01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBRI V. Autore DANIEL SENNERTO, Uratislauiensi D. et Medicinae in Academia Wittebergensi Profess. P. Ultimum recogniti et aucti, ac tertium editi. Cum priuilegio Caesareo. WITTEBERGAE Apud haeredes Zach. Schüreri Sen.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

SERENISSIMO ATQVE ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DN. Dn. JOH GEORGIO, DUCI SAXONIAE, JULIAE, CLIVIAE ET MONTIUM, SACR. ROM. IMPER. ARCHIMARSCHALLO ET ELECTORI, LANDGRAVIO THURINGIAE, MARCHIONI MISNIAE, BURGGRAVIO MAGDEBURGENSI, COMITI DE MARCA ET RAVENSBURG, DOMINO IN RAVENSTEIN, etc. DOMINO MEO CLEMENTISSIMO Salutem et Felicitatem perpetuam P.

ANi jam sunt septendecim, Serenissime atque Illustrissime Princeps Elector, Domine Clementissime, cum Deus opt. maximus Serenissimam Vestr. Celsit. ad clavum gubernationis harum regionum collocaret. Quam cum tunc omnes passim, ut oprimum parentem, cuiusque humeris jam salutem patriae gestari agnoscerent, venerarentur, votisque et faustis acclamationibus, atque adeo munusculis


image: as004

etiam prosequerentur: ego quoque mearum partium esse existimavi, inter reliquos otiosum et vacuum non comparere. Etsi vero, praeter vota, munus, quod offerrem, tanto Principe dignum, non haberem: tamen Persam illum Sinaetam, apud AElianum, imitari volui. Ut tenim ille, cum Regi Artaxerxi iter facienti occurreret, Regique omnes pro se quisque, pro more Persarum, munera offerrent, ipse vero, quod Regi offerret, nihil haberet, ad proximum fluvium cursu contendit, et utraque vola haustam aquam cum fausta acclamatione Regi obtulit: Ita ego, cum nihil ad manus esset, quam prima Institutionum Medicarum editio, quae tum commodum iu lucem prodibat, eam Sereniss. Vestrae Celsitud. humilime obtuli, illudque; VIVAT, FELICITERQVE REGNET ILLUSTRISSIMUS PRINCEPS ELECTOR, IOHANNES GEORGIUS, acclamavi. Nec me facti poenitet. Etenim et Serenissima Vestr. Celsit. sereno vultu hoc munusculum accepit: et Deus Clementissimus votum istud ratum habuit, Vestramque Sereniss. Cels. non solum ad hunc usque diem salvam et incolumem conservavit, sed et ejus gubernationem faustam et felicem esse voluit. Nam cum aliquot annis post funesti illius belli in Bohemia flamma accenderetur, atque ea hinc inde dispersa infelicis belli incendium, quo tota pene Germania conflagravit, excitatetur: Dei optimi ac benignissimi, Serenissimae Vestr. Celsit. prudentiam et sana consilia largientis,


image: as005

gratiā factum, ut haec regio ab omnibus istis calamitatibus immunis, et sub Sereniss. Vestrae Celsit. patrocinio sarta et tecta conservata fuerit. Quod merito jam, cum tertium has Institutiones Medicas in Publicum edo, mihi in mentem revoco. Non equidem naufragium

me tabulā sacer votivā paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris DEO:

Alio nomine tamen merito tabulam votivam Deo begnissimo hīc suspendo, utpote qui stans celso in littore tutus naufragii hujus spectator (et mecum tota Patria nostra) fui: dum

Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; --- Hos Notus abreptos in saxa latentia torquet; --- hos fluctus ibidem torquet agens circum et rapidus vorat aequore vortex. Apparent rari nantes in gurgite vasto, Arma virūm, tabulaeque et Troiagaza per undas.

Deo nimirum Servatori debeo, debetque mecum Patria, gratias immortales, quod Sereniss. Vestram Celsit. hactenus incolumem conservavit, cujus paterna cura, sollicitudine, prudentiaque effectum, ut a calamitatibus, quas alii multi perpessi sunt, non solum nos immunes viveremus, sed jam toti Germaniae optata et desiderata diu pax affulgere incipiat. Et cum in isto, quod


image: as006

Deus et Sereniss. Vestra Celsit. nobis fecit, otio cum aliis laboribus, tum operae, quam recensendis et augendis atque amplisicandis hisce institutionibus ultimum impendi, vacare potuerim: merito hoc quicquid operis est, quodque semel huic arae consecratum, Seren. Vestrae Cels. rursum offero, idque ut Seren. Vestr. Cels. sereno iterum vultu accipiat, humilime oro, Deumque veneror, ut porro etiam Sereniss. Vestr. Celsit. salvam et incolumem diu praestet, ejusque gubernationem, in nostrum omnium, adeoque posteritatis commodum, undiquaque faustam et felicem esse jubeat. Wittebergae, prid. Calend. Januar. Ann. Christi MDC XXVIII.

Sereniß. Vestr. Celsitud.

Subjectiss.

DANIEL SENNERTUS D.



image: as007

[gap: blank space]

image: as008

[gap: illustration (portrait of the author)]

image: as009

Lectori Benevolo S.

ANni sunt quasi octo, cum Medicinae epitomen quandam in hac Schola publice praelegerem, et quae ad artis Medicae corpus constituendum pertinere videntur, lineamentis quibusdam adumbrarem. Atque tunc quidem de edendo eo opere in publicum ne cogitatio mihi incidebat: sed id erat propositum, ut Auditoribus solum, quos habebam, prodessem. Non enim ignorabam, quantum prosit discentibus, ideam ejus, ad quam sese applicuerunt, disciplinae primum animo concipere, in cujus absolutione atque exornatione toto postea vitae tempore laborent. Factum tamen est postea, ut et alii quidam putarent, ex illo qualicunque labore se quoque aliquid commodi et emolumenti percipere posse. Quae res effecit, ut illa, quae tum consoripseram, in manus resumerem, quaedam mutarem, quaedam adderem, tandemque hanc, quam vides, operis formam effingerem. Etsi vero, quae in isto opere desiderentur, rectius forsan, quam quivis alius, perspiciam; et si meo plane voto mihi standum fuisset, id, in tanta, quae hodie est, librorum copia, vel plane suppressissem, vel in multos annos adhuc pressissem: tamen aliquid amicis, aliquid tempori dandum, et cum iis, qui aliquid fructus ex eo sperant, illud communicandum putavi. Hunc itaque meum qualemcunque laborem, Lector candide, boni consule: quod te facile facturum confido, si eum animum ad legendum attuleris, quem ego ad scribendum, veritatis nimirum, aliisque inserviendi cupidum. Novi diversa esse hominum ingenia; neque ignoro, esse quosdam sciolos, [gap: Greek word(s)] et


image: as010

[gap: Greek word(s)] , qui, nisi quod ipsi dicunt aut faciunt, nihil recte dictum aut factum putant. Istis ego non scripsi, neque eos moror. [gap: Greek word(s)] . Neque ut doctos docerem, hunc laborem suscepi, sed ut tyronibus artis Medicae viam quandam monstrarem, cui si insistant, per immensum illum scriptorum Medicorum campum, non ut in ignota sylva temere vagari, sed ut in patrio quodam agro libere exspatiari possint. Inspersi et quaestiones controversas quasdam, non ut discentium animos tricis quibus dam involverem, sed ut potius exiis, quae impedimento ipsis esse poterant, expedirem. Neque enim, quod nonnulli sibi persuasum habent, omnia ita plana, perfecta et absoluta Majores nostri nobis tradiderunt, ut nobis nihil cogitandum et perpendendum amplius reliquerint, sed in beatum quoddam otium nos collocaverint, quod totum suis tatum scriptis cognoscendis impendendum sit. Nihilque, ut recte sentit J. C. Scaliger, Exercitat. 306. infelicius est iis ingeniis, quae mordicus sentiunt, Majores nostros nihil ignorasse, et qui, ut Idem, de caussis Ling. Lat. cap. 67. scribit, pertinaciter tuentur errores, quos ij, qui commisźre, si viverent, emendarent. Neque enim, errasse, semper turpe est, sed errores fovere, ea vero vel extrema est dementia. Et omnino duo sunt inprimis, quae animos a veritate abducunt, et omnium disciplinarum incrementis obstant: servilis quaedam credulitas, et temerarim novandi studium: utrumque satis frequens et vulgare vitium. Sunt enim non pauci, qui antiquitatis velmajestate territi, vel amore fascinati, serviliter nimis scripotres antiquos celebriores ita venerantur, ut eorum scripta, tantum non pro oraculis habeant. Hi ubi quid tractandum et probandum suscipiunt, satis suo officio se facere existimant, si antiquorum autoritate suam sententiam confirment: interim vero quam vel rationi, vel experientiae consentanea dicant, parum sunt solliciti. Imo


image: as011

ex his inventi sunt, quiprofiteri non erubuerunt, se malle cum illustrioribus ex antiquit ate viris errare, quam cum recentiorum aliquo verum dicere. Nec defuerunt, qui naturam erroris incusare, ejusque mutationem aliquam omnino fact am esse, persuadere conati sunt: modo ne experientiae aliquid contrarium ab autore, quem sequerentur, scriptum esse fateri cogerentur. Ex altera parte quoque plurimos reperire est, qui non veritatis, sed gloriae cujusdam cupiditate, novitati student, idque unice agunt, ut optime etiam a majoribus dicta convellant, et concutiant, et proiis, nescio quae, nova substituant, atque ita ex aliorum reprebensione famam acquirant. Verum medium tenuźre beati: qui ut terminos a majoribus positos temere movendos non esse agnoscunt: ita libertatem et veritatem inprimis amant,

Nullius addicti jurare in verba Magistri.

Majorum enim studium et diligentia, qui nobis aderuditionem, et veritatem viam monstrarunt, non solum non vituperio, sed laude, imo admiratione digna est. Nam paucissimi sunt, quibus ea ingenii vis, institutionis felicitas, et optimorum praeceptorum copia, laborum tolerantia, sapientiae amor, ac veritatis studium, judicandi facultas, atque aliae ad sapientiam adjumenta contingunt, quibus omnibus magni illi heroes, et ad sapientiam duces fuźre instructissimi. Perspicacis quoque ingenii sit oportet, qui novum aliquem errorem animadvertat, quem tot docti tot seculis viri videre non potuerint. Itaque ab iis, quae sapienter a majoribus constituta sunt, non sine gravissima caussa recedendum est, nec temere id, quod multorum seculorum consensus approbavit, rejiciendum. Neque tamen ideo sola maforum autoritas pro veritatis lege et norma habenda: sed [gap: Greek word(s)] , ratio atque experientia omnis inventionis, cognitionis, atque scientiae instrumenta, regula ac norma.


image: as012

unice constituenda sunt. Et propterea sicubi vel ratio evidens, vel experientia manifeste convincat, majores a veritate aberrasse, et bonum quandoque Homerum dormitasse: eorum errata dissimulanda non sunt; ne etiam nos ipsi posteritati imponamus. Atque liberi et ingenui est animi, magis veritatem, quam Platonem ac Aristotelem, Hipporatem et Galenum. amare: ignavi vero atque abjecti, non eandem velle diligentiam adhibere, quam antiqui olim in constituendis et excolendis artibus adhibuerunt, et vel hodie, si in vivis essent, adhiberent. Quae vero antiquorum hac in re mens fuerit, vel Galenus, 2. de compos. medic. sec. loc. cap. 1. docet. Cum enim Archigenem laudasset, haec addit: Non tamen in omnibus, quae tradidit, irreprehensibilis mihi videtur: verum velut ipse plerosque eorum virorum, a quibus adjutus optimus evasit, reprehendit: sic par est, ipsum delinquentem a nobis posteris examinari. Rationemque subjungit: [gap: Greek word(s)] . Difficile enim est, ut qui homo sit, non in multis peccet, quaedam vedelicet penitus ignorando, quaedam vero male judicando, et quaedam tandem negligentius scriptis tradendo. Verum nimirum est Comici illud;

Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit, Quin res aetas, ufus semper aliquid apportet novi, Aliquid moneat: utilla, quae te scire credas, nescias; Et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies:

Praecipue in naturae obscuritate ac veritate eruenda; et quidem in hac vitae brevitate, ob quam, ubi vix amplissimum istum naturae campum ingressi sumus, atque in hac veritatis papaestra nos recte exercere didicimus, lampada aliis tradere cogimur. Atque huic mediae viae institisse video viros praestantissimos, qui nostra et patrum memoria in Medicina excolenda non solum laborarunt, sed et profecerunt, laudemque


image: as013

et famam in de meriti sunt. Hi enim non solum antiquorum scripta enarranda susceperunt, sed et ad rationis atque experientia normam examinarunt, de deruntque operam, ut, si quid minus recte dictum ab ipsis esset, corrigeretur; si quid ignoratum vel omissum, adderetur. Quorum studium, quantum in me fuit, mihi imitandum proposui, atque in toto hoc opere nihil aliud, nisi veritatis investigationem spectavi. Quam si, DEI beneficio, assecutus sum: est, quod gaude am. Si vero ea, quam ille in profundo absconditam esse ajebat, et me inter dum latuit: bumani aliquid mihi accidisse putabo, ac me extra hominum sortem positum non esse, parum dolebo. Et qui in talia incidit, si et se hominem, atque humani nihil a se quoque alienum esse cogitaverit: facile omnia in meliorem partem interpretabitur. Id tamen ab omnibus me impetraturum esse, ne spero quidem: praecipue hoc rei Medicae statu, quo Medicina, quae olim quidem in plures divisa, superioribus seculis in unam sectam quasi coaluerat, iterum in plures abire videtur, dum alii Hippocratici, Galenici et Dogmatici; alii Hermetici, Spagyrici et Chymici; alii Paracelsici; alii Chymiatri et Jatrochymici, Chymico Medici, et Galeno Chymici audire volunt. Indignabuntur enim forsan quidam Galenici, me Chymica omnia, sine discrimine, non rejecisse, et Recentiorum quibusdam inventis artis Medicae supellectilem augeri atque amplificari posse, concessisse. AEgre contra ferent Chymici quidam, me non plura antiquorum reprehendisse, et non saltem sal, sulphur et Mercurium, ens pagoy, cagastricum, rebisoleum, et, nescio quae alia, nominasse, nec plura de suis proposuisse ac praedicasse. Dicam, quod res est, et quod sentio. In antiquis mutandis, novisque approbantis, timidiusculos potius et cunctabundos, quam audaculos et temerarios


image: as014

esse oportes. Inprimis cum juvenes videamus in recentiorum quorundam, praecipue quae Chymiam spectant, scriptis, saepe etiam non salis bonae notae, arripiendis esse nimis avidos. Ideoque licet plura addere potuissem: nondum tamen id facere libuit. Verum omnibus placere impossibile est, et, ut sententia Jo. Francisci Pici, lib. 2. stud. div. et hum. phil. cap. 6. concludamus; Quot capita, tot fere sententiae: ac qui veritate magis nituntur, saepe magis oppugnantur; cum quod omnia judicia recta non sunt, tum quod falsa interdum probabiliora veris. Itaque nullus a reprehensione vel justa vel injusta omnino immunis. Sed et quae etiam suapte natura sunt vera, ob intellectus infirmitatem magis creduntur, quam sciuntur. Laboramus nimirum omnes multa ignorantiae caligine. Prid. Cal. Sept. anno Christi 1611.



image: as015

Altera Praefatio.

QUae instituti mei ratio fuerit, Lector benevole, in ista Artis medicae Epitome ante annos hosce octo primum edenda, pluribus in praefatione tum exposui. Etsi vero illud multis bonis, et doctis viris non ingratum accidisse sciam: tamen tunc etiam praevidi, non ingratum accidisse sciam: tamen tunc etiam praevidi, non eadem de eo omnium futura judicia; atque id postea reipsa comperi. Itaque in hac iterata editione adhuc quaedam praefandi necessitatem mihi imponi, animadverto. Et principio quidem de Chymicis medicamentis, quae inserui, quaedam monenda videntur. Quanquam enim, cum haec primum ederem, ita in hoc genere omnibus me attemperare studui, ut nec Chymica plane omitterem, nec in iis nimius essem, saltemque ex iis, quae tum etiam ad manus plurima erant, quorum non pauca postea in publicum prodierunt, quaedam seligerem: tamen nec hoc modo omnibus satisfacere potui; sed alios et de iis paucis, quae inserui, minus dextre judicasse; alios plura, quae ex Chymicorum sententia dici potuissent, desiderasse, intelligo. Verum enim vero, ut prioribus prius satisfaciam, quos etiam venena me juventuti obtrusisse, conquestos audio, aequiores eos meo instituto fore, spero, si sine affectu rem ipsam perpenderint. Primo enim cum ea sit temporem hodie ratio, atque eo res rediisse videatur, ut sicut Themistocles, ut de eo Cicero scribit, habitus est in doctior, quod lyram recusasset; ita medicus non undiquaque doctus habeatur, qui Chymica plane ignorat; et nemo fere Medicorum sit, cui non aliquando in aegris curandis quaestiones de Chymicis medicamentis offerantur, imo saepe Empirici occurrant, qui periculosa satis medicamenta pro secretis habent, doctissimosque Medicos, quibus talia ignota putant, nescio quo fastu inflati despiciant ac contemnant: Medici docti certe exponere, ac talium ardelionum temeritatem, et fastum retundere possit. Et quamvis ex mineralibus et metallis petita quaedam medicamenta sunt [gap: Greek word(s)] : tamen venenorum loco ideo habenda non sunt: nec ego, qui talia non omisi, venena pro posuisse censendus. Nam et illa suum in


image: as016

medicina locum habent, et quandoque duro nodo durus quaerendus cuneus. Ideoque nulli ad temeritatem me ducem praebere volui: talia tamen omittenda non censui, quae ipsa necessitas quandoque requirere videtur, et olim jam a doctis viris usurpata sunt, atque hodie usurpantur. Ut enim de eo jam non dicam, quod pluribus doctiss. Jacob. Zwingerus, in Chymis. princip. exam. cap. 3. et 4. monstravit, antiquos etiam non abstinuisse a mineralibus, metallis, et fossilibus intro accipiendis: quis hodie doctorum medicorum est, qui in Lue venereā curandā Mercurium plane rejiciat? Et si omnino inter medicamenta interna locum non haberent, inter externa tamen tolerati posse, experientia docet. Quibus accedit et hoc, quod facultates quaedam metallorum ac mineralium non parum praeparatione demi vel corrigi possunt; id quod vel unici bezoardici mineralis dicti praeparatio satis evincit. Et cum antiqui et Recentiores, qui de materia medica, ac medicamentorum praeparatione, ac compositione scripserunt, medicamenta illa [gap: Greek word(s)] non omiserint, colocynthidem puta, scammonium, elaterium, helleborum, esulam, euphorbium, et hujus generis plurima alia, quae nisi dextre adhibeantur, metallicis ac mineralibus non minus noxia sunt: cur mihi vitio vertatur, quod istorum mentionem feci? cum non tamere et sine ratione talia adhibenda censeam, sed methodum medendi tradiderim, cujus ductu et praeceptis eorum usus moderandus, et dirigendus est.

Neque enim, ut alteri parti, quae nimia hoc in genere medicamentorum mihi videtur, etiam satisfaciam, in ea sum sententia, ut si Mercurio in lue venerea, vel alio graviori morbo curando, si cum ratione adhibeatur, suus locus est, eum propterea pro Panaceā habendum, et in omnibus, sine discrimine, morbis exhibendum esse credam. Nec eorum opinionem probo, qui levissimos morbos, qui leni aliquo e vegetabilibus medicamento facile facile expugnari possent, hisce metallorum, ac mineralium arietibus aggrediuntur, et qui parum Chymici sibi videntur, nisi tantum fere e metallis et mineralibus paratis medicamentis utantur, et per ea, nescio quae miracula pollicentur. Videntur mihi isti [gap: Greek word(s)] non incommode comparari posse coquo illi Plautino, in Pseudolo, qui, contemtis vulgaribus condimentis, suas escas se cicilendro, sipollindro, macide, sancaptide, cicimandro, happalopside, cataractria condire, easque qui esitet, duce


image: as017

nos annos vivere posse, gloriatur, earumque odorem Jovem quotidie caenare, jactat. Et ut ita credulus non sim, nec magnis illis ac gloriosis inscriptionibus, et praeconiis fidem semper adhibeam, sed saepe, cum talia lego, vel audio, illud usurpem: manus nostrae sunt oculatae, credunt, quod vident, facit et illud; quod scio, talia non pauca ab iis profecta esse, qui quidem in [gap: Greek word(s)] Chymica probe versati fuerunt, Medici tamen non fuerunt, nec eam rerum medicarum habuerunt peritiam, ut eorum judicio in medicamentorum viribus aestimandis stare debeamus. Inprimis cum experientia me docuerit, non semper effectus splendidis illis titulis ac pollicitationibus respondere, et falsa non raro esse, quae de nonnullis medicamentis praedicantur. Crollius hecticis et aridis lac [?] (ut hoc unum saltem e plurimis exempli gratia afferam) quod ex floribus sulphuris, qui, eodem teste, efficacem exsiccandi vim habent, sudoremque movent, paratur, flammamque, ut sulphur, concipit, odoremque sulphuris habet, prodesse scribit. Credat id, qui volet: mihi id non facile persuaserit, prodesse scribit. Credat id, qui volet: mihi id non facile persuaserit, ut hectico (hectico dico, non phthisico) id propinem, et cum nullum unquam hecticum hoc medicamento servatum legerim, vel audiverim, ego contra rationem periculum faciam: cum memor sim ejus, quod Galenus, 1 aphor. 1. scribit, Non lateres, lutum, ligna, tegulae, coria artis Medica, sicut aliarum, sunt materia: in quibus multifariam, citra cujus quam offensam, licet, quid possis, experiri, et circa eam materiam ad theore matum meditationem et confirmationem versari; quod in lignis fabri lignarii faciunt, in coriis coriarii. Lagna etiam et corium si male tractando corruperint, nullum inde cuiquam imminet periculum. In corpore autem humano ea tentare, quae non sunt experientia comprobata, periculo non vacat: cum temerariae experientiae finis sit hominis internecio. Ideoque certus sum, nullum medicamentum, cujus facultates perspectae sunt, contra Indicationes, quatenus tales, usurpandum esse, quaecun que etiam experientia praetendatur. Ita non minus peciculosae sunt illae universales aut indefinitae enunciationes: In febribus; in febribus omnibus; in calidis, et frigidis; in omnis generis infirmitatibus, ventriculi, capitis: in omnibus febribus, continuis, et intermittentibus; in deploratis, longis et diuturnis morbis; stomacho, epati, cordi, spleni prodest, et quae sunt sexcenta hujus generis alia, quae tyronibus facile fraudi esse possunt. Ideoque tyronibus autorsum, ut, si in tales libros inciderint, diligenter prius inquirant, quid illi autores medicando praestiterint, aut quo cum successu


image: as018

cessu ab aliis talia adhibita sint, antequam et ipsi ea usurpent; ne istis ambitiosis, ac gloriosis praeconiis fallantur ac decipiantur. Etenim saepe fama fidem superat. Monendosque ipsos censeo, quod Prometheus Satyrum monuisse a Poetis fingitur. Cum enim ille ignem a coelo in terras primum detulisset, hic vero rei novitate, et pulchritudine ac splendore ignis allectus eum osculari, facultatis ustoriae ignarus, vellet, ut ori et barbae caveret, a Prometheo monitus est. Ita et tyrones Medici monendi, ne novitate et magnis ac hyperbolicis praeconiis adducti, Chymica medicamenta, de quorum praeparatione vel viribus nondum satis constat, cum periculo experiantur. Verum in hunc sensum plura addere desino, cum satis multa hac dere, in tract. de Chymic. cum Arist. et Galen. cons. et diss. dicta sint. Summam rei puto: dandam operam esse Medico, ut omnium morborum, et symptomatum naturam et caussas cognitas perspectasque habeat, easque e suis signis cognoscere discat; methodumque medendi ac [gap: Greek word(s)] , seu indicationes, tanquam cynosuram, semper in conspectu habeat; tandemque, ut idoneis auxiliis Indicationibus satisfacere possit, laboret; atque in eo genere caveat, ne plumbeis telis pugnet, et propterea, ubi opus est, Chymica quoque non negligat. Et omnino pulchra harmonia est, si quis Italorum jn methodo medendi atque Indicationibus accuratam diligentiam cum Germanorum experimentis, ac medicamentis elegantibus atque efficacibus prudenter conjungat. Quae cum ita se habeant, non dubitavi huic iteratae Institutionum editioni plusculorum adhuc medicamentorum Chymicorum praeparationes inserere. Ne vero quem offendat, quod singulis autorum nomina non praescripsi; nec quisquam suspicetur, me aliena mihi arrogare. Nam cum plurima sub variorum autorum nominibus circumferantur, ac non pauca antiqua hodie in usum revocentur, eaque recentioribus tribuantur: ego hanc litem meam facere nolui; praesertim cum id ad instituti mei rationem nihil faciat. Licebit cuique suum sibi vendicare, eique suum nomen, me non obstante, praescribere.

Tandem de medicamentis Chymicis et hoc monendus es, Lector, me praeparationum modos sine ulla disputatione, et medicamenta Chymica pleraque sub usitatis, et vulgo notis appellationibus proposuisse: cum hīc etiam locum habere putem: Loquendum esse cum multis, sentiendum cum paucis. Neque illa nominum [gap: Greek word(s)]


image: as019

in usu medico quicquam mutat, et sive solutionem, sive magisterium, sive salem coralliorum aut margaritarum nominem, unius medicamenti vulgo noti sunt hae appellationes, quod quocunque etiam modo appellatum easdem vires et usum habet. Si tamen in praeparationum caussas inquirere, et ipsam rerum naturam diligentius rimari libeat, quod tamen a Chymicis plurimis, et male quidem, negligi video, de non paucis aliter sentiendum, imo et loquendum censeo. Tincturam coralliorum appellavi: quod tamen ex coralliis tinctura seu color, ut ex roremarino, santalis, rosis atque aliis plantis extrahi possit, relicto corpore, quod neque colorem illum, neque alias qualitates amplius habeat, ut credam, adduci non possum. Et id de plurimis aliis etiam verum esse credo. Qui enim novit, quod menstrua quaedam lapidibus, mineralibus ac metallis affusa rubrum, vel alium colorem ac quirant; et quod acetum destillarum, spititusque alii supra corpora, ex gr. margaritas, corallia, oculos cancri, cornu cervi, plumbum, et similia fusa, sal suum acidum, et volatile in corporibus relinquant, quo iis ita arcte unitur, ut ablutione facile elui non possit: is colores, qui a salibus ejusmodi et spiritus solventibus, aut certe ex mistione eorum cum corporibus proveniunt, pro lapidum, aut metallorum ac mineralium vera tinctura non habebit. Quanquam aliquid essentiae rerum in tali liquore tincto et colorato contineri possit. Multo minus credendum, ex coralliis et lapidibus pretiosis cum [?], [?], vel aliis salibus, aut igne etiam calcinatis veram tincturam extrahi posse; utpote quae calcinatione ejusmodi pereat, et tinctura, quae postea monstratur, vel salibus, cum quibus calcinata sunt, vel menstruis debeatur. E corporibus enim ejusmodi calcinatis per menstrua extrahitur sal, quem corpora, cum quibus calcinata fuerunt, ipsis impresserunt. Multi etiam colores ab igni rebus induntur. Ita sulphuris nomen quibusdam tribui scio, quod colorem croceum, aut falvum habeant, quae tamen Sulphur non sunt. Sic quoque salem coralliorum, ex gr. cum vulgo appellavi, cum tamen purus putus sal non sit, qui e coralliis, sicut ex cineribus plantarum, relicto terreo corpore, extrahatur: sed corpus sui generis solutum (sicut et metalla in suis menstruis solvuntur, et in liquotem abeunt) cui sal aceti vel aliorum menstruorum, quibus solutum est, adhaerescit et unitum est. Quanquam multo sale talia corpora constare, et abundare non negem. Eodem modo sal, seu saccsiarum [?] dictum nihil


image: as020

aliud est, quam plumbum aceto dissolutum, ac in formam pulveris albi redactum. Atque ex hac mistura hic sapor oritur. Solutum tamen hoc modo plumbum naturam suam retinet, et in pristinam formam facile reduci potest. Et omnino multa sunt, quae pro tincturis, oleis, sulphure, sale rerum venditantur, ac hisce nominibus appellantur, quae composita sunt ex corpore aliquo soluto et menstruo solvente; ex qua mistione varii colores et sapores, imo novae qualitates ac vires, oriuntur. De quibus et aliis multis non pauca circa medicamentorum Chymicorum praeparationem moneri potuissent. Verum alii operae et tempori ista, quae longiorem et ex principiis rerum naturalium, si Deus volet, deducendam ac petendam tractationem requirunt, reservare volui. Atque hoc primum est, Lector candide, de quo mihi monendus circa medicamenta Chymica videbaris.

Si vero, quod alterum est, prolixior alicui videtur haec tractatio, quam ut ei Institutionum titulus competere possit: is sciat, artem medicam longam esse, et praeter ista multa adhuc superesse, quae ad solidam medicinae cognitionem consequendam necessaria sunt. Imo facere non potui, quin in iteratā ista editone quaedam adhuc adderem. Nam cum doctrinam de temperamento corporis humani et partium cognoscendo de esse viderem; neque tamen illam a Galeno in arte medica tam contracta omissam scirem: et illam inserendam censui. Praeterea cum medicus in morbonum curatione non solum medicamentis, sed et manuum opera, imo ferro et igne saepius opus habeat: ne mancae et hāc in re essent Institutiones, materiam, ac operationes Cheirurgicas addidi, et quantum potui, brevissime ad classes quasdam redegi, ac doctrinae de medicamentorum facultatibus subjunxi. Quae omnia, Lector candide, boni consules, atque eo, quo a me profecta sunt, animo accipies. Wittebergae, Idib. Martii anno 1620.



image: as021

Tertia Praefatio.

CUm jam tertia harum Institutionum editito in publicum prodeat, iterum instituti mei ratio reddenda videtur, Lector benevole. Ferent enim proculdubio aliqui moleste, me in hāc editione etiam quaedam mutāsse, illudque alij aliter interpret abuntur. Verum rogatos ego omnes volo, ne hanc operam alio, quam quo a me profecta est, animo accipiant. Nam cum artis medicae tyronibus hunc laborem meum non ingratum fuisse intelligerem, temporis aliquid adhuc etiam tertiae huic editioni impendendum putavi. Ideoque aliqua addidi, aliqua mutavi. Id quod nemo incostantiae adscribat velim, sed veritatis et artis Medicae studiosis inserviendi studio. Neque enim mea mihi tam placent, ut si vel autorum lectio, vel amicorum monita meliora suggerant, mea pertinacius de fendenda censeam: quin potius a quovis discere volupe semper fuit, et porro erit. Ne tamen crebrae istiae mutationes alicui molestae sint: post hac nihil, quod alicujus momenti sit, mutabo; id quod hic significandum duxi. Tu ergo, Lector benevole, etiam hanc editionem, ut priores, animo benevolo et candido suscipe. Nihil aliud mihi hīc propositum est, quam artis Medicae tyronibus (iis enim haec opera mea dicata) inservire. Ideoque ne eos ullibi dubios dimitterem, prolixiore interdum orationis serie opus fuit. Quod si qui forte sunt, (ut esse animadverto) quibus ista prolixitas improbatur, illi sciant, Artem medicam esse tam longam, ut nec prima ejus rudimenta pavcis comprehendi possint. Parvae equidem operae res fuerit, in brevem aliquam [gap: Greek word(s)] ista contrahere; quod a quibusdam factitatum: plerumque tamen verum est; Brevus esse laboro: obscurus fio. Itaque cum brevia ejusmodi compendia et Institutiones


image: as022

nes a Medicinae tyronibus sine commentario intelligi vic possint: rem iis et gratam et utilem facturum putavi, si paullo prolixius ista traderem; perspicue tamen, ut etiam sine comment ario intelligi possint. Et quamvis quaedam in Physiologia e Physicorum scholis potius petenda fuisse vide antur: tamen, si nihil, quod Physicorum alias et suo modo proprium est, hīc inserere liceret, tota Physiologia omittenda fuisset. Cui cum omnes Medici eruditi hactenus inter Medicinae partes locum reliquerint, nec me praeter rem facturum putavi, si ea, quorum cognitio exacta Medico summe necessaria est, diligentius et prolixius in Physiologia traderem, aut certe in Physicis cognita artis Medicae studiosis in mentem revocarem, et corpori humano applicarem, atque ita vera artis fundamenta clarius monstrarem. Neque etiam abs re mihi fecisse videor, quod controversias quasdam inserui. Etsi enim optassem, rem ubique tam planam fuisse, ut nullis disputationibus opus fuerit: quia tamen in hac mentis humanae caligine multa obscura, multa dubia esse animadverti, non consultum esse censui, si in ipso Medicinae limine tyronem dubium relinquerem, atque in avia errantem deduci paterere. Si vero quis aliud, quam Institutionum nomen huic tractatui quadrare putat, is id ei pro libitu imponat. Ego ambitiosius aliud praescribere nolui; non ignarus, quod tanta artis Medicae sit amplitudo, ut etsi quis haec ipsa omnia cognita habeat, non aliud tamen, quam artis Medicinae fundamenta cognovisse dicendus sit, eique multa adhuc discenda restent. Addidi reliquis etiam unum atque alterum Chymicum medicamentum, ab amicis nuper primum communicatum, in quibus praeparandis nondum facere periculum potui, aliis negotiis praepeditus. Quia tamen praeparationes, probabiles videntur, ea praeterire, et lectorem celare nolui. Utatur


image: as023

iis, cum Deo bono, in aegrorum commodum: quod fiet, si, quod saepius monui, indicationes semper oculis prafixas haebuerit, et in medicamentis, praecipue purgantibus, e metallis ac mineralibus paratis, usurpandis illud; Ne quid temere, semper cogitaverit: cum, monente Galeno, I. aphor. I. Temerariae experientiae sit hominis internecio. Bene Vale, Lector candide, et hanc etiam operam boni consule. VVittebergae prid. Cal. Januar. Anno Christi 1628.



image: as024

[gap: content list]

image: as036

P. LAUREMBERGIUS, In Lauru Delphica.

PErvolve, et nocturna, diurnaque versato manu Institutiones Danielis Sennerti, in quibus prolixiori orationis serie fundamenta artis plenissime enarrantur et longe forte solidius, quam factitatum a Fuchsio, Valeriola, Riolano, Heurnio, Duncano Liddelio, caeterisque de genere hoc. Unus iste tibi erit instar omnium: quem si noris, omnes noris.



page 1, image: s0001

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBER PRIMUS.

CAPUT I. De Natura Medicinae.

[note: Nominis Medicinae ratio. ] MEDICINAE vox cum a medendo, id est, aegris auxiliando, deducatur: proprie soli parti Therapeuticae, quae morbos lere docet, competit: atque hac significatione olim sub primum Artis hujus ortum a primis illis Medicine inventoribus usurpata est. Primo enim pars Medicinae Therapeutrea quae scilicet maxime urgeret et inprimis nec essaria esset, inventa est: Deinde adjecta est ea quoque pars, quae praesentem sanitatem tuetur. Retenta tamen postea antiqua appellatio, et toti arti attributa est. Non aliter ut Geometrae vox, quae originem a metienda terra traxit, nunc multo ampliore significatione usurpatur.

Ut vero ipsa Artis medicae Natura, quae merito omnibus, qui illi operam suam addixerunt, notissima esse debet, clarius sub conspectum veniat: quinam ejus Finis sit; ad quod disciplinarum genus pertineat; et subjectum, in quo occupatur, primo exexplicandum est. His enim cognitis, ipsa Medicinae Natura sese ob oculos offeret, definitionemque ejus constituere, non erit difficile.

[note: Finis Medicinae. ] Finis quidem Medicinae extra omnem, ut putamus, controversiam positus est, at que apud omnes in confesso habetur: Medicinam de sanitate esse sollicitam, et in eo occupari, ut praesens conservetur, atque amissa [note: Origo medicinae. ] restituatur. Hoc enim fine et olim Medicina inventa est, et nunc excolitur. Nam cum animadverterent homines, corpus nostrum non in eodem statu perpetuo persistere, sed nunc secunda valetudine frui, nunc cum morbis canflictari; simulque intelligerent, longe beatiorem et feliciorem


page 2, image: s0002

esse eorum statum, qui secunda valetudine fruuntur, quam eorum, qui morbis affliguntur: artem condere coeperunt, quae hominem in sanitatis statu, quantum possibile est, conservaret, et in morbos prolapsum pristinae valetudini restitueret; eamque etiamnum excolunt et in pretio habent: omnesque suas operationes ad sanitatis humanae curam dirigunt Medici.

[note: An scoput et finis differant. ] Ideoque sanitas, quicquid alii dicant, Medicinae finis est. Vulgo quidem hīc inter scopum et finem Media ac Medicin ac distinguere solent. Scopum enim esse dicunt, quod sibi primum proponit Medicus etsi id non perpetuo assequatur, sanitatem scilicet, seu sanationem potius: Finem vero id, cujus caussa omnia ars molitur, nimirum sanitatis adeptionem. Idque authoritate Galeni, qui. lib. de sectus cap. 1. scribit. Medicae artis scopus sanitas est; finis ipsius sanitatis possessio; et Autoris Introductionis, qui, cap. 6. haec habet: Aliud ars, aliud ejus finis est. Quod enim appetit, id aliud ab ipsa est (sanitas scilicet) idque non perpetuo secum habet. Quo fit, ut quatenus ipsum non contingat, non finis ejus, sed scopus dicatur: cum autem contigerit, finis. Verum enim vero Finis nomen etiam scopo quem Medici appellant, Aristoteles et Philosophi tribuunt, neque sine caussa. Etenim finem propositum assequi semper in artificis potestate et manu non est. Qua dere Jul. Caes. Scaliger, in lib. 1. de plantis. Est scopus, inquit, operasive officium. Finis autem est, quod movet artificem ad operam, id est, operae persectio Movent quidem etiam opera artificem, sed non primo; quia finis primo: non simplicit er; quia movet propterea, quod movetur. Idcirco finis etiam nomine donatus est scopus ab Aristotele. Duplicem namque finem idem esse docet, ibid. [gap: Greek word(s)] . Medici scopus et finis medius, seu quo, est Medicari: finis verus ultimus, primum movens, est sanitas. Quanquam vero Medicus finem ultimum non semper assequatur; cum omnes aegros sanos reddere impossibile sit: nihilominus officio suo satisfecisse dicendus est, si eorum, quae in Naturā et Artis potestate sunt, ad sanandum nihil omiserit. [gap: Greek word(s)] , ut recte scripsie Hippocrates, de Arte. Unde etiam Aristoteles, 1. Rhetor. cap. 1. scribit: [gap: Greek word(s)] .

Verum ad quodnam disciplinarum Genus Medicina pertineat: in controversiam vocatur: dum alii artem, alii scientiam, alii partim artem, partim scietiam esse statuunt. Nos cum Hippocrate, Aristotele, Galeno, Averois, [note: Medicinae est Art. ] aliisque doctissimis viris Artem statuimus esse Medicina; ea de causa, quod non cognitionem solum, sed effectionem sanitatis sibi habeat propositam.


page 3, image: s0003

[note: Disciplinarum distinctio. ] Disciplinarum enim distinctio proxime ex fine petitur. Finium vero distinctionem pariunt objecta. Nam cum, ut est apud Aristotelem, 6. Eth. c. 3. et 4. quaedam sint [gap: Greek word(s)] : quaedam sint [gap: Greek word(s)] illas quidem res tractamus: ut solum eas cognoscamus; cum eas, ut quae solius Natura; operasunt, efficere non possimus: in harum vero tractatione versamur, non solum ut eas cognoscamus, sed ideo eas cognoscimus, ut eas efficere possimus.

[note: Disciplinae theoreticae. ] Exquo duplici et rerum et tractationis genere duo etiam disciplinarum genera oriuntur. Nam quae in rebus illis, quae solius Natura opera sunt, et a nobis fieri non possunt, solum cognitionis et scientiae gratia versantur, et nihil praeterea quaerunt, Theoreticae dicuntur: quae vero in iis, quae aliter atque aliter sese habent, et a nobis fieri possunt, non cognitionis modo, sed inprimis operationis [note: Disciplinae Practicae. ] gratia occupantur, Practicae vocantur; [gap: Greek word(s)] vocabulo in ampliore significatione, quae [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] in specie sic dictam sub se complectitur, accepto. Res enim contingentes, quae a nobis fieri possunt, duplices sunt, et proprie vel agi vel effici dicuntur: differtque actio ab effectione, auctore Aristotele, 6. Eth. Nicomach. c. 4. et lib. 1. magnor. moral. c. 35. quod Actio post se nullu opus relinquit: Effectio vero est operatio opus relinquens; Agique dicuntur, quae circa virtute et vitium versantur, et vitam moresque corrigunt; quorum habitus Prudentia dicitur: Efficiuntur vero, quae corporis necessitati destinantur, quorum habitus Ars nominatur.

In quo genere etiam medicinam collocadam esse, et ex fine, quem habet propositum, et ex rei, quam tractat medic 9, natura, cuivis patet. Medicinae enim finis est non cognitio solum, qui scientiae; Sed [gap: Greek word(s)] , qui artis finis est. Et quem ad modum, ut Aristoteles, 2. Eth. c. 2. scribit: [gap: Greek word(s)] : ita medicus agit de corpore humano, desanitate, de tem peramentis, de humoribus, de viribus plantarum, non scientiae gratia, ut naturam, caussas et effectus rerum naturali um cognoscat; sed ut medeatur, et corporis humani temperiem, naturalemque constitutionem, seu sanitatem conservet, et si amissa sit, eam restituat.

[note: Medicinae qua ratione dicatur scientiae. ] Scientiae vero nomen etsi nonnunquam etiam Medicinae attribuatur, ac Galenus ipse, cap. 1. art. medic. definitionem Herophili, qua Medicina definitur; scientia salubrium, insalubrium et neutrorum, retineat: tamen tum scientiae nomennon proprie, ut ab aliis habitibus intelloctus distinguitur, sed latiore significatione, ut scilicet scientiis et artibus communiter tribuitur, usurpatur; quod Galenus ipse fatetur. Addit enim: [gap: Greek word(s)] . [note: Medicinae non est scicentia proprie dicta. ] Proprie vero scientiae nomen usurpatum Medicinae artribui no potest. Nam licet Medicinae quoque sua sint principia, per quae suas


page 4, image: s0004

probat conclusiones, et conclusiones habeat universales: tamen id ad scientiam constituendam non fufficit. Nam Ars [gap: Greek word(s)] est, ut. docet Aristoteles, 1. Metaph. c. 1. Et intellectus speculativus, activus, factivus habent principia universalia: sine tantum differunt, ut est apud Scalig. exercit. 307. sect. 31. aut certe praecipue differunt. Etenim medicina non modo, ut dictum, fine, qui est sanitatis effectio, non solum cognitio; se et aliis a scientiarum natura degenerat: cum neque ad primas caussas adscendat; neque alias, quae in scientia requiruntur, conditiones observet. Nam primas caussas, sine quibus propinquiores satis cognosci no possunt, investigare non est medici, sed multa a physico demonstrata praesupponit. Unde recte ab Avicentna, primae 1. doctr. 1. dictum est: medicum fidem adhibere philosopho, et a philosopho, ut probata, et demonstrata mutuari; An sint Elementa, et quot sint, et quomodo sint, et quae et quot sint facultates, et similia: Medicumque, si de iis tractet subtilius et diligentius, philosophum potius agere, quam medicum. Deinde et iam medicus caussas cum effectis no aequat, neque affectiones de propriis subjectis, iis nimirum, quibus per se, primo et quatenus talia, competunt, demonstrat: quod; tamen ad scientiam necessarium est. Exempli gratia: dum docet hominem constare ex quatuor elementis, temperamentum habere, vivere, nutriri sanguine, sentire, esse morbis obnoxlum: non de primo et adaequato subjecto, quod in scientia requiritur, id demonstrat; cum haec omnia vei omnibus mistis vel saltem aliis etiam animalibus competant: sed de homine solum, ea de caussa, ut cognoscat, in quo sanitas ejus consistat; et ut hinc eam rectius conservare, et amissam restituere possit. Cum enim apud omnes in confesso sit, de elementis, temperamentis, humoribus, nutritione, auctione, et similibus [gap: Greek word(s)] Physici propriam esse: facile hinc patet, eandem, eadem respectu, nimirum scientiae et contemplationis gratia, medico non competere. Ita etiam demineralibus, metallis, plantis et animalibus, alio modo et fine agit physicus, alio medicus. Physicus enim de iis agit, quatenus sunt partes sui subjecti seu species corporis naturalis; et quidem solius scientiae gratiā. Medicus vero de iis tractat, quatenus sunt medicamenta et instrumenta operationis. Neque etiam ex parte Medicina scientia est, ut nonnulli existimant; id quod sequenti capite demonstrabitur.

[note: Medicinae est ars omnium nobilissima. ] Ars itaque est Mediana; et quidem artium omnium nobilissima: tum ratione subjecti, circa quod occupatur, quod corpus humanum est omnium corporum naturalium longe nobilissimum; tum ratione finis, quem habet unicum, sanitatem nimirum, quam efficit, non alterius externi finis, sed sui ipsius gratia. Ipsa enim sanitas per se expetenda est, utpote pars longe maxima felicitatis humanae, et ex qua una omnia reliqua mortalium


page 5, image: s0005

bona eam, quam habent, gratiam et dignitatem mutuari videntur. Reliquae vero artes omnes nihil per selexpetendum, sed omnia externi cujusdam finis gratia efficiunt; i mo omnes reliquae, quae ad vitam victumque paratae sunt, artes medicinae ministrae et pedissequae sunt. Nam quod aramus, quod aedificamus: ea omnia ad vitae finem diriguntur; cujus magister est medicus, ut J. C. Scaliger scribit, de re poet. lib. 3. c. 1.

Subjectum tandem Medicinae corpus [note: Subjectum Medicinae. ] humanum, quatenus sanitati et morbis obnoxium, seu quatenus sanabile est, constituimus. Nam licet interdum Medicinea agriculturae quoque, et pecudum cura tribuatur: tamen hic non vererinariam aut Mulomedicinam describere, sed qua ratione, animalis omnium praestantissimi ac nobilissimi, hominis sanitas praesens conservari, ac amissa restitui possit, docere nobis propositum est.

Est autem hoc subjectum non solum aliarum artium omnium subjectis nobilius, sed hoc etia prae subjectis reliquarum artium peculiare habet: quod reliquarum attium subjecta nihil agunt, sed obsequium saltem agenti arrifici praestant: Medicinae vero subjectum innatam quandam potentiam obtinet, qua a medico adjutum soponte plerunque ad sanitatem tendit. Unde etiam ab Hippocrat. 6. epid. comm 5. t. 1. [gap: Greek word(s)] , Naturae morborum medicatrices dicuntur; et medicus naturae minister appellatur: quod scilicet non semperita simpliciter sanitatem parere, sed potius parturienti naturae opem ferre videatur. Natura enim et medicus, ut Galenus, de constitut. art. cap. 12 aliis 13. Scribit, eorum, quae corpori boni causa sunt, autores sunt. Sunt tamen alia Naturae, alia medicis negatae et concessa. Naturae quidem impossibile est, ita os confractum, ut ejus partes a nativa sede aberrent, membrumque distortum sit, corrigere et conformare; quod Medicis possibile est. Quem ad modum et luxatum medicus reponere potest: Natura non potest. Contra cavum ulcus carne replere Natura potest, medicus non potest: sicut ex semicostis aut crudis aliquid concoquere. Sed in his medicus naturae famulatur.

[note: Subjectum Medicinae accurate cognoscendum. ] Has ob causas, hanc scilicet subjecti medicinae peculiarem dotem, ejusdemque nobilitatem, non saltem superficiaria, quae in plerisque aliis artibus sufficit, sed accuratior ejus cognitio requiritur. Neque enim, ut Galenus, 1. aph. 1. habet, lateres, lutum, ligna, lapides, tegulae, coria, artis medocae, sicut aliarum, sunt materia, in quibus multis modis, citra cujusquam offensam, licet, quid possu, experiri: in corpore autem humano ea tentare, quae non sunt experientia comprobata, periculo non vaecat; cum temerariae experientiae finis sit totius animantis internecio. Et quidem ob hanc subjecti nobilitatem tam ac curata ejus cognitione opus est, ut etiam omniuma principiorum, e quibus suas conclusiones exstruit medicus, exactior, quam in ulla alia arte requiratur cognitio: atque adeo in medico nulla pot est esse perrfestio sine illa Encyclopaedia, quae homini viam munit ad felicitatem, ut ait Scalig. de re poet. L. 3. c. 16.

[note: Medicinae difficultas et dignitas. ] Unde facile etiam elucet, et summam


page 6, image: s0006

Medicinae esse difficultatem, et veri medici maximam digniratem, adeoque verissimum illud Homeri: [gap: Greek word(s)] neque sine causa Jul. Caes. Scaligerum, allegato loco, descripsisse Medicum, virum doctum, probum, lenem, diligentem, maturum, fortunatum, DEO fretum, non sua vel scientia, velopera, vel successu tumidum.

Atque ex his, quae hactenus de Fine, Genere, et Subjecto medicinae dicta sunt, talem medicinae definitionem [note: Medicinae definitio. ] constituimus: Medicina est ars, quantune possibile, sanitatem hominis praesentem conservandi, amissam vero instaurandi.

CAPUT II. De divisione Medicinae.

[note: An Medicina recte dividatur in partem theoreticam et practicam. ] ETsi a nonnullis medicina dividatur in partem theoreticam et practicam: tamen illa drvisio accurata non videtur, cum hoc modo non dividatur in partes oppositas. Tota enim Medicina est una disciplina, et unus habitus per unum finem, [gap: Greek word(s)] nimirum aut potius [gap: Greek word(s)] , ut quae actionis gratia sit. Disciplinae vero omnes non ex particularibus rebus, quae in iis tractantur, sed a subjecto adaequato et fine, ad quem omnia diriguntur, Theoreticae vel Practicae denominantur. Ideoque etsi quaedam [note: Medicina tota est ars. ] in Medocina tractentur, quae ad Theoreticas disciplinas spectare videntur: tamen quia illa omnia non tractantur ob scientiam, sed ad operatione, tanquam communem finem, diriguntur; partim quatenus subjectum declarant, partim quatenus finem qui est sanitas, ipsique oppositus morbus, cum suis causis, effectis et signis explicant: meriro tota Medicina pro Arte habetur.

Quod autem una pars vulgo dicitur Theoretica, altera Practica, hinc fit, quod haec operationi propior est, et immediate operationem restpicit: illa vero ab eadem remotior est. Qua ratione autor libri de partibus Medicinae, c. 7. Medicinam dividit in partes primas et proprias, [gap: Greek word(s)] scilicet et [gap: Greek word(s)] , et alias his superiores.

[note: Medicinae divisio. ] Cujus etiam ductum sequentes, aliis divisionibus missis, commodissimam esse eam judicamus, qua medicina in partem [gap: Greek word(s)] dividitur. Haec enim et ratione finis, qui est sanitatem praesentem conservare, et amissam restituere, in duas primas et proprias partes, [gap: Greek word(s)] scilicet et [gap: Greek word(s)] Medicinam. dividit; nec illas superiores, quae etia necessariae sunt, omittit.

Etsi autem haec divisio usitata sit: tamen cum ab omnibus caussae sat perspicuae. non reddantur, quare in tot, et noc ordine sese subsequentes partes dividatur, nec satis, quid ad quamlibet pertineat, explicetur: de eo aliquid breviter hic dicendum, et Idea quaedam Medicinae constituendae ob oculos poriehda est.

[note: Medicinae delineatio. ] Cum in omni arte subjectum, in quo operatio fieri debet, cognitum artifici, quantum satis est, esse debeat, nullusque artifex in, materiam, cujus naturam plane ignorat, formam aliquam


page 7, image: s0007

introducere possit: etiam Medico anticipata subjecti sui, hoc est, corporis humani, notitia necessaria est. Primo itaque loco corpus humanum ipsiusque partes omnes simpliciter, absque temperaturarum et functionum consideratione, explicari debent: quod rectissime per descriptionem ex Anatome petitam fieri potest. Deinde cum omnes artes a notione Finis incipiant, et prima in omnibus disciplinis praticis de Fine instituatur deliberatio: post subjecti cognitionem primo loco de sa satate dicendum est Quae cum in naturali constitutiones, natura lium operationum caussa, consistat, atque haec praecipue in Temperamento sita sit: primo loco naturalis totius omniuque corporis partium temperies explicanda, itum omnes actiones et officia corporis enum eranda sunt.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Atque his et hoc modo prima pars Medicinae, [gap: Greek word(s)] dicta, absolvitur, in qua de corpore humano agitur duabus de caussis: primo cum sit subjectum, in quo sanitatem Medicus efficit: secundo ratione finis, qui est sanitas, de qua Medicus non solum hoc teneat, et sciat necesse est, eam amitti et recuperari posse, sed etiam quid sit, et in quibus consistat, cognitum perspectumque habeat. Ex quibus patet, Finem hujus partis internum et proprium esse, corpus humanum, et omnia, quae ad sanitatem necessaria sunt, cognoscere. Externum autem esse, ut inde vitalis Indicatio petatur.

Cum autem sanitati opponatur morbus, idemque sit morbum depelere et sanitatem restituere: secundo loco de morbi natura, differentiis, caussis ejusque effectibus, symptomatis dicendum est Atque haec pars [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] ] dicta est, quae res omnes praeter naturam, quae hominis sanitatem et actiones laedere et labefactare possunt, explicat; qui proprius et internus ejus Finis est. Externus vero ejus Finis est, ut inde Methodus [gap: Greek word(s)] Indicationes Curativas; Methodus vero [gap: Greek word(s)] vatorias petat.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Cum post cogitationem de Fine altera deliberatio sit de mediis, quibus ad finem pervenitur, recta ad Methodum tuendae sanitatis, et Methodum medendi accedendum esset, nisi prius inserenda esset pars [gap: Greek word(s)] . Cum enim, ut est apud Aristotelem, 1. Metaphys. c. 1. actiones omnes et generationes circa singularia sint, neque hominem, nisi per accidens, sanet Medicus, sed Petrum, aut Paulum, aut alium quempiam eorum: methodo aliqua opus est, qua latentes in corpore affectus cognoscantur. Ideo [gap: Greek word(s)] tradenda est quae loco commodiore, quam post tractationem de sanitate et morbo inseri non potest; cum ex iis, quae ibi tradita sunt, signa pleraque eruantur.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Atque his ita explicatis, ad principia operationis deveniendum, et media ac modus samtatem praesentem conservandi, amissamque restituendi explicandus est, et partes illae primae ac propriae medicinae, [gap: Greek word(s)] tradendae. Agendum itaquepost


page 8, image: s0008

[gap: Greek word(s)] , qua ratione praesens sanitas conservari possit, dicendumque de alimentorum natura et facultatibus, ac methodus tradenda est, qua ratione per propria instrumenta sanitas conservari possit: quibus [gap: Greek word(s)] absolvitur, quae docet, qua ratione rebus admovendis, educendis, agendis, et extrinsecus incidentibus sanitas conservari, et homo, ne in morbos incidat, quantum possibile, praeservari possit. Ut ita hujus partis internus finis sit praeser vatotiae et vitalis indicationis inventio: Externus vero praesentis sanitatis conservatio, tum labentis perfectio.

Ultimo denique loco de remediis, eorum natura, facultatibus, materia et compositione agendum, et methodus amissam sanitatem recuperandi explicanda: quibus pars [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] ] absolvitur. Cujus partis internus finis est Indicationum cutatoriarum inventio: Externus vero sanitatis amissae restitutio.

Atque hae primariae et principes parter Medicinae sunt. Nam si quae aliae partes recensentur, ut [gap: Greek word(s)] et similes: illae principales partes non sunt, sed minores, quae sub hisce principibus, et majoribus comprehenduntur, ut suo loco dicetur.

CAPUT III. De Sanitate.

HAs partes ut jam ordine, quantum quidem compendii atque instituti ratio patitur, tractemus, a Physiologia incipiendum est, cum rectum sit judex sui et obliqui, ut habet Aristoteles, 1. de anim. text. 85. et, ut recte Galenus, lib. de ossib. in initio censet, Medicum prius cognoscere oporteat id, quod est secundum naturam, deinde id, quod praeter naturam. Et primo quidem subjecti, quod est corpus humanum, explicatio praemittenda esset. Verum cum hac de re in omnium manibus sint et veterum et recentiorum libri plurimi, locupletissimi, et plenissimi, ex quibus corporis humani cognitio hauriri potest: de corpore humano, quae alias prolixior est, et compendii rationem excedere cogeret, tractationem praetermitrimus, atque ad libros Anatomicos, inprimis vero [gap: Greek word(s)] studiosos Medicinae remittimus et recta ad Finis Medicinae, qui est sanitas, tractationem accedimus.

Sanitatis vero Naturam investigaturi hinc sumamus initium, et hanc [gap: Greek word(s)] , et quod apud omnes in confesso est principium primo loco, cum Galeno, de different. morb. c. 2. et 1. meth. med. c. 5. ponamus. [note: Qui sani, qui aegri habendi. ] Omnes homines se sanos esse existimant, cum partium corporis ministerio naturales et vitae necessarias actiones sine aliquo vitio atque impedimento obire possunt: AEgri vero omnium consensu ii habentur, qui actiones illas vel non sine, vitio obire, vel non sine vitio obire possunt. Cum vero in eo, qui consueta et naturalia corporis officia exsequitur, duo reperiantur, ipsa actio et agendi potentia hinc colligitur, sanitatem vel in ipsa


page 9, image: s0009

actione, vel in potentia esse collocandam. [note: Sanitas non est ipsa actio. ] Verum ab ipso agagendi actu sanitarem aestimandam non esse, vel ex eo manifestum est; quod dormientes, vel quocunque modo quiescentes, a multis actionibus cessant, multasque partes nec movent, nec alio modo exercent, quae nihilominus sanae sunt. Itaque recte statuit Galenus, de differ. morb. c. 2. [gap: Greek word(s)] et merito quilibet se sanum esse judicat, non solum cum actiones debitas obit, sed et cum eas non obit; modo eas obire possit: neque is aeger jure dictur, qui actiones naturales non exercet, cumpossit; sed qui eas non potest exercere, etsi velit. Et proinde formalis sanitatis ratio est, potentia corporis naturales actiones exercedi.

Ut vero perfecta atque integra sanitatis definitio constirui possit, por ro investigandum, unde illa actiones naturales exercendi potentia ortum habeat, et quid caussae sit, cur hic ad omnes actiones exercendas aptus, ille vero ineptus sit. Cum autem duo ad omnem actionem requiraitur, facultas, ut appellant, aut anima suis facultatibus instructa, quae princeps operationis causa est, et qua corpus operatur; deinde organum, quo Anima ad agendum utitur, et quo mediante actiones suas exsequitur: in animam hujus rei caussa rejici non potest. Anima enim nec laedi, nec labefactari [note: Sanitatis ratio non in anima quaerenda: ] potest, sed eadem semper atque invariata, quamdiu vivit animal, manet, et easdem operationes edit, modo habeat eadem instrumenta: unde senex videret ut juvenis, modo haberet oculum juvenis: ut est apud Aristotelem. Homo vero nunc sanus, nunc aeger est. Itaque in organi porius constitutione hujus rei [note: Sed in organo. ] caussa quaerenda est. Qui n. omnes partes secundum naturam constitutas hahet: is ad omnes actiones exercendas aptus est. Quod et Galenus, de differ. morb. c. 2. docuit: Agendi, inquit, facultas a naturali amstuutione dependet.

[note: Partium constitutio duplex: Essentiaelie. ] Est autem cujusque constitutio duplex; Una essentialis, altera accidentalis. Essentialis est, quae pendet ex materia et forma substantiali, a quibus compositum suam naturam et essentiam habet.

[note: Accidentalis. ] Accidentalis vero est, quae illam priorem insequitur, et Qualitacum accidentiumque aliorum in singulis partibus est dispositio, et proximum organum, per quod forma essentialis est efficax, omnesque actiones exercet, et pro ejus diversitate diversimode agit.

[note: Sanitas noconsistit in essentiali constitutione. ] In essentiali constitutione sanitas non consistit. Essentialis enim constitutio, quamdiu vivit homo, est immutabilis, cum essentia rei intendi atque remitti non possit, sed habeat sese ut numerus, et ubicunque est, ibi tota sit: sanitas vero, manente eadem forma substantiali atque essentia, mutari potest; idemque homo, nunc santis, nunc aeger est.

[note: Sed in accidentall. ] Itaque in accidentali potius constitutione sanitas collocanda est. Haec enim mutabilis est, et essentiali integra manente, varias mutationes subit,


page 10, image: s0010

ratione aetatis, victus, aeris ambientis, atque aliarum circumstanciarum: atque hāc mutatā, ipsa anima per se eadem et non mutata, in corpore etiam eodem, aliter atque aliter agit: et hinc oculus senis non tam acute videt, ut oculus juvenis: idem ventriculus modo bene, modo male coquit. Requiritur quidem, ut homo sanus sit, et suas operationes exercere possit, non solum accidentalis, sed et essentialis constitutio. Nam si homo non esset: sanus aut aeger dici non posset; cum non Entis non sint accidentia, et accidentia sua requirant subjecta, quibus insint. Propterea tamen ex essentiali constitutione sanitas aestimanda non est. Ut homo sit, ex essentiali constitutione habet, quae tam inaegro, quam insano reperitur; cum tam homo sit, qui aegrotat, quam qui est sanus: sed ex accidentali constitutione, quae varie mutatur, habet, ut sit sanus vel aeger.

[note: Subjectum sanitis. ] Postquam hoc modo caussam investigavimus, ob quam corpus nostrum ad actiones omnes obeundas aptum esse dicitur: facile etiam subjectum sanitatis inveniri potest. Nam cum actiones tantum partibus viventibus competant: ipsa quoque saitas, seu agendi potentia tantum viventibus partibus attribui potest: et quibus nulla agendi, naturalesque actiones exercendi vis est, iis nec sanitas, nec morbus, nec potentia, nec impotentia agendi adscribi potest.

[note: Sanitas quid. ] Ex quibus jam sanitatis definitio exstrui haec potest. Sanitas est corporis humani eas, quae secundum naturam sunt, actiones exercendi potentia, a partium omnium naturali constitutione proveniens.

[note: Sauitatis definitiones Galenicae explicatae. ] Etsi vero Galenus, de diff. morb. c. 2. Sanitatem naturalem omnium corporis partium constitutionem, et de differ. sympt. c. 1. [gap: Greek word(s)] dispositionem secundum naturam actionum naturalium autorem esse docet: eo tamen fine hoc facit, quod constitutio illa Medici actionibus potius subjecta est, quam potetia, ut postea, lib. 2. pluribus dicetur, ubi de natura morbi tractabitur. Quem et nos hoc loco et eadem de caussa imitati, in ea, quae adhuc restat, de fine Medicinae, qui est sanitas, tractatione, potias constitutionem naturalem quam potentiam agendi contemplabimur.

[note: Paetes corporis duplices. ] Cum a. partes corporis non omnes ejusdem generis sint, non omnium etiam eadem est naturalis constitutio. Dividuntur autem membra in [gap: Greek word(s)] quod vulgo reddunt, in partes fimilares et dissimilares. Quas appellationes quide reprehendit J. C Scariger, in lib. 1. de plantis, ea de caussa, quod praedicatio denominativi non passit attribui primitivo ejus; sed accidentibus tantum, quae in illa substantia insunt: existimatque, si quis omnino mutuum responsum relationis, quam tamen in primaria voce inesse censet, curiosius explere voluerit, ut sit mutuus responsus relationis, vocandas consimiles et condissimiles. Quas appellationes quidam ex iis, quos vulgo barbaros vocant, usurparunt Ita enim Nicolaus Florentinus, tract. 1. part. 1. c. 30. appellat membra alia consimilia,


page 11, image: s0011

alia composita et officialia. Verum quia civitate Medica fere donata sunt ista vocabula, nos etiam ea ut usu trita retineamus. Ea quocunque modo appellentur, utrisque sua naturalis [note: Similares partes. ] constitutio obtigit. Similares partes, quae simplicissima. sensui corporis nostri elementa sunt, (unde a Galeno 2. de elem. cap. 1. [gap: Greek word(s)] 1. de elem. cap. 1. et [gap: Greek word(s)] , lib. 3. de elem. c. 9. nominantur) dicuntur, quarum universae particulae eandem invicem retinent formam, ut definit Galenus, 1. de element. cap. 8. sive ut est 8. de plac. Hippoc. et Platon. cap. 4. quarum particulae tum inter se, tum toti sunt similes, seu quarum partes ejusdem essentiae sunt cum toto: ut si os in multas partes dividatur, una quaeque pars eandem formam seu essentiam, retinebit. Notandum tamen hic, similares et simplices partes alias vere et exacte tales esse, alias ad sensum tantum. Vere et exacte tales sunt, in quibus neque sensu accuratiore, neque ratione diversitatem invenire est, quales sunt or, cartilago, caro simplex, fibrae: Ad sensum tales sunt, quae etsi primo intuitu tales videntur, tamen si diligentius spectentur, compositae e pluribus deprehenduntur, ut caro musculorum, substantia venarum, arteriarum, quae e suis fibris et carne propria constant.

[note: Similarium constitutio in quo consistat. ] Similares partes, cum, quatenus similares sunt, ex elementis, ut alia mista, seu sanguine, ut propiore principio componantur, (duplex enim partium similarium est materia, Remota, quatuor elementa; proxima semen et sanguis, quae duo generationis nostrae sunt principia) in quatuor qualitatum primarum legitima temperie earum constitutionem, ac cidentale, nimirum, et proinde sanitatem primo consistere, et ad similarium sanitatem justam earum temperiem requiri, per quam ad naturales actiones obeundas aptae sunt, vulgo docetur: neque id false.

[note: Occultae etiam qualitates, praeter primas, ad constitutionem similarium requiruntur. ] Verum cum, ut recte J. C. Scal. exerc. 218. sect. 8. ait, omnia ad manifestas Qualitates reducere velle, summa impudentia sit; atque corpora nostra non simpliciter et proxime, ut mista, ex elementis constent, sed sua proxima principia habeant, et calore quodam vitali, spiritu vivifico, humidoque primigenio praedita sint, et formam suam atque animam obtineant, a quibus multae nobiles qualitates fluunt; ut tum ex aliis videre est, tum ex [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , quam corpus nostrum et ejus partes cum aliis corporibus naturalibus habent: non solum quatuor primarum qualitatum [gap: Greek word(s)] similarium partium sanitatem absolvi, sed, et nobiliores, et occultiores alias Qualitates ad eam requiri, omnino credendum est.

Licet vero et alia in partibus similaribus reperiantur, ut certa figura, magnitudo, et similia: tamen illis haec non competunt, quatenus similares sunt, sed quatenus organicae. Quatenus enim similares sunt, nulla peculiarem figuram requirunt, sed satis est, si suam temperiem, caeterasque


page 12, image: s0012

qualitates, quibus suas actiones ob eunt, habeant; atque sub quacunque figura suam naturam retinere possunt, atque quaelibet partis particula eandem retinet. Cujus naturae respectu definitio partis similaris, quae est apud Aristotelem, 1. de histor. animal. c. 1. Galen. 8. de plac. Hippoc. ac Plat. c. 4. et 1. de elem. c. 8. ipsis competit; non vero respectu officii, quod habent, non ut similares, sed ut certam figuram, et conformationem obtinent, seu quatenus organicae sunt. Nimirum quaelibet particula venae vel arteriae, si cum quacunque particula venae vel arteriae, conferatur, ejusdem cum ea naturae est: etsi non sit vena vel arteria, id est, vas sanguini et spiritui vehendo dicatum, Ista, de qua modo diximus, similarium partium constitutio quidem etiam dissimilaribus competit sed per accidens, quatenus nimirum ex similaribus constant.

[note: Dissi milarium constitutio. ] Propriam autem et peculiarem habent dissimilares constitutionem, quae in compositione ad actiones apta et necessaria consistit: quae pro varietate actionum edendatum in diversis partibus diversa est. Alia enim pars hanc, alia illam figuram habere, alia major, alia minor esse, alia ex pluribus, alia ex paucioribus componi debet, ut infra cap. 7. docetur.

[note: An omnis pars. organica sit dissimilaris; et. an organica opponatur si milari. ] Hoc itaque loco non praetereundum, sed diligenter perpendendum: An omnis pars organica dissimilaris sit, atque an eadem sit pars dissimilaris ac organica. Videmus quidem apub Autores saepissime opponi similari partem organicam: Verum tamen ipse Galenus venas et arterias, quas, 2. de element. c. 1. et de differ. morb. c. 3. inter similares partes numeravit; lib. de differ. morb. c. 4. inter prima instrumenta [note: Similaris non opponitur organicae. Organum dupliciter dicitur. ] recenset. Ideo sciendum, si proprie loqui libet, non opponi organicam similari, sed dissimilarem seu compositam partem. Deinde notandum, organi vocem interdum latius, interdum strictius accipi. Latius si sumatur organum, etiam similares quaeda partes organicae esse possunt. Cum enim organicae partis natura in eo sita sit, ut peculiarem aliquam actionem (non communem, qualis nutritio est, quae omnibus partibus competit) edat, atque ad eam edendam certo modo conformata sit: aliquibus similaribus partibus etiam hoc convenire, certum est. Habent enim venae, arteriae, nervi, dentes suam peculiarem conformationem, magnitudinem, et peculiaria ob haec officia. Atque hoc modo organicarum partium naturam etiam his inesse, et nomen non incommode convenire videmus. Instrumentum vero magis stricte definit Galenus, 1. meth. med. cap. 6. animalis partem, quae perfectam potest edere actionem; quales sunt visus, auditus, incessus. Ideoque organicarum partium duo genera recte constituuntur: Quaedam, constant ex variis simplicibus partibus: quaedam ex uma tantum, verum figurata, et certo modo conformata. Ita vena quidem sua natura similaris pars est; sed quatenus eo modo conformata est, ut sanguini vehendo aptus canalis sit, organica dicitur. Sic


page 13, image: s0013

tibiae os quidem sua natura simplex est; sed quatenus suam peculiarem habet figuram et magnitudinem, tibia nominatur.

Verum cum organi proprie dicti sit perfectam atque integram edere actionem, ut oculi videre, auris audire; partes vero simplices pleraeque tales actiones non edant, sed saltem usum aliquem in actione praestent; et illa compositionis varietas, quae requiritur ad edendas perfectas actiones, reperiatur tantum in dissimilaribus: [note: Dissimilaris et organica pars saepe pro eadem baebetur. ] hinc patet, partes dissimilares inprimis ac praecipue actionum illarum organicarum instrumenta esse. Et propterea etiam Medici plerumque pro eādem partem organicam et dissimilarem habere solent.

[note: Unitas similaribus et dissimilaribus communis. ] Tandem est quiddam, quod utrisque partibus tam similaribus, quam dissimilaribus, commune est, nimirum. Unitas seu continuitas. Nam non solum totum corpus, sed etiam quaelibet pars in nostro corpore, sive ut similaris, sive ut organica consideretur, una atque integra esse debet. Itaque tertio ad sanitatem nostri corporis Continuitas seu Unitas requiritur, Unitasque tertium est, in quo sanitas consistit.

Atque haec tria si corpus nostrum obtineat, sanum est, et ad omnes actiones obeundas aptum: horum vero si quid desit, et a [gap: Greek word(s)] hac corpus declinet, aegrum evadit. Verum, ut Galenus, de differ. morb. c. 4. monet, non quaevis et exiguae ab exacta [gap: Greek word(s)] declinationes mox morborum nomine censendae sunt, sed eae demum, quae actionibus noxas, quae [note: Sanitatis latitudo. ] sensu percipi possunt, inferunt. In eo enim spatio, quod est ab ea [gap: Greek word(s)] , quae morbi nomine censetur, usque ad eam, quae ad unguem salubris est, [gap: Greek word(s)] , multae sanorum consistunt differentiae, et magna est sanitatis latitudo. Quod Galenus, 1. de tuenda sanit. c. 5. duplici ratione probat. Primo ex mutatione, quae fit per aetatum vices. Cum enim, postquam editum in lucem est animal, perpetuo ejus temperamentum mutetur, neque qualitatum eadem perpetuo, atque in omnibus aetatibus ratio permaneat; ad sanitatem vero etiam temperamentum qualitatum requiratur: Sanitatem eandem perpetuo permanere, possibile non est. Deinde idem probat actionum, quae ā diversis eduntur, differentia. Nec enim omnes, qui oculos satios habent, aeque acute vident, sed alii aliis perspicaciores sunt. Ita etiam sese res habet in auditu, progressu, cursu, aliisque actionibus, quarum magna et inter sanos est differenda. Si itaque tot sunt actionum differentiae: tot quoque erunt differentiae constitutionum, a quibus pendet; et proinde tot sanitates, non quidem secundum speciem, seu [gap: Greek word(s)] , verum [gap: Greek word(s)] differentes. Et si quaevis debilitas pro morbo habenda esset: [gap: Greek word(s)] induceretur; omnesque, qui minus robore valerent, quam fortissimus aliquis athleta, omnesque senes ad juvenes collati essent aegri. Quod cum sit absurdum: Medici sanitatem, et naturalem


page 14, image: s0014

turalem illam [gap: Greek word(s)] non in puncto quodam constituunt, neque etiam quamcunque ab exactissima [gap: Greek word(s)] declinationem morbi nomine dignantur; sed eam solum, quae praeter naturam est. Itaque etiamsi, vel ratione aetatis, vel sexus, vel alius naturalis constitutionis ratione, multi eas actiones exercere non possunt, quas alii possunt: tamen quia hoc ipsis secundum naturam ipsorum non competit, haec imbecillitas pro morbo habenda non est.

[note: Eaque duplex] Et quidem sanitatis latitudo duplex est, una, quae secundum speciem, altera, quae secundum Individua consideratur. Illa est, quae quam cunque sanitatem humanae speciei convenientem comprehendit. Inter innumeros enim homines vix duo reperiuntur, qui eandem plane corporis constitutionem habent, sed alii aliis actiones suas perfectius edunt. Incipitque haec sanitas ab optima sanitate, quae in humano corpore reperiri potest. Individualis vero est, quae propria est singulis Individuis. Idem etenim homo pro ratione aetatum et aliarum circumstantiarum nunc magis nunc minus sanus est, actionesque suas perfectius vel imperfectius edit. Et haec sanitas aestimanda est respectu ejus, quam quisque optimam fortitus est, qualis est in juventute et virili aetate, respectu aetatis. Utraque vero desinit in sensibilem operationum laesionem, et tumhomo aeger dicitur.

Cum ergo inter laesionem actionum sensibilem et optimam sanitatem multi gradus sanitatis intercedant, quae sanitatis latitudo est, Medici peculiariter eam considerant, et eos, qui ab optima quidem illa sanitate deflectunt, aegri tamen non sunt, [note: Neutra constitutio. ] Neutros appellant, et Neutram constitutionem in medio quasi sanitatis illius exactioris, et morbi constituunt.

[note: An detur corpus neutrum. ] De qua constitutione cum controversia moveri soleat: sciendum, si rem exacte aestimemus, nullam dari mediam dispositionem a sanitate et morbo specie differentem: cum omnis homo sanus sit, vel aeger, actionesque naturales exercere possit, vel non poffit. Ideoque etia philosophus, cum affectiones corporis viventis recenset, saltem sanitatem et morbum, non vero neutram constitutionem recenset. Atque ipse Galenus, de disserentiis morborum c. 2. saltem sanitatis et morbi mentionem facit: et 1. de tuendae sanit. cap. 1. duas tantum primas et maximas Medicinae partes facit, quarum alteram sanitatis tuendae; alteram mot bi profligandi facultatem appellat. Et quamvis dentur plurimae constitutiones, quae ab optima sanitate declinant: tamen hae costitutiones ab optima sanitate specie hon differunt, [note: Neutra corpora sanitatis latitudine comprehenduntur. ] sed majoris et minoris ratione. Ipsaque adeo neutra constitutio ad sanitatis latitudinem pertinet. Sicut enim nivis candor ab eo, qui in lacte vel alia re est, quatenus candor, non dissidet: ita et hujus sanitas non differt ab alterius sanicate specie, sed secundum majus et minus.



page 15, image: s0015

Veruntamen Medici pro suo usu Neutram constitutionem peculiariter considerant, et Neutros a reliquis sanis, non quidem specie, sed tamen minoris et majoris ratione, distinguunt.

Alia enim est sanitas perfectissima, et optimus corporis habitus, Graecis [gap: Greek word(s)] ; alia, quae quidem ab optimo corporis habitu et perfectissima sanitate deflectit, ad consvetas tamen actiones obeundas sufficit, et de qua, ut in morbum ex se mox labatur, metuendum non est: alia, quae jam titubat, et in morbum, nisi id praecaveatur, prolapsura est, quam Neutralitatem decidentiae appellant: alia eorum, qui e morbo convalescunt, quam Neutralitatem convalescentiae nominant. Atque hinc distincta oriuntur Medici, officia, et Medicinae partes, vel partium Medicinae potius divisiones, ut infra, lib. 4. part. 2. cap. 2. 5. 6. dicetur.

CAPUT IV. De Temperamentis.

UT vero sanitatis natura magis perspicua reddatur: de triplici hac constitutione, in qua corporis sanitas consistit, in specie aliquid dicendum. Et primo partium similarium constitutionem quod attinet, ad eam pertinere Temperamentum diximus: ideoque de eo primo loco dicemus.

Temperamentum ex mistione Elementorum provenire, et exquatuor primarum Qualitatum mutua actione et passione ortum habere, manifestum est. Sed quid sit Temperamentum, non parum apud autores controversum est. Qui enim qualitates primas formarum loco in Elementis habent: temperamentum a forma misti non distinguunt. Fuchsius cum nonnullis, Instit. medic. l. 1. sect. 3. c. 1. Temperamentum substantiam esse dicit, et morosos eos esse existimat, qui medicos ad Philosophorum praescriptum [note: Non est alia veritas Medica, alia Philosophica. ] loqui cogere annituntur. Verumenimvero etsi hoc nemo neget, licere medico interdum loquendo se ad suum forum accommodare: tamen idcirco absurdas opiniones inducere, et cum principiis Philosophiae pugnantia proferre non licet. Sua enim principia a Physica mutuatur, neque alia habet principia, quam quae Physicus fuggerit; et propterea si physicis principiis contraria profert, vera non profert.

[note: Temperamentum non est substantia, nec forma rei. ] Itaque rectius ii sentiunt, qui temperamentum nec substantiam esse statuunt, nec pro forma misti agnoscunt, sed saltem Qualitatem et accidens esse existimant. Cum enim temperamentum sensui subjiciatur; motu acquiratur; atque alterationi obnoxiu sit; ex qualitatib. elementorum, ut dicetur, ortum habeat: substantia aut Forma rei essentialis esse non potest. Quod enim uni est accidens, alteri substatia esse nequit: et ex qualitatibus non fit nisi qualitas; quae cum sit accidens, non potest esse forma corporum. Etsi enim temperamentum non possit esse sine Elementis: tamen aliud est essentia elemetorum, aliud qualitates,


page 16, image: s0016

quae ab ea promanant, et temperamentum, quod ex qualitatibus solum oritur. Licet quoque temperamento forma misti, ut plerunque ignota, circum scribatur, et Temperamentum pro forma latente, ut quod ejus ad operationes edendas organum est immediatum, et per quod se forma prodit, interdum usurpetur: tamen si rem accurate aestimare velimus, Temperamentum ad solas Qualitates, mistio vero ad ipsorum Elementorum essentiam extendenda est: cum formae elementorum substantiales, et qualitates, ut exphilosophia naturali patet, revera genere dissideant.

[note: Temperamentum constat tantum ex Qualitatibus, non substantiis. ] Facit quidem alterius adhuc temperamenti mentionem L. Mercat. tom. 1. l. 1. part. 2. clas. 1. art. 2. quod ex substantiis elementorum deducit; dum statuit, ut ex mutua qualitatum alteratione temperamentum resultat: sic etiam ex mutua ipsorum actione et passione, comminutione substantiarum ad minima, quoddam totu fieri, quod sit sibi undiquaque simile, confusas inter se qualitates continens, ita ut unicuique misto suus succrescat substantiae modus, suaque peculiaris temperies illi substantiae affinis et genuina, habitusque naturalis in gravitate, duritie, crassitie, densitate et aliis qualitatibus similibus consistens, qui omnium facultatum fundamentum existat; et mutari aut alterari citra maximam difficultatem non possit, ut reliquae temperies, quae elementorum qualitates sequuntur. Veruntamen ipse Mercatus concedit, hoc temperametum etiam esse accidens, et qualitatem, non substantiam: et praeterea statuit, hanc ipsam accidentium et Qualitatum rationem potius substantiae modum, quam temperamentum appellari debere; cum temperamentum proprie ex qualitatum primarum alteratione oriatur.

Neque tamen hi, qui Temperamentum a forma misti aliud, et accidens solum, non substantiam esse dicunt, omnes ejusdem sunt sententiae. Aliorum autem opinionibus missis, cum Avicenna statuimus, Temperamentum [note: Temperamentum quid. ] esse qualitatem ex mutua, actione et passione primarum ortam. Ita enim Avicennas, prima 1. doct. 3. cap. 1. Temperamentum est Qualitas, quae ex mutua actione et passione contrariarum qualitatum elementorum, quorum partes ita ad minimas sunt redactae, ut cuiusque earum plurimum contingat plurimum alterius, provenit. Cum enim ita mutuo patiuntur et agunt suis viribus, accidit ab earum summa Qualitas in toto earum similis, quae est Temperies. Qualitatem primo dicimus, cum ex Qualitatibus fiat, et sensui subjiciatur, tactuque dignoscatur. Eandem ex Qualitatibus primis constare, atque ex earum mutua actione et passione originem habere affirmamus. Nam dum concurrunt, ac se mutuo adoriuntur Qualitates; eousque earum pugna progreditur, donec omnes refractae et remissae fuerint, abjectisque contrarietatum qui busdam gradibus quibus extreme dissidebant, amicitia quasi contracta coiverint.

[note: Temperamentum non est tantum harmonia. ] Qua ratione primo ab iis diversum sentimus, qui Temperamentum saltem


page 17, image: s0017

harmoniam esse statuunt. Etsi enim in Temperamento sit quaedam Qualitatum proportio: tamen temperamenti ratio non solum in illa proportione, et in harmonia consistit, sed est qualitas quaedam, quae ex primis Qualitatibus certa proportione et harmonia certa concurrentibus atque coeuntibus resultat. Cum enim temperamentum sit immediatum actionum organum; proportio vero Relatio, quae nullam actionem habet: temperamentum saltem harmonia et proportio non est.

[note: Qualitates primae non abolentur in temperia. ] Deinde neque cum iis facimus, qui plane aboleri qualitates primas concedunt: cum earum actiones et vires adhuc manifeste in temperamentis appareant, atque inde etiam temperamentum quoddam dicatur calidum, quoddam frigidum, quoddam siccum, quoddam humidum; quod in uno vis calefaciendi, in alio refrigerandi, in alio siccandi, in alio humectandi magis eluceat. Tribuunt quidem nonulli, inter quos est Fuchsius alleg. loc. hanc sententiam Avicennae, atque eum statuisse existimant, quod quatuor primae qualitates pereant in mutua actione, et quinta, eaque simplex [note: Temperamentum quo modo sit una Qualitas. ] Qualitas inde emergat. Verum contra ejus mente haec Avicennae tribui videntur. Nihil enim aliud cum plurimis doctissimis Philosophis et Medicis statuit, quam ex contrariis qualitatibus, quae magis et minus suscipiunt, manentibus, verum refractis et remissis, oriri unam moderatam qualitatem, quae sit finis et terminus alterationis, et quasi Qualitas media, quae omnibus simul junctis resultas, et ex iis quidem constat, diversa tame ab unaquaque, et omnibus similis; sicut color pallidus inter album et nigrum medius est. Quae etsi una est, et distincta ab illaru qualibet, et omnibus similis: tamen suo modo est multiplex et totuplex, quot sunt simplices illae, ā quibus remissi orta est. Denominationem autem praecipuam ab illa capit, quae in pugna palmam obtinuit, sive una sit, sive duae. Hinc etiam fit, ut omnis actio, quae a temperamento provenit, superiori illi et excellenti adscribatur; etsi ab actionis consortio reliquae inferiores minime excludendae sint. Quam sententiam Avicennae fuisse ex eo manifeste apparet, quod allegato loco scribit: Temperamentum aequale esse, quande quantitates qualitatum in Temperato sunt aequales; inaequale vero, in quo plus est vel frigoris, vek caloris.

[note: In temperamento Qualitates non manent integrae. ] Tandem nec iis assentimur, qui temperamentum ex qualitatibus extremis atque integris et non remissis constare asserunt; quae Fernelii est sententia. Qui enim hoc statuunt, ii, ut recte Galenus, lib. 1. de elementis, cap. 3. censet, impossibilia moliuntur. Nam hoc modo elementa non alterarentur, nullaque daretur mistio. Cum enim mistio sit miscibilium alteratorum mistio sit miscibilium alteratorum unio: quo modo integras suas vires retinebunt Quanlitates in misto, si alterantur? aut quomodo fieret mistio, si elementa summas qualitates retinerent, nullaque fieret alteratio? Sicuti enim nulla fit mistio, sed corruptio, ubi una qualitas alteram plane


page 18, image: s0018

vincit atque abolet: ita etiam nulla fit mistio, si ea, quae conjunguntur, solum confunduntur, sicut in acervo frumenti hordeum, cicer, ac fabae, ut Galen. allegato loco, loquitur: sed tum solum fit vera mixtio, ubi mutua Qualitatum primarum fit actio et passio, quā pugna et elementorum substantiae uniuntur et qualitates ad quandam concordiam deveniunt. Qua qualitatum mutua actione et passione ortam concordiam temperamentum nominamus.

[note: Temperamentorum differentia. ] Sed his in genere de natura Temperamentorum explicatis, ad species accedendum est. Temperamentum dici non potest, nisi quod temperatum est. Hoc autem dupliciter quid dicitur simpliciter et absolute, quod simpliciter et exquisite medium est, et in quo contraria revera inter se sunt aequalia: vel dicitur tale relatione ad aliud, et in suo genere. Nam vel in Qualitatibus ea accidit moderatio, ut aequis omnio viribus qualitatum quaedam inaequalitas, quae tamen actionibus peculiaribus conveniens [note: Temperamentum ad pondus. ] et accomodata est. Illud Scholae aequale ad pondus appellat, in quo nimirum ita aequaliter qualitates primae concurrunt, ut si possibile esset ad trutinam eas expendere, nullus omnino excessus futurus sit: hoc vero [note: Ad justitiam. ] aequale ad justitiam, quod eo suum cuique tribuatur.

[note: An detur temperamentum ad pondus. ] Verum de temperie illa, quam ad pondus aequalem appellant, magna, quam plurimi prolixe tractant, agitatur controvers[?]; et an detur, varie disputatur. Brevitatis studio pluribus illam hic non agitamus. Ut tamen ex ea nos expedire possimus, hoc primo observandum censemus: Temperamentum esse affectionem corporis misti, et proprie mistis homogeneis competere: iis vero, quae ex partibus diversae naturae constant, et praecipue animantibus, cum unum mistum non sint, sed ex pluribus, quo rum unumquodque sua praeditum est temperie, constent, ita proprie unicum temperamentum attribui non posse. Cum tamen homini et aliis animantibus temperamentum quoddam comune tribuitur: id fit propter comune aliquod, quod in omnes corporis partes diffunditur; quod praecipue est calor e corde influens. Quando itaque quaeritur: An detur aliquod tem peramentum ad pondus, id de homine accipiendum non est: illum enim esse calidum et humidum, manifestum est, ut postea dicetur. Nam Creator ita naturam disposuit, ut non semper ea, quae simpliciter et absolute bona, et naturae universali commodiora videntur, fiant; sed et ea plerumque, quae Naturae particulari sunt utilia et convenientia. Si vero mixta simpliciter atque inanimata spectamus, nihil forsan absurdi est, nec naturae repugnat, in aliquo mixto inanimato reperiri hoc temperamentum ad pondus: in primis cum ad pondus hic temperamentum dicatur, non quod ex elementorum ad pondus quasi expensis aequalibus portionibus constet: sed quod eam habeat elementariu qualitatum


page 19, image: s0019

[gap: Greek word(s)] , ut si possibile esset, sicut diximus, ad libram et trutinam eas expendere, omnino aequales et pares reperirentur. Aut si omnino non datur: tamen imaginatione concipi potest, ut sit quasi norma excessum et defectuum in reliquis temperamentis, quae ab aequalitate hac deflectunt, et quasi quaedam Polycleti statua, quam artifices Canonem appellabant, ad quam, tanquam normam, plastae et pictores collinearent. ut est apud Gal. de temperam. cap. ult.

[note: Temperamentum ad justitiam. ] Verum cum nostri propositi non sit, de tem peramentis in genere agere, sed quatenus actionum edendaru ab homine proxima instrumenta sunt: misso hoc temperameto, de eo, quod ad justitiam tale in scholis appellatur, et a convenientia ad actiones cujusque rei aestimatur, dicemus. Sapientissimus enim rerum Creator unicuique rei eam temperiem tribuit, quae actionibus ejus maxime convenit, et quam quaelibet animalis seu plantae species pro suis actionibus obeundis requirere videtur, id quod justitia distributivae est. Unde et hanc temperiem aequalem ad justitiam nominarunt. Etsi enim, respectu temperiei absolute aequalis, et haec temperies in aequalis dici; et id, quod ea praeditum est, intemperatum suo modo nominari possit: tamen quia aequalitas hic aequitas potius est, et Geometrica proportio, qua suu cuique tribuitur, respicitur: omne illud, quod eam, quae actionibus edendis naturaliter convenit et necessaria est, temperia obtinet, temperatum dicitur, et illud saltem intemperatum appellatur, quod ab ea, quam naturaliter obtinere deberet, temperie deflexit.

[note: Temperamentorum species. ] Ut autem magna specierum, et hinc dependentium actionum est varietas: ita non minor est temperamentorum diversitas, quae ad tot species redigi possunt, quot modis qualitas una aut duae reliquas excedere possut. Si una tantum Qualitas excedit sibi contrariam; reliquae vero aequalitate servant: ut si mistum aliquod quinque gradus caliditatis, et tres frigoris; quatuor vero humiditatis, et totidem siccitatis habeat: simplex temperies [note: Temperies simplex. ] appellatur. Cujus qutour sunt species, pro numero primaru qualitatum. Calidum, in quo caliditas frigiditatem superat; humiditas vero et siccitas sunt aequales: Frigidum, in quo frigiditas vincit caliditatem; humiditas et siccitas etiam sunt aequales: Humidum, in quo humiditas siccitate superior est; caliditas vero et frigiditas pares sunt: Siccum, inquo siccitas humiditatem vincit; caliditas et frigiditas interum aequales sunt. Cum vero [note: Composissae. ] duae qualitates reliquas contrarias superant, compositum temperamentum emergit: cujus etiam quatuor sunt species, secundum quatuor primaru, Qualitatum possibiles combinationes: calidum et siccum; frigidum et humidum; frigidum et siccum.

[note: Temperaementorum latitudo. ] In singulis tamen speciebus magna latitudo est. Neque enim omnia, quae calidi temperamenti esse dicuntur, in eodem quasi puncto caliditatis consistunt: sed alia plus, alia


page 20, image: s0020

minus caloris habent. Idem de caeteris simplicibus temperamentis dicendum. In compositis vero alias ambae qualitates ejusdem sunt excellentiae; alias una est excellentior conjuge sua qualitate.

[note: An detur temperamentum calidum et humidum, frigidum et siccum. ] Etsi vero et ante et post Galenum quaedam intemperierum harum species in dubium vocatae sunt: tamen eas revera dari facile mostrari potest. Fuerunt quidam olim, ut docet Gal. 1. de temper. c. 2. qui temperamentum calidu et humidum; frigidum et siccum negabant. Existimabant enim, non posse humiditatem cum abundante calore consistere; aut cum frigiditate siccitatem: quippe absumi a calido, cum superat, humidum; calidumque corpus simul siccum evadere: eande, ubi imbecillus in corpore est calor, incoctam imperfectamque manere; atque eo fieri, ut calido vincente sequatur siccitas; frigido superante, humiditas. Verum cum contrarium per se tantum agat in contrarium, calidumque per se solum agat in frigidu, non vero in humidu vel siccum; nec frigidum per se agat in humidum vel siccum, sed in calidum: hinc sequitur, calidum simul posse tam cu humido, quam cu sicco consistere, et frigidum tam cum humido quam cum sicco: quod ipsum sensus atque experientia testatur. Et licet concedatur, calidum agere in humidum, sive per se, sive ex accidenti, et tandem exsiccare: tamen hoc non obstat, quin aliquandiu humiditas cum calore persistere possit.

[note: An dintur simplices temperies. ] Avenrois contra quatuor simplices temperies negavit. Verum dari illas satis evidenter demonstravit Gal. 1. de temp. c. 8. hoc modo. Si utraque ex activis cum utraque ex passivis potest consistere: nihil prohibet, quin possit et cum temperatis et media inter eas copulari. Et si utraque ex passivis potest copulari cum utraque ex activis: nihil obstat, quin et cum temperata et media inter eas conjungi queat. Verum caliditas jungi potest tam cum siccitate, quam humiditate, daturque temperies calida et sicca, quae in pluribus rebus est; calida et humida, quae in infantibus et aliis apparet. Ergo etiam caliditas consistere potest cum temperie mediocri inter siccitatem et humiditatem. Et qui a temperatura calida et humida ad temperaturam calidam et siccam transmutantur, ut medium transeant, et aliquando calidi, in humiditate vero et siccitate temperati; sint necesse est.

[note: Quot modis aliquid cal. frigid. hum. sicc. dici possit. ] Porro calidum, frigidum, humidum, siccum aliquid dicitur non solum comparatione facta ad universam omnium mistorum naturam in qua, si quod medium omnino aequale concipias, reliqua omnia ad hoc collata intemperata dicentur, et a qualitate excedente, calida, frigida, humida, sicca. Sed praeter hoc adhuc ad tria fit comparatio. Primo enim comparatio fit ad genus proximum: veluti si in toto animalium genere aliquod animal temperatum, qualis procul dubio homo est, constituas: alia omnia ejus respectu dicentur intemperata, calida, quae sunt eo calidiora, frigida, quae sunt eo frigidiora. Deinde fit collatio cu medio ejusde speciei.


page 21, image: s0021

Sic puer dicitur calidus; senex, frigidus. Denique comparatiofit respectu obvii cujusque individui: ut hic collatus illi, ut calidiori, est frigidus, alii frigidiori collatus est calidus.

[note: De hominis temperie. ] Postquam haec hactenus in genere de natura et differentiis temperamentorum diximus, nunc quae sit in homine (cujus gratia haec tractatio instituta est) temperamentorum ratio, videndum. Cum autem quo res quaeque nobilior est et perfectior, eo etiam pluribus ad suae naturae integritatem et actiones exercendas opus habeat: homo vero non solum mistis sit perfectior; sed et inter omnia viventia nobilissimum, et nobilissimas edat actiones: majorem etiam apparatum, corpusque ejus nobiliorem compositionem requirere, facile hinc elucescit. Itaque homo non corpus similare solum habet ac mistum simpliciter, sed organicum [note: In homine duplex temperies. ] ac vivens: et proinde non una solum temperies in eo invenitut, ut in mistis simpliciter, sed duplex: una corporis simpliciter; altera corporis viventis: quod ipsa experientia confirmat. Nam dum homo moritur, corpus seu cadaver aliquandiu adhuc manet, et singulae partes suam, qua ex illa ex elementis compositione et mistione habent, temperiem retinent, donec tandem per putredinem vel corruptionem et ipsa dissolvantur. Haec vero corporis dispositio ut ex Elementorum mistione pendet: ita non dissolvitur, nisi per putredinem et combustionem, quae miscibilia separat, et neque senio neque marasmo evertitur, sed etjam post mortem relinquitur. Corpus tamen illud, seu cadaver, quod ante ad tactum calidum erat, frigidum redditur. Et homo per senectutem extenuatur, et rugas contrahit, non ob defectum materiae, ex qua corpus, quatenus simpliciter mistum est, constat: sed inopiam alterius substantiae, quae viventibus propria est. Atque ita duplex est hominis materia, una, quatenus habet corpus mistum simpliciter; altera, quatenus habet corpus vivens. Ut autem in prima compositione magna est partium [note: Humani corporis temperies calida et humida. ] diversitas, in calore, frigore, humiditate, siccitate, duritie; et aliis differentiis: ita materia, quae viventibus propria est, in omnibus calida et humida est, unctuosa et pinguis.

Verum cum calor hic viventis corporis proprius mitis ac debilis non nihil sit, neque solus ad vitam et actiones sufficiat: tertia adhuc datur [note: Calor influent. ] subtantia, quae e corde praecipue effluit, et per universum corpus spargitur, illudque calefacit: cujus rei indicium sumitur ex animi deliquiis, ubi corpus frigidum redditur, non propter temperamenti corporis simpliciter proprii mutationem; hoc n. in corporis per putredinem dissolutione demum tollitur: neque ob caloris viventibus insiti et proprii defectum; (Cum enim in eo vita consistat, eo plane animal destitui non potest, et ad tactum etiam partes apparent nonnihil tepidae, nec sunt ita frigidae, ut in mortuis) sed ob influentis caloris inopiam.



page 22, image: s0022

[note: In homine est triplex temperies. ] Atque ita ex his patet, triplex in homine, ratione triplicis subjecti, dari temperamentum: Unum corporis simpliciter, quod etiam in cadavere aliquandiu reliquum manet, tamdiu scilicet, quamdiu mistum integrum manet: aliud, quod viventibus partibus insitum est, et per calidum innatum a primo ortu inhaeret: aliud denique, quod ex partibus principibus, corde praecipue, influit, et toti corpori communicatur. Seu duplex esse Temperamentum; unum corporis, quatenus simpliciter mistum est: aliud viventis: idque rursum duplex esse, unum insitum, aliud influens: aut certe ex his tribus hominis temperamentum constitui.

[note: Qualis sit hominis temperies. ] Verum porro, qualis et hominis totius, et qualis singularum partium temperies sit, inquirendum. Sunt quidem plurimi in ea opinione, cum homo ad justitiam optime temperatus edat perfectissimas actiones, necessarium esse, ut tum temperamentum quod ad justitiam coincidat cu perfectissima, et quae ad pondus talis sit, temperie. Quod sensisse videtur etiam Galenus, 1. de temperamentis, cap. 9. dum inquit: Insistentes itaque hoc loco aestimemus, quisnam optime temperatus sit homo, quem scilicet totius substantiae, vel potius tum hominum tum reliquorum animalium medium, veluti regulam ac normam statuentes, reliquos omnes huic collatos calidos, frigidos, humidos, siccos dicere oportet. Concurrant ergo oportet in hoc homine multae notae; quippe et cum universa substantia collatus medius apparere in ea debet, et magis etiam cum [note: Homo non absolute temperatus est. ] hominibus et bestiis. Verum enim vero etsi inter reliqua animalia proculdubio est temperatissimus; et si non plane mediam, saltem mediae maxime vicinam habet temperaturam; adeo ut non solum reliqua animalia ad eum collata dicantur calidiora, frigidiora, humidiora, sicciora; sed et medici ad eum, tanqua rem temperatam, facta comparatione medicamentorum temperiem aestiment, atque alia temperata, alia intemperata dicant, calida scilicet, si hominem calefaciant; frigida, si refrigerent; humida aut sicca, si humectent aut siccent; quod Galenus procul dubio allegato loco intellexit: tamen simpliciter et absolute temperatus non est. Indicat enim hoc ipse sensus. Nam in temperamento illo absolute aequali sensus non judicat unam qualitatem plus excellere, quam aliam, nullusque in temperato ad pondus ullius qualitatis sensibilis excessus deprehenditur. At in homine calorem reliquas excedere, et temperamentum hominis tactu calidum deprehendi, tam manifestum est, quam quod manifestissimum. Servari etiam potest hominis temperamentum ad justiciam per totam vitam, homoque toto vitae decursu. temperatus ad justiciam esse potest: cum tamen certum sit, media saltem forsan aetate, et quidem paucissimo tempore, si daretur, consistere posse temperamentum ad pondus.

[note: Quae sit temperies humanae naeturae convenientior. ] Verum porro jam videndum est, quaenam sit illa temperies humanae naturae convenientior, et ad omnes


page 23, image: s0023

actiones obeundas magis apta. Hanc enim, utpote reliquarum omnium regulam, nosse in omnibus maxime interest. De quo tamen Principes medicinae discrepare videntur. Galenus, lib. 6. de sanit. tuend. c. 3. temperiem calidam et humidam maxime naturae humanae convenientem esse docet. Ita enim scribit: Qui maxime sunt humidi, ij maxime sunt longaevi; iidem et sanitate, ubi corpus ad robur pervenit, plus caeteris fruuntur, et caeteris, qui parem aetatem agunt, valentiores ad extremum usque senium sunt. Ideoque ferme tum medicis omnibus, tum Philosophis, qui corporis elementa diligenter investigarunt, temperamentum id laudatum est. Quo loco etsi solum de humida temperie loqui videatur: tamen ex praecedentibus colligi potest, eum de temperie calida et humida loqui. Et 5. de simplic. medic. cap. 3. Pus moventia, ut calida et humida, similimum corpori nostro calorem producere, absque ulla existentis in eohumiditatis aut consumtione aut adjectione, scribit. Et Hippocrates, 1. de natura humana, textu 33. Ver humidum et calidum esse docet; quod tamen, 3. aph. 9. saluberrimum esse dicit.

Contra vero Galenus, 1. de temperament. cap. 4. et seq. negat, ver calidum et humidum; et temperamentum calidum tam non esse saluberrimum dicit, ut etiam sit multis morbis obnoxium, Tantum enim, inquit, cap. 4. abest, ut aut Ver calidum et humidum pronunciem, aut si quid temperatum est, calidum atque humidum dicam, ut, quod plane contrarium est, affirmem, omnium aeris ambientis temperamentorum pessimum id esse, quod humidum est et calidum. Quod sane temperamentum in quatuor anni temporibus invenire nequeas: in morbido et pestilenti statu interdum incidit. Et 8. meth. meden. cap. 7. docet; hanc intemperiem maxime omnium putredini expositam esse, et per ipsam sanitatem proxime ad putredinem accedere; veluti tum ex sudoribus conjicere est, qui graviter his olent, tum vero ex urinis, dejectione, atque etiam ipsa exspiratione.

Verum hae, quae in speciem dissentire videntur, sententiae, facile conciliari possunt, et hinc vera clicitur. Certum est, ut scribit Aristoteles, libro de longit. et brevit. vitae, [gap: Greek word(s)] , Vitam nostram in calido et humido cosistere, et quamdiu animal vivit, in quacunque etiam sit aetate, calore opus habere, ut praecipuo instrumento ad omnes actiones ededas: et humiditate, ut caloris pabulo et fomento: frigiditatem vero et siccitatem ad mortem deducere, ac quo citius animal [note: Temperamentum hominis optmum calidum et humidum. ] refrigeratur et siccatur, eo citius senescere et mori. Ex quo colligitur, verum esse, aptimam corporis nostri temperiem esse calidam et humidam.

Verum diligenter notandum est, non quam libet calidam et humidam temperiem esse salubrem et convenientissimam naturae humanae: cum ex altera parte vere a Galeno dictum sit, calidam et humidam temperiem maxime esse putredini obnoxiam, morborumque multorum, qui ex putredine oriri solent, autorem et


page 24, image: s0024

[note: Quae temperies calida et bumida sit optima. ] caussam frequentissimam: sed ea tantum calida et humida temperies est naturae humanae convenientissima, atque omnibus actionibus edendis aptissima, in qua caliditas frigiditatem, et humiditas siccitatem superat, et quidem moderate superat. Atque haec pro temperata habetur, atque ad eam, tanquam normam et regulam, omnes reliquae temperaturae comparantur. Quae vero majorem habet caliditatem atque humiditatem, calida et humida dicitur; atque illa est insalubrior, et putredini facile obnoxia: quae autem minus calida et minus humida est, frigida et sicca; quae calidior et siccior, calida et sicca; quae frigidior et humidior, frigida et humida dicitur. Etsi omnes in genere calidae et humidae sint: atque quamdiu homo vivit, vita in calore consistat: quae tamen caliditas et humiditas suos gradus habet.

[note: An detur temperamentum sanguineum, biliosum, pituitosum, melancholicum. ] Hanc differentiam temperamentorum vulgo nomine temperamenti sanguinei, biliosi, pituitosi, melancholici explicant, atque hunc sanguineum, illum biliosum, alium pituitosum, alium melancholicum nominant. Quae appellationes, nisi recte explicentur, non satis commodae sunt, et laqueis inexplicabilibus sese involvunt ij, ut Fernelius, lib. 3. Physiolog. cap. 11. scribit, qui hunc bilioso temperamento esse pronunciant, illum sanguineo, pituitoso aut melancholico alium; cum haec non temperamentorum, sed dominantium humorum sint nomina. Id quod ipse Galenus innuisse videtur, qui, 2. de temperamentis cap. 6. eorum opinionem non probat, qui ex natura excrementorum indefinite de temperamentis pronunciant. Putant enim, inquit, particularum temperiem similem esse cum excrementorum natura. Id vero usquequaque verum non est. Sed fieri interim potest, ut pituitosa excrementa colligantur, nec tamen humida sit particula. Humorumque illae redundantiae consimilibus sibi temperamentis, a quibus potissimum natura et constitutio hominis deducitur, non semper respondent; cum et bilis et pituita, et melancholia in quavis natura redundare possit; ut experientia testatur, et Galenus, loco alleg. docet. Tamen si commode hae appellationes explicentur, et non ab humoribus excrementitiis, sed alimentariis, et ipsa sanguinis in variis corporibus diversitate, sumantur, ferri possunt; quibus et ipse Galenus tum alibi, tum in 2. de temperam. cap. 6. utitur. Cum enim totius corporis alimentum, imo materia, e qua formatur moles corporis in ipso utero, et praeterea spiritus vitalis materia sanguis sit: omnino totius corporis temperies naturam sanguinis aemulabitur.

[note: Temperamentum sanguineum. ] Itaque si sanguis generatur temperatus, corpus etiam temperatum seu calidum et humidum erit; atque hoc appellant sanguineum. Si sanguis sit [note: Biliosum. ] calidior et siccior, quem biliosum nominant: corpus ab illa optima temperie etiam versus caliditatem et siccitatem declinabit; idque nominant biliosum. Si sanguis sit humidior [note: Pituitosum. ] et frigidior, quem pituitosum nominant: corpus deflectet ad


page 25, image: s0025

frigiditatem et humiditatem; quod pituitosum temperamentum appellant. [note: Melancholicum. ] Si denique sanguis sit frigidior et siccior, quem melancholicum nominant: corpus inclinabit ad siccitatem et frigiditatem; quod temperamentum melancholicum vocant. Etsi omnes hae temperies in genere adhuc calidae sint et humidae. Atque hoc modo si haec opinio explicetur, ei nihil obstant argumenta, quae contra eam affert, allegato loco, Fernelius: sed eos solum tela illa petunt, qui ab humoribus excrementitiis, bile flava, pituita, melancholia, temperamentis nomina indenda censent: quibus nullo modo assentiendum censemus. Sed huic rei etiam lucem afferent, quae infra, cap. 9. de sanguineae massae constitutione dicentur.

Caeterum cum impossibile sit, omnia ad qualitates primas in corpore humano referre, et ad [gap: Greek word(s)] nobiliores quaedam et occultae qualitates pertineant, quae multarum actionum et [gap: Greek word(s)] cum plurimis rebus sunt caussae: merito et illae, quantum quidem in hac mentis humanae imbecillitare fieri potest, cognoscendae, et quae secundum illas quoque est in corporibus humanis diversitas, observanda. [note: Differentia corporum secundum Astrologos. ] Atque id suo modo videntur tentasse Astrologi, qui constitutiones hominum varias ad Planetas referunt, et alios Joviales, alios Solares, alios Martiales, alios Venereos, alios Mercuriales, alios Lunares, alios Saturninos nominant; et sic primo secundum numerum 7. Planetarum septe diversas hominum constitutiones ponunt: deinde singulas in duas rursum dividunt; pro ut Planeta, cujus dominio sit subjectus homo, fortis et fortunatus, vel debilis et infortunatus sit: aliamque constitutionem deducunt ex Marte bene constituto, aliam ex eodem male constituto. Ex. gr. Ex [?] bene constituto hominem fortem et magnanimum deducunt, qualem ducem et Imperatorem bonum et fortem esse decet: Ex eodem infortunato fieri hominem temerarium, iracundum, praecipitem, violentum, et Tyrannum statuunt. Immo constitutiones e diversis Planetis mistas admittunt. Atque haec non nova, et a recentioribus nuper inventa doctrina est, ut nonnulli existimant, sed antiquorum Astrologorum opinio, ut videre cum apud Ptolomaeum, inprimis quadripartiti lib. 3. tum alios passim Astrologos.

Vetum eam non omnes recipiunt. Nam Joh. Picus Mirandulanus, l. 4. in Astrolog. cap. 11. Absurdum et ab omni Philosophia maxime alienum esse scribit, quorum proprias caussas videas et manifestas et sufficientes apud nos in viribus corporum inferiorum, in animorum diversitate, in affectu, consilio, occasione, consuetudine, in concursu tam vario confluentium undique rerum atque caussarum, eorum tamen originem in sideribus quaerere. Et ex professo hanc sententiam impugnavit Joh. Baptista Porta, in coelesti physiognomia, atque diversas constitutiones hominum non planetis, sed qualitatibus primis


page 26, image: s0026

adscribendas censet, et totidem indoles conficiendas esse ex calidi et sicci, humidi et frigidi commistionibus, iisque aliquando intensius, aliquando remissius agentibus. Nimirum quem Saturninum dicunt, eum esse frigidum et siccum intense statuit; quem Mercurialem appellant, in eo has qualitates remissiores esse existimat; quem Martialem nominant, eum esse calidum et siccum intense; sed calidum et siccum remisse Solarem; eodemque modo Jovium calidum et humidum intense, remisse vero Venereu esse existimat. Et quod ipsi fortunato Planetae adscribunt, id Porta puris humoribus; quod illi infortunato, ipse feculentis et impuris humoribus adscribendum putat.

Verum enim vero etsi Astrologorum plurimas absurdas opiniones et figmenta defendenda nullo modo putamus: tamen contra etiam negandum non est, multa fieri in corpore humano, quorum caussas ex qualitatibus primis petere impossibile est. Deinde haec inferiora a coelo gubernari certum; quod non solum aeris mutationes, sed et tot plantarum et animalium cum peculiaribus Astris consensus, et insignes illae in corpore humano, pro variis siderum adspectibus, mutationes satis evidenter docent. Et res ipsa loquitur, in Joviali et Venereo, Solari et Martiali, Saturnino et Mercuriali, quos ita appellant Astrologi, non solum secundum magis et minus in qualitatibus primis, sed et insigniorem aliquam subesse differentiam. Et quae Mercurialibus artribuunt Astrologi, nullo modo ex siccitate et frigiditate deduci possunt. Ita nec satis commode Joviales Venereis humidiores statuuntur. Ac proinde hanc Astrologorum doctrinam, si sano sensu accipiatur, et ad doctrinam temperamentorum vulgarem non tollendam, sed explicandam et specialius determinandam producatur, non plane rejiciendam; et omnino individuas corporum constitutiones diligenter, quantum fieri potest, investigandas putamus.

[note: Totius temperamentum unde constituatur. ] Totius autem temperamentum ex triplici quasi temperamento conflatur; temperamento partium singularum, quod ut mistae simpliciter ex elementorum mistione similares obtinent: deinde temperamento illo, quod obtinent, ut viventia, ob calorem singulis partibus connatum: et denique illo, quod a calore vitali influente, qui insitum fovet, et conservat et quasi perficit, accipiunt. Aut si placet duo priora conjungere: Temperatum totius corporis pendet ex temperie partibus singulis insita, et calore, ac spiritu vitali in omnia membra influente.

[note: Quaelibet pars suam habet temperiem. ] Ut autem corpus nostrum diversis partibus constat, quarum singulae peculiaribus actionibus sunt destinatae: ita etiam quaelibet pars peculiarem habet temperiem, et non solum ex elementoru mistione diversam constitutionem singula, sed et aliae plus caloris insiti, aliae minus ejusdem obtinent. Nihilominus licet diversa sint partium singularum temperamenta:


page 27, image: s0027

tamen ita calida frigidis et humida siccis aequantur, ut inde quaedam harmonia oriatur, atque temperies media, quae totum hominem temperatum reddit, producatur: concurrente ad hoc calore et spiritibus ex principibus membris in totum corpus effluentibus. [note: Temperamentum totius praecipue a partium principum temperie pendet. ] Etsi n. omnia membra sibi invice et toti imprimant et communicent suam temperiem pro virium suarum ratione: In ista tamen totius corporis temperie constituenda partes aliae plus, aliae minus valent. Nam quanto pars nobilior et potentior est, et plus corpori reliquo communicat; eo plus in constituenda ista totius ejus temperie potest. Inter omnes primum locu obtinet, ut diximus, [note: Cor. ] COR, caloris et vitalis spiritus fons et officina, cujus actiones sunt efficacissimae et potentissimae. Cum n. calore corde cum spiritu vitali influens temperiem et calorem insitum omnium partium conservet, foveat et perficiat: qualis est cordis temperies, talem omnes corporis partes, ob calore influentem, quem ab eo accipiunt, reprae sentabunt. Post cor proximun [note: Epar. ] locum Epar obtinet. Etenim cum sanguis totius corporis alimentum in Epate praeparetur; ejus conditione omnes corporis partes, quae eo aluntur, referent, Tertiae partes merito hic tribuuntur testibus. Magna n. [note: Testes. ] et horum vis est ad temperamenti et ejus constitutionis mutationem; ut non sine causa Galenus, 1. de semine. c. 15. testes animalibus et roboris origine esse et calido nativo corpus perfundere scripserit, eosque alterum nativi caloris fontem constituerit. Et quanta corporis fiat mutatio per testes, Eunuchi et Spadones docent; carnesque castratorum et non castratoru animalium monstrant, quanta in testibus ad habitum corporis mutandum [note: Cerebrum. ] potentia sit. Quarto loco est Cerebum spirituum animalium officina, quos ex se in totum corpus effundit. [note: Ventriculus. ] Neque nihil valet Ventriculus. Cum n. vitia coctionis primae non corrigantur in secunda, et chylum aemuletur sanguis: hoc modo et ipse ventriculus ad temperie totius aliquid facit.

[note: Cutis maxime est temperata, et temperamentoriem reliquorum regula quasi. ] Hoc autem et totius corporis et singularum partium temperamentu non solum mistionem in singularum partium constitutione insequens, sed et calorem insitum ac influentem, complectens, quale sit, ad cutem si conferatur, elucescit. Nam cutis, ut Galenus, 1. de temeram. cap. ult. scribit, omnium extremorum, calidi, frigidi, humidi, siccique vere media: maximeque quae est in manu. Haec enim omnium sensibilium norma futura est, tactus nimirum instrumentum, prudentissimi animalium proprium: qua de caussa ipsam ab omnibus extremis calido, frigido, humido, sicco, pari abesse intervallo oportuit. Et si quicquam est in corpore nostro, quod proxime ad illud ad pondus aequale appellatum temperamentum proxime accedit, cutis est; praesertim ea, quae est in vola manus hominis bene se habentis, quae callum non contraxit. Cum enim, ut Galenus, 2. de temperam. cap. 2. docet, partium, caliditas et frigiditas ex sanguinis et spirituum copia vel paucitate


page 28, image: s0028

aestumanda sit; et omne exsangue sit frigidius sanguine praedito, ut ibid. docet. cap. 3: siccitas vero ex duritie, humiditas ex mollitie ponderanda veniat: haec autem inter sanguineum et exsangue mediam naturam obtineat, et quasi nernosa caro, aut nervus carnosus sit, caloremque moderatum insitum habeat, et calorem etiam moderatum ab internis partibus influentem recipiat, et duri mollisque, humidique et sicci medium occuparit: facile hinc apparet, eam inter reliqua maxime temperatam esse.

Etsi vero aliae partes reperiantur, quae digniores sunt in corpore, et nobiliores edunt actiones, et propterea etiam nobiliori et meliore temperamento ad justiciam, seu aptiore ad homini convenientes actiones edendas sint praeditae, quam cutis: tamen si pars quaedam temperatissima, ad quam, tanquam medium, reliquae conferantur, constituenda est: haec cutis est. Imo etiam temperamentum ad justiciam omnium partiu ad hoc commune membrum, et quod communi omnium fere corporis partium beneficio suam temperiem obtinet, aestimandum et conferendum est. Quaelibetenim pars rectius sese habet, et perfectiuns suas actiones exsequitur, quanto propius accesserit ad eum qualitatum excessum, quem supra cutis temperiem habet, dum homo in naturali statu est. Si enim homo aegrotat: et cutis alteratur, et tactus hominis fallitur: exempli gratia, Cor temperatum est ad justiciam, quod cutis temperiem plus, quam aliarum partium ulla, calore superat.

[note: Partes calida. ] Reliquae partes omnes ad cutem collatae vel ad caliditatem, vel frigiditatem, vel humiditatem, vel siccitatem deflectunt. Inter calidas primum locum occupat, et inter omnes calidissimum est Cor, utpote calidi nativi fons, et spirituum vitalium officina, et quasi ignis quidam focus, ut scribit Galenus, de foet. format. c. 3. Cordi succedit epar et caro musculorum, lien, renes, pulmo. Quo pertinent et venae et arteriae; quae non solum inter calidas partes ideo recensentur, quod sanguinis et spirituum vasa sunt, sed quia etiam obtinent fibras carneas. Quod innuit Galenus, 2. de temper. c. 3. Non est, inquit, idem fibrarum genus: sed quae in musculis habentur, nervorum et ligamentorum sunt particulae. Cordis propria quaedam fibrarum species est, aeque scilicet ut venarum atque arteriarum, itemque intestinorum, ventriculi, uteri et vesicae utriusque. Licet enim in iis quoque instrumentis propriam quandam videre carnem suis ipsorum fibris circumnatam. Atque hae quidem carnes cute sunt calidiores. Tandem etiam in hanc classem merito referenda est pinguedo et adeps, utpote cujus materia est sanguis tenuior et oleosior, ut docet Galenus, 2. de temperam. c. 3. et vim discutiendi, attenuandi et maturandi obtinet, facileque inflammatur.

[note: Frigida. ] Inter partes frigidas primum locum obtinent ossa, deinde cartilagines, ligamenta, tendines, nervi, membranae, spinalis medulla, cecebrum.


page 29, image: s0029

ut Galenus, 2. de temperam. c. 3. docet. Cum vero idem cerebru 8. de usu part. cap. 2. calidum, et quidem aere aestivo calidius esse statuat, sciendum, cerebrum vel considerari ut mistum simpliciter, quo respectu recte inter partes frigidas refertur; vel ut vivens calore suo insito praeditum, qua ratione quidem simpliciter frigidum non est, calorem tamen longe minorem obtinet, quam cor, ut spiritus vitales pro animalium generatione necessarii in eo temperentur (qua ratione si Aristoteles cerebrum cordis refrigerandi caussa factum putavit, tolerari ejus sententia posset,) vel ut ejus innatum et insitum temperamentum a spiritu vitali influente perficitur. Qua ratione cum et pro vitae conservatione, et pro spiritus animalis generatione spiritus vitales copiosos accipiat, calidum, et quidem aere aestivo calidius, statuitur.

[note: Humidae. ] Humidae partes hae sunt, adeps et medulla ossium, cerebrum, medulla spinalis, testes et mammae, pulmo, lien, renes, caro musculorum, lingua, cor, nervi molliores, quorum natura, ut Galenus, l. 2. de temperam. cap. 3. docet, proxima est cuti.

[note: Siccae. ] Siccae partes sunt ossa, cartilagines, ligamenta, tendines, membranae, arteriae, venae, nervi duri. Pertinent huc et caro ventriculi, intestinorum, uteri, quae ā medio versus siccum nonnihil recedunt.

Porro est etiam quaedam temperamenti in corpore humano differentia, [note: Temperamenta sexuum. ] ratione sexus et aetatis. Primo etsi fieri possit, ut foemina aliqua biliosa viro pituitoso comparata possit dici calidior: tamen ut plurimum, et, si natura foeminarum cum virorum natura comparatur, foeminae sunt frigidiores: idque in humano genere longe evidentius, quam in aliis animalium speciebus, in quibus fere aequalibus exereitiis mares ac foeminae sunt deditae. Nam praeter id, quod frigidiorem naturam a principiis generationis contraxerunt foeminae, id satis docet, foeminas esse maribus frigidiores, quod plurimum sanguine abundare oportebat, qui foetus etiam generationi sufficeret. Qua de caussa et menstrua purgatio ipsis data est, qua singulis mensibus, dum gravidae non sunt, sanguinis illam copiam deponunt. Ob id enim calor copiosior ipsis denegatus fuit, ne sanguis a calore illo absumeretur, et resolveretur, unde steriles evaderent; quod viraginibus, et quae nimis calidae sunt, accidere, experientia testatur. Sua enim natura non plus, vel minus etiam sanguinis generant, quam viri. Viri vero etiamsi eandem, aut fortassis etiam majorem, copiam sanguinis generent: calor tamen ipse major et efficacior multum de eo resolvit. Quibus accedit et illud, quod vitam minus negotiosam et laboriosam agunt, quam viri: unde frigidorum succorum major copia in iis colligitur, quibus calor veluti obruitur et retunditur, ipsarumque carnes sunt humidiores, molliores et frigidiores. Etsi vero citius adolescant foeminae: tamen id non provenit a majore calore, sed materiae tenuitate et humiditate.


page 30, image: s0030

Molliores enim et humidiores carnes et partes habent, quae propterea etiam calori minori facile cedunt, atque ab eo extendi possunt.

[note: Temperamenta aetatum. ] Longe vero major temperamentorum apparet differentia ratione aetatum. AEtates enim non tam annorum numero, quam internis quibusdam calidi et humidi mutationibus praecipue definiri debent; a quibus reliquae, quae in corpore fiunt, mutationes, quibusque aetates saepe circumscribi solent, dependent, ut sunt vox articulata seu sermo, dentitio, intelligentia, pubertas menses, robur, canorum [note: AEtates a qua re describendae. ] ortus et similia. Nam cum corporis nostri natura sit mutabilis, et ab internis principiis hoc obtineat (etsi caussae externae etiam aliquid ad hanc mutationem faciant) ut non in eodem statu permaneat, calorque in humidum agendo continuo aliquid ejus depascatur et absumat: hac corporis nostri, quae ex actione calidi nativi in humidum primigenium oritur, mutatione aetates definiuntur et circumscribuntur. Quae mutatio cum definito tempore non fiat, sed in aliis citius, in aliis tardius eveniat: etiam aetatum spatium annorum terminis ita exacte definiri non potest.

[note: AEtatum numerus. ] Numerum autem aetatum alii aliter definiunt. Aristoteles, de vita et morte cap. 18. vitam humanam commode divisit in tres aetates, dum inquit: [gap: Greek word(s)] . Ortus est prima vegetatricis animae cum calore participatio: vita vero mora ejus: juventa, primae refrigerabilis particulae auctio: Senecta ejusdem decretio: status autem, quod horum medium est. Qua ratione quoque jam ante Aristotelem aetates divisisse videtur Hippocrates, dum 1. aph. 13. nominat [gap: Greek word(s)] : et sequenti aphorismo [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] unico [gap: Greek word(s)] nomine comprehendit, atque ita etiam tantum tres aetates constituit; [gap: Greek word(s)] , in quibus, uti Aristoteles explicat, est [gap: Greek word(s)] . Galenus etiam, lib. 2. de temper. cap. 2. ad temperiei, quae necessitate quadam inevitabili ratione aetatis contingit diversitatem demonstrandam, tres differentias sufficere putavit. Sunt autem illae [gap: Greek word(s)] , puerilis, virilis et senilis aetas; aut si mavis, aetas prima, media, ultima: ad quas aetates aliae, quae ab autoribus aliis recensentur, facile referri [note: Infantia. ] possunt. Ad [gap: Greek word(s)] enim et augmentum pertinet infantia, quae ad septimum [note: Pueritia. ] fere annum extenditur: pueritia, quae fere decimo quarto anno [note: Adolescentia. ] terminatur: adolescentia in specie dicta, quae terminatur vicesimo quinto [note: Juventus. ] anno, qui augmenti finis est. Hinc ad 35. est juventus, aut aetas florens. [note: AEtas consisten. ] Consistens aetas a 35. ad 48. annum durat: [note: Senectus. ] Tandem senectus succedit, quae etiam suos gradus habet.

[note: Temperamentum infantum et puerorum. ] Habet autem quaelibet aetas suum temperamentum. Infantes et pueri sunt calidi et humidi; quod non solum


page 31, image: s0031

tactu, quo copiosus, blandus et halituosus calor deprehenditur, cognoscere, sed aliunde etiam colligere licet. Cum enim nostrae generationis principia calido et humido polleant: quo quis ortui propior est, eo etiam merito calidior et humidior censetur. Deinde docent id naturae opera, auctio et nutritio, quae in pueris maxime vigent, et tamen non nisi caloris et humoris beneficio fieri possunt: cum duo ad nutritionem et auctionem requirantur unum, quod se habet ut materia, humidum scilicet; alterum, ut agens, quod est anima, quae medio calore has actiones exercet. De quo etiam Hippocrates, I. aph. 14. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] : Qui crescunt, plurimum habent calidum innatum: plurimo itaque alimento egent.

[note: Adolescentia. ] Adolescentia vero aetas temperatissima est, et naturae humanae convenientem maxime temperiem obtinet, et reliquae aetates omnes hac sunt deteriores, ut docet Galenus 6. de tuenda sanit. cap. 2. Nam illam nimiam humiditatem, qua pueri abundant, et quae ad plane salubrem statum necessaria non est, calor jam nonnihil absumsit: neque tamen calor ille mordacior est, ut in juvenibus. [note: Juventus. ] Adolescentiam sequitur Juventus, seu aetas florens, [gap: Greek word(s)] et aetas virilis, quae Aristoteles pro unica aetate, quae inter augmentum et senectutem interjacet, accipit. Alii in plures eas dividunt, et juventutem a vigesimo [note: Virilis aetas. ] quinto anno ad 35. extendunt; post hanc ponunt virilem seu consistentem usque ad primum senium. AEtas haec calida est et sicca. Indies enim humidum magis ac magis exsiccatur et absumitur.

[note: Qualis sit temperies pueritiae, adole scentiae, juventutis. ] Verum hoc loco de trium harum aetatum, pueritiae scilicet, adolescentiae et juventutis, temperamentis varie disputatur, et quae inter has sit calidior, quaeritur. Alii pueros esse cali diores adolescentibus et juvenibus: alii contra adolescentes et juvenes calidiores esse pueris statuunt: alii aequalem in omnibus calorem admittunt. Sed observandum, per calidum innatum, ut postea dicetur, non nudam qualitatem intelligi, sed comprehendi calori subjectam aeream et oleosam substantiam, quae humidum radicale et primigenium appellatur. Itaque dum quaerimus, quae aetas sit calidior, si per calidum non solum qualitatem, sed etiam humidum, cui inhaeret, intelligimus; rectissime statuitur, pueros esse calidiores. In his enim adhuc humidum illud primigenium maxime abundat. Quod etiam docuit Hippocrates, qui, citato ante aphoris. 14. sect. 1. eos, qui augentur, plurimum habere calidi innati statuit. Verum si ipsam qualitatem respiciamus, etsi, si ipsum gradum caloris respicimus, nec in hoc forsan magna sit inter pue ros, adolescentes et juvenes differentia: tamen si ipsam efficaciam et modum et qualitatem caloris attendimus, recte juvenes et adolescentes pueris dicuntur esse calidiores. In pueris enim obruitur humiditate calor atque impeditur, quo minus


page 32, image: s0032

sese libere exserere possit: In adolescentibus vero et juvenibus, ab sumta nonnihil humiditate siccior est, liberior et expeditior, majoremque vim agendi habet, tactuque magis deprehenditur et mordacior apparet.

[note: Senectus. ] Tandem succedit senectus, quae ob humidi radicalis consumtionem, ac caloris defectum, frigida est et sicca; et quidem magis vel minus frigida et sicca, prout magis a juventute recedit. Secundum enim hunc a juventute recessum, et hinc provenientem majorem et minorem siccitatem, aliquae etiam senum differentiae constitui ab autoribus solent. Atque ultimam senectutem mors tandem naturalis insequitur. Quod vero ab Hippocrate, l. de salubr. diaeta, t. 7. senes dicuntur frigidi et humidi, id non de mativa membrorum temperie, sed de adscititia intelligendum est. Senes enim, ob caloris nativi debilitatem, excrem entorum majorem copiam cumulant; unde humidi dicuntur: licet alias temperies partium solidarum siccissima sit, et, ut Galenus, lib. 2. de temper. c. 2. habet, senes excrementis sint humidi, propria substantia sicci.

CAPUT V. De Calido innato, et humido Radicali.

UT autem haec, quae de Temperamentis diximus, clariora evadant, et quid ille calor insitus et influens, e quibus Temperamentum corporis constat et perficitur, sit, manifestius evadat: de Calido innato atque spiritibus aliquid addere libet. Et ut de calido innato, ac humido radicali primo loco dicamus: amnes, quidem philosophi et medici fatentur, calidum et humidum innatum animatorum esse praecipuum animae [note: Calidi innati difficilis cognitic. ] vegetantis instrumentum. Sed quae sit ejus natura, maxime dissentiunt; adeo quidem, ut quo quis in investiganda calidi innati natura plures autores in consilium adhibeat, eo fere incertior reddatur. Unde qui alidi innati naturam explicare tentat, rem difficilem et obscuram aggreditur; et si qua in re ā vero aberrat, facile apud viros doctos veniam meretur. Hinc praestantissimus ille Medicus. Job. Bapt. Montanus, in comm. in aph. 14. sect. 1. scribit: Ego, ut ingenue fatear, profitebar me Doctorem esse, et vix tandem senex cognovi, quid esset calor innatus. Verum nec senex etiam, multorum sententia, calidi nativi naturam integre cognovit. Quia tamen non solum jucundum, sed et utile est, mediciuqe maxime interest, calidi nativi naturam cognitam et perspectam habere: in rei hujus obscurae investigationem, quantum poterimus, incumbemus.

[note: Calidum innatum viventibus proprium. ] Per calidum autem innatum, [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] (etsi non ignorem, quod alii inter [gap: Greek word(s)] distinguere solent, et [gap: Greek word(s)] illum calorem appellare, qui in mixto, ut mixtum, inest, et putredine amittitur; [gap: Greek word(s)] vero, qui est viventium proprius, et in morte perit) non illum mistorum


page 33, image: s0033

calorem, seu misti, quatenus mistum, temperamentum; sed quod viventibus proprium est, intelligimus. Cum enim formae animatorum nobiliores sint formis inanimatorum, et nobiliores ac praestantiores actiones, quam inanimata, edant: nobilius etiam, et nobiliore et perfectiore modo dispositum subjectum et domicilium requirunt. Ideoque non saltem illa temperie, quae mistis simpliciter convenit, opus est; sed inprimis calido et humido innato, in quibus vita animatorum consistit, id instructum sit oporter. Haec enim duo proprium animae domicilium consutuunt. Et quidem humidum mediatum; calidum vero innatum proximum et immediatum, quod [gap: Greek word(s)] animae subjicitur, ut si corrumpatur subjectum hoc, animam ipsam e corpore migrare, et vitam cum morre permutari nec essum sit.

[note: Calidum innatum non est nuda qualitas. ] Dum autem dicimus calidum et humidum nativum, non intelligimus nudam qualitatem, sed qualitatem cum subjecto; seu concretum ex subjecto et qualitate, corpus scil. calidum et humidum et per calidum innatum duo comprehendimus, primo materiam seu subjectum, cui inest calor, deinde qualitatem, a cujus praedominio subjectum denominatur. Etsi enim interdum apud autores [gap: Greek word(s)] vox de calido innato usurpatur: tamen frequentius calidum innatum, non calor innatus, vel caliditas innara appellatur; cum non sit nuda qualitas, sed substantia et corpus, cui calor inest, a quo denominatur; imo pars corporis et animae proprium instrumentum per omnes partes corporis extensum et diffusum.

Ut itaque calidi nativi naturam cognoscamus, inprimis quaerendum est. quaenam sit substantia illa, cui caliditas inest, et quae a calore nomen accepit; unde originem habeat; et quis sit ejus usus. Initio autem cum apud autores, dum de calido nativo tractant, fiat mentio spiritus insiti et humidi primigenii seu radicalis: videndum, an utrumque ad calidi nativi constitutionem [note: Spiritus insitus idem cum calido innato. ] et naturam pertineat. Spiritum insitum eundem esse cum calido innaro, aut certe ad ejus essentiam pertinere, apud omnes in confesso est, seu, ut Scaliger, exercit. 280. loquitur, scriptum reliquźre sapientes, nihil aliusd esse calorem naturalem, quam spiritum. Nam licet spiritibus fere attribui soleat mobilitas; et haec magis influentibus spiritibus, qui mobilitate maxime vigent, et per corpus hinc inde moventur, competat, quam spiritui huic ingenito, qui partibus insitus et quasi infixus est, casque nunquam deserit: tamen cum calidum innatum etiam tenuissimum quoddam et subtilissimum corpus sit: merito a sapientibus ipsi spiritus nomen attribuitur. Ita Aristoteles, 2. de generat. anim. c. 3. Calidum innatum seu [gap: Greek word(s)] , quod facit, ut faecunda sint semina, nominat [gap: Greek word(s)] , spiritum, qui in semine spumosoque corpore continetur. Et Galenus, 2. de simplic. medic. fac. c. 9. expersse sctibit:


page 34, image: s0034

Calorem innaetum esse, quem in quoque animali nativum spiritum nominamus, de quo et Aristeteles scripserit, quique ex Stoicorum opinione ipsa animae substantia habitus sit, verte primum ejus instrumentum sit, et in omnibus animantis contineatur partibus. Quanquam addat, nihil prohibere, sanguineam substantiam simulque aeream una cum spiritu calidum innatum nominare. Atque omnino consultius videtur, cum Aristotele substantiam hanc spiritum appellare, quam cum Medicis calidum nativum. Quanquam enim vox calidum innatum non nudam Qualitatem, sed substantiam significet: tamen procul dubio eam appellationem accepit in animalibus perfectioribus, quae ad tactum calida apparent, et quorum actiones calore etiam sensibus obvio perficiuntur: cum tamen in plantis idem Spiritus insit, sed sensu non percipiatur; imo in iis frigore rigentibus inveniatur.

[note: Spiritus insitus seu calidum nativum non idem, quod spiritus naturalis. ] Ubi tamen hoc animadvertendum, dum calidum insitum spiritum nativum seu insitum esse dicimus, non intelligi spiritum, quem vulgo naturalem vocant: de quo, an detur, autores valde dissentiunt, et ipse Galenus, 12. meth. meden. cap. 5. dubitare videtur: cum tamen de calore nativo, et spiritu insito, nec ipse, nec alii dubitaverint. Spiritus enim naturalis inter influentes, qui in epate generetur, et hinc in reliquum corpus distribuatur, recensetur: spiritus vero innatus partibus insitus est.

Quamvis vero calidum innatum et spiritum innatum idem esse Aristoteles, Galenus et omnino sapientes, ut Scaliger, exercit. 280. loquitur, scriptum reliquerint; et nemo de eo dubitaverit; soli tamen, quod sciam, Joh. Dom. Sala artic. Medic. cap. 9. aliud placet: ideo, quod credibile non sit, naturam in substantia adeo tenui ac dissipabili calorem illum posuisse; nec credi possit, eosdem spiritus toto vitae curriculo perdurare; et absurdum sit tenuissimae substantiae nulla certa figura praeditae vitam tribuere; cum anima sit actus corporis organici. Ipse vero omnibus aliorum opinionibus, quorum plures recenset, rejectis, existimat, Innatum calidum esse non quidem totam partem dictam spermaticam, sed ipsius portionem puriorem, magis calidam, et magis internam, et prius genitam, et melius permixtam, et melius aerea humiditate temperatam. Verum enimvero nec spirituum naturam satis intellexisse, nec virorum Doctorum mentem satis assecutus, ac nihil diversi ab iis, aut novi, quod tamen voluit, dixisse videtur. Etenim spiritus vocabulum non semper dissipabilem substantiam significat: Nam ut hoc jam non afferam (alterius enim naturae illi spiritus sunt: etsi hoc inde pateat, etiam rebus non dissipabilibus spiritus nomen tribui) quod Angeli etiam a Theologis et Philosophis spiritus nominantur non solum subtilissimis illis corporibus, quae hinc inde in


page 35, image: s0035

corporibus animatorum moventur, et spiritus influentes nominantur, nomen spiritus competit, sed etiam subtilissimae et tenuissimae illi animatorum corporum parti, quae fixa et quieta singulis membris inest, nec in alia movetur, imo quae in plantarum corporibus jam non amplius praesente anima, diu adhuc saepe persistit; unde etiam plantae emortuae, antequam putredine et carie consumuntur, suas peculiares in medicina vires obtinent, qui et artificiosa separatione inde elicitur. Et admirandum omnino artificium est, quod calidum etiam ractu perceptibili in corpore animalium posuit creator sapientissimus, quod toto vitae tempore durat. Hic enim spiritus est ille ignis perpetuus, illud lumen perpetuum, etsi flammam non concipit, quod frustra hactenus imitari et accendere laborarunt multi Chymici. Nec tamen calidum innatum plane immutabile est, nec toto vitae tempore perdurat, sed indies absumitur, et instauratione indiget. Sunt nimirum, ut ipse Sala ratione et experientiā edoctus concedit, in animatis in eadem parte partes diversae, ut separatio, praecipue Chymica docet, quarum subtilissimas purissimas et calidissimas Aristoteles et alii sapientes spiritus nominant, quas dum vocabulo spiritus rejecto, aliter describere conatur Joh. Dom. Sala, nec novi quid, nec clarius quid affert, sed idem, quod illi ipsi voluerunt, (quantum quidem ad genericam ejus notitiam attinet,) dicit. Nec refert, quod per se nullam figuram spiritus habet. Hoc enim ad vitam non requiritur; sicut nec partes nutriuntur quatenus figuratae, sed quatenus similares. Alias enim partes similares aliae non viverent. Sed e multis partibus similaribus viventibus omnia organa corporum animatorum, et tandem ex omnibus organis unum corpus organicum, cujus actus est anima, constituitur.

[note: An humidum primigenium ad calidi innati essentiam pertineat. ] An vero humidum primigenium etiam ad calidi innati essentiam pertineat: dubitari potest. Sunt qui spiritum ingenitum tantum calidum innatum appellant: Sed hoc rarius, nec satis proprie fieri existimat Fernelius, l. 4. Physiol. cap. 6. atque ipse tribus, humido scilicet primogenio, insito spiritu, et calore, calidum innatum contineri, ejusque essentiam absolvi statuit. Unde etiam calidum innatum definit, humidum primigenium insito spiritu et calore undique perfusum. Alii eos potius proprie loqui censent, qui tantum spiritum insitum cum suo calore calidi nativi essentiam complere existimant: eos vero minus proprie, qui etiam humidum primigenium ad calidi innati essentiam pertinere docent; cum diversae sint naturae spiritus insitus, et humidum primigenium, quod spiritus insiti seu calidi inuati est seu pabulum seu domicilium. Ut ut sit, hoc certum est, spiritum, si non solus


page 36, image: s0036

est calidum innatum, certe ejus praecipuam esse partem, cui omnes actiones, ut praecipuo animae instrunento, acceptae ferendae sint. Contra etiam verum est, haec tria, calorem, spiritum et humidum radicale, seu balsamum naturale, ut nonnulli appellant, non facile separari, sed arctissimo nexu conjungi. Cum enim calor quasi gubernator vitae nostrae esse debeat: in humido stabili ac permanente ipse consistere, ut vita diutius protrahi possit, omnino debuit: humido scilicet non tenui et acqueo, sed oleoso et calido, quod partium similarium fibris ac staminibus insertum est, et humidum radicale nominatur, quod veluri: vitae nostrae radix sit, [gap: Greek word(s)] , primigenium, [gap: Greek word(s)] , quasi a prima origine partium similarium substantiae insitum sit.

[note: An calidum nativum sit elementaris vel alterius naturae. ] Ut autem porro natura et origo calidi nativi magis perspicua fiat: quaestio illa inprimis discutienda; An calidum innatum sit Elementaris, an vero alterius naturae. De quo praestantissimi Philosophi et Medici dissentiunt.

[note: Eorum sintentia, qui calidum insitum alterius, quam elementaris naturae esse statuunt. ] Alii enim hanc substantiam alterius, quam Elementaris naturae esse statuunt. Atque hi principes in philosophia et Medicina viros suae sententiae patronos constituunt. Ut enim Platonicos taceamus: inter primos occurrit Aristoteles, qui expressis et disertis verbis, 2. de gener. animal. cap. 3. Calidum hoc insitum elementaris naturae esse negat. Ita enim eo loci. [gap: Greek word(s)] Omnis animae potentia corpus aliud participare videtur, idque magis divinum, quam ea, quae elementa appellantur. Vt vero nobilitate ignobilitateve animae inter se differunt: ita et natura ejus corporis differt. Inest enim in semine omnium, quod facit, ut foecunda: sint semina, videlicet quod calidum vocamus. Idque non ignis, neque talis aliqua facultas, sed spiritus, qui in semine spumosoque corpore continetur, et natura, quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. Et post: [gap: Greek word(s)] . Calorem in animalibus neque ignem, neque ab igne originem ducere, manifestum est. Quibus verbis Aristoteles duo clare docet: calidum nativum non esse elementare, neque ab igne aut aliis elementis originem ducere; non tamen etiam caelestis esse naturae, sed [gap: Greek word(s)] .

[note: De sensu verborum Aristotelis disceptatio. ] Conantur quidem haec Aristotelis verba aliter nonnulli interpretari. Nam, ajunt, calorem multa efficere non per propriam vim, sed per vim agentis primarii, quod est anima, diversasque


page 37, image: s0037

actiones fieri, non ob diversitatem caloris, sed ob diversitatem. utentis calore. Calorem nimirum, dum gubernatur a forma ignis comburerere: verum si eo utatur anima, esse vivificum et benignum, atque alias actiones edere. Idque exemplo declarant bipennis, qua si utatur peritus clarant bipennis, qua si utatur peritus artifex, id ejus ope parabitur, quod arte fieri debet; si vero sit in manu imperiti artificis, omnia per eam devastantur. Hinc quando Aristoteles dicit in seminibus esse calorem, qui faecunda facit semina, eumque non esse ignem, aut igneae naturae, id ita accipiendum putant: calorem quidem illum natura sua esse igneum atque elementarem, verum eo uti virtutem vitalem, coelo proportione respondentem, ut habet Zabarella, de cal. coel. cap. ult. seu, ut Capivaccius loquitur, in comm. in aphor. 14. sect. 1. calorem illum non esse igneum, id est, non regulari ab igne.

Verum etsi haec suo modo non absurde dicantur: tamen ad mentem Aristotelis dici, hujus sententiae patroni non admittunt. Expresse enim scribit Aristoteles; calidum hoc (per quod non solum qualitatem intelligit: [gap: Greek word(s)] enim nominat) [gap: Greek word(s)] . Neque Aristoteles hic disputat, cujus rei instrumentum sit calidum hoc, sed cujus naturae atque originis. Id quod ex eo patet, quod dicit, [gap: Greek word(s)] . Et quod hic non sit sensus Aristotelis, quod diversa sint agentia, quae calore utantur, licet caloris natura sit ejusdem speciei cum elementari, ex eo patet, quod addit Aristoteles: corpus hoc [gap: Greek word(s)] , non in omnibus animalibus esse ejusdem naturae, sed [gap: Greek word(s)] , prout nobilitate aut ignobilitate animae inter se differunt: ita et naturam hujus corporis differre.

Atque nihil contra hanc sententiam facit, quod Erastus, par. 2. disp. contra Paracels. scribit: alibi, quatuor solum esse elementa, neque plura, neque pauciora, saepissime Aristotelem affirmavisse, et aliquando etiam dem onstravisse. Factum hoc quidem ab Aristotele, dum de elementis mundum constituentibus agit: interim istis omnibus salvis, ubi de principiis proximis animalium tractat, hoc corpus addere potuit. Sicut et dum de elementis et mistorum principiis in genere agit, nullam Animae mentionem facit.

Atque hanc Aristotelis sententiam in eo, quod aliud admittere videtur praeter elementa in viventibus corpus, secuti sunt praestantissimi quidam Philosophi et Medici, Scaliger, Exer. 101. sect. 18. Exer. 280. sect. 1. Fernelius passim, Valleriola, loc. comm. lib. 1. c. 15. Schegkius, tum alibi, tum de calor. vi et effic. c. 4. ubi omne corpus aut elementum, aut ex elementis concretum, aut coeleste esse, aut habere


page 38, image: s0038

quandam analogiam et similitudinem cum coelesti corpore, scribit. Et Joan. Francisc. Pic. Mirand. lib. de Element. cap. 3. scriptum reliquit: si qui Philosophorum sententiae atque autoritati nollent acquiescere, et aliqua alia adhuc esse Elementa, quae vulgo notis elementis mista sint, et occulta quadam vi naturae conturrant ad res sublunares constituendas, statuerent: eos vix solide refutari posse.

Neque caussas et rationes habuerunt nullas viri isti doctissimi, ut in hanc sententiam descenderent. Primo enim procul dubio ratio, quae Aristotelem movit, loco allegato, 2. de gener. anim. capt. 3. eadem, ut idem statuerent, aliis persuasit. Nimirum virtis divinior elementis in corpore inest elementis nobiliore. Oportet enim potentiae et subjectum respondeant: Et ubicunque nobiliores potentiae et Qualitates apparent, quam quae ab elementis proficisci possunt, ibi nobiliora principia statuenda sunt. Esse autem tales actiones, sympathiae et antipathiae rerum naturalium docent, et infra pluribus probabitur. Utiturque hoc ips argumento Scaliger, exerc. 307. s. 20. contra Alexandrum, et alios elementares animae carnifices, ut appellat, ad probandum, Animam non esse ex elementis, et Herculeum appellat.

Quanquam vero vim hujus argumenti nonnulli effugere conantur, et vel ignem quidem simpliciter talia efficere non posse, sed in compositis mistum ac temperatum id praestare; vel ab igne et elementis aliis nobiles illos effectus non provenire, sed ab anima hanc efficaciam accipere praetendunt: tamen hoc modo sese non expediunt. Primum enim quod attinet, etsi ignis atque alia elementa in misto alio modo agant, quam simplicia: tamen ultra vires suas non agunt, et nullum elementum plus agit, quam in sua et reliquorum, cum quibus mistum est, elementorum potestate est. Et si a mistione elementorum et temperatione Qualitatum primarum nobiles illas actiones deducere licet: cur non ab eadem mistione et temperatione deducuntur vita, motus voluntarius, visus et omnes actiones animales; imo cum Alexandro ipsa anima? Nam si illud Scaligeri; Nihil est in quapiam re, quod non fuerit actu in suis principiis, alicui non satis firmum in hac, in qua nunc versamur, disputatione, nec alicujus momenti ad qualitates occultas adstruendum esse, videtur: monstret is, qua ratione locum adversus Alexandraeos, animam ex elementis componentes, atque ita omnes animalium actiones ad elementa reducentes, habere possit. AEque enim tum alicui ad occultum et singularem mistionis elementorum modum confugere liceret.

Deinde concedimus quidem, calorem multa operari, ut animae instrumentum, quae solus non efficeret, et propterea etiam diversa efficere; in ventriculo Chyluum, in Epate sanguinem, aliud alibi: sed tum tales actiones non soli calori, sed animae


page 39, image: s0039

potius calore utenti attribuendas esse dicimus. Neque tamen omnes actiones, quae elementis nobiliores sunt, ab anima proveniunt, ut etiam Scaliger monuit, exer. 101. sect. 8. et exerc. 102. sect. 5. et pluribus etiam in tract. de Chymic. cum Arist. et Gal. cons. et diss. c. 10. (ubi eandem contro versiam tractavimus) pag. 248. monstravimus, et praesertim, quod multae sunt operationes et mutuae actiones inter se rerum naturalium, quarum corpora se mutuuo non tangunt, ut in mirandis rerum sympathiis videre est: cum tamen anima extra suum corpus non agit: et quod species illae spirituales seu intentionales, ut appellant nonnulli, quarum multae, praeter species sensibiles vulgo notas dantur, per quas multi occuli rerum consensus et dissensus fiunt, alia reales et principales qualitates praesupponant, et hae rursus sua subjecta, quibus insint, et a quibus fluant, necessario habeat; Ideoque etsi verum sit, calorem efficere multa non propria vi, sed virtute agentis primarii, ab eodem instrumento pro diversis utentibus et dirigentibus [note: Forma specifica requirit propriam materiam. ] diversa fieri: tamen et hoc verum est, quam liber formam specificam requirere [gap: Greek word(s)] et nobiliorem formam opus habere nobiliore domicilio, nobilioribusque instrumentis. Et ut quilibet artifex pro suae artis operibus parandis requirit peculiaria instrumenta, neque faber ferrarius eadem habeat cum lignario, neque malleus pro serra aut bipenni substitui potest: ita et in viventibus sese res habet, et, ut recte scribit Aristoteles, sicut animae nobilitate ignobilitateve differunt, ita et instrumenta illa proxima, quibus anima [note: Animae instrumen tum quod. ] quaelibet utitur. Neque sola caliditas est instrumentum animae: sed totum illud corpus, quod calidi vel spiritus insiti nomine venit, et non solum calore, sed et aliis nobilioribus qualitatibus instructum est. Itaque licet concedant, animam principale esse agens, quae actiones in corpore vivente gubernat et determinat: tamen non satis probatum putant, quod calidum hoc seu spiritus hic sit elementaris naturae; sed probabilius esse, sicut formae viventium elevantur supra elementorum sortem, ita et instrumentum hoc eorum proximum et adaequatum elementorum conditionem excellere.

[note: Spriritus in situs cum frigore perdurare potest. ] Quod etiam ex eo patet, quod Spiritus hic insitus suum dominium, quod ad actiones edendas requiritur, in corpore eo quoque obtinere potest, in quo alias frigus excellit. Imo videmus tempore hyberno in plantis in frigore, atque etiam in media glacie, Spiritum hunc innatu falvum atque incolumem persistere. Quod procul dubio si elementare saltem calidu esset, fieri non posset; sed tanto tempore a tanto frigore facile [note: Spiritus et calidum innatum ex sua natum nobiliores quam elementa edunt actiones. ] vinceretur atque exstingueretur. Praeterea videmus in homine, in animalibus reliquis atque in plantis mirandas totius corporis, et peculiarium partium cum aliis sympathias et antipathias, atque alias nobilissimas actiones, quae procul dubio a spiritu insito


page 40, image: s0040

proficiscuntur; ab elementis tamen nullo modo derivari possunt, quorum scilicet potestatem longe excedunt. Vid. J. C. Scal. exer. 307. s. 20. sub finem.

Neque sufficere putant, ut quis haec omnia ab anima solum proficisci, neque ipsi calido, et spiritui insito per se competere dicat. Nam videmus etiam nobilissimas et longe supra elementorum sortem actiones plantarum, et partium animalium, quae etiam in emortuis, et anima carentibus animadvertuntur: quales sunt vis purgandi, venenis resistendi, corpus veneno inficiendi, partes peculiares afficiendi, atque alia agendi: quae omnia a plantis fiunt, per spiritum insitum et humidum radicale superstes; quo etiam separato, reliqua corporis moles plane inefficax redditur.

[note: Origo spiritus insiti. ] Atque haec omnia adhuc manifestiora fieri docent, si originem hujus insiti spiritus, calidique innati perpendamus. Ad seminis naturam pertinere hoc calidum, et per id semina faecunda reddi, recte docuit Aristoteles. Semina autem non ex mistione elementorum proficiscuntur, sed generando a singulis speciebus viventium sui generis per traducem quasi propagantur et conservantur. Primum atuem originem habent semina, et in semine etiam hic insitus spiritus, calidumque innatum, sine quo semen esse non potest, ex prima rerum creatione, et jam creatis et constitutis elementis singulis rerum viventium speciebus omnipotenti Creatoris vi indita sunt. Dixit enim DEUS: Germinet terra germen, herbam producentem semen, arborem fructiferam facientem fructum, juxta speciem suam, cui insit semen suum super terram. Et piscibus ac avibus juxta speciem suam benedixit DEUS, dicendo; Crescite et multiplicamini.

Interim non negant, calidum hoc seu spiritum hunc insitum, etsi sit supra elementa atque alterius naturae, quam elementa, elementis tamen et mistris ex elementis esse associatum. Unde quoque sicut anima, etsi non sit corporea, tamen quia est in corpore, magnum cum eo habet commercium: ita etiam hunc spiritum, quia habet cum elementis commercium et societatem, ad officia sua bene vel male disponi, ob elemenrorum associatorum dispositionem, mirum non est. Contia quia hic spiritus in mistis ex elementis laret: elementis et mistis ex elementis ea interdum adscribuntur, quae tamen ipsis non ex se, sed ob insitum spiritum competunt.

Hinc non difficile ipsis videtur ad ea respondere, quae ii objiciunt, qui spiritum hunc insitum in corporum ex elementis mistorum classem simplicituer redigere conantur. Etsi enim a calore elementorum foveri, et pabuloindigere hunc spiritum concedi possit: nihil tamen obstat, quin supra [note: Calor est commune naturae instrumentum. ] elementorum sortem sit. Calor n. est ommunis [gap: Greek word(s)] et commune Naturae instrumentum, quo ad virtutes rerum fovendas et excitandas [note: Alimenta animalium qualia. ] utitur. Pabulum vero, quo animalia


page 41, image: s0041

et homo utitur, etsi concretionis elementaris non sit expers: tamen plane elementare non est. DEUS enim omnin bestiae terrae, cunctisque volucribus coeli, atque omnibus reptantibus super terram, in quibus est anima vivens, omne olus herbae dedit in escam: Et homini omnem herbam producentem semen, quae est in superficie totius terrae, et omne lignum, in quo est fructus arboris producentis semen, dedit in escam; et postea etiam, omne reptile, quod est vivens. Animalia autem et plantae, quae homini et animalibus cibi loco sunt, non simpliciter mista sunt ex elementis, sed suum humidum radicale, suumque spiritum insitum obtinent, quo animalium, quibus in escam cedunt, spiritus insitus, calidum innatum, humidumque radicale conservatur et instauratur. Quod libet enim animal, quicquid est in carnibus vel plantis humidi radicalis calidique insiti, suo corpori apponit, corporique suo aptum reddit, [gap: Greek word(s)] facit: reliquum corpus mistum, ut inutile, excernitur.

[note: Forum, qui calidum hoc elementare statu unt, sententia. ] Alii contra calidum hoc, spiritumque hunc insitum elementaris naturae esse contendunt. Calorum enim omnem esse ejusdem speciei, atque uni frigori calorem quem cunque contrariari, et omni calori frigus esse contrarium; augeri etiam et foveri omnem calorem a calore elementari, atque ipsum quoque corpus, cui calor hic inest, non alterius esse, quam elementaris naturae, statuunt. Neque enim temere esse multiplicanda entia; cum calidum elementare sub dominio animae illa, quae calido huic asscribuntur, efficere possit. Aristotelis vero autoritatem nihil concludere putant: praesertim cum ratio, quae addita, vitiosa sit; atque ignis igneusque calor non nisi in certo gradu corruptionis autor sit, in debito vero gradu et proportione blande omnia foveat, atque animatorum etiam generationes promoveat.

[note: Conelasio. ] Etsi vero tot praestantissimis Philosophis et Medicis dissidentibus aliquid desinire periculosum sit, et propterea facile hic quemque suo sensu abundare permittamus: tamen si aliquid dicendum est, existimamus, si omnino hanc rem diligenter trutinemus, et non solum actionum, virium atque effectuum huius spiritus nobilitatem, quae ipsi non ob anima, cujus instrumentum est, sed ex sua natura, ut pro priore sententiā adductae rationes monstrant, convenit, perpendamus: omnino statuendum videtur, nobilioris essentiae, quam mista ex elementis simpliciter, esse hunc spiritum, recteque de eo etiam illud Scaligeri, exerc. 307. sect. 20. affirmari posse, omnem formam cujuscunque perfecte misti, etiamsi non est anima, Naturam esse quintam, longe aliam a quatuor elementis. Atque ita vel simplex corpus erit hic spiritus, ab initio rebus a creatore inditum, atque hoc modo revera aliud a quatuor elementis et mistis ex iis, ac [gap: Greek word(s)] vel si mistum fuerit ex elementis, non tamen erit mistum ex elementis simplici


page 42, image: s0042

pliciter, sed habebit suam essentiam a peculiari forma, quae, ut ex Scaligero dictum, revera Natura quinta est, longe alia a quatuor elementis; de qua infra, lib. 5. part. 1. cap. 2. dicetur, a qua illa ejus praestantia nobilioresque actiones proveniunt, et obquam coelo dicatur analogum. Atque ita ut coelum, si in eo compositio est ex materia et forma (negat n. hoc Avenrois) etsi non aliam, quam haec sublunaria, habeat materiam; (ut sentit quidem Scaliger, exerc. 17. et 61. et necessario omnes sentire videntur, qui in coelo compositionem ex materia et forma admittunt) tamen ob formam, quae est nobilior, quam elementorum formae, et suam materiam sibi ita devincit ac disponit, ut ad alias formas recipiendas potentiam particularem non habeat, actiones edit nobilissimas, et generationi ac corruptioni non est obnoxium: ita etiam hic spiritus, ob formae, quam nobiliorem, quam elementa, obtinet, praestantiam, nobiliores actiones edit, et [gap: Greek word(s)] forsan non immeritio [gap: Greek word(s)] nominatur. Verum haec Philosophis diligentius perdendenda relinquimus.

[note: Subjectum calidi innati. ] Porro cum partes duplices sint, aliae spermaticae seu solidae in specie appellatae, aliae sanguineae; seu quaeliber pars, ut Galenus, Io. meth. med. c. 11. docet, duabque substantiis constet; una fibrosa, quae primo generatur in formatione foetus, et stamini similis est; altera carnosa, quae fibrosae quasi subtegmen adnascitur: et genertione et natura priores sint spermaticae; unde et [gap: Greek word(s)] appellantur, utpote quorum quasi [gap: Greek word(s)] sunt sanguinea: manifestum est, in spermaticis a primo ortu quasi fundari humidum illud primigenium et radicale, calidumque nativum.

[note: Calidi innati plurimum in cordo. ] Etsi vero cuilibet parti suum sit calidum innatum: tamen principatus calidi nativi et humidi radicalis in corde est, quod ex spermatico humore, seu solida fibrosa substantia et calido admodum sanguine concretum est; unde Galenus etiam [gap: Greek word(s)] , focum calidi innati nominat. Ab eo enim, tanquam foco, calor influen, quo corpus animalium ad tactum calidum apparet, in omnia membra diffunditur; de quo mox dicetur.

[note: Usus calidi innati. ] Est autem calidum hoc innatum praecipuum animae organum, quo omnes vitae actiones obit, et quicquid salutare in nobis et utile in generatione, nutritione, alimentorumque confectione perficitur, exsequitur. Per hoc Natura morbos morborum, que caussas et omnia mala depellit, et, secundum Hippocratem, morborum medicatrix est.

[note: Ejusdem dignitas. ] Atque haec calidi innati dignitas et utilitas efficit, ut nonnulli ipsum et animam fere pro eadem re haberent, ac praeclaris atque insignibus nominibus appellarent, atque essentiam


page 43, image: s0043

vitalis potentias, facultatem nos gubernantem, animae substantiam, omniumque functionum autorem nominarent. Sicut cum ex aliis locis, tum Galeni, lib. de marcore cap. 8. videres est, ubi Galenus calori innato nutrimenti attractionem, elaborationem, appositionem, agglutinationem, augmentationem, coporis auctionem, partium omnium omnem omnino conformationem adscribit. Quae nisi sano sensu accipiantur, et calido innatio, ut praecipuo et summe necessario animae, quae corporea non est, et omnium actionum et facultatum prima origo, instrum ento attribuantur: reprehensionem non effugiunt. Unde etiam Jul. Caes. Scaliger, exerc. 101. sect. 18. nefandum Hip pocratis deliramentum, a quo non absint Galeni trepidationes, nominat; Animam nihil aliud esse, quam coeleste calidum.

[note: Calidi innati mutatio secum dum aetates. ] Non autem hoc calidum semper in eodem statu permanet, ut capite praecedente dictum, sed aetatis decursu et inclinatione mutatur et imminuitur. Prima quidem aetate, quae generationi et ortui proxima est, plurimus est hic calor, primaque aetas calidissima et himidissima jure censetur, et Hippocrates, [note: 1. Aphorism. 14. ] scribit: [note: Qui crescunt, plurimum habent innati caloris. ] AEtate autem procedente paulatim pabulum illud caloris, himidum radicale, a calore absumitur, et exsiccatur, ita ut tantem humido plane absumto ipse etiam calor, cum quo sese sustentet, non habeat, exstinguatur, et mors naturalis sequatur.

[note: Mortis natumlis caussa. ] Etsi enim semper in locum absumti humidi radicalis aliquid reponitur: deterius tamen id est, habetque se sicut aqua ad vinum, quae vino permixta id debilius reddit. Atque ita hic idem calor, qui vitae alia autor est, etiam interitus caussa est: non tamen per se, sed ex accidenti. Hic n. dum naturae ductu conservari desiderat, fruiturque jucunde humidi radicalis pabulo, semetipsum conficit, sub lato nimiru humido radicali, sine quo consistere nequit. Perinde enim, ut flamma in lychno oleum aut sebum depascitur, et tandem absumta materia, ex pabuli inopia, exstinguitur: ita etiam calor nativus noster, instar flammae, humidum primogenium depascitur, tandemque humido deficiente, ipse etiam exstinguitur. Videtur quidem hoc Jo: Domi: Salae absurdum ideo, quod calor sibi propriam subjectam materiam non possit absumere, neque ulla qualitas in suum subjectum agere, postquam in ipsum est introducta (ita aeris caliditas sociam sibi humiditatem non absumit) nec quicquam in se ipsum agere possit. Verum enim vero rationes haec tanti momenti non sunt, ut a vulgata opinione discedamus. Etenim in simplicibus quidem hoc verum est, ubi nulla qualitas propriu subjectum, aut sociam qualitatem, destruit, ut de aere dictum; cum utraque ab eadem forma fluat; in mistis vero et compositis aliter sese res habet, ubi omnis qualitatum repugnantia non abest. Ideoque cum spiritibus et calor innatus ab humido


page 44, image: s0044

radicali innati substantia constitua tur, non impossibile est calorem in humidum agere. Neque tum idem agit in se ipsum, sed in diversum.

CAPUT VI. De Spiritibus.

NOn vero calidum hoc insitum ad actiones omnes perficiendas [note: Calidum influens. ] sufficit, sed calido aliunde influente, a quo foveatur et excitetur, indiget: de quo etiam aliquid, atque ita despiritibus, [note: Spiritus quid. ] dicendum. Spiritus vero nomen etsi et in allis disciplinis, et in Medicina varias habeat significationes; et quandoque aerem vel ventum significet, ut est cap. 4. lib. de mundo; quandoque aerem, qui respiratione attrahitur et expellitur; quandoque ipsam respirationem, quae significatio Hippocrati satis familiaris est; quandoque difficultatem spirandi, Hippocrati; quandoque flatus in corpore; quandoque exhalationes aut vapores a corpore aliquo quomodocunque resolutos: hoc loco tamen dicitur corpus tenuissimum ac subtilissimum, calidum et plurissimu, ex tenuissima et maxime sincera sanguinis partes genitum, Animae quasi cum corpore vinculum, actionumque edendarum maxime necessarium instrumentum.

Spiritus autem nomem etsi potius rei mobili competat, et de natura spirituum esse videatur, ut sint mobiles: tamen cum in genere etiam spiritus nominari soleat substantia quaedam subtilissima, efficacissima, purissima, et minime conspicua: solent spiritus dividi in insitos e influentes. [note: Spiritus duplices. ] Influentes sunt, qui a partibus principibus in reliquas continenter influunt. De insito capite praecedente dictum est. Videntur tamen interdum autores, dum de calido innato loquuntur, non solum illum insitum spiritum, sed et influentem, seu utrumque conjuntum intelligere. Utroque enim anima ad actiones exercendas, tanquam maximo et praecipuo instrumento utitur, et uterque necessarius est, ut corpus sit aptum animae domicilium.

[note: Spiritus influentes ansint facultatum vebiculum. ] De influentibus vero, de quibus jam dicendum, hoc primo monendum, vulgatam quidem esse sententiam, sed parum vero consentaneam; spiritus influentes esse facultatum vehiculum, facultatesque et potentiam agendi partibus per spiritus hos advehi, et a partibus principibus in reliquas influere. Hinc non raro a medicis controveritur; An solum facultates e partibus principibus in reliquas influunt; an vero cum facultatibus etiam spiritus. Verum enim vero cum facultates animae inseparabiles ejus proprietates sint, et ab animae essentia, per emanationem simplicem, ut Philosophi loquuntur, fluant; recipiantur autem in animato corpore, ut subjecto: cuilibet hinc manifestum evadit, cum in corporis partibus omnibus, carne, ossibus, membranis et aliis tam insit anima, quam in corde, cerebro, epate: etiam ibi illam suis instructa esse facultatibus, neque illas aliunde mutuari.


page 45, image: s0045

Hoc enim si quis in dubium vocet; alterutrum concedat necesse est: vel anima in plerique partibus adesse, neque tamen suis instructam esse potentiis et facultatibus; vel illa membra anima destitui, atque inanimata esse, ac animam solum in membris illis principalibus haerere, et proinde illa solum proprie animata esse: quod utrumque absurdum est.

Quanquam vero Galenus ab hac lucutione non abstinuerit: tamen de ejus mente potius, quam verbis, simus solliciti. Dum enim scripsit: suscipere membra per nervos facultatem animalem, et suas etiam facultates per arterias et venas: id non ita accipiendum est, quasi, ipsae animae potentiae e partibus illis in reliquas influant: sed de proprio et principali organo, spiritu scilicet, cujus beneficio anima suas facultates exercere, et ad actum secundum accedere valet, intelligendum est.

[note: Spirituum influentium utilitas. ] Spiritus enim primum et praecipuum instrumetum est, quod in partibus principibus confectum per suos canales in membra influit, et cum partium singularum calido innato atque insito junctum facultates et conservat, et, tu ad actum secundum accedere possint, efficit. Quo ubi partes destituuntur, vitā ac sensu privantur, nec amplius animae organa idonea sunt. Rem ita sese habere, neque Galenum nomine potentiae et facultatis semper proprie uti, sed nonnunquam accipere pro proximo animae instrumento, per quam anima efficax est, vel ex eo paret, quod, [note: 3. de caus. sympt. cap. 1. ] scribit, actionem frustrari, vel laesā facultate, vel ob errorem externum. Ubi haec mens Galeni non est, quasi ipsae facultates, quae im patibiles et incorruptibiles sunt, laedantur: sed hoc, ut ex sequentibus facile colligi potest, appellat facultatis laesionem, cum internum aliquod corporis vitium, quod ipsius facultatis (quae propterea laedi dicitur) organum occupat, impedimento est, quo minus anima suas vires exerceat; animae proximum instrum entum, quo suas facultates exserit, pro ipsa facultate accipiens.

[note: An spiritus influentes corporis partes sint. ] Deinde et hoc inquirendum videtur: An spiritus influentes animati, et corporis nostri partes sint. Vulgo quidem inter partes nostri corporis non numerantur: verum Jul. Caes. Scaligor, [note: exerc. 280. 2. ] spiritus partes membrorum, et animaros esse defendit; ut pore qui proximum animae in agendo instrumentum sunt, et quibus deficientibus, animal statim emoritur: qui eo loco videatur. Cui et Medici nonnulli assentiuntur, qui spiritus a membrorum numero non excludunt, quatenus in membris determinantur, ut agentium membrorum partes et instrumenta communia. In membris enim determinaentur spiritus, ut proprii esse dicantur, et agentium membrorum quasi pars aliqua: sic spiritus animalis in oculis opticus nominatur.

[note: De numero spirituum. ] De numero autem spirituum horum magna et inter Medicos et inter Philosophos est dissensio, dum alii aunum tantum spiritum, scilicet vitalem,


page 46, image: s0046

quem omnes concedunt, sufficere existimant; qui substantia unus existens quandoque animalis, quandoque vitalis, quandoque naturalis diciqueat, pro ut inservit actioni animali, vitali, aut naturali; alii duos admittunt, spiritum scilicet vitalem et animalem; alii tres etiam statuunt, naturalem, vitalem et animalem. De qua re quid statuendum sit, inquiremus.

[note: Spiritus omnes non sunt ejus dem specici. ] Etsi vero omnes ex sanguine atrenuato, seu, ut Galenus loquitur, 11. meth. med. cap. 3. ex sanguinis [gap: Greek word(s)] hoc est, aeratione, si ita loqui liceret, seu in aeream quodamodo substantiam attenuatione, proveniant: nemo tamen propterea omnes ejusdem speciei esse dixerit: cum actiones a diversi formis et naturis provenientes diversa et specie differentia opera pariant; atque instrumenta diversis usibus et actionibus destinata merito differre statuantur. Itaque sicut idem alimentum nova actione novam subinde formam ac denominationem accipit, et nemo sanguinem cum chylo, etsi ex eadem materia fiat, idem esse dixerit: ita nemo facile, etsi prima omnium spirituum materia sit halituosa, et subtilior sanguinis pars, ejusdem speciei esse omnes spiritus dixerit; cum diversam formam in diversis membris accipiarit, et ad diversos usus comparati sint. De quo jam in specie vedebimus, sumto initio spiritu naturali, qui in generatione primus habetur, et maxime in dubium vocatur.

[note: De spiritus naturali. ] Plurimi enim negant Epar peculiarem aliquem in reliquas partes influentem spiritum gignere, spiritumque, qui Naturalis vocatur, nullum esse censent. Galenus ipse hac de re dubitasse videtur. Nam postquam, lib. 12. meth. med. cap. 5. spiritum animalem et vitalem enum erasset, dubius quasi di spiritu naturali haec addit: Quod si naturalis quoque aliquis spiritus est, utique is quoque in jecinore et venis continebitur. Dari tamen hunc spiritum ex eo paret, quod videmus sanguinem aperta vena, spiritus, quo refertus esst, impetu prosilire et fervidum esse, ut et ex usibus, qui postea proponentur. [note: Qua ratione spiritus naturulis a reliquis spiritibus non differat. ] Etsi vero non plane rejicicienus sit hic spiritus, neque eo anima, ut jam dicetur, carere possit: tamen in eo doctiores Medici plerique consentiunt, non parvam esse inter hunc spiritum et reliquos differentiam, nomenque spiritus ita proprie, ut reliquis, spiritui naturali non competere: cum neque ita subtilis et tenuis sit, ut reliqui, sed crassior; neque, quod officium a quibusdam spiritibus adscribitur, sit vinculum animae cum corpore, neque actionis et facultatis proximum instrumentum. Naturalis enim facultas, omnibus partibus insita, insito vitalique influente solum spiritu ad suas action es utitur. Itaque etiam in epate, etsi nulla in eo sit cavitas et sinus, generari potest. Sinus enim ea de caussa in partibus constituuntur, quarum spiritus sunt tenuiores et copiosiores, ac confertim semper praesto esse debent. Spiritus


page 47, image: s0047

vero naturalis influens ob crassitiem tardius resolvitur; ideoque non opus est, ut copiosius influat. Quapropter in venis quoque, etsi non ita densae sint, ut arteriae, facile, ne dissipetur, contineri potest. Spiritus vero nomem ea ratione saltem ipsi competit, quatenus est tenuior et spirituosior sanguinis pars, seu corpus tenuius et subtilius, ex sanguinis [gap: Greek word(s)] seu sanguinis vaporosa et spirituosa parte genitum; quod seu ex puriore et subtiliore chyli portione in spirituosam substantiam [note: Vsus et necessitas spiritus naturalis. ] conversa generetur. Usus autem et necessitas generationis hujus spiritus ex eo patet, quod necessario corporis nostri partibus spirituosis alimentum praebere, et praeterea materiam spiritibus vitalibus suppeditare debet. Cum enim omnibus corporis nostri partibus sua debeatur instauratio, suumque aliementum: etiam spiritus singulis corporis nostri partibus insitus instauratione indiget. Est vero Epatis hoc munus omnibus partibus solidis, carnosis set spirituosis, alimentum conficere, atque adeo etiam aliquid, quo partes spirituosae instaurantur, hunc scilicet spiritum naturalem, praeparare. Neque hoc officium spiritui vitali deferri potest. Sunt enim distincta hac in re horum spirituum officia: naturalis materiam, qua partes nostri corporis spirituosae reficiantur, suppeditat: vitalis vero calorem fovet et instaurat.

Deinde spiritus hic materiam quoque spiritibus vitalibus generandis subministrat: ejusque proinde pars aliqua ab arteriis attrahitur. Quod autem ex venis in arterias aliquid transferatur, docet Galenus, 3. de fac. nat. cap. 15. Id quod sanguis esse non postest, utpote qui ob crassitiem in arterias penetrare non potest, sed spiritus hic sit oportet. Aliqui et hunc usum huju spiritus addunt, ut inserviat sanguinis perfectioni, meliorique pervenas per totum corpus distributioni.

[note: Vitalis spiritus. ] Vitalem vero spiritum nemo est, qui neget: darique illum sensus ipse convincit; ligataeque arteriae amplius non pulsant, spiritibus nimirum libere permeare non valentibus; et in syncope ac animi deliquiis omnes actiones perentit, ob spiritus hujus influentis defectum. [note: Vnde generetur. ] Gignitur hic spiritus ex puriore et tenuiore sanguinis parte, seu spiritu naturali ad cor influente, et aere ope respirationis et arteriarum dilatatione attracto, in sinistro cordis ventriculo mistis et elaboratis, ā fuligionosis excrementis separatis, et in corpus tenuissimum ac purissimum ac pene caeleste redactis. Id quod probat summa respirationis et perspirationis necessitas, per quam aere attracto, tanquem familiari pabulo, spirituosa illa in nobis substantia reficitur et fovetur; et summa illa recreatio, quam in magnis aestibus auras frigidiores captantes percipimus. Unde etiam pro aeris puritate vel impuritate spiritus puriores vel impuriores


page 48, image: s0048

generantur. Aer tamen, qui inspiratione attrahitur, in pulmonis substantia aliquo modo praeparatur, et demum per arteriam venosam in sinistrum cordis ventriculum fertur, ibique cum spiritu naturali, aut tenuiore sanguinis parte mistus materiam vitali spiritui suppeditat.

[note: Per quas vias sanguis in sinistrum codis ventriculum feratur. ] Ubi autem sanguis spiritui vitali generando necessarius praeparetur, et per quas vias in sin instrum cordis ventriculum feratur, Recentiores dissentiunt. Galeni sententia est, sanguinem in dextro cordis sinu attenuari, et magis elaborari, portionemque ejus per venam arteriosam pulmonibus pro nutrimento transmitti; quod vero tenussimum est, lib. 3. de fac. nat. c. 15. ex dextro cordis sinu in sinistrum trahi statuit. Habere enim interpositum inter duos ventriculos septum foramina quaedam, in quae peralte quasdam profunditates descendere visu agnoscere licet; quae ex latiore oar magis magisque semper in angustum procedunt: quarum tamen ultimos fines tum proter parvitatem, tum quod in animali jam emortuo omnia sint perfrigerata ac densata, contueri non licet. Atque ita rem sehabere eo probat: quod natura nihil facit frustra, ac propterea etiam non temere, neque fortuito hos profundos meatus in angustum versu sinistrum ventriculum tendentes exsculpserit; sed ut materia spiritibus vitalibus generandis per eos a sinistro ventriculo attrahatur et retineatur: qua ratione, ut et peculiari meatuum horum conformatione, fiat, ne sanguis in dextrum relabatur: sicut videmus sanguinem ź venis in partis substantiam attractum non remeare in venas.

Verum enim vero licet concedatur, (quod tamen aliqui negant, qui haec foramina facta, docent, ut alatur per ea septum transversum cordis, cum a vasis coronariis non nisi superficies cordis alatur) foramina haec pervia esse, et per ea aliquid e dextro ventriculo in sinistrum mitti: tamen negari non potest, minimam esse portionem, quem per septum in sinistrum ventriculum e dextro quasi transsudat; majorem vero per venam arteriosam, vas tam amplum, in pulmones effundi. At non credibile est, cum sanguis et spiritus e sinistro cordis ventriculo, vase tam magno et amplo, in totum corpus continuo transmittantur, et propterea copiosam materiam illis regenerandis suppeditari necesse sit, eam per coeca illa septi transversi foramina tam brevi temporis spatio subministrari posse. Sicut nec aledis (partem enim aliquam in pulmonum alimentum absumi, negandum non est) plus materiae e dextro cordis ventriculo affluere, quam totius corporis necessitatibus in sinistrum transmitti. Ideoque vero consentaneum est, si omnino (quod tamen alios negare, dictum) tenuior aliqua sanguinis portio e dextro in sinistrum ventriculum permeat, nihilominus majorem portionem in venam arteriosam mitti, atque ab hac accipere per [gap: Greek word(s)] arteriam venosam,


page 49, image: s0049

et in hoc ambitur refrigeratam hinc ferri in sinistrum ventriculum. Quod et valvulae ipsae cordis persuadere videntur, quae in vena arteriosa ab interioribus patent ad exteriora, ut refluxum materiae elatae impediant; in arteria vero venosa ab exterioribus ad interiora, ut refluxum materiae illatae impediant.

[note: Vsus spiritus vitalis. ] Spiritus autem vitalis maximum ad vitam usum habet, et non solum in ipso corde cum calido ejusdem insito actionum cordis praecipuum instrumentum est; sed et per arterias in universum corpus distribuitur, innatumque singulis partibus calorem, qui per se imbecillior est, nec ad omnes actiones solus sufficit, excitat, auget, instaurat, esque quasi actum et perfectionem tribuit. Unde et calidum influens a nonnullis appellatur. Praeter hoc animali quoque spiritui hic spiritus materiam, e qua generetur, suppeditat. De spiritu autem vitali hoc observandum, quod licet is non ad extremas usque membrorum partes arteriarum beneficio penetret (Non enim arteriae, ut venae, in capillares ramos exiguos disperguntur, et proinde eas ad extrema usque corporis non comitantur, sed in profundo illius adhuc desinunt et finiuntur) eo tamen pertingit, quia subtilissimus est, praeterea cum sanguine venarum confunditur, tum manifeste in cerebri sinibus, in quibus venae et arteriae suum sanguinem confundunt, tum in liene, ubi eadem fit permistio, tum in habitur corporis, arteriarum osculis cum venarum osculis conniventibus; atque ita cum sanguine et spiritu naturali ad singulas corporis partes defertur.

[note: Animalis spiritus. ] Praeter hunc vitalem spiritum plerique Medici adhuc alium spiritu constituunt, quem animalem appelant, quod ad animales actiones Medicis appellatas, sensum et motum nimirum, [note: An spiritus vitalis et Animalis specie differant. ] sit necessarius. Sunt tame e Philosophis et Medicis quidam, qui vitalem et animalem spiritum non specie, sed accidentibus quibusdam tantum differre statuunt: inter quos est Argenterius, Zabarella, et Jacobus Schegkius, qui peculiari libelli evin cere conatur; spiritum, qui continetur in ventriculis cerebri, non esse animalem, sed vitalem: soletque passim prolixe hac de re disputari. Ut autem rem hanc breviter et per compendium [note: Dari spiritum Animalem] tradamus: Dari talem aliquem spiritum, non solum ex apoplexia, in qua deficiente in membris hoc spiritu sensus et motus tollitur, sed et ex paralysi et stupore patet, in quibus etiam ob prohibitum spirituum influxum sensus et motus tollitur; ut et ex ejus defectu caecitas oritur. Etsi enim hic objiciat Schegkius, non influere spiritum, sed saltem [gap: Greek word(s)] , propter quam facultatem habeat istam sentiendi et movendi corpus: tamen vix id locum habere potest. Nam si solum qualitas talis esset: objectu corporis ejus affluxus ita facile impediri non posset; sicut videmus magnetem etiam per interjecta corpora ferrum movere: sed cum id facile fiat, corporeum quid esse hunc spiritum necesse est.



page 50, image: s0050

Diversum autem esse hunc spiritum [note: ESSe diversum a vitali. ] a vitali spiritu, ex eo liquet, quod in peculiari membro, cerebro nimirum, elaboratur, atque inde per nervos in totum corpus distribuitur: tum etiam quod vitalis spiritus eos usus, quos animalis praestat, nullo modo praestare potest; cum vivente parte, vitalique spiritu perfusa, nihilominus sensus et motus, ob animalium spiritum defectum, tolli possi. Hic enim spiritus cerebri omniumque organorum ad sensum et motum destinatorum actionem quasi vivificat, perficit, et ad actum secundum deducit, rerumque species, ab externis sensibus perceptas, ad cerebrum, quasi judicem et censorem communem, transvehit. Id quod vitalis mineme praestare potest. Nam etiamsi, ut dictum, vivt pars, vitalique spiritu perfusa sit: nihilominus sensu et motu, ob animalium spirituum defectum, destitui potest: cum vitalis spiritus tantum calorem insitum foveat; ad motum vero et sensum nihil conferat.

Ubi autem et quomodo spiritus animales generentur, alii aliter sentiunt. Vero consentaneum mihi, videtur, cerebri finus, per durae matris diploas transeuntes, tanquam canales et rivos quasi vasorum vicarios, sanguinem, tam venosum quam arteriosum, et hunc spiritu tam naturali quam vitali refertum, excipere, continere, aliquomodo alterare et praeparare, et postea in ramulos et surculos plurimos in cerebri anfractus et omnen fere ejus substantiam derivare, cum pro ejus nutritione, tum pro spirituum animalium elaboratione Plurimi equidem in plexu choroide seu labyrintheo, qui partim ex arteriis ad cerebrum ascendentibus, partim ex vasis sinuum constituitur, spirituum animalium praeparationem fieri statuunt; quidam etiam in reti mirabili: Verum exigui isti plexus spiritibus praeparandis non sufficere, aliosque usus habere videntur. Plexum equidem labyrintheum Varolius et Bauhinus saltem absumendis superfluis humiditatibus inservire credut: verum cum id glandulis potius, quae iis supponuntur, quam ipsis plexibus tribuedum videatur, usus plexus hujus is esse videtur; ut attractu per nares aerem, et leviter in anterioribus ventriculis cerebri alteratum et purificatum (hunc enim usum, praeter id quod excreme entorum cerebri receptacula sunt, etiam habere ventriculos anteriores cerebri, verisimile est, ob mirabilem, quam obtinent fabricam et structuram) trahat, attenuent, et subtiliorem ac puriorem reddant, eundemque ad vasa cerebri hinc inde discurretia transmittat, fuliginibusque simul, si quae in vasis redundent, ad ventriculos cerebri viam concedunt. Rete autem mirabile ideo factum esse verisimile est, ut distributioni spirituum vitalium inserviat, ut cerebrum etiam ab inferiore parte eos accipiat pro vita et sui conservatione, simulque fuligines in plexum choroidem, cui ramulis nonnullis continuatur, derivet, ut per cerebri ventriculos et nares tandem expurgari queant.



page 51, image: s0051

Ex praeparato hoc modo spiritu vitali in cerebri substantia, seu ut aliis, qui manifestam, ut in corde etiam hīc cavitatem requirut, placet, in cerebelli ventriculo, qui principio spinalis medullae insculptus est, et vulgo quartus cerebri ventriculus nominatur, spirtus animalis generatur, et hinc per nervorum principium intotum corpus distribuitur.

CAPUT VII. De Partium organicarum naturali constitutione; et tam similaribus quam dissimilaribus communi unitate.

[note: Partium dissimilarium et organicarum constitutio. ] QVa in re partium similarium sanitas consistat, dictum est hactenus. Quae etsi per accidens, quatenus ninirum ex similaribus constant, etinam dissimilaribus competat: sua tamen et peculiaris dissimilaribus constitutiio est, in qua ipsarum sanitas consistit, quaecunque non minus ad actiones naturales edendas necessaria est, quam similarium temperies: quod manifeste in iis apparet, qui membrum aliquod non recte conformatum, vel a natura vel casu obtinent. Est autem haec dissimilarium partium naturalis constitutio debita earum compositio; nexus nimirum decens partium [note: Numerus. ] similarium in unam formam actioni obeundae utilem et aptam.

Plura autem ad patis dissimilaris hanc compositionem reuquiruntur. Primum necessarius est definitus partium componentium Numerus, ur nimirum partes, quae ad compositionem concurrunt, neque pauciores, neque plures justo sint.

[note: Instrumenta quotuplicia. ] Sunt vero instrumenta alia prima, alia secunda, ut habet Galenus, de disfer. morb. c. 4. aliaque minora, alia majora. Quaecunque enim ex similaribus coagmentatis unius functionis gratia facta sunt, in primo instrumentorum numero sunt: quae vero rursusex iis componutur, ad secundum ordinem pertinent: quae rursus ex his componuntur, magis sunt composita, atque tertii et quarti ordinis; donec tandem siat perfectum organum: [note: Organum quid. ] quod Gelen. 1. meth. med. cap. 6. definit animalis partem, quae perfectam operationem edere potest; velut oculus visionem, crus incessum. Simplicior est vena et arteria; digitus magis est compositus; magis adhuc pes; et multo magis crus.

[note: Partium organum aliquod constituentium genera. ] Etsi vero instrumentum quodlibet ex pluribus partibus componatur, et omnes ad actionem necessariae sint: tamen non sunt omnes ejusdem dignitatis, sed una fere ex iis est praecipu actionis caussa, reliquae saltem usum praestant; ut docet Galenus, de differ. morb. c. 6. Suntque fere in quodlibet instrumento quatuor partium genera, quaedam, per quas actio perficitur: quaedam, sine quibus perfici non potest: quaedam, per quas commodius et melius perficitur: quaedam factae sunt: id quod in oculo cuivis patet.



page 52, image: s0052

[note: Magnitudo. ] Deinde reuiritur debita partium componentium Magnitudo, nec justo major, nec justo minor.

[note: Consormatio. ] Tertio necessaria est Conformatio decens, quae sub se complectitur, primo figuram convenientem, et actioni obeundae aptam: Secundo cavitates et meatus; ut scilicet si pars non solida sit, sed meatibus perforata, eorum justum et numerum et magnitudinem obtineat: Tertio superficiem; ut nimirum sit vel laevis vel aspera, prout natur partis illud desiderat; et quae sunt alia.

[note: Situs. ] Neque haec satis sunt, sed praeterea etiam necessarium est, ut quaelibet pars suum locum obtineat, et aliis cohaereat: quare ultimo loco Situs et connexio requiritur.

[note: Vnitas. ] Superest adhuc tertia quaedam constitutio, utrisque commnunis, Unitas numirum, quae est diversorum corporum ad unam formam cohaerentia seu coalitus; quae si absit et tollatur, ipsa etiam actio laeditur. Unitas autem haec duplex, altera propria similarium, altera dissimilarium partium. Similarium provenit ex mistione principiorum, quibus corpus nostrum componitur ad unius naturae constitutionem sub una forma coeuntium. Unitas vero dissimilarium provenit ex cohaerentia, coalitu, seu [gap: Greek word(s)] , ut aristoteles, 5. phus. cap. 3. nominat, partium similarium ad unius organi constitutionem.

[note: An unitas partibus similaribus et organicis communis sit. ] Dissentiunt ab hac vulgata doctrina Avenrois et Argenterius, et uterque partibus similaribus et organicis unitatem commune esse negat. Avenrois quidem unitatem per se et proprie tantum similaribus competere statuit; organicis vero exaccidente: cum organicae et compositae partes non sint continuae, sed contiguae tantum, earumque estrema non sint unum, sed simul. Verum etsi partes organicae et dissimilares eo, quo partes similares, modo unum non sint: tamen concedi non potest, eas tantum contiguas esse; cum [gap: Greek word(s)] , quae ad unitatem et continuitatem merito et arctissime coalescant. Ita arteria magna cum sinistro ventriculo et substatia cordis coalescit; quod etiam in aliis partibus videre est. Argenterius contra unitatem ad partium similarium constitutionem parum conferre, atque ipsarum actionibus nihil prodesse vel obesse statuit; satis absurde. Quis enim non videt, partes similares esse non posse, nisi unum sint, et nisi principia, ex quibus componantur, in unum corpus sub una forma, ad unam actinem edendam coeant, divisasque illam suam essentiam et ad actiones aptitudinem retinere non posse? Nam cum in partibus similaribus caloris et spirituum influentium a partibus principibus communicatio requiratur: ea sine unitate, et nisi pars continua sit, fieri [note: Cur in similaribus unitas necessaria sit. ] non potest. Alio enim modo sese res habet in viventibus, et alio in non viventibus. In non viventibus quaelibet pars per se suam essentiam integre, etiam ab alia divisa, retinere potest, neque alia ab alia quid accipit,


page 53, image: s0053

aut communis virtutis communicationem requirit: in viventibus verō cum omnes partes ab una anima informentur, et a partibus pricipibus calor et spiritus ad privatas reliquas reliquas influant, ut omnes idoneum animae domicilium atque instrumentum reddantur: favile hinc patet, partes ut hoc obtineant, integras et continuas esse debere. Sed haec ubi de morbis solutae unitatis dicetur, clariora fient.

CAPUT VIII. De animae facultatiibus et actionibus in genere.

POstquam in quibus consistat sanitas, et quae ad actiones obeundas reuirantur, dictum: nunc ultimo loco, quae facultates Animae et actionum incorpore differentiae sint, explicandum. Primo autem ex Physicurum [note: Anima quid. ] scholis, tanquam certum, accipimus; animam esse [gap: Greek word(s)] , id est, actum et formam substantialem, per quam corpus animatum revera tale est, seu per quam infitam pontentiam habet omnes vitae actiones obeundi.

Non autem hoc loco controversiam illam movebimus, qua a Philosophis disquiritur, an omnes illae facultates, quae inhomine reperiuntur, ab una, quae his omnibus virbus praedita sit, anima proveniant; an vero distinctae facultates distinctas animas sequantur: sed satis nobis hoc loco suerit, si facultatum differentias cognitas perspectasque habuerimus, sive unicam tantum animam, sive plures sequantur. Aliter vero Philosophi, aliter Medici facultatum differentias recensent. Philosophi quidem [note: Facultatum animae differentiae secundum Philosophos. ] in homine, utpote qui omnium viventium regula, et quasi compendium est, omnes, quae in reliquis viventibus reperiuntur, animas, et praeterea etiam rationalem, cui reliquae, ut specificae, subordinantur, inveniri docent; seu, ut alii non incommode sentiunt, animam hominis rationalem omnium animarum inferiorum facultatibus instructam esse: et proinde cum tres sint viventium species, etiam in homine reperiri facultatem vegetantem, sentientem et rationalem. Sub sentiente facultate etiam motricem, atque irascibilem, ut et [gap: Greek word(s)] comprehendentes.

[note: animae facultate secundum Medicos. ] Galenus vero, de sympt/ differ. cap. 3. actiones alias animales, alias naturarales esse dicit: 9. vero methodi medendi capite 10. et alibi faculratem vitalem addit: et vulgatum est apud Medicos, facultates et actiones in homine dividere in naturales, vitales et animales, et sub animali comprehendere, quod Galenus etiam hic facit, sensitivas, motrices et pricipes, seu [gap: Greek word(s)] , ut Galenus de sumpt. differ. c. 3. nominat, nimirum imaginationem, ratiocinationem et memoriam, seu ut alii dividunt, cognoscentes et movenres.

[note: Cur Medici hoc modo facultates animae enumerent. ] Nam Medicis hoc loco non idem, quod Philosophis, propositum est. Hi enim, e distinctis vitae modis, qui


page 54, image: s0054

in plantis, animalibus brutis, et in homine apparent, animae species et facultates venantur atque species et facultates venantur atque inquirunt. Medici aute solu in homine actiones quas integras conservare, et laesas restituere debent, numerum et differentiam investigant; et non tantum ipsas facultates, quae per se non laeduntur, sed inprimis organa, quibus actiones obeuntur atque perficiuntur, considerant, et secundum tria principalia membra, cerebrum, cor et epar, a quibus actiones omnes in corpore gubernantur, actiones in animales vitales, et naturales distinguunt. Nam licet sentiens et rationalis diversae sint species, ita ut una sine altera in viventibus reperiatur: tamen cum animae rationalis actiones non laedantur, nisi ratione objecti; mentisque, ut quae in agendo corporeis organis non utitur, vitia non consideret Medicus, nisi quatenus objecti et phantasiae errata includunt, et a constitutione vitiosa cerebri, in quo omnes illae actiones fiunt, pendent: illas sub animali concludit. Vitalis vero acito, cum in hominie valde sit nobilis, et conspicua; in specie et illa consideranda fuit; de qua postea, c. 11. plura dicentur.

CAPUT IX. De Nutritione Et Augmentatione.

VUlgatam itaque distinctionem secuti, a naturali facultate, ut primo et infimo gradu, incipiamus. Haec a Philosophis vocatur [gap: Greek word(s)] , vegetativa et nutritiva; a Galeno [gap: Greek word(s)] , naturalis. Etsi enim [note: Naturalis facult as cur ita dicta. ] omnes actiones, quae in corpore hu mano secundum naturam fiunt, naturales appellari possint, et hoc modo naturales actiones nonnunquam solum praeternaturalibus opponantur, atque etiam animales et vitales naturales esse dicantur: tamen Galeno et medicis placuit [gap: Greek word(s)] eas in specie appellare, quae a facultate [gap: Greek word(s)] seu vegetante Philosophis dicta proveniunt. In eo enim vis haec cum Natura. In eo enim vis haec cum Natura convenit, quod semper eodem modo agit, nec ad utrumque oppositorum aptitudinem habet.

Facultatis autem naturalis acitiones [note: Naturalis Facultatis acitones quotuplices. ] omnes vel ad speciei, vel ad individui conservationem pertinent. Ad individui confervationem faciunt Nutritio et Auctio: ad speciei conservtionem Generatio. Nam cum corporis partes perpetuo resolvantur, ne homo ante definitum tempus [note: Nutrix facultas. ] interiret: Primo facultas Altrix seu Nutrix ei concessa est, cujus propriu opus omnimum partiu corporis conservatio, quoad fieri potest, diutissime, ut Galenus 1. de nat. fac. c. 5. docet; quod praestat, dum alimentum in viventis corporis substantiam convertit, et id, quod absumtum est, erstituit: duratque haec resolutionis et Nutritionis vicissitudo per totam vitam, nutriturque animal, quam diu vivit, ut est apud arist. 1. de gener. et corrupt. c. 5.

[note: auctrix facultas. ] Cum vero homo, ut et alia viventia, in prima generatione molem perfecta corporis obtinere non possit:


page 55, image: s0055

cum ob exiguam subjectae materiae Quantitatem, tum loci in quo partes corporis nostri formantur, angustiam: Anima vegetans secundam principem facultatem obtinuit, auctricem, quae ad debitam molem corpus extendit, ut possint eum usum praebere homini, cujus gratia factae sunt. Hujus itaque opera in prima aetate vigent, in qua non solum fit nutritio, sed etiam auctio, partesque, quae crpori adduntur, majores sunt iis, quae a calore resolvuntur, Non autem semper augentur, ut nutriuntur, viventia, sed ad certum usque eatatis terminum.

[note: Genemtrix sacultas. ] Quia vero homo, ut et alia animalia, connatas habet sui interitus caussas, nullumque individuum perpetuo durat: ne species intereant, sed propagentur, praeter altricem et auctricem facultate, tertia facultas divinā providentiā addita fuit, cujus beneficio, quod inindividuis habere nequieut, in specie animalia cosequntur.

Atque hae tres facultates quasi principes ac primae sunt, et quae primario [gap: Greek word(s)] nomine veniunt: desiderant tamen aliarum [note: Facultates ministrae. ] quasi ministerium, iisdemque aliae quasi ministrae ac secundariae facultates additae sunt, Attractrix, Retentrix, Concoctrix, et Expultrix. Sunt tamen, qui tres saltem ministras facultates statuunt, Attractricem, Retentricem, et Expultricem; Concoctricem vero ipsam facultatem Nutricem esse asserunt, quae alimentum in substatiam partis convertit. [note: Attractrix] Attractrix n. vis promo utlie partibus alimentum seu succum famoliarem, qui commodissime queat assimilari, attrahit. Cum autem alimentum in momento mutari non [note: Retentrix. ] possit, Retentrixvis, quae alimentum tam diuretinet, donec sit debito [note: Coneoctrix] modo elaboratum, additur. Concoctrix deinde, dum a retentrice alimentum retinetur, dum a retentrice alimentum retinetur, illud alterat, mutar et viventi idoneu efficit: unde etiam alteratrix sive assimilatrix nominatur, [note: Expultrix. ] Graecix [gap: Greek word(s)] . Denique cum illud, quod assumitur, alimentum sit heterogeneum, et torum in corporis substantiam verti non possit, expultrix tandem facultas adest, quae supervacua, et ad nutritionem inepta rejicit: unde [gap: Greek word(s)] nominatur. Habetque Facultas expultrix cum Retentrice eam cognationem, ut sint [gap: Greek word(s)] , id est, se mutuo suscipientes, sibique mutuo cedentes, ut una agente altera ab actione cesset, ut cessante ab actione expultrice, agere incipiat retentrix; et contra cessante ab acitione Retentrice, mox insurgat expultrix, quod exemplo uteri l. 3. c. 3. de natur. fac. demonstratur. Caussa autem, quae et Retentricem ab opere cessare facit, et expultricem ad agendum irritare solet, ut genere una est, nempe [gap: Greek word(s)] , id est molestia, quam sentit pars ab ea, quae retinetur, materia, ita secudum specie est triplex mempe [gap: Greek word(s)] , i. e. moles sua magnitudine paretm distenden, [gap: Greek word(s)] aut pondus, [gap: Greek word(s)] , aut mordicatio aliqua.



page 56, image: s0056

Facultates autem ministrae suas actiones perficiunt, ut est apud Galen. 3. de nat. fac. cap. 8. 11. et alibi, potissimum in organis publicis, beneficio fibrarum seu villorum. Attractio fit per fibras rectas per membri longitudinem dispositas: Retentio, obliquis: Excretio, transversis. Concoctio vero inprimis a vi et calore insito cum influente juncto perficitur.

Etsi vero Nutritio et [gap: Greek word(s)] seu accretio fine praecipue differut, quod in nutritione solum sit partis absumtae instauratio; in accretione autem majoris quantitatis acquisitio, et, ut Aristot. 1. de generat. et cor. cap. 5. t. 41. loquitur, alimentum, quod apponitur, in nutritione sit [gap: Greek word(s)] , in accretione vero [gap: Greek word(s)] , tamen cum subjecto, quod est corpus humanum; caussa effictente, quae anima; et materia ex qua, quae alimentum est, coaveniant: de iis conjunctim, agemus.

[note: Coctio. ] Cum autem et in Nutritione, et in augmentatione fiat assimilatio alimenti corpori alendo: alimentum, vero primo dissimile sit: nec quicquam assimilari et in substantiam alterius conuerti queat, nisi prius sensim et paulatim immutetur eousque, donec cognatum et simile evadat ei, in cujus substantiam est convertendum: pluribus coctionibus prius elaborandum, et corpori alendo simile [note: Coctio privata. ] mile reddendum est. Coctio haec vel est privata, et tantum obalimentum et usum partis, in qua fit, instituitur; [note: Publica. ] vel publica, quae ob communem totius corporis usum perficitur. Illa fit in singulis partibus: Nulla enim pars est, quae nutritione non indigeat; et proinde etiam alimentum [note: Concoctio publica ubi fiat. ] affluens sibi simile reddat. Concoctio autem, quae ob communem totius corporis usum fit, praecipue perparant. sicut et lien sibi et vicinis membris sui generis sanguinem elaborat. Ventriculus quidem primum ex cibo chylum conficit: Ex chylo postea in Epate generatur sanguis: quem deinde singulae partes elaborant, conteguunt, ac in suum nutrimentum convertunt. Hinc vulgo tres coctiones constituuntur, quae scilicet ad nutritionem corporis necessariae sunt: Prima, quae fit in ventriculo; secunda, quae in epate; et tertia, quae in singulis partibus perficitur.

Verum ad publicam cocotionem non incommode referri possunt etjam aliae actiones, quae quamvis non tali ratione ad corporis nutritionem faciunt: aeque tame ob totius corporis usum et emolumentum instituuntur: qualis est spirituum vitalium generatio in corde, ac spirituu animalium in cerebro, atque etiam lactis in mammis et seminis in testibus. Nisi quis illam ad facultatem generatricem referre malit. Nam et illae actiones mere naturales sunt, et beneficio temperamenti proprii partium illarum perficiuntur.

[note: Coctio in ventricule. ] Prima itaque coctio sit praecipue in ventriculo. Hic enim primae coctionis


page 57, image: s0057

officina est, totique corpori alimentum tum praeparare, et plus, quam sibi soli satis suturum erat, coquere [note: Appetitus ventr iculi. ] debet. Qua de caussa non solum vis coquendi major ipsi a Conditore indita, sed et appetitus duplex, alter animalis, quo incritatus a limentum toti corpori necessarium appetit; alter naturalis, quo sibi tantum necessarium, alimentu concupiscit. Atque illo varia alimenta variis corporis partibus necessaria appetit; hoc vero easolum, quae sibi convenientia et grata sunt. Appotitus naturalis sensu non indiget, sed sicut reliquae corporis partes omnes naturali instinctu alimentum appetunt et attrahunt: ita etiam ventriculus suum appetit alimentum. Appetitus vero animalis exquisitissimum sensum habet conjunctum, quo non tam suam, quam universi corporis indigentiam perciperet.

[note: Prima cibi praeparatio fit in ore. ] Ubi igitur homo cibum sumit, ut sensu illo tristi ac molestia, quae in ore ventriculi sentitur, sese liberet, prima ejus in ore fit praeparatio. Ibi enim detibus conteritur et frangitur alimentum, salivaque humectatur, atque aliquam ab illa contritione, tum etiam salivae perfusiione, orisque calore, et tunicae, quae cum ventriculo ori communis est, attrectatione, alterationem et elaborationem accipit. Cujus rei illud indicium est quod cibi masticati mox colorem, odorem, aliasque qualitates mutant.

Cibus hoc modo comminutus et alteratus in ore motu linguae gulaque hiante detruditur, et per gulam in [note: [gap: Greek word(s)] . ] ventriculum demittitur, et deducitur, partim vi tractrice interioris ventriculi atque oesophagi tunicae, quae per rectas fibras, quas e fundo sursum recta tendentes obtinet, perficitur, partim transversarum exterioris runicae oesophagi fibrarum contractione et constrictione, per quam angusta redditur interna cavitas, quae superna parte incipiens cibum et potum deorsum propellit, atque ita tractionem internae tunicae adjuvat. Cibum acceptum ventriculus per retentivam facultatem, ministerio obliquarum fibrarum, amplectitur arctissime, et retinet eo usque, donec omni ex parte sit a facultate ventriculi concoctrice, propria ventriculi substantia, proprioque et naturali calore, adjuvaute tamen nonihil calore partium adjacentium, concoctus, elaboratus, et in unam formam ac massam, ptisanae cremori non absimilem, quae Chylus appellatur, mutatus. Assumto cibo, cessat animalis ille appetitus, seu fames; cessante nimirum illa vellicatione et divulsione quasi, ob defectum alimenti totius corporis. Naturalis vero ille appetitus non expletur, nisi perfecta nutritione, et corporis sui ex sanguine refectione.

[note: An ventriculus alatur chylo vel sanguine. ] Neque enim credendum, chylo solum ventriculum ali. Nam ut fame animali non sui, sed totius corporis gratia, alimentum appetit: ita praecipue etiam [gap: Greek word(s)] , quae huic appetitui respondet, non ventriculi, sed totius corporis gratia perficitur. Vere autem nutritur sanguine, ut aliae corporis


page 58, image: s0058

partes: quod satis insignes illae venae, quae in substantiam ventriculi distribuuntur, ipsique sanguinem advehunt, testantur.

[note: Chyli distributio. ] Generatus chylus per inferius orificiu seu pyloru emittitur, qui ab intestinis primo accipitur, et a vi concoctrice ipsorum, quam ob communitate cum ventriculo obtinent, nonnihil adhuc elaboratur et perficitur: et ita in intestinis prima coctio, quae [note: Intestinis vis quaedam concoctrix inest. ] in ore incipiebat, terminatur et absolvitur. Quemadmodum n., inquit Galen. 4. de usu part. c. 17: Naturae venis, quae distributionis instrumenta etiam sunt, facultatem sanguinis generatrice indidit, ne dum per eas fertur, tempus ipsi alimento frustra periret: ad eundem modum et intestinis, distributionis in venas gratia instritutis, facultas quaedam concoctrix ciborum inest. Unde et intestinoru substantia haud multu a ventriculo est diversa.

[note: Excremem ta primae coctionis. ] Cum a. materia concoquenda sit heterogenea, partesque diversae rationis obtineat; quas da, quas Natura in utile corpori alimentu mutare potest; quasda, quae ad coctione ineptae sunt: Natura inutilia separat et secernit. [note: Foces alvi. ] Talia sunt primo illa cassiora, quae feces alvi appellantur, et per alvu dejiciuntur. Qua de caussa etsi intestina omnis generis fibras habeant: tamen pleraeque sunt circulares seu transversae, expulsioni dicatae. paucae rectae ipsi propter transversaru tutelam suppositae sunt; et quide ea de caussa pauca in tenuibus, plurimae in crassis, maxime in recto, proter dura et multa excrementa ibi congesta. Fit aute haec expulsio duplici motu, uno naturali, per fibras, quib. intestina praedita sunt, dum scil. intestina, irritata et stimulatā naturali potentiā ab acrimonia flavae bilis, aut pondere excrementoru supra sese contrahunt, quo motu excrementa deorsum protruduntur; altero animali, dum nimiru irritata expultrice facultate, pro arbitrio hominis laxatur Sphincter, qui viafecibus intercludebat, ne ante conveiens tempus effluerent, et abdominis musculi in subsidium intestinis veniunt, sese contrahendo, et abdomen comprimendo fecu expulsione adjuvant.

[note: Excremetum Aquossum. ] Alterum primae coctionis excrementu est tenuius et aquosius; quod nonnulli urina esse censent: veru minus commode. Nam, ut postea dicetur, urima non solum ex hac potulenta et aquosa materia, sed etiam sero sanguinis constat; et haec sola aquosa materia urina nominari non potest.

[note: Quare excrementum aquosum cum chyle relinquaetur. ] Non v. hoc aquosum excrementum, ut feces alvi, mox excernitur, sed cum chylo mistu permanet, eo fine, ut eo dilutus et fluidior redditus chylus per angustas mesenterii, portae, et Epatis venas faculius transire possit. Quod docuit Galenus, 4. de usu part. c. 5. In vena cava, inquit, multa adhuc humiditate tenui et aquosa plenus est sanguis. Vocat a. ipsan. Hippocrates [gap: Greek word(s)] , hoc est, vehiculum nutrimenti, simul cum appellatione usum ijus quoque ostendens. Neque n. ex ventriculo in venas commode transire potest chymus jam ex cibis factus, neque facile pertransire venas, quae sunt in epate et multae et angustae, nisi tenuis quaedu, et aquosa humiditas, tanquam vehiculum, fuisset ei ad mista.


page 59, image: s0059

Haec, ubi suo officio functa est, a renibus secernitur, et cum sero sanguinis urinae materiam suppeditat.

[note: An detur tertium primae coctionis excrementum. ] Nonnulli adhuc tertiu excrementum addunt, quod ex Galen. 3. de sympt. caussis 2. et 5. de usu part. c. 4. cibum semicoctum, atque excrementu pituitosum nominant; quod pituitae qualitates referat, atque album, frigidum, et lentum sit. Verum cum ii ipsi confiteantur, hoc vel ex prava cibi natura, vel ex ventriculi imbecillitate generari: non inter excremeta illa naturalia, quae in quovis homine, et semper generatur, sed potius humores excrementiotios atque praeter naturales, de quibus suo loco dicetur, referendu videtur.

[note: Sanguisi catio. ] Coctione prima ita absoluta, Chylus in ventriculo genitus, et a crassioribus fecibus secubus separatus, a venis mesaraicis, [note: An epar fit officina sanguificationis. ] quaru orificia in intestina pertingunt, ad portae venas et Epar defertur, atque ibi, ut communissima medicoru fert sententia, per innata Epatis vim in sanguine convertitur. De qua re tamen aliter quida sentiunt, et carni jecoris vim sanguificanditribuendam non censent, sed hunc solu ejus usum esse statuunt, ut ejus quasi medio conjugio copularentur primae et secundae venae, et diffusus per innumeras minutas venulas in carne Epatis dispersas sanguis alteratione [gap: Greek word(s)] perfectior fieret: vim vero [gap: Greek word(s)] solum venis tribuunt. Quam sententia inter alios, peculiari libello, quem hac de re scripsit, et, de primo instrumento sanguificationis, inscripist, plurib. probare conatur Jac. Schegkius, promittitque, se certissimis demonstrationib. et argumetis effecturu, ut omnes eruditi et inteligentes [gap: Greek word(s)] assentiatur, nisi stolide et pertinaciter refragiri velint.

Verum si omnia illa diligenter perpendamus, vix illas [gap: Greek word(s)] inveniemus. Concedamus n. licet, venas non solum vim sanguinem integru et incorruptum conservandi habere, sed et [gap: Greek word(s)] seu infitam quanda vim sanguinem aliquo modo conficiendi aut certe praeparadi obtinere, et largiamur, quamorimum a venis mesaraicis recipitur chylus, alterari etmutari nonnihil, et prima rudimenta sanguinis accipere; quod et Galenus non negat, qui, 4. de usu part. c. 12. statuit, quod [gap: Greek word(s)] : et 6. 3. ejusdem libri, chylum in venis meseraicis [gap: Greek word(s)] , acuquirere, antequam ad epar pervenit, scribit: tamen [note: Venae non sunt primarium sanguificationis organum. ] cur praecipua vim sanguificandi Epati admamus, et solum venis tribuamus, caussam non videmus. Neque n. salte sanguis quida extra venas effusus, et ibi concretus, quem [gap: Greek word(s)] appellare possis, (etsi et haec appellatio suo sensu recte substantiae Epatis attribuatur) Epar est; sed a vi formatrice, non aliter, quam cordis, cerebri, pulmonu, et aliaru partiu substantia efformatum est, vimque insitam accepit, materiam toti corpori nutriendo utilem, quam sanguine appellamus, proginendi primo et per se, non solu mediantib. venis. Id quod satis laesa


page 60, image: s0060

sanotificatio, quae ad morbos Epatis sequitur, ostendit. Qua de causa etiam medici experientia edocti, ut sanguificationem conservent, ita studiowe [gap: Greek word(s)] ac constitutionem Epatis conservare nituntur. Eam etiam ob caussam in infinitos fere ramulos venae deductae sunt, ut Epar suam vim undique in materiam elaborandam exserere possit. Qui si solum nutritio nis gratia facti essent: tam numerosa earum serie opus non fuisseet, et longe pauciores ad nutritione satis fuissent. [note: Distributio chymi per epar. ] Ex his ramulis sive sanguis elaborandus effundatur, atque hinc invenam cavam transmittatur; quod nonnulli statuunt: sive e portae radicibus in carnem Epatis Chymus non effundatur, sed, quod aliis videtur, per [gap: Greek word(s)] e portae radicibus in cavae radicesa transmittatur; dum vel per transversum se contingunt, vel portae extrema in cavae medias, radices infiguntur, et contra: tamen res eodem redit, et vis primaria sanguinem generandi epati adscribenda est. Nam si etiam non effundatur succus ille in substantiam. Epatis: tamen Epar vim sua in ipsum per venas illas graciles et tenuissima tunica praeditas facile exserere, atque tu in massam sanguinea vertere potest.

[note: Modus generationis sanguinis. ] Itaque vulgatam sententiam retinemus, et de sanguinis generatione ita statuimus. Quamprimum a venis, mesaraicis recipitur Chylus, alteratru et mutautr nonnihil: ita alteratus, per mesaraicas primum ad venarum portae radices et epar defertur, a quo porro coquitur, et in eo solum veri sanguinis formam accipit. Geniti hoc modo sanguinis portionem aliquam sibi, ut eo nutriatur, Epar ad jungit, reliquumper venam cavam in totum corpus, omnesque partes, ad eas nutriendas, distribuitru. In cava autem vena adhuc magis perficitur, puriorque redditur sanguis. Pars tamen aliqua per mesaraicas coque ad ventriculum, intestina et omnentum defertur: quod absurdum non videtur, etsi eaedem Chylum quoque ad Epar vehant; cum diversarum partium diversi sint appetitus, attractioque, quae sineomni confusione fieri potest, ut cum in aliis, tum in criticis evacuationibus, fieri videmus. Imo si quis concedat iis, qui diversum sentiunt, sanguinem, quo et ipsae venae hae, et ventriculus, et intestina, et omentum nutriantur, in venis mesaraicis generari: tamen hic non sequitur, quod Epar non sit primarium sanguificationis organum. Ipse enim schegkius concedit, non tam elaborato et perfecto sanguine hic opus esse, quam partibus, quae secundis et posterioribus venis nutriuntur.

[note: De usu Liesnis. ] Ut autem sanguis purior generetur: non satis fuit illa prima excrementorum a chylo in intestinis separatio, sed postquam succus ille, qui in venis mesaraicis continetur, aliquod sanguinis rudimentum in iis accepit, a crassiore et feculenta parte amplius repurgatur; id quod beneficio lienis perficitur. Verum cum de ejus usu autores dissentiant, atque res ea non parvi mometi sit, paulo diligentius eum perpendere libet.



page 61, image: s0061

[note: Galeni, et bulgata de officio lienis sententia. ] Vulgatam de lienis usu et officio, et quam plurimi nunc sequuntur, sententiam, proposuit Galenus, 2. de loc. aff. c. 1. et aliis in locis, ubi docet: lienem purgandis limosis, crassis et melancholicis succis in hepate genitis esse dicatum. Hos n. attraliere per vas venosum, et attractos, praecipue arteriarum ope, alterare, sibique conveniens alimentum inde elaborare: reliquum vero, et quod inutile est, ad ventriculum per aliam venam mittere; nec tamen sine utilitate, dum sua acerbiatae actiones ventriculi roboret. Id quod Avicenna, prima primi, doctrina 4. cap. 1. et ultimo, eumque alii plures secuti, de appetitu et fame explicant, et succum hunc a liene ad ventriculum transmissum mordicatione atque acredine famem et appetitum excitare docent. Atque ad hoc: statuendum: his praecipue se persuaderi dicuntur. Cum procul dubio in Epate in sanguinis generatione triplex excrementum generetur; aqueum et serosum, quod per. renes expurgatur, aereum et tenue, quod vesicula fellis excipit; terreumque et feculentum: huic etiam receptaculum peculiare dicatum sit oportet; quod nulla alia pars esse potest, quam [note: Ex liene oriuntur morbi melancholici. ] lien. Testatur id plurimi, qui lieni accidunt, morbi, obstructiones, scirrhosi et duri tumores, qui ab humore crassiore in hoc membro excitantur. Quod etiam docent symptomata, quae ex liene non recte disposito oriuntur, quae omnia ad humorem Melancholicum, tanquam caussam, referuntur. Ex obstructione enim lienis fit saepe icterus niger, non secus ut ex obstructione vesiculae fellis icterus flavus, melancholia hypochondriaca, quartana. In quibus affectibus cum ob meatuum lienis obstructionem excrementum melancholicum in lienem recipi non possit, in totum corpus redundat, et caeteris humoribus permiscetur, ac putrescit, vel totum corpus inficit atque inquinat.

[note: Rccentiorum, de usu lienis sententia. ] Contra hanc sententiam alii pluribus pugnant, aliumque usum lieni assignant. Etenim quod de excremento crasso et feculento, quod Epar a se rejiciat, lien vero ad se trahat, dicitur, non ita probabile videtur ei, qui venas et meatus, quibus donatus est lien, ac meatuum illorum exortum, [note: Venarum ac meatuum lienis exortus. ] progressumque perpenderit. Nam quod exortum eorum attiner: meatus in lienem exporrecti non ab Epate aut vena cava oriuntur, nullusque omnino ramus ex splenica vena in Epatis substantiam, sicuti folliculi fellei canales, pertingunt, sed a vena portae egrediuntur; et quidem antequam hepatis corpus attingit: quo loco nondum sanguis coctus et elaboratus, et qui partium inutilium ab utilibus segregatione indigeat, continetur, sed potius Chymus adhuc confusus et semicoctus. Ut ita si meatus illi feculento excremento ad lienem vehendo dicati sint; loco plane incommodo constituti videantur; et humori illi crassissimo, si ab Epare ad lienem mittatur, per longas ambages, et exiles ductus transeundum sit: quod absurdum et ab oeconomia et


page 62, image: s0062

sapientissima corporis nostri constitutione [note: Progressus. ] alienissimum videtur. Progressus deinde ac insertio horu meatuum in substantiam lienis, summo cum artificio instituta, etiam longe aliud persuadet, quam eos excrementi saltem vehicula esse. Primo enim in cavo lienis, secundum ejus longitudinem, profundior linea recta incedens impressa est, ut vasa, quae lienem ingrediuntur, in primo in lienis carnem quae mollior est, ingressu firmarentur et munirentur. Deinde meatus ille ad lienem rendens in multos ramos dispersus et divisus est, ne subito et confertim aliquid irrueret, sed sensim afflueret, ac sese insinuaret. Ramuli hi ubi porro ab substantiam lienis pervenerunt, iterum in plures ramos diducuntur, et per substantiam lienis varie distribuuntur, ut humor attractus per totam lienis substantiam diffundatur, atque ab ea alteretur. Quo fine etiam frequentissimas arterias lien accepit, ut calor ad elaborandum hunc humorem nullibi deficeret. Quae certe omnia arguunt, haec vasa in longe nobiliorem ac praestantiorem usum, quam excrementi solum receptionem, condita esse.

[note: Lien destituitur cabitate. ] Et si excrementi saltem recipiendi gratia conditus esset lien: capacitate procul dubio praeditus esse deberet, ad excipiendum humorem tam crassum idonea; quod in reliquis excrementorum receptaculis, folliculo bilis, et vesica; factum videmus: quae tamen nulla apparet, sed venarum plexus saltem varie in liene divaricantur, ut in Epate. Neque etiam excrementi illius feculenti, ac limosi humoris ullum in liene apparet vestigium; sicut in vesicula fellis manifeste apparet bilis flava. Quod enim lien sanguine atro refertus esse dicitur: id in cadaveribus non minus de epate et cordedici potest, in quibus etiam sanguis nigerrimus reperitur. Et cum paucissimum sit excrementum melancholicum, et bilioso longe paucius, ut docet Galenus, 5. de usu part. cap. 6. quorsum opus fuerat tam amplum, et vesicula fellis longe majus, receptaculum?

[note: Melanchilicum excrementum non effunditur in bentriculum. ] Nec magis, quae de Melancholici humoris atque excrementi in ventriculum effusione dicuntur, videntur probabilia. Etenim natura non solet excrementa a partibus ignobilibus ad praestantiores depellere, sed potius longe a nobilibus amovere. Et si excrementum hoc feculentum et Melancholicum a liene ad ventriculum mitteretur: fieri non posset, quin chylo admisceretur, eumque inquinaret et corrumperet, et plura mala symptomata excitaret. Neque etiam in more positum est Naturae, in expellendis excrementis longis ambagibus uti, sed recta, quantum fieri potest, via inutilia excernit. Hīc vero, si excrementum melancholicum e liene per ventriculum excernitur, quanta circuitione et quibus ambagibus utitur, dum ultima excrementa ad primum alimentorum receptaculum mittit, et per tam longam viam excernit? Nam quod de necessitate [note: Melancholicum excrementum non excitat famem naturalem. ]


page 63, image: s0063

hujus circuitionis et usu traditur, dum aciditate hujus excrementi actiones ventri culi robarari, appetentiamque excitari ajunt: id ab omni ratione alienum videtur. Quasi vero non suo et nativo robore coctioni alimentorum sufficeret ventriculus; et non alimenti indigentia appetitus excitari possit, ut hujus excrementitii humoris incitamento opus sit. Nam cum omnes aliae partes naturalem appetitum, facultatemque sibi tributas actiones exsequendi habeant, ut externo incitamento, praecipue excrementorum, non indigeant: solusne ventriculus, et quidem in publico officio, ea destituetur? Etsi vero [gap: Greek word(s)] et canina appetetia ab acerbis et austeris in ventriculo humoribus excitetur? tamen illa vera fames non est, quae ex alimenti defectu oritur, sed potius vellicatio et morsus ventriculi, ab humore noxio, quae remittitur et demulcetur, assumpto cibo benigniore. Quin etiam ipsa Anatomia haec, quae de excrementorum Melancholicorum in ventriculum transmissione dicuntur, suspecta reddit. Qua de re insignis Anatomicus Andr. Vesal. lib. 5. c. 9. haec habent: Ego sane, inquit, de hac recrementi lienis in ventriculum cructatione, et ejus usu nihil afferre audeo: neque etiam sectio haec, quae tamen citra ullam controversiam Anatomes professores audacissime asserunt, luculenter commostrat. Primum enim nullum meatum illi, quo bilis in intestina repurgatur, similem esse, haud ambigo: venae autem, quae sinistro ventriculi lateri implantantur, non a lienis prodeunt corpore, sed ab illis, quae jam lieni inseruntur. Neque alia penitus harum venarum per ventriculum series visitur, quam reliquorum omnium corpus ventriculi petentium. Deinde nulla hic est prorsus vena conjuge carens arteria. Postremo si quid in ventriculum a liene defertur, id potius ventriculi fundum petit, quam superius illius orificium. Et nulla sinistrum ventriculi latus adiens, ullo alio turget sanguine, quam reliquae ventriculum implicantes venae.

[note: Lienis usus. ] Hoc itaque usu rejecto, aliud officium lieni, epatis muneri cognatum, [gap: Greek word(s)] nimirum aliquam, tribuunt. Qua in re non plane novi aliquid se afferre, sed potius antiquorum Philosophorum et Medicorum [note: Aristotelis sententsa. ] sententiam repetere ajunt. Ut alios jam taceamus, Aristoteles, 3. de part. animal. c. 7. tradit; quod lien sit 9. Et, oedem capite, dum quae dam duplicia esse docet, addit: [gap: Greek word(s)] . Et, paulo post: [gap: Greek word(s)] .

[note: Lienis cum bentriculo connexio. ] Neque hoc temere ab antiquis assertum, sed rationibus suis niti videtur. Nam primo qui lienis per vasa cum ventriculo connexionem et necessitudinem considerat: animadvertit, eam tantam esse, et talem fere, qualis est ventriculi cum Epate; atque inde conjecturam sumet, magnam esse ventriculi familiaritatem cum liene, et vel vetriculum aliquid lieni, vel lienem ventriculo, vel utrumque utrique suppeditare, atque eam


page 64, image: s0064

non in excrementi, sed rei longe utilioris et magis necessariae communicatione consistere. Et certe qui [note: Ductus rami splenici usus. ] vasorum istorum originem, ut etiam supra dictum, et omnes conditiones perpenderit: vix caussam aliquam inveniet, cur non usum eundem cum reliquis venae portae ramis iis attribuat, et cur non huic sinistro ramovenae portae, qui splenicus vocatur, eundem usum cum dextro mesenterii adscribat; et concedat in lienem mitti succum, e quo sanguis conficiendus est, et lienem e vena portae succum non secus ac apar trahere, tum etiam pluribus ramis, quibus illi connexus est, e ventriculo allicere. Si igitur is succus, e quo sanguis elaboratur, a liene attrahitur: sequi videtur, officium aliud lienis non esse, nisi ut materiam illam, quam attrahit, elaboret, et in sanguinem mutet. Quo fine etiam venae illae, non aliter, quam quae in Epar tendunt, per illius substantiam varie disseminantur, non in aliquam cavitate colliguntur, (quod necessarium videbatur, si humor ille excrementitius et tam crassus esset) sed per lienis totam molem angustissimis vasis disseminantur, in qua lienis substantia materia transmissa alteretur, et in sanguinem elaboretur.

[note: Lienis constitutio Epati affinis. ] Quod ipsum etiam ipsa lienis constitutio, epati non parum cognata, arguere videtur: quae etsi nonnihil ab Epate diversa est: tamen ad aliquam sanguificatonem satis idonea, atque eo fine parata videtur. Imō animadversum est, lienem vices Epatis subire, et, Epate male affecto, [note: Lien interdum vices epatis subit. ] [gap: Greek word(s)] procurare, atque epatis officio fungi. Unde etiam mole sua et magnitudine interdum jecur superat. Cujus rei exemplum videre est apud Fernelium, lib. 1. physiol. cap. 7. Vesalium, lib. 5. cap. 9. Schenck. obs. lib. 3. obs. 91. Etsi sanguis, qui tum elaboratur non ita perfectus sit, ac is, qui in Epate elaboratur, sed crudior. Plus enim chyli tum a liene recipitur, quam ut capere, et recte concoquere possit. Unde etiam corporis nutritio non tam bona fit.

Ipsa quoque symptomata, quae, liene affecto, accidunt, ei aliquam [gap: Greek word(s)] in esse testantur. Nam tam ex obstructione et scirrhosis tumoribus lienis, quam ex epatis obstructione et scirrhosis affectibus, hydrops oriri potest. Quod ipsum testatur Hippocrates, lib. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] : aliaque etiam Symptomata modo ex hujus, modo ex illius visceris affectibus oriuntur.

[note: Conciliatio sententiae Galeni et Recentiorum. Lien sanguini defecando inserbit. ] Verum si haec, quae pro utriusque partis sententia afferuntur, studiose considerentur: non plane e diametro opponi hac opiniones, manifestum evadit. Nam primo ii, qui vulgo receptum usum impugnant, negare non possunt, lienem sanguini defecando insevire, et aiquid iguobilioris et feculenti ad se attrahere, quod ad sanguinem puriorem et perfectiorem generandum ineptum futurum erat: dum alii quidem, ut Caspar. Bauhinus anat. lib. 1. c. 43. crassiorem et cerrestriorem chyli partem, in venis mesaraicis


page 65, image: s0065

raicis jam alterati, et sanguinis dispositionem adepti; quo postea epar rectius chyli partes laudabiliores attrahat, ne sanguificatio, vasis ā crasso crudoque sanguine obstructis, impediatur et alia mala attrahantur: alii, ut Hier. Reusner. de Scorbuto, exercitat. 4. humidiores chyli partec sorbere statuunt; hujus sententiae quoque fuisse censent Hippocratem, lib. 4. morb. et Aristotel. lib. 3. de part. anim. cap. 7. dum scribit: [gap: Greek word(s)] : utrique recte, si utraque opinio conjungatur. Si enim seorsim quisque suam opinionem urgeat, utraque falsa est.

[note: Lien non trabit succum melancholicum ex epate, sed ex ramo splenico. ] Verum in eo recte ā vulgata sententia dissentiunt, quod negant, succum melancholicum in epate genitum a liene attrahi; sed statuunt, mox ex venarum mesaraicarum trunco, antequam chylus ad epar feratur, ingenita facultate, per portae ramum splenicum ab eodem allici. Trahit scilicet chyli partem meliorem ramus venae portae dexter seu mesentericus, eamque ad epar deducit: reliquu et [gap: Greek word(s)] , ut Aristoteles significanter loquitur, 3. de part. animal. c. 7. id est, si nistrorsum rapit splenicus. Atque id ea, quae paulo ante allata sunt, de ortu, progressu, et insertione rami splenici satis probant. Nimirum ortus rami splenici non ab epate est, sed a vena portae: qui statim dividitur in ramos multos, quorum plurimi ad ventriculum tendunt: atque ita procul dubio idem officium cum ramo mesenterico habet. Neque refert, quod rami splenici venae non ex ramo mesenterico ortum habent: Chylus enim ab omnibus venis mesaraicis attractus, atque in iis alteratus, ad truncum illum, e quo oritur ramus splenicus, transmittitur, atque ex eo meliorem et sibi analogam partem epar attrahit; reliquam feculentiore, lien.

[note: Lien aliquam sanguinis generandi vim habet. ] Deinde quoque illud recte statuunt Recentiores cum antiquis quibusdam, atque id non obscure supra allata argumenta probant, quod non solum excrementi est receptaculum lien, sed quod etiam, quae recipit, [gap: Greek word(s)] , et sanguinem sui generis conficit. A qua sententia ipse Galenus non dissentire videtur, qui, allegato loco 2. de loc. affect. c. 1. lienem non solum melancholicos succos attrahere, sed attractos alterare, sibique conveniens alimentum inde elaborare, scribit. Et cum nulla pars plane excrementitio humore nutriatur, sed sanguis totius corporis alimentum sit, aliqua alli sanguificatio omnino concedenda videtur, scripsitque propterea recte Aristoteles; quod non solum [gap: Greek word(s)] , sed et [gap: Greek word(s)] . Atque si sanguis, quem liengenerat, e rudiore et terrestriore illa chyli parte, lieni alendo, etiam Galeni calculo, idoneus est: ad alias quoque ignobiliores in infimo ventre partes alendas plane ineptus non erit. Imo quandoque lienem sanguificandi integrum opus perficere, epate morbo detento, exempla et historiae non obscure persuadent.



page 66, image: s0066

[note: Excrementum melantholicura. ] Tortio in eo utrique etiam consentiunt, quod plane excrementitium est, et in alimentum a liene nullo modo transmutari potest, ut inutile rejici. Quod fieri potest, partim per venas haemorrhoidales et portae truncum; partim per arterias splenicas, a quibus ad renes materia excrementitia derivari potest: unde in lienis affectibus non raro urinae nigrae minguntur.

Atque ut quae concludamus et in summam contrahamus, utrumque admittendum: lienem scilicet et sanguinem conficere; etsi non ita purum et perfectum, ut Epar, sui tamen generis, et pro sui, et partium quarundam in ventre inferiore, quae sanguine crassiore ali possunt, nutritione utilem: et sanguinem expurgare; quatenus scilicet crassiorem succum, qui ad purioris et perfectioris sanguinis generationem aptus non erat, ad se allicit, ut ex reliqua parte puriore purior etnobilior in epate sangis generetur.

Neque facile adduci possum, ut credam, sanginem, qui in liene elaboratur, tenuiorem, spirituosiorem, et hoc modo perfectiorem esse. Hoc enim, si ita haberet, lien non solum [gap: Greek word(s)] esset, sed primas in sanguificando partes obtineret: cum tamen experientia constet, morbos melancholicos ā liene provenire. Et quamvis lien pluribus arteriis sit praeditus, quam epar: tamen inde colligi non potest, quod nobilior et tenuior sanguis in eo generetur, sed ideo hoc factum, ut visceris frigiditas emendetur, coctioque ejusdem quae in humore crassiore et frigidiore occupatur, rectius et facilius perficiatur. Quamvis etiam saepius per haemorrhoides tenuis et lucidus sanguis effunditur: tamen id accidit, quia a multo sero diluitur; forsan etiam aliquid sanguinis arteriosi in liene ipsi permisceri potest. Interim certum est, ut experientiae fide constat, morbos melancholicos haemorrhoidum fluxu sanari. Lien nimirum eam chyli partem, quae epati analoga et conveniens non est, ad se trahit, et ex eo, quod in ea utile est, sanguinem coquit, cum pro suo, tum pro partium quarundum vicinarum, omenti, mesenterii etc. alimento: Inutile aqueum, crassum ac feculentum per convenientes vias evacuat; aqueumque vel ad renes et vesicam, vel ad alvum, vel ad habitu corporis, vle denique ventriculum ablegat; crassum per alvum cum vel sine excrementis excernit. Et quidem frequentissime aqueum (sed nonnunquam et crassum et nigrum) per urinas; crassum vero per alvum evacuat. Nonnunquam tame et aquosum per alvum, per sudores, per ventriculum expellit. et per urinam quidem ut aquosa ex liene expellantur, satis parata via est per arterias, quas lien numerosas habet, per quas aquosa ac serosa materia brevi et compendiosa via ad meatus urinarios pervenire potest. Hinc nonnunquam lienis affectus per urinam copiosam, et nonunquam atrorum humorum per urinam evacuatione solvuntur. Crasisor vero


page 67, image: s0067

pars per alvum evacuatur, nonnunquam cum excrementis, quae etiam ab hoc humore nigredinem accipiunt, et commodissime per alvum medicamentis expurgantur, 4. aph. 9. nonnunquam sine alvi excrementis per haemorrhoides. Interdum tamen et pars aquosa per alvum excernitur. Quamvis enim plerique melancholici sint siccae alvi: tamen non omnes tales sunt; et saepe quoque lienosi sanantur si illis superveniat dysenteria, vel etiam diarrhoea solum. Interdum et per sudores aquosa pars expellitur. Hinc in autumno febres saepe sunt sudatoriae, et Quartanae copiosissimis sudoribus solvuntur, ac Quartana rii in declinatione sudoribus tantum non diffluunt. Interdum etiam per ventriculum crassa et aquosa evacuantur. Hinc hypochondriaci nonnulli acidum, alii [gap: Greek word(s)] quid vomunt: iidem salivatores et sputatores sunt, sero ex liene in ventriculum, praecipue quide per vas breve, sed tamen et alia vicina vasa, effusc; saliva copiosior amorborum ex humore melancholico signum est. Hinc etiam Galenus, 1. ad Glauc. 14. et Aetius tetrab. 1. serm. 1. cap. 9 in Quartana vomitus praecipiunt.

Atque hae evacuationes, ubi non recte perficiutur, morbi plurimi fiunt, in quibus symptomata partim a crassis et feculentis, partim a tenuibus et aquosis humoribus proveniunt, pro ut modo haec, modo illa pars praevalet, quae tamen utraque melancholiae nomine comprehenditur, ut infra dicetur. Plura hac de re legantur in doctissimo de lienis usu libro, Viri Clariss. Dn. D. Caspari Hofmanni, in quo ista, quam hactenus fovimus, de usu lienis sententiam accurate et prolixe defendit.

[note: Excrementa secunda conctionis. ] Caeterum ut in aliis coctionibus, ita et in sanguinis, excrementa generantur; a quib. sanguis, ut purus, et ad corpus alendum aptus fiat, purgadus est: quae duo sunt, bilis ac serosi et aquosi [note: Bilis flava. ] humores. Primo itaque bilis flava, ne in totum corpus distribuatur, partim in vesiculam fellis, quae per meatum ex ipsius collo prodeuntem, et varie per hepatis substantiam inter Cavae in Portae venae propagines distributum biliosum humorem ad se allicit, colligitur; unde ad intestina per meatum [gap: Greek word(s)] mittitur, ut sua acrimonia facultate expultrice intestinorum, ad expelledas feces, ne diutius ibi, quam par est, detineantur, stimulet; partim per potum bilarium, seu vas illud oblongu, quod ex epate in intestini duodeni finem ac jejuni principium abiens, oblique inter utramque intestini tunicam inseritur, ad intestina eodem fine defertur.

[note: Vrina. ] Alterum excrementum est humor serosus, et aquosus, qui per venas et arterias emulgentes a renibus maxima ex parte attrahitur, et per ureteres ad vesicam transmittitur, a qua postea excernitur, atque urina nominatur. Cum vero de hujus excrementi natura non omnes idem sentiant: quaenam vere urinae sit materia, disquirendum.

[note: De urinae materia. ] Joh. Argenterius, de urin. cap. 2. et. 4. Hier. Mercur. de urin. c. 2. Laurent. Joubertus, de urin. cap. 1. et alii nonnulli


page 68, image: s0068

nulli statuunt, urinae materiam nihil aliud esse, nisi excrementum tenue et [note: Eorum sententia, qui statuunt, urinam nihil aliud esse, quam aquosum excrementum. ] aquosum, ex potu genitum; seu, quicquid in aquosum humorem verti potest; seu materiam potulentam, alimenti vehiculum; se aquosam chyli portionem, sanguini pro vehiculo concessam. Idque pluribus probare conantur: et inprimis Mercurialis, de urin. cap. 3. Primo enim, ajunt, animalia, quae vel nunquam potant, vel exiguum, neque vesicam a natura habuerunt, neque etiam urinam generant. Secundo, animalia, quae bibunt, si multum bibant, copiosam reddunt urinam; si parum, paucam. Hinc videmus, helluones et potatores tanta copia plerumque reddere urinam, quanta potus haustus est: quomodo et thermarum aquae potae reddi solent. Et propterea etiam medici praecipiunt, ut in suppressionibus urinarum aegri a potu abstineant, ne urina gignatur, utpote cujus materia [note: Aquosa humiditas cibi vebiculum. ] potus sit. Quibus postea addunt autoritates Hippocratis et Galeni. Hippocrates enim, in libro de alimento, [gap: Greek word(s)] , humiditatem cibi vehiculum esse docet. Neque enim, at Galenus exponit, 4 de usu part. cap. 5. ex ventritulo in venas comode transire poterat chymus jam ex cibis factus, neque facile pertransire venas, quae sunt in epate et multae et angustae, nisi tenuis quaedam et aquosa humiditas, tanquam vehiculum, ei fuisset admista: ex qua tamen cum nulla particula [note: Vrina et sudor eandem habent materiam. ] nutriri possit, urinae materiam praebere, atque in excrementum hoc abire, necesse est. Et Galenus 10. de sinepl. med. fac. §§. Sudor. expresse scribit; urinam, et sudorem eandem habere materiam, et utramque constare ex bibito humore. Et 1. de nat. fac. cap. ult. totum id, quod bibimus, urinam fieri docet. Et 5. de usu part. cap. 6. potionis excrementum urinam appellat.

[note: Eorum sententia, qui praeter aquosam materiam adhuc aliud ad urinam pertinere statunt. ] Verum longe rectius sentiunt ii, qui, praeter materiam potulentam et aquosam, aliud adhuc in urina agnoscunt, ex quo constare merito dicitur. Ut enim de iis urinis, quae copiose interdum in morbis redduntur, et sicopiosus potus haustus non fuerit, nihil dicamus, reperiuntur animalia, quae vel nunquam, vel longo tempore non bibunt, et tamen mingunt; inter quae cuniculos recensent. Deinde fi urinarum effectus inspiciamus, de quibus paulo post dicemus, nec Chymicorum urinae resolutiones negligamus, longe aliud adhuc, praeter aquosam et potulentam materiam, inesse animadvertemus; etiam in eorum urinis, qui solum aqua potus loco utuntur. Praeterea, si solum potu et aquosa materia urina constaret: quomodo de tot corporis et humorum affectibus aliquid certi ex urina cognoscere et praedicere possemus? Neque quis harum rationum vim effugiet, si dicat: aquosum illud excrementum in corpore alterari, atque ita aliam quasi naturam induere, ac alias qualitates acquiere. Nam, ut ipse Argenterius, [note: Aqua et aquosus humor per solam coctionem non incrassatur. ] de urin. cap. 5. confitetur; aquosus humor, sicut et aqua, per coctionem solam incrassari, et talem naturam et qualitates acquirere non potest,


page 69, image: s0069

sed aliud quid ei admisceri necesse est. Quod quale sit, jam videamus.

Hercules Saxonia, de urin, cap. 1. partem cibi assumti humidiorem potulentae materiae admisceri statuit. Verum si per partem cibi humidiorem illud, quod aqueum est in cibis, intelligit, nihil diversum a Mercuriali et Argenterio, a quorum tamen sententia recedere cupit, sentit. Ipse enim Mercurialis per materiam potulentam se non solum potum, sed et cibos humidiores, ac id, quod potulentum ac humidum in cibis est, intelligere, testatur, de urin. c. 2: quam tamen sententiam, ob rationes allatas, non subsistere posse, ipse vix diffiteri potest Saxonia.

[note: Urina constat ex aquoso humore et sero sanguinis. ] Rectius alii cum Vallesio, de urin. cap. 1. et 2. statuunt, urinam constare duplici substantia, aqua scilicet epota, ac proprio sero sanguinis, et si quid aliud intra illud continetur. Quam sentetiam procul dubio hauserunt ex Galeno, qui, 1. Epidem. commento 1. textu 5. urinam serum humorum in venis contentorum esse statuit. Haec enim sententia toti urinarum doctrinae magnam lucem affert, et ex quibus urina constet, sufficienter explicat. Primo enim urina constat materia aquea et potulenta, seu aqueo illo, quod ad alendum corpus inutile in cibo et potu continetur. Quod cum nemo neget, frustra illud pluribus, qui priorem opinionem sequuntur, probare conantur: cum hoc potius probare debeant, ex sola materia potulenta, et aquea urinam constare, quod tamen illa argumenta non evincunt, sed contrarium argumenta posterioris sententiae demonstrant. Constat nimirum secundo etiam urina ex sero seu seroso sanguinis excremento, quod cum alendo corpori inutile sit, post sanguinis elaborationem maxima ex parte ab eo secernitur, a renibus attrahitur, hinc per vesicam excernitur. Tertio loco recte addidit Vallesius: et si quid aliud intra illud continetur. In sanis enim contenta naturalia in liquore continentur, atque inde nomen habent: in aegris vero contenta quoque praeternaturalia in liquore urinae continentur, et humores alii etiam ipsi liquori urinae admiscentur; de quibus suo loco dicetur.

[note: Quid sit serum. ] Verum nec hīc subsistendum; sed ulterius, nullius sectae, sed unius veritatis, quam contemnere, et alicujus autoritati postponere, nefas sit, studio et amore progrediendum, et, quid illud serosum sit, inquirendum censemus. Si autem diligenter urinae naturam perpendamus, inveniemus, serosum illud excrementum esse salem in cibo et potu superfluum, et alendo corpori inutilem, cujus partem nonnullam recentiores non incommode Tartarum nominarunt, quod sali illi crassiori et feculento vini, quod a substantia vini secretum doliis adhaeret, et Tartarum nominatur, [note: Serura est salsum excrementum. ] non absimilis sit. Nam cum et sale pro condimento utamur, ac praeterea in omnibus alimentis aliquid falis reperiatur: id quod superfluum, etalendo corpori irrutile est, post sanguinis generationem, per urinam excernitur.


page 70, image: s0070

Neque hanc sententiam recentiores solum nobis monstrarunt, sed et in antiquiorum scriptis invenimus. Aristot. 2. Meteor. c. 2. haec habet: [gap: Greek word(s)] . In animalium corporibus alimento ingrediente dulci, humidi alimenti subsidentia et excrementum apparet amarum esse ac salsum. Dulce enim et potui aptum ab innato calore attractum in carnes, et aliam constitutionem partium venit, ut quaelibet nata est. De quo etiam agit, cap. seq. et sect. 2. probl. 3. Ita et Galenus. 2. de diff. febr. c. 6. serosam humiditatem salsam nominat. Et Ruffus Ephesius, de appellat. corpor. hum. cap. 36. Urinam dixit esse nitrosum humorem in vesicam delabentem.

Atque rem ita se habere, urinae effectus satis superque testantur: de quibus Gelenus, lib. 10. de simplic. medic. fac. haec habet: Vrina hominum, ut si quid aliud, extergende vim obtinet; quod cum alia multa satu indicant, tum maxime fullones, qui sordida vestium ea eluunt atque extergunt, etc quae vis extersoria proculdubio [note: Ex urina fit sal. ] culdubio a sale proficiscitur. Atque hunc salem inesse urinae, res ipsa et experientia evidenter satis docet ac demonstrat. Notissimum jam omnibus est, ex urinis varia salium genera elici. Dioscorides, lib. 2. cap. 24. Galenus, lib. 9. de simpl. med. fac. Paulus AEgineta, cap. 7. §§. [gap: Greek word(s)] , Chrysocollam factitiam, quam Boracem [note: Nitrum unde et quomodo paretur. ] vulgo nominant, ex urina puerorum fieri docent. Nitrum ex terra, animalium urinā et excrementis imbutā, parari notissimum est, modumque id parandi Andr. Baccius, de thermis lib. 5. cap. 7. his verbis breviter describit: Fit sai nitrum hodie ex acerrimo lixivio, quod excolatur ex fimo stercoreque antiquo, vel putri, e coemeteriorum materie, terrisque simul studio quodam computrefactis, affusa pluries in tinus ligneis eadem aqua. Coquitur hoc lixivium in magnis caldarius, fitque sal nitrum longis ceu salis fibris [note: Sal Ammoniacus. ] in fundo concrescentibus. Salem Ammoniacum illum factitium, qui in vulgari usu est, maximam partem ex urina constare, hodie notissimum est. Ad varia quoque salium genera procreanda urinam hominis usurpari, docet Georg. Agricola, de re metall. lib. 7. et 12. Omnino autem ex urinā salem fieri posse. Chymicis satis constat, ad quos, adeoque ad ipsam experientiam, eos, qui de his dubitant, remittimus, qua ad oculum demonstrari potest, non parum Salis in urinā contineri.

[note: Cujus coctionis excrementum sit urina. ] Porro ex his, quae hactenus de materia urinae diximus, non magno negotio colligi potest, cujus coctionis excrementum sit Urina; de quo inter medicos quoque controvertitur, dum alii primae, quae fit in ventriculo; alii [note: Eorum opinio, qui prima coctionis excrementum ess statuunt. ] secundae coctionis, quae fit in Epate et venis, excrementum esse statuunt urinam. Argenterius, de urin. cap. 2. statuit: Urinam non gigni in Epate aut venis, nec esse excrementum illarum


page 71, image: s0071

partium vel renum, sed concoctionis, quae fit in ventriculo. Eandem etiam sententiam sequi videtur H. Mercurialis, de urin. cap. 2. et 3. Manifeste autem eam probat Salust. Salvianus, lib. 1. de concoct. cap. 5. qui urinam tenue primae conctionis excrementum esse dicit. Praecipuum autem hujus opinionis fundamentum constituunt locum Galeni, 4. de usu part. cap. 5. ubi Galenus haec habet: In vena cava multa adhuc humiditate tenui et aquosa plenus est sanguis. Vocat autem ipsam Hippocrates [gap: Greek word(s)] , hoc est, vehiculum nutrimenti, simul cum appellatione usum quoque ejus ostendens. Neque enim ex ventriculo in venas commode transire potest Chymus jam ex cibis factus, neque facile pertransire venas, quae sunt in Epate et multae et angustae, nisi tenuis quaedam et aquosa humiditas, tanquam vehiclum, fuisset ei admista. Ex hoc enim loco colligit Argenterius, non in Epate et venis gigni illud aquosum excrementum, sed genitum fuisse in ventriculo, et ex ventriculo ferri per venas et epar. Hoc tamen admittit, urinae nomen tum demum accipere, quum sanguine per renes separatur, et hinc per ureteres ad vesicam ablegatur. Ibi enim, quae prius aqua, aquosumque excrementum dicebatur, urinae nomen accipere; atque ita servari rem eandem mutato nomine.

[note: Illorum sententia, qui secundae coctionis excrementum esse dicunt. ] Alii contra statuunt, urinam potius secundae coctionis esse excrementum. Idque ut credant, eo adducuntur; quod urina eam coctionem, quae in venis fit, indicat: quodque praeter humores aqueos, qui ex potu originem trahunt, etiam serum sanguinis urinae permiscetur. Quod ipsum Galenus pluribus in locis docuit. 3. Epid. com. 1. t. 5. affirmat; Urinam serum esse humorum in venis contentorum: Et 1. de sanit, tuend. cap. 12. dicit: varias esse excrementorum species, alias eorum, quae in ventriculo perficiuntur; alias ejus, quae in jecinore, arteriis et venis, alias ejus, quod per singula membra distribuitur, alimenti. Et paulo post addit, quod in venis et arteriis coacervatur excrementum, ejusmodi plane esse, quale in lacte concreto serum: atque hoc renes a sanguine secernere, et per ureteres ad vesicam transmittere.

[note: Posterioris sententiae confirmatio. ] Et certe si ea, quae de materia urinae diximus, diligenter perpendamus, vero magis consentaneam sententia posteriorem esse animadvertemus. Nam in eo prorsus errant priori opinioni addicti, quod existimant, ex nulla re alia, nisi ex potulenta et aquosa materia urinam constare: quod falsum esse, et serum sanguinis urinae [note: Urina non est primae coctionis excrementum. ] partem esse, monstratum est. Cum itaque illud serosum salsumque secundae coctionis excrementum urinae materiam quoque praebeat: manifestum hinc evadit, urinam primae coctionis excrementum simpliciter statui non posse. Nam quamvis negandum non sit, potulentam et aquosam illam materiam esse partem urinae: hinc tamen concludere non licet, urinam esse primae coctionis excrementum.



page 72, image: s0072

Etenim praeter id, quod modo de sero, quod proprie fecundae coctionis excrementum est, jam diximus, de eo ipso adhuc quis dubitare posset, an aquosum illud excrementum inventriculo gignatur, aut potius secernatur, an vero in Epate Etsi enim, dum Chylus elaboratur, talis fiat ejus praeparatio, ut aliquid, quod corpori inutile futurum est, secerni et ab utili segregari possit: tamen forssan sufficit, si alvi feces id excrementum esse dicamus, quae a materia alimentosa secretae succum quendam liquidum relinquunt, qui procul dubio aquosa quadam materia dilutus est. An non vero in illa, prima coctione, utpote, quae ad secundam quasi praeparatio est, aquosus ille humor utili parti (eodem modo, ut illa, quae postea in serum et bilem abeunt) plane adhuc confusus et permistus, et nondum ab utili secretus sit, et proinde primae coctionis excrementum dici non possit, non immerito quis dubitare posset. Verum dato hoc, quod ea jam sit facta in ventriculo chyli e laboratio, atque ea heterogeneatum partium separatio, ut humor ille aquosus non minus, quam feces alvi, ab utli chylo facile parari possent: tamen an ideo urina primae conctionis excrementum dicendum sit, eodem modo quis non immerito dubitat. [note: Urina est secundae coctionis excrementum] Nam cum quodlibet tum demum excrementum dicatur, cum ab utili secernitur: (sicut aliae partes feculentae chylo in ventriculo permistae, nondum excrementu dicuntur, etsi chylus ita elaboratus sit, ut partos illae ja secerni aptae sint) etiam materia illa aquosa tum demum excrementum proprie dicitur, cum ab utili secernitur. Atque si alia excrementa iis coctionius adscribimus, quorum officinis emunctoria partes excipiendis excrementis dicatae proxime adhaerent: cur non etiam urinam secundae coctionis excrementum esse dicamus, cum cujus officina, epate puta, renes, ureteres, et vesica proximź cohaerent, non vero cum ventriculo?

[note: Ex quibus constet massa sanguinis. ] Hoc modo repurgatus a suis excrementis sanguis, nihilominus in se plutes humores continere dicitur. De qua re cum nonnulli satis incaute loquantur, atque excrementitios humores cum naturalibus confundere videantur, sciendum: massam illam sanguineam, quae invenis continetur, atque alendo corpori destinata est, non plane esse homogeneam, sed diversas partes continere. Cum enim chyli, ex quo fit sanguis, omnes partes ejusdem plane naturae non sint, sed aliae magis temperatae, aliae calidiores, aliae frigidiores, aliae sicciores, aliae humidiores, aliae tenuiores, aliae crassiores, cum ob diversitatem ciborum, quibus utimur, tum ob diversitatem alterationis diversarum ejus partium factae in ventriculo, etia massae sanguineae, quae inde generatur, partes non plane ejusdem naturae erunt; sed necesse est etiam ab eodem epatis calore differentes illas chyli partes inaequaliter alterari et mutari; etiamsi omnes sub forma sanguinis contineantur, et alendo corpori utiles sint, unde etiam diversas appellationes


page 73, image: s0073

[note: Sanguinis partes. ] sortiuntur. Pars scilicet massae sanguineae temperatior et optima in specie et simpliciter sanguis appellatur: pars vero calidior et siccior, nomine a bile, quae calida et sicca est, mutuato, sanguis biliosus: frigidior et humidior sanguis pituitosus, frigidior et siccior, sanguis melancholicus nominatur.

[note: An in venis cum sanguine alii humores reperiantur. ] Ex quibus facile decidi potest illa quaestio, qua quaritur; An in venis actu cum sanguine reperiantur alii quoque humores, pituita, bilis, et melancholia. Cum enim ex his partibus omnibus, ex quibus sanguis constat, nulla sit excrementitia, sed, ut dictu, omnes adhuc sub sanguinis forma contineantur et alendo corpori aptae sint: hinc manifestum evadit, sanguinem solum actu in venis contineri; et partes sanguinis potius sanguinem biliosum, pituitosum vel melancholicum nominari debere, quam bile, pituitam, melancholiam: quae potius humorum excrem entitiorum, quam alendo corpori destinatorum sunt nomina. Interim tamen observandum, [note: Partes sanguinis intemperatae facile in excrementitios humores abeunt. ] licet in venis actu sanguis tantum reperiatur: quia tamen partes ejus heterogeneae sunt, illae, quae a mediocritate recedunt, in propinquo sunt, ut in alios humores mutentur; quod fit, dum vel in venis a calore non recte guberantur; vel dum extra venas quoque modo veniunt, et a massa sanguinis segregantur, ac nativo calore venarum et spiritibus destituuntur. Tunc enim sanguis biliosus in bilem, pituitosus in pituitam, melancholicus in melancholiam degenerat. Deinde et hoc notandum, quod haec, quae dicta sunt, de sanis praecipue vera sunt. In iis enim qui corpore sunt cacochymico aut aegro absurdum non est, etiam actu in venis bilem, pituitam et melancholiam reperiri. Itaque dubito, an ad demonstrandum, humores in venis, etiam in corpore sano, tota substantia inter se differre, et cum iis, qui extra venas sunt excrementitii, v. g. bilem in venis et vesicula fellis, esse ejusdem essentiae, firmissima et certissima, ut nonnullis videtur, sit demonstratio, qua utitur Hippocrates, de natur. human. t. 27. et seqq. quod sclicet in omni aetate, quovis anni tempore, die ac noctu, exhibito medicamento cholagogo, bilis, phlegmagogo, pituita, atrabilario, melancholia educatur. Purgantia enim non debentur sanis, sed vitiosis humoribus, morbum facturis vel facientibus. Ideoque in corporibus, in quibus tales humores reperiuntur, talia fieri concedimus. An vero in sanis etiam id fiat, experientiam amplius consulendam censemus. Docebit ea, in quocunque corpore, exhibito forti medicamento purgante, liquida et serosa, qualia in sanguine semper reperiuntur, ut postea dicetur, dejici, et in [gap: Greek word(s)] saepe tanta copia, ut certum sit, bilis flavae tantam copiam in homine sano reperiri non posse.

Quia ergo sanguis, qui est in venis, alendoque corpori aptus, sub una forma continetur, specieque distinctas partes in se non continet, ut cuilibet


page 74, image: s0074

sanguinem emissum diligentissime consideranti patet; nisi quod sero, quod sanguinis quasi vehiculum est, diluitur: Platerus opinione ista de quatuor in venis humoribus sus deque habita, sanguinem lacti comparat, et tribus partibus constare asserit, docetque portionem aliam ejus serosam esse, quae dum calet, omnino illi confusa est, cum vero crassescit, separata serum dicitur; aliam vero pinguiorem, quae lactis bytyro comparatur, et dum sanguis refrigeratur in superficie ejus, plerumque rubicundior cernitur, ex qua pingue dinem generari statuit. Reliquam omnem corpori nutrinedo idoneam caseosae lactis substantiae respondere.

[note: An corpus nostrum alatur solo sanguine. ] Ex iisdem et altera quaestio decidi potest; An corpus nostrum quatuor humoribus, an vero solum sanguine nutriatur. Inter Philosophos enim et medicos quaedam de eo videtur esse controversia: prioremque quaestionis partem Medici passim; posteriorem vero philosophi defendunt; utrique rationibus quibusdam persuasi, inprimis vero principum Medicinae et Philosophiae, Hippocratis, Galeni, atque Aristotelis autoritatibus [note: Sententia Medicorum. ] adducti. Ita enim Hippocrates, 1. de nat. hum. 18. Hominus corpus in seipso sanguinem habet, et pituitam et duplicem bilem, flavam et nigram. Et haec quidem sunt natura corporis ipsius, et ob haec dolet et sanus degit. Et Galenus lib. 2. de elementis, expresse statuit, hominem constare et nutriri non solo sanguine, sed quatuor humoribus. Idem asserit, 8. de decret. Hippocrat. et Platonis, cap. 5. et alibi passim. Neque id sine ratione. Cum enim unum quodque simili alatur: corpus nostrum vero pluribus partibus, iisque diversae naturae constet: opus esse videtur, ut proximum alimentum partium non ejusdem plane naturae sit, sed diversarum partium diversum.

[note: Sententia Aristotelis. ] Aristoteles contra, lib. 2. de part. anim. c. 3. cum omnis alimenti omnisque excrementi conceptaculum aliquod esse oporteat, venaeque quasi vasa sint sanguinis: patere, sanguinem esse animalibus sanguineis ultimum alimentum. Plures rationes in partem utramque adducit Jacob. de partibus, in primam primi Avicennae, doctr. 4. cap. 1. variasque affert solutiones, et tandem concludit, utramque opinionem esse apparentem et probabilem.

[note: Conciliatio] Verum dissidium hoc tantum dissidium hoc tantum non videtur, ut non componi possit. Nam sciendum, vocabulum sanguinis [note: Sanguis dupliciter dicitur. ] dupliciter usurpari. Frequentissime sanguis accipitur pro tota illa massa, quae in venis continetur, atque alendo corpori destinatur: Quae tamen massa partes quasdam heterogeneas diversasque nonnihil obtinet, [note: Sententia Aristotelis explicatio. ] ut modo dictum et explicatum. Ideoque dum Aristoteles solo sanguine animalia sanguinea nutriri dicit, intelligendum id est de tota massa sanguinea; quam forsan nec Aristoteles, nec ullus sanior philosophus partes diversas naturae continere, et ex ea singulas corporis partes, quod sibi magis cognatum est, allicere


page 75, image: s0075

[note: Sententiae Medicorum explicatio. ] negabit. Medici vero dum dicunt, non solo sanguine nutriri corpus nostrum, sed et aliis humoribus, sanguinem in specie intelligunt pro temperatissima illa massae saguineae parte; et hoc saltem innuunt, non solum illam, sed et reliquas, quae in sanguinea massa continentur, partes, etsi ita plane temperatae non sint, nihilominus tamen alendo corpori aptas esse; modo nondum in excrementitiorum humorum naturam abierint.

Aliud quippiam si quis per sanguinem et alios humores intelligit, dum dicitur; non solum sanguinem nutrire, sed et alios humores: is videat, quomodo rationes contrarias solvat. Nos qua ratione humores excrementitii nutrire possint, non videmus, sed solum sanguinem pro corporis alimento habemus.

[note: Tertia coctio. ] Is enim ita elaboratus et defecaus per venas in omnes corporis partes mittitur, ubi demum fit tertia concoctio, sanguisque adhuc in singulis partibus, pro earum Nutritione, ulterius elaboratur. Singulis n. inest facultas, qua e venis proximis familiare et idoneum attrahant alimentum, id retineant, alterent, apponant, agglutinent, et in suam substantiam convertant. Galen. 1. de nat. fac. c. 10 11. Et quamvis sub una essentia ingrediatur substantiam partium: tamen donec eis assimiletur, aliquas externas dispositiones subit, et propterea ab Avicenna lib. 1. fen. 1. doct. 4. c. 1. ejusque [note: Humeros secundarii. ] interpretibus in quatuor humores secundarios dividitur, qui in tertia coctione oriuntur, specieque non differunt, sed tantum secundum magis et minus; cum unus sequatur alium, tanquam magis perfectum, ex quo ut imperfecto transit. Nam ubi sanguis usque ad minimas illas, et capillares dictas, venas pervenit, a facultate partium, quibus illae venae insunt, mutatur sanguis in dispositione [note: Humor innominatus. ] externa sensibili, etsi secundum plures conditones sanguis maneat, et propterea humor innominatus dicitur, qui in spermaticis partibus albescit, in carnosis rubeus permanet.

[note: Ros. ] Postquam hic humor postea extra venarum orificia excidit, roris modo in substantiam partis diffunditur, atque ibi alteratur. Unde etiam ros [note: Gluten. ] haec humiditas appellatur. Ut autem hic humor parti apponatur et agglutinetur, adhuc magis coquitur, et coctione lentorem et crassitiem acquirit. Atque hinc tertia humiditas, [note: Cambium. ] quae gluten dicitur, oritur. Atque cum haec cum substantia partis deperdita commutanda sit, magis adhuc coquitur, et cambium dicitur; quod scilicet in substantiam partis transit, et cum illa naturam suam cambit, mutatque. Sumsisse autem hanc doctrinam videntur Arbes e Galeno, ubi 7. meth. cap. 6. et 7. de quatuor siccitatibus ad tabem perducentibus agit, et ubi 1. de fac. nat. c. 10. docet, nutritionem perfici triplici actione, [gap: Greek word(s)] , id est, appositione, agglutinatione et assimilatione. Per [gap: Greek word(s)] imbuitur pars eo humore,


page 76, image: s0076

qui e venarum extremitatibus excidit; per [gap: Greek word(s)] idem humor parti adhaeret et agglutinatur, ut non diffluat; per [gap: Greek word(s)] similis efficitur substantiae partiu et in ea convertitur.

[note: Tertiae coctionis excrementa. ] Tertia autem haec coctio etiam sua excrementa habet, eaque duplicia; unum crassum, alterum tenue. Crassum sunt sordes, quae apparent in linteis et vestimentis cutem tangentibus, item incerebro, oculis auribus. Tenue autem est, quod per insensibilem transpirationem resolvitur, interdum etiam per sudorem.

[note: Sudor an sit naturale corporis excrementum. Dioclis sententia. ] De sudore, an sit naturale corporis excrementum, jam olim dubitatum. Diocles enim, ut videre est de diff. sympt. cap. 6. et 1. aphor. 15. naturae lege sudorem accidere negabat, statuebatque omnibus rite in corpore dispensatis, probeque cocto a natura et victo cibo, nequaquam per cutem humorem, qui sensu percipiatur, excerni. Nam sudores illi, quibus per balnea et vehementes exercitationes, concitatosque corporis motus, et aestivos calores toti manant homines, caussas consequuntur violentas.

[note: Galeni sententia. ] Contra Galenus, de diff. sympt. c. ult. sibi hanc opinionem duram, et praeter rerum videntiam duram, et praeter rerum evidentiam videri, ait. Vetum argumentis eam non oppugnavit; quod conatus est Vallesius, l. 5. cont. c. 2. cui ea de caussa Dioclis opinio falsa habetur: quod materia sudoris secundum naturam colligatur in homine, etiam quam maxime secundum naturam constituto, eodem modo, ut urinae; et via, per quam sudor fit, a natur, a quasi providente evacuationis indigentiam, illi sit destinata. Deinde quod sudor fieri possit omnino sine morbo aliquo totius corporis, aut partis cujus piam. Cardanus vero, in com. in aph. 83. s. 4. sudorem tota substantia medium esse, statuit inter excrementum naturale et praeternaturale.

[note: Conclusio. ] Verum hanc controversiam, quae non tam in rebus, quam verbis consistere videtur, componere non adeo difficile est: si quaedam distinguamus. [note: Quot modis excretio naturalis. vel p. n. dicatur. ] Nam naturalis et praeternaturalis excretio dicitur, aut respectu ipsius expellentis virtutis; quae ut debilis vel robusta est, et recte vel male agit, ita excretio naturalis vel praeternaturalis fieri dicitur: aut respectu ipsius materiae, quae expellitur; quae ipsa vel naturalis, vel praeternaturalis est. Verum hic non quaeritur de ipsa excretione, seu de vi expellente, facileque conceditur, hoc respectu multos sudores naturales esse, et cum virtutis robore ac providentia de aegri salute fieri, qua ratione sanguinis per nares profusionem vomitus, dejectiones, et similia, quae alias toto genere praeter naturam sunt, Galenus, de diff. sympt. c. ultimo, praeter naturam esse negavit, modo tempestive fiant, et id, quod molestat, expellatur. [note: Qua ratione sudor non sit naturale excrementum. ] Sed de ipsa materia, quae excernitur, praecipue est quaestio, et hoc quaeritur; An sicut feces alvi, urinaque et bilis in corpore etiam optime sano naturaliter et colliguntur et excernuntur: ita etiam atque eodem modo naturaliter et colligatur et excernatur sudoris materia. Ubi cum Diocle respondendum


page 77, image: s0077

censemus: se rite omnia in corpore dispensentur, probeque coquatur a natura ac vincatur cibus; praeterea nihil externum ac violentum, ut sunt balnea, vehem entes exercitationes, calores, accedat: nequaquam per cutem humorem, qui sensu percipiatur, seu sudore excerni; id quod experinetia testatur. Neque enim concedendum est Vallesio, a corpore optime sano, et quam maxime secundum naturam constituto materiam sudoris colligi. Etsi enim hoc verum sit, aliquid materiae serosae cum sanguine relinqui, et in corpus distribui: tamen id in corpore optime sano omnino paucum est, et tantum solum, unde sudor aliquis levissimus. vel mador potius quidam, ac quasi levis ros, qui nihil est aliud, quam coacta exhalatio, ortum habet: sudor vero proprie dictus inde oriri non potest, eumque propterea aliquis optime constitutus non emittet, nisi vehemens exercitatio, aut similis caussa accedat. Interim tamen non negamus, multos adhuc sanos esse, et in naturali statu constitutos, qui tamen ab eorum, qui exacte sani sunt, aut ab optima sanitate non adeo longe recedunt, conditione absunt, atque in his naturaliter sudores contingere concedimus. Ita saepe post victus errores, potumque copiosiorem in sanis sudores erumpere solent; et natura per hanc viam, si quid humoris vitiosi colligatur, expellere consuevit. Unde tales sudores, si sint copiosiores, aut diutius durent, morbos non raro praesagire solent. Hinc Hippocrates, 4. aph. 41. Sudor multus per somnum factus, copiosiore cibo corpus uti significat. Quod si parcius epulanti hoc accidat, vacuatione indigere, sciendum est. Et 7. aph. 61. Sudot multus, calidus aut frigidus, semper fluens, humoris copiam inesse significat.

[note: Auctio. ] Ex eadem quoque materia, sanguinea nimirum, corporis fit auctio. Neque enim subjecto, quod est corpus vivens; neque materia ex qua, quod est alimentum seu sanguis; neque efficiente communi, quod est animas; sed determinata, quod est facultas Auctrix ac forma; et fine solum differunt [note: Forma augmentationis. ] Nutritio et Augmentatio. Nam nutritio est alimenti aggeneratio, et potius ad generationem, quam ad motum pertinet: forma vero auctionis est motus extensionis ad majorem Quantitatem totius et omnium partium. Finis etiam diversus. In [note: Finis augmentationis. ] nutritione enim est partis absumtae saltem instauratio; in auctione majoris acquisitio. Aristoteles vero, lib. 1. de generat. et corrupt. cap. 5. tres proprie augmentationis conditiones, seu tria ad Augmentationem necessaria proponit: [gap: Greek word(s)] . id est, primo, ut non solum totum, quod augetur, sed quaelibet ejus pars major fiat; secundo, ut ex aliqua extrinsecus accedente materia res fiat major: tertio, ut id quod augetur, idem numero maneat, postquam est auctum, quod, antequam augeretur fuit.

Homo autem, ut et alia viventia,


page 78, image: s0078

non semper augetur, sed ad certum usque aetatis terminum; quod non fit ratione animae. Neque enim haec, neque ejus vires, quae ipsius essentiae propriae sunt, corrumpuntur, aut debilitantur; sed corpus tantum. Ossa enim, quae praecipua pars sunt, quae augetur, et ad quorum augmentum totum augetur, in juvene sunt humidiora et molliora, et ad extensionem apta; qaue progressu aetatis ita exsiccantur et indurantur, ut ad extensionem inepta fiant.

CAPUT X. De Generatione.

ETsi vero nutriantur animantia, et cibo assumto id, quod absumtum est, instauretur: tamen nec homo nec ullum vivens hoc modo perpetuari potest, sed tandem deficiente humido, et calore tabescente, mors sequitur. Ut ergo, quae in Individuis perpetuo esse non possunt, in speciebus conserventur, et homini et aliis viventibus a rerum Creatore in [note: Vis generatrix. ] super Generatrix vis indita est, qua per semen prolificum simile sibi generarent. Quae etsi et plantis communis sit: tamen in homine et perfectis animalibus majorem requirit apparatum. Plantae enim cum ob alimentum perpetuo terrae infixae haereant, in aliis non generant, sed semen maturum in terrae gremium quasi abjiciunt; cujus vis ubi calore Solis atque aźris ambientis excitatur, [note: Sexuum distinctio. ] similis planta producitur. Verum in homine atque animalibus perfectis sexuum est distinctio, et in qualibet specie mas et foemina reperiuntur: qui tamen ob generationis hoc officium mutuo quodam amore et insigni desiderio trahuntur, atque ubi Venereis complexibus cojunguntur, uterque parens aliquid ad foetus generationem confert, qui in utero matris formatur, et tandem perfectus suo tempore in lucem editur. Hinc mas non in seipso, sed in alio; foemina in seipsa generare dicitur. Mas enim solum semen emittit, atque in foemininum uterum conjicit; quod cum semine foemineo mistum, ab eodem fovetur, nutritur et retinetur, donec perfecti animalis formam acceperit. Ad quam rem utrique sexui necessaria membra a Creatore data sunt: maribus testes, vasa seminaria, praeparantia et deferentia, penisque ad ejiciendum in uterum semen necessarius: feominis, vasa seminaria, testes, et uterus.

[note: Principia foetus. ] Sunt autem principia, quae ad foetus generationem concurrunt, duo: semen et sanguis maternus. Etsi enim supra, cap. 3. sanguinem omnium corporis partium similarium principium esse dictum sit; contra saepe etiam solum semen principium foetus dicatur: tamen haec facile inter se conciliari possunt. Revera femen solum illud est, e quo corporis humani partes omnes primam originem trahut, et materiam formamque nanciscutur. Sanguis vero saltem pro nutritione et auctione partium materiam subministrat; qua ratione et id alterum principiu generationis dicitur. Quia vero, ut est apud Galenum, lib. 1. de nat.


page 79, image: s0079

hom. c. 37. moles materiae seminalis, ex qua tot spermaticae partes fieri oportet, plane exigua est, et respectu ejus, quod ex sanguine materno accedit, quasi pro nihilo habetur, et non nisi quaedam spermaticarum partiu primordia inde formari possunt, reliquu earum augmetum ex sanguine totum est: sanguis interdum solus omnium partium similarium principium dicitur. Praeterea semen ipsum ex sanguine amplius elaborato ortum habet.

[note: Semen. ] Semen autem a variis varie definitur. Verum non incommode Epicurus, ut est apud Plutarh. de plac. philos. lib. 5. c. 3. [gap: Greek word(s)] esse dicebat. Viventia enim dum generant, aliquid de sua materia et sua forma largiuntur, semen exhibendo: estque semen corpus quodda spirituosum, calidu et humidum, in testibus genitum, seu spiritu et [gap: Greek word(s)] plenum, ad animae propagationem, et similis animalis generationem aptum.

Et tale semen ā mare in uterum foemineum immitti, extra controversiam est: sicut nec de eo dubitatur, semen hoc masculinum efficientis rationem habere: verum hoc in controversiam [note: Semen et efficientis et materie rationem habet. ] vocatur; An solum efficientis, an vero materiae quoque rationem obtineat. Etsi vero plurimi philosophi sint in ea opinione, semen masculinum tantum efficientis rationem habere: tamen recte medici, imo nonnulli etiam praestantissimi philosophi, semen masculinum quoque faetui materiam tribuere censent. Etenim si in plantis et animalibus ex ovo natis seminis corpus in plantae et animalis corpus abire videmus: quid, quaeso, caussae fuerit, cur hominis et perfectorum animalium semen itidem partibus foetus formandi materiam suppeditare non debeat? Imo experienria testatur, haec ita sese habere, qua constat, abortum primorum dierum materiam esse instar seminis et lactis albam. Membra enim solida [note: Prima memborrum corporis formatio fit ex semine. ] et alba, quae primo efformantur, et foetus quasi rudimentum et fundamentum sunt, tali materia, qualis est semen, indigent: foretque omnino laboriosum, tam brevi tempore ex sanguine illa corpora solida efformare. Unde aut nihil aut parum sanguinis primo formationis tempore ad uterum attrahitur. Ipsaque vasa umbilicalia, per quae sanguis attrahi debet, prius ex seminis corpore efformari opus erat. Et si conceditur, matris semen esse loco materiae: quid obstat, quo minus et maris semen materiam corpori foetus suppeditare possit? Et quo fine retinetur materia seminis in utero: si non in materiam foetus cedit? Neque enim credendum, quod Aristoteles de gen. animal. c. 16. et lib. 2. cap. 2. et 3. et lib. 5. de hist. animal. c. 8. putat, semen, ubi suum usum praestiterit, ex utero exire, atque in flatus dissolvi. Neutrum accidere potest. Ita enim uterus clauditur post conceptum, ut ne minimo specillo aditum praebeat, et foeminae sanae graviditatis tempore nullum flatum aut humorem ex utero exire sentiunt.

Neque hac ratione principium activum


page 80, image: s0080

et passivum confunditur: cum non secundum idem semen activum et passivum principium esse dicatur; et corpus saltem seminis in materiam foetus abeat, anima vero in semine delitescens efficiens sit; quae duo omnino diversa sunt.

[note: Ubi generetur semen. ] Generatur autem semen in testibus, qui quasi officina sunt, ad quam reliqua membra praecipua materiam, spiritum, caloremque, per venas et arterias transmittunt, quam testes innata vi in unam naturma redigunt, quae semen appellatur: quod propterea ex omnium membrorum spiritu ac calore quodammodo constat, calorisque ac spirituum quasi quoddam compendium est. Unde ex seminis in corpore praesentia et copia virilitas oritur, et caloris copia rursum in universum corpus ex testibus quasi redundat. Castrata vero animalia, licet cor, epar, cerebrum et reliqua membra habeant: tamen non ita vegeta et calida sunt, ut non castrata; ob seminis defectum, et deficientem seminis officinam. Eadem de caussa seminis emissio plus, quam sanguinis, aut alia evacuatio, corpus debilitat.

[note: Qua ratione semen excrementum dici possit. ] Quod vero Aristoteles, 1. de generat. anim. cap, 18. semen appellat excrementum alimenti ultimi partium solidarum: id non ita accipiendum est, quasi semen quiddam excrementitium sit; cum semen sit materia longe nobilissima et praestantissima: sed quod illud, quod in partibus ad alendum superat et abundat, cum spiritibus ad testes mittatur, materiamque semini suppeditet. Hinc senes et pueri semen non habent: hi quidem, quod omne alimentum in augmentum corporis absumatur: illi vero, quod minus, quam satis sit, alimenti generent.

[note: Seminis generandi materia unde suppeditetur. ] Plerique enim seminis materiam a tertia coctione peti existimant; et quia a tertia coctione seminis materia decidatur et suppeditetur, rudem quasi delineationem, signaturam et formam praecipuarum partium in se complecti statuunt. Cum enim alimentum, si alere debet, simile parti alendae necessario fiat, et proximam potentiam ad suum membrum, quod alere debet, accipiat: ex hoc alimento jam determinationem ad partem hanc vel illam adepto, una cum spiritibus semen gigni sentiunt. Hinc quando Hippocrates dicit, semen a toto corpore decidi: id non ita accipiendum esse volunt, quasi ipsum semen jam factum a toto corpore decidatur, sed quod materia ad seminis generationem necessaria ā plerisque aut certe principibus partibus suppeditetur.

[note: Semen qua ratione a toto corpore dicatur decidi. ] Alii tamen, praeter spiritus, tantum sanguinem rubrum, nulloque modo a solidis partibus alteratum, ā venis et arteriis seminalibus e vena cava et arteria magna testibus communicari statuunt, et ideam partium a spiritibus influentibus, ob eam, quam cum insitis habent familiaritatem, derivant: quae tamen delineatio rectius soli animae et formatrici facultati tribuenda videtur.



page 81, image: s0081

[note: Semen et mas et foemina confert. ] Verum hīc magna agitari solet controversia inter medicos et plurimos philosophos; An scilicet solum mas, an vero etiam foemina semen ad generationem faetus suppeditet. Nos ab eorum parte stamus, qui ab utroque parente semen provenire statuunt. Nam cum Creator nihil frustra fecerit, et foeminae eadem instrumenta seimini generando et emittendo dicata habeant, quae mares: procul dubio etiam semen habebunt. Quod et ex eo patet, quod libidine tentatae concubitum appetunt, semenque in coitu et citra illum interdum effundunt, et inter bruta quaedam foeminae stato tempore [gap: Greek word(s)] , et quasi furentes in coitum feruntur, semine abundante stimulatae; eaedemque castratae neque coeunt neque concipiunt.

[note: An semen foemineum sit prolificum. ] Quae res cum satis evidens sit, ut facile negari non possit: nonnulli aliquid quidem in foeminarum testibus gigni, et ā foemina comunicari concedunt; sed illud verum semen non esse, aut certe si sit semen, non esse ejusdem generis cum masculino, neque instar efficientis, sed solum materiae se habere asserunt. Quam quidem controversiam, ob rationes, quae in utramque partem afferuntur, satis probabiles, decidere non adeo facile; dissidentique hic non solum medici a philosophis, sed et medici a medicis, [note: Eorum sententia, qui semen foemineum materiae tantum loco esse statuunt. ] et philosophi a philosophis. Pro eorum sententia, qui tantum materiae rationem semen foemininum habere statuunt, varia quidem afferuntur argumenta, verum non omnia ejusdem momenti. Illud non parvi ponderis est, et, quod, ut diligentius perpendatur, dignum, quod pro Aristotele habet J. C. Scaliger, exerc. 268. qui ex principiis illis: Species non miscentur: et; Ex duobus entibus per se non potest unum ens per se fieri: haec tandem concludit: Sicuti forma non potest esse nisi una unius rei: ita principium continens ipsam formam non potest essc, nisi unum. Vnum igitur semen. Forma enim cum sit simplex et indivisibilis, ex duobus componi non potest. At componeretur, si a mare prodiret ac foemina. Quibus addi potest et hoc: si utrumque semen vim activam contineret, alterum abundaret, et frustra concurreret; possetque foemina sine mare concipere; cum omnia, quae ad generationem necessaria sint, in se contineat.

[note: Eorum sententia, qui foemineum quoque semen prolificum statuunt. ] Qui tamen etiam semen foemininum a similimis organis generetur, atque in Venere cum eadem oblectatione excernatur; sed et hoc praecipue, quod ab animalibus ejusdem speciei proveniat. Cum enim formas ejusdem speciei sequantur potentiae ejusdem rationis: mas vero et foemina specie non differant: non solum mas ad foetus generationem potentiam activam conferet, sed et foemina. Et cum mater vera relatione ad filium referatur, illa etiam relatio in activa potentia consistet. Ac si mater


page 82, image: s0082

solum materiam foetui conferret, non multum a nutrice differret, quae infantem sat longo tempore lacte e suo sanguine genito alit. Possuntque hi Scaligero respondere, hic species non misceri; cum foemina et mas specie non differant. Ad illud vero; Ex duobus Entibus per se non posse unum ens per se fieri: illud, quod ipse Scaliger, exercit. 106. sect 6. habet, reponere; nimirum ex duobus actu existentibus fieri unum tertium in Natura. Ita enim is ad Cardanum: Majus tibi dicam: quod tibi scire praestiterit ad generationis modos perscrutandos, quam Cylindrorum omnium inutilia jura persequi. Palmularum ossa tria serito: totidem inde orientur palmae, inta demum distinctae, ut erant ossa ipsa. Ii tres stipites actu unum hoc, quod existens sibi quisque, in unum actu coibunt: unica denique, uno contenta stipite palma fient. Vnus, inquam, stipes stipite palma fient. Vnus, inquam, stipes numero, externis truncis, ortu, materia, [note: Foemina non possunt concipere sine viro. ] quantitate, loco separatis. Neque etiam alterum semen frustra abundare, aut foeminas ob id sine viro concipere posse existimant. Licet enim et semen matris active concurrat: tamen solum ad generationem non sufficere, sed hunc a Creatore in Natura ordinem sancitum esse, ut ex utroque semine, tanquam duabus partialibus caussis, unum pricipium, et una totalis caussa emergat, a qua unus motus et [gap: Greek word(s)] ad foetus productionem, quodam tamen ordine sese habens, proveniat. Virtus enim et efficacia seminis foeminini est imperfectior, quae propterea cum semine masculino, cujus semper major, sive ad foeminas sive ad masculos generandos, est efficacia, copulatur. Unde ipso ita censente Aristotele, 1. de generat. anim. cap. 18. Empedocles maxime rationi consentanea scripsit, cum dixit: Maris ac foeminae quasi symbolum esse; totum vero a neutro proficisci.

[note: Sanguis maternus alterum generationis principium. ] Sanguis vero maternus tantum materiale principium est. Unde a Creatore constitutum, ut circa decimum quartum plerumque annum, usque ad quadragesimum quintum vel etiam quinquagesimum plerumque annum, quo intervallo foeminae ad conceptionem aptae sunt, singulis mensibus aliquid ex sanguine, quo reliquae partes non indigent, ad uterum mittatur, quod vel foetui materiam suppeditet, vel si foemina gravida non sit nec lactet, expurgetur, ne retentum vel foeminam gravet, vel corrumpatur. Neque [note: Sanguis menstrum an sit vitiosus. ] enim sanguis menstruus ideo expellitur, quod vitiosus sit, sed quod redundet. Et si quod vitium habet, non ex sua natura habet, sed ex mora diuturniore, et aliorum humorum admistione, vitiosaque aliqua foeminae constitutione. Nam naturam etiam alios humores vitiosos, si qui adsunt, cum hoc sanguine singulis mensibus evacuare, credibile est.

[note: Quaenam sib vis Formatrix. ] Porro qua vi ex hisce principiis foetus generetur, et quidnam sit illud, quod ex eo, quod in utroque semine habet rationem materie, ac sanguine materno, foetum formet; seu


page 83, image: s0083

quaenam sit in semine vis activa, seu formatrix corporis animati, investigatione quidem dignum est; sed [note: Opus generationis admirandum. ] inventu difficilimum. Opus enim generationis maxime omnes Philosophi semper admirati sunt: cum, ut Galenus loquitur, [gap: Greek word(s)] in eo appareat; fateturque Galenus, cap. 6. lib. de foetus formatione, [gap: Greek word(s)] referri non posse; et se persuaderi non posse, ut credat, [gap: Greek word(s)] opus ita affabre factum exsistere.

Non vero tantum omnium seculorum Philosophi generationem animatorum admiarati sunt, sed et in caussa illa formatrice investiganda laeborarunt, atuqe quaesiverunt; quid illud sit, quod omni perfectionis genere materiam instruat, magnitudines, numeros, figuras, ordinem, situmque et alia, quae in corporibus animatorum conspiciuntur, apparet. [note: Vim formatricem investigare difficile. ] Verum simul in labore hoc difficultatem summam agnoverunt. Unde factum est, ut nonnulli de veritate invenienda plane desperarint; alii aliter [note: Galeni in vi formatrice investiganda studium. ] senserint. Galenus, lib. de foetus format. studium suum et diligentiam in investiganda hac caussa summam profitetur. Et cum a philosophis sui temporis frustra id discere conatus esset, nec, quo animus discendi cupidus satiaretur, apud eos invenisset: scribit; se tristitia magna affectum secum investigare caepisse, an [gap: Greek word(s)] , invenire potuerit: invenisse autem nullum: id quod scripto hoc se confiteri testatur, rogatque omnes Philosophos, ut si quid veri invenerint, [gap: Greek word(s)] , id sine invidia secum communicent. Et paulo post addit: se [gap: Greek word(s)] , aliquid [gap: Greek word(s)] invenire, [gap: Greek word(s)] pervenire potuisse. Nam cum videat, [gap: Greek word(s)] : non se credere posse, [gap: Greek word(s)] .

[note: Variae de vi formatrice sententiae. ] Qui vero de cognitione formationis animatorum non desperarunt, in varias sententias abierunt. Alii enim in semine animam inesse, atque ab ea omnes corporis partes delineari fabricarique statuunt: alii animam inesse negant in semine, et solum [gap: Greek word(s)] quendam [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] , et vires quasdam, potentiam et facultatem haec efficiendi in semine inesse dicunt. Verum alii aliter id explicant.

[note: Fernelii opino. ] Fernelius, lib. 1. de abditis rerum caussis, pluribus in locis, cum calore et spiritu semini vires committi docet, quae uteri vi ac benigno calore impulsae subjectam sibi materiam omni praeparationum genere instruant, ut substantia tandem particeps forma extrinsecus assumatur. Ubi enim jam omnis ad plenum absoluta sit praeparatio, tum extrinsecus speciem accedere naturali quadam


page 84, image: s0084

et inevitabili necessitate. Atque unde formas advenire existimet, docet, cap. 10. Coelum, inquit, nullo semine multas profert tum animantes, tum stirpes; at semen nihil quicquam sine coelo generat: semen gignendis rebus materiam concinne duntaxat et convenienter apparat et instruit: coelum in apparatam illam speciem, suminamque perfectionem immittit, vitamque suscitat in omnibus. Et post: Animantium, stirpium, lapidum et metallorum omnium, quaecunque et fuerunt et esse possunt, formas una coeli forma potestate comprehendit, et innumerabilibus illa quasi gravida formis omnia gignit et fundit ex sese.

[note: Jacobi Schegkii opino. ] Jac. Schegkius, lib. 1. de plast. sem. fac. semini [gap: Greek word(s)] tribuit, docetque, se [gap: Greek word(s)] vocabulo intelligere formam substantialem, ut quae nullo sensu, sed duntaxat mente et ratione percipiatur. Semen tamen et hunc actum substantialem non e principalium agentium, sed ex instrumentalium numero esse, atque instar manus artificis corpora animata efformare, statuit. Iterum dicit: quod sit actus substantialis, a substantia primi actus separabilis, qui habeat proprium subjectum humorem spermaticum. Et rursum: quod sperma sit instrumentalis caussa, et [gap: Greek word(s)] quidam [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , sed non [gap: Greek word(s)] , efficiens seu generans corpus animatum, et non etiam ipsum animatum existens, medium inter animatum et inter animandum interpositum, sine informatione alicujus materiae ad efficiendum efficax, ut actus et [gap: Greek word(s)] quaedam secunda.

[note: Quidam ab anima materna foetum formari statuunt. ] Alii ut ut foetum anima matris vivere existimant: ita etiam formationem partium animae maternae tribuunt. Ut jam de Platonicis nihil dicamus, qui, referente Galeno, de foet. format. cap. 6. animam, quae per totum mundum diffusa sit, foetum formare existimabant.

[note: Verior sententia. ] Verum enim vero est, quod in his opinionibus plerisque in genere, et singulis seorsim desideremus: quae qualia sint, ex his, quae jam dicentur, [note: Anima est in semine. ] patebit. Nam primo ii omnes nobis errare videntur, qui animam, quae formationis caussa sit, in semine inesse negant. Etenim cum vim formatricem in semine esse ab omnibus concedatur: animam etiam in eo esse, concedendum est. Nam cum potentiae non sint separabiles ab anima, cujus sunt potentiae: impossibile est, potentiam aliquam alicui propriam esse in subjecto, in quo non est forma, a qua fluit potentia. Et cum ex operationibus ad latentis essentiae noticiam perveniamus: quid caussae est, cur semini animam non tribuamus, quae suis in eo operationibus [note: Anima operationes in semine. ] satis se prodit? Sunt autem illae duae: seminis et conceptus vivificatio, et partium omnium, quae ad vitae actiones edendas necessariae sunt, efformatio. Quodvis enim semen, ut in plantis manifestum est, vegetante anima conservatur et aliquandiu prolificum permanet: et quandiu integrum, et incorruptum est, in loco idoneo, et praesente alimento, ut vivens operatur et exercet suas actiones in eam, quae praesto est, materiam, non secus, ut ipsum vivens integrum


page 85, image: s0085

omnibus partibus: quod non solum in animalibus in actione et partium nonnullarum regeneratione, sed praecipue, ut postea dicetur, in plantis videre est. Nam eaedem operationes in semine, et in planta omnibus numeris integra conspiciuntur: quae propterea idem in utroque principium et movens indicant. Eadem enim est omnino operatio, cum anima in semine latens ex attracta materia corpus plantae fabricat, et cum eadem postea singulis annis amissa folia et flores instaurat, novos surculos, ramos, radices protrudit: et propterea ejusdem omnino facultatis, ejusdemque animae indicium est.

Neque hoc solum fit in plantis, sed et in animantium erfectorum seminibus idem fieri, concedendum est. Nam si non fit ex sanguine caro, nisi caro ipsa animata sanguinem in carnem mutet: multo minus fiet ex sangine animal, si semen anima careat: neque attrahere posset semen sanguinem maternum, nisi esset animatum. Cum enim incipit semen attrahere alimentum, jam acut operatur.

Tribuendas vero esse has actiones semini, Aristoteles, 2. de gen. anim. c. 1. docet; et rationes idem evincunt. [gap: Greek word(s)] enim videtur, inquit Philosophus, [gap: Greek word(s)] . Nimirum efficiens immediatum necessario conjungitur cum patiente, dum fit actio. In formatione autem partium nihil conjungitur cum materia quam semen. Ergo illud generat et agens hīc est principale.

[note: Semen non est solum agens instrumentarium. ] Nam quod nonnulli hic semini solum partes instrumentarii agentis, et generanti principes tribuunt: id ex eo falsum apparet, quod generans, et a quo semen communicatum est, vel longe abesse, vel periisse potest. Sed [gap: Greek word(s)] . Et: [gap: Greek word(s)] . Deinde cum omnia agentia univoca non sint e numero caussaru instrumentalium, sed principalium, et sibi simile generent: semen vero ab Aristor. 7. metaph. cap. 9. inter agentia univoca recte numeretur: pro instrumentali caussa proprie dicta tantum haberi non potest: nisi ita appellare alicui placeat, quod medio et beneficio seminis generans simile generare dicatur. Sed in etiam sciat, semen non esse instrumentum, ut alia, quae cum principali agente necessario conjunguntur, et ab eo subordinantur; sed separatum a generante, eo quod in se virtutem et omnem vim agendi habeat. Ideoque, ut ipsius Schegkii verbis utar, cum instrumentum per se nullam habeat efficaciam, utpote quod non nisi [gap: Greek word(s)] principalis efficientis definiatur: et cum movendi principium, ut in instrumentis artificum externum est; ita in naturalibus abditum recondatur intra ipsa instrumenta: hinc colligitur, plasticam vim in ipso semine esse; et quidem ipsum principale efficiens in semine, non extra semen esse.



page 086, image: s0086

[note: In animatum non est corporis animati [gap: Greek word(s)] ] Et quidem illud agens omnino est anima. Nam (iterum utor Schegkii verbis) animatum coipus cum sit praestantius et perfectius: sequitur non animuatum non esse principalem animati corporis caussam; sed animatum ab animato, ut principali caussa, produci.

[note: Princeps formationis caussa est in semine. ] Ac nisi agens illud. principale in ipso semine esset, et anima esset: multa absurda sequerentur. Ita enim nulla erit generatio univoca, et generans nihil nisi materiam generando dabit, ejusque soboles erit aninutum, quod animam dederit. Et quomodo anima ibi non praesens sit, ubi operationes animae eduntur? Cum omnes facultates cujuslibet formae, ut modo dictum, atque inprimis animae, emanantes sint proprietates ab ipsius animae essentia propria, et inser parabiles qualitates: et proinde ubi facultates et actiones animae reperiuntur, merito ibi etiam animam adesse, concludi potest. Quod ipsum voluit et docuit Aristot. 2. de gener. anim. cap. 3. [gap: Greek word(s)] inquit, [gap: Greek word(s)]

Ex quo facile videre est, eorum sententiam a vero alienam esse, qui vim formandi partes in semine inesse concedunt, animam autem inesse negant, eamque nescio unde deducunt. Quomodon adsit ibi facultas animae, atque ipsa anima non adsit? [note: Accidens no est princeps formationis caussa] Nam accidenti alicui soli officium, hoc deferri non potest: quia accidens animam, ut substantiam, producere non potest; cum nihil ultra suas vires operetur, et nullu accidens agat, nisi per vim substantiae, et forma, a [note: Anima in semine est formationis caussa. ] qua pendet, dirigatur. Sed et hic ad aliquam formam praesentem recurrere necesse est, eamquae anima non inferiorem et ignobiliorem: cumomnia illa opera in corpore formando praestet, quae anima in corpore ja. formato, ut ex augmentatione, carnis amissae instauratione, et similibus videre est. Et quod antea etiam dictu, quo modo ab eo, quod actu non est, fieret generatio, nisi ipsi semini actus atque animae essentia tribuatur? Et quomodo generatio esset univoca, aut unde anima deduceretur, nisi generans adhuc vivens semini animae essentiam immisisset: dum scilicet ex ovo, etiam fornacis calore, pullus excluditur; aut dum in plantis et animalibus semine ad generationem communicato generans moritur.

[note: Schegkii opinionis ex aminatio. ] Quod vero Schegkius peculiarem hic [gap: Greek word(s)] actum substantialem, [gap: Greek word(s)] efficientem, [gap: Greek word(s)] qui tamen anima non sit, introducit: nae ille frustra nobis videtur. multiplicare entia. Cum enim huic substantiali actui operationes animae tribuat: cur non concedat. eundem, animam esse? Et cur actum hunc alium ab anima statuere sit necessarium; cum anima in semine sufficere possit? Aut quid opus est, [gap: Greek word(s)] hunc [gap: Greek word(s)] quasi actum secundum alterius


page 087, image: s0087

actus primi, et vicarium quasi generantis, in semine statuere, qui desinente motu generationis, ipse etiam desinat? Statuere enim [gap: Greek word(s)] .

Atque animam in semine haec omnia efficere, neque formationem corporis animati alterius rei opus esse: satis quoque videtur probare plantarum nonnullarum generatio, quae ex parte a planta avulsa propagantur; cum scilicet particula animae cum parte materiae cohaerens avellitur, unde planra priori similis excrescit. Neque enim hic aliam vim formatricem ab anima rosae vel salicis diversam comminisci licet: sed potius hoc inde colligitur, sicut in hoc, propagationis modo ab animae parte cum parte corporis avulsa plantae formantur: ita etiam in semine vim formatricem partium non ulli alii attribuendam esse.

[note: Forma dividuntur ad divisio. nem materia. ] Nimirum formae animatorum, etsi per se non sint quantae et divisibiles, tamen quantae dicuntur, imo etia dividuntur ad divisionem materiae; unde aliquid animae, cum corporis parte avulsum, simile et sibi necessarium corpus fabricare, atque ita novum animatum emergere solet. Verum non cum qualibet corporis parte animae aliquid avulsum ad hoc aptum aest: sed talis sit materia, in qua anima avulsa commode dilitescere, et ad suum opus sese accingere possit. Jungitur enim anima corpori, junctaque retinetur, intercedentibus quibusdam dispositionibus, quae. subjectu aptum faciunt ad suscipiendam et retinenda animam; inter quas praecipue est calor nativus sufficiens, et in certo gradu constitutus. Unde etia Aristoteles generationem dixit esse [note: Propagationis animatorum modi. ] primam vegetantis animae cum calore participationem. Hinc varius est propagationis animatorum modus. In plantis quidem si salicis ramus editus a matre ab eadem avellatur, dividitur anima ad divisionem materiae et manet in ramo: unde ex ramo in terram condito arbor ejusdem speciei constituitur. Idem fit in aliis per radices; in aliis per semen; in aliis per alios modos fit propagatio, ut apud rei rusticae Seriptores videre est. In quibus tamen omnibus id necessarium est, ut marteria avulsa conveniens domicilium animae praebere possit: quod non in quibusvis plantis quodlibet praestare potest. Exempli gratia, per ramum avulsum terrae commissum propagatur, ut dictum salix; sed non pyrus. In animalibus vero etsi quaque varius videatur propagationis modus, dum alia ova pariunt, alia vivos foetus: tamen in eo convenire videntur omnes, quod animalia per nullam corporis partem avulsam, sicut plantae, sed per semen aut semini quiddam analogum [note: Anima est domicilii sui architecta. ] generant. Hoc enim, quod Epicurus ut est apud Plutarch: de plac. philosoph. lib. 5. c. 3. [gap: Greek word(s)] dicebat, a corpore reliquo deciso, ad subjecti divisionem et ipsa anima dividitur, et aliquid ejus cu semine ab animali deciditur, quae cum


page 088, image: s0088

ejusdem speciei sit cum anima, a qua deciditur; jam vero ob subjectum numero differat: ex semine ob hanc animam jam novum animal exoritur, dum anima in semine latens sese exserit et suas virtutes explicat, et operando sese manifestat, calidoque et spiriribus, utens, omnia quae ad animalis constitutionem necessaria sunt, fabricare exorditur, subjectamque materiam distinguit, disponit, ordinat, format, et effingit: ut ita integrum et aptum domicilium, simile illi, e quo decesserat, habere possit, atque instrumenta in promptu sint, quibus omnes suas vires exserere, actionesque naturales exserere possit; quod domicilium postae occupat, eodem modo, quo in accretionibus induit sese in alimenti materiam novam. Nimirum, ut ex Themistio loquitur Scaliger, Anima est sui domicilii architecta, quae sibi fabricatur conveniens accommodatumque instrumentum: et, ut scribit Aristot. 2. de gener. anim. c. 1. [gap: Greek word(s)]

[note: Quomodo semen potentia animatum dicatur. ] Quanquam vero Aristoteles potentia solum semen animam habere dicat: id cum Scaligero ideo dictum putamus, non quia egeat aliqua substantia sese eliciente atque perficiente; sed quia caret instrumentis expressis, quae sunt in ejus potestate: seu, non quia non sit ipsa essentia animae in semine, semenque actus primi respectu non animatum esse dicatur, sed solum de potentia secunda, quae perficitur actu secundo, id accipiendum est, nimirum respectu operationum, quas nondum edere potest, ob defectum organorum. [note: Anima actu est in semine. ] Nam in semine non est reipsa apparatus ille organorum ac partium distinctus, deestque semini non illa ab anima, sed illa a corporis structura, et partium compositione ac conformatione perfectio, ob cujus defectum semen planta perfecta, vel animal perfectum nominari non potest. Nam cum semen ex efficientium numero sit, 1. de gen. animal. cap. 18. atque omne agens operetur, non quatenus potentia, set quatenus actu tale est: animam actu in semine inesse negandum non est. Et nisi actu inesset, a quo, quaeso, in actum deduceretur? cum illud non nisi tale esse possit, quod similem actum haberet.

[note: Anima non est plane [gap: Greek word(s)] ] Quod vero Galenus animam ad hoc officium formandi partes corporis ineptam putat; quod fir, [gap: Greek word(s)] errasse in eo viderur, quod formis naturalibus simpliciter [gap: Greek word(s)] adscripsit. [note: Formarum vis agendi unde. ] Quanquam enim intellectus et mentis expertes sint: nihilo minus sunt principium divinum, et immutabile, quod determinat omnes actiones et passiones rei naturalis, et sunt quasi imtrumentum et manus sapientissimi opificis ac Creatoris Dei, qui hanc vim et efficaciam his suis instrumentis, quibus nihil mirabilius ne cogitari quidem potest, lagitus est in prima creatione, cum diceret: Germinet terra germen, herbam


page 089, image: s0089

producentem semen, arborem fructiferam facientem sructum juxta speciem suam, cui insit semen suum super terram; Et; crescite et multiplicamini. Quae cum Galeno fuerint incognita: mirum non est, quod ex his sese expedire non potuerit. Hoc magis mirum est, guod multi, quibus haec cognita sunt, ea non diligentius perpendunt.

[note: Anima materna non est formationis caussa. ] Neque tandem ii ex hisce difficul tatibus sese extricare possunt, qui et formandi partes officium animae maternae tribuunt, et ab anima materna animam deducunt. Nam si haec opinio vera esset, cur foeminae non absque viris conciperent? cur ova sub ventanae, quae a foeminis absque mare concipiuntur, foetui pro ducedo sunt inepta? et quid omnino de oviparis dicemus, quae vivum integrum foetum non pariunt? quid etiam de plantis, quae utero non concipiunt, sed maris solum munere funguntur, et semen maturum in terrae gremiu conjiciunt, a quae, tanquam intra uterum, fovetur, ut inde suo tempore planta integra edatur. Unde enim in his anima? Quis hic admirandarum illarum operatio num autor? quis omnibus partibus numerum, ordinem, situm, figuram, quantitatem et similia tribuit, nisi illa ipsa, quae in planta postea omnibus partibus integra, si quid avulsum est, illud instaurat et reparat, et singulis annis, cum novos ramos producit, et flores et solia reparat, formationis opus quasi de novo aggreditur; eodem plane modo, quo cum primum in parvo seminis corpore lateret, ex at tracta materia plantae architecturam inchoaret.

An vero haec, quae de anima in semine existente hactenus diximus, et quibus animae vegetantis, ut et sentientis, praesentiam in semine probavimus, de Rationali quoque anima intelligenda sint. hic non decidimus. Neque enim gravissimam illam quaestionem, de animae Rationalis, quae immortalis est, origine, hic discutiendam proposuimus, sed solum vim formatricem corporis animati inquirere voluimus. Plura de hac quaestione diximus in tractatu de Chymic. cum Aristot. et Galen. cons. et dissens. cap. 9.

[note: Generatricis facultates. Alteratrix. ] Attribuuntur autem animae seu generatrici facultati duae aliae facultates vulgo a Medicis, Alteratrix et formatrix. [note: Alteratrix. ] Alteratrix, quae materiam generationis in substantiam foetus mutat, et in singularum partium substantiam, os scilicet, carnem, nervos ligamentum, et reliquas partes simplices convertit. Atque haec totuplex constituitur, quot sunt partes similares: nominaturque a medicis vis membranifica, ossifica, carnifica etc. [note: Formatrix] Formatrix autem Facultas nominatur, quae membra cuncta efformat, iis quantitatem, figuram, numerum, situm et reliqua, quae ad actiones et ad usus cujusque membri sunt necessaria tribuit. Verum alii censent, non opus esse ita multiplicare potentias, sed unam formatricem omnibus his sufficere, quae ad haec omnia efficienda ad Deo optimo rerum omnium Creatore condita est, et


page 090, image: s0090

et ad ejus nutum atque praeceptum omnia agit et exsequitur.

[note: Calor [gap: Greek word(s)] ] Utitur voro anima et vis formatrix, tu instrumento, calore plastico, qui, ut supra etiam ex Aristotele, 2. de generat. anim. cap. 3. dictum [gap: Greek word(s)] seu spiritu qui sit [gap: Greek word(s)] Uterus autem in foeminis et ipse ad generationem necessarius est. Postquam enim in coitu maris et foeminae semina effunduntur, uterus illa recipit.

[note: Quando fiat conceptus. ] Hoc autem in menstrua purgatiome fieri, atque tum solum uterum aperiti, et sanguinem ad foetus conceptionem effluere, nonnulli statuunt: sed tamen iidem censent, conceptionem non posse fieri medio purganonis tempore, cum a sanguine multo et copiosius tum affluente semen obruatur et corrumpatur; verum commo dissime in principio et fine fluxus semen recipi; cum tum sanguinis aliquid saltem exsudet, et foetui aptam materiam praebeat. Verum enimvero experientia aliud testatur, quae saepissime compertum habetur, plurimas alio etiam, quam menstruae purgationis tempore, contepisse; imo quasdam concepisse, quibus nunquam fluxźre menstrua: Sicut hujus rei observationes colleit Schenckius lib. 4. observ. Uteri enim, seminis quasi avidi, os quovis tempore aperiri potest: imo in ipsis praegnatibus, in quibus alias arctissime clauditur, interdum aperitur: unde superfoetatio. Et quia primo formationis tempore nihil aut paerum sanguinis ad uterum attrahitur: nihil impedit, quo minus extra tempus menstrui fluxus fieri possit conceptio.

[note: Conceptio, ] Recepta in utero miscentur semina, retinentur, foventur, atque ā calore innato uteri vis in semine latens excitatur, ac tum conceptio fieri dicitur, atque organorum, quae confusa prius erant, expressio tum fieri incipit ut loquitur Scaliger, exercit. 268. et tum conceptus sive [gap: Greek word(s)] appellatur, quod usque ad septimum diem fieri vulgo statuitur; testaturque; Hippocrates, l. de natura pueri, sibi id, quod sexto die excidit, conspectum fuisse, ut si quis ovo crudb externam testam undique auferat, in qua interiore membrana contentus humor pelluceat; praeterea rubrum fuisse et rotundunt. Conspiciebantur etiam sibrae albae et tenues in membrana cum ichore crasso et rubro contentae.

Nam quod Hippocrates, libro [gap: Greek word(s)] scribit, quod [gap: Greek word(s)] habeat, quaecunque ei corporis habere necesse est, et in tali abortu omnia membra deprehendantur: id nonnulli hyperbolice dictum esse, nec non nisi de quibusdam rudibus lineamentis, quae partium singularum loca quasi indicent, accipi posse, non sine caussa putant.

Hinc reliqua fit membrorum formatio, atque omnium organorum clarior expressio.



page 091, image: s0091

[note: Ordo formationis. ] Circa quam rem duo imprimis perpendenda, ordo et tempus formationis. Primo enim de ordine formationis autores. dissentiunt, dum alii cor, ut Aristoteles; alii primo epar, deinde cor, tandem cerebrum; alii omnia simul conformari statuunt: et singuli pro sua sententia rationes quasdam afferunt. Verum experienriae fidem hab eamus, et id, quod per eam deprehenditur, rationibus quoque muniamus.

[note: Membranae primo formantur. ] Docet vero experientia, membranas foetum ambientes primo omniu formari. His enim nobilior seminis pars concluditur, spiritusque ac calor seminis tegitur et quasi obvallatur. [note: Membranae foetus. [gap: Greek word(s)] ] Sunt autem membranae duae; [gap: Greek word(s)] appellatur, foetumque torum ambit, et vasa umbilicalia fulcit, eorumque interventu tota utero adhaerescit. In ea enim est massa quaedam carnea ex arteriarum et venarum ramis et sanguine affuso constans, quae umbilici vasa per chorion innumeris fere ramis sparsa fulcit, donec omnia in vernam unam arteriasque binas collecta per umbilicum subeant, eidem cum alimento spiritum vitalem allatura. Altera tunica proxime ambit foetum et [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] ] appellatur. Hae duae tunicae in partu quasi unam constituere videntur; et quod plerunque post foetum [note: Secundina. ] et secundo quasi loco edantur, [gap: Greek word(s)] seu secundina appellantur.

Ipsas vero corporis partes quod attinet, proculdubio sese res habet, sicut scribit Hippoc. 1. de diaeta: [gap: Greek word(s)] Discernuntur et augentur omnia membra simul, non alterum altero prius, nec post erius. Quae tamen natura sunt majora, minoribus priora conspiciuntur; [note: Partes spermaticae simul omnes deline antur. ] licet non prius genita sint. Nimirum omnes delineantur; et postae suo quaeque ordine, pro ratione dignitatis ac necessitatis, perficiuntur; non vero spermatica pars una ex alia procedit et oritur. Aliae tamen citius aliae tardius formam absolutam ac cipiunt, prout foetui, dum in uter est, vel poste etiam, ubi in lucem prodiit, inservire debuerunt. Primo enim conceptus tempore tres quasi bullae, spiritibus turgentes, quae cerebri, cordis et jecoris sunt rudimanta, etinnumera fere filamenta, quae venis, nervis et arteriis originem praebent, et solidarum partium quasi stamina sunt, apparent. Atque id ita omnino fieri debuit. Est enim harum partium materia eadem praesto; est idem artifex; est idem usus, nullaque necessitas, ut haec vel illa pars prius formetur. Neque enim per os cibum capit infans, et nec prima nec secunda coctione indiget, nec cordis influxu, aut cerebri sensu opus habet: set ista, quibus indiget, a matre accipit.

[note: Vasa umbilicalia. ] In quem finem quatuor vasa umbilicalia dicta habet, venam nimirum, duas arterias, et urachum, quae circa


page 092, image: s0092

umbilicum coeunt et in unum [note: Vena umbilicalis. ] canalem quasi funiculum connectuntur. Vena nimirum venae portae, cui continua est, propago est, infantis quasi nutrix; quae simplex est, usque ad umbilicum, ubi autem umbilicum permeavit, in duos ramos dividitur, atque hi in alios atque alios; qui membrana, quae Chorion dicitur, atque inprimis placenta illa carnea, quae in ea est, suffulti cum venarum [note: Arteriae. ] uteri osculis coeunt. Arteriae duae rami iliaci descendentis aortae propagines sunt, per quas spiritum ducit infans. Ab hāc tamen comuni opinione dissentit Adrianus Spigelius, lib. de formato foetu; usumque longe alium arteriis hisce tribuit; [note: Urachus. ] qui ibi videatur. Urachus a vesicae foetus fundo ad umbilicum fertur; per quem urina foetus excernitur in spatium illud inter dictas jam binas foetus membranas; ubi conservatur usque ad pariendi tempus, et tunc vel cum foetu, vel ante foetum expellitur: Infante autem in lucem edito, cum hoc eorum munere amplius opus non sit, coalescunt, et quasi ligamentorum vice funguntur.

[note: Tepus formationis. ] Quibus autem temporum spatiis singula perficiantur, definire non ita facile est. Medici a conceptu usque ad partum tempus in duas partes dividut, priore Eormationis appellant, a conceptu usque ad tempus, quo moveri incipit infans; posterior exornationis est a motu usque ad partum. Hippocrates, de. natura pueri, foemellae conformationem diebus ad summu quadraginta duobus, masculi autem triginta fieri, scribit. Avicennas: atque alii, haec minutius explicare conantur, et non solum, quo tempore tota formatio absolvatur, sed et quae in formatione dierum trium, sex, duodecim, brevibusque omninon intervallis fiat mutatio, docere conantur. Verum cum haec non nisi abortuum observatione deprehendi possint, neque alicui facile tot dierum abortus offerantur; neque conceptuum initia semper exacte congnita habeantur; insuper etiam caloris vis et essicacia non in omnibus sunt eadem: ita exacte haec definiri vix possunt. Verum, DEUS,

[note: Buchan. Psal. 139. ] Compago mira corporis nostri, tuae Miraculum est solertiae. Massoe recentis rudia adhuc primordia, Rudisque massae semina, Ceu scripta haberes, corporisque lineas, Motu, statumque noveras: Et membra nondum cum forent, quid adderent, Dies sciebas singuli.

Hoc tamen observandum, Autores, dum varie de formationis tempore, loqui videntur, nunc de. rudi et imperfectiore, nunc de perfectiore. formatione intelligendos esse. Quod enim masculus diebus 30. foemina 40. efformari dicitur; id de imperfectiore formatione accipiendum est, et ut. Platerus ex variis abortuum inspectionibus et observationibus statuit, de ea solum, quae ex semine fit. Docet enim ad 30, usque, diem omnes partes ex puro et solo utriusque parentis semine formari, nullo ad huc affluente sanguine, et foetu nondum aliquo


page 093, image: s0093

rubore perfuso. Post trigesimum vero diem partes omnes sanguine affluente nutriri, atque incresce re incipiunt, et omnia exactius elaborantur; quod quidem in masculis non ante tertium, in faemellis non ante quartum mensem accidit. Videatur de his F. Platerus, in quaest. Med. paradox. et endox quaest. 1. et 2. ubi accurate de formatione foetus agit.

[note: Tempus motus. ] Ubi membra omnia jam formata sunt, indies omnia solidiora et firmiora redduntur: tandemque ossibus formatis, et membranis, nervis, tendinibusque siccioribus redditis, et sensoriis cerebroque magis perfecto, calcitrare et moveri incipit infans. Id in maribus tertio, in foeminis quarto mense fieri vulgo traditur, uti Hippocrates, de natura pueri docet; qui tamen ipse hoc limitat, et [gap: Greek word(s)] fieri dicit: ita ut tempus formationis duplicatum sit tempus motionis; triplicatum vero motionis tempus, sit tempus partus. De hoc idem Hippocrates, 2. epid. sect. 3. [gap: Greek word(s)] . Labores centis temporum circuitibus fiunt, et foetus, qui septuaginta diebus moventur, tersisdem in se ductis perfecti fiunt. Et, libro de alimento. Ad conformationem soles triginta quinque: ad motionem septuaginta: ad perfectionem ducenti decem. Alii tradunt ad formam quadraginta quinque, ad motionem sex et septuaginta: ad exitum ducentos et decem re quiri. Aliis ad speciem quinquaginta: ad primum saltum, centum: ad perfectionem trecenti: Ad distinctionem quadraginta: ad transitionem octoginta, ad elapsum ducenti quadraginta. Ex quo Hippocratis loco apparet, non ita exacte motus tempus definiri posse, motumque hunc nunc citius, nunc tardius fieri, non solum pro sexus diversitate, sed et pro robore foetus probabile est. Plerunque vero citra medium gestationis tempus motum hunc primum sentiri foeminis, etiam vulgo persuasum est. Et quod de formatione dictum, et hic observandum, motum scilicet alium esse obscuriorem, qualis forsan etiam circa quadragesimum diem attente observanti occurrit: manifestiorem alium, circa diem nonagesimum. Et se vera es illa regula, atque ordine inverso a partu ad motum, et a motu ad formationem numeremus: motus erit die nonagesimo, formatio quadragesimo quinto; cum plerique partus nono mense fiant.

[note: Partus tempus. ] Sed tempus partus quod attinet, id etsi in reliquis animalibus unum est: humini tamen multiplex datum, ut recte scribit Aristoteles, 3. de histor animal. cap. 4. Verum tamen sunt certi termini, altra quos partus non est vi talis: qui quales sint, videndum. Ex perientia enim constat, ante annum dimidium non vitalem esse foetum: septimo mense vero jam vitalem foetum edi: interdum ad undecimum usque mensem partum differri: Ut plurimum tamen circa noni mensis finem et decimi principium partum naturalem accidere, atque eum terminum partui humano maxime naturlem esse: cum quae magna ex parte siunt, maxime secundam naturam esse, recte


page 094, image: s0094

pronunciet Aristot. 3. de part. anim. cap. 3. et 1. de gen. anim cap. 19. Atque hinc omnes autores Authentici nonum et decimum mensem legitimum naturalis partus terminum constituunt. Cum enim nec sormatio, nec motus foetus in utero in unum diem praecise semper incidat, sed aliquant latitudinem habeat, ut monet Hippocr. in lib. de aliment. et Aristotel. 7. de hist. anim. c. 3. atque; a formatione ad motum, a motu ad partum cum Hippocrate soleat fieri numeratio: partus quoque terminus ita praecise ad nonum mensem alligari non porest, sed in decimum mensem excurrere ut plurimum solet. Etenim cum temperamentorum et constitutionis corporum magna varietas sit: alii foetus citius, alii tardius ab solvuntur et perficiuntur; et perfecti alimentum aliud aeremque ad respirationem desiderant, uterusque exten sionem amplius non fert, atque onere gravatus pondere isto sese liberare conatur.

[note: Menses quales, secundum quos partus tempora numerantur. ] Verum quales menses sint, secundum quos Medici partus tempora numerant, autores non consentiunt. Alii enim mensem Lunarem conjunctionis, spatium nimirum 29 dierum, horarum 12. et minutorum 44. fere; quod nimirum ab una conjunctione Solis et Lunae ad aliam intercedit: alii mensem So larem, dierum scilicet 30. intelligendum existimant. Et Hippocrat. ipse varius esse videtur. Nam, de septimestri partu, sexaginta dieb. uno demto, fere duos menses constare, et quinque menses dies 147 1/2 habere scribit, ubi uni mesi dies fere 29 1/2 adscribuntur. Contra, lib. [gap: Greek word(s)] 30. dies mensi adscribit, ubi partum novem mensium et decem dierum quatuor decadas habere scribit id est, 280. dies: [gap: Greek word(s)] inquit, [gap: Greek word(s)] Quatuor decades hebdomadarum dies sunt ducenti octoginta: Hebdomadarum autem decuriam dies septuaginta constituunt. At septimo mense editus partus tres hebdomadarum decurias obtinet. Si enim septimestris partus tres habet decadas hebdomadarum, id est 210. dies, et novem menses ac decem dies costituunt 280. dies: mensis unus erit 30. dierum. Et, libro de septimestri partu scribit: [gap: Greek word(s)] duo dies fere decimam quintam mensis partem constituunt: tres vero dies decimam partem. Ita, 1. lib. de aliment. et 2. Epid. sect 3. triginta dies mensi attribuit. Atque ambigere quis posset, utrius vis magis in generatione sese exserat, Solis an Lunae: cum sol et homo generare hominem dicantur; Luna vero eo tempore, quo Sol semel, duodecies vel decies ter Zodiacum conficiat, rerumque motioni, et propterea etiam partui praesecta videatur, atque secundum Lunae motum alias menses cieri soleant.

Verum enim vero etsi negandum non sit, Hippocratem, de septim. partu, lunares menses adhibere, ut monstret septimestrem partum dimidium


page 095, image: s0095

anni continere; cum vulgata opinio tum fuerit, dimidio anno nasci foetum, ut ex eodem libro patet: tamen alias Hippocrates, ut verustior, mensium rationem antiquis usitatamsecutus est, qui mensibus 30. dierum utebantur. Talibus enim Hebraeos, AEgyptios, Athenienses, Romanos ex Numae ordinatione, usos esse, passim ex autoribus patet. Et Hippocratem suum calculu per tricenarios instituisse, satis loca allegata docent. Sed quanquam haec ita sese habeant tamen cum utrumque luminare ad rerum generationem non parum faciat, qui utriusque menses observandos esse putant, non ita multum peccant; neque mussum reserre videtur, Solaremne, an Lunarem mensem observes inprimis, si mensis Lunaris conjunctionis observetur, qui Solari non multo brevior est. Neque enim Naturae effectus atque opera, ersi sua definita tempora habeant, ita ad punctum aliquod alligata sunt, sed in latiudine quadam temporis perficiuntur. Ideoque etsi solaris mensis mense conjunctionis fere 12. horis sit longior: tamen parvum hoc est discrimen in operosa humani feotus fabrica quae longiore tempore indiget.

[note: Ante dimidium anum partus non vitalis. ] Ante annum dimidium foetum vitalem non edi, experientia docet. Et si quando que accidit, ut paulo ante septimum foetus vitalis nascatur, id quod nonnulli se observasse referunt, id rarissimum est. Fitque id ea de caussa, quod tum nondum perfectus est, tum viribus minus adhuc validus. Ideoque si vel ob alimenti indigentiam, vel alia de caussa tum exitum sibi quaerere cogatur, facile in exicu suffocari vel compressione laedi potest, atque ad aerem externum ferendum; novamque alimenti rationem nondum aptus est.

[note: Septimo mense nati. ] Septimo autem mense, quia partium omnium perfectio jam absoluta est, vitalis est, seu, ut Hippocrates, lib. [gap: Greek word(s)] scribit: [gap: Greek word(s)] atque inprimis, qui, ut Hippocrates definit, dierum est 210. id est crica finem mensis septimi. Na qui initio mensis septimi nascuntur, etsi vitales sunt: tamen valde debiles sunt, et plurimi intereunt. Sicut et illi vitales non sunt, qui quidem omnia ea consecuti sunt, quae etiam perfectissimi habent, in iis tamen quocunque modo aliquid imperfectionis obtinent, et eam, qua partes ultimam absolutionem accipiunt, perfectionem, quam Aristoteles, 4. de gener. animal. cap. 4. et. 6. [gap: Greek word(s)] appellat, nondum adepta sunt. Cur autem nonnulli tanto remporis spatio consuetum partus terminum praeveniant, caussa procul dubio est in temperie seminis et sanguinis; unde facultatis robur et debilitas dependet. Acceleratur vero interdum pariendi tempus propter robur facultatis formatricis, concurente materia probe cocta, quae actionem formatricis facultatis facile recipit, et formam, quam debet, induit. Licet vero septim estris ex materia proba et facultate robusta


page 96, image: s0096

proveniat: tamen imbecillis est, quia formationem nimis festinus motus excipit.

[note: Octavo mense nati. ] [gap: Greek word(s)] : octavo autem mense natus nullus unquam vivit, ut ait Hippocrates, lib. [gap: Greek word(s)] . Idque eam, quam Hippocrates, lib. de octimestri partu, reddit, ob caussam, quod [gap: Greek word(s)] , duas continenter consequentes afflictiones ferre non possit. Cum enim septimo mense, ob conatum exeundi, debilitetur infans: sequentes partus labores mox ferre non potest; sed ut eos ferre possit, octavo mense intra uterum adhuc contineri, viresque instaurari necesse est.

Alii tamen etiam octimestrem partum aliquando vitalem nasci statuunt, ejusque rei exempla adducuntur ā Schenckio, . 4. observat. Etenim si latitudo temperiei humanae et diversa corporum humanorum constitutio caussa est, cur foetus alii septimo, alii nono, alii decimo perficiuntur: vix aliqua caussa dari potest necessaria, quae impediat, quo minus saltem ex se et natura seminum in octavum mensem tempus perfectionis et partus aliquando non inc dat. Vix etiam solida et firma caussa reddi posse videtur, ob quam mense octavo perfecti et naturaliter editi vitales esse non possint; atque ex accidenti quasi illegitimi et abortivi fiant. Etenim illud, quod de motu septimo mense facto dicitur, an satis certum sit, inquirendum adhuc videtur, et dispiciendum, an omnis foetus naturaliter septimo mense ad exitum moveatur. Etsi enim septimo mense complementum primum et principium perfectionis accipiat foetus: non omnes tamen [gap: Greek word(s)] eo mense accipiunt, ut propterea ad exitum moveri debeant; cum nonnulli hoc mense infissis meatibus prodeant, ut est apud Aristotel. 7. de hist. anim. c. 4. sicut nec alimentum eis tum deest. Sed ii saltem foetus naturaliter egressum septimo mense affectant, qui, ut Avicenna habet, lib. 3. fen. 21. tr. 2. c. 1. sunt fortis creationis et complexionis, quorum creatio velox fuit, et quorum motus festinavit, et quorum petitio ad exitum fuit velox. In reliquis nulla evidens apparet ratio, cur foetus tribus mensibus ante exitum affectare debeat. Neque illud certum quod gravidae motum aliquem vehementiorem septimo mense magis, quam reliquis, percipiant. Et si infans ex motum illo ita debilitatur septimo mense, ut nec integro mense vires recolligere, et propterea octavo mense vitalis edi possit: multo minus eo ipso mense vitalis edi poterit. Praeterea nec illud experientiae satis respondet, quod mulieres pleraeque mense octavo pejus habeant, quam septimo vel nono. Atque ita ex natura foetus et matris vix rationes aliquae firmae dari posse videntur, quae probent, octimestrem partum vitalem esse non posse. An vero (si omnino, in quod tamen diligenter inquirendum, ita sese res habeat) ex astris caussa dari possit, disquirere, longiorem, quam quae hujus loci est, operam requirit.



page 97, image: s0097

[note: Neno mense nati maxime legitimi. ] Maxime autem pro legitimis habentur mense non nati, et plerique vita les partus eo tempore eduntur, et maxime naturale ac frequetissimum tempus partus habetur a die decimo quinto noni ad diem decimum quintum decimi mensis.

[note: An post nonum mensem aliqui nastantur. ] Verum quinam ulteriores partus sint termini, non ita expeditum est. Hippocrates, lib. de nat. pueri, inquit: [gap: Greek word(s)] , in decem mensibus, quod longissiutum est, nascitur, foetus. Libro vero de octimestri partu et decimestres et undecimestres admittit. Idem facit Aristoteles, 7. de histor. animal. cap. 4. et consentit ipsa experientia, ut videre apud Schenckium, l. 4. observ. Verum distinguenda sunt consueta Naturae opera, atque ea, quae raro accidunt. Itaque Hippocrates recte, de natura pueri, longissimum terminum gestationis constituit mensem decimum, ut maxime familiarem et naturalem. Vix enim post decimum mensem foetui jam grandiori et alimentum et locus sufficiunt. Etsi vero non solum undecimestres, sed et aliorum mensium post undecimum partus annotati a Medicis legantur: tamen illa inter ea, quae rarissime eveniunt, numeranda.

[note: Partus legitimus. ] Partus nimirum legitimus fit, cum foetui jam grandiori nec alimentum amplius satis copiosum suppeditatur, nec locus satis amplus est. Tum enim infans calcitrare, ruptisque membranis exitum sibi parare incipit, doloresque parturientes apprehendunt, atque uterus sarcinam istam deponere conatur, ac vi expultrice, qua praeditus est, foetum, exitum quaerentem, excludit: quam rem etiam juvat voluntarius parturientis conatus, qui fit contracto spiritu, et depresso diaphragmate, ac compressis abdominis musculis. Et quidem frequentissime, et maxime naturaliter, prodit Infans capite deorsum, manibus vero sursum versus ad foemora directis. Nam quocunque alio situ ac modo insans edatur, partus periculosior redditur. Infans vero, qui prius, dum in utero continebatur, alimentum per vasa umbilicalia ex materno sanguine trahebat, mox ubi natus est, naturali instinctu ex matris uberibus lac sugere incipit. Et qui sanguis prius ad uterum ferebatur in matre, is edito in lucem foetu ad mammas confluit, et ab iis ulteriore coctione in lac convertitur, unde Hippocr. 2. epid. s. 3. [gap: Greek word(s)] dixit. Videatur Hippocrates, de Natura pueri.

CAPUT XI. De Facultate Vitali.

NOn solum sensu et motu hominem ac reliqua animalia a plantis differre; sed praeterea etiam peculiari facultate, quae in corde residet, ac vitalis nomine fere indigitatur: [note: Vires cordis. ] notissimum est. Verum non ita notum et manifestum est, quaenam sint cordis vires, et ad quamnam animae partem facultates cordis pertineant.


page 98, image: s0098

[note: Vis iraselbilis. ] Ut autem ab iis, quae in consesso sunt, incipiamus, atque hinc ad dubia descendamus: in eo plerique consentiunt, vim [gap: Greek word(s)] , seu irascibilem in corde residere; id quod probavit Galenus eo, quod in corde affectus animi evidentissimi apparent, et pulsus per eos evidentissime immutantur, 8. de placit. Hippocr. et Plat. cap. 1. [note: Vis caloris vitalis generatrix, et pulsifica. ] Ex eo de fonte adhuc alias duas fluere facultates; nimirum spiritus vitalis, calorisque influentis et sanguinis calidissimi ac spirituosi generationem, et vim pulsatilem, etiam extra controversiam est: atque ita merito cordi tres facultates, [gap: Greek word(s)] , spiritus et caloris vitalis generatrix, atque pulsifica attri buuntur.

[note: Vitalis Facultas qualis. ] Verum, cujus generis haec vitalis facultas sit, an ad naturalem, an vero ad animalem pertinear, seu an mista sit ex utraque, an distincta ab utraque, de eo et inter Philosophos, et inter Medicos pluribus disceptatur. Sunt, qui ad Nutrientem facultatem [note: An sit natutalis. ] reducere vitalem conantur. Cum enim haec facultas neque ad intelligentem, neque ad sentientem referri posse videatur: cum per modum coctionis et necessario agat, quod illis non competit; et cum cognitione objecti non operetur: praeter has autem alia, quam vegetans, anima non detur: ad illam hanc facultatem reducendam; idque optimo jure, censent. Nam cum hominis, ut et reliquorum animalium, nutritio ad nobiliores, quam, quae in plantis sunt, operationes quasi viam sternat, et ad majorem perfectionem tendat: Nutritionem quoque perfectioris et nobilioris gradus esse debuisse, et actiones ad nutritionem pertinentes magis diversas, atque accuratiorem organorum efformationem, ipsiusque vegetantis animae cum propriis ejus operationibus eminentiam, quae ex faculate vitali dependeat, necessariam fuisse censent.

Verum etsi negari non possit, facultatem vitalem cum naturali magnam habere cognationem; cum spiritus vitalis et sanguinis arteriosi generatio mere naturalis facultatis opus sit, et per naturalem coctionem perficiatur: tamen si vim pulsificam, et quae affectus ciet, spectemus, simpliciter naturalis, atque omnino ejusdem cum vegetante specici haberi non potest. Nam motus localis nobiliorem vitae gradum constituit: naturalisque facultas ac nutritio sine tam insigni motu, qualis in pulsibus animadvertitur, suas operationes exercet. Est enim innumera cordis motus pulsusque tam in sanis, quam in aegris differentia; praecipue in affectibus, et morbosis quibusdam dispositionibus, in quibus tanto impetu cor interdum movetur, ut costas suo loco dimovisse atque effregisse compertum sit. Praeterea vegetabilis potentia semper agit usque ad ultimum conatum, quantum potest. Verum vitalis facultas non semper agit, quantum potest, nec vires suas omnes, sed, pro usus et operis ratione, nunc magis, nunc minus exserit. Insuper facultas vegetans seu nutriens


page 99, image: s0099

non praesupponit et necessario conjunctam requirit sentientem et intelligentem: verum facultas [gap: Greek word(s)] necessario eas requirit, neque affectus cientur, nisi praecedente cognitione objecti, atque hinc dependente appetitu.

[note: An fit animalis. ] Alii contra ad facultatem animalem referunt, et sentientis animae facultatem esse hanc vitalem statuunt. Verum cum pulsus non in hominis arbitrio sit positus, ut motus, qui a facultate animali pendet, in arbitrio agentis positus est, neque etiam in somno quiescat; praeterea nullo instrumento, quae actionibus animalibus dicata sunt, qualia sunt nervi, et spiritus animalis, proxime actiones vitales perficiantur: pro animali haberi non potest.

[note: An fit facultas ex naturali et aenimali mista. ] Alii itaque, ut Euflachius Rudius, hos motus a duplici facultate motiva, animali scilicet et naturali simul mistis, procreari, et proinde tum animales, tum naturales nominari posse censent. Nam cum cor in animali caloris, et totius vitae principium sit: putant, ea de caussa id non solum in medio corporis sedem obtinere, sed et in cunctis facultatibus et functionibus suis debere tum naturalem, tum animalem virtutem aequaliter participare. Atque hinc porro staruunt, cordis pulsum provenire ab animali facultate: at irascibilem facultatem ad speciem animae cognoscentis reduci debere; cum nunquam sine ea reperiatur: de quibus omnibus prolixe disserit Eustach Rud. lub. 1. practic. cap. 33. Quod vero iidem motus etiam aliqua ex parte naturales sint, inde probare conatur; quod, qui nos offendunt, naturaliter odio prosequimur, primique motus, secundum vulgatum dictum, non sunt in nostra potestate: deinde, quod cordis arteriarumque pulsus nullo pacto fiant ex voluntatis arbitrio, ut alii motus animales, sed ex caloris innati moderandi et juvandi necessitate.

Verum etsi negari non possit, vires cordis utrique facultati esse affines; et quidem spiritus vitalis et sanguinis arteriosi generationem magnam cum naturali facultate cognationem habere; imo mere naturalem videri: contra pulsum et affectus animalibus actionibus cognatos videri: tamen pro potentia ex vegetabili et animali mista haberi vitalis facultas non potest. Neque enim facultatum mistio vel necessaria, vel possibilis est, et omnino [gap: Greek word(s)] videtur, potentias misceri, [note: Facultates non miscentur. ] atque ex duabus unam fieri. Licet vero dentur quaedam actiones, quae a facultate naturali fiant, concurrente etiam et adjuvante eam motu musculorum: tamen utraque facultas suas partes distincte agit, et per peculiaria organa quaevis facultas suas actiones exercet; etsi utriusque facultatis operatio in unam communem actionem conspiret. Verum in corde non alia sunt organa, quae solum naturali, alia quae animali facultati inserviant, sed una facultas uno organo utitur.



page 100, image: s0100

[note: Vitalis facultas ab animali et naturali diversa est. ] Itaque cum actiones, quae ā corde obeuntur, non solum ab actionibus, quae a facultate naturali et animali eduntur, differant, sed et per peculiaria omnino et propria organa exerceantur; neque, ut reliquae actiones, quae a facultate sentiente proficiscuntur, beneficio spirituum animalium, sed propriorum et peculiarium spirituum, quae inde vitales dicuntur, obeantur: existimamus, facultatem vitalem neque pro naturali, neque pro animali, neque pro facultate ex animali et vegetabili mista, sed pro peculiari facultate, inter vegetabilem atque animalem media, habendam.

[note: Qua ratione Animalis dici possit. ] Si quis tamen animalem hanc facultatem ideo appellare velit, quod in vegetabilibus nunquam reperiatur, neque unquam sit citra animalis potentiae consortium: cum eo non pugnandum censemus. Ita enim hac de re Ludov. Mercatus, de facultate vitali: Credendum est, inquit, ab eadem forma, quae ipsum animal constituit inesse animali, proficisci potentiam aliquam, cujus ministerium sit, calorem hunc, tantopere animantibus necessarium et expetitum, tueri, augeri, et miro quodam artificio, quo minus pereat, praecavere, quod exsequitur perenni motu. Recte tamen hoc interpretandum est. Neque enim, si nusquam reperitur, nisi in animalibus, et fortasse inde animalis appellari potest, eadem est cum sentiente facultate. Nam per sensum nulla animalis species constituitur: sed sicut in homine est anima rationalis, per quam homo non solum a platis, sed et omnibus animalibus discernitur: ita quaelibet animalium species a peculiari animi constituitur, a qua variae facultates fluunt: inter quas primo est facultas quaedam specifica, qua quae libet animalis species, ab omnibus aliis animalibus discernitur, bos ā leone, asino et aliis, sicut homo per rationem ab ominibus differt: deinde sensus et motus: tertio facultas haec vitalis: et demum vis vegetans. Neque sine caussa hoc modo facultas vitalis diversa a sentiente, et vegetante, et media inter eas statuitur: Nam, ut diximus, et sede, et instrumentis, quibus actiones suas obit, ab omnibus aliis facultatibus distinguitur, vifacultatis, et caloris vitalis, a corde, tanquam fonte vitae, profluentis beneficio, omnes reliquas potentias in actum dirigi, et contra, ejusdem vitio omnium potentiarum actus corruere, ipsā experientia notissimum est. Communisque haec facultas omnium actionum, quae in viventibus apparent, caussa est, ejusque opera simpliciter ad vitam necessaria sunt; cum reliquarum facultatum et partium operationes non simpliciter, sed potius secundario, aut ad melius perfectiusque vivendum sint necessariae.

[note: Vitalis spiritus generatio. ] Sed ut de Facultate vitali et viribus cordis in specie aliquid dicamus, primo ā corde vitalis spiritus et caloris influentis generatio, pro caloris nativi continua quasi exsuscitatione, omniumque actionum, atque adeo ipsius


page 101, image: s0101

vitae conservatione nec essaria, perficitur. Verum prior haec facultas sine secunda suum officium exsequi non potest, et ad vitalis spiritus generationem ac conservationem pulsus est necessarius. Nam cum cor membru sit calidum, spiritumque calidum gignat: citra ventilationem actionem suam exercere nequit. Itaque cordi data ea vis est ac compositio, ut perpetuo moveretur, pulsaretque, et proprio ac peculiari motu aerem a pulmonibus per respiratione transmissum susciperet et attraheret. Non tamen hoc officium toti cordi, sed sinistro tantum ejus ventriculo competit. Nam cum dexter ventriculus calorem ita fervidum non habeat: etiam ventilatione, et per cosequens. motu hoc non indiguit.

Et quia cor universo corpori calorem et spiritum per arterias distribuit: eadem de caussa pulsus in omnibus corporis partibus necessarius est. Atque ita unus est cordis et arteriarum usus et finis, nimirum caloris nativi conservatio, et spirituum vitalium generatio, ac per universum corpus distributio: unde et arteriae in omnes corporis partes distributae sunt, et ut cor dilatantur ac comprimuntur, attrahuntque per cutis spiracula externum aerem, et fuliginosa excrementa expellunt, spiritum quoque vitalem, calorem et sanguinem arteriosum ad omnes corporis partes deferunt.

[note: Pulsus] Haec autem cordis arteriarumque functio Pulsus nominatur, motus nimirum cordis et arteriarum, systole et diastole constans, ut spiritus vitalis generetur, distribuatur, calorque nativus in naturali [gap: Greek word(s)] servetur. Per diastolen enim seu dilatationem cor impletur, aeremque cum sanguine e dextro ventriculo, per venam arteriosam transmisso, ut Recentioribus non sine caussa videtur, ex pulmonibus per artoriam venalem in sinistrum cordis ventriculum, ad spiritus et caloris vitalis generationem et refocillationem, attrahit: Per systolen vero per arteriam magnam spiritum vitalem et sanguinem arteriosum in totum corpus distribuit et transmittit, ac fuliginosa excrementa ad pulmones per arteriam venalem expellit. Eodem modo arteriae diastole per orificia sua, quae in cutem desinunt, ex ambiente aere aliquid attrahunt, ad calorem ventilandum, unde homo refocillatur; id quod praecipue in magnis aestibus animadverti potest, in quibus, auras frigidiores captantes, recreamur, et magnum inde commodum, recreatis spiritibus, percipimus: qua vero ad cor finiuntur, trahunt ex ipso sanguinem calidissimum et tenuissimum spiritu vitali plenum; quatenus autem [gap: Greek word(s)] habent cum venis, trahunt ex iis id, quod in sanguine est maxime spiritosum, ac subtile, pro pabulo caloris: per systolen vero iis undique contractis, praesertim qua finiuntur ad cutem exteriorem, fuliginosa excrementa expelluntur; quae actio [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , quod per occulta cutis spiracula fiat, Latinis transspiratio,


page 102, image: s0102

appellatur, et respirationi respondet. Ut enim se habet [gap: Greek word(s)] ad arterias: ita se habet [gap: Greek word(s)] seu respiratio respectu cordis.

[note: Respiratio. ] Ita que cum de facultate vitali et cordis motu agitur, etiam Respirationis facienda mentio. Utraque enim actio, Pulsus et Respiratio, unum finem habent, et solius cordis gratiā instituuntur. Siquidem pulmo quasi cordis flabellum et ventilabrum est, et praecipuum respirationis organum cordi aerem et sanguinem, tanquam pabulum et spiritui vitali generando idoneam et necessariam materiam, subministrat. Sanguis enim, quem e dextro vertriculo per venam arteriosam accipit, cum aere, qui inspirando attrahitur, inspirationis et exspirationis continua vicissitudine commifcetur et in pulmone elaboratur atque a corde [note: Pulmo peculiarem vim movendi habet. ] per diastolen attrahitur. Nam licet per se solus pulmo hunc motum non absolvat, sed etim thoracis motus necessarius sit: tamen quia totus motus hic in eum finem dirigitur, ut aer attrahatur, atque a pulmone fiat haec ejus attractio: merito pulmo praecipuum respirationis organum statuitur: cui etiam peculiaris vis, eodem modo ut cordi, a facultate animali diversa, indita est.

[note: Respiratio non est motus voluntarius. ] Neque enim istud, quod aliqui putant, credendum, respirationem esse actionem vere voluntariam, saltemque ad motum thoracis moveri pulmones; sed propria vi eos moveri, statuendum est. Licet enim thorax non moveatur aut quiescat, quin pulmo quoque moveatur aut quiescat: tamen neutrum alteri principium motus est, sed ideo saltem simul fiunt, quia in unum finem conspirant et destinati sunt. Quam primum enim pulmo attrahendi aeris necessitatem percipit, mox vis ejus naturalis attractrix excitatur, et aerem attrahere conatur. Ut vero id commode praestare possit, et locum inveniat, in quo dilatetur, facultas animalis simul, cum pulmo movetur, thoracem movet et attollit; postea, depresso pulmone, iterum thoracem comprimit. Neque solum simul fiunt, sed et proportionem quandam inter se fervant. Distenditur enim pulmo, ut aere repleatur: verum tantum aeris attrahitur, et tantum dilatatur pulmo, quantum thorax distenditur, et quantum thorax dilatatus spatii relinquit. Et contra thorax plus vel minus dilatatur, prout plus vel minus aeris attrahendum est. Sed non fit ejus dilatatio, quia thorax axtenditur; verum sua virtute pulmo dilatatur, et impletur tantum, quantum par est, ut vacuum evitetur. Unde videmus in vivorum animalium anatomia, non solum, pectore vulnerato, omnino motum pulmonum durare: sed per vulnus etiam extra thoracem lobos pulmonum extendi; et quidem suo motu ita moveri.

[note: Pulmo non dilatatur, quia impletur. Sed impletur, quia dilatatur. ] Neque enim hoc admitti facile potest, quod statuit Ludovic. Mercat. tom. 1. lib. 1. part. 4. class. 4. quaest. 120. dilatari pulmonem, quia impleatur, et ex repletione prodire distensionem. Nam si dilataretur ob


page 103, image: s0103

repletionem, sicut vesica, quae inflatur: aliunde aerem in pulmonem immitti, et quasi inflari necessum esset: sed repletur, quia dilatatur suapte natura, ad modum follis scilicet. Id quod non solum in vivorum sectione apparet, ubi aperto et vulnerato thorace, neque ratione vacui, et ad motum thoracis solum, pulmo movetur; neque ipse thorax sua dilatatione aerem, qui consequenter pulmones impleat et dilatet, attrahere potest; utpote qui vulneratus et apertus sit, et ratione vacui aerem attrahere non possit: verum et ex eo colligi potest, quod in quibusdam cerebri affectibus, in quibus motus thoracis aboletur, respiratio nihilominus superest, eaque saepius tam levis, ut vix per plunam ori admotam possit deprehendi.

[note: Respiratio duobus motibus constat. ] Ut autem pulsus duobus motibus constat, systole et diastole: ita etiam respiratio gemino motu perficitur, et quasi duas partes habet; Inspirationem scilicet, et exspirationem. Inspiratione aer, dilatato pulmone et thorace, per os et nares attrahitur: Exspiratione vero, compresso thorace et pulmone, aer calidior et fuliginosa excrementa itidem per os et nares excluduntur, simulque hac motus vicissitudine aer attractus et sanguis in pulmone miscentur.

[note: Quae ad pulsum et respirationem necessaria. ] Porro cum tam ad pulsum, quam Respirationem tria requirantur; primo ad pulsum vis motrix in corde, et arteriis; ad respirationem, vis movens pulmones et concurrens facultas animalis; denide instrumenta, pulsus, cor et arteriae, respirationis, pulmo, thorax, aspera arteria; tertio usus et necessitas, quae facultatem ad agendum incitant: haec vero varie affici, et variis modis sese habere possint: hinc multae oriuntur pulsuum et respirationis differentiae, de quibus suo loco dicetur.

De facultate vero [gap: Greek word(s)] , quam in corde residere vel ex eo patet, quod cor ea maxime impellitur atque agitatur, et a qua ita, gaudium, tristitia, metus et similes affectus oriuntur, multa addere supersedemus, cum Ethici potius, quam Medici sit istos gubernare.

CAPUT XII. De Sensibus Externis.

QVae restant animae facultates, eas paulo aliter Medici, alites Philosophi dividere solent. Philosophi enim cum e distinctis vitae modis, qui in plantis, animalibus brutis, et homine apparent, animae species ac facultates venentur: sentientem a rationali distinguunt; cum haec sine illa reperiatur. Medici vero, cum saltem in homine actionum, quas integras conservare, et laesas restituere satagunt, numerum et differentiam investigent, atque animadvertant, animam rationalem in agendo organis corporeis non uti, nullumque proprium organu habere, sed ibi esse, ubi imaginatio est, et proinde ejus actiones non laedi, nisi ratione objecti, et ob phantasiae errata: rationalem


page 104, image: s0104

etiam facultatem sub animali comprehendunt; atque animalem in sentientem, moventem et principes facultaes distinguunt: et sub sentiente solum sensus externos; sub sentiente solum sensus externos; sub principibus, sensus internos, et vim rationalem complectuntur. Verum cum in numero admodum non varient, et res ad easdem differentias redeat: illas hoc ordine recensibimus: primo de sensibus externis; hinc de internis, et facultate rationali; tandem de appetitu, et facultate motrice dicemus.

[note: Sensus externi. ] Et ut de sensibus externis primo loco dicamus. Externi sensus sunt, qui, sine pracurrente alia facultate, [note: Necessaria ad sensum. ] externa objecta sensibilia percipiunt et judicant. Ut autem fiat sensio, quatuor haec necessario concurrere [note: Anima. ] debent. Primo, Anima sentiens: secundo, Organum: tertio, Objectu: quarto, Medium inter organum et objectum sensile interveniens. Primo enim etsi sensio toti composito ex anima et corpore, puta animali, tribuatur, animalque, ut quod, sentire dicatur: sensio tamen animam sentientem habet pro effectore primario, corpusque ratione animae sentit, animaque dicitur sentiens, ut quo. Ipsa enim est [gap: Greek word(s)] , per quam corpus animatum sensibile extra se positum percipit, [gap: Greek word(s)] actu tale reddit. Quapropter corpus mortuum neque anima sentiente praeditum, amplius non sentit.

[note: Organum. ] Efficiens vero secundarium sensionis instrumenta sunt, quae etiam necessario ad sensionem quiruntur. Quamvis enim anima secundum sua essentiam in toto corpore praesens sit: tamen nusquam sensus alicujus auctor est, nisi ubi habet organum. Et licet eadem animae essentia, quae est in oculo et aure, sit etiam in pede: tamen quia in pede neque videndi, neque audiendi est instrumentum: in pede nec videt, nec audit. Instrumenta vero sensuum, ut verbis Scal. exerc. 297. s. 3. utamur, duo sunt, spiritus propiore natura, atque affini magis ipsi potestati: et membra, propiora, et similiora ipsi sensibili. Sunt enim spiritus adeo tenues, ut pene pro immaterialibus habeantur. Ii recipiunt impressas species. Instrumenta vero sunt spirituum vehicula. Etsi vere organa sensuum ex multis constant partibus: tamen una prae reliquis in singulis sensionis praecipuum instrumentum est, estque in singulis sensuum organis pars quaedam similaris, in qua exprimitur cujusque objecti forma. Atque ea propterea similitudinem quandam habet cum proprio suo objecto, ut secundum ejus naturam alterari ejusque formam suscipere possit. Id quod etiam Aristoteles, 2. de part. an. c. 1. his verbis docuit: [gap: Greek word(s)] , id est, sensus omnibus contingit per simlares, scilicet propterea, quod quivis sensus unius generis certi est, singulaeque sensoriae partes singulorum sensibilium generum capaces habentur.



page 105, image: s0105

[note: Objectum. ] Objectum autem illud est, quod sensu percipitur; [gap: Greek word(s)] Graecis; Qualitates sensibiles scilicet. Quamvis enim objecta sensuum dicantur esse singularia et substantiae corporeae: substantiae tamen non sentiuntur, quatenus sunt substantiae, sed quatenus sunt qualitatibus sensibilibus praeditae, et rationem formalem objecti sensibilis in se continent. Cum autem omnis actio per contactum fiat, objectumque sensile saepe longo intervallo ab organo sensus distet: quaeritur; quo medio objectum sensum afficiat. In hoc omnes saniores Philosophi conveniunt; Qualitatem aliquam ab objecto emitti [note: Species sensibiles. ] ad sensum. Sunt autem qualitates duplices, aliae reales seu materiales, aliae spiritales seu intentionales: spiritalesque nihil aliud sunt, quam simulacra et imagines objectorum sensilium, ab his emanantes, puriores, tenues, et a materiae concretione liberae, quas dari ipsa experientia docet. Nam tempore aestivo, sub arbore cubantium vestes virid colore a foliis arborum pingi videmus; et juxta vitrum, vino rubro plenum, linteum positum rubro etiam colore tingitur, aliaque exempla affert Scalig. exerc. 80. s. 8. et ex. 298. s. 3. Et in genere artificialia specula hoc docent, quae imagines visibiles etiam dissitarum rerum recipiunt. Idem etiam in aliis sensibus commune, ut non ipsas res, sed solum rerum simulacra atque imagines, seu species sensibiles recipiant: neque sensibilia suas formas, sed solum formae imaginem sensui communicant. Dividit autem Aristoteles, lib. 2. de anim. c. 6. sensibilia vere et per se ita dicta in [gap: Greek word(s)] seu propria et communia: et propria vocat quae non nisi uno sensu percipiuntur; a visu scilicet lucida et colorata; ab auditu, sonus; a gustu sapores; ab olfactu odores; a tactu qualitates tactiles: communia ea appellat, quae pluribus sensibus percipiuntur, qualia sunt figura, magnitudo, numerus, motus, quies.

[note: Medium. ] Medium etiam ad omnem sensum necessarium esse, persuasus praecipue iis, quae circa visionem fiunt, putat Aristoteles, dum 2. de anim. cap. 11. tex. 114. scribit: [gap: Greek word(s)] . Verum etiamsi hoc de visu verissimum sit, et de auditu eria atque olfactu probabiliter explicari possit: tamen de gustu et tactu res difficultatis plena est, ex qua Avenrois, in commentatu se extricare conatus est, veru vix satis potuit; cum nec esse habeat fateri, Tactilia sensorio suo imposita sentiri. Atque haec omnia, quae hactenus enarrata sunt, si sensio fieri debet, concurrant necesse est; et quidem recte disposita: quorum unum si absit, vel non recte dispositum sit, sensio vel cessat, vel vitiatur.

[note: An sensio sit tantum passio; an vero etiam actio. ] In quo autem sentiendi ratio consistat, autores in diversas abierunt sententias, nec levis est controversia: An sensio sit mera passio, nihilque aliud, quam speciei rei sensibilis receptio;


page 106, image: s0106

An vero, praeter speciei receptionem, etiam alia fiat ab anima actio. Aliorum sententias omnes, quae ab aliis prolixe exponuntur et refutantur, referre supersedemus, eamque solum afferimus, quae verior nobis videtur, et talis est. Species sensibilis, seu objectum speciem sensibilem emittens, non est agens vel activum sensionis principium; sentire enim est opus animae, et quidem immanens, nec rei externae, et quidem accidenti, tribuenda est: sed at objectum proximum rem sensibi lem sensui repraesentat et offert. Nec sensatio est tantum receptio: quod, praeter alia, etiam ex eo liquet, quod saepissime, dum species sensibilis in organo recipitur, nulla tamen fit sensio; ea de caussa, quia anima, aliis rebus intenta, species sensibiles non cognoscit: sed sensio etiam est quaedam actio. Sentienti enim animae actio, que nobilior et praestantior est, quam passio, deneganda non est, cum animae vegetanti et accidentibus ea competat.

[note: An detur sensus agens et patiens. ] Non tamen duo sensus constituen. di sunt, unus agens, alter patiens, realiter distincti: sed eadem anima et agere et pati dicitur, diverso respectu. Anima enim quatenus judicat et agnoscit, eatenus agere dicitur: quatenus vero species in organo recipitur, eatenus anima quoque ipsa, quae in organo est, illudque informat, pati dicitur. Quapropter recipere speciem sensibilem est organi; receptam judicare, animae: quia tamen vim recipiendi species anima organo tribuit, ipsaque este ratio recipiendi: etiam passio ipsi adscribitur. Itaque ut sensus fiat, et speciei sensibilisin organo receptio requiritur, et in cerebro dignotio, seu, ut Galenus, lib. 7. de plac. c. 8. scribit, [gap: Greek word(s)] . Nimirum propria cujusque sensus objecta agunt in sensorium proprium, et quide secundum natura suam, eique sui speciem imprimunt. Quae in sensorio alteratio [gap: Greek word(s)] in cerebro consistenti communicatur, quae ea agnoscit et dijudicat.

Sed ut ad sensus externos in specie [note: Sensus externi quinque. ] accedamus, quinque, omnium fere Philosophorum consensu, sensus externi statuuntur. Experientia enim constat, nec plura esse sensuum organa; nec in homine, qui perfectissimu animal est, nec in aliis plures reperiri: totidemque et animalium utilitati sufficiunt, et intellectum ad substantiarum cognitionem introducere possunt. Plura de sensuum sufficientia a fine, efficiente, subjecta materia, objecto desumta petantur ex Scaligero, exere. 297. s. 2. 3. 4. A visu vero faciamus initium.

[note: Visus. ] Est autem Visus sensus exterior, oculi beneficio rerum visibilium species recipiens et cognoscens. Organum videndi adequatum est Oculus: [note: Organum videndi. Modus visionis. ] qui species visibiles recipit. Etsi enim olim de modo visionis aliter qui dam senserint: tamen ab Aristotele, ejusque Interpretibus ita sunt castigati, ut non tam sint reprehendendi illi, ut J. C. Scalig. exere. 298. s. 16. ait. quam corrigendi ii, ui post divini. viri


page 107, image: s0107

viri judicium nugas illas sequuntur. Qua decaussa etiam illam disputationem hic plane omittimus. Hoc vero Medici maxime interest, scire, quem quaelibet in oculo pars usum habeat, et quomodo fiat imaginum in oculo receptio. Nisi enim hoc cognitum perspectumque habeat: exacte omnium symptomatum, quae circa visum accidunt, caussas investigare non potest. Ideoque etsi et alios pleraeque partes usus generales habeant: tamen de iis solum agemus, qui proxime visum respiciunt.

[note: Cornea tunica. ] Primo autem occurrit oculi tunica cornea. Haec facta est per spicua, ut speciebus visibilibus transitus pateat. Eadem est [gap: Greek word(s)] et omnis coloris expers, ut imagines purae, et nullo colore alieno in fectae, in oculum permeare, et rem visibilem recte repraesentare possint. Eadem adepta est figuram rotundam, ut etiam, quae majora se sunt, videre oculus possit. Si enim, ut est in perspect. comm. lib. 1. prop. 29. oculus non esset rotundus, quantitati rei capiendae non congrueret. Eadem quoque cornea a ere est densior, ut imagines per aerem progressae ex medio tenuiore in crassius pertingentes refringerentur. Hoc enim in genere observandum, Cum visio refracte fiat; refraction autem fiat ob diaphani varietatem: oculi partes praecipuas, et quae proxime visui inserviunt, officium suum praestare, quatenus perspicuae sunt, et ut diaphanae secundum tenuitatem et craphanae secundum tenuitatem et crassitiem differunt. Etsi vero nihil oculum intrare possit, nisi per foramen tunicae uveae; uveae vero foramen longe minus sit, quam latitudo corneae: tamen non frustra corneae latitudo foramen uveae excedit: sed majorem hanc latitudinem propter visionem indistinctam accepit, ut scilicet plura uno intuitu videre possemus. etsi non omnia distincte videamus.

[note: Humor a queus. ] Inter corneam tunicam et crystallinum humorem medium locum obtinet homor aqueus, et ipse diaphanus, ac omnis coloris expers; corneā vero rarior. Diaphanus est et coloris expers ea de caussa, qua cornea. Rarior factus est corneā, ut nova hīc fieret radiorum refractio.

[note: Uvea tunica. ] Post aqueum humorem consideranda est uvea tunica. In hac primo perpendenda est ejus nigredo, qualis in nulla alia parte totius corporis conspicitur; quae ea de caussa facta videtur, tu visibilia in oculo fierent illustriora. Luces enim debiles, ut est apud Alhazen. lib. 1. prop. 33. in locis obscuris magis apparent; in luminosis latent. Galenus, lib. 10. de usu part. c. 3. alium inter reliquos usum ei adscribit, ut scilicet visui affecto medicamentosum esset spectaculum. Cum enim offendatur visus, si continuo rem lucidam adspiciat, si omniremedio fuerit destitutus: ne hoc accideret, et neque crystallini splendor in oculo, neque vitrei dissiparetur; tunica choroide naturam providisse, dum multis partibus illam tum nigram tum fusca effecit. Addi et hoc posset; cum ad imagines in oculum


page 108, image: s0108

immittendas unice destinatum sit foramen uveae, et per nullam aliam partem luci aditus patere debeat: commodius hoc fieri non potuisset, quam nigra hac tunica interjecta: cum ipsa experienria testetur, nihil rectius lumini aditum intercipere, quam quae nigra sunt. Ut vero tunica haec, qua respicit crystallinum, nigra est: ita, qua respicit corneam, diversicolor est, et quidem in aliis alius coloris: qui an usus alicujus, quod probabilius, gratia; an vero ob ornatum et decorem saltem datisint, non ita facile definiri potest.

[note: Pupilla. ] In uvea est foramen pupillae, quod quasi janua et fenestra est specierum visibilium. Hoc foramen et cum cornea, et cum homore crystallino collatum longe angustius est, ob certiorem et distinctiorem visionem factum. In aliis tamen est amplius, in aliis angustius. Et qui illud habent angustius, acutius vident: qui amolius [note: Quibus pupilla angustior, acutius: qui bque amplior, de bilius bident] debilius. Cum enim, ut est in perspectiv comm. lib. 1. prop. 38. rei visibilis comprehensio fiat per pyramide radiosam; Certificatio vero comprehensionis fiat per ejus exem super visibile transportatum; et sola illa perpendicularis, quae axis dicitur, quaeque non refringitur, rem efficaciter repraesentet; alii vero radii quanto sunt ei propinquiores, tanto sint potentiores et fortiores in repraesentando: facile hinc colligi potest, quod ubi latius est uveae foramen, plures radii obliqui et refracti cum perpendiculati ingrediuntur; ubi vero angustius, tantum perpendicularis, aut ii una solum, qui axi sunt propinquiores, et minimam habent refractionem, ingrediuntur. Ideoque nisi hoc foramen angustum esset, pleraque solum et indistincte, et confuse; nihil fere autem distincte videremus, nec visibilium differentias exacte apprehendere possemus.

[note: Pupilla dilatari et contrahi potest. ] In hoc pupillae foramine hoc inprimis observandum est, quod dilatari et contrahi potest. Caussam dilatationis vulgo attribuunt spiritui; alteroque oculo clauso alterius pupillam dilatari existimant, quod totus spiritus ad oculum apertum confluat: Verum alia caussa quaerenda est; cum utroque oculo aperto nihilominus pupillam et contrahi et dilatari videamus. Si quis enim in oculos alicujus. apertos, Solisque lumini objectos, intueatur: videbit, pupillam adeo coarctari, et ita angustam reddi, ut vix acus cuspidem admittere videatur: si vero idem oculus in loco obscuro postea inspiciatur, adeo dilatata pupilla animadvertitur, ut fere lentem capere possit: sicut haec annotavit Jo. Bapt. Porta, lib. 3. de refract. cap. 6. Cum quo consentit Hieron. Fabricius ab Aquapendente, qui, in libro de vision. part. 3. cap. 6. testatur, cum oculos aegri forte in loco non admodum claro videret, saepenumero id sibi imposuisse; cum patientem pupillae dilatatione laborare opinaretur. Imo quemlibet experientia et usus docere potest, foramen hoc in magna luce angustius reddi, in minore dilatari.



page 109, image: s0109

[note: Cur pupilla dilatetur et contrabatur. ] Atque hanc vim sese coarctandi et dilatandi uveae non frustra Creator indidit. Nam cum lux nec nimia, nec debilis et obscura, visui sit apta; sed nimia visum laedat, in obscuro vero minus recte videatur: inipso oculi aditu quasi haec janua posita est, ex cuius contractione immoderatum lumen excludi; dilatatione vero necessarium admitti, et imaginibus per latiorem fenestra aditus liberior concedi potest: seu cujus beneficio nimiae lucis parum, debilioris vero multum in oculum admitritur: ita ut nec vehementior lux laedere; cum copia minor ejus recipiatur: neque debilior non movere possit; cum major ejus copia intus recepta sit. Quod nisi factum fuisset, angustioribus terminis conclusa visio fuisset: at hoc modo omne lucis genus in oculum admitti potest: lucis scilicet nimiae parum, contractione pupillae; debilis vero plus, ejusdem dilatatione. Quomodo autem et per quod contrahatur uvea docet, Jac. Schegkius, in libello de spir. animal. Musculi medii in radice oculi, circundantis nervum opticum contractione censet ampliari uveae foramen: relaxatione autem idipsum fieri contractius et angustius; siquidem tunicae terminari in extremo seu radice oculi videantur.

[note: Humor crystallinus. ] Humorem postea crystallinum quod attinet, nec de ejus officio satis constat. Plerique crystallinum visionis precipuum organum esse statuunt; idque hoc modo probat Hier. Fabricius ab Aquapendente. Cum sensus non solum sit alteratio, sed et receptio seu alterationis dignotio: patet, ad partem, quae praecipuum visionis organum esse debet, nervum pertingere oportere. Etsi vero et ad vitreum, et ad aqueum et crystallinum nervus pertingat: tamen hoc officium soli crystallino tribuit hac de caussa: quod in oculo a re visibili nihil afficiatur, praeter nervum opticum; id quod ex suffusionibus intelligere est, quas qui patiuntur, a luce etiam valida non afficiuntur, quod ad nervum, propter suffusionis obstructionem, lux no perveniat. Nervum autem no pati, nisi quatenus diaphanus est: cum nihil a luce et speciebus visibilibus patiatur, nisi quod diaphanum est. Non vero nisi in crystallino est diaphanus nervus, ubi retina tunica corpulenta et opaca in ataneam diaphandam migrat. Itaque nullibi nervum pati et affici a speciebus visibilibus, quam in crystallino et sic in crystallino tantum tum receptionem, tum dignotionem fieri. Vitreo vero visionem adscribi non posse existimat; quia nervus, qui ipsam obvolvit (retina tunica puta, in quam nervus hoc lociabit) opacus est, non diaphanus.

Alii vero visionem in crystallino fieri non admittunt: sed cum vitreus et ipse perspicuus factus sit, sine omni colore, crystallinoque rarior, et sedem post crystallinum habeat, eamque quantitatem obtineat, quae ad hanc refractionem respectu magnitudinis et densitatis crystallini nec essaria est: in eo radios, ubi crystallinum transierunt, refractos in unum punctum


page 110, image: s0110

colligi, et retiformi tunicae, seu nervo visorio offerri, et ab eo recipi, existimant.

[note: Refractio ad visum maxime necessaria. ] Quicquid autem hīc statuatur, hoc certum est, refractionem ad visum esse maxime necessariam, atque hinc crystallinum duobus humoribus circumdatum, vitreo et aqueo; non nutritionis gratia, ut vulgo creditur; cum longe alia facilior nutritionis via inveniri potuiiTet: Ced utpec varia media crebro refracta species visibilis tande stabilita, certa quāda commensuratione, visui offerretur. Ut enim visio per refractione fit: ita refractiones fiunt ob diaphani varietatem. Itaque omnes oculi partes, quatenus ad visum proxime conferunt, id faciunt, quatenus sunt perspicuae, et diversam perspicuitatem obtinent. Etsi vero tam varia atque admirabilis, in oculis fiat refractio, ut eam exacte investigare vix possibile sit; et in tantilla parte corporis tantum artificium Rerum Creator exhibuerit, ut sit, in quo se humana exerceat sapientia et curiositas: tamen utilitatem et modum hujus refractionis aliquo modo perspicilla monstrant, quae visibilia et clariora et majora faciunt, ea de caussa, quod species visibiles primo ab aāre, ut diaphano tenuiore, transeunt perspicilla, ut diaphanum crassius, et inde rursus per aerem, atque hinc iterum per corneam densiorem, et per corneam rursum in aqueum tenuiorem, atque hinc iterum in crystallinum densiorem.

[note: Consormationis crystallini ratio. ] Ob haec igitur crystallinus primo perspicuus est, et omni colore, instar crystalli, unde et nomen accipit, caret. Densior est humore aqueo, ut nova in eo fiat refractio. Situs ejus ob refractiones radiorum peculiariter plane ā. Creatore commen suratus est. Respectu laterum quidem, et si linea per pupillam ad principium nervi o ptici ducatur, in medio situs est: non tamen in ipso centro oculi, sed. versus anteriora, et pupillam oculi positus est, ut uberior fieret visio. Nam si in centro oculi haereret, major pars eorum, quae nunc videntur, non videretur. Sphaericus est, sed anteriore parte, qua spectat. uveam, depressus, tum aliis de caussis, tum ob eam praecipue, ut Calenus, 10. de usu part. cap. ult. docet, ut majore sui parte cum objectis com municaret. Qua re et distinctae et indistinctae visioni inservit: distinctae sua rotunditate; ob quam in unum punctum, seu ad perpendiculum lineae radiantes commeant et uniuntur: indistinctae vero, quatenus aliquantum depressior est; ob quod lineae multae ad latera perveniunt: ut ita maxima sui parte cum objectis communicet.

[note: Vitreus humor. Vitrei usus secundum Galenum. ] Post crystallinum est humor vitreus, de cujus usu etiam alii aliter sentiunt. Galenus, lib. 10. de usu part. c. 1. ita scribit: Humori crystallino, qui albus est, clarus et splendidus, nutriri quidem ex ipso sanguine non conyeniebat, ut qui multum qualitatibus ab eo dissideret; sed alimentum quoddam familiarius postulabat. ltaque obtigit ei, comparatumque fuit a natura aiimentum accommodatum, humor vitreus,


page 111, image: s0111

qui quanto crassior est sanguine, atque albus magis: tanto a crystallino humore albedine relinquitur. Hic enim albus est planissime, et mediocriter durus: Vitreus vero humidus est, instar vitri cujusdam igne liquefacti. Albus autem tantum, quantum si intellexeris, exiguum nigrum multo albo per totum esse admistum, albedininisque perfestionem esse adulteratam.

Verum in his Galeni verbis, ut, quod res est, dicamus, non pauca a veritate aliena sunt. Ipsum hoc, quod asserit, humorem vitreum esse alimenti loco humori crystallino, falsum est; ut et rationes, quibus ad hoc probandum utitur. Nam si nutritionis gratia tantum factus est humor vitreus, longe aliam faciliorem et compendiosiorem nutriendi humoris crystallini rationem inire potuisset Creator, neque tanta mole vitrei humoris, qui quadruplo vel etiam sextuplo major est crystallino, neque ista ejus pulcherrima constitutione opus fuisset: neque simile quid in toto corpore in ulla parte alenda animadvertitur, sed omnes suum alimentum e venis sensim attrahunt. Ratio vero illa, qua diciturm humorem crystallinum, quia albus, clarus, et splendidus est, sanguine nutriri non posse, non magni ponderis est. Nam ut substantia sanguinis mutatur in substantiam parits nutriendae: ita colores quoque mutantur. Videmusque partes alias albas in corpore sanguine nutriri, nervos puta, ossa, cerebum, ipsam corneam tunicam: neque ipsarum claritati et pelluciditati hoc modo aliquid incommodi affertur. Deinde etiam non est albus proprie humor vitreus, multo minus aliquam nigredinem admixtam habet: sed, ut ex [gap: Greek word(s)] pater, est plane pellucidus, omnisque coloris expers, ut humor crystallinus.

[note: Verus vitrei humoris usus. ] Hoc igitur usu rejecto, quis verus sit vitrei humoris usus, amplius disquirendum. Qui praecipuum visionis organum humorem crystallinum esse statuunt, ea de caussa vitreum humorem factum esse docent, ne imagines, ubi crystallinu transeunt, a colore corporis opaci infectae visui iterum offerentur. Nam nisi hic humor perspicuus hac parte crystallino fuisset adjunctus: necessarium fuisset, corpus opacum post eum locare. Quod si factum fuisset, lume et imago ad illud pervenissent, et ab eo reflexa, ac ab ejus colore infecta interum crystallino oblata, visui non parvum impedimentum attulissent, et colores illos internos oculo repraesentassent, ut docet Zabarella, l. 2. de visu c. 5. Hier. Farbricius ab Aquapendente, de visione part. 3. c. 10.

Alii vero, qui in nervo visorio visionem fieri existimant, vitrei hunc usum esse statuunt, ut in eo radii, ubi crystallinum transierunt, refracti, in unum punctum coeant, ut imago visui reprae sentetur. Atque hac de caussa factum esse perspicuum, sine omni colore, crystallino rariorem, et locum post crystallinu accepisse, eamque quantitatem obtinere, quae ad hanc refractionem, respectu magnitudinis et densitatis, crystallino necessaria est. Ita enim imagines visibiles, seu


page 112, image: s0112

radios e crystallino in vitreum egressos, cujus medium est rarius crystallini medio, refringi eo modo, quo solent radii e densiori medio in rarius incidentes refringi, nimirum versus axem, et tandem in unum punctum plane coire, in quo imago visibilis visui repraesentetur.

[note: Nerbi optici. ] In nervis opticis praecipue illa conjunctio attendenda est, per quam, postquam ab exortu suo aliquo usque progressi sunt, uniuntur, et simpliciter in unum coeunt tantummodo, ac simul atque uniti sunt, iterum separantur, et dexter in dextrum, sinister in sinistrum oculum tendit, ut anatome docet; qua etiam observatum, aliquando separatos, et nullibi unitos [note: Unionis nervorum opticorum caussa. ] repertos fuisse. De hujus unionis caussa atque utilitate alii aliter sentiunt. Verior autem hujus unionis hic usus statuitur, ut scilicet vis videndi per communionem istam in uno fortius vigere, et spiritus visorius in unum oculum, ubi opus, totus fere mitti possit. Qui usus magni momenti est; cum interdum uno oculo clauso, altero saltem rem acutius intueri volumus. Et praecipue magna haec esset [note: Jo. Bapt. Portae sententia: Uno oculo tantum nos semper bidere. utilitas, si vera est Jo. Bapt. Portae sententia. ] Is enim, lib. 6. de refract. cap. 1. uno inprimis oculo tantum nos semper videre existimat, atque ea dere ita docet. Vnica videndi vis est, etsi duo sint oculi, quae utrique in parvo temporis momento, ubi cecesse est, praesto est, tam facile, ut nosmentipsi, quomodo id fiat, minime sentiamus, et famulantia instrumenta tam citam ejusmodi virtuti obedientiam praestant, ut fere prius exsequantur, quān imperatum sit: seu (ut clarius et commodius res haec verbis exprimatur) virtus videndi utrique oculo insita est, sed tamen sine spiritibus visoriis officium suum exsequi non potest, Hi igitur, prout eorum ususe in dextro vel sinistro oculo necessarius est, in momento temporis praesto sunt, et virtuti visivae famulantur. Etsi igitur duos oculos homo habeat: dextro tamen praecipue utitur, si quid a dextris, sinistro, si ea, quae a sinistris, visurus est: atque ita una vice unico inprimis oculo videt, etsi utrumque apertum habeat. Haec autem ita sese habere hoc modo probare conatur. Inter utrum que oculum intercedat aliqua tabula vel paries: tum animadvertetur, uno tantum oculo res objectas videri. Objiciatur enim liber dextro oculo, qui eo recte videbitur: sin autem et sinistro oculo quis librum objiciat, non solum non legere illum poterit, dum in dextro legit, sed neque paginas videre, nisi sinistro oculo videat solum, et videndi virtutem, seu potius spiritum visorium, a dextro oculo subtrahat, mutueturque sinistro. Deinde utitur hoc argumento: si quis baculum ante se ita collocaverit, ut rimae alicujus parietis recta objiciatur: si sinistrum oculum clauserit: baculus non videbitur ab opposita rima dimotus; quia unusquisque dextro oculo cernit, ut dextra manu praecipue utitur: at si dextrum oculum clauserit, illico baculus ad dextram partem accedere videtur. Tertio inquit: Natura duos oculos fecit, ut altero a dextra, altero a sinistra parte occurrentibus injuriis caveremus: quod praecipue in avibus apparet, quarum


page 113, image: s0113

oculi a lateribus sunt positi, et alter alteri oppositus est, et proinde in videndo non utroque simul, sed saltem alterutro, prout opus est, utuntur: quod etiam in aliis animalibus fieri credibile est. Verum haec opticis accuratius perpendenda relinquimus; praecipue cum rationes quedam, quas adducit Jo. Bapt. Porta, dubitationem aliquam pati videantur.

[note: Musculi oculorum. ] Tandem, ut alia praetereamus, et musculi oculis dati sunt, ob commodiorem visionem. Nam cum visio fiat per directum: si oculi essent immutabiles, saltem id, quod directe. oppositum est, et ita paucissima, viderent. Ut itaque omnia et totum hemisphaerium videri possit, id motus beneficio, quo sese omni visibili opponere possunt, oculis obtigit, per quem non solum omnia luce illustrata, sed et distincte videre passunt. Atque ut spatium adhuc latius extenderetur, oculi duo facti sunt, iique insigni satis intervallo distantes. Cum autem omnes motuum differentiae oculis attribui non potuerint: ii, qui ab oculis haberi non possunt, motus a capitis motu compensantur.

[note: Auditus. ] Post visum considerandus est Auditus, qui est sensus externus Auris beneficio sonum, percipiens. Objectum enim Auditus sonus est. Medium, quod sonum excipit, [gap: Greek word(s)] : Aer nimirum et aqua. Organum adaequatum aures sunt. Autesque in homine quasi porta mentis sunt, per quam menti cammunicantur quae doctrina et institutione de Deo et aliis rebus necessariis traduntur, et quae nullo alio sensu addisci possunt.

[note: Auris externa. ] Inter partes autem Auris primo accurrit Auris externa, eo praecipue fine condita, ut si quid soni aures preterlapsurum erat, id ad hanc partem prominentem allapsum in auditorium meatum repelleretur. Hinc bruta videmus naturae instinctu ad sonos vocesque excipiendas aures movere et arrigere, et homines quoque, ut exactius audiant, cavam manum iis apponere. Facta est vero anfractuosa et tortuosa, ut soni et distincte exciperentur, et intenderentur, et introrsum deferrentur. Soni enim exactissime recipiuntur in concavis, duris et excavatis corp oribus. Atque hic usus ex eo fit manifestior, quod quibus aures abscissae sunt, non exacte audiunt, sed instar fluctuantis aquae sonos percipiunt.

[note: Meatus auditorius. ] Ab aure externa aer sono alteratus primo ad meatum auditorium pervenit, qui osseus est, oblongus, rotundus, et cute investitur tenui, denui, dura et perpolita, ac ossi valde adhaerescente, ut sonus in eo densetur, colligatur, et acuatur. Oblique aute ad myringam accedit, ut sonus vehemens in eo frangatur, ne membrana ab eo laedatur.

[note: Tympa num. ] In fine hujus meatus membrana est, quam alii tympanum, alii myringam nominant, quae interstitium quasi est inter aerem externum et internum, eaque de caussa facta, ne aer externus ingressus interno misceretur, eumque moveret, et organum


page 114, image: s0114

auditus labefactaret. Cum enim aer externus sit saepe crassus, impurus: etiam aerem internum eodem modo afficeret, ipsiusque naturalem illam tenuitatem et puritatem turbaret. Factum autem est hoc interstitium, non osseum, ut soni admitterentur: neque tamen etiam carneum et molle, quod ad sonum transmittendum foret ineptum; sed membrana densissima, tenuissima, siccissimaque: ut ob densitatem aerem externum recte ab interno discluderet; ob tenuitatem sonum transmitteret; ob ficcitatem vero sonos optime exciperet. Siccissima enim rectissime instrumenta musica docent.

[note: Ossicula tria auris. ] Reliquarum partium usus obscurior est. In secunda auris cavitate tria illa ossicula reperiuntur, quae malleum, incudem et stapedem nominant. Cum enim solida et dura corpora ad soni delationem et communi cationem sint aptissima: Creator et haec tria ossioula dura, solida et polita fecit, ut per ea sonus aeri implantato communicaretur. Atque ea de caussa etiam nuda facta sunt. Nam si alio corpore molliore obducta essent, ad soni receptionem et delationem non ita apta essent. Et propterea in omni aetate perfecta sunt, quod in omni aetate auditus necessarius est. Ex iis malleus sua extremitate centro et medio applicatur membranae; eodem fere modo, sicut pediculus in umbilico veneris folio adhaeret: ut, cum aer per auditorium meatum ingressus, et instar turbinis, conglomeratus est, atque ibi unitus quasi impingit et terminatur, per mallei interventum sonus aeri implantato communi cetur.

[note: Aer implantatur. ] Praecipue autem, ut reliqua, de quorum usu coujecurae potius apud autores, quam certi et firmi aliquid legitur, omittamus, perpendendus est aer implantatus, quem vocant. Etsi enim omnes partes ad auditum sint necessariae: tamen vulgata est opinio, aerem quendam implantatum esse praecipuum audiendi organum. Quod jam olim Plato docuit, et post eum sensisse videtur Galenus, 7. de decret. Hippocr. et Plat. cap. 5. ubi audi tum aereum esse dicit. Quemadmodum enim ad species visibiles recipiendas lux interna re quiritur, quae ob cognationem facile externam recipiat: ita etiam in aure esse [gap: Greek word(s)] seu aeream substantiam ex purissima et aerea seminis et sanguinis materni parte genitam, quae sonos intro delatos [note: Sedes aeris implantatis. ] recipiat. Quo autem loco hic aer implantatus sit situs, non ita planum est. Hier. Capivaccius in nervo expanso collocat. Archang. Picolomineus in extremo eo antro, seu in extremo eo ductu, qui exsculptus in lapidosis ossibus, cui auris assistit, inesse scribit, lect. 5. Et paulo post docet; staphae quasi pusillamvesiculam adhaerere, in qua conclusum sit aereum audiendi instrumentum. Hieron. Fabricius ab Aquapendente, de auditu, parte 1. cap. 8. omnes auris cavernas, alias vacuas, ab ejusmodi aere implantato [note: Usus aeris implantati. ] repleri existimat. Et credibile, ac veritati consentaneum videtur, esse


page 115, image: s0115

aeream quand am auri innatam substantiam, quae cum externo aere cognationem habeat, eumque recipiat: sed praecipuum, et, quod facultatem judicandi sonum habeat, instrumentum aerem esse, negat Hercules Saxonia, ut et Andr. Laurentius, et alii, qui aerem hunc implantatum saltem pro medio intemo, ad sonos et voces suscipiendas et transmittendas ad verum [note: Instrumentum auditus pracipuum. ] organum auditus, habent. Ipse vero instrumentum auditus, quod suscipiat et judicet, auditorii meatus finem, ubi dilatatur, et simul etiam cum eo nervum sensorium esse docet. Statuisse hoc quoque videtur Galenus, qui, 1. de caus. sympt. c. 3. primum auditus instrumentum esse scribit [gap: Greek word(s)] , hoc est, internum finem, sive extremitatem pori auditorii, ubi extremitas illa dilatata nervi auditorii portionem excipit. Aet enim ille imiatus et implantatus sonum, ab externo aere per tortuosos aurium anfractus communicatum, recipit, qui, deinde ad nervum auditorium defertur; qui quamvis, ut alii nervi, communis cerebri soboles est, ad sonos tamen speciatim percipiendos contrahitur, et determinatur in aure. Sed quo loco sit situs, et qualem figuram, globosamne, ut autumat Piccolomiueus, vel aliam habeat, non facile determinari potest. Non enim? ut humor crystallinus et vitreus, post mortem reliquus manet, et conspici potest, sed evanescit. Ita non minus explicare difficile est, quem in sonis percipiendis quaelibet pars in auribus usum praebeat; cum pleraque non nisi fracta conspiciantur, atque integra sub adspectum non veniant; atque ea, quae in partium oculorum usu investigando habemus, hic nobis desint adminicula. In oculo enim, etiam in cadavere, quam quaelibet tunica, et quilibet humor, subitantiam, magnitudinem, figuram, colorem habeat, aspicere licet; et praeterea in modi visionis cognitionem ex usu speculorum, perspicillorum, vitrorum, pilarum crystallinarum, et similium pervenire possumus: quibus omnibus in modo audiendi investigando destituimur. Sed, ut paucis, quid verum hic sit, dicamus, certum est, primarium instrumentum auditus non esse, nisi partem corporis viventem; cum omnes actiones partium viventium opera perficiantur: atque ideo aer simplex instrumentum auditus praecipuum et proximum non esse. [gap: Greek word(s)] tamen esse proximum auditus instrumentum, sicut oculus lucidus est, omnino credibile est.

[note: Olfactus. ] Auditui succedit Olfactus, qui medius. quasi est inter sensus. Visus enim et Auditus distantissima etiam percipit: Gustus et Tactus non nisi proxima, et sensorio admota: Olfactus vero medio modo sese habet. Est autem. Olfactus sensus externus, odores, nasi, seu processuum manillaxiu in eo, beneficio percipiens. Objectum [note: Objectum odoratus. ] odoratus odor est. Nec est, qui id neget: sed qua ratione id intelligendu sit, non ita manifestum est. Heraclitus, teste Arist. de sens. et sensil. c. 5.


page 116, image: s0116

atque antiqui Philosophi plures, galenus, de instrum, olfact. cap. 2. et ex Medicorum familia plurimi, in ea sunt sententia, non solum odoratum a specie aliqua spiritali affici, sed quandam substantiam corpoream, aeream, tenuem, seu [gap: Greek word(s)] a rebus odoratis effluere, atque ab odoratu percipi. Peripatetitci contra sentiunt, nudam odoris speciem a reodorata plane spiritualiter, ut imaginem a re visibili emissam, ad organum olfactus deferri, et ab eo percipi. Nobi verior videtur posterior sententia, modo recte explicetur: aliquid veri tamen etiam priorem in cludere, negandum non est, quamvis aliqua in parte a vero aberret.

[note: Odores non sunt substantia. ] Nam primo hoc omnino admittendum est, odores non esse substantias, nec quicquam corporeum. Sensus enim substantias non percipiunt, sed tantum earum accidentia. Deinde illud quoque demonstratum est: Nullum sensum per qualitatem realem seu materialem, sed tantum ejus speciem, seu qualitatem spiritalem et intentionalem, ut vocant, [note: Olsactus tantum speciem percipit. ] affici. Quapropter etiam in odore idem admittendum, odoratumque nihil corporei, neque etiam realem qualitatem, sed ejus speciem percipere, statuendum est. Postea nec hoc negandum, aliquid e rebus odoratis effluere et exhalare, et per aerem deserri. Nam ex quotidiana experientia discimus, exhalatione, odoratas variis modis cerebrum afficere, ipsiusque temperiem saepissime alterare, illudque nunc mulcere et temperare, nunc [gap: Greek word(s)] , ut est apud Hippocr. aph. 28. gignere. Imo hoc non solum fit in cerebro, sed saepe ab exhalationibus odoratis nares, oculos et faciem quasi rodi, et dolorem in iis conciliari percipimus. Praeterea videmus, res odoratas plurimas pualatim imminui et tabescere. Et ablatā re odoratā, manet odor saepe satis, longo tempore in aere; quod fieri per species solum non potest, quae non manent in absentia objecti. quae omnia docent, saepe ā rebus odoratis exhalationem aliquam corpoream, quae vim calefaciendi, frigefaciendi, alique praestandi, (quae nudis speciebus et imaginibus competere non possunt) obtinet, effluere.

Itaque hoc quidem concedimus, a multis rebus odoratum quendam vaporem exhalare, et vapores odoratos corporeos a rebus odorabilius emanare: sed tamen ad odoratum spiritualem speciem omnino requiri et praesupponi asseveramus.

[note: An species odoris semper vaporis behiculo indigeat. ] An autem utrumque sit necessarium, et an odoris species, quae proprie ab odoratu percipitur, semper cum aliquo subjecto corporeo, vel vapore sit conjucta, et sine ea ad organum olfactus deferri non possit, adhuc dubium ets, et in eo cardo disputationis vertitur. Nos illud perpetuo necessarium esse negamus, statuimusque illam [gap: Greek word(s)] , quae e re odorata exhalat, non semper usquead nares pervenire; imo interdum nihil tale a corpore odorato egredi, et


page 117, image: s0117

olfactum fieri qualitatibus spiritualibus, et speciebus odorum a re odorata ad organum olfactus pervenientibus. Si enim [gap: Greek word(s)] illa [gap: Greek word(s)] semper cum odore, ut ejus vehiculum, conjuncta esse deberet, pisces in aqua odores non perciperent, nec iis allecti escam quaererent. Cum enim odoris natura in sicco a calore elaborato consistat, et exhalationum ea sit natura, ut sursum ascendant, quomodo exhalationes illae ad fundum aquae pervenient? aut, si eo pervenerint, quomodo siccitatem, et suae naturae integritatem in aqua retinebunt; cum alias res odoratae humectatae odorem amittant? Deinde, quomodo e rebus odoratis tantum et tam diuturnum potest fieri effluvium, quod ad spatia amplissima explenda sufficiat? Non certe, si res odoratae, quae saepe minimae sunt, totae in vapotes resolveruntur, tam vesta spatia explere possent. Imo videmus, res multas diutissime odores emittere, nihil tamen imminui, nihilque tabescere.

[note: Organum olfactus. ] Organum vero odoratus quod attinet, etsi in eo omnes consentinunt, Nares odoratus instrumentum esse: tamen, quaenam pars in ipsi praeceipuum olfactus organum sit, inter Medicos et Peripateticos controversia est. Peripatetici enim plerique proprium organum odoratus statuunt esse nervos in naribus dilatatos. Galenus quandoque simpliciter odoratum in anterioribus cerebri ventriculis fieri statuit, 8. de usu part. c. 6. de olfact. instr. c. 4. et 3. de loc affec c. 10. Aliquando tamen non simpliciter ventriculis cerebri anterioribus olfaciendi facultatem tribuit, sed eorum extremitatibus, quibus parte posteriore angustiores facti deorsum et in anteriora ressectuntur, tandemque in binos processus albicantes desinunt, qui ad ossa colatoria pertingunt, ut ex lib. 3. de loc. affect. c. 2. lib. 7. de placit. c. 5. et 1. de causs. sumpt. c. 4. videret es. Hinc plerique Medici alii a cerebro, prope oculorum cavitatem, ad perforata narium ossa, derivari duos canales, quorum extremitates mamillis non videntur absimiles (unde etiam processus mamillares appellantur) atque in iis, ut proprio instrumento, odores percipi asserunt. quae sententia veritati magis consentanea est, eamque plerique et praestantiores Medici sequuntur. Cerebrum enim nullius exterioris sensus organum proprium est, sed commune, spiritum nimirum organis sensuum exteriorum suppeditans. Nares vero quod attinet, verum quidem est, per eas tantum odores perici, solasque has a natura vias datas esse, per quas odores ad olfactus instrumentum deferantur: non tamen in iis fit odorum perceptio, sed in processibus illis mamillaribus, qui ante cerebri ventriculos, tanquam odorum exploratores, collocatisunt. Nam si naribus solis, nervisque in iis dilatatis, absque processibus mamillaribus, tribuenda est facultas odores percipendi, quid obstabit, quo minus, naribus salvis, semper odores pecipiamus? Testatur tamen experientia,


page 118, image: s0118

obstructis illis processibus ut in coryza fieri solet, odoratum laedi aut tolli, etsi in naribus nihil sit vitii. Deinde si in naribus fieret olfactus, eitam sine respiratione odores perciperemus: cum tamen quotidie experiamur, etiam rerum fragrantissimarum, naribus admotarum, odores non, nisi attracto aere, percipi: quod ideo fit, quia illi processus mamillares intra cranium collati sunt, ita ut odor ad eos non, nisi per aeris attractione, deferri possit.

[note: Medium olfactus. ] Medium, per quod odores percipiuntur, est Aer, et Aqua. De aere dubium nullum est. In aqua tamen etiam odores a piscibus percipi, illud argumento est, quod pisces odoribus escarum alliciuntur, quod pluribus exemplis probat Aristot. de hist. an. l. 4. c. 8.

[note: Gustus. ] Gustus est sensus exterior, linguae opera sapores percipiens. Hunc et si quidam cum tactu confundunt, ejusque speciem saltem statuunt: omnino tamen errant, et peculiaris sensus gustus agnoscendus est. Nam quamvis Tactus interdum gerneraliter sumatur, pro potentia sensitiva, quae objectum remotum non sentit, sed saltem organo admotum, possitque hoc modo etiam gustus tactus nomine indigitari, et hac ratione Aristoteli quidam tactus dicatur: cum non res remotas, ut visus colores distantes, sed saltem sapores linguae ad motos percipiat: tamen ea significatio minus propria est. et quaestio est; an Gustus sit idem sensus cum potentia, quae qualitates tangibiles percipit: quod negatur. Nam et objecto, et organo differunt. Objectum enim tactus sunt qualitates, [note: Gustus a tactu differt. ] tangibiles dictae; gustus vero, sapores: salvoque tactu, gustus potest in lingua aboleri. Quapropter organis omnino differunt, et quamvis in lingua est tactus: tamen non ubicunque est tactus, ibi etiam gustus est: sed solum in liungua, cujus caro rara, mollis et spongiosa, cui similis in toto corpore alia non est, proprium gustus instrumentum est. Objectum gustus sapor est. De cujus natura, orignine, et differentiis agere, non hujus loci est.

[note: Medium Gustus. ] Medium extermum ad gustum non requiritur, sed si rei sapor percipi debet, linguae applicanda est. Medium tamen internum est pellicula spongiosa seu porosa, linguae obducta, et salivalis humiditas. Huic enim sapor primo communcatur, cujus postea species per poros linguae ad ejusdem carnem defertur, atque ibi ab anima sentiente pecipitur. Ut enim color objectum visus est, et tamen sine lumine videri non potest: ita sapor objectum gustus est, qui etiam non gustatur sine humido, quod est veluti actus medii.

[note: Tactus. ] Ultimus sensus exterior, isque maxime commuuis, Tactus est, qui qualitates tactiles percipit. De hoc non leves quaedam controversiae agitari solent. Primoque solen illud quaeri: [note: An tactus unus numero sensus sit. ] An tactus sit unus numero sunsus; seu an sit una numero potentia tangendi, sicut una est videndi, una audiedi, una gustandi; An vero


page 119, image: s0119

plures. Movet hanc quaestionem Aristoteles, 2. de anim. cap. 11. dubitandique hanc rationem affert: Unus sensus est unius primae contrarietatis: Unusque sensus unum habet objectum proprium, ad quod omnia, quae percipit, referri possunt. At tactus non videtur unum commune habere objectum; sed plura. Percipit enim, ut est, 2. de gen. et cor. c. 2. t. 8. calidum, frigidum; siccum, humindum; grave, leve; durum, molle; viscosum aridum; scabrum, glabrum; crassum, tenue: quae ad aliquod commune genus, eandemque rationem, secundum quam a tactu pecipiantur, reduci non possunt. Hac ratione plurimi persuasi plures tactus statuerunt; alii duos, unum ad frigidum et calidum, alterum ad humidum et ficcum percipiendum: alii tres, duos jam dictos, quibus etiam durum et molle, asperum et laece attribuunt; et tertium ad grave et leve percipiendum. Alii tot tactus esse statuunt, quot sunt [gap: Greek word(s)] , id est, differentiae et contrarietates tangibilium. Alii adhuc alios Tactus plures addiderunt, ad sentiendum dolorem, voluptatem, delectationem, venerem, famem, sitim. Nonnulli contra unicum Tactum statuedum esse putant, qui etsi diversa objecta habeat, omnia tamen ea sub communi aliqua ratione apprehendat: eodem brum, flavum, viride, sub communi coloris raitone percipit.

Etsi vero sit difficile hanc litem componere, doctissimique viri senserint, nihil hic certi statui posse: tame plurimis videtur probabilius, unam esse tangendi potentiam. Licet enim tactum immutatio quaeda materialis praecedat in organo, eaque secundum diveritatem objectorum diversa esse possit: tamen ab hac non aestimatur unitas tactus, sed ex spirituali solum alteratione; cum omni sensui proprium sit, rerum formas atque imagines sine materia suscipero. Atque illa spiritualis alteratio, quae uniusmodi est in omnibus objectorum tangibilium contrarietatibus, unum sensum facit. Alias in aliis sensibus non minor reperitur diverstias. Neque ob dolores et voluptatem plures tactus constituere opus est, cum dolor et voluptas no sentiantur tactu, sed objecta earum passionum.

[note: Organum Tactus adaequatum est membrana. ] Organum vero quod attinet, illud, ut reliquorum sensuum, invenire noita facile est, et non solum antiquorum, sed et recentiorum hac de re maximae sunt controversiae. Alii enim carnem, alii cutem, alii nervum, alii aliud quid illud esse statunt. Sed quid de omnibus hisce sententiis statuendum sit, ex his, quae decemus, facile patebit. Cum singuli sensus sua perculiaria organa habeant, sunsuumque operationes sine illis organis expediri non possint; et contra organa sensuum recte disposita a suis objectis affici apta nata sint; et quod a sensibili aliquo afficitur, merito pro sensus ejus organo habeatur: recte etiam de Tactu colligi existi mamus; In omnibus membris, quae sentiunt


page 120, image: s0120

(tactiles qualitates puta) organum tactus esse; et eam partem, quae in quocunque corporis loco a quali tatibus tactibilibus afficitur, organum tactus esse. Atque cum in nulla parte sit sensus, nisi adsit membrana; et contra ubicunque sunt membranae, ibi sit Tactus sensus: membranas verum, proximum, et adaequatum organum Tactus esse; et omnes partes, quae sentiunt, membranarum beneficio sentire, porro conludimus.

Non nulli quidem istam sententiam infringere conantur; sed frustra. Nam quod objiciunt, etiam carni per se sensum in esse, id falsum est. Neque enim caro pe se sentit, sed quatenus fibras vervosas seu membranosas habet, quae per totam musculi logitudinem progrediuntur. Caro vero viscerum et glandularum, quae ita dicitur, quia tales fibras non habet, etiam no sentit. Quanquam etiam Galen. 7. de. plac. c. 6. scribit, quod [gap: Greek word(s)] , quod omnis pars, quae nervoru particeps est, sentire possit: tamen id saltem verum est, quatenus nervi et ipsi membranosi sunt, et fibras suas paribus communicant. [note: Nervi non sunt proprie instru mentum Tactus. ] Alias v. nervi, si quatenus nervi considerentur, no sunt proprie instrumentum tactus, sed canales animali spiritui in corpus reliquum e cerebro vehendo dicati; qua ratione non magis tactui, quam reliquis sensibus inserviunt. Quod vero sentiunt, habent hoc a membranis: quod mani feste in vulneribus nerovum, praecipue magnorum, animadverti potest, quorum medulla sine omni dolore tangi et extrahi potest; membrana vero si tangatur, exquisitissimi doleres excitantur. Quod et in aliis partibus omnibus accidit, cerebro, ossibus, et aliis, quibus, membranā demtā, omnis sensus adimitur, qui antea etiam acutissimus erat. Quo ipso facile everitur Hier. Montalri opinio, qui lib. 1. de homine sano, cap. 25. scribit: proprium et adaequatu organum tactus esse nervum; pricipaliorem autem et propriam particulam functionis autorem esse propriam medullarem substantiam.

[note: Cutis est instrumentum Tactus praecipuum, sed non adaequatum. ] Quantum vero ad cutem: verum est, eam toti corpori circumdatam esse, ut instrumentum tactus sit, atque externa objecta et injurias undecunque ingruentes percipiat; et recte Galenum, 1. de temp. 9. dixisse existimamus, cutem, maxime quae est in mau, omnium sensibilium norma esse, et tactus in strumentum prudentissimo animali proprium, qua, ut communi instrumento, ad res tangendas et apprehendendas, omnium qualitatum tangibilium differentiae rectius, quam ulla alia corporis parte, dignoscuntur. Veruntamen unicum et adaequatum organum tactus non est: sed cum et aliis partibus ad injurias percipiendas tactus sensu opus sit, latius longe diffusus is est, et ea de caussa membranae per totum corpus dispersae sunt, sensusque tactus per eas in est etiam partibus internis, atque iis plurimis acutissimus.


page 121, image: s0121

Et cutis ipsa, quod sentit, hoc obtinet, quatenus membra nosa est; seu, ut alii volunt, nervosa, id est, villos et fibras ac membranulas nervorum participat, et, ut Galen 9. de usu part. cap. 15. docet, propagines et fibras tenues, raras, aegre conspicuas, instar araneae cujusdam filorum, ex omnibus subjectis parribus recipit.

Quamvis vero reliquae membranae interiores tangibilium differentias non exacte discernant: tamen ex organis tactus excludendae non sunt. Cum enim nonsint in propatulo positae, atque iis omnes tangibilium differentiae non offerantur: non opus quoque fuit, ita effe constitutas, ut omnes illas differentias discerneret, sed satis fuit, si juvantia et laedentia, seu noxia a commodis dignoscere possent: in quo sensum habere exactissimum et exquistissimum, imo nonnullam etiam discernendi illa objecta tangibilia et molesta differentiam, ex doloribus et eorum difrentiis. satis patet. Et si hac de caussa essent rejiciendae aliae membranae: neque etiam cutis inomnibus corporis partibus pro organo, tactus habenda esset; cum non ubivis in toto corpore aequalem vim sentiendi habeat.

Ex quo tandem colligi potest: praecipuum quidem organum tactus esse cutem, et illam praecipue, quae est in vola manus, ut organo communi rerum omnium apprehensioni dicato: adaequatum vero, membranas, quarum beneficio et aliae, praeter cutem, partes sensum tactus obtinent.

CAPUT XIII. De Sensibus Interioribus.

POst explicatos sensus externos jam adi nternos accedimus, qui circa sensibilia, per externos sensus oblara, versantur. Haec enim inter sensus externos et internos praecipua est differentia, quod externi ab objecto exrerno immediate afficiuntur; unde et externi dicuntur: interni vero non ab ipso externo sensibil immediate, sed per sensus externos moventur: unde etiam interni appellantur. [note: Numerus sensuum interiorum. ] De numero autem sensuum interiorum tanta est controversia, ut ex ea difficilimum sit se expedire. Nos communem opinionem, quae inter caeteras fereprobabilior est, retinemus. et tres sensus interiores, ex diversitate munerum et operationum quae ab iis administrantur, agnoscimus: sensum communem, Phantasiam seu Imaginativam, et Memoria.

[note: Communis sensus. ] Communis sensus omnino ponendus est. Cum enim animalia cognoscant differentias inter variorum, sensuum objecta propria: sensus autem externi hoc praestare non possint; cum quilibet tantum suum objectu proprium agnoscat: omnino aliquis sensus internus statuendus est, qui omnium sensuum externorum objecta apprehendat (unde etiam commnunis sensus appellatur) et a se invicem discernat, et colorem a sono, sonum ab odore, odorem, a sapore, saporem a calore, calidum a nigro


page 122, image: s0122

etc. differre cognoscat. Praecipua enim officia sensus communis sunt: omnium exteriorum sensuum objecta, mediis sensibus exterioribus, percipere; differentiam inter diversorum sensuum objecta cognoscere; privationem et absentiam objectorum, ut tenebrarum, silentii, etc. dijudicare, movere phantasiam, eique species sensibiles offerre. Est itaque hic sensus quasi interstitium externorum et internorum sensuum, speciesque ab externis recipit, et reliquis internis communicat. Unde non inepte centro circuli comparatur, in quo quinque lineae concurant.

[note: Phantasia. ] Praeter sensum communem addenda est Phantasia. Cum enim in animalibus perfectis non solum sit necessarium, apprehendere res praesentes, sed etiam illud, quod jam amplius praesens non est, diligentius perpendere, ut ad illud vel quaerendum vel fugiendum incitari possit: inter sensus internos etiam Phantasia numeranda est, quae species sensibilies, a sensu communi perceptas, aut a se formatas, diutius retineat, diligentiusque examinet. Etsi enim Phantasiam omnino ab externo sensu primo moveri necesse sit: tamen postquam objectum semel percepit, ipsiusque imaginem memoriae credidit: postae etiam, absente objecto externo, quotiescunque libet, objecto externo, quotiescunque libet, illam imaginem repetere et imaginari potest. Omnino autem Phantasia primum ab externo objecto noveri debet, nihilque possumus imaginari, quod non prius sensu externo percepimus. Et quamvis aureum montem, et Chimaeram imaginemur, quae nunquam tota vidimus: tamen secundum partem ea percepimus. Et nisi aurum et montem conspexissemus, aureum montem imaginari no possemus. Sic nisi leonem, capram, draconem, vidissemus, Chimaeram imaginari impossibile esset.

[note: Memoria. ] Denique inter sensu interiores referenda est Memoria. Quia enim Phantasia sine cognitione Quia enim Phantasia sine congnitione recipere species non potest; plura autem simul agnosci non possunt: ideo opus est facultate, quae ipsa non cognoscat, cognitioni tamen inserviat, id est, quae plures species, sensibiles a Phantasia cognitas, simul recipiat et reservet, atque eidem eas, cum opus est, rursum suggerat et exhibeat. Ipsa etiam experientia testatur, in morbis sensuum interiorum unum sine altero posse amitti et destrui, vel depravari: Et in febribus saepe accidit, ut aegrotantes, salva memoria, tibicines, aut alia adesse existiment, festucas et floccos, qui nulli adsunt, legant; cujusmodi exempla passim apud Medicos obvia sunt: quod argumento est, Phantasiam distinctam esse a memoria faeultatem.

Qua ratione autem actus Memorandi fiat, obscurissimum et. Vulgo statuunt, [gap: Greek word(s)] in cerebro seu organo memoriae inprimere simulachra quaedam, perinde ut in cera figura sigilli imprimitur, quae etia amoto sigillo manet: unde ajunt, quibus cerebrum siccius et durius est,


page 123, image: s0123

iis difficiliorem sieri apprehensionem, retentionem pertinaciorem; quibus est humidius et mollius, eos facile recipere, retentione uti minus fideli ac diuturna. Sed forsan consultius est, nostram ignorantiam fateri, quam talia statuere: praecipue si illa perpendas, quae Scaliger, exer. 307. s. 28. contra hanc opinionem affert. Si enim hoc modo fit, memoria, cūm pene sit infinita, quibus spatiis continebuntur tot imagines? quibus sedibus ita dispositae atque ordinatae, ut et unam quamque separatim, et cunctas confertim, et singulas ordinatim promere, statuere, dirigere possimus?

[note: Memoria duo actus. ] Memoriae autem seu facultatis memorandi duo sunt actus: unus, qui facultatis nomine appellatur Memoria; alter Reminiscetia. Memoria [note: Memoria. ] definitur rei antea congnitae (Memoria enim tantum praeteritorum est) ut cognita est, iterata apprehensio; seu ejus, quod antea perceptum erat sensibus, ut perceptum erat, repetitio. Verbi gratia, si interrogatus, quale Regis Galliae sit nomen, prompte illud, ut aliquando nominare audivi, [note: Reminiscentia. ] recitare scio. Reminisci vero eset, ex unius vel plurium rerum, in memoria asservatarum noticia, in alterius, quae non prompte occurrit, recordationem regredi. Itaque plura requiruntur ad Reminiscentiam, quam ad memoriam: et Memoria brutis etiam communis est; Reminiscentia non item. Ad memoriam enim satis est, ut rem eodem modo, quo eam percepimus, rursum apprehendamus: ad reminiscentiam vero requiritur, ut antea res exciderit, nec directe ejus recordemur. Deinde ut aliam rem memoriā comprehensam habeamus, et ejus ductu in ignoti notitiam rursum verniamus.

[note: Instrumentum senseum interiorum. ] Instrumentum sensuum internorum, et harum principum actionum Cerebrum esse, et Medici statuunt, et Philosophi negara non possunt. Etsi enim Philosophi nonnulli talia etiam Crdi attribuunt, ac Cor naturalium, vitalium et animalium facultatum originem esse statuunt: tamen id non nisi de principio remoto concedi potest, utpote in quo generantur spiritus vitales, sine quibus nulla omnino actio in corore fieri potest. Verum si de principio et organo non remoto, sed proximo quaeratur, omnino concedendum est, actiones has in cerebro et a cerebro exerceri; quod tum alia doctent, tum hoc quod, laeso cerebro, hae actiones laeduntur, et quod in curatione non cordi, sed cerebro remedia applicantur. Has autem actiones, ut et alias, quae ab ipso proficiscuntur, exsequitur per eam partem, cui in toto corpore similem non est reperiri, nimirum per propriam suam et peculiarem substantiam seu [gap: Greek word(s)] , quae facultatum ipsius sedes est, et actionum prorrium organum.

[note: An facultates principes in cebrebo sedibus distinguantur. ] Sed, an omnes illae, actiones in tota cerebri substantia, fiant, an vero distinctae operationes in distinctis cerebri locis exerceantur, facultatesque illae principes sedibus distinguantur: non


page 124, image: s0124

ita planum est. Alii enim, qui Arabes sequuntur, sedibus distinctas esse docent, et Phantasiam in anteriore, Rationcinationem in media, Memoria in posteriore cerebri parte seu ventriculo collocant. Ad quam opinionem fovendam, et facultates, sedibus, discludendas, illud praecipue eos adduxit, quod laesā saepe una facultate, altera salva manet, atque ut ex allegatis in lib. de diff. sympt. historiis patet, saepe aboletur memoria, salvā imaginatione et ratiocinatione, et contra, imaginatio ac ratiocinatio laeditur, non vitiatā memoriā. Quoda, eas hoc modo discludunt et disponunt, ea de causā faciunt, quod, ut ajunt, memoria, quae solā, receptione fit, duriorem, qualis est posterior, cerebri requirit partem; imaginatio autem molliorem, cujus rei argumentum et illud afferunt, quod memoriā velere dicuntur, quibus occiput est amplius; quibus autem synciput imaginatione et ratiocinatione creduntur. Alii contra, in toto Cerebro has actiones, exerceri statuunt, atque has actiones, cum circa eadem spectra versentur, efficendi tantum ratione differre, atque vario circa eas occupari. Unde etiam, ut in Epilepsia viidere est, unā saltem parte affectā, omnes illi interni sensus laeduntur, et contra, toto saepe cerebro affecto, una tantum sola actio, vel saltem magis, quam reliquae laeditur. Nam ut alias in eadem parte seape concoctrix laeditur, salva retentrice, excretrice, et contra: ita idem in cerebro fieri asserunt. Et quamvis totum cerebrum omnium facultatum sedes sit: tamen, si paullo siccius fuerit, ad memorandum est aptius: sin humidius, aptius ad imaginationem. Unde etiam, quacunque facultate laesā, toti Cerebro Medici medicameta applicare jubent.

Etsi vero difficile est, hic aliquid statuere, et omnino confitendum sit, nos hīc haerere in limo, hoc est, in Naturae tenebris, unicerso humano generi communibus: tamen si quid omnino statuendum est, mihi eorum sententia probabilior videtur, qui sensus internos omnesque aimae pricipes operationes sedibus, discludendas non esse statuunt. Etsi enim sensus communis quasi centrum sit, in qo omnes sensus externi concurrunt, atque in eo loco colocandus sit, ad quem viae a sensibus externis patent, qui ex vulgata sententia est pars cerebri anterior: tamen cum ex recentiorum, Varrolii et aliorum, qui diligentius in nervorum originem inquisiverunt, observatione conster, non ex anteriore parte cerebri sensibus externis in servientes nervos oriri, caussa etiam sufficiens nulla darut, cur eum in anteriore parte cerebri collocare debeamus. Reliquae vero principes operationes etia sedibus discludendae [note: Memoria, Phantasia, Ratiocinatio sedibus non distinguuntur. ] non videntur. Nulla enim ratio evidens urgere videtur, cur memoria a phantasia, et per consequens etiam a ratiocinatione secludenda sit. Circa easdem n. species versatur imaginatio


page 125, image: s0125

et memoria, sed saltem diversis modis. Phantasia nimirum in imaginum cognitione et aestimatione occupata est; memoria vero species a phantasia cognitas recipit et asservat, atque eidem eas, cum opus est, rusum suggerit et exhibet. Etsi vero una facultas laedi potest, salvā manente alterā: id tamen non fit tam obdiversitatem organorum et partium cerebri, a quibus illae actiones obeuntur, quam mutationem dispositionum propriarum, atque eorum, quae ad actiones illas ob eundas requinruntur. Nam, ut de erroribus ex ternis, quibus forsan una actio, salvā alterā, turbari potest, nihil dicamus, in hoc fere omnes consentiunt, ad memoriam commodiorem esse siccitatem cerebri, quam humiditatem; phantasiae vero humiditatem non ita obesse. Fieri itaque potest, ut illa cerebri constitutione laesā, quae ad memoriam magis necessaria est, laedatur memoria, non laesā imaginatione. et contra; et omnino nunc una, nunc altera laedatur, prout una facultas, paratior est magis laedi ab una, quam altera caussa; sicuti saepe concoctio laeditur ob intemperiem aliquam, salvā retentione. Atque hinc etiam concedere forfan possumus, cerebri partem posteriorem, utpote sicciorem, commodiorem, utpote sicciorem, commodiorem esse ad memoriam, et retinendas imagines: interim tamen negandum non est, etiam in posteriore fieri imaginationem, et contra.

[note: Vigilia et somnus. ] Sensuum, jui hactenus explicati sunt, affectiones sunt Vigiliae et Somnus. Vigilare enim aliquem deprehendimus ex sensuum exterorum [gap: Greek word(s)] : Domire vero, ex eorundem cessatione. Quapropter somnus videtur esse [gap: Greek word(s)] : et somnus et vigilia ad eandem facultatem pertinent, sentientem scilicet, somnusque et vigilia sunt sensus affectiones.

[note: Somnus quid. ] Somnus autem non quaevis sensuum cessatio, aut sentiendi impotentia est. Nam et in animi deliquiis, aiisque morbis sensuum operationes cessant: sed quando est [gap: Greek word(s)] . Somnus itaque est cessatio naturalis sensus communis et primi, et exteriorum sensuum, salutis animalium gratia facta; seu, ut Aristoteles ait, de somno et vig. c. 3. [gap: Greek word(s)] . seu [gap: Greek word(s)] . De qua definitione vide Salig. ex 289. Sensus autem comunis praeci pue in somno afficitur: hoc vero quiescente, etiam reliqui exteriores cessant. Reliqui vero sensus interni non necessario in somno quiescunt: sed, si id contingat, ideo fit, quia exterm quiescunt. Nam si phantasia in somno interdum non operatur, non id ideo fit, quod ejus affectio somnus sit, sed quia a sensibus externis nihil ad illam de fertur, circa quod versari possit.

[note: Somni caussa proxima. ] Quaenam autem sit proxima caussa, quae sensu exteriores ita quasi vinciat, inquisitione dignum est. Cum enim plurimae maximaeque differentes caussae sint, quae somnum inducunt,


page 126, image: s0126

nimirum longae vigiliae, labor et defatigatio, curae, nimium frigus ac aestus, balnea, nimia evacuatio, lenis frictio, motus cunarum suavis, cantus, murmur et strepitus aquarum, tenebrae, silentium, cogitationum suspensio, lectio non attenta, solitudo, potus et cibus: fieri non potest, ut unum eundemque effectum, scilicet cessationem sensus et motus in corpore inducant, nisi quid commune agant. Et cum sensus pariter omnes ac motus simul cessent: fieri non potest, quin principium sensus ac motus ab omnibus afficiatur. Si autem caussas somni omnes modo enumeratas consideremus, animadvertemus, alias somnum inducere Spiritus animales ab sumendo, quales sunt vigiliae longae, labores, et defatigatio, curae, balnea, aestus; vel obtundendo et minus mobiles, et quasi ignavos aut torpidos spiritus animales reddendo, seu, ut aliis placet, viam iis occludendo, ut sunt vaporosi odores, et vapores a cibo et potu adscendentes, et si quae hujus generis sunt alia; vel spiritus animales quasi placide sistendo, et a motu ad quietem invitando, ac ne diffluant, prohibendo, quales sunt cantus suavis, murmura aquarum, frictio blanda, cogitationum suspensio, lectio parum attenta, silentium, tenebrae. Si vero ad communem efficiendi rationem reducendae sint, omnes illae ea communi ratione somnum inducere percipiemus, quod spiritus animales in cerebro quietos detinent, et faciunt, ut ad organa sensus et motus non influant. Ac proinde a spirituum animalium a cerebro influentium, quiete, feriatione, denegatione, detentione, aut quomodocunque appellare libeat, somnum fieri statuimus, et cum Galenno, lib. 1. de caus, sympt. cap. ult. dicimus, in somno aut omnino feriari sensus, aut exiliter agere; et rationabile cum eodem esse statuimus; exiguum spirituum animalium ā principio in singulos tum confluere; et profunde quidem ac non profunde dormire homines ex quantitate influentis virtutis; cum quanto minus influit, tanto sit somnus profundior.

[note: Argenterii sententia. ] Atque ex his de aliorum opinionibus judicare non ita difficile erit. Argenterius, lib. 1. de som. et virgit. c. 11. somnum et vigilia ab unica, immediata et communi caussa, nempe calidi influentis a corde motu fieri statuit. Ideo enim sensoria universa simul non sentire ait, quod vim sentiendi calidum innatum ad ea non deducat, aut quod illa vis, ut nec alia corporis facultas, absque illo exerceri non possit. Sensum autem recipere, cum in illa influit calor hujusmodi. Fieri vero somnum a calido nativo non influente, pluribus probare conatur. Primo id ipsius somni naturam ostendisse di cit. Cum enim per somnum omnes sensus otientur, communem caussam esse necesse est; qualis est haec caloris influentis revocatio. Deinde quoniam subito fit somnus, subitoque solvitur: et rursus redit et abit minimo remporis spatio, non nisi


page 127, image: s0127

motu id fieri potest. Nulla autem ex caussis necessariis ad sensum est, quae tam celeres mutationes subire possit, quam calidum influens, quod mobile existit: ut ex animi defectu, timore, verecundia, ira, gaudio, tristitia et similibus patet, quae subitam habent generationem et mutationem, ob celerem calidi influentis motum. Tertio vigilantium facies aliaeque partes externae rubent et bene coloratae sunt: pallescunt vero indormientibus; quod fit, quia sanguis in dormientibus ad interiora repit, in vigilantibus vero ad exteriora erumpit. Atque illa, quae somnum excitare dicuntur, ad hanc proximam caussam redigere conatur, et quicquid somnum conciliat, id vel calidum innatum ad motum ineptum reddere, vel alio avocare, vel viam ad sensoria intercludere, vel simile quid agere asserit. De qua Argenterii sententia plura loco allegato videre licet.

[note: Argenterii refutatio. ] Sed Argenterii opinio toleranda non videtur. Verum quidem est, calorem illum influentem ad sensuum operationes esse necessarium, sed tamen non proxime. Calor enim ex corde influens partibus potius competit, quatenus vivunt, quam quatenus sentiunt: ad sensum vero proxime requiritur spiritus animalis. In illius itaque potius defectum, utpote proximi instrumenti, quam calote priximi instrumenti, quam caloris influetis denegationem somnum reducendum censemus. Sed quocunque modo sit necessarius partibus sentientibus, non videtur ejus tantus esse in dormientibus defectus, ut hinc sensoria ad sensuum operationes reddantur inepta; cum etiam dormientium membra ad tactum calida percipiantur. Agnoscit hanc difficultatem ipse Argenterius, et propterea eam hoc modo removere conatur. Non ita, inquit, intelligendum est, calidum innatum influens externa membra prorsus deserere, cum dico, illius absentia somnum excitari; quandoquidem pulsus, et calor, qui in singulis membris percipitur, dormiente homine, docent illa non prorsus esse eo calore destituta: sed non sufficit quilibet calor ad sensum et motum. Atque ita in somno membra quidem plane calore destitui non dicit, sed tamen minus illius habere, quam ad sensum sit necessarium, affirmat. Sed nec hoc modo sese ex hac difficultate expedit Argenterius. Magnum enim satis petitum est, dormientes non tantum in organis sensuum habere caloris influentis, quantum ad sensum requiritur. Satis certe caloris eos habere, vel inde patet, quod multi aegri, imo et senes, in quibus calor, et insitus, et influens, deficere incipit, non tantum in externis partibus (quod tactus, color, et alia indicant) caloris habent, quam juvenis aliquis dormiens: qui nihilominus omnes adhuc sensuum operationes habent. Praeterea inter dormiendum recordamur et imaginamur; cerebrum per somnum longe felicius coquit, quam per vigilias, et per


page 128, image: s0128

somnum spiritus instaurantur, multorumque capitis dolorum et morborum remedium praestantissimum somnus est; quae omnia sine calore cordis influente non perficiuntur.

Ii vero, qui agnoscunt quidem a spirituum a cerebro influentium detentione somnum provenire, et tamen universalem somni caussam, quae spirituum animalium influxum prohibeat, vel vapores suaves ab alimentis adscendentes constituunt, vel a spirituum et caloris revocatione somnum fieri statuunt, frustra in alia, quam quae antea proposita est, caussa proxima quaerenda laborant. Particulares enim hae caussae sunt; et dantur, ut dictum, adhuc aliae plures, quae suo quoque modo somnum inducunt, et quae omnes ad communem illam, spirituum scilicet animalium in cerebro detentionem reducendae sunt: non vero ad has, ut particulares, reliquae reduci possunt. Imo ex particularibus caussis saepe plures concurrunt, et quas nonnulli solitarias somni caussas constituunt, conjungendae sunt. Composito enim ad quietem animali, anima virium quendam languorem ex diuturnis sensuum operationibus, spirituumque dissipatione, et vivifici Solis luminis absentia percipiens, refectionem quandam et instaurationem virium spirituumque, salutis animalis gratia, meditatur. Et quia animales spiritus originem habent ex vitalibus, ut vitales prius instaurentur, cor ad se aliquid caloris, qui in exteriores partes sparsus est, colligit et revocat. Hinc extrema membra, et praecipue cerebrum frigidius nonnihil evadit; quo etiam nocturni aeris frigiditas, et motus atque agitationum corporis, quae caloris caussa sunt, cessatio conspirat; calor vero circa cor et interiores partes augetur. Calor auctus ex alimento suaves quosdam vapores excitat, qui ad cerebrum delati ejus frigiditate nonnihil condensantur, et rursum descendere incipiunt, nervorumque radicibus illapsi, eorum meatus replent et obstruunt, vel, ut alii non male sentiunt, spiritus animales antea agiles minus mobiles ac quasi torpidos reddunt, atque ita faciunt, ne spiritus animales ad organa sensuum distribuantur. Denegatis spiritibus membra concidunt, omnesque sensuum exteriorum operationes cessant.

Hisce tamen caussis saepe aliae adhuc accedunt, quae faciunt, ut homo vel facilius in somnum prolabatur, vel profundius dormiat, ut lenes frictiones, cantus, aquae strepitus, et similes modo recensitae, quae suo quoque modo, ut antea dictum, ut spiritus in cerebro detineantur et quasi otientur, faciunt.

Finis itaque somni est virium in animali instauratio. Quia enim per motum et sensuum externorum operationes multum spirituum absumitur, ne animalis salus in discrimen abducatur, ii instaurandi sunt.

[note: Vigilia. ] Somno opponitur Vigilia, quae nihil aliud est, quam sensus [gap: Greek word(s)] ,


page 129, image: s0129

seu [gap: Greek word(s)] . Animal autem duplici modo a somno expergiscitur, vel sponte, vel a quadam caussa externa turbatum atque interpellatum. Prior modus maxime naturalis est, et fit, quando calor, qui intro se abdiderat, ad alimenti coctionem, et spirituum refectionem, coctione jam absoluta, et spiritibus instauratis, sese rursum exserit, et ad externa diffunditur, vaporesque, qui spiritibus obstaculo erant, discutit, ut spiritus ad organa sensuum liberum transitum habeant. Quanquam vero interdum etiam ex se animal expergiscitur, antequam coctio est absoluta, si vapores acres ex humoribus vitiosis ad cerebrum ferantur; vel etiam aliis de caussis: tamen modus is, quem tradidimus, maxime communis et naturalis est. Excitatio vero a somno per res externas, ut si quis clamore, vel tactu excitatur, fit ex perceptione externorum sensilium. Quanquam enim in somno spirituum defectus sit instrumentis sensuum: tamen non plane spiritibus animalibus organa carent, sed adhuc in iis aliqui supersunt, qui ad sensilia vehementiora percipienda sufficere possunt. Itaque anima sentiens in somno ab objecto externo vehementi incitata et lacessita ad sentiendum se convertit, et primo quidem obscure rem percipit, postea subinde, ut eam clarius cognoscere possit, majorem spirituum copiam submimstrat: qui ad sensus, qui afficitur, organum aditum quaerentes, sensus communis viam perrumpunt: atque ita ad omnium sensuum organa via patefit, et somnus cessat. Hinc quibus meatus sensuum in somno a pluribus, iisque crassis vaporibus magis sunt obstructi, quod ebriis accidere solet, ii plane difficulter excitantur, nec spiritus facile viam inveniunt. Qui vero non ita crassis vaporibus abundant, ii facilius excitantur. Eadem de caussa primus somnus profundior et arctior est; quia vapores in prima coctione sunt copiosiores et crassiores, qui postea paulatim absumuntur et attenuantur.

CAPUT XIV. De Facultate Intelligente.

TAndem restat facultas Intelligens, [note: Intellectus. ] ex qua pendet summa hominis perfectio, et qua supra reliqua animalia homo elevatur, Deoque propior fit. Intellectus enim res a materia abstrahit et secernit, et sine conditionibus materiae, sine quantitate, sine figura cognoscit; intelligit res a materia liberas; non offenditur multitudine et vehementia objectorum, ut sensus; infinita potest capere, et quamvis plurima cognoscit, semper potest plura cognoscere, numerumque quatumvis magnum potest augere; in se ipsum reflectitur, et non solum res alias intelligit, sed etiam semetipsum; atque intelligit, se intelligere; quod intelligat, se intelligere; potest velle et nolle; insatia bilem


page 130, image: s0130

habet appetitum aeternitatis, scientiae, beatitudinis.

[note: Actiones intellectus fiunt sine instrumentis corporeis. ] Quas operationes sine instrumentis corporeis procul dubio edit, et in agendo nulla prorsus ratione miscetur corpori, nihilque cum mentis actione communicant actiones corporis, neque mens per corpus, aut organum corporis, ut per medium Quo, intelligit. Opus quidem habet phantasmate; cum anima, dum est in corpore, nunquam sine phantasmate intelligat, l. 3. de anim. c. 7. sed eo, non ut organo, veum ut objecto, utitur; quia oportet materiam intelligibilem menti per sensus suppeditati. Quare si omnino aliqui asseruerunt, actiones mentis esse organicas, et animam rationalem ministerio cerebri, spirituum, et sensuum tanqua organis corporeis uti, id non nisi hoc sensu admittendum est; scilicet Aniamm, dum est in corpore, citra praecedentem organorum corporis operationem non intelligere, et ante operationem propriam uti organis: inter operandum autem miniem; neque per organa intelligere, sed solam animam esse subjectum intellectionis, ut et actus volendi, quem barbari nostri volitionem, tam nove, quam necessario ac scite vocant, ut ait Scal. exerc. 307. sect. 3. et sect. 9.

Ex quo etiam patet, quid de sede Intellectus statuendum sit. Nam cum Ratiocinatio sit actio plane inorganica, neque mens per corpus, ut organum, et per medium Quo, intelligat: per se etiam illi in cerebro, ut organo, aliqua sedes assignari non potest. Veruntamen quia Intellectus opus habet phantasmate, et Anima, dum est in corpore, nunquam sine phantasmate intelligat, et intelligentem phantasma speculari oporteat, atque imagines a phantasia intellectus primum accipiat: hinc patet, etiam Ratiocinationi per consequens seu acidens certam aliquam sedem assignandam esse, nimirum eam, in qua fit imaginatio, et proinde etiam Imaginationem et Ratiocinitionem sedibus discludendas non esse, neque ipsi Intellectui, utpote qui in sua operatione nullo organo corporeo utitur, neque per organa corporea intelligit ullam peculiarem sedem assignandam.

[note: Sedes Intellectur. ] Includit autem anima Rationalis duas facultates: Intellectum, quo res apprehendimus et cognoscimus; et Voluntatem, qua ad ea, quae sub ratione boni cognovimus, ferimur. Atque harum facultatu discrimen manifestum est: cum aliud sit cognoscere, aliud rem cognitam appetere; et duo haec diverso operandi modo fiant, illud quidem patiendo, et recipiendo species, ita, ut res ad mentem ferantur, hoc vero persequendo, ita ut mens ad objectum feratur, et trahatur. Objecti denique etiam diversitas potentiam cognoscendi ā potentia volendi secernit; cum res cognoscamus, quatemus Entia; appetamus vero easdem, quatenus bonae.



page 131, image: s0131

CAPUT XV. De Appetitu et facultate movente.

POstquam actum est de animae sentientis potentia cognoscente: agendum jam est de appetitu. Etsi vero varii sunt appetitus, tamen is solum huc pertinet, quem sensitivum vulgo vocant: qui est vis animae, qua animal ad rem sensu perceptam inclinatur [note: Objectum Appetitus. ] et propensionem habet. Objectum ejus est bonum, sensu apprehensum, sive id revera sit bonum, sive tale appareat. Appetitus enim ad finem tendit: Finis vero omnis boni rationem habet. Quamvis vero appetitus dicatur bonum sequi, malum fugere: tamen malum etiam ad appetitum pertinet, sub ratione boni. Fugere enim malum bonum videtur appetitui. Ex appetitu, tanquam ejus actus; prodeunt passiones et affectus appellati.

[note: Motus. ] Appetitum sequitur motus animalium spontaneus. Nisi enim animal potentiam ea, quae appetitus cupit, exsequendi haberet, frustra esset appetitus animali datus; quod de Natura sentiendum non est; sed concessa est animali vis, quae sentientem animam sequitur, qua pro libitu vel se totum, vel aliquam sui partem de loco in locum transferre potest.

[note: Motus spontanei modus. ] Motus itaque spontaneus hoc fit modo et ordine. Primo objectum externum offertur, quod, ut immobile movens, per sensus externos et communem receptum phantasiae communicatur, atque ab ea, quid sit, cognoscitur. Deinde attentius et accuratius, ut commodum sit et gratum, vel noxium et ingratum, cognoscitur. Cognitionem hanc sequitur amor vel odium, seu appetitus rem gratam et delectabilem apprehendendi, noxiam vero fugiendi. Non enim frustra movetur animal, sed ab objecto, ut fine, et bono appetitus incitatur. Appetitum in animalibus brutis mox motus sequitur, virtusque movens motum ab appetitu imperatum et injunctum statim in actum producit et exsequitur. In homine vero antequam fiat motus, quaedam adhuc intercedunt. Appetitus et hae sensuum internorum motiones menti offeruntur, ut ab ea reprobentur, vel approbentur. Si approbantur, et rectam esse sensuum appetitionem mens intelligit, statim motus sequitur: si vero, ut falsa, rejjcitur, contentio et pugna oritur inter appetitum sensitivum et rationalem, donec alter alterum vincat; atque illo, qui vincit, motus est principium, facultatique motrici motum imperat. Facultas matrix, omnibus totius corporis musculis insita, eos, quibus opus ell, musculos contrahit. Musculi contracti tendines attrahunt: tendines attracti ossa: denique ossibus motis membrum, vel totum corpus de loco in locum transfertur.

Cum autem hoc loco quaeri soleat; Quodnam motus instrumentum sit. Nos ingenere adaequatum motus instrumentum musculum esse


page 132, image: s0132

statuimus quia nullus motus absque musculo perficitur; et abscisso aliquo musculo semper perit aliquis motus: unde etiam vulgo definitur, esse organum spontanei motus. Si vero porro quaeratur, quomodo singulae musculi partes ad motum concurrant, et quaenam in musculo pars illam contractionem, qua motus proxime perficitur efficiat; non nervis, quatenus tales, quod nonnulli faciunt, id officium attribui potest. Hi enim non nisi ut caussa, sine qua non, et quatenus animalem spiritum, ut canales, ad musculos vehunt, motui inserviunt; non vero musculos contrahunt, ut pluribus probat Th. Erastus, in disputatione de Convulsione. Fibrae autem praecipua (et si quis per nervos fibras illas musculorum, in quas nervi ac ligamenta resolvuntur et abeunt, intelligat) pars sunt musculi, per quam motus perficitur, et nullus fit motus, nisi per fibras, ac cum in musculis fibrae intenduntur, atque ad principium retrahuntur, musculus movetur. Atque hinc accidit, ut membra corporis pro vario fibrarum situ varios motus habeant. De qua re videatur Hieron Capivac. de meth. anatomica c. 20. Nam, ut est apud Aristotelem, 2. de part. an. c. 1. [gap: Greek word(s)] , id est, vis sentiendi in similaribus sita est: actiones autem per dissimilaes administrantur.

Etsi autem quatuor motus musculorum sunt differentiae, dum vel contrahuntur, musculi, vel extenduntur, vel transferuntur, vel tensi manent, ut Galenus, lib. 1. de motu muscul. cap. 8. docet: tamen contractio, qua musculus caput versus, et ad proprium principium trahitur, contractusque ad se partem, in quam inseritur, trahit, propria ejus est actio, qua partes, quocunque opus est, flectuntur: Extensio et ipsa quidem necessaria est: verum proxima motus caussa non est; et passio potius, quam actio est. Dum enim contractus musculus extenditur, ab alio, opposico scilicet, patitur, non ipse id agit. Ad contractionem pertinet et tonicus motus, in quo musculorum villi tensi manent. In quo licet quies quaedam videatur: tamen revera in quiete illa musculi agunt, dum membrum in eo situ, ad quem motu id perduxerunt, conservant.

Plura de prima hac Medicinae parte non addimus; cum eum, qui feliciter manum Medicinae admovere cupit, talia in Philosophorum scholis cognovisse oporteat. Neque enim sumus in ea sententia. Medico superficialem quandam Philosophiae, atque. inprimis Physicae, cognitionem sufficere; sed plane cum Galeno, qui id peculiari libello docuit, nobis persuasum habemus: si quis optimus Medicus est, eundem esse Philosophum: neque sine Philosophia quemqua solidam Medicinae cognitionem sibi comparare posse: nullamque, ut supra etiam, capite 1. ex Scaligero dictum, in Medico esse perfectionem sine illa encyclopaedia, quae homini viam munit: ad felicitatem.

FINIS LIBRI PRIMI.



page 133, image: s0133

INSTITUTIONUM MEDICINAE LIBER SECUNDUS. PARSI. De Morbis. CAPUT I. De Morbi Natura.

DE iis, quae corpori secundum naturam insunt, nimirum quid si sanitas, a quibus caussis dependeat, et quae ab homine sano actiones proficiscantur, dictum hactenus. Cum autem contraria pertineant ad idem genus, sanitatique opponatur Morbus; et media sit, non solum praesentem sanitatem tueri, sed etiam amissam restituere, quod idem est, ac morbos depellere: jam de morbo agendum, et quid sit, quae ejus sint differentiae, a quibus caussis dependeat, quas actionum laesiones producat, quaeque singulorum [note: Quae ad Pathologiam pertineant. ] sint genera, dicendum. Atque ita tribus pars haec Pathologica absolvetur; Morborum, Caussarum morbificarum, et Symptomatum tractatione; seu rebus praeter et contra naturam; seu iis, quae recedunt ab eo, quod in nobis secundum naturam, et nobis utile et conveniens est, faciuntque ad naturam humanam destruendam.

[note: An praeter et contra naturam differant. ] Distinguit quidem Fernelius, lib. 1. pathol. cap. 2. inter res contra et praeter naturam, dum ita scribit: omnis corporis constitutio atque affectus, aut naturalis, aut non naturalis existit; atque non naturalis alius praeter naturam, alius contra naturam est. Praeter naturam, tametsi ex naturae praescriptio non est, illi nullam vim infert: Contra naturam, non modo naturae limites excessit, sed et illi vim infert, ejusque vires et functiones manifeste interturbat. Verum sine caussa et praeter autoritatem antiquorum haec facta distinctio. Ex eo enim sequitur, morbum, qui non solum secundum naturam non est, sed et actiones laedit, praeter naturam non esse; quod falsum est. Deinde antiqui medici


page 134, image: s0134

nullam faciunt hac in re distinctionem, sed Graeci unica voce [gap: Greek word(s)] utuntur; quam Latini nunc praeter, nunc contra naturam vertunt. Innuiturque in genere his vocibus declinatio quaedam ab eo, quod est secundum naturam. Neque ipse Fernelius hanc suam distinctionem observat, cum, l. 4. pathol. c. 1. definiat febrem esse calorem praeter naturam.

[note: Morbi notio. ] De morbo autem primo loco agamus, et quae ejus natura sit, investigemus. Sed cum contrariorum eadem sit ratio et subjectum: ex natura et definitione sanitatis facile in cognitionem morbi perveniemus. Sanitatem autem esse ad agendum ea, quae sunt secundum naturam, potentiam, l. 1. cap. 3. dictum et monstratum est. Quapropter morbus rectissime per impotentiam naturales actiones exercendi difinietur: et consentiunt in eo omnes homines, quod sicut ii, qui ad agendum ea, quae sunt secundum naturam, apti sunt, sani dicuntur: ita illi recte aegri appellantur, qui ad actiones has obeundas inepti sunt. Non enim, ut est apud Galenum, 1. de differ. morb. c. 2. morbus in ipsarum actionum cessatione, sed in impotentia ad agendum, ponendus est. Quoniam et dormientes, aut alioquin intenebris et otio degentes, neque ulla corporis parte moventur, neque alium rei, extrinsecae sensum babent: nihilominus tamen sani sunt; cum omnes partes secundum naturam constitutas habeant, ut, quando opus est, actiones naturales exercere possint.

[note: Morbi subjectum. ] Cum autem solum ea, quibus a natura ad agendum vis data est, et quae ad actiones in corpore obeundas apta nata sunt, impotentia ad agendum dici possint; ea autem, quae a natura nullam agendi vim habent, impotentia ad agendum recte non dicantur; solum partes corporis viventes, ut sanitatis, ita etiam morbi subjectum esse: omnia vero, quae in partium viventium numero non sunt, ut humores et alia, morbi subjectum non esse, plurimi doctissimi Medici statuunt. Solum enim partium viventium ministerio actiones in corpore nostro exercentur.

Si quae vero dantur actiones laesae, quae non a partium solidarum, sed humorum vel spirituum vitio contingunt: eas non a morbo prodicisci, sed ab errore externo provenire, existimant. Cum enim, ut Galenus, 3. de sympt. causs. c. 1. de laesis actionibus scribit, duo prima genera sint [gap: Greek word(s)] : facultatem in agendo fine suo frustrari statuunt, vel ob errorrem externum. Atque ad errorem externum Capivaccius non solum humorum, sed et spirituum vitia refert, ut ex Practica ejus passim videre est. Eustachius tamen Rudius, qui et ipse contenta, non continentia aut impetum facientia, subjectum morbi esse docet, et spirituum, humorum atque excrementorum affectus, et si praeter naturam sint, morbos non dicendos putat, quoniam in partis substantia


page 135, image: s0135

non inhaerescant, lib. 3. pract. c. 1. Idem tamen, lib. 1. cap. 29. organum species visibiles recipiens spiritus animales esse statuit.

Alii contra viri pariter docti non solum solidas partes seu continentia, ut appellat Hippocrates, sed et Spiritus ac humores subjectum morbi esse docent: idque pluribus probare conantur; etsi alii aliter paulo hac de re loqui videantur. Donatus ab alto Mari, de med. febrib. part. 1. cap. 12. Spiritus et humores simul cum partibus solidis ipsius cordis temperamentum, naturam, et calidum innatum constituere docet, ut absque iis cor proprias actiones obire nequeat, et propterea cor non sit, neque propriam suam naturam, essentiam, temperamentum atque calidum innatum, neque proprias vires obtineat, neque optime et perfecte constitutum sit.

Quem sequitur Al. Massarias, de sebrib. cap. 1. cum statuit, Spiritus et humores esse partes cordis, quae principi illius parti usum afferant; et propterea calorem in spiritibus ac humoribus accensum, febrem et morbum dicendum esse censet. Idem tamen mox addit; non ideo dicendu; Spiritum et humore febricitare, sed cor laborare, vitiatis propriis Spiritibus et humoribus; cum revera sanitas et morbus tribui debeat parti viventi, ut docet Aristuteles.

Andreas Planerus sanitatem et morbum contentis esse adscri benda censet, etsi animata non sint, nec ullam actionem animatam exerceant: quia sint in corpore humano, ejusque [gap: Greek word(s)] sint cum materia, tum instrumentales caussae, tum objecta, in quae partes animatae actiones suas dirigant. Sanguinem nimirum esse materiam nutricationis solidarum partium; motionum et fensus caussas instrumentales, spiritus; et in genere contenta esse objecta et patientia corpora, in quae suam actionem dirigant agentes particulae solidae: quarum, ut omnium agentium, determinata conditio et vis sit respectu patientiunt. Atque hinc accidere, ut quamvis continentia sint sana, nihilominus [gap: Greek word(s)] impediatur propter vitium contentorum, teste quoque Galeno, 1. epid. com. 2. part. 46. Nimirum sanitatem adesse corpori, quando et agens agit, ut agere debet, secudum naturam, et patiens ab illo agente, ut fieri naturalirer debet, patitur: et contra morbum exsistere et [gap: Greek word(s)] impediri, vel quando agens ipsum, ut secundum naturam debebat, agere non potest, vel quando patiens subjectum actionem agentis non in se recipere, et sic non hoc, quod secundum naturam pati debebat, pati potest. Et cum actio ac passio non sint duae [gap: Greek word(s)] , sed una ad numerum [gap: Greek word(s)] : et vitium in contentis [gap: Greek word(s)] impediat: atque ubi non est passio, ibi quoque non sit actio; et ubi nec actio, nec passio, ibi nulla sit [gap: Greek word(s)] : in contentis quoque morbum esse concludit. Absurdum quoque esse censet, dicere, vel actionem impediri posse, nullo existente in corpore morbo; cum morbus


page 136, image: s0136

sit hoc primum, quo impeditur, [gap: Greek word(s)] , et symptomata sine morbo, quemadmodum umbra sine corpore, consistere nequeant; vel partes solidas et continentes sanas et nulla [gap: Greek word(s)] affectas aegrotare tamen et laborare morbo propter impeditam [gap: Greek word(s)] contentorum vitio.

Verum enim vero diversis istae sententiae nituntur principiis, et res, de quibus non dissentiunt, aliis aliter appellare placet. Etenim si sanum et aegrum generaliter accipere alicui libeat, qua ratione Aristoteles, 3. de histor. animal. cap. 19. [gap: Greek word(s)] appellat, et Hippocrat. lib. de flat. [gap: Greek word(s)] , quicquid homini molestiam affert, morbum appellat; et ubicunque aliqua actio non fit, aut non bene fit, ibi morbum adesse quis statuere velit: ille omnino etiam morbum contentis et impetum facientibus attribuere poterit. At qui magis proprie loquuntur, et morbum a caussa et symptomate arctioribus. limitib. discernunt, et actionum duo genera constituunt, et cum Galeno, 3. de sympt. causs. cap. 1. actionem frustrari vel laefa facultate, vel ob errorem externu statuunt, morbumque proprie et formaliter sumtum impotentiam ad agendum esse docent, aut (Galeni definitione per hanc explicantes) morbum esse dispositionem p. n., a qua partes corporis inepte et impotentes ad agendum redduntur: Ii nullo modo admittere possunt, morbum etiam esse in contentis et humoribus; cum, sicut dictum, iis, quibus nulla actiones corporis exercendi data est potentia, impotentia ad agendum attribui non possit. Atque hi libenter quidem concedunt, ut actio aliqua recte obeatur, non solum requiri, ut agens, ut debet, agat, sed etiam ut patiens, ut debet, patiatur, atque agentis [gap: Greek word(s)] recipiat: tamen morbum non dicendum putant, nisi cum laesa facultate actio non fit, et partes corporis viventes ob dispositionem praeter naturam agere non possunt. Si vero pars salva sit, et nihilominus actio non fiat; non ob morbum, sed ob errorem externum cum Galeno id fieri dicunt. Et si ventriculus per se salvus cibi copiam nimiam ingestam aut cibos vitiosos in bonum chylum convertere non possit: aut alvus feces, ob earum duritiem, excernere non valeat, nec ventriculus, nec intestina morbo laborare commode dicuntur: multo minus commode dici potest, cibum, aut stercora morbo affici.

Et omnino de contentis et humoribus res videtur esse satis plana, laedi inter dum attractionem, retentionem alterationem et expulsionem, nullo partis et agentis, sed objecti virio, atque ita frustrata in agendo facultate, non ob morbum, sed ob errorem externum. Et certe si methodus medendi turbari, et Indicatio curativa cum praeservatoria confundi non debet, necessarium est, ut dispositiones humorum cum dispositione partium non confundantur, nec morbi humoribus atque excrementis trubuantur. Atque agnoscit


page 137, image: s0137

hoc ipse Massaria, qui hac de caussa pugnantia statuere cogitur, dum revera sanitatem et morbum tantum partibus competere dicit, et propterea humores aegrotare negat: et nihil ominus humorum vitia morbos esse docet, quia partes laborent humoribus vitiatis.

De Spiritibus res est paulo difficilior, atque ii, qui cum Capivaccio contentorum et objectorum vitia ad externum errorem referunt, non omnes spirituum vitia cum eodem inter externos errores recensent, sed spirituum vitia ad instrumentales caussas referunt, atque ita ad ipsum organum, quod actionis caussa est, spiritus, suo modo, pertinere concedunt; quatenus scilicet cum calido innato permixti sunt organum operationis, quae partis illius propria est. De modo autem hīc Autores non consentiunt. Alii quidem cum Scaligero Spiritus animatos esse statuunt, et hoc modo sese facile explicant: alii vero, qui Spiritus, utpote qui hinc inde moventur, animatos esse negant, et absurdum esse censent, facultatem in cavitatibus cum spiritibus residere, ii qualitatem quandam a spiritibus per substantiam partium diffundi statuunt, quemadmodum a Solis splendore qualitas quaedam per universum aeram diffunditur, atque per istam qualitatem facultates corporibus copulari, seu partium viventium constitutione perfici statuunt, ut actionum edendarum idonea instrumenta sint.

[note: Morbi caussa. ] Porro cum partes corporis nostri ad munia sua obeunda aptae sint, cum naturalem constitutionem obtinent; ineptae autem ad agendum reddantur, cum eandem a[?]mittunt: hinc manifestum evadit, caussam morbi, seu illius ad agendum impotentiae esse malam partium corporis constitutionem; ut sanitatis et naturalis ad agendum potentiae caussa est recta earundem dispositio. Licet enim a facultatibus animae omnis actio procedat: cum tamen anima ministerio partium corporis indigeat: pro varia constitutione organorum varias actiones edit, et recte ac expedite, vel vitiose et impedite agit. Unde perfecta et formalis morbi definitio talis constitui potest. Morbus est partium viventium corporis humani ad actiones naturales exercendas impotentia seu ineptitudo, ab earundem constitutione praeter natuam ortum habens.

Quae definitio facile extendi potest, ut et in Physica locum habeat; Si propria affectio proprio subjecto, sanitas scilicet et morbus corpori viventi attribuantur. Tunc enim totam demonstrationem complectitur, et ab ea solum positione terminorum differt.

[note: Morbi definito Galeni. ] Verum enimvero etsi recte sanitas per potentiam ad operandum; et morbus per impotentiam definiatur, et etiam secundum Galenum, [gap: Greek word(s)] sit [gap: Greek word(s)] : et contra, aegrotare sit, [gap: Greek word(s)] : tamen cum ex ea definitione nec morborum differentiae, nec utiles indicationes peti possint; Medicus vero omnia ad sanitatis conser


page 138, image: s0138

vationem et instaurationem dirigat, atque ideo omnia, quae prioribus partibus tractar, ita tractare debeat, ut [gap: Greek word(s)] inservire possint: Galenus pro formali definitionem caussalem substituere voluit, et l. de differ. morb. c. 2. definivit sanitatarem, omnium corporis partium naturalem constitutionem; morbum vero, constitutionem praeter naturam vitiatae functionis caussam: et de differ. Sympt. cap. 1. sanitatem [gap: Greek word(s)] dispositionem secundum naturam actionum auctorem; et morbum, [gap: Greek word(s)] dispositionem praeter naturam, ob qua actio laeditur. Quae tamen definitiones et ipsae omnia perfectae definitionis membra continent. Constitutio enim seu dispositio praeter naturam, quae loco generis ponitur, proxima et propria morbi caussa est: Subjectu sunt partes corporis: ipsa vero forma eo indigitatur, cum dicitur, constitutionem illam esse laesarum actionum caussam. Nam dum dicimus, sanitatem esse dispositionem secundum naturam, quae justas edit operationes: nihil aliud est, ac si dicamus, esse talem constitutionem et dispositionem partium, ob quam corpus efficitur potens et aptum ad omnia, quae secundum naturam sunt, agenda: contra dum dicitur, morbum esse dispositionem partium praeter naturam, ob quam laeduntur corporis actiones: idem est, ac si dicatur; morbum esse talem dispositionem partium, ob quam corpus ineptum ac impotens redditur ad exercendas actiones naturales et consuetas.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Ad hanc porro partium constitutionem declarandam Galenus utitur duobus vocabulis, [gap: Greek word(s)] : quae Latini verterunt, dispositionem, constitutionem, affectionem, affectum. Quae vocabula quid significent, a nonnullis in dubium vocatur. Fuchsius, lib. 3. instit sect. 1. cap. 1. [gap: Greek word(s)] a Galeno aliter usurpari dicit, quam ab Aristotele. Aristotelem enim [gap: Greek word(s)] tantum pro qualitate accipere, quae facile a subjectis dimovetur: Galenum vero pro constitutione seu re permanente et fixā, ac stabili, aut permanentem habente essentiam usurpasse. Quod idem docet, c. 3. ubi scribit; [gap: Greek word(s)] a Galeno non pressa et stricta significatione, quemadmodum ab Aristotele, usurpari, ut sit ab habitu distincta; sed largā et amplā, pro omni corporis affectu, sive facile, sive difficulter amoveri queat, sive qualitas sit, sive substantia. Quod etiam docuit Fernelius, l. 1. patholog. cap. 1. Quae Graecis, inquit, [gap: Greek word(s)] , nobis affeatus appellatur: non ea quidem praecisa angustaque significatione, quam Aristoteles usurpavit, sed admodum largā et multiplici verbi potestate, quae omnem corporis constitutionem contineat, sive in substantia, sive in qualitate et temperamento, sive in conformatione, et figurā, sive magnitudine sive innumero ea consistat.

[note: Omnis morbus est Qualitas. ] Verum enim vero omnis morbus est accidens, et in genere qualitatis; quemadmodum sanitas: quae duo, ut contraria, merito sub uno genere


page 139, image: s0139

collocantur: morborumque omnium unum genus est, et omnes morbi, in una formali ratione convenient, quae nihil aliud est, quam terminus mutationis a naturali statu, seu qualitas quaedam, ob quam corpus ad male agendum disponitur; sicut sanitas qualitas est, ob quam corpus ad bene agendum disponitur, ut ex Aristotele, in Categoriā Qualitatis, videre licet, et ex Galeno, de different. sympt. cap. 1. patet. Etsi enim illud, in quo fit mutatio, per se consideratum alterius generis esse possit; exempli gratia, sextus digitus sit substantia, magnitudo et numerus quantitas, calor et frigus, ut patibiles qualitates, pertineant ad tertiam speciem qualitatis, figura ad quartam: tamen haec omnia per se morborum genera non sunt, nisi qualitate quadam determinentur. Nimirum non substantia, non magnitudo, non numerus, non figura, non reliqua talia, vel sanitas, vel morbus sunt; sed horum omnium [gap: Greek word(s)] , seu qualitas quaedam, per quam corpus vel ad recte agendum disponitur, vel ineptum redditur. Sic magnitudo linguae per se neque sanitas, neque morbus est; sed qualis quaedam magnitudo, quae scilicet secundum vel contra naturam est, et ob quam homo ad loquendum disponitur, vel in loquendo impediditur: sic figura cruris per se sanitas non est vel morbus; sed qualis quaedam figura, ob quam scilicet homo ad ambulandum disponitur, vel in ambulando impeditur. Eodem modo numerus digitorum per se sanitas vel morbus non est, sed quatenus per eum manus vel ad apprehendendum disponitur, vel inepta ad idem officium redditur. Ita nec caliditas, nec frigiditas per se et absolute saitas vel morbus est, sed qualis quaedam caliditas, cuilibet membro peculiaris, seu ventriculo, seu epati, seu cordi; quaesi mutetur, morbus adest. Atque ita non illud, in quo fir mutatio, sed recessus a naturali statu pro morbo habetur, omnisque morbus in genere [gap: Greek word(s)] [note: Galenus [gap: Greek word(s)] eodem modo accipit, quo Aristoteles. ] consistit. Neque aliter vocem hanc Galenum accipere, quam antiquos philosophos et medicos, ex eo patet, quod, lib. de differ. morb. cap. 2. illam vocem antiquam et vulgatam esse dicit: Deinde quod eandem caussam, quam Aristoteles, in [gap: Greek word(s)] , reddit, de differ. sympt. cap. 1. cur sanitas et morbi appellentur [gap: Greek word(s)] , nimirum quod homo secundum eas [gap: Greek word(s)] , seu disponitur.

[note: An morbus sit Relatio. ] Reperiuntur deinde et alii, qui Galenicam morbi definitionem vel impugnant, vel non recte explicant. Ac primo Christoph. a Vega, lib. 3. de art. medic. c. 1. atque alii quidam morbum non qualitatem, sed Relatione esse statuunt. Verum etsi non negemus, non ipsum calorem, frigus, siccitatem et humiditatem, quatenus simpliciter et per se considerantur, esse morbos; neque ignoremus, Galenum nominare morbum [gap: Greek word(s)] , sicut sanitatem [gap: Greek word(s)] : neque hoc negemus, vocem [gap: Greek word(s)] , si aequivoce sumatur, et qualitaem


page 140, image: s0140

significare, et pro relato sumi; cum dispositio sit dispositae rei dispositio: tamen simpliciter morbum relationem esse, et vocem [gap: Greek word(s)] , quatenus morbi genus est, relationem esse, non concedimus: sed qualitatis vocem et morbum idsum ab solutu quiddam, et non relatum esse, statuimus. Non enim sanitas simpliciter [gap: Greek word(s)] Galeno est, sed [gap: Greek word(s)] , quaedam proportio; seu potius qualitas [gap: Greek word(s)] seu proportionata, ut ita dicam. Talis scilicet [gap: Greek word(s)] et constitutio, in qua talis [gap: Greek word(s)] est, ob quam pars apta et potens ad agendum efficitur. Contra morbus non est solum [gap: Greek word(s)] , sed qualitas quaedam [gap: Greek word(s)] , hoc est, vitiosa partium constitutio, seu constitutio, in qua talis est [gap: Greek word(s)] , et a naturali statu discrepantia, ob quam pars inepta et impotens redditur ad naturales actiones exercendas. Atque ut haec de relatione concludamus, etsi non negamus, aliquo modo, eo nimirum, quo virtutes et vitia ibi collocantur, morbum in relatione poni posse: tamen morbi essentiam in relatione consistere, non concedimus. Positivum quiddam morbus, est, non in comparatione tantum consistens; neque accidit corpori absque ulla ejus permutatione, ut relationes.

[note: Argenterii contra denitione minorbi objectiones. ] Deinde Argenterius, lib. de morb. gener. cap. 1. plurima, ut alia omittamus, in morbi definitione reprehendit, atque inter ea hoc; quod Galenus antiquam vocabuli [gap: Greek word(s)] significationem corrumpat, quando [gap: Greek word(s)] vocat alterationem, et qualitatem, quae sit in habitu ac stabilis: cum Aristoteles aperte scribat, [gap: Greek word(s)] seu dispositionem significare qualitatem, quae facile dimoveri potest, diversam ab ea, quae in habitu posita est. Esse etiam manifeste falsum, scribit, sanitatem et morbu esse e genere earum qualitatum, quae stabiles sunt, et ad aliquod tempus permanent; cum doloer colicus, apoplexia, febres ephemerae et similes adfectus morbi sint: etsi brevissimo tempore durent. Imo sibiipsi repugnare Galenum existimat, qui, 1. meth. med. cap. 1. eos reprehendit, qui morbum stabile malum est definieabant, ut quod ad morbi naturam explicandam nequaquam pertineat; sed differentiam inter morbum longum et brevem constituat.

[note: Argenterii refutatio. [gap: Greek word(s)] dupliciter accipitur. ] Verum ut ex his nos expediamus; hoc primo ex interpretibus Aristotelis diligenter notandum: vocabulum [gap: Greek word(s)] dupliciter usurpari. Primo generaliter, pro qualitate, secundum quam aliquid [gap: Greek word(s)] , disponitur, seu illa facile, seu difficulter tollatur et amoveatur: Deinde specialiter pro qualitate facile mobili, opposita ei, quae difficulter movetur. Primam et generalem vocis [gap: Greek word(s)] significationem ipse Aristoteles innuit, cum, in Categor. qualitatis, calorem, frigus, morbum et sanitatem, similesque qualitates ideo dispositione esse dicit, quae [gap: Greek word(s)] , disponitur aliquo modo secudu illas homo. Et in hac significatione, allegato loco,


page 141, image: s0141

dicit, quod et habitus dispositiones sint: Et 4. Metaph. cap. 20. dicit, habitum esse dispositionem, [gap: Greek word(s)] , secundum quam bene vel male disponitur dispositum. In altera vero speciali significatione si dispositio accipiatur, tum habitus non est dispositio, saed differt ab eā; quod habitus non facile removetur a subjecto, dispositio vero facile tollitur. Inpriori autem significatione vox dispositionis in morbi definitione accipienda est; potestque idcirco attribui mornis, et qui facile tolluntur, et qui difficulter ā subjecto moventur. Imo et hoc notandum, in generali significatione vocem [gap: Greek word(s)] latissime saepe extendi, ut non tantum de morbo et sanitate, sed et de morbi sanitatisque caussis atque symptomatibus accipiatur; imo et [gap: Greek word(s)] complextatur. Per unum quodque enim horum contingit [gap: Greek word(s)] , id est, affici ac disponi aliquo modo corpus. Magis tamen proprie sumptu [gap: Greek word(s)] vocabulum significat id, quod per [gap: Greek word(s)] producitur, iisque, tanquam factum aliquid, opponitur. Unde Galenus, de sympt. differ. cap. 1. eam, quae cessante caussa alterante, in parte patiente relinquitur alteratio, [gap: Greek word(s)] ipsius dici, scribit. Et in hac significatione morbi quidem omnes, ut et sanitas, sunt [gap: Greek word(s)] ; caussae morbificae et symptomata non omnia sunt [gap: Greek word(s)] . Ex quo patet, Galenum antiquam significaitonem vocis [gap: Greek word(s)] non corrupisse, sed retinuisse.

Falsum etiam est, quod affert Argenterius, quasi Galenus per affectum permanentem intelligat stabilem, et [note: Affectus permanens quis. ] qui permanentiam ad aliquod tempus habeat, affectum. Nam quod Galenus, dedifferentius Sympt. cap. 1. scribit: Cu quieverit alterantis alteratio in re, quae perpessa est, ejusdem rei [gap: Greek word(s)] esse; et [gap: Greek word(s)] esse, dum quidpiam convertitur, mutatur, alteratur, movetur, affectum vero in subjecto corpore et permanere et servari: id non aliter intelligendum est, quam hoc modo. Aliud est efficientis motus, quo aliquid aliquo modo convertitur, alteratur, mutaturque; aliud vero qualitas illa, quae motu inducitur, et quasi impressum actionis vestigium est. Quam diu itaque res in motu est, et ad aliquam qualitatem movetur, res patitur, et qualitas in fieri est: cum vero qualitas illa motu et actione efficientis inducta est, et terminum, quem spectabat, attigit motus, res permanere dicitur. Caussa enim habitus, seu cujuscunque qualitatis praesentis gratia, res amplius non movetur. Atque ita res amplius non moveri, sed permanere dicitur: sive qualitas illa inducta diu permanere possit, sive non possit; sive caussa fovente indigeat, sive non indigeat. Quanquam enim fieri possit; ut qualitas illa inducta caussa fovente opus habeat, aut etiam fieri possit, ut morbus augeatur: tamen quatenus terminum illum motus jam attigit, et qualitas jam inducta est, quae actiones laedit, respectu illius qualitatis permanere dicitur; quia jam est, et ut fiat, motu amplius non opus est. Sed


page 142, image: s0142

de his plura suo loco in divisione morborum in fientes et factos. Atque ut breviter rem comprehendam; dum dicitur, morbum esse quiddam permanens, id respectu motus, qui terminum suum jam attigit, non temporis, intelligendum est.

De voce [gap: Greek word(s)] , a qua tota haec doctrina, quae de morbis, earum causis et symptomatibus agit, Pathologia appellatur, hoc non praetereundum, Galenum quidem, loco modo allegato, [gap: Greek word(s)] nominare, dum quippiam adhuc mutatur. Hippocratem tamen etiam morbis, et quidem tam acutis quam diuturnis hoc nomen tribuere, ut idem Galenus 3. aph. 28. docet.

[note: Morbi definitionis explicatio. ] Si quae alia praeterea circa definitionem morbi vel ab Argenterio, vel ab aliis moventur difficultates, ex iis sese facile explicabit is, qui ad illam formalem definitionem morbi respexerit, et Galenicam definitionem, ut quae ex ea ortum habet, ex ea explanaverit: Et cum ā Galeno dicitur, morbum esse constitutionem, vel dispositionem praeter naturam, quae laedit actiones; id ita interpretatus fuerit: quod morbus sit vitiosa, et a statu naturali recedens partium corporis dispositio, ob quam ad actiones naturales obeundas ineptae atque impotentes redduntut. Ea enim genuina morbi natura est.

CAPUT II. De morborum differentiis.

[note: Morbi differentiae duplices: Essentiales. ] EXplicata morbi natura, ad differentias morborum accedendum est. Sunt autem morbi differentiae duplices, Essentiales seu propriae, quae ab ipsa morbi essentia, id est, constitutione praeter naturam, sua cuique parti peculiari et propria, sumuntur, [note: Accidentales. ] et ita uni species competunt, ut alteri communes esse non possint: et Accidentales, quae a constitutione in genere, iisque, quae essentiam morbi insequuntur, aliisque circumstantiis petuntur, et propterea pluribus communes sunt.

Essentiales ut primo loco investigemus, dispiciendum primo, quotuplex sit partis cujusvis naturalis constitutio. Nam cum, quod Galeno, 1. de different. morb. cap. 2. est principium ab omnibus concessum, [gap: Greek word(s)] sit [gap: Greek word(s)] : et propterea sanitas [gap: Greek word(s)] : morbus vero [gap: Greek word(s)] : si quotuplex sit naturalis constitutio perspectum habeamus, ex recessu ab illa naturali constitutione facile morborum genera investigabimus. Tot enim oportet esse prima summaque genera morborum, secundum quot modos maxime universalis iste recessus fieri potest.

[note: Partium similarium constitutio. ] Dictum autem est supra, partes esse duplices: alias quidem simplices et similares, alias vero organicas


page 143, image: s0143

seu dissimilares. Partium similarium sanitas consistit in naturali illa, quae ex prima ex principiis compositione pendet, constitutione accidentali. Dictum enim jam ante est, neque sanitatem, neque morbum in ipsa essentiali constitutione collocandum esse, sed in illa accidentali, quae essentialem constitutionem sequitur. Cum vero similares partes componantur ex quatuor elementis, atque elementorum mistionem proxime insequatur temperamentum: ad similarium partium sanitatem requiritur temperies, seu justa primarum qualitatum moderatio, et [gap: Greek word(s)] . Atque in hac qualitarum [gap: Greek word(s)] , seu temperie solum sanitatem partium similarium vulgo constituunt. Verum cum corpus humanum non solum sit mistum simpliciter, sed sit corpus vivens, et animatum, atque habeat calorem vitatem, spiritus vivificos, humidum que radicale, atque formam specificam, a qua animatur, a quibus multae nobiles qualitates, quae in mistis simpliciter non inveniuntur, emanant: merito non solum in qualitatum primarum [gap: Greek word(s)] sanitas partium similarium ponenda, sed et occultarum qualitarum quaedam peculiaris requiritur constitutio, sine quibus partes similares, etiamsi in primis qualitatibus suam naturalem constitutionem habeant, sanae ac salvae esse non possunt.

[note: Partium organicarum constitutio. ] Aliam deinde habent constitutionem partes, quatenus organicae sunt. Ut enim actionum edendarum possint esse idonea organa, requiritur in iis commoda forma seu figura, magnitudo, partium constituentium numerus, et situs. Quae quidem partium organicarum constitutio et compositio in aliis alia est, pro varietate actionum edendarum. Aliae enim pars hanc, alia illam figuram habere; alia major, alia minor; alia ex pluribus, alia ex paucioribus componi debet. Atque haec omnia nisi pars quae libet obtineat, organi noemn et officium sustinere non potest.

Tandem est quaedam constitutio, utrisque et similaribus et organicis [note: Utrisque communis constitutio. ] partibus communis. Omnis enim pars, sive ut similaris sive ut organica consideretur, integra atque una esse debet. Itaque tertio ad sanitatem partium requiritur ipsarum unitas, seu continuitas.

[note: Triamorborum genera. ] Cum ergo in hac triplici constitutione sanitas consistat, atque haec tria, u et pars aliqua, et totum corpus sanum sit, et suas actiones exercere possit, requirantur: ex recessu ab ea triplex morborum genus orietur.

Primum nimirum morborum genus [note: Partium similarium morbi. ] est partium similarium, inter quos primo sunt morbi intemperiei; cum debita illa qualitatum primarum proportio, quae ad actiones necessaria est, non observatur, sed una reliquas, tres vel duae reliquas vincunt. Unde intemperies simplex est, cum una saltem qualitas excedit: quae cum una saltem qualitas excedit: quae est quadruplex, calida scilicet, fridida, humida, sicca: Composita, in qua duae excedunt, quae etiam


page 144, image: s0144

secundum quadruplicem [gap: Greek word(s)] qualitatum primarum quadruplex est; calida, humida; calida, sicca; frigida, humida; frigida, sicca.

[note: Morbi occultarum qualitatum. ] Deinde reperiuntur in partibus similaribus mordi occultarum qualitatum, vel, ut vocant, totius substantiae, seu formae, cum reliquae nobilio res, praeter primas qualitates, mutantur.

Secundo, Morborum organicorum tot sunt genera, quot ad organi constitutionem requiri diximus. Cum vero pars instrumentaria non ex quibus libet, iisque temere congestis, et coagmentatis, sed ordine quodam, numero, figura, situ, magnitudine decendi constantibus, ut et totum corpus, componatur: hinc quatuor genera primaeque differentiae morborum partium organicaru emergunt. [note: Conformationis. ] Primum cum forma seu figura corrumpitur, hoc est, cum membri figura naturalis vitiatur, et quod rectum est, fit curvum; quod rotundum, rotunditatem amittit: cum meatus, qui patere debebant, clauduntur, aut quos clausos esse decebat, patent: aut quod asperum esse debebat, laeve aut quod asperum esse debebat, laeve evadit, similique modo ā naturali conformatione [note: Numeri. ] membrum recedit. Alterum genus morbi est in numero, cum de est quidpiam, quod ad esse debebat; aut ad est, quod ab esse de bebat. [note: Magnitudinis. ] Tertium est in magnitudine, cum membrum vel majorem, vel minorem magnitudinem, quam naturalis constitutio requirit, obtinet. [note: Compositionis. ] Quartum in situ est, cum pars naturalem situm non habet; et in connexione, cum pars, ut debebat, cum aliis non connectitur.

[note: Unitas soluta. ] Cum vero quoddam commune sit, quod et partibus similaribus et dissimilaribus ad sanitatem necessarium est, nimirum unitas et continuitas: si haec amittatur, tertium morbi genus oritur, quod solutae unitatis, seu unionis vel continuitatis nominant.

CAPUT III. De morbis Intemperiei.

DUo ad partium similarium naturalem constitutionem, in qua sanitas consistit, requiri diximus, justam qualitatum primarum [gap: Greek word(s)] , qualis quidem ad cujuslibet partis operationes edendas necessaria est; tum etiam occultiores quasdam [note: Morbi intemperiei. ] qualitates. Primo itqeu temperiem quod attinet, si illa a naturali statu recedat, morbi intemperiei oriuntur; qui tot sunt, quot sunt naturalia temperamenta, atque ab iis recessus. Oritur enim intemperies, cum debita illa qualitarum primarum proportio, quae ab actiones edendas necessaria est, non servatur, sed vel una reliquas tres, vel duae reliquas duas [note: Intemperies duplex. Simplex. ] vincunt. Unde intemperies alia est simplex, alia composita. Simplex est, in qua una qualitas excedit: et haec pro quatuor qualitatum primarum numero est quadruplex; calida, [note: Composita. ] frigida, humida, sicca. Composita, in qua duae qualitates excedunt, ex quadruplici [gap: Greek word(s)] qualitatum primarum,


page 145, image: s0145

etiam quadruplex est: calida et humida: calida et sicca: frigida et humida: frigida et sicca. Atque ita octo sunt intem peries.

[note: Intemperies cum materia. ] Sed hae intemperies rursum variis modis distinguuntur. Quae tamen distinctiones non novas species, sed differentias pariunt, quae in pluribus specie differentibus reperintur, quaeque speciem non constituunt, sed aliquo modo mutant. Qua de caussa si quis eas ad accidentales differentias referre velit, id per me ei integrum esto. Primo enim alia intemperies est cum materia, alia sine materia. Si enim ad locum aliquem materia, quae et ipsa intemperata sit, confluat, aut in eo colligatur, et qualitates suas parti communicet, atque intemperiem in ea et excitet, et foveat: appellatur intemperies cum affluxu materiae, a nonnullis intemperies [note: Intemperies sine materia. ] materialis. Si autem in parte a caussa aliqua intemperies excitetur, ita tamen, ut nulla in eo materia, et nullus humor praeter naturam haereat, ut fit in intemperie, quae excitatur ab aestu Solis, aut igne, aut medicamentis impositis et similibus: appellatur intemperies sine materia, aut sine affluxu materiae, a nonnullis intemperies immaterialis. Ubi observandum, frequentiores esse intemperies cum materia; cum plerique morbi ex redundantia humorum oriantur. Et quamvis fieri possit, ut in aliquam partem nuda intemperies inducatur: tamen vix fieri potest, ut diu sola duret, sed plerumque paulo post, vel ob partis debilitatem, vel ob humorum in corpore copiam, materia adsciscitur, ut ex nuda intemperie intemperies cum materia fiat. Tantum sicca saepe diutius subsistere sola potest.

[note: Intemperies aequalis. ] Deinde alia intemperies est aequalis, alia inaequalis. AEqualis est, quae in omnibus membri partibus est similis, easque omnes similiter et aequaliter [note: Inaequalis. ] afficit. Dissimilis est, qua in una parte est intensior, in alia remissior, et alias magis, alias minus afficit. Cum enim membra corporis ex pluribus particulis constituantur, si caussa alterans occurrat, ab ea aequaliter omnes mox affici non possunt: sed aliae magis, aliae minus alterantur, et de naturali statu dejiciuntur; unde oritur inaequalis intemperies. Si autem ejus actio eousque procedat, ut omnes tandem aequaliter alterentur, et naturalem temperiem amittant: aequalis ea intemperies dicitur. Unde etiam inaequalis intemperies cum dolore et molestia est conjuncta: in aequali autem nullus dolor aut molestia percipitur. Quamdiu enim pars adhuc immutatur et alteratur, dolore afficitur: cum autem jam alterata est, et intemperies quasi nativa et domestica evasit, dolor et molestia amplius non percipitur. Hoc autem fit in aequali, illud in inaequali intemperie. Nam aequalis intemperies jam plane facta est, et alteratio absoluta: in inaequali aute pars quidem facta est, et ex parte naturalis temperies mutata, exparte autem adhuc alteratur et immutatur. AEqualis intemperies est in cachexia et hectica;


page 146, image: s0146

inaequalis in reliquis febribus. Plura de his legatur apud Galen. in libro, quem de inaequali temperie scripsit.

Etsi vero hīc quaedam in controversiam vocari soleant: tamen ex iis, quae supra, l. 1. cap. 4. de numero tempera mentorum dicta sunt, ea expediri possunt. In specie saltem hoc addimus: [note: An detur intemperies calida et humids. ] jam olim Athenaei sectatores quidam, ut Galen, 1. de temperam. cap. 3. docet, negabant, calidum, humidumque statum virio dandum, aut ullum morbum inveniri, qui calidus sit et humidus. Cum enim mors ad frigidum et siccum perducat: certe vita, ut illi contraria, in caliditate et humiditate consister. At vero si vita cum caliditate et humiditate cojuncta est, omnino saluberrima et optima, nulloque modo morbosa erit haec temperies.

Verum licet concedatur, totius corporis temperiem naturalem suo modo esse calidam et humidam: tamen intoto corpore multae sunt partes, quae diversa habent temperamenta. Cum enim partes diversae diversa habeant officia, diversas etiam requirunt temperies. Itaque quae debet esse calida et sicca, si evadat calida et humida, vel quae debet esse frigida et humida, evadat calida et humida: jam morbosa est illa temperatura. Et quod totius corporis temperiem [note: Quae temperies calida et humida sit optima. ] attinet, licet verum sit, calidam illam esse, et humidam, et propterea nonnunquam a medicis pro temperata et pro optima, ac reliquarum quasi normā censeri: tamen non de qualibet temperie calida et humida accipiendum est; sed de illa solum, in qua caliditas frigiditatem, et humiditas siccitatem moderate superat. Haec enim temperatura homini naturalis est, ipsique ad justiciam temperato convenit, et proxime ad illam exactissimam temperiem accedit. Si vero magnus est caloris et humiditatis excessus, tantum ab est, ut illa sit optima temperies, ut etiam rectissime a Galeno, 8. method. med cap. 7. omnium maxime putredini obnoxia esse statuatur.

CAPUT IV. Detotius substantiae seu occultarum Qualitatum morbis.

[note: An dentur morbi totius substantiae. ] POrro cum praeter temperiem aliud quippiam ad partium similarium constitutionem requiri dixerimus: merito etiam aliud morbi genus, praeter morbos intemperiei, in partibus similaribus admittendum est Itaque hic illa nobilis, intricata, atque utilis quaestio explicanda venit, qua quaeritur: an praeter hos, quos hactenus ex Galeno recensuimus, partium similarium morbos, nimirum morbos intemperiei, alii adhuc dentur morbi partium similarium. Apud Galenum quidem, atque alios antiquos medicos, aliorum morborum, praeter hos, nulla diserta fit mentio: a Recentioribus autem, inprimis Fernelio, plurima hac de re scripta sunt, et ut ea, quae, 1. lib. patholog. c. 7. et prolixe lib. 2. de abditis rerum caussis c. 9. et seqq.


page 147, image: s0147

hac de re tradidit, breviter contrahamus, utitur allegato loco his praecipue [note: Argumenta Fernelii pro morbis totius substantiae. ] argumentis. In quorum naturali constitutione consistit sanitas, in eorum mala et praeternaturali constitutione consistit morbus. At tria sunt, in quorum bona constitutione sanitas consistit, nimirum temperamentum, materia et forma. Ergo totidem etiam erunt, in quibus morbus consistit; Et proinde non dabuntur solum morbi intemperiei, sed praeter eos etiam morbi materiae et formae. Minorem probat. Licet enim sint, quae temperamento conveniunt: tamen materiae laxitate, adstrictione, mollitie, duritie, crassitie, tenuitate differre possunt. Exempli gratia, pulmones et cor, etsi temperamento non multum dissideant: tamen materia multum distant, ut quae cordi est densa et gravis, pulonibus rara et levis. Formam quoque et speciem a materia et temperamento diversam esse, eo probat; quod secundum Aristotelem ratio ea, qua caro, aut os est, non a primis elementis, sed a semine et diviniore principio nascitur: neque continuo quicquid similiter atque os densum et frigidum est, id continuo os est, sed praeterea necesse est, propriam ossis formam accedere. Atque sicut horum trium bona constitutio ad sanitatem et actionem naturalem necessaria est: ita porro monstrat, ab iisdem male sese habentibus actiones laedi. Intemperies primo, quod actionibus incommodet, extra controversiam est. Ob materiae vitium laedi actiones, eo monstrat, quod plurimi sunt optimo temperamento praediti, qui tamen neque calorem, neque frigus, neque laborem, neque ullam exsuperantiam ferre possunt, ea solum de caussa, quod molii, raro, laxoque sunt corpore: cum alii, qui sunt corpore intemperato, ut rustici, ob solidam corporis constitutionem, haec omnia bene ferant. Hinc etiam Galenus in curandis morbis ventriculi, hepatis et similiu partium, quae communem corpori usum praebent, nimis laxantia cavere, adstringentia non omittere, et omnino robur earum partium conservare jubet. Formam seu speciem etiam requiri docet, et eo probat; quod sicut struthiocamelus, non elementorum calore, non temperamento, sed totius essentiae ratione ferrum coquit: ita et quae in nobis fiunt coctiones, totius substantiae vi perficiuntur. Tandem allegat etiam Galenum, qui, 2. ad Glauconem c. 2. scribit: Ea, quae moderate laxant, solvere robur, et propterea membri virtutes: quae autem supra madum refrigerant, nativum calorem exstinguere; et tandem qualitates quasdam extraneas virtutem dissolvere posse. Quo loco Galenum vel invitum tres laesarum virtutum caussas statuere existimat, relaxantia, refrigerantia, et alienas qualitates. Probat deinde eandem opinionem ex curandi ratione. Medicamenta enim quaedam primis qualitatibus agere, ait, et morbis intemperiei succurrere; quaedam vero secundis, quae materiae immoderationi; quaedam tertiis et quartis, quae toti substantiae opitulantur.



page 148, image: s0148

[note: Morborum in partibus similaribus genera secundum Ferne lium. ] Atque ita tria morborum in partibus similaribus genera statuit; nimirum intemperiem, materiae immoderationem, et totius substantiae corruptionem. Tria haec porro in plures differentias diducit. Intemperiei morbi sunt, quos supra enumeravimus. Immoderatae autem materiae differentias statuit mollitiem et duritiem, laxitatem et adstrictionem, tenuitatem et crassitiem, raritatem et densitatem: affertque exemplum cujusdam militis, cui ossa crurum, brachiorum et femorum ex morbo tam flexibilia evaserant, ut cerae modo quocunque flecti possent: quod vitio materiae adscribit, et morbum materiae appellat.

Totam autem substantiam statuit [note: Morbus totius substantiae quid Fernelio. ] esse perfectionem atque integritatem, qua res unaquaeque consistit. Haec enim quoties mutatur, et de perfectione decedit, res tota continuo perfringitur: ipsamque illius decessionem morbum totius substantiae appellat. Totius autem substantiae corruptionem nondum consummatam se intelligere, scribit: Perfectam enim consummatamque corruptionem interitum rei esse. Hanc vero corruptionem substantiae duplicem constituit, unam simplicem corruptionem, alteram putredinem. Corruptionem simplicem esse dicit, spiritus, calidique nativi dissipationem, aut exstinctionem. Putredinem esse substantiae dissolutionem in gangraena et sphacelo, in phthisi, et [note: Morborum totius substantiae differentia secundum Fernelium. ] aliarum partium corruptionibus. Et quidem hos morbos alios esse manifestos, alios occultos, docet. Mani festos, qui ex manifestis ortum habent qualitatibus: occultos autem, qui ex abdita, et quae supra elementorum conditionem est, caussa proficiscuntur. Quo in genere continentur omnia pestifera, deleteria, et venena. Atque dici tales a tota substantia agentes caussas, etiam ex Galeni, et Hippocratis sententia probat, locis allegatis, ex 5. de simpl. med. facult. cap. 1. et 14. Et 2. de nat. hum. t. 14. Ex quibus ita concludit: Cum omnis actio sit inter contraria, quae sub uno eademque genere comprehenduntur: dentur autem agentia, quae totius substantiae proprietatibus afficiunt, necessum est, ut ea non primas corporis qualitates, sed totam substantiam afficiant.

Haec in genere fere Fernelius de re, ut initio cap. 10. lib. 2. de abd. rerum caussis, scribit, perquam obscurā, intricatā, nullaque hactenus arte comprehensā, dicit. Capp. postea seqq. in specie morbos illos occultos explicat.

[note: Argenterii sententia. ] Sequitur Fernelium Argenterius, de morborum generibus c. 4. qui cum eā de caussa morbos alios praeter intemperiei morbos dari existimat, quod tria sint, quibus partium similarium natura constat, forma, temperies, decensque materia; tum ideo, quod dantur medicamenta tota substantia agentia. Si enim, inquit, datur medicamentorum genus, quod tota substantia vel tota natura, non ob suas evidentes qualitates, corporis similaris morbos propellit: cur non etiam eosdem in corpore morbos statuemus,


page 149, image: s0149

quibus illa mederi solent? Alioquin profecto frustra erunt excogitata haec alterius esse naturae, quam alia, quorum effectus ad manifestas primasque qualitates rediguntur. Quibus alii etiam ex recentioribus non pauci subscribunt.

[note: Eorum, qui negant morbos totius substantia, rationes. ] Verum his sese opponunt alii etjam non pauci, qui negant, alium in partibus similaribus, praeter intemperiei morbos, morbum dari. Quanquam enim concedunt, in parte similari tria inveniri, materiam, temperamentum, atque formam: tamen haec tria sanitatem efficere et constituere, et ad sanitatis naturam pertinere negant. Duplicem enim esse rerum constitutionem, unam essentialem, alteram accidentalem. Essentialem, quae resultat ex substantiis, materia, et forma, ex quibus compositum suam essentiam habet: accidentalem alteram, quae illam priorem insequitur et comitatur, et proprium determinatumque principium est, per quod forma compositi est efficax. Sanitas autem et morbus non in essentiali, sed accidentali constitutione collocanda sunt: cum hujus ratione, non illius, sanitas et morbus corpori accidant. Accidentia enim sunt sanitas et morbus, quae, rei essentia inviolata, varie mutari possunt: et rei forma, quae indivisibilis est, alias cum sanitate, alias cum morbo conjungitur; ideoque homo nunc sanus est, nunc aeger: cum sanitas et morbus sint accidentia separabilia, nec contrariorum expertia. Forma vero intendi et remitti non potest, sed est costituta in indivisibili. Unde quidam contra corruptionem totius substantiae ita argumentantur. Haec corruptio vel est in termino et absoluta, vel in via. Si in termino, non est morbus, sed interitus rei, ipso id concedente Fernelio. Si est in viā, non est vere corruptio, sed alteratio corruptionem praecedens, quae fit a qualitatibus primis. Atque ita cum rei corruptio jam facta morbus non sit, sed rei interitus; corruptio vero in via non sit corruptio vere, sed alteratio solum: hoc modo nulli novi praeter morbos intemperiei inducentur morbi.

Hae sunt dissidentes in genere praecipuae de hisce morbis recentiorum sententiae. Verum est, quod in utrisque probemus: est, quod desideremus. [note: Argumentorum Fernelii examen. ] Nam primo hac verissime contra Fernelium a recentioribus dici existimamus; non ideo, quia tria sunt in parte qualibet, temperamentum, materia, et forma, dari totidem morborum [note: Sanitas et morbus non pertinent ad essentialem constitutionem. ] genera. Recteque dicitur, sanitatem et morbum non ad essentialem, sed ad accidentalem constitutionem, quae in qualitatibus consistit, pertinere, nullumque ex corruptione substantiae dari morbum posse. Essentia enim rei intendi atque remitti non potest, et nulla pars essentiae est, qua perempta et sublata, non ipsa tollatur tota: cum rei essentia sit sicut numerus, quae aut tota est, [note: Nullus datur morbus formae. ] ubi est, aut nulla est. Ideoque nullus morbus dari potest, qui, manente re, formam et substantiam corrumpat; sed, formā sublatā, ipsum totum corrumpitur Quod vero corruptum


page 150, image: s0150

est, amplius sanum vel integrum dici non potest; cum non entis non fint accidentia. Atque ita minor syllogismi primi Fernelii neganda est, qua dicebatur; tria ad sanitatem pertinere, temperamentum, materiam et formam. Frustraque laborat Fernelius, ut monstret, aliud in corpore nostro esse temperamentum, aliud materiam, aliud formam. Nemo enim, opinor, negaverit, ad corporis constitutionem materiam et formam requiri: Verum ad sanitatis et morbi constitutionem ac naturam etiam pertinere, concedi non potest. Et qui id statuunt, et non solum accidentalem, sed et essentialem constitutionem ad sanitatem et morbum requiri putant, non parum falluntur. Quamvis enim sanitas et morbus sine iis esse non possint; et, nisi homo esset, et ex materia suam essentiam haberet, sanus vel aeger esse non possit: tamen ea non pertinent ad sanitatis et morbi naturam, quae accidentia sunt, et manente eodem subjecto, per vices adesse possunt. Cum ergo, essentiali constitutione manente eadem, morbus oriri possit: inde clarum fit, eam neque ad sanitatis, neque ad morbi naturam pertinere.

Et quamvis concedamus, in corpore humano, praeter animam rationalem, alias adhuc dari formas, singularum partium proprias, (his enim praeter naturam, praecipue a stellarum occulto influxu, affectis, nonnulli morbos formae sive totius substantiae produci statuunt) quibus os a nervo, cerebrum a corde, epar a corde et cerebro differt, easque formas non elementares esse, sicut recte Julius Caes. Scalig. exerc. 307. sect. 20. scribit, omnem formam, cujuscunque perfecte mixti, etiamsi non est anima, naturam esse quintam, longe aliam a quatuor elementis; ab iisque occultas rerum sympathias et antipathias proficisci, quod alibi satis probatum est; atque has formas etiam cum coelestibus corporibus magnum habere consensum et analogiam: tamen ab iis morbi formae non fiunt, vel dicuntur, quod hae formae immediate afficiantur. Formae n. hae etiam, ut aliae, intendi et remitti non possunt, neque iis affectis, salva rei essentia, ulli morbi generantur. Sed sicut ab elementorum formis fluunt qualitates, quibus mediantibus elementa inter se agunt et patiuntur: ita etjam a formis hisce fluunt occultae qualitates, a quibus occultae rerum sympathiae et antipathiae ortum habent, et quae in morbis, qui formae dicuntur, solum afficiuntur, non vero ipsae formae. Et sicut nec ipsae formae stellarum immediate in haec inferiora agunt (neque enim a coelo descendunt) sed mediantibus qualitatibus occultis: ita etiam formae inferiores hae ab iis non immediate afficiuntur, sed mediantibus, quae ab iis fluunt, occultis qualitatibus.

Atque ita patet, primo hoc Fernelii argumento non concludi, alios, praeter morbos intemperiei, in partibus similaribus morbos dari. Et nisi alia in promptu essent argumenta,


page 151, image: s0151

facile Fernelius ejusque affeclae caussa caderent, et tota de morbis totius substantiae doctrina corrueret.

[note: Firmiorae pro morbis totius substantiae argumenta. ] Verum enim vero alia firmiora dantur pro hac sententia argumenta. Nam illud, quod ultimo loco habet, a caussis tota substantia agentibus sumptum, firmissimum est. Omnis actio fit inter contraria, quae sub eodem genere comprehenduntur; seu omne agens, et omne contrarium agit in suum contrarium; et omne agens, utagit, cupit naturaliter sibi simile reddere patiens. Sed agentia a tota substantia, dum morbos inducunt, et in nostrum corpus agunt, corpus nostrum sibi simile reddere conantur. Ergo in sibi contrarium agunt; et proinde non qualitates primas afficiunt, nec quatenus in totam substantiam agune, morbos intemperiei inducunt, sed occultum quid afficiunt, et suae naturae congeneres et respondetes morbos excitant,

[note: Dari agentia a tota substantia. ] Conantur quidem argumentum hoc eludere multi, sed frustra. Nam primo certum est, dari agentia a tota substantia, et actiones a multis rebus edi, quae in nullam manifestam qualitatem reduci possunt; quod eos, qui id negant, saltem invenenis exempla, ut Scaliger, exerc. 218. s. 8. ait, docere poterant. Eorum namque multa diversas habent ab elementorum qualitatibus proprietates, quae omnino latent animos temperatos, illudunt curisis: adeo, ut recte, ibidem, Scaligero censente, ad manifestas omnia deducere qualitates, summa impudentia sit. Et iis, qui id conantur, plerumque evenit id, quod de Epicuro et Asclepiade Galenus, lib. 1. de nat. fac. cap. 14. scribit, ut vel rationes ineptas et ridiculas adferant, vel ea negent, quae etiam experientia certa confirmata sunt.

[note: An agentia a tota substantia tantum vulgo receptos norbos inducant. ] Alii itaque, cum agentia a tota substantia nullo modo negari posse videant, ad aliud confugiunt, et caussas quidem morborum a tota substantia agentes concedunt, verum ab iis non alios morbos introduci, quam intemperiei, aut alios ab omnibus receptos, affirmant. Hinc Capivaccius in lue venerea actionem a tota substantia, et quae sit supra elementorum qualitates, agnoscit, illamque peculiarem proprietatem, qua adversa est corpori humano, quaeque non nisi alexipharmacis deleri potest, confitetur: Verum illam proprietatem saltem in excremento praeter naturam, quod a toto genere potens sit laedere, agnoscit: at quod morbum aliquem novum, ac occultuam proprietatem generet, negat, et quod tantum vulgo notos morbos producat, intemperiem, obstructiones, tumores et ulcerea, affirmat. Verum hoc modo vim argumenti non effugiunt. Etsi enim hoc non negemus, ea quae a tota substantia agunt, etiam vulgo receptos morbos inducere, libenterque concedamus, venenum Gallicum exulcerare, erodere; pestilens posse putrefacere et calefacere:


page 152, image: s0152

tamen hoc non concedimus, venena illa et similia agentia haec facere, quatenus tota substantia agunt, sed quatenus et ipsa manifestis qualitatibus praedita sunt. Quod vero actionem a tota substantia attinet, ex ea certissime colligi potest, per eam induci alios, praeter intemperiei, morbos: cum propositio superioris argumenti firmissima sit; omnem actionem esse inter contraria, quae sub eodem genere comprehenduntur. Hinc enim concluditur: si dantur, ut dantur, actiones a tota substantia, eas fieri non in qualitates primas, nec per eas qualitates primas mutari, et qualitates primas induci, sed alias praeter naturam qualitates, et agenti congeneres et respondentes morbos excitari.

Neque alii Recentiores hoc expugnare potuerunt. Dum enim dicunt, etiam venena aliasque occultas virtutes depeculari manifestas corporis nostri qualitates: nihil proficiunt. Concedimus enim, venena etiam manifestis Qualitatibus agere: tamen id non faciunt, quatenus venena, et occultis Qualitatibus praedita sunt, sed quatenus et ipsa temperiem sua e Quoalitatibus primis obtinent. Venenorum vero actiones, quatenus talia, longe sunt aliae a primarum Qualitatum actionibus. Et cum omne agens, ut agit, conetur sibi simile reddere patiens, et sibi congeneres Qualitates ipsi inducat: etiam venena sibi similem dispositionem in corpore, in quod agunt, excitabunt. Cujus malignae [gap: Greek word(s)] Galenus quoque meninit, dum, lib. 1. de semine cap. 16. scribit; Minima portiuncula humoris lethalium venenorum, quae [gap: Greek word(s)] appellantur, ubi animalis copus ingressa fuerit, totum id momento temporis immutat, sibique simile affectione alterat.

Deinde nec eo effugiunt, dum docent, occultas Qualitates exvarie mistorum singulari temperie nobis plane incognita, Deo et Naturae soli nota, oriri; neque aliud esse, quam latentem varie mistorum [gap: Greek word(s)] : crasin ignorari; et ob id occultas vocari Qualitates. Principium enim petunt, satisque antea, et alibi etiam probatum, occultas Qualitates a primis ortum non habere. Nam quamvis istas etiam rationes infringere conentur, dum scribunt: Mistorum elementarium variā mistione ut nascitur indicibilis qualitas, quae in nulla re aliae antea extitit: Ita illa est magnae et latentis efficaciae; praecipue cum a Forma ad tam mirificas actiones dirigatur: tamen et hoc modo principium petitur. Nam de hoc ipso quaestio est, imo hoc a nobis negatur, quod ex qualitatibus primis, quocunque moco, seu [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] mistis, occultae qualitates tantarum virium, et quae supra facultatem sint suorum principiorum, oriri possint: et occultus mistionis modu snullas novas vires inferre potest. Rectius longe Scal. Exerc. 308. sect. 20. Quin istis edico simul, omnem Formam cujuscunque perfecte misti, etiamsi non est Anima, ut in adamante, naturam esse quintam, longe aliam a quatuor Elementis. Et paulo post: Est in Animae potestatibus, quod nunquam fuit


page 153, image: s0153

in potestatibus Elementi cujusquam. At nihil est in quapiam re, quod non fuerit actu in suis principiis: Principia namque sunt actus eorum, quorum sunt principia. At in anima est facultas ad movendum antrorsum, retrorsum, dextrorsum, sinistrorsum, quod in Elemento nullo. Aliae quoque longe illustriores sunt Animae potentiae, quae non sunt in Elementis. Licet vero de Anima saltem ibi agat Scaliger: tamen eodem argumento hīc inferre possumus, Actiones illas nobiliores et porentiores, quae in venenis, et allis plurimis apparent, non provenire a tempirie, cum nunquam furerint in potestatibus Elementorum. Meritoque iterum ipsis regerimus; Nihil agere ultra virturem suae speciei; seu nihil posse caussare, ultra actum suum adaequatum: cum is totam potentiae virtute impleat. Quomodo autem ex manifestis qualitatibus deducetur vis Magnetis, Paeoniae, Rhabarbari, et similium; cum calefactio sit actus adaequatus caloris, seu potentiae calefaciendi, refrigeratio frigoris etc? Quod vero dicitur; tam mirificas actiones edere, quatenus a Forma diriguntur, sciendum: Etsi Qualitates sint Formarum instrumenta, et a Formis dirigantur: nunquam tamen amittere suas vires aut naturam, sed eas ipsas solum modo exercere. Si quid nobilius editur, ab aliis Facultatibus, et concurrentibus Quolitatibus fieri. Et proinde etiam dum a Fomis suis diriguntur, praeter vel ultra suae speciei vires non agere. Ut res essentiis differunt: ita operationibus, et Instrumentis. Sed de his plura diximus, de consensu et diss. Chymic. cum Arist. et Galen. cap. 8.

[note: Multi morbi tantum tota substantia agentibus curantur. ] Alterum deinde fernelii argu mentum etiam satis firmu est, quod ex morborum curatione deducit. Morbi enim curantur medica nentis sibi contrariis. Sed tota substantia agentia multos morbos curant. Ergo morbos sibi contrarios curant, non solum intemperies, et vulgo notos morbos. Recteque addit Argenterius; Nisi darentur morbi aliqui occulti, frustra inventa essent remedia tota substantia agentia. Morbi enim intemperiei per primas qualitates medicamentorum satis exputgnari possent, nec opus esset novis medicamentis: et quid opus esset medicamenta invenire, quae nulli morbo sunt contraria? Dari autem medicamenta a tota substantia agentia, satis tum pestis, tumaliorum morborum malilignorum curatio docet: et tam clarum hoc est, ut qui id negare ausit, reprehendendus potius, quam refutandus sit.

[note: Dantur actiones laesae, quae a nullo morbo vulgo noto proveniunt. ] Tandem addimus et hoc argumentum: Quod dantur acitons laesae, quae ad nullum morbum vulgo notum, neque ad errorem externum referri possunt. Nam omnis actio laesa vel provenit ab aliquo morbo partis, vel ab exrore externo. Sed dantur actiones laesae in partibus similaribus, quae neque ob errorem externum, neque a morbo aliquo intemperiei proveniunt. Ergo necessarium est, ut in partibus similaribus adhuc aliud morborum genus detur, a quo illae actiones laesae proveniant.


page 154, image: s0154

Saepe enim actiones laedi, quarum laesionum caussa a morbis intemperiei peti non potest, cum ex aliis, tum ex venenis notissimum. In pestilentia certe actiones hominis subito prosternuntur; imo homo saepe subito jugulatur: neque tamen ulla, aut cere exigua in qualitatibus primis apparet mutatio. Quod et in aliis venenis evenit. Unde concluditur; aliquid aliud adhuc, praeter primas qualitates, affici, quod totius laesionis caussa sit. Ex quibus omnibus manifestum evadit, et recte in genere concluditur, alios adhuc, praeter notos intemperiei, in prtibus similaribus morbos dari.

[note: Quinam sint morbi totius substantiae. ] Verum quinam illi sint, jam in specie videndum. Ut enim in hisce morbis ingenere demonstrandis partim firma, partim lubrica, et quae id, quod probandum erat, non concludunt, argumenta attulit Fernelius: ita etiam in morbis hisce recensendis partim vera dixit, partim non paru [note: Putredo non est morbus totius substantiae. ] lapsus est. Primo enim quod pulmonis, jecoris, lienis, aliarumque partium putredinem, etiam ex caussis manifestis ortam, inter morbos totius fubstantiae refert: in eo valde hallucinatur. Nam satis supra monstratum est, vel hīc intelligendam esse integram corruptionem vel saltom praeviam alterationem. Si integra corruptio partium per putredinem hīc intelligitur, Fernelio ipso hoc asserente, morbus non est illa putredo, sed vera partis corruptio atque interitus. Si vero per putredinem intelligitur praevia illa alteratio, et motus in qualitatibus, qui ad putredinem tendit: nullus alius in putredine invenitur morbus, quam morbus intemperiei. Putredo enim, quod ipse Fernelius concedat, necesse est, ex primarum qualitatum actione ortum habet. Neque est, ut quis hanc corruptionem a reliquis distinguat, atque ideo inter morbos totius substantiae referat, quod proxime corruptionem rei intendat. Nam hoc omnibus omnino morbis competit; et omnes morbi interitum hominis intendunt. Et si hoc in hisce mutaitionibus fit evidentius: illa differentia saltem est secundum magis et minus, neque variat speciem.

Quod tamen inter morbos formae [note: Ulcera maligna an sint morbi totius substantiae. ] refert ulcera maligna, id alicujus momenti est. Etsi enim ulcera, quatenus ulcera, nullum novum morbum constituant, sed sint morbi compositi ex soluta unitate, atque intemperie: tamen si malignitas accedit, atque non solum inhumore, qui ad ulcus affluit, inveniatur, sed et in ipsam partem exulceratam maligna [gap: Greek word(s)] a caussa maligna inducta sit: illa merito pro peculiari morbo, ut postea dicetur, habetur. Monstratque id curatio; cum etiamsi ulcus tollatur per vulgaria et nota medicamenta: malignitas tamen non nisi tota substantia agentibus ex pugnari potest.

[note: Spiritus dissolutio non est morbus totius substantiae. ] Deinde huc refert Fernelius spiritus innati dissolutionem per vigilias, labores, inedias, atrocesque dolores, et nativi caloris exstinctionem in strangulatione, vel in penetrabili, extremoque frigore. Verum recte hoc


page 155, image: s0155

explicandum est. Etsi enim et spiritus influentes, et insiti varias nutationes subire possint: eae tamen solum ad morbos totius substantia pertinent, cum a Qualitatibus occultis in iis aliqua fit mutatio. quae vero fit a manifestis caussis, etiam manifestos morbos parit. si vero calor innatus vel dissolvatur plane, vel suffocetur, non amplius pars aegrotat, sed emoritur. Nam cum ut ipse Fernelius, Physiol. lib. 4. cap. 5. docet, spiritus ille insitus ad partis simiatis constitutionem pertineat, et partis similaris essentiam absolvat et compleat: Spiritu illo et calore dissipato, ab sumto, et sufsocato, partis similaris substantia integra amplius no nest, sed pars ipsa corrumpitur; sicut id in gangraena et sphacelo fieri videmus.

[note: Veri totius subst antiae morbi qui. ] Vidit hoc procul dubio Argenterius, ideoque, etsi alia fere omnia, quae Fernelius de morbis substantiae habet, recenseat: tamen in iis enumerandis, nullius horum, quos hactenus ex eo recensuimus, facit mentionem: sed tantum eos enumerat in partibus similaribus morhob, quos ad primas qualitates minime referre possumus, quales sunt pertilentes febres, morbus Gallicus, et alii, qui maligni morbi dicuntur, et quos venena ea, quae toto genere lethalia sunt, concitant: contra quos non calidis, frigidis, humidis et siccis, sed his, quae tota substantia agunt, pugnamus. Revera enim nulli alii dantur morbi totius substantiae in partibus similaribus, quam quorum laesio ad primas qualitates referri non potest, quos maligna et venenata caussa excitat; et qui non qua litatibus primis, sed hic, quae tota substantia agere dicuntur, curantur. Nimirum ubi maligna et venenara qualitas corpori occurrit, illud afficit, alteratque et sibi similem affectione in eo excitat, quae etiam non calidis, non frigidis, non humidis, non siccis, sed occulto modo agentibus solum modo expugnari potest. Non igno rasse videtur ipse quoque Galenus dispositiones has, quae a qualitatum occultarum, et tota substantia agentium acitonibus inducuntur: dum, 2. aph. 22. ita scribit: Medicamenta, quae a rabido cane demorso adhibentur, duobus modis appellant: interdum adversum rabiem remedia, tanquam affectionem, quae rabiem generat, dicerent: interdum non remedia, sed rabici futurae amuleta, id est, providendae et avertendae rabiei vim habentia. Quibus verbis distinguit inter remedia, quae saltem caussae opponuntur, et faciunt, ne venenum canis rabidi suā actione malignam dispositionem, a qua rabies provenit, inducere possit; et inter ea, quae affectionem, seu dispositionem a veneno canis rabidi in corpore genitam, unde rabies provenit expugnat. Facit quoque hujus a veneno in corpus introductae [gap: Greek word(s)] mentionem, l. 1. de semine cap. 16. Minima, inquit, portiuncula humoris, lethalium venenorum, quae [gap: Greek word(s)] appellantur, ubi animalis corpus ingressa fuerrit, tota id momento temporis immutat, sibique simili affectione alterat.



page 156, image: s0156

[note: Morbit to tius substantiae ad manifestas qualitates referri non possunt. ] Etsi vero inveniantur, qui laborant, ut hos morbos quoque ad manifestas intemperies reducant: tamen laterem lavant. Primo pestem quod attinet, sunt nonnulli, qui eam saltem a putredine, nescio qua, excitari statuunt: sed quam nullius hae sint momneti, monstratum est, lib. 4. de febr. c. 1. Et propterea hac dere nihil addo, nisi hoc, quasdam reperiri, qui cum vim illam malignam, pestem excitantem, negare non possint, ad id confugiunt, ut dicant: inquinamentum illud, a quo pestis excitatur, non esse morbum, sed caussam morbi, quae monia morburum genera excitare possit, ex intemperie, instrumentarios, et ex soluta unitate; cum pestis omnium morborum formam induat: et antidotos, quae exhibentur in peste, tantum ad profligandam caussam exhiberi, sicut et in febribus putridis et alterantia et evacuantia humores putridos exhibentur. Verum vana haec sunt. Etsi enim verum sit, nihil fere morbi esse, quod cum peste conjungi non possit: tamen non sequitur omnia illa, quae cum peste conjunguntur, ad pestis essentiam pertinere, atque ea ipsa esse, per quae tum homo jugulatur. Etenim, licet in peste adsit quaedam intemperies, adsint alii morbi: tamen nullus ex iis tantam vim habet, ut ea, quae in peste accidunt, efficere, hominemque tam [note: Pestilentium morborum essentia. ] vitae discrimen adducere possit. Ex quo sequitur, aliam malignam [gap: Greek word(s)] a caussa pestilenti incorpus induci, quae et mortis, et omnium illorum pestilentium symptomatum primaria et vera caussa est, quam merito pro morbo occulto et pestilenti habemus. Neque solum, ut materiam pestilentem e corpore ex pellant, adhibentur [gap: Greek word(s)] , verum etiam, ut malignas illas et venenatas qualirates, corpori, et praecipue cordi, a pestilenti febri impressas, expugnent. Hinc doctissimi medici praecipiunt, etiamsi post quartum diem alexipharmaca ad sudores ciendos amplius non sacile adhibentur, eorum tamen usum post quartum quoque diem non esse intermittendum: quod tempore nihil aliud agunt, quam ut cordis nativam constitutionem, viresque ejus occultas roborent; venenatas vero et malignas [gap: Greek word(s)] deleant et expugnent. Et qua ratione, quaeso, dicentur caussae illae malignae et pestilentes, nisi malignum et pestilens aliquid in corpore excitent? Si enim qualitates primas saltem inducerent, ab iis merito etiam denominari deberent, et no occultae, magignae, ac pestilentes dici. Et occultas ac malignas caussas admittere, ab iis tamen saltem notos morbos excitari, statuere, idem est, ac si quis concedat et statuat, qualitatea prima induci a coloribus, vel alterius generis qualitatibus toto genere ab iis discrepantibus. Nam omne agens pro sua natura et qualitatibus ac viribus, quibus instructum est, effectus producit.

Et cum hi autores praecipue hac


page 157, image: s0157

in re utantur autoritate Galeni, etsi supra quoque ex Galeno monstraverimus, malignitatem non tantum in caussis haerere, sed caussas easdem etiam malignas qualitates corpori nostro inducere, unicum tamen adhuc locum, ex libri 6. de locis aff. c. 5. afferre libet. Eo enim loci, ubi de venenis et in corpore igenitis, et ab externis caussis ei communicatis, eorumque vi maxima docuit, addit: parvae molisres solo tactu maximas inducere alterationes. Et post: Ab exiguo initio sputi, videlicet canis rabidi qualitate, inductam quandam dispositionem (quae certe non amplius caussae, sed morbi ntura habet,) ad magnitudinem notatu dignam provenire. Et clarius postea illam ipsam malignam qualitatem corpori communicari docet, dum scribit: vitioso humore in animalis corpore genito, paulatim tractu temporis principalium patium aliquam consentire, a qua deinde universum corpus celeriter alteratur.

[note: Morbi occultarum qualitatum. ] Ex quibus omnibus, quae hactenus dictasunt, patet, hoc morbos non incommode morbos occultarum qualitatum nominari posse: quod scilicer eorum natura in maligna quadam et occulta in corpore [gap: Greek word(s)] consistat. Vulgo morbos totius substantiae, seu formae nominant. Verum de nomine cum nemine litigabimus, modo rem teneamus. Nimirum partes similares non solum manifestis [gap: Greek word(s)] affici, sed et ab agentibus tota substantia, seu occulta proprietate malignam aliquam qualitatem, quae occultiori alicui corporis qualitati opponatur, in eas induci; ob quam partes ad agendum impotentes redduntur, et non nisi occultā proprietate agentibus in integrum restituuntur.

[note: Actio a totu substantia quid. ] Illud etiam de actione a tota substantia observandum: non ita id accipiendum esse, quasi ipsa substantia proxime agat in externa, et ea afficiat. (Formae enim solum mediantibus qualitatibus agunt.) Verum cum qualitates istae occultae sequantur immediate et proxime formam, quae rotam rei substantiam complet et perficit: a tota substantia nominantur hae actiones, ad differentiam earum, quae frunt a qualitatibus primis et aliis ab iis ortis. Qualitates enim primae pendent ab elementis: elmenta vero in talibus naturalibus rebus non rei substantiam complent, sed materiae loco sunt, et nobiliori formae subjacent. Itaque quamvis in rebus naturalibus formae omnes actiones determinent: tamen quia qualitates elementorum, a quibus manifestae illae calefaciendi, refrigerandi, humectandi siccandi actiones fluunt, a forma rei specifica et essentiali non pendent, non nappellantur a tota rei substantia: sed illae solum actiones a tota rei substantia, fieri dicuntur, quae manant ab occultis proprietatibus, quarum proxima et unica caussa est forma rei specifica.

[note: Lud. Mercat. opinio de morbis totius substantiae. ] Verum de his plura dicentur lib. 5. part. 1. c. 2. Illud saltem adhuc hoc loco addimus. Lud. Mercatum, tom. 1. lib. 1. part. 2. class. 1. art. 2. peculiarem opinionem habere de tota substantia et morbis substantiae. Eo enimloci, ut


page 158, image: s0158

etiam supra, lib. 1. cap. 4. dictum, duplex temperamentum statuit, atque docet, ut ex mutua qualitatum alteratione temperamentum resultat: sic ex mutua ipsorum actione et passione, comminutioneque substantiarum ad minima quoddam totum effici, quod sit sibi undique simile, confusas inter se continens qualitates; ita ur unicuique misto suus succrescat substantiae modus, suaque peculiaris temperies illi substantiae affinis et genuina; quae nuc gravitatem, duritiem, crassitiem et alia accidentia prae se fert; nunc vero contraria, quae mutari, atque alterari citra maximam difficultatem non possunt, ut reliquae temperies, quae elementorum qualitates sequuntur. Atque hunc substantiae modum, ut nominat, virium naturalium sedem esse dicit; et, hanc esse caussam, existimat, cur, licet sit idem calor in diverfis partibus, non oriatur in omnibus idem effectus. Et licet anima plures habeat potentias, quas potest communicare corpori, non quamvis tamen posse cuilibet parti communicari, sed ei solum, cui inest adaeuqta dispositio, quae proprie consistat in diversitate temperamenti substantifici, ut appellat. Atque hinc etiam totius substantiae morbos deducere conatur. Duplicem enim esse statuit in partibus similaribus sanitatem, primam ex tempreie, alteram ex unione miscibilium, seu modo substantiae: quibus etiam opponatur duplex morbi genus; illi, morbus in inteperie; huic morbus ā tota substantia, qui sit vera corruptio, in qua miscibilia vere separentur ac degenerent in limum ac cinerem.

[note: Lud. Mercati refutatio. ] Verum hac in re non parum hallucinatur Mercatus. Primo enim cum Fernelio et aliis in communi illo versatur errore, quod sanitatem in essentiali corporis constitutione collocat, et confundit ipsam rei corruptionem atque interitum cum morbo. Si enim in aliqua parte miscibilia separantur, et pars in limum et cinerem degenerat, amplius non aegrotat, sed interiit, et corrupta est. Deinde minus, quam pro rei dignitate, sentit de tota rei substantia Nam (ut de illo substantiae modo praeterea nihil disputemus) cum, ut ipse postea de [note: Formae non sunt qualitates. ] temperamento qualitatum, art. 38. recte disputat, formam cujusque rei, sive vivens sit, sive non vivens sit, qualitates esse, aut ex qualitatibus fieri, absurdum sit, et omni probadilitate careat; (cum accidens non possit esse forma et substantia perfectorum corporum,) et praeterea actiones animalium, ut et aliarum rerum naturalium a diviniore quodam principio proficiscantur: certe hunc substantiae modum et elementorum hanc vel illam mistionem esse totam rei substantiam nullo modo concedere possumus. Inprimis cum durities, cassities, et similia accidentia, patiendi potius, quam agendi sint principia, et materiam spectient: hīc vero quaeratur rei substantia et essentia, a qua actiones fluunt. et licet verum sit, quod anima in omnibus partibus omnibus facultatibus instructa


page 159, image: s0159

sit, sed non cuilibet parti quamlibet communicet, sed ei solum, cui inest adaequata dispositio: tamen illa dispositio non solum in his materiae elementaris conditionibus consistit, neque solum cor ab epate aut pulmonibus densitate differt, vel crassitie carnis, sed ad [gap: Greek word(s)] , et propriam dispositionem forma partis substantialis pertinet, qua praedita qualibet pars, fit proprium et adaequatum subjectum, et sedes propriae facultatis. Et sicut chylus, sanguis, lac et similia in corpore, etsi animata non sint, tamen forma sua sunt, quod sunt; et non solum accidentium dispositione differt chylus a sanguine, sed formā: ita etiam hepar, caro, cerebrum, et quaelibet pars habet suam naturalem formam, sine qua nulla pars ad recipiendam animam et vivendum apta esse potest. Atque ita anima non potest esse sine his naturalibus formis; licet formae hae naturales, anima amplius non praesente, adhuc remanere possint.

[note: Materiae morbi. ] Materiae vero morbos quod attinet, pro iis nec a Fernelio, nec ab aliis ullum firmum argumentum adduci video. Nam illud argumentum, quo ideo morbos materiae dari concludunt, quod praeter temperiem materia quoque ad similaris partis constitutionem pertineat, supra satis refutatum est, ubi monstratum, fanitatem et morbum esse accidentia, neqe pertinere ad essentiam, aut essentialem partium constitutionem. Deinde sanitas et morbus sunt accidentia, quae non uni parci constituenti saltem, sed toti composito conveniunt. Et sicut ab ipsis elementis, quae materiam misto praebent, fluunt qualitates primae: ita etiam fluunt secundae. Ut non videam, cur haec prae illis debeant appellari morbi materiae.

Fuchsius, lib. 3. Inst. sect. 1. c. 4. et alii nonnulli hoc modo rejicere conantur hos morbos, quod durities, moltities et reliquae qualitates secundae non proveniant sine actione calidi, et frigidi; seu quod hae qualitates secundae ortum habeant ex primis, et proterae ad morbos intemperiei redigendae sint. Verum haec responsio non sufficit. Nam si ideo mollities et durities essent morbi intemperiei, quia producuntur per qualitates primas: etiam asperitas, et laevitas ad eosdem essent redigendi.

Breviter igitur respondemus, illas dispositiones, quas Fernelius appellat morbos materiae, vel esse tantum [gap: Greek word(s)] , vel morbos quidem, sed organicos, vel caussas morborum. Et ut hoc in specie addamus, mollities et durities plerumque sunt symptomata qualitatum tactilium, ut satis ex Galeno patet, de sympt. differentiis cap. 5.

Si tamen interdum ob mollitiem laedi actiones contingat, ut illud exemplum supra e Fernelio allatum demonstrat, ubi militi crura instar [note: Mollities interdum est morbus. ] cerae evasźre flexilia: ibi respondemus, mollitiem talem in parte, quae dura esse debet, esse morbum, sed morbum organicum. Dum enim ob mollitiem offium homo non potest


page 160, image: s0160

cruribus insistere, laeditur ibi actio, non quae partibus, quatenus similares sunt, competit, sed quae ipsis, quatenus organicae sunt, et instrumentum ad incessum necessarium, congruit. Quanquam enim nonulli hunc morbum saltem ad intemperiem humidam referre conentur: tamen eo non sa tisfaciunt. Verum quidem est, ossa talia flexibilia fieri humidiora: incessus tamen non laeditur ob humiditatem, sed ob mollitiem et flexibilitatem. Ita si pars aliqua, sua naturā mollis, et proterea ad flexionem apta, ita induretur, ut amplius flecti nequeat: durities illa est morbus organicus.

Rarum vero et densum quod attinet, sunt et hi morbi organici. Cum enim rarum sit, quod meatus multos per totum obtinet; contra vero densum, quod eosdem paucos: facile hinc apparet, hanc constitutionem partibus competere, non quatenus sumilares, sed quatenus organicae sunt. Itaque si pars rarior vel densior evadat, quam naturalis constitutio requirit, morbus ille erit organicus. Quod expresse et recte Galenus docuit, 2. de tuend. sanit. cap. 5. dum inquit: Alterum in instrumentalibus, ratione meatuum, affectus genus consistit, quod densum esse, vel rarum dicitur. Exempli gratia: cutis suos poros habet, per quos naturaliter fuliginosa corporis excrementa expelli debent. Hae igitur ejus constitutio si muttetur et pori vel arctentur, cute condensata, vel obstruantur, morbus est organicus; non materiae, non partis similaris. Ita si iidem pori nimis pateant, ut externo aeri facile detur ad alterationes inducendas ingressus, morbus erit organicus, quialteri quoque morbo occasionem praebere potest. Itaque quod affer Fernelius; corpus temperatum, si sit nimis rarum, obvium esse externis nijuriis: id non ita simpliciter verum est. Nam corpus bene temperatum non erit nimis laxum et rarum. Et quod telia corpora sunt obnoxia externis aeris injuriis, id non accidit ob aliquem novum materiae morbum, sed ob novum materiae morbum, sed ob morbum organicum, qui postea caussa est alterius morbi. Nisi enim pori paterent, non posser adeo facile aer se insinuare.

[note: Sensus acris an sit morbus. ] Tandem etiam huc Fernelius et Argenterius refert sensum acrem, ob quem ventriculus facile corripitur vomit, singultu, et aliis symptomatibus, et ob quem tinnitus in auribus excitatur. Verum cuilibet paulo diligentius haec perpendenti patet, sensus acrimoniam et [gap: Greek word(s)] in parte non esse morbum, sed esse rem naturalem: quae tamen ad generationem symptomatum facir; non per se, sed quod, dum illi offertur res praeternaturalis, quae laedit et molestat, facile offenditur, et molestias illas facile percipit.

CAPUT V. De morbis Compositionis in genere.

SEcundum morbi genus est partium organicarum, quod ingenere


page 161, image: s0161

mala compositio appellatur: ubi nimirum partium, quatenus ovganicae, naturalis constitutio vitiatur: quod etiamsi similaribus quoque conveniat: [note: Morborum compositionis genera. ] tamen iis non competit, quatenus similares, sed quatenus organicae. Hujus differentiae rursum tot sunt, quot sunt, quae ad partis organicae naturalem constitutionem pertinent. Reuiritur autem ad partis organicae naturalem constitutionem primo definitus partium constituentium numerus: deinde conveniens earum magnitudo: tertio conformatio justa; quae figuram decentem, cavitatem aut soliditatem, et superficiei laevitate vel asperitatem et simlia complectitur: denique opus et iam est, ut pars quaelibet locu naturalem occupet, et, cum quibus opus est, connectatur.

Ab his igitur omnibus et singulis, quae ad naturalem partis organicae constitutionem pertinent, cum ad statum praeter naturam fieri recessus possit: totidem etiam oriuntur morbi organici genera: nempe morbi Numeri, Magnitudihis, Conformationis et Compositionis. Quod si conformationis vitia, in tria illa, quae eo pertinent, nimirum in morbos fiburae, cavitatu et superficiei dividere velis, sex erunt morborum organicorum genera. Quod si insuper compositionem placeat dividere in morbos situs et connexionis, septem numerabuntur morbi organici. Quid autem organum sit, et quae partium in organis sit differentia, supra lib. 1. cap. 3. et 7. dictum est

Etsi vero non parva est partium in organis differentia, et una pars praecipua est, quae actionem illam persicit, reliquae saltem usum praebent: tamen omnes ad actiones necessariae sunt; et propterea non solum parte praecipua laesa, sed etiam reliquis actio vitiari et impediri potest. Nam licet pars praecipua actionis in organo caussa esse dicitur. tamen ea sola actionis caussa non est, sed adaequata integrae et perfectae actionis caussa est totum organum. Ideo, quacumque parte praeter naturam disposita, actio laedi, et morbus generari potest. Ut, etsi musculi non sint praecupua visionis caussa, neque in iis recipiantur species visibiles: tamen ad perfectam et meliorrem visionem et ii necessarii sunt, ut scilicet oculi quibuscunque objectis obverti possint. Illi igitur si preter naturam sese habeant, nec officium suum recte exseui possint, non minus visio perfecta non fit, quam si humor crystallinus laederetur.

[note: An dentur morbi in usu. ] Ex his quoque quaestio, quae hocloco praetereunda non videtur, explicari potest. Quae etsi antiquis non ita cognita fuit: a recentioribus tamen, Andrea Cesalpino praecipue, mota est, qua quaeritur: denturne morbi in usu? id est, an solum morbi oriantru, si ob praeternaturalem dispositionem partium acito laedatur; an vero etiam, si usus vitietur: seu, an usus laesio non aeque morbum pariat peculiarem, atuqe actionis laesio.

De qua hoc saltem in genere respondemus; Nullum dari morbum


page 162, image: s0162

ec usu, alium a morbo, qui definitur dispositio praeter naturam, laedens actionem: quia usus non propter se partibus competit, sed propter actionem totius organi. Si quae enim incommoditas, et laesio in corpore excitatur in parte, quae usum saltem praebet in organo, illa non fit proxime ob usum laesum, sed quia ob partis, quae usum praebet, laesionem actio laeditur. Itaque omnis morbus est dispositio praeter naturam laesae actionis caussa, sive illa actionis laesio proveniat a dispositione partis, quae praecipua actionis caussa est, sive a partis usum praebentis mala [gap: Greek word(s)] . Id quod Galenus expresse docet, cum, de differ. morb. cap. 6. scribit: partes, quae praecipua actionis caussa non sunt, sed usum saltem praebent, morbos pati, cum totius organi actionem laedunt. Nimirum cum partes illae ob se non sint factae, nec usum sibi praestent, sed toti organo, et actioni, quae toti organo propria est, inserviant: si illum usum amplius prastare non possunt, ob aliquod vitium, non aliquis morbus novus oritur, sed morbus organicus, et actio laeditur, quae toti organo tribuitur.

Neque vero etiam ratione sui ulla pars morbum ex usu appellandum patitur. Nam cum quaelibet pars, quae usum toti organo praebet, communes quoque operationes exerceat, sui scilicet nutritionem: si illa operatio laedatur, hoc fit ex intemperie, vel soluta unitate, non aliquo novo et peculiari morbo. Exempli gratia, oculi tunica cornea usum praebet toti oculo, admittendis speciebus visibilibus. [note: Partium usum saltem praestantiis morbi interdum ipsis, interdum vero toti organo asscribendi sunt. ] Haec igitur si disponitur prae ter naturam, actionis laesio sumper oritur, et nullus morbus in usu appellandus. Nam si ita vitietur, ut usum illum, quem visui praestare debebat, amplius praestare non possit, oritur morbus organicus, qui propterea etiam toti organo adscribitur: si vero illa, ut privata, laedatur, patitur morbum vel intemperiei, vel solutae unitatis, unde nutritio ejus laeditur. Et quod de cute dicunt, quod solum usum praestet, ob cujus tamen obstuctionem corpus aegrotare possit: ad hoc respondendum; sicut particularia in corpore organa ex pluribus partibus componutur: ita totum corpus est unum ex omnibus organis compositum instrumentum, cujus pars cutis est, quae omnia membra ambit, complectitur, et quasi ad unum redigit. Haec, quatenus usum praestat corpori organicum, corstitutionem quoque habet organicam, atque inter reliqua etiam meatibus quibusdam, quos poros appellamus, perforata est. Hi igitur si obstruantur, non aliquis morbus novus, quem morbum in usu appellare debemus, exoritur, sed morbus organicus, conformationis schilicet, in meatibus obstructis: ob quem cum virtus expultrix torius corporis fuliginosa excrementa expellere non possit, corpori toti aliquod malum conciliaria inde, mirum non est.

Ex quibus omnibus patet; usus laesionem ad morbus constituendum non sufficere: atque usus laesiones, non quatenus usus laesiones sunt, ad morbos


page 163, image: s0163

pertinere, sed quatenus usus actioni organi propriae est conjunctuss et nullam dispositionem praeter naturam morbum esse, quatenus solum usum laedit, sed quatenus actionem organi totius, cui pars illa usum praebet, offendit atque impedit. Usus nimirum ex illorum genere est, quae ad aliquid dicuntur. Quod enim usum praebet, alicui praebet, et illud spectat. Itaqui usus, dum secundum naturam sese habet, illi inservit, ad quod rufertur: dum vero laeditur, partialli, seu organo, cui inservire debebat, officit: parti vero, a qua procedit usus, nihil officit, si naturam illius usus spectes: sed universum damnum in partem, cujus utilitatis gratia facta est, redundat. Et propterea usus leasio non partis praecipue, a qua proficiscitur usus, sed partis, cui inservit, morbus erit. Sed ad singulas morborum organicorum differentias accedimus.

CAPUT VI. De Morbis Conformationis.

DIfferentiam et numerum morborum conformationis recessus a naturali coformatione suppeditat. Ideoque primo constet necesse est, quae ad naturalem conformationem pertineant. [note: Ad naturalem conformationem necessaria. ] Ad conformationem autem partis organicae tria requiri, nimirum figuram convenientem, cavitatum ac meatuum dispositionem, et tertiio superficiei asperitatem et laevitatem, vulgo receptu est. Quapropter etiam [note: Tres morborum conformationis differentiae. ] morborum in comformatione triplicem hanc differentiam, nimirum in figura, cavitate, et superficie, ordine videbimus; et postea disquirremus, an alii adhuc, praeter hos, dentur morbi conformationis.

[note: Morbus Figura. ] Morbus primo figurae est, quando figura partis a naturali statu ita recedit, ut ob eam actio partis vitietur, et recte exerceri non possit. Est autem magna figurarum in partibus, pro edendis variis actionibus, varietas. Quaedam enim sunt rectae, quaedam curvae, aliae alio modo dispositae: quae quotiescunque mutantur, et in aliam degenerant, oriuntur inde morbi coformationis, quos morbos Figurae appellant. Talibus morbis laborant ii, quos vatios et vatias, valgos, varos, plautos et plancos appellamus. Huc pertinet gibbositas, simitas. Quae vitia interdum adventitia sunt, et genitis ex caussis praeter natura accidunt, ut si casu srticuli luxti aut ossa fracta non recte componantur, interdum in utero ex vitiosa conformatione obtingunt.

[note: Morbi meatuum. ] Secundum morborum conformationis genus est, quod cavitatum et meatuum, seu viarum morbos nominant. distinxit quidem hos morbos Avicennas, secutusque est ipsum Fernelius lib. 1. Pathol. c. 8. et meatus, seu vias eas partes appellavit, per quas materia ex uno loco in alium transit, quales sunt gula, aspera arteria, venae, arteriae, nervi, meatus urinarii, ductus fellei, intestina, pori cutis, et similes: conceptacula aute seu cavitates nominat, quae aliquam materiam continent,


page 164, image: s0164

ut sunt ventriculus, cordis cavitates, cistis fellis, vesica, uterus. Comes vero Montanus, lib. 3. c. 4. Avicennam et Fernelium reprehendit, negatque peculiares morobs ad scribedos cavitatibus et peculiares meatibus; cum eadem vitia meatibus, et cavitatibus accidant, et frustra bis proponantur. Nam cum partes quaedam viis et meatibus ad aliquid recipiendum et expellendum, vel cavitatibus ad aliquid retinendum praeditae sint: et cavitates seu receptacula, et meatus seu vias praeter naturam disponi, morbosque contrahere putat, cum Galeno, de differ. morb. cap. 7. vel in numero seu multitudine, vel in magnitudine; et utrumque rursum accidere, vel in excessu, vel in defectu statuit.

Verum clarior et magis perspicua videtur Avicennae doctrina. Etsi enim quidam morbi cavitatibus et meatibus communes sunt: non tamen iisdem plane afficiuntur. E. gr. [gap: Greek word(s)] vasorum propria est, non receptaculorum; repletio cavitatis thoracis angustiae species, ad nullam angustiae, quae viis competit, speciem referri potest. Ideoque cavitatum seu receptaculorum et meatuum acvasorum vitia seorsim proponemus.

Cavitatum vitia quatuor recenset Avicennas, lib. 1. Fen. 2. doct. 1. c. 3. dilatationem, adstrictionem, repletionem, inanitionem. Etsi vero cavitatum vitia secundum magnitudinis ac multitudinis difectum aestimari posse videantur: tamen cum in multitudine vix hic aliquem morbum dari putemus (nisi forsan ab ortu in numero aliquis morbus concurrat, et pars aliqua, quae receptaculi loco est, vel dificiat vel duplex sit) solum in magnitudine secundum excessum vel defectum hic morbos quaerendos putamus. Et quide morbus magnitudinis accidit in cavitatis nimia dilatiatione: Defectus in magnitutdine, est in angustia: quae rursum pro caussaru varietate est multip lex. Vel enim est a conformatione et primo ortu, ut quibus ventriculus angustior obtigit, Galen. cap. 2. artis med. Forest. l. 18. observ. 34: vel fit a repletione, ut dum in empyemate pus cavitate thoracis angustiorem reddit, ut pulmo libere dilatari non possit, aut in vetriculo tumor aliquis, aut in ventriculo vel vesica calculus nascitur: vel ā compressione, dum ā quacunque caussa mebro cavo incumbente cavitas ejus comprimitur: vel ā subsidentia parietum ejus: vel ā constrictione dum ventriculus nimio astringentium usu contrahitur et angustior redditur.

[note: Morbi in multitudine meatuum. ] Meatuum vero viarum seu vasorum morbos quod attinet, excessus in multitudine est, quando plures, quam secundum naturam esse dedebant, suntviae, aut meatus. Ita naturaliter unus a vesicula fellis meatus ad intestina tendit: accidit tamen, ut in quibusdam geminus inveniatur, quorum superior inseritur juxta ventriculi fundum: unde talibus dilis effunditur in ventriculum, et eos ad bilis vomitum facit proclives.


page 165, image: s0165

Ita saepe per ulcera vovae viae urinae et fecibus alvi excernendis parantur. Defectus in multitudine est, quando eaedem sunt pauciores. Sic a calculo via ex renibus ad vesicam, et in vesica urinarius meatus interdum plane clauditur.

[note: Morbi in magnitudine meatum. ] Excessus in magnitudine est, cum via aut meatus aliquis plus aequo cilatatur. Defectus in magnitudine est, cum eadem angustior, quam par est, redditur.

[note: Exeessus in meatibus. [gap: Greek word(s)] . ] Ad excessum pertinent vitia, quae appellantur [gap: Greek word(s)] est, cum oscula vasorum nimis aperiuntur et dilatantur. [gap: Greek word(s)] est, quando tunicae vasorum ita rarefiunt, et laxantur, ut humores diffluere, et quasi [note: [gap: Greek word(s)] ] transsudare possint. [gap: Greek word(s)] est, cum a caussa incidente, erodente, vel rumpente, via aliqua et meatus, qui adesse non debebat, aperitur, vel qui adest, dilatatur. Ob quae vitia omnia accidit, ut humores, qui in vasis contineri debebant, effluant.

[note: Defectus in meatibus. ] Defectus contra pro ratione caussarum, a quibus oritur, seu pro generationis varietate, quique vitia continet; Obstructionem, Constipationem, Coalescentiam, Compressionem, Subsidentiam: quae in genere nomine angustiae vulgo appellare solent. [note: Obstructio. ] Obstrucitio, Graecis [gap: Greek word(s)] , est, cum meatus aliquis ob humorum vel copiam, vel crassitiem, et visciditatem, aut grumum sanguinis, vel calculum aut simile quid, [note: Constipatio. ] clauditur. Constipatio, [gap: Greek word(s)] , est, cum via ob carnem annatam vel tumorem in meatu existentem clauditur. [note: Compressio. ] Compressio, [gap: Greek word(s)] , cum a re aliqua externa ipsi incumbente, et spatium ejus comprimente, meatus vel angustir redditur, vel plane occluditur, Quod etiam referenda videtur illa meatuum angustia, cum ii convolvuntur, et contorquentur, ut dum intestinum ileum in scrotum decidit, et contorquetur, et hinc fecibus exitus praecluditur. Idem factum fuit in hernia uterina, de qua postea cap. 9. dicemus, ubi ob situm uteri mutatum, et uteri collo contorto partus naturalis fieri non potuit. Ita Platerus, obs. lib. 3. pag. 797: annotavit, piscatori cuidam esicam ex abdominis cavitate in iguina prolapsam, et hinc meatu urinario contorto et compresso urinam suppressam [note: Essentiae. ] fuisse. Coalescentia est, cum post ulcu latera meatus coalescunt. [note: Subsidentia. ] Subsidentia, [gap: Greek word(s)] est, cum partes vasorum connivent et quasi subsident. Quibus nonnulli addunt Constrictionem, cum a re externa meatus contrahuntur, ut dum a frigore cutis pori constringuntur.

[note: Morbi superficiei. ] Tertiam morborum conformationis speciem constituunt morbi Qualitatum secundarum mutatarum, quatenus acitones corporis laedunt. Referuntur ergo huc commode morbi superficiei; asperitas nimirum et laevitas; mollities et durities in ossibus, tendinibus, ligamentis; perspicuitas mutata in partibus oculi pellucidis, ob peregrinum quendam colorem tunicis et humoribus inhaerentem. Primo nimirum


page 166, image: s0166

huc pertinent morbi superficiei, seu asperitas et laevitas. cum enim partes aliae secundum naturam laeves isnt, hoc est, in quibus omnia sunt aequalia inter se, et nihil eminet, nihil subsidet: aliae asperae, in quibus partes inaequalem situm habent, atque aliae eminent, nihil subsidet: aliae asperae, in quibus partes inaequalem situm habent, atque aliae eminent, aliae depressae sunt: Si hic naturalis earum status immutetur, et quae aspera esse debet, laevis, exasperetur, atque inde acitones aliquae impediantur: morbi oriuntur, quos superficiei morbos nominant, quod superficiem partium occupent.

De his tamen morbis nonnulli dubitant, an recte referantur inter morbos organicos; cum oriantur a qualitatibus primis, et propterea referendi videantur inter morbos similares. Verum sciendum, asperitatem et laevitatem non esse datam partibus, quatenus sunt similares, sed quatenus sunt organice, et non actionibus, quae partibus, quatenus similares sunt, sed quatenus organicae sunt, tribuuntur, incommodare: neque semper oriri a qualitatibus primis; sed ex diversitate partium vario modo collocatarum. Ex quibus omnibus patet, merito etiam recessum a naturali statu in hisce dispositionibus ad morbos organicos referendum esse.

[note: An alii praeterea dentur conformationis morbi. ] Etsi vero vulgo tantum morbi superficiei ad tertium morborum conformationis genus referuntur: tamen non sine caussia hīc quaeritur, anno plura, quam figura, cavitates, et superficiei asperitas et laevitas, ad partium naturalem conformationem pertineant, et proinde plures etiam sint morbi conformationis, quam morbi figurae, cavitatum et superficiei. Primo enim quaeritur de duritie, et mollicie, raritate et densitate. De raritate et densitate res videtur esse adeo intricata. Nam cum partes quaedam rarae esse debeant, hoc est, multis poris et meatibus quasi perfortae; aliae densiores: utraque haec constitutio si mutetur, morbi organici oriuntur, sed non novi et pecuculiares, verum in meatibus dicti. [note: Mollities et durities. ] Mollities vero et durities etsi a nonnullis partibus, quatenus similares sunt, adscribatur, atque earum propria dispositio esse dicatur: tamen rectius ad organica constitutionem refertur. Nam si os fiat mollius, caro durior, inutiles sunt ad actiones organica. Et videntur infantes non progredi, nec alios motus efficere posse, non aliam ob caussam, nisi quia ossa in duritie non sunt plane perfecta; etsi iis in similari constitutione nihil desit. Et miles ille, ut Fernelius refert, cui crura instar cerae evasere flexi lia, ambulare non potuit. Contra si tendines, qui natura sua flexiles esse debent, duri fiant et rigidi, motus aboletur; quod in iis accidit, quos vulgo Contractos nominant.

[note: Quaelibet actio peculiari organo opus hanbet. ] Atque omnino hoc certum est, in corpore humano magnam esse actio num varietatem, quarum quaelibet peculiare organum obtinet, et id, pro diversitate actionum, diversimode


page 167, image: s0167

simode dispositum: et sunt quaedam, quae ad nonnullas actiones exercendas nihil conducunt, vel officiunt; cum tamen ad alias maximi momenti sint. Exempli gratia; suum in apprehendendo usum praebere possunt ungues, quomodocunque etiam sint colorati: quod etiam in dentibus verum est, qui aeque ad masticationem utiless sunt, sive albi sint, xive lividi. Ita cutis in AEthiope eundem usum habet, quem in Germano. At in oculo, visionis scilicet instrumento, res longe aliter sese habet. Ita et perspicuitas ad nullius alterius partis acitonem necessaria est: sed in oculo omnino requiritur. cum enim per tunicas exteriores ad interiora species visibiles transire debeant: necesse est, ut cornea tunica, humor aqueus et vitreus sint perspicui, et praeterea nullo colore infecti: ne species visibiles transeuntes alieno colore inficiantur.

[note: An color p. n. in oculis n. orbus sit. ] Hinc illa satis vulgata quaestio decidi non magno negotio potest, qua quaeritur: an colores praeter naturam in oculis morbi sint? Nam si colore alieno oculus inficiatur, et humor aqueus fusco aliquo colore tingatur, aegri quasi per nebulam se videre existimant; aut si alius color adsit, eundem omnia visibilia referent. Idem etiam incornea nonnunquam accidit. Ideoque non immerito quaeritur, an color hic praeter naturam morbus sit vel symptoma?

Moverunt hanc quaestionem commentatores in Avicennam, Forliviensis, Jacobus de partibus, et alii; ipsisque ansam dubitandi praebuit hoc, quod color hic laedi visionem; seu quod definitio morbi colori praeter naturam oculorum competit, quod scilicet sit dispositio praester naturam, laedens actionem. Verum moverunt quidem eam, sed non satis explicarunt: quod et a recentioribus factum, quorum plurimi circa hanc quaestionem solvendam laborarunt, sed plerique parum feliciter. Singulorum sententias breviter perpendere libet.

[note: Opinio forliviensis. ] Primo Forliviensis rationis hujus vi persuasus, colorem hunc morbum esse, concedit; neque injuria: sed dum aliu a tribus illis usitatis morborum generibus constituit, in eo fallitur, ut postea dicetur.

[note: Jac. de partibus. ] Jacobus de partibus, in secunda 1. doctrina 1. c. 2. censet, colorem hunc reducendum esse ad morbos intemperiei; cum consequatur immedite temperiem. Verum non hoc satisfacit. Nam id primo in quaestione est positum: an colores sequantur temperiem quatuor primarum qualitatum; quod vix concedi potest. Deinde nulli sunt noti in medicina morbi, reducibiles ad quatuor primas qualitates, sed tantum intemperierum simplicium et compositarum fit mentio. Et posito, quod qualitates primae sint caussa colorum: tamen nec hoc sufficit. Nam morbi non ex caussis, a quibus ortum habent, sed ex natura sua aestimantur, et ad hanc vel illam classem referuntur, prout nimirum constitutio naturalis, quam vitiant,


page 168, image: s0168

quatenus similares, vel quatenus organicae sunt, competit. Et nisi hoc fieret, forsan etiam morbi asperitatis et laevitatis ad morbos intemperiei reducendi essent; cum etjam a sicca vel humida intemperie induci possint.

[note: Fernelii. ] Fernelius, lib. 1. patholog. c. 9. ut vim argumenti illius effugeret, enc tamen concedere cogeretur, esse morbum, negat, competere colori, ut proxime actionem laedat, atque novi cunusda morbi interventu actionem hic laedi, docet. Verum si morbum illum exprimeret, cujus interventu haec actio laedatur, totam controversiam facile componeret: Sed cum mhoc non faciat; neque etiam facere possit, quaestionem non solvit.

[note: Fuehsii. ] Fuchsius, lib. 3. inst. sect. 1. c. 3. eadem ratione in solvenda illa objectione utitur, qua Fernelius, sed morbum illum, cujus interventu laedatur actio, exprimere conatur. Ita enim scribit: Laede colorem heic actinem, primo et immediate, id est, quod constanter negamus. Non enim color actionem laedit, sed morbus, cujus hic color praeter naturam [gap: Greek word(s)] est. Morbus autem est humor ille, qui praeter naturam ad corneam affluit, quique visum laedit, facitquae, ut talia appareant visa, quale est medium, per quod cernimus. Verum absurda est haec opinio. Nam humores non sunt morbi, sed caussa morburum: humoresuque sunt substantia, morbi vero accidentia. Et humores, non quatenus humores, laedunt acitones; alias enim a quolibet humore eadem fieret in visu hallucinatio: sed humores sunt caussa hujus laesionis mediata, quatenus nimirum colorem praeter naturam oculo communicant; et quidem pro varietate colorum varia accidit hallucinatio. Et si humo morbus est, ad quod, quaeso, morbi genus referetur? Estene morbus intemperiei, compositionis, vel solutae unitatis?

[note: Jul. Alexandrini. ] Non multo melior est Julii Allexandrini responsio, qui etiam morbum inter laesam actionem, atque, colorem, medio loco constituere conatur, a quo proxime laedatur actio, atque hunc morbum statuit esse obstructionem. Verum si obstrucito caussa esset hujus laesionis, non visionis depravatae, sed vel imminutae, vel ablatae caussa esset, et si obsatructio esset proxima caussa hujus laesionis, a quocunque humore fieret eadem laesio. Neque enim refert, quo modo humor, qui obstruit, coloratus sit, modo obstruat. At videmus, aliam visus hallucinationem accidere, si color sit flavus: aliam, si rubeus: aliam si alterius coloris. Itaque laesio visus non obstructioni, sed proxime colori est adscribenda. Et quod postea adjicit Alexandrinus, nullius momenti est, dum inquit: In ictericis in nulla alia parte color laedit actionem. Ergo nec in oculo. Nam cum in nulla alia parte fiat visio, et nulla alia in parte colores et species visibiles recipiantur, neque color ulla alia in parte ad constitutionem partis prganicam necessarius sit: non mirum etiam, si color solum in oculo laedat actionem. Ita etiam asperitas


page 169, image: s0169

vel laevitas in organis vocis necessaria est: non tamen in omnibus allis partibus.

[note: Argenterii] Argenterius, de morb. gen. cap. 1. agnoscit et concedit, colores praeter naturam in oculo laedere primo actionem, et hallucinationes, quae in visione circa colores fiunt, non ab alia proxima caussa committi, quam quod color illius tunicae sit mutatus, et omnino colorem, qui in certis oculi partibus est, proximam esse caussam, cur flave, aut rubra, aut alterius coloris appareant, quae videntur. Haec, inquam, concedit; et agnoscit, proxime a colore laedi visiionem: veruntamen morbum esse non concedit; sed tantum inter symptomata numerat. Atque idcirco reprehendit Galenicam morbi definitionem, utpote quae quaedam symptomata non excludat. Verum non demonstrat, quod color hic sit symptoma, sed illud potius praesupponit, et, loco allegato cap. 1. de gen. morb. hanc solam rationem affert, cur inter symptomata receseri debeat; quippe quod sit qualitas mutata. Verum nullius momenti est haec rati. Est enim aequivocatio in vocabulo [note: Qualitas mutata dupliciter dicitur. ] qualitatis mutatae. Nam qualitas mutata sumitur in specie et in genere. Qualitas corporis mutata in specie differentiam quandam symptomatum constituit, quam alias affectus corporis simplices nominat: sed qualitates illae actiones nullas laedunt. In genere vero omnis morbus etiam qualitas mutata appellari potest, ut cuilibet omnia tria morborum genera perpendenti facile videre est. At color corneae non est e priorum, sed posteriorum qualitatum mutatarum genere, utpote, qui etiam actionem laedit, et propterea morbus est.

[note: Mich. Gavassetii opinio. ] Michael Gavassetius, de reb. praeter naturam, cap. 13. cum cum Argenterio animadverteret, frustra eos laborare, qui monstrare conantur, colorem non proxime laedere actione, concedit, colorem esse dispositionem praeter naturam, a qua primo laedatur actio. Ne tamen concedere cogatur, esse morbum, ad aliud confugit, et negat, quod sit dispositio praeter naturam corporis viventis; quoniam neque sit intemperies, neque soluta unitas, neque mala compositio: affirmatque, colorem primo et per se non conducere ad structurem oculi, et proinde neque illius vitium ejusdem oculi structuram labefactare posse. Verum affirmantur haec, sed non probantur. An vero color ad constructionem oculi sit necessarius, nec ne, antea dictum, pauloque post etiam monstrabiotur.

[note: Comit. Montani. ] Comes Montanus, lib. 3. de morb. c. 7. postquam fere omnes has f\sententias excussit, et difficultatem a nullo tolli animadvertit, ipse, ut loquitur, difficilem hujus nodi explicationem aggreditur, et primo pro certo constitutoque habendum censet, colorem veram esse caussam erroris hujus, qui in visioneaccidit, recteque hac in parte sentire Argenterium existimat. Verum ut hac in parte opinionem Argenterii verissimam esse


page 170, image: s0170

statuit; Fuchsii et Alexandrini falsissimam: ita ex adverso in altera parte male Argenterium, recte vero Fuchsium et Alexandrinum sentire censet, nimirum colorem hunc non morbum esse, sed symptoma; et miratur, quomodo adeo turpiter in hac hallucinatione omnes hallucinati sint. Verum ipse non minus hallucinatur. Postquam enim sese varie torsisset, ut negaret colorem hunc esse morbum, concedit ea, ex quibus conclusio haec; Color corneae est morbus, deducitur. Color corneae est morbus, deducitur. Nimirum Galeni definitionem, morbum scilicet esse affectum, seu dispositionem praeter naturam, a quo laeditur actio, extra omnem dubitationis aleam ponit. Concedit etiam illud, et, ut diximus, pro certo et constituto habentdum censet; colorem veram esse caussam erroris hujus, qui in visione accidit, hoc est, colorem esse affectu praeter naturam, qui laedat visionem. Ut tamen conclusionem, quae ex his certissime deducitur, neget, ad aliud confugit, quo tamen definitionem Galeni, quae alas bona est, et quam tueri omnibus viribus conatur, plane suspectam reddit: nimirum symptomata quandoque obtinere conditiones morborum, non ideo tamen esse morbos, quia etiam sine illis conditionibus esse possint. Verum enimvero bona definitio nunquam ulli alii rei, quam suo definito, competere debet; et definitio semper cum definito est convertibilis; et quae alii, quam definito, competit definitio, bona non est. Ideoque quia definitionem Galeni, ipso consentiente, pro bona agnoscimus; ea voro colori competit: cur inter definita hoc est, morbos, eum non referamus? Reliqua, quae affert, etiam nullius ponderis sunt. Cum enim dicit, quo promptissime hanc difficultatem et facile evitari posse existimat, ex symptomate etiam symptoma oriri posse, id de aliis quidem facile concedimus, sed de actione laesā omnino negandum censemus. Actio enim aliqua in corpore laeditur, impeditur, vitiatur, aut, ut ut appellare velis, vel ob morbum, vel ob externum errorem, seu, ut Galenus, 3. de sypt. caus. c. 1. scribit, [gap: Greek word(s)] . Nimirum facultas in agendo frustratur, vel ob morbum aliquem, cum organi ad acitonem destinati constitutio laeditur, ut ad actionem amplius aptum non sit; vel cum, salvo et recte constituto organo, ob aliam, quae extra constitutionem organi sit, caussam facultas in agendo frustratur, suumque scopum non assequitur. Hīc itaque cum visio laedatur, et immediate quidem a colore corneae: ut colot hic vel morbi, vel erroris externi rationem habeat, necesse est; non symptomatis, quod vult Comes Montanus.

[note: Capivaccii] Quod cum intelligeret Capivaccius, colorem hunc ratinem erroris externi habere, scribit, ubi de visione laesa agit; quia nimirum species visibiles, dum per corneam transount,


page 171, image: s0171

ab ejus colore inficiuntur, et ita colore infectae visui offeruntur. Verum cum error externus sti extra constitutionem partis; hic autem colore in ipsa sit cornea, ejusque vitium: nec hoc modo nodum hunc recte solvi exstimamus.

[note: Vera sententiae. ] Cum itaque frustra hoc modo in argumento isto solvendo a tot, et tantis viris laboratum sit, et omnino concedendum sit, colori praeter naturam in oculo morbi definitionem competere: morbum quoque illum esse, negandum non est. Neque tamen propterea novem morbi genus comminisci oportet, sed ad alios conformationis morbos non incommode hic morbus referri potest. Cum enim, ut supra dictum, magna sit in corpore actionum varietas: quaelibet pars peculiaerem constitutionem organicam requirit; proinde ad unius partis constitutionem aliquid pertinere potest, quod ad alterius [note: [gap: Greek word(s)] ad oculi conformationem est necessariae. ] necessarium non est. Ita etsi color ad aliarum partium constructionem non sit necessarius: tamen ut oculus idoneum visus instrumenmentum esse possit, necessarium est, eum ita esse conformatum, ut species visibiles ab eo recipi, et quidem quales sunt, et nullo colore infectae, possint. Itaque requiritur, ut et oculi cornea tunica, et humor aqueus, et vitreus sint non solum perspicui, sed et coloris expertes. Hanc vero naturalem, et necessariam ad visionem constitutionem si oculus amittat, et partes illae, quae perspicuae, et coloris expertes esse debebant, opacae, aut coloratae fiant, visio laeditur, et vel species visibiles recipi non possunt, vel etsi recipiuntur, alieno colore inficiuntur; unde visus sit hallucinatio. Quae praeternaturalis oculi constitutio merito pro morbo habenda est, et non monus quam asperitas, vel laevitas, quae si in quibusdam partibus praeter naturam reperiatur, et actionem laedat, nemine contradicente, inter morbos recensetur.

CAPUT VII. De Morbis in Numero.

SEcundum morborum Organicorum genus constituunt Morbi in numero. Cum n. ad cujus libet organi in nostro corpore constitutionem naturalem certus et definitus et definitus partiu, e quibus quodlibet componitur, numerus requiratur, atque ad aliorum organorum compositionem plures, ad aliorum pauciores partes reuirantur: quotiescunque ille partium constituentium naturalis numerus non observatur, morbus oritus, qui numeri vel in numero appellatur. Atque accidit hic morbus non solum ex similarium, sed etiam ex minoru instrum entorum et partium dissimilarium minus compositarum in majoribus constituendis non justo numero. Minus enim compositae partes respectu magis compositarum pro simplicibus habentur.

[note: Morbus in numero duplex. ] Est autem morbus in numero partium duplex. Vel enim aliquid deest, vel aliquid abundat. Atque ita morbus est in numero vel deficiente,


page 172, image: s0172

quando scilicet id, quod naturaliter adesse debebat, deest; vel abundante, quando id, quod abesse debebat, adest.

Galenus et plerique medici mor bos in numero excedente duplices [note: Morbi in numero excedente. ] constituunt. Nam quod redundat, vel est ex genere rerum naturalium, vel est toto genere praeter naturam. Secundum naturam sunt sextus digitus, duplex ordo dentium, aut dens alteri denti adnatus, [gap: Greek word(s)] , seu unguis in oculo, seu adnatae in oculo membranae excrescentia, ab altero oculorum angulo exortum habens, et hinc ad pupillam progrediens, eamque obtegens. Ita etiam in aliis partibus possunt rerum naturalium, aut certe rebus naturalibus quam similimarum fieri excrescentiae, omnes nimirum, quae exutili et corpori alendo apta materia, in loco, in quo non esse debebant, generantur. Rerum autem toto genere praeter natutam, quae abundant, multae sunt differentiae. Huc pertinent lumbirci, ascarides, at omne genus vermium, calculi, non solum in vesica et renibus, sed et in aliis corporis partibus, grando in oculo, suffusiso, pus, [gap: Greek word(s)] , hoc est, verrucae, et similia, quatenus scilicet sunt materia toto genere praeter naturam in parte contenta. Nam quaedam ex his, quatenus cavitates et meatus obstruunt, morbos in cavitatibus excitant.

[note: An res toto genere p. n. sint morbi in numero. ] Verum quā ratione calculi, vermes et similia ad morbos in numero pertineant, non omnes idem sentiut. Aliqui calculum et talia ipsum morbum esse dicunt: alii solum morbi caussam esse affirmant, morbum vero esse negant; et quidem recte. Morbos enim non esse, ex eo patere potest, quod morbi definitio iplsi non competit, sive ipsa per se, sive ut hoc vel illo modo disposita consideres. Nam talia omnia substantiae sunt; et praeterea non sunt in partium viventium numero. Nonnulli quidem, ut Com. Montanus, de morb. lib. 4. cap. 13. respondent, licet partes corporis non sint, cum tamen actiones laedant, esse morbos. Verum hoc modo scrupulum non eximunt, et definitionem morbi suspecta reddunt, quae tamen bona est. Nam cum acitones a partibus corporis nostri viventibus obeantur: nihil etiam, praeter errorem exernum, actionem laedere potest, nisi quod corporis viventis dispositionem vitiat; cum sanitas et morbus sint contraria, atque in eodem subjecto. Turisanus, in artem medic. Gal. p. 3. tex. 76. respondet, licet haec modo recensita partes corporis non sint: videri tamen partes, non quidem intra membri organici substantiam collocatas, sed ab ejus spatio comprehensas. Quae sententia si recte explicetur, satis commoda est. Nam sciendum, neque calculum, neque vermem, neque aliud tale toto genere praeter naturam, morbum esse per se. Sunt enim haec omnia substantiae: Morbus vero est accidens. Neque etiam sunt subjecta morborum. Non enim sunt partes viventes, sed tot genete praeter


page 173, image: s0173

naturam. Eatenus vero ad morbos referuntur, quatenus ob ea dispositio naturalis partium vitiatur. Sunt enim quiddam alicui parti praeter naturam additum, et ob eorum praesentiam aliquid in parte prater naturam ab undat, atque ita in talibus numerus vitiosus est, si non ob partes constituentes, tamen ob ea, quae continentur. Morbus nimirum in numero e rebus toto genere praeter naturam ortus est [gap: Greek word(s)] quaedam partis praeter naturam, quatenus scilicet aliquid toto genere praeter naturam continet, et numero non naturali contentorum laborat. Calculus vero, ut et reliqua ejusmodi, non ipse per se morbus est, sed caussa, ut talis affectus, qui definitur numero contra naturam, parti insit, seu quia supra numerum est eorum, quae contineri debent in parte.

[note: Morbi in numero deficiente. ] In numero deficiente si sit morbus, pars vel plane periit, ut dum digitus vel manus amputata est, dentes evulsi, vel ex parte est ablata. Quae autem desunt, omnia secundum naturam, seu e rerum naturaliu nemero sunt; nec rei praeternaturaliu numero sunt; nec rei praeternaturalis defectus esse possunt: cum naturaliter abesse debeant. Hoc morbo laborant, qui quiatuor saltem digitos habent, quibus dentes desunt, qui unoculi sunt, castrati, quibus articulus aliquis, castrati, quibus articulus aliquis, manus, crus, aut simile aliquid deest: qualia vitia quibusdam a primo ortu accidunt, ut iis, qui quatuor saltem digitos a nativitate obtinent: quibusdam vero casibus fortuitis, aut necessariis curationibus contingunt.

CAPUT IIX. De MOrbis Magnitudinis.

TErtio loco inter morbos organicos sunt morbi magnitudinis. Ut enim certus partium constituentium ad quodlibet organum numerus requiritur: ita et definita magnitudo, atque ut aliae majores, aliae minores sint, oporetet. Si itaque illa magnitudo natura lis mutatur, partesque ad actiones suas edendas ea de caussa ineptae redduntur, inde morbi magnitudinis [note: Morbi magnitudinis duplices. ] oriuntur. Qui duplices sunt, auctae et diminutae magnitudinis, prout totum vel pars supra modum augetur aut imminuitur. Ad auctam magnitudinem pertinent tumores omnes, [gap: Greek word(s)] , capitis, linguae et aliarum partium incrementum nimium. Ad diminutam magnitudinem referuntur [gap: Greek word(s)] : item partium quarundam mutilationes, ut omenti, linguae

[note: Qua ratione morbi Numeri et. Magnitudinis differant. ] Quia vero morbi Numeri communicant cum eo morbi genere, quod ad magnitudinem pertinet, ut Galenus, artis medicae cap. 97. scribit: ne confundantur, sed recte distinguantur, videndum. Est autem haec differentia. Si integrae partes, aut certa particula in membro aliquo corporis desideratur, ut si integer pes vel manus, aut digitus pedis vel manus: non proprie est morbus magnitudinis imminutae, sed proprie est morbus in numero. Si vero non integra pars, sed


page 174, image: s0174

partis alicujus tantum partcula deficiat, seu aliquid desit, quod ad magnitudinem partis pertineat, molesque partis saltem sit imminuta; ut si carnosa in pede vel manu substantia sit imminuta: est morbus in magnitudine. Eodem modo si integra aliqua substantia in parte reperiatur, quae naturaliter in ea contineri non debebat: est morbus in numero. Si vero non nova aliqua substantia in membro contineatur, sed moles tantum et quantitas qurundam particularum, quae alias ad constitutionem partis necessariae sunt, parsque quantitate et mole praeter naturam sit aucta, ut si caro in parte aliqua sit nimis aucta: est morbus in magnitudine. Ex quo sequitur, necessarium esse, ut Galenus, de differ. morb. cap. 9. docet, in numero addito, vel immutato figuram mutari: in magnitudine vero imminuta figuram non necessario semper mutarj.

[note: Morbi numeri et magnitudinis interdum conjunguntur. ] Interdum tamen morbi numeri et magnitudinis conjunguntur. Ne tamen quilibet partis defectus simul pro morbo numeri et magnitudinis habeatur, haec traditur regula. Cum ex organo aliqua pars simplex tota eximitur, ut dens, columella: morbus est tantum in numero deficiente, laediturque actio, ob defectum partis, non vero ejus imminutam magnitudinem. Si autem portio aliqua totius organi auferatur, ita ut una multae particulae tollantur; ut si omnentum dimidium abscindatur: morbus est in numero deficiente, et magnitudine imminuta: quia et partes simplices aliquae amissae sunt, et ipsa magnitudo imminuta.

CAPUT IX. De Morbis Compositionis.

ULtimum genus morborum organicorum est, quod [gap: Greek word(s)] morbos, vulgo morbos compositionis in specie nominant. Hoc enim in genere observandum, morbos compositionis alias specialiter ita appellari, alias generaliter. Apud Avicennam morbi compositionis in genere omnes morbi organici dicuntur. At hoc loco et apud plerosque alios morbi compositionis pro peculiari inter morbos organicos genere habentu.

[note: Morbi compositionis cuplices. ] Duo autem in compositione spectatur, situs et connexio; et pars quaelibet non solum suum locum et situm requirit, sed et cum vicinis etc aliis vel ejusdem organi, vel totius partibus connecti debet. Atque haec nisi obtineant partes, suas actiones exercere nequeunt: et hinc hoc morbi genus in alia duo dividitur: unum, cum partes naturalem suum situm mutant; quod morbum in situ, seu positu nominant: alterum, cum non, ut debebant, cum aliis connectuntur, et quae conjuncta esse debebant, disjunguntur, aut quae disjuncta conjunguntur, quos morbos in connexione vel vicinitate, alli consensus, societatis vel colligantiae morbos appellant.

[note: Luxatio. ] Communissimus morbus in situ


page 175, image: s0175

est Luxatio, Greacis [gap: Greek word(s)] , cum ossa suis sedibus excidut, seu cum articuli, aut capita pssium e suis acetabulis seu cavis excidunt, unde membri motus impeditur.

[note: Luxationum differentiae. ] Sunt autem variae luxationum differentiae. Primo dividitur luxatio in perfectam, quae nomen generis retinet, Hippocarat [gap: Greek word(s)] dicitur; et imperfectam, quae [gap: Greek word(s)] , subluxatio, ab Hippocrate [gap: Greek word(s)] , a nonullis Contorsio nominatur, cum caput articuli ā sua sede aliquo modo dimovetur, sed non prorsus excidit. Quae luxatio imperfecta in omnibus articulis fieri potest, praeterquam in femore, et humero, ut docet Hippocrates, 4. de articul. t. 1. Femo ris et brachii capita, inquit, quām simillimź inter se utraque elabuntur. Simplicem enim rotunditatem habent: siniis vero, qui ea excepiunt, orbiculares sunt, capitaque ipsis adaptantur. Quapropter in his ut dimidium articuli excidat, fieri non potest. Nam ob rotunditatem vel in exteriorem vel in interiorem partem prolabetur.

[note: Luxatio quot modis fiat. ] Deinde omnis luxatio tribus modis fieri potest. Primo in partem anteriorem et posteriorem fit luxatio. Deinde interiore vel exteriorem, seu versus dextram et sinistram. Tertio in superiorem vel inferiorem locum, ut scilicet, quod naturaliter superiori loco esse debebat, excidat versus inferiora, et contra. Atque nonnulla in omnes differentias excidere possunt: alia in certas tantum differentias, pro articulationis ratione. Ita cubitus, manus et femur versus anteriora, posteriora, interiora, exteriora, luxari possunt: supra autem et infra non possunt. Genu in partem exteriorem, interiorem, et posteriorem luxari potest; sed non in priorem partem, propter patellam; sicut nec versus supriora, vel inferiora. Humerus deorsum, hoc est, sub alam luxatur; quia ibi nihil obstat; interdum etiam in partem anteriorem: In partem autem superiorem luxari non potest; cum obster scapularum processus. Vertebrae in spina in partem posteriorem et priorem, hoc est, versus anteriora et posteriora, nonumquam et ad alterutrum latus, possunt, luxari. Maxilla tantum in parte anteriorem luxatur. Nam ut in posteriorem non possit luxari, impedit os: ut ad dextrum non possit, prohibet caput maxillae sinistrum: ad sinistra, dextrum caput prohibet. De qua re plura videantur apud Hippocrat. de articul. et Galen. in comment.

Deinde etiam aliae partes, praeter ossa, sua sede excidere possunt; quod in hernia fit, in qua interstina, vel etiam omentum in scrotum descendit. Ita interdum per magna vulnera intestina excidunt: uvea etiam tunica oculiper corneae vulnus excidere, et humor crystallinus sua sede interdum dimoveri potest.

[note: Morbi in connexione. ] Alterum compositionis vitium est, quando partes, quae conjungi debebant, disjunguntur; aut quas sejunctas oportuit, conjunguntur. Natura enim nonnullas partes ligamentorum et vinculorum quorundam interventu inter se colligavit. Haec itaque si vel laxentur, vel nimium intendantur,


page 176, image: s0176

aut etiam abrumpantur, (ubi simul morbus solutae unitatis concurrit,) breviora aut longiora fiant: partes amplius non bene connectuntur, et inde operationem suam recte exercere non possunt: potesque hoc in articulis evenire, etsi nulla sit luxatio vel subluxatio. Imo etiam in aliis partibus, ut in lingua, cujus vincula, si nimium intenduntur, sermoni impedimentum affertur. Si rumpantur, aut laxentur in utero vincula, fit inde ejus procidentia; quod et in intestino recto solet, et ani procidentia appellatur.

Alterum in consensu vel connexione vitium sese contrario modo habet, cum partes, quas sejunctas esse oportuit, conjunguntur: ut qvum palpebrae coalescunt; sphincteris extremitates connectuntur, atque ita anus clauditur; aut cum digiti duo cohaerent, quod nonnullis a nativitate accidit. Nonnulli tamen hunc partium inter se praeter naturam coalitum referre malunt ad unitatem vitiatam, quam ad connexionis vitium: et unitatem non secus, quam connexionem dupliciter a naturali statu recedere statuunt, et cum, quae prius aderat, perit, et cum nova, ac quae adesse non debebat, accedit.

[note: Historia admiranda herniae uterinae, partusque caesarei. ] Hujus generis morbi insigne et fortasse inauditum hactenus exemplum apud nos accidit, [gap: Greek word(s)] nimirum, simulque partus caesarei, cujus histonam integram hīc inserere libet. Ursula, uxor Martini Opitz, vietoris, cum maritum in incurvanda pertica, ex qua vinculum doli parandum erat, juvaret: forte ab eadem reciprocante ad sinistrum inguen percussa est, ruptumque, seu laxatum potius, quantum ego quidem ex sectione judicare potui, est peritonaeum. Paulo post enim tumor ad sinistrum inguen oboritur, qui brevi tempore tantum incrementum sumpsit, ut nullo modo intra abdomen recondi posset. Etsi vero de utero prolapso suspicio incideret: tamen nec ipsa, nec aliae foeminae id facile crediderunt, donec tandem res ipsa atque eventus omnem dubitationem sustulit. Nam uterus, conceptu gravidus, ita indies aucto foetu dilatatus, simulque cum eo cutis inguinis sinistri, qua uterus prolapsus erat, extensa est, ut utero et cute conclusus foetus instar sacci fere aut cucurbitae oblongae majoris modo propenderet; motusque infantis tandem et tactu et visu perciperetur. Quae res cum ipsam, maritum, cognatosque perturbaret: Collegium nostrum in consilium adhibuerunt. Cum autem ob foetum jam jam maturum de utero in abdomen reponendo, atque adeo partu naturali, nullam spem superesse videremus, si naturae res relinqueretur, et foetum et matrem tandem de vita periclitaturos, nullaque alia a re, quam sectione auxilium exspectari posse ostendimus. Quod cum et ipsa, atque maritus, cognatisque facile intelligerent, atque spem vitae in angusto esse animadverterent: ut sectio fieret, omnes petierunt. Cum igitur die vigesimo primo Aprilis, anno 1610. partus tempus adveniret, doloresque parturientem


page 177, image: s0177

apprehenderent, Deo inprimis in auxilium vocato, praesentibus mecum Dn. D. Ernesto Hettenbachio, et Dn. D. Tobia Tandlero, collegis; M. item Hernrico Silbermanno, Ecclesiae nostrae Archidiacono; duabus obstetricibus, atque aliquot honestis foeminis, hora octavā matutinā, sectionem instituit Charurgus Jeremias Trautman/ ministrante et altero Charurgo Christophoro Seesth. Primum secta est cutis et peritoneum. Hoc enim, quantum ego quidem visu dijudicare potui, cuti integrum adhuc suberat, et in sectione a cute manifeste distingui poterat. Hinc et ipse, qui jam extra cutem facile prorumpebat, uterus apertus, haemorrhagia non adeo insigni, neque etiam adeo acerbo dolore, quod ipsa postea fassa est. Utero secundum longitudinem aperto, infans facile cu secundina extractus est; imo quasi suopte motu, cum via facta esset, exitum quaesivit, et quidem, DEI beneficio, salvus atque incolumis. De utero vero intra abdomen reponendo, cum, ob ejus magnitudinem, nulla spes esset, cutis, sanguine conveniente decocto prius absterso, ipsi inducta et consuta est; ipse vero uterus non consutur. Qui etsi aliqua insigni inflammatione non corriperetur: tamen quia extra abdomen propenderet, et ab externi aeris incursu in curatione vulneris defendi non posset: membrana quasi purulenta circa labia vulneris obducta est: quae tamen post, adhibitis idoneis medicamentis, sublata est, uterusque iterum purus evasit, et naturalem faciem et habitum circa diem decimum quartum ostendit, atque indies magis in se contractus ad naturalem magnitudinem rediit. Verum post dies aliquot labia vulneris nigrescere, cum tangerentur facile sanguinem fundere, atque adeo gangraena suboriri coepit, ut ferro, sine sensu, particulae de labiis vulneris demi possent: sed cum idonea medicamenta adhiberentur, omne illud malum cessavit, et caro circa labia vulneris ad pristinum colorem et statum plane rediit, vulnusque indies angustius evasit: adeo, ut intra paucos dies coalitum vulneris speraremus, et vix ullum de recuperanda integrā sanitate dubium superesset. Verum enim vero cum illa, 16. Maji, horā 4. pomeridiana, extra lectum aliquandiu consedisset, atque iterum in lectum sese reciperet, lipothymia suboriri coepit, et praeter omnem spem intra dimidiam horam, procul dubio ab astantibus, cum esset paupercula, non recte in lipothmia tractata, vitam cum morte commutavit. Ipsa mortua, ut plane sciremus, an in utero omnia salva fuissent, an vero aliqua latens putredo lipothmiae et subitae huic morti caussam praebuisset, uterum aperuimus. Verum omnia salva in eo invenimus. Infans etiamnum vivit salvus et incolumis, DEI beneficio. Huic enim soli et ipsa mater acceptum ferebat, quod toto gestationis tempore a variis et periculosis motibus nihil damni percepisset. Etsi enim uterum


page 178, image: s0178

extra abdomen pendulum in fascia gestaret: tamen in obeundis domesticis negotiis, quae ipsimet, ob rem familiarem angustam, expedienda erant, uterum cum foetu nunc in femore, nunc in hoc, nunc in illo loco, pro ut usus et res expediende exigebant, reponere necesse habebat. ita Mirabilia sunt opera Domini. Puer iste demum sub finem anni 1619. mortuus est.

CAPUT X. De Morbis solutae unitatis.

REstat tertium morbi genus, quod solutae unitatis nominatur, cum partes, quae unum et continuum quiddam esse debent, dividuntur, et continuitatem amittunt. Hoc utrisque et similaribus, et organicis partibus commune esse vulgo statuitur.

Verum cum hoc in dubium vocetur, et Avenrois neget, hoc morbi genus instrumentariis partibus per se competere, et similarium solum proprium esse, contendat: Argenterius contra non similaribus convenire, sed solum instrumentariis, affirmet: mox in principio haec controversia decidenda est.

[note: Aventois de morbis solutae unitatis sententia. ] Primo pro Avenrois sententia, statuentis, tantum partibus similaribus competere unitatis solutionem, haec afferuntur. Solutio unitatis est duplex; continuitatis et contiguitatis. De contiguitatis solutione quaeri non posse videtur; cum, ut capite praeced. dictum, contiguitatis solutio morbos connexionis pariat. Qui autem unitatem solutam partibus organicis competere negant, eo praecipue nituntur argumento; quod partes organicae non sint continuae, sed contiguae. Cum autem proprie non sint continuae; nec continuitatis solutionem ipsis competere posse. Conatur hoc argumentum Avenrois solvere Fernelius, l. de morb. cap. 9. et turpiter falli Avenrorem scribit, ea de caussa: quod vera instrumenti ratio sit conformatio. Quoniam igitur continui solutio rei figuram et conformationem vitiat, ac pervertit, ipsa quidem per se ac primum instrumenti morbus est; huicque perinde atque similari per se accidit. Verum hoc modo ad argumentum Avenrois nihil respondetur: potestque id urgeri pro opinione Avenrois; Si solutio continui non per se, sed quatenus laedit conformationem, actionibus officit, est potius caussa morbi, quam morbus. Ideoque si solide hoc Avenrois argumentum refutare velimus, necesse est, ut argumentum Galeni, quod, de different. morb. cap. 4. proposuit, his verbis, sartum tectum conservemus. Si quid, inquit, commune ominibus inest, quatenus secundum naturam sese habent, quod vel usum aliquem, vel actionem animalibus largiatur, omnino, eo corrupto, communis quidam orietur morbus. Hoc autem est unitas: quae cum adfuerit, caussa erit, ut pars quaelibet una esse dicatur, unamque actionem vel usum perficiat.


page 179, image: s0179

Quod si qua solutio continat, partis illius erit aegritudo. Nimirum defendendum est, partes organicas non solum esse contiguas, sed etiam continuas. Neque enim concedendum est, quod exempli loco affert Conciliator, differentia 75. quod partes corporis nostri tantum sint unum, sicut murus est unus, ex lapidibus et calce compactus: cum partes corporis, quae organum constituunt, passim in unum coaluisse videamus, ut supra, lib. 1. cap. 7. monstratum est.

[note: Argenterii sententia. ] Contrariam sententiam, ut diximus, tuetur Argenterius, qui, de morb. gener. cap. 12. monstrare conatur, solutionem continui non esse communem morbum similarium et instrum mentarium partium, sed ptoprie duntaxat organicarum; eo inprimis argumento: quod actio similarium non laedatur. Nam, quemadmodum, inquit, nemo negaverit, laedi partes similares, cum figuram suam vel magnitudinem naturalem amittunt; non tamen ob id morbum in parte similari ea committere quispiam concedet, quoniam illius essentia et constitutio non corrumpitur; id quod cognoscitur, quoniam actionibus hujus partis hujusmodi mala non obsunt: ita cum unio similarium labefactatur, eas quidem aliquo modo offendi certissimum est; laesionem tamen ad essentiam et compositionem haud quaquam pertinere, nec in illis morbum parere, eadem ratione putandum est, quod scilicet nullum inferatur earum actionibus damum. Breviter id sentit Argenterius: Similares partes proxime non affici a soluta unitate; quod earum actio non laedatur. Actio enim laesa morbi in parte indicium est: Non laeditur autem, ut existimat Argenterius, similarium partium actio, scilicet nutritio, a soluta unitate, nisi mediante temperamento, atque ita interventu morbi proprii parti similari. Ideoque soluta unitas non proprie partium similarium morbus esse videtur. Neque Galenum sufficienter probasse existimat, dari morbum similaribus et organicis partibus communem, cum dicit, allegato loco: si quid commune est secundum naturam similaribus et organicis partibus: eo vitiato, communis morbus orietur. Nam et figura, inquit, et magnitudo, et alia similaribus et instrumentariis partibus sunt communia: neque tamen in figura, magnitudine et similibus morbus similaribus et organicis commnis statuetur. Ergo non hoc, sed illud potius Galeno probandum erat, dari aliquid, quod actionis caussa sit in similaribus et organicis. Eo enim vitiato, communis morbus orietur. At soluta unitas tale non est. Nam cum quatuor sint partium similarium actiones, quae ex temperie promanant; attractio, retentio, coctio et expulsio: pars vulnerata, nisi intem peries accedat ex homorum affluxu, attrahet, retinebit, coquet, expellet, non minus, quam dum erat integra. Sicut hoc videmus in vulneribus et ulceribus, ubi pars non solum nutritur, sed etiam


page 180, image: s0180

caro pro cavitate implendā, aut vulnere conglutinando necessaria generatur.

[note: Fuchfii opinio. ] Fuchsius, lib. 3. instit. s. l. cap. 6. objectiones has Argenterii solvere conatur, et haec affert: Si unio similarium partium corrumpitur, necesse est, earundem commoderationem adeoque partium similarium constitutionem, quam ex primis elementis consecuta sunt, vitiari. Si vero solutā unitate corrummpatur earundem essentia constitutiove, actionem quoque illatum, utpote quae constitutionem necessario sequitur, labefactari docet. Verum nullius momenti est haec responsio. Neque enim intemperies partium secari, vulnerari, discerpi, aut quocunque modo solutā unitate laedi potest. Id, quod ipse Fuchsius agnoscit, cum addit. Quod autem corrumpi similarium partium essentiam per continui solutionem dicimus, non intelligimus, ita eam corrumpi, ut in alteram speciam transferatur et abeat; nam id soliur primae qualitatis opus est: sed quod unitas substantiae separetur. Quibus verbis ipse inuit; temperiem non laedi per unionis divisionem: et, addita appendice, cum ideo laedere dicit, quod unitam substantiam separet, innuit quidem, sed non satis explicat, ubi hic nodus haereat; nimirum solutam unitatem, non per intemperiem [note: Soluta unitas proxime laeditactiones similarium. ] laedere actionem similarium partium, sed proxime, nulliusque alterius interventu. Quaelibet enim constitutio corporis praetr naturam eas actiones vitiat, quibus inservit constitutio secundum naturam. At unitas similaribus ea de caussa hic necessaria est, ut virtutis quasi fiat communicatio. Licet enim in non viventibus quaelibet pars per se suam essentiam integram retinere possit, etiamsi ab alia nihil accipiat: in viventibus tamen cum ab uno principio ad singulas partes aliquid mitti soleat, quod ad earum vitam necessarium est: id fieri non potest, nisi partes sint continuae. Ex quo patet, unitatem per se etiam competere partibus similaribus; et solutam unitatem non minus ipsis convenire, quam partibus organicis. Quod vero Argenterius solis organicis unitatis solutionem propria esse contendit, ideo, quod actiones similarium partium ab ea per se non laedantur, et par vulnerta, nisi intemperies accedat, ex homorum affluxu, attrahat, retineat, coquat, expellat, atque ita nutriatur, non minus, ac dum erat integra; praeterea caro pro cavitate implenda aut vulnere conglutinando generetur: ad id respondendum, Actiones naturales non solum laedi, cum aboletur, sed etiam cum imminuuntur aut depravantur. Imminui autem has actiones on partibus vulneratis, ut et depravari, certum est, ut saepe ex excrementorum copia et aliis sumptomatibus patet.

[note: Fugurae et magnitudo non competunt partibus, quatenus similares. ] Longe vero alia ratio est unitatis, quam magnitudinis et figurae, et similium, quae Argenterius etiam similaribus competere dicebat, etsi morbi magnitudinis et figurae similaribus attribui non possint. Falsum


page 181, image: s0181

enim hoc est, quod praesupponit Argenterius, figuram et magnitudinem competere etiam partibus similaribus; cum similares partes sub quacunque figura et magnitudine suam essentiam retinere possint: Solis vero organicis partibus competit figura et magnitudo, atque ideo partes figura et magnitudine praeditae sunt, quia organicae sunt.

[note: Differentia morborum solutae unitatis. ] Sed his missis, ipsos morbos solutae unitatis videamus. Primo si differentias ex ipsa natura solutae unitatis petamus: tot eae sunt, quot figurae et modi solutae unitatis esse possunt, qui fere infiniti sunt. Vulnus enim et ulcus potest esse rectum, obliquu, longum, latum, profundum, aut alterius figurae. Deinde sumuntur differentiae a caussis solventibus unitatem: et tandem a parte affecta. Quaedam enim eorum, quae solvunt unitatem, secant; qualia sunt omnia acuta: quaedam erodunt; qualia sunt acria, et mordacia: quaedam tendunc, qualia sunt, quae nimis replent, aut alio modo partem quasi divellunt, et rumpunt: quaedam contundunt; qualia sunt gravia, dura, et obtusa. Partes vero, quarum unitas solvitur, aut sunt similares, aut dissimilares, et ex his aliae molles, ut cutis, panniculus, fibrae, caro, nervi, venae, arteriae, ligamenta tendines; aliae durae, quas ossa dicimus.

[note: Vulnus. ] Si partis mollis a re secante, et quidem caesim, unitas solvatur, a Graecis [gap: Greek word(s)] , a Latinis vulnus appellatur: etsi Celsus, lib. 5. c. 6. latius vocem vulneris, quam Graeci [gap: Greek word(s)] usurpare, atque etiam contusis tribuere videatur. Nam, inquit, pejus vulnus est, quod etiam collisum, quām quod totum discissum est: adeo, ut acuto quoque, quām retuso telo vulnerari cammodius sit.

Si vero pars mollis a re acuta punctim solvatur, appellatur punctura, [note: Punctura. ] [gap: Greek word(s)] : utrumque hoc solutae unitatis in parte molli genus comprehendit [gap: Greek word(s)] , sectio sive caesim sive punctim facta.

Si autem pars mollis, quae ictui cedere et in se cogi atque comprimi [note: Contusio. ] potest, a re dura et obtusa gravi, ut malleo, lapide obtuso, laedatur, vocatur vulgo contusio, aut etiam collisio, Graecis est [gap: Greek word(s)] ; ut Galeno; Hippocrati [gap: Greek word(s)] , lib. 3. [gap: Greek word(s)] . text. 2. et proprie ita dicitur, quando, integra superficie partis, quae in profundo sunt corrumpuntur et contunduntur, seu cum, integra adhuc et continua cure partis contusae, partium sub cute mollium unitas soluta facta est, nec ad sensum patet. Si vero non solum pars intus comprimatur, et contundatur, sed etiam extra atque in superficie rumpatur: haec solutio unitatis jam composita est, neque aliquod peculiare nomen habet. Et cum a re dura partem mollem contundente, partem, dum in se comprimitur et cedit, quasi excavari necessum sit: si ex compressione cavitas maneat, Graecis vocatur [gap: Greek word(s)] ; Latini verterunt illisionem: Si vero, remotare contundente, et comprimente, pars ad pristinum statum redeat, vocant collisionem.



page 182, image: s0182

[note: Ruptio. ] Si pars mollis ex re tendente rumpatur, ruptio, [gap: Greek word(s)] nominatur, et in nervis peculiariter haec solutae unitatis species [gap: Greek word(s)] , divulsio et [gap: Greek word(s)] , vulsio, lib. 3. [gap: Greek word(s)] . text. 31. nominatur. Fit utrumque ex distensione seu ex violenta contusione. [gap: Greek word(s)] porro fit aut disruptione fibrarum, quae a ligamentis enatae per musculorum carnem disperguntur, aut disruptione vasorum aut membranarum, 5. meth. med. cap. 2. qualis disruptio Celso, lib. 4. cap. 4. [gap: Greek word(s)] , hians ruptura dicitur. [gap: Greek word(s)] , vero in specie fit cum fibrae nervorum plus nimio tensae rumpuntur, de constit. artis cap. 6. divulsione scilicet seu disruptione villorum, qui ex nervis orti per musculos distribuuntur.

[note: [gap: Greek word(s)] . Differentia inter [gap: Greek word(s)] . ] Ubi notandum, esse differentiam inter vocem spasma et spasmus: cujus ignoratio caussa fuit, ut Argenterius Galenum injuste taxarit. Nam ita, de morb. gen. c. 13. Quantum vero Galenus in nominibus evariet, unicuique licet intelligere. Nam ut a convulsione incipiamus, quam spasma vocat, scribit, 4. Method. Med. et in lib. de const. art. et de differ. morb. et alibi saepius hoc nomine solutionem continui significari: cum tamen, in libro 2. de caus. sympt. inter motus depravatos, convulsionem, et recte quidem, ponat. Aliud vero est motus depravatus, aliud continui solutio. Convulsionem praeterea nervis solis tribuit, in lib. de morb. quam in libro de constitutione artis ad musculorum fibras spectare scribit. At etiam omnem solutiotionem continui, quae in nervis sit, convulsionem vocare, est, ut credo, nomine abuti; quippe cum ea solum ita videatur nominanda, quae ob vehementes distensiones nervorum, quales sunt per convulsorios motus, contrahitur. Docet praeterea, quomodo arcenda sit convulsio ā nervo vulnerato, quod frustra tentaret facere, si omnis continui solutio, quae in nervo oritur, convulsionis nomine continetur. Verum [note: Argenterii error. ] haec omnia, quae tanto apparatu dicuntur, unica distinctione inter vocem [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] concidunt. Nam licet Hippocrates [gap: Greek word(s)] interdum pro [gap: Greek word(s)] usurpare videatur: apud Galenum tamen [gap: Greek word(s)] est proprie nervorum ruptio per tensionem: [gap: Greek word(s)] vero est symptoma, motus nimirum depravatus, seu convulsio a contractione musculorum proveniens. Huc pertinet seu hinc oritur [gap: Greek word(s)] , quae et [gap: Greek word(s)] dicitur, 2. fract. text, 24. Latini sugillara vocant. Est autem [gap: Greek word(s)] affectus in cute, 5. de compos. med. sec. loca cap. 1. cum contusa caro in regionem sub cute, seu partes cuti subjectas sanguinem effundit, ipsa cute integra. Est nimirum mistus ex contusione et ruptione affectus, 4. de meth. med. cap. 1. Nam et carne musculorum contusa, et simul vasis seu venis parvis ruptis, tunicisque contusis fit sanguinis effusio, qui sub integra cute colligitur, eamque lividam reddit.

[note: Fractura. ] Si vero in parte dura, ut osse, fiat solutio continui, ab alia caussa,


page 183, image: s0183

quam ab erosione, nimirum sectione, contusione, aut tensione, fractura Latinis dicitur, Graecis [gap: Greek word(s)] . Differentias tradit, Galenus, 6. meth. med. cap. 5. Alias nimirum franguntur ossa in longitudinem, ut ligna finduntur, quae fractura [gap: Greek word(s)] recta, proprie fissura dicitur, Galeno [gap: Greek word(s)] ; alias in transversum, quae fractura proprie dicitur, alias [gap: Greek word(s)] transversa dicta, alias in obliquum. Fractura quoque nonnunquam simplex est; nonnunquam cum vulnere aut etiam luxatione conjuncta: praeterea os nonnunquam in duas partes saltem fractum, nonnunquam in plures contritum est, quae fractura [gap: Greek word(s)] , comminutio, Galeno [gap: Greek word(s)] dicitur, fractura facta in modum contusarum nucis testarum. In capite vero haec unitas soluta quaedam peculiaria nomina habet, de quibus consulatur Hipp. de vuln. capitis.

[note: Caries. ] Si vero ab erosione in osse unitas dividatur, appellatur [gap: Greek word(s)] , caries.

[note: Ulcus. ] Si ab eadem caussa in aliis partibus, quam ossibus, solvatur continuitas, nominatur [gap: Greek word(s)] ; ulcus, quandoque et [gap: Greek word(s)] , id est, erosio. Interdum tamen vox [gap: Greek word(s)] generalius usurpatur: quomodo Galenus eam, de differ. morb. cap. 11. etiam usurpare videtur; cum in genere dicit: Solutionem continui in osse fracturam, in carne communiter ulcus nominari. Verum, ut diximus, proprie ulcus dicitur soluta continuitas partium carnosarum, aliarumque his ob mollitiem cognatarum, ab erosione ortum habens.

[note: [gap: Greek word(s)] . ] Tandem si partium organicarum et compositarum unitas solvatur, et quae diversi generis naturaliter inter se compacta sunt, atque coaluerunt, disjungantur, divisis et abruptis ligamentis, filamentisque illis fibrosis, quibus conjungebantur, [gap: Greek word(s)] nominantur; ut cum cutis a membrana, membrana a musculis, musculus a musculo, atque omnino partes, quae inter se cohaerebant naturaliter, disjunguntur. Non autem [gap: Greek word(s)] dici potest, cum pars aliqua ita fuerit ab altera separata, ut omnino a toto organo sit avulsa. Nam tum non proprie est [gap: Greek word(s)] , sed morbus in numero deficiente. Exempla [gap: Greek word(s)] non raro occurrunt in percussionibus capitis, praecipue ex lapsu. Cutis enim capitis et pericranium cranio per membranulas quasi et fibras adhaerent, et quasi adnascuntur. Hae itaque si rumpantur, fit [gap: Greek word(s)] . Atque haec solutio continui propria est instrumento rum. Cum enim particulae, per quas partes, ex quibus organa constituuntur, coalescuntque, divelluntur: partes, quae erant conjunctae, amplius non cohaerent, neque unum amplius organum dici possunt.

Nonnulli quidem de apospasmate aliter docent, idque esse statuunt partium dissimilarium a toto corpore avulsionem,


page 184, image: s0184

ut si ex manu digitus avellatur, e capite oculus eruatur, aut musculus aliquis totus exscindatur. Verum fefellit illos hoc, quod putarunt, [gap: Greek word(s)] dici, quasi a toto [gap: Greek word(s)] seu avulsa; cum ita dicantur potius, quod a partibus, cum quibus connectuntur, avelluntur. Quod ex Galeno satis patet, [gap: Greek word(s)] (in quo de morbis solutae uninitatis, non numeri agit) qui scribit; cum divellitur [gap: Greek word(s)] seu ligamentu [gap: Greek word(s)] (ita enim legendum, non [gap: Greek word(s)] ) communis est totius instrumenti et divulsae particulae morbus. Nam utriusque soluta est continuitas: totius quidem instrumenti, cum partes non amplius cohaerent, neque uniuntur: (non a toto corpore avelluntur) ipsius vero particulae divulsae; quoniam non amplius est una, sed in duas particulas divisa. Et longe clarius, 4. meth. med. cap. 1. [gap: Greek word(s)] in ligamentis fieri docet, cum scilicet ligamenta, quibus partes invicem connectuntur, divelluntur.

[note: Soluta unitas aliquando rantum similaribus, aliquando similaribus et instrumentariiis competit. ] Cum vero ex hactenus dictis pateat, solutionem continui commune esse partibus similaribus et compositis: est illud addendum, aliquando solutionem continui tantum similarium esse propriam; aliquando tam similarium, quam instrumentalium. Quod quomodo se habeat, explicat Galenus, lib. de const. art. c. 4. Si, inquit, similaris pars aliqua ex toto dividatur, affectio illa partim illius, quae secta est, dicitur, partim totius instrumenti. Quamvis nonnunquam hujus non nisi ex accidente dicenda sit, cum vel musculus vel alia hujusmodi aliqua particula patitur: quandoque tamen etiam primario competit, utpote, cum ligamentum dividitur. Qui locus Galeni, cum ab aliis aliter explicetur, genuina ejus sentetia tradenda est, quae haec est. Si pars aliqua similaris non ex toto dissecetur, per se erit morbus partis similaris, ex accidente a. totius organi. Si vero aliqua pars similaris ex toto dividatur, morbus ille communis est et parti similari, et organicae, similarique semper per se competit, organicae autem interdum per se, interdum ex accidente. Si enim pars, quae non est ligamentum, dissecetur, morbus ille et parti isti et instrumento competit, sed parti primo et per se, instrumento solum secundario, et ex accidenti: ut si musculus, vel alia ejusmodi pars dissecetur. Nam etsi musculus, per se consideratus, sit pars dissimilaris: tamen respectu totius organi magis compositi, et ut, pars illius consideratus, quodammodo pro similari habetur, ejusque divisio per accidens dicitur morbus totius organi, exempli gratia, manus vel pedis. Licet enim totus musculus dividatur: ob id tamen partes intrumenti non divelluntur: ideoque nisi ligamenta secentur, aut abrumpantur, non erit morbus per se instrumenti. Quod vero Galenus, de diff. morb. cap. 11. divulsionem arteriae non solum similaris, sed et organicae partis morbum in soluta unitate esse dicit, id ea caussa factum, quod per divulsionem duo accipi possunt, nimirum


page 185, image: s0185

et soluta unitas ipsius arteriae, quae est morbus similaris, et ejus separatio a partibus, quibus cohaeret, quae fit disruptis illis ligamentis et fibris, per quas partes mutuo coalescunt: quod expresse Galenus innuit, cum dicit: quod partes totius organi sibi invicem amplius non cohaerent. Si verō pars, quae dissecatur aut dividitur, sit ligamentum, morbus illi quidem primo attribuitur, sed instrumento non ex accidenti, sed eodem modo. Per ligamenta enim partes organorum inter se connectuntur, et proinde nulla soluta unitas in parte instrumentaria esse potest, nisi fibrosa illa ligamenta, et quasi filamenta, quibus partes invicem connectuntur, solvantur.

CAPUT XI. De Accidentalibus et communibus morborum differentiis.

ATque hactenus omnes morborum essentiales differentias explicavimus: restant jam differentiae accidentales, quae ab iis, quae essentiam morbi insequuntur, ut sunt magnitudo, motus, mos, a subjecto, caussis, aliisque circumstantiis petuntur, et propterea pluribus communes sunt. Quarum etsi plures sint: tamen a Galeno, l. de differentiis morborum, fere praetereuntur. Nos hoc capite plerasque illas accidentales differentias complectemur.

[note: Morbi simplices. ] I. Primo morbi alii dicuntur solitarii, alii multiplices. Laborat enim corpus nunc uno, nunc pluribus morbis. Unusque morbus dicitur, qui unam saltem partem obsidet, ejusque actiones laedit: multi vero morbi sunt, qui multas variasque partes occupant, earumque actionibus officiunt. Morbus vero, qui unam parte occupat est vel simplex vel copositus. Simplex est, qui cum [note: Compositi. ] nullo alio conjungitur: Compositus, qui cum alio in eadem parte copulatur. [note: Morbi quot modis componantur. ] Componuntur autem morbi variis modis inter se, vel ejusdem generis, vel diversi. Ejusdem generis, ut intemperies calida, sicca; calida, humida; frigida, humida; frigida, sicca: unde oriuntur temperies compositae, de quibus supra dictum. Deinde organicus organico conjungitur; ut, si articulus sua sede emotus et luxatus vas aliquod comprimat, angustiamque in eo efficiat, duo sunt morbi: unus in situ, alter in cavitate. Quod etiam de tumore dici potest. Diversi generis morbi conjunguntur, ut similaris organico; exempli gratia, si luxationi superveniat inflammatio, conjungitur morbus organicus, luxatio nimirum, atque intemperies, inflammatio scilicet. Ita conjungi potest intemperies cum soluta unitate. Fieri enim facile potest, ut pars aliqua vulneretur, simulque intemperiem aliquam contrahat. Ita organicus morbus cum soluta unitate conjungi potest, ut, cum vulnere imminuta magnitudo, vel etiam morbus in numero deficiente


page 186, image: s0186

excitari potest. Nonnunquam omnia tria morborum genera in una et eadem parte concurrunt. Laboret, exempli gratia, pars ulcere cum inflammatione et tumore insigniore: ibi adest primo intemperies calida: deinde tumor; imo etiam magnitudo imminuta, si sit ulcus cavum: et tandem soluta unitas. Illos autem morbos, qui solum cum causa aliqua, aut graviore symptomate connectuntur, proprie compositos vocandos non existimamus. Fernelius, lib. de morb. diff. cap. ult. eos comitatos vocat; sicut solitarios illos, quos neque caussa, neque ullum grave symptoma comitatur. Sicut nec ii morbi compositi jure dicuntur, qui varias partes occupant: sed si plures morbi simul diversas partes occupant, pars non composito morbo affici, sed corpus multis morbis simul laborare jure dicitur.

Multos autem morbos Fernelius dividit in separatos, disjunctosque, in implicitos, et in connexos seu [note: Separati. ] consequentes. Separati et disjuncti sunt, qui in diversis partibus consistunt, quae nec communem usum vel actionem habent, nec affectus sibi invicem communicant, ut Ophthalmia [note: Impliciti. ] et Podagra. Implicitos autem morbos vocat, qui quidem et ipsi diversas partes afficiunt, sed tales tamen, quae unum communem usum atque actionem habent, ut, si diversae [note: Connexi. ] partes thoracis laborant. Tandem connexos et consquentes nominat, cum unus morbus alterius caussa est; ut, si ex magna inflammatione febris accendatur. Quod pluribus modis accidere potest: primo, partium societate et cognatione; qualis est ventriculi cum cerebro: deinde ob situm, cujus gratia una pars alterius excrementa excipere facile potest; sic pulmones excrementa cerebri facile excipiunt: vel quia una pars fortior in aliam debiliorem sua excrementa depellit atque deponit.

[note: Morbi Fientes. ] II. A generationis et subsistentiae modo, morbi alii facti, alii (liceat hoc uti vocabulo) fientes dicuntur. Fieri autem dicuntur hīc morbi, non qui simpliciter non sunt, aut quorum natura plane [gap: Greek word(s)] consistit: (cum morbus non sit motus, sed res jam permanens motu facta) sed ii morbi dicuntur Fientes, qui, etsi jam sint, et a caussa sua producti sint: tamen sine caussa efficiente subsistere non possunt, sed caussa recedente, et ipsi a subjecto recedunt. Ut enim, quae simpliciter, absolute et proprie fieri dicuntur, cessantibus caussis moventibus, et ipsa cessant: ita et hi morbi etsi jam facti sint: tamen quia sine caussa fovente in corpore haerere non possunt, fieri [note: Facti. ] dicuntur similitudine quadam. Facti autem morbi dicuntur, qui, etiam remotis et ablatis caussis generantibus, remanere et superesse possunt, nec, illis sublatis, statim tolluntur. Ita ex frigidae potu intemperies frigida ventriculo, aut ex potu calidiore intemperies calida hepati induci potest, quae, etiam remota caussa, quae eam excitavit, remaneat.



page 187, image: s0187

[note: Quot modis morbi fieri dicantur. ] Verum, ut haec recte intelligantur, quot modis morbi fieri et fientes dici possint, observandum. Primo enim et proprie morbi fieri dicuntur, cum nondum sunt, sed producuntur et generantur; sicut dum pars aliqua a caussa praeternaturali alteratur, qualitas tamen praeter naturalis nondum eum terminum attigit, ut laedat actiones. Atque hoc modo morbi omnes fieri dicuntur, cum nondum sunt, sed primum oriuntur. Verum in hac significatione fere a Medicis non accipitur morbus fiens, morbusque nullus, qui jam est, simpliciter et absolute fieri dicitur: cum morbus omnis sit dispositio et affectus motum finiens ac terminans, seu aliquid motu inductum. Secundo modo morbi fieri dicuntur, qui augentur adhuc; quamvis, sublata caussā, non tollantur, ut quae eos in corpore solum augeat, non vero conservet. Tertio ii morbi fientes dicuntur, qui etsi jam existunt, et affectus sunt, quibus actiones laeduntur: tamen absque caussa generante in corpore subsistere non possunt, et ita subjecto inhaerent, ut cum caussis suis recedant. Etsi enim hi simpliciter et absolute non fiant, quemadmodum ii, qui primo modo fieri dicuntur; sed eo respectu jam facti sint, atque ita propriissime fieri non dicantur: tamen ea de caussa et similitudine quadam fieri dicuntur, quia ā caussa effectrice ita dependent, ut citra ejus praesentiam in corpore durare non possint. Talesque morbi sunt omnes, qui dependent ā materia, ut tumores, obstructiones, febres itidem putridae. Hae enim ab humore putrescente excitantur, et humore putrescente, qui earum caussa est continens, evacuato per insensibilem transpirationem, per alvum, per sudores, aut alias vias, cessant et tolluntur: non aliter quam flamma, quae, nutrimento deficiente, exstinguitur.

[note: An morbi fientes et in [gap: Greek word(s)] , facti, [gap: Greek word(s)] differant. ] Verum hīc non immerito quaeritur: an differat morbus Fiens, et morbus [gap: Greek word(s)] : morbus item factus [gap: Greek word(s)] . Etsi vero nonnulli haec ita accurate non distinguant: tamen si recte rem aestimare velimus, discernenda videntur, opponiturque [gap: Greek word(s)] seu fiens morbus [gap: Greek word(s)] , Facto seu [gap: Greek word(s)] : diciturque [note: Fiens. ] Fiens, qui a sua caussa ita pendet, ut sine ea subsistere non possit. [gap: Greek word(s)] [note: Factus. ] vero seu [gap: Greek word(s)] et Factus, qui etia manere potest sua caussa ablata, sive facile sanari possit, sive difficulter. [gap: Greek word(s)] vero morbus etsi, si generaliter vocabulum accipiatur, idem sit quod [gap: Greek word(s)] et factus: tame in specie [note: [gap: Greek word(s)] . ] [gap: Greek word(s)] opponitur [gap: Greek word(s)] dicitur, qui [gap: Greek word(s)] est et facile tollitur, sive fiens sive factus sit. Omnis n. fiens dici potest [gap: Greek word(s)] , sed non omnis [gap: Greek word(s)] fiens. Nam quod caret caussa, et facile solvitur, ut febris ephemera, est [gap: Greek word(s)] ; sed non [note: Hecticus. ] fiens. [gap: Greek word(s)] vero in specie ille morbus dicitur, non qui simpliciter permanet, sed qui etiam omnino non, aut difficulter curatur et [gap: Greek word(s)] est. Atque ita morbi [gap: Greek word(s)] neque [gap: Greek word(s)] sunt, neque [gap: Greek word(s)] ,


page 188, image: s0188

sed tantum [gap: Greek word(s)] que est species [gap: Greek word(s)] , et omnis quidem hecticus est [gap: Greek word(s)] , sed non omnis [gap: Greek word(s)] : cum sint etiam [gap: Greek word(s)] quidam morbi [gap: Greek word(s)] , sed tamen non hectici. Exempli gratia, si ā radiis solaribus caput calida intemperiem contraxerit, proculdubio illa intemperies est morbus, et quide factus; cum etiam aliquandiu, cessante caussa, manere possit: sed tamen hecticus morbus vix commode dici potest; cum facile iterum tolli possit: hecticus vero facile tolli non possit, ut qui quasi eversa partis natura, ita in eam sese insinuavit, ut ipse habitus loco esse, et naturalis quasi habitus vicem genere videatur. Licet enim febris hecticae primus gradus difficilem cognitionem, facilem vero curationem habere dicatur: id tamen potius respectu ad alias hecticae species, quam respectu aliarum febrium, ephemerae et putridae, dicitur. Nam etsi satis difficilis curationis sit respectu aliarum febrium: tamen respectu aliarum specierum hecticae longe facilius, quam illae, curatur.

[note: Morbus universalis. ] III. Ratione subjecti, morbus alius occupat totum, alius partem. Qui totum occupat, a nonnullis appellatur communis; sed rectius universalis dicitur. Nam communis proprie a caussa dicitur, qui scilicet a caussa communi ortum habet, pluresque unavice, ob caussae communitatem, aggreditur: Universalis [note: Particularis. ] vero est, qui totum corpus occupat, qualis morbus est febris. Particulares autem morbi omnes dicuntur, qui peculiariter aliquam, quamcunque etiam, partem occupant; ut ophthalmia, polypus, obstructio epatis, vulnus, ulcus in aliqua parte. Ratione subjecti et loci etiam morbi dividuntur in externos, qui externas corporis partes, visui obvias; et internos, qui internas corporis partes occupant.

[note: Morbi Congrui et non Congrui. ] Morbi etiam alii congrui dicuntur, alii non congrui. Congrui, qui temperamento et constitutioni corporis similes sunt, ut calidi in corpore calido, frigidi in frigido: non congrui, qui dissimiles; ut calidus in corpore frigido.

[note: Morbi aetatum. ] IV. Ratione aetatis alii dicuntur morbi infantium, alii puerorum, alii adolescentium, alii juvenum, alii virorum, alii senum; de quibus Hippocrates, 3. aph. 24. 25. 26. 27. 29. 30. 31. et plura videantur apud interpretes. Ita et ratione sexus alii morbi dicuntur virorum, alii mulierum.

[note: Morbi per essentiam. ] V. A caussis etiam petuntur differentiae. Primo morbus alius per [gap: Greek word(s)] seu essentiam, alius per [gap: Greek word(s)] seu consensum vulgo dicitur. Morbus per essentiam est, qui ortum habet a caussa, eo in loco genita, [note: Per consensum. ] in quo morbus excitatur. Per consensum vero dicitur morbus, qui excitatur a materia genitā extra partem, in qua morbus est. Exemplum habetur in Melancholia. Si enim ipsum cerebrum melancholico temperamento sit affectu, ut melancholicos et tenebricosos spiritus gignat, dicitur melancholia per essentiam:


page 189, image: s0189

si vero materia aliunde suppeditetur, fit melancholia per consensum, qualis est hypochondriaca, ubi ex liene, et venis mesaraicis vapores melancholici in caput attolluntur.

Quanquam rectius haec divisio actioni laesae competere posset. Saepe enim alicujus partis actio laeditur per consensum, etsi non adsit morbus in parte, quae per consensum affici dicitur; si nimirum actio laeditur ob errorem externum. Ideoque si morbus per consensum dici debet, non sufficit, ut actio laedi dicatur per consensum, sed ut etiam in illa parte, quae per consensum affici dicitur, sit dispositio praeter naturam. Imo si actio ob proprium partis affectum laedatur, potius proprie et absolute morbum dicendum, quam per consensum, existimant aliqui; nisi forsan, ob diuturmorem illam affectionem, per consensum pars proprium morbum contraxerit. Atque tunc potius posterior hic morbus per [gap: Greek word(s)] seu secundarius, sicut ille prior per [gap: Greek word(s)] , seu primarius dicitur.

[note: Morbus primarius et secundarius. ] Quod enim morbus alius primus, seu per [gap: Greek word(s)] , alius secundarius, seu per [gap: Greek word(s)] dicitur, differentia ex eo petitur, quod agens morbum producens interdum tantum caussa sit, interdum etiam morbus. Nam si caussa aliqua, morbum producens, tantum sit caussa, et non simul morbus, appellatur morbus primarius: si vero caussa morbi et ipsa morbus sit, ac morbus ab alio morbo producatur, appellatur is morbus a primo productus morbus secundarius. Sunt tamen, qui distinguunt inter morbos per [gap: Greek word(s)] . In morbo enim per consensum aliquam saltem intemperatam dispositionem esse statuunt, ob qua pars imperfectior reddita facile quamvis materiam suscipiat; ideoque morbus per consensum, ablata caussa, evanescere: cum secundarii morbi non necessario, sublato morbo primo, tollantur.

[note: Affectus per consensum quot modis fiat. ] Per consensum autem affectus tribus modis excitari possunt: Primo cum pars aliqua materiam, vaporem sc. vel humorem, aliunde excipit, ut, cum caput, elevatis e ventriculo vel utero vaporibus, afficitur. Referri huc potest et illa sympathia, cum pars recipere et tolerare cogitur materia, qua vacua esse debebat: ut quando epar primum, et hinc venosum genus, et tandem corpus universum ob vesiculam fellis et lienem male affectum afficiuntur. Nam si vesicula fellis obstructa, vel lien affectus sit, hepar et corpus universum tandem afficiuntur. Secundo cum spiritus, animae actionibus necessarium instrumentum, influere prohibentur; ut, si contusā spinali medulla, vel alibi vehementer contuso et laeso nervo sensus aut motus earum partium pereat, in quas ille nervus inseritur. Tertio cum materia ad actionem necessaria denegatur, ut, cum pulmonibus obstructis, vel perforatis, aut resolutis costarum musculis, spiritus, seu aer exspiratus sufficiens ad vocis formationem non suppeditatur.



page 190, image: s0190

[note: Morbi legitimi. ] VI. Morbi alii dicuntur legitimi et puri (Recentiores Exquisitos dicunt: sed ut J. C. Scal. lib. 3. Poet. cap. 33. censet, voce purissimā, puri scil. repudiatā, vocabulo satis infelici) alii nothi et spurii: Competitque haec divisio iis morbis, qui ab humoribus ortum habent. Legitimi enim, et puri sunt, qui ab una et simplici caussa proveniunt; ut febris tertiana legitima seu pura, quae a sola bile excitatur: phlegmone pura, quae e solo sanguine [note: Nothi. ] ortum habet. Illegitimi vero, et nothi morbi sunt, qui ex mistis humoribus excitantur, ut tertiana notha, in qua bilis et pituita miscentur; phlegmone erysipelatodes, in qua miscetur cum sanguine bilis. Videtur quidem, quasi haec differentia sit eadem cum illa, qua diximus, morbum alium esse simplicem, alium compositum; sed reverā differunt. Nam morbus simplex et compositus dicitur, respectu alterius morbi: morbus legitimus ac nothus, respectu caussae. Nam potest esse morbus simplex et unicus, exempli gratia, una febris tertiana; quia tamen ex caussis mistis, bile et pituita, oritur, appellatur notha. Ideoque nothus morbus is solum est, qui unus quidem est, sed ex mista caussa provenit. Contra potest esse morbus compositus, qui tamen non est nothus, sed exquisitus; exempli gratia, phlegmone ex solo sanguine est morbus purus et legitimus: Verum quia in eo est intemperies calida et humida, et praeterea aucta magnitudo, appellatur morbus compositus. Nonnulli etiam loco legitimum ac spurium morbum distingui posse existimant. Si enim ille ipse locus, qui morbo proprius est, afficiatur, morbus legitimus dicitur; ut pleuritis legitima, cum ipsa pleura afficitur. Spurius vero, ubi non ille, sed vicinus afficitur, ut cum externa membrana thoracis afficitur, pleuritis spuria appellatur.

[note: Morbi hareditarii. ] VII. Morbi alii a primo ortu homini inhaerent; alii genito jam adveniunt. Qui ā primo ortu adsunt, sunt duplices: Primo, quidam dicuntur haereditarii, quorum caussae ab ipsis parentibus in liberos propagantur, et cum vitium aliquod, cui parentes antea fuźre obnoxii, cum ipso parentum semine, et sanguine materno in liberos derivatur. Ita datur Epilepsia et podagra haereditaria. Ut enim ea, quae sunt secundum naturam, plerumque a parentibus in liberos transfunduntur, liberique parentibus non solum secundum speciem, sed et secundum sexum, vel etiam individuales proprietates similes nascuntur: Ita etiam si quid morbosi sit in parentibus, et illud solet in liberos derivari: et quo morbo, aut morbosa dispositione parentes afficiuntur, ea per semen in liberos transit; et, ut maternus sanguis, corporis alimentum, fuerit dispositus, ita et infantis corpus disponitur. Etsi enim ipsa facultas formatrix affici et laedi non possit, et ipsa semper id, quod optimum est, intendat, et quod libet individuum speciei conveniens reddere conetur: tamen quia


page 191, image: s0191

est in materia, et pro ratione ac dispositione materiae agit, producit quidem similem speciem, respondentem tamen dispositionibus materiae, ac certis et definitis affectionibus individui, unde semen decisum est, et unde accepit formationis materiam.

[note: Morborum haereditariorum differentia. ] Insunt autem tales materiae dispositiones, ob quas forma in agendo impeditur, et ad hoc vel illud agendum adducitur, vel in toto corpore, ut in morbo gallico, elephantiasi; vel in aliqua parte. Ita podagrici podagricos generant; epileptici, epilepticos; surdi, surdos; muti, mutos; calculosi, calculosos; et qui ventriculo aut epate male sunt dispositi, liberos eodem modo constitutos. Et quidem vel illi ipsi morbi actu mox in utero communicantur liberis, quales praecipue sunt organici, ut dum surdi surdos, aut coeci coecos generant: vel saltem dispositiones quaedam et apparatus ad aliquem morbum communicantur, in quem postea tardius aut citius, pro morbi natura, ad hanc vel illam aetatem magis disposita, incidunt. Sic Epileptici epilepticos generant, qui mox in pueritia hoc malum patiuntur, ob aetatem huic morbo alias obnoxiam. Podagra vero in adultis demum se exserit, ubi nativa humiditate aliquo modo absumta, dispositio vitiosa, et haereditarium vitium sese exserit, inprimis si accedat victus ratio, quae nativum vitium augeat. Ita apoplexia haereditaria demum senibus accidit saepissime.

Alli deinde, praeter haereditarios, morbi etiam a primo ortu quosdam infestant, ubi scil. conformationis vitio morbus aliquis liberis obtingit, qui in parentibus deprehensus non est. Ideoque omnes morbi a primo ortu homini communicati non proprie sunt haereditarii. Saepe enim a parentibus etiam sanis, ob impeditam naturam in conformatione, propter repentinum aliquem casum, liberi non sani generantur, ut in terroribus, imaginatione vehementi, et similibus fieri videmus. His morbis omnibus opponuntur morbi adventitii atque adscititii, qui jam genitis ex quacunque caussa obtingunt.

[note: Morbi contagiosi. ] VIII. Morbi quoque alii dicuntur contagiosi, alii non contagiosi. Morbi contagiosi sunt, qui sui seminium, atque inquinamentum quoddam in aliud corpus transfundere, et per illud simile in corpore vitium excitare [note: Non contagiosi. ] possunt. Non contagiosi dicuntur, qui alium, communicato inquinamento, inficere non possunt. Verum, quid contagium sit, et quae ejus sint differentiae, suo loco pluribus dicetur. Hoc loco istud saltem meminisse sufficiat, non quamlibet similis productionem ad contagium sufficere, sed in contagio necessarium esse, ut agentis tanta sit vis, tantaque efficacia, ut in corpus immissum non solum aliquam dispositionem ad morbum aliquem inducat, qui postea ex accidente sequatur, sed ut ex se, atque propriis viribus, citra sensibile alterationem, possit sibi simile in corpore producere: qualis


page 192, image: s0192

morbus est pestis, morb. s Gallicus, et similes.

[note: Morbi sporadici. ] IX. Morbi quidam [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] seu sparsi dicuntur, qui diversae speciei plures invadunt, seu, cum plures diversis morbis laborant: ut, si hic ophthalmia, ille podagra, [note: Communes. ] alius calculo laboret: Quidam vero sunt communes, [gap: Greek word(s)] , qui ejusdem speciei plures eodem tempore corripiunt. Hi rursus dividuntur in [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , [note: Endemii. ] quasi vernaculi, sunt, qui frequenter locum aliquem occupant, ejusdemque regionis incolas, propter communem caussam, ut aerem patrium, aquas, vel victus rationem, corripiunt. Talis morbus est Scorbutus incolis littor s maris Baltici: et secundum nonnullos lues venerea incolis Indiae vernacula putatur. Talis est Bronchocele, seu gutturis tumor, Alpinarum regionum incolis familiaris. Ita Plica, qua capilli capitis, ceu glutine quodam inviscati, mire contorquentur et invicem complicantur, Sarmatis et Polonis peculiaris est: de qua scripserunt Herc. Saxonia et Th. Minadous. [note: Epidemii. ] [gap: Greek word(s)] vero morbi sunt, qui ejusdem generis plures ab eadem caussā, non tamen vernacula, simul corripiunt, quales Hippocrates, in Epidemiis, descripsit. Suntque plerumque maligni et pestilentes [gap: Greek word(s)] : interdum tamen [gap: Greek word(s)] , non pestilentes.

Monendum et hoc, quod nonnulli tertium genus addunt, et [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] in [gap: Greek word(s)] in specie appellatos et [gap: Greek word(s)] dividunt: et [gap: Greek word(s)] in specie sic dictos eos morbos communes appellant, quorum caussa est in cibi potusque communis vitio; [gap: Greek word(s)] vero, qui ex solius aeris ambientis vitio undecunque etiam contracto ortum habent. Verum praeter antiquorum Medicorum autoritarem id faciunt. Galenus enim, in Praefat. in 1. epidem. duo tantum communium morborum genera costituit, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] : quem alii etiam Medici seqvuntur, qui morbos, qui non semper, sed quibusdam temporibus in una sive pluribus regionibus in multos grassantur, [gap: Greek word(s)] nominant, sive ex pravi victus ratione, sive ex aeris vitio ortum duxerint.

Hoc loco etiam natandus est error Hercul. Saxoniae, qui lib. de phoenigm. sect. 2. cap. 1. et 2. pestem duplicem constituit, Epidemiam et Endemiam. Epidemiam appellat eam, quae uno ac eodem tempore plures corripit atque interimit, ac in pluribus regionibus vagatur. Si vero febris aliqua unius regionis ac urbis incolas corripiat atque interficiat, hanc pestilentem Endemiam appellat. In qua re valde errat, nec verum discrimen morbi Endemii et Epidemii agnovisse videtur. Siquidem Endemius et Epidemius morbus multitudine ac paucitate regionum vel urbium, quas invadunt, non distinguuntur: sed Epidemius etiam in una saltem civitate esse potest; nec opus est, ut totam regionem, multo minus, ut plures regiones pervagetur. Contra Endemius


page 193, image: s0193

etiam in plurium regionum incolas grassari potest. Ita Scorbutus Belgio, Daniae, Norvegiae, Sueciae et pluribus Saxoniae locis endemius est. Vera autem differentia inter morbum Endemium et Epidemium est, quod cum uterque sit morbus communis, Endemii vel semper vel statis periodis civitatem aut regionem aliquam infestant, atque ita quasi patrii et vernaculi sunt: Epidemii vero, qui a caussa quidem communi, non tamen loco vernacula, originem habent, per aliquod saltem temporis spatium in civitate vel regione aliqua vagantur.

X. Temporum anni ratione morbi alii dicuntur verni, alii aestivi, alii autumnales, alii hyberni. Licet enim, ut est apud Hippocratem, 3. aph. 19. quilibet in quibuslibet temporibus morbi fieri possint: nonnulli tamen quibusdam magis et fiunt, et irritantur. [note: Morbi astivi. ] AEstivi dicuntur, qui propinqui sunt aestati, et cum illius temperie conveniunt, atque ab illius calore inprimis excitantur; ut, tertianae febres appellantur aestivae, quod a bile, quae in aestate potissimum viget, et cum ejusdem temperamento convenit, [note: Autumnales. ] ortum habent. Eadem de caussa quartana appellatur morbus autumnalis. Qui autem morbi cuilibet tempori proprii sint, docet Hippocrates, lib. 3. aph. 20. 21. 22. 23. Medici tamen interdum aestivos et autumnales morbos nominant non tantum eos, qui cum aestate aut autumno temperamento conveniunt, sed simpliciter, qui aestate aut autumno generantur, ut aestivae quartanae, tertianae autumnales. [note: Morbi diurni, Nocturni. ] Temporis diei ratione alii morbi dicuntur diurni, qui interdiu hominem magis affligunt; alii nocturni, qui noctu magis.

[note: Morbi magni. ] XI. Dividuntur et morbi in magnos seu vehementes, et parvos. De qua re alii aliter docent. Plerique tamen dicunt, morbos aliquos esse per se, primo, atque sui ratione magnos; aliquos vero per accidens, atque [note: Morbus magnus quot modis dicatur. ] alterius interventu. Morbus magnus per se tribus modis dicitur. Primo ratione dignitatis seu potestatis, qui organum natura dignius, et constitutionem ad vitam magis necessariam laedit. Et cum ad organi constitutionem tria pertineant: temperies, compositio atque unitas: atque inter haec temperies primum locum occupet, atque praecipuum animae in agendo sit instrumentum; huicque unitas succedat, quae tam ad similares, quam ad dissimilares necessaria est; ultimoque loco sit compositio: inter morbos morbi intemperiei majoris erunt dignitatis, hinc unitatis, et tandem compositionis. Secundo per se dicitur morbus magnus ratione propriae essentiae, seu recessus a naturali statu. Discernendaque haec est magnitudo, quae specifica, vel etiam individualis est, ab ea, quae generica est. Etsi enim omnis febris ratione dignitatis, quia scilicet temperiem corrumpit, sit morbus magnus: tamen alia febris alia major est, prout plus vel minus a naturali statu recedit, ardensque febris longe major est, quam ephemera.


page 194, image: s0194

Tertio dicitur morbus magnus, ratione [gap: Greek word(s)] , seu mali moris, cum nimirum prava aliqua qualitas affectui conjuncta est.

Per accidens vero, aut alterius interventu morbus potest dici magnus, primo, ratione partis praestantis, quando nimirum morbus partem praestantem occupat, vel talem, quae, etsi sua natura praestans non sit, partem tamen praestantem in consensum trahere potest. Quod magnitudinis genus a primo eo discernitur, quod hoc tale dicitur respectu adaequati, et totius peculiaris alicujus actionis instrumenti, exempli gratia, cordis, cerebri, hepatis; illud vero respectu peculiaris in qualibet parte constitutionis, qualis in qualibet parte triplex est; teperies scilicet, compositio, atque unitas. Atque hac ratione morbus, qui alias parvus est, magnus dici potest. Exempli gratia, vulnus, quod et ratione dignitatis, et propriae essentiae non magnus morbus est, si in cor incidat, ob partis nobilitatem, etiamsi alias minimum sit, pro magno morbo habetur. Contra intemperies aliqua, aut vulnus, quod et dignitatis, et propriae essentiae ratione magnum est, si incidat in partem aliquam ignobilem, pro morbo magno non habetur. Deinde morbus etiam magnus dicitur ex laesione facultatis corpus nostrum gubernantis, cum scilicet morbus facultatem, ex cujus laesione vitae periculum imminet, dejicit.

Circa hanc differentiam nonnulli hoc monent, non adeo commode morbos malignos, seu [gap: Greek word(s)] hanc differentiam referri; cum peculiarem differentiam morbi benigni et maligni constituant. Atque ideo censent, hos morbos potius pravos, quam [gap: Greek word(s)] , appellandos esse, qui gravissima symptomata accer sunt, et hinc malam conditionem ostendunt, ob magnam virium dissolutionem. Neque enim omnia gravia symptomata, quae vires exsolvunt, a [gap: Greek word(s)] ortum habent, sed etiam aliunde.

[note: An morbus magnus et vehemens idem. ] Deinde et hoc notant, non proprie omnes morbos magnos appellari vehementes. Sunt enim plurimi magni morbi, et essentiae ratione, et qui partis nobilis respectu tales dicuntur, qui tamen vehementiā carent; ut febtis hectica est morbus magnus, non tamen vehemens. Nam vehementia conditio magnitudini adjuncta est, et quendam impetum, et pugnam inter naturam et morbum innuere videtur. Magni et parvi morbi dicuntur etiam respectu spatii et loci, quem occupant; et morbus dicitur magnus, qui magnum spatium; parvus qui parvum spatium occupat; ut vulnus magnum, parvum.

[note: Morbus benignus. ] XII. Est etiam morbus alius benignus, alius malignus. Morbus benignus est, qui nihil gravium symptomatum supra propriam naturam habet, tantumque ea, quae proveniunt ā [note: Malignus. ] peculiari ā natura recessu. Morbus vero malignus est, qui pejora, quam pro suae naturae rotione, habet symptomata, et cui ex occultis qualitatibus aliquid vitii, quod vires dejicit,


page 195, image: s0195

conjungitur: qui etsi peliculosus sit: tamen accidentia pleraque saepe non admodum violenta et saeva habet, unde simulata benignitate non raro et aegros, et Medicum fallit, et de quibus salutis spes coneipitur, praeter spem, atque inopinato moriuntur. Similes nimirum sunt tales morbi hominibus malis, qui aliud vultu et verbis prae se ferunt, aliud corde occultant et factis praestant.

[note: Pestilens. ] Alii ab his sunt morbi pestilentes, ubi praecipua atque evidens laesio ā pestilenti qualitate est. Nam in morbo maligno ipsa morbi natura quasi praevalet, cui solum accedit mala conditio, ut febris maligna. Pestilens autem morbus is dicitur, qui ab occulta et pestilente qualitate nomen mutuatur, neque primis aut secundis qualitatibus homini fere nocet.

[note: Morbus brevis. ] XIII. Ratione motus, durationis, et finis, atque exitus, morbi etiam varie dividuntur. Alii enim dicuntur [note: Longus. ] breves, alii longi. Brevis morbus est, qui celeriter movetur, et cito ad terminum pervenit. Morbus vero longus est, qui tardius movetur, et ad finem pervenit.

[note: Morbus Acutus. ] XIV. Est deinde morbus alius acutus, alius non acutus. Neque enim iidem morbi sunt breves et acuti. Morbi quidem omnes acuti breves sunt: sed non contra. Febris enim ephemera morbus est brevis, sed non acutus. Neque acuti morbi natura in eo solum consistit, ut brevi temporis spatio absolvatur, sed vehementia et gravitas symptomatum praeterea accedat necesse est; et acutus non dicitur morbus, nisi brevitati et celeri motui adjungantur gravia symptomata, et nisi cum vehementia atque impetu, neque absque periculo, cito vel ad salutem, vel ad mortem terminetur. Unde acutus morbus definiri potest, qui velociter atque cum impetu et periculo ad statum movotur, ut patet ex Galeno, 2. aph. 19. et 23. Hinc etiam omnes morbi proprie acuti [gap: Greek word(s)] terminantur; quae ad breves simpliciter morbos, in quibus ex propria natura nulla tam vehemens inter morbum et naturam pugna est, necessaria non est.

[note: An omnes acuti morbi febrem conjunctam habeant. ] Ex quibus etiam facile quaestio illa discuti potest, qua quaeritur; An omnes morbi acuti febrem conjunctam habeant? De qua quaestione, quam etiam movit Hier. Card. contr. med. l. 1. tract. 4. contradict. 17. pluribus disputandi occasionem recentioribus quibusdam dedit de peste tractatio. Nam cum in controversiam veniret apud Medicos, an pesti necessario febris conjungatur: et pro affirmante sententia eam nonnulli rationem adducerent; quod pestis sit morbus acutus: contra vero, qui contrariam sententiam defendunt, negarent, omni acuto morbo febrem conjungi: prolixe de hac quaestione disputare coeperunt: quam brevibus hoc loco complecti libet. Et cum merito illis nominibus res appellemus, quae ab antiquis sapieter iis imposita sunt: utraque pars autoritate Hippocratis et Galeni suam sententiam defendere


page 196, image: s0196

conatur; atque alteri quidem ostendere nituntur acutos morbos tantum eos ab Hippocrate appellari, qui febrem conjunctam habent: alteri vero probare laborant, iis etiam morbis acuti nomen tribui, qui omni febre carent. Et quidem priores adducunt pro sua sententia Galenum, qui, 3. de diffic. respir. cap. 9. ita scribit: Verum ipsi propositum est in praenotionibus, de his, qui proprie acuti nominantur, facere sermonem. Sunt autem tales, qui omnino sum febribus continuis fiunt, velut ipse in libro de victu acutorum ostendit, (comm. scilicet 2. t. 8.) sic scribens: Sunt itaque hi acuti, quales vetetes nominarunt pleuritin, peripneumoniam, et phrenitin, et causum, et alii, quicunque his consimiles, quorum febres omnino sunt continuae. 1. vero aph 7. haec habet: Si propter inflammationes aut febres, quae semper comitantur morbos acutos, etc. lib. 3. autem de diebus decret. cap. 13. ita scribit: Acuti morbi propter velocitatem periculosi, ut Archigenes describebat; ut autem Hippocrates cum febre continua evenientis accidens necessario erit, ut celeriter judicetur.

Contrarium vero qui sentiunt, haec pro sua opinione loca afferunt. Galenus, 2. aphor. 19. haec habet: Sed et morbos acutos febres fere comitantur continuae. Raro vero sine febribus reperiuntur, qualis est apoplexia. Et 5. aph. 31. Sive enim acutus cum febre morbus sit, necesse est febrem continuam esse etc. sive absque febre alius quispiam morbus acutus fuerit, qualis est epilepsia, apoplexia, convulsio, tetanus, etc. Et 1. prognost. t. 25. Hippocrates, scribit: spirationis facilitatem existimari oportet per quām magnam vim habere ad salutem in omni morbo acuta, qui cum febre infestet. Ubi in commento Galenus addit: Adjecitque qui cum febre infestet, ut eum a convulsione et tetano, et cholera disjungeret, et quicunque alii morbi sine febre acuti sunt. Et 5. aph. 6. Galenus tetanum morbum peracutum esse dicit, qui tamen sine febre esse potest.

Atque haec loca, pro utriusque partis sententia adducta, cum tam clara sint: non mirum, autores de hac quaestione diversa sensisse. Sed quid statuendum sit, et qua ratione Hippocrates et Galenus a contradictione, quae hoc modo ipsis impingi videtur, liberari possint, jam dispiciendum est. Qua in re ipse Galenus facem nobis praefert, qui allegato loco, lib. 3. de difficult. respir. cap. 9. scribit: Hippocratem in prognosticis sermonem habere [gap: Greek word(s)] . Esse autem tales morbos, qui accidut [note: Acutus morbus quot modis dicatur. ] cum febribus continuis. Unde concludimus: acuti morbi nomen non eodem semper modo ab antiquis a accipi, sed nunc ampliore, nunc strictiore significatu. Nam in genere acuti morbi ii dicuntur, qui celeriter terminantur, et simul periculum conjunctum habent. Brevitas enim et velocitas motus, ut Galenus, 3. de dieb. decret. c. 13. docet, ad morbum acutum constituendum non sufficit; et morbus brevis, verbi gratia, febris ephemera, si periculo sit vacuus, acutus dici non potest. Atque in hac significatione latiore si morbus acutus accipiatur: multi sunt morbi acuti, qui nulla habent febrem conjunctam; e quorum genere


page 197, image: s0197

sunt apoplexia, tetanus, 5. aph. 6. similes que, quibus etiam merito morbos plerosque venenatos accenseri posse videntur. Hi enim omnes sunt periculosi, et vita cum iis diu consistere non potest; unde vel ipsum hominem cito e media tollunt, vel ipsi a natura vincuntur et superantur. Verum [gap: Greek word(s)] , atque in specie, et peculiariter ii solum morbi acuti dicuntur, qui, ut docet Galenus, 2. aph. 19. celeritati status etiam magnitudinem conjunctam habent, et praeterea critice cito solvuntur. Hi enim morbi acuti a prioribus eo differunt, et prae reliquis hoc peculiare habent, quod oriuntur a materia, quae coctionem illam in morbis, de qua passim Hippocrates et Galenus loquuntur, postulat, et propterea critice plerunque solvi solent. Atque cum morbi, qui a tali materia cruda oriuntur, et critice solvuntur, non sint sine febribus: recte propterea febrem continuam conjunctam habere dicuntut, et ea de caussa, 7. aph. 5. morbi acuti dicuntur, quorum febres sunt continuae. Et tales sunt morbi, de quibus passim in prognosticis, aphorismis, atque aliis locis, Hippocrates loquitur, hosque solum acutorum appellatione intelligit, atque in specie et [gap: Greek word(s)] hoc nomen ipsis tribuit.

[note: Morborum acutorum differentiae] Est autem acutorum morborum magna varietas. Distinguuntur enim in [gap: Greek word(s)] peracutos, acutos simpliciter seu [gap: Greek word(s)] , et acutos [gap: Greek word(s)] , ex decidentia. Peracutorum terminus est dies septimus. Dividunturque in [gap: Greek word(s)] , in exquisite et extreme acutos, qui quartum diem non excedunt, appellanturque peracutissimi, exquisitissime peracuti, extreme peracuti, perperacuti a nonnullis, a quibusdam peracuti simpliciter: et [gap: Greek word(s)] , non exquisite peracutos, qui usque ad diem septimum extenduntur. [gap: Greek word(s)] , simpliciter acuti dicuntur, qui non tam subito, ut peracuti, moventur, eorumque ultimus terminus est dies vigesimus. Sunt autem duplices: alii [gap: Greek word(s)] tales, seu acuti simpliciter exacte, qui plurimum die decimo quarto finiuntur; vel [gap: Greek word(s)] tales, seu acuti simpliciter non exacte, qui ultra decimum quartum, vel etiam ad vigesimum extenduntur. Tandem sunt acuti [gap: Greek word(s)] , qui quasi a natura acutorum degenerant, et ultra vigesimum, atque etiam usque ad diem quadragesimum extenduntur. Ultra vero 40. diem qui extenduntur morbi, jam omnes diuturni sunt. Alii tamen aliis diuturniores sunt. Quidam n. 60. alii 80. alii 100. alii 200. die terminantur; nonnulli durant menses 7. alii 7. annos: quidam mares usque ad pubertatem; foeminas, dum menstrua erumpunt, comitantur.

Eadem fer me cum hac differentia est, qua dividunt morbi in eos, qui terminantur critice, et eos, qui critice non solvuntur. Sunt enim ii, qui critice solvuntur, plerumque omnes acuti. Ut autem morbus per crisin solvatur, duo requiruntur: primo,


page 198, image: s0198

ut totam humorum vitiosorum massam natura simul aggrediatur, eamque coquere atque elaborare nitatur. Nisi enim materia tota simul coquatur, etia simul expelli nequit, sed paulatim solvitur morbus. Ex hoc oritur alterum, ut vehemens inter naturam et morbum pugna sit. Si enim materia una vice expelli debet, et natura fortis sit, et vehementiori conatu materiam aggrediatur, oportet. Hinc et illud elucet, morbos, qui critice solvuntur, tantum ex calidis humoribus ortum habere. Hi enim et naturam valde irritant, et ob tenuitatem ad expulsionem aptiores sunt. Contra morbi longi, et qui paulatim solvuntur, ortum habent ex caussa contraria.

[note: Morbi novi, vetusti. ] Ratione durationis etiam morbi alii sunt novi, qui nuper primum inceperunt; alii vetusti, qui diu jam durarunt.

XV. Ratione exitus quoque alii morbi appellantur lethales, alii non [note: Morbi salutares. ] lethales, seu salubres et salutares. Salutaris est, qui plerumque, et magna ex parte ad salutem aegri terminatur. [note: Lethales. ] Lethalis vero, qui plerumque aegrum interficit. Utrique autem vel simpliciter et absolute vel secundum quid tales dicuntur. Simpliciter salutares sunt, qui ad perfectam atque integram sanitatem terminantur. Lethales autem simpliciter tales sunt, qui aegrum ad mortem deducunt. Tales sunt omnes, qui ex caussis potentibus excitantur, ut nulla vi a natura, expugnari possint, et qui partiu substantiam, temperiem, reliquamque constitutionem evertunt, spiritusque ita dissipant aut suffocant, ut Natura nullum amplius instrumentum habeat, quo sese defendere, atque in pristinum statum redire possit. Contra salubres et lethales secundum quid sunt, qui quidem ad salutem ipsi terminantur, non tamen in perfectam atque integram sanitatem definunt. Tales sunt, qui in alium morbum terminantur, ut cum pleuritis in phthisin aut empyema desinit; aut cum ex aliquo alio morbo alius, vel curabilis vel incurabilis, oritur, et cum aeger nec prorsus sanatur, nec etiam plane a morbo exstinguitur. Tales etiam sunt, qui revertuntur, et periculum recidivae conjunctum habent: et hi ab Hippocrate, 2. aph. 12. appellantur [gap: Greek word(s)] recurrentes morbi, et [gap: Greek word(s)] , recidivam facere dicuntur, qui nimirum cum penitus ablati videntur, reliquā manente aliqua dispositione, aut caussa morbificā, postea, nisi victus ratione diligenti, et remediis plane exstirpentur, facile revertuntur. Redeunt autem interdum vel iidem morbi, vel in alios continuos, aut diuturni in acutos terminantur.

[note: Morbi continui. ] XVI. Morbi alii sunt continui, alii intermittentes. Continui sunt, qui continuo affligunt, atque continuo a principio usque ad finem moventur, nec toto durationis tempore ad intermissionem veniunt. Intermittentes [note: Intermittentes. ] vero sunt, qui aliquando ad quietem perveniunt, et quibusdam periodis affligunt atque desinunt, quorum scilicet caussa non in continuo


page 199, image: s0199

motu est. Continui, [gap: Greek word(s)] , iterum dividuntur in [gap: Greek word(s)] seu continentes, qui non solum perpetuo durant, sed et toto durationis tempore non intenduntur nec remittuntur, et [gap: Greek word(s)] , sive continuos, nomine generis ita dictos, qui quidem perpetuo durant, interdum tamen aliquam exacerbationem atque remissionem habent. Verum haec magis febribus, quam aliis morbis comperere videntur, atque ideo etiam in differentiis febrium uberius explicantur.

[note: Morbi ordinati. ] XVII. Morbi alii sunt ordinati, alii inordinati. Ordinati sunt, qui certis et definitis temporibus, quod Graeci [gap: Greek word(s)] nominant, affligunt, quales non solum sunt febres, ut tertiana, quae tertio quoque; quartana quae quarto quoque die redit; sed et dolores et alii morbi per certa intervalla affligunt, quae non solum sunt dies, sed et menses, imo anni, sicut in epilepsia, podagra, et aliis [note: Inordinati. ] morbis accidere videmus. Inordinati vero, seu erratici sunt, qui nullam certam periodum observant, sed nunc hac, nunc illa die redeunt: nunc citius, nunc tardius. Tales sunt febres erraticae.

[note: Morbi constantes, inconstantes. ] Mutatur autem non solum ordo in morbis, sed interdum etiam forma, locus; tempus; unde inconstantes morbi dicuntur: contra vero constantes, si ea omnia serventur similia. Morbi forma interdum manet eadem, interdum in aliam degenerat. Locus interdum non idem, ut in pleuritide, quam Hippocrates ideo adscendentem et descendentem facit. Tempus circuituum interdum idem est, ita ut eadem hora revertantur; interdum non idem, cum anticipant, aut postponunt et tardant.

CAPUT XII. De Morborum Temporibus.

Hisce morborum differentiis merito cojunguntur et subjiciuntur Morborum Tempora. Qualis res in animalibus aetas est, talis sunt tempora morborum, quae Graecis [gap: Greek word(s)] vocantur. Quanquam enim [gap: Greek word(s)] simpliciter etiam tempus significet; tum quoque occasionem agendi, et conveniens exhibendis auxiliis tempus, in quā significatione ab Hippocrate, in principio aph. [gap: Greek word(s)] appellatur: tamen hoc loco saltem pro morbi decursu et vicissitudine, ac mutatione, partibusque morbi, quae animalium aetati respondent, accipitur. Ut enim animalia primo generantur, hinc augescunt, tandem ad [gap: Greek word(s)] , et summum illum aetatis vigorem perveniunt; postea rursus sensim contabescere incipiunt, donec tandem moriuntur: ita et morbi habent sua principia, postea augmentum sumunt, hinc ad summum vigorem perveniunt, postea iterum declimant, donec tandem plane evanescant ac solvantur.

Monendum tamen hic, Medicos, dum de temporibus morborum agunt, intell gere morbos, qui pendent a materia, cujus cruditate et coctione tempora determinantur.


page 200, image: s0200

Etsi enim et alii morbi sua tempora habeant, ut morbi intemperiei, qui ut successive inducuntur, ita successive atque cum tempore desinunt: tamen quia imprimis temporum in morbis illis, qui secundum materiae, a qua pendent, coctionem et cruditatem, durant et desinunt, observatio utilis, imo necessaria est: hisce imprimis morbis doctrina de temporibus morborum accommodant.

[note: Morborum tempora duplicia. Universalia. ] Sunt autem illa tempora duplicia, alia universalia, alia particularia. Universalia dicuntur respectu totius morbi; et sunt illa, quibus totius morbi decursus includitur et comprehenditur. Cum autem morbi quidam sint, qui vel quaedam intervalla, novasque rursus accessiones, seu [gap: Greek word(s)] , vel saltem quasda remissiones et exacerbationes habeant: [note: Particularia. ] Particularia tempora dicuntur, quae unius paroxysmi et particularis accessionis periodo circumscribuntur. [note: Tempora universalia. ] Tempora universalia Galenus quatuor constituit: [gap: Greek word(s)] , initium; [gap: Greek word(s)] , augmentum, vel incrementum; [gap: Greek word(s)] , vigorem seu statum, et [gap: Greek word(s)] declinationem. [note: Principium quot modis dicatur. ] Principium a. morbi tribus modis accipi potest, ut docet Galenus, l. 1. de cris. c. 13. 1. aph. 12. Vel enim principium dicitur de primo morbi insultu, qui simplex est, et latitudine caret, cum scilicet, laesis actionibus, et mutato corporis statu, a morbo se invadi homo percipit. Sed hoc significatum [gap: Greek word(s)] est, hujusque principii consideratio ad curationem parum facit. Deinde de primis tribus diebus, seu eo morbi tempore, quod ad tertium usque diem extenditur, nonnulli antiqui Medici Principium accipiebant. Nam cum inter morbos acutos biliosi acutissimi sint, iidemque de tertio in tertium moveantur: non sine caussa spatium primae periodi, quae triduo finitur, pro principio morbi habuisse videntur. Sed nec hoc principium est, quod proprie quaerimus; quamvis vulgus saepe ita definiat, et principium morbi in hac vel priore significatione accipiat; sed falso: cum saepe, quod illi pro principio habent, jam incrementum sit. Neque in his significationibus accepit vocem principii Hippocrates, cum, 2. aph. 29. scribit: Incipientibus morbis, si quid movendum videtur, move: et cum, 1. aph. 24. ait: In morbis acutis raro, idque per initia medicamento purgante utendum. Sed adhuc restat tertia significatio Medicis propria, in qua principium accipitur pro totius morbi parte prima, quando scilicet totus morbus in Principium, Augmentum, Statum et Declinationem dividitur; aliquamque latitudinem, saepe etiam amplam, habet, et interdum per plures dies extenditur. Verum in specie in aliis morbis aliter definitur. Habent febres hecticae, sicut et reliqui morbi, sua tempora; habent suum principium febres, quae a materia pendent; in quibus in genere potest definiri Principium illud tempus, in quo materia morbifica adhuc cruda est, et signa coctionis nondum apparent; seu, ut Avicenna definit, Principium


page 201, image: s0201

est hora, in qua calor naturalis provocatur a materia, submergente ipsam in membro: Et est hora, in qua non apparet digestionis aut corruptionis contrariae vestigium. Sunt enim febres aliae salubres, aliae insalubres. In iis febribus, quae salubres sunt, principium morbi totum illud tempus est, in quo materia adhuc cruda est, ejusque terminus est, cum apparent coctionis indicia. Tam diu enim morbi tales in principio esse dicuntur, quam diu cruda est materia, et nulla signa coctionis apparent: sed in morbis lethalibus neque in principio, neque postea apparent signa coctionis.

[note: Incrementum. ] Incrementum autem, quod [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] nominant, est, quando symptomata ingravescunt, et vires sumunt, et signa coctionis manifeste apparere incipiunt in morbis salubribus; vel quando apparent contraria coctioni in morbis, qui sunt lethales. Haec autem duo tempora non in omnibus morbis aeque manifesta sunt, sed sunt quidam morbi, qui principium et augmentum brevissimo temporis spatio percurrunt, ut sensu vix deprehendi possint, ac statim, ut invaserunt, ad summum vigorem pervenire videntur; unde factum est, ut a nonnullis, ut Archigene, quemadmodum refert Galenus, de morb. temporib. cap. 2. incrementum inter tempora morborum non sit numeratum. Veruntamen citra incrementum ad vigorem non perveniunt ulli morbi, sed quidam illud breve habent, et cito transeunt. Qua ratione accipiendus est Galenus, qui, lib. de opt. sect. c. 46. multos morbos, simul atque incipiunt, in summo consistere, et cap. 47. acutos morbos, qualis est apoplexia, simul atque invaserunt, ad extremam ascendere magnitudine docet. Cum enim dicat; conscendere eos ad summam magnitudinem: eo ipso innuit, non mox habere summam magnitudinem, sed per incrementum ad eam venire, etsi illud sit breve.

[note: Status. ] Status seu vigor est, quando pugna maxima est inter morbum et naturam; ubi et symptomata omnia fiunt vehementissima, et aliquandiu in eodem statu consistunt et vigent: unde et nomen obtinuit. Quo quidem tempore necesse est victoriam in alteram partem inclinare, et vel morbum, vel naturam vincere; apparentque tum manifesta vel coctionis, vel corruptionis alicujus, coctioni contrariae, indicia.

[note: Declinatio. ] Declinatio denique est, quā mitescere morbus a Natura victus incipit; unde nonnulli non solum tum declinationem esse volunt, quando post vigorem morbus imminuitur, sed etiam, cum morbus in principio, et quasi in prima herba, antequam ad summum vigorem perveniat, remittit.

[note: Non omnes morbi habent quatuor tempora. ] Verum antequam ad reliqua progrediamur, hīc duo adhuc explicanda sunt. Primo, quod morborum tempora quatuor esse diximus, id non ita accipiendum est, quasi omnes morbi haec quatuor tempora habeant, sed cum morbi alii sint lethales,


page 202, image: s0202

alii salubres, seu, ut Graeci loquuntur, [gap: Greek word(s)] : lethales quidem quatuor illa tempora non habent. AEger enim, naturā victā et prostratā, moritur vel in principio, vel, quod saepius accidit, in incremento et statu, talesque ad declinationem non perveniunt, et nemo, ut Galenus, 3. lib. de cris. c. 5. scribit, unquam in morbi declinatione periit. Neque enim possibile est, ut postquam caussa morbifica jam est concocta et victa, ac Natura superior evasit, aeger moriatur; modo recta curatio adhibeatur, et aeger etiam suum officium faciat. Nam si contingat, ut aegertum moriatur, fit hoc ob errores, qui vel ab aegris, vel interdum etiam a Medicis committuntur, aut quod morbus in alium graviorem mutatur. Et quanquam ante mortem symptomata interdum remissiora, et morbus declinare videatur: tamen vera declinatio non est, sed, viribus resolutis, Natura jam succumbens caussis morbificis sese amplius opponete non potest; unde quaedam in corpore videtur tranquillitas, quae tamen ad mortem tendit. Salubres vero morbos quod attinet, illi quidem plerumque quatuor illa tempora, sive per [gap: Greek word(s)] solvantur, sive pedetentim ac sensim finiantur: veruntamen nonnunquam etia pauciora habent. Nam, ut est apud Galenum, de opt. secta ad Thrasibulum c. 47. si inter initia remediis adhibitis morbus deleatur, morbi caetera tempora praeveniuntur quasi et praeciduntur, et, ne morbus incrementum sumat, prohibetur. Ita si materia turgens in principio educatur, morbus in principio cessat. Ita Galenus se [gap: Greek word(s)] , antequam putredo inciperet, sectā vena, et sanguine copiosius evacuato, quasi jugulasse scribit. Verum cum hanc rem, quot nimirum quisque morbus universalia tempora habeat, prae caeteris diligentius exexplicare videatur Jo. Argenterius, lib. de morbi tempor. seu partibus c. 6. ad ejus loci lectionem lectorem remittimus. [note: Tempora morborum non in omnib. morbis sunt aqualia. ] Neque etiam haec tempora in omnibus morbis sunt aequalia, neque certis horarum vel dierum spatiis definiri possunt. Sunt enim alii morbi aliis longiores, aliis breviores; et propterea fieri non potest, ut morbus, qui quatuor vel septem dierum spatio finitur, aequalia tempora habeat cum eo, qui ad quadragesimum usque diem extenditur. Unde cum haec tempora, sicut et particularia, saepe non parvam latitudine habeant: rursum dividuntur in principium, incrementum, statum et declinationem, seu ut, planius id eloquamur, in principium, medium, et finem. Est nempe principii principiu, mediu et finis. Principium principii, seu principium principians, ut vulgo loquuntur, est plane primus morbi insultus: Finis est illud tempus, quod Incremento est proximum: Medium est, quod inter haec duo interjacet. Ita etiam sese res habet de incremento, statu et declinatione. Status scilicet principiu est circa finem incrementi. Mediu, cum summus est morbi vigor. Finis tempus declinationi proximu.



page 203, image: s0203

[note: An idem sit vigor morbi, concoctionis, et symptomatum. ] Deinde et hoc observandum, in enumerandis et definiendis temporibus Universalibus recentiores non consentire. Alii enim simpliciter, ut jam dictum, haec tempora enumerant et definiunt: alii vero temporu universalrum hic novam distinctionem faciunt, et tempora universalia alia esse dicut ipsius essentiae, et hinc statum, quo ad dispositionem, seu essentiam affectus, esse ajunt, quando morbus ad maximum magnitudinis suae incrementum pervenit: alia vero, inquiunt, tempora esse concoctionis, alia symptomatum. Ut enim haec tria, nimirum essentia ipsius morbi, materiae concoctio, et morbi symptomata non sunt idem, sed revera differunt: ita haec tempora non necessario concurrere existimant; atque opinantur, morbum nonnunquam in uno esse tempore, symptomata vero in altero; nonnunquam symptomata augeri, morbum vero sedari; vel etiam symptomata sedari, coctione crescente: ajuntque, hominem semper mori in acerbissima parte morbi, respectu symptomatum; cum tamen nonnunquam hoc accidat in principio aut incremento coctionis. Verum rejicitur haec sententia a Vallesio, et pluribus aliis: neque immerito. Quanquam enim concedatur, haec tria differre, essentiam nimirum morbi, concoctionem materiae, et morbi symptomata: tamen fieri non potest, ut disjungantur; cum omnia ab uno fonte fluant. Nam morbus pendet a materia, et pro hujus mutatione morbus quoque mutatur; symptomata vero omnia sequuntur vel morbum, vel morbi caussam, ut recte scribit Vallesius: morbus materiae, a qua genitus est, sequitur mutationes; et symptomata cum morbo, cujus sunt, mutantur ad incrementum et decrementum inclinantia. Et proinde inutilis est horum temporum distinctio, neque diversam vehementiam in diversis morbi temporibus quaerere licet, sed in solo statu, eoque unico, omnia sunt vehementissima. In statu enim omnes corporis facultates contra morbum insurgunt, eumque expellere conantur; unde ex pugna illa symptomata etiam vehementia excitari necesse est. Et quod haec tria concurrant, conjunganturque semper, unicusque sit status, non diversus, satis docent ea, quae de diaeta praecipit Hippocrates, 1. aph. 8. ubi tenuissimo victu uti jubet, cum morbus in statu est. Caussam hujus rei reddit Galenus, in comm. cum scribit; id faciendum esse, cum propter symptomatum magnitudinem, tum propter morbi coctionem. Imo ipse Hippocrates caussam reddit, 2. aph. 30. cum circa initia et finem morborum remissiora omnia esse docet; in vigore [note: Moritur homo acerbissimo morbi tempore. ] vero vehementiora. Quod vero dictum est, morbi homines in acerbissima morbi parte; cum tamen id fieri possit in principio et augmento morbi: verum est, satis acerbum et vehementem esse illam morbi partem, et acerbissimam in toto, qui fuit, morbo, quae hominem jugulat: sed non sequitur, quod non graviora circa statum


page 204, image: s0204

morbi secutura fuissent symptomata, si homo diutius morbum sustinere potuisset. Sunt illa, quae hominem jugulant, acerbissima symptomata, inter ea, quae fuerunt: sed non, si cum futuris conferantur, si homo diutius vixisset. Quod etiam nonnulli obtendunt, tum esse mitiorem et minorem morbum, quando Natura magis dominatur materiae peccanti; id autem contingere morbo vigente potius, quam eodem in augmento aut principio constituto: facile ad id responderi potest, id intelligendum esse de eo morbi tempore, quo Natura jam perfecte morbum superavit, quod accidit solummodo in declinatione et status fine. Verum in ipso statu, et dum Natura adhuc pugnat cum morbo, etsi Natura superior sit: tamen cum adhuc repugnat morbus, sine magna perturbatione et agitatione corporis victoria illa accidere non potest.

Defendere quoque contrarium conatur Hercules Saxonia, pract. l. 8. c. 12. dum scribit, neque essentiam morbi, neque symptomata convenire necessario cum cruditate. Nam si putrescant humores in vasis communibus, et sint calidi, ut in synocho: statim in principio ratione essentiae febrem esse in statu, et statim in principio excitari vehementissimum calorem: si autem in parte determinata, verbi gratiā, in orificio ventriculi, materia haereat, statim in ipso febris principio erut symptomata maxime horreda. Verum non video, qua ratione symptomata morbi, cum materiae et morbi motum sequantur, non etiam vigeant, morbo vigente. Quanquam enim fieri possit, ut in principio morbi mox sint symptomata vehementia: fieri tamen etiam potest, ut in statu adhuc sint vehementiora. Et creduntur nonnulli morbi esse in principio vel augmento, cum tamen jam sint in statu. Nonnulli enim morbi alia tepora citius, alia tardius percurrunt. De quo Galenus, lib. 3. de cris. c. 4. scribit: Febris, inquit, quae proprie [gap: Greek word(s)] nuncupatur, longus est status: imo tota haec febris status est. Et de tot. morb. temp. c. 4. Cognoscere, inquit, morbos interdum aperte licet, aliquando obscure; vel etiam prorsus diu ignorantur. Hinc quidam statim, ubi vigent, invadere videntur; quod ex eorum numero est, quae fieri non possunt. Neque enim [gap: Greek word(s)] febris protinus ā vigore quandoque invasit: verum primo insultu usque ad perfectissimum vigorem, horis quatuor, vel tribus, quod minimum est, pervenit; inde prorsus aequalis sibi permanens continuo ad judicium properat. Fallitur itaque in eo Saxonia, quod febrem, calorem vehementissimum habentem, adhuc in principio esse putat. Et omnino morbi vehementia ā cruditate et coctione materiae, utpote ā quā totus morbi decursus pendet, separari non potest.

Hoc tamen non diffitemur, in principio morborum quorundum quandoque graviora symptomata observari, quam postea reliquis morbi temporibus. Ita memini infantes, antequam variolae et morbilli erumperent, Epilepsiā et Pleuritide correptos


page 205, image: s0205

fuisse. Ut et in Tertianarum febrium primo insultu, Epilepsiā correptos infantes observavi. Ita in primo febrium insultu nonnulli vomitu et cardialgiā infestantur. Imo, observavi, nuper, quendam in principio Arthritidis, antequam materia ad articulos protruderetur, in gravissimum delirium incidisse. Quae symptomata tamen morborum illorum non sunt propria, sed accidunt, ubi materia in principio morbi agitata, hanc vel illam partem magis infestat: quae cum postea vel ad ambitum corporis protruditur, aut ā calore febrili absumitur et dissipatur, ea de symptomata postea non revertuntur.

[note: Particularia morborum tempora. ] Particularia autem morborum tempora quod attinet, spectantur illa in iis morbis, qui periodos certas, et sua intervalla, rursumque paroxysmos et accessiones habent; possuntque particularia tempora cum quolibet universali incidere. Nimirum et in principio, et in augmento, et in statu, et in declinatione universali potest accidere paroxysmus, qui habet suum principium, incrementum, statum, declinationem. Periodus autem quaelibet habet suum paroxysmum et exacerbationem, quam sequitur remissio vel intervallum. Paroxysmus suis temporibus definitur, nimirum principio, augmento, statu, declinatione, quae in aliis morbis aliter solent recenseri.

[note: Intermittentium morborum tempora particularia. ] Intermittentium morborum tempora particularia febris tertianae exemplo explicabimus. Principium paroxysmi est, quando post intervallum et [gap: Greek word(s)] Natura incipit materiam movere. Tunc advenit horror, et cum horrore extremae partes subito refrigerantur; postea frigore et rigore membra concutiuntur, pulsus fit durior et minor, et quasi submersus videtur. Quod tempus nonnunquam per unam atque alteram horam durat. Hinc frigus nonnihil remittit, pulsus fit major, velocior et densior, et qui antea quasi latebat, incipit sese exserere. Calor etiam sese prodit, aegrique intus multum calorem sentiunt, extremis adhuc frigentibus; unde hoc tempus secundum [gap: Greek word(s)] , inaequalitas nominatur; quod tamen nonnunquam ab autoribus omittitur, et sub incremento comprehenditur. Tertio calor augetur, et per totum corpus dispergi incipit, pulsusque calori respondet. Quarto status est, cu calor per totu corpus dispersus est, et ad summum pervenit. Quinto statum sequitur declinatio, cum calor ja manifeste decrescit, pulsus ad naturale constitutionem redit, atque omnia illa deponit, quae praeter naturam ex magnitudine, celeritate, et frequentia habebat, halitusque per cutem vel insensibiliter, vel per sudorem discutiuntur. Declinationem intervallum sequitur: quod postea tertio die iterum paroxysmus excipit. Morbi continui etiam qautuor haec tempora habent, principium, incrementum, statum, declinationem. Principium tamen vix percipi potest. Cum n. morbus jam praesens sit, augeri saltem, non incipere videtur.



page 206, image: s0206

LIBRI II. PARS II. De Caussis Morborum. CAPUT I. De Caussis Morborum in Genere.

[note: Caussarum morbi cognitio necessaria. ] MOborum differentiis recte succedit doctrina de morborum, caussis. Nam cum nullius rei perfecta haberi cognitio possit, sine caussarum notitia; neque morbi, nisi caussae caveantur, vitari; neque caussis praesentibus adhuc tolli possint: de morborum caussis doctrina summe necessaria est.

[note: Quae causarum genera in morbis dentur. ] Verum cum recte a Philosophis quatuor caussarum genera constituantur, forma, materia, finis, efficiens: videndum, de quo caussarum genere Medicis, dum de caussis morborum agunt, praecipue sermo sit. Formam quod attinet, de ea hic sermo [note: Morbi Forma. ] non est. Nam forma morborum, qualem quidem accidentia habere apta nata sunt, supra explicata est, ubi dictum est, quae sit natura, essentia, atque idea et morbi in genere, et cujusque in specie. Morbi nimirum natura sita est in quadam

dispositione praeter naturam, a qua actiones laeduntur, quam omnes morbos, ut morbi sint et dici possint; participare necesse est. Deinde in specie cuique peculiaris natura est: aliaque est formalis ratio intemperiei, alia compositionis, alia unitatis solutae.

[note: Morbi non habent materiam. ] Neque etiam hīc, cum de caussis disquiritur, de materia sermo est. Cum enim morbus sit accidens, non opus habet materia; sed solum materiae loco subjectum requirit, in quo sit, et cui inhaereat, corpus scilicet humanum. Finalis quoque caussa [note: Neque finem. ] in morbis non reperitur. Einem enim ea solummodo habent, quorum essentia in aliqua perfectione consistit, et rationem boni, non mali obtinet. Morbus vero ex defectu perfectionis oritur, atque suam essentiam in imperfectione habet. Etsi enim caussae morbi propter finem operentur, ut scilicet sibi simile generent, et sibi contrarium


page 207, image: s0207

corrumpant; calida nimirum agendo in corpus nostrum id agant, ut calorem inducant, frigida, ut frigefaciant: tamen morbus pro fine haberi non potest, sed solum ex accidenti succrescit et generatur. Licet quoque consulto interdum, atque data opera, morbos inducant Medici, dum secant, urunt, erodunt: tamen Medicis tum non est propositum, morbum, quatenus morbus, efficere, sed quatenus vicem et rationem auxilii habet; actionesque illae habent finem, quatenus per eas aliis morbis succurritur, non quatenus iis morbi inducuntur. Ut dum Medicus vomicam aperit, non id habet propositum, ut simpliciter morbum vulnusque parti inducat, sed ut, apertā vomica, pus evacuet.

[note: Medicus de officientibus caussis inprimis agit. ] Itaque tantum de caussis morborum efficientibus hīc sermo instituendus: Medicique cum Galeno plerumque caussae et efficientis nomen pro eodem habent, adeo, ut dum caussam simpliciter atque absolute nominant, fere tantum efficientem intelligant. Unde etiam Galenus 1. de loc. aff. cap. 2. caussam definit id, quo tangente afficimur, et quo separato cessat affectus. Et Hippocrat. l . de vet. Med. scribit: caussas uniuscujusque ea putare oportet, quae cum adsunt, talem affectionis modum fieri necesse est, quorumque in aliud permutatione affectio cessat.

[note: An plura sint, quam quatuor caussarum genera. ] Verum antequam plura de efficientibus dicantur, illud discutiendum; An praeter dicta quatuor caussarum genera aliae adhuc sint caussae, quae merito sub Medici considerationem veniant. Argenterius enim, l. de caus. morb. cap. 2. praeter vulgo nota quatuor caussarum genera, alia adhuc quatuor vel quinque, atque ita octo, vel etiam novem caussas constituit. Octo, inquit, caussarum genera constituimus: quoniam octo quaerimus, nec plura quaestio propter quid complecti videtur. Velenim petimus, quid faciat rem esse, sive quid res sit; et Formam assignamus: vel ā quo res sit; et Efficiens asserimus: vel ex quo conficiatur; quae Materia est: vel in quo; quod est Subjectum: vel cujus gratia; et Finis ratio est: vel per quod; ad cujus quaesitum Instrumentum respondemus: vel sine quo nullo modo, aut cum quo melius faciliusque res peragitur; id quod est quaerere caussam sine qua non, vel cum qua. Quibus postea addit caussam circa quod. Quae omnia allegato loco pluribus exponit.

Verum enim vero etsi negandum non sit, utile esse in Medicina, ut efficientes principes caussae ab instrumentalibus distinguantur, atque ipse etiam caussae sine quibus non diligentius explicentur, atque omnino necessarium sit, ut caussae in Medicina specialius cognoscantur, et quantum quaelibet ad rei generationem faciat, exactius perpendatur: tamen propterea nova caussarum genera constituenda non videntur. Neque Aristoteles et Galenus atque alii Medici haec omnia, quae ab Argenterio proferuntur, ignorarunt, sed cum Aristotele, 2. Phys. cap. 3. t. 31. omnem illam varietatem caussarum in [gap: Greek word(s)]


page 208, image: s0208

in quatuor modos, qui sunt manifestissimi, cadere recte statuerunt: neque plures, quam quatuor generales caussandi modos agnoverunt; etsi unumquodque genus late diffundatur. [note: Instrumentalis caussa ad efficientem pertinet. ] Itaque et instrumentalis, et caussa sine qua non, ad caussam efficientem referenda est: quod et Aristotel. fecisse videtur, qui, 2. Phy. cap. 3. t. 29. omnia illa, quae alio movente inter ipsum et finem sunt, ad duo genera refert, nimirum ad instrumenta et opera. Alia scilicet est caussa principalis, quae virtute et motu proprio operatur: alia instrumentaria, quae mota ab alia et alterius virtute operatur. Et licet instrumenta non nisi alterius virtute operentur: tamen et ipsa active in effectum diriguntur, et agentis principalis actionem insequuntur. Opera vero etiam in multis actionibus necessaria sunt, ut agens suum finem assequatur, quae merito pro mediis efficientibus habentur. Vel si quid e numero eorum, quae rationem ejus, sine quo non, habent, plane otiosum videatur, ita ut ad efficientes caussas vix redigi possit: aliud tamen caussarum genus non constituet, sed saltem ad necessario antecedentia pertinebit. Ita Medicus, ut sanitatem inducat, purgat, extenuat, ut habet Aristoteles, allegato loco, atque alia agit. Ad haec duo genera omnes caussae sine quibus non referri possunt, nullaque datur caussa sine qua non, quae non sit aut instrumentum, aut opus ad finem consequendum necessarium. Caussarum igitur per se rem constituentium alia genera, quam quatuor ab autoribus recepta non sunt. Caus sa vero instrumentalis, et sine qua non, non alia ratione accedunt ad rei constitutionem, nisi quatenus moventur ab eo, quod primo movet, et sunt mediae inter id, quod primo movet, et finem. Verum cum de his accuratius inquirere alterius loci sit: his missis, ad caussas morborum efficientes revertamur, earumque varietatem investigemus.

[note: Divisiones caussarum morbificarum. ] Caussae autem morborum efficientes vel morbificae varie a variis dividuntur. Nos earum differentias hoc modo commodissime proponi posse existimamus. Caussae morborum efficientes vel respectu ad effectum seu morbum, vel absolute, seu, ut res sunt, quae caussarum morbisicarum naturam induere possunt, considerantur. Si ut ad morbum, ceu suum effectum, referuntur, cauffae confiderantur: primo caussa alia est proxima seu immediata, alia remota [note: Caussa proxima. Remota. ] seu mediata. Proxima est, inter quam et morbum nihil intercedit. Caussa Remota est, inter quam et effectum alia caussa propior intercedit. Cum vero nihil sine caussa fieri possit: caussa proxima semper necessaria est; remota non semper: cum caussa proxima saepe sat virium habeat, ut effectum producat sola, neque semper opus sit, ut ab alia moveatur. Ex quo patet, in aliquibus morbis unicam saltem caussam reperiri; in aliquibus plures, ac non raro longam caussarum seriem sese consequi.

Cum vero caussarum, quae proximam antecedunt, sit quaedam varietas:


page 209, image: s0209

alia apud Medicos adhuc habetur caussarum divisio, qua alias [gap: Greek word(s)] , primitivas; alias [gap: Greek word(s)] , antecedentes; alias [gap: Greek word(s)] , conjunctas nominant. Sed quid per haec nomina intelligendum sit, et quales hae sint caussae, non omnes [note: Caussae [gap: Greek word(s)] ] recte explicant. [gap: Greek word(s)] nonnulli primitivas appellant, alii praeincipientes, quod ab illis prima mali in corpore praebeatur occasio, et quasi principium aliis praestetur; alii praegressas nominant, quod plerumque, confecto opere, discedant; alii etiam manifestas et evidentes indigitant. Sunt autem, si rem recte aestimare velimus, [gap: Greek word(s)] quae latentes in corpore caussas excitant et movent, et ita quidem, ut manifeste et ad sensum evidenter corpus nostrum afficiant. Tales sunt calor externus, frigus, vigiliae, inedia, motus, curae, tristitia, atque alii corporis atque animi motus, similesque caussae, sive in corpore, sive extra corpus sint; modo evidenter et manifeste corpus afficiant, primumque quasi principium morbo praebeant. Antiqui (Hippocrat. [note: [gap: Greek word(s)] ] 3. aph. 12. ) [gap: Greek word(s)] , occasiones vocabant, teste Galeno, 1. de caus. pro catarct. cap. 1. eas scilicet caussas, quae, ut docet Galenus, 4. de vict. rat. in ac. t. 115. suapte natura vehementem morbum procreare non possunt, sed si in corpus ad morbosam affectionem paratum, et morbosam [gap: Greek word(s)] habens, incidant, illud in morbum conjicere; et latentem affectionem quasi manifestare possunt. Nullus enim, ut Galenus, allegato loco, scribit, qui bono constat corporis habitu, si vel secundum crura frigeat, vel calore aestuet, vel praeter modum exerceatur, statim etiam aegrotat: sed hujusce generis caussae sola invalida corpora commovent. Itaque tales caussae, ut Galenus, allegato loco, 4. de rat. vict. in ac. t. 115. docet, [gap: Greek word(s)] et propriissime [gap: Greek word(s)] dicuntur, [gap: Greek word(s)] non simpliciter evidentes et manifestae.

[note: Caussae [gap: Greek word(s)] et Evidentes differunt. ] Ex quo porro colligi potest, si ea, quae differunt, accurate discernere velimus, differre caussas [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] . Etsi enim omnis caussa [gap: Greek word(s)] sit evidens et manifesta: tamen non omnis manifesta caussa [gap: Greek word(s)] appellari potest. Nam si caussae [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] , ut ab antiquis eas nominari diximus, nullum suapte natura vehementem morbum excitare possunt, et nullus, qui bono corporis habitu est praeditus, statim, ut ab his caussis afficitur, aegrotat, sed saltem invalida et imbecilla corpora, ut habet Galenus, lib. de caus. procat. cap. 1. ab hujusmodi caussis commoventur: manifestum hinc evadit, multas dari caussas [gap: Greek word(s)] , manifestas et evidentes, quae non sunt [gap: Greek word(s)] ; eas scilicet, quae proxime morbum inducunt, et solae ad morbum inducendum sufficiunt. Nulla enim caussa [gap: Greek word(s)] , proprie loquendo, est caussa proxima; neque sola ad inducendum morbum, cujus caussa [gap: Greek word(s)] dicitur, sufficit: sed ut ipsum nomen satis innuit, caussae [gap: Greek word(s)] ,


page 210, image: s0210

eas, quae in corpore sunt, dispositiones antegrediuntur; ut est apud Galenum, 1. de caus. puls. c. 1. primum principium praestant, dispositionem morbosam in corpore prae existentem requirunt, aliamque omnino caussam, quae morbo sit propior, in corpore praesupponunt et postulant, seu, ut Galen, comm. 2. de nat. hum. t. 1. habet [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] sunt, a quibus oriuntur [note: Evidens caussa. ] caussae [gap: Greek word(s)] . Caussae vero Evidentes multae dispositionem aliquam aut [gap: Greek word(s)] incorpore non requirunt, sed solae sufficiunt ad effectum in quocunque corpore producendum. Exempli gratia, gladius est caussa evidens vulneris, lapsus et percussio fracturae; sed non caussa [gap: Greek word(s)] . Frigus hybernum, quod non solum hominem refrigerare, sed et enecare potest, est evidens et manifesta caussa refrigerationis; sed non [gap: Greek word(s)] . Ignis et aqua calida est caussa calefactionis evidens; non vero [gap: Greek word(s)] : quia hae caussae et similes nullam peculiarem in corpore dispositionem requirunt, sed eundem effectum in quocunque corpore habent.

[note: Caussa [gap: Greek word(s)] et Externa differunt. ] Ut vero non idem caussae genus est evidens et [gap: Greek word(s)] : ita quoque non sunt eadem caussa [gap: Greek word(s)] et externa, et male a plerisque externae, et [gap: Greek word(s)] caussae confunduntur. Externae enim non dicuntur respectu morbi, sed respectu corporis: et ut id, quod morbum inducit, vel in corpore est, vel extra illud: ita etiam caussa interna, vel externa appellatur. Caussa vero [gap: Greek word(s)] respectu ipsius morbi dicitur, eaque est, quae latentes in corpore caussas excitat et movet, sive sit in corpore, sive extra corpus. Unde et animi perturbationes, somnus, vigiliae, et similes caussae, per quas homines saepe in morbos incidunt, potius ad [gap: Greek word(s)] , aut quandoque etiam evidentes, quam externas referendae sunt. Nisi fortasse quis, quādam licentia, ideo externas nominare velit, quod omnibus extrinsecus ita pateant, ut non solum Medicis sint perspectae, sed etiam vulgo, quasi extrinsecus essent positae. Ea vero de caussa (quam rationem Fuchsius habet) externae vix nominari possunt, quod sint inter ea, quae corpus nostrum non constituunt. Nam et humores vitiosi, ac similia in corpore, corpus nostrum non constituunt: neque tamen propterea pro caussis externis habentur.

[note: Caussae Antecedentes. ] [gap: Greek word(s)] vero [gap: Greek word(s)] , Antecedentes caussae sunt dispositiones quaedam in corpore latentes et abditae, quae morbum antecedunt, ex quibus morbus oriri potest, et quas morbus sequi solet, quae tamen cum morbo conjunctae non sunt; seu, ut Galeni verba habent, artis Medic. cap. 88. antecedens caussa est [gap: Greek word(s)] dispositio, quam sequi, seu a qua generari morbus aptus natus est. Lieet enim propriissime caussa efficiens dicatur, quae jam agit: tamen Medicis in usu est, etiam iis caussarum


page 211, image: s0211

morbificarum nomen tribuere, quae morbum nondum producunt, sed tamen producere possunt. Unde caussae antecedentes non actu efficiendi, sed potentia definiuntur, suntque priores [gap: Greek word(s)] morbo, neque, iis positis, morbus ponitur, sed fieri potest, ut tollantur, antequam ex iis morbus nascatur; et propterea hae causse non ingrediuntur morbi definitionem. [note: Caussae Antecedentes in quibus morbis reperiantur. ] Soli autem morbi cum materia conjuncti tales caussas habent; quales [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Quorum morborum ortum prohibemus; sublatā illa dispositione, quam sequi solent. Ita morbos, qui ex plenitudine oriuntur, subtracta redundantia sanguinis, praecavemus; et morbos, qui ex cacochymia, sublata cacochymiā, avertimus.

[note: Non est idem caussae genus Antecedens, interna et abdita. ] Vulgo plerique pro eadem caussa habent [gap: Greek word(s)] , internam, et abditam; sed parum recte. Nam interna solo opponitur externae, et non dicitur respectu morbi, sed corporis: estque, quae in corpore est, omnis, sive sit [gap: Greek word(s)] , sive antecedens, sive conjuncta. Antecedens vero respectu morbi dicitur, quem antecedit; oppniturque conjunctae, non externae. Interna enim caussa, ubi ad morbum refertur, dupliciter considerari potest, vel quatenus morbum [gap: Greek word(s)] , antecedit, solamque potentiam habet morbum efficiendi; vel quatenus cum morbo cohaeret, eumque efficit: atque ita nunc antecedens, nunc continens appellatur. Ita etiam ab dita caussa solum opponitur manifestae, potestque omnis caussa in corpore latens abdita appellari, sive sit antecedens, sive conjuncta.

[note: De caussa Continenta. ] Praeter antecedentem caussam nonnulli nullam aliam caussam esse statuunt, eamque quia est in corpore, etiam morbi proximam caussam esse sentiunt, caussamque continentem saltem commentum Arabum Medicorum, a Galeni placitis alienum, imo Medicinae inutile esse affirmant; sicut hac de re Fuchsius, lib. 3. Instit. s. 1. cap. 2. scibit, ubi caussam continentem omnibus viribus explodere conatur. Verum frustra, ut res ipsa postea docebit. Alii quidem caussam continentem concedunt, sed quid sit, non omnes eodem modo explicant.

[note: An differant caussa continens et conjuncta. ] Nonnulli, ut Vallesius, lib. 4. controv. cap. 3. quem sequi videtur Lud. Mercatur, tom. 1. l. 3. par. 1. art. 3. distinguunt inter caussam conjunctam et continentem, conjunctamque nominant omnem caussam proximam seu immediatam, et proinde omnem caussam, quae continens est, eandem et conjunctam esse continentem, statuunt. Verum si cui libet haec ita distinguere, cum eo de nomine saltem non litigabimus. Hoc tamen monendum est, plurimas. Hoc tamen monendum est, plurimas esse caussas proximas, quae cum effectu amplius non conjunguntur, et propterea nomen caussae conjunctae vix merentur. Neque etiam Graeci aliam vocem habent, cui apud Latinos nomen caussae


page 212, image: s0212

conjunctae, et aliam, cui continentis vocabulum respondeat: sed hoc genus caussae ab iis nominatur [gap: Greek word(s)] , ut scribit Galenus, 1. de caus. sympt. cap. 5. Itaque et nos proximam seu immediatam caussam dicimus quamlibet, inter quam et morbum nihil intercedit, sive sit interna, sive externa, sive cum morbo conjuncta maneat, sive eo generato cesset: conjunctam vero et continentem pro uno, et quidem peculiari caussarum proximarum genere habendam censemus; quod, quale sit, jam videamus.

Argenterius, lib. 1. de caus. morb. c. 10. statuit caussam conjunctam esse [gap: Greek word(s)] , vitiatamque et corruptam proportionem. Positā, inquit, vitiatā proportione in hism quae corpus nostrum componunt, mala compositio sive morbus ipse statim sequitur: eā vero sublata et sanitas redit, quae ex justa proportione nascitur, et morbus esse de sinit. Atque ita in omnibus morbis tam factis, quam fientibus, tam iis, qui cum materia sunt conjuncti, quam immaterialibus, ut appellant, ex Argenterii sententia caussa continens datur. Verum etsi morbus sit dispositio vitiosa, seu qualitas [gap: Greek word(s)] , ex proportione tolli, nisi illa [gap: Greek word(s)] tollatur, et parti sua naturalis [gap: Greek word(s)] restituatur: tamen illa [gap: Greek word(s)] potius ad morbi formam pertinet, et morbus ipse est, quam [note: Caussa continens ex efficientium numero est. ] efficiens caussa. Cum enim de caussa continente seu conjuncta disputatur, non de caussa formali, atque iis, quae ad morbi forma pertinent, quaeritur, sed de caussa efficiente sermo est.

[note: Cassa continens quid? ] Caussam itaque conjunctam eam esse statuimus, quae in corpore morbo proxime adhaeret, et qua positā, morbus ponitur, ac ablata, tollitur. Atque haec caussa non in omnibus morbus fieri possit sine caussa, omnesque propterea morbi caussam proximam habeant: tamen non omnes morbi habent caussam conjunctam seu continentem. Continentes enim caussae sunt, non tam quibus res fiunt, quam quibus existunt. Neque omne, quod est, absolutam in subjecto, sed saepe cum caussa efficiente quadam conjunctam habet essentiam; plurimorumque effectuum rationes et definitiones caussis, cum ipsorum essentia conjunctis, explicari solent. Id quod etiam in morbis quibusdam verum est. Dictum enim fuit, parte praecedente, morbos alios esse fientes, alios factos. Facti sunt illi, qui a caussa sua ita sunt producti, ut, etiam sublata caussa, subsistere possint. Ita vulnus, ablato gladio, et intemperies frigida, a frigore hyberno inducta, etiam amplius non durante frigore, perdurare potest. Fientes vero dicuntur, qui etsi a caussa sua producti sunt: tamen, ut sint et durare possint, caussam perpetuo foventem requirunt. Ut inflammatio est [gap: Greek word(s)] praeter naturam, tumor scilicet, a sanguine excitatus, in parte quapiam corporis, ut subjecto, haerens. In ea sanguis nec subjecti,


page 213, image: s0213

nec morbi seu [gap: Greek word(s)] et qualitatis praeter natura rationem habet; sed caussa est, ut haec [gap: Greek word(s)] in hoc subjecto insit, quae idcirco tam diu durat, quam diu sanguis praeter naturam in parte reperitur. Eadem ratio est obstructionis. Obstructio enim morbus est, nimirum partium, quae patere debebant, occlusio. Humores vero sunt caussa, a qua haec obstructio pendet, quae etiam, ubi jam facta est, nihilominus, ut sit et permaneat, caussam requirit. Idque expresse docet Galenus, de diff. morb. cap. 7. ubi haec habet: [gap: Greek word(s)] . Cum ipsa dispositionis caussa non primo laedit actionem: dispositionem quidem morbum, quod autem ipsum fovet, caussam morbi appellare oportet: quemadmodum res sese habet in lentis humoribus, et obstructione; ipsa quidem obstructio morbus est, humores vero sunt caussa morbi. Id quod de omnibus aliis morbis, qui cum materia conjuncti sunt, et ab ea foventur, intelligendum est. In talibus enim omnibus caussa continens reperitur. Ut in febribus putridis, putridus vapor non est ipsa febris, sed caussa febris continens.

[note: Qui morbi habeant caussam continentem. ] Dissentiunt hīc quidem autores, qui caussam continentem alias concedunt, et Vallesius, lib. 4. controv. c. 3. eos tantum morbor habere caussam continentem statuit, qui additione alicujus rei consistunt: morbos vero intemperiei caussam continentem habere negat, ea de caussa, quod, ablata caussā, non tolluntur, sed sunt qualitates, quae per motum generantur, ex remissione contrarii; ac propterea momento et puncto temporis, sublatā caussā, tolli non possint. Verum probabilior videtur aliorum sententia qui etiam in febribus putridis caussam continentem admittunt. Licet enim facile concedamus, a materia aliqua intemperiem in partem quampiam ita induci posse, ut etiam, sublata materiā, diu durare possit: tamen cum febres putritridae sint [gap: Greek word(s)] , et ortum habeant a vaporibus putridis, ac durent, donec omnis vapor putridus exhalavit: non incommode vapores putridos caussam febrium putridarum continentem nominare licet. Quamvis enim calor aliquis, jam discussis vaporibus putridis, remaneat, et non totus momento temporis evanescat: tamen calor ille non est febris, sed vestigia quaedam febris, quae jam praeteriit, adsunt. Neque enim omnis calor mox pro febri habendus est: sicut nec quaecunque imbecillitas, qualis, verbi gratia, in iis, qui convalescunt, apparet, morbosa habenda.

[note: Cur a nonnullic caussa antecedens et continens confundatur. ] Quod vero nonnulli caussam continentem cum antecedente confundunt,


page 214, image: s0214

id ex eo maximam partem ortum habere videtur, quod non distinguunt inter caussam internam et antecedentem, sed omnem internam caussam antecedentem esse statuunt; seu, quod ea, quae aliquo modo sunt unum, pro simpliciter uno habent. Cum enim rei, cui accidit conjunctam caussam esse, eidem etiam accidat antecedentem esse caussam: fallaciā accidentis in hunc errorem lapsi sunt, ut caussam antecedentem et conjunctam pro eadem haberent. Quod tamen faciendum non fuerat. Licet enim idem humor sit, qui in corpore nunc saltem abundat, ad partem aliquam affluit, et potestatem obstructionem vel inflammationem pariendi habet; nunc actu inflammationem vel obstructionem excitat: tamen non utrobique ejusdem caussae rationem habet; sed ibi solum caussae antecedentis rationem obtinet, hīc continentis naturam induit. Nam conjuncta seu continens caussa cum morbo cohaeret, ejusque essentiam continet, atque eā positā, ponitur morbus; ablata, tollitur, et propterea ad definitionem morbi requiritur: antecedens vero, ut ipsum nomen innuit (nam antecedere morbum, est, non esse simul cum morbo) cum morbo conjuncta non est, sed morbum saltem factura est. Quapropter, posita antecedente caussa, non necessario ponitur morbus, neque ea ablata tollitur; unde antecedens caussa in definitione non ponitur.

[note: Cur Galenus interdum continentis caussae mentionem non faciat. ] Etsi vero Galenus, interdum duas tantum morborum caussas recensent, caussamque continentem videtur omittere: tamen id ideo solum ab eo factum, quod vocabulum continentis caussae aliter accipiebatur a Stoicis, qui per eam, nescio quod vinculum, quod formam et materia conjungeret, intelligebant, naturamque continentis caussae verae Medici plerique non satis intelligebant. Ideoque tum [gap: Greek word(s)] maluit vocabulo caussae antecedentis, et sub ea etia continentem complexus est.

Verum si ea, quae differunt, non confundere velimus, omnino sunt distinguendae, aliudque omnino, ut dictum, caussae genus est, quod simpliciter morbum antecedit, et simul cum morbo non est conjunctum; aliud, quod efficienter antecedit, ut Cicero loquitur, et simul cum morbo cohaeret, ideo quere rectissime continens [note: Galenus caussam continentem admittit. ] et conjuncta caussa appellatur. Quod et ipse Galenus fecit, qui in pluribus locis caussam continentem ponit, ut ex libro, qui medicus inscribitur, cap. 8. lib. de opt. sect. cap. 7. 6. epid. com. 3. t. 30. lib. 1. de causs. puls. cap. 1. lib. 2. de nat. hum. t. 1. videre est.

[note: Quomodo morbus dicatur res permanens] Deinde et hoc iis, qui caussam continentem negant, errandi occasionem praebuit, quod morbus dicitur res permanens. Ita n. Fuchsius, in Instit. l. 3 s. 1. c. 2. Cum vero nullus morbus sit, quin idem sit permanens, hoc est, manere possit, sublata etia sua caussa: consequitur, caussam continentem in morbis esse non posse. Morbos autem manere, sublatis suis caussis, exemplis hoc modo monstrare conatur, Phlegmone facta, inquit,


page 215, image: s0215

manet, etiamsi caussa sua desiit, et non amplius ad phlegmone obsessam partem sanguis confluit. Ideo vel suppurantibus, vel discutientibus medicamentis ad curationem ejus, quae facta est, phlegmones opus erit. Pari ratione obstrustio morbus quidem instrumentalis manet, sublata etiam sua caussa. Quanquam enim facta jam obstructione aliqua in corpore plenitudo omnis per sectionem venae, aut crassi, aut viscidi humores affluentes per purgationem tollantur: nihilominus tamen adhuc obstructio manet et perdurat. Verum enimvero si hoc modo vocabulum permanens usurpare libet, ut scilicet permanens sit, quod manere possit, sublata sua caussa; valde errat Fuchsius, dum scribit, nullum esse morbum, qui non sit permanens, id est, qui non possit manere sublata sua caussa; atque id, quod in quaestione est, pro concesso sumit. De hoc ipso enim quaeritur, an non sint morbi, qui quidem non ut fiant, sed ut sint, et suam subsistentia habeant, caussam requirunt, seu qui sublatā caussa subsistere non possunt. Atque esse tales, omnino affirmamus, docentque id satis ea, quae paulo ante dicta sunt. Neque contrarium convincunt exempla Fuchsii. Nam sanguis et plenitudo in venis, aut crassi et viscidi humores in iisdem non sunt phlegmones aut obstructionis caussa proxima, utpote quae loco et tempore a phlegmone et obstructione sejungutur, ideoque actu phlegmonem aut obstructionem non generant. Unde etiam non mirum est, quod iis sublatis, morbi isti non tolluntur, cum nec positis iis ponantur. Proxima vero et continens caussa phlegmones sunt humores extra venas effusi, et in parte haerentes; quibus idcirco ablatis phlegmone tollitur; sicut obstructionis caussa est humor actu meatu alique claudens; quo similiter ablato, continuo cessat obstructio, neque momento teporis permanere potest.

Sed cum sint, qui ita stricte vocabulum, permanens, non accipiunt, sed permanens id dicunt, quod amplius non est in motu, sed quiddam, quod motu in subjectu impressum, et post motum relictum est: si hac ratione morbus omnis quiddam permanens dicatur, nihil vetat, quin aliqui ex iis caussam continentem habeant. Nam, ut jam supra dictum, rerum permanentium hoc modo dictarum, seu motu factarum, duo sunt genera: unum earum, quae postquam extra motum sunt, seu postquam motu effectae et productae sunt, et jam permanent, ut sint et subsistant, caussa non amplius indigent, sed sublata etia caussa, permanere possunt: alterum earum, quae etsi amplius in motu non sunt, sed jam factae sunt: tame ut subsistant, caussam, a qua continuo foveantut, requirunt. Ita, ut jam dictu, nec tempus cogitari potest, quo sublato humore aut calculo, maneat obstructio.

[note: Caussae cotinentis investigatio non est inutilis. ] Neque vero inutile est, in haec accuratius inquirere, et hanc morborum et caussarum differentiam nosse. Nam morbi, qui caussam continentem habent, ablata caussa, tolluntur, neque contra morbos tales longum apparatum medicamentorum


page 216, image: s0216

instituere, sed solum caussas illas amoliri opus est. Reliqui vero morbi, qui per se esse permanens habent, atque ut consistant, caussa fovente non indigent, non solius caussae ablatione tolluntur, sed si curari debent, opus est, ut ipsi contrariis adhibitis expugnentur.

[note: Caussae per se. ] Sunt deinde et aliae caussarum differentiae. Nam aliae caussae dicuntur per se, aliae per accidens. Caussa per se est, quae propriis viribus et non per aliud, atque alterius interventu effectum producit. Ita ignis, vinum, piper per se calefaciunt: aqua frigida propriis viribus, non alterius interventu, [note: Per accidens. ] refrigerat. Per accidens autem caussa dicitur, quae non propriis viribus, sed alterius interventu aliquid producit. Sic aqua frigida per accidens caliditatis caussa esse potest, dum constringendo cutem exhalationes calidas intus detinet et colligit.

[note: Caussae positivae. ] Tandem caussae quaedam sunt positivae, quaedam privativae. Positivae sunt, quae sua praesentia aliquem effectum sibi similem producunt. Hoc modo aqua frigida caussa positiva est [note: Privativa. ] frigiditatis. Privativae sunt, quae sua absentia effectum sibi dissimilem et contrarium producunt, ut calor influens privativa caussa est frigiditatis, [note: Caussa communis et propria. ] dum ad interiora recurrens exteriora destituit. Caussae etiam aliae dicuntur communes, ut aer, cibus, potus, cum mulci simul in uno loco iis utuntur; aliae propriae, quae certis hominibus peculiares sunt. Ita suum cuique est humoris vitium.

CAPUT II. De Rebus, quae caussae morborum fiunt; et primo de Rebus non naturalibus.

ATque hae sunt differentiae caussarum morbos efficientium, quatenus respectu ad morbum considerantur. Deinde vero caussae morborum efficientes absolute etiam, seu ut res sunt, quae caussarum morbificarum naturam induunt, considerari diximus. Omnia autem illa caussae morbificae fieri possunt, quae corporis naturalem constitutionem laedere atque immutare valent. Sunt vero tales caussae iterum duplices, internae [note: Caussae Internae et Externae. ] et externae. Internae sunt, quae in nostro corpore consistunt: Externae vero, quae extra illud sunt.

Externarum rerum rursum aliae necessario nobis obveniunt, quae omnibus necessario ferendae sunt, et quas nemo subterfugere potest: aliae non necessario nobis obveniunt, et nec necessario, nec omnibus ferendae sunt, sed evitari possunt.

Prioris generis sunt, aer, cibus, potus, et similia, quae in hunc censum veniunt ex rerum non naturalium [note: Res non naturales. ] numero. Sunt autem res non naturales dictae numero sex: Aer, Cibus et Potus, Somnus et Vigiliae, Motus et Quies, Excreta et Retenta, atque animi [gap: Greek word(s)] . Et dicuntur ita, non quod non sint ex reru naturalium numero, sed quod ad constitutionem


page 217, image: s0217

corporis nostri non ita pertineant, nec tamen, etiam praeternaturales sint, sed inter illas, quae corpus nostrum constituunt, et praeter naturales, quasi mediae; ac, si recte usurpentur, corpus nostrum conservent, si non recte adhibeantur, idem corrumpant et destruant. Vix tamen hae res omnes inter caussas externas commode referri possunt, sed solum aer, potus et cibus proprie caussae externae dicuntur, cum extrinsecus accedant. Reliquae vero quatuor, nempe somnus et vigiliae, motus et quies, excreta et retenta, atque animi [gap: Greek word(s)] , commodius evidentes vel [gap: Greek word(s)] , quam caussae externae dicuntur. Motus tamen non sunt unius generis, sed, ut Galenus, 2. de tuend. sanit. cap. 11. docet, membra alias a se et propria vi ac virtute, ut in ambulatione, cursu, etc. alias ab aliis et per alienam vim, ut frictione, vectione, moventur: quorum posteriores ad externas commode referri possunt.

Atque ita ad hunc locum pertinere videtur ea divisio, qua caussae morborum aliae dicuntur esse evidentes et manifestae; aliae occultae, latentes [note: Caussa evidentes. ] et abditae. Causae enim evidentes et manifestae sunt, quae sensibus deprehenduntur, sive sint extra corpus, sive in corpore, modo signis, quibus [note: Abditae. ] deprehendantur, non egeant: Latentes vero, abditae et occultae sunt, quae sensibus non subjiciuntur, sed ut cognoscantur, signis et ratiocinatione opus est.

[note: Res non necessario nobis occurrentes. ] Res non necessario nobis occurrentes sunt, quas fugere, et consilio ac judicio temperare aut avertere possumus. Quales sunt, quae vulnerant, contundunt, aut simili modo corpori nocent, quorum nec certus eventus, nec numerus est: Ideoque Medici curae et providentia non subjiciuntur.

Utraeque autem res, tam necessariae, quam non necessariae, et manifestae seu evidentes, ex quatuor fontibus petuntur, et ad quatuor classes commodissime referri possunt; ea nimirum, quae assumuntur, quae geruntur, quae retinentur et excernuntur, denique quae foris adhibentur aut incidunt.

[note: Quae assumuntur. ] Iis, quae assumuntur, comprehenduntur aer, quatenus attractus in corpus illud afficit, cibus, potus, medicamenta per quemcunque locum aut quocunque modo intra corpus assumta.

[note: Quae geruntur. ] Per ea, quae geruntur seu aguntur, complectimur tum animi, tum corporis motus; ut animi, perturbationes, iram, tristitiam, gaudium, somnum, vigilias, exercitia corporis, frictiones; navigationes, gestationes, vitae genus et similia.

[note: Quae retinentur et excernuntur. ] Eorum, quae retinentur et excernuntur, nomine veniunt, quae quocunque modo e corpore exeunt, ut feces alvi, urina, sudor, humores, qui vel per venae sectionem, vel purgantia medicamenta educuntur; semen, menstrua, haemorrhoides et similia. Haec enim omnia, quatenus excreta corporis constitutionem


page 218, image: s0218

mutant, ad ea, quae excernuntur, pertinent. Eadem cum retinentur, ad contrarium genus, retentorum scilicet, referuntur.

[note: Quae extrinsecus adhibentur. ] Denique ea, quae extrinsecus adhibentur, seu foris incidunt, comprehendunt ea, quae nos ambiunt, ut aerem, balnea: quae corpori applicantur, ut vestes, tegumenta, olea, unctiones, emplastra et similia: denique quae vi et impulsu in nos agunt, ut vulnerantia, contundentia, ictus, puncturas animalium, et similia.

Verum cum quorundam ex his, ut modo dictum, certus numerus non sit, nec eventus; ideoque Medici curae et providentiae on subjiciantur: hīc saltem de rebus non naturalibus dicemus, et quidem quatenus sunt morborum caussae. Nam reliqua quae de iis dici possunt, e libro quarto patebunt.

[note: Air. ] Primo ab aere fit maxima alteratio, ut pote in quo continuo degimus, et sine quo vivere ne brevissimo tempore possumus. Is autem dupliciter nos alterat; ut Galenus, 1. de diff. febr. c. 4. docet, dum scilicet inspiratione attrahitur, et dum corpus nostrum ambit, illud undique attingit, ob tenuitatem substantiae in profunditatem ejus penetrat per poros, atque etiam arteriarum dilatatione attrahitur. Hoc modo enim intus et extra intemperiem, quam habet, corpori nostro communicat. Calidus aer, ut Galenus, loco allegato, scribit, qualis maxime circa canis ortum contingit, per inspirationem quidem, manifeste corpus calefacit, et ipsi

extrinsecus circumfusus totu ipsum calidius efficit, sed praesertim arterias, cum quibus omnibus simul cor affici necessarium est, et cum supra modum incaluerit, ipsum primum atque potissimum calorem febrilem suscipere, atque ad universum corpus transmittere. Idem aeris calor humores dissolvit, liquat, attenuat atque adurit, bilem auget et acuit, spiritus inflammat, unde morbi calidi et acuti ortum habent. Et quia poros aperiendo naturalem calorem et spiritus evocat ac dissipat, coctionem et nutrientis facultatis actiones debilitat. Frigidus aer contra corpus refrigerat, densat, poros claudit, humores incrassat. Humidus corpus humectat et debile reddit, humores superfluos cumulat, calorem nativum obtundit, et cruditates, destillationesque generat: inprimis junctus cum frigiditate. Si vero caliditati jungatur, omnium maxime putredines excitat. Siccus aer corpora exsiccat, humores densat, obstructionesque propterea parit, et si caliditati sit junctus, humores adurit, tramque bilem generat.

Non solum a. qualitatibus, sed et substatiae alienae admistione aer morborum caussa evadit. Neque n. semper purus est; sed non raro caliginosus et nebulosus, qui facit, ut spiritus in nobis impuri procreentur; interdum crassus, qui adeo quandoque respirationem laedit, ut hominem non aliter strangulet, quam si in aquam demergatur, qualis est, qui ex terrae cavernis quandoque, ex carbonibus accensis


page 219, image: s0219

aut parietibus calce recens incrustatis, et similibus exhalat.

[note: Tempora Anni. ] Verum pendet aeris constitutio a temporibus anni: ex quibus Ver est temperatum, AEstas calida et sicca, Autumnus frigidus et siccus, Hyems frigida et humida. Atque hinc sui sunt singulis anni temporibus morbi familiares.

[note: Ver. ] Ver est quidem anni tempus saluberrimum, ut est apud Hippocratem, 3. aph. 9: eo tamen corpora laxantur et rarefiunt, atque ambientis calore humores fundi, et moveri incipiunt. Itaque quos bonis humoribus praeditos invenit Ver, eos in sanitate conservat, nihilque ex propria natura nova: vitiosos vero humores movet, et e partibus principalibus ad ignobiles, et praecipue cute, propellit; unde scabies, vitiligines, impetigines, ulcera, atque articulorum dolores oriuntur, aliique etiam morbi, sed plerumque salutares, et qui recte judicantur.

[note: AEstas. ] AEstas vero corpora nimio aestu calida reddit, exsiccat, attenuat, fatigat et debilitat, humores accendit, bilem plurimam generat, sudores excitat, appetitum dejicit, sitim auget, eaque omnia ob nimiam caliditatem et siccitatem facit.

[note: Autumnus. ] In Autumno, ut docet Hippocrates, 3. aph. 9. in universum morbi acutissimi et perniciosissimi fiunt. Is frigiditate et siccitate corpora refrigerat et sic cat, aut potius [gap: Greek word(s)] et inaequalitate corpus nostrum ad plurimos morbos disponit. Matutino enim tempore aer est frigidior in Autumno, circa meridiem astus, circa vesperam iterum frigus. Ideoque hoc tempore atra bilis maxime abundat, corpora densantur, atque densata cute humores ad interiora pelluntur.

[note: Hyems. ] Hyems est frigida et humida, ideoque pituita tum abundat, et corpora fluxionibus ac morbis a frigiditate et humiditate natis obnoxia redduntur. Verum de his Hippocrates, 3. aph. 20. 21. 22. 23. et Commentatores consuli possunt.

[note: Temporum anni a naturali statu declinatio. ] Caeterum tempora anni non semper illam naturalem constitutionem observant, sed non raro Ver non est temperatum, sed vel aquilonium, vel hyemale, vel austrinum. Sic aestas interdum vel borealis et frigida, vel ob continuos imbres humida, vel etiam minus aestuans est. Ita hyems non raro non satis frigida est: declinatque etiam nonnunquam autumnus a naturali sua constitutione. Quod ubi fit, plurimi morbi excitantur, iis constitutionibus similes et cognati, quae tum vigent. Neque enim temporis anni ratione morbi accidunt, sed ob aeris ambientis constitutionem, qui eo, quo affectus est, modo corpora nostra afficit, seu, ut Galenus, 3. aph. 4. scribit, non temporum appellationes caussae morborum sunt, sed temperaturae; de quibus videatur Hippocrates, 3. aph. 4. 6. 7. 8. 11. 12. 13. 14. 15. 16.

[note: Venti. ] Faciunt et ad aeris mutationem Venti, qui eam, quam habent, temperiem aeri communicant, et quomodo sunt affecti, corpora nostra afficiunt; de quibus Hippocrates, 3. aph. 5. et 17. Si autem vicissitudine quadam aquilo austrum sequatur, multi


page 220, image: s0220

ex fluxionibus morbi excitantur. Ab austris enim humores funduntur et liquantur; ab aquilone exprimuntur: unde nascuntur gravedines, raucedines, tusses, pectoris et laterum dolores.

[note: Regio. ] Tandem et aeris constitutio secundum regiones et loca differt, atque alia loca ad alios morbos, etiam aeris ratione, sunt proclivia; de quibus pluribus agit Hippocrates, in lib. de aere, aquis et locis.

[note: Aer pestilens. ] Non vero solum qualitatibus primis atque intemperie sua aer corpora nostra laedere, et in iis morbos excitare potest: sed etiam cum corruptus, et a putrida, et maligna evaporatione infectus est, morbos progenerat. Talis enim aer corpora nostra pravis humoribus replet, et spiritus inquinat, humoresque ad putrescendum paratos corrumpit. Inprimis vero saepissime malignitatem et pestilentiam secum circumfert, eamque corporibus nostris communicare valet. Qualis est, qui stagnantium aquarum, aut paludum halitu infectus est, aut ex profundo et venenoso specu exhalat, aut qui ex cadaverum putrescentium exhalationibus inquinamentum concepit. Talis enim omnis ob [gap: Greek word(s)] , id est, inquinamenta maligna, quae continet et circum fert, morbos epidemios, malignos et pestilentes concitare valet.

[note: Cibus et potus. ] Secundo Cibum et Porum quod attinet, etsi is ad corporis nutritionem atque instaurationem comparatus sit: tamen siidem vel nimis copiosus, vel vitiosus sit, vel in eo assumendo error committatur, pluririmorum morborum autor esse potest: verissimumque est illud vulgatum; plures crapula, quam gladio interire. Atque omnino credibile est, praecipuam caussam, obquam tam pauci justam aetatem attingunt, sedf ante senectutem moriuntur, esse errorem in victu. Cum enim cibi ad humores [gap: Greek word(s)] habeant: nisi alimentum recte sese habeat, morbis materiam praebet ac suggerit. Peccat autem alimentum quantitate; utendi modo et tempore, tum [note: Cibi nimia copia quae mala pariat. ] qualitate. Si nimia cibi et potus copia ventriculus obruatur: tum neque recte clauditur, neque cibos recte complectitur, atque ita hiante orificio ventriculi calor sensim exhalat et languidior redditur, calorque ventriculi nimiae cibi copiae coquendae non sufficit, et propterea cibus non recte coquitur; simul etiam sursum magna halituum et vaporum copiae ad cerebrum fertur, qui illud replent. Repleto cerebro, et vaporibus frigiditate cerebri densatis, oriuntur fluxiones, quae sese diffundunt postea, ac intra cranium petunt fauces, ventriculum, pulmones, spinam dorsi, et principium nervorum, effunduntur in venas et arterias, in quibus efficiunt cruditates curatu difficiles; aut effundunt sese extra cranium in musculos et articulos, ibique dolores et alia mala excitant. Ex eadem materia putrescente nonnunquam vermes oriuntur. In mesenterio quoque obstructiones


page 221, image: s0221

plurimae excitantur, et concepta putredine accenduntur febres, laesoque epate hydropes generantur. Quod si ista non eveniant, debilitatur tamen et et languescit virtus epatis: unde cachexia et alia mala ortum habent, humoresque omnino vitiosi cumulantur, secundum illud vulgatum; vitia coctionis primae non corriguntur in secunda.

[note: Inediae incommoda. ] Sicut autem immodica cibi et potus copia varios morbos excitat: ita etiam inedia longior plurima incommoda secum affert. Absumit enim in corpore sano bonos atque utiles humores, corpusque exsiccat ac consumit, ut est apud Hippocratem, 1. aph. 4. In corpore vero cacochymico et impuro movet et agitat corruptos humores, ac pars illorum in defectu alimenti boni ad ventriculum trahitur, qui inde non leviter perturbatur, et per consensum cerebrum ac cor afstiguntur, adeo, ut aliquando lipothymia aut epilepsia suboriatur. In specie si bilis exsuperet, regurgitat illa in inedia ad ventriculum, atque ita [gap: Greek word(s)] oritur, et fumi ad cor et cerebrum transmittuntur. Si pituita abundat, accedunt cibi fastidia, nausea, ructus, vomitus, animi deliquia et totius corporis gravitas. Si melancholia exsuperet, excitatur oris aciditas, vigiliae, moeror et similia.

Non minus noxium est, si cibus ingeratur priore non concocto, nec ventriculo vacuo. Cruditates enim obstructiones atque alia mala parit. Inprimis vero varietas ciborum morborum omnium, qui a cruditate dependent, materia est, atque bonae valetudinis hostis infensissimus.

[note: Qualitas ciborum. ] Qualitas vero ciborum et ipsa saepe corpori noxia est. Etsi enim alimenti, quatenus alimentum est, sit, in substantiam corporis nostri converti, non vero corpus nostrum mutare aut afficere: tamen cibi quidam sunt, qui etiam qualitates quasdam, quibus corpus nostrum alterant, conjunctas habent, et ob id cibi medicamentosi nominantur; qui propterea, dum a natura nostra coquuntur, in similis qualitatis humores, calidi in calidos, frigidi in frigidos, humidi in humidos, sicci in siccos mutantur; et in corpore sano similem intemperiem introducere, in aegro dissimilem inducere, et contrariam mutare possunt, si sc. in contrario morbo adhibeantur; sicut simil em in simili augent. Neque solum qualitatibus primis, sed et aliis cibi inter se differunt, atque alii tenue, alii crassum, alii multum, alii paucum; alii bonum, alii malum alimentum suppeditant. Verum cum ad tuendam sanitarem pertineat, caussas morbificas, dum nondum morbum efficiunt, praecavere, diaetamque moderari: libro quarto non solum de alimentorum facultatibus, sed et reliquarum rerum non naturalium viribus plura dicentur. Tales autem cibi, ut Galenus, 1. de diff. febr. cap. 2. docet, vel ā natura tales sunt, ut allium, cepae, porri, brassica, ocymum, urtica; vel naturā, quidem optimi sunt, sed ob quosdam putrefactionis modos aequale praedictis, aut majus aliquando, vitium


page 222, image: s0222

attraxerunt, veluti frumenta, hordea, atque omnes aliae fruges, quae ad usum cibi assumuntur, quarum nonnullae temporis longitudine ad putrescibilem ducuntur dispositionem, aliae, quoniam male repositae sunt, situ replentur; quaedam vero et in primo ortu rubigine depravantur. Tales cibos saepe, urgente fame, multi comedunt, unde nonnulli putridis et pestilentibus febribus intereunt; nonnulli pustulas, instar scabiei ac leprae, in corpore contrahunt. Et inprimis hoc accidit, cum post hujusmodi cibos assumtos feculenta vel lutulenta, atque ex lacunis vel piscinis, sive paludibus, sive alio quovis modo corrupta aqua superbibitur, id quod saepe in castris in aquae bonae defectu fieri solet. Verum de his Galenus, in libro de aliment. facult. et libro de cibis boni et mali succi.

[note: Somnus] Tertio somnus et vigiliae moderatae sanitatem servant, immoderatae vero eandem destruunt, seu, ut Hippocrates, 2. aph. 3. scribit, somnus et vigiliae, si modum excesserint, malum. Nam si somnus sit nimius, naturales evacuationes atque excrementa detinet, crudos et pituitosos humores cumulat, calorem corporis hebetiorem reddit, spiritus, praesertim animales, ob pituitae coacervationem obscurat, et quasi torpidos reddit, unde actiones omnes segniores fieri necesse est, corpus totum fit languidum et ignavum, et pallore suffunditur, atque adeo somnus nimius morborum frigidorum et diuturnorum, inprimis destillationum, non raro caussa est.

Nocet etiam somnus, si intempestive ineatur, atque ut Hippocrat. 2. prognost. 11. habet, Interdiu vigilare, noctu vero dormire oportet; et ut Avicen. 3. primi, doctr. 2. cap. 9. scribit, In die dormire malum est. Generat enim morbos humidos, catarrhos, et corrumpit calorem, gravat splenem, lassat nervos, efficit pigritiem, debilitat appetitum, et generat apostemata ac febres. Et quidem ob eam caussam, quod non sufficit tempus, in quo dormitur ad perfectam coctionem, sed interrumpitur, et natura stupida et quasi perterrita redditur, dum retrahitur ab eo, in quo erat occupata. Unde, ut Paulus AEgineta, l. 1. cap. 97. scribit, interrupta ante tempus coctione ex somno meridiano surgentes saepe ructum acidum habent; saepe etiam flatibus implentur, quidam etiam fluctuationes habent. Si tamen lassitudo a labore adsit, aut praecesserit nox insomnis, de die quoque dormire non adeo incommodum est: sicut nec iis somnus meridianus nocet, qui illi assueti sunt. Ex longo enim tempore consueta, etsi deteriora fuerint, inconsuetis minus molestare solent, ut testatur. Hippocrates, 2. aph. 50.

[note: Vigiliae. ] Vigiliae nimiae contra spiritus dissolvunt, corporis vires labefactant, coctionem impediunt, cruditates pariunt, universum corpus, atque inprimis cerebrum exsiccant, bilem accendunt et acuunt. Nam cum natura circa sensus et exteriora corporis occupatur, evocat et distribuit


page 223, image: s0223

multum spirituum et caloris ad exteriora; unde necessum est interiora refrigerari et exsiccari, ac humiditatem, quae in instrumentis sensuum est, operis diuturnitate et magnitudine consumi. Atque inprimis in cerebro, ut quod in vigiliis maxime laborat, nun solum sensus et motus instrumentis spiritus suppeditando, sed etiam intentione animi atque cogitatione adeo, ut tandem spiritibus exhaustis, et cerebro exsiccato mentis alienationem inducere possint. Atque ita vigiliae nimiae per se fieri possunt caussae morborum calidorum et siccorum, ut febrium acutarum, dum humores acres et adustos, si adsint, accendunt, vel praeparant. Per accidens vero vigiliae sunt caussa morborum frigidorum; quia calorem nativum debilitant ac dissipant, humidumque radicale absumunt.

[note: Motus et quies. ] Quarto eadem fere ratio est Motus et Quietis. Otium enim et quies nimia corpus excrementis, quae non discutiuntur, implent, pituitam augent, calorem nativum obtundunt, ciborumque coctionem et distributionem infeliciorem efficiunt, corpus segne atque invalidum reddunt. Contra motus nimius, et qui morlum excedit, spiritus et solidarum partium substantiam exhaurit ac dissipat, et per consequens totum corpus refrigerat, coctionem impedit, venas et vasa saepe rumpit, unde vomitiones, exspuitiones, et mictiones cruentae. Motu etiam nimio sanguis cum impetu extra venas fertur, et in partibus exteriobus inflammationes excitat, quales plerunque in membrana costas succingente accidunt, unde pleuritis. Quod si sanguis non extra venas effundatur, sed in iis nimis agitetur et incalescat, calidos a se fumos emittit, qui sursum feruntur in caput, et membranas ac vasa distendunt, atque dolores capitis efficiunt; vel etiam nimis intra venas agitatus sanguis febres putridas excitat. Atque inprimis multa mala oriuntur ex nimio motu, si humoribus vitiosis corpus refertum sit. Nam humores pravi, qui antea sopiti quasi quiescebant, motu agitati per universum corpus feruntur, replent cerebrum fuliginum et halituum copia, aut ad aliquam partem imbecilliorem, quae eos repellere nequit, delati, incipiunt in ea putrescere; unde tumores et ulcera excitantur. Si vero ad interiora regurgitant, profluvia alvi, vomitionesque excitant, aut intra venas haerescentes concepta putredine febres accendunt, aliosque morbos plurimos generant. Quam ob caussam corpora vitiosis humoribus repleta non sunt temere et nimium exercenda. Valde etiam nocet motus nimius mox post cibum, et coctione nondum absoluta. Nam si motu nimio a cibo corpus mox agitetur, crudi humores in viscera et habitum corporis deducuntur cum cibus distribuatur, antequam sit coctus.



page 224, image: s0224

[note: Animi affectus. ] Non minor vis est in morbis gignendis animi motuum et affectuum; inprimis ira, gaudium, timor, maestitia, si modum excedant, magnas in corpore mutationes efficiunt. In Ira enim spiritus et sanguis in corde quasi effervescit, et cum impetu ab interioribus ad exteriora movetur. Unde ira, spiritus atque humores turbare atque agitare, et accendere, corpus universum calefacere, febresque generare potest. Patiuntur etiam irati tremores artuum, cordis palpitationes, convulsiones quandoque, et mulieres interdum abortiunt. Nemo tamen ex ira mortem proxime obiit, ut pote in qua nec calor exstinguitur, nec suffocatur, sed libere saltem atque cum impetu per universum corpus fertur. Nam quod ex ira nonnulli mortui dicuntur, id intermediis aliis affectibus, nimirum apoplexia vel epilepsia, ex agitatione humorum excitatis, factum est. Gaudium vero etsi, si moderatum sit, totum corpus, atque inprimis cor et spiritus vitales recreat: tamen si nimium sit, spiritus per id adeo dissipari et cor deserere possunt, ut observalitum sit, quosdam ex profuso gaudio repentina morte exstinctos fuisse. Timor et pavor etiam insignes in corpore mutationes efficiunt. Nam in iis calor omnis et spiritus ac sanguis exteriora deserunt, atque ad cor subito revocantur, unde vires resolvuntur; et pulsus fit parvus cum extremorum refrigeratione; testanturque historiae, quosda metu mortis et poenarum unica nocte canos factos fuisse, quas collegit Schenckius, lib. 1. observ. 1. Imo in nimio metu et pavore, suffo cato calore, quosdam mortuos esse, quoque observatum est: sicut et illud, quosdam ob terrorem et metum convulsione correptos, et exstinctos fuisse; ut apud Platerum, lib. 1. observ. videre est. Maestitia tandem tam subitas quidem mutationes in corpore, ut timor et pavor, non efficit; tamen sensim et paulatim id plurimum immutat. Spiritus enim dissolvit, corpus refrigerat et siccat, concoctionem vitiat, vigilias inducit, et morbos melancholicos generat.

[note: Excreta et Retenta. ] Tandem Excreta et Retenta morbos inducere possunt. Nam cum ad corpus nostrum alendum atque instaurandum alimento opus sit, atque in ipsa alimentorum coctione necessario aliquid excrementorum generetur: si ipsa, quae corpus nutrire debent, alimenta in corpore retineantur, excrementa vero justo tempore et quantitate excernantur: sanitas sese recte habet. Verum si utiles humores intempestive atque immoderate evacuentur, vires dejiciuntur, et corpus consumitur; aut si excrementa, quae evacuari debent, retineantur, morbi illis cognati excitantur. Si quae alia de Excretis et Retentis dici posse videntur, ea jam ex caussis morborum internis patebunt.

Hoc saltem adhuc considerandum est, quae requirantur, ut hae res caussae morborum evadant. Non enim, quae assuniuntur, quae geruntur, quae excernuntur et retinentur, quaeque foris


page 225, image: s0225

adhibentur, semper morbos excitant: sed requiruntur quaedam, quae ubi accedunt, tum demum morbos generare valent. Quae autem illa sint, docet Galenus, de caus. morb. cap. 2. nimirum tempus, magnitudo, vicinitas et corporis praeparatio. Et recte. Nam ut in omni actione, ita etiam in actione caussarum morbificarum, praeter agentis vim, requiritur tempus, quantitas, vicinitas, seu approximatio, ut loquuntur, agentis ad patiens, et patientis ad actionem recipiendam habilitas. Primo enim cum motus nullus fiat in instanti, tempus est necessarium et sufficiens mora in agendo. Itaque ille solum, qui sat diu in aere calidiore vel frigidiore moratur, afficitur; qui vero brevissimo in eo versatur tempore, vix aliquid damni percipit. Secundo requiritur quaedam agentis et patientis proportio. Neque enim una vel altera gutta potus calidioris vel frigidioris intemperiem calidam vel frigidam in ventriculo excitabit, sed justa ejus quantitas. Tertio cum omnis actio fiat per contactum, necesse est, ut caussa morbifica corpori proxima fiat. Quarto denique necessaria est corporis aptitudo et dispositio ad patiendum: cum quodlibet non agat in quodlibet, sed in dispositum. Variae autem sunt corporum partiumque corporis dispositiones; ideoque pro varia earum natura alia facilius, alia difficilius ab iisdem caussis afficiuntur.

CAPUT III. De caussis morborum Internis, et de Plethora ac Cacochymia in genere.

REs autem interna, quae caussae morborum fiunt, vel secundum naturae legem sunt in corpore nostro, vel praeter naturam in eodem inveniuntur. Im priorum genere sunt tria illa ex Hippocratis divisione, [gap: Greek word(s)] continentia, contenta, et impetum facientia, seu, ut alii appellant, [gap: Greek word(s)] , solida, humida et spirituosa. Nam etiam partes corporis viventes, quas Hippocrates per continentia intelligit, et spiritus, quod [gap: Greek word(s)] vocat, caussae morborum fieri possunt, si aliqua intemperie laborent, eamque partibus vicinis communicent. Contenta sunt humores naturales, qui et ipsi, ut dicetur, si modum excedant, caussa morborum fieri possunt. Praeter naturam autem reperiuntur in corpore et caussae morborum fiunt humores praeternaturales dicti, calculi, arenulae, vermes, et omnia, quae intus generantur. Quo etiam nonnulli neque sine caussa referunt globos, sagittas, et similia. Etsi enim alias haec in rerum externarum numero sint: tamen, cum in corpore reperiuntur, inter caussas internas referendas censent. Imo ut infra etiam, lib. 5. part. 2. sect. 1. cap. 5. dicetur, aer, cibus, potus et omnia, quae extra


page 226, image: s0226

corpori adveniunt, ei tamen ita se insinuant, ut interna quasi facta sint, ac intus morbum faciant vel foveant, inter caussas internas num eranda videntur; cum ut reliquae caussae internae corpori noceant et sui amotionem indicent.

[note: Modi caussarum morbificarum. ] Res vero hae omnes actu morborum caussae fiunt, quatenus vel toto genere sunt praeter naturam, ut nulla artis vel naturae diligentia naturae utiles reddi possint, ut sunt omnia putrida, vermes, calculi et similia, item illa, quae tota substantia et occultis qualitatibus nobis adversa dicuntur; vel peccant qualitatibus notis, primis vel secundis: vel quantitate: vel motu, dum is scilicet vel nimius est, vel diminutus, vel abolitus, atque id, quod moveri debebat, vel minus, quam par est, et diminute, vel supra modum debitum, vel omnino non movetur: vel loco, dum aliquid ea de caussa laedit, quod eo in loco est, in quo esse non debebat.

Verum ut haec specialius et clarius explicemus, primo et praecipue de humoribus agemus, et eorum vitia perpendemus. Et quidem primo de humoribus doctrinam hactenus in Scholis Medicorum usitatam, quam commodissime fieri poterit, proponemus: Deinde Chymicorum et Recentiorum opiniones, et quid de iis monendum sit, subjungemus. Omne autem humorum vitiu in [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] dividitur. Sunt enim omnes humores vel corpori alendo utiles et apti, vel ad alendum inepti. Priores, quos nonnulli succos proprie appellant, sunt illi humores naturales, qui in venis continentur, sanguineamque massam constituunt. Qui etsi nonnihil differant: omnes tamen sangvinis formam obtinent. Et quamvis nomine excrementorum, propter similitudinem, et quod facile in ea degenerare possint, partes illae sanguinis, quae a mediocritate nonnihil declinant, appellantur, et praeter partem maxime temperatam, quae in specie sanguis nominatur, etiam adesse dicitur in massa sanguinis bilis, pituita, melancholia: tamen excrementa proprie non sunt, sed humores alendo corpori idonei, potiusque sanguis biliosus, pituitosus, melancho licusquam bilis, pituita et melancholia appellandi sunt, ut lib. 1. cap. 9. dictum.

Reliqui humores in corpore omnes sunt excrementitii: quorum tamen alii lege naturae necessario generantur, planeque inutiles non sunt, quales sunt excrementa naturalia; alii praeter naturae institutum producuntur, et a naturali constitutione degenerant; quales sunt humores praeternaturales.

[note: Plethra. ] Cum itaqpe sanguis seu humores alendo corpori utiles supra mediocritatem abundant, plenitudo, [gap: Greek word(s)] appellatur. Fit autem hoc, si vel omnes illi humores, qui sanguinis massam constituunt, [gap: Greek word(s)] , id est, aequaliter, aut potius, si ita loqui licet, proportionaliter hoc est, ea aequitate et proportione, quae illis naturaliter debetur, augentur:


page 227, image: s0227

vel si solus sanguis, id est, melior et temperatior illius massae sanguineae pars, quae in specie sanguis appellatur, abundat: vel si unus aut duo ex reliquis succis augentur, ita tamen, ut purior et temperatior illae sanguineae massae pars simul incrementum sumat.

[note: Plenitudo duplex. ] Plenitudo haec duplex esse vulgo censetur; una [gap: Greek word(s)] , quo ad vasa; cum sanguis nimirum ita augetur, [note: Ad vasa. ] ut vasa, quibus continetur, mole sua distendat: altera [gap: Greek word(s)] , [note: Ad vires. ] quo ad vires; quando videlicet plus est sanguinis, quam natura et vires ferre, gubernare et conficere possunt. Saepe enim fit, ut etiam mediocris sanguinis copia viribus gravis et molesta sit. His addit Horatius Augenius ex utraque hac mistam, cum nimirum tanta est sanguinis copia, ut et vasa repleat ac distendat, et viribus gravis sit. Est autem sanguis ille, qui vasa distendit, fere integer et bonus, et saltem quantitate peccat: qui vero facultatem onerat, etsi nondum ita vitiosus sit, ut cacochymiam pariat, non tamen plane integer est, nactusque est hominem imbecillem et temperiem partium solidarum perfectam non habentem. Unde sanguis ipsi oneri est, ac facile putrescit, et morbos excitat, qui ex intemperie fieri consueverunt.

[note: Cacochymia. ] Si vero humores alii, praeter sanguinem, qui sc. corpori alendo idonei non sunt, abundant, [gap: Greek word(s)] appellatur. Hic tamen cum id proprie abundare dicatur, quod quidem adesse debebat, sed non tanta copia:

per abundantiam et copiam non solum ejus, quod naturaliter adesse debebat, nimia quantitas intelligenda; verum etiam pravitas et qualitas humorum accipienda; unde autores pravitate et qualitate humorum [gap: Greek word(s)] definiunt; qualitatem pro idea et forma humoris sumetes Nam tunc dicitur adesse cacochymia, cum vel humores excrementitii naturales copia peccant, vel etiam in quacunque copia adsunt humores excrementitii praeternaturales, et dum hi seu illi putrescunt, ac peregrinam naturam induunt. Ideoque tales humores etiam in minima quantitate praeter naturam sunt: et cum in nulla, etiam minima copia, debeant adesse in corpore, copia etiam cacochymiam non efficiunt, sed sola illorum substantia et qualitas ad cacochymiam constituendam sufficit. Etsi interim an copiosiores, an pauciores sint, considerare non sit inutile.

[note: Sedes Plethorae. Cacochymiae sedes. ] Ex quibus etiam patet, sedem plethorae esse in venis solum, aut in his ac carnoso genere. Cacochymiam autem non solum in venis, sed etiam extra eas, vel in toto corpore, vel in parte aliqua corporis, praecipue visceribus, consistere posse.

[note: Plethora et Cacochymia pura et Notha. ] Miscetur autem non raro plethora et cacochymia; unde et plethora et cacochymia in puram, et non puram seu notham dividitur. Plethora pura est, in qua tantum bonorum, non vero malorum humorum est abundantia: Cacochymia contra pura est, cum pravi humores adsunt, bonorum


page 228, image: s0228

vero succorum nulla est abundantia. Cum vero et boni succi abundant, et pravi humores adsunt, plethora vel cacochymia notha appellatur, prout major vel minor sanguinis aut malorum humorum est abundantia, denominatione semper ab eo sumta, cujus major est excessus.

[note: Plethorae caussae. ] Ut autem de plethora et cacochymia in specie aliquid dicamus, ad plethoram et sanguinis abundantiam generandam plures caussae faciunt; quaedam materiam suppeditant, quaedam efficientes sunt, quaedam sanguinem genitum quasi detinent et cumulant. Materiam suppeditat victus plenior; praecipue si alimenta boni succi, et multi nutrimenti ac boni succi copiosius, assumantur: qualia sunt panis bonus et fermentatus, inprimis triticeus, ova recentia mollia, carnes gallinarum et pullorum gallinaceorum, perdicum, phasianoru, turdorum, vitulina, haedina, animalium juniorum castratorum, lac ab animalibus boni succi petitum, vinum dulce. Ad caussas efficientes pertinet constitutio corporis, atque inprimis epatis et cordis, calila et humida, aetas adolescentium juvenilis, anni tempus vernum, et quaevis aeris constitutio temperata. Sanguinem genitum cumulant et detinent, ac parum ejus absumunt et digerunt, otium, somnus immoderatus, vita sine curis et exercitatione et cum laetitia, suppressae consuetae sanguinis evacuationes ex venis narium, uteri. Multus quoque sanguis colligitur, quamvis non nimis multus generetur, vel quod membrum aliquod abscissum fuerit, et maneat in corpore pars sanguinis, ā qua illud ali solebat; vel quod tempestas nimis humida sit, et non sinat sanguinem digeri.

Cacochymia vero pro varietate humorum vitiosorum est multiplex. Interdum enim pituita, interdum bilis flava, interdum melancholia atque atra bilis, interdum serosi humores abundant: quorum humorum rursum multae sunt differentiae.

CAPUT IV. De Pituita.

[note: Pituita Naturalis. ] PRimo varia sunt pituitae genera, dividuntque vulgo pituitam in naturalem et praeternaturalem. Naturalem stacuunt esse succum frigidum et humidum, seu sanguinem minus perfecta coctum, saporis pene expertem, aut potius dulcemt. Unde a nonnullis duae species pituitae naturalis constituuntur, nimirum dulcis et insipida. Galenus tamen, 2. de natur. facult. ult. omnem naturalem pituitam dulcem esse statuit, id est, alieni saporis expertem. Cum enim chylus heterogeneas partes habeat, illud, quod est in eo frigidius, humidius ac crudius, initium primo ac rudimentum sanguinis suscipit, et ita quidem elaboratur, ut partibus frigidioribus et humidioribus alimentum praebere queat; respectu vero sanguinis optimi crudius adhuc et



page 229, image: s0229

minus perfecte coctum est: tandem vero majore caloris actione perfectiorem sanguinis naturam adipiscipotest. Atque ita cruditas, quam hic humor habere dicitur, saltem respectu secundae coctionis accipienda est, non respectu ejus, quae fit in ventriculo; cum, si hac destitueretur, ne succus quidem omnino esset, ut Galenus docet, 2. de facult. nat. c. ult. vel certe humor crudus nominandus esset. Verum enimvero haec pituitae species ad eos humores, qui excrementitii sunt, et cacochymia, de qua hīc agimus, constituunt, commode non refertur; cum partium alimentum esse possit, et nullius coctionis excrementu sit: et propterea rectius sanguis pituitosus, quam pituita nominatur, et ad sanguinem, utpote cujus massae pars est, referendus est. Ideoque hoc humore seposito, de pituitae, alendo corpori ineptae, differentiis agamus.

[note: Pituitae Praetem aturalis. ] Sunt autem omnes pituitae species, praeter illam, de qua modo dictum, praeternaturales, neque ulla naturalis. Atque ideo, ut Galenus, allegato loco, scribit, Natura nullum instrumentum condidit, quod pituitam expurget. Nam pituita naturalis, seu sanguis potius pituitosus, de quo modo dictum, non vacuari, sed in corpore manens alterari desiderat. Reliquae vero pituitae species omnes, cum sint plane prae ternaturales, nullum peculiare instrumentum, per quod evacuentur, obtinent, sed per communes vias, aliis excrementis destinatas, evacuantur, ut alii humores praeternaturales. Quamvis enim illud excrementum, quod per nares excernitur, aut a capite in os defluit, nonnulli etiam pituitam nominant; tamen Galenus, loco allegato, istud excrementum non recte pituitam, sed, sicut et nominari solet, [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] et mucum appellari scribit; utpote privatum cerebri excrementum: nisi forsan pituitosi humores in corpore cumulati per hanc partem evacuentur.

[note: Pituitae species. ] Pituitae porro praeternaturalis species alii aliter recensent, differentias a modo substantiae, sapore, aliisque qualitatibus desumentes. Plerique tamen ejus species tres enumerant, nimirum pituitam acidam, salsam, et vitream: quibus non incommode ad di potest insipida. Licet enim tantum pituitoso humori naturali nomen insipidae pituitae nonnulli tribuant: tamen et praeternaturalis pituitae quaedam species non incommode, respectu acidae et salsae, insipida nominari [note: Humor crudus. ] potest. Solet autem haec pituita peculiariter et [gap: Greek word(s)] crudus humor appellari. Etsi enim cruditas tam calidis, quam frigidis humoribus attribui, et quaelibet coctio sua cruditatem habere possit: tamen in specie et per excellentiam, ut est apud Galenum, 4. de tuend. san. c. 4. Medici appellare solent humorem crudum, qui, ob coctionis defectum, non est assecutus perfectionem in ventriculo, quam assequi debebat, et propterea nullibi in corpore humano in substantiam alendo corpori utilem mutari potest, sed crudus permanens


page 230, image: s0230

manens levi occasione morbos excitat. Talis humor si abundat, corpus colorem plumbeum, aut colorem ex albo lividoque mistum, vel livorem solum sine albo habere solet, ut scribit Galenus, allegato modo loco. Talem quoque humorem aliquando in urinis subsidere docuit Galenus, puri similem, verum neque graveolentem, ut pus, neque lentum. In eorum nimirum urinis, qui ex crudorum humorum copia febricitant; et inter sanos frequenter in puerorum urinis ob [gap: Greek word(s)] , aut eorum, qui multum cibi, praecipuź coctu difficilis, ingerunt. Unde Galenus, l. 1. de alim. fac. c. 2. Si quis nostrum, inquit, panibus istis utatur, quibus athletae utuntur, succus ex iis cumulabitur crassus ac frigidus, qualem proprie crudum succum nominare consuevimus.

[note: Pituita acida. ] Secundo loco est pituita acida, a sapore, quem exspuentibus exhibet, dicta, quae etiam cruda est, et ob defectum. caloris genita. Nam licet aliquam alterationem passa sit in ventriculo: ramen calor in operatione defecit, ideoque postea in venis vix ullam alterationem amplius suscipit.

[note: Pituitae in sipidae et acidae caussae. ] Et quidem harum pituitae specierum eaedem fere caussae esse videntur, quae ut majorem, vel minorem frigiditatem cruditatemque inducendi vim habent, ita nunc hanc nunc illam pituitae speciem generant. Tales sunt, cibi frigidi et humidi, crassi et lenti, concoctuque difficiles, et multo humore crudo abundantes, cibus

item plenior et liberalior, potusque largior, ac intempestive, priore nondum concocto, assumtus: corporis constitutio frigidior in senibus, faeminis, vel iis, qui ventriculum atque epar vel naturā, vel ex usu caussarum re frigerantium frigidiores habent, sive illud frigus cum humiditate sive cum siccitate conjungatur; cum utroque modo coctio non recte perficiatur: aeris constitutio frigida et humida: otium, somnus nimius, suppressa pituitae evacuatio.

[note: Salsae pituitae generatio. ] De salsae vero pituitae generatione autores dissentiunt. Galenus, 2. de diff. feb. c. 6. duas caussas pituitae salsae statuit: putredinem, aut salsae serosae humiditatis admistionem. Avicennas, prima 1. doct. 4. cap. 1. ex humoribus adustis et amaris pituitam salsam fieri putat. Ita enim scribit: Omnis vero salsuginis caussa est, ut aquosae humiditati pauci saporis, aut saporis experti, terreae partes adustae, siccae, saporisque amari aequali temperamento misceantur. Si enim multae fuerint, amarus sapor provenit. Et hoc modo pituitam salsam fieri ex eo probat, quod ex re usta cinis fit, ex cinere vero salsedo, ut in salibus, qui ex plantis et aliis rebus conficiuntur. Galeni vero sententiam im probat. Etsi enim ex putredine salsedinem fieri posse concedat, quod humores adurit, et in cinerem quasi redigit: aquositatem tamen solam, nisi alia accesserit caussa, salsedinem efficere posse negat. Itaque in allegato Galeni loco pro disjunctiva, Aut, conjunctiva, Et ponendam censet; cum humor aquosus seorsim,


page 231, image: s0231

et putredo seorsim salsedinem producere non possint, sed tum demum salsedo gignatur, cum id, quod putredine adustum et in cinerem quasi redactum est, aquosa humiditate diluitur.

Contra sunt alii, qui Avicennam reprehendunt, et praeter rationem atque experientiam ab eo statui existimant, quod amarum cum humido mistum salsedinem efficiat. Neque enim ex amaro salsum, sed potius amarum fit. Nam si vel minimam fellis vel aloes partem multae aquae admisceas, amara, non salsa reddetur: quod multo magis fiet, si aequalis portio rei amarae humido misceatur.

Verum enimvero si, seposito partium studio, rem ipsam intueamur, autores hi non adeo discrepare, sed diversis verbis fere idem docere videntur. Nam cum salsum id sit, quod salis naturam refert, ejusque misturae, quae sal efficit, est particeps; et prout magis vel minus de ea participat, ita magis vel minus salsum dicatur: patet hinc, omnes salsuginis caussas recte ad unam ab Avicenna redactas [note: Salsedinis caussa. ] esse. Quae qualis sit, videndum. Rectissime vero caussam illa explicuisse videtur Galenus, dum dicit, ex salsae serosae humiditatis admistione fieri pituitam salsam. Quid autem sit illa serosa humiditas, l. 1. c. 9. dictum est, et maxime ex urina ejus caussa cognoscitur, in qua mistura salis satis deprehenditur. Non vero recte Avicennas mentem Galeni recenset, dum pro serositate aquositatem substituit, et contra Galenum pugnat quasi statuentem, ex sola aquositate admista salsam pituitam fieri. Neque enim ex cujusque aquositatis admistione pituitam salsam fieri statuir Galenus, sed ex serosae salsae humiditatis admistione. Quam ipsam forsan et Avicennas intellexit, aut certe intelligere debuit, dum omnis salsuginis caussam esse scribit, terreas partes adustas, siccas, saponsque amari, humiditati insipidae permistas. Nam amarum quodlibet non potest intelligere. Neque enim ex amaro proprie ita dicto, qualis aloe et similia, unquam, quocunque etiam modo aqueae humiditati [note: Amarum non est causae sa salsedinis. ] permisceatur, salsus sapor generabitur; sed amarum salsum intelligendum est, quale in lixiviis ex cineribus factis apparet, ex quibus sales conficiuntur: quo exemplo ipse Avicennas usus est, et hoc modo satis declaravit, quale amarum intelligat; non quodlibet scilicet, sed tale, quod in se salem, seu, ut ipse loquitur, tale, quod simul etia partes terreas adustas complexionis siccae in se contineat. Cum vero talis serosa humiditas per se necessario non sit putrida; interdum tamen a putredine salsa excrementa producantur: Galenus etjam putredinis mentionem facere voluit; quae tamen si rem accurate perpendamus, ad primum illum modum reducenda est, quod et Avicennas fecit. Neque enim ex quavis putredine pituita salsam generari manifestum est, sed cum caloris in putredine in agendo ea est condido, materiaeque, quae putrescit, ea natura, ut


page 232, image: s0232

siccum terreum adustum, aut si proprie loqui velimus, salsum producatur, humidoque permisceatur.

[note: Pituitae salsae temperies. ] Ex quibus facile quoque patet, quae sit pituitae salsae temperies, nimirum calida; ob salsarum partium, quae omnium consensu calidae sunt, admistionem. Licet enim Galenus modo pituitam salsam calidam, ut 3. aph. 12; modo omnem pituitam frigidam esse dicat, ut 2. de diff. feb. c. 6: 7. de nat. fac. c. 9. procul dubio tamen ad diversa respexit. Nam in pituita salsa duo sunt, ipsa pituita, quae per se, si fuerit insipida, est frigida; deinde salsum illud et serosum excrementum, quod est calidum. Prout igitur major vel minor salsedinis pars admista est, et prout magis vel minus pituitosus humor, aut salsa serositas abundat: ita etiam magis vel minus de caliditate participat pituita salsa, et vel frigida vel calida dici poterit. Respectu tamen ad reliquas pituitae species omnis pituita salsa aliquid caliditatis in se continet; etsi humore frigido nunc magis, nunc minus diluta sit. De pituitae salsae generatione et caussis, pluribus agit Fr. Valleriola, enarrat. medic. lib. 1. cap. 7.

[note: Pituita vitrea. ] Tandem est pituita vitrea, ita a Praxagora appellata, quod vitro fuso colore et substantia sit similis. Haec natura temperamentoque est valde frigida viscida et crassa, saevissimosque dolores ac cruciatus excitans, si alicubi detineatur: id quod Galenus ipse expertus est, qui cum, ut refert, 2. d. loco. affect. c. 5. dolorem pateretur vehementissimum, ut videretur in infimo ventre terebra perforari putaretque in altero ureterum lapidem impactum, injecto oleo rutaceo, excrevit humorem hunc vitreum appellatum, frigidissimum, evacuatoque humore dolor cessavit.

CAPUT V. De Bile.

SEcundo Bilem quod attinet, vulgo illam triplicem constituunt; alimentosam, naturalem, et praeternaturalem. Verum quam alimentosam appellant, ea ad hunc locum non pertinet. Massae enim sanguineae pars quarta est calidior et siccior, ex tenuiore et calidiore chyli parte genita, atque alendis partibus calidioribus apta. Quae, quod bilem quodammodo referat, bilis vulgo nominatur; cum potius sanguis biliosus, [note: Bilis flava non est pars massa sanguineae. ] quam bilis appellanda sit. Neque enim ii recte sentiunt, qui hunc sanguinem biliosum ejusdem materiae cum ea bile, quae in vesicula fellis colligitur, statuunt. Sicut hac de re docet Valeriola, locor. commun. l. 1. c. 11. atque alii etiam, dum scribunt, hujus bilis portionem multam una cum sanguine vasa permeare ad membra biliosa nutrienda, sanguinemque attenuandum: Reliquum vero ad vesicam felleam, ceu superfluum et noxium futurum, nisi a sanguine secernatur, a natura transferri. Nam non ideo bilis flava a sanguine seceruitur, quod saltem copia superflua futura


page 233, image: s0233

erat, sed quod tota substantia differata sanguine atque adeo etiam hac ejus calidiore et sicciore parte, et plane alendo corpori inutilis sit. Licet enim pars illa sanguinis calidior bilem quodammodo referat, et ob nimium calorem in bilem facile degenerare possit: tamen excrementum non est, sed sanguineae massae, quae ex humoribus excrementitiis nonconstat, pars, formamque sanguinis habet, et proinde corpori utilis est. Bilis vero flava sanguinis formam non accepit, sed facultatem acrem, mordacem, et omnia abradentem habet, ut Galenus, 5. de usu partium c. 4. docet: Et proinde alimentum corporis esse non potest, verum tota excrementitia est; licet excrementum naturale sit.

[note: Bilis naturalis. ] Bilis enim, quae alendo corpori apta non est, duplex est, una naturalis, praeternaturalis altera. Naturalis est, quae lege naturae generatur, et flava appellatur, atque etiam intelligitur, cum absolute bilis nominatur, ut Galenus, de tumorib. cap. 5. 3. de aliment. facult. cap. 39. et 6. Eptd. com. 5. t. 13. docet. [note: Bilis flava. ] Est autem bilis flava excrementum secundae coctionis; generaturque in epate, seu potius per ipsius coctionem a sanguine, ut excrementum ad alendum inutile, secernitur, et in vesiculam fellis colligitur, atque in ea naturae suae quasi ultimam perfectionem adipiscitur; eodem modo, quo feces in intestinis.

[note: Bilis flava generatio. ] Generatur vero, ut Galenus, 2. de nat. facult. cap. 9. docet, ex eo, quod assum quasi ustumque in nutrimento est, quale est, quod est calidissimum ac dulcissimum, ut mel et adeps; inprimis accedente epatis temperie calidiore. Haec eadem bilis etiam pallida interdum et rubra nominatur. Quamvis enim una tantum sit bilis exerementitiae naturalis species, quae in genere flava, et absolute, ut diximus, saepe bilis appellatur; tamen respectu corporum diversorum aliqua est ejus differentia. Cum enim corpora sana alia sint exacte sana, aut cerre ad illam optimam constitutionem proprius accedant, alia ab illa optima temperie ultro citroque nonnihil deflectant: corporibus frigidioribus bilis pallida est naturalis; quae ruffa seu subruffa est, mediam temperiem habentibus: sicut flava siccioribus et calidioribus naturis naturalis est.

[note: Bilis praeternaturalis. ] Bilis deinde praeternaturalis est, quae non secundum naturae legem in corpore nostro generatur, sed quandocunque reperitur, praeter naturam genita est Sunt vero ejus variae species, variisque in locis generantur. A plerisque quatuor ejus species numerantur, vitellina, porracea, aeruginosa et [gap: Greek word(s)] seu isatidis herbae colorem referens.

[note: Vitellina. ] Vitellina flava est calidior et crassior, ut docet Galenus, 2. de de nat. facult. cap. 9. ubi de bile flava ita scribit: Est autem hoc tenue, humidumque ac fluidum; non quale cum ad ultimum est excoctum, flavum, igneum, et crassum, vitellis ovorum simile. Generatur enim ex flava bile exusta. Nam serosa humiditate vi caloris absumta, et crassior fit, et calorem


page 234, image: s0234

intensiorem accipit. Unde quoque interdum retorrida bilis nominatur. Est deinde et alia bilis vitellinae species, minus proprie ita dicta, quae fit ex alterius substantiae cum bile flava permistione; praecipue pituitae: quae a priore et proprie dicta vitellina bile eo differt, quod meque tam calida, neque tam flava, sed remisse pallida, ob pituitae admistionem est, atque simul viscida.

[note: Porracea. ] Secunda bilis praeternaturalis species est Porracea dicta, quod porri foliorum viriditatem colore aemuletur; qualis saepissime in insantibus per alvum excernitur. Gignitur frequentissime porracea bilis in ventriculo, ob cruditatem, atque inprimis ex alimentis ad talis bilis generationem aptis, interdum quidem ex oleribus, quae natura plane vincere et mutare non potest, et praecipue ex cibis calidis, et qui facile corrumpuntur; qualia sunt, allium, cepae, lac in infantibus quadetiam facile corruptioni obnoxium est. Itaque et ab hominibus caetera sanis talis bilis excerni potest, ut testatur Galenus, 3. de al. fac. c. 39. Alias, inquit, biles omnes, porracea exceptā, cum corpus graviter aegrotat, excerni videmus. Flava vero et pallida et porracea etiam sine morbis evacuantur saepenumero, et dejiciuntur. Gignitur tamen interdum in venis quoque ex vitellina a calore ingenti epatis et venosi generis, et hinc in ventrem aut superiorem, aut inferiorem decumbit, ut Galenus, 2. progn. t. 39. docet: estque calida, et valde mordax, aeruginosae proxima.

[note: AEruginosa] Nam aeruginasa gignitur, ubi calor est vehementior, et quidem, secundum plurimorum sententiam, in ventriculo ex corruptis alimentis; quod et Galenus docuit, l. de atra bile, 6. 2. ubi bilem flavam et vitellinam in vasis generari statuit; in ventriculo autem porraceam et aeruginosam. Verum alibi in epate quoque et venis generari statuit. Nam, 5. de loc. aff. c. 7. in epatis inflammationibus bilem vitellinam, quae postea aeruginis colorem aliquando refert, rejici scribit. Et, 1. prorrh. com. 1. t. 10. flavam bilem, cum supra modum assatur, primum quidem in aeruginosum migrare succum dicit, deinde in nigrum tendere.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Tandem est bilis [gap: Greek word(s)] , sic dicta, quod colorem Isatidis referat, eumque porracea intensiorem habeat: fitque ex aeruginosa magis adhuc adusta, bilique atrae ob id proxima est.

[note: Bilis caussae. ] Ex quibus facile colligere est, quanam bilis caussae sint. Materiam suppeditant alimenta calidae et siccae naturae, tenuiorisque substantiae; qualia sunt inprimis dulcia et pinguia. Caussae efficientis rationem habent, corporis constitutio calida, atque inpri mis viscerum calida et sicca intemperies, aetas juvenilis, constitutio aeris calida, vigiliae, inedia, ira, corporisque exercitatio nimia: quae caussae quo vehementiores sunt, eo bilem magis adurendi vim habent, et nunc hanc, nunc illam ejus speciem producunt.


page 235, image: s0235

ducunt. Detinent in corpore bilem suppressa atque impedita bilis a jecore, atque in vesicula fellis ad intestina evacuatio, ut et intermissa, quae medicamentis fieri consueverat, per vomitum per alvum aut sudores ejusdem expurgatio.

CAPUT VI. De Melancholia.

TErtio loco est humor melancholicus: cujus etiam vulgo tres species conssituunt: Alimentarem, excrementitiam, naturalem et praeternaturalem. Verum quod de bile et pituita dictum, id etiam de melancholia dicimus: nobis hīc sermonem esse de humoribus excrementitiis, a quibus [gap: Greek word(s)] ortum habet: et proinde melancholiam alimentarem, quae massae sanguineae quarta pars est frigidior et siccior, alendo corpori utilis, et ob id potius sanguis melancholicus quam melancholia proprie dicitur, huc non pertinere; verum saltem humores excrementitios, quorum hujus generis duo sunt, unus naturalis, alter praeternaturalis.

[note: Melancholia naturalis. ] Naturalis melancholia est illud crassum feculentum excrementum, quod postquam ad eam, quae in epate fit mutationem suscipiendam ineprum, ut docet Galenus, 2. de nat. fac. c. 9. in liene, secundum vulgatam doctrinam, colligitur: Generaturque, ut Galenus, ibidem, docet, ex eo, quod in sanguine crassum et terreum est. Quod quomodo accipiendum sit, supra lib. 1. c. 9. dictum, et dicetur de eo etia postea, c. 8. Atque ideo cibi, terrei, et crassi succi in se continent, huic humori generando plurima materiam suppeditant, ut sunt caro bubula, aprina, cervina, leporina, caseus verus, panis fursuraceus, brassica, legumina, pisces, et carnes animalium sale conditae, et fumo induratae. Reliquas caussas, quae humorem melancholicum generant, quod attinet, inter eas praecipue est calor exsiccans, non tamen adeo vehemens, ut urat. Nam hic efficit atram bilem. Hinc post caliditatem et siccitatem plerumque morbi melancholici sequuntur. Frigus quoque et siccitas, quae humorem tenuem ab sumendo sanguinem terreum et crassum reddunt-Unde ad melancholiam generandam faciunt. Quo etiam facit sicca et frigida corporis constitutio, aetas ingravescens, aeris constitutio sicca et frigida, qualis est autumnalis, praecipue si praecesserit aestas calida et sicca, vigiliae, curae, timor, tristitia: sicut eandem cumulant impeditae per uterum aut haemorrhoides, aut, ob obstructionem lienis, consuetae Melancholiae evacuationes.

[note: Alra bilis. ] Qui vero praeter naturam generatur humorater, etsi saepe eodem nomine, quo prior, appellatur: tamen ut Galenus, allegaro oco, 2. de fac. nat. c. 9. scribit, plerique Medici antiqui id, quod naturaliter se habet, excrementum [gap: Greek word(s)] , atrum succu, non atram bilem


page 236, image: s0236

nominant; id vero solum, quod ex ustione quadam aut putrescentia, in acidum degenerat, atram bilem nominare solent. Differt enim atra. bilis multum a succohumoreve nigro: quod hic est frigidus et siccus, naturaliterque etiam in homine sano generatur: Illa vero calida et sicca, saporisque instar aceti acerrimi Estque hic humor inter reliquos longe pessimus, ut qui animalis corpus rodit, carnem liquat et corrumpit, interra, fi super eam affundatur, velut fermentationem ebullitionemque excitat, et tam pravus est, ut nullum animaleum deguster. Statuitur autem haec atra bilis a plerisque triplex, omnisque ab immodico calore atque ustione ortum habet. Una, quae ex sanguine adusto fit, habeturque pro mitissima. Secunda, quae generatur ex succo melancholico; quae a nigro humore naturali differt, sicut feces ustae a nonustis. Tertia oritur a bile flava seu vitellina magis adusta, quae inter reliquas pessima est, et tanto pejor, quanto bilis succo melancholico acrior; atque in ea inprimis omnes illi effectus, qui atrae bili attribuuntur, manifestius apparent et plus, quam caeterae species, corpus erodit et corrumpit.

Ex quibus, quae atrae bilis caussae sint facile videre est. Nam etsi materiam illi suppeditare possint omnia illa, quae humorem melancholicum vel bilem etiam generant: tamen maximam partem generatio bilis atrae a nimio calore dependet, qui humores valde adurere solet.

CAPUT VII. De Seroso Humore, et Flatibus.

PRaeter hostres humores, qui triplex Cacochymiae genus conintuunt etiam apud Medicos frequensfit mentio seri seu serosi humoris. De ejus itaque natura ultimo loco aliquid addendum est. Galenus, 6. epid. com. 2. t. 38. serum non peculiare humorum genus constituere, sed proparte reliquorum humorum agnoscere videtur. Ita enim scribit: Quemadmodum in lacte serosa quaedam humiditas est, veluti colamentum et circumfluent crassiorem ejus partem: eodem sane modo in omnibus succis et humoribus seorsim quendam et tenuem liquorem reperire est. Idem porro, 2. de fac. nat. c. 9. docet, seri genera omnia, quae in succis habentur, [note: An serum urina et sudor materiam eandem habeant. ] esse excrementa. Atque ideo plerorumque Medicorum ea est sententia, serum, urinam et sudorem habere eandem materiam: et tantum differre, quod urina mox per renes separatur, serum adhuc in venis remanet, sudor denique per poros cutis excernitur. Verum Ludov. Mercatus, tom. 1. l. 1. P. 3. claf. 5. q. 94. haec tria quidem ex una eademque materia fieri concedit; natura tamen, substantia et usu dissidere longissimis intervallis statuit. Urinam enim esse excrementum, aqueam scilicet illam substantiam, quae potui et alimentis inest, atque ideo mox ab exortu venae cavae, vi emulgentium vasorum ac renum, a reliciuis humoribus


page 237, image: s0237

separatur, concedit; serum vero etiam si similitudinem quandam cum urina habeat, alterius tamen substantiae et conditionis, naturae scilicet familiaris esse, putat, et quae usum corpori praebere possit: distribution nimirum sanguinis inserviat, et sua substantia corporis partes humectet, humores refrigeret, ne fervore exaestueat, aut ariditate indurentur, tandemque ad carneas reliquasque partes perveniens humido rorido eas reficiat, et ita inter alios usus vicem alimenti habeat. Atque hinc fieri existimat, ut serosa haec substantia adeo cum sanguine permissa sit, ut, etiamsi sanguis emitcatur, nihil ejus percipi possit nisi sanguis concrescat, acque concretione serosa haec pars a craifiore secernatur. Sudorem vero solidarum partium exeremeatum esse statuit.

Quae sententia cum a communi opinione aliquo modo discrepare videatur, [note: Serum quot modis accipiatur. ] quid utraque veritatis habeat, videndum, Primo aurem sciendum, in genere interdum humores serosos dici omnes humores tenues: interdum vero in specie eos solum, qui non solum aquosi sunt, sed et ob quandam salsedinem cum sero convenientiam habent: quos Galenus, 2. de diff. febr. c. 6. salsam serosam humiditatem nominat. Itaque etsi a tenui ac humidiore sanguineae masae parte substantiam humidiorem corporis nostri instaurari concedamus: tamen an illa proprie serum dici possit, dubitamus: cum illa sit portio sanguini salimentosa, serum vero omne, teste Galeno, 2. de fac. nat. c. 9. excrementum; et ad seri naturam pertinere videatur, non solum ut humidae et aqueae subitantiae sit, sed et salsuginem quasi quandam in se contineat. Et talem quidem substantiam in urina contineri, et majorem serosae materiae partem per urinam excerni, l. 1. cap. 9. dictum est, neque facile quis id in controversiam vocabit, et ipse Mercatus, allegato loco, urinam nitrosae et salsuginosae naturae esse, dicit. Ejusdem tamen aliquam quoque portionem cum sanguine ad illum diluendum et facilius distribuendum relinqui et tandem, ubi officio suo functa est, per poros cutis, vel per insensibilem transpirationem, et levem quasi madorem, vel sudorem expelli, plerique Medici statuunt; et quidem recte, etiam Galeno astipulante, qui, l. 10. de medic. fac. §. sudor. urinam et sudorem eandem habere materiam et generationis modum docet. Id enim ipse sudoris sapor evincit. Nam saepe et nolentibus in os defluens dictam qualitatem prae se fert, ut, ibidem, Galenus scribit. Et licet sudor exerementum tertiae coctionis nominatur: tamen id eo saltem modo accipiendum est, quod materia haec, ubi munere suo functa est, non amplius naturae necessaria est, neque in tertia coctione in alimentum corporis mutari potest, ideoque tum ut superfluum et exerementum secernitur. Atque ita seri proprie dicti, urinae atque sudoris eadem materia et generatio est, et substantia eadem.

[note: Seri caussae] Hujus autem serosi humoris in


page 238, image: s0238

homine sano minima quaedam quancicas solum in venis relinquitur. Interdum tamen, ob caussas praeternaturales, major ejus copia reperitur. Materiam ipsi suppeditant cibi multam aquosam et serosam substantiam habentes, ut fructus plerique et olera; aqua item copiosior. Ad ejus vero generationem faciunt obstructio et intemperies viscerum? ob quas non recte haec serosa materia ab alimentari secernitur Detinetur tandem et cumulatur renum non attrahentium vitio, et ob expultricis debilitatem, suppressionemque serosae illius humiditatis per urinam et sudores evacuationis; unde hydrops, febres, pustulae in cute, et alia mala oriuntur.

[note: Flatus. ] Atque haec de humoribus hīc sufficiant. Hoc tamen adhuc ahumores hosce, inprimis pituitam et melancholiam, materiam praebere vaporibus, et flatibus, qui et ipsi multorum malorum caussae sunt. Nam non solum vapores, sed etiam saepe flatus, seu multitudo quaedam halituosi spiritus a calore excitati e materia, quae in corpore praesto est, partes corporis in quas fertur, molestia afficit. Statuitur autem vulgo flatus fieri adebilitate caloris nativi: quod recte accipiendum est. [note: Flatuum generatio. ] Etsi enim verum sit, quod nimius calor Flatus et vapores dissipat, atque absumit; nimium vero frigus vix ullum vaporem et flatum excitat, ut quod materiam resolvere non pocest: nihilominus tamen saepe satis magnus est calor, qui flatus producit; recteque docet Galenus, 12. meth. med cap. ult. si qui ob crassos, glutinososque succos dolore corripiuntur, inter illos eos tutius longiore tempore curari, qui mediocri victu utuntur, quam qui violenter calefacientibus [note: Calor de bilis quot modis dicatur. ] utuntur. Ideoque sciendum, calorem d ci posse duobus modis debilem: primo suapte natura, ut qui in materiam quidem agit, et eam aliquo modo dissolvit, verum ob debilitatem diminute et imperfecte. Deinde calor dicitur debilis respectu materiae; qui et si alias satis fortis sit, tamen a tanta materiae copia obruitur et opprimitur quasi, ut eam totam vincere non possit. Quo et illud accedere videtur, si calor nimis subito totam materiam resolvat, aut subito agitet, ut de melancholia hypochondriaca dicetur. Itaque non solum ad calorem, sed etiam ad materiam respiciendum est. Materiam vero praebent cibi flatulenti, ut fabae, castaneae, rapa, immoderatusque et fluctuans potus; praesertim cum bilis flava vel atra ventriculo substrata est, ut in hypochondriaca melancholia Tunc enim liquidi flatulentique cibi pars maxima coctione calorisque vi facessit in flatum, ut recte scribit Fernel. de part. morb. et sympt, lib. 6. cap. 3. Imo etfi cibus flatulentus non assumatur: tamen cum humore illo atro mixtus fermentatur ac flatuosus redditur.

Unde fit, ut quovis etiam cibo assumto flatus excitentur in hypochondriacis.



page 239, image: s0239

CAPUT IIX. De Humoribus ex Recendarum et Chymicorum sententia.

ATque haec Galenicorum hactenus, [note: Chymicorum de humoribus opinio. ] et quidem ex iis communiora et commodiora de humoribus fuerunt dogmata. Quia vero Recentiores, et praecipue Chymici, non pauca hīc nova, dogmata proponunt, nec ea praetereunda videntur. Et primo quidem lila, quae a Recentioribus mota est, quaestio explicanda venit; Anhu mores recte inter caussas morborum referantur, an vero aliunde caussae morborum peti debeant.

Quercetanus, in consilio de arthritide, statuit quatuot humores nihil exprimere, quod faciat ad essentiam morbi, humoresque simplices nihil conferre ad morborum generationem, et praecipue calculi, de quo ibi loquitur, utpote, qui neque salsi, neque acidi, neque alterius saporis sint, sed in calido toti exhalent, nihilque relinquant. Ante ipsum vero Petr. Severinus, in Idea Medic. cap. 12. fatuitatem semirari eorum scripsit, qui phantasticos illos humores, sanguinem, bilem, pituitam, communem morborum caussam statuunt: suntque plurimi alii, qui, contra vulgatam doctrinam, potius ex mineralibus, sulphure sale et mercurio, quam ex quatuor humoribus morbos oriri docent.

Contra, qui antiquam doctrinam defendum, ex quatuor humoribus caussas morborum internas deducunt, et mineralia illa rejiciunt, nonnullique ne micam, ut Beitinus, lib. 3. Med. cap. 11. scribit mercurii, salis aut sulphuris in toto corpore delitescere statuunt; id quod singulorum morborum signa et curatio satis docere possit. Neque esum mercurii, salis, aut sulphuris motus sese in conspectum dedisse, sed bilem, pituitam, melancholiam.

Verum cum caussarum morbificarum [note: Pseudochymicorum refutatio. ] cognitio fundamencum sit fere totius Medicinae, libere haec perpendere, atque in examen vocare placet. Primo autem plerorumque deliria non probamus, atque eos, quibus humorum vulgata nomina ita sordent, ut Dogmaticos Medicos inepte Humoristas nominent, non plus sapere existimamus, quam eos, qui sangiunem, lac, semen, salis, sulphuris, mercurii nomine potius, quam hisce usitatis appellanda censent; et proinde eos errare putamus, qui rejectis humorum nominibus, saltem mineralium vocabulis caussas morborum explicandas censent. Cum enim, ut recte Galenus, 1. de loc. Aff. cap. 2. scribit, id, quo tangente afficimur, et quo separato starim cessat affectus, caussam esse apud omnes in confesso sit; seu cum id, quo praesente fiunt, absente tolluntur morbi, caussa eorum merito statuatur: videamus autem humoribus vitiosis prarsentibus morbos excitari, atque iis evacuatis morbos evanescere: caussa nulla videmus, cur humores non pro genuinis caussis morboru agnoscere, et causas morborum


page 240, image: s0240

a mineralibus remotiūs petita nomina imponere, et id, quod in febribus vomitu rejicitur, sulphur potius, quam bilem nominare debeamus.

[note: Quid humoris nomine intelligatur. ] Faciunt etiam iidem antiquis Medicis injuriam, dum ita contra illos pugnant, quasi illi per humores saltem aqueam quandam substantiam, quae omni praeterea facultate destituatur, intellexerint, eosque et corporum principia, et morborum caussas statuerint: cum res sese longe aliter habeat. Nam ut per sanguinem, qui etiam, inter humores est, non corpus simplex et meram aquam accipiunt: ita quoque, dum de caussis morborum loguuntur, perhumoris nomen non saltem aqueam quandam et simplicem substantiam, sed corpus mistum sui generis, liquidum intelligunt; quod ut magis, quam aqua, compositum est, ita longe plures et praestantiores, quam aqua, vires habet; et ut humores sunt varii in corpore, ita varios ab iis morbosgenerari statuuut.

Errandi tamen occasionem et contradicendi ansam ii praebuisse videntur, qui dum de humoribus et morborum caussis loqvuntur, nihil fere, nisi quatuor illas primas corporum simplicium qualitates, caliditatem, frigiditatem, humiditatem et siccitatem nominant. Ideoque ut secundo [note: Humores non solum primis quaelit atibus corpora nostra afficiunt. ] loco, et ex altera quoqueparte, quod res est, dicamus; ersi homnres, utpote quos ipsa experientia monstrat esse morborum caussas, rejiciendi non sint: tamen non solum qualitatibus primis definiri debent. Et licet a caliditate, frigiditate, humiditate, siccitate humorum multi morbi excitari possint: tamen plurimas adhuc alias qualitates in humoribus invenire est, quae non minus, quam primae qualitates, corpori nocere possunt. Docuit hoc Hippocrates, lib. de prisca Med. scribit: Non calidum, frigidum, humidum aut ficcum esse, quod magnam agendi vim habet; Verum amarum et salsum, et dulce et acidam, et insipidum et acerbum, atque alia sexcenta in homine esse, quae quanquam in mixtione et mutua inter se contemperatione neque cernantur, neque molestia afficiant: tamen ubi horum quippiam secretum fuerit, et per se extiterit, tunc et conspicuum fieri, et hominem molestiā afficere, eique nocere. Maxime autem nocere, quodin unoquoque potentius est, et supra humanam naturam, adeo, ut ab ea superari non possit. Esse autem valentissimum inter dulcia dulcissimum, inter amara amarissimum, inter acida acidissimu, et quod in unoquoque genere summum est. [note: Alimentum saepe morborum caussam suppeditat. ] Neque hoc sine caussa docere videtur. Cum enim homo plantis et animalibus, (quae et ipsa plantis nutriuntur) provictu utatur; plantae autem suum alimentum exterra, quae in variis locis diversa, et plerunque salsuginosae materiae non parum, aliosque minerales spiritus in se continet, attrahant, et, quantum fieri potest, alterent et immutent, plane tamen immutare non possint: fieri vix potest, quin in hominem aliquid tale derivetur. Etsi enim homo alimentum


page 241, image: s0241

assumtum in sanguinem, et tandem suam substantiam convertat, et nobilius assumta ignobiliora corrigat, exaltet et perficiat; tamen alimenta assumta saepe ita sunt [gap: Greek word(s)] , ut nominat idem Hippocrates, ut quamvis in sanguinem converti videantur, bona tamen ex parte pristinam naturam retineant, neque a natura humana superari possint. Ideoque, ut, eodem loco, scribit Hippocrates, si calidum vel frigidum alimentum sit offerendum, mox quaeri potest, an acerbum, an insipidum, an alterius facultatis sit offerendum. Tantae enim harum qualitatum vires sunt, ut non solum in homino, verum etiam in corio et ligno, nullum tamen, ut homo, sensum habentibus, contrarias mutationes efficere possint. Et nisi alia essent, quae haec probarent, solum vinum satis evincere posset, alimenta, quae ab homine assumuntur, non semper penitus immutari, sed saepe pristinam naturam retinere, hominique non palum nocere. Videmus enim quanta sit vini, pro ratione soli, diversitas; tantumque abest, ut alimentum ex terra attractum a vite plane immutari possit, ut et in vino ad oculum demonstrari queat, imo in homine remaneat, et in morbis, praecipue arthritide, [note: Temperata alimentae optima. ] sese satis prodat. Ideoque, ut Hippocrates, de prisca Medit. scribit, alimenta, quibus homines copiosissime utuntur, panis nimirum, hujus [gap: Greek word(s)] incemperati et excellentis succi, minimam partem habent: quae vero amara sunt, aut salsa, aut acida, aut alio modo intemperata sunt et vehementia, perturbationem in corpore efficiunt, et minime nobis conveniunt, atque in corpus ingestahomini sunt noxia.

Istas autem noxias, intemperatas et vehementes, praeter primas, qualitates, ibidem. Hippocrates [gap: Greek word(s)] appellat. [gap: Greek word(s)] enim [gap: Greek word(s)] seu potentiam succorum, [gap: Greek word(s)] extremas humorum qualitates et vires esse dicit; [gap: Greek word(s)] (praeter scilicet qualitates primas) [gap: Greek word(s)] quicquid mali patitur homo, id omne ex faculttatibus oriri docet. Et talia quidem quo pluribus permiscentur, eo mitiora et meliora evadunt, et is optime habet, in quo talia omnia quiescunt, nihilque propria sacultate praepollet: at si quid horum secretum fuerit, et seorsim exstiterit, tum homo molestia afficitur, ut idem, eodem loco, scribit. Et in ipsis etiam febribus has [gap: Greek word(s)] , earumque differentias notandas censet Hippocrates. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] id est, Neque calido simpliciter febricitant homines, neque ipsum solum affectionis caussa est; sed est amarum et calidum idem, et calidum et acutum, et salsum et calidum, aliaque sexcenta: et rursum frigidum cum aliis facultatibus conjunctumjunctum est.


page 242, image: s0242

Unde etiam tanta symptomatum infebribus, quae ejusdem generis quoque esse dicuntur, differentia pendet.

[note: Humores adusti. ] Quod autem Hippocrates hīc de secretione dicit, id illud maxime est, quod vulgo adustione fieri dicitur. Nam, exempli gratia, si humoramarus (ita enim bilem flavam, ibidem, Hippocrates appellat) alicubi in cor pore detineatur exsicceturque a calore praerernaturali, tum procul dubio partibus humidioribus, quibus antea diluebatur, et acrimonia nonnihil temperabatur, absumtis, ipse longe amarior, acrior, et corpori noxior evadit. Atque hoc modo ubi secreta isthaec fuerint, et per se extiterint: tum maxime perspicua fiunt, et proprias vires manifestas reddunt, ut, ibidem, loquitur Hippocrates, ac cujus naturae atque originis sint, satis produnt. Id quod saepe in vomitibus apparet, in quibus interdum porracea, aeruginosa, adeo ferventia rejiciuntur, ut lancibus excepta ebulliant, et pelves etiam argenteas aeruginoso colore floridissimo inficiant, quem nec lotio ulla delere, nec fortis frictio cassare potest ut historiae a Schenckio, med. observ. l. 3. s. priore observ. 62. annotatae docent. Et clarissimus Dn. D. Michael Doringius, lib. 1. de Medicina et Medico, p. 109. refert, quendam Juris Licentiatum, urinam reddidisse, a qua, ceu spiritu vitrioli, linteamina erosa fuerint. Talesque humores in morbis plurimis sese produnt, prurigine, scabie, ulceribus erodentibus serpentibusque, et inprimis cancro, in quo qui salem corrosivum non agnoscit, eum parum perspicacem esse puto.

Unde Galenus atque alii Medici salios, nitrosos, aeruginosos atque alios humores, denominatione a mineralibus sumta, nominant. Quod non solum ita accipiendum est, qua si saltem quanciam analogiam ad ea habeant, sed quod revera aliquid salis, aut talium rerum in se contineant; quod effectus satis docent, qui quidem tum maxime apparent, cum ab humoribus aliis, quibus quasi diluebantur et occultabantur, secernuntur. Ut enim modo ex Hip pocrate dictum, ubi horum quippiam secretum fuerit, et per se exstiterit, tum et conspicuum fit, et hominem molestia aflicit. Quibus omnibus lucem addit, et majorem fidem facit historia, quam recenset Fernelius, de lue venerea cap. 7. Cum quidam ab Empeirico persuasus, adversus arthritidem pulveris plumbi libram dimidiam cum cibis dierum quindecim spario absumsisset: non solum gravissimis ventris doloribus correptus est, sed etiam quaecunque ingerebantur, vel inplumbeum nidorem, vel in mu aginem tenuissimam versa revomebantur, et omnia, quae tum infra, tum supra, aut sponte, aut artis beneficio prodiźre, plumbeo colore infecta erant. Ex quo patet, non solum plumbum [gap: Greek word(s)] fuisse, hoc est, ineptum et contumax ad coctionem, ut licet virtus coctrix in eo mutando, quan


page 243, image: s0243

tum potuit, laboraret illud tamen vincere non potuerit; verum etiam omnia assumta a plumbi qualitate corrupta fuisse. Et quod hic in plumbo factum, id in aliis quoque rebus fieri potest, sique alimentis aliquid [gap: Greek word(s)] admistum fuerit, illud non ita facile a corpore nostro vincitur, sed etiam in corpore suas qualitates maximam partem retinet.

[note: An salis aliquid contine atur incorpore. ] Quapropter illud paulo durius a Bertino dictum videtur, ne micam salis vel alterius rei talis in corpore delitescere posse. Nam ut de aliis nihil dicam, sal satis in scabie, catarrhis nonnullis, ophthalmia, cancro, ut modo dictum, aliisque morbis sese prodit. Et ex urina quae et ipsa est excrementitius humor, magna ejus copia separari, atque ad oculum demonstrari potest.

[note: Tartarum quid? ] Et omnino in pluribus locis satis sese prodit materia illa mucilaginosa et feculenta cum sale permista, quae, quod illis fecibus, quae a vino separantur, et ex lutosa et salsa materia coagulantur, doliorumque lateribus adhaerescunt, et tartari nomine vulgo appellantur, affinis sit, Tartarum etiam nunc a plurimis appellatur. De quo etsi alii aliter loquantur, commodissime tamen ii sentiunt inter Chymicos, cum quibus et Galenici non pauci consenriunt, qui dicunt, succum quendam lapidescentem, ut Fallopius, et Matthiolus appellant, seu materiam quandam coagulationi naturā suā aptam, ut Paracelsus, de tartar. lib. 1. tr. 1. cap. 1. nominat, passim in terra reperiri. Hunc succum cum alimento a plantis attrahi, et per plantas, quae animalium alimenta sunt, in ea transferri. Si tamen omnia sese recte habeant, materiam illam ab utili alimento separari. et a natura excerni. Si autem vel ob coctricis, separatricis, vel excretricis facultatis debilitatem, vel ob ejus succi in alimento copiam, omnis in ventriculo secerni et hinc expelli nonpossit: in reliquum corpus transire, et in corpore cumulari, atque ubi materiam viscosam, mucilaginosam, crassam terrestremque apprehendit, eam coagulare, et quidem in corpus ejus naturae, ex qua primum ortum habet, et ex qua plantae et vegetabilia illum hauserunt, limosum, argillosum, arenosum.

Qua in re pro regionum, terrarum et aquarum variecate magna est differentia, atque aliae terrae et aquae puriores, aliae impuriores sunt; unde vini et frumenti, hincque parati cibi et potus magna est deversitas; suntque alia salubria, alia insalubria. Colicam, Calculum, Arthritidem et alios morbosgenerantia. Etsi vero hujus tartareae materiae, quam appellant, praecipua separatio fit in ventriculo: tamen quod in ventriculo non separatum est, in reliquis coctionibus postea separatur. Atque hinc fit in renibus et vesica calculus, in articulis arthritis, et alii morbi generantur.

Et omnino multorum morborum caussas a tali ad coagulationem tendente


page 244, image: s0244

salsa vel tartarea, aut quomodocunque appellare libet, materia pendere, multa docent. Quo enim vina sunt magis insalubria, eo plus talis materiae tartareae, calcariae, argillosae, vel aluis hujusmodi in se continent, et arthritidem, calculum colicam similesque morbos generant. Hinc quoque accidit, ut vina defecata non degecatis salubriora sint, et vina illa, quae tali materia abundant, qualia sunt Ungarica, Moravica, et his in hoc genere cognata, iterata defecatione fiant salubriora. Eodem modo sese res habet in cerevisia. Imo talis materia, calcaria, vel lapidosa (Nam longe alcerius naturae videtur esse materia ilia, quae in vino mulcorum morborum caussa est, quam sal vini, qui proprie tartarum appellatur; etsi cum eo saepe uniatur) in vinis potentibus ita per minima substantiae vini, in salem quasi volarilem redacta, permiscetur, ut nulla defecatione separati possit: quia tamen [gap: Greek word(s)] est, tandem ab utili alimento separata, et ad articulos protrusa, ibique cumulata, arthritidis, atque in aliis locis aliorum morborum caussa est.

Apparetque talis materia manifeste in tophis Arthriticorum: sicut et ipsa urina eam satis prodit: quae quamvis clara et pellucida apparet: postea tamen, si turbatur, magna pars matulae materia quasi limosa, et quae saepe farinam laterum refert, impletur, quaeque vitro ita tenaciter adhaerescit, ut vix inde avelii possit, et si sponte etiam sine omni calore violento exsiccetur, salem satis prodit. Excrementa autem arguunt humores in venis contentos.

[note: Humorum degeneratio et corruptio. ] Huic caussae, quae in alimentis consistit, accedit saepe et alia, humorum scilicet corruptio, transmutatio, et inalios degeneratio. Id quod in venenis et contagio manifestissimum est. Minima enim portiuncula, ut Galenus, 1. de sem. cap. 16. ait, venenorum, qua [gap: Greek word(s)] appellantur, in corpus assumta, sibi simili affectione id alterat, humoresque in sibi similem naturam mucat. Quod et incontagio accidit. Etenim an humores illi, a venenis et rebus venenatis et contagiosis geniti, saltem primis qualitatibus definiendi sine, et omnes ad bilem, pituitam, melancholiam commode referri possint: prudentes rerum aestimatores dispicient, de quo et postea dicetur.

[note: Humores deversi non confundendi. ] Deinde in hac Doctrina nec hoc dissimulandum, in doctrina de humorum differentiis non paucas apud Galeni et Avicennae interpretes difficultate et occurrere: e quibus non ita facile est se expedire, ut nonnulli putant. Unum nomen primo pluribus tribuitur, quorum essentia est diversissima. Definitur vulgo Phlegma, quod sit humor frigidus, colore albus, humidus; cum tamen phlegma salsum sit calidum. Unde Avicennas Phlegma in genere non definit. Quam etiam humores diversi uno bilis nomine appellentur, satis notum. Ut jam de bile aeruginosa, quae diversae naturae est a bile flava, non dicam: Humores. Qui ob eundem


page 245, image: s0245

colorem flavae bilis nomine veniunt, etiam non sunt ejusdem generis, sed ex iis nonnulli nullum amarorem habent. Vidi ante paucos dies a faemina humorem plane croceum vomitu rejectum, quem ipsa dulcem esse, imo sapore glycyrrhizam fere aemulari affirmabat. Ab aliis quoque medicis observatum, humores flavos saepe nullam amaritudinem obtinere. Ita sub melancholiae nomine Comprehenditur primo humor frigidus et siccus: deinde atra bilis, humor calidus et siccus, erodendi vi praeditus, atque is non unius generis. Humor certe, qui cancri autor est, a sanguinis fece quae proprie melancholia nominatur, non minus differt, quam bilis in vesicula fellis collecta ab eodem, vel a pituita. Atque ita multa bilis flava nominari videntur, quae bilis proprie non sunt; multa melancholia; quae melancholiae proprie non sunt.

[note: Humorum a venenis corruptiones. ] Certe an humores a venenis et rebus venenatis contagiosis geniti adpituitam, bilem, melancholiam commode referri possunt, non extra dubium est. Cardanus. Contradict. 9. lib. 2. tr. 5. refert, e cujusdam foeminae, quae venenum hauserat, vena aperta prodiisse non sanguinem, sed virentem quasi herbae succum, usque ad uncias novem: viri vero cujusdam sanguinem emissum lacti adeo similem fuisse, ut nihil similius. Et Marcel. Donatus, de medic. histor. mirab. c. 4. narrat, sanguinis e cujusdam vena emissi serositatem, quae satis copiosa erat, in lac abiisse. Imperalium servorum cuidam a vipera morso universi corporis color mutatus est, ut porri colorem referret, qui a Galeno theriaca sanatus est, 5. de loc. afs. c. 6. Brassavol. in comm. in aph. 62. sect. 4. scribit, quendam Sulpitium Tombesium morbo regio et febre laborasse, cui jecorariam venam incidi jussit, et totus sanguis erat luteus, excrementa lutea, lutea sputa, urinae luteae: qui tamen a febre liber effectus est, et cum regio morbo super vixit, et iisdem urinis, et excrementis, ad eo ut ejus anima in bile viveret, vel potius humore corrupto; ut non sine caussa addit. Benivenius, de abdit. morb. causs. cap. 56. narrat, se habuisse famulum, qui scorpione ictus, subito tanto et tam frigido sudore toto corpore perfusus est, ut algentissima nive atque glacie sese opprimi quereretur. Et exstant passim apud Medicos historiae, quod, qui venenum hauserunt, vel a venenoso animali morsi fuerunt, iis totum corpus luteis, caeruleis, fuscis, nigris, et omnino diversis maculis subiro conspersum fuit. Cerussa vomitum album efficit, dentes tamen nigros: atque alia venena vomitus prassinos, flavos, virides, albos, rubros, varios efficiunt. In quibus humoribus omnibus ad pituitam, bilem, melancholiam reducendis si quis laborare velit, per me id faciat licet. Ego vero potius hīc de venena, quam bile, pituita et melancholia sollicitus esse velim, et cum Cardano, in 62. aph. sect. 4. dixerim: Cum alicui post cibum morsus in ventriculo sentitur, et alvus et vomitus


page 246, image: s0246

movetur, et color inter sex horas fit auriginosus et maculosus, scias, quod ebibit venenum letiferum, et propterea medicamentis non ad bilem, pituitam, melancholiam, sed [note: Humorum degeneraetio. ] ad venenum directis opus esse. Ex quo patet, etiam ob curationem recte instituendam in humorum diversitatem diligenter inquirere, eumque recte distinguere, utile et necessarium esse. Imo non solum in corruptione humorum a venenis inducta, sed et, in febribus et aliis morbis plurimis ista humorum corruptio et degeneratio notanda et disceruenda est; et humores colore et tota consi stentia differentes, aut si colore conveniant, sapore et substantia diversi ad eandem speciem referri non debent.

Ac proinde, ut haec concludamus, humores quidem naturaliter in corpore geniti, et in quibus non inssignis estaliquis excessus, suis et usitatis hactenus nominibus nominen tur. Imo et omnes omnino praeter naturam humores quocunque modo in corpore geniti, humores dicantur; quia revera sunt tales: sed qui a reliquis multum differunt, cum iis non confundantur, sed generationis modus, locus, caussa, et qualitatum, illarum et [gap: Greek word(s)] Hippocraticarum excessus attendatur, et quantum quidem fieri potest, cujusque natura determinetur, et ab aliis distinguatur, et ad sui generis classem referatur, ut determinatum remedium ei opponi possit.

Dissinguantur nimirum humores [note: Humores quomodo distinguendi. ] naturales a praeternaturalibus: quilibet vero praeternaturalis, aut corruptus, et ex aliorum degeneratione ortus humor ab eo principio et [gap: Greek word(s)] atque [gap: Greek word(s)] Hippocratica denominetur, quae in eo excellit. Imo in qua coctione seu cujus coctionis vitio quilibet humor praeternaturalis sit generatus; et quae caussa degenerationis et corruptionis humoris cujusque fuerit, diligenter determinandum; quod ad curationem, ut modo dictum, multum facit; atque ita morbi multi, penitius cognoscentur, et facilius curabuntur. Alia enim est longe curandi ratio, si chylus in ventriculo in humorem flavum vel viridem degeneret, quod saepe in infantibus ex lacte corrupto accidit; alia si talis in epate generetur. Et longe alia curatio requiritur, si quis ab animali venenato morsus toto corpore auriginosus fiat; alia si a bile flava: alia item, si cui scorbuto laboranti purpureis vel fuscis maculis cutis tingatur, alia si a venenati animalis morsu idem accidat. Nimirum si a veneno generatus sit humor, quemcunque etiam colorem aut aliam qualitatem externam referre vidcatur: non tam ad illas quam ad veneni naturam respiciendum, et veneno sua antidotus opponenda. Eadem ratio est in humoribus salsis, aluminosis, nitrosis, vitriolatis, aeruginosis. Animadverterunt haec Medici quidam nostri seculi doctissimi, qui ideo in differentiis febrium pestilentium et malignarum recte ordinandis et discriminandis


page 247, image: s0247

laborarunt, et pestem aliam arsenici, aham cerussae, aliam Mercurii naturam; aliam venenum viperinum, aliam scorpionis, aliam serpentis, aliam canis rabidi; aliam tithymali, aliam esulae, aliam cicutae, aliam napelli, aliam hellebori, aliam opii, aliam alterius venenum referre et quodammodo participare scripserunt.

[note: De humore melancholico. ] Tandem hoc etiam loco non praetereunda est controversia, quae de humore melancholico a Recentioribus movetur. Est quidem vulgata opinio melancholiam naturale esse crassum, terreum et feculentum excrementum: ab Hippoctate tamen, melacholia aliquoties [gap: Greek word(s)] appellatur. Ita enim lib. [note: An sit craessus vel aqueus. ] [gap: Greek word(s)] Et initio lib. 4 de morb. [gap: Greek word(s)] Et ibidem. [gap: Greek word(s)] Atque hisce procul dubio locis Hippocraris adductus Hier. Reusnerus, de scorbuto, exerc. 4. pluri bus defendere conatur, lienem humiditates tenuiores ex ventriculo sorbere, et coquere, et sanguinem tenuiorem humidioremque a liene apparari; atque ex humore tali tenui Quartanam, scorbutum et alios morbos oriri, qui vulgo ab humore crasso originem habere dicuntur. Atque pro ista opinione, etiam facere videtur locus, lib. 1. de morb. mulier. [gap: Greek word(s)] . Id est; Fit splen aquosus ex hujusmodi affectione, cum febris habuerit, et non dimiserit hominem, et sitis ipsum corripuerit fortis, et biberit, ac non revomuerit. Nam quod in vesuam penetrat, per urinam ejicitur: reliquum vero splen capit, abstrahens a ventre ad seipsum, ut qui rarus est, et spongiformis, et secundum ventrem situs. Et si his sic habentibus non exsudarit, neque alvus laxetur, ab hoc splen attollitur, et hoc magis, si aqua fuerit potus.

Cum autem plane contrariae opiniones sint, melancholiam esse humorem crassum ac terreum, et esse humorem aqueum et tenuem: Petr. Salilis Diversus, in comm. in libr. 4. de morbis, negat in allegatis locis per aquam ab Hippocrate intelligi succum melancholicu, qui sit totus terreus, et elemento terrae in corpore


page 248, image: s0248

humano proportione, respondeat: sed peraquam partem ichorosam et serosam, quae in corpore humano naturaliter non tantum humoribus diluendis et temperandis, verum etjam pluribus aliis usibus, sicuti ad subungenda ossa, ad humectandos articulos, ad leniendas partes siccas, ad dandum humoribus facilem per corporis anfractus permeationem debetur, intelligendu censet. Quam ichorosam partem Hippocrates tanti fecerit, ut eam inter principales partes recensuerit; ut pote, qui, sicut caeteri humores, ubi medrocriter affluat, sanitati, ubi autem abundet vel deficiat, morbos afferat. Atque hunc humorem ab Hippocrate intelligi ex eo etiam probat, quod, in eodem lib. t. 8. eum expotu gigni docet: cum ex potu non melancholicus, sed ichorosus seu serosus succus generetur: atque ex eo nec valde fortes nec diuturnas febres gigni docet; cum tamen ab humore melancholico vehementes et fere semper diuturnae febres oriantur.

Sed cum hoc modo, siscilicet per aquam non humor melancholicus, sed serosus solum intelligendus sit, humorem melancholicum omisisse, et quidem male, videatur Hippocrates: Alii inter quos, Anut. Foesius, in Oeconom. Hippocratis, per aquam humorem melancholicum Hippocratem intellexisse, putant: cum is humor plurimum seri habeat; quod satis testantur Quartanarii, qui omnium copiosissime sudant et mejunt.

[note: Conciliatio. ] Verum enim vero ii, ut supra etiam lib. 1 c. 9. dictum, commodissime sentire videntur, qui utramque opinionem conjungunt, et humorem crassum quidem, sed multa aqua dilutum et feculentum a liene attrahi, eumque nomine melancholici humoris venire staruunt; ficut in lixivio salem et feculentas atque adustas partes ita aquae miscentur, ut non animadvertantur. Sunt nimirum in chylo partes quaedam terreae, crassae, salsae feculentae, quae non magis nutrire possunt, quam cineres; aliae contra aqueae, ex potulentis et liquidis cibi et potus partibus superfluae, quae terreis illis et crassis necessario pro vehiculo sunt, easque diluunt. Utraeque cum ab epate non trahantur, nec trahi debeant, eas mistas lien ad se trahit.

Atque hanc partium in humore melancholico misturam satis non solum morbi et symptomata, quae ex eo oriuntur, indicant, sed et alia multa probant, et ab antiquorum doctrina haec sententia non aliena [note: Lien crassae attrahit] videtur. Nam primo si lienis naturam intueamur, color satis indicat naturam humoris ipsi familiaris. Etsi enim rubicundus sit: tamen, si cum epate conferatur, semper minus luculentus est, et obscuro colore nigricat, qui color crassi, terrei et feculenti humoris indicium est Et cum partes terreae et crassae chyli nutrire non possint, certe eas a bono chylo separare convenit; quod a nullo alio membro, quam liene fieri potest. Praeterea si cacalogum ciborum, qui


page 249, image: s0249

melancholiam suppeditant, quem Galenus, 3. de loc. aff. cap. 7. proponit, intueamur, omnes illi crassum, terrcum, caenosum et feculentum succum suppeditant. Et tam evidens hoc est, et ab omnibus receptum, ut vix in dubitationem vocari possit. Et omnia, quae ad generationem humoris melancholici faciunt, et qui eum sequuntur morbi et symptomata apertissime demonstrant, lienem trahere succum crassum, lutosum, feculentum. Et hinc scribit Hippocrates, de aer. aq. et locis, quod qui habibitant loca paludosa, lienosi fiunt; quia scilicet aqua lutosa [gap: Greek word(s)] ad lienem habet. Et si lien saltem aquosos et tenues humores attraheret, qui fit, quod obstructionibus et scirrhis tam obnoxius est?

[note: Lien etiam aquosa trahit. ] Ex altera vero parte lienem etiam aquosum humorem ad se attrahere, antiquum dogma est. Non solum enim, loco antea allegato, lib. 5. de morb. mulier. docet Hippocrates, quod potus pars in vesicam penetrat, reliquum vero lien ex ventre ad se trahit et recipit, [gap: Greek word(s)] : sed etiam, l. 4. de morbis, apertissime et clarissime scribit, quod lien aquam ad se trahat; et si plus justo traxerit, neque ea evacuetur, homo aegrotare inde incipiat. Et omnino diligenti cosideratione digna sunt, quae allegatis locis Hippocrates de generatione hydropis habet; ut et quae in allegatum locum e lib. 1. de morb. mulier. com mentatus est Mauritius Cordaeus: Et 6. Epidem. sect. 2. t. 32. docet Hippocrates, quod sanguis melancholicus sit [gap: Greek word(s)] : additque Vallesius, in comment. sanguinem melancholicum esse serosum, similemque vitioso lacti, quod in caseum et serum fere rorum resolvitur, nihil habens boni et utilis lactis. Atque hinc fieri, ut melancholici sint salivatores et plurimum sudent. Neque illud serum esse expers Qualitatum, et tantum crudum, velut, quodabundat in crudo et pituitoso sanguine, sed acre et mordax. Et talis cum sit humor lienis, diversi inde fiunt morbi et symptomata. Nam, ut ibidem docet Vallesius, crassum et seculentum in inferiora, tenue et serosum in superiora repit. Unde fieri videmus melancholicis in cruribus et imo ventre venas nigras et crassas, ac nonnunquam haemorrhoides crassum sanguinem fundere; ex nare si nistra tenuem et aquasum copiosum exire; gingivas item intumescete et exulcerari, quod scorbuticis evenit. Recteque scribit Valiesius com. in 4. epid. in Eudemo, t. 104. Potu panco uti debere liensos; et multo plurimum laedi, periclitari, et fieri hydropicos, rem esse expertissimamm, neque rationem obscuram. Cum enim lien spongiae sit similis, plurimum aquei liquoris imbibit atque distenditur, obruiturque in eo facile calor. Et si liberius bibant lienosi, statim in sinistro hypochondrio borborygmos sentire, experientia testatur. Et si quis fortasse diligentius perpendere voluerit numerosas illas arterias, quibus praeditus est lien, et inquirere,


page 250, image: s0250

an non perillas vrevi via humores ex liene ad renes pervenire possint: inveniet proculdubio aliquid, quod ad hanc rem fecerit; et quomodo nigra illa, quae interdum in melancholicis per urina evacuantur, neque per vias occulcas et caecas, neque per longas ambages, sed compendiaria via ad renes deriventur.

[note: Nigri humoris diversitas. ] Est autem crassae illius partis maxima differentia. In sanis enim saltem terreum, feculentum et lutosum est crassum excrementum melancholicum. Imo in aegris etiam quibusdam nullus insignis in excremento nigro qualitatum excessus apparet; et, ut Galenus, 6. aph. 56. scribit, humor melancholicus non semper mordet et irritat. Et idem, de atra bile c. 3. humorem melancholicus non semper mordet et irritat. Et idem, de atra bile c. 3 humorem melancholicum vomentibus interdum acidum atque acerbum sentiri, quandoque vero nullam, quae percipi queat, qualitatem habere; atque eodem cap. 3. de pestilentia quadam, nigrum in quibusdam per alvum excrementum mordacitatem non habuisse scribit. Interdum tamen qualitatum quidam excessus apparet, quae et seroso humori communicantur, sicut cineres lixivio suas qualitates tribuunt. Inter eas primo est acerbitas, unde, ut Galenus, 3. de aliment. c. 12. habet, lien gustu non exacte suavis est, sed in eo perspicua quaedam acerbitas deprehenditur. Sequitur postea aciditas, et hinc illa atra bilis, quae summam erodendi vim habet. Atque ex hac humorum qui in liene et circa lienem cumulari solent, diversitate tanta morborum, qui ab humore melan cholico oriri dicuntur, varietas ortum habet.

CAPUT IX. De Calculorum et Vermium Gener atione.

POrro cum praeter humores et alia in corpore reperiantur, quae saepe caussae morborum sunt: de illis quoque [note: Calculi. ] aliquid addendum. Tales autem caussae proprie sunt calculi et vermes. Quantum calculos attinet, in corporibus animalium in omnibus fere partibus eos gigni, experientia docuit. In cerebro calculos genitos et repertos esse annotavit Joh. Kentmann. in libell. de calculis: Hollerius l. 1. de morb. intern, in Schol. cap. 48. Cornel. Gemma l. 1. Cosmocut. cap. 6. Guilhelm. Fabrit. centur. 1. opserv. 11. In palpebra, Aetius, tetrab. 2. serm. 3. cap. 80. J. C. Scalig. exerc. 108. sect. 1. Sub lingua, Nicol. Flor. serm. 4. tract. 1. c. 8. et serm. 5. tract. 9. c. 12. Guainer. tr. de calcul. pass. c. 1. Kentman. loc. alleg. Cornel. Gemma, loc. alleg. Laur. Joub. paradox. 3. dec. 2. contr. Brun. Seidelium. In tonsillis et faucibus; Nicol. Florent. serm. 5. tract. 9. cap. 12. Langius, l. 2. epist. 57. Kent. loc. allegat. Ingurture, Avicenn. lib. 3. fen. 9. c. 9. In pulmonibus Alex. Trallian. l. 5. c. 4. Aretaeus, l. 1. c. 12. P. AEgineta lib. 3. cap. 31. Fernel. l. 5. de part. morb. et sympt. c. 10. Ant. Beniven. de abdi. et mir. morb. causs. et sanat. c. 24. J. C. Scaliger. loc. alleg. Dodonaeus Medic. obfervat. c. 23. Trincavell. 1. 10. curat, part aff. cap. 6. Kent. libeli. alleg. Cardanus in


page 251, image: s0251

comm. aph. 79. sect. 4. Hippocrat. Circa basin arteriae magnae, Cornel. Gemma loco alleg. In cordis arteriis, Fernel. 1. 5. de part. morbor. et sypt. c. 12. In corde, Holler. l. 1. de morb. intern. in schol. cap. 29 et 50. et comm. 1. in lib. 6. sect. 2. Crac. Hippocr. aph. 4: Th. Erastus in consil. a Laurent. Scholtz. edit. consil. 103. in mammis, Lemn. l. 4. de occult. natur. mirac. cap. 12. In ventriculo, Nicol. Flor. serm. 5. tract. 4. cap. 53. Gentil. in comm. in Avicenn. l. 4. fen. 1. tract. 2. c. de febre sextana. Cardan. contradict. 9. lib. 2. tr. 2. Idem l. 2. de subtil. Cornel. Gemma loc. allega. In intestinis, Galen. 1. de loc. affect. cap. 5. et 6. de loc. aff. cap. 2. Arculan. in 9. Rhas. Gentilis loco alleg. Guainerius loco alleg. Beniven. c. 19. Fernel. l. 6. de part. morb. et sympt. cap. 9. J. C. Scal. loc. alleg. Trincavell. loc. alleg. Kentm. loc. alleg. Holler. l. 1. de morb. intern. cap. 48. in schol. Hier. Capivacc. l. 3. pract. c. 13. Mercurial. l. 2. de exerem. c. 4. et lib. 2. variar. lect. cap. 2. Ambr. Paraeus lib. 24. c. 19. P. Sal. divers. in annot. in c. 79. Altimar. Mar. Donat. De hist. medica mirab. l. 4. cap. 30. Crato in epist. a Scholtzio collect. epist. 140. P. Forest. lib. 14. observ. 26. in schol. In mesenterio, Fernel. lib. 6. part. morb. et sympt. cap. 9. Holler. loco alleg. In vena portae, Columb. lib. 15. In epate, Kentman. loco alleg. Beniven. cap. 3. et Dodon. in schol. Cael. Rhodigin. antiq. lect. l. 4. c. 17. J. C. Scal loc. alleg. Jac. Camenicenus in Matthiol. lib. 5. epist. Holler. loc. allega. Columb. loc. alleg. Dominic. Leon. de art. med. lib. 5. cap. 6. In vesica fellis, Nicol. Flor. loco alleg. Beniven. c. 94. et Dodon. in schol. Fernel. l. 1. physiolog. c. 7. et l. 6. de part. morb. et sympt. cap. 5. Langius loc. alleg. Volcher. Coiter in observ. Chirurg, et Anat. miscel. Fallop. in observ. ad P. Mannam et tr. De fossilib. c. 7. Gemma Cosmocr. l. 1. c. 8. Forest. l. 14. observ. 26. in schol. Jacob. Camenicenus ad mathiol. l. 5. epist. In liene, Vesal. l. 5. fabric. corp. human, cap. 9. Holler. loc. alleg. In venis haemorrhoid. Columb. loc. alleg. In umbilico, Autor definit. medic. Columb. loc. alleg. Herc. Sax. pr. lib. 3. cap. 41. In utero, Hippocrat. 5. epid. aegr. 25. Aetius tetrab. 4. serm. 4. cap. 98. Nicol. Flor. serm. 5. tract. 9. cap. 12. Holler. loc. alleg. Marc. Donat. loc. alleg. P. Sal. divers. in animad vers. in Altimar. cap. 113. In glanduloso corpore, quod, vesicae adnascitur. Marcell. Donat. loc. alleg. In juncturis arthriticoru tophaceam et gypseam quasi materiam concrescere notissimum est In abscessibus, Fallop. de tumor. p. n. c. 4. Kentman. loc. alleg. Schenk. l. 5. observ. 58 Verum in renibus et vesica frequentissime calculi nascuntur; quorum solum cognitionem cum habuerit Galenus, 1. de loc. affect. cap. 5. et 6. de loc. affect. c. 2. lapides tantum in vesica et renibus, et, ut alii referunt, etiam in intestinis generari scribit.

[note: Calculorum materia. ] Sed qua ratione calculi generentur, non ita clarum est. De materia quidem non ita multum controvertitur. Ompes enim fere concedunt, lapides in corpore nostro generari ex materia viscosa, lenta, crassa, et. ut ii, qui accuratius loqui volunt, nominant. feculenta, terrea, limosa et lutosa. Sed de efficiente caussa maxime dissentiunt Autores.

[note: Calculorum caussa est ciens. ] Alii a calore calculos generari statuunt;


page 252, image: s0252

alii etiam frigus admittunt. Verum aliis neutra harum opinionum [note: An a frigore generentur. ] satisfacit. Neque id sine caussa. Nam frigus quodattinet, probabile non videtur, id primariam lapidum in corpore humano caussam esse. Quis enim credat, tantam in vivente corpore posse reperiri frigiditatem, a qua homores in tantam duritiem coagulari possint? Quam rationem etiam affert Autor de ren. aff. dignosc. cap. 2. dum inquit: In nobis lapides frigus non parit. Neque enim fieri potest, ut vivo corpori tantum frigus accidat quo concrescere valeat in botnine lapis. Deinde si a frigiditate sola congelarentur, a caliditate iterum folverentur; quod tamen non fit, ut experientia docet, ut est apud Aristotelem, 4 Meteor. cap. 6.

[note: An acalore. ] Qui vero a calore calculos coagulari sentiunt, etsi aliquid probabilius dicere videantur, et plurimos applausores habeant: tamen nec ipsi omnino huic quaestioni satisfacere videntur, nec concedi potest, solum calorem calculos generare. Si enim a solo calido concrescerent, aqua solverentur, ut docet Aristoteles, laco allegato.

[note: An ab exficcatione. ] Si vero aliquis dicat, quam sententiam plerique sequuntur, calculos generari a calore per exsiccationem humidi, seu a calore absumente humiditatem: neque is nodum hunc plane solvet. Neque enim credibile, tantum esse in corpore nostro calorem, qui calculos, veluti lateres, coquat. Nam si a modico saltem calore gignerentur, aqua iterum solverentur: sicut videmus lutum modico igne siccatum, si humore iterum imbuatur, solvi; et non nisi vehementissimo igne in lapideam duritiem concrefcere. Deinde cum vix aliquo in loco plus humoris, et perpetuo reperiatur, quam in renibus et vesica, utpote locis ad excipienda et expurganda aquosa et serosa exerementa destinatis: ex defectu atque absumtione humidi eo loci frequentissime calculos generari, vix credibile est. Ideoque etsi admitti possit, aliquid ad generationem calculi calorem facere: tamen soli calori, ut primariae caussae, generatio calculorum adscribenda non videtur, sed alia caussa quaerenda est.

De qua etsi recentiores plurimi consentiant, et aliam, praeter calorem et frigus, caussam ponant, in ipsa materia, et forsan in ipso sensu conveniant, et omnes peculiarem vim coagulandi requirant: tamen alii aliter eam describunt. Nam, ut scribit Mauritius Cordaeus, comm. 7. in Hipp. lib. 1. de Multebr. Praeter externas et adventitias caloru, frigoris et siccitatis caussas, alii succum, alii tixivium, alii sal, alii aquam congelativam, non solum ut materiam indurationis, sed etiam ut quodam modo effectricem, et in ipsis indurantibus insitam, fixamque delitescere existimant. Sic Corallium (ut idem addit) cui proprium estaeri expositum lapidescere, non quidem solum ab ambientis frigore induratur, sed quod absconditam habeat in se duritiei caussam, quae a circumstante aere effecta illa producit.


page 253, image: s0253

[note: Chymicorum opinio. ] Chymici concretionem et coagulationem hanc tribuunt sali et ex salis, vel tartari, quod est in humore coagulatione, calculum fieri, et tartaream materiam suapte natura vergere ad coagulationem et indurationem [note: Fel. Plateri sententia. ] statuunt. A quorum sententia non multum abesse videtur Felix Platerus, qui acrem et salsum, qui terrestrestati in sero et urina permiscetur, atque inest, succum tophos, calculosque compingere et veluti ferruminare docet.

Alii quidem solum de lapidum extra corpus humanum generatione, atque aliarum rerum in lapides coagulatione loqui videntur; tamen cum utrobique non dispar videatur esse ratio, eorum sencentia huc non [note: Matthioli. ] incommode adduci potest. Matthiolus, inpraefat. in 5. Dioscorid. succi lapidescentis mentionem facit, et duabus illis caussis vulgatis, calori et frigori, tertiam addit, succum lapidescentem, qui praeter quam quod sit lapidum materia, etiam caussae efficientis partes subit, quando in corpus aliquod per meatus penetrat, idque totum secum in lapidem convertit. Ejusdem succi lapidei alii quoque faciunt mentionem.

Quae sententiae etsi verbis nonnohil discrepare videntur: in eo tamen consentiunt, atque id docent, in lapidum generatione, aliquid, praeter calorem et frigus, concurrere, idque in ipsa materia, unde lapides generantur, inesse, et sponte sua ad coagulationem tendere.

[note: Conclusio. ] Etsi vero in quaestione hac admodum difficili facilius sit sententiam, quod in simili quaestione Mauritius Cordaeus, loco allegato, facit, suspendere, quam aliquid definire: tamen placuit postremam hanc autorum sententiam quae nobis verior videtur, veritatis investigatoribus proponere. Cur enim non eo modo in corporibus animalium calculos generari credamus, quo extracorpus nostrum frequentissime generari videmus? Certe in thermis, aliisque fontibus, tophos ac stirias lapideas accrescere, et in montium concavitatibus ac speluncis e saxis stillante aqua stirias tales, imo columnas praegrandes concrescere; et fontes ac lacus reperiri, qui stirpes, ossa, ac alia injecta in la pides commutent, experientia docet. Quod certe in solum frigus, aut calorem rejicere non possumus; cum aliae etiam aquaedentur, quae caliditate et frigiditate cum his conveniunt, et nihil tale praestant, Videmus etiam in vino salem istum cum materia feculenta mistum in lapideam duritiem in vino concrescere, et doliorum lateribus adhaerescere, quem Tartarum appellant, a quo sumta nominatione Chymici etiam materiam calculi tartarum appellant, feculentum scilicet ac limosum quid, sali permistum. Imo non solum alibi lapides hoc modo concrescere, sed et in ipsis urinis e corpore humano emissis cernimus. Si enim urinae, ut ex salso et nitroso humore constantes, praecipue autem magis salsae, acres, et limosam ac lutosam materiam continentes, in matulis asser


page 254, image: s0254

ventur: videmus sabulosam materiam iis adhaerescere, ac si diutius in matulis detineantur, lapideam quandam, et tartaro vel calculis, qui inaterdum ejiciuntur, non dissimilem materiam accrescere. Testatur praeterea experientia, cibos ac potus, qui talis feculentae salsaeque, aut quomodocunque appellare libuerit, matetiae multum continent, uberem calculis generandis suppeditare materiam, ac calculosis esse summe noxios. Et comperimus in animalibus, et capris, quae sale valde delectantur, murosque ob id lambunt, praesertim senescentibus, plerumque calculos generari.

Verum etsi ista materialis caussā lapidum generaudorum talis sit, quae scilicet non ab externo calore et frigore in lapideam duritiem concrescat, sed internum concretionis et coagulationis habeat principium: tamen cum in renibus praecipue et vesica; et quidem nonin omnibus, sed quibussam solum, calculi generentur: caussa adhuc alia. efficiens et adjuvans addenda videtur, quam Fernelius lib. 6. pathol. cap. 12. appellat arenosam calculosamque renum constitutionem; Platerus, siccitatem: quae facit, ut materia illa tartarea, a sanguine secreta, in sero delitescens, et propterea ad concretionem in renibus et vesica aptior, principium concretionis nanciscatur. Ita videmus in thermis canalibus tophos illos accrescere; vitriolum facilius concrescere, si baculi lignei vel arundines aqui vitriolatae injicantur; in matulis, nisi mun dentur, sabulosum istud et tarrareum excrementum in dies incrementum sumere, et augeri; sicut idem et indentibus accidit, quibus tartarum, quod nominant, accrescit. Atque hinc fit, ut ea, quae calculum frangunt et expellunt, ad praeservandum, ne calculus de novo generetur, exhibeantur. Calculosa enim illa dispositio tantum abest, ut calculum frangentibus et expellentibus medicamentis, quae fere calida et sicca sunt, tollatur, ut etiam non raro ab iis augeatur. Sed si praecavere velis, ne calculus de novo generetur, opus est, ut et materia, e qua calculus generari possit, evacuetur et abstergatur subinde, et dispositio illa in renibus ad calculum tollatur; quorum posterius non fit diureticis calidis et siccis, sed potius humectantibus, et non raro refrigerantibus, ut radicibus althaeae, glycyrrh. Fragis, violis, et similibus. Qualia et extra adhibere necessarium est.

Summa, ergo hujus rei est, in corpore nostro calculos generari, si talis feculenta ac terrea mareria salso, vel lapidescenti, aut quomodocunque norminare libeat, succo permista loca angustiora ac sicciora pervadat, iis adhaerescaT, ac sese agglutinet. Quod praecipue in renibus et vesica fieri solet: quae loca materia serosa, a sanguine secreta, continuo perlabitur, ac perpetuum augmetum materiae subsistenti ac haerescenti praebet; unde saepe in magnam molem calculi excrescunt. Veruntamen et aliis in partibus saepe vis illa [gap: Greek word(s)] reperitur,


page 255, image: s0255

ut exlocis ante allegatis patot, imo et in ipso utero; cum observatum sit soetum in utero in lapidem conversum fuisse, de quo videatur Schenckius, lib. 4. observ.

[note: Vermes. ] Vermes quoque in omnibus fere corporis nostri partibus, generari posse, tradunt historiae a Marcello Donato lib 4. de. hist. med. mir. c. 26. aliisque collectae. Quae vero horum animalium caussa sit, non facile est explicare. Etfi enim omnes statuant, vermes et similia animalia, non solum in corpore humailo, sed et extra illud, generari ex putredine, seu calore, qui a putredine excitatur: tamen qua ratione putredo seu calor putredinalis, ut vocant, talia generet, non ita planum est, atque illud inprimis obscurum, unde ista formam suam accipiant. [note: An calor fit caussa generationis vermium. ] Nam non sufficit, quod nonnulli dicunt, produci talia no tam a putredine, quam a coctione, quae cum putredine conjuncta est, seu a calore, postquam materiam putrefecit, agente in quasdam partes opere separatim dicato vermium generationi: id quod ex Aristotele habent, qui, 3. de degener. anim. cap. 11. [gap: Greek word(s)] , nihil eorum, quae sponte gignuntur, putrescens, sed coctum fieri, scribit. Neque enim calor sive putredinalis, sive coquens, sive quocunque modo appelletur, per se substantiam efficere, et sese nobilius aliquid [note: An coelum vermes generet. ] producere potest. Sicut nec illud rem expedit, quod quidam ad calorem caelestem seu coelum confugiunt. Coelum enim est agens tantum commune ac universale, praeter quod in cujusvis rei sublunaris generatione propriu et proximum agens necessario requiritur: Et propterea et hoc loco: cum et ipsi vermes, qui in homine et extra eum generantur, sint diversi generis, atque idcirco etiam ex diversis materiis generentur. Nascuntur ex equo vespae, e vitulo apes, bombyces e mori foliis non salicis: Nascuntur sui generis et peculiares vermes e salice, fraxino, populo, abiete, carne, caseo, in animalium pilis, exerementis, atque aliis rebus, singuli sui generis. Quae omnia arguunt, non minus imperfectorum illorum, quae ita dicuntur, animalium, quam petfectorum esse propriam materiam, diversorumque diversam; ita ut idem calor agens producat diversa animalia, si sit diversa materia; eadem, si sit unius generis.

[note: Ad vermium generationem, paraeter calorem, alia princeps et propria caussa necessaria. ] Itaque statuendum videtur, nec in talium generatione semen aut certe quiddam semini [gap: Greek word(s)] deesse et proximum principium et peculiarem in materia potentiam ad talem formam suscipiendam latere. Quod innuisse videtur Aristoteles, qui, 3. de part. animal. cap. 11. Scribit: generari in terra humoreque animalia et plantas, quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in universo inest, ita ut quodam modo plena sint animae et omnia. Et, 3. de gen. anim. cap. 3. idem docet, etiam in exerementis posse principium vitale inesse. Pluri marum enim rerum semina non ita elaboratam requirunt materiam, formaeque illae ignobiliores saepe dui sub rudiore


page 256, image: s0256

quoque materia latere possunt, quae postea a calore excitatae sese suis operibus produnt.

Verum de his accuratius disquirere philosophi est, et actum hac de re pluribus est, de Chymicorum cum Arist et Gal. cousens. et diss. cap. 12. Medico hoc scire satis sit: Primo materiam, e qua vermes generantur, inomnibus fere corporis partibus reperiri posse. [note: An in ventriculo vermes generari possint. ] Quanquam enim in ventriculo generari posse vermes, nonnulli non sosum in dubium vocent, sed et acuter negent: tamen cum in ventriculo non minus, quam in intestinis, saepe plurimi vitiosi humores colligantur: iidem certe non minus, quam illi, qui in intestinis haerent, idoneam verinibus materiam suppeditare, putredinemque concipere possunt in corpore, cujus calor blandior est, et cum humiditate conjunctus: et probat id ipsa experientia ut videre est, apud Amat Lusitanum cent. 1. curat. 6. Et quid hoc videatur mirum de Ventriculo, cum in aliis partibus longe minus excrementis scatentibus, vermes generentur?

Generantur et vermes in habitu corporis, apud nos quidem in infantibus in cute, et dorso imprimis, quos vulgo Mittesscr vocant, quas dicas vermes alimentum in infantibus absmentes. Qui enim infantes iis laborant, macilento sunt corporis habitu, interim multum edunt. In adultis vero, praecipue in AEgypto, et India, ut Aetius, tetrab. 4. serm. 2. cap. 8. et Paulus, lib. 4. cap. 59. testantur, in musculosis corporis partibus, brachiis, crurrbus, lumbricorum forma sese exserunt; quorum capita apprehensa si trahantur vehementem dolorem excitant; qua de re videatur in epistolis a Laurentio Scholtzio collectis, epistola 27. Wierus, in tractat. German de dracunc. Foreitus, lib. 20. in sine, in observat. medic.

[note: Materia, et qua vermes generentur. ] Materiam hanc nonnulli tantum crudam, et pituitosam esse statuunt, qualis in pueris voracibus congeritur ex ciborum assumtorum varietate, negantque; hi, ex materia acri et calida, frigida et ficca, qualis est flava bilis, atque atra, vermes produci posse; quod talis materia amara sit, et minus putrescat: Alii ex omnibus humonbus fieri credunt. Verum in materia tali non praecipue ad primas atque ex iis ortas, aut iis cognatas qualitates, sed potius quiddam, quod semini quodammodo respondeat, latensque principium, et peculiarem in materia potentiam ad talem formam suscipiendam, respiciendum est. Cum experientia constet, aeque ex absinthio atque ex absinthio atque aliis herbis vermes generari.

[note: Essiciens vermium. ] Caussa vero efficiens calor putredinis est. Is enim in materia disposita [gap: Greek word(s)] ut Aristoteles, allegato loco, nominat, delitescentem excitat, et ut in actum erumpat, in caussa est. Ad quam rem maxime aptus est calor humidus, et qui non subito rem dissolvit et corrumpit, sed calidum innatum paulatim evocat: qualis cum sit in pueris, non mirum est, in illis ex iis cibis vermes nasci, e quibus in adultis,


page 257, image: s0257

adultis, quorum calor acrior est, nulli nascuntur.

CAPUT X. De Caussis Morborum intemperiei sine materia.

POstquam hactenus in genere, quae caussarum morbificarum naturam induunt, dictum: jam explicandum est, quae singulorum morborum sint caussae in specie. Quod ut commode expediamus, eundem ordinem, quaem in differentiis morborum enumerandis adhibuimus, observabimus; et proinde primo de caussis morborum partium similarium dicemus.

Sunt autem morbi partium similarium duplices: Intemperiei, et totius Substantiae seu occultarum qualitatunt. De caussis morborum intemperiei primo loco agamus.

[note: Caussae calidae intemperiei. ] Galenus, de cauf. morb. cap. 2. caussas intemperiei calidae quinque; recenset: Morum, Putredinem, Viciniam rei calidae, [gap: Greek word(s)] seu corporis constipartionem et per hanc calid illius effuvii et transpirationis retentionem, Calidae rei permistionem, seu assumta, alimenta, et medicamenta calesacientia. Verum hae res non omnes eodem modo calefaciunt, verum aliae proxime et perse, aliae per. accidens.

[note: Motus. ] Motum primo quodattinet, qua ratione is calorem excitet, in genere inquirere Philosophi est. Medico hoc loco satis est, scire, qua ratione in corpore humano motus caloris caussa sit. Etsi autem plane non negemus, motu, praecipue membrorum corporis, per attritionem mutuam, etiam aliquid caloris in corpore nostro generari posse: tamen inprimis motus corpotis atque animi calorem producunt, nimia agitatione spirituum et humorum. Cum enim ad omnes actiones in corpore nostro spirituum mihisterio opus sit: motibus corporis et animi spiritus, et cum his sanguis, ad membra, quae moventur et exercentur, concitantur et varie egitantur, atque ita ex concursu spiritus ac sanguinis membra calidiora redduntur. Praeterea etiam motu et agitatione spiritus et sanguis attenuantur et incalescunt, conceptumque calorem partibus solidis communicant.

[note: Putredo. ] Secundo inter caloris caussas recensetur putredo. Etsi enim in putredine, ut ex ejus definitione ab Aristotele, 4 Meteor, cap. 4. tradita patet, fiat proprii nativique caloris corruptio, et omnia, quae putrescunt, tan dem reddantur frigida: tamen, ut Aristoteles scribit, 25. sect. probl. 20. omnia, quae putrescunt, calida fiunt. Calor enim internus ab externo ex trahitur et evocatur, et ad exteriora tendens fit sensibilior, qui ante ā contraria qualitate erat quasi absconditus, et ita temperatus, ut non sentiretur; quod vinculum et copula in putrefactione dissolvitur. Apparet id frequenter in rebus multis extra corpus


page 258, image: s0258

humanum; Galenusque in columbarum agrestium excrementis ex putrefactione ignem accensum vidit, ut testatur, de causs. morb. cap. 2. Idem et in corpore nostro accidit, et dum humores, vel in vasis, vel extra ea in tumoribus putrescunt, magnus calor excitatur, et saepe febres generantur.

[note: Vicinia reicalidae. ] Tertio intemperiem calidam excitant contactus et vicinia rei calidae. Cum enim omnes res naturales qualitates, quibus praeditae sunt, corporibus vicinis communicare soleant: quaecunque calida corpori nostro occurrut atque applicantur, ut sunt aer calidus, radii solares, ignis, medicamenta calida applicata, corpori nostro calorem, quo praedita sunt, imprimunt. Partes quoque corporis nostri praeter naturam calefactae, ut in inflam mationibus, bubonibus et aliis tumoribus calidis accidit, vicinis partibus calorem communicare possunt, et febres sympto maticas vocatas, excitare.

[note: Cutis comdipatio. ] Quarto calidam intemperiem excitare valet curia curis constipatio et constrictio. Nam cum corpus nostrum perpetuam ventilationem, et liberam respirationem requirat, ut et aer frigidus calori temperando necessarius attrahatur, et calidae fuligines expellantur: si cutis spiracula occludantur, neque calor justo modo refrigerari, neque calidi vapores excerni et expelli possunt, sed in corpore retinentur, quod inde incalescit, et hinc sebris saepe excitatur in iis maxime corporibus, quae multis acribus et fuliginosis humoribus excrementitiis abundant. Huc pertinent omnia, quae vel poros cutis obstruere, vel constring ere et claudere possunt, qualia sunt, frigus ambiens, balneum adstringens.

[note: Calida affumta. ] Denique res calidae in corporibus assumtae calidos morbos excitare possunt. Quod enim calida corpus nostrum extra tangentia praestant, illud multo magis praestare possunt calida intro assumta et usurpata, sive sint cibi, sive potus, sive medicamenta calida, vel aer calidus attractus.

Arque his modis agant necesse est omnes illae caussae morbificae quas supra in quatuor classes distribibuimus, nimirum in ea quae assumuntur, quae geruntur, quae retinentur et excernuntur, et quae foris adhibentur aut incidunt, si morborum [note: Quomodo morbos calidos generent ea, quae assumuntur. ] calidorum caussa fieri debent. Nam primo ea, quae assumuntur, alia proxime et per se id faciunt, et ad ultimum modum seu genus pertinent, de quo jam diximus; cibique, potus, et medicamenta calida aerque calidus et aestuans, intra corpus attractus, illud calefaciunt. Deinde alia per accidens id faciunt. Ita cibi frigidi, vel crassi et viscidi, vel etiam nimia copia assumti, obstrucitiones pariunt, meatusque internos caludunt, atque ita prohibita transpiratione, calor, et frequenter etiam putredo excitatur. Si vero parcior justo quantitas assunmatur, in almenti necessarii defectu, calor in ipsas partes solidas agit vehementius, easque


page 259, image: s0259

calefacit, et in corporibus dispositis bilem generat et accendit, atque ita biliosas febres producit.

[note: Quae geruntur. ] Secundo ea, quae geruntur, calidam intem periem excitant, animi nimirum et corporis motus, eo, ut jam dictum, modo.

[note: Retenta. ] Tertio, retenti calidi humores atque excrementa, quae evacuari debebant, intemperiem, quam habent, corporis partibus, in quibus haerent, communicant, atque inprimis, si putredinem concipiant. [note: Quae extrinsecus accidunt. ] Quarto, quae extrinsecus accidunt corpon, non uno modo calorem, excitant. Per se quidem aer calidus, Sol, ignis et medicamenta calida applicata; ac potissimum in corporibus calidis, tairoribus, et quae humonbus biliosis abundant. Per aceidens vero calefaciunt frigida et astringentia, foris corpori adhibita. Haec enim cutis poros densant, et calidas exspirationes prohibent, quae in corpore rententae, vel ex sua natura, quod calidae sunt, vel quod putrescunt, morborum calidorum caussae sunt. Huc pertinet aer frigidus, balnea aluminosa, serrata. Frigida autem hoc proaestant facilius in iis corporibus, quae jam incaluerunt, aut antea habent adstrictos nonnihil poros. Quibus enim pori antea patefacti sunt, in ea facilius sese frigus infinuat. Hinc fit, ut qui ex cursu, labore et aliis exercitiis aestuant, et hinc mox frigido eari sese com mittunt, facile febribus corripiantur. Quibus vero antea pori sunt adstrictiores iis facile frigore externo plane occludi possunt. Caussae quoque morborum calidorum sunt, quae corpus vehementius laedunt, doloremque excitant, ob quem in partem dolentem humores attrahuntur, qui cum difflari satis ob copiam nequeant, obstructionem, et hinc putredinem excitant.

[note: Caussae morborum frigiderum. ] Caussas morborum frigidorum has recenset Galenus, de causs. morb, cap. 3. refrigerantium propinquitatem, ciborum potusque quantitatem et qualitatem, stipationem et rarefactionem, ac praeterea otium et immodicum motum. Verum a recentioribus commodissime in quatuor classes rediguntur causae intemperiei frigidae, ad quas et hae a Galeno nominatae, et si quae aliae dari possunt (nam in numero harum caussarum deficere Galenum existimat Argenterius, de morb. causs. cap. 8.) reduci queunt. Omnes enim caussae, quae intemperiem frigidam inducunt, id agunt vel alterando, et propriavi refrigerando; vel calorem innarum suffocando; ve eundem dissipando; vel pabulum calori subtrahendo, ut marcescat et contablescat.

[note: Refrigerantia. ] Alterando refrigerant res frigidae vicinae, sive extra corpori incidentia atque applicata, sive intus assumta, ut aer frigidus, aqua frigida, cibi, potus, et medicamenta frigida.

[note: Calorem suffocantia. ] Calorem nativum suffocando refrigerant omnia, quae caloris nativi ventilationem, et fuliginosorum excrementorum difflationem prohibent,


page 260, image: s0260

vel alias calorem nimia copia obruunt. Nam ut flamma exstinguitur, si ostium et fornacis foramina abstruantur, vel cucurbita aur simile quid ipsi injiciatur: ita etiam in corpore nostro calor nativus suffocatur, si fuliginosa excrementa difflari et evacuari nequeant. Id quod fit, dum vel pori, vel externa cutis spiracula a caussis, maxima ex parte externis, ut aere frigido, balneis adstringentibus, similibusque clauduntur; vel venae et arteriae a caussis internis, ut humorum copia vel crassitie, obstruuntur. Deinde sicut flamma exstinguitur, sivel ligna universim et multa supra varvam slammam conjicias, aut oleum copiosius affundas: calor nativus a multitudine et copia alimenti obruitur. Et ut flamma eo facilius exstinguitur, si nimia copia materiae, quae vel nullo modo apta est, ut ardeat vel cum difficultate incendium concipiat, ipsi injiciatur: ita inprimis eorum alimentorum copia calor suffocari potest, quae crudira sunt et frigida. Ad hoc genus caussae pertinent somnus nimius, quies, otium et tristitia.

[note: Calorem dissipantia. ] Tertio; frigidam intemperiem excitant, quae calorem dissipant Nam sicut videmus ad claros Solis radios et calido loco, aut ad majorem flammam minorem marcescere, et minorem a majore dispergi; et ventilatione quidem mediocri flammam augeri et suscitari, verum vehementiore motu vel vento dissipari et exstingui; ita et moderata exercitia ac motus calorem suscitant et conservant, verum immoderata calorem. et spiritus dissipant ac absumunt, atq; ita corporis et animi motus nimii aeris constitutio calida, cibi potusque calidi discutientes, creber purgantium medicamentorum, sicut et balneorum usus, calorem nativura dissipant, et frigidam intemperiem excitant.

[note: Pabulum calori subtrahentia. ] Tandem et intemperies frigida in corpore excitatur, contabescente calore, ex defectu necessarii alimenti. Ut enim flamma, si ipsi nihil vel parum olei, aut alterius pabuli subministraveris, tandem marcescit et exstinguitur: ita et calor noster, subtracto necessario alimento, contabescit. Atque hoc modo inedia et cibi inopia vel utilium humorum, qui corpori alimentum praebere solent, sanguinis scilicet nimia evacuatio, calorem nativum exstinguunt, ac frigidam intemperiem excitant.

[note: Caussa intemperici calida quo modo srigidam quoque exchtent. ] Ne vero quis miretur, cur pleraeque caussae intemperiei frigidae antea etiam inter caussas intemperiei calidae sint recensitae: sciendum, omnes caussas, quae alias intemperiem calidam excitare solent, si excessu nimiae sint, fieri caussas frigoris. De putredine antea jam dictu est, in principio quidem per eam calorem excitari, sed tandem, corrupto calore nativo, frigidam intemperiem succedere. Ita vinum modice haustum innatum calorem auget, et alii cibi boni utile suppeditando alimentum, calorem nativum roborant: verum et vinum, et quodcunque aliud alimentum nimia eopia sumtum cruditates


page 261, image: s0261

parit, et calorem nativum obrut et suffocat. Sic si constipatio et obstructio non nimia sit, et superfluitates, quae detinentur, pauciores febris accendi potest. Verum si tanta fuerit constipatio meatuum, ut nulla detur transpirandi via, calorem extingui necesse est. Ita res calidae vicinae primo quidem calefaciunt: verum sicalor sit immodicus, calorem nativam dissipant; moderatumque exercitium, ut jam dictum, calorem conservat et suscitat, immodicum vero dissipat et dissolvit.

[note: Quomodo intemperiem frigidam generent, quae assumuntur. ] Atque hos esse modos, quibus ge nerantur morbi frigidi, inveniemus, si usitata illa caussarum genera perlustremus. Nam primo assumta vel sunt frigida, et propria vi frigidam intemperiem inducunt, ut aer frigidus, cibi potusque, et medicamenta frigida: vel sunt calida, et per accidens refrigerant, dissipando calorem; vel nimia quantitate calorem obruunt, ut in iis, qui ingluviei dediti sunt, videre est: aut ob defectum et denegationem alimenti calorem contabescere sinunt.

[note: Quae geruntur. ] Secundo quae geruntur, frigidos morbos pariunt, vel calorem nativum dissipando, ut morus corporis nimii, vigiliae nimiae, gaudium nimium: vel obruendo calorem excremetititiis et frigidis humoribus.

[note: Quae excernunlur et retinentur. ] Tertio, quae excernuntur et retinentur morborum frigidorum causae fiunt: per se quidem frigidi humores in corpore abundantes et retenti, qui suam nativam frigiditatem corpori nostro inprimunt; per accidens vero, si calidi humores evacuantur, sanguisque inprimis, corporis necessarium alimentum, nimis profunditur.

[note: Quae extrinsecus accidunt. ] Denique et quae extrinsecus accidunt, alia per se frigefaciunt, alia per accidens. Per se, aer frigidus, aqua frigida, nix, glacies, medicamenta frigida. Per accidens, aer calidus internum evocando ac dissipando. Vincula quoque partes constringendo illas refrigerant, dum calorem influentem aditu prohibent, quo deficiente et caloris ventilatio prohibetur, et materia insito calori excitando et fovendo idonea denegatur.

[note: Intemperiei humidae caussa. ] Caussae intemperiei humidae ad duas reduci possunt, nimirum ad viciniam humidorum, seu ea, quae alterando humectant; et quae transpirationem corporis impediunt, atque humida illa corporis effluvia retinent. Itaque ex iis, quae assumuntur, cibus humidus, potusque copiosus assumtus, aer humidus inspiratione attractus, medicamenta humectantia usurpata, corpus alterando humectant. Ex iis vero, quae geruntur, otium et quies, somnus nimius, animi tranquillitas, corpus humectant, quia parum per ea discutitur. Excreta quod attinet, humidi et pituitosi humores copiosius geniti, parciusque evacuati, et prohibita corporis transpiratio, corpus reddunt humidius. Ita inter ea, quae extrinsecus accidunt et admoventur, aeris constitutio humida ex imbriu et pluviarum multitudine et frequentia,


page 262, image: s0262

austrique flatu, balnea aquae dulcis tepidae frequentia, inunctiones et similia humectantia extra adhibita, vim habent humidam intemperiem corpori inducendi.

[note: Intemperiei sicca caussa. ] Intemperies sicca a contrariis caussis, nimirum ab alteratione exsiccantium, nimia resolutione, [gap: Greek word(s)] et paucitate alimenti ortum habet. Itaque inter ea, quae assumuntur, cibi et potus siccandi vim habentes, aut medicamenta eandem facultatem obtinentia, aer siccus inspiratione attractus, corpus exsiccandi, intemperiemque siccam excitandi vim habent, Siccius quoque corpus redditur, ob cibi potusque paucitatem, quod in inedia se tenui diaeta accidit. Cum enim a calore innato corporis partes assiduo resplvantur: nisi per idonea alimenta absumti fiat instauratio, corpus exsiccari necesse est. Huc non ineommode et ea referuntur, quae meatus, per quos alimentum ad partem aliquam defertur, claudunt, partique commeatum et nutrimentum intercipiunt; unde siccitatem et [gap: Greek word(s)] in parte, cui alimentum denegatur, excitari necesse est. Hinc Medici in curanda siccitate corporis ea alimenta et medicamenta, quae astringendi vim habent, prohibent, quod meatus constringendo nutrimenti inmembra deductionem et distributionem impediant. Ex eorum vero, quae geruntur, genere, corporis et animi motus nimii, ut labor immodicus, frictiones durae, asperae et longiores, curae et sollicitudo, vigiliae, dolor, atque onmia, quae spiritus, humores, et substantiam corporis resolvendi ac dissipandi vim habent, intemperiem siccam inducunt. E tertia classe, eorum scilicet, que retinentur et excernuntur, nimiae evacuationes corpus exsiccant; inprimis alimenti atque utilis succi: quo pertinet venus immodica. Contra bilis flavae, atrae et pituitae salsae praesentia et retentio, etiam corpus exsiccant. Tandem inter ea, quae foris corpori accidunt atque adveniunt, sunt aer ambiens eahdus, siccus, balnea sulphurea, nitrosa, bituminosa, aluminosa, medicamenta exsiccantia foris applicata.

[note: Compositaru intemperierum caussae. ] Atque hae sunt simplicium intemperierum caussae: quae si conjungantur, compositas intemperies excitant. Caussarum tamen complicatio ad compositam intemperiem inducendam semper necessaria non est; cum multae caussae sint quae geminis viribus polleant et praeditae sint. Ita aer calidus plerumque non solum calefact, sed et exsiccat, quod et alimenta calida pleraque facere possunt. Interdum una caussa unam intemperiem inducit per se, alteram per accidens. Veruntamen tales caussae non semper geminam intem periem inducunt, sed non raro simplices morbos pariunt: idque ideo, quod vel altera qualitas praepollet, alterius vero potentia inferior est: vel ob corporis, quod afficitur, dispositionem. Sit enim aer calidus et siccus, afficiatque duo corpora, quorum alterum calidum sit et siccum, alterum calidum


page 263, image: s0263

et humidum: in utroque quidem Calidam intemperiem inducet; siccam vero simul multo facilius in eo, quod antea ad siccitatem est dispositum, quam in illo, quod humidum est caussisque exsiccantibus diutius resistere potest. Ita tristitia quidem omnia corpora exsiccat: febrem vero et calorem non in omnibus excitat, sed in iis so him, qui ad calidam intemperiem proni et dispositi sunt. In hujusmodi quoque caussarum variarum concursu contingit aliquando corpus ab omnibus hujusmodi caussis similiter alterari: aliquando a contrariis caussis affici, quarum scilicet aliquae calefaciant, aliquae refrigerent, quaedam humectent, quaedam exsiccent. Quando autem a contrariis caussis alteratur corpus, tunc contingit, vincere aliquando earum caussarum actionem, quae plures numero, ac diuturnae magis fuerint; aliquando earum, quae sunt fortiores; aliquando denique aequaliter a contrariis caussis alterari corpus, et fieri inaequalem intemperiem.

CAPUT XI. De Caussis Intemperiei cum Materia.

EXpIicavimus hactenus earum incemperierum caussas, in quibus ipsa substantia partium fimilarium solis qualitatibus alteratur, et solidae ac similares particulae vel nimis incalescunt, vel refrigerantur, vel humectantur, vel siccantur. Jam earum intemperierum caussae investigandae sunt, cum quibus in partibus affectis aliquis humor conjungitur. Etsi enim inter illas caussas etiam humorum aliqua sit facta mentio, et nudae illae intemperies non diu persistere possint, quin aliquem humorem vel attrahant vel gignant: tamen in specie aliquid de materialium illarum intemperierum generatione dicen dum est; quales non solum sunt in tumoribus, sed cum etia sine tumore humor, flatus, aut vapor aliquis in parte aliqua continetur, sive is haereat in venis et arterris, quae per particulae substantiam dispersae et disseminatae sunt, sive per inania spatia diffusus sit, sive in partis alicujus sinu et cavitate conrineatur.

[note: Humores temperiem suam partibus communie ant. ] Cum enim quilibet humor suum peculiare temperamentum habeat, illud parti, in qua haeret, imprimit et communicat. Sanguis, qui est calidus et humidus, calefacit et humectat; bilis flava, quae est calida et sicca, calefacit et exsiccat; pituita, quia est humida et frigida, humidam et frigidam, melancholia, quia est frigida et sicca, frigidam et siccam intemperiem inducit, et si qui alii sunt humores, de quibus diximus, eam, quam habent intemperiem partibus, in quibus haerent, inducunt.

[note: Quot modis Intem peries cum materia excitetur. ] Materia autem, quae materialis intemperiei caussa est, in parte affecta vel sensim colligiturm vel in eam confertim influit. Congeritur materia in parte vel ipstus partis, vel alimenti vitio. Ob partis vitium congeritur, cum vel concoctrix, vel expultrix no suum facit officium. Nam si concoctrix


page 264, image: s0264

est debilis, parum recte alimentum elaborare potest, et ex bono quoque alimento plura excrementa producit, quam expultrix possit expellere. Si expultrix est imbecilla, ut etiam excrementa ea, quae necessario alias et non nimia quantitate generantur, expellere non valeat; aut morbus aliquis conformationis adsit, meatusque excrementis evaeuandis destinatus non pateat: excrementa in corpore cumulari necesse est. Patet ex his saepe intemperiem materialem esse effectum nudae intemperiei. Nam ob intemperiem partis coctio et expulsio vitiatur, et pars, si a causis quibusdam externis calorem, frigus, vel aliam qualitatem contrahat, eam humori, quem in se continet, imprimit: qui humor rursus illam qualitarem parti, in qua haeret, communicat, ejusque intemperrem fovet, et auget. Alimenti vero vitio materia inparte congeritur, cum illud. vitiosum est, et tale, ut tanta excrementorum copia ex eo generetur, aut materia tam crassa et viscida procuicatur, ut facultas expultrix iis expellendis par non sit, vel meatus evacuationi destinatus non sufficiat.

[note: Fluxio quomodo fiat. ] Fluxio autem fit vel per [gap: Greek word(s)] vel per [gap: Greek word(s)] id est, humores, qui ad aliquam partem confluunt, vel ab ea attrahuntur, vel aliunde transmittuntur. Attractio fit inprimis ob calorem [note: Attractio sit a calore. ] et dolorem. Nam primo si calor, sive a. Sole, sive ab igne, sive a motu, sive a medicamento aliquo in parte aliqua excitetur, partem illam [note: Dolor quomodo attrahat. ] calefactam ex reliquo corporo humores ad se trahere experientia docet; etiam cum in reliquo corpore non est aliqua insignis humorum abundantia: licet, si in corpore humores abundent, eorum major copia attrahatur. Deinde dolor attrahit, et ad partem dolentem humores facile conifluunt; idque tribus fere de caussis. Nam natura, quia doloris caussam propulsare et excernere nititur, ut id praestet, sanguine ac spiritu dolentem locum replet. Deinde pars dolens a sanguinis et spirituum. transmissorum copia incalescit, unde postea ob calorem magis attrahit. Tertio dolor partem debilitat: partes autem. debiles si non attrahunt, tamen promptissime recipiunt affluentem materiam.

[note: An dolor calor et bacuum attrahant. ] Etsi vero recentiores nonnulli contra has attractionis caussas disputent, neque concedant, calorem doloremque, ut nec vacuum, esse proximam attractionis caussam: tamen nihil novi, et quod alicujus momenri sit, contra vulgatam doctrinam afferunt. Nam dum a Medicis et vulgo dicitur, attractionem fieri doloris, caloris et vacui ratione, non ea ipsorum sententia est, quod attractio haec per peculiare vim attractricem fiat; verum saltem manifestas et evidentes caussas proponere voluerunt, qui fluxui humorum ad partem aliquam occasionem praebent, humoresque quasi alliciunt, et quas, ne fluxio vel concitetur, vel augeatur, submoveri necesse est, quacunque etiam efficiendi vi attrahant.


page 265, image: s0265

Nihilque aliud sentiunt Medici, dum nunc per [gap: Greek word(s)] , nunc per [gap: Greek word(s)] humores affluere dicunt, quam quod caussa affluere dicunt, quam quod caussa, quae facit, ut humores ad partem quampiam fluant, nunc sit in parte mittente, nunc vero in recipiente.

[note: Transmissio humoru quomodo fiat. ] Affluunt vero humores ad partem affectam, ets non attrahantur, duplici ratione, duplexque est transmissionis modus. Nam primo saepius humores in vasis accumulati suopte impetu moveri incipiunt, et subito in membrum aliquod, pro partium situ, et venarum dispositione irruunt. Sicut enim videmus in magno mundo vapores a calore resolutos in attum attolli, secumque etiam aliquid aqueae vel alterius substantiae, quae sua natura alias ad motu illum inepta est, sursum rapere, vaporumque copiam, ubi concrescit frigore, in pluviam mutari: ita et in corpore humano animadvertimus, saepe humores, quorum proprium est deorsum, non sursum ferri, a tenuibus ac calidis spiritibus et vaporibus, qui ex inferioribus sua natura sursum tendunt, rapi, atque in ipsum caput etiam, spirituum illorum ac vaporum calidorum quasi vehiculo, ascendere. Videmus quoque vapores, spiritus, flatus, halitus, in aquam quasi conerescere, et cum impetu deorsum, proutvia in hanc vei illam partem pronior patet, ruere; unde catarrhi suflocativi, hum orumque ad dentes, in maxillas, humeros, articulos et alias partes defluxiones ortum habent. Nonnunquam et humores ita augentur in suis vasis, ut in iis ob copiam amplius contineri; non possint: sed ruptis, apertisque osculis in partem aliquam ferantur, in quam nimirum gravitate sua inclinant. Atque ad hunc primumu modum pertinent omnes externae caussae, quae fluxiones concitant; ut calor dissolvens, et frigus constringendo humores exprimens, et si quae sunt aliae hujus generis, quae humoribus motum conciliare possunt, ut postea suopte impetu, qua via patet ruant.

Deinde transmittuntur humores, ubi, quae expultricem habent validam, partes lacessitae atque irritatae vel qualitate, vel copia humorum, onere se levant, et id, quod molestum est, alio propellunt.

[note: An pars una in alia humores transmistat. ] Sunt quidem ex recentioribus nonnulli, qui hunc transmissionis modum in dubium vocant, et id, quod in omnium Medicorum ore est; In fluxione consideranda esse membrum mandans, et membrum recipiens, non ita accipiendum et intelligendum esse existimant, sicut verba sonant, quasi membrum nobilius onere vel pondere aut qualitate humoris gravatum vel stimulatum, naturali robore suo, et facultate expultrice alio propellat, deponat, et in abjectiorem, ignobiliprem ac infirmiorem partem protrudat sua supervacua exerementa; et hoc pacto, nullummembrum mandans esse statuunt, quod sua naturali vi humores, quos continet, superflups, sibique molestos, inalia loca amandet; sed propterea solum membrum mandans


page 266, image: s0266

appellari posse persuasum habent, quia ibi sit terminus ex quo, et quia inde et ex illo membro fluxionis sit origo; quae fluxio tamen suum proprium et internum habeat movens principium, de quo in primo transmissionis modo didtum.

Verum enimvero etsi ille prior transmissionis modus, ubi vel sine expultricis operā humores suo impetu et motu in partem aliquam tendunt, admittendus sit: propterea tamen alter hic rejiciendus non est. Nam, ut recte Galenus, ut alibi saepius, tum, de caus. morb. cap. 6. docet, quaelibet non solum animalis, sed et plantae particula quatuor facultates habet, atque inter reliquas et eam, qua quod superfluum est et exerementitium, excernit et expellit. Ac ne facile animal de salute ac vita periclitaretur, Creator expultricem facultatem membris nobilibus fortiorem indidit. Et nisi hoc admittatur, non solum alia multa, sed tota de crisibus doctrina in dubium vo caretur. In crisibus enim mani feste videmus, quomodo partes nobiliores et principes humores, quibus gravantur, vel e corpore expellere, vel ad membra ignobiliora depellere soleant: et cum hoc non faciunt membra nobilia, sed oneri succumbunt, neque vitiosos humores expellunt, plerumque de vita actum est.

[note: Partes transmit tentes. ] Mittunt autem hoc modo vel partes omnes seu totum corpus, vel aliquae. Corpus totum cum potentia superet omnes partes, seorsim sumtas, illud, quod redundat, in quamlibet partem deponere potest. Cum tamen recte agit Natura, plerumque inglandulosas et cutaneas partes id, quod molestum est, protrudere, aut per convenientes vias potius e corpore expellere solet. Privat partes similiter vel copia vel pravitate humorum stimu latae in alias partes imbecilliores ea, a quibus molestantur ablegare consueverunt. Humores autem vitiosi in privatis partibus vel ob aliquod partis vitium continuo generantur, et inde quoque continuo ad alias amandantur; vel paulatim et sensim in parte colliguntur, donec natura ab iis gravata eos amplius ferre non potest, sed ejicit, et ad alias protrudit. Colliguntur autem et congeruntur humores in parte aliqua, non solum cancoctricis, vel expultricis, vel alimenti vitio, ut modo dictum, sed etiam, quia pars illa ex aliis materiam recipit, ut in capite plerumque fieri solet, quod plurimos a toto corpore vapores suscipit, qui in eo in humores mutantur, sensimque cumulantur, donec Natura gravata eos in partes inferiores deponit. Atque hoc modo saepissime reciprocus quidam humorum motus fit in corpore, dum e toto corpore, vel etiam partibus quibusdam privatis superflui humores vel vapores ad partem aliquam mittuntur, qui postea rursum ab eadem parte, vel ad easdem, vel ad alias partes rejiciuntur et propelluntur.

[note: Partes recipientes. ] Ut autem fiat humorum fluxio et transmissio, non solum pars mandans


page 267, image: s0267

sit oportet, sed et recipiens. Recipiunt autem humores affluentes partes, quae vel imbecilles sunt, vel ad recipienda. fluxiones proclives. Etsi enim hīc iterum nonnulli dissentiunt, et ut membrum nullum propter robur et nobilitatem mandans esse statuunt; sic neque recipiens constitui debere propter ignobilitatem et infirmitatem, Sed propter situm solum existimant: tamen verissimum est, quod Galenus, allegato loco, scribit, non omnium partium esse aequale robur, sed quasdam esse ignobiliores, quae, si opus, reliquorum excrementa recipere possunt. Multa quidem ab initio instrumenta expurgandae materiae inutilis gratia molita Natura est: quae quidem sola ad tuendam sanitatem sufficiunt, cum nulla in corpore vitiosorum humorum est redundantia; verum si quis. error accidat, non amplius naturalia sufficiunt instrumenta ad excrementorum multitudinem expurgandam. Ideoque tum accidit, ut fluxiones a nobilioribus impulsae partibus ad ignobiliores et imbecilliores ruant, sive illae natura tales sint, sive ob aliquam morbosam constitutionem. Naturā tales sunt laxae, molles, rarae, aliasque ignobiles, et nulli fere insigni actioni destinatae: qualis cutis, quae cum insignem nullam operationem habeat, et praeterea omnium, partium aliarum extima sit, et earum quasi velamentum et amictus: non absque ratione totius corporis excrementa recipit. Proclives tandem ad recipiendam fluxionem sunt partes, quae cum parte mittente connexum, et vias, quibus humores admittant, amplas et patentes habent, vel quae ita locatae sunt, ut mittentibus subjaceant, et ad eas ex mittentibus via proclivis sit. Gravis enim materia semper promptius repit et fertur ad inferiora.

[note: Tumorum generatio. ] Atque hisce modis, ubi ad partem aliquam humor aliquis pervenit, sive in ea sensim colligatur et congeratur, sive ad eam confertim affluat: ejus intemperiem mutare potest, et si diutius in ea haereat, putrescere et corrumpi incipit, et hinc omnes tumorum differentiae ortum habent, quae variae sunt pro varietate humorum, a quibus excitantur, de quibus Gal enus, lib. de tumoribus, et 4. aph. 34.

CAPUT XII. De caussis Morborum totius Substantiae.

IN partibus similaribus, preter morbos intemperiei, aliud adhuc genus morbi reperiri, quod totius substantiae, vel occultarum qualitatum, vel quomodo libet appellatur, dari, supra monstravimus. Eorum itaque morborum caussae quoque proponende sunt. Etsi vero Fernelius, de diff. morb. cap. 7. et 2. de abd. rer. causs. c. 10. caussas alias manifestas statuat, alias occultas: tamen supra satis probatum est nullum morbum substantiae ex manifestis qualitatibus oriri, sed omnes, qui ab intemperie aliqua


page 268, image: s0268

manisertarum qualitatum depedent, morbos ad intemperiem pertinere: totius vero substantiae, seu occultarum qualitatum, ut appellantur, morbos omnes a caussis occulto modo, et a tota substantia, ut nominant agentibus produci. Quales caussae sunt omnia venenata, maligna [note: Venena quibus biribus agant. ] et pestilentia. Quibus etsi curiosiores nonnulli non acquiescunt, et venena omnia exessu primarum qualitatum enecare statuunt: tamen id frustra et temere conantur. De quo cum supra etiam dictum sit, hīc saltem istud afferimus: Si venenorum actiones comparemus cum elementorum, et reliquorum quae primis qualitatibus agunt, actionibus: diversitatem longe maximam, et toto genere discrepantiam inveniemus. Nam que a qualitatibus primis fit alteratio et laesio, tantarum virium non est, ut hominem subito enecare atque interimere possit: quod in pluribus [note: Venenoru etiam in parva quantitate bismaxima. ] videmus. Morsus, enim aspidis, teste Galeno, in lib. quod an. mores. cap. 3. illico interimit: idemque napellus, opium et alia venena praestant. Neque enim qualitates primae in minimo corpore summas vires exercere possunt. Ignis quidem est calidus; nix est frigida: sed, ut recte scribit Galenus, 3. de temperam. c. 4. si quid horum prorsus exiguum est, nullum evidentem in corporibus nostris excitat affectum. Imo ne in majore etiam copia corpora valde calida et frigida, ut piper, nix, aqua frigida, hominem enecant. At venena etiam in minima dosi exhibita vel enecant hominem, vel gravissima inducunt symptomata. Quis enim crederet, inquit Galenus, 3. de loc. afect. cap. 7. vel a scorpionis infixo aculeo, vel a phalangiorum ictibus totum corpus ingenti et inusitata mutatione affici, nisi saepenumero id accidere videret; praesertim minimam quandam rem feris in ipsum demittentibus? Et paulo post. Marinae turturis, quemadmodum et terreni scorpii aculeus inpartem extremam acutissimam illam quidem finitur, ubi nullum foramen est, per quod venenum dejici possit: necesse tamen est, ut excogitemus substantiam quandam esse aut spiritualem aut humidam, quae ut mole minima, ita facaltate quam maxima est. Et AElianus, l. 9. de animal. cap. 51. cefert, morsuum vestigia, quae aspis imprimit, tam obscura et parva esse, ut indicia vix acri oculorum acie deprehendantur. Tandem si alteratio, quam venena faciunt, solum a primis qualitatibus proficisceretur: cura etiam per madicamenta primis qualitatibus agentia perficeretur; quod tamen impossibile est. Venena enim alexipharmacis, et peculiari proprietate agentibus expugnantur. Vidit hoc procul dubio Galenus, et propterea hanc sententiam secutus est pluribus in locis. De simpl. medic. facult. 5. cap. 19. ita scribit. Sunt, quae tota substantia nobis sunt contraria. Proinde si vel minimum eorum assumtum fuerit, omnino laedant necesse est, ceu dryopteris et pityo campe et thapsia, et solanum manicum, et hydrargyros et fungorum nonnulli, praterea saliva, et fel venenatorum animalium. Nam


page 269, image: s0269

talia omnia genere sunt deleteria, non quantitate. Idem docet, 6. epidem. com. 6. t. 5. 3. de temper. cap. 4. ubi expresse scribit: Nequaquam sic (scilicet eo modo quo elementa ignis et aqua agunt) judicanda deleteria sunt; imo totius naturae suae contrarietate: quod et alibi docec. Cui Avicennas, et alii passim assentiuntur.

[note: Caussarum malignaru et benenatarum differentia. ] Tales autem caussae, quae occulta malignitate et venenositate corpus nostrum corrumpunt, aliaein corpore producuntur, aliae illi extra adveniunt. Nam primo interdum humores et excrementa in corpore retenta adeo corrumpuntur, ut id non minus laedant, quam, quae ipsi extrinsecus obveniunt, venena. Ita interdum sanguis concretus et putrescens, semen corruptum, aliique humores corrupri pessimam natura induunt, et venenosas qualitates acquirunt. Verum quia hac de re Medici non consentiunt, paulo altius veritas hujus rei inquirenda est.

[note: An humores in cor. pore benenorum naturam induere induere possint. ] Humores in corpore nostro varias mutationes subire, et varie corrumpi, certum est: an vero corruptio illa eo usque sese extendere possit, ut humores etiam venenatam qualitatem induant, in dubium vocatur. Hieron. Mercurial. de venen l. 1. cap. 14. existimat, simile quid veneno quidem in corpore nostro generari posse, sed verum venenum generari posse negat. Neque enim id a calore naturali, utpote vitae et salutis autore, neque a praeternaturali produci posse. Nam etiam calorem praeternaturalem supra potentiam propriam agere, et venenum producere non posse. Verum contra plerique sunt in ea sententia, humores in corpore humano adeo interdum corrumpi posse, ut plane naturam veneni induant. Nam cum effectus in caussarum cognitionem nos deducant, atque experientia testetur, humores adeo saepe cortumpi, ut eosdem plane effectus proxime et per se, quos venena alia assumta, edant: quis neget, eos veneni naturam induisse? Utitur hoc [note: Galeni sententia. ] argumento ipse Galenus, 6. de loc. aff. cap. 5. dum inquit: Qui maxime videntur super hac ambiguitate disputasse, ii, eosdem affectus fieri concedunt, et a lethalis veneni potione, et a corruptione, quae a corpore ortum habet. Cum enim homo suapte natura probi humoribus abundans, ac sanorum more educatus repente moritur, ut lethali veneno assumto fieri assolet; deinde corpus aut livens, aut nigricans, aut varium est, aut diffluens, aut putredinem molestam olet: hunc venenum sumsisse ajunt. Igitur si ejusmodi affectibus nos infestari fateamur, qui ex nobismetipsis accepto suae originis impe tu similes sunt, qui pernicioso epoto veneno eveniunt: nihil mirum, si vitiatum semen aut menstruum hujusmodi, cum retinetur, aut putrescit, corporibus ut afficiantur idoneis, gravia inferat accidentia. Atque ipse Mercurialis hanc venenorum in corpore genitoru in effectibus convenientiam concedit, et fatetur. quod primo conveniunt in celeritate mortis; quoniam aeque cito interimuntur homines ab humoribus, qui generantur in corpore nostro, ac illi, qui necantur a veneno lethali. Deinde sicut venena assumta gravia symptomata


page 270, image: s0270

afferunt, dolores, lipothymias, dementias et infinita alia: sic quoque humores pravi in corpore nostro geniti et similia, et majora his inducunt. [note: Iidem sunt effectus humorum corruptorum et benenorum. ] Tertio, quia sicut venena extrinsecus assumta corrumpunt et putrefaciunt corpus nostrum: ita etram humores hujusmodi corrodunt et corrumpunt universum corpus. Apparent autem hi effectus in febribus malignis et pestilentibus, in quibus plane eadem symptomata conspiciuntur, quae in iis, qui assumto veneno pereunt. Cujus rei exemplum est, 3. Epid. com. 3. aegr. 4. De quo Galenus ita scribit: Vt epoto lethali veneno quidam postridie vel tertio moriuntur, qualitate ejus, non copiā mortem afferente: ita et hic eger statim tertio die censendus obiisse a qualitate succorum virulentorum, non a phrenitide peremptus. Et paulo ante, ubi de veneno canis rabidi disseruisset, subjungit. Item in hac phrenitide vitiosus humor in corpore coacervatus fuit veneno lethali similis, in corporibus vicinis aliquid paulatim agens: quae quamdo vitio jam aliquo pacto oportuna erant, humorque ipse evaserat malignissimus, lethale repente apparuit symptoma. Et si autoritatibus certandum esset, plurima loca ex Galeno, l. de const. artis cap. 19. 6. Epid. comm. 2. t. 38. 1. Prorreth. com. 2. t. 17. 6. Epid. com. 6. t. 5. de cib. boni et mali succi cap. 1. et aliunde coacervari possent: nisi ipsa rei evidentia atque effectus naturam humorum corruptorum saepissime satis indicarent, et venenatas in iis Qualitates proderent.

Quod vero objicit Mercurialis, a [note: Calor quomodo ad beneni generationem concurrat. ] calore venenum generati non posse: hoc ipsi forsan concedi posset. Neque omnes actiones in corpore nostro solum calori attribui possunt, sed multa totius substantiae ratione, seu occultarum qualitarum vi peraguntur: quae qualia in veneni generatione sint, explicari facile non potest; praesertim cum ipsa veneni vis occulta sit, et peculiari antipathia nobis contraria. Ipsum vero calorem quod attinet, si principaliori agenti cojungatur, illud foveat, ejus actiones, latentesque in corpore dispositiones et semina suscitet: mirum non est, si etiam ad veneni generationem faciat, non ut agens principale, sed ut instrumentum alii principaliori inserviens.

Addit tamen Hercules Saxonia et hoc, de febribus c. 37. Cum, inquit, in animalibus generetur venenum ex quodam certo determinato temperamento, quod na turaliter in homine non reperitur: fieri potest, ut detur temperamentum praeter naturam in quodam subjecto et parte determinata, cujus ratione generetur venenum, prorsus simile ei, quod ejaculantur bruta animalia. Sed responsio prior tutior et probabilior videtur.

[note: An benenum in corpore absque putredine generetur. Ger. Columba opinio. ] Sed jam porro quaeritur: An venenum hoc absque putredine in corpore generari possit. Qua dere dissentiunt Gerard. Columba, et Hercules Saxonia. Gerardus Columba, de febr. pest. l. 1. c. 41. statuit, ut venenum in corpore fiat ex humorum corruptione, nullo modo levem vel paucam sufficere, sed ut summa, vehemens, insignis et excellens sit, necessarium esse. Alioquin, ut verba ejus habent, a cor ruptione


page 271, image: s0271

humorum in corpore nullo modo et nunquam cinis, sed omnino et semper venenum produceretur, quod falsum est Deinde cum Galenus venenum in corpore genitum cum veneno canis rabidi comparet; canis vero rabidi venenum non nisi post summam humorum corruptionem generari possit: in corpare quoque humano venenum non nisi post summam humorum corruptionem generari posse putat. Quod etiam probat autoritate Galeni, qui, 3. Epid. com. 3. tex. 75. tum demum venenum in corpore fieri statuit, cum humor summe malignus evasit. His addit hoc: ut humor naturalis fiat venenum, debet mutari ab amico ad inimicum, ā nutrimento ad deleterium et corruptivum, et ab eo, quod potest a natura concoqui et evinci, ad id, quod nullo modo a calore vinci possit. Sed haec mutatio fieri non potest, nisi per summam et valde intensam corruptionem et transmutationem. Alias enim omnis humor corruptus, et ad benignum non reducibilis venenum esset. Quod cum falsum sit, requiritur ulterior ac longe major transmutatio et corruptio, quam etiam Galenus pluribus in locis agnoseit et concedit.

[note: Hercul Savon sententia. ] Verum rectius sentit Hercul. Saxonia, qui, de Phaenig. sect. 2. c. 10. venena in corporibus absque insigni humorum putredine, vel etiam absque putredine, de febr. cap. 37. generari at augeri posse statuit; idque has ob caussas. Primo, cum in animalibus et plantis venenum etiam sine putredine, utpote ex naturali etiam eorum constitutione generetur: impossibile non est, in corpore humano quoque venenum sine putredine genetari, et propterae, ubi nullae sese putredinis notae exhibent, non opus est, nescio quam, putredinem fingere; cum ex suis caussis etiam sine putredine venenum generari possit. Quod idem docet veneni pestilentis in aere generatio et propagatio. Nam cum in siccissima etiam aeris constitutione, et quae nullum putredinis indicium exhiber, nihilominus pestilens venenum generari, propagari et augeri videamus: quid prohiber, ut idem in corpore humano fieri non possit? Animadv ertimus quoque in pestilentibus febribus, quae a venenata ac maligna qualitate ortum habent, saepe minorem longe putredinem, quam in aliis febribus putridis, in quibus malignitas abest: quod ipsum satis arguit, putredinem necessario ad veneni generationem non requiri. Tandem ut alia praetereamus, quae idem aflert Saxonia, putredo insignis diu in corpore latere non potest, quin suis se prodat indiciis; cum tamen venenum diu in cor pore latere possit. Qua de re Galenus, 6. de loc. aff. c. 5. Vt ab exiguo, inquit, initio, sputi videl. rabidi canis qualitate, aucta quaedam in corpore dispositio, quando ad magnitudinem notatu dignam pervenerit, discerni potest; idque post sed menses, cu nonnunquam ante id tempus nulla nota deprehendatur. sic eodem modo vitioso humore in animalis corpore genito, paulatim tractu temporis partium aliqua consentit, a qua deinde universum corpus celeriter alteratur.



page 272, image: s0272

[note: Corruptio latius patet, quam putrefactio. ] Rationes autem Gerardi Columbae quod attinet, facile solvi possunt; si observemus, male ab illo confundi putredinem et corruptionem. Latius longe pater corruptio, quam putrefactio. Etenim cum generatio unius sit corruptio alterius: quotiescunque unum generatur, aliud corrumpi necesse est: sed ut hoc per putrefactionem semper fiat, non est necessarium. Neque enim generatio misti est alterius putrefactio. Ideoque etsi concedamus, ubi humor veneni naturam induit, magna corruptione et mutatione hoc fieri, et requiri, ut plane aliam naturam acquirat: tamen hoc non concedimus, putrefactione necessario id fieri. Multae enim et in corpore humano, et extra illud passim maximae et in res diversissimas fiunt mutationes, sed non omnes perputredinem.

[note: Veneni natura non inputredine sita. ] Neque ipsa veneni ratio in putredine consistit, sed in occulta vi, qua peculiariter corpus nostrum corrumpere aptum natum est, quam etiam ex putredine principaliter et primario non acquirit: alias enim omne putridum esset venenatum.

Inter caussas vero, quae extra corpori obveniunt, malignas et venenatas primo aer est: Secundo varii morbi venenati, qui contagio in alios derivari possunt; ut lues venerea, elephantiasis, et similes: Tertio sunt omnia venena, quae hausta aut quocunque modo intra corpus sumta, illud corrumpendi vim habent: Quarto venena animalium, quae ictu et morsu corpori nostro communi cantur, aut aliunde extra corpori ad veniunt.

[note: Aer quolmodo moebos malignos et benenatos generet. ] Atque aerem primo quod attinet, ipsum venenosum fieri posse, negat quidem Mercurialis, atque existimat, si tantillu veneni aer habeat, omnia animalia, praecipue hominem, periclitaturum; cum copiosissime ab omnibus attrahatur. Et tantum concedit, aerem facere ad generationem veneni postilentis, quatenus corporibus praeparatis inducit quendam calorem praeternaturalem, animali inimicum, qui calorem nativum oppugnet: cujus custodia et gubernatione postquam destituuntus humores, corrumpuntur, et veneni naturam induunt. Verum etsi non negemus, aeris constitutionem, praesertim calidam et humidam, ut ex Hipp. 1. et 3. Epid. videre est, ad insignem humorum corruptionem plurimum facere: tamen non semper ab aere demum in corpore gigni venena, docet repentina mors eorum, qui pestilentibus constitutionibus subito moriuntur. Tam inopinato et subito nonnulli aere venenato per inspirationem attracto concidunt et moriuntur, ut tam brevi tempore venenum in corpore generati potuisse, eo, quo Mercurialis existimat, modo, credibile non sit. Neque necessarium est, ut totus aer sit venenatus; alias enim vix quisquam immunis et salvus in eo vivere posset: sed sufficit, si venenatis vaporibus hinc inde inquinatus sit. Quod tamen ubi accidit, longe periculosissimum est, in tali aere versari; et pestilentes constitutiones, ubi aer


page 273, image: s0273

ipse jam ingectus est, sunt longe gravissimae, et passim in obvios quosque, ob communis aeris vitium, grassantur.

Aer autem venenum illud modo aliunde accipit, modo id in ipso generatur. Nam cum aer ex inferioribus omnis generis exhalationes et vapores recipiat: fieri potest, ut vapores et exhalationes illae jam antea malignam et venenatam qualitatem habeant; vel in aere demum eam accipiant. Nam primo ex voraginibus et specubus, aut paludibus, aut cadaveribus animalium, aliarumque rerem putridarum venenatos vapores exhalare atque aeri permisceri, notum est. Secundo ipse aer, seu vapores aeri permisti corruptionem subeunt, ob aeris constitutionem calidam et humidam, vel ab occultis quoque siderum influentis.

[note: Contagium. ] Aeri in caussis merito subjicitur Contagium: cum morbi maligni, venenati ac pestilentes maximam partem contagiosi sint, et aer contagii plerumque vehiculum sit. Non tamen hanc caussam cum priore plane eandem esse, pestilentes constitutiones docent. Neque enim omnis, quae alicubi grassatur, pestis primario ab aeris vitio provenit, vel a cibo communi pravo ortum habet; sed fieri potest, ut contagium aliunde delatum, et primo paucis communicatum, tandem ita sese disseminet, atque ab uno in plures diffundat, ut jam toti oppido vel regioni pestis epidemia [note: Contagium quid? ] fiat. Contagium autem etsi, si nomen spectes, non aliquam affectionem, aut alicujus affectus impressionem aut communicationem significare videatur; et proinde contagium nonnullis, inter quos est Petr. Salius Diversus, nihil aliud sit, quam aliquorum, vel saltem duorum corporum contactus, cujus ratione similis gignitur morbus: tamen usus obtinuit, ut non solum pro corporum contactu, sed et pro affectione, quae alteri corpori communicatur, nomen hoc usurpetur. Est enim contagium affectio praeter naturam, quae alteri corpori a corpore praeter naturam similiter affecto cominunicatur; seu potius productio similis affectionis in alio; seu seminiorum similem affectu in corpore alio producere valentium in aliud corpus transitus. Atque ii mobri contagiosi dicuntur, qui ejusdem speciei affectum in alio corpore producere possunt.

[note: Quae ad contagium sint necessaria. ] Id ut rectius intelligatur, sciendum; ut in aliis actionibus, ita et in contagione tria esse consideranda: Primo ipsum agens, seu corpus contagiosum, quod alia inficere potest. Secundo Affectionem, que alii communicatur. Tert o Patiens, seu corpus, quod a contagio inficitur, et cui illa affectio imprimitur.

[note: 1. Agens. ] Primo agens quod attinet, est corpus aliquod jam praeter naturam affectum, et affectionem illam praeter naturam, qua alia inficere potest, ipsum etiam obtinens. Etsi enim aliquid morbi alicujus caussa esse possit: tamen nisi et eo ipso morbo laboret, contagiosum esse, et aliud


page 274, image: s0274

contagio inficere non dicitur. Hinc si quis a serpente mordeatur, veneno quidem, sed non contagio infectus dicendus est. Quamvis enim serpens sit venenosus, non tamen, si proprie loqui liceat, venenatus est, nec veneno infectus esse dicitur: cum istud serpenti naturale sit. Ita qui ex attactu torpedinis stuporem contrahit, contagio infectus non est. Nam torpedo etiamsi stuporem alicui conciliare possit: ipsa stupore tamen infecta non est. At qui lue venerea, peste, vel simili morbo inficitur ab alio; contagio infectus esse recte dicitur. Quoniam idem in utroque est affectus.

[note: 2. Affectus qui communicatur. ] Secundo loco illud, quod communicatur, est quiddam praeter naturam; non tamen ipse morbus, quo prior infectus est, qui in alium non transit, sed corpus quoddam et semen quasi, quod alteri adhaerens et communicatum affectum illum, quo laborat is, a quo communicatur, excitare potest. Ad hujus autem seminis naturam pertinet, ut qualitatem illam occultam, qua morbum a tota substantia dictum in corpore, a quo recipitur, excitare possit, obtineat: ob quam etiam in exiguo corpore magna contagii vis est. Cum enim elementares qualitates, ut multum agant, etiam multam desiderent materiam: hae qualitates, quia formae asseclae sunt, etiam in exiguo quamto magnam habent vim, atque ad inficiendum totum corpus minima quantitas talis seminii sufficit. Deinde et hoc requiritur, ut corpus, in quo haeret haec qualitas, non facile resolvatur, sed tenue, viscidum ac lentum sit, ut sese facile insinuare, tenaciter inhaerere, et diu durare possit. Observatum enim semina talium morborum, etiam in aere ventorum motibus agitato, Solisque ardoribus vel frigori exposito, perdurare, et saepe per longa locorum intervalla vehi ac dispergi, vestibus, parietibus, et pavimentis sese arcte insinuare; nonnunquam per aliquot annorum spatium vires suas salvas et integras conservare, et si iterum agitentur, non minus, quam cum a corpore contagioso primum emitterentur, laedere posse.

[note: 3. Patieni. ] Tertio. Patiens est corpus, quod contagium ab alio corpore recipit. Cum autem non quodlibet agat in quolibet, sed in proportionarum: etiam hīc quaedam inter agens et patiens proportio requiritur. Plurimi quidem asserunt similitudinem intercedere debere inter ipsum contagium, et corpus, quod contagio inficitur, atque similia a similibus maxime affici; idque ideo, quod simile facile recipiat simile. Alii tamen contrarium sentiunt, et licet similitudinem illam inter agens et patiens concedant, in receptione rei perfectivae: non tamen concedunt dereceptione rei corruptivae; cum hoc a natura omnibus insitum sit, ut quantum possunt, sese a contrariis defendant, iis resistant, eaque omnibus viribus a se propellant. Itaque similitudinem hīc saltem inter corpora, illud scilicet, quod contagium communicat, et illud,


page 275, image: s0275

quod contagium recipit, admittunt. Affectio enim praeter naturam, quae uni corpori facile communicatur, alii quoque, quod illi simile est, facile communicari potest. Ut enim caussa illa praeter naturam priori adversa est, et tam potens, ut illud vincere potuerit: ita et alteri, quod priori simile est, erit adversa, et tam potens, ut illud aeque ac prius inficere possit. Quae sententia etsi vera sit: hoc tamen addendum; semper inter contagium et corpus patiens aliquam peculiarem [gap: Greek word(s)] requiri, et actionem non tam ob similituninem corporis communicantis et recipientis fieri, quam ob contagii peculiarem contrarietatem. Omnis enim actio contrari etatem praesupponit, et omne agens cupit sibi simile reddere patiens, eandemque ipsi naturam et actum tribuere. Et cum, ut Aristoteles, de gener. et corrupt. c. 7. tex. 51. scribit, [gap: Greek word(s)] : agens et patiens genere quidem eadem et similia, specie vero dissimilia sint: etiam hīc contrarietas peculiaris inter contagium et corpus, quod ab illo inficitur, requiritur. Nam cum sicut sese duo similia habent ad aliquod tertium; ita illud tertium sese habeat ad utrumque illorum: si contagium duo corpora aeque inficiendi vim habet, non solum necesse est, ut duo illa corpora inter se similitudinem habeant, sed et hoc requiritur, ut contagium utrumque aeque inficiendi vim et utrumque aeque a contagio patiendi potentiam habeat. Itaque etsi contagium efficacissimae naturae sit, ut nemo sibi ab eo facile immunitatem plane polliceri possit, et magnam corpora mutandi vim habeat: tamen non in quodcunque corpus aeque prompte agitm sed in sibi tantum dissimile objectum, et cum quo peculiarem [gap: Greek word(s)] habet: id quod et de toto corpore verum est, et de totius corporis partibus. Hinc fit, ut contagium saepe uni saltem animalium generi noxium sit, [note: Non idem contagium omnia inficiendi bim habet. ] reliqua animalia non inficiat. Hinc quoque accidit, ut idem contagium non aeque omnibus corporis partibus noceat. Sic exhalatio a phthisico emanans non cutim, sed pulmones inficit: contra, licet forte contagiosum quid e corpore scabioso effluens per pulmones attrahi possit, eos tamen haudquaquam, quemadmodum externam cutim, inficit. In qua re autem illa inter contagium et corpus patiens [gap: Greek word(s)] et inter duo corpora, quae ab uno contagio aeque prompte inficiuntur, similitudo consistat, explicare facile non est. Procul dubio autem illa consistit in occulta aliqua qualitate, ob quam corpus, quod afficitur, facile alteratur, a statu naturali recedit, et actioni contagii succumbit.

[note: Contagis genera. ] Non est porro eadem contagii ratio. Fracastorius tria contagii genera constituit, atque alia contactu solo inficere; alia fomitem relinquere, et per ipsum contagiosa esse; alia denique non contactu solum


page 276, image: s0276

aut fomite, sed ad id quoque, quod distans est, contagium transmittere posse docet. [note: An contagium per fomitem et ad distans differant. ] Verum non sine caussā dubitari potest; an recte tria contagionis genera constituantur, et an ea, quae per fomitem, et illa, quae ad distans appellantur, peculiares contagii sint differentiae, et quidem ei, quae per contactum dicitur, oppositae. Etsi enim in hoc differunt, quod vehiculum, per quod contagium disseminatur modo aer est, modo fomes aliquis, ut vestis, vel simile quid: tamen ad peculiarem contagionis differentiam constituendam id vix suffixit. Nam cum utrique hoc commune sit, ut non solum per contactum, sed etiam corpus aliquod remotius ac distans inficere possit: utrumque hoc contagium ad distans non incommode nominari potest.

[note: Contagium duplex. ] Et proinde ex modo, quo affectio praeter naturam ex corpore infecto in aliud corpus transfertur, contagium hoc modo commodissime dividi potest. quod aliud sit immediatum seu per contactum, aliud mediatum seu ad distans. Nam etiamsi omnis actio fiat per contactum, et ea quae se mutuo non contingunt, agere invicem non possint: tamem cum contactus sit duplex, unus corporalis, quando duo corpora sese proxime et immediate contingunt; alius virtualis, cum ipsa corpora sese non contingunt, dissitum tamen corpus vi alterius corporis afficitur; atque ille corporis contactus in specie saepe contactus appellari soleat: merito etiam omne contagium vel per contactum, vel ad distans dicitur.

[note: Per contactum. Ad distans. ] Illud quidem, quando corpus, quod inficitur, corpus infectum proxime attingit: hoc vero, quando corpus aliquod ab alio longo satis locorum mtervallo distans, per medium, quod emittit, seminium, seu [gap: Greek word(s)] id inficit. Verum cum de his lib. 4. de febr. cap. 2. plura dicta sint: hīc nihil amplius addimus.

[note: Venena intus assumta. ] Tertio morbos totius substantiae excitant venena, quae intra corpus assumta, illud corrumpendi vim habent. Etsi vero nonnulli venena dividant in calida, frigida, humida, sicca: tamen haec divisio non competit ipsis, quatenus sunt venena. Neque enim talia laedunt, et hominem interimunt, quatenus sunt calida, frigida, humida, sicca: sed quatenus peculiarem aliquam homini adversam qualitatem habent. Quae autem qualitatum illarum natura fit, occultum est, et propterea etiam quomodo unum venenum ab altero revera differat, explicari satis non potest, sed ut Scaliger, exerc. 218. s. 8. recte ait, latent tales qualitates anmos temperatos, illudunt curiosis. Et licet nonnulli ad manifestas qualitates deducere venenorum effectus laborent: tamen oleum et operam perdunt, ut supra monstratum est. Ideoque hīc saltem rerum illarum venenatarum differentiam enumerabimus, cum, qua ratione venena ipsa inter se differant, explicare non queamus.

[note: Planta benenata. ] Inter plantas venenatae sunt: aconitum


page 277, image: s0277

napellus, cicuta, mandragora, hyoscyamus, opium, quod est succus papavens nigri, solanum furiosum, sardoe vel sardonia herba, taxus, colchicum, chamaeleon, fungorum varia genera, et si quae sunt inter plantas aliae.

[note: Animalia benenata. ] Ex animalibus; cantharides, buprestis, salamandra, lepus marinus, piccae et pini erucae, bufo, cerebrum felis, et ex animalibus alia quaedam his similia.

[note: Venena ex mineralibus et metallis. ] Ex mineralibus et metallis: arsenicum, auripigmentum, Mercurius sublimatus, sandaraca, aerugo, cerussa, spuma argenti, et pleraque metallica alia. Inter quae tamen alia aliis magis vel minus noxia sunt, et alia citius, alia tardius, et quidem quodlibet suo modo hominem jugulant; de quibus Dioscor. l. 6. et Matthiolus, in commentario, videatur.

[note: An benena quaedam certo tempore interimant. ] Hoc loco non praetereunda est haec quaestio: An venena certo tempore interimere possint; seu an venena alia sint praesentanea, alia temporanea; ut appellant? Sunt nonnulli in ea opinione, fieri id non posse, cum venena etiam in minima quantitate exhibita difficile cohibeantur, quin brevissimo tempore hominem interimant. Ex altera parte contrarium experientia testari videtur, atque inprimis venenum canis rabidi, quod non solum per dies aliquot, sed et menses, imo annos in corpore delitescere potest, quod tamen postea, ubi sese exserit, inevitabilem mortem affert. Ideoque alii non sine caussa et probabiliter statuunt, etiam alia venena adeo temperari posse, ut non mox hominem jugulent, sed ex insidiis quasi opprimant, et lenta morte enecent. Solet enim ingenium humanum saepe, Satanae instinctu, in artibus in pemiciem generis humani; comparatis inveniendis aeque ac in utilibus curiosum et felix esse. Sed quod venena dari possint, quae certis temporibus, et praefixo quasi termino interimant, id omnino negandum est. Nam primo omne agens agendo repatitur, atque agens ad modum patientis dispositi agit; soletque natura caussis adversis sese, quantum, potest, opponere. Verum naturae robur secundum temperamenta, aetatem, sexum, consuetudinem, aliasque circumstantias plurimum differt. Quamobrem quocunque etiam modo temperatum venenum non in omnibus corporibus eodem tempore suos effectus perficiet, sed in aliis, in quibus virium robur majus est, tardius; in aliis, in quibus idem debilius est, citius. Atque experientia observatum est, in eadem mensa pluribus idem venenum a venefico propinatum fuisse: non tamen omnes eodem tempore obiisse, sed alios mox, alios post aliquot dies, alios post aliquot menses. Quibus accedit et hoc, quod plerumque alexipharmaca contra venena, si quae hausta sunt, exhiberi solent: quae certe vim veneni, si non plane expugnant, nonnihil infringere possunt.

[note: Venena extra admota] Ultimo inducuntur morbi totius substantiae et venenati per venena, quae extra corpori obveniunt. Inter


page 278, image: s0278

quae primo sunt morsus et ictus venenatorum animalium, ut aspidis, dipsadis, viperae, et si quae aliae sunt anguium species, crocodyli, phalangii, tarantulae, scorpii, pastinacae marinae, draconis marini, rabidi canis, atque aliorum animalium rabidorum. Que vulnera aliās periculosiora, aliās minus periculosa sunt, non solum prout ab animali magis vel minus rabido infliguntur, sed etiam prout [note: Ictus animalium veneratorum qui periculosiores. ] huic vel illi parti inferuntur. Nam si lesio accidat in arteria, facile homo perit, ac in syncopen incidit: si in venam, humores maxime corrumpuntur: si in nervum, convulsiones excitantur, semperque per consensum pars aliqua nobilis, quae cum affecta cognationem habet, afficitur. Sunt tamen etiam venenorum cum peculiaribus partibus peculiares antipathiae atque alia cor petunt, ac syncopen, sudores frigidos, palpitationemque cordis excitant: alia per nervos reptant, cerebrumque petunt: alia epati insidiantur, humoresque corrumpunt, et morbum regium saepe pariunt. Quae sunt violentissima, etiam duo vel tria harum faciunt, et nullam spem auxilii relinquunt, sed celerrime perimunt. De quibus videatur Dipscor. lib. 6. Et Avicennas, lib. 4. sen. 6. tract. 3.

[note: An animalia quaedam bisuonecent. ] Porro feruntur esse animalia, quae non solum ictu et morsu sed etiam visu aut sibilo, vel potius halitu, aut occulta qualitate emissa interimunt. Quae de Basilico dicantur, notum est, inter quae non pauca fabulosa sunt; Avicennas allegato loco 22. ita eum describit, quasi illum viderit; additque militem quendam, cum eum lancea percussisset, mortuum esse. Quod forsan de serpentis aliquo genere, et inter eos quasi rege, verum est, concedique potest, esse animalia, quae extiosum halitum exspirant, et quae, si vel re aliqua intercedente tangantur, nihilominus nocent. Id quod rustico cuidam accidisse testatur Macthiolus, in praefat, in 6. Dioscoridis, qui cum horrendum quendam serpentem, hasta transfodisset, magno statim tremore correptus est, et semimortuus concidit, ac vix theriaca et aliis alexipharmacis in vitam revocari potuit. Et quid hoc mirum sit, cum certo constet, torpedinem piscatoris manum torpidam reddere per funem aut tridentem. Verum qui plura et scitu non indigna de Basilisco cognoscere cupit, legat Jorran. Pincier: aenigmat. lib. 3. aenigmat. 23.

[note: Unguenta benenata. ] Deinde malitia hominum unguenta inventa sunt, simili malignitate praedita, quorum alia per vulnera, si sagittae vel gladii iis inficiantur, alia quoque per integram cutem, imo per occulta ejus spiracula inficere possint. Turcas talia venena habere, quae solo attactu eodem die interminant, narrat Cardanus, lib. 1. de venenis cap. 15. et Matthiolus, in allegato loco. Ac per talia unguenta etiam pestilentiam quandoque excitatam fuisse, historiae docent. Quinimo etiamsi odor nullum occidere possit: tamen aliquid tam exitiosum


page 279, image: s0279

odori conjungi posse, ut cum odore attractum hominem subito enecet, etiam observatum est, annotavitque; Matthiolus, allegato loco, circumforaneum quendam olfactu garyophylli ab alio in Senensi foro e vivis sublatum esse. Quod incredibile non est: cum etiam umbram quarundam arborum noxiam esse experientia doceat.

Nam sunt multa occulta terum effluvia, per quae multi et admirandi in rebus natura libus effectus fiunt, quorum naturam cum ignoremus, multa saepe, quae verissima sunt, negamus, multosque effectus quidem videmus, quorum tamen caussas reddere nori possumus. De quo exstant versus Fracastorii, qui quia sunt plane elegantes, et multa illos quoque, qui se totam rerum naturam penitissime comprehendisse existimant ignorare docent, eos hic apponere libet.

Quid ditam miserum me agete, et quam ducere vitam, Irrequietum animi, et quaerentem indagine vana Naturam semper fugientem: quae se ubi paulum Ostendit mihi, mox facies in mille repente, Ceu Protheus; conversa, sequentem eludit, et angit Metrmem senuque horas cassumque laborem. Nuper enim tenues species simulacraque rerum, Quae fluere ex ipsis dicuntur, perque meare Omnia, dum sector meditans, tacitusque requiro Avia sylvarum, et secreta silentia solus: Cognovi tamen his spectris illudier ipsis: Vt sensus feriant nostros, semperque lacessant, Perque fores caulasque animae ludantque, meentque, Ac remeent, ipsamque nec inter somnia linquant.

Qui versus etsi de speciebus sensibilibus tantum loqui videantur: tamen procul dubio plures similes seu species seu [gap: Greek word(s)] de rebus emanant, a quibus etsi sensus nostri non afficiuntur, tamen ab iis aliarum rerum, quae se corporaliter non contingunt, sympathiae et antipathiae, qualis est inter Magnetem et ferrum, aliasque res plurima, ortum habent. Verum de venenis satis. Praestat potius indagare auxilia contra venena, quam venena in publicum prodere. Quae tamen nominantur, potius eo fine produntur, ut vitentur, quam ut usurpentur.

CAPUT XIII. De caussis Morborum Organicorum.

Explicatis caussis, quae morbos partium similarium proprios producunt, ad eas jam, quae morbos organicos gignunt, accedimus. Et primo quidem de caussis morborum conformationis agemus, inter quos [note: Figurae bitiata caussae. ] primi sunt morbi figurae. Figurae aute morbi accidere possunt primo in utero, ob facultatis formatricis errorem,


page 280, image: s0280

dum scilicet magna est materiae copia, quam virtus formatrix disponere satis non potest, vel aliud in semine est vitium, aut aliud obtingit, quod virtutem formatricem in suo opere impedit: Quando scilicet gravidae mulieres propter casum, percussionem, terrorem, timorem, et similia, aliquod figurae vitium foetui imprimunt. Praeter hunc facultatis formatricem in utero errorem, reliqua figure vitia, quae extra uterum obveniunt, potissimum et frequentius a motu violento ortum habent, five eorum, quae extrinsecus accidunt, sive quae a nobis geruntur; quorum varia sunt genera, et casu ac inopinato plerumque hominibus obveniunt, ut omnia methodo comprehendi vix possint. Nam primo in ipso partu, ob oris uteri angustiam, et infantis magnitudinem, membrum aliquod comprimitur, et contorquetur: Et obstetrices ac nutrices non raro figuram depravant, dum mollia ac tenera infantium corpora durius et imprudentius tractant, inepte fasciis involvunt, imprudenter erigunt vel reponunt. Idem quoque accidit, si infantes intempestive ad ingressum invitentur. Cum enim tum crura adhuc mollia sint et flexilia, sub onere, quod satis sustinere non valent, com primuntur et distorquentur. lisdem de caussis saepe et adultioribus naturalis figura depravatur, ab iis scil: quae vulnerare, contundere, rumpere aut intorquere membra possunt.

Quo pertinent et errores tum Cheirurgorum, tum aegrotu in fracturarum et luxationum curatione. Si enim Cheirurgus fracta ossa non recte et ad pristinam figuram composuerit; aut aeger, priusquam callus durior et solidior redditus sit, os fractum intem pestive atque violentius moverit: figura ossis naturalis mutatur et pervertitur. Praeter hanc tamen figurae vitiatae caussam alia adhuc datur. Nimirum ob nimiam repletionem et augmentum, et alimenti defectum, magnitudinemque imminutam, ut et numeri vitium, figura partium corrumpi potest. Ita non solum in elephantiasi, ob humorum vitiosorum copiam, nares, labia atque aliae partes adeo crassescunt, ut figura vitietur; sed in aliis tumoribus idem accidit. Contra in tabidis partes alimenti defectu nimis extenuatae figuram quoque amittunt. Quod ipsum accidit etiam, si in membro particula aliqua desit: ut si ex digito vel alia parte os exemtum sit, figura naturalis mutatur

Atque his modis [gap: Greek word(s)] ut Galenus, de caussis morborum cap. 7. docet, figura vitiatur: per accidens vero mutatur, cum [gap: Greek word(s)] , in aliam partem vergit et declinat, ob nervorum resolutionem et convulsionem, phlegmonem, scirrhum, aut ubi nervi vel tendines dissecti sunt, aut iis dura cicatrix inducta est. Nam primo, si, exempli gratia, musculi in dextra faciei parte resolvantur, ad sinistram trahuntur; unde oris tortura oritur, aut faciei figura depravatur, et ita qui dema


page 281, image: s0281

quidem, ut distorsio ac figuraevitium won in larsa, sed in sana parte deprehendatur. Nam cum musculi resoluti ab actione sua cessant, atque ad suam functionem obeundam non sufficunt: a musculis oppositae et sanae partis, qui nullo morbo detenti actionem suam perficere possunt, trahuntur; unde distorta pars illa apparet et manet, quia contracti vel distorti illi musculi neque a se ipsis, neque a resolutis oppositae parti musculis extendi possunt. Est enim musculi motus duplex, unus per se, contractio: alter per accidens extensio, quae fit a contrario musculo. Manet itaque pars illa distorta, quia musculus sanus contractus sese extendere nequit, nec a contrario musculo aegro, qui id facere debebat, extenditur Eadem caussa est, cur, vulnerato uno temporali musculo, alter convelli quasi videatur. Etsi enim alii alias hujus rei caussas reddere cornantur: tamen hoc verissimum est, quod, cum musculi oppositi opposita habeant officia, et si unus contrahat, alter extendat, si unus vulneretur, ut amplius suam officium facere non possit, alter partem ad se contrahat, et quia ex accidenti iterum extendi nequit, sequatur haec quasi convulsio, non proprie tamen ita dicta. Si vero ob convulsionem figura viriatur, contrarium accidit. Nam Si pars una faciei convellatur, ejusque musculi versus sua principia contrahantur: tum alteram partem sanam ad laesam sive convulsam trahi necesse est, atque ita latus, in quo figurae vitium deprehenditur, vere est latus affectum. Eodem modo phlegmone, scirrhus cicatrix dura, et tales alii affectus, qui, ut tendines et nervi contrahantur, faciunt, partes vicinas ad de trahuny, atque ita figuram corrumpunt.

[note: Caussa morborum in cavitatibus. ] Secundum morborum conformationis genus cavitatum et meatuum vitia complectitur, cum meatus scilicet et cavitates vel excedunt, vel deficiunt, idque in numero vel magnitudine, ut de diff. moth. dictum est; ubi horum morborum diffrentiae enumeratae sunt.

[note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] primo seu orificiorum in vasis apertio fit primo et saepissime a copia et qualitate humorum facultatem expultricem stimulante. Facultas enim expultrix hoc modo irrirata ad expellendum insurgens, et onere, quo gravatur, ac molestia sese levare cupiens, humpres impetu propellit, ut orificia vasorum aperiantur. Imo ipsa copia humorum, vel caliditas orificia vasorum aperire posse videtur. Deinde aperiuntur orificia vasorum a medicamentis? alisque quae orificia vasorum laxandi vim habent.

[note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] fit, cum a caussa erodente, vel incidente, vel distendente et rumpente, via aliqua, quae ad esse non debebat, aperitur. Nam primo poteste [gap: Greek word(s)] fieri ab humoribus acribus, qui erodendo unitatem solvunt, etviam aliquam patesaciunt quod etiam medicamenta acria prae stare possunt: modo crassarum partium sint. Nam tenuium partium


page 282, image: s0282

non rodunt, cum non haereant dintius. Deinde humores copiosi [gap: Greek word(s)] caussa esse possunt, qui partem distendendo rumpunt. Tertio caussa plurimae evidentes [gap: Greek word(s)] faciunt, omnes scilicet quae contundendo, et distendendo unitatem vasorum solvunt; qualia sunt motus vehemens, clamor, pondus grave, vulnerantia, contundentia, calus saltus et similia. Inter quae et flatus referri possunt, qui retenti tanta vi interdum corporis partes distendunt, ut non solum naturales cavitates dilacent, sed rumpendo etiam novas faciant, et ipsi quoque unitatem solvant.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Tandem [gap: Greek word(s)] fit ab humectantibus et rarefacientibus.

Circa defectum vero vel angustiam meatuum hoc primo notandum, [gap: Greek word(s)] seu cavitatem. in genere dictam, in tres quasi differentias dividi posse, [gap: Greek word(s)] ventrem, qui est magna cavitas, qualis est in ventriculo, cerebro, corde, utero; [gap: Greek word(s)] seu meatum, qui minor est cavitas, ut venarum, arteriarum, ureterum et similium; et [gap: Greek word(s)] seu orificium, quod est caput seu finis vasorum et cavitatatum quarumcunque, ut venarum, arteriarum, uteri, vesicae. Quaelibet autem harum cavitatum vel aboletur, vel angustior redditur. Et id quidem quinque modis fieri posse, ex Galeno, de causs. morb. cap. 1 dictum est, qui sunt: [gap: Greek word(s)] , obstructio; [gap: Greek word(s)] , constipatio; [gap: Greek word(s)] ; coalescentia; [gap: Greek word(s)] compressio; [gap: Greek word(s)] , subsidentia.

[note: Obstructionis cassa. ] Primo obstructio fit, cum aliquid, quod in meatu continetur, ipsi tamen non adnascitur, eam vel claudit et abolet, vel angustiorem reddit. Talia autem plura sunt. Primo enim ab humoribus crassis, lentis, et viscidis passim multae obstructiones in corpore fiunt; in epate, splene. aliisque visceribus; praeterea in nervis opticis, unde visus obscuritas et caecitas ortum habere potest; in auribus, unde surditas et auditus dissicultas; inpulmonibus, in asthmate; invesicula fellis, aliisque venis et vasi. Deinde obstruuntur eavirates ab iis, quae ex siccitate et concretione induruerunt. Ita nonunquam obstruuntur intestina, a fecibus induratis; renes, ureteres, et vefica a caiculo. Quibus adjungi possunt sanguinis grumi, pus, vermes, similesque materiae, quae toto genere praeter naturam sunt. Tertio copia solum et quantitas humorum obstructionem facere potest. Ita sanguis intra vasa contentus nimia copia etmultitudine obstructionem in ipsis facit, et impedit transpirationem et caloris nativi ventilationem.

[note: Constipationis causisa. ] Deinde [gap: Greek word(s)] seu constipatio fit, cum a carne ipsi cavitatiannata, aut tumore in ipso meatu genito, vel angustior redditur, vel plane clauditur cavitas. Ex quo patet, quae inter [gap: Greek word(s)] et ob structionem fit differentia. Nam obstruentia quidem in cavitate haerent, ejus


page 283, image: s0283

tamen parietibus non adnata sunt: Constipantia vero ipsis parietibus cavitatis adnascuntur.

[note: Coalesecontia caussae. ] Tertio [gap: Greek word(s)] seu coalescentia fit, cum polt vulnus aut ulcus parietes alicujus meatus coalescunt.

[note: Compressionis caussa. ] Quarto, Compressio fit ab omnibus extra cavitati incidentibus atque incumbentibus, eamque gravitate, vel violentia, vel quocunque alio modo comprimendi aut ad interiora impellendi vim habentibus. Inter caussas internas comprimendo angustiam efficiunt tumores alicui cavitati vel meatui foris incumbentes; quo modo propter inflammationem vesicae cervix nonnunquam comprimitur, ut nihil urinae effluere possit; et propter inflammationem musculorum colli et faucium in angina ita comprimitur et coarctatur caput asperae arteriae, ut vix aerem admittere; et aesophagi principium, ut cibum et potum deglutire non possit. Ita interdum ossa suis sedibus dimota vicinarum partium cavitatem comprimunt. Inter externas caussas sunt vincula, contusiones, ictus et similia.

[note: Subsidentia caussa. ] Tandem [gap: Greek word(s)] seu subsidentia accidit, cum cavitas in se ipsam quasi concidit, et parites meatuum subsident: quod fit, dum parites nimia humiditate laxiores redduntur, ut amplius recte tendi non possint; vel dum ea, quae in iis continebantur, evacuata sunt. Huc alii quoque referunt contractionem a refrigerantibus et astringentibus: sed forsan non incommode hae caussae ad compressionem referri possunt.

[note: Asperit atis caussa. ] Tertio ad morbos conformationis pertinent morbi superfiriei, cum scilicet superficies, quae laevis naturā est, aspera evadit; aut quae aspera est, laevis redditur. Asperam reddunt superficiem, quaecunque acria sunt, et detergendi erodendique vim habent, aut etiam quae vehementer siccant. Qualia e caussis internis sunt humores acres, ut bilis et pituita sassa, item medicamenta talibus qualitatibus praedita. In partibus mollioribus non solum ab erodentibus, sed et a nimium siccantibus asperitas induci potest, ut apparet in febribus ardentibus, in quibus, absumta linguae humiditate a calore nimio, asperitas inducitur. Inter caussas autem externas sunt acres vapores, venti, fumi, quibus interdum fauces exasperantur, cibi item potusque acres, et mordentia ac venenata medicamenta.

[note: Laevitatis caussa. ] A contrariis caussis ortum habet laevitas. Sicut enim acres humores superficiem partium exasperant: ita lenti ac glutinosi superficiem, quae aspera ante erat, aequabilem reddere solent, oblinendo et obducendo quasi rugas illas et eminentias, a quibus pendet asperiras.

[note: Morborum in Numero caussa. ] Morborum in numero duo dantur genera, quorum alterum ex defectu rei, quae adesse debebat; alterum ex excessu ejus, quam abesse oportebat, constituitur. Primo si deficiat aliqua pars ab ipso ortu, accidit hoc ob defectum materiae ad partis generationem


page 284, image: s0284

necessariae; vel ob imbecillitatem facultatis naturalis, quae fufficientem materiam attrahere, retinere et elaborare non potest: vel etiam utramque ob causam. Verum si post ortum aliqua particula amittatur, ob quinque caussas, ut Galenus, de causs. morb. c. 8. docet, id fieri potest, nimirum vel sectione. vel ustione, vel erosione, sicut interdum ob humores acre et et erodentes morbo Gallico laborahtibus gurgulio decidit; vel putredine, vel refrigeratione nimia, ob qua exstincto calore nativo pars emoritur, et postea vel spote decidit, vel eximenda est. Si vero quid praeter naturam abundet, et id sit res naturalis, et quidem a primo ortu abundet, in caussa fuit utilis et ad conformationem aptae materiae copia, cum facultatis formatricis robore. Si autem post ortum aliquid accesserit, et hoc sit e rerum naturalium mumero, ut si caruncula alicubi excreverit, aut membrana, ut unguis in oculo, a materiae utilis copia et hoc proficiscitur. Si autem id, quod abundat, praeter naturam sit, materiae vitiosae copiam significat, qua ratione verrucae, calculi et similia generantur. Galenus, allegato loco, utrobique, tam scilicet ubi id, quod abundat, secundum naturam est, quam ubi praeter naturam est, requiri virtutis robur docet. Alioquin enim, ait, neque quod utile erat natura efformasset, neque quod vitiosum excrevisset. Verum enim vero res, quae praeter naturam, esse dicuntur, distinguendae sunt. Aliae enim fere solum ob vitiosam qualitatem praeter naturam dicuntur, sicut ex sanguine vitioso producuntur verrucae, ad quarum generationem etiam naturam concutrere credibile est. Verum aliae sunt toto genere praeter nuaturam, ut calculi, vermes, ad quorum generationem facultatem formatricem et validum naturae robur requiri nemo facile dixerit.

[note: Morborum agnitadinis caussa. ] Eaedem fere etiam caussae sunt magnitudinis auctae et imminutae. Est enim inter hos morbos quaedam convenientia, et auctae magnitudini respondet aliquo modo excessus in numero, diminutae vero, defectus in numero. Itaque ut morbi in numero excedente fiunt ob materiae multitudinem: ita et morbi in magnitudine aucta fiunt ob materiae copiam. Et contra ut morbi in numero deficiente fiunt, vel sectione, vel ustione, vel erosione, vel putrefactione, vel nimia resrigeratione: ita ob easdem caussas magnitudo imminui potest.

[note: Magnitudinis incrementum duplex. ] Sed ut in specie aliquid de morbis magnitudinis dicamus, magnitu dinis incrementum duobus modis fit. Vel enim membrum per aliquot saltem dimensiones augetur, non per omnes, atque ita incrementum summit, ut si una dimensio augeatur, altera imminuatur, sicut in vesica inflata videre est; vel per omnes dimensiones aequaliter augetur. Primo modo augetur magnitudo, vel a flatu, ut in ea hydropis specie, quae [gap: Greek word(s)] vocatur, et in tumore feroti,


page 285, image: s0285

qui [gap: Greek word(s)] seu hernia ventosa appellatur; vel ab aqua, ut in ea hydropis specie, quae ascites dicitur, et in tumore scroti, qui [gap: Greek word(s)] seu hernia aquosa nominatur; vel a decubitu unius; partis in alteram. Ita tumor in scroto excitatur ex prolapsu intestinorum in scrotum, vel in inguine, cum eadem intestina ad ingnina in bubonocele decumbunt. Sic ob ossa suis sedibus elapsa atque alios morbos in situ morbi magnitudinis auctae excitari possunt. Atque ita idem malum duplicis morbi rationem habet. Respectu enim partis, quae in aliam decumbit, est morbus in situ; quatenus vero membrum, in quod pars aliqua decidit et incumbit, intumescit, est morbus in magnitudine aucta. Ad hoc magnitudinis incrementum nonnulli omnes omnino tumores referunt. Etsi vero negandum non sit, nonnullos tumores, qui vel a flatuoso spiritu, vel aquea materia, vel ossea ac dura substantia, ut modo dictum, excitantur, sicut et eos, ubi ex pure in abscessu contento pars intumescit, huc commode referri: tamen reliqui tumores qui ex sanguine vel alio humores per totam partis substantiam diffuso fiunt, commodius ad secundam classem redigi posse videntur.

Secundo itaque, cum membrum secundum omnes dimensiones augetur, accidit id ab humore in omnem partis subitantiam diffuso. Unde autem humor ille ad partem perveniat, nimirum, quod in ea vel sensim colligatur, vel confertim ad eam affluat, supra de caussis intem periei cum materia dictum est, quae et hīc locum habent. Islud hīc notandum, quod hoc magnitudinis incrementum fit vel ob materiam utilem, vel inutilem. Ob utilis humoris copiam, facultatisque robur, quae sanguinem etiam nonnihil copiosius affluentem parti apponere potest, augetur magnitudo in iis, quorum corpora carne et pinguedine nimium aucta praeter modum crassescunt. Nam praeter pinguedinem in hac aucta magnitudine caro solum augetur, non autem universae corporis partes. Cum enim partes spermaticae in dultis non augeantur, neque ossa majora reddantur: si aliquod corpus, vel aliqua corporis pars augeatur, caro duntaxat accrescit, et majorem molem acquirit. Atque ita haec magnitudo aucta praecipue carnis [gap: Greek word(s)] est.

[note: Augmentum corporis naturale et praeternaturale quomodo disserant. ] Ex quo patet, aliud esse primum subjectum naturalis augmenti partium, cum tempore pueritiae atque adolescentiae totum corpus augetur; aliqud morbosi augmenti, quod post adolecentiam interdum accidere solet. Naturale enim augmentum omnibus partibus ex aequo convenit, nec solum caro, sed et ossa ac reliquae partes spermaticae augentur: in praeternaturali vero augmento atque in cremento saltem caro augetur.

Ob inutilem vero materiam augetur magnitudo non solum si qualitate peccet, et vitiosa sit, unde varia tuberculorum et ulcerum genera procreari solent, sed et materia sola


page 286, image: s0286

quantitate pecans, tantaque copia parri incumbens, ut virtus totam eam apponere non possit, adfluit, quae idcirco in spatia partium effunditur, casque in tumorem attollit.

Augetur autem magnitudo vel in toto corpore, in ea hydropis specie, quam [gap: Greek word(s)] nominant, quae oritur ab humore pituitoso et crudo: vel in una parte, quod ā quocunque humore accidere potest: Unde oriuntur varia tumorum, tuberculorum pustularum gencra, pro varia humoris specie, vel simplicis, vel cum aliis misti.

[note: Imminutae magnitudinis caussa. ] Imminuitur vero magnitudo ob virtutis debilitatem et materiae ad alendum necessariae inopiam, ut in inedia morbisque corpus exsiccantibus videre est, sicut et in obstructionibus venarum, per quas alimentum partibus advehi debet. Deinde imminuitur magnitudo ob loci angustiam, in quo pars augeri debet; quo modo, ut ille Chaereas apud Terent. in Eunucho, ait, virgines, tametsi bonae sunt naturae, matres, reddunt curatura junceas, dum non solum cibum deducunt, sed et vincto pectore graciles efficere student. Tandem imminuitur magnitudo, sectione, ustione, putredine, erosione, refrigeratione.

[note: Morborum in situ caussa. ] Denique inter morborum organicorum caussa morborum compositionis seu situs et connexionis vitiatae caussae inquirendae restant. Situm autem mutant partes primo ob partium, a quibus continentur, laxitatem, aut solutam unitatem. Hoc modo, vulnerato abdomine, intestina excidunt. Ita ob dilatationem vel rupturam meatus, qui a peritonaeo ad scrotum descendit, intestina vel omentum in scrotum delabitur, atque hernia excitatur. Sic, ruptis aut laxatis uteri vinculis, uterus in mulieribus procidit; et vulnerata vel erosa oculi cornea tunica, uvea excidit: imo iisdem de caussis oculus interdum plane excidit. Deine idem fieri potest contractis nimis ligamentis, seu ob exsiccationem, seu ob repletionem. [note: Luxationis caussa. ] Tandem et partes suo loco vi moventur, atque violenter vel [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] sua sede deturbantur. Neque alias ob caussas luxationes, quae frequentissimae sunt inter morbus situs, accidunt. Nam primo fit luxatio, quando ossis excipientis cavitas vel laxior, vel angustior redditur. Laxior fit, quando franguntur sinum includentia supercilia: ita enim in iis ossa liberius vagari atque excidere possunt. Nonnunquam humiditas articulos reddit humidos, nimirum madefaciendo et laxando totam articulationem. Angustior fit, quando materia aliqua sinum articuli occupat, et os sensim sua sede exturbat; ut interdum in arthritide fieri solet. Deinde etiam fit luxatio, cum ligamanta nimis emolliuntur et laxandtur, tenduntur ait rumpuntur. Frequentissime autem fiunt luxantiones, cum a violenta impulsione ossa suis sedibus idmoventur. ut in casu, saltu, similibus que violentis caussis fieri solet.

[note: Connexionis vitiata caussa. ] Vicinitas autem et connexio partium, cum scilicet pars, quae alteram


page 287, image: s0287

contigere debebat, eam non attingit; aut contra, eae, quas sejunctas esse decebat, conjunguntur, iisdem fere de caussis vitiatur. Nam cum diversae corporis nostri partes certorum vinculorum et ligamentorum interventu connectantur, et quae sejungi debent, pratium quarundam interventu secernantur: si partes, quae inter alias mediae intercendunt, laxentur, vel ligamenta rumpantur, aut vulnerentur: partes, quae antea conjungebantur, disjungi necessum est, aliasque quas sejunctas esse decebatn conjungi. Exemplum hujus ultimi morborum in conformatione generis insigne, quod socer meus, Dn. Andreas. Schato, Phil. et Med. D. et hīc olim Prof. p. m. annotavit, addere libet, ubi scilicet ob vulnus diaphramatis ventriculus sedem mutavit, atque in mediam corporis regionem adscendit. Anno r 582. 20. Septembris, Studiosus quidam Revaliensis Livonus, e Saxonia inferiore Witebergam revertens, et melancholia laborans ante portam suo se gladio confodit. Ex vulnere tamen illo intra menses duos sanus evasit. Verum anno sequenti, 28. Aprilis interum male habere cepit, vomuitque sequentibus diebus crebro, primo aquam, et quicquid assum sisset cibi, postea viridia, tandem die 2. Maij plane nigra, magna copia, et post ultimum vomitum eodem die 2. Maji exspiravit. Corpus apertum est, deprehensumque vulnus per pulmonem et diaphragma penetrasse, et, ut videbatur, transfossum erat diaphragma in nerveo circulo. Pulmonis fere nihil repertum est in sinistro latere consosso, praeter exiguam portiunculam, quae supra costis adnata erat, reliquum procul dubio per vulnus cum pure exierat. Ventriculus totus adscenderat in sinistrum thoracis latus, et cor cum capsula de sua sede depulerat in dextrum latus, ubi et vivus ille ac post vulnus sanitati restitutus, manu imposita, cordis pulsationem observari jusserat.

CAPUT XIV. De Caussis Morborum Solutae Unitatis.

REstant tandem caussae tertii morborum generis, quod solutam unitatem appellant, explicandae. Cauffae autem eae etsi variae sint: tamen commode ad quinque classes [note: Caussa soluta unitatis. ] redigi possunt. Omnia enim, quae continuitatem alicujus partis solvunt, vel secant, vel erodunt, vel contundunt, vel tendunt et rumpunt, vel adurunt. Quae secant, sunt omnia acuta corpora, quae sive caesim, sive punctim corpus vulnerant, ut omnia armorum et telorum generas, spinae, morsus animalium et similia. Erodunt omnia acria, ut humores acres, medicamenta acria, caustica ero duntia, et [gap: Greek word(s)] , venena item acria et similia. Contundunt et frangunt, quae gravia sunt et obtusa, unt lapides, ligna, lapsus item et allisus corporis


page 288, image: s0288

ad rem duram: quae si in partem, quae in se ipsam cedere et cogi potest, incidunt, contundunt: si vero in partem duram, et quae in se ipsam cedere non potest, incidunt, quae vel partem replent, ut humorum et flatuum copia, quae item ex siccant vehementer, et partem vehementer distendunt, ut saltus, mangus validusque conatus; aut onus grave partem premens. Pertinet huc et frigus immodicum, cum aeris, cum aquae, quod ut vasa interdum rumpantur caussa est. Tandem adurunt candentia ferramanta atque, alia metalla, vel aliae res ignitae, et ferventes. De mira ossium fractura, ejusque caussa videatur Guilielmus Fabritius, centur. 2. obs. 66. 67.

LIBRI II. PARS III. De Symptomatibus. SECTIO PRIMA. De differentiis Symptomatum. CAPUT I. Quid sit Symptoma.

RESTAT tertium rerum prater naturam genus, quod vulgo Symptoma nominant. Olim etiam [gap: Greek word(s)] fuit [note: [gap: Greek word(s)] ] nominatum: satisque commoda videtur appellatio; cum ea, eodem modo ut symptomatis vox, aliquid, quod alicui accedere, et quasi supernasci solet, significetur: verum usu ita trita [note: [gap: Greek word(s)] ] non est. [gap: Greek word(s)] etiam seu accidens, a [gap: Greek word(s)] quod simul venire seu evenire et contingere significat, de ductam, etsi a Symptomate, quod a [gap: Greek word(s)] , simul cadere et accidere derivatur, significatione non discrepare videatur, cum utrumque id, quod alicui accidit, seu quod aliquid sequitur, significet: tamen usurpatione differunt, ususque obtinuit, ut distinguantur. Nam, ut Galenus, 1. meth. med. c. 9. testatur, ea quae sanorum


page 289, image: s0289

constitutionem sequuntur, [gap: Greek word(s)] , id est, accidntia; quae vero aegrotantium, symptomata dicuntur. Itaque cum usitatis et receptis usu nominibus [note: Symptoma. ] utendum sit, et in tota Medicorum schola symptomatis nomen sit usitatissimum: id merito retinemus, et quid sit, inquirimus.

[note: Symptoma quot modis dicatur. ] Id autem non ita facile explicari potest; cum ambigua valde et varia hujus vocis passim apud autores occurrat significatio. Interdum enim generaliter accipitur nomen symptomatis, pro re omni, quae praeter naturam corpori accidit, ita ut etiam morbi, et caussa morbi symptomatis nomine generaliter accepto comprehendantur, ut docet Galenus, de diff sympt. cap. 1. verum ea generalis significatio ita in usu non est, neque eam hīc usurpamus; sed per symptoma quiddam ā morbo et caussa morborum distinctum intelligimus. Ideoque quid symptoma, a morbo et caussa distinctum, proprie sit, inqui rimus. Galenus, de diff. sumpt. cap. 1 affectus, qui morbis supervantiunt, eosque tanquam umbra corpus, sequuntur Symptomata nominari scribit: et 2. meth. med. cap. 1. scribit, symptoma esse, quicquid morbum sequitur. Unde nonnulli statuunt, symptomata proprie dicta tantum ea esse, quae morbum immediate, et tanquam umbra corpus, sequuntur. Et cum nihil aliud morbum necessario ac suae naturae ratione proxime sequatur, quam actionum laesio actionum laesione tantum symptoma proprie dictum comprehendi; reliqua omnia, quibus nomen hoc tribuitur, illegitima et minus proprie dicta esse symptomata. Verum etsi libenter concedimus, actionum laesionem esse praecipuum sympto matum genus: tamen sola actionum laesione symptoma definiendum esse non censemus; cum etiam alia sint, ut qualitates corporis mutatae, et excretorum vitia, quae omnium fere consensu inter symptomata referenda sunt. Nacum rerum praeter naturam tria tantum sint genera, morbi, caussae morborum, et symptomata: talia vero neque e morborum, neque e caussarum numero sint, ad symptomata merito referuntur.

Itaque Galenus ipse, de diff. sympt. c. 2. quicquid praeter naturam sese habet, excepris morbis ac caussis, symptoma esse docet. Unde symptoma definiri potest, affectus, scu accidens praeter naturam, in iis, quae extra constitutionem partium ad actionem necessaria sunt, aliquid aliud praeter naturam sequens. Qua ratione a morbo differt, quod est extra constitutionem partium ad actionem necessariam, constitutionemque ad actionem necessariam [note: Morbi, qui alios, sequuntur, non sunt symplemata. ] non mutat et vitiat. Ex quo facile judicari potest, quid de eo sentiendum sit, quod nonnulli morbos illos, qui alios insequuntur, symptomata appellant. Quamvis enim tales affectus insequantur alios morbos: tamen cum sequi aliud non totam naturam symptomatis compleat, sed etiam hoc requiratur, ut extra constitutionem partium sit, tales etiam affectus no in classem symptomatum, sed


page 290, image: s0290

morborum, referendi sunt. A caussa vero eo differt, quod aliquid, quod comitetur, praecedens habet; cum causa non necessario aliud sequatur.

Quod autem symtoma aliud praeter naturam sequi dicitur, hoc nonnulli solum ad morbum restringunt, et symptomata tantum a morbis pendere volunt: alii etiam a caussis et aliis sympto matibus symptomata provenire posse statuunt: qua de re quid sentiendum sit, mox ex caussis symptomatum, de quibus jam dicendum patebit.

CAPUT II. De caussis et differentiis symtomatum in genere.

DE caussis autem symptomatum in genere autores dissentiunt. Etsi enim vulgo ratione caussarum, in tria genera dividantur, in symptoma scilicet morbi, quod morbum; symptoma caussae, quod caussam morbi; et symptoma symtomatis, quod aliud symptoma sequitur: tamen [note: An omne symptema morbum sequatur. ] alii aliter id explicant. Nonnullis enim placet, nullum symptoma posse citra morbum oriri. Nam licet symptoma aliquod proxime oriri possit ab alio symptomate, vel caussa morbi, vel forsan etiam morbis aliis a primo morbo diversis: tamen semper necessario requiri morbum in corpore, qui caussa primaria hujus symptomatis dicatur, etsi alio mediante ab eo proveniat.

Verum animaverunt ii ipsi, dari actiones laesas, ubi nullus morbus ad est; Ex. gr. bene et secundum naturam constituto ventriculo, nulloque; morbo laborante, nihilominus coctio impediri aut laedi potest, ob cibi copiam, praevitatem, aut similes caussas. Eodem modo sese res habet in Epate, in quo alias bene constituto, ex malo in ventriculo, etiam ob errorem externum, genito chylo bonus sanguis generari non potest. Itaque alii tales [gap: Greek word(s)] actiones laesas no appellandas censent; alii quidem actiones laesas nominant, sed omnem actionum laesionem symptoma esse negant, neque omnia p. n. symptomata esse existimant, et talia actionum impedimenta solum impotentias naturales vel symptomata naturalia appellanda putant. Ut enim si quis ponderis, quod facile gestare potest, duplum vel triplum gestare non possit, actionem ejus laesam esse prorie vix dicitur; cum supra ejus vires sit tale pondus gestare: ita etiam censent rem se habere in ventriculo, epate et aliis partibus, in quibus objecta proportione facultati respondere debet. Et cum ventriculi non sit, quamvis cibi quantitatem concoquere, aut ex malo cibobonum chylum generare: ejus actionem laesam, aut certe laesionem illam qualemcunque symptoma non nominari posse statuunt: eodem modo ut opera, quae natura, ut se a majori incomodo liberet, ultra modum et consuetam rationem exsequi videtur; qualia sunt sternutatio criticaeque evacuationes.



page 291, image: s0291

[note: An opera quadam natura sint symptemata. ] Verum quod illa opera naturae attinet, si alicui illa praeter naturam dicere, aut in symptomatum numero, recensere non placet; cum fiat, quod fieri debet, naturaque illud, quod molestum est, naturaliter expellat, tantumque illud, quod expellitur, sit vitiosum: cum eo quidem non pugnabimus. Nam et Galenus in hac videtur esse sententia, qui, de sympt. differ. cap. ultimo, diligenter attendendum esse monet, ut accurate distinguantur ab operibus symtomata. Saepe enim ita similia inter se esse, ut et symptoma putetur opus, et opus symptoma. Vnde, ait, si naturalem excretionem vel genus ipsum substantiae pro scopo sibi quis proponat, deinde huc intuens symptomata judicet, subinde falletur, etc. Quamvis enim aliqua toto genere praeter nutaram sint, veluti sanguinis per nares profusio, vel aliud ejusmodi: tamen praeter naturam adhuc non sunt, si modo tempestive fiant. Fiunt autem tem pestive, cum id, quod molestum est, expellitur. Verum tamen et hoc observandum, etsi tales excretiones secundum naturam, et Naturae opera dici possint, quatenus a natura fiunt, eique conferunt: quia tamen fiunt a natura a caussa morbisca et praeter naturam irritata, eatenus inter symptomata non incomode referri possunt. Nam etsi natura tunc agit: morbosa tamen est caussa, a qua stimulatur, et corpus praeter naturam afficitur.

[note: An actionum frustrationes symptomata sint. ] Reliquas vero actionum laesiones quod attrinet, ibi quoque non fit, quod fieri debebat. Itaque etsi de nomine cum nemine litigandum censeamus; neque differentiam, quae est inter has [gap: Greek word(s)] sive frustrationes, impedimenta actionum, aut quomodocunque libet appellare, negemus; et libenter concedamus, hanc frustrationem esse alterius generis quodammodo, quam illam laesionem, quae vitio organi accidit: tamen a praecipuis etiam Medicis inter symptomata recensentur. Galenus hoc facit, lib. 3. de sympt. caus. cap. 1. ubi actionum, quae fiunt in ventriculo, laesarum caussa non solum ad ventriculi morbos, sed et ad errorem externum refert. Neque id sine caussa. Nam cum talia praeter rationem in corpore nostro accidant, et tamen actionum illa frustratio neque ad morbum, neque ad caussam morbi referri possit: merito ad symptomata referri videtur. Licet enim respectu virium et facultatis nihil praeter naturam fiat: tamen corporis nostri, quod ob tales actionum frustrationes in magnum discrimen adducitur, et operum, quae per illas actiones fiunt, respectu, omnino aliquid, quod aliter in homine debebat, accidit; et proinde actionem laesam aut frustratam esse non sine caussa dicimus, eamque ad symptomata referimus. Quae propterea etiam sub Medici considerationem venit. Hic enim nisi in actionum laesarum caussis investigandis ad haec quoque errata respiciat, facile in caussis reddendis falletur. Ejusdem Medici est, tales actionum frustrationes avertere et praecavere; cibum ordinare, diaetamque praescribere,


page 292, image: s0292

et omnia moderari, ut actiones ita exerceantur, ne quid in corpus nostrum damni redundet. Unde Michael Gavassetius, de reb. praet. nat. cap. 1. definit symptoma, quod sit res praeter naturam rem aliam praeternaturalem consequens, quae ubivis consissit, et adeo insignis, et vehemens est, ut cogat Medicum ad illius caussam sub movendam.

Ex quo patet, non adeo male primo dividi symptoma in symptoma morbi, symptoma caussae, et symptoma [note: Symptoma morbi. ] symptomatis. Sympotoma Morbi est, quod proxime morbum, nullo alio interveniente affectu praeter naturam, sequitur; verbi gratia, intemperiem ventriculi proxime sequitur mala coctio seu [gap: Greek word(s)] : Epatis morbos sequitur mala [gap: Greek word(s)] : [note: Symptoma caussae. ] Symptoma caussae est, dum a caussa aliqua morbifica actio laeditur, seu dum actio laeditur tantum facultate frustrata ob errorem externum, ut dum coctio chyli non recte expeditur, salvo ventriculo, ob nimiam cibi copiam aut ejusdem pravitatem: aut dum pravus sanguis generatur, non ob epatis, sed ob chyli, ex [note: Symptoma Symptomatis. ] quo confici debet, vitium. Symptoma Symptomatis est, quod aliud symptoma praecedens proximej sequitur, nullo alio interveniente affectu praeter naturam. Nimirum cum symptomatis sit rem aliquam praeter naturam sequi: tria autem sint rerum praeter naturam genera;

morbus, caussa morbi, et symptoma: totidem etiam erunt symptomatum genera.

[note: Symptomatum disserentia. ] Deinde vulgata et antiqua est symptomatum divisio in actione laesam, excretorum et retentoru vitia, ac corporis affectus, seu qualitates mutatas, eas scilicet, quae corporis nostri actiones no laedunt. Si n. affectus aliquis praeter natura, et qualitas aliqua corporis nostri actiones no laedunt. Si n. affectus aliquis praeter natura, et qualitas aliqua corporis mutata actiones laedat: jam non in symtomatum, sed morboru numero habeda est Verum hae differentiae postea magis in specie patebunt. Ad caussas earu in genere accedimus.

[note: Laesae actionis caussa. ] Harum itaque differentiarum caussas in genere quod attinet, et primo actiones laesas: laesarum actionum caussas, ut diximus, nonnulli solum morbum esse statuunt: verum quid de eo sentiendum sit, jam dictum est. Si nimirum actio laesa et symptomatis vocabalum strictius usurpetur, omnis actio laesa a morbo provenit; cum unica et proxima caussa omnis impotenitae agendi sit constitutio praeter naturam partis. Inde Galenus, 1 de locis aff. cap. 2. veluti pricipii loco habendum censet; nullam actionem unquam laedi, nisi pars, quae ipsam facit, afficiatur. Verum cum actionis frustratio. quae fit ob errorem externum, ab actionum laesarum numero plane excludi on possit; cum non fiat, quod fieri debet, atque ita si non laesa, tamen frustrata actio, aut opus frustratum omnino dici debeat: cum eodem Galeno, 3. de. sympt. caus. cap. 1. ita stauimus: [gap: Greek word(s)] : duo sunt genera frustratae actionis, alterum laesa ipsa facultate,


page 293, image: s0293

alterum ob errorem externum. Seu, ut clarius dicamus, actio laeditur, dum aut sacultas in agendo fine suo frustratur ob morbum aliquem, vel ob errorem externum.

[note: Per facultatem lasam quid intelligendum. ] Hoc enim hīc observandum, quando Medici cum Galeno dicunt: laedi actiones laesa facultate, id non ita accipiondum esse, quasi ipsae animae facultates dantur; quandoquidem animae facultates incorruptibiles sunt, animaque semper omnes facultates suas salvas, integras, et ad agendum promptas habet; modo instrumenta sint idonea; senexque, ut ait Philosophus, videret ut juvenis, si haberet oculum juvenis. Sed laedi actio laesa facultate dicitur, cum instrumentum aegrotat, ac praeter naturam affectum est, et laeditur partis naturalis constituti, quae facultatis proximum est instrumentum, et qua vitiatā anima exercere suas actiones nequit; seu cum ob morbum faclutas in agendo frustratur.

[note: Actionem ladi ob errorem externum quid. ] Contra si organum omnibus modis sese recte habeat, et recte ac bene sit constitutum, nihilominus ob alia, quae extra partis constitutionem sit, caussam, facultas in agendo frustretur, atque, ut finem suum assequi non possit, impediatur: actio laedi ob errorem externum dicitur. Non enim, ut actio aliqua recte fiat, aut (si quis istam locutionem tolerare nolit, putetque, ut actio aliqua recte fiat, sufficere solam facultatem) effectum seu opus recte fiat, solum necessaria est facultas seu vis agendi, organumque actioni destinatum bene dispositum: sed etiam requiritur, ut illud, in quod actio exercetur, ad recipiendam agentis actionem recte sese habeat: et reliqua, quae ad actionem necessaria sunt, adsint. Ab iisdem enim laeditur actio, a quibus perficitur: eo discrimine, quod ad actionem edendam omnia necessaria sunt; actio vero laedi potest, si vel unum ex iis deficiat, atque sese onn recte habeat. Ideoque quando agente sese recte habente, quacunque de caussa actio non fit, aut non recte fit, id Medici dicunt fieri ob errorem externum. Quaproter ubi actio aliqua laeditur, et non recte perficitur, non semper aliquis morbus quaerendus est, sed ad alia interdum recurrendum.

Ad facultatem autem et instrumenta pertinet non solum calidum insitum, sed et spiritus et calor influens. Quamvis enim agens aliās sit bene dispositum, et conformatum: tamen si calor et spiritus influentes deficiant, facultas suas actiones exercere enquit; id quod in omnibus actionibus, tum praecipue invisu et reliquis sensibus manifestum est, qui exerceri non possunt, si spiritus animales in organis sensuun praesentes non sint. Etsi enim a plerisque spiritus influentes in partium numerum non ferantur: tamen calor et spiritus influentes cum partium singularum calido innato jucti insitam temperiem perficiunt, facultatem conservant, et ut ad actum secundum accedere possit, efficiunt: et contra ipsi in partibus, in quas influunt,


page 294, image: s0294

ita determinatur, ut proprii et quasi pars organorum illorum dici possint. Ita spiritus animalis in oculo opticus; in aure auditorius appellatur.

[note: Ad errorem externum quae pertineant. ] Erroris autem externi rationem habent omnia, quae extra partis constitutionem posita actioni incommodant, et parte, quae actionem edit, non laesa, in caussa sunt, ut natura, quamvis omnia instrumenta salva et intergra habeat, finem ramen et scopum suum in agendo assequi, et opus seu effectum, quem debebat, et ut debebat, producere non possit. Sunt autem illa, qua praeter partium morbos, actionibus impedimento esse possunt, varia, et quidem in aliis actionibus alia. Est enim alia aliarum actionum ratio. Primo huc pertinet objectum, inter quod et agens justa sit proportio oportet; et materia, in quam debet fieri actio, sit recte disposita, et ad agentis actionem recipiendam apta. Nisi enim objectum in quantitate et qualitate respondeat facultati, actio laeditur. Exemplum affert Galenus, 1. e loc. affect. cap. 4. Esto, inquit, ut quispiam mane exsurgens dicat nidorosum ructum se emittere, aut aliquid hujusmodi, ut ab ovis frictis aut alia quapiam re magis faetente et putri. Ille itaque qui nidorosum ructum percepit, fateatur, se a coena placentam nidorosam comedisse, quales sunt, quae ex oleo, itriis et aliis hujusmodi praeparantur: Ater vero confiteatur fricta ova ingessisse, atque nunc illorum nidorem eructare: Deinde alius complures radiculas comederit, ut foetens putrisque ab eo exeat ructus. Igitur cibos in eo non fuisse bene concoctos nemo negat; quamvus ex hac re ventriculus haudquaquam fuerit affectus, neque etiam, quod ad ipsius rationem pertinet, circa actionem erraverit: haud aliter quam ubi quis intergros acinos per alvum dejecerit. Quod sane nosse et definire ad Medicum haud inutiliter pertinet.

Deinde etiam huc referenda sunt omnia, cum quibus fiunt aut sine quibus actiones non fiunt, ut tempus. Cum enim motus fiat in tempore: nisi cibus in ventriculo tanto tempore detineatur, quantum ad [gap: Greek word(s)] perficiendam necessarium est, actio laeditur, neque cibus satis percoquitur. Locus item necessarius est. Si enim capsula cordis aqua plena sit, eor libere moveri non potest, motusque ejus vitiatur. Ordo in quibusdam quoque requiritur. Neque nihil refert, quo ordine cibi ingerantur. Ita huc pertinet actionis usus et necessitas, quae et ipsa actionem mutare possunt, quod maxime in pulsu et respiratione videre est, quae pro usus mutatione multis modis mutantur.

Itaque in laesarum actionum caussis investigandis non solum ad membrorum et organi dispositionem respicere Medicum, sed, nisi falli vellit, et objecta, et omnia, quae ad actionem requiruntur, perpendere oportet. Ea autem juxta actionum in corpore varietatem non parum variant; cum ad unam plura, ad aliam pauciora requirantur, ideoque in


page 295, image: s0295

genere commode vix explicari possint.

[note: Excretorum et retentorum et qualitatum mutatarum caussa. ] Reliqua symptomatum genera ab actionum laesionibus pendent. Excreta enim et retenta cum actionum naturalium opera sint: etiam iis laesis, symptomata in excretis et retentis oriuntur; et ex mala coction prava excrementa generantur: a quibus deinde corporis qualitates mutantur. Quales enim sunt humores in corpore: tales in corpore inducuntur colores, odores, sapores, et similes qualitates.

Tandem cum, ut jam diximus, symptomata non solum a morbis, sed etiam aliis symptomatis interdum pendeant, atque ea sequantur: symptomata etiam ita dividuntur; quod aliud sit primum aliud, secundum. Primum symptoma est, quod praecedit secundum, et proxime mordum vel caussam morbificam sequitur; secundum est, quod primum insequitur.

CAPUT III. De Actionum Laesarum differentiis in Genere.

VErum jam singula symptomatum genera speciatim videamus. Et primo quidem acitonum laesarum vulgo tres statuuntur disserentiae, actiones nimirum ablitae, diminutae, [note: Actio abolita. Diminuta. ] et depravatea. Abolita actio esse dicitur, cum cessat: Diminutam, cum natura debiliter et imperfacte agit, et acitonem vel longiore. quam par, est, tempore perficit, vel etiam nunqua perfectionem, quam debebat, asse quitur, vel si quis alius modus est, quo a perfectione declinari [note: Depravata. ] potest. Depravate autem et vitiose agit, quotiescunque aliud, quam debebat, efficit.

Argenterius aliter haec dividit, et secundo actionum laesarum generi, quod diminutas et debiles actiones complectitur, addit etiam autctas; et praeterea etiam addit quartum genus, quod tristes et voluptuosas praeter naturam actiones complectatur. [note: Aucta. ] Et quidem auctas et superfluas actiones seu exvessum actionum quod attinet, non videtur esse res de nihilo. Vitiosa enim etiam dicitur actio, quae vehementior, et validior, et fortior in suo genere est, quam debebat. Neque tamen ad depravatam ita commode referri potest. Cum enim diminuta non referatur [note: Aucta actio differt a depravata. ] ad depravatam, sed peculiare genus constituat, etiam haec (cum contraria sub eodem genere comprehendi debeant) non ad depravatam referenda erit, sed vel peculiare genus constituet, vel potius cum imminutis sub uno genere comprehendetur: praesertim cum in talibus actionibus nullus error, perinde ut in diminutis, nullaque hallucinatio, sed solus excessus sit. Tales actiones sunt somnus nimius, vigiliae nimiae, pulsus magnus, respiratio magna, velox, sitis magna, bulimia seu fames magna, aliaeque actiones majores, celeriores, frequentiores, longiores et similes, quae mediocritatem excedunt, et longe ab ea, quae


page 296, image: s0296

depravata est, actione different. Verbi gratia appetentia nimia, quae nonnullis canina dicitur, aperte distinguiturā prava appetentia. Etenim in prava appetentia mulieres saepe appetunt carbones, cineres, saepe appetunt carbones, cineres, cretam et alia inepta ac cibi appellatione indigna: infame vero magna nihil absurdi et inepti expetitur, sed solum excessus appetitus vitiosus est. Nisi forsan quis ideo ad depravatas referere velit, sed ordinatis et naturae convenientibus sunt contrariae.

Verum omnia illa actionum vitia facilius animadvertemus, si omnia, quae praeter agens in actione requiruntur, considermus; ut sunt patiens seu subjectum, tempus, spatium, seu terminus per quem et ad quem, ac ipse modus agendi. In his enimj omnibus si quid peccetur, actionum enarrata vitia ordiuntur. Quid vero de quarto illo genere, quo tristes et voluptuosas, quae scilicet ex caussa morbifica oriuntur, actiones comprehendendas censet, sentiendum sit, suol loco patebit, cum de natura doloris dicetur. Hoc in genere hīc sufficiat, dolorem actiones depravatas non incommode referri posse. Actio enim depravatur vel vitio organi, vel vitio objecti; seu sensus vel fallitur in judicio, vel quidem non fallitur in judicio, sed moleste afficitur, ob excellentiam objecti, quae organum corrumpit et destruit; qua ratione pro cognitione objecti, quae naturaliter expetitur, molestia excitatur, et a quo objecto sensus et sensorium perfici debebant, (perfectionis enim est sensibilia cognoscere) ab eodem corrumpuntur.

CAPUT IV. De Symptomatibus facultatis naturalis.

CUm facultatem naturalem complecti Nutritionem, Auctionem, et Generationem, atque has tres primarias alias quatuor, quasi ministras, Attractricem, Retentricem, Concoctricem, et Expultricem habere, l. 1. c. 9. docuerimus: hinc apparet, magnam esse symptomatum facultatis naturalis varietatem. Potest enim laedi vel attractio, vel retentio, vel concoctio, vel expulsio; et quide in coctionibus publicis et privatis: ac porro iis modis, qui antea nominati sunt, dum scilicet quaelibet actio vel aboletur, vel imminuitur, vel depravatur, et si cum Argenterio id addere libeat, vel augetur. Quae quidem laesae actiones in aliquibus partibus peculiaria acceperunt nomina, in aliis iisdem destituuntur.

Primo enim quod coctionem illam privatam, quam tertiam appelant, quae in singulis membris perficitur, attinet, ab lata Nutritio est in [gap: Greek word(s)] , quo ad sensum scilicet, quo dijudicamus, pates non nutriri, quas indies tabescere videmus: quamvis revera alantur. Nam alias non viverent. Sed liamentum adeo parvum est, ut sensum lateat. Imminuta,


page 297, image: s0297

in gracilitate; depravata, in cachexia, elephantiasi, scabie, psora, et similibus, in quibus pravum alimentum apponitur et agglutinatur, non tamen perfecte partibus assimilatur.

[note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] , nimirum nutritionis defectus est, in qua corpus sensim exsiccatur, et contabescit. Quanquam enim, quandiu vivimus, nutrimur: tamen cum illa nutritio ad sensum non fit, partesque indes contabescunt, [gap: Greek word(s)] nominatur. A [gap: Greek word(s)] autem potest vel universum corpus occupare, vel aliquam saltem partem. Quae fit in toto corpore [gap: Greek word(s)] . illam sequitur marcor, id est, viventis corporis, parae siccitate et alimenti defectu, contabescentia seu consumtio. Est autem illa [gap: Greek word(s)] seu marcor duplex; fitque vel secundum naturam, vel praeter naturam, de qua agere hujus instituti est. Senectus enim et ipsa marcor quidam inevitabilis existit, et quem nemo secundum naturae, cursum effugere potest. Sed sape fit, ut etiam totum corpus ante tempus senectutis extenuetur, atque senectus ita quasi anticipetur; unde ille marcor senectus ex morbo nominatur. Saepe vero et aliqua pars tabescit et [gap: Greek word(s)] laborat, reliquis nihil tale patientibus. Talis est oculi seu pupillae [gap: Greek word(s)] et tabes: talis est atrophia, quae interdum cruribus et brachiis accidit, cujus insigne, et notatu dignum exemplum annotavit Forestus, lib. 10. obsery. 97.

[note: Symptomata qua circa chylisicationem accidunt. ] Concoctionis autem illius communis symptomata etiam valde evidentia sunt in epate, et praecipue in ventriculo, omniumque actionum, quae ad coctionem necessariae sunt, laesarum magna est ibi evidentia. Et quidem ventriculi coctionem quod attinet, quae Chylificatio vulgo appellatur. etsi illa plane naturalis sit, et ab innata et peculiari temperie illius proficiscatur: tamen actiones inservientes illi peculiares sunt, quas nec plantae, nec reliquae partes habent. In animalibus enim cum ob ipsorum mollitiem, innatique caloris robur et copiam, multa fiat dissolutio et dissipatio, et alimentum non ita semper praesto habeant, ut plantae: Creator ipsi alimenti sensum dedit, cujus beneficio alimenti penuriam et defectum perciperent; unde appetentia, et desiderium movi nutrimenti, quo illud, quod deperditum et dissolutum erat. instauretur, excitatur. Appetitus autem ille duplex est, ut lib. 1. c. 9. dictum, Naturalis et Animalis. Illo ventriculus, naturali instinctu, sibi tantum necessarium alimentum appetit; Iste vero sensus tactus est, in ore ventriculi expquisite vigens, ob nervos grandiores a sexto pari cerebri ad ipsum derivatos. Quanquam autem sensus hic, et inde ortus appetitus ad facultatem animalem pertineat: tamen cum coctioni in ventriculo inserviat, illique cohaereat, Galenus etiam cum actionibus naturalibus eum conjungere voluit. Quanquam postea, lib. 1. de caus. sumpt. c. 7. ad symptomata, quae tactui accidunt, eum retulerit. Quinque


page 298, image: s0298

enim actiones sunt, ut loco jam allegato, scribit Galenus, quae sese ordine sequuntur: primo vacuatio substantiae per continuum illum e corpore nostro effluxum: secundo vacuatorum restituendorum naturalis appetentia: tertio suctio venarum exhaustarum e toto corpore: quarto sensus illius suctionis in ventriculo: quinto denique appetitus animalis, quo animal ad quaerendum cibum stimulatur; qui duplex est: fames et sitis. Fames nimirum cibi; Sitis potus appetitus, quorum sympot mata jam videamus.

Et primo quidem cibi appetium laesum quod attinet, appetitus vel aufertur, vel imminuitur, vell augetur, [note: Appetitus ablatus. ] vel depravatur. Aboletur appetitus cibi in [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] qua qui laborant, cibos non appetunt, vel oblatos quoque fastidiunt, quos Graeci [gap: Greek word(s)] nominant. Quo pertinent ii, qui non solum per aliquot dies et mense, sed et annos sine cibo videri possunt apud Ioan. Lang. l. 2. ep. 27. Schenck. observ. Med. l. 3. sect. priore, observ. 39. Marcel. Donat de hist. med. mirab. l. 4. cap. 12. Laurentium Jouberum, decad. primae paradoxo 2.

[note: Appetitus imminutus. ] Imminuitur autem appetitus in [gap: Greek word(s)] quae et [gap: Greek word(s)] , id est obscurus appetitus nominatur, cum quidem aliqua fames adest, sed ea valde exigua, ex parum appetitur.

[note: Appetitus nuctus. ] Tertio augetur appetitus in iis affectibus, qui [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] appellantur, magna fames, et camina appetentia, in quibus est insantiabilis quaedam edendi appetentia, ut saepe a cibis ad vomitum, et a vomitu ad cibos sub inde redeatur: unde et caninae appetentiae nomen accepit.

[note: Appetititus depravatus. ] Depravatur denique appetius, cum cibi pravi et absurdi appetuntur, quod fit in [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , vulgo pica, quā qui laborant, appetunt acida, acerba, acria, interdum terram, lutum testa, cretam, carbones, crudas carnes, et similia inepta ac alenda corpori inutilia. [note: Pica. ] Appellationem autem a pica accepit haec affectio, sive quod pennarum aut vocis in hac ave sit varietas, sive quod ipsa saepe hoc malo laboret, ut AEgineta existimat, lib. 1. cap. 1. (sed minus recte. Cui enim avis hujus appetitus cognitus?) vel ut Aetius, tetrab. 4. serm. 4. cap. 10. censet, ob hederae similitudinem, quae Graecis [gap: Greek word(s)] vocatur, quod sicut haec variis, prout occurrunt, plantis se implicare soleat: ita hoc malo laborantes [note: [gap: Greek word(s)] ] varia edulia appetant. [gap: Greek word(s)] dicitur, quod mollities, quasi quaedam e defectio sit, praenantium inprimis, qua languentes modo hoc, modo illud appetunt. Distinguunt tamen nonnulli inter Picam et [gap: Greek word(s)] : atque alii aliter. Verum si quae admittenda distinctio, commodissimum videtur, appellare Picam, quando homo, seu vir, seu mulier, vitiofa et aliena, v. g. creram, carbones, appetit; [gap: Greek word(s)] vero eam appetentiam, quando praegnans non quidem


page 299, image: s0299

alienos a natura hominis cibos, sed consuetos apperit, verum avidus et animo impotenti, ita, ut nisi eorum particeps fiat, languorem vel abortum partiatur, aut stigma infanti imprimat. Frequens et familiare hoc symptoma est gravidis, inprimis cacochymicis, primis duobus aut tribus nensibus. Accidit et viris hoc quandoque: et Fernel. lib. 6. de part. morb. et sympt. c. 3. viri Nobilis meminit, qui tanto calcis vivae edendae desiderio premebatur, ut illam pugni magnitudine voraret. Ac plura talia exempla collegit Schenckius, l. 3. observ. sect. priore, observ. 33. Et Marcellus Donatus, de hist. med. mirab. lib. 4. cap. 1.

[note: Sitis. ] Ut cibi appetitus laeditur, ita et potus. Nam vel aufertur sitis, vel imminuitur, vel augetur, vel depravatur. Et quidem sitis abolitio, imminutio, atque intensio frequenter accidit, et frequentissima est in febribus sitis magna et aucta: sed ut potus a natura alienus appetatur, id rarius contingit.

Appetitui cibi et potus ubi homo fatisfecit, cibumque et potum assumere cupit, primo deglutitione opus est: ad quam tum falcultas naturalis, tum animalis requiritur. Naturalem quod attinet, ea est attractrix et expultrix. Attractrix est in oesophago, et ventriculo, qui per recta fibras, quibus interior tunica praedita est, cibum ad oesophagi initium depressum in partes penitio res attrahit. Expultrix facultas in oesophago, ope fibrarum transversarum tunicae externae insertarum, cibum in oesophagum attractum in ventriculum detrudit. Sed praeter has facultates requiritur etiam facultas animalis, quae virtute musculi, principio gulae praepositi, et deglutioni destinati, cibum ad oesophagi principium protrudit, qui ab oesophagi attractrice attractus, et expultrice expulsus, in ventriculum descendit. Idque eo facilius, quo major ipsius appetitus praecesserit, et quo minor in cibo fuerit resistentia. Hinc delutitio in iis, qiu convenientes cibos avide appetunt, occyssime fit: in iis vero, qui vel medicamentum aliquod coacte bibunt, vel cibum aliquem loco medicamenti sumunt, molesta est deglutitio, [note: Deglutitio lasa. ] aegreque perficitur. Atque ex his facile patet, deglutitionem laedi posse, cum aliquod iis, quorum beneficio fit deglutitio, vitium accidit. Tunc enim deglutitio vel amittitur, ut homo nihil possit deglutire, vel cum difficultate fit deglutitio; vel depravatur, cum palpitando, tremendo, aut covellendo peragitur deglutitio.

[note: Retentio laesae. ] Porro Retentricem facultatem quod atrinet, cum ejus officum sit, ut cibum contineat, et quidem ita contineat, ut nullu locum relinquat inter ventrem et cibos vacuum, tum complectendi tempus cum concoquendi tempore exaequet, cibunque tam diu contineat, donec ejus coctio absoluta et perfecta sit: facile hinc patet, laedi Retentionem, cum vel non recte et probe continet cibum ventriculus, vel non continet, aut non tam


page 300, image: s0300

diu, quam diu opus est, continet, vel in utroque peccat. Si non continetur cibus, aut non tam diu, quam diu debebat, continetur, cibi sequitur in ventre corruptio, vel cibi non cocti egestio, quod in lienteria accidit. Si imbecillus sit cibi complexus, consequentur, ut Galenus, de differ. sympt. c. 4. scribit, fluctuationes, quas Graeci [gap: Greek word(s)] vocant, et flatulentiae. Non recte vero et minus probe cibum complectitur ventriculus, quando cum palpitatione quadam, vel tanquam cum convulsione et tremore, ac vibratione quadam complectitur. Palpitatio ventriculi est, quando ventriculus secundum suum corpus et tunicas ita elevatur, et deprimitur, ut in aliarum partium palpiratione. Convulsio quasi accidit singultu ex inanitione. Immodice exinanitus ventriculus potea circa cibos se constringit, et nimis violenter et vehementer se constringit, unde quasi quaedam convulsio oritur. Nam vera convulsio non est, cum ventriculi motus non sint voluntarii, sed naturales. Tertio est tremor quidam, cum ventriculus quidem circa cibos se constringit, eosque complecti conatur, sed difficulter, et veluti cum tremore: quem Galenus hoc modo describit, de differ. sympt. cap. 4. Vbi a comedendo nec [gap: Greek word(s)] aliquis sive fluctuatio cum sonitu te infestat, nec inflatio, nec palpitatio ulla, nec singultus, sed difficultas alias insueta in ventre sentitur, gravaturque is ac laborat, cupitque celeriter onus vel per inferiores, vel superiores partes abjicere, acceditque praeterea ractus quidam, tum displicentia quaedam aliena, nec facile tolerabilis in anhelitu assequitur: existimabis ventriculum circa cibos constringi quidem, caeterrum id velut cum tremore fieri. Vibratio autem quasi quaedam percipitur, cum in ventriculo molestia quaedam sentitur, similis illi, quae in initio intermittentium sebrium in rigore percipitur.

Concoctionis vero ventriculi, quae [gap: Greek word(s)] appellatur, laesiones contigunt, cum aliquid ventriculo occurrit, cujus vi cibus in chylum, id est, utilem succum, ex quo in epate bonus sanguis generari possit, non convertitur. Est autem laesae [gap: Greek word(s)] , seu concoctionis in ventriculo vitium triplex. Vel enim nulla fit ciborum [note: [gap: Greek word(s)] ] concoctio et alteratio, quae [gap: Greek word(s)] et cruditas nomitatur: vel fit quidem concoctio, et cibi in chylum mutatio, sed tarde et longiori tempore, [note: [gap: Greek word(s)] ] quae [gap: Greek word(s)] dicitur; quanquam in hac etiam saepe non omne cibi partes satis coquantur et mutentur, [note: Cibi corruptio. ] sed aliquae crudae remaneant: vel cibus corrumpitur, et in aliam substantiam mutatur, quae [gap: Greek word(s)] nominatur, id est, cibi et concoctionis depravario.

[note: Expulsionis symptomata. ] Denique et Expulsionis sunt quaedam symptomata, nimirum singultus, nausea, vomitus et cholera Quanquam enim inter mortus symptomata, a nonnullis hae actiones referantur: tamen, si rem recte perpendamus, inter motus quidem vitiosos referri singultum, nauseam, vomitu et choleram concedemus, verum non


page 301, image: s0301

inter motus animales, verum naturales. Plane enim naturales hi motus sunt, et a nostro arbitrio et voluntate non dependent, sed a facultate naturali, expultrice scilicet, stimulata tamen a caussa morbifica, quae naturam cogit, ut hos pravos motus instituat.

[note: Singultus. ] Singultus, Graecis [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , est motus parvus tensionis et dilatationis ventriculi secundum partem superiorem, quo id, quod molestum est et praecipue orificio inhaeret, elidere et ejicere tentat. Et motus hic insingultu satis magnus est, majorque saepe, quam in vomitu. In vomitu enim ea tantum, quae in ventriculi capacitate consistunt, ejiciuntur, et plerumque conatu non adeo magno: singultu vero ea quoque, quae in ipsius ore et tunicis penitius insident, quae propterea non nisi magnā vi excutiuntur, ut docet Galenus, 6. aph. 39. Praecipua tamen differentia inter singultum et vomitum consistit in expellendi modo. In vomitu enim vis expultrix partes, quibus inest, praecipue in fundo, constringit, et materiam versus superiora expellit. In singultu vero ventriculus ad expellendum sibi molesta concutitur ad eum fere modum, quo in convulsivis motibus et eplepsia natura molesta expellere conatur.

[note: Nausea. ] Nausea porro, Vomitus et Cholora cognati affectus sunt, depravati scilicet motus expultricis facultatis, quibus facultas expultrix excernit per os ventriculi, quae molesta sunt. Nausea primo, quae Graecis [gap: Greek word(s)] vel dicitur, est inane vomendi desiderium. In nausea enim ventriculus secundum partem inferiorem constringitur, secundum vero superiorem dilatutur, et id, quod molestum est, per superiora ejicere conatur: sed inanis tamen conatus est, atque, seu ob materiae vitium, seu naturae imbecillitatem, illud efficere non potest. Sunt apud Galenum, 8. de comp. med. s. l. ex Asclepiade vocabula [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , subversionis stomachi, quibus [gap: Greek word(s)] significari ait Galenus, cum nimirum post sumtum cibum, si homo paulo vehementius moveatur, vomitus accidit: quae a nausea differunt, quod haec etiam non sumto cibo accidit, hae autem stomachi subversiones tantum sumto cibo.

[note: Vomitus. ] Vomitus vero, Graecis [gap: Greek word(s)] , est motus ventriculi depravatus, seu eorum, quae in ventriculi cavitate continentur, per os ventriculi superius ejectio. Quamvis vero etiam postea, c. 11. vomitus inter excretorum vitia recenseatur: tamen id fit tantum habito ad materiam, quae ejicitur, respectu. Sed cum exiens hoc non semper substantiā, quantitate aut qualitate peccet, rectius in genere depravatarum actionum recensetur. Hoc tame observandum, quanquam omnes vomitus praeter naturam videantur, ratione loci, per quem ejicitur materia, nimirum oris ventriculi, quod ad cibos assumendos, non ad ejicienda excrementa conditum est: tamen quidam vomitus naturae potiūs


page 302, image: s0302

opus, quam acito laesa sunt, sitempestive fiant, hoc est, cum virtutis robore, et eo fine, ut excretis, iis, quae naturae inimica sunt, saluti hominis prospiciatur, et morbi avertantur.

[note: Cholera. ] Cholera denique, ā [gap: Greek word(s)] , id est, bile flava, ā qua scilicet frequentissime ortum habet, mortus ventriculi pravus est, quando per utrumque orificium ventriculi materia prava expellitur: quo modo qui laborant, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] appellantur. Trallianus, lib. 7. cap. 14. non [gap: Greek word(s)] , id est, intestinis, quae Graecis veteribus [gap: Greek word(s)] dicebantur, derivat, quod materia, quae sursum effertur, ex intestinis excerni videatur. Verum prior derivatio commodior videtur. Frequentissime enim ex bile supra infraque erumpente hoc malum excitatur. Est enim Cholera motus depravatus ventriculi, ventrisque perturbatio ex multa cruditate, vel ciborum corruptione, qua bilis aut humores alii pravi supra infraque ejiciuntur. Verum praeter hanc choleram, qua corrupti humores ejiciuntur, et alterius ex Hippocrate, 4. de rat. vic. in acut. aphor. 104. et seqq. nonnulli mentionem faciunt, in qua nihil humidi expellitur, sed tantum spiritus flatuosus, acer per ventriculum et intestina exit, et partes, per quas transit, affligit et exasperat; quae propterea Cholera sicca appellatur, de qua Petr. Salius Divers. de affect. part. cap. 13.

[note: Ructus. ] Pertinet huc et Ructus, qui est flatuum cum strepitu oris e ventriculo per os excretio. Quod malum nonnullos non parum molestare solet. Memini virum quendam hypochondrica laborantem, et ex eodem malo tandem mortuum, ferre quoties cibum sumturus erat, mixime ructibus infestatum fuisse, ut saepe una vice plures quam centum ederet, adeo, ut si quicquam cibi sicci et solidioris assumeret, metus strangulationis immineret, nec quicquam cibi tuto assumere posset, antequam unum atque alterum haustum bibisset. Nisi forsan quis hoc malum ad choleram siccam, cujus modo mentionem fecimus, referre velit. Vivit nunc et alius, qui, et ipse hypochondria laborans, vel mille ructus una die emittit.

[note: Lienteria. ] Hujus generis est etiam circa primam coctionem Lienteria, Diarrhoea, Dysenteria, Tenesmus, alvique suppressio. Lienteria est fluxus alvi seu excretio praeternaturalis, a qua cibus et porus non immutatus excernitur. Gal. 3. aphor. 22.

[note: Caeliaca affectio. ] A lienteria saltem secundum magis et minus differt affectio seu passio caeliaca dicta, quae est nimis celercibi et potus parum mutatorum dejectio, seu excretio alvi praeternuaturalis, in qua chylus adhuc crudus et imperfecte coctus dejicitur.

[note: Diarrhoea. ] Diarrhoea vero est immoderata seu copiosa et frequens dejectio excrem entitiorum [note: Dysenteria. ] humorum. Dysenteriae appellatio tribuitur a veteribus etiam fluxui alvi sanguinolento seu cruento, sine intestinorum exulceratione,


page 303, image: s0303

et sine dolore. Ita Galenus, 3. de caussis sympt. cap. 2. [gap: Greek word(s)] quatuor differentias numerat, quatuor [gap: Greek word(s)] corporis succedentes. Prima est sanguinis etiam boni in iis, quibus artuum aliquis abscissus est, aut qui consuetam corporis exercitationem et per hanc ejusdem adsumtionem aliquandiu intermiserunt, aut quibus menses suppressi sunt, repetens quibusdam intervallis, et critica quasi, a toto evacuatio. Secunda, quando ex epatis [gap: Greek word(s)] seu imbecillitato, sanguinem neque rite concoquentis, neque retinentis, aquosus ille et semicoctus dejicitur, loturae carnis animalis recens mactati similis. Tertia, quando concoctio quidem saguinis facta est, sed [gap: Greek word(s)] in corpus impeditur, propter epatis et venarum in ejus gibbo obstructionem, aut tumorem aliquem praeter naturam; rarius ob venarum in corpore refrigerationem. Tunc enim fanguis diutius in epate retentus aduritur, ut nigrescat, pauloque acrior redditus orificia venarum in interstinis aperit, indeque perfunditur. Galeno melancholici, simili pici liquidae, splendentisque sanguinis est excretio, non ejus tamen humoris, qui atra bilis dicitur, mordens et corrodens terram, cujus per alvum profusio lethalis est. Atque hae tres differentiae improprie dysenteriae vocantur. Prima [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , de loco aff. lib. cap. 5. altera [gap: Greek word(s)] : tertia etiam [gap: Greek word(s)] , tu e Paulo liquet, l. 3. cap. 42. Quarta de nique, quae vere et proprie dysenteria nominatur, est sanguinis integri aut concreti dejectio, cum pure, aliquando et, ut vulgo putatur, intestinorum membranulis, ob horum exculcerationem. Differt haec a prioribus tribus specienbus, quod in hac parum brevi tempore excernitur: in illis multum, confertim et longioribus intervallis. Est igitur [gap: Greek word(s)] , ut a dysenteria proprie dicta diversa est, sanguinis per alvum quantitate aut qualitate molesti fluxus, citra intestinorum exulcerationem, per vasorum mesenterii [gap: Greek word(s)] factus, Dysenteria vero est frequens alvi excretio, in qua materia mordax cum sanguine ac torminibus et torsionibus ventris excernitur.

Tenesmus, [gap: Greek word(s)] , id est, contentione [note: Tenesmus. ] et nisu, qui in eo fit, cum vehementi cupiditate egerendi lacessiti crebro exsurgere coguntur, ita dictus, ut docet Galenus, 7. aph. 27. est continua et implacabilis desidendi quaedam cupiditas, qua nihil praeter modica cruenta, et mucosa dejiciuntur.

Tandem alvus in excernendo vel segnior est, vel sat longo etiam tempore nihil excernit; cujus rei insignes historias collegit Schenckius, lib. 3. ob. sect. 1. obser. 225. et seqq. aliaquot.

Ad quod genus symptomatum et [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] ] pertinet, qui nomen habet vel a parte affecta, ab [gap: Greek word(s)] scilicet, hoc est, intestino tenui (etsi enim in crasso etiam aliquando contingit, 3. epid. 2. t. 6:


page 304, image: s0304

amen tanto id non sit cum dolore et periculo) vel a symsomate, quod in hoc malo intestina [gap: Greek word(s)] , hoc est, convolvi videantur: unde et volvuli appellatio nata est. Aetio [gap: Greek word(s)] vocatur, [gap: Greek word(s)] quod qui manum loco dolenti ad movet, quasi chordae intensae, aut duriter convolutae speciem sentiat. Est autem [gap: Greek word(s)] cibi superfluitatum, quae per alvum excerni debent, retentio; quod malum ubi increscit, fecesque retinentur, accidit interdum, ut cibus stercore inquinatus per os foeda specie rejiciatur.

[note: Sanguificatio lasa. ] Porro ut coctio in ventriculo interdum laeditur: ita et sanguificatio in epate. Cum enim Epatis sit ex chylo sanguinem generare, si illa sanguinem gignendi facultas in epate frustratur, sanguificatio laesa dicitur. Et quidem [gap: Greek word(s)] seu sanguificatio vel tollitur, vel imminuitur, vel depravatur. Aboletur sanguificatio, cum fere nulla fit chyli mutatio et alteratio, ac loco coctionis inquinatio quaedam, et pro bono, sauguine sanguis serosus, pituitosus, ac flatuosus, qualis est in hydropicis, producitur. Si vero sanguis quidam semicrudus, et non satis elaboratus producitur, sanguificatio imminuta esse dicitur. Depravatio tandem sanguificationis est, cum ab epatis calore sanguis aduritur, atque sanguis calidus et adustus generatur; unde postea erysipelata, herpetes, cancri, carbunculi, et similia mala oriuntur.

Symptomata verō, quae circa excrementorum secundae coctinis evacuationem accidunt, sunt [gap: Greek word(s)] , mictio involuntaria, diabetes. Etsi enim a nonnullis haec et alia, quae sequuntur, referantur inter excreta et retenta: tamen si ipsa expulsionis actio respiciatur, et consideretur, ex eo quod humores excernuntur aut detinentur oportune vel importune, non aliquam differentiam in ipsis excretis, sed in actione ex excretione constitui: omnino clarum evadit, haec symptomata ad actione laesam commodissime [note: [gap: Greek word(s)] ] referri. [gap: Greek word(s)] est mictio ablata: [gap: Greek word(s)] vero urinae difficultas, cum urina, quando exrenitur, libere non profluit, sed ut excernatur, magno conatu opus est, sive id fiat cum dolore, sive sine dolore. In [gap: Greek word(s)] enim urina quidem tempus excernendi exspectat, atque aliquando diutius, quam oporteat, sed cum excernenda est, difficultas occurit. [note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] autem est, cum urina paulatim et guttatim exstillat, et assiduam ad mingendum irritationem facit, ut definit Aetius, tetrab. 3. ser. 3. c. 19. [note: Urinae in continentia. Diabetes. ] Urinae incontinentia est, cum praeter voluntatem urina effluit. Diabetes denique est copiosa potus non vel parum mutati mictio, seu copiosus urinae fluror, quo quicquid bibitur, quale sumptum est, per urinam redditur.

Hisce actionis naturalis symptomatibus et eae laesae actiones annumerari possent, quae circa sanguinis et spiritus vitalis ac animalis generationem accidunt: verum de iis alio loco commode dicetur.



page 305, image: s0305

Pertinent huc et vitia, quae in laectis generatione eveniunt. Nam et sac in foeminis vel plane non generatur, vel nimis parva, aut nimia quantitate generatur; vel vitiosum generatur; vel concrescit.

Inprimis vero huc referendae sunt omnes vitiatae retentiones et excretiones, quae circa quamcunque coctionem, et quocunque loco accidunt: ut gonorrhoea involuntaria, et sine actu venereo seminis excretio; item mensium suppressio, diminuta evacuatio, stillicidium, et nimium profluvium.

[note: Auctionis lasio. ] Habet. deinde et auctio sua vitia, cum nimirum vel totum corpus, vel pars aliqua non satis augetur, et augeri desinit, antequam ad justam magnitudinem pervenit: vel nimium augetur, et in nimis magnam molem extenditur. Ita Nicomacho Smirnaeo, referente Galeno, de diff. morb. cap. 9. ad tantam molem corpus increvit, ut loco moveri non posset. Et ibidem refert, se vidisse linguam cujusdam mirum in modum auctam, citra omnem doloris sensum, ut neque oedema, neque scirrhus, neque phlegmone videretur. Ita et labra, et nasus in nonnullis supra modum augentur. Depravata auctio est, cum corpus quidem augetur, sed vitioso alimento apposito, ut in Elephantiasi.

[note: Generationis lasio. ] Denique et facultatis generatricis suae sunt laesiones. Aboletur, cum nulli generantur liberi: Imminuitur, cum pauci, imbecilles, parvi generantur: depravatur, cum monstra, vel partus mutili aut quocunque modo imperfecti aut vitiosi generantur. Ac cum ad hominis generationem congressus maris et foeminae requiratur, utriusque ratione potest laedi generatio: atque in viris est impotentia et languiditas; in foeminis Venus exstincta, sterilitas, seu concipiendi impotentia. Quo pertinere etiam videntur abortus, et ad abortiendum proclivitas, foetus monstrosi, partus difficlis, et omnia illa, quae in caussa sunt, ut hominis conceptio, generatio et nativitas impediatur, aut non recte perficiatur.

CAPUT V. De Symptiomatibus Facultatis Vitalis.

QUAE sint actiones, quae ā facultate vitali proficiscuntur, lib. 1. cap. 11. explicatum est, dictumque inter illas Medico praecipue considerandam esse spirtiuum vitalium generationem et pulsum. Itaque jam symptomata, quae circa spirituum vitalium generationem set pulsum accidunt, investiganda sunt. Verum cum as spiritus vitalis generationem necessarius sit pulsus, et respiratio, neque spiritus vitalis sine pulsu cordis et respiratione generari possint: una opera et conjunctim de symptomatibus, quae circa vitalem facultatem et respirationem accidunt, agemus. Primo autem huc refertur palpitatio cordis, lipothymia et syncope.



page 306, image: s0306

[note: Palpitatio cordis. ] Palpitatio cordis est symptoma in laeso, et quidem depravato, ac simul etiam aucto cordis motu, dum actio illa a naturali suo statu ita recedit, ut cortam pravo et tanto motu afficiatur, ut quasi prosilire, et fugere a re noxia conetur. Interdum enim cor adeo movetur, atque tam violenter, ut quasi locum mutants, ad costas impetuose delatum, illas luxet, nonunquam confringat. Et annotavit Forestus, lib. 17. obs. 1. juvenem quendam in thorace vulneratum in cordis pal pitationem adeo vehementem incidisse, ut etiam extra domum, in qua aeger decumbebat, a transeuntibus (potissimum si senstrae occlusae aures admoverent) palpitatio cordis exaudiretur.

[note: Lipothymia. ] Imminuitur et aboletur cordis pulsatio in lipothymia et syncope: quae symptomata non specie, sed saltem secundum magis et minus differunt. Hoc vero observandum, quod pulsatio dupliciter imminui potest: vel subito ac confestim, vel sensim et paulatim. Hoc autem loco non agitur de ea pulsatione imminuta et ablata, quae sensim fit, et ad quam tandem omnes morbi tendunt, sed de subito facta pulsationis imminutione. Sunt autem ejus pulsationis cordis imminutae, ut vulgo recensentur, tres gradus. Primus est diliquium animi, [gap: Greek word(s)] in qua actio cordis pulsans subito et confestim imminuitur, ut pulsatio evadat parva, tarda et rara; non tamen in extremo gradu. Verum prior adhuc alius videtur esse gradus, nimirum [gap: Greek word(s)] leve animi deliquium. Defferre enim [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] ex Hippocrate patet, qui 7. aph. 8. inquit; a tuberculi introrsum eruptions [gap: Greek word(s)] oritur. Et AEgineta, l. 3. cap. 34. inter syncopes signa [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] refert. [note: Syncope. ] Secundus gradus est Syncope, quae fit ā caussa longe validiore, et pulsum habet longe minorem, tardiorem et rariorem. Tertibus gradus est [note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] pulsus ablatus, seu ita exiguus, ut fub sensum minime cadat, qui a caussa adhuc vehementiore oritur, et morti proximus est, ac summus syncopes gradus. Aetius, tetr. 2. serm. 1. cap. 3. syncopen a liporthymia fic distinguit: quod in lipothymia aeger non sudat; syncope vero cum sudoribus frigidis accidit, qui idcirco syncoptici dicuntur. Aufertur autem in syncope sensus et motus in toto corpore: neque tamen propterea syncope cerebri est affectio, sed cordis: sensusque ac morus cessat, quod spiritus vitales cerebro a corde non communicantur, atque ita, vitali robore in cerebro deficiente, etiam hujus actio et spiritus animales deficiunt: cum, vitali virtute collabente, omnes alias actiones labi necesse sit. A corde enim omnibus membris calor vitalis affluit, cujus benficio actiones suas perficiunt, et eo deficiente etiam in agendo deficiunt. Describitur syncope ā Galeno, quod sit praeceps et subitus virium lapsus.

[note: Pulsus. ] Reliqua symptomata facultatis vitalis constituunt pulsuum illas praeter naturam differentias. est enim unus


page 307, image: s0307

[gap: Greek word(s)] ut Galenus, 3. de praesag. ex puls. cap. 3. scribit, unusque cordis et arteriarum finis et usus. Ideoque de pulsuum praeter naturam differentiis hīc merito agendum esset: Verum quia pulsus et urinae judicia in morborum signis maximi momenti sunt, alios autores secuti, in sequentem librum, quae de pulsibus dicenda hīc essent, rejicimus.

[note: Respiratio lasa. ] Porro quia pulsus et respiratio unum finem habent, et cordis gratia instituuntur, pulsui recte subjungitur laesa respiratio. Laeditur autem. Respiratio, cum actio respirandi vel plane aufertur, quod vitium [gap: Greek word(s)] vel depravate editur, quod [gap: Greek word(s)] nominatur. Norandum vero hīc est, quando dicitur respirationem auferri, id non ita acipiendum esse, quasi penitus revera aboleatur, sed tantum quod ad sunsum, propter parvitatem, ob quam later. Sicut enim pulsus non cessat, quam diu animal vitit: ita nec respiratio plane aboletur. Reliqua vitia Respirationis varia sunt. Fit enim Respiratio vel magna nimis, vel parva; frequens, vel rara; velox vel tarda; aequalis vel inaequalis. Magna est vel propter thoracis dilatationem magnam, vel propter inspirati aeris multitudinem, vel propter utrumque; qualis est in febribus ardentibus absque instrumentorum respirationi dicatorum angustia. In iis enim aeris inspirati quantitas respondet magnitudini dilatationis thoracis. In quibus vero tumor, vel angustia aliqua est in pectore sine febri, in his quidem magna est dilatatio thoracis, aer vero, qui attrahitur, dilatationi ejus non respondet, sed paucior est. Crebri etiam anhelitus quaedam sunt differentiae secundum magis et minus. Se enim moderatam respirationem. paulo excedat, dicitur Anhelatio; a Galeno et Celso, nomine omni difficili [note: Dispneoa. ] respirationi communi, [gap: Greek word(s)] Si vero respiratio sit valde [note: Asthma. ] frequens, appellatur [gap: Greek word(s)] quae si ad summam frequentiam ascendat, [note: Orthopnda. ] vocatur [gap: Greek word(s)] quod tum erecti respirare cogantur. Sunt et respirationis laesae differentiae compositae, magna et rara, magna et frequens, parva et rara, etc. de quibus omnibus Galenus, in lib. de diffic. respirat.

CAPUT VI. De Symptomatibus Sensuum Externorum.

A Vitalis facultatis symptomatibus ad animalis symptomata adscendimus, et primo quidem ad sensus externos, quos quinque esse diximus; [note: Visus symptomata. ] Visum, Auditum, Olfactum, Gustum, Tactum. Visus primo laeditur in coecirate, et visus imbecillitate ac hebetudine: quae si sine ulla apparente manifesta in oculis caussā, et oculis ad aspectum serenis accidat, appelatur [note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] est intregra visus abolitio et amissio: [gap: Greek word(s)] ejusde hebetudo. Huc etiam referenda [gap: Greek word(s)] lusciositas,


page 308, image: s0308

qua qui laborant, oculis semiclausis res propius admotas, etiam parvas, vident: sicut et [gap: Greek word(s)] cum quis scilicet interdiu recte videt, occidente vero Sole obscurius, noctu vero fere nihil. Paul. AEgin. lib. 3. cap. 22. Actius, tetrab. 2 serm. 3. c. 46. Hippocrates tamen, 2. prorreth. [gap: Greek word(s)] nominat, qui noctu melius vident, interdiu deterius; cum quo consentit Author definitiorium medicarum. Utramque significationem complexus est Author Isagoges cum scribit: [gap: Greek word(s)] Quae posterior significatio magis communis videtur.

[note: Visionis de pravatio. ] Depravatio vero varia visus est, et variis modis res aliter visui repraesentantur, quam sunt: ut cum, quae alba sunt, flava apparent vel rubea; quae recta, curva; quae integra, dimidia vel perforata; quae simplicia, duplicia, cum oculis. aranearum telae, muscae, culices, aut hujusmodi alia idola, quae nulla sunt, obversari videntur. Quo etiam referendi sunt splendores oculorum, Splendores enim quidam et quasi coruscationes, quas Graeci [gap: Greek word(s)] appellant, obversari nonnullis non sine admiratione videntur. Quale quid cuidam Comitissae accidisse refert Marcellus Donatus, de histor. Med. mitab. lib. 2. cap. 8. quae cum fere coeca evasisset, ut nihil praeter tenebrosas.

nebulas cerneret, et jam tres annos hoc malo laborasset repente Januario mense, jam occidente Sole, ab ancillis percontari coepit, an Solares radii thalamum illuminarent: se enim undique splendores intueri, qui fere paucum quod illi reliquum erat, videndi munus. adimerent: nocte etiam, clausis fenestris, nec candelis accensis, se sub Sole versari affirmabat, et adstantium umbras in Sole videre. Et ibidem refert, mulierem quandam Lauram, dum vena ipsi aperiretur, quendam in media parte capitis interna crepitum, ac si vesica disrumperetur, persensisse, ex quo in levem lipothymiam incidit, qua levata maximo animi moerore correpta est, ac post nonullos dies globulum igneum sibi videre visa est, qui postea in maximam slammam excrevit; ac dienceps melancholicis et epilepticis symptomatibus vexata fuit per intervalla. In oculo dextro, qui saepius illi dolebat, velut lumen sibi resplendere, et sinistro oculo non nisi dimidium hominem ac reliqua objecta velut per medium dissecta se videre referebat. Galenus quoque scribit, 7 de decret. Plat. et Hipp. cap. 4. se quendam novisse, qui post fomnum, patefactis repente latebris, magnam ante oculos lucem videre solitus est, atque ita videndi sensum amisit. Vulgo etiam notum est quod nonnullis oculos debiliores habetibus circa candelam accensam iris vel halo apparet. Huc denique referendum exemplum est, et rarissimus ille casus a Schenckio,


page 309, image: s0309

in obs. de cap. hum. obs. 320. relatus de quodam, cui, ex male curato oculorum vulnere, per patentes narium meatus s[ecoes vosibiles affluebant, ita ut pernares proxima quaeque dignosceret objecta. De quo etiam videatur epist. 75. et 76. in epist. a Scholtzio collectis.

[note: Auditus sympotmata. ] Auditus itidem aboletur, imminuitur et depravatur. [gap: Greek word(s)] id est, surditas, est auditus plane ademtus et abolitus, ut aegri neque magnum', neque exiguum sonum audiant. [gap: Greek word(s)] vero, et [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] est auditus gravitas, difficultas et imminutio, cum exigui soni plane non percipiuntur, magni vero non nisi difficulter. Auditus autem depravati vitium est, cum aures citra omnem externi aeris commotionem intra seipsas sonant: quae affectio Graecis, [gap: Greek word(s)] Latinis sonitus, sibilus, strepitus et tinnitus aurium appellatur. Fernelius, lib. 5. c. 6. species distinguit appelationibus; ut Sibilus sit ex tenui slatu leniter elabente; Tinnitus, ex ejusdem cursu interrupto; Sonitus, ex crassiore flatu lenius erumpente; Strepitus, ex ejusdem valido impulsu; Fluctuatio, ex humoris inundatione: quibus tamen appellationibus autores promiscue uti solent, de quo suo loco.

[note: Olfactus et Gustus symptomata. ] Olfactus Olsactus similiter laeditur, cum aboletur, imminuitur, et depravatur: quod eodem modo Gustui accidit. Aboletur nimirum Gustus, cum nullius cibi vel potus sapor percipitur Cujus rei admirandam historiam annotavit Realdus Columbus, lib. 15. de quodam Lazaro vitrivorace qui nullo prorsus gustu praeditus erat, nuliam in edendo voluptatem, nihil jucundum persentiebat; insipida, amara, dulcia, pinguia, salsa, acria non distinguebat; vitrum, lapides, ligna, viva animalia, carbones, lutum, lineos Ianeosque pannos, foenum, stipulas devoravit, et aliquando aromatario Patavino carbones cum sacculo. Depravatur vero Gustus, cum non nativus propriusque cibi ac potus sapor, sed alienus, quo linguae humor est imbutus, percipitur, isque cibis inesse putatur.

[note: Tactus symptomata. Stypor. ] Tactus denique sympromata ejusque laesi tot sunt differentiae, quot reliquarum actionum laesarum. Imminutus tactus est in slupore; abolitus in [gap: Greek word(s)] qualis est in paralysi et apoplexia; depravatus in dolore. Prima nimirum est [gap: Greek word(s)] seu stupor. Etsi enim [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] Latinis stupor seu torpor in genere imbecillitatem actionum significet: quo sensu Hippocrates, 6. epid. comm. 2. [gap: Greek word(s)] mentis stuporem, [gap: Greek word(s)] [gap: Greek word(s)] ventris torporem et segnitiem dixit: tamen in specie sensus tactus imbecillitatem significat; estque stupor proprie tactus symptoma, cum pars ita tactu privatur, ut objectarum rerum qualitates non percipiat, idque vel nullo fere modo, ac si esset emortua; vel diminute, ac si, ut vulgo luquuntur, obdormivisset. Huc pertinere videtur [gap: Greek word(s)] sutupor dentibus peculiaris


page 310, image: s0310

a rebus acidis, acerbis, item limarum et serrarum, nec non similium rerum attritu ac strepitu ortus.

[note: Dolor. ] Deinde a plerisque Medicis in classem hanc symptomatum, et tactus laesiones, refertur Dolor. Verum, cum de eo non eadem omnium sit sententia, de ejus natura accuratius [note: Dolor est symptoma. ] inquirendum est. Dolorem primo quid praeter naturam esse ab omnibus conceditur, et quidem non ad morbos, verum ad symptomata ab omnibus refertur. Sed au ad tria illa symptomatum genera referri debeat, an vero aliquod peculiare symptomatum genus contituat, de eo autores non consentiunt. Vulgo quidem ad actiones laesas refertur dolor, et definitur: quod sit sepsio [note: An dolor sit actio depravata. ] tristis, aut sensio corrupta. Cum autem non ita planum sit, quomodo dolor sit actio corrupta: ita hoc demonstrare conantur Recentiores, dum dicunt, Actionum depravatatum tria esse genera; unum, quod. quidem a natura perficitur, vi tamen coacta et stimulata a caussa morbifica, qualis tussis est; aliud, quod plane est praeter naturam, ad quod natura nihil confert qualis est palpitatio et convulsio; aliud, ad quod simul natura et res praeternaturalis concurrunt, qualis est tremor. Atque ad primum genus dolerem referunt, et depravatam actionem indolorem, non secus ac in tussi, esse dicunt, quod non sulum excedat naturae limites, sed quod propriam speciem ac formam deponat. Et quidem hanc actionem depravatam a galeno optime nomine tristis sensionis expressam esse porro statuunt, utpote quod essentiam doloris commodissime exprimat, et omnia illa, quae in dolore concurrunt, complecatur. Nam dum dicit; dolorem sensionem esse, significat, primo in dolore concurrere facultatem sentientem, quae objectum sensibile, quatenus sensibile, apprehendit. Deinde concurrere aliam facultatem, quae congnoscit objectum sub nocentis et juvantis, vel grati et ingrati ratione.

Alii contra ex recentioribus Dolorem sensionem esse negant. Si enim ajunt, ipsa sensio esset dolor, omnia cum dolore perciperentur; et objectum aliquo dolor haberet, sicut alii sensus. Deinde et depravatam sensionem esse negant, cumres non depravate, nec aliter percipiatur, quam qualis est, neque illis qui dolent, quid accidat, quod depravate videntibus accidit, quibus etiam alba rubea vel flava apparent. Itaque hi jubent sensionem ab eo, quod in ea fit, et cum ea conjunctum est, separare: et doloris naturam non in ipsa sensione, sed in molestia illa, quae cum sensione illa conjuncta est, positam esse statuunt, atque dolorem definiunt molestiam, quae fit in sensu a solventibus continuum: adduntque Galenum, dum dicit: Dolorem esse tr. stem sensionem, non dolorem ipsum definivisse, sed modum, quo dolor afficitur. Tunc enim nasci dolorem, cum tristis fit sensio.



page 311, image: s0311

[note: Dolor quo modo sit tristis sensio. ] Et certe si rem accurate perpendamus, omnino agnoscendum est dolorem non esse ipsam sensionem simpliciter; unde et Galenus dixit: Dolorem esse senfionem non simpliciter, verum tristem sensionem; sed in dolore necessario duo concurrunt, ut diximus, primo apprehensio objecti sensihilis, quatenus sensibile, verbi gratia, quatenus calidum, frigidum, asperum, etc. secundo ejusdem apprehensio, qua tenus gratum vel ingratum. In utro autem doloris natura fit constituenda, se porro quaeramus, omnino concedendum videtur; dolorem non esse ipsam objecti sensibilis apprehensionem, sed molestiam, quae ex sensu et perceptione objecti ingrati, seu sensorii corruptione oritur, quam sequitur in appetitu tristitia. Veruntamen quia haec molestia cum sensione conjuncta est, atque ab ea, tanquam proxima et continente caussa, pendet, Galenus quod et in aliis quibusdam fecit, per caussam dolorem inferentem, dolorem definire, et sensionem [note: Dolor quemodo sit actio deprarata. ] tristem nominare voluit. Qua ratiotione etiam dolor ad actiones depravatas referri potest. Quanquam enim objectum percipiatur quale est: tamen quoniam excedit limites et formam naturalis sensus, et ut molestiam et tristitiam inferens percipitur, eatenus illa actio depravata esse dicitur. Etenim ad sensionem naturalem requiritur, primo objectum bene dispositum, et bene proportionatum, ne vel excellens sit nimium, vel alia qualitate praeditum, qua sensum turbet ac depravet; deinde, ut ipsum organum, per quod fit sensus eriam recte sese habeat, et bene dispositum sit: quod cum non fiat in dolore, sed objectum violentum fit, atque praeter naturam, atque ob id organum corrumpatur, actio depravata esse dicitur.

[note: An dolor sit in omnibus sensibs. ] Cum igitur ad sensuum laesiones dolor hoc modo referatur, quaeritur porro: An dolor in solo tactu; an vero in omnibus sensibus contingat. Galenus, de different. sympt. cap. 8. dolorem in omnibus sensibus admittere videtur: sed magis evidenter id explicust, 1. de sympt. causs. cap. 6. dum scribit: Delectatio autem et dolor omnibus sensibus contingunt, non tamen pari evidentia. Percipitur enim dolor in oculis ex rei nimis lucidae aspecut, ex boatu in auribus, et similibus.

Et qui hanc opinionem sequuntur, in omnibus sensibus duplicem agnoscunt dolorem, unum tactu in ipsis affecto, alterum affecto proprio fensu. Cum enim tactus omnibus reliquis sensibus quasi substratus et subjectus sit, ipse in unoquoque sensu affici potest: unde et Galenus, de differ. sympt. cap. 3. in hunc modum seribit: Tacuts egregium praeter caeteros sensus, in actione sud symptoma possidet dolorem, qui etiam reliquis sensibus sed tamen ab externis propriis sensibilibus, accidit: Huic vero non solum ab externis, sed etiam multo magis ab affectibus, qui intra corpus consistunt, isque subinde tam vehemens, ut nonnulli cruciatu victi, sibiipsis mortem consciscant. Ac sentiunt quidem


page 312, image: s0312

et oculi ex lucis splendore dolorem quendam, et aures ex magno quopiam et aspero sono: sic in gustu quoque et odoratu alii tales incidunt dolores, a proprio scilicet sensibili unoquoque sensu male affecto. Maximi vero dolores tactus sensui contingunt; quippe qui ex aurium instammatione, aliove affectu, vehementer nos angunt, ti proprii auditus dolores non sunt, sed tactus.

Alii contra dolorem solius tactus symptoma esse statuunt. Atque hi quanquam illud non impugnent, quod dicitur; in reliquis sensibus fieri duplices dolores, quosdam ab objectis tactus, quosdam ab objectis propriis: tamen hos dolores omnes excitari statuunt, quatenus tactus sensum afficiunt. Hucque trahunt verba Galeni, allegato loco, dicentis tactus egregium, praeter caeteros sinsus, in actione sua symptoma possidet dolorem: existimantque album et splendidum, vel sonum asperum, non aliter inferre dolores, quam tactum afficiendo, continuum nimirum solvendo. Verum etiamsi omnino negandum non sit, in aliis etiam sensibus voluptatem contingere, et ex viridariorum amoenitate et aspectu voluptatem excitari, et proinde etiam ex contrariis dolorem: ut dum Philosophus meditabundus campanas sibi propinquas audit: tamen non ejusdem generis videtur esse voluptas et dolor hīc cum illo, de quo hīc agimus, et qui Medico considerandus venit, atque in numerum symptomatum refertur, neque doloris vocabulum pro quocunque cujusque voluptatis opposito accipitur, sed solum pro tristi sensatione, quae circa sensum tactus accidit. Recteque proinde, quod antea etiam allatum est, a Galeno dictum videtur: tactum egregium, praeter caeteros sensus, habere symptoma dolorem.

[note: Pruritus. ] Ad dolorem quoque Pruritum refert Galenus, eumque ex hoc symptomatum genere esse scribit. Quanquam vero nonnulli dubitent, An pruritus recte dolor et tristis sensio appellari possit; cum, dum scalpitur pars pruriens, voluptas percipiatur: tamen magni momenti illa dubitatio non est. Neque enim in ipso actu pruritus voluptas percipitur, sed molestia tantum et dolor: Voluptate autem demum afficitur, dum pars scalpitur, et scalpendo ad naturalem statum deducitur.

CAPUT VII. De Symptomatibtus Sensuum Internorum.

POst sensuum externorum symptomata jam internorum sensuum actiones laesae inquirendae sunt. Dictum autem, libro primo, praeter faculratem intelligentem seu Ratiocinantem, tres esse sensus interiores. Sensum Com munem, Phantasiam et. Memoriam; somnumque et vigiliam eorum, ac praecipue sensus communis, esse affectionem. Quamvis enim et sensus externi in fomno afficiantur et quiescant: tamen inprimis id fit ob sensum Commune, quo quiscente te ipsi quiescunt. Somnus enim


page 313, image: s0313

et vigiliae, si secundum naturam sese habeant, per vices permutantur, ut vigiliam suo tempore somnus excipiat, et post moderatum somnum rursus vigiliae sequentur. Quod si non fiat, et homo vel non dormiat, aut non quantum satis dormiat; vel nimium, aut nimis prosunde dormiat: symptomata oriuntur, quae appellantur vigiliae nimiae, som nus nimius, et [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] quae hoc loco pro symptomatibus sensus communis enumerabimus.

[note: Vigilia nimia. ] Vigiliae nimirum praeter naturam sunt, cum homo vel dormire non potest per aliquot dies, vel longius tempus; vel etsi dormiat, tamen nimis brevi tempore dormit.

[note: Somnus naturalis. ] Vigiliae opponitur Somnus, qui vel naturalis est, vel praeternaturalis. Naturalis est vel absolute talis, vel non absolute talis. Absolute naturalis est, qui post consuetas vigilias, moderatum cibum, et exercitia, noctu quotidie hominem occupat, ad spirituum instaurationem. Non absolute naturalis est, qui fit ob calorem, et sipritus supra modum exhaustos, ob insignem aliquem corporis laborem; qualis etiam videtur iste, cujus Galenus mentionem fecit, 2. prorrh. t. 29. qui aegrotos interdum invadit post tridui vel quatridui vigilias, et interdum diem ac noctem durat, magno cum ipsorum commodo; vel qui ob halitus et vapores caput replentes invadit, quod ebriis accidit.

[note: Somnus praeternatumlis. ] Praeter naturam autem somnus est, de quo hīc praecipue sermo, qui a caussa morbifica ortum habet, quique ad spirituum et virium instaurationem, sanitatisque commodum et emolumentum nihil confert. Hunc appellant [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] ] tanquam [gap: Greek word(s)] dicitur, a [gap: Greek word(s)] quod est somno profundiore et prolixo sopitum esse. [note: [gap: Greek word(s)] ] gap desc='Greek word(s)'/>vero, quod vehementior, et quidem praeter naturam, in somnum sit propensio et inclinatio. Nonnulli quidem inter coma et cataphoram discernunt, et cataphoram pro minore malo habent: verum, 1. prorrh. t. 1. et libello de comate, promiscuum harum vocum usum esse, et Hippocratem cataphoram omnem coma appellare, demonstravit Galenus. Est itaque [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] gravis et nimia in somnum propensio, seu quies, aut actio sensus ommunis imminuta, qui velut torpet, neque vim suam in externos sensus diffundit, neque ab iis oblata objecta cognoscit et dijudicat.

Etsi autem omnes, qui hoc affectu laborant, in fomnum propensionem habeant, et omnibus commune sit, ut oculos attolere nequeant: tamen aliqui non dormiunt, unde duplex [note: Coma somnolentum. Comavigil. ] [gap: Greek word(s)] constituitur, [gap: Greek word(s)] seu somnolentum, et [gap: Greek word(s)] seu vigil. Somnolento comate ii laborant, qui clausis oculis profunde et nimium dormiunt. Qui autem vigili comate afficiuntur, ii oculos quidem attollere nequeunt, sed tamen vigilant, et somnum, in quem propensi sunt, capere nequeunt, ob varias imagines ipsis occursantes, somnumque


page 314, image: s0314

inturbantes. Qua de caussa etiam Imaginatio et Ratiocinatio afficitur, ac delita loquuntur; et praeterea, ubi in somnum delabuntur, quasi territi et spasmo correpti manum vel crus repente, et inordinate movent, totumque corpus concutitur, propterea copositus quidam affectus hic, non solius sensus communis esse videtur. Nonnulli [note: [gap: Greek word(s)] ] [gap: Greek word(s)] quisi attonitam insaniam, et soporem delirantem appellant. In hoc affectu, ut diximus, quanquam magna sit in somnum. propensio, et decubitu, oculisque propensio, et decubitu, oculisque clausis somnum exprimant aegri: tamen vigilant, et varia ac absurda spectra et imagines obversantes habent, et inde delirant: vel si dormiunt, quae altera typhomaniae species est, inso mniis horrendis vexantur, quae postea vigilantes narrant, et vera esse credunt, ac inde delirant, quem affectum aliqui soporem gravem nominant; qualis videtur esse eroum qui vulgo [gap: Greek word(s)] nominantur. [note: [gap: Greek word(s)] ] Sed hi cum non sint unius modi, ac qui dicuntur [gap: Greek word(s)] alii quid naturale, alii quid diabolicum, alii qui divinum patiantur: de hac ex caussis differentia, suo loco dicetur.

[note: Sopor Daemoniacus. ] Pertinere etiam huc videtur Sopor ille Deamoniacus sagarum, quae se per aerem ferri, choreas ducere, epulari, cum Daemone congredi, atque alia agere in somnis putant, et eadem postea etiam vigilantes credunt. Quanquam enim hac de re diversae sint opiniones autorum, at que negandum omnino non sit, experientia id evincente, revera, Diaboli ope, sagas interdum ad peregrina loca et tales conventus abduci: tamen etiam compertum ese, tales sagas in cubilibus suis quasi ecstaticas repertas, et maritos interrogatos testatos fuisse, uxores suas, quae se choreis illis interfuisse confessae erant, nunquam lecto pedem extulisse.

[note: Somnambuli. ] Huc porro referendus videtur et eorum affectus, qui vulgo Noctambuli seu [gap: Greek word(s)] rectius forsan [gap: Greek word(s)] somnambuli, appellantur, qui dormientes, et eo tempore, quo dormientes, et eo tempore, quo quiescere debebant, ambulant, ac dormientes lecto surgunt, ac vigilantium opera exercent. De quibus jam olium Aristoteles, 5. de gen. an. c. 1. ita scribit: Accidit, inquit, dormientibus etiam animalibus sensus, non modo quae somnia vocantur, sed et praeter somnia, ut iis, qui dormientes surgunt, et quidem pleraque sine somno agunt. Sunt enim, qui dormientes resugant et ambulent, videntes eo modo, quo qui vigilant. Et mira hujus affectus passim occurrunt exempla. Petrus Salius Deversus refert, se artificem novisse, qui dormiens e lecto surgebat, e thalamoque exiens domum fere totam peragrabat scalasque nullo discrimine ascendebat: qui semel nullis iudumentis amicuts, domo exiens apothecam suam adivit, eaque clavibus aperuit, a qua demum excitatus ab amicis, qui ei forte obviam facti fuerant, maxima cum verecun dia et timore, dubitans, ne inde stultus existimaretur, non amplus dormiens


page 315, image: s0315

sed vigilans domum ediit. Qualia passim ab aliis etiam plura annotata teperiuntur.

[note: Intellectus sedes. ] De sensuum interiorum et Ratiocinationis, adeoque facultatum principum symptomatibus hoc primo notandum, quod licet Intellectus seu Ratiocinatio sine instrumentis corporeis perficiatur, ejusque actiones ob id organicae non sint: nihilo minus cum eadem in corpore exerceatur, et aliquo in corpore exstente, ut opererur, indigeat, phantasia nimirum, a qua phantasmata accipit; Phantasiae vero seu Imginationis sedes seu locus sit cerebrum: recte sedes Rtiocinationis in cerebro statuitur, et in cerebro per mediam Imaginatione suas operationes exercere dicitur. Et propterea prout verebrum se habet: ita et imaginatio, et propterea laeso [note: Ratiocinatio quomodo laedatur. ] cerebro et vitiatis spiritibus imaginatio laeditur. Ratiocinatio vero quia instrumentis corporeis non perficitur, cerebro laeso per se non laeditnr: sed per accidens, laesa scilicet imaginatione. Cum enim ratiocinantem phantasmata speculari oportead, si prava phantasmata ratiocinanti facultati objiciuntur, idque fiat enormiter, fieri potest, ut mens prava phantasmata contemplando ipsa quoque prave ratiocinetur; recte colligitur imaginationem laesam esse. Verum non semper id fieri necesse est. Etenim ratiocinatio objecta sua recipit vel a phantasia vel a memoria, et praeterea ratiocinatio non saltem apprehensione imagi num absolvitur, sed etiam discurrit ab uno ad aliud, et imagines inter se componit. Ideoque etiamsi a phantasia depravata imagines offerantur: tamen qua alias non depravatas a memoria accipere potest, indeque errorem corrigere; et licet in apprehensione imaginum erret: in compositione tamen ut erret, non est necessarium. Id quo Theophilo Medico accidit, ut Galenus de diff. morb. sympt. c. 3. refert. Hic enim quanquam tibicines in angulo domus ad esse et affiduo sonare falso putabat: retetamen ratiocinabatur, dum eos, ut molestos sibi, domo ejicere jubebat, et de aliis etiam prudenter disserebat, et ad interrogata apposite respondebat.

Deinde et hoc abservandum, cum non solum ratiocinatio et sensus communis, memoria, et omnes illae actiones principes in cerebro exerceantur, sed et reliquorum sensuum exteriorum actiones, motusque a cerebro fluant, atque omnes actiones animales e cerebro pendeant, et ab eo gubernentur: raro unam actionem principem solam, sed saepe plures vel etiam omnes, iterdum etiam unā sensuum exteriorum actiones et motum vitiari; imo nonnunquam omnes actiones animales laedi; quod qua ratione fiat, jam videndum est.

Ratio cinationem quod attinet, ea, ut jam antea dictum, cum organica non sit, et actiones suas per organa corporea non exerceat, per se laedi non potest, sed iaeditur interdum per accidens, ob laesionem Imaginationis.


page 216, image: s0316

Cum enim Imaginatricis facultatis officium sit, phantasmara seu imaginationes parere: si illa phantasmata non recte sese habeant, Ratiocinatio interdum laedi potest. Ut vero id semper fiat, necessarium non est ut modo dictum.

Porro cum Ratiocinatio per compositionem et divisionem fiat; composirio autem et divisio memoria et variis imaginibus indigeant: si ratiocinatio recte fieri debet etiam memoria opus est: et propterea laesā imaginatione laeditur quidem ratiocinatio, sed magis vel minus, prout memoria vel magis vel minus afficitur. Atque ita, pro variā harum functionum laesione, varia ratiocinationis et reliquarum harum actionum oriuntur symptomata. Ratiocinatio et imaginatio semper simul laeduntur: memoria vero interdum unā laeditur, ut jam patebit.

Et ut ab ablatis et imminutis actionibus incipiamus, abolentur et imminuuntur actiones principes in affectibus qui [gap: Greek word(s)] amentia [gap: Greek word(s)] , stupiditas, mentis torpor, fatuitas, stultitia nominantur, cognataeque affectiones sunt, neque semper accurate ab autoribus distinguuntur. Ita tamen non incommode distingui posse videntur. [note: Amentia. ] Cum imaginatio, memoria et ratiocinatio [note: Fatuitas et stupidit as. Stultitia. ] fere abolentur, [gap: Greek word(s)] seu Amentia nominatur. Ab hac secundum magis et minus saltem differre videtur mentis torpor, stupiditas, fatuitas, cum quis quidem intelligit intelligenda, sed parum de iis ratiocinatur. Gtaecis hoc vitium [gap: Greek word(s)] nominatur. Ita enim Galenus, in primum prorrh. com. 2. text. ult. scribit, [gap: Greek word(s)] est symptoma citra delirium aegros fatuis similis reddens, quales etiam ex iis qui dicuntur consenescere nonnullos novimus. Et Aetius scribit, quod [gap: Greek word(s)] Aliud tamen adhuc et ab hisce differens vitium est quod stultitia nominari potest. (Neque enim Latini vocabula stultitiae et faruitatis semper exacte distinguunt.) Nam in hisce sympromatibus facultatum interiorum actiones vel abolentur, vel imminuuntur saltem: at in stultitia et actio depravata, et imminuta concurrunt. Nam stulti et parum, et male judicant. Haec tamen de hisce actionibus non quocunque modo debilitatis vel abolitis intelligenda sunt: sed de ea solum laesione, quae sine aliis affectibus, ut comate et lethargo, accidit. Non enim raro evenit, utcum memoria, phantasia, et ratiocinatione etiam sensus et motus, et omnes adeo functiones animales laedantur; ut fit in comate, lethargo apoplexia, et similibus affectibus: quibus qui laborant, non proprie dementes et fatui nominantur; sed illis haec appellatio solum convenit quibus memoria, imaginatio et ratiocinatio fere sine reliquarum actionum animalium vitio laeditur. Exempla hujus rei vita comnaunis passim suppeditat atque eos exhibet, quibus ratiocinatio,


page 317, image: s0317

phantasia, et memoria ita debilitantur, vel etiam abolentur, ut de apprehensis et oblatis sibi rebus non cogitare, et ratiocinari, non ex praecedentibus consequentia colligere, non recte distinguere, neque bona appetere, aut mala vitare queunt.

[note: Memoria lasa. ] Potest autem memoria non solum cum ratiocinatione et imaginatione in affectibus et dictis, stultitia nimirum et amentia, laedi, sed et saepe sola in oblivione et imminutione ac abolitione memoriae. Cum enim memoriae sit phantasmata et imagines recipere et conservare, et proinde pati, non agere: debilitari saltem et aboleri potest, non vero depravari. Nam memoria vel omnia recipit ac conservat, quae recipere et conservare debet; et tunc recte sese habet: vel non omnia recipit et conservat, quae recipere et conservare debet; et tunc debilitata est: vel nihil prorsus recipit et conservat; et tunc dicitur abolita. Prave vero memorari non potest. Nam licet interdum pravas imagines recipiat et retineat; tamen ex se tum non peccat, sed recte suum officium in imaginibus oblaris recipiendis et retiriendis praestat: erratum autem si quod tum adest, id asscribendum facultati, quae memoriae falsas et absurdas imagines subministrat. Depravari ramen nonulli censent memoriam, cum homo quidem rerum praeteritarum meminit, sed alio modo, tempore, ac loco, quam fuerunt, ita ut confundat, et pervertat omnia. Memoriae laesae illistria passim exempla annotantur. Galenus, se diff. sympt. cap. 3. et lib. 2. de causs. sympt. cap. 7. ex Thucydide, lib. 2. belli Peloponnasiac. refert, nonnullos e perstilentia servatos adeo omnium, quae antea noverant, fuisse oblitos, ut non solum suos familiares non agnoscerent, sed ne seipsos quidem. Et ut Lucretius, lib. 6. scribit:

Atque etiam quosdam coepisse oblivia rerum Cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.

Et Plinius, lib. 7, nat. bist. cap. 24. commemorat quendam lapide ictum oblitum tandem esse literarum quendam ex praealto tecto lapsum matris et affinium, pro pinquorum que; alium servorum etiam; sui vero nominis oblitum esse Messalam Corvinum Oratorem. Thomas Jordanus, tract. 2 cap. 2. de pestis phoenomenis, ex narratione Rondeletii tradit, juvenem quendam studiosum, in Monspelienst Academia, ex vulnere tanta oblivione correptum fuisse, ut omnia, quae antea norat didiceratque, memoria exciderent, usqueadeo, ut infantum instar, prima pueris tradi solita elementa denuo discere coactus fuerit. Et vulgo fertur, Georgium Trapezuntium in extrema senecta oblitum esse literarum: Franciscum item, Hermolai Barbari amicum, Graecas literas, quarum prius erat doctissimus, in extrema senecta oblitum esse, quanquam dijudicandi et commentandi facultate polleret. Ita et Christophorus a Vega, l. 3. de ar te Med. cap. 10. annotavit, Monachum quendam Franciscanum, qui acutā febre


page 318, image: s0318

laboraverat, soluto morbo, memoriam amisisse, ita, ut cum alias peritus esset Theologus, nec literas agnosceret, neque nomina rerum, quae illi assidue in usu erant, memoriā teneret. ita ut illi primae literae iterum discendae fuerint.

[note: Delirium. ] Depravatae autem Imaginationis et Ratiocinationis longe major est varietas. Delirium seu [gap: Greek word(s)] commune vocabulum est, quod omnem ratiocinationis et imaginationis depravationem complectitur; et omnes, qui prave ratiocinatur et imaginantur, in genere delirare dicuntur. Hippocrates et Galenus variis vocabulis utuntur. Hippocrates quidem ad levem desipientiam signifi candam fere vocabulo [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] Galenus vocabulo [gap: Greek word(s)] sicut ad gravem signifi candam [gap: Greek word(s)] utitur: [gap: Greek word(s)] vero de utraque usurpant.

[note: Deliranti um genera. ] Sunt autem delirantium varii ordines, alii sola imaginatione et cogitatione delirant, ac saepe longam telam absurdarum cogitationum. texunt, etsi pauca loquantur; unde et [gap: Greek word(s)] nominantur: alii et sermone delirant, et ridicula, aliena, magnifica vel maledica non solum cogitant, sed et proloquuntur: alii denique opere et factis cogitata exequuntur. Et haec omnia praestant vel [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] ut est apud Hippocrat. 6. aph. 53. Sed hi omnes delirantium ordines ad certas differentias a Medicis redacti sunt. Et sub delirio in genere dicto, comprehenduntur [gap: Greek word(s)] et alii, qui [note: Delirii differentia. ] huc referuntur affectus. Delirium enim est vel cum febre, vel sine febre. Quod cum febre est, est [gap: Greek word(s)] et quod simplex appellatur delirium, Graecis [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] symptomata nimirum febrium ardentium, vel inflam mationum in partibus inferioribus. Quod sine febre est, aliud est mediocre, non dissimile delirio, quod jam diximus, simplici, quod iisdem etiam nominibus Graecis appellant: aliud est [gap: Greek word(s)] aliud [gap: Greek word(s)] .

[note: [gap: Greek word(s)] ] Delirium simplex, seu [gap: Greek word(s)] est illa imaginationis et ratiocinationis depravatio, seu delirium moderatum, et sime ferocitate, quod saepe febres ardentes, et inflam mationes partium interiorum comitatur, et ex humoribus et vaporibus calidis in caput elatis originem habet, et ā quibusdam [gap: Greek word(s)] appellatur; interdum etiam sine febre excitatur, ob vigilias, nimiam vini potionem, et similes caussas. Sed haec deliria, non sunt perpetua, sed mitigata febre, aut vino repente discusso, mitigantur et sedantur: aut si diu durant, saepe in graviora deliria abeunt. Gradus enim quosdam haec deliria habent, et ratiocinatio ad magnitudinem laesionis imaginationis laeditur. Si ipsa Imaginatio non plane laesa est, nec omnes ejus actiones sunt vitiosae: etiam ratiocinatio interdum aberrat, interdum recte se habet; unde saepe fit, ut qui delirant, nunc


page 319, image: s0319

recte rariocinemtur, nunc ratiocinando aberrent. Quod vel exemplo Galeni patet, 4. de loc. aff. cap. 2. qui cum sebre ardente laboraret, et festucasatro colore ex cubili eminere, et floccos similiter in veslibus esse putaret, eosque auferre tentaret, atque duo ex amicis, qui tum aderant, dicerent; videsne hunc et sloccos evellere, et festucas colligere: mox intellexit id, quod dicebant se fecisse. Itaq recte dicitis inquit, proinde ne Phrenitis me concipiat, auxilio estote.

[note: Phrenitis. ] Phrenitis vero est delirium perpetuum, imaginationis scilicet et ratioeinationis depravatio cum sebre, ex inslam matione membranarum cerebri Imaginatio nimirum in phrenitide per se; ratiocinatio vero per accidens depravatur, et quidem ita depravatur, ut veri phrenetici nunquam ex toto sapiant. Licet enim delirium in iis modo excedat, modo minuatur; tamen nunquam plane mentis compotes sunt; cum in aliis deliriis, quae febres comitari solent, in declinatione mens iterum constet, discussā caussa, quae delirium excitabat. Memoria vero hic quidem non depravatur, sed imminuitur; unde petitā matulā saepe mejere linguam exsertam retrahere obliviscuntur: et quod est majus, ipsius etiam quasi respirationis obliti, non nisi raro respirare deprehenduntur, et tum solum, ubi adeo aucta est hujus actionis necessitas, ut metus suffocationis impendeat, respirant; unde et magnam respitationem edunt, talisque respiratio inseparabile phrenitidis signum est. Fit vero imminutio memoriae per accidens quidem semper, etiamsi organum proprium non laedatur, propter innumeram objectorum et imaginum multitudinem, quae ab Imaginatione depravata contiuo, et sine ordine, offeruntur: non secus, ut interum sani etiam, cum aliquam. sermonem exordiuntur, ob novum objectum subito occurrens, saepe eum, quem coeperunt, sermonem narrando pertexere obliviscuntur. Interdum tamen et per se menoria laeditur in phreneticis, cum organum proprium afficitur Et cum hoc modo Menoria varie afficiatur: ipsa etiam Ratiocinatio varie, secundum magis et minus afficitur. Nam fi memoria solum ex accidente laedatur, rario non ita depravatur; quod in phrenticis multis videre est, qui multa rerum objecta et familiares agnoscunt, et suis nomibibus appellant. Si vero perse laedatur memoria, fere nullius recordantur, et vere continuo prave ratiocinantur: phreneticus suit is eujus Galenus, de diff sympt c. 3 mentionem facit, et 4. de loc. aff. c. 2. qui, obseratis januis, vitrea vasa ad fenestram protulit, interrogans praetereuntes, juberentne ea projicere, et cum illi juberent, singula que suis nominibus appellabat, cum spectantium acclamatione et risu projecit. Postea cum interrogasset, juberentno puerum quoque dejici, atque illi annuissent, illico ipsum quoque dejecit. QUi quidem memoriam eatenus salva adhuc habuit,


page 320, image: s0320

quod singula vasa suis nominibus appellaverit: sed prave imaginabatur et ratiocinabatur, quando pueri praecipitium sibi propositum habuit, et consilio praetereuntium obtemperavit, idque quod pravum erat, optimum esse judicavit.

[note: Melancholia. ] Melancholia porro delirium est quod a caussa nomen accepit, ratiocinationis scilicet et imaginationis depravatio, sine febre, cum timore et tristitia; ut a plerisque definitur. Verum fieri potest, ut saepe simul ratiocinatioet phantasia laedatur: ratiocinationem tamen in omnibus laedi necessarium non est, sed nonnunquam, ut Aretaeus, lib. 1. de caus. et sign morb. diut cap. 5. loquitur, in melancholia in una aliquare est lapsus, constante in reliquis judicio. Memoria vero in Melancholia nec per se, nec sere per accidens laeditur, ipsaque ra tio tantum ad magnitudinem laesae phantasiae laeditur. Atque ideo, ob salvam memoriam, saepe recte ratiocinantur, et multi ipsorum satis calidi et versuti sunt. Hujus delirii, pro dispositione humoris, cerebri doditione, vitae et cogitationum varietate, infinitae sunt varietates. Et mirandum plane est, quam varia Melancholicis phantasmata offerantur. Timorem etiam et moestitiam omnibus melancholicis communem esse statuunt: verum cum etiam melancholici reperiantur, in quibus nulla moestitiae et timoris indicia adsunt, sed potis laetitia, qua afficiuntur, dum falsis suis imaginationibus indulgent, et se reges, principes, divites esse imaginantur: malim cum Aretaeo, allegato loco, melan choliam definire, quod sit animi angor in una cogitatione fixus atque inhaerens absque febre: seu delirium in una plerumque cogitatione falsa defixum sine sebre.

Sunt autem melancholicurum imaginationes variae. Quidam in testam sese commutatum esse existi mabat, et proinde neminem sibi appropinquare volebat, ne frangeretur, referente id Galeno, 3. de loc. aff. cap. 7. Trallianus, lib. 1. cap. 17. mulierem vidit, quae ea imaginatione vexabatur, ut medium manus suae digitum constringeret, tanquam in ipso totum gestaret orbem. Quae plorabat quoque, et verebatur, ne quando digitum inflecteret, totus orbis corrueret, et omnia statim interiretn. Ita eodem, ibidem, referente, Medicus quendam, qui sibi caput amputatum esse putabat, curavit, imposito repente capiti ipsius plumbeo pileo, ut gravitatem sentiens, caput se recepisse putarit, gavisusque sit plurimum, atque ideo vana imagmatione liberatus. Sic at alius, qui se cornua gestare putabat, capiti cervinis cornibus alligatis, serraque resectis et ostensis, insania liberatus est. Ut et ille, qui se in capite passeres habere dicebat, Medico per nares eos se extrahere simulante, et aegrotanti, quem in manica absconderat, passerculum monstrante, sanatus fuit. Ferrariensis quidam pisto, referente id Marcello Donato, de histor. medic. mirab. lib. 2. c. 1. se ex btyro compactum affirmabat, nulloque


page 321, image: s0321

pacto igni vel clibano appropinquare volebat, corporis colliquationem metuens. Eodem annotante, Senensis quidam nullo modo persuaderi poterat, ut urinam redderet. Ajebat enim, si mingeret, totam urbem diluvio perituram: quem ad lotium excernendum eleganti commento perduxerunt. Nam pulsantibus campanis ad insanientem accurrunt, magno incendio urbem conflagrare nunciantes, obnixeque rogantes, ut, reddita urina, civitati, ob incendium periclitanti, opem ferret. lohan. Bapt. Montan, consil. 23. scribit, se vidisse quendam, qui totam mundi superficiem imaginabatur ex subtilissimo vitro, et subditos esse serpentes; se in lecto, tanquam in Insula, unde si egrederetur, frangeret vitrum, et incideret in serpentes, atque ideo nolebat lecto egredi. Et Lemnius, lib. 2. de complex. cap. 2. refert, quendam opinatum esse, ex vitro sibi conflatas nates, atque ideo omnia sua negotia stando expedivisse; cum metueret, ne, si in sedile se inclinaret, nates frangeret. sed Melancholicorum deliriorum passim plurima occurrunt exempla, et tot sunt Melancholicorum imaginationes, ut numero facile comprehendi non possint. Nihilque tam ineptum et absurdum somniantibus occurrere potest, quod non Melancholici imaginentur et verum esse opinentur; vereque dicitur, deliria vigilantium esse somnia. Pro dispositione enim humorum varia, vitae et conditionis et cogitationis varietate, innumerae sunt varierates. Nam quidam risum admiscent: quidam cum ira aliqua et contentione Phreneticis assimilantur: quidam desperabundi mortem sibi inferunt: quidam divina affectant, et colloquia cum Deo ac Angelis somniant: alii avari nihil nisi de divitiis cogitant: quidam quasi divites, etsi tales non sint, de magnis opibus gloriantur: quidam elati et superbi, vel de pretiosis vestibus, auro et gemmis cogitant et loquuntur, vel se principes aut reges esse opinantur: alii contra animi abjecti, licet divitiis abundent, de paupertate conqueruntur: alii de studio, quo sunt delectati perpetuo cogitant et loquuntur: alii criminis alicujus se reos opinantur et supplicia metuunt; imo in inferno se ob id damnandos conqueruntur: alii nescio de quibus corporis morbis conqueruntur.

[note: Amor insanus. ] Ad Melancholica deliria merito etiam referuntur ex amore delirantes seu amantium deliria. In quibus quamvis initio appetitus saltem depravatus sit, dum ea, quae nulla spes conse quendi est, impotentius appetunt et ambiunt: tandem tamen plerique in delirium et melancholiam degenerant. Barbari, corrupto vocabulo Graeco [gap: Greek word(s)] affectum hunc appellant hereos: qui non minus certe, quam alia Melancholicorum deliria notandus; cum ex pravo appetitu ac judicio et ipse oriatur. Cum enim id, quod cupiunt consequi nequeunt, cogitabundi adeo fiunt, ut et necessaria corpori, verbi


page 322, image: s0322

gratiā, cibum, somnum, et alia obliviscantur. Et quidem in hoc affectu varia animi [gap: Greek word(s)] concurrunt, nunc gaudium, nunc tristitia, nunc ira. Etenim cum spem consequendi rem amatam concipiunt, in profufissimum saepe gaudium erumpunt, et multa stulta ac inepta agunt et loquuntur, et periculis se non raro exponunt. Ubi vero de consequenda re amata desperant, nec successum optatum et mutuum amorem animadvertunt: lugent, dolent, aut etiam irascuntur. Et omnino varii sunt, atque ex curis et affectibus illis saepe in graves morbos incidunt. et nonnunquam etiam mortem sibi accersunt. Egregie amore insano correpti imaginem deseriptam exhibuit Plautus, in Cistell. actu 2. sce. 1. Credo ego amorem etc. Et exempla passim occurrunt, quae Medico notata habere non ninutile est; cum amor, si immoderatus sit, valde corpus alteret, et homines ita immutet, ut hon eosdem agnascas. Amantium hoc modo affectus descripsit Paulus AEgineta, lib. 3. de remedica, cap. 17. Ab Erasistrato Juvenem amore patris pellicem accensum depreheusum esse; et quomodo ipse mulierem ex amore decumbentem cognoverit, docet Galenus lib. de praecogn. ad Posthumum cap. 6. Et tale quid etiam annotavit Valerius Maximus, lib. 5. cap. 7. Tria quoque exempla habet Amatus Lusitanus, curat: medicin: cent. 3. curat. 56. Et Valeriola, observ. 7. lib. 2. refert, quendam ex amore in insaniam deductum melancholicum effectum esse, qui miris visis interdiu noctuq; agebatur, modo in risum effundebatur: amatae speciem se in momenta singula in conspectu habere affirmabat, illi blandiebatur ac si praesens fuisset; mox, quod se redamare nallet, miris increpabat modis: omnis illi de amata sermo, omnis inter luctus ibat dies, noctem sine somno, tristis, moerensque consumebat, et ipse sibi manus injecisset, nisi a suis prohibitus fuisset. Atque hoc modo totos sex menses insanivit, vixque magno labore a Valeriola curatus fuit. Vulgo creditur, fascino et philtris tales affectus induci: de quo suo loco, ubi de caussis hujus symptomatis agetur.

[note: Mania. ] Mania denique seu Furor est delirium, seu imaginationis et ratiocinationis depravatio sine timore imo potius cum furore, audacia, ira jurgiis. Maniam interdum quidem cum Melancholia autores confundunt, quod et Galenus facere videtur, 6. aphor. 21. Verum mania, sive proprie dicta insania multum a melancholia differt. Est enim sine metu et tristitia, ut dictum, et omnia habet turbulentiora: Et qui hoc delirio laborant, obvios quosque invadunt, et sibi ipsis saepe non parcunt: Ac omnino misranda est eorum, conditio. Nam ab humanis moribus degenerantes ferinam plane vitam induunt, (unde etiam [gap: Greek word(s)] ista deliria nominantur) et omnia praeter rationem agunt: truci et torvo sunt aspectu, obscoena et horrenda loquuntur, vociferantur, stes


page 323, image: s0323

dilacerant, et nisi probe custodiantur, vincula quibus constringendi sunt, rumpunt, carceces effringunt; quod Ajacem, Orestem, aliosque fecisse historiae testantur. Nonnulli ex his saepe sanam mentem blando sermone simulant, incautosque postea ex insidiis aggreduintur, eosque laniant, mordicant, et pessimis modis tractant. In hoc tamen delirio memoria per se non laeditur unde et maniaci, a morbo liberati, plerumque suarum actionum sunt memores: verum per accidens laeditur. Cum enim eodem modo, ut in phrenitide, maniacis innumera fere phantasmata offerantur, quibus omnibus retinendis memoria non suficit: memoria per accidens laeditur.

[note: Lycanthropia. ] Ad maniam refertur non immerito is affectus, qui [gap: Greek word(s)] seu lupina insania appellatur; quo qui la borant, lupinam fere naturam moresque induunt. De quo cum non eadem autorum sit sentetia, de ejus natura paucis dispicere libet. Nonnulli in ea sunt opinione, revera homines in lupos mutari. Ad quod probandum non illud inprimis afferunt, quod Virg. in Eclog. Vidi saepe lupum fieri, et se condere sylyis Moerim. Et quae Ovidius de Lycaone scribit: sed historias allegant, ex quibus pateat, revera homines in lupos mutari. Olaus Magnus, lib. hist. de gentibus septentrional. c 18. refert, in festo Nativitatis Christi sub noctem, magnam luporum ex hominibus diversis in locis habitantibus conversorum copiam congregari, quae postea eadem nocte mira ferocia, cum in homines, tum in caetera animalia saeviat, ut majus detrimentum ab his istius regionis inhabitatores, quam ā veris et naturalibus lupis accipiant. Et ibidem cum alias, tum hanc historiam recitat: Contigusse ait, in Livonia, ut Nobilis cujusdam uxor cum servo disputaret; Hominesne in lupos mutari possint. Servum se extemplo ejus rei exemplum proditurum promisisse, atque in cellam ingressum, inde paulo post lupi forma egressum, a canibus in sylvam fugatum et oculo altero laesum esse, posteraque die ad dominam suam unoculum rediisse. Atque alia exempla hominum in lupos mutatorum citantur a Nicolao Remigio, lib. 2. daemonolatr. c. 5. Verum rectius sentiunt ii, qui. conversionem hanc hominum in lupos negant, sed saltem quandam apparentiam luporum, ut et animalium aliorum agnoscunt. Anima enim humana non potest informare corpus brutum, nec anima lupi vel asini corpus humanum; cum quaelibet forma certamac sibi convenienti modo dio dispositam, et peculiarem requirat materiam.

[note: Duplex Lycanthropiae modus. ] Delusio autem haec fieri potest duobus modis. Vel enim phatitasia perturbatā homines se in lupos conmutatos esse falso imaginantur. Hi quamvis aliis humanam speciem habere videantur: tamen quia sibi persuasissimum habent, se lupos esse, domo egrediuntur, potissimum noctu, et loca solitaria petunt, ac circa mortuorum sepulchra versantur, luposque


page 324, image: s0324

cunctis actionibus et moribus imitantur, affectusque lupinos, et desiderium gregem ovium invadendi, laniandi et devorandi habent. Hi etsi ratiocinationem et imaginationem depravatam habeant: tamen memoriam non plane amittunt, quod ex eo patet, quod scribit Donatus ab alto mari, de med. morbis cap. 9. Quidam, inquit, qui me prius noverat, cum detentus hoc mala esset, obviam mihi factus est; ipse vero timens secessi. At ille modicum me aspiciens abiit. Hic demum curatus liber evasit: qui cumiterum mihi occurreret, numquid timuissem, in terrogavit, cum in tali loco, cum insanus erat, eum offendissem. Atque haec Lycanthropiae species Medicis proprie eonsideranda venit. Neque qui ea laborant, magi sunt, sed etsi ipsi se lupos esse putent, luporumque mores imitentur aliis tamen hamines videntur. Huic similis est affectus, qui [gap: Greek word(s)] seu canina insania appellatur: quo aegri se in canes transformatos esse existimant et omnes canum actiones imitantur, quale exemplum annotavit Forestus, lib. 10. abs. 26. Sed de lycanthropia et [gap: Greek word(s)] etiam Paulus AEgineta, lib. 3. cap. 16. Aetius, tetrabibl, 2. serm. 2. cap. 11. tractavit.

Alter Lycanthropiae modus est quo non solum ipsi, qui in lupos mutari dicuntur, se lupinam formam habere existimant, sed et aliis tales videntur; quod Daemonum ope accidit, objectu mentitarum formarum sensus ludifieantium. Posset quidem qui sibi persuadere, non solum haec ludibria esse, atque externae formae quandam adumbrationem, sed revera hominis inlupum fieri mutationem; cum tales omnia lupina agant, et quae praeter naturam humanam sunt. Etenim deprehensum est, validissima etiam animalia ab iis in campis prosterni, prostrata discerpi, crudis eos vesci carnibus, et avide, luporum more, neque haec praestigias esse, sed omnium harum acti onum vestigia ac documenta saepe superesse. Veruntamen, Daemone administro, et conatus hos adjuvante, atque ea, quae potentiae humanae desunt, supplente, talia fieri posse, quilibet facile aestimare potest. Duobus autem modis tales praestigias a Diabolo oculis humanis offundi, credibile est. Aliquando enim ementito et ficto substituto corpore, vel corporis imagine, ipse folus omnia illa, quae ab hominibus illis transmutatis fieri creduntur, perpetrat, illis interim hominibus alicubi soporatis, et profundo somno detentis. Aliquando vero magorum corporibus aerea, et a se efficta corpora, vel corporum imagines, accommodat, et membris, caput scilicet capiti, pedes pedibus, ora oribus applicat, ut propterea mirum non sit, si postea, ubi assumtam et affictam illam formam deposuerunt, iis in membris vulnera gerant, quibus ictum exceperunt. Et hoc modo efficto corpore, ea, quae supra potentiam humani corporis sunt, Daemon supplet. Qua de re etiam videatur Augustinus, de Civ. Dei lib. 18. cap. 18.



page 325, image: s0325

[note: Rabies et Hydrophobia. ] Huc porro pertinet is affectus, qui Rabies et [gap: Greek word(s)] appellatur, delirium nimnum, quod it incurrunt, qui a carne vel lupo rabido, vel aliis animalibus demorsi fuźre, in quo aquam et omnia liquida ac potulenta averfantur. Hoc tamen malum non mox in principio ipsos infestat. Nam ubi hoc venenu corpori communicatum est, latet saepe per menses et annos, et latenter corpus labefactar, ac ad partes principes serpit, tandemque homines ad rabiem dedicit: quo ubi malum pervenit, mens turbatur, loco stare ne queunt, torvum ac trucem habent adspectu, sitiunt, tandem alios morsu petunt, latrant, ut canes, vel ululant ut lupi, spumam circa os habent, convelluntur, et, ut diximus, aquam et omnia liquida ac potulenta aversantur, adeo ut mori malint, quam ea admittere. Sed hoc hīc etiam mordendum est, quamvis plerumque delirent, qui a canibus rabidis mordentur, et propterea hoc malum etiam rabies canina appelletur: tamen observatum est, omnes demorsos non delirare, sed plurimos vel ad extremum halitum mente constare, qui suam miseriam agnoscunt, et deplorant, astantes monent, ne vel manum, vel aliam corporis partem ori suo admoveant, ne morsu laedantur, rogantque, utvalide contineantur, nealiis noceant. Febricitant interdum etiam rabientes; quod tamen ipsis potius aliam ob caussam, quam ob virus illud, quod rabiem infert, accidere videtur. Sed hujus affectus mirae historiae videri possunt apud Marcellum Donatum, de hist. med. mirab. l. 6. cap. 1. Joannem Bauhinum, in lib. German. de lupis rabidis.

[note: Chorea S. Viti. ] Huc denique etiam referendus est rasus quidem ille, sed mirandus, simulque horrendus affectus ac furor, quam ab insano quodam saltandi, et choreas ducendi disiderio, et S. Vito, Chorcam S. Viti appellant. Hoc enim malo qui detinentur, tanto saltandi desiderio seruntur, ut, nulla fere interpositā quiete, dies noctesque choreas ducere gestiant, quibus non mox defatigantur, sed etiam iis recreantur, et nisi choreas ducant, valde laeduntur; adeo, ut etiam viros robustos aliquot saltando debilitare possint: quod tam, diu agunt, donec viribus prostratis summam debilitatem sentiant.

Et insaniae ac deliriorum omnium pro caussarum varietate, magna est varietas, delirantesque plurium animalium actiones imitantur, prout caussa delirii ab hoc vel illo animali [note: Felis sanguinis hausti dannu. ] deucta est. Observatum enim est, annotatumque a Mart. Weinrichio, de monstr. cap. 15. puellam, hausto felis sanguine, felis naturam ex intervallo induisse, et, quod id animal in aedibus solet, id illam imitatam voce, saltu, gestu, cum mures in silentio venaretur, idque tam diu, dum paroxysmi vehementia remiserit.



page 326, image: s0326

CAPUT VIII. De Motricis Facultatis Symptomatibus.

POst cognoscentis facultatis symptomata, jam Motus laesiones perquirendae sunt, et quot modis Motus solus laedatur, videndum. Nam malibus vitietur, mus. Estque inter symptomata Motus primo motus impotentia, seu motus abolitus, quae sub se non solum [note: Paralysis. ] paralysin, sed et quacunque de caussa alia motum impeditum complectitur. MOnendum enim hīc, motus impotentiam latius sese exrendere, quam paralysin. Nam ob luxationem articulorum et ossium dislocationem, eorundemque fracturam, exsiccationem et duritiem partium motui inservientium, ut fit in nodosa podagra, vulnera musculorum et similes caussas, movendi impotentia excitatur; quae tamen paralysis commode non dicitur. Sed tum proprie paralysis nominatur, cum facultas movendi cessat aut frustratur ob spirituum animalium defectum. [gap: Greek word(s)] enim a [gap: Greek word(s)] id est, resolvi dicta, est motus voluntarii abolitio, seu, ut Galenus, 8. de loc. affect. cap. ult. describit, [gap: Greek word(s)] quando virtus nervi et musculi, in quem nervus inseritur, ita resolvitur, ut ad motum [gap: Greek word(s)] exercendum fiat ineptus. Avicennae interpretes mollificationem nominant, non quod revera semper nervi et tendines emolliantur et laxentur, sed quod molliores videantur. Propria enim musculi actio est contractio ad originem, qua tendo fit rigidior et durior quasi, ut videmus in sidibus. Cum autem nervi ab actione illa cessant, et tendines non contrahuntur, videntur esse molliores: etsi revera molliores non sint, ac nulla essentialis mollitio ipsis accidat: sicut et fides cum remittuntur, revera non emolliuntur, sed laxiores saltem fiunt. Atque hoc est [gap: Greek word(s)] . Eadem et [gap: Greek word(s)] dicitur: ut et quandoque [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] Non enim omnis [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] nominari potest. Nam ei ei [gap: Greek word(s)] in qua solum lingua aut pes, aut manus aut aliud particulare membrum resolvitur, haec nomina non conveniunt, sed [gap: Greek word(s)] ea saltem [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] appellatur, quando vel omnes sub capite partes, vel tantum dimidium corpus, seu omnia unius lateris membra resolvuntur, ad differentiam apoplexiae, quae [gap: Greek word(s)] est totius. Sic enim Galenus, in 3. prorrh. t. 26. et 60. [gap: Greek word(s)] tale [gap: Greek word(s)] est dimidii corporis, quale apoplexia totius. Nonnumquam et sensus amittitur, sed quī fiat, quod sensus et motus nunc simul pereant, nunc alteruter solum, de eo de caussis symptomatum agendum.

[note: Lassitude. ] Deinde imminutio quasi motus voluntarii est Lassitudo. In lassitudine enim fit motus debilis.



page 327, image: s0327

[note: Tremor. ] Depravatio vero motus varia est. Primo est Tremor, Graecis [gap: Greek word(s)] depravatio motus voluntarii, in qua pars libere moveri non potest, sed aliter movetur, quam naturaliter debebat moveri, nunc scilicet elevatur, nunc deprimitur seu deorsum fertur. Duobus enim motibus contrariis partes trementes agitantur: uno qui a facultate movente proficiscitur, quo membrum attollitur, et elevatum in suo situ servari annititur. Altero, qui fit contra voluntatis imperium, et contra motum facultatis motricis, quo membrum pondere suo deprimitur. Atque ita modo vincente, modo victa facultate motrice a pondere membri, et sibi alternatim hisce motibus succedentibus Tremor oritur. Unde perpetua quasi pugna est inter Naturam ac facultatem motricem at alterum motum membri, qui fit ab ejus pondere. Natura nimiru non permittit membrum continuo versus inferiora vergere: contra membri pondus et gravitas iliud iterum deprimit, facultatemque imbecillam vincit. Atque ita continua horum duorum motuum vicissitudo est, et adeo crebris ac brevibus fit intervallis, ut sensu vix discerni possint.

[note: Spasmus. ] Est deinde motus depravatio etjam [gap: Greek word(s)] convulsio: Celso nervorum distensio, motus nimirum membrorum depravatus, quo musculi versus suam originem, praeter vuluntatem, contrahuntur, atque ita pars simul, in quam musculi tendo inseritur, violenter tenditur. Quanquam enim et in sanis per musculum partes, in quas inseritur musculus, ad musculi principia trahantur: tamen id in sanis non fit praeter voluntaris imperium, verum in convulsione id invito musculo et voluntate accidit.

[note: Convbulsionum differentia. ] Convulsionum autem a loco affecto sumuntur quaedam differentiae. Alias enim connvulsio totum corpus occupat, alias partem unam vel plures. Se totum corpus afficitur, tres convulsionis species statuuntur. Prima est [gap: Greek word(s)] quando non solum cervix, sed et reliquum corpus in anteriora convellitur, ut aeger se erigere non valeat. Altera est [gap: Greek word(s)] cum corpus in posteriora revellitur. Tertia est [gap: Greek word(s)] hoc est, distensio nervorum, qua cervix et reliquum corpus rigidum est, ut in neutra partem ineliari possit. Quanquam enim in hoc corporis affectu partes manifeste convulsae non apparent: tamen aequaliter ante et retro tenduntur, atque in aequilibrio quasi permanent, ut corpus nec in posteriora possit flecti. Exemplum talis spasmi, observat. de cap. hum. 211. Convulsiones autem, quae partes privatas occupant, variae sunt, et in nonnullis peculiaria habent nomina. Celsus quidem [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] vocabula de cervicis solum convulsione accipit: verum universi corporis convulsioni rectius accommodatur.


page 328, image: s0328

[note: Spasmus Cynicus. ] Spasmus [gap: Greek word(s)] convulsio est musculorum oris; [gap: Greek word(s)] vero musculorum mandibularum est convulsio, cum dentium concussione ac stridore. [gap: Greek word(s)] est convulsio musculorum oculi, praeciupe qui oculos ad latera movent. In caeteris partibus convulsiones particularia nomina vix habent.

Etsi autem satis frequenter convulsiones accidant: miri tamen et rari saepe ejus contigunt modi. Marcelus Donatus, lib. 2. de hist. med. mirab. c. 3. refert, mulierem quandam Mantuae per plures annos convulsivas commotiones perpessam esse, quae die noctuque caput, collum ac scapulas movebat, et antrorsum retrorsumque seu ederet, seu biberet, quassare cogebatur, ita ut nec ipsa, nec adstantes eam continere valerent, quod minus id pateretur. Quod si valida vi id aliquando prohibere tentassent, in animi deliquium incidebat. Ita et alteram quandam foeminam simile quid perpessam scribit, quae pollicem pedis continuo modo sursum attollendo, modo deorsum deprimendo, agitare cogebatur, ita ut nec in somno a mortem usque, multis tentatis praesidiis, ita perseraverit. Et Leonhartus Jacchinus, in nonum Rhasis, cap. 13. scribit: se vidisse rigentes tendines colli adeo contractos, ut nulla vi per naturam, ne ad dimidium quidem contrahi possent. Et Cardanus lib. 11. de subtilitate, vidi puerum, cui tanta sub femoribus distensio ac palpitatio relicta est, ut immotis pedibus circulatorum more, corpus perpetuo resiliret.

[note: Vocis lasio. ] Neque hoc loco praetereundae sunt vocis et loquelae laesiones. Nam non solum vox auferri, quod malum [gap: Greek word(s)] nominatur, sed etiam depravari potest. Nam cum vox optima, quae organorum, et partium voci inservientium bonam temperiem et corformationem consequitur, sit lenis, et praeterea suavis quodammodo et delectabilis, quae inter magnam, parvam, gravem et acutam mediocritatem servat: ab his optimae vocis conditionibus si vox desciscat, laedi dicitur; quod quidem fieri potest tribus modis. Vel enim aufertur, vel imminuitur, vel depravatur. [gap: Greek word(s)] Abolita vox [gap: Greek word(s)] vocatur, [note: [gap: Greek word(s)] . ] quā, qui laborant, muti dicuntur. Imminutae voces sunt parva seu tenuis et submissa.

Depravatae voces sunt vox clangosa, aspera, rauca tremula, abrupta.

[note: Sermonis lasio. ] Sermo vero et loquela etiam sua symptomata habet. Nam nonnulli potentia loquendi destituuntur, qui Muti itidem appellantur, vitiumque hoc Hippocrati, ut docet Galen. 3. in 3. epid. [gap: Greek word(s)] dicitur: alii difficulter loquuntur: nonnulli cum difficultate literas quasdam, inprimis R. pronunciant: alii in loquendo nunc subsistunt, nunc sermonem praecipitant, quae mala [gap: Greek word(s)] nominantur.

His motus symptomatibus merito et sequentia addimus. Etsi enim


page 329, image: s0329

primario accidant ob virtutem expultricem, a caussa praeternaturali stimultam: tamen quia et iis voluntarii motus organa afficiuntur, nec sine animali virtute, aut certe animalis virtutis organis perficiuntur: animalis motus sumptomatibus ea subjungere placet. Talia sunt Tussis, Sternutatio, Oscitatio, Pandiculatio, Horror, Rigor.

[note: Tussis. ] Tussis enim inter ejus generis motus depravatos recensetur, qui quidem Naturae sunt, et a Natura fiunt, irritata tamen et coacta a caussa morbifica, et stimulta ad expellendum id, quod molestum est. Est nimirum tussis motus depravatus et vehemens efflatio a veloci pulmonis atque thoracis constrictione edita, ut id, quod spirandi instrumentis molestum est, excutiatur. Hoc enim motu et hac efflatione Natura ad expurgationem pectoris utitur; sicut sternutatione ad cerebri, singultu et vomitu ad ventriculi expurgationem. Nam ut tussis fiat, necesse est, ut aliquid praeter naturam pulmonem et vasa ejus mol stet. Etenim sparsi per pulmonem tracheae ramuli intus tunicā obducti sunt, cui non obscura inest vis sentiendi ea, quae pulmoni molesta sunt. Si igitur irritetur a re aliqua praeter naturam pulmo, ad illud expellendum naturali sua virtute, expultrice scilicet, insurgit. Verum cum hoc solus efficere non possit, adjuvatur a diaphragmate, et musculis intercostalibus: quorum motibus aer impetuose exspiratur, et cum aere illo, quod molestum est, saepe ejicitur. Et cumtussi ex pulmonibus, quae molesta sunt, soleant expelli, sicut vomitu id, quod ventriculum infestat: quod in ventriculo est nausea, vomitum praecedens, id in hac affectione est [gap: Greek word(s)] idest, levis quaedam ad tussiendum propensio, e faucium parva, asperitate, aut ex tenui et pauco prorsus humore.

[note: Sternuttio. ] In sternutatione vero cerebri thoracisque motus concurrunt. Quanquam enim inprimis et principaliter sternutamentum ad naturalem facultatem cerebri, expultricem puta, pertineat: tamen praeter cerebri motum secundario etiam thoracis motus concurrit, qui cerebri motum adjuvat. Unde et a Galeno, 2 de sympt. causs. 4. inter symptomata motus animalis refertur; sicut et tussis.

[note: Oscitatio. ] In oscitatione Natura humiditatem slatuosam, et spiritum vaporosum conatur expellere, ideoque maxillam mavet, et hiatum oris inducit; qui motus saepe tam vehemens est, ut eo etiam maxillam luxatam esse observatum sit.

[note: Pandiculatio. ] Quod oscitatio est in ore, in toto corpore est Pandiculatio, in qua fit membrorum ad vaporum discussionem distensio, et ut Festus habet, qui toto corpore extenduntur, pandicicari dicuntur, eo quod pandi fiant.

[note: Rigor. ] Rigor, Horror et Refrigeratio co; gnata sunt symptomata, ideo que recte invicem secernenda sunt. Ut fiat rigor, refrigerationis quidem sensus concurrat necesse est: sed refrigeratio


page 330, image: s0330

sola non sufficit ad rigorem constituendum. Nam multi in frigida versati diutius sensum frigiditaris percipiunt, sed non statim rigent. Sed si rigor fieri debet, ut corpus concutiatur et agitetur, et ejus inaequalis ac praeter voluntatem fiat motus et agitatio neceffarium est. Sin autem non totum corpus commoveatur, sed solum cutis quatiatur, [note: Hornor. ] Horror appeltatur. Rigor nimirum est totius corporis vibratio et concussio: Horror autem solius cutis est concussio.

Si quis tamen haec symptomata ad motus voluntarios depravatos, quique coactā naturā fiunt, referre malit, is tamen sciat hos motus omnes fieri stimulatā expultrice a caussa morbificā ad expellendum id, quod molestum est.

CAPUT IX. De Symptomatibus, in quibus omnes vel pleraeque actiones animales laeduntur.

CUM hactenus explicaverimus symptomata, in quibus actiones animales unius ordinis seorsim laeduntur, scilicet vel soli sensus interiores, vel exteriores, vel motus; atque praeter ea alia adhuc symptomata reperiantur, in quibus actiones animales vel pleraeque, vel omnes laeduntur, illa quoque recenfenda sunt.

[note: Lethargur. ] Ad haec primo refertur Lethargus, [gap: Greek word(s)] dictus, quasi somnolenta et pigra rerum omnium oblivio: Latini Veternum appellant. Est autem Lethargus perpetua dormiendi necessitas, cum omnium rerum oblivione, et lenta febre. Quanquam enim generaliter nonnunqua lethargi ut et comatis et cari vocabulum, pro omni somno profundo ex quo aeger difficile expergefit, usurpatur: in specie tamen et proprie lethargus et veternus is affectus est, in quod perpetua adst in somnum. propensio, cum oblivione et imagiginatione, ac ratiocinatione laesa, ac lenta febre. Atque ita leghargus affectus est mediae naturae inter coma vigil et carum. Nam qui lethrgo laborant. profundius dormiunt, quam qui coma vigil patiuntur: levius vero, quam qui caro. Nam qui caro laborant, excitati nihil respondent: lethargici excitati oculos aperiunt, audiunt. respondent, quamquam egre, et delirant. Unde nonulli definiunt lethargum esse delirium continuum cum febre, sopore gravi et memoriae laesione.

[note: Carus. ] Deinde [gap: Greek word(s)] id est, a capite, dictus, ut quasi gravitas fit, et inexpugnabilis dormiendi necessitas, major etiam, quam in lethargo. Quonquam vero [gap: Greek word(s)] si de notho, et non exquisito, vox accipiatur, idem sit cum comate: tamen exquisitus a comate differt, ut et a lethargo: Et in eo non solum adest somnus profundio, sed praeterea etiam aegri non audiunt, et puncti vix sentiunt.


page 331, image: s0331

Qui enim hoc malo laborant, somno profundo detinentur, oculos clausos habent, non audiunt, et dum punguntur, vix, et non nisi obscure sentiunt; neque tamen loquuntur, neque oculos aperiunt, atque ita omni sensu fere et motu privati sunt; soluum respiratione excepta. Quamvis vero Galenus et Aetius in hoc dissentire videantur, quod Galenus, 4. de loc. aff. cap. 2. in Caro hominem neque sentire, neque moveri, neque intelligere, neque meminisse scribit; Aetius vero, tetrabibl. 2. serm. 2. cap. 5. illos, dum punguntur, sentire docet: tamen revera non dissentiunt. In Caro enim sensus etiam integer non est, et carotici non sentiunt, nisi obscure et confuse, dum scilicet objecto vehementiore stimulante ac irritante partem contrahunt.

[note: Catalepsis, et Catochus. ] Tertio loco [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] . Quanquam enim [gap: Greek word(s)] vox non eodem modo ab omnibus usurpetur, et a nonnullis etjam comati vigili attribuatur: tamen frequentius et vulgatius [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] accipitur. Dicitur autem [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] , id est, detineri vel occupari, et [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] , id est, prehendi: quod qui malo hoc corripiuntur, in eodem statu, quo erant, permanent. Est enim [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] principum functionum, cum tactus et voluntarii motus abolitione, diminutio; seu, ut vox innuit, subita prehensio et occupatio tum mentis, tum corporis, qua qui corripiuntur, sensu, praesertim tactus, motuque voluntario destituti, rigidi in eodem, quo prehensi fuerunt, situ et statu corporis manent, apertis et immotis oculis; unde et hoc malum a nonnullis Congelatio appellatur et stupor, qui si validius incumbat et diuturnius insideat, [gap: Greek word(s)] dicitur a Graecis, ut Jul. Caes. Scalig. exerc. 312. habet. Interdum, ubi malum est minus vehemens, aeger nonnihil audit, videt, nonnullorum recordatur, sed neque loquitur, neque membrum ullumu movere potest, quod suo condiscipulo Galenus, 2. prorrh. t. 56. accidisse refert. Et omnino in admirationem sui trahit hic affectus, cujus historias aliquot etiam peculiariter autores annotarunt; ut apud P. AEginetam lib. 3. c. 10. et apud Aetium tetrab. 2. serm. 2. c. 4. videre est. Duas habet Fernelius, de partium morb. et sympt. l. 5. c. 2. Jacotius, quod, in com: ad aph. 7. secundi Coacarum Hippocratis, annotavit, vidit senem hoc malo correptum, qui mensae accumbebat, apertis oculis ac firmo corpore, manu dapidus admotā, ut prandere mortuus videretur.

[note: Apolexia, ] Quarto in horum symptomatum classem refertur [gap: Greek word(s)] , quae Graecis nomen, sicut et Germanis, ab ictu habet. Homo enim hoc morbo correptus, non aliter, atque victima ad aram prostrata, atque unico ictu percussa, corruit. Est aute Apoplexia omnium animalium actionum, motus nimirum ac sensus, cum principis animae facultatis laesione, in toto corpore abolitio. Sola respiratio aliquandiu servatur; cum ob maximam


page 332, image: s0332

ejus necessitatem, qua Natura de salute hominis sollicita, quicquid Spirituum potest ad musculos thoracis mittit: omnibus aliis motibus, quibus homo sine mortis periculo carere potest, ablatis; respiratio tamen, qua homo carere non potest, servatur; tum quia respiratio non est actio animalis, sed primario motu pulmonis perficitur, concurrente tamen etiam thoracis motu, sicut et pulsus servatur; quia et is non ab animali, sed vitali facultate proficiscitur. Hippocrates tamen, ut ex 7. aph. 40. videre est, etiam apoplexiae nomen privatae alicui parti tribuit, quae tamen proprie paralysis est.

[note: Epilepsia. ] Quinto his annumeranda est Epilepsia, quae [gap: Greek word(s)] dicta est, quod subito mentem, sensusque omnes quasi prehendat et intercipiat. Vulgo appellatur morbus Comitialis, quod in comitiis et hominum frequentia saepius detegatur, et quod si hoc morbo tum quis correptus fuisset, comitia peragi fas non erat. Latinis et Caducus dicitur, a subito lapsu: Sonticus etiam, quasi valde nocens, corpusque offendens: Lunaticus quoque, quod ad Lunae [gap: Greek word(s)] et conversiones excitatur, seu quod qui concipiuntur vel eduntur in interluniis fiunt Epileptici. Unde et [gap: Greek word(s)] , epileptici dicti. Veteres [gap: Greek word(s)] vocarunt, seu quod crederent eum divinitus immitti, seu quod divinissimam corporis partem, caput et cerebrum, perturbet, seu quod magnus et abominandus sit morbus. Nominatur et morbus Herculeus, non tam, quod Hercules eo laborarit, quam, ut sensit Galenus, 6. epid. in fine, quod sit morbus vehemens et magnus, seu ob [gap: Greek word(s)] quod facile vinci et superari non possit. Hippocrates, in lib. de aere aq. et loc. appellat [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] , quod pueris frequens malum est. Unde etiam Avicennas matrem puerorum appellat. Est autem Epilepsia totius corporis motus pravus, cum reliquarum omnium animalium actionum abolitione. Nam in epilepticis subito functiones animales omnes tolluntur, tam principes, quam non principes, et motus est depravatus cum retractione partium, quae alias motu voluntario moveri solebant. Atque principes facultates, sensusque illi interiores ita diuturnitate temporis debilitantur, ut tandem fere stolidi evadant. Etsi autem epileptici in principio paroxysmi aliquam vocem, quae actio animalis est, edant, atque hoc modo aliqua actio animalis superesse videatur: tamen et illa vox fit solum in principio, et est corrupta, ut alii motus, et non tam a voluntatis arbitrio et imperio fit, quam ab expultricis irritatione, qua musculi laryngis tenduntur.

[note: Epilepsiae particulares. ] Etsi autem in Epilepticis totius plerumque corporis motus depravatus et convulsivus ad est, et propterea aegri concidunt: tamen et affectus quidam reperiuntur, qui et ipsi epilepsiae accensendi sunt, velut


page 333, image: s0333

parvae quaedam et imperfectae epilepsiae, aut certe via ad epilepsiam, in quibus aliquae partes saltem convelluntur, et aegri non concidunt. Ita Hollerius, in scholiis in cap. 16. observavit monachum quendam 30. annorum epilepsia correptum fuisse, cum capitis tantum, et sine ulla partium sub jectarum concussione. Marcel. Donat. de hist. med. mirab. l. 2. cap. refert, se vidisse puerum, qui singulis diebus quater epilepsia corripiebatur, cum sola capitis concussione, et oculorum elevatione. Atque idem narrat, quendam histrionem hoc modo epilepsia correptum fuisse: primo sentiebat sibi caput oppleri; ac deinde statim ipsum contractiones manuum ac pedum invadebant, ita, ut illas hinc inde, instar eorum, qui in monomachia pugnant, jactare cogeretur, ac in altum oculos contorquebat, nunquam tamen cadebat. Antonius Benivenius, de abd. nonnull. ac mirand. morb. ac sanat. causs. cap. 97. refert, se vidisse puellam Aretinam, quaecum epilepsia corriperetur, minime, ut fieri solet, concidebat, minimeque ex ejus orespuma ferrebatur, sed stans caput tantum hinc inde, ac si quid inspicere vellet, cum tota cervice movebat, nihil interim loquens, nihil audiens, nihil sentiens. Cumque iterum ad se reverteretur, interrogata, quid egisset, omnia penitus ignorabat. Et, in annotat. in hoc caput Benivenii, hoc addit Dodonaeus: Memini, inquit, ego virginem 20. annorum, me curare, sub inde convulsam, et clausas manus habentem, sed toto accessionis tempore sedes permanebat. Thomas Erastus, in anatomia libror. Comitis Montani, part. 2. p. 195. scribit, se curasse adolescentem, qui paroxysmi epileptici tempore, ter, quaterve saepius in gyrum se vertebat, impetuque facto, si non corriperetur, versus locum aliquem procurrebat, priusquam prorsus concideret (plerumque autem non cadebat, sed magna VI manibus faciem confricabat) nec ad se reversus, quicquam eorum, quae evenissent, sciebat. Et, ibidem, puellam se vidisse testatur, quae cum antea gravissima epilepsia laborasset, ac proxime, tanquam mali nihil pateretur, in conclavi per dimidiam horam sursum deorsum cursitavisset, atque interrogaretur, utrum aliquid vidisset, vel audivisset, negavit se quenquam vidisse ac audivisse. Parietes tamen illam vidisse existimat Erastus, quod, cum ad eos accessisset, se rursus convertebat. Et ab aliis pluribus atque ā me quoque observatum est, non in omni epilepsia cadere aegrotos, sed aliquando caput, aliquando pedes tantum moveri: vertiginesque etiam visae sunt, in quibus accidentia erant ad eo similia epilepticis symptomatibus, ut vix dignoscerentur, et a Medicis dubitaretur, utrum vertigines, an potius epilepsiae nominari de berent.

Sexto et huc referenda est Vertigo, utpote in qua etiam plures animales actiones laeduntur, nimirum sensus et motus depravantur. Qui enim hoc malo laborant, iis omnia in gyrum agi videntur; nonnunquam


page 334, image: s0334

et visus obtenebratur; interdum etiam plane collabuntur aegri: auditus quoque nonnihil depravatur, et fluctuario quaedam auditur: in nonnullis et olfactum, in aliis gustum quoque laedi testatur Paulus AEginera, lib. 3. cap. 12. Graeci pluribus nominibus hoc symptoma appellarunt. Nominantur enim ab iis [gap: Greek word(s)] : quibus tamen vocibus diversi tantum hujus mali gradus significantur. Cum enim solum circum verti res videtur, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] appellatur: si vero oculi etiam obtenebrantur, tenebris quasi et caligine offusā, et nisi proxima adminicula prehendant, aegri corruant. [gap: Greek word(s)] , tenebricosa vertigo nominatur. Quae autem facultas in vertigine praecipue afficiatur, apud autores valde controversum est. Nonnulli potissimum vitium in visu esse existimant, qui ita depravetur, ut res omnes externae circumagi videantur: phantasiam vero non depravari, et sensum communem solum ex accidenti depravari statuunt, quatenus scilicet ei falsus motus a visu offeratur: caetera recte sese habere, et motum illum ā quiete discernere, et motus magnitudinem dijudicare. Verum ipsa experientia testatur, non in oculo et visu praecipue caussam haerere, quod res quietae moveri putantur: cum etiam, si quis oculis clausis aut tectus in gyrum agatur, nihilominus vertigine corripiatur, pavimentumque, cui insistit, circumgyrari putet, et, nisi adminiculo aliquo sese sustentet, concidat. Imo vertigo morbosa oritur, etsi nulla vel a visu, vel a motu, aut certe levis occasio praebeatur. Alii ergo sensum communem praecipue, non laesa phantasia; alii phantasiam, non laeso sensu communim depravari statuunt. Verum inprimis et sensus communis et phantasia laedi videntur, utpote affectis spiritibus, qui harum actionum proxima instrumenta sunt. Quanquam enim a visu saepissime occasio praebeatur: tamen cum nulla etiam a visu occasione data, oriri vertigo possit, praecipua laesio est sensus communis et phantasiae, qui ea, quae quiescunt, moveri existimant; et recte a Galeno dictum existimamus, 4. de vict. rat. in acut. t. 42. [gap: Greek word(s)] vocari, [gap: Greek word(s)] . Etsi vero nonnulli phantasiam laedi negant, ea de caussā, quod in quibus imaginatio depravatur, ut fit in melancholia et phrenitide, illi nullo modo se falsa imaginari agnoscant, quod vertiginosi faciunt, qui, quamvis ipsis omnia circumgyrari videantur, errorem illum agnoscunt, et certo sibi persuasum habent, res, quae videntur moveri, revera qui escere; tamen hoc argumento id non evincunt. Nam haec cognitio non phantasiae necessario est, sed ratiocinatricis facultatis, quam non ob quodlibet objectum falsum, seu quemlibet errorem phantasiae, laedi totam necesse est; cum multas veras species oblatas habere queat, ex quibus vera volligere, et quosdam phantasiae errores animadvertere


page 335, image: s0335

et corrigere potest. Neque tamen ob id vertigo ad deliria referenda est. Nam in delirio ignorant aegri, quod habeant imaginationem depravatam; sed in vertigine sciunt esse falsum id, quod vident. Ideoque in omni vertigine sensus communis et phantasia laeditur, idque, ut in caussis dicetur, ob inordinatum ac circularem spirituum motum: quod vitium, prout nunc majus, nunc minus est, ita etiam visum, auditum, et facultatem motricem magis vel minus in consensum trahit; unde differentiae illae seu gradus potius vertiginis supra enumerati ortum habent: vel spirituum vitio et perturbatione etiam reliquis sensibus communicata; vel quia motus, qui a phantasia regitur, laesa imaginatione consequenter laeditur. Ut tamen laesiones illae omnes concludantur, Vertigo a nonnullis describitur, quod sit primarum sensionum depravatio cum motus imbecillitata.

[note: Incubus. ] Denique et his symptomatibus accensendus est Incubus, [gap: Greek word(s)] Graecis dictus, ab [gap: Greek word(s)] , id est, insiliendo; quidam et [gap: Greek word(s)] nominant, id est, aggressionem vel invasionem; cum qui malo hoc corripiun tur, se ab aliquo incumbente premi somnient. Nominant et [gap: Greek word(s)] , quod hoc malo laborantes in somno suffocari videntur. Nihil enim est aliud Incubus, quam respirationis cum pravis insomniis laesio; seu respirationis offensio, et vocis interceptio corporisque oppressio, speciem incum bentis thoraci oneris prae se ferens. Ita enim Rhases, ad Almans. lib 9. cap. 12 hunc affectum describit: Cum quis, inquit, in somno ponderosum quiddam sibi incumbere imaginatur, vox ei supprimitur, aut incerta indiscretaque editur, inculo correptus dicitur. Cum enim motus thoracis alias in somno etiam superstes et integer sit, et animali, etiam reliquis membris quiescentibus, velde necessarius: fit, ut quamvis universa facultas motrix laedatur, nihilominus solum thoracis motus, tanquam summe necessarius, laesus percipiatur, et hinc sensus gravitatis in thorace oritur, qui phantasiae oblatus facit, ut homo in somno se ab incumbente aliquo onere suffocari somniet, atque existimet: non secus, ut, qui in aliqua parte corporis latentem caussam morbi vel doloris habet, ea sese nonnihil exserente, se ea parte laedi vel vulnerari somniat. Veteres in Daemones hoc malum retulerunt, et etiam vulgo in sagas hoc symptoma refertur. Atque hae sunt laesarum actionum omnium differentiae.

CAPUT X. De Symptomatibus, quae in Qualitatibus corporis mutatis consistunt.

ALterum symptomatum genus est, quod in affectu corporis simplici, seu qualitatibus corporis mutatis consistit, cum nimirum


page 336, image: s0336

aliqua qualitas naturalis corporis mutatur, ex cujus tamen mutatione nulla actionum laesio sequitur. Nam [note: Qualitatum mutatarum differentiae. ] si ob qualitatem aliquam mutatam corporis constitutio ita mutatur, ut actiones naturales inde laedantur, morbus jam exoritur, non symptoma. Symptomatum autem horum, pro sensuum, quibus illae qualitates mutatae subjiciuntur, numero, sunt quatuor differetiae, secundum Galenum, de diff. sympt. cap. 5. Nimirum qualitates illae mutatae aliae arl visum pertinent, aliae ad olfactum, aliae ad gustum, aliae ad tactum.

[note: Colores. ] Visibiles qualitates mutatae sunt colores mutati et praeternaturales, sive in toto corpore, sive in aliqua parte. Totius corporis color naturalis mutatur in ictericis, seu morbo regio, cum totius corporis color in citrinum seu flavum seu nigrum degenerat; sicut et in hepatitide, splenitide, hydrope, elephantiasi, et similibus vitiis. Unius vero partis color mutatur in erysipelate, carbunculo, gangraena, cancro, aliisque particularibus tumoribus: item in lingua in febribus color linguae rubicundus in nigricantem saepe mutatur. Pertinet huc et dentium color mutatus, cum dentium naturalis albedo et candor in colorem nigricantem transit, dentesque denigrantur; sicut et turpes colores unguium, cum color naturalis unguium in nigrum vel flavum, vel lividum colorem mutatur. Posset huc referri et facies Hippocratica dicta, ab Hippocrate 1. prognostic. t. 6. et 7. descripta. Neque ex hac symptomatum [note: Canities. ] classe segreganda videtur canities, quae homini non solum naturaliter in senectute advenit, sed etiam juventutis nonnunquam tempore intempestive et praemature homines corripit. Observatum enim est, juvenes quoque nonnullos, et quidem subito, canos evasisse. Ita refert Scaliger, ex. 312. historiam, quae sub Francisco Gonzaga accidit. Is affinem suum, suspectum conjurationis, cum in turri ad quaestionem aut supplicium asservari jussisset, nuntiatum est mane, totum repente canum factum; similesque historias annotavit Schenckius, observ. 1. de cap. humano.

[note: Odores. ] Secunda qualitatum mutatarum differentia est in Odoribus, atque ad hoc symptomatum genus pertinent omnes foetidi mali corporis humani adores, qui humano odoratui molesti sunt; cum nimirum homo vel ex toto corporis ambitu, vel tantum ex ore, aut ex naribus aut auribus, aut regione alarum, aut pedibus tetrum odorem spirat.

[note: Sapores. ] Tertio ad hoc symptomatum genus, et qualitates corporis mutatas, refert Galenus etiam sapores praeternaturales, cum scilicet sudorem in os aliquando defluentem gustamus, aut salivae mutatam qualitatem percipimus; sicut et eorum, quae ex pulmone ejiciuntur, aut e ventriculo evomuntur, quae alias austera alias acida, alias salsa, alias amara, alias dulcia apparent. Sed haec omnia ad sequens, et ultimum genus symptomatum potius, atque ea, quae e corpore excernuntur, pertinere videntur,


page 337, image: s0337

nullumque symproma reperiri videtur in hisce qualitatibus mutatis; cum sapor pattium corporis nostri non percipiatur.

Quae vero sub Tactum cadunt qualitates mutatae et circa aegrorum cutim apparent, multae sunt, cali ditas nimirum, frigiditas, humiditas, siccitas: mollities, durities: quae non, quatenus actiones laedunt, sed saltem quatenus tactui molestae sunt, huc referuntur.

Alii quoque addunt Auditus symptomata, atq; ipse Galenus, de sympt. differ. cap. 5. ea rejicere plane non videtur, cum symptomatum, quae in vocibus et sonis, qui in animalibus exaudiuntur, sunt, mentionem facit. Ita Naturalis vox interdum mutatur, ut quando redditur tremula, rauca clangosa. Verum hoc symptoma non proprie ad hunc locum, sed ad actiones laesas pertinet. Commodius huc referuntur crepitus, soni, et murmura, et similia, quae auditu percipiuntur, ut tinnitus aurium, stertores dormientium, dentium stridores.

Referenda tamen huc sensibilia cammunia, figura, magnitudo, etc. Si praeter naturam sint. Ideoque huc pertinent illa signa, quae in facie Hippocratica lib. 1. prognost. describuntur: figura partium mutata, magnitudo corporis aucta, tumores, cum actiones nondum laedunt.

CAPUT XI. De Symptomatibus in Excretis et Retentis.

ULtimum superest symptomatum genus, quod eorum, quae e corpore excerni, aut praeter naturam in eo retineri solent, vitia complectitur. Cum vero ab autoribus multa, [note: Quae ratione hoc symptomatum genus ab actione laesa differat] quae supra inter actiones laesas retulimus, inter haec symptomata enumerentur, ut vomitus, lienteria, diarrhoea, alvi suppressio, diabetes, dysuria et similia: videndum, quomodo ab hoc symptomatum genere, quod excretorum et retentorum vitia continet, illud, quod actiones laesas complectitur, differat; ne diversa symptomatum genera confundantur. Itaque sciendum, ad hoc ultimum genus symptomatum excreta et retenta referri, tantum habito ad materiam, quae excernitur, respectu, non ad ipsam excretionem, seu excernendi actionem; neque hīc, a quo quid fiat, sed ejus, quod excernitur, naturam et substantiam spectari; neque huc referenda esse, quae saltem in actione seu excretione, non vero in excremento aliquam faciunt differentiam. Ex quo patet, ea saltem vitia, ob quae eorum, quae excernuntur et retinentur, natura a naturali statu decedit, ad hunc locum referenda esse.

[note: Excreta peccantia tota substantia. ] A statu autem naturali ea, quae excernuntur et retinentur, recedunt et peccant vel tota substantia, vel qualitate, vel quantitate. Toto genere seu tota substantia peccare dicitur, cujus non solum quantitatem et qualitatem, sed totam naturam, si ut excretum consideretur, damnamus. Itaque primo toto genere praeter naturam


page 338, image: s0338

sunt ea, quae nusquam in toto corpore, ne quidem excrementi loco, reperiuntur.

[note: Vermes pluribus in locis corporis generantur. ] Tales sunt vermes, qui non solum ex intestinis, sed et ex aliis corporis partibus interdum excernuntur. Ita narrat Benivenius, observ. 100. amicum se habuisse, qui cum dolore capitis vehementi et mentis alienatione laboraret, ac adventante die septimo, mors ipsa, nullis conferentibus auxiliis jam adesse videretur, vi tandem robustioris naturae vermem e dextra nare palmo longiorem ejecit, quo propulso, omnis statim cum eo amotus est languor. Ita Holerius, in schol. ad cap. 54. lib. 1. refert puellam vermem album, latum, palmo majorem, satis crassum rejecisse per nares, nulla tussi, nullo vomitu antecedente. Annotavit quoque Franc. Hildesheim, de cerebri et capit. morb. intern. pag. 45. cuidam tredecim oblongos vermes, villosos seu lanuginosos, vivos, instar erucarum seu oniscorum, quod auriculares vocant, per fauces, nares et aures prodiisse. Amatus Lusitanus, cent. 7. cur. 63. annotavit, in quadam puella ad interiorem oculi angulum lumbrici cujusdam caput apparuisse, quem adstantes ilico manu, longitudine dimidii palmi, colore albo, vivum extraxerunt. Valescus de Taranta scribit, l. 4. cap. 30. se vidisse vermes duos aut tres, ad formam granorum pini, ex aure cujusdam juvenis, febri acuta laborantis, expulsos. Antonius Benivenius, c. 77. scriptum reliquit, laborasse quendam molesta tussicula, qui cum marrubii succum ex melle devoraret singulis diebus; et interjectis diebus, scyllam lamberet, tandem vermem e pectore cum tussi ejecisse, et sanitati restitutum esse. Et Dodonaeus, in scholio, narrat, cuidam viro vermem in vesica multis modis molestum fuisse, quandoque etiam sanguinis mictu provocato, donec tandem, per penis meatum sponte egressus, finem doloribus faceret. Ita ex ulceribus vermes ejici, novum non est.

[note: Calculi in omnibus fere corporis partibus generantur. ] Sic et calculi uti in omnibus fere corporis locis generari possunt, ut supra, lib. 1. part. 2. dictum: ita quoque e variis locis ejiciuntur. Cum urina excerni frequens est. Annotavit Benivenius, cap. 24. quendam tussicula sicca et lateris dolore per triennium vexatum, tandem calculum ad avellanae magnitudinem e pectore ejecisse. Alexander Trallianus, lib. 5. cap. 4. narrat, virum quendam calculum exquisite figuratum exspuisse, durum et renitentem, ut in terram quoque projectus sonum ederet. Et per intestina calculos ejectos esse, saepe observatum est. Ita etiam pus ac sanies e multis corporis partibus ejiciuntur.

[note: Mira e corpore ejecta. ] Neque vero haec solum, sed et alia, quae magis praeter naturam videntur. Galenus, 6. de loc. aff. cap. 3. ita scribit: Ea vero, quae pilis similia sunt, Hippocrates quoque cum urinis excerni vidit: Ac ipsi etiam vidimus aliquando, quae semipedis longitudinem aequarent, interdum etiam iis longiora: quod et alii observarunt. Frustorum carniu, scarabeorum, glomorum e capillis vomitu rejectorum


page 339, image: s0339

historias hīc non recensebimus, quas collegit Schenckius lib. 3. observ. 73. et seqq. Mirum hoc est, quod annotavit Alexand. Benedictus, lib. 11. cap. 7. Vidimus, inquit, mulieres duas, quae acus crinales, vitri frusta, capillosque plusculos evomuerunt, quarum altera ex animata interiit, altera etiam tres ingentes caudae caninae arefactos nodos evomuit. Et Forestus, in schol. ad observ. 26. l. 18. testatur, se vidisse pannum, clavos ferramenta, et nescio quae non, vomitu rejecta. Cultrumque ferreum ex hypochondriis egressum, refert Johan. Langius, lib. 1. epist. 38. et ejus rei exempla plura legantur apud Wierum de praestig. daemon. lib. 4. cap. 16.

Alia deinde quidem toto genere praeter naturam non sunt, sed quod hoc vel illo modo praeter naturam excernuntur. Excernuntur naturaliter feces alvi per intestina; urina, ex vesica; sudor, per poros cutis; menstruas purgationes habent foeminae per uterum. Haec itaque si per alium locum excernuntur, inter haec symptomata recensentur. Et licet sanguis in foeminis naturaliter excernatur: tamen non mammarum vel oculorum excrementum est, neque per eas partes excerni debet, et si per eas excernatur, mammarum et oculorum respectu excrementum toto genere praeter naturam est. [note: Menstruae per mammas, nares et oculos evacuata. ] Ita annotavit Salomon Albertus, in anatomia, cuidam foeminae singulis mensibus sanguinem praescriptione naturae vacuari solitum e mammis liberalissime prorupisse: aliis eundem per nares evacuatum esse, observatum est. Sic lachrymas sanguineas Dodonaeus, cap. 15. observ. medicin. se observasse refert in virgine quadam sedecim annorum, cui cum menses non succederent, natura per oculos superfluum sanguinem expellere conata est.

Sunt tertio et res quaedam, quae ipsae plane quidem naturales sunt, sed quae retineri potius, quam evacuari debebant, et propterea, si excernantur, hoc symptomatum genus con stituunt. Etsi enim alvus, et vesica sua excrementa naturaliter reddat: tame per istas partes sanguis, qui nullo modo naturaliter evacuandus, non evacuari debet, et si per eas evacuetur, excrementum toto genere praeter naturam dicitur. Huc itaque pertinent sanguinis profusiones, haemorrhagiae narium, sanguinis vomitus, per tussim rejectio, per alvum profusio, [note: Sudor sanguineus. ] per vesicam ejectio. Sanguineus item sudor huc referendus est. Nam et id aliquando accidisse compertum est. Ipse Aristoteles, 3. de hist. anim. cap. 5. aliquos sudasse sanguineum sudorem testatur. Et Fernelius, lib. 6. de partium morbis et sympt. cap. 4. refert, se animadvertisse, sanguinem interdum ab extremis venis, quae in cutem desinunt, multis e locis effundi. Et Benivenius, cap. 4. recitat historiam cujusdam, cui singulis mensibus per cutem, qua ima jecoris pars subjacet, sanguinis libra quasi ex vena aperta effluebat: quo evacuato, nullus discernere poterat, unde evacuatio facta esset, ita nullu foramen,


page 340, image: s0340

nulla cicatrix apparebat. Huc pertinet, cum interdum per tussim particulae pulmonis, ejusque vasorum rejiciuntur, aut tunicae intestinorum erosae in dysenteria per alvum dejiciuntur, aut in exulceratis renibus, aut vesica, carunculae, aut membranosum quid cum urina redditur.

[note: Excreta peccantia Qualitate. ] Secundo qualitate peccant interdum excreta: quod vitium varium est ac multiplex, variisque sensibus comprehenditur. Nunc enim caliditate, nunc frigiditate, humiditate, siccitate, visciditate, crassitie, foetore, aliisque modis, quae excernuntur, peccant. Sic saepe excrementa alvi sunt calidiora, frigidiora, quod colicis nonnunquam accidit; humidiora, sicciora, acriora, nimis foetida, vel odoris omnino expertia, cum sono ac strepitu dejiciuntur; non recte colorata sunt, et vel albicant, vel colorem habent nimis flavum, viridem nigrum, aliumque; sunt nimis liquida, aliisque modis praeter naturam se habent. Ita et urina nonnunquam nimis est calida et actis, naturalem colorem non habet, sed vel albicat vel rubet, vel viridis est, vel nigricat, foetet nimis, spumosa est. Atque hujus loci proprie esset tota de differentiis urinarum doctrina: verum quia cum pulsu praecipuum fontem signorum suppeditat; ad librum sequentem doctrinam de urinis rejicimus. Eodem modo sudor interdum frigidus emittitur, male olet, coloratus est, et e parte aliqua solum emanat. Quod similiter et de aliis excretis dici potest, ut de sputo, si coloratum sit, album nimis, rotundum (naturaliter enim cum liquidum sit, figuram nullam habere debet,) iis, quae vomitu rejiciuntur; et sanguine, qui in foeminis per menses evacuatur. [note: Excreta peccantia Quatitate. ] Peccant denique Excreta etiam Quantitate. Nam cum omnia secundum naturam sese in corpore habent, ea, quae excernuntur et evacuantur, nec majore, nec minore, quam debebant, copia evacuantur: at si corpus a naturali statu recedit, modus ille et mediocritas non servatur, sed saepe plura, quam debebant, saepe pauciora excernuntur. Alvi dejectiones naturaliter quantitati cibi respondere debent; quod si non fit, hoc symptomatum genus oritur, cum scilicet vel pauciora, quam par est, vel plura per alvum egeruntur. Ita et urina quantitati liquidorum, quae assumuntur, et potus inprimis respondere debent. Verum interdum major ejus copia emittitur, interdum minor. Item menses alias parcius, alias copiosius in foeminis fluunt.



page 341, image: s0341

LIBRI II, PART. III. SECTIO SECUNDA, De Caussis Symptomatum. CAPUT I. De Caussis Symptomatum Facultatis Naturalis.

POstquam omnes omnino differentias symptomatum tractatu praecedente inquisivimus et explicavimus: proximum est, ut omnium caussas investigemus. Neque enim satis est, symptomatum numerum scire; sed hoc inprimis Medici est, omnia et singula symptomata ad suas caussas reducere, et omnium symptomatu rationes reddere posse; quo ipse ab aliis Medicinae ignaris discernitur.

Etsi vero caussae symptomatum non novum et quartum rerum praeter naturam genus constituunt, sed omnes comprehenduntur sub tribus rerum praeter naturam generibus, nimirum sub morbis, caussis, et symptomatibus: tamen utile est, scire, quae symptomata a quibus caussis pendeant; cum non omnia ab omnibus aeque oriantur. Cum vero supra de caussis symptomatum in genere dictum sit: jam in specie de iis agendum, et eo quidem ordine, quo symptomatum differentiae enumeratae sunt, caussae omnes investigandae.

Primo itaque Facultatis Naturalis symptomata quod attinet, ejus actiones omnes vel ad individui, vel ad speciei conservationem esse directas, de diff. sympt. diximus; atque ad individui conservationem spectare Nutritionem et Auctionem; nutricemque facultatem habere quatuor alias ministras, Artractricem, Retetricem, Concoctrice, atque Expultricem, inter quas praecipua est concoctrix. Cum autem nutritio ex alimento parti assimilato fiat: duplex necessaria est concoctio; una, in partibus singulis, qua sanguis, commune corporis alimentum, in partis nutriendas substantiam vertitur; altera


page 342, image: s0342

in organis communibus, puta ventriculo et epate, quae toti corpori alimentum praeparant. De utriusque ergo concoctionis vitiis est agendum, dicendumque, secundum ordinem, loco allegato, propositum, de imminuta et ablata nutritione, quae fit in gracilitate et [gap: Greek word(s)] : deinde de eadem depravata, in [gap: Greek word(s)] : post quae de coctionum illarum, quibus in ventriculo et epate universo corpori alimentum praeparatur, vitiis, eorundemque caussis tractabimus.

[note: Gracili. tatis et [gap: Greek word(s)] caussa. ] Gracilitas autem et [gap: Greek word(s)] fit vel in toto corpore, vel in aliqua parte. Caussa autem harum affectionum in genere est frustrata nutritio. Galenus, 3. de sympt. causs. cap. 1. postea caussam refert in virtutis imbecillitatem; in nutrimenti vitium, et in vitae rationem, ac ea, quae extrinsecus animali accidunt: quae tamen non incommode adduo, ad virtutis scilicet imbecillitatem, atque alimenti vitium, reduci poste videntur; cum quae extrinsecus accidunt, vel virtutem debilem, vel alimentum pravum reddant.

[note: Virtutis debilitas. ] Virtus debilitatur potissimum ob cordis affectus, atque inprimis ob ejus intemperiem siccam, praesertim si ei caliditas conjungatur, ut fit in hecticis atque aliis lentis febribus, quae ex pulmonis ulcerabus, a quibus phthisis excitatur, aliarumque partium vicinarum similibus affectibus, aut aliarum etiam partium remotarum, quae tamen affectus suos cum corde communicare possunt, vitiis ortum habent, hominemque tandem ad tabem, et [gap: Greek word(s)] deducunt. Cum enim calor ille influens, insitumque partium calorem fovens, praecipuum nutrientis facultatis instrumentu sit, atque ejus beneficio omnes illae actiones naturales dictae, attractiom retentio, concoctio, expulsioque exerceantur; ejus autem officina et fons Cor sit: manifestum hinc evadit, si cor non recte sese habeat, et justo calidius ac siccius evadat, totum corpus hinc male affici atque exsiccari.

[note: Alimenti vitium. ] Alimenti caussā [gap: Greek word(s)] oritur, dum ipsius non sufficiens suppeditatur copia, vel dum prava aliqua qualitate affectum est. Deficit, atque justa ejus copia corpori non communicatur, quod exigua nimis alimenti copia assumitur: vel etiamsi satis cibi et potus assumitur, cibus non concoquitur; aut coctus non distribuitur, aut dissipatur, aut non agglutinatur. Quod fit, cum partes et viscera, quae alimentum elaborant, et toti corpori suppeditant, ventriculus nimirum et epar, non bene affecta sunt. Nam partes hae si calida et sicca inprimis intemperie, aut alio graviori affectu laborent, debitam alimenti quantitatem corpori universo subministrare non possunt; unde illud contabescat atque exarescat, necesse est. Accidit idem, si canales, quibus alimentum in omnes corporis partes distribui debet, venae nimirum circa epar, obstructae sint; aut ob tumorem aliquem claudantur: aut si ipsae partes, quae nutriri debent, non recte


page 343, image: s0343

sese habeant, et praecipue sicca et calida intemperie laborent. Unde qui naturaliter calidi et sicci sunt, proximi sunt tabescentibus, et si ipsis aliquid praeter naturam accidat, et corpus nimium paulo exsiccetur, facile in tabem incidunt. Ob alimenti vero pravitatem corporis extenuatio et [gap: Greek word(s)] contingit, cum ob intemperiem, praecipue calidam et siccam, viscerum multa excrementa biliosa et calida colliguntur et coacervantur, et sanguis minus temperatus elaboratur. Tales enim humores cum non idoneum et gratum corpori alimentum suppeditent, a partibus avide non attrahuntur, aut si attrahuntur, non perfecte assimilantur. His itaque modis, nimirum ob virtutis debilitatem, vel alimenti vitium, cum Nutritro imminuatur vel aboleatur: huc facile tertium caussarum genus, quod Galenus addit, victus scilicet errata, vel quaecunque corpori extrinsecus accidunt, reducere possumus. Inedia nimirum, nimia corporis exercitatio, vigiliae, curae et sollicitudines, dolores, copiosae per alvum, sudores, sanguinisque fluxus evacuationes, venus, aeris constitutio calida et sicca, febres colliquantes, corpus extenuant et tabefaciunt, tum alimentum absumendo, tum spiritus dissipando et exhauriendo. Quo et vermes referri possint, qui in intestinis stabulantes alimentum intercipiendo quandoque atrophiae caussa sunt.

Dum autem unica aliqua pars contabescit, illud etiam accidit vel ob virtutis naturalis in parte illa debilitatem, vel quod sufficiens parti illi alimentum non suppeditatur. Laeditur autem facultas privatim in aliqua parte, dum pars frigida intemperie laborat, et calore privatur. Hic enim cum naturalium actionum praecipuum instrumentum sit, ut dictum: sine eo pars neque attrahere, neque concoquere, neque sibi assimilare nutrimentum potest. Refrigeatur autem pars non solum ab externo ere, sed etiam propter nimia quietem, ut dum in paralysi calor torpet, aut etiam propter venarum ad partem tendentium angustiam, de qua mox dicetur, ob quam sufficiens spirituum quantitas influere non potest. Deficit alimentum ob viarum, et praecipue venarum, per quas alimentum parti communicatur, angustiam; cujus rei exemplum, e Foresti lib. 10. observ. 97. in lib. de diff. sympt. allegavimus. Angustiora autem vasa redduntur, vel ab obstructione a crassā et viscidā materiā, vel per compressionem, quae fit per vincula in fracturis et similibus malis, vel per scirrhos et tumores, inprimis autem luxationes incurabiles; unde post luxatione insanabiles partes frequenter extenuari videmus.

[note: Cachexia caussae. ] De pravata Nutritio est in [gap: Greek word(s)] , quae principium quoddam hydropis est. In ea enim color corporis ex vivido in pallidu mutatur; eaque laborantes ex viridi albicant, invalidique redduntur, concoctio laeditur, appetitus dejicitur. Cachexiae a. proxima caussa


page 344, image: s0344

est vitiosum et crudum corporis alimentum: quod quamvis apponatur, et corpori aliquo modo assimiletur: tamen cum vitiosum sit, a partium virtute concoctrice recte elaborari et partibus assimilari non potest; unde nutritionis inquinatio potius, quam vera nutritio oritur, atque nutritio ob errorem externum laeditur, ratione objecti scilicet. Si vero malum hoc diu protrahatur, tandem, ex continuo vitiosi alimenti appulsu, ipse habitus corporis refrigerari potest, ut tum simul et ob pravum alimentum, et ob virtutem partium debilem, bona nutritio non fiat. Cum itaque vitiosum alimentum praecipue cachexiae et pravae nutritionis caussa sit: ortum habebit a vitio epatis et ventriculi; quae membra elaborationi alimentoru dicata sunt. Si enim in ventriculo non generatur bonus chylus, ex eo non potest bonus sanguis generari, atque primae coctionis vitium non emendatur in secunda, multo minus in tertia coctione. Postea quamvis ventriculus recte sese habeat, si tamen epar laboret, etiam bonum chylum corrumpet, et inde pravum sanguinem generabit. His caussis forsan non incommode addi potest (nisi quis illam ad priorem caussam, ob quam malus chylus generatur, referre velit) error externus, si quis nimirum diu pravo cibo et potu utatur. Nam cum ex cibo pravo neque bonus chylus, neque bonus sanguis generari possit: credibile est, hominem etiam hac de caussa in cachexiam incidere posse; quamvis a tali cibo pravo, si ejus usus continuetur, tandem ventriculi et epatis naturalis constitutio laedatur.

[note: Scabiei, Impetiginis, Lepraecaussae. ] Si vero humores non crudi sint, sed potius vitium in substantia, vel malam intemperiem et qualitatem pravam, salsam, nitrosam, acrem, aut aliam pravitatem habeant: nutritio etiam depravabitur, et fient in cute impetigines, vitiligines, scabies, lepra, elephantiasis, et aliae cutis foeditates, et quidem variae, pro vitiosorum et corruptorum humorum varietate et copia.

Concoctio, quae fit in organis publicis, quaque omnibus partibus commune alimentum elaboratur, absolvitur in ventriculo et epate. In epate enim sanguis, proximum omnium partium alimentum, conficitur: sanguis vero non proxime fit ex cibo et potu assumto, sed e cibo prius in ventriculi in chylum mutato. Quae ventricul actio [gap: Greek word(s)] appellatur. Quae etsi plane naturalis sit: tamen actiones aliae sunt, quae illi inserviut, inter quas primo loco esse diximus appetitum et desiderium alimenti, quod fames et sitis appellatur. Fames enim cibi; sitis potus appetitus est. Cum autem cibi apperitus vel auferatur in [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] ; vel imminuatur in [gap: Greek word(s)] , vel augeatur in [gap: Greek word(s)] seu canina appetentia; vel depravetur in [gap: Greek word(s)] seu pica; sitis quoque saepenumero intendatur, nonnunquam etiam remittatur, ut de diff. sympt. dictum est: de caussis horum symptomatum ordine dicendum est.



page 345, image: s0345

[note: Appetitus ablati et imminuti caussa. ] Et quantum primo ad [gap: Greek word(s)] , seu appetitum ablatum et imminutum, cum caussa appetitus, cibi seu famis proxima et immediata sit sensus suctionis illius, quā venae mesaraicae inanitae chylum attrahunt, et e ventriculo quasi exsugunt; sensus autem ille in orificio ventriculi exquisitius vigeat, ob nervos a sexta pari cerebri ad ipsum derivatos: facile hinc colligere est, appetitum cibi amitti, si aut nulla, vel exigua suctio fiat, aut sensus ille suctionis venarum non percipitur. Galenus, 1. de sympt. causs. cap. 7. addit tertiam caussam; cum nimirum corporis moles non evacuatur: sed haec non incommode videtur ad primam reduci posse. Si enim corpus non evacuatur, etiam nulla fit suctio e ventriculo.

Suctio non fit, aut exigua fit, quia multi et vitiosi humores os ventriculi obsident, atque excrementa cruda, insipida, lenta et pituitosa, seu e cibo genita, seu a capite aut aliunde affluentia ventriculum implent: vel chyli copia adhuc haeret in ventriculo: vel quia alimentum in corpore adhuc abundat et luxuriat; quod potest fieri, cum non evacuatur, aut obcutis dendiyatem, aut ob otium, quo calor naturalis hebetatur et torpedcit, aut cum calor innatus alia de caussa debilitatur: vel quia attractio non fit; quod evenire potest ob intemperiem venarum, potissimum frigidam et humidam, aut aliam intensam qualitatem, ut cum calida intemperies robur venaru dissolvit; aut ob obstructionem et angustiam venarum mesaraicaru et cavi epatis. Idem accidere potest, si coctio et distributio in ventriculo labefactetur. Hae enim actiones si non recte fiant, nec appetitus sequitur; quod senibus ob aetatem, nonnullis post morbos graves et diuturnos evenit, ventriculi robore debilitato. Nonnulli inter has caussas etiam referunt defectum humoris melancholici, qui a liene ad ventriculum soleat transmitti, et aciditate sua actiones ventriculi roborare, tum praecipue appetitum excitare. Verum non probabile videtur, ventriculum non posse sine excrementi stimulo, insita vi et virtute, operationes suas exercere, de quo etiam supra, lib. 1. cap. 9. diximus.

Deinde etiamsi suctio interdum fiat, tamen non semper percipitur. Nam ut de eo nihil dicamus, quomodo vitio facultatis sentientis, cum scilicet influxus spirituum animalium ā cerebro inhibetur in apoplexia, epilepsia, caro, appetitus nullus adsit; aut quomodo idem deficiat, cum spiritus deficiunt et languent in morbis lethalibus et gravibus; aut cum facultatis actio alio convertitur, ut in phreneticis et delirantibus; aut cum nervi sextae conjugationis praeter naturam afficiuntur; saepe ob ipsum orificium ventriculi affectum suctio non percipitur. Accidit hoc vel ob intemperiem frigidam et humidam calorem obtundentem: vel ob calidam, calorem naturalem dissipantem, aut, ut


page 346, image: s0346

alii volunt, sitim parientem, quae cum fame, utpote diverso appetitu, non possit conjungi; vel ob tumorem aliquem; vel ob ulcus. Quo etiam referre possumus stuporem ventriculi, quem efficiunt [gap: Greek word(s)] exhibita. Tum enim, sensu tactus stupefacto, omnis cibi appetentia amittitur.

[note: Abstinentiae diuturnae caussae. ] Hoc loco consideratione non in dignae videntur eorum historiae, qui non solum per aliquot dies et menfes, sed et annos sine cibo vixerunt, atque inquirere operae pretium est, cur tam diu a cibo omni abstinere potuerint. Langius, lib. 2. epistol. 27. id accidere suspicatur relaxatis in ventriculi orificio nervis, unde suctionis sensus penitus perierit. Verum quamvis etiam hac de caussa appetitus tolli possit: tamen hinc nondum liquet, cur sine cibo tam diu vivere potuerint. Si enim in reliquo corpore omnia salva sunt, certe quotidiana nutritione opus est: cui cum alimentum denegatum fuerit, ex alimenti defectu hominem perire necesse est. Plurimi caussam referunt in humorem pituitosum, multum et crassum, caloremque debilem, qui illum humorem crassum non valeat concoquere. Cum enim hac de caussa senes, in quibus calor est languidior, et excrementorum pituitosorum major copia, facilius ferant inediam, quam alii, qui ex natura, vel vivendi genere, sunt temperamento humidiore et frigidiore, minusque cibi appetant: non putant esse impossibile, homines hac de caussa etjam longius ferre inediam poste. Verum cum videamus in cachecticis, et aliis saepe plus pituitae, humorumque frigidorum abundare, et calorem esse debiliorem, quam in iis, quos historiae nobis describunt, qui diu sine cibo vixerunt: nec haec ratio fatisfacere videtur. Nonnulli tales aere solum nutriri credunt, aeremque inspiratione attractum pabulum spirituum fieri, atque inde vitam sustentari statuunt. Sed magna adhuc sub judice lis est, an aer nutriat. Et si nutrit: tamen solus ad nutriendum corpus nostrum non sufficit. Nec hinc caussa reddi potest, cur paucissimi solum atque non etiam alii simili modo aere nutriantur. Probabilior eorum fententia videtur, qui corpora talia pene indissolubilia, nihilque aut parum ex iis exhalare aut insensibiliter exspirare dicunt: quod humore tenaci, bene concreto et compacto, et actioni caloris, nutrimentum depascentis, minime cedente, et, quod uno verbo dici posset, fixo et stabili constent: caloremque mitissimum esse et placidissimum; nec multum alimenti requirere, atque ita ex alimento bene confecto, tenaciterque retento, longo tempore conservari animal posse.

[note: Appetentia nimiae caussae. ] Porro ut appetitus interdum plane aboletur vel imminuitur: ita interdum augetur appetentia in [gap: Greek word(s)] et canina appetentia; quae nomina plerumque pro synonymis ab autotibus usurpantur, a nonnullis tamen, ut Galeno, 1. de sympt. causs. cap. 7.


page 347, image: s0347

Paul AEgineta, lib. 2. c. 50. et 51. ita distinguuntur; quod canina appetentia cum vomitu fiat, et quod, qui ea laborant, instar canum, ubi ventriculum repleverunt, mox vomitu cibum ejicere soleant; in [gap: Greek word(s)] vero non fiat vomitus. Deinde, quod [gap: Greek word(s)] lipothimia comitetur; canina vero appetentia sine lipothymia fiat. Caussas auctae appetentiae omnes ad duas redegit Galenus, 1. de sympt. causs. c. 7. Vitiosae appetentiae, inquit, quae modum in quantitate excedunt, vocanturque a quibusdam caninae, tum existunt, cum vel acidus quispiam vitiosus succus vetriculum mordet, vel totum corpus immodice digestum inops alimenti redditur. Vitiosus namque succus, qui frigidus est, similem suctui morsum infert; appetentiam vero proritat, naturalis affectus similitudine. Idem 2. aphor. 21. frigus addit, dum scribit; vel propter intemperiem ventriculi frigidam, vel propter acidos quosdam succos ventriculios imbuentes fieri consveverunt appetentiae caninae. Atque ita omnes caussae famis et appetentiae nimiae ad nimiam ventriculi constrictionem et suctionem quasi reducendae videntur, quae vel ab humore aliquo in ventriculo haerente, vel ab alimenti indigentia vel frigiditate costringente excitatur. Humores, qui in ventriculo haerentes famis praeternaturalis caussa sunt, secundum [note: Humor melancholicus quomodo sit caussa appetentiae caninae. ] communem sententiam, id praestant, dum aciditate et austeritate sua ventriculum constringunt aut stimulant. Talisque humor statuitur esse melancholicus, qui non solum ā lienis venis, sed et aliis portaeramis ad ventriculum dessinentibus in illum effundatur. Haec tamen opinio Platero non placet, qui putat, quod talis ab acidis ventriculi costrictio, aut frigiditas, aut alia qualitas manifesta adeo functionem illius intendere non possit; cum ab hisce caussis appetitus prosternatur potius, quam augeatur: sed, quod abstrusa quaedam in humore vis immoderatum hunc sensum efficiat, existimat. Humores enim melancholicos, atramquebilem, ubi corrumpuntur, venenatas qualitates induere, atque affectus incredibiles excitare posse, inter quos etiam sit canina appetentia. Sed cum hoc loco, ubi appetitus proxima caussa est sensus suctionis ventriculi, non facile ad occultam aliquam et venenatam caussam recurrendum videatur: recentiores nonnulli caussam hujus rei referunt in humores quosdam in ventriculo, qui qualitates aut spiritus quosdam voraces, et dissolvendi magnam vim habentes obtineant, a quibus repente, et quasi uno momento, quicquid ciborum assumitur, resolvi statuunt, quod cuilibet perpendendum relinquimus.

Defectus autem alimenti, qui magnam famem parit, variis de caussis ortum habere postest. Accidit interdum ob vermes cibum absumentes: cujus rei exemplum est apud Alexandrum Trallianum, l. 7. c. 4. de quadam muliere, quae cum immodica hac cibi appetentia laboraret, post hierae usum vermem duodecim cubitos longum


page 348, image: s0348

excrevit, et postea ab hoc symptomate liberata est. Deinde famis nimiae caussa est alimenti defectus, cum illud ab sumitur propter exercitia, evacuationes nimias sanguinis, vomitus, vigilias. His enim de caussis cum alimentum corpotis absumatur, ob alimenti penuriam chylus citrus, quam par est, e ventriculo rapitur, famesque oritur. Inducit quoque famem majorem, ob alimenti defectum, inedia: et diuturnior a cibo abstinentia: quod interdum post morbos diutrunos et graves, in quibus appetitus dejectus est, nihilque fere cibi assumtum fuerit, accidere solet. Tum enim convalescentes saepe avidius cibum appetunt, et [gap: Greek word(s)] quid simile patiuntur; unde quoque, nisi sibi temperent, non raro recidivam pati, aut in alios morbos incidere solent.

Tandem etiam aerem frigidum famem excitare posse experientia saepedocuit. Plutarchus, in sympos. lib. 6. c. 8. de Bruto refert, quod Dyrachio pet nives in Apolloniam expeditionem movens, et per altam nivem iter faciens in bulimum et mortis periculum prope inciderit. Nec ignotum hodie iter per Alpes Rhaeticos facientes idem pati, et cibo ad iter muniri iter suscepturos oportere, ita ut quamvis in quibusdam montibus vix duo milliaria Germanica ab una radice montis ad alteram intersint, nemo tamen jejunus hyeme eum montem possit superare. Quomodo vero aer frigidus id praestet, non ita planum est: de quo lib. 3. pract. dicetur.

[note: Appetitus vitiosi caussae. ] Depravatus appetitus est in pica seu [gap: Greek word(s)] , qua qui laborant, res absurdas et alientas, calcem vivam, cretam, carbones et similia appetunt vehementer et devorant. Communiter enim pro eodem affectu pica et malacia accipitur. Sunt tamen, qui distinguunt inter eas: quod pica sit appetitio rerum alienarum et ab surdarum, sive id accidat foeminae, sive mari, [gap: Greek word(s)] autem sit appetitus solum in praegnantibus, quo non solum absurda et aliena appetunt, verum etiam cibos consuetos, sed avidius, atque nisi iis frui possint, vel abortum patiantur, vel notam aliquam foetui imprimant. Accidit autem vitiosus appetitus interdum quoque viris; sed magis familiaris est foeminis, et praesertim praegnantibus, praecipue primis duobus aut tribus mensibus. Etenim dum foetus adhuc minor est, minus alimenti, atque illud purius solum attrahit; unde relictum impurius symptoma hoc excitat: quod postea desinit, ubi foetus jam grandior factus copiosius alimentum attrahit, et parum superflui relinquit. Cui hoc accedit, quod vomitus prioribus mensibus interdum foeminis familiaris esse solet, quibus vitiosi humores rejiciuntur; et quod ob ciborum plurimorum fastidium, quo pleraeque, etiam primis mensibus, laborare solent praegnantes, pars aliqua de crudis illis humoribus absumitur. Hujus enim affectus caussa in ventriculo haeret, et est humor vitiosus et pravus tunicis ejus impactus. Qua


page 349, image: s0349

autem ratione humores illi vitiosi hoc malum excitent, non ita facile explicare est. Nonnulli solum ex venenata et maligna qualitate, quae ex effectu potius cognosci, quam alias describi possit, hoc malum oriri statuunt: Alii et occultas seu malignas, et manifestas qualitates hīc admittunt. Qualicunque autem qualitate humores hi affecti sint, alias in ventriculo gignuntur, alias aliunde affluunt. In ventriculo gignuntur ex prava victus ratione, et cibis pravis frequentius assumtis. Affluunt plerumque ab utero; unde gravidis hoc malum famliares est, atque interdum etiam virginibus, si iis menses supprimantur, accidere solet.

[note: An in appetitu vitioso humori peccanti similiae appetantur. ] De eo vero hīc dissentiunt autores; An in hoc affectu similia, an vero contraria humori pravo, in orificio ventriculi haerenti, appetantur. Rondeletius, meth. med. morbos, lib. 3. cap. 14. similia appeti putat; ut si atra bilis in ventriculo effusa sit, non usta, acida appeti; si usta sit, et incinerata, carbones, cineres, et alia alimenta sicca; si salsi humores, salsa. Sedplerique cum Avicenna contrarium sentiunt, atque existimant, ventriculum potius contraria, quasi remedia, quae humores illos vitiosos tollant, exposcere; cum sensus male affectus contraria requirere soleat, quibus excessus ille qualitatum sibi molestarum corrigatur: si nimirum lenta et viscida in ventriculo haereant, appeti acida; si frigida, excalefacientia et acria; si occulta aliqua, et quae explicari non possit, qualitate praedita, contraria etiam occulta aliqua et [gap: Greek word(s)] qualitate affecta exposci. Hoc enim negandum non videtur, non semper ad manifestas qualitates vitiosi hujus appetitus caussas referri posse.

Jam eodem modo appetitus potus laesi caussae investigandae sunt. Illas omnes Galenus, 1. de causs. sympt. cap. 7. ita collegit: Symptomata, inquit, quae circa potus appetentiam contingunt, sunt aut veluti privatio sitis, cum corpus vel propter excessum humoris et frigoris omnino potione non eget, vel ventriculus praesentem penuriam potus non sentit: aut imminuta sitis est, cum caussae illae remissiores adsunt: aut denique vitiosa et depravata sitis est, ut vel immodicus potus postuletur, sive quod in ipsis tunicis ventriculi succus salsus et biliosus continetur, sive quod humidum ventriculi nativum et insitum effervescit; et alienus potus desideretur, pro ratione dominantis in ore ventriculi cacochymiae. Quae caussae ordine videndae sunt.

[note: Sitis ablatae et imminuta caussae. ] Sitis nimirum tollitur vel imminuitur, pro magnitudine scilicet vel remissione caussarum, si humor multus, frigidus, dulcis, insipidus, pituitosus et aqueus, vel ex cibo et potu in ventriculo genitus, vel aliunde, quod a capite frequenter accidit, defluens, ventriculum continuo humectet. Ventriculus penuriam potus non sentit in phreneticis; de quo Hippocrates, 3. Epid. com. 3. aph. 44. scribit, quosdam in febre ardente nihil sitiisse: non tam, ut Gelenus, loco allegato, explicat, quod illis humiditas, in ore ventriculi afflueret, quam quod, quae patiebantur, non intelligerent,


page 350, image: s0350

et facultatem haberent stomachi appetitricem, quae exstinguebatur ob cerebri vitium.

[note: Sitis auctae caussae. ] Augetur sitis ob humoris inopiam, et caloris copiam, ut habet Galenus, 1. de simpl. med. fac. cap. 30. Verum cum sitis appetitus humidi praecipue sit, et sitis non fiat, nisi deficiente humiditate in ore ventriculi; et sola siccitas et humiditatis defectus ad sitis generationem sufficiat: caussae omnes ad siccitatem seu humoris inopiam reducendae videntur. Siccitas autem haec, seu humoris inopia ortum habet ab iis omnibus, quae facultate exsiccandi, et humiditatem ventriculi nativam absumendi pollent. Quae caussae omnes ad exsiccantia et calefacientia referri possunt. Et si calefacientia referri possunt. Et si utraque caussa concurrat, et ventriculus simul incalescat, sitis major excitatur. Consistunt autem istae caussae vel in toto corpore, quarum tamen actio ad ventriculi orificium pertingit; vel tantum et praecipue in ipso ventriculo; vel gula, lingua, ac palato, quae communem cum ventriculo tunicam, quā teguntur habent; vel in parte vicina, quae vapores validos ad orificium ventriculi, aut linguam ac palatum mittere potest. Hinc inter caussas internas sitim excitant humores calidi et sicci, acres et salsi, intemperies casida et sicca in ipso ventriculi ore genita, vel a toto, quod fit in febribus; vel aliqua parte ventriculo vicina, ut epate, pulmone, corde, venis mesaraicis, intestinis, sive id fiat per vapores et humores siccos, au etiam calidos communicatos, sive propter communionem tunicarum et membranatum, quae ventriculum, asperam arteriam, oesophagum, vicinasque partes obducunt. Inter caussa externas et evidentes sunt medicamenta calida et sicca, potio vini veteris generosi, potus aque marinae, cibus calidus et siccus, potus defectus, venena, nimiae corporis evacuationes per purgationes et alios modos, motus vehementes, praecipue linguae et partium locutioni dicatarum, aestus solis, balneorum, aer patente ore attractus. Vide Galenum, 1. de caus. sympt. cap. 7. 2. de loc. affect. 9. lib. 6. cap. 3.

[note: Sitis vitiosae caussae. ] Sitis vitiosa, ut nimirum quis ea, quae alias potus loco non usurpantur, appetat, ratior est. Si tamen aliquando eveniat: ortum habet ab humore aliquo vitioso et toto genere praeser naturam in orificio ventriculi haerente.

Porro ubi appetitui satis fecit homo, et cibum potumque assumit, primo deglutitione opus est, quae partim naturalis facultatis beneficio per oesophagi fibras; partim ope animalis facultatis per musculum principio gulae praepositum perficitur. Ejus itaque abolitae et imminutae caussae etiam investigandae sunt.

[note: Deglutitionis laesae caussae. ] Laeditur autem deglutitio vel laesa facultate, vel ob errorem externum, seu ratione objecti. Laeditur facultas vel naturalis, vel animalis. Naturalis, dum aut attractrix per rectas internae tunicae fibras cibum in partes penitiones non potest attrahere,


page 351, image: s0351

aut expultrix per fibras transversas tunicae externae insertas cibum in oesophagum attractum ulterius in ventriculum detrudere non potest. Quod fit ob varios oesophagi morbos, ob intemperiom praesertim frigidam et humidam, inprimis materia tali ex capite ad fauces defluente, qua fibrae illae relaxantur et resolvuntur: ob nimiam oesophagi exsiccationem, ob quam commode laxari non potest: ob tumorem aliquem, ulcus, excoriationem, ob quam prae dolore assumtos cibos transire non patitur. Animalis autem facultas laeditur, cum musculus, qui initio gulae praefectus est, vel inflammatur, quod fieri potest in angina; vel convulsione aut paralysi corripitur, ob nervorum sexti et septimi paris affectus. Ad oesophagi vitia referri potest ea angustia, quando, oesophago alias salvo, comprimitur illa via cibo in ventriculum admittendo destinata; quod accidit ob luxationem vertebrarum in cervice, vel tumorem in gutture, qui aliquando tantam angustiam excitat, ut potus per nares regurgitet. Ob errorem vero externum seu objecti vitio deglutitio laeditur, cum res aliqua dura, sicca, aspera, inaequalis, aut viscida, vel etiam ingrata, et insuavis deglutienda est. Diximus enim, de differentiis symptomatum, cibos gratos et suaves, ut avide appetuntur, ita etiam ocyus vel facilius deglutiri; contra ingratos aegre et cum molestia ac tardius. Priora tamen objecti vitia ad morbos ipsius oesophagi, obstructionem nimirum, referre solent nonnulli, quae ab ossibus, spinis, acubus, aliisque rebus solidioribus et siccis fieri solet; sicut et ob lentam et viscidam pituitam eo loci haerentem.

[note: Retentionis cibi laesae caussae. ] Cibus ubi in ventriculum assumtus est, tamdiu in eo detineri debet, donec totus concoctus sit. Quod nisi fiat, quod in lienteria, de qua postea dicemus, accidit, cita solet fieri dejectio. Unde licet lienteria ad fluxus alvi, et expultricis symptomata referatur: tamen caussa ejus est ablata retentio in ventriculo. Cito enim dejiciuntur cibi, quia non retinentur. Quod et Galenus docuit, qui, de diff. sympt. cap. 4. haec habet: Retentricis facultatis actio secundum naturam sese habet, cum tempus complectendi cibi cum tempore concoquendi exaequat, ac cibos undique prorsus constringit: privatio vero omnimoda ejus actionis fit, cum prorsus non complectitur; id quod in lienteriis accidit. Quod autem cibus plane non retinetur, unde flatulentiae et fluctuationes cum sonitu succedunt, caussae sunt, ut Galenus, 3. de causs. cap. 4. docet: flatulentiae quidem, ubi et cibi flatuosi sunt, et ventriculus non plane frigidus; fluctuationis vero cum sonitu, cum vel nihil in eo continetur, quod verti in flatum possit, vel vehementer sit perfrigeratus. Nam cum cibum ventriculus non sustinere et satis comprehendere queat, expellere eum a se nititur, et proinde vago quodam motu exagitans fluctuationes parit. Verum sine potione non


page 352, image: s0352

facile sonorae fluctuationes fiunt. Si autem plane non retinere queat cibum ventriculus, et extreme imbecillus sit: fit id ob morbos cum intemperiei, atque inter hos inprimis intemperiem frigidam et humidam, tum organicos.

[note: Palpitationis ventriculi caussae. ] Symptomata vero, in quibus non recte ventriculus cibos complectitur, quod attinet; Palpitalo, in qua cum fluctuatione, et sonitu interdum, affectuque palpitationi, quae sub cute fit, non dissimili, ventriculus cibum complectitur, oritur a flatibus crassis in ventriculo conclusis, qui ventriculum elevant, quibus subsidentibus ventriculus iterum deprimitur, ut in aliis partibus. Ipsam tamen hīc retentricem aliquando concurrere, credibile est, dum nimirum circa materiam illam flatuosam sese constringere contendit. Flatus autem hi vel a caussis cruditatis, vel ex cibo flatulento, vel a bile flava aut atra ventriculo substrata, quod fit in hypochondriaca affectione, ortum habent, de quibus dicere alterius loci est.

[note: Convulsionis ventriculi caussae. ] Convulsio est singultus quidam, ortus ex inanitione et defectu alimenti. Ventriculus enim inanitus nimium, postea circa cibos assumtos sese nimis violenter et depravate constringit, et quid simile convulsioni, et musculorum praeter naturam contractioni efficit.

[note: Tremoris ventriculi caussae. ] Tremoris, cum nimirum ventriculus cibos quidem complecti, et se circa illos constringere nititur, sed non nisi cum difficultate et tremore id praestare potest, caussa est debilitas retentricis, a frigida potissimum intemperie ventriculi orta, pondusque cibi gravans.

[note: Vibrationis ventriculi caussae. ] Tandem vibratio et quasi concussio quaedam oritur, cum ventriculus, quando circa cibum sese constringere conatur, a mordaci aliqua, inprimis biliosa materia, secundum totum corpus molestatur et vellicatur.

[note: [gap: Greek word(s)] laesae caussae. ] Ventriculus dum assumtum cibum retinet, eundem solet coquere, et in chylum seu succum quasi albicantem, ex quo postea sanguis generatur, mutare. Quae ejus actio [gap: Greek word(s)] appellatur: cujus laesio fit in [gap: Greek word(s)] , seu cruditate; in [gap: Greek word(s)] , sive tardiore coctione; et cibi corruptione, quam nonnulli [gap: Greek word(s)] , aut cibi [gap: Greek word(s)] nominant. De caussis horum symptomatum Galenus, 3. de sympt. caus. cap. 1. ita scribit. Caussa eorum communis est coctricis facultatis frustratio. Ea dividitur in species et genera. Ac primo quidem duo genera frustrationis sunt: alterum ex facultate ipsa laesa, alterum ex errore externo quopiam proveniens. Dividitur porro horum utrumque. Virtutis quidem laesio bifariam: aut enim substantiae suae incidit culpa, aut morbi alicujus instrumentarii. Externus error triplex est: alius in excrementis, quae in ventriculo haerent, alius in cibis, alius in tempore somni. Quae ita clarius explicari possunt. [gap: Greek word(s)] frustratio fit aut primario et per se, aut secundario, et ex accidente. Primarioet per se frustratur [gap: Greek word(s)] , quando ā munere suo deficit eitra reliquarum facultatum


page 353, image: s0353

laesionem. Atque hoc accidit, vel quia ipsa haec facultas laeditur, vel quia aliquis error externus [note: Facultatis laesio quid. ] occurrit. Facultatis primo laesionem quod attinet, etsi, de quo alibi diximus, ipsa facultas non laedatur vere et proprie: tamen non absurde, sed ex usu Medico, a Galeno et aliis Medicis dicitur, laedi facultatem, cum naturalis illa membrorum (ut hīc ventriculi) costitutio, proximum et necessarium actionum edendarum intrumentum, pervertitur. Quanquam autem triplex illa constitutio in temperie, compositione et unitate ad actionem sit necessaria, et omne morborum genus facultatem laedere et actionem vitiare possit: tamen quia coctio in ventriculo proptie et proxime fit per temperiem propriam, et calorem naturalem ventriculi; constitutio vero reliqua fere ut caussa sine qua non solum est necessaria: etiam hic Galenus dicit, laesionem facultatis fieri, vel ejus substantiā laesā, id est, temperamenti culpa, vel morbi alicujus intrumentarii; seu, ut alii rem hanc dispescunt, facultatem vel labefactari a morbis intemperiei, vel impediri a reliquis morbis. Quantum itaque ad intem periem, laeditur actio, cum temperamentum et calor ille proprius et naturalis ventriculi mutatur; quod fieri potest ex caussis et humoribus intus haerentibus; ex vicinarum partium, epatis, lienis, mesenterii, et caeterarum intemperie; ex assumto cibo, potu, medicamentis, venenis, et omnibus, quae nativam ejus temperiem quocunque modo destruere possunt. Et quidem si intendatur frigida intemperies, coctio vel aboletur, vel imminuitur; si calida, sequitur prava coctio et ciborum corruptio. Ita et alii ventriculi morbi, tumores, ulcere, et similia coctioni obsunt.

Inter errores externos Galenus primo recenset Excrementa. Haec, sive in ventriculo genita sint, sive aliunde affluxerint, si abundent, sunt cassa [gap: Greek word(s)] ; si frigiditate peccent, [gap: Greek word(s)] ; si calida et biliosa fuerint, nidorofas cibi corruptiones efficiunt, ut vel crudos pisces, vel lutum, vel putridum quid odore referant. In cibo error est vel in quantitatte, vel in qualitate. In quantitate error est, cum magna nimis cibi copia ingeritur. Si enim plus cibi, quam a virture coqui et elaborari potest, assumatur, coctionem impediri, et crudos humores relinqui necesse est. Eidem coctioni incommodant cibi multiplices et varii una vice assumti. Nam si cibi multiplices, [gap: Greek word(s)] Platoni dicti, qui diversis qualitatibus pollent, et diversam constitutionem habent, simul ingerantur: alios quidem coqui, alios vero corrumpi necesse est. Qualitate peccant cibi, quam vel naturā talem obtinent, vel ex praeparatione. Naturā suā cibi frigidi concoctioni obsunt, ventriculumque debilitant: cibi duri et viscidi tardius et difficilius concoquuntur: acria, oleosa, pincuia ad ciborum corruptionem non parum faciunt. Nam cibi nonnulli facile corrumpuntur, et putrescunt, ut lac, fructus


page 354, image: s0354

[gap: Greek word(s)] , fungi: et nonnulli jam antea corrupti et putridi saepe sunt, et propterea bonam chyli materiam suppeditare non possunt. Sunt deinde et occultae qualitates, ob quas cibi in nonnullis ventriculis facile corrumpuntur. Nam cum nonnulla individua, ex peculiari et occulta caussa, quosdam cibos, verbi gratiā, caseum, abhorreant: si vel coactis, vel dolo deceptis tales cibi obtrudantur, graviter inde offendi solent, cibique tales vel non coquuntur, vel corrumpuntur. Huc etiam referri solet tempus et ordo assumendi cibit. Tum euim novus cibus assumi debet, cum prior jam concoctus est. Hoc itaque si non fiat, et novus cibus ingeratur, antequam prior sit concoctus, turbari coctionem necesse est. Ordinem quoque in cibo assumendo requirunt plerique, ut primo loco nimirum assumantur molliora, concoctuque facilia et laxantia; ultimo vero duriora, concoctu difficilia et astringentia. Hoc enim nisi fiat, antequam, qui primo loco sunt assumti, coquuntur, reliquos molliores corrumpi existimant. Sunt tamen, qui id in dubium vocant, et non multum referre statuunt, quo ordine cibi assumantur; cum, quae superiora sunt, in coctione possint fieri inferiora, et contra; de quo alibi plura dicentur. Reliquorum errorum exemplum affert Galenus somnum. Sunt enim plura adhuc, ob quae, ventriculo bene constituto, coctio impediri potest. Somnum quidem quod attinet, cum insomno, calore intus revocato, coctio melius fiat: si homo post cibum sumtum non dormiat, sed vigilet totas noctes, vel parum dormiat, coctio etiam non recte perficitur. Ita si quis post sumtum cibum mox vehementer laboret, et sese exerceat, aut animi affectibus indulgeat; calor exhauritur, atque a ventriclo avocatur, unde coctionem impediri necesse est. Secundario et ex accidente frustratur [gap: Greek word(s)] , quando caeterae facultates, attractrix scilicet, retentrix, et expultrix, suo munere non recte funguntur. Nisi enim cibus recte attrahatur, conveniente modo, ac quam diu debet, retineatur, concoctio etiam bene perfici non potest.

Expultricis tandem functionis in ventriculo symptomata diximus esse singultum, nauseam, vomitum, [note: Singultus caussa. ] choleram. Singultum quod attinet, qui est [gap: Greek word(s)] , convulsiva quaedam motio, seu [gap: Greek word(s)] , jam, de diff. sympt. diximus, eum fieri, cum id, quod parti superiori, praecipue orificio, ventriculi molestum est, elidere et expellere ventriculus motu illo conatur. Caussae autem, quae ventriculi orificio molestiam aliquam parere possunt, variae sunt, et vel in ipso ventriculo haerent, vel ob aliarum partium afectum et consensum ventriculum afficiunt. Materia in ventriculo haerens vel copia sua eum gravat, vel qualitate lacessit et vellicat: atque talis materia est vel cibus, qui corruptione mordacitatem atque acrimoniam acquisivit, vel humor


page 355, image: s0355

acer ac mordax, ut bilis flava, vel medicamentum acre, ut piper, vel venenum aliquod. Vapor quoque nonnunquam pravus, sive a toto, sive a parte aliqua missus, et ventriculum vellicans, singultum excitat. Possunt et vermes, sive mordeant ventriculum, sive vapores pravos ad eum mittant, singultum excitare. Fernelius, lib. 6. de part. morb. et sympt. cap. 3. observavit ab iis quoque, quae ventriculum extrinsecus permunt, singultum generari; et quendam tres continuos menses singultu vexatum nullis consuetis remediis ante potuisse liberari, quam costae extremum, quod tum primum deprehensum est contorqueri, altiusque in ventriculum infigi, blande ac molliter erectum fuisset. Generatur etiam singultus ob intemperiem frigiam immoderatiorem, quae nervoso generi inimica est. Sed et per consensum aliarum partium oriuntur singultus, nervis scilicet illis sextae conjugationis compatientibus. Fit hoc, dum cerebrum afficitur, inflammatur, percutitur. De inflammatione est locus apud Galenum, ubi, ad aph. 3. sect. 7: Avomitu singultus et rubor oculorum, malum, addit: Si ne humoribus quidem vomitu ejectis singultus cessaverit, ex duobus alteru, vel nervorum principium, verebrum, vel ventriculum non parvam pati inflamma tionem denunciat. Idem accidit inflammato pulmone: ileo intestino, de quo Hippocrates, 7. aph. 10. Ab ileo vomitus et singultus, et desipientia, et convulsio, malum: Epate inflammato, de quo Hippocrates, 5. aph. 58. Jecore inflammatione laborante intervenit singultus. Et, 7. aph. 17. propter jecoris inflammationem singultus, malum. Inprimis vero diaphragmate inflammato et affecto singultum accidere, credibile est. Cum enim diaphragma non solum ventriculo propinquum sit, illique incumbat; sed et communem cum ventriculo tunicam habeat, eosdemque cum ventriculi orificio nervos obtineat: non mirum, ventriculum ejus incommoda facile percipere, et contra ventriculi affectibus diaphragma affici.

[note: Nauseae et vomitus caussae. ] Nausea deinde, Vomitus et Cholera, cognati affectus sunt: inprimis nausea et vomitus; cum vomitu, quae in ventriculo continentur, rejiciantur, nausea vero tantum inane vomendi desiderium sit, et proinde ab iisdem caussis dependeant, saltem secundum magis et minus differentibus. Originem autem habent symptomata haec vel a ventriculi vitio et imbecillitate, vel a re aliquae praeter naturam evntriculum lacessente, et ad expulsionem irritante. Imo ex utraque caussa conjuncta nausea et vomitus oriri potest. Etenim si ventriculus sit debilis, atque aliquo vitio laboret, facile lacessi atque irritari potest, ut vel nauseet, vel vomitu rejiciat. Vitium et imbecillitas ventriculi, ejusque paris, praecipue superioris, ortum habet ab intemperie, inprimis humida et frigida; a conformatione vitiosa et nativa quadam ventriculi angustia, ut


page 356, image: s0356

cibum satis capere non possit. Interdum medicamentis, longa inedia, et vacuationibus ventriculus ita exsiccatur, et quasi contabescit, ut satis extendi non possit, et proinde cibos, si praesertim nonnihil copiosius et avidius ingerantur, vomitu rejiciat. Idem accidit ā tumore et ulcere. Vomitus et ipse frequens robur ventriculi infringere, et ad frequentiores. vomiturs disponere potest. Nonunquam per sympathiam, affecto cerebro, et ore ventriculi compatiente, vomitus concitatur, ut in capitis vulneribus: de quo Hippocrates, 6. aphso. quibus cerebrum est vulneratum, hic feb brem et biliosum vomitum supervenire ne cesse est: quod etiam accidit, dura membrana effecta. Contingunt etiam vomitiones ob affectus colicos et nephriticos, ob communionem membranarum, quae has partes investiunt. Pertinet huc et illud vitium, quando os inferius ventriculi, quacunque de caussa, sive inflammatione, sive tumore duro et callo, praeter naturam clauditur. Tum enim chylium, cum exitum per inferius orificium non inveniat, per superius reijci necesse est: cujus rei historiam annotavit. Antonius Benivenius, de abdit. et admir. morb. et sanat. caus. cap. 36. Quod ipsum etiam ob intestinorum et mesenterii integram obstructionem fieri posse, vero consentaneum est; id quod in ileo accidit, in quo excrementa vomitu per os rejiciuntur. Denique ob [gap: Greek word(s)] , et inversum fibrarum, quae sunt in intestinis, motum, quo etiam glandes ano inditas vomitu rejectas esse compertum est.

Materia, quae ad expellendum irritat ventriculum, vel copia sua gravando id praestat, vel copia sua gravando id praestat, vel acrimonia vellicando, vel lubricando et mollificando os ventriculi, ut cibos parum probe contineat, vel etiam maligna qualitate stimulando: sive materia haec ex assumtorum numero sit, ut cibus et potus, medicamenta, venena; sive intus in corpore genita; eaque vel in ventriculo producta ex chylo crudo aut corrupto, vel aliunde ex epate, liene, intestinis, mesentterio illapsa, ut vermes, sanguis, sanies et pus ex ruptis ulceribus. Huc attractricis vitium nonnulli referunt, quae praeter modum a partibus inferioribus ad superiora attrahat. Sed hoc potius ad materiae [gap: Greek word(s)] , quae viam versus superiora affectat, referendum videtur. Hac enim de caussa clysteres per anum immissos per sjuperiora rejectos fuisse observatum est. Reliqua, quae et ipsa vomitum concitare possunt, ad cussas evidentes et externas pertinent. Tales sunt; nimia corporis agitatio, navigatio, percussio super ventriculum, imaginatio et intuitus rerum abominabilium. Imaginationis enim vi, et objecti parum grati consideratione expultrix ventriculi stimulatur, ut eibi etiam boni rejiciantur.

[note: Cholera caussae. ] Cholera vero, qua bilis humoresque pravi et vitiosi per alvum et vomitum rejiciuntur, similiter ortum


page 357, image: s0357

habet a prava et acri materia, vim expultricem irritante, atque ad excretionem per superioira et inferiora stimulante. Materia haec vel intus in corpore collecta est, vel extrinsecus accedit. Interna caussa est humor acer et corruptus, pravaque qualitate praeditus, qualis inprimis est bilis, dum circa epar, pancreas, intestina, stomachumque colligitur: nonnunquam etiam acidus humor, adustus, salsus, notrosus. Ad materiae autem hujus generationem faciunt caussae externae, cibi nimirum et potus acres, allii, porri, ut et raphani, ob cujus nimium in coena usum quendam in hunc morbum quinta noctis hora incidisse refert Amatus Lusitanus, centur. 2. curat. 32. aromatumquem multus usus, aut cibi aliās corrupti, qui vel suā natura facile corrumpuntur, qules sunt, lac et fructus plures horarii, vel ob cruditatem relicti corrumpuntru; quod fieri folet post aquae frigidae, jejuno ventriculo, potum, et ingestionem post ea cibi coctu difficilis. A mesaraicis enim exinanitis chylus crudus avide attrahitur, et facile corrumpitur. Facit quoque ad mali hujus generationem epatis et venarum calidior intemperies, ob quam copiosior bilis generatur, et humores exuruntur ac corrumpumtur. Materia autem haec prava alias copia sua, alias qualitate partes ad excernendum strmulat, quae copia gravatae, et qualitate irritatae, materiam hanc ad vias illas, per quas sursum et deorsum excernitur, mittunt. Incitatur et commovetur eadem materia a purgante medicamento calido, ut elleboro, colocynthide, antimonio, quae excrementa cumulata magno cum impetu et copia commovent, quibus interstina, per ventriculum quoque ea rejici necessum est. Quod et materia venenata stimulando prastare potest.

[note: Cholerae siccae caussae. ] Alterius vero adhuc Cholerae, quam siccam nominant, et cujus respectu illam, de qua diximus, quae ex humore ortum habet, humidam appellant, ex Hippocrate, 4. de rat. vict. in ac. text. 104. et seqq. nonnullos, et praecipue Petrum Salium Diversum, de affect. partic. c. 13. mentionem facere, de duff, sympt. diximus, qua nimirum flatuosi spiritus per superiora et inferiora excernuntur, qui cum acres sint, partes, per quas transeunt, mordicant. Generationem horum flatuum Pet. Salius Diversus ad duas caussas refert, nimirum in Ventriculum, qui ob calorem igneum cibu ita corrumpat; deinde in cibos assumtos flatuosos et nidorosos, ut sunt cepae, raphanus. Verum non incommode hīc ea caussa afferri posset, cujus supra mentionem fecimus, nimirum bilis flava et atra adusta, ventriculo fubstrata, ob quam in hypochondria affectione slatus copiosi generari solent. Qui enim vidit, quantum calx viva aqua, creta aceto perfusa effervescat, et qui vidit, quantum et quamdiu sales minerales ac spiritus ex iis parati effervescant, si confundantur et permisceantur,


page 358, image: s0358

ita scilicet, ut etiam vitra et vasa rumpantur, si incautius et copiosius permisceantur: ille non mirabitur, ex humore adusto et salso, circa hypochondria latente, tantam flatuum acrium copiam per superiora atque inseriora erumpere, si humoris alterius permistione effervescat.

[note: Ructus caussae. ] Tandem et huc retulimus Ructum, Lienteriam, Diarrhoeam, Dysenteriam, Tenesmum, alvi suppressionem. Ructus omnis ex crassioribus fumidisque vaporibus erumperntibus, et ad expulsionem excitantibus orbum habet. [gap: Greek word(s)] , quasi [note: Lienteriae caussae. ] [gap: Greek word(s)] dicta est, quod qui primi hanc appellationem invenerunt, malum hoc ob laevitatem seu lubricitatem internae intestinorum superficiei fieri existimarunt, perdita illorum naturali asperitate. Verum Galenus eos reprehendit, 6. aph. 1. et 6. de loc. affect. c. 2. quippe qui ingesto cibos circumplicare et amplecti, et costringendo retinere tempore legitimo, posteaque dorsum propellere proprium ventriculi munus asse ignoraverunt: et rursum quemadmodum in vesica fit stranguria, cum ipsa scilicet urinae impatiens, non exspectat, donec coacervetur, sed statim mordacem aut sibi gravem summovet et rejicit: eodem quoque modo etam per ventrem quoque modo etiam per ventrem cibi potusque permeationem fieri non intellexerunt. Attamen hac caussam Aetius interalias quoque admittit. Caussa nimirum lienteriae est retentricis centriculi inprimis, atque intestinorum, laedio, seu potius abolitio, ob quam et cibi concoctio legitimo tempore fieri nequit; ut ita crudus et nondum immutatus ac liquidus mox dejiciatur. Neque enim quia incocti permanent cibi, ideo cito dijiciuntur, sed quia cito dejiciuntur, idcirco coqui et immutari et in corpus distribui non potuerunt. Laeditur retentrix vel per se, vel per accidens. Per se quidem vel labefactata ipsa ab insigni et habituali quasi intemperie, praesertim frigida et humida, eaque aut sola, aut cum humore frigido et pituitoso conjuncta, quae nonnunquam e cerebro atque intestinis inventrem decumbit; vel impedita a cicatrica densa et laevi, ut, Aetio quidem placet, quae dysenteriae magnase, et ulcerationi profundae succedere solet: ubi ob densitatem cicatricis ciborum per corpus distributio impeditur, osculis venarum mesaraicarum obturatis: ob laevorem vero cibus ad perfectam coctionem retineri nequit, tetrabib. 3. serm. 1. c. utl. Etiam a pinguium et lubricorum immoderato usu mollior et laxior factus ventriculus cibos non retinet. Peraccidens laeditur Retentrix, dum expultrix valde irritata cibos mox deorsum propellit, ob ulcerosam ventriculi aut intestinorum ex acribus et mordentibus succis disposisitionem, eo modo in superficie illorum membrorum factam, ficut aphthae in ore puerorum fieri consueverunt, teste Galeo, 3. aph. 22. Interdum et ob occultam alienamque qualitatem, ventriculum obsidentem, idem malum accidi, ex usu


page 359, image: s0359

fungorum et fructuum putrescentium, ex veneno, ex perversa aeris constitutione; ex quotum postremo epidemiae lienteriae originem ducunt. Est et quado ab externa violentia, uctu scilicet, casu, aut contusione vetriculi, quam tumor ejusdem sequitur, lienteria existit.

[note: Coeliacae affectionis caussae. ] Caeterum lienteriae caussae praecipua est humor frigidus pituitosus, aut frigida et humida sola intemperies, qua Retentrix labefactatur, aut ulcerosa intestinorum dispositio: eae, si remissores sint, coeliacam affectionem gignunt. Etenim haec minus celer ciborum ac potuum, et quidem nonnihil mutatorum, ut chyli rudimenta in iis appareant, exitus est; in quibus duobus coeliaca potissimum a lienteria differt. Fernnelio, lib. 6. parh. c. 10. non cibi semicocti, sed chyli etjam absoluti imperfecta est distributio, ob mesenterii, lienis, au epatis obstructionem, vel ob trahentis in his partibus facultatis imbecillitatem, aut ob alimentorum, praesertim cacochymicorum, et potus quoque copiam et corruptionem. Atque ita coelica ipsi a ventriculi vitio haudquaquam exsistit. Sed Galenus, 6. de loc. aff. cap. 2. lienteriam et coelicam tum intestinorum, tum ventriculi affectione evenire scribit, et [gap: Greek word(s)] a parte affecta, hoc est, a ventriculo nomen accepit, tanquam peculiaris sit ventriculi affectio.

[note: Diarrhoeae caussae. ] Diarrhoeae, quam Latini genetis nomine profluvium alvi nominant, qua humores sinceri vel mixti continenter per inferiora evacuantur, absque infigni dolore, aut intestinorum exulceratione, caussa est humorum copia, cruditas, interdum quoque pravitas, naturam ad expellendum stimulans, sive humor ille in toto, sive in aliqua parte, etiam cerebro, ac praecipue in ventriculo et mesenterio, cumulatus sit. Remotiores caussae sunt concoctionis, et distributionis alimenti imbecillitas, ob vitium sive ventriculi, sive mesaraicarum, sive epatis, ex aliqua intemperie. Accedunt caussae aliae, cibus et potus vitiosus, aeris intemperies, omissa corporis exercitatio, cutis in toto corpore adstrictio, venenum sumtum, aut pharmacum fortius, et quae sunt hujus generis alia.

[note: Dysenteriae caussae. ] Dysenteriae improprie dictae, seu sanguino lenti fluxus, sine exulceratione intestinorum, ut jam ex iis, quae, de diff. sympt. dicta sunt, patet, [gap: Greek word(s)] venarum mesenterii caussa est. Hujus vero caussa triplex, sanguinis aut nimia copia; aut cruditas ob imbecillitatem concoctricis in epate; aut retenti diutius in epate et venis adustio a calore praeter naturam.

Dysenteriae vero proprie dictae caussae sunt acres et mordaces omnes humores, quos Chymici non male ad sales referut, et proprietatibus scammonii, colochynthiidos et similium explicant, sive a toto, sive ab aliqua parte ad intestina confluant, sive in ipris intestinis sint geniti. Ejusmodi sunt, bilis flava cum suis speciebus, a qua dysenteria plerumque incipit; bilis atra, quae fere lethalem dysenteriam


page 360, image: s0360

parit; 4. aph. 24. salsa pituiita, quoe undecunque in intestina delata, et lentore suo diutius adhaerens, assidue illa extergendo tandem exulcerat, quemadmodum Galenus docer, 3. aph. 12. et 3. Epid. com. 3. t. 30; sanies denique acris et purulenta, pharmaca acria exdentia, qualis colocynthis est, male contrita, et per clysteres infusa, pulvis adamantis, venenata medicamenta. Quae autem caussa horum humorum sint, aliunde jam notum est: quo ingenere praecipue continentur fructus, qui in fine aestatis maturescentes, [gap: Greek word(s)] vocantur, avidiusque ingesti facile putrescunt; qua ex caussa pueris frequentius dysenteria accidere solet. Plura de dysenteria accidere solet. Plura de dysenteria videantur in tractatu de dysenteria.

[note: Tenesmi caussae. ] Eaedem quoque caussae Tenesmi sunt. Tenesmus enim, ut Galenus 7. aph. 27. docet, fit in recto intestino appellato, eandem et caussam et affectionem obtinente, quam per dysenterias suscipit unum aliquod ex intestinis superioribus, et originem fere habet a pituita salsa, quae ob lentorem crassae recti interstini tunicae adhaerens difficulter propellitur.

[note: Suppressionis alvi caussae. ] Tandem alvus non excernit, aut tardius ac rarius egerit excrementa, quia vel expultrix intestinorum laesa est; vel quia abdominis musculi ei non suppetias ferunt; vel quia feces ad excernendum non stimulant; vel quia intestina stimulum et irritationem non sentiunt. Expultrix non expellit, vel quia laeditur, vel quia vitium est in objecto. Laeditur facultas expultrix, quando vel labefactatur propter frigidam et siccam intemperiem: vel impeditur a retentricis robore, ex siccitate, iisque, quae retentricem roborant, orto, quales sunt cibi et potus adstringentes; aut a viarum angustia, dum in intestinis crassis est vel compressio, propter vicinarum partium tumores, aut musculos recti intestini extermitatem claudentes nimis refrigeratos et coarctatos; vel constipatio a tumore intestini recti, vel obstructio a pituita viscida. Objecti vero vitio non fit expulsio, quando feces sunt nimis crassae, viscidae, et durae. Crasae et viscidae fiunt ob cibos tales. Durae fiunt, quia exsiccantur, omneque earum humidum exhauritur; vel a totius corporis caliditate et rariore constitutione naturali et febrili, vel a caussis externis excitato, vel epatis et partium vicinarum caliditate, vel intestinorum siccitate, vel quia attractrix totius immoderate trahit, quod fit in convalescentibus, in quibus corpus succo enhaustum a chylo omnem humorem utiliorem ad corporis refectionem exsugit, vel quia partes serosae per urinas et sudores copiosius evacuantur, vel quia longiorem moram in intestinis trahunt. Quo etiam faciunt alimenta sicciora et incrassantia, ut infra quoque, lib. 2. part. 3. sect. 2. cap. 8. dicetur et potus parcius assumtus. Abdominis musculi in expellendo opem non ferunt, quia ipsi aut subjacentes partes dolent, vel quia debiles


page 361, image: s0361

redditi sunt. Deinde feces non stimulant et irritant ad expulsionem, cum vel pauciores sunt, vel non mordaces et ad stimulandum aptae; quod fit vel ob ciborum frigidorum usum, vel quia bilis flava iis non permiscetur, 2. de rat. vict. in ac. t. 29. Intestina vero irritationem non sentiunt, vel quia eorum sensus torpidior est, vel quia assueverunt fere fecibus, ob longiorem earum retentionem; quod iis accidit, qui negotiis quibusdam detenti suo tempore alvum non reddunt; vel quia pituitā intestina repleta sunt, ob quam stimulum ita facile percipere non possunt.

[note: Ilei caussae. ] In Ileo vero gignendo ex his caussis praecipue locum habet intestini alicujus inflammatio, aut obstructio alvi a duro et arido stercore, aut enterocele, teste Galeno, 6. de loc. aff. cap. 2. 3. aph. 22. 3. Epid. comm. 2. textu 6. 3. de nat. fac. cap. 13. 6. aph. 44.

[note: Sanguificationis laesae caussae] Post [gap: Greek word(s)] laesam [gap: Greek word(s)] laesae caussae investigandae sunt. Nam postquam chylus in ventriculo coctus est, transfertur per venas mesaraicas ad epar, a quo in sanguinem matatur: quae tamen epatis actio saepe impeditur. laeditur autem sanguificatio in epate per se et primario, vel secundario.

[note: Hepaticiqui. ] Primario laeditur vel laesa facultate, vel ob errorem externum. Facultas laeditur ob morbos quoscunque epatis, intemperiem, obstructionem, et alios. Et quidem, qui citra manifestum alium epatis affectum impecillitate ejus ex sola intemperie laborant, hepatici dici solent. Quanquam enim [gap: Greek word(s)] in genere omne nominari possint, qui ex epate quovis modo affecto laborant; et veteres praecipue eos hepaticos appellarint, qui epatis inflammationem patiuntur, sicut pleuritici et peripneumonici dicuntur, quibus pleura vel pulmones inflammati sunt: tamen, ut dictum, in specie a recentioribus hepatici dicuntur, qui citra alium manifestum morbum, ut inflammationem, abscessum, scirrhum, ex sola intemperie imbecillitate epatis laborant, unde facultas concoctrix sanguinem crudum, et semicoctum, et instar aquae, in qua carnes recens mactatorum animalium ablutae sunt, gunerat.

Neque tame a sola frigiditate epatis coctio laedi potest, sed et a calore. Nam si adsit calida et sicca intemperies, aduritur quai chylus, et oritur sanguis biliosus, calidus et siccus, vel etiam atrabilaris, pro caloris et chyli diversitate.

Erroris externi vel objecti vitio laeditur sanguificatio, cum chylus in ventriculo non recte elaboratur. Nam error, qui in prima, quae in ventriculo sit, coctione, et chyli elaboratione committitur, non corrigitur in secunda coctione, quam epar

perficit. Deinde quamquam bonus in ventriculo chylus generatus sit: tamen si excrementum aliquo ipsi permiscatur, mistura illa vitiosi chyli jamrationem obtinet, et proinde ab epate, ut debet, elaborati non potest. Atque haec objecti vitia si


page 362, image: s0362

diutius perseverent, ipsum epar tandem sfficitur, et vel intemperiem malam concipit, vel obstructionem incurrit. Atque ita ob morbos epatis postea et laesa faculate sumul sanguificatio laeditur.

Per accidens vero aut secundario laeditur sanguificatio, si attractio, retentio et expulsio laedatur. Attractio laeditur ob morbos epatis, et mesenterii obstructiones: Retenntio laeditur etiam a morbis epatis, praesertim ob intemperiem humidam, item vasis erosis, aut propter chyli tenuitatem. Expulsio laeditur, praestertim ob intemperiem frigidam, et gibbae epatis partis obstructionem, ob quam sanguis distribui non potest.

[note: Dysuriae et Ischuriae caussae. ] Porro quantum caussa symptomatum, quae circa urinae excretione accidunt, attinet, [gap: Greek word(s)] easdem genere caussas habent, solum majoris et minoris ratione dissidentes. Quae enim caussae faciunt, ut cum difficultate urinae reddantur, eae, si augeantur, eam omnino supprimere possunt. Rectissime autem caussas horum symptomatum inveniemus, si primo quae ad mictionem requiri foleant, inquiramus. Ut vero fiat mictio, primo urina requiritur, quae sua copia inprimis naturam ad excernendum stimulet: secundo necessarium est, ut irritatio et stimulatio haec a vesica perciopiatur: tertio opus est, ut vis expultrix ad expellendum insurgat, adjuta interdum a musculis abdominis: tandem reuiritur, ut via, per quam excerni debet, pateat. Harum itaque rerum aliqua si se recte non habeat, et sive facultas ipsa laedatur, sive in errore externo culpa consistat, urinam vel cum difficultate reddi, vel plane supprimi necesse est.

Primo itaque urinam, quae erroris externi rationem habet, quod attinet, mictio imminuitur vel cessat, dum vel nulla aut nimis pauca urina ad vesicam pervenit, vel urinae nimia copia in vesica colligitur. Etsi enim id vitium, quando urina non redditur, quia in vesica non colligitur, [gap: Greek word(s)] proprie non dici, cum vesica tum non sfficiatur, nonulli censeant: namen ut omnes suppressae urinae caussae patefiant, et haec non omittenda est. Non pervenit autem urina ad vesicam, quia renum vel attractrix, vel expultrix laeditur. Attractio laeditur vel laessa facultate, vel ob errorem externum, dum vel labefactatur ob intemperiem frigidam, vel imperditur ob aliquam, quae vel in vesis emulgentibus, vel intenibus, ubi vasa emulgentia inseruntur, est, obstructionem, genitam vel a crassa pituita, vel a pure, quod ex abscessu in superiore aliqua parte rupto eo confluxit. Vitio vero objecti laeditur attractio tum praecipue, cum serum ad alias partes fluit, id quod instante crisi aliquando accidit, dum omnis serositas alvo divertitur, sive ad sudores, sive ad alvum. Similiter si copiosior facta sit alvi dejectio, non prodeunt urinae, evacuata per alvum setofitate. Idem in hydrope fieri solet, ubi in sbdominis cavo colligitur. Expultrix autem laeditur


page 363, image: s0363

tur ob angustiam vel renum, vel ureterum. Quod in renibus quidem accidit, dum vel inflammatione, vel obstructione laborant. Obstruuntur vel a calculo, vel a copia arenularum cum viscida pituita. Ita et ureteres vel inflammationem patiuntur, vel obstructionem a calculo, a sanguinis grumo, a pure vel pituita viscida. Deinde si urmae nimia copia in vesica colligatur, pariter ob errorem externum expultrix laeditru. Vesica enim si nimium repleatur lotio, expultrix nequit vesicam attrahere atque urinam expellere. Repletur autem vesica primo, quando sponte aliquis, urgentibus negotiis, in concionibus, in senatu, in convivio urinam diutius detinet. Tum enim fieri potest, ut retenta diutius urina nimium extendat vesicam, postea expultrix vesicam contrahere non queat.

Deinde nimis repletur vesica, dum urinae stimulus non percipitur, seu, ut Galenus, 6. de loc. aff. cap. 4. scribit, ob obtusum vesicae sensum, ubiscilicet proprii vesiculi cervicem vesicae stringentis munere suo fungentibus, et expultrice non laesa. Id quod cuidam accidisse, ibidem, Galenus scribit, luxatis spinae vertebris. Huic enim cum torperet ob affectos nervos vesicae sensus, atque inter dormiendum non sentiret vesicam impleri, ipsa nimium extensa nihil excernere potuit.

TErtio laeditur urinae excretio laesa facultate, quae vel labefactatur ob intemperiem potissimum frigidam, sive illa ab aere frigidiore, sive aqua, aut medicamentis refrigerantibus sit inducta, aut laesionem a narcoticis et stupefacientibus, praecipue opio, sicut ex ejus usu quibudam urinam fuisse suppressam refert jachinus; vel impeditur ob meatus angustiam.

Quo pertinent quarto omnes caussae, quae faciunt, ut viae, per quas urinae excerni debent, minus pateant. Quarum Galenus, 1. de loc. affect. c. 1. tres in universum recenset. Aut enim musculus cervicem vesicae circumdans in tantum tumorem praeter naturam attollitur, ut meatus inde occupetur; aut ei aliquid praeter naturam, ut caruncula, vel callus, innascitur; aut a re quapiam obstruitur meatus. Corpus ipsius in insignem tumorem attollitur, si vel inflammatione, vel scirrho, vel abscessu, vel alio quopiam tumore fuerit affectum. In meatu caro quidem oritur, si praec esserit ulcus: alia vero res longo temporis spatio ex crasso lentoque humore paulatim nasci potest. Obstruitur meatus vel a lapide, vel a grumo sanguinis, vel pure, vel crasso lentoque humore. Verum his caussis omnino addenda est compressio, cum ob tumore aliquem extra vesicam in vicina parte meatus comprimitur. Imo nonnulli his adjungunt subsidentiam, dum musculus cervicis convulsione afficitur, ut ad voluntatis arbitrium relaxari non possit.



page 364, image: s0364

Verum hae urinae difficultates fere sine dolore sunt: interdum tamen et dysuiria quaedam accidit, ardo urinae vocata, ubi quidem tempus reddendi urinam, et quantitas urinae parum mutatur; mictionis tamen tempore urina cum dolore aut ardore redditur: quod fit propter vitium aliquod meatus, per quem urina transit; dum scilicet vel ab urina, vel seminis acrimonia, aut etiam virulentia, ut in lue venerea, eroditur, vel ulcere aliquo atque abscessu laborat.

[note: Stranguriae caussae. ] Ubi vero non solum consueto mingendi tempore, sed et reliquo dolor percipitur, atque; urina frequnter, sed guttatim solum, et pauca quantitate cum dolore redditur, symptoma id stranguiria et urinae stil lici dium nominatur. Cujus symptomatis caussas. Galenus, 3. de symptom. causs. cap. 2. et 5. aph. 58. duas constituit, urinae acrimoniam, atque imbecillitatem vesicae: ob has enim expultrix ab saepius excernendum stimulatur. Cum vero Galenus insuper his addat, 6. de locis affect. cap. 4. ulcus in vesica, aut meatu urinario; et ab aliis etiam recte adjungatur calculus et arenulae, omnes caussas referre possumus ad materiam irritantem, et vitium vesicae vel meatus urinarii. Ad materiam et caussam irritantem primo pertinet urina acris, quae vel talis generatur ob pravam victus rationem, cibique ac potus acrioris frequentem usum, vel ob epatis vitium ac renum fervorem; vel talis evadit, quia ipsi acris materia, ut bilis, pituita salsa, et pus ex abscessu renum, vel alterius partis superioris rupto, aut qualiscunque materia acris admiscetur. Pertinet huc et calculus vesicae, qui in cervicem vesicae sese insinuans eam irritat et molestat, ut frequenter urinam reddat, quod malum calculo vesicae laborantibus frequentissimu est, quo tamdiu vexantur, quamdiu calculus in cervice haerens affligit. Ad vitium vero vesicae et meatus primo pertinet intemperies, quae vel dolorifica est, vel vesicam imbecillem reddit, ut etiam a pauca urinae copia ivirus expultrix citius irritetur. Un de, qui ardori urinae ex ejus acrimonia obnoxii sunt, facilius eum patiuntur, quando post pharmacum purgans sumtum, vel alias caussas diutus in sella sedere coguntur, et membrum virilem atque urinae evacuandae destinata, refrigerantur. Deinde stranguriam excitant inflammationes vesicae et calidi tumores, qui quatenus dolorem inferunt, si tamen inflammatio major sit, potius ischuria, qua stranguria exci abitur. Neque solum vesicae, sed et partium vicinarum, ut recti intestini, aut uteri inflammationes stranguiria pariunt, quod vicinitatis ratione vesica etiam patitur, intemperiemque ac inflammationem participat, premitur atque angustior redditur. Unde Hippocrates, 5. aph. 58. Ad recti intestini aut uteri inflammatinem, renesque purulentos, urinae stillicidium supervenit. Tandem etiam stranguria accidit ob vesicae vel meatis urinarii exulcerationem, quae ab urina irritatur, et quidem


page 365, image: s0365

eo magis, si pus acre simul haec loca molestet.

[note: Mictionis involuntariae caussae. ] Contrarium his vitium est mictio involuntaria eorum, qui urinam retinere usque ad debitum excretionis tempus nequeunt. Quod malum etsi ex consuetudine etiam quodammodo oriri possit, ob quam caussam infantes, noctu saepius lectum commingendo, huic intempestivae mictioni quasi assuesscunt, ut postea etiam adultis familiare maneat: tamen ubi ā dispositione aliqua praeternaturali oritur, illa unice in sphincteris seu musculi, qui vesicae collum claudit, ablata contractione quaerenda est. Neque enim aliam urinam retinendi facultatem vesica habet, praeter hanc, quae in musculo nominaro consistit. Ne enim urina ex renibus ad vesicam demissa continuo effluat et delabatur, sed tam diu detineatur, donec copia naturam gravare incipit: musculus satis robustus collo vesicae appositus est, qui id exactissime claudit: ubi vero voluntatis arbitrio aperitur, una vice collecta urima effluit; imo sipraeter voluntatis arbitrium laxetur, urinam amplius vesica retinere non potest, sed nobis invitis effluit; quod evidenti argumento est, nullum peculiarem vim retentricem corpori vesicae datam. Laeditur autem facultas musculi cotractrix pluribus modis. Primo dum musculus hic paralysi afficitru; ob nervorum, qui ad hunc musculum perveniunt, angustiam, vel propter compressionem, in luxatione vertebrarum, spinae circa os sacrum, ictu, casu, aut tumore aliquo, vel propter obstructionem, vel propter laesionem ejusdem musculi fibrarum quorundam in exsecando calculo vesicae. Id quod et in partu difficili contingere potest. Deinde si musculus afrigida et humida intemperie laboret, musculusque mollior, laxior et imbecillior reddatur: cui rei fidem facit historia, quam habet Galenus, 6. de loc. aff. c. 4. Cum enim piscator quidam, in fluvio pisces venans, adeo circa sedem et vesicam infrigidatus fuisset, ut ipso invito effluerent et alvi excrementa, et urina, per claida remedia affectis musculis adhibita celeriter sanus evasit. Atque ab hac praecipue caussa afficiuntur, qui noctu lectum permingunt. A superflua enim humitate musculus laxatur, ut impotens ad contractionem fiat; preaecipue in somno, quiescente animali facultate. Addunt tertio nonnulli ad haec aliam caussam, nimirum violentam coactionem, quando scilicet facultas animalis cogitur quasi ad musculi vesicae collum claudentis relaxationem, et proinde contractionem, quae propria muscul actio est, auferendam: quod fit vel ā copia urinae, vel a tumore aliquo, vel pondere supra vesicam existente, et vesicam comprimente; ob quam caussam utero gerentibus in ultimis mensibus hoc vitium interdum accidit. Hae tamen caussae equidem stimulare vesicam ad citius excernendum possunt, non vero efficiunt, ut praeter nostram voluntatem id fiat. [note: Diabetis caussae. ] Tandem rari illius affectus, quem alii hydropem ad matulam, alii urinae


page 366, image: s0366

profluvium, et [gap: Greek word(s)] , alii diabetem, alii dipsacon a siti vehementi, quem patiunturaegri, nominant, caussam quod attinet, Galenus, 6. de loc. aff. cap. 3. eam in renum imvecillitatem, et attractionem nimiam refert: quem plerique alii sequuntur, et praecipuam hujus mali caussam referunt in valde calidam renum iutemperiem, ob quam copiosius e venis serum trahunt, quod cum retinere ob imbeciliitatem non possunt, ad vesicam mox ablegant; venae rursum e jecore; hoc ex intestinis et ventriculo trahit. Unde orificium vetriculi inanitur. et sitis excitatur, potusque appetitur; qui assumtus mox iterum a venis, jecore, et renibus attrahitur, et copia iterum expultricem gravans ad vesicam demittitur. Verum Recentiores alias caussas adfrunt. Fernelius, de part. morb. et sympt. lib. 6. cap. 13. etsi caussam hanc non rejiciat: tamen tandem addit; sed hoc symptoma quam rarissime usu venit, vixque ullus est deprehensus, qui coptosae mictionis non aliam intus caussam haberet. praeter renum calidiorem intemperiem, se experientia edoctum aliam caussam invenisse scribit, nimiam jecoris caliditatem, et vebtriculi retentionem laesam: atque in testimonium affert exemplum cujusdam, in quo non solum quae mejebantur, odore, calore et consistentia assumtis similia erant, verum etiam feces. Et licet Galenus ventriculi vitium ea de caussa excludere velit, quod si hac de caussa fieret diabetes, etiam materia per alvum excerneretur: tamen testatur experientia, ab iis, qui potum copiosius ingurgitant, copiosissime et creberrime, praecipue si epate sint calidiore, urinam aquosam emitti; licet per alvum nihil dejiciatur. Fel. Platerus etiam eam, quae vulgo affertu, caussam suspectam habet: cum renum intemperies calida satis frequens malum sit; Diabetes vero rarissimus affectus. Ipae vero aliam caussam affert, nimirum serosi humoris aut caussae morbi cum sero subitam et prosusam quasi evacuationem, ut universum fere serum e corpore affluat; unde calor corporis et sitis, si praesertim febris adsit, excitetur necesse est. Atque verum diabetem, in quo subita corporis colliqutio cum calore et siti intolerabili excitatur, febri ardenti colliquativae potius accidere, huicque colliquationi occasionem aliqua praebere; et proinde ut febris ipsa rara est, rarum et periculosum illi copulatum esse symptoma existimat. Nisi forte, si citra febrem Diabetes aliquis oriatur, ob copiam potus in venies mesaraicis diu retenti et coacervati, posteaque vi naturae subito ad renes propulsi potius, quam attracti, id accidat; unde et potus fere talis, qualis assumtus fuerat, parumque aut nihil mutatus, nec in prima coctione, quam effugit, elaboratus, mingatur.

Hisce, quae de facultatis naturalis sumptomatis, et eorum caussis diximus, subjungendae merito essent caussae symptomatum, quae circa sanguinis


page 367, image: s0367

et spiritus vitalis generationem accidunt: verum de iis postea dicetur. Pergamus ad ea symptomata, quae in lactis generatione accidunt. Cum tenera tenera et imbecillia adhuc animalia solidiores cibos concoquere non possint: sapientissimus rerum Creator id constituit, ut ipsis, postquam edita sunt, in mamis e sanguine convenientissimu alimentum [note: Lactis defectus caussae. ] conficeretur, lac scilicet. Interdum tamen accidit, ut lac vel plane deficiat, vel nimis parva quantitate generetur. Quod ubi evenit, id vel materiae, vel mammarum, quae efficientis retionem habent, vitio accidat necesseest. Nam primo sicut chylus in ventriculo generari non potest, nisi cibus assumatur: ita si sanguis in toto corpore paicior sit, etiam lac sufficiente quantitate in mammis generari non potest. Deinda licet fanguis in reliquo corpore satis sit copiosus tamen si aliqua adsit in mammis intemperies, ob quam sanguinis sufficientem quantitatem attrahere non possit, vel meatuum, per quos sanguis affluere debet, fit angustia, lactis justa copia non generatur.

[note: Lactis vitio osi caussae. ] Iisdem de caussis lac vitiosum generatur. Nam sicut ex vitioso cibo pravus generatur chylus, et ex pravo chylo pravus sanguis: ita ex pravo et intemperato sanguine pravum lac generatur. Potest tamen et bonus sanguis ob mammarum intemperiem vitiari.

[note: Concretionis lactis caussae. ] Tandem lac in mammis interdum concrescit: de cuijus rei caussis etsi nonnulli scrupolose inquirant; haec tamen sufficiant. Conerescere potest lac, dum vel nimio calore exuritur, aut si copiosum est, et diutius haeret in mammis; quodaccidit, ubi lac justo tempore non exsugitur. His caussis forlan addere licet coagulum. Ut enim extra videmus lac per coagulum concrescere, idemque etiam in ventriculis infantium fieri, si vitio sus aliquis humor in iis haereat: ita forsan etiam in mammis, si vitiosus humor lacti permisceatur, caussa esse potest, ut id concrescat et coaguletur. Donat. Ant. ab Altomari hic quidem distinguit inter lactis in casei speciem coagulationem, et in grumos concretionem, de med. corp. hum. morb. c. 58. Verum sine caussa hoc fieri P. Sal. Diversus, in animad. docet.

Super sunt adhuc aliorum quorundam symptomatum, quae circa naturalis facultatis operationes, inprimis retentricem et expultricem, accidunt, caussae investigandae; gonorrhoeae nimirum, mensium in foeminis suppressionis, diminutae evacutionis, stillicidii, et nimii profluvii.

[note: Gonorhoea caussae. ] Gonorrhoea primum, ut nomen indicat, in genere omne seminis praeter naturam profluvium significat: cujus tamen sunt quaedam differentiae. Proprie enim gonotrhoeam autores nominant seminis excretionem invitam, cole haud quaquam extenso, ut videre est apud Galenum, 6. loc. aff. cap. 6. Aetium, 3. serm. 3. c. 33. Paul. AEginet. l. 3. cap. 55. Haec autem accidit ob laesam seminis retentionem.


page 368, image: s0368

Laeditur retentio vel laesā facultate, vel virio seminis. Facultas laeditur propter intemperiem, inprimis humidam, vasa laxiora reddentem, sive ex intempestivo coitu, sive humorum pituitosorum affluxu, sive balneo laxante, sive quacunque alia de caussa, quae partes illas, praecipue vasa deferentia, laxiores reddere potest, contracta sit. Quandoque tamen fieri potest, ut etsi retentrix maxime robusta sit per se: tamen ab aliqua caussa expultrix irritetur, semenque expellatur, ut in quibusdam Epilepticis convulsionibus accidere solet. Vitio vero seminis fit gonorrhoea, si semen figiduis, aquosum, tenue et crudum abundet. Deinde alia adhuc est gonorrhoeae differentia, quae etsi quandoque interdiu, si inveterata sit, et a caussa aliqua semen movente ipsi occasio praebeatur, accidere possit: tamen quia plerumque noctu, et cum venereis insomniss, ac membri virilis extensione accidit, pollutionem nocturnam nonnulli potius, quam gonorrhoeam nominandam censent. Haec ortum habet a seminis copia, calore, atque acrimonia, titillantis ac stimulantis expultricem, quae quia incitata importune ad expellendum insurgit, retentrix secundario et ex accidenti laeditur, dum expultrici cedens atque obsecundans non retinet. Id quod praecipue iis accidit, qui renes partesque vicinas, a quibus testes materiam semini generando petunt, habent calidiores ac latiores, quibusque humor aliquis acris ad vasa spermatica confluit: et tum inptimis, cum ex attetnta rei venereae cogitatione, vel somniis venereis, natura ad seminis ejectionem stimulatur; aut ubi ob supinum decubitumlumbi calesiunt. Terrio adhuc alia est gonorrhoeae species, quam veneream aut Gallicam nominant, quod morbum Gallicam nominant, quod morbum Gallicum comitetur; ortumque habet a semine acri, pravo, corrupto et virulento, expultricem stimulante atque irritante.

[note: Mensium suppressoram caussae. ] Tandem menstruarum evacuationum in foeminis vitia quod attinet, supprimuntur primo praeter naturam menses, et superfluus sanguis non evacuatur, inorimis ob venatum uteri angustiam, deinde et ob sanguīnis vitium. Nam licet alias tria ad quamlibet evacuationem reuquirantur, facultas expultrix, objectum, et via, per quam: tamen vix fieri potest, ut sanguine superfluo praesente in venis, adeo debilis sit expultrix, ut nihil ejus expellere possit. Primo vasorum uteri angustiam quod attinet, clauduntur uteri vasa variis de caussis. Nonnunquam enim coalescere possunt vasa: quod interdum ob abortum accidit, postquam venae, quibus alligabantur secundinae, ita colligantur, ut postea separari nequeant. Deinde comprimuntur vasa a tumore partium vicinarum, ut vesicae, vel ipsius uteri tumore, aut nimia partium vicinarum pinguedine. Tertio venae uteri clauduntur ex subsidentia et condensatione, ac contractione et siccitate substantiae uteri; quod fit ob frigida vel siccam, vel utramque intemperiem, ob quam et corpus


page 369, image: s0369

uteri, et vasa in eo exsiccatur et contrahuntur, Quarto plerique vasa claudi statuunt, dum membrana aut caro quaedam a nativitate, quod vitium Clausuram Uteri nominant, vel in labiis vel alis uteri concrescit, et formen obturat, aut post ortum callus aut carnositas quaedam adnascitur, aut cictrix reliquitur, aut tumor adest. Verum aliis haec caussa non immerito suspecta est. Nam licet os uteri clausum sit: potest tamen fieri evacutio per venas ad collum pertingentes, neque a membrana illa aut carne omnes uteri venae clauduntur; sicut neque callus talis esse potest, qui omnes uteri venas claudta. Sed frequentissima caussa suppressionis mensiuim est obstructio vasorum a sanguine et humoribus crassis et lentis. A sola enim copia sanguinis omnimode suppressio vix fieri potest; cum venae hīc satis latae alias atque amplae sint. Atque ita venarum angustia et obstructio, ac sanguinis vitrium plerumque concurrumt. Nam si humores in venis uteri crassi et viscidi haereant, non solum quatenus ad motum inepti sunt, sed praeterea etiam atque inprimis, quia in venis illis obstructionem pariunt, mensium suppressorum caussa, sunt. Addunt quidem alii et alias caussas, verum vix eae in suppressione proprie dicta locum habent. Ob facultatis imbecillitatem vix integre supprimi mense posse, antea dictum est. Ad dit Galenus, 5. aph. 57. et aliam caussam, nimirum vasorum uteri robur affluentem sanguinem non admittentium. Verum vix credibile hoc est. Cum enim uterus ita a naturā constitutus sit, ut per ipsum sanguis superfluus commode expurgetur: tantum robur nativum non habebit, quo sanguinem affluentem a se repellere possit. Nisi fortasse quis adscititium aliquod robur, seu potius uteri densitatem ex medicamentorum immodice adstringentium usu contractam intelligere velit. Ita etiam vix alia, quae in objecto considerari possunt, vitia hīc locum habent. Nam quod de motu et inclinatione ad alias partes, ut haemorrhagia narium, similibusque per alias partes evacutionibus dici posset: id hic admitti non potest. Nam cum vasa in utero satis ampla, laxa et multa sint, locoque inferiore, et ad superflua suscipenda satis accommodato posita, atque adeo a naturā ad hujus superflui sanguinis evacuationem distinatae sint: vix credibile est, nisi aliqua in his vasis sit angustia, Naturam omne superfluum per alium locum minus commodum, et huic evacuationi alias non dicatum, evacuaturam atque expulsuram. Fit quidem et alterius adhuc mensium suppressionis mentio apud autores, ubi scilicet eam ob caussam menses non evacuantur, quod sanguis in corpore non abundat, nec superfluus est. Quod accidit, sive quod sanguis non generatur, ut in senili aetate, et frigida corporis constitutione, aut praecipuae alicujus partis, ut cordis, apatis, frigida intemperie vel obstructione; sive quod genitus dissipatur, atque


page 370, image: s0370

absumitur, ut in aetate ante pubertatem, tempore gestationis seu graviditatis, lactationis, aut in contstitutione corporis calida et sicca, fluxibus alvi sanguino lentis, aliisque immodicis evacuationibus, cura, moerore, similibusque caussis. Verum plerique censent, hanc non proprie mensium suppressionem dici; cum fanguis in corpore non abundet: sed eam folum proprie mensium suppressionem dici, cum sanguinis in corpore superflui evacuatio impeditur.

[note: Mesium imminutorum caussae. ] Eaedem fere caussae, sed leviores, inducunt imminutam mensium evacuationem. Angustiam tamen hīc nonnulli rejiciunt. Nam si sanguinis sufficiens copia adsit, etiamsi vasa uteri angustiora reddita fuerint, mensium imminutam evacutionem non futuram existimant, sed mensium potius stillicidium, seu talem fluxum, qui quidem paulatim fiat, sed diutius duret, tam diu scilicet, donec universa superflui sanguinis copia evacuata fuerit. Neque enim expultrix ab evacutione, quam inchoavit, desistet, quam omnem, a quo gravabatur, sanguinem evacuaverit.

[note: Stillicidii mensium caussae. ] Stillicidii autem mensium, cum menses stillatim, et cum dolore exeunt, caussae rectissime in humore et viis quaeruntur. Ipsam vero vim expultricem quod attinet, in solam ejus debilitatem caussa rejici non potest. Etenim si fanguis recte sese habeat, viaeque pateant, sola virtutis imbecillitas potius tardum mensium fluxum producet, quam stillicidium. Si enim tam potens fuit natura, ut venas aperire potuerit, etiam fluxum facile continuabit. Sanguinem itaque quod attinet, si is sit multus, crassus, viscidus, imprus, mordax et acris, et majore cum impetu ad uterum feratur, ut ivae ab eo aliquo modo obstruantur et distendantur, dolorque inde excitetur: stillicidium oritur. Obvias vero fit stillicidium mensium, cum venae, quae circa uterum et in utero ex parte angustiores redduntur, et inprimis, ubi sanguis acris et mordax maiore impetu ad eas ruit.

[note: Mensium profluvii nimii caussae. ] Superflui et nimii mensium profluvii Galenus, 5. aph. 57. caussas his verbis proponit: Potest immodica fieri mensium vacuatio et vasorum ad uterum pertinentium osculis nimium apertis; et tenuiore aut calidore sanuine; et toto corpore proter aliquam cachexiam (etsi nondum is convenientem naturae symmetriam superet) gravato, atque propterea ipsum in uteri venas protrudente. Primo nimirum sanguinis nimium profluvium excitari potest, cum venarum uteri orficia aperiuntur, sive id fiat ab [gap: Greek word(s)] , vel a copia et caliditate sanguinis, vel a balneis somentisque relaxantibus proveniente: sive a [gap: Greek word(s)] quam vel erodentia, ut humores acres et mordaces, cujus exemplum habetur 5. meth. med. cap. 5. aut medicamenta acria, vel caussae rumpentes aut contundentes, ut sanguinis copia, partus difficilis, abortus, item primus concubitus in quibusdam, cassus, percussio, ponderis magni gestatio, et similia producere possunt. Deinde ortiur nimium mensium


page 371, image: s0371

profluvium, cum sanguis caliditate ac tenuitate et mobilitate peccat. Quo pertinent omnes caussae, quae sanguinem calefacere, attenuare, serosum reddereatque agitare possunt, ut et facultatem expultricem irritet, et vasorum orificia facile aperiat, atque impetuosius ad venas uteri feratur. Denique accidit nimium mensium profluvium, cum totum corpus ob aliquam cachexiam gravatur, expultrixque facultas ad id, quod molestum est, expellendum hoc modo incitatur. Menstruis excretionibus, quae praeter naturam fiunt, agnatus. est muliebris fluxus, quem vulgo menstrua alba vocant.

[note: Auctionis laesae caussae. ] Atque hae sunt caussae plerumque symptomatum, quae ad primam laesarum actionum Naturalis facultatis classem pertinent: iam symptomatum, quae circa actionem, corporis accidunt, caussae reddendae sunt. Et primo quidem vel totum corpus, vel pars aliqua non satis augetur, et augeri desmit, antequam ad justam magnitudinein perveniat. Cujus rei caussa ex iis quae de [gap: Greek word(s)] et gracilitate dicta sunt, facile peti porest. Quod vero illud vitium attinet, cum corpus vel totum, vel pars aliqua nimium augetur, et in nimiam molem excrescit, ejus caussae hīc inveltigandae sunt. Nos vero hīc non loquimur de illo corporis augmento, cum vel hydropicorum, vel elephantiasi laborantium corpus, ob humores vitiosos, in nimis magnam attollitur molem: sed cum ex bono nutrimento, carne praecipue et adipe increscente, corpus augetur, seu cum ex naturali et consueto alimento corporis moles nimium augmentum sumit. Cum autem proximum partium alimentum sangnis sit: recte caussa hujus. symptomatis in nimiam sanguinis abundantiam et virtutis, quae sanguinem in substantiam partium mutat, refertur. Cum enim gracilitas propter facultatis imbecillitatem, et alimenti vitium accidat: corpulentia a contrariis caussis oritur. Materia nimirum, unde corpus augetur, est bonus et ad nutriendum accommodatus sanguis. Efficiens vero calor temperatus; qui nec ad frigiditatem declinat, nec eam excedit, et nonnullam humiditatem conjunctam habet. Hinc omnia illa, quae corpus nonnihil humectare, et alimentum bonum ac probum, idque satis copiosum, producere possunt, ad corporis molem augendam faciunt. Inter quae est copiosior potus, et praesertim vini crassi, quod multum nutrit; alimentorumitem aliorum, quae humectant et multum nutriunt, quae humectant et multum nutriunt, usus. Vita etiam deses et otiosa, somnus multus, frequens balneum aquae dulcis.

[note: Generatricis facultaetis laesae caussae. ] Restant tandem inter symptomata facultatis vegetantis seu naturalis, Generationis laesae caussae investigandae. Cum vero ad generationem hominis vir et foemina requiratur utriusque caussā generatio non fieri potest. Viri quidem ratione ob seminis


page 372, image: s0372

[note: Viri ratione quomado laedatur generatio. ] vitium. Laeditur seminis generatio vel laesa facultate vel ratione objecti. Laesā facultate, seu ob morbum partium semini generando dicatarum seminis generatio laeditur, si testes intemperie aliqua laborent, frigidā et humidā praesertim. a quā eorum calor obtunditur, crudum, tenue ac fluidum, spiritibusque destitutum semen generatur; sive calidā, a qua acre nimis semen producitur Ratione autem objecti, seu ob errorem externum seminis generatio laeditur, dum primo deficit sanguis, ac spiritus semini generando necessarii; aut propter aetatem senilem, aut ob febrem, tabem, aliosque affectus totum corpus, vel principalia membra exsiccantes, aut inediam, parcumque alimentum, et similia. Deinde cum eadem seminis fururi materia aliqua intemperie praedita est, et sanguis vel frigidior, vel humidior adest, et ob intemperiem illam aptam semini materiam non suppeditat. Vnde quaecunque humores spiritusque corrumpere possunt, seminis generationi obsunt, et qui [gap: Greek word(s)] vel latente alicmo ventriculi, epatis, lienis, vitio laborant, [gap: Greek word(s)] in corpore fovent, vel semen non generant, vel si aliquod producunt, illud infoecundum et imperfectum est. Verum cum non sufficiat semen generari, sed, si generatio fieri debet, necessarium sit, ut semen in uterum muliebrem conjiciatur: si seminis illa emissio quacunque de caussa non fiat recte, generatio etiam nulla sequitur. Ut si penis sit brevior vel naturā, vel praesectus, vel frigore insigni aut putredine corruptus; quoniam talis semen in penitiorem uteri sinum ejaculari non potest: aut si idem ob ligamenti brevitatem vel naturalem vel acquisitam est obliquior et contortus Nonnulli et penem longiorem damnant, quod in via longa semen refrigeretur, antequam in uterum perveniunt. Verum Sylvius recte putat hanc rationem frigere. Nam cum penis calidus sit, et a collo uteri undique ambiatur: quomodo a frigore aliquid incommodi semini accidere potest?

[note: Foeminae ratione quomodo laedatur generatio. ] Foeminae vitio variis de caussis, ob quas mulieres steriles dicuntur, generatio impediri potest. Primo, cum ex sententia Medicorum et ipsae semen emittant ad conceptum: si illud non faciunt, vel non faecundum emittant, etiam nulla fit generatio: quod accidit iis de caussis, quas modo de virili semine enumeravirnus. Secundo cum muher coceptura praeter suum semen viri quoque semen necessario recipiat et attrahat: si haec receptio non fiat, conceptio impeditur: quod accidit, cum genitali clauso aut non admittitur coles s aut non satis, aut cum dolore, aut dum uterus frigida aut humida intemperie laborat, tumore aut ulcere obsidetur, os uteri cervixque angustior redditur; quod etiam fieri potest ob tumores, annatam carnem, compressionem, aliasque caussas. Tertio semen acceptum retineri necesse est. Si igitur semen non retinetur, vel ob intemperie humidam, vel ulcus, uteri


page 373, image: s0373

laevitatem, oris uteri hiatum, fluxusque mensium et aliorum humorum, qui uterum lubricum reddunt, semenque affectum secum foras rapiunt vel corrumpunt: conceptio impeditur. Quarto semen retentum ab uteri temperie et calore foveri debet. Quod non fit, si uterus intemperie, praesertim frigida, aut ulcere, similibusque, ut dictum jam, morbis laborat. De quo Hippocrates, 5. aph. 62. Quae frigidos, inquit, et densos uteros habent, non concipiunt; et quae praehumidos, gravidari nequeunt. Exstingurtur enim in ipsis genitura. Et quae sicciores et aestuosos. Nam alimenti defectu semen corrumpitur. Quae vero ex utraqua oppositione moderatam nactae sunt uteri temperiem, eae foecunditate valent. Ut enim semina plantarum non quaevis inquavis terra recte sese exsetunt et pullulant, sed vel exarescunt, vel ob nimiam humiditatem eorrumpuntur: ita etjam nisi illa uteri peculiaris temperies plane recte et ad amussim sese habeat, semen fovere non potest, unde semen corrumpitur. Quinto cum semini nutriendo, seu foetui formando sanguis maternus sit necessarius: si hic deficiat, vel pravus, et ad hoc opus incommodus sit: conceptio impeditur.

[note: Abortus caussae. ] Abortus tandem, qui praematurus quidam partus est, fit propter uteri expultricem facultatem praeter naturam molestatam. Quod fit vel ob molem nimiam, ut uterus amplius distendi non possit; vel cum humores, qui in membranis continentur, iis ruptis, in uterum effunduntur, ubi putrescunt, aut acrimoniam acquirunt, a qua expultrix uteri facultas irritatur, vel cum quacunque de caussa ea vasa, quibus foetus utero adhaeret, rumpuntur et laxantur. Verum cum de his ex professo, et prolixe passim in libus, qui de morbis mulierum tractant, agatur, haec hoc loco saltem breviter attigisse sufficiat.

CAPUT II. De Caussis Symptomatum Facultatis Vitalis, et Respirationis laesae.

SYmptomatum facultatis naturalis, quam Medici dicunt, caussas compendio reddidimus: ad alterum jam symptomatum genus, quae Facultati vitali accidunt, progredimur. Etsi autem ad vitalem facultatem etiam alia symptomata referri possint: tamen cum de diff. sympt. c. 5. reliqua in alium locum rejicerimus, et eo loci saltem palpitationem cordis lipothymiam, et syncopen recenserimus: eorum solummodo caussae hoc capite explicandae sunt.

[note: Palpitationis cordis caussae. ] Palpitationis quidem caussam in genere in aliis partibus Galenus, lib de tremore et palpitatione cap. 5. refert ad spiritum crassum et vaporosum, cui non sit transitus Verum cum palpitatio cordis aliquid ab aliarum partium palpitatione differat, et non simpliciter ac solum a caussa morbifica perficiatur, ut in aliis partibus; sed sit motus depravatus


page 374, image: s0374

pulsantis virtutis cordis, stimulatae atque incitatae ab usu ejus actionis aucto: etiam hinc et ab usu pulsus cordis aucto caussae palpitationis cordis inquirendae sunt. Usus autem pulsus cordis tribus de caussis augetur: vel ab spirituum vitalium aliquem defecum, vel ob cali ditatem praeter naturam, vel ob alienum quid, quod expellere cupit. Primo enim, dum spiritus vitales cordis defipiunt, cor eos, utpote a quibus conservatur, pulsu instaurare cupit. Accipiendum autem hoc est de spirituum defectu non immodico, qualis fit in syncope et lipothymia, sed mediocri aliquo. Tum enim Natura frequentia et crebritate pulsus cordis, quem facilius exercere potest, eum defectum compensat. Accidit vero ille. defectus ob evacuationes immodicas, dolorem vehementem, tristitiam, inediam, et similia. Deinde si calor praeter naturam augetur, refrigerationis quoque usus augetur, et proinde pulsatione refrigerationem majorem cor efficere conatur. Tertia caussa, quae a nonnullis solum recensetur, est aliqua substantia aliena et molesta, cordi obveniens, quam depelleret et excutere Cor conatur. Poterst autem illa caussa varia esse. Est enim, ubi cordi aliquid externum occurrit, quod illud pungit, rodit et rumpit. Interdum tumor in pericardio excitatur, sive is sit scirrhosus, humoris expers, sive humorem in se contineat, qualis e pustulis, quae [gap: Greek word(s)] nominantur, effundi solet; cujusmodi tumores in dissectis cadaveribus interdum inveniuntur. Deinde possunt hurnores et vapores cordi molestiam creare. Humores cor molestam in ejus, tum pencardii inflam mationibus et tumoribus; aut dum aliās humores venenati, putridi, corrupti, acres et calidi nimis cordi molesti sunt, vel etiam copia et mole illud gravant et premunt; quod interdum fit in vulneribus, in quibus sanguis in cor irrumpit, aut dum humiditas, urinae specie, nimium in pericardio incrementum sumit, ut cor premat et gravet. Vapores autem, qui palpitationem efficiunt, vel copia, vel qualitate, vel utroque illi molestiam creant. Qualitas illa est interdum occulta, venenata et maligna; quod fit venenis assumtis, in febribus pestilentibus, vermibus, aut dum ex alia putrida materia vapores maligni ad cor exhalant. Vapores manifestis qualitatibus molesti, ex humoribus melancholicis effumant. Talis vapor quoque incorde, et praecipue pericardio colligi potest, resolutus ex materia frigida et crassa, eo loci haerente.

Hercules Saxonia alias adhuc caussas addit praeter usum auctum, a quo virtus pulsifica cordis ad motum incitetur. Primo enim, ait, interdum solum Cor praeter naturam modveri, non simul etiam arterias, atque habere se illum motum non aliter, quam in aliis partibus palpitationem, et proficisci non a flatu contento in ventriculis cordis, sed


page 375, image: s0375

in pericardio, ejusque rei exemplum inveniri apud Valeriolam, lib. 1. observ. 18. Holerium, in scholio capitis de palpit. cordis, ubi in quodam juvene dissecto inventum fuerit pericardium utris modo elevatum et distentum. Verum etsi concedatur, et flatum, et aquam in pericardio colligi, atque illud distendere posse: tamen, quod ab eo cor non molestetur, et hoc modo ad pulsationem praeter naturam incitetur, nondum probatum est. Deinde vehementissimi illius motus et pulsationis cordis, cujus saepe tanta vis est, ut etiam animadversum sit, vicinas costas effregisse, aut potius luxasse, teste Fernelio, lib. 5. de part. morb et sympt. c. 12. caussam non refert in flatum aut facultate exputricem, sed in bilem retorridam et exustam, ad cordis substantiam confluentem et impetum facienrem, quae non secus ac pulvis tormentarius accensus moveat ac propellat vicinas partes. Sed satis absurda est haec opinio. Unde n. ille tam subitus et copiosus bilis retorridae in cor impetus? Et potestne bilis in corde instar pulveris tormentarii accendi? Testaturque experientia, ex vulnerib. aliisque caussis, in quibus nulla de bile talis suspicio, vehementissimas ejusmodi palpitationes ortas fuisse. Ac quid absurdi est, motum hunc cordis actioni tribuere? cum alias videamus, quanto conatu et impetu cor moveri soleat, si rem aliquam molestam percipiat.

Motus cordis imminuitur et aboletur in affectu, qui in genere virium lapsus a nonnullis appellatur, cujus differentias Graeci nominibus peculiaribus distinxerunt. Primo enim est [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] , terrio [gap: Greek word(s)] , quarto [gap: Greek word(s)] , ut, in differ. symptom. alleg. loco, dictum. Verum cum hae differentiae seu gradus solum secundum magis et minus differant, et caussas etiam intensione et remissione differentes habeant, una opera de caussis [gap: Greek word(s)] , imo etiam aliorum, qui a nonnullis adduntur, graduum, et in genere de caussis lapsus virium agemus. Omnis autem ille virium defectus et lapsus a spirituum vitalium vitio dependet. Quanquam enim ad robur cordis etjam solidarum partium naturalis consititutio necessaria sit: tamen ejus laesio caussa immediata horum affectuum non est, sed solum mediante spirituum laesione. Spirituum vero vitio [gap: Greek word(s)] fit, quando spiritus vel non generantur, vel [note: Animi deliquii caussae. ] generati absumuntur. Non generantur, quia vel materia, unde gene rari debent, deficit; vel facultas generatrix affecta est. Materia deficit, dum deestaer et sanguis; aut etiamsi adsint, tamen vitiosa sunt, t praecipue si sanguis deficiat, quod in [gap: Greek word(s)] , fame atque inedia evenire creditur. Vix tamen credibile nonnullis videtur, tantum in vivente sanguinis defectum esse posse, ut pulmones et ejus vasa tnatu ejus non contineant, quantum spiritibus generandis necessarium videtur. Ex sanguinis tame nimia evacutione id fieri posse, adeo adsurdum non est; quanquam


page 376, image: s0376

tum etiam alia caussa concu[?]at, ut postea dicetur. Facultas [?]tratrix caussa spirituum vitalium, deficientium est, cum ipsa cordis substantia et partes solidae sese non recte habent. Absumuntur vero et corrumpuntur spiritus v[?]is de caussis, Primo quia suffocantur, quod fit, cum calor et sanguis initio ad cor repente confluunt, quem confluxum appellant concentrationem spirittum; vel cum crassities et copia humorum frigidorum arterias replet et obstruit, ut spiritus libere moveri non possint; quod et a timore magno et repentino fieri potest. Addi his caussis possent vapores a ventre infimo ex liene, mesaraicis, et similibus partibus adscendentes. Deinde absumuntur spiritus, quia resolvuntur et dissipantur; quod fit per nimios animi et corporis motus, ut labores, vigilias, effusum gaudium, quod Galeno est [gap: Greek word(s)] ; dolores vehementes, quando natura parti afflictae opem latura magno impetu spiritus ad partem affectam mittit. Ita dolores colici, nephritici, oculorum, dentium, interdum [gap: Greek word(s)] excitant, tantoque magis, quanto majorem pars affecta cum corde consensum habet, qualis est os ventriculi. Id enim si afficiatur, facile cor in consensum trahere, et animi defectum excitare potest. Absumunt quoque et dissipant spiritus immodicae evacuationes, quibus cum pravis humoribus boni unā excernuntur, sive id fiat per alvum, sive per vomitum, sudores, fluxum sanguinis quem[?]que, per nares, uterum, haemorrhoides, vulnera, venaesectionem; imo etiam excretiones vitiosorum humorum, si subito et confertim fiant, aut cum dolore, cum spiritus agitetnt et absumant, vires dejicere possunt. Quo etiam alia pertinent, quae spiritus ad exteriora evocant et dissipant, ut sunt aestus earis ambientis, balneum. Ita etiam spiritus dissipat calor internus nimius; unde post labores vehementes, corpore nimis calefacto, [gap: Greek word(s)] sequitur, et in febribus ardentibus interdum eadem de caussa illa evenit. Inprimis autem a maligna et venenata, spiritibusque vitalibus et cordi infesta qualitate vires dejiciuntur, et saepe lipothymia et syncope ingruit: sive illa qualitas proveniat a materia in corpore enita, quod fit in febribus syncopalibus dictis, aut cum vermes aliquo in loco flatulentos et putres, ac malignos vapores ad cor mittunt, cum semen vel sanguis menstruus corruptus in corpore delitescit, sive extra adveniat, ut si venenum sumtum vel haustum, vel ictu corpori communicatum sit, vel pestilens et veneneta aura spirtu attrqcta sit: ad quam classem caussarum nonimmerito referuntur peculiares [gap: Greek word(s)] , cum aliqui interdum ad alicujus rei odorem, alias etiam non ingratum, aut rei alicujus praesentiam, animo linquuntur et deficiunt.

[note: Respirationis laesae caussae. ] Etsi autem, ut supra etiam dictum, hoc loco pulsuum praeter naturam caussae addendae essent: tamen consulto


page 377, image: s0377

id in alium locum rejicimus, et quae pulsui affinis est, Respirationis praeter naturam caussas, quas Galenus tribus de difficultate respirationis libris diligenter et prolixe explicavit, breviter contrahemus. Depravatur respitatio vel pulmone laborante, vel laeso thoracis motu, vel ob usum praeter naturam.

Pulmone primum affecto Dispnoea oritur, cum in eo et vronchiis ejus angustia est, viaeque illae, per quas spiritus ducitur, et fuligines expurgantur, angustiores redduntur. Fit hoc primo ab ostructione, quando nimirum materia crassa et viscida, interdum etiam flatulenta in viis illis haeret; unde inter respirandum sonus strepitus, et stridor auditur. Materia haec saepe ita induratur, ut gypseam quasi natura et calculosam duritiem induat: ad quam si novae destillationes accedant, asthma exquisitum oritur: quae distillatio si [note: Catarrhus suffocativus. ] subito, repente ac confertim ingruat, catarrhus suffocativus appellatur. Si enim antea pulmonis bronchia obstructa et referta sint, atque nova materia accedat, et confertim affluat, ex ggemina caussa via respirationis intercluditur, atque ita periculum suffocationis impendet. Eaedem viae etiam intercluduntur a crudo tuberculo, quod etiam asthma generat. Deinde angustia ab aliis etiam caussis ortum habere potest, quae impediunt, quo minus pulmones recte dilatari possint, ut fit in empyemate, in hydrope, ex collecto in thorace seroso humore, in quo pulmo saepe totus natat, in inflammatione thoracis, in humoribus ex inferioribus ad thoracem regurgitantibus. Rarius est illud, quod interdum pulmones thoracis membranis annascuntur, ut libere dilatari non possint: quod interdum ab ortu, interdum post ortum, ob casum vel pleuritidem accidit.

Secundo ob thoracis motum laesum laeditur respiratio, vel ob spirituum animaliu vitium, vel ob ipsos thoracis musculos, vel ob septum transversum affectum. Spirituum vitio motus hic laeditur, dum vel deficiunt, ut in morituris: vel non influunt, sive ob cerebrum affectum; sive ob spinalis medullae morbos, quae aut comprimitur a luxatione vertebrarum cervicis, aut obstruitur; sive etiam ob nervorum in thorace angustiam. Fitque hoc frequentius a catarrhis in musculos thoracis decumbentibus. Quod etiam accidit, si iidem musculi vulnerentur, inflammentur, tumoremque alium patiantur, aut dolore afficiantur. Et cum ad thoracis motum etiam abdominis musculi faciant, si illi afficiantur, ob easdem caussas respiratio laeditur. Inprimis vero respirationi incomodat diaphragma, si aliquid praeter naturam patiatur, ejusque motus impediatur: quod variis de caussis evenire solet. Accidit primo id vel nervis, qui ad diaphragma pertinent, ob catarrhos et destillationes angustioribus redditis. Deinde si diaphragma in motu impediatur a vaporibus, qui in ventre infimo, in


page 378, image: s0378

mesenterio, et circa alia viscera collecti, et versus superiora exhalantes, circa hoc infimi et medii ventris interstitium subsistunt aliquandiu, ipsique in suo motu impedimento sunt; unde non solum difficilis respiratio, sed saepe etiam suffocationis metus suboritur. Atque si continuo vaporum appulsu haec compressio diaphragmatis continuetur, saepe fere continuus affectus inducitur; aliās, vaporibus discussis, malum mox iterum cessat Interdum flatus abdo men implent, septumque comprimunt, atque hoc modo dispnoeam efficiunt: quam etiam excicat humor aquosus abdomen distendens in hydropicis: visceribus item septo incumbentibus, vel illud pondere suo, ne libere moveri possit, gravantibus et detrahentibus, respiratio difficilior redditur. Quod etiam evenit, cum ventriculus vel cibo nimium repletur, aut intumuit, vel epar et lien obstructionibus et humoribus laborant.

Denique si usus respirationis mutatur, difficultas respirationis oritur: cum nimirum ignea caliditas in pulmone et cordeaccenditur.

CAPUT III. De Caussis Symptomatum Sensum Externorum.

REstat tertia actionum laesarum classis, quae symptomata facultatis ammalis complectitur; eorum igitur jam caussae explicandae sunt, facto a sensibus exterioribus initio. Et primo quidem de caussis laesae visionis agemus.

[note: Visionis laesae caussae. ] Laeditur autem visio vel videndi instrumento, oculo, laeso, partibusque illi servientibus; vel ob vitium spirituum visoriorum. Quanquam etiam ob errorem externum visio laedi possit vel frustrari, ex objecti nimirum vel nimia distantia, vel situ posituque diverso, vel medii inaequalitate, citra omne oculi vitium: tamen cum illi visus errores et [gap: Greek word(s)] non sint Medicae considerationis et curae, de illis opticis tractare permittimus. Nos saltem de iis visus laesionibus atque impedimentis agemus, quae oculi partiumque visui destinatarum et inservientium, spirituumque visoriorum vitio accidunt. Nam praeter externum objectum seu speciem visibilem, et medium, per quod species ad oculum defertur, requiritur organum visionis recte dispositum, et facultas videndi spiritibus fuis instructa.

Primo autem oculi vitia, ob quae visio laeditur, perpendemus, et quidem eo ordine, quo species visibiles excipiunt, atque visul inserviunt Postea etiam, quomodo ob spiritus non recte sese habentes visio laedaetur, investigabimus. Quod dum faciemus, atque ex quibus partium oculi spirituumque virus quae laesio in visu accidat, perpendemus: omniu visus symptomatum caussas inveniemus, et ex quibus caussis visus vel aboleatur, vel imminuatur, vel depravetur, cognoscemus. Laeditur


page 379, image: s0379

enim visus, ut aliae actiones pleraeque, tripliciter; et cum aboletur, et cum imminuitur, et cum depravatur. Et quidem hae visus laesiones rursus, pro caussarum varietate, variae sunt, et varias appellationes accipiunt, ut jam ex earum enumeratione patebit.

[note: Visus laesio corneae vitio. ] Ac primo Corneam quod attinet, ea illa parte, qua pupillae objicitur, perspicua facta est et pellucida, et praeterea omnis coloris expers, ut visibilium simulacris et imaginibus non modo transitum concederet, sed eum etiam purum permitteret, nulloque colore alieno eas inficeret, ut tales, quales sunt, visui offerantur. Primo igitur si perspicuitas illa tollatur, in primo quasi limine aditu prohibentur species visibiles, ipsisque in oculos transitus denegatur. Fit autem hoc, cum vel ipsa cornea tunica suam perspicuitatem amittit, ob nimiam crassitiem et densitatem aut humiditatem. Incrassatur autem primo. et densior ac obscurior redditur vel tota cornea, quod vitium [note: Caligo. ] Caligo appellatur, senibus familiare; vel pars saltem aliqua alba redditur, [note: Albugo. ] quae Albugo dicitur. Quae macula si sit perfecte alba, ut nullum transitum speciebus visibilibus permittat, totamque pupillam obtegat, [note: Coecitatis et visus debilis caussae. ] coecitatem parit. Si autem non sit perfecte alba, et aliquo modo adhuc imagines transire permittit, visum debilitat: aut si non totam pupillam obtegat, visus aliquam hallucinationem parit, et rem visam quasi dividit, de quo postea in vitiis humoris aquei dicetur. Incrassatur vero et densatur praecipue ob exsiccationem. Sicut enim videmus in piscibus et aliis animalibus, humorem crystallinum, qui in viventibus perspicuus est, si coctione aut alio modo exsiccetur et induretur, pelluciditatem amittere: ita etiam interdum in senio, et in inflammationibus haec tunica exsiccatur et induratur, ut pelluciditatem amittat. Idem fit et post ulcera et vulnera oculorum, ubi cicatrices relictae corneae perspicuitatem vitiant. Deinde et ob humiditatem perspicuitatem illam laedi in ophthalmia laborantibus videre est; quibus cum humore affluente, et larga lacrymarum quasi copia pars haec oculi perfundatur: fit, ut nihil vel parum videant. Eadem etiam perspicuitas in vesiculis et pustulis, quae [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] seu unguis. ] appellantur, laeditur. Obducitur etiam cornee tunica in malo, quod [gap: Greek word(s)] vacant, seu unguem, ungulam et panniculum oculi: cum nimirum membranula ex annata tunica frequentius ab angulo majori, rarius minori orta principio quidem tenuior, mox crassescens et carnosa, vel partem aliquam corneae, vel to tam obtegit, atque visibilibus speciebus aditum intercludit.

[note: Visus hallucinationis caussae. ] Secundo coloribus alienis dum inficitur, pro varietate colorum, variae visus depravationes et hallucinationes, quas Graeci [gap: Greek word(s)] nominant, accidunt. Si enim cornea tunica aliquo alio colore imbuatur, etiam visibiles species illo colore


page 380, image: s0380

inficiuntur; eodem modo, quo per vitrum colorarum videntibus omnia illius vitri colorem referunt. Accidit hoc in laborantibus morbo regio, ubi colore citrino interdum tingitur haec tunica, unde omnia flava apparent: [gap: Greek word(s)] seu sugillatione, ubi sanguinis ex venis oculi effusi portio aliqua in corneam quoque effunditur; unde videntibus omnia rubra offeruntur.

[note: Visus laesio humoris aques] Ubi species visibiles Corneam trajecerunt, per humorem aqueum pupillamque porro transeunt. Humor enim aqueus spatium inter humorem crystallinum et corneam explet, humoremque crystallinum ab externo splendore et lumine externo copiosius occurrente defendit, simulque et ipse est pellucidus, colorisque omnis expers, ut speciebus visibilibus aditum permittat, atque transeuntes nullo colore inficrat. Ab hac igitur naturali sua constitutione si discedat, variarum visus laesionum caussa est. Peccat autem vel quantitate, vel substantia, vel qualieate. Quantitate peccar, dum deficit et imminuitur. Quod ubi fit, oculi globus non satis distertditur, sed nonnihil corrugatur et collabitur; unde et pupilla suam amplitudinem non servat, et [gap: Greek word(s)] super crystallinum decidens, spatium, quod effluxu humoris vacuum redditur, brevius efficit, et reliquorum humorum situs nonnihil contrahitur: unde externi luminis splendorem per exiguum medium humori crystallino occurrere et coecitatem oriri necessum est, si majus malum sit; vel visus imbecillitatem et depravationem, si minus. Deficit autem vel imminuitur hic humor ob ulcus aut vulnus, cum ruptā vel discissā, vel ab humore acri erosa tunicā corneā, humor hic vel totus, vel aliqua ejus pars effluit. Absumitur etiam hic humor morbis longis et diuturnis, extremo senio, atque hoc quoque humore absumto iis, qui morti vicini sunt, oculi flaccescunt.

Substantiae autem modo peccat hic humor, dum crassus et impurus redditur, aut alienae substantiae aliquid ipsi permiscetur. Crassus si evadat hic humor, fit visus hebetior, et, quae visui offeruntur, quasi per nubem videntur, et per medium crassius, si sint remotiora, non videntur; si vero sint propiora, non exacte videntur. [note: Suffusio. ] Atque ita crassus interdum hic humor redditur, et perspicuitatem omnem amittit, ut pupillae foramen claudat, coecitatemque inducat, quod in malo, quod [gap: Greek word(s)] , vulgo cataracta seu suffusio appellatur, accidit, in quo pupillae est obstructio ab humore crassiore intra pupillam et corneam haerente. Sensim autem hoc generatur, et gradus suos habet. Quanquam enim Fernelius, lib. 5. de part. morb. et sympt. c. 5. scribit, se videsse, omnino crassam et consummatam suffusionem uno die congeri; et alii quoque referant, nonnullos subito, dum sani viderentur, in hoc malum incidisse et excoecatos fuisse:


page 381, image: s0381

tamen id procul dubio saltem de subita humoris ad foramen pupillae translatione accipiendum est, humorque is antea sensim in oculo collectus fuit; cum impossibile sit, materiam tam crassam in momento quasi generari. Et primo quidem cum humor, qui incrassari incipit, nondum omnem pelluciditatem amisit, nubes vel nebula quasi et vapor oculis obtendi videtur, atque omnia, quasi per nebulam adspicerentur, apparent; quae crassities et densitas postea augetur, donec tandem, omni perspicuitate sublata, quasi pellicula pupillae obducitur, coecitasque omnino oritur.

Interdum tamen a tali humore crasso, mucosaque materia, non tota pupilla obtegitur, sed saltem pars ejus. Quod cum evenit, visibilia quidem videntur, sed uno intuitu non plura, sed singula seorsim conspiciuntur. Nam cum visio per pyramides radiosas fiat, accidit, ut quo plures tales pyramides in oculo concurrant, plura videamus; quo pauciores, pauciora. Quapropter si totus humor aqueus non est obscurus, nec perspicuus, sed pars ejus aliqua opaca, ea parte, quae obscura et opaca est, et perspicuitatem amisit, species illas visibiles non admittit, sed illā solum, quae perspicua est. Et propterea uno intuitu non multa simul, sed pauca solum videntur. Eadem ex caussa, cum scilicet non tota pupilla, sed pars ejus, et quidem extremitas aliqua, obtenebratur, directo intuitu objectum integrum non cernitur.

Quod si in medio et pupillae centro aliqua saltem particula talis materiae adsit; partes vero omnes circumcirca clarae sint et perspicuae: quicquid adspicitur, id in medio non integrum, sed quasi fenestratum apparet, vel concavum, atque rei visibilis pars aliqua in medio deesse videtur. Nam cum illam partem humoris aquei, in qua crassa illa materia haeret, species rei visibilis transire non possit, atque ab ea parte nulla in visu fiat mutatio; per reliquas vero species visibiles transeant: accidit, ut illa pars, cujus species intercipitur a materia opaca, deesse, et res non integra esse videatur. Atque hoc etiam accidere potest in morbo, qui [gap: Greek word(s)] appellatur, cum pus quoddam sub cornea post phlegmonas ex sanguine effuso colligitur. Sin vero in aqueo humore corpuscula opaca non continua, sed divulsa et multa, haereant: culices, muscae, aranearum telae et umbrae quaedam in aere apparere videbuntur, quae tamen sunt in oculo.

[note: Suffu sionis nothae caussae. ] Ex caussa non dissimili valde etiam nothae suffusiones oriuntur, cum aqueo humore alias recte sese habente, vapores ex aliis partibus per venas et arterias ad oculos feruntur. Fit hoc in ebriis, in quibus vapores ex vino geniti totum caput pervadunt. Fit idem in febrium ardentium vigore, cum fumi per venas et arterias simul cum sanguine et spiritibus sursum feruntur; praecipue instante [gap: Greek word(s)] per haemorrhagiam narium, aut vomitu, ut putent homines se videre ea, quae non adsunt, et


page 382, image: s0382

proinde floccos carpunt, et sestucas legunt. Ex cerebro etiam tales vapores interdum ad oculos mittuntur, ut in phreneticis, teste. Galeno, 4. de loc. aff. cap. 2: sicut et ex ventriculo sive ob cruditatem, praesertim nidorosam, sive ob humoris biliosi in ventriculum confluxum; utero; pulmonibus, ut in peripneumonia, teste Galeno, 1. progn. t. 23. vel aliis partibus inferioribus.

Quanquam vero Platerus hic diversum sentiat, et talia evenire non ob oculi vitium, sed solum cerebrum existimet, et vapores hos anteriora solum cerebri petere, spiritibusque animalibus cofusos illic splendori imaginum, quae a nervo optico cerebro offeruntur, officere statuat, et falsa ejusmodi spectra cum veris imaginibus in cerebro demum misceri credat: tamen, cur hīc plane ab antiquorum sententia discedamus, caussas sufficientes nondum. videmus. Verum quidem est, in delirantibus multa simulacra phantasiae offerri, et ob vaporum vitium, imaginationemque corruptam delirantes multa se videre existimant, quae tamen nusquam sunt: sed tamen semper hoc fieri, et nunquam oculorum vitio tale quid accidere, credibile non est; docetque id illud, et caussam in oculo haerere ostendit, quod tales et similes imagines iis praecipue apparent, quibus oculi sunt debiliores. [note: Iris, quae circa candelam in terdum apparet, est in oculo. ] Etenim iis, qui oculos habent debiliores, et qui destillationibus atque ophthalmia laborant, interdum iris circa candelam apparet, quae tamen non est circa candelam, sed intra humorem aqueum, ut multa testantur. Nam non omnibus apparet, sed iis solum, qui hoc morbo laborant. Deinde cum lumen candelae sit oblongum vel pyramidale, iris etiam nonnihil oblonga et pyramidalis esse deberet. Tertio si circa candelam est, cur accedendo imminuitur, et recedendo major fit; cum contrarium fieri deberet. Nam quae longius distant, minora videntur; quae propiora sunt, majora. Quarto, si circa candelam esset iris illa, non videretur, nisi aere humido et crasso; cum tamen oculis laborantibus tam aere sicco, quam humido appareat. Quae omnia satis docent, non extra oculum esse, sed in oculo iridem illam, et fieri vitio humoris aquei. Nam radii lucernae transeuntes humorem aqueum, qui tunc non est purissimus et pellucidissimus, sed ob fluxionem quasi roscidus, et guttulis multis conspersus, sese refrangendo colores generant; qui omnes ad refractionum loca percurrentes, circulum circa candelam rotundam efficere videntur, quia rotunda pupilla est. Hoc igitur si in hac visus depravatione fit: annon etiam reliqua simulacra ob ejusdem humoris aquei vitium generari credibile, vel saltem non impossibile est? Neque vero tantopere de via, qua vapores hi ad oculos perveniant, sollicitos nos esse oportet, vel ipsis plane viam denegare. Cum enim in corpore vivente omnia sint confluxibilia et conspirabilia: facile vapores in quaevis loca sese insinuant;


page 383, image: s0383

quod ipsa experientia passim testatur.

Tandem si colore alieno inficiatur humor aqueus, ea visus depravatio, quam ob colorem corneae evenire diximus, accidit, omniaque quae visui offeruntur, eum colorem referunt, quo imbutus est humor aqueus. Cum enim talia appareant intus, quale est medium, per quod videmus: si hic humor, qui internum visionis medium est, aliquo colore inficiatur, rerum visibilium imagines omnes illum colorem referent, quo is est imbutus.

Sed cum vitium humoris aquei plerumque etiam in pupillam derivetur, de ea jam dicemus. [gap: Greek word(s)] , seu uvea tunica, quae durae subjacet, parte anteriore, quae crystallino obtenditur, perforata est, et fenestrata quasi, quae fenestra pupilla dicitur. Pupilla igitur haec, ut species visibiles admittat, etiam perspicua et omnis coloris expers esse debet. Quod fit, cum humor aqueus, qui spatium, quod a concava corneae superficie usque ad crystallinum humorem extenditur, complet, limpidus et purus est: Si vero idem humor opacus vel coloratus reddatur, pupilla vitiatur, atque ea accidunt, quae ob humoris aquei vitium evenire jam diximus.

[note: Pupilla quomodo lasi visus caussa fiat. ] Verum eadem pupilla dilatari et constringi potest. Nam cum lux nimia oculum laedat; in luce vero obscura visio non satis clara fiat: in vestibulo oculi hac fenestra opus fuit, cujus contractione immoderatum lumen excluderetur, et imaginibus per latiorem fenestram aditus liberior concederetur, ut lib. 1. cap. 12. dictum fuit. Sed haec dilatatio et contractio pupillae sensim et moderate fieri debet: quo fine Creator inter diem et noctem crepuscula quaedam interjecit; ut constricta ob diurnam lucem pupilla, tenebrarum adventu in crepusculis sensim dilataretur. Repentina enim et subita mutatio noxia est; et videmus eos, qui diu in tenebris sunt commorati, ac subito Soli et luci objiciuntur, visu maxime laedi, ob copiosius lumen per pupillam ampliorem ingrediens: quod a Dionysio, Siciliae tyranno, factum legimus, qui super carcerem tenebricosum domum extruxit clarissima, lucidissima et splendidissimam, calce illitam, et homines carcere obscuro diu conclusos ex profundis tenebris in lucem splendidissimam educendo occoecavit. Contra qui ex Sole in locum tenebricosum se convertunt, coecutiunt; quod pupilla Solis lumine coarctata subito tenebrarum ocursu dilitari nequit. Neque vero Solis, sed et aliarum rerum lume et colores eadem haec praestant. Pupilla enim coarctatur ob colores fulgidos, croceos, candidos, polita metalla. Hinc per nivem iter facientibus oculi laeduntur: fabri saepe coecutiunt ex continua ignis inspectione. Contra nigri colores, et qui ad nigrum tendunt, visum hebetant, pupillam relaxando. Medii vero colores, inprimis viridis, visum juvant, ipsique grati et commodi sunt; quia neque constringunt, neque dilatant pupillam.



page 384, image: s0384

[note: Cur lumen nimium visui officiat. ] Sed hīc paulisper digredi, et quaerere non inutile, sed et jucundum fuerit; Cur lumen nimium, et colores luci cognati visui officiant, et lux nimia quoque excoecare possit? Multi hic respondent, lumen disgregare visum: tenebras vero congregare. Sed quid illud; visum disgregare, sit, non satis explicant. Si spiritus solum in oculo nimia luce dissipari existimant: nulla affectio [gap: Greek word(s)] , sed saltem [gap: Greek word(s)] quiddam induceretur, spiritusque dissipatus brevi tempore a natura resarciretur, oculoque clauso novus spiritus visorius occurreret. Verum cum mala illa, ex nimia luce orta, satis diuturna saepe sint, imo perpetua coecitas hoc modo induci possit: alia ratio hujus affectus quaerenda est. Hoc autem primo animadvertendum, refractionem ad visum maxime necessariam esse, atque hinc humorem crystallinu duobus circumdatum esse humoribus, vitreo et aqueo, non nutritionis gratiā, ut vulgo creditur; cum a Creatore longe alia et faciliore via nutritio ipsius institui potuisset; sed ut per varia media, tunicam eorneam, aqueum humorem, crystallinum, vitreumque crebro refracta, suoque tandem loco stabilita, certā quādam commensuratione imago visui offerretur. Oculi igitur partes cum ad refractionem radiorum Solis aptae sint, non minus quam vitra, perspicilla et crystalli; et notissimum sit, radios refractos conglomeratosque efficacissimos esse, et refractos conglomeratosque radios etiam ignem accendere posse: in ea opinione est Joh. Baptista Porta, si Solis lumen copiosius admittatur, in oculi fine, ob refractionem, si non ignem accendere, maximum tamen ardorem generare posse, a quo oculi constitutionem laedi credibile et valde probabile est; quod vel dolor in oculis, qui tum percipitur, arguit. Alii in ea sunt sententia, crystallinum humorem, dum a luce copiosiore repentino impetu concutitur, affusum undique spiritum displodere conari, atque ex ea colluctatione, mutuaque partium subjectarum quassatione, compage disrupta, humores inter se confundi, totiusque oculi, et praecipue humoris crystallini [gap: Greek word(s)] excitari, atque hinc in iis, qui tali modo excoecati sunt, non integram apparere oculi structuram, sed pupillae cum crystallino humore aliquam dislocationem animadverti.

[note: Pupilla quot modis vitietur. ] Sed ad pupillam revertamur. Haec praeter obstructionem, de quā jam in humore aqueo diximus, quatuor modis a naturali statu mutatur, ut docet Galenus, 1. de caus. sympt. cap. 2. vel ampliata, vel imminuta, vel in partem [note: Pupillae dilatatio. ] aliquam dislocata, vel rupta. Atque Ampliationem, sive a natali sit, sive post accidat, semper visui incommodare: Imminutionem vero, quae a nativitate incepit, acutissimi visus esse occasionem; quae vero post incidit, mali. Reliquorum vero vitium neutrum, neque si a nativitate incidat, neque si post eveniat, quicquam, quod aestimatione dignum sit, visui officere putat. Caussam autem horum symptomatum hoc modo reddit:


page 385, image: s0385

confluere ad oculum spiritum animalem et tum in crystallinum ipsum, tum vero locum eum, qui ante illum est: Ubi igitur amplior reddita est pupilla, parum commode totam animali spiritu impleri; eum igitur diffundi et dissipari: contra vero in minore pupilla colligi, constringi et densari: collectionem vero et constrictionem spirituum ad sensus bonitatem conducere; dissipationem vero, ac dissolutionem ad sensuum [note: Pupillae constrictio. ] noxam cedere. Pupillae autem constrictionem suapte natura nullam visioni laesionem afferre, sed quicquid tum vitii est, id fieri vel ob humoris aquei defectum, aut ob alia, quae constrictio pupillae sequitur, vitia accidere docet. Sed rectius ii sentire videntur, qui caussam horum symptomatum, quae ob dilatationem et constrictionem pupillae accidunt, in externi splendoris ac luminis quantitatem, quae major et minor, prout pupilla ampla vel angusta est, oculo recipitur, referunt. Nimirum qui latam et amplam pupillam habent, noctu et in loco obscuriore melius; interdiu et in loco lucidiore hebetius vident: contra qui arctam et angustam habent pupillam, interdiu acutius, nocte hebetius vident. Qui enim amplam habent pupillam, de die multo lumine offenduntur, noctu vero simulacra rectius percipiunt: qui vero angustam habent pupillam, lumine ita de die non offenduntur, et propterea acutius vident; noctu vero visibilium imagines commode recipere nequeunt. Quae ratio in genere a nonnullis usurpatur ad probandum, quod qui angustā sunt pupillā acutius, qui ampla, hebetius vident. Quod autem, qui pupillam habent, quam pro naturā angustiorem, omnia majora, quam sint, vident, caussam esse statuunt: quod, quibus pupilla angustior est, iis omnia fere obliqua obveniunt et refranguntur; quibus vero lata, recte accedunt et minus refringuntur.

[note: Pupillae dilatationis caussae. ] Dilatationis autem proxima caussa est, ut docet Galenus, tensio uveae tunicae. Tenditur autem uvea tunica vel ob intemperiem siccam, non aliter atque perforata coria, cum exsiccantur, patentiora foramina acquirunt; vel ob tumorem; vel ob inclusum flatum, spiritum aut humorem, a quo distenditur. Angustior autem fit, cum ob humiditate laxatur, et inse ipsam quasi collabitur. Deinde cum aqueus humor deficit. Hic enim ubi de est, vel imminuitur, spatiumque, quod antea plenum erat, inanitur, uvea contrahitur corrugaturque, et pupilla minuitur. Angustior etiam redditur, dum aliqua materia crassa haeret in humore aqueo, de quo jam antea dictum est.

[note: Pupillae dislocatio et ruptura. ] Dislocationem vero pupillae et rupturam etsi visioni Galenus nihil officere existimet: tamen experientia docet, quod ubi sedem suam non occupat pupilla, ea, quae ad latera sita sunt, potius, quam quae rectā opponuntur, videntur; et recte opposita non videntur, donec oculus eo usque motus fuerit, ut rebus ante faciem


page 386, image: s0386

positis rectā opponatur. Vitium hoc [note: Strabismus. ] Strabismus appellatur; quod quamvis etiam a contractione vel convulsione musculorum oculi, ut dicetur, oriatur: tamen a vitioso quoque pupillae situ excitari potest. Nam si pupilla non in ipsa anteriore oculi parte medium locum obtineat, sed ad alterum latus magis inclinet: necessum est, ut, si res rectā oppositas aspicere velint, oculum torquendo pupillam rectā rei visibili rectā oppositae opponant; unde in uno latere plus albi apparet, aspectusque torvior exhibetur, et si cum aliorum oculis comparentur, ea, quae ad latera sunt, oblique aspicere videntur.

[note: Crystallini humoris vitia. ] Postquam pupillam quoque transiit species atque imago visibilis, offertur humori crystallino: qui et ipse, si visioni recte inservire debet, suam naturalem constitutionem habeat necesse est; crystallinam nimirum, unde et nomen accepit, obtineat perspicuitatem et pelluciditatem, omni colore careat, atque naturalem suum situm habeat, ut lib. 1. cap. 12. dictum. Haec igitur naturalis crystallini constitutio si mutetur, variae visus laesiones accidunt. Et quidem si solidior nonnihil et obscurior fiat, ut quidem caetera adhuc sese recte habeant, majore tamen illuminatione indigeat: evenit, ut non nisi plena luce perfecte et integre homo videat; cum vero ea de est, minus recte vel nihil videat: quem affectum [gap: Greek word(s)] , et [note: Nyctadopiae caussa. ] nocturnam coecitatem appellant; qua qui laborant, interdiu quidem satis vident, occidente vero sole obscurius: noctu nihil. Alii et in caussis vitium spirituum addunt, spiritumque crassum, etsi multus sit, non sufficere ad illustrandum in crepusculo oculum per se obscurum et obtenebratum, dicunt.

Si porro pelluciditatem vel ex [note: Coecitatis et visus debilis caussa. ] parte, vel plane amittat, humorque nimium induretur: visus debilitatur, vel omnino coecitas oritur. Interdum, cum nativam pelluciditatem amittit humor crystallinus, glaucum quasi colorem acquirit, qui morbus [note: Glaucoran. ] appellatur [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] , quem qui patiuntur, quasi per nebulas et fumum se videre existimant.

[note: Crystallini situs vitiatus. ] Ob situm deinde crystallini mutatum etiam visus laeditur. Nam sive ad superiora, sive ad inferiora, sive ad latera extra oculi medium deferatur, et a pupilla declinet: species visibilis per pupillam admissa vel non offertur, vel non recte offertur humori crystallino; unde prout major vel minor est situs mutatio, coecitas, visus obscuritas, vel aliqua visus hallucinatio oritur. Et quidem si ad superiora vel inferiora declinat, major fit laesio, quam si versus alterutrum angulum situm mutet. Accidit nimirum, ut omnia dupla appareant; quoniam axes pyramidum, secundum quas fit visio, in duplici plano figuntur; seu, ut recentiores sentiunt, quoniam videndi virtus, quae simplex est, et simpliciter intuendo rem simplicem binis oculis conspectam simplicem videt, situ humoris crystallini dividitur, et unicuique oculo


page 387, image: s0387

sua virtutis pars asscribitur. Si porro crystallinus humor versus partem anteriorem vel posteriorem suā sede motus fuerit, etiam peculiares visus laesiones accidunt. Nam si versus medium et centrum recedat: propinqua recte, remotiora objecta non satis videntur et discernuntur, quod nonnullis a primo ortu ob hunc crystallini circa centrum oculi, et magis, quam opus erat, versus posteriora [note: Lusciositatis caussa. ] vergentem situm evenit. Quod si forte ultra medium et centrum versus nervum opticum recesserit humor crystallinus: adhuc minus vident res remotas, et propterea ea, quae cernere cupiunt, oculis necessario adhibent: quod vitium [gap: Greek word(s)] et lusciositas appellatur. Si vero humor crystallinus magis versus anteriora et pupillam situs sit: contrarium evenit, et qui talem crystallini humoris positum habent, res propinquas minus vident, easdemque ab oculis remotas rectius discernunt. Quod vitium senescentibus familiare est, iisque praesertim, qui legendo aliisque negotiis, demissis oculis expediendis, per omnem vitam valde occupati fuźre. Ex ista enim capitis inclinatione continuā crystallinus humo cum vitreo sensim ad anteriora vergit, atque inprimis si humor aqueus aetate imminutus ipsi locum facile concedat. Atque in hunc crystallini situm vitiosum caussam horu symptomatum referre longe probabilius est, quam, quod vulgo fit, in spirituum vitium vel defectum. Etenim talia vitia etiam juvenibus, in quibus nullum spirituum vitium vel defectus animadvertitur, eveniunt, atque accidit, ut et ipsi solum propinqua, non vero remota exacte discernant. Praeterea haec visus vitia perspicillorum usu compensari possunt; quod non fieret, si a spirituum vitio hoc accideret. Perspicillum enim spirituum vitia emendare non potest.

[note: Vitrei vitio quomodo visus laedatur. ] Post crystallinum est humor vitreus, qui cum ob usum, quem in visione praestat, de quo, allegato loco, dictum, sit perspicuus, et sine omni colore, crystallinoque rarior factus, ac sedem post eum habeat, eamque quantitatem obtineat, quae ad hanc refractionem respectu magnitudinis et densitatis crystallini necessaria est: si in his quid mutetur, et a naturali hāc suā constitutione humor vitreus desciscat, visio vitiatur. Si nimirum situs ob ictum vel contusionem mutetur, vitreique humoris aliquae pars ante crystallinum deferatur: veluti albugo sub pupilla cernitur, et tunc visus hallucinatio accidit, refractionesque mutantur. Nam cum densior sit hic humor aqueo, simile quid incipienti suffusioni oritur. Si autem tanta hujus humoris pars antrorsum delapsa sit, ut crystallinum loco suo moverit, et posteriora versus retruserit: visum vehementer turbari necessum est. Nec vero crediderim, impossibile esse humoris vitrei perspicuitatem et claritatem mutari posse, ut de crystallino diximus: Et tunc procul dubio eadem accident, quae tum enumerata sunt symptomata.



page 388, image: s0388

Vitreum jam ambit retiformis tunica, seu nervus visorius et retiformis, ut nonnulli appellant. Hujus quigem folius ratione vix aliqua lae sio visui accidere potest: cum bene munitus sit; nisi ob cerebri et aliarum partium vitium. Nervus etiam ille opticus, ut vulgo vocatur, qui a cerebro ad oculum defertur, visui incommodare potest, si spiritibus transitum deneget, de quo postea.

[note: Oculi situs mutatus. ] Atque ita, qua ratione singularum oculi partium vitio visus laedatur, diximus. Laeditur tamen etiam interdum visus vel toto oculo, vel pluribus partibus non recte se habentibus. Nam primo si non rectum situm habeat oculus, non recta fit visio. Hoc primum accidit in oculi procidentia, cum oculus sua sede excidit, a paralysi, ab inflammatione vehementi, aut alio magno praeter naturam tumore, fluxione, quae ut inter dum articulum aliquem, ita etiam oculum, si vehementior sit, loco suo protrudere potest. Idem etiam accidere potest ab ictu et casu. Situs quoque oculi mutatur in Strabismo, cum, aliquibus oculi musculis convulsis vel contractis, oculus in latera contorquetur; unde quae rectā objiciuntur, non videntur, sed quae ad latera sunt posita. Musculis enim oculos moventibus praecisis aut convulsis, pupilla in eam partem, quae trahit, contorquetur, nec rebus visibilibus recta opponitur. Ad situm oculi vitiatum pertinet quoque ille admirandus et rarissimus casus de Rhinopte, cujus Schenckius, lib. 1. observ. 292. facit mentionem, et cujus etia fit mentio, in epist. ā Scholtz. collect. epist. 75. et 76. quemque se vidisse narravit Erastus, teste Stupano, part. 3. pathol. cap. 2. disp. 1. th. 24. qui per patentes narium meatus, post vulnus oculorum male curatum, species visibiles accipiebat, ita ut proxima objecta dignosceret. Cum enim ipsi musculus, qui oculum ad minorem angulum trahit, fuisset dissectus, accidit, ut oculus ab opposito musculo versus majorem angulum traheretur, ita ut pupilla ei carni opponeretur, qua repletum est foramen in narium cavitatem tendens. Unde diu nihil vidit: tandem vero carne illa glandulosa ulcere sanioso depasta vel etiam ferro excisa, per narium cavitatem videre coepit. Oculo enim citra humorum perturbationem ita in obliquum acto, et pupillā parti illi narium obversā, per hiantes et excavatos illos meatus species visibiles oculo oblatae fuźre.

Est etiam motus oculi necessarius, ut circumcirca videre possit; qua de caussa suis musculis instructus est. [note: Oculi paralysis. ] Hic aboletur in paralysi oculi: qua qui laborant, nisi moto et inflexo toto capite, ea, quae ad latera sunt, et sursum ac deorsum, videre non possunt.

Interdum plures humores ex oculo prolabuntur, atque ex amplis oculi vulneribus, ab inflammationi bus, et corneae ulceribus magnis, viā patefactā, saepe cum aqueo crystallinus vel etiam vitreus excidit. Quod ubi fit, perpetua coecitas inducitur.


page 389, image: s0389

Nonnunquam oculus totus atrophia seu tabe laborat, atque marcescit et contabescit; unde visio debilitatur, et tandem plane aboletur.

[note: Spirituum opticorum vitia. ] Quae deinde spirituum culpā accidit laesio visus, ea fit praecipue cerebro laeso, ob intemperiem frigidam, compressionem, obstructionem, aliosque morbos, qui in caussa sunt, ut spirituum non justa in oculo sit copia. Sed tum plerumque etiam alii sensus externi et interni laeduntur, ut fit in apoplexia, epilepsia, caro, mortique propinquis. Aboletur tamen interdum solus visus, si ea nimirum cerebri pars afficiatur, e qua optici nervi originem habent. Ita ex fronte diu multumque frigido aeri exposita, ex refrigerantibus medicamentis fronti incautius impositis, solum laedi visum, illaesis aliis sensibus, compertum est.

Si nervi optici caussa visio laedatur, vitium in nulla oculi parte alia, neque in cerebro vel spiritibus animadvertitur, et pupilla naturali modo sese habet, nisi quod paulo nigrior et nonnihil amplior apparet. Et fere repente hoc malum invadit: appellaturque a nonnullis gutta serena. Et quidem vitium nervi optici est coarctatio et angustia, vel ruptura; quae a pluribus caussis accidere solent. Nonnunquam hoc evenit a percussione, casu vel ictu, vel quocunque motu violentiore, quo nervus opticus aut violenter contorquetur, aut vulneratur, aut rumpitur, aut ejus caussa humor aliquis eo delabitur; quod nonnunquam in epilepticis convulsionibus, et in immoderata ac violenta spiritus retentione accidit, ut nonnunqua evenir tubicinibus et foeminis in partu difficili et vehementi conatu. Nonnunquam et sine caussa violeta post morbos graves, ut pestem, vehemetes capitis dolores, post cruditates et similes caussas hoc evenit. Et quidem frequentius ab excrementis cerebri pituitosis, quae ad infundibulum in cerebri basi, a quo non procul nervi optici suam originem habent, defluunt, et nervorum opticorum ductum sequentes eos humectant aut nimis comprimunt. Quin tamen etiam ex ipso cerebro humor talis in nervos opticos insundi, eosque obstruere possit, non video quid obstet. Et cum hoc accidit, redundantis in cerebro pituitae signa adsunt, et nulla alia, quae laedere visionem possit, caussa in oculo apparet.

[note: Splendoria in oculos caussae. ] Atque ut haec de caussis laesae visionis concludamus, tandem hīc caussa reddenda est splendoris et coruscationum, quae Graecis [gap: Greek word(s)] appellantur, et quae nonnullorum oculis non sine admiratione obversantur, ut ex historiis, quae, supra de diff. sympt. allegatae sunt, patet. Galenus, 2. de rat. vict. in ac. t. 44. accidere talia docet, propter eam, quae a ventre sursum fertur, exhalationem et evaporationem, et propter sanguinis, qui in caput fertur, abundantiam. Verum ut non negamus, tales splendores hinc caussari posse: tamen primo et per se hinc non generantur. Aliud enim potius quiddam, nubeculae


page 390, image: s0390

nimirum, imagines culicum, muscarum, et similia oculis apparentia, de quibus antea diximus, ex his caussis proxime proveniut. Quid antiqui alii hac de re statuerint, discutere operae pretium esse non videtur. Quis enim laevigationem in oculo hunc splendorem efficere? Quis ictu spiritus exardescere credet? Alia itaque ratio, et proxima symptomatis [note: Visus instrumentu est lucidum. ] hujus caussa indaganda est. Hoc autem primo supponamus: visus instrumentum lucidum esse. Nam sensio exposcit mutuam quandam consensionem, et similitudinem instrumenti et objecti. Unde ut in aure esse aerem Aristoteles affirmat, 2. de an. et cum eo omnes Philosophi et Medici; ita etiam in oculo est quiddam cognatum luci, quod ut Scaligeri verbis, ex 298. s. 16. utar, quasi tessara hospitem suum sese extrinsecus insinuantem recipit. Est enim lumen oculi portitor quasi quidam, qui speciem trajicit ab externo lumine ad intimum animae. Atque tale lumen oculis inesse, manifeste apparet in oculis nonnullorum animalium, qui lucidi et splendidi sunt, adeo quidem, ut etiam noctu videant, ut in felibus, canibus, et aliis animalibus manifestum est. Atque cum spiritus influens insitum cujusque partis foveat ac perficiat; cum eo cognationem et affinitatem habeat necesse est: ac propterea spiritus visorii et ipsi lucidi sunt. His igitur ita sese habentibus, si oculi constitutio vitietur, et praesertim si crassi vapores vel humores crystallino, vel etiam vitreo obducantur aut admisceantur, reflectuntur luminis illius interni radii, et coruscationes hae excitantur. Ut enim in crystallo vel vitro, dum perspicua sunt, radiis transitus conceditur, si vero a tergo plumbo et hydrargyro obducuntur, lumen reflectitur, ita, ut imago in speculo recepta in plura alia diffundi reflexa possit: sic etiam in oculo radii lucidi objecto corpore denso reflectuntur, reflexique visui offeruntur. Ahi, inter quos Johan. Baptista Porta, lucem hanc praecipue humo, ri aqueo tribuunt, atque hunc quacunque de caussa motum illas coruscationes et splendores efficere existimant; atque ad id credendum eo adducuntur: quod in animalibus illis noctu videntibus non tantum illud spatium, quod pupilla circumscribit, et per quam aliqua portio crystallini translucet, sed multo major, tanta scilicet, quantam sub cornea aqueus humor occupat, lucida apparet.

[note: Auditus laesi caussae. ] Atque haec de caussis symptomatum, quae visui accidunt: nunc eodem modo caussas symptomatum in auditu, gravis nimirum auditus, surditatis, auditusque depravationis, quae fit in sonitu, fibilo et similibus, inquiramus; quod facere etiam operae pretium fuerit. Sunt enim symptomata haec gravissima, et surditas praecipue miserandum malum est. Nam cum aures praecipue sint porta mentis, per quam menti communicantur, quae doctrinā et institutione traduntur de Deo et aliis rebus necessariis, et quae alio sensu addisci non


page 391, image: s0391

possunt: miser certe ille est, qui hoc maxime necessario adminiculo destituitur. In caussis autem symptomatum investigandis sequemur monitum Galeni, qui, in 1. de causs. sympt. cap. 3. scribit, ad exemplum laesae visionis etiam in caussis symptomatum reliquorum sensuum investigandis procedendum esse. Itaque inquiramus, qua ratione et ob organum auditus, et ob facultatem, ut Galenus appellat, seu spirituum vitium, auditus laedatur, atque ut in visu factum, ab organorum auditus, quae, lib. 1. cap. 12. explicata sunt, vitiis incipiamus, in quibus itidem, ut in visu, eum ordinem observabimus, quo sonus per ea auditui offertur.

[note: Aurium externarum vitio qua ratione auditus laedatur. ] Aurium igitur externarum vitio primo laedi potest auditus. Nam si ex vulnere, vel alia quavis de caussa praecidantur et amittantur aures, auditus depravatur, et qui externis auribus carent, iis soni et articulatae voces fluctuantis aquae aut resonantis cicadae modo offeruntur.

[note: Meatus auditorii vitia. Obstructio meatus auditorii. ] Deinde si meatus auditorius repleatur et obstruatur, vel ex parte, vel totus, auditus laesi caussa existit. Obstruitur autem meatus iste cum ab iis, quae extra obveniunt, tum quae in ipso corpore ortum habent. Primo enim possunt extrā lapilli, nuclei, globi, etc. incidere, aqua potest illabi, vermes irrepere. Deinde ab inflammatione, carnoso tuberculo, quando in ulcere humido et non bene siccato caro subcrescit, a callo, scirrho, abscessu, sordibus illis, quae in auribus generantur, cumulatis et concretis, idem meatus obturari potest. Hic itaque meatus si ex parte obturetur, caussa est non solum diminuti seu gravis auditus, sed etiam depravati, qui varius est, pro ut res in meatu hoc haerens contactu suo varium sonum efficit, et nunc strepitum, nuuc fluctuationem edit. Si vero totus hic meatus obstruatur, non solum sonus externus non percipitur, sed et sonitus quidam in aure sentitur; quod quilibet animadvertet, si manu aures obturet. Atque hic sonus major audietur, si aliquid auribus apponatur quod sit cavu, et aerem in se contineat, ut si quis cavam manum, vitrum vel concham adhibeat. Fit enim hic sonus ob aerem, qui in aure remansit, et fit major vel minor, prout est copiosior, vel minus copiosus. Facere tamen huc etiam aliquid pulsum arteriarum in auribus, credibile est.

[note: Tympani vitia. ] Tertio si membrana, quam tympanum vocant, ā constitutione naturali desciscat, etiam auditui obest. Et quidem saepe a primo ortu haec membrana crassior est, atque incurabilis surditatis caussa existit. Saepe post ortum affluentibus humoribus humectatur et crassior efficitur, simulque laxior redditur, ut non satis tendatur; quod ab oleorum et aliorum liquorum infusione crebra, et inprimis opiatorum usu, accidere potest. Idem quoque evenit ob inflammationem in scirrhum conversam. Neque tamen nimia siccitas etiam utilis est. Si enim nimis


page 392, image: s0392

exsiccetur atque induretur haec membrana, quantum opus est, tendi non potest. Quapropter si post morbos graves, vel aetatis decursu nimis exsiccetur: auditus gravitas oriri solet. Si vero integra non sit haec membrana: officio suo amplius fungi non potest, et propterea surditatem parit. Potest autem rumpi vi externa, ut ab auriscalpio, vel simili violentius immisso atque intruso. Potest et erodi ab ulcere aurium profundiore. Nonulli statuunt membranam hanc ab acutissimo et vehementissimo sono, ut bombardarum et campanarum ingenti souitu, sicut et a frigore vehementi, non dolore solum affici, sed et rumpi posse. Alii tamen nimis saltem tendi a talibus vehementibus objectis membranam hanc existimant, atque ita nimis tensam laxiorem reddi, ut sonum amplius edere non possit.

[note: Aeris in plantati vitia. ] Reliquarum jam partium usus obscurior est, atque hinc etiam caussas auditus laesi eruere difficilius est. Aer nimirum internus, seu calidum innatum auris aer eum si non secundum naturam sit constitutum, gravis auditus vel surditas oritur, pro vitii magnitudine. Hic enim aer aliquando impurior redditur, dum materia aliqua redditur, dum materia aliqua vitiosa seu a toto corpore, seu a cerebo ipso permiscetur. Aliquando plane deficit, ubi alimentum aeri illi fovendo necessarium, propter obstructionem aliquam in aure, ad eam deferri non potest.

Si vero nervus expansus refrigeretur, fit auditus gravis: sin densior reddatur, aut tumore afficiatur, auditus tollitur vel imminuitur.

Ossicula illa tria si loco suo moveantur, vel ictu, casu, sonitu, vel humoris affluxu, aut a naturae primordiis non recte formata vel locata sint, auditui incommodant.

[note: Meatuum auris vitia. ] Interiores tandem illi meatus, cum a materia aliena vacui esse debeant, si humoribus a cerebro affluentibus repleatur, auditus gravior redditur, vel plane aboletur. Solet hoc interdu accidere in morbis acutis, in quibus materiaetiam ad aures nonnunqua protruditur, et auditus gravis vel surditatis caussa existit. Idem evenit et ob catarrhos, qui ut ad alias partes, ita et ad aures non raro viam affectare solent, praecipue in illis, quibus aures sunt debiliores. Sed et in senescentibus hoc loco excrementa colligi; gravemque auditum excitare solent. Eaedem cavernae si e materia vaporosa et flatulenta repleantur, quae sive in aure, ob ejus debilitatem, sit genita, sive aliunde in eam illapsa, atque in ea moveatur et agitetur: varii soni in auribus excitantur, pro varietate materiae, motusque ipsius. Alii hoc etiam accidere docent ob arteriam, quae aures subit. Haec enim si spiritu copiosiore, calidiore aut nimis agitato impleatur, pulsusque ejus intendatur: in auribus sonus excitatur, ut in febribus ardentibus et doloribus capitis interdum animadvertitur.

[note: Nervi auditorii vitia. ] Denique et nervus auditorius, si naturalem constitutionem non obtineat, auditui ob est, atque ob hujus


page 393, image: s0393

vitium nonnulli surdi nascuntur: quod cum accidit, iidem plerique etiam muti sunt. Nam cum lingua [note: Cur qui surdi nascuntur, etiam muti sint. ] praeter alios nervos, quibus ad sensum indiguit, etiam a nervo illo quinti paris in aurem tendente surculum acceperit: si hic nervus auribus et linguae communis non recte sese habeat, accidit, ut non solum surdi tales fiant, sed et muti, linguamque sufficienter, et tantum, quantum ad vocem articulatam edendam opus est, movere non possint; etsi sensum et aliquem motum ob reliquos nervos integrum habeant. Saepe quoque hic nervus post ortum obstruitur, vel densior redditur, et gravis auditus vel surditatis caussa est, prout majus vel minus hoc vitium est; et modo in una, modo in utraque aure, prout nervus hic in utraque simul, vel altero latere tantum afficitur.

Ob vitium vero spirituum laeditur auditus, vel propter angustiam cerebri in apoplexia et epilepsia, in quibus plane aboletur; vel frigidam intemperiem, ob quam gravis auditus excitatur, de quibus alibi.

[note: Olfactus lasi caussa. ] Odoratus similiter et ipse laeditur vel organorum vitio, vel spirituum, vel ob errorem externum. Organum odoratus quodnam sit, de eo varie disceptatur. Plerique et praestantiores Medici nunc Vesalii sententiam amplectuntur, qui organum olfactus statuit processus cerebri oblongos, albicantes, nervisque non absimiles, qui sub carunculis mammillaribus in anteriore parte capitis a cerebro nascuntur. Ad hoc autem praecipuum olfactus organum cum odor per nares exteriores feratur: illae sufficienter et debite pateant necesse est. Si itaque in naribus illic sit quaedam angustia, quae proveniat vela compressione facta acaussa aliqua externa, ut ab ictu sive contusione; vel constipatione orta a tumore aliquo praeter naturam, vel obstructione, quae excitatur a carnis excrescentia, ut fit in polypo, aut ab humore crasso et viscido, ut in coryza et catarrho; vel a materia purulenta; aut sanguinis grumo: aboletur vel imminuitur odoratus. Narium externarum meatum ubi transiit odor, ad os [gap: Greek word(s)] seu cribriforme appellatum pertingit. Hoc igitur os, atque ejus membrana si obstruatur, ut fit in gravedine: odoratus imminuitur vel aboletur. Atque materia eo loci delapsa et incrassata saepe diuturnioris olfactus abolitionis caussa esse solet. Hoc loco etiam materiam quandam calculosam, ut et vermes genitos fuisse, experientia docuit. Ob ipsum tandem olfactus organum praecipuum praeter naturam affectum olfactus laeditur, cum intemperie, praesertim humida, laborat, vel a materia affluente obstruitur, quod in catarrhis accidit.

Secundo ob vitium spirituum eodem modo, quo in visu et auditu laeso, etiam odoratus laeditur, si nimirum spiritus vel deficiant, ut in morti propinquis accidit; vel influere prohibeantur, ut fit in apoplexia, epilepsia et similibus cerebri vitiis.



page 394, image: s0394

Denique et ob errorem externum depravatur olfactus, dum vapor aut materia aliqua graveolens et foetida haeret in viis, per quas odor transit. Hic enim dum per materiam illam foetidam transit, odore illo gravi inficitur, atque hinc etiam res non male olentes ab odoratu foetidae perci, piuntur, sicut in ozaenis accidit. Gustus [note: Gustus laesi caussa. ] etiam laeditur, laesa facultate, seu ob vitium spirituum animalium, vel ob morbum, vel ob errorem externum. Vitio spirituum Gustus laeditur, dum deficiunt, et ad linguam non transmittuntur; quod in moribundis solet accidere, paulatim calore nativo et spiritibus deficientibus: vel dum, etiamsi transmittantur, influere prohibentur ob obstructionem, vel angustiam ejus partis cerebri, unde nervi illi gustatorii oriuntur; vel iis ipsis nervis obstructis et compressis, vel vulneratis, unde pro morbi magnitudine gustus vel plane aboletur, vel imminuitur. Sed raro vitium est in nervo vel cerebro, nisi cerebrum universaliter afficiatur, ut fit in apoplexia, et similibus affectibus. Peculiare est illud de Lazaro vitrivorace apud Columbum, in quo ea nervorum conjugatio, quae gustus gratiā in aliis hominibus a natura producta est, neque ad palatum, neque ad linguam reptabat, sed ad occipitium reflectebatur.

Postea ob linguae morbos itidem gustus vel imminuitur, vel aboletur, puta ob aliquam intemperiem, ut cum lingua frigidā et humidā materiā perfunditur, vel dum exsiccatur. Hoc enim cum fit, res omnes sapore quasi destitui, et ut aegri loqui solent, ligni instar insipidae esse solent. Nam lingua naturaliter est mollis et humore perfunditur, quo, ceu vehiculo, sapores rectius in carnem ejus spongiosam sese insinuant. Hoc igitur si destituatur, ita recte penetrare sapores non possunt. Exsiccatur autem tum aliis de caussis, ut cum ore aperto aer attrahitur; tum praecipue in febribus, cum vapores calidi exhalantes partes has valde exsiccant, et saepe quasi adurunt. Huc pertinent etiam pustulae et ulcera, quae terdum linguam obsident.

Denique ob errorem externum gustus depravatur vela caussis externis, ut re aliqua in os assumta, cujus sapor non facile e lingua eluitur; vel ab interna caussa, ut humore vel vapore, quo lingua imbuitur. Succus enim postea extrinsecus a cibis accedens, vitiosum linguae succum, qui prius quieverat, excitat et movet, atque ita gustandi facultas non tam eum, qui recens accessit, saporem, sed illum potius, quo lingua antea perfusa est, aut saltem permistum saporem excipit, et quod gustatur, vel salsum, vel amarum, vel alio sapore praeditum putatur, prout materia salsa vel amara est, qua lingua infecta est.

Humor autem ille et vapor linguae communicatur interdum ex ventriculo, interdum ex epate, liene, pulmone et thorace male affectis.


page 395, image: s0395

Interdum ex faucibus ulcere aliquo laborantibus, interdum etiam a cerebro.

[note: Tactus symptomatum caussae. ] Restant caussae symptomatum, quae Tactui accidunt, explicandae. Inter illa autem primo est Stupor. Hic easdem fere habet caussas, quas paralysis, minores saltem levioresque; unde etiam quasi via est ad paralysin, et venturae praesagium, 2. de sympt. causs. cap. 2. [gap: Greek word(s)] , levis [note: Stuporis caussa. ] quaedam paralysis dicitur. Fit autem stupor spirituum inprimis vitio. Primo, cum illi vel non gignuntur, seu ob efficientis vitium, ut caloris nativi debilitatem, quod fit in senibus, seu materiae defectum, post magnas evacuationes et similia: vel dum resolvuntur. Deinde fit stupor, cum ob nervorum angustiam ad partem aliquam spiritus influere non possunt; quod fit vel ob obstructionem ab humore frigido et crasso; ut vulgo docetur, aut etiam tenui, ut postea de paralysi dicetur, vel constipationem, si scilicet nervi et spinalis medulla a crassis succis replentur et nutriuntur, vel compressionem a tumore aliquo praeter naturam, a contusione, luxatione, vinculo injecto, a frigore vehementer constringente. Idem praestat solutio continui. Nam abscisso nervo aut spinali medulla omnes inferiores partes amittunt sensum et motum. Tandem etiam accidit stupor, cum in ipso membro spiritus nimis dissipantur, vel refrigerantur; vel sopiuntur quasi, quod fit a medicamentis narcoticis.

Huc et [gap: Greek word(s)] seu stuporem dentium referri supra, de differ sympt. diximus: quanquam forsan non incommode etiam ad tactum depravatum seu dolorem referri queat. Est enim [gap: Greek word(s)] molestus queat. Est enim [gap: Greek word(s)] molestus quidam in dentibus sensus, quem percipere potius, quam verbis exprimere queas, ab acidis austerisque cibis ortus: Quandoque etiam ex vomitu humorum acidorum contrahitur. Similis etiam affectus, et qui eodem nomine insignitur, ex auditu stridoris serrae et similium concipitur.

[note: Doloris caussa. ] Huc deinde pertinet Dolor, cujus natura ut obscura et explicatu difficilis est: ita etiam caussam doloris reddere, ob diversas autorum sententias, non ita planum est. In plures enim opiniones Philosophi et Medici hīc divisi sunt. Avicennas enim, secunda primi, doctrina 2: cap. 19. duas agnoscit caussas doloris, intemperiem et solutionem continui. Quod etiam sentire videtur Galenus, in arte Med. cap. 8. 2. de loc. affect. cap. 5. 2. de victus rat. in acut. t. 1 12. meth. med. cap. 1: in quibus locis omnibus duas doloris caussa ponit, nimirum alterationem, et continuitatis solutionem. Alii unam saltem doloris caussam admittunt, continuitatis nimirum solutionem; idque etiam ex Galeni sententia, qui docet, 4. de sympt. med. fac. et 3. de fract. t. 34. 1. de sympt. causs. cap. 6. qualitates primas per mediam solutionem continui dolorem excitare. Quam sententiam Avenrois lib. 3. collig.


page 396, image: s0396

cap. 13. impugnat, atque a sola intem perie dolorem oriri defendit.

Recentiores quidam ab his omnibus dissentiunt, et neque solutionem continui, neque intemperiem seorsim, neque intemperiem atque solutionem continui aequaliter doloris caussam proximam atque immediatam esse statuunt; sed subitam et violentam mutationem qualitatum tactivarum: cujus quidem mutationis terminus sit continui solutio, ex qua tamen doloris caussa peti non debeat, sed ex qualitatum tactivarum excessu, qui continuum solvit. Hoc modo cum Autores de caussa doloris proxima diffentiant: in veritatem hīc ulterius inquirere operae pretium erit. In verae autem caussae cognitionem facilius veniemus, si ea, quae supra, de sympt. differ. dicta sunt de dolore, consideraverimus, nimirum dolorem non esse sensionem simpliciter, sed sensionem tristem: et notaverimus; duo in dolore concurrere, apprehensionem objecti sensibilis, quatenus sensibile, verbi gratiā, calidum, frigidum, asperum; deinde ejus apprehensionem, quatenus gratum vel ingratum: doloris autem naturam non consistere in apprehensione objecti, quatenus sensibile, sed potius in molestia et tristitia sensui conjuncta, quae ex perceptione objecti ingrati oritur. Si tandem etiam hoc repetiverimus ex Galeno; tactum egregium praeter caeteros sensus habere symptoma dolorem.

[note: Doloris caussa proxima una. ] Deinde si et hoc observaverimus: etsi plures doloris caussae mediatae atque remotiores admitti possint: tamen cum unius effectus una proxima atque immediata sit caussa, et cum, si a plurib. caussis unus effectus producitur, eas omnes ad communem quandam efficiendi rationem reduci oporteat: etiam hic unam saltem proximam atque immediatam caussam admitti posse, ad quam omnia, quaecunque dolorem efficere dicuntur, rediguntur; ac proinde falsam eorum esse opinionem, qui plures simul proximas doloris caussas, ut intemperiem et solutionem continui, statuunt.

[note: An intemperies sit proxima doloris caussa. ] Jam itaque videamus, quaenam sit illa proxima atque unica caussa. Intemperiem illam non esse, ex eo facile patet; quod plurimi dolores, sine ulla intemperie, ex tensione, sectione, aliisque qualitatibus tactilibus excitantur. Neque ulla alia qualitas tactilis simpliciter, et quatenus talis, pro caussa doloris proxima haben potest. Nam si qualitates tactiles simpliciter et quatenus tales essent caussa doloris: in omni sensione fieret dolor. Ideoque etsi illud quidem verum sit, quod doloris (cum seu sensus quidam sit, seu affectio sensus) eaussa in qualitatibus sensibilibus seu tactilibus quaerenda est: tamen quia illae qualitates quatenus tales et per se, non sunt caussa doloris, aliud iis addere necesse est, quod formalis quasi ratio sit, ob quam dolore generant, quodque in omni dolore ad sit, et sine quo nullus dolor excitari possit. Quid a. hoc sit, goneralius interdum


page 397, image: s0397

autores explicant. Plato, in Timaeo, illud, quod praeter naturam est, et violenter ac repente nos afficit, doloris caussam esse dicit. De quo Galenus, lib. 1. de sympt. caus. 6. scribit: Communis omnis doloris caussa est; quam Plato in Timaeo his verbis explicat: [gap: Greek word(s)] . Nimirum illud, quod dolorem inferre debet, violenter et vehementer simul ac repente tactum afficiat, et corpus nostrum immutet, necesse est. Quod ipsum jam ante Platonem Hippocrates, in libro de loc. in hom. circa finem, etiam docuit, ut, loco allegato, etiam docet Galenus, qui ab his, quae naturam mutant et corrumpunt, dolores excitari scribit. Idem quoque sensisse videtur Aristoteles, qui, lib. 2. de An. cap. 12. [gap: Greek word(s)] : et, l. 3. c. 2. [gap: Greek word(s)] scribit.

[note: An subita mutatio qualitatum tactilium sit doloris caussa. ] Recentiores quosdam hīc subitam et violentam mutationem qualitatum tactivarum, seu qualitates tangibiles violenter agentes in sensum, proximam doloris caussam statuere, diximus. Verum cum illi ipsi agnoscant, non quamlibet repentinam et violentam alterationem qualitatum tactivarum dolorem facere: Medici magis spacialiter caussam illam explicant, et quid illud [gap: Greek word(s)] sit, determinant, ac non quamlibet repentinam ac violentam alterationem qualitatum tactivarum dolorem facere concedunt, sed illam demum, quae eo excessus devenit, ut continuum solvat. Idque recte. Nam tangibilia dolorem non excitant, nisi continuum solvant.

[note: Solutio continui est proxima doloris caussa. ] Atque ita caussam non videmus, cur non solutionem in continui pro doloris caussa proxima admittamus, atque in caussis dolorem excitantibus ipsi agendi rationem asscribamus. Ubicunque enim ad est dolor, ibi ad est continui solutio: et contra; ubi continuum solvitur, ibi dolor excitatur. Qua de caussa etiam Galenus et alii praestantissimi Medici etsi saepe plures doloris caussas constituere videntur: tamen illas omnes tandem ad solutionem continui reducunt, utpote ultimum in serie ista caussarum dolorem excitantium, et inter quod et dolorem nihil intercedit. Cum autem solutio illa continui fiat, vel ā qualitatibus primis, vel ā secundis: hinc factum, ut Galenus interdum duas doloris caussas, subitam alterationem, continuique solutionem, constituerit. Nam murationem in qualitatibus primis, alteratione; mutationem vero in qualitatibus secundis, continui solutione explicat. Quam vis enim in omni dolore continui solutio fiat, nullusque dolor sine continui solutione excitari possit: tamen in primarum qualitatum actione manifestius apparet alteratio; solutio vero continui in ea obscurior est: contra vero in secundis continui solutio evidentior est; alteratio vero obscurior. Neque id, quo nonnulli objiciunt, satis probat, Intemperiem nonsolum quatenus continuum solvit, sed per se etiam, tanquam essentiae partium corruptivum, inducere dolorem;


page 398, image: s0398

quia in dolore a caussa calida adhibentur refrigerantia, in dolore ā caussa frigida calefacientia non vero consolidantia. Nam in dolore nondum est soluta continui unitas, ut opus sit consolidantibus: sed si caussae unionem solventis actio impediatur, dolor etiam sedatur; quod sit, si calefacientis actio vel introducta dispositio per refrigerantia impediatur, frigefacientis per calefacientia.

[note: Pruritus caussae. ] Ad dolorem etiam pruritum retulimus. In quo locus affectus cutis est, utpote, quae densior est subjectis carnibus, ut excrementa per subjectas partes molliores vi expultricis propelluntur, ubi ad cutem pervenerint, ibi haereat, ac pruritum et similes affectus excitent. Ortum vero habet ab excremento mordaci, salso nimirum vel acri, quod ad scalpendum hominem incitat, ex quo voluptas quaedam oritur, ob evacuationem materiae illius, quae molesta erat et mordicabat; seu, ut alii sentiunt, quia partes, quae mordebantur ab acri materia, ad statum naturalem convertuntur, in quo a motu illo praeternaturali cessant. Ut enim dolor est violentus quidam transitus per solutionem continui ad statum praeter naturam; et eo major est dolor, quo violentior est motus ille praeter naturam: ita voluptas est quidam transitus [gap: Greek word(s)] seu confertim factus. sine violentia tamen ad statum naturalem, ad quem quidem scalpentes reducimus prurientes partes. Cum autem mirum alicui videri possit, cur ex scalptu etiam vehementiore, et qui fit rebus durioribus, et saepe tanta per ungues lancinatione et vehementia, ut non potius dolor: sciendum, quod ideo voluptate afficiuntur, qui etiam violenter cutem rumpunt, quod ad solutum esse, seu solutam unitatem deducunt id, quod erat in solutione unitatis. Cum enim partes doleant, dum solvuntur: cessat dolor, dum illa mutatio desinit: et quod solvebatur, jam solutum est.

CAPUT IV. De Caussis Symptomatum Sensuum Internorum.

POstquam hactenus symptomatum, quae in sensibus exterioribus accidunt, caussas reddidimus: jam et eorum; quae in sensibus internis eveniunt, investigandae. Inter quae primo occurrunt vigiliae et somnus nimius. Quae autem sint horum symptomatum caussae, facile ex iis, quae, lib. 1. cap. 13. de vigiliarum et somni naturalis generatione diximus, liquet. [note: Vigiliarum nimiarum caussae. ] Pervigilium seu vigiliae nimiae ortum habent a nimia spirituum animalium ad organa sensuum effusione, ob defectum vinculi sensus primi, irritationemque nimiam sensus communis. Primo deficiunt illae suaves exhalationes, quia vel in corpore non generantur, quod sit in nimia inedia, aut ob usum ciborum, qui tales halitus non suppeditant; vel quia penitus absumuntur, dissipantur, et


page 399, image: s0399

a cerebro avocantur. Absumunt et dissidant istas exhalationes calida et sicca intemperies, seu cerebri solum, seu totius corporis, cum vel sine materia. Hinc et in ardentibus febribus, et in phrenitide vigiliae aegros molestant, et ab humoribus ac vaporibus biliosis, melancholicisque vigiliae excitantur. Eaedem fere caussae etiam sensum communem irritandi vim habent, et praeter eas inprimis dolor, qui cum inquacunque etiam corporis parte sit, in sensum tactus vehementer agat, sensum quoque communem excitat, quo commoto etiam reliquos sensus excitat, et ita pervigilium fieri necesse est.

[note: Somni nimii caussa. ] Somni contra non naturalis caussa sunt ea omnia, quae prohibent, ne spiritus ad exteriora justo tempore et modo effundantur: qualia sunt, quae vel calorem et spiritus nimis ad interiora revocant; vel spiritibus, ne ad exteriora regrediantur, impedimento sunt. Hinc primo, quae spiritus resolvunt et absumunt, ut sunt motus nimius, laborque, vigiliae nimiae, balnea et similia, somnum profundiorem inducunt. Exempla hujus rei in aegris interdum apparent, qui tribus vel quatuor diebus vigiles permanserunt, quibus postea difficilis excitatu somnus supervenit, et saepe diem noctemque perseverat, magnumque ipsis auxilium affert. Nam cogitur calor eousque retractus permanere, donec humiditas vehementer absumta exacte reparata fuerit, ac novi spiritus deperditis suffecti. Deinde quae caput halituosis vaporibus replent, itidem somnum conciliant. Vapores hi ad cerebrum mittuntur vel a toto, ut in febrium non nullarum, in quibus vapores calidi et humidi multi ad caput feruntur, accessionibus, quae idcirco [gap: Greek word(s)] nominantur, quod etiam in ebriis accidit; vel a parte aliqua, ut ventriculo, aut alia attolluntur; vel in cerebro nimis humectato et refrigerato coguntur. Cerebrum enim refrigeratum et humectatum vapores ex alimentis condensat, et magnam eorum copiam cogit.

[note: An sola frigiditas somnum inducere possit. ] Sed illud hīc merito discutiendum: An etia sola frigiditas somnum inducere possit. Plerique hīc ex Galeno distinguunt inter somnum non naturalem et profundum, ac somnum morbosum. Galenus enim, 2. aph. 3. somnum longum, quem et non naturalem nominant, eum appellat, qui tempore quidem naturalem superat moderationem, sed nondum ad expergiscendum difficultatem habet: [gap: Greek word(s)] , quem et morbosum ac praeternaturalem somnum appellant, dicit, cum in expergefaciendo difficultas conjuncta est. Atque somnum longum et profundum cum Galeno in humiditatem, nunquam vero frigiditatem rejiciunt. Si vero frigiditas sit intensa, non amplius somni non naturalis, qui solum longus et profundus est, non tamen difficilem habet expergefactionem; sed soporis, a quo difficilis est excitatio, caussa est. Ita enim Galenus, 1. de sympt. caus. cap. 8. scribit; medicamenta,


page 400, image: s0400

(quae somnum scilicet inducunt) quae duntaxat humectant, omnia merito somnifera vocantur; quae vero perfrigerant, nec somnum, nec indolentiam afferre recte dicuntur. sed pro somno [gap: Greek word(s)] , et carum pro indolentia; ob perfrigerationis excessum, vel prorsus insensibilitatem, vel certe sensum diminutum.

[note: Comatis et cataphorae caussae. ] Ex his tandem somni praeter naturam seu comatis et cataphorae caussam reddere non est difficile. Hic enim cum sit sensus communis, et cum eo sensuum exteriorum quies praeternaturalis tanta, ut aegri facile excitari non possint: ortum habet a caussa, quae spiritus animales ad sensus organa perferri non sinit. Nam nihil tam profundum et excitatu difficilem somnum procreare potest, quam quod impedit, ne spiritus animales ad organa sensuum libere emitti possint. Nonnulli quidem multas et varias comatis caussas recensent: verum illae omnes comatis caussae non sunt, sed aliae solum somni paulo profundioris, aliae potius cari et lethargi, quam comatis. Tantum vapor, spirituum animalium ad organa sensuum influxum prohibens, comatis caussa est, et [gap: Greek word(s)] proxime fit a vapore solā copiā peccante. Hic vapor pendet vel ab intemperie cerebri, vel ab aliqua materia cerebrum petente. Intemperies, ut docet Galenus, comm. 1. in 3. Epid. t. 7. vel frigiga, vel humida vel frigida et humida simul est. Ita enim scribit: frequenter ubi multum humectata est pars, quae est sensus fons, sopor sequitur, ut nonnullis usu venit ebris: subinde ob solum frigus. Est, cum ambobus his succedat profundus et soporosus somnus. Primas autem in symptomate hoc inducendo obtinere frigiditatem docet idem Galenus, 3. de loc. aff. cap. 5. Frigiditas enim strenue densat vaporem alimenti. Materia motu peccat et copia. Motu ad cerebrum fertur. Copia substantiae vaporosae cerebrum replet et irrorat. Potest tamen etiam coma fieri a materia calida et humida, quae vel ex toto in caput mittitur, quod fit in febribus ex pituita dulci vel sanguine, ex quibus vapores benigni solum copia peccantes confertim in caput feruntur, unde febres illae, ut diximus, [gap: Greek word(s)] , id est, soporosae nominantur; vel ex parte aliqua, ut ventriculo, intestinis et vermibus in his, utero et aliis.

[note: An frigiditas somni profundioris caussa sit. ] Et haec quidem de somni praeternaturalis caussis ex vulgata Medicorum sententia proposuimus. Verum cum Recentiores aliquam adhuc lucem huic dactrinae attulisse videantur, et illorum sententia hīc non praetereunda. Recentiores nimirum Medici, non solum Chymici, sed et Galenici male hīc frigiditati, ut et soli copiae vaporum, somni profundioris et praeternaturalis caussam attribui putant. Nam, ajunt, neque aqua frigida, neque nix, neque glacies, utpote summe frigida, somnum per se inducunt: ideoque etiam in opio, mandragora et aliis multis vis somnum inducendi non dependebit a frigiditate, sed a vi peculiari [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] quae etiam calidis medicamentis in est, ut anetho, quod Galenus, 6. de simplic.


page 401, image: s0401

medic. fac. somnum conciliare scribit. Atque ita medicamenta illa potius calida erunt, oleaginosa et sulphurea, quam frigida, utpote quae oleum etiam de se emittant flammam concipiens, ut in papavere, hyoscyamo et similibus patet. In qua parte oleosa vis illa hypnotica et narcotica sita erit. Haec enim medicamenta leviora, aut in parva quantitate assumta somnum quendam quasi artificialem inducunt: quae si fortira et copiosius exhibeantur, stuporem tantum inducunt, ut quasi apoplectici [note: Vinum qua ratione semnum inducat. ] sine sensu et motu jaceant. Quod et fumus carborum praestat: de quo in caussa apoplexiae postea plura. Eandem vim narcoticam non in frigido sitam esse Platerus vini exemplo probat, cujus usu immoderato, non propter evaporationes, uti putatur, sed ob narcotivam illus vim, sopor immodicus et stupor quoque, qui non attonitos reddit, saepeque interficit, in ebriosis sequitur: quemadmodum ex spiritu vini id quoque magis et potentius accidit. Atque talem vim in esse proculdubio etiam venenis quibusdam existimant, quae morsu communicata hominem in soporem saepe lethalem conjiciunt. Similem quoque vim humores in corpore nostro interdum, ubi malignam qualitatem induunt, habere statuunt; et certe non absurde: atque hinc in febribus pestilentialibus et malignis somnum profundum excitari non tam ob copiam vaporum, quam eandem peculiarem malignitatem ac vim narcoticam. Hinc et epolepticos in fine paroxysmi sopore corripi dicunt, non ob defatigationem cerebri, sed ob vapores malignos, qui prius nervosum genus afficientes motus illos epilepticos excitanbant, nunc cerebrum obsidentes somnum profundum generant, qui eousque durat, donec omnes discussi fuerint.

Comatis autem vigilis caussam quod attinet, ea vulgo assignatur bilis, cum pituita vel sanguinis copia mista. Verum enim vero pituitae admistio non necessaria videtur: cum somnum p n. non tam a frigido humore, quam peculiari vapore et humore narcotico provenire dictum sit. Ideoque calidus vapor cum et spiritus turbet, et exhalationes somnum impedientes secum ad caput rapiat, ac vi narcotica praeditus sit, et delirium excitare, et somnum ciere, atque ita vigilis comatis caussa esse potest. Sicut id in vino et Spiritu vini manifestum est, quo si homines inebriantur, et delirant quasi et somno corripiuntur. Quanquam enim vis [gap: Greek word(s)] ad somnum disponat: tamen si multae imagines phantasiae offerantur, somnus interturbatur; sicut et eos, qui cogitabundi ad somnum se componunt, non bene dormire comperimus. Etsi enim lassi sint et dormire cupiant: tamen crebro occursantes imagines et cogitationes somnum se componunt, non bene dormire comperimus. Etsi enim lassi sint et dormore cupiant: tamen crebro occursantes imagines et cogitationes somnum impediunt. Tale ergo quid et in comate vigili accidit. Quanquam enim vapor ille vim narcoticam habeat, adsitque ad somnum inclinatio, et oculis


page 402, image: s0402

perpetuo conveniant aegri: quia tamen idem vapor in caussa est, ut multae absurdae imagines phantasiae objiciantur, accidit, ut aegri delirent, et dormire non valeant. Atque ita rem se habere etiam illud argumento est, quod Paul. AEgineta scribit, etiam a veneno posse induci hoc malum. Etenim in veneno nulla est pituitae et bilis mistio, sed peculiaris malignitas, quae simul et deliriu et in somnu inclinationem parit. Inprimis vero maximam vigilandi necessitate parit inflammatio phrenetica, si adsit. Etsi enim vapor ille narcoticus faciat, ut aeger ad somnu propensus sit: tamen inflammatio somnum impedit. Atque, hinc accidit, ut pro ut hujus vel illius caussae vis major est, etiam somnus vel vigilia ac delirium praevaleat, atque aeger nunc plus nunc minus moveatur. Hujus symptomatis caussa interdum etiam, ut docet Galenus, 3. epid. com. 1. t. 7. est virium infirmitas, quae accidit calore naturali dissipato, et paulatim emoriente in vehementissimis doloribus, immodica aliqua evacuatione, et similibus. Hoc enim modo qui affecti sunt, etsi oculis conniveant, nihil tame prorsus aut paru dormiunt, sed vigilant, nec tamen attollere palpebras queunt. In vigili aute comate non solum sensus comunis, sed fere et imaginatio et ratio cinatio laeditur. Et qui hoc malo laborat, stulta loquuntur plerumque, et alia delirantiu opera faciunt, corpus omnesque partes temere movent, festucas et plumas colligunt, repente et temere ź lecto prorumpunt ac surgunt, mox iterum decumbunt: omnia tamen oculis fere conniventibus, et in somnum, quem tamen capere nequeunt, inclinantibus agunt. Affectum hunc nonnulli antiquiores etiam Catochum nominarunt. Verum minus proprie: cum alia veri catochi sit natura, et non tam in depravatione facultatum principum ac sensuum, quam in motus ablatione catochus consistat, ut suo loco dicetur. Hoc modo cum dormientes quasi delirent, qui comate vigili laborant, a nonullis hoc symptoma [gap: Greek word(s)] , quasi attonitam insaniam, item soporem delirantem nominari monuimus. Etenim, ut diximus, inclinationem quidem habent in somnum, et clausis oculis somnum exprimunt, ob vapores, quibus caput repletur: sed tamen quia illi sunt acriores, aegros excitant, et deliria inducunt, ac varia absurda spectra et imagines ipsis objiciunt, quae et ipsa somnum interturbant.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Huc pertinere etiam diximus Soporem [gap: Greek word(s)] gravem, quem nominant, eorum, qui profunde dormiunt et somniant, ac postea, quae somniarunt, vera esse credunt, et tanquam vera narrant, quos vulgo [gap: Greek word(s)] nominant. Horum cum tria genera esse dixerimus, atque alios quid divinum, alios quid diabolicum, alios quid naturale pari: de Ecstaticis, qui a Deo vel Daemone tales fiunt, nostrum non est hīc disquirere: de iis vero, qui ā caussa naturali ita afficiuntur, disquirere a Medico alienum non est. [gap: Greek word(s)] apud Hippocratem de vehementi


page 403, image: s0403

mentis aberratione usurpatur, et [gap: Greek word(s)] idem ipsi est, quod [gap: Greek word(s)] . Verum vulgo [gap: Greek word(s)] dicuntur, qui quasi mente; a corpore abstracti diu jacent, et postquam evigilant, mira, quae vidisse et audivisse se dicunt, narrant.

[note: An [gap: Greek word(s)] naturaliter accidat. ] Hoc an vi naturae fieri possit, primo expendendum est. Suadere id videtur hoc, quod aliqui, quoties volunt, [gap: Greek word(s)] corripiuntur. Cardanus, de rerum variet. et de se ipso, et Facio patre id testatur, ac quoties vellent, animis sic abreptos scribit, ut nullum omnino dolorem in eo statu sentirent. Augustinus, lib. 14. de Civit. Dei, cap. 24. simile quid narrat de quodam Presbytero, cui Restituto nomen erat, qui, quando ei placebat, ita se auferebat a sensibus, ut jaceret mortuo similimus. Quod et ratio convincere videtur. Nam si anima aliis rebus ita intenta esse potest, ut speciem visibilem etiam oculo praesentem, et vocem aures circumsonantem, oculo et aure sana non percipiat: fieri etiam posse existimant, ut intellectus ita se ad rerum sublimium considerationem applicare possit, ut sensuum functiones deserat.

[note: [gap: Greek word(s)] ] Verum distinguendum est inter [gap: Greek word(s)] . Tria enim, ut diximus, sunt, quae nomine [gap: Greek word(s)] veniunt, una vera est [gap: Greek word(s)] , qua mens a corporis actionibus (nam an ab ipso etia corpore anima tum separetur, quaerere et explicare hujus loci non est) ad coelestia contemplanda abstrahitur. Sunt deinde et aliae [gap: Greek word(s)] , quae cum hac quiddam fimilo habent. Prior illa plerumque non fine virtute superiore accidere posse videtur, atque Intellectus a naturali illa a phantasia dependentia et cum eadem nexu vix ulla vi naturali absolvi potest. Verum simile quid accidere potest vel a Daemone, vel a caussa naturali. In priorem classem nonnulli referre non dubitant etiam Cardani patrem, quem [gap: Greek word(s)] habuisse ipse non obscure testatur. Extra vero controversiam etiam huc pertinent Lappii, quos Olaus Magnus, lib. 3. de gent. Septentr. ceremoniis quibusdam adhibitis subito labi, et quasi exanimari scribit, ut anima quasi e corpore excessisse videatur; eosdemque postea horis 24. elapsis, ceu profundo somno expergisci, et quasi in vitam revocari, ad interrogata respondere, et quid de absentibus etiam per trecenta miliaria fiat, narrare, et indiciis additis fidem facere. Quae a vi Diabolica, et foedere cum Diabolo provenire planum est: ut et ea, quae Sibyllis plerisque, et oraculorum facerdotibus contigerunt. Unde a nonnullis pro certissimo occulti cum Diabolo foederis indicio hujusmodi voluntarii raptus habentur.

[note: Soporis gravis canssae. ] Quod autem illam affectionem attinet, quae naturalis est, atque a naturali caussa pendet, et vulgo etiam [gap: Greek word(s)] nominatur, ad haec symptomatum genera et soporem gravem ac delirantem referendum esse diximus. Tales enim ob caussas, quas modo in comate recensuimus, somno


page 404, image: s0404

profundo, atque ex quo difficulter excitari possunt, detinentur. Et cum varia et absurda spectra ac imagines in somniis phantasiae obversantia habeant, atque reliquis sensibus cessantibus et feriantibus imaginatio circa illas magis occupata et fixa sit, ubi evigilarunt, somnia illa ex phantasiae illa intentione vera esse credunt, et pro veris, ac iis, quae vere sibi per quietem acciderint, narrant, et sic hac ex parte, etsi caetera sese recte forsan habeant, delirant.

Sunt tamen nonnulli in ea sententia, etiam per naturam hominibus posse accidere imperfectam aliquam [gap: Greek word(s)] , in qua non omnino cesset operatio phantasiae, sed ficta facta imaginatione quibusdam posse accidere, ut Deum et Angelorum choros se videre existiment, atque ad hanc melancholicos, ut alias cogitabundos, aptiores esse docet Fracastorius, lib. 2. de Intellectione.

[note: Sopor Daemoniacus. ] A nonnullis huc etiam soporem, quem appellant Daemoniacum, sagarum referri diximus, in quo se per aerem ferri, laute epulari, choreas ducere, cum Daemone congredi putant. Verum quaecunque hujus rei caussa sit, de eo disquirere Medici proprium non est. Sive enim revera transferantur, et unguentis, nescio quibus, delibutae, ceremoniisque nonnullis adhibitis, ad loca conventusque nocturnos a Daemone transportentur; quod fieri interdum verissime historiae testantur: de eo disserere Medici non interest, sive etiam corpore non transferantur, sed domi suae sopitae, et graviore somno oppressae se choreis et conviviis illis interesse somnient, et vigilantes postea in eodem errore permaneant (quod etiam accidisse ex historiis patet) itidem caussam rimari Medici non est. Neque enim somnia illa naturalia sunt, fierique non potest, ut tanta sit loco, temperamento, aetate, sexu et studiis differentium in somniis consensio, ut una nocte, una hora, de uno tali conventu somnient, atque plane de loco, numero et conditione personarum similibusque circumstantiis conveniant: sed a caussa supernaturali, Diabolo videlicet Deo permittente, confoederatis talia somnia suggeruntur. Unde etiam sagis illis serio conversis, et conventibus illis amplius interesse nolentibus, talia somnia amplius non contingunt; quod indicio est, ea antea a naturali caussa profecta non fuisse.

[note: Somnambuli. ] Hoc potius Medici interest, de illius affectus caussa disquirere, quem qui patiuntur, Noctambuli, forsan rectius Somnambuli appellantur, quod dormientes e lecto surgant, et vigilantium opera exerceant. Illud autem hīc praemonendum, vocabulum Noctambuli a nonnullis quidem latius extendi, dum eos quoque, qui per plana forte iter faciunt, atque inter eundum obdormiunt, atque dormientes aliquo usque progrediuntur, quod Galenus sibi accidisse scribit, 2. de motu musc. cap. 4. noctambulos appellant. Verum si proprie loqui velimus, hi noctambuli aut somnambuli dicendi non sunt.


page 405, image: s0405

Nec enim ad quietem compositi e lecto surgunt, nec ad ambulationem illam peculiari aliquo phantasmate impelluntur, sed jam, antequam obdormirent, ambulabant, atque ideo tam diu saltem dormientes ambulant, quamdiu in plano versantur; quamprimum ad obstaculum aliquod perveniunt, impingunt atque excitantur: quod non fit in veris Somnambulis, qui somno dati, phantasmate, ut dicetur, ad surgendum impelluntur, atque more vigilantium non solum per plana incedunt, sed et scalas adscendunt, atque loca vix vigilantibus adeunda superant.

Solent autem de caussa hujus affectus nonnulli pluribus disquirere: nos rem breviter complectemur. Motum hunc animalem esse, atque oriri beneficio pedum ac manuum, et motui progressivo atque apprehensioni dicatorum organorum, perinde ut in vigilantibus, certum est. Cum autem ad motum animalem non solum requiratur instrumentum, sed et virtus locomovens, atque praeter hanc appetitus, qui motum imperat, et locomotivam impellit; appetitus aurem stimuletur ā phantasia, quae objectum oblatum cognoscit, atque appetitui offert et illud fugiendum vel sequendum monet; atque ita in motu animali sese haec consequantur, objectum oblatum, phantasia illud ut bonum vel malum agnoscens, appetitus ut bonum cupiens, vel malum aversans, vis movens atque instrumentum, quod motum obit: etiam in somnambulorum motu haec inveniri necessium est.

[note: Qva vi moveantur so nenabuli. ] Et quidem vim movendi quod attinet, etsi in somno illam de esse aliquis existimare posset, quod in somno non solum sensus quiescunt, sed et animalis motus cessat, atque primi sensus quies somnus est, spiritusque in organis sensus et motus, adsensum et motum sufficientes non adsunt: tamen id non ita accipiendum est, quasi spiritibus animalibus plane organa illa careant, sed certum est, superesse adhuc aliquos in iis, qui ad sensibilia vehementiora percipienda, et motus etiam, qui per somnum imperantur, edendos sufficiunt. [note: A quo ad motum incitentur somnambuli. ] Itaque anima sentiens in somno non solum ab externo objecto vehementer incitata et lacessita ad sentiendum se convertit, et primo quidem obscure rem percipit, postea subinde, ut clarius cognoscere possit, majorem spirituum copiam subministrat, qui ad sensus, qui afficitur, organum aditum quaerentes sensus communis viam perrumpunt, et ut animal saepe etiam in somno moveatur, in caussa sunt: sed et ab interno objecto et imagine phantasiae oblatae idem fieri potest. Imaginatio enim ab interno objecto per somnum repraesentato affecta movet facultatem motricem. Atque ita non aliunde, quam ex Imaginatione symptomatis hujus caussa petenda videtur. Quanta vero vis Imaginationis sit, et quam varie corpus nostrum ab imaginatione afficiatur, notissimum est, ut pluribus probare hīc opus non


page 406, image: s0406

sit. Imaginatio enim potest in corpore imaginantis excitare omnia, quae cum imaginatione naturaliter sunt conjuncta. At imaginatio movet inferiores facultates corporis nostri sibi conjunctas. Cum autem imaginatio facultates sibi conjunctas et subjectas moveat, non prout semper usus requirit, sed secundum repraesentata, seu ut imagines hoc vel illo modo imaginationi offeruntur: non mirum etiam videri debet, quod nonnulli, dum quiescere debebant, e lecto surgunt, ambulant, pugnant, ad summa aedificiorum fastigia adscendunt, et alia plurima agunt. Cum enim reliquae facultates per somnum quiescant; imaginatio vero non sit otiosa, sed semper operetur: tantum valet, ut motricem potentiam tum etiam stimulare, et ad motum animalem incitare possit.

[note: Quid Imaginationem in Somnambulis excitet. ] Excitatur autem imaginatio ex rerum asservatis speciebus; quae postquam imaginationi per somnum offeruntur, illa circa eas intentius versatur, appetitum, et hinc motricem facultatem stimulat, ut organa motui destinata ad id, quod imperatur, agendum impellat. Atque hoc non solum in somnambulis, sed aliis plurimis accidit, qui quidem e lecto non surgunt, sed tamen in lecto vel se circumvolvunt, vel brachia aut pedes jactant, loquuntur, clamant, rident, plorant, disputant, prout phantasmata seu a diurnis actionibus aut curis reliqua, seu ob dispositionem naturae imaginationi offeruntur. Quae actiones omnes cum ad imaginationem extra controversiam referantur: caussam non videmus, cur non ad eandem etiam somnambulorum hunc affectum referre debeamus. Idem enim est, sive quis in lecto manens, sive e lecto surgens talia efficiat. In hoc enim saltem ab his differre videntur, quod somnambulis non solum imagines rerum, quae a quiescentibus etiam peragi possunt, ut est risus, clamor etc. offeruntur, sed quod talia etiam phantasmata ipsis obversantur, quorum gratia homo ad surgendum, et aliquid in loco remotiore agendum et exequendum incitatur atque impellitur. Et si forsan etiam aliis dormientibus, qui e lecto non surgunt, tales imagines et objecta offeruntur: in hoc tamen est differentia, quod imaginatio in somnambulis validior, atque ad praesentia objecta magis intenta, ac peculiaris aliqua spirituum dispositio est. Ut enim, qui spiritus habent crassos ac torpidos, nec vigilantes mentis ac sensuum operationes habent subtiles ac agiles, nec dormientes clara somnia, sed consusas saltem rerum agnoscunt imagines: ita contra, qui spiritus claros habent ac subtiles, et vigilantes ad omnes illas actiones sunt aptiores, et somnia habent clariora atque evidentiora, atque imagines in somnis saepe tam clare discernunt, ac si vigilantibus offerrentur. His si accedat fortis et intenta imaginatio, quae circa oblatas imagines fortius atque intentius versatur: fit, ut etiam in somno verissima credant, quae offeruntur, et maxime


page 407, image: s0407

eadem effecta cupiant. Atque hinc forsan caussa reddi potest; Quī fiat, quod non omnibus hoc accidit, ut surgant de noctu: et, quod quibus hoc accidit, non semper accidit, ut surgant, sed interdum saltem: quibus si addamus caussam, cur non, dum haec agunt, excitentur, nonnullam caussarum hujus affectus habebimus notitiam.

[note: Somnambulorum natura et constitutio qualis. ] Primum quod attinet, de eo autores alii aliter, et fere non satis clare ac perspicue loquuntur. Singulorum opiniones recensere non libet. Rem vero ita se habere existimamus. Qui huic affectui obnoxii sunt, omnino eum patiuntur ob phantasiae motu fortiorem, mentis vero actiones tum obscuras. Nam cum in homine inter appetitum sensitivum et motum adhuc aliquid intercedat, appetitusque et sensuum internorum operationes menti prius offerantur, ut ab ea vel reprobentur, vel approbentur; (unde pugna inter appetitum sensitivu et rationale excitatur) in dormientibus vero his somnabulis phantasiae actiones sint fortiores et vigeant, mentis v. actiones sint obscurae: fit, ut motus, qui tum imperatur, et ad quem phantasia stimulat, ā mente et deliberatione ulteriore non impediatur, sed facile in actu deducatur. Motus autem ille phantasiae fortior non semper ab eadem caussa proficiscitur, neque forsan omnes aliquam morbificam dispositionem ad hunc affectum habent; crediderimque, posse fieri, ut ex sola diurna cogitatione et cupiditate, motuque phantasiae fortiore tale quid eveniat, praesertim junioribus, in quibus cupiditatum et audaciae major vis est. Sed hi rarius id patiuntur. Quanquam enim ab audacia et phantasiae motu ac cupiditate iterum ad similes actiones stimulentur: tamen si antea castigati et reprehensi fuerint, periculique magnitudo ipsis sit monstrata, poenae atque objurgationis, et periculi imago priorem phantasiae motum interturbat, neque eum tam fixum esse, vel in actum deduci sinit. Alii vero, et qui frequentius id patiuntur, ab interna corporis dispositione in hunc affectum incidunt; quae tamen etiam non videtur esse ejusdem generis. Alii enim spiritus animales alacres habent, et phantastici sunt, et sua cogitata alias strenue prosequuntur, vel affectibus concitatius ad fugiendum vel appetendum quid moventur. Alii ex simplicitate quadam id facere videntur, qui in quodvis, quod ipsis occurrit, temere feruntur. Sed in his omnibus talem cerebri constitutionem conjungi oportet, quae directionem imaginationis, quae a ratione fit, involvit et obscurat, ac somnum, ex quo etiam, dum surgunt, non excitantur, inducit. Vanoribus nimirum halituosis cerebrum abundare oportet, eodem modo, ut in melancholicis, phreneticis et ebriis. Quod vel illud docet, quod ebrii interdum vestibus exutis, nescio quibus in locis se quieti componunt, atque in cubiculo id se facere existimant; mane autem nihil


page 408, image: s0408

eorum, quae fecerunt, recordantur, nisi a somno excitati conspiciant, quo in loco se ad somnum composuerint. Quod vel unicum fere satis docere potest, qualis sit somnambulorum affectio, nimirum quae cum melancholicis, ebriis et delirantibus nonnihil commune habet. Somnambulique simile quid etiam pati videntur illis, qui comate vigili laborant, qui clausis oculis varias imagines obversantes habent, et nihilominus vigilare videntur.

[note: Cur somnambuli non singulis noctibus surgant. ] Quod secundo autem non singulis noctibus ambulant tales, accidit, quod singulis noctibus illae caussae, quae ad hunc affectum disponunt, non adsunt. Surgunt autem et ambulant, cum affectio aliqua vehementior, quae phantasiae motus fortioris caussa est, praecessit, aut dispositio aliqua corporis, quae tale quid inducere solet, ut cum ebrius est quis, aut constitutionem ebrio vel phrenetico non dissimilem habet, adest. Nonnulli dispositionem talem a certo aliquo ciborum genere accipiunt, ut fabis et similibus flatuosis, quae etiam in cholericis melancholicum quid inducendi vim habent.

[note: Cur somnambuli non excitentur inter ambulandum. ] Quod denique non excitantur inter ambulandum, ideo fit, quod halitus et vapores pertinaciores et copiosiores cerebrum occupant. Hi enim cum non permittant, ut facile excitentur; contra vero spiritus animales cum sint vegetiores, et ad motus suos prompti: hinc fit, ut quasi medio modo inter dormientes et vigilantes sese habeant, modo oculos aperiant, modo claudant, perinde ut ii, qui excitantur nondum satiati somno, et dum sese induunt, iterum obdormiscunt. Sed de hoc autores [note: An somnambuli clausis vel apertis oculis res suas peragant. ] dissentire videntur; An somnabuli clausis, an vero apertis oculis res suas peragant. Verum non videntur esse omnes ejusdem generis. Qui enim per conclavia nota saltem incedunt, possunt id facere clausis oculis; non sucus ut coeci, quibus omnes anguli domus noti sunt. Qui autem domo exeunt, seras aperiunt, scalas adscendunt, et similia agunt, certe ea clausis oculis perficere non possunt, sed vel eos apertos habent, vel brevibus intervallis modo claudunt, modo aperiunt: Quod vel ille puer, cujus Libavius mentionem facit, docet, qui nudus ad portam usque oppidi progressus, domumque iterum, cum eam clausam inveniret, regressus est, atque interim vigilem in medio oppido sedentem observavit.

Ex his etsi, ut existimamus, caussae hujus affectus non obscure pateant: quaedam tamen, quae mira vulgo videntur, discutienda sunt. Cum in motum fortiorem imaginationis affectus hujus caussam retulerimus, mirari quis primo posset, qui fiat, quod somnambuli saepe talia agant, quae imaginationi non satis respondere videntur. Sed hujus rei caussa est, quod, quae agant, et quomodo agant sensibus satis non agnoscunt, sed quasi in tenebris obambulantes, atque aliud agentes, intentioni suae,


page 409, image: s0409

quomodo possunt, satis faciunt, et saepe una re prae altera utuntur. Pertinet huc illud, quod habet Petrus Salius Diversus: Iuvenem, inquit, novi, qui somnians sibi propter negotium equitandum esse, e lecto surgens, indutis vestimentis, ocreisque et calcaribus adaptatis, super fenestram (nam in tabulato degebat) conscendit, et hinc inde divaricatis cruribus parietem, perinde ac si equus esset, et voce, et calcaribus ad cursum incitavit.

[note: Cur somnambuli ea agant, quae vigilantes non possunt. ] Quod autem, quae vigilantes praestare non possunt, dormientes efficiunt, caussa est, quod dormientes et semisopiti pericula non agnoscunt, neque timent, atque spiritus diffusos non habent; atque in unum collectis spiritibus id unice agunt, ut illud, quod imaginationi offertur, exsequantur. In hoc enim caussa solum, non in corporis levitatem, spirituum copia turgentis, referenda videtur; et rationi consonum non est, quod Lemnius scribit, corpora somnambulorum, quoniam flatibus turgescunt, et spiritu aereo implentur, in sublime rapi ac suspendi, non secus ac turgida illa dolia, quae apud Belgas Oceani ostiis injiciuntur, quo nautae fidam stationen tutumque portum consequantur, nec ad loca vadosa declinent, ac non submergantur, quae dolia spiritu, et aere plena et inflata sunt.

[note: Ratiocinationis lasae caussa. ] Sed his missis, ad reliqua sensuum interiorum principumque facultatum symptomata accedamus. Et primo quantum Ratiocinationem attinet, eam per aliquod organum corporeum non exerceri, jam aliquoties monuimus, atque ut a Philosophis probatum accepimus. Illi enim cum doceant ac probent, operationes Intellectus non per aliquod organum corporis exerceri: hinc illud conclusimus et deduximus; Ratiocinationem per se laedi non posse, sed solum per accidens, laesa imaginatione et memoria. Quod quamvis neget Donatus [note: An ratiocinatio per se laedi possit? ] Altimarus, tract. de function. princip. atque statuat, etiam Ratiocinationem per se, nullā susceptā offensā ab ipsius imaginationis laesione, nec a falsis imaginibus delusam laedi posse: tamen rationibus ad id probandum parum firmis utitur. Hoc quidem verum est, Ratiocinationem esse actionem ab imaginatione, memoria et sensu communi separatam, et ratiocinatricis facultatis propriu esse, ut super phantasmata discurrat; illamque ex se primo habere, quod bene discursum illum perficiat, neque illum discursum atque illam ipsam actionem ab imaginatione dependere: sed hoc falsum est, quod ideo sola et ex se laedi possit, et quod ex se etiam habeat, quod illum discursum male perficit, et quod imaginatione recte sese habente mens ex seipsa diminute aut depravate, aut nequaquam circa ea operetur, ejus propria facultate laesa, et non a fictis simulacris seu imaginibus illusa. Nam cum nulla facultas suarum actionum laesarum per se caussa sit, sed omnis illa laesio vel a morbo organi actioni destinati, vel ab errore externo pendeat; atque hic nullus organi morbus adesse possit; cum


page 410, image: s0410

Intellectus in intelligendo nullo utatur organo corporeo: ratiocinationis etiam laesae nulla alia caussa esse potest, quam objecti vitium, atque ipsa sola et ex se nunquam laeditur, sed faltem vel laesa imaginatione, vel memoria, vel utraque. Quanquam enim, ut jam dictum saepius, ipsa inter agendum non utitur organis corporeis, neque per corpora intelligit: tamen cum materia intelligibilis menti per se sensus suppeditetur: omnino etiam, dum anima est in corpore, citra praecedentem organorum corporis operationem intelligere non potest, sed phantasia opus habet atque memoria, a quibus imagines accipiat. Ex quibus omnibus jam patet, ratiocinationem proxime quidem fieri in cerebro, et laeso cerebro ipsam etiam laedi, sed non proxime et per se, neque solam, verum ob laesam memoriam et imaginationem, et ratiocinatione laesa unā atque prius etiam laedi imaginationem, vel memoriam, vel utramque actionem, ut ex iis, quae in doctrina de differentiis symptomatum dicta sunt, patet.

[gap: Greek word(s)] enim et [gap: Greek word(s)] , stultitiam [note: Stultitiae et amentiae caussa. ] et amentiam quod attinet, cum ratiocinationis, imaginationis et memoriae abolitione et labefactione constent: harum actionum laesarum caussas inveniemus, si imaginationis atque memoriae ablatae et imminutae caussas recensuerimus. Nam caussae horum symptomatum solum secundum magis et minus differunt, et pro majore vel minore vehementia hoc vel illud inducunt. Quaenam autem sint caussae laesarum harum actionum, patebit, si prius, quaenam ad ratiocinationem, imaginationem et memoriam requirantur, [note: Quae ad actiones principes sint necescessaria. ] explicemus. Requiruntur vero tria: agens, organum, et objectum. Agens in his omnibus actionibus est anima hisce facultatibus instructa; quae cum nec intendi, nec remitti, aut omnino mutari queat, ex ipsa caussa nulla laesarum actionum peti potest. Organum est cerebrum; proprie quidem memoriae et imaginationis; ratiocinationis vero eo, quo diximus, modo. Cerebrum itaque si recte se habeat, actiones hae recte obeuntur: si vero non recte sit dispositum, et vel morbo aliquo intemperiei, vel conformationis vel unitatis solutae laboret, actiones laeduntur. Inprimis autem temperiei mutatio hīc multum potest: quae non solum in cerebro, quatenus ipsi, ut corpori misto simpliciter competit, consideranda est, sed etiam, quatenus viventis propria est, et calido innato perficitur. Calidum enim cerebri innatum, quod a spiritibus animalibus fovetur, praecipuum est harum actionum organum. Tertium, quod requiritur ad has actiones, est objectum, quod et ipsum, nisi recte sese habeat, actiones has vitiare potest.

[note: Ratiocinationis laesa caussae. ] Hinc ut aliae actiones, ita et hae laeduntur, vel laesa facultate, seu ob morbum cerebri, vel ob errorem externum. Ratiocinatio quidem, ut


page 411, image: s0411

jam dictum, cum nullo mediante organo corporeo fiat, solum ob errore externum, objecti nimirum vitium, et laesa inprimis phantasia, tum etiam interdum memoria, laeditur. Imaginatio vero et memoria aboletur ac imminuitur primo et praecipue ob morbos. Morbi sunt inprimis intemperiei: ad quos etiam calidi innati mutationem referendum censemus. Quanquam vero Capivaccius, si in calido innato et spiritibus sit vitium, laedi tum actione ob errorem externum statuat: tamen rectius ad morbos referri illam laesionem existimamus. Calidum n. innatum ad ipsam cerebri constitutionem pertinet, et ipsum in cerebro praecipuum animae in exercendis animalibus actionibus instrumentum est: Spiritus vero etiam sensuu instrumenta sunt; et quidem, ut Scaliger, exer. 297. s. 3. ait, propriore natura atque affini magis ipsi potestati. Si tamen Spiritus vitium quoddam obtineant, atque illud speciei sensibili communicent atque imprimant: tum, objecti ratione, actionem ob errorem externum laedi, dici potest. Abs hoc si sit, ob calidi innati et spirituum vitium actionem laedi laesa facultate recte dicitur. Purissimus n. ille calor innatus, qui in cerebro residet, cum praecipuum sit et proximu animae in exercendis actionibus illis principibus instrumentu, merito etiam ad ejus imminutione seu frigiditatem actionum harum ab olitio et imminutio refertur. Unde etiam Galenus, 2. de sympt. caus. c. 7. scribit: Manifestum est, et fatuitatem et oblivionem ex refrigeratione ereari. Quia et medicamenta, quae ejusmodi symptomata inducunt, frigida viribus sunt. Ac talia quidem symptomata ipsum cerebri corpus refrigeratum esse docent. Quod etiam repetit, 3. de loc. affect. cap. 5. ubi ratiocinationis laesionem cum memoria ab eadem dispositione proficisci, atque illam frigidam intemperiem esse docet, quae omnes actiones animales torpidas efficiat. Potest autem caloris nativi defectus esse vel nativus, et a primo ortu contractus, vel post partum adscitus. Nativum si sit hoc vitium, calidum innatum deficit vel quantitate, vel qualitate. In Quantitate deficit, dum caput vel nimis parvum est, paucumque cerebri continet; vel inconcinnam habet figuram, caputque aliqua ex parte depressum est, qualis figura plerumque in stolidis et fatuis apparere solet. In Qualitate vero deficit, dum caput vel nimis magnum est, in quo calor ob magnam cerebri molem nimis diffunditur et dispergitur, atque inde imbecillior redditur; vel humiditate nimia obtunditur, quod cum in pueris fiat, animales actiones omnes imbecilliores habent: hincque siccitas ad prudentiam, humiditas ad stoliditatem deducit. Si autem post ortum calor nativus deficere incipiat, fit hoc varias ob caussas. Primo inter res naturales est aetas, senectus scilicet, in qua ob calidi nativi defectum senes iterum quasi pueri fiunt. Secundo inter res non naturales est cibus, frigidus nimirum, crassus et


page 412, image: s0412

humidus; item aer, qui si fit tenuis. ac purus, reddit ingenia subtilia ac acuta; crassus vero, quia calorem obruit, tarda et crassa. Hinc, ob victus et aeris in diversis locis varietatem, omnino magna ingeniorum diversitas est. Athenienses ob aerem tenuem et purum ingeniosi et sapientes habiri sunt: Thebani vero et totius Boeotiae incolae crassi et stolidiores, ob aerem crassum. Tertio inter res praeternaturales morbi saepe calorem nativum. debilitare possunt. Ita nonnunquam ob casus, vulnera, et morbos, dum cerebrum concutitur, aut aliqua materia repletur, densiusque redditur, calor nativus evanescere et suffocari potest. De quo Galenus, 2. de sympt. causs. cap. 7. scribit: visum est, inquit, non raro morbis, ubi in abscessum abierint, stultitiam ac oblivionem intulisse. Ita etiam ob caussas morbificas tum internas, tum externas, calor imminui potest. Internae sunt materiae, quae quantitate peccant, cerebrumque obruunt, et spiritus ac calorem innatum destruunt. Inter externas sunt vigiliae nimiae, nimia animi intentio et studium, inedia et similia, quae spiritus absumunt et dissipant. Quanquam enim talia omnia calefaciunt: tamen quia exsiccant, spiritusque absumunt, ex accidenti etjam calorem imminuunt. Unde Galenus, 8. de loc. aff. cap. 5. medicamentis calefacientibus et humectantibus, victuque probo, quibus scilicet calor nativus absumtus instauretur, curandos esse docet.

[note: Memoriae laesae caussae. ] Atque haec forsan de abolitae et imminutae ratiocinationis et imaginationis caussis sufficere possunt: de memoria imminuta ac abolita in specie adhuc quaedam addenda videntur. Habet enim memoria abolita et imminuta plerumque eandem, quae jam dicta est, caussam, nimirum caloris innati defectum, frigidamque intemperiem, quae omnes omnino actiones animales torpidas et segniores reddere solet; atque inprimis memoriam. Unde vulgo oblivio frigiditatis filia fertur. Quod illud satis docet, quod qui cerebro natura sunt frigidiore, aut quibus ex morbo vel medicamentis cerebrum refrigeratum est, memoriā minus valent, eandemque firmiorem acquirunt permedicamenta calefacientia. Plerumque frigiditati humiditatis excessus conjungitur, qui et ipse non solum cum frigiditate conjunctus, sed et solus memoriam debilitandi [note: Siccum cerebrum cur sit ad memorandu aptius. ] vim habet. Hinc etiam vulgatum est: humiditatem plus obesse memoriae, quam imaginationi: Et; sicco juvari memoriant. Cujus rei ratio haec vulgo redditur, quod si humidior et mollior, quam par sit, cerebri substantia fuerit, quamvis cerae mollioris instar facile imagines admittat et recipiat: tamen easdem impressas non diu, neque fideliter retinet et conservat. Julius Caesar Scaliger, exercitatione 307. sectione 28. cum hanc sententiam suis difficultatibus premi animadverteret, neque quomodo sine confusione tot specierum receptio


page 413, image: s0413

hoc modo fieri possit, satis videret, aliam rationem attulit, atque sicco juvari memoriam privatione docet: propterea, quod in humido cerebro multi spiritus commeantes sese, tanquam circuli in aqua, secant. Quod fit etiam in siccis cerebris, si sint biliosa, propter spirituum multitudinem. Igitur species ipsas ubi requirit phantasia, item quando intellectus recolit universalium recognitionem: interponuntur in humido cerebro multa, videlicet inter intellectum et species servatas: quae si sint crassa, fit oblivio: si mobilia, fit dilatio recordationis, atque ibi reminiscentia, cum removentur intercedentia impedimenta. Alii dicunt, cerebrum humidum languidius esse ad operationes.

[note: An humiditas obsit memoriae. ] Posset autem hic quisquam dubitare de humiditate; Num memoriae obsit: cum videamus pueros ea, quae ipsis accidut, firmiter memariā comprehendere, adeo, ut senes etiam eorum, quae, pueri dum essent, acciderunt, rectius recordentur, quam eorum, [note: Cur pueri tenaciorem habeant memoriam quam senes. ] quae nuper contigerunt. Verum sciendum, duabus de caussis pueros, quamvis humido sint cerebro, multorum rectius, quam adultos meminisse. Prima caussa est Novitas. Cum enim novitas admirationem pariat; admiratio attentionem; attentio fidelem apprehensionem; fidelis apprehensio firmam memoriam: pueris autem, utpote rerum plerarumque imperitis, plurima, quae vident ac audiunt, nova accidant, atque inde ea admirentur, animumque iis attendant: fit, ut fideliter ea memoriae infigant, atque tenaciter retineant. Adulti vero cum talia saepius viderint, ea non multum curant, atque cum iis animum non attendant, fideliter etiam memoria non comprehendunt ac retinent. Altera caussa est, quod pueri cogitationibus curisque vacant, mentemque minus, quam adulti, distractam habent: unde etiam ea, quae obveniunt, firmius apprehendunt et retinent. Siccitas per se memoriae non obest: sed tamen si vehementior sit, cerebro exsiccato, et humido radicali absumto, calor etiam innatus evanescit, quo deficiente, omnes animales actiones laeduntur: qua de caussa in senibus et memoriam, et alias animales actiones deficere diximus. Frigus itaque et humiditas, inprimis si conjungantur, memoriae obsunt, et praecipue si humor similis, nimirum frigidus et humidus, qualis est pituita, accedat.

[note: Quae memoria obsint. ] Ex quibus caussis evidentes et procatarcticas memoriam laedentes colligere est. Omnia enim illa, quae cerebrum refrigerant, ejus calidum innatum absumunt aut dissipant, humores, ac pituitam in illo coacervant, caussa laesae memoriae esse possunt. Laeditur nimirum memoria, si quis iter per loca frigida et nivosa faciat; et omnino aer frigidus ac praesertim nocturnus, memoriae obest. Noxium etiam est memoriae nudis pedibus per lutum et aquam frigidam incedere. Vini potentis frequens usus memoriae incommodus est. Coitus frequens memoriam debilitat: sicut et somnus mox post cibum, et alias superfluus. Quae omnia literatis, utpote quorum thesaurus


page 414, image: s0414

memoria est, diligenter vitanda sunt, atque inter reliqua inprimis quinque illa, quae Marsilius Ficinus, lib. 1. de tuend. Studios. san. cap, 7. pro praecipuis studiosorum hostibus habet: pituita, atra bilis, venus, satietas, matutinus somnus. Medicamenta etiam, ut dixi, quae vim refrigerandi habent, sive extra applicentur, sive intus assumantur, memoriae nocent; sicut et alia, ut sanguinis nimia profusio spiritus exhauriens, purgatio vehementior, ictus, lapsus, morbus diuturnus et gravis capitis, inprimis calorem cerebri nativum destruens, cerebrum felis comestum, et si quae his sunt similia.

Laeditur tamen et aliquando memoria ob errorem externum, objectorum scilicet vitium, in phrenitide, et morbis cerebri calidis, cum scilicet ab innumeris pene objectis et imaginibus, ab imaginatione et ratiocinatione subministratis, memoria a suo munere distrahitur et avocatur. Quale quid etiam sanis evenire videmus, qui dum in re aliqua narranda occupantur, ab objecto aliquo fortuito ablato ita avocantur, ut reliquam narrationis telam pertexere obliviscantur, atque ut ad institutum redire possint, manus oculis objiciunt, oculosque claudunt, omnesque sensus sevocant, ut objecta, quae impedimento esse poterant, amoveantur.

[note: Memoria nunquam depravatur. ] Atque hae actionum principum imminutarum et abolitarum caussae sunt: jam etiam depravatarum caussae quaerendae sunt. Hoc autem iterum hīc monendum, memoriam non depravari. Neque enim prave memorari potest: sed vel nullius recordatur, cum abolita est: vel aliquorum saltem, et non omnium, quorum debebat, cum scilicet est imminuta. Ratiocinationis igitur et imaginationis solum caussae quaerendae sunt: et cum antea saepius jam dictum sit, ratiocinationis vitia omnia ab imaginatione laesa dependere: satis fuerit, si imaginationis depravatae caussas tantum investigaverimus. Et quidem cum plures imaginationis, et hinc etiam ratiocinationis depravatae sint differentiae, nimirum delirium simplex, phrenitis, melancholia, mania, et quae huc pertinent, de singulis seorsim agemus.

[note: Delirii simplicis caussa. ] Ac primo Delirium simplex et [gap: Greek word(s)] quod attinet, habet id delirium ortum a vitio spirituum animalium, ob quod imagines depravantur. Spiritus autem vitium hoc contrahunt ob vapores calidos a partibus inferioribus communicatos. Ut enim frigus facultatum principum actiones torpidas et segnes reddit: ita caloris excessus imaginationem et ratiocinationem depravat ac turbat. Accidit hoc in febribus, partium inferiorum, ut ventriculi, epatis, pulmonis, pleurae et similium inflammationibus, a quibus calidi humores, vaporesque in cerebrum mittuntur, qui spiritus animales turbant. Atque facilius in hisce morbis delirium excitatur, si humores malignitatem, quod fit in malignis febribus, contraxerint, ob quam cerebrum


page 415, image: s0415

facilius turbari et dementari potest. Idem accidit, si quid in cibo vel potu assumatur, quod vim temulentiam et delirium quasi inducendi habet. Tale inter coetera, et quod frequentius id praestat, vinum est, cujus vaporibus spiritus incalescunt nimis atque agitantur, et actiones animales, praecipue principes, turbantur; quod a spiritu vini, utpote vini calidiore, subtiliore et facile sursum evaporante parte facilius praestatur. Solent autem deliria illa differre pro diversitate humorum et constitutionis corporis ejus, quod vinum largius bibit: quae omnia Horatius quinque speciebus complexus est, lib. 3. carm. Oda 21. dum amphoram vino plenam ita alloquitur:

O nata mecum Consule manlio, Seu tu querelas, sive geris jocos, Seu rixam, et insanos amores, Seu facilem, pia testa, somnum.

Si enim vini vapor ac spiritus cum melancholia misceatur, querelas excitare solet, non tamen timorem. Timor enim vino pellitur, et ebrietas audaciam conciliat, ac, ut idem Horatius ait: addit cornua pauperi. Si vero misceatur vini vapor cum redundantis sanguinis blando vapore, homo ad jocos propensior redditur: si cum bile, rixas excitat: si vasa seminaria turgentia reperiat, amorem concitat: si caput sit humidum, somnum conciliat. Quae diversitas deliriorum etiam in deliriis ab aliis caussis ortis apparet. Eadem vis inebriandi, [note: Quae inebrient. ] et temulentiam ac delirii hoc genus concitandi etiam aliis plantis inest. In lupulo ea notissima est; unde cerevisia nostra suam inebriandi vim habet. Sed est et in aliis, quae vel vino, et cerevisiae mista ipsi vim facilius et potentius inebriandi communicant, vel etiam sola sumta idem praestant. Talia sunt cannabis, lolii et pseudomelanthii semen, hyoscyami item, cortex madragorae, opium, ex quo Turcae Maslach, quod vocant, suum conficiunt, ex cujus usu non somnolenti fiunt, sed anim osi, idque si, cum in praelium ipsis descendendum est, copiosius sumant, quasi insani redduntur, ut in quaevis pericula audacius ruant. Talis vis tabaco seu nicotianae quoque deesse non videtur; cujus fumus si naribus et palato hauriatur, vel, ut vulgo plerumque loquuntur, bibatur, ebrios quasi homines reddit. Atque ex his omnibus caussis excitatum delirium cum non fiat cerebro per essentiam affecto, sed ob vapores aliunde transmissos, turbatis spiritibus: intermittere solet, quamprimum caussa illa, quae vapores communicat, desinit.

[note: Phrenitidis caussa. ] Phrenitis vero, quae perpetuum delirium est cum febre acuta, ortum habet ex tumore calido cerebri, ejusque inprimis membranarum. Etenim si materia calida, sive illa sit sanguis tenuior, sive bilis, cerebri membranas petat, earumque venas repleat, imo per ipsarum orificia et tunicas inter spatia membranarum, vel etiam, si malum incrementum sumat,


page 416, image: s0416

hinc in ipsam cerebri substantiam effundatur: tumor calidus, qui vel [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] , vel etiam [gap: Greek word(s)] appelari potest, excitatur. Et quidem mitissima est phrenitis, quae fit ex sanguine et bile pallida; vehementior, quae sit ā flava; adhuc vehementior, quae oritur ab eadem bile jam adustionem patiente. Quanquam vera de caussa efficiente hujus mali alii aliter loquuntur, atque alii a sanguine, alii a bile, et quidem diversis ejus speciebus excitari phrenitidem dicant: tamen commodissime exprimi videtur illa, dum dicimus, fieri a tumore calido, quem nonulli appellatione [gap: Greek word(s)] generaliter acceptae indigitant, atque ortum habet a sanguine bilioso; quod omnia symptomata arguunt. Bilem tamen alias majore, alias minore adesse copia, eadem arguunt.

Pars affecta est cerebrum, ejusque membranae, ut scribit Galenus, lib. 2. de sympt. causs. cap. 7. seu potius, ut docet Paulus AEgineta, lib. 3. cap. 6. membranae cerebri, aliquado etiam ipsum cerebrum. Nam etsi de parte affecta alii aliter loqui videantur: tamen in eo plerique consentiunt, in phrenitide semper affici atque laborare tumore calido membranas cerebri, cerebrum autem non semper tumorem pati. Ob vicinitatem quidem cerebrum semper in phrenitide incalescit et calida intemperie laborat: non tamen semper cum tumore, sed tum potissimum, cum tenuis membrana afficitur: cum, ut Galenus, 4. de praesag. ex pul. s. cap. 9. scribit, tenuis meninx sola, nisi cum cerebro talem affectum subire non possit, nec etiam cerebrum citra meningem. Dura vero meninx, quoniam longius ā cerebro dissidet, sola affici et inflammamari potest.

[note: An cerebrum inflammari possit. ] Dubitant quidem nonnulii; An ipsa cerebri substantia inflammari et tumorem pati possit, et sunt, qui id negant, ac partem nimis mollem humorem influentem non retinere existimant. Sed non video, quid obstet, cur non et cerebrum inflammari possit. Cum enim cerebrum, ut aliae partes, per minimas venas in poros suos alimentum assumat, atque inde in nutritione extendatur: impossibile non est, ex humore, ibi quidem non collecto, sed subito affluente, inflammari, atque etiam intumescere posse: cum in hydrocephalo infantum cerebri substantiam manifeste ex humorum affluxu intumescere observatum sit. Et quamvis cerebrum non intumesceret: tamen inflammari, et humorem alienum imbibere posse, negandum non est. Est enim cerebrum molle ac rarum, sanguinemque tenuem ac biliosum imbibere potest, non aliter atque lana, quae quamvis humorem imbibit, non mox in tumorem attollitur. Sed si quis de inflammatione substantiae cerebri dubitat, legat, quae de ea scripsit Petrus Salius Diversus, de affect. partic. cap. 1. ubi morbum phrenitidi similem et ratione affectionis, et loci affecti ratione describit, in quorum scilicet utroque est inflammatio, cerebrumque


page 417, image: s0417

afficitur: qui tamen, ratione partis et loci affecti ac symptomatum eatenus differunt, quod in phrenitide potius est inflammatio in membranis, quam in cerebro: at in isto, quem Salius describit, affectu internas cerebri partes, ejusque propriam substantiam inflammatio occupat: et quod in phrenitide est delirium; in inflammatione vero cerebri sensus interni et externi amittuntur. De quo plura videantur loco allegato. Solet haec inflammatio in sphacelum desinere, de quo etiam quaedam habet Hippocrates, 2. de morb. post initium.

Reliqua, quae Phreniticos comitantur, symptomata ab eadem caussa pendent. Laeditur memoria, et petita matula saepe mingere, linguam exsertam retrahere obliviscuntur, et quod magis est, ipsius quoque respirationis quasi obliti non nisi raro respirant, tum demum scilicet, cum respirationis usus tantum auctus est, ut, nisi respirent, suffocatio imminere videatur. Quae laesio fit ex accidente plerumque, quatenus, ut nuper dictum, ab innumeris illis et confusis rerum imaginibus a suo officio memoria abstrahitur. Accidit tamen interdum, ut quoque in phrenitide memoria per se, ob organi morbum, laedatur, dum materia, quae cerebrum ejusque membranas obsidet, non quatenus calida est, sed copia peccat, cerebrique meatus occupat et comprimit, et inprimis, quod nonnullis placet, dum materia haec postremam cerebri partem obsidet. Ex qua diversa memoriae laesione, quarum una fit per se, ipso cerebro laeso, altera ex accidente, ipsa ratiocinatio quoque vel magis vel minus laeditur: magis laeditur, si memoria per se vitiatur; minus, si per accidens.

[note: Melancholiae caussae. ] Tertio loco inter deliria est Melancholia. Cujus mali natura ut manifesta fiat, de subjecto et caussa ejus efficiente quaerendum est. Cerebrum affici in hoc affectu, dubium nullum est. An autem solum cerebrum, quod vulgo docetur, an vero simul cor afficiatur, investigatione dignum: cum id ad curationem recte expediendam faciat. Cum vero negandum non sit, ut Fernelii verbis utar, dum iracundia, doloribus, gaudio, metu, caeterisque ejusmodi animi perturbati onibus concutimur, conspicue atque insigniter cor in nobis opprimi et gestire, animique perturbationes in corde fieri: Melancholia vero sit delirium plerunque cum tristitia et metu: concedendum est, in melancholia simul eor affici. Imo, ut mox ex caussarum enumeratione patebit, cum spiritus animalis obscurus et tenebricosus reddatur, vel si spiritibus animalibus genitis talis materia permisceatur, vel si ipsi spiritus tales generentur: accidit posterius hoc praecipue, cum vitalis spiritus obscurus est et tenebricosus, qui cum spiritibus animalibus materiam suppeditet, fieri non potest, quin ex eo quoque talis spiritus animalis generetur. Atque in hac Melancholia, non tam cerebro, quam cordi medicamenta adhibenda sunt.



page 418, image: s0418

Caussam autem efficientem proximam quod attinet, ea est, ut Capivaccius loquitur, phantasma tenebricosum, mite, cum timore et tristitia delirium inducens: laediturque et depravatur imaginatio non laesa facultate, sed ob errorem externum. Phantasma autem tenebricosum redditur ā prava quadam, et inprimis tenebricosa, ut vocant, spirituum animalium dispositione. Cum enim, ut antea diximus, spiritus animales debeant esse lucidi, tenues, subtiles, puri, mobiles, et ipsum cerebrum ea de caussa nitidissimum et nullo fere colore praeditum factum sit: si vapor melancholicus iis misceatur, illam naturalem luciditatem et puritatem amittunt, et obscuri, opaci ac tenebricosi fiunt. Et quod de spiritibus animalibus dictum est, id omnino quoque de vitalibus accipiendum. Cum enim metus et tristitia cum delirio concurrant, procul dubio spiritus vitales crassiores impurioresque erunt, quam naturaliter debebant. Sicut enim spirituum puritas et subtilitas animum hilarem et alacrem parit: ita crassi, frigidiores et impuriores maestum ac tristem.

Redduntur autem spiritus opaci, impuri et tenebricosi duobus modis. Primo quidem cum ipsi spiritus suā naturā sunt puri, ipsis verō materia aliqua aliena impura et tenebricosa miscetur. Deinde quia ipsi spiritus suā naturā sunt tales, talesque generantur. Prius fit tribus modis, primo cum in capitis tantum vasis materia illa opaca et impura spiritus obfuscans continetur, id quod accidit, quando phrenitidi succedit melancholia; cum scilicet resolutis partibus tenuioribus crassae relinquuntur, quae spiritui animali permistae eum crassum et melancholicum efficiunt. Secundo, cum ab universi corporis et praecipue majoribus venis materia ista cerebro communicatur. Tertio, cum ab hypochondriis inprimis transmittitur, quae melancholia inde hypochondriaca nominatur. De quae re diligeter agit Galenus, 3. de loc. aff. c. 7.

Si vero spiritus animalis suā naturā sit impurus ac tenebricosus, talisque generetur, id duobus modis fieri potest; vel quia spiritus vitalis in corde vitiosus et impurus gignitur, qui cum sit spiritus animalis materia, ex eo in cerebrum delato spiritum animalem similem gigni necesse est; et tum cordi potius, quam cerebro medicamenta adhibenda: vel quia licet spiritus vitalis bonus et purus sit, nihilominus cerebri constitutio vitiosa est, quae spiritum vitalem purum in animalem tenebricosum mutat. Quanquam enim hoc Capivaccius neget, et a nulla primarum qualitatum intemperie in cerebro melancholiam excitari posse statuat, dicatque a cerebro calido fieri spiritus, animales calidiores, et hinc delirium maniacum; a frigido spirirus animales paucos et frigidos, indeque fatuitatem: tamen non solum ad primas qualitates in partium constitutione respiciendum est, sed etiam ad secundas aliasque, ipsamque rei substantiam, sicut id manifeste


page 419, image: s0419

oculi constitutio demonstrat. Ideoque impossibile non videtur, talem posse esse cerebri constitutionem, quae spiritus vitales etiam puros inquinet, et ex iis sibi congeneres spiritus animales tenebricosos gignat.

Atque hinc quatuor sunt melancholiae differentiae, quae in curandi ratione no parum variant. Prima est, cum cerebrum affectum est, et melancholia in ipsis cerebri venis consistit, spiritusque vitales a melancholia cerebri dispositione inquinantur: atque ea est per primarium cerebri affectum: reliquae species sunt per consensum vel totius vel certarum partium. Secunda nimirum species est per consensum cordis et totius corporis, cum spiritus vitales impuri ad spiritus animales generados, sanguisque melancholicus ad cerebrum nutriendu suppeditatur. Tertia est hypochondriaca; quo et lien ac epar pertinet: Quarta est ex utero.

[note: Melancholia quomodo timorem et tristitiam inducat. ] Sed qua ratione melancholicum phantasma et spiritus melancholicus timorem ac tristitiam inducat, de eo alii aliter sentiunt. Galenus caussam refert in colorem atrum, et tenebricosam humoris melancholici constitutionem. Ita enim, 2. de sympt. caus. c. 6. Ex humore, inquit, melancholico timorem et tristitia oriri, nihil mirum: siquidem etiam eorum, quae extra corpus sunt, nihil videmus, quod nos perinde terreat, ac tenebrae. Ergo cum tenebrae rationalis animae parti sunt circumfusae, necesse est hominem timere, ut qui semper unā cum corpore sui timoris caussam circumferat. Idem etiam docet, 3. de loc. affect. c. 7. Verum hanc Galeni sentetiam Avenroes, 3. collig. c. 40. non probat, coloremque ait non ita efficacem qualitate esse, ut animae has actiones mutare possit. Deinde actionu caussa est temperametum: et temperamentum corporis sequuntur mores animi, non autem colores. Denique cum nihil sit in intellectu, quod non fuerit in sensu, et anima non videat absque oculis: etia nigredine humoris melancholici, utpote oculis non obviam, non percipiet. Ipse igitur, et cum eo alii nonulli existimant, humore melancholicu, non quatenus niger aut tenebricosus est, sed quatenus frigidus est, timore inducere. Tantum enim unumquemque habere audaciae, ajunt, quantu habet caloris. Unde et mulieres viris, pueri adultis, senes juvenibus timidiores sunt. Quod et illo probare volunt, quod melancholicos calefacientibus et humectantibus Galenus curandos statuit; et vinum tristitiam adimit, non propter colorem suum, sed ob caliditatem et humiditatem.

Verum enimvero utraque opinio si recte accipiatur, a veritate plane aliena non est. Etenim quod Avenrois opioionem attinet, concedendum quidem est, frigiditatem et siccitatem humoris melancholici ad timorem etiam conferre. Frigiditas enim et siccitas humoris melancholici spiritus crassos reddit, et absumit: et cum spiritus animales suā natura sint aaerei, calidi et humidi, materia melancholica, quae naturā frigidā et sicca est, hoc suo temperamento spiritibus plane adversatur; sicut contra vinum, quod est calidum et


page 420, image: s0420

humidum, spiritibus amicissimum est, hominemque laetificat. Hinc tamen caussa altera, quam Galenus affert, simpliciter rejicienda non est. Siquidem coloris et tenebrarum mentione intelligitur illius naturalis puritatis ac luciditatis amissio, seu spirituum obscuritas, impuritas et tenebricositas. Sicut enim spirituum opticorum ad videndum requiritur luciditas, et oculus nisi lucidus sit, naturalem suam constitutionem non habet: ita et spiritus animales, si non lucidi et puri, verum opaci, obscuri, et quasi tenebricosi sint, actionibus illis principibus non recte inserviunt. Et quamvis illa opacitas spirituum oculis primo non videtur, et hinc ad imaginationem defertur: tamen imagines per sensus perceptae repraesentantur imaginationi et ratiocinationi per spiritus obscuros et opacos; sicut imagines, quae visui per coloratam corneam, aut humore aqueum fumis inquinatum, aut vitrum coloratum transmissae colorem induunt. Quod si fit, ob illam opacitatem, quā species et imagines quasi inficiuntur, non mirum est, timorem et tristitiam oriri. Cum enim videamus, alios colores alios magis delectare, alios quasi ad laetitiam, alios contra ad moestitiam invitare: cur non idem fiat, si intus in cerebro imagines, talibus coloribus inficiuntur?

Sunt tamen etiam nonnulli (quod circa hanc quaestionem et omnino totam hujus affectus naturam monendum videtur) in quorum numero est Eustachius Rudius, et Fel. Platerus, qui materiam melancholicam occulta quadam proprietate talia symptomata induere existimant, et materiam illam aliqua malignitate non carere, eamque quasi venenatam (quomodo Galenus ex corrupto semine et sanguine materiam venenatam gigni docet) esse statuunt.

Conjunguntur autem metus et tristitia. Etenim quam primum hoc vitio spirituum illa alacritas animi exstinguitur: in ejus locum ignavia quaedam et tristitia succedit; unde necessarium est, ut minus sperent, atque [note: Cur melancholici ament solitudinem. ] etiam tandem desperent. Eadem caussa et humoris melancholici tenebricositas solitudinem et tenebrarum amorem ingenerat: quo tamen et id facit, quod melancholici intenti suis imaginationibus se praesentia aliorum impediri sentiunt: ob quam caussam omnes etiam alii tristes consuetudinem et consortium hominum fugiunt, ac solitulinem amant.

[note: Cur melancholici tam absurda imaginentur. ] Illud porro quaestione non indignum est; Quī fiat, quod tam absurda, miranda, ridicula, incredibilia imaginantur, ut ex historiis de sympt. diff. allegatis, et similibus passim apud alios obviis patet. Pendet hoc ex caussa proxima melancholiae, nimirum vitiosa illa dispositione spirituum animalium, qui a vaporibus melancholicis inquinantur, turbantur et agitantur. Acciditque melancholicis idem, quod somniantibus; suntque melancholicorum deliria quasi somniantium phantasmata, nihilque fere


page 421, image: s0421

aliud, quam vigilantium somnia. Ut enim dormientes in somniis mira et non cohaerentia inter se componunt: ita melancholici vigilantes idem faciunt. Non incommoda est similitudo, quam affert Aristoteles, l. de insomn. c. 3. Quemadmodum, ait, in aqua commota aut nulla effigies redditur, quae appareat, aut redditur quidem, sed obscura et tortuosa: quiescente autem et stagnante aqua rei nativa imago apparet: ita et dormientibus (et delirantibus) idem evenit. Dum enim vapores in cerebro errabunda motione circumaguntur, imagines aut penitus obrutae delitescunt, aut non nisi turbulenta quaedam et prodigiosa visa exhibent. Et quidem melancholici non semper in omnibus delirant, sed in quibusdam. Neque enim semper ratiocinatio et in omnibus laeditur. Fieri enim potest, ut, licet phantasia corrupta sit, tamen memoria imagines non falsas retineat, easque ratiocinationi offerat, circa quas dum occupatur ratiocinatio non aberrat.

Quae autem materiae melancholicae hujus caussa sit, et unde generetur, illud explicare hujus loci non est, sed ad caussas morborum pertinet. Breviter hoc saltem addimus: inter caussas internas multum hīc posse epatis, cordis, reliquorumque viscerum caliditatem. Talis enim viscerum constitutio sanguinem crassum et nigrum efficit. Inter reliquas caussas ad humorem melancholicum generandum plurimum faciunt animi affectus et perturbationes. Terror et metus gravis ex improviso animum percellens saepe graviorem, quam ulla alia caussa, melancholia inducit. Ita refert Platerus, puellam, conspecto suspenso extra urbem, in melancholiam summam incidisse, quae postea in convulsiones desinens, mortem intulit: aliamque mulierem, cum sero patibulum praetergrederetur, et metueret, ne urbe exclusa illic pernoctare cogeretur, in diuturnam melancholiam incidisse. Tristitia et moeror idem praestare potest, quacunque etiam de caussa ortum habeat.

[note: Melancholiae hypochondriacae caussae. ] In specie autem caussam melancholiae Hypochondriacae quod attinet, quam Arabes et barbari mirachialem, quod Arabibus mirach abdomen sit, appellant, ea latet sub hypochondriis in abdomine. Hypochondriorum autem nomine non solum sita in iis, epar et lien, intelligenda sunt, sed inprimis quoque mesenterium. In mesaraicis enim venis, non tantum mesenterium et omentum, sed et alia viscera perreptantibus, inprimis ubi majores venae portae rami versus lienem et ventriculum in sinistro latere, (quo loci et dolores ac molestiae frequentius sentiuntur) tendunt, latet et coacervatur haec materia melancholica, quae fumis suis postea cerebrum molestare et turbare solet. Verum cum ab eadem caussa ac materia non solum melancholia, sed et alii affectus plures excitentur, alio loco de affectione hypochondriaca in genere plura dicentur.



page 422, image: s0422

[note: Amoris insani caussa. ] Ad melancholica deliria etiam Amorem, seu ex amore insaniam retulimus. Neque id immerito. Gravissimus enim hic affectus est, ut ejus vim Philosophi etiam satis admirari non potuerint, utpote, qui mentis omnia consilia perturbat, hominemque ita immutat, ut vix idem agnoscatur. Patet hujus affectus vehementia in Medea, quae impotentiā amoris et [gap: Greek word(s)] in Jasonem filios discerpit: in Didone, quae amore in AEneam victa manus violentas sibi infert. Quapropter de caussis hujus affectus inquirere non inutile fuerit. Illud autem praemonendum est, hujus affectus gradus quosdam esse. Alii enim saltem impotentius amant et cum ratione insaniunt. Hi quamvis amoris impetu a rectis consiliis abducantur, prorsus tame mente non ab errant, sed etiam, dum minus recte agunt, errorem agnoscunt; nihilominus affectus magnitudini ob animi mollitiem obsecundant, et vident meliora probantque, deteriora sequuntur: et ut est apud Terent. in Eunuch. act. 1. sc. 1. prudentes, scientes, vivi videntesque pereunt: qui non tam a Medico, quam morum doctore corrigendi sunt. Sed saepe eousque affectus magnitudo procedit, ut ex continuis, quibus noctes diesque vexantur, affectibus, tristitia, curis, sollicitudine, ira, tandem plane mente priventur. Neque hoc mirum; cum alias notissimum sit, curam, tristitiam, sollicitudinem aliis etiam de caussis ortam, in melancholiam et delirium hominem, conjicere posse.

[note: An philtris amor in duci possit. ] Sed hoc loco non praetereunda quaestio illa est, cujus etiam de sympt. diff. mentionem fecimus. An nimirum philtris, seu potionibus amatoriis, et id genus aliis, affectus talis induci possit. Quam rem ut breviter expediamus, statuendum censemus, philtris amorem non conciliari, fierique non posse, ut pharmacis, vel aliis ceremoniis quisquam cogatur et impellatur, ut aliam nolens volens amet Cum enim amor rei pulchrae (sive revera talis, sive apparentis) desiderium sit, desiderium et appetium rei notitia praecedat, atque ignoti sit nulla cupido, nemoque appetat, quod non novit, et vulgo recte feratur; [gap: Greek word(s)] : facile hinc patet, nec herbis, nec aliis, quae philtrorum nomine circumferuntur, cogi animos hominum posse, quo minus libera voluntate eligant, quod amet: Et in voluntatem hominis nec Daemonis, nec pharmacorum ullum esse imperium. Et si quid tale cotingit, ob conversationem potius cum illa persona, quae philtrum exhibuit, quam ob ipsum philtru provenit Hoc tamen non negamus, pharmaca talia ardore in venerem concitare posse: sed ardor ille non in definita aliquam et peculiare terminatur personam: nisi forsan amator ille maleficus tum temporis homini oestro libidinis quasi percito et furenti sese offerat et oggerat, et artibus amatoriis in amorem pertrahere conetur; quod tum facile


page 423, image: s0423

obtineri potest. Hoc etiam verum est, philtra illa saepe non amorem, sed furorem inducere, hominesque ad insaniam redigere; cujus rei passim historiae exstant, quae testantur, puellas et uxores amasios ac maritos, quos in sui amorem philtris pertrahere conatae sunt, ad insaniam redigisse. Quin tamen Diabolus etiam talibus magicis et superstitiosis actionibus suam operam praestare, et impuris perdite amantium imaginationibus sese jungere ac miscere, et animos hominum commovere, ac turpes affectus et cupiditates accendere possit, non dubitamus.

[note: Mania caussa. ] Quarto loco inter deliria enumeravimus Maniam, delirium scilicet non cum timore, sed potius cum furore, audacia, ira, jurgiis, et aliis vehemetissimis animi affectibus. Caussa hujus symptomatis itidem, ut in melancholia, residet in spiritibus: sed alia dispositio est spirituum in melancholicis, alia in maniacis. In melancholia, ut dictum est, spiritus sunt obscuri, opaci et tenebricosi: vitiosa vero dispositio, quae est in maniacis, est ignea, spiritusque quasi ignei et fervidi evaserunt, vel ob adustos vapores fervidos, vel ob intemperiem cerebri calidam: in quo cum phrenitide convenit. In hoc tamen mania a phrenitide differt, quod in phrenitide est tumor, putredo ac fesris: in mania vero nullus tumor adest in cerebro, et nulla putredo, atque hinc etiam nulla febris. Est autem materia illa, quae hos igneos et fervidos vapores communicat, bilis atra, seu ex sanguine fervente, seu ex bile adusta, seu ex humore melancholico adusto generata fuerit. et continetur aliās in capitis tantum, aliās vero in universi corporis venis, majoribus praesertim. Consistere autem caussam in humore illo adusto ac fervente, vel id docet, quod maniaci, qui in claustris et domunculis publicis custodiuntur, etiam hybernum gelu nudi, sine ulla corporis laesione et jactura, ferunt, et, quod mirandum est, si tangantur, non frigere, sed calere in medio frigore hyberno deprehenduntur; ut videre est apud Forestum, lib. 10. observ. 20. Atque talis humor cum sit hujus mali caussa, non est mirum, maniacos non solum delirare, sed etiam cum audacia delirare, esse iracundos, saevos, temerarios, truculentos, aliosque magis, alios minus, pro humoris varietate. Platerus et hīc monet, materiam hanc malignitate peculiari non carere: quod ex accidentibus illis enormibus, quae se, ac si veneno essent perciti et infecti, in maniacis proferunt, conjiciendum esse existimat. Caussae autem remotiores sunt illae omnes, quae humores ita adurere et cerebro intemperiem calidam communicare possunt; ut sunt mora sub sole diuturnior, multus usus vini potentis, diuturna moesticia, curae, sollicitudo, vigiliae nimiae, ira, animi intentio, et studium nimium; atque omnino omnia, ut diximus, quae cerebru tantum, velunā totu corpus ac humores calefacere atque adurere possunt.


page 424, image: s0424

[note: Lycanthro. piae aeaussae. ] Ad Maniam etiam retulimus [gap: Greek word(s)] , ut et [gap: Greek word(s)] , cum homines in lupos, canes, feles et similia animalia se mutari credunt. Item rabiem ex morsu animalium rabidorum huc pertinere diximus. [gap: Greek word(s)] quod attinet, duplicem ejus modum dari diximus, de diff. sympt. unum, qui daemonum ope et praestigiis fit, qui homines ita dementant, ut credant, se in lupos, vel alterius generis animalia mutatos; spectatores vero objecto ementitarum et fictarum formarum ita ludificant, ut externam illam figurae adumbrationem pro vero lupi corpore habeant; qui modus sub Medici considerationem non venit: alterum vero, cum illi, qui in lupos se mutari existimant, phantasia solum decipiuntur, et depravata phantasia in lupos se mutatos esse persuasum habent, et persuasione illa etiam lupina facinora edunt; cum tamen spectantibus non lupi, sed homines appareant. Quae quidem lycanthropiae species Medico consideranda est, inquirendumque, quae caussa sit illius affectionis. Plurimum ad hanc rem valere sanguinem brutorum potum sequentia docent. Weinrichus, in libr. de monstris, cap. 15. refert, Breslae puellam quandam, cum publice spectaret a carnifice latronem capite truncari, territam in epilepsiam incidisse, atque post, cum alia remedia non juvarent, nescio a quo persuasam, felis sanguinem loco medicamenti hausisse: quo facto, puella felis naturam induit ex intervallo, et quod id animal in aedibus solet, id illa imitata est voce, saltu, gestu, cum mures in silentio venaretur, in angustissimis etiam, quibus posset, foraminibus. Alia quoque, ibidem, recensetur historia de quodam, qui suillo sanguine pastus luto delectabatur ad fastidium usque. Et omnino magnam in sanguine ad corporum et morum mutationem vim esse, aliunde etiam patet. Et quanquam omnis sanguis id faciat: tamen praecipue arteriosus, utpote efficacior, plurimum praestat. Is enim sanguis, potissimum adhuc calens, et spiritibus plenus, potus miras mutationes in homine inducit, ut vel generatim saltem bestiarum feritatem exprimat, vel etiam speciatim alicujus bestiae mores imitetur. Nam cum sanguis naturam animalis sui habeat, et omnes animalis actiones potissimum spirituu et caloris nativi beneficio perficiantur: illo ab homine assumto, in spiritibus ejus et calore, ac consequenter in humoribus et solidis etiam partibus fieri mutationem, credibile est. Omne enim alteratum naturam alterantis sequitur. Et forsan hac etiam de caussa Deus toties et tam severe sanguinis bestiarum, et praesertim calentis et adhuc viventis animalis, usum prohibuit. Idem evenire potest, rarius tamen, a lacte, praecipue in prima illa tenera aetate assumto, et carne animalium comesta. Ita observatum est, quendam lacte caprino nutritum, cum adolevisset, semper saltare solitum immoderatius,


page 425, image: s0425

quicquid ageret, plantasque, ut caprae solent, arrodere petulantius. Cerebrum item ad tales mutationes multum facit; unde quendam, ursi cerebro comesto, ejus bestiae naturam induisse, annotatum est.

[note: Rabiei caussae. ] Inprimis autem ad tales affectus inducendos plurimum valet venenum a rabiosis animalibus (de quo jam dicendum) communicatum, ut [note: An et alia, praeter canes, animalia in rabiem agantur. ] canibus, lupis et aliis. Quanquam enim antiqui nonnulli, in quorum numero est etiam Galenus, lib. 6. de loc. aff. cap. 5. negent, alia, praeter canem, animalia in rabiem agi: tamen contrarium docuit experientia; quod si ipsis cognitum fuisset, procul dubio non contradixissent. Lupos in rabiem agi, jam notissimum est, collegitque notatu dignas luporum rabidorum historias peculiari libello Johannes Bauhinus. Aristoteles, de hist. an. l. 8 c. 22. et 24. Camelum et equum in rabiem incidere testatur. Sues, boves, vulpes in rabiem actos, idem Johannes Bauhinus eodem tractatu annotavit; quod et felibus accidere observatum est.

[note: Venenum rabidorum animalium quomodo communicetur. ] Communicatur autem hoc venenum plerumque per morsum, per vulnus nimirum, salivā seu spumā in corpus immissā. Alii tamen etiam aliis modis venenum illud rabidorum animalium communicari posse referunt. Matthiolus, in l. 6. Diosc. c. 36. se duos vidisse testatur, qui spuma tantum perfusi, nullo quidem ex morsu accepto vulnere, rabiem contraxerunt. Ex sola impositione manus in os canis rabidi, sine morsu; ex osculo item canis rabidi rabiem conciliatam esse, ab aliis compertum. Carnes quoque rabidorum animalium comestas homines in rabiem agere, plura exempla docent. Fernelius, de abd. rer. causs. l. 2. c. 14. refert, venatores quosdam, cum in lupum saeviorem incidissent, illum trucidatum in varia obsoniorum genera apparasse et coxisse. De quo omnes, qui esitarunt, non multo post tempore, rabie correpti sunt, atque alii perierunt, alii sociorum morte prudentiores facti, sibi prospexerunt. Ex Lycosthene narrat Bauhinus, hospitem quendam sceleratum convivis carnes suis a rabido cane demorsae apposuisse, ex cujus esu omnes rabiem contraxerunt. Idem hoc narrat; suem, cum in rabiem acta esset, a rustico occisam et sepultam esse. Sed cum negligentius et non satis profunde eam sepeliisset, accidit, ut tempore hyberno cadaver erutum vulpes devorarint, ex cujus esu vulpes et ipsae rabidae evaserunt: a quibus postea et aliae pecudes, equi, et ipsi etiam homines laesi sunt, et omnes, quotquot demorsi fuerunt, rabidi evaserunt, et maxima parte misere perierunt. Unde etiam censent Medici, cibum vel potum non esse sumendum, quem homo rabidus, vel a rabido animali demorsus, et propterea de rabie suspectus gustavit. Tanta nimirum huic atrocissimo veneno sese propagandi vis est, ut facile et pluribus modis in alios derivari possit.



page 426, image: s0426

[note: Venenum rabidorum animalium diu latere potest in corpore. ] Quocunque autem modo venenum rabidi animalis homini communicatum fuerit, non mox sese exserit, sed saepe aliquandiu nihil mali sentit homo, nisi forsan ex vulnere dolorem, et antequam erumpat, saepe non solum per menses, sed et annos latet. Fracastorius, lib. 2. de morbis contag. cap. 10. Serpit, inquit, tam segniter et per moras, ut rarissime ante vigesimum diem prodatur infectio; majori ex parte post trigesimum; multis non nisi post quatuor aut sex menses; quibusdam etiam post annum. Aliqui et post quinquennium manifestari tradiderunt. Vidi ipse puerum, qui octavo post mense, ex quo demorsus fuerat, contagionem ostendit, ex qua mox periit. Imo memoriae proditum est, malum hoc in sextum, septimum, imo duodecimum annum dilatum fuisse. Rei hujus admirandae si ratio quaeratur, haec reddi posse videtur. Venena, cum tota substantia a natura nostra aliena sint, neque a calore nostro vinci aut superari possint, quamdiu etiam in corpore lateant, suam naturam retinent, atque vim suam tandem exserunt; etsi id alias citius, alias tardius fiat. Quae diversitatis ratio in agentis et patientis fortitudine ac debilitate consistit. Venenum enim aliud alio, atque alio quoque tempore, efficacius est; morsusque venenatorum plerorumque animalium in regionibus et temporibus calidis vim suam efficacius atque citius exserunt, quam iisdem frigidis. Ita etiam corpus patientis aliud alio ad resistendum fortius est, et plures saepe eodem veneno assumto non eodem tempore, neque omnes exstincti sunt. Itaque quamvis forsan plures vel ab eodem cane aut lupo rabido laedantur: alius tamen uno, alius duobus, tribus aut pluribus mensibus post rabie corripitur; quod nimirum alius ad resistendum veneno est fortior, alius debilior. Ita et venenum in animali rabido hoc vehementius et efficacius esse potest, quam in alio. Potest et victus ratio hīc aliquid praestare. Si quis enim utatur victu, qui vim veneni hebetandi habet, diutius malum differetur. Verum utut etiam malum protrahatur, nisi praesentissimis remediis, et fere mox in initio e corpore eliminatum fuerit, sensim radices agit, vitamque latenter oppugnat, atque ejus vehementiae est ac potentiae, ut a calore nostro superari non possit, unde in certum et inevitabile tandem exitium hominem conjicit ac praecipitat.

[note: Symptomata demorsorum a rabidis animalibus. ] Ubi igitur venenum sese exserit, apparere incipit tristitia et metus, ira, tacita quaedam obmurmuratio, lucis fuga, sitis orisque siccitas, singultus et convulsivi quidam motus, facies rubet, oculi sunt torvi, spuma ex ore manat, vox raucescit, sudor in facie apparet, angustia in toto corpore obrepit. Delirant plerique, et canum more latrant, ac obvios quosque morsu impetunt, atque ubi tandem res ad extremum est deducta, aquam, imo omnia liquida, abominantur, ut emori malint, quam aquam bibere, aut ad eam deduci; unde hic affectus antiquis [gap: Greek word(s)] nominatur.


page 427, image: s0427

Nonnulli inter rabiei signa, seu illa, quae demorsis a cane rabido eveniunt, et hoc recensent, quod in urinis talium apparent quaedam corpuscula, catulorum figuram praeseferentia.

Verum esse symptomatum in diversis aliquam diversitatem, neque omnes delirare, jam dictum est, de diff. sympt. Caussae jam horum symptomatum restant investigandae. Ubi mox in principio id, quod alibi etiam docuimus, repetendu est, quod morsus canis rabidi vel alterius animalis, non qualitate aliqua prima nocet; sed omnia fere, quae demorsis accidunt, symptomata in occultam qua litatem referenda sunt. Venenum n. omnino est id, quod a cane et aliis animalibus rabidis communicatur, et propterea, aliorum venenorum more, non primis qualitatibus, sed occulta proprietate, seu tota substantia agit. Quod satis efficacia summa et agendi potentia, quae ipsi cum aliis venenis communis est, docet. Etenim exigua morsiuncula, aut etiam contactus saltem hujus veneni ita corpus hominis inficere potest, ut maxime appareat, nulli primae qualitati tantam vim et potentiam inesse. Quod et inde patet, quod coelo tam calidissimo, quam frigidissimo, atque aeris contrariis mutationibus canes in rabiem agi possunt; quod non fieret, si ex qualitate prima ortum duceret. Sicut et illud hoc persuadet, quod venenum hoc augetur, et sopitum quasi resuscitatur occultarum qualitatum actione. Si quis enim a rabido animali demorsus cornum tangat, aut sanguineam virgam tractet, qui antea rabie laboravit, in eandem iterum incidit. Quod etiam evenire scribunt, si quis sub sorbo dormiat; testaturque Matthiolus, in l. 6. Diosc. c. 39. se vidisse quendam rabie correptum, quod corni arboris virgis lanam diu excusisset; cum lanificio daret operam, et rabidum interiisse. Et si nihil aliud convinceret, actionem hanc non a primis, sed occultis qualitatibus dependere, sola curatio satis hoc doceret: siquidem hīc medicamenta non per qualitates primas, sed a tota substantia, et per qualitates occultas agentia requiruntur, si quid in curando prosicere velimus. Praeter haec, si etiam autoritatibus certandum est, idem docet Galenus, l. 11. de simpl. med. fac. dum Pelopem praeceptorem reprehendit, quod hujus affectus rationem ex caussis manifestis se redditurum ambitiosius jactaret; et manifeste scribit, cancrorum fluviatilium cinerem substantiae proprietate prodesse demorsis a cane rabido.

[note: Cur Rabidi aquam ab horreant. ] Et [gap: Greek word(s)] in specie quod attinet, quidam ab immodica siccitate eam excitari docent. Ex nimia enim siccitate sitiunt quidem tales, ajunt; fugiunt tamen naturali quodam instinctu aquam, quemadmodum animalia ratione carentia tanquam sibi contrariam: ideoque etsi eam desiderent: tamen cum sint multum exsiccati, timent eandem, tanquamsibi contrariam, sicut et caetera


page 428, image: s0428

humida. Verum neque a siccitate, neque ab ulla alia qualitate prima malum hoc pendere, modo monstratum est. Et si a siccitate hoc symptoma eveniret: certe illam maximam esse oportet; cujus tamen in demorsis a canibus rabiosis nulla evidentia signa apparent. Neque enim color, neque habitus corporis, neque alia, quae intemperiem siccam sequuntur, insignia symptomata, vel antequam incidunt in rabiem, vel postea apparent. Et si caussa hujus mali est corporis siccitas: cur non omnes hectici hydrophobia laborant? Et contra, cur non omnes demorsi a cane rabido hectica laborant? Et quare in curando hoc malo calida et sicca, ut theriaca, gentiana, zedoaria, melissa, carduus benedictus, imperatoria, angelica, pulvis cancrorum fluviatilium ustorum, et similia adhibentur? Atque cum siccitas, si adesset, praeter naturam adsit, aquam potius appetere, et avide assumere deberent, tanquam siccitati contratiam, et quae posset praeternaturalem illam siccitatem avertere, et corpus ad naturalem statum reducere.

Alii occultae proprietati hujus veneni caussam adscribunt. Sicut enim ii, qui ab araneae illa specie, quam Tarantulam vocant, demorsi sunt, dum sonum Musicum audiunt, melius habent, ac diutius saltantes sudore perfunduntur, atque sanitati restituuntur: ita putant proprium esse hujus veneni, ut aquae aversationem inducat.

Alii hanc hujus symptomatis rationem reddunt, quod rabidis, cum ratiocinationem et imaginationem depravatam habeant, ex longa circa canes, utpote a quibus laesi sint, cogitatione in phantasia formae et idola canum imprimantur, ita ut assidue prae oculis canes sibi habere videantur, imo se canes evasisse putent, et latrando aliisque actionibus canes imitentur; et tum praecipue, cum in aquam, tanquam in speculum, intuentur, et faciem suam rubicundam torve tuentem atque ira plenam aspiciant, aut imaginentur canes in ea esse; unde aquam abhorreant et fugiant, ut qui morsum canis iterum timeant, vel a cane aquam inquinatam credant. In hujus rei fidem adducitur historia ex Aetio, tetrab. 2. cap. 24. Philosophus quidam, ait Aetius, morsus a cane rabioso, et generoso animo affectioni resistens, ratus, canem in balneo apparere (apparebat enim illi, quemadmodum etiam aliis hoc modo affectis) Ratiocinatus igitur, et sic secum locutus: Quid cani et balneo commune? superavit affectionem, et sanatus est ab ea, ubi citra timorem bibisset. Affertur et alia historia ex Rhase hujusmodi: Vidimus, inquit, quendam in nosocomio, quem momorderat canis rabiosus, et vidi, quod non terrebatur ex aqua, imo petebat eam, et querebatur de siti. Cum autem aquam daremus ei, ipsam abominabatur, et sordes in ea esse ajebat, intestina nimirum canum, et cum aliam ei offerremus, idem dicebat.

Verum Petrus Salius Diversus hanc sententiam non admittit, atque eam experientia destitui, neque rabientes


page 429, image: s0429

in aqua quid videre, cum saepius etiam eos interrogasset, affirmat; nec aquam solum, sed omnia liquida aversari, in quibus nulla species et imago visibilis repraesentari potest. Praeterea et istud huic sententiae obstat, quod et ii aquam timent, qui nunquam a cane rabido demorsi sunt, et caussam proinde nullam, cur canes timeant, habent, quibusque alio modo venenum hoc communicatum est, vel etiam in quorum corporibus, ut creditur, internis de caussis illud generatum est.

Ipse vero Petrus Salius Diversus aliam hujus symptomatis rationem reddere conatur hoc modo. Ut venenum hoc non ratione qualitatum primarum, sed occultae proprietatis effectus suos edit et symptomata inducit: ita observatum est, ait Diversus, peculiarem [gap: Greek word(s)] habere ad omnia liquida, quorum usu scilicet ita exasperatur, ut, majori ferocia exultans, saevius petat et cruciet internas partes: hinc cum a liquidorum usu valde laedantur aegri, ut id, ut habet Salius, omnes uno ore affirmant: ita deinde omnia liquida abominantur, ut ex eorum sola oblatione ac aspectu gravissime crucientur. Nam cum alias ex aspectu etiam rerum insuavium et ingratarum nausea et vomitus excitari possit: non quoque hīc mirum est, ex liquidorum, a quibus antea laesi fuerunt, solo aspectu vel oblatione corpus commoveri, et propterea aegros ab eorum usu abhorrere. Ex quibus omnibus illud deducit, rabientes liquida omnia aversari et abhorrere non ratione alicujus falsae imaginationis, sed quia revera a liquidis tum assumtis, tum oblatis laedantur. Notatu dignum et hoc est, hydrophobiam non semper ā rabidi animalis veneno, sed quandoque etiam ex terrore induci, cujus rei historiam notabilem habet Platerus, lib. 1. observationum pag. 83. de quadam foemina, quae noctu ad fluvium sola relicta et spectris territa, ab eo tempore nec aquam nec vinum, nec jusculum, nec aliud liquidum deglutire potuit, sed statim hisce oblatis magisque ori inditis, suffocandae similis, spiritum cum vociferatione, veluti interclusum, trahebat. Et quod mirum, ex solo contactu liquidorum idem accidens patiebatur, imo si liquida in conclave inferrentur, illis conspectis cohorrescebat, denuoque afficiebatur, adeo ut non prius grave hoc symptoma cessaret, nisi hisce e conspectu ablatis. Sed et aerem nonnihil agitatum, vel auram aliquam lenem sentiens, idem patiebatur.

[note: Cur in lotio rabidorum canum imagines interdum appareant. ] Cum porro inter symptomata, quae rabidis accidunt, et hoc a nonnullis annotetur, quod in lotio excreto canum imagines appareant, neque illud praetereundum videtur. Pro fabula id a plerisque habetur, utpote quod nulla experientia comprobatum sit. Ab Arabibus tamen id narratur. Avicennas, lib. 4. dist. 6. tract. 4. cap. 7. scribit: mingi a demorsis a rabidocane urinam, in qua appareant res carnosae mirabiles, quasi animalia, et quasi canes parvi. Idem ex Abenzoare,


page 430, image: s0430

et Nicolao Florentino referunt. Quod si ita se habet, proculdubio non tam in imaginationem, quod Abenzoari placet, quam summam hujus veneni efficaciam referendum; quod hominis constitutionem valde immutet, et caninam quasi efficiat. A quo et humores ita corrumpi, ut animalcula quaedam catellis similia in corpore generentur, non adeo absurdum est: praesertim si illud verum est, quod a fide dignis pro comperto et vero nobis relatum, ex spuma canis rabidi, vesti aut linteo inhaerente, animalcula quaedam parvis catellis similia generata fuisse.

[note: An venenum quod rabiem inducit, in corpore generari possit. ] Sed ut haec concludamus, illud tandem etiam quaerendum; An caussa hujus mali in corpore humano, nullo praecedente ab animali rabido comunicato contagio, generari, seu; An humores in corpore humano ita corrumpi possint, ut veneni rabidi animalis vicem habeant, et eadem, quae illud, symptomata inducant. Autorum experientiis fides si habenda est, res plana erit. Quinque enim exempla recenset Marcellus Donatus, lib. 6. de hist. med. mirab. cap. 1. eorum, qui non aliunde communicato hoc veneno, sed in corpore genito, in hydrophobiam inciderunt: similemque historiam affert Petrus Salius Diversus, de affect. partic. cap. 19. Verumenimvero hoc quidem certum est, posse humores in corpore nostro ita corrumpi, ut venenorum naturam induant: sed hoc admiratione dignum est, posse hoc tam determinatum et speciale venenum in corpore nostro, nulla accedente caussa externa generari. Quapropter etsi experientias et historias illas non in dubium voco: tamen existimaverim, consultum esse, ut si quid tale accidat, atque aliquis in hydrophobiam incidat, non solum de morsu animalis rabidi diligenter inquirere, sed etiam de aliis modis, quibus venenum hoc communicare posse diximus: et quidem non solum de eo quaerere; an nuper, sed etiam, an unquam tale quid ipsi acciderit; cum venenum hoc multos annos, antequam vim suam exserat, latere posse itidem docuerimus.

[note: Choreae S. Viti caussae. ] In hanc classem delirantium ultimo etiam retulimus rarum illum quidem, sed admirandum affectum, quem a perpetuo et insano quodam saltandi desiderio, sanctique, cujus ope aegros juvari superstitiose creditum est, nomine, S. Viti choream, vel saltum, S. Veits Tantz/ appellarunt. Simulatum esse hunc affectum a quibusdam, eleemosynas majores colligendi gratia, compertum est: subesse quoque vim interdum superiorem, et a Daemone talia, Deo permittente, proficisci, credibile est. Impossibile tamen etiam non est, a naturali caussa hoc symptoma provenire, et facilius hoc credet, qui ea legit, quae de tarantulae morsu scribit Matthiolus, in lib. 2. Diosc. cap. 57. in hunc modum. Icti a tarantulis alii perpetuo canunt, alii rident, alii plorant, alii clamitant, etc. Nam atra bile tentatis, pro eorum temperamentis, omnia haec adesse conspeximus. Et paulo post:


page 431, image: s0431

lo post: sed mirum certe, quam facile hujusce veneni vis Musicā mulceatur. Quandoquidem, (ut equidem attestari possum) auditis lyricis instrumentis, per tibiarum sonum primo statim occursu icti a tarantula a plangoribus cessant, et in medium tribudiare et satare incipiunt, tamque diu rem persequuntur, ac si fani effent, et nullo unquam tenentur dolore. Quod si eveniat, ut tibicines tantillum quiescant, non multo post tempore in terram concidunt, et ad pristinos redeunt languores, nisi tamdiu indeficiente sonitu saliant atque tripudient, donec venenum partim insensibiliter per cutis meatus, partim per sudorem exeat et discutiatur. Ob id igitur tibicines stipendio conducuntur, alternatimque mutantur, ut absque ulla sonitus intermissione tam. di tripudient demorsi, quousque penitus curati conquiescant. Hoc itaque si demorsis a tarantula accidit: non absurdum est, Viti choream, quae non parvam cum hoc affectu similitudinem habere videtur, etiam a naturali caussa ortum habere posse: cum satis constet, quam diversa symptomata, diversa desideria, variasque imaginationis corruptiones inducat atra bilis, pro diversa ipsius corporisque aegri constitutione. Aliqui quidem convulsionis speciem hunc affectum esse volunt; sed reverā hic nulla adest convulsio: Verum rationicatione ac imaginatione depravatā in hunc insanum et perversum saltandi affectum feruntur: quo forsan aliquid etiam facit humoris fervor corpus stimulans et quasi titillans.

CAPUT V. De Caussis Symptomatum Facultatis Motricis.

ATque ita caussas reddidimus plerorumque symptomatum, quae facultati cognoscenti accidunt: ad investigandas caussas symptomatum, quae in motu eveniunt, accedendum [note: Paralysis caussae. ] est. Inter quae primo loco occurrit Paralysis, quae fit, cum spiritus animalis ad organa sensus et motus non influit: quod evenit, cum vel a cerebro non transmittitur; vel etsi transmittatur, in partem aliquam aut non admittitur, aut ob malam ejus dispositonem, motum et sensum in eo excitare non potest. Motus enim voluntarii organum est Musculus: Nervi spiritum animalem deferunt: Cerebrum eum communicat et transmitrit. In hisce ergo tribus Paralyseos caussa est quaerenda. Cerebri vitio quomodo fiat motus abolitio, explicare hujus loci non est, sed ad apoplexiam et epilesiam, ac similia symptomata pertinet, in quibus cum motu sensus interni et externi abolentur. Nervorum, quo nomine etiam dorsalem medullam complectimur, vitio paralysis oritur, cum vel intemperie aliqua laborant; vel cum angustiores, ut spiritui animali transitus non pateat, redduntur, vel inciduntur aut erodutur. Si enim nervi aliqua portio a quacunque haru caussarum ad officium suum inepta reddatur, partes omnes, quib. nervi illius


page 432, image: s0432

ductus reliquus comunicatur, resolvuntur.

Inter intemperies imprimis frigus est nervis inimicum, et frigida ac humida intemperies [gap: Greek word(s)] maxima caussa est, sive illa ab interna sive ab externa caussa proficiscatur. Sic refert Galenus, 1. de loc. aff. cap. 6. in paralysin incidere posse aliquem, si diu super frigido lapide sedeat, aut diu in aqua frigida commoretur. Et idem Galen. 4. de loco aff. cap. 4. annotavit, quendam tempore frigido et pluvioso, cum madidum pallium diutius collo obvolutum gestasset, in manus paralysin incidisse, nervis, qui ā spinali medulla ad manum derivantur, nimis refrigeratis et humectatis. Calida vero et sicca intemperies et ipsa paralysin inducere potest; vel quod pituitosos humores fundat, ipsisque quasi vehiculum sit, vel, ut alii sentiunt, quod adeo nervos induret, ut spiritus eos permeare non possint.

II. Etsi haec ita sese habeant, et haec caussa, quam ipsa experientia comprobat, negari non possit: in frigida tamen et humida intemperie subsistendum plane non putamus: sed huic caussae aliam adhuc addendam censemus, nimirum vim narcoticam, et peculiari vi nervis inimicam, quae non solum in externis caussis, ut medicamentis narcoticis, sed et internis, ut humoribus reperitur. Talemque naturam habere non raro humorem illum, qui post Apoplexiam paralyseos caussa est, credibile est. Etenim si saltem frigiditate et humiditate paralysin excitaret, non tam pertinax esset illud malum, nec tam diu saepe tam efficacia medicamenta calefacientia et siccantia sine omni vel cum pauco fructu adhiberentur: quod satis arguit, caussam aliquam longe potentiorem et efficaciorem, quam solam intemperiem frigidam et humidam, subesse. Ab hac caussa procul dubio est paralysis, quae a contrectatione argenti vivi provenit et aurifabris atque iis, qui specula parant, ut de Venetianis testatur Hercul. Saxon. familiaris est. Vinum etiam huc pertinere credibile est, quod quantum nervis incommodi immoderatius sumtum pariat, tremor manuum in potatoribus non raro docet. Quanquam enim paralysin a vino induci putent alii a siccitate, alii, ut Rondeletius, quod suo calore et tenuitate excrementa ad nervos deducat, alii, ut Eustachius Rudius, quod in nervis acetosum evadat: tamen probabiliorem putamus Plateri sententiam, qui statuit vinum peculiari vi narcotica sensus et spiritus sopire: refertque Fernelius, l. 5. de part. morb. et sympt. cap. 3. se vidisse, aliquando universam corporis cutem ex crapula et vinolentia stupore affectam fuisse.

[note: An ex obstructione paralysis excitetur. ] III. Angustiam nervorum quod attinet, ex obstructione nervorum et ab humore pituitoso nervos obstruente, ac spiritibus animalibus transitum praecludente, paralysin oriri, psurimi docent. Atque ut unum saltem locum pro multis in testimonium hujus rei adducamus: ita hac


page 433, image: s0433

de re scribit Galenus, 2. de caus. sympt. cap. 2. Ostendimus, inquit, nervum vel frigore densatum, vel crassis et lentis humoribus obstructum, vel a quapiam extrinsecus caussa pressum in torporem et paralysin adduci. A recentioribus tamen hoc in dubium vocatum fuisse, animadvertimus, atque inprimis a Fel. Platero, qui in ea est sententia: humores hos non per dorsalis medullae, aut nervorum substantiam, sed per cavitatem dorsi vertebrarum, dorsalem medullam continentem, descendere, illicque vel circa principium, aut progressum illius subsistere, vel ulterius per ductus eorum sequi, alicubique circa nervos haerere, atque eos vel pondere suo comprimere, spirituique animali viam intercipere; vel, et praecipue quidem, humiditate sua nervorum substantiam irrigare, replere, refrigerare, eorumque intemperiem destruere, atque ita impedire, quo minus spiritu animali impleri, eoque perfrui possint. Caussam vero, cur hoc modo affectis potius, quam obstructis nervis paralysin excitari putet, hanc affert: quod nervi sint solidi, aut ex filamentis consuti, nec cavitatem ullam, quae humorem illum crassum admittere possit, habeant. Verum etsi satis probabile sit, nervos, qui hinc inde partibus inseruntur, ita solidos esse, ut humorem crassum vix admittant: impossibile tamen non videtur, ut humor etiam crassior nervos in exortu suo obstruere possit. Quo minus enim cavi sunt nervi, eo facilius obstruuntur. Non tamen necessarium videtur, semper humorem adeo crassum statuere. Et, ut serosus humor, vel vapor, praecipue narcotica vi praeditus, in substantia Cerebri in humorem mutatus, in nervos infundatur, et influxum spirituum animalium prohibeat, impossibile non videtur.

Compressio etiam fit a tumore quocunque p. n. sive ille sit in partibus vicinis, nervumque comprimat, sive sit in ipso nervo, sicut post vulnera nervorum, et eorundem contusionem calli vel cicatrices oriri solent, aut etiam tubercula: a contusione, ab ictu vel casu, a luxatione vertebrarum in obliquum repente facta, a vinculo injecto.

IV. Nervo dissecto, quia continuitas cum parte tollitur, et spiritus animalis in partem influere non potest, membrum sensum et motum amittit Quod et ob contusionem non nunquam accidit vehementem, qua nervus ita laeditur, ut ad officium suum praestandum plane inutilis reddatur. Tandem etiam conformationis vitio, ab ortu nervis recte non formatis, et quod decet non ductis, motus impotentia accidere potest.

[note: Differentiarum paralyseos caussae. ] Excitatur autem paralysis modo in pluribus, modo in paucioribus partibus, et modo in hac, modo in illa, prout plures vel pauciores in hac vel illa parte nervi afficiuntur. Nam si omnes a facie aut capite partes inferiores motu priventur et resolvantur, servaro motu partium faciei, capitis atque sensibus: spinalis medullae initium laborat, et quidem utraque ejus pars illaeso cerebro: si vero


page 434, image: s0434

in altero tantum latere motus cesset: illius etiam lateris saltem pars in spinali medulla afficitur. Si aurem nervus saltem aliquis a dorsali medulla profectus afficiatur, prout pluribus vel paucioribus partibus inservit, plurium vel pauciorum partium motus tollitur: Et prout huic vel illi parti inservit, ita etiam hujus vel illius partis motus laeditur: unde ex parte laesa consici potest, qui nervus afficiatur, si ex Anatomia nervorum exortus et propagatio cognita et perspecta habeatur. Nam a qua parte spinae aut quibus nervis recte sese habentibus una quaeque pars accipit spiritum animalem, ab iisdem male habentibus laeditur. Verbi gr. si crura solum sint affecta, utrumque vel alterum: mali caussa haeret infra lumbos in vertebris ossis sacri, et spinalis medulla vel transversim, vel in altero duntaxat latere laesā est. Eadem est ratio parium a cerebro deductorum. Haec enim vel illa pars afficitur, prout haec vel illa pars afficitur, prout haec vel illa nervorum conjugatio laeditur. Verbi gratia, si lingua solūm resolvatur: malum a tertia nervorum conjugatione provenit. Si vox deficiat, nervi recurrentes affecti sunt: atque idem de caeteris esto judicium.

Verum cum supra dictum sit, Motus impotentiam non solum paralysin, sed quacunque etiam alia de caussa motum impeditum complecti, reliquae quoque motus impediti caussae addendae. Eteneim praeter nervorum vitia, ob musculorum quoque, qui voluntarii motus instrumenta sunt, morbus motus aboleri potest, si nimirum illi eorumque tnedines ab humore aqueo diutius irrigentur, ut tendinibus laxatis partis attractio fieri non possit: vel si tumor aliquis durus, ut scirrhus, aut nodus, aut callus post vulnus in musculo oriatur, et proinde in caussa sit, ut membra attracta ita contracta relinquantur. Quod etiam accidit, si musculi, eorumve tendines exsiccentur et indurentur, ut ad motum flexumque inepti reddantur. Si quoque musculi nimium refrigerantur, ut calor nativus quasi sopiatur, motus impeditur. Quod tandem et ob solutam musculi unitatem et vulnera evenire potest.

Verum cum ad motum non solum eorum, quae dicta sunt, recta constitutio requiratur, sed et partium, quae moveri debent, aptitudo: ob earum vitium etiam motus impediri solet. Si nimirum ossa in membris, quae iis firmata sunt, loco moveri non queant, membri illius motus aboletur; ut si ossa sint fracta, contusa, luxata. Ita quoque si ligamenta, quae articulos obvolvunt, et in motu in naturali statu retinent, vitientur, motui obsunt: ut si rumpantur, quod tamen ob soliditatem facile fleri non potest; vel in vulnere dissecentur, aut in apostemate et sinuoso ulcere erodantur; vel si laxiore aut molliora fiant, aut contra exsiccentur, indurentur, et callis nodisque occupentur.

[note: Cur pereat sensus, illaeso motu et conton. ] Atque hujus loci videtur esse explicare quaestionem illam, quā ambigitur;


page 435, image: s0435

Cur interdum pereant sensus et motus simul; interdum vero sensus illaeso motu: et contra, motus illaeso sensu supersit. Vulgo ea de re docent, partes plures esse, quae nervos diversos habeant, quorum alii sensum, alii motum conferunt; atque in his, ubi in parte aliqua apparet haec differentia, non esse difficile caussam reddere, cur pereat nunc sensus, illaeso motu, et contra motus, illaeso sensu; cum sint distincti nervi, qui his operationibus inserviunt. Sic si in oculo primum par nervorum laedatur, secundum sit salvum, visus laeditur, manente oculi motu. Et in lingua si tertia quartaque conjugatio nervorum cerebri laedatur, septima vero sit integra, gustus laeditur, illaeso linguae motu, et contra. Sic in tribus minoribus digitis manus, si quintus nervus brachii laedatur, integro quarto, servatur motus, laeso sensu in cute foris eos ambiente et contra. Cur autem interdum, etsi utraque vis ab eodem nervo pendeat, vel motus solum, vel simul sensus aboleatur, caussam reddunt ex inopia spirituum animalium. Paucos enim spiritus animales sufficere quidem ad sensum, sed non ad motum, utpote qui majori facultatis robore indigeat. Et propterea statuunt, nunquam posse servari motum, non integro sensu. Non enim rationi consentaneum videtur, deficiente infirmiore, sensu scilicet, validiorem operationem servari, motum nimirum.

[note: An nervi alii motui, alii sensui inserviant. ] Verum circa hanc explicationem notandum videtur; hoc recte accipiendum esse, quod nervi in sensorios et motorios distinguuntur. Nam nervi sunt canales spiritui animali vehendo dicati, et propterea in genere animalibus actionibus inserviunt. Nervi etiam omnes, quia membranas obtinet, ratione earum sentiunt. Et proinde per se nervi alii sensorii non sunt, atque alii motorii, sed hoc ipsis ex insertione competit, quatenus nimirum in partem sensui solum, vel etiam in partem motui dicatam inseruntur. Si itaque nervus, qui in musculum inseritur, ita afficiatur, ut spirituum animalium influxus prohibeatur: fieri potest, ut inde simul motus et sensus laedatur. Quod etiam accidere potest, cum a musculorum nervis propagines ad membranas et cutem feruntur. Ex tali tamen nervo affecto accidere potest, ut solum motus imminuatur vel tollatur, integro sensu; cum, ut recte dicitur, majori spirituum copia opus sit ad motum, quam ad sensum edendum. Si vero nervus aliquis solum in membranam aut cutem, partemque motui non destinatam inseratur, atque is afficiatur, tunc solum sensus, integro motu laeditur.

[note: Paralysis ex colica. ] Verumenimvero, An praeter hactenus explicatam paralysin non alia adhuc detur, non frustra quaeri potest. Paralysis enim quaedam, quae dolorescolicos sequi solet, nostro seculo plurimis Germaniae regionibus satis familiaris est; cujus tame etiam inter antiquiores mentionem facit Paulus [note: An sit eadem cum paralysi antiquorum. ] AEgineta, lib. 3. cap. 18. et 43. De hac non immerito quaeritur; An sit eadem


page 436, image: s0436

cum paralysi, quae in antiquorum, et passim etiam recentiorum libris describitur. Etsi vero in hoc convenire videntur, uqod in utraque sit quaedam ad motum impotentia: tamen in reliquis non parva inter eas deprehenditur differentia. Unde etiam hanc affectionem nonnulli [gap: Greek word(s)] , quam [gap: Greek word(s)] , appellare malunt: etsi antiqui istas voces in eadem significatione usurparint. Nam in paralysi antiquorum, quae plerumque apoplexiam non lethalem sequitur, cerebrum et nervorum principium est affectum, et a capite ad spinam dorsi ac inferiora membra materia paralysin excitans transit. In hac vero, quae colicam sequitur, paralysi, salvo plerumque cerebro et nervorum principio, artus solum, aliunde transmissā materiā, afficiuntur; quod et curatio indicat. In illa enim paralysis capiti, principio nervorum, et spinae remedia adhibemus: in hac vero ad intestina potius respicimus, et ipsis membris affectis remedia applicamus. Quam curandi rationem brevibus comprehendit celeberrimus Medicus, Johan. Crato, dum, Consilio. 171. ita scribit: Cum in hoc malo non ad principium nervorum, sed plerunque ad musculos malum transmittatur, atque ii, ut post graves labores, langueant: consequens est, curationem in exstirpanda materia ex musculis, iisque corroborandis consistere, non neglecta corroboratione intestinorum. Et consilio seq. In paresi post colicam malum ab intestinis oritur, et impetu quodam ad membra exteriora fertur, ac musculos, tendines, et partes exterviores occupat, saepe principio nervorum illaeso. Itaque primum intestinorum malam imtemperiem corrigere studemus: deinde materiam, quae in membris exterioribus est, discutere, et membra corroborare, hoc est, ad suam temperiem reducere. Deidne paralysis antiquorum caret omni dolore; imo non raro in ea etiam sensus perit, aliosque affectus secum conjunctos non habet; nisi quod apoplexiam plerunque sequitur. In hac vero paralysi saepe dolor gravis cum jmpotentia movendi conjungitur, eademque in convulsiones interdum transire solet. Aliis quoque affectibus haec paralysis conjungitur, et saepe arthriticis doloribus supervenire solet. Unde nonnulli etiam [gap: Greek word(s)] hanc a colica ad arthritidis familiam referunt. Esse tandem inter lios duos affectus non exiguam differentiam, vel illud docet, quod vulgata illa paralysis est diuturnus ac curatu difficilimus, ut neminem fere latet, affectus: haec vero, praecipue si recens sit, non adeo contumax est, sed breviore saepe tempore idoneis remediis curatur.

[note: Paralysis scorbutica: ] Accedit tandem et in scorbuto interdum quaedam ambulandi impotentia, et quasi paralysis quaedam aegros saepe comprehendit; unde et [gap: Greek word(s)] a nonnullis hoc malum appellatur. De qua non immerito quaritur: An cum antiquorum paralysi; an vero cum paralysi illa ex colica magis conveniat. Si vero paralysin hanc scorbuticam cum ea, quae colicam sequitur, diligenter conferam us: cum ista potius, quam


page 437, image: s0437

cum vulgata illa paralysi convenire anmadvertemus. Nam omnia illa fere, quae in paralysi post colicam conspiciuntur, eamque a vulgata paralysi discernunt, etiam in hac, quae scorbutum comitatur, paralysi conspiciuntur. Praeterea etiam haec animadvertuntur. Primo, etsi pedes transferendi et firmiter figendi robur desit: decumbentes tamen adhuc quendam motum habent. Deinde haec scorbutica paralysis non, ut genuina et vera illa antiquorum paralysis, a principio ad finem perpetua et constans est, sed suas per vices mutationes et intervalla habet, adeo quidem, ut qui pridie ne pedem figere in terram potuerunt, levi aliquo adminiculo iterum nonnihil progrediantur: imo eadem die aegros ambulandi impotentia saepius corripit iterumque recedit: cujus rei exemplum habet Sev. Eugalenus, de scorb. p. 116. ed. Ien. Et si totam generationem utriusque hujus paralyseos consideramus: eadem fere utrobique videtur esse ratio. Nam in scorbuticis etjam tota mali caussa in inferiore ventre, et sentina illa corporis haeret, et intestina non raro lancinat et excruciat. Hinc in reliquum corpus diffusa plurimas partes affligit, et inter reliquas etiam per venas in artus extremos effusa et arthritidem quandam, et movendi impotentiam excitat.

[note: Quomodo generetur paralysis ex colica. ] Quomodo vero Paralysis ex colica generetur, non adeo expeditum est; atque et de ipsa materia, et de viis, per quas in artus mittitur, autores dissentiunt. Alii enim in ea sunt sententia; eam ipsam materiam, quae doloris colici caussa est, ab intestinis ad membra exteriora non transmitti, sed aliunde ad membra affecta fluere. In qua sententia est Casp. Hoffmannus, qui, in consiliis Medic. a Laur. Scholtzio editis, consil. 173. docet, non in intestinis contineri humores, qui ad artus mittuntur, sed tum demum hanc paralysin fieri, ubi jam maxima pars materiae pituitosae in intestina effusa per alvum excreta, ac per paroxysmos absumta est, ut jam quodammodo mitescere et rarius invadere colica videatur. Tum enim reliquos humores pituitosos, et praesertim eos, qui sunt in capite, propter dolores, inediam, vigilias, calidorum incidentium medicamentorum usum attenuatos, relicta priore consuetā viā, ad propiorem viam declinare, ac ita secundum nervos ad musculos, et sic ad manus et pedes contendere: unde artus laxentur. Atque hinc non in omni colica resolvi artus, sed tantum in ea, quae magna ex parte pendet ex delapsu pituitosi humoris ex capite per venas in intestinae.

Volcherus Coiter, in miscellan. observ. anat. et Cheirurg. statuit, paralysin oriri ab aqua tenui et limpida, quae in cerebri ventriculis, atque in spina dorsi collecta sensim a superiore parte nervos irriget, quoad pervenerit ad eorum extremitatem: atque proposita historia paralysis ex colica docet, cerebrum cum orificio ventriculi maximum habere consensum, plurimosque vapores in caput


page 438, image: s0438

elatos ibi in tenuem istam humiditatem conversos fuisse, atque cerebrum irrigasse: Cerebro undiquaque repleto, hanc humiditatem per sacram fistulam ad nervorum origine defluxisse. Thomas Erastus et ipse negat, humorem in intestinis collectum, et hinc ad artus ablegatum fuisse. Idque primum ex eo probat, quod natura nunquam per alvum pituitam illam excernit; quod certe, si non semper, frequenter ipsam facere oporteret. Longe namque facilius crassum humorem per patentes et a natura ad hoc ipsum destinatos meatus, id est, per vias usitatas et confvenientes, praesertim ab enemate aut pharmaco irritata, expurgat, quam ad longinqua loca per impeditissimum iter deponit. Deinde etiam ex eo, quod per intervalla dolores minuuntur, augentur, ac recrudescunt, materiā iterum collectā et affluente. Ideoque statuit, non in intestinis contineri humores, qui ad artus rejiciuntur, sed ex venis eo potius extrudi a natura exonerare se volente.

Alii illam ipsam, quae dolores colicos excitat, materiam ad articulos fluere statuunt; sed aliis viis. Nonnulli enim de viis non sunt solliciti valde; cum totum corpus sit [gap: Greek word(s)] : alii vero humores hos pet intestinorum tunicas penetrare intra vertebras lumborum et spinae existimant, inde ad nucham, quam vocant, pervenire censent, mox secundum nervos ad artuum extremitatem descendere.

Ex tot sententiis ut jam veritatem eruamus, danda est opera. Primo autem ii errare videntur, qui solum humorem pituitosum hujus mali caussam statuunt. Etsi enim cocedi possit, aliquid crudi humoris etiam conjungi: tamen omnia symptomata si perpendamus, non ab esse biliosum humorem, animadvertemus. Testatur enim Erastus, se ex infinitis prope nullum hoc modo affectum vidisse, qui non esset natura calidiore et sicciore, et in quo non multum simul bilis generaretur. Iisque locis hoc malum familiare est, ubi sunt vina fortia et sulphurea. Ad est praeterea sitis, color corporis citrinus fere, urinae rubicundiores plerumque et alia, quae bilem arguunt. Deinde et ii errant, qui materiam, quae paralysin excitat, e capite ad articulos fluere arbitrantur. Etsi enim facile concedere possimus, in ea foemina, cujus historiam recitat Volcherus Coiter, etiam caput affectum fuisse, utpote quae in delirium quoque et epilepsiam incidit; et non negemus, in aliis quoque idem fieri posse: hoc tamen concedendum non est, plerumque caput affici, et ex eo materiam paralyseos [note: In paralysi ex colica nervorum principium non laditur. ] caussam in articulos descedere. Nam praestantissimi Medici, et ipsa experientia testatur, in hac paralysi fere nervorum principium non laedi, et caput ab omni dolore, alioque affectu esse vacuum; quod certe accidere non posset, si materia ei, quae tantos in intestinis dolores excitat, similis in eo haereret. Praeterea docet eadem experientia, colicam terminari in paralysin, et cessantibus doloribus paralysin


page 439, image: s0439

oriri: quod certo indicio est, eam ipsam materiam, quae dolorem colicum vel excitat, vel fovet, ad exteriora ferri. Nam si ea saltem materia, quae in capite haereret, ad articulos flueret, nihil obstaret, quo minus alia in intestinis dolorem excitans persistere, atque ita dolor colicus cum paralysi conjungi et unā diu perseverare possit. Itaque eorum sententiam approbandam censemus, qui illam ipsam materiam, quae, ut diximus, dolorem colicum seu excitat, se fovet, ad articulos transmitti statuunt. Quam materiae ab instinis ad artus translationem inprimis horum affectuum transmutatio et unius in alterum terminatio docet: sicut et hoc, quod, ut est in Coacis, aph. 462. in Codic. Foesii, dysenteria intempestive suppressa [gap: Greek word(s)] facit in lateribus, visceribus et costis: et ut testatur Holerius de sua experientia, in com. in eundem aphor. secundum suam dist. com. 1. in l. 6. sect. 2. Coac. aph. 38. alii suppressa intempestive dysenteria in epilesiam, alii in pleuritidem, alii in manuum affectus incidunt. Nam si humores, qui dysenteriam excitant, per [gap: Greek word(s)] in aliis membris varios affectus excitant: cur non iidem etjam in articulos translati paralysin eam excitare possent?

Neque de via, per quam ad articulos pervenire possint, anxie disquirere, et ad illam occultam [gap: Greek word(s)] confugere, aut per densas intestinorum tunicas et inexplicabiles fere labyrinthos materiam ad articulos deducere opus est: cum dentur viae satis patentes, et naturae in multis morbis familiares, venae nimirum.

Itaque hīc cum Erasto (qui in eo, quod ex venis a natura humores ad articulos detrudi statui, recte sentit) statuimus, materiam hanc e mesaraicis atque intestinorum venis regurgitare in venam cavam, atque hinc ad musculos a natura extrudi. Nam si humoribus illis, qui colicam gignunt, aditus quasi praecludatur, ut libere in intestina effundi non possint; quod variis de caussis accidere potest: e venis mesaraicis in cavae venae propagines regurgitant (unde et, cum imminet ejusmodi humorum [gap: Greek word(s)] , urinae ob materiae in venas transfusionem tingi solent) atque hinc in habitum corporis et musculos, in quos venae terminantur, a natura effunduntur. Quo fit, ut nervi et tendines, qui musculis inseruntur, tum ob plenitudinem spiritum animalem non admittant, tum inprimis propter mollitiem tendi, et membra, quibus inseruntur, trahere nequeant: unde immobilia quasi permanent. Atque humorum [gap: Greek word(s)] hoc modo fieri, nemo mirabitur, qui in caussis morborum rimandis paulo diligentiorem operam posuerit, atque inde didicerit, quot morbi etiam in exterioribus membris e vitiosis humoribus in primis viis et sentina illa corporis cumulatis, et postea per venas ad exteriores partes trasmissis, orginem ducant: quia ratione etiam


page 440, image: s0440

natura saepe e venis majoribus id, quod molestum est, ad intestina exonerare, atque in eo motu si impediatur, ad exteriora membra ac remotiores partes deponere soleat.

[note: Lassitudinis caussae. ] Lassitudo deinde, quae est motus voluntarii quasi debilitas quaedam et imminutio, vel spontanea est, atque a caussis internis oritur, vel labores sequitur. Qui enim humoribus sive pravis, sive copiosis abundant, difficulter partes, tanquam oneratas, movent, et ubi paululum laborarunt, defatigantur et lassantur. Si autem quis vel nimis diu laborat, vel labore nimis gravi et valido sese exerceat, lassitudo oritur: quia musculi, nervi, et tendines tenduntur, spiritus animales dissipantur, et humidum illud glutinosum atque viscidum, quod ad faciliorem motum articulis inest, absumitur; unde membra postea ad motum ineptiora redduntur.

[note: Tremoris caussae. ] Depravatus autem motus primo est Tremor, motus, ut suo loco dictum, depravatio, membrique assidua elevatio, et rursum depressio, quae a facultatis motricis imbecillitate oritur. Facultas antem imbecillis redditur, vel ob spiritus animalis defectum, non absolutum quidem, ut in paralysi, sed talem, ob quem virtus movendi sufficienter partem movere non potest; qui aut non generatur, ob intemperiem aliquam cerebri, praesertim frigidam, tum ob spirituum vitalium inopia, aut genitus dissipatur et absumitur: quod fit ob nimias purgationes et evacuationes sanguinis vel aliorum humorum, longiorem inediam, vigilias, morbos longos vel vehementes, nimium veneris usum: ob quas caussas, prout vehementes sunt, saepe satis diuturnus tremor excitatur. Si autem caussa ut brevior, saepe non diu durat tremor, sed collectis iterum spiritibus, motus naturalis membris restituitur, ut accidit in subitis animi affectibus, timore, ira, motibusque aliis corporis et animi nimiis. Vel in nervis caussa mali haeret, cum aut intemperie laborant, praecipue frigida, ex aqua frigida, nive, aere frigido, potu aquae e nive et glacie soluta contracta; aut iis laeduntur, quae tota substantia ipsis sunt infesta; qualia sunt narcotica, opium, hyoscyamus, quorum usu saepe tremor excitatur; quale item est hydrargyrum, ā cujus vaporibus, quos incaute saepe attrahunt aurifabri, hunc affectum incurrunt. Quod etiam accidit interdum iis, qui morbo Gallico laborantes cinnabaris suffitu incaute curantur. Vini quoque potoribus malum hoc familiare esse solet. Potest tandem in nervis esse obstructio, seu, ut alii volunt, compressio et irrigatio ab humoribus excrementitiis; minor tamen quam in paralysi.

[note: Convulsionis caussa. ] Convulsio vero a quibus caussis excitetur, res plane intricata est. Equidem, si antiquorum sententias tantum proponere liberet, res sane expedita esset. Nam cum Hippocrates, 6. aph. 39. scripserit, spasmum vel ex inanitione, vel repletione fieri:


page 441, image: s0441

plurimi ad istas duas caussas quascunque convulsionum caussas reducere conantur. Nervorum enim eam naturam esse ajunt, ut humiditate replente, et siccitate corrugante breviores reddantur; sicut chordae et lora ex coriis facta his de caussis tendi et rumpi solent: qua similitudine Gelenus utitur, 3. de loc. aff. cap. 6. et 2. de sympt. causs. c. 2. 5. aph. 1. 6. aph. 39. et aliis in locis.

[note: Convulsio non sit ab tranitione. ] Verum enim vero non pauca sunt in hisce dubia. Primo quod inanitionem attinet, res multis dubia videtur. Nam vix tanta in corpore vivente siccitas induci potest, ut nervi, instar chordarum, contrahantur et corrugentur: cum nec in febribus ardentibus pluribus, nec in hecticis, in quibus maxima fit corporis exsiccatio, tale aliquid fieri videamus. Quanquam enim in febribus ardentibus nonnunquam fiant convulsiones: tamen corpora illa nondum, ut hecticorum, exsiccat sunt, sed magis saepe succulenta sunt, quam aliorum, qui nihil tale patiuntur; et alia convulsionum earum commodior caussa reddi potest; sicut et illius, quae fit ob nimiam purgationem, ut postea dicetur. Neque enim credibile, si quis habitu corporis carnoso et pleno, post sumtum helleborum, aut aliud medicamentum purgans vehemens convulsionem patitur (quod fit saepe brevi post sumtum medicamentum purgans tempore, et habitu corporis nondum valde imminuto) ita corpus inaniri et exsiccari posse, ut nervi, instar chordarum, contrahantur.

[note: Nec repletione. ] Nec minor difficultas premit alteram caussam repletionem. Existimant enim recentiores ab humore nervos seu obstruente, seu emolliente et irrigante potius paralysin oriri, quam spasmum.

[note: Plures dantur convulsionis caussae. ] Praeterea negari non potest, dari ad huc alias caussas spasmi, quae neque ad exsiccationem neque repletionem commode referri possunt. Accidit enim nonnunquam convulsio a materia nervos neque replente, neque exsiccante, sed vellicante; quam caussam Avicennas et Arabes plerique addiderunt.

[note: An a nervorum exsiccatione convulsio fiat. ] Qui ergo Hippocratis et Galeni sententiam simpliciter defendere propositum habent, varias dubiorum horum soluntiones quaerunt. Primo enim quod attinet siccitate, et quod hectici spasmum non patiantur, nonnulli id fieri dicunt: quia siccitas hecticorum sit aequalis. Verum cum videamus chordas, quae aequaliter exsiccantur, nihilominus contrahi, Mercurialis hecticos convulsionem non pati statuit, quia nervi secundum totam substantiam, et secundum cavitatem non exsiccentur, idque propter duas caussas: quia haec membra perpetuo cibo irrigantur, et eo magis, quia hectici utuntur cibis valde humectantibus: deinde quia in corporibus hecticorum continua fit colliquatio carnis et pinguedinis, ab hujusmodi colliquatione nervi humectantur, et ita humectati nervi conservantur, ut non


page 442, image: s0442

siccescant. Verum nec haec responsio satisfacit. Quamvis enim hectici cibis humidis utuntur: tamen in iis, qui incurabiles sunt, ut de aliis non dica, multo major es siccitas, quam ut a cibo praecaveri atque inhiberi possit. Unde tandem etiam corpore exsiccato moriuntur; neque etiam carnis et pinguedinis colliquatio eam impedire potest. Etenim calor ille exsiccans et resolvens non tantum est in carnibus, sed et in nervis; ac in hectica Marasmode omnis pinguedo absumta est, et carnes ita exsiccatae, ut ob earum colliquationem nervi humectari non possint; inprimis cum illud, uqod resolvitur, non in corpore relinquatur, sed mox insensibiliter discutiatur.

Secundo quod repletionem attinet, et cur illa non afferat paralysin, respondet Mercurialis, nervos posse repleri duobus modis, vel secundum cavitatem, vel secundum substantia: si repleantur secundum cavitates, fieri necessario breviores. Dum enim latera dilatantur, abscedunt a se invicem, et necessario versus principiu contrahuntur. Dum vero replentur secundum substantiam: nervi potius mollescunt; l atque hoc modo fit Paralysis. Cui responsioni contraria est Herc. Saxoniae opinio: qui statuit, si materia inseratur in substantiam nervi medullarem, fieri paralysin; si in membrana circumdatam, fieri convulsionem. Alii caussam in viscidam et lentam materiam referunt, quae nervis impacta eos contrahat. Alii contra in tenuitatem materiae, quae totam penetret nervorum substnatiam. Verum cum paralysis ab utraque et crassa et tenui materia fieri possit: alii caussam diversitatis hanc esse dicunt; quod in paralysi nervi magis obstruantur, atque eorum longitudo eadem permaneat: in convulsione vero aut totus nervus, aut plurimae ejus partes ita repleantur, ut brevior ipse redditus musculum et membranas contrahat. Aliqui tandem haec omnia perpendentes concedunt, materiam in convulsione semper, aliquid acredinis nervos lacessentis habere, idque ex Galeno 3. de loc. aff. c. 7.

Multo vero major est difficultas in numero caussarum, an scil. duae tantum dentur, in aph. 39. sect. 6. propositae: an vero praeter has aliae. Nonnulli quidem laborant, alias caussas omnes, humorum scil. acrimoniam, puncturam et similia, ad repletionem et inanitionem referre, sed frustraneo conatu. Ideoque plerique ex Galeno, 5. aph. 3. distinguunt convulsionem in convulsionem per se, et quae primario accidat, ac vera et legitima sit, in qua scilicet, nervi in sua substantia repleti vel arefacti afficiantur; et in convulsionem per consensum aliarum partium, a quibus aliquid ad cerebrum et nervos ascendat, quo irritata virtus expultrix illud tanquam infestum et noxium contractis nervis expellere nitatur, quae notha sit et spuria convulsio, in qua nervus ac musculus concurrat, non sicut in legitimo spasmo, ut organum facultatis animalis, sed ut organum facultatis


page 443, image: s0443

naturalis, scil. expultricis; quemadmodum etiam in singultu accidit. Atque ita docent, convulsionem, quae per se existit, caussam habere vel repletionem vel inanitionem, in all. aph. Hippocratis propositam. Convulsionem autem, quae fit per consensum, a qualitate oriri sive manifesta acri ac mordaci, sive occulta. Neque haec sine caussa docere videntur, cum ipse Galenus tertiam convulsionis caussam addat 5. aph. 1. ut dictum, dum scribit. Fit et per consensum convulsio. Et 12. method. med. c. ult. docet, quatuor esse caussas convulsionis, repletionem, inanitionem, mordacem et tenuem humorem, qui nervosa corpora arrodat, atque insigne frigus, quod tale quippiam, quale glacies, efficit. Praeterea singultus et ipse convulsio est sine repletione vel inanitione ex solo sensu rei acris proveniens. Ita et Epilepsia, quae est totius convulsio, ab humore cerebrum vellicanto per consensum evenit. Ita et ex insigni dolore, morsu ferae venaeratae, et similibus caussis convulsio nonnunquam accidit.

Mercatus illam per essentiam convulsionem permanentem, quae per consensum accidit, fientem nominat, aut potius motum convulsivum appellandum censet.

Massarias quoque veram convulsionem nullam alia habere caussam existimat, quam repletionem et inanitionem, ab Hippocrate propositas: reliquas autem differentias non esse veras convulsiones, sed potius motus similes convulsioni, aut convulsivos. Idque eā de caussa, quod, ut Galenus docet, palpitatio et convulsio solius morbi opera sint; hi aute motus covulsorii a natura irritate et conante expellere id, a quo gravatur, atque tales motus a Galeno appellari [gap: Greek word(s)] : conaturque omnes caussas, quae spasmum legitimum efficiunt, ad inanitionem et repletione reducere. Et ad id, quod hecticis contra siccitatem objicitur, respondet, convulsionem tantum ex partium nervosarum siccitate fieri. In hecticis vero etsi partes principales, et praecipue cor, maxime extenuantur, et exsiccentur, tamen eam siccitate non ad nervos penetrare. Sed quis credat, a laboribus, fame, vigiliis, nimia purgatione, quas caussas ipse omnes ad inanitionem refert, plus, exiguo saepe temporis spatio, nervos siccari, quam a febre hectica diuturna.

Cardani etiam peculiaris de convulsione opinio videatur in comment in aphoris. allegat. 39. sect. 6. seu ut ipse habet 37.

Cum ergo tot dissentientes authorum de spasmo opiniones sint, non mirum viros doctos et ingeniosos de vera caussa invenienda fere desperasse, atque inter hos Avenroem, dum, 3. collect. scribit: Vtinam scirem, cur distendantur in latum nervi et non in longum. Et mox: Scias, Medicorum verba in hoc symptomate universe propiora esse verbis Musicorum seu fabellas canentium, quam demonstratorum.

[note: Thomae Erasti opinio. ] Thomas Erastus ergo, in disputat. de convulsione, omnes has opiniones


page 444, image: s0444

rejicit, quasi falsā hypothesi nitentes, nempe proximam caussam convulsionis esse nervi brevitatem, seu contractionem; et convelli musculos et per hos membra, quia prae siccitate aut repletione nervi decurtati musculos ad se versus capita contrahant. [note: Nervi non trahunt musculos. ] Ipse vero statuit, nervorum munus publicum nullum aliud esse, uqam ut instar canaliu deferant vim et movendi et sentiendi a cerebro ab subjectas partes; quod ipse etiam Galemis confessus sit, 1. de musc. mot. c. 1. de constitut. art. c. 3. et 4. Nervos autem per se nullam partem movere, et musculos a nervis non moveri ex Galeno, 3. de loc. aff. c. 6. et 12. de usu part. c. 3. et de placit. Hipp. et Platon. l. 1. c. ult. probat: quia minutissimi sunt nervi, qui musculis inseruntur; quia non cernantur moveri motis musculis nervi: quia in demortuis manibus nostris tracti nervi non sic percipiuntur ad se musculos attrahere, quo modo hos tractos ossa videmus attrahere. Praeterea et ista de caussa nervis motum denegat: quia multis partibus nervi dari sunt, qui contrahi extendique non possunt, ut ori ventriculi, intestinis, utero, vesicae, renibus, lieni, epati. Nam hae partes voluntario motu destituuntur, neque, quoties volumus, contrahi possunt. Ideoque et nervi, qui musculis inseruntur, non contrahuntur; et cum ipsi non contrahantur, nec musculos contrahent. Vix etiam probabile esse scibit, ut nervi, cum corpora tam mollia sint, quae in dissectionibus vix leviter tacta rum puntur, in perpetuis, ac vehementibus motibus, violentisque convulsionibus non rumpantur, si contractione sua musculos moverent. In musculos etiam multos tam minuti nervi inseruntur, ut per totos diffundi, in quantulascunque fibras diffundi imagineris, non possint. Nervi quoque non semper in capita musculoru inseruntur, sed aliquando ad ventres, aliquando ad caudam accedunt, aliquorumque accessus ita est sinuosus, ut non credibile sit, eos ita contrahi posse, ut musculos contrahant. Cum etiam cerebri vitio fit convulsio, plane incredibile esse statuit, propter cerebrum contrahi, ut breviores redditi musuclos contrahant. Neque id evincere putat, quod nervi sint principale et proximum motus instrumentum, quod iis obstructis vel aliter laesis motus laedatur. Necessarium enim tantum usum habere, non vero proximum motus instrumentum esse hoc modo ostenditur. De qua re plura videantur, allegata disp. a thesi 12. ad 29.

Postquam haec in genere ex nervorum natura petita protulisset ad probandum, nervos non esse proximam et praecipuam motus voluntarii caussam, postea multa adfert, a thesi. 38. ad 52. quibus monstrat, nervos per siccitatem aut inanitionem membra non convellere, quorum pleraque jam antea sunt proposita. Similitudinem nimiru illam a chordis petitam dissimilimam esse dicit; cum nunqua ita sicci sint nervi, aut ita intendantur, ut in fidibus chordae; et in febricitantibus, qui sunt sicci, et saepe sicciores


page 445, image: s0445

quam multi, qui convulsionem patiuntur, nihil tale accidere, ut in purgatione videre est. Neque enim credibile est, paucarum horarum spatio ita nervos exsiccari posse. Et cum sicca intemperies inter omnes curatu sit difficilima, si a siccitate nervorum convulsio in purgatione accideret, quomodo tam cito purgatione cessante absumta humiditas nervis restitui posset? Eodem modo probare conatur, a thes. 52. ad 67. nec propter repletionem nervos contrahi, atque impossibile putat, tantulos nervos, quantuli in singulos musculos ingrediuntur, sic propter repletionem dilatari, ut manifeste breviores evadant, totumque musculum saepe satis magnum contrahant. Tam laxi enim minimeque tensi, tamque pusilli ad singulos musculos accedunt, ut imaginationi huic locus esse non possit.

Atque ita duo principalia controversiae hujus capita et fundamenta se demonstra visse putat Erastus, nimirum primo nervos voluntariis motibus non moveri, neque ad hunc usum factos esse, ut moveant musculos per sanitatem; ideoque neque prave moveri in convulsionibus; cum morbus nullius alterius partis affectio sit, quam ejus, quae eandem sanitatis tempore integram edit: sed nervorum munus proprium hoc tantum esse, ut veluti canalium usum praestet, per quos virtus motrix a cerebro in totum corpus derivetur. Deinde nervos neque humorum copia refertos, neque a siccitate aut evacuatione inanitos sic contrahi, ut ob eos musculi sic violenter contrahantur. Unde concludit, nervos non esse proprium subjectum dispositionis, quae convulsio appellatur.

[note: Erasti de caussa convulsionis opinio. ] Porro cum tres partes solum ad motum voluntarium concurrant, nervi, musculi, et cerebrum, ulterius jam probare conatur, a thesi 73. ad 77. nec in musculis caussam consistere. Cum n. quinque fere ob caussas musculi breviotes fiant, seu contrahantur p. n., ut extendi secundum naturam non possint, sc. propter repletionem, sive congelationem, dolorem, ustionem et oppositorum musculorum resolutionem: nullo horum convulsionem fieri posse existimat; nisi cum a flatu distenduntur. Atque ita necessario in convulsione affici putat cerebrum, subjectumque primum et proprium convulsionis cerebrum ponit. Idque ex eo patere existimat, quod per convulsionem cuncti nonnihil delirent, vel praeter consuetudinem ob mutescant: de oculorum quoque obscuritate viriumque animalium exsolutione universi fere conquerantur: Plurimi quoque spasmo laborantes, se convelli nesciant in ipso Paroxysmo, quod affecti cerebri evidens indicium est.

Atque ita duas in universum Sapsmi differentias constituit, thesi 84. unam, quae fiat solorum musculorum vitio, nullā cerebri aegritudine concurrente, alteram, quae fiat cerebro affecto. Atque hanc duas habere species statuit. Cerebrum enim vel proprio morbo affici, vel aliis partibus compati; idque rursum modis. Vel enim


page 446, image: s0446

humor aut substantia vitiosa, mordax, putrida, venenata, aliove modo cerebro inimica in caput attollitur, vel qualitas duntaxat realis sic cerebrum vellicat.

Ut autem porro, quomodo convulsio fiat, monstret, primo omnium praesupponit, eadem illa vi convulsiones cieri, cerebro p. n. affecto, quā, dum naturaliter dispositum est, voluntarii motus efficiebantur; idque ex Galeno, l. 2. de sympt. caus. cap. 2. probat. Deinde argumento hoc, ut existimat, insolubili sic id demonstrat. Actiones suntcompositorum, non componentium. Convulsio igitur si est actio animalis depravata, non sine efficiente anima perficitur; et convulsionis effectrix caussa est anima, seu virtus animae movens. Deinde et hoc affert argumentum, quod itidem insolubile putat: Caussa depravatae actionis est morbus. Morbus autem est habitus aut dispositio partis p. n. Propter habitum autem et dispositionem res non agit, sed melius, aut deterius, facilius aut difficilius agit; atque ita morbus caussa est non actionis sed actionis vitii. Quare impossibile est, ut morbus caussa sit tum actionis sive motus, tum actionis ejus vitii. Ut enim sanitas absque caussa alia movente, animā scilicet non producit actionem laudabilem: ita neque morbus sine caussa propria efficiente progenerat actionem vituperabilem.

Atque ita ex his colligit, quae cerebri facultas per sanitatem motus praecipit musclis congruentes, eandem per morbum praecipere motus depravatos: et quo instrumento actiones bonae edi solent, eodem quoque vitiosas produci. Nemo vero nescit, appetitum et imaginationem esse principia motus voluntarii. Et quanquam voluntas, quae appetitus quidam rationalis est, in sanis ad motum ciendum concurrat: in convulsione tamen, et motu p. n. tantum appetitus irrationis musculos contrahit. Nunquam enim voluntas membra convelli imperaret.

[note: Conclusio. ] Verum enim vero difficile quidem est, in controversia tot dissentientibus opinionibus intricata suam sententiam interponere; inprimis cum qua ratione spiritus animalis motum perficiat et quomodo musculi contrahantur in motu voluntario, non satis perspectum habeamus. Unde et Erastus, alleg. disput. de convuls. thes. 131. scribit: Quod si jam sciremus, quomodo motis Spiritibus recte imaginetur et appetat animal, haud difficulter illud et tam perspiceremus, quomodo eisdem motis perperam has actiones exerceat. Sed quia laudabile est, quaedam nescire velle, quae scil. captum ingeniu superant, ulternus progredi ne tent are quidem ausim. Et Theodor. Collado, in observat. in Holler. meth. c. 29. cum multis, qua ratione Paralysis et convulsionis caussae differant, disputasset, tandem concludit: Quare cum quibusdam doctissimis dicam; Haec esse de arcanis naturae, quae nondum quispiam scire penitus potuit, et hīc acquiescendum. Et quo loco Avenrois Medicorum de convulsione disputatione habuerit, supra jam dictum. Ne tamen


page 447, image: s0447

plane hanc rem inexpeditam relinquamus, aliquid adhuc de ea addemus.

[note: Nervorum usus. ] Et primo quidem pluribus rationibus, quae supra propositae sunt, satis demonstratum putamus, ipsos nervos, qui ad musculos tendunt, contractione sua musculos non movere, sed eorum officium hoc esse, ut spiritum animalem ad motum necessarium ad musculos vehant.

Deinde et hoc a pluribus satis probatum iis rationibus, quae vix solvi possunt, nervos neque ita repleri, neque ita exsiccari posse, ut instar chordarum contracti musculos contrahant, atque ita admitti non posse, quod a nonnullis docetur, sosius morbi, non vero facultatis opus esse convulsionem. Et certe dari convulsionem, in qua talem vel repletionem, vel exsiccationem ne imaginari quidem possumus, docent tum alia proposita, tum venena, quae ab ictu animalium venenatorum inferuntur, vaporesque, quos et ipsos saepe convulsionem inducere a Practicis observatum: quae certa nec nervos replere, nec tam brevi tempore ita exsiccae possunt, ut breviores redditi, et contracti mulsculos contrahant.

Nimirum non nervus, sed musculus motus voluntarii proprium et adaequatum instrumentum est. Et quanquam etiam nervus ad constitutionem musculi concurrat: tamen nervus, quatenus nervos, non aliter concurrit, nisi ut caussa sine qua non. Nisi per nervum fibras illas musculorum velit intelligere aliquis, in quas nervi et ligamenta resolvuntur et abeunt. Fibrae enim illae in musculis sunt praecipua pars musculi, per quam motus voluntarius perficitur; qua de re videatur. Capivaccius, in meth. Anatom. cap. 20. Et nullus motus fit nisi per fibras, ac cum in musculis fibrae quoque intenduntur, et ad principium retrahuntur, motus musculorum perficitur; atque hinc accidit, ut membra corporis pro vario fibrarum positu varios motus habeant. Hae enim fibrae cum maximam partem e nervis et ligamentis fiant, hoc saltem modo nervosarum partium, id est, fibrarum in musculis, non vero ipsorum nervorum extra musculos, contractione convulsio accidit. Atque ita musculi ratione fibrarum cum sint motus voluntarii instrumentum, etiam convulsionis caussa erunt. Ab eadem enim parte eduntur actiones depravatae, a qua integrae: et morbus non alterius partis affectio est, quam ejus, quae tempore sanitatis integram actionem edit. Cum tamen fibrae hae a nervis habeant originem, per nervos caussa convulsionum efficiens communicari potest.

[note: A qua caussa musculi in convulsiooe contrahantur] Jam vero si quaeratur, a qua caussa haec musculorum et fibrarum contractio p. n. excitetur, Mercurialis quidem et Thom. Erastus in ea sunt sententia, ab animali facultate hunc motum fieri, ducti argumentis, quae putant, insolubilibus, et irrefutabilibus. Nimirum musculum esse facultatis animalis instrumentum, et quae per eum fit, actionem animalem.


page 448, image: s0448

Animalem vero actionem nullam sine cooperatione facultatis animalis provenire posse; neque ab alia facultate actionem depravatam fieri, quam ab ea, a qua intergra et laudabilis editur. Atque omnino inexplicabile esse, quomodo facultas naturalis musculos ad eum modum contrahendo moveat, quo a voluntate et facultate animali per sanitatem moventur.

Verumenimvero concedimus quidem, ad istos motus facultatem animalem concurrere, neque sine facultatis animalis aut certe spirituum animialium ope facultatem naturalem solam tam vehementes motus perficere posse; etsi qua ratione iste motus perficiatur, ex iis sit, quae ita exacte ab ingenio humano investigari non possunt: facultas tamen naturalis excludenda non est sed ab ea primum motus hujus fit initium, et omnis convulsio inter ejus generis motus referenda, qui accidunt facultate naturali expultrice stimulata, et animalem in consensum trahente; quales sunt sternutatio, singultus, vomitus, tussis, rigor, concusliones, quae sub initium somni accidunt. Neque caussam habuit Erastus, cur Convulsionem ab iis motibus separaret, cum scribit; esse hos motus naturae turbulentos, intercisos, breves, et concussiones, quassationes, seu jactationes potius, quam musculorum motiones naturalibus similes. Etenim licet motus isti non durabiles sint: tamen motus isti non durabiles sint: tamen tam vehementes non raro sunt, quam verae convulsiones.

Atque ita Convulsionis proximam caussam esse statuimus, facultatis expultricis fibrosarum partium ex nervoso genere compositarum a re molesta irritationem, quae animalem in eodem subjecto sibi conjunctam in consensum trahit, atque ad motum incitat. Aliter nimirum se res habet in expulsione in parte, quae motu voluntario praedita est, aliter in ea, quae eo motu destituitur. Neque refert, quod hi motus contra voluntatis imperium fiant, neque partem convulsam etiam volentes extendere possumus. Etenim vel ab appetitu irrationali fiunt, vel ut Aristoteles, l. 3. de anim. cap. 3. habet, [gap: Greek word(s)] : quia mens nonnunquam perturbatione, vel morbo, vel somno submergitur, et obruitur quasi, seu ut Averrois ait; Anima ebria quasi atque errans ejusmodi pravos motus edit. Et docuit hoc Galenus, 2. de mot. musc. cap. 6. ubi voluntarios motus duplices statuit. Apparent eorum, inquit, operum, quae motu voluntario fiunt, alia quidem libera esse, alia affectibus corporis servire. Priora itaque perpetuo absque impedimento a nobis fiunt; posteriora vero non perpetuo, sed in tempore et cum mensura. Nam ire ad aliquem, et alloqui, et capere aliquid, absolute libera sunt; egerere vero et mingere, corporis affectuum sunt remedia: atque nonnulli tacuerunt annum integrum et eo amplius, idque sponte sua: egestionem vero vel urinam retinere non modo annis, sed ne mensibus quidem, atque imo nec diebus paucis continere neuro potuit, etc.



page 449, image: s0449

Neque tamen opus est, ut propterea cum Erasto musculos nullius convulsionis caussam esse, sed cerebrum proprie subjectum hujus mali esse, ut pote, in quo principium motus animalis, imaginatio scilicet sive [gap: Greek word(s)] sedem habet, statuamus. Etenim etsi hoc recte statuit, tria ad motum voluntarium requiri, tria ad motum voluntarium requiri, nervos, musculos et cerebrum; et nervos extra musculum constitutos et ad musculum tendentes motus voluntarii, ut et convulsionum caussam esse non posse: tamen parum recte musculos rejicit, et iis omissis, cerebrum proprium subjectum convulsionis esse statuit. Nam cum musculi proximum et adaequatum motus illius, qui sec. nat. per musculos fit, instrumentum sint, etiam motus illius depravati seu covulsionis subjectum merito statuuntur. De caussa saltem quaeritur, quam ille primariam et fere solam facultatem animalem esse docet, sed parum recte. Etenim cum caussa, quae convulsionem parit, in musculo resideat, seu humor, seu vapor: primo inde afficitur, et irritatur facultas naturalis, quae sibi facultatem movendi conjunctam in consensum trahit; quae etsi alias salva sit, atque imaginatio etiam non depravata, ob irritationis tamen vehementiam, et totius animalis salutem, et illam, quae est in toto corpore, sympathiam partium et actionum obsequi cogitur, et eum motum coacta seu imperat, seu permittit, quem non irritata non imperasset, nec permisisset, sicut modo ex Aristotele et Galeno diximus. Aut certe facultas animalis a naturali in consensum tracta et irritata spiritus animales coacta ad membrum istud affectum mittit, forsan etiam non concurrente imaginatione. Neque enim adeo credibile esse videtur, cum tam graves convulsiones fiant, ita ut membra etiam vi extendi non possint, eam contractionem ab imaginatione aut locomotivam dirigente facultate imperari, sed potest forsan per spiritus animales ad membrum affectum affluentes, etiam invitā imaginatione, motus ille, cujus modum ignoramus, fieri.

Unum adhuc superest explicandum [note: Spasmus slatuletus. ] de spasmo illo flatulento, que vulgo den Krampff nominant, an alterius sit generis, an vero eodem modo, ut convulsiones proprie dictae, generetur, et saltem brevitate differat. Erastus hunc solum sine facultatis animalis motricis subsidio fieri, et a caussa praeternaturali, flatu scil. musculos replente, perfici existimat. Verum dubium adhuc videtur, quomodo flatus musculum ita replere possit, ut ita contrahatur, ut spasmum efficiat. Multo vero minus mihi probabile videtur, flatum aut flatulentum spiritum non in musculos solum, sed in nervos praecipue erumpere, eosque cum cruciatu tendere. Si musculi instar loculorum se haberent, flatu repleti, et distenti quidem breviores redderentur: verum musculi ita vacui non sunt, sed ut contrahantur, singulas fibras in se


page 450, image: s0450

ipsas versus caput musculi contrahi necesse est.

Animadvertit hoc procul dubio Platerus, qui propterea statuit, a flatu non in musculorum corpora, sed in illa spacia, quae musculi invicem juncti vel vicinis partibus annexi efficiunt, erumpente, suāque copia, unum vel plures distendente, adeo ut breviores facti partem ad se violenter aliquando contrahant, spasmum illum, quem flatulentum vocant, oriri. Veruntamen ipse mox agnoscit, validissimam membri cotractionem, quae saepe accidit in spasmo flatulento, a solis flatibus vix fieri posse: ideoque aliam adhuc caussam addit; nimirum cum impetu attractionem musculorum illorumque tendinum. Saepe enim accidere dicit, ut nimium illis et ultra terminum contractis vel alioquin distortis seu inflexis, aut a situ nonnihil declinantibus, adeo, ut mox iterum relaxari nequeant, membrum ultra mediam figuram trahant, fiatque spasmus ille, qui toties homines, cum violenter aut inordinato motu membra extendunt, aliquandiu detinet; flatu quoque tunc in illud spatium, quod elevatus efficit, erumpente, illiusque distensionem adjuvate, idque tam diu, donec musculo rursum relaxato, spasmus iterum cesset.

Verum enim vero dubitare quis non immerito potest, an musculi ita contrahi possint, ut statim relaxari nequeant: cum multi vehementer et inordinate moveantur, musculosque valde contrahant, et tame spasmum non patiantur, sed iis saltem hoc eveniat, qui alias ob vaporem aut aliquem humorem tenuem ad hoc nialum apti et proni sunt. Et contractio vehemetior hujus mali caussa non videtur, quod ultra modum membrum contrahat, sed quod materiam illam moveat, et molestiam parti affectae pariat: sicut alias etiam videmus, materiā in musculo aliquo haerente saepe nullum dolorem percipi, si musculus quiescat: quamprimum vero movetur, dolorem percipi. Quid si ergo statuamus, spasmum illum flatulentum eodem modo generari, quo reliquae convulsiones producuntur, nimirum ab humore tenui aut flatu aliquo capita musculorum vellicante? cum non quilibet flatus hoc malum inducat, sed melancholici imprimis, et qui quartanā laborant, ac dolores [gap: Greek word(s)] habent, aut alias flatus nervis infestos cumulant, huic malo inprimis sunt obnoxii; Et cum hic spasmus frequentius rediens veri ac legitimi spasmi nuncius esse soleat: a reliquis saltem covulsionibus caussae imbecillitate ac levitate et durationis brevitate differre videtur.

Et ut haec concludamus, si quis unam caussam spasmi esse statuit, remotiores illas facilius ad eam reduxerit, quām si plures nimirum repletionem, inanitionem, vellicationem, flatum distendentem; cum ipsi Autores incerti sint, ad quamnam ex his caussis, quae vulgo recensentur, quamlibet caussam remotam referre debeant, capitis scil. ac nervosarum


page 451, image: s0451

partium vulnera, compressiones, punctiones, contusiones, inflammationes, luxationes, ciborum corruptiones, usum medicamentorum vehementer purgatium, ac malignorum, acres, mordaces venenatosque humores ac vapores, vel in corpore genitos, ut in febribus malignis et ardentibus, vermibus et uteri affectibus accidere solet, vel venenatoru animalium ictu aut morsu communicatos, subitum terrorem, iram et similia.

Cum autem inter convulsionem veram et convulsivos motus quaedam differentia sit, ut supra, libr. 2. part. 3. sect. 1. cap. 8. dictum: quae humjus, quae item illius caussa sit explicare non facile est. In re obscura probabile videtur, convulsivorum motuum caussam esse vel vaporem, vel humorem tenuem ac serosum, malignum et pravum, qui facile hinc inde movetur, et nunc hujus nunc illius nervi, vel plurium principia vellicat, nec in uno loco fixus haeret, qui tamen, dum non plane et facile discuti potest, eadem loca per intervalla repetit et infestat, vel novus subinde subministratur, convulsivum motum talem satis diuturnum aut crebrius recurrentem excitare potest. Convulsionis autem verae caussam esse puto principii nervorum initio pertinacius inhaeret, locum non mutat, et deserit, sed eum continuo vellicat. Si quis tamen in re ista dubia convulsionis verae caussam repletionem atque inanitionem esse demonstrare possit; convulsivorum autem motuum caussam materiam malignam nervos vellicantem, modo probabiliora potuerit, rectiora monstrantem libenter sequemur.

Porro Universalis Spasmi differentias [note: [gap: Greek word(s)] caussae. ] tres esse diximus: [gap: Greek word(s)] , cum non solum cervix, sed et reliquum corpus anteriora versus convellitur, ut aeger se erigere non valeat, oritur, musculis cervicis, caeterisque totius spinae, qui corpus versus [note: [gap: Greek word(s)] caussae. ] anteriora flectunt, affectis. [gap: Greek word(s)] nautem, cum scilicet corpus in posteriora reflectitur, ut versus anteriora sese inclinare non possit, ortum habet, cum musculi, qui corpus versus posteriora flectunt, afficiuntur. [note: Tetani caussae. ] [gap: Greek word(s)] vero seu illa convulsio, qua partes corporis aequaliter ante et retro tenduntur, atque tensae quasi in aequilibrio permanent, proficiscitur ab aequali musculorum dictoru contractione, atque oritur, cum partes invite ab oppositis musculis in cotrarium retrahuntur. Atque hinc [note: Spasmi cynici caussae. ] etiam ortum habet [gap: Greek word(s)] , seu oris tortura, aut oris distortio, ut Celsus, lib. 4. c. 2. appellat. Oritur hoc malum tum a paralysi musculorum mandibularum, tum et frequentius a convulsione musculorum faciei. Musculi vero faciei praecipue sunt, qui maxillam inferiorem, pinnas narium, labia et buccas movent, quibus nervi maxima ex parte a tertia conjugatione cerebri inseruntur. Galenus, 4. de loc. aff. cap. 2.


page 452, image: s0452

etiam [gap: Greek word(s)] , seu musculosae latitudinis mentionem facit, quae non a tertia conjugatione cerebri, sed a primis cervicis vertebris nervos accipit, et nonnullos a quinta conjugatione cerebri. Quando igitur a convulsione musculoru tortura oris oritur, musculique faciei versus sua principia contrahuntur, tum pars sana ad laesam trahitur, et latus, in quo tortura cernitur, est latus affectum: Si vero a paralysi ortum habet, pars laesa ad sanam trahitur, et distorsio non in laesa, sed in sana parte apparet. Verum Petrus Salius Diversus tortura hanc faciei a paralysi spasmum [gap: Greek word(s)] appellare non vult; cum nulla sit in ea convulsio.

Inter motus voluntarii symptomata [note: [gap: Greek word(s)] caussa. ] etiam retulimus vocis et loquelae laesiones. [gap: Greek word(s)] seu vocis defectus caussas quod attinet, saepe ab ortu, ob peculiare aliquod conformationis vitium, nonnulli muti nascuntur. Aliis post ortum idem accidit. Fit autem vel spirituum et nervoru, qui eos deferunt, vitio, vel ob ea, quae ad vocem edendam sunt necessaria; qualia sunt larynx, lingua, et motum illorum adjuvantes musculi, tum ipse spiritus, qui ad vocem formadam necessarius est. Qua ratione, affecto cerebro, et ob defectum spirituum animalium in apoplexia, epilepsia, caro et similibus affectibus, ubi tota animalis facultas afficitur, etiam vocis usum aboleri, notissimum est, atque ex illorum affectuum explicatione patebit. Nervis laesis, vocis et locutionis usus tollitur, si par nervorum tertium, unde etiam lingua nervum accipit, laedatur: quod vitium si nativum sit, plerumque etiam auditus aboletur, ob nervorum auri et linguae communium communem laesionem. Inprimis vero homines muti evadunt, si nervi sexti et septimi paris, qui recurrentes et vocales nominantur, vel incidantur, vel divellantur, vel refrigeretur nimium per topica medicamenta nimis frigida, colli parti anteriori apposita, vel intercipiantur, vel quocunque modo laedantur, ut suum officium amplius praestare non possint. Inter instrumenta autem propria est primo larynx. Hujus igitur membrana si humore nimio impleatur et mollescat valde, etiam vox interdum aufertur: inprimis vero, si ejus rimula a tumore aliquo praeter naturam, ut in angina, luxatione vertebrarum spinae dorsi, vel quacunque caussa angustiam pariente, occludatur. Deinde lingua si amputetur aut mutiletur quocunque modo, [gap: Greek word(s)] inde oriri solet. Musculi autem, quibus laesis vocis et sermonis usus tollitur, alii larynge, alii linguam, alii thoracem movent. Si musculi, qui laryngem claudunt, vel aperiunt, resolvantur; vel ex vulnere, contusione, aut simili caussa moveri non possint: homo ob mutescit. Idem accidit, si linguae musculi ad motum inepti reddantur. Thoracis autem musculis intercostalibus resolutis ideo vox non editur, quod aer seu exspiratio ad vocem


page 453, image: s0453

deficiat. Nam cum sonus ex refractione aeris fiat, et vox articulata atque sermo e spiritus, qui e thorace egreditur, fractione ab instrumentis sermoni formando dicatis fiat: vox non editur, si spiritus ille in thorace non effletur. Efflari autem non potest, si musculi thoracis intercostales, a quibus illa actio proficiscitur, sint resoluti vel vulnerati. idem etiam spiritus deficit, et proinde homines ob mutescunt, si aspera arteria incidatur, aut quocunque modo occludatur. Sed in hoc casu vita diu superesse non potest.

[note: Difficultatis loquendi caussa. ] Eae caussae, quae [gap: Greek word(s)] inducunt, etiam vocis et locutionis, imminutae caussae sunt, si sint minores. Caussa autem hīc frequentius haeret in lingua. Nam saepe ab ortu ligamentum linguae longius, quam debebat, usque ad extremitatem linguae extenditur. Saepe post ortum lingua vulneratur, ulcera et tumores patitur, et saepe in tantum intumescit, ut vix ore possit contineri. Nonnunquam ex altera saltem parte paralysi afficitur. Si laryngis et thoracis musculi difficulter moveantur, etiam vox imminuitur. Tanta scilicet pars vocis perit, quanta pars musculorum inter costalium est resoluta et laesa, ac quanta inde portio spiritus deest.

[note: Balbutiei et balsitatis caussae. ] Vocis vero et locutionis depravatae plures sunt differentiae. Est Balbuties et Blaesitas: quae accidunt ob intemperiem praecipue humidam, sive illa sit nativa, ut in infantibus, qui ob organorum constitutionem nativam humidam et laxam nullas voces articulate proferre possunt, quas postea decursu aetaris, mutatā illa constitutione, recte proferunt; sive sit adventitia, ut in catarrhis ex capite defluentibus, ebrietate. Interdum etiam sicca intemperies hujus rei caussa est; ut in febribus ardentibus, linguā nimium exsiccatā, videre est. Idem malum interdum dependet a linguae et musculorum ejus mala conformatione, vel si tumor sub ea nascatur, qui ipsi in motu impedimento sit. Voci quoque incommodant coiumellae vitia. Haec enim cum plectrum quasi vocis sit, si erodatur, aut alio modo mutiletur, vox depravatur. Quod et ob defectum dentium accidere testatur experientia. Nam cum vox articulata ex variā aeris et spiritus fractione fiat, et in quibusdam literis pronunciandis etiam lingua dentibus anterioribus allidatur: si dentes illi desint, balbuties quaedam oritur.

[note: Raucedinis caussae. ] Vox rauca originem habet primo ab internis caussis, a nimia humiditate superficiei horum instrumentorum, ob quam ictus ille exsufflationis retunditur, sive materia illa a capite defluat, sive e pectore ejiciatur. Columella quoque si laxetur inflammeturque, saepe vocem raucam parit. Caussae externae sunt aer, et aqua frigida, vehemens et diuturnior vocis intensio, et alia, quae inaequalitatem inducunt asperae arteriae.

Tandem restant caussae investigandae eorum motus symptomatum, qui etsi quidem a facultate expultrice primo excitantur, quia tamen in


page 454, image: s0454

iis etiam motus voluntarius afficitur, animalis motus symptomatibus subjunximus; qualia sunt Tussis, Sternutatio, Oscitatio, Pandiculatio, [note: Tussis caussae. ] Horror, Rigor. Tussis oritur ab omnibus, quae spirandi instrumentis molestiam pariunt. Si quid enim molestum spirandi instrumentis accidat, natura illud excutere contendit, plurimo spiritu in pulmones emisso, forasque iterum celeriter expulso, ut hoc motu et impetu, quod viis spiritus molestum est, excutiatur. Illae autem, quae in organis respirationi dicatis molestiam pariunt, caussae aliae sunt internae, aliae externae. Ab interioribus caussis vel per [gap: Greek word(s)] , vel per [gap: Greek word(s)] organa respirationis afficiuntur. Per [gap: Greek word(s)] , organis respirationis affectis, tussim excitant primo intemperies inaequalis, calida et sicca; frequentius vero frigida, quae thoraci est maxime inimica. Deinde tussim excitant morbi compositionis, inter quos primo est asperitas in trachea arteria; unde omnia, quae tracheam exasperare possunt, tussim excitant, sive sit intemperies, sive humores mordaces a capite defluentes, sive medicamenta aut potus acres. Est deinde obstructio, quae fit vel ab humore crasso, lento et frigido, bronchia pulmonis obstruente, sive a cerebro defluete, sive in pulmone collecto: vel ab humore tenui, ut in pleuritide, hydrope plumonum, peripneumonia; vel dura materia, qualis est calculus, materia grandini similis, vermes, crudum tuberculum, pus, grumus sanguinis. Per [gap: Greek word(s)] autem aliarum partium tussis excitatur, si aliae partes afficiantur, quae organa respirationis in consensum trahere possunt: quod fit diaphragmate, liene, aut ventriculo inflammato, atque etiam in hydrope. Cum nimirum ob tunicarum consensum illae in partibus affectis tunicae tunicas organorum respirationis vellicant, vel vapores a partibus hisce adscendentes illas partes molestant, vel a tumore aut obstructione haru partium diaphragma comprimitur. His enim de caussis omnibus tussis excitari solet. Caussae autem externae sunt aer frigidus, ejusque siccitas nimia, aqua frigida avidius pota, frigida medicamenta pectori applicata, fumus, pulvis, vaporesque acres qualescunque et undecunque exorti, fauces et pulmonem ingredientes. Preterea etiam, quae praeter naturae ordinem ab oesophago aberrantia in asperam arteriam delabuntur, ut cibus, potus, vel qualecunque illud sit. Nam sive tale aliquid viam spiritus intercipiat et intercludat, sive arteriam exasperet, sive illam solum, ut quae exquisitum sensum habet, et contactu etia ferre non potest, molestet, tussis excitatur.

[note: Sternutationis caussae. ] Sternutatio autem excitatur a caussa quacunque nares et cerebri illam partem anteriorem ad excretionem stimulante: naturaque ad illam excretionem duplici motu utitur: altero quidem narium et cerebri, quae molestantur, expultrice; altero vero nervis, veluti longis quibusda


page 455, image: s0455

brachiis in thoracem demissis, ut loquitur Galen. 2. de sympt. causs. c. 5. Per hos enim illum contrahit, per ossa vero, quae [gap: Greek word(s)] vocantur, ipsum emittit spiritum. Quaecunque igitur nares et partes illas anteriores cerebri stimulant atque irritat, caussa sunt sternutationis, sive intus in corpore genita sint, sive extra advenerint. Internae caussae sunt humores acres e capite defluentes. Per sympathiam etiam interiorum tunicarum accidere sternutatio creditur, ventriculo et intestinis affectis, in cardialgia nimirum, cum lumbrici in intestinis haerent, unde pueri nares fricant, et sternutationem pati solent. Caussae externae sunt quaecunque acria per nares attracta, ut helleborus albus, piper, pyrethrum et similia: odores item et vapores acres. Splendor Solis, et lux nimia, oculos offendendo, cum vicina narium tunicam stimulet, sternutationem excitare solet.

[note: Oscitationis caussae. ] Oscitatio et Pandiculatio etsi saepe pigritiae saltem signa sunt, aut ex imaginatione proficiscuntur: interdum tamen a caussa morbifica ortum habent, et morborum instantium sunt praesagia, inprimisque febrium paroxysmos appropinquare significant. Oscitatio quidem fit, musculis masticationi dicatis, et inferiorem maxillam moventibus, affectis, cum halitus vaporosi in iis collecti sunt, qui hoc motu discutiuntur. Interdum tamen sola imaginatio oscitationis caussa est. Cum enim quis videt alium oscitare, ipse quoque ad oscitandum invitatur, praecipue si piger et somnolentus sit, partesque illae vaporibus ejusmodi repletae sint, qui imaginatione illa moventur.

[note: Pandiculationis caussae. ] Quod vero in ore est oscitatio, id Pandiculatio est in toto corpore. Si enim halituosi vapores in spatiis musculorum totius corporis colligantur, qui tamen acres non sint, sed solum copia molestiam pariant: musculi, ut eos expellant, constringuntur. Accidit hoc interdum in spontanea illa lassitudine, ubi corpus copia humorum oneratum est, vaporesque et halitus in spatiis musculorum colliguntur; unde ut oscitatio, ita et pandiculatio crebra et futurorum morborum, et instantium paroxysmorum signum est. Plerumque post somnum quoque pandiculatio accidit. Nam in somno ex coctione nutrimenti, et cessatione ac quiete a motibus et exercitiis corporis halituosum excrementum in musculis congeritur, quod ut Natura discutiat, et corporis perspiratio liberior reddatur, tali motu musculorumque constrictione vapores illos et halitus dispergere solet. Tandem post labores Pandiculatio oritur, tum quod vapores labore continuo vel magno circa musculos collecti sunt, tum quod musculi defatigati, et per quietem lassitudinem illam percipientes, cum moventur mediocriter et moderate, nonnihil hoc modo recreantur.

[note: Horroris caussae. ] Horroris tandem et Rigoris caussas quod attinet, Horroris caussae eaedem sunt, quae Rigoris, saltem vehementiā


page 456, image: s0456

et magnitudine differentes. In Horrore enim saltem cutis concutitur, et parvus quasi rigor est, acciditque a caussa non tam valde molestante atque mordicante, ut in rigore. [note: Rigorle caussa. ] Verum qua ratione Rigor generetur, et quaenam sit ejus proxima caussa, satis obscurum est, neque de hoc omnes idem sentiunt et docent. Plurimi ex Galeni libro, de tremore c. 6. ita de rigoris generatione sentiunt. In confesso est, ajunt, rigorem affectum esse caloris nativi, qui a corde influit, et ut membra actu calida sentiantur, efficit. Hic enim calor cum, ut prolixe eo loci a Galeno explicatur, perpetuo mobilis sit, si validus idem sit, ut expandi in omne corpus possit; prohibeatur autem: accidit, ut corpus agitetur, et duplici compositoque motu concutiatur, inordinatoque motu praeter voluntatem moveatur, ob caloris innatimox ad interiora, mox rursum ad exteriora reciprocum motum. Nam naturalis calor, qui neque substantiā, neque robore sit imbecillis, sed solum propter molestiam ad interiora retractus sit, iterum expandi cupit, et in omnes corporis partes distribui: prohibitus autem, et vi in altum repulsus, ad proprium principium refugit. Cum vero in intimis. partibus inclusus calor contineri diu nequeat; cum sit mobilis, et nisi expandatur ac diffundatur, suo proprio excremento exstinguatur: sese colligit, et rursum ad exteriora, et quidem majore impetu, collectisque viribus, quasi e carcere exsiliens, prorumpit, et insurgit adversus ea, quae transitum ipsi intercipiunt, atque illa propellere conatur. Cum autem impingit atque incidit inea, quae ipsi obstant, totum corpus perturbat, et intro rursum resilit, ac iterum ad principium revertitur, iterumque resilit; unde totum corpus concutitur. Atque hic motus reciprocus tamdiu durat, quamdiu cum re molestā, sibique exitum prohibente, pugnat, ejusque pugnaetum demum finis est, cum calor nativus robore suo tandem rem molestam superavit. Unde etiam post rigorem vehementem calor auctior sentitur, sudorque sequitur. Etenim calor primo in altum colligitur, qui deinde totus foras prorumpit; pugna quoque ac motu illo accenditur, augetur, et si vicerit, sudor concitatur. Atque ita omnem illam membrorum concussionem motumque praeter voluntatem et inordinatum, ob calidi innati inaequales motus, cursum recursumque, et cum re molestante pugnam fieri statuunt. Alii ex eodem caloris ad interiora recursu rigorem etiam deducunt; paulo tamen aliter. Rigoris enim caussam praximam esse statuunt [gap: Greek word(s)] , dolorificam refrigerationem, seu sensum dolorificae refrigerationis in partibus externis; quae refrigeratio proveniat a caloris versus cor, seu propinquas cordi partes, recessu.

Verum hi modi generationis rigoris non satis rationi consentanei videntur, Ecquis enim sibi facile


page 457, image: s0457

persuaderi patiatur, corporis totius illam vehementem concussionem fieri saltem a motu atque reciproco cursu calidi illius naturalis? Praeterea nonnulli rigores absque refrigeratione incipiunt, ut qui fiunt exbile, ex medicamento acri ulceri imposito; ex quibus fit concussio et dolor, quibus demum succedit refrigeratio. Et si externorum refrigeratio, intus coacto calore, esset caussa rigoris motusque istius: quo externa frigidiras esset vehemetior, eo rigor asset major: quod tarmen falsum est, ut ipse Galenus, 2. de sympt. caus. c. 5. docet, qui ex materia frigida et pituitosa rigores minus vehementes fieri scribit.

Longe autemprobabilius est, quod ipse etiam Galenus, lib. 10. meth. med. c. 4. et lib. 2. de sympt. caus. c. 6. docuit, rigorem expultricis virtutis validum motum esse, et ā re molesta per ambitum corporis mota atque expultricem stimulate excita, motumque hunc fieri a facultate irritata a caussa noxia. Qua ratione a tremore differt, qui est motus caussae morbificae et facultatis, quae tamen non irritatur ab illa caussa, cum utraque motum suum praestet. Et verior [note: Modus genemtionis riogoris. ] rigoris generandi modus videtur, quem Galenus, 2. de sympt. causs. c. 5. expressit his verbis: Quoties aliquid per carnes et corporis habitum violenter agitur ac ad cutim defertur, necesse est, dum carnem cutimpermeat, omnia, in quae incidit, pungat, stimulet, ac lancinet. Quod autem omnis mordax caussa, sive ea calida, sive frigida sit, animal in horrorem acrigorem ducit, primo quidem ex talibus intelligere licet. Si sano corpori ferventem aquam subito infundas, aut ignis scintillam injicias, statim horrore vexabitur. Ita cum ulceratae particulae causticum medicamentum imponitur, primo quidem horrent, de inde rigent, mox etiam febricitant nonnulli. Quid, quod tertianae febres, quae omnium febrium maxime biliosae calidaeque sunt, omnium maxime horrore infestantur: quantoque sinceriores tertianae sunt, tanto etiam rigor in iis incidit vehementior. Ipse etiam dolor, et [gap: Greek word(s)] illud non semper a refrigeratione dependet, et proinde [gap: Greek word(s)] non est caussa hujus motus. Nam refrigeratio aliquando tam levis est, ut abea dolor et concussio praeter voluntatem eveniens excitari non possit: sed interdum solum dolor a caussa refrigerante pendet, plerumque vero a motu illo et vibratione corporis; quod ipsi aegri sentiunt, quibus alias frigus, alias concussio corporis magis molesta est. Itaque rigor potius definiendus videtur corporis vibratio et concussio cum refrigeratione, quam a refrigeratione dolorifica.

Caussae autem, quae mordicatione sua rigorem efficiunt, aliae sunt externae, aliae internae. Externae, quae cunque foris corpori incidentes partes sentientes vellicant, aut faciunt, ut humores acres in habitu corporis contenti agitentur ac moveantur; ut ignis scintilla injecta, aqua fervens infusa, medicamentum mordax ulceri impositum, frigus penetrans, partem ulceratam externam


page 458, image: s0458

offendens, et similes. Internae vero caussae, sunt humores acres et mordaces quicunque. In partibus autem illis sentientibus materia vel generatur, vel aliunde attrahitur, vel transmittitur. Hoc tandem saltem notandum, ad rigorem non solum facere, quae illos acres in corpore humores generant ac retinent; verum etiam quae illos humores movent et agitant, ut sunt metus, ira, aliique animi et corporis motus, medicamenta aut potus calidi, balneum calidum, mora sub sole.

CAPUT VI. De Caussis Symptomatum in quibus omnes vel pleraeque actiones animales laeduntur.

Atque hae sunt caussae symptomatum, in quibus seorsim vel sensus intemi, vel sensus externi, vel motus laeditur: adhuc eorum symptomatum caussae reddendae restant, in quibus tota animalis facultas laborat, aut pleraeque actiones animales, sensus nimirum interni et externi, atque etiam motus animalis. Interquae [note: Lethargi caussae. ] primo retulimus Lethargu, quo qui laborant, omnium obliviscuntur, difficulter sentiunt, et neque vocati neque puncti facile excitantur. Et quamvis excitentur, atque oculos aperiant, audiant, respondeant: aegre tamen hoc faciunt, et mox iterum in somnum prolabuntur, simulque febre laborant.

Hoc symptomatis genus, ut vulgo docetur, ortnm habet ab humore pituitoso in cerebro putresecente, atque ita a materia per se quidem frigida, calida tamen per accidens obputredinem. Hic enim humor in cerebro putrescens, et inflammationi quid simile exhibens, dum vapores ad cor mittit paucos et non impense calidos, febrem illam lentam excitat: quia vero haec materia non in ventriculis cerebri (alias apoplexiam excitaret, neque aegri excitarentur) sed in anfractibus, seu, ut Avicennas nominat, sinibus cerebri, hoc est, in sinuosis ejus ductibus et plicaturis, haeret, atque illa pars, quae nondum computruit, cerebrum refrigerat et humectat, seu, ut nonnulli sentium, quia materia haec cerebrum immoderatius humectat: omnes actiones animales torpidas reddit, atque hebetatur imaginatio, memoria laborat, sensusque omnes torpescunt, et inprimis adest inexpugnabilis quaedam dormiendi necessitas et in somnum propensio, ob quam sentiendi quoque vis, et reliquae actiones animales affliguntur et hebetantur.

Sed ab hac Antiquorum sententia Recentiores dissident. Platerus enim ex pituitae putredine, praesertim in capite, febrem accedere posse negat; absurdumque esse putat, eundem humorem pituitosum suo frigore lethargum, calore vero febrem accendere: atque aliam longe caussam, talem scilicet, qualis est Cari illrus, qui febres sequitur, lethargi statuit.


page 459, image: s0459

Putrescentem enim in partibus inferioribus materiam, caloreque, attenuatam, copiose sursum in caput ferri; atque hoc accidere tum intermittentibus, tum in continuis febribus, tum in hoc ipso affectu, qui sopor gravis est, cum febre continua copulatus, fieri existimat: et hunc soporem ac carum ab alio caro, qui vel in vigore, vel post ipsum in febribus accidit, non aliter differre, nisi quod propter nimiam evaporationem, cerebro praesertim ad carum disposito, mox cum febre invadit.

Sed ut et ex ista controversia nos expediamus, in eo quidem recte mihi Platerus sentire videtur: impossibile esse, ut ex pituita in cerebro putrescente febris oriatur. Etenim nec humor hic per se ad putredinem concipiendam aptus est, nec tantam in cerebro concipere potest, quae in totum corpus calorem diffundere possit, praecipue si extra substantiam cerebri aut vasa ejusdem in sinuosis anfractibus putrescere debeat. Contra tamen nec hoc a veritate alienum videtur, si aliqua copia pituitae in capite collect sit, cerebrumque alicujus sit. humidius, atque homo ille in febrim incidat, pituitam illam in cerebro liquari et fundi, atque ab ea cerebrum humectari et irrigari posse. Istud vero maxime probabile videtur, et exomnibus difficultatibus, quae de generatione Lethargi apud autores occurrunt, facile nos expedire possumus, si statuamus, Lethargum febri quotidianae continuae accidere, et generari, dum humor sive pituitosus, sive vi narcotica praeditus, qui cerebrum seu irrigando seu spiritus animales torpidos reddendo, somni hujus p. n. caussa est, ad cerebrum per febrem ruit. Atque ita febris talis erit comitata, quam appellat Platerus, eaque lenta, pro ratione humoris, qui huic febri originem praebet. Ut ita symptoma sit Lethargus febris quotidianae continuae: quod vel id arguit, quod singulis diebus sub noctem febris exacerbatur. Praeterea et alia signa arguunt humorem pituitosum non solumin cerebro, sed et in venis contineri. Urinam enim reddunt aegri instar jumentorum turbidam, cujus caussa est crudorum humorum in venis a calore facta agitatio. Alvi exerementa sunt liquida; plerumque tument oculi et facies: ubi a somno excitati ad se revertuntur, conqueruntur de colli doloribus ex humorum decubitu ad spinae vertebras.

[note: Cari caussae. ] Deinde ad hanc classem pertinet Carus exquisitus et proprie dictus, cujus caussa proxima proculdubio in spiritibus animalibus consistit: qua ratione tamen hīc spiritus afficiantur, non ita planum est. Plerique caussam hujus mali esse statuunt cerebri ventriculorum anteriorum, angustiam. Angustiam vero oriri vel ab obstructione, vel a compressione, vel a subsidentia. Obstrui cerebrum a vaporum copia, quales in nonnullarum sebrium paroxysmis in caput effumantes carum efficiunt; vel pituitā, quae ventriculos cer rebri repleat vel obstruat.



page 460, image: s0460

Verum enimvero an angustia ventriculoru cerebri hujus mali caussa sit, non immerito dubitari potest, ut ex iis, quae postea de Apoplexia dicetur, patebit. Potest quidem ex compressione et concussione cranii et cerebri hoc malum generari, ut docet Galenus, 4. de loc. aff. c. 2. et testatur Fernel. l. 5. Patholog. c. 2. se vidisse quendam ictu adeo vehementi ac valido ita concidisse, ut sanguis ex oculis, naribus, auribus et ore emanarit: hinc totius mentis sensuumque stupor invaserit, ut calvaria pertusa ac denuo obducta fuerit, omneque remedii genus sine sensu inductum fuerit, sitque is tertio mense restitutus, immemor omnium, quae acciderint. Refert quoque Mercurialis, se vidisse quendam ex importuna perforatione cranii caroticum factum. Et ab humore pituitoso intra cerebrum congesto, carum fieri, multis signis patet. Verum enim vero cum idem Mercurialis referat, Sabaeos populos incidere in hunc morbum ex odore et fragrantia fructuum et floru apud eos nascentium, et curari suffitu bituminis et barbae hirci: etia sine angustia cerebri morbum hunc provenire, indicio est. Quod et illud testatur, quod quaedam venena carum inducunt, sicut ex morsu Aspidis soporem ac torporem lethalem accidere, Plutarchus in morte Cleopatrae scribit. Sicut et hoc, quod acutos morbos quosdam et febres malignas sequitur hoc malum, in quibus humores crassos, qui anvgustiam in cerebro faciant, adesse probabile non est.

Ideoque etsi non negemus, ab humoribus frigidis (ut pituitosi somnolenti esse solent) quandoque somnum profundum excitari, non tam angustiam cerebri ventriculoru pariendo, quam vel cerebri basin premendo, vel cerebrum humectamdo, refeigerando, replendo, spiritusque hoc modo alterando: Tamen haec unica ac sola caussa non est, sed probabile quoque est, saepissime caussas internas vi quadam narcotica tam grave malum inducere, dum spiritus animales torpidos et ad actiones sensuum ac motus ineptos reddunt: ut ex iis quae modo de Sabaeis, qui ex odoribus fragrantibus hoc malo corripiuntur, dicta sunt, aliisque rebus externis somnum gravem inducentibus hoc patet: inter quas est fumus carbonum fossilium et terrae bituminosae: itemque ex febribus acutis malignis, ut modo dictum, videre est. Et quidem accidit hoc no solum in continuis, sed et in intermittentibus febribus; in quibus materia in primis viis haeret, et in principio paroxysmorum calore attenuata et agitata vapores sursum ad caput mittit, qui somnum profundum inducunt, qui non prius cessat, quam in paroxysmo vapores illi discussi et absumti fuerint? sicut et ab aliis partibus, ut vermibus in pueris et utero idem accidere potest. Praeterea etiam caussas illas violetas externas, comprimendo et concutiendo cerebrum hoc malum inducere, extra dubium est. An tamen saltem angustiam faciant, an praeterea quid


page 461, image: s0461

aliud adhuc praestent, extra dubium non est. Etenim ut Fernelius, loco allegato, scribit, non solum angustia hoc praeitare videtur, sed et agitatis ac commotis spiritibus nulla actio recte edi potest, atque subsistit homo quasi attonitus, ac cum effractum est cerebrum, atque ejus aut nervorum inde prodeuntium divulsio quaedam obtigit, omnibus quidem fractis ac debilitatis deterrimus oritur supor exiguam salutis spem relinquens. Sed ea, quae de Apoplexia dicentur, etiam cari generationem manifestiorem reddent.

[note: Catoches caussae. ] Tertio loco enumerata est [gap: Greek word(s)] et quid sit, de differentiisserentiis sympt. explicatum. Ejus caussas, quae hīc explicandae sunt, quod attinet, varie de iis sentiunt Autores, neque quid sequaris, facile videre est. Nonnulli a frigida et sicca intemperie partis cerebri posterioris, vel potius nervorum inde prodeuntium, ortum habere docent. Verum etsi ab externa frigiditate homines interdum rigidos fieri experientia docet: tamen non nullis non videtur crediblie, internum frigus tantum esse posse, ut nervos ita congelare valeat; neque etiam intemperies ita repente induci, iterumque ababoleri potest. Alii itaque addunt materiam frigidam et sicca, quae sit vapor aut humor melancholicus; sed eam alii aliter explicarunt. Rondeletius, lib. 1. meth. Curandi morbos c. 20. a sanguine copiosius irruente, et substantiam cerebri occupante, atque sua multitudine venus et arterias distendente, tensasque retinente, excitari hoc malum vult; non alia ratione, quam humorum plenitudo nervos in convulsione cotrahit tenditque. Alii vaporem aut materiam melancholicam in partem cerebri posteriorem infundi existimant; quae cum sit durior et siccior, facile nervis illis, qui duriores ab ea oriuntur, frigida et sicca intemperie affectis, no solum motum voluntarium et tactum perire, sed totum etiam corpus rigidum et laesum relinqui; non, ut in lethargo, caro et apoplexia, laxum et molle, ob intemperiem frigidam et humidam. Verum et hoc modo non satis ab aliis affectibus distingui videtur catoche; et difficile est credere, a tali etiam caussa nervos ita exsiccari, ut talis inde rigiditas sequatur; frigidamque et siccam intemperiem tam cito amoveri, cum paroxysmi interdum satis sint breves. Godef. Steeghius, lib. 8. medicinae c. 5. solam contractionem omnium musculorum, tam extendentium quam flectetium, hujus rigiditatis caussam esse statuit, neque ad aliud, quam convulsionis genus hoc symptoma reduci debere existimat. Verum eorum, qui convulsionem patiuntur universalem, membra facile flecti et moveri non possunt, quod tamen hoc affectu laborantibus accidit. Observavit enim Fernelius, quendam hoc malo laborantem, quicquid in os inserebatur, prompte vorasse, et e lectulo sublatum solum constitisse, impulsumque incessisse, et quocunque vel manus, vel brachium, vel crus inflecteretur,


page 462, image: s0462

illic quasi fixum et stabile permansisse. Hercules Saxonia, lib. 1. cap. 8. putat affectum mistum esse exparalysi et convulsione; et fieri ex vapore replente partim membranam, quae circumvestit nervos, partim implente medullam. Verum non videtur probabilis haec paralyseos et corvulsionis commistio, atque signa paralyseos non adsunt, neque membra sunt resoluta, sed rigida. Platerus effusis seu profusis spiritibus in nervos, cexebro continuatos, hanc affectionem fieri existimat. Per nimias enim et vehementem cogitationem at que intentionem in aliquam rem, fieri spirituum animalium in externorum sensuum organa dissipationem; inden accidere, ut tales veluti attoniti leviter stupeant, sed mox remeantibus spiritibus ad sese redeant, vel si diutius perseverent, [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] affectu comprehendantur, partesque illae, quae spiritibus destituuntur, ab operibus suis cessent.

Etsi vero in affectu hoc certe admirando, et inter tot dissentientes opiniones aliquid definire difficile sit: unam tamen adhuc sententiam, in quam Erastus, et Nicolaus Piso inclinare videntur, proponemus, et studiosius ac diligentius perpendendam relinquemus. Erasto, part. 4. adv. Paracels. verisimilius videtur; vaporem frigidum et fiecum in cerebrum irruentem, spiritusque quodamodo sistentem et immobiles reddentem, malum hoc prpducere. Sed cum addit; sistere spiritus distendendo ventriculorum actionem, et spirituum motum impedire, id minus probabile videtur. Cur enim no alia caussa etiam prohibens transitum spirituum catochen excitaret? Probabilius est id, quod Nicolaus Piso, de morb. cur, et cognosc. c. 13. scribit, catalepsin non a cerebro, sed potius ab nimalis spirtus intemperie commitri. Hi enim dum congelantur, et quieti manent, atque in quacunque parte corporis intercipiuntur: partes manent rigidae. Quae [gap: Greek word(s)] ratio si cui mira et [gap: Greek word(s)] videtur, illi plura hac de re cogitanti ansam praebere possunt: quod a fulminis spiruty in dolio subito vinum congelatur; quod aliquando in terre motibus e terra tam potetes erumpunt spiritus, per quos homines et bruta repente consistunt, et rig, da haerent, quod ex specubus nonnullis spiritus erumpunt, qui aquas congelant; quod mira vis figendi innitro, et pluribus aliis metallicis ae mineralibus reperitur.

Quarto loco Apoplexia fuit, quae qua ratione generetur, et quae ejus sit caussa, satis intricatum. Etsi enim hactenus communis fere opinio fuerit, ex Galeno, 3. de loc. aff. c. 7. et. 2. de sympt. causs. cap. ult. desumta, Apoplexiam generari, cum frigidus ac crassus humor confertim principes cerebri ventriculos replet et obstruit, unde influxus spirituum animalium in nervis prohibeatur, quibus cum destituuntur membra, omnes actiones


page 463, image: s0463

naturales cessant: tamen ista opinio hodie varie in dubium vocata est. Primo enim quod in ista opinione praesupponitur, spiritus animales in cerebri ventriculis generari et contineri, atque inde in sensuum organa influere, a plerisque negatur. Et propterea ventriculorum cerebri obstructione rejecta, alii, ut Platerus, non ab obstructione ventriculorum cerebri, sed nervorum principii in basi calvariae compressione apoplexiam generari statuit, dum scilicetvel ab humoribus frigidis et humidis longo impulsu cerebrum adeo irrigetur, ut magna ejusmoles mollior laxiorque facta, subito diffluat et subsidat, nervorumque principium in basi calvariae a cerebro prodiens premat, et spiritui animali transitum praecludat: vel dum ventriculos seu cavitates cerebri pituita subito adimpleat, et non quidem obstruendo, sed eodem modo cerebri basin gravet et comprimat, et spiritibus animalibus viam intercludat. Idque ex eo manifestum fieri existimat, quod caro et epilepsiā mortuis copiosius hic humor per os effluere solet, et in dissectis interdum post mortem caput tali humore refertum inventum est.

Idem tamen Platerus non hanc unica caussam apoplexiae agnoscit, sed praeterea etiam a sanguine extra vasa delato, et non in substantiam cerebri infusu, sed anfractus et ventriculos subito opplente, nervorumque initium premente, apoplexiam excitari statuit. Sicut etsi a caussa violenta externa cerebri substantia contusim vel caesim punctimve laedatur, vel si fracta depressave calvaria cerebrum substratum premat; Idem, si penitus atque eo usque consumantur spiritus animales, ut non tantum functionum debilitas, sed omnimodo sequatur illaru abolitio, gravem et subito hominem jugulatem apoplexiam excitari opinatur.

Fernelius vero vulgatam quidem opinionem de obstructione ventriculorum cerebri, lib. 5. de part. morb. c. 3. admittit: attamen, de abdit. rer. causs. lib. 2. c. 15. aliam adhuc addit, nimirum arteriarum, quae retiformem contextum efficiunt, et quae illius in cerebri ventriculos propagatae choroidem alterum constituunt, obstructionem vel compressionem; quod tum cerebrum nihil spiritus e corde per subjectas arterias recipiat. Atque in hanc sententia adductus est, quod vidit aliquando virum sinistri oculi ictu vehementiore repente attonitu concidisse, moxque sensu et motu privatum fuisse, cum spiritu difficili ac stertore, et cum aliis fortis apoplexiae indiciis, atque intra horas 12. interiisse. Discisso vero apertoque capire neque ossis, meque meningum, neque substantiae cerebri quicquam confractum divulsumve, sed duntaxat interiores oculi venas contusionis vi diruptas fuisse, e quibus, sanguis coch learium duorum mensura in cerebri basin procubuerat; cerebri ventriculos autem prorsus illaesos inanesque fuisse. Deinde in altero, qui citra caussam exteriore exstinctus erat, invenit humore crassu et viscosum,


page 464, image: s0464

similiter ad contextum retiformem, cerebri ventrieulis nec oppletis nec obstructis.

Chymici et recentiores quidam ab humore pituitoso et crasso apoplexiam generari posse, plane negant. Nec enim putant rationi esse consentaneum, ab humore crasso, qui gravis et ad motum ineptus est, tam subitam et momentaneam invasionem fieri posse. Et cum materia talis non nisi sensim in cerebro possit aggregari, procul dubio, antequam tota colligatur, aliquo indicio sese proderet, et aliquod symptoma, soporpsum nimirum affectu, vel simile quid inducere deberet. Et mirum ipsis videtur, quod, si ab humoribris frigidis hoc modo generatur apoplexia, in hydrocephalo, in quo totum caput aqua repletur, non apoplexia oritur: cujus rei historiam Vesalius, de fabr. hum. corp. l. 1. c. 5. prolixe recenset, de puella quada bienni, cui in mensibus plus minus septem caput ita increvit et intumuit, ut viri caput magnitudine seu aequaret seu excederet, in cujus cerebri cavitate, et dextro sinistroque ventriculo novem fere librae aquae continebantur; quae nihilominus ad mortem usque; sensibus omnibus integre usa est. Ad aliam itaque causam apoplexiam nonnulli reducut: nebulosas scil. quasdam exhalationes in cerebrum effumantes; quae si ilico congelentur, quod ex spiritu aliquo congelante fieri possit, constringendo et coarctando apopler xiam excitent. Cujus ei documentum sumunt e fumis ex carbonibus, ob quos nonnulli subito exstinguuntur, et apoplectici concidunt.

Verum enim vero ut quid in tanta opinionum discrepantia nobis vero consentaneum videatur, aperiamus, primo hoc monendum: Antiquos, dum unam saltem apoplexiae caussam proponunt, ad eam saltem apoplexiam, quae sine caussis evidentibus ac violentis, a sola caussa interna accidit, et senibus familiaris est, respexisse. Interim alias etiam Apoplexiae caussas dari, id est, hominem subito concidere, et sensu ac motu privari posse, et pluribus caussis, experientia testatur, et ex allegatis autoribus satis patet, ac paulo post etiam monstrabitur.

Verum etsi plures caussae sint, quae homini omnem sensum et motum adimere possunt: tamen ut omnes ad unam communem caussam et efficiendi rationem reducantur necesse est. Hanc ut constituamus, illud, quod communi Medicorum sententia receptum est, spiritus animales sensus et motus instrumentum esse, et sensum et motum sine spiritibus animalibus obiri no posse, praesupponimus. Ex quo colligimus, spirituum animalium in organis sensus et motus defectum proximam et continentem apoplexiae caussam esse.

Verum quaenam caussae sint, quae faciunt, ne spiritus animales in organa sensus et motus influant, illud est, quod controvertitur.



page 465, image: s0465

Anti quorum sententiam quod attinet, ea merito suspecta est. Praesupponit enim spiritus animales in ventriculis cerebri elaborari, contineri, et hinc in nervos influere. Verum Recentiores, Varolius, Platems, Bauhinus, et alii pluribus rationibus longe probabilius esse demonstrarunt, non in cerebri ventriculis, sed in ipsa cerebri substantiae suis membranis conclusa spiritus animales generari et contineri, atque hinc in nervos influere. Ex quo sequitur, ventriculorum cerebri obstructionem per se influxum spirituum animalium non prohibere, nec apoplexiae caussam esse posse. Idemque docent observationes anatomicae, ex quibus constat, in Apoplexia mortuis cerebri ventriculos salvos ac inanes repertos fuisse; sicut hujus rei exempla antea e Fernelio allegata sunt. Quod confirmat etiam Constantius Varolius, qui pag. 136. scribit, in dissectione eorum, qui apoplexia moriuntur, in ventriculis cerebri non reperiri majorem excrementorum copiam, quam communiter in aliis reperiri soleat. Contra qui hydrocephalo laborant, apoplexia non corripiuntur; quod omnino fieri deberet, si ex obstructione ventriculorum cerebri apoplexia ortum haberet: cujus historiam modo e Vesalio, de fabr. humani corp. lib. 1 c. 5. recensuimus de puella quadam bienni cui in mensibus minus septem, caput ita increvit, et intumuit, ut viri caput magnitudine seu aequaretseu excederet, in cujus cerebri cavitate et dextro sinistroque veritriculo novem fere librae aqua continebantur, quae nihilominus ad mortem usque sensibus omnibus integre usa est.

Cum ergo ventriculorum cerebri abstructio influxus spirituum animalium prohibiti per se et proxima caussa non sit, neque in omni apoplexia ventriculi cerebri necessario oppleantur: alia caussa quaerenda est: quae omnino duplex videtur, vel principii nervorum in basi cerebri talis angustia, ob quam ad omnia sensus et motus organa spiritus animalis influxus prohibeatur; vel spirituu animalium vitium. Utrumque enim ad apoplexiam et omnia, quae in apoplexia accidunt, inducenda sufficit. Sive enim spiritus proprio vitio, sive ob meatuum, per quos feruntur, angustiam, in organa sensus et motus non influant: sensus omnes externos motumque aboleri necesse est. Sensus vero internos et principes actiones quod atrinet, spirituum vitio, de quo postea dicetur, et ilias aboleri posse, satis manifestum est. Ob angustiam tamen principii nervorum itidem aboleri possunt. Etenim spiritus animales in perpetuo motu sunt; qui cum ipsi denegatur, sufficari quaso eos necessum est. Et membro una ex parte laeso, tota ejus oeconomia turbatur; sicut id in epilepsia videre est, in qua etiam sensus omnis et motus simul laeditur; cujus rei caussam qui reddet, facile eam quoque in apoplexia inveniet. Neque etiam credibile est, cerebrum tam graviter affectum spirituum


page 466, image: s0466

animalium generationi sufficere.

Sed ut caussas omnes ordine videamus, primo quidem principii nervorum angustiam quod attinet, qui omnium nervorum originem in cerebri basi, sicut ea clare et exacte a Varolio et aliis anatomicis recentionbus monstrata est, diligehter perpenderit, facile animadvertet, omnium nervorum, seu a cerebro seu a cerebello oriundorum, primum principium tam vicinis locis et terminis concludi ac contineri, ut omnes nervi, tam motui quam sensui inservientes, mox sub primum exortum ita occludi possint, ut spiritibus animalibus in organa sensus et morus transitus et via omnis intercipiatur: ita quidem ut nec nervi optici, et ipsi juxta caudicis exortum originem habentes, salvi sint. Et sit, utcerebellum totum laesum non sit: tamen quicquid adhuc spiritus animalis suppeditare potest, illud omne thoracis motui pro respiratione, quae maxime urget, inservit, et saepe vix sufficit.

Itaque primo omnia illa apoplexiam inducunt, quae basin cerebri, ubi omnium nervorum principium est, occludunt, et spirituum animalium e cerebro effluxum impediunt. Inter quas caussas primo ab antiquis exerementa cerebri, pituitosa praecipue, recte ponuntur; etsi modum, quo pituita apoplexiam generet, non satis recte explicarint, dum ventriculos cerebri obstruendo haec exerementa apoplexia generari statuunt. Etsi vero recentiores nonnulli hanc caussam plane rejiciant: tamen admittendam esse, plura indicant: quod nimirum aetas senilis affectui huic potissimum obnoxia est; quod tempore coelique constitutione frigidae potissimum accidit; quod de capitis, gravitate aegri antea conqueruntur, quae non semper ex vaporibus solum ortum habet; quod mortuis magna saepe pituitae copia per nares et fauces excernitur; quod paralysis sequitur, materia illa postea in spinam descendente. Neque subita invasio apoplexiae humores pituitosos excludit, sed potius eos arguit, cum ad subito obstruendum humores crassi aptissimi sint. Neque tamen hīc nescio quam crassitie imaginari opus est, ob quam humores nec calore fundi, nec frigore exprimi possint, et ad motum plane inepti sint: ded sufficit, si sit tam crassa, aut etiam tam copiosa, ut in exortu nervoru et viis illis, per quas spiritus animales in totum corpus influere debent, angustiam parere queat. Et qui catarrhorum suffocativorum generatione saltem perpenderit, ut ab humoribus ejusmodi apoplexia generetur, non impossibile esse facile animadvertet. Quod vero, qui hydro cephaio laborarunt, apoplexia non correpti sunt, caussa est, quod, ut Vesalius, loco allegato, depuella illa refert, cerebellum cerebrique basis universa secundum naturam sese habuerint, ut et nervorum productiones.

Secundo eandem angustia pariunt humores extra cerebrum ad basin effusi


page 467, image: s0467

ac principium nervorum comprimentes. Atque hoc modo etiam cerebri excrementa, si ad hunc locu effundantur, apoplexiam generare posse, a ratione alienum non videtur. Sanguinem vero ictu aut quocunque modo vasis suis in eum locum effusum apoplexiam excitasse experientia docuit, et paret id ex historia, qua ex Fernelio intea recesuimus. Quanquam enim Fernelius ex arteriarum, quae retiformem contextu efficiunt, compressicnc, apoplexiam generatam fuisse putet: tamen id locum habere non posse, postea dicetur. Ideoque vero magis consentaneum est, sanguinem e vasis suis ad cerebri basim effusum nervorum principium comprimendo et coarctando apoplexia inducere; nisi per nares, aures, aliasque vias, ut interdum fit, erumpat.

Tertio non solum sanguis evenis effusus apoplexiam generat, sed et intra vasa sua adhuc contentus, dum nimirum, ut Galenus, 2. aph. 42. docet, [gap: Greek word(s)] cerebri meatus comprimuntur et angustiores redduntur: quando arteriae et vasa cerebri sanguinis copia ita replentur, ut substantia cerebri compressa, meatibusque et poris angustioribus redditis, nec spiritus vitales libere a eorde ascendere, nec animales in nervos influere possint. Quae quidem affectio non [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] nominatur, quoniam sanguis adhuc intra vasa continetur, nec dum extra ea in substantiam cerebri illapsus inflammationem excitat, ita tamen vasa distendit, ut ab iis vix capi queat, et propterea partes vicinas comprimat. Atque haec procul dubio est illa apoplexia sanguinea, cujus nonnulli mentionem faciunt, quam excitant [gap: Greek word(s)] , ut nominat Hippocrates, 4. de rat. vic. in ac. aphor. 23. cum nimirum multus sanguis in principium animalis confertim incumbit, ut loquitur Galenus, lib. de cur. Ratione per venae sect. cap. 5. Sed de hac sanguinae apoplexia nonnulli minus recte loquuntur, cum existimant, non solum hoc, quo diximus, modo, a sanguine generari apoplexiam, sed etiam, cum arteriae carotides, et venae jugulares obstruuntur. Nam quamvis verum sit, ex tali obstructione, vel occlusione horum meatuum, si detur, et diu duret, tandem hominem jugulari posse: tamen cum, vasa haec in collo tam ampla et spiritu, qui in perpetuo motu est, plena sint: penitus ea in momento quasi ita obstrui et obturari non possunt, atque ita apoplexia inde generari non potest; inprimis si verum est, quod Galenus, 2. de placit. Hippoc. et Plat. c. 9. scribit, ligatis et constrictis venis jugularibus et arteriis carotidibus neque sopiri, neque motum amittere animal, et proinde multo minus apoplexia corripi.

Quarto accidere quoque ex hac caussa apoplexia potest, si fracta vel. Depressa ictu vel casu vehementiore calvaria cerebrum ipsum adeoque nervorum initium comprimatur. Et multos ex ictu vel casu capite vehementius laesos subito lensu et motu


page 468, image: s0468

omni privatos concidisse, experientia saepius docuit: an vero omnibus illis, praecipue quibus cranium valde depressum non fuit, basis cerebri compressa fuerit, et an non potius ex spirituum perturbatione, vel vasorum ruptione, et sanguinis e vasis suis in cerebro effusione hoc accidorit, consideratione dignum.

Verum praeter hos modos omnes, et nulla principii nervorum vel obstructio vel compressio adsit, apoplexiam generari posse, credibile est, sinimirum spiritus suo vitio in organa sensus et motus non influant, et ad actiones animales inepti reddannur. Quod fit primum, si spiritus animales, qui naturā suā sunt mobiles et tenuissimi, crassescant, aut suā naturā degenerent, et corpidi reddantur, ac quasi sopiantur. Etenim cum Carus gravis in apoplexiam degeneret, carusque et apoplexia tam cognati affectus sint, ut etiam dubitatum sit, an et quomodo differant, ut apud Alex. Massariam, lib. 1. c. 14. et Capivacc. lib. 1. cap. 19. videre est: etiam a communi caussa provenire potenunt, et si caussa, quae Carum excitat, intendatur, apoplexiam generabit. Et cum a recentioribus satis monstratum sit, ut antea dictum, Carum sine angustia cerebri a vi narcotica provenire posse: non video, quid obster, quin ab eadem caussa apoplexia excitetur: Caussae nimirum illae, quae vi narcotica pollent faciunt, ut spiritus animales torpidi reddantur, a sua natura quasi degenerent, et omnin ad actiones animales inepti fiant. Et si caussa dari potest, quae spiritus vitales subito corrumpit, id quod in syncope ex venenis et venenatis humoribus accidit: cur non eriam possit dari caussa, quae eodem modo spiritus animales afficiat?

Neque ista Chymici hodie saltem, sed et alii Medici docuerunt, Hercules enim Saxonia, Medic. pract. lib. 1. c. 8. interdum ex vaporibus interni et excernis, qui sint venenati vel non venenati, apoplexiam immediate originem trahere docet. Quo procul dubio etiam pertinent sumi a carbonibus ignitis accensis, qui per nares et os in cerebrum attracti nonnullis subitum exitium attulere, ut exempla non ignota sunt, et aliqua quoque a Marcello Donato, de histor. med. mirab. lib. 2. cap. 6. annotata fuere. Quod quamvis fieri possit, quod crassitie sua cerebri meatus et principium nervorum obstruant atque oppleant: tamen ipsos etiam spiritus graviter ab iisaffici, negandum non est.

Deinde an non a spirituum perturbatione et confusione quasi, aut quocunque modo illud spirituum vitium appelletur, fieri possit, ut homo subito sensu et motu destitutus concidat, omnino consideratione dignum. Videmus enim eos qui graviter in capite percutiuntur vel vulnerantur; subito concidere, omnesque actiones animales amittere. Cerebro enim graviter laeso, impossibile est, ut spiritus animales recte sese habeant. Iis vero vel deficientibus, vel non


page 469, image: s0469

recte sese habentibus, actiones animales omnes aboleri necesse est. Do cuit hoc Fernel. lib. 5. pathol. cap. 2. Fiunt, inquit, praeterea et soporosi affectus cerebro ictu vel casu vehementius concusso. Agitatis quippe et commotis spiritibus nulla actio recte edipotest, tumque subsistit homo quasi attonitus, ut qui aut timore aut verectundia obstupuit. At si concussionis vi et impetu fracta ac depressa calva meninges cerebrumque premit, sensus atque sermonis expers ager obstupescit.

Addunt quidem et alii adhuc alias caussas, sed quae vix locum habere possunt. Primo Fernelius, ut dictum, Apoplexiam induci, si plexus retiformis occludatur. Verum ob solius, hujus plexus angustiam omnes spiritus vitales intercipi non posse, satis manifestum, et ex anatomia clarissimum est.

Secundo Platerus statuit, cerebrisubstantiam longo humoris impulsu irrigatam ac laxiorem factam subito diffluere et subsidere, nervo rumque principium in basi calvariae premere, et spiritibus transitum praecludere. Verum nisi recte explicetur haec sententia, vix locum habere potest. Hoc quidem non impugnaverim, cerebrum ita ab humoribus irrigari ac lasxari posse, ut subsidat, ejusque machina quasi collabatur, neque ut antea extendatur. Verum tam subito in corpore vivente cerebri substantiam dissolvi et diffluere posse, credibile non est. Neque enim, quae in mortuis offertur, cerebri constitutio eadem plane talis in vivis fuit: cum vix ulla pars sit in toto corpore, quae post mortem tam cito flaccescar et quasi diffluat, sicut cerebrum.

Tertio Platerus etiam ob spiritus animalis consumtionem gravem et subito hominem jugulantem apoplexiam excitari existimat, quā senes aliquando intereant. Verum quidem concedimus, ut antea dictum, apoplexiam quandoque oriri, cum Spiritus animales a natura sua quasi degenerant; atque hoc modo si ista sententia explicetur, ilii assentimur. Quod vero cerebrum ita debilitari possit, ut nullos animales Spiritus generet, aut quod Spiritus animales, praesertim non deficientibus vitalibus, ita consumi possint, ut inde Apoplexia excicetur, non ita probabile est.

[note: Epilepsiae caussae. ] Quinto ad hoc genus symptomacum pertinet Epilepsia, de cujus caussa variae ac dissidentes passim extant Medicorum sencentiae, ut si aucoritatibus nobis standum sit, res facile componi non possit. Verum quia, dum mali hujus gravissimi ac difficilimi caussam inquirimus, merito non quis aliquid dicat, sed quid a quolibet dicatur, attendendum, majorque veritatis ac salutis humanae, quam cujusquam autoritatis, habenda sitratio: libere rationum momenta perpendemus.

Galenus quid sentiat, docer, 2. aph. 45. dum scribit: Apoplexia et Epilepsia inter se quodammodo affines et cognatae affectiones sunt. Nam et eundem locum affectum, et eundem humorem habend mali autorem. Hoc differunt, quod apoplexia fiat propter virtutis ad nervos afflueneis plenam consummatamque privationem;


page 470, image: s0470

epilepsia ob motum vitiosum et perversum. Quin etiam utriusque frigidus humor est et crassus. Et, 2. de caus. sympt. cap. 7. Apoplexia, inquit, et epilepsia ex pituitosi succi multitudine in cerebri ventriculis collesta gigni videntur. Et, 2. de loc. aff. cap. 7. ait: Velox ejus (epilepsiae) discussio crassum humorem spiritus vias in cerebri ventriculus obstruentem hunc maxime affectum peperisse declarat, nervorum principio seipsum quatiente, quo excutiat id, quod noxium est. Et paulo post: a crasso humore hunc affectum induci, argumento est, quod subito fit, et solvitur confestim. Nam subita meatuum obstructio a crasso viscosove humore fit. Et iterum: Ex his omnibus rationi consentaneum est, in cerebro hanc affectionem fieri, impediente humore animalem spiritum, qui in ventriculis ejus continetur, quo minus possit exire. Hanc Galeni opinionem plurimi Medipi sequuntur, statuuntque epilepsiam fieri ab humore crasso, qui ventriculos cere bri non integre, quod in Apoplexia fit, obstruat, quem dum cerebrum conatur ejicere, sese contrahit; quo contracto nervi etiam contrahuntur, et in consensum trahuntur.

Verum alii Medici hanc opinionem rejiciunt, atque illam Galeni rationem, qua demonstrare volebat, epilepsiam fieri ab humore crasso, potius contrarium concludere existirmant: nimirum, quia subito hoc malum generatur et discutitur, non fieri a humore crasso ac viscido, qui tam cito discuti non potest, sed potius a materia vaporosa, seu spiritu, qui ad motum aptissimus est. Ipse Calenus utitur hoc argumento, lib. de tremore et palpit. cap. 5. ubi palpitationis caussam esse docet spiritum, seu substantiam spiritualem, ob motionis ac solutionis celeritatem. Quid enim, inquit, tam facile vel congregari, vel inaniri potest aliud, quam spiritus? Et paulo post: citam vacuationem aut repletionem, aut distensionem aut subsidentiam, aut depressionem, aut elationem, aut alium quendam motum nullum ex omnibus, praeter spiritum, effecerit. Verum quidem est, humorem crassum ad obstructionem faciendam aptissimum esse: sed idem tam cito discuti non potest. Demus enim, citissime ab humore crasso obstrui ventriculos cerebri: humorem tamen crassum tam subito discuti posse, ut nullum fere relinquat sui vestgium, verisimile non est: cum videamus, quid in apoplexia, quid in caro, similibusque affectibus fiat, et quanta cum difficultate, quantoque temporis spatio matexia illa discutiatur, quorum nihil post epilepsiam accidit.

[note: An ab obstructione ventriculorum cerebri fiat Epilepsia. ] Sed illud ipsum in dubio versatur: An materia, quae epilepsiam generat, obstruendo id praestet. Etenim si ab obstructione cerebri epilepsia ortum haberet: morus aut plane tolleretur, aut saltem imminueretur. Et cur in caro motus convulsivi, ac reliqua, quae in epilepticis cospiciuntur, non accidunt symptomata? Cum, ex hac opinione, caussis no multum distent. Idem fere etiam de Apoplexia dici potest. Si enim ab eadem caussa epilepsia et apoplexia proveniunt, et hoc saltem discrimine dissident, quod


page 471, image: s0471

humor crassus in apoplexia perfecte obstruit ventriculos cerebri, in epilepsia non perfecte: tantum minoris et majoris ratione differrent, neque tam diversa haberent symptomata. Praeterea si ab humore crasso cerebrum ex parre obstruente fieret epilepsia, Apoplexiam antecederet et sequeretur Epilepsia. Neque enim credibile est, ut videtur quidem Massariae, tam repente et tam inexplicabili temporis momento totam cerebri obstructionem fieri, ut nullo modo ob inchoatam et semiplenam obstructionem Epileptica praecederent symptomata, si hoc modo generaretur Epilepsia: cum saepe dolores capitis, vertigines et similia symptomata Apoplexiam praecedant. Multo minus possibile est, uno momento integre illam obstructionem solvi posse. Ideoque cum obstructio non est integra, sive ingruente sive desinente Apoplexia, Epilepsia generaretur.

[note: An Epilepsiae, caussa fit crassa, vel potius tenuis et vaporosa materia. ] Quod autem tenuis et vaporosa quaedam materia, seu, ut Pelops Galeni praeceptor, nominabat [gap: Greek word(s)] , epilepsiae caussa sit, multo probabilius est, utpote quae ad motum omnem subitum aptissima est; quem in epilepsia fieri ipsa experientia docet. Haec enim materia non solum subito, ex aliqua parte sumo motus initio, cerebrum, totumque nervosum genus pervadit: sed etiam paulo post, nullo fere relicto sui vestigio, discutitur; imo eadem plures paroxysmos excitat eadem saepe die; atque epilepsia nonnullos decies etiam eadem die laborasse observatu est; quam tamen nulla insignior excretio, nullum ex materia in alias partes translatā evidens damnum secutum est: imo refert Brassavolus, in comm. aph. 42: sect. 2. se curasse puerum lactentem, qui quadraginta vicibus singulis diebus epilepsia corripiebatur. quod procul dubio, si materia crassa et lenta esset, no coringeret. Arque hanc epilepsiae canssam ipse Galen negare non potest, qui, 3 de loc. aff. cap 7. epilepsiam quandam admittit, quae excitatur, dum a ventriculi orificio, vel alia quadam parte aliquid ad cerebrum adscendit; edoctus exemplo pueri cujusda cui aliquid ex tibia initio sumto recta per femur, lia ac latera, ad caput tandem adscendebat, epilepsiamque excitabat: ut et alterius adolescentis exemplo persuasus, qui quasi frigidam auram adscendere ajebat; et praeterea exemplo Grammatici, quod, de loc. aff. cap. 6. affert, qui quoties vel nimis vehementer doceret, aut cogitaret, aut inediam sustineret, aut irasceretur, comitiali morbo corripiebatur, ore ventriculi affecto.

Neque est, ut quis ad hoc confugiat, et cum Galeno, 3. de loc. aff. cap. 7. Epilepsiam in tria genera distinguat, eamque generari dicat, nunc consistente in ipso cerebro affectu; idque pluribus epilepticis accidere; nunc a ventriculi ore ad cerebrum perconsensum adscendente: nunc a parte aliqua incipere affectum, qui deinde ad cerebru usque adscendat; idque rarius fieri; atque statuat, illam quidem, quae per


page 472, image: s0472

consensum aliarum partium accidit, epilepsiam a vaporibus vel humoribus acribus. excitari; sed leviorem esse, et motum quendam palpitationi similem potius, quam convulsioni, et per majora intervalla efficere: veram autem, et genuinam illam epilepsiam, ut eam, quae frequentior sit, gigni ab humoribus crassis, ut plurimum pituitosis, interdum etiam melancholicis. Etenim tantum abest, ut rara sit illa per aliarum partium consensum epilepsia, ut etiam satis frequenter eam accidere, et a materia e variis partibus, ut summo vertice, e liene, utero, vesica, intestinis, digitis manus, brachiis, cruribus, pedibusque transmissa, originem duxisse observatum sit. Eandemque etiam symptomatum gravitate alteri epilepsiae hon cedere, eaedem Medicorum observationes docent. Deinde cum certo constet, ab illa tenui aura epilepsiam generari: quid aliam caussam, cum in ipso capite fons mali haeret, quaerere et addere opus est? quin potius omnia omnino epilepsiae genera ad unam [note: Modus generationis Epilepsiae. ] hanc proximam et immediatam caussam reducenda sunt; statuendumque omnem omnino epilepsiam a vaporosa et tenui materia, seu acrimonia sua, seu qualitate venenata et maligna, cerebrum nervosumque genus vellicante et molestante, excitari: quod et praeter hactenus dicta alia suadent. Nam cum diligentes Medici saepius capita epilepticorum post mortem aperuerint, caussamque epilepsiae rimati sint; nihil, unde obstructio colligi potuerit, invenerunt; verum talia potius, quae cerebrum mordicando et vellicando molestarent; nunc scilicet maculam, nunc humorem aliquem atrum vel spumosum in interna calvariae sede aliqua, vel ossis, vel membranae; interdum vero nihil penitus. Fernelius, lib. 5. de part. sympt. ac morb. cap. 3 et 2. de abdit rer. caus. cap. 15. testatur, caussam epilepsiae saepius a se deprehensam esse, abscessum cerebri, interdum corruptam meningis portionem calvae adhaerentem, quibus e locis teter vapor in cerebri ventriculos penetrabat. Praeterea cum videamus sternutationem, quae veluti parva quaedam epilepsia est, ut nominatur ab Avicenna, fen. 1. l. 3. tract. 5. cap. 8. fieri, quando quod molestum est, in anteriore cerebri parte continetur, prope ejus appendices et narium foramina; eodemque modo singultum excitari a re ventriculum mordicante et vellicante: quidni eundem etiam in epilepsia caussa modum agnoscimus? Admittit cum ut evidentem in epilepsia per consensum Galenus, dum, 3. de loc. aff. cap. Tita scribit: Existimavi similem aliquem (in epilepsia) cerebro motum evenire, qualis stomacho interdum a re quapiam malestato accidere solet.

Sed cur eadem caussa non in omni epilepsia admittatur, rationem non videmus, cum exhalationes, quae cerebrum seu acrimonia, seu peculiari aliqua et occulta qualitate laedunt, undecunque etiam, et ex quaeunque materia sive sanguine corrupto, sive sanie foetida, sive humore maligno,


page 473, image: s0473

sive vermibus, sive simili quacunque prodeant, epilepsiam excitare possint: qualem materiam in cerebro, vel circa iliud generari impossibile non est. Quod et illud persuadere videtur, quod annotavit Rondeletius, lib. 1. de curand. morb. intern. cap. 36, Novi, inquit, multos, qui cum iter facerent, ex aere vel vento concepto statim epilepsia corripiebantur: a qua, si aures bombace, aut aliqua alia substantia molli obstruerent, sese vindicabant.

[note: Cur in Epilepsia sensuum omnes actiones abole antur. ] Quanquam vero eo plerosque persuasos esse existimamus, ut humorem crassum cerebrum caussam epilepsiae statuerent; quod in epilepsia non solum apparent: motus illi convulsivi; sed et aegri plerumque concidunt, non vident, non audiunt; memoria, imaginatio, ac ratiocinatio laeditur: tamen caussa haec sufficiens esse non videtur. Quod enim ita sensuum et principum facultatum actiones abolentur, non in obstructionem cerebri a materia frigida et crassa id alii referunt, sed horumsympto matum alii alias caussas reddunt. Platerus in epilepsia nervosum genus molestiā affici; eamque ut exutiat, insurgere statuit; quod dum facit, simul cerebrum exagitari, atque in consensum trahi, et dum suppetias ad expellendam molestiam adferre nititur, spirtus animales a se in nervorum initia propellere, atque ita effusis e cerebro in nervos spiritibus sensus internos cessare, dum cerebrum spiritibus destituitur, et suis functionibus destitui: no aliter, quam nonnunquam in syncope cor, Spiritibus extra vagantibas, a sua functione cessat, Alii meatus illos ad organa sensuum quidem occludi concedunt, verum obstructione id fieri negant; sed cerebrum, dum a vapore: molesto irritatur et vellicatur, contrahi atque constringi quasi asserunt; unde meatuum angustia ortum habeat, quam spirituum animalium in corpore defectus, ac animalium actionum abolitio sequatur. Verum magis probabilis est eorum sententia, qui simpliciter turbatis atque afflictis spirtibus anumalibus cerebri functiones laedi statuunt. Cum enim actiones illae sine spirituum ministerio non perficiantur; spiritus autem ad ministerium hoc obeundum, nisi recte constituti, apti non sint: vapores hos spiritus turbantes atque obfuscantes actionibus illis animalibus obesse, absurdum non est.

[note: Vertiginis caussae. ] Sexto his symptomatibus accensuimus Vertiginem. Hujus proxima caussa est motus inordinatus spirituum animaliu, seu ut Capivaccius loquitur, affectio circularis, ut producitur a spiricu animali, quatenus praeter naturam circumducitur. Etsi autem spiritus ille etiam sine admixtione vaporis commoveri atque agitari possit, et limilem in externis motionem repraesentare ut postea dicetur: tamen, de qua hic sermo est, et quae etiam sine caussa externa vehemenci aut certe levissima occasione excitari potest, verriginem morbosam, atque illam circumgyrationem praeternaturalem plerumque efficit [gap: Greek word(s)] per venas


page 474, image: s0474

potissimum ac per arterias plexus [gap: Greek word(s)] in cerebrum infusum; quod cum inordinato motu movetur, spiritus animales quoque agitat, qui ad parietes cerebri allisi in gyrum aguntur, et hanc speciem falsam motus rerum externarum, vel etiam proprii corporis, si oculi claudantur, exhibent. Spiritus autem flatulentus motum hunc excitat, motusque sui occasionem sumit vel a seipso; cum nimirum spiritus in arteriis cerebri fervidiores et copiosiores colliguntur, qui cum inquieti sint, et naturā suā mobiles, ex se, aut levissima accedente occasione, commoventur: vel aliunde moventur, ut postea dicetur. Gignuntur autem vel in capite, unde vertigo [gap: Greek word(s)] , vel aliunde sursum mittuntur, ut e toto corpore, in febribus nonnullis, vel ā parte aliqua privata, ut ventriculo, utero, liene et similibus, unde vertigo [gap: Greek word(s)] originem habet. Caussae externae et procatarcticae sunt, quaecunque humores subito fundere, et in vapores dissolvere, vel flatibus illis et spiritibus motum inordinatum conciliare possunt. Sunt inter illas caussas austrina aeris constitutio, ut est apud Hippocratem, 3. aphor. 17. et repentina aeris mutatio. Unde ex gravibus morbis convalescentes, et sese subito aeri libero committentes saepe vertigo corripit. Immoderata item et intempestiva corporis exercitia, ira, balneum, inedia, in iis, qui Hippocrati, 2. de rat. ric. in ac. tex. 29. [gap: Greek word(s)] norhinantur, qui nimirum ob bilem, circa orificium ventriculi haerentem, famem ferre non possunt, et si diutius ferant, in vertiginem atque alia mala incidunt. Idem praestat longior corporis circumgyratio. Motum enim capitis eo modo factum spiritus etiam agitati sequuntur, atque accidit, ut postea etiam, quiescente corpore, nihilominus aliquandiu spiritus moveantur, donec tandem a motu cessant. Accidit idem ex aspectu rerum, quas in gyrum circumvertuntur, ut rotarum, vel alio modo vehementius motarum, ut aquarum praecipiti cursu labentium. Ex visionis enim illa agitatione, quae ad objecti subitam motionem accidit, spiritus quoque commoventur, et motu illo continuo circumferuntur.

[note: Quomodo prospectus ab alto vertiginem excitet. ] Prospectus quoque ab alto in nonnullis vertiginem excitare solet. Cujus rei alii aliam caussam afferunt. Nonnulli id rejiciunt in spirituum exteriorum dissipationem, qui internos agitant. Sed spiritus, ut alias notum est, cum re visa non conjunguntur. Hercules Saxonia ex inspecta re in profundo sita consumi existimat spiritus nonnullos, cum multis ad rem profundam videndam opus sit, et prorpter spirituum animalium absumtorum defectum, ne vicuum detur, postea attrahi vapores, qui vertiginem excitent. Verum rationi consentaneum hoc non videtur. Nam quod de attractione vaporum, ne vacuum detur, dicitur,


page 475, image: s0475

plane absurdum est: neque plus spirituum requiritur ad resprofundas, quam ad res altas adspiciendas, ex quarum tamen adspectu nemo vertigine corripitur. Unde probabilius est, ex re quasi horridae et metuendae inspectione spiritus diffundi, atque ex terrore rursum retrahi, atque sic inordinato motu moveri. Unde qui assueti sunt in alto versari, neque metuunt sibi, si ex alto prospiciant, vertigine facile corripi non solent.

Excitatur etiam vertigo a capitis percussione, atque ex ictu, et omnibus quae, ut diximus, in spiritibus motum illum inordinatum, et circumgyrationem producere possunt. Quod tamen facilius accidit, si spiritus vaporosi et flatulenti in capite haereant. Quanquam enim circumgyratio corporis, et alia quaedam etiam in sanis vertiginem excitare possint, ut dictum: tamen, cessante illa circumgyratione, vertigo quoque postea facile cessat. In quibus vero caussae internae vertiginis latent: ii levi de caussa invertiginem incidunt, et saepius, neque tam facile ab ea liberantur.

[note: Incubi caussae. ] Incubi tandem caussa invesstiganda restat. Antiqua jam opinio est; hoc malum a daemonibus induci, et vulgo etiam in sagas dormientium corpora comprimentes refertur. Quae opinio an aliquid veritatis habeat, disquirere nostri instituti non est Nos potius caussam physicam inquiramus. Est autem illa vapor. Nam malum hoc cito oritur, et cito desinit. Et quidem vaporerassus est: quia hoc malo correpti cum aliqua difficultate expergiscuntur. Videndum autem, unde hic vapor oriatur, et quam partem afficiat. Vapor hic crassus resolvitur a materiā in hypochondriis, et circum viscera in venis mesaraicis haerente. In his enim multa primae coctionis exerementa, sanguisque impurus cumulatur. Unde etiam noctu, et cum concoctio fit, hoc malum homines corripit, quod tum temporis vapores iis in locis collecti, accedentibus cruditatibus, augentur, et moventur, et ad caput feruntur; quo etiam facit supinus decubitus, in quo vasa incalescunt. Oriuntur autem et cumulantur hi vapores cum sua materia ā prava victus ratione; atque post errata in victu commissa, et post crapulam frequentius hoc malum homines invadit, et iis, qui ad affectiones hypochondriacas propensi sunt, familiarius est.

De loco autem affecto, et mali generatione nonnihil variare videntur autores. Alii enim statuunt, caussam mali hujus proximam esse obstructionem ventriculorum cerebri, ac posterioris inprimis, sive meatus, qui ad principium spinalis medullae pertingit, quo toto, vel ex parte obstructo a vapore, spiritus ad musculos thoracis transire non possunt; unde thoraxattolli non potest, et hoc modo respiratio impeditur. Recentiores plerique ā vaporibus ejuimodi ex ventre inferiore ascendentibus septum transversum comprimi


page 476, image: s0476

existimant. Verum posterior caussa etsi quandoque locum habere, vel cum priore concurrere possit: tamen non semper ā cruditate et crapula, verum etiam sine his Incubum fieri posse, et cerebrum praecipue affici, illud argumento est, quod non solum motrix respirationi inserviens, sed et quae voci ac aliorum membrorum motui prae est, non satis libera est; Incubus saepius graviorum cerebri affectuum praesagium est, ac Incubo laborantes difficulter expergiscuntur etiam excitati, capite vaporibus nondum vacuo, in eadem opinione et falsa imaginatione perseverant.

Tota itaque mali generatio haec est. Ex hypochondriis et mesaraicis venis vapores crassi in somno in altum elevati, partim diaphragma comprimunt, partim cerebri partem posteriorem prope spinalem medullam obstruunt. Ex quo etiamsi tota facultas motrix laedatur: nihilominus cum reliqui motus in somno necessarii non sint, sed solum respiratio: ejus sola laesio, sensusque gravitatis in triorace praecipue phantasiae offertur. Quam cum homo percipit in somno, varias caussas, unde proveniat, comminiscitur et somniat, ut ab hoc vel illo se premi, et suffocari per somnum homo opinetur: non aliter, ut quibus in aliqua parte caussa morbifica et dolorem excitans delitescit, et per somnum agitatur: ii se vulnerari, ab animalibus morderi, vel alio modo laedi, somniant: Attenuatis vero iisdem vaporibus longa lucta atque dissipacis, expergiscitur homo, et solvitur paroxysmus.

CAPUT VII. De Caussis Symptomatum, quae in Qualit atibus corporis mutatis consistunt.

PRIMI symptomatum generis, actionum nimirun laesarum, caussas breviter reddidimus: ad alterum jam accedimus, quod in affectu corporis simplici, quod vocant, seu qualitatibus corporis mutatis consistit. [note: Colorum corporis mutatorum caussae. ] Inter illa autem primo sunt Qualitates visibiles, seu colores corporis praeternaturales. Horum caussam Galenus, de caus sympt. cap. ult. summatim humores esse docet. Tales enim tatius corporis vel partium colores sunt, quales humores in eas influunt. Unde ex apparente extra colore de humoribus in corpore dominantibus judicium facere possumus. Ictero qui laborant, iis totum corpus flavo colore tingitur, ob bilem flavam cum sanguine in totum corpus effusam. Hepaticorum color corporis quasi plumbeus est. In Leucophlegmatia, ob pituiram, corpus pallet. In Carbone partes nigricant, vel cum obscura rubedine livent, ob sanguinem adstum in parte contentum: in Eryspelate pars roseo colore rubet, ob sanguinem tenuem et biliosum affluentem.

Dentes interdum denigrantur vel alimenti vitio, vel cum quid limosum


page 477, image: s0477

e ventriculo, cerebro, aut aliunde affluens, aut etiam ex cibis relictum adhaerescit, quod corruptum, et quasi putrescens dentes denigrat et corrumpit.

[note: Unguium coloris mutati caussa. ] Nonnunquam et ungues naturalem colorem mutant. De caussa autores dissentiunt. Alii existimant non posse ungues colorem mutare, nisi cum mutatione coloris subjectae cutis, Coloresque illos, qui in unguibus apparent, porius esse acceptos ferendos cuti, quam unguibus. Alii vero existimant, in ipso unguiu corpore caussam hujus rei subsistere. Et quidem vere. Nam experientia testatur, crescentibus unguibus tales colores a radice unguim ad digitorum apices transire Et si alia vitia ungues contrahere possunt, ob materiae vitiosae affluxum, quidni colorem quoque mutare queant? cum videamus pilos etiam colores mutare.

[note: Canitiel caussae. ] Retulimus huc et Canitiem, eam praesertim, qua maturius interdum juvenes adhuc, et ante senilem aetatem, cani evadunt, et capilli, nativo colore amisso, ante tempus et praemature colorem illum album et canum accipiunt. Caussam autem canitiei alii ex sola siccitate depromunt, quos impugnat Aristoteles, 5. de generat. an. cap. 4. et canitiem potius ex imbecillirate caloris, seu situ quodam et putredine excrementitiorum humorum, ex quibus pili generantur, fieri statuit. Nam cum caloris inopia alimentum integre coqui nequeat, in situm quendam incidit. Cum quo comentire videtur Galenus, 2. de temper. c. 5. dum ita scribit: Quibus autem ad summam siccitatem cutis non pervenerit, imbetilli his omnino, albique pili fiunt quos vulgo canos vocant. Imbecilli quidem convenientis alimenti penuria; albi vero propterea, quod alimentum, quo aluntur, velut situs est pituitae, quae spatio computruit. Sed haec potis simum senectutem spectant. Quod autem juvenes interdum cani fiunt, nonnulli id invaporem a pituita elevatum referunt: alii in siccitatem, seu convenientis alimenti inopiam. In quam rejiciunt nonnulli etiam eam canitiem, qua nonnulli subito prae timore correpti sunt: alii tamen aliter hoc explicant. Quidam in rimore calorem cum sanguine et spiritibus ad cor cofugere scribunt, unde extrema calore destituuntur et refrigerantur, sicque quasi exarescunt, et capilli cani fiunt, quemadmodum folia arborum, dum alimento destituuntur, albescunt. Alii destitutis calore influente partibus extremis, humores in iis putrescere existimant, ex quibus vapores eleventur, qui capillos inficiunt. Addit his tertiam opinionem Marcellus Donatus, quae haec est. Frigidi, ait, proprium estindurare, et cogendo exsiccare. Cum itaque in timore magno refrigeretur, corporis cutis; simul quoque induratur et siccatur, porique arctiores redduntur. Atque ideo cum pili ex fuliginosis humorum reliquiis ortum ducant, quae per angusta cutis spiracula foras propulsa impacta haerent in transitu: accidit, ut in timore


page 478, image: s0478

coarctatis cutis meatibus, fuligo illa subjecta, seu excrementum album et pituitosum exprimatur ex coarctatione atque compressione, atque in capillorum substantiam dispergatur, illisque albedinem brevi temporis intervallo impertiatur, quam alias paulatim inducere consueverit. Quod si excrementum seu fuligo sub cute contenra nigra fuerit, aut alterius coloris: ex timore etiam ingenti et repentino canities on orietur, atque hinc canities ista solum in iis, quibus album et pituitosum excrementum sub cute capitis haeret, fieri potest.

[note: Odorum mutarum caussae. ] Ut colores in corpore humano interdum mutantur: ita etiam Odores praeter naturam fiunt. Nam quanquam homo naturaliter nihil oleat, quantum quidem nos sensu dignoscere possumus: accidi: tamen, ut interdum odor foetidus quidam exspiret vel e toto corpore, velexore, alis, pudendis, naribus, auribus, pedibus. Ex toto corpore foetidi halitus exspirant, ubi corpora calida et humida crudarum humiditatum copiam procreant, quae cum a calore nequeant vinci, putredinem concipiunt, et fortorem ex universo corpore emittunt.

Ex ore vero foetor emittitur pluribus de caussis. Vel enim in ventriculo cruditates multae coacervantur, quae corrumpuntur, et putridas ac foetentes exhalationes per palatu emittunt; vel ex putredine in pulmonibus vapores foetidi exhalant; vel in dentibus, gingivis aut palato materia talis haeret, aeremque qui exspiratur, foetore suo inficit.

Alarum foetorem, quem Hircum appellant, referunt in adstrictionem pororum cutis sub alis, ob quam cum vapores libere exspirare non possint, circa eam regionem putrescunt et corrumpuntur, foetidumque odorem emittunt. Verum si constitutionem corporis eorum, sub quorum alis hircus, ux Poeta loquitur, habitat, et sudores etiam, qui per patentes poros sub alis frequenter effluunt, perpendamus: potius hoc symptoma provenire existimabimus ab excrementitiis humoribus, qui a corde ac partibus internis tantā copiā ad haec loca emunctoria mittuntur, ut toti facile discuti nun possint, sed corruptionem et foetorem concipiant.

Eodem modo etiam Inguinum foetorem ad cutis constrictionem referunt, ob quam nequeant perspirare vapores et humiditates excrementitiae, quae a jecore venisque ad emunctoria eo loci sita expelluntur. Sed et harum partium foetorem malim referre incopiam. excrementorum, quae ab epate et venis ad emunctoria illa deponuntur.

Narium foetor accidit ob excrementitios humores eo loci collectos et detentos qui putrescunt, et foetorem emittunt. Idem fit, si polypus, Cancer, vel aliud ulcus sit in naribus.

Aures foetent nonnun quam ob abscessus, et ulcera auris internae, vel si aliquod in cerebro vitium sit,


page 479, image: s0479

quod vitiosos humores continuo gignat et per aures expurget.

Pedes denique foetorem saepe emittunt iniis, qui sunt temperamento humidiore et calidiore, et crapulae atque ingluviei dediti. In his humiditates multae excrementitiae cumulantur, quae ad pedes descendeae ob motum praecipue pedum, et eo loci putrescere solent; praesertim cum pedes vestibus bene muniti sint, ut ita libere, sicut in aliis partibus, vapores exspirare non possint.

Reliqua symptomata quod attinet, quae ad qualitates tactiles pertinent, caliditatem, frigiditatem, humiditatem, siccitatem, mollitiem, duritiem, et quae pluribus sensibus objiciuntur, figurae, numeri, magnitudinis, et alia compositionis vitia; cum haec omnia modo in morborum, modo in symptomatum classem referantur, in classem scilicet morborum, quatenus ab iis actiones laeduntur; symptomatum vero, cum vitium minus est, ut inde nulla ad agendum sequatur impotentia, sed tactui selum molestiam pariat: merito caussae horum vitiorum non hoc loco explicantur, sed ex doctrina de caussis morborum, ubi nimirum agitur de caussis caliditatis, frigiditatis, siccitatis, humiditatis, figurae et similium vitiorum, etiam symptomatum horum caussae petuntur; cum ab illis non specie; sed secundum magis et minus solum differant.

CAPUT VIII. De Caussis Symptomatum in Excretis et Retentis.

REstat adhuc ultimum sympromatum genus in excretis et retentis, cujus triplex genus supra de diff. symp. constituimus. Ea enim, quae praeter naturam excernuntur et retinentur, vel tota substantia, vel [note: Excretorum toto generae preater naturam caussa. ] qualitate, vel quantitate pecant. In primo genere sunt vermes et calculi. Verum cum eadem ad caussas morborum quoque pertineant, de eorum generatione supra, par. 2. cap. 9. dictum est: quae, ubi excernuntur, hoc symptomatum genus constituunt. Reliqua quae toto genere p. n. excernuntur, alia naturaliter in corpore generata sunt, alia nullo modo naturaliter in corpore generari potuerunt. Scarabaeos alios et alia animalculorum genera in corpore generari et excerni posse, non impossibile est, generanturque haec eodem modo, ut vermes, de quibus supra dictum. Generari aliquid carni aut capillis simile in corpore, etiam incredibile non est: sed res artificiosae, ferramenta, acus, cultelli naturaliter in corpore humano generari non possunt; cum artis haec opera sint: sed praestigiis daemonum vel corpori humano insinuantur, vel, quodWierus vult, de praestig. Daemon. c. 14. foris locis, per quae egredi videntur, praestigiis daemonum adaptantur et applicantur, ibique quasi egredientia osten. tantur.


page 480, image: s0480

Deinde et alia quaedam praeter naturam excerni diximus, quae quidem toto genere praeter naturam non sunt, et alias naturaliter excernuntur, sed non hoc vel illo modo. Ita feces, quae in prima coctione separantur, naturaliter pet alvum ejiciuntur: verum si via illa vel coalescat, vel obstruatur, vel quocunque modo occludatur, per os feces ejici necessum est: eaedem per vulnus patefactum violenter emittuntur. Naturaliter foeminis sanguis menstruus per uterum evacuatur: sed si evacuatio illa prohibeatur, per vomitum, per nares, per mammas, imo per oculos evacuari interdum observatum est. Ita quibus haemorrhoides familiares sunt, si eae supprimantur, per vomitum sanguis copiose interdum rejicitur. Natura nimirum, superflua certis periodis evacuare solita, non facile ab opere isto desistit; ideoque si viae, per quas evacuatio illa fieri debet, occludantur, a copia materiae lacessita operi se accingit, et si per vias consuetas id praestare non potest, novas quaerit, vel magis patentes, vel alias, ad quas stimulus aliquis eam ducit, vel quas suo consilio eligit, cujus facti rationem reddere semper non ita facile est.

Tertio huc pertinent quaedam, quae ad naturalium rerum ordinem pertinent, sed non evacuari debent, et proinde si evacuentur, hoc symptomatum genus pariunt. Talis est praecipue sanguinis per nares, tussim, vomitum, alvum, vesicam, aliasque partes effusio. Cum autem sanguis naturaliter in venis et arteriis contineatur: venas vel arterias, si sanguis evacuari debet, aperiri necesse est. Vasa autem haec aperiuntur iis modis, qui supra, par. 2. cap. 13. de, caussis morborum explicati sunt.

[note: Sudoris sanguinei caussae. ] In specie sudorem sanguineum quod attinet, qui nonnunquam etjam ex caussis naturalibus erumpit, de ejus caussis Aristoteles, 3. par. an. c. 5. scribit, quod accidat propter vitiatum corporis habitum, cum scilicet corpus laxum fluidumque est, sanguisque prae cruditate humescit imbecillitate caloris, qui exiguus venulis inclusus concoquere non potest. Duas nimirum agnoscit caussas Aristoteles, unam sanguinis tenuitatem et aquositatem, alteram vero raritatem et laxitatem cutis, ac pororum apertionem: quibus nonnulli tertiam addunt, nimirum facultatum nutritioni inservientium debilitatem, si scilicet retentrix debiliter contineat, expultrix vero fortiter exppellat.

Rejici interdum etiam per tussim intestina, vesicam, particulas corporis diximus: quod accidit, cum ā parte aliqua interna, quae per viam illam evacuari solet, vel in via ipsa ab ulcere, putredine et humore acri, aliquid erosum, et a reliquo corpore separatum est.

[note: Excretorum qualitate peccantium caussae. ] Alterum vitium in exeretis est in Qualitatibus, cum nimirum excrementa naturales et consuetas qualitates non habent, sed vel nimis calida, frigida, humida, sicca, crassa, lenta, viscida, acria, foetida, colore praeternaturali


page 481, image: s0481

praedita sunt, Calidae seces dejiciuntur si bilis et calidi humores admisti sint, si epar et intestina sint calidiora; si cibi calidi in usum venerint. Frigidae fiunt ob exstinctionem caloris nativi, usum ciborum frigidorum, ut sunt lactuca et similes: admistionem humorum [note: Excremetorum albi fluidorum caussae. ] frigidorum. Liquida excremenra dejiciuntur primo in cruditate, cum cibus non concoquitur in ventriculo, quod in lienteria evenit: deinde propter mesaraicarum venarum obstructionem, cujus ratione chylus ad epar penetrare non potest, et propterea, fecibus mistus, eas liquidiores reddit: tertio ob cibos alvum humectantes, quales sunt malva, pruna, cassia, tamarindi: quarto ob defluxiones a capite ad intestina: quinto ob bilis ad intestina effusionem. Ex iisdem fere caussis feces molliores fiunt: nimirum ob usum ciborum emollientium, ob permistionem humorum cum fecibus.

[note: Fecum albi indurataru caussa. ] Dura vero stercora redduntur a calore nimio, qui omnem fere illorum humiditatem absumit, sive ille sit internus epatis, mesenterii et vicinarum partium, sive totius corporis. Et iste quidem vel naturalis, ut in habitu corporis calidiore et rariore, quo qui praediti sunt, multum comedunt et parum excernunt, et tamen graclles sunt; quia multum alimenti difflatur: vel praeter naturalis, ut in febribus, aut a caussis externis, ut balneis, nimio corporis motu, aere calido excitatus, deinde indurantur ab intestinorum, vel etiam totius corporis siccitate. vel etiam totius corporis siccitate. Sicca enim intestina feces exsiccant, et corpus siccius, exhaustis humoribus, feces sicciores relinquit. Hinc melancholicorum excrementa sunt sicciora; sicut et eorum, qui exercentur valde, et praecipue ad ignem, vel in calore. Tertio fiunt feces duriores, si urina copiosius fluat: tunc enim, materiā humidā nimis ad renes conversā, feces exsiccantur, quod et per sudores accidit. Quarto idem fit ob cibos adstringentes et incrassantes, pyra mespila, et similes. Quinto exsiccantur feces a mora longa in intestinis, ob quam quicquid adhuc fuerit humidi in iis reliquum, ab intestinis exsugitur et absumitur. Tandem etiam hoc facit attractrix membrorum vis, quod in convalescentibus accidit, in quibus plurima fit in corpus distributio.

Acres fiunt feces ob admistionem humorum acrium, et ciborum acriuusum. Foetor nimius accidit ob ciborum usum, qui foetorem ipsis conciliare possunt, quales sunt allium, caepae et similes: dein ob malam coctionem, ab quam praecipue facit ciborum variorum permistio; sicut et corporis humiditas et caliditas, quae ad putrefactionem suscipiendam prona est. Dejiciuntur saepe feces cum sono ac strepitu, ob flatuum multorum cum impetu erumpentium permistionem. Albicant feces alvi praecipue, quando bilis cum iis non permiscetur; quod fit in ictero, obstructione vesiculae fellis:


page 482, image: s0482

deinde ob ciborum albicantium usum, ut lac, etc. tertio ob pituitam copiosiorem permistam. Flavo colore praedita sunt excrementa, si bilis flava copiosius permisceatur. Virent feces inprimis ob bilem aeruginosam. Nigricant a cibo aut humore nigro, ut ex usu cassiae, mororum et similium, ex humoris melancholici admistione. Rubent eaedem ob sanguinis permistionem, item flavam bilem adustam. Fiunt spumosa excrementa propter pituitam viscidam, et flatuosae materiae a capite defluxum, de quo Hippocrates, 7. aph. 30. quibus in alvi profluvius spumosa excrementa sunt, iis a capite pituita defluit: deinde propter flatuum admistionem, et eorum, quae ad flatuum generationem faciunt.

Urina et ipsa et in qualitatibus primis, et secundis mutationes patitur: quae cum satis multae sint, et praecipue semioticae inserviant, ad librum tertium eam doctrinam rejicimus.

[note: Sadoris prater naturam caussa. ] Sudor vero suas in qualitatibus mutationes accipit ab humoribus, qui in universo corpore abundant. Sudores calidi fiunt ob calidos humores, vel dum humores incalescunt, et praecipue dum materia evicta, attenuata et cocta est. Erigidi autem fiunt vel ob materiae crudae copiam, quae non ita facile vinci potest et calefieri; vel ob reso lutionem spirituum, et exstinctionem caloris nativi; vel ob materiae malignitatem. Sudores autem foetent, ob humorum foetidorum et pravorum copiam, ut in leprosis, scabiosis, et febribus malignis, ac iis, qui corpore sunt calidiore ac humidiore, et ad putredinem aptiore, videre est. Ita etiam sudores coloribus humorum nonnumquam tinguntur. Pallidi et flavi fiunt interdum in ictericis: Virides ob bilis porraceae admistionem.

Qua de caussa sudores sanguinei fiant, jam ex Aristotele diximus, nimirum ob sanguinis aquositatem et tenuitatem, cutisque laxitatem. Reperiuntur et vina quaedam, quae si bibantur, ut colorati sudores emittantur, in caussa sunt. Sapores quoque suos ex humoribus mutuantur sudores. Salsi sunt sudores plerique, ut urinae, quod ex seroso salsoque corporis excremento constent. Amari vero fiunt, ob bilis admistionem. Acidi interdum, ob acidos humores.

[note: Menstruo mutatu caussae. ] Peccat et is sanguis saepe, qui in foeminis per menses evacuatur, dum albus, flavus, ater est, aut alium vitiosum colorem habet, aut etiam dum foetidus est, vel nimis aquosus. Quod fit, dum similes humores in corpore aut circa uterum cumulantur, et per hanc viam effluunt.

[note: Sputi mutati caussa. ] Sputorum quoque multae sunt mutationes, ob multas caussas. Crassius fit sputum, si diutius in ore contineatur, ejusque tenuiores partes absumantur, aut si materia crassa a capite destillet. Spumosum vero fit ob spiritus et aeris multi permistionem, ut in iis, qui diu loquuntur, videre


page 483, image: s0483

est. Redduntur sputa crassa et viscida, materiā crassa et viscida permista: saepissime vero, ut in febribus accidit, ob calorem incrassantem et condensantem. Sapores salsos, amaros, acidos, mutuatur sputum ab humoribus praecipue in ventriculo haerentibus. Ita et colores ab humoribus in visceribus, et hinc exeuntibus vaporibus, accipiunt sputa: album a pituita; rubrum a sanguine, flavum a bile; nigrum a melancholia aut crasso sanguine resiccato; viridem a bile aeruginosa: foetorem vero si habeant sputa, ab interna putredine, praecipue ab ulcere in pulmonibus, acquisiverunt.

[note: Exeretorum Quantitate peccantiu caussa. ] Tandem peccant excreta Quantitate, cum vel plura, quam debebant, vel pauciora dejiciuntur. Alvi feces ciborum quantitati naturaliter respondent: verum interdum majori, quam par est, copia evacuantur. Quod accidit primo ob cibum humidiorem, praecipue si post eum copiosus potus assumatur. Secundo si cibus sit excrementitius. Nam quo melior cibus est, et quo plus boni succi continet: eo pauciora ex eo excrementa generantur: si autem cibus succi alimentaris non ita multum contineat, multa inde excrementa cumulantur. Tertio multa excrementa excemuntur, si chylus non recte distribuatur. Quarto si a partibus aliis multa excrementa ad intestina confluant, quae fecibus mista earum copiam augent. Pauciora vero, quam par est, excrementa dejiciuntur ob contrarias caussas: Si nimirum cibi sint duriores, et inprimis, si parum potus post eos sumtos ingeratur: si cibus boni alimenti sit, et qui non multum excrementi habeat: vel cibi parum assumatur, chylus avide a venis mesaraicis arripiatur: et si bilis, quae in excemendis fecibus quasi stimulus est, non multa ad intestina fluat.

Ita urinae quantitas naturaliter quantitati potus respondere debet: sed et ipsa interdum majori vel minori quantitate excernitur. Majore vel minore, quāmpar est, copiā urina emittitur pluribus de caussis, quae, lib. 3. par. 1. sect. 2. cap. 7. explicabuntur.

[note: Sudoris copiosi caussa. ] Porro sudores et ipsi interdum, copiosius erumpunt. Cujus rei

caussae sunt vzariae: primo corporis rariras, quae sudori faciie transitum indulget, ut videmus tempore aestivo, et in corporibus mollioribus ac rarioribus sudores copiosius fluere. Deinde robur virtutis expultricis: exerementorum abundanria vel tenuitas. De quo et Hippocrates, 4. aph. 41. Sudor multus per somnum factus copiosiore cibo corpus uti significat. Quod si parcius epulanti hoc accidat, vacuatione indigere, sciendum est. Et 3. aphor. 6. Quando aestas fit similis veri, sudores in febribus multos exspectare oportet. Nam, ut Galenus explicat, si aestas sit valde sicca et torrida, humiditatem contentam absumit et resolvit. Si vero similis veri sit, calore quidem evocat


page 484, image: s0484

evocat ad cutim, sed prae humiditate in vaporis speciem resolvere non potest. Morborum itaque crisi humiditas dum tota simul et confertim excernitur, multos sudores facit. Sudoris paucitas contra fit, vel ob excrementi paucitatem; vel ejus crassitiem, ob quam per angustos cutis meatus penetrare non potest; vel meatuum angustiam; vel virtutis debilitatem, vel propter caloris vehementiam, qui dissipat et absumit materiam; unde etiam in ardentibus nonnullis sudores non fiunt, et qui nudi ardenti soli subjiciuntur, minus sudant, quam qui vestibus tectisunt.

Cur tandem menses vel copiosius, vel parcius fluant, supra, part. 3. sect. 2. cap. 1. ubi de mensium suppressione, diminutione et profluvio actum, diximus.

FINIS SECUNDI LIBRI.



page 485, image: s0485

[gap: body text]