undecimo, decimo quarto, decimo septimo, vigesimo primo, vigesimo septimo, tricesimo primo, tricesimo quarto: ii enim sudores morbos judicant. Et 1. progn. 26. Sudor optimus est per omnes acutos morbos, si


page 731, image: s0731

per diem evenit decretorium, et integre sedat febrim. Bonus est, si ex toto corpore prodeat, faciatque, ut aeger facilius ferat morbum. Ex quibus facile est colligere, qui sudores mali sint, qui scilicet accidunt morbo adhuc crudo, signisque coctionis nondum apparentibus; qui quantitate peccant, et vel nimis copiosi, vel pauci sunt; qui frigidi, qui non ex toto corpore exeunt, aegrumque a morbo non levant, aut morbum salte non imminuunt. Primo enim si citra signa coctionis sudor accidat, malus est, et vel cum aliis signis perniciosis mortem, vel morbi longitudinem denotat; inprimis, si tantum in capite, cervice, collo aut thorace erumpat, aut sit frigidus, paucus, vel nimius. Multus v. sudor in febribus, si morbus eo non minuatur vel tollatur, malus: magna n. copiam, materiae, et propterea morbi longitudinem, et non raro in acutis, in quibus natura impetum morbi diu sustinere non potest, mortem significat. Unde Hippocrates, 4. aph. 42. Sudor multus, frigidus, calidusve semper fluens, frigidus graviorem, calidus minorem morbum significat. Ostendunt enim, ut Galenus, in comm. docet, utrique materiae copiam; sed alteri frigidam, qui sunt pejores; alteri calidam, qui illis minus sunt perniciosi. Et 2. prorrh. aph. 23. Sudor multus, si cum febribus acutis fiat, inutilis. Pauci quoque sudores mali sunt; cum significent naturae debilitatem, et expultricis irritum conatum. Maxime vero perniciosum signum est [gap: Greek word(s)] , paucus scilicet tenuisque sudor, vel toto corpore apparens, vel solum circa caput et thoracem, aut etiam circa frontem et cervicem, sed omnino nihil conferens. Copiam enim materiae, vel retentricis imbecillitatem, et humidi alimentaris solidarum partium colliquationem significat. Atque deterior est, ubi in nobiliori parte apparet, capite et thorace. Damnaturque hic sudor tum alibi, tu in Coacis, aph. 32. Qui in febre non intermittente tenuiter et crebro sudant, cum hypochondrii tensione, ii utplurimum maligno morbo laborant. Periculosi quoque sunt frigidi sudores, et ut Hippocrates, 4. aph. 37. docet, cum febre quidem acuta mortem; cum mitiore vero morbi longitudinem significant.

[note: Cur frigidi sudores mali. ] Cur autem frigidi sudores tam perniciosi sint, plerique caussam esse putant, materiam frigidam rebelem, quae neque a calore febrili superari et calefieri possit. Alii vero vix febres acutas ex humore tam frigido atque rebelli fieri posse existimant; ideoque sudores frigidos fieri statuunt a calore naturali partium solidarum pene emortuo; cum nimirum sudor ob calorem febrilem intus ferventem erumpens in partibus exterioribus calore naturali jam destitutis refrigeratur. Et quidem ejusmodi sudores semper mali sunt, quomodocunque erumpant, seu copiosi, seu pauci; seu ex toto corpore, seu ex capite, collo, pectore: perniciosiores tamen, qui circa caput solum aut extremas partes conspiciuntur. Imo in genere sudor saltem circa caput, vultum, et cervicem


page 732, image: s0732

erumpens, malus est, ut docet Hippocrates, 1. prognost. aph. 26. licet frigidus non sit. Minatur enim syncopen. Si vero et circa tales partes, et frigidus appareat, pessimus est: quippe qui non imminere solum, sed jam incipere syncopen indicet, ut addit Galenus, in comm. Atque ita fere idem periculum denotat sudor frigidus ex toto corpore, et calidus ex solo capite, et cervice. Nam, ut, ibidem, Galenus ait, si fuerit febris acuta, prorsus afferet mortem frigidus sudor, licet ex toto corpore prodeat; et item si circa caput, cervicemque calidus eveniat. Si vero mitior febris sit, poterit facultas non absumta prius ab acuta febre spatio temporis pravos humores concoquere. Qualiscunque autem sit sudor, si aegrum non juvat, inutilis est, ut est 2. prognost. 26. longumque morbum significat, vel etiam lethalem: id quod et 4. aph. 56. docuit Hippocrates, dum inquit: Febricitanti sudor superveniens, febre aegrotum non deficiente, malum. Prorogatur enim morbus, et plus humiditatis inesse significat. Tales sunt sudores, de quibus 2. prorrh. aph. 37. Si ex perfrictione sudantes recalescunt, malum. Et 1. prorrh. 7. Qui in hypochondrio refrigerata febre ardores relinquuntur, tum alias, tum in sudoribus, mali sunt. Tandem etiam sunt mali sudores, qui cum malis signis aliis accidunt. De quo in Coacis, aph. 12. Qui saepius inhorrescunt capite dolent, et subinde sudant, maligne habent. Et aph. 13. Qui saepius inhorrescunt multumque sudant, aegre sanescunt. Et 3. prorrh. aph. 33. sanguinis ad latus diversum eruptiones malae; ut si cum lien magnus fuerit ex dextranare fluat: atque res in hypochondriis ita habet: cum sudore dexterius id existit.

[note: Haemorrhagia narium quid indicet. ] Solent etiam saepius in acutis morbis haemorrhagiae ex naribus, ex haemorrhoidibus, utero accidere: verum frequentissime ex naribus: quarum quaedam morbum solvunt, salutemque praenunciant; quaedam etia periculum et perniciem portendunt. Bona, et quae salutem significat, haemorrhagia accidit cum signis coctionis; unde Hippocrates, 4. de rat. vict. in acut. t. 10. Si e naribus stuxerit sanguis, solvitur morbus; atque si sudores supervenerint judicatorii legitimi, cum urinis albis, crassisque et levibus subsidentiis. Verum enimvero etsi optimae sint haemorrhagiae, quae cum signis coctionis atque in statu accidunt: tamen et illae, quae in augmento vel etiam principio apparent, non semper damnandae sunt. Id quod confirmat historia Metonis, 1. epid. comm. 3. t. 24. ubi Galenus haec addit: Hic aegrotus confirmat illum [gap: Greek word(s)] : Largum de naribus sanguinis profluviu liberat utplurimum. Sane enim a solo sanguinis profluvio et judicatus et servatus: quamvis non omnino tuta signa haberet. Neque sine caussa haemorrhagiae, quam aliae excretiones, sine signis coctionis videntur esse tutiores atque utiliores. Nam sanguis ea, quam alii humores, praeparatione non indiget; quare et a Medicis mox in principio acutorum cum commodo venâ aperitur: praeterea sanguinis evacuatio universum


page 733, image: s0733

corpus refrigerat, et transpirabile reddit. Vetuntamen, ut prosit haemorrhagia talis, larga esse debet. Imo haec est secunda omnis bonae haemorrhagiae conditio, ut sit larga: modo etiam non sit nimia: quod ex eo deprehenditur, si fiat cum [gap: Greek word(s)] , febrisque symptomata minuantur. Terrio die critico accidere debet. De quo in Coacis est aph. 152. septimo, nono, decimo quarto, fluxus sanguinis e naribus utplurimum febres exsolvit. Quarto si in iis morbis atque corporibus accidit, quorum naturae atque conditioni sanguinis excretio convenit. Conveniunt autem sanguinis evacuationes in morbis acutis cum febribus, inprimis synochis, in inflammationibus pleurae, diaphragmatis, hepatis, lienis, in phreneticis, in corporibus, qui calido sanguine abundant. Tandem et hoc Medici in bona haemorrhagia requirunt, ut e directo partis laborantis accidat. Et in summa, bona est haemorrhagia narium, quae morbum aut tollit, aut minuit.

Contrario modo quae se habent haemorrhagiae, malae sunt. Primo enim etsi interdum etiam sine coctionis signis haemorrhagiae utiliter accidant: tamen longe tutiores sunt, quae cum signis coctionis fiunt. Et quae sine coctionis signis accidunt, nisi alia bona signa adsint, judicium difficile indicant; et si cum pernitiosis signis apparent, exitium praesagiunt. De quo in 3. Prorrh. aph. 34. Vbi sanguis ex naribus effluit, cum tenuibus sudoribus et totius corporis perfrictione, morbi malignitas et pernicies denunciatur. Et aph. 35. Post sanguinis eruptionem dejectiones nigrae, malae: pravae autem et intense rubrae. Et 7. aph. 9. A sanguinis profluvio desipientia, ut et convulsio, malum. Deinde quia in bona atque utili haemorrhagia requiritur, ut sit larga: parcior evacuatio, et proinde stillicidium sanguinis malum portendere videtur.

[note: An stillicidium sanguinis e naribus perpetuo malum. ] Verum an stillicidium sanguinis e naribus perpetuo malum signum sit, in controversia positum videtur. Plurimi quidem Medici plane periculosum et lethale signum esse existimant, sanguinis e naribus stillicidium; idque autoritate Galeni et Hippocratis, rationibusque quibus illi utuntur, persuasi. Ita enim Galenus, 1. Prorrh. comm. 2. t. 47. ad verba Hippocratis: naresque in his stillans malo est, haec addit: Excerni pauca in aegris unum quoddam ex signis est, quae ex toto pravitatem habent. Nihil enim eorum, quae decretoria existunt, exiguum secerni convenit. Sed quae ita evacuantur, omnia duorum alterum subeunt. Nam vel quae non queunt tolerari ob copiam ab affectis effunduntur partibus: vel imbecillitatem ostendunt naturae, quae proponit quidem superflua excernere, sed nequit. Et, 3. Epid. com. 3. t. 35. super verba Hippocratis. Nares pauca stillantes, haec habet: Hoc in comitibus est malignarum ardentium febrium, ut sanguinis profluvia levium. Et ut breviter dicatur: omnis de naribus stilla pravum est signum. Et 1. Epid. com. 2. t. 75. stillasse nares, perniciosum est signum, cum in aliis, tum maxime in febribus ardentibus. Docuit idem Hippocrates, in Coac. praenot.


page 734, image: s0734

t. 56. sec. dist. Anut. Foesii, 57. 179. 334. Caussasque ejus reddidit Galenus, supra alleg. loco, 1. Prorrh. com. 1. t. 47. tum 4. de victr. in ac. t. 67. dum ita scribit: Novimus, quod sanguinis e naribus stillationes malum quippiam semper esse ait, propterea, quod natura quidem cupiat, quod superfluum est, excernere, sed ob imbecillitatem nequeat, vel sanguinis crassitiem, vel densitatem, vel quaedam ex his, vel propter omnium concursum.

Verum contrarium etiam videtur docuisse Hippocrates, dum, in Coac. praenot. t. 87. in codice Foesiii, haec habet: [gap: Greek word(s)] . Quae sententia etiam habetur, 1. Prorrh. comm. 3. text. 40. Atque idem ex historia Metonis, lib. 1. Epid. comm. 3 text. 24. patet, cui die quarta de nare sanguis paulatim fluxit, postea vero affatim profluente sanguine et sudore adveniente judicatus est.

Et omnino non ita absolute et simpliciter stillicidium sanguinis e naribus pro lethali et pravo signo habendum est, sed cautione et distinctione utendum. Nam si ex materiae pravitate, multitudine, virium imbecillitate, aut his omnibus accidat, caussisque supra ex Galeno allegatis: omnino malum signum est. Et praecipue si in initio, aut quarto die id accidat, ut est in Coac. praen. t. 179. et initio Prorrh. aut undecimo, ut est in Coac. praen. t. 337. et 1. Prorrh. comm. 3. t. 54. Signa enim, quae diebus criticis, aut praenunciis apparent, firmiora sunt, quam aliis: et proinde si ea mala sunt, talibus diebus deteriora sunt. Si itidem sanguis, quo nares stillant, niger sit, merus ac sincerus, 1. Epid. comm. 3. t. 18. Si vero futurae crisis indicium sit: malum signum non est. Idque plerumque accidit, cum signa coctionis praecesserunt, morbusque per se salutaris est. Nam cum morbi acuti judicentur, sanguine ex naribus fluente, vel sudore copioso, die indicatorio, ut est in Coac. t. 150. Epid. comm. 2. t. 63. et 66. Galen. in com. et 3. de Cris. c. 2. accidit interdum, ut futuram haemorrhagiam praecedat, et significet stillicidium sanguinis. Ut enim die indicatorio interdum Natura quasi se accingit ad sudorem; levemque aliquem sudorem provocat, postea vero die critico copiosius eum propellit: ita etiam haemorrhagiae narium quasi praenuncium praemittit stillicidium sanguinis. Accidere tamen etiam potest, ut vel ob loci naturam, unde effluit, et ob partium densitatem, vel aliquam adhuc, sine tamen ustione, sanguinis crassitiem, mox copiosius profluere non possit. Stillare tamen quoque possunt nares interdum sanguine, atque exhibere copiosioris haemorrhagiae indicium, ubi coctionis signa non praecesserunt. Cujus rei exemplum nobis exhibet historia Metonis supra allegata. Nam cum a natura quaedam excretiones etiam sine coctionis signis non utiliter instituantur, si talem praesagiat stillicidium sanguinis e naribus, pro malo signo habendum non est. Quapropter


page 735, image: s0735

morbi natura perpendenda, et videndum, an per sanguinem judicari aptus sit; considerandumque a qua caussa stillicidium illud provemat, et quae alia signa adsint.

Ut vero nimis pauca sanguinis evacuatio mala est: ita non minus noxia nimis larga. Sive enim ex utero sanguis, ut docet Galenus, 2. aph. 22. sive ex haemorrhoide, sive vulnere copiose profluat: quibus ista acciderint, omnes actiones, aut certe maxima earum parte labefactari necesse est: nec vero sola ea incomoda sequutur, sed in aquam quoque intercutem ex his nonnulli inciderunt.

[note: E sputis quid praedici possit. ] Porro et sputa in affectibus thoracis, ut pleuritide, peripneumonia, magnam judicandi vim habent. Quid autem [gap: Greek word(s)] , quod alii sputum, alii screationem vertunt, significet, docuit Hippocrates, 2. Prognost. ab aph. 43. ad 48. Sputum, inquit, in omni dolore, qui affligit circa pulmonem et costas, cito prompteque screetur necesse est; permista appareat flava bilis admodum sputo oportet. Si enim multo post ab initio doloris screetur flava aut rufa, aut multam inferens tussim, aut non admodum permista, deterior est. Sputum enim flavum si sincerum est, cum periculo est: candidum vero, glutinosum ac rotundum, inutile est: si viride admodum et spumans; malum est: si ita sincerum fuerit, ut nigrum appareat, hoc difficilius est, quam illud. Quam sententiam repetit, in Coac. praedict. t. 390. in C. Foês. cum scribit: In omnibus autem laterum et pulmonum morbis sputum prompte ac cito exscreari necesse est, flavumque sputo permixtum esse necesse est; quod si multo post dolorem flavum, aut non commixtum rejiciatur, nec non sine multa tussi, vitiosum censetur. Omnino autem pravum flavum, si sincerum est et glutinosum, et candidum et rotundum, itemque vehementer ex virore pallescens, quodque spumosum est et lividum, et aeruginosum. Aliquanto vero deterius, quod sic est sincerum, ut nigrum quoque videatur. At flavum, cui paululum sanguinis permixtum est, initio quidem salutem pollicetur; quod vero septimo die, aut longiore spatio tale apparet, non adeo tutum. Admodum autem sanguinolentum, aut quod statim initio livescit, perniciem prae se fert. Nimirum si sputum coctum [gap: Greek word(s)] , hoc est, [gap: Greek word(s)] , intra tres dies, ut Philotheus, imo aphorismus 385. in Coacis praedict. exponit, appareat, et prompte ac facile breviore temporis tractu, ac sine insigni dolore, et magna tussi ejiciatur: morbum breviorem futurum significat, et qui ultra septimum diem non extendetur. Si autem crudum et tardius appareat, et cum magna difficultate ejiciatur, vix decimo quarto, aut vigesimo die aegrum liberatum iri significat: si nihil exspuatur plane, longus vel lethalis est morbus. Nam si cito et intra terrium aut quartum diem aeger coeperit exspuere; indicio est naturam esse forte, et materiam facilem, quae propterea cito vincetur, atque ita morbus brevi tempore finietur. Idem quoque significatur, si [gap: Greek word(s)] , prompte, sine dolore, et facile sputum ejiciatur. Nam quod brevi temporis spatio et sine dolore et


page 736, image: s0736

molestia magna actio perficitur, ipsa instrumenta esse expedita, neque obstructa; ac materiam obsequentem, et ad excretionem aptam, minus crassam ac lentam, neque ita tenuem, ut non facile sursum attolli possit, significat. At si multo postquam dolor et morbus coeperint, ut post septimum demum diem, aeger expectorare incipiat, exspectari judicium vix potest ante diem decimum septimum aut vigesimum. Nam in tam longo tempore multum periculi ipsis imminet. Primo enim vires succumbere possunt, et, ut Hippocrates, 1, de rat. vicit. in acut. t. 36. ait, prius, quam dolor solvatur, pereunt: deinde multi errores vel ab aegris, vel ab adstantibus, vel etiam rebus externis committi possunt.

Vult deinde Hippocrates, ut bilis flava admista sit sputo. Quaelibet enim inflam matio ex alicujus praecipue humoris abundantia gignitur, teste Galeno, 6. aph. 33. Pleuritis autem maxime et frequenter ortum habet a sanguine bilioso; et proinde sputum flavum, aut rufum proveniens, signa salutis aut mortis praebere potest. Sed tamen et ex aliis humoribus admistis ortum potest habere pleuritis, quorum notae e sputis sumuntur, et pro diversitate materiae spem salutis aut mortis ostendunt. Flavus itaque humor si sputo exacte et vehementer misceatur: tum inchoatae jam coctionis et naturae validae signum est, tum acrimonia materiae mitigatur, ut minus molesta sit. Si vero in excrementisquid sincerum sit, aut seorsim expurgetur, ut si una parte a bile flavescat, alia ob pituitam albicet: sacultatis concoctricis imbecillitatem, et morbi pravitatem declarat. Omne nimirum sincerum, inprimis flavum, magis viride, maxime nigrum, malum est. Colores enim varii. nascuntur ob vehementiam caloris et malignitatem, terminusque est in atra bile, quae omnium perniciosissima est: reliquae vero media sunt ad eum terminum, et propterea quod tenuior et magis alba est, eo minus calidam bilem denotat; quo vero magis crassa est, et ad nigredinem magis accedit, eo calidor est, et materiae, unde gignitur, et loci, unde emanat, vehementiorem calorem denotat, et magis prava est, partisque, quam erodit, majorem dolorem excitat. Solet et in talibus inflam mationibus interioribus, quae cute dinsa non teguntur, sanguis sputis permisceri, quia tenuis quaedam humiditas initio coctionis exsudat. Si igitur inprincipio, seu per primos quatuor dies, aut certe anteseptimum id accidit, salutem pollicetur, et citam morbi solutionem significat. Si autem post septimum aut tardius appareat, longitudo morbi significatur, a qua salus aegri facile in discrimen adduci potest. Sed sanguis is non multus permisceri debet: si vero sputum sit [gap: Greek word(s)] valde cruentum, periculum denotat, et vel ab erosione vasorum, quae a bile acri et erodente ortum habet, vel a ruptione,


page 737, image: s0737

ob vehementem thoracis compressionem, quae nihil ex inslammatione excludere atque exprimere potest, provenit.

[note: Abscessus quid significent. ] Cum vero, secundum Hippocratem, 1. Epid. comm. 2. tex. 44. non solum excrementa, sed et decretorii abscessus considerandi sint: tandem etiam quid abscessus, seu ea, quae in cute erumpunt, de salute vel morte praesagiant, videndum. Sunt autem abscessus boni, qui cum signis coctionis, aliisque bonis signis apparent, in die deretorio erumpunt, naturâ boni sunt, a loco a visceribus et membris nobilioribus remoto; qui perseverant, suppurantur, aegrosque juvant. Nimirum cum coctiones securitatem judicii portendunt, etiam ab scessus boni sunt, si cococto morbo; eoque meliores, si in die critico erumpant. Naturam vero et coditionem bonorum abscessuum describit Hippocrate 56. Epid. comm 1. t. 13. Tubercula, inquit foras extumescentia, et acuminata, in turbinemque gracilescentia, aequaliter mature scentia, non circumdura, declivia et non bifida, meliora: contraria vero mala; et si quamplurimum contraria, pessima. Deinde et quam longissime a parte. quae inprimis afficitur, absistere, et in parte ignobili erum pere, colore rubro, aut flavo esse debet, magnitudine mediocri, quae scil, copiae materiae respondeat, corpus vacuare, et sufficientem materiae morbificae quantitatem evacuare valeat, nec tamen major sit quam sustineri queat.

Contra mali sunt, qui erumpunt sine signis coctionis, et cruda adhuc materia, aut die non decretorio. Tales enim non a naturâ vincente morbum, sed coactâ, atque ante tempus irritatâ fiunt. Si etiam nimis magni vel parvi sunt, damnantur abscessus. Si enim nimis magni sint, praeterquam quod dolorem excitare possunt, metuendum est ne aliquid adhuc materiae intus in parte aliqua lateat. Nimis vero parvi abscessus non tollere possunt universam materiam. Unde etiamsi abscessus, qui ad extremas partes erumpunt, boni sint: tamen si partes minores, ut manuum aut pedum digitos occupent, periculosi sunt. Vel enim metus est, ne cum partes tales totam materiam recipere non possint, ea refluat, vel si recipiat eam, totam concoquere non possit, et propterea ob exstinctionem ealoris nativi pars gangraena et sphacelo conrripiatur. mali quoque sunt tumores, qui conditiones ex Hippocrate, 6. Epid. comm. 1. t. 13. enumeratas non habent; qui non boni sunt coloris, sed liventes vel nimis rubentes, nigricantes. Nec minus mali sunt abscessus, qui sine ratione, et sine praecedente aliqua evacuatione retrocedunt et evanescunt. Vel enim recidivam, vel pericula et mortem denotant. De quo Hippocrates, 2. Progn. aph. 68. Si abscessus evanescit, ac retrocedit, nequaquam egrediente screatione, ac febre detinente, difficilis morbus est: Periculum enim delirii, mortisque imminet. Ita et illi abscessus mali et periculosi sunt, qui prope viscera et membra nobilia erumpunt; unde


page 738, image: s0738

parotides semper suspectae sunt. Mali tandem sunt abscessus, qui non bene suppurantur; atque pessimi, qui corrumpuntur, et in caussa sunt, ut pars, quam occuparunt, pereat, vel universum corpus in periculum conjiciatur.

CAPUT VII. De Signis Salutis et mortis, quae ex qualitatum corporis mutatione petuntur.

REstat tandem, ut videamus, quaenam signa salutis vel mortis qualitates corporis mutatae, et externarum corporis partium inspectio exhibeat. Hoc fine autem vel totum corpus consideratur, vel partes aliquae saltem, ut facies, oculi et aures, maxillae, nasus, labia, dentes, lingua, fauces, hypochondria, extrema. [note: E corporis habitu quid praesagindum. ] Primo universum corpus quod attinet, etsi magnum malum non fit, corpus aegri sano dissimile reddi, cum a morbo illud mutari necesse sit: tamen, si habitu et colore sano non multum sit dissimile, melius est. Nihil tamen fere mutari, etiam bonum non est; id quod docuit Hippocrates, 2. aph. 28. cum ait: Non leviter febricitantium corpus sibi constare, nec minui, aut etiam plus aequo colliquefieri, malum. Hoc siquidem virium imbecillitatem, illud morbi diuturnitatem significat. Non vero sine caussa dicit Hippocrates, malum esse [gap: Greek word(s)] Nam si febris magna sit et vehemes, corpus sit facile resolubile, caussae corpora extenuantes, quas Hippocrates, 1. Progn. aph. 8. enumerat, praecesserint, si alvus resoluta admodum fuerit, homo vigilaverit, vel famem atque inediam passus sit: non mirum est, corpus extenuari. Malum quoque est in morborum declinatione corpora extenuata, etiam si cibum sumant, non refici: fiquidem humorum adhuc redundantiam, et proionde recidivam significat: id quod docuit Hippocrates, 2. aph. 31. Si a mobo, inquit, bene comedenti corpus non proficiat, malum. In hecticis vero, phthificis, peripneumonicis corpora carnem non recipere, pessimum est, et qui febribus ardentibus diu laborarunt, et carnes non recipiunt, et ad febres marasmodes accedunt, pessime. habent. Ut vero corpora nimis extenuari malum: ita non minus malum, corpora in acutis morbis inflari ac tumescere; quod plerumque ob calorem epatis debilitatum, et vitiatam sanguificationem accidit. Hinc Hippocrates, 2. Prognost. aph. 1. Aqua intercutem omnis, si ex acuto morbo existit, mala est. Non enim sedat febrem, sed dolorem admodum infert ac mortem. Verum hic alia etiam signa consideranda sunt. Nam interdum etiam sine periculo, corpus, atque inprimis peds, tam in acutis, quam longis morbis intumescunt. In acutis quidem natura humores critice ad pedes detrudente: in diuturnis vero calore longitudine morbi debilitato; quo postea instaurato, materia illa discucitur, tumorque evanescit.



page 739, image: s0739

[note: Colores corporis quale judicium sint. ] Colores corporis peculiaribus in morbis etiam varie mutantur, et ipsi etiam aliquid de salute vel morte praesagiunt. De reliquis mox in privatarum partium Qualitatibus mutatis dicetur: hic saltem de ictero dicemus, qui interdum morbis supervenit.

[note: Icteri Prognosticon. ] Fit autem Icterus, vel quia bilis non debito modo a sanguine separatur, et per convenientes vias expurgatur, propter meatuum vesiculae fillis angustiam; vel quia majore, quam par est, copia in epate generatur. Et quidem nunc bonum, nunc malum signum est morbis superveniens. Bonum signum est icterus in febribus, si fiat natura humorem biliosum critice ad ambitum corporis cutemque expellente. QUod ubi accidit, coctionis signa praecesserunt, neque, ut alias in ictero, si ab obstructione vesiculae fellis, vel apate obstructo aut inflammato, accidere solet, urinae corceo colore valde tinquntur, ve feces alibicant, aut tumor vel calor in hypochondrio dextro pereipitur, sed morbus solvitur vel minuitur. De quo Hippocrates, 4. aph. 64. Quibus per febres morbus regius die septimo, aut nono, aut undecimo. aut decimo quarto, supervenerit, bonum; nisi dextrum hypochondrium durum sit: alioqui minime bonum.

[note: An icterus ante septium in febribus malus. ] Contrario modo qui se habet icterus, pro malo censetur. Unde Hippocrates, 4. aph. 62. Quibus per febres morbus regius supervenerit ante diem septimum, malum. Quae Hippocratis sententia, an simpliciter vera sit, non immerito dubitatur. Nam frequeti experientia comprobatum est, plurimos febre laborantes, quibus ante septimum diem icterus obortus est, evasisse. Id quod et Plin. lib. 26. cap. 12. hist. natural. annotavit, minusque recte Hippocratem, icterum ante septimum diem mortiferum signum esse, docuisse putat. Verumenimvero Hippocrates icterum ante septimum febri superveniente non mortiferum esse dixit, sed malum. Neque n. ignoravit, etiam quosdam, ictero ante septimum superveniente, servatos fuisse: id quod ex 1. Epid. com, 2. tex. 65. videre est; potestque fieri, ut etiam ante septimum humor biliosus maxima ex parte concoctus sine damno expellatur; sicut et per id tempus interdum per ventre, vomitumque aut etiam aliis modis expelli solet. Verum cum raro ante septimum hic humor probe coquatur, et proinde utiliter expelli non possit: septimum diem terminum non sine caussa constituit Hippocrates, ante quem pro optimo signo vix haberi potest icterus, et vix ante septimum utilis esse potest; inprimis cum signis aliis non bonis et nisi alia accedat evacuatio.

[note: Facies quiae significer. ] Singularum vero partium qualitates mutatas quod attinet, principio, ut Hippocrates, 1. Prognost. aph. 5. praecipit, per morbos acutos faciem aegroti, sitne similis benevalentium, potissimum sui, considerare oportet; eo, ut Galenus, in comm. addit, quod quae in vultu existunt indicia, inprimis appareant, et vim obtineant maximam. Optima autem est


page 740, image: s0740

facies, quae similis est benevalentium: si vero quam maxime contraria simili sit, vitiosissima est, ut Hippocrates, allegato loco: ut et 6. Epid. com. 2. t. 34. ubi haec habet: In ingentibus malis si facies sit optima, fignum optimum; in parvis autem contraria honae significationi significans malum. Faciei nimirum sanorum similis optima est, et signum salutis certum exhibet, viresque maxime constare arguit; cum aliâs, calor et spiritus in facie, vel a levi etiam motu, evanescere et mutari soleant: atque ideo si id non fiat, in acutis morbis optimum signum est: etsi interdum morbi longitudinem denotet; cum in morbis nihil minni morbi longitudinem significet.

Facies, autem sanorum dissimilis multis modis fieri potest Vel enim, colore sanis, dissimilis redditur, vel distensione, vel extenuatione; et quo magis ac pluribus modis a sanorum facie recedit, eo majus malum denatat. Cuae omnia signa collegit Hippocrates in descriptione faciei, quam vulgo Hippocraticam nominant, quae a sanorum facie maxime recedit, atque exstat, 1. Progn. aph. 6. et 7. [note: Facies Hippetratica. ] Nasus acutus, cavi oculi, ad stricta tempora, aures frigidae contractaeque et fibrae earum inversae. et item cutis circa fiontem dura, intenta, arida, et color totius vultus viridis aut niger. Quae faciei mutatio maxime lethalis, inprimis in principio morbi; nisi, quod in sequenti aphorismo monet, vigilaverit aeger, alvus resoluta admodum fuerit, vel famem aut simile quid perpessus sit. Tum enim minori cum periculo est. Judicatur autem, ut idem docet Hippocrates, per diem et noctem, si ob has caussas talis suerit vultus. Se enim ab exteriore solum aliqua caussa talis vultus evaserit, emendationem per diem et noctem adipiscetur. Se vero ex affectione in corpore, aut permanebit talis, aut etiam deterior erit; atque signum exitiosum erit. Coloratior quoque facies saepe malum signum est. Nam etsi interdum tantum haemorrhagiae narium, aut abscessus post aures futuri sit indicium: nonnunquam tamen malum signum ess. De quo Prorrh. com. 2. aph. 14. Faciei color bonus et moestitia multa, malum. Si enim, ut Galenus explicat, florida quidem apparuerit facies, aeger autem valde tristis fuerit, quaedam in cerebro valde. calida affectio esse videtur, quae sanguinem exurit, eamque ob caussam bilem atram procreat gignitque Itaque si facies est rubra, alia etiam attendenda, quae si mala sunt, ut ferox delirium aut signa phrenitica, malum, et saepe lethale signum exhibet. Hinc est illud 2. Prorrh. 56. et in Coac. aph. 162. Qui capite dolent firmiter, delirantes, alvo suppressa feroci aspectu rubore in facie efflorescente, in posteriorem partem convelluntur.

[note: Oculi quid indicent. ] Inprimis vero in facie oculi perpendendi. Nam ut est in 6. Epid com. 4. tex. 28. Oculi ut valent, ita corpus, atque inprimis caput Nam si oculi sunt similes bene valentibus, colorem naturalem habeant, sint pleni, splendidi, lumenque sine molestia ferant, palpebras recte aperiat et claudant


page 741, image: s0741

sine lacrymis et sine excrem entis: bonum signum sunt, et non levem futurae salutis spem exhibent. Variae autem in oculis mutationes animadvertuntur, quas fere omnes Hippocrates complexus est, 1. progn. aph. 10. Si lucem effugiant oculi, aut nolentes allacryment, aut pervertanttur, aut alter altero fuerit minor, aut candidum rubidum habeant, aut lividas aut nigras venulas, aut pituita apparet circa obtutum, aut sublines tumidive oculi, vel cavi ad modum fuerint, vel totius vultus color evariet, haec omnia mala esse, atque exitiosa censendum est. Primo enim si lucem oculi refugiunt, alias nihil mali patientes cerebrum laesum, spirituumque dissipationem, et facultatis videndi impotentiam, quae a sensibili etiam non excellenti laeditur, significat, et majoris morbi, viriumque debilium, inprimis capits, argumentum sunt. Deinde cavantur oculi, absumta, quae orbitam oculi replet, substantia, ob morbi calorisque sebrilis magnitudinem: quod ubi fit, mali qui metuendum est. Pessimum vero, si aeger non videt, non audit; et si aeger non videt, non audit; et si imbecillo jam corpore hoc accidat, in propinquo mors est, ut docet Hippocrates, 4. aph. 49. Malum quoque signum est, siaegripraeter voluntatem et rationem, oculo scilicet nullo peculiari affectu laborante, illacryment. Certam enim virtutis retentricis debilitatem indicat. De quo Hippocrates, 4. aph. 52. Quibus in febribus, aut aliis morbis voluntarie illacrymant oculi, absurdum non est. Quibus vero praeter voluntatem, absurdum. Si vero pervertantur oculi, convulsionem, et hinc maximum periculum, si febri ardenti supervenerit, significant, ut supra jam dictum: inprimis, si alia signa periculosa conjungantur. De quo 3. prorrh. aph. 57. In oculorum perversione cum febre et lassitudine rigor pernitiosus; comatosisique in his male habent. Et 4. aph. 49. In febre non intermittente, si labrum aut supercilium, aut oculus, aut nalus pervertitur, si non videt, si non audit, imbecillo jam corpore: quicquid horum acciderit, in propinquo mors est. Et 1. progn. 12. Si pervertitur, aut lividae est palpebra, aut nasus, cum aliquo alio signo, mortem prope esse sciendum est. Malum etiam est, oculos assidue moveri atque instabiles esse, quod ex musculis, oculi tremore, propter mordicationem a bilis fervore, vel cerebri inflammatione, vel â delirio provenit. Si alter altero minor fiat, indicat exstingui facultatem regentem eum, ut Galenus explicat. Malum quoque est, si candidum oculi evadat rubrum, ut per temulentias, aut lippitudines alias fieri soler; nisi criticum signum sit. Copiam enim et fervorem sanguinis in cerebro et membranis, vel inflammationem significat. Pejus vero si venulae redduntur lividae, vel nigrae. Malorum enim humorum copiam, eosque ad cerebrum ascendere, calorisque nativi extinctionem significat. damnatur et pituita circa oculos concerscens non solum allegato e prognosticis loco, sed et 6. epid. comm. 1. text. 23. ubi inquit, Malum est et inarescens veluti spuma. Nec bonum est, si oculi


page 742, image: s0742

tumidi reddantur, et quasi promineant. Ved enim musculorum resolutionem, vel copiam humorum, vaporu, ac spirituum confluentium illuc, cerebrique inflammationem significat. Considerare etiam convenit, ut monet Hippocrates, 1. prognost aph. 11. suspectiones oculorum per somnum. Si quid enim candidae partis apparet sub calusis palpebris, nec alvi fluor aut medicamentum in caussa est, aut non ita dormire consuevit vitiosum admodum signum ac lethale est. Vel enim musculi oculorum convelluntur, vel facultas adeo debilis est, ut palpebras claudere nequeat.

Verum, quod saepius jam monuimus, videndum, ne critica signa pto lethalibus habeamus, et quod Hippocrates. 1. epid. conim. 2. text. 80. (dum inquit: Quibus in febribus acutis, atque adeo ardentibus spontane et erumpunt lacrymae, si reliqua non sint, exitialia, narium profluvium exspectandum. Qui vero incommode habent, his non sanguinis e ruptionem, verum mortem portendunt,) de lacrymis involuntariis monet, idem etiam de aliis signis plerisque, quae in oculis apparent, accipiendum est. Saepe enim in oculis aliqua mutatio apparet, quae tamen non est mala, sed criticae evacuationis signum. Id quod ex eo cognosci potest, si figna coctionis praecesserint, et alia mala signa non affuerint.

Sunt et malum signum aculi feroces et horridi, delirantium ac phreniticorum proprii, qui plerumque convulsionis, vel etiam mortis cum aliis malis signis sunt indicia: ut et fixi, quos concretos et stabiles nominant. De quo 2. prorrh. 11. Hebetatus oculus vitiatusque et concretus, immobilisque et tenebrosus fuerit malum. Concretus enim oculus, ut Galenus, in comm. explicat, fit propter moventim oculos musculorum immobilitatem. Immobilitas autem ea propter omnium ipsiu musculorum vel resolutionem, vel aequam, et quae in neutram partem vergat, tensionem proficiscitur, vel propter exctam moventis musculos potentiae imbecillitatem.

[note: Nasus quid indicet. ] Signa, quae ex naribus petuntur, quod attinet: damnari ab Hippocrate nasum acutum, jam dictum est, utpote qui virium naturalium magnamimbecillitatem significat. Malum quoque signum est, et convulsionem indicat, si nasus pervertatur, aut quomodocunque retorqueatur. Si pruriant nares praeter consuetudinem, nisi imminentem sanguinis fluxum indicet, futurum dilirium significat, propter vaporum humorumque ad caput ruentium copiam.

Aures quoque si lividae, nigrae, contractae, et frigidae spectantur, lethale signum sunt, ob calorem nativum extinctum.

[note: Maxillae quid arguant. ] His signis adjungi etiam potest faciei et maxillarum color viridis, aut lividus, aut niger, qui coloris nativi extinctionem et dissipationem significat. Et ut caetera signa in facie; ita etiam colores, tanto majus periculum denotant, quanto citius apparent, et quidem absque evidenti causa. Vehementissimus enim morbus


page 743, image: s0743

sit oportet, qui intra triduum ita vires dejicit, quantum vix longi morbi diuturniore tempore dejicere possunt.

[note: Dintes. ] Dentium quoque stridorem inter mala signa rerulit Hippocrates, 1, prognost. aph 21. Si quis, inquit, dentibus strideat in febribus, non consuetus a pueritia ita afficere, insanta signisicatur ac mors: sed in utrisque futurum praedicere periculum necesse est. Se vero mente commotus ita afficiat, admodum exitiosum jam est. Humor quoque glutino sus dentibus adhaerescens, notat humores crassos ac lentos esse, ac febrem validam, unde vires dijici necesse est.

[note: Lingua quid significet. ] Lingnam porro quod attinet, et ipsam sanorum linguae simile esse in acutis, optimu est. Indicio enim est, humorem vitiosum neque adeo multum esse, neque adeo calidum, putridum et malum, ut suis vaporibus linguae calorem mutet. Malum vero portendit lingua, si sit viridis, nigra et valde sicca, scissa, scabra, et quasi usta. De quo 1. prorrh. aph. 3. Densae linguae atque ardiae, phreniticae. Et in Coacis, aph. 229. Lingua, quae in principio horrida, in eodem vero calore permanet, progressu autem temporis exasperatur, et livescit, et rumpitur, mortem denunciat. Quod si admodum nigrescat, decimo quarto judicationem fieri promittit. Periculosissinia autem nigra, et ex virore pallescens. Inprimis vero aridae, durae, et nigrae linguae periculum indicant, si cum aliis malis signis appareant; atqua omnium maxime, si ubi ligua aspera et sicca est, aeger non sitiat. Vel enim delirii, vel extinctae facultatis, et proinde mortis signum est; si id non ex pituita in fauces dela bente, et sitim compensante accidat.

[note: Fauces quid arguant. ] Post linguam merito et Fauces considerantur. De faucibus autem scribit Hippocrates, 3 progn. 15. Quod fauces ulceratae cum febre difficiles sunt. Et si aliud quoque signum ex praedictus fuerit pravum, praedicendum, quod cum periculo morbus sit. Fauces enim exulceratae, ut Galenus, in comm. habet, labem indicant erodentis humoris. Et 1. prorrh. 11. In acutis morbis faucium sine tumore dolores et pusilli, et strangulantes, atque cum aeger hiaverit, non facile os tum cogere, tum claudere, mentis alienationem portendunt; ex his phrenetici fiunt, et perniciose habent. Et 4. aph. 35. Si sebre detento repente collum intorquetur, ac vix deglutire queat, nullo existente tumore, mortiferum.

[note: Ex hypechondriis quid colligendum. ] Exhibent et quaedam indicia Venter et Hypochondria. Ilia enim, ut est, 1. prognost. 27. saluberrimasunt, si dolore vacant, si mollia, et aequalia sunt dextia et sinistra parte. Et 2. prognost. aph. 19. In quovis morbo venter mollis corporatusque sit necesse est. Et 2. aphor. 35. In quovis morbo partes ad umbilicum et ventrem infimum pertinentes extenuatio et tabes malae. Interdum tamen tensa etjam hypochondria mala non sunt, sed crisin futura significant. De quo 3. prorrh. 35. Hypochondrii tensio cum capitis gravitate ac surditate, et quae consequenter fatigant, sanguinis denunciant profusione. Sed tum, ut aphorismo isto innuitur, hebetudines oculoru oriuntur. splendores oculis obversantur, caput


page 744, image: s0744

graye est, surdi fiunt aegri, faciesque coloratior redditur. Contra vero, ut etiam 1. progn. aph. 27. Hippocrates docet, malum est, si hypochondria inflammatione vexantur aut dolore, aut intenta sunt, aut inaequaliter affecta dextra ac sinistra parte. Et aph. 66. ait: In acutis febribus circa viscera vehementes dolores, malum. Et 2. aph. 35. Hypochondriorum tabes et extenuatio mala esse pronunciatur. Aut enim ingentem quandam siccitatem, aut flatum, aut inflammationem significat, et proinde vel ventriculum, vel epar, ve septum transversum affectum esse indicio est; quae si in febribus acutis graviter afficiantur, malum signum sunt. Veruntamen certa mortis signa vix exhibent: quare et reliqua consideranda sunt, quae si mala sunt mors eo certius praesagiri potest. Interdum et pulsus in hypochondriis percipitur. De quibus Hippocrates, 1. prognost. aph. 18. Si vero pulsus in ileis insit, perturbationem significat, aut delirium. Verum oclos talium conspicari oportet. Si enim crebro obtutus movetur, exspectanda insania est. Nisi enim talis pulsus crisin praecedat, id quod alia signa critica monstrant, malus est; inprimis si alia prava signa concurrant. Acci, dit enim aut propter septum transversum inflammatum, aut propter hum orem effervescentem, ex quo flatus multi elevantur, atque in caput ascendunt.

Tandem etiam extremitates corporis, ut aures, nares, manus et pedes hîc signa et prognosin suppeditant, Qualia sun, 4. aph. 48. In febribus non intermittentibus, si partes externae algent, internae uruntur et sitiunt, lethale est. 7. aph. 1. In morbis acutis, frigus partium extremarum malum. 2. progn. 4. et. 5. Si caput manus ac pedes frigidi sunt, ventre costisque calentibus, malum est: Optimum vero est, si corpus omne aeque calidum molleque est. Et aph. 6. 7. 8. 9. Si corpus omne grave est, et item manus ac pedes, majore cum periculo est. Si vero praeter gravitatem ungues quoque ac igiti lividi sunt, exspectanda mors continuo est. Si digiti ac pedes ommino nigrescant, non minus pestiferi sunt, quam si liveant: sed alia signa consideranda sunt. Se enim facile ferre malum appareat, et aliquod aliud signum salubre affuerit, morbum vergere spes est ad abscessum, ita ut aeger sit convaliturus, corporis vero nigredo casura. Si genitale testesque convelluntur, dolor vehemens ac mors significatur. Ad qualitates corporis mutatas pertinent etiam odores, qui exspirante corpore aegrotantis, qui, ubi secundum naturam sunt, robur monstrant: ubi praeter naturam, imbecllitatem: et praecipue si valde sint foetidi. Summam enim declarant putredinem, cui, vires succumbunt.

CAPUT IIX. De Longitudine et Brevitate, atqueventus morbi tempore praenoscendo.

CUm vero, ut de morbi exitu certiora habeantur indicia, non solom vires naturae et morbi considerandae


page 745, image: s0745

et conserendae sed etiam status ac longitudo morbi perpendenda sit, videndumque, an ad illud tempus morbi, quo natura morbum. vincere, ac materiam morbificam concoquere solet, vires durare valeant; atque aliâs secundum sit, quod Medicus praecognoscere cupit, Morbi longitudo: jam commodissime de statu ac longitudine et brevitate cognoscenda agemus; etsi jam supra quoque aliquid hac dere dictum sit. [note: Longitudo et brvit as morbi unde cognoscatur. ] Quanquam autem longitudo et brevitas, atque tempus eventus morbi ex aliis quoque signis investigari possit: tamen inprimis ex coctionis et cruditatis signis, morbique vehementia, celeritate aut tarditate cognoscitur. Haec enim duo si diligenter perpendantur et conferantur, mox initio morb cognosci potest, an intra secundum quaternarium morbus finem habebit, an vero longius extendetur. [note: Qui morbi primo quaternario finiantur. ] Nam si prima die, qua quis febre acuta laborat, nullum signu periculosum conspiciatur, et sit urina consistentiâ mediocris, et moderate crassa, bene colorata, habeat etiam [gap: Greek word(s)] et maxime si habeat bonum sedimentum: jam Medicus inde colligere potest, morbum hunc circa primum quaternarium finitum iri, tertia, quarta, vel quinta die. Tertiana nimirum continua si talis sit, et celeriter moveatur, tertia die: si non adeo celeriter, quinta die finietur. Febres autem synochae, et quae ex sanguine ortum habent, quarta magis die finiri solent. Si contra febris sit acutissima, nullaque coctionis signa appareant, sed omnia sint eruda: indicio est primo quaternario moriturum aegrum. De hoc Hippocrates, 3. prognost. t. 2. Simplicissimae sebres, inquit, et signis firmatae securissimis, quarto die aut citius desinunt: deterrimae vero, ac signis afstigentes difficilimis, quarto die aut citius interimunt. Simplicissimae autem seu benignissimae potius [gap: Greek word(s)] Hippocrati, sunt, quas nulla gravia comitantur sympromata, ac quibus nulla saevities et malignitas conjuncta est. Deterrimae autem, [gap: Greek word(s)] maxime malignae, quibus saeva, horrenda ac pessima conjunguntur symptomata.

[note: Qui morbi ad secundum quaternarium extendantur. ] Quae his proximae sunt febres, ad secundum quaternarium extenduntur. Nam si primo aut secundo die coctionis signa non appareant, nec morbus sit benignissimus, sed ex eorum, numero, quos Hippocrates simpliciter [gap: Greek word(s)] nominat, id est in quo non omnia tutissima, sed saltem tuta signa apparent, ad secundum quaternarium morbus extendetur. Ita si quis febre acutâ laboret malignâ, sed non malignissimâ, nec cum gravissimis symptomatibus, non mox quarto die morietur, sed ad secundum usque quaternarium vivet. Quamdiu vero tales febres durare possint; an nimirum decimo quinto, vel vigesimo die convaliturus sit aeger, aut quando moriturus, prima die vix sciri potest. Sed quando id cognosci possit, docet Hippocrates, 3. prognost. t. 6. dum inquit: A die primo animadvertendum est,


page 746, image: s0746

derandumque singulis additis quaternariis, nec latebit, quonam vertetur morbus. Scilicet, ut status exactum tempus, morbique mutationes cognoscamus, singuli quaternarii consideradi sunt, et signa coctionis in iis, qualia sint, videndum, eaque cum vehementia morbi conferenda sunt. Duviditur enim quaelibet septimana in duos quaternarios: et quartus dies est index, ut est apud Hippocratem, 2. aph. 24. Itaque si in febribus illis, quas primo quaternario non solvi posse diximus, die quarro signa bona appareant, conspiciaturque in urina nubecula, vel sedimentum album et aequale, et urina caetera recte sese habeat: indicio est, materiam esse coctioni aptam, morbumque septimo die ad finem perventurum. Si vero in febre, quam malignam simpliciter appellari diximus, die quarto non solum nullum coctionis signu appareat, sed etiam signa mala augeantur: aegrum jam in pejus ruere, et circa septimum mori posse, argumento est. Circa septimum dixi. Solent enim mutationes hae tam ad bonum, quam ad malum nonnihil anticipare, vel tardius venire interdum. Nam si error aliquis committatur, fieri potest, ut quae septimo futura erat morbi solutio, in nonum protrahatur. Ita quae ad mortem mutatio septimo die timebatur, ob vehementiam morbi, quam natura amplius sustinere non potest, vel vim accessionis, vel errorem aliquem, die sexto contingere potest.

Quod si quis morbus ab initio non adeo celeriter moveatur, et signa longioris temporis adsint, hujus statum in principio praedicere possibile non est. Hoc quidem praedici potest, quod ultra quartum extendetur: quousque vero, nondum constat, sed in dierum decretoriorum sequentium periodis perspicuum fiet. Itaque in talibus diuturnis morbis signa coctionis diligenter perpendenda sunt, et quamdiu nullum apparet manifestum coctionis signum, totum illud tempus pro principio morbi habendum: postea, ubi apparere incipiunt signa coctionis, videndum, quantum absint adhuc ab optimae illius coctionis, qua circa statum fieri solet, signis, unde; quantum absit [note: Qui morbi ultra tertium quaternarium extendantur. ] status, conjici potest. Si itaque primo die urina plane aquea sit, febris vero debilis; colligitur inde morbum satis diuturnum futurum: quamdiu vero sit duraturus, ex sequentibus cognoscitur. Etenim si cruditatis signa etiam quarto vel septimo die permaneant, etiam ultra tertium quaternarium morbus durabit: an autem die decimo quarto ad finem sit perventurus, undecima, quae index habetur decimi quarti, docebit. Si enim tum coctionis signa appareant, et multo magis, si etjam ante quid tale apparuerit, decimo quarto die judicium contingit; aut si morbus motum habeat tardiorem, aut aliud quid obstet, decimo [note: Qui morbi ultra decimu quartum progrediantur. ] septimo. Si vero undecimo die nondum sufficientia coctionis signa conspiciantur, decimo quarto ad


page 747, image: s0747

judicium morbum perventurum nulla spes est; atque ideo reliqua signa perpendenda, et considerandum, an die decimo septimo, vel decimo octavo, vel vigesimo, vel vigesimo primo ad crisin pervenire possit; et postea etiam sequentes quaternarii perpendendi sunt. Si enim nondum coctionibus signa appareant, sed circa vigesimum demum conspiciantur, et tum signa cruditatis remittant, ac magis magisque deficiant: primo post vigesimum quaternario judicari posse morbum, spes est: quod si nulla mutatio adhuc appareat, ad quartam septimanam extendetur. Qui vero morbi omnia cruditatis signa ad vigesimum quartum usque diem retinent, neque tum etiam ullas, vel obscuras coctionis notas exhibent, ante quadragesimum diem non judicabuntur. Qui autem ultra quadragesimum diem extenduntur, non crisi finiuntur, sed lentis coctionibus, quas ex suis signis, et virium ac morbi comparatione cognoscere licet. Nam si natura et materia morbifica quasi pares sint, plus temporis transit, antequa alterutra vincat: sin v. sint inaequales, atque alter superior, morbus citius ad finem perveniet.

Et ut breviter haec concludamus, si morbus sit exiguus et mitior, ac cu signi bonis conjunctus, viresque fortes, facile a natura vincitur, et cito ad finem pervenit: si vero morbus sit periculosus, et natura prostrata, cito aeger morietur; atque alii etiam morbi cum viribus collati, citius vel tardius desinunt. Quae omnia rectius cogno scuntur, si et reliqua, quae antea diximus, regio, anni tempus, et similia conjungantur. Nam si febris sit continua, biliosa ac sanguinea, magna ac velox, caussaeque omnes ad bilis productionem conspirent, ut regio calida, aestas, aetas juvenilis, natura calida et sicca: citius ad crisin perventuram credibile est. Si autem febris sit pituitosa aut melancholica, tempus anni et regio frigida, et omnia, quae ad frigidorum humorum proventum faciunt, facile conspirent: diutius protrahetur talis morbus.

[note: Brevitatit et longitudinis morborum pecteris signa. ] Neque solum in febribus, et ubi fons morbi in venis haeret, ex coctionis et cruditatis signis de futuro morbi exitu quid praesciri potest, sed et ex coctionibus, quae in privatis partibus fiunt. Ita spura de laterum et pulmonis affectibus notas exhibent. Nihil enim in pulmonis et laterum affectibus exspuere, periculosum est; atque inprimis, si non solum in principio, sed postea etiam in progressu morbi nihil sputi ejicitur.

Nam nihil exspuere, sed tussim tantummodo siccam habere, tale quid est, quale in urinis extreme crudum, quod aquosum nominamus, summamque cruditatem morbi significat, atque indicio est, totam materia intus retentam corrumpi, atque a Natura vinci non posse. Deinceps sicut ab urinis tenuibus ad suppallidas, et hinc coloratas fit transitus: ita in pleuritide a sputi defectu fit transitus ad sputum liquidum et crudum, quod morbum ad finem principii tendere arguit. Postea ubi jam pauca cocta


page 748, image: s0748

apparent, ad augmentum pervenit morbus: donec tandem in statu plura recte cocta, et facilius exspuuntur. Quorum copia si jam imminuitur, et dolor ac symptomata omnia remittunt, indicatur declinatio. Haec igitur coctionis signa, quo citius apparent, in pleuritide, eo citius ad statum pervenit: quo tardius, eo etjam longiore tempore. Exemplum ejus rei habet Hippocrates, 2. Epid. comm. 3. aegrot. 8. seu text. 79. de quodam, cui nomen Anaxion, quem pleuritis invasit, primisque diebus nihil exspuit: habuitque urimas tenues, sed bene coloratas, et alia, quae in textu videri possunt, et undecimo primum die quaedam liquida et cruda exspuere cepit. In quo cum principium morbi usque ad undecimum diem duraverit, qui secundi temporis indicium fecit; die vero decimo septimo ceperit quaedam pauca cocta exspuere: possibile fuit, die vigesimo [gap: Greek word(s)] advenire; sed imperfectam. Nam ut procedente et diu durante aegritudine secura et perfecta crisis accidat, oportet magnam mutationem fieri, et perfecte cocta magis magisque exspui; quod cum non accidat die decimo septimo, vigesimo integra crisis sperari non potuit: quod et accidit. Nam vigesimo die sudavit, et post crisim febre liberatus est, et a judicio rectius habuit; siticulosus tamen mansit, neque a pulmone bonae erant expurgationes. Ex quo facile conjici potuit, reversuram febrem; cum, ut est, 2. aphorismor. 12. quae a morbis post crisin relinquuntur, recidivas facere consueverint. Itaque et vigesimo septimo rediit febris, et tussis, et plurima ejecit, et urinae sedimentum fuit coctum et album: atque ita die vigesimo septimo integrae coctionis signa fuerunt exhibita. Quapropter die tricesimo quarto morbum hunc integre ad finem perventurum, perfectamque crisin secuturam sperari potuit: quod et evenit. Nam quarto et tricesimo die sudavit per totum corpus, et per crisin perfectam morbus totus solutus est.

[note: Hora exitus morbi quomodo cognosci possit. ] Nonnunquam vero non tantum dies, sed etiam hora exitus morbi praedici potest: si nimirum accessiones particulares consideremus. Nam si aliquem aliquo die morituru existimamus: pessimo paroxysmi tempore moriturum credibile est. Hinc si quis in paroxysmi principio pejus habeat, illum etiam ea hora, qua principium ingruere solet, moriturum praedicemus: si in statum mortem in statu obventuram judicabimus. Nonnulli etiam in declinatione particulari moriuntur, status acerbitate, et symptomatum vehementia viribus dejectis.

CAPUT IX. Quod sint Mutationis Morborum Modi; Et quid Crisis.

[note: Mutationes morbos rum quod sint. ] TErtium, quod a Medico praecognosci debet, est modus eventus


page 749, image: s0749

atque exitus. Sunt autem morborum mutationes variae. Primo enim morbi duobus modis terminantur: vel integre finiuntur, quae proprie solutio appellatur, vel in alios morbos mutantur, quae proprie non solutio, sed commutatio in alium morbum nominatur. Deinde morbi vel ad salutem aegri terminantur, homoque pristinam sanitatem recipit; vel ad mortem, homoque moritur, et vita decedit. Utraque mutatio, tam quae ad salutem, quam quae ad mortem tendit, tribus modis fieri solet. Etenim vel subito fit, vel paulatim, vel medio modo seu [gap: Greek word(s)] , mistim, quando subita ad melius vel pejus fit mutatio, et postea vel ad salutem integram, vel ad mortem reliquum tempus absumitur. Ex quo patet, sex omnino modis morbos solvi. Vel enim subito morbus perfecte solvitur, aegerque integram sanitatem subito recuperat; vel subito fit ad melius mutatio, aegerque ex statu pejori in meliorem transfertur, post quem tandem etiam sanitatem recuperat; vel paulatim fit ad salutem morbi conversio, atque homo tarde et paulatim ad pristinam sanitatem redit; vel contra aeger subito moritur; vel subito morbus in pejus mutatur, quam tamen mutationem etiam mors excipit; vel paulatim aeger morbo consumitur, et lenta morte enecatur.

Hae morborum mutationes peculiaria quoque habent nomina. Quae enim ad mortem paulatim fit morbi [note: Marasu[?]. ] conversio, Marasmus nominatur: quae paulatim ad salutem fit morbi mutatio, Solutio simpliciter dicitur. Verum de lentis illis morborum mutationibus hîc nobis agere non est propositum, sed de subitis, quae Crises nominantur.

[note: Crisis vocabulum quot modis usurpetur. ] Crisis vero vocabulum varie usurpatur. Ut enim illud hoc loco praetereamus, quod ab Hippocrate, 1. aphor. 1. [gap: Greek word(s)] pro ratione, ut Galenus, in comm. explicat, quae, tanquam arbitra quaedam de iis, quae gerenda sunt judicet; seu ut alii explicant, pro dignotione insalubrium et neutrorum usurpatur; ut et illud, quod non solum pro morbi depulsione, sed et pro quolibet naturae vehementi ac violentiori conatu ac motu ad rei molestae cujuscunque depulsionem accipitur, ut ex Hippocrate videre est, qui, l. de septim. partu, mulieribus et foetuum conceptiones, et abortus, et partus judicari dicit: Crisis vocabulum interdum generaliter non solum pro morbi solutione accipitur, ut [gap: Greek word(s)] sit [gap: Greek word(s)] , hoc est, morbum solvi; qua ratione et hecticae et ephemerae febres dicuntur [gap: Greek word(s)] , hoc est, [gap: Greek word(s)] , solvi ac terminari, sicut hanc vocem hoc modo, 2. Progn. t. 26. interpretatur Galenus: sed et generalius adhuc pro quacunque morbi mutatione interdum haec vox usurpatur; sicut ex lib. [gap: Greek word(s)] , sect. 5. pag. 77. in Codice Foesiano videre est, ubi haec habentur: [gap: Greek word(s)]


page 750, image: s0750

[gap: Greek word(s)] , hoc est, Iudicari autem in morbis est, quando vel augentur morbi, vel imminuuntur, vel mutantur in alium morbum, vel finiuntur.

Verum enimvero proprie vox [gap: Greek word(s)] non accipitur de lentis illis, et quae paulatim fiunt, morborum mutationibus, sed de subitis, per quas aegri vel subito integram sanitatem recuperant, vel subito ad meliorem statum traducuntur, vel subito ad mortem properant, vel subito in deterionem statum conjiciuntur. Quae quidem mutatio cum per materiae vel excretionem, aut e corpore evacuationem, vel per abscessum, aut materiae in alium locum translationem fiat, sine insigni in corpore aegri perturbatione fieri non potest. Docet hoc ex Hippocrate Galenus, dum, 2. aph. 23. inquit: acuti morbi censentur, qui et magni sunt, et ad statum celeriter perveniunt. Vnde fit, ut brevi tempore magnas faciant mutationes, quod perinde est, ac si judicentur dixeris. Siquidem Hippocrates ipse ejusmodi mutationes, cum in morbis repente fiunt, [gap: Greek word(s)] appellat.

[note: Crisis undedicta. ] Quae vox [gap: Greek word(s)] derivata est: quod verbum cum plura habeat significata, alii quoque aliter vocem [gap: Greek word(s)] exponunt. Interdum enim [gap: Greek word(s)] secernere et excernere significat; unde nonnulli [gap: Greek word(s)] quasi humorum vitiosorum secretionem et excretionem dictam putant, citantque Galenum, qui, 2. aphor. 13. [gap: Greek word(s)] fieri dicit, [gap: Greek word(s)] , natura secernente ab utilibus noxia, et praeparante ad excretionem. Nonnunquam [gap: Greek word(s)] significat dimicare, seu potius pugnâ decretioriâ bellum dirimere; unde quidam [gap: Greek word(s)] dictam putant, quasi naturae morbique pugnam criticam et decretoriam, quâ de aegri salute decertatur, et vel morbum prosterni, aegrum convalescere, vel naturam succumbere, aegrumque mori necesse est. Quae significationes etsi subitas illas morborum mutationes non incommode et inepte explicent: tamen cum frequentius [gap: Greek word(s)] judicare significet, etiam a plerisque [gap: Greek word(s)] judicium vertitur, docetque Galenus, 3. Prognost. t. 1. et 3. de Crisib. c. 2. [gap: Greek word(s)] vocem e foro ad Medicorum scholas translatam esse. Ut enim in judicio, quae Graecis [gap: Greek word(s)] est, utra que pars, tam actor, quam reus magno conatu suam caussam agit; alteram tamen partem caussa cadere, alteram vincere, reumque vel absolvi, vel condemnari necesse est; quod subito fit a judice lata sententia: Ita enim illae morborum mutationes, in quibus natura et morbus confligunt, et per quas quasi de aegri salute decertatur, subitoque vel vitae, vel morbi adjudicatur, [gap: Greek word(s)] seu judicia et judicationes nominantur.

[note: Crisis quid. ] Atque ita a Galeno, 2. aph. 13. de finitur [gap: Greek word(s)] , quod sit [gap: Greek word(s)] ,


page 751, image: s0751

hoc est, subita ae repentina in morbo mutatio ad salutem vel mortem. Ut enim morbi mutatio [gap: Greek word(s)] dicatur, repente eam fieri, non sensim et paulatim, eamque parvo tempore magnam, morbumque subito vel in melius, vel in pejus mutari nec esse est. Hoc autem fieri non potest, nisi humores vitiosi, qui naturam gravant, moveantur et agitentur: quod porro sine insigni perturbatione corporis, et vehementibus symptomatibus accidere non potest: quorum catalogum quasi recenset Galenus, 1. de dieb. decretor. c. 1. his verbis: In crisibus non mediocris praecedit in aegri corpore perturbatio. Hic siquidem frequentem spiritum subito difficilius trahit, vel delirat, vel caliginem, vel splendores ob oculos versari putat; vel lacrymas fundit; vel oculos rubentes habet, vel tempora gravia; vel in cervice dolores pericipit: nonnunquam vel capite dolet; vel nigra quaedam seu obscura oculis offundi queritur; vel oris ventriculi morsu lahorat; vel inferius labrum quasi tremulum ac intro contractum habet; vel rigore vehementi concutitur. Quin etiam plerisque praecordia attrahuntur; iidem inquieti sunt, exsiliunt, frigidam expetunt, et uri se magis ac antea dicunt. Nonnullis accessio ipsorum citius quoque incipit, et longior vehementiorque evadit. Adhaec somnus gravis, aut aliud quoddam symptoma occupat. Unde nonnunquam crisis non solum pro ipsa mutatione morborum, sed et pro perturbatione illa, quae mutationem praecedit, accipitur.

[note: In quibus morbis crises accidant. ] Patet porro ex his, crises non fieri, nisi in iis morbis, qui ex humorum vitio ortum habent; et quidem acutis, quorum scilicet motus sunt vehementiores et celeriores, et in quibus parvo tempore magnae mutationes fiunt. Et cum [gap: Greek word(s)] atque in specie, et peculiariter ii solum morbi acuti dicantur, qui, ut Galenus 2. aph. 19. docet, celeritati status magnitudinem conjunctam habent, et oriuntur a materia putrescente, quae coctionem et expulsionem desiderant; tales vero solum febres sint: ex eodem manifestum evadit, crises solum in febribus, et quidem acutis potius, quam diuturnis accidere. Etsi enim in morbis diuturnis etiam crises fieri nonnunquam dicantur: tamen tum vox crisis generaliori significatione accipitur.

CAPUT X. De Crisium Caussis, Differrentiis, Modo ac Tempore.

UT autem, quaenam crisium sit caussa efficiens, rectius percipiatur: illud primo monendum, crisin quasi quiddam compositum esse, et plura in crisi accidere; conturbationem, evacuationem, et subitam mutationem ad salutem vel mortem. Quae res ut sunt diversae, ita diversas caussas obtinent.

[note: Conturbationis in crisi caussae. ] Conturbatio, quae est criticorum illorum symptomatum congeries, ab agitatione et molestia humorum, quam corpori pariunt, provenit. Haec autem fit vel a caussa externa, qualis est coeli astrorumque motus


page 752, image: s0752

et influxus, de qua postea dicetur; vel interna, cum naturam, tum materiam irritante, et lacessente. Etenim Natura, dum obruitur et molestatur humorum copia aut malignirate, sese ab iis liberare cupit, materiamque agitare, et utile ab inutili secernere incipit. Dum enim humor inutilis utili et benigno adhuc permistus erat, nondum ita naturam lacessere poterat: postquam vero jam suam formam accepit, natura illum secernit, et per vias inconsuetas, angustas et sensiles ducit: quas suo contactu molestant, et afficiunt humores expellendi; tum quod jam ab aliis humoribus, quorum benignitate diluebantur, sint secreti; cum quod aliquam malignitatem atque qualitates molestas habeant. Nam licet humores cocti sint: tamen integre ad benignum statum reduci non possunt.

[note: Evacuationis criticae caussae. ] Evacuationis deinde caussa vis est expultrix, quae vel copia, vel qualitate materiae irritata id, quod molestum est, critice expellit. Quo in opere fibris partium, tum praecipue spiritibus et calore nativo utitur, eorumque beneficio, quae noxia sunt, rejicit.

[note: Crisium differentiae. ] Ex naturae vero caussarumque morbificarum varia constitutione variae oriuntur crisium differentiae, et crises nunc aliter atque aliter se habent, prout natura nunc fortior est, nunc debilior, et nunc materiâ vitiosâ magis, nunc minus premitur. Quatuor generales differentias proponit Galenus, 2. aph. 23. docetque, aegros aut sanitatem pristinam ilico recuperare, aut subito mori, interdum aegrum quandam ad salutem vel mortem mutationem subire, e vestigio tamen propterea non servari aut mori. Easdem proposuit etiam, 3. Prognost. com. 1. cum inquit: Crisis, quae praecipitem in morbo mutationem significat, quadrifariam existit. Aut enim statim vindicantur a morbis aegri, aut magnam obtinent in melius mutationem, aut statim moriuntur, aut multo deteriores evadunt. Quas quatuor repentinas in morbis mutationes ex Hippocrate accepit, qui, 1. Epid. com. 3. t. 16. eas his proposunt verbis: Animadvertendum est et cognoscendum, quae sint in his temporibus futura judicia ad salutem vel mortem, aut quae sit futura ad melius deteriusve conversio.

Ex his quatuor crisium modis aut differentiis aliae postea oriuntur differentiae. [note: Crisis bona. ] Quaedam enim crises bonae sunt, quaedam malae. Bonae, quae [note: Mala. ] ad salutem aegri tendunt: Malae, quae ad mortem. Crisis rursum vel perfecta [note: Perfecta. ] est, vel imperfecta. Crisis perfecta est, que aegrum perfecte et integre a morbo liberat, nihilque materiae morbificae relinquit, et absolute, simpliciter et [gap: Greek word(s)] , ut Galenus, 3. de Cris. c. 1. nominat, crisis; item bona, optima et perfecta crisis [note: Imperfecta. ] nominatur. Imperfecta vero est, quae aliquid materiae relinquit. Rursum [note: Fida. ] alia crisis appellatur fida, firma ac secura, quae morbum ita tollit, ut nullus recidivae metus sit: [note: Insidae. ] Infida seu Incerta, quae morbum quidem tollit, sed itam, ut recidiva metuenda


page 753, image: s0753

[note: Tuta. ] sit. Tuta porro crisis nominatur, quae sine periculosis accidit symptomatibus: [note: Periculosa. ] Periculosa, quae periculosa conjuncta habet symptomata. Etenim etsi omnis crisis aliqua gravia habeat symptomata, et crises, ut jam ex Galeno dictum, non mediocris praecedat in aegri corpore perturbatio: tamen non ad omnia symptomata, muliercularum more, Medium terreri atque obstupescere, sed saepe, etiamsi aegri delirent, aut simile quid patiantur, bene sperare decet. Sunt enim alia symptomata aliis periculosiora. Periculosae ac difficilis crisis exemplum (quod et hîc proponere libet) proponit Hippocrates, in Coacis praedict. aph. 77. in Codice Foesii, dum inquit: qui in febre continua muti jacent, clausis oculis subinde conniventibus, si e naribus sanguis fluxerit, et vomuerint, atque ex eo loquantur, et ad seipsos redeant, servantur. Nam periculosa omnino crisis est, quae fit per partem principem, cerebrum, et cum maxima illius partis actionum laesione, privatione vocis, sensus et motus amissione. Eas enim actiones solum imminui aut depravari in crisi, ut aegrum delirare, vigilare, subsilire convulsivo motu, splendores ob oculos obversari, aurium tinnitus sentire, adeo periculosum none st: verum non loqui, non moveri, oculos non aperire, summum periculum indicat, et maximum naturae robur ad crisin feliciter absolvendam requirit. Quanquam enim in concoquenda materiâ quodammodo natura sufficere potuerit: tamen tot malis et symptomatibus oppressa facile in excretione succumbere potest. Quaedam etiam [note: [gap: Greek word(s)] . ] crisis est cum signis bonis, et [gap: Greek word(s)] Graecis dicitur, quae praecedentibus diebus sui habet indicia: [note: [gap: Greek word(s)] . ] [gap: Greek word(s)] , quae sine signis atque insperato quasi ingruit. Quae tamen differentiae omnes magis praecipuas illas spectant, et in iis conjunguntur.

[note: Optima crisis. ] Optima enim crisis est, quae humorem peccantem morbumque producentem evacuat, quae nihil de eo relinquit, quae fida est et secura, quae vacat periculis, quae per signa prius fuit indicata, et die critico accidit, ac potius per excretionem fit, quam translatinem materiae. Contrario modo se res habet in malis crisibus. Inter has quae sunt mediae, vel ad bonas, vel ad malas spectant, prout hujus vel illius conditiones plures vel pauciores participant. Imperfecta enim crisis si non solum non jucat, sed et morbum in deterius mutat, paulatim ad mortem ducit: si vero non nocet, parum tamen confert, diuturnum morbum significat, atque eo diuturniorem, quo magis anticipat morbi statum. Nam significat materiae copiam aut pravitatem, a qua natura irritata ad expulsionem se accingit, sed eam perficere nequit. Si vero imperfecta crisis non solum non nocet, sed et juvat, ea optimae crisi proxima est.

[note: Crisium differentiae unde proveniant. ] Pendent autem omnes hae differentiae ex tribus: naturae robore, morbi nutura, et materiae, quae expelli


page 754, image: s0754

debet, conditione. Ut enim omnibus modis perfecta et bona fiat crisis, natura robusta sit oportet, corelumque favens habeat, morbus salubris sit, ac materia benigna ac facile mobilis. Reliquae omnes crises ab hac deficiunt, atque unum vel plura ex his tribus iis de sunt.

[note: Crises quot modis siant. ] Omnes autem crises duobus modis fiunt: vel [gap: Greek word(s)] , per excretionem, vel [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] , per translationem materiae. Nonnulli addunt tertium modum, per materiae concoctionem; id quod fit in pueris, qui interdum graviori ac longo somno oppressi, crudos succos adeo perfecte concoquunt, ut non amplius molesti sint.

Per excretionem fiunt crises, cum [note: Crisis per excretionem. ] humores vitiosi e corpore per vomitum, alvi dejectionem, sudorem urinam copiosius profusam, haemorrhagiam narium, mensium et haemorrhoidum fluxus expelluntur. Et quidem locus, per quem natura expellit, nunc unus est, nunc multiplex. Cum natura plurimum valet, expellit, quod molestum est, per unum locum duntaxat, et idcirco optimam crisin efficit. Sed cum imbecilla est, nititurque per unum locum expellere, idque non succedit, tentat id per alterum, et rursum per alium, adeo ut multiplex fiat expulsio; quod ubi accidit, crisis longe molestior est, et plurimum ab optima distat. Locus etiam, per quem fit expulsio, debet [gap: Greek word(s)] esse et e regione partis affectae. Si tamen pars in medio sita sit, veluti pulmo, ventriculus, uterus, nihil refert ex utro latere exeat, quod expellitur.

Per translationem crisis fit, cum [note: Per translationem materiae. ] materia non e corpore expellitur, sed in alium locum transfertur. Translario autem haec vel fit ad partes internas, vel externas; easque vel plures, ut cum in febribus materia per icterum in habitum corporis diffunditur; vel in unam, unde bubones sub axillis et inguinibus, parotides post aures, aliaeque abscrssuum species generantur. Prior crisis modus melior est. Nam materia penitus e corpore ejicitur: in secundo vero modo materia adhuc in corpore relinquitur, atque ita aegri non absolute a morbo liberantur, sed interveniente alio morbo; atque ita haec crisis pro optima haberi non potest.

[note: Crisis per translationem qua bona. ] Bona autem est, si fiat oportuno tempore, et coctione jam perfecta, loco, ac justa quantitate. Eo vero pejor est, quo locus est nobilior, et prioris morbis loco vicinior. Nam si crisis per translationem materiae bona esse debet, requirit locum ignobilem et distantem. Quapropter si locus, ad quem pateria transfertur, sit aeque praestans, ac prior morbi locus, vel etiam nobilior: tantum ab est, ut cum aegri commodo hoc accidat, ut eum quoque in morbum aeque gravem vel graviorem conjiciat. Hinc Hippocrates, 7. aphor. 11. a pleuritide peripneumoniam


page 755, image: s0755

malam esse dicit, materiâ scilicet a parte externa ad interiores, pulmones, conversa. Ita quoque angina in peripneu moniam conversa, mala est. Requiritur quoque, ut locus sit distans. Nam si ab scessus sit vicinus sedi prioris morbi, saepe accidit, ut ob debilitatem expultricis facultatis materia in pristinum locum recedat.

Debet etiam esse e regione partis affectae. Abscessus enim, qui fit in contrario latere aut parum prodest, aut nihil. Eo etiam melior crisis est, quo qualitas translatae materiae melior. Bonus est rubor, bona mollities: mala nigredo, mala itidem durities.

Cum porro natura materiam recte [note: Crisis bonae quando fiat. ] expellere non possit, ac soleat, nisi eandem prius vicerit ac concoxerit: crisis bona non accidit, nisi in status fine, coctione jam perfecta praesente. In prioribus vero temporibus cum materia velomnino cruda sit, vel imperfecte cocta: crisis bona ante statum fieri non potest. Et propterea quae crisis ante statum in augmento accidit, crisis imperfecta est, atque eo deterior, quo longius a status fine ab est.

In abscessu etiam attenditur tempus, quo permanet. Neque enim subito evanescere debet, ut evacuatio, sed manere, dum vel in pus mutetur, vel paulatim discutiatur. Si autem subito evanescat, periculum est, ne humor ad partes praestantiores recedat, et gravissimum periculum adferat.

Verum cum in tempore crisium praecipue dies, qui critici dicuntur, spectandi sint, atque etiam de crisi aliquid ex diebus conjicere possimus: antequam ad signa alia crisium explicanda accedamus, prius de diebus criticis agemus, si unam tantum quaestionem, quae huc spectare videtur, prius discusserimus.

[note: An omnes ebacuationes in morbi principio malae sint. ] An nimirum omnes evacuationes, quae in principio morbi fiunt, malae sint. Nam etsi dixerimus, bonam crisin non nisi in statu fieri, concoctâ materiâ: natura tamen irritata, saepe etiam ante id tempus materiam vitiosam expellere cogitur. Qua in re Imperatorem in bello gerendo imitatur. Ut enim prudens Imperator, non, nisi commoda occasione, et cum spe victoriae, ac bene paratus ad pugnam descendit, neque facile se dubio Marti committit: ita Natura etiam non quovis tempore expulsionem materiae morbificae tentat, sed tum demum, ubi cum aegri salute et victoria id praestare potest. Veruntamen, sicut interdum Imperator, nisi plane de salute periclitari velit, coactus ad pugnam descendit: ita etiam Natura nonnunquam irritata a materia morbifica, ante oportunum tempus, nisi de salute periclitari velit, ad expulsionem


page 756, image: s0756

sese accingit. De hac igitur evacuatione, quae symptomatica, sicut illa, quae tempore oportuno, et coctâ materiâ fit, critica appellatur, quaeritur; [note: An omnis evacuatio symptomatica mala. ] An omnis mala sit, an aliqua etiam bona. Malam esse omnem, ex eo patere videtur, quod accidunt hae evacuationes symptomaticae faltem naturâ ab humoribus vitiosis nimium irritatâ, qui intempestive, et antequam recte cocti sunt, cogunt et stimulant naturam ad expulsionem mox in principio faciendam: Quo tempore cum humores boni et mali adhuc permisti sint, fieri non potest, quin boni cum malis evacuentur. Atque ita ob bonorum humorum evacuationes et ob difficultatem evacuationis aeger valde laeditur. Hac de caussa evacuationes symptomaticae passim ab autoribus damnantur. Galenus, 4. aph. 22. de hac evacuatione ita secibit: Cum morbus aliquis incipit, si quid excernatur, id tunc naturae ratione et lege non excernitur, sed sunt omnia earum, quae preter naturam in copore fiunt, affectionum symptomata. Quamdiu enim a caussis morbum facientibus gravatur natura, et humorum adest cruditas, tum ut aliquid recte vacuetur, fieri omnino non potest. Siquidem ut bona fiat crisis, coctionem praecessisse oportet, et secretionem secutam fuisse, tandemque evacuationem.

Contra nihil videtur sequi incommodi, si vel in principio id, quod molestum est, et naturam laedit, evacuetur, et e corpore ejiciatur. Etsi enim natura plerumque solet coctionem prius absolvere: tamen si humores vel nimis pravi sint, vel copiosi natura matuius pugnam adversus eos inire, illosque evacuare cogitur. Quod etiam absque ullo incommodo eam absol vere possit, testatur experientia, quâ observatum est, naturam nullis adhuc apparentibus coctionis signis, mox in principio non raro per haemorrhagias narium, alvi profluvium, sudores, vomitus et alias ejus modi excretiones, evacuationes humorum vitiosorum instituisse, atque inde non solum nihil laesam ese, sed et onere levatam, melius habuisse. Exemplum tale habetur, 1. Epid. comm. 3. aegroto 7. qui quinta die haemorrhagia narium sine signis coctionis judicatus est. Et 1. Epid. comm. 3. aegroto 13. seu text. 30. est exemplum mulieris praegnantis, quae sine damno ac sine abortu, sine signis coctionis quinta die sudore judicata est. Ita 3. Epid. comm. 1. text. 1. 4. et seqq. seu aegroto 3. est exemplum aegri, in quo natura, cruda adhuc existente materiâ, saepius judicium instituit. Qui etiam pertinet locus, e. 2. Progn. t. 67. ubi Hippocrates haec habetL Abscessus si in cruribus erumpat in pulmonia vehementi ac periculosa, omnis utilis est: optimus vero, si fiat, ubi screatio jam in mutatione est, h. e. cum coctione, ut Galenus interpretatur, qui, in com. hoc quoque clare addit; abscessum tale, etsi citra coctione fiat in cruribus, vindicare aegru a morbo, et periculo in pulmonia imminente; quamvis articulus, in quem


page 757, image: s0757

humor decumbit, difficilius sanitati restituatur. Et omnino si licet, turgente materiâ, initio eam per medicamenta purgantia evacuare, ut ex 1. aph. 22. cur non natura illud aeque commode praestare possit? Et si Medicus tunc coctionem exspectare non debet, cur Natura eam exspectet?

Controversiam hanc nonnulli ita dirimere volunt, dum statuunt, id, quod Galenus dixit, impossibile esse, humores crudos commode evacuare, accipiendum esse de humoribus crassis et viscidis: ad tenuium vero evacuationem nihil sequi incommodi. Imo nisi initio mox evacuentur, accendi magis, putrefieri, aegrumque valde ab iis molestari; unde febris et omnia symptomata magis ingravescunt. Verum cum responsio haec non sufficere videatur; quia tam tenues, quam crassi humores coctionem requirunt, neque tenues in principio ab aliis secreti sunt: alia quaerenda est responsio. Alii igitur distinguunt inter [gap: Greek word(s)] optimam, pessimam, et non optimam, bona tamen. [gap: Greek word(s)] optimam esse dicunt, quae cum signis perfectae coctionis accidit, nihilque de humore morbifico relinquit, et aegro certam salutem affert. Pessimam, quae cum notis cruditatis ac mortis evenit, et in perniciem aegroti tendit. Non optimam vero, bonam tamen, quae ante statum, et sine perfecta coctione ac perfectae coctionis signis evenit. Atque talis accidit irritatâ naturâ a materiae copia vel pravitate, vel aliquo extra occurrente; et in morbis acutis, in quibus salus est dubia, et cum metu spes evenit: unde cum aliquid utilis humoris cum vitiosis evacuatur, cum absoluto aegri commodo evenire, atque optima esse non potest, semperque est metuendum, ne periculosa sit et infida. Si tamen fiat cum [gap: Greek word(s)] , seu facili aegri tolerantia, aegrumque levet ac morbo liberet, bona dici potest atque utilis appellari; quamvis plane commoda non sit, et commodum cum incommodo conjunctum habeat. Sed ut hanc rem sine ambagibus ad pauca redigamus, sciedum: etsi omnis evacuatio, quae accidit nondum cocta materiâ, sit symptomatica: Tamen eae symptomaticae evacuationes non sunt omnes ejusdem generis. Quaedam enim non solum tempore, sed etiam qualitate humoris, qui evacuatur, symptomaticae sunt, in quibus scilicet non, quam morbum parit, materia, sed alia evacuatur; quae evacuatio propterea semper noxia est, et cohibenda. Nonnunquam evacuatio est nimia; quae et ipsa propterea sistenda. Imo nunnunquam accidit, ut tempore, Quantitate et Qualitate vitiosa sit ac symptomatica evacuatio. Si vero solum tempore symptomatica sit evacuatio, in qua scilicet nihil praeter naturam, nisi quod ante perfectam coctionem circa morbi principia fiat: potest aliquando utilis esse, et propterea non supprimenda est. Etsi enim per se non adeo bona, neque tam bona sit, ut perfecta critica, quod aliquid utilis materiae, cum qua humores vitiosi adhuc permisti sunt.


page 758, image: s0758

evacuet, et graviora habeat symptomata conjuncta, quam critica evacuatio, quae fit post coctionem: tamen si duae conditiones adsint, nimirum si ii humores praecipue evacuentur, a quibus morbus habet originem; et vires ferant eam evacuationem, pro male habenda non est, sed pro bona. Per eam enim materiae morbificae copia minuitur, ut natura reliquias facilius superare possit. Unde post eam sequitur aliqua morbi mitigatio. Docuit hoc nos Hippocrates, 1. aph. 2. In turbationibus alvi, inquit, et vomitibus, qui sponte fiunt, si, qualia oportet, purgentur, confert, et facile ferunt; sin minus, contra. Verum cum haec [gap: Greek word(s)] non semper adsit, sed plerumque vires a vacuatione ante coctionem valde dejiciantur: natura plerumque evacuationem differt post coctionem. Si tamen natura nimis irritetur, etiam ante coctionem aggreditur hanc expulsionem: quam si vires facile ferre possint, accidit, ut evacuatis vitiosis humoribus, morbus vel minuatur, vel tollatur. Itaque hîc non tâm ipsum motum humorum ac materiae, quam vires considerare decet.

CAPUT XI. De Diebus Criticis.

DIes critici non parum ad acutorum morborum, in quibus proprie crises eveniunt, eventum praesagiendum faciunt. Etsi enim judicia seu [gap: Greek word(s)] , morborumque solutiones omnihus diebus accidant, ut confitetur Galenus, 1. de dieb decretor. cap. 2: tamen peculiaribus quibusdam et determinatis die bus natura frequentiores et meliores crises instituit. Qui dies ob id [gap: Greek word(s)] dicuntur; reliqui vero dies, in quibus crises rariûs, vel non bonae accidunt, [note: Dies critici cur ita dicantur. ] non critici dicuntur. Non vero hoc nomen habent, quod ipsi efficiant [gap: Greek word(s)] ; cum tota vis expellendi a facultate naturali pendeat: sed quod figna saltem constantia vel inconstantia [gap: Greek word(s)] , vel ejus caussaru habeant. Nam etsi quae perfecta est ad mortem mutatio quolibet die integre fieri possit: tamen quae ad bonum futura est mutatio, et critica evacutio, non nisi certis et statutis diebus firma, constans ac fida est.

Cornelius Celsus quidem hanc [note: An Criticorum dierum aliqua vis. ] doctrinam taxat, dum, lib. 3. c. 4. haec habet: Est, inquit, de diebus dubitatio: quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque tanquam tum de aegris judicaretur, [gap: Greek word(s)] nominabant. Id Asclepiades jure ut vanum repudiavit, neque in ullo die, quia par imparve esset, his vel majus, vel minus periculum esse dixit. Interdum enim pejores dies impares sunt. Nonnunquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fiuntque graviores, qui remissiores esse consueverunt; et caetera, quae ibi videri possunt. Et tandem concludit: Verum in his quidem antiquos, tunc celebres admodum, Pythagorici numeri fefellerunt; dum hîc quicunque Medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri.

Verum Hippocratem atque antiquos illos Medicos Pythagorici numeri


page 759, image: s0759

meri non fefellerunt, nec tanti viri numerorum solum quodam studio atque amore ista diebus criticis tribuerunt; neque criticos esse dies statuerut, quia pares, vel quia impares sunt: sed quia experientia et diuturna observatio rem non aliter sese habere ipsos edocuit. Quae observationes etsi non omnes annotatae sint, aut si forsan annotatae fuerunt, ad manus nostras non pervenerint: tamen aliquas consignavit Hippocrates, in libris epidemiorum, quas collegit, et in unum congessit Galenus, 2. de dieb. decret. c. 3. et 4. Et recentioru quoque Medicoru observationes et scripta legeti non pauca talia exempla occurrut.

[note: Critici dies quot generum. ] Verum costat equidem ex illis observationibus, dies alios esse criticos, alios non criticos: seu, alios esse, qui bene et perfecte judicant, alios, qui male atque imperfecte: Sed de hoc contraversia est, an dierum criticoru ab Hippocrate assignatam rationem experientia plane comprobet? Profecto nemo, si ingenuus est (verba sunt Magini, in comment. supralib. 3. Galeni de dieb. critic. c. 6.) dissimulare potest, criticos illos dies saepissime ab Hippocratis opinione discedere et diversos esse. Nam non solum Cornel. Celsus Aschlepiadi Hippocratiscam horu dierum observationem reprobanti subscripsit, sed multi praeterea non vulgaris doctrinae et experientiae Medici in omnibus aegris veritaem horum criticorum fe agnoscere non potuisse, fatentur.

Ideoque primo quidem Hippocratis et Galeni de diebus criticis doctrinam proponemus: quae tamen postea de ea admonenda videbuntur, non [note: Critici dies] praetermittemus. Critici dies trium sunt generum, alii, qui simpliciter, et [gap: Greek word(s)] critici dicuntur, in quibus crises et meliores et frequentiores fiunt, qui omnes septenrio circuitu definiuntur, et sunt septimus, decimus quarrus, vigesimus, vigesimus septimus, tricesimus quartus, quadraesimus. In ua computatione non integri dies sumuntur (quamvis id fecerit Archigenes, cui videsimus primus, vigesimus octavus, tricesimus quintus critici sunt) sed breviores; de quibus postea, cu de caussis dierum criticorum agemus, dicetur. [note: Indices. ] Deinde alii sunt dies, qui [gap: Greek word(s)] , seu indices, indicantes, et contem plabiles nominantur; a quibus monstratur [gap: Greek word(s)] futura, et sunt cujusque septimanae medii seu quaternarii, ut quartus, undecimus, decimus septimus vigesimus, quartus. A nonnullis dicuntur critici secundarii, su minus principales; quia in illis fit levis pugna et cernuntur initia alterationis materiae ad bonu vel malum. [note: Intercidentes. ] Alii sunt intercidentes seu intercalares, Graecis [gap: Greek word(s)] , aliis provocatorii dicti, in quibus ex accidenti et contra natura, vel ob paroxysmi et exacerbationis vehementiam, vel ob caussam externam natura irritatur, ut ad intem pestivam expulsione fese accingat; vel in quibus ob errorem aliquem crisis differtur, vel ob naturae infirmitate anticipat aut postponit: tales sunt tertius, quintus, nonus, decimus tertius, decimus nonus,


page 760, image: s0760

quibus nonnulli addunt decimum quintum et decimu octavum. Nonnulli tamen provocatorios ab intercidentibus distinguunt, et provocatorios esse dicunt, in quibus humor noxius movetur, et virtutem lacessit, et ad pugnam provocat, talesque esse, in febribus biliosis dies, qui procedunt de tertio in tertium, in melancholicis qui de quarto in quartum, in pituitosis singulos dies. Dies [note: Vacui. ] vero non critici seu vacui sunt, in quibus vel nulla, vel raissima et imperfecta ac mala crisis accidit: tales sunt sextus, (quem tamen nonnulli ad intercidentes referunt) octavus, decimus, duo decimus, decimus sextus, decimus octavus: Nonnulli addunt 22. 23. 25. 29. 30. 32. 33. 35. 38. 39. Qui dies et medicinales appellantur, quod in istis diebus tutius Medicus prugantia medicamenta exhibere possit.

De quibus jam omnibus accuratius et in specie agendum est: sed antequam id praestemus, duae quaestiones explicandae sunt. Prior, A quo die dierum criticorum numerus incundus sit: ad quam etiam pertinet quaestio; An, si puerpera febri corripiatur, a partu; an vero a die, quo cepit febricitare, dies critici sint numerandi. Altera, si crisis ad plures dies extendatur, quis dies sit criticus.

[note: A quo die dies critici numeramdi sint. ] Primae quaestionis explicatio necessaria est. Nisi enim cognitum habeatur, quis primus dies sit, neque quis quartus, quis septimus sit, scire possumus. Est autem non semper adeo facile determinare morbi principiu ut docet Galenus, lib. 1. de dieb. crit. c. 6. Nam quamvis saepe morbi subito ac repente cum rigore et dolore invadant; cum antea nulla sensibilis in corpore apparuisset mutatio: tamen non raro etiam morbi sensim adveniunt, et ambulantes adhuc, et consueta officia facientes invadunt, ac postea semper magis ac magis augescunt, ut homines tandem, malo valde aucto, decumbere necesse habeant; quod tamen alii citius, alii tardius faciunt. Nam qui sunt fortiores, et mali patientes, diutius obambulant, antequam decumbant: molles vero, imbecilies ac timidi citius quasi victas manus praebent. Externa quoque, ut iter et alia civilia negotia, nonnunquam in caussa sunt, ut nonnulli tardius decumbant. Ut ita quis dubitare possit, an a lassitudine incipiente, an a decubitu, an vero aliunde initium morbi numerandum sit. Verum Galenus, loco allegato, 1. dieb. crit. c. 6. ita hanc quaestionem componit: Morbi initium tempus illud putandum est, cum manifeste febricitare incipientes decubuerint: seu, si calrius dicere id libeat, morbi initium tempus illud est, cum febris actiones manifeste laedit. Etenim febres acutae, in quibus crises fiunt, tantae sunt vehementiae, ut vix horam latere possint. Sit enim aeger robustus et praesenti animo: tamen hae febres ita actiones laedunt, ut aegri, si non decumbant, laboriosissime tamen et cum molestia id faciant, et fateri cogantur, se aegrotare.



page 761, image: s0761

[note: Febris principium in puerperis unde computendum. ] Ad hanc quaestionem ista etiam, ut diximus, pertinet. An in puerperis initium dierum sumendum sit a principio febris; an vero a tempore partus: cum saepe febres aliquot diebus post partum demum ingruant. De qua quaestione apud Autores controversia est. Hippocrates, 3. prognost. cap. 10. ita hac de re scribit: Pari modo in mulieribus judicationes fiunt a partu. Quod ita explicat Galenus: principium numerationis, inquit, tibi fiat, non quo die caeperit febricitare, sed quo pepererit. In quibusdam enim circa secundum aut tertium diem a partu incipiunt, ex quo multi numerant futuri conjectationem. Sed res non ita se habet: sed ex quo peperit, numerationem oportet fieri dierum. Atque hoc modo computat dies Hippocrates, 3. Epid. comm. 2. tex. 8. et 9. seu aegroto. 11. et 12. Nec ratio pro hac sententia deesse videtur. Nam cum ab eo die sit morbi initium sumedum, quo humores agitantur: certe a partu initium capiendum videtur; cum in eo humores, qui in corpore delitescunt, exagitentur.

Contrarium tamen ipse Hippocrates sentire videtur, qui, 1. Epid. com. 3. tex. 21. seu aegroto 4. in Philini uxore, quae decimo quarto a partu die febri correpta fuit, a febre dies computat. Idem facit, ibid. 1. seq. 22. seu aegroto 5. ubi in Epicratis uxore etiam â die, in qua febris incepit, dies numerat, ut manifeste ex his verbis patet: sexta, inquit, die, qua illam febris corripuerat, sub noctem deliravit: septimâ omnia exacerbata. Idem quoque observat, ibid. t. 28. ubi in uxore Dromeadae etiam â die, qua riguerat, et febri correpta fuerat, facit numerationis initium. Atque id quoque cum ratione fecisse videtur. Nam etsi in partu aliqua agitatio humorum fiat: tamen in eo partu, cui febris aliquot diebus post supervenit, neque mox putrescunt, aut concoqui incipiunt humores, neque ille motus materiae, qui fit in partu, est ille, qui fit in sebribus. Et si hoc in partu fieri deberet: aliae quoque humorum agitationes in corpore, quae febres praecedunt, pro principio et termino dierum criticorum essent ponendae, non vero ipsa febris sensibilis invasio. Unde etiam Avicenn. 2. quarti, tract. 2. cap. 1. scribit: Si pepererit mulier, deinde ei accidat febris, tunc si non computetur ex febre, sed ex partu, est error.

Hanc, quae in verbis Hippocratis apparere videtur, contradictionem conciliare, et controversiam istam componere alii aliter contendunt. Nonnulli duas computationes faciunt; unam a partu, alteram a principio febris. Sed haec gemina computatio ratione et autoritate caret. Et Hippocrates semper unicam computationem observat, vel â principio febris, vel a partu. Vallesius, lib. 10. controv. cap. 4. ita distinguit. Si partus sit non naturalis, quem symptomatum gravitate, et expurgatione, quae non secundum praescriptum naturae fiat, definit, ab ipso partu initium computationis faciendum esse. Si vero sit partus naturalis, ab ipso febris initio numerandum esse. Verum commodior videtur esse Horatii


page 762, image: s0762

Augenii, epistolar. medicinal. l. 7. epist 7. decisio, qui â partu numerandos dies censet, si febris non multo post partum incipiat. Cujus rei ratio manifesta videtur. Nam si qui humores in corpore latitant, qui caussa febris esse possint, agitantur in laboribus partus, incalescunt, et putredinem concipiunt, unde febris generatur: quae etsi ob symptomata alia vehementia, quae in partu accidunt, non ita manifeste se mox prodit: tamen postea tertio, aut quarto die, quando sanguinis in lac mutatio praecipue contingit, sese magis manifestat. Nam si aliae caussae evidentes, aliique labores et dolores vehementes putredinem in humoribus excitare valent: cur etiam non vehementissimi partus dolores et labores id faciant? Unde et Hippocrates, colo allegato, 3. prognost tex. 10. ubi observationes in regulam quasi concludit, omnia â partu numerare jubet. Si vero post sextum, septimum, octavum diem, aut longiore post partum intervallo febris oriatur: computatio a die febris inchoari debet. Neque enim credibile est, tam diu febrem latitare posse, ut non sese prodat, aut illum, qui in partu facus est, materiae motum, ad diem, ex. gr. decimum quartum sese extendere.

Eodem modo etiam de capitis vulneribus concludendum videtur, si iis febris superveniat. Nam si paulo post superveniat febris, cum ei procul dubio caussam dederit vulnus capitis, a die vulneris inflicti numerandume est.

[note: An in recidivis a recidiva, vel priore morbo sit facienda computatio. ] Pertinet huc quoque quaesio: An in recidivis computatio fieri debeat a die recidivae; An vero recidiva cum priore morbo conjungenda sit? In qua quaestione hac distinctione autores utuntur. Si idem morbus sit, qui revertitur, cum priore, et ex prioris reliquis ortum habeat, omnino computatioe dierum conjungenda est, et conectenda cum priore morbo. Si vero novus morbus, et ex alia caussa ortus sit: ab ipso morbi novi exortu dies numerandi sunt. Nam si ex reliquiis prioris morbi recidiva fiat, continuus motus est, et propterea etiam dies continua serie numerandi sunt. Etenim humores, qui febrium caussae sunt, saepe non plane ejusdem sunt conditionis; sed pars alia est crassior, alia subtilior. Sicut ergo, dum natura coquit humores, facilius ac citius subtiliores co quit, crassiores dificilius ac tardius: ita quoque, dum humores puterdine corripiuntur, tenuiores citius accenduntur, quam crassiores. Natura ergo, ubi humores illi tennes cocti sunt, saepe vel copia, vel qualitate eorum irritata, eos expellit; licet reliqui vel non dum concocti sint, vel etiam nondum computruerint. Hinc humores relictos aliquandiu sine febrili calote esse, non impossibile est. Iidem tamen, cum sint praeter naturam, et morbosam in se dispositionem habeant, postea putredinem concipiunt, atque ita recidiva excitatur


page 763, image: s0763

novusque quasi morbus oritur, qui ob continuum illum motum merito cum priore conjungitur, et dies continua serie, ut in uno morbo, numerantur. Hanc computandi rationem observavit Hippocrates, 1. Epid. comm. 3. aegroto 3. et 6. 3. epid. com. 1. aegroto 2. 3. epid. com. 3. aegroto 8.

[note: Cui diei crisis sit attribuenda. ] Alteram vero quaestionem quod attinet, eam quoque discutere utile est. Saepe enim cripicus motus plures dies occupat, atque incipit, exempli gratiâ, fluxus alvi vel sudor, die sexto, et usque ad septimum, aut etiam octavum extenditur. Tunc igitur abbigere quis posset, cui diei crisis attribuenda sit. Qua in re ad tria praecipue attendendum est; ad ipsam accessionem, ad criticam evacuationem, et ad tempus, quo febris cessavit. Nam si tria haec in unum diem concurrant, dubium non est, illi crisin attribuendam esse. Si vero disjungantur: paroxysmorum ratio, dierum criticorum natura, et temporum criticorum numerus considerandus est. Paroxysmos quod attinet, si aeger magis laboret die impari: diei quoque impari crisis attribuenda; cum crisis plerumque fiat in paroxysmis. Quod attinet dierum criticorum naturam, si crisis fiat septimo et octavo die, crisis modus facile monstrabit, cui diei attribuenda sit crisis. Septima enim bonas et faciles crises habet; octava vero imperfectas et laboriosas. Quantum vero ad tempora critica, quae sunt decretorii paroxysmi inititum, decretoriae motionis principium, et finis [gap: Greek word(s)] seu morbi solutio: illi diei praecipue attribuenda est crisis, qui duo talia tempora complectitur: ut, si octavo incipiat paroxysmus; die voro non sequatur excretio, et solutio morbi: nono potius, quam octavo diei attribuenda est crisis. Si vero haec tria in tres dies distribuantur: illi diei potius convenit crisis, in quo fit evacuatio, utpote maximus naturae conatus. Exempli gratiâ, si perturbatio fiat die sexto, evacuatio critica die septimo, solutio febris die octavo: septimo diei attribuenda est crisis. Consideranda etiam hîc sunterrata aegrotantium. Nam si aeger aliquem notatu dignum errorem commiserit: non levis est suspicio, eam crisin, quae bono critico die, exempli gratiâ, septimo die, futura erat, vel anticipato tempore citius, vel motu retardato tardius, ut sexto vel octavo die, eventuram.

[note: Criticorum dierum numerus. ] His ita praemissis, jam in specie de diebus criticis agendum est. Et primo quidem criticos, quos simpliciter et [gap: Greek word(s)] ita nominari diximus, in quibus scilicet et optimae, et frequentissimae crises eveniunt, quod attinet, sunt ii: septimus, decimus quartus, vigesimus. [note: Septimus. ] Inter quos septimus primum locum occupat, non solum ordine, sed et vi ac dignitate, in quo plurimi in acutis morbis judicantur, adeo quidem, ut ne omnes numerari possint, ut inquit Galenus, 1. de diebus decret. cap. 2.


page 764, image: s0764

Decernit etiam hic dies fideliter, tuto, manifeste et cum bonis signis, atque in summa perfectae et felices plerumque crises in eo eveniunt, per quas aegri â morbis liberantur, ut docet Galenus, 1. de diebus decret. cap. 4. 5. Etsi nonnunquam aliqui in eo moriantur, vel in statum deteriorem incidant, unde sequenti decretorio intereunt: cujus rei historiae aliquot exstant in libris epidem. ut 3. epid. comm. 2. aegroto 8. in quo cum omnia lethalia apparerent, ob aetatem juvenilem (nam vigesimum annum agebat) et quod viribus valentior esset, ad septimum diem vixit, qui alias procul dubio citius mortuus fuisset, ut scribit Galenus, in commento. Unde Galenus, 1. de diebus decret. cap. 4. septimum bono regi comparat, sicut sextum tyranno. Ille siquidem clementior, tanquam bonus aliquis princeps, iis, quos judicat, vel supplicii partem alimit, vel illustrat victoriam. Hic contra vel pernicie ejus, quem judicandum accepit, gaudet, vel salute dolet, quaeritque, ubi animum expleat, et male aegrum tractet, et longa punitione exerceat. De cujus numeri etiam in aliis rebus vi et dignitate multa ab aliis dicuntut; de quo videatur Gellius, lib. 3. cap. 10. et Macrobius, lib. 1. de som, Scip.

[note: Decimus quattus. ] Septimo inter criticos simpliciter dictos succedit decimus quartus, qui septenarii naturam imitatur, et secundae septimanae finis est, ac initium tertiae; fiuntque in eo etiam bonae ac perfectae crises. Nam si septimo die perfecta crisis non accidit, non est exspectanda ante decimum quartum.

[note: Vigesimus. ] Atque hucusque dierum criticorum ratio extra controversiam est. Jam qui sequuntur, aliter ab aliis numerantur. Hippocrates enim et Galenus tertium in hoc ordine criticorum ponit vigesimum, Hippocratesque in historiis morborum criticos omnes â vigesimo numerat. Unde scribit Galenus, 2. de dieb. decret. cap. 4. In tanto aegrotorum catalogo, quos partim nominibus propriis additis, partim summa quadam comprehendit (Hippocrates scilicet) in unoquoque aeris statu nullam ex commemoratis diebus (decimum octavum scilicet, vigesimum primum, et qui ab his ordine pendent) decretorium esse inventum, alterius ordinis (qui scilicet a decimo septimo et vigesimo pendet) evidentem excellentiam indicat. Cum enim ex hoc ordine multi sint perfecte, firmiter, bene, recte judicati; ex altero vero, ne unius quidem in toto 1. epid. libro, qui tuto decreverit, nedum perfecte et salubriter, ut non occidat, meminerit: insignem alterius esse eminentiam putabimus. Contra Archigenes et Diocles praeferunt vigesimum primum, eumque et ipse Hippocrates, 4. aph. 36. admittit, nec eundem alii quoque Medici, qui Hippocratem et Galenum sequuntur, rejiciunt; etsi vigesimum praeferant. Sed uter dignior sit, majoremque decernendi vim habeat, ex iis, quae de caussis dierum criticorum dicentur, patebit. Nom enim dies, quatenus dies, aut quatenus pares vel impares sunt, vim decernendi


page 765, image: s0765

habent, sed quatenus in hoc vel illo die quide evenit, quod naturam ad excretionem stimulat; de quo in caussis.

Atque hic est terminus acutorum, quorum motus ab initio non ita vehemens fuit, atque vigesimus, aut ex Archigenis sententia vigesimus primus complet primum perfectum circuitum: et quae ad vigesimuum usque perturbationes fiunt, proxime accedunt ad earum naturam, quae ad decimum quartum habentur. Quae vero post vigesimum ad quadragesimum usque succedunt, paulatim efficaciam vehementiamque amittunt, et morbis inveterascentibus mutationis brevitatem amittunt, et ad duos vel tres dies extenduntur. [note: Vigesimus septimus. ] Vigesimus septimus igitur, secundum Hippocratem et Galenum, quartus septenarius est, et praefertur ab iis vigesimo octavo: Contra Archigenes et Diocles anteponunt vigesimum octavum.

[note: Trigesimus quartus. ] Trigesimus quartus quintus septenarius est; quem tamen virtute praecedit quadragesimus: estque terminus quintae septimanae et principium sextae.

[note: Quadragesimus. ] Quadragesimus sextus est septenarius, et sex septimanas complet. Ut enim hoc semel dicam, Hippocrates et Galenus neque integros dies numerant, neque septimanas, neque annos. Contra vero qui integras septimanas numerant, ut Archigenes, quadragesimum secundum sex septimanas complere statuunt.

Post quadragesimum languent morbi, et lenta coctione atque abscessibus potius, quam crisibus abscessibus potius, quam crisibus finiuntur. Accidit tamen interdum etiam post quadragesimum crisis; sed rariûs, nec tantam habet vehementiam, et plerumque pluribus diebus [note: Sexagesimus, octogesimus, centesimus, centesimus vigesimus. ] absolvitur. Unde nonnulli quidem post quadragesimum plures criticos admittunt: sed Hippocrates omnes contempsit, praeter vicenarios, qui perfectum circuitum complextuntur, et tantum sexagesimum, octogesimum, centesimum et centesimum vigesimum numerat.

Post hos morbi alii mensibus, alii annis judicantur, seu, ut docet Hippocrates, 3. aph. 28. alii intra septem menses, alii intra septem annos judicantur; alii in binis annorum hebdomadibus vel ternis: unde illae in annis climactericis magnae in corporibus, ut et morborum, qui â primo ortu contracti sunt, mutationes ortum habent.

Atque haec criticorum praecipuorum ex Hippocrate et Galeno enumeratio [note: Cur Hippocrates dies decretorios alibi aliter numeret. ] est ac series. Cum autem Hippocrates plures criticos, atque eos alibi aliter numerare videatur, sciendum ex Galeno, 2. de dieb. decret. cap. 6. Hippocratem alibi omnes omnino dies decretorios per seriem conscripsisse; (insertis etiam indicibus et intercidentibus diebus) alibi eos saltem enumerasse, qui maximam virtutem habent, et naturae suae ratione perfecti sunt, quibus etiam adjunxit eos, qui non mediocrem usum ad futuri status judiciique


page 766, image: s0766

praenotianem exhibent. Illud fecit Hippocr, 1. epid. com. 3. aph. 14. ubi haec habet: Est autem primus decretorius circuituum, qui diebus paribus judicant, quartus, hinc sextus, octavus, decimus, decimus quartus, decimus octavus, vigesimus, vigesimus octavus, trigesimus, quadragesimus, sexagesimus, octogesimus, centesimus, centesimus vigesimus. Circuituum vero, qui judicant imparibus atebus, primus tertius, post quintus, septimus, nonus, undecimus, decimus septimus, vigesimus primus, trigesimus primus. Hoc vero fecit 2. aph. 24. Index, inquit, ut verterunt, septimi est quartus: sequentis septimanae octavus indicium: spectandus quoque undecimus, siquidem secundae septimanae quartus est. Rursusque decimus septimus spectandus. Is enim a quarto decimus quartus est, et ab undecimo septimus. Et 3. progn. t. 2. 3. 5. ita scribit: Simplicissimae febres, ac signis firmatae securissimis, quarto die aut citius desinunt: deteriores vero ac signis affligentes difficilimus, quarto die aut citius interimunt. Secundus vero impetus ad septimum procedit, tertius ad undecimuum, quartus ad decimum quartum, quintus ad decimum septimum, sextus ad vigesimum. Postea vero eodem modo, et eadem ipsa adjectione primae circuitio quatuor et triginta dierum est, altera quadraginta dierum, tertia sexaginta. Quibus in locis eos solum decretorios enumerat, qui maximam vim habent, adjunctis indicibus, de quibus jam dicendum.

[note: Indicatorii. ] Secundo enim loco inter criticos numerantur dies, quos [gap: Greek word(s)] Hippocrates, 2. aph. 24. indices, indicatorios, et contemplabiles vulgo nominant; quorum doctrina nonnihil obscura est, ob controversias, quae â recentioribus circa illos moventur. Nam et de natura illorum ac usu, atque cur dicantur [gap: Greek word(s)] , et indices, controvertitur, et de numero eorundem non omnes conveniunt. Prius quod attinet, [note: Quid indices dies indicent. ] etsi hoc extra controversiam est, quod indices dies nominetur, quod aliquid futuri indicent, et [gap: Greek word(s)] , quod ex eorum consideratione aliquid de futuro morbi eventu cognosci possit: tamen illud controversum est, quodnam sit illud, quod indicant hi dies, seu quod in iis cognosci possit. Galenus, et omnes omnino hucusque interpretes statuunt, diem quartum esse indicem septimi (ita enim verterunt aphorismum 24 sect. 2.) seu diem quartum indicare, quid sit futurum septimo; undecimum, quid in decimo quarto; decimum septimum, quid in vigesimo. Ita enim Galenus scribit, 2. de diebus decret. cap. 8. Decretoriorum omnium fortissimus est dies septimus: praenunciat eum dies quartus, haec duo habens, ut decretorius minor sit, et septimi index. Deinde undecimus et decimus quartus eandem proportionem et naturam invicem conservant, quam cum septimo quartus. Idemque explicans aph. 24. sect. 2. qui fundamentum hujus doctrinae videtur, indices dies eos esse dicit, in quibus signum aliquod judicationis apparet alio quopiam ex diebus decretoriis futurae; dicitque primum quaternarium septimi diei indicatorium esse, undecimum decimi quarti, decimu septimum vigesimi. Et, 1. de dieb. decret.


page 767, image: s0767

cap. 4 ait: quartus septimum utplurimum praenunciat. Nam si urinae in illo, vel sputi, vel dejectionis, vel appetitus, vel mentis, vel sensus, vel alicujus cujusdam similis manifesta contingat mutatio: similis in septimo judicatio comitabitur; bona, si ad salutem; mala, si ad perniciom tendat.

[note: Quartum septimi esse indicem ne gat Marsil. Cagnatus. ] Quam Galeni doctrinam omnes, ut dixi, hucusque interpretes sequuntur. Solus, quanrum memini, Marsilius Cagnatus, in comm. in aph. 24. sect. 2. hanc doctrinam rejicit, et falsam atque experientiae contrariam esse statuit. Exempla autem, quae in contrarium adducit ex Hippocrate, haec fere sunt. 1. epid com. 3. t. 28. seu aegroto. 1. historia invenitur Philisci, cui die quarto cuncta exacerbata suntimortuus tamen est die sexto ad meridiem, non septimo. Eodem libro et com. t. 24. seu aegroto 7. Metoni quarto cuncta exacerbata sunt, bis de nare dextra sanguis paulatim defluxit, nox gravis fuit, dejectiones biliosae subrufae, urina subnigra. Die quinto e nare copiose proflucit sanguis merus, sudavit, judicatus est. Sequens aegrotus, octavus scilicet, quartum diem molestissimum habuit, quinto mortuus est. 3. epid. com. 1. AEgrotus tertius, qui in Dealcis horto decumbebat, quarto vomuit pauca, biliosa ac flava, de sinistra nare aliquantum fluxit sanguinis ineri: quadragesimo demum die absolute judicatus est. Idem de undecimo probat his exemplis. 1. epid. com. 3. t. 21. seu aegroto 4. Philini uxor die undecimo dormivit, unde aliquid boni sperandum videbatur: mortua est vigesimo. Se quens aegra Epicratis uxor undecimo sudavit, minxit melius colorata, commodius habuit: quae tamen die 14. melius non habuit, sed graviter aegrotavit, et die octogesimo demum liberata est. Ita etiam de decimo septimo exemplum affert: 3 epid. com. 1. tex. 9. aegrotus secundus die decimo septimo recidivam passus est; quod indicare videbatur pejorem diem vigesimum: is tamen obiit vigesimo septimo. AEgrotus sequens, tex. 27. qui in Dealcis horto jacebat, decimo septimo sudavit per totum, allevatus est, melius spirabat, ut videretur die vigesima crisis exspectanda: sed demum quadragesimo die est judicatus. Idem etiam docet exemplis a se observatis pluribus. Atque hinc ex vulgata doctrina de indicibus diebus multa reddi incerta et dubia judicia dicit, et pugnantia ex ea sequi. Saepe enim fieri, ut in aegro, cujus morbus pertingat ad vigesimum diem, vel ultra, indices tamen dies contraria afferant indicia. Exempli gratiâ, 3. epid. com. 1. aegrotus 3. de quo antea etiam dictum, quarto die sanguinem modicum, merumque de sinistra nare emisisse dicitur, quo indicio mors die septimo portendebatur; cum tamen eo die nulla crisis adfuerit. Die undecimo a febre liber exstitit. Itaque si undecimus est index decimi quarti, quae undecimo apparebunt bona, decimo quarto debuissent esse meliora et perfectiora. At contrarium evenit. Nam decimo quarto febris reversa est. Pugnate vero hanc doctrinam cum


page 768, image: s0768

aliis alibi ab Hippocrate et Galeno traditis sententiis, ita probat. Nam Hippocrates, 1. epid. comm. 3. tex. 13. docet; febres, quae diebus paribus accidunt, paribus judicari; quarum vero fiunt in imparibus accessiones, imparibus judicari. Quod evenire semper non potest, si quartus simpliciter septimi index est. Ita enim semper die impari judicatio fiet, ubi die quarto signa ejus apparuerint. Tandem et hoc affert, hanc doctrinam (nimirum quartam septimi, undecimam decimi quarti, decimm septimam vigesimi esse indicem) non respondere verbis aphorismi. Nam etsi decimus septimus [gap: Greek word(s)] , id est, spectabilis, seu consideratione dignus dicatur: tamen non vigesimi index dicitur; cum nulla omnino mentio vigesimi in aphorisimo fiat: nec alibi in Hippocrate expresse exstet, decimum septimum esse vigesimi indicem. Ita etiam in aphorismo haberi, undecimuum esse spectabilem, sed non indicem decimi quarti: et utrumque, quod scilicet undecimus sit decimi quarti, et decimus septimus vigesimi index, conjecturâ tantum ab autoribus fusse additum, ait. Conjecturam autem illam eos sumsisse ex prima aphorismi parte, ubi in versionibus habetur, quartum esse septimi indicem. Verum hanc non esse versionem genuinam statuit, et proinde interpretatione mala hanc conjecturam niti. Nam [gap: Greek word(s)] non significat septimum in singulari, sed septem in plurati, nec [gap: Greek word(s)] est numerus ordinis, sed cardinalis.

His itaque adductus Marsilius Cagnatus concludit et cocedit quidem, dies incices futuram morbi constitutionem vel longam, vel perniciosam denunciare, et quae symptomata quarto, undecimo, decimo septimo accidunt, futuros successus indicare: hoc vero negat, quod quae quarto accidunt, futurum in septimo successum; et quae undecimo, eventura in decimo quarto; et quae in decimo septimo, eventura in vigesimo indicent. Dies ergo indices dici statuit, quod quae illis primis diebus in aegris apparent, de futuris successibus nos certiores faciant, absque tamen ulla temporis definitione. Atque hoc porro ex ipso Hippocrate probare conatur. Nam, 4. de rat. vict. in acut. aph. 66. scribit: Si febricitanti quarto die lingua conturbata quaedam loquitur, et alvus excernit biliosa et liquida, is delirabit: sed non addit, quo die hoc sit eventurum. Qualia etiam alia habet, ubi septimum et undecimum quaedam praedicere scribit, sed non quo die; ut in Coacis, sanguinis stillationes undecima die contingentes, difficiles sunt.

[note: Quomodo quatus septimi index sit. ] Verumenim vero contra haec, quae Marsilius Cagnatus contra communem sentemtiam affert, non pauca responderi possunt ex Galeno, lib. 1. de dieb. decret. cap. 11. quorum summa haec est. Si morbus acutus nullum periculosum signum referat, et quarta die evidentes quaedam notae coctionis appreant: septimo die crisis futura est. Sed periculosis fymptomatibus praefentibus, una cum


page 769, image: s0769

aliqua coctionis nota quarto die apparente, judicium, si paribus diebus accessio fiat, sexto exspectandum est; quod si hunc excesserit, octavo: si in imparibus, septimo. Animus etiam advertendus signorum lethalium tum magnitudini, tum copiae. Nam si multa magnaque die quarto eveniant, accessionibus distinguendum fuerit de morte futura. Adhaec cognoscendum, hominem sexto die moriturum esse, modo accessio diebus paribus futura sit: sin imparibus, septimo. Interdum tamen sextus hominem jugulat, etiamsi accessiones contingant in imparibus, propter morbi celeritatem et magnitudinem, ac symptomatum in quarto evenientium copiam. Itaque etsi ex sua natura, hoc est, si nihil rari et magni incidat, vel extrinsecus, vel ex ipsa morbi conditione, vel etiam aegrotantis habitu, quartus omnino septimum indicet: tamen si quid extrinsecus praeter spem accidat, vel morbus vehementer aut obscure ad judicium propellatur, et aegrotantis vires aut validae, aut imbecilles extiterint, attendendum est, an aeger sit periturus ante septimum, an post hunc de ipso decernetur. Siquidem ubi malum aliquod extrinsecus praeter spem evenerit, et morbus non simpliciter acutus, verum peracutus sit; adhaec aegri vires imbecillae: signum malu, quod in quarto die apparuerit, septimum non exspectat, verum sexto aeger hujusmodi morietur; praesertim si pares accessiones habuerit. Si vero obscurum, excedet hunc quoque. Jam vero si accessiones paribus diebus contigerint, octavo; si imparibus, nono aeger decedet. Errata autem, quae crisis diem turbare solent, alia ab aegro committuntur, alia a Medico, quaedam etiam extrinsecus accidunt. Atque ex his concludit Galenus: quartum esse indicem septimi, si nullus error committatur; Medicumque inpraedicendo cautum esse, et hoc modo praedicere jubet: Huic morbus solvetur isto die, primum, si victus ratione a nobis ordinatâ regatur: deinde si nihil ipse peccet, et faciat, quae injunguntur omnia: postremo si nullus magnus extrinsecus error admissus fuerit. Interim quia ad experientiam provocat Marsilius Cagnatus, et aliâs dierum criticorum ratio maximam partem ab experientia pendet: suademus, ut ubicunque occasio offertur, quilibet diligenter illas, quae die quarto, undecimo, et decimo septimo fiunt, mutationes observet, simulque postea annotet, quomodo se decretorii habeant, et quibus diebus crises, et ea, quae ab indicibus sunt judicata, fiant.

[note: Quid [gap: Greek word(s)] 2. aphor. 24. significet. ] Tandem hoc diffiteri non possumus, ea, quae ad textus aph. 24. s. 2. explicationem affert, non ita absurda videri, neque vulgatam de mutuo respectu indicatoriorum et criticoru dierum doctrinam satis firmum fundamentu in hoc aphorismo habere. Primo enim dixit Hippocretes, [gap: Greek word(s)] , quod si recte vertatur, non significat, septimi quartus est index: sed septem dierum,


page 770, image: s0770

seu, inter septem dies, seu, ex septem diebus, (prima scilicet periodi, seu primae septimanae) quartus est index; vel quod vox Graeca [gap: Greek word(s)] frequenter significat, insignis, illustris, manifestua, et dignus, qui observetur. Quod innuere et probare etiam videntur ea, quae de undecimo et decimo septimo adduntur. Nam dicit: [gap: Greek word(s)] : quod non significat, undecimum esse decimi quarti indicem, et decimuum septimum esse indicem vigesimi, sed undecimum esse contemplabilem et spectabilem; rursum spectabilem et contemplabilem esse decimum septimum: id est, diem undecimum et decimum septimum dignos esse, qui diligenter considerentur; cum ex eorum consideratione et iis, quae in iis accidunt, de futura morbi constitutione judicium ferri possit.

[note: Quot sint dies Indicatorii. ] Altera quaestio, quae circa hos dies movetur, est de numero eorum. Hippocrates enim, aphorismo modo allegato, tres tantum indices numerat, seu ut ipse loquitur, [gap: Greek word(s)] . Sextum tamen etiam inter indices referre videtur, 4. apht. 29. dum inquit: Febricitantibus si sexto die rigores fiant, judicium habent difficile. Et, 4. aph. 64. scribit: Quibus perfebres morbus regius die septimo, aut nono, aut undecimo, aut decimo, aut decimo quarto supervenerit, bonum. Atque alii etiam autores plures dies Indicatorios admittunt, ut, vigesimum quartum, tricesimum primum, et tricesimum septimum.

Verumenim vero non facile alidies contemplabiles seu spectabiles admittendi sunt, quam tres; cum nec in hoc aphorismo, nec alibi plures Hippocrates enumeret. Nec ratio deesse videtur. Cum enim, quo longius producuntur morbi, eo vis criticorum fiat obscurior: non mirum est, si in dicatoriorum dierum vis post vigesimum evanescat. Et quamvis Hippocrates alios etiam dies interdum admittat, atque eos aliquid boni vel mali portender dicat: tamen inter [gap: Greek word(s)] ac [gap: Greek word(s)] , seu, ut vulgo nominant, Indices, referendi non sunt, cum non in omnibus acutis, quod verorum indicatoriorum proprium est, sed in certis ac peculiaribus quibusdam casibus aliquid indicent.

[note: Indices aliquando sunt decretorii. ] Sed haec in genere de Indicatoriis diebus sufficiant, si hoc tantum addiderimus: dies hoc geminum officium seu usum habere. Non enim indices tantum sunt et futuri aliquid portendunt, sed etiam decretorii sunt aliquando ac decernunt; etsi imperfectius hoc faciant, neque tantam vim habeant, ac veri decretorii.

[note: Quartus. ] Jam in specie eos quod attinet, et primo quartum, is inter dies hos indices primum locum habet, non solum ordine; sed et potentia ac dignitate, ut septimus inter decretorios. Unde hunc solum Hippocrates [gap: Greek word(s)] , illustrem, insignem, ac maxime contemplabilem; caeteros vero saltem [gap: Greek word(s)] nominavit. Et multa loca exstant apud Hippocratem,


page 771, image: s0771

e quibus diei hujus dignitas aestimari potest. 4. aph. 71. Quibus septimo die futura crisis est, iis urina rubram quarto die nubeculam habet, coeteraque pro ratione. Et ibidem aph. 74. Vbi spes est ad articulos absessum iri, abscessu liberat urina multa, crassa, et alba reddita, qualis in febribus laboriosis quarto die quibusdam exire incipit. Quod si ex naribus etiam sanguis profluxerit, brevi admodum solutio fiet. Qualia etiam loca in Coacis, 1. prorthet. com. 1. tex. 1. et alibi passim exstant. Neque solum solutionis futurae ac salutis index est quartus, sed saepe etiam mortis. Nam si signa mala quarto appareant, aegrum moriturum indicat, sive id fiat in sexto, sive septimo, sive octavo. Etenim si vel morbus peracutus fuerit, et aliquid mali inopinato praeter exspectationem acciderit, aegerque sit debilis, et signa mala die quarto appareant: non exspectabit septimum morbus, sed sexto morietur; praecipue si per pares moveatur. Quod si morbus non sit adeo acutus, nihilque mali extrinsecus accidat, malaque signa quarto appareant, septimo morietur. Quod signum si fuerit obscurius, et morbus paribus diebus moveatur, mors ad octavum differri poterit. Interdum etiam est decretorius; de quo Hippocrates, 3. prognost. tex. 2. Simplicissimae, inquit, sebres, ac signis firmatae securissimis, quarto die aut citius desinunt. Deteriores vero ac signis affligentes difficillimis, quarto die aut citius interimunt. Nam cum acuti morbi plerumque diebus imparibus judicari soleant, crisin quarto die futuram tertius nonnunquam praedicit.

[note: Undecimus] Undecimus secundae septimanae quartus est, non solum [gap: Greek word(s)] seu index est, sed et decretorius. Et quidem vim judicandi quod attinet, non tantam eam habet ac quartus. Sicut enim dierum decretorioru vis sensim imminuitur et obscurior evadit: ita etiam indicantium. Vim autem decernendi proximam habet decimo quarto, et ut Galen. 2. de dieb. decr. cap. 2. scribit, qui septimo non desinunt, eos 11. die Natura solvere molitur, atque sic in ipso vel decernit, vel ipsi decimo quarto praeparat.

[note: Decimus septimus. ] Decimus septimus est quartus tertiae septimanae, ab undecimo in virtute prope vigesimum ponitur, frequenter, firmiter, et recte decernens. Nam quamvis in indicando debilior sit quarto et undecimo: iis tamen in decernendo potentior est, et inter validos criticos numerari meretur. Verum Archigenes et alii, qui integros dies numerant, potius decimum octavum pro decimo septimo admittunt: et ab hoc die initium est controversiae de ordine dierum criticorum. Sed hos Galen. prolixe impugnat, 2. de dieb. decret. cap. 4.

[note: Intercidentes dies. ] Tertius ordo dierum est, quos [gap: Greek word(s)] , intercidentes, et intercalares nominant, quod ob erratum aliquod, aut materiae motum quasi symptomaticum crisis in eos incidat, turbato legitimorum dierum [note: Provecatorii. ] criticorum ordine. A quibusdam etiam Provocatorii nominantur, quod ob errata commissa vel materiae malignitatem Natura ante tempus ad


page 772, image: s0772

crisin instituendam provocatur. Atque ideo crises, qui his diebus accidunt, imperfectiores sunt, quod natura non secundum suum instituru, sed coacta eas instituit, et saepe cocta cum crudis, bona cum malis expellit.

[note: Tertius. ] Inter hos est primus tertius, sed virtute quinto inferior. Et quia impar est, atuqe in accessionibus fiunt plerumque judicia; accessionibus fiunt plerumque judicia; accessiones autem plerumque fiunt in imparibus: hoc primo die natura irritata solet molesta expellere, et eam, quam quarto instituere debebat, crisin hoc die absolvere.

[note: Quintus. ] Quintus tertio potentior est, et in virtute post vigesinium ac decimum septimum, atque in intercidentibus post nonum ponitur. Nam si natura die quarto debilis sit, et quiescat: judicium ad hunc usque diem differri solet. Interdum tamen etiam septimo futura crisis, irritatâ naturâ, mox in hunc diem incidit.

[note: Nonus. ] Nonus inter coincidentes potentissimus est. Nam in hunc crisis, quae septimo fieri debebat, aut undecimo futura erat, incidere solet. Siquidem si in septimo sit absoluta coctio; Natura tamen ob imbecillitatem nequeat crisin instituere: die nono postea ea solet absolvi. Saepius autem undecimo die futura crisis anticipato motu solet in hunc usque diem decidere.

[note: Decimus tertius. ] Decimus tertius, ut Galenus, 2. de dieb. decret. cap. 8. scribit, maxime inter decretorios imbecillis est: omnium vero, qui non decernunt, fortissimus, atque ita in medio quasi inter criticos et non criticos constitutus.

[note: Vacui dies. ] Tandem sunt dies, qui appellantur vacui, quod nec judicent, nec indicent, nec provocent. Medici etiam nominantur, quod pharmaca in iis tutius, utpote naturâ tum quiescnete, propinare liceat. Sed tamen et hos criticos appellare licet; verum cum adjectione, malos. Nam tales dies neque perfecte, neque cum aegri commodo judicant; sed male, infide, periculose: crisesque in his potius a materiae copia et pravitate, quam naturae robore fiunt.

[note: Sextus. ] Primus inter eos sextus dies est, qui naturam nullius alius, ut Galen. 1. de dieb. decret. cap. 4. et 5. habet, imitatur: Qui et ipse quidem non raro decernit, sed male, infideliter, imperfecte, sine signis, periculose. Et omnes, qui in eo judicantur, vel moriuntur, vel in summum periculum conjiciuntur. De quo Galen. alleg. c. 4. l. 1. de dieb. decret. haec habet. Incredibile est, inquit, quanta cum perturbatione, periculo et metu, etiamsi ad bonum tendat, crisis sexto die accidat, quasi aeger statim fato sit defuncturus. Nam si in catophoram incidant, sopori gravi quid simile ipsis; obvenit, fiuntque tum omnis sensus, tum vocis expertes: et si quae excretio proveniat, omnes consternuntur, pulsus ipsorum concidunt, color abit, tremunt, collabuntur: Maligna, acria, foetida magna ex parte cum rejiciunt, tum vomunt: interdum parotides malignae, aut etiam arquatus, vel alius quidam abscessus, alterum certamen, quo discutiatur, requirens, emergit: Vrinae crudae, sine colore, tenues, boni nihil, quod subsideat, habentes,


page 773, image: s0773

sed nunc quasi testaceum, nunc arenosum, in totum inaequale, incoctum, ipsa copia tantum in sexto die, quibus apparet, conducens. Plurimos autem alios syncope corripit, vel exsolvit larga sanguinis profusio, vel evacuatio parum moderata; item quosdam catoche vel mania corripi videmus; alios in certam perniciem conjici. Unde supra diximus, Galenum hunc diem tyranno comparare, sicut septimum bono regi. Haec tamen nonnulli solum de biliosis morbis, qui diebus imparibus, et alias die septimo judicari solent, intelligi volunt; in sanguineis autem, qui diebus paribus moventur, magis volunt esse sextum criticum, quam septimum.

[note: Octavus. ] Octavus sexto similis est, non tamen adeo periculosus, solvunturque in eo rarius morbi, et ii, qui diebus paribus moveri solent.

[note: Decimus et duodecimus. ] Decimus etiam iis fere similis est. In duo decimo nullum se judicatum vidisse, Galenus scribit.

[note: Ordo dierum criticorum. ] Atque haec sunt dierum criticorum differentiae, quae omnes secundum majorem et minorem decernendi vim Galenus in hunc ordinem redegit, 1. de dieb. decret. cap. 5. Septimus criticorum omnium primum est, non numero et ordine, sed potentia ac dignitate. Septimi naturam maxime decimus quartus imitatur: proximi his sunt nonus, undecimus, vigesimus: prope hos sunt decimus septimus et quintus: post hos quartus. Hunc sequuntur tertius et decimus octavus. Sextus naturam nullius aliorum dierum exacte imitatur. Si aliquando in octavum diem vel decimum subita morbi solutio incidat, similis fere ei est, quae in sexto accidit. Eodem modo subito morbus non solvitur in duodecimo, decimo sexto, et decimo nono: et quidem in duodecimo et decimo sexto nullum se judicatum vidisse Galenus, 1. de dieb. decret. cap. 2. testatur. Medius inter hos ordines dierum subito non solventium, octavi dico, decimi, duodecimi, decimi sexti, decimi noni, quos jam retulimus, et tertii, quarti, quinti, sexti, septimi, noni, undecimi, decimi quarti, decimi septimi, decimi octavi, vigesimi, decimus tertius videtur esse positus, non scilicet ita rejiciendus, sicut priores, qui secundae sunt notae, nec ita solvere morbos natus, sicut posteriores, qui primae sunt notae. Atque hic est ordo dierum criticorum in primis tribus septimanis. cum autem progressu temporis crisium vehementia sensim langueseat atque imminuatur: tot etiam post vigesimum diem critici non numerantur, sed ii solum, qui perfectum dierum criticorum circuitum complent, qualis fit die vigesimo. Itaque qualis numeratio ad vigesimum instituitur: talis instituenda est ad quadragesimum: post quadragesimum vigesimus quisque, seu ultimus, qui tres septimanas claudit, est criticus. Licet enim Cardanus, 1. contradict. tract. 3. contradict. 4. vigesimum, quadragesimum, sexagesimum, octo gesimum, centesimum, centesimum vigesimum, Solis motui ascribat:


page 774, image: s0774

tamen caussam sufficientem, cur vigesimo quoque die Sol insignem mutationem efficiat, non reddit. In quarta septimana Galenus vigesimum septimum praefert; Archigenes vigesimum octavum vigesimo septimo, et vigesimum primum vigesimo, et decimum octavum decimo septimo praetulit. Hinc quadragesimus vim ac potentiam judicandi notatu dignam continet: post quem trigesimus quartus. His minus judicant vigesimus quartus et vigesimus primus ex Galeni sententia. Multo his minus tricesimus septimus; ita ut dierum decretoriorum, et eorum, qui non decernunt, in medio collocatus, et magis ex non decernentibus esse videatur. Alii dies omnes inter vigesimum et quadragesimum nullam vim decernendi habent. Post quadragesimum, solum sexagesimum, octogesimum, centesimum, centesimum vigesimum Hippocrates numerat: reliquos omnes contemnit.

Atque haec quidem vulgata ex Hippocrate et Galeno de diebus criticis doctrina est. Verum si experientiam consulas, docebit illa et docuit jam olim Asclepiadem, Archigenem, Celsum et alios, non ita stricte crisin in diebus hisce evenire. Unde tertium criticum Hippocrates vigesimum, Archigenes vero vigesinium optimum, Hippocrates quartum vigesimum septimum, Archigenes vigesimum octavum constituit. Ideoque Astrologi non dies vel numeros simpliciter attendunt, sed omnem dierum criticorum rationem ad motum Lunae referentes illos dies notant, quibus Luna ad utrumque tetragonon et ad diametrum pervenit, respectu loci, in quo in choante morbo reperitur, ut postea de caussis dierum criticorum pluribus dicetur. Ideoque cum primum tetragonum Luna attingat saepissime quidem septimo, interdum etiam octavo, primus criticus quidem saepissime erit septimus, interdum etiam octavus. Et cum ad diametrum perveniat plerumque quidem decimo quarto, interdum etiam decimo quinto; secundus quidem criticus erit plerumque vigosimus quartus, nonnunquam etiam decimus quintus. Et cum ad alteram quadraturam perveniat alias die vigesimo, alias vigesimo primo, tertius criticus erit vigesimus aut vigesimus primus. Ac tandem cum ad suam epocham alias vigesimo septimo, alias vigesimo octavo revertatur, quartus criticus erit nunc vigesimus septimus, nunc vigesimus octavus. Hancque rationem etiam probatiores medici sequuntur: Quin et Augerius Ferrerius eandem comprobat, et de se ipso ingenue fatetur, experimento se saepius comperisse, morbos judicium distulisse, donec Luna motu suo pervenisset ad quadratam vel oppositum stellae, cum qua fuerat, cum primum aegritudo inciperet, aut idem omnino punctum attigisset: quod frequenter contigisse addit die octavo et quindecimo, et vigesimo, et vigesimo


page 775, image: s0775

primo, et vig esimo secundo, et caeteris indifferenter. Ut non mirum sit Hippocratem saepe 21. et alios, tanquam decretorios observaffe; sed caussam agnoscere non potuit, quod suo tempore planetarum motus non bene comperti essent. Ex Astrologia autem constat, tarditatem illam et velocitatem ad tardiorem vel velociorem Lunae cursum ut plurimum referendam esse. Neque enim necesse est, ut dies criticos vel maturiores vel tardiores semper copiae materiae peccantis, aut errori aegri vel famulorum aegroto inservientium adscribamus. Hoc itaque modo determinati Hippocratis dies decretorii ab Astrologis non omnino evertuntur, sed pro vario siderum, Lunae imprimis, habitu determinantur et explicantur.

CAPUT XII. De Caussis Dierum Criticorum.

[note: Astrologorum de diebus Criticis sententia. ] CUm ex capite praecedenti jam constet, magnam dierum criticorum esse varietatem, atque alios majorem, alios minorem decernendi vim habere, quaeritur, quae sit hujus differentiae caussa, et cur non omnes dies aequalem decernendi vim habeant; seu, cur non in omnibus diebus aeque frequentes et bonae crises accidant. Quod explicare longe difficilimum est, adeo quidem, ut Galenus concludens hanc tractationem, 3. de dieb. critic. cap. 10. in haec verba eruperit: Nos haec paucis plane, ipsisque invito scripsisse asserimus: Vos, ô Dii immortales, novistis, vos in testimonium voco, haec me amicorum quorundam precibus vehementer adductum scriptis mandasse. Difficultate tamen in re utili et jucunda nos terreri non decet, tentan dumque est, quousque in veritatis investigatione pervenire possimus.

Pythagorici in numeros caussam [note: Pybagoricorum de diebus criticis sententia. ] rejecerunt. Sed eum haec doctrina dudum jam explosa sit, nolumus actum agere. Recte de hoc Galenus, 3. de dieb. decret. c. 8. scribit: Ipsi dies primariam decernendi vim non habent, sed per accidens aliquid sic evenit; et post: neque septimi, neque quarti numerus crisis autor est. Nimirum non dierum numerus decernit; sed id, quod illa die accidit. Illud enim septimo et aliis diebus criticis suam dignitatem tribuit: a numeris vero dies nullam mutuantur dignitatem, quippe, quorum nulla est actio.

[note: Unde dies critici suam vim habeant. ] Quid autem illud sit, quod in decretoriis diebus eveniens hanc illis dignitatem tribuit, valde controversum est. In duas autem classes omnes autorum sententiae redigi posse videntur. Alii enim saltem in corporibus nostris omnem caussam quaerendam statuunt: alii his, quae in corpore nostro continentur, non contenti, caussas etiam coelestes admittunt, sed utrique non eodem modo sentiunt. Primam opinionem quod attinet, Hieronymus Fracastorius, [note: Hieron. Fracastorii opinio. ] ut fuit vir ingeniosus, novam ex humore melancholico caussam criticorum


page 776, image: s0776

dierum est commentus, quam ob viri celebritatem et autoritatem referre et examinare libet. Nititur autem illa opinio aliquot hypothesibus. Prima est: Duo sunt, quae ad expulsionem criticam materiae morbificae faciunt, unum est irirtatio, quae fit â materia corrupta, nonxiâ et naturae molesta; alterum est materiae coctio, et ad expulsionem praeparatio. Neque enim humores corrupti utiliter excernuntur, nisi sint cocti. Itaque cum haec duo concurrunt, nimirum materiae concoctio est ab soluta, et ab ea Natura irritatur, tum maxime fit expulsio. Secunda Hypothesis est: Raro fit, ut unus saltem humor vitium concipiat et corrumpatur; cum humores in massa sanguinea commisti sint. Cum vero putrescere incipit humor, id quod corruptum est, secernitur â reliquo, quod intergrum est, in qua secretione humorum particulae, quae ante cofusae erant cum reliquis, cumulantur, et sensibilem copiam constituunt, quae postea cocta per varias partes expellitur. Tertia Hypothesis est: Humores hos separatos alias unam massam constituere, unumque motum habere, ac unu morbum producere, qui motum dominantis humoris sequatur, a quo etiam nomen accipiunt morbi; alias vero non unum motum habere, unde compositi morbi ortum habent. In prioribus morbis nullum criticorum dierum, septimi puta, decimi quarti, vigesimi, habendam esse rationem, sed solum paroxysmos attendendos esse, secundum quos fit morbi solutio. In posterioribus vero et compositis morbis, ubi scilicet humores solum cofusi, non ad unam formam redacti, crisis maxima ex parte fiet. Tertiae hypothesi quasi corollarium annectit hoc: accidere, ut cum plures ad unam formam non redacti peccant, unus illorum manifestum paroxysmum officiat, alter vero latentem efficiat, ac obscurum motum habeat, quod primis diebus vix agnosci possit, sed posterioribus demum innotescat. Et phlegma quidem unam plerumque formam cum aliis humoribus, cum pauca sit quantitate, constituere, et aliorum motum sequi. Hinc non parvam in diebus emergere diversitatem statuit. Nam in quibus nullus humor movetur, eos esse quietos; in quibus unus saltem, eos esse acerbos; in quibus duo, acerbiores; in quibus omnes, acerbissimos. Hinc concludit, crises in iis diebus fieri, in quibus omnes humores moventur. Paroxysmos enim eos esse vehementissimos, et naturam ab omnibus humoribus maxime stimulari. Hoc autem maxime fieri secundum motum humoris melancholici. Nam cum crisis non fiat, nisi cocto humore; perfecta autem coctio fieri non possit, donec etiam id, quod crassius est, coctum sit; crassum autem et coctu difficilimum esse humorem melancholicum: crisin fieri non posse docet, donec et iste humor sit coctus, et proinde circa humoris melancholici motus crises esse spectandas


page 777, image: s0777

affirmat. Tandem et hanc ponit hypothesin: Morbos alios esse acutos, alios mediocres, alios chronicos. Acutos nominat, in quibus prima die melancholia cum bile movetur, et qui decima tertia die finiuntur; mediocres, quando secundo die melancholia putrescere incipit, et qui finiuntur vigesimo; chronicos, in quibus tertia demum die melancholia movetur, et extenduntur ad quadragesimum et ultra.

Ex his tali sumto exemplo suam sententiam deducere videtur Fracastorius. Sit, inquit, humor principaliter peccans bilis, mistus tamen, et sub unam formam redactus cum pituita, cum melancholia vero solum confusus: sit autem melancholia non multa, nec crassa valde, sed quaecito attenuari possit. Itaque putrescente bile, simul eodem die putrescit melancholia, atque ita paroxysmus primo die nonihil acutus erit. Secunda dies erit quieta, quia nullus humor tum movebitur; cum ex hypothesi pituita sub unam formam cum bile sit redacta. Tertio die bilis movebitur; non tamen crisis fiet, quia melancholia nondum est cocta, neque stimulus adhuc est maximus. Quartus dies habebit motum melancholici humoris, sed latentem et obscurum: quia ejus non magna est copia. Quinto rursum bilis movebitur. Sextus erit quietus. Septimo vero omnium acerbissimus paroxysmus erit; quia jamdum coctus est humor melancholicus, et utriusque humoris motus concurrit. Atque ita hoc saltem die crisis fiet, quae in aliis fieri non potuit, cum vel digestio, vel stimulus de esset. Atque per hoc exemplum et humoris melancholici motum etiam monstrat, qua ratione decimus, decimus tertius, decimus sextus, decimus nonus, vigesimus secundus, vigesimus quintus critici sint. Qua ratione vero undecimus, decimus quartus, vigesimus, vigesimus primus critici sint, his praesuppositis monstrare conatur. Nimirum statuit, varios esse melancholiae modos et conditiones; nunc esse paucam, nunc multam; interdum crassam, interdum tenuem: similiter se habere bilem. Ex qua diversitate fiat, ut putrescente bile nonnunquam eadem die putrescat melancholia, modo in principio paroxysmi, modo in medio, modo in fine; cum scilicet pauca, subtilis, calidior, et magis bili admixta est. Interdum non simul et eodem die moveri melancholiam, sed secundo primum, tertio, fortasse etiam quarto. In acutis enim morbis, utpote qui ex tenuiore, pauca et calida materia oriuntur, utrumque motum fieri primo die: in tardis autem, ut qui a crassiore, multa, tenaci ac frigida materia oriuntur, moveri melancholiam non nisi tertio die, fortasse etiam quarto: in mediocribus melancholiam secundo die recipere putredinem. Ergo si primo die primum putrescat melancholia, quod fit in acutis morbis, de


page 778, image: s0778

quarto in quarum erunt periodi, eruntique hic critici quartus, septimus, decimus, decimus tertius. Et quidem si aegritudo sit acutissima, in quarto fiet crisis: si morbus acutus sit minus vehemens, ad tertium protendetur crisis; si mediocriter acutus, septimus erit criticus. Atque hinc cum mediocria saepius contingant, quam extrema, et ratiores sint morbi acutissimi, septimum maxime esse criticum. Si vero prima die non putrescat melancholia, sed secunda, quod in mediocriter acutis fit, tum quaternarii fient paroxysmi die secundo, quinto, octavo, undecimo, decimo quarto, decimo septimo, vigesimo; Et critici erunt undecimus, decimus quartus, decimus septimus, et vigesimus. Si enim materia non multa sit, et morbus acuto propior, undecimâ foet crisis. Si vero materia sit crassior, et morbus chronico propior, die vegesimâ fiet crisis: at si tertio demum die putrescere et moveri incipiat melancholia, quod fit in chronicis morbis, in quibus materia est crassior et multa, circuitus fiunt tertio sexto, nono, duodecimo, decimo quinto, decimo octavo, vigesimo primo, vigesimo quarto, vigesimo septimo, tricesimo; criticique erunt vigesimus primus, vigesimus septimus et decimus quintus. Si enim materia crassa sit ac tenax, pauca autem, decimo quinto crisis fiet: si vero crassa ac multa, vigesimo septimo. Si mediocris, quod saepius evenit, vigesimo primo.

Ex iisdem fundamentis etiam caussam reddere conatur, cur aliqui dies non sint critici. In sexto crises non fieri statuit, quia nec bilis, nec melancholiae motus in ea fit; nisi forsan in periodis tertii, seu quando melancholia incipit tertio die putrescere. Sed tum crisis longius protrahitur. Octavum propterea non esse, criticum dicit, quod nec bilis, nec melancholia in eo moveatur; nisi forsan ubi melancholia incipit putrescere secundo die. Sed nec tum octovo die esse coctum humorem melancholicum. Decimus bilis motum non habet, et quanquam humoris melancholici motus in eum incidere possit: tamen is est latens et obscurus. Eandem etiam rationem dicit esse sequentium dierum.

[note: Fracastorii refutatio. ] Verum etsi haec ita â Fracastorio ingeniose et scrupulose excogitata et concinnata sint: tamen multa sunt, quae docti viri in iis desiderant. Et hoc quidem primo in opinione. Fracastorii desideratur, quod dierum criticorum periodum et ordinem adeo certum ac constantem in materiam ejusque motum refert, tam variabilem in paucitate, multitudinem, crassitie, tenuitate, tenacitate, frigiditate, caliditate; cum vix tam ordinati motus, ut postea etiam dicetur, hinc peti possint. Deinde magna sunt illa postulata, quae sibi conecdi cupit Fracastorius, quibusque postea suam superstruit sententiam. Nam illa pleraque sine certa demonstratione, et


page 779, image: s0779

pro libitu ponit, ac sibi concedi postulat. [note: Non in quavis febre plures humores putrescunt. ] Etenim primo hoc concedi facile non potest, semper plures humores corrumpi ac putrescere, et nunquam fere unum humorem putrescentem reperiri. Siquidem saepe unus saltem humor praeternaturalis in corpore abundat, non plures. Errorque hic Fracastorii inde originem traxisse videtur, quod in corpore naturlaiter in venis humores illos, bilem, pituitam, melancholiam, latere putat; quod falsum est. In corpore enim sano saltem massa sanguinea in venis continetur; quae etsi diversis partibus constat, omnes tamen illae sub forma sanguinis continentur, et corpori alendo utiles sunt, non excrementitii humores. Quod si accidat, ut ex sanitatis statu homo ad statum praeterbatyraken et nirbisyn deflectere incipiat: non est opus, ut mox bilis, pituita, et melancholia simul cumulentur, sed in hoc corpore hic, in alio alius praeter naturam colligitur, et caussa morbifica evadit. Unde non est necessarium, ut in quolibet, qui in febrem incidit, tres humores praeternaturales reperiantur. Quod deinde de humoribus illis vitiosis, aliis sub unam formam redactis, aliis confusis saltem, dicitur, etiam pro arbitrio confictum videtur. Neque rationes dari possunt facile, quibus solide monstretur, ita hoc in venis sese habere, ut proponitur. Sicut et illud eodem modo pro arbitrio constitutum videtur, quod melancholia nunc in primo, nunc in secundo, nunc in tertio die; nunc in augmento, nunc in statu, nunc in declinatione moveatur seu putrescat. Praeterea si crisis nulla fieri potest, antequam humoris melancholici coctio sit absoluta: nunquam ante quartum diem, quo humor melancholicus movetur, crisis evenire posset; quae tamen interdum etiam accidit in tertio et ante quartum, uti docuit Hippocrates, 3. prognost. t. 2. Et cur non potius humori, qui maxime peccat, et naturae maxime molestus est, qualis ferein omnibus acutis est bilis, crisin, si humori saltem tribuenda est, tribuerimus, quam humori obscuro et lateni, id est, qui parum peccat, naturamque valde lacessendi vim non habet? Insuper nec hoc concedi facile potest Fracastorio, quod crisin in iis saltem morbis accidere statuit, qui ortum habent ab humoribus in venis contentis; eum etiam in partium nonnullarum tumoribus calidis crises observentur. Tandem contra omnem antiquorum et recentiorum experientiam est, quod novos tres ordines criticorum dierum constituit, et quos antiqui experientia edocti conjunxerunt, septimum, decimum quartum, vigesimum, disjungit, et alios contra, qui diversissimae sunt naturae, in eundem ordinem conjicit.

Recentiores alii concedunt quidem [note: Aliorum opinio, qui caussam lierum criticorum etiam in corpore ponunut. ] coelum et astra crisium, ut et aliorum motuum omnium, caussam esse, sed universalem tantûm:


page 780, image: s0780

particularem vero et proximam, naturam seu sacultatem corpus nostrum gubernantem: eamque ad crisin omnino sufficere; cum motibus ordinatis et certo ordine utatur, humoresque malos a bonis secernat, secretos ad excretionem praeparet, et tandem suo tempore, definitisque periodis expellat. Quod itaque tardior aut celerior fit crisis, id acceptum referunt partim humori expellendo, partim naturae expellenti. Nam si humor sit calidior, benignior, natura fortior, citius fiet coctio: si crassior, frigidior, natura sit debilis, coctio fiet tardius. Paritatis autem vel imparitatis caussam ad solum humoris motum referunt: pituita enim quotidie, bilis tertio, melancolia quarto die movetur. Cur autem sili septenarii perfecti sint critici, totum efficienti caussae adscribunt, statuuntque, naturam sibi definitum constituisse tempus, septimum nimirum quemque diem; cujus etsi caussa facile dari non possit, experientia tamen id compertum haberi.

[note: Eorum refutatio. ] Verumenimvero nec haec sufficiunt. Nam distinguendum est inter caussam [gap: Greek word(s)] , et caussam dierum criticorum. Caussam [gap: Greek word(s)] esse facultatem expultricem, quae id, quod molestum est, expellit, facile concedimus: sed caussas dierum criticorum investigare, non est quaerere, quid humores vitiosos e corpore expellat, sed cur facultas expultrix non in omnibus, sed certis et statutis quibusdam diebus, septimo nimirum, decimo quarto, vigesimo et similibus, quae sibi molesta sunt, frequentius et facilius soleat expellere. Si ad humorum coctionem confugias, singuli dies possunt esse critici, et proportio agentis ad resistentiam patientis potest multis modis variari, atque, si crisce tum fieri dicantur, quando concocta materia est, crises in omnes possunt in cidere dies; quod tamen non fit: sed natura expulsionem ad criticos dies differt, et materima longe facilius die septimo, quam sexto aut octavo expellit. Si ad paroxysmos, qui stimulant naturam quis confugiat, nec is se expediet. Nam morbi biliosi cum de tertio in tertium diem semper moveantur, cur crises non potius die decimo tertio, quam decimo quarto eveniunt? Praeterea ordo dierum criticorum non esset tam certus, quod paroxysmi saepe anticipat et postponunt. Quod si tandem, quod plerique faciunt, ad id se quis convertat, et dicat, septimum diem motibus naturae esse praefixum, seu, ut loquuntur, esse occultam naturae proprietatem, ut progrediatur in septenariis: cur secundum Hippocratem et Galenum vigesimus potius est criticus, quam vigesimus primus, et cur non septem dies, qui hebdomadam constituunt, integre numerantur?

Caussam quidem hujus rei afferre conatur Andr. Laurentius, lib. 3. de cris. cap. 14. hoc modo, quod nimirum crisis sit motus naturalis; motus


page 781, image: s0781

autem naturalis sit in principio tardior, in fine velocior: sicut contra animalis in principio velocior, in fine tardior. Deinde quod materia morbifica decimo septimo et decimo quarto die jam attenuata sit, et quasi omnio devicta a Natura, ut vigesimum primum deinde non exspectet, sed vigesimo die quasi sponte et nulla vi extrudatur. Sed nullius haec momenti sunt. Nam quod dicitur de motu naturali, quod in principio sit tardior, in fine velocior, accipiendum est de corporibus inanimatis, quatenus naturali elementorum motu moventur; non vero id ad facultatem naturalem in corpore humano extendendum, quae etsi suo sensu, nimirum quatenus sentienti et rationali opponitur, naturalis appellatur a Medicis: tamen et ipsa corporis animati facultas est. Atque ipse, lib. 2. cap. 14. caussam, cur vis indicatoriorum dierum immiuatur, hanc affert: quod natura, si incipiat coctionem materiae quarto die, possit eam brevi intervallo totam domare. At si undecimo die coctionem inchoet, debiliorem jam decimo quarto non semper posse excernere.

[note: Coelestia sublunaribus ordinatiora. ] Quapropter cum haec ita sese habenat, et sufficientes caussas dierum criticorum in corporibus nostris non inveniamus, illud nobis in mentem revocare debemus, quod 2. de dieb. decret. cap. 2. Galenus scribit: Haec inferiora etsi ordinem et artificium admirandum contineant: superari in his longe a coelestibus, et omne pulchrum ac ordinatum a superioribus provenire; proptereaque his inferioribus, minus stabilibus, stabile aliquod, quo contineantur et regantur, circumdari, coelestesque caussas, quae ordinatissimae sunt, etiam hic admittere non absurdum censere debemus. Idque eo tutius faciemus, si, quantum coelestia corpora, inprimis Sol et Luna, in hisce inferioribus possint, perpenderimus, experientiamque consuluerimus.

[note: Luna in haec inseriora efficacia. ] Quantas Luna in conjunctionibus, oppositionibus, et quadraturis mutationes efficiat, et quomodo hinc venti et tempestates mutentur, sata et plantata felicius vel infelicius crescant, cancri et conchilia nunc plena sint, nunc minus plena: satis compertum est nautis, agricolis, hortulanis, foeminis, quibus menses secundum Lunae cursum fluunt, imo lippis et tonsoribus notum est, ut qui illud probare velit, actum agere videatur. Percipiuntque illas mutationes satis, qui cum chronicis morbis conflictantur, adeo ut non pauci, astrologas sibi manus esse, conquerantur, ac corpora sua fere ephemeridum loco habere possint. Unde et Hippocrates, l. de aer. aq. et loc. Anni temporum mutationes observare jubet, inprimis solstitia et aequinoctia; syderum quoque ortus et occasus.

[note: Coelestis influentia. ] Etsi vero ab Astrologis nonnullis multum in altera partem sit peccatum, et multa vana ac superstitiosa astris vulgo attribuantur: tamen et hoc cavendum est, ne in alteram


page 782, image: s0782

partem peccemus, et in naturam, imo naturae autorem, DEUM omnipotentem, qui nihil frustra, nihil otiosum fecit, injurii simus; neque credamus, quo impudentiae nonnulli deveniunt, coelo stellas fere orantus tantum gratiâ inditas esse, non secus ac coenacula emblematis ac tessellis exornantur; aut persuasum habeamus, paucissimos esse coeli effectus, vel ignobiles, cum plurimi sint et praestantissimi. Neque enim dicendum est, a Creatore tantum stellarum numerum frustra multiplicatum esse.

Sed de his in genere pluribus disserere hujus loci non est: quod nostri propositi est persequemur; nimirum tam evidenti experientia, et tot mutationibus, quae â coelo, inprimis Sole et Luna pendere videmus, persuasi, caussis his inferioribus facultatique expultrici coelestes adjiciemus, caussasque conjungemus.

[note: Caussa dierum criticorum] Etsi enim, ut septenarii et quaternarii, qui antea enumerari sunt, critici sint, id omne a motu Lunae pendeat, qui in quadris et intermediis spatiis has mutationes efficere solet: tamen u thic vel ille inter eos criticus fiat, neque lunae motus, nec caussa aliqua in corpore sola sufficit, sed ex plurium concursu quasi composita caussa statuenda est. Nam cum ea, quae ab uno agente fiunt, semper eodem modo sese habeant; quae vero a pluribus fiunt, nisi omnia debito modo concurrant, varie sese habeant; atque in diebus criticis quidem uniformitas quaedam, quae tamen multis modis variatur, appareat: ad plures potius, quam ad uncam caussam recurrendum est. Videmus enim non semper septimum esse criticum, neque etiam semper decimum quartum: et nunc bonam, nunc malam crisin fieri; nonnunquam etiam eodem die. Primo itaque Lunam dierum criticorum caussam ponimus; secundo humorum peccantium conditionem et dispositionem; quibus tandem virtus expultrix accedit, quae a Lunae influentia, humorumque in corpore dispositione stimulata, et tempus expulsioni idoneum, criticum diem scilicet, nacta, sese expulsioni accingit, atque immediata crisis caussa est.

Nam primo cum certum sit, ordinem [note: Luna. ] dierum criticorum neque a facultate corporis, neque â materia morbifica solum provenire posse, caussa coelestis adjungenda est. Etsi vero sidera sint varia, et praecipue Solis ac Lunae influxus in haec inferiora sint potentissimi: tamen Solis, qui motu suo annuum spatium describit, actiones magis in diuturnis et longis morbis, qui intra annum desinunt, et Solis peragrationem per signa zodiaci sequuntur, mutandis, solvendis ac finiendis conspiciuntur: sicut morbi longiores adhuc, et qui ultra annum producuntur, Planetarum tardiorum Martis. Jovis, Saturni motum sequuntur. Critici vero dies, quia in morbis acutis observantur; Luna autem in singulis quaternariis et septenariis insignes faciat mutationes: ejus potius,


page 783, image: s0783

quam Solis ac reliquorum Planetarum motus ad dierum criticorum rationem quadrat. Itaque cum Galeno statuamus, Lunam, ut in aliis rebus insignes efficit mutationes, prout alia atque alia coeli loca motu suo occupat, et ob lumen a Sole mutuatitium varias [gap: Greek word(s)] nobis ostendit: ita etiam in nobis insignes quasdam mutationes excitare in iis Zodiaci locis, quae locum, in quo Luna initio morbi fuit, quadrato vel opposito radio adspiciunt, et cum cousque progressa est, ut novam [gap: Greek word(s)] , et insignem luminis mutationem habeat.

[note: Quomodo Luna critices dies faciat. ] Nam cum Luna, ut et aliae stellae, non solum lumine, sed et occultâ in fluentiâ in haec inferiora agant, ut alibi probatur; haec autem variê agat, prout varios ad alias stellas habet aspectus, et haec vel illa signa occupat, atque [gap: Greek word(s)] diversas habet: hae duae caussae conjungendae sunt; nimirum motus et progressus ad signa quadrata vel opposita, atque [gap: Greek word(s)] mutatio. Quas caussas si conjungamus, ex eo, quod plurimi contra hanc doctrinam objiciunt, nos expedire poterimus. Existimant enim plurimi, si Luna caussa dierum criticorum statuatur, ob variam, quam habet a Sole, illustrationem, et varium in Zodiaco positum, variosque aspectus, eos tantum morbos in septimo et decimo quarto judicari posse, qui novilunio aut plenilunio inciperent: alioquin nec septimum diem lunae dimidiae, nec decimum quartum plenae vel novae responsurum: cum tamen fieri possit, ut hodie Socrates, cras Plato, tertio Dion aegrotare incipiat, quarto alius; quorum tamen quilibet in septimo judicabitur. Cujus rei exemplum est apud Galenum, qui unica aestate plures, quam quadringentos acuto morbo laborantes septimo die perfecte judicatos vidit: qui certe omnes sub uno aspectu aegrotare non coeperunt, sicut nec, cum judicarentur, Luna idem lume, eosdemque aspectus habuit. Verumenimvero, quocunque etiam die quis in morbu incidat, septimo die ad quadratum, et decimo quarto ad oppositum ejus loci, in quo in principio morbi fuit, Luna veniet. Ita etiam non solum a die conjunctionis ad quadraturam, et hinc ad oppositionem [gap: Greek word(s)] Lunae mutantur, sed quocunque etiam mensis die morbus incipiat, Luna decimo quarto die insignem luminis ac [gap: Greek word(s)] mutationem habebit, respondentem ei, quae a novilunio aestimatur, et vel tantam partem, et quidem oppositam illuminatam habebit, quantam in principio morbi opacam ostendebat, et contra tantum opaca erit, quantum ante dies quatuordecim in opposita parte illuminata erat. Atque eodem modo aspectus etiam et [gap: Greek word(s)] mutantur in septimo quolibet die. In primo enim morbi insultu conjunctio fit quasimorbi et lunae: circa quartum diem fit sextilis; circa septimum quadratura; circa undecimum trigonus; in decimo quarto oppositio; in decimo


page 784, image: s0784

septimo trigonus; in vigesimo quadratus; in vigesimo quarto sextilis; inter vigesimum et vigesimum septimum altera conjunctio. Et licet respectu menstrui motus Lunae, quo Zodiacum peragrat, et cum Sole conjungitur, principium morbi possit variis diebus accidere: tamen respectu collationis inter morbum et lunae motum iidem efficiuntur aspectus, diesque decretorii sequuntur motum Lunae non simpliciter, prout menses describit, sed factâ collatione ad morbi principium. Exempli gratiâ, inciderit quis in morbum die a novilunio quarto, quo tempore Luna est [gap: Greek word(s)] seu falcata; sitque ex. gr. Luna in Libra: die ab initio morbi septimo, qui erat post novilunium circiter undecimus, erit [gap: Greek word(s)] , id est, utrinque gibba, et Luna erit tunc in Capricorno; die vero ab initio morbi decimo quarto, qui est a novilunio circa decimum octavum, iterum erit [gap: Greek word(s)] , ut et die septimo erat [gap: Greek word(s)] , pars tamen opposita erit illuminata; et Luna erit in Ariete signo opposito: die ab initio morbi vigesimo primo, seu a novilunio vigesimo quinto, iterum erit falcata, sed eornua in partem contrariam, secus quam in principio morbi vertebat, convertet.

Eludere quidem hanc responsionem conatur. Fracastorius, de dieb. decret. c, 5. Sit, inquit, ut hodie Dion aegrotet, cras, Callias, postridie Plato, in aliis alii; omnes quidem eadem aegritudine: et ad septimum crisin factura per suam nitatur coeli quartam Luna: unicuique crisin dabit, in septimo Dioni, in octavo Caliae, quae illi septima est, in nono Platoni septimâ, et ita in aliis: atque ita singulis diebus eundem effectum edet Luna; qui proinde eandem caussam habebit. Et sic, si a loco acquirit vim Luna, omnia coeli puncta eandem vim habebunt, et per consequens tam in octavo, quam in septimo movebit. Praeterea dicit; pene risu dignum esse, statuere, primum punctum Arietis primo puncto Librae respondere: simplex enim coeli corpus, ac ejusdem naturae et virtutis per totum orbem. Verum ad haec responderi potest: nos utramque caussam, nimirum motum et progressum ad signa quadrata et opposita, et hinc influxus variationem atque [gap: Greek word(s)] mutationem conjungere. [gap: Greek word(s)] autem mutationem quod attinet, septimo, decimo quarto, et vigesimo primo sensibiliter lumen mutari, quocunque etiam die morbus incipiat, jam dictum [note: Motus Lunae ad signa quadrata et opposita mutationet efficit. ] est. Motum vero ad signa quadrata et opposita quod attinet, hinc maximas mutationes fieri experientia docet. Neque si singulis diebus in diversis aegrotantibus crisis caussatur, omnia coeli puncta eandem vim habebunt, et proinde omnibus eadem die crisis fieri poterit. Perinde enim ut Sol eodem momento aliis oritur, aliis occidit, aliis meridiem facit: ita etiam eadem Luna, pro varia morbi origine et aspectu cum signo, in quo ante morbum


page 785, image: s0785

haerebat, eodem die aliis crisin efficit, aliis non. Neque haec ex aspectibus diversitas effectuum ea de caussa negari potest; quod coelum sit corpus simplex. Coelum enim tanta multitudine stellarum constat, quas omnes nemo iisdem viribus praeditas esse dicet, nisi qui aliquid frustrâ factum esse concedit. Itaque cum secundum illum in Zodiaco motum et progressum non solum ad alias atque alias stellas Luna moveatur, sed et cum Planetis aliis diversos aspectus acquirat, caussa etiam haec rejicienda non est, sed cum [gap: Greek word(s)] mutatione conjungenda. Interim et hic verissimum videtur, Crises fortiores ese, ubi septenarii exacte incidunt in Lunae Quadras. V. g. si quis aegrotare incipiat in ipso die conjunctionis Solis et Lunae, quartus dies incidit in primam quadram, septimus in secundam, undecimus in tertiam, decimus quartus in oppositum. Fortior itaque tunc crisis erit, (praesertim si accedat Naturae et humorum dispositio) quam si aegrotare incipiat secundo vel tertio a conjunctione die, ubi dies critici in quadras non incidunt.

[note: Qua ratione Luna dierum criticorum caussa sit. ] Sed qua ratione, et quo motu Luna dierum criticorum caussa sit, non adeo planum est. Galenus cum vigesimum potius, quam vigesimum primum criticum diem esse, et tertiae septimanae terminum statuerit, nulli vulgarium mensiu dies suos accommodare [note: Mensis synodicus. ] proterat. Nam mensis synodicus, hoc est, illud tempus, quod inter unam atque alteram Solis et Lunae conjunctionem intercedit, est viginti nonvem dierum et tredecim horarum: atque ita tres septimanae non viginti, sed viginti duos dies ac horas [note: Perio dicus] tres cum 3/4 constituent. Mensis periodicus seu illud tempus, quo Luna ab uno Zodiaci puncto ad idem emenso Zodiaco redit, est viginti septem dierum, ac horarum octo, atque ita tres septimanae dies viginti ac horas duodecim efficiunt, crisisque potius in vigesimum primum, quam vigesimum incideret. Mensis illuminationis seu apparentiae, seu intervallum a primo Lunae novae conspectu ad diem usque evanescentis, est inaequale, nunc longius, nunc brevius, prout Luna nunc diutius, nunc brevius sub radiis Solis latet: plerumque tamen viginti sex dies continet. Et proinde nec hic mensis sufficit.

[note: Mensis criticus Galeni. ] Quod cum Galenus animadverteret, et menses hos suum numerum vel excedere, vel non complere cognosceret, peculiare mensem commentus est, ex periodico et mense illuminationis conjunctis, hoc modo. Mensis periodicus est viginti septem dierum, horarum octo: illuminationis dierum viginti sex, horatum duodecim. Utriusque summa est dierum quinquaginta trium, horarum viginti. Cujus summae dimidium sunt dies viginti sex, horae viginti duae, quos Galenus pro mense critico seu medicinali assumit: qui si in quatuor partes seu septimanas dividatur, una septimana habebit dies sex, horas septendecim cum dimidia: atque triu septimanaru finis erit post dies viginti,


page 786, image: s0786

[note: Mensis eritici Galeni rejectio. ] horae quatuor cum dimidia. Verum hic mensis a plerisque rejicitur. Neque sine caussa. Nulla enim ratione nititur, cur, si mesis periodicus et illuminationis conjuncti dies quinquaginta tres et horas viginti constituunt, mediumhujus summae, viginti sex dies, et horae viginti duae, mensem criticum constituere, debeant. Deinden niti videtur falsa hypothesi, quod Luna per triduum semper sub radiis solaribus delitescat; cum tamen interdum. ipso conjunctionis die iterum sub conspectum veniat, et eodem die nova ac vetus conspiciatur. Praeter haec secundum hunc Galeni mensem finis tertiae septimanae incidit in vigesimi primi diei horam fere quintam, et post viginti dies superfunt horae fere quinque, qui ad vigesimum primum pertinent. Quod si Galeno absurdum visum non fuit: movum hunc fine fundamentis mensem comminisci opus non fuisset; cum periodicus idem praestare possit. Nam si dies viginti septem, horae octo, in quatuor partes dividautur: una septimana habebit dies sex, horas viginti; et tres finientur diebus viginti, horis duodecim: at que ita secundum hunc mensem tantum septem horis longius tres septimanae extenduntur, quam secundum illum commentitium Galeni mensem. [note: Mensis periodicus in diebus criticis observandus. ] Ita que mensem peragrationis, ut naturalem, et secundum quem plurimas inmundo hoc inferiori mutationes fieri quotidie observamus, retineamus, qui est viginti septem, dierum et octo horarum fere. A: que hic mensis in quatuor septimanas dividi solet, quarum prima finictur diebus sex, horis viginti: secunda diebus tredecim, horis sedecim: tertia diebus viginti, horis duodecim.

Verum in diebus criticis ad mensem hunc reducendis frustra laboratur, si ad numeros et dies saltem respiciatur. Neque enim diesseu numeri, sed motus Lunae in debus, dierum decretoriorum caussa est. Nam cum Luna peculia i suvi corpora nostra, et reliquorum sublunarium, gubernet ac moderetur, variae fiunt humorum motiones ac mutationes in corporibus nostris, quando Luna in iis Zodiaci locis versatur, quae locum, inquo initio morbi fuit, quadrato vel opposito radio aspiciunt, et cum eo usque progressa est, ut novam [gap: Greek word(s)] et insignem luminis mutationem habeat, ut supra dictum. Quocunquergo die quis in morbum incidat, in primo morbi insultu conjunctio quasi fit morbi et Lunae, seu humores et corpus nostrum pro Lunae positu influentiam Lunae tum suscipiut. Ubi autem tria Zodiaci signa, a signo, in quo Luna versabatur, cum aegrotare quis coepit, Luna emensa est, hoc est, ubi nonaginta gradus peragravit, primum quadratum tum attigisse dicitur, et primus fit dies Criticus. Ubi porro sex figna seu 180. gradus peragravit, oppositum attigit signum, et tum secundus


page 787, image: s0787

dies Critirus, incipit Ubi autem ab opposito signo ad secundum quadratum pervenit; tertius Criticus initium sumit, si tamdiu extendatur morbus. Cum tandem iterum redit ad locum, in quo initio morbi fuit, quartus Criticus incidit. Eodem modo quantum [gap: Greek word(s)] Lunae attinet, quocunque mensis die incipiat morbus, Luna ubi ad oppositionem venit, insignem [gap: Greek word(s)] mutationem habet, et tantam partem, ac quidem oppositam illuminatam habet, quantam in principio morbi opacam ostendebat, et contra tantam opacam habet, quanta in morbi intio illuminata erat.

Eadem ratio est dierum Indicatoriorum. Quando enim Luna duo signa seu sexaginta gradus a signo, in quo aegrotare quis coepit, attigisse dicitur, primus Indicatorius statuitur. Ubi quatuor signa, seu 120. gradus a signo, in quo initium morbi fuit, Luna confecit, trigonus fit, et secundus fit Indicativus. Sic etjam ubi ordine contrario ab opposito signo iterum ad trigonum pervenit, tertius incidit Indicativus; quando denique a secundo quadrato ad secundum sextilem progreditur, quartus est Indicatorius.

[note: Quis motus Lunae in diebus criticis observadus. ] Verum hic dies non num erandi sunt secundum Lunae motum diurnum medium, qui est 13. gr. 10. min. 35. sec, sed secundum Lunae motum verum. Nam Luna nunc velox, nunc tarda est motu, neque aequalem numerum graduum singulis diebus emetitur: unde nunc citius, nunc tardius ad quadracum vel oppositum signum pervenit. Atque hinc procul dubio factum, ut Medici etiam praestantissimi in diebus criticis definiendis varient, atque alii alios dies criticos numerent. Hippocrates equidem et Galenus vigesimum diem pro Critico habent. Archigenes tamen et Diocles, eorumque sectatores, qui ipsius Galeni testimonio, lib. 1. de diebus Critic. cap. 2. in artis operibus diligenter admodum versati fuerunt, et in dierum decretoriorum varietate observanda studiosissime laborarunt, vigesimum primum potius pro Critico habuerunt. Motum nimirum Lunae verum Galenus et alii ejus temporis Medici, non sua, sed temporum culpa, ignoraverunt: ac propterea mirum non est, quod in dierum criticorum computatione sese expedire non potuerunt, et potius ad dies, quam ad Lunae motum respexerunt. Etenim si verum motum Lunae cognitum habuissent, facile intelligere potuissent, nec ad septimum, nec ad decimum quartum, nec ad vigesimum vel vigesimum primum, nec ad vigesimum septimum vel vigesimum octavum, dies criticos ita stricte alligatos esse. Nam quando cunque venit Luna ad quadratum signum, vel ad oppositum, tum dies critici constituendi sunt; sicut quando Luna venit ad sextilem, aut trigonum, Indicatorii dies fiunt.


page 788, image: s0788

At vero Luna non semper ad Quadratum venit exacte die septimo, nec semper ad oppositum die 14. Sicut nec sextilem semper attingit exacte die quarto, aut trigonum undecimo.

[note: Criticos dies numerandi ratio] Ut ergo paucis dies Criticos numerandi modum comprehendamus, brevis modum criticos computandos ratio haec est Interrogetur aeger, quo die ac hora decumbere incaeperit, vel quando tum robustus adhuc est, ut ambulet, quo die ac hora sensibiliter morbum perceperit Quo cognito verus Lunae locus, quodl ex ephemeridibus facile fieri potest, investigetur et computetur. Vero loco Lunae cognito statim patet, in quo signo et gradu Lunam versare oporteat die quovis critico et Indicatorio. Exempli gratia, inceperit quis aegrotare Anno 1624. die. 11, Febr. hora tertia pomeridiana. Verus Locus Lunae ad datum diem et horam est 8. gr. 49. min. Y. Erit ergoprimus Indicatorius, quando ad sextilem Luna pervenit, i. e. 60. gradus in Zodiaco peragravit, et ad 8. gr. 49. min II pervenit.

Primus vero Criticus, ubi primum Quadratum attingit, i. e. tria signa. seu 90. gradus. Zodiaci, a signo, in quo Luna erat morbi initio, confecit, scilicet ad 8. gr. 49 min. [?]. pervenit. Secundus. Indicatorius erit Luna veniente ad trigonum, videlicet ad 8. gr. 49. min. [?]. Secundus Criticus, quando pervenit ad oppositum signum, seu 8. gr. 49. min. [?] Tertius Indicatorius erit Luna perveniente ad 8. gr. 49. min. [?] Tertius Criticus eadem progressa ad 8. gr. 49. min. [?] Quartus Indicatorius erit, Luna attingente 8. gr. 49. min. [?]. Quartus Criticus eadem iterum perveniente ad 8. gr. 49. min. [?].

Ex quibus facile computare licet, (neque id hujus loci est tradere; cum vel Astronomiae tyronibus illa computandi ratio sit notissima) quo die Luna adhunc vel illum locum ventura sit, et quis proinde sit fururus dies Indicatorius, quis Criticus. Luna nimirum veniet ad 8. gr 49. min. II. die 15. Februar. hora 21. 4. min. post meridiem, seu secundum vulgatum modum numerandi, 16. Febr. horao 9. autemerid. atque ita Indicatorius dies erit a principio morbiquintus, sive quando a principio morbi elapsi suerunt dies 4. horae 18. 4. min.

Ad 8. gr. 49. min. [?] perveniet Luna 21. Febr. hora 20. 5. min. p. m. seu communi modo numerandi die 21. Febr: post horam 8. a. m. Atque ita secundus Indicatorius erit dies a morbi principio undecimus, vel quod idem est, incipiet elapsis diebus 10. horis 17. 5. min. post primum morbi insultum.

Ad 8. gr. 49 min. [?] veniet Luna die 25; Febr. hor. 14. 35. min. seu juxta vulgarem computationem die 26. Febr. hor. 2. 35. min. a. m. Atque ita Criticus secundus erit dies a morbi principio decimus quintus, vel quod idem est, exactis diebus 14. horis 14. 35. min.



page 789, image: s0789

Ad 8. gr. 49. min. [?], Luna perveniet die 29. Febr. h. 22. 57. m. p. m. seu vulgari modo numerandi 1. Martii hor. fere 11. a. m. Atque ita tertius Indicatorius erit diesa principio morbi 19. vel quod idem est, incipiet elapsis diebus 18. horis 20. fere.

Ad 8. gr. 49. min, [?] perveniet Luna die 3. Martii, paulo aute hor. 1. p. m. atque ita tertius Criticus erit dies ab initio morbi 21, vel quod idem est, elapsis diebus 20. et 22 sere horis.

Ad 8. gr. 49. min. [?] Luna pertinget die 5. Martii hor. 2. 27: min. p. m. Erit ergo quartus Indicatorius dies ab initio morbi 23. h. e. elapsis diebus 22. horis 23. et 30. min. fere.

Tandem ad 8. gr. 49. min. [?], iterum Luna perveniet die us. Martii, horae 11. 46. min. p. m. Erit ergo quartus Criticus dies ab initio morbi 28. vel quod idem est, elapsis diebus 27. hor. 8. 46. min.

Monendum tamen hic, Naturam non adeo stricte et exacte determinatum illud punctum observare, quo Luna ad: perfectum a gradu, sub quo initio morbi fuit, quadratum, qui 90. gr. est, vel oppositum, qui 180. gr. distantia constat, pervenit (aspectus hos partises vocant Astronomi) sed saepe crisi antevenire et praevertere terminum illum, eamque instituere, quando Luna in Zodiaco torgraedus, quot ad partilem aspectum. constituendum requiruntur, nondum peragravit; et saepe Crisin procrastinare, ita ut eam instituat, quando Luna statum alias terminum jam transgressa est, et plures, quam ad partilem aspectum, requiruntur, gradus confecit. Ubi Platici Astronomis nominati aspectus sufficiunt.

[note: Humorum dispositio et motus altera criticorum dierum caussa. ] Nimirum etsi Lunae in diebus criticis constituendis vis sit maxima: tamen sola non fufficit: alioquin semper et in omnibus aegris praecipue qui simul aegrotare incipiunt, sub eodem aspectu eaedem crises, et quidem eodem modo contingerent: quod tamen non fieri ipsa experientia testatur. Accidit enim saepe, ut plures eodem die aegrotare inciptaut, quorum tamen huic crisis septimo, alteri decimo quarto, tertio vigesimo primo accidit: et quidem uni bona, alteri mala Itaque montus et dispositio humorum adjungenda est. Haec enim in caussa est, ut crisis nunc citius, nunc tardius, aliquando etiam intercalaribus diebus, aur aliquo indice accidat. Si enim humorum coctio celerius vel tardius absolvatur, humoresque benignam vel malignam qualitatem acquisiverint, et hoc vel illo die moveantur: naturam celerius vel tardius irritare poterunt.

[note: Tertia, natura corporis. ] His tandem accedit proxima crisis caussa, natura corporis. Haec enim crises efficit; sed a Lunae motibus adjuta, et ab humoribus a Luna conciratis irritata; quae cum majorem impetum morbi tolerare non potest, pugnam cum eo aggreditur, et materiam morbificam expellit, et crisin efficit; et quidem nunc salutarem, si potens sit, humoresque superaverit, concoxerit, et separaverit, coelumque favens habuerit: modo infelicem, si debilissit coelumque adversum, morbumque


page 790, image: s0790

superiorem, vel utrumque sibi adversum experiatur.

[note: Quae ad Crisin rectam necessaria sint. ] Ideoque ut tempus Crisis exactius cognoscatur, haec omnia diligenter perpendenda et inter se conferenda sunt: ac propterea notandum, primo Ne error aliquis committatur; quod fiet, si. Medicus sit prudens, aeger obediens, astantes diligentes, extrinsece denique ad voluntatem Medici et aegri sese habeant: quod nisi fiat, Crisis facile turbari potest. Secundo aegrotantis natura, viresque diligenter perpendendae. Etenim virtus operantis variatur propter diversitatem recipientis. Itaque esto, ut eadem hora duo incipiant eadem specie morbi corripi, verbi gratia, calido et sicco, et unus illorum sit juvenis, alter senex, omnino diversa erit Crisis, et unus mori potest, alter evadere; sicut saepe accidit, ut febres quaedam epidemiae senibus tantum non juvenbus, sint lethales, quales erant quae anno 1616. hîc grassa bantur, a quibus e ducentis juvenibus vix unus moriebatur, senes vero paucissimi evadebant. Esto quoque quod morbus et aetas duorum aegrorum sit eadem, juvenilis scilicet: tamen et tum Crisis potest fieri dissimilis, eo quod viversa sit natura et temperies corporis. unus enim calidus, alius frigidus esse potest, et in aliis etiam differre. Esto insuper (quod tamen ipossibile est) ut sit plane una duorum constitutio: nec fic tamen omnino eadem Crissis semper fieri potest. Superveniunt enim quotidie res variae uni, quae alteri non eveniunt. Adduntque Astrologi et plurima alia, quae in Crisibus consideranda sunt, nimirum positum Lunae in principio morbi in his vel illis signis; augmentationem vel diminutionem luminis Lunae in principio morbi; Lunae accessionem ad radios Solis, ejusque occultationem; aspectus Planetarum beneficorum vel malignorum, qui tempore Crisis incidunt, et similia; ut et genituram seu thema aegri: de quibus plura videautur in Jatromathematica Hermetis et apud alios Jatro mathematicae scriptores. Sed jam ad signa Crisis accedamus.

CAPUT XIII. De Signis Crisis in Genere.

SUmme utile, et valde necessarium est scire, qumam sit futurus solutionis morbi modus. Nam si hoc ignoratur, facile fieri potest, ut vel aeger, vel Medicus, vel adstantes aliquid committant, unde instans crisis vel impediatur, vel tardetur, aut perturbatio, quae in crisibus fieri solet, adeo angeatur, ut mortis periculum immineat. Praeterea cum instante Crisi insolitae perturbationes praecedere soleaut, dolores, vigiliae, somni graves deliria, respiratio difficilis, et similia, quae postea enumerabuntur: Medicus Crisi instante, vulgi modo, his turbari non debet, ut monet Galen. 1. de dieb. decretor. c. 1. et. 3. de cris. c. 2.



page 791, image: s0791

Frunt autem et accidunt crises, ut etiam ex iis, quae supra dicta sunt, patet, folum in magnis et acutis morbis; soletque ut Galenus, 2. aph. 3. scribit, morborum magnitudini ac symptomatum vehementiae vel cito virtus succumbere, ita ut mali expulsionem impetu sumto, natura superior evadat, bona crisis fieri: qui vero parvi sunt, paulatim et sine critica evacuatione solvi solent. Sed hîc videndum, ne quis latente morbi malignitate decipiatur. Saepe enim febres extra debiles apparent, neque ealorem magnum prae se ferunt sub quo tamen latet malignitas, a qua vehementia symptomata, debilitas, vigilae, et similia alia ortum habent. E quibus porro sequitur, Crisin saltem accidere in iis morbis, qui a marteria, quae naturam lacessere et post pugnam facile evacuari possit, ortum habent, calida sc. tenui et acri. Et si quoque interdum, et rarius in [note: Quando in longis morbis crises fiant. ] longis morbis subitae aliquae et criticae quasi evacuationes fiant: tamen si id eveniat, necessarium est, ut aliquot dierum periodis antea morbi vehementes evadant, ac velocitatem quandam acquirant, et acutorum quasi naturam induant. Quia autem acutorum quaedam est differentia: quo acutior est morbus, eo vehementiores habet motus. Nam qui intra quatuordecim dies finiuntur, et saepius crisi solvuntur, et majori cum impetu: at qui ultra diem quadragesimum extenduntur morbi, rarius crisi solvuntur, sed potius conctione terminantur; et si critice solvuntur, potius per abscessum, quam evacirationem, solvuntur, et perturbatio adeo magna non est, nec subita solutio, sed imperfecta potius, et quae per aliquot dies extenditur.

Deinde ut fiat crisis, vires suo modo robustae requiruntur. Nam si vires sint plane debiles ac dejectae, tam vehementem motum ac periculosum certamen non aggrediuntur, sed in morbo non lethali sensim morbum superant, in lethali vero paulatim succumbut: sed ad Crisin instituendam talis virium constitutio requiritur, ut eae aut plane robustae sint, ac morbo superiores, et causam morbificam salubriter expellere, legitimamque Crisin instituere possint; aut certe tam robustae, ut etsi sint morbo inferiores, ei tamen sese opponere pugnamque cum morbo inire valeant.

Praeterea ad crisin cogno scendam et praecognoscendam saciunt turbationes quae dam in corpore, quae ante crisin oriri solent, et signa critica appellantur. De quibus Galenus, 3. de Cris. cap. 2. haec habet: Antecedit criticas evacuationes et abscessus non mediorris perturbatio in corpore aegrotantis. Nam et difficiles tolerantiae oriuntur, et vigiliae, et deliria, et graves somni; et difficiles anhelitus, et vertigines tenebricosae, et difficiles sensus, et dolores capitis, colli, stoniachi, et multorum aliorum membrorum. Nonnullis vero aurium sonitus oritur, et varii ante oculos apparent splendores, et lacrymae involuntarie effiuunt, et urina retinetur, et labrum agitatur,


page 792, image: s0792

aut aliud aliquid tremulum fit, oblivio et praesentium ignoratio, et vehemens accedit rigor, et plurimum paroxysmus consuetam anticipat horam, et multus aestus, sitisque intolerabilis sequitur, clamant et saliunt sicut furentes. De quo etiam, eodem lib. c. 10. haec habet: Futuram, inquit, praecognitionem habemus ex eo, quod vehementer irritetur et urgeatur natur a morbo, atque ex subito praeter rationem circa corpus factâ perturbatione. Omnino enim fit aliqua novitas, quando crisis futura est, vel circa respirationem, vel circa mentem, vel visum, vel auditum, vel circa aliquid eorum, quae uno nomine summatim critica accidentia aut signa nominamus. Verûm de his iterum aliquid dicendum erit, ubi de signis temporis criseos agetur: Haec hîc in genere de signis criseos sufficiant. Quia vero tria praecipue in crisibus spectanda esse diximus, differentiam, modum, et tempus: de singulorum signis seorsim agemus.

CAPUT XIV De Signis Differentiarum in Crisibus.

[note: Optima crisis signa. ] PRimo bonam et malam crisin quod attinet, optima crisis ex eo cognoscitur et praecognoscitur, si signa illa quae diximus, critica praecesserint, sequaturque deinceps sensibilis quaedam evacuatio, et, ut Galen. loco allegato, 3. de Cris. cap. 2. scribit, repente multus sudor erumpat, aut vomitus aliquis non parvus subsequatur, aut venter subito solvatur, aut copiosus fiat, fluxus sanguinis, aut, haec omnia simul contingant.

Secundo necessarium est, si optima debeat fieri crisis, ut signa coctionis praecesserint, et praecipue atque ante omnia, ut docet Galenus, 3. de Cris. cap. 3. considerare oportet conctiones ex urinis et aliis excrementis et sputaminibus: testaturque ibi Galenus, nullum se vidisse unquam intereuntem, qui coctionibus praecedentibus crisin habuisset. In morbis thoracis et pulmonis praecipue sputa sunt consideranda: non tamen urinarum inspectio negligenda: sed et alvi excrementa inspicienda. Si vero tantum febricitaret aeger, sine visceris alicujus passione, aut etiam cum inflammatione epatis, renum, vesicae, splenis, maxime urinas considerare oportet; sicut si circa ventriculum passio sit, primum excrementa alvi inspicienda; deinde et urinae non negligendae. Quia vero optima crisis fit cum signis coctionis, hinc sequitur, et hoc, optimam crisin vel in statu, vel paulo ante ipsum fieri: tum enim omnia concocta sunt.

Tertio crisis bona in die indicatorio monstrata fuit.

Quarto optima crisis die judicatorio evenit; de quo Hippocrates, 4. aph. 36. sudores febricitantibus boni sunt, qui manare incipiunt tertio, quinto, septimo, nono, undecimo, decimo quarto, decimo septimo, vigesimo primo, trigesimo quarto. Ii enim sudores morbos judicant. Qui secus eveniunt, laborem et morbi longitudinem aut ejusdem reditum significant.



page 793, image: s0793

Quinto bona crisis est, si naturae morbi conveniens excretio fiat: quod ex specie et idea morbi cognosci potest, si nimirum in morbis biliosis biliosa, in pituitosis pituitosa [note: Haemorrhagia quos morbos solvat. ] evacuantur. Hinc haemorrhagia e naribus febres ardentes, omnes inflammationes jecoris, lienis, quibus acutae febres solent conjungi, si fiant [gap: Greek word(s)] , seu e directo, judicat: nonnunquam etiam phrenitidem. In lethargo autem et peripneumonia haemorrhagia ita frequens esse non solet: inter quos affectus medium locum tenet pleuritis. Rarius enim, quam febris ardens et phrenitis; frequentius autem, quam peripneumonia et lethargus, haemorrhagia e naribus [note: Quae evacuationes quos morbos solvant. ] solvi solet. Sudores omnibus febribus familiares sunt, maxime ardentibus. De quo Hippocrates, 4. aph. 36. sudores febricitantibus si evenerint tertio die, et quarto et septimo, et nono et undecimo, et decimo quarto, boni sunt. Hi enim sudores morbos judicant. Judicant et inflammationes calidas et acutas; sicut etiam quotidianas febres cum vomitibus et dejectionibus pituitosis; et quartanas, si atra et varia simul evacuantur; semitertianas etiam, si biliosa et pituitosa simul. Idem enim morbus variis evacuationibus solvi solet. Febris ardens haemorrhagia, sudore, vomitu, dejectione biliosa; tertiana vomitibus, dejectionibus biliosis, et sudoribus multis: phrenitis sudore bono, calido, sc. et multo, per totum corpus, et praecipue circa caput et quidem die critico emanante, interdum etiam haemorrhagia narium: omnes inflammationes calidae et acutae haemorrhagia narium et sudore bono judicantur. Praesagium hoc ex natura et idea morbi desumtum confirmataetas aegrotantis, antecedens victus ratio, locus, in quo decumbit aeger, anni tempus, et praesens aeris constitutio: qua de re etiam multa Galenus, 3. de Cris. cap. 3.

Tandem ex eventu de crisi judicatur. Si nimirum aegrotans post crisin febre liberetur, symptomata remittant, facies meliorem colorem habeat. Unde et Hippocrates, 1. aph. 2. vult, ut aegri post evacuationes sponte factas facile ferant. Etenim si humor, qui peccabat, evacuetur, aegrum, parte oneris levatum, vegetiorem et fortiorem fieri necesse est: atque hinc, secundum Hippocratem, nox, quae crisin sequitur, magna ex parte levior esse solet. In hac optima crisi cum omnes bonae criseos conditiones concurrant, et crisis optima sit tuta, perfecta, fidelisque, non est opus tutae et perfectae criseos signa peculiariter addere. Nam si materia sit optime notae appareant, et materia morbifica die critico sensibiliter et copiose per convenientia loca evacuetur: sine periculo crisis accidere, aegrumque a morbo penitus liberare solet.

[note: Crisis ab optima declinantis signa. ] Sunt vero deinde crises, quae etsi bonae sint, et ad salutem aegri tendant: iis tamen ut optimis Medicus fidere non potest: quae hoc modo ab


page 794, image: s0794

optimis discerni possunt. Crises tales non exquisitae coctionis signa praecedunt, neque eveniunt in statu, aut paulo ante statum, sed in aug mento, et tempore, quo coctio quidem incipit, nondum tamen plane absoluta est. Unde etsi bonae sint in morbis non lethalibus: tamen non adeo fideles et tutae sunt. Nam si morbus sit salubris, et omnia sese recte habeant, et ipse morbus ob magnitudinem non nimium festiner, errorque nullus committatur: natura exspectat statum perfectamque coctionem. Si vero vel ob morbi magnitudinem, motusque celeritatem, vel errorem aliquem, aut aliud natura irritetur: etiam ante statum crisin instituere solet. Sed qui hoc modo convalescunt, aut recidivas patiuntur, aut morbos longiores. Et quanto magis statum anticipat crisis, tantum ab optimae crisis naturâ abest. Sed an omnes evacuationes ante coctionem malae sint, de eo sufficienter in fine capitis 10. egimus; statuimusque, etsi melius sit, ut coctio exspectetur, et nisi hoc fiat, plerumque aegri evacuationibus talibus nihil juvantur: tamen si duae conditiones adsint, nimirum ii humores evacuentur, qui peccant, et vires ferant, aegerque morbo levetur, tales evacuationes non [note: Inter sympousaticas evacuationes quae melior. ] simpliciter esse malas. Inter caeteras tamen evacuationes, quae ante absolutam coctionem evenire solent, melior est haemorhagia; adeo etiam, ut interdum nullis vel obscuris saltem signis coctionis apparentibus larga sanguiais effusio morbos solvat: cujus rei exempla habentur 1. Epid. comm. 3. aegroto 7. 3. Epid. comm. 3. aegroto 7. et alibt. Sed necessum est, ut tales crises incertae, ex quibus aliquid boni sperari debet, non plane in principio, neque cum malis signis appareant. Hoc enim si fiat, mortis potius, quam salutis indicium sunt. Insuper crises illae imperfectiores a diebus indicibus semper non indicantur, vel non fiunt in die decretorio, sed intercalari aliquo. De quo Hippocrates, 4. aph. 29. Febricitanti si sexto die rigor fiat, judicationem habet difficilem, id est, ut Galenus explicat, parum firmam certamque, ita ut facile revertatur febris, vel in longum tempus protrahatur. Dictumque etiam est supra de diebus criticis, sexto die cum magna corporis perturbatione et gravissimis symptomatibus crisin fieri: cui fere similis est crisi, quae die octavo aut decimo contingit. Praeterea in tali crisi evacuatio non plane respondet naturae morbi, ut si morbus est biliosus, aegerque aestate decumbat, vomitu et per alvum multa pituitosa dejici solent: nec excretio est satis copiosa, sed parca fit evacuatio, unde metuendum est, ne morbos revertatur. Sin vero omnia fere sese recte habere videantur: tamen si aeger non bene ferat illam evacuationem, pulsus non fiant meliores, aeger morbo non levetur, et nox, quae crisin sequitur, quod in bona crisi fieri solet, non sit levior et tolerabilior; aut si levari morbo aeger videatur, mox tamen febris redeat, et symptomata iterum omnia


page 795, image: s0795

ingravescant: nec haec crisis plane bona est. Non enim solum imperfectate crises fiunt ob stimulationem materiae, sed et ob imbecillitatem naturae. Talem autem imperfectam crisin cognoscimus ex eo, quod signa coctionis atque alia bona signa adfuerunt: sed cum vires sint imbecilles, perfectam crisin Natura instituere non potest: quod ex pulsu imprimis percipitur, et iis, quae praecesserunt, magna videlicet et vehementi corporis perturbatione, quae aegrum valde debilitavit. Si tamen signa coctionis perseverent, aegerque vel sponte, vel Medici industria vires colligat: sequente critico, vel etiam intercalari reliqua crisis exspectabitur. Atque hae crises etsi saepe salubres sint: tamen non semper sunt tales, sed saepe aegri ex iis moriuntur, si nimirum signa mortis accedant: et tunc tales crises simpliciter pro malis habendae sunt, quarum haec sunt signa.

[note: Mala crisis signa. ] Cognoscitur crisis mala ex signis optimae crisi contrariis. Primo enim tales crises non exspectant tempus coctionis, sed ante statum, irritatâ naturâ a materiae malignitate aut copia, instituitur, et subito hominem vel interimit, vel in statum deteriorem conjicit. Secundo crisis mala est, quae talis in die Indicatorio fuit indicata; exempli gratia, si quarto aut undecimo nubecula nigra in urina, aut aliud malum signu appareat. Saepe tamen crisis mala non indicatur, sed repente ingruit. Atque talem crisin praenoscere non ita facile est; cum aeget mori possit tam sine crisi, quam cum crisi. Verum eventuram in morbo lethali crisin malam, ex eo cognosci potest, quod vires non sint plane prostratae, sed tales, quae adhuc crisin tentare possint; morbus vero valde urgeat, et naturam vehementer irritet. Quam jam instare docet subita aliqua facta in corpore perturbatio; de quo supra diximus. Et si jam talis crisis accidat, non die decretorio eveniet, sed fere sexto, octavo vel simili. Neque evacuatio Naturae morbi respondebit: ipsaque excretio per se mala erit; aegerque non levabitur inde, sed vel morietur, vel in pejorem statum incidet.

Verum notandum hîc, accidere interdum, ut etiam in mala crisi aegri melius habere et quiescere videantur; quae res Medicum incautiorem decipere posset. Sed Medicus prudes sit memor ejus, quod habet Hippocrates, 2. aph. 27. Iis, quae praeter rationem levare videntur, fidere non oportet; nec turbari, si quid temere gravius acciderit. Istiusmodi enim multa sunt incerta, nec durare diu aut persistere solent. Nam si diligenter talis crisis cum bona comparetur, non parva apparebit differentia. Nam in bona crisi aegri non solum quietiores fiunt, sed et morbus ac symptomata remittunt, aut plane evanescunt, pulsusque fiunt fortiores et meliores. In mala V. crisi etsi aeger nonihil quietior fieri videatur: tamen incerta et instabilis est tota illa permutatio, aegerque mox ad


page 796, image: s0796

pejorem statum redit. Etenim saepe fic, ut calor febrilis cum calore nativo exspiret, atque tum paulo post, si aeger sese paululum moverit, aut si etiam quieverit, animo deficere solet, et pauco ac lento sudore effuso mori. Quapropter in istis suspectis crisibus et pulsus, qui in malis crisibus languere, et inordinatiores reddi solent, atque alia mortis signa diligenter perpendere decet, ne ei, quem paulo post mors occupabit, salus promittatur. Et omnino signa lethalis morbi studiose cosideranda sunt, ut de natura crisis recte judicare possimus. Interdum enim accidit, ut morbus sit lethalis, viresque firmiores, atque tum morbus non una vice, ut in simpliciter lethalibus, naturam ex pugnare et prosternere potest, sed iteratis viribus ipsam aggreditur, et tandem prosternit, unde pro una mala et simpliciter exitiali crisi plures imperfecte malae, antequam aeger moriatur, eveniunt. Cognoscitur autem talis crisis ex eo, quod vires robustiores sint, quam in crisibus simpliciter malis, et initia quaedam ac rudimeta quasi coctionis interdum appareant, sed instabilia, ita ut hodie ea appareant, cras iterum perfectae cruditatis signa conspiciantur. Natura enim robustior aliquo modo vires suas exserere, et aliqua coctionis vestigia materiae imprimere conatur: sed quia a materiae malignitate et copia opprimitur, signa coctionis non sunt stabilia, nec augentur, sed iterum evanescunt, et humores ad priorem cruditacem redeunt. Talis crisis, lethalis imperfectae exstat historia apud Hippocratem, 3. Epid. comment. 2. aegroto 12. de muliere, quae in mendacium foro decumbebat, quae huc transferri potest.

[note: Crises mala incertieres. ] Conclusionis loco hoc in genere hîc notandum est ex Galeno, 2. de cris. cap. 10. quod crisium ad mortem tendentium praecognitiones minus stabiles sunt, et valde prudentem et arte instructum atque exercitatum Medicum requirunt, Sicut enim in bonis crisibus scientia ac firmitas praevalet: ita in malis plurimum incertitudinis et conjecturae est: cum determinati sint atque ordinati naturae motus, cum valida est, et materiae dominatur, suisque propriis rationibus operatur; indeterminati vero atque inordinati, atque adeo incogniti, quando succumbit. Quapropter signa salutis et mortis diligenter perpendenda sunt.

CAPUT XV. Signa Crisis per Excretionem et Abscessum futurae.

POrro cum crisis omnis duobus modis fiat, ut dictum est, vel materiae e corpore excretione, vel ejusdem in alium locum transpositione: videndum jam est, quando per excretionem materiae morbificae crisis, quando vero per abscessum speranda sit. Etsi vero hoc optime discerni potest ex signis excretionum et abscessuum in specie: tamen etiam in genere


page 797, image: s0797

quaedam signa exhibere nobis possunt morbi species, motusque, tempus anni, aegri natura et aetas. Nam si morbus sit valde acutus, ex tenui et acri materia ortus, et crisis primis periodis sit futura, per excretionem crisis sperari potest. Materia enim talis facile extra corpus propellitur, et biliosae febres saepe sudore aut vomitu solvi solent. Si quoque sit virtus fortis, potius per excretionem, quam abscessum, speranda est crisis. Nam natura fortis materiam potius penitus e corpore ejicit, quam in alium locum transfert. Pulsus etjam altus excretionem significat. Si vero morbus non sit valde acutus, materia non valde tenuis et acris, sed crassior, virtus non admodum robusta: per abscessum potius evacuatio speranda; praesertim si longo tempore urinae tenues et crudae exerint. In Juvenibus quoque magis per excretionem Crisis fieri solet; in senibus per translationem, Galen. 3. de cris. c. 11. Viae quoque et aptitudo ac propensio corporis monstrat, an sit futura crisis per abscessum, vel per excretionem. Nam si viae sint patentes, aegroque sudor aut vomitus familiaris sit: hoc modo fere ab acutis morbis liberatum iri credibile est. Qui vero articulorum aut aliarum partium doloribus vexantur: in his natura ad consuetum locum solet materiam deponere. Considerandum quoque anni tempus. Hyeme enim, utpote quo tempore humores magis dominantur frigidi, et ob aeris externum frigus ad motum ineptiores redduntur, magis abscessus, quam excretiones fiunt. Si quoque excretio inchoata, sed non absoluta fuerit, reliquum in abscessum terminari solet. De quibus videatur Hippocrates, 3. progn. t. 23. 24. 25. 26. 29: 2. progn. 34. 4. aph. 44. Galenus, in commentariis in allegata loca, et inprimis cap. 11. l. 3. de cris. Ut summatim rem complectamur: Crises per excretionem habent sua determinata indicia, de quibus mox dicetur: quae si absint, et neque haemorrhagiae, neque vomitus, neque sudoris signa, neque similis excretionis conspiciantur, abscessus, si crisis speranda est, futurus est.

Antequam vero in specie singularum crisium signa afferamus, prius illa generalia bonae et malae crisis signa, quae supra enumerata sunt, hîc in specie quasi excretionibus et abscessibus applicabimus, et monstrabimus, quae excretiones bonae, qui ite abscessus boni sint; qui contrario [note: Excretionis bonabel malae signa. ] modo sese habeant. In excretionibus consideranda sunt ea, quae proponit Hippocrates, 6. epid. comm. 2. t. 33. Eae evacuationes bonae sunt, cum evacuatur, ut convenit, et qualia, et quâ, et quando, et quantum oportet. Itaque primo, si bona debet esse evacuatio, qualitas seu idea humoris recte sese habeat. Humor enim, qui peccat, evacuari debet; et quidem victus a naturâ ac elaboratus, non crudus. De quo Hippocrates, 1. aphor. 2. In turbationibus alvi, quae sponte fiunt, si, qualia oporetet, purgentur, confert, et facile ferunt; sin minus, contraria. Et passim. Hippocrates dejectiones, vomitus,


page 798, image: s0798

aliasque excretiones, quae male coloratae, foetidae sunt, et omnia non cocta et alaborata damnat. Secundo debita quantitate evacuari peccans humor, totusque una vice excerni debet; siquidem si aliquid relinquatur, recidivas facere consuevit, ut est 2. aph. 12. De quo etiam Galenus, 1. prorrh. com. 2. aph. 47. in genere ait; Nihil eorum, quae decretoria sunt, exigua secerni debere. In specie stillicidium sanguinis e naribus passim ab Hippocrate improbatur, de quo supra, c. 6. dictum. Vomitus exiguos damnavit, allegato loco, Hippocrates. Eadem ratione etiam aliae excretiones, quae magnitudini morbi non respondent, damnantur. Contra non minus malae sunt evacuationes quae nimis copiosae sunt, cum vires dejiciant. Tertio, bona excretio fiat die critico. Nam si die non critico fiat, indicio est, non a natura recte agente, sed a materiae copia, et malignitate stimulata eam institui. Quarto justo modo, non sensim, sed confertim, et per loca confereutia fiat.

[note: Abscessus boni bel mali signa. ] Abscessus vero quod attinet, ut omnes critici motus boni sunt, si concoctâ materiâ fiat; mali vero et suspecti, qui eâdem crudâ adhuc existente accidunt: ita et abscessus coctâ materiâ erumpunt. Docet hoc Hippocr. 1. Epid. comm. 2. t. 46. Cruda et inconcocta, aut in malos abscessus conversa, aut [gap: Greek word(s)] , aut dolores, aut diuturnitatem, aut morbum, aut recidivas significant. Secundo, bonus abscessus habeat laudabilem substantiam, figuram, colorem, maguitudinem. De hoc Hippocrat. 6. com. 1. t. 13. Tubencula foras extumescentia, at acumvinta, in turbinemque gracilescentia, aequabiliter maturescentia, non circum dura, declivia, et non bifida, meliora: contraria vero mala; et si quamplurima contraria, pessima. Si nimirum tumor forâs non satis extumescat, non sit acuminatus, neque in turbinem gracilescat, non equaliter maturescat, sit circum durus atque bifidus. Colore etiam boni abscessus sunt rubro, flavo vel albo. Si vero sunt rubro, flavo vel albo. Si vero colore sint admodum rubente, vel livido, vel nigricante, mali sunt. Et notissimum est, exanthemata et variolas, si sint colore livente vel nigro, esse periculosiores reliquis. Magnitudo sit mediocris: tanta quidem, quae materiam vitiosam capere possit: non major tamen, quâm ut eandem sustinere queat. Nam si major sit abscessus, securus non est, me tusque est, ne internam aliquam, partem obsideat. Perseverent quoque ejusmodi abscessus, si boni futuri sunt, necesse est: si vero evanescant, antequam suppurentur, nulla praecedente evacuatione, mali sunt, et non parvum ab iis imminet periculum. Docuit hoc Hippoctate, 2. prognost. t. 68. Si abscessus evanescit ac retrocedit, nequaquam egrediente exscreatione, ac febre detinente, difficilis morbus est. Periculum enim delirii, mortisque imminet. Idem abscessus si boni sunt, cito suppurantur. Unde Hippocrates, 2. prognost. t. 64. Quibus abscessus fiunt ex pulmonia, et circa aures, ac suppurantur, aut ad inferiora loca, ac ad fistulam perveniunt, isti evadunt.



page 799, image: s0799

CAPUT XVI. Per que Loca sit futura Excretio, et ubi sit futurus abcessus.

SEd jam in specie de excretionum et abscessuum signis agemus. Et primo videamus, per quem locum et modum sit futura excretio, an per haemorrhagiam, an per sudorem, vomitum, per alvum, urinam per haemorrhoides. Docet autem hoc humoris inclinatio. Nam circa eas partes. ad quas humor expellendus a natura movetur, vel per quas movetur, sentitur quaedam mutatio, ut jam in specie in singulis excretionum speciebus [note: Haemorrha gia nariu signa. ] patebit. Et primo quidem haemorrhagia narium quod attinet, signa ejus complexus est Hippocrates, 1. epid. com. 2. tex. 55. In ardentibus caeterisque febribus, quos colli dolor, temporu guvitas, caligo oculorum, vel hypochondrii etiam contentio non cum dolore corripit, his e naribus sanguis profluit. Et. 3. progn. t. 37. Quibus per febrem talem dolet caput, et pro tenebris ob oculos effusis hebetudines subeunt oculorum et splendor obvertitur, et pro oris ventriculi morsu circa ilia, aut laeva parte, aut dextra aliquid comtenditar, neque cum dolore, neque cum instammatione: sanguinem e naribus in his fluere pro vomitione exspectandum est. Magis vero et hîc in adolescentibus sanguinis fluorem exspectari oportet. Quorum etiam mentionem facit, 1. prorrhet. comm. 3. text. 50. 51. 53. 55. 56; In Coacis praedict. t. 166. 167. 168. in codice Foesit. Quibus, t. 195. surditatem addit: prorrh. text. 45. oculorum ruborem, ac, t. 44. vigilias. De quibus omnibus notandum, ex his quaedam esse communia, vigilias, surditates, tinnitus aurium, quae cum aliis quidem conjuncta ad praesagiendam haemorrhagiam faciunt, sed per se propria signa non sunt. Deinde signa haec non semper omnia apparere; sed sufficere, si duo, aut tria conspiciantur. Quo tamen plura conspiciuntur; eo certius futuram haemorrhagiam praedicunt. Sunt autem praecipua, capitis, cervicis, temporum et colli gravitas, visus hebetudo, et caligo, aut splendor, rubedo oculorum, tensio hypochondrii, et difficilis respiratio.

Primo enim hypochondria absque dolore (Nam si dolor adsit et conjungatur, potius inflammationem ea parte subesse significat) tendi solent, ob sanguinis circa fontem suum, qui est epar, et venarum radices, motum, qui postquam ad superiores partes viam affectat, respirationis difficultatem atque angustiam quasi efficit; quae tamen non diu durat. Conjungitur et dolor capitis; qui tamen non statim ab initio adfuit, ut morbi totius symptoma, sed primum in perturbatione, quae crisin antecedere solet, ortus fuit. Praeterea et cervix ac collum afficiuntur, materiâ sursum repente, et membranosas partes distendente. Posthaec solet pulsus arteriarum in altu tolli et vehementior fieri, atque; ipsae in temporibus micare conspiciuntur. Quibus adhuc alia accedunt signa. Nam facies et oculi sonent.


page 800, image: s0800

rubicundiores fien, ob sanguinem ad superiores partes elatum, et jam exitum per nares quaerentem. Oculi inviti lacrymas emittunt, et splendores iisdem obversantur, aut caligo oboritur: quia magna spirituum aut vaporum cum sagnuine copia repente in partes superiores irruit, meatusque nonnihil obstruit, et vapores in caput elati etiam in oculos erumpunt, atque in humorem aqueum penetrant, ibique subsistentes imaginum extra oculum speciem referunt. Afficitur et hîc interdum imaginatio et aegrotantibus quaedam tubra spectra obversari videntur; Cujus rei exemplum affert Galenus, lib. 3. praecogn. ad posth. c. 13. de quodam, cui antequam sanguis e naribus erupit, rubri coloris serpens per laquearia repere, et supra lectum ferri visus est, unde aeger expavit, et e lecto aufugere voluit. Hinc jamjam imminente haemorrhagia aegri digitis nares scalpere incipiunt. His accedit interdum delirium. Atque haec signa sunt certiora, si aetas aegroti et natura, anni tempus, et praesens aeris constitutio consentiant. Etenim si aeger sit adolescens aut juvenis, naturâ calidus, et sanguine repletus, et ipsi alias seu sano seu aegro tantes hoc modo judicantur.

[note: Sudoris critici sima. ] Per sudorem vero, qui frequentissime in morbis acutis accidit, et quod inprimis ardentes rebres, ut et intermittentes, judicari solent, crisin futuram praesagiunt urinae subita suppressio, atque hanc excipiens regor. Quae signa proponit Hippocrates, 6. epid. comm. 1. tex. 10. Nimirum si alvi excrementa supprimantur, aut pauciora, quam ante, reddantur; utinae quoque supprimantur, et absint signa haemorrhagiae, vomitus, mensium ac haemorrhoidum: rigorem jam instare, et hunc sudorem secuturum indicio est; atque eo magis, si aeger deliraverit: quem jam jam prorumpentem pulsus mollis, undosus et fluctuans, exteriores partes calentes ac tubentes, cutis mollis, calidusque quidam vapor e corpore erumpens significat. Nam cum urinarum et sudoris sit eadem materia, serosa scilicet, si illa ad habitum corporis, sudoris materia futura, mittatur, urinam supprimi necesse est. Eadem autem materia in universam molem corporis penetrans acrimonia sua nervosum genus vellicat, utde rigor oriri solet. Sed quia a rigore, urinaeque suppressione aliquando haemorrhagia, aliquando vomitus, aliquando alvi fluxus sequi solent, necesse est, ut horum signa adsint

[note: Vomitus critici signa. ] Tertio per Vomitum crisin futuram monstrat motus humorum ad ventriculum; unde omnia illa vomitus signa, quae Galenus, 3. de cris. c. 10. recitat, ortum habent. Nimirum ventriculi morsus cum dolore capitis, vertigine, tenebrae oculis objectae, agitatio labii inferioris, multum ac tenue sputum ex ore effluens, nausea


page 801, image: s0801

ac fastidium. Nam primo ob exhalationes, quae ex humore ad ventriculum ruente in caput attolluntur, cerebrum ejusque membranae afficiuntur et vellicantur, arque hinc dolor acutus et mordicans, sicut in haemorrhagia instame tensivus, oritur. Iidem vapores et exhalationes ad oculos delati caliginem, tenebras et vertigines excitant. Humor autem acris dum ad ventriculum movetur, eum, ejusque os, praecipue superius, quod exquisito sensu praeditum est, vellicat; unde fastidia, oris ventriculi dolor, tenuisque sputi copia provenit, et ob communitatem tunicae, quae faucibus, gulae et ventriculo continua est, labrum inferius concutitur atque agitatur. Solet et accidere rigor aut horror, et hypochondriorum frigiditas; quae eveniunt ob motum humoris acris et biliosi per partes sencientes ac membranosas ad ventriculum et partes supepiores, ob quem etiam calor nativus ad interiora contrahitur; pulsus fit durus atque inaequalis, quod cor afficitur ab ore ventriculi: accedit difficultas spirandi, ob musculos thoracis, quibus similiter impertitur affectus oris ventriculi. Complexus est haec omnia Hippocr. 3. progn. text. 30. Si quis, inquit, per febrem non exitiosam dixerit, se caput dolere, aut etiam tenebricosum aliquid ob oculos obversari, aut si oris ventriculi mosus in eo extiterit, biliosa vomitio adveniet: si algor quoque prehenderit, et interiores ilium partes frigidiores fuerint, adhuc vomitus citius aderit: si quid vero bibat esitetque sub hoc tempus, per quam cito vomet.

[note: Excretionis albi critica signa. ] Si vero per excretionem alvi crisis furura est, manifestum, exquisitum et proprium signum, ut docet Galenus, 3. de cris. cap. 11. nullum est, sed ex eo, quod adsunt quidem crisis signa, desunt autem signa vomnitus, vel figuxus sanguinis, vel sudoris, profluvium alvicolligere licet. Quanquam etiam, si nullum horum signorum, adsit, nondum hoc tantum, sed etiam per haemorrhoides, et mulieri bus per menstrua crisin fieri posse arguit: quae tamen distingui possunt per sua signa, de quibus postea dicetur. Sunt etiam quaedam hîc signa, quae non immerito considerantur, qualia proponit Hippocrates in Coacis, dum inquit: Quibus ructus, status, strepitus et instatio ventris, his alvus perturbatur. Haec enim omnia humoris ad interiora et ad alvum inclinationem monstrant. Ructusque et flatus et strepitus generatur et crassiore spiritu, qui dum per superius orificium ventriculi extruditur, ructus excitat; dum vero per anfractus intestiorum errat, nec erumpit, strepitus quidam excitatur; modo tenuis ac sonorus, dum per tenuia intestina; modo cum murmure quodam, dum per crassiora atque ampliora intestina vagatur. Ex eodem quoque spiritu crasso, dum non excernitur, venter attollitur atque inflatur. Et quidem solitum illum, quem humor et flatus per crassa intestina excitat, ficta voce [gap: Greek word(s)] appellant, qui certissimum excretionis alvi signum est, et excrementum


page 802, image: s0802

mentum humidum subesse significat. Quae omnia confirmantur, si die indicatorio aliqua ad hanc excretionem naturae inclinatio praecesserit; atque aeger etiam tempore sanitatis huic evacuationi sit assuetus. Addi his posse videntur ea, quae habet Hippocrates, 4. aph. 20. Si citra febrem tormina adsint, et genuum gravitas, et dolor lumborum, per inferiora purgatione opus esse significat. Etsi enim in hoc aphorrismo de iis, qui citra febrem purgatione per alvum opus habent, loquatur: tamen ad febricitantes quoque commode haec tracudi possunt. Nam biliosus humor copiosus per alvum dejici vix potest, quin aliqua mordicationem et tormina intestinis excitet. Lumborum quoque dolor, genuumque gravitas accidere solet, materiâ ad inferiora descendente. Quanquam enim tensio circa spinam, in mulieribus menses, in viris haemorrhoides praesagire solet: aliquando tamen etiam alvi dejectionem praesagire potest, ubi materia ad crassiora intestina fertur, quae in lumbis vertebris connectuntur. Urina interdum etiam supprimitur, aut parcior redditur. Ut enim, secundum Hippocratem, 4. aph. 83. mictus noctu plurimus parvam dejectionem significat. Ita contra, si urinae supprimantur, aut parcius reddantur, copiosiorem alvi dejectionem indicant. Potest tamen urinae retentio etiam sudorem significare. Quamobrem spectare alvum oporter, qui ub laxa est, dejectionem; ubi adstricta, sudorem significari ab urint retentione desponstrat.

[note: Per urinam futura exeretionis signa. ] Per urinam futuram excretionem autores eodem modo per absentiam signorum, quae alios crisium modos indicare solent, cognoscere docent. Fiet nimirum per urinam crisis, si crisis speratur, et absint signa haemorrhagiae, sudaris, vomitus, alvi dejectionis, haemorrhoidum, mensium, atque inprimis capitis, hypochondriorum, ventriculi, intestinorum dolor absit; aegri non vehementer jactentur, nec valde sint inquieti. Adsit vero quaedam hypochondrii gravitas, et circa vesicam inflationis sensus; ac postea incipiat urina augeri, dejgectio vero retineri, et aeger, dum mingit, ardorem quendam urinae percipiat.

[note: Crisis per menses fuitura signa. ] Crisis per menses futura utagnoscatur, primo videndum est, an aliarum evacuatianum genera, haemorrhagiae, sudoris, vomitus, alvi dejectionis, absint. Tum enim, si de, crisi suspicio est, per mensium profluvium sperari potest. Atque inprimis si tempus, quo fluere solent, adsit, et reliqua respondeant: praecipue si concurrat lum borum aestus et gravitas, et hypogastrii tensio ac dolor, qui solet fieri ob copiam sanguinis eo confluentis, et venam cavam, quae ad lumborum vertebras descendit, distendentis. Quaerendum quoque est ex aegrotante de aliis symptomatibus, quae instante mensium fluxu familiariter pati solet: cum aliis venter, aliis crura, aliis uterus, aliis etiam os ventriculi doleat. Haec enim si postea, crisi instante, conspiciantur, magis Medicum


page 803, image: s0803

confirmant, et indicant eam per menses futuram.

[note: Per haemor thoides futurae crisis signa. ] Per haemorrhoides tandem rariores fiunt crises. Quia non omnibus haec evacuatio familiaris est. Quibus tamen aliâs per haemorrhoides sanguis fluere solet, in iis etiam crisis per haemorrhoides sperari potest si reliquarum excretionum, quas jam saepius nominavimus, signa absint atque aeger aestum aliquem circa spinam dorsi, aut dolorem, aut tensionem lumborum, vel dolorem in ab domine percipiat.

Interdum tamen accidit, ut non solum per unam, sed et plures partes ac vias critica evacuatio a natura instituatur: quamobrem danda est opera, ut tales quoque crises, quae per plures excretiones fiunt, cognoscantur. Cognoscuntur vero ex signis plurium excretionum concurrentibus. Exempli gratiâ, si adsit capitis et colli dolor, facies rubicunda evadat, arteriae temporum micare incipiant, oculi caligent, hypochondrii fiat distensio, respiratio subito reddatur difficilior, urina supprimatur, rigor vehementior exoriatur, pulsus fiat undosus, cutis mollior et humidior; et alia signa, quae vomitum, alvi fluxum, mensesque et haemorrhoides significare solent, absint: crisin per haemorrhagiam narium et sudorem futuram indicio est. Eodem modo si sudor cum vomitu, aut mensibus, aut alia excretione conjungatur, signa conjuncta apparebunt.

Jam etiam, in quem praecipue locum [note: Quo loco sit futurus abscessus. ] Natura materiam morbificam sit translatura, et quo in loco sit abscessus futurus, videndum est. Scribit de hoc Hippocrates, 2. prognost. text. 66. Abscessus, inquit, oriuntur, hi in locis inferioribus, in quibus calor quidam evidens ilia fatigat; illi in supernis, in quibus ilia sine tumore et sine dolore perfestunt. Et, 4. aph. 31. scribit qui per febres lassitudinem sentiunt, iis ad articulos et juxta mammillas potissimum abscessus fiunt. Et eodem in libro, aph. 33. Si quae ante morbum pars laboraverit, ibi morbi sedes erit. Addit Galenus, 3. de cris. cap. 11. haec: ubi morbus non fuerit valde diuturnus, si subita difficultas anhelitus aegroto superveniat, mox quiescat, eamque gravitas capitis ac dolor subsequatur, et gravis somnus ac surditas; Huic in glandulosis carnibus post aures necesse est abscessus fieri. Et de ab scessibus post aures, seu de parotidibus ha bentur plura, 3. prorrh. at. 62. usque, ad finem libri. Nimirum ex materiae vel sursum vel deorsum inclinatione ad partes superiores vel inferiores abscessum, futurum conjici potest. Et materia si sit tenuis, potius movebitur in partes superiores, quam inferiores. Et si natura sit fortis, potius versus inferiora, et procul a visceribus, quam versus superiora materiam depellet.

CAPUT XVII. De Tempore Crisis.

NOn vero sufficit scire crisin futuram esse, sed inprimis necessarium


page 804, image: s0804

est, cognitum habere, quo tempore crisis futura sit. Ita enim Medicus rerum suarum rationes rectius inibit, atque omnia circa aegrum melius ordinabit. Pendet autem tota fere de tempore crisis praecognitio ex status praecognitione; de quo supra dictum. Quapropter maxime [note: Signa, e quibus tempus crisis cognoscitur. ] necessaria hîc saltem afferemus Praecipua autem signa, e quibus tempus erisis cognoscitur, sunt signa coctionis et cruditatis. Nam in morbo salutari non fiet crisis, nisi signa coctionis in aliquo die indicatorio vel decretorio prius apparuerint: et quidem si coctionis notae sint evidentes, et plane de salute spes sit, proximo septenario crisis instituetur. [note: Quarto die crisis futurae signa. ] Si itaque primo die signum coctionis manifestum appareat, et reliqua omnia nihil periculi portendant, morbi solutio et crisis quarto die speranda est. De quo Hippocrates, 3. prognost. aph. 2. Simplicissi mae febres et sigis firmatae securissimis, quarto die aut citius desinunt. Si vero primo die non appareat manifestum coctionis signum, alii dies consulendi sunt, et si signum in aliquo dierum decretoriorum appareat, proximo quaternario crisis speranda est.

[note: Septimo fulura crisis signa. ] Itaque si quarto die signa coctionis appareant, speranda est crisis in septimo: quod docuit Hippocrates, 4. aph. 71. Quibus die septimo futura est crisis, iis urina rubram die quarto nubeculim habet, et caetera pro ratione. Atque ita deinceps. Quae autem sint signa coctionis, dictum est supra.

Deinde cum signis coctionis con jungenda sunt ea, quae morbi idea, magnitudo, motus et mos suppeditat. Nam acutorum morborum non omnium est eadem ratio. Sunt quidam acutissimi, qui uno, vel duobus, vel tribus, vel ad summum quatuor diebus judicantur: de quibus, allegato toco, Hippocrates; Simplicissimae febres ac signis firmatae securissimis, quarto die, aut citius desinunt. Ut autem cognoscatur, quae febres mites sint, quae mitissimae, quae malignissimae: vires signorum, quae salutem et mortem praesagiunt, perspectas habere oportet.

Sunt deinde alii morbi, qui ad septimum usque diem extenduntur; alii qui ad decimum quartum. Si quis enim acuta febre laboret, nullum autem adsit lethale signum: neque etiam ulla conctionis nota: huic in quarto crisis non accidet. Quapropter videndum, an sicut nulla adest coctionis nota, ita etiam nullum longi temporis signum adsit. Hoc enim si absit secundo quaternario morbus judicabitur. Quod si longi temporis signa adsint, etiam septimum diem excedet: quantum vero excendetur, non licet primis diebus cognoscere, sed sequentibus. Singulis enim quaternariis signa sunt consideranda, et, ut Hippocrates, 3. progn. aph. 6. docet, a primo die animadvertere oportet, et singulis quaternariis considerare. Ita enim non latebit, quo morbus vertetur. De quo legatur integrum c. 13. l. 1. de dieb. decret. Morbi motus etiam crisis tempus docet, cum monstret,


page 805, image: s0805

utrum crisis die pari vel impari sit futura. Nam, ut est apud Hippocratem, 1. Epid. com, 3. t. 13. Quae paribus diebus accidunt, paribus diebus judicantur: quorum vero sunt in imparibus accessiones, imparibus judicantur. Cum enim natura, a materia morbifica stimulata, soleat eam expellere; magis vero irritetur die paroxysmi: natura in paroxismis crises instituere solet; adeo, ut Galen. 3. de Cris. c. 3. scribat, Archigenem in tota sua vita bis tantum observasse in die leviori crisin fieri, se vero semel tantum.

Consideranda quoque ipsius morbi tempora. In salutari enim morbo crisis perfecta non accidit ante statum: imperfecta vero etiam in augmento. Crises vero exitiales fiunt vel in principio, vel in autmento. In principio quidem, si morbus sit vehementissimus, et vires valde debiles: in augmento vero, si vires non adeo sint debiles. Tum enim aliquandiu se morbo opponunt, sed tamen paulo post succumbunt. Ex his signis omnibus, quae nimirum a cruditate et coctione, morbi ideâ, magnitudine ac motu desumuntur, conjunctis, adhibitâ etiam consideratione temporis, anni, regionis, aetatis, temperaturae aegri et similium, qua ratione tempus crisis investigari possit, docet Galenus, cap. 4. l. 3. de Cris.

[note: Iam instantis crisis signa. ] Jam vero instare diem crisis, monstrant signa critica dicta, quae supra etiam et Galeno, lib. 3. de Cris. c. 2. enumeravimus; quae reliqua, quae hactenus recensita sunt, signa confirmant. Hinc, ut Hippocrates, 3. aph. 13. habet, Quibus crisis futura est, nox, quae accessionem praecedit, gravior esse solet; quod si de die appareant talia, crisis in nocte speranda est. Quapropter haec signa diligenter consideranda sunt. Nam si animad vertantur in aegro [gap: Greek word(s)] , vigiliae, deliria, graves somni, difficilis anhelitus, vertigines tenebricosae, difficiles sensus, dolores capitis, colli et stomachi, et multorum aliorum membrorum, aurium sonitus, varii ante oculos appareant splendores, lacrymae involuntariae effluant, urina retineatur, labrum agitetur, aut aliquid aliud tremulum fiat, oblivio et praesentium ignorantia, vel vehemens accidat rigor, accessio plurimum consuetam anticipet horam, et multus aestus, sitisque intolerabilis sequatur, aegri clament ac saliant sicut furentes, neque possint in eodem situ recumbere; atque signa future criseos precesserint: paulo post crisin futuram indicio sunt. Ac post talia signa vel repente multus sudor erumpit, vel vomitus non paucus insequitur, aut venter subito solvitur, aut abundans fit sanguinis fluxus, aut plura horum accidunt. Si vero non statim tale quid eveniat: nunquam tamen ultra septimum, his signis apparentibus, crisis differtur; quod docet Hippocrates, 3. Progn. tex. 31. Si quis, inquit, coepit dolere primo die, quarto premitur magis, septimo liberatur. Plurimi vero eorum incipiunt dolore vexari tertio die, quinto conflictantur magis, deinde liberantur nonâ aut undecimâ.


page 806, image: s0806

Quod si quinto die incipiant dolore vexari, et alia quoque secundum rationem ipsis accidant, decimo quarto morbus judicabitur. Nimirum crisis terminus fere longissmus ab eo die, quo inceperint apparere signa critica, est dies septimus. Sed si appareat aliquod manifestum signum, ex quo constet coctionem incepisse, et morbum jam augmentum attigisse: proximo quaternario crisis fiet; cum natura in morbis salutaribus intra quaternarium reliquam coctionem soleat absolvere.

Saepe autem non solum diem, sed [note: Horae, quae futura crisis signa. ] etiam horam crisis, morbique mutationes praesagire licet. Nam si ex praecedentibus cognitum habeat Medicus diem futurae crisis, morbique exitus: videndum est, quâ diei horâ paroxysmus advenire soleat, et quod paroxysmi tempus aegro sit gravius. Illud enim tempus praecipue observandum est.

Verum de toto hoc praedictionis genere illud conclusionis loco tenendum est; quod crisin perfectam et optimam certius praecognoscere licet: omnia enim signa in talibus morbis statim ab initio secura videntur. Reliquas vero crises artificiosâ saltem conjecturâ cognoscere licet. Quapropter nisi quid firmiter et certo praesagire possimus, satius est, tacere, quam temere praenunciantem falli.

Etsi enim impendentium aegro casuum, ac temporis, atque inprimis diei et horae, qua in morbo mutatio futura est, praedictio divinitatis quasi cujusdam opinionem in animo vulgi parere, et hinc Medicus, ut rerum ab ditarum atque obscurarum peritus, suspici et praedicari soleat, et confidentiam in aegris erga Medicum pariat: tamen eandem etiam, si eventus praedictioni non respondeat, imminuere potest. Non autem semper respondere posse, ipse monuit Hippocrates, qui, 2. aphor. 19. scribit: In marbis acutis non amnino certas esse mortis aut salutis praedictiones.

[note: Signa stabilis et instabilis mutationis morborum. ] Tandem etiam circa Crises et morborum mutationes stabilitas eventus perpendenda: Saepe enim mutatio in statum meliorem constans; Salus etiam et morbi terminatio adeo firma est, ut nihil mali amplius metuendum sit, sed homo jam liberiori victu uti, et ad consveta negocia dimitti possit: interdum vero mutatio instabdis est, ita ut levi de caussa morbus revertatur, et propterea ad hoc praecavendum exquisita victus ratione opus sit.

Cognoscitur autem stabilitas vel instabilitas eventus ex morbo et natura. Natura enim robusta stabilem salutem et in melius mutationem significat. Colligitur autem hîc natura robur ex caussis, quae sunt calidi innati robur et bona corporis constitutio; et ex effectis, cum scilicet et actiones omnes, et qualitates corporis, et excreta, ac retenta, secundum naturam sese habent, neque aliquid praeter naturam restat. Si n. aliquid symptomatum supersit, ut


page 807, image: s0807

cibi fastidium, sitis, dolor: imbecillitatem naturae et recidivam denunciant. Pertinet huc et Crisis conditio. Nisi enim omnes bonae crisis conditiones adsint, morbi reditus metuendus.

Morbus ob humares praecipue, a quibus ortum habet, stabilitatem vel instabilitatem salutis denunciat. Tenues enim et calidi humores cum facile vel evacuentur vel alio transferantur, stabilem eventum significant: Frigidi vero et crassi, cum non facile toti excernantur, vel alio transferantur, fed plerumque aliquid de relinquatur, salutem inconstantem et recidivam praesagiunt, secundum 12. aphor. ses. 2.

Eodem modo mutatio in meliorem vel deteriorem statum ex collatione, ut modo dictum, naturae et morbi colligitur: Natura enim fortis mutationem in melius constantem indicat: in deteriorem vero statum mutatio stabilis indicatur, ubi natura debilis et morbus validus est. Quo etiam faciunt dies Critici. Si enim mutatio morbi in melius vel deterius die Critico facta est, stabilis judicatur: contra quae diebus non Criticis accidit, instabilis

FINIS LIBRI TERTII.



page 808, image: s0808

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBER QUARTUS. PARS I. De Rebus ad Sanitatem tuendam necessariis. CAPUT I. Quae ad Doctrinam de Sanitate tuenda pertineant: et quotnam sint caussarum ad sanitatem tuendam necessariarum genera.

IRES Medicinae partes, quae ad eas, quae Medicinae propriae sunt, ipsiusque finem, qui est sanitas, proxime et proprie concernunt, viam quasi praeparant, hactenus pro instituti nostri ratione explicavimus. Ipsamque artem Medicam trademus, seu rationem inveniendi ac administrandi, et victu et remedia pro conservanda sanitate et expellendis morbis necessaria. Nunc ergo ad illas principes, puta [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , accedimus.

Antequam autem in specie de iis [note: Aximota communia in methodo medendi. ] dicamus, communia quaedam axiomata ac dignitates, tam in methodo tuendae sanitatis, quam in methodo medendi observandas praemittere libet. Sunt autem hae.

I. Natura nihil temere agit. Cum enim illa sit ordinaria Dei potestas, ut Scalig. eam, Exerc. 883 et 159. sect. 11. definit, et ab Hippocr. erudita et justa, quaeque, semper, quod opus sit, efficiat, appelletur, et Gal. 3. de usu part. c. 15. eam nunquam in necessariis deficere, aut aliquid supervacanei efficere scribat: etiam temere eam nihil agere credendum est.

II. Naturae omne nimium est inimicum. [gap: Greek word(s)] . 2. aph. 51. ut ex inedia, satietate, evacuationibus, repletionibus, somno, vigiliis, patet, et loco alleg. apud Hipp. et lib. eodem aphoris. 3. et. 4. videre est.



page 809, image: s0809

III. Natura non facit subitas mutationes, et omnis subita mutatio est periculosa, seu, ut aphor. 51. sect. 2. habet, semel multum et repente vel evacuare, vel replere, vel calefacere, vel refrigerare, aut alio quovis modo corpus movere, periculosum: omne siquidem nimium naturae inimicum, paulatim vero quod sit, tutum, cum alias, tum maxime cum ab una ad aliud est facienda mutatio, et ibid. aphor. 7. Quae longo tempore extenuata sunt corpora, sensim reficere oportet, quae vero brevi, repente.

IV. Natura est morborum medicatrix; Medicus vero naturae minister, naturamque recte agentem Medicus imitari debet, ut est apud Hippocrat. l. aphor. 2. et. 21.

V. Consuetudo est altera natura, et consueta longo tempore, etsi deteriora sint insvetis, minus molesta esse solent, 2. aph. 50.

[note: Methodi tuendae sanitatis utilitas. ] His ita praemissi ab [gap: Greek word(s)] exordiri placet; doctrinâ longe utilissimâ. Etsi enim hodie in hac morum corruptione a plerisque Ars haec negligatur, et quanta sit sanitatis dignitas, homines vix agnoscant, antequam in morbos inciderunt, et tum denique sua bona intelligant, cum, quae in potestate habuerunt, amiserunt: tamen viri prudentis est, potius cum aliqua cura praestantissimum sanitatis thesaurum custodire, quam perditum atque amissum magno periculo et labore requirere; praestatque morbum non admittere, quam admissum expellere. Quampropter Medici etiam est, hanc Artis partem diligenter cognoscere, eique non minorem curam, quam [gap: Greek word(s)] , impendere.

Duobus autem membris commodissime [note: Doctrina de tuenda sanitate quae comprehendat. ] haec doctrina comprehendi potest. Primo enim earum rerum quae materia quasi sunt sanitatis, seu caussarum salubrium, rerumque, ut vulgo nominant, non naturalium cognitio requiritur, et quam singulae sanitatem conservandi, corpusque nostrum afficiendi vim habeant, perspectum habere necessarium est. Verum quia caussae illae varie corpus nostrum afficiunt, et non solum sanitarem conservare, verum etiam eandem evertere possunt, nisi justa mensura, modo ac tempore oportuno adhibeantur; magnaque sit secundum aetates, sexum, temperamenta, aliasque circumstantias, corporum diversitas, neque omnibus eadem commoda atque utilia sint: secundo loco methodo tuendae sanitatis opus est, et perspectum habere oportet, qua ratione rebus illis non naturalibus dictis utendum sit, ut sanitas sarta tecta conservetur, et corpus humanum, quantum fieri potest, ad summam, sine paucissimis morbi, senectutem perveniat. Quae duo et nos hîc explicabimus, et primo de caussarum salubrium vi et facultate agemus: deinde methodum tuendae sanitatis, rationemque hisce omnibus, pro conservanda valetudine, utedi proponemus.

[note: Res ad sanitatem conserbandam necessariae. ] Prius quod attinet, caussae, quae ad sanitatem conservandam sunt necessariae, plures sunt. Nam cum calor noster


page 810, image: s0810

noster in humidum perpetuo agat, atque illud depascatur et dissipet, ne immature atque ante constitutum vite terminum corpus nostrum marcescat, calor exstinguatur, et mors intempestive attrahatur: cibo ac potu assumto, aerisque inspiratione opus est, quibus id, quod absumtum est, quantum fieri potest, resarcitur. Cum vero cibus, et potus corporis nostri alimentum fieri non possint, nisi coctione immutentur, coctio vero calidi innati spirituumque beneficio inprimis perficiatur: omma illa, quae calorem nativum, spiritusque seu conservare, seu augere possunt, plurimum ad vitam producendam, sanitatemque inculpatam conservandam faciunt; qualia sunt animi et corporis motus, somnus et vigiliae, ac similia. Quia porro cibus, quem assumimus, totus, in corpotis nostri substantiam verti non potest: necessario in coctione aliqua excrementa secernuntur, quae cum inutilia sint, ne corpus nostrum offendant, excernenda sunt: si vero retineantur, illi non parum afferunt in commodi.

[note: Res non naturales. ] Res autem istae omnes, quae alias sex rerum non naturalium nomine veniunt, commodissime in quatuor classes distribui possunt; in ea quae assumuntur, quae geruntur, quae foris corpori adveniunt, et quae excernuntur ac tetinentur. Eorum, quae assumuntur, nomine comprehenditur primo aer; quem omnes necessario spiritu ducimus: deinde cibus et potus. Quo etiam referri possint ea, quae tuendae sanitatis gratia assumuntur, medicamenta. Ad secundam, classem pertinent ea, quae vel nos agimus, qualia sunt omnes animi motus et corporis exercitia ac quies; sommis item ac vigiliae, venerea: vel quae alii circa corpus nostrum moliuntur, ut cum frictiones adh bentur, cum curru vehimur, equitamus, navigamus. Quae extrinsecus nobis occurrunt atque adhibentur, sunt aer ambiens, balnea, et lotiones, unguenta et similia. Tandem sunt excrementa, ut feces alvi, urina, sudor, quae nunc recte excernuntur, aliquando ultra debitum modum retinentur. Dicendum igitur inprimis de aere, cibo et potu, animi affectibus, motu atque exercitiis corporis, ac quiete, somno ac vigiliis, venere balneis, excretis et retentis.

CAPUT II. De Aere.

A Baere autem faciemus initium utpote cujus usus est summe necessarius atque inevitabilis, adeo, ut sine eo neque in adversa, neque in secunda valetudine vel momento [note: Aer quotmodis corpora nostna afficiat. ] temporis vivere queamus. Duobus autem modis corpora nostra afficit, vel quatenus ea extrinsecus ambit, et per cutis poros ac spiracula sese in illud insinuat, vel quatenus inspiratione attrahitur. Utroque modo magnam corpora nostra alterandi atque afficiendivim habet, dum suas qualitares ipsis imprimic et communicat caque vel in naturali statu conservat


page 811, image: s0811

vel ab eodem dejicit, prout convenientem vel adversam ipsis constitutionem obtinet.

Aer autem optimus est, qui in [note: Aer optimus. ] qualitatibus primis temperatus est, purus, nullisque inquinamentis infectus, serenus, lenibus, et suaviter spirantium ventorum flatibus agitatus, quique salubribu pluviis interdum irrigatur. Nam qui nimium ventis praecipue aquilonaribus, agitatur, siccior est. Ubi vero per justa intervalla ventis perflatur, atque interdum, non diu tamen, pluvius est, siccitas: pluviâ, et contra pluvia siccitate temperatur: talis aer calorem temperatum conservat, spiritus illustrat et recreat sanguinem attenuat, corpus in integra sanitate conservat, et ad actiones omnes alacre reddit, omnique aetati et temperamento salubris est.

[note: Aer bitiosus. ] Contra vero vitiosus aer est, qui stagnantium aquarum et paludum, aut undecunque erumpentibus halitibus et vaporibus vitiosis inquinatus, et quocunque modo impurus est; qui ventorum flatibus agitari nequit, qui turbidus est, aut nimis calidus, frigidus, humidus, siccus. Talis enim aer corpora nostra a statu naturali dejicit, atque excellentes illas, quibus praeditus est, qualitates ipsis inducit, ut supra de causs. morb. dictum est. Alia tamen aeris constitutio aliis magis, aliis minus noxia est, ut postea dicetur.

[note: Aeris constitutionem quae caussae mutent. ] Varias autem ob caussas constituitio aeris variatur, neque ubique ac semper eadem est. Primo acris constitutio pendet a locorum situ et natura. [note: Locorum situs. ] Ad locorum sium autem pertinet primo situs versus coeli plagas. Aliae enim regiones aliis calidiores, aliis frigidiores sunt, prout magis vel minus a circulo aequinoctiali, vel cropico caneri apud nos remotiores sunt, majoremque vel minorem latitudinem, ut appellant, habent. Nam quanto rectiores radios Solis regio aliqua excipit et quo diuturnior Solis supra Horizontem mora est, eo regio est calidior: frigidior vero contrariis decaussis.

[note: Situs loci non sufficit ad aeris constitutionem producendam. ] Verum etiamsi ex hoc situ varia aeris proveniat constitutio, atque aliud clima aliam aeris temperiem habeat: tamen alia praeterea concurunt, quae in eodem etiam climate diversam aeris constitutionem faciunt. Hinc non in omnibus sub eodem parallelo regionibus plane eadem est aeris constitutio, et nusquam sub eodem parallelo, quam in AEthiopia, AEthiopes habitant, ob peculiarem loci naturam. Nam ibi ad alias, quae omnibus sub illo parallelo habitantibus communes sunt, ealoris caussas accedit loci natura arenosa et sabulosa, quae conceptum calorem diutius fovet et retinet, atque inhabitantium corpora exsiccat atque adurit,

[note: Terra et loci natura. ] Secundo itaque loco terrae facies propna ac natura ad aeris temperiem constituendam facit: in qua spectatur, quae soli sit natura, an locus sit editus et altus, vel humilis; quem montium ac convallium situm habeat: quos ventos â quibus mundi


page 812, image: s0812

plagis admirtat et frequenter accipiat, an mare vel lacus vicinos habeat. Nam multum refert, an solum sit pingue, coenosum, glareosum, saxosum, arenosum, macrum; an ferat metalla, an vero iis destituatur: multumque interest, an locus sit planus et campestris, an montanus, humilisne vel editior. Etenim macrum ac arenosum solum siccum aerem, contrarium humidum efficit: loca metallica venenosam saepe et malignam auram exspirant, vicinisque urbibus morborum nonnullorum endemiorum non raro caussa sunt. Loca editiora frigidiara fere sunt, ventisque magis perflantur: humiliora vero calidiora sunt, radiorumque Solis repercussionem citius ac vehementius excipiunt, et qui ad radices montis meridiei et orienti obversi habitant, longe majorem calorem sentiunt, quam qui post montem versus meridiem ortumve situm habitant, quibusque septentrio et occasus patet, oriens vera et meridies monte clauditur. Nam qui priorem loci situm habent, mox matutinos Solis radios excipiunt, ejusdemque meridianis radiis et aestui objiciuntur: qui vero posteriorem situm obtinent, majorem diei partem sine radiis Solis transigunt, atque interim septentrionali aurae patent, demumque Solis ad accasum declinantis radios excipiunt.

[note: Montium situs. ] Montium quoque situs facic, ut quaedam loca quorundam ventorum flatibus magis vel minus exposita sint atque ita juxta ventorum, quos magis excipiunt, naturam magis frigeant vel caleant. Nam si montes Boream arceant, admittant vero Austrum: accidit, ut loca sint calidiora et humidiora: contra si ob montium situm Austro aditus intercluditur, et Boreas admittitur, locus erit frigidior et siccior.

[note: Venti. ] Magnas etiam venti in aere mutationes efficiunt. Orientales venti temperatiores sumt, ut et occidentales. Hi tamen humidiores sunt. Ex oriente enim longi terrarum tractus sunt, quos dum percurrunt venti, calidiore et sicciore diei parte plurimum exhalationum siccarum secum trahunt. Occidentales vero et ingentes maris tractus transeunt, et Sol in occasum vergens tantum, quantum oriens et meridianus, exsiccare non potest. Septentrionales frigidi et sicci sunt, et vim corpora adstringendi et firmandi habent; cum spirent a locis nive et glacie obsicis, Solique intactis. Meridionales sunt calidi et humidi. Nam et vastum mare magnasque paludes, e quibus multae exhalationes attolluntur, et loca calida trartseunt, unde corpora laxandi et resolvendi vim habent. Sunt tamen interdum quibusdam locis venti velut privati aliqui et vernaculi qui non procul inde orti priccipalium ventorum naturam immutant et alterant. Proutergo regio vel civitas huic vel illi vento magis exposita est, et hujus vel illius venti flatum magis excipit: ita et hane vel illam aeris constitutionem obtinet, estque calidior, frigidior,


page 813, image: s0813

vel humidior. Quae enim Soli orienti expositae civitates, salubriores iis sunt, quae ad septentrionem, et ventos calidos obversae sunt; earumque incolae coloratiores sunt et vivaciores, morbique pauciores in iis oriuntur. Calor enim et frigus temperate sese habent: deinde aquae, quae Solis ortum spectant, omnes limpidas esse, odoratas ac molliores necesse est. At vero quae ad occasum sunt expositae, et a ventis, qui ab oriente spirant, obtectae, tum a calidis ventis, tum etiam a frigidis leviter perflantur eorum situm maxime morbo obnoxium esse necesse est. Neque enim nisi in altum vectus Sol iis splendescit. Pet aestatem vero mane quidem frigidae aurae spirant, et ros decidit, de reliquo vero ad ipsos Sol sese demittens maxime homines percoquit. Ita etiam sua peculiaris constitutio est civitatibus, quae ventis calidis, et qui inter brumalem Solis exortum et occasum perflant, sunt expositae; et quae contrarium situm habent, ac ventos frigidos inter ortum et occasum Solis aestivum excipiunt. De quibus pluribus agit Hippocrates, in lib. de aere aq. et loc. non procul ab initio.

[note: Maris et lacuum vicinitas. ] Maris quoque et lacuum vicinitas ad aeris et loci peculiarem naturam facit. Ex humidis enim et aqua multa scatentibus hujusmodi locis plurimae humidae exha lationes attolluntur, quae sese aeri miscent, eumque humectant: idque eo magis, si mare vel lacus a meridie positus sit, et flautibus inde ventis humiditas augeatur. Si vero ad septentrionem aquae sint sitae, frigiditas procul dubio a ventris septentrionalibus augebitur. At si lacus vel mare orientem specter, et quidem non procul absit: materia copiosae humiditatis inde suppeditabitur, atque Sol exoriens facile secum in loca, ad quae rendit, humidas exhalationes deducet. Si vero longior inter mare et locum versus orientem situm terrarum tractus intersit, vapores, qui inde elevantur, a Solis radiis incalescunt atque exsiccantur, et siccitatem locis, in quae perveniunt, inducunt. Minor autem humiditas oritur a lacubus et aquis versus occasum sitis. Vapores enim humidi inde exhalantes ab occidente Sole avehuntur, nisi ventorum flatus vehementior contrarium faciat. Haec tamen inprimis de locis planis et campestribus intelligenda sunt. Nam si montes praeterea adsint, non parum istam, quam diximus ex mari et lacubus provenire, aeris temperiem augere vel imminuere posunt. Etenim si ante lacus vel mare situm sit, retro vero atque a tergo montes objecti: qualitatem aeris, quam aquae vicinae communicant, augent, dumprohibent atque impediunt, ne vapores et venti, e locis paludosis vel maritimis delati, ulterius tenderepossint, sed, obice quasi objecto, collecti augeantur, et vires suas magis exserant. Ut si lacus, mare aut paludes versus meridiem sitae sint alicui civitati vel regioni; eandem vero a tergo et septentrione montes tegant: auster in tali situ


page 814, image: s0814

quasi conclusus longe majorem caliditatem et humiditatem excitabit, quam in libero et patenti campo, in quo ulterius tendere posset. Ita si ad orientem vel occidentem lacus vel mare situm sit, atque a tergo montes objiciantur: ad sui generis temperiem efficiendam tum longe potentiores erunt venti, quam in patente campo.

[note: Fodinae metallica. ] Eadem ratio est fodinarum metallicarum. Foetidi enim, qui exhalant plerumque, vapores aeri communicantur, et secundis ventorum flatibus in vicina loco deseruntur; non parum ad eam rem faciente motium, ut modo dictum est, situ. Multo vero magis specus et cavernae venenatam auram exhalantes aetem inficere possunt. Sylvae quoque nimis densae Solis Lunaeque lumen auferunt, aerisque motum et agitationem, quae putredinem arcere solent, impediunt.

[note: Tempora anni quas in aere mutationes cieant. ] Tertio magnas in aere mutationes generant tempora anni, quae Sol Zodiacu permeando efficit. Ea quatuor costittuuntur ab Astro nomis, diviso in quatuor partes Zodiaco. Ver enim describunt tempore, quo Sol v 8 et II peragrat: AEstatem, quo [?] permeat: Autumnum, quo in [?] versatur: Hyemem denique, quo [?] emetitur. Atque ita aequalia haec quatuor anni tempora constituunt. Verum Medici cum non solum ex Solis cursu, sed inprimis extemperie aeris haec tempora aestiment, Ver vocant, quando aeris constitutio est temperatior; AEstatem quando eadem est calida et sicca; Autumnum, dum frigida et sicca; Hyemem, dum frigida et humida. Neque in omnibus regionibus aequalia haec tempora constituunt. In Thaso, ubi Hippocrates vivebat, Hyems definiebatur, ut est initio l. 3. de diaeta, a vergiliarum occasu, seu initio Novembris usque ad AEquinoctium vernum: Ver autem ab ae quinoctio ad Vergiliarum exortum, hoc est, diem septimum Maii circiter: AEstas a Vergiliarum exortu ad Areturi exortu, qui incidit in medium fere Septembris: Autumnus ab Arcturi exortu ad Vergiliarum occasum. Atque hoc modo tribuuntur hyemi quatuor menses atque dies decem: totidem aestati: veri duo solum menses atque aliquot dies: autumno vix duo menses. Et in multis regionibus Septentrionalibus ver et temperatior illa actis constitutio quâ nec frigore algemus, nec prae aestu sudamus, non moxcum aequinoctio verno, sed post ad venire solet; cum saepe adhuc circa aequinoctium ob frigus rigeamus, illudque hypocaustis calidis arceamus: aestas non quatuor integros menses durare; antumna, lisque constitutio ante ortum Arcturi inchoare; hyemsque vix quinque mensibus absolvi consuevit. In AEgypto ver atque anni tempus temperatum Januario atque Februario observari; AEstatem Martio incipere et ad finem Augusti durare; Autumnum Septembri et Octobri; Hyemeni Novembri et Decembri absolvi, scribit Prosp. Alpinus, de Medic. AEgypt. lib. 1. cap. 7.



page 815, image: s0815

[note: Varis tyempeties. ] A temperic itaque aeris, ejusque in calore, frigore, humiditate, siccitate, mutatione, quatuor anni tempora in quolibet loco definiunt Medici. Ver enim ipsis est, cum nec prae frigore algemus, nec prae aestu sudamus: quod Hippocrates, 1, de nat. hum. t. 33. calidum et humidum esse dicit. Etsi vero Galenus, 1. de temp. 6. 4. ver calidum et humidum esse neget; cum illa constitutio non solum non sit saluberrima, qualis est veris, teste Hippocrate, 3. aph. 9; sed omnium insaluberrima, et potius temperatum esse affirmet: tamen hac in re Hippocrates et Galenus multum dissentire non videntur. Ea enim solum constitutio calida et humida est insalubris, et ad producendam putredinem aptissima, in qua est magnus caliditatis et humiditatis excessus. Verum ubi moderate saltem caliditas frigiditatem, et humiditas siccitatem excellit: ea est temperies ab antiquis non immerito laudata, hominique cujus vita in calido et humido consistit, maxime congrua, et proinde pro temperata habetur, ut lib. 1. c. 4. dictum. Et talis maxima ex parte est verna temperies. Post aequinoctium enim vernum calar post frigus hybernum augeri incipit, et inter calorem aestivum et frigus hybernum medius est. Humidicas quoque per hyemem collecta a calore jam absumi incipit: verum quia calor is moderatus est, non ita humiditas absumitur, sicut aestate. Interim non negamus, quia, ab extrema frigiditate et humiditate ad calorem siccitatemque summam per ver fit transitus, aliquo veris tempore ad absolutam mediocritate qualitates has pervenire posse. Verum ea temperies vix diu durat. Talis cum sit veris constitutio, verno tempore corpora, quae hyberno frigore constringebantur, laxari et rarefieri incipiunt, sanguis augetur, spiritus recreantur, et post hybernas glacies ac algorem omnia quasi exhilarantur. Unde Ver anni temporum habetur saluberrimum. Atque licet saepe verno tempore multi morbi gignantur; eos tamen ver per se non producit. Ver enim ex propria natura nihil novat, sed si corpus bon s humoribus praeditum reperit, illud in eo statu conservat: vitiosi vero humores verno calore funduntur, et e partibus corporis profundis ad ejus ambitum expurgantur. Hinc Galenus, 3. aph. 20. non inepte ver exercitationi comparavit, quae et ipsa, ubi adhibetur in corpore excrementis vacuo, salubris existit: si vero corpus plenum excrementis invenit, morborum fit caussa.

[note: AEstatis temperiel. ] AEstas calida est et sicca, ob radios Solis ad verticem nostrum accedentis directiores, moramque Solis supra Horizontem longiorem. Antiqui diviserunt hanc anni partem in duas partes, priorem ab ortu Plejadum ad ortum Canis, nomine totius, [gap: Greek word(s)] , aestatem nominarunt: altera a Sirii ortu ad finem, [gap: Greek word(s)] . Hoc anni tempore corpora fiunt calidiora et sicciora, rarefiunt, dissolvuntur, et imbecilliora redduntur, humores attenuantur atque accenduntur, et


page 816, image: s0816

biliosi ac acres humores cumulantur.

[note: Autumni temperies. ] Autumnus Hippocrati siccus est, ex aeere aestivo; Galeno [gap: Greek word(s)] . Mane enim et vesperi frigus viget, circa meridiem calor, mixtaque ex calido et frigido est autumni constitutio, et diversis horis calor, diversis frigus dominium obtinet, neque, ut in verna temperie, in unam temperaturam fracta remissaque coeunt. Ob quam aeris inaequalitatem autumnus maxime est morbis obnoxius: imminuiturque hoc tempore anni sanguis, et melancholia redundat, corpora densantur, meatusque clauduntur.

[note: Hyemis temperies. ] Hyems frigida est et humida. Sol enim a vertice longissime remotus obliquos jacit radios, et brevissimo tempore supra Horizontem versatur. Unde frigus, quam aliis anni temporibus, majus, calor vero minor est: a quo cum humiditates superfluae discuti nequeant, augetur pituita, corpusque fluxionibus obnoxium redditur.

Verum quae de temporum anni temperie dicta sunt, id intelligendum est, cum [gap: Greek word(s)] , seu tempora anni suam naturalem constitutionem servant, ut Hippocrates, 3. aph. 8. loquitur. Saepe enim accidit, ut tempora anni sint [gap: Greek word(s)] , aestasque sit similis veri, 3 aph. 6. vel hyems siccior et aquilonares, ver pluviosum et australe, 3. aph. 11. vel hyems australis et pluviosa ac tepens, ver siccum et aquilonium, 3. aph. 12: aestas sicca et aquilonia, autumnus pluviosus et australis, 3. aph. 13. Atque tum varii morbi, pro diversis anni constitutionibus, oriuntur, quos allegatis locis recenset Hippocrates.

[note: Situs locorum saluberrimus. ] Ex his omnjbus non difficile est colligere, quis locorum situs sit salubrior, et corpori nostro commodior, in quo scilicet ea aeris est constitutio, ut siccitas et humiditas fere temperata sint, ad colorem vero nonnihil declinet, et quae nec nimio aestu corpora torreat, nec frigore gelida reddat, sed moderate, calorem refocillec, et spiritibus gignendis optimam materiam suppeditet, occursuque suo suaviter ac blande corpora nostra afficiat. Ver sit temperatu: aestatis calor frugibus et fructibus maturandis sufficiens: autumnus frigidior: hyems quidem frigida, sed quae tamen nimia frigiditate corpora nostra non laedat. Talis ubi est aeris constitutio, ibi procul dubio soli adest foecunditas, rerumque omnium copia, ibique reperiuntur statu corporis deboro praediti homines, facie bene colorata, moribus nec feris, nec mollibus nimis, ingeniosi, atque ad omnes artes excolendas apti, et proinde sanitatem majore ex parte inculpatam obtinent.

CAPUT III. De Cibo.

POst aerem merito proxime de cibo et potu, ac de alimentorum et


page 817, image: s0817

potulentorum facultatibus agimus, quae ad corporis conservationem, non minus fere, quam aer, sunt necessaria. Cum enim corpus nostrum in perpetuo fluxu sit, ne dissolvatur, et ad interitum intempestive properer, aliquid in locum ejus, quod absumtum, quotidie reponendum est. Cibo igitur opus est, quo, quicquid solidioris subitantiae absumtum est, instauratur; potuque, quo humida reficiuntur. Qua de caussa etiam naturâ omnibus animalibus vis id, quod deest, appetendi inest. Estque haec pars Medicinae cognitu maxime necessaria. Nam de nulla rerum harum, quae ad sanitatis conservationem sunt necessariae, homines magis, solliciti sunt, quam de cibo et potu; nec in ulla magis et frequentius peccatur. Etenim aere reliquisque fere, ut offeruntur, uti solent: at in cibo et potu magnum delectum habent, huncque illi praeferunt: hîc condimenta, hîc obsonia quaerunt; neque semper cum valetudinis commodo. Dum enim gulae indulgent, non semper salubertimos, sed plerumque palato gratissimos cibos usurpant.

[note: Alimentum quid. ] Est autem alimentum, de quo jam dicendum, quod augere substantiam corporis nostri potest; seu quod a calore nostro alteratum mutatumque in corporis nostri substantiam verti ac cedere potest. Quâ ratione a medicamentis differt. Medicamenta enim in corporis nostri substantiam non cedunt, sed illud alterant. Atque haec sunt alimenta proprie dicta, quae solum corpus nostrum augendi et nutriendi, non vero simul [note: Alimenta medicamentosa. ] alterandi vim habent. Sunt enim quaedam alimenta, quae simul corpus nostrum alterant, atque talia alimenta medicamantosa dicuntur; alimenta quidem, quatenus familiaritate substantiae corpus nostrum nutrire possunt; medicamenta vero, quatenus idem alterant. Sunt etiam quaedam medicamenta alimentosa dicta, quae quidem maxima parte corpus nostrum alterant; aliquid tamen, quod in substantiam corporis nostri verti possit, obtinent.

[note: Alimenta unde petaxtur. ] Sumuntur autem ea, quae corpus nostrum alere possunt, e duobus rerum generibus; vel a plantis ac terra nascentibus, vel ab animalibus. Et quae ab animalibus petuntur, sunt duplicia, vel partes animalium, vel quae, etiamsi partes animalium non sint, ab animalibus proveniunt, ut ova, lac, lactis serum, butyrum, caseus, mel, et similia.

[note: Alimentorum differentiae. ] Verum in his magna est: varietas, alimentorumque horum magna differentia. Cibi enim alii sunt boni, alii mali nutrimenti aut succi; alii facile, alii difficulter coquuntur; alii facile in ventriculo inter coquendum corrumpuntur, alii minus. Cibus [note: Cibus optimus quis. ] optimus is est, qui facile concoquitur, plurimum nutrit, bonum alimentum suppeditat, non facile corrumpitur, aut pravam qualitatem inducit, ac pauca excrementa relinquit. Cibus vero insalubris est, ex quo pravus succus generatur.


page 818, image: s0818

et qui facile putrescit. Alius etiam cibus dicitur firmus, qui quidem multum alimenti suppeditat, sed magno caloris robore ad coctionem indiget, ideoque magis lahori deditis, et calorem vegetum habentibus, quam otiosis, languidis et senibus convenit: alius vero infirmus est, qui quidem prompte coquitur et facile nutrit, sed exiguum et paucum alimentum, vel quod cito dissipatur, suppeditat.

Cibi e. Plantis.

Sed in specie jam hae alimentorum differentiae videndae sunt. Faciemus autem initium ab iis, quae e terra nascuntur. Ant. quissimum enim hoc et familiarissinium alimenti genus. [note: Fruges. ] Primo autem loco fruges seu frumenta occurrunt, quae Graecis [gap: Greek word(s)] nomine veniunt, e quorum numero antiquis in usu fuerunt, et hodie etiam inprimis in usu sunt; triticum, Zea, secale, hordeum, et reliqua cerealia ac legumina dicta, ut oriza, milium, panicum, avena, frumentum Sarracenicum, fabae, pisa, et his cognata.

[note: Triticum. ] Triticum est calidum et humidum, ac prae reliquis omnibus plurimum praebet alimenti, idque firmum et perdurans, ac longe saluberrimum. Licet enim sit humidius, ac praeterea visciditatem aliquam et glutinositatem obtineat: tamen praeparatione ea omnis tollitur et corrigitur; inprimis in pane. Quamvis emim ex tritico varia eduliorum genera consici soleant, pultes, bellaria, placentae, amylum, plurimaque alia tamen inter ea panis optimus cibus [note: Panis triticeus] est. Optima n est tritici praeparatio, quae in pane fit; siquidem fermento visciditas corrigitur, humiditasque, si nimia sit in eo, cocturâ absumitur, ab qua rem non parum quoque salis mistura confert. Et fere tantum in praeparatione panis non solum triticei, sed cujus cunque generis, quantum in materia ejusdem situm est. Etsi enim frumentum sit optimum: tamen nisi panis recte et artificiose inde paretur, insaluberrimus cibus fieri potest. Totum vero negotium inprimis in coctione et sermentatione situm est, atque ingens discrimen est inter panem fermentatum, [note: Panis fermentatus. ] et azymum. Fermento enim crassiores partes attenuantur, et viscidae rarefiunt, leviores redduntur, et aereae naturae nonnihil concipiunt, coctionique omnino redduntur [note: Panis angmus. ] aptiores. Azymus vero panis ponderosus derosus est, crassus, glutinosus, atque omnino difficulter concoquitur, et crudis humoribus aptissimam praebet materiam. Et licet solidum alimentum praebeat, et quod minus dissipatur: tamen non nisi solidis et athleticis corporibus; et quae labo ribus gravibus exercentur, convenit, ut docet Galenus, de alim. fac. c. 2. [note: Panis optimus cibus. ] Panis proinde probe coctus optimus cibus est, et qui omni eatati convenit, solusque, et cum aliis editur, omniumque ciborum quasi materia est, omnibusque miscetur, carnibus, piscibus, fructibus, olenbusque, et sine eo vix alii cibi sine valetudinis


page 819, image: s0819

in comodo sumuntur. Est quoque ventriculo gratissimus, reliquorumque mnium, si frequentius comedantur, nausea surripit: a solo pane sani non abhorremus: aegrique ipsi fere omnium postremo panis appetentiam amittunt, primoque sanitati restituti recuperant. Reliqua, quaecunque ex tritico conficiuntur, pani bonitate vix aequalia sunt; cum in plerisque vel lactis, vel butyri, vel aliarum rerum admistione, visciditas illa tritici non emendetur, sed potius augeatur; nec. etiam tam proba fermentatio et coctio adhibeatur. Et quamvis talia bene nutrire valeant, neque pravum succum facile suppeditent, si calorem satis fortem et valentem stomachum nacta fuerint: tamen cum vix accidat, ut tota probe in ventriculo debiliore, et iis, qui calorem non plane validum habent, neque multum exercentur, concoquantur, et facile aliquae partes coctionem effugiant: illas succum crudum et viscidum procul dubio suppeditabunt, qui angustiores, inprimis epatis venas obstruet, calculisque generandis aptam materiam suggeret, et totam corporis nutritionem non parum turbabit.

[note: Zea. ] Zea, quam vulgo speltam vocant, et quae in nonnullis etiam Germaniae locis copiose seritur, tritico naturâ proxima est, et inter triticum et hordeum quasi media. Nutrit enim plus hordeo, imbecillius vero tritico. EZea etiam fir alica, ut Plinius, lib. 18. cap. 11. scribit, quae multum, bene et tarde nutrit, crassum, lentum, humidrus et frigidius alimentum praebet. Alica enim diutius in ventriculo manet, et bilem comprimit, nec facile abilia corrumpitur, ut ex Galeno. 12. meth. med. cap. 6. videre est.

[note: Secali. ] Frequentissime etiam in Germania, et multis aliis locis utuntur pane e Secali, quod vulgo notum est; etsi quo nomine antiquis appellatum sit, non satis notum sit. Siligo certe vix est: cum qui ex siligine panis fiebat, fuerit candi dissimus; et Plinius, lib. 18. cap. 8. siliginem tritici delitias appellet. Calidius est hoc frumenti genus, quam hordeum: minus tamen calidum, quam triticum. Conficitur ex eo panis no malae notae, et triticeum non parum aemutans. Plus etiam in eo est alimenti, quam in hordeaceo, illudque solidius ac firmius: difficilioris tamen nonnihil hic panis, quam triticeus, est coctionis.

[note: Hordeum. ] Tandem et ex Hordeo panis fit; verum is frigidior, et qui minus durabile ac firmum alimentum suppeditat. Ex aliis frugibus vulgo panis fieri non solet: nisi in annonae caritate, rerumque oumium penuria, ubi saepe, ad famem sedandam, furfures, fabae, omnisque generis legunlina tritico, secali, hordeoque admisceri, atque inde panes formari solent, qui tamen non commodum alimentum praebent.

Verum et aliis modis pleraque illa cerealia in cibu adhiberi solent: sed alia ad sanitate conservandam aliis [note: Ptisana bordeacea. ] utiliora sunt. Maxime inter ea ptisana hordeacea, quae sive integra, sive


page 820, image: s0820

percolata, sive in jusculo usurpetur, commodum alimentum est, praebetque bonum succum et aegris, et sanis, nihilque habet viscidi et glutinosi, quemadmodum reliqua pleraque, et facile transit, neque ullibi in meatibus haeret, sed eos potius abstergendi vim habet. Etsi vero sit frigidior, et ejus ratione frigidis corporibus obesse posse videatur: facile, tamen et levi condimento, ut pipere, zingibere, vel cinamomo, ubi opus est, corrigi potest. De cujus viribus plura cum alibi, tum lib. de ptisana, cap. 5. et. 1. de rat. vict. in ac. t. 18. habet Galenus. Etsi vero ptisana bonus cibus sit, et, ut dictum, nec malum succum procreet, nec meatus obstruat facile, in quibus salubrium ciborum summa est; et licet ad saturitatem quotidie quis ea utatur, nihil succorum bonitati officiat, ut scribit Galenus, de succor. bonit. et vit. cap. 7. 7: tamen alimentum paulo tenuius praebet; unde ad vitae longitudinem minus commodum esse ptisanae usum, censet Cardanus, l. 2. de tuend. san. cap. 7. et Brasavolum, qui fere continuo ptisana utebatur, nec primum senium admplere potuisse scribit. Cum enim, ut Hippocratres, 6. epid. comm. 5. t. 81. habet, cibaria imbecilliora brevem efficiant vitam; ptisana autem imbecillis sit, cum, quia non multum nutriat, tum, quia frigida: nimium ejus usum sanis corporibus ad vitae longitudinem minus convenire, et praeterea in frigido ventriculo facile acescere existimat.

Reliqua legumina et frumenta non tam utilem cibum praebent, sed alia aliis desunt. Triticum, nisi ex eo panis conficiatur, etsi bene alat, tamen viscosum et glutinosum esse [note: Oryza. ] jam dictum. Oryza sicca est et calida, vel potius temperata; multum nutrit, inprimis cum lacte cocta, et corpora humida pinguiora reddit, auget semen, non facile putrescit, ventrem sistit: difficilius tamen coquitur, et alimentum praebet paulo crassius, ac proinde juvenibus ac laboriosis magis convenit, creberque ejus usus obstructiones facile parere potest. Quaproprer bene coquenda est, et potius cum jute carnium, quam aliis admistis, sumenda.

[note: Panicum et milium. ] Panicum et milium similem fere naturam habent, et frigida ac sicca sunt, alvum sistunt, neque multum, neque satis commodum praebent alimentum, quocunque modo sumta: et quidem magis panicum. Nam milium ad omnia utilius; facilius coquitur, magis mutrit, et minus alvum sistit.

[note: Avena. ] Avenam jumetorum potius, quam hominum cibo inservire nonnulli censent. Ex ea tamen, cortice suo nudata et exsuta, in Germania frequentissime pultes ac juscula fiunt, quae sanis et eagris exhiberi possunt. Ita sua non solum morum, sed et victus ratio singulis pene nationibus peculiaris est. Est autem avena calidae naturae, alimentumque praebet mediocris notae, sistitque alvum. De avena temperamento vid. Fuchsius, lib. 2. paradox. cap. 22.



page 821, image: s0821

[note: Piumtotum Sarracenicum. ] Frumentum, quod vulgo jam Sarracenicum nominant, quo nomine ab antiquis nominatum fuerit, non satis notum; sicut nec de eo satis constat, an in alimenti usum antiquis venerit. Sic non solum in aliis rebus, sed et in alimentis alia in desuetudinem venire, alia in usum trahi, atque entiam in victu quaedam vices esse solent. Hodie multis in locis ex eo pultes fieri solent. Verum cibum hoc frumentum praebet hominibus saltem labori deditis commodum. Est enim difficile coctu flatus gignit, oculis nocet, visumque obscurat.

[note: Fabae. ] Ex Fabis quoque in nonullis locis quaedam edulia parantur. Frigidae et siccae sunt, flatulentaeque et difficilis coctionis, ac crudum et excrementosum alimentum praebent. Unde noxiae sunt colicam patientibus, difficulter spirantibus, et cum capitis dolore conflictantibus: sensum hebetiorem, et somnum turbulentum reddunt: atque ea de caussa calefacientibus et attenuantibus corrigedae sunt, ut sale et origano: non tamen viseidum alimentum praebent, sed abstergendi aliquam vim habet. Idoneae quoque sunt fabae, teste Gal. l. 7. de simpl. medic. fac. e pectore et pulmone excreationibus. Ex corticibus earundem destillatur aqua, quae summopere urinam ciet, et apprime diuretica est. Vide Amat. Lusitan. cent 2. curat. 1. in schol.

[note: Pisa. ] Pisa frequentius cibi loco adhibentur et viridia, et cruda, et cocta et sicca: cocta per se, aut cum carne suilla, aut in pultem vel juscula redacta. Flatulenta sunt, inprimis viridia; cocta vero minus flatulenta, atque minus flatulentum alimentum et melius praebent, quam fabae, verum non adeo copiosum. Alias frigida et sicca sunt: quapropter calidioribus commodiora sunt, frigidioribus vero incommodiora. Nervis quoque nocere perhibentur. Jusautem pisorum melius est, quam ipsa ipsorum subtantia.

[note: Cicer. ] Cicera magis medicamentosa, calida et ficca sunt, fabisque majorem vim abstergendi habent. Urinas cient, calculos frangunt, menses movent, lienem ac jecur expurgant, et nonunquam alvum movent, thoracem et pulmones expurgant, semen augent. Ad quos usus omnes hodie plerumque jure cicerum potius, quam ciceribus ipsis, utuntur.

[note: Lentes. ] Lentes tandem fere pessimi cibi sunt, frigidae et siccae crassi, malique et vitiosi succi, ac difficilis coctionis: caput crassis vaporibus replent, oeulis nocent. Sanguinem crassum efficunt, et inprimis melancholicis noxiae sunt: menses et urinam sistunt. Atque haec illorum malitia vix ulla arte corrigi potest. Unde Amtus Lusitanus, in 2. Dioscor. in enarrat. cap. 101. et Cardanus, lib. 2. de tuend. san. cap. 12. ita de iis scribit: In universum edulium hoc mali atque improbi est succi, atque melancholici: nec satis mirari possum eorum Medicorum tam stupidam coecitatem, ut dicunt, juvamento: cum saeva secum symptomata, quae Dioscorides


page 822, image: s0822

recenset, afferant; conenturque non solum in morbis chornicis quam pluribus, ut quartana, scotomia, vertigine, cephalaea, sed etia in acutis, ut plueritide, et variolis ac morbillis, tanquam preaestantissimum ac boni succi cibum, in victus ratione dare, nec ullum Medicum rationis participem esse esistimamus, qui lentibus aegrotantes pleuritide affectos alat: et si quis tam irrationalis repritur, qui declinante jam morbo eas grotanti dedirit, et sequenti die obierit aeger, talem Medicum mortis caussam fuisse censendum. [note: Lentes an in variolis et morbillis prosint. ] Cardano et Amato Lusitano alii quoque assentiuntur, inter quos Jo. Baptista Sylvatic. controv. 92. qui non solum lentes ut eibum damnat, et omnium pessimum alimentum, quod crassum, terrestrem ac melancholicum sanguinum generet, esse statuit, verum et eos reprehendit, qui medicamenti loco ad variolarum et morbillorum cruptionem promovendam decocto lentiunt et licet ut alimentum lentes non probant: tamen ut commodum ad variolas et morbillos expellendos medicamentum, Avicennam atque Arabes secuti, admittunt, atque diligentiores Arabes, quam Graecos fuisse in viribus medicamentorum investigandis statuunt: eosque, qui lentium in variolis et morbillis usum detestantur, in artis operibus non fuisse exercitator scribit Horat. Augenius, de feb. lib. 10. cap. 9. Verum hi ipsi (ut alias quoque de aliis lentium viribus Autores no consentiunt) de vi, qua in morbillis et variolis prosint, no idem statuunt. Augenius enim atque alii totius sub stantiae propprietate variolas et morbillos ad superficiem corporis ex pelli ab hoc medicamento statunnt alii, inter quos Antonius Portus, lib. 4. de variol. et morbil cap. 21. ut adstringentia lentes adhiberi statuunt. Tragacanthum enim, lentes, et laccam in decoto illo ad variolas usitato membra interna, principalia praesertim, roborare: quae roborata a se ipsi ad cutim materiam expellere maxime valent; ad quod peragendum ficus inter caetera non praum faciant. Alii lentes ebullitioni humorum nimiae resistere, sanguinisque motum compescere existimarit. Cum itaque usus et facultas letium in variolis et morbillis apud Medicos tim dubia sit; vis vero illa mentem turbandi, sanguinemque melancholicum generandi nota, ob quam non immerito tanquam funebre edulium in cobo luctus tempore Judaeos accipere lentes, allegato loco, scribit Amatus Lusitanus, pleuriticumque ob eorum usum interiisse obfervaverit Galen. 1. de ras. vict. in acut. tex. 27. pueris inprimis, qui alias pavoribus in somnis, et horrendis imaginationibus obnoxii sunt, caute exhibendae sunt; praesertim cum alia satis tuta, et de quorum viribus nulla est controversia, ad expulsionem variolarum et morbillorum habeantur medicamenta.

[note: Olera. ] Post fruges etiam cibi loco adhibentur olera her barumque folia, germina, radices, earumque, ut et arborum, fructus, et similia, quae ex hortis promuntur. Inter quae plurima


page 823, image: s0823

nimis medicamentosum, et non satis commodum, nonnulla etiam vitiosum alimentum praebent, neque frugibus succi bonitate conferri possunt. Fruges enim pleraeque bonum praebent alimentum, et si quae ex iis sunt, quae aliquid vitii habent, vix illud insigne obtinent. In hisce vero vix aliquid est, quod totum bonuni succum praebeat. Sunt quidem ex arborum fructibus quidam, qui si recte in ventriculo concoquantur, alimentum malum non praebent; vix tamen tam bonum, ut fruges. Ex oleribus sola fere lactuca est, ex qua bonus et probae notae sanguis gigni dicitur; is tamen grigidior. Contra vero satis multa sunt, in quibus insignis malitia reperitur, adeo ut nonnulla plane medicamentosa sint, quaedam etiam a venenis parum adsint. Itaque vix ullum olus cibum perfecte bonum atque utilem suppeditat.

Foliis utimur in cibis tum aliis, tum praecipue brassicae, lactucae, spinachiae, atriplicis, betae, malvae: radicibus ceparum, allii, porri, raphani raporum, napi, petroselini, pastinacae domesticae, betae rubrae: fructibus melonum, melopeponum, cucumerum, cinarae, fragis: pyris, pomis, cerasis, prunis: nucibus, castaneis, ficubus, nucleis pini, amygdalis, uvis recentibus et passis; cimis lupuli, asparagorum, et praeter haec fungis.

[note: Lactuca. ] Lactuca sativa olerum omnium optimum habetur, et cum reliqua olera pleraque malum succum praebeant, haec inter ea, quae bonum et malum succum praebent, quasi media est, sanguinique generando plus materiae, quam alia olera subnimistrat: et cum sit frigida et humida; humidior tame quam frigidior: sanguis quoque ex ea genitus est frgidior. Ventriculi ardorem sedat, omniumque humorum acrimoniam reprimit; ac propterea aeris constitutione calida, juvenibus, ac bile abundantibus, et ventriculum calidum habentibus commode exhibetur: somnum conciliat, renum calorem temperat, atque ita gonorrhaeam sistit: nimius tamen et intem pestivus usus etiam sua incommoda habet. Calorem enim naturalem. et seminis copiam minuit, et hoc modo venerem admit. Nonnulli quoque sisui obesse scribunt. Succum ex ea expressum duarum unciarum pondere potum, reliquorum venenorum frigidorum more, interimere perhibent: si vero ipsius lactuae tanta copia edatur, e qua tanta succi copia exprimi possit, vix aliquam noxam affert: cum lactuca tota diutius haereat in ventriculo; succus vero cito ad penitiora pevadat. Cruda plerumque cum oleo, sale et aceto edisolet: quibus tamen ventriculus est frigidior, iis commodius cocta exhibetur; cum omnia, quae cruda bona sunt, cocta bonitate vix amittat, sed potius meliora reddatur.

[note: Brassica. ] Brassica frigida et sicca a plerisque habetur. Cardanus tamen, et nonnulli alii calidam esse statuunt: quod in succo amaritudo quaedam atque


page 824, image: s0824

acrimonia, alvum irritandi vim habens, percipiatur. Difficlis est coctionis, paucumque suppeditat alimentum, idque crassum et melancholicum, ex quo fuliginosi vapores in caput exhalant, qui mentem perturbant, somnosque turbulentos efficiunt, oculisque officiunt, et visum debilitant. Leviter cocta vel jus primum, cui sal et oleum vel butyrum, aut alia pingeudo sit addita, alvum mollit et laxat. Si vero bis coquatur, primumque jus abjiciatur, alvum sistit. Ubi cum carnibus pinguibus corquitur, ejus malitia non parum corrigitur. Duo ejus habentur genera, altera est capitata, altera foliis expansis. Capitata cum integra, tum concisa, suo succo et muria quasi condita atque acida reddita, per aliquot menses asservari solet. Deterior est capitata, quam quae foliis est expansis, inprimis eastate, et proinde iis saltem, qui multum laore exercentur, edenda, et quidem cum jure pinguiori.

[note: Spinachium. ] Spinachium refrigerat et humectat, frigidosque ac serosos humores gignit, pectus expedit, et tussi medetur, pulmonesque moderate refrigerat, alvum movet: parum, ut et alia olera, alimenti praebet; succum tamen minus, quam atriplex aut blitum, malum suppeditat. Verum ventriculo, nisi pipere, sale atque oleo vel butyro ac aliis condiatur, non est commodum, flatusque gignit.

[note: Beta. ] Beta, Blitum, Atriplex et Malva vix commode pro solo alimento usurpari possunt, sed commo dius sumuntur, ubi alvo laxiore, vel refrigeratione et humectatione opus est. Beta diversam habet substantiam: succus vi detergendi, ac facultate nitrosa praeditus est; quapropter alvum solvit: substantia vero alvum sistit. Calida et sicca est, jecoris, et lienis obstructiones tollit, verum ventriculo mordacitas illa noxia est.

[note: Blitum, Atriplex, Malva. ] Blitum, Atriplex, ut et Malva non nitrosa facultate, sicut beta, sed sola humectatione alvum laxant, cito per ventrem descendunt, secunque reliquum etiam alientum sub ducunt, parum nutriunt, succum aquosum, et cucubitae similem, non tamen adeo frigidum, praebent, saporemque per se, et gratiam nullam fere habent, nisi oleo butyrove, et condimentis additis aliqua iis gratia concilietur.

[note: Asparagi. ] Asparagi et apud antiquos in pretio fuêre, et hodie apud mutos sunt, nec calefaciunt, nec refrigerant manifeste, gustui grati sunt, et appetitum excitant; parum tamen alimenti, idque non adeo probum, suppeditant. Vim habent detergendi, urinam movendi, et renes mundandi, ac epatis aliorumque viscerum obstructiones aperiendi: plus justo tamen comesti bilem generant, inquit Amat, Lusitan. cent. 2. curat. 3. in scholio, ut nos ipsi compertum habemus et plures frequenter observarunt. Parantur plerumque cum aceto, oleo, sale, et modico pieris. Brevem autem elixationem saltem sustinent, et si diutius coquantur, amarescunt, et glutinosi ac viscosi fiunt.



page 825, image: s0825

[note: Lupulus. ] His cognati sunt turiones seu prima germina lupuli, qui bonitate succi facile caeteras herbas vincunt. Sanguinem mundant, viscera abstergunt, atque inprimis epar. Parantur ut asparagi cum oleo et aceto, aliisque etiam additis, prius parum cocti.

[note: Nasturtium. ] Usurpantur et cum cibis. Nasturtium et Sinapi: verum condimenti loco; nullo vero modo alimentum esse possunt. Quaecunque enim plantae non multum caliditate vel frigiditate excedunt, iis adhuc inter cibos locus aliquis relinqui potest, at quae ad terium vel quartum usque gradum calida vel frigida sunt, non alimenti, sed solum medicamenti loco usurpantur. Ita nasturium aquaticum, quo condimeti loco cum aliis cibis saepe utuntur, calidum est, acrisque saporis, difficulter a ventriculo superatur, uniram ciet, renes mundat, eorumque dolores sedat: crassos ac pituitosos humores attenuat, atque expulsioni aptiores reddit. Itaque ubi nulli tales in corpore humores sunt, non prodest.

[note: Sinapi. ] Sinapi. Sinapi calidum valde et siccum est, vimque igneam, acrem et urentem habet: quapropter cum dulcibus, quae ejus acrimoniam temperant, commodissime miscetur, atque inprimis cum musto, aut, in ejus defectu, succo pyrorum vel cydoniorum embammata et coborum condimenta ex eo parantur, quae cum cibis frigidis humidisque; et crassae ac viscosae substantiae, inprimis tempore hyberno, commode usurpantur. Alias nocet. Frequentior ejus usus capitis dolorem nonunquam excitat, oculosque hebetat, ratione fuliginum et vaporum, quos excitat.

[note: Cepa. ] Inter radices et bulbos saepe in usum veniunt Cepae, quae omnes acrimoniam quandam, atque vim calefaciendi, incidendi, abstergendi, et extenuandi habent; sed tenuioribus illis partibus, in quibus vis incidendi atque attenuandi est, discussis, et jam evanescentibus, crassum succum post se relinquunt. Crudae arusticis eduntur. Verum parum alimenti praebent, ac succum incoctum generant, sanguinemque accendunt. Elixatae autem amittunt acrimoniam, et plus alimenti, neque id ita crudum tribuunt, veneremque irritant. Verum omnes mentem hebetant, capitis dolorem faciunt, somnia afferunt turbulenta, oculis nocent, dentibus quoque et gingivis noxiae sunt.

[note: Allium. ] In Allio crudo nullum fere; in cocto paucissimum alimentum est, atque id pravum. Insignis vero in eo deprehenditur caliditas et siccitas, visque crassos et viscosos humores extenuandi atque incidendi. Insignis quoque acrimonia, quae cocturâ tamen et conditurâ nonnihil emendari potest. Humores in pectore tussim excitantes educit, puerorum vermes enecat, etj ad toleranda frigora, aquarumque pravitatem corrigendam optimum remedium. Unde, quibuscunque aqua non satis pura bibenda est, rectissime faciunt, si, antequa eam bibant, allio quocunque modo eam corrigant. Alias quoque contra pestem ac aerem venenatum atque


page 826, image: s0826

impurum antidote loco est. Hinc navigantes contra sentinae foetorem, corruptasque aquas et cibos, nausseamque ex maris tempestate excitatam, ut et ad robur in remigando conciliandum, allium utiliter usurpant. His itaque solum, qui crassis et viscidis humoribus scaten, usus ejus non est incommodus: in bilioso vero corpore homores adurere atque accendere potest. Omnibus autem, quocunque modo paretur, usus ejus frequentior noxius. Inprimis vero ob foetorem molestissimu ac fere intolerabilem usus ejus valde incommodus, dolorem capitis infert, oculis nocet, sensuumque omnium instrumentis, sitim excitat.

[note: Porrum. ] Porrum pariter habet acrem saporem, vimque calefaciendi atque extenuandi, ventriculumque a pituita expurgandi, aperiendi, urinamque ciendi. Verum et ipsum caput gravat, mala insomnia inducit, oculisque nocet, ac flatulentum est.

[note: Raphanus. ] Raphani radice tantum hodie, eaque cruda, utimur, sale conspersa: potest et addi oleum, piper atque alia. Paucum alimentum praebet, et potius obsonii medcamentosi loco est. Calefacit supra secundum gradum; saporis est acris, pituitam incidit, extenuat, urinam movet, arenulas ex renibus pellit. Commodius autem sumitur prima mensa atque ante alios cibos: etsi alius hic aliis nationibus mos sit. Alii enim prima mensa, alii in fine, alii toto prandii et coenae tempore obsonii loco untuntur, quod calore suo adjuvare voctionem credant. Qua de re vide Amat. Lusitan. centur. 2. curat. 1 et 2. in scholio. Generat vero ructus olidos et foetidos, flatus generat, caput replet, oculis nocet.

[note: Raphanus sylvestris. ] Raphanus autem sylvestris seu rusticorum, quem appellant, non nulli armoraciam, longe est acrior, ut saltem condimenti, nullo vero modo alimenti rationem habere possit. Incidit, attenuat, renum calculos evacuat, lapidemque vesicae atterit.

[note: Rapum. ] Rapum et tardius coquitur, et ventrem inflat, crudum maxime. Qua propter diligenter coquendum: ita enim facilius coquitur, satis alimenti corpori praebet, idque non adeo malum, sed calidum et humidum. Unde ad quartanam, et morbos melancholicos utile est, cum jure vel carne astrati inprimis.

[note: Napus. ] Eadem fere est Napi natura: Gratior tamen est gustui, et melloris, saporis, minusque crassi succi ac flatulenti, plurisque nutrimenti. Renes calefacit, et pecturi magis convenit, venerem stimulat, visui etiam prodesse creditur.

[note: Petroselinum. ] Petroselini non tantum folia, sed inprimis radix frequenter cum cibis exhiberi solet. Est calidum, et siccum, urinam et menses movet, renes et viscera purgat, obstructiones aperit: alimentum tamen exiguum suppeditat. Quapropter paucum et condimenti saltem loco admisceri cibis debet. Si enim nimia ejus copia sumatur, crudos succos secum ad epar et renes rapit, atque in partibus illis obstructiones gignit.



page 827, image: s0827

[note: Pastinaca sativa. ] Pastinaca sativapaucum, calidum et crassum, neque satis bonum praebet alimentum, venerem stimulat, urinam cicet, menses movet. Coqui multum debet: alias est difficilioris coctionis.

[note: Beta rubra. ] Beta rubra apud nos aceto, semine carvi, et radice sylvestris raphani condita, acetarii potius, quam cibi loco, adhibetur. Parum enim nutrit, verum palato non est ingrata, appetitum excitat, renes purgat.

[note: Melones. Pepones. Melopepones. ] Fructus plantarum varii sunt. Primo enim herbarum quarunda fructus in usus sunt, ut melones et melopepones, cucumeres. Sunt autem plerique hodie in ea sententia, fructum, quem vulgo, Arabes praecipue hac in re secuti, melonem nominamus. a Galeno peponem fuisse appellatum; et qui anobis pepones et cucumeres dicuntur, antiquis esse melopepones. Cum enim pepones quasi maturi dicantur: melones solum hodie maturi eduntur: pepones vero et cucumeres ante maturitatem comeduntur. Melones igitur gustui sauvissimi sunt, et odorem quendam aromaticum spirant, si sint maturi et optimi: quae res ad liberaliorem eorum esum interdum nonnullos, invitat. Verum habent aquosam, humidam, non sine frigiditate, sub stantiam, sitim sedant in magno aestu et squalore, urinam movent, renes detergunt. Sed non raro ex esu melonum homines in magna conjiciuntur pericula. Facile enim corrumpuntur, et si corrumpuntur in ventre, veneni quasi naturam induunt, et malum, quod choleram dicunt, excitant, vel febres generant, easque saepe malignas: annotatumque est ab Historicis, plurimos Imperatores et viros claros ex eorum usu interiisse. Quapropter prima solum mensa edi debent, ut, si quae omnino corruptio in iis accidat, facilius per alvum descendere possint. Et post eorum usum cibus aliquis boni succi sumendus est, ut eorum malitia quasi corrigatur, et corruptio caveatur. Quem in finem tutissime cum pane eduntur. Ad corrigendam quoque malitiam eorum alii vino uti jebent, alii cum vino aeque nocere melones censent. Verum hîc attendendum. omnino vinum esse malitiae et noxae, quae ex melonum esu oriri possit, quasi remedium. Sed vinum id generosum sit, neque nimis parce bibi oportet, ut melonum malitiam corrigere atque absumere possit. Si vero vinum paucum, vel minus genero sum ac vinosum bibatur, pravitatem illam melonum corrigere non potest, sed solum crudos illos corruptosque humores secum ex ventriculo ad partes penitiores deducit, atque ita noxam, quae alias ex usu melonum provenire potest, auget. Contrarium tamen hic statuit Cardanus, de tuend. sanit. lib. 2. cap. 38. Lac vero et alii cibi, qui facile corrumpuntur, periculosissime iis admiscentur.

[note: Cucumeres. ] Cucumeres frigidi et ipsi sunt, verum minus humidi, minusque mali succi, nec ita facile in ventriculo corrumpuntur: crassiorem tamen


page 828, image: s0828

succum praebent. Nam melones si probe in ventriculo coquantur, humorem adeo crassum et crudum nogenerant: Cucummeres vero plus pituitae, et crudi ac crassi succi producunt, et ex eorum nimio usu mali succi in venis cumulantur, et febrium putridarum variarum materia acervatur. Commodissime sumutur immaturi adhuc in acetariis, prius conditi cum aceto et pipere. Iis minus noxii sunt, qui calidiore sunt temperie, et fervidiorem habet ventriculum: quibus vero is imbecillior est, omnino ab iis abstineant.

[note: Cinara. ] Cinarae quoque fructus a multis in delitiis habetur, et cum jure pimgui carnium ac pipere conditus estur. Calefacit et siccat ad ordinem secundum: coctioni est difficilioris, atque alimenti non satis boni, ut reliqua olera. Flatulentus est, et venerem stimulat, capitique non adeo commodus est: urina post ejus usum saepe multa et foetida redditur. Quod tamen cinara, tubera terrae, et bulbi quidam, aliaque similia, quae pipere multo condita eduntur, venerem stimulare creduntur, id nec sine caussa in dubium vocari potest. Partim enim maeriae semini, et nec spiritus suppeditant, sed succi melancholici plurimum: Sed piperi hoc potius tribuendum videtur. Hoc enim urinam acrem calidamque reddit, quae postea vicinitate partes genitales, praesertim si semine turgeant, stimulat: et notum est alias, urinam dum stimulat noctu, simul embri virilis erectionem caussare.

[note: Fraga. ] Fraga frigida et humida sunt: quo tamen sunt maturiora, eo sunt temperatiora, ventriculo bilioso utilia sunt, epar refrigerant, sanguinis ac biliosorum humorum fercorem restinguunt, sitim sedant. Quapropter solum aetati juvenili, et constitutioni corporis calidae sunt utilia, ventriculo vero debili nocent. Tenuem succum habent, renes purgant atque urinam movent, lieni quoque commoda sutn. Facile tamen in ventriculo corrumpuntur: quare cum vino et saccharo commodius eduntur; et quidem prima mensa, non vero ultima, ut plerumque malê fieri solen Aquam ex iis destillatam sanguinis haemorrhagiam sistere experientia observatum est.

[note: Pyra. ] Arborum et fruticum fructus quod attinet, primo pyrorum plurimae sunt species, et fere singulis nationibus peculiares, et peculiaribus nominibus insignitae. Alia enim dulcia, alia austera, alia acerba sutn, alia aquosam quasi dulcedinem habent. Quapropter neque eaedem plane omnium facultates sunt. Austera et acerba adstringunt et magis refrigerant, ac ventriculo, intestinis et nervosis partibus noxia sunt. Dulcia magis sunt temperata: omnia fere humidioris et frigidioris naturae. Quaedam tamen sutn calida et humida, ut muscatellina, et propterea reliquis corruptioni magis obnoxia: Galenus, 6. de simpl. med. fac. inaequalem secundum partes pyris tribuit intemperiem, atque una parte terrea, altera aquea esse dicit. Vincere


page 829, image: s0829

tamen in plerisque videtur frigiditas et humiditas, et quositas dulcedinem et siccitatem superare. Ventriculo non sunt ingrata; primo loco sumta alvum sistunt: post cibos vero reliquos eam solvunt, et os ventriculi claudunt, inprimis quae aliquam vim adstringendi habent. Cruda iis, qui doloribus colicis obnixii sunt, incommoda sunt. Saepe etiam corrupta choleram dysenteriamque excitant; praecipue non satis matura, et quae humidiora sunt, qualia muscatellina esse diximus. Cocta omnia utiliora sunt; et quae dulcedinem aliquam habent, plus alimenti praebent, idque non malum. Contra fungorum venenum praesentissimum perhibentur esse remedium.

[note: Poma. ] Pomorum non minor est differentia, quam pyrorum. Sunt enim quaedam dulcia, quaedam acida, quaedam austera, quaedam acerba, quaedam ex his quasi mixtam naturam habent, quorum omnium natura, prodiversitate saporis, diversa est. Acida enim frigidiora sunt dulcibus, et minus flatulentae substantiae, tenuiorisque, quam austera, ac humores lentos in ventre incidunt, si vero ventrem mundum reperiant, eum sistunt. Austera et acerba frigidiora sunt, et crassioris substantiae, tardiusque per alvum descendunt, eamque sistunt. Coctione tamen eorum vis corrigitur. Dulcia sunt magis flatulenta. Verum coctione et assatione ea flatulentia tolli potest. Acidis igitur, austeris et acerbis utendum potius medicamenti loco, quam alimenti; omnibus quidem, cum refrigerare cupimus; austeris vero et acerbis, quoties adstrictione alvi opus; acidis, quoties humores lentos incidere optamus. Vitiosi tamen haec omnia sunt succi, et ventriculo ac nervosis partibus non commoda. Nocentissima vero sunt, quae aquosa, nulliusque fere saporis. Ob aquositatem enim facile corrumpuntur. Dulcia cum aromatico sapore et odore optima sunt. Alimenti enim mediocrem quantitatem praebent, idque non malum; coctioni non incomusodant, cor confortant, animum exhilarant, affectibus melancholicis sunt utilia. In quem usum syrupus e succo pomorum in officinis paratur. Sitim tollunt, pectus dilatant, sputum promovent, tussimque sedant. Habet quae libet fere regio, quae in hoc genere praedicat, et reliquis praefert: apud nos Borstorffiana non immerito in maximo sunt pretio.

[note: Cydonia. ] Cydonia mala ante maturitatem maximam habet acebitatem: Dum vero maturescunt, quaedam dulcia fiunt, quaedam acida semper manent. Omnia tamen frigida et sicca sunt, adstringendique vim retinent, alia quidem majorem, alia minorem. Difficlioris sunt coctionis, parum alimenti praebent, idque crassum et terrenum, et quod non facile transit; ventriculum roborant, et vomotium sistunt, atque si â cibo sumantur, os ventriculi claudunt, et ne vapores facile in caput exhalent, efficiunt, alvumque


page 830, image: s0830

laxant. Ante cibum vero sumta alvum cohibent. Non tamen post cibum majori copia sunt sumenda, ne ex nimia ventriculi superioris orificii adstrictione cibi ante perfectam coctionem ad inferiora detrudantur, atque expellantur, doloresque colici excitentur. Bilem etiam coercent, cor exhilarant, et venenorum vim frangunt. Cruda nervis nocent, et saepe dolores colicos ex citant. Utilius vero sumuntur cocta, atque inprimis mele vel saccharo condita. Solent quoque ex iis non solum sypupus, sed et varia condita parari, quae et ad ventris delitias, et ad medicinam expetuntur.

[note: Persica. ] Persica mala omnia frigida sunt et humida; facile corrumpuntur, et parum praebent alimenti. Quapropter solum iis, qui calidum habent ventriculum, sunt sumenda; et quidem ante cibum. Nam cito alvum hoc modo transeunt, minusque, nocent, et ventriculo calido nonnunquam commoda sunt. Non vero post cibum sumenda, ne corrumpantur, et febres, choleram, aliosque morbos graves inducant. Semper autem parce et caute edenta, neque iis aqua vel potus aliquis frigidior, sed vinum bonum superbibendum. Siccata minus noxia sunt, et ventriculi subversionibus ac vomitibus, et alvi fluxionibus valde utilia. Exsiccatione enim aqueum illud superfluum, quod facilis corrputionis caussa est, absumitur, atque aciditas quaedam, et vis adstringendi relinquitur. Inprimis vero cocta vino pravitatem, si qua habent adhuc, exsuunt.

[note: Armeniaca mala. ] Persicis cognata sutn mala Armeniaca dicta, verum bonitate, ut Galenus, 2. de alim. fac. docet, Persicis superiora. Neque enim in ventriculo, ut illa, ita facile corrumpuntur, et suaviora sunt, ac stomacho gratiora. Quanquam enim hîc contrarium sentiat Pisanellus, de escul. et potul. fac. et vel textum Galeni corruptum esse, vel gustu destitutum fuisse autorem scribat: tamen quibus armeniaca et persica mala nota sunt, facile vident, immerito Galenum hac in re carpi. Persica enim longe majori aqueae humiditatis copia scatent, et ob id facilius corruptioni obnoxia sunt: haec vero sine minori periculo eduntur, quod ipsa experientia testatur. Hoc tamen de omnibus hisce, ut et de aliis fructibus verum est, non esse multi neque absolute boni alimenti, et propterea parcius edenda.

[note: Mespila. ] Mespila frigida et sicca sunt ab arbore decerpta, et adhuc aceba edi non possunt, sed mitia solum. Parum praebent alimenti, et tarde corquuntur. Alvum et omnes fluxiones sistunt, vomitum sedant, et iis, qui biliosum habent ventriculum, magis conveniunt. Reliqua poma, citria, aurantia, punica seu granata, omnia medicamenta potius sunt, quam cibi, et propterea mensis non nisi condimenti loco apponuntur.

[note: Cerasa. ] Cerasa non ejusdem generis sunt: quaedam enim acida sunt, quaedam


page 831, image: s0831

dulcia. Acida vim habent refrigerandi; facile coquuntur, et per alvum descendunt, ventriculum ac epar refrigerant, ac sitim sedant, appetitumque excitant: neque corrumpuntur ita facile, nec mali sunt succi; et proinde a nonnullis omnibus fere autumnalibus fructibus praeferuntur. Condiuntur quoque et sic siccantur, ac iterum coquuntur; et sanis atque aegris no incommode exhibentur. Siccata autem alvum sistunt. Dulcia acidulis, ob abundantem humiditatem, bonitate longe inferiora sunt, et facilius corrumpuntur, et putres humores, lumbricos ac febres putridas generant.

[note: Pruna. ] Prunorum quoque multa sunt genera. Olim laudabantur Hispanica et Damascena: sed et ista jam in Europa passim coluntur. Hodie valde ferax prunorum est Ungaria, unde vicinae regiones magnam prunorum copiam accipiunt. Verum non tam ex regione, quam ex qualitatibus vires prunorum aestimandae sunt. Alia sunt dulcia, alia arida, quaedam etiam austera nonnihil, quaedam mixti saporis, atque alia nigra, alia rubra, alia flava, alia virescentia. Pruna omnia frigida, et humida sunt: dulcia tamen minus frigidae naturae: bilis acrimoniam mitigant et sitim arcent, et propterea biliosis magis competunt: facile coquuntur, et per ventrem descendunt; unde a quibusdam plerisque aliis fructibus horariis anteponuntur. Recentia valentius quidem alterant, alvumque emolliunt in prima mensa sumta, sed excrementitiaj multa humiditate scatent, et crudum, neque adeo bonum succum gignunt. Alia tamen aliis meliora, aliis viliora sunt. Ea quae crudo ac aquoso succo magis abundant, pejora sunt. Alba et cerea vilissima sunt, et reliquis minus bonum succum praebent. Optima vero Ungarica et Damascena hodie dicta, et quae his cognata sunt: mediae notae sunt viridia, a colore virescente nominata, quae valde succulenta sunt, et temperatiora. Sicca vero ad autritionem sunt accommodatiora, et melius praebent alimentum. Iis, quis debiliore sunt ventriculo, pruna commoda non sunt. Laxant enim ejus [gap: Greek word(s)] .

[note: Mora. ] Mora humectant, refrigerant, sitim sedant, bilis aestum mitigant: parum nutriunt, facile per ventrem descendunt: si vero retineantur, facile corrumpuntur et putrescunt, ac malam naturam acquirunt, fere ut melones et pepones. Quapropter solum vacuo, et non vitiosis humoribus scatente ventriculo assumenda sunt, ut quamprimum per alvum descendant, neque vel corrumpantur, dum diu in ea morantur, vel vitiosam aliquam materiam nacta ab ipsa etiam facilius corrumpantur. Urinam quoque movent, sed ob serosi potius humoris abundantiam id facere putantur, quam quod vere diuretica sint.

[note: Ficus. ] Ficus maturae calidae sunt et humidae, plus reliquis fructibus nutriunt, facile e ventre descedunt. Penetrandi et abstergendi vim habent, pectus


page 832, image: s0832

renes purgant et calculos expellunt. Nimius tamen earum usus flatus generat, iis que, qui colicis doloribus sunt obnoxii, minus commodae sunt. Pinguia corpora reddere dicuntur, sed caro, quam generant, est nimis mollis et laxa. Aridae ficus calidiores sunt et sicciores, abstergendique, aperiendi et attenuandi vim majorem acquirunt. Ipsae tamen etiam vetrem molliunt, et quia dulces valde sunt, communi ratione dulcium omnium ciborum et potuum in epatis et lienis inflammationibus minus commodae suntl; obstructis autem illis, ipsae ex se nihil prosunt, nec obsunt, sed medicamentis incidentibus ac extenuantibus et abstergentibus mistae, no mediocriter auxiliantur. Humores ad exteriora pellunt, sudores movent. Crebro et copiosius sumtae sanguinem non adeo bonum, sed qui putredini facile sit ob noxius, gignunt; unde et pediculos genrare creduntur. Noxa tamen illa corrigi potest, si cum amygdalis vel nucibus edantur.

[note: Uvae. ] Uvarum magna est diversitas. Aliae onim sunt dulces, aliae austerae, aliae acidae, aliae, in quibus nullus qualitatum excessus percipitur, quae vinosae appellantur. Dulcium succus est calidior, et ob id sitim excitant: acidae et austerae sunt frigidiores: vinosae medium locum obtinent. Comeduntur vel recentes, vel passae. Recentes pauci alimenti sunt et flatulentae, et si diutius. n vetre detineantur, corrumpuntur, et ventrem distendunt, colicosque dolores excitant, lienem in tumorem attollunt, et ventriculum ac epar crudis ac pravis humoribus replent. Alias ventrem solvunt: unde ante cibum sunt edendae. Verum recentes potius voluptati, quam bonae valetudini inserviunt. Passarum otiam quaedam ratione saporis et facultatis ese differentia. Aliae sunt austerae, j aliae acerbae, aliae dulces, aliae mixtum quasi ex austero et dulci saporem habent. Austerae et acerbae sunt frigidiores, et ventrem roborant ac adstringunt: dulces calidiores sunt, et plus alimenti exhibent. Quae mixtum ex austeritate et dulcedine saporem habent, mistas quoque facultates obtinent. Austeritate enim ventriculum roborant, dulcedine humores temperant et abstergunt, et leviores ventriculi morsiones hoc modo tollere possunt. Atque inter has dulces, quae aliquid asteritatis participant, prae caeteris commendantur. Ventriculo sunt amicae, epati vero adeo gratae, ut totius substantiae proprietate ipsi prodesse dicantur, ejusque quasi anima perhibeantur. Pectori quoque prosunt, tussimque, leniunt, et omnia naturalia membra cofortant. Quae sine nucleis sunt, et Corithiacae hodie appellantur, magis alvum laxant; quae autem nucleos habent, plus roboris ventriculo addunt. Omnino et ficubus et uvis recentibus earum usus est commodior, nihilque ex iis incommodi facile percipitur.

[note: Amygdala. ] Inter nuces optimae sunt Amygdalae dulces, temperate calide et humidae,


page 833, image: s0833

vel paululum ad siccitatem declinantes. Galenus, 2. de alim facult. c. 29. amygdalas corpus non multum nutrire scribit. Verum experientia testatur, et tot ciborum genera, quae ex iis parantur, docent, amygdalas copiosum praebere alimentum, idque succi boni et moderati. Etsi enim nonnihil a mediocritate recedant: tamen nullam ob ullum insignem excessum nocendi vim habent; facultatem quoque obtinent attenuandi et detergendi. Quâ de causâ corporibus emaciatis amygdala convenientissimus cibus sunt: ventriculum, epar, lienem, pulmones, cerebrum, totumque corpus convenienti et corruptioni non facile obnoxio alimento recreant, pectus purgant, ac sputum promovent, vias urinae expediunt, somnumque conciliant. Stomachum tamen biliosum habentibus, et febribus biliosis laborantibus, caute exhibendae, ne bili materiam suppeditent.

[note: Nuces juglandes. ] Nuces juglandes calidae sunt et siccae, inprimis exsiccatae jam. Recentes enim plus humiditatis habent, et minus calidae sunt. Itaque rercentes commodius eduntur: siccae vero bilem generant, et bilioso ventriculo nocent. Quapropter magis senibus, quam juvenibus convenire videntur. Verum quia os ventriculi, gulam, et asperam arteriam laedunt, tussimque excitant, et dolorem capitis generant, nec iis satis utiles sunt. Contra venena inprimis, cum ficubus, et ruta, loco remedii sunt. Vulgo post pices earum usus commendatur, quod pituitae collectionem et humorum corruptionem, quae facile in ventriculo post esum piscium accidere potest, caliditate et siccitate sua prohibent, et, si quae fortasse piscibus, quod interdum evenire solet, venenositas aut malignitas insit, ei peculiari vi adversari possunt.

[note: Avellanae. ] Averllanae plus alimenti praebent, quam juglades, sed frigidiores sunt; ipsae tamen etiam calidae et siccae. Difficilius coquuntur, crassumque succum et magis terrenum, quam juglandes, praebent. Largibus comestae in ventriculo cibis supernatant, vomitus et flatus ac capitis dolorem excitant. Recentes tamen siccis magis innoxiae sunt.

[note: Castantae. ] Castaneae calidae et siccae sunt. Galenus cum fere reliquos arborum fructus omnes aliquid mali succi habere statuat, castaneas excipit, et, lib. de succor. bonit. et vit. cap. 4. eas nihil mali succi habere statuit, si probe in ventriculo coquuntur. Difficilius autem coquantur, et tardius distribuuntur. Alimentum vero praebent durabile, ventrem adstringunt, fluxus sistunt, et si copiosius edantur, flatus pariunt, ac capitis dolorem gererant. Cruda onn parvam ad stringendi vim habent, et valde flatulentae sunt: quapropter assae commodissime eduntur.

[note: Fungi et terrae inbora. ] Tubera terrae et Fungi plerique frigidi sunt, insipidi, aqueumque et crassum praebent alimentu: et quamvis cocti palato arrideant: conditurae tamen id potius, quam eorum naturae


page 834, image: s0834

turae acceptum ferendum. Praeferuntur quidem tuberafungis, quod, compertum sit, e fungorum esu non paucos interiisse, e tuberum vero nullum: tamen omnia haec crassos et melancholicos humores generant, et immoderatur eorum usus apoplexiam, paralvsin, dolorem colium, spirandi difficultatem, podagram et dysuriam inducere solet, atque nimius eorum etiam fundorum esus, qui alias innoxii creduntur, non paucos interemit, nonnullos vero venenum, quodquibusdam inest, juglavit. Itaque ab eorum esu vel prorsus abstinendum est, vel parce sumendi, et quidem bene cocti et conditi, vinumque superbibendum. Nullam enim est aetas, nullas corporis constitutio, in qua non plus plerumque in commodi, quam commodi, ex usu tuberum et fungorum proveniat. Id quod facile origo docere potest. Ex terrea enim et crassa ac vaporosa materia repente atque unica nocte reumpunt, minimeque a calore vel interno, vel aeris amblientis, elaborantur. Cui accedit, quod saepe exrerum vicinarum putredine, ex serpentum, bubonum, et animalium aliorum venenatorum afflatu vel contractu venenum aliquod contrahere possunt. Ex quo patet vix sine periculo, et veneni alicujus suspicione comedi, et saepe ubi maxime cavetur, satis caveri non posse.

[note: Ileum. ] Tandem inter ea, quae a plantis inter alimenta sumuntur, non praetereundum Oleum, quo saene in cibis usurpatur. Est autem oleum recens et ex olivis bene maturis expressum satis temperatum, et fere naturae nostrae conveniens, ut proinde corpori nostro temperatum alimentum suppeditare possit. Atque ea de caussa cibis plurimis admiscetur, ut excedentes illarum qualitates corrigat et retundat, ac ad temperiem aliquam deducat. Venenis quoque resistere perhibetur. Qua de caussa ad emendandam alimentorum malitiam, et hebarum illam cruditatem hebaceam corrigendam aliis additur. Alvum etiam lubricitate sua mollit et laxat, omnem asperitatem tollit, ruptis et fractis auxilliatur, dolores mulcet.

Cibi ex Animalibus.

[note: Animalia cibum corpori nostro maxime familia: rem praebene. ] Secundo loco animalia multa alimenta suppeditant, et quidem humanae naturae convenientissima, praecipue terrestria. Nam cum nutrimentum nutriendo familiare, et, quam maxime fieri potest, simile esse debeat: facile hinc apparet, longe familiarius corpori nostro praebere alimentum animalia ista, quam plantas. Plantae enim a corporis nostri natura longius absunt, quam animalia, et propterea in coquendis, et assimilandis alimentis, quae a plantis sumuntur, plus laborandum ets calori nostro, quam in iis, quae animalia suppeditant. Nam animalia et substantia nobis magis cognata sunt, et minorem in qualitatibus excessum habent, succumque minus vitiosum: quod vel sapor indicat,


page 835, image: s0835

qui in plurimis plantis insignem qualitatum excessum arguit; in animalibus vero talis non reperitur.

Plura autem, genera esse alimentorum, quae ex animalibus petuntur, supra dictum est. Vel enim cibi loco nobis sunt animalium partes, vel quae ab animalibus sumuntur, animalium tamen partes non sunt. Atque ut a posterioribus incipiamus, sunt ejus generis lac, et quae ex lacte fiunt, butyrum, caseus, serum ova mel.

[note: Lac. ] Lac est frigidae et humidae, vel temperatea potius et humidae naturae, sanguinis nimirum temperamento, ê quo levi mutatione perficitur, proximum; eo tamen paulo frigidius. Praestat longe optimum alimentum; si recte inventriculo coquatur, et si delectus habeatur speciei animalis, tum naturae ipsius individui, a quo lac sumitur, tum temporis [note: Lactis differentia. ] anni et victus. Differt enim non parum lac secundum animalium species: bubulum nimirum ab ovillo et caprino, aliorumque animalium. Nec minus differt lac animalis sani a lacte animalis aegri; vel foeti ab eo, quod longe post partum generatur, et qoud aestate provenit, ab eo, quod hyeme; qua in re et alimentorum diversitas non parvam facit differentiam.

[note: Lactis partis. ] Sunt autem lactis partes tres, butyrum, serosa, et caseosa pars. Butyrum oleosae et calidae est substantiae. Serosa aquosa quidem est, sed tamen salsi aliquid admistum habens, ut acrimonia, quae in sero est, satis docet. Caseosa vero est frigida et sicca, terreaeque naturae. Sed partium harum non eadem in omnibus animalibus est ratio. Atque ut de bubulo, ovillo, et caprino saltem (nam aliorum animalium lac apud nos in usu non est) dicamus, Bubulum lac pinguissimum est, et crassissimum, ac butyri plus, quam aliorum animalium lac continet: atqueid circo plus nutrit, et pro lacte corpori nostro convenientissimo non immerito habetur. Ovillum plus casei habet: Caprinum vero medio modo sese habet in omnibus, in coctione et alendi viribus.

Non minor est differentia lactis, si animalia sint sana vel aegra. Ex aegro enim animali non nisi vitiosum lac provenire potest. Variat et lac pro victu, quo animalia utuntur. Nam aridae herbae crassius lac praebent; melius vero virides et succulentae: unde optimum lac est, quo circa finem veris atque initium aestatis generatur, ubi pecora teneras et florentes herbas depascuntur. Et quantum possit lactis naturam mutare cibus, vel ex eo patet, quod Hippocrates, 6. epid. comm. 5. text. 35. scribit: Similiter aut capra elaterium, aut cucumerem sylvestrem ederit, infantibus est purgatio.

Lac aute quo est tenuius et magis serosum, eo facilius coquitur, celerius per ventrem descendit, minus obstruit; verum et minus alit, quodque minus alit, magis ventrem laxat; et quod plus alit, minus alvum


page 836, image: s0836

sub ducit. Ac proinde nunc hoc, nunc illud, prout res exigit, eligere licet.

[note: Lac optimum. ] Lac itaque quod boni odoris est, saporis dulcis, et mediae consistentiae, neque nimis crassum, neque nimis tenue, neque serosum, neque caseosum nimis coloris candidi, nec viriditatem, nec livorem ullum participans, bonum alimentum idque copiosum et satis constans preabet, carnemque auget, et corpora pinguia reddit, ac propterea hecticis conveniens cibus est, atque ubi corpora emaciata et alimento destituta cito reficere animus est, vix aliud invenitur alimentum huicrei tâm commodum ac lac: quod scilicet a calore nativo tot coctionibus jam ante elaboratum, et naturae nostrae familiarissimum redditum fuit. Verum ut facile concoquitur lac: ita in corporibus impuris facile corrumpitur. Si incidat inventriculum frigidum, facile acescit; si in calidum, in nidorem et bilem vertitur, capitisque dolorem excitat. Quapropter ejus usus febre putrida laborantibus, et caput dolentibus est noxius, Hippocrates, 5. aphor. 64. ut et iis, qui oculorum affectibus sunt obnoxii. Non commodum quoque est calculosis, epatis obstructionem, et hypochondria inflata habentibus, de quibus Hippocrat. 5. aphor. 64. et Galen. in comm. Pessima vero ejus corruptio est, quando coagulatur; unde pessima symtomata, et nonnunquam mors ipsa ortum habet. Istud autem praecaveri potest, si ipsi aliquid salis, sacchari vel mellis addatur. Commodissime vero vacuo stomacho sumitur, atque ii rectissime faciunt, qui postquam lac sumserunt, ab omni alio cibo tamdiu abstinent, donec lac concoctum sit. Si enim alii cibi mox superingerantur, facile et lac, et cibus ille cum laecte corrumpi potest. Inprimis vero vini post lac usum esse valde incommodum, observatum est. Nocet quoque lac dentibus et gingivis, iisque corruptionem inducit: ad quod praecavendum post sumtum lac vino os colluere convenit.

Non solum autem lac intergrum et tribus illis, sero, butyro et caseo constans, in usum venit; sed partes haec facile segregari possunt, quod longe commodissimum est: cum nunc hâc, nunc illâ magis indigeamus, unamque prae reliquis expetamus. [note: Butyrum. ] Primo Butyrum in hisce nostris septentrionalibus regionibus et ut condimentum, et ut cibum; in calidioribus autem regionibus fere tantum condimenti loco usurpant. Galidum est et humidum, atque ejusdem fere naturae cum oleo: oleo tamen plus nutrit, et condimenti loco ad multa utilius, quam oleum adhibetur. Humectat enim et lenit, materiam in pulmonibus maturat, et educit, fauces et asperam arteriam lenit, oleum vero, nisi sit purissimum et recens plane, fauces et arteriam exasperat, tussimque tantum non lenit, sed etiam inducit. Est quoque gustui gratum butyraum, facile


page 837, image: s0837

coquitur, multum nutrit, hacque praecipue lactis parte ab infantia alimur, alimentumque, quod non facile corrumpitur, butyrum suppeditat. Verum nec omnibus aeque, nec omni modo conveniens cibus est. Ventriculum enim humidiorem et laxiorem habentibus non convenit: cum eum magis relaxet; praecipuesi majore copia edatur, et cibis supernatet, ac nauseam conciliet. Quapropter etia longe commodius butyrum ante reliquos cibos, quam post eos, sumitur. Calidis quoque naturis ejus usus on est tam conveniens, ut aliis. Facile enim accenditur, et in bilem in bilosis ventriculis abit, et in nauseam concitatem materiam convertitur. Commodissime editur cum pane. Tum enim optimum, et nullo modo vitiosum alimentum praebet. Coctum vero jam deterius evadit. Habet et hoc commodi butyrum, quod venenis resistit, praecipuê si ante ea sumatur: unde etiam in pestilenti constitutione ad praeservationem mane cum pane sumtum plurimum commendatur; ut et ad incommodum, quod ex venenatorum vaporum ê mineralibus cum spiritu, quem dicimus, attractione percipi potest, evitandum. Ut enim de occultâ ejus vi non inquiratur, humiditate sua veneni vim sopit, erosionemque prohibet, et lentore suo partes quasi munit, ne venena in eas facile argere possint, eademque, ne ad interiora mox penetrent, remoratur, et ut facile vomitu expellantur. juvat.

[note: Lac aicdum. ] Ubi butyrum paratur, atque al lacte separatur, id quod relinquitur, [gap: Greek word(s)] , lac acidum, vulgo lac ebutyratum nominatur. Galenus, 3. de alim. fac. cap. 16. illud ad caseosam potius, quam butyrosam lactis substantiam refert, et quidem eam non ejus, cujus ab initio fuit, naturae, sed ad frigidius conversae. Procul dubio tamen aquosae et serosae aliquid materiae continet. Quia autem est frigidius hoc lac, ventriculis fridigioribus non convenit, sed calidioribus saltem, sive ab initio rales fuerint, sive ab aliqua caussa hujusmodi evaserint. Hi enim a tali lacte nihil laeduntur; sed etiam eo cum commodo aliquo fruuntur, praecipue aestate, et in magno aeris aestu.

[note: Caseus. ] Caseus difficulter coquitur, et crassum alimentum praebet. Plurimum enim caseosae lactis partis continet. Itaque omnis caseus alvum sistit, meatus obstruit, et calculo generando materiam praebet. Vetus vero pravum praeterea alimentum suppeditat: minus vero mali succi recens est. Vetus enim caseus omnis recenti deterior, majoremque acrimoniam ac quisivit, et calidus ac siccus evasit, siccumque et coctu difficile, et paucum praebet alimentum. Qua de caussa ciborum assumtorum coctionem aliquo modo juvat, verum ipse difficilius coquitur. Recens et mollis adhuc frigidus est et humidus, et flatulentae naturae. Pessimus vetustissimus. Mediae aetatis, qui nec nimis durus, nec mollis est, moderate dulcis et pinguis, is inter reli


page 838, image: s0838

quos optimus est. Qualiscunque autem sit, semper post cibos reliquos, et exigua quantitate sumendus est.

[note: Caseorum differetia. ] Est autem magna caseorum differentia, pro ratione animalium, quae lac praebent, locorum et pascuoru, ac parandi modo. Ovillus reliquis praestat, facilioris est coctionis, et minus crassae substantiae. Et licet minus vaccino nutriat: quanto tamen minus eo nutrit, tanto melius praebet alimentum. Ovillo vaccinus praestantia proximus est: Caprinus vero utroque deterior. Parandi quoque modus no ubivis locorum est idem, et saepê casei nonnulli non tam ob materiae peculiarem aliqua parestantiam, quâm ob diligentem parandi rationem regioni alicui usitatam prae caeteris commendatur. Ea autem commodissima est caseos parandi ratio, quando butyrosa et caseosa pars non separantur, sed simul in caseum coalescunt. Talis enim caseus non ita multum a natura lactis recessit. Ubi vero butyrosa pars separatur, casei, qui ex sola caseosa fiunt, crassioris et siccioris naturae sunt, atque omnino deteriores. Saepê etiam ex praeparatione aliquid vitii caseus continet. Salsus enim nimis materiam uberiorem praebet calculo, difficiloris est conctionis, humores adurit. Acidus epar et ventriculum debilitat. Verum cum qua ratione paratus sit quilibet caseus, non semper obvium sit, eos prae reliquis eligemus, qui mediocris sunt substantiae; teneriores potius, quam duri; rari, quam densi et compacti nimis nec glutinosi nimis, nec friabiles saporis jucundi et suavis; nec nimis salsi, nec sale prorsus carentes. Inprimis vero antiquos nimis et corruptos cavere optortet. Atram enim bilem generant, et plurimorum morborum autores sunt.

[note: Secrli lactis. ] Serosa lactis pars minime alit, estque potius medicamenti, quam alimenti loco. Ad evacuandum enim serosos et adustos humores commodissimê usur patur; praecipue si in eo aliquid fumariae maceretur, et non parca manu, sed vel ad libraru duarum vel etiam quinque aut sex mensuram singulis diebus proponitur. Qua quantitate et ab antiquis, et ab Amato Lusitano, cent. 2. curat. 16. et. 74. exhibetur. Verum de qualitate ejus autores non consentiunt. Nec Galenus idem docuisse videtur, 4. de simp. med. fac. c. 17. serum frigidum et humidum esse dicit: 3. vero de alim. fac. c. 16. scibit, oxygala calida et acrem qualitatem amplius non retinere, quam lac a seroso humore habet. Sed haec non pugnant. Serum enim duabus partibus constat, una salsa et acrimoniae, participe, atque omnino calida: cujus licêt minima sit portio, quia tamen ejus vires atque efficacia in sero sese manifeste produnt, ob id non immerito srum calorem participare dicitur. Altera vero pars aquosa est, eaque copiosior, ob quam serum frigidum et humidum dicitur.

[note: Ova. ] Ova pariunt quidem plura animalia: verum solum galinarum fere ova nobis in cibo sunt. Constat autem ovum duabus partibus, vitello atque


page 839, image: s0839

albumine. Illa moderate calida est atque humida, et longe optimum praebet alimentum Albumen vero frigidum et siccum, plurimum quidem nutrimenti praebet, idque satis constans: verum difficilius coquitur. Ova autem recentissima sunt optima, et plurimum ac cito nutriunt, et bonum praebent alimentum, ideoque omni aetati, tempori et regioni conveniunt. Nullum enim habet pravum succum, nullasque obstructione pariunt. Quod vero sunt antiquiora, eo sunt deteriora: ac putredo et corruptio ovorum pessima est, ideoque i veteribus ovis, ut a veneno, abstinendum. Etsi vero omnia bonum praebeant alimentum: tamen interdum non commda sunt. Quibus enim ventriculus aut epar est referturm vitiosis humoribus, iis non conventiunt. Impura enim corpora quo plus nutriveris, eo plus laeseris, secundum Hippocratem, 2. aph. 10. Et in biliosis et calidis ventriculis facile corrumpuntur, et in bilem meram saepe convertuntur, a qua ardorventriculi et sitis oritur, ac diarrhaea etiam saepe sequitur. Porhibentur quoque esse incommoda iis, qui calculum in renibus vel vesica habent, aut qui apoplexiae, paralysi aut podagrae sunt obnoxii. Deinde licet ova sunt optimum alimentum: tamen ratione pareparationis non parum diffierunt. Primum locum facile ob tinent ova tremula et sorbilia, quae in aqua fervente ad tremulam et sorbilem consistentiam coquuntur. Optinum enim et plurimum nutrimentum suppeditant; facile coquuntur et distribuuntur, ac parum excrementi relinquunt; et inprimis iis, qui ex morbo convalescunt, senibus ac infantibus, qui ex haemorrhagia aliqua debilitati sunt, et phthisicis optimum praebent alimentum, praecipue eorum vitelli. Quae vero in cineribus coquuntur, non tam bona sunt, quam quae coquuntur in aqua: facile enim majorem vim ignis sentiunt, et plus calidi nativi et humidi amittunt. Coctis sorbilibus et tremulis nonnulli praeferunt suffocata dicta ova, quae sic parantur. Ova franguntur, et putaminibus suis educta in ollam conjiciuntur, quibus parum vini, aceti paucissimum, butyri pars quarta, tantundem quoque sacchari, si libet, et salis, quod satis est, additur, omniaque miscentur, et vas operculo clauditur, atque in cacabum vel aliud vas aqua calida planum imonitur, et sic in duplici vase ad mediocrem consistentiam coquuntur. Quae autem vel in cineribus, vel in aqua, eo usque coquuntur, ut indurentur, licet solidius alimentum praebeant: tamen quo diutius coquuntur, ac magis indurantur, eo sunt deteriora. Omnium vero pessima sunt in sartagine fricta, atque inter haec quidem deteriora, quae in oleo, quam quae in butyro friguntur. Frixa enim omnia, dum in ventriculo concoquuntur, in nidotem abeunt, admistosque cibos corrumpunt, et pravum ac putrescibilem succum parebent, et saepe in nonnullis colicos dolores excitant.



page 840, image: s0840

[note: Mel. ] Tandem inter ea alimenta, quae ab animalibus proveniunt, animalium tamen partes non sunt, Mel est. Id calidae et siccae naturae est, ordine secundo; quod tamen albicat, minus calidum est. Est autem optimum mel colore flavo, odore suavi, nullum nec herbarum, nec florum odorem referens, gustu jucundum. Verum flavum, quia est calidius, magis est medicamentosum; sanis album videtur accommodatius. Omne tamen mel est alimentum medicametosum, senibus et frigidis naturis commodum. Iis enim in optimum vertitur sanguinem. Verum quia facile incenditur et in bilem abit, calidioribus naturis non est conveniens. Epati quoque, quia dulce nimis est, et in bilem facile abit, non adeo utile est: pulmoni vero utilius. Alias detergendi et putredini vim habet.

[note: Saccharum. ] Saccharum, ut propter cognationem, quam cum melle habet, licet ex arundinibus fiat, aliquid dicamus, est melle minus calidum et siccum: ideoque et calidis et frigidis obsoniis miscetur commode; cum sese in omnem fere naturam vertat, et neque caliditatem, neque friditatem augeat, sed eas potius temperet. Non tamen omnibus aeque convenit. In calidioribus enim et ipsum facile in bilem abit. Aliâs vim abstergendi sine acrimonia obtinet. Non autem parva est sacchari differentia secudum puritatem et impuritatem. Quod ex prima coctione proventit, impurius et calidius est, majoremque habet acrimoniam et abstergendi vim: quo purius autem repetita solutione et coctione redditur, eo minus calidum evadit, atque aliquid de abstergendi facultate amittit.

Porro alimenta, quae ex partibus animalium sumuntur, plurima sunt. Differunt autem cûm secundum speciem animalis, tum secudum eorundem partes. Partes animalium quod attinet, est earum in alendo non parva differentia. Etenim longe aliud aliemtum praebent pedes, aliud epar, aliud cor, aliud reliqua caro: et licet quidem in his quoque secundum species animalis sit differentia, atque alius natuae sint pedes vitulini, alterius suilli, differatque epar vituli ab epate haedi: tamen ejusdem generis partes etiam diversorum animalium non parum conveniunt.

[note: Pedes animalium. ] Pedes animalium quorumcunque frigidi et sicci sunt, paucaeque carnis et exsangues, frigidumque praebent succum, et lentum ac glutiosum; ob quem et jus coctorum pedum quasi congelatur.

[note: Cor. ] Cor fibrosae, durae et siccae est naturae, neque facile coquitur: verum si bene coquantur, nec malum succum, nec paucum praebet, eumque stabilem et firmum.

[note: Epar. ] Jecur et ipsum difficilius coquitur, crassumque praebet alimentum, quod tarde permeat; boni tamen succi et firmum. Verum magna est hac in parte varietas, non solum secundum species et aetatem animalium, verum et ob pabulum et


page 841, image: s0841

niorem nutritionem. Animalia enim minus adulta delicatius et mollius epar habent: et quae meliore ac pleniore pabulo utuntur, etiam epar majusm delicatius et succuluentum magis habere solent.

[note: Lien. ] Lien parum; difficulter coquitur, et tarde distribuitur.

[note: Plumol. ] Pulmonis substantia levis et rara est, minusque nutrit, qua epar vel cor: facilius tamen coquitur: neque malum alimentum praebet. In genere autem hîc de pulmonibus, liene, ut et epate notandum, saepe salva haec viscera in animalibus non reperiri; sed vitio aliquo infecta: quapropter cautio in eorum usu adhibenda, et videndum, ne vitiosa cibi loco usurpentur, atque inde aliquid periculi attrahatur.

[note: Renes. ] Renes onn satis bonum, nec naturae nostrae convenientem succum praebent, sed crassum. Teneriorum quadrupedum aut vitulorum renes melioris succi sunt, et facilius coquuntur.

[note: Lingua. ] Lingua et sua vitate saporis, et alimenti honitate reliquas partes facile superat, facile etiam coquitur. Quapropter convalecentibus non incommodum alimentum praebet.

[note: Cerebrum. ] Cerebrum pituitosum et crassum succum spuppeditat, nec facile coquitur, nec distribuitur, nauseamque concitat. Quamobrem prima potius mensa, quâm postrema comedendum, et iis, quae calefaciunt et attenuant, ejus humiditas et lentor corrigenda.

[note: Ventriculus et intestina. ] Ventriculus et intestina animalium sunt durioris substantiae, et frigidioris ac siccioris naturae, difficilius coquuntur, et non nisi arobusto ventriculo. Ac licet bene coquantur, tamen paucum sanguinem praebent, eumque frigidum et non satis bonum

[note: Caro musculosa. ] Ferquentissime autem cibi loco usurpatur musculosa animalis caro, cujus magna est differentia in succi bonitate, copia et coquendi facilitate vel difficultate, inprimis secundum animalium species.

[note: Caro suille. ] Plerique Galenum secuti, omnium animalium carnibus, suillam praeferunt, omnesque conditiones boni alimenti eam habere scribunt. Esse enim in primis qualitatibus temperatam, vel vergere ad caliditatem et humiditatem, naturaeque nostrae esse convenientem, succi minime vitiosi, sed copiosi et satis firmi acconstantis, facilisque coctionis. Ideoque primas huic inter quadrupedes, imo inter reliquas carnes tribuunt. Verumenim vero si conditiones illas, quae in alimento simpliciter bono requiruntur, nimirum ut temperatae sit naturae, facile coquatur, bonum praebeat alimentum, et non facile alienas et pravas qualitates inducat, ac pauca excrementa habeat, in suilla carne cosideremus: vix omnes in ea inveniemus, et vix illam praerogativam carni suillae simpliciter concedere poterimus. Neque sine caussa Jul. Caes. Scaliger, in lib. 1. de plant. circa initium, eos Medicos vecordiae arguit, qui perdicibus etiam


page 842, image: s0842

porcinam carnem praeferunt. Nam licet caro suilla fortassis sapore carni humanae sit similima, cujus rei argumentum est, ut docet Galenus, 3. de alim. fac. cap. 2. quod quidam carnes humanas ab improbis hospitibus appositas pro suillis sine ulla in gustu vel olfactu suspicione comederint: tamen ut recte Cardanus, de sanit. tuend. lib. 6. cap. 61. scribit: in cibis magis substantia. quam sapor desideratur; et quae ac qualia alimenta vocanda sint, experientia optime docet, atque ea bona alimenta merito habentur, ex quibus nos bene alisentimus. Experientiam itaque si consulamus, dari carnes animalium, quae meliorem, et quem omnes sine incommodo et detrimento usurpare possint, cibum quam caro suilla, praebent, clarum est. Licet vero caro suilla potentissime nutriat, et firmum praebeat alimentum, ac propterea hominibus aetate florentibus, sanis, fortibus, et qui sese multum exercent, ut agricolis, fossoribus, messoribus atque id genus operariis commodissimum alimentum sit: tamen omnibus hominibus conconveniens non est; atque experientia, docet, a vulneratis, scabie laborantibus, aut alia ulcera habentibus, carnes plurimas alias sine omni detrimento comedi posse, ex suilla carne vero non parum detrimenti eosdem percipere. Abundat enim in ea nimia humiditas, crassumque et lentum praebet succum, et qui hac frequenter utuntur, plurimam exrementorum copiam, nisi majoribus laboribus illa discutiant, cumulant: et facile in obstructiones epatis, et renum calculum in currunt. Cui accedit hoc, quod plerumque suillae carnes pinguedine abundant, quae ventriculum laxat, appetitum aufert, et nauseam inducit, ac facile in biliem vertitur. Et quod magis constans ac firmum praebet alimentum, quam aliae carnes: id insigni lentori potius, quam quod humanae carni, quam vitulina aut vervecina, similior sit, adscribendum est. Ideoque licet, ut dictum, concedamus, suillam iis, qui magnis laboribus exercentur, commodum cibum esse: tamen iis, qui moderate exercentur, vervecina, ut jam de gallinis, perdicibus, pahsianis atque aliis, quae in majore pretio sunt, nihil dicamus, longe commodius aliementum praebet, faciliusque, ab his coquitur, et succum meliorem supeditat.

[note: Aprugnae. ] Aprugnae carnes meliores sunt porcorum domesticourm carnibus: modo e junioribus apris sint, non antiquis. Non enim tantum humiditatis excrementitiae obtinent, et modoerate siccum alimentum suggerunt.

[note: Agnina Caro. ] Alii itaque agninam et vervecinam inter quadrupedes longe suille praeferunt. Agnus antequam annum compleverit, carnem habet humidam, muscosam et viscidam. Itaque excrementosum et crassi succi, ac quod non facile distribuitur, alimetum praebet. Verum ubi annum compleverit, optimum alimentum est, boni et copiosi succi, ac


page 843, image: s0843

rate constantis facilisque coctionis: et propterea ejus carne omnes homines, ac inprimis qui moderate exercentur, post primos eatatis annos ad mortem usque commodissime vescuntur. Neque facile ullus ex modico hujus carnis usu aliquid incommodi percepit, id quod ex suilla crebro accidit. Qui tamen fortiter exercentur, et magnis laboribus dediti sunt, in iis facilius discutitur atque absumitur, minusque solium ex ea [note: Vervecina. ] fit alimentum. Quia vero agni adultiores oves ineunt, et tum carnes non boni succi redduntur, sed hircum quafi redolent: castrantur atque veveces fiunt. Quorum, qui juniores adhuc sunt, caro longe optima est, facile coquitur, et bonae notae sanguine generat, ac propterea tam sanis quam aegris convenit. Galenus quidem. lib. de succor. bonit. et vit. cap. 6. ut suillam omnibus praefert: ita secundo loco haedinam, tertio vitulinam ponit; agninam vero ut humidam, glutinosam, mucosamque timo loco: verum id saltem de agnis, qui non dum annum compleverunt, intelligendum est. Et licet haedus lactens (majorem enim, quae in adultis est, siccitatem tenerior illa aetas nondum obtinet) bonum praebeat succum, et facilius, quam vervecina caro coquatur: tamen ubi agni anniculi vel vervecis caro probe coquitur, meliorem et naturae humanae convenientiorem succum praebet.

[note: Ovilla. ] Ovilla vero caro mala est, et temperaturae vitio, et sexus ac partuum frequentia, difficulter coquitur, et malus ac lentus et viscidus succus ex ea generatur.

[note: Vitulina. ] Agninae et vervecinae carni proxima est vitulina, et bonitate non raro cum iis certat, imo palmam illis nonunquam praeripit. Temperata enim est, tenera, bonique succi, suavis saporis, facilisque coctionis. Crassiorem tamen paulo succum, quam agnina et vervecina praebet. Hoedinae certe facile praeferri potest. Haedi enim quam primum lacte amplius no utuntur, statim aliquem foedum odorem, carnisque duritiem contrahunt: cum in vitulis illa saporis suavitas et alimenti teneritas diutius remaneat, diutiusque in his adolescentia quasi duret et continuetur. Et licet bos siccioris sit naturae forsan, quâm caprinum genus: tamen hoc longe calidius est.

[note: Bubula. ] Bubula caro crassa est, difficilis coctionis, et venas non facile prevadit: Lentoris tamen et visciditatis non est particeps. Ejus usus frequentior crassos, siccos ac melancholicos humores in corpore cumulat, et no raro lienis tumores generat. Et quidem eo magis, si sit vaccina, aut bovis emaciati, aut qui aetate ac laboribus carnium et musculorum siccitatem ac duritiem contraxerit, aut quae sale et fumo indurata est.

Praeter has inter quadrupedes vix aliae carnes sunt, quae commode cibi loco usurpari possunt praeter sylvestrium aliquot. De apro jam dictum. [note: Capreoli caro. ] Capreoli carnes boni nutrimenti sunt, et facile reliquorum sylvestrium carnibus alimenti bonitate, coctionis


page 844, image: s0844

facilitate, saporis suavitate, et excrementorum paucitate praeferri possunt. Frequenti enim et veloci motu superfluae humiditates absumuntur, caroque tenerior et coctu facilior redditur. Siccior tamen nonnihil est, et propterea aliquid humoris melancholici generat.

[note: Cervina. ] Cervina caro sicca est, difficilis coctionis, succumque melancholicum, inprimis si adultior sit, generat, et nisi probe coquatur, epar, et lienem obstruit, et propterea melancholicis ac senibus non conveniens alimentum est.

[note: Leporina. ] Leporina caro quidem valde in delitiis habetur. a Medicis tamen inter alimenta melancholium sanginem praebentia numeratur, atque his, qui corpus exsciccare volunt, est commodior; iis vero, quorum corpora sunt sicciora, minus est utulis. Si tamen probe coquatur, non mali succi est, floridumque faciei colorem conciliare creditur. Vid. Lang. lib. epist. 67. John. Pincier. l. 2. aenygm. 21.

[note: Gallinacca caro. ] Avium multa genera in cibi usum veniunt. Primas autem non solum inter aves, sed inter omnes carnes gallinaceum genus tenet; nullaque est caro, quam bonitate non aequaet, vel etiam non superet caro gallinacea. Temperata enim es, facilis coctionis, succi boni et paucorum ex crementorum, atque inde bonu et laudabilem sanguinem procreat, et iis, qui laboribus minus exercentur, commodissimum cibum praebet, atque adeo commendatur, ut nonnulli ingenii spirituumque animalium copiam, caloris nativi incrementum, oculorum claritatem, seminisque ubertatem ex ejus usu promittant; praecique ex caponibus et pullis. Est enim in hoc genere quaedam differentia. Primas merito obtinet caro caponis, quae aequabile etm peramentum habet, et multum nutrit, ac optimum succum generat. Pulli his proximi sunt, carnemque habent teneram; humidiorem tamen: Gallinae sunt sicciores. Itaque pullis assis gallinis vero elixis commodius utimur. Gallorum caro durior jam est et siccior. Jus galli decrepiti vim abstergendi, aperiendi, alvumque movendi habet. Iis tamen, qui laboribus magis dediti sunt, et vehementius exercentur, no satis firmum alimentum praebet caro gallinacea.

[note: Gallus Indicus. ] Non infrequenter hodie estur et gallus Indicus, qui si juvenis sit, plurimum et laudabile dat alimentum, nec sapore, nec succi bonitate canonibus nostris inferius, vires reficitn et convalescentibus utilis victus est.

[note: Perdix. ] Perdicum caro temprerata est, nonnihil ad siccitatem declinans, facilis coctionis, praestantissimique succi et multi nutrinenti, pauci vero excrementi. Unde convalescenstibus et lue venerea laborantibus utilissimus cibus est: adeo ut Cadanus scribat, lib. 3. de san. tuend. c. 19. si isto morbo infectus nullum aliud toto morbo infectus nullum aliud toto anno intergro ferculum ederet, sed singulis diebus perdicem, absque alio praesidio a tam perniciosa lue liberari posse.



page 845, image: s0845

[note: Phasianus. Attagen. ] Optimi quoque alimenti phasiamus est, et Attagen, saporisque suavitate gallinas domesticas vincunt: et propterea extenuatis, et aqui a morbo vires recolligunt, ac qui languidam habent facultatem coctricem, cibus convenientissimus sunt. Verum magno plerumque sunt in pretio, nec nisi magnatum mensis apponuntur.

[note: Columba. ] Columbarum non prava est varietas. Meliores sunt montanea et sylvestres; cum minus excrementorum habeant: atque domi aluntur, excrementis magis abundant. Omnium tamen caro crassum et melancholicum excrementosumque dat succum, nec facile coquitur, febribusque putridis generandis praebet materiam.

[note: Anser. ] Anferes alii domestici sunt, alii feri, et in fluviis degunt. Domesticorum caro magis excrementis scatet, quam eorum, qui in fluviis degunt, quo hi volatu magis exercentur. Utrorumque tamen caro difficilioris est concoctionis succique non boni, sed vitiosi et excrementitii, quique putredinem facile concipit. Si tamen validum ventriculum nacta fuerit, et recte concoquatur, non parum nutrimenti praebet. Epar anserum, si saginentur, in miram saepe excrescit magnitudinem, cibumque temperaturm, suavissimum, facilis coctionis, boni succi, multique nutrimenti praebet.

[note: Anas. ] Eadem fere natura est carnis Anatum. Calidior tamen est et humidior, et omnibus domesticis avibus calidior, conconctu difficilis, succi excrementitii et pravi, praecipue domesticarum, quae coeno et foedo plerumque cibo victitant. Quae vero in aquis fluentibus vivunt, non solum saporis sunt gratioris, sed et ventriculum minus gravant.

[note: Turdus. ] Sunt majores aves aliae multae adhuc, sed quia rarius pro cibo usurpantur, eas praeterimus. Minorum quoque multa sunt genera: non omnes tamen comeduntur. Turdus, cui inter aves, suo quidem judicio, Martialis primas tribuit, facile comcoquitur, bonum praebet succum, et non excrementium, nutrimentumque satis firmum; maxime ubi uvis jam maturis et baccis juniperi hoc avium genus victitat et pinguius redditur. De quo vid. Matthiol. lib. 1. epistol. Laudantur ii magis, qui in montanis locis vivunt. Imo in universum hoc de omnibus avibus et anim alibus accipiendum est; Ea, quae in stagnis et locis campestribus vivunt, esse humidiora, et succum magis excrementitium praebere: quae vero in locis montanis vivunt, esse sicciora, et minus excrementis factere.

[note: Alauda. ] Alauda quoque optimum succum generat, et facile coquitur; ac galaritae peculiari vinon solum a colica praeservare, sed eam etiam curare dicuntur.

[note: Merula. ] Merulas nonnulli turdis fere aequiparant: sed turdorum caro non solum longe est suavior, verum et faciloris coctionis ac melioris succi.



page 846, image: s0846

[note: Coturnix. ] Coturnix calida est et humida, difficilis coctionis, mali nutrimenti, multique excrementi, et febribus generandis aptam materiam suppeditat: unde frequentior earum usus damnatur. Ferunt enim ex eo nonnullos in convulsiones et morbum comitialem incidisse; id quod Galenus, 6. epid. com. 5. t. 35. in Doride, Boeotia, et Thessalia omnibusque finitimis regionibus, imo et Athenis quibusdam accidisse scribit; quod scilicet veratro ibi vescantur. Cum autem cotunicibus non ubivis locorum elle borus pro cibo sit: alii potius ex propria et occulta quadam vi id evenire putant. Sed hoc diis non placet. Cum enim in tam crebro apud plerasque nationes earum usu paucissimi hunc morbum inde sentiant: ab occulta qualitate, quae sese, nisi impedimento aliquo objecto, semper prodit, non provenire posse stantuunt: sed si vel convulsio, vel comitialis morbus ab earum esu aliquando proveniat, id inde evenire existimant, quod ex frequentiore earum esu pituitosi, crassi ac viscidi humores cumulantur, qui morborum horum caussa sint.

Pisces.

Tandem et Pisces cibum hominibus praebent: verum illum frigidiorem et humidiorem, quam terrestrium animalium caro. Et vix in hoc genere reperias, quod tam bonum succum praebeat, et ad naturae humanae temperiem tam prope accedat, sicut sunt nonnulla ex frugibus, quadrupedibus ac volatilibus. Putredinem quoque facile concipiunt, neque a eorruptione tam diu, ut reliquorum animalium caro, pisces asservari possunt, et si corrumpantur, non levem aliquam, sed quae nostrea naturae adversissima est, corruptionem fubeunt.

[note: Piscium differentia. ] Est autem piscium non minor, imo forsan major, quam animalium tertestrium, varietas. Sunt enim quidam marini, alii fluviatiles, alii in stagnis et lacubus degunt. Marionos pisces plerique reliquis praeferunt, quod sale aliquomodo quasi exsiccati naturam minus excrementitiam habeant. Et ex his quidem eos esse meliores statuunt, qui locum profundum inhabitant, et ventis agitantur: Litto rales vero minus bonos esse. Marinis proximi sunt fluviatiles: illi tamen inter hos meliores, qui degunt in magnis fluviis, et rapidiore cursu fluentibus; vel in aquis, quae per loca petrosa ac et saxosa fluunt. Qui vero in parvis fluminibus vivunt, aut iis fluviis, qui excrementa magnarum civitatum, latrinarumque et vestium sordes suscipiunt, mali. Pessimi autem omnium sunt, qui in lacubus et stagnantibus aquis degunt, atque iis inprimis, quae aliunde fontanas aut fluentes aquas non suscipiunt.

Verum ad differentiam alimenti, quod pisces suppeditant, costituendam non locus saltem sufficit, sed inprimis natura piscium peculiaris est consideranda: cum qui in


page 847, image: s0847

etiam aqua degunt et capiuntur pisces, alii melius, alii pejus alim mentum praebeant. In universum autem si de iis dicendum: ii pisces sunt meliores, qui carnem friabilem vel teneram habet, squamosi, non nimis magni, nec pingues nimis, qui in aquis limpidis vivunt, quisque per petrosa ac arenosa loca fluunt.

In praeparatione tamen etiam aliquid situm est. Meliores autem fere sunt elixi: post hos assi: tertium locum frixi obtinent. Verum cum alii pisces aliam praeparationem requirant, et non omnibus locis iidem pisces familiares sint: quae sit optima cujusque piscis praeparandi et condiendi ratio, cujusque loci incolae norunt, atque hoc loco illud describere nimis prolixum foret de piscibus, quibus plerisque in locis familiarius in cibo utuntur, saltem dicemus. Nam, ut dictum, quilibet fere fluvii, atque aequae quaevis peculiaria piscium genera alunt.

[note: Salmo. ] Salmo primo est inter pisces, qui dulcibus aquis gaudent, et proterea ex marinis in fluvios tranant: unde a nonnulli inter marinos, et ab aliis inter fluviatiles pisces recensetur. Habet carnem teneram, palato gratissiman, facile coquitur, bonum praebet succum: unde in optimorum piscium numero habetur. Sales etiam conditus, et fumo in duratus in varias regiones portantur, cibumque satis gratum, et qui apperentiam excitat, praebet, non tamen tam bonum, ac dum recens est.

[note: Troctae. ] Troctae etiam e praecipuis piscibus sunt, ut oninum, qui in dulcibus aquis generantur, fere praestantissimi, salmonique valde cognati, grati saporis; facilis coctionis, multis, carnem non parum excrementitiam, pinguedinemque ac visciditatem habent: minores meliores sunt, et prae caeteris commendantur, quae carnem rubicundam habent, et maculas rubras plures, quas vulgo salmonotas vocant. Ex Troctarum hoc genere procul dubio est Ausonii Purpureis salar stellatus tergora guttis: nonnulli salmerinos et salmunculos nominant, Optimum est, ut diximus, hoc troctarum genus, et saltem in limpidorum amnium ac rivulorum aquis vivit: habet carnem friabilem, nullius visciditatis et pingue dinis participem, unde facilius concoquitur, citiusque descendit, minusque excrementitii succi habet, et propterea inter pisces reliquos fere omnes maxime in delitiis habetur. Nonnulli, quia frigidiusculum humorem sanguiniet epati calido temperando non inutilem generet, [gap: Greek word(s)] et id genus ardentibus febribus dicatum esse putant: verum cum troctae, praecipue mojores, et quae in lacubus et et fluminibus degunt, viscidum et pingue aliquid habeant, et praeterea, ut illi ipsi autores statuunt, cito putrescant et corrumpantur: alii non sine causa febricitantibus troctarum usum non facile concedunt.

[note: Solea. ] Inter marinos vero pisces valde commendatur, Solea, quae carnem


page 848, image: s0848

habet delicatam, falcilisque coctionis, unde a nonnullis perdix marina nuncupatur.

[note: Funduli. ] Inter monires pisces boni saporis, salubrisque plane alimenti, coctu faciles, et qui diu in stomacho non morantur, atque voluptatem et sanitatem plane commodi, et qui aegris etiam tuto cocedi possunt, sunt, quos vulgo Fundulos Schmerlen/ vel Grundling/ â fundo nominant; nonnulli Jovios, vel gobios, vel gobiones fluviatiles dicunt. Quam tamen appellationem alii alteri piscium etiam parvorum generi tribuunt, quod quidem et ipsum coctu facile est, et non mali ntrimenti: fundulis tamen longe inferius et vilius, et praeterea squamosum; cum funduli squamas non habeant: quos pisciculos alibi Kressen/ hîc etiam Grundling nominant. Huc perinent et alii pisciculi, gobitides, mordilapides, similesque, qui omnes alimentum tenue, concoctu non difficile, uod faclile permeat, succumque non malum dat, praebent.

[note: Lucius. ] Lucius piscis vulgo notus est: minor inprimis carnem habet friabilem, non difficulter coquitur, facile distribuitur, et non multum excrementorum habet, ut etiam aegris concedi possit, inprimis calida et sicca intemperie laborantibus, quibus intemperie sua, quam cum piscibus reliquis communem habet, non solum nihil nocet, sed et commodum affert.

[note: Perca. ] Perca quoque teneram et friabilem carnem habet, nullamque pinguedinem et glutinositatem, coctu facilis est, neque mali succi: imbecillius tamen alimentum praebet, et aquod facile discutitur. Sunt autem inter eas meliores, quae spinas in dorso aculeatas gerunt, et in puris aquis vivunt.

[note: Cyprinus. ] Vulgatissimum quoque cibum praebet Cyprnus, ut qui brevi tempore numerosa prole piscinas replet, carnem habet mollem ac humidam, succumque praebet non parum excrementitium: ideoque non nisi ii cyprini, qui in aquis puris degunt, comedendi, et quidem, ut pisces reliqui fere omnes, calidi, neventriculu nimis refrigerent et humectent. Inprimis variis cibis non sunt miscendi, neque aqua, aut vinum aqua dilutum post eorum esum bibendum, Alias si bene coquantur, satis bene nutriunt. Hisce vulgatis cyprinis cognati sunt, quos cyprinos latos vocant, succique et alimenti bonitate vulgo notis cyprinis non inferiores.

[note: Barbus. ] Barbus inter viliores pisces a quibusdam recensetur, et in proverbium apud quosdam abiit, quod neque frigidus, neque calidus, neque elixus neque assatus bonus sit: cui optinioni forsan occasionem dederunt ova ejus, quae non solum tormina ventris, sed et vomitum cient, ac alvum turbant, choleramque excitant, et ea symptomata afferunt; quae a venenatis et valenter purgantibus medicamentis excitantur. Quapropter etiam ab ovorum hujus piscis esu plane abstinendum. Verum carnem ejus quod attinet, observatum esse non


page 849, image: s0849

menimi, aliquem ex ejus usu aliquid damni percepisse. Est enim illa candidissima, facilis coctinis et distributionis, alimentique et succi non mali.

[note: Anguilla. ] Anguillarum caro quidem dulcis est, sed glutinosa pinguedine, et humiditate multa scatens: succum pravum generat, et nec aegris, nec sanis, inprimis copiosior paulo, ejus usus satis tuto coceditur. Praecipue stomachicis, calculo et podagrae obnoxiis nocet, menseque foeminarum retardat. Et licet apud Athenaeum [gap: Greek word(s)] dicantur: id tamen potius de suavitate et jucunditate saporis, atque alimenti copia, si recte concoquantur, quam de succi bonitate accipiendum est.

[note: Lampetra. ] Lampetra a plerisque inter nobilissimos et optimi saporis cibos habetur, ac propterea in magnatum, mensis apponitur, et est grati ac delicati saporis cibus, si recte praeparetur, vinoque, (quae consueta est ejus praeparandi ratio) enecetur, aromatibusque condiatur: unde condimentum non minus gustui gratum fit, quam piscis ipse. Lentorem tamen et glutinositatem nec hoc modo plane deponit: qua de caussa a Medicis inter optimae notae pisces non recensetur, et inprimis podagricis, et nervorum morbis laborantibus incommodus perhibetur.

[note: Tinca. ] Tinca paludosis et coenosis plerumque locis vivit, et saepe lutum redolet: nec grati saporis est, nec facile coquitur, nec bonum alimentum, sed succum pravum, et qui facile corrumpitur, praebet, ac propter succum glutinosum non facile distribuitur, et obstructiones in angustis meatibus parit; atque inprimis diebus canicularibus ejus esus noxius putatur. Minus tamen malae sunt fluviatiles, et in puris aquis captea: ipsae tamen etiam non plane laudandae, ac non nisi iis, qui magnis laboribus exercentur, cibus innoxius. Quae vero in lacubus et coenosis locis vivunt, omnium pessimi sunt, duplicique nomine et ob naturalem, et ob acquisititiam pravitatem damantur.

[note: Halec. ] Halec piscis marinus, qui innumerabili copia in Oceano capitur, habet carnem albam et friabilem, boni saporis, non difficilis coctionis, succi boni, non crassi et glutinosi; sale conditur, et fumo induratur, atque inplurimas regiones transportatur: sed tum difficilioris coctionis, minusque boni succi redditur.

[note: Amia. ] Amia quoque ex marinis piscibus est, sed in flumina tranat, carnem habet molliorem, succumque praebet satis bonum sed alimentum non adeo copiosum. Autumnali tempore magis commendatur.

[note: Acipenser. ] Acipenser, vulgo Sturio, carnem habet duriorem, pinguiorem, glutinosamque, quae crassum praebet succum, non tamen malum, et non facile coquitur; ac proterea his, qui ventriculum habent debiliorem, ut et arthriticis, et qui fluxionibus infestantur, minus convenit; juniores tamen et gustui gratiores sunt, et facilius coquuntur, et multum alimenti


page 850, image: s0850

praebent. Habentur praestantiores qui influviis degunt, quam ui in mari.

[note: Solea. Passer. Rhombus. ] Solea, Passer. Rhombus candidam habent carnem, succum bonum, et copiosum nutrimentum, quodque non facile corrumpitur, praebent. Siccati tamen hi pisces duriores fiunt, et difficilioris coctionis.

[note: Asellus. ] Id quod nulto magis etiam de Asello dici potest. Etsi enim recens ab autoribus cum saxatilibus piscibus comparetur, et carnem friabilem, ac teneram, boni succi, facilisque coctionis habere dicatur: tamen exsicatus tam durus est, ut, antequam elixatur, sustibus et malleis prius tundendus, atque e qua macerandus sit. Unde non nisi crassum, difficilisque coctionis alimentum suppeditat, et non nisi ab iis, qui valentiorem habent, ventriculum, magnisque laboribus sunt dediti, sine noxia comeditur.

[note: Ostrea. ] Ostreae a pluribus in magno pretio habentur. Omnes habent salsum succum, et proterea ventrem ad dejectionem irritant, appetium excitant, venerem stimulant, minus tamen nutriunt, et aliquid difficultatis in ventriculo, dum coquuntur, pariunt, atque in ventriculo frigido pituitam cumulant, facileque obstructiones generant. Et propterca pipere ac aliis aromatibus condiendae.

[note: Cochleae. ] Cochleae terrestres, et Limaces quoque plurimis in delitiis sunt, ventriculoque utiles, palato grati, plurimique nutrimenti esse dicuntur, ut passim a Medicis iis, qui nectica laborant atque emiciati sunt, commendentur. Verum id non simpliciter de carne earum accipiendium est, quae difficilioris est coctionis, valentemque requirit ventriculum: unde et longiorem coctionem, variorumque condimentorum additamentum requirit, et quomodocunque cocquatur, dura manet, et crassiorem ac atrum sanguinem generat, obstructionesque parit. Sed illud, quod inprimis hecticis prodesse dicitur, in earum jure est, non tamen primo, sed iteratae elixationis in quod longior coctio glutinosae et alimentosae substantiae plurimum elicuerit; deinde in parte saltem posteriore limacum, quam Aristorelem, 4. de hist. an. cap. 4. [gap: Greek word(s)] , hoc est, papaver nominasse existimant, cui quiddam gultinosum inest, caseosae substantiae paulo magis diratae simile, facile dissolubile, dentibus statim cedens, tenerum, quod non difficulter concoquitur, et valde nutrit. Haec igitur pars ad eos usus seligenda, vel jus tantum earum exhibendum, quod epati valde familiare et utile est, ventriculoque gratum, cujus quoque dolores auferre dicitur. Est autem in limacum delectu non parva adhibenda cura. Haerent enim et pascuntur non raro foedis, corruptis, et venenatis rebus, fungis, serpentibus putrescentibus, herbisque venenatis, ut observatum sit, quosdam comestis limacibus periisse. Unde Cardanus stultum putat, se temere tanto periculo exponere. Si tamen ad easdem


page 851, image: s0851

cogamur, in olla quindecim diebus alendas esse censent, saepiusque locum alendas esse censent, saepiusque locum mutandum. Inprimis vero e locis mundis colligendae sunt.

[note: Cancri Astaci. Gammari. ] Cancros tandem et Astacos ac Gammaros nostraries quod attinet, differunt quidem Cancri et Gammari: Cancrique cauda carent, corpusque habent rotundum, et in Germania ac Septentria onalibus regionibus non reperiuntur, sed in Graecia, Italia atque alibi: Gammari v. caudas habent, et magna copia in Germania atque aliis Septentrionalibus regionibus capiuntur. Verum in viribus non magnam videntur habere differentiam. Utrosque enim adversus canis rabidi venenum prodesse compertum habetur. Alendi quoque facultate non multum differre videntur. Utrique enim difficilis coctionis sunt, et non nisi a valido ventriculo bene coquuntur: si tamen bene concoquantur, multum nutriunt, crassumque seccum gignunt, et ob id aliquo condimento calefaciente atque attenuante indigent, ut eorum crassities emendetur.

CAPUT IV. De Potu.

[note: Potus necessitas. ] NOn minor est potus, quam cibi necessitas. Ut enim cibo siccior et solidior substantia, quae absumta est, restituitur: ita potu humidior instauratur. Atque haec est praecipua potus utilitas, humidae substantiae, quae indies absumitur, instauratio. Qua de caussa et sitim Natura concessit, qua humidum deficiens appetitur, potusque desideratur, qui non solum actu, sed inprimis sacultate et potentia humidus sit, nec calore quoque excedat. Alias enim humidum absumtum non restituet, nec sitim sadabit. Hinc carnium juscula etsi forsan omnia alia, quae potus praestat, et ipsa praestare possint: tamen sitim non exstinguunt, quod facultate siccum aliquid ex solidioribus carnium elixarum partibus coctione extractum continent. Idem aqua marina multo minus praestare potest, quae ob salem vim siccandi habet. Cum ista humectandi in potu vi si frigiditas conjuncta sit, longe potentius sitim exstinguet, quam si calidus solum potus propinetur. Unde insignis etiam ex potu frigido voluptas oritur, praecipue in calore ex aestu aeris vel laboribus contracto. Cum enim calor adventitius corpus nostrum dissolvendi, humidumque dissipandi vim maximam habeat: ad id praecavendum, viresque ex humidi dissipatione exsolutas recolligendas maxime valet potus frigidae, et id praestat, quod calidus efficere non potest; cum humiditas in potu sola, nisi ab activa qualitate adjuvetur, vix sufficiat. In hac re tamen mediocritas et conveniens frigiditatis cum anni tempore, coeli statu, corporisque temperie analogia servanda.

Praeter hunc usum, instaurationem scilicet humidi, et sitis naturalis exstinctionem, alii adhuc sunt potus usus, quos tamen etiam juscula


page 852, image: s0852

aliaque liquidiora alimenta praestare possunt. Inservit enim potus ad deferendum illud humidum pingue crassumque per angustos vasorum meatus. Deinde ad id quoque facit, ut cibi in ventriculo misceantur, liquentur et fundantur, ut facilius undique coctionem suscipiant. Prohibet tandem, ne illud pingue alendo corpori destinatum a calido inflammetur.

[note: Potulentorum genera. ] Potum autem suppeditant aqua inprimis et vinum, et, quae ad vini similitudinem ex tritico, hordeo et lupulo conficitur, cerevisia: aqua item mulsa ex melle, et liquores quidam ex pomis, pyris aut similibus confecti.

[note: Aqua. ] Aqua communis non solum reliquorum animalium, sed et multorum hominum potus est. Esse autem aquam frigidam, et humidam, a Philosophis demonstratur: ab iisdem porbatur, aqua, ut reliqua elementa, vix puram, nullaque alia re permixtam reperiri. Quamobrem magna [note: Aqua bonanota. ] est aquarum diversitas. Optima autem illa est, quae et visu, et gustu, et olfactu pura ac sincera esse deprehenditur: quae nimirum visui apparet limpida et pellucida, et nullius rei saporem vel odorem gustui vel olfactui offert. In qua re diju dicanda maxime valent abstemii, qui aquarum differentias vel sapore solum non minus exacte dijudicare possunt, quam alius quispiam vini vel cerevisiae differentias. Habentur et alia praeter haec apud autores bonarum aquarum indicia. Eae enim aquae bonae esse judicantur, quae et cito incalescunt, et cito refrigerantur, de quo Hippocrates 5. aphor. 26. Aqua, quae cito calefit, et cito refrigeratur, levissima. Quod enim foris ab externo calore patiuntur, idem etiam â nostro calore passuras, et viscere non gravaturas, credibile est. Quam ob caussam in aquis bonis carnes et fructus citius elixantur. Nonnulli quoque lance levitatem et gravitatem aquarum examinant: alii lintei panni ejusdem ponderis duas vel plures particulas diversis aquis madefaciunt, Solique exsiccandas exponunt, atque eam, quae citius exsiccatur, pro levissima et tenuissima habent.

Harum optimae aquae notarum aliae aquae plures participant, aliae pauciores habent, pro varia aquarum differentia. Est enim alia aqua fontana, alia fluvialis, alia pluvia, alia lacustris, alia paludosa, alia nivosa.

[note: Aqua fontana. ] Fonatana illas optimae aquae conditiones maxime habet; si optima seligatur: non enim omnes aquae fontanae aeque bonae ac salubres sunt, sed eae sunt optimae, quae conditiones illas jam enumeratas obtinent, quibus in specie et aliae addi possunt. Hippocrates, lib. de aêre, aq. et loc. eas maxime commendat, quae versus ortum Solis, praecipue aestivum, scaturiunt, cursumque habent; quaeque et ex terra munda, et per terram mundam, minimeque lutosam vel argillosam, sed per arenam et lapiollos fluunt, nihilque limi secum trahunt: quaeque hyeme sunt calidiores, aestate frigidiores: cujus rei caussam in


page 853, image: s0853

profundiores ideoque puriores venarum scatebras referunt. Quae vero aquae aliquem saporem habent, loci naturma, per quam fluunt, arguunt, viresque mineralium, aluminis, sulphuris, vitrioli, similiumque secum vehunt, et propterea non pro potu simpliciter, sed pro potu medicato habendae sunt.

Fluviorum aqua plerumque maxima parte fontana est: ex fontibus enim pluribus confluentibus flumina oriuntur. Quoniam vero non omnes [note: Aqua fluvialis. ] fontes, qui in eundem fluvium confluunt, ejusdem plane naturae sunt, mixtam naturam habet aqua fluvialis: variam tamen etiam naturam a terra, per quam longo saepe tractu fluunt, accipiunt, quae nunc argillosa, nunc limosa, nunc arenosa est. Quandoque et ex nivibus in montibus solutis aquae, vel pluviis copiosioribus collectae admiscentur. Hoc tamen commodi habere videtur aqua fluvialis, quod, dum per longa terrarum spatia decurrit, cruditas ejus quasi frangitur, et a Solis radiis coquitur. Observandum vero, ubi utendum est aquâ fluviali, ut prius quieta stet in hydriis, ut, quicquid impuri secum vehit, id ad fundum deponat.

[note: Aquae pluvia. ] Plerique aquas pluvias reliquis praeferunt, praecipue eas, quae tempore aestivo cum tonitru descendunt, quippe qua sint levissimae et tenuissimae. Et verum est, si sola levitas et tenuitas spectetur, facile has aquas aliis praeferri posse. Verum cum ex terra per calorem varii vapores attollantur, pluviisque materiam praebeant: non plane videntur purae hae aquae. Qua de caussa etiam facile putredini sunt obnoxiae. Atque idcirco valetudini commodiores esse existimantur aquae fontanae purae.

[note: Aquae putealis. ] Ex puteis aquae cum sint subterrneae, nec supra terram attollantur, sed in profundo haereant, atque artis tantum beneficio in altum eleventur, crasse sunt et graves, unde in visceribus diutius haerent, eaque laedunt.

[note: Aquae stagnantes. ] Stagnantes aquae omnes et palustres longe pessimae sunt. Cum enim stent, aut pigro saltem motu moveantur, facile putrescunt, sunt crassae et crudae, et saepe malignae ac pestilentes. Unde bibentibus eas magna incommoda obveniunt, ventriculus offenditur, viscera obstruuntur, humoresque corrumpuntur, et non raro putridae ac malignae et pestilentes febres inde oriuntur.

[note: Aquae nivosa et glaciales. ] Damnantur et aquae ex nive et glacie: sunt enim crassae. Dum enim nix et glacies a frigore congelantur, tenuissimae partes exhalant, et praeterea insignis quaedam in iis est frigiditas, quae ventriculum laedit et afficit. Etsi vero juvenes robustiores ejus noxam non mox percipiant: ingravescente tamen aetate eam sentiunt, et articulorum, nervorum, viscerumque morbos tales contrahunt, quos non facile vincunt.

[note: Aquarum vitia quomodo corrigenda. ] Ad omnia autem vitia corrigenda, imo quamcunque aqua usui accommodatiorem reddendam commendatur decoctio; et cum Plinio, lib. 31. c. 3. plerique omnem decoctam aquam


page 854, image: s0854

non decoctâ esse utiliorem sentiunt. Si enim is coctionis modus, qui ad majorem minoremque aquarum malitiam suis signis deprehensam tollendam sufficit, adhibeatur, coctione non solum frigiditas et cruditas emendatur, sed terrestres et vitiosae partes, quae insunt, et ante, ob exactionrem mistionem, sensus nostros saepe fugiunt, separantur, quae postea calore evanescente subsident. Improbant quidem nonnulli aquarum coctionem, quod putant, tenuiores partes per decoctionem exhalare, crassas vero relinqui: verûm non opus est metuere, ut aqua coctione crassescat: potius enim tota exhalat, quam ut crassior fiat: et quod exhalat, non est tenuior substantia aquae, sed tota aqua; et quicquid crassi admixtum fuerit, illud post decoctionem per subsidentiam a pura aquae substantia separatur. Destillationem tamen si quis adhibere velit: is aquam procul dubio puriorem et non paulo meliorem reddet.

[note: Vinum. ] Vino frequentius et utilius hominum pars pro potu utitur. Etsi enim ad sitis exstinctionem non minus aqua, quam vinum, faciat: valetudinis tamen si recta ratio habeatur, vinum procul, dubio praeferendum est. Non enim vino solum natura magis delectatur; sed et coctio et distributio ciborum [note: Vini temperamentum. ] eo magis adjuvatur. De vini autem natura et temperie autorum sententiae discrepant. Calidum illud esse omnes quidem consentiunt: sed an calidum sit et humidum, an vero calidum et siccum, dissentiunt. Ortum autem habuit haec controversia ex diversis autorum, inprimis Galeni, sententiis, qui modo hoc, modo illud hac de re statuere videtur. Nam 8. de simpl. med. fac. cap. 13. expresse scribit: Vinum ex secundo ordine est calefacientium: sed quod admodum vetus est, ex tertio: sicut, quod mustum vocant, ex primo. Caliditati ejus ex proportione respondet siccitas, quod ipsum ex Galeno sumtum repetit Paulus AEgineta, lib. 7. Verum idem Galenus, 1. de tuend. san. c. 11. vino pueris interdicit, quippe, quod haustum corpus nimium calefaciat et humectet: et paulo post; cum alterantibus vinum numerat, quod ad bilis excrementa vel mitiganda, vel expellenda non sit inutile. Non minime vero ad eam siccitatem, quae in solidis partibus, aut ex immodicis laboribus, aut ex proprio aetatis temperamento provenit, idoneum esse vinum scribit. Humectat enim, inquit, et nutrit, quicquid immodice exsiccatum est: tum bilis amarae acrimoniam mitigat ac frangit. Et, 5. de sanit. cap. 5. vinum ut pueris alienissimum, ita senibus aptissimum esse docet. Et, 2. aph. 11. ubi Hippocrates scribit; facilius esse potu, quam cibo refici, adducit aliam, ex lib. de alim. sententiam, ubi sic scriptum reliquit: Qui celeri alimenti appositione egent, humidum ipsis optimum colligendis viribus remedium: atque inter talia vinum recenset. Et, lib. 3. de causs. puls. cap. ult. de vino ita scribit: Appositio, quam facit, celeris est; quod humidum sit et calidum;


page 855, image: s0855

atque iterum istam, ex lib. de alim. sententiam vino applicat.

Ex hisce Galeni, quae in specie discrepare videntur, sententiis aliis aliam arripuerunt, et rationibus probare conati sunt, quas hîc omnes recensere supersedemus, ac solum eam, quae veritati magis consentanea est, sententiam proponimus, et cum iis statuimus, qui vinum vim calefaciendi et siccandi habere existimant. Ac nisi aliud esset, quod vinum calefaciendi et siccandi vim habere, et quasi igneae naturae esse probaret, illud unum sufficeret, quod spiritus, a quo vinum omnem suam efficacia habet, arte Chymica ex eo elicitur, qui facile flammam concipit. Ob hunc spiritum, atque igneam, calidamque et siccam naturam, vinum saepe per plurimos annos incorruptum asservatur. Sed idem ejus effectus satis superque docent. Vulneribus et ulceribus, quae exsiccatione opus habent, commodissime vinum adhibetur, spiritusque inprimis vini in detergendis, et a putredine vindicandis sordidis ulceribus mira vis est, ut pluribus in locis, in observ. med. annotavit Valeriola. Vinum quoque si sit meracius et generosius, sitim excitat, vigiliasque inducit, atque aliis etiam modis, tam ut alimentum, quam ut medicamentum, et calefaciendo, et siccando vires suas prodit. Neque enim, ut nonnulli putant, siccat ut medicamentu, humectat ut alimentum. Nam eande habet natura, easdemque vires exserit, sive ut medicamentum, sive ut alimentum offeratur: et ut alimentu assumtum vertitur in sanguinem; sed sui generis, id est, calidiorem et sicciorem. Est enim vinum ex eo alimentorum genere, quae non solum quantitatem sanguinis augent, sed praeterea qualitates aliquo modo mutat. Siquidem si a temperatio bibatur, calidum et siccum sanguinem reddit: si a calido et sicco, temperiem illam augebit, si a frigido et humido, mutabit illam temperiem.

Quod autem Galenus vinum humidum esse dixit, id eo modo accipiendum esse dixit, id eo modo accipiendum est, quo omne, quod alit, humidum dicitur, et quatenus liquidum et stuidum est. Et hac ratione humidum accipitur in loco, quem Galenus, 2. aph. 11. e lib. de alim. citat. Atque hoc modo et aqua marina, licet humida esse dicatur, vim siccandi obtinet. Nihilque obstat, quin vinum, licet siccum sit potestate, cum sit actu fluidum, et facile in totum corpus distribuatur, exsiccatas partes humectandi, id est, id quod absumtu est, celeriter reficiendi atque instaurandi vim habeat. Ita ipse Galenus, 1. de tuend. san. c. 11. humectandi vocabulum per adjunctam vocem vinum, sanguinemque et humidum corpori alendo necessarium auget, eaque ratione humidum dici potest: sed sanguinis humiditatem non auget, verum eum potius sicciorem reddit.

Est nimirum vinum alimentum medicamentosum, calidum et siccu; aliud quidem in primo, aliud in secundo, aliud in tertio gradu. Ideo ut ad temperiem reducatur, corpusque


page 856, image: s0856

qualitatibus suis minus immutet, plerumque vinum aqua dilui apud antiquos solebat. Raroque antiqui sua vina non diluta bibebant. Qua ratione inprimis vis siccandi in vino frangitur. Etsi enim et caliditas aliquo modo mutetur: tamen haec minus frigiditati aquae cedit; facilius vero mutatur siccitas et ad temperiem deducitur: ut vinum dilutum quis non immerito calidum et humidum appellare possit. Quo sensu accipiendus videtur ille locus Galeni, 1. de tuend. san. cap. 11. ubi pueris vino ea de caussa interdicit, non quod solum facile nutriat, sed quod corpus nimium calefaciat et humectet.

Haec tamen, quae hactenus diximus, de vino maturo accipienda sunt. Cujuscunque enim naturae et conditionis vinum, modo maturum sit, vim calefaciendi et siccandi obtinet: si vero immaturum sit, atque sapore omphacium potius, quam vinum referat, a veri vini natura longe ab est.

[note: Vini differentiae. ] Interim quoque ipsius veri vini in siccando et calefaciendo non parva est differentia, non solum secundum aetatem, quam differentiae rationem Galenus, 8. de simpl. med. fac. cap. 13. expressit; sed et ipsius vini naturam. Aliud enim est [gap: Greek word(s)] , quod in diluendo parvam saltem aquae admistionem fert; aliud vero, quod [gap: Greek word(s)] , vinum vinosum appellant, quod plus aquae in diluendo ferre potest. [gap: Greek word(s)] , minus, quam reliqua, a temperato recedit: reliqua quo vinosiora et generosiora sunt, eo sunt calidiora et sicciora.

Plures autem vulgo enumerantur vinorum differentiae, eaeque fere secundum accidentia, saporem scilicet, odorem, colorem, substantiae modum, et similia: quibus tamen ad [note: Saporis in vino consideratio. ] qualitates investigandas utimur. Saporem quod attinet, vina dulcia proprie dicta optime nutriunt, et cum non solum ori et palato, verum etjam visceribus sint gratissima, avide ab iis accipiuntur et arripiuntur. Quia tamen sunt crassiora, obstructiones in visceribus pariunt, et propterea epati obstructo, et lieni noxia sunt, inprimis in scirrhosis affectibus, et phlegmone: ac hypochondria inflant, et facile in bilem mutantur. Pulmonibus autem sunt utilia; fauciumque et gutturis asperitatem leniunt: neque nimis calida sunt, neque caput tentant, aut nervos feriunt. Quae pleraque docuit Hippocrates, 2. de rat, vict. in ac. t. 2. dum ait: Vinum dulce vinoso minus caput gravat, minusque mentem ferit, atque quovis alio per intestina facilius descendit: lienem tamen, jecurque tumefacit, picrocholisque nullo pacto est idoneum. Nempe his sitim facit, superius intestinum inflat. Vina austera inter omnia vina calorem debiliorem habent, in ventre diutius morantur; neque facile venas permeant, et ad vias urinae penetrant. Itaque ventris fluxionibus commoda sunt: modo non calorem ventriculi nimis debilitet, coctionem laedat, flatus generet, et hoc modo ventrem conturbet: verum thoracis pulmonisque


page 857, image: s0857

affectibus incommoda. Sputum enim detinent. Optima vina sunt, quantum ed saporem, quae media sunt, nec plane dulcia, nec plane austera.

[note: Odor vini. ] Ratione odoris non parva est vinorum disserentia, atque odor bonus et fragrans vinum non parum commedat, vinique boni et quod spiritus augere, vires collapsas et languentes etiam olfactu recreare, et subito reficire, animumque exhilarare, et totum corpus, omnesque facultates roborare possit, odor fragrans nota est. Tale vinum est, quod Graecis [gap: Greek word(s)] , vinum vinosum appellatur; caetera quidem optimum, et cordi valde amicum, spiritusque recreans, atque inprimis senibus utile; nisi quod caput replet, nervosque ferit. Inodora vero vina omnia viliora sunt, nec eam perfectionem, quam fragrantia, adepta sunt. Quapropter a ventriculo nec ita avide arripiuntur, nec tam facile coquuntur, nec etiam tam aptum alimentum, spiritibusque generandis materiam suppeditant, neque cordi tantum robor addunt, neque corpus ita recreant. Quae vero alienum aliquem odorem habent, sive ex corruptione, sive ex doliis, sive ex rei alicujus additiones, qualia sulphurata, omnia noxia sunt.

[note: Color vini. ] Ex colore quidem non ita evidenter de natura vini judicare licet, ut ex sapore et odore. Aliquam tamen inde conjecturam sumere licet. Vinat enim alba fulvis et flavis minus calefaciunt. Sed tamen alborum quaedam est differentia. Quaedam enim sunt aquosa, et praeter albedinem substantiae habent tenuitatem, et minus potentia sunt. Talia minus caput tentant, urinas movent, biliosisque naturis sunt convenientiora. Quaedam tamen inter vina, quae alba sunt, reperiuntur, quae substantiae tenuitate ac claritate aquae tam similia sunt, ut visu ab ea dignosci vix possint, quae tamen vina generosa sunt, et valde calefaciunt. Etsi enim Galelenus, 3. de vict. rat. in ac. t. 6. ubi Hippocrates vini albi vinosi meminit, nullum vinum album valenter calefacere posse scribat: tamen experientia testatur, reperiri vina alba satis calida, et quae forsan non minus, quam quaedam flava calefaciant. Albis opposita sunt nigra, quae omnia sunt crassioris substantiae, pleraque dulcia, et maxime nutriunt; sanguinem tamen crassum minusque laudabilem gignunt, obstructiones faciunt, diuque in visceribus haerent, et multis vaporibus caput replent; atque ideo iis, quibus venae mesaraicae et epatis obstrui solent, minus commoda, omniumque fere vinorum nigra insaluberberrima, praecipue si aetas accedat, atque vetustate magis crassiora reddantur. Crassum enim sanguinem generant, mentem perturbant, et oculis nocent. Inter alba et nigra media sunt fulva, flava, helvola, rufa. Fulva albis proxima sunt, et si tenuitas substantiae accedat, optima sunt, qualia sunt Rhenana, cordi roborando, viribusque instaurandis aptissima. Cretica quoque vina cor roborant, et colicis


page 858, image: s0858

doloribus ac ventriculo flatibus molestato sunt utilia. Rubra vina plerumque non adeo magnam calefaciendi vim habent, bonu sanguinem generant nec caput gravant. Si tamen crassioris paulo sint substantiae, epati et lieni, propter obstructiones, quas parere possunt, non adeo commoda sunt. Inter vinum album et nigrum, vel potius inter album et nigrum, vel potius inter album et rufum medium est helvolum, quod et ipsum non adeo calefacit, nec capiti nocet.

Verum cum hisce plerumque peculiaris substantiae modus concurrit. Tenuitas enim inprimis inest aquoso et albo; hinc fulvo et flavo: crassities nigro et rubro. Crassa quoque sunt dulcia et austera. Non autem parum refert discernere tenuitatem et crassitiem in vino. Tenuia enim facile penetrant, et ubi subita virium refectione opus est; commodissima sunt; meatus aperiunt, sudores ac urinas movent, atque urinarios meatus purgant; paucioris tamen sunt nutrimenti. Crassa vero plus nutriunt: sed et diutius in partibus detinentur, easque magis calefaciunt ac siccant, ac saepe etiam obstructiones pariunt.

[note: Vini differentia secundum aetatem. ] Non patum quoque vina secundum aetatem differunt. Mustum crassum est et flatuosum, colicam gignit, urinaeque excretionem impedit: alvum tamen laxat, atque nisi hoc faciat, eo magis noxium est. Vinum novum, et quod musteam adhuc dulcedinem habet, non facile in corpus distribuitur, excrementosum est et fluctuationes in corpore parit. Vetusta vero nimium nervos feriunt, caput tentant, ac plurimo vapore replent, corpusque nimirum calefaciunt. Quod aetate medium est, ejus usus add omnia commodior. AEtate enim calor vini sese magis semper exserit; minus efficax est in recenti, magis in media aetate, efficacissimus in annoso. Qua in re tamen secundum naturam vini est magna differentia. Quaedam enim sunt potentia et vinosa, quae vehementer calefaciunt, stomacho refrigerato sunt utilia, coctionemque valde adjuvant, et pituitosam materiam absumunt; verum caput tentant. Alia sunt imbecilliora, quorum vires in omnibus sunt debiliores. Alia medio modo sese habent. Atque alia aetatem ferunt; aliorum vires citius expirant, et tandem acescunt, vel in vappam abeunt.

Porro cum tot sint vinorum differentiae: facile hinc patet, non omnia aeque esse salubria; neque omnia [note: Vini optimi conditiones. ] omnibus aeque convenire. In universum tamen ea vina optima sunt, quae saporem habent medium inter dulcem et austerum; sunt odorata et fragrantia, clara et fulva nonnihil; neque crassa, neque tenui nimis, ad tenuitatem tamen nonnihil accedentia; neque nimis potentia, neque nimis debilia; aetatis mediae.

[note: Cerevisia. ] In iis vero locis, ubi uberior vini proventus non est, inprimis Septentrionalibus, familiarissimus potus est Cerevisia, quae ex tritico vel hordeo, ac lupudi floribus coquitur; quam idcirco inscriptio Epigrammatis, quod lib. 1. epigram. Graec. exstat,


page 859, image: s0859

[gap: Greek word(s)] , vinum ex hordeo nominat. Etsi autem Julianus eo epogrammate cerevisiam exagitet; et verum sit, vinum esse potum praestantiorem, quam est cerevisia: tamen experientia testatur, et hunc potum satis commodum esse, ac populos, qui eo utuntur, robore, pulchritudine, corporisque bona constitutione iis, qui tantum vinum bibunt, vix cedere. Etsi enim hordeum frigidum sit tamen ex maceratione et fermentatione quasi, qua incalescit, ut germinet, deinde ex tostione, atque inprimis ex lupulo addito calorem acquirit; quem et sapor arguit acrior, ac nonnunquam amarior. Unde et cerevisia non minus inebriat, quam vinum, spiritusque ex ea calidissimus destillatione elici potest. Crassioris est substantiae, quam vinum; sanguinem bonum generat, etsi non ejus de praestatiae, ac is, qui ex vino generatur.

Nam quod eam nonnulli pravi succi esse scribunt, et quod de zytho scriptum reliquit Dioscor. lib. 2. cap. 80. elephantiasin facere, id hodie cerevisiae magis tribuendum esse nonnulli putant: vix tolerandum videtur: cum experientia testetur, in pluribus regionibus, ubi cerevisiae potus est familiarissimus, vix aliquem elephantiasi laborantem spectari. Et si aliquibus in locis, ub cerevisia potatur, plures elephantiasi laborant: id non tam cerevisiae, quam victui pravo, vel aliis caussis adscribendum est. Nam unde succi pravitatem contraheret cerevisia; cum vim nutriendi a tritico vel hordeo habeat, quae in aquam, in qua coquuntur, omnem substantiam alimentalem deponunt, ut nihil nisi glumae relinquantur, durabilitatem vero inprimis a lupulo accipiat, cujus vis ubi evanuit, et ispa corrumpitur?

[note: Cerevisiarum differentia. ] Verum in genere de cerevisiae natura vix multa dici possunt, cum tam magna sit cerevisiarum disserentia. Aliae enim ex tritico, aliae ex hordeo, aliae ex tritico et hordeo mixtis coquuntur: in nonnullis frumentum ad ignem torretur, in aliis solum aestivo calore exsiccatur: alii plus, alis minus frumenti vel lupuli accipiunt: alii recentem et quasi temporatia m. alii non nisi defecatam bibunt. Quibus accedit aquarum, e quibus coquitur, diversitas: et coquendi ac parandi modus aliis alius; ac quod alibi in vasis picatis, alibi in non picatis asservatur. Quae omnia non pauciores forsan cerevisiae, quam vini differentias constituunt, atque inde varii prodeunt variarum cerevisiarum effectus, quod aliae magis nutriunt et humectant, aliae minus; nonnullae urinas cient, aliae alvum laxant, aliae obstructionos pariunt, aliae flatus gignunt.

[note: Cerevisia triticea. ] Nam quae ex tritico coquitur, plus nutrit, quam quae ex hordeo, atque etiam plus calefacit et humectat, praecipue cum triticeae cerevisiae plerumque minus lupudi addi soleat, quam hordeaceae. Quia autem triticum viscidiorem succum habet, quam hordeum: etiam cerevisia triticea succum viscidiorem generat,


page 860, image: s0860

facilius obstructiones parit, inprimis si non satis sit defecata, urinam [note: Hordeacea] non ita ciet, sed alvum laxat. Hordeacea propter hordeum quidem minus calefacit, sed quia plerumque plus lupuli ipsi additur, non parvam calefaciendi, praecipue vero siccandi vim acquirit, minus nutrit, succumque praebet tenuiorem, magis est diuretica. Quae ex hordea et tritico mixtis coquitur, mixtam habet naturam. Quae ex frumento non tosto, sed saltem calore Solis siccato coquiquitur, plus humoris excrementitii obtinet, et non raro obstructiones in angustioribus venis et asthma parit. Quo plus lupuli additur, eo plus ficcat, sed fere minus nutrit, non facile obstruit, urinasque magis movet. Recens omnis insalubrior; inprimis si turbida sit. Talis enim meatus obstruit, atque inprimis colicis et calculosis noxia est. Defecatior vero salubrior est. Maximam autem diversitatem accipiunt ab aquis. Nam cum aquarum ubivis locorum maxima sit diversitas; et cerevisia nihil aliud sit, quam aqua, hordei vel tritici, ac lupuli viribus impraegnata: fieri non potest, quin aquae vis in cerevisia remaneat. Quapropter qui de natura alicujus cerevisiae recte judicare vult, inprimis aquae, e qua coquitur, naturam diligenter aestimet. Hinc etiam peculiares proprietates nonnullarum cerevisiarum procul dubio ortum habent. Ad quam rem tamen nonnihil coquendi et parandi modus facit.

[note: Hydromel. ] Hydromel antiquis etiam in usufuit, potus ex aqua et melle. Hodie inprimis in Litvania ex melle potus genus conficitur, aromatibus additis, quod et Sarmatis ac Muscovvitis in usu frequens est, quod Medonem vocant: quod tam vinosum non solum saporem, sed et calefaciendi atque inebriandi vim non raro habet, ut cum praestantissimis quibusque vinis certare possit. Imo plerumque plus calefacit et siccat, quam vinum, non solum ob mel, sed et ob aromata addita. Facile vero ob mel in bilem abit, et proinde biliosis corporibus commodus potus non est. Paratur et alibi hodie tale potus genus, sed id plerumque dilutius et ignobilius est, minusque calefacit et siccat.

Tandem etiam non solum ex pomorum et pyrorum fucco potus quidam, vinum nonnihil aemulantes, sed et in quibusdam locis ex aliis etiam rebus parantur; id quod cujusque loci incolas necessitas et occasio docuit. Factum enim Creatoris singulari providentia, ut iis in locis, ubi vites desunt, aliae fruges et plantae copiosius proveniant, quae non solum cibum, sed et potum incolis suppeditant. Verum cum tales potus vel exoleverint, vel minus frequentes sint, vel quibusdam tantum regionibus peculiares: pluribus de iis hic tractare operae pretium non videtur.



page 861, image: s0861

CAPUT V. De Animi Affectibus, Corporisque Motu et Exercitiis.

ANimi quoque perturbationes et affectus in conservanda sanitate non parvam vim habent; imo tantam, ut non solum corpus a naturali statu in morbum conjicere, sed et repentinam mortem interdum afferre quoant. Ac proinde Medici fuerit diligenter in eorum, quorum cura sibi concredita est, affectus inquirere, et si quos vehementiores adesse animadvertat, eos, quantum potest, corrigere, et si quid mali sanitati afferre possint, ostendere.

Etsi autem animi affectus in toto [note: Cor inprimis in effectibus patitur. ] corpore non parvam mutationem efficere possint: tamen illud membrum inprimis et maxime afficitur, quod primo in affectibus movetur, et quod caloris nativi, quo facultas [gap: Greek word(s)] , ut instrum ento, in affectibus utitur, fons et officina est.

[gap: Greek word(s)] autem et animus sedatus ac tranquillus ad sanitatem tuendam inprimis facit. In statu enim naturali corpus conservat, nihilque novat ac [note: vandium. ] mutat. Postea sanitati corporisque naturali constitutioni conservandae aptissimus, corporique nostro inprimis amicus affectus est moderatum gaudium. Etenim cor, spiritus, totumque corpus recreat. Nimium autem si sit, spiritus nimium dissipat et diffundit; unde quosdam ex nimia laetitia subito exstinctos esse, historiae testantur. Deinde ad corpus afficiendum, magnasque in eo mutationes efficienas, promptissimi et efficacissimi affectus sunt tristitia, timor et ira, de quibus in caussis morborum dictum.

[note: Motus corpori quid utilitatis afferat. ] Corporis motus atque exercitia, et his opposita quies ac otium, non minorem ad sanitatem tuendam vim habent. Motus quidem tres inprimis utilitates affert corpori. Primô membrorum quandam soliditatem et duritiem ex mutua attritione affert: Deinde calorem nativum auget: Tertio spiritus movet et agitat. Ex quibus alia sequuntur commoda, nimirum [gap: Greek word(s)] quaedam et talis corporis status, qui non facile externis injuriis est obnoxius, sed ad omnes actiones obeundas aptus. Ex caloris quoque augmento fit felicior nutritio: atque ex spirituum motu atque agitatione vapores et excrementa discutiuntur, et per cutis meatus expurgantur. Contra quae in otio vivunt corpora, mollia sunt ac tenera, et laboribus exercitiisve perferendis imparia.

[note: Motus genera. ] Nomine autem motus omnis generis labores atque exercitia complectimur, ut sunt saltus, cursus, pilae lusus, gestatio, vectio, equitatio, navigatio, ambulatio concitatior, frictio et similia, quorum plurima apud antiquos in usu fuerunt; hodie vero pleraque in desuetudinem abierunt. Nam de pulvere et oleo gymnastico ne vestigiu jam reliquum.


page 862, image: s0862

Neque etiam usitata satis est illa frictio, quae senibus, et iis, qui sedentariam vitam agebant, loco exercitii adhibebatur.

[note: Exercitiorum vis. ] Porro diversa exercitia diversam vim habent, atque alia alias partes magis exercent. Cursu potissimum crura exercentur; ut et ambulatione: armorum tractatione, ut et remigatione, brachia et partes superiores: cantus, vociferatio, clara lectio thoracem et fauces magis exercent. Universum vero corpus, crura nimirum, brachia, cervicem, caput, oculos, dorsum, commode exercet parvae pilae lusus. Quod exercitii genus propterea, ut ad sanitatem conservandam aptissimum, valde commendat Galenus, libellumque peculiarem de parvae pilae lusu scripsit. Non tamen idem plane lusus fuit parvae pilae, de quo Galenus, cum eo, qui hodie usitatus est. In illo enim erant palaestrici complexus frequentes, collique prehensiones, quorum neutrum hodie in nostro pilae lusu adhibetur. Optimum autem exercitium est, et ad sanitatem tuendam commodissimum, quod omnes partes aequaliter exercet: huic proximum, quo omnes quidem partes moventur, sed non aequaliter: levissimum est, quod unam saltem partem exercet.

Est quoque secundum vehementiam et magnitudinem quaedam in motu diversitas. Celer densat et attenuat corpus: tardus rarefacit et auget carnem. Vehemens extenuat corpus et gracile reddit, simul tamen durum, vegetum et firmum. Motus nimius, et qui modum excedit, spiritus et solidarum partium substantiam exhaurit ac dissipat, totumque corpus refrigerat, musculorum, pervorum ac ligamentorum robur dissolvit, membranas interdum adeo laxat et distendit, ut cedant partibus, quas continent, minoresque venulas non raro rumpit.

CAPUT VI. De Somno et Vigiliis.

UT viribus: ita ordine proxime succedit motui et quiori somnus [note: Vigiliae. ] et vigiliae: cum somnus nihil aliud sit, quam quies et cessatio sensuum; vigiliae vero actus et exercitatio eorundem. Utitur autem anima in actionibus perficiendis spirituum opera; ac proinde in vigiliis spiritus ab interioribus ad exteriora sensuum organa moventur. Hinc moderatae vigilae quidem spiritus ac sensus excitant ac vegetiores reddunt; spiritus et calorem in omnes corporis partes distribuunt, alimenti distributionem adjuvant, excrementorumque propulsionem promovent. Immoderatae tamen si sint vigiliae, spiritus absumunt et dissipant, inprimis animales, et universum corpus, inprimis cerebrum, exsiccant; bilem augent, acuunt et inflammant, et morborum calidorum febriumque saepe caussa sunt. Tandem vero, calore dissipato atque absumto, morbos frigidos excitant.



page 863, image: s0863

[note: Somnus. ] Somnus vigiliis opponitur. Cum enim diurnis exercitiis atque laboribus homo defatigetur, viresque dejiciantur, et continuis intelligendi, sentiendi, movendique laboribus spiritus, inprimis animales, dissipentur: indulta est homini nocturna quies, somnusque commo dissimum lassitudinis remedium. Ex somno enim moderato plurima redundant in hominem commoda. Vires defatigatae refocillantur, spiritus laboribus diurnis dissipati instaurantur, calor ad interiora revocatur, et, ut Hippocrates, 6. Epid. comm. 4. text. 14. docet, evidenter vigilantes calidiores exterius, interius autem frigidieres; dormientes contrarii apparent. Unde alimentorum crudorumque humorum in toto corpore coctio feliciter perficitur atque in universum omnibus partibus, inprimis visceribus, in somno bonum alimentum paratus, eorpusque suaviter humectatur; unde idem Hippocrates non sine caussa scripsit, 6. Epid. com. 5. t. 10. somnum visceribus cibum esse. Ex concoctis enim, recteque per somnum confectis cibis melior et copiosior sanguis generatur: sanguine aucto calor augetur, atque ita totum corpus validius redditur et roboratur: per eundem curae tolluntur, ita sedatur, animusque tranquillior et serenior evadit. Idem immoderatas evacuationes, praeter sudorem, supprimit; senibus inprimis commodus est somnus, et vix aliud est, quod senectutis siccitatem ita humectare possit, quam somnus. Atque haec commoda non solum sani, sed et aegri percipiunt; siquidem per somnum vires valde reficiuntur, alimentum coquitur, excrementitii humores elaborantur et separantur, dolores sedantur. Immoderatus autem somnus corporii non parum nocet, spiritus obscurat et torpidos reddit, mentique et memoriae quasi segnitiem et stuporem conciliat, caloremque, crudis humoribus cumulatis, et superfluis cohibitis, evacuationibusque suppressis, obtundit, et quasi ignem, qui nullo modo ventilatur, torpere facit.

Somnus etiam corpus exsiccat, et extenuat, atque inter vacuantia praesidia numeratur, qui nimitum corpore seu medicamentis, seu inedia, seu balneo, seu exercitiis inanito initur. Nativus n. calor per somnum ad interiora revocatus, si cibum, que concoquat, non inveniat, utilem partium corporis solidarum humiditatem absumit, atque ita corpus exsiccat atque extenuat. Hinc Galenus 13. method. med. c. 15. otiosis non statim a balneo sed interposito somno cibum exhibere praecipit, de quo etiam 6. de tuend. sanit. cap. 7. et de somno post inedia Hippocrates 2, de victus rationes Somni, inquit, jejunum attenuant et refrigerant, humidum, quod inest, evacuantes. Qui v. longiores sunt, pluscalefaciunt, carnem colliquant, et corpus diffundendo resolvunt atque imbecille reddunt. Saturam a. calefacientes humectant, et alimentum in universum corpus diffundunt. De somno v. post exercitium, ibid. scribit: A matutinis deambulationib. somnus omnium maxime siccat.



page 864, image: s0864

CAPUT VII. De Balneis.

DE balneis seorsim hoc capite agere libet, quod eorum non minor, quam aeris ambientis, corpora alterandi vis sit, hominesque iis non raro uti soleant. Romano populo adeo frequens fuit balneorum usus, ut Imperatorum etiam curam praecipuam ad se traxerint; sumtusque in balnea maximos Romani impenderunt. Plus autem artificii est in balneo, quam in aere. Aere enim fere, qualis nobis offertur, uti oportet: aquae autem qualitates artificio temperare licet; et prout varie temperantur, ita variam corpora nostra alterandi vim habent. Vis humectandi quidem est in omnibus aquae dulcis balneo: sed in calefaciendo et refrigerando non eadem ubique facultas. Temperatum aquae dulcis balneum [note: Calidi balnei facultas. ] poros cutis aperit, sese per eos insinuat, partesque emollit ac rarefacit, et si quid excrementi in ambitu corporis fuerit, illud discurit, squaloremque et siccitatem partium emendat: unde lassitudinem tollere, membraque ex labore defatigata reficere valet. Et cum membra humectare, ac humores fundere soleat, ejus usu partes turgere incipiunt. Verum si diutius continuetur, illud, quod liquatum quasi et fusum est, iterum discutit, unde partes rursum corrugantur, et proinde si quis diutius tali balneo utatur, virium dissolutionem sentiet; et tandem quoque in animi deliquium incidet, et quidem id multo magis sentietur a calidioris aquae balneo. Talium enim aquarum balnea minus humectant, sed plus calefaciunt.

[note: Tepidum balneum. ] Tepida autem si sit aqua, jam versus frigus vergit, corpusque nonnihil refrigerat; neque eam, quam temperatae aquae balneum, partes rarefaciendi et excrementa discutiendi vim [note: Frigidum] habet. Frigida vero aqua partes quidem, quas attingit, refrigerat; ex accidenti tamen, poris conclusis, atque intro repulso et coacto calore, calefacit. Vnde si ex dissipatione calor nativus periclitatur, frigida tempestive adhibita eum recolligendi et conservandi non parvam vim habet, totumque corpus, et inprimis carnosam musculorum substantiam firmat.

[note: Balnea quibus noxia. ] Notandum autem, quod balnea non raro, atque inprimis insuetos, saepe graviter laedunt; ut et plethoricos, et qui crudis humoribus referti sunt. Sunt et iis noxia, qui catarrhis obnoxii sunt, et inflammationibus aut erysipelate corripiuntur.

Porro balneis frequentius Romani utebantur, et saepe eodem die bis lavabant: unde et in balneis construendis et apparnadis majorem adhibebant [note: Balneorum partes. ] laborem et diligentiam. Erant autem, ut ex Galeno, 10. meth. med. cap. 10. patet, partes balneorum quatuor. Primo ingredientes balneum versabantur in aere calido; postea in aquam calidam descendebant:


page 865, image: s0865

mox ab hac egressi in frigidam, postremo sudorem detergebant. Prima enim et ultima pars aerem calidum continebat: secunda et tertia aquam; illa quidem calidam, haec frigidam. Hae quatuor partes tribus locis seu domiciliis concludebantur. Prima domus seu primus locus erat [gap: Greek word(s)] , in quo exsuebantur loturi, aeremque continebat hic locus tepidum. Hinc vestibus nudati ingrediebantur in locum secundum, qui jam erat calidior, aeremque solum ex igne subjecto calefactum continebat, Laconicumque appellabatur. In quo si aliquid etiam humiditatis expetebant, ex aqua calida e solio effusa, ut loca omnia praeterflueret, id assequebantur. Hac in balnei parte totum corpus calefiebat aere calido, non solum per inspirationem attracto, sed et per poros corporis sese insinuante; humores fundebantur, cutis rarefiebat, et excrementa, si quae circa eam erant, discutiebantur, sudoresque excitabantur. In tertia domo seu loco reliqua omnia peragebantur. Nam in ea et calidâ et frigidâ utebantur; et tandem sudores abstergebantur, nisi forsan in reditu ad secundum locum id factum.

[note: Vnctiones in balneis. ] Adhibebant quoque unctiones et ante, et post balnea, ut passim ex Galeno patet. De unctione ante balneum agit, 2. de simpl. med. fac. cap. 24. in quo finem et modum ejus unctionis monstrat. Nam cum docuisset, oleum viscositate sua meatus infarcire, et prohibere effluxum intus vaporosi caloris, corpotisque exsiccationem, addit: has itaque vires ejus cum homines omnes experientia compertas habeant, quos largius sudare volunt, sive a balneo, sive balnei expertes, iis non protinus ab initio oleum admovent: verum in iis, qui morbo laborarunt, ubi sudare inceperint, tum excalfactum perfundunt. In iis vero, qui etiamnum laborant, ubi abunde jam satis sudarint. Porro in sanis sinis siquidem ex longo itinere, aut exercitatione, aliove quovis pacto corpus ipsis exhaustum est, iis inungi et ante sudorem permittunt. Verum quibus cruditas est, aut qui corpus plenum habent, quod [gap: Greek word(s)] vocant, his neque in balneo inungi cocedunt. De inunctione vero post balneum scribit, 7. meth. med. cap. 6. ungendum oleo post lavacrum est, ne videlicet, quod intumuit, corpus plus justo digeratur; sed obstruantur exigua cutis spiracula.

CAPUT. VIII. De Excretis ac Retentis. et Venere.

[note: Medicina appositio et ablatio. ] NOn sine caussa Hippocrates, de flatib. dixit: Medicinam esse appositionem et ablationem; appositionem scilicet eorum, quae desunt; ablationem vero eorum, quae excedunt. Cum enim indies aliquid de corporis nostri substantia absumatur, cibo et potu opus est. Quia vero ea, quae eduntur et bibuntur, talia plane non sunt, quale id, quod absumitur:


page 866, image: s0866

coctione cibus et potus elaboranda, atque in utilia corpori alimenta conventenda sunt. Tota autem in alimenta verti nequeunt. Quapropter utilia ab inutilibus separanda; utilia retineri, excrementa excerni debent. Quod si fiat, et, quae retineri debent, retinentur; quae excerni, excernuntur: in naturali ac sano statu facile corpus conservantur. Si vero, quae in corpore retineri debent, excernantur; aut si, quae excerni clitatur. Quapropter Medicus quoque [gap: Greek word(s)] , excretorum et retentorum (ita enim haec doctrina commodius, quam, ut nonnulli appellant, de repletione et inanitione, nominatur) rationem habere debet.

Ut autem coctiones in corpore plures sunt, prima scilicet, quae fit in ventriculo; altera, quae sit in epate; et tertia, quae in singulis membris perficitur: ita et plura generantur excrementa, feces alvi, urina, bilis melancholia, fuliginosa excrementa, sordesque cuti adhaerescentes, et saepe sudores, quae in publicis coctionibus generantur: et praeter haec alia quaedam, quae in privatis conctionibus proveniunt, ut quae ex cerebro per palatum et nares nonnunquam ejiciuntur. haec igitur si recte excernantur, non parum ad sanitatem conservandam id facit: si vero vel retineantur, vel intempestive ejiciantur, non parum eam immutant.

Excrementa quidem alivi, nisi debito [note: Alvi excrementa. ] tempore evacuentur, coctionem impediunt, dum, ex iis vapores putridi ad ventriculum vicinasque partes exhalant. Caput quoque debile inprimis laedunt, et reliquis partibus molestiam creant: flatus inde excitantur, doloresque colici et aliae mala oriuntur. Cita nimis alvi dejectio etsi saepe commodi loco potius, quam incommodi habenda, dum natura, ubi levior aliqua in ventriculo facta est humorum corruptio, mox sese exonerat, aut ex reliquo etiam corpore natura fortior vitiosos humores per alvum sponte expellit, et multorum morborum caussas non raro avertit: tamen si frequentius aut diutius tale quid accidat, (Nam ubi, Naturâ recte agente, alvus sponte laxior est, non diu durat illa evacuatio, sed Natura onere libenata, mox a motu illo desistit) corpus necessario alimento defraudatur et contabescere incipit, vires dejiciuntur, et non raro intestina inde debilitantur atque abraduntur. Unde lienteria, dysenteria, tenesmus atque, alia mala proveniunt.

[note: Vrinae. ] Eodem modo si urina debito tempore excernatur, corpori id utile et commodum est; si vero citius justo excernatur, atque inprimis si diutius retineatur: non parum damni affert. Non enim solum vesicam partesque vicinas gravat, sed saepe vesicam adeo replet et distendit, ut postea contrahi atque urina expelli non possit; unde interdum vesicae inflammatio


page 867, image: s0867

sequitur: imo mortis caussam hac ratione quibusdam fuisse, ex intempestivo pudore in conviviis, urinae suppressionem diuturniorem, experientia docuit. Quod si renes serosam humiditatem ad se non traxerint, permista cum sanguine manet, et in totum corpus distribuitur, unde cachexiae et hydropi caussa suppeditatur.

Eadem ratio est reliquorum excrementorum. Haec enim communis Naturae lex est: Excrementa esse ejicienda, ut alimentum corpori ex omni parte purum suppeditetur. Quod si fiat, nutritio quoque recte fit, corpusque vegetum, bene coloratum, et omnino sanum evadit. Si vero eadem detineantur: alimentum inquinatur, tandemque morbi excrementis suppressis cognati succrescere solent.

[note: Venus. ] Denique hoc loco non praetereunda videtur Venus, in qua seminis fit excretio. Etsi enim semen excrementum proprie non sit: tamen suo modo ad excreta et retenta referri potest, utpote, quod a corpore deciditur et emittitur. Oriuntur autem ex seminre in tempestiva retentione quaedam commoda et incommoda; et propterea veneris, dum de tuenda sanitate agitur, quaedam facienda mentio. Eam tamen hîc solum venerem intelligimus, quae ad generis humani, legitimo et divinis legibus concesso modo, propagationem tendit. Neque enim conservandae sanitatis gratia illegitima venere aut libidine opus est, sed simul uterque finis coire et conjungi potest, ut scilicet et liberis opera detur, et sanitatis corporis habeatur ratio: Nihilque sanitatis conservandae gratia tentare opus, quod legibus divinis sit contrarium: Creatorque homini tantum et hac in re indulsit, quantum ad omnia, quae sanitati obesse possunt, evitanda est necessarium. Cum enim semen intempestive retentum corporis totius gravitatem et torporem inducat, et si corrumpatur, gravissima accidentia, qualia hystericis foeminis evenire solent, excitet, tempestiva et legitima venere omnia ista evitare licet. Venus autem nimia calorem nativum dissipat, corpus universum refrigerat et debilitat, cruditates cumulat, nervos laedit, arthritidem generat, paralysin sensuumque et mentis debilitatem inducit.



page 868, image: s0868

LIBRI IV. PARS II. De Methodo Tuendae Sanitatis. CAPUT I. De iis, quae omnibus ad sanitatem tuendam observanda sunt.

MAteria quasi sanitatis tuendae hactenus enumeratae fuit, methodus jam ac ratio tradenda, monstrandumque, quomodo aere, cibo, potu, motu, quiete, caeterisque istis utendum, ut sanitas sarta tecta coservetur, morbique praecaveantur. Qua in re duo praestanda videntur, primo ut communia, quae omnibus observanda sunt, praecepta tradantur: deinde ut, quae peculiariter secundum aetates, sexum et temperamenta observanda sunt, moneatur. Communia autem illa praecepta pauciora sunt: cum, ut Hippocrates, de salubri diaeta, scribit, ut sani sint homines, oporteat et ad aetatem, et ad tempus anni, et ad corporum species ac habitus, diaetas constituere. Ideoque pauca quaedam in genere trademus: si quae alia adhuc tradenda sunt, quae huc spectare videntur, illa in diaeta hominis temperati jam adulti constituenda explicabuntur. Ut enim in aliis Medicinae partibus, ita et hîc homo temperatus quasi regula constituitur, ipsique diaeta conveniens praescribitur. Ita enim rectius postea, quâ ratione, qui ab illa temperata constitutione deflectunt, regendi sint, perspici potest.

Communissima autem hic indicatio est, id quod secundum naturam est, esse conservandum. Cum autem constitutio secundum naturam seu sanitas duplex sit, una exquisita, altera, quae ab hac deflectit, quaeque neutra constitutio appellatur, ut supra lib. 1. cap. 3. dictum: exquisita similibus exacte conservanda, studendumque, ut nihil contrarii extrinsecus adveniat, quo corpus naturali statu immutari possit. Quod vero exacte sanum non est corpus, aliqua immutatione indiget; ea tamen parva esse, et paulatim ac moderate contrariis fieri debet: si tamen genus vitae et negotia, quibus homo occupatur, id permittat.

[note: Communis sanitatis tuenda lex. ] Hac in re autem communissima atque omnibus servanda lex est: mediocritatem semper esse tutissimam: et illud Hippocratis, 2, aph. 52. [gap: Greek word(s)] omne nimium Naturae inimicum. Licet enim intemperati


page 869, image: s0869

per contrariam intemperiem ad statum naturalem reducantur: mediocritas tame nulli nocet; quod vero nimium est, pluribus noxium. Quibus addi potest et illud, 2. aph. 50. Consueta longo tempore etsi deteriora sint, insuetis minus molesta sunt. Ad quae quasi communia principia rerum non naturalium dictarum, usum moderari, atque in genere diaetam omnibus convenientem praescribere licet. [note: Sanitus quid inditit. ] Cum autem et sanitas, et sanitatis caussa, et sanitatis accidentia peculiares indicationes suppeditent, quaedam de his in genere dicenda. Sanitate ipsam primo quod attinet, cum illa in temperie totius corporis et singularum partium similarium, earumque ineffa bili proprietate et ocultis qualitatibus, in organicarum conformatione justa, et utraruque unitate consistat: sanitas ipsa indicat, ut totius corporis et singularum partiu temperies, naturalis compositio et unitas conservetur. Ideoque corpus temperatum, quia est calidum et humidum, in illo statu conservandum: minus tamen malus est excessus modicus humiditatis quam siccitatis, sicut etiam minus malus ex his mediocris caliditatis quam frigiditatis. In aetate tamen senili aliqua humectatione opus est; cum senectus veluti morbus siccus sit in homine temperato.

Si vero corpus ab optimo statu recedat, tempries calida indicat calidum, ut in eodem statu permaneat; frigida vero ut perfectior fiat. Eadem ratio est omnium partium: epar indicat calidum et humidum; [note: Occulta proprietate agentia qualia eligenda. ] cerebrum frigidum et humidum, si recte valeat. Occulta proprietas indicat occulta proprietate juvantia. Qua in re tamen, ut infra etiam lib. 5. part. 1. cap. 4. dicetur, periculosus et perniciosus a multis committitur error, qui appropriata illa, ut vocant, seu occultâ proprietate et vi juvantia medicamenta sine discrimine exhibent, primasque qualitates nullo modo attendunt. Conservari enim non solum debet occulta proprietas medicamentis occultâ proprietate et totâ substantiâ, ut loquuntur agentibus, verum etiam temperies conservari debet. Itaque cum medicamenta illa occultâ proprietate agentia alia sint temperantia, alia primarum qualitatum excessum manifestum habeant: temperata illa semper usurpari possunt; his vero semper sine discrimine uti non licet. Cephalica equidem pleraque calida sunt et siccant, et ad ipsius morbos, qui plerumque solent cerebro obtingere, frigidos et humidos, atque ubi nullus adest morbus calidus, conveniunt. In phrenitide vero noxia et lethalia sunt. Ita hyssopus, prassium pectoralia sunt: sed in sputo sanguinis noxia. In genere etiam omnes partes principales inprimis vitales astringentia quaedam, ne tonus et robur membri exsolvatur, requirunt.

Compositio et unitas, cum etiam sint servanda, vitanda praecipua ea quae ipsam possint offendere.

Praeter haec omnia tamen ad sanitatem


page 870, image: s0870

partium conservanda necessarium est, ut ipsa partium substantia conservetur. Cum enim illa in continuo effluvio sit atque aliquid continuo dissipetur: refectio et ejus, quod continue effluit instauratio per alimenta necessaria est.

Eâdem ratione caussae sanitatis modo plane similia, modo paulum contraria postulant. Ideoque Medicus det operam, ne quid extrinsecus accidat, quod substantiam, quantitate, qualitate et motum naturalem spirituum, humorum et excrementorum immutare possit. Id quod praestabit, si rectum usum eorum, quae corpori necessaria accidunt, instituet, aeris puta, cibi et potus, motus et quietis, somni et vigiliarum, inanitionis et repletionis, animique pathematum.

[note: Aer ad sanitatem tuendam commodus. ] Aerem primo quod attinet, etsi intemperatis aer qualitati excedenti contrarius conveniens sit: tamen temperatis temperatus optimus est, nullique constitutioni corporis noxius. Unde omnibus animalibus aura verna gratissima est, hoc est, temperata; et ab Hippocrate, 3. aph. 9. saluberrima dicitur: etsi secundum aetates aliis aliud anni tempus commodius sit; de quo Hippocrates 3. aph. 18. et Galenus in comm. Omnes quoque quantum fieri potest, aerem purum, nullis inquinamentis infectu, nulloque modo corruptum, ut ad sanitatem conservandam aptissimum, eligere debent. Aer vero impurus, et qui vitiosis halitibus inquinatus, ac corruptis vaporibus quoquo modo infectus est, nulli commodus est, sed omnibus, quantum possibile, vitandus. Inprimis si aliquo in loco aer perpetuo impurus est, vaporibusque et exhalationibus pravis scater, nemo, qui sanitate integram conservare vult, sedem in eo figat. Quod ipsum monet Columella, l. 1. de re rust. c. 3. ubi Porcii Catonis sentetiâ in emendo inspiciedoque agro duo praecipue esse consideranda scribit; salubritatem coeli, et ubertatem loci: neque sanum facere debere sumtus in cultura sterilis loci monet; nec rursus pestileti, quamvis feracissimo et pingui agro dominu ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed etiam vitam colonorum esse dubiam, vel potius mortem quaestu certionem.

[note: Aer quomodo temperandus. ] In primis autem qualitatibus excessus omnes etsi plane evitari non possint, sed necessario nobis ferendi sint: tamen aliquo modo etiam illi mutari ac corrigi possunt. Aerem nimis frigidum accenso foco alterare licet; in quem finem fornacu in nostris aliisque Septentrioni vicinis regionibus usus commodissimus est. Contra calidus nimis temperari potest aquâ gelidâ de vase in vas transfusâ, vel per pavimentu sparsâ, vel linteis aqua frigidâ madidis in cubili suspensis, stratis per aedes rosis, foliis vitis, salicis, floribus nymphaeae, aliisque refrigerantibus herbis. Humidus nimis, foco accenso, et suffitibus ex rebus calidis corrigi potest. Siccus aquarum irrigationibus, et herbis humectantibus sparsis emendatur. Imprimis vero ut spiritus conserventur,


page 871, image: s0871

cavendum ab aere impuro et venenato: qui si plane vitari non possit, emendetur gratis odoribus et aliis, quae de peste praecavenda proponisolent.

[note: Cibi et potus Qualitas. ] Secundo quantum ad Cibum et Potum, quamvis unus et idem cibus omnibus non comperat, et cuique suus exhibendus sit, ut postea dicetur: quaedam tamen omnibus, quibus sanitas sua curae est, necessario observanda sunt. Primo enim praevi succi cibi omnibus noxii, nullique uriles sunt. Ita et diuturnus usus ciborum crassorum, viscidorum, tenacium, srigidorum, durorum, praepinguium atque acrium omnibus vitandus. Ex talibus enim cibis, cum non recte concoquantur, neque bonum alimentum suppeditent, excrementitii humores in corpore cumulantur: unde varii morbi provenire solent. Et, ut Hippocrates, de prisca Medicina, scribit: Ex cibariis, quae in corpus ingesta homini noxia sunt, eorum quodque aut amarum est, aut salsum aut acidum, aut alio quodam modo intemperatum et vehemens. At edulia, quibus homines copiose et semper uti consuevere, hujus intemperati et excedentis succi minimum habere solent. Itaque cibus bonus pravo praeferendus. Delectationis tamen hîc aliqua habenda ratio, et memoriâ illud Hippocratis tenendum, 2. aphor. 38. Paulo pejor, sed suavior cibus et potus, meliori, at ingrato praeferendus. Cibos enim suaves ventriculus attrahit avide, recte complectitur, et feliciter coquit, ac si quid vitii habent, corrigit. Cibi insuaves etsi boni sunt, nauseam pariunt, neque vnetriculus eos recte complectitur et coquit, unde excrementa colliguntur. Postea consuetudo quoque attendenda, ut idem monet Hippocrates, 2. aph. 50. Consueta, inquit, longo tempore, etsi deteriora sint, insuetis minus molesta esse solent. Ac quod de cibo dictum, idem de potu quoque accipiendium.

[note: Quatitas. ] Deinde et hoc omnibus observandum, ut ea solum quantitate cibi assumantur, qua vires reficiantur, non opprimantur. Nam si justa quantitate cibus assumantur, calidum innatum conservatur, unde sanitas firma et constans, homoque ad omnes actiones expeditior evadit. Si autem ciborum copia calor obruatur, crudi humores cumulantur, et animi ac corporis actiones omnes fiunt languidiores, sanitasque inconstans et morbi frequenter oriuntur, et ut Hippocrates, 2. aph. 17. ait; Vbi praeter naturam cibus copiosus ingestus est, morbum inde creari indicat sanatio.

[note: Animi affectus. ] De Animi Affectibus hoc in genere praecipi potest, omnibus dandam esse operam, ut timorem, pavorem, itam, effusum gaudium, similesque vehementes affectus vitent, et contra moderatam laetitiam foveant.

[note: Excreta. ] Excrementorum, quoque expulsionis omnibus habenda ratio est, et ut sanitas conservetur, curandum, ut excrementa quotidie excernantur, neretenta calorem nativu opprimant, putredinem et humorum corruptionem inducant, alimentorumque destributionem remorentur. Danda


page 872, image: s0872

itaque opera, ut alvi feces quotidie bis vel semel certe dejiciantur. Nam non parum commodi affert sanitati, si alvus sit paulo laxior, multique morbi alvi laxioris beneficio praecaventur. Urina similiter, quoties excerni desiderat, expellenda. De reliquis in genere vix multa moneri possunt. Neque enim infantibus, juvenibus, viris, senibus eadem exercitiorum, somni vel reliquorum, quae recensuimus, ratio convenit. Hoc saltem adhuc subjiciendum videtur: cavendum esse de Celsi sententia, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur: nimirum neque purgantibus, neque aliis medicamentis, quae omnia a calore nostro non possunt superari, sed eum potius mutandi vim habent, temere utendum, corpusque iis, ubi opus non est, turbandum vel molestandum: sed praestat corpus moderate quotidie exercere, ne superflua colligautur; sed discutiantur. Et si quid morbi imminerere videtur, utile est illud consilium Hippocratis: Quete et ab stinentia multi morbi magni curantur.

De Indicatis vero, quae accidentia sanitatis et actiones partium suppeditant, quod addamus, nihil fere habemus. Cum enim illa a partium naturali constitutione seu sanitate dependeant, eâ servatâ, de quo antea dictu, et ipsa recte sese habebunt. Imprimis danda opera, ut calidum innatum omnium partium servetur, quod fit moderate calidis, modice adstringentibus, et iis, quae occultâ proprietate partis cujusque calidum innatum occultasque proprietates conservare valent.

CAPUT II. De Cura Foetus nondum editi, et Diaeta Praegnantium.

HIs itaque in genere praemissis; quae cuilibet sanitatis gradui diaetae ratio conveniat, in specie explicandum. cum enim, ut supra lib. 1. cap. 3. dictum, sanitatis quidam gradus sint, ita etiam methodi tuendae sanitatis plures partes sunt, nimirum [gap: Greek word(s)] seu optimi corporis status conservatrix; [gap: Greek word(s)] nomine generis ita dicta, quae sanitatem a perfectissima quidem declinantem, consuetis tamen actionibus sufficientem moderatur; [gap: Greek word(s)] , quae titubantem jam (neutralitate decidentiae appellant) ne in morbum labatur, praeservat; et [gap: Greek word(s)] , quae a morbo imbecilles redditos (neutros convalescentiae nominant) reficit: de quibus ordine dicendum:

Et primo quidem quod methodi tuendae sanitatis eam partem attinet, quae optimo corporis habitui moderando praeficitur, explicanda est ea secundum aetatum differentiam. Ubi tamen quaedam, quod antea etiam monui, inserentur, quae reliquis etjam sanitatis gradibus accommodari poterunt. Placet vero ab ipsis vitae primordiis exordiri, atque ad senectutem usque progredi.

[note: Seminis vitia in sobolem derivantur. ] Principio autem hoc notandum, totius sanitatis fundamenta in prima


page 873, image: s0873

conceptione quasi jaci, et futurae sanitatis, vel bonae vel malae principia a parentibus in foetum derivari. Neque enim ex podagrico, epileptico, leproso patre vel matre alia facile proles, quam podagrica, epileptica, leprosa generari potest. Quam ob rem, ut Fernelius, lib. 1. pathol. c. 11. scribit, si agricolae sementem facturi purum et foetum semen seligunt, experti frugem malam e marcido percipi: quanto diligentius id in procreandis liberis observandum.

Deinde ubi foetum in utero concepit mater, sedulam det operam, ne aliquid detrimenti foetui accidat, et si omnia ad exactam normam facere non potest, nihil tamen insigne committat, quod foetui noceat, sed curet, ut is salvus suo tempore in lucem edatur.

[note: Gravidis quae virnanda. ] Aerem, quantum fieri potest, eligat temperatum, atque inprimis foetidum vitet, sibisque a foetore candelaru exstinctarum, sulphure, castoreo, similibusque foetidis, ut et odore herbarum nimis fragrantium, quales sunt metha, pulegium, et similes, caveat. Cibos mali succi atque acres non edat; maxime allium: atque inprimis medicatos eos, qui urina movere, et nauseam ciere vel sternutationem excitare possunt, vitet. Aromata multa non usurpet: crocus tamen moderate usurpandus; et cina momum, inprimis sub finem gestationis, commode gravidarum cibis admiscetur. Si quid vero ciborum pravorum, quod in pica accidere solet, appetant gravidae, id non plane denegandum, sed aliquid de iis concedendum. Danda tamen opera, ne de iis, quae ipsis commoda non sunt, nec de quibuscunque aliis cibis, quorum copia non est, coram gravidis mentio fiat.

Quod si cibum aliquem expetat gravida, neque ejus particeps fieri possit, atque metuatur, ne aliquid foetui inde accidat: foeminae ad id praecavendum aliquid mellis cum nuce moschata exhibere solent. Alii in hunc finem commendant aquam e tenellis vitis foliis, mense Majo destillatam. Alii ex corti cibus citri, aurantiorum, et radice poeoniae vino malvatico madefactis, et per aliquod dies maceratis destillatum laudant.

[note: Foetum confortantia. ] Solent et alia quaedam medicamenta gravidis, ad foetus confortationem exhiberi, ut pulveres, rotulae, morsuli, vina medicata atque aquae destillatae, ex fragmentis lapidum pretiosorum, margatitis, coralliis, rasura eboris, corticibus citri, cinamomo, croco, ligno aloes, caryophyllis, pomis cydoniis, saccharo rosarum et similibus: vulgoque in officinis in hunc usum parata habentur destillata, nomine Balsami puerorum nota. Possuntque in eum usum trahi confectio de gemmis, diamargaritum calidum; nonnulli commendant amygdalas dulces cu malvatico saepe comestas.

[note: Abortum praecaventia. ] Prodest etiam vinum malvaticum cum pane ventri impositum. Quae omnia si forsan abortus immineat, etiam usurpari possunt: atque extra tum adhibere utile est unguentum Comitissae appellatum, atque alia, quae ad illum modum fieri posusnt. Inprimis autem vitent gravidae corporis


page 874, image: s0874

motus et labores vehementiores, et praecipue primis mensibus, ne abortus concitetur, foetusque excutiatur. Non minus cavendi vehementes animi affectus. Ex subitis enim pavoribus et consternationibus, similibusque affectibus non minus saepe abortus concitatur, quam ex lapsu; percussione aut alia violenta caussa. Otiosa tamen vita quoque non convenit, ob quam multa excrementa cumulantur, et calor nativus obruitur: et quidem in primis conceptionis mensibus rarius, sub finem vero et instante jam partu, paulo frequentius et curiosius sese movere atque exercere foemina debet.

[note: An vena aperienda praegnantibus. ] Si purgatione vel venae sectione opus esse videatur, sequendum praeceptum Hippocratis, 5. aph. 29. Praegnantes, inquit, purgabis, si materia turgeat, quadrimestres, et usque ad septimum mensem; sed parcius. Minore vero et grandiore conceptu cautius religiosiusque agendum. Imo post quintum mensem venaesectio plerumque prohibetur. Verum ea in re peculiaris naturaru proprietas observanda. Experientia enim docuit, quasdam foeminas adeo sanguine abundare, ut nisi mox secundo mense sanguis mittatur, abortiant, et foetus immaturos, vel mortuos edant: refertque Marcellus Donatus, de hist, med. mirab. lib. 4. c. 16. se duas curasse mulieres praegnantes, in quarum altera abundantiâ sanguinis quatuor suffocati fuerant foetus, mense octavo; in altera vero duo, mense sexto. Cum enim iis mense quinto sanguinem copiose eduxisset, posthac non semel, sed aliquoties foetus salvos ediderunt.

Ubi vero evacuatione opus, vel alvus non satis respondet, vix utendum glandibus et clysteribus, inprimis acrioribus, quae abortum conciliare, et uterum vicinum molestare possunt. Medicamenta potius usurpentur lenia, manna scilicet in jure pulli dissoluta et recte colata: neque inconveniens est rhabarbarum cum passulis drachmae dimidiae vel scrupulorum duorum pondere assumtum.

CAPUT III. De Infantium Diaeta, et usque ad annum vigesimum primum.

EDito in lucem infanti, antequam mammis admoveatur, aliquid mellis puri exhibendum. Nonnulli corallia praeparata cum saccharo: alii saccharum penidium cum oleo amygdal. dulcium: alii aliquid de pomo asso cum saccharo exhibent, quo feces et superfluitates per alvum educantur atque abstergantur, et tum alia, tum illud infantibus familiarissimum malum epilepsia praecaveatur. Videtur tamen ipsa natura hac in re infantium saluti satis consuluisse: Nam cum lac, quod primis diebus sugendum suppeditatur infanti, serosius sit, est alimentum quasi medicamentosum, quod excrementa e primis viis abstergit, infantesque leniter purgat.

[note: An infans lact e materno vel alieno alendus] Deinde lacte et quidem materno


page 875, image: s0875

rectissime primo alitur. Neque caussa ulla evidens urget, ut a communi, quam in omni disciplinarum genere docti viri huc usque secuti sunt, sententia recedamus, et alienum lac materno praeferamus. Quo enim, quaeso, lacte comodius aletur infans, quam eo, quod ex eodem sanguine, ex quo infans in utero formatus et nutritus est, generatur? Neque n. idem est, sive matris, sive alterius nutricis lacte alatur infans, modo lacte alatur. Nam licet et nutricis lac non minus lac sit, quâm matris: non minor tamen inter hoc et illud est differentia, quam est constitutionis ac temperamenti matris et nutricis. Quapropter cum in educatione hominis, in qua multo major, quam in aliorum animalium, quae saltem ob victum vel alios usus educantur, educatione sit cura adhibenda: non saltem id alimentum est eligendum, quod in universum generi humano convenit: sed id, quod cuivis individuo, et privatae cujusque constituitioni est convenientissimu. Nullius autem nutricis lac cum infanctis temperamento tantam potest habere convenientiam, quam maternum, quod ex eodem, ut diximus, sanguine generatur, ex quo antea in utero foetus formatus et nutritus est.

Neque solum corporis constitutioni nativae servandae lac maternum magis convenit, sed et ob animi mores est commodius. Cum enim parentes pii et probi liberos suos non solum faice et forma corporis, sed et ingenio ac moribus sibi similes fieri cupiant: id felicius consequentur, si matres suo lacte eos alant, quam si nutricibus lactandos committant. Nam licet lac inprimis nutritioni inserviat, non animali facultati: tamen si qualis sanguis, talis spiritus, et rursus animi actiones spirituum naturam imitantur; ut tum ex aliis, tum ex varia actionum animalium, ob spirituum vitia, laesione id apud Medicos notissimum est: si alieno lacte nutriatur infans, nutricis potius mores, quam matris imbibit. Ut non sine caussa Poetae homini fero et immiti illud objecisse videantur; [gap: Greek word(s)] , Leaenae ubera suxit: et; Hircanae admorunt ubera Tigres. Neque de nihilo est, quod caussam, cur Nohilium et splendidioris fortunae hominum liberi saepe degenerent, nonnulli ex parte (nam solum nutrimentum hujus rei caussam esse nemo, opinor, affirmat) nutricibus imputant. Nam bona, honesta et pia nutrix rara avis in terris, sed plerumque meretrices sunt nutrices, bibulae, rixosae, lascivae, et quae multo minus, quam honestae matronae, dum lactant, a venere sibi temperare possunt. Atque cum sint mercenariae, ob mercedem saltem alunt infantes, et non tanta cura animi ac corporis motus, cibum, ac potum, atque alia, quae infanti obesse possunt, quam matres, quibus salus liberorum vero cordi est, vitant: Ac si a matribus de suo officio et infantis salute moneantur, etiam monendo plerumque deteriores evandunt. Quae nutricum negligentia, improbitas, atque amor


page 876, image: s0876

erga infantes, quos alunt, minus sincerus, adeo nota sunt, ut Graecis occasionem proverbii suppeditaverint, quod exstat apud Aristophanem in Militibus: [gap: Greek word(s)] , quemadmodum nutrices pascis male. Qua de caussa Conditor sapientissimus non solummodo pauperculis ob extremam necessitatem, sed et lautioris fortunae foeminis aeque mammas dedit, ut, quae concipere, foetumque edere non alio modo, quam pauperes, solent, editum suis uberibus alere possint. Quod ubi delicatulae, ubi nulla urget necessitas, nescio, quibus de caussis, subterfugiunt, a communi quasi Naturae lege recedunt, atque eo efficiuut, ut postea experiantur, liberorum, suorum, quos ipsae non aluerunt, amorem erga nutrices, quam erga sese esse impensiorem.

Quae tamen omnia de matre sana, neque vitiosis moribus praedita accipienda sunt. Nam si mater sit debilis nimis, aut aliquo morbo detineatur, corpusque [gap: Greek word(s)] habeat, quid faciendum sit, cuivis liquet. Neque obscurum est, si mater veneri dedita, aut insigniter male morata sit, confultius esse, nutricem, si haberi potest, commodiorem adhibere, atque ita cavere, ne vitia illa in infantem deriventur: sicut aliâs solemus corpora intemperata victui contraria assuefacere. Unde Hippocratem, lib. de aliment. scripsisse putamus: [gap: Greek word(s)] , lac alienum probum, lac proprium noxium: lac alienum noxium, lac proprium utile est. Quod etiam de primis diebus, ubi mater adhuc est debilior, atque aliqua humorum adest turbatio, atque lac est impurius et aquosius, facile concedimus, neque refragamur, ut per aliquot dies honestae alicujus foeminae vel nutricis vicaria opera adhibeatur. Neque paucorum dierum spatio insignis aliqua mutatio in corpore infantis metuenda, Saepe matres, Dei beneficio, sat vegetae sunt, ut maturius lac bonu praebore possint. Et cum possint, omnino facere debent, neque has molestias detrectare, quae inter illas, dum gravidae sunt, et quas partus ac toto eeducationis tempore sustinent, fortasse sunt minimae, et a matre, quae non est [gap: Greek word(s)] , facile tolerantur. Alendus autem infans lacte ad biennium, [note: Quamdiu lacte alendus infant. ] vel certe ad menses octodecim; ad cibos tamen alios fensim assuefacere infantem, etiam dum lac adhuc praebetur, non est inutile: modo ii tales sint, qui facile concoqui possint. Nostros infantes pulmentis ex farina et lacto ali notissimum est. Quia autem, ut vulgo parantur, plerumque viscida sunt, obstructionumque et multorum saepe morborum caussam praebent: plurimi non sine ratione monent, vitandam, quantum fieri potest, visciditatem, ideoque commodiorem infantibus cibum parari ex medulla panis cum jusculo gallinae alteriusve carnis, ovis sorbilibus, aut certe farina nonnihil in furno prius exsiccata, ut humiditas illa superflua absumatur.



page 877, image: s0877

[note: Qui victus primo triennio conveniat. ] Deinde paulatim magis magisque solidioribus cibis assuescat infans. Hoc tamen studiose observandum, ut victus ratio toto primo triennio sit humidior, Hippocr. 1. aphor. 16. ac temperamento aetatis conveniat, humidumque ac calorem nativum conservet et augeat, ac omnino corpus ad servandam per universam vitam sanitatem aptissimum reddat. Cibis itaque bonis alatur; ventriculus tamen eorum copia non gravetur, balneis frequentius utatur, corpusque crebro mundetur. Sub septennii tamen primum finem rarior incipiat esse balnei usus. Non enim corpus amplius ita humectari desiderat. Ubi lavandus est puer, non id mox a cibo et potu fiat. Si tamen famem tolerare nolit (cum ea aetas famis sit impatientissima) panis aliquid ad fallendam famem praebeatur, sed non bibat. Potu enim dilutus cibus facilius per balneum crudus e ventriculo in reliquum corpus rapitur, [note: Vino pueri abstineant. ] quam cibus sine potu sumtus. Vinum infantes et pueri non bibant, de quo Plato, 2. de Legib. ita scribit. Itaque lege sancimus, ut puer usque ad annum duodevigesimum vini usum prorsus ignoret, docentes, non oportere ignem in corpus atque animam suggerere, antequam viri effecti laborem subire incipiant. Furiosum namque habitum juventutis cavere oportet.

Quo magis roboratur puer, et aetate crescit, eo magis non solum animus (de quo praecipere alterius loci est) sed etiam corpus exercendum. Cavendum tamen, ne exercitia sint immoderata, ne vel membrum aliquod distorqueatur, vel corpus motu nimio intempestive siccitatem et duritiem aliquam contrahat, quae augmentum corporis impediat. Somnus quo magis aetas crescit, ita instituendus, ut sensim aliquid de somno detrahatur, vigiliisque tempus detur longius. Qui enim somno nimis indulgent, segnes ac torpidi redduntur.

[note: Secundi et tertii septenarii diaeta. ] Secundo et tertio septennio cibi adhuc solidiores praebendi. Videndum tamen, ne nimia siccandi vi humidum, cujus conservandi maximam curam habere debemus, intempestive exsiccetur. Qua de caussa minor aliquando, quam vires tolerare possint, corporis exercitatio esse debet. Et tertio quidem septennio victus ratio cuique vitae generi conveniens inchoanda est, corpusque hac aetate iis laboribus ac diaetae, quae toto vitae curriculo servanda erit, assuefacienda. Alia vitae ratio sit studiosi, aut sedentarium aliquod opus facturi: alia militis, aut artem, quae cum magno labore conjuncta sit, exercitaturi. Etenim horum jam tertio septennio plenior victus esse debet, iisque cibis, qui etiam in non magna quantitate magnam alendi vim habent, assuefaciendi, corpusque majoribus laboribus et exercitiis firmandum, ut postea ad quodcunque laborum genus, et quascunque aeris constitutiones ferendas aptum sit: illis vero minor exercitatio convevit, victusque minus plenus, minusque crassus.



page 878, image: s0878

Atque ex istorum genere ij inprimis, [note: Studiosorum diaeta. ] qui ad literas animum applicant, studiisque liberalibus dediti sunt, hac aetate spirituum animalium curam habere debent, atque sedulo eniti, ut ij copiosi, puri, et nitidi gonerentur; quo in omnibus cogitationibus, meditationibus, atque animalis facultatis actionibus expeditiores sint. Id autem assequentur, si quantum fieri potest, versentur in aere subtili, puro, claro ac limpido. Deinde si utantur victu tenuiore, cibisque non crassis, non viscidis, nec qui multa excrementa gignunt, sed sanguini puro ac laudato materiam praebent. Ex puro enim et bono sanguine, puroque ac subtili aere, puri ac subtiles spiritus generantur. Praeterea etiam danda opera, ut omnia corporis excrementa justo tempore evacuentur; cum inprimis studiosorum intersit, corpus excrementis, a quibus mentis actiones turbari solent, esse vacuum. Atque inprimis cavendum, ne intempestivis studiis cruditates cumulentur, corpusque fragile ac [gap: Greek word(s)] reddatur, sed ita animus excolendus, ut et corpus salvum, sartum tectumque conservetur, animaeque commodum domicilium praebere possit, cujus structura ubi perit, totus ille animi thesaurus periclitatur. Sed haec cum et sequenti aetati communia sint, de iis postea plura dicetur. Veneris ad hunc aetatis terminum usque nullus usus concedendus. Nam calorem nativum intempestive dissipat, corpus enervat, frigefacit atque exsiccat, et justum augmentum impedit, ac praeterea voluptatis illecebris mentem distrahit, ejusque actiones hebetat, et vitia in omnem reliquam aetatem transfundit.

CAPUT IV. De Diaeta Mediae AEtatis.

[note: Diaeta mediae aetatis. ] QUae tertium septennium sequitur aetas, per quatuor succedentes septenarios, quartum scilicet, quintum, sextum et septimum, ab anno vigesimo primo ad quinquagesimum, eam pro medio habemus. Et proinde de hominis, qui et ratione aetatis, et temperamenti naturalis, medium quasi obtinet, diaeta jam dicendum. Nam quatuor horum septenniorum fere una victus ratio est; nisi quod quarti septenarii pars dimidia prior, sicut et septimi dimidia posterior, plus cum ejus, quam attingit, aetatis victu, quam aetas, quae vere media est, convenit. Atque in hac aetate in cibo, potu, laboribus atque aliis maximi errores committi solent, et plurimi sibi crapula et laboribus immodicis, animique affectibus nimiis, et similibus mortem accelerant, vel certe molestam et difficilem senectutem accersunt. Errata enim hujus aetatis senectus postea luit. Id ne fiat, diligens diaetae ratio habenda.

[note: Cibi et potus ratio. ] Primo cibum et potum quod attinet, (nam de aere, praeter ea, quae hactenus


page 879, image: s0879

dicta sunt, multum amplius dici non potest) in cibo attendenda qualitas, quantitas, tempus sumendi, modusque et similes circumstantiae. Quae ciborum sit differentia, et quas habeant facultates ac qualitates, parte [note: Cibi qui eligendi. ] priore monstratum est. Ex iis igitur, quantum fieri potest, ii eligendi sunt, qui maxime sunt temperati, nostraeque naturae familiarissimi. Inter quos facile primum locum obtinet panis bene coctus: huic succedunt, nobisque satis familiare alimentum praebent carnes animalium, et quae ab animalibus petuntur naturae nostrae convenientia, de quibus supra dictum. Mox sequuntur pisces, et hinc reliqua. E quibus semper temperati, et naturae nostrae maxime convenientes cibi eligendi. Pravi vero succi, ut ante etiam monuimus, quantum possibile, vitandi. Docuit id Galenus, 2. de alim. fac. cap 6. Illud, inquit, perpetuo memoria teneto, quod etiam si quis eorum quidvis, quae aliis concoctu sunt difficilia, coxerit, succus tamen, qui ex eo in corpus distribuitur, eandem retinet naturam. Nam fieri non potest, ut succus, qui ex pepone distribuitur, crassus ac terreus fiat, etiamsi is coctus plane fuerit; quemadmodum nec qui ex lente, aut bubula carne distribuitur, evadat unquam aquosus et humidus, aut quem consistentia tenuem appellant. Id autem plurimum habet momenti, non modo ad sanitatis custodiam, sed et ad morbi declinationem. Et mox. Ob eam igitur caussam omnibus pravi succi eduliis censeo abstinendum; etiamsi ea quibusdam coctu sint facilia. Nobis enim non advertentibus pravus succus ex ipsis post longum tenipus in venis colligitur, qui postea exiguam ad putredinem occasionem nactus febres malignas accendit.

Qui tamen a temperato recedunt cibi, aliis facilius, aliis non ita facile nocent, inprimis ob consuetudinem, cum, ut supra dictum ex Hippocrate, 2. aph. 50. consueta longo tempore insuetis minus molesta esse soleant, etsi deteriora sint.

[note: Non omnibus iidem cibi aeque commodi. ] Itaque in universum observandum, in cibo eligendo unam et eandem cibi ac victus rationem omnibus praescribi non posse. Et quamvis cibus, quatenus cibus, nullum excessum habere debeat: tamen cum et cibi plane temperati pauciores sint, et corpora varia, qualitates quoque et conditiones ciborum, pro variâ corporum naturâ, aliisque circumstantiis, variae esse possunt. Nam a ventriculo ac epate robusto cibi, qui a debilioribus male, bene coquuntur; confirmatusque calor ventriculi et epatis, visque in eo quaedam quasi ignea, exercitio in primis parata, omnia concoquit, et a cibis durioribus, et coctu difficilioribus parum offenditur; quibus si alius non assuetus per triduum utatur, facile aegrotare incipiet. Unde Celsus monet, homini sano, et qui bene valet, nullum cibi genus, quo populus utitur, fugiendum esse. Quod iis inprimis observandum, qui vitam variam necessario agunt. Hi enim si uni ciborum generi saltem assuescant,


page 880, image: s0880

facilius postea offenduntur, ubi aliqua mutatio facienda est.

[note: An cibus simplex, an varius melior. ] Porro hic et illud explicandum; An commodius sit simplici; an vero vario cibo simul uti. Plerique statuunt, victum simplicissimum esse optimum, et vix aliud magis ad morborum generationem facere, quam varietatem ciborum in una mensa. Nam diversorum ciborum diversa natura est, quorum alii citius, alii tardius concoquuntur, et dum hi concoquuntur, illi corrumpuntur: unde varietas ciborum multa mala, quae cruditates, vitiatamque coctionem, et humorum corruptionem sequi solent, inducit. Deinde cum varietas delectationem aliquam conjunctam habeat, ad repletionem et plus, quam par est, sumendum eâ hominem invitari quidam censent. Nonnulli tamen ciborum varietatem non plane rejiciendam esse putant. Nam cum cibus simplex facile satietatem et nauseam pariat, varietas vero delectet; quod autem cum voluptate sumitur, rectius comprehendatur et coquatur a ventriculo: varietas non videtur esse incommoda. Deinde et magna partium in corpore datur varietas, quibus varietas ciborum conveniens et utilis esse videtur.

Verum utrumque locum habere potest. Nam dum varietas ciborum noxia, et multorum morborum caussa esse dicitur, de ea ciborum varietate id accipiendum, cum simul cibi diversae substantiae, diversarumque facultatum offeruntur, quorum alii sunt crassi, alii tenues; alii faciles, alii difficiles coctu; alii calidi, alii frigidi; ut si quis simul carnes, pisces, lac atque alia ingerat. Ex tali enim ciborum varietate et coctionis difficultas, et ciborum corruptio, ut dictum, ortum habet; et proinde quilibet sanitatis studiosus talem ciborum varietatem caveat. At si cibi facultate et qualitatibus non multum discrepent, ut ad eorum coctionem idem fere calor et tempus idem sit necessarium: nihil prohibet talium ciborum plures una mensa sumere. Unde non veterum athletarum more pane seorsim, et carne seorsim vescimur; sed panem omnibus cibis admiscemus, et praeter panem cibos, inter quos non magna est disparitas, non incommode conjungimus. Nam talis ciborum convenientia pro quadam simplicitate habenda est. Atque haec ciborum varietas majore cum delectatione sumitur; inprimis si codimenta quoque talium ciborum naturae respondentia et covenientia accedant. Cavendum tamen, ne copia peccetur: id vero, si fiat, potius hominum imprudentiae, qui facile voluptati succumbunt, quam cibi naturae adscribendum est.

[note: Cibi quantitas. ] Secundo ciborum quantitatis maxima habenda est ratio. Et, ut ante dictum, cibi ea quantitas sumenda, quae vires instauret, non gravet. Quam, ut Hippocrates, de prisc. Medic. scribit, neque pondere, neque numero metiri licet, sed certitudinem


page 881, image: s0881

exactam aliam non reperies, quam corporis sensum. Et quidem post cibum coctum non difficile fuerit conjicere, an justus in cibi et potus quantitate modus servatus fuerit. Nam si sex vel septem a cibo horis ventriculus vacuus reperiatur, famesque sentiatur, et neque ructus, neque odor, neque gravitas aliqua adsit; si somnus non sit turbulentus, nec infestent vigiliae, si Sole orto caput non sit grave; nec homo somnolentus, sed ad omnia negotia promtus et expeditus, nullusque praeterea peregrinus sapor in ore percipiatur: justam fuisse cibi quantitatem indicio est.

[note: Unde justa cibi quantitas aestimanda. ] Verum unde justa cibi quantitas, dum is adhuc assumitur, aestimanda sit, non ita planum est. Alii tantum cibi assumendum esse existimant, quantum fami explendae sufficiat. Alii putant, ex illo Hippocratis, 6. epid. comm. 4. tex. 22. [gap: Greek word(s)] , sanitatis studium est, non satiari cibis, et impigrum esse ad labores, cum reliquiis famis surgendum esse â mensa, ut habet Avicennas, 3. primi, doctr. 2. c. 7. Verum haec in genere ita definiri non possunt, sed in victus quantitate metienda ad tria inprimis respiciendum, primo ad alimenti naturam, deinde ad naturam corporis vitaeque genus ac labores, tertio ad tempus anni coelique constitutionem. Primo est magna ciborum varietas, cibique difficiles coctu majore copia ingesti plus nocent, quam cibi facilioris coctionis. Postea minus incommodi affert, si cibus solum copia peccat, quam si praeterea malam qualitatem conjuncta habeat. Nam si cibus et malam aliquam qualitatem habet, et majore copia ingeritur, vix fieri potest, quin noceat. Non parva tamen hîc ratio est habenda suavitatis. Nam cum cibum suavem, palatoque gratum, ventriculus avide arripiat, amplectatur et coquat: etiam major ejus copia facilius concoquitur, quam alterius ingrati longe minor.

Deinde naturae corporis vitaeque generis et exercitiorum habenda est ratio. Ventriculus frigidior plus fere appetit, quam potest concoquere; ideô qui talem nacti sunt, fere minus, quam appetunt, assumant, et cum reliquiis famis a mesa surgant. At qui calidiorem habent ventriculum, cum fere minus appetant, quâm possint concoquere, non nisi abunde sedata fame, et ut Poeta loquitur, postquam epulis exemta fames, a mensa surgant. Nisi enim hoc fiat, calorque plus absumat, quam cibo instauratur, corporis moles imminuetur atque attenuabitur. Qui vero temperatum habent ventriculum, cum non plus appetant, quam possint concoquere, appetitum mensuram quantitatis cibi constituant, et quidem cibum, antequam fames advenit, non assumant; ubi autem adest, tantum capiant, quantum appetit. Neque enim plus appetit, quam concoquere possit. Semper tamen commodius est, ut calor paululum cibi quantitatem


page 882, image: s0882

excedat, quam ut cibis quantitate calorem superantibus cruditates cumulentur; et semper [gap: Greek word(s)] tuta est, atque utile est, ut homo quidem famem expleat, non tamen exsaturetur, sed cesset, antequam ullus gravati ventriculi sensus oboriatur.

Tandem non eadem cibi quantitas iis, qui in otio vivunt, et qui laboribus exercentur, convenit. Nam qui in otio vivunt, minus digerunt; plus, qui laboribus exercentur. Itaque iis, qui literis dediti sunt, omnibus que, qui non multum exercentur, minor cibi quantitas, quam appetitus postulat, convenit: iis vero, qui validius exercentur, cibi quantitas ea, quam fames postulat, sumenda.

De anni tempore scribit Hippocrates, 1. aphor. 15. Ventres hyeme et vere naturâ calidissimi, et somni longissimi. Per ea igitur tempora plus cibi dare oportet; siquidem plus caloris habent: quo fit, ut copiosiore alimento indigeant. De quo et 3. de diaeta agit, docetque, hyeme esse plus edendum, bibendum autem parcius; contrarium faciendum aestate.

Quapropter cui sanitas sua curae est, diligenter videat, quae cibi quantitas sibi conveniat, ne immodica copia calorem nativum obruat, et intemperantia ac crapula morbos sibi accers. t. Nam, ut ait Hippocrates, 2. aph. 17. Ubi praeter naturam cibus copiosior ingestus est, morbos inde creari indicat sanatio. Et quilibet illud Hippocratis, cujus antea facta est mentio, perpetuo animo infixum habeat: [gap: Greek word(s)] : sanitatis siudium est, non satiari cibis, et impigrum esse ad labores.

[note: Error in cibi copia quomodo corrigendus. ] Quod si quis vel more pravo, vel ciborum illectamentis hîc quid peccarit: id postea corrigendum inedia, aut victu parciore, somno, quiete, vomitu. Hinc recte Celsus monet, lib. 1. cap. 2. Qui bene concoxit, mane tuto surget: qui minus, quiescere debet, neque se labori aut exercitationi credere. Hinc quoque utile est iis, qui plusculum interdum ingerunt, semel in septimana coenam omittere, aut plane parcissime coenare. Ita enim cruditates collectae absumuntur, et plurimorum morborum occasio praeciditur. Sicut et illud commodum est, si quis cruditates praeter solitum sentiat, ut iterum parum boni cibi assumat. Natura enim novi alimenti, et quidem boni atque utilis, adventu quasi ad coctionem invitatur, ut illud, quod vincere non potuit, iterum aggrediatur et feliciter perficiat.

[note: Tempus cibi sumendi. An semel vel saepius in die comedendum. ] Tempus quoque in cibo capiendo observandum est. Ubi primo quaeritur; An sanitati utilius sit semel, an saepius de die comedere; cum etiam hîc quaedam diversitas occurrere possit. Vel enim saepe et multum, vel saepe et parum, vel multum et raro comedi potest. Saepe et multum comedere, qui athletarum victus fuit, nec corpori, nec menti commodum est. Reliquos modos quod attinet, praestat pluries, quam semel comedere. Nam ita nec una


page 883, image: s0883

vice cibi plus ingeretur, ventriculusque gravabitur, nec corpus contabescet. An autem bis vel pluries cibus sumendus sit, et quando, de eo in genere hoc moneri potest; tantum tempus inter priorem et novum cibum intercedere debere, ut prior cibus plane coqui et in corpus distribui possit, famesque, optimum ciborum condimentum, iterum adsit. Dum enim fames nondum advenit, indicio est, cibum adhuc in ventre contineri, aut in venis. Non tamen mox, quamprimum famis aliqua indicia adsunt, cibus sumendus; neque contra fames diu toleranda. Utrumque enim noxium est. Et quidem sub primum famis sensum mox cibum sumere, cruditates parit. Ventriculi enim orificium, propter exquisitam sentiendi vim, facile afficitur, sensusque ejus excitatur, etiam dum adhuc aliquid alimenti, quod nondum distributum, et partibus appositum est, reliquum est. Famem autem diutius tolerare, ventriculum pravis replet humoribus.

[note: Quoties de die edendum. ] Quoties autem edendum sit, si quaeratur, saluberrimum est, ut homo mediae aetatis, bene temperatus, et qui sui juris est, bis de die cibum capiat. Ita enim omnia, quae et ex famis diuturniore tolerantia, et crebra cibi ingestione, damna advenire solent, praecaveri possunt. Neque bis de die saturum fieri ullo modo noxium: modo tantum cibi assumatur, qui ventriculum non gravet. In caeteris condonandum est aliquid aetati, temperamento, vitae generi, consuetudini et similibus. Pueri quidem saepius comedere solent. Plurimo enim indigent alimento. Multum tamen simul conficere non possunt. Senes etiam extremi, qui et ipsi vires languidas habent, et copiosum cibum non ferunt, partito cibo saepius reficiendi sunt. Senes vero medii maxime omnium ferunt inedia. Mediae itaque aetatis homines cum medio modo inter hos sese habeant, si bis quotidie cibum sumant, et famem explere, et vires reficere satis possunt. Ratione temperamenti non minor est diversitas. Temperati, de quibus praecipue hîc nobis sermo, medio modo sese habent. Qui temperie sunt calidiore, inediam non tolerant: sed facile ex ea in animi deliquium incidunt. Saepius igitur alendi sunt: praecipue ii, quibus bilis in ventriculum effundi solet. Frigidi vero temperamenti famem diutius sustinent. Humidis quoque, ut est apud Hippocratem, 7. aph. 59. fames ferenda est. Nam fames siccat corpora. Graciles item, et qui corpus perspirationi et dissolutioni aptum, porosque amplos habent, saepius alendi sunt: pingues autem, et qui poros angustos habent, rarius. Praeter haec ad exercitia et labores, vitaeque genus respiciendum. Illis, qui laboribus paucis, vel mediocribus occupatur, satis est quotidie bis cibum capere: qui vero laboribus frequentioribus et majoribus exercentur, etiam jentaculum et merendam sumere


page 884, image: s0884

possunt; quod nisi faciant, vires laboribus tolerandis non diu sufficient. Consuetudo inprimis hîc magni momenti est. Nam, ut ait Hippocrates, 2. de rat. vict. in ac. tex. 22. tum iis, qui bis de die comedunt, tum iis, qui semel, noxas et infirmitates pariunt repentinae mutationes: eosque qui prandere non consueverunt, et prandent, statim infirmos reddunt, toto item corpore graves et imbecillos, et desides. Quod si supercoenaverint, acidum ructant; alios alvi laevitas exercet. Nempe ventriculus praeter consuetudinem gravatur, supersiccescere consuetus, non bis tumescere, neque bis cibos concoquere. Deinde, ut ibidem habet, aph. 24. qui bis de die cibum capere consueverunt, ii, nisi pransi fuerint, imbecilles fiunt et infirmi, ac [gap: Greek word(s)] patiuntur. Nempe his viscera pendere videntur, calidum mingunt, stercusque exuritur: sunt quibus os amarescit, oculi cavantur, et tempora saliunt, partesque extremae frigescunt. Plurimi quoque, ut aphor. seq. docet, qui pransi non sunt, coenare nequeunt: qui si coenaverint, gravitate ventris afficiuntur, atque difficilius cibum coquunt; quam si pransi fuissent.

[note: Qua hora comedendum. ] Porro cum homini mediae aetatis, temperatoque, nisi forsan laborandi necessitas aliud ipsum facere cogat, commodissimum sit, bis in die cibum sumere: jam videndum, quibus diei horis cibus sumendus sit. Cum autem dies naturalis 24. horas contineat, non inconveniens videri posset; tempus hoc in duo aequalia spatia dividere, ut inter coenan; et prandium horae 12. intercedant. Verum cum aliarum terum quoque, quae ad diaetam pertinent, habenda sit ratio: communis quasi omnium consensus obtinuit, ut tempus inter prandium et coena sit brevius, quam quod inter coenam et prandium intercedit. Cum enim somnus homini ad vires recolligendas, et spiritus diurnis laboribus dissipatos atque absumtos instaurandos concessus sit: atque eo tempore, facultate animali quiescente, vitalis ac naturalis vigeant, et ad absolvendam coctionem, cruditatesque omnes absumendas plurimum possint: somno omnino aliquid dandum est. Verum cum mox a cibo sumto, ut postea dicetur, somno non sit indulgendum: neque matutinae actiones statim cibo sumto turbandae: illud, quod coenam et prandium intercedit, tempus necessario longius est, quam quod est inter prandium et coenam.

[note: An prandium vel coena largior esse debeat? ] An vero prandium vel coena largior esse debeat, varie inter autores disceptatur. Alii enim censent, coenam prandio debere esse copiosiorem, his de caussis: quod coenam quies et somnus sequitur, calorque ac spiritus intro revocatur, sacultatisque animalis actionibus cessantibus naturalis maxime viget, et propterea coctionem felicius perficit. Deinde intervallum inter coenam et prandium longe majus est, quam quod inter prandium et coenam intercedit. Unde et Hippocr. 1. aphor. 15. quod hyeme ac vere plus cibi dandum sit, hanc caussam reddit, quod somni tum sint longissimi.


page 885, image: s0885

Atque ita calor post coenam non solum efficacior; sed et diuturniore tempore agens, ad plusculum etiam cibi conficiendum sufficit. Plus vero in prandio, quam in coena, cibi capere non parum videtur incommodi habere. Nam si cibus in prandio paulo copiosior capiatur, ut brevi illo inter prandium et coenam intervallo non plane coqui possit, atque in coena novus ingeratur cibus: cruditates cumulari, et sanitati male consuli quivis facile intelligit. Si vero quis saltem tantum cibi assumendum in prandio putet, quantum usque ad coenae tempus plane concoqui et distribui possit, ita ut nihil, coenâ ingruente, cruditatis amplius supersit; atque is postea coenam prandio parciorem exhibeat, n pericula atque incommoda non minora hominem praecipitabit. Nam cum cibi quantitas minor in coena, quam in prandio, sumatur: caussae vero, quae cibum concoquere debet, sit longe majus robur, tempusque ad operandum longius: aliter fieri non potest, quam ut cibus ille paucior assumtus brevi tempore coquatur, atque in substantiam corporis mutetur. Quo tempore elapso cum non parum adhuc spatii ad prandium usque supersit, ne calor otiosus sit: in corporis totius humores aget, et membrorum solidorum nutrimentum absumet, corpus exsiccabit atque extenuabit.

Quae rationes cum non infirmae videantur, eorum sententiam, qui coenam prandio largiorem exhibendam censent, satis probabilem reddunt. Atque antiquis ista ita evidentia visa sunt, ut non solum hac de re nullam controversiam moverint, sed et hanc diaetae rationem diligenter observarint, atque parcius et frugalius pransi fuerint, lautius vero coenaverint. Ne tamen illud, quod aliqua distinctione opus habere videtur, nimis generaliter et universim concludere videamur, quaedam de eo monenda sunt. Primo quidem, quando coenam prandio debere esse largiorem statuimus, id de homine sano et bene temperato, quique sui juris est, et non quid fiat, sed quid fieri debeat, quaerat, atque omnino quod optimum est, eligere velit, accipi volumus.

Deinde dum coena prandio plenior conceditur, id non ita intelligendu, quasi liceat in coena cibo et potu ventrem onerare: sed is Medicorum in hac quaestione decidenda sensus est: si cibus ille, qui homini sano in diem naturalem necessarius est, in duas partes dividatur, majorem partem in coena, minorem in prandio capiendam esse.

[note: Cibi alii commodius in prandio, alii in coena sumuntur. ] Praeterea et hoc hîc notandum, nos in hac quaestione de cibi quantitate loqui; alias enim concedimus, esse quosdam cibos, qui si naturam et qualitatem eorum spectes, commodius forsan in prandio, quam in coena sumuntur. Nam ut Cardanus, 1. de tuend. san. cap. 3. hac de re scribit, si quis de veneno sollicitus rutam edere velit, longe tutius et minore noxia id facit in prandio, quam in


page 886, image: s0886

coena. Ita si quis cepas vel vinum potens, vel alios cibos, e quibus vapores acres aut foetidi generantur, sumere velit, itidem commodius id in prandio faciet. Nam cum in die os pateat, calorque diei vapores magis discutiat, minus laedetur ex prandio, quam ex coena: cum post coenam, (verba Cardani sunt) tetri illi vapores, acres, torridi, amari, semiputridi, aut etiam putridi, maligni, venenosi, attracti a jecore, caputque petentes, remissi per asperam arteriamin pulmones noxam in his quatuor membris irreparabilem gignat. Sicut nec hoc negamus, eos, qui a sano statu deflectunt, caputque imbecillum habent, et catarrhis, vertigini, atque aliis capitis affectibus obnoxii sunt, parcius quam alios, quibus caput ita debile non est, coenare debere. Atque id omnibus etiam in senectute constitutis observandum censemus; cum experientia ipsa testetur, senes omnes largiori coena offendi, et si paulo liberalius coenent, male dormire. Consuetudinis tandem hic etiam habenda est ratio, et consuetudinem servare optimum: cum consueta longo tempore, ut Hippocrates, 2. aph. 50. habet, insuetis minus molesta esse soleant; nisi quis consuetudinem sensim ad meliorem mutare velit.

Nostros autem mores et consuetudinem si attendamus, homines satis large prandere videmus. Cum enim circa meridiem ad prandium accedunt, perfecta coctione, ac ventre vacuo, majore fame premuntur. Appetitui igitur satis facientes, neq expediendorum negotiorum et futurae coenae rationem habentes, pro ratione famis prandent liberalius. Quem cibum cum ob temporis brevitatem non possint exacte concoquere, in coena non ita magnam famem sentiunt: et propterea si valetudini suae consultum volunt, necessario parcius coenant: aut si non parce coenant, noctem inquietam habent, et cruditates mane sentiunt. Atque ita cum bis eodem die cibo repleri malum sit, hisce, quibus plerique vivunt, moribus, necessarium est, post prandium liberalius et lautius coenam parciorem sequi, et aliquid de cibo in coena detrahere.

[note: Contrariorum solutio] Hoc modo si haec sententia, et eorum, qui coenam prandio liberaliorem instituendam esse censent, opinio explicetur et limitetur, ad aliorum, qui contrarium sentiunt, rationes respondere non ita difficile est. Nam primo, quod Solis calore coctionem ventriculi adjuvari, atque ideo in prandio plus cibi sumendu censent: id facile concedi non potest. Neque enim externus, qui a Sole in aere excitatur, calor calorem innatum ventriculi auget; sed potiûs eum evocat ac distrahit. Deinde nec illud magni momenti est, quod dicunt, majorem die, quam nocte, fieri corporis per calorem Solarem, exercitia, labores, omnisque generis matus resolutionem, alimentique absumtionem, et proinde majore refectione opus esse. Licet enim illud verum sit: tamen hinc non recte concluditur,


page 887, image: s0887

cibi majorem copiam in prandio et inter exercitia sumendam esse; sed commodissime corpus diurnis laboribus absumtum reficitur, si in coena major cibi copia assumatur. Etenim noctu tantum alimenti conficitur, et relinquitur, quod etia in diem corpori et viribus conservandis sufficere possit. Suntque diversa haec diei naturalis tempora ad diversa opera destinata. Dies laboribus atque omnis generis exercitiis destinatus est, quibus etiam alimentum corporis absumitur, minusque propterea eo tempore concoquendis alimentis Natura vacare potest. Noctu vero [gap: Greek word(s)] et dissipatio minor est, et proinde coctioni, corporisque instaurationi id tempus debetur. Quam ob caussam etia olim plurimi semel de die, tantum in coena, cibum sumserunt; potestque in quibusdam alimentu ex cibo in coena confectum per totum diem ad corporis conservatione sufficere. Verum quia in plerisque metuendum, ne si per totum diem ad coenam usque nihil cibi sumatur, ventriculi et epatis venae alimento destitutae ex vicinis partibus aliquid ad se tapiant, et reliquas alimento suo privent, aut vitiosos humores ad se trahant, aut certe defectui alimenti in omnibus partibus nimis tarde subveniatur: haec omnia facile praecaventur, si in prandio aliquid cibi, quod ad famem usque ad coenam mulcendam sufficiat, assumatur.

[note: Ordo ciborum. ] Tandem de ordine ciborum varie inter medicos disputatur, dum alii strictum plane ordinem observari volunt, alii nihil referre putant, quo etiam ordine cibi ingerantur. De quo ut breviter dicamus, aliquid referre hunc vel illum cibu priore vel posteriore loco sumere, ipsa experientia quotidie monstrat, qua costat, et nauseam provocari, et alvum sisti vel citari hoc vel illo cibo prius vel posterius assumto; allium, cepas et raphanum minus vel magis olere, si hoc vel illo modo sumantur. Itaque primo loco sumenda sunt ea, quae alvum emolliunt, et lubrica reddunt, quaeque succi non adeo boni sunt, facilius coquuntur et descendunt e ventriculo, et facilius inventriculo corrumpuntur: his subjungantur ea, quae alvum sistere possunt, minus facile coquuntur, quaeque tardius descedunt, succique sunt melioris. Nisi enim hic ordo observetur, sed quae lubricitatem aliquam inducere possunt, ultimo loco assumatur: os ventriculi superius iis laxabitur, et nauseam inde contrahet, atque ad vomitu concitabitur. Iis vero, quae facilius coqui, et citius descendere solent, si exitus quasi ab aliis cibis praecludatur: praeter tempus in ventriculo commorabuntur, atque a calore, qui nunquam otiosus est, corrumpetur, vitiumque idem reliquis cibis omnibus communicabunt. Idque multo facilius ea, quae corruptioni aliis sunt obnoxia, succique non adeo sunt boni, facient. Si vero primo loco assumta fuerint, etsi forsan corrumpantur: tamen exitum facile invenient, neque alios cibos corrumpent. Licet autem plane negandum non sit, cibos


page 888, image: s0888

aliquo modo inter coquendum misceri: tamen ordinem assumtorum plane turbari credendum non est. Sed si quae lubrica magis, aut coctu facilia, aut corruptibilia, primo ingesta fuerint: ubi ea concocta fuerint, aut natura aliquem gravitatis sensum perceperit, aut corruptionis noxam praesenserit, ad expellendum sese accingit, atque ita priore loco ingesta prius facilius expellit.

[note: Potus quantitas. ] Post cibum est potus ratio consideranda. Quae autem sint potulentorum differentiae, supra dictum: ex quibus facile apparet, qui potus homini sanitatis studioso eligendi sint. Quantitatem quod attinet, ad necessitatem, non ad voluptatem aut ad intemperantiam bibendum, tantumque potus hauriendum, ne cibus in ventriculo natet. Nam sicut modicus vini, cerevisiae, et si quae alia his cognata sunt potuum genera, usus corpus humectat, spiritus fovet, vires roborat, coctionem distributionemque ciborum juvat, urinam provocat, corporis habitum calefacit, adversus senectutis frigiditatem et siccitatem est remedium, somnum conciliat, bilis acrimoniam frangit, mentem exhilarat, placidosque mores efficit: ita immoderatus ejus usus et ebrietas ipsissima valetudinis et hominis pestis est. Immoderato enim potu calor nativus obruitur, crudi ac pravi humores cumulantur, mens turbatur, et furor quasi gignitur. Hinc eos, qui ad perdenda vina, ut Plinius, lib. 4. hist. nat. cap. 23. ait, nati sunt, multa comitantur incommoda. Nam tum avidi matronam oculi licentur: tum animi secreta proferuntur: alii testamenta sua nuncupant: alii mortifera loquuntur: rediturasque per jugulum voces non continent; vinoque veritas jam attributa est. Interea et optime cedat, Solem orientem non vident, ac minus diu vivunt: hinc pallor et genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus, et quae sit poena praesens, furiales somni et inquies nocturna, praemiumque summum ebrietatis libido portentosa, ac jucundum nefas. Postero die ex ore halitus crudi, ac fere rerum omnium oblivio morsque memoriae.

[note: Tempus bibendi. ] Tempus bibendi commodissimum est inter edendum. Sic enim potus ad coctionem cibi, et rectam ejus distributionem facit. Jejuno vero stomacho, et post cibum bibere, commodum non est. Nam ventriculo vacuo si bibatur, caput nervique tentantur: si post cibum bibatur, coctio turbatur, et cruditates generantur. Interdum tamen ad deferendum alimentum post cibum bibere utile est. Sed hoc iis saltem convenit, quibus e ventriculo cibus non facile descendit. Neque tamen tum bibendum, nisi post integram et perfectam coctionem: aliâs enim cibus crudus in epar traheretur, et coctio turbaretur.

Vitandus quoque potus tempore somni. Inprimis vero post exercitia et balnea subitus frigidae potus valde incomodus est. Quod ipsum monet Celsus, lib. 1. cap. 3. dum ait: a labore sudanti adversissima frigidae potio: et Dioscor. lib. 6. cap. 33. dum inquit: aqua frigida abunde pota, aut meracum vinum


page 889, image: s0889

liberalius opotum, praesertim a balneo, aut cursu, aut vehemente exercitatione, strangulatus et dolores infert.

Commodius quoque est potum, qui cum cibo sumitur, partiri, quam semel atque affatim eum haurire. Ita enim rectius toti cibo potus permiscebitur, meliusque sitim sedabit. Si vero unâ vice magna potus quantitas ingeratur, fluctuationem in ventriculo parit, quae et retentioni et coctioni cibi plurimum obest.

[note: Animi affectus. ] Animi affectus quantas in corpore mutationes efficiant, supra dictu. Quapropter merito omnes operam dare debent, ut timorem, iram, effusum gaudium, reliquosque affectus vehementiores omnes vitent, et contra moderatam laetitiam foveant. Idque ut facilius praestare possint, animum bonis moribus instruent, ut ubi affectus vehementiores ingruere animadvertunt, eorum impetum ratione ac prudentia tempestive moderari possint.

[note: Corporis motus. ] Motus corporis atque exereitia omnibus omnia non conveniunt. Gracilibus enim corporibus moderatior; robustioribus major motus convenientior. Sanis tamen omnibus satis facit ad sanitatem tuendam deambulatio, frictio, et his cognata exercitia. Sufficiunt enim ad calorem augendum, spiritus movendos, atque excrementa expellenda. Majora vero quae sunt, corpus exhauriunt, et statum ejus aliquo modo turbant. Consuetudinis tamen et hic habenda ratio, juxta illud Hippocratis, 2. aph. 49. Quotidianis laboribus assueti, etsi sint invalidi et senes, insuetis, quamvis robustis et juvenibus, facilius assueta ferunt exercitia. Respiciendum et ad tempus in motu. Nam aestate levior et brevior exercitatio, eaque in umbra instituenda: hyeme vero major et diuturnior. Modus quoque certus in exercitiis corporis servetur, et eo usque saltem corpus exerceatur, donec color in corpore floridus appareat, corpusque aliquomodo intumescere, et sudor manare incipiat. Hae enim notae si adsint, jam ab exercitio desistendum. Nam immodicus motus spiritus dissipat, vires dejicit, corpusque languidum reddit; interdum et spiritus inflammat ac incendit, praesertim in naturis calidioribus.

Suo etiam tempore motus instituatur, nimirum ubi jam in ventriculo et epate cibus atque alimenta concocta sunt: quod et Hippocrates, 6. epid. s. 4. aph. ult. suadet, dum ait: [gap: Greek word(s)] , labores cibum praecedant. Nam ita motus excrementa illa, quae in meatibus angustis haerent, expellit. Si vero, antequam cibi cocti sint, motus atque exercitia instituantur, coctio turbatur, et alimentum nondum recte elaboratum in diversas corporis partes rapitur, atque ita humoris crudi copia in venis aggregatur, variisque morbis occasio praebetur. Levis tamen motus sumtum cibum excipiat, ut in fundum ventriculi, ubi coctio potissimum celebratur, promtius descendat. Ut vero commodissime corporis exercitia inchoantur,


page 890, image: s0890

ubi cibi jam exquisite concocti sunt: ita non nimis diu post cibum, et ubi jam omne ex cibo priore confectum alimentum absumtum est, jamque fames urget, corpus exercendum: id quod monet Hippocrates, 2. aph. 16. [gap: Greek word(s)] , fame urgente non est laborandum. Atque ita tempus exercitiis commodum unica hac lege definiri potest: Ubi fames est, vel ubi cibi adhuc crudi sunt in corpore, non laborandum. Quapropter commodissimum exercitiis tempus est matutinum, ubi ventriculus vacuus est, excretis prius alvi et vesicae excrementis. Idem tempus studiis, et laboriosae illi animi contentioni maxime aptum; unde et vulgo Aurora Musis amica dicitur. Nam tum calor est vegetior, neque in ciborum coctione occupatur, spiritusque jam liberius ad cerebru avocari possunt, qui et in somno restituti sunt copiosiores. Si vero mox a cibo studiorum ineatur ratio, spiritus et calor a ventriculo avocatur, caputque vaporibus repletur; unde cruditas, capitis gravitas et alia mala oriuntur. Habenda etiam ratio loci in exercitiis. Exercitium sub Sole corpus plurimum calefacit, humores fundit et movet, atque his, qui caput debile aut plenum habent, summe est noxium. In umbra vero facta exercitatio omnis tutior est. Quies non minus, quam motus necessaria est. Haec enim est lassitudinis refugium et remedium, et vires lapsas reparat. Quapropter rectissime omnia in corpore sese habent, ubi alternis vicibus quies et motus sese excipiunt.

[note: Somnus. ] Somno et vigiliis etiam suum tempus tribuendum. Aptissimum autem somni tempus nocturnum est. Nam Deus opt. Max. ipse nocturnam hanc quietem homini indulsit, et ob tenebras atque alta silentia, noctisque frigiditatem somno est accommodatissimum hoc tempus. Itaque exercitia cibum praecedant, sequatur somnus. Non tamen moxa cibo dormiendum, sed una atque altera hora a coena; alias caput vaporibus multis repletur. Diurnus autem somnus sanis valde incommodus est. Nam cerebrum vaporibus, qui vigiliâ commodius absumi possunt, replet; unde catarrhi, dolores capitis, aliique morbi plurimi a capitis repletione pendentes proveniunt. Si tamen accidat, ut quis labore debilitatus sit, ac lassitudinis sensum contraxerit, aut noctem insomnem et inquietam egerit, aliquandiu somno de die indulgere licet.

Spatium deinde somni justum sit. Nam ut est apud Hippocr. 2. aph. 3. Somnus et vigiliae si modum excesserint, malum: dormiendum autem eousque, donec cibus in ventriculo et epate sit concoctus, spiritusque absumti instaurati. Verum pro caloris innati copia aut inopia spatium hoc in omnibus aequale non est. Brevius quam sex horarum temporis spatium ad somnum vix sufficit: ultra autem novem horas somnus non extendendus: maxima ex parte spatium horarum septem sufficit, ut is medius quasi dormiendi terminus sit.



page 891, image: s0891

[note: In somno studiosis quae observanda. ] Verum hoc loco praecipue observandum, eos inprimis, qui literis incumbunt, maxime delinquere, si post coenam diu vigilent, et contra post ortum Solis dormiant. Ordinem enim sic Naturae pervertunt: cum dies vigiliis, non somno tributus sit. Nam cum Sol ad nostrum hemisphaerium accedit, vel super eo versatur, corporis meatus suis radiis aperit, atque humores et spiritus a centro ad circumferentiam evocat, atque ita ad vigilias et actiones invitat. Cum vero recedit, corporis meatus clauduntur, humoresque et spiritus intro revocantur, et sic ad quietem homo invitatur. Qui igitur mane, quando Sol et mundus hominem excitant, et ad labores invitant, dormit; ad multam vero noctem, cum dormire Natura et quiescere jubet, vigilat: is ordinem et in Universo, et in seipso invertit, et corpus ac spiritus contrariis motibus labefactat, dum quando Natura omnia intro movet ad quietem, ipse contra omnia ad externa revocat. Praeterea coctionem hoc modo valde laedit. Nam ab aere diurno calidiore, et laboribus ac vigiliis, spiritus dissipati sunt, ut nova eorum generatio et instauratio requiratur, quam, qui in multam noctem vigilant, impediunt, praecipue si studiis incumbant, adeo, ut neque coctioni in ventriculo, neque meditationibus sufficere possint: sed caput saltem vaporibus replent, et spiritus a coctione in ventriculo avocant; unde cruditates multae cumulantur. Quare recte scribit Marsil. Ficinus, de studios. san. tuend. c. 7. Eos, qui nocte contra naturam pro die, atque e converso die pro nocte utuntur, tanquam noctuae, et in hoc vel invitos noctuas imitari, ut quemadmodum illis sub Solis lucem caligant oculi, ita his mentis acies sub veritatis splendorem caliget.

[note: Decubitus forma. ] Est et decubitus quaedam forma servanda, nimirum cruribus et brachiis modice contractis, capite nonnihil elevato, et corpore reliquo, quantu fieri potest, mollissime posito, super alterum latus decumbendu est. Supinus n. decubitus valde nocet, et fluxionum atque multorum morborum caussa est. Et primo quidem in latere dextro cubadum est, ut coctio ventriculi a calore epatis adjuvetur. Non dormiendum est sub dio, nec sub radiis Lunae, clausisque fenestris aer nocturnus arcendus est, cubiculumque omni foetore atque immudicie carere debet: lectus sit mollis, et ad aeris frigiditatem arcedam quovis tempore accommodatus. Materiam quod attinet, non omnibus nationibus eadem in usu est. Fiunt lecti vel culcitrae e gossypio, lana, plumis. Utatur quisque ea, cui magis assuevit. Nam paru caute et sine ulla ratione, ac contra experientia hac de re scribit Rodericus Fonseca, de tuend. sanit. cap. 18. Caute observandum, inquit, ne dormiamus in culcitris plumeis, ut in Germania fit. Nam iste decubitus calculos renum gignit, calore extraneu concitat, et ad tabem praeparat. Quot enim millia hominum in Germania


page 892, image: s0892

per omnem vitam in talibus culcitris dormierunt, neque unquam quid tale passi sunt? Hoc tamen hîc monendum, eos parum caute facere, qui decubituri caput vel panneis, vel pelliceis, vel plumeis tegumentis involvunt, quibus prohibitâ transpitatione fluxiones et catarrhos sibi attrahunt.

[note: Vigilia. ] Porro ubi per somnum coctio jam absoluta est, et spiritus ac vires refectae, mane surgere decet, atque ad expedienda negotia redire, non in multam lucem stertere, et majorem vitae partem somno perdere. Imitandaque hae in re Demosthenis industria, qui opificum sedulitatem et matutinos labores seu praeveniebat, seu imitabatur. Tamdiu enim vere vivimus, quamdiu vigilamus. Sint tamen vigiliae et ipsae moderatae. Nam nimiae calorem nativum absumunt, et spiritus dissipant, corpus exsiccant, cruditates pariunt, sensus obtundunt, et omnes in corpore actiones laedunt. De quo Hippocr. 2. aph. 3. somnus et vigiliae si modum excesserint, malum.

[note: Balnea. ] Balneorum ad sanitatem tuendam non levis est utilitas. Aquae enim dulcis calidae balneum tollit lassitudinem, pectoris et dorsi dolores mulcet, articulos emollis, capitis gravitatem ex biliosis humoribus profectam amovet, melancholicos juvat, plenitudinem imminuit, flatus discutit, corpus calefacit et humectat, siccitatemque illam fatalem remoratur. Recte tamen balneorum ratio instituenda est. Nam saepe gravissimi balneorum usu errores committi solent. Si enim balnea vel nimis calida sint, vel diutina, calorem dissipant, et latentem in corpore cacochymiam commovendi vim habent. Neque etiam sunt ineunda balnea, antequam cibus in ventriculo sit concoctus: ne crudi humores in universum corpus rapiantur. In balneo vero ab omni cibo et potu abstinendum. Ante fatigationem quoque egrediendum, et caput ac totum corpus siccandum, atque â frigore defendendum, nec prius cibus capiendus, aut bibendum, quam caliditas illa balnei exspirarit. Lotiones capitis etsi a nonullis plane rejiciantur: tamen inutiles non sunt. Aperiunt enim poros cutis, ut fumi, qui oppletis illis exiguis meatibus detinebantur, exhalare possint. Non tamen adhibeantur, cum vel catarrhus, vel dolor capitis urget, sed differantur eousque, donec remiserint. Lotio autem haec fiat vel mane, vel hora ante coenam, et a lotione caput exacte linteis tepidis exsiccetur. Lotio denique pedum et ipsa no tantum ad sordes abluendas convenit, sed et ad humores a capite avertendos.

[note: Excreta et retenta. ] Tandem ad sanitatem conservandam utile est, ut excrementa, quae quotidie cumulari solent, quotidie excernantur. Itaque danda est opera, ut mox a somno feces alvi dejiciantur, ne diurnis laboribus exsiccatae [note: Alvus qua ratione laxanda. ] obstructiones alvi pariant. Si non satis respondeat alvus, humectada est uvis passis, prima mensa aut paulo ante cibum sumtis, jure galli,


page 893, image: s0893

decocto cauliu, borraginis, buglossi, malvae, brancae ursinae, prunis sex aut septem in jure senae decoctis, et semi hora ante cibum sumtis. Ita et secundae et tertiae coctionis excrementa ejicienda sunt. Et quia tertiae coctionis excrementa omnia a natura fere non expelluntur, quotidiano exercitio expellenda sunt. Propterea singulis diebus mane post somnum omnia sensuum instrumenta mundanda sunt. Caput pectendum, os aqua eluendum, dentes et lingua mundanda, aures, nares et palatum expurgandum, oculi faciesque tota aqua frigida abluenda, corpusque, inprimis brachia et crura fricanda.

Quia vero facile fieri potest, ut in rerum harum usu aliquid peccetur, id in genere hîc notandum, dandam esse operam, ut si quod erratum, commissum fuit, mox postero die contrario suo emendetur. Exempli gratia, si corpus ex aere calido nimis incaluit, videndum, ut contraria qualitate naturali statui restituatur. Si exercitia motusque corporis; si cibus, potus, somnus et vigilia, ac reliqua modum excesserint, atque aliqua in corpore mutatio inde imminere videatur; contraria caussa omnis illa inaequalitas mox tollenda.

CAPUT V. De Diaeta Senum.

QUanquam autem omni cura et diligentia corpus regatur: tandem tamen necessario ad interitum vergit, et nobis fere non attendentibus senectus obrepit. Hujus aetatis diaeta quae moderatur Medicinae pars [gap: Greek word(s)] nominatur; et ipsa valde necessaria. Nam cum hujus aetatis calor sit debilior, viresque et totius corporis robur jam attenuatum: si quae in praecedentibus aetatibus errata commissa sunt, in ea facile sese detegunt; et si quae in ea committantur, non diu latent, et neglecta [note: Senectutis initium et partes. ] indies majora fiunt. Quare haec aetas diligentem diaetae rationem requirit. Incipit autem haec aetas post septimum septenarium, anno nimirum quinquagesimo; et dividitur in tres partes. Prima appellatur cruda senectus, quae ab initio octavi septenarii ad partem aliquam noni extenditur; estque haec aetas laboribus obeundis nondum plane inepta. Deinde sunt medii senes, et qui proprie [gap: Greek word(s)] nomine appellantur, â noni septenarii reliquo ad decimum exactum. Tandem decrepiti senes sunt.

[note: Diaeta senibus qualis conveniat. ] Quia vero in senectute corpus indies magis exsiccatur, et calor nativus absumi soletrin genere omnibus senibus danda est opera, ut siccitas praecaveatur, et calor, quantum fieri potest, conservetur: unde tota senum diaeta ad calidum et humidum declinare debet. Aer itaque huic aetati convenit calidior et humidior; et nisi per se talis sit, quaerendus et conciliandus est, quibus fieri potest, modis; autumno, et hyeme inprimis, quae maxime infesta senibus est. Etsi


page 894, image: s0894

enim hyems humidior sit: tamen vehementissime a frigore calori nostro inimicissimo laeduntur senes. Unde Hippocrates, 3. aph. 18. scripsit: AEstate et autumno usque ad aliquam partem optime valent senes.

Alimentum et ipsum calidum sit [note: Alimentum senum. ] et humidum, boni succi, facilisque concoctionis; cujus generis est panis bene fermentatus et bene coctus, pinguia juscula, caro pullorum, gallinarum, caponum, vitulina, hoedina, ova, et similia, quae facile in corporis nostri substantiam mutantur, corporique bonum et copiosum alimentum praebent, atque in ventriculo non facile corrumpuntur. Plurimi inter haec mel etiam, ut senibus commodissimum, commendant, ut quod et calefaciat, et ad absumendam in senibus pituitam inprimis utile sit. Cibi vero crassi, duri, glutinosi, qui caput tentant, in ventre acescunt, ac facile corrumpuntur, cujuscunque sint generis, vitentur. Aut si quid ex talium usu noxae contractum sit, corrigenda ea usu diatrionpiper. diacalaminth. et similibus. Atque hae cibi qualitates procedente aetate semper curiosius observandae sunt, vitandique magis magisque cibi crassi, viscidi et difficilis coctionis, tandemque fere solis jusculis et sorbitionibus senes alendi sunt: cum calor indies magis marcescat, dentesque ad cibos solidiores masticandos deficiant. Non autem solum cibi boni alimenti senibus offerri debent, sed et de ejus quantitate consueta aliquid detrahendum, partitusque cibus saepius exhibendus est. Nam calor senum debilis est, ac vis coquendi imbecillis; et ut Hippocrates, 1. aph. 14. scribit, In senibus calidi inest parum, et propterea paucu fomentis egent; siquidem multis exstinguitur. Itaque non solum bis de die cibandi, sed ter, cibusque, qui ipsis exhibetur, in tres partes dividendus. Primo quidem jentaculi loco jusculum aliquod, vel ovum, vel mel cum pane, vel simile quid exhibendum, quod trium horarum spatio fere concoqui possit: postea prandium circa meridiem aut ante sumendum: tandem coenandum. Et quidem danda est opera, ut senex in quantitate cibi nunquam delinquat, ut non sine caussa Cardanus, de tuend. san. l. 4. cap. 5. censet: in qualitate vero cibi aliquando mutationem facere non nocet, secundum Hippocr. 2. aph. 50. consueta longo tempore etiamsi deteriora sint, insuetis minus molesta esse solent. Quare ad insolita quandoque facienda mutatio. Et conceditur senibus, ut interdum cibos permutent, et cibis non semper utilissimi alimenti, boni tamen, utantur.

Potus senibus convenientissimus [note: Potus senum. ] est vinum, Deusque, ut Plato, lib. 2. de legib. habet, vinum hominibus quasi auxiliare adversus senectutis austeritatem pharmacum largitus est, ut rejuvenescere videantur, et moestitiae nos oblivio capiat, atque ipse animi habitus mollis e duro factus, ut ferrum igni impositum, tractabilior fiat. Unde et vinum lac senum appellatur. Videndum tamen, ne nimia ejus copia assumatur, cujus calor


page 895, image: s0895

humidum citius absumere, vel caput tentare, catarrhos excitare possit. Eligendum autem vinum naturae calidioris, tenue, fragrans, sapore bono, aetate medium, colore fulvum, vel flavum. Crassa vero, quae obstructiones pariunt, aut vim adstringendi habent, aut urinas intercipiunt, senibus non conveniunt. Et cum haec aetas plurimis morbis obnoxia sit, articulorum doloribus, catarrhis, renum ac vesicae calculo, urinae stillicidio, et plurimis aliis: vina, quae tale quid excitare possunt, vitanda. Utilis quoque est senibus mulsa, seu potus ex melle coctus, qui ad vitam in senibus producendam non parum facit. Plinius, lib. 22. nat. hist. cap. 24. narrat, Pollionem Romulum, cum annum centesimum excessisset, atque a Divo Augusto hospite interrogaretur, quanam ratione maxime vigorem illum animi corporisque custodiisset, respondisse: intus mulso, foris oleo.

Exercitiis levibus ante cibum utantur [note: Exercitia senum. ] senes. Qui laboribus assueti sunt, eos non omnino mox omittant, sed levioribus usque ad annum sexagesimum incumbant; ita tamen, ut nulla inde lassitudo sequatur. Postea satis est deambulatio longior, per intervalla tamen, et quiete media intercedente, ne vires dejiciantur. Nullus enim labor vel exercitium senibus convenit, quod lassitudinem procreare, et molestiae sensum excitare possit. Inprimis vero senibus frictio, et maxime matutina, commodissima est. Cum enim senes aetatis vitio et coquendi et distribuendi facultatem imbecilliorem habeant: excitatus post somnum matutinis frictionibus calor sese magis exseret, et cibi distributio corporisque nutritio felicius peragetur. Frictio autem sit moderata, quae calorem faltem excitet, atque alimentum attrahat, non vero attractum dissipet.

Somno senes utantur longiore. [note: Somnus senum. ] Vix enim aliud senum corpora tantum demulcet et fovet, quam somnus; et propterea a nonnullis somnus vita senum nominatur. Vigiliae vero senibus adversissimae, quae siccitatem, qua nihil senibus nocentius, corpori inducunt. Itaque danda opera, ut quantum fieri potest, somnus in senibus retineatur et revocetur. Commendantur in hunc usum amygdalae dulces, lactuca item et anethum. Lactuca, quia frigida est, prius cocta cum saccharo, ultima mensa sumi debet. Anethum autem non solum vi hypnotica, sed et caliditate ac humiditate sua utile fuerit. Prosunt et lotiones pedum ac manuum ante somnum cum aqua tepida, in qua flores nymphaeae, chamaemel, anethum, capita papaveris, folia salicis et similia cocta fuerint.

Inprimis autem animi perturbationes vehementes vitent, quae facile vel calidum illud debilius dissipare aut suffocare, vel humidum absumere, vigiliasque inducere atque illam fatalem siccitatem ac frigiditatem accelerare possunt. Dent potius operam senes, ut honestis oblectamentis


page 896, image: s0896

corpus atque animam recreent.

Tandem et id curent senes, ut excrementa recte excernantur. Ob calorem enim debilem in iis generantur excrementa plurima; vis vero expultrix debilior est, corpusque siccius: unde alvus saepius iis est adstrictior. Cibis igitur quibusdam, ubi opus est, alvus senibus humectanda; quod aestate et autumno fieri potest, si aliquid fructuum maturorum, ut uvas, pruna, ficus sumant. Hyeme idem beneficium ab uvis passis, caricis, prunis damascenis habere poterunt, quorum vel jusculis, vel iis ipsis prima mensa uti licet. Mel quoque et mulsum e copiosiore melle paratum idem praestant: sicut et herbae quaedam atque olera, ut brassica, mercurialis, beta, ut et oleum dulce per se sumtum. Neque inutile est mel rosatum solutivum, quod ex rosis vim solvendi, ex melle vim abstergendi obtinet. Galenus de tuend. san. lib. 5. cap. 9. resinam terebinthinam comendat, quae nucis ponticae unius vel duarum magnitudine sumta non solum alvum citra noxam solvere possit, sed et omnia viscera, jecur, lienem, renes, pulmones abstergere. Vehementiora vero et magis medicamentosa senibus danda non sunt, nisi aliqua magna necessitas urgeat, atque, ut idem Galenus, allegato loco, habet: si modo enumeratis alvus solvitur, etsi non quotidie, saltem alternis diebus, nullum plane medicamentosum dari debet. In usu tamen istorum observandum primo, ut monet Galenus ibidem, ista, quae recensuimus, varianda, neque unum tantum eligendum, et perpetuo exhibendum esse. Nam cum uni assuefacta crebro usu Natura fuerit, ejus vim tandem contemnet. Deinde ne nimis copiose sumantur, ita ut inde liberalius alvus solvatur. Quo enim ex talium usu copiosius alvus evaeuata fuerit, eo magis sequentibus diebus adstringitur.

CAPUT VI. De Intemperatorum et Neutrorum Corporum Diaeta.

ATque hoc modo temperatorum hominum a primo ortu ad senectutem usque diaeta breviter explicata est. Quia vero longe maxima hominum pars vel a primo ortu, vel aliis de caussis ab illo optimo temperamento declinat: de illorum diaeta instituenda ultimo loco dicendum. Dantur autem corporum, quae ab optima temperie et sanitate deflectunt, duo genera. Primô sunt quaedam corpora, quae quidem omnes actiones et vitae munia satis commode obeunt, et de quibus, ut in morbum mox labantur, metus non est: ab optima tamen illa et exactissima sanitate absunt, et vol calidiora, vel frigidiora, vel humidiora, vel sicciora sunt. Deinde sunt alia, quae morbosae constitutioni, quam haec, propiora sunt: atque talia sunt iterum duplicia; neutra decidentiae


page 897, image: s0897

et neutra convalescentiae, ut appellant.

[note: Neutra decidentia. ] Neutrum decidentiae illud est, quod a statu temperato et optimo versus morbum declinat, et nisi Medicus futuro incommodo obviam eat, facile in morbum incidit; parsque methodi tuendae sanitatis, quae talia corpora regit, appellatur [gap: Greek word(s)] .

[note: Neutra convalescentiae. ] Neutrum convalescentiae est, quod a morbo iterum sese colligit; parsque methodi tuendae sanitatis huic dicata nominatur [gap: Greek word(s)] . Differt autem haec [gap: Greek word(s)] ab ea, quae methodi curatricis pars est; quod illa, quamvis praeservatrix dicatur, praesentis morbi caussas adimat, haec vero solum imminentis. Atque ita duplex est praeservatio; una aegris propria, altera, quae sanis competit.

Et quidem utriusque generis corpora a statu illo optimo deflectentia per sua signa cognita habere utile est. Prioris generis signa, in arte Medicinali, Galenus prolixe tradit, et qua ratione excessus qualitatum tum in toto corpore, tum in singulis partibus deprehendi possint, monstrat, de quo etiam supra, lib. 3. part. 1. sect. 2. [note: Signa neutrorum decidentiae. ] dictum. Corpora autem a naturali statu versus morbum declinantia cognoscuntur commodissime e triplici illo symptomatum genere. Nam si actio aliqua in corpore mutetur, si fames, sitis, somnus; vigiliae, visus, olfactus, gustus mutari incipiat, si dolor aliquis infestet,??lassitudo percipiatur, vel alia in actionibus mutatio: naturalem corporis constitutionem labi indicio sunt. Deinde idem ex eo cognoscitur, si color corporis, vel alia qualitas, vel ejusdem moles mutetur. Tandem et excrementa valetudinis mutationem significant, cum vel quantitate, vel qualitate, vel modo exeundi, vel alia ratione a naturali modo deflectere incipiunt.

Et quidem primi generis corpora, quae a mediocritate deflectunt ratione temperamenti, talia sunt, (scilicet calida, frigida, humida, sicca) vel a primo ortu; vel consuetudine, victu, similibusque caussis talem habitum contraxerunt. Etsi vero talem constitutionem, quae nativa est, aut in habitum degeneravit, et in naturalis fere constitutionis locum successit, immutare sit difficile: impossibile tamen non est; cum quotidie videamus, non solum aetatis, sed et victus aliarumque caussarum ratione corpora varie mutari, et ex iis, quae prius calida erant, frigida, ex humidis sicca, et contra reddi. Veruntamen istud subito fieri non potest, sed ad eam rem diuturna ac diligentiore cura sensim opus est: atque ut id assequamur, etiam otium requiritur. Nam ut Galenus, 2. de tuend. san. cap. 3. scribit, qui in civilibus rebus versatur, et multis negotiis distringitur, huic tutius est, ut ne tentet suum temperamentum mutare.

[note: Quae in temperatis diaeta conveniat. ] Qua autem diaeta ac ratione haec corpora gubernari ac regi debeant, inter Medicos controversum est. Atque alii similia, alii contraria iis adhibenda censent. Verum ex iis, quae jam diximus, haec definire non


page 898, image: s0898

ita difficile est. Nam si corpus tale aliquod ad meliorem statum reducendi vel otium, vel animus non sit, similibus est conservandum, calidum calidis, frigidum frigidis. Qua in re tamen observandum, ut non solum in genere, sed et in specie similia, seu, ut loquuntur, non solum quantitate, sed et gradu similia adhibeantur; modo lapsus minor sit. Nam si lapsus et declinatio a temperato major sit, similia gradu inferiore et minora usurpanda. Etenim si superiore gradu atque excessum aliquem habentia intemperata corpora usurpent similia, facile in morbum sibi cognatum, calida scilicet in calidum, frigida in frigidum incident. Ad statum vero meliorem si talia corpora reducere libeat, sensim contrariis assuefacienda. Itaque si calidiora corpora talia conservare libet, aer calidus ipsis est conveniens, non tamen aestuans et valde calidus. In tali enim aeris constitutione facile in febres morbosque calidos incidunt. Si vero calida in temperata mutare placeat, aer frigidus ad hoc convenientissimus.

Hac tamen in re diversitatis temperamentorum habenda ratio est. Calida et humida temperies naturae nostrae convenientior est, et proinde talis, cum non inducit morbos, nullo modo mutanda; cum sit vitae longioris caussa: quae vero morborum caussa saepius fit, in pueritia et juventute humidis minori gradu, in senectute humidis pari gradu conservabitur. Ad siccum vero lapsa corpora semper, quantum fieri potest, toto vitae curriculo humectabimus. Verum haec in specie paucis explicare libet.

[note: Calidiorum diaeta. ] Calidi itaque, quia toto vitae cursu usque ad senectutem calorem majorem habent mordacemque, inprimis in juventute et consistente aetate: plurima acria excrementa cumulant, siccitatemque post adolescentiam indies majorem incurrunt. Quapropter danda est opera, ne calidorum et siccorum usu illa intemperatura augeatur. Vitent ergo aerem aestuantem, cibisque non mordacibus, acribus et aromaticis, quique biliosos humores gignunt, ut sunt allium, cepe, sinapi et similia, utantur. Potus sit copiosior, sed dilutior. Talibus corporibus cerevisia ea est convenientissima, cujus usu corpora pinguescere videmus, quales in plurimis locis habentur quaedam triticeae, quae humectant, et moderate calefaciunt. Exercitium sit moderatum, balneorum aquae dulcis calidae usus frequens. Fugiant hujus temperaturae homines iram, et cogitationibus ac meditationibus non nimis diu indulgeant. Somnus iis convenit longior; vigiliae nocent. Quod si non solum caliditas excesserit, sed et humiditas, vel siccitas â mediocritate declinaverit, earum quoque habenda ratio est. Calidi et sicci calidorum et siccantium usum vitent, caveantque, ne siccitas illa calore copioso intempestive augeatur, atque praepropere frigiditas succedat, senectusque acceleretur. Aeris itaque


page 899, image: s0899

constitutio calida et sicca, cibique tales, atque exercitia vehementiora magis his, quam iis, in quibus vel sola caliditas, vel caliditas cum humiditate excedit, nocet. Calida et humida constitutio, si utraque qualitas ultra mediocritatem non mul tum excedat, homini maxime conveniens est, et ad vitam diuturniorem facit: si tamen paulo ultra modum sese qualitates hae attollant, illa constitutio ad vitam diu producendam non quidem incommoda est; multis tamen excrementis obnoxia, e quibus facile plurimi morbi, et inprimis putredo excitari, atque ita saepe ex accidenti mors praepropera sequi solet. Danda itaque est diligens opera, ut humiditas, si moderata sit, quantum fieri potest, conservetur, nulloque modo absumatur, et senectus intempestive acceleretur; atque in eo elaborandum, ut potius praecaveatur, ne quid amplius caloris et humiditatis accedat, et morbis occasionem praebeat, quam ut caliditas et humiditas praesens refrigerantibus et exsiccantibus imminuatur. Naturae enim cursu inevitabili tandem ultro omnes ad siccitatem et frigidum corporis habitum, et propterea ad mortem ipsam pervenimus. Itaque fatales hi naturae nostrae hostes intempestive accersendi non sunt, sed calidum et humidum, in quibus vita consistit, convervandum: Id solum danda opera, ne modum excedamus, unde putredo atque alii morbi succrescant. Quapropter hi vitent aerem nimis calidum et humidum, inprimis qui non libere perflatur. Cibi exhibeantur, qui aliquam vim attenuandi habent, inprimisque cavendum, ut recte in ventriculo coquantur, ne si aliqua eorum in ventriculo corruptio fiat, hinc putredo, morbique excitentur. Exercitia sint talia, quae excrementa et superflua discutiant, partes tamen solidas non exsiccent. Reliqua quoque omnia sint moderata, quae conservandi potius, quam mutandi hoc temperamentum vim habeant. Inprimis attendendum, ut excreta per alvum et urinam, aliasque consuetas vias libere excernantur. Fertque haec constitutio evacuationes facilius, quam ulla alia. Atque ubi vel purgatione, vel sanguinis imminutione opus est tali corpori, mox primo vere instituenda. Invalescente enim calore omnis generis morbi ex humorum abundantia haec corpora infestare solent.

[note: Frigidorum diaeta. ] Frigidi calidis cibis alendi sunt: utantur exercitiis, quae calorem excitent solum, non absumant; excrementa pituitosa si colligantur, mature evacuentur. Sicci utantur cibis humidis, ut et potu humectante, balneis aquae dulcis, quae humectent. Infelicissima omnium est constitutio frigida et sicca, quae senectutis speciem quasi ab initio refert, et ad eam celeriter properat, et nisi emendetur, toto vitae tempore actione paru validas edit et valetudinarios reddit. Tales itaque omni diligentia et studio sunt calefaciendi et humectandi,


page 900, image: s0900

cibis calidis et humidis alendi. Frictiones atque exercitia, quae excitare tantum et roborare calorem, non vero discutere valent, somnus longior, balneum aquae dulcis calidae frequens iis conveniunt: venus est inimicissima. Frigida et humida si sit corporis constitutio: frigiditas, quantum fieri potest, emendanda; humiditas tamen conservanda. Ad quam rem inprimis facit exercitium moderatum, quod calorem commoveat atque excitet, ut humori dominari possit. Et quia in constitutione corporis tali plurima excrementa cumulari solent, videndum, ut tempestive et recte excernantur.

[note: Neutrorum decidentiae diaeta. ] Atque haec corporum intemperatorum diaeta est: jam de neutrorum decidentiae diaeta dicendum, quae â sanitate magis, quam haec, deflectere incipiunt, et nisi prohibeantur, et ad mediocrem temperiem, statumque salubriorem deducantur, paulo post in morbos incidere solent. Imminent autem morbi talibus corporibus a duabus potissimum caussis, plethora et cacochymia. Hae itaque si morbum aliquem minari videantur, mox tollendae, antequam corpus a statu naturali in morbosum praecipitent. Verum hîc notandum, non semper opus esse statim ad medicamenta confugere: cum quiete et abstinentia multi magni morbi praecaveri possint: satisque saepe est, si corporis motus et balnea omittantur, ciboque aliquid detrahatur. Quod si major sit lapsus, et qui hoc modo corrigi non possit, ad duo illa praecipue auxilia plethorae et cacochymiae opposita, venae sectionem et purgatiouem, deveniendum, ac plethora imminuenda, cacochymia tollenda. Quod non solum de toto, sed et de privatis partibus intelligendum est; atque si particulatim aliquid vitiosorum humorum in corpore cumulatum sit, id tollendum. Qua vero ratione haec omnia perfici possint, in curatrice Medicinae parte explicabitur. Est enim [gap: Greek word(s)] haec pars in confinio curatricis posita, et multa praeservatrix, ubi opus, ex illa quasi mutuatur. Qua de caussa plura de his hîc non addimus. Duo tamen monere libet: Primo vernum tempus ad praeservationem commodissimum esse, ut docet Hippocr. 6. aph. 47. Quibus venae sectio, inquit, aut purgatio prodest, hu vere vena secanda, et purgatio imperanda. Hac ratione enim plurimi morbi, qui tum moveri solent, praecaveri possunt. Commodius autem primo vere humores pituitosi et melancholici, qui per hyemem collecti sunt, purgantur; sub finem vero veris biliosi, qui tum praecipue moventur. Est et commodum melancholiam et humorem atrum sub autumnum evacuare, ac morbos, qui ex iis generari solent, praecavere.

[note: An aloes usus ad sanitatem conservandam faciat. ] Deinde et hoc monendum videtur, a plerisque ad sanitatem tuendam aloen, et quod inde componitur, hieram, pieram, medicamentum plurimum commendari. Galen. 6.


page 901, image: s0901

de simpl med. fac. aloen gratum esse stomacho medicametum, ut si quid aliud, dicit: hieram vero ad contentos in ventriculi tunicis vitiosos corruptosque humores tollendos plurimilaudant. Mesue aloen de salubrioribus et melioribus medicamentis esse scribit, quae habeat praetogativam super omnia medicameta. Cum enim reliqua purgantia ventriculum soleant debilitare, et nembtis nocere: excipienda aloen putar, quae non solum non noceat; sed et confortet. Imo censet, si quis continuo ea utatur, eum nullum in corpore, vel instrumetis sensuum morbum percepturum, qui non sit sanabilis. Verum hanc sententiam vehementer imptobat Cardanus, qui, de tuend. san. lib. 1. cap. 45. scribit, Galenum pessime dixisse, aloen esse amicissimam ventriculo, atque eo errore infinitos homines, sperantes auxilio hoc se ad senectutem perventuros, hoc ipso consilio ante maturam aetatem interfecisse. Esse enim amarissimam et ab ominandam; atque propterea noxiam. Nam cum dulcissimum ventriculo sit gratissimum: odiosissimum et inimicissimum esse amarissimum. Hieram quoque, etsi correctior sit, arque aliquando non inutilis: tamen ipsam et ventriculo et vitae obesse statuit. Atque hinc putat Mesuen, dum Galeno sese nimium credidit, non solum non ad decrepitam pervenisse aetatem, sed in inso juventutis flore cum sua aloe exstinctum fuisse. Jecur ab ea offendi plurimi etiam docent: quod ipsum et Jul Caes. Scaliger. exere. 160. sect. 3. testatur. Qui negant, inquit, aloe jecur offendi, experientiae scutica digni sunt. Hoc per annos amplius quadraginta compertum habemus. Quamebrem Mesue meipsum asscriptorem statai necessario. Nolo commemorare, quot non solum ab empeiricis et pharmacariis, sed etiam Galenicis in pericula et morbos aloes usu conjectos exemimus e pernicie manifesta. Et occurrunt hujus generis alia, ac de aloes viribus discrepantes opiniones apud Manardum, Mantuum, L. Fuchsium, Al. Mundellam et alios superioris saeculi Medicos. Verum ne dubium Lectorem dimittam, et meam etiam sententiam addam, Utrique non omnino male, mihi sensisse, nec ita dissentire, quirt conciliari possint, videntur. Nam primo concedendum omnino puto, aloes usum ad sanitatis conservati onem plurimum, facere; cum inter reliqua ejus generis medicamenta ad exerementa, in intestinis haerentia, simulque humores crudos, pituitosos biliososque eo loco, ubi plurimarum morborum. saepe materia colligitur et cumulatur, haerentes detergendos educendosque (quod saepius et recte fieri ad sanitatem conservandam multasque morbos praecavendos plurimum facit) tutissimum et efficacissimum sit remedium et praeterea vim siccandi et putredini et corruptioni resistendi habeat, atque id eo tutius peragat, quod vis ejus tantum ad simum jecoris, raro ad gibbum pertingit Secundo vero nec hoc negandum,


page 902, image: s0902

aloe epar offendi. Cum enim igneum quasi quendam calorem obtineat, valde attenuat et siccat, sanguinemque fervidiorem et fluxibiliorem reddit, ac substantiam epatis non solum non roborat, sed fundendo quasi sanguinem, ejusque nativae constitutioni adversando, ei obest, venarumque orificia aperit. Licet extra adhibita exsiccande sanguinem sistat. Unde accidit, ut ex aloes usu venae ani aperiantur, praecipue in iis, qui ad haemorrhoides sunt dispositi, et sanguinem fervidiorem in venis iis continent: quod qui negat, experientiae scuticâ dignus est, ut Scaligeri verbis utar. Ideoque si crebrius vel nimia copia sumatur, epati aliquid damni attrahi potest. Quae cum ita se habeant, ea cautio in aloes usu adhibenda, ut nec nimis crebro, nec nimiâ copiâ usurpetur, sed eâ moderatione, quam humores et exerementa in primis viis praesentia monstrant, ut scilicet ea nec saepius, nec ejus plus assumatur, quam quod primis viis mundandis sufficiat; et paulo ante coenam sumatur, quo tempore sumta minus epati incommodat. Alias si vel crebrius, vel majori copia sumatur, ut ad epar penetret, facile id offendit, praecipue in iis, qui naturâ sunt sicciores, et epar calidius habent.

[note: Neutrorum conbalescetia diaeta. ] Tandem diaetam Neutrorum convalescentiae quod attinet, duo inprimis in eorum diaeta observanda. Primo ne rursum in morbum incidant: deinde ut cito pristinum sanitatis statum recuperent. Primocum, ut est apud Hippocratem, 2. aph. 12. Quae in morbis post crisin relinquuntur, recidivas facere consueverint: si aliquid adhuc materiae superfluae adsit, sensim et per [gap: Greek word(s)] illud detrahendum, partesque principes roborandae sunt. Si autem nulla amplius materia vitiosa adsit, corpus studiosâ reficiendum. In corpore enim convalescente sanguis quadem bonus et spiritus animales et vitales pauciores, partesque corporis solidae sicciores. Alimento igitur opus est humido, et quod concoctu sit facile, ac boni nutrimenti. Ovorum itaque vitelli, juscula cum pane, pulli, capon. es, pisces saxatiles iis conveniunt; tandem caro hoedina, vervecina, vitulina. Concoctionem adjuvat somnus. Inunctiones ventrieulum roborantes ante cibum instituantur, frictiones item, moderatae deambulationes, balnea aquae tepidae. In quibus illud Hippocratis, 2. aph. 7. observandum: quae longo tempore extenuata sunt corpora, sensim reficere oportet, quae vero brevi, repente. Et cum magna in convalescentibus appareat debilitas: ut ea inprimis tollatur, curandum, atque ea quae vires roborare possint, usurpanda. Etsi itaque quae cordi grata et amica sunt, caloremque nativum augent, his utilia sint: tamen non quaevis sine discrimine usurpanda, sed ad caussam imbecillitatis respiciendum, atque ea Inprimis usurpanda, quae morbosis dispositionibus praeter naturam reliquis resistere possint; ea vero, quae


page 903, image: s0903

intemperiem, quae aegrum afflixit, revocare queunt, fugienda.

Atque ut haec omnia de tuenda sanitate breviter concludamus, duo omnino sunt hominum genera, quorum sanitas conservanda est. Quidam firmam plane et constantem, habent sanitatem: alii minus firmam, debilem et facile labentem. Hi, ni ex infirma et debili valetudine se plane in morbos conjicere velint, omnino ex Medicorum praescripto vivant necesse est, et quae morboso, in quem inclinant, statui sunt similia, vitent; quae vero eidem adversa, usurpent: plenitudinem et cacochymiam, si quae vel in toto corpore, vel in parte aliqua suboriatur, et morbum minari videatur, mature tollant. At qui firma et constante sunt valetudine, iis illud Celsi, lib. 1. cap. 1. dictum est: Sanus homo et qui bene valet, et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, neque alipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro: navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere. Siquidem ignavia corpus hebetat; labor firmat: illa maturam senectutem, hic longam adolescentiam reddit. Prodest interdum balneo, interdum aquis frigidis uti: modo ungi, modo idipsum negligere: nullum cibi genus fugere, quo populus utatur: interdum in convivio esse, interdum ab eo se retrahere: modo plus justo, modo non amplius assumere: bis die potius, quam semel cibum capere. Cavendumque tandem, ut idem Celsus, ibidem, monet homini sano, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.



page 904, image: s0904

[gap: body text]