10/2007; 01/2010; 03/2011 Reinhard Gruhl markup
typed text - structural tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization
image: s001
C. [abbr.: Conradi] S. [abbr.: Samuelis] SCHVRTZFLEISCHII NOMENCLATOR STRATEGICVS, sive INDEX Militarium, aliorumque difficiliorum in litteris publice adferri solitis, occurrentium Vocabulorum, Latine redditorum, Nouis accessionibus adauctus publicae primum luci expositus: Adiuncti sunt SEX Latinitatis Corrupta et Incorruptae INDICES, In usum Studiosae Iuuentutis Ill. Paedag. [abbr.: Paedagogii] Gissensis excusi. Adcurante M. [abbr.: Magistro] SIM. [abbr.: Simone] HENRICO BVFFIO, Ill. Paedag. Giss. Pr. [abbr.: Praeceptore] Cl. GISSAE, Impensis IOANNIS MüLLERI, ANNO CIC IC CCXX.
image: s002
[gap: body text of Schurzfleisch: Nomenclator; Voigt: Indices I. - II.]
page 158, image: s158
[gap: Voigt: Index II.]INDEX III. VOCABVLORVM quae Latine quidem voce, sed Barbara significatione.
A.
* ABhinc, de futuro quoque tempore vulgo usurpatur: sed proprie secundum meliores autores tantum de praeteritor. Abhinc annis XIV. mortuus est.
* Ab re, pro non sine causa male: proprie enim significat inutile seu damnosum.
Absusus Ecclesiae vulgo: rectius corruptelae. (Habet tamen Cicero vocem abusus, uti et abusio.)
Acceptilatio in DEO Patre, hodie dicitur pro agnitione plenissimae satisfactionis.
* Ad inuicem, pro inuicem male.
Adoptare ordinem, pro adoptari, seu cooptari ordinem,
page 159, image: s159male. Nam adoptate nihil aliud est, quam eligere, adsciscere.
Aduocare, pro caussam agere, praesentem reo fauere recentius est. Ciceroni et Senecae idem est, quod vocare et cogere, qui adsit.
Aegritudo, pro morbo, minus probum. Veteres tantum pro moerore usurpabant. Inclinans tamen saeculi argentei Latinitas etiam illam notionem sibi vindicat.
* Aequor proprie non est mare, ut Lexica inculcant, sed quaeuis planities. A Poetis pro mari ponitur, eo quod mare vento commotum non sit aequatum.
Affectus hodie vitiosum animi motum significat. At veteres ea voce quemvis animi motum, sive bonus, siue malus esset, appellarunt.
Affectatus, pro putido, et in re quapiam persequenda nimio dicitur. At non ipsi homines, sed res potius, quae sunt in homine, aut circa hominem, ab antiquis affectatae dictae sunt, ut affectatus sermo, affectata verba.
Afferre pro adducere dicunt multi. E. g. attulit equum, nauem etc. Sed illud, quod per se accedit, non afferri, sed adduci dicendum est.
* Aggredi aliquid illotis manibus. Sic quidam loquuntur, sed vitiose. Rectum autem est, illotis manibus attingere: nam manibus taugimus, pedibus gradimur.
Amantissime pater hodie dicitur pro charissime; ac amantissimus est; qui amat maxime, non qui amatur.
Amphora hodie usurpatur pro cantharo: sed amphora potius mensurae vinariae genus est.
An vel, pro utrum, et an, male ponitur. Bene Cicero: utrum ea vestra, an nostra culpa est? sed male recentiores, an vestra, vel nostra culpa ea est?
Angustia animi, pro angore, minus probum: proprie est vel loci vel temporis.
page 160, image: s160
* Apud pro ad, v. g. apud aliquem pervenire, pro ad aliquem peruenire falso usurpatur, licet ad pro apud optimi scriptores usurparint.
Aqua benedicta, rectius sacra, consecrata, dedicata.
Articulus fidei, Theologorum est. Latine dixeris, caput fidei.
Asportare, pro apportare male usurpatur, proprie enim illud est, absportare, deportare alio, wegtragen.
Assignare aliquem vulgo dicitur: sed rectius, delegare creditorem.
B.
Baro hodie notat dignitatem, einen Freyherren: at Romanis significabat fatuum.
Benedicere DEO, vulgare est, Latine dicitur laudare DEUM.
Breuis, substantiue, pro libello breui, ein Register/ hodie multis familiare. Et nititur quidem Lampridii, Vopisci, Hieronymi autoritate: sed optimi scriptores illam notionem ignorant.
Bruta, animantia saepe dicuntur pro rationis expertibus. At brutum proprie est obtusum (graue ac tardum, ut terra) et sic hominum etiam quidam sunt bruti.
C.
* Caligae pro femoralibus aut tibialibus vulgo, sed minus recte, usurpatur: sunt enim caligae calcei militares.
Camera hodie pro quocunque conclaui dicitur: at veteribus non nisi fornix erat.
Capitium pro capitis tegumento, non recte usurpatur. Vere enim muliebre pectoris tegumentum est.
Caput (libri) pro maiori sectione, ein capitel/ temere usurpatur. Vteres enim caput dicebant, quod nos hodie summarium vocamus.
page 161, image: s161
Caussari, pro efficere, causam esse, barbare dicitur: Latine enim est veram vel vanam causam efferre.
Ciuilis hodie est höflich. At antiquis significabat eum, vel in quo erat prudentia politica, vel clementem, vel moderatum.
Collineare pro pertinere, vel respicere vulgo dicitur. E. g. huc collineat Paulus, pro huc respicit, huc pertinet illud Pauli. At veteribus collineare erat dirigere, moderari manu relum, ut, collineare hastam aliquo, i. e. dirigere.
* Comitia vulgo dicuntur conuentus Principum aut optimatium, sed ineptisime, cum sint tantum populi.
Commodare pecuniam, rectius mutuo dare.
Communiter, pro passim, saepe, plerumque gemeiniglich/ male. Significat enim idem, quod pariter, simul, coniuncte, uniuerse, de communi sententia. Et opponitur ei proprie vel separatim, non autem insolenter et rato.
Compilare pro congerere vel colligere hodie frequens est. At illud veteribus erat furto auferre, stehlen.
Complexio pro temperamento (temperatura seu constitutione) vulgo dicitur: a Latinis est copulatio.
* Concernit pro attinet, attingit, est [gap: Greek words] . Quare non dicendum: quod me concernit, quod concernit salutem reipublicae, sed, quod attinet ad me etc.
Concionator pro verbi praecone hodie dicitur: olim autem concionator erat, qui auram popularem captabat.
Conditio hodie significat locum, munus, e. g. conditionem honestam est consecutus, er hat einen ehrlichen locum bekommen. Conditio vacat, der Dienst oder Ort stehet offen/ sed male. Latinis usurpatur vel pro condimento, a verbo condio, vel pro sorte,
page 162, image: s162statu, ratione, pactione, conventione, a verbo condo.
Condoleo pro [gap: Greek words] , vitiosum: illud enim quidem est, quod simplex doleo. Barbaram autem istam notionem, ein Mitleiden haben/ Latine sic exprimes: pari molestia affici, prope aeque dolere, dolor tuus mihi dolori est, sollicitudinis et doloris participem esse, etc.
Confundi pro pudefieri, vulgo receptum est: sed illud generale est, significans perturbari. Quare ut ampliorem significationem restringas, dices: pudore confundi.
* Consulere alicui, pro, consilium alicui dare minus recte dicitur. Terentius quidem dicit: optime mihi consultum vult esse pater. Phorm. act. 1. sc. 3. v. 1. et apud Tacitum Annal. XIV. 38. est clementer subditis consulere. Sed illud est, prospicere, hoc agere cum aliquo.
Copia testamenti vel epistolae male ponitur, pro apographo vel exemplo.
* Cor male ponitur pro animo. Quare non dicendum, ex toto corde diligere, sed, ex animo diligere.
Cordatus pro behertzt saepe usurpatur, sed fere idem est, quod prudens, sapiens.
Crepusculum pro diluculo ex consuetudine prolapsae Latinitatis hodie vulgare est. At hoc matutinum, illud vespertinum.
Crux pro dubiis et adversis rebus seu calamitate, non temere usurpaverim. Veteres semper respiciebant hoc verbo ad furcam et patibulum.
D.
Demeritum, male ponitur pro peccato.
page 163, image: s163
Deprecari hodie est abbitte thun/ et veteribus idem erat, quod precari, item declinare.
Deputare pro destinare, delegare, assignare hodie dicitur. Non nego postremae aetatis scriptoribuu ita usurpatum. At Ciceronis aeuo idem fuit, quod censere. Catoni idem quod amputare.
Despicere pro dispicere, male. Illud enim aspernantis, hoc attentius considerantis est.
Deuotus, male pouitur pro religioso, andächtig: significat enim vouere, destinare, exsecrari.
Dicterium, pro quouis breuiter et eleganter dicto usurpatur. Sed antiquis erat male dictum, false dictum.
Desolare pro diruere minus probum. Veteribus significat solitudinem facere.
Dictio pro vocabulo usurpatur non recte: vere enim est phrasis, elocutio, stylus.
Discretus pro modesto, aut eo, qui rerum momenta discernere nouit, male. Ab antiquis enim non nisi significatione passiua usurpatum fuit, et significabat idem quod diuisus, separatus.
Discurro, ac discursus pro oratione, (uel dissertatione,) postremae Latinitatis est. Priscis erat actus hinc inde currendi.
Dispensare pro canone vel legibus soluere, vulgare. At Latine ordinare significat, disponere, distribuere.
Dissitus antiquis erat dispersus, disseminatus. Scriptores minus probi de rebus procul remotis et locis disiunctissimis, meximeque diuersis usurparunt.
Ditio pro regione vitiosum: vere enim significat potestatem atque imperium.
page 164, image: s164
Diu pro dudum usurpatur. At dudum est de spatio breuiori, diu de longiori. Hinc male: quâm diu rediit, pro quamdudum, male quoque, iam diu est hora prima, pro iamdudum.
Diuus pro sanctus ponitur minus recte. Veteribus uel DEUS erat, vel relatus in numerum Deorum.
Dominus hodie nominibus virorum praeponitur. At Latinis significabat vel possessorem, vel principem, siue dominatorem, vel herum.
Duellum hodie significat pugnam singularem. Veteribus autem nihil aliud erat, quam bellum.
E.
Etiam hodie est affirmandi verbum. Sed non semper. Usurpandum vero tum demum, cum aliud ante est affirmatum, ut: etiamne libertos? etiam Plin. l. 1. ep. 6.
Exaudire pro erhören/ ut opponatur simplici audire, vitiosum: idem est enim quod audire.
Excessus, pro vitio, non probum: veteribus discessum significabat.
F.
Ferociter, pro saepe, vitiosum est.
Ferox pro saeuo, hodie accipitur. Olim signiflcabat superbum.
Festiuitas pro festo die male, pro lepore bene. Haec optimorum, illa deteriorum scriptorum notio est.
Fornix pro lupanari: fornicari pro scortari Ecclesiasticum est, non Latinum.
Fortis pro munitus male.
page 165, image: s165
G.
Galea pro genere nauigii (quod naues actuarias triremes etc. diceres,) nunc usurpatur: sed proprie est militare tegumentum.
* Gentiles Hieronymus appellat idolorum cultores Heyden: at Cicero vocat gentiles, qui ex eadem gente sunt, et Gellius dicit gentilem alicuius esse, eines Landsmann seyn.
Gratiosus pro festiuo et eleganti, item clemente dicitur. At proprie significat eum, cui fauetur. Itaque gratiose Domine non significat gnädiger Herr/ ut vulgo volunt, sed potius: Herr/ ihr seyd bey mir und vielen andern in Gnaden.
H.
Hactenus pro adhuc vulgare est. At illud fere semper de loco, hoc de tempore dicitur.
Hospes pro caupone frequens hodie est: sed hospitem recipiebant veteres gratis.
Hospitale pro [gap: Greek words] , minus recte ponitur.
Humilis et Humilitas pro modesto et modestia, Demuth/ non probatum. Humilitas enim proprie est abiectus animus, vilis et sordidus. Prior notio cadentis Latinitatis est.
I.
Imaginari pro tribuere ac persuadere sibi, arbitrari, sich einbiiden/ Barbare dicitur: Plinio est alicuius rei similitudinem mente concipere; Suetonio somniare.
Immo, Ja/ in sensu affirmandi Barbarum est. Est enim corrigentis.
page 166, image: s166
Impingere pro illidere vel offendere hodie usurpatur. Nec plane nouum est. At veteribus significabat in fligere aut iniicere aliquid, ut impingere colaphum, etc.
Imputare pro attribuere, zurechnen/ probum: (licet Cicero hoc efferat fere semper per assigno) At inclinante saeculi argentei Latinitae, valere coepit, postulare, aliquid gratiae sibi opponi, (etwas für eine sonderbahre Gnade gehalten wissen wollen.)
Inciuilis pro unhöflich/ male. Proprie significat eum, in quo non est prudentia politica.
Indigitare pro nominare, vel indicare vulgo dicitur: sed veteribus erat inuocare.
Indulgentia, pto venia Pontificia, minus recte dicitur.
Infernus pro inferis non satis Latine dicitur.
Infirmor, pro morbo sum affectus, male. Significat enim confutor, frangor, morior, infirmus fio. Sicut infirmo et refuto, diluo, infirmum facio, debilito, frango.
Infractus postrema aetate poni coeptum pro non fractus, sed male: idem enim veteribus est, quod valde fractus.
Infucatus Cieeroni erat valde fucatus. Sed Arnobio, Symmacho, et id genus aliis est non fucatus, nudus. Prior vis haud dubie retinenda, reiecta altera.
Inquam, pro illud volui dicere, Latinum non est: Est enim asseuerantis, non corrigentis.
Insane bene, pro valde bene, male usurpatur. Illud enim non dicitur de iis, quae sunt virtutis, ac promerentur laudem. Hinc recte quidem insane magnum negotium, pro audacia ponitur: sed non insane bene.
page 167, image: s167
Intro cum intus saepe confunditur. At intro est in locum, intus in loco.
Ita hodie est affirmandi verbum, sed natura sua est similitudinis.
Intercedere pro deprecari pro aliquo, eine Fürbitte thun/ Ecclesiastici Scriptores probant, non Latini. His enim intercedere erat impedire decreta Senatus, verhindern/ sich zwischen legen/ quod Tribunorum plebis erat.
Intercessio pro deprecatione, Ecclesiasticorum est, non Romanorum. His enim erat illa actio, qua populi nomine Tribunus impediebat ea, quae Senatus statuere volebat, eine Verhinderung oder Einrede/ nicht aber eine Vorbitte.
Intercessor deprecatorem hodie significat. At veteribus erat is, qui impediebat, ne qua lex ferretur.
Iterum pro vicissim male. Nam antiquis iterum idem est, quod secundo.
Iuxta Aristotelem, pro secundum Aristotelem, ex mente Aristotelis, teste Aristotele, nemo autiquiorum dixit. Recentiorum id est, et minus probatorum scriptorum.
L.
Linea pro versu, Appuleii est, eoqne minus probum. Veteribus erat eine Linie/ versus autem eine Zeile. Hinc minus Latine commata in sacris literis appellantur versus, (seu versiculi.)
Luxuries pro intemperantia et vinositate hodie usurpatur. At priscis luxuries est in victu pariter et vestitu.
page 168, image: s168
M.
Mappa pro mantili vulgo. At mantile illud est linteum, quod mensae insternitur: mappa autem, quod gremio insternitur a singulis: Eine Servette.
Materna lingua pro vernacula, non recte, ille enim est pars matris.
Maxima pro regula vel canone, non recte dicitur.
Mechanicae artes pro sellulariis vel illiberalibus, non satis bene.
Media pro subsidiis, sumtibus, instrumentis, Germanorum est, non Romanorum notio: Latine significat res medias.
Memorare pro memoriae infigere, perperam dicitur. Latinis idem est, quod narrare, commemorare.
Minerval pro didactro frequens est, cum proprie sit das Introduction Geld.
Modice pro parum non probant eruditi.
Modicum pro pusillo vulgare est: at olim modicum erat, quod intra modum se continebat. Huic contrarium immodicum, quod modum excedit.
Mortale peccatum, mortale crimen, pro eo quod mortem affert, seu mortifero et capitali vulgo usurpatur, sed non Latine. Nam mortale est, quod morti est obnoxium, ut homo mortalis.
Mutuare pro mutuum dare, non probatur.
N.
Nepos vel Neptis pro sororis aut fratris filio, filiaue, hodie usurpatur, sed sine veterum auctoritate.
Non pro ne saepe ponitur. Sed illud negantis
page 169, image: s169est, hoc vetantis. Minus Latinum igitur, non occidas, pro ne occidas.
O.
Obiicere pro occurrere sententiae alienae, vel contradicere vulgo dicitur. Legitur quidem obiicere probrum, sed non propterea obiicere dicendus, qui aliquid obiicit sententiae alienae. Quanquam in Scholis Rhetorum et Logicorum tolerari illud possit.
Officina pro taberna saepe ponitur. Sed officina dicitur quasi efficina, ubi artifices opus faciunt: taberna autem est, ubi merces venduntur.
Officium significat Pflicht und Schuldigkeit/ raro ein Ampt. Itaque potius dixerim cum veteribus petere honores, honoribus operam dare, rem publicam administrare, quam cum recentioribus, petere, administrare officium publicum.
P.
Particulatim pro speciatim hodie dicitur. At illud proprie notat membratim aut separatim.
Persona pro re singulari, intelligente, completa, Ecclesiasticum est. Romanis est qualitas, qua homo ab homine differt, ut tueri personam principis, non satis dignum esse alicuius persona, imponere alicui personam.
Pileus pro petaso ein Hut/ non recte dicitur: proprie enim significat eine Schlaff=Mütze.
Plebeius nunc dicitur pro eo, qui est de plebe. Sed de plebe significat ordinem: plebeius genus dicit. Sic Cicero plebeius erat, sed non de plebe.
Pomum pro fructu mali tantum male hodie usurpatur,
page 170, image: s170vere enim significat quemlibet arborum fructum, (esui aptatum: adeo ut omne quoque nucum genus ea appellatione contineatur.)
Potare pro potum praebere saepe dicitur. Sed illud semper bibere significat.
Praecise pro totidem verbis, diserte, accurate, minus probum. Ciceroni idem est quod plene, non perfecte, breuiter.
Praesumere sibi, pto arrogare, sumere, vel audere crebro usurparur, ex more posteriorum saeculorum. At antiquioribus praesumere significabat 1. ante sumere, 2. augurari, praesagire.
Praetextatum sermonem multi interpretantur honestum. Sed apud Festum verba praetextata sunt obscaena.
Processus criminalis J. C. est. Romanis vocabatur disceptatio, quaestio, iudicium.
Prolixius de sermone et verbis minus scire: Ciceroni est liberalis, largus. Sermo autem ei dicitur longus, multus.
Pro tempore, pro iam, non recte: vere enim significat pro conditione temporis, prout tempus fert.
Proximus pro quovis alio est Graecismus, sed fugiendus,
Purus Grammaticus, pro merus non recte. Nam purus idem est, qui non maculatus.
Q.
Qualis liber? minus recte quaeritur, si hoc vis, quis liber, vel quid libri?
Quoad pro secundum cum accusatiuo, ut quoad corpus, dem Leibe nach/ minus Latine dicitur. Vereres verbis praefigunt, ut significet quamdiu, quousque.
page 171, image: s171
Quoniam et quia pro quod, male dicitur: nam illud causale est, itaque minus recte vulgata versio: Matth. II. 16. Tunc Herodes videns, quoniam illusus esset, pro quod.
R.
Raneor pro odio, (pro quo usurpatur ab Hieronymo ep. LXVI. ad Ruffin.) minus probum. Veteribus putredinem et foetorem ex illa significat.
Reatus pro crimine minus accurate ponitur. Nam reatus est obligatio ad poenam, et medium quid inter crimen et poenam.
Regius vates pro Rege vate, male dicitur. Regium enim est, quod est Regis, non Rex ipse. David ergo non est Regius vates, contra vero Nathan est Regius vates, non Rex vates.
S.
Sagitta pro iaculis vulgo, sed male. Nam iacula iaciebantur manu, sagittae mittebantur arcu.
Saltem pro solum saepe ponitur. At illud veteribus erat ad minimum, zum wenigsten.
* Sanguinem effundere pro occidere, magis Hebraismus videtur, quam Latina phrasis. Scriptores boni sanguinem fundere vel effundere nonnisi de morte pro pattia dicunt.
Scurra pro homine vili et nequam hodie dicitur: cum iis solum conveniat, qui norunt dictis et gestibus ludere, risum mouentibus: (unde et Socrates scurra Atticus a Zenone appellatus est teste Cicerone de nat. deor. I. 34.).
Scutum cum clypeo male confunditur. Nam scutum
page 172, image: s172est oblongum, clypeus rotundus: (illud Graeci [gap: Greek words] , hunc vocabant [gap: Greek words] .
Saeculum pro mundo vulgare est. At illud est Ciceroni certum temporis spatium, aut homines, qui in tempore vivunt.
Seducere pro decipere vulgo dicitur, cum tamen proprie significet seorsum ducere, in locum ab arbitris remotum, auf die Seite führen.
Sensus de sententia verborum minus recte dicitur. Veteres rebus animatis tribuunt ptoprie.
Septimana pro (dierum) hebdomade nunc dicitur. Veteribus adiectiuum erat, significans eum, qui erat septimi ordinis, ut primanus, qui est primi ordinis.
Servire. inservire alicui, pro saluti alicuius consulere, officia deferre, Germanorum sunt, non Latinorum.
Sinus pro gremio, vitiosum. Nam sinus est, quicquid brachiorum complexu continetur, (veluti in sinu gestantur infantes.)
Socius pro sodali multis dicitur. At sodales sunt, qui eiusdem dignitatis sunt, vel [gap: Greek words] seu socii, inter quos res communicata est.
Solstitium non est cum bruma confundendum, illud est, quando dies est longissimus, hoc quando brevissimus. De utroque tamen usurpasse hanc vocem Macrobium, Seruium, Columellam, non nego.
Sono pro habeo, frequens est. Sic enim aiunt: verba ita sonant. Die Worte lauten also. Sed rectius: verba ita habent, verba haec sunt.
Spectat pro possessione, male usurpatur, ut: hoc ad me spectat, das gehöret mir zu. Sed aliam apud veteres habet significationem. Hi enim dicebant:
page 173, image: s173consilium eius ad bellum spectar: Es zielet/ es hat das Ansehen. Cicero: haec domus ad orientem spectat, es liegt gegen Morgen.
Squilla pro tintinabulo non probatur: olim erat herba et pisciculus.
Stipendiarius pro alumno, qui accipit stipendium, nouum est: veteribus idem est, quod tributarius, siue qui soluit stipendium.
Studere pro bonis literis et artibus deditum esse, saeculi argentei propria notio est. Optimis scriptoribns generatim significat operam dare.
Studio, pro consulto, de industria minus probum.
Suspensus ab officio hodie dicitur, pro iussus abstinete Senatu vel magistratu, vel munere Ecclesiastico, vel ab eo ad tempus summotus.
T.
Technice, pro se ipso poni, hodie explicatur, sed proprie est artificiose.
Teneor, pro oportet vel debeo hodie accipitur: sed male. Hinc non adeo bene, teneor hoc facere. Latine dices, munus hoc meum est, oportet me hoc facere, id habeo muneris, ut hoc faciam, meae partes sunt, etc.
Tenor epistolae dicitur, der Inhalt/ rectius argumentum.
Terminus pro verbo accipitur. Sed olim erat finis.
Textus pro verbis scriptoris non recte dicitur: (est enim proprie idem, quod textura. Dicitur tamen texere epistolcs Cic. IX. ep. 21. contextus sermonis Quinct. VIII. 2.)
Tonsura sacerdotibus male ponitur pro rasura. Tondetur pecus, non raditur.
page 174, image: s174
Traducere aliquid ex lingua Graeca in Latinam, pro vertere, vitiosum, etc.
Tribulare pro affligere Ecclesiasticum: at veteribus erat tribulo, similiue instrumento comminuere.
Triuialis schola oro paedagogio, seu schola minori, quam classicam dixeris, saepe ponitur: sed triuiale proprie est vulgare, et in triuiis constitutum.
V.
Verbotenus, pro memoriter, vel ad verbum, male. Veteribus idem est, quod secundum externa verba.
Vergo pro gereichen/ ut vergere in honorem DEI, zu GOttes Ehre gereichen/ Germanorum notio est, non Latinorum. Hi utuntur in loci aut temporis descriptione, ut dies vergit in vesperam, regio vergit in septemtrionem. Pro illo vere dicunt, pertinere ad honorem alicuius, valere ad gloriam, id illi ad gloriam vergit.
Vice pro tempore, hac vice, alia vice pro hoc tempore, alio tempore noua sunt, vel saltem scriptorum minus probarorum nituntur autoritate. Veteribus est vicissitudine, permutatione. Ad numeros, ad iterationem applicauit Horatius lib. 4. od. 14.
Vicissim pro mutuo, male ut vicissim amare. Rectius mutuo vel inter se amare.
Virago pro femina quavis saepe ponitur, cumproprie significet mulierem [gap: Greek words] , nempe, et animo et corpore virum referentem.
Unio pro coniunctione prope abest a Barbarie. Veteribus semper gemmam significabat.
Vocatio pro munere divinitus delegato hodie usurpatur: veteribus invitatio erat.
page 175, image: s175
Votum pro suffragio et sententia, sine suffragio veterum dicitur, quibus significat promissionem DEO factam, voluntatem, desiderium.
FINIS INDICIS III.
[gap: Voigt, Indices IV. - VI.]