01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

HOMO INDIVISUS ET INTEGER FIGURATUS ET SYMBOLICUS, ANATOMICUS, RATIONALIS, MORALIS, MYSTICUS, POLITICUS, ET LEGALIS, COLLECTUS ET EXPLICATUS CUM FIGURIS SYMBOLIS, ANATOMIIS, Factis, Emblematibus, Moralibus, Mysticis, Proverbiis, Hieroglyphicis, Prodigiis, Simulacris, Statuis, Historiis, Ritibus, Observationibus, Moribus, Numismatibus, Dedicationibus, Signaturis, Significationibus Literarum, Epithetis, Fabulis, Miris, Physiognomicis, et Somniis; REFLEXIONIBUS ET DECLARATIONIBUS tam ex Sacris, quŕm profanis Auctoribus desumptis, OPERA et STUDIO R. D. OCTAVII SCARLATINI OLIM EX NOBILISSIMO CANONICORUM REGULARIUM Lateranensium Ordine, SS. Theologiae Doctoris, Praedicacoris, et Scripturae Sacrae Lectoris, et nunc Archipresbyteri Ecclesiae Majoris Castelli S.Petri. Opus UTILE PRAEDICATORIBUS, ORATORIBUS, POETIS, ANATOMICIS, Philosophis, Academicis, Sculptoribus, Pictoribus, Emblematum, ac Inscriptionum Inventoribus, etc. TOMUS SECUNDUS. CUM ADDITIONIBUS ET INDICIBUS COPIOSISSIMIS, Nunc primum ex Italico Idiomate Latinitati datum a R. D. MATTHIA HONCAMP Canonico Capitulari ad Gradus B. M. V. Moguntiae, Directore Congregationis, et Praedicatore Ecclesiae ejusdem B. M. V. Ordinario. [gap: illustration] Cum Gratia et Privilegio Sacrae Caesareae Majestatis Et facultate Superiorum. AUGUSTAE Vindelicorum, et DILINGAE, Sumptibus JOANNIS CASPARI BENCARD, Bibliopolae, ANNO M DC XCV.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

COMPENDIUM EMBLEMATUM HEROICORUM SECUNDI VOLUMINIS.

ALEXANDER ET NODUS GORDIUS.

SUb figura nodi hujus Comes Thesaurus lemma collocavit: Extremis malis ultima remedia adhibenda. Ad indicandum correctiones severas et asperas adhibendas esse, ubi lenitas sine effectu est. fol. 24.

Inbrachio, quod arrepto gladio nodum ferit, intelligitur sagax expeditio negociorum, per dexteritatem hominum prudentium, quod sequenti sententia declaratur: Nodos virtute resolvo. ibid.

Sub eodem Nodo. qui jamjam truncandus sit, ad de monstrandam intrepiditatem cordis, Heros quidam magnanimus, ad confundendam Astronomi cujusdam superstitionem, qui sibi praedixerat, sesub infestis stare sideribus, hanc sententiam collocavit: Nihil interest quomodo solvatur. ibid.

Eundem ingenii vigorem, et fortitudinem sub consimili figura Jacobus Zabarella sequenti lemmate expressit: Aut ingenio, aut vi. ibid.

Prompta executio animi infracti, pro eleganti symbolo praefatum nodum habet, et pro sui complememo sequentem sententiamsat acutam: Quoquo modo resol. vam. 25

AMOR.

Sub figura amoris Abbas Joan. Ferrus hoc lemma collocavit: Vnit, fovetque: indicans amoris reciproci vicissitudinem. 14.

Amor repraesentatus cum arcu in sinistra, face in dextra, ad demonstrandum amicitiam tam eorum qui procul sunt, quam qui vicini: adjuncta Epigraphe: Et prope, et longe. ibid.

Imago amoris hoc item lemma obtinuit: Nec timor, nec pudor: indicatur autem in amore haec vilipendi. 14.

Robur amoris, repraesentatum in imagine ejusdem quiarcu suo in coelum directo, sagittam illuclaculari intendit, cum lemmate: Vltra gigantes: de monstrans id, quod nec viribus gigantum fieri poruterit, factum amore. ibid.

ATLAS.

Figuta Atlantis, portans mundum humeris suis, cum lemmate: Portantem omnia porto, hominem demonstrat, in omni scientiarum genere versatum. ibid.

CHIMAERA.

Haec in cineres redacta, cum Epigraphe: Suomet igne periit: juxta quendam Authorem, hominem significat, qui proprii infortunii sui faber est, cadens in fossam, quam effodit. ibid.

DAEDALUS.

Haec figura superimposito lemmate: Inter utrumque securus: nos docet, in quavis re mediocritatem colendam. 15.

Eidem illud inscriptum est: Ars naturam superans: quo declaratur artifex ingenio, et subtilitate excellens, et clarus. ibid.

FAMA.

Ad demonstrandum, quantopere fama spem simul et timorem ingerat, eo quod bonorum aeque ac malorum publicationem ipsa promoveat, quidamei subscripsit: Mobilitate viget. In quo magnum nobis decumentum suggeritur. ibid.

Ei non minus illud lemma tribuitur: Auget et minuit: In famae enim potestate est, augmentare, et diminuere. Quae reflexio non minimi momenti est. ibid.

Cumque illa semper vigilet, hoc ei lemma adjunxi: Vigilare juvat: ut doceamur, quantum nostra intersit famam aestimare, et quantopere in omni actione nostra cum omni solertia nos vigiles esse deceat. ibid.

FORTUNA.

Pro iis, qui in actionibus suis fortuna adjuvante se operari confidunt, illud dictum est: Audaces juvo: id quod usurpatum de Virgilio: Audaces fortuna javat. 16.

Duabus statuis, alteri virtutis, alteri formnae,


image: as004

quae sibi invicem obviam procedunt, dictum illud inscriptum est: Raro conventunt. Discurritur de fortuna Epicuri. ibid.

Item lemma sequens ab Abbate Ferro fortunae datum est: Vultus tuus felices et laetos reddit: alludendo ad faciem Principis placatam. ibid.

Contrarium sensum ego attuli, dicendo Serenitati ne credas: adulatur enim decipiendo promissis suis. ibid.

GERYON.

Hoc monstrum triceps ansam dedit sequenti lemmati: Concordia insepar abilis. Ad indicanda bona, quae ex concordia et unanimitate nascuntur. 17.

HERCULES.

Hic Heros, qui infans adhuc serpentes jugulavit, hanc Epigraphen habet: Fortes creantur fortibus. Ex quo intelligitur, quantum intersit, nobili, et generosa prosapia ortum esse. ibid.

Ad demonstrandum quantopere ad gloriam promoveant heroicus labor, et industria, fuit, qui huic magnanimo viro dum Hydram mactabar, verba sequentia subscripsit: Quo difficilius, et praeclarius. 18.

Eadem de causa, ad demonstrandam intrepiditatem viri fortis, eidem Herculi AEneae Versus subscriptus fuit: Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. ibid.

Domini Academici Ferrarienses dicti Elevati, sub figura Anthei, qui ab Hercule, dum e terra le varetur, superatus fuit, hoc lemma statuerunt: Superata tellus sider a donat. Poterit haec sententia Sancto cuidam attribui, qui de tentationibus victor evasir. ibid.

Ad demonstrandum quod Principes, et magnates plus laboribus subjecti sint, quam qui de plebe sunt, sub Hercule portante caelum illud legitur. Novit paucos secura quies. ibid.

Ob renunciationem Regni, quod Carolus V. Imperator in Philippum Secundum transtulit, quidam hoc lemma dedit: Vt quiescat Atlas: exposuerat autem Herculem, qui solus mundum portabat. ibid.

Herculi in rogo ardenti haec verba assignantur: Combusto quod mortale est, quod immortale est in caelum avolat: Idea Vera cissima gloriosissimi martyris Laurentii. ibid.

A Comite Emmanuele Thesauro binae figurae erectae sunt, una Atlantis, altera Herculis, ad demonstrandum ad magna negotia opus esse, ut humeri robusti sint, et valentes, magnum item ingenium, superaddidit Epigraphen: Magna negocia, magnis adjutoribus indigent. ibid.

Diego Savedra Herculem clave, et reliquis arrnis suis instructum exhibuit, ad indicandum spolia inimico rapta exacuere militem ad strenue belligerandum, cui subscriptum fuit: Fortior spoliis. 19.

Ad demonstrandum, quod ex signis illustribus virtus palam fiat, ego quoque Herculem figuravi, in eadem armorum praesentatione, adjuncta declaratione, Per spolia virtus exponitur. ibid.

JANUS.

Ad repraesentandam Ideam hominis Sapientis, quidam figurae Jani hanc Epigraphen dedit: Hinc inde. Magna virtus et praevidere, et providere posse. ibid.

Huic irem illa verba inscripta: Recondita pando: in quo idea datur extremi Judicii. ibid.

Eidem figurae ego subscripsi: Vbique tutus: ad indicandum hominem vere prudentem, qui quaquaversum sibi providear, et cavere noverit. ibid.

JUSTITIA.

Haec virtus, qua mundus regitur, figuratur in homine adolescente, sed pleno maje state, et decore, qui cum bilance gladium gerit, adjunctâ sententiâ: Cuique suum: ad essentiam justitiae exprimendam. ibid.

Alii ad rectitudinem, et inflexibilitatem ejusdem exprimendam hoc lemma eidem assignarunt: Nullo flectitur obsequio. Quod munus Judicis praecipuum est. ibid.

Ego quoque oculis velatis eandem introduxi, sed cui bilanx, simul et gladius de manu labebantur, his verbis superadditis: Exoculata ruit, alludendo ad confusionem, quae contingit, cum Judicis oculi velati, et obtenebrati sunt. ibid.

ICARUS.

Idea hic est hominis elevati, et fastuosi, qui nimium robori suo fisus, semctipsum praecipitat. Eundem praecipitem quidam repraesentavit, cum lemmate: Qui nimium se elevat, non procul a praecipitio est. ibid.

Non absimilis est altera sententia, quae huic ruinae adjungitur: Gloria poena major; alluditur ad praecipitum magnatum: ejusmodi casus erat primorum parentum, qui cum falsam sibi divinitatem adscivissent: Cognoverunt se esse nudos. ib.

Ad condemnandam ambitionem, et fastum, qui nimium de se praesumit, figura Icari expressa fuit, cui pennae decidentes, casum maturabant, declorabatur lemmate quod sequitur: Alae desiderio ingenti non correspondent. ibid.

Reverendissimus Abbas Picinellus formans


image: as005

Ideam hominis, qui in finibus mediocritatis commoratur, inter spem et metum fluctuans, figurae Icari hoc mometum saluberrimum supposuit: Quod Phoebus filio Phaetonti dedit: Inter utrumque securus. ibid.

IXION.

Super commentum Ixionis, qui sine intermissione rotam suam circumvolvit, perpetuo hoc tormento afflictus, quo mundanorum inquietudo indicatur, idem Author Ixionem repraesentavit flammis circumdatum, qui cum sudore grave instrumentum illud rotabat, adjuncto lemmate: In damnum meum haec circumgyratio sempiterna est. 20.

MINERVA ET MEDUSA.

Minerva sapiens horrendo incantatricis Medusae capite usa est, ad cujus aspectum quisque viventium lapidescebat: subtus hanc figuram, ad demonstrandam utilitatem, quae in hostili Exercitu ex tenore armorum sumitur, quidam haec subscripsit: Terrore et armis: Emblema visu dignum. ibid.

Sub hujus capitis Idea, quod omnibus pavori erat, omniumque corda in lapides transmutabat, omnem ictum inimicorum eludens, magnanimitas generosi militis exprirnitur, cum sequenti sententia: Tela omnia contra. ibid.

Ad significandum, quam admirabiles effectus, eosdemque perversos pulchritudo corpori producat, non secus ac Medusae scutum in saxa convertens, Abbas Ferrus lemma quod sequitur impressit. Exanimat visa. ibid.

In eo, quod Poetae commentantur, quamdiu Palladium Trojae consetvatum fuerit, tamdiu Urbem salvam stetisse. Patrocinium Principum intelligitur: Unde praefatae urbis incolae sub Palladio suo haec verba facere introducuntur: Servatâ servabimur ipfi. Inventio elegans. 21.

Poterit haec eadem figura nobis Patrocinium gloriosissimae Virginis Mariae exprimere. ibid.

Quantum arma, quantum valeat sapientia ad protegendum et defendendum Civitatem, his verbis exprimitur: Viribus, et sapientia: quae subscripta sint simulacro Minervae, portantis scutum supra memoratum. ibid.

MORS.

Ad exponendam pervicaciam, et perfidiam cordis obstinati, sub mortis imagine haec Epigraphe a quodam collocata est: Nullo flectitur obsequio. Videatur cum quanta hic elegantia a S. Bernardo tale cor describatur. ibid.

Quomodo mors, quasi per fasciculos magnatum funera colligat, aeque ac plebejorum, his verbis exponitur: Nemini parco. Quae sententia ad vivum etiam linguam maledicorum exprimit: quod vitium inter caetera maxime detestandum. ibid.

De Principe non seducto, nec passionibus in transversum acto, qui pro merito praemia et poenas dispensat, quidam haec figuravit, exprimens mortem falce armatam in actu ferientis, cum lemmate Horatiano: Omnia aequat. ibid.

Imagini mortis illud subscriptum legitur: Simillima somno: ad demonstrandum quam suavis sit sanctorum mors, quae somni similitudinem habet. ibid.

Ut exprimatur, memoriam mortis vilipendium rerum omnium adducere, quidam subtus calvariam horridam, et deformem haec collocavit: Cogitanti vilescunt omnia. Hoc si profundius corda hominum penetraret utique mundus in meliori esset. 22.

PHAETON.

Ut demonstretur, quantopere prosit puniri vitia, et eadem via quâ vitiosus deliquit, quidam Phaetontem exhibuit de curru suo praecipitem, cum lemmate. Quae spargit, recipit. Quae consideratio magni momenti est. 15.

Ut rursum aurea mediocritas exprimatur, tam orbi necessaria, sub curru, ubi Phaeton sublimis sedebat, inscripta Epigraphe erat: Medio tutissimas. O quantum in omni occasione, et actione hoc dictum, et hoc factum observatu dignum est! 16.

Ad describendum, quam operosum sit currum Principatus et regiminis sine offensa conducere, hic idem Phaeton adolescentulus rudis et inexpertus repraesentatur, jamjam praecipitandus, cum lemmate: Ad tam ingens opus invalidus est, qui arte caret: Documentum maxime necessarium. ibid.

Abbas Ferrus ut juventutem demonstraret ad gubernacula regni administranda ineptam esse, Phaetonti hoc lemma supposuit: Indomitum equum infans non reget. Ubi multa praecepta inveniuntur. ibid.

Eidem Phaetonti ad condemnandam nimiam arrogantiam, et reprimendam temeritatem illud subscriptum fuit: Saepe praepostera audacia damna maxima intulit. ibid.



image: as006

SILENUS.

Domini Brixienses, dicti Occulti, considerando, quot qualesque virtutes sub informi Satyrorum et Silenorum figura concludantur, quos antiquitas in tanta veneratione habuit, quippe quae norat, sub hac larvata figura virtutem absconditam significari, illis lemma hoc subscripserunt, Intus, non extra. 22.

SIRENES.

Non arbitror Ideam meliorem fraudum, et deceptionum, quibus pulchritudo, vel forma faciei quandoque amatores suos in abrupra trahit, designari posse, quam Sirenum, de quibus dictum, quod blandimeutis suis ad interitum perducant: unde et choris suis tripudiantibus, et concentu musicalium instramentorum secus navem aliquam cernuntur, cum Epigraphe: Mortem dabit ipsae voluptas. ibid.

Sirene Idea mulieris libidinosae est. Id quod Joan. Orozocus, author Hispanus sequenti inscriptione expressit: Comple con dar disgusto ii Amagura. ibid.

Ad demonstrandam apparentiam mundanam, Sirene exposita fuit, a mamillis usque emergens ex aquis, cum lemmate: formosa superne: ex Horatio desumpto. ibid.

Sirene navigio vicina, habens cytharam in manu, pro Idea fortis, et floridae eloquentiae sumpta est; haec ei subscriptio juncta erat: Figit vox una raetes. ibid.

Intrepiditas animi vere generosi, et virilis, quae tam decora in viris est, monstrum plenum miraculo in faeminis, repraesentatur in Sirene fluctuanti in maris undis, adjuncto lemmate: Contemnit tuto procellas. 23.

Sirene quoque Idea esse poterit allectamenti, quo virtus allicit, depingitur autem cum musicali instrumento in manibus, superaddito lemmate: Dulcedine capio. Nulla dulcedo huic comparanda est. ib.

SISYPHUS.

Hic in poenam, et supplicium suum, ad hoc condemnatus est, ut in fastigium montis ingentem petram magno luctamine mipellat, quae deinceps e manibus ejus elapsa, ad novos eum labores cogir. Itaque ad hoc elucidandum, ego calamo meo, quamvis debili, hoc lemma ad junxi: Culpa omni pondere gravior. Quae veritas pet plura capita deducitur. ibid.

TANTALUS.

Nulla imago est, quae evidentius avaros repraesentat, assidentes mensis, quibus saturari, et poculis quibus sitim inexplebilem nequeunt restinguere: introducitur autem haec loqui: Inopem me copia fecit. ibid.

Deseri ab amicissimis, cum maxime necessitas prae foribus est, per mensas Tantali exprimitur, fugientibus cibis, et potu semper descendente, cum Epigraphe: Proxima eludunt. More mundanorum. ibid.

Hic mos item fictae amicitiae est, quam eadem figura designat adjuncta sententia: Hic inter cibos vitales, ego fame merior. ibid.

TITIUS.

In Titio qui a vulturibus laceratur, curae et sollicitudines exprimuntur eorum hominum, qui vosucrium nimio studio distenti, et instruendis caveis occupatidimi sunt. In hac figura vel sculpta, vel depicta Virgilii dictum exprimitur: Nec requies ulla. 24.

Vulnera Titii, quae quotidie renovantur, plurium literatorum expositione, personas libidinosas, et avaras repraesentant: Quae consideratio Epigraphen habet: Nec gula, nec esca. ibid.

ULYSSES.

De eo, quod antiquitas nobis de hoc viro recenset, qui videlicet ad Sirenum cantus aures obstruxit, concluditur, mundanis oblectamentis sensus occluden dos esse: hinc Ulyssi lemma sequens junxerunt: Obseratis auribus. 25.

Quantopere a blandimentis dolosae mulieris fugiendum sit, Ulysses repraesentatus est, navigio insidens, cum Sirenis cantantibus, juncto lemmate: Surditate securus. ibid.

Subtus figuram Ulyssis, excaecantis Polyphemum, Abbas Thesaurus Emblematicum applicuit: Mens una sapiens plurium vincit manus. ibid.

Ad demonstrandum quantopere per sanctam crucem defendamur, ego Ulyssem exhibui alligatum navigii malo, cum Epigraphe: Ita securus: Quo exprimitur, hoc subsidio nos a procellis mundanis in securitate futuros. ibid.



image: as007

COMPENDIUM SYMBOLORUM.

IMago Caesaris, qui dextra gladium gerit sinistra librum, robur armorum, simul et literarum demonstrat, cum inscriptione: Ex utroque Caesar. 26.

Homo larvatus, quem alius in eandem larvam percutit, demonstrat, quantopere simulata amicitia detestanda sit. ib.

Homo, qui gladio focum removet, cum lemmate: Ignis gladio non fodiendus, motum iracundiae repraesentar. ibid.

Staterae ordo non transiliendus. Sub figura senis, qui bilancem gestet effractam indicat modum ubique observandum. ibid.

Equiti, qui barbaricum equum insidens ad bravium una cum plurimis properat, idque obtinet, haec Epigraphe adjuncta est: Solus pro meritis initiatus, victoriam indicat, quam quis de facinoribus inclytis reportat. ibid.

Figura Caesaris stantis, qui folium chartae repletum Zeris, id est arithmeticis signis qui nihilum indicant, in altera mundum tenens, cum lemmate: aut Caesar, aut nihil: actiones magnanimitate plenas figurat. ibid.

Homo, qui pistillo facem eupatorii herbae contundit, cum lemmate: virescit vulnere virtus, indicat, virturem persecutionibus reflorescere. 27.

Homo gladio succinctus, et manum porrigens mendico, qui opem efflagitat, cum his verbis: Bis dat, qui tempestive donat: beneficium indicat cum promptitudine praestitum. ibid.

Inflexibilitas truculenti animi, et pectoris intractabilis, repraesentatur per hominem stantem coram mortis imagine, adjuncto lemmate: Improbus nullo flectitur obsequio. ibid.

Auceps pugno falconem rertens, a quo non procul absit volucrum multitudo, quae demissis alis ligno insideat, capite in terram prono, cum lemmate: Sic majora cedunt: obedientiam subditorum demonstrat, aut virtutem, quae nobilitati praeponderat. ibid.

Iustitia corrupta per hominem repraesentatur, qui cythymaram pulsat, ante vas repletum fabis, cum bis verbis: Dorica Musa. ibid.

Ad demonstrandum, non vestimento, sed operibus comprobari hominem, qui, dam vestitus male repraesentatur, sed qui personam praeseferat spectabilem, cum sententiâ: Hominem oratio probat, non vestis. 28.

Costalius hominem repraesentat, qui binas faces fonti admover, adjungens quod sequitur: In sibi praefidentes: condemnans in hoc agendi remeritatem. ibid.

Sadlerus item hominem aeri insculpsit, qui dextra bilancem, sinistrâ cornucopiae gerebat, illud subseribens: Bona spes: his declarans justitiae et pacis bona. ibid.

Ad indicandum, quomodo quaeque res juste mensuranda sit, Costalius hominem finxit, qui dextrâ bilancem gestat, cum lemmate: Nil virtute melius, nil praestantius. ibid.

Homo in terra sedens, et manum libro imponens, cui conjunctum sit cornucopiae, et falx cum lemmate: Consilium: robur et virtutem consilii denotat. ibid.

Achilles Bocchius, ut prudentiae utilitatem ob oculos poneret, funambulonem repraesentavit, qui pertica tanquam regula libratus in fune saltabat, adjuncta Epigraphe: Tenere medium semper est prudentiae. ibid.

Sadlerus in honorem Caroli Borbonii Noni Magni Navarrae Regis, hominem delineavit, portantem dextra gladium, altera manu palmam cum inscriptione: requies haec certa laborum. ibid.

Idem sadlerus Carolo Nono Valesio vigesimo Sexto Regi Franciae applausum alium dedit: imaginem hominis sculpsit, tenentis dextra binas columnas, sinistrâ hastam, subscribens haec: Mira fides lapsas televet manus una columnas, alludens ad Regis fortitudinem, et fidem. ibid.

Moderatio Principis, intelligitur in figura item Principis, qui brachio suo oviculam gestat, et cum moderatione lanam ei tondet, cum lemmate: Moder atio in subditos. ibid.

Discretio item in exigendis tributis, repraesentatur in homine, qui de mortuo nescio quid tollere satagit, cum inscriptione: Moder atio in vectigalibus. ibid.

ARGUTIAE SYMBOLICAE.

Insensata brutalitas, et turpitudo lascivi hominis, repraesentatur in homine, qui porcae cuidam in aurem loqui videtur. 29.

Operis cujusdam impossibilitas demonstratur per hominem, qui in aures lupi susurrare aliquid intendit. ibid.

Spes rerum futurarum, in ovo gallinaceo figuratur, quod quidam manu tenet, dum pullus excluditur. ibid.

Opportunitas terum futurarum in homine qui serpentem pelle veteri exuit. ibid.

Alexander M. armatus fulmine, apparet, quo fortitudo ejus demonstratur; quanquam


image: as008

Lysippus eum modestius hasta armatum depinxerit, quam Apelles, qui Jovis, vel Dei formam illi attribuit. ibid.

Labor assiduus exprimitur in homine fodiente terram. ibid.

Ad indicandum Judicem venalem, homo monoculus prodit. ibid.

Figura hominis, qui dEntibus nuces confringit, cultello autem panem secat, pravam consuetudinem indicat. ibid.

Homo in flumen jaciens frustum ligni quercini, demonstrat: cuncta secundum naturam rerum accommodanda esse. ibid.

Amicus simulatus, cujus facta dictis non correspondent, figuratur in homine, qui se in speculo intuetur, cui fundamentum plumbi, vel folium (prout nominatur) deest. ibid.

Belli Dux quem Lictor praecedit, truncans caput scelerato, indicat rigorem militarem. ibid.

Mors Croesi figurata est in hominibus quibusdam, qui monetas quasdam aureas, in os mortui jacere videntur. ibid.

Ad monstrandum quantae vanitatis sit ludis et jocis intendere, plures hominum repraesentantur, qui pila ludunt. ibid.

Quidam hominum vestiti paludamentis Judicum, in quorum medio puer apparet, pampinis redimitus, demonstrant quanta corruptio sit in vinolento Judice. 30.

Iidem homines pari modo vestiti, quibus multitudo luporum circa pedes sit, significat quantopere passionibus integritas judicis ac rectitudine moveatur. ibid.

Imago mulieris, quae spongiam premit, repletam aqua, indicat, fiscum in mulctando non debere avaritiae studio impelli. ibid.

Ad demonstrandam item amicitiam fucaram, et vanam, duo Juvenes demonstrantur, qui invicem manu dextra sibi panem porrigunt, sinistra petras gestando. ibid.

Aspectus hominis, qui sub tetra tegat, dum alter cistae includit, benignitatem et clementiam repraesentat. ibid.

Figura militis abjicientis gladium, villici ligonem, Mercatoris argentum, demonstrat, quam nemo sorte sua contentus sit. ibid.

Quidam in cote cultrum acuens, duo item qui cadaver spectant, sapientiam demonstrant, quae ignorantiam detegit.

Sagittae, et tela abarcu emissa acumen orationis indicant. ibid.

Symbola nunquam sine lemmate sunt. ibid.

Serpens simul et Taurus, uterque ad pe des hominis vigilans, significant industria et labore indefesso cuncta superari. ibid.

Tempus, prout solet, depictum cum falce, alis, et clepsydra, demonstrat, quantopere virtus ipsum tempus exuperet. ibid.

Vetulus qui Juveni speculum praebet, demonstrat, virtutis pulchritudinem spectandam esse. 31.

Imago Lucretiae, semetipsam occidentis, zelotypiam inter coniugatos indicat. ibid.

Otium vel socordia in figura hominis soporati, et alterius seminudi, cumbentis humi, item in figura mulieris macilentae repraesentantur. ibid.

Judex in tribunali sedens, qui digito sibi aurem obturat, alteram manum porrigens Clienti suo, rectitudinem ejusdem exprimit. ibid.

Bini homines, quorum unus ferro indutus, alter auro, demonstrant, quam saepe auro pax redimatur. ibid.

Navigium in medio mari, depictum cum multitudine hominum, quorum quidam evadunt, quidam submerguntur, statum Ecclesiae demonstrat, ejusdemque persecutiones praeteritas. ibid.

Ad demonstrandum, quantum in pote state sit Principis sublevare, aut opptimere subditos suos, Mercurius demonstratur, qui jacenti in litore caduceum porrigit. ibid.

COMPENDIUM HIEROGLYPHICORUM.

AEGyptiorum natio olim studiosissima Hieroglyphicorum erat; in qua scientia et Moyses institutus fuit. In hac item forma prophetae olim et virtutes, et vitia et passiones hominum figurabant. Inventores primi Hieroglyphicorum fuisse feruntur Teurus, et Taantus. Haec lectio considerabilis admodum est. 32.

Figura hominis, sibi ungues dentibus rodentis, Hieroglyphicum est animi speculativi. ibid.

Firmitas et constantia per hominem figuratur, in terram intuentem, qui firmiter et immotus pedibus suis innititur. ibid.



image: as009

Vera idea cordis, cum devotione demissi figuratur in homine genuflexo. ibid.

Bini milites ferro invicem ad ultimam usque sanguinis effusionem dimicantes vilipendium mortis denotant. 33.

Simulacrum Mercurii coram homine qui sago vestitus sit, vel togâ doctorali, barba prolixa, crine canescente, fortitudinem indicat, conjunctam sapientiae. ibid.

Dignitas praeceptoris sapientis, in figura Promethei exhibetur, Qui facem a sole furto aufert, qua statuam animiat. ibid.

Quare Prometheus inventor ignis. dicatur. ibid.

Hercules spoliis onustus leonis, in medio spoliorum obtentorum, demonstrat quantopere labor omnia vincit. ibid.

Impietas aperta in figura hominis exprimitur, composito membris inaequalibus, et male ordinatis. ibid.

Imago hominis dextra panem porrigentis qui sinistra saxum abscondit, hominem proditorem indicat. 34.

Injustitia vel infamia per hominem figurantur, qui urnam bajulat in capite, aut vas aliquod diversis in locis perforatum. ibid.

Indumenta Comici, qui in scena varieratem plurium personarum repraesentat, fictionem Hypocrisis, et mendacium significant. ibid.

Venenata iracundiae passio per hominem depingitur, qui catastae aut strui lignorum, ignem admovere vel injicere videtur. ibid.

Imago hominis sibi cultro ferire frontem minitantis verus typus irascentis est. ibid.

Figura curiosi exprimitur, in homine, qui onus bajulat, quod discooperire intendit, sed rursum timore praepeditur. ibid.

Marsias contendens cum Apolline, ob oculos nobis collocat hominem stulte obstinatum, et indiscrete litigantem, qui quamvis errare se agnoscat, praepostera tamen pervicacia eum, qui recte sentit, injusto litigio persequitur. ibid.

Insigne Alcibiadis est, Cupido confringens fulmen, est autem imago imprudentiae. ibid.

Imbellis miles, ejusque mollities in muliere repraesentatur, quae coram filio suo anteriora vestimenta levat. Figura admodum nervosa, sed parum honesta. 35.

Loquacitas, simul et fatuitas repraesentatur per hominem, cui multum aures supereminent, et longa sunt. ibid.

Sirene speciosissimo vultu, sed a pectore deorsum versus in piscem desinens, turpitudinem culpae indicat, ejusdemque remorsum, vel poenitudinem. ibid.

Effaeminata dissolutio exprimitur per hominem, qui digito videtur sibi caput pruriens scalpere, aut vero per hominem se pectentem. ibid.

Velocitas temporis in seniculo devorante proprios filios exprimitur: imo et ejusdem Voracitas in consumendis saeculis, et monumentis. ibid.

Homo volens lunam de terra aufferre, perpetuitatem rerum indicat. ibid.

Administratio oeconomica rei familiaris, et domestica cura, in homine exprimitur, qui in fronte simul et occipitio oculatus est. 36.

Filius illegitimus, vel spurius, figuratur in puero, qui lapillos jacit, in multitudinem virorum. ibid.

Elegans Hieroglyphicum mulieris continentis, et fidelis imago est Veneris, calcantis in vestibulo domus suae restudinem. ibid.

Figura hominis alteri dexteram porrigentis, hominem indicat in conflictu justi praelii superatum. ibid.

Vultus semper severus lanionis, qui in actione stet occidendarum ovlum sicarium illum significat, qui intuitu lucri, homicidiis faciendis invigilat. ibid.

Integritas incorrupti judicis repraesentatur in Imagine Apollinis, qui in dextra Gratias portat, in sinistra arcum et sagittas. ibid.

Mercurius proximus gallo gallinaceo, Negotiatorem, vel Mercatorem denotat, causam vide. ibid.

Vultus Narcissi se in fonte speculantis Hieroglyphicum est repraesentans statum hominis, ad culmen infelicitatis evecti, ibid.

Vulgatum Hieroglyphicum fortunae est faemina caeca, cum alis a tergo, quae videtur in actu volantis esse. 37.

Ad significandum intellectum, qui oculis videri nequit, Figura adolescentis exhibetur, qui supra caput vexillum portar, aut signum, quod continuis motibus agitatur. ibid.

Homo dextra sua scyphum portans. sinistrâspicam, et papaver, indicium prosperi in negotiis eventus est ibid.

Exitus infelix per hominem exprimitur qui digito pedis sibi genu alterius pedis contingit. ibid.

Matrona aspectus gravis, quae cubum una manu gerit, altera fraenum, significar in omni vitae nostrae genere moderationem semper colendam. ibid.

Affectus utilitatis, et honestatis in tribus personis exponuntur: in muliere, quae fingit virum auferre, altera


image: as010

ab eodem fugiente, et signum faciente fugae hujus. ibid.

Italla in Imagine personae gravis, et decorae figuratur, quae sumptuosum diadema gerit in capite, sceptrum aureum dextra regens, in sinistra cornucopiae replerum floribus, et fructibus, una cum aliis figuris symbolicis. ibid.

De Authotibus variis, qui de Hieroglyphicis scripserunt, lectio curiosa et utilis. ibid.

COMPENDIUM EMBLEM ATUM.

UTilis, elegaus, et necessaria doctrina emblematum est, quae virtutem commendant, vitium detestantur. Cum adagiis, sententiis, aenigmatibus, symbolis, in quo conveniant, in quo rursum distinguantur. Alciatus in his eruditissimus Auctori; sicut et Comes Emanuel Thesaurus. Ornamenta sunt parietum, et vasorum: De authoribus eorundem primis. Reprehensio Marci Tullii in hac materia. Vocantur ornamenta exemptionis. horum definitio, et qualitas. Quod Emblemata in omni genete dictionis, et alibi locum habeant. Vide fol. 44.

Ad exprimendam celeritatem cum maturitate, Delphinus super anchoram repraesentatur. ibid.

Quidam infantes, qui ob nuces, et quisquilias inutiles in dissensionem labuntur, cum inscriptione: Semper pueri: litigia figurant. quae in rebus nihili exurgunt. 45.

Puer nudus tehens gladium evaginatum in actu feriendi, cum lemmate: Vix temere ante tempus venit sapientia malum regimen Juventutis indicat. ibid.

Adolescens alatus de coelo ruens, cum Epigraphe: Altum sapere periculosum: figura est hominis, praetendentis quae impossibilia sunt. ibid.

Ut demonstretur quantopere salubris sit mediocritas, fingitur Juvenculus, de arbore labens, cum lemmate: Mediotutissimus ibis. ibid.

Eadem figura est in funambulone. ibid.

Figura adolescentis, cui a latere dextro simulacrum virtutis sedet, a sinistro voluptatis, cum Epigraphe: Lubricum fuventutis: docet virtutem sectandam, voluptatem evitandam. ibid.

Juvenis manum levans, qua quid videatur de fortunae arbore tollere, cum inscriptione. Nihil ignavis votis: denotat quemque fortunae suae fabrum esse. 46.

Caducus et fragilis status hominum, per imaginem colligentis sub arbore poma quaedam, cum inscriptione: Homo pomo similis, repraesentatur. ibid.

Amor meretricius sub figura hominis egeni monstratur, cujus collum dipsade cinctum est, cum his verbis In amatores meretricum. ibid.

Apud doctissimum Camerarium Lucius piscis invenitur, qui propriam prolem suam devorat, adjuncto lemmate: Propriis non parcit alumnis: crudelitatem homicidarum repraesentans. ibid.

Cum virtus in omni loco, et omni tempore applausum suum mereatur, figuratur hoc ipsum in homine, trium phali curru vecto, cum inscriptione. Honor debitus viro docto. ibid.

Quantae utilitatis frequens sit memoria mortis, in Juvene monstratur, qui pro cervicali calvariae incumbit; cujus item expositio sequentibus verbis indicatur: Vive memor Lethi. ibid.

Figura peccatoris est homo insidens puteo; cui supra caput gladius evaginatus imminet, quinque gladii ad latus sunt, ad juncta sententiâ. Hominis peccantis symbolam. 47.

Tyrannus ejusque infelicitas, demonstratur historiâ Demadis, cui supra caput gladius filo renui appensus cernitur, assidentis ad opiparam mensam, cum lemmate. Miserrimatyr annorum vita. ibid.

Utilitas maturae considerationis, qua quis cuncta judicio ponderat, per imaginem reprae sentatur hominis, prscantis in igne. cum significatione: Morosis cedendum. ibid.

Ad significandum quantopere veritas et doctrina operosae in indagine sua sint, exponitur homo, qui in puteo piscatur, cui adscribitur: Veritas in puteum demersa. O quam hoc verum est. ibid.

Experientia artis quantum prosit, et exaltet naturam, demonstratur in homine, qui arborem inoculat, cum lemmate; Ars naturam adjuvans. ibid.

Ad denotandum, quod durities hominum, ab ipsis adeo insensibilibus plantis vincitur, homo depingitur, qui corticem arboris dissecat, de qua scissura balsamum effluit. ibid.

Educatio liberorum per hominem figuratur, qui quercum radicitus evellere intendit, adjunctâ sententiâ: a teneris assuescendum. ibid.

Judex incorruptus per hominem figuratur, qui mensura Lesbia saxum quoddam mensurat, cum inscription: Bonus judex. 48.



image: as011

Inutilis sudor fumigosorum Alchimistarum exprimitur per hominem macilentum, qui folle in flammas insufflat, cum lemmate: In Alchimistas. ibid.

Fragilitas humanae vitae demonstratur per hominem, custodientem foeni massam, cum sequenti Epigraphe: Sic omnis caro: ibid.

Imago hominis contemplantis solem cum sententiâ: In Deo laetandum: utilitatem medicationis indicat. ibid.

Ad demonstrandam libertatem, annulus exhibetur includens digitum, qui digitus a manu separatus sit, cum lemmate: Libertas. ibid.

Pictura senis, qui scyphum abjicit, et adolescens cava manu de fonte bibens, cum sententia sequenti: Sapiens supervacane a bona negligit: denotat quod superfluum est, negligendum esse. ibid.

Acquisitio perfectionis doctrinarum, quam difficilis sit, his verbis indicatur: Multa multum legenda: idque exponitur per Mercurium in circulo stantem. ibid.

Insatiabile sciendi desiderium in serie repraesentatur, qui abecedarium doceri videtur, adjunctis verbis: Omnium rerum satietas, praeterquam disciplinae. ibid.

Consimile hoc est illi alteri, ubi senex repraesentatur, decumbens ad labium fontis, qui ad radicem montis situatus est, cum lemmate: Dii laboribus omnia vendunt. 49.

Difficultas futura contingentia sciendi per hominem aetate gravem demonstratur, qui capite discooperto stans â testudine decidente vulneratur, et moritur. Tractum de historia AEschylis. ibid.

Ad docendum, quod laboreconcupiscentia vincatur, figurata imago est Dianae venatricis cum inscriptione. Labor amoris domitor: hic ratiocinatio est contra otium. ibid.

Pudor matrimonialis repraesentatur per imaginem Veneris, sed quae capite cooperto sit, sedens, multisque ligaminibus vincta. ibid.

Caput apertum super sceleton humanum, quod caput denudatum et corona regali redimitum sit, regens sceptrum manu, cum lemmate: Vivitur ingenio: demonstrat sapientem vivere debere ingenio. ibid.

Advocatus avarus in statua humana repraesentatur, quae supra columnam posita radiis solaribus percutitur, cum Epigraphe: in advocatos. ibid.

Imago Deucalionis, et Pyrrhae, qui ambo saxa post tergum suum jaciunt, cum lemmate: Mille hominumspecies, humani arbitrii libertatem indicat. 50.

Deformitas vitii repraesentatur in hominibus plurimis assi dentibus mense, in cubiculo, ubi latrina est. ibid.

Ad exprimendum, quod saepe virtus a vitio superetur, homo figuratur regali paludamento ihdutus, et corona decoratus, sed quisceptri loco fusum manu gerat, cum inscriptione: Misera servitus, servire veluptati. ibid.

Utilitas, et commoda divitiarum repraesentantur in homine sedente in throna, circumdaro servis quatuor qui fructus ei, et flores, et vestimenta et dona ministrant, cum lemmate: Divitibus tempus omne commodum. ibid.

A Deo, non nisi, quod justum est, peti debet. Ad hoc repraesentandum Principis figura statuitur, sedentis in throno cum fulmine in dextra, sed cui aquila ad pedes est. Alii justitiam a dextra collocant, quae bilancem teneat. ibid.

Salutare praeceptum hoc (quod nimirum tempus etiam quae difficillima sunt accommodet) in duabus figuris repraesentatur; quarum una caudam equinam integram apprehendit, volens eam evellere, altera pilum post pilum trahit; cui inscribitur: Exemplum sapientis, et stulti. ibid.

Homo cui pedes lana involuti sunt, et fulmen in sinistra, justitiam divinam indicat, tanto severiorem, quanto lentiorem, cum Epigraphe: Vindicta divina. ibid.

Imagines Heracliti plangentis, et Democriti ridentis cum lemmate: In vitam humanam: vicissitudinem et mutabilitatem ejusdem exprimunt. 51.

EMBLEMATA COMITIS THESAURI.

Actaeon devoratus a canibus suis, cum in scriptione: Quos pavit pavet. Servorum perfidiam erga dominos suos figurat. ibid.

Equus sine fraeno id praecipitium decurrens, cum lemmate. Quod praepes praeceps: indicat nimiam celeritatem in negociis damnosam esse. ibid.

Pygmaei qui Herculem caprivum ducere intendunt, cum soporatus est, cum epigraphe: volunt, non valent: Demonstrant cum potentibus certandunt non esse. ibid.

Homo inemendabilis, et incorrigibilis figuratur in AEthiope loto. ibid.

Niobe videns sibi filios mactari cum epigraphe: Vbi crimen ibi discrimen: errorem et litigium figurat. ibid.

Nimiam sui curam negligendam esse figuratur in Narcisso, qui sui ipsius amore illectus


image: as012

semetipsum demersit, cum sententia: Se perdit, qui se quaerit. ibid.

Invidia exprimitur in Furia, quae cor suum manducat, cum inscriptione: Carpit et carpitur una. ibid.

Tantalus in medio aquatum cum lemmate: Affluunt, sed effluunt: Idea est voluptatis mundanae. ibid.

Aristippus compedibus aureis vinctus, adjunctâ sententiâ: Ditior, sed impeditior: imago est aulicorum. ibid.

Facundia indicatur in imagine Herculis, de cujus ore catenulae prodeunt, quae populum trahunt, cum sequenti sense: Sua vi, hoc est suavi. ibid.

AEneas adolescens portans patrem senem, cum inscriptione: Hic regit, ille dirigit: demonstrat quantum valeat consilium senum, et fortitudo Juvenum. ibid.

Bellerophon super equum alatum, occidens Chimaeram, cum epigraphe: Vu et virtus: magnas Principis vires exprimit, ad deprimendos inferiores. 52.

Ganymedes ab aquila in caelum portatus, cum canibus in vanum latrantibus, denorat, quod invidia non noceat, quamvis obstrepat. ibid.

Phaeton de caelo praeceps, malum regimen denotat, cum lemmate: Incendit, quocumque incedit. ibid.

Meretrices in Sirenibus figurantur, quae navigantes invitant, cum sequentibus verbis: Vorant, quos vocant. ibid.

Circe maga, quae viatores potat, ut in belluas convertantur, eum exptimit, qui in dandis beneficiis vel gratiis occidit et perdit; cui lemma adjunctum: In beneficio veneficium. ibid.

Videantur et aliae inventiones ejusdem elevatissimi ingenii, Comitis Thesauri. ibid.

COMPENDIUM SIMULACRORUM.

SCulptura ars tam nobilis, originem a Deo, Proroplaste sumpsit. Phidias egregius sculptor laudatur. Sculptura picturae praefertur, quippe quae injutiis temporum melius resistit. Sculptorem magni ingenii esse oportet, multa praeconcipere mente, antequam opus ipsum moliatur. Laudatur hic Cartarus in imaginibus falsorum deorum. 58.

Deus Creator olim expressus erat per hominem vestitum caeruleo colore, cum circulo stellis ornato, cum sceptro in dextra, et penna in sinistra: ex ore ejus ovum prodibat, de quo infantulus excludebatur. 59.

Item infans figurabatur sedens in semper viridanti arbore: item homo triplici facie. ibid.

SATURNUS.

Repraesentatus fuit in sene discooperto capite, qui dextra falcem regebat, volumen insinistra, cui quatuor pueri secus pedes jacebant. Rursum figurabatur in ve tulo seminudo, cum figura serpentis in dextra, per modum circuli: caput ei panno viridi coopertum erat: videbatur autem lento pede incedere. Alii eum cum serpente pinxerunt, qui tempora ei circumdabat, una cum capite apri, et leonis in sinistra, aliaque insuper huc pertinentia vide folio eodem.

JUPITER.

Tot ejus figurae sunt, ut cunctae explicari nequeant, quaedam nihilominus adducentur. ibid.

Demonstrabatur in homine nudo ad ventrem usque. Regebat in sinistra sceptrum, in dextra aquilam. Item per Principem sedentem in throno, cui in dextra fulmen erat, in levâ hasta, dicebatur autem Jupiter Ultor. Mittitur et pellis caprina ad sinistram. Demonstratur item in homine, qui manum mittit ad gladium, volens Jovi caput secare, quae imago tamen Palladis, aut Sapientiae est. ibid.

Elei eum adorabant sub figura hominis fabricati ex auro, et ebore, collocati in sede regia, et corona olivae redimiti, cum imagine victoriae in dextra, et sceptro in sinistra, quod in summitate sua aquilam habebat. ibid.

Leontini cum tepraesentarunt cum aquila in dextra, et lancea in sinistra. Arcades per juvenem nudum, cum patera in sinistra, tyrso in dextra, cui aquila in summitate, et qui pampinis coronatus erat. ibid.

Cretenses eum auribus privatum exhibebant. Econtra Lacedaem onii aures ei quatuor dabant; quidam avem adjungebant in dextra, fulmen in sinistra. ibid.

APOLLO vel SOL.

Significatur in Juvene elegantis formae, capillis aureis, pallio purpureo, et deaurato, dextrâ scurtum tenens, facem sinistrâ. Achaei eum figurabant per honilnem nudum, calceatis pedibus, prementem calvariam bovis. Lacedaemonii eum adorabant quadrimanum,


image: as013

quatuor item auribus dotatum. Erat illic effigies galeata, triginta cubitis alta, provisa arcu, et hasta; videbatur autem transfigere lacertam. Spectabatur item vultu dimidia sui parte hirsuto, dimidia raso. Rursum in homine nudo: Denique supra petram qua dratam, quae caput leonis monstret, cum cornu bovino in utraque manu: quae figurarum varietas solis effectus demonstrat. 60.

DIANA vel LUNA.

Terno vultu depingitur, quia et nomen ei tripertitum est. Figuratur et in nomine sene, cui caput Nisi sit. ibid.

Alibi caput ei arietinum est. Hanc quoque Geryon figuravit. ibid.

MERCURIUS.

Dicitur causa agens, anima informans universitatem. Figuratur in Juvene, qui pileum alatum portat, habens talaria in pedibus, in manu caduceum. Inventor est scientiarum, et artium liberalium. ibid.

MARS.

Homo armis sonorus formatur, qui ferociter hastam dextrâ quatit, sinistra flagellum vibrans: qui quandoque ut eques, quandoque ut pedes apparet: quandoque etiam curru vestitur praecurrente fama. 61.

AMOR.

Dominator Coeli, et mundi: depingitur ut puerulus nudus, pedibus alatis, curru aureo sublimis; cui fax ardens in dextra arcus est in sinistra: ad pedes ejus gladius evaginatus cernitur, circa eum turba ingens hominum (in qua binae foeminae observantur, una candida, altera nigra) cum velamine super oculos. ibid.

Rursum alatus monstratur, cum binis clavibus in manu, sicut et lyra. Bini amores sunt, Eros, et Anteros, quem posteriorem illa anterior vincit. Poterit hoc ad amorem reciprocum referri. Visus etiam est in forma extinguentis facem. ibid.

BACCHUS.

Repraesentatur in imagine pueri nudi, sedentis supra saxum, et racemum uvae manu prementis. In alia item forma hominis habentis barbam prolixam, vestiti pallio oblongo, et jacentis in antro redimiti pampinis, et pateram porrigentis. Figuratur item cum pelle tygridis in sinistra: Item ut adolescens imberbis hedera coronatus, cum scutica in manu dextra, et papaveribus quibusdam in laeva subtus pulpitum, pampinis redimitus, tympanum puisans. 62.

Nymphae eum dicuntur sociare. ibid.

NEPTUNUS.

Demonstratur per hominem capillis caeruleis, cum tridente in manu, cum tuba marina, stans supra concham, equis marinis protractus. Cernitur item imago ejus nuda, cum cincturis tribus in dextra, et panno ab humeris pendente. Alii eum in praefata forma exhibuerunt. sed pede uno proram navis prementem cum Delphino in dextra, et tridente in sinistra; qui algam calcat, secum foeminam sedentem habet, Amphitritem nomine. ibid.

Alia item forma hominis, cum capillis apio palustri similibus, cooperti squammis: cui oculi colore subviridi sunt, qui circa ventrem alas, aut pennas portat. parte inferiori in piscem degenerans Tritonem socium Neptuni figurat. ibid.

Pictura item hominis cani, prolixae barbae, cui capilli circa humeros sparsi sunt, superciliis hispidis, et se invicem tangentibus, cui pectus totum viridanti musco coopertum est, Glaucum Tritonis socium figurat. ibid.

AESCULAPIUS.

Figuratur per Juvenem, vestitum pallio, cum fructu pini in dextra, baculo et serpente in sinistra. Demonstratur item in forma adolescentis qui sinistra limbum vestimenti variis fructibus repletum portat, in dextra binos gallos. Alii simulacrum depingunt hominis, spississimae barbae, cum capillo in capite, vestiti pallio, qui in dextra insantulam alatam gerit, in sinistra baculum cui serpens innexus, cum gallina item, et noctua. Alii eum barbatum formant, cum aliis item utensilibus, quibus medicinae utilitas exprimitur. ibid.

PAN.

Per hunc harmonia mundi significatur: figurabatur autem olim in imagine cui luna e vicinio erat, et flagellum in sinistra. 63.

Effigies ejus est homo cornatus, coronatus corona pinea, coopertus pelle pardorum, cum lyra indextra, fistula autem cannarum septem in sinistra: a medietate deorsum versus in modum capri figuratur, coopertus villis: varia, et curiosa ejus significata sunt. ibid.



image: as014

JANUS.

Homo biceps, quandoque quadriceps est: plura de hoc quaere ibid.

CANOPUS.

Demonstrabatur per hominem pinguem, et quasi totum rotundum, cum collo obliquo, et tibiis brevissimis. ibid.

Alii eum exhibent in figura pueti, capite operto, cum auribus praelongis, manibus, et brachiis inordinate motis: in dextra A. literam gerit, in sinistra falcem. ibid.

HARPOCRATES.

Deus silentii est, repraesentatur in forma pueri, imponentis ori suo digitum, sedentis supra basem circularem, qui in humero sinistro pharetram repletam sagittis gestat, in capite aures asininas: cujus significationes vide fol. eodem.

ANGERONA.

Dea silentii est, monstrata ore clauso: cui vicinum erat simulacrum Volupiae, quam credebant praesentia sua fugare dolores et afflictiones. 64.

SILENTIUM.

Juvenis est imberbis, nudus, cum digito ori applicato, coopertus pelle lupina, cum pileo in capite, cui pene infinitae aures sunt: videantur ejus significata fol. eodem.

HERCULES.

Non tam pauca de hoc dici possunt, quin folium impleatur. Restringar autem ut possum, cum hic non nisi compendium formandum sit. Ejus figuras huc collocabo, hoc est, eas, quae praecipuae sunt: Inter quas homo nudus est, qui in dextra trophaeum tenet, vestitus pelle leonis, cum corona populea, laurum tenens in sinistra. Alii eum exhibent dextra binos boves stimulantem, sinistra clavam gestantem. Alii in figura hominis robusti, qui adolescentem nudum percutit, qui ei phialam praesentat. Alii eum vicinum tripodi statuunt, juvenem sine barba, cui tres faeminarum imagines vicinae collocatae sunt. Alii rursum eum figurant in viro de cujus ore catenae aureae egrediuntur, quibus populi multitudinem vincit, retrahit; qui praeter haec Herculem desiderant in medio duodecim triumphorum stantem videre, doctissimum Alciatum consulant in Emblemate intitulato: Duodecim certamina Herculis. ibid.

VULCANUS.

Fingitur inter Cyclopes, claudo pede, fumigosus, et luridus in officioa sua fabrili: Demonstratur item facie canina, cum caduceo in sinistra, et ramo viridi in dextra, vocatus Anubis latrans. Alii eum in forma exhibent senis in curvati, pallidi, ore aperto, qui baculo terram percutiat. Videantur horum significationes, et Iconismi fol. eod.

COMUS.

Numen laetitiae, Juvenis facie rubicunda, coronatus floribus, cum face in dextra, et hasta in sinistra, cui videatur cythara labi e manibus, et qui fissuram portae cujusdam observet. ibid.

OCCASIO.

Exhibetur in Juvene nudo, capillis oblongis circa frontem, et talariis circa pedes. 65.

GENIUS.

Depingitur, ut puer vestitus pallio versicolori, ornato stellis, qui dextra videatur cornucopiae gestare. Figuratur item ut adolescentulus, cum funiculo in sinistra, et phiala in dextra, quam liquore plenam super altare quoddam effundat, repletum floribus. Genius malus indicabatur per hominem subfuscum, aspectu horribilem, vestitum pelle lupina. ibid.

PENATES.

Bini homines armati pilo et hasta. ibid.

LARES.

Bini adolescentes, vestiti pelle canina, cum figura canum ad pedes, induti pannos, qui subtus axillam dextram in fascem colligantur. ibid.

FOEMINAE EXPRESSAE IN SIMULACRIS.

Secus altare Minervae in Capitolio tres foeminae genuflexae cernebantur, nominatae Nisides, assistrices parturientium. ibid.

Minerva item in forma mulieris repraesentatur, hasta armatae, et casside tectae, cui Gorgones secus pedes sint, ante eandem noctua. ibid.

VENUS.

Mulier decora vultu, facie rosei coloris, intermixto candore liliorum, oculo vivaci, conducta curtu deaurato per binas columbas, sociata Amore vel Cupidine. ibid.

JUNO.

Supra currum aureum, quem diversicolores pavones trahunt, habens cingulum in manu, vocatur Uriplaca. ibid.

GRATIAE.

Tres numero sunt, Euriale, Pasithea, et Euphrosyne, quare nudae sint, et ternae, earum situs, et aspectus. ibid.

PARCAE.

Cur item earum tres, carum nomina, officia, cur Divae fatales, cur Jovis filiae, et Temporis, dictae Lanificae. ibid.

PLUTO.

Homo subfuscus, coronatus ebeno, sedens in tribunali, cui Cerberus vicinus sit. Homo item cum virga et clava, sociatus


image: as015

foeminae, quae in dextra clavem tenet. Videantur ejusdem significata fol. 66.

DII TUTELARES.

Duo adolescentes, quibus supra caput hae literae collocatae erant: D. M. significantes Deos Manes. ibid.

CHARON.

Senex, horrido aspectu, scintillantibus oculis, barba longa, et implicata, vestitus laceris. ibid.

TANTALUS.

Homo submersus ad os usque in aquas, cum arboribus frugiferis circumquaque. ibid.

ORPHEUS.

Homo vestitus toga, qui cytharam pulsat. ibid.

GIGANTES.

Homines elevatissimae staturae, membris carnosis, capillis sparsis, barba prolixa, quorum femora in serpentes desinunt. ibid.

TYPHON.

Gigas coopertus pennis, ore immenso, quod flammas evomit, cujus caput stellas contingit, uua manu Orientem, altera Occidentem tangens. Cujus inferiora quandoque incrocodilum desinunt. ibid.

ORESTES.

Homo dilanians sibi viscera. ibid.

PROMETHEUS.

Homo ligatus ad scopulum, cum ave, quae illi cor cotrodit. ibid.

SISYPHUS.

Homo portans sarcinam ingentem, ibid.

IXION.

Homo volvens sine intermissione rotam. ibid.

RHADAMANTUS et MINOS.

Bini homines sedentes ad mensam, vel in solio, cum urna suffragiorum vicina. ib.

SPHYNX.

Monstrum gerens vultum decorae mulieris, sicut et pectus: habens binas aquilae alas, pedes, et ungues leonis. ibid.

MUNDUS.

Homo pedibus obliquis, vestitus pallio versicolori, qui super caput globum regit. 67.

VENTUS BOREAS.

Homo inflatis buccis, capillis nive coopertis, cauda serpentina, cum alis velocissimis: vide significata fol. eodem.

AUSTER et NOTUS.

Homo alatus, sacie subobscura, fronte nubila, capillis, et barba humida. ibid.

EURUS.

Homonigri coloris, et alatus, cujus rultus quasiaccensus, colorisque ignei. ibid.

ZEPHYRUS.

Juvenis molli facie, et delicara, nudus, alatus, corouatus floribus. ibid.

JANUARIUS.

Aut vero figura Jani, Juvenis bene vestitus elevans manum sinistram, qui dextra videtur canibus blandiri. ibid.

FEBRUARIUS.

Senex, vestitus pellibus, pede nudo, vicinus foco. ibid.

MARTIUS.

Miles a capite ad pedes usque gravis armis, provisus hasta et scuto: videantur ejus allusiones fol. eod.

APRILIS.

Adolescens primae lanuginis, in habitu Pastoris, capillatus, et agniculos ad pedes haberis, ibid.

MAJUS.

Juvenis formosus, auratam capillaturam spargens per humeros, coronatus rosis in prato viridi. ibid.

JUNIUS.

Homo austerus aspectu, nudus manibus, et brachiis, coronatus corona lini, cum falce in manu. ibid.

JULIUS.

Homo pileatus, pene totus denudatus, stans incampo. ibid.

AUGUSTUS.

Homo nudus cum scypho in dextra cooperiens pudenda ante balneum. ibid.

SEPTEMBER.

Homo pnolixis cirea humeros capillis, pedibus nudis, qui dextra vitem gubernat, cum sinistra racemos premit ibid.

OCTOBER.

Adolescens plures volucrum caveas gerens, cui in prato vicina perdix est. ibid.

NOVEMBER.

Homo tecto capite, cum bobus, et aratro, quibus foras prodeat, aut domum revertatur. ibid.

DECEMBER.

In eadem forma December apparet, habens corbem repletam seminibus. ibid.

FLUMEN.

Homo nudus, in terra decumbens, capillis sparsis, barba prolixa, cui de capite bina prodire cornua videntur, innixus grandi urnae, exquaundae regurgitent, 63.

TIBERIS.

Senex, coronatus frondibus, et fructibus, jacens humi, cum arundine in manu. ib.

PADUS.

Homo nudus, cornutus, jacens in terra, se ad urceum magnum inclinans, de quo aquarum abundantia effluit. ibid.

NILUS.

Senex, crocodilo insidens vel Hippotamo, qui item brachio super hydriam innitatur, secus quem pueri septem vagari videntur. ibid.

MATRIMONIUM.

Homo, cui jugum in collo, et compedes


image: as016

in pedibus, aut pompose vestitus, cum pomo cydoneo in manu, et serpente circa plantam pedis. ibid.

AETERNITAS.

Homo super elephantem: aut mulier triceps, quae manu sinistra circulum gerit, dextra globum mundi, cum velo, quo vultus ejus tegitur. 69.

EXITUS PROSPER.

Juvenis ornatus eleganti vestimento, cum poculo aureo et spica in dextra, papavere in sinistra. ibid.

FELICITAS SAECULORUM.

Duo adolescentes in lecto, invicem jocantes ad hoc ipsum alludunt. ibid.

FAVOR.

Adolescens caecus super rotam, alatus pedibus, firmus tamen. ibid.

Aut vero Juvenis armatus, cum ingenti scuto, collocato in terra secus mare, cum Delphino cui adolescens insidet, lyram sonans. ibid.

HONOR.

Juvenis vestitus purpura, quem Cupido serto laureo coronat, qui deinceps ad templum deducitur. ibid.

Monstratur item homo, vestitus vestimento oblongo, cum corona laurca. ibid.

QUIES.

Homo pedem pedi imponens, dextra perpendiculum tenerrs. ibid.

PIETAS.

Foemina, quae videtur duorum hominum eonjungere dexteras: aut vero Juvenis carne candida, decoro aspectu, oculis magnis, naso aquilino, alatus in humeris, rubro vestimento, cum flamma in capite, tenens sinistram super cor, cum cornucopiae, diversis rebus impleto. ib.

Item exhibetur sedens, manu dextra phialam tenens, cubito super infantem recumbens: aut vero duo infantes, qui currum trahunt: alias item figuras vide fol. eodem.

FUROR.

Homo aspectu horridus, sanguinolentus vultu, sedens super struem cassidum, scutorum, et lancearum, manibus post tergum revinctis: aut vero adolescens velatus oculis, qui stat in actu vibrandi fascem hastarum. ibid.

Aut homo furens, qui stet in actu feriendi, scutum tenens sinistra, in quo leonis repraesentata sit imago, cui caput galea rectum, quae loco Cristae serpentem gerat. ibid.

TERROR.

Puer plenus minis, bino vultu, provisus manibus multis. Quidam eum repraesentant cum capite leonis: alii vultu foemineo, sed aspectu horribili: quidam etiam flagellum manui adjungunt, cum capite item leonis. ibid.

FORTUNA.

Hujus imago in muliere repraesentatur, quae super rotam pede insistit, in actu volantis: quidam cornu aureum adjungunt, sceptrum item in dextra: quod totum Epigrammati inclusum est. 70.

Ripa his addit eam fingi sub arbore, quam oblonga hasta percutit, unde varia instrumenta delabuntur, quae ad professiones diversas pertinent. Quidam ei cornucopiae in manus collocant, globum coelestem in caput. Quidam eam navigio imponunt, sine gubernaculo, sine velo, et malo a ventis effracto. Quidam in lectisternio decumbentem, cui gubernaculum navigii ad pedes positum est: atque haec fortuna aurea est. ibid.

SIMULACRA COELESTIA.

Haec idcirco adinventa sunt a veteribus, ut summam aestimationem demonstrarent, quam erga viros bene meritos et Heroes habebant, cum enim aliter affectum graritudinis exhibere non nossent, nec qualiter condecorare virtutem possent, eorum nomina praecipuis stellarum in firmamento indiderunt, sic enim memoriam eorum aeternitati dandam rebantur: sed cum haec ipsa a me in opere jam epilogata sint, ne compendium compendii formare nitar, hic sola nomina recensere operae pretium erit, ut discretus, et judiciosus Lector quasi in ictu oculi cuncta transcurrat. Sunt igitur haec: Arctophylax, Hercules, Cepheus, Cassiopea. Perseus, Andromeda, Bellerophon. Hippolytus, Eniochus, AEsculapius, Orion, Gemini, Virgo, Aquarius. Quae noviter a Joanne Angelo in diversas formas, et notas redacti repraesentantur: quae cum omnia in compendium jam collecta sint, non rursum hic repetenda duximus. Curiosus Lector ad sui utilitatem et ad cognitionem idearum plurium, et virturum, prout speramus, ad plenam sui satisfactionem haec inventurus est fol. 70. 71. 72.



image: as017

COMPENDIUM PROVERBIORUM.

PRoverbia tantum orationi ornamentum, tantum decorem largiuntur (quorum abundantiam sequentibus paginis sat uberem inveniet) ut in eadem non minorem elegantiam addant, quam stellae in firmamento, aut flores in pratis. Totum hoc probatur attestatione Aldi Manutii. Et hic loci tam erunt copiosa, ut difficile sit et ipsum compendium inpauca redigi, quamvis cum omni brevitate id futurum sit. 79.

Reverentia servorum erga Dominos suos hoc dicto exponitur: Homo Herus, servo monosyllabus: quo indicatur subditum non nisi pauca fari coram Patrono suo debere. ibid.

Ad demonstrandum quod administratio regni palam faciat, an qui populo regendo praepositus est, ad id officii idoneus sit, sic dixerunt: virum indicat magistratus. Haec veritas sine contestatione est ibid.

Qui primum locum in conversatione, et in conventibus ambit, huic proverbio locum dedit: Senator sine provocatione, Legatus sine mandatis. ibid.

Cum cor jubilat, per eventum quendam felicem, ita ut quis regnum se quis obtinuisse opinetur, hoc adagium invaluit: Rex sum. ibid.

Qui magna molitur, et ad nil idoneus est, huic paroemiae ansam praebuit: Rex Tragicus: ubi Cyrus in Irum mutatur. ibid.

Dictum hoc proverbiale: Aut Caesar, aut nihil, cum hoc altero confirmatur, Aut Rex, aut asinus, quod idem est, cum illo: Aut victor, aut victus. ibid.

Pervulgatissimum illud: Homo homini Deus, adjutorium Dei improvisum indicatur, quod tum magis opportunum est, cum minus expectatur. ibid.

Volendo indicare veteres, quod honor in honorante sit, non honorato, vetus proverbium erat: Homo honerans, seipsum honorat. Materia utilis. 80.

Ad demonstrandam securitatem sapientis in omni loco, in similitudinem Biantis, sic insinuatur: Homo sapiens omnia bona sua secum portat: Id quod amplificatur fol. eodem.

Qua ratione virtus cuncta exuperet (id quod cum superiore analogiam habet) hoc proverbio exprimitur: Omnia sapienti facilia. ibid.

Nemo mortalium omnibus horis sapit: indicatur neminem tam sapientem esse, ut non quandoque impingat. Quod documentum consideratione magna dignum est, ad evitanda peccata. ibid.

Superiori sententiae illa affinis est: Nemo mortalium felix: declarat hoc ipsum perpetuitas miseriarum humanarum. ibid.

Homo sapiens, sed non nisi exteriori apparentia, cui facta consimilia respondent, hoc dicto exprimitur: Homo Thales, qui unus de Graeciae sapientibus septem erat: plures hunc virum aemulari contendunt cum idipsum nequeant. 81.

Loqui prout decet, hac significatione exponitur: Pauciloquus, sed eruditus. Quemque oporteret in hac re cautum esse. ibid.

In eos, qui factum a facto distinguere nequeunt, hoc dicterium adinventum fuit; Praxillae Adonide stupidior: curiosa ejus inventio est. ibid.

Aliud genus insensatorum est, qui vix memoria retinent, quod spatium de naso ad os sit: hos sequenti axiomate sugillabant: Stultior Melitide est, videatur quis ille Melitides fol. eod.

Proverbium aliud tritum est, quo indicatur rem quandam aliter se habere quam communis opinio sit, solet autem his verbis dici: Stulto ne permittas digitum. ibid.

Doceri propriis expensis viri prudentis non est, in quod proverbium illud emanavit: Malo accepto stultus sapit: Haec materia lectu et relectu digna est. ibid.

Volendo insinuare, optimum quandoque consilium esse, quod improviso a pueris et fatuis datur, hoc adagium in valuit: Saepe etiam est olitor valde opportuna locutus. 82.

Stultus stulta loquitur: Confirmatur hoc proverbio Italico: Bisogna che la botte dia l'odore, che tiene. Hoc est: cacabus odorem emittit, quem in se continet. ibid.

AMICITIA.

Hunc titulum in medio collocandum censui, plura enim proverbia occurrunt, quae sub eo continentur. ibid.

Amicus subdolus et fucatus his verbis exprimitur: Nemo verbotenus amicus: Hi enim omnem amicitiam in solo cortice collocatam habent. ibid.



image: as018

Intuitu amicitiae officium suum nemini omittendum esse, nec violandum aequitatem usitato, et veteri proverbio exprimitur: Amicus usque ad aras. ibid.

Nil est quod magis amicos deceat, quam ut alter alterius defectus sufferat: qui hac in parte officio suo desunt, amicitiae nomen non merentur: Hinc proverbium illud est: Amici mores si noveris, non oderis. ibid.

Amicos procul invicem degentes, multum a fervore remittere, sequenti adagio exponitur: Non sunt amici, qui degunt procul. Parum prodest sol, si sine calore est. ibid.

Inter amicos observandum esse aequalitatem sequenti proverbio indicatur: Amicitiae eaqualitas: quod cum illo idem est. Amicus alter ego. 83.

Quemque sua sorte contentum esse deberet sequenti paroemiâ exponitur: Amicitia stabilium, felicitas temperantium. Haec vera et unica beatitudo est. ibid.

Aurae Magontiae: ex fragmento Livii sic intitulato producitur: Amicitias immortales, inimicitias mortales esse debere. ibid.

Qualiter amicos invicem sine fictione esse oporteat, sequenti sententia exprimitur: Amicitiae personam: nec enim major securitas esse poterit inter hos, quam cum pectore aperto sunt. ibid.

Cum pars principalis sit amicitiae, alterum ab altero admoneri, hinc vetus illud adagium est, quo declaratur veram in hoc amicitiam consistere: Amicorum est admonere mutuum. ibid.

Sicut aurum in fornace examinari solet, sic amicitia cum urgens occasio se obtulerit, quod bis verbis explicatur: Nil homini amico est opportuno amicius. Ex perientiâ sat docemur. ibid.

In solis prosperitatibus amicus, qui ingruente adversitate recedit, huic proverbio convenit: felicitas multos habet amicos. Magnum infortunium in hujusmodi amicos incidisse. ibid.

Ut antequam ad amicitiae vinculum progrediamur, noverimus in amici mores inquirere, hoc proverbium invaluit. Amicos ne cito pares, quos paraveris ne rejice. Optimum praeceptum. ibid.

Bina damna sunt homini, sine amicis esse, et alterum nimiis abundare amicis, id quod sic effertur: Neque nullis sis amicus, neque multis. 84.

Quod supra de occasione dictum est, idem dicendum de periculo, ex quo maxime amicitia distinguitur, itaque et illud adagium in usu fuit: Amicus certus in re incerta cernitur. ibid.

Necessitas Amicorum olim his verbis exprimebatur: Amicus magu necessarius, quam ignis, et aqua: Quae expressio vera est. ibid.

COMMODITAS.

Quamvis pauca, efficacia nihil ominus proverbia sub hoc titulo censentur: itaque ut tanto ordinatior eorum tractatus sit sub suo quodque titulo collocare volui. Homo pecuniosus damnari non potest: De homine divite exprimitur, qui in causa sua, se de proprio defendit. ibid.

Homo sibi multum applaudens, et se illustrem jactans, non tam actionibus animi, quam pecunia et possessionibus, hoc modo percellitur: Generosus ex Crumena. ibid.

Porro de generosa et illustri prosapia sua se extollere, hac dicaci ironia exponitur: Generosior Codro: quod plerumque in damnum cedit, si natalibus virtus non correspondet. ibid.

Ad exprimenda mala, quae de longinqua absentia proveniunt, illud adinventum fuit: Homo absens haeres non erit. Pauca sed multum sensata verba. ibid.

Alienam metis messem: de iis dictum qui alienis lucubrationibus se immiscent, et alienos labores sibi vendicant. ibid.

Quantum prosit propriis utilitatibus invigilare, hoc axiomate exponitur: Homo quisque rem suam meminit: Id quod magni momenti esse debet iis, quibus multum inter homines conversandum est. 85.

PROBITAS, et RECTITUDO.

Etiam hie, cum binae hae virtutes potissimae sint in animo humano, eandem rationem secutus sum, quam in superiori titulo. Ad indicandum quantopere pietas, et vitae bonitas aestimanda, et amplectenda sint, illud dicitur: Boni viri lacrymabiles. Sententia saepius recolenda. ibib.

Ut demonstrarent quantopere occasio cujusque mores aperiat, dixerunt veteres: In discrimine apparet qui vir. In hoc loco plura adducuntur admodum proficua. ibid.

Pro homine qui in facultatibus suis industriâ suâ acquisitis liberalis est, illud dicitur: Homo promus magis, quam condus. Quod obscurum est, nisi erpositio ejus videatur. ibid.



image: as019

Tolerantia venerationem viro sapienti adfert, et interiora ejus pandit: Id quod sequentibus verbis exponitur: Homo quadratus: quocunque ceciderit, semper stabit. ibid.

Indifferentia in rebus hoc proverbio dicitur: Omnium horarum homo: hoc est: Homo qui tempori accommodare se novit. ibid.

Candidissima gemma honestatis, et castimoniae, hoc lemma proverbiale obtinuit: Melanione castior. Utile et curiosum est nosse, quis Melanio hic fuerit. ibid.

Homo novus: De eo dictum, qui nec genere suo, nec cognatione, sed sola virtute se inclytum, et nominatum in mundo reddidit 86.

Terrae filius: De ignobilibus, et face populi dicitur. ibid.

Potentia superior superata ab inferiore, hoc lemmate exprimitur: Hominem velocem tardus assequitur: nescio an magis propria similitudo inveniri potuerit. ibid.

VITIA.

Proverbia de vitio prolata sunt, ut intelligatur, sicut de umbra major lucis claritas resultat, sic de vidi turpitudine, virtutis pulchritudinem augmentari. ibid.

Ad significandam crudelitatem latronum, et quantum prosit tales e medio colli; sic dictum est: Homines Ambrones. Haec enim gens non nisi latrociniis addicta, hinc omnium odia meretur. ibid.

Ad demonstrandum quod omne delictum puniendum sit, hoc proverbium inventum: Virum improbum vel mus mordeat: grave praeceptum: 87.

Qui nulla de causa litigiis se implicant verbis penc iisdem ut supra sugillantur: Scelerosum mordeat et mus. ibid.

De homine pervicaci, et obstinato dicitur: Homo semper contradicens: Vitium pessimum est, cui connivere non oportet. ibid.

Quod usus, qui contra rationem militant semper resecandi sint, his verbis indicatur: Satis homini, satis humanitati. Ubi multae probationes sunt. ibid.

De timore praepostero eorum hominum, qui nec centum gladiis sat armari pos sint, illud dictum; Homo cervinus. alluditur autem ad maximam ferae hujus timiditatem. ibid.

Pigritia nomine feriae titulatur: in quo curiosae observationes videri poterunt, una cum adagio: Ignavis semper feriae. ibid.

De homine ignavo, qui omnium ignarus est, possessus monstro stupiditatis, illud dicitur: Ignavis vertitur color. ibid.

De nimio silentio, et nimia loquacitate, binis extremis, quaenon possunt, quin cadant in vitium, illud expressum fuit: Statua taciturnior: De altero: Homo hombylius: videantur de his signi ficationes fol. 88.

Injuriam jam antehac illatam non rursum movendam (cum id praeposterum sit) hoc adagium docet: Malum bene conditum ne moveas: aut: Sopitum ebrium non oportet excitare e somno. Consideratio haec summi momenti est. ibid.

De homine astuto illud expressum fuit: Nec Deus, nec homo: videatur quae sit astutia homini proficua. ibid.

Continua agitatio hominis inconstantis et varii, hanc sequentem significationem obtinuit: Euripus homo: Nil volubilius mari. ibid.

Traducitur idem adagium ad hominem infidelem, et ad fortunae instabiles vices, utraque mutationibus obnoxia sunt. ibid.

Si consuetudo patriae rationi rectae non derogat, observari debet, hinc de ea dicitur: Hominum mores regioni correspondent. ibid.

De homine ingenuo, tractabili, et docili, haec sententia dicitur: homo cera tractabilior: alluditur ad hanc materiam, quae omnigenas figuras recipit. 89.

Econtrario in hominem tetricum, et rusticum haec significario valet: Homo Seytha. Quinam hi populi sint, vide fol. eodem.

OPERATIO HOMINIS.

Exponitur hic, quod hominem laborare semper oporteat, ad hoc enim natus est; ubi in compendio refertur gloria, et praemium eorum, qui indefessi in opere sunt. ibid.

Inconstantia jam supra memorata, his verbis demonstratur: Nunc palliatus, nunc togatus. Quod vitium omni modo fugiendum. ibid.

Monstraturi olim, quod loquela hominem prodat, et quod per externum, internum cognosci possit, consuetudo hoc adagium introduxit: Qualis vir talis oratio. ibid.

Victus slet, et victor interiit: hoc aenygmati non absimile est, significans: emeritum exercirum ubi cruenta victoria timetur, nunquam periculo exponendum. 90.

De animo nimium muliebti, et effaemina. to, qui vitam mollem et solutam ducit illud dictum est: Musica vita. ibid.



image: as020

Sapiens consilium est, sedulo explorare mores hominis, antequam ad consuetudinem familiaritatis procedatur: super quod inveteratum adagium est: Nemini fidas, nisi cum quo prius modium salis absumpseris. ibid.

De iis, qui dies integros insumunt, antequam in agendo determinare certum quid possint, hoc proverbium inolevit: Homines Agones. Declaratur quinam Agones hi fuerint. ibid.

Cum dici foleat, qui causa malorum suorum est, semetipsum plangat, haec significatio proverbialis emanavit: Iciens ictus est: Plures ibi considerationes occurrunt. ibid.

De rerum exitu prospero, quem homo felix obtinuit (sicut quisque obtinere desiderat) haec paroemia adinventa est: Dormientis rete trabit: Tracta metataphora est a Piscatoribus. 91.

Solatium pauperum, ubivis securos esse, quod his verbis exprimitur: Centum viri pauperem spoliare non possunt: optime dictum: nemo enim auffert, ubi nulla possessio est. ibid.

Id quod semel coeptum est, cum perseverantia prosequendum esse (quae virtus magni pretii est) adagio sequenti indicatur: Studium generat studium, Ignavia ignaviam. ibid.

Ad significandam quod pene tot sint opiniones, quot capita, vulgato hoc proverbiali axiomate demonstratur: Quot homines; tot sententitae. ibid.

De infelici eventu, quem imprudentia praevidere neglexit, hoc usu receptum est: Sero sapiunt Phryges: Praeceptum obscrvatione dignissimum, ne proprio damno sapere necesse sie. ibid.

Capta gladium: de iis dictum est, qui mala propria sibi sponte accersunt. ibid.

Si quis percussurus, mature ponderaret, se forte pejus percutiendum, a percussione utique abstineret; in talem haec dicta sunt; Cornix Scorpium: Explicatio quaerenda fol. ibid.

Quod a negotiis periculosis, molestis, et intricatis abstinendum sit, hoc adagio innuitur: A lupi venatu: optima similitudo. 92.

Homo tetricus, intractabilis, et durus, his verbis indicatur: Scabrosior Leberide. Quid in Leberide intelligatur: vide fol. eodem.

Eadem rusticitas, et durities in succurrendis pauperibus, sequentem significationem habet: Exigit a statuis farinas. ibid.

Candidulum linum lucri causa ducis: de iis dictum, qui lucri intuitu conjugem ducunt: quare mulier lino comparetur: vide fol. eodem.

Adagium vulgare: Di chi e la casa pensi al coperto: sic latine dicitur: Curabit praelia Conon. Eruditio singularis. ibid.

Audere sine praecautione, ut non dixerim temerkate stolida se ingerere, et illic le obtrudere, quo quis vocatus non est, hoc proverbio jam trito declaratur: Ne sutor ultra crepidam: hujus adagii deri. vationem quaere fol. eod.

Quantopere sola apparentia deludat, cum saepe quod optimum videbatur, pessimum evadat, sic proponitur: Vmbra pro corpore: Curiotum est nosse, unde hic loquendi modus emanârit. ibid.

Homo procerae staturae, et exigui roboris sic exprimitur: Arcadicum germen: quod idem est cum illo: magnus clamor, pauca lana, videatur derivatio de Arcadico. ibid.

Nil prosunt divitiae, nisi in commodum possidentis impendantur, et data felici occasione: totum hoc exponitur sequentibus verbis: Cui multum est piperis, etiam oleribus immiscet: optimum praeceptum. 93.

Proverbium vulgare est, quod ait: Duos gallos simul vivere non posse: hoc est duos potentes in eodem loco non durare: quod sic aliter dicitur: Mons cum monte non miscetur: parallelum aptissimum. ibid.

MULIERES.

Supra raulieres quoque plura adagia formata sunt. Nam nec his negatum Heroum facta imitari, eorum dona, et virtutes assequi. ibid.

De earum pudicitia illud non immerito usurpatum est: Viris labores, mulieribus munditiae conveniunt: Hae partes primae erant Penelopes. ibid.

Pudicitiae comes individua silentium sit; inde proverbium est: Mulierem ornat silentium: plus certe quam monilia, lapidesque pretiosi. 94.

Negotium, quod finem prosperum consequitur, quamvis male coeptum sit, hoc proverbio exprimitur: Parit puella, itiamsi male adsit viro. Multae ibi observationes sunt. ibid.

Quemque instatu suo, in quem a Deo collocatus est, perseverare debere, nec certum pro incerto in periculum mittere, sequenti sententia exponitur: Tuae sortis uxorem ducito: plura hic observatu digna sunt. ibid.

De stoliditate, quae in altum evehitur (quod sensatus quisque cavet) usus hoc


image: as021

adagium introduxit: Mulier Imperator. Mulier miles: alluditur ad mulierum naturam, quae ad professiones hujusino di ineptae sunt. ibid.

Mulieris animus: prolatum est in animos inconstantes, leves, et volubiles; quae vitia plurimum evitanda sunt. ibid.

Infidelitas tam huic sexui cognata est, ut jam vulgare proverbium e scenis desumprum invaluerit: Mulieri ne credas etiam mortuae: Vitium omnino deforme. ibid.

De exitu rerum infortunato, et infelici, hoc dicitur: Mulierum exitia. Sic qui moritur, simul omnium bonorum possessionem sibi commori facit. ibid.

Ad docendum, quod ministerio rerum sacrarum, qui ad hoc ordinati non sunt, adhiberi non debeant, illud expressum fuit: Herculis aedem mulier non intrat. 95.

Thessla mulier: de sagis dicitur, quas merito atrocissimis poenis castigare oporteret. Contra has vehementissime ob maleficia sacra pulpica declamant. ibid.

Actus indecentes, quos quisque sensatus evitat, hac dicaci sententia exprimuntur: Anus saltat: Hic actus cum insolitus sit, etiam detestandus est. ibid.

Flos pudicitiae ad finem usque vitae conservatus (id quod singulare encomium meretur) sequenti proverbio enunciatur: Anus Eriphus. Hujus dictionis curiosam originem quaere fol. eodem.

De oculis soeminae semper turbidis, et malignis (quamvis ab insanis Amatoribus et stellae et luminaria appellentur) hoc proverbium. inventum est: Mulieris oculus. Fornax potius sunt, quo universa domus succenditur. ibid.

Tam magna mulierum infidelitas est, ut vituperium illud proverbiale incurrerint: Nec mulieri nec gremio credendum. Curiosa et utilis ibi explicatio est. 96.

Servitium quod quis pluribus spopondir, nemini exhibuit, hac significatione percellitur: Vnicâ filiâ duos parare generos. Nec enim desunt, qui tantam impietatem votis expetunt. ibid.

De homine in negotiis versato opportune dictum est: Anus subsultans multum excitat pulveris: Quadrat autem aptius in eos, qui longa expetientia rerum, plura negotia sibi attrahunt. ibid.

De negotio quod neglectum jacet, eo quod inutile sit, de quo videlicet ultra sperari magna nequeunt, illud dictum est: Anus veluti equus profundam habebit fossam. Sententia multum energiae habens. ibid.

DE AECIUIVOCIS.

Laudatur hoc in loco Comes Thesaurus, tanquam Scriptor literatissimus in aequivocorum materia. Quid sint haecaequivoca, De phrasibus conceptuum, quomodo a Dialecticis, et Metaphysicis nominentur. ibid.

Virgulae et puncta quandoque loco suo non collocata aequivocationem pariunt: quomodo haec instituenda. 97.

Quid vere significet haec vox Homo: quid haec vox Vir: Nomine turbae quandoque etiam daemon intelligitur: figurae, et sculpturae item homines appellantur. Dialectici hominis voce speciem specialissimam intelligunt. Homo corporeus, mundanus et carnalis intelligitur. Gaudent nomine hominis et propherae. Tali denominatione et mundus appellatur. Vas destillatorium homo Chymicus dicitur. Et alia his similia. ibid.

DE SYNONYMIS.

Haec vox homo ab humo derivatur, videatur quamobrem. Vir a vi dictus, hoc est a robore, aut virtute: Dicitur Mensch hoc est liber. Nominatur microcosmus, aut parvus mundus: mens ejus quid denotet. Reliquae partes corporis humani signis coelestibus, et Deitatibus fabulosis comparantur. 98.

Hominis nomina diversa apud diversas nationes. Quare mulier hoc nomen habeat apud Latinos. Quomodo ab Hebraeis appelletur, et ejusdem Etymologia. ibid.

DE DIFFERENTIIS.

Differentiae ad veram rerum cognitionem magnopere necessariae sunt. Hae inter Praedicamenta Aristotelis praecipua numerantur. 99.

Differentia intet sapientem, et ignotantem. ibid.

Differentia hominum ob climatum diversitatem, et de signis Horoscopicis. ibid.

Amplificatio de dignitate hominis; exotici ejusdem affectus, et appetitus: differentia amorum. Homines sylvestres, Satyri, Centauri. Hominum novum genus in plagis orientalibus discoopertum. Astomi hoc est sine ore: alii sine lingua. 100.

Pygmaei qui herbis vescuntur, et pomis


image: as022

sylvestribus: qui per arundines liquorum sugunt: homines naribus simis, nigri, demisso labio inferiori, quod ad pectus usque pertingit: corrigitur sale ne putrescat. ibid.

De auriculis. Tot populi inveniuntur, quibus oblong sunt: quibusdam ad pedes usque descendunt. Quidam eis, sicut vestimento se involvunt: et alia hujuscemodi curiosa. ibid.

DE GIGANTIBUS.

Monstra sunt. Quare sic excedant. AEthiopes altitudinis duodecim pedum. Sueci novem cubitorum in terram prosternunt equitem cataphractum. Turnus a Virgilio descriptus. Mauritius Imperator. Alius capram integram manducans. In India plures Gigantes sunt, statura quindecim pedum. De Satellitibus gigantaeis. ibid.

Mulieres ova parientes, e quibus gigantes nascantur. Memoria gigantum in sacris literis, eorum urbs Rabba, et Philadelphia. Goliathi gigas, et. Og Rex Basan. Dens gigantum ultra mensuram magnus. Gigas mensurâ suâ occupans triginta pedes. Statura Pallantis. Gigas revocatus ad vitam. Mulieres gigantaeae: quarum una stupendae molis. Gigantes cur Terrae filii nominati, generati de coelesti sanguine. Nomina eorum hebraica, Aza, et Azael. 101.

Gigantes: Daemonia sub specie humana, cruribus tortuosis, in modum serpentum, et quare: AEstimati Neptuni filii: antra paludosa et sulphurea inhabitabant. Quis fuerit Nemrod. Alia gigantum nomina juxta Hebraeos. Descripti a propheta Amos. Sapho Gigas occisus a Davide. Quis fuerit Atlas, ejus Etymologia: alia item gigantum nomina. Hercules quantae proceritatis. Sirax gigas, dictus filius Herculis: Orestes, Ajax, et alii. Polyphemus inter alios eximiae staturae. erat autem inter Cyclopes. Homo tredecim cubitorum. Porus, Ganges Rex AEthiopum. Corpora plurium gigantum detecta. 102.

Agathon, Maximinus, Martinus Turanius, ejusque martyrium gloriosum, primus Brabantiae Dux. Disticha supra partes corporis illius. 103.

FORTITUDO GIGANTUM.

Mulier portans bina vasa cerevisia replera, idque una manu, quae quadringentas libras Italicas ponderabant: trabem item gestabat, quae vix portari ab hominibus octo poterat. Milo moveri loco non poterat: Taurum die uno consumebat, quem prius in humeris portaverar. ibid.

Cleomedes pugno hominem mactat, de cadavere mortuo cor extrahit, aedificium diruit, et seipsum subingenti saxo sepelit. Hic Taurum in medio cursu tenebat: saxum portabat, quod Milo vix moverat. Junius Valens currum in cursu medio retinet. Lysimachus leoni vivo linguam eruit, et sic Alexandro Magno reconciliatur. 104.

Polydamas Leonem occidit: dimicat contra Taurum, et ipse currus in cursu suo retardat: solus plures equites occidir, qui demum dum fragmen ingens montis decidentis sustinere nititur, sub eodem sepelitur. Agathon Atheniensis fugabat Pantheras, tygrides, leones, et ursos. ibid.

Sabinus obsidente Hierosolymam Tito Vespasiapo primus vexillum triumphale muris et vallo imposuit. ibid.

Thideus sibi similem robore non invenit: quemque Thebanorum ad certamen provocavit, eis concedendo quodcunque armorum genus eligerent: insidiantes sibi omnes trucidavit. Selcucus Rex Taurum manibus domat. Firmus Imperator sibi incudem collocari faciebat in pectore, sustinens fabros malleis super incudem percutientes. Aristomones Messenius in fugam mittit exercitum. Bito ob fortitudinem statuam meretur. 105.

Cynegyrus Atheniensis dentibus navem inimicam retinet: idem Glaucus Romanus egisse legitur. ibid.

Pyrrhus militero medium secabat. Pluto miles scintillas fulgurabat ex oculis, qui Patrem suum ingenti robore e manibus hostium solus protraxit. ibid.

Alexander Castriotus, dictus Scanderbeg, ictu gladii hominem medium, secundum longitudinem dissecat, alia item illustria facta ejusdem. Vide fol. eodem.

Quatuor millia Numidarum quadraginta millia Romanorum vincunt. ibid.

Brancius Luscus quemvis funem manu rumpit. Gallus percutiens Ottomannum: Germanus contra maximam hostium multitudinem se solus defendit: percussus ingenti ictu, nil loco motus, percussori caput dividit. Intrepiditas nobilis cujusdam Bononiensis. Capitas Spavento ejusque jactantia. 106.



image: as023

DE PYGMAEIS.

Necessitas de iis ratiocinandi. Ubi locorum non nisi tres pedes altitudine exuperent. Ratio cur tales dentur. Canopa Pygmaeus non nisi duas palmas exuperans. Nicephorus item, sicut et mulier quaedam. Nanus cum barba prolixa. Opinio eorum qui hoc genus hominum negant. Cur pugiles vocentur. Authores qui aiunt hujusmodi homunciones non prolongare vitam. ibid.

Praeliantur cum Gruibus. Pygmaeus vix altitudinem perdicis eorum locorum exuperans. 107.

Simiae balsamatae, et pro pygmaeis habitae, et ostensae; cur sic vocentur. Ut majotes appareant cornna arietum sibi imponunt. Quidam eorum magnitudinem infantis habent, qui annum sextum attigit. Scriptores de hac materia, eorumque descriptioncs. 108.

De ANDROGVNIS, seu HER MAPHRODYTIS.

Quod loci occasio requirat de his meminisse. Quare de Mercurio nati dicantur, et de Venere apud Mythologos. Hermaphrodytus, creditus vir, deinceps filios genuit. Quorum unus post mortem apertus, vasa spermatica utriusque sexus gerere inventus est. Quatuor eorum differentiae sunt. Nasamonigens sic dicta, inter quos plures Hermaphrodyti, annonam regiam custodiunt. Sub poena capitali jubentur sexum, quem elegerint conservare. Per quem jurent. Projecti in flumina, et mare. Filia ab horum aliquo stuprata. Horum sterilitas per miraculum correcta. Descriptio poetica Salmacis, quae de Hermaphrodyto est. 109.

De PRODIGIIS.

Coeli lingua dicuntur: imo Dei: quae orbem terrarum ad emendationem vitae provocant, praecipue magnates, et Principes. Inter haec primum locum Cometae obtinent, quae plura portendunt. 110.

Caput Romae in cavandis urbis fundamentis repertum, undetemplo Jovis Capitolini, et Capitolio nomen datum. 111.

Cometae horribiles saepius, et pluribus annis visi. ibid.

Statuae de Coelo lapsae. ibid.

COMPENDIUM MIRABILIUM.

CUm hujuscemodi mirabilia quotidie plurima accidant, et acciderint jam ante, haec materia in latum se extenderet. Nihilo minus, qua possum brevitate maxima utar: Inprimis capilli memorantur una nocte adolescenti ad mortem condemnati incanuisse, totumque deformatum esse. Infantes deinde sic nati. Albani idcirco sic nominati: cur eorum maxima pars sic nalcatur. Cani ob potatum vitriolum oborti. Monacha rursum juvenescens. Faemina visa cum barba hirsuta, et nigra circa genas, et in vultu. Rursum alia barba mulieris ad duas spithamas longa circa mentum. Visus acutissimus. Callicrates ex ebore formicas minutissimas fabricabat. Oculi bina pupilla, spirantes halitum venenatum, Quidam de nocte legens epistolas, sine subsidio candelae vel luminis. 112.

Sympathia et Antipathia hominum cum bestiis. ibid.

Caecitas. Operationes incredibiles, quas caeci operati sunt: Sratuarius caecus. Quidam ex vulnere frontis, visum recuperat. 113.

Auditus. Fragor et tumultus belli de longinquo auditus. Sonus tympanorum, buccinarum, et cytharae ingerunt timorem. Violinum quendam ad urinandum commovet. ibid.

Filius Croesi, adhuc infans in quodam praelio distincte loquitur. In cadem materia plures recensentur, qui muti cum essent, loquelam recuperarunt: econtra bene loquentes obmutescunt. ibid.

Dentes: Hercules tres dentium ordines habebat. Alia praeter haec Exempla. ibid.

Odoratus. Pater Dominicanus ad odorem rosarum in deliquium animi cadens: Miles ad odorem rutae. Odoratus medicinae eandem operationem et effectum consequitur, quem ipsa medicina sumpta consequi consuevit. Corpus Alexandri quandoque suavissimum odorem spirabar. ibid.

Gustus. Quidam a piscium esca abhorrentes,


image: as024

quidam a carnis, lactis, et aliorum. Abstemii, et hujusmodi alia 114

Morsus Serpentium santatus solo hominum contactu. Pyrrhus pollice pedis lienosos tangens curabat, post combustionem cadaveris hic pollex integer visus est. Lac exiens de venis. Pater lactan filium. Ossa sine medulla. ibid.

Homo inventus post mortem sine medulla, fortissimus erat in lucta et ludis gladiaroriis, et agone, dum viveter. ibid.

Risus portentosus. Rursum alii nunquam visi ridere: alii nimio risu mortui. 114

Foeminae stupendae memoriae. Sacra scriptura memoriae data, et in versus translata a pastore quodam. Memoria felicissima Cyri, Mithridatis, et Senecae. Centum conclusiones uno die defensae. Authores hujus rei mentionem facientes. 115

Feris objecti, et salvati. 115

Pyrthus Eacides quomodo regnum recuperârit. ibid.

Dies natales portentosi, memoria et nota tu digni. ibid.

Mirabilia circa robur corporis. Unde memoria Davidis est: Hominis item Asiatici, quorundam Suecorum, et Gothorum, De Huberte Cucce, et aliis. ibid.

Fortitudo animi: in hac mirabilem se exhibuit Leaena meretrix, Anaxarchus, Tiramenes, Dio, Epicurus, et alii multi. ibid.

Reliqua item mirabilia ex Scriptum sacris, ex Solino, Alberto Magno, S. Augustino, Fulgoso, et aliis, ubi notantur varia accidentia, fol. 116

Agilitas, vel levitas: Homo positus pro scopo, et effugiens agilitate jaculantiumtela, et saxa. Agiles in Cursu. Habitatores maris. Impavidi ad fortunae sinistrae ictus. Abstemii, qui numquam vinum gustarunt, alii qui nunquam sitim passi. qui item semper jejuni. Quanto tempore inediam pari quis possit. Homo plebejus omnis generis non comestibilia deglutiens. ibid.

Affectus humani, vel symptomata mirabilia. Embryo in utero retentus vigintiannis. Uterus in duritiem perrae conversus, ponderans septem libras. Homo sine foramine vesicae. Vomens excrementa. Puella contracta mirabiliter. ibid.

Matrimonia. Foemina vigesies, bisque conjugata: Et vir item, qui viginti conjugia contraxerat. ibid.

Mortui reviviscentes. Quorum quidam in rogo revixit: alias ad sepulchrum portatus restitutus est, portans domum feretrum suum. Rursum alius resurgens mirabiliter. 118

Mortui ex nimia laetitia, et nimio dolore alii tex timore: alii item resuscitati. ibid.

Georgius de Epiro ex utero matris egressus. cum illa ad sepulchrum portaretur. Epimenides dormiens annis quinquaginta septem. Gemelli uno tempore nati, uno moriuntur. Foemina pariens filiostercentum sexaginta. ibid.

Gratitudo observata in aspide ubi admirabilis casus recensetur. ibid.

Mirabilia in somno. Quidam dormientes operabantur, et loquebantur plena intellectu. Hinc quidam somnians praedixit mortem Joannis secundi summi Pontificis. 119

Foemina in pariendo strepitum maximum faciens, quasi exploso sclopeto. De qua item flamma exiit, comburens vestimenta, quae circa eam erant. ibid.

COMPENDIUM NUMISMATUM

MOnetae ad quem finem adinventae sint. Earum studium quam utile sit, et ad quot professiones. Quot in illis simulacra, inscripsiones, lemmata, modi, instrumenta, et alia observentur. 52

Scriptores vel Authores, qui de bis tradiderunt. ibid.

Quatuor anni tempora per quatuor infantes, tres nudos, uno vestito, cum quatuor coronis repraesentantur. 53

Juvenis alio vestimentorum apparatu spectabilis Apollinem indicat, prout contra Marsiam victor evasit. ibid.

Adolescens super humeros suos arietem portans significatum Mercurii est. ibid.

Vir manu gestans baculum, circumdatum serpente, cum bubone ad pedes, imago est AEsculapii. Idem significatur per imaginem mulieris tractantis serpentem. ibid.

Superbia Domitiani, qui divinos culius


image: as025

exegit, significabatur in effigie hominis venerandi, qui tres foeminas ante se genuflexas intubeatur. ibid.

Sacerdos sacrificans demonstrabatur per quendam vestitum toga, qui manum super caput Tauri collocabat. ibid.

In eadem positura tres homines apparentes, indicabant Imperatorem et Consulem sacrificantem. ibid.

Mars Propugnator significabatur per quempiam, qui hastam tenet, in actu procedentis. Cum totus in armis appareret, Martem Ultotem indicabat: ibid.

Cum clavam regeret, vicinus victoriae, Martem Victorem. ibid.

In homine qui sceptum tenet, coopertus casside, Imago Honoris exptimitur. ibid.

Vir qui dextra hastam, sinistra Mundum regit, Deum figurabar. ibid.

Cum praememoratum simulacrum circa pedes suos Captivum haberet, Imperatorem Triumphantem declarabar. Videantur de hoc plura fol. eod.

Italia in libertarem vindicata figuratur per virum, qui foeminae genuflexae dextram porrigit, et qui manu mundum regit. 54

Binae mulieres, quarum una militem coronat, altera gubernaculum Navigii tenet, et Cornucopiae, cum viro, qui se in hastam inclinat, Idea fortunae sunt, et victoriae. ibid.

Homo qui dextra hastam gerit, qui videatur de pulpito perorare velle, imago est fidei. ibid.

Rex Daciae ab Imperatore devictus repraesentabatur in Dario victo ab Alexandro Magno. ibid.

Mars simul et Neptunus exprimuntur in figura hominis unius insidentis equo, cum hasta et flagello. ibid.

Neptunus sculpebatur ut homo nudus, cum Casside quam gerebat in capite, equitans, et pannum super humeros gerens, qui vento agitabatur, cum telo uno in dextra, duobus in sinistra. ibid.

Homo insidens equo cum telo in sinistra, cui stella super caput est, Imago Castoris est. Rursum alius telum jaciens in monstrum quoddam, indicat Perseum Victorem Chimaerae. ibid.

Homo armatus, equo insidens, quem praecedit alius et ipse armatus, sed pedes, signum erat expeditionis Imperialis. ibid.

Alius item in eadem positura, sed qui hasta videatur alterum ferire, qui humi iacet, Victoriam Imperialem denotat. ibid.

Homo pedestris, qui cum insignibus militaribus equitem praecedebat, indicium erat Imperatoris, aut Ducis trium phantis. ibid.

Vir dextra fulmen gerens, sinistra aquilam, cum parvulo altari, et stella, Jovem indicat, cui sacrificabatur. Jupiter victor exprimebatur in homine seminudo, qui in fastigio hastae suae Victoriam regebat. Utque eum Custodem exprimerent, apparebat homo cum fulmine in dextra, hastam gerens in sinistra. Demonstrabatur item nudus, stans in actu vibrantis dextra sua fulmen, interim sinistra avem tenebat: haec figura Jovis Ultoris erat. Jupiter Servator Manum sinistram versus coelum elevabat, dextra fulmen gubernans. Videatur et alia figura fol. eod.

Cum Jovem Propugnatorem praesentaturi essent, praememoratam figuram exponebant, sed hastam gerentem in dextra, fulmen in sinistra. Jovem statorem, cum vestimento pendente ab humero sinistro, tenentem globum orbis cum imaginc Victoriae, et Aquila. 55

Haec omnia attributa Dei sunt. ibid.

Homo armatus tridente, regens sinistrâ mundum, Neptunum exprimie. ibid.

Videatur ejusdem imago alia. ibid.

Imago Victoriae alatae, portantis dextra coronam, altera palmam, Victoriam navalem indicat. ibid.

Duo homines midi, quorum unus clavae. innititur, alter caduceum tenet, Herculem et Mercurium exprimunt. ibid.

Per eosdem intelligebatur fortitudo, et sapientia. ibid.

Homo coronatus, circumdatus diademate aureo, eodemque scintillante, et radiante, qui hominem captivum ad pedes suos, intuetur, ortum solis exprimit. ibid.

Genius figurabatur in adolesentulo nudo, qui dextra pateram, sinistrâ cornueopiae gerebat. ibid.

Honor vero per hominem seminudum, qui dextrâ hastam portabat, cornucopiae sinistra, cui caput coopertum erat casside. ibid.

In quodam Numismate apparet homo portans senem, linistra tenens mulierem casside tectam, et hast a armatam, per quae AEneae pietas figurabatur. ibid.

Imperator Victoriosus, per quendam curru sublimem repraesen tabatur, quem Elephanti trahebant; Erat autem redimitus lauro, aquilam gerens in sinistra.


image: as026

Super hanc particulasriatem aliae figurae cernantur, in eodem loco expressae. 56

Abundantia procurata per Principem, in homine exhibetur, qui in manibus Imaginem mulieris tenet, gestantis libellum, et cornucopiae sicut et figura Navis, cum cophino cooperto spicis. ibid.

Sculpebatur imago Martis, in figura hominis curru vecti, et armati flagello. ibid.

Homa insidens Delphino, originem Tarenti indicat. ibid.

Homo stans, qui manum praebet mulieri supplicanti, Rempublicam insinuat vindicatam a Monarcha, qui eam subegit. ibid.

Captivitas Judaeae demonstrata est in homine pedite, gerente arma in tergo: ad cujus pedes moesta faemina procumbebat. ibid.

Homo intuens in avem, eum indicat, qui futura prospicere desiderat. ibid.

Homo sinistrâ suâ hastae innixus, qui dextram porrigit, dimissis digitis, cum literis Restitutor: Restitutionem Urbium, aliorumque locorum indicat. Videantur de his fusiora fol. ibid.

Homo dextram suam alterius dextrae conjungens, praesente faemina armata, demonstrat Dominium translatum consentiente Publico. ibid.

Genuflexus, qui dextram suam dextrae Imperatoris jungit, indicat provinciae totius congratulationem, cum ad thronum Imperialem elevatus est. ibid.

Concordia Principum figuratur in hominibus duobus, qui dextras sibi porrigunt: et siquidem togatus illic fuerit, cum milite, demonstrat literas cum armis unionem fecisse. ibid.

Homo extensa dextra, sinistra portans oblatum suum ad altare, fidem declarat; sicut in homine manus suas ad coelum levante pietas intelugitur. ibid.

Consuetudo et utilitas monetarum commercia promovet. Status mundi depravatus ex quo inter aurum, argentum et alia metalla versatur. Rarae sunt Monetae aurcae, aut argenteae, quae Imperatores repraesentant. 57

Principes, et Imperatores in monetis insculpti. ibid.

De raritate monetarum plura in medium afferuntur. ibid.

Reverentia quae Principi debetur, quamvis absenti repraesentabatur in duabus sedibus, stantibus in senatu, vel Consiuo, in quarum una simulacrum Imperatoris vel absentis, vel jam fato functi erat. ibid.

Figura hominis, quae manum serpenti porrigit, cum interim super columnam simulacrum hominis stantis erigitur, qui circumdatus est lauro plantata in terra, cum his verbis: Salus Augusti: Salutem publicam indicat, quam Imperator illededit. ibid.

Figura abundantiae, cum Cornucopiae in manu, sedentis, auc vero supra sedem antiquam positae, habentis sceptrum in manu, securitatem Augusti indicabat. ibid.

Personae quatuor, cum apparatu et instrumentis suis, liberalitatem Imperatoriam designant. Sicut quatuor item homines sedentes, qui se invicem intuentur signum felicitatis sunt. ibid.

Numisma in quo sedes cernitur, similis Cathedrae, in medio ornamenti alterius, quod a personis plurimis tenebatur: inter quos Praelari erant, mythrati, et alii cum palmis in manibus, cujus superior pars per Angelos regitur, subtus haec altare est, cum cruce: quibus omnibus Petri Cathedra repraesentabatur. Quae moneta sub Alexandro septimo p. m. Romae excusa. fuit. 58

COMPENDIUM STATUARUM.

SImilitudinem omnino adaequatam statuae cum simulacris habent. Ejusdem primus Author DEUS. Sagax inventio. Praemium Virtutis est. Ejus definitio: Primus Inventor. Insignes Artifices, qui postea extiterunt. Potissimum erectae sunt Poetis, Philosophis, Legislatoribus, faeminis. 72

Demetrius Phalercus earum habuit tercentum et sexaginta. Erigebantur numinibus, et Virtuti. Venus eas in antris habuit: praecipue in figura mulieris formosae. Manasses statuam sculpi fecit quinque capitum: praerendendo plures oculos se habere Propherâ Isaiâ quem medium secavit. Statua Jani biceps erecta. Priamus statuam erexit tribus oculis in posteriore capitis parte. Statua Marci Aurelii dextram resupinam porrigebat, digitis disjunctis, pollice


image: as027

deorsum versus inclinato. Statua Livii erecta super porram Praecorii Partaviensis, tenens indicem superos. Sardanapali statua in Tarsis, videbatur palmam palma percutere. 73

JANUS.

Indicabatur statua trunca manibus, et pedibus. ibid.

MERCURIUS.

In homine sine manibus, et pedibus exhibebatur Mercurius. 74.

Statua ornata vestimento barbaro, quae videbatur digitis supra caput ludere, effaeminatos et molles figurabat. ibid.

UNIO.

Monstrabatur figura hominis, quae dextrâ suâ fasces gestabat, sinistra sic composita ut digitus minimos, quasi in eirculum contortus, medium palmae maqus contingeret. ibid.

HERMANSAL.

Aggregatum erat rerum complurium, Videbatur illic homo armatus, qui dextra vexillum militare regebat, cum effigie rosae, in sinistra libram: pectore inermis erat, in scuto suo leonem insculptum praeseferens, et ursum eidem vicinum. ibid.

Statuae erectae sunt Sestori Regi AEgypri: Mutio item Scaevolae, Horatio, Curtio, Pericli, (hujus statuae pileo tectae erant, ne deformitas Capitis appareret, quod nimia longitudine eminebat) Josepho item Hebraeo, ante hunc Numae, Platoni, Aristoteli, Phocioni, Coponi, Evagorae, et aliis, qui videri poterunt fol. 75

Roma ob multitudinem statuarum dicebatur habere incolas saxeos. ibid.

Videantur in Epilogo grandes statuae in domibus, et Hortis, Principum, et Cardinalium et aliorum Romanorum; quas hic cum omnibrevitate possibili describemus, quamvis et in ipso volumine non nisi cum brevitate descriptae sint. ibid.

Alexander Magnus insidens Bucephalo, opus Praxitelis, ante vestibulum Cardinalis Ferrerii. ibid.

Pasquinus prae foribus Cardinalis Caraffae. ibid.

Apollo in horto magni ducis Thusciae. ibid.

Adonidis statua, cum apro, qui eum invadit, in domo Episcopi Aquinatis. ibid.

Atrei in palatio Farnesiensi. ibid.

Una Amazonum, in villa Julii Tertii Pont. Max. ibid.

Agrippinae, in horto Borghensi. ibid.

Bacchus in horto Cutacino. ibid.

Bellona in palatio Borghensi. ibid.

Ceres, una in Capitolio, et altera in Villa Julii Tertii Pontificis Maximi, et alia item in horto Cardinalis Ferrariensis. ibid.

Cupido in Musaeo Garimberti. ibid.

Castor et Pollux in aedibus Co. Fabii Baverii. 76

Julius Caesar in Capitolio. ibid.

Alia item non dissimilis in horto Cardinalis Caesii. ibid.

Statua Consulis cujusdam in Horto Cardinalis Ferrariensis. ibid.

Cleopatra in horto, qui Belvedere dicitur. ibid.

Faunus in horto Cardinalis Borghesii. ibid.

Flora in Farnesiano. ibid.

Ganymedes in Florentino. ibid.

Hercules diversimode cernitur. Ex aere in Capitolio est: Ex marmore in horto Cardinalis Carpegriae. Junctus alii simulacro incognito, in horto Cardinalis Ferrariensis. Stans in actu dimicantis cum leone, in horto Thuscana, Idem monstratur in Musaeo Garimberti, in villa Julii Tertii Summi Pontificis, et in Palatio Farnesiensi. ibid.

Statua Laceontis monstratur in horto Pontificio. Starua Ledae in Villa Borghensi: Memnosynes in Capitolio: Illic item sunt Marci Aurelii, et Antonii Augusti. ibid.

Statuae item flaminibus dedicatae sunt. Statua Nili in horto Vaticano cernitur, alia in horto Cardinalis Caesii. ibid.

Natura, et Terra in Musaeo Garimberti. Nympha in horto Carpegnae. Pastor, et Psyche in villa Julii Tertii Summi Pontificis. Pomona villam Borghesiensem adornat. Rex Parthorum terribilis magnitudinis in palatio Farneliensi cernitur. Alius item in petra nigra in palatio Caesio. Statua ex porphyro, cujus caput, brachia, et pedes aerei sunt repraesentat Nabuchodonosor, in villa Julii Tertii jam praefati. Alia item Sabinae cujusdam, in aedibus Captanicis. Alia in palatio Farnesiensi. Alia in aedibus Episcopi Aquinensis. Alia Sileni in villa Borghensi. Sibylla habens libros Sibyllinos in manu, et Satyrus docens puerum, in aedibus Casiis. Statua Margaritae Austriacae in aedibus Hieronymi de Cupis Item statua Tyberis in horto Vaticano: Item fluminis Tygtidis in Capitolio: Thaliae et Tyri in Horto Carpegnano. ibid.

Dea Vestalis in horto praememorati Julii Tertii: Zeri et Amphionis, qui se insontem


image: as028

praecipitant: Dirces ligatae ad Cornua Tauri, in horto Farnesiano. ibid.

HEROES IN ROMA ANTIQUA.

Statua Herculis in Foro Boario, consecrata Evandro, Janus Bifrons, ercctus a Numa. M. Antonius et Lucius Verus, ante Lateranum. Caesar equum insidens, in foro ante Templum Veneris Genitricis. Domitianus in statua aurea in foro, subtus quam Rhenus praeterfluit. Constantinus Magnus, et Silla ambo ex auro. Q. Marcius Castor et Pollux in foro. Ceres Dea erecta a Sp. Cassio. ibid.

Graeci statuas nudas formabant, Romani vestitas. ibid.

Romulus et Camillus sine habitu ante templum Castoris. ibid.

M. Actius Naevius, et Marcus Tremellius ambo ex aere, erectae a Tarquinio. 77

Horatius Cocles, Mutius, et Cloelia positae in Comitio. ibid.

Actius Poeta in Templo Camoenarum sibi ipsi statuam erexit. ibid.

Scipio et Ennius ad Portam Capenam. ibid.

Junius Brutus gladium tenens, erectus a Romanis, cum literis aureis ad pedes. M. AEmilius Lepidus, vestitus toga, cum Diplomate in manu, in Capitolio. ibid.

Lucius Scipio vestitus chlamyde, et crepidatus. ibid.

Sylla positus â M. Tullio. ibid.

Ante Rostra quatuor legatorum, qui a Laerte Rege Virentorum occisi sunt. ib.

Statua Concordiae Q. Martii, collocata in Templo publico. ibid.

Caesar Augustus in fastigio Capitolii. ibid.

Trajanus et Antoninus Pius supra columnam erecti â Coclea. ibid.

Opus ex Porphyro, erectum ab Alexandro Severo in ejusdem Palatio. ibid.

Item statuae quaedam sine capite, quibus tamen alia capita substituta sunt. ibid.

[gap: illustration]

image: s001

DE HOMINE INDIVISO, ET INTEGRO: CUM SERIE CAPITULORUM PRAECEDENTIUM, QUIBUS MAJOR COPIA ACCESSIT: CUM ADDITIONIBUS ET TABULIS TOMUS SECUNDUS.



image: s002

[gap: blank space]

page 3, image: s003

MIRACULUM ANIMATUM, Hoc est: DE DIGNITATE HOMINIS DISCURSUS PROOEMIALIS, RECITATUS IN PUBLICO.

HUmana mens (AUDITORES BENEVOLI) de aethereo spiritu participans, usque adeo in sublime se elevat, ut tanquam ardea super nubes volando, in operibus suis, ipsum adeo universitatis aemulari opificem non vereatur etiam in iis, quae elegantissima de artifici manu ejus fabricata sunt. Haec virtus a primordio Creationis, homini indita, et implantata est, testificante spiritu Dei: Haec illum, qui primus formatus est a Deo Pater orbis terrarum, cum solus [note: Sap. 10. ] esset creatus, custadivit, et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.

De amplissima illa vastitate nullitatis dextra Dei, omnium opifex, purgatissimam lucis abyssum, et magnam illam mundi lampadem in firmamento coeli produxit, quae horrores noctis propulsat, et spississimas tenebrarum caligines splendoresuo promicanti illuminat. Opus tam magnificum Numa Rex, Vespasianus, et Antoninus Imperatores aemulati, hi quidem in Thermis, ille vero in Templo Vestae nocturnis diurnisque vicibus, et faces, et lumina, et ignes inextinctos nutrierunt. Praememoratae Luci Omnipotentia Creatoris Coelos annexuit, utroque eos Polo disterminando, confiniis suis et litoribus subjacentes aquas includens, mundumque elementarem perfectionando in circulum suum [note: Symbol. Caus. ] contorquens. Ausus est inter ambitiosos Reges Persiae Cosroas, fastuosus ille et elevatus, admirabile opus machinari, in quo non secus ac coelestes illae sphaerae artifici manu elaboratae apparebant, quae figuris suis per intelligentias fabrefactas circumgyrabantur: illic fulgura spectabantur, immixta tonitruis, illic emicantia fulgetra, cum fulminibus.

In primordiis saeculorum, et mundi primum nascentis exordiis, arida tellus, et infrugifera adhuc, continuo virorem suum induere, luxuriare graminibus suis, ditari plantis, efflorescere omnicoloribus florum coepit generibus, et cumulari segetibus edocta fuit. Haec portenta secutus Hermes, non minus et ipse portentosus, in coelo vegetabili et candore terrae, et filiorum, sylvarumque suarumvarietate, omnigenűm colorum diversitate, et ordine, colles monstravit, et planities, in tam varias figuras dericta, ut vel collum columbarum aut Iridem speciosissimam, aut arrogantes Pavonis plumas imitari viderentur.

Bina illa luminaria magna, Providentia divina, in spaciofis coeli campis collocavit, ut videlicet, non secus ac luminosa fax in magno illo mundo, vel Macrocosmo splendescerent. Spectabilis olim erat in Rhodo Insula Caretis Colossus, qui Solis dicebatur, moles immensa, quae altitudine ad septuaginta cubitos usque pertingebat, ita ut cogitationi hominum factu impossibilevideri potuerit, vastitatem tantam elevari e terra potuisse: Opus quod ducentorum talentorum pretium exuperavit, cujus membra speluncis subterraneis aequi parabantur, et lustris ferarum: erat autem diademate aureo coronatum, quod de vase ingenti flammas evomebat, ipso solo alpectu plenum majestate et magnificentia.

Volvantur supra nos, ad gubernantis Dei nutum. in in immensitate gyrorum suorum, quasi aerae lege, caelestes sphaerae, et has quoque nobilis ille Syracusanorum Geometra in fragilitate transparentis vitri imitari noverat, volubiles rotas istas arte sua, quasi in carcerem detrudens. Flavescebat solis instar, et in modum purpurae rubescebat olim pretiosum nectar in racemis suis, quod manus Zeuxis, ingeniosa et subtili arte in tela depinxerat, jucunda fallacia oculos volucrium decipiendo, quae quasi ad consuetam escam cupidae adyolabant. Adaugeat omnipotentia divina magnificas has mundi pompas, in sublimes auras, smaragdino colorevestitas, et fructibus suis exuberantes arborum plantas: curiosa enim dextra hominis. et inventrix mens, per artificia sua, in metallo fusili, et candidis marmoribus, et suavissimis tincturis suis eadem spectacula tam in aulis Principum, quam theatris, et templis exhibebit, [note: Dio Chrys. Orat. 6. Ioseph. lib. 6. De bello, lud. Philostr. in vit. Apoll. ] naturam aemulando picturis, et sculpturis suis. Sic olim Persia Platanum suream Xeris reverita, est, sic Judaea vitem Herodis admirata est, nec unquam Graecia cessavit applaulum dare Pygmale ontis oleae.

Denique inter haec mira maxime admirabilis homo ipse, tanquam Colossus aliquis elevetur: ipse enim novit, tanquam sui, statuariique sui imitator sapiens, in simulachris suis semetipsum effingere, et runcinis, scalpellisque, in facie solis miro artificio vocem hominis figurare, et articulatos accentus producere. Sic eimvero, secundum


page 4, image: s004

Doctorem gentium, invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, et ereaturae, si rite consideratae fuerint, schala sunt ad Creatorem: ad quem fic suaviter conducimur. Pari ratione adducta Graecia, et hoc fundamento divino nixa, quamvis materiali manu fabricata simulacra venerari non destitit, Minervam Phidiae, Vencrem Apellis, et Regulam Polycleti.

Ad sagacitatem tam admirabilem, et ad operationes tam exquisitas, quae ipsam quodammodo divinitatem subintrant, reflectens magnus ille Philosophus Favorinus apud Coelium, his verbis [note: Lect. antique lib. 1. c. 38. ] usus est: Nil magnum in terris praeter hominem: nil magnum in homine praeter mentem et animum. Hinc porro Trismegistus, considerando pretium tam famosum hominis in hanc sententiam prorupit: Animal ador andum, ac veneradum homo, mir aculum magnum, diviniori quodam spiritu concitus, et coruscus scientia, in naturam Dei transit, tanquam ipse sit Deus. Plato elevatissimus in Ideis suis, rationabilem animam tersissimum speculum appellat, in quo divinitatis summa splendet imago, et alibi: Non contentus hominem simpliciter mir aculum appellasse adjecit divinum [note: Ex Coelio ut supra. ] miraculum, Sic Rhodiginus refert. De hoc ipso magnus Mediolanensis Ecclesias Archipraesul Ambrosius inquit: Tanta est hominis dignitas, ut dicatur homo sedere ad dexteram Dei, non Angelus.

Si itaque homo operationes supranaturales operari audet, si Anima quam possidet, ad corruptionem non delabitur, edacitati mortis se subdi refugiens, si origo nostra desursum ex caelestibus derivat, si nemo nostrum est, qui ad Dei similitudinem formatus non sit, si tam rite ordinati, si tam eleganter compositi, et intelligentia dotati sumus: si in mundo hoc elementari quidquid illic ex elementis compositum invenitur, a nostris pene nutibus dependet: si motus in nobis nullus est, nec gestus, nec ulla actio, quamvis minima, quae majestatem, admirationem, pompam, et decorum non praeseferat, quippe quod Archetypi illius summi magnum exemplare sit, quod in se omnem abyssum profun ditatis, omnem immensitatem, stuporem omnem complectatur; quis neget Miraculum animatum nos esse? Quis non praefatis omnibus sine difficultate subscribat?

Hic ergo scopus est, ad quem praesens Oratio mea terminabitur: Homo animal adorandum, miraculum miraculorum. Nec enim nisi magnopere plausibile erit argumentum hoc, cum e mirabilibus compositum sit, et plus quam caetera objecta ordinaria portentosa, et stupenda ad curiositatem, et admirationem involvat.

Quapropter non hic operae pretium ratus sum, artificio orationis emendicato, benevolae auris implorare attentionem, cumres per semetipsam sibi eam conciliare possit, et thema ipsum illuc invitet, idque eo magis, quod quae mirabilia sunt, et stupenda, silentium persemetipsa auditoribus imperent.

Zoroaster magnus ille Magus, qui nomen [note: Ex anatom. Laurentii. ] suum ab astris mutuatus est, raptus in profundissimam extasin, dum essentiam suam propriam prolixius, et cogitationibus altioribus contemplatus esset, non secus ac de gravi sopore evigilans, instuporem solutus, et quasi improviso quodam accidente correptus, in hae verba, quae merito Mundus admirator audiat, prorupit: Ohom audacissime, et omnia confidenter moventis naturae decus. Erat olim Barbarus quidam, nomine Abdala, qui interrogatus aliquando, quidnam inter creata potissimum admirabile, et portentosum arbitraretur, respondit homo non ut barbarus, sed ut vir sapiens: Homimem unumesse, qui admirationem omnem superet.

Cum autem de mirabilibus semocinari sponderim, reliquum erit, ut quid sit miraculum, et quae ejus essentia declarem, ut proinde ad reliqua argumenta, hac schala facta progrediar. Inprimis [note: Ex theatro vit. hum. in lit. M. ] igitur Valerius Maximus, ut mihi quidem videtur, Theologum egit, dum miraculum his verbis definiit: Miraculum est res, quae unde manarit, aut quâratione constiterit, dignoscere arduum: quod Theologi nostri sic definiunt: Opus superans virtutem creatam.

Omhe id, quod accidit, cujus causa inveniri nequit (sicut vas electionis de gloria caelesti inquit, quam auris non audivit, nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit) quod omnem facultatem intellectivam exuperat, negari non potest, quin portentum, vel miraculum sit. Ad quod olim Nicodemus in praesentia Verbi Incarnati intendens, de radiis divinitatis ejus illustratus dixit: Opera, quae tu facis, nullus potest facere, nisi fucrit Deus cum eo. Magna etiam revolutio mundi, quaetum contigisse legitur, cum summus sol justitiae Chistus ad occasum mortis properavit, ad fidem provocando Areopagitam summum Philosophum in sequentia verba impulit: Aut Deus naturae patitur, aut mundi machina dissolvetur. Hinc S. Augustinus ait: Miraculum voco, quidquid arduum, aut insolitum, supra spem, aut facultatem miranti apparet.

Miraculum juxta mentem superiorum, in quatuor genera, aut partes dividitur: Quarum prima est, dum homo, in essentia quidem propria, supra robur suum nihilominus se elevat: altera cum res quaepiam omnem virtutem et potentiam hominis transcendit, non solum secundum substantiam, sed etiam quod de simili objecto simile factum evenire nequit: tertio cum ultra substantiam effectus producitur, et eventus inopinato consequitur: ultimo denique, cum nec per substantiam, nec per modum, neque per materiam, nec mediante re ulla quicquam accidit, et tale quidem quod nec daemonum artificio fieri possit, sed solius Dei potentia, et opere. Supposita igitur hac doctrina, reliquum mihi erit, ut ex fundamentis his elucidem, qualiter hominem dicamus esse: mir aculum magnum, admirandum miraculum Dei. Miraculum omnino maximum est homo inter omnia ea, quae de officina summi opificis prodierunt (nemo est qui negare audeat) [note: De Opific. mund. Hieron. 17. Hom. 5. de vil. ] inquit Philo. Quid est homo? Homo est, quis cognovit eum? Sic. divina Sapientia attestatur: supra quod magpus ille Claravallensis Abbas sic ait: Superexcellentiam ejus quis enarrabit? Cujus anima splendore tota coruscans, in corporea, aeterna, luminosa, et dignitate elevata; quae tamen cum tam nobilis sit, non nisi corpus inhabitat, ponderosum, et onerosum, omni oppressioni subjectum. Una itaque substantia hominis ad occasum mortis praecipitat, altera vegeta, et vivaci spiritu suo, ad aethereas anhelare sphaeras non cessat. Atque hoc aenygma, inquit Rhodiginus, illi alteri aequiparandum, quod sphynx olim praetereuntibus proponebat: Hoc significasse videtur, aenygma magicum, quo dicitur res undique lucida, et res undique obscura:... mens


page 5, image: s005

siquidem est lutine plena, irrationalis anima prorsus vacua. In meditullio est, ac veluti collimitio rationalis natura: Ideoque: Superex cellentiam ejus quis enarrabit?

Quis enimvero dixerit fabricam hac humana digmorem esse, quippe quod intellectu ornatus est homo, ratione dotatus, omne objectuni creatum post se relinquens: sociatur coelis, communicat cum Deo, formatus, et compositus ad imanem et similitudinem ejus? Quanta haec fabrica est, quae simplicitate animae suae Trinitatis unitatem exprimit, potentiarum suarum trinitate, personarum diversitatem demonstrat? Non possum quin saepius memori mente recolam id quod Archipraesul Mediolanensis inquit, de pulchritudine animae ad formositatem corporis descendendo: qui quamvis aliquanto prolixior sit, non minus tamen elegantissimum et pene divinum est, quod refert: Fabricam ipsam humani [note: C. 10. in Ps. 118. ] corporis siquis considerare velit, nil poterit in terra judicare pretiosius. Est enim bomo slatura celsus, vultu decorus, caesariae comptus: non autem caeterorum more curvatus animalium, sed ipso naturae jure sublimis, qui in coelum liber obtutu, nulla captiva servitute cervicis oppressus in terram, sed tanquam propriae conscius sublimitatis, sui authoris testis locuples.

Considerando Protagons illic apud Sestum Empyricum, constitutionem hominis, eum rerum omnium Magistrum appellavit. Quod si idipsum pro merito, et secundum partium enumerationem, secundum circumstantias, et figuras ob oculos ponere statueremus, nec pennae Stoicorum, nec Oratorum facundia, nec Poetarum mirae inventiones sufficerent, ad solum principium rite exprimendum: unde, ut cum. Chrysostomo loquar, tantundem esset, ac emetiri immensitatem velle Oceani, perdere non recreare mentem: itaque repetiisse istud S. Ambrosii juvat: Quod Deus formando hominem, non eum, sicus Angelos, in congerie coelorum produxit, sed volens quod pretiosissimum et perfectissimum esset, epilogare, ut ita dixerim, propriis adeo manibus suis, prima ejus rudimenta, et lineamenta depinxit, et figuravit: in propria eum forma composuit, non cum Prometheo facem a sole mutuatus, ad infundendum spiritum vitae, sed eum multo felicius Memnone, insufflatu radiorum suorum ad distinctionem loquelae animaevit.

Voluit Sapientia altissima ultimum creationis suae opus esse hominem, ut indicaret, eum coeli et terrae Horizontem esse, temporum, et ipsius aeternitatis confinem, imo metam operationum Dei: sic referente Scriptura, quod terminata magnisica illa Creaturarum suarum creatione, in productione hominis, tandem requieverit: Idque fecisse mihi videtur, ne homo propter quem omnia, in ullius rei indigentia esset. Poterat utique pro libitu suo creaturis uti, sed potissimum ei adjumentum (quis neget?) ex Sole provenit, Sole inquam creato, qui gyganteis pedibus, per vastissimum Zodiaci circulum infatigabiliter means, oculo lucidissimo et ignito, omnia ad utilitatem illius perlustrat: Diffundit praeter haec in immensitate illa firmamenti, et campis caeruleis argentum suum Luna, aspergens aquas in fluminibus, et mari. Flammescunt auro suo stellae, quae praememoratis syderibus junctae in reconditis montium visceribus, in abstrusis camporum penetralibus, auri, et caeterorum thesaurorum venas progenerant. Aurorae lux quotidianis fulgoribus fornices coeli percellit, de urnis suis et rorem, et rosas distillans, et disseminans, nec discedit nisi voluminibus splendorum post se relictis: pro homine diurna, et nocturna tempora vicibus suis se amplectuntur, ordinatisque periodis suis volvuntur anni tempora et intelligentias fatigant. Inter haec homo non secus ac Monarcha quidam, officium universorum, et vices portare solus debebat; atque idcirco ab Altissimo tam amplum, vastumque ei imperium datum: Dominamini piscibus maris, volatilibus coeli, et bestiis universae terrae.

[note: In Ep. 35. ad. Her. ] Ex una parte de eo S. Ambrosius inquit: Ideo novissimus venit in mundum, tanquam creaturarum gubernator, quasi totius summa operis, quasi causa mundi, propter quem facta sunt omnia, tanquam habitator elementorum: Ex altera parte Basilius Magnus Seleuciae Episcopis: Vidit hominem immortali manu editum, et Dei digito ex tempore perfectum, absolutumque simulacrum: vidit simul fictum, simul Regem factum: nam praesit, inquit, piscibus maris. Hae est sententia Davidica: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Si enim sic stabiliri oportuit hominein, ut per viam sublimem ejus compositio ad dominium universitatis respiceret, congruum erat (ut patet) ejus creationem ad ultimum differri, ut ab omnibus creatis agnosceretur: Animal admirandum, venerandum mir aculum miraculorum Dei. Porro quam admirabile est, si orbis terrarum tantae amplitudinis, tantae abundantiae, tam foecundus, in inventionibus tam sublimis, de quo Regius Cantor: In adinventionibus manuum tuarum exercebar, ubi Tigurina sic legit. admirabar: Orbis terrarum, inquam, tam copiosus divitiis, tam plenus animantibus, cum tanta symmetria efformatus, in agris suis tam uber, in commerciis tam frequens, supra quem ingens illa coelorum aula, vel cortina, auratis fibulis, ut ita dixerim, se aperit, et resplendet: Hic ergo orbis, quamvis sub se hominem continere videatur, hujus tamen tam excelsi simulachri, etiam nolens, non nisi basis est, et columnae tam excellentis sustentaculum; non aliter ac immensa altitudo montis Olympi, in quo olim magnifica apparebat Jovis fulminantis effigies, opere semper memorabili, et mirabili Phydiae: Vidit simul Regem factum.

Prodigiosum est, quod famosus ille Stagirita recenset, vidisse se in diebus suis, contra consuetudinem naturae, et substantiae, et subjecti, et materiae, ea tempestate qua Persarum Rex cum Graecis praelio cogrediebatur, in medio firmamenti globum igneum apparentem, nescio an idcirco factum, ut fervor bellantium accenderetur, an vero ad iucutiendum terrorem. Hinc est quod Seneca inquit, Authorem suum citans: Vidimus non semel flammam ignis pilae specie, quae tamen ipso cursu consumpta est. Cum hac ego flamma, quasi rapido volatu ad considerandas animae qualitates feror; ad lucidam nimirum, et activam levitatem, qua non evanescit, sed sursum lata, nubes ipsas transvolat, siquidem ponderis hujus terrerstris nodos, quibus a volatu deprimitur, tandem dislolverit. Jam a Paganis ipsis anima nostra ignis dicebatur: et praeter mythologica Poetarum commenta, qui Prometheum solares radios furto surripuisse, ad tantopere decantatum Epimethum suum informandum confinxerunt, non


page 6, image: s006

minus et ipse Fabius gravis Orator inquiebat: [note: Ex Causin. Symb. ] Animam flammei vigoris impetum, perennitatemque non ex nostro igne sumentem, sed quo sydera volant, inqua sacri torquentur axes, inde venire: et quoties humani corporis carcerem effregerit, exoneratam membris mortalibus, levique se igne lustraverit, petere sedes, et astra.

Hinc sapienter AEgyptii hujus rei expressionem Hieroglyphicam sculpisse, leguntur, vulturem nimirum, natura ignea provisum, plus quam omne volatile (si aquilam exceperis) pupillae oculorum acutissimae: Hinc Martianus quoque septem Planetas introducit, omnes adeo in sinum animae sibi cognatae influentes, quippe quae et ipsa calore et luce plena est, Ejusdem, sententiae erant Aristophanes et Horus, unde eam in inclinationibus suis his siderum influxionibus subjectam tradiderunt. Huc respiciunt verba Comici Prudentii: Oris opus, vigor Igneolus. Tertullianus ad declarandam hanc veritatem, sub velamine colorum qui lucidi sint, et aerei, aninam repraeseptat: sicut et Caesar Junior, qui eam deformavit, dum in vasesphaerico clarissima luce transfuso, et adimpleto constitere eam fecit. Sensatius, et fecuriori doctrina locutus Philo, sic habet: Expressum hoc beatae natura simulacrum, decerptam a Deo particulam, divinitatis radiationem.

Symbolicam figuram fuisse dixerim faces illas diurnas quidem, sed portentosas, quae olim Gesaris Augusti temporibus visae fuerunt, cum in urbem Apolloniam Triumphator introiret (sicut praememoratus Author refert) quasi vero ad decantandas tanti Principis glorias terreni applausus non suffeccrint, ita ut caelestia quoque in subsidium venire opportuerit. Unde Ethicus inquit: Nostra quoque aetas vidit diurnas faces, alias ab Oriente in Occidentem versas, alias ab Occasu ad ortum. Eadem pene contigisse legimus in Conflictu Caesaris cum Pompejo, de Caesareo enim campo improvisus ignis exortus, harum partium se faustum Fecialem, inimico autem fatalem praebuit, in cujus castra provolans sine alio attractu, eo usque circumgytatus fuit, donec illuc rediit, unde primum ex improviso prodierat. Vero itaque similia aestimari possunt quae de Pericle, de Tyberio, et Theodorico recensentur: de quorum capite, vultu, ore, et membris exiisse flammae memorantur, eluxisse scintillae, et exu[?]rexisse [note: Lib. 8. c. 6. ] ebullientes fumi, et vapores: Si Rhodigino tamen, et Plutarcho fides adhibenda.

Stupenda, et inaudita erant prodigia illa, quippe quae naturam omnem, et substantiam humauam excedebant. Sed quae nunc de eodem Seneca relaturus sum, Auditores, omnem penefidem et omne miraculum exuperare videri poterunt. In liquidis olim Pelagi campis contigit, ut procul intorta ignium mille volumina elevarentur, atque exinde se sensim rupes modica protulerit, quae non multo temporis spatio in superbissimum et elevatissimum mortem exerevit, unde posthaec Insula spaciosa admodum prominuit. Sic enimveto novus mons Aethneus, aut Vesuvius dilatari coepit in aquis. Spumabant horridi fluctus, nescio an ex dolore, quod humentem sinum suum sibi dilacerari fremebant, fulmina quoque nova experti: anvero sic jubente hilaritate, eo quod enatis montibus, et Insulis, solitudines suas madidas, populatas, et frequentatas viderunt: aut vero etiam id factum dixeris, quod per aemulationem invicem concertando fluxibili humore suo undae, noviter ortae Civitatis muros osculari, et fundamenta lambere contendebant; in natalitiis ejus, argentea ei involucra, et infantiles pannos mutuando. Videbatur ipsum adeo caelum ad Neo-partum hunc jubilare, dum certatim, quasi hilari lusu, ubique focus colluceret, et scintillantes flammae discurrerent: non secus ac in urbibus pro communi testificatione laetitiae funambulones, et histrionum omne genus, per fora publica spectantur: sic flammae praefatae, miris compositionibus circumquaque volitabant. Hinc Author ait: Prodibat ignis non continuus, sed ex intervallis emicans, fulminum more. Nisi forte alius quisquam, moralitate alia ductus, auspicari potuisset, Jovem in caelesti regno suo, Neptunum fratrem suum veritum, qui more Enceladi, aut Typhoei gigantum, crectis montium culminibus, rusum throno suo se expellereniteretur, atque ita arrepto fulmine, et imperioso trisulco suo ad defensionem sui exarsisse. Nec vero opus illud prius terminatum fuit, quam dum condensata et vaporosa caligine cuncta operirentur: eorum more, qui opus aliquod elaborando, quod luci deincepsex ponen dum sit, illud prius linteamine contegunt, ne imperfectio intuentium oculos laedat, et ut prima rudimenta operantis lateant: Sed propediem flammarum energia, tenebrosum illud Chaos dissipatum, vel cortina illa semota fuit, et prodigiosa machina palam apparuit.

Verumne sit, an commento simile quod hic relatum est, stet fides penes Authorem. Ego vero qualicunque huic facto inhaerens, in admirabili hoc naturae prodigio, conditiones, et qualitates praememoratas perpendendo, non sum veritus asserere, symbolum illud, et figuram esse hominis, cum appendicibus suis, situ, loco, affectione, qualitate, materia, natura, et anima. Repedare liceat, Auditores, ad universalem mundi Creationem. O quam ingens Insula, aut vero mons, universitas inquam terra, super aquas elevatur? Cum quanta industria divinus Architectus divisit aquas,! Quam universaaequavit, et quam distincte, quam potenter, in locum unum segregavit, et finibus suis coercuit? Illius opera factum, ut a quatuor praecipuis lateribus Paradisi laberentur Physon, et Nilus, Euphrates cum Gange, qui auro, et gemmis, et segetibus, et plantis, et floribus, et omnigenis fructibus terram foecundarent. Illic ignis ad sphaeram suam se elevando favillis suis splendescebat, postquam ad mortalium beneficium benignos influxus suos dispertiisset.

Super haec igitur coronatus propheta noster reflectens, feliciter contemplationis suae altissimae navigio per aquas illas velificat; situm tam mirabilem considerando, tanquam universitatis [note: Psalm. 23. ] fundamentum: Domini est terra, inquit, et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi, qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum. Ecce auditores mei, nunquid non ita est? De mirabilibus me dicturum spopondi: Et super flumina praeparavit eum. O quam labile fundamentum! Super ripas fluminis fundamenta totius mundi collocasse! Id quod cum alio prophetae sensu concordat: Initio tu Domine terram fundasti. Fertur super terram aqua, aquae aer incumbit, tanquam sedes ambiens ignem, super aerem ignis sustentaculum primi caelielevatus est, et sic ordo ad ultimam usquesphaeram propagatus est. Hic


page 7, image: s007

ergo, ut gradatim philosophemur, aer, ignis, et aqua in loco uno a terra sustinentur, et diriguntur, in altero supra currentia flumina, et maremagnum fundata sunt. O admirabile aenigma! O gryphum insolubilem et ipsi Oedipo! Nodi et ipsi Alexandro involuti, et confusi: et nihilominus id quod in mundo elementari abstrusum est, in microcosmo limpidum, et transparens est. Argumentum palam est, si qualitates elementares in composito nostro diligentius perscrutari placuerit: hae non secusac Gratiae, quae se manibus comprehendunt, et choraeas ducunt; non secus ac astra firmamenti, quae inclassibus suis favillare non desinunt; non secus ac regulata vertigo sphaerarum, de quibus Latinus Placatus: Vt indefessa vertigo caelumrotat, et stare Sol nescit: Sic praeeminentia unius, autalterius, imo vero in symmetria perfectissima, nutriunt, alimentant, et conservant compositum nostrum. Sic: Initiotu Domine terram fundasti: ex una parte: Ex altera: Super flumina praeparavit eam. Correspondet aeri sanguis, calori ignis, humido aqua, quod grave et ponderosum est, terrae. Sed quandoquidem de mirabilibus fandi mihi propositum est, in animato miraculo meo id invenio, praeter substantiam et qualitatem naturae, non aliter, quam supra memoratam Insulam hanc hominis molem super aquas fundatam esse. Necesse interim est, volenti mihi, quod assumptum est, consolidare, ut pedem referam tantisper, sicut faciunt, qui fossam transilire contendunt. Interim Domini mei, velim mecum secus flumen gradiamini, postquam jam de aquis ratiocinari coepimus. Illic ad limpidissimum murmur chrystalli liquefacti, videre vobis licebit, aut stripem, aut arbustum aliquod, aut florem, aut herbam, aut plantam, quae cum amoena reflexione multiplicando figuram, imaginem suam de aquis prodire reduplicatam faciunt, in tam diversis nihilominus compositionibus, et modis, ut ne Protheus quidem id felicius, et vivacius posset Mythologicum, et fabulosum illud, quod de Narcisso Poetarum antiquitas confinxit, qua ratione suimetipsius specic raptus, in aquas praeceps ruerit, et naufragium inopinum sibi parârit, nos abunde persuaserit, quantopere hoc elementum aquae tersissimi spe culi Instar sit: Unde non abs re proposita eleganter [note: Deliri de la soliudine di Ludovico Malvezzi. ] elevatissima Musa cujusdam cecinit:

Que solituoi qui fra nativi argenti
Renderian vaghipiu l'onde vaganti,
E come soli, entro a quest'aque algenti,
Fra glierrore del Rio Sariano erranti.

Hinc non inamoena metamorphosi, et oculorum deceptione, objecta diversimode aliter quam in semetipsis sint, apparent. Quemadmodum demensille, qui Lunae admiratus imaginem in fundo putei, eam illic (sicut Democritus veritatem) eruere satagebat. Ita enim virga, aut lignum aliquod, quamvis rectum, aquis impositum, hiulcum, vel omnino fractum videtur. Quod virtute reflexionis fit, quae suaviter radium, vel pyramidem visivam frangendo, diversam ab objecto oculis nostris speciem, et apparentiam repraesentat.

Non vos ultra suspensos volo, Auditores: Id dico: Compositum humanum Montem esse, qui versus caelum se erigit, in quo tanquam devoluminibus radiorum se animae fax magna sublevat. Haec vero anima in ingenti Oceano Intellectus, imaginationis, et phantasiae admirabiles formas, et figuras effingit, id que multo copiosius quam chamaeleon aliquis, aut tygridum multifariam depicta et virgata dorsa, aut Panthera: ac sic verum est, quod super flumina praeparavit eam. Magna dignitas, et amplitudo animae, quae velocius pennis aquilarum, velocius fulmine, in momento temporis, montium culmina transscendit, sulcat maria, et in aere circumgyrat, in terris se stabilit, cum igne per intelligentiam suam in superna se elevat (Non mihi, obsecro vertatur vitio, quod in amplificatione hac prolixior sum, argumenti enim conclusio sic postulat) elevat, inquam, se anima in magno universitatis mari; Quae enim obiecta non videt? qualia non repraesentat? quas aptitudines, figuras, formas, similitudines, aspectus, et curvos, et [note: Osvval. Crol Lius Praefat. ad monitor. Basilico Chym. ] rectos, et obliquos, et contortos? Haec, juxta mentem scientifici cujusdam, potens est ad formanda et rursum fuganda infortunia: haec in tempore per firmamentum hominis, magnum illum Basiliorum astralem generat, qui solo aspectu in terram prosternit: haec microcosmicum coelum infectat, unde non raro et ipsa solis facies tincta, et maculata videtur, Intellectum dico, cujus tantum rabur est, ut ubicunque, etiam somniando transcurrerit, de ente rationis, ad realitatem traducatur, de realitate rursum ad somnia: sicut complures sunt, qui in medio sopore noctis sermocinantur, et indignantur, et ferociunt, et lamentantur. Operatur Anima in infirmis, quod tota Pharmaceutica ars operari non posset, adducendo pro qualitate obiectorum, quocunque introierit, secundum libitum suum, et vitam, et mortem: tam fortis est, ut in pelle quoque natorum saepe maculas carum rerum imprimat, quas matres parturientes per malaciam appetierunt.

Per hanc excitata mens, et vehementissimo igne accensa, praeter naturae fortitudinem, ultra tendit, praeterita revocans, et plures affectionum pristinarum reaccendens, nec id solum in semetipsa, sed in aliis quoque. Imprimit illa horrorem aquae in iis qui a rabido cane vulnerati sunt: et per effectum sympathicum, eum qui a Tarantula infestatus et laesus fuerit, cogit in deliquium, cum in musica harmonia eum tonum audierit, in intrinsecum genium animalis illius, a quo miser offensus est, vel phantasiam ejus impressam tetigerit. Interim ergo dum microcosmus imaginationes suas efformat, astra quoque moventur universorum spirituum vitalium: non secus ac in Macrocosmo, cum impressio quaedam formanda est, omni adeo momento spiritus astralis planetarum circumgyratur, descendendo, et ascendendo, aut in circulum se torquendo. Atque ita anima nostra vitae et mortis arbitram se praebet, mediante laetitia, vel timore: [note: Lib. de Anima. ] Avicenna enim gravis Author ait: Anima passionibus corpus corrumpitur: et animae a corporis motibus non sum impassibiles. Sicut item Evangelista Matthaeus de fide inquit: Omnia sunt possibilia credenti, et volenti: nolenti autem, et non credenti impossibilia. Sic enimvero de imaginatione exitus vitalis, exitus mortalis provenit. In qua exemplar verax, et non fictum omnium creaturarum habetur: Mens enim nostra omnes per contemplationem in se complectitur. Atque hic est verus genius, qui a firmamento originem suam tenet, dictus penates, eo quod penes nos, vel nobiscum nascatur. Umbra


page 8, image: s008

corporis visibilis, domesticus Lar, homo umbratilis, familiaris homunculus philosophorum: Daemon internus Paracelsi: Adech, aut spectrum, Lumen naturae, intelligentia non errans, Oester propheticus, qui praesagit, quantum potest, eventus futuros: claudit in se, et comprehendit stellas omnes, considerando influxus, et motus earum, atque inde nonnunquam operationes, et natura: cursum directum invenit.

Dehinc jam sublimius elevata anima, non secus ac volucris quaedam vivacissima, ad ipsam Angelorum naturam contemplandam extollitur, in corpore invisibili participando cumiisdem, et eousque se levat, ut ad Deitatem ipsam penetret, cum intelligentiis illis purissimis de torrente altissimae sapientiae sitim suam reltinguens: De torrente in quam, vel fluminis impetu, qui laetificat Civitatem Dei. Cum ergo tam sublimi cognitione tincta sit, parum est quod subtus pedes suos mundum hunc elementarem collocatum videat, unde per miraculum inauditum major mundus in minori contineatur, inferior sublimiorem includat, elevatior ad demissum se inclinet. Opus hoc intellectui proprium, qui virtualiter dici poterit, quod omnis coacervatio stellarum sit, omnium operationum productor. Sic igitur, haec Myrmidonum terra est, quae de formicis gygantes generat: Campus Cadmi, qui de dentibus seminatis, milites pullulare facit: Verax Protheus aut Vertumnus, qui omnem faciem admitit, et iisdem unitur: Argus oculatus, aut Quadrifrons Janus, qui omnia intuetur, omnia mensurat, nil non comprehendit: prodigiosus magnes, qui obiecta ferrea, etiam multis millibus a se dissita, pro voluntate attrahit, et repellit, ubi astralem potentiam suam exercet, ad similitudinem speculi Incensorii, quod cum levem insinum suum scintillam attraxerit, in tam violenta augmentatur incendia, ut classem generosi Marcelli incenderit. Ipsa in semetipsa universa nov it producere, quae in majori mundo continentur: Vera Cabalistica Magia, non minus tamen verephysica: quae super ternarium potentiae suae fundata, his tribus columnis fortibus sustinetur et dirigitur: primum quidem veraci oratione de intimis cordis penetralibus evaporante, unde in sancto sanctorum, cum Deo unitur, per spiritum videlicet creatum, nullis verbis prolatis, sed in silentio contemplationis: deinde per communionem quam cum Deo Patre in prima sui Creatione nacta est, tanquam peculium singulare et patrimonium commune hominum, idque mediante fide, et sapientia naturali, quam in prima sui productione haereditavit. Tertio quod sublimiter exaltata, per vehementiam suam, apta est transmutare non solum corpus proprium, sed et alienum: idque per modum imaginationis, hoc est, per virtutem illam, quam similitudo habet, rem unam causandi per alteram.

Ut vero etiam paulisper ad inferiora descendamus, illa est quae sensus movet, quomodo in stridore dentium apparet, in palpebrarum ictu, in horrore improviso, in oscitatione, cum alios oscitare intuemur, in aliisque accidentibus non praevisis. Haec male conducta (indulgeatur mihi transgressio haec) inter milites quandoque per pavorem, in pulveribus conglomeratis in nubem, quam forte armenta vilia produxerint, lampades, et fulgura, et tonitrua sibi inde, tanquam fiderata imaginatur: haec ad levem puncturam injurie emota, non secus de tam levi laesione dolet, quam si alius atroci vulnere, et percussura penetratus esset: haec ministra ambitionis, thesaurum inaestimabilem opinatur, vel unicum Principis obtutum favorabilem, qui in sola nihilo minus apparentia exteriori consistit: Haec homini insano phantasiam corrumpit, ut se vitrum fragile imaginetur: Haec operatur, ut ad supplicium mortis damnatus, suavius esse credat praecipitari de monte, quam fune illa queari: Haec sedem rationis quandoque evertens, vilissimos pannos, tanquam purpuram veneratur, et ipsas adeo catenas pro sceptro regali suspicit, sibi regna figurans, ad quae pertingere nunquam poterit: Haec demum est, quae juxta magnum illum Lyricum, Amantes deliros facit:

Sogna mille d Amore insanie, et fole.
Vinto dalle Serene
Pupille d'un bel volto,
Giura che va mortificato il sole,
E che l' Indiche vene
Spogliando, lastrico l' eterno Fabro
Diperle un seno, et di rubini un labro.

Haec inquam illa est, quae zelotypiae fomentatrix festucas in trabes commutat, de umbris gygantes figurat: desiderat id a quo alioquin abhorret, fugit quod quaesivit: audit ea, quaesensum auditus ejus non tetigerunt, videt quae non sunt, omnis significati nuditatem interpretatur, et sicut Echo, quamvis per semetipsum nil sit, nihilominus allaborare videtur, utultimas voces garriendo reiteret. O quanta vastitas! quanta varietas obiectorum! O quanta phantasmatum diversitas! O quanta aquarum reflexio! Qui montes, quae maria, quae flammae, quae Insulae exurgentes, quam portentosa, et miraculosa prodigia! Initio tu Domine terram fundasti: Super flumina praeparavit illam. Mirabilia haec sunt hominis, qui Animal est admirandum: Miraculum miraculorum: Dei miraculum. Interim tempus est, Auditores, ut ab his aquis avertar, ne in Icarum transmuter, qui nec cum Leandro natare edoctus sum: nec Halcyonis pennis dotatus.

Cum vero de mirabilibus mihi sermo saciendus sit, nolim tamen in propositionibus meis hyperbolicus videri, et ampullosus, nec is, quem quis dixerit ultralimites naturae evagati, praesertim si hominem appellaverim sapientem Magum, prodidum, praesagum, imo vero prodigiosum, quippe quod in eodem ipso essectus producuntur, vel ut melius dixerim, tales ipse producit, qui, propter insuetudinem, fidem omnem exuperare videntur. Fortassis ad nomen Magi nonnullus erit qui pavefactus sit, reputans secum, merito mihi severum indicendum esse silentium; sed novi me sapientibus sermocinari. Intelligunt enim hi, de qua magia hic loquar: excluditur enim illa, aut negotium suum habet, quippe quae caliginosa est, et delirans, et mendax, et omni pacto detestanda, et profliganda. In miraculo meo animato haec posterior magia, Dea Postverta, illa anterior Dea Prosa dici poterit. [note: Ex Pre. Meraviglia Protheus Ethico Polit. ] Itaque cum Plotino sic concluserim, quod Magia illa superior: Facit hominem Interpretem, atque sapientiae Cultorem, quales erant Magi apud Persas, quos Latini appellavere sapientes,


page 9, image: s009

Graeci Philosophos, AEgyptii Sacerdotes. Haec omne robur, et propensiones rerum naturalium, et coelestium contemplatur, mensurando et sympathias earum, et antipathias: dehinc tanquam filo Ariadne ingenioso conducit hominem ab involucro, et opacitate obscuritatis, ad cognoscendas facultates virtutum et qualitatum absconditarum, faciens idem, quod qui abditos de terra thesauros eruunt. Cognoscit praeterea, qua ratione res terrenae, et inferiores, cum coelestibus conveniant, juxta aphorismum Hermeticum: Quod est inferius, est sicut quod est superius. Idcirco factum, quod AEgyptii naturam magam nominârunt, quae in attrahendo, et rejiciendo, cum industria admiranda, et judiciosissima observatione cuncta possideat, juxta illud Mantuani:

Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.

Hinc Plato in Alcibiade suo scientiam Zoroastri perfectam magiam appellat; hic enim vir coelestium aeque ac terrestrium exactam cognitionem possidebat. Hanc Reges Perfiae pro primo sibi rudimento collocabant, decorando manus suas multo elegantius libris, quam sceptro: his scientiarum fasciis regale diadema cingebant. Ut nimirum tanto moderatius Monarchias suas, in similitudinem mundanae Reipublicae, gubernarent, summae curae erat possessionem, et acquisitionem boni hujus adipisci, atque ideo a patriis sese laribus nonnulli eorum abstu lerunt, [note: Ex Pre. Mera viglia ut supra. ] est Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato, ac tot insuper alii, de quibus modernus aliquis: Hominem, inquit, magum omni doctrinae ubertate pollere. Cui Poeta arridet, asserens, intelligere illum oportere:

Quid color efficiat, quid fumus, terra, quid aei.

Atque hoc est, quod magnus Aristoteles insinuat, dum ait: Archeum superius cum inferiore arctissimo vinculo colligatum esse.

Videt homo quantum aquae fluxu et refluxu suo nativo, in maris undis per varios Lunae motus promoveant, aut decrescant: quomodo mortalium genus, una cum animalibus, et segetibus, et plantis ad influxum Solis nascatur; et foecundetur, Solis, inquam, magni illius vitae nostrae Dispensatoris. Sed hae conditiones non nisi levis momenti essent, si non ultra penetraret. Intelligit scrutator hic ingeniosus, quî fiat, quod in Asia Rupes quaeda~ horrendae molis, siquidem per robustissimum gygantem cum omniadeo violentia commo fuerit, eadem invincibiliter immota resistat, si vero simplici, levique unius digiti contactu impellatur, continuo tota contremiscat. Novit in India binos montes e vicinia invicem positos, quorum unus ferrum attrahat, alter repellat, exotica quadam antipathia sibi adversantes. Quomodo alibi in Nympheo petra sit, quae pluviis madida succendatur; fons in Dodone regurgiget, qui extinctam facem, si in eum mersa fuerit, reaccendat: quomodo rursum in Illyrico, siquidem supra fontem illic pullulantem vestimentum extensum fuerit, continuo ignem concipiat, et flammas jaciat: Cognoscit, qualiter adamas, qui focis, et ferro resistit, si in tenelli agni sanguinem missus fuerit, emollescat, et liquefiat: Quaratione Remora, Atomus maris, onerariam navem immotam in aquis teneat. Denique [note: Lib. 14. de Civ. Dei. cap. 23. ] juxta S. Augustinum: Novimus hominum quorundam naturas multum caeteris dispares, et ipsa raritate mirabiles? quaedam, ut volunt, de corpore suo facientium, quae alii nullo modo possunt, et audita vix credunt: id quod pluribus prosequitur. Hac ratione magnus ille Archimedes fundatus, hanc propositionem magis etiam machinis suis incredibilem, exhibuit: Quantumlibet onus quibuscunque viribus moveri posse. Ex hoc Albertus Magnus inquiebat: In Germania geminos uno partu editos, quorum contactu portarum una ad sinistram, altera ad dextram apertae fuerint. Hoc Artifici ingenio archytas admirabilem columbam illam formavit, quae quamvis ligno ponderosa esset, volatum nihilominus viventium aemulabatur.

Intelligimus, per hanc ingenii subtilitatem Naturam aliud non esse, quam spiritum universalem, aut subtilissimum efflucium stellarum, quod non immerito spiritum astralem appellabimus. Haec a Sacrae Theologae Doctoribus, quorum unus est Delrio, sic definitur: Ars, sive facultas, vicreata, et non supernaturali, quaedam mira, et insolita efficiens, quorum ratio sensum, et communem naturae captum superat. Eadem elegantia idipsum affirmavit Lactantius: Majorum ars omnis, inquit, et potentia horum aspirationibus constat. Hanc Altissimus Adamo dedit, ceps in viros sapientes et sensatos transusa, et propagata fuit: Et sicut Psellius et Proclus volunt: Nihil est aliud, quam arcanorum ac siderum cursu, et influxu, et Symbolis, atque antipathiis rerum sing ularum observatis, suo tempore, loco, et modo resrebus applicantur, et mirifica quaedam hoc modo perficiuntur, quae causarum ignaris praestigiosa, vel miraculosa videntur.

Horum hominum genus novit, qua de causa caro pavonum non puti efiat, cur palea in algore suo nives conservet: quomodo calx in aquis effervescat, quomodo sal Agrigentinus in ignibus solvatur, in aquis indurescat, Cur Psylli Populi solo corporis odore serpentes necent: similesque portentosos, et miraculosos effectus sublimis illius scientiae, et causae reconditae, cum Poeta intelligens:

Quid generent undae, magni primordia coeli,
Vnde maris fluxus, variisque coloribus Iris.

Non disparibus, imo vero sublimioribus miraculis compositum Ego hominem, Auditores mei, admiror, hominem inquam miraculum animatum: cujus vel mini mam particulam pro merito describere velle, necesse esset vel Zoroastrum aliquem, vel Horum, vel Hysticum, vel Timagoram, vel Pomigerum, vel denique Berenicen esse, vel alium quempiam ex perfectissimis artis illius, quos Tertullianus recenset; sed si mihi concessum non est, cum praememoratis huic Pelago, et profunditati me committere, et in alto circumgyrari, non negabitur tamen, quin oculo mentis, quasi de longinquo admiranda, et stupenda illa prospiciam, praesertim cum propositum thema meum me in consimilia spectacula naturae introduxerit. Magis portentosa, aut elevata magia esse nequit, quam ea quam in nobis ipsis includimus.

Diximus jam ad disquisitionem interiorem horum miraculorum, magnis olim lucubratio nibus Reges Persiae laborasse, et cognitionem causarum indagasse. Scientia etenim clavis est, quae novit etiam quae maxime abstrusa et abdita sunt revelare, et discooperire: Acutissimum telescopium est, quod in sinu magni illius luminaris


page 10, image: s010

coelestis maculas invenit: Oraculum est, non secus ac illud erat Trophonii in antro, quod spississima nebula obfuscatum erat, et nihilominus quaestiones maxime intricatas aperiebat. Sic homo de cognitione suiipsius, de gradu in gradum, prout jam expositum est, ad cognitionem Dei conducitur. Referamus pedem ad Epigraphen illam, aureis literis supra portam Templi, quod Apollini Delphico sacrum erat, annotatam: Nosce teipsum. De hoc sapienter Augustinus: [note: In Psalm. 39. ] Prima Dei cognitio est scire: homo quidsit. Qui enim se novit, et Deum cognovit: quia Deus nusquam vult habitare, quam in homine. Et Agrippa: [note: Ex Crollio ut supra. ] Vera via, inquit, secundum Apollinis Delphici oraculum, praeforibus ejus Templi scriptum, ad veram sapientiam perpetuamque beatitudinem consequendam, si teipsum agnoveris: quia est in nomine omnium rerum, et naturarum vera, et realis possessio, insuper vel ipsius omnium Creatoris peculiaris, perfectaque imago. De hoc solo intelligi facile est, quantum in se homo portenta omnia, et mundi mirabilia includat, et qua ratione tot meritis suis, qualitatibus, et conditionibus, omnia prodigia epiloget, quaecunque in arte Maga, vel naturali inveniri possunt. Verum enim est, quod homo semetipsum cognoscens, vere prodigium animatum sit: Omnium enim rerum, quae in eo universaliter inclusae sunt, summam Ideam, et virtutem amplectitur, earumque perfectiones exponit. Et si in nobis thesauri omnes coelestis, terrestris que sapientiae non essent, Redemptor noster utique illud nobis non inculcasset: Thesaurizate vobis thesauros. Homo semetipsum cognoscens per lumen naturale, vel acquisitum, hoc est, secundum spiritum, mediante divina tutela, ad portas ipsas virtutis progreditur, et non secus ac ditissimus Monarcha ad possessionem illam absolutam, et perennem admittitur: pro majori etiam gloria et pompa inspiratio divina illi obviam procedit, multo felicius, quam Maga illa Melissa eum conducens, ubi sapientia, et vita domicilium suum fixerunt.

De hac veraci illatione illud statuendum, quod cognitio Dei amorem ejus eliciat, ex quo deinde firmissima fides oriatur. Qui ergo hoc amore solidatus in eum firmiter credit, non potest, quin ei adhaereat, et adhaerendo in spiritu perfecta unione cum illo copuletur. Ac sic mortalis oculus ab hac ignorantia liberatus, in generatione et compositione sua Altissimi Dei similitudinem praesefert. O quam excelsus, quam admirabilis Imperator! siquidem subtus se in altitudine collocatus, mundum universum tanquam scabellum pedum suorum contemplatur; Intelligentias Angelicas sibi vicinas, imo vero pares agnoscit, quarum se custodiae et Tutelae, tanquam aeviternis, et sibi coaequalibus sociis concreditum novit; a quibus non aliter secretus est, quam judicii infirmitate, et corporis sui pondere. Hinc Nazianzenus: Homo a Deo post reliqua factus, ut Deus in ipso se exprimeret, et sub brevi quodam compendio, quidquid diffuse antea fecerat; omnia vide licet membra mundi totius.

Illud igitur sequatur necesse est, quod homo omnium creatarum rerum quintum, ut ita dixerim, elementum sit, quod reliqua contineat, repraesentet, et exprimat: Principium et finis illorum, viva imago Macrocosmi sensibilis, et temporalis; et secundum Animam mundi illius Archetypi, et immortalis. Ergo in formatione illius prima, dici poterit, omnes adeo omnium animalium proprietates in eum introiisse, imo et vegetabilium, et mineralium, et metallorum: et sicut in semetipso Deus solus omnia est, sic homo in semetipso universitatem omnem reprae sentat, et demonstrat. Huc spectant verba divini [note: Cap. 10. ] Cytharoedi: Omnia subjecisti sub pedibus ejus: Et Sapientiae: De dit ei virtutem continendi omnia. Huc reflectens Paracelsus, magnus ille arcanorumnaturae indagator, ajebat: Homo est nexus, et nodus, compago, et fasciculus omnium cre aturarum. Ad hoc centrum tetenderunt, et tendunt opera divinorum attributorum omnia, sicut homo ad centrum suum, quod Deus est: Atque his omnibus centris Excentrica formantur: omnia enim motu circulari, tanquam perfectiori moventur. Osvvaldus illud fundata doctrina sua [note: Praef. ut supra. ] palam dat, dum ait: Infra Deum sunt omnia, extra quem nihil: iuperfectiori moventur. Ofvvaldus illud fundata doctrina Sua palam dat, dum ait: Jnfra Deum sunt omnia ex j tra quem nihil: ita etiam homo ad Creatoris sui imitationem est Centrum Creaturarum, et circulus earundem. Ita quidem, ut cum homo in Deo sit, omnis Creatura in homine sit. De quo proportio in ambiguo non est: prima enim Dei imago mundus fabricatus est, hujus autem imago est homo, et sic in ordine suo animalia imago hominis. Et sicut in materia prima, quam doctiores Hylen, vel Hyliasten appellant, universus mundus potentis continebatur, sic in mundo essentia Adami: quorum illa prima sub aquis occultabatur, quaesuper abyssum ferebantur, sic Adam in mundo occulatabatur. Materia prima Mundi ad condendum mundum aptata fuit: Mundus vero, quamvis tantae immensitatis, in uno homine restringebatur. Sicut etiam arbor de parvo semine excrescit, et semen primum ejus principium est, et finis arboris, sic Mundus principium fuit, et finis ejus, quod successurum erat: unde cum ratione supra citatus ait: Manet ergo parvus mundus unum, et per omnia cum suo parente, qui est mundus magnus. O quantum prodigium magnitudinis! Qualis abyssus mirabilium~ Quam portentosus Magus, qui in se et firmamentum, et stellas, et qualitates visibiles, et invisibiles, proprietates metheorologicas, metallicas, mineralogicas, terrestres, aquaticas, aereas, ignitas, sicut primus ejusdem Pater, et genitor Mundus, continet: Qui in momento temporis, in eas formas, quaecunque placuerint, se transmutat! Animal venerandum, miraculum miraculorum, Dei miraculum.

Jam ad terminum suum oratio devolveretur, sed sicut catenarum annuli se invicem complectentes, in longum dilatantur, et sibi succedendo catenam integram efformant, sic mihi in his mirabilibus recensendis contingit; occurrunt enim itidem nova, quae cum oculos feriant, ab his mens quoque avocari non vult, sed in longius catenam sermonis trahit. Concludam nihi lominus perorationem praesentem (siquidem id mihi per vos licuerit Auditores) loquendo de operibus magnificis ditissimorum Principum, vel Monarcharum, et praecipuorum artificum, quos universitas habuit. Quamvis in argumento, quod prae manibus est, etiam qui elaboratissimam aloquentiam omnibus viribus suis protulerit, renovaturus sit ausum pueri illius, qui S. Augustino comparens, in scrobem exiguam vastitatem immensi Oceani evacuare tentabat.

Imprimis ergo hic se mihi offert stupenda illa moles, Colossus inquam Solis, quem in Rhodo


page 11, image: s011

insula antiquitas ex aere fudit: qui vastos campos aeris occupans, pomposum et terribile caput suum erigebat, ipsis stellis, ut ita dixerim, se confrontans: ita ut magnus ille firmamenti Planeta, qui universitatem totam Iumine suo circumambit, nunquam in anterioribus saeculis simulacrum elevatius, aut eminentius, imo nec robustius, nec elegantius, aut solidius viderit.

Moles stupore plena, omnium mirabilium aestimatissima: miraculum artis, portentum obeliscorum, machina omnem pene mensuram excedens, cubitos septuaginta transcendendo: in cujus fabricatione, multa centena, imo vero millia Operariorum, idque spacio annorum duodecim, et brachia sua, et scalpellos fatigarunt: in qua propter materiam aeque ac propter artificium dixisses, praefati Planetae majestatem, et magnitudinem in terras detractam esse. Adde his diadema aureum, quo coronata erat, sceptrum quo manus ejus decorata: ad indicandum, ei principatum inter mirabilia terrena deberi: sicut illa coelestis moles Dominium suum habet in firmamento.

Offert se mihi praeter haec superbissimum Mausoleum, quod non minus fastuosa illa, quam deusta cineribus adorati Con jugis sui erexit Artemisia. Vidisses illic candidissima marmora sublevari in aethera, et ingentia aeris spacia niti dissimis molibus adornari; ita ut non immerito dixeris, per gradus immaculati candoris, viam stratam ad Coelum fuisse: Erat enim illic circuitus quadringentorum et undecim graduum, latitudinis cubitorum viginti quinque, quos paris numeri columnae de varia et lucidissima petra excisae, sustinebant, circumqua que radios lucis fulgurantes. Cujus aedificii structura quatuor aemulorum zelotypa, et artifici manu elaborata erat. Superbissimus illic currus erat, a famoso Pitho collocatus, quem quatuor generosissimi equi trahebant, qui nisi et colore et materia se immobiles demonstrassent, videri poterant velocissimo cursu agitari. Denique illic am plitudo schalarum, Inter colum niorum, Porticorum, Prospectivarum, effigierum, et statuarum, inclytum illi nomen miraculi terrarum orbis conciverunt: quod Plinius non sine ratione describendum putavit, sicut et Strabo, et Gellius, illud inter ea recensentes, quae mundi potentiam maxime demonstrant. Osserunt se mihi itidem altissimae Aegyptiorum Pyramides, quae nec Atho monti, nec Caucaso cessęre, ad sphaeras usque coelestes erectae: prima folia, inquae populi hujus sapientia sub varietate figurarum nomen cujusque rei exsculpendo contulit: Quarum unaquaeque longitudine octingentorum octuaginta pedum gloriabatur, altitudine sexcentorum sexaginta; et id, quod stupore dignum est, in arenoso situ fundatae, ubi nullum petrarum excissarum apparebat vestigium: ad quarum structuram tercentum sexaginta hominum millia laborabant: frumentariae domus vastissimae, quae multa millenaria hominum, granis adimpleta, saturabant: quarum item fastigia in acumen desinentia, videbantur sestellarum coronis redimire velle. De quibus Herodotus, et Diodorus quamvis plura tecenseant, non tamen tanta sunt, ut non his potiora adjungi possint.

Occurrit item memoria fanum Dianae Ephesinae, cujus potentosam machinam ut ex parte ob oculos ponam, sussecerit dixille, Asiam universam ducentis, et viginti annis circa illud aedificandum laborâsse; opus longitudinis immensae, pedum, inquam, quadringentorum viginti quinque, latitudinis ducentorum et viginti, ubi centum et viginti quinque columnae, non minus et authoribus suis, famosissimis, nimirum regibus, celebres ex liberali eorum magnificentia erectae erant, quarum quaeque sexaginta pedum erat, sustinentes tectum ex purissimo, et incorruptibili cedro fabrefactum; de quo ad Longum Pomponius Mela, et Solinus. Occurrunt muri Babylonicae Reginae, purissimo bitumine constructi: quorum altitudo quingentorum cubitorum erat, in circuitu suo sexaginta turribus muniti: quorum ambitus, sine hyperbolica adauctione, ad centum sexaginta stadiorum spacium se in gyro extendebat, id quod miliarum nostrorum quadraginta quinque producit: dixisses hic campum esse, ubi ipsa fortitudo thronum suum fixisset. Copiosi in his portentis exponendis sunt Herodotus, Diodorus, Strabo, et Curtius. Video praeter haec immensam turrim Pharum dictam, cui si Majellam, aut Olympum montem aequiparaveris, Pygmaei videbuntur. Haec turis a Majoribus ejus aetatis Regibus et Monarchis in summo pretio habita fuit, quippe quod in ea compendium omnis potentiae inclusum videbatur. Dedicata autem fuit, per Sostracum Gnidium, et magnum illum Ptolemaeum, saluti navigantium: ad cujus erectionem de aerario regali octingenta auri talenta exiisse, et expensa fuisse Plinius, et Strabo testificantur. Magnum mediterranei maris solem auspicatus fuisses, qui ad pudorem solis diurni, in spississimis noctis tenebris, splendoris diluvium ejiciens, ipsam pene meridiem luce sua aequiparabat. Denique Jovis Olympici Oraculum prae oculis est, cujus fabrica Phydiae debetur, a quo nomen mutuata est: quasi caput suum elevaret, Jovis illius superioris thronum deturbare potuisset, sedentis super aquilam et cum rigoroso trisulco suo armati. Erat statua illa altitudinis viginti sex cubitorum, ex ebore purissimo et marmore elaborata: terribilis adpectu, et severa vultu, in sinistra mundum regens, ad indicandam numinis hujus potentiam, et imperium: ad cujus pedes sphynx apparebat, porrigens mortalibus aenigmata: fortasse ut Colossum illum demonstrarent, grandem artis Ziffram esse. Ad pedes molis hujus, Luctatores in certaminibus Olympicis coro nabantur, prout authores sunt Pomponius Mela, Strabo, et Plinius.

Haec mirabilia sunt, quae tanto tempore attonitum orbem terrarum tenuerunt, haec monstra prodigiorum, haec portentosa miracula. Nec ego igitur interdici possum in iis enarrandis quae tot scriptores inclytos, tot eorum calamos defatigarunt, quae tot aeraria regum exhauserunt, per quae tot frontes sudarunt, tot brachia lassata sunt, tot aurifodinae depauperatae, tot scalpella hebetata, tot ingenia prudentissimorum virorum in extaticam admirationem rapta sunt.

Sed quid ista? Quid vero haec prodigia, si cum augustissimo hominis opificio collata fuerint? cum opere illo, in quo manus Dei ipsa ad fabricandum accessit? Quid illa, nisi lumen exiguum papilionum, comparatum cum plena meridie? Quamvis Colossi illi, et moles ad Coelum usque gygantaea celsitudine conscenderent, et plus etiam


page 12, image: s012

quam Turris illa Nemrod, movere bellum ipsis astris viderentur, Martialis versui nihilominus locus est:

Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,
Assiduus jactet nec Babylona labor:

[note: Ex Coelio ut supra. In loc. var. Opusc. Lib. 2. de Anima. Ex Causin. Eloquentia. Pag. 56. Catal. Glori: Mundi. ] Homo enim est de quo Marcus Tullius: Ipse sapientia, et Dei socius! Dequo Caelius: Anima mentis verbum: Plutarchus: Animal sapientissimum, animantium pulcherrimus, Phos dictus, stirpis Caelestis, beatitatis imago: Plinius: Animal cunctis imperans: Stagirita: Nobilissimum, altissimum animal est homo: Lucius Apulejus: Praestantissimum: Hermes: Tantae sublimitatis est homo, ut Deos faciendi habeat facultatem: Et Sinesius: Ad hujus unius animalis constructionem turbam quandam facultatum miscellaneam, atque omnigenam coag mentavit Deus, Quod si prophani haec, quid viri sacri? Omnes hic praetereo, et cum solo Casseneo concludo: Homo est dignior Angelis, propter assumptam a Divinitate humanitatem. O igitur vere Animal adorandum miracutum!

Non possum a proposito argumento diverti; nec enim claudere ratiocinationem hanc permittunt ea, quae possidet homo, nec consideratio eorum, quae ei in servitutem, et minnisterium data sunt. Circumduco oculos et intueor naturam, omni potentia et facultate divitem, cui terra pro pavimento strata est, coelum pro tecto datum, campi pro nutrimento, stellae pro facibus, mare pro commercio, pro alimentis parandis, et focis instruendis sylvae: Hominem, inquam, vegetum video, et Intelligentia praeditum, liberum, imperiosum cui Angeli famulantur, et a quibus custoditur: quem aura cirumgyrat: cui omne animal vitam spirat, tam quadrupeda, quam omne volucrum genus: cujus ipsi adeo vermes vestimenta texunt, cui flores rident, agri foecundantur, gemmarum multitudo producitur; cui montium viscera venas auri aperiunt, cui conchae margaritis suis dicatae sunt. Quam magnum aedificium homo, siquidem omne quod mundus possidet, in semeti pso concludit? Si solem habet in corde, in fronte stellas, virgulta in comis, flores in genis, gemmas inter labia, mineralia in ossibus, flumina in venis? Homo est, qui in laetitiae testimonium hilari risu serenatur; qui fulgura et tempestatem planctu, et horrore imitatur, tonitrua voce, et ira: qui spem praebet in oculis, suaviter ligat verbis, excandescens repulsa comminatur: et dum praeterita considerat, per providentiam de futuro quoque praesagit: Verus Chamaeleon, qui cum omnium rerum recordationem habeat, in omnia se transformat. Quae ejus dignitas, quae celsitudo, siquidem artium beneficio Authorem ipsum naturae aemulatur? Transgreditur montes, sulcat maria, palatiis suis nubes transscendit, astris approximat, semet ipsum penicillo et scalpello, et acu figurare novit. Qui fulgur sagittando, qui fulgetra sclopetis, qui caelum tonans tormentis suis bellicis imitatur. Quae ejus dignitas? Quae magnitudo? si scientiarum inventor homo, ad ipsum denique Deum usque pertingit: Artium Princeps magna mundi opera imitatione consequitur, facundia sua animos colligat, voluminibus scriptotum suorum, memoriam mortalium aeternitati sacrat, in magia sua terram concludit, globis suis caelos mensurat: universalitatem ab individuitate distinguit: de ratiocinatione rerum caducarum ad aeterna consurgit: et quamvis natura oculis ejus nonnulla denegarit, ipse nihilominus mente et contemplatione cuncta subintrat? Quanta hominis dignitas, quanta demum magni ficentia? Transcendit enim quae naturalia sunt, et peritura, et supernaturalia, caelestiaque penetrat: Complementum, et Epilogus operum divinorum, Delitiae Dei quantum virtutem hominis attinet, effigies illius in gratia, in Gloria vero cum Deo propemodum uniformis. Horizon corporeus, et incorporeus juxta Trismegistum, Numen Mundi juxta Theophrastum: Denique: Animal venerandum, miraculum miraculorum, Dei miraculum. Ad quod sapienter reflectens S. Bernardus, ajebat: Erubesce volutari in coeno, qui de caelo es.

Accedamus propius, et ponderemus, an hoho quinque sensibus suis dotatus, non omnia superiora multum excedat. Qui oculis suis sublimissima pinnacula pyramidum, et altitudines Phari, et olympi, longe superat, et ut ita dixerim decalvat: secundum Chrysologum, eos Solem totius corporis nominaveris, ficut ipse quoque Redemptor noster inquit: Lucerna corporis tui est oculus tuus: quod est sol inmundo, oculus est in homine. Ad fauorem oculi, quidquid in terris mag nificum Architectura invenit, fabricatum est, et compositum. Quidquid praeter haec Natura ipsa, quidquid naturae aemula Ars, et scientiae produxerunt in melodicis: resonent antra, et sylvae, et montes, omnis vox, omnis concentus, ipsum adeo caelum, non solum terrae globus harmoniis muficis glorientur, quibus et resonantiam loquacis Echo, et sambucas, et lyras, et cytharas, et testitudines Sylvani, Orphei, et Terpendri exsuperent, horum omnium Judex auris est, excipiens minimos rumores, quae tanquam fidelis ministra, in grandem aulam sensus communis transmittit, quidquid ingentes Regiarum fornices continere non possunt. Quidquid odorum nutrire, aut evaporare possunt Tempe, aut Thessalia, aut Parichaia, vel Sabbaei, horum receptaculum nares sunt, a quibus reconduntur, et custodienda traduntur. Nunquam naturae beneficio quidquam fabrefactum est, ad titillandum palatum, aut ad elongandum mortis fatum, in condimentis suis et beslariis, et macteis, quod non gustus possideat, aut tanquam haereditatem suam sibi vindicet: nôrunt id Cleopatrae, et mensae Sybariticae. Insinuat se Tactus in ipsa calidi, et frigoris viscera, participando de insolito, et invisibili delectamento corporis: de asperrimis, et maxime tetricis, ad delicatissima usque progrediens: Argus verax, et Judex incoruptus ministerio manuum, quae super his solidum, et incorruptum judicium formant. Animal venerandum, miraculum miraculorum, Dei miraculum, Ad quod intentus Satyricus ille, qui nunquam boni quid scripto dedit, ut non simul malum immisceret: inter tot mala, hoc nihilominus laudabiliter cecinit:

--- atque ideo vener abile soli
Sortiti ingenium: divinorumque capaces:
Atque exercendis, capiendisque artibus apti.

Miraculum, quod quamvis nudum de matris ventre egrediatur, non inerme tamen est, imo vero plus reliquis anima libus defensum, ratione


page 13, image: s013

enim in sui tutelam armatum est, inveniendo, et ratiocinatione sua quae necessaria sunt, postulando: manibus ad perfectionem suam instructum: quae non sine ratione ab Aristotele nominatur: Instrumentum Instumentorum. [note: Drat. 1. ] Miraculum de quo S. Basilius inquit: Vniversa hominis vita est palaestra, et ideo vivere non videtur, qui in hac non se exercet: Hominis, inquam, qui non more reliquorum animantium vultu in terram prono, sed plenus decore in altum elevatus, et erectus incedit, plenus majestate, et magnificentia: qui juxta praememoratum Patrem, Solus terram leviter attingens nobilitatem praese fert, nam pauco tempore ibi conversans, coelestem patriam affectat. Unde est, quod Anaxagoras interrogatus quo fine creatus esset, ut Coelum in iuear, inquit.

Miraculum est homo propter intimam viciniam, et amicitiam, quam cum Creatore suo colit: Hinc Dionysius Halicarnasseus praedicabat humanam prolem Diis charissimami Miraculum est, quod perfectiones omnes, quotquot creatae, visibiles, aut invisibiles sunt, in se continet, simile Idolo, quod ex omni semine, ex omni plantarum particula compositum a Messancnsibus adorabatur: de cujus hominis admiranda mente Trismegistus astir mavit, tanquam de Epilogo Portentorum omnium: Mens omnium artifex, [note: Ex Bartol. Recreat. del Savio. ] una cum verbo circulum continens, et celeri rapacitate convertens secum, ad se machinam flexit, eamque voluit a principio sine principio, ad finem absque fine. Verax illa Archimedes est, quae pede uno extra orbem terrae locato, totum globum terrae commovet. Miraculum denique in omni etiam minutissima particula sua ordinatum, et perfecte compositum, de quo Manutius: Nullum in homine membrum est, quod non et necessitatis causa, et decoris sit factum: qui quamvis facie diversus sit, postentiis nihilominus, et qualitatibus unitus est.

Haec autem, quae dicta sunt, in sequenti tractatu, calamo meo, quamvis infirmissimo, evidentius argumentis elucidabuntur. Interim hic a proposito themate me tantisper averto, cum noverim miraculum esse, quod communem naturae ordinem excedat, atque ita elegantiorem orationem, ad sui expressionem requirat. His non obstantibus, cum in tam prodigioso virtutum Oceano non invitus submergar, illud mihi usu veniet, quod quondam inter philosophos cuidam, qui cum fluxum et refluxum maris non caperet, in idipsum mare se jaciens, ajebat: O abysse tu me cape, qui teipsum non capto! Sic de homine concludit in Phaedro suo Plato: Illum astruens non posse prodignitate, verborum copia ulla, vel ingenii praestantia satis effari. Denique.

Jo del sublime, e venerando esemplo
Stupido ammirator tacio, e contemplo.
Dum ad tanta humanae attonitus portenta stupesco
Structurae, observo veneranda silentia. DIXI.

[note: Serm. 63. de verbis Domini. ] SUper id, quod S. Augustinus inquit: Homo in se habet Trinitatis Exemplar.

Ode.

Ad ispiegar d'un Dio Triuno Jo scerno
L'alto Mistero in noi l'alma formata
Trino il raggio diffonde il Sole externo,
A illuminar la Reggion stellata:
Triplicato cosi l'esser interno,
Con sue potenze ha' l'anima creata,
Che a rischiarar questo composto esterno
Scesa e dal Cielo in noi fiamma beata:
Scorono a secondar l'almi contenti,
La de l' Empiro [?] sa beate sponde
Tre di fiume superno ampii Torrenti,
L'Alma nel' huom Doti si altera asconde
Di sue virtudi, a fabricar portenti,
Onde trino lo spirito in lui s' infonde.

FACINORA, Vel EMBLEMATA HEROICA.

ACcinctus ad eximium facinus, quo descriptionem hominis adorior succedentibus sibi invicem capitulis, ordine et methodo jam superius constitutis, hominis, inquam, prout sapientes de ejusdem tota compositione et essentia quaedam tradiderunt, (de partibus enim ejus jam priori libro satis diximus) non immerito videri possim incurius, siquidem hanc ipsam operam meam (quam facinus appellavi) non ab ipso facinore auspicarer. Hoc nomen autem facinus, a veteribus, viris astutis inventatum, prope idem est, quod actio illustris, quam viri in bello inclyti perpetrarunt; unde etiam ratione non caret, quod facinoris nomen obtinuit.

Facinoris symbolum ab ipso Creatore, et Redem ptore vitae nostrae, aeterna Dei sapientia, olim expressum fuit in columna ignis, et nubis, in iride nubili et pluvialis tem poris, in arbore Paradifi, in ramo olivarum, quem columba post diluvium in rostro reportavit, et in aliis hujuscemodi apparentiis portentosis. Haec facinorum symbola tantopere a nobilibus viris et heroibus acceptata sunt, ut a primis adeo tem poribus, in agone, et in lucta, talibus figuris, colorum adumbratione repraesentatis gloriarentur, tum nimirum, cum sententias, vel judiciosa lemmata, vel inscriptiones, quae evidentius animae sensum exprimunt, nondum usus introduxisset; hinc nulla quidem tum aetatis actio, sine his instituebatur: Hae impressae Idea sunt in qua perfectiones omnes concurrunt ad fabricandos, et animandos cogitationum


page 14, image: s014

conceptus: nobilissimus partus est, natus tempore poesiae, et picturae: utraque enim harum peregrinas, ingeniosasque inventiones, et subjecta introducunt, quae priscis temporibus in heroum scutis figurabantur, ad indicandam eorum animorum generofitatem, qui tali methodo inclyta facta sua singularitate hac palam facere satagebant. Unde etiam, secundum quod [note: Canoch. Aristot. ] eruditissimus Comes Thesaurus recenset, inglorius miles erat, quisquis scutum suum simplex portasset. Ex quo deinceps horum nominum scuti videlicet et clypei diversitas orta est: quorum hic quidem symbolo quodam adornatus, scutum vero inane et sydum erat. Haec igitur symbolica facinora, non nisi pars erant totalitatis illius, vel obelisci samosi quem magna Artemisia, amantissimo Consorti suo erexit. Erat enim hic obeliscus. Impresa, ut ita dicam, quae in vastitate sua, et magnitudine spaciosa, sicut et in sumptuositate omnem Regalem potentiam exuperabat: hinc prima Cariae nobilitas, pluribus lemmatibus cogitata sua publicae intelligentiae exposuit.

Horum lemmatum, quae tam avide quaeruntur, et leguntur, et a Mundo gustantur (non mirum, si scriptores horum aeternam sui memoriam nunquam obliterandam posteritati tradiderunt) primus Author est Paulus Jovius, Abbas Ferrus, Bargalius, Savedra, Alcibiades Lucarinus, Hieronymus Ruscellus, et universa Italiae Academia, denique etiam eruditissimus et ingeniosissimus Concanonicus meus, Pater abbas Picinellus, qui in immortali volumine suo Mundi Symbolici, quod vere cedro dignum est, quasi in compendio universali Mundi literarii gloriam pene omnem in se conclusit, et epilogavit. Quidquid igitur a praememoratis in materiem hanc dictum fuerit, quidquid praeterea scriptores alii celebratiores in hoc thema meum contulerint, ad beneficium Lectoris, in tractatu praesenti cum sinceritate adducetur. Interim si, O benevole, non eam hic sententiarum, eruditionumque copiam inveneris, quae gustui tuo arrideat, aut subjecto co~veniat, nossete velim, id sponte factum, eo quod nimia vastitas, et materiarum cumulus, me utique ab applicatione debita distulissent.

Sub figura Amoris, in forma pueri apparentis, Abbas Joannes Ferrus hanc inscriptionem collocavit: Vnit, fovetque. Ad hanc proprietatem [note: Uniti, et ca[?] facti Amore. ] alludit S. Augustinus, dicendo: Quid est Amor, nisi quaedam vita duo aliqua copulans, vel copulare appetens: Amantem, et quod amatur. Huc respicit Emblema doctissimi Camerarii, prout paulo infra monstrabitur, qui binos Amores repraesentat, faces itidem binas sustinentes, et implicantes, adjuncta Epigraphe: Vrimus, et urimur.

[note: Credulitas in Amore. ] Huic eidem Amori, cujus oculi velo ligati erant, Vincentius Gilbertus hoc lemma addidit: Omnia credit. Sententia est S. Pauli, qui de charitate loquens, sic habet: Charitas omnia suffert, omnia credit: Supra quod Beinardinus Senensis: [note: Serm. 5. post Ciner. Art. 3. c. 1. ] Omnia credit vera, et necessaria ad salutem.

Idem Gilbertus, considerando Amorem vel Cupidinem in sinistra manu armatum arcu, in [note: Amicitia eminus, et Cominus ardet. ] dextera vero sace, instrumentis nimirum, quorum alterum feriateminus, alterum cominus inflammet, superscriptonem sequentem adjunxit: Et prope, et longe. Quam sententiam alius igni dedit. Est autem Idea vera Amici, qui tantundem [note: Apud Laert. lib. 5. ] e vicino, quantum procul in opere est pro amico suo. Hunc scopum fortasse tangunt Demosthenis verba, quamvis prima fronte, aliud videri possint intendere: Amici secundis rebus advocati adsint, in calamitatibus autem, sua sponte atque invocati.

[note: Amor nec timotem, nec verecundiam habet. ] Imago item Amoris hoc lemma sortita est: Nec timor, nec verecundia. Quae sententia primum a Seneca prodiit: Amor, inquit, timere neminem verus potest: Deinde Ovidius alicubi: [note: Senec, in Medea! Ovid. Metamorph. 6. Fast. 2. ]

Nam nil est quod non effraeno captus amore
Ausit.

Et alibi:

--- Quid non amor improbus audet?

Ex hoc sensu fortasse Poeta quidam sequentem stropham, ex arte musica cantabat:

Parla omai risoluto,
Nacque ben cieco Amor, ma non gia muto.

[note: Fortitudo Amoris. ] Ad indicandam Amoris fortitudinem, hunc Infantem ego in consueta forma sua, erectum exponerem, qui arcum suum contra coelum dirigeret, sagittaturo similis, cui sagitta etiam ad jaculandum parata sit, adjuncta Epigraphe: Vltra gygantes: Per hoc inferendo, quod quae defuerunt gygantibus, ne Jovem de solio suo deturbarent, in promptu esse flammis amoris: quae constrinxerunt Jovem per Europa~ peregrinari, propter Laedam, Danaem, et Semelen. Ipse adeo sol relicto curru suo aureo, totis viribus formosam Daphnen insecutus est, denique etiam eandem in Laurum conversam obtinuit. Hunc sensum Comicus Menander sic expressit: Amor inter deos potentissimus est: unde apparet, quod homines propter istum alios deos pejerent. Et Apuleius: [note: Lib. 6. ] Flamma saevi amoris parva quidem primo vapore, sed fomento consuetudinis exaestuans totos comburit homines. Videantur de his fusius Poetae Latini Virgilius, Ovidius, Lucretius, Claudianus, Propertius, Horatius, et alii: Inter Italicos, Ariostus, Tassus, Guerinus, Marinus, Testius, Achillinus, et alii.

ATLAS.

FIgura Atlantis cum globo Mundi stellato supra [note: Versatus in omni genere scientiatum. ] humeros sic loqui introductus est: Portantem omnia porto. Dixerim hanc Ideam esse hominis in omni facultate, et scientiis praecipuis versati, et exercitati, unde non secus ac generosus Atlas Coelum, ubi tot astra intelligentiarum resplendeant, imo vero mundum portet, tantarum facultatum, mixtarum et artificialium: idcirco [note: Ethic. 4. Parad. 2. Lib. 2. Dec. 4. Lib. 4. ] Aristoteles inquit: Virtuti perfecta non fit condignus honos: Et Marcus Tullius: Nesciunt multi, nesciunt quantas vires virtus habeat: Et Livius: Pertinax virtus omnia vincit: Et alibi: Pulcherrimum et tutissimum est in sola virtute spem habere.

CHIMAERA.

CHimaera, quae forte Enti Chimaerico et vano nomen dedit, monstrum erat confictum a Poetis, corpus habens caprae, pectus Leonis, caudam serpentis, quod de faucibus flammas vomebat. Ad hoc monstrum domandum Bellerophon illud Lancea per gulam perforavit, quae quidem acumen plumbeum habebat, sed cum ignibus liquefactum esset hiante gutture defluens, ventrem monstri subintroiit, et idipsum repente occidit. Hoc universum lemmate sequenti exponebatur: [note: Ps. 7. Homo ipse faber malorum suorum. ] Suomet igne periit: Correspondet versui Davidico: Incidit in foveam, quam fecit: et Proverbio Italico: Chi e causa del suo mal,


page 15, image: s015

piangase stesso. Hunc reatum incurrit homo, per quem Altissimi Dei condemnationem illam horrendam sibi attraxit, illic nimirum, ubi ad tribunal supremum ciratus, comparuit tectus foliis arboris, cujus fructum vetitum deglutiverat; [note: Orat. 12. ] juxta illud Basilii Seleuciensis: Tales daemonis sunt machinationes, cum voluptate accusat, et pudendum in modum ad ruinam impellit. Idipsum Jsaias expressit, dum damnatorum tormenta manifestat, his verbis: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis, quas succendistis.

DAEDALUS.

REverendissimus Pater Abbas Picinellus, hanc figuram hominis volantis considerando, prudentissimum ei lemma subjunxit: Inter [note: Mediotritas. ] utrumque securus: vel ita: Medio tutissimus: ubi motum illum non nimium et sole recedentem, nec nimium vicinum observat: in quo bona sapientis mediocritatis, ejusdemque utilitatem intelligit. [note: De finibus. ] Inter alios hoc eleganter M. Tullius, Temperantia est, inquit, quae in rebus aut fugiendis, autexpetendis ut rationem sequamur, monet, quae animis pacem affert, et eos quasi quadam concordia lenit, ac placat. Supra illud: Medio tutissimus: Praeceptum nimirum, quo Phaetontem suum sol imbuit (id quod supra diximus huic loco optime congruere) memini me quoque, in laudem temperantiae, per oden aliquam, paraphrasin sequentem composuisse:

Temerario tu sei se vanto prendi
(Dise al suo figlio il Sol,) regger Piroo,
Se troppo in su l' Eoo
Drizzi le briglie, O se al declive scendi,
Seminerari gl' Incendi:
Ma perche sei Fetonte, eccoti il morso,
Vanne, e a mezzacarriera indrizza il corro.

[note: Artifex ingeniosus. ] Ex eo autem, quod volatus ille Daedaleus universaliter jam receptus est (utique in sensu tali, mentem humanam magnam illam Opificem, sibi parem in inventionibus suis non habere) figurae huic non abs re hoc lemma subpinxerim: Ars Naturam superans. Negandum non est Praefati viri opera communem natura cursum exuperasse, idque potissimum in eo, quod cum corporibus suapte natura gravibus, et ponderosis volatus interdictus sit, ille nihilominus fingatur tam secure tamque generose stellas ipsas conscendisse. Quidquid autem de fabula hac dixerimus, in ea magni hujus Opificis dexteritas exprimitur, quae toties naturae limites operando transgressus fuerat. [note: In Physit. ] Dicere Peripateticus noster consueverat: Ars multa complet, quae efficere natura non potest: Democritus item Olynthiis improperabat, quod in gremio desidiosae naturae delitescentes, ad talium se professionum studia non applicarent, quae mentem a terrenis hisce vilitatibus sevocarent, et aeternitati transscriberent: Artem natura [note: Apud Stobeum. ] requirit: Et vir pauper, qui nullam didirit artem, non tuto vivere potest.

FAMA.

HAEc illa est, quam tantopere vereri, et in qua sperare mortalium genus consuevit, [note: Fama spem et timorem ingerit. ] quippe quae per orbem universum actiones humanas disseminat, aptissima, quae ad supremum bonorum fastigium elevare quempiam possit, rursum etiam ad profundissimos gradus ignominiae [note: Ep. 2. ] deprimere. Hanc volanti similem Abbas Ferrus repraesentavit, juncto Virgiliano illo: Mobilitate viget. Invigilandum itaque est in iis [note: In Ora. Perfect. ] omnibus, in quae Declamatrix haec jus suum sibi vendicare poterit, dicente Plutarcho: Fit natura quadam, ut ignavissimi homines nihil curent, quae futura sit de ipsis opinio: probatissimi autem viri cuncta faciant quae in futuris saeculis bene inter homines andiant. Marcus Tullius item admirabiliter: Rumoris publici, inquit, authoritas instar Oraculi est. Quamvis enim famae volatus admodum mobilis sit, in impressionibus suis nihilominus ad longam usque posteritatem saeculorum aetatumque perdurat. Id quod jam dictum est, epigraphen sequentem habuit. Vires acquirit [note: De bello Civili. In Metam. ] eundo. In quem sensum Caesar inquit: Plerum que in novitate fama antecedit. Huic conformiter Ovidius:

Parva motu primo, mox sese attollit in auras,
Egre diturque solo, et caput inter nubila condit.

[note: Auget et diminuit actiones humanas fama. ] Eidem famae hoc lemma congruit: auget, et minuit. Hujus enim buccina, non secus ac non vacula acuta resecat de vituperio, simul et de pretio rerum: plus etiam quam granum Sinapis in augmentandis, et elevandis actionibus extollitur. De quo illud:

Gaudet: et e minimo sua per mendacia crescit.

Et M. Tullius:

Exsententiis omnium nostra fama pendet.

Ad buccinam famae pro ornamento velum illud, quod more solito ei appenditur, adiunxerim, in cujus medio oculus apertus sit, super illum autem Epigraphe: Vigilare juvat; quae sententia [note: 3. Amor. ] ab Ovidio mutuo accepta est:

Sed famam vigilare juvat. Quis nosset Homerum?
Ilias aeternum si latuisset opus?

[note: In Epist. ad Philip. ] Et S. Augustinus: Fama monstrum mille luminibus. Et S. Anselmus: Fama absentes facit praesentes. Nemo est, qui ignoret, quam vigil sit [note: Fama vigilantissima est. ] Fama, quippe quae maxime abstrusa, et abdita in lucem trahit, etiam ea quae in mediis noctium tenebris commissa sunt, revelando. Hinc illud [note: Sic et nos quoque vigiles esse oportebit. ] dictum Redemptoris nostri: Nihil opertum, quod non reveletur, et occultum, quod non scietur. Sed si Famae studium est, actiones nostras mundo exponere, quid ni et nostrum sit, usque adeo vitam nostram ab omni naevo purgatam reddere, ut nil in eam Juris habeat: Cum verum sit Quinti [note: Lib. 8. ] Curtii dictum: Omina illâ tradente majora sunt.

PHAETON.

PHaetonti subuerso, et decurru solis praecipiti Pater Abbas Picinellus supra memoratus, sequens lemma subjunxit: Quae spargit, recipit. Quae sententia de Medea Senecae peritissime [note: Act. 3. Crimina eadem via, qua commissa sunt, puniri debent. ] sumpta est: Quos Polo sparsit furiosos ignes, ipse recepit. In quo vitium reprae sentatur, quod eadem via, qua commissum, et iisdem instrumentis castigandum est. Sic illud Philippi Macedonum Regis est, qui cum contra coelum jaculari telum ausus esset, eodem occaecatus fuit. Os Domini quod infallibile sic ait: Per quae quis peccat, per haec et punitur: Et alibi idem Spiritus Sanctus: Comedent fructus viae suae, et consiliis suis saturabuntur. Impia Jezabel conquassata, et dilaniata fuit, sicut et ipsa virum Justum Naboth pessum dederat.

Non minus proprie, imo dixerim congruentius Phaetonti illud adiunxeris, quod superius


page 16, image: s016

[note: Mediocritas. ] Daedalo attributum fuit: Medio tutissimus. Per quod emolumenta, et bona mediocritatis indicantur. Quin et Astraea ipsa ut aequa lance poenas praemiis aequiparet, ipsam bilancem suam in aequipondio demonstrat. Sic Venusina lyra:

Auream quisquis mediocritatem
Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda
Sobrius Aula.

Hanc veritatem inter alios expressit Democritus, [note: Apud Stobeum. ] dum ait: Temperantia, quae jucunda sunt, auget, et voluptatem majorem facit. Et Plato: Custos vitae hominum temper antia est.

[note: In Char. ] Supra casum Phaetontis Abbas Ferrus tria sagacissima emblemata proposuit, In quorum primo, intuens in actum ruentis, hunc versum subscripsit: Atant' Opra non val, chi non sa l' arte. [note: Quam difficile sit Principatum gerere. ] Hoc est: Ad tantum Opus invalidus est, qui artem ignorat: Alludendo ad Principatus difficultatem, et regiminis populorum. Innumerabilis numerus est navium, quae in pelago hoc velificant, sed rarae sunt, quae sine tem pestate Portum suum contingunt: Hic itaque Commendatoris Testii querula Musa locum habet, dum ait:

Non ti fidar di calma: in un sol giorno
Scherza ne l' acque, et vi s' affonda il Pino.
Etat ricco e di merci in su' l matino
Chenudo erra la sera a Lidi intorno.

[note: Ex Tacit. ] Imperator Tyberius cum jam diademati caput submisisset, se didicisse ajebat: Quam arduum, [note: Exod. 4. ] quam grave regendi sit onus. Moyses quoque in Ducem populi a Domino electus, Non sum eloquens, inquit, ab heri, et nudius tertius: Theistocles in eundem sensum ajebat: Eum qui probe nosset quam grave Diadema sit, id nunquam e terra levaturum esse. In secundo Emblemate, quod pri ori non absimile, eandem materiem tangens Ferrus inquit: Indomito destrier fanciul non regge: Id est: Indomitum equum Infantulus non reget: quod relationem cum Ovidiano habet:

Magna petis Phaeton, et quae non viribus istis
Conveniunt:

Idque in persona Patris ejus. Atque ita verissimum est, quod Juventus regiminis sit incapax, nec onus illud nisi humeris jam aetate provectis [note: Principatus coelo comparatus. ] confidendum, Si Principatus coelum dici potest (Princeps etenim inter magnates suos, non secus ac sol resplendet) quis nesciat adgubernaculum coeli, (tanquam ad faciendum hoc [note: Juventus inepta ad gubernacula Imperii. ] Atlantes inhabiles sint,) accurrisse fortitudine Gygantaea dotatos Alcides? Denique juxta Stagiritam: Juvenis non potest esse sapiens, quia prudentia requirit expertentiam, quae indiget tempore. Plutarchus item dum Juventutem informat, quid partium suarum sit, sic eam admonet: Juventus imperata faciat, senectus imperare debet. Cum ira divina in indignos Israelitas exardesceret, non minima castigatio haec fuit, quam comminabatur: Dabo pueros Principes eorum, et effoeminati [note: Is. 3. ] dominabuntur eis.

Ultimum horum emblematum sequenti sententiae conjunctum erat: Sovente il troppo ardire e altrui dannoso; saepius audacia nimia detrimento [note: Nimia audacia. ] est. Inconsiderata siquidem et praepostera animositas, magnanimitatem, quae virtutis est, non attingit, illam nimirum, quae hominem fortem decet, illique necessaria est: illa enim superior, justum est, ut nota temeritatis percellatur, juxta [note: Ethicorum. 2. ] illud Aristotelicum: Fortitudo corrumpitur a superabundantia, et defectu: a medio vero salvetur. Et Isocrates: Omnis audacia virium mensuram excedit.

FORTUNA.

HAEc non nisi caeca repraesentatur, et instabilis; interim in tanto pretio, in tanta aestimatione habetur in Mundo. Haec primo sui intuitu in globo posita cernitur habens velum in manu, hanc vocem emittens, Audaces juvo: quod de Virgilio sumptum est:

[note: 4. AEneid. ] Audaces fortuna juvat, timidosque repellit.

Ovidius in eundem sensum:

Audentes Deus ipse juvat.

Sic Sibylla quoque fortissimum AEneam hortabatur, dum ad campos Elisios transiturus esset, monstra Infernalia, et Cerberum ei obviam futurum:

[note: Audacia Juvenilis. ] Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.

Rursum Ovidius:

--- audentes, Sorsque Venusque juvant.

De audacia loquimur, quae rationi et honestati conjuncta est.

[note: Fortuna et virtus. ] Quidam etiam binis Statuis, aut figuris, quarum una virtutis, altera erat fortunae, invicem sibi occurentibus, hoc lemma, tanquam animam apponit: Raro conveniunt. Qui sensus longe ab illo diversus est, quem alius adjunxit: [note: In lib. 3. contr: Academ. Decad. 1. lib. 3. ] Virtute Duce, Comite Fortunâ. S. Augustinus huic congruenter inquit: Fortuna necessaria est Sapienti: et Livius: Fortuna virtutem sequitur. Recordor et ego, me quondam figuram exposuisse Philosophi Epicuri, qui per capillos imaginem fortunae retinebat, illa interim a philosopho librum acceptabat: figurabat autem, sapientem, virtute sua clavis affixisse sortem vel fortunam suam: Nec enim aliter est, quam vulgo dicitur: Povera, et e nuda vai philosophia.

Pauper Aristoteles cogitur ire pedes.

Abbas Joannes Ferrus ad simulachrum Fortunae [note: Vultus Principis. ] hoc lemma adjunxit: Il tuos guardo fa l huom lieto, e felice: vultus tuus homines laetos et felices reddit. Hoc verificari de facie Principis potest, qui cum subditum suum hilari fronte intuitus fuerit, [note: Eccl. 20. ] eum consolatione adimplet: Id quod Spiritus Sanctus docet: In hilaritate vultus Regis vita. Hunc sensum S: Bernardus assequitur, dum ait: Non ita exprimit digitus, sicut vultus. et S. Ambrosius: In plerisque Justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus autem laetitia:

Diversam omnino sententiam ego fortunae [note: Non esse fidendum fortunae. ] vultui assignaverim: Serenitatine credas. Haec enim insida plerumque, et deceptrix, non minori cum amaritudine tollit, quod cum tanta hilaritate, et tranquillitate largita est. Sussecerit dixisse, eam semper in procinctu stare, ut discedat: sicut aequor pacificum nunquam ad seram noctem usque pertingit, ut non exaestuet aliquantum, et ferocescat. De quibusdam hujuscemodi [note: Ad Q. Fratrem. ] infidis Marcus Tullius inquit: Erras si istorum motibus credis, vultus habent hominum, mores vero ferarum. In eundem sensum Commendator Testius praeteritam prosperitatem fortunae suae in Tragicam infortunii sui scenam conversam deplorat, dum ait:

Et quanto fu presta a venir, coranto
Sollecita al partir sar a fortuna;
Seren do Corte in un momento imbruna
E chi ride il matin, la sera e in pianto


page 17, image: s017

[note: Apud Stobeum. Cicero in Laelio. ] Plutarchus ait: Fortuna nobis cyathos exiccantibus, si unum bonum infundit, tria mala praebet. Et M. Tullius: Non solum ipsa fortuna caeca est, sed etiam ipsos plerumque efficit caecos, quos amplexata est.

GERYON.

MOnstrum hoc in pictura Triceps figuratum, ad sententiam sequentem, vel Epigraphen impulsum dedit: Genus insuperabile bello: [note: Concordia. ] Quod ad beneficium, et utilitatem Concordiae alludit: Vae enim soli, inquit spiritus sanctus, quia cum ceciderit, non habet subtevantem se. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo. Funiculus [note: Embl. ] triplex difficile rumpitur. Magna voce Alciatus magnus ille Ethicus clamat: Concordia insuperabilis. Vnum nihil, duos plurimum posse. Et S. [note: Ep. 1. ] Cyprianus: Concordia simul juncta vinci non potest. Clarius hoc in Emblematibus post haec sequentibus patebit.

JANUS.

[note: Prudentia. ] ADformandum, vel repraesehtandum hominem sapientem, vel prudentem, quidam figurae Jani sequentia verba, ad eam animandam subscripsit: Hinc inde, vel, Ante retroque. Non modica virtus est praevidere, et providere: juxta Virgilium:

Quae sint, quae fuerint, que mox ventura trahantur.

[note: 1. Olynth. ] Non tam videndum, inquit Demosthenes, quid in praesentia blandiatur, quam quid deinceps sit futurum. Et Peripateticus: Prudentia virtus est, [note: De division. virt. et vitii. ] ratio naturalis partis, ad felicitatem spectantia praeparans.

Figura item Jani bifirontis judiciosissimum dictum illud consecuta est: Recondita pando. Poterit haec sententia Idea perfectissima esse ultimi Judicii illius, quo abstrusa cuncta in lucem prodibunt, quo cuncta palam fient. Unde in persona Dei sic Propheta Nahum declamat: Revelabo pudenda [note: Cap. 3. ] tua in facie tua. Et S. Hilarius, Abstrusam, inquit, voluntatis nostrae conscientiam prodet, et ea, quae nunc occulta existimantur, luce cognitionis publicae deteget. Erit, inquam, Deus, juxta Prophetam [note: Sequentia Mortorum. 1. Cor. c. 4. ] Regium, Scrutans renes, et corda: In rigoroso illo scrutinio, prout Ecclesia canit: Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, unde mundus judicetur: Et sicut magnum vas Electionis vult: Illuminabit abscondita tenebrarum, et mani festabit consilia cordium.

Ad hanc bicipitis Jani statuam, ego subsequentem [note: Prudentia. ] epigraphen adjungerem: Vbique tutut: Ad exprimendam Ideam hominis vere prudentis, qui novit in futurum prospicere, qui de praeteritis, ventura metitur, ac sic fortunae insultus praevenit, et contra inimicos, et contra mundi machinas armatur, ita ut ex consideratione locorum, accidentium, tem porum, et casuum, quid contingere possit, praeponderet. Ajebat Pittacus, qui de septem sapientibus Graeciae est: Robur, et murum, [note: Apud Stodeum. Apud Diogenem. ] et arma sapientia praestat: Et Antisthenes: Murus tutissimus prudentia. Quandoquidem juxta Plutarchum, Prudentia non corporum, sed rerum inspectio est. Providentia enim mille armatis praevalet.

JUSTITIA.

HUic virtuti, quae Rectrix Mundi est, Basis Regnorum, solium gloriae, quidam subscripsit, cum eam in forma adolescentulae majestuosae, et decorae spectandam dedisset, habentem [note: Inst: De Iustitia et Iure. Ethic. 5. ] bilancem cum gladio: Cuique suum. Haec ejus vera definitio est: Justitia est perpetua, constansque voluntas jus suum cuique tribuendi. Peri pateticus noster sic habet: Praeclarissima virtutum Justitia est. Sine ambiguitate autem superior Epigraphe de sententia illa desumpta est, qua dicitur: [note: Apud Diog. lib. 5. ] Justitia est virtus animi, unicuique secundum dignitatem distribuens; Et Plinius Junior: Maximum bonae sententia praemium est bene judicasse. Haec factis et actionibus authoritatem praebet: Unde jure merito quisque hominum sibi eam ponat ob oculos, et quantopere sibi a bilance retributionem spondet, et praemium, tantum ei terroris malefacienti incutiat gladius ferientis.

Rursum alii hanc ei sententiam dederunt: [note: Incorrupti Judices. ] Nullo flectitur obsequio. Quam insculpi velim profundissime in animo, et in corde perfecti, et incorrupti Judicis. Hinc est, quod venerabilis Spartanorum senatus Judices suos tectis oculis ac manibus in tribunali videri fecit: Tectis manibus, ne ad munera extenderentur, oculis, ne ad [note: Lib. 4. ] eadem intenti essent, In hunc scopum collimavit Valerius Maximus inter alios, dum admonuit: Praetoris non solum manus a pecunia, et lucrot, sed etiam oculi a libidi oso aspectu centinentes esse debent. [note: De officiis. ] Et M. Tullius: Est Sapientia Judicis in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat ponderet. Ad superiorem vero Spartanorum senatum Ethicus Alciatus haec refert:

Cur resident? Qui a mente graves decet esse quieta
Juridicos, animo nec variare levi.

Non abs re mihi videor posse (ad denotandum, quantopere per affectus et per passiones in transversum rapi possit Judex corruptus, quantumque [note: Justitia velata, et corrupta. ] justitia a tali offendatur, et denigretur, quantum decor et forma ejus deturpetur) figurare Amorem, qui Justitiae velamen super oculos jaciat, ita ut bilanx susque deque feratur, gladius vero dilabatur e manibus, adjuncto lemmate: Exoculata ruit. Siquidem injustus Judex, obfuscatos et velatos habens oculos, lucro inhiet, ambulans, ut ita dixerim, in obscuro, mirum non erit, si cuique suum tollatur, si bilancis inaequalitas, et inordinatio sequatur, si gladius deorsum cadat, si ratio subvertatur. Intendit ad hoc Philosophorum Princeps de Stagira, dum ait: Amor, et odium, et proprium commodum faciunt saepe judicem non agnoscere veritatem. Allusit item, ut reor, ad hoc ipsum Regius Psaltes his verbis: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero. Amor inordinatus Cognatorum, sicut et utile proprium Circen esse dixerim, quae hanc virtutem, quae omnium pulcherrima est, in belluam transformat. Sic S. Chrysostomus: Corruptio est quidquid offertur lite pendente.

HERCULES.

[note: Instructio pro Adolescentibus. ] SImulacrum viri hujus omni consideratione dignissimum est, eo quod tantae, tamque eximiae de eo virtutes, et illustria sacinora recensentur, praecipue quae fortitudinem concernunt: Itaque sub figura Herculis adhuc dum Infantuli, binos manu serpentes jugulantis, titulus hic Emblematicus supponitur: Fortes creantur fortibus. Per quod indicatur, quanto privilegio fruantur, qui de Progenitorum suorum illustri provida, et generosa prosapia nati sunt. Sententia autem memorate de lyra Venusina desumitur:



page 18, image: s018

Fortes creantur fortibus, et bonis.
[note: Carm. 4. Ode. 4. ] Est ub juvencis, est in equis patrum
Virtus; Nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.

[note: 3. De Divinatione. ] Marcus Tullius adhortamentum salubre Juventuti suggerit. omni adeo haereditate nobilius, pro iis videlicet, qui in incerto vitae hujus pelago circum feruntur: Nullum, inquit, munus melius, majusque Reipublicae afferre possumus, quam si doceamus, atque erudiamus Juventutem, iis praesertim moribus, ac temporibus, quibus ipsa prolapsa est: Vt omnium opibus refraenanda, atque coercenda sit.

Hunc Herculem in heroico actu consistentem, dum Hydram occisurus est, quidam subsequenti sententia repraesentavit: Quo difficilius, [note: Difficile certamen gloriam parit. Hom. 37. In Evang. ] eo praeclarius. Vir fortis inter pericula, et dubios fortunae adversantis eventus seipso major evadit, et ardorem succendit. Alludit ad hoc S. Gregorius: Delectet igitur mentem magnitudo praemiorum, sed non deterreat certamen laborum. Et S. Ambrosius: Non est gloriosa victoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina.

[note: Virtus cum patentia. ] Ad hoc simulacrum Herculis hydram ferientis haec verba adjuncta sunt: Virtute, et patientia. Immortales rosae sunt, quae de spinis, et tribulis patientiae efflorescunt: Iter scabrosum terminum suum habet in amoenissimis viridariis. Patientia Fabii Maximi immortali lauro caput ejus decoravit, et ab insidiis vaferrimi Carthaginensis Ducis patriam deliberavit; dum ex altero latere Marcelli praecipitata et immatura celeritas florem Juventutis Quiritum pessumdedit. [note: Apud Stobeum. ] Dicebat Euripides: Certamen patientiae tale est, ut qui vincitur ipso victore sit melior. Et Pythagoras inter praecipua documenta hoc dedit: Fortunae mutationem sustine, naviga secundum fluvium, naviga secundum fortunam. Jam paulo supra, in testimonium valoris versus Mantuani in medium deductus est, quo AEneam suum ad Elisios Campos processurum Sibylla armavit:

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.

[note: Intrepiditas. ] Subscriptus hic fuit Herculi pugnanti cum hydra. Enimvero dicere consueverat Magnus Stagirae Praeceptor: Fortitudo est, inconcussum a mortis metu, et constantem in malis, et intrepidum ad pericula esse, et malle honste mori, quam turpiter servari, et victoriam in causa praestare. Praeterea autem fortitudinis est laborare etc.

Ab Academicis Ferrariensibus subtus figuram Anthaei, de terra sublevati, et idcirco superati [note: Sanctitas, doctrina, et meditatio. ] ab Hercule, haec verba posita sunt: Superata tellus sidera donat. Poterit sensus, ni fallor, applicari vel ad sanctum quempiam, qui victoriam contra sensuum et Mundi tentamenta obtinuerit, vel ad Ascetam, qui fastiditis rebus terrenis, torum se meditationi dedicaverit. De quorum [note: In ejus vita. ] altero S. Ignatius Loyola inquit: Quam sordet mihi Tellus, cum coelum inspicio? De altero Empedocles (qui se procul a tumultu civitatis abripuerat, et nudo capite immen sum illud coeli atrium [note: Apud Stobeum. ] intuebatur) sic ajebat: Quam benignae stellae me inspectare videntur, cum ex hominum frequentia me abduco, et ad rerum indagandam naturam, ubi tanta fulgent lumina, sub dio me confero.

[note: Principes plus oneris portant, quam plebei. ] Pro meditatione Emblematica figura Herculis usurpata fuit, ferentis coelum cum hac inscriptione: Novit paucos secura quies. Per quod insinuatur, quantopere Magnates, et viri eximii laboribus subjecti sint. Plus periculi candela habet collocata in eminenti loco, quam quae in mapalibus, et vilibus tuguriis latet. Exposuit hoc Musa dulcissima Comitis Testii:

Ben del Ciel forza di fulmini
Delle Torri atterrai culmini,
E sfrondate,
Lacerate
Suol lasciar l' Alpine Roveri;
Ma di Giove irata destra
Se tono,
Non tocco
Basso mirto, hu mil ginestra,
E di canne in vil ricoveri
Sian Sicuri i Pastor poveri.

Homerus solitus erat dicere: Princeps solidam dormire noctem non debet. Et Salustius: Imperio maximo, maxima inest cura.

Post renunciationem illam, quam de Regno [note: Philippus Secundus Successor Caroli V. ] totius Hispaniae quondam Carolus V. fecit filio suo Philippo Secundo, hic posterior Princeps ad demonstrandam reverentiam, quam in tam vasto Dominio Patri suo deferebat, figuram Herculis fingi praecepit, semetipsum in eadem intelligens, quippe cui regimen mundi impositum erat super humeros, adjunxit autem sequentem Epigraphen: Vt quiescat Atlas. In quo Ideam genuinam dedit ingenii, quo excellentius aliud memoria hominum pene nullum habet. Poterit hoc commode ad quemvis applicari, qui vivente sene, in Coadjutorium ejus, ad gradum eminentem, vel officium sibi condignum, et elevatum assumptus fuerit.

Herculi item in rogo ardenti haec verba inscripta fuerunt: Arso il mortale, al Ciel andra l'eterno: Cum mortalis combustus fuerit, aeternus coelum [note: S. Laurentius. ] conscendet. Verum exemplar hoc S. Laurentii gloriosissimi Martyris: qui craticulae superimpositus, cum humanae carnis spolium con sumptum ignibus esset, splendore carbonum ardentium, tanquam facibus trium phalibus in Coelum [note: Mors utilis. ] evolavit. Deducitur ex his, quantae non nunquam utilitatis sit, si mors de tetro Carcere vitae nostrae nos liberaverit, et vincula, quibus a volatu anima praepediebatur, tandem dissoluta fuerint; Sic Amator Laurae sonabat:

La morte e fin d'una prigione oscura
A gli animi gentili.

Intellexerunt hanc veritatem et ipsi Pagani, inter [note: Apud Plut. in Orat. de Consolatione. ] quos Menander ait: Quem diligunt dii, ille Juvenis moritur. In eundem sensum Euripides: Deus saepe, quos plurimi facit, eos citius aufert a vita. id quod correspondet verbis Scripturae: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius. Consummatus in brevi explevit tempora multa.

Abbas Emmanuel Thesaurus binas imagines, Herculis nimirum et Atlantis junctas simul repraesentabat, et in ingenti charta haec Epigraphe legebatur: Magna negotia magnis adjutoribus [note: Magistratus vel Senatores. ] indige t. Quod per semetipsum expositione non indiget, clare indicans quanta prudentia, quanto judicio, et sagacitate indigeant negocia, quae magni momenti sunt. Atque hoc est, quod superius de Tacito sumptum fuit: Periculosa fortissimis imperantur. Sic Romulus Titum Tatium sibi throni adjutorem elegit; sic Numa grande illud Oraculum Egeriae Deae consulere se


page 19, image: s019

finxit: Sic Hannibal Asdrubale, Alexander Ephestione, Nero non modico tempore Senecâ, Pharao Josepho, et Darius Daniele usus est: Deus ipse sibi in Duces, fortissimos viros Josue, Gedeonem, Moysen, et alios elegit.

Ab eruditissimo viro Diego Savedra Hercules cum Clava observatus fuit, armis suis insuper aliis vestitus, in dorso et humeris spolia Nemeaea gerens: utque palam faceret, his iisdem spoliis [note: Spolia inimico inimico erepta. Spes praemii. ] ab hoste ablatis incitari, et animo crescere milites, hanc subscriptionem addidit: Fortior spoliis. Quis vero nesciat vehementissimum animo stimulum ad operandum esse spem praemii? Meditabantur illud ipsi Sancti. Petrus ad Jesum conversus omnium Apostolorum nomine ajebat: [note: Matth. 19. Psal. 118. ] Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Et Cy tharista regius: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem. Job item in calamitatibus et infortuniis suis animum non despondit, sed in media [note: Iob. 19. ] tempestate, et in profundo luti clamabat: Scio quod redemptor meus vivit, et in novissimo die resurrecturus sum: reposita est haec spes mea in sinu meo.

Insignia, et arma gentilitia, et ornamenta domorum, statum, et qualitatem, et conditionem inhabitantis demonstrant. Omnium nationum sapiens haec inventio suit, qua tanquam per compendium et virtutes, et heroica facta, et merita, aut haereditaria, aut propria virtute parta in lucem dantur: Per coronas olim, et per praemia generosi athletae vel Luctatores cognoscebantur: [note: Virtus cognoscitur per insignia. ] coronae quernae, vel forndeae, vel laureae, vel populeae, et aliae hujuscemodo prudenter a Romanis inventatae, triumphos vel civiles, vel murales, vel castrenses, vel similes alios denotabant. Perseus dignoscitur ex scuto Gorgoneo, Minerva per noctuam, Pallas ex casside, et horum similia: Unde merita etiam deficiente inscriptione palam dabantur. Si quis viderit hominem in humeris suis vestitum pelle leonis, et armatum clava, sine ulteriori declaratione eum Herculem esse, continuo dijudicat: sub eo hoc lemma notaverim: Dalle spoglie virtu ben si rauuisa: Ex spoliis virtus facile patet. Admonemur per haec, quantum nobis laborandum sit, ut paludamento consimili induamur, quo personae immortalitatem consequuntur, et nomina eorum condecorantur. Expressit ad vivum hanc sententia Diogenes, quamvis Cynicus et mordax. Intuens hic Juvenem mundanum, et dissolutum, qui delectabatur identidem variis insignibus, et indiciis Deitatis adornari, contineri non potuit, quin ei publice hanc notam inureret: Quousque non desines virtutis stragulas pude facere: Cujus virtutis tam pretiosa decoramenta, et symbola sunt; ut non terminentur nisi in Comitatu gloriae. [note: 1. Tuscul. ] Sensit hoc M. Tullius, qui inter alios sic ait: Virtutem necessario gloria sequitur: adjungens; Quod si lumen, et fulgor ejusdem virtutis vel de longinquo videri posset, fututum ut omni adeo illecebra Mundi potentior et fortior appareat. [note: Lib. 1. de Finibus. ] Verba ejus haec sunt: Si ipsam honestatem undique perfectam, omniumque maxime laudandam penitus videremus, quonam gaudio compleremur, cum tantopere ejus adumbrata opinione laetemur?

ICARUS.

[note: Superbia praecipitata. ] CUm de Dedalo superiori tractatu, jam recensitum sit, correlatione justissima, et connexione oppofiti non impropria, de Icaro quoque ratiocinandum erit. Hic igitur inprimis cum sibi debito Emblemate figuratus fuit, portans Epigraphen: A cader va, chi troppo in alto sale: Casui proximus est, qui nimium sublimiter scandit. Est autem Idea fastuosorum, et arrogantium, qui nimia sui confidentia elati, vixdum in alto sunt, et infelici praecipitio sibi colla rumpunt. [note: Lib. 18. Moral. ] sensus est S. Gregorii, qui ait: Sedens non habet quo cadat; qui autem supra se extollitur, ruat necesse est. Videri poterunt haec bina ingenia sese invicem counare, ejus scilicet, qui superius emblema nobis exhibuit, et Commendatoris Testii, qui eleganti et dilucida phrasi sic ait:

Compagno e il precipitio alla salita,
E van quasi del par runina, e volo:
Molti l'Icari son; ma chi dun solo
Dedabo; vanni in questo Ciel m' addita?

Non absimi le est alterum lemma quod Icaro assig [note: Casus magnorum. ] natur, cujus ruinae haec sententia inscribitur: Gloriâ poena major. In hunc catalogum censendi Protogenitores nostri, qui dum vano Deitatis titulo condecorari volunt, et diademate gloriae vestiri, Cognoverunt se esse nudos. Sic erant inter filios Israel Chore, Dathan et Abiron, qui cum fastu se regimini et Judicio populi ingesserunt, et quibus repentinus terrae hiatus sepulchrum inopinum dedit. Tales erant Achaz, Ochozias, Antiochus, Balthasar, Darius, Holofernes, Nabuchodonosor, er insignis inter alios Aman suspensus in patibulo, quod Mardochaeo paraverat. Non veniat mihi pes superbiae, inquit Psalmista: Quandoquidem, sicut [note: In hunc iocum. ] S. Augustinus inquit: Superbia non habet caput. Imo vero non habet, cum ei contritum sit, et conquassatum in montibus delirae arrogantiae suae.

[note: Praesumptio. ] Abbas Ferrus figurae, quae in actu cadentis sit, hanc hypographen adjunxit: Non son gia l' ali al gran desio conformi. Non correspondent alae magnitudini desiderii. Grave praesumptionis tentamentum hominis ejus, qui cum sui regiminis incapax sit, et juxta commune proverbium vix grallatus incedere possit, nihilominus de ruina sua non metuat, sed eam temere quaerat, et sibi [note: De verb. Isai. hom. 3. ] stolidus procuret. Hinc S. Chrysostoinus: Praesumptio malorum omnium fons: atque ideo: Jactantiam subsequitur ruina. Gloriosi Thrasones primi sunt, quorum mors ingloria sit: Idcirco S. Bernardus Abbas praeceptum nobis [note: In Cant. Serm. 1. ] reliquit: Praesumptioni debetur correctio, correctioni emendatio, emendationi remuneratio.

Icarus alas utique non nisi cera compactas habebat, nihilominus si consilium Patris secutus fuisset, ut videlicet nec sublimiter nimis, nec vero etiam nimium profunde volatum suum di rigeret, forte per spacium quoddam temporis feliciter provolasset, nec tam foedum praeci pitium [note: Mediocritas. ] subsecutum esset. Ad hoc monitum reflectens Reverendissimus Pater Abbas Picinellus, Ideam hominis format, qui in finibus mediocritatis continetur, Epigraphen subsequentem [note: Spes et Timor. ] affigens: Inter utrumque securus. Poterit hoc quoque referri ad spem, vel timorem, inter quae utraque hominem Christianum ambulare [note: Lib. de Consideratione. ] oportet, juxta illud Gregorii Nazianzeni: Ne fidas multum, neve despera nimis: illud solutos efficit, pessundat hoc. Item S. Bernardus de illo


page 20, image: s020

superiori: Medius locus tutus est, medium time, si non vis perdere modum.

IXION.

TAm vulgata jam, et in triviis nota est fabula, quod Ixion apud Inferos in rota suspensus torqueatur, ut ulteriori eam expositione declarare supervacaneum sit: Unde Abbas Ferrus eum figurabat, in rota positum, insuper flammis circumquaque septum, et in haec verba prorumpentem: E Solo a danno mio perpetuo il giro: haec rotatio non nisi in damnum meum sempiterna [note: Inquietudo mundanorum. ] est. Quibus utique intellectum voluit, quanta fit mundanorum cordium inquietudo. Amici terreni hujus Incolatus, totidem Ixiones sunt, inquit Suetonius: tales repraesentavit Rex Heliogabalus, qui nil nifi perperam in decursu vitae suae operatus fuisse, aut dixisse legitur, hoc unico et solo excepto. Cum itaque ad eum delati essent fraudis rei, subito in rotam [note: Petrus Blessen. sis. 17. ] tolli jussit, appellans Amicos Ixionicos. Dicere solitus fuit Petrus Blessensis: Non de est tibi Ixionica rota, dum cupiditate torqueris. [note: Ep. 92. ] Et Plutarchus in vita Agidis scriptum reliquit: Non absurde sane, neque imperite in ambitiosos Ixionis fabulam convenire arbitrantur. In hanc sententiam Comes Testius refert pervenisse filiam Amurath Imperatoris propter Juvenem Dalisum: unde eam in haec verba prorum pentem introducit:

Vagabondo pensiero
Dove vai, donde torni, e che pretendi?
Tu su l'ale leggiero
Ora parti, ora torni, or poggi, or scendi,
E nel tuo moto eterno
Sei l'Ission dell amoroso Inferno.

SISYPHUS.

NOn minus illo Ixionis, hoc quoque Sisyphi Poeticum commentum omnibus notum est. Hic autem grave saxum sustentare humeris cogitur, idque in adversum montem provoluere; Sed cum miser mente turbida ad fastigium montis jam pervenit, continuo petra rursum ad radices delabitur, ac sic recapitulato labore eandem recuperare, et rursum in altum provehere compellitur; inter tot millena infortunia omni pene hora multoties calamitosus moritur, [note: Pondus peecati. ] nec unquam tamen vivere desinit. Ego interim considerando memoratum tormentum, tum vero etiam ex altero latere supplicium Pecatorum, quantum videlicet maculata, et depravata conscientia, cor maleficum opprimat, non immerito figuraverim hunc Infelicem, pondus illud ingens itinere tam laborioso provolventem, adjuncta Epigraphe: D'ogni peso la colpa e maggior pondo: Omni pondere gravior est culpa. Expertus illud est inter alios infaustus Cain, qui perpetrato jam fratricidio, erigere caput suum nequiit. Sed criminis sui gravitate deorsum tractus, improperium Creatoris sui audivit: Cur concidit facies tua? Atque hoc est, quod Redemptor animarum nostrarum Pharisaicae turbae objecit: Vos de deorsum estis. Infelices bajuli, qui nulla intermissione onus vestrum supra humeros geritis, nec unquam caput erigitis. Isaias quoque Provinciarum Deo suo rebellium scelus improperat, dicendo: Onus AEgypti, onus Babylonis, onus Tyri, onus Damasci, et caetera. De Patricida Absalom scriptura inquit: Tondebatur semel in anno, quia gravabat eum Caesaries. De quo convenienter S. Petrus [note: Serm. super eundem. ] Chrysologus inquit: In Impii capite non aliquam virtutum, sed tantum vitiorum sarcinam scriptura designat, gravabat, inquit, eum Caesaries.

MINERVA, ET MEDUSA.

MInerva sagax horrendum Incantatricis Medusae caput haereditavit, ad cujus aspectum quisque viventium in lapidem convertebatur: Hinc illi sequens lemma haereditario [note: Tertor et arma. ] jure attribuitur: Terrore, et armis. Hi duo Poli sunt, circaquos victoriae rota feliciter gyratur. Quandoque solus terror utilis est, quandoque conjunctus armis. Verba fine opere, idern sunt, quod homo imbellis absque armis, qui magna loquitur, sed nullo subsequente effectu. Cum semel gloria nominis, et fama stabilita fuerint, et confirmata actionibus gloriosis, non negarim solum inclyti nominis sonum, et memoriam magni ponderis esse. Talis erat generosus Imperialium [note: Wallenstein nunc huic nunc illi parti adhaerens. ] Belli dux Wallenstein, quem ipsi adeo Imperiales multoties, multoties Sueci, multoties Saxonum Legiones verebantur: Sed nemo horum fiduciam in eo collocavit, sicut in generoso Alexandro, cujus sola praesentia, etiam sine sanguinis effusione Civitates, et regna tributaria fecit.

Medusae caput, tam excellentis temperaturae erat, ut nullam unquam loricam, de fumigante Lemno suo, paris roboris Vulcanus produxerit: Hujus monstri calvaries quamvis acutissimam sagittam, quod vis telum, etiam de fortissimo [note: Magnanimitas. ] arcu emissum repercutiebat illaesa: Unde non immerito Ideam gessit hominis magnanimi, hanc sibi Epigraphen adsciscens: Tela omnia contra. Videtur ad vivum expressisse hoc factum Comes Testius, cum in persona hominis magnanimi ait:

Come scudo tal or, quall' ora il tenta
Destra armat' a ferire, il ferro stesso
Violento ritorce, e in suo riflesso
Contro l' Autor del colpo il colpo aventa.

Sic faciendum esse viro forti Mareus Tullius inquit: Injuriarum tela obtundenda, et repellenda. Fortes, inquit, et magnanimi habendi sunt, non qui faciunt, sed qui propulsant injuriam. Et S. Ambrosius: Fortitudo rerum contemptu [note: 1. Offic. ] constat.

Praememoratum Sceleton autem non solum tela emissa repercutiebat, sed quemque mortalium necabat, prout fabulae Poetarum commentantur: unde Abbas Joa. Ferrus ad hanc proprietatem respiciens, sequens lemma adinvenit: [note: Effectus decoris muliebris. ] Exanimat visa. Hos effectus decor, et forma producit: unde Musa mea concivis, dum mulierem formosam ante speculum consistentem describit, sic concludit:

Vedrai, se miri il tuo sembiante interno,
Cui ritragge il mio cor specchio verace,
Angue il crin, Tosco il labro, il petto Inferno.


page 21, image: s021

Hanc stragem inter alios infelix Holofernes interitu suo edoctus est, dum Heroinae Israelitieae Judith, tam formosae, quam generosae manum vindicem sensit.

Veteres Poetarum memoriae tradiderunt, [note: Patrocinium. ] quamdiu Palladium, aut simulacrum Minervae conservatum fuerit Trojae, Civitatem perire non potuisse. Quidam in nomine civium Trojanorum haec subscripsit: Servata servabimur ipsi. Poterit hoc universum applicari ad hominem illustrem, magnaeque authoritatis, cui quamdiu vita superstes est, conservantur Inquilini urbis vel subditi, qui sub tutela ejus vivunt. Vatinius ad Consulatum evectus, sodales suos sic [note: Salustius. ] alloquebatur: Gaudeant sodales, quia Vatinius assumptus est ad Consulatum, dicere volens: quamdiu hanc consularem purpuram humeris meis portavero, omnem indemnitatem, et genuinam libertatem, non est quod laesam iri vereamini: Omnes horae felicitatis vestrae nullo infortunio turbabuntur, si sub indice meo ambulaverint. Poterit hoc lemma non improprie, imo vero [note: Maria virgo. Prov. 8. ] multo opportunius ad Sacratissimam Virginem applicari, grandem illam Peccatorum Advocatam; unde per os S. Spiritus haec nobis verba proponit: Qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Et S. Anselmus: Dudum coelum et terra ruissent, nisi Maria precibus sustentasset.

Cum item Minerva Dea sit Sapientiae, vultum [note: Sapientia et armis defenditur Civitas. ] quandoque talem induens, qui loco armorum, vitam auferat, in ejusdem imagine intellectam esse video et sapientiam, et valorem militarem, unde ego non abs re simulacro ejus supposuerim: Viribus, et Sapientia: insinuando per hoc, non esse nec munimentum, nec muros, nec robur ullum, quod his resistat. Nec enim tantum fiduciae habendum in legionibus armatorum nec in castellis fortissimis, quantum in virtute, et valore, quae vallum et fossam praebent securissimam. Ita Plato in pluribus locis inquit: Beatas tunc fore Resp. ubi Reges philosopharentur, et Philosophi regnarent. Hoc tam praeclarum praeceptum nobis M. Tullius profundius impressit: [note: Pro Lucio Mu[?]na. ] Duae sunt artes, inquit, quae possunt homines locare in amplissimo grudu dignitatis, una Imperaloris (intelligens hoc de valore militari) aliera Oratoris boni. Audiamus et Sapientiam: Ab hoc, inquit, pacis ornamenta retinentur, ab illa belli pericula repelluntur.

MORS.

QUamvis mors figura humana non sit, cum tamen hoc sceleton, et haec ossa, quasi fundamehtum sint, supra quod divinus Artifex structuram suam erexit, dignissimum erit, quod scrutinio nostro et examini subjiciatur. Dum igitur sine auribus, et oculis apparet, caeca ad videndum, surda ad audiendum, et corde destituta, ita ut omnem a se compassionem excludat, haec epigraphe introducta est: Nullo flectitur obsequio. [note: Obltinatio. ] Quo dicto, et quo facto ad vivum repraesentatur pervicacia et durities obstinati cordis, quod multo durius incude, ad inspirationum divinarum malleum resistendo illud sonat: Durabo. Imitans aspidem quae, sicut Physici inquiunt, juxta sententiam Psalmistae: Non exvaudiet. [note: Lib. 1. de Consid ad Eugen. ] Cor durum est, inquit, et definit S. Bernardus, quod ne compunctione quidem scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus, minis non cedit, exemplis non inducitur, beneficiis induratur, flagellis non eruditur: Et ut in brevi cuncta hominis mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec homines reveretur. Reliqua vitia non nisi rivisunt, hoc omnium origo et fons: reliqua de planta iniquitatis rami sunt, hoc vero malorum radix.

Ex eo quod mors quasi in fasciculo vitas magnatorum aeque ac plebeiorum colligat, illud de ea usurpatum est: Nemini parco. Dixerunt hoc ipsum Horatius et Ovidius; Ille quidem: Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas, [note: In Ep. ad Liviam. ] Regumque turres. Hic autem:

Tendimus huc omnes, metam properamus ad unam.
Omnia sub leges mors vocat atra suas.

[note: Murmuratores. ] Hanc sententiam perfectissime lingua murmuratorum exprimit, quae non secus ac falx illa inhumana mortis, tam pungendo quam secando, dissecat famam, et honorem mortalium. Ut de hoc Basilisco noverimus nos praemunire, S. [note: Homil. 3. ] Chrysostomus docet, dicendo: Fugiamus dilecti, fugiamus detractiones, docti quod est totum sathanicum, barathrum insidiarum ejus haec insessio. [note: Cap. 10. ] Et sicut Ecclensiastes vult: Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Et S. Gregorius Nazianzenus: Nihil est, quod a linguae sagitta tutum, atque immune sit. Super versum Horatii de morte scriptum est: Omnia aequat. Talem videri oportet Principem, qui nulla nec passione, nec utilitate seductus, sed solo intuitu Recti motus, poenas meritis aequiparat, [note: Judex incorruptus. Polit. 4. Apud Laert. ] sicut et praemia: Hinc Aristoteles dicere consueverat: Rex justitiam conservare debet. Et Solon: Sit Princeps secundum leges, et unaquaeque Civitas optime regi poterit. Claudianus Imperantem sic admonet:

Nec tibi quid liceat, sed quod fecisse decebit,
Occurrat, mentemque domet respectus honesti.

[note: Amor divinus assimilatur morti. ] Amorem divinum P. Vincentius Gilbertus morti assimilat, unde etiam utrique subscripsit: Non impletur. Hoc amore ad impletum vas Electionis inquiebat: Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Dummodo hic ei amor [note: Ex lib. S. Hieron, de Seript. Eccles. ] non auferatur S. Ignatius Martyr inquit: Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum divisio, totius corporis contritio, et tota diaboli tormenta in me veniant, ut Christo fruar. Dilecta sponsa in Cantico de hac sua insatiabilitate informari voluit dilectum suum: Adjuro vos, inquit, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum, ut nuntietis ei, quia amore langueo.

[note: Mors Justorum. ] Imagini mortis subscriptum fuit: Simillima simno. Hoc de morte justorum dictum est, qui quasi per somnum occidunt: Id quod regius [note: Psal. 126. ] Cantor inquit: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. Hinc S. Hieronymus supra hunc locum inquit: Cum sancti ab hoc saculo accepto somno quietis discesserint, tunc fient haereditas Domini, quia jam non subjacent tentationibus. Quae veritas et apud prophanos locum invenit, unde gravis ille author Jerusalem liberatae, de morte Chlorindae, quae Christiana jam facta fuerat, haec ait:



page 22, image: s022

E inquesta forma
Passa la bella Donna, e par che dorma.

Redemptor animarum nostrarum ex ore proprio [note: Ioan. 11. ] hanc sententiam corroborat, dum inquit: Lazarus [note: 1. Thessal. c. 4. ] amicus noster dormit. Et S. Paulus: Nolumus vos ignorare de dormientibus. At sic dici poterit Justos dormiendo Paradisum introire.

[note: Per memoriam mortis vilescunt omnia. ] Quidam Author eximius Calvariae hôrridae; informi, excarnificatae, caducae et foetenti subscripsit: Cogitanti vilescunt omnia. Quae [note: Ep. ad Paulin. ] sententia fortasse de calamo S. Hieronymi mutuo sumpa est; ubi ait: Facile contemnit omnia, [note: Serm. de Praecep atten de de tibi. ] qui se cogitat moriturum. S. Zenon hoc praeceptum universo Mundo dedit, dum inter suos sic ratiocihabatur: Si horum omnium memor fueris, nulla tibi orietur elationis occasio, sed semper memor eris tui, si praecepti memor ATTENDERIS TIBI. Et S. Augustinus ad rem accommode: Consideratio hujus sententiae, inquit, [note: Lib. de speculo peccati. ] destructio est superbiae, extinctio Invidiae, medela malitiae, effugatio luxuriae; evacuatio vanitatis, et jactantiae.

SILENUS.

PRaepostera Gentilium aetas plus debito figuras olim deformes Satyrorum; et Silenorum reverita est, aestimans in his ipsis animam dari Mundo, prout loco suo apparebit, unde illis et fistulas, et sambucas, et calamos attribuit; rata melodias omnes harmonicas ab iisdem sumpsisse originem. Atque ita pro ut foris deformes, et incompositi apparuerunt; interiora eorum (more rerum sacrarum) in magno pretio; [note: Virtus celata. ] et veneratione erant. Domini Brixienses, (qui Academico nomine Occulti dicuntur) ad hoc reflectendo, nomini suo convenienter figuris superioribus subscripserunt: Intus non extra. Gravis admonitio haec est homini prudenti, ne virtutum suarum, quibus animam ornatam habet; quaestum, vel applausum quaerat; sed ab intro occlusas teneat. Insigni documento nobis esse debet exemplum Redemptoris, qui turbas, sicut et daemonia vetuit nomen suum propalare: [note: Cap. 4. ] Juxta illud Lucae: Increpans non sinebat ea loqui, Sic silentium suis indixit, cum in monte Thabor portentosam transfigurationem suam intuiti essent. Sic cum eum in Regem electuri essent: fugit in montem. Denique verum est quod S. [note: Cap. 48. moral. ] Gregorius inquit: Depraedari desiderat, qui thesaurum publice portat in via. Idem: Opera, inquit, interiora nostra solius Dei oculis placent. Ideoque non sine ratione coronatus poeta: [note: Psal. 44. ] Omnis gloria, inquit, filiae regis ab intus.

SIRENES.

AD figurandum dolum, et fallacias decoris muliebris, quo sexus ille miris blandimentis, insidias, et proditiones, et ruinas machinatur, sapientissime veteres Pagani Sirenum figuras induxerunt, quae cum monstruositatem suam aquis tegerent, vultu foris apparente, et formoso [note: Mundanae deliciae. ] incautos ludificabant. Supra quod doctissimus Camerarius ansam sumens, sirenes in vicinia navis expressit, quae musicalibus instrumentis harmoniam melodicam concinnabant; adjungens inscriptionem: Mortem dabit ipsa voluptas. Hic Idea perfectissima est tenerarum voluptatum; quae tot apparentiis, et fascinationibus suis, tanto luxu, et varietate ad deceptionem et captivationem Spiritus tendunt. Hinc Horatius quamvis Paganus inquit:

[note: Lib. 1. Ep. 2. Ep. ad Dioscorum. ] Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas

Ideo hon sine ratione inquit S. Augustinus: Mundus iste pericu losior est blandus, quam molestus: magis cavendus cum se illicit diligi, quam cum cogit contemni.

Abbas Gertanus, olim Concanonicus meus, [note: Mundi voluptas. ] et ipse regimini Ecclesiae et consimilis populi praepositus, in eodem sensu Sirenem exhibuit musicale instrumentum tangentem, adjungens sententiam: Son le lusinghe sue sempre mortali: blandimenta ejus semper lethalia sunt. In hanc sententiam S. Ambrosius inquit: Ita saeculi voluptas nos quadam carnali adulatione delectat, ut decipiat.

Sirenes Idea perfectissima sunt mulierum libidinosarum; et mendacium: unde Joannes Orozoccus, Author Hispanus idipsum intelligens subscripsit Idiomate Hispanico: Cumple [note: Foemina lasciva, et vana. Proverb. 5. ] con dar disgusto ii Amagura. Convenit cum sententia illa spiritus sancti: Favus distillans labia mereticis, et nitidius oleo guttur illius: novissima autem illius amara quasi absynthium. Hanc veritatem et ipsi gentiles, non ighorarunt; inter quos Publius Mimus sic habet: Thesaurus malorum [note: Deremedio Amoris. ] est mulier. Et Ovidius prudenter admonet:

Neve puellarum lacrymis moveare memento:
Vt flerent oculos erudiere suos.

Savedra tam insignis, tamque acuti ingenti, qui cum tanta moralitate et doctrina calamum suum ad scribendum applicuit, Sirenem cum cythara repraesentavit, id quod in ea monstruosum est; aquis tegens, atque illud Horatii subscribens: Formosa superne: Id quod de contextu ejusdem desumptum est, qui sic habet:

... et turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne.

[note: Mundi apparentia fallax. ] Id quod optime superioribus Ideis congruit, sicut et illud S. Augustini: O Munde immunde quam multos decipis, quam multos fallis; qui dum cognosceris nihiles, dum extolleris fumus es: qui te cognoscunt, ipsi te fugiunt; qui te non cognoscunt, ipsi te contemplantur, et diligunt. Poterit hoc item ad Ministrum vitiosum applicari, qui sub emendicato praetextu passiones ruinosas; et damna inopina tegit. Tales erant Tigellinus, et Sejanus apud Neronem, Aman apud Assuerum, Amasa apud Regium Prophetam; Acham silius [note: Apud Laertium. ] Channi, et similes alii: Hinc Solon admonet: Principi consule non dulciora, sed optima.

[note: Robur eloquentiae. ] Ad denotandum; quid eloquentia valeat, Abbas Picinellus praememoratus sireni, quae in vicinia navis cytharam gestet, hoc lemma dedit: Figit vox una rates. Huc respicit Emblema illud tantopere decantatum Andres Alciati, ubi Hercules apparet catenis ex ore prodeuntibus, qui pro libitu populos captivando trahit, cum hac sententia: Eloquentia fortitudine praestantior: Ideoque haec ars flexamma dicitur, quippe quae torquet, et inflectit animos, proutcunque voluerit. Sic M. Tullius ajebat: Quantum in bello ferrum pollet, tantum in Republica Oratio: illic enim res viribus agitur,


page 23, image: s023

hic persuasione. Hinc est, quod Pallas, Numen sapientiae, loricata exhibetur.

Securitas, et agilitas, qua supra dictae sirenes per maris undas, fluctuare dicuntur, Ideam clarissimo [note: Intrepiditas muliebris. ] vito Paulo Jovio suggesserunt, ut in ea personam intrepidam, et generosam intelligeret, unde hoc lemma Lectori exposuit: Contemnit tuto procellas. Hoc cum singulare sit encomium virorumillustrium, siquidem in faemina inventum fuerit, monstrum admirationis est: unde et Spiritus S. inquit: Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo: Et paulo infra: Manum suam misit ad fortia. Idcirco et saecula anteriora, inter mirabilia mundi Amazones collocarunt, sicut et Penthesileas, et Clelias, et Redegundas, et Orithias, et similes alias.

[note: Virtus quantum allectamentum habet. ] Sirenes nihilominus non ita vitiorum figuram habent, ut non etiam virtutis portare possint: hinc quidam sirenem exhibuerunt, cum musicali instrumento hoc lemma praeseferentem: Dulcedine capio. Allectamentum virtutis ejusmodi est, inquit Sapiens, ut si quis illud semel gustaverit, [note: Sap. 7. ] ab eo distolli nequeat, unde sic ait: Praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius,... et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. De hac virtute [note: 5. Tuscul. ] Cicero inquit: Virtus omnia, quae cadere in mentem possunt, dubter de habet, eaque despiciens casus contemnit humanos, culpaque omni carens, praeter seipsam nihil senit ad se pertinere. Gressus ejus gressus luminis sunt, et acquisitio ejus, acquisitio gemmarum.

[note: Adulatores. ] Symbolum tamen perfectissimum Adulatorum Sirenes sunt, quandoquidem dimidia sui parte formam habent formosae puella, dimidia squammosum piscem repraesentant. His itaque Bartholomaeus Rossus subscripsit. Amaricata dulcedo. [note: In Ps. 69. ] Intellexit harum belluarum damna S. Augustinus, dum ait: Duo sunt genera per secutorum, vituperantium scilicet, et adulantium: Sed plus persequitur lingua adulatoris, quam manus persequitur: Lethalis hic scorpio est, qui dum amplectitur, mordet, et occidit.

TANTALUS.

HIc ille miser est, qui ad perpetuam et inextinctam famem, sit imque condemnatus, inter poculenta, et esculenta, quanto propior est nutrimento, et solamini suo, tanto magis marcescit, [note: Avarus. ] et deficit. Vera haec Idea est hominis avari, et tenacis, quem omne Pactoli aurum non satiat, cui lemma subscribitur: Inopem me [note: Lib. 2. Hexaemeron. ] copia facit. De hoc S. Ambrosius: Avarus nullum hominem esse vellet, ut omnia surriperet. Sonat [note: Eccli. c. 10. ] contra hujuscemodi avaros tuba Spiritus Sancti: Avaro nihil scelestius. Et paulo infra: Nihil est iniquius, quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet. Constat exemplo tragico Ananiae et Saphirae, quam hoc vitium detestabile sit apud Altissimum. Verum enim est, [note: 1. Tim. c. 6. ] quod vas electionis inquit: Radix omnium malorum cupiditas. Ac ita non immerito ibidem: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum Diaboli.

Porro ad demonstrandum, quantopere a charissimis nobis, et fidissimis quandoque derelinquamur, figuratus fuit Tantalus, quem fugiebant aquae, si quando labium ad easdem hauriendas inclinabat, et dum cibare se allaboraret, in altum poma saliebant, adjuncto lemmate: Et proxima illudunt. Par ratione cum Deus animam deserit, quidquid ei intimum, et micissimum erat, fugit, [note: Ps. 70. ] et elabitur. Dixit hoc Propheta regius: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite [note: Deut. 32. ] eum, quia non est qui eripiat. Et Scriptura alibi: Vbi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam?... Surgant et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. Enim vero futurum erit, ut in scrutinio illo rigoroso eaedem tenebrae, quae sceleribus ansam dederunt, et turpitudinem eorum texerunt, primae sint ad eorum maculas discooperiendas: [note: 1. Corint. 4. ] prout S. Paulus inquit: illuminabit abscondita tenebrarum. Quis credidisset Infelicem Sennacherib a propriis filiis suis, qui de lumbis ejus exierant, occidendum, idque in Phano suo, in quo tantum fiduciae collocaverat, in conspectu Idoli, in quo spem cordis sui posuerat?

Abbas Picinellus Tantalum quoque exhibuit immersum undis, nec tamen sitim restinguentem, subjunxit autem Epigraphen: Fugientem [note: Serm. Lib. 1. Satyr. 1. ] captat. Id quod ab Horatio mutuatum:

Tantalus a labris suiens fugientia captat
Flumina. Quid rides? mutato nomine dete
Fabula narratur: Congestis undique saxis
Indormis inhians; et tanquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.

De hoc principio finxit Antonius Abbas Stampermetum Principibus Asiae hanc persuasionem fecisse.

Tantalo infido entro martiry infermi
Muove a cibo fugace orma di fame,
E al grave duol di flagellate brame,
Negan dolce momento arbitri eterni.

Haec figura avari est, qui in mari divitiarum submersus interit, nec ullam abundantia: suae emolumentum sentit. Idipsum literaliter Regius [note: Ps. 64. ] Propheta confirmat, dum ait: Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Alii legunt, si fluant. [note: Ethic. 6. ] Et Peripatericus noster: Divitiae vententes fucata specie blandiuntur, abeuntes autem post se poenitentiam, et dolorem relinquunt.

Ad simulacrum tale, aut spectrum potius dixerim infelix (dum vide licet poenam illam semper continuantem intueor, quae tanto magis compassione digna est, quanto magis qui patitur jejuno ventre in gremio est mortis, inter delicias, vallatus epulis opiparis, et suavissimis) illud lemma ego adjunxerim: Qui tra cibi vital di fame jo moro: Hic inter cibos vitales, ego fame [note: Delusus a fortuna, ab Amicis aut amoribus suis. ] morior. Figuram hanc non immerito ad eos retulerim, qui cum potentum favore nitantur, et quasi crinibus fostunam suam jam fixam tenere videantur, ad possessionem ejus nihilominus pertingere nequeunt: Aut vero ad Amicum aliquem, qui de eo proditionem passus sit, in quo maximas spes suas radicaverat: aut denique ad Amantem delusum in amoribus suis. Comprehendit [note: In Poesiit. ] hoc universum Hieronymus Porrus, dum in persona praesatorum inquit:

Su' l confin del gioire,
Di viva pieira un termine don fatto,
L' avido mio desire
A penar tra piaceri eccom' ha tratto;
Poiche giunto a sperar, per maggior doglia.
Sentomi ributtar giu dalla soglia.


page 24, image: s024

[note: In Horat. Ex Stobeo. ] Affirmatur idipsum ab Euripide: Humana, inquit, consilia reguntur temporibus, mutantur utilitatibus. Theognides ajebat: Multi ad pocula chari fiunt amici, in rebus autem seriis pauciores. Hinc Poeta.

Tempore felici multi numerantur amici,
Dum fortuna perit, nullus amicus erit.

Quod Ovidius ita:

Donec eris felix, multos numerabis amicos,
Tempora si fuerint nubila, solus eris.

Dum Romulus Deos suos precaretur, referente Stobeo, nil nisi hoc orabat, ut se Dii a fictis amicis praeservarent, cumque interrogaretur, ut quid in hoc solo tam ardens esset, respondit: Quia hostes cum cognosco, caveo. Monstrant adulatorasescam, et rursum ausserunt.

TITYUS.

QUam sapienter Paganorum poetae in fabulosis commentis suis Inferorum poenas exposuerunt: In Ixione, in Sisypho, in Tantalo, et aliis! Restat, ut calamitosissimum, et infelicissimum Tityum quoque non praetereamus, quem antiquitas finxit a vulture dilacerari, et hepar ejus repetitis tormentis dilaniari, atque ita miserum inhumanam et crudelem mortem quotidie experiri. Itaque hic Tityus prout memoratum est, Jecore discerpto repraesentatus, [note: AEneid. lib. 6. Cura quorundam in capiendis, et conservandis avibus. ] hoc lemma Virgilianum secum portat: Nec requies ulla. Petrus Blessensis symbolum hoc ad quosdam retulit, qui laborioso studio avium aucupio vacant, vel earum conservationi invigilant: verba ejus haec sunt. Video quosdam, quorum mentes avium delectatio totas occupando consumit. Nonne isti imaginem gerunt Titii, cujus jecur poetaere ferunt jugiter ab avibus devorari? nam satis devorantur ab avibus, qui hac avium curiositate torquentur. Ut verum fateamur, aucupium occupationem habet delectatione plenam; Sed si debitis finibus suis contineatur. Quamvis utilitas ejus nulla sit, ob dispendium temporis, vestimentorum, et apparatus: nec minora alia incommoda inde nascantur: Unde Livius [note: 1. Decad. lib. 1. ] inquit: Venandi studium, ac voluptas multo labore afficit, et incommodo.

Novum semper alimentum voracitati praedatoris vulturis hepar Tityi subministrat: quippe quod quamvis discerptum, novis tamen incrementis succrescit, et restituitur: nec vero unius, aut alterius defestus apparet, unde et personam libidinosam, et avaram repraesentat, cui Abbas [note: Libidinosus, et avarus. ] Ferrus subscripsit: Nec gula, nec esca. Haec bina vitia quemcunque possederint, cor ejus corrodunt: prout suavissimus Comes Testius [note: In poesiis. ] canit:

Qual di Titio Avoltojo
Che mai non giunge ad is famar sue brame,
In eterna portura ha eterna fame.

[note: Ethic. 7. ] De quorum uno sic inquit Aristoteles: Irae, et concupiscentiae venereorum transmutant corpus, et [note: 2. de finibus. ] quibusdam insanias faciunt. De altero M. Tullius. Cupiditates sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt. Poterititem ad conscientiae remorsum applicari, prout in Mythologia sua sensatissima Natalis Comes allegat. Hic etenim vermis semper rodit, vultur rapacissimus semper dilacerans, sica invisibilis, quae semper vulnerat, et mactat: Fugit impius nemine persequente, inquit Spiritus [note: Remorsus Conscientiae. ] Sanctus. Hinc etiam Cain terribi liter ait: Omnis qui invenerit me, occidet me. Et verissime Isidorus Clarus: Nulla poena est gravior reâ conscientiâ.

ALEXANDER, ET NODUS GORDIUS.

COgitaveram quidem, brevitatis Studio argumentum hocomittere, contrarium autem persuasit, quod Lectorem meum utilitate morali defraudaturus sim, sicut et debito honore eum, qui tam docte calamo suo et stylo usus est (atque ita prout in corporibus reliquis egi, ita et in praesenti [note: Corectio severa. ] facturus sum) De Abbate Thesauro loquor, qui Emblema Alexandri proposuit nodum Gordium solventis, cum lemmate: Extrema remedia ultimis in malis adhibenda. Quod universum cum aphorismo medico convenit: Acutis morbis, acuta remedia. Haec intentio Redemptoris nostri est, ut ubi correctio lenis, et Ecclesiae adhortamenta in cassum adhibentur, qui tantae obstinationis sunt, ethnicorum, et publicanorum loco habeantur. Intellexit hanc veritatem, hanc agendi methodum, quae optime talibus [note: Apud Stobeum. ] moribus convenit, philosophus Periander, dum ait: Non modo peccantes castiga, sed peccaturos etiam cohibe: Unde Charitatem quoque in his Sapientibus Paganorum invenisse locum crederes, quamvis eam nec nomine tenus noverint. S. [note: De verbis Domini. ] Augustinus ait: Quae peccantur, coram omnibus corripienda sunt.

Memini me eadem in Volumine jam adduxisse, quae praeterire non possum, quin hic replicem: Brachium videlicet, quod vibrato gladio super nodum Gordium ferire videatur (Symbolum [note: Prudentia. ] est doctissimi Paradini) cum lemmate: Nodos virtute resolvo. Denotat autem Prudentiae Rectricis sagaces solutiones, ubicunque fortuna sinistra in negotiis, et incoeptis maxime involuta, et implicata est. Prudentia siquidem a Platone appellatur: Regia animi forma, mentis practicae habitus sublimis. Hoc modo, inquit Socrates, ligamenta dissolvuntur: Frugi, et bonus vir praeteritorum meminisse debet, agere praesentia, futura cavere. Et M. Tullius: Nihil est [note: Apud Stobeuro. 2. Tuscul. ] homini prudentia dulcius, aut sagaci et bona mente melius.

Astrologus quidam sapientem, et prudentem virum inter nobiles olim de imprsvisa, et inopina morte perterrefacere credebat, eam illi eventuram praesagiendo: Ille vero ut intrepiditatem pectoris sui demonstraret, nodum Gordium gladio sibi praesente solvit, et lemmati [note: Intrepiditas cordis. ] causam dedit: Nihil interest quomodo solvatur. Idipsum est quod Philosophus Epicurus, ne inortis imaginem vereretur, sibi ante oculos posuit, [note: In ejus vita. ] sic enim ait: Cum jam non sumus mors adest, cum sumus abest: Vt quid, rogo, mortem timerem. [note: Ethic. 6. ] Et magnus Aristoteles: In morte nihil est mali, inquit, sed si aliquid est mali, ipse metus mortis est malum. Stultitia est igitur, malum suum vel augere, vel facere.

[note: Fortitudo, et ingenium. ] Ad denotandum, quantopere in rebus arduis aliquando fortitudo necessaria sit, virtuti juncta, Jacobus Zabarella nodum Gordium exhibuit, jamjam dissecandum, subscribendo lemma: Aut ingenio, aut vi: Nec enim quicquam in Mundo est, quod non ambobus his superari possit. Dicere assueverat vir bello illustrissimus


page 25, image: s025

Eumenes, dummodo sibi detur manugladium suum gestare, difficultatem non esse, nec vero robur ullum, quod sibi cessurum non sit. Recordor me in aetate mea vegetiori, atque idcirco magis mobili, super hoc Eumenis factum Ode quadam paraphrasin contexuisse, quam hic data occasione apponendam censui:

Di recinti munice eccelse mura
Nutron selve di strali in sua difesa,
Vanti Alcide portare alma inoffesa,
Al flagellar d' ogni mortal sciagura:
Se questa spada in su la man mi dura
Questa salma trarro fra muri ille sa,
Non mi sbigottira mostrod offesa
Ne larva Acherontea rendra paura;
Faro con questo ferro un tal lavoro,
Che accio resti immortale il nome mio
Cavaro il solco a seminar l' alloro.
De l' quinto cielo a me loporse il Dio
Accio che al tempo ancor fia di martoro,
Etraffitto da lui cada l'oblio.

[note: Resolutio. ] Non opinor figurandam subitam executionem animi resoluti, magis adaequatum inveniri Symbolum posse, quam quod supra dedimus, cui Abbas Ferrus lemma illud subscripsit: Quoquo modo resolvam. Quaedam actiones sunt, quae multo felicius hac agendi methodo finem suum consequuntur, quam Fabii cunctatione. Hinc Tyberius nimia prolongatione et irresolutione odium incurrit, non solum Romanorum, sed totius imperii: propter quod et Abbas Antonius prudenter, cum apophthegmate mordaci Satyram suam orditur, dum ait: Sempre fa porcherie, chi non si muta. Recenset Trajanus Boccalinus, Dominam quandam de Palatii sui regii fenestra praecipitasse Medicum suum, qui tardissima adoperatione decocti, malo suo medicari satagebat, quod tamen Quintis essentiis ad maturandam curationem suam indigebat. Si Belisarius non tantum temporis ad plangendam mortem Gilimeri insumpsisset, ab Imperi alibus turmis deprehensus non fuisset, nec oculi ejus excavati: Ovidius de Schola sua sic docet:

Tolle moras, semper nocuit differre paratis.

ULYSSES.

HIc fortissimus virorum illustrium in omni adeo aetate speculum, et Exemplar Hero um fuit: de quo tam copiose Mythologi scripserunt, ut sub Allegorico sensu demonstrarent, qualem esse oporteat sapientiam maturam, quae in pectore viri fortis, nobilis, et prudentis resideat: Gesta ejus magnanima ab historicis maxime inclytis enumerantur, et describuntur. Hunc Ulyssem inter Sirenes quidam depinxerunt, quae musicalibus instrumentis suis, navem illius circum gyrabant, et ad figurandum, quantopere voces deceptrices blandientium voluptatum, et sensuum nostrorum allectamenta sugienda et detestanda sint, lemma illud appositum [note: Mundanae deliciae. ] erat: Obserratis auribus. Ut verum fateamur, haec Mundi invitamenta speciosiora esse nequeunt, sed non minus verum est, quod Musica in luctu sint: quippe quod hi concentus, et haec harmonia in cacophoniam Infernalem desinit. Memoriam meam nunquam praeterit sententia S. Valeriani, quam Abbas Picinellus tam [note: Serm. 6. ] perite citatam super hoc factum exhibuit: Quotiescunque dulci auditus mulcetur voce, ad turpe facinus invitatur aspectis; nemo insidiosis Cantibus credat, nec ad illa libidinosae vocis incitamenta conspiciat, quae cum oblectant, saeviunt, cum blandiuntur occidunt. Rationi autem convenientissimum est, ut post cantilenas, post musicalem sonitim, planctus Sintereseos succedat et poenitentium [note: Cap. 14. ] luctus. Dicetur cum afflictis illis apud Prophetam Isaiam: Versa est in luctum cythara nostra, cessavit gaudium tympanorum.

Eidem simulacro Ulyssis consistentis in navi, et sirenarum canora voce circumdati, Symboleitatem a priori non dissimili, Abbas Picinellus hoc [note: Mundus. ] lemma subdidit: Surditate securus: Per quod indicat melius mundum vinci non posse, imo, [note: Allectamenta carnis. ] quod potius est, allectamenta foeminae salacis, quam occludendo oculos. Ubique inveteratum proverbium hoc usurpatur: Che non si vince Amor, se non fuggendo. Quod amor non nisi fuga vincatur. Intellexerunt hoc et Patriarcha Joseph dum in manibus impudicae mulieris pallium suum reliquit; et Scholae Angelus S. Thomas de Aquino, extinguens ignem igne, titione tentatricem suam fugans: et S. Poloniae Rex Stanislaus, qui memores dicti S. Basilii Seleuciensis: Fuge spectare, ut salveris: heroica fuga incendium illud evitarunt, quod per oculorum intuitum majores sibi vires assumi. Unde Psaltes Regius: Averte oculos meos ne vide ant vanitatem.

[note: Virtus et prudentia. ] Figura Ulyssis, prout Polyphemum excaecare intendit, Abbas Thesaurus semma hoc emblematicum adjunxit: Mens una sapiens plurium vincit manus. Semper enim virtus etiam fortissimos et belliconssimos Exercitus exsuperavit. Id [note: Pro Sallustio. ] quod M. Tullius inquit: Virtus in tempestate saeva quieta est, lucet in tenebris, pulsa loco manet tamen, atque haeret in patria, splendetque per se semper, nec alicenis unquam sordibus obsolescit. Non suffecit viro huic illustri obturasse sibi aures, ad fugiendos cantus dolosos Sirenum, quin praeterea Natalis Comescommemorat malo eum navis alligarum fuisse, ne quo pacto his illusionibus distineri posset. Supra quod Ego navem illam grandem Ecclesiae sacrosanctae (de qua S. Ambrosius inquit: Adhuc fluctuat, adhuc rapletur piscibus) in cujus medio sumptuosissima [note: Sancta Crux. ] arbor Crucis Christi, arbor decora et fulgida, fixa cernitur, figuratam exposui, intelligens per eandem, quod quicunque huic arbori, per meditationem dolorosae passionis Redemptoris nostri alligatus fuerit, facile omnem assultum, tentationum illicitarum repellat, et a se reiiciat: Exhibui autem Ulyssem huic arbori adstrictum, dum interim Musicali harmonia Sirenes posterius ludunt, atque illic lemma apposui: Ita securus. Hunc sensum de admirabili sententia Mediolanensis Archi-Episcopi S. Ambrosii mutnatus [note: Lib. 4. Hexaem. ] sum, qui sic habet: Non ut Vlysses temporalibus vinculis ad navis malum alligandum est corpus, sed ad crucis lignum figendus est animus, ne sensuum moveatur illecabris, cursumque deflectat [note: In Missus est. ] naturae in perniciem voluptatis. Enimvero: Si crucem infixeris vultui tuo, nullus daemonum nocere poterit, videns arma, in quibus victus est, videns ensem, in quo Christu caput ejus abscidit: Verba sunt S. Bernardi. Hic ego cum hac sacratissima planta, plus admirabili, et majori veneratione digna, quam columnae Herculeae sint, ratiocinationi terminum pono, procedendoad



page 26, image: s026

SYMBOLA.

INter eos, qui in sola et nuda significatione symbolorum steterunt, nec eadem symbola elevarunt, vel ad Heroica, vel ad Emblemata, me quidem Judice doctissimus Paradinus lauream reportavit: itaque in hoc Hominis universaliter sumpti particulari tractatu, videor mihi optimum fundamentum elegisse, cujus significata, sicut a praememorato authore expressa fuerint, a me cum possibili puritate exponentur, et declarabuntur.

Ut ergo palam fiat, quantum in virtute armorum positum sit, siquidem venustati, et majestati literarum, et virtutum copulata fuerit, simulacrum Caesaris exposuit, qui in dextra sua evaginatum gladium gerebat, in sinistra librum elevnas, cum inscriptione sequenti, jam vulgo nota: Ex utroque Caesar. His duabus potentiis vir valorosissimus, ex Infantulo, qualem eum natura edidit, in Horoem talem excrevit, qu sub jugare Nationes, et fraenare populos, et viam sibi ad honoris montem sternere, et dorso suo inclytae famae alas imponere (unde nomen suum aeternitati adscripsit) qui chlamydem Imperatoriam induere, absolutoque dominio sceptrum gestare novit. Bonum enim est, et optabile, [note: Ep. 68. ] quidquid ex virtutis geritur imperio, Seneca dicere est solitus.

[note: Amicus fraudulentus. ] Inter vitia, quae in mundo maxime detestabilia sunt, primum sibi locum vendicant, ut reor, fraudulentia, duplicitas, et dolus. Itaque ut monstretur Amicum fictitium deserendum esse, idem Author binos homines exposuit, unum eorum larvatum, cui alter bacillo larvam percutiebat, cum hac Epigraphe: Amico ficto nulla [note: 3. De natura deorum. ] fit injuria. Hinc M. Tullius: Sunt homines, qui rationem bono consilio a diis immortalibus datam, in fraudem et malitiam convertunt. Et alibi [note: Pro Roscio. ] idem Cicero: Perditissimi hominis est amicitiam dissolvere, et fallere eum, qui laesus non esset, nisi credidisset. Hi Amphisbaenae serpenti comparandi sunt binis capitibus dotato; scorpioni, qui osculando venenum ingerit: nubes aurea, repleta fulminibus: Serene illecebrosa quae viventium formam transmutat: floridum iter, quod squalidum et venenosum serpentem alit. Haec et horum similia optime Amicum dolosum et fictum repraesentant.

[note: Contentiosi et Cholerici. ] Incredibilia mala sunt, quae per Iracundiam effraenatam, et furorem incorrectum pariuntur, prout in monumentis librorum suorum inter alios id descripserunt Seneca et Plutarchus. Ad hanc passionem exprimendam, quidam hominem figuravit, qui gladio suo evaginato lignum quodam succensum commovebat, de quo flammae exeuntes, ad vindictam qui se moverat, in oculos ejusdem saliebant, aphorismo sequenti superaddito: Ignis gladio non fodiensus. Hic sensus cum eo convenit quem adagio trito proferimus: crabrones non irritandos: quod in eos dictum, qui discordias et lites exsuscitare quaerunt, nescientes facile esse quaesitas invenire. Atque hi sunt, de quibus Jacobua Apostolus: Quiventum seminant, et turbinem metunt:

[note: Modus et mensura in rebus. ] Quidquid sine mensura, et modo fit, in praeceps iturum est, et eventum infelicem sortietur. Itaque ut praeceptum utile porrigeretur, quo in agendo modum non transgrediamur, homo senex figuratus fuit, qui non nisi lancem unam in bilance tenebat, altera enim rupta erat, Epigraphe sequente superaddita: Stateraeordo non transiliendus: est autem aphorismus Pythagoricus. Porro Author haec verba adjungit: Qui iniqui sunt, et praeposteri judicii homines, nullum eos mensurae modum servare certum est. Verissimum enim est proverbium:

Est modus in rebus, sunt certi denique fines.

Haec illa Epicheia, haec illa Eutrapelia est, tantopere ab Authoribus decantata, tam sapienter a legibus inventata, ab orbe universo in veneratione et pretio habita. Non hic praetereunda [note: 3. de Considorat. ] est admonitio S. Bernardi saluberrima: In te consistito: Non supra attolli, non infra deiici, non evadere in longius, non extendi in latius. Tene medium si non vis perdere locum. Locus medius tutus est: Medium, sedes modi: et modus virtus.

[note: Facinus illustre, et victoria. ] Magnanimitas hominis generosi, qui praeclaris facinoribus suis, et audacia viro forte digna, triumphum, victoriam, aut applausum aut coronam, aut praemium obtinuerit, per Equites repraesentata fuit, qui insidentes barbaricis equis per consuetum Stadium ad bravium sibi propositum currebant, quorum unus, caeteris praecurrens, maturius metae appropinquans praemium reportabat: hoc lemma insuper adjunctum erat: Solus promeritus. Imitatus, inquit [note: Vita nostra stadium est et bravium nostrum gloria aeterna. ] Author, in hoc veterum Romanorum consuetudinem, qui olim se in Circo ad cursum exercebant. Sic in stadio vitae nostrae: Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, inquit vas Electionis: rursum: Sic currite, ut comprehendatis. [note: Cap. 6. In Ioan. ] Et S. Augustinus: Caro nostra est Jumentum, quo iter facimus ad Jerusalem, sed hoc Jumentum plerumque conatur nos de via excludere. Hinc Beatus Aloysius Gonzaga novo stratagematis genere, acutis calcaribus sibi latus pungere [note: P. Joan. Rho. ] consueverat, novum cilioii genus efformans: supra quod Pater Joannes Rho inquit: O novum sui generis hostem, qui equestris ordinis instrumenta, caelestis exercitationis habuit ornamenta.

[note: Aut Caesae, aut nihil. ] Porro et illuc Proverbium (Aut Casar, aut nihil) ingeniose repraesentatum fuit. Apparebat simulacrum Julii Caesaris, idque pedestre, in sinistra gerens charta solium, in quo nil nisi depicta arithmetica nulla erant, absque omni alio numero; dextera vero demonstrabat, et gubernabat globum mundi. Hunc sensum, et hoc lemma [note: Caesar Borgias. ] sibi usurpavit Caesar Borgias, qui aemulatus Caesarem Heroem illum, quosque sibi licitum fuit, semper in illustribus factis sese exercuit; unde post haec Occasionem nactus est Paradinus, ut praememoratas figuras proponeret. Sed praesatus Borgias ad finem vitae suae nihilominus, quamvis animo esset intrepidus, omni robore suo prostrato, in nihilum redactus eit, finem operandi consecutus; nam in flore primae Juventae suae, trucidatus ab inimicis, misere vitam suam clausit: Idque in Navarrae Regno. Exinde in brevissimo compendio totum hoc per Distichum sequens, quod Epitaphii loco inserviit, nervosissime expressum fuit:

Borgia Caesar eram: factis, et nomine Caesar.
Aut nihil, aut Caesar dixit: utrumque fuit.

Haec duo extrema sunt, in quorum altero quantum quidem magnanimus ille profecit, ex altero


page 27, image: s027

misere perdidit, et vitam suam infausto exitu prodegit, idque ad aliorum tragicum exemplum, ut moderamen in omni actionesua conservent, et ab iis sibi extremitatibus abstinendum esse noverint, quae cum violentiam sibi conjunctam habeant, damno suo semper, qualicunque utilitati praeponderant.

Legatus Pratensis magnus Parisiorum Cancellarius, volens demonstrare quantopere virtus in medio persecutionum Invidiae clarescat, et in sublime conscendat, hominem exhibuit, conculcantem pedibus suis herbam agrimoniam, vel eupatorium dictam, quae juxta physicos, quo vehementius depressa et calcata fuerit, eo uberius exurgit, pullulat, et virescit: subscripsit autem quod sequitur: Virescit vulnere virtus. Hunc sensum inter alios Seneca explicuit, qui sparsim in libris ejus quaeri poterit: singulariter tamen in libro de tranquillitate: Sicut in Plutarcho quoque. Marcet sine aduersario virtus: In hoc cognoscitur quantum valeat viri forti tudo. Eandem sententiam secutus Comes Testius ad Marchionem Scipionem Sacratum, oden integram metro eleganti composuit, cujus principium sic habet:

Cote de la virtude
Sono, Scipio, i travagli; e l' otio molle
D' ogni anima piu forte ilvigor rompe;
Rio, che stagna in palude,
Tra fetid herbe, e liquefatte zolle;
Torbido in bruna l' acque, e le corrompe,
Ma, se corre, e dirompe
Lacerato trasasse, i rochi argenti
Fa di sua purita specchio alle genti.

[note: Beneficum esse oportet. ] Quorundam hominum ingenium est, ad beneficia praestanda. nullo pacto moveri posse: tam longe positi ab exercitio virtutis hujus, ut omni oculorum lumine destituti vieantur, et non nisi in ultimo hanc actionem, et cogitationem collocandam judicent: Atque hi usque adeo remissi sunt ad sublevandum opressos, ut siquidem illic compendium nullum lucri terreni sperent, nulla persuasionis vi de modio et sede sua moveri possint. Homines ingrati, in curii, rebelles, et suorummet ipsoirum inimici. Hoc genus belluarum irrationabilium Paradinus praememoratus detestatus est; qui hominem depinxit, cinctum gladio, et manum egenti porrigentem, ad levandum eum de terra, qui pro tali auxilio deprecatus fuerat; adjuncto lemmate: Bis dat, qui tempestive donat. Tale servitium in tempore opportuno exhibitum, idque sine mora, nec satis digna remuneratione etiam cum dispendio vitae redhiberi potest. In Contrarium autem inquit [note: In Epigr. 84. ] Ausonius Poeta:

Gratia quae tarda est, ingrata est: gratia namque
Cum fieri properat, gratia grata magis.

Et Publius Mimius: Bis gratum est, quod opus est, si ultro offeras. Et rursum Ausonius:

[note: Epigr. 85. ] Si bene quid facias, facias cito: nam cito factum
Gratum erit: Ingratum gratia tarda facit.

Temperamentum illud de quo supra meminimus, tam ravidum quandoque est, tam intractabile, et asperum, ut ipsa adeo beneficia in contemptum vertant, et nauseabundi amplectantur: [note: Homines inexorabiles. ] qui quanto magis blanditiis palpati fuerint, quanto cum majori aestimatione honorati, tanto magis inexorabiles, et refractarios se exhibent. Ad figurandam hujusmodi rusticitatem, tetricos mores, Paradinus pauperculum quendam delineavit, qui Morti supplex in genua provolvebatur, manibus junctis, quae tamen caeca et surda ad preces, telo inhumano sic deprecanttem feriebat, mortali plaga e vivis eum tollens. Huic emblemati animam sequenti lemmate insufflavit: Improbus a nullo flectitur obsequio. Hic enimvero ille focus est, qui regna integra in cineres redegit, qui bona, qui familias, qui domos integras depopulatus est. Hoc monstrum est, a quo Deus ipse simul ac Mundus integer abhorret. Hic murus aheneus est, qui omnem Conversationem disterminat, qui omni gratiae, omni commercio viam intercludit. Unde [note: Epist. 210. De Resurrectio ne Dominica serm. 3. ] S. Augustinus ait: Pertinacia non sinit hominem corrigi: Et cum eo S. Bernardus: Obstinati in suo sensu pessimi sunt:

Ad insinuandum praeterea, quantopere virtus omnes gradus, et merita nobilitatis transcendat, et quam parum Romanis prosuerit se de stirpe Arcadum jactare, subiiciendo pedibus suis Lunam (prout inter alios Juvenalis sensit) siquidem haec eadem Luna solis, hoc est, virtutis lumine illustratanon fuerit, de praefato Authore Auceps exhibitus fuit, qui vulturem pugno gestabat, secus hunc aviculas alias, quae demissis alis suis, reverentiam et obsequium huic praestare videbantur, insidentes ligno demissis capitibus, addito lemmate: Sic majora cedunt. Sicut enim homo imperium super reliqua animantium tenet, sic Leoni reliquae ferae obtem perant, tanquam Regi suo: reliquae item aves (excepta auqila) vulturi cedunt, de quo memoratus Author inquit: Accipitris ea praerogativa est, ut praesentia sua omnes aves, etiam se multo majores, ab omnibus, quibus forent aliis obnoxiae, injuriis vindicent. Quod tantundem, ut reor, dicere est, ac eum supra omne genus volatilium imperium gerere: verum symbolum itatque et imago virtutis est, propter oculorum aciem: hinc sol quoque ab AEgyptiis hoc vultu sculptus, et significatus [note: De Consulatu Honorii. ] fuit. Hoc ipsum Claudianus Poeta ad Honorium suum retulit:

--- Virtute decet, non sanguine niti:
Tu licet extremos late dominâre per Indos,
Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:
Si metuis, si prava cupis, si duceris irâ,
Servitii patięre Jugum.

Et magnus Demosthenes ad Olynthios: Qui non est justus, licet a Patre meliore, quam Jupiter sit, genus ducat, ignobilis mihi videtur.

[note: Justitia corrupte. ] Pro figurando Judice, qui posthabita justitia, passiones, et impetum suum sequatur, inclinando bilancem, quocunque libuerit, hominem quidam exhibuit, sonantem cytharam, ante vas plenum fabis, subscribens haec verba: Dorica Musa. Vas repletum fabis suffragia denotat, quae mediantibus fabis dari solent: sonitus cytharae significat, seductum esse cantu praemiorum, et sportularum hunc Judicem, idcirco Musa Doica dicitur, doron autem graece munus est. Hinc verissime Poeta:

[note: Iuven. ] Auro pulsa fides, auro venalia Jura.

Et alibi:

Aurum lex sequitur: mox sine lege pudor.

[note: Opera non vestimenta. ] Costalius vir magni ingeniis, ut demonstraret, non tam vestitu corporis hominem cognosci posse, quantum operibus, et rectitudine ratiocinationis, quendam fitguravit misere vestitum, sed spectabilem formâ, qui plura vasa tinnitu probabat,


page 28, image: s028

subscripto lemmate: Hominis oratio probat, et non vestis. Hoc inquam, est, quod aninarum nostrarum Redemptor inquit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et alibi de eisdem Hypocritis loquens sic ait: Exterminant facies suas, ut appareant hominibus [note: Lib. 20. ] jejunantes. Justinus item: Non vestis, sed pudieitia matronarum ornamenta: Diogenes dicere solitus est: Loquere, ut te videam.

[note: Nimia audacia. ] Author jam saepe memoratus hominem rursum repraesentat, qui faces quasdam fonti admovet, adjungendo lemma: In sibi praefidentes: Denotans nimium audaces, et qui plus debito in possessionibus, et robore suo gloriantur. Alludit autem ad Didonis fontem, in quo (juxta Poetarum Commentum) faces restinctae reaccendebantur, accensae extinguebantur. Hoc illud vitium est quod scaros praecipitat, et Phaetontes: [note: Apud Stobeum. ] Unde magnus vir Phalereus docet: Res fallax temeritas, quia impetus est sine ratione: Et S. Augustinus: Nimium praeceps est, qui transire contendit, ubi alium cecidisse conspexerit.

Inclytus ille aeris Incisor Sadlerus (sive id sponte, aut casu egerit) hominem in aes incidit, qui dextra bilancem, sinistrâ Cornucopiae gestabat, illud insuper legendum exhibens: Bona spes. Cornu Copiae pacem indicavit, hac enim florente, abundantia gignitur: Justitia autem et pax in figuris plerumque osculis mutuis sese excipiunt: Justitia et pax osculatae sunt; inquit Psaltes [note: Carolus Nonus Rex Franciae. ] Regius. Sybolum autem praefatum Regi Christianissimo Carolo Nono Valefio dedicatum voluit: Inferens, ni fallor, Invictissimum hunc Galliae Regem optimam spem praebuisse, ut rectitudine Justitiae suae, quâ gubernabat, et abundantia pacis, quam colebat, populus ei subditus saeculo aureo perfrueretur. Quamvis apud non nullos, id quod praememoratus Costalius exhibuit, in numero Symbolorum collocari non debeat, cum nihilominus maturam secum significationem portet, praetereundum non est. Finxit itaque hominem, qui dexterâ suâ bilancem gestabat, [note: De monstris fig. 203. ] subscriptionem sequentem adjungens: Nil virtute melius. Nil praestantius alludit (verba sunt Commentatoris doctissimi Aldrovandi) ad Critolaum, pecutitam, honores, et virtutes ponderantem. Quare Author hoc symbolovirtutem divitiis praeferendam esse ostendit. Denique verum est, [note: Decad. 4. lib. 4. ] quod Livius inquit: Pulcherrimum, et tutissimum est in sola virtute spem habere.

[note: Consilium. ] AEternâ memoria dignum est Symbolum, quod Sambucus invenit. Depinxit hic hominem sedentem in terra, qui manu sua supra caput librum, gladium, et falcem, et cornucopiae tenebat, addito lemmate: Consilium: Alludendo ad hoc, quod nil in orbe sit, quod non consilii [note: Plato de sapientia. Senec. Epist. 22. Cic. Philip. 7. ] maturitate indigeat. Sic est, Consilium res sacra est, inquiebat Plato. Et Seneca: Gladiator in arena consilium capit. His convenienter Cicero: Summi Gubernatores in magnis nonnunquam tempestatibus solent a victoribus ad moneri.

[note: Moderatio et prudentia. ] Achilles Bochius Compatriota meus, ut bonum et utile, quod de prudentia et moderatione provenit, demonstraret, Funambulonem figurabat, qui perticâ, quam manibus gubernabat, se in aequipondio sustentabat: non enim nisi hoc aequilibrio ponderatus, in fune suo sustineri posset: adjungit autem lemma, quod sequitur: Tenere medium semper est prudentiae. Recte enim S. Basilius: Prudentia, inquit, et fortitudo virtutes Principis sunt. Et Demosthenes ad Olynthios: Prudentes facile ex omnium sententiis utilia eligunt.

[note: Carolus Bobonius. ] Praesatus Sadlerus, inscribens applausum Majestati Regiae Carolo IX. Borbonio, Magno Regi Navarrae, hominem delineavit, qui in dextra gladium portabat, in sinistra palmam, cum inscriptione: [note: Bellum pacem procuet. ] Requies haec certa laborum. Forte inferre volens, quod virtute armorum regna dilatentur, aut quod mediante bello pax promoveatur: Prout dicere consueverat Alciatus, illic nimirum ubi apum examen, nidificans in galea depinxit, cum lemmate: Ex bello pax. Quam veritacem [note: 1. Officiorum. ] M. Tullius his verbis confirmat: Suscipienda bella sunt, ut in pace sine injuria vivatur: Sic physica schola inquit: Contraria Contrariis curantur.

Rursus alium applausum idem Sadlerus Carolo Nono Valesio Regi Franciae vigesimo sexto inscripsit, non minori aestimatione dignum [note: Fidei pretium. ] quam ille superior. Figuram hominis exhibuit, qui dextra sua binas columnasstringebat, sinistrâ autem hastam, subscribens illud:

Mira fides, lapsas relevat manus una Columnas.

Volens, ut reor, indicare, Invictissimi Regis hujus fidem integram, sublevasse Religionis columnas, quas barbarorum impietas demolita fuerat. Magnum enimvero pretium fidei est, quae supra caeteras virtutes privilegium sibi singulare vindicat, operandi miracula: transportat enim montes, mortuos resuscitat, deviata cursu suo flumina, ligna arida viriditati pristinae restituit, surdis auditum, mutis loquelam, visum caecis restituit: imo vero, quamvis incapacibus, et extra gloriam collocatis gloriam nihilominus ostendit, prout sacrae literae, et plurium revelationes contestantur. Verissimum fiquidem est, quod: Sancti per fidem vicerunt Regna, fortes facti sunt in bello, obturaverunt ora leonum, castra verterunt exterorum: et reliqua, quae in eodem loco diffusius a gentium Apostolo recensentur.

[note: Princeps moderantns. ] Figura item Pastoris, qui in sinum suum oviculam trahens, cum moderamine lanam ei tondet, erecta fuit a praefato Costalio, cum hac Epigraphe: Moderatio in subditos: Idea haec est Principis benigni et clementis erga subditos suos. Nolim hic divinare anpraememoratus Author hanc cogitationem suam a Suetonio mutuo sumpserit, qui de Tyberio dicere consueverat (id quod ad unguem usque cum superiori sensu correspondet) Boni Pastoris est tondere pecus, non deglubere. Non hic mihi praetereunda M. Tullii aurea [note: 2. de Orat. ] sententia, quae sic habet: Nihil est tam regium, tam liberale, tamque munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare a periculis homines.

[note: Vectigalia. ] Idem Costalius, ut Principes in debito moderamine contineat, et ad benignitatem instruat idque in exigendis vectigalibus: hominis effigiem repraesentavit, qui de mortuo nescio quid tollebat, adjunctâ sententiâ: Moderatio in vectigalibus. In horum augmentatione Principes emarcescunt potius, quam ut status eorum incrementum sumat; ut non memorem, quod qui ita seipsos immoderate cruore subditorum suorum saginant, Tyrannorum crudelitatem praeseferant, prout magnus ille Ethicus, Alciatus meminit: Opulentia, inquit, Tyranni, paupertas subjectorum. Dicere solitus


page 29, image: s029

est Alexander: Odi Olitorem, qui herbas radicitus evellit. Ultima Neapolitanorum rebellio non aliud sui initium, quam a gravi impositione tributorum contraxit. Memini me dixisse alibi, quod qui in turbido Torrente populi, vel subditorum suorum, sub nimio onere gementium navigat, necesse habeat, ut submergatur: et quanto [note: David. Musi, Armat. lib. 1. ] magis de pacato mari et fluctibus sibi applaudit, et allectatur, tanto vehementius de abundantia litorum vereatur.

ARGUTIAE.

ESt et aliud genus symbolorum, quod cum Comite Thesauro argutias magis proprie dixerim, quam symbolum; dum sine sententia verbali sensum ex semetipsis exponunt. Hoc genus symbolorum, novo lumine adinvento, professus est (juxta mentem doctissimi Aldrovandi) eruditus vir Costalius, jam saepius citatus: unde quidquid in materiam hanc contulit, totum a me, sed sine ulteriori applicatione, ob multiplicitatem [note: Luxuria. ] evitandam, fideliter traducetur. Itaque inprimis ut turpem Lascivorum bruta litatem denotaret, et quantum ab unoquoque abominanda sit, hominem exhibuit, qui in aurem porci, vel majalis cujusdam loqui videbatur: hoc enim animal tam impurum, tamque vile, verum Hieroglyphicum est vitii jam praefati. Idem Author Alium exhibuit, qui auribus lupum apprehendit. Haec fera bestia non nisi cum periculo [note: Impossibilia tentare. ] tenetur; non enim tardabit, pro ingenita ferocitate, se a manibus apprehendentis dissolvere, sed in interitum illius, qui temere eum apprehendit: figuratur in hoc homo, qui majora viribus suis audet, et iis se negotiis implicat, a quibus vix se retrahet, sine damno irreparabili, et sine honoris, aut vitae, aut bonorum suorum dispendio.

[note: Spes. Apud Stob. ] Ad exprimendam spem futurorum Sambucus in manu hominis ovum depinxit, de quo pullus excludebatur. Sic Tales: Quod maxime commune est, spes est: Et Bias: Dulcis res spes est. Idem Sambucus [note: Opportunitas in rebus. ] ut exprimeret, quantum quaeque res adjumenti, et solaminis adferat, si in tempore opportuno facta fuerit, hominem demonstravit, qui serpentem veteri pelle sua expoliavit: Physici enim ajunt, hoc animal eo tempore, quo exuvias suas depositurum est, sine veneno esse, pellem etiam, quae detracta fuerit, varium in medicando usum habere.

Sambucus praeterea Alexandrum M. a sagacissimo Apelle depictum fuisse commemorat, sed [note: Alexandri vana effigies eum fulmine. ] in figura Herois, qui manu fulmen gestaret. (Admirabile omnino inventum pictura est: quae nimirum Heroem, sub oculos longinquae posteritatis collocare novit, qui tamen a tot annis jam vita sua functus est: Sic nimirum in simulacro inanimato, quasi vita non viventium revocatur; tam enim qui pingit, quam qui pictus est tempora jam dudum praeterlapsa revocant, et praeterita propemodum ab interitu vendicant) Nihilominus negandum non est Apellem nimia hyperbole usum esse, collocando fulmen in dextra Macedonis hujus, quasi filium Jovis eum [note: Modestius Lysippus eum hasta armatum exhibuit. ] fassus sit: Quem sapienter Lysippus correxit, qui modestius eum non nisi hasta armatum, tan quam humano instrumento, exsculpsit.

Cum Apellis igitur symbolo palam fit, quam impropria, et quam mendacia sint adulatorum encomia. Apud eundem Authorem figura hominis apparet, qui terram effodit, et excavat, ad demonstrandum (sic ait Commentator Aldrovandus) nil esse in hoc mundo habitabili, quod [note: Labor omnia vincit. ] non assiduitate laboris dometur: unde dictum illud Poeticum notum est: Labor improbus omnia vincit.

Ad indicandum Judicem sordidum, venalem, [note: Judex monoculus. ] et lucri cupidum, idem Author hominem depinxit, sed monoculum, in tribunali sedentem: Vt Judicem (verba sunt praememorati) sordide judic antem de monstraret: cum unam solam partem, non ambas respiciat.

Figura hominis, qui dente nuces frangit, et [note: Prava consuetudo. ] cultello panem secat, a Sambuco symbolum ex positum fuit, ad demonstrandum, pravam consuetudinem difficulter aboleri posse. Id quod Spiritus Sanctus verbis sequentibus expromit: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Dentibus panis, cultello nuces frangendae erant, quippe quae duriore sunt: cum nihilominus contrarium in usu sit, mordentur nuces, scinditur panis, non immerito in symbolum haec actio transiit.

[note: Res factae suo loco, et ordine. ] Apud eundem homo lignum quernum in flumen jaciens, hoc intelligi vult, cuncta conformiter et naturae, et loco, et situi, et essentiae accommodanda esse. Volunt enim naturae Indagatores, quercum in aquis transmutari in petram, cum e contra reliqua ligna in eandem jacta corrumpantur, et putrefiant: elementum enim extra centrum suum, et sphaeram collocatum, ad nil utile, et opportunum est.

Non minus et illud Sambuei symbolum argutum est, ubi fictam amicitiam, cujus opera verbis male correspondeant, sub hominis figura exhibuit, in speculo se contem plantis, quod cum ex latere posteriori, pro more, folium vel fundum plumbeum non habeat, imaginem intuentis, vel objecti reddere nequit. Dicere solebat Cicero: [note: In Lalio. ] Simulatio amicitiae repugnat maxime: delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. Et idem alibi: Nulla pernicies in vita major inveniri potest, quam cum in vita inest simulatio.

Venio post Sambucum ad Costalium, qui rigorem demonstrare volens, quo utendum est Belliducibus, et Centurionibus providis, militem depingit, qui stipatus turba promiscua, sed equestri, ipse quoque generoso equo insidens, viam sternit praecedendo, habens ante se lictorem, qui evaginata machaera caput Reo amputat. Alludit autem ad Capitaneum nomine Lamacum, qui levissima de causa ad mortem milites pauperculos damnabat.

[note: Non audiendas res vanas. ] Homo item considens, et cum adolescentulo confabulans, qui fistulam sonat, aut sambucam, significat, juxta mentem praefati Costalionis, Antigenidem Philosophum, qui discipulos suos reprehendebat, inclinantes aures suas doctrinis vanis, [note: Crassi Regis caput immersum auro liquido. ] et documentis inutilibus. Figura hominum quorundam, qui aurum in fauces hominis liquefactum videntur infundere, indicat mortem Crassi Lydiae Regis, cujus Persae caput amputatum in vas liquefacti auri jecerunt, dicendo: Aurum sitiisti, aurum bibe.

[note: Vana occupatio. ] Rursum Sambucus, ut videri faciat, quam vanum, quam inutile sit in rebus frustratoriis et evanidis occupari, Juvenes pila ludentes exhibet. in quo lusu, nil nisi agilitas corporis cognoscitur, et exercetur: interim pretiosissimum tempus multo velocius dilabitur, quam vel pila huc illuc propulsata.



page 30, image: s030

[note: Judices vinolenti. ] Costalius item, homines in paludamento Judicum vestitos repraesentat, in quorum medio puer est redimitus pampinis: ad insinuandum quam extra terminos rationis, et sanae mentis Judicem educat vinolentia, monstrum illud abominabile. Hinc ille versus, vel proverbium resultavit:

Non est in multo mens bene docta mero.

[note: Amor corrumpit Judices. ] Deturbat de sede sua rectum judicium abundantia vini, sed vehementius amor. Id quod praefatus author in Imagine hominis sedentis in tribunali exposuit, antequem virgo apparebat: rememorando per hoc Appii et Virginiae amores, per quos tantae ruinae subsecutae sunt.

[note: Avaritia longo sit a Judice. ] Item ut doceatur, quantopere Judicem alienum esse deceat ab avaritia, adhuc idem Author videri fecit homines, senatoria toga indutos, quibus complures lupi ad pedes procumbebant. Alludit autem ad fabulam populi Neuri, quem Poetae commentantur in lupos conversum, in condemnationem rapacitatis, quam omnimodo ab omni regimine alienam esse oportet. Clarius hoc explicuit Sambucus, qui Judicem intra duas portas collocavit, per quarum unam transibant, qui manibus vacuis erant: per alteram alii introibant, sed manibus repletis, monstrando verum esse illud Ovidianum:

Si nihil attuleris, ibis Homere foras.

[note: Fiscus non sit viscus avaritiae. ] Sambucus praeterea Imaginem mulieris repraesentat, quae spongiam premit, plenam aqua: intelligens per hoc: castigationem Fisci non oportere avaritiam sapere, vel viscum tenacitatis.

Symbolo Magistratus, et Justitiae, succedit [note: Fraternitas, et amisitia. ] symbolum amicitiae, et benevolentiae: circa quae Costalius binos homines coronatos exhibet, qui se invicem amplectebantur, quorum unicuique super caput stella comparebat; repraesentant autem Castorem et Pollucem: qui vera sunt imago illibatae, et fraternae amicitiae. Rursum ad exprimendam amicitiam fucatam, et vanam, duos Juvenes idem author repraesentat, qui dextra manu sibi panes quosdam porrigunt, sinistrâ autem, quae pallio tegitur, saxa continent: quae figura cum illa superiori analogiam habet, ubi speculum exhibetur, non reddens imaginem.

[note: Donatores non depauperantur. ] Figura hominis, qui terram cavat, et in ea laborat, dum interim alius in arcam, vel scrinium denarios reponit: Symbolum est benignitatis et Clementiae. Sicut enim terra effossa non diminuitur, ita ut fossori semper nova effodienda praebeat, sic quae donantur non pereunt, nec donatorem depauperant: Sicut illud Ovidianum est:

Quas dederis solas semper habebis opes.

[note: Nemo sorte sua contentus. ] Rursum idem Author, docere volens, quod statu suo nemo contentus sit, quamvis eum natura sat liberaliter dotaverit, et stabiliverit: Agricolam depinxit, qui ligonem abijcit, militem abjicientem arma sua, Mercatorem qui argentum. Id quod plus quam alias quotidiana experientia in exemplo nobis subministrat.

Porro et illud non abs re videtur, quo ad demonstrandum, quod sagacitas et sapientia, discooperit et revelat ignorantiam, idem Author finxit, hominem ferrum quoddam in Cote acuentem: alios item duos contemplantes cadaver jacens in terra: unde materiam sumit dicendi: [note: Sapientia ignorantiam detegit. ] Cotem non esse quae scindat, causam nihilominus esse ferro ut id facerepossit: Sic virtutem et ignorantiam ex opposito collocatam, unam earum causam esse, ut altera tanto fortior sit: sicut duo illic videntes sunt, alter sine sensu est: Sensus enim per semetipsos nil sapiunt, sunt nihilominus causa humanae intellectionis.

[note: Acumen Orationis. ] Voluit idem, per sagittas, vel tela de arcu jacta, acumen Orationis figurari, vel Emphasim argumentorum, quibus ad persuadendum, et allectandum populos, Orator utitur, Sic etiam ac demonstrandam independentiam, et libertatem humani arbitrii ad consentiendum Deo, vel renuendum, divinis mandatis ejus, et quaecun que a nobis divina majestas ejus exigit, binas manus effinxit, quae se ad flammas de coelo descendentes protendunt: Inde significans, divinam providentiam a nobis tributavoluntaria, non coacta exigere: nec eam quemquam attrahere, qui duci non velit.

[note: Symbola lemmate suo carere non debent. ] Hae aliaeque insuper inventiones ingenio plenae, non nego, elevatam, et exoticam mentem Inventoris indicant: argutiae, inquam, singulares sunt, quae prudenter significandi methodum habent: Cum nihilominus anima sua, hoc est lemmate, vel inscriptione sua careant, quae totum clarius enodant: fieri nequit, quin saepius unum pro altero sumatur, et simster intellectus, vel confusio interpretationis sequatur. Unde, prout solertes viri aestimant, symbolum semper sibi cohaerentem Epigraphen requirit, tanquam declarationem suam. Bene itaque doctissimus [note: De monstris. ] Aldrovandus concludit: Sed, ut verum fate amur, multi viri eruditi, ista parum symboli habere asseverant. Sed ex eo tamen, quod quae relata sunt, veris symbolis affinia sunt, secumque tanta, tamque varia praecepta vitae contineant, conveniens et necessarium mihi visum fuit, ea huc collocare. Sed nunc ad priora revertamur.

Albertus Inclytus ille Archidux Austriae, ut monstraret, quantum labor assiduus prosit, et ad exquenda opera multum promoveat, serpentem depinxit, et Taurum ad pedes Jasonis, qui vellus aureum carpebat, adjungens titulum: Assiduitate. Instruere hoc quemque voluit, eos praesertim qui castra sequuntur, labore, et armis quoscunque eventus exuperare, et victoriam secuturam: Sicut Heros ille Jason, qui Tauros igneos, et Dracones devicit, antequam ad desideratum [note: 3. Ad Heren. ] vellus perveniret. Hoc idem punctum M. Tullius attigisse videtur, ubi ait: In omni doctrina infirma est omnis artis perceptio, sine summa [note: Apud Stobeum. ] assiduitate exercitationis. Et Hesiodus: Per labores virtus incedit, et seipsam fortiorem facit consuetudine.

Quandoquidem item in omni hominis aetate [note: Virtus domina est temporis. ] nulla tam idonea est, ad documenta, et praecepta salutaria suggerenda, quam senilis, suit, qui Tempus a tergo alatum depinxit, munitum, et provisum falce, habens clepsydram in manu, prout pingi plerumque solet; subscribens, quae sequuntur: Hanc aciem sola retundit virtus. Sapienter significans, contra Tempus, ejusque vermem, qui saecula corrodit, et consumit, nil tam validum, nil tam potens esse, quam virtutem. Sola virtus, inquit Cicero, in sui potestate est, omnia praeter eam subjecta sunt fortunae dominationi, et tempori.

Ad demonstrandam utilitatem virtutis, ejusque


page 31, image: s031

[note: Virtus tanquam speculum est. ] beneficia, doctissimus Patriota meus Achilles Bocchius senem repraesentavit, qui Juvenculo speculum porrigit, ut in illo se speculetur, cum sequenti Epigraphe:

En viva e speculo facies splendente refertur:
Sic sapies, poterisque omnia, dum ipse velis.

Inventio prudentissima, quam arguta illa Melissa, apud Romanzierum, cum suo Rinaldo, et Ubaldus cum praefato observavit, et Incantator ille cum Astolfo. Sic sapiens quoque Ethicus Socratem inducit, qui vult ebriosis, et iracundis speculum monstrari, in quo semetipsos, incompositosque mores suos contemplentur, ut videlicet hac idea monstruosa perterriti, abstinere ab eadem discant.

Magna illa Toletensis Eleonora, quondam [note: Castitatis pretium. ] Serenissimi Cosmae, Ducis Florentiae Conjux, ad demonstrandum, quantopere animo grandi, et generoso Castitas in pretio sit, Lucretiam Romanam figuravit, quae violata ab impudico Tarquinio, semetipsam occidit, hoc lemma adjungens: Famam servare memento. Enimvero gemmam esse dixerimus, cujus claritati reliquae comparatae, pretium suum deperdunt. Sed si semel denigrata suerit, reliquis omne lumen suum adimit. Verissimum enim est quod: Famam suam negligens, crudelis est. Virtus majorem [note: Ethic. 4. ] remunerationem sui non habet: Honor est praemium virtutis: inquit Magnus ille Stagirae Magister. De virtute autem, de qua loquimur, S. [note: 1. Offuiorum. ] Ambrosius ait: Honestati salus etiam postponenda est.

Sadlentus praememoratus, qui incomparabili arte sua incisoria personis conspicuis semper encomia sua debita reddidit, novum genus panegyrici ad inveniens, aliis, inquam, figuris quam rhetoricis persuadens, pro gloria famosissimae Isabellae, filiae Magni Emmanuelis Lusitaniae Regis, Conjugis [note: Gratiae. ] Magni Emmanuelis Lusitaniae Regis, Conjugis praeterea invictissimi Imperatoris Caroli V. depinxit, vel ut melius dixerim aeri insculpsit tres Gratias, cum lemmate; Has habet, et superat. Applausus hic talis est, qui omne post se encomium relinquit, qualecunque etiam summo Heroi dari possit. Quid enim nisi donum excedens omnem cursum naturalem est, exuperasse gratias: qui tantundem dixerit, omne donum et naturale, et acquisitum comprehendit.

Bocchius praememoratus duobus Symbolis, quamvis figurae diversae sint, significationis tamen [note: Otium et pigtitia. ] ejusdem, idem lemma conjunxit. Unum eorum figura Cupidinus erat, vulnerantis hominem soporatum, sagittâ noviter de pharetra sua extractâ. Alterum, homo seminudus erat, sedens humi, et sinistro pede clepsydram eversam calcans. Stabat illic et macilenta mulier, in habitu vili: Subscriptum erat: In lentum, inertem, et otiosum. Otium omnium vitiorum mater est: dixit hoc Ovidius:

Otia si tollas perięre Cupidinis arcus,
Despectaeque jacent, et sine luce faces.

Hinc axioma illud Pythagoricum tam inviolabiliter observatum fuit: Chinici ne insideas. Ad hoc vitium evitandum invenerunt Graeci agones suos, Caestum, Luctam vel Palaestram, et similia. Contra otium et concupiscentiam Ovidius sic ait:

Nam Venus otia amat. Finem qui quaerit Amoris,
Cedit amor rebus. Res age, tutus eris.

Super historiam Alexandri M. symbolum institutum est, docens, qualem esse oporteat Judicem, Justum. De hoc enim Alexandro vero Heroe recensetur, quod si caeteris virtutibus adornatus non suisset, hoc e nihilominus singulare fuerit: Dum in Tribunali consedisset ad audiendam Actoris cujusdam ratiocinationem, semper sibi digito aurem unam obturasse, alteram vacuam dedisse Oratori. Interrogarum cur id ageret, respondisse, ut sapientem: Vnam aurem Actori satis [note: Imago justi Judicus. ] esse, alteram reo servandam. Hinc sigura ejusdem in praememorato tribunali tallter exhibita fuit, adjuncta Epigraphe: Justi Judicis Imago. In Cathaedram Cassiopeae splendidissimae stellae lumina accurrerunt, ut tanto manifestius veritatis claritas resplendesceret, et appareret. Pari modo Justus Judex et in ore, et in pectore suo splendores portat, qui caliginem fraudulentiae, et mendaciorum dissipant, et produnt. In hoc potissimum virtus Principum sita est, inquit Claudianus:

Dicere jus populo, injustaque tollere facta.

Apud Costalium item duo homines figurati inveniuntur, [note: Pax auro redempta. ] eximiae, et spectatae venustatis, quorum unus lamina aurea, alter vero squammis ferreis loricatus videbatur: alter autem alterum amplexari cernebatur, et invicem sibi arma sua mutuari, et commutare: apposita erat sententia: Pax auro redempta. Duae autem imagines Castorem et Pollucem repraesentare videntur: aut vero Diomedem et Glaucum. Sicque Author [note: In hist. monst. ut supra. ] (verba sunt doctissimi Aldrovandi Commentatoris) pacem pecuniis redimendam esse demonstrat. Nusquam alibi tam utiliter aurum impenditur, quam ubi ferrum retunditur, ubi vita mortalium securitati vendicatur: Pax enim bonorum omnium terrestrium praestantissimum est, nec igitur melius erogari poterit aurum, quam si inde bonorum omnium maximum comparetur. [note: In Epist. ] S. Gregorius Nazianzenus inquit: Mallem pacem potius iniquam, quam bellum aequissimum. [note: Lib. 17. Moral. ] Et S. Gregorius: Omnis Pax a Deo est.

Rursum Sadlerus navem in medio Mari demonstrat, foris depictae imagines hominum plurimorum videntur, quorum quidam feliciter exeunt, quidam submerguntur, sed ut rursum pro fluctuum varia jactatione evadant: adjunctum [note: Navis Ecolesiae. ] lemma est: Symbolum hoc esse autem navigii Ecclesiam repraesentat, in quam quanto plures Christianorum introeunt, et submergi videntur, cum tanto majori securitate, et salute feliciter ad Paradisi portum appellunt: de hoc alius eleganti metro dixit:

Fluctuat, et nunquam mergitur illa ratis.

Gabriel Simeon (ut demonstraret Principem pro libitu voluntatis suae sublevare posse quemcunque Aulicoum suorum: ita quidem, ut si quis eorum in gratia Principis collocatus fuerit, tantundem auxilii ab eodem reciplat, quantum, qui a naufragio eripitur, et extra omne periculum collocatur) hominem depinxit, Mercurii vestibus indutum, qui alteri in litore jacenti caduceum porrigit, cum hoc lemmate: Hic cursus fuit.

Dubium non est, quin terrenus Princeps, non secus ac terrenum Numen, in distributione gratiarum suarum, de Epigeo infortunii, quem voluerit, ad Augen elevatissimae fortunae possit evehere.


page 32, image: s032

Dicebat Pittacus e septem Graeciae sapientibus: Virtutes Principis Dei opera existimanda sunt. Serpentes in manu Moseos, virgae fiunt Incantationis, quibus etiam coronata capita submittuntur. Manus Monarcharum ficut manus Midae Regis sunt, quae laminas ferreas in aurum convertunt. Interim ego ad hoc litus symbolorum meorum navigium alligo: et cum ulterius velificanti me aqua deficiat, et in vadum impellat, hic moram facio, priori itidem sententia utens: Hic cursus fuit: Convertor autem ad

HIEROGLYPHICA.

SCientia AEgyptiaca eademque Symbolica eo usque indagine sua in sublime conscendit, ut non solum Inventionem, animam, et spiritum Impresis, et symbolis praebeat, sed stupenda prorsus, et exotica videatur in hieroglyphicis suis: hinc Monarchae antiqui, virique literatissimi [note: AEgyptii studiosissimi Hicroglyphicorum. ] acquisitionem ejus, et professionem magnopere desiderâsse, eaque mirum in modum delectati fuisse, laboriosis etiam peregrinationibus quaesiisse leguntur. Excoluerunt hoc scientiae genus praeter caeteras nationes potissimum AEgyptii (prout dictum est) unde cum atramentum illis, et chartae deessent, in muris, et parietibus, in marmoribus, pyramidibus, et columnis memoriae digna sculpserunt, eorum vestigia impresserunt, imagines signarunt: harumque rerum cognitionem inter maxime reconditas, et acceptissimas disciplinas suas collocârunt; eos summorum sacerdotum titulo condecorantes, quicunque ad arcana illa maxime penetrarent, in [note: Moyses sapientia AEgyptiorum imbutus. Actor. 7. In Philabo. ] iisque versati essent. Hinc sacrae literae, in laudem Moseos, magni illius Chronologi simul, et Belliducis, illud attributum ejus non subticuerunt, dum eum in omni Sapientia AEgyptiorum eruditum depraedicant. Ejusdem opinionis est Philo hebraetus in vita Moseos. Plato hujus artis Hieroglyphicae tam ingeniosae primam Inventionem attribuit Teuro, et Thaanto, qui a Philobiblio Gentia hujus Antesignanus, et Doctor appellatur.

Abraham diutino tempore cum sacerdotibus AEgyptiorum vixit, juxta mentem Alexandri, eorumque scientias sectatus est, sed hi rursum ab illo Astronomicam professionem didicerunt. Ipse Altissimus cum Architectrice manu sua, hanc immensam Mundi machina, Hieroglyphicorum diversitate admirabili depinxit, et coloravit: Scenam tot imaginibus, apparentiis, et figuris variegatam exhibens: Quidquid enim inter creaturas in hoc mundo contentas mirificum est, oculis humanis se offert, ut per haec simulacra quae conspicua sunt sensibus, tanquam per nubem subobcuram divinitatis radios, et claritatem illius supremae majestatis cognoscant. His rudimentis, credi potest, primum Parentem nostrum Adam institutum fuisse, hinc ad Enoch et Noe haec divina arcana transiisse, ac sicdeinceps ad Prohetas sub siguris variis, partim aenigmaticis, partim Hieroglyphicis, et Symbolicis. Cum ergo de his jam abunde in superiori volumine, tractando de partibus humanis, descriptio facta sit, mearum partium esse video, hic quoque in tractatu hominis integri, quidquid in hac materie de virtutibus, assectibus vel passionibus a viris sapientibus significatum, aut intellectum fuit, producere. Ducem in hoc sequar doctissimum Aldrovandum in doctrina de monstris, pariter et peregrinâ, et curiosa. Loquitur autem ille de homine in univoco themate, in eodem videlicet, quo argumentum a me coeptum tendit: in quo ego hominem non sic assumptum aliarum doctrinarum, quae Hieroglyphicae sunt. [note: Hieroglyphica dogmatica. ] In applicationibus interim diffusus non ero, cum in Hieroglyphicis unum saepe sit altero magis dogmaticum: nec perinde ob multitudinem, et copiam amplificationes apertiores, aut praecepta magis constringentia locus permittat. Ita tamen ut libertatem mihimetipsi non adimam, ubi opportunum visum fuerit, aut proficuum, aliquanto latius me extendendi.

[note: Meditatio. ] Inprimis autem, quod jam alibi memoravimus, hic repetendum est, nempe quod veteres volendo repraesentare personam speculationi, vel meditationi omnino deditam, figuram hominis collocabant, rodentis ungues suos dentibus. Hic actus, si de naturalibus loquimur, naturalissimus est, et a quam plurimis usitatus. Sed si ea, quae super naturam sunt spectes, meditatio nobilissima est, hac enim sola mediante spiritus sibi alas assumit, et de terreno hoc, vilique incolatu ad coelestia se elevat, indagatione sua eo usque sublimiter se extollens, ut ad ipsius Dei cognitionem quantum homini licet, se transferat. Antmus contemplantis, [note: 5. Moral. ] inquit S. Gregorius videre valet, quae loqui non valet. Constantia, et firmitudo in rebus repraesentatur per hominem consistentem in pedibus suis, fixis in terram oculis, quasi qui dicat: De Te o Terra et ego firmitatem meam nanciscor: de Te, inquam, quae non nisi magnâ ventorum et vaporum in te conclusorum violentiâ ventorum et vaporum in te conclusorum violentiâ concuteris, monstrando generositatem tuam adversum eos, qui sine tuo arbitrio, intra cavernas tuas contra te insurgere, aut introire sinus tuos ausi fuerint. Registu, et in dorsotuo montes, obeliscos, et immensas moles sustentas, quae ipsi tempori, et saeculorum injuriis resistunt: De Te denique Terra, de qua magnus ille spirituum [note: Eccl. c. 1. ] scrutator inquit: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat. In pedes erectus sto, in tali etenim statura Intrepiditatem meam, tam mihi necessariam demonstro, mihi, nimirum, qui opera fortitudinis, et constantiae adorior. Haec virtus inconcussi pectoris omni statui, omni conditioni necessaria est: praecipue [note: Suetonius in ejus vita. ] vero ducibus et principibus: Unde et Vespasianus, in hic maxime versatus, dicere consuevit: Ducem stantem mori oporttere.

[note: Humilitas. ] Vera Idea hominis veraciter humiliati, qui sub hac base profundae demissionis magnam gloriae molem erigit, figuratur in homine flectente genua, prout alibi jam memoratum est. In hunc sensum Horatius ait:

--- Jus, imperiumque Phraotes
Caesaris accepit genibus minor. ---

Sic de trium Regum adoratione, quam Magi illi Incarnato verbo exhibuerunt, prophetizando Regius Psaltes inquit: Coram illo procident AEthiopes. Oratorem efficacissimum, in pluribus Evangeliorum locis se Redemptor noster exhibuit. [note: 2. De Ascensione. ] Hinc S. Bernardus: Magna, inquit, virtus humilitas, cui facile se inclinat divina majestas. Sola humilitas est, quae exaltat, sola quae ducit ad vitam.

[note: Mortis contemptus. ] In eos, qui nihili pendunt id, quod rerum terribilium maxime terribile est, mortem videlicet,


page 33, image: s033

qui omni sinistro casui se praedam exponunt, et vitam prodigunt, qui dum periculum amant, in eo (sicut sapiens ait) utique pereunt, duo milites figurantur, qui stricto gladio, ad ultimam usque effusionem sanguinis invicem acerrime dimicant: quae actio pro constitutione locorum, statuum, et conditionum tam in Heroes, quam in homines temerarios cadit. Hi posteriores sine omni consideratione, aut eircumstantiarum observatione, sine omni necessitate, impulsu proprio in praecipitium feruntur. Priores autem vel pro fide (haec enim primam sibi lauream vendicat) vel pro honore, vel pro defensione Patriae suae omnein eventum deludunt, et omne periculum [note: Tasso. ] contemnunt. Hinc apud Poetam introducitur, qui ait: Per la fe, per l'honore il tuto lice. Pro fide, pro honore cuncta licita sunt. Quod vero mors [note: 1. Tuseulan. ] metuenda non sit M. Tullius inquit: Non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus semper imminet, et propter brevitatem vitae nunquam longe potest abesse. Et magnus Ethicus noster, Lucillum suum animans, ut imperterrito pectore feralem illum transitum non vereatur, sic habet: Dies iste, quem tanquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias intueris, et tamen illam admiramur procul

Simulacrum Mercurii positum ante figuram [note: Fortitudo et Sapientia. ] hominis sago vel toga doctorali vestiti, barbae prolixae, cujus pili canescant, fortitudinem junctam sapientiae denotat. Felicia regna, et Principatus, qui pro fundamentis suis has binas columnas, pro Abyle et Calpe habent. Hinc Plato felices Respublicas nominat: Vbi Philosophi regnarent, vel Reges philosopharentur. Cum Codex protegitur gladio, verum fit illud: Ex utroque Caesar. Nunquam lapsura sphaera est, quae circa binos hos Polos rotatur, et volvitur. Sic Magnus Alexander erat, qui una manuum suarum hastam tractabat, atque interim oculo Ilgadem Homeri legere non neg ligebat.

Veteres item, ut dignitatem sapientis Praeceptoris, [note: Praecepta et doctrinae. ] ejusque utilitarem (quippe qui hortamentis suis incultam Juventutem, et incompositos ejus mores instruit, et erudit) demonstrarent, [note: Cur Prome. theus ignem invenerit. ] Prometheum figurarunt, qui facula, quam a sole furto abstulerat, Epimethum suum animabat, quem de saxo formaverat. Natalis Comes in Mythologia sua doctissima hanc fabulam [note: Libr. 4. ] cum gravi fundamento adinventam ait: Dictus est, inquit, Prometheus suâ prudentiâ ignem invenisse, et per illum postea omnes artes, quibus humana vita extollitur. Quod vero Prometh[?]us homines ad urbaniorem vitam e sylvis evocaverit, iisque domos extruxerit, quod illorum linguam formaverit, quod illos rationes syderum, quod literarum complementum docuent, ipse testatur: Ita apud AEschylum: id quod prolixitate versuum ad longum prosequitur. Magnum coeli privilegium aestimet, et magna se incrementa nactum arbitretur, quicunque ejuscemodi Praeceptorem sortitus fuerit.

Porro magna elucidatione non indiget, ut pateat. [note: Hereulis labores. ] Hierog lyphicum actionum Heroicarum Herculis simulacrum esse. Idcirco enim secus illum spolia famosa debellati leonis spectantur, et hydrae in cineres redactae. Hic ille Hercules est, qui Acheloo cornu amputavit, Alcyoneum trucidavit, serpentes strangulavit, insuperabiles alioquin Amycum Mydonium, et Anthaeum suffocavit, Erymanthi aprum vivum coepit, stabulum Augiae Regis purgavit, poma aurea reportavit, nec quicquam ad eorum custodiam vigilante Dracone, baltheum pretiosissimum Amazonibus abstulit, Bebryciam devastavit, Busiridem trucidavit, Cacum, sicut et Cygnum occidit, debellavit Dercillum, et Albionem, Diomedi equos, Geryoni boves eripuit, vicit Licynum, mactavit Laertem, sicut et filios Neptuni, transfixit Nestum, subjugavit Ochaliam, liberavit Prometheum, solis poculum suvit, Patriam defendit. saecula debellavit, Marathoni tauros devicit, absolvit Theseum, Trojam coepit, plantavit Columnas, coelum denique humeris portavit. Itaque sine sensu dicendus est, qui Hereulem negaverit laborum heroem esse: cujus finem gloriosum ut demonstrarent, ejus clavam fingunt in nobi lissimam et foecundissimam plantam conversam; ipsum vero dum in pyra succensa consumptus esset, inter Deos glorioso fine translatum esse.

Volentes item insinuare, in acceptatione officiorum et onerum, summa cura ad hoc invigilandum, ut robur et vires oneri correspondeant, figuram hominis pinxerunt, qui in habitu bajuli contempletur onus quoddam vel sarcinam, profunde considerando, num eam levare, aut non levare possit. Hic sensus ab Horatio mutuatus est, qui ad Poetas suos scribens, eos non sine ponderosa [note: In arte Poet. ] ratione admonet:

Sumite materiam vestris, qui scribitis aequam
Viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri.

Moderatio in omni re necessaria est, sed potisimum in negociis, et laboribus, si enim ultra naturae vires progiedimur, esse nequit, quin natura, non secus ac sub gravi pondere fatiscat: Hoc punctum gravis ille Uticensis Philosophus tetigit, [note: Cato major. ] cum ait: Moderatio virium adsit, et quantum quisque possit, nitatur.

His ideis hactenus virtutes humanae repraesentatae sunt, de quibus tamen adhuc prosequendum, secundum quod materiae congruae se obtulerint. Sed ut tanto magis vitiorum deformitas monstruosa appareat, quamumque horrorem de iisdem nos habere deceat, huc rursum humanas formas collocaturus sum, quaecunque certa methodo, et praescri ptione mihi fuerint exhibitae.

[note: Impietas aperta. ] Primo loco exprimitur Impietas maxime disso Iuta, inex piabilis, et aperta, per figuram hominis, qui membris inaequalibus compositus sit, et sine debita proportione, multis cicatricibus coopertus. Hoc modo et Propheta Isaias peccatum, tam abominabile divinae majestati describit, dum [note: Cap. 1. ] inquit: Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata nec curata medicamine, neque fota [note: Fccl. c. 27. ] oleo. Et Spiritus Sanctus alibi: Plaga dolosa dolosi dividet vulnera. Hae plagae post se cicatrices relinquunt, remorsum nimirum conscientiae, et sinteresin.

[note: Proditor. ] Effigies Proditoris, et hominis fraudulenti, figurabatur olim per hominem, qui sinistra panem videbatur monstrare, et porrigere, dextera autem subtus pallium celare saxum. Atque hic ille inhumanus [note: Ierem. 9. ] est, de quo Spiritus Sanctus: Pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Amphibium binis capitibus dotatum, magnes infidus, qui ex uno latere attrahit, ex altero ferrum repellit. Scelerati fratricidae, ut Cain, qui invitando


page 34, image: s034

occidit: Egrediamur in Campum. Infidi Joab adversus Amasam nil suspicantem. Infames Judae Iscarioth, quicum Ave Rabbi, ut Judas, cum Salve mi frater cum Joab, ad mortem innocentes tradunt, et Amasam, et ipsum Dei filium.

[note: 3. Offitiorum. ] Contra hoc vitium tam nefandum plena voce declamat magnus ille Aventini Orator: Nulla inquit pernicies vitae major potest reperiri, quam cum in vita inest simulatio. Merentur hi, qui tot caedes meditantur, et perpetrant, ut post fata sua in ultimos inferni angulos detrudantur, et praecipitentur.

Rursum injustitia, et infamia, et infelicitas per hominem repraesentatur, qui urnam portat in capite, aut vas pluribus in locis perforatum, per quod aqua confertim dispergatur. Huc [note: Psalm. 30. ] credo respicere verba Psalmistae, cum in miseriis, et persecutionibus suis sic lamentatur: Sicut aqua effusus sum: Et alibi: Factus sum, sicut vas [note: Baruch. c. 6. Cap. 21. ] perditum: Et Baruch: Vas hominis fractum inutile. Et Ecclesiasticus: Quasi vas confrastum.

Homo ingratus figuratur per quendam, qui [note: Ingratus. ] arantem sibi bovem de aratro suo solvit, eumque postea vel ligno, vel ferro mactat. Impius enim beneficiorum cumulum illatione mortis remunerat. Declaratur hoc sequenti vulgato carmine:

Nunc cultris Domini tenue, et miserabile collum
Praebet, ab ingrato jam fastiditus aratro.

Haec veritas nec Paganos latuit, inter quos Ausonius ait: Ingrato homine terra nihil pejus creat. [note: 30. De Bebef. c. 1. ] Et Seneca: Cum ingratum hominem dicis, cuncta mala dicis. Non hic subticendae gradationes, per quas S. Bernardus contra vitium hoc declamat: [note: Serm. 52. in. Cantica. ] Ingratitudo est inimica animae, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio, ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae.

Paramenta quibus Comici, aut Tragoedi in scena apparere solent, varias personas repraesentant, longe quandoque diversas ab eo quod sunt: fieri enim nonnunquam consuevit, ut qui de faece populi est, regali paludamento, vel purpura, vel chlamyde pretiosa indutus. vel Cyrum, vel Agamemnonem [note: Hyppocritae. ] agat: Per hujusmodi Actorem Hyppocritam significatum voluerunt, qui Deum ipsum fallere intendit: contra quod vitium tantis in locis scriptura sacra depraedicat. Haec est [note: Hom. 5. ] illa manus, inquit S. Ambrosius, quae virtutes obtruncat mucrone virtutum. Verisissimum enim est, sicut idem author habet quod Mimice veritatem tractant. Sed quid deinceps, nisi quod Coronata [note: Iob. 20. ] Patientia inquit: Gaudium Hypocritae adinstar puncti? Supra quod S. Gregorius: Adinstar [note: Loc. cit. ] puncti est, quia apparet ad momentum, et disparet in perpetuum.

Homo immittens strui lignorum ignem, venenatum [note: Ira. Ps. 1. ] iracundiae affectum figurat. De homine siquidem dicitur, quod fit Tanquam lignum, quod plantatum est. Quis enim nesciat, quam aestuans focus sit Ira? focus, qui domos integras devastavit, qui Civitates consumpsit, qui regna integra in cineres redegit. Per ignem olim [note: Livius lib. 1. ] Romani bella sua ordiebantur. Facula enim a sacerdote feciali succensa in Campum jaciebatur. Hinc apud Iconoloqos Imago Furoris in manu gerens facem figurabatur. Propter quod Dux ille apud Virgilium ait:

Ferte citi flammas, date tela, et scandite muros.

[note: De cohibenda Ira. ] Exinde etiam Plutarchus: Vt incendium qui non addit materiam extinguit, sic et iram quisquis non alit nascentem.

[note: Indignatio. ] Excellens item Imago viri iracundi est, homo qui cultro, vel quavis alia re, sibi frontem ferire velle monstratur. Indignatio enim ab apprehensione ortum ducit. haec autem sedem habet in intellectu, cujus fidele continens est frons nostra. Sub hac fronte primum concipitur, et formatur intellectus, de hac enim ad communem sensum species transmittuntur: Cum autem indignatio de offensa quadam, aut actione indebita oriatur, aut quam offensus taliter interprecetur, ad monstrandam passionem commotionis hujus internae, iratus in actum violentum prorumpit, qui non nunquam et ipsi iracundo displicet. [note: Apud Laert. ] Unde Plutarchus interalios, ut demonstraret, quam utile sit hunc ignem commovendo non succendere, sic ait: Potentum ira, tumensque indignatio non commovenda. Accendunt focum hunc, quicunque incauti, et temerarii, eum lacessere, et irritare non desinunt: Hinc schola Pythagorica docet: Ignem gladio non confodiendum. [note: Declam. 4. ] Et Quintilianus: In facinus indignati ardor erumpit. Fera bellua haec est, quae si semel cor humanum introierit, inde pelli non poterit, nisi Martis instrumentis, bombardis, aut tormentis bellicis, aut acumine gladiorum, vel sicarum.

Figura curiosi repraesentatur in homine, qui [note: Curiositas. ] onus quoddam, vel sarcinam coopertam portans, detegere eandem eonatur, sed rursum non ausus, abstinet. Haec inventio primam sui originem ab AEgyptio quodam desumpsit, qui hominem, se de expositione mysterii cujusdam peregrini, et reconditi interrogantem, hoc responso a se dimisit: Velatum est, nescies. Hoc vitium, si ullum alias humano animo imperat: hamus est, qui super omnem escam cadit, sed saepius dum meliorem invenisse credit, in pessimam incidit. A [note: De curiositate. ] Plutarcho curiositas adulterium alieni beneplaciti vocatur. Quidam Poetarum ait: Attende tibi, et noris, quam sit tibi curta supellex. Ubique lex clamat: Curiositas est super flua investigatio ad se non pertinentium. Haec reprimenda est, praesertim in abstrusis sacrosanctae fidei nostrae mysteriis.

[note: Lis, et contentio. ] Stulta garrulitas, et aperta Marsiae fatuitas, cum juxra Poetarum commenta, et cantu, et sonitu Apollini se aequi parare, aut cum illo in certamen descendere ausus est, insensatam obstinationem hominis litigiosi figurat: qui quamvis se in errore esse cognoscat, nulla habita ratione aequitatis, per fas, et nefas adversario suo resistit, qui rationibus suis, non secus ac solaribus radiis (utar hac phrasi, quandoquide~ de Apolline solis Numine mentio fit) eum percutit. Nullum ferrum tam violentum est, ad vincula amicitiae rescindenda, quam haec altercandi rabies: nullum fel tam amarum est. Nullus ventorum turbo tam acer est, et qui cum tanto furore campum omnem humanae societatis et omne quod feliciter plantatum eradicet, et convellat. Hinc Euripidis [note: In Androm. ] praeceptum prudentissimum est: Parva ab initio contentionem magnam hominibus lingua suppeditat: Hoc vero sapientes homines, maxime cavent; Amicis non fabricare litem.

Emblema quod in scuto suo Alcibiades portabat, [note: Imprudentia. ] quem doctissimi quidam Graecorum non magnopere sapientem aestimarunt (Erat autem Cupido, fulmen confi ingens) nonnulli ex iis, qui Hieroglyphicoum scientiam nôrunt, pro


page 35, image: s035

significato Imprudentiae sumendum censuerunt. Sapiens omnino, et admirabilis haec mihi inventio videtur ad hoc vitium exprimendum, tam quod maxime temerarium sit, manum fulmini admovere, quam quod puerilis aetas, et Juventutis mollities, inhabilis sit ad ejusmodi tentamenta, tam ardua, tam ultra vires exequenda. Hoc inquam vitium Antesignanum et Conductorem caeterorum dixeris: Inde est, quod Euripides [note: In Medea. ] ait: Maximum omnium vitiorum, quae inter homines sunt, imprudentia est. Nec enim est aliud, unde tot violentae, tot improvisae mortes proveniant. Antequam enim id providerit in obscuro ambulans, in ferrum, et focum impingit. Nimis abominanda in humano animo est haec macula, inquit Magnus Peripateticus noster: [note: Rhetor. 2. ] Turpe est ignorare, quod omnibus scire convenit.

[note: Imbellis animus. ] Ad denotandum imbellem, et effaeminatum militis animum, fingebatur olim Mater, quae priora vestimenta sua elevare videbatur, juxta Romanarum mulierum antiquam historiam (sicut Probus testatur, cum Livio, et Floro) quae cum filios suos turpiter fugitivos de praelio redire conspexissent, in hujuscemodi actu eis obviam processerunt, dicendo: Huc non intrabitis, unde existis. Siquidem vir Castrensis hoc monstro timoris correptus semel fuerit, frustraneae sunt cassides, et umbones, et loricae, quascunque de Lemni officina fabricare Vulcanus possit. Marcus Tullius non sine experientia, ut reor [note: Pro Coelio. ] locutus est, dum ait: Exercitus maximi saepe fusi, atque fugati sunt terrore ipso, impetuque hostium: sine cujusquam, non modo morte, verum etiam vulnere. Contigit nonnunquam ut et solis Eclypses armatos exercitus perterrefecerint: et ii, quos horrenda mortis imago, quam prae oculis habebant, et quam vilipendre didicerant, animo non dejecit, in meridianis ardoribus, Eclypsatae Lunae vultum ferre non potuerunt.

Homo item mirifice auritus Idea est loquacitatis et stultitiae: Juxta Physiognomos enim, quibus aures tam praeter modum prolixae, huic vitio plerumque sub jecti sunt: Fortasse quod Jumentis non absimiles sint, quae rugiendo, vel boando, magna voce audiuntur, de reliquo autem non nisi stolida, et insensata sunt. E contra Socrates inquit: Decorum silentium corona est viri: [note: Apud Stobeum. ] loquacitas autem nec jucundum aliquid habet, et mala est conversationi, et inutilis civitati. Interrogatus aliquando Anitisthenes ab Atheniensibus, [note: Apud Pier. de Asino. ] quid sibi faciendum, ut Magistratus rete componeretur, respondit: Aratro asinos jungite: illi vero ad hoc operis ineptos inquiunt. Sic et vos, inquit facitote, ineptos non admittite, et indignos rejicite: Linguosus vir amat mendacia, [note: In Psal. 139. ] ait S. Augustinus.

Porro cum voluptas omnis, et concupiscentia [note: Finis concupiscentiae sordidae. ] finem suum in poenitentia, et dolore consequatur, aeternam post se maculam, et turpitudinem relinquens: volendo antiqui alludere ad hoc ipsum, Sirenem exposuerunt, quae faciem formosissimam demonstrabat, sed a pectore, quae deinceps sequebantur, in foedum piscem deformata erant. De hac materie Venusinus Poeta inquit:

... Mulier spectata superne,
Desinat in piscem.

Poenitudinem, quae culpam insequitur, doctissimus vir Camerarius in vetula repraesentavit, quae serpentes pro crine gerebat, tota macilenta, et quae spinarum fasciculo Cupidinem flagellabat, adjuncto lemmate: Poenitemia luxuriam ulciscitur. De hoc eruditum, et prudentem discursum format Augustinus Mascardus in tabula sua, quam Cebetis appellat: ad quem siquidem placuerit Lectorem remittimus.

[note: Animus effae. minatus. Nutrire comam, quam vanum sit. ] Non possum hic praeterire, quod jamalibi retulisse memini: hoc est: Ad figurandam Juventutem, quandoque et virilem aetatem dissolutam, et eflaeminatam in vitiis, veteres hominem pinxisse, qui digito capiti imposito, aut scalpendo pruritum quendam inde propellere, aut vero discriminare, et pectere comam suam videbatur. Haec nimia capillorum cultura, semper indicium fuit corruptae mentis, et Juventutis maxime incompositae, et imprudentis. Recordor me in Centutia quadam Elogiorum, intitulata: Saeculum momi: hunc usum perversum detestatum esse: ad quem locum, quicunque in hoc genere plura desiderant, remisios volo. His autem, quibus haec agendi vanitas cordi est, exemplum A[?]salonis, terrori sit, qui eodem capillitio suo, quod nutriebat, in truuco arboris suspensus interiit, tribus lanceis infeliciter confossus.

[note: Tempus vorax. ] Delibata doctrina hac, famosissimus Author meus Ulysses Aldrovandus ad ulteriora propreditur, paucis quidem, sed plenis sapientia considerationibus materiam tractans de velocitate tem poris: Ego igitur, quantum me infirmitas mea siverit, ejusdem vestigia insequenda statui. In quo primum documentum erit, voracitatem tempoiis incom prehen sam ob oculos locare, quippe quod non secus ac hiaena aliqua omnia devorat, in morem lupi omnia consumit, plus quam furibunda tygris cuncta dilacerat: deglutiendo aetates, absorbendo saecula: tyrannus et latro vitae, praedo infantiae: dumque ad decrepitam aetatem nos perducit, ad sepulchrum deficientes deturbat. Itaque ad hanc temporis insatiabilem famem demonstrandam, olim Saturnum senem figurabant, qui filios proprios devorabat. [note: Saturnus Cronius dictus. ] Appellabatur hic inter Numina antiquissimus, Graeco Nomine Cronius, quod ejusdem significationis est cum tempore; dabant itidem illi falcem in manus, vestimentum male assutum portans, sicut moris est Temporis figuram exprimere. Oculatissima autem, et prudentissima actionum est, quae in hominem prudentem cadit, nosse alas temporis retardare, [note: Plutarch. in Apopht. ] et falcem ejus retundere: Recte eruditi temporis rationem habent: quibus verbis magnus ille Spartanorum Legislator suos exhortabatur.

De ejusdem temporis velocitate, quâ tam celeriter fugit, et disparet, inter alios magnus [note: Epist. 49. Ep. 100. ] Ethicus noster inquit: Punctum est, quod vivimus, et adhuc puncto minus: et alibi: quam stultum est aetatem disponere: nec crastino quidem nominamur.

Huic temporis fugacitati contrarium erat, admirari [note: Perpetuitas. ] vultum hominis, qui novilunium de terra tollere satagebat: Indicabat autem, quod sicut Luna, post decrementum suum, se rursum renovat, et sic stationes suas variat; Sic ille, qui statum tempus manutenere sine vicissitudine voluerit, huic superiori comparabitur, qui Lunae vicissitudines de terra tollere laborabat. Ex hoc Ideam beatae aeternitatis sumamus, ad quam aspirare nos omnes, quotquot sumus, oportet. Hoc praesentissimum Alexipharmacum


page 36, image: s036

est contra venenum angustiae, et delorum: Haec est illa propter quam regna integra feliciter depopulata, dum deserta et eremi incolis novis ditata sunt, dum sylvestres, et incultae terrae habitari coeperunt: dum speluncae terrarum dulcuerunt Antoniis, rotae Catharinis, Craticulae Laurentiis, saxa Stephanis: AEternitatis praemia praestolantes, [note: 16. Moral. ] vires ex adversitatibus sumunt, inquit S. Gregorius.

[note: Pater samilias. ] Bona administrato Occonomica, quam tenere Patrem familias decet, et quemque praeterea, cui domus, aut familiae cura commissa est, per hominem exprimebatur, qui oculos tam in occipitio, quam in fronte gerebat. Non sufficit praesentibus invigilare, etiam futura per providentiam sagacitatis procul aspicienda, et anticipanda [note: In Pastor. ] sunt. Futura jam praevisa minoris sunt timoris cum praesentia fuerint: Inquit S. Gregorius. Indiget itaque quaelibet domus diligenti prospicientia futurorum, nequae sinistra occurrunt, nimis improvido et fortuito causu eveniant. Nauclerus non immerito dicendus est Pater familias, cui necesse sit, pro varietate ventorum, et fluctuum, quibus in sestatur, temonem suum fuisse, dum in custodia vaccae suae evitare non potuit, quin surto sublata fuerit.

[note: Spurius. ] Figura Spurii, vel illegitimo thoro nati sic olim exponebatur: Infantulum pingebant, qui in mediam hominis turbam lapillos jaciebar, cui veraciter id applicari poterat: Cave ne patrem laedas. Nescio interim qua ratione leges. Codices, et testamenta etiam maxime legalia hos in felices et haereditate, et omni honore, omnique dignitate privare possint: cum jure merito de his dici debeat: Quis peccavit? hic, aut Parentes ejus? Sed idcirco ractum est, in fallor, quodut mundus dissolutus ab illicitis et inhonestis voluptatibus arceatur, infamiae nota inuruntur, quicunque extra lectum Conjugalem nati sunt: quamvis culpa nulla in hujusmodi progeniem, ut pote innocentem, cadat.

[note: Mulier casta. ] Elegans Hieroglyphicum Con jugis fidelis, et continentis erat imago Veneris, quae in porta domus suae, testudinem calcabat. Est autem Phydiae sculptoris ingeniosa inventio, quam magnus ille Ethicus Asciatus pro emblemate assumpsit, hoc Epigrammate adjuncto.

[note: Emblem. 196. ] Quodque manere domi, et tacitas decet esse puellas,
Supposuit pedibus talia signa meis.

Non minorem cautelam honestae mulicri in [note: 2. Georg. ] egressione domus suae inculcat Virgilius:

Casta pudicitiam servat doműs...

Et Propertius:

Felix Admeti Conjux, et lectus Vlysiis,
Et quaecunque viri faemina limen amat.

Figura hominis apprehendentis alterius dextram, [note: Victus in praelio. ] symbolum gerit ejus, qui in bello legitimo victus est, quippe qui manus extendit, in signum se perdidisse, et idcirco in manus sese victoris tradere. Qui usus vel actus tam naturalis est, ut imminente gravi periculo abstinere ab eodem non posse videamur. Sic dum Chlorinda in Amantis sui Tancredi brachiis moritur, Torquatus Tassus inquit:

[note: Cant. 12. ] E la man nuda, e fredda alzando verso
Il Cavaliero, in vece di parole
Gli da il pegno di pace, e in questa forma
Passa la bella Donna, e par che dorma.

In eundem modum illic apud Virgisium Heros quidam ait:

Coeant in foedera dextrae.

Prout illud in superiore manuum tractatu prolixius a me tractatum est.

[note: Homicidia quae a militibus fiunt solo iutuitu lucri. ] Vultus semper acerbus, et severus lanionis, qui videatur jugulare velle oviculas, militem figurat gregarium, aut potius dixerim sicarium infamem, qui belium sequatur, aut occisionibus delectetur solo lucri intuitu: Sic prior ille lanio oviculas mactat, tantum ut e carne argentum habeat. Quae superior militum actio vere Carnificum est, immanitas barbarorum. Ubique Carmen illud Mantuanum usurpatur:

[note: Lib. 10. ] Nulla fides pietasque viris, qui castra sequuntur,
Venalesque manus: ibi fas, ubi maxima merces.

Demosthenes item dum populum Olynthium ab [note: 1. Olynth. ] intestinis hostilitatibus et dissidiis iabiosis dehortari vellet, sic ajebat: Hostes non contenti ex agris petere necessaria, quod superest proterve devastant.

[note: Judex Justus. ] Idea integri Judicis, et justi demonstrabatur in Apollinis imagine, qui in dextra gratias portabat, in sinistra arcum, et sagittas. Indicat autem clementiam sociatam justitiae, de quo tam divine Muficus meus armatus: Justitia et pax osculatae sunt: et alibi: Misericordiam et judicium cantabo tibi Domine. Exhibui hoc ipsum prolixe admodum in libro, cui titulum superiorem praefixi: Ubi hunc Monarcham, Davidem nimirum, sedentem protuli in throno, justitia deinceps spectabatur, quae in disco bilancem, et gladium praesentabat: ex altero latere clementia erat, cytharam Davidicam ei porrigens. Pungit apis, sed favo suo puncturam indulcorat. Clementia, et severitas duo Poli sunt, qui axem regiminis, et regnorum sustinent. Sit Amor, [note: Lib. Ep. c. 24. ] sed non emolliens: sit rigor, sed non exasperans. Sancti Gregorii verba sunt. Plinius Junior eadem [note: Lib. 2. Ep. ] documenta suggerit: Favor, inquit, et misericordia acres primos impetus habent, paulatim consilio, et ratione quasi constricta concidunt.

[note: Mercator. ] Erudite quidam Mercatorem in effigie Mercurii repraesentavit, cui gallus vicinus erat. Mercurius Trismegistus aliud nomen Hermetis habuit: Mercurius praeterea ob pernicitatem, et versatile ingenium Mercatori datur, his enim virtutibus eum dotatum esse oportet; accedat ad haec necesse est Arithmetica perfecta, ne quae perturbatio, aut in commerciorum varietate injustitia irrepat: adjungitur Gallus propter vigilantiam, quae inter maxime necessaria reputanda iis, qui negociationem exercent: Fidelis terra, infidele Mare, insatiabile lucrum: ajebat [note: Lib. 18. ] Demetrius ad Phalerienses. Hinc Plinius: Quid non facit, aut patitur Mercator?

Vultus Narcissi se in fonte speculantis, Hierog [note: Status Calamitosus. ] lyphicum erat, demonstrans statum calamitosum; Nec enim non ad summam miseriam delabetur, qui non cessat semetipsum admirari; ex quo nec utile, nec documentum ullum resultat. Ad quod Camerarius optime alludit, dicendo:

Ah quanta humanos ludit dementia sensus!
In nobis nostri semina quanta mali!

Hic defectus qualicunque alteri par est, semet ipsum videlicet ralpare, et sibi in propria opinisum sua blandiri, suoque semper judicio affixum


page 37, image: s037

esse. In magnis deliberationibus, magno emendum est fidele consilium, ajebat magnus Orator Demosthenes.

[note: Fortuna. ] Vulgatum Hieroglyphicum fortunae est, Mulier caeca, et alata in tergo, quae volare videtur, posita super globum, inquo orbis terrae intelligendus. In hoc applicationes non adjungo, cum volumina his repleta sint, quae pene nil tam saepe repetendo ingerunt. Nec minus Ego quoque in Opere meo, quod Epicurum nominavi, copiosissime hanc materiam ratiocinando prosecutus sum: Ubi posito Problemate: Deturne, an non detur fortuna, conclufi cum vulgari sententia: Vnusquisque Faber est fortunae suae. Ad haec, et ejusmodi alia prudentem, curiosum, et utilitatis suae studiosum lectorem remitto.

Ad repraesentandum Intellectum (qui quamvis [note: Intellectus. ] in humanos sensus non cadit, oculis nihilominus operationes ejus subjici possunt) figuram adolescentuli exhibent, qui super caput vexillum portat, quod ad quemvis minimum ventorum flatum commovetur, et in gyros suos convolvitur, et fluctuat: Pari modo Intellectus volumina sua habet, machinando, considerando, et operando. Intllectus pene summa hominis existentia est, cum in eo vitales potentiae resideant. Pertingit ille cogitationum suarum alis, quo volatus aquilarum fortissimus elevare se nequit, velocior est, quam ulla Celox remis, et velis optime instructa, expeditior quam ulla quadriga generosissimis equis provecta. Intellectus [note: Rhetor. 3. ] est lumen (inquit Stagirita) quod Deus infudit animae: Ita quidem, quo sol in Macrocosmo, hoc Intellectus in minori mundo suo operatur. Hinc Psaltes Regius: Intellectum da mihi, et vivam.

Nobilis non minus quam reliquae, simul et [note: Bonus eventus. ] curiosa inventio est, qua olim figuram secundi eventus, vel exitus prosperi descripserunt. Hominem statuebant in dextera sua scyphum, in sinistra spiram, et papaver portantem. In hic augurium felicitatis, et animi contenti est. Bonis enim nuntiis corpus, tanquam lautis epulis reficitur, tanquam musto exhilaratur, et plena pace cor perfruitur: E quibus papaver virtutem habet, ut nutriendo somnum promoveat. Nemo inter viventes interim tam excors est, quilaetis nuntiis non exhilarescat, unde exultatio, risus, et suavitas somni proveniunt. Fortunato quaevis terra patria. Pulchrum est enim in foco ignem conspici spledidum: in felicitate autem animum: verba sunt Socratis. Et Plinius Junior: Felicitas, inquit, pressis manibus tenenda est; lubrica enim est, nec invita teneri potest. In hunc sensum et ego cecinisse me recordor:

Dolce mirar su matutini albori,
Sotto Cielo nativo, aure serene,
Dolce stretto vedersi in fra catene
De l'amor de parenti, et genitori.

[note: Exitus informnatus. ] E contra dum Ideam exitus sinistri repraesentare intenderent, hominem delineabant, qui digito pedibus sibi genu suum vel poplitem tangebat. Sic scriptum reliquit doctissimus Valerianus (prout alibi jam relatum est) quod videlicet Sagae olim ad male ficia sua complenda hunc gestum nesandis verbis suis copularint, ac sic parturientes impedierint a partu, aut si domum prodibat, non nisi mortuus extrahendus erat. Super quod sapienter, nisi dixerim potius ut Sanctus [note: Apud Stobaum. ] inquit ille (qui quantum corpore oculis carebat, tantum oculo mentis illustratus erat) Invidus daemon maxime videtur hoc studere, ut inopinatam calamitatem inducat.

[note: Moderatio. ] Moderatio, tam in omni vitae nostrae actione necessaria, significabatur olim per matronam gravem, quae unâ manu cubum mensuram, alterâ fraenum gerebat. Sic depingebatur Dea Nemesis, Ultrix male agentium: idque non sine ratione, [note: Demonstris 27. ] inquit doctissimus Aldrovandus: Quasi nihil absque mensura et fraeno agendum sit. Flanc siguram sibi Alciatus pro emblemate assumpsit, inscribendo sequens lemma: Nec verbo nec facto quenquam laedendum: totum autem eleganti Epigrammate descripsit:

Assequitur, Nemesisque virűm vestigia servat,
Continet et cubitum, duraque fraena manu.
Ne male quid facias, neve improba verba loquaris
Et jubet in cunctis rebus adesse modum.

[note: Honestum et utile. ] Homo quidam inter duas faeminas locatus, quarum una sibi eum videatur attrahere, altera, ut a se longius recedat, signo dato adurgere: Pulchram simul et curiosam Ideam refert ejus, quod utile et honestum est. Per haec allectamenta, per hos amplexus, quis tam insanus, tam excordis animi est, ut non sollicitatus accurrat, nullasque inducias patiatur? Tanquam in asylum templi ad virtutem confugiamus: Dicebat Bion. De utroque [note: Apud Stobaeum. ] Tullius ait: Ea maxime desideramus, quibus abundamus magis. Item Juvenalis:

[note: Satyr. 3. ] Protinus ad censum de moribus uliima fiet
Quaestio...

[note: Ep. 68. ] Seneca: Bonum et optabile, quidquid ex virtutis, et honesti geritur Imperio. In Templo virtutis Antevorta simul et Postevorta est. Has dixerim manus esse duas, quae fortunam sapientis intorquent. Bonum, utile, et honestum, praeter haec nil dici potest.

[note: Italia. ] Seriem curiosissimorum Hieroglyphicoru~ Aldrovandus concludit in Italiae suae descriptione, Italiae, inquam patriae tam opulentae, tam ornatae, tam decorae, et omni gloria adimpletae. Ait autem super spatiosissimam telam imaginem majestuosae matronae depictam fuisse, portantem in capite sumptuosum diadema, et in dextra sceptrum aureum gerentem: Significans Imperium illam super provincias reliquas habere, sicut et praeeminentiam nobilitatis, dicitiarum, consuetudinum, et morum. In sinistra decorum omnino, et abundantissimum cornu copiae cernebatur, habebat autem pro throno, et scabello orbem universum, sedens sumptuosissimo paludamento induta. Huic fingit comparuisse Illustrem virum Marinum, quem illa sic allocuta sit:

Jo l' Italia mi chiamo, Jo son colei,
[note: Italia supplex. ] Ch' ouunque gira il Dio lucido, e biondo
Alzando illustri, ed immortal trofei,
Tutte cacciai l'altrui grandezze a fondo;
Quella son jo, che vidi a cenni miei
Chino ubidire, e riverente il Mondo:
E, temuta da l'uno, e l'altro Polo
Fondai di tutti i Regni un Regno solo.

Ad haec capita jam superius descripta reduci possunt falsorum deorum imagines Carthari Regiani, sat amplo volumine, tantarum significationem capace, contentae: Item universa deorum Genealogia Boccacii: Item cuncta


page 38, image: s038

syntagmata Geraldi: universa mythologia Natalis Comitis: Iconologia Caesaris Ripae, ubi omnes virtutes, affectus, et passiones humanae, in talibus figuris repraesentantur: Idem aliorum opera, quae cum sparsim, et copiose in orbeterrarum inveniantur, pro majori expositionesua fragilitate calami mei non indigent, quo jam plus debito ad haec consarcinanda, et in medium uberius proferendausus sum. Quidquid autem in hisce libris non continetur, aut prolatum, et explicatum ab iis non fuerit, mearum partium erit exponere. Cum praeterea id solum hic loci intenderim demonstrare quibus Significationibus figura hominis inservierit, hic denique punctum meum colloco, nec velim a Conc eto meo distolli, ita ut in vastissimum illud Chaos ingrediar, rerum vide licet earum, aut mixtorum, quae conditiones, qualitates, virtutes, vitia, affectus, et passiones humanas expresserunt: Cum super haec in promptu sint chartae abundantes, et foecundissimae Coelii Rhodigini, Pieni Valeriani, Coelii Augustini, Calcagnini, et Hori: pulcherrima proinde stromata Clementis Alexandrini libri S. Eucherii, et P. Sandei: qui omnes compilati sunt in praeclavo illo Polistore Causini: quae area aurea margaritas gemmasque majoris pretii includit, quam illaRiphei, aut Pescariae, quae utique palmam ei facile cedunt. Ego interim de his finem facio dicturus aliquid de

MORALIBUSET MYSTICIS.

[note: Scriptura Scara quantae utilitatis sit. ] SCripturarum campus tantae amoenitatis est, tantae ubertatis, et tanta fructuum copia, quae ex eodem desumitur, ut non sine ratione quidam sanctorum dixerit, quod in ea quot apies, tot sententiae sint: Ascopo non aberravit; quidquid enim mysteriorum est, et quae praeterita, praesentia, et futura sunt, in ea eontinentur. Liber item, qui Ezechieli Prophetae ad comedendum datus legitur, antequam ad prophetizatidum, et ad corripienda peccata ab legaretur, non alius quidem meo judicio fuisse credendus est, quam sacrae literae. Quantumcunque enim mens humanase clevaverit, et extenderit, figurando symbola, aut fortitudinis, aut pietatis, aut clementiae, aut Justitiae: imo vero et intellectualibus mediutionibus inhaexendo, quantum volet, ad coelum usque feratur, procul ab humano commercio remota, totum in scripturis divinis comprehenditur, et tanquam in compendio [note: 30. De animae. ] concluditur. Innuit hoc inter alios Hugo Cardinalis dum ait: In sacra a scriptura quidquid docetur, veritas, quidquid percipitur bonitas, quidquid promittitur felicitas est: nam Deus Veritas est sine fallacia, bonitas sine malitia, felecitas sine miseria. Favum nullum est, quod exeogitari suavius possit: id quod dilecta sponsa in Cantico [note: Cant. 9. ] ait: Comedi favum cum melle meo. Nullus gladius tam acriter daemonia transfigit, si fides S. [note: Lib. Quast. Ex Matth. ] Augustino haberi debet. Scriptura: inquit, [note: In Psalm. 10. ] gladius est bis acutus: Scriptura bovis ubertas, malis laqueus est, inquit idem Author.

Haec aliaque insuper Patrum testimonia calamum meum stimulant et audaciam suggerunt, dum non dubito, quin scripturae expositio maxime proficua futura fit iis, quicunque curiositate iancta, et devotione Christiana ducti ad legendum [note: In Psal. 124. ] promptisunt: Scripturâ etenim, in hacvita juvamur: Verba Sunt S. Augustini. Si ergo in praecedenti volumine sensus mystici de partibus humani corporis pene omnibus adducti sunt, hic ubi de composito humano in integritate sua tractatur, conveniens utique erit, ut significata ejusdem de iisdem fontibus promantur. Nec tamen animus est vastitatem illam abyssi immensae penetrate, ut credam exhaurire me posse universa, quae in homine tam exteriore, quam interiore, novo et veteri, caelesti et terreno continentur: quamris Sanctorum Patrum ea quae praecipua sunt, huc allaturus sim.

Exordiamur itaque a Patrefamilias, de quo [note: Matth. c. 20. ] potissimum Evangelium S. Matthaei refert, qui operarios suos misit in vineam, hic enim eximiam [note: Luc. 15. ] figuram repraefentat. Sicut et ille cui filius Prodigus sorte datus est, de quo Evangelista Lucas meminit: hic juxta Origenem aeternum Patrem bonorum omnium Datorem figurat, qui quidquid in se spiritumvitae continet, necessariis ad sustentandamvitam alimentis providet. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: consueta est, et diurna oratio nostra. Et Regius propheta: Oculi omnium in te sperant domine, et [note: In Matth. Hom. 10. 18. 19. 20. ] tu das illis escam in tempore opportuno. Pater familias ille, inquit S. Hieronymus, admodum durus, et inflexibilis videtur, cujus rebellis, et refractarius servus talento suo luctum facere neglexerat; quod talentum nihilominus tantâ ei liberalitate indulserat, prout praememoratus [note: Cap. 25. ] Evange lista Matthaeus recenset. lnteiligitur autem sub hoc fervi typo praecique gens Judaica, cui non unum, sed tot gratiarum talenta concredita fuerant, quamvis ingratus pepulus universa subtus tertam defoderit, et absconderit.

[note: In Ep. Beatitud. Cant. 27. de Gent. Cont. Manich. ] Sancti Hilarius et Augustinus sapienter in persona primi Parentis nostri, positi in Paradiso deliciarum: ut operaretur, et custodiret illum (juxta Genesim) Christum intelligunt in hoc Mundo eonversantem, tanquam in horto voluptatis suae, de quo alibi inquit: Deliciae me esse cum filiis hominum: Hic enim vere caput Ecclesiae est, quam operatur, et quam custodit: Christus Jesus, plus quam ille Pret toplastes ad imaginem Dei creatus est, cui secundum divinissimam hypostasin suam unitus est. Atque hic est (ficut iidem Patres inquiunt) quem Paralyticus ille expectabat, ut in piscinam deponeretur.

[note: Luc. c. 15. ] S. Ambrosius autumat in Pastore illo (de quo S. Lucas) qui Centum oves possidebat, per numemm ovium copiam Angelorum simul et hominum inteiligi. [note: De init. Myster. Et. De sacrament. In Matth. Hom. 7. In Levit. Hom. 9. In Num. Hom. 18. Luc. c. 19. Ezech. c. 1. Psalm. 108. arnol. In Ps. 48. Bed. In Gen. 1. Levit. c. 6. ] Christus ille homo Regius est, de quo S. Matthaeus ait: Quod posuitratio, nem cum servis suis: Sic cum praetato Ambrosio Origenes quoque exponit: Sicut item homo ille nubilis; Qui abiit in Regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverit, Item ille homo quem Ezechiel vidit, qui faciebat, ut motis animalibus elevarentur simul et Rotae. Hic est ille, quem Psaltes Regius hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde nominavit. Arnoldus et Beda sentiunt, cum in libro Levitici dicitur, quod sacerdos caprum, vel victimam ad altare divinum mittens, id ipsum per hominem faciat inventum in deserto per hunc hominem Redemptorem nostrum figurari, quippe qui dum in carne apparuit,


page 39, image: s039

indesertum se contulit, semctipsum post haec, tanquam agnum immaculatum in ara crucis immolans.

[note: Num. c. 24. et 25. ] Per hominem quem venturum liber Numerorum annunciat, qui in Israel magnus futurus sit, S. Hieronymus potentiam Christi figuratam [note: In Matt. 7. Matth. c. 10. ] intelligit. id quod Evangelista Matthaeus inquit: Inimici hominis domestici ejus: De Salvatore accipiendum est, quem Domestici ejus, hoc est populus electus, Judaica gens, cruci et morti tradiclit. De quo et alibi prophetia aperta est in Michaea. Fit mehtio totius hominis, et in membris [note: 103. 31. 2. 36. 1. ] suis perfecti diversimode in Psalmis, in Jeremia, Zacharia, Ezechiele, et Genesi. Cum porro de homine sapiente, omnique virtute praedito, qui supra orbem universum, supraque omnem creaturam dominium exercet, qui a primordio saeculorum amplissima illa potestate: dominnmini, tanquam stola quadam vestitus fuit, cum inquam de tali fit mentio, id de Christo sine ambiguitate sumendum est.

[note: Psal. 86. In Jerem. 31. ] Supra id quod Psalmista David de homine in Sion nato inquit, venerabilis Beda sic loquitur: Homo natus in Sion, quam ipse fundavit, est Christus. In locis scripturarum ubi de hominibus pertectis, [note: In Iob. 38. ] prout supra memoratum est, fit mentio, juxta S. Hieronymum, Prophetiae virorum sapientum incelligendae sunt. In vastissima illa confufione, dum chaos primaevum apparuisset, terra inculta, et ab hominibus nondum habitata erat: Sic spacioso tempore Gentilismus stetit incultus, absque prophetis, prout [note: Cap. 38. 24. Moral. In Psal. 134. 1. Allegor. ] plura in historia Job occurrunt. S. Gregorius, S. Augustinus, et Philo inquiunt, quod cum primum inter animalia collocatus est Adam, omnium hominum maxime sensatus, et rationabilis fuisse figuratur, in cujus comparatione reliqui, non secus ac jumenta reputandi sint, sic ut in prophetia Aggaei, et in Psalmis legitur.

[note: 1. 134. Orignes. In Gen. Hom. 1. In Levit. Hom. 2. Num: 24. In Ps. 36. et alibi. Gen. c. 2. Exod. 9. 11. 12. 13. Levit. 1. Psal. 32. 146. Jerem. 4. ] Per hoc nomen, et significatum Hominis Origenes in locis diversis, mentem humanam putat poste intelligi. In eo, quod liber Geneseos habet: Non erat homo, qui operare tur terram: idem author hunc sensum etuit: Quia mens non exercebat ideam sensus. In pluribus scripturae locis haec vox hominis congeminata reperitus, sicut in Exodo, Levitico, in Psalmis, et Jeremia: de qua congeminatione praesatus Origenes ait, quod homo rationalis, et discursivus intelligendus sit: Simplex enim homo, sine usu rationis, brutis animantibus aequiparandus est. Vult, praeter haec et hominem interiorem sigurari, qui mentem ad divinarum rerum contemplationem elevet: hic nihilominus alimenta, et halitum ab exteriore sumit: Hinc de utroque dici poterit, quod oculos, manus, atque alia insuper membra possideat, tam interior, inquam, quam exterior. Rursum reduplicationem hanc, Homo, et homo, [note: In Isa 56. In Ezech. 14. ] S. Ambrosius et S. Hieronymus de interno et externo intelligunt.

Revertitur S. Augustinus ad hominem portantem [note: De Abraham. 2. et de Virg. 3. ] caprum in solitudinem (pro eo quod jam supra ex Levitico memoratum est) et in eodem, mentem vult intelligi, quae a se cogitationes alienas, malasque ablegat. Hujus cemodi Homo in [note: Matt. c. 13. ] campo suo granum sinapis seminat. Juxta Matthaeum; item thesaurum invenit, prout idem Author commentatur, subjungens per hominem interiorem indicari prudentiam, et rectitudinem operationum: Unde pro diversitatevitiorum, et affectionum humanarum, ne dicam bestialium (sic idem author ratiocinatur) homo et Jumentum et serpens, et vipera et vulpes, et ursus, et leo, [note: De Panctu. Nec. ] et consimile quid appellari potest. Ejusdem opinionis est Philo: Hominem nimirum duplicato nomine repetitum significare bonitatem et rectitudinem, qui cum peccaverit, ab AL tissimo reprehenditur, ut emendetur, sicut prophetiae Ezechielis, et Jonae continent.

[note: Ezec. c. 29. Ion. c. 3. ] Supra textum illum scriptura, in quo dicitur: Cumque coepissent multipicari homines super terram: [note: Gen. c. 6. ] idem Philo resoluit, intelligi poste robur rationis, quod multiplicatur, novumque in virtute vigorem consequitur. Cum porro Christus non raro in sacris literis filius hominis vocetur, in sensu adaequato, et debita proportione, homo [note: Epist. 120. ] ille, considerata virtute illius, prout S. Auustinus docet, gloriossimavirgo Maria intellienda est. Quamvis autem homo Christus, de veteri Adam descendat, secundum assumptionem humanitatis, Non tamen, (subjungit magnus ille [note: Psalm. 21. ] Africae Leo) ipse vetus est homo. Ildeo non est putredo, licet sit vermis, et non homo. Per hanc item hominis vocem (juxta ejusdem Patris commentationem) quaudoque Angeli signiricantur. Sicut perhominem jam binavice superius repetitum, qui in solitudinem caprum dimisit: in quo decor, et [note: Orig. In Levit. Hom. 9. Dion. De Caelest. Hier. Cap. 5. ] Angelica puritas intelligenda: Subjungunt cum S. Augustino Origenes, et S. Dionysius, indicari, quantum homines mente sua operari et, quantum sub specie materiali res sublimes, et supremas adduecre valeant; et unde tanto expeditius intelligere, et meditari sacramenta et mysteria divina possint. Piissimus ille, simul et humanissimus Joseph ab Arimathea, cui tam feliciter sorte datum est. tractare manibus, et de cruce pretiosissimum corpus Salvatoris nostri deponere, juxca S. Mediolanen sem Archi Episcopum Ambrosium, [note: Serm. 2. ] per granum sinapis siguratur: Quod minimum est omnibus oleribus, sed crescit, fiat arbor.

[note: 6. 2. 3. ] Ad iliud quod S. Paulus ad Romanos, ad Ephesios. ad Colossenses inquit: Exuentes veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui [note: In Ep. Ad Rom. 6. ] secundum Deum creatus est: S. Ainbrosius adjungit, intelligi hic oportere rectitudinem fidei, et vitae integritatem, quae quotidie in populo sideli regenerationem suam nanciscuntur. Atquehic est homo ille caelestis, fabricatus, et compositus ad similitudinem Dei. qui non admitrit commixtionem, aut corruptionem terrestrem. Terrenus homo econtra de serminali materia compositus, [note: 1. Allegor. ] Terra dicitur, et lutum. Ejusdem [note: 1. Cor. 15. ] sententiae Philo est: Et concordat Paulus Apostolus: Primus, inquit, homo de terra terrenus, [note: 3. De Civi Dei. ] secundus homo de caelo caelestis. Subjungit S Augustinus, loquens de resurrectione hominis: Tunc jam non terrenus, sed caeletis homo erit: non quia corpus, quod de terra factum est, non ipsum erit, sed quia dono coelesti jamtale erit, ut et coelo incolendo non amissa naturâ, sed mutata qualitate conveniat.

Per quatuor facies hominis, citatas ab Ezechiele propheta, qua simul etiam similitudinem quatuor animalium habebant, tam terrestrium, quam volatilium, jam cuique notum est quatuor [note: Aug. 13. De Cic. Dei. Hier. Prologni. Matth. Et Ezech. ] Evangelistas repraesen tari. S. Augustinus et S. Hicronymus sentiunt; ex loco illo Ezechielis Exordium Evangelli, quod de humana Christi generatione tractat, initium suum i sumsisic. Est autem potissimum Evangelium Marci


page 40, image: s040

qui veraciter hoc punctum tangit, Christum Hominem introducendo. In superiori loco Ezechielis saepius repetitum est: A dextris ipsorum quatuor: in dextris enim Patris Sedet humanitas [note: In Matt. Hom. 35. Luc. 22. Marc. 14. ] Redemptoris nostri. Origenes in homine illo Evangelico, quem Salvator noster Apostolis occursurum in quit, portahdo amphorarm quae, adindicandam domum illam beatarn, in qua sacra coena instituenda erat, sicut in S. Luca et Marco memoratur, Moysen posse inquit intelligi, magnum illum Chronistam Dei, cum tabulas legis portaret, Superior ille aquae bajulus [note: Hom. 1. in Matt. 20. ] non nomimatur (ait S. Hilarius) quia nondum Christianorum nomen innotuerat. Revertitur Origenes ad interpretandum hominem veterem, et novum: in vetere diffidentiam, et infidelitatem, et perversas actiones intelligendo. Sub eodem nomine vetustatis iidem authores carnem peccati, et carnem vitiorum intelligunt. Sic homo vetus homo carnalis, vel pars sensitiva, vel animalis dicitur. Porro et homines multipicati super terram, de quibus supra meminimus (juxta eosdem) carnales sunt. Hi filios, hoc est camales concupiscentias, generant.

Supra comminationem illam, quam in sacra [note: Cap. 6. ] Genesi Altissimus homini intentat: Delebo hominem, quem creavi, a facie terra: Sapichter [note: In Psal 40. In Soph. In Psal. 3. ] Arnoldus inquji: Hominem carnalem delet Deus, ut faciat eum spirtualem. Sic sancti Hieronymus, et Augustinus quod in libro Exodi de AEgyptiis dicitur, de hominibus mundanis, et car natibus intelligunt: eandem significationem Amorrhaei habent. Ad id quod Psaltes Regius inquit: [note: Psalm. 40. ] Etenim homo Pacis mea, in quo speravi et c. Item alibi: Tu vero homo unammis, Dux meus, et notus meus: Sancti Ambrosius et Gregorius [note: S. Ambr. De. Contin. ] inquiunt, hunc hominem de parte sensitiva, et carnali intelligendum, quae admotum animi, et ipsa movetur, tanquam rebellis spiricui; eum supplantare tentans, et id quod intellectuale est, supprimere. Item id, quod apud Sophoniam [note: Soph. 1. ] Deus inquit: Disperdam homines a facie terrae, Richardus de S. Victore de sapientia terrena sumendum esse inquit: pari modo per id, quod in [note: Iob. c. 5. ] libro Jobleitur: Homo nascutur ad iaborem, et avis advolatum; Carnalium hominum labores intelligit, qui non secus ac rapaces volucres, canem et membra sua dilac erant, et consumunt.

Porro in Parabola Matthaei, ubi Rex Convivitum [note: Matt. c. 22. ] intrans: vidit hominem non habentem vestem nuptialem, idem Author subjungit, inhoc homine peccatore, reliquos omnes comprehendi. Item illic, ubi Paulus ad Corinthios inquit: Secundum hominem ambulare. ad mores depra [note: 1. Cor. 3. ] vatos anteactae vitae referendum censet. In his, inquit Job, putredo et corruptio locum invenit: [note: Iob. c. 13. ] Qui quasi putredo consumendus sum: Hi sunt qui bus ipse Christus in opprobrium, et nauseam factus est, prout psalmista inquit: Factus sum [note: Ps. 30. Psal. 81. ] opprobrium vicinis meis. Proinde quod Psalmista inquit: Vos autem sicut homines moriemini [note: Arnoldus in hune Psalmum. ] et sciut unus de Principibus cadetis: Arnoldus commentatur: hoc de fragilibus intelligendum, qui in peccatum labuntur. Supra literalem Psalmistae Sensum, ubi ait: Omnis homo mendax: Sancti Basilius, et Hieronymus ajunt: [note: In Ps. 115. Ad Galat. 3. ] Dicttur omnis homo mendax secundum condniotiem naturalem, quâ non attingit adea, quae sunt fidei.

Cum S. Paulus ad Gaiatas, seloqui ist hominem asserit, juxta mentem eorundem authorum, sede rebus simplicibus, et rudioribus loqui declarat. non secus ac matrem aliquam, quae infantibus lac, non solidum cibum ministrat. Quandoqueper vocemfolam hominis, indivinismysteriis, universitas hominum comprehenditur [note: In Levit. Hom. 1. et in loan. Hom. 6. et in Matt. Hom. 16. ] (prout docte Origenes) praecipue illic ubi ad sacrificia vocantur, sicut in Leuitico, et Exodo. Idem Origenes in parabola, quam Redemptor noster de homine adducit, qui descendendo ab Jerusalem in Jericho, incidit in latrones: hoc de Protoparente nostro Adamo intelligit, qui misere in peccati culpam lapsus, ab homicida serpente et Dracone illo superhumano, et foras profligato deceptus, utique in Jericho de scendit plagatus, dum in reatum delicti semetipsum praceipitavit, secum omnem posteritatem generis in idem exterminium trahendo Supra [note: Psal. 48. in loc. Cit. ] passum illum prophetae Regii: Frater non redimit, redimet homo: acute admodum S. Basilius commentatur: Ineptus ad redimendum est purus homo, qui totus eget redemputione. Ubi liber Levitici inquit: Nullus hominum sit in tabernaculo, [note: In Is. 31. in ierem. 17. ] quando Ponti fex sanctuarium ingreditur. S. Hieronymus adjungit: Quia cum ibi possant esse, jam non sunt hominies hoc est mortales, sed facti sunt dii.

[note: Is. 31. ] Propheta isaias quosdam humines, descripit qui in AEgyptum desensuri sint, atqueillic opem postu laturi ab iis, qui equos insident. Notetur hic (inquit cicatus. Author) quod homines vocentur non Deus, ad demonstrandum, quod inhominibus a auxilium fragile sit, et nullius prera tii, sicut equo currenti necesse non est, ut ei cruta ab homine ministrentur. Cum apud Jeremiam [note: Jerem. 17. ver. 5. ] dicitur: Male dictus homo, qui confidit in homine, supra citatus Author exponit, hic secundum puram literam sermonem fieri, et de homine simpliciter, quod dicitur, intelligendum. [note: Gen. 39. ] Per homines illos, quos procax, et petulans Putipharis Conjux ad se vocasse legitur, ut vide licet pudicitiam ipsam in continentissimo viro Joseph impudieutae accusarent (sicut in sacra [note: In Matt. Can. 12. et in Ps. 54. ] Genesi habetur) S. Hilarius homines Synagogae intelligi posse docet, qui sine cessatione Innocentiani Christi inculpabant, tanquam hostes [note: Matth. 18. ] infenssimi Ecclesiae. Supra illud Matthaei: Necesse est, ut veniant scandala, vae autem homini illi, per quem scandalum venit: i dem Author inquit, Judaicam gentem intelligehdam, quippe quae Christum negavit, aliosque insuper ad cosimilem perfidiam et scahdalum, sollicitavit; Omium gentium nequissma, et sceleratissima.

[note: In Luc. 4. ] Rursum per hominem unanimem, jam supra relatum S. Amrirosius commentatur, defignari Judaeos viventes fublege, quam sancte Christus, et quam ex omni parte adimplevit. Homo item [note: In Exod. 19. ] ille habens spiritum immundum (Secundum venerabilem. Bedam) in figura populum israeliticum praesefert: qui spiritus ab eo exiens, in eundem [note: Luc. 11. ] post liminio reveisus est: ita ut novissima hominis illius facta sint pejora prioribus (prout S. Lucas inquit) Denotantur autem per hoc crimina, et praevaricationes populi hujus, postquam legem iam accepisset, tantisque donis et privi. legiis jam praeventus et ditatus fuerat.

Prudentissima ponderatio est, quam Origenes [note: In Matth. Hom. 22. ] supra hominem unammem format, per quem scandalum nascitur: dicit autem alium non esse, quam hominem malesicum haeretica pravitate infectum. Poterit hic per traudulentam fictionem (prosequitur Origenes) se quoque unanimen


page 41, image: s041

appellare, fingens et simulans se divinorum praeceptorum observarorem: Idem dici [note: Levit. c. 14. ] poterit de leproso, de quo liber Levitici sat ample tractat. Ejusdem gradus, vel aestimationis, habendus est homo ille inimicus, qui in Matthaeo, semini bono et florenti superseminavit zizania. Per hominem propinquum, inimicum [note: Deuter. c. 25. ] Prosapiae suae, qui defuncti fratris sui semen suscitare dedignatur (prout sacrum Deuteronomium refert) loquela haeretica (inquit praesatus Author.) intelligenda est; quamvis enim haereticus applicationibus malevolis de utero scripturae natus esse dici possit, nec progeniem nihilominus, nec semen Deo producit.

[note: Psal. 19. ] Aspera, et Severa est Imprecatio quam Regius Psalmista contra rebelles effundit, dum ait: Exurge Domine, non confortetur homo: de quo magnus Ecclesiae Praesul Chrysostomus inquit, intelligi hoc de nefando Praecursore Anti-Christi posse. Symbolum item maxime adaequatum, et vicinum homo unahimis est Judae, qui de coeha Domini participavit, commensalis ractus, et deinceps incredulus, ac rebellis: qui cum divinis epulis, et carne sanctissima agni immaculati pastus esset, eundem redemptorem suum cumfestinatione prodidit. Hic vere adimpleta [note: Hil. In Ps. 54. Aug. In Ps. 46. Arn. In Cant. 2. Greg. Ven. Tom. 3. Cap. 5. ] scriptura est, quae ait: Magnificavit su er me supplantationem. Sic sentiunt Hilarius, Augustinus et Arnoldus. Rursum novam considerationem orditur Gregorius Venctus supra textum illum Leviticum de homine praeparato ad portandum caprum in desertum: allegans, considerari hic Pilatum posse, qui dimisit Barrabam hominem latronem, et Jesum crucifigendum tradidit Judaeis.

In homine iilo habente manum aridam (dequo [note: Luc. 6. In Isa. hom. 6. ] Lucas meminit) intelligi poterit (Juxta Origenem) otiosorum socordia qui ab omni operatione bonorum elongati, a Christo nihilominus restituuntur. Et sauantur: ita ut genuinam semitam rursum incedant, et melioribus actionibus impendantur. Novas insuper cogitationes nobis [note: In Ierem. hom. 1. ] idem Origenes, de homine illo Evangelico, superseminante zizania suggerit, et in eo daemonetim intelligit, qui semper inimicus vocatur, sicut eum Psalmista apellat.

[note: Ps. 44. Ps. 55. Ezech. c. 28. ] In gravibu sminis quas per os Ezechielis Principi Tyri intentat Deus, dicendo: Deus ego sum: coram interficientibus te, Cum sis homo, et non Deus: [note: In Ps. 42. ] in manu occidentium te. Arnoldus admonet, id significare, quamvis fortitudinem, et robur huntunum, contra minimum Dei nutum nilposse; ne daemonem quidem in hominibus praevalere, nisi tantum, quantum ei per divinam dispenfationem permislum fuerit: Confirmat hunc [note: De Instit. Virg. ] sensum eximiumS. Ambrosius. Ubi ait: Vnus homo sit e duobus, quando destruitur corpus peccati, et homo exterior subiicitur interiori.

Postquam autem vocem hominis Jam abunde in significationibus suis discussimus, reliquum [note: Nota: quod quae hic parenthesi includuntur, latine scribenti, vel legenti supervacanea sint, quae tamen Translatior, praeterite vel omittere non debuit. ] est, ut quid SS. Patres de altero illo nempe viro intelligant (ut pote quod hoc nomen magis proprium homini sit, masculam virtutem ejus exprimens) paucis expediam. (Cum autem confiderato sonitu totum hoc nomen vir Latinis debeatur, cas significationes delibare, et apponere statutum est, quae facilem intellectum etiam in vulgata nostra habeant, quamvis lectori unius et alterius par futura sit claritas. Imo dicendum, tam unius quam alterius nominis eandem copiam in scripturis sacris occurrere: quippe quibus utrisque sacrae paginae refertae sunt. Sed ne universam dictionem meam ad latinum transferam (cum propositi sit in Italica haec exarare) nimiam prolixitatem evitaturus sum, quae me de idiomate patrio nimium distraheret.)

[note: Padag. 3. ] S. Clemens Alexandrinus inprimis, et cum eo S. Chrysostomus sentiunt per hoc Nomen vir intelligi quandoque Deum, in omni virtute summe me perrectum: Justissimum in praeliando, et oppugnandis hostibus, unde de eo dicitur potissimum [note: Cap. 15. ] in Exodo: Dominus quasi vir pugnator, Pharaonem et exercitum ejus projecit in mare. E jusdem sensus hoc nomen occurrit in Epistola [note: 11. 4. 3. 54. ] Pauli ad Corinthios, et ad Ephesios, in saia, et Jeremia. Rupertus Abbas non dissirnilis sententrae est, referens nomen viri ad Deum Patrem [note: Adhort. Ad Gentes. Genes. 39. ] Paulo aliter Clemens Alexandrinus, uoi ait: Vir quoque Christus dicitur, ut: Joseph erat vir in cunctis prospere agens.

[note: In Psal. 104. De Trinit. 32. Genes. 32. Genes. 49. Ver. 5. In Exod. Hom. 10. ] Suhjungunt Arnoldus et S. Hilariis eundem salvaiorem sub nomine viri illius figuratum, qui cum Jacob Fatriar haluctutus legitur: Item sub homine illo Aegyptio memorato in Exodo: Item sub occiso a Simeone et Levi, hoc est populo Judaico, praecipue saccerdotibus, et scribis, sicut liber Geneseo recentet. Hic vir se Maritum dedit duabus faeminis (subjungit Origenes) quatum altera sterilis, alterafoecunda fuit, Synagogae nimirum et Ecclesiae. Hic estt ille Judaeus, cujus Zacharias meminit, innixus baculo, ob signum senecturis, cum sit antiquus dierum. [note: In Is. hom. 3] Dici praeterea cum Aminbrosio potest, Jesum divitem illum esse qui pauperculo ovem abstulit tum cum redemptionis nostrae opus peregit, liberando nos a sathana inimico hostio, de quo plura in libro secundo Regum. Pote. it item [note: Hier. In lerem. 11. Isa c. 53. De Salom. 5. et 50. Luc. c. 2. Isa. c. 8. v. 14. ] (juxta mentem S. Hieronymi) per hominem illum intelligi, hominem inquam dolotum, (de quo Isaias memmit) ob atrocillimos passionis suae dolores. Subjungit idem sanctus, in Christo veriricari verba Isaiae, ailegata a sene illo venerabili Simeone: Ecce hic positus est ruinam, et resurrectionem multorum: quod de iis interpretandum, qui in legem Domini praevancati sunt. [note: Ad Rom. c. 12. ] Atque hic est (intere idem) in quemhaeretici quoque dimicando ossendunt. S. Gregorius Fapa, [note: Ezech. c. 9. ] considerando locum Ezechielis, ubi se hominem i vidisse inquit vestitum lincis, cui atramentarium scriptoris ad reneserat, exponit, sic Deum apparuisse, tanquam Judicem, et dominum Jupremum, ut omnium hominum opera notaret: quae visiones [note: Ierem. 31. ] item in Daniele et Zacharia replicantur. Item illud Jeremiae: Foemma circum dabit virum, (pro mente ejusdem Authoris) deviro Christo intelligendum est. Sic ubi dicitur in Eclesiaste: [note: Eccle. c. 9. v. 15. Iob. c. 1. Isal. c. 4. Ps. 79. v. 18. Prov. 31. Hom. 9. in Gen. 32. In Exod: 1. In Prov. 31. Exod. 2. ] Vir pauper et sapiens etc. In Job: Vir erat de tera Hus et c. Et in primo Regum vir Elcana: In saia: Apprehendent septem mulier vir im unum. In Psalmo: Vir dextra Dei: In proverbiis: Vir mulieris fortis, et in aliis locis copiosissimis a Cyrillo, et Beda, Redemptor, et Creator noster figuratur.

Venerabilis Beda, per hominem illum de domo Levi, cujus mentio fit in Exodo, anerit Spiritum sanctum posse intelligi, aut vero sacerdotes Judaismi, imo et Christum Dominum, cujus uxor Ecclesia est. Concordat in hoc sensu S. Hieronymus. [note: In Ezech. 10. In Ioel. 1. ] Origenes in homine a Civitate Jerusalem reprobato, tanquam inutili, et rejecta mento vili (sicut in Ezechiele, et Osee Prophet is habetur)


page 42, image: s042

[note: Ezech. 36. Osee. c. 2. In Matt. Hom. 22. ] verbum divinum intelligit, quod ab anima peccatrice rejicitur. Addit S. Ambrosuis: Quod ab hoc verbo omnes recedant, qui divina praecepta praevaricantur: adducens illud [note: Ps. 118. ] Coronati Psalmistae: Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei: et alibi: [note: Ps. 118. ] Maledicti, qui declinant a mandatis tuis.

[note: Preverb. c. 7. ] S. Augustinus, ubi in Proverbiis dicitur: Non est vir in domo sua: in hoc viro absente legem intelligit, quae abiis longe est, qui eam vilipendunt, et contemnunt. Commentaturidem Augustinus, locum jam memoratum: Apprehendent septem midieres virum unum: in quo viro libros Moseos inquit posse intelligi. Haec eadem lex appeliari potest homo pubertatis Synagogae, sicut [note: Ioel. 1. v. 8. ] in Joele legitur. Venerabilis Beda locum Levitici, ubi homo proponitur de gente Israelitica, habens rixam, et discordiam cum filio hominis [note: Levit. 24. ] AEgyptiaci, diligentius ruminando, Sensum legis spiritualem et medullam intelligit, cum cortice et sensu carnali, literali, et perverso, quem Judaei et Haeretici usurpant, disceptantem. Item in homine illo, qui continentem Joseph invenit [note: Gen. 37. In Gen. 37. ] errantem in agro (sicut in libro Genesis refertur) per Prophetiam Christum figurari, qui innocenti errabundo, operam, et ministerium suum exhibuit.

[note: Philo de Opificio Mundi Et 2. Allegor. Et de spec leg. Hil. In Matt. 10. Greg. Nyss. De vita. Moysis. ] Porro Hebraeus Philo cum foecunda expositione hoc nomen vir confiderat, et inquit, per hoc sanam mentem, ejusdemque ratiocinationem, et discursum prudentem, tum et vigorem, sicut et liberum arbitrium, quod hominem integrum sibi vendicat, intelligi posse Sancti hilarius et Gregorius Nyssaenus, discutiendo verba, quae ab Altissimo, Serpenti inferuntur, quod nimirum calcaneo mulieris insidiaturus sit [note: Gen. c. 2. ] (prout in Genesi legitur) sic ajunt: Virum autem, hoc est mentem, non aggreditur serpens, sed faeminam, hoc est sensualitatem. Iidem Authores [note: In gen. 3. De 12. Patriar. ] trahendo metaphoram a campis, eo quod Maritusin Exodo aprellatur: vir mutieris, inquiunt: In persona Mariti rectam rationem, aut vero interitatem discursűs, quo semina virtutum in animam tanquam in agrumuberem, vel fertilem jaciuntur, interpretari posse. Venerabilis Beda, et Richardus de S. Victore inquiuut, Maritum Samaiitanae, qui vir nominatur, spiritum [note: Ioan. 4. ] rationalem dici posse, qui apud illam vir non erat, eo quod obedientiam nullam habebat, nio verb ab adultero regebatur, nempe daemonio, qui vir non est, quin potius moechus. Quinque autem viri, quos habuisse dicitur, quinque sensus corporis erant, quibus illa, nondum [note: 4. In Ioan. ] ratione utens, obtemperabat. Econtrario Rupertus Abbas inquit: Homo bene disciplinatus, et morigerus, prout decet, rationem [note: 27. Moral. 22. ] suam adoperans, vere dici vir potest. S. Gregorius Papa, explicans librunt Exodi, ubi saepius nomen vir memoratur, sic ait: Viri aliquando [note: Daniel c. 10. Iob. Cap. 36. ] vocantur Angeli Sic in Daniele apparet Linovestitus, pariter in libro Job.

In pluribus locis sacrae Geneseos. Praecipue illis ubi de Joseph viro castissimo tractatur, vir titulis [note: Gen c. 41. ] sequentibus honoratur: Provideat Rex virum sapientem, et industrium: quod de eodem Joseph [note: In Exod. hom. 10. Et in 1. Reg. 1. ] intellipendum, qui tam prudens tritici dispensator fuit, ubi maxima alimentorum caritas erat. Hunc locum Origenes de Apostolis interpretatur, de praedicatoribus, et Praelatis. qui spirituales [note: Num c. 13. ] frumenti dispensatores sunt. Hunc eundem sensum habent exploratores duodecim, quos Moyses ad explorandam terram ablegavit, sicut in libro Numerorum habetur.

Qui igitur ad hoc opus se accinxerunt (com mentatur S. Hieronymus) figurant Praedicatores perfectos, aequaliter inutroque charitatis praecepto [note: 2. reg. 23. S. Hier. In Zach. 8. et in Isa. 57. ] robustos. Tres item viri fortissimi, quorum liber secundus Regum memihit, juxta eun dem Authorem, perfectos contemplativo repraesentant, fortes in custodia cogitationum verborum, et operum. Vir secundum cor Dei, de quo liber primus Regum, et Zacharias mentionem habent, juxta S. Gregorium eleganter interpretatur homo ardetissimae charitatis: Homo autem vel vir Dei, Collegium Apoltolicum elt prout idem Author ait est. Sagittarius, cujus Jol [note: Iob. 41. Isai. c. 55. ] meminit. Praedicator est. Viri item miseri cordiae, de quibus isaias, iidem Apostoli sunt. Demum (concludit hic Sanctus) qui ad virilem sensum pertinent, Evangelicam implent perfectionem.

[note: In 1. Reg. 1. 9. 11. 1. Reg. c. 4. ] Praeterea idem S. Gregorius Solidas non minus ac devotas et curiosas confiderationes format dum inter alia hominem illum contemplatur, qui fugitivus de praelio, et castris, annunciavit arcae Dei captivitatem (prout liber primus Regum recenset) in eoque praedicacorem fugitivum de Judaismo, et conversum ad Christi fidem figuratum inquit: inter quos Paulus erat. Per hominem solum, de quo in libro primo Regum [note: 1. Reg. 1. ] narratur: Fuit vir unus: illi figurantur, qui relicto saeculo, monachalem, vel claustralem vitam amplectuntur: significat item fortitudinem ipsam, juxta commenta ium Origenis. Subjungit insuper S. hieronymus, cum dicitur: Vir unus (sicut inpraefato primo Regum) intelligendum id de unione, et charicate fraterna, qua se invicem fideles counire debent: hinc tales appellantur fortes, constantes, et perfecti, nonvarii, et mutabiles, ut Luna. Atque haec absoluta illa perfedtio est, de qua in Libris Regum saepe, in lsaia, Job, Zacharia, ad Corinthios, et Ephesios fit mentio. Per virum patientem seminis fluxionem [note: Levit. c. 15. ] in libro Levitici, exprimitur, juxta Hesychium, praedicator, qui non alio, quam vanae gloriae intuitu, verbum Dei disseminat.

S. Cyrillus Author est, quoties eunque Israelitae soli, nulla alia natione adjuncta, fortes appellantur, eruditos in scriptura sacra inteliigendos; quorum praecipue mentio fit in libro Numerorum: sicut et illi, qui corde magnanimo praeliati [note: Iob. c. 31. et. 38. ] sunt, sicut pariter in eodem libro natratur. In libro Job itidem illi memorantur, qui ad acqui: sitionem virtutis, et expugnationem vitiorum se impendunt.

Per homines illos de tribu Juda, sociates Regi David ad reducendam arcam, Origenes rursum Christianos sub im perio Christi degentes, intelligit. De his narratio est in Jeremia, in secundo Recum: eundem sensum asse quitur glosla interlinealis. [note: In 1. Corinth. 13. ] li, qui in libro primo Regum, dicuntur percussi, non mortui, inquit S. Hieronymus, poenitentes sunt, qui dolorem, sed non perfectum, nec [note: Eccl. 1. 6. S. Hier. In Eccle. 1. c. ] sufficientem habent. De eo, quod Ecclesiastes inquit: Vir, cui dedit Deus divitias: praesatus Hieronymus commentatur, hoc de populo Iudaico accipiendum, qui divitias legis possidens, earum usum fructum, propter praevaricationes habere non potuit. S. Rupertus Abbas per viros Anathot, qui Innocentem Jeremiam ad [note: Ierem. 11. ] interitum quaerebant, persidos Judaeos inquit Figuratos


page 43, image: s043

figuratos, qui Christum persecuti sunt, praesertim sacerdotes, et scribae: idem figurant viri de Tabemaculo Job.

[note: 1. Reg. 2. ] Supra sponsionem illam, qua Creator Deus in libro primo Regum spoponderat Heli, quod non auferretur de domo illius, qui ministraret in conspecta [note: In Abdiam. ] Domini: S. Gregorius Papa exponit, hinc deduci cognitionem posse, quidquid impii in contrarium suggesserint, et praedicaverint, inde nihilominus bonum aliquod evenire posse. [note: 1. Reg. 14. et 15. ] Idem Sanctus vult, in comminatione illa, quâ Deus Philisthaeis interminatur, non evasurum ex iis, qui non in ore gladii casurus sit (sicut liber primus Regum recenset) peccata capitalia intelligi in his posse docer, quae de primo, ad ultimum usque exterminanda, et delenda sunt. In historia duorum illorum, qui de terra promissionis palmitem cum uva, in vecte supra humeros [note: Num. 13. In Ioann. In Malib. Gan. 12. ] portarunt, juxta S. Augustinum, latrones duo figurantur, cum Christo crucifixi: aut vero juxta S. Hilarium Populus Judaicus praecedens, et tergum suum Christo vertens, et populum Gentilem insequentem, et faciem suam ad Redemptorem suum vertentem: Hinc S. Gaudentius ait: Promissionis terra Christi cara fuit, cujus ubertate corda fidelium pinguescunt. Juxta eosdem significari item poterit duplicatus Amor Christi, hoc est amor Patris aeterni, et amor hominum: aut vero duo testamenta in quibus Christus, tanquam figura, et tanquam figuratus continetur.

[note: Ambr. de dign. facerdotali. ] In viris Ninivitis, qui juxta S. Matthaeum, insurrecturi sunt adversum gentem Judaicam, possunt (sicut S. Ambrosius exponit) significari [note: Isai. c. 45. ] gentiles: eademe expositio est (prout S. Hilarius concludit) virorum sublimium de Sabaim in [note: In Is. 19. 1. Timeth. 3. ] Isaia. Explicat S. Hieronymus dictum illud S. Pauli, ubi de Episcopo ait, eum Vnius uxoris virum esse oportere: idque de una Ecclesia sumendum inquit, quae ad sensum catholicum, perversum haereticorum non admittit.

[note: In Ezech. L. e. ] Virmilitat, vel pugnat contra fratrem suum, ait S. Gregorius, cum in una domo fideles ab infidelibus segregantur, et disuniuntur. Idem [note: Ezech. c. 39. ] locum Ezechrelis exponit, et ait, quod viri ordinati ad perlustrandam terram, Ecclesiastici sint, qui regimini praeponuntur, salutique animarum invigilant.

[note: l. Reg. c. 13. ] Idem S. Gregorius considerationem se dignam format supra id, quod in libro tertio regum narratur. Homo Dei reprehendit Jeroboam, quem temere in Prophetam emittentem brachium, Dominus eodem brachio arefacto castigavit, sed rursum sanavit. Propheta autem mensa Regia et juxta vetitum Dei, ne in loco quidem illo cibari voluit: posthaec deceptus ab alio Propheta, in edulio suo mortem invenit, occisus a leone in via. Designat hoc factum eos (inquit S. Gregorius) quide actionibus suis gloriantur, sed deinceps misere in peccatum praecipitantur.

[note: In Genes. 18. In Matt. c. 16. ] Curiosa non minus est reflexio, quam venerabilis Bedade tribus viris, apparentibus Patriarchae Abrahae, format: Ubi sacer textus inquit: Tres vidit, et unum adoravit: ait autem in uno designari adventum Redemptoris nostri, sociatum binis Angelis, hoc est Moyse et Elia: quorum ille, qui legem annuntiat, jam venerat, alter venturus, et in sine saeculorum Judicium annunciaturus erat. Hoc quod in libro [note: InGen. hom. 10. ] Regum dicitur: si peccaverit vir in virum, Origenes sic [note: In Levit. hom. 14. ] interpretatur: si peccaverit vir in alterum. [note: Ad Rom. c. 7. Exod. 2. vers. 13. Levit. c. 24. Ambr. Fort. Spir. ] Vir autem alter, de quo habetur in Epistola ad Romanos, juxta sententiam Eucherii, significar Adulterum: poterit item appetitum sensualem, imo et daemonem ipsum insinuare. Vir AEgyptius, qui hebraeum percutit, sicut habetur in Exodo, et Levitico, sensus literae carnalis est, prout scribit S. Ambrosius.

[note: lerem. c. 20. v. 15. In Eccli. 12. ] Accurata est ponderatio S. Hieronymi supra textum Jeremiae Prophetae: Maledictus vir, qui annunciavit Patri meo dicens, natus est tibi puer masculus: intelligit enim hic daemonium, demonstrans quempiam veritatis inimicum factum esse, et omni pacto allaborat hanc ipsam veritatem corrumpere, et obsuscare, de cujus felici effectu hostis sibimetipsi congratulatur, et applaudit. Idem Sanctus super parabolam, quam Propheta Nathan Regi David proposuit, introducens virum divitem, qui tollens oviculam pauperi, occidit insuper pastorem (ad arguendum Regis peccatum) id quod in libro regum recensetur; hoc ipsum in Exemplum trahit Tyranni cujusdam mundam, qui sine ratione, [note: In Levit. hom. ] inhumanitercontra innocentiam desaevit. Sentit Origenes, hominem AEgyptium, insultantem Israelitae (de quo jam alibi) haereticos denotare gloriabundos, qui leges Christianas convellere satagunt. S. item Gregorius insinuat, per [note: In 1. Reg. 2. 6. ] septuaginta illos in Bethsaida percussos (de quibus Regum libro primo plura referuntur) nobiliores inter haereticosintelligi posse, illos nimirum, qui vitio sensuum dediti non sunt. In Psalmis praeterea, [note: In Epist. si cuncta corp. ] ubi Psalmista inquit: Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: S. Hieronymus sic exponit: Viri sanguinum sunt haretici, occidentes animas, et adulatorie docentes.

[note: Ioan. 4. ] In Evangelium S. Joannis, ubi Christus de Samaritanae sexto marito mentionem facit: Et vir quem habes, non est tuus: Arnoldus commentatur, illic fraudulentiam, et fallaciam haereticorum recte intelligi. Sic viri bellatores, adducti in Ezechiele haeretici sunt, sicut Hilarius [note: I. Raedag. 5. ] meminit. Rursum supra Davidicum Psalmum: Viri sanguinum etc. S. Clemens Alexandrinus doctam considerationem habet, dicens, his viris sanguinis, sceleratos, et iniquos intelligi, qui cuncta Judicia contaminant, et qui intuitu lucri, et amore argenti, pauperculorum sanguinem exugunt, et eosdem occidunt. Intelliguntur [note: In Ps. 135. ] etiam ii, qui in sceleribus et vitiis determinati, et consummati sunt. Virpraeterea sanguinum (secundum expositionem praefati Authoris) is est, qui a carnalibus actionibus distolli nequit. Huic annectitur vir linguosus, qui juxta sanctum Augustinum impius, etsce seratus est cum traditore Juda.

[note: 7. Moral. 24. Ps. 75. De Nabu[?]. ] Observatu dignum est, inquit S. Gregorius, quod Psalmista in mysterio ait: Dormierunt somnumsuum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis: asserit autem cum S. Amrosio, dici hoc de iis, qui a divitiis suis possidentur, et sub jugo earum incurvantur, hinc somnum suum, non Christi dormire dicuntur. Id quod in Ezechiele narratur, de viris Samariae, quos Civitates illorum rejecerunt, ob enormitatem peccatorum, quibus contaminati erant: qui quamvis iniqui essent, non poterant nihilominus, ut non [note: In Ezech. 6. ] turpitudinem suam odissent: dequo S. Hieronymus inquit, quod perversitas eorum in hoc loco denotetur, qui de errore in errorem quotidie


page 44, image: s044

magis in profundum labuntur, sicut Haereticorum consuetudo est. S. Gregorius deeodem Ezechiele factum quoddam recenset, quod [note: 22. Moral. 9. ] nimirum: Sexviri veniebant de via portae supertoris: In his sex viris sex vitae humanae aetates intelligens.

[note: In Cap. 9. ] Isidorus Clarus verba Oseae Prophetae doctissime exponit: Sciet Israelstultum Prophetam, et virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis suae: his verbis utens: Sero sapient, et scient stultos esse Pseudo-Prophetas, et lymphatico spiritu correptos, qui pacem sibi promittebant. Adjungit adhaec S. Gregorius, eum veraciter insanum appellandum, qui spiritu maligno invaditur, et possidetur. Porro in electione illa, qua Rex Pharao totius AEgypti Provisorem, et secundum in Regno suo, universae annonae dispensatorem [note: Gen. 41. In Osee. 9. ] Joseph statuit, ditendo: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? Doctissimus Liranus hic Heroem denominari inquit: qui videlicet omni adeo perfectione dotatus, nomen viri sibi justissimo titulo vindicet. Hoc nomine viri appellatus, et intellectus fuit Gen. 33. miles in sacra Genesi: ubi sic ait: Vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros. Sic [note: Gen. 24. v. 61. 1. Reg. 6. ] dictus fuit minister ille in eadem Genesi: Ascensis camelis secutae sunt virum. Sic Cives appellati sunt in primo Regum: Dixerunt viri Bethsamitae. Sic alienigena, et peregrinus: Vir AEgyptius liberavit nos: In Exodo. Sed quicunque [note: Exod. c. 2. ] ex Lectoribus meis, plura desiderat, quam sterilitas mea protulit, alibi cum eleganti proportione, et metaphoras, et similitudines, figuras, anagogias, moralitates, expositiones, aut a semetipso inquirat, aut sibi subministrari faciat, per copiosissimos fontes doctrinarum, quibus sancti Patres, et doctissimi Expositores abundant: qui quotidie effluviis lucubrationum suarum, tanquam gemmis quibusdam folia sua et paginas ditant: ad quos studiosum quemque remissum volo.

EMBLEMATA.

[note: Quam elegans et necessaria sit doctrina Emblematum] QUemadmodum doctrina Emblematum elevata, sic et curiosa est, et elegans, ita ut optabile sit, eam studiose ab omnibus coli: tam ut corporibus humanis, magnis, aut exiguis uti noverimus, ad similitudines, nostras formandas, quam ut situationibus, figuris, instrumentis, imo et vira nostra id quod in virtutis cultu decorum, et imitabile est, exprimatur: non minus e contrario ut vitu horror, et turpitudo palam fiat: inhis enim emblematibus, entia rationis visibilia redduntur, et quasi palpabilia: conceptus item imaginationis nostrae, sub humanis apparentiis, ipsis adeo sensibus nostris subjiciuntur.

Quidam authumant Emblema idem esse cum symbolo, cum Adagio, sententia, AEnygmate, et sic cum vanitate omnia susque deque confundunt. [note: Tuill. in Ale. ] Dubium interim non est, inquit Commentator quidam doctus, quod in symbolo robur suum obtineat, differre nihilominus: sicut homo, et Animal nec aenygma nec gryphus sunt, quantumvis cum eo similitudinem quandam nonnullibi habeant: Emblemasiquidem magis apertum ex notis suis, magisque intelligibile oportet esse, cum aenygma obscurum in verbis sit: hinc non raro etiam solertissima, et acutissima ingenia fatigat: expressionem Emblematis magis patentem, et facilem esse necesse est.

Nec vero etiam adagium aenigmati aequiparandum, est enim res elevatior, et partus eruditior sagacis Intellectus. Itaque Emblema compositum quoddam est, verbis, et rebus constans, ad cujus veram intelligentiam doctissimus Alciatus (qui in hoc genere caeteris sine invidia palmam aufert, quippe qui sublimior, et versatior est) sic ait: Verba significant, res significantur: tametsi et res quandoque significent, ut Hieroglyphica apud Horum, et Cheremonem: Cujus argumenti et nos carmine libellum composuimus, cui titulus est: Emblemata. Emblema dicitur omne id, quod ornamenti gratia, non solum muris, et pavimentis, et laquearibus: sed aliis rebus insuper inseritur, ut vasis, poculis, aut statuis aureis, argenteis, unionibus, gemmis, et horum fimilibus. Sic enim vero antiquitus rotundis, aut quadratis saxis tales insculpebantur imagines, et iisdem virorum eximiorum palatia adornabantur: sicut hodiedum adhuc ejusdem formae tabulae pictae excellenti manu fabresiunt: Id quod inter Mahometanos quoque inolevit, qui certa quaedam vasa fictilia his riguris componunt, et condecorant.

De hoc antiquorum ornamento testimonium reddunt Pausanias, Plutarchus, Philostratus, et alii. Unde praememoratus Commentator ait, quod ipsa oratio variis verborum, rerumque pigmentis, et leno ciniis Rhetorica artis elaborata, Emblematis referta, et figurata, dici possit. Jam nota sunt Lucillii verba, mutuata de Marco Tullio: Quam lepide Lexeis compositae, ut tesserulae omnes arte pavimento, atque emblemate vermiculatae. Idem Cicero aspere admodum Verrem adversarium suum reprehendit, quod vi Emblemata abstulerit, in vasis sculpta: excessum in hoc malitiae ejus redarguens.

[note: In ejus vita. ] Horum studiosissimus inter alios (juxta Suetonium) fuisse dicitur Tyberius Caesar: unde in pleno Patrum Senatu tantum studium hujusrei demonstravit, ut verbum unicum de versu quodam telli jusserit. M. Tullius, et cum eo Juris consultus Tertullianus inquiunt, Emblemaa ornamentum exemptionis fuisse, cum invasis aureis, vel argenteis positum esset: ita ut nec in aufferendo eo, vel collocando sumptus impenderetur, sicut in reliquis sigillis, aut simulacris florum, aut colorum fiebat. Sic tradunt Adrianus, Junius, Martialis, et Baifius, et cum his Turnebus.

In hoc genere apud majores nostros copiosi erant Budeus, et Erasmus. In eodem sublimis est Manutius, qui Delphinum exhibuit anchorae alligatum: indicans celeritatem conjunctam esse oportere maturitati. Inter modernos doctissimus, et encomio dignissimus est Comes Emmanuel Thesaurus, in lucidissimo suo: Canochiali Aristotelico, qui inter alia, Emblema inquit: [note: Quid sit Emblema. ] Esse symbolum populare, compositum figuris et verbis significantibus, per modum argument: documentum aliquod pertinens ad humanam vitam, ideoque expositum, ad ornamentum inquadris, in aulis, in omni apparatu, in Academiis, aus vero impressum in libris, cum imaginibus, expositionibus, ad publicam populi instructionem.

Per hoc Emblema, inquit idem Author, cuncta intelliguntur, quae pro omatu et decoro apponuntur alteri rei, sicut vasis auri, et argenti folia, et figurae, vestimentis autem acu peieta, pavimentis


page 45, image: s045

quae Mosaica arte conficiuntur, serta item, et sculpturae eminentes in vestibulis, et portis: et similia, quae aliter nominabantur: Ornamenta parerga, anaglypta, Chrysendeta, Dedalmata, Ornamenta exemptitia.

Quicunque ergo gloriosum volumen illud evolvere studuerit, facile dignoscet, quomodo et conveniant, et disconveniant cum Emblematibus Impresae: deprehendet illic perfecta Emblematum exemplaria: Videbit essentiales partes eorum, quae perfecta sunt, nimirum thema, figuram, et inscriptionem: Colliget illic differentias, quibus inter se disparata sunt, in genere demonstrativo, deliberativo, et judiciali, sicut in Oratione: Cognoscet horum commixtionem cum reliquis symbolis argutis; quomodo finis cum essentia copulandus sit.

In his versatissimus, diffusissimus, et ditissimus inter alios est Andreas Alciatus, qui ob hoc, et ob alias virtutes suas hominis sui tamam ultra Herculis columnas transportavit: Dedit enim Emblematum multitudinem in lucem, numero tercentum triginta septem: quae si hic secensere solum cum inscriptionibus suis voluerim, idem acturus sim, quod qui maresternit lapidibus, aut fraenare ventos Ulyssis allaboraverit. Sufficit hic meminisse, ejus labores ad beneficium studiosae Juventutis ubivis locorum praelo datos, cum amplissimo Commentario Joannis Tiullii, sat amplo volumine, omni genere doctrinarum, quaein cogitationem humanam cadere possint composito, et exornato. Ego interim, Duce Aldrovando, viro doctissimo, eos Authores huc allaturus sum, qui hominem in perfectione et integritate restringunt, et qui non usque adeo vulgati sunt, ut omnium manibus terantur. Adjungam his applicationes Authoris ejusdem, in errorem palmarem meincursurum existimans, side tam elaborata intelligentia viri hujus vel latum unguem discederem. Exordiar autem ab Infantia, et ad reliquas aetates deinceps progrediar.

[note: Litigia de rebus nihili. ] Itaque ut homines, et inter eosmaxime prudentia dotatos a levitate, et scurrilitate puerili averteret, acutissimus Horentius Infames depinxit, invicem rixantes propter nuces, et lapillos, aliasque quisquilias, adjungens inscriptionem: Semper pueri: Sicut et Tetrastichon sequens:

Rixantur pueri, siquis lapidesve nucesve
Aufferat: et semper vilia quaeque stupent.
Nos etiam pueri, qui donec vita superstes
Propter opes luteas digladiamur humi.

Negandum non est, quod niortalium genus pro rebus terrestribus semper dimicet, quae tamen non nisi in unico puncto consistunt: prout Seneca inquit: Punctum est, propter quod arma sumitis, et belligeratis. Non immerito igitur semper pueri vocandi sunt homines: de quibus Ulysses: Similiter homines pro auro et argento magnum quoque bellum suscipiunt: et tamen haec quoque sunt vilia, quia statim fluunt, et dilabuntur.

Apud Costalium puer nudus repraesentatur, [note: Mores Juventutis. ] tenens gladium evagmatum manu, in actu ferientis, cum inscriptione: Vix temere ante tempus venit sapientia. Hinc periculum earum urbium et Rerumpublicarum insinuatur, quarum regimini praesunt pueri: quod totum sequenti carmine exponitur:

Desine stulte puer dubiam tractare bipennem:
Anne audes molli tangere tela manu?
Quam male conscripti tractant arcana senatus,
Qui nondum primas deseruere nuces?

[note: Ethic. 60. apud Stob. ] Verum enim est, quod Aristoteles ait: Juvenis non potest esse sapiens, quia prudentia requirit experientiam, quae indiget tempore. Et Plutarchus: Juventus imperata faciat: senectus imperare debet.

Transeamus de pueritia ad aetatem floridam Juventutis: ubi praememoratus Florentius Juvenem alatum exhibet, qui de coelo labitur: quem ego haud dubie pro Icaro sumpserim, cum inscriptione: [note: Impossibilia quaerenda non esse. ] Altum sapere periculosum: id quod cum illo Alcie[?] convenit, qui hominem inducit, ge rentem alam in brachio, in pede autem saxum. In quo is figuratur, qui temere ea investigare contendit, quae et vires, et potentiam suam exuperant: Scrutator majestatis opprimetur a gloria: inquit Spiritus Sanctus. Quandoquidem (verba sunt Commentatoris) res illa non est inquirenda, quam scire non est datum, nec sciscitari permissum, nec scrutari religiosum. Ubique jam decantantur versus Horatiani:

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit Deus:
Ridetque, simortalis ultra fas trepidet.

[note: Mediocritas. ] Hoc Emblema autem potissimum in fidei rebus locum suum invenire debet: cumque inextricabiles sint divinae providentiae nodi, dixisse susfecerit: Credo. Hoc ipsum Alciatus asserit, illic ubi repudiata Astrologia, tanquam inutili, praedictis figuris subscripsit: Qui alta contemplantur, cadunt.

Ut item noverimus quantum in omni re utilis, et plurimum opportuna sit mediocritas, fingit praedictus Florentius Juvenem, qui videatur dearbore mediocriter elevata procidere, supponens hanc Epigraphen: Medio tutissimus ibis: quae sententia jam saepius antehac, et copiosius in symbolis memorata est, et exposita. Habet autem hoc lemma, et hoc symbolicum corpus relationem cum eo, quod Achilles Bocchius Concivis [note: Lib. 3. Emblem. ] meus proposuit: hoc est funambulonem, cum inscriptione: Tenere medium semper est prudentiae, id quod jam ante relatum est. Admonemur autem in hoc, ut lento passu per fortunae domos progrediamur, et vigilanter provideamus, quomodo arbor fortunae, dum dona sua largitur, scandenda sit, nedum fastigium illius contigisse videamur, repentino casu praecipitemur.

[note: Embl. 35. ] Rusnerus et ipse doctissimus, et ingeniosissimus scriptor, Juvenculum Narcissum depinxit, speculantem se in fonte, apponens judiciosissimum lemma, quod ad nostri cognitionem nos impellit: Nosce teipsum. Cum iimili allusione Florentius Juvenem delineavit sedentem, cui ad latus dextrum simulacrum virtutis erat, et ad finistrum voluptatis, adjungens sententiam: Lubricum Juventutis. Praetendit autem demonstrare per hoc Herculem, virum generosissimum, qui blanditiis libidinis solucitatus, et e contra virtutis impulsu excitatus, hujus posterioris iter tandem ingressus, ad supremum gloriae culmen elevatus est, palmas meritorum decerpendo, quas ei copiose tantorum laborum honorata exantlatio cumulavit. Studuit insuper hoc ipso Juventutem exhortari, ne per lubricum incontinentiae, cum Theodota, vallem mundanarum delitiarum ingrediatur, in qua tribuli, et sentes nunquam deficiunt: Sed ut potius cum Socrato feliciter acclivi virtutis innitatur, in quo fructus


page 46, image: s046

aeternae retributionis consequuntur, et nil nifi tramites lucis splendescunt.

[note: Obviare donis fortunae. ] Denique ut noverimus, quemque fortunae suae fabrum esse posse, et quod cum omni virtute nostra illuc niti oporteat, ut tantundem ab ea adipiscamur, quantum exhibeti Juvenem depinxit, elevantem manus ad ea capienda, quae de arbore fortunae labebantur: animam huic symbolo inspirans, sequenti lemmate: Nihil ignavis votis. [note: Plutar. in ejus vita. ] Nec enim omnes nos Themistocli similes esse arbitremur, cui etiam dormienti fortuna Civitates et Provincias integras in rete portavit: aut [note: Sueton. in ejus vita. ] vero Galbae, de quo Suetonius, quod eo tempore, quo diadema imperiale sumpsit, sibi visus fuisset, praecedenti nocte somniare, fortunam stetisse prae foribus suis, cui etiam prompta voluntate aperuerit. [note: De tranquil. ] Prudentissime nos Plutarchus docet, qua ratione optime fortuna utamur, his verbis: Quidam antevertunt fortunam, ipsameque occupant: [note: I uv. Satyr. 7. ] De reliquo, optime Juvenalis:

Si fortuna volet, fies de Rhetore Consul.
Si volet haec eadem, fies de Consule Rhetor.

Intelligantur universa haec cum sobrietate debita.

Poterititem memoratum Emblema, cum majori adeo proprietate ad hoc referri, ut noverimus, manus nostras elevandas esse, et ad summum Jovem (Deum, inquam, qui est vera sors nostra) preces nostras erigendas. Ad quod Coronatus Cantor meus intendit, dum nonnullibi ait: Omnes gentes plaudite manibus: et alibi: Extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

[note: Homo similis pomo. ] Terminatâ figura Juventutis, nunc ad homines jam adultos progrediamur: ubi Aldrovandus inter primos asserit, vidisse se similitudinem hominis, qui subtus arborem poma quaedam colligebat, cum sequenti Epigraphe: Homo pomo similis: invenisse adjunctum tetrastichoni.

Cruda ut adhuc ramis alteno tempore poma
Nivellantur, humi putria lapsa jacent.
Praecipiti fato sic autrapiuntur acerbat,
Aut effoeta annis corpora nostra cadunt.

[note: Inter opera D. Anselmi in Ep. ad Tim. c. 6. ] Dixerim non immerito hoc Emblema optime a patientissimo Job intellectum fuisse, quando ajebat: Dies mei pertransierunt, tanquam naves poma portantes. Verum siquidem est, quod ait S. Anselmus, aut qualiscunque ille sit, qui sub nomine hoc super S. Paulum commentatus est: Sicut poma habent suos vermes, ita divitia vermem suum habent.

[note: Amor meretricius. ] Eruditus vir Costalius repraesentans statum eorum periculosissimum, qui meretriciis amoribus indulgent, in quantamque ruinam tam corporis quamanimae degenerent, hominem depinxit calamitosissimum, quantum vis staturae eminentis esset, monstrantem collum suum dipsade, hoc est serpente venenato cinctum, qui lethifero morsu suo patientem siti perimat. Idem ipsum Alciatus figuravit, demonstrans hominem larvatum, qui piscem Sargum prehendebat, hoc lemma subscribens: In amatores metretricum: alludens ad aquatilis hujus proprietatem. De amoribus tam periculosis [note: Ouid. de Amore. ] (vestigia eorundem dissuadens) Ovidius, qui alioquin tot et tanta de iisdem amoribus scripta posteritati dedit, has admonitiones adjungit:

Quale sit id quod amas celeri circumspice mente:
Et tua laesuro subtrahe colla jugo.

Ad figurandam crudelitatem, qua non raro homo contra hominem per modum belluae ferocescit, [note: Homicida. ] (Ita ut si homo est homini Deus, etiam homo homini Carnifex, et Lupus dicendus sit ) Doctissimus Camerarius Lupum piscem exhibet, qui proprios filios devorat: juxta illud quod in communi proverbio fertur: piscis major minorem consumit: Significationem illuc adjunxit, his verbis: Propriis non parcit alumnis. Atque ita hominem huic aquatili comparat, concludens sequenti carmine:

Lucius in proprium ut saevit genus impleat alvum:
Sic ipsi sese conficiunt homines.

[note: In Orest. ] Hinc verum Euripides dixit: Crudelitas, et vindicta gentes, et Civitates perdidit semper.

[note: Honor debitus virtuti. ] Ad demonstrandum itidem, quod virtuti suus semper honos, et applausus debeatur. Costalius hominem figuravit, aspectu venerabilem, currui triumphali insidentem, quem copiosus phaleratorum equorum numerus trahebat; intendens vir ille eximius, ideam divini Platonis exponere, subscribens lemma quod sequitur: Honor debitus viro docto. Verissima enim est sententia [note: Ethic. 4. ] jam alibi ex Aristotele citata: Virtuti perfectae non sit condignus honos. Pompejus Magnus victoriarum suarum inclytam famam obliviscitur, dum famae, quam a Posidonio Philosopho habebat, [note: Plinius. ] solum intentus est. Vilipendit sonitum tubarum triumphalium, tantum ut Philosophi hujus consomo fruatur, quocum etiam, deposito omni fastu, familiariter agit, qui tamen nec Principibus, nec Regibus cedere noverat.

In summa olim veneratione erant Poeta Ennius apud Scipionem, Homerus apud Alexandrum, apud Dionysium Plato, Isocrates apud Graecos, Dio apud Prajanum, et apud Domitianum Statius, et horum similes, quibus scriptorum parinae refertae sunt, ut pote in quibus eorum memoria celebratur: Etenim

Vilius argentum est auro, virtutibus aurum,

inquit Horatius.

Haec virtus multis passibus Fortunam superat: nec enim caeca haec, et instabilis, ad latus virtuti collocanda est; haec enim decora, firma, et constans est. Florentius vir ingeniosissimus figuram hominis togati repraesentat, qui restibus fortunam ligat, humi stratam: verba illa nervosissima subscribens: Sapiens supra fortunam. Idem confirmat [note: Cic. in Paradexis. ] magnus Orator Tullius: Caput, inquit, [note: Liv. Dec. 1. lib. 3. ] sapientis est liberum, et potestas est bene vivendi, ut velis. Fortuna virtutem sequitur: inquit Livius.

Reusnerus scriptor apprime eruditus, ut demoristraret, ex uno quidem latere humanam caducitatem, ex altero, quantum profit ad vitae aeternae lucrandam possessionem memoria mortis, Juvenem exhibuit, qui cervicalis loco calvaria utebatur, apponens hanc significationem: Vive memor Lethi: cui distichum sequens adjunctum erat, quod rem multo luculentius indicat:

Vive pius, moriere pius, vivesque beatus
Post mortem: vitae mors viasancta novit est.

[note: Ad Cyprian. ] Hinc S. Hieronymus ait: Qui se quotidie recordatur moriturum, contemnit praesentia, et ad futura festinat. Non minus et illa Tullii sententia mihi memoratu digna videtur, quippe qua meliorem ex ore sacro non opinor prodire posse: Ex hac, inquit, [note: De senectus. ] vita discedendum est, tanquam ex hospitio, non tanquam ex domo.

[note: Embl. 26. ] Praedictus Reusnerus praeterea hominem fingit, sedili super puteum insidentem, cujus capiti pendens


page 47, image: s047

[note: Petcatum et ejusdem castigatio. ] gladius imminet: circumquaque insuper quinque gladii collocati sunt, qui puncturis suis ferire minitantur, cum inscriptionesequenti: Hominis peccantis symbolum. Fortassis insinuare voleus, quod quotiescunque peccaverit homo, toties manu gladium, ad semetipsum mortaliter laedendum, contrectet: prout saepius contingit. Ad quem sensum referri potest, quod Cytharista [note: Psalm. 35. ] Regius inquit: Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. S. Chrysostomus, et ipse peccatum vulneri comparat, dicendo: Gravior est culpa post veniam: renovatum vulnus pejus dolet pest curam.

[note: Flor. lib. 1. Embl. Tyrannorum infolicitas. ] Non multum dissimilis est inventio Florentii; exhibet enim figuram tyranni, ejusque infelicitatem, per historiam Demadis. Assidebat hic mensae lautissimae, invitatus a Dionysio, sed supra caput ei tenuissimo filo alligatus pendebat gladius, isque evaginatus, cui declaratio subsequens annectebatur: Miserrima tyrannorum vita. [note: Plutarchus de Conviv. sapient. ] De hac infelicitate, ille apud Plutarchum declamabat: Mirabor si tyrannum videro senem: Et sicut Phalereus vult: Tyrannus metuit turbam, meruit solitudinem, metuit satellitis absentiam, metuit ipsos etiam custodes: nec armatos illos apud sese, nec inermes videt libenter. Habet semper, sicut Orestes, quod dormirevetet: habet, in similitudinem Tantali, mensam fugitivam, habet saxum Sisyphi, Ixionis rotam, vulturem Titii, qui ei viscera corrodit.

Hoc ultimum in eodem sensu expressit Reusnerus, pro Emblemate sumens, et subscribens: O vita misero longa! Id quod evidentius manifestat, sequenti Distycho:

Sic inconsumptum Titii, semperque renascens
Saepius ut pereat, non pent omne Jecur.

[note: Consilii bene ponderati bona. ] Porro ad indicandam utilitatem, quae ex cunctatione consilii, bene ponderati provenit, praefatus Florentius hominem depingit, piscantem in igne. Quod symbolum a Paradino quoque jam alibi citato usurpatur, sed hic loci cum significatione diversa; ait enim: Morosis cedendum. Fortassis innuens, quod sicut ignis insusflandus non est, ne forte nimio ardore se consumat; sic nimium indigesta velocitas, et maturatio operationis, non raro negociorum ruma sunt. Sic cunctatio Fabii Maximi plena consilio, ea fuit, quae animum, et robur nimium aestuans vaserrimi viri Carthaginensis fatigavit, et sopivit: unde et Mantuanus in persona Senatus ait:

Vnus homo nobis cunctando restituit rem.

Interim nimis inconsulta Consulis Marcelli celeritas, pene universam Rempublicam pessumdederat.

[note: Difficultas doctrinarum. ] Costalius rursum, ut demonstret, quantum veritas, et quantum praeterea doctrinarum profunditas, difficulter inveniri possit, et exhauriri, hominem exhibet, qui nescio quid in puteo piscaturus videtur, apponens sequentem declarationem: Veritas in puteum demersa. Atque hoc est, quod Increata Sapientia, Redemptor noster, interroganti [note: Secreta divina curiose indaganda non esse. ] Judici: Quid est veritas? respondere dedignata est, potius obmutescere visa. Divina siquidem mysteria imperscrutabilia sunt: unde non immetito replicari hic poterit, quod eidem Salvatori Samaritana dixit: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Omni potens Deus Sancto Patriarchae Jacob puteum itidem revelavit, sed continuo imperans, ut eundem saxo contegeret.

Virtutem praeterea, non minus elegantem, quam ditissimam, Emblemata repraesentant, conjuncta simulacris, sicut in praecedentibus jam patuit, et in sequentibus ultra demonstrabitur. Primo itaque loco praememoratus Florentius hominem repraesentat, qui arbori ramum inoculans, vel inserens, [note: Natura per artem elevata. ] hoc lemma adjungit: Ars naturam juvat. Pauper enim admodum in divitiis suis, et in abundantia sua avara esset natura, nisi Ars operosa accederet, et occultas ejusdem virtutes, et plurimum abstrusas patefaceret. Producit illa invisceribus montium suorum alpestrium, et incultorum, aurum, et metalla reliqua: quemadmodum item in reconditis undarum suarum abyssis uniones suos efformat, sic alexipharmaca sua contra vimvenenatam morborum in herbis suis, et simplicibus occultat: ita quidem, ut si Ars labore, lucubrationibus suis, et indefesso studio has ejus perfectiones abditas, et quasi in sinu emortuas non aperiret, utique in deplorabili silentio omnium notitiam effugerent. Sic de semine illo universali, quo res omnes animantur, et informantur sagacissima Musa inquit:

[note: Lux obnubilata. ] Col Foco, on de sotterra altutto giova
Natura, Arte lavora,
Che imitar la Natura Arte soldeue;
Foco che vaporoso, e non e lieve,
Che nutre, e non divora,
Che naturale: e l' Artificio iltroua
Arido, et fa che piova
Humido, eogn'or dissecca, Acqua che stagna,
Acqua, che lava i corpi, e man non bagna.

[note: Physic. 1. ] Ars multa complet, quae natura efficere non potest, inquit divinus Aristoteles.

[note: Durities hominum. ] Apud eruditissirnum Camerarium figura hominis est, qui arboris corticem scindit, de cujus inscisione, odoratus balsami liquor emanat: Per quod duritiam hominum, et intractabiles eorum mores percellit, quorum non nulli ipsis adeo plantis magis ruvidi, et indomiti sunt; haeenim de ipsis vulneribus suis balsami liquorem, et saccharum suave effundunt, homo autem repetitis saepe precibus, saepe conjuratus, et sollicitatus non flectitur, non commovetur, et permodum incudis ad malleum precum insonat: Non exaudiam. Citatus Author autem Epigraphen subsequentem, eleganti antithesi supposuit: Vulnere vulnera sano: quam mentis suae conceptionem versu sequenti evidentius expressit.

Dic age, cum proprio tua vulnera vulnere sanem,
Stipite cur hominum durior hostis homo es?

Quandoquidem vero jam arborum mentio fit, apud Florentium homo depingitur, qui in vanum annosam quercum de agro evellere radicitus nititur, [note: Educatio liberorum. ] cui haec subscriptio annexa est: A teneris assuescendum: videtur hoc mutuasse de Ponti Incola, ubi ait:

[note: Ouid. de remed. Amor. lib. 1. ] Quae praebet latas arber spaciantibus umbras,
Quo posua est primum tempore, virga fuit,
Tunc poterat manibus summatellure revelli:
Nunc stat in immensum viribus aucta suis.

Intentum scriptoris hujus est, ut Patres in educatione liberorum sedulos esse persuadeat, ausserendo illis quod superfluum est, etradicare faciens in fertili terra virtutis: verum etenim est, quod Spiritus Sanctus docet: Adolescens juxia viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Quantae hocipsum necessitatis sit, Origenes nos instruit, ubi ait: Omnia quae deliquerint filii, de Parentibus


page 48, image: s048

exquiruntur, qui non erudierint ac corripuerint. Juxta illud Leonis Papae: Difficillimum est, ut bono peragamur exitu, quae malo sunt inchoata principo

[note: Vindicta Dei. ] Costalius divinam vindictam exhibet, quae sensim sed sine sensu lente incedens, certa ninilominus est calamitosis illis, quos aliquando deprehenderit; fingit hominem vestitum tibialiis laneis. tenentem fulgur in manu, cum hoc insuper titulo: Vindicta divina: Alludit autem ad sententiam antiquorum, qui ajebant: Dii laneos habent pedes; Quoniam lento gradu ad vindictam progrediuntur: ait quida~ Commentator. Quem sensum apertius tetrastichon sequens explanat:

Jupiter atherae, qui fulmina vibrat ab arce,
Intexios lanâ fertur habere pedes;
Tardior ira Dei, et lentovix coginita gressu
Vltrici inswquitur crimina nostra pede.

[note: Judex sineerus. ] Apud Costalium item homo invenitur, qui mensurâ Lesbia petram quandam mensurat, cum inscriptione: Bonus Judex. Erat autem praesata [note: Ex adag. Ma. Nut. Pag. 236. ] mensura plumbum filo appensum, quo coementarii utuntur, juxta cujus normam muri construuntur, et quae se muro rursum conformat. De hoc inquit Aristoteles: Siquedem iusinitae rei insinita item regula est, quemadmodum plumbea Lesbiae adificationis Regula. In lapidis enim figura transformatur, et transmovetur: neque manet Regula. Sic Judicem justum oportet se omnibus promptum exhibere. et facilem aurem dare, et aequo [note: Officitrum. ] judicio causas ponderare. Optima in hanc rem, et pene dixerim sanctis Pactribus digna Ciceronis est authoritas ubi ait: Si judici dicenda est senitntia, meminerit se Deum habere testem, id est mentem suam, quâ nihil hominibus dedit ipse Deus divimus. Simulacrum hominis macilenti, et squalidi, qui sedens, videatur folle suiflare ignem, et succendere carbones, apud truditum Florentium invenitur, cum titulo: In Alchymistas: Sed lucidius sensum suum sequenti dysticho exprimit:

Dum certis incerta sequor, res Prodigus) omnis
Vertitur in fumos, et miseros cineres.

Hoc genus hominum et profugum, et luridum, et laciniosum, promittit, quibus stare nequit, demonstrans se Leonemviriclem, Aqui lamvolantem, servum fugitivum, Draconem qui semetipsum denique devorati homines annosi, pannosi, famelici, qui non nisi sulphur sapiunt, et quibus nil nisi miseranda Paralysis pro lucro est, quam continuo usum ercurii, et fumorum contrahunt. Nemo enim dat, quod non habet. Extra spharam naturalem res inquirunt, et illic ubi inveniri nequeunt

Camerarius moralitatis eximius Magister [note: Caducitas humana. ] depingens vitae humanae fragilitatem, et substantiae nostrae calamitosam caducitatem, effigiem hominis repraesentat, intuentem foeni massam. cui subscriptum est: Sic omnis caro: Quod evidentius praesenti dysticho exponit:

Quiquis es hoc foeni qui spectas forte maniplum:
Respice te, foenum es: pone supercilium.

Quem sensum ex Isaia desumpsit, ubi ait: Omnis Caro foenum, et gloria ejus, tanquam flos agri: [note: Isal. cap. 40. item. 28. Psal. 89. ] et alibi: Et erit flos decidens gloriae exultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium: Cui concordat Psalmista: Mane sicut herba transeat, vespere decidat, induret, et arescat.

[note: Meditatio. ] Imago item hominis spectantis solem, cum lemmate: In Deo laetandum: a Florentino usurpatur in hunc sensum: quod nimirum sicut sol, quamvis remotissimus aglobo terrae sit, et sin intermissione cutsum suum perficiat. ab illuminanda nihilominus, et eadem foecundanda non cessat, sic Animus noster, quamvis his mortalibus spoliis inclusus, aptus tamen est ad sese sublevandum, et meditandum beneficehtiam illam nunquam deficientem, quae de supremo Justitiae sole ad nos derivat: quem imitatur, et a quo sole vitam suam haurit. Sensit hoc inter alios S. Hieronymus. dum ait: Nil amantibus durum est, nullus [note: Epist. 22. ad Enstochium. ] difficilis cupienti labor est. Amemus et nos Christum, et jus quaeramus complexus, et facile videbimus omne difficile, brevia putahimus universa, quae long a sunt.

[note: Libertas. ] Ad figurahdam libertatem, Costa lius annulum angustum exhibuit, insuper et manum, decujus digito detractus fuerat, cum inscriptione: Libertas. Erat autiquitus angustus annulus signum perditae libertatis: annulis enim catenae formantur, quibus mancipia alligantur. Libertas the saurus est, qui non secus ac sanitas, cum primum perditus fuerit, in pretio est. Ita praclara est recuperatio [note: In Phlip. 10. ] libertatis, ut ne mors quidem sit fugienda, pro repetenda libertate: in quit Cicero: Et Julius [note: De bello Gal. Lico. ] Caesar: Omnes homines naturâ libertati student.

Adpersuadendum, quam operosum sit, doctrinarum et scientiarum perfectionem affequi Reusnerus imaginem Mercurii depingit in clusam circulo, et Epigraphen sequentem pro majori clatitate apposuit: Multa multum legenda: Atque hoc est, quod de Juvenculo Venusinus Poeta ait:

Multa tulit fecitque puer, sudavit, et alsit.

Hoc ipsum insinuare voluit Ovidius, dum ait:

Ardua per praeceps gloria vadit uer:

Et alibi:

Vitutem posuęre Dii sudore parandam.

Respondit hoc Socrates Theodatae, cum videlicet multum sibi applauderet, quod plures eo sequaces haberet: Siquidem tu, inquit, ad declive tendis ad quod facilis est via, ego autem ad virtutem tendo, ad quam dissicilis est ascensus.

Transferamus nunc pedem nostrum de Juventute, et virilitate, ad senectutem, ut tractatum hunc, cum aetate universa hominis concludamus. [note: Embl. 41. ] Offert se hic nobis, pro more solito, Forentius inter primos, demonstrans picturam hominis senis, [note: Res superfluae. ] projicientis scyphum, hominis item ado lescentis, qui de manu cava sibi phialam efformans, praeter fluentem lympham fluminis haurit, et ebibit: apponens hanc inscriptiohem, ut videlicet mysterium manifestum fiat: Sapiens supervacanea bona negligit. Haec idea de Diogene sumpta. Qui puerum intuitus sic bibentem, vas suum quo potate solitus erat, et quod cincturae suae appenderat, abjecit. Sicut Crates Thebanus quoque, ut Philosophiae studium tanto felicius consequeretur, divitias suas in profundum maris demersit. Bias Prienensis derelictis amplissimis possessionibus in patria sua, tum ab hostibus obsessa, fasciculum librorum humeris suis imponens abiit. decantatum illud proferens: Omnia bona mea mecum porto.

[note: Insatiabile est desiderium sciendi. ] Monstratur item apud Costalium figura senis, qui Alphabetum apud Ludimagistrum quempiam doceri videtur, sicut doceri solent Infantes, ad majorem autem declarationem adjungitur lemma: Omnium rerum satietas, praeterquam discipinae.


page 49, image: s049

Voluit autem pictura hac magnum illum Catonem nobis ponere ob oculos, qui Orator optimus, summus senatorum, inexorabilis Censor erat: et qui jam armum agens aetatis sexagesimum, non erubuit prima graecae linguae rudisnenta doceri: ad quod se sponte sua contulit, nec prius destitit, quam cum graecum Idioma perfectissime calluit, factus e discipulo magister. [note: In Lalio. ] De quo tam sapienter Cicero: Optime virtus seipsam novit, quam sit amabilis: Et Apostolus: Non satiatur oculus visu, nec auris auditu.

Non dissimile est Emblema hoc illi alteri. quod Costalius erexit, effingens hominem decrepitum, incumbentem margini fontis, qui ad radices montis scaturiebat, cum inscriptione: Dii laboribus omnia vendunt. Praeteridebat autem repraesentare Hesiodum Poetam veterem, qui aetate sua extrema et jam fatiscente, lauro primum coronatus fuit, cum omnem aetatem suam anteactam continuis studiis et lectione, et componendis poematibus trivjsset. Sic ursa non nisi longo tempore lambendo partus suos perfectos reddit. Ajebat Pittacus apud Volaterranum: Totius honesti dux, et fundamentum continentiae Labor inprimis est.

Florentius rursum indicarevolens, quam imeperceptibile [note: Quam difficile sit praenosse futura contingentia. ] sit omne quodventurum est, et quantum in visceribus, et penetralibus casuum incertorum recondatur, imaginem seniculi exhibuit, sedentis capite detecto, eoque calvo, inprato quodam: interim de volantis aquilae unguibus testudo gravis super glabram calvariem decumbentis delabitur, et virum enecat. Sic historia infelicem AEschyli casum recenset. Est autem aquilae consuetudo haec, delectatur esu testudinum, sed cum quod ab intro est, non nisi rupta testa, consequi possit, levare se in altum consuevit, in subjacentes rupes praecipirando quod tenet. Unde in historia jam memorata, cum volucris illa intuens in calvitiem Poetae expositam, eandem pro silice sumpsisset, testudinem demisit, et inopina morte necquicquam tale metuentem occidit, sic enimvero in proposito Emblemate caducitatem vitae nostrae erudimur, discentes quod Plutarchus inquit: Saepe praeterito futurum: nam occultum aliquando deterius est manifesto, aliquando utilius.

Quamvis autem in praecedentibus nullam [note: Simulacra faeminarum cur hic collocata sint. ] mentionem fecerim simulacrorum, et figurarum muliebrium, eo quod faemina non sit perfecta illa Androgina Platonis, et longe sit a virilitate, quae hominem in perfectione sua constituit: Hic loci nihilominus, cum hujuscemodi simulacra, ab iis qui me peritiores sunt, et sapientiores, virtutem, et perfectionem Emblematibus impertiri dicantur, a me quoque nefas erit, si praetereantur, tanquam partes integrarites, et quae complementum praememoratis adjungunt: idque potissimum cum de Deitatibus, et Numinibus tractamus, quae fabulosa sunt.

[note: Labor vincit concupiscibile. ] Proponit itaque Florentius imaginem Dianae, armatam arcu, et sagittis, insequentem vestigla Cervi, cum hac Epigraphe: Labor amoris domitor. Finxerunt olim Poetae Amorem omnium Deitatum victorem esse, excepta Diana: haec enim indesessis laboribus data, nec vinci, nec his laqueis irretiri potuit, quibus orbis universus illaqueatur; cujus lac, et falces otium est hominum enervium, et remissorum. Hic est sensus Ovidii:

Otia sia si tollas, perięre Cupidinis arcus:
Despectaeque jacent et sine luce faces.

Et cum hoc alius:

Otia sitollas, periit vaesana libido,
Quam labor assiduusm duraque vita domat.

Alludebat ad hoc Commentator Testiusm deplorando robur flaccescens Reginae Adriacae, contra Thraces, sic habens:

[note: Poes. Par. 3. ] L?otio de le grand?Alme
Remora infesta, che le imprese eccelse
Travia con lente offe se, e pigri danni:
L?otio delle tue, palme
Il fiore affascino, l?otio diuelse
Sulpiu bel volo a la tua gloriai vanni,
Che non crebbe in tant anni
All arrabo ladron, ne cor, ne senno,
Sol le delitie tue migliore il fenno,
Sol le delitie tue migliore il fenno.

[note: Pudor matrimonialis, et custodia domus. Emblem. 12. ] Ad denotandum pudorem, et custodiam matrimonialem, quae conjugatam decent, item domus curam, quae eam concernit, et quam raro eam egredi oportet, Junius imaginem V eneris exhi buit, sed capite tecto sederitem, et multis ligaminibus in sedili quodam tecto pellibus retentam. Hinc Marchio Virgilius Malvezzus ajebat: La donna in casa e buona da tutto, fuori di casa non e bona da nulla: hoc est mulier domi commorans ad omnia utilis, extra domum ad nil omnirio.

Simile est Emblema Veneris Eleinae, cum testudine ad pedes, quam eruditissimus Alciatus descripsit. De quo jam supra meminimus: hic solum Plutarchi sententiam adjungo: Vxor modesta et sapiens, prasente tantum viro a caeteris conspici, eodum absente domi se debet continere.

[note: Ingenium. ] Transeo de figuris faemineis ad nudas Calvarias, ubi Florentius caput hominis supra sceleton positum introducit, supra cujus nudum verticem corona Regia spectetur, manu sceptrum [note: Embl. 29. ] tenens, cum Epigraphe: Vivitur ingenio: id quod, meo quidem judicio, melius exprimi non poterat: Tangit autem eos, qui terrenis rebus se ingurgitant, corpus suum impinguando, et incraflando: De quibus vas Electiohis inquit: [note: 1. cor. 6. Philip. 3. 19. ] Esca ventri, et venter escis: et alibi: Quorum Deus ve ter est: E contraTullius: Vt vivamedo, non ut edam vivo. Vivere ingenio, est coronam capiti imponere, et sceptrum manu arripere. Sic pate facit (verba sunt docti Commentatoris) [note: Aldrovandus. ] omnia esse inania, prater famam, quam homo vivens adipiscitur. Sic Ovidius temporibus suis canebat:

Fit vivax scriptis virtus, expersque sepulchri
Notitiam serae posteritis habet.

[note: Advocatus avarus. ] Costalius denuo humanam nobis statuam incolumna collocatam exhibet, cujus facies solaribus radiis percutiebatur, portantem lemma quod sequitur: In Advocatos. Alludit autem ad statuam Mennonis, quam in AEthiopia fieri curavit, quae (dum sole Oriente, radii in faciem ejus ferirent) verba quaedam exprimebat: unde introducitur haec eloqui: Vox mihi, dum aderis. Intendit Author iis Advocatis improperare, qui ad perorandum, aut scribendum adduci nequeunt, nisi prius auri radiis perculsi fuerint, aurum autem apud Philochymicos nomine solis vocatur: unde alius non immerito onebat:

Juris Consultus promittit, et accipit aurum.

Hoc genus hominum ad vivum Regius Cantor


page 50, image: s050

exprimit, dum ait: In quorum manibus inquitates sunt, dextera cerum repleta est muneribus. Hinc Poetat:

Auro pulsa fides: auro venalia Jura.

[note: Lib. 1. Embl. ] De figuris simplicibus, transeamus advariis, ubi hon una sed quamplures inveniuntur. Primus se offert Reusnerus vir doctissimus: qui imaginem Deutauonis, et Pyrrhae nobis exhibet, reparantium (prout Poetae commentantur) genus humanum, projiciendo retrorsum saxa, quae in homine convertebantur, apponens Epigraphen: Mille hominum species: idem ipse nihilominus Adamum quoque et Evam delineavit, vicinos arbori scientiae, cum inscriptione: Visa, et Mors: lntelligendo statum liberi arbitrii, quoquisque hominum, prout libitum fuerit, in hanc vel illam partem inclinat. Haec est sententia illa S. Spiritus: Posuit hominem Deus in manu consilii sui; et alibi: Apposui tibi ignem, et aquam, ad quodcunque volueris applica te.

Ad persua dendum nobis, ut omni virtute nostra a [note: Vitia quantum fugienda. ] vitiis olongemur, Costalius vir ingenii quosdam repraesensat, manducantes in cubiculo, ubi receslius, vel locus communis erat, inscribens vulgatum Pythagoricum: In sciphis ne edito. Pari elegantia hoc ipsum, Alciatus expressit fingendo hominem, cum proboscide animalium immundorum deformem, qui se pluribus aliis praesentat, cum inscriptione: In dies meliora: indicans per hoc quoque, procedendum nobis esse (siquidem a vitio recesserimus) de bono in melius: sicut animalia illa solent, quae ruminando, retrorsum non incedunt, sed instinctu naturali semper in anteriora tendunt.

Huic non dissimile est symbolum invictissimi [note: Embl. 190. ] Caroli Quinti, cum Epigraphe: Vlterius. Unde non sine ratione cantare nobis licet:

Nulla dies abeat, quin linea ducta supersit.

[note: Virtus victa. ] Rursum ad demonstrandum, quam non raro virtus a vitio vincatur, et quod in pugna rationis cum sensu, saepe adhoc adigitur, ut ratio oppressa, sensibus cedat, Florentius Personam cum habitu regali introducit, decoratam diademate, et corona: sed quae loco ornatae manus, et lateris, in locum inquam sceptri et gladii, colum faeininarum contrectat, et de fulo fila deducit, idque in medio plurimarum mulierum, adiuncto titulo: Misera servitus, servire voluptati. Haec imago vel veracis Sardanapali est, regis effaeminati, et lascivi, qui femellis suis, et Concubinis intermixtus lanificio operam dedit: aut vero Herculis fila in sinu Omphales ducentis, viribus suis jam labefactati. Hinc Cygnus Sebeti, hoc est Marinus nobilis cantabat:

[note: Galleria. ] E con vestim e manili, e cuffio, e gonna
Lospavento d?Esperia e fatto donna.

Quod universum sequenti tetrasticho exprimitur:

Imbelli digito dum carpis fila, columque
Faemineos inter Sardanapale greges,
Servus es infamis: quid enim servilius ille
Quem premit imperiis foeda libido suis?

[note: Bona, et utili tas divitiarum. ] Quisque ad acquisitionem divitiarum promptus et proclivis est, honorum et conimodorum intuitu, quae eas consequuntur. Hunc Sensum qudam in homine expressit sedente in throno, et cir cumdato servis quatuor, quorum unus flores ei quosdam offerebat, alter lancem fructibus plenam, tertius vitem maturam, ultimus vistes pretiosissimas: interim ad portam mendicus procumbebat miseriis refertus; adjunctum erat lemma: Divitibus tempus omne commodum: Quod totum evidentius expilcitum est, sequenti metro, quod quamvis aliquantum videatur prolixum, Lectori taedium creare non debet:

Magnifica medius sedet altadives in aula:
Circumstant varii quatuor hinc famuli.
Venus habet veris flores, fructus gerit alier,
AEstatis cornu divitesuppeditans.
Porrigit in calatho maturas tertius uvas,
Multipliem vestem denique quartus habet.
Assistit foribus mendicus homuncio, panem
In lacera, gestu supplice, veste rogans,
Scilicet hoc signum, quod agentibus etiatuto
Commeda tempora sunt omnia divitibus;
At contra signum, quod mendicantibus omni
Tempore defiunt omnia pauperibus.

[note: Oportet quae justa a Deo postulare lacob. c. 4. ] Multi sunt, qui se post tot tantasque orationes a Deo non exauditos queruntur: Sed respondet his S. Jacobus: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Quidquid ab Altissimo petitur, justum esse oportet, et divinis praeceptis non adversum, si exauditio speratur. Costalius hoc ipsum oculis et mentibus nostris exhibere voluit, depingendo Principem in regali solio sedentem, habentem fulgur in manu, aquilam verb sub pedibus, ubi praeter haec mulier apparet, falce munita: Hae binae imagines Themidem et Jovem repraesentant, hunc tanquam universitatis Monarcham, cujus est gratias elargiri, illa vero, ut pote Dea Justitiae, indicat, non nisi quae justa [note: Aldrovandur. ] sunt, postulanda esse: hinc Commentator concludit: Deus immortalis ad hominum cupiditates, et prava desideria non est pronus; imo crimen est putare quod prastantissimum Numen sitim nefarii de siderit, et sceleratae cupiditatis explere velit. Hinc Coronatus Cantor inquit: Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

Similis sensus a Florentio declaratur: Homirtem enim coronatum producit, qui dextram suam sceptro insignem monstrabat, ad cujus latus imago nihilominus spectabatur Juvenculae, quae gladium cum bilance gerebat, et quae haud dubie Justitiam figurabat: totum autem sequenti titulo animabatur: Juste fiunt, quae a Deo: quam sententiam adjuncto dysticho dilucidius exponebat:

Cur Jovis assistrix Themis est? Quod justa putanda,
Quae divina Dei mens, rataque cuncta velit.

Antiqui de throno Dei inseparabilem Justitiam esse arbitrati sunt, idque merito. Hinc Psalmista: Justus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus.

[note: Tempus difficultates temperat. ] Tempus item, ficut ex una parte cum acuta falce sua res omnes rescindit, et detruncat, et per petuis processibus suis abolet, et cancellat, sicrursum plurima accommodat, et componit, quae per horas suas nimium praecipites corrumpuntur, et perturbantur. Totum hoc Costalius exprimere conatus est, dum binos homines exposuit, quorum unus caudam integram equi apprehendit, volens eam evellere, sed irrito conatu, alter vero eandem rem adorsus, jam nunc pilum, rursum post haec alium trahit, ac sic pedetentim omnes evellit, cumanscriptione sequenti: Exemplum sapientis, et flulti. Convenit huc, ni fallor, secundum literam Ponti incola dum ait:

Tempore Poenorum compescitur ira leonum.


page 51, image: s051

Sic magnus vir Thales inquit: Sapientissimum omnium tempus est, cuncta invenit, cuncta componit. Huc referenda, quae tam eleganter in hunc sensum Ecclesiastes per spiritum sanctum ait.

[note: Vita humana. ] Idem Author, qui supra, binas hominum effigies exhibet, ridentis unius, alterius plangentis, adjungendo titulum: In vitam humanam: Per haec duo simulacra decantatos illos, et jam [note: Rifus, et planctus. ] ubivis inclytos viros, Heraclium, et Democritum expressit: quorum alter ad quodcunque gaudium sibi propositum inconsolabilis erat, quidquid jucunditas et cachinnus aliorum ad gaudium pelliceret: Alter vero eo usque contrarium vivendi genus secutus est, semper ridens, ut nec mors ipsa, terribili vultu suo a proposito ridendi eum dejicere potuerit: quippe qui actiones humanas, tanquam ludicras, et levitate plenas, explodebat, et exsibilabat. De hoc risu et planctu inter modernos, diffuse scripserunt, a me jam memoratus [note: Comes Bernus. ] Comes iranciscus Bernus Ferrariensis, cujus famosissimus calamus et in arte oratoria, et in Academicis, et in theatris, alas ei ad famam inclytam tam illustres dedit, ut quamvis extinctis corporis fui exuviis, integra nilnlominus [note: Doctor Franciscus Bonomius. ] saecula transiturus sit: Sicut et Patriae meae elevatissimum ingenium Franciscus Bonomius, qui non minus illo superiore et ipse methodo maxime elaborata, et foecunda usus est, ita ut jure sibi merito, quantum quisque alius gloriosam lauream vindicare possit.

[note: Ambitio. ] Concludo hanc Emblematum materiem rursum cum Florentio, qui et hic more suo, ingeniosus, ad condemnandam ambitionem, et elevandam gloriam, et meritum, viatores duos exhibet, quorum unus solem versus procedit, alter dem humeros dorsumque vertit, quorum alterum umbra antecedere, et quasi fugere videtur, alterum eadem umbra subsequitur, cum inscriptione: In ambitiosos. Sic est, sequitur gloria se fugientes, et fugit insequentes. Irritus conatus ambitiosorum est, ad solem honoris procedentium, et in lumine dignitatum mundanarum ambulantium. Totum hoc praesatus Author subsequenti dysticho explanat:

Gliria sic humiles amplectiur. At sibi quisquis
Poscit si nimia hanc ambitione, fugit.

Quod idem est cum illo sequenti (juxta quod Aldrovandus commentatur:)

Cum sequeris fugio, cum fugis, ipsa sequor.

Elevatim sunt Emblemata, quae de famosissimsic dicto Canno chiale Comitis Emmanuelis Thesauri prodicrunt; quippe quae non solum ad compositionem earundem faciendam documento esse possunt, et pro Magisterio, et Instructione prodesse, sed etiam morautate sua ad formandos mores maxime accommoda. Partus omnino admirabiles, provenientes de sublimi intellestu illo, qui lumen, et normam praebuit et arti oratoriae, et lapidariae, et symbolicae. Ego inter omnes, quotquot in hoc genere scripserunt, hunc ultimum eligendum existimavi, et pro commoditate eorum, quibus liber ille ad manum non est, haec quae sequuntur, apposui. Nec vero rubori mihi erit, ea sicut sunt, non immutata transcribere, dum tenebras atramenti mei immiscere nefas duxi, ubi lumen tam elaboratae scientiae effulget.

[note: De iis, qui persecutionem pariumtur a servis suis. ] In primo igitur loco Actaeonis fabula repraesentatur, dum cervi caput gevens, canes propios fugit, cum lemmate: Quos pavit, pavet; alludens ad eos, qui, quos olim servos habuerunt, nunc Persecutores patiuntur. Est autem Emblema quinqua gesimum septimum Alciati, quod ille de Favorino sumpsit apud Stobeum: quamvis applicatio mea differat.

[note: Nimia festinatio damnu~ infert nego. Ciis. ] In secundo, Equus effraenis apparet, qui ad praecipitium properat, cum Epigraphe: Quod praepes, praeceps. significando, quod praepropera festinatio in negociis, praecipitio proxima fit. Fabula in Emblemate quinquagesimo quinto Alciati est, quam ille de Phaedro Platonis desumpsit.

[note: Vanus Conatus est adversum potentes. ] In tertio Pigmaei sunt, qui Herculem satagunt captivitati tradere, dum soporatus est: cum inscriptione: Volunt. Non valent: alludens ad eos, qui cum debiles sint, contra Potentiores insurgunt. Qui demum evigilantes, non secus ac formicas a serepellunt, sicut in Emblemate Alciati 58. invenitur, quod ille de imaginibus Philostrati mutuatus est.

[note: Inemendabiles. ] In Quarto. AEthyops est, qui lavari, sed dealbari nequit. Cum lemmate: Allues, non ablues: indicans eos, qui ex sui natura ad malum proni, nec malis nec bonis emendantur, sicut in Emblemate Alciati 59. videri potest, quod ille a Luciano transcripsit. Lib. 2. Epigr. Graec.

[note: Error, et litlgium. ] In Quiuto Niobe est, quae liberos suos mactari videt a Diana oflensa, cum Epigraphe: Vbi crimen, ibi discrimen. Vide Emblema Alciati 67. Quod Alciatus de sexta Juvenalis satyra desumpsit.

[note: Non oportet suimetipsius nimiam curam agere. ] In sexto, Narcissus est, suimetipsius amore captus, et in fonte se demergens et suffocans, cum Inscriptione: Se perdit, qui se quaerit. Sicut iis evenit, qui Philautiae se donant, hoc est amori proprio, secundum Emblema sexagesimum nonum Alciati, quod de Pausania in Boeoticis mutuatus est.

[note: Invidia. ] In septimo invidia est, in figura Furiae, manducantis cor suum, cum sententia sumpta ex Ovidio: Carpit, et carpitur una. Invidus enim, dum alios rodere intendit, semetipsum corrodit: Sic Emblema Alciati septuagesimum primum est, sumptum ex Ovidio 2. Metam.

[note: Voluptas mundana. ] In octavo Tantalus sitibundus apparet in medio aquarum fugacium, cum lemmate: Affluunt, sed effluunt: Symbolum mundanarum deliciarum est, quae maxime desunt, illicubi maxime abundant. Emblema octuagesimum quum quintum, quod Alciatus de Horatii 1. Serm. Sat. 1. excerpsit.

In nono Aristippus est, devinctus catenis aureis, [note: Aulicus. ] cum inscriptione: Ditior, sed impeditior: Sym bolum hoc Aulicorum, qui quamvis de aula Principum utile suum consequantur, sed non nisivendita libertate, sicut in Emblemate octuagesimo septimo apparet, quod Alciatus de Apophtegmate Diogenis hausit contra Aristippum, qui ut splendide in aula Dionysii viveret, Philosophicam libertatem amisit, interim Diogenes non nisi leguminibus vescens, et vilibus indutus, suimetipsius dominium possidebat.

[note: Facundia. ] In decimo. Hercules est, trahens populum catenis aureis, de ore illius prodeuntibus, cum Epigraphe: Sua vi, hoc est, suavi. Pro symbolo Eloquentiae, quae pro libitu suo animos, quocunque placuerit. impellit. Emblema 181. Alciati, quod de Galeno mutuo sumpsit, in suasoria ad Artes, in principio operum.

[note: Consilium senum, robur Juvenum. ] In duodecimo Aeneas Juvenis est, qui patrem senem portat, cum lemmate: Hic regit, ille dirgit: Signisicando, quod in actionibus illustribus consilium


page 52, image: s052

senum nec essarium sit, et fortitudo Juvenum. Emblema est 195. ex Virgilio desumptum.

[note: Vis et virtus exstirpandi vitia. ] In decimotertio Bellerophon producitur infidens equo alato, et Chymaeram occidens, cum lemmate: Vis, et virtus: Significans, quod si Princeps extirpare vitia intenderit subditorum suorum. oporteat eum robore insigni, et vitiute dotatum esse; quemadmodum Bellerophon, qui eques armatus, tantae magnanimitatis fuit ut, ne delicto fuccumberet, maluit calumniis opprimi, juxta Emblema 14. Alciati, desumptum ex scholiaste Homeri.

[note: Invidia. ] In decimo quarto Ganymedes apparet, alis aquilae in coelum sublatus, interim canes in terra eum allatrare non desinunt, cum Epigraphe: Latrant, non lacerant: pro symbolo Invidorum, quibus via patet semper ad detrahendum, sed nec dilacerare, nec nocumentum ullum iis afferre possunt, qui virtute in sublime tolluritur. Emblema 4. Alciati, sumptum de Statio, quod Statius de symposio Xenophontis mutuatus est.

[note: Regimen malum. ] In decimo quinto Phaeton est, qui regtndisolaris currus impos, quaquaversum incendia dispergit, cum lemmate: Incendit quocunque incedit. Symbolum eorum, qui regimine perverso subditos pessumdant, et propriam et alienam patriam depopulando. Juxta Emblema 56. desumptum ex imaginibus Philostrati.

[note: Meretrices. ] In decimo sexto Syrenes prodeunt, quae praeter navigantes dulciter invitant, sed interimendos, et devorandos, cum Inscriptione: Vorant, quos vocant. Quod Meretricum symbolum est. Ex Emblemate 116. mutuato ex Odyssea Homeri.

[note: Beneficiis aliorum ruinam quaerere. ] In decimo septimo et ultimo, Circe Maga est, quae Heroibus liquorem dulcem in patera propinat, ut in feras bestias eos convertat, cum Epigraphe: in beneficio veneficum. Quod symbo lum eorum est, qui benefaciunt, ut perdant. Juxta Emblema Alciati 66. sumptum ex Plutarcho in libello de vita Homeri.

Haecuniversa cuique documento esse possunt, (iisdem Authoris verbis prolata) ut quoties cunque tibi visum fuerit, supra thema quoddam propositum Emblema formare, possis sine labore subjecta fabulosa, aut historica invenire, unde symbola componantur, argutaeque sententiae vel lemmata, ad eadem explicanda.

Incredibile est, quanti thesauri de ditissimo in genio hoc, tanquam de abundanti aurifodina proferantur. In materia praesertim memoratorum Emblematum, illa infigniora sunt, quae pro adornando floridissimo, et deliciosissimo Raconigii horto elaboravit: Volens siquidem Serenissimus Princeps Thomas omnes angulos lectulorum mysteriosa quadam statua, una cum basibus, numero sexaginta et una decorare (Hortus enim ille, non secus ac firmamentum stellis, sic floribus verno tempore amanissimus est) in unaquaque statuarum unam imaginum caelestium, quae numerum hunc adaequabant, reprausentavit: porro quaeque flatua Emblema suum format, una cum Epigrammate basi insculpto, ad fabulam explicandam, et morale quoddam documentum applicandum. Quae huc collocare praetermitto, quippe quod nec subjecta universalia, nec huic materiae satis congrua sint, jam enim alibi haec materia dilucidata est, tot aliis vide licet Emblematibus. Nec vero etiam de meo quicquam adjungo, ob rationem jam supra allatam, cum

Vic et vinut ex irpasdi vitia in hoc genere sat praestitisse, et cum Lectori ob oculos plura Alciati Emblemata posuerim, ad hoc ab Authore praememorato invitatus: quamvis illuc Lectorem adlegaverim. Venio nunc ad.

NUMISMATA.

NIhil est, ut quidem arbitror, quod curiositatem [note: Utillitas pro. Veniens e studio Numismatum. ] humanam, cum tot astutissimis inventionibus oblectet, tamque utile sit (quippe quae documentis plurimis nos instruunt) quam usus monetarum, et Numismatum. Haec a summis Principibus, et a primis orbis terrarum Monarchis adinventa sunt, tam ut commerciorum usus expeditior esset, quam ut his mediantibus fama nominis et virtutis eorum latissime propagaretur. Utile hoc studium est Pictoribus, et sculptoribus, tam propter situationem et varietatem figurarum, et earum dispositionem, quam quod multarum, et feraecium inventionum refertum sit. Utile est humanarum literarum studiosis, abundant enim Hieroglyphicis, symbolis, Emblematibus, sententiis, significationibus: et nunquam non ad sensum quendam moralem alludnt: nec enim latet, quam ingeniosis inven ionibus, praeter cumulum divitiarum, et sastigium potentiae, viri illustres etiam hacvia pundetationum, et operationum mentis nomen suum dilatârint, et famam suam divulgaverint.

Complura antiquorum monumenta restant, quae ad similia facinora virtutis seram adeo posteritatem pelliciunt. Plura simulacra apparent, quae per modum methodi inserviunt, et regulam nobis suggerunt solidarum instructionum. Hic varia instrumenta, et animalium, et naturalium apparentiarum occurrunt, sicut sunt plura genera coronarum, vestimentorum, et imaginum. Denique cum tanta sit numismatum varietas, tantus in staturis hominum et deorum ornatus, quem varietas deinceps inscriptionum, et lemmatum, comitatur, nilibi est quod non linguae, ut ita dixerim, splendore doctrinam, et magisterium sapiat.

In his apud veteres studio sus admodum suisse legitur Asinius Poliio, qui Romae volumen ex his integrum composuit: praeter cum et Marcus Terentiu Varro. Athenis Gymnasium ad hunc finem erectum erat, unde est quod Orator quidam Atheniensium Ciceroni numismata nonnulla in donarium transmisit, e quorum una parte incisae erant imagines Mercurii cum Paliade, ab altera Herculis, ut denotarent sapientiam fortitudini sociatam esse oportere. Ex hinc postmodum et Romae tales monetae a M. Tuilio Nobuiore impreslae sunt, et consecratae, tanquam aviro Antesignano studiorum, et Musasum.

Habui t et nostris saeculis studium hoc tam utile, tam proficuum, et curiosumversatissimos Indagatores. et sequaces: Quorum inter modernos Hubertus est, Golazius, Herbipolita, Venloniapus, Tacobus de Rio, Jacobus Sadoletus, Cardinalis Caesar Baronius, Joannes Huticchius, Wolffgangus Lazius, Jacobus Strada, AEneas Vicus, Gabriel Simeon, Sebastianus Erezzus, Abraham Ortelius, Fulvius Ursinus, Levinus Torrentius, Abraham Gorleus, Andreas Scotrus, Levinus Hulsius, Wilhehnus Choul, Antonius Pesus, Joannes Sambucus, Martinus Rota,


page 53, image: s053

Thomas Treterus, Antonius Augustinus Episcopus Tarragonensis, Marquardusr Freherus, Adolphus Occus, Casparus Vasarius, Jacobus Biaeus, Constantinus Landus, Stephanus Umandus, Joannes Glahdorpius, Pater Andreas Scotus de Soc. JESU, et alii, qui tam saecula sua quam, nostra, et posterorum illustrârunt. Ego igitur, cum in opere praecedenti, ubi partium humanarum tractatus est (ubicunque occasio tulit) hanc materiam tam proficuam jampercurrerim, deesse officiomeo arbitrarer, si tantum argumentum hic loci silentio praeterierim.

Exordiar, ordine supra jam observato, ab aetate [note: Quantuor anni tempora. ] puerili, utsic deinceps per gradus, omnem hominis aetatem emetiar. AEneas Vicus Nummum Commodi Imperatoris exhibet, in quoquatuor infames apparent, quatuor anni tempora figurantes: ajunt complures, quod eorum tres nudi sint, unus vestitus; quorum primus cophinum manu teneat plenum floribus, utpote veris indicium: alter dextera falcem regat, ad secandam messem, non nisi AEstate maturam: tertius rursum cum cophino repleto fructibus spectctur: quartus denique vestimento indutus, baculum super humeros teneat, in quo suspensa sit avis. jam emortua, idque ad indicandam hyemem.

In numismatibus aliis Adolescens corona redimitus cernitur, cum Tripode aurea: regens in dextra sua sagittas, in smistra stringens cytharam, ingens aucem coluber ad pedes ejus collocatus est: illic insuper Laurus est cum Corvo, et subtus hanc Laurum novem adolescentulaesunt, et non proculhinc fons scaturire cernitur. Vult Erizzus [note: Apollo cum Musis. ] in his simulacris Apollinem sigurari, una cum Musis in Parnassi monte, secus foatem Castalium; quamvis simulacrum Apollinis in aliis nummis aliter figuratum inveniatur. In horum aliquo Juvenis cerniturstans, sinistra lyram tenens, homo item nudus alligatus ad arborem, de ramis autem pendet sistula: in quo victoria designatur, quam Apollo contra stohdissimum Marsiam cantu obtinuit.

Erizus porro Adolescentem repraesentat, portantem [note: Merurius. ] humer is suis arietem: significans Mereurium. Aliter nihilominus in numismate quodam Hadriani imperatoris figuratus est: illic enim imago est Juvenis, tenentis caduceum manu dextra, et fingentis se altera Imperatorem apprehendere, cui lemma subjunctum est: Felicitas Augusti. Sed in numismate quodam aereo Vitellii homo cernitur cum virga, serpente, et noctua ad pedes, [note: AEsculapius. ] quae AEsculapium significant. Ab altero latere imago est hominis stantis, et super scipionem, qui serpente circumdatus est, innixi, quae figuraitem Aesculapium denotat. Rursum illic apparebat mulier, tractans colubrum, nominata Hygia, vel Dea salutis. Hae imagines juxta Erizzum, portendebant, hunc Principem gloriatum fuisse, se totius terrarum orbis Medicinam esse, atque idcirco has sibi monetas excudi voluisse.

Transeamus de aetate puerili ad consistentem: [note: Superbia Domitiani volentis adorari. ] Ubi in monetis Domitiani figura hominis venerandi exhibetur, qui tribus faeminis genuslexis ad portam templi praebere dexteram videtur: Eousque ambitionis progressus est hic insensatus, ut per haec significari voluerit, se in nummo Numinis adorationem exigere. Hinc annotandum (inquit Commentator Aldrovandus) quod ante Dictaturam Julii Caesaris, sola deorum effigies, et praecipue eorum, qui cum singulari veneratione in gentilismo colebantur, excusa fuerit, et in monetis exsculpta.

[note: Sacerdos sacrificans. ] Videbatur item in argenteoNummo sculpturas Auli Posthumii: Erat autem aspectus venerabilis viri cujusdam, qui manum videbatur super caput Tauri colloeare, ad eum sacrificandum: per quod veterum mos erat sacerdotem Dianae immolantem exprimere.

Rursum alius nummus est aspectu trium hominum insignitus, quorum quisque sacerdotali amictu vestitus erat: ad quorum pedes multa ferarum et animalium genera mactata cernebantur: per hoc Imperatorum sacrificia denotabant. [note: Sacrificia Imperatorum. Consulis saerificium. ] Item persona alia, vestita sacerdotali habitu, quae videatur scropham quandam in fanum introducere: Symbolum Consulis erat, quigrat tias Dianae Deae referebat, ob victoriam obtentam: haec visa sunt in numismate aereo Consulis Marcelli.

Non desunt praeterea in monetis armatorum hominum effigies, quorum plures tanquam militaribus trophaeis condecorati sunt: diversimodam autem significationem habent: inter quas Armatus, qui dextera sua scuto innitatur, et qui manu telum apprehendat, in actu procedendi, [note: Mars Propugnator. ] in universum pro simulacro Martis Propugnatoris sumebatur. Hoc Numen nihilominus et aliis insuper modis, et cum diversis significatis repraesentatum fuit in argenteo siquidem nummo Caracallae comparebat homo se armans casside, lorica, utraque periscelide, et umbone, quo [note: Mars ultor. ] Mars ultor exprimebatur. Haec item figura in nummo aereo Mammeae cernebatur, et rursum in argenteo alio Imperatoris Adriani. Adhuc aliter in monoeta aerca Vitellii homo cataphtactus apparet, cum galea nimirum, et thorace, et femorum armis, gestans sinistra sua clavam, dextra [note: Mars victor. ] victoriam alatam, quo Mars victor exprimitur, secundum quosdam: In moneta etenim aerea Antonini Pii eadem figura est, sed armata pugione, et trophaeo.

Quotiescunque tamen (inquit doctissimus Aldrovandus) simulacrum apparet hominis galea tecti, cui latera itidem, et femora armata sint, quod dextra sceptrum gestet, sinistra hastam, pede dextro testudinem calcans, juxta quod [note: Honor. ] Choulus tradit, Honorem repraesentat. Praedictus author memoriae dedit se hujusmodi figuram in moneta quadam aerea Vitellii vidisse: figuram itidem aliam hominis, qui dextra hastam, et sinistra globum mundi tenebat, signiricantem Imperatorem supremum universitatis, Deum. [note: Deus. Imperator tyranni victor. ] Siquidemvero jam memoratum simulacrum captivum habeat, subtus pedes vinctum, Imperatorem denotat depressisse, et subjugasse tyrannum. Si quidem eadem figura, in dextra [note: Imperator gentes barbaras sibi subjugans. ] manu hastam gesserit, in laeva sceptrum, et praetato pede hominem prostratum humi depresserit, ex altera verb parte animadvertantur homines instructi vasis quibusdam, de quibus aquae defluant, Erizzus authumat, figuras has alludere ad Imperatorem, qui dissipata et fracta inimicorum potentia, Armeniam subjugaverit, et Mesopotamiam, crudelissimosque Parthos: aquae autem Araxem, et Euphratem flumina repraesentant.

Idem simulacrum, premens hominem in terram


page 54, image: s054

projestum, [note: Victor item Teutoniae. ] cum urna, juxta mentem ejusdem Authoris, denotat Imperatorem expugnantem rebellem Germaniam: Imo vero idem Author confiderando in numismate hominem, qui laeva pilum, instrumentum militare, teneat, dextera vero videatur coronare hominem onustum armis, et spoliis, cui bini Captivi ad pedes provoluti jaceant, ex his conjecturandum inquit, eum super Teutones victoriam obtinuisse.

[note: Italia restituta. ] Homo item erectus stans, et sinistra lanceam contrectans, qui dextram faeminae Genuflexae praebet, quae videatur mundum in manibus gestare, docet, secundum mentem Authoris praefati, Italiam mediante Imperatore pristinae libertali suae restitutam, et ad statum priorem reductam esse: unius et alterius indicium, in praememoraris personis repraesentatum est. Homo item, qui corpore suo hastae innixus sit, cum imagine quadam mulieris, quae in dextera sua [note: Fortuna et Victoria. ] gubernaculum navigii teneat, in sinistra Cornucopiae, ubi praeter haec rursum alia muliersit, quae dextera sua militem coronet, juxta ejusdem Authoris mentem, fortunam et victoriam Imperatoris designant.

Cum armatus homo hastam premit, et de loco eminenti, non secus ac de Exedra quadam ratiocinari populo videtur (Sic nummus aereus imperatoris Commodi praescferebat) prout Choulus tradit, [note: Fides. ] exprimitur. In quibusdam praeterea nummis apparebant homines, militibus similes, qui arrectis auribus loquelam hominum videbantur exciperc, cum hac Inscriptione: Adlocutio. Symbolum hoc erat eorum, qui vigilanter, quid sibi operandum, animadvertunt.

Effigies hominis sedentis supra struem spoliorum, scutorum, et omnis praeterea generis armorum, sed manum suam subtus genu collocantis [note: Rex Dacorum ad Imperatore Superatus. ] (juxta Erizzum Commentatorem) Regem Dacorum denotat, ab Imperatore superatum, et vinctum. Pari modo in nummo quodam Darii Regis Persarum, quem Alexander devicit. effigies quaedam insculpta erat, facientis telum.

Apparent item plures figurae hominum equitantium, quae multa mysteria, et significationes continent: itaque ad Lectoris utilitatem necessarium [note: Mars. ] duxi, haec in hunc locum referre. Homo itaque armatus, infidens equo, munitus hasta, flagello, ingeniosum Hieroglyphicum erat Martis, nam et equus, et arma illa et velocitatem, [note: Neprunnus. ] et furorem spirant. Neptunus item inmoneta quadam Tarantina, argentea, eadem forma repraesentatus fuit, secundum Chouli opinionem.

Porro nudum quoque hominem sculpebant, eumque galeatum, insidentem equo, cui pannus ab humeris defluebat, ventis agitatus, in dextera item telum cernebatur, duo vero in laeva: atque haec rursum Neptuni erat effigies.

Imago Castoris Numinis per hominem equo insidentem figurabatur, hastatum in sinistra et, cui stella in vertice capitis resplendebat. Per haec Parthorum Provincia delineabatur. Figura hominis equitantis in equo alato, qui telum jacere in monstrum quoddam videbatur, cui caput leonis erat, reliquum corpus Draconi simle, [note: Persens. ] valorosissimum Perseum significabat, qui cum Chymaera dimicasse fingitur: quamvis per haec Bellerophontem quidam denotatum arbitrentur: sed in idem coincidit, cum uterque fortissimus, et singulari prudentia dotatus fuerit. Simulacrum hominis equo suo decurtentis, et [note: Homo insidens equo et cum feris justificans. ] hasta leonem ferientis, idea est generosi illius, qui in spectaculo publico certamen inire ausus est cum belluis, et victor tamen discessisse legitur. Bini homines equitantes, qui in tesseram mutuae amicitiae sibi dextram porrigebant, prout in Philippi Regis argenteo numismatey [note: Virtus. ] apparet, imaginem virtutis designant (sic Choulus tradit.)

[note: Expeditio Imperalis. ] Si in dictis Numismatibus homo armatus, isque equitans visus fuerit, et viam suam prosequens, quem alius pedes praecurrat, alii plures subsequantur per hoc Expedicio Imperialis in negotiis belli intelligenda est. Item equestris homo, munitus clava, qui in actu currentis consistat, celeritatem indicat, qua Imperatores ad belli expeditiones progrediuntur. Si vero quispiam equitando alterum hasta pereusserit, qui in terra jacuerit, imaginem refert [note: Victoria Imperialis. ] Imperatoris victoriosi, contra Sarmatas, vel Gothos, qui ad internecionem usque debellati sint.

Homo pedestris, qui trophaea suspensa portaverit, et alterum equo insidentem praecelierit, quem rursum alius cum insigniis militaribus sequatur, victoriam contia Parthos obtentam indicat. [note: ejusdem reditus patriam. ] Quemadmodum si homo pedestris, cum signis miliuribus in laeva, praecedat Equitem, reditum triumphalem imperatoris ad proprias regiones suas demonstrat, postquam hostes suos fugaverit, et dissipaverit, provinciamque eorum oecupârit. Numismata denique aerea Imperatoris Trajani insignita imaginibus duarum provinciarum, rara sunt et praecipue illa, ubi Imperatoris illius simulacrum equo infidens apparet.

[note: Imagines nudae. ] Saepius item in monetis simulacra hominum comparent, idque sine vestimentis, de quibus hic meminisse non abs re erit. Numisma argentcum Caji Marcelli, et Lucii Lentuli, hominem nudum repraesentat, cui in dextra fulmen est, sinistra sustentans aquilam, cum exiguo altari, et stella: [note: Sacrificia Jovi facta. ] quae docent completa sacrificia, Jovi consecrata, postquam Jovis fanum in Capitolio fulmine tactum fuisset.

Imago praeterea hominis seminudi, sedentis in eminenti loco, quae manum dexteram extendat ad aquilam, cum figuris Curruum solis et Lunae, haec excusa cernebantur in moneta aerea Alexandri, qui per hoc pro Jove Olympio haberi voluit. [note: Jupiter Victor. ] Jupiter victor sequenti forma exhibebatur: seminudus homo insolio sedebat, tenens hastam in sinistra, et victoriam alatam in dextera: quae olim in moneta aerea Domiciani cernebantur.

[note: Jupiter Custos. ] Item alia moneta aerea Neronis spectabatur, exhibens hominem seminudum, cum fulmine in dextra, et hasta in sinistra, ad demonstrandam vigilantiam Jovis Custodis: quamvis hoc diversum aliquantum sit in nummo argenteo Vespasiani, ubi homo nudus apparet, sinistra lanceam tenens, in dextra altare est, idque ardens. Choulus interim in nummo argenteo Gordiani eum exhibet cum hasta in dextera, et fulmine in sinistra, quam imaginem dicit Jovis esse Vin dicis. [note: Japiter Ultor. ] Eundem Erizzus exhibet in nomine nudo, qui dextra fulmen vibret, sinistra avem teneat, quae volare videatur, et hac ratione Jovem ait fulminantem repraesentatum. Hae imagines iram divinam ex primunt: quae non minus Christianis quoque documento esse possunt: sicut in triumphis imperatorum, ad contemplandam potentiam divinam elevari posiumus.



page 55, image: s055

[note: Jupiter Servator. ] Differunt inter se, et dissentiunt Authores in i exprimenda Idea Jovis Servatoris, de quo nonnihil etiam referendum est. Choulus in nummo quodam argenteo Domitiani hominem nudum monstrat, qui dextra fulmen gubernat, dum sinistram versus coelum erectam tenet, fortassis indicans, inde pro salute nostra subsidium, et refugium petendum esse. Idem Author monetam argenti exhibet Imperatoris Antonini Pii, in qua homo nudus apparet, regens dextrâ suâ hastam, sinistrâ fulmen, per quod sensus ille supra memoratus exprimitur.

In numismatibus praeterea et aereis, et argenteis, Imperatorum Gordiani et Maximiniani homo nudus cernitur, gerens nihilominus in dorso suo pannum, cum fulmine in dextra. Et hastâ in sinistra, ad cujus pedes cernitur homo parrulus: qua figurâ Jovem Conservatorem exprimebant, imo verb per hominem ad pedes Numinis consistentem imperatorem indicant, a Deo conservatum.

[note: Jupiter Propugnator. Jupiter Stator. ] Moneta Alexandri Severi, quae hominem nudum repraesentat, cum paludamento nihilominus ab humeris defluente, qui fulmen jaciat dextra, sinistra aquilam gerat, Jovem Propugnatorem designat. Dum item Jovem Statorem expressuri essent, eandem figuram ex hibebant, sed quae dextrâ suâ hastam, laevâ fulmen gestabat. Choulus eundem nobis exponit, cum paludamento ab humero sinistro detiuente, qui globum orbis dextra teneat, cui imago victoriae, et aquilae adjuncta sit.

[note: Attributa veri Dei. ] Hucusque de hac Deitate dixisse sufficiat, ubi nihilominus quidquid de fabuloso Jove in tot formis proferiur, et Propugnacoris, et Conservatoris, et Ultoris, et Statoris, et hujusmodi titulorum, ad varia attributa Dei viventis et omnipotentis referendum est, quibus ad totius universitatis regimen vigilantissime providet, sicut fulmine castigationis suae, tam temporalis, quam sempiternae cum severitate hominum peccata castigat: non minus et panno indulgentiae suae divinae, per longanimitatem suam inessabilem, turpitudinem delictorum nostrorum operit.

[note: Neptunus. ] Transeamus nunc ad Imagines Neptuni, in quo rursum eaedem qualitates, et conditiones observari possunt. Itaque in primo loco nummus argenteus Augusti, et Vespasiani apparet, in quo siguranuda est hominis Tridente armati, qui [note: Moneta post victoriam navalem. ] pede sinistro mundum premit: quod numisma ita figuratum fuit post teditum horum Imperatorum, cum navali pugna victoriam triumphantes reportaslent, atque hac ratione Numini illi gratias retulerunt.

Pari modo homo nudus, cum pallio ab humeris dependente, et ventis agitato, insidens navigio, quod binis equis trahitur (sicut moneta quaedam argentea Marci Agrippae exhibet) eandem cum priori significationem habet. Sic in nummo quodam argenteo Pompeji navigium quoddam, et in ejusdem medio turris observatta fuit, in cujus fastigio similitudo hominis nudi cum Tridente apparebat, per quod Neptunus figuratus fuit, cum in pacifico fraeno undas suas retinet. Rursum in alia forma Homo nudus, qui a renibus deorsum versus, per modum Sirenarum in caudam piscinam, squanimosam, eamque duplicem desinat, Neptunum adit atumnota at. Denique Numisma aigenteum Demetrii hominem nudum habet, qui cumTridente suoquasi percussurus apparet, eundem Neptunum designat: [note: Item Victoria navalis. ] in parte postca ejusdem numismatis, figurata erat navigii prora, cum imagine victoriae alatae, quae in dextera sua coronam portabat, in sinistra palmam, quod symbolum victoriae Valis est. Atque hic finem pono in considerandis hujusce generis monetis; magis elaboratam indaginem; curio sorum studiis relinquens: interim eos, qui iter tam periculosum, quale est, quod in undis Oceani sit, instituere destinaverint, hortatos volo, ut vexilla sua non fabuloso Neptuno, sed Altissimo Creatori suo, et Redemptori orbis erigant, in eoque omnem fiduciam suam collocare non obliviscantur.

[note: Mercurius et Hercules. ] Alia praeter haec numismata invenire licet, quaediis, et deabus insigniasunt, inter quae Erizzus quandoque binos homines, eosque nudatos et stantes contemplatur, quorum unus clavae, alter caduceo innititur, talaribus indutus, hunc Mercurium annotans, illum Herculem esse: [note: Sapientia et fortitudo in Imperatore necessaria. ] has figuras autem sibi invicem conjunctas voluerunt, ut Imperatorem denotarent, in cujus persona fortitudinem simul et sapientiam desiderabant. Homo nudus, cum clava in manu, cujus medii humeri et pectus leonis exuviis recincta sint, Simulacrum consuetum Herculis est, quod frequentissime in veteribus monetis exprimebatur: saepe etiam hoc eodemvirtus Imperatorum [note: Hercules poma Hesperidum rapiens. ] notabatur. Itidem cum figura haec clavam extollir, ad feriendum serpentem, quicirca arborem pomiferam volvatur, et eidem innixus sit, brachium autem ferientis pelle leonis coopertum sit, juxta opinionem Errizi, Herculem indicat poma de Hesperidum hortis rapientem.

Jam vero siquidem in indagandis numismatibus, in quibus similes figurae occurrunt, prosequi voluerimus, inprimis Nummus argenteus Aureliani apparet, qui imaginem hominis Coronati et diademate circumdati exhibet, totum fulgoribus, et micantibus radiis illustrem, cum pallio ab humeris defluente, qui hominem secus [note: Sol oriens. ] pedes suos captivum intueatur: per quod simulacrum complures solem intelligendum arbitrantur, tum videlicet, cum in ortu suo resplendet. item in Numismate Constantini, homo nudus est, tectis nihilominus pudendis, manu sinistra Cornucopiae gestans, in dextra vero ingentem phiaiam, aut scyphum, per qua: Genium [note: Genius. ] significari volunt, praecipue Romanorum.

Sic per hominem semirtudum, qui in dextra hastam teneat, Cornucopiae in sinistra, cui caput casside tectum sit, prout moneta quaedam aerca Marci Aurelii continet, juxta Choulum, [note: Hornor. ] Honor indicabatur. Denique in moneta Herennii exsculptus est homo nudus, qui humero sinistro senem portat, per quod prudenter Choulus officia pietatis, et compassionis intelligit. In numismate argenteo Julii Caesaris, homo apparet, qui item virum quendam decrepitum bajulat, in sinistra imaginem ferens mulieris, munitae galea, et hasta, perquas siguras pius AEneas, describitur. Patrem secum portans, et Palladem. Ecce quot virtutes, et affectus hic repraesentantur, ad quarum unam quamquesi debitam ressexionem adjunxissem, ad paginas usque centum opus hoc excrevisset.



page 56, image: s056

Ut interim quod coeptum est, in suo ordine prosequamur, plura numismata sunt, quae sicut illic homines praeferebant equestres, hic curru sublimes proponunt, idque ad significandos rursum affectus, et virtutes. Interprimos Erizzus est, qui refert, quod si homo super currum positus monstretur, quatuor Elephantis provectus, cum ramolauri in dextra et sceptro aquilino in sinistra, symbolum sit Imperatoris, qui victoriam obtinuerit, et holliles plagas debellaverit. [note: Imperator victoriosus. ] Homo item gestans manu dextra ramum, et sinistra simile quid Clavae, ubi praeter haec figura Cameli cernatur, et struthionis, [note: Provicia Arabum. ] Provinciam Arabum designat, ab Imperatore devictam: quamvis nonnulli sint, qui Imperatorem prout omnium hostilium nationum domitor est, in homine, qui currui quadrijugis equis vecto [note: Mars. ] infideat, defigrtatum arbitrentur. Mars item sculpebatur curru vectus, et flagellocrudeli armatus.

[note: Jupiter Tauro insidens. ] Sequuntur figurae hominum, sed non in curru, sedentium. Unde Erizzus per homiilem Tauro insidentem, Deitatem Jovis tntelligit: idque non sine ratione, taliter enim in raptu Europae: videri se fecit. Simulacrum item hominis sedentis, qui manum suam extendat, pollice depresso, [note: Victoria consilio obtenta. ] in moneta Marci Catonis Propraetoris spectatur; denotat autem victoriam consilio et prudentiâ obtentam. Cum autem homo sedens, in dextrasua globum orbistenens, et a muliere alata [note: Imperator Triumphant. ] coronatus apparuerit, Erizzus insinuari imperatorem inquit, qui ob Britanniam debellatam, coronam promeruerit. Quotiescunque demum (ait idem Author) in monetis victoriae effigies apparaerit, quae Belli ducem quendam coronaverit, id imperatorum gloriae adscribendum esse: unde et in hujuscemodi monetis, ex altero latere semper imperatoris imago est.

[note: Imperator fame liberans populum. ] Quandoque etiam homo sedens supra solium clevaium, elevatum, et a Victoria coronatus cernitur, cum imagine mulieris quae spicas quasdam praesentat, per quod Imperator, aut Princeps desiguatur, qui propriis sumptibus suis, et e sisco suo proprio, subditos egentes, ab oppressione famis liberav erit: [note: Princeps abundatiam procurans. ] idcirco etiam in monetis Titi Vespa siani homo animadvertitur, qui manibus suis mulierem gestat, quae libello, et Cornucopiae onerata est, ubi non minus figura navis est, quae cophinum repletum spicis portat, ad demonstrandam Principis industriam; qui laboribus suis, et icineribus factis, abundantiam regionibus suis intulerit. Figura siquidem mulieris, juxta mentem Valeriani, infgne spicarum prae se ferentis, imaginem habet abundantiae, et Annonae.

[note: Tarentiorige. ] In Numismate Tarentinorum homo cernitur delphino insidens, qui originem Tarenti demonstrat: haec enim urbs prima sui fundamenta se Herculi debere authumat: quamvis per hocipsum simulachrum in monetis aliis Pausanias velit Phalantum Lacedaemonem designari, hominem inclytum, ob sapientiam, et fortitudinem. Alii inquiunt, Telemachi imaginem esse, filii Ulyssis.

[note: Respub. Restitura. ] Cum porro numisma cernitur exhibens figuram stantem, quae manum suam ad faeminam supplicem extenderit, Authores per haec Rem publicam a Monarcha qui eam prius devicerit, restitutam intelligunt. Id quod exinde majorem sibi authoritatem nanciscitur; cum in moneta quadam Imperatoris simulacrum appareat, qui in genua prolapsum erigit, his Characteribus subjunctis: Restitutori Galliae.

[note: Judaea capta. ] Homo item erectus stans, habens multituditem armorum a tergo, ad cujus pedes mulier moesta consideat, ramum palmae gerens, juxta sententiam Chouli, hujusmodi numismata tum excusa fuerunt, cum Judaea bello coepta est: quamvis admodum diversis et simulacris, et figuris insignita et impressa sint.

[note: Auguriis de ditus. ] Denique homo pedes, intuens in avem, juxta Erizzum, hominem denotat, qui desiderio praesagiendi, quae futura sunt, auguriis intendit.

De his ad aliaferor, diversos brachiorum et manuum actus confiderando. Quamvis enim nonnulla de his in volumine primo retulerim, nihilominus quod illic non cum tanta universalitate, et copia me extenderim, haec quae sequuntur superioribus adjuncta volui. Itaque in moneta quadam Alexandri Augusti simulacrum hominis advertitur, qui laeva sua hastae innixus, dexteram exporrectam tenebat, sed digitis dimissis, et pollice pendente, adjuncto sequenti verbo: Restitutor.

In alia rursum moneta, cui insulptum erat: [note: Principis reditus in patriam. ] Trajanus Imperator: figura Imperatoris apparet, qui dextram suam dextiae Numinis porrigit, quod Cum omni majestate sedili suo infidet. In inferiori parte numismatis hujus haec verba legebaniur: Adventus Ang: alludendo ad felicem Principis reditum in ditionem et statum suum. Cum item in numismate figura hominis apparuerit, qui dextram suam dextrae alterius conjunxerit, praesente muliere quadam armata, denotat, juxta [note: Translatio Imperii in alterum. ] Erizzum, quod Imperator Imperium suum alteri largiatur, et inalium devolvat, consentiente Roma universa.

[note: Congratulatio, quae Principi sit. ] Homo genu flectens, qui dexteram suam Imperatoris dextrae conjungat, secundum quosdam, congratulationem innuit, quam Provinciae Imperatori, praesertim Phryges, triumphanti exhibent. Porro bini homines, jungentes dextras, duorum Principum concordiam figurant: [note: Concordia Pricipum. ] si autem duorum alter thalari toga indutus, alter pallio videatur (quae simulacra in moneta quadam Caji Egnatii apparent) cum interim ex advetso latere Cupido alatus cernatur: his figuris Concordia designatur, quam oportet inter literas simul et arma versari. Sic Gabriel Simeon in Quadro quodam per hominem togatum Pacem expressit: et inalio, per hominem pallio tectum, occasionem sumpsit exprimendi bellum.

Simulacrum humanum, gerens dexteram extensam, et porrectam, atque eodem tempore laeva sua oblatum suum super altare collocans [note: Fides. ] (sicut moneta Antonini Pii continet) fidem demonstrat: Ejusdem sortis moneta quaedam aurea est Lucii AEhi Caesaris, cum inscriptione: Pietas: [note: Pietas. ] in nummoquoque Gordiani Pii simulacrum est homonis, qui manus in coelum levat, cum inscnptione: Piestas Aug: Denique in moneta quadam Juliae Piae simulacrum Vcneris cernitur, qua dextram extendit, sinistrâ haltae [note: Venus Genitrix, Romando. Rum credita. ] suae incumbit, portans secum Epigraphen: Venus Genitrix: volens per hoc insimuare, vana credulitate Romanos authumasse gentem Juliam genus suum denvare a Venere. Non minus per hoc parturientibus faeminis augurare felicitarem intendebant.



page 57, image: s057

Cum autem monetarum infinitus penae sit numerus, eorumque usus jam ubique receptus, tantique momenti sit, ut non immerito fundamentum commereiorum appellari possit, ficut omnium quoque possessionum, et bonorum temporalium: cumque praeter haec ingenia moderna tantarum inventionum feracia sint, et tantis significationibus Copiosa, intanta farragine scriptorum, qui de his fusissime rationati sunt, quippe quod breviutis amicussim, ea quae rariora, aut pretiosiora mihi visa fuerint, tam ob materiae vel metalli, quam ob ingenii excellentiam selecturus sum. Usus enim antiquorum erat monetas, vel de cupro, velaere, vel aurichalco formare: illa enim hominum aetastum tempestatis Saecula aurea olim erant, necdum avaritia prae minusavara erat, quam hodiedum: saecula tum aureavigebant, cum avaritiae tyrannis necdum invaluisset: postquam haec imperium et dominationem indebitam sibi vindicavit, sub jugo ferreo humanuni genus ingemiscit.

[note: Monetae Imp. Augusti rarae. ] Rara sunt Numismata argentea Imperatoris Augusti, praecipue tarnen ea, quoe ex uno latere coronam quernam repraeseritant, rarissima adhuc quae Cae Sares equo insidentes exhibent. Talia sunt, quae ex aere fusa Imperatoris Titi Vespasiani cernuntur, praecipue quae Judaeae captivitatem demonstrant. Ejusmodi conditionis sunt monetae Tyberii: illae nimirum quae ex uno latere effigiem templi continent.

[note: Idem Caligulae. ] Rara item sunt numismuta aerea, cum Augtusti effigie, quae ex uno latere sculptam exhibent coronam rostralem. Similia sunt his numismata Caligulae, praesertim quae simulacro DeaePietatis condecorata sunt. Ejusdem item conditionis sunt, quae Claudium Imp. ferunt, quorum latus inversum bina Cornua copiae exhibet. [note: Item Neronis. ] Pauca praeter haec numismata sunt aerea Neronis, quarum pars postica rostratam navem gerit. Propemodum omnes monetae abolitae sunt, quae [note: Item Galbae. ] Imaginem Poppeae praeseferebant. Consimilis raritatis sunt nummi Imperatoris Galbae, monstrantes statuam victoriae: inpari gradu sunt Alexandri Severi, in quibus duo capita apparebant: summae autem raritatis sunt, quae imaginem [note: Item Commodi. ] templi insculptam possidebant. In eundem modum dicenldum de numisniatibus Commodi, in quibus Deorum genitrix cernebatur: sed omnino interierunt, quae quatuor anni tempora, [note: et Antonini. ] in quatuor diversis pueris referebant. Inveniuntur utique plura Antonini numismata. Sed rarissima sunt, quae effigiata spectantur cum Imagine Italiae, repraesentantes Anchisen portatum [note: et Trajani. ] AEneae humeris. Idem dicendum de iis, in quibus Imperatoris Trajani imago cemitur, ubi plures figurae comparent.

Rara admodum sunt numismata Lucii veri, quae quantitatem imaginum gerunt, praesertim ea, quae effigiem Imperatoris circumferunt, coronati per matronam quandam, in qua Roma intelligitur. Rarae item sunt monetae Marci Aurelii, ubi plures item figurae occurrunt: rarissimae, ubi templum Dianae Ephesinae cernitur. Sic nummi Nervae cum simulacro Romae sunt renascemis. Paris raritatis sunt nummi Caracallae, in quibus simulacrum Herculis apparet: imo quasi deperditi sunt, qui Herculem exsubent, occidentem hydram. Numismata Getae cum ternis figuris hominum equitantium difficulter inveniuntur; sicut et illa Alexandri, in quibus effigiem suam excudifecerat, cum effigie Matris suae Mammeae. Item numismata Gordiani Junioris, cum pluribus figuris supra pontem. Difficilis item inventionis sunt, et rara eorum memoria est, quae simulacro Herculis, et Mercurii insigniuntur.

Vix reperiuntur monetae Regis Philippi, cum effigie sua, et ex altero latere filii: sicut perpetuae oblivioni data sunt numismata Martiae, cum [note: Numismata Vitellii in magno pretio. ] imaginibus Philippi, hoc est Patris, et filii. Omnium um denique rarissima sunt Vitellii, propter quod in magno pretio sunt. Tales quoquesunt, quae effigiem habent vultuum, Caligulae, Neronis, [note: Quae numismata rara sint, et hinc pretiosa. ] Claudii, Germanici, Drusi, Galbae, Titi, Nervae, Paulini, Lucilli, Crispinae, Severi, Getae, Caracallae, Juliae Piae, Juliae Mammeae, Maximi, Maximiani, Papieni, Balbini. Philippi Junioris, Decii Junioris, Treboniani, Volusiani, Valeriana senioris et Galieni, aliorumque, quae cum magno labore, multo tempore, cum magna reservatione, et diligentia excusa fuerunt.

Has raritates huc afferre statui, ut cum haec conditio talis sit, quae pretium rebus adaugeat, si quis in harum possessione aliqua est, aestimationem rei noverit, et cum quanta cura custodienda sint, non ignoret. Scio non deesse alias ab his diversas: Sed ego cum doctissimo Aldrovando ne sasciculum in immensum adaugeam, his quae attuli acquiescendum esse ratussum.

Sed silentio inter alia praetereundum non est volumen iuclytum Doctoris, Valerii Chimentelli, viri eminentis in universitate Pisensi, quod typo darum est in doctissima patria mea Anno 1656. ubi studiose admodum, et copiose ratiocinatur super statuam quandam Pisanam, eamque marmoream, de Honore, Officiis, Gradu, conditione omnium sedium Imperialium, et sequentium, adducens quasdam heroum sedentium [note: Statua desuncti Imperatoris in sede caelocata. ] monetas, pares iis quas jam supra attulimus. Itaque ad demonstrandam reverentiam, et honorem, qui Imperatori debetur, Romani, praeter alia, consuetudinem habebant, etiam durante Interregno, ut in medio Senatus, aut Consilii binas sedes collocarent, simul statuam, et simulacrum defuncti. In cujus rei sidem plura testimonia Authorum in medium profert. Induabus illic sedibus elevatae personae binae spectabantur, una hastata in dextra, et altera coronata lauro, quae simul confabulari videbantur, cum lemmate, quod numisma illud circumdabat: Cajus Sulpitius Platorinus. Item imago alterius, sedentis, toga longa induti, cum victoria alata in dextra: in medio monetae haec legebantur: Imp. Casar: Rursum alia hastam in sinistra portabat, coronata ramis olivarum, gerensque volucrem in dextra, praememoratum augurium indicans. Porro illic alia figura est, quae manum ad serpentem extendit, interim ibidem supra columnam parvula~ simulacrum hominis erectum est, qui lauro arbore circumdatus apparet, quae in terra plantata est, porro sedes, cui insidet, has [note: Salus. ] literas gerit: Salus Augusti. Concordat hoc s cum iis, quae supra meminimus. Figura abundantiae, cum Cornucopiae in manu, pariter sedebat: alia togata erat insidens sedili antiquo, cum sceptro Belliducum in manu dextra, cui [note: Securitas. ] verba sequentia in gyrum scripta erant: [note: Securitas Augusti. ]

Personae quatuor sedentes, quarum sedilia supra scabellum elevata erant, et quarum una: lanceam, altera Cornucopiae tenebae: in latere


page 58, image: s058

dextro quasi quadrum aliquod erat: ad pedes solu hujus rursum quispiam erat, admiranspraefatas [note: Liberalitas. ] siguras quatuor, appositâ hac declaratione: Liberatitas. Augusti: alludendo ad magnificentiam Principis hujus: rursum quatuor homines in alto emicant, qui se invicem spectare videntur, unus autem subtus soliu est, qui superiores omnes [note: Felicitar saeculi. ] intuetur: adjunctae sunt literae felicitas saeculi. Item duae figurae cum eadem actione, vestitae paludamentis impetlalibus, quarum una dextram extendit porrigens denarium, coronata lauro, cum expressione sequenti: Liberalitas Augusti. idem praeme moratus excudi fecit monetam auream, e proprio genio suo, quod solidissimum erat, ubi sedes non dissimilis cathedra spectabatur, in medio alterius ornamenti admodum elegantis, quod de diversis personis in inferiori parte sustentabatur, inter quas mytratae multae erant, quaedam palmas manibus gestabant, a parte superiore ab angelis regebatur, subtus quos altare cernebatur cum Cruce: quae ad ornamentum illud alludebant, quod felicis memoriae gloriosissimus [note: Cathedra S. Petri in Roma. ] Pomifex alexander septimus, Cathedrae, in qua primus omnium Pontifium S. Petrus sedit, fieri curavit, sequentem sententiam adjungens: Ecclesiae fundamentum, Prima sedes, fidei Regula. Unde abundantissimam, et liberalissimam remunerationem reportavit de eo, quod rationi et judicio, pietas et Liberalitas Alexandri praememoriti sociaverat: itaque de amplissimo hoc dono praefatus Author inquit: Quod cum reverenter, tum fideliter praesto: Quoniam ubi haec scripseram, in ipsa editionis mora, aureum ejusdem typinumisma jussit ad me mitti sanctissimus Dominus noster, cujus nihil non est aureum meus, lingua, manus.

De his, horumque similibus aliis monetis, et numismatibus, hominum sedentium, copiam liberalissimam adducit vir ille prudentissimus, veraces super haec Authores suos, in libro eruditissimo, intitulato: De honore Biselii; producens: quem librum dixerim merito in cujusvis eruditi, curiosi, et vin literati Musaeo collocandum esse. Atque haec, in praesenti materia sussiciant, transeamus nunc ad aliam huic non dissimilem, sed insuper necessariam, ad humana inquam

SIMULACRA.

[note: Ars Scultoria nobilissima. ] TAm nobilis, tam sublimis, tam illustris sculptoria ars est, ut cum prima sui rudimenta, et principia de arte plastica desumat, in manufacturis suis ipsius Dei operationem recognoseat: sempiternus enim ille sculptor, formavit homirtem de limo terrae, ad cujus imitationem humana industria se transferre ausa, non solum in promiscuis petris, sed in marmoribus quoque, formas hominum aeternitati propemodum dare studuit: Et quamvis longissimo saeculorum decursu, etiam haec monumenta corrosa sint, et temporum njuriae cesserint, nihilominus per tanta annorum et aetatum spacia ex reliquiis suis docent, se [note: Primus Author Plastices. ] ipsam adeo mortem et interitum superare. Plastices primus author, prout Plinius refert, Diutadius Sicionius est, aut veto Ideochus Rethus, et Theodorus ex insula Samo: quam primi in Italiam transtulerunt Eucirrappus, et Engrammus. Posthaec peri incrementa artis a tabulis, a cera, a. gypso, et aluto figulorum ad serienda, et vulneranda marmora ferrum arripuerunt. Lysipi, et Parrhasii, et praxiteles, et nunquam sat laudatus Phydias, qui opere unico, quod inter [note: Jupiter Olympicus a Phydia sculptus. ] septem mundi miracula recensitum fuit, jove nimirum olympico, nomen suum aeternitati transscripsit. Qui deinceps, cum Minervamex auro fudisset magnitudine viginti septem cubitorum, cum admirabili ordine, et exquisito artis magistetio, in scuto quodam conflictum amazonum et Gygantomachiam, item in pedum solea Lapithum, et Centaurorum pugnas fabrefecit.

Praeter hos in consimili arte admirabiles non minus erant Polycrates, et Euphranor, et Myron; et Alcimenes, et tot alii, quorum historiae meminerunt. In his copiosisunt Petrus Crinitus [note: Lib. 1. de honest. Discip. ] inter alios, et Rhodiginus. Tam nobilis, inquam, haec ars est (prout ingeniose admodum Georgius vasarus refert) ut multas simulartes, huic congeneres complectatur, sicut sunt quae figuris elevatis vel e terra, vel gypso, vel cera, vel ebore, vel ligno fiunt: ejusdem generis est metalla fundere, item in lapidibus pretiosis exsculpendis, aut in chalybe laborare, et alia horum similia, quae et numero, et materia picturam exsuperant.

[note: Ars sculptoria secundum quosdam picturae praefertur. ] Hinc est quod sculptoriae Artis fautores et discipuli, eam pictura nobiliorem, et magis utilem depraedicant, eo quod artis opera, et monumenta celebritatem nominis Authori suo, propter durauonem fidelius conservant, quam telae pictorum: quae etiam in abditislimis, et munitissimis [note: Picturae facile depereunt. ] cubiculis facile corrumpuntur, et depereunt: interim quae sculpta sunt per varias anni tempestates, et saeculorum periodos, Injuriis temporum impavida resistunt: candem priminvam formam conservando in omni loco, situ, et parte, id quod pictoriae arti denegatum est: Sculptoria siquidem ubivis locorum opera sua exponit: hinc ars veracissime dici potest, non mentiens, nec fingens colorum fallaciis, sed cuncta natura liter repraesentans.

[note: Sculptores judiciosos esse oporter. ] Denique sculptorem summi judicii, et summae providentiae oportet esse, antequam enim ad tractandum, aut incidendum marmor progrediatur, nec esle est, ut omne opus jam mente praeconcipiat, et quasi delincatum conservet, antequam in opus prodeat. Hae et harum aliae conditiones non absimiles ad operarium laude dignum requituntur.

Per has, et hujusmodi alias rationes ergo. Inter infinita simulacra, facta in forma hominum, quae quotidie oculis nostris patent (diversa nihilominus a statuis, de quibus loco suo et tempore mentionem habebimus) vestigia doctissimi Aldrovandi insequens, prout ante jam factum est, et deinceps facturus sum, ea quae maxime necessaria, quae utilissima, et potiora mihi visa fuerint in medium allaturus sum. Ob nimiam vero multiplicitatem eorum, applicationibus faciendis supersedendum ratus sum, legentis judicio permittens, ut pro libitu suo, et sicut maxime visum fuerit, ad usum et servitium suum ea convertat.

Itaque inter Authores maxime conspicuos, qui de simulacris Numinum, et deorum gentilium dissue scripserunt, Cartarus unus est: qui [note: Imagines falsorum deorum Cartari Rhegiani. ] maxime oblectatus est ea simul colligere quaeceunque inter antiquos observata sunt: pro benesicio studiosae posteritatis sat amplum volumen relinquendo, figuris condecoratum, quibus ea, quae memoravit, ad vivum expressit. Ego vero ne volumen volumine obruam, Lectorem eo remissum volo, si quidem in his latius erudiri desiderat. Mihi sussecerit ea huc collocare, quaecunque Aldrovandus ad manum dederit.



page 59, image: s059

Optimum principium est, quod ab Authore omnium, et Creatore desumitur: itaque ut ab eodem auspicia nostra mutuemur, paucis demonstrabo, qualiter ab antiquis, et quali figura haec divina majestas oculis hominum repraesentata [note: Imago Creatoris, quomodo ad antiquis repraesentata. ] fuerit. Hominem olim Aegyptii comparere faciebant, vestitum colore caaruleo, cum circulo omato stellis in dextra, sceptrum autem et pennam in smistra: de ore ejus ovum prodibat, ex quo infans excludebatur. In sceptro majestatem regiam intellectamvoluerunt, inpenna difficultatem rerum temporalium, in circulo stellis coronato, conformitatem mundi astralis superioris [note: Calor informans. ] cum inferiore, motum item circularem Coeli, et Mundi: per ovum, cui infans inclusus erat, Vulcanum denotabant, hoc est symbolum ejus caloris, qui viventes progenerat, et informat.

[note: Deus nunquam senescens. ] Rursum ad explicandam magnitudinem, et omnipotentiam Creatoris, et universitatis Authoris, sculpebant, imo et depingebant Infantem sedentem in arobore semper viridi: alludendo ad aevum illud aetemum, quod nil de senectute novit. [note: Sacrassima Trinitas gentilibus innotuit. ] Ante adventum Salvatoris ipsis adeo Paganis divinissimum sacrosanctae Trinitatis mysterium aliquatenus patefactum fuit, siquidem deum Phydium Sabinorum triplici facie sculptum [note: Deus Phydius trina facie eultus. ] exhibuerunt: quod jam alibi a me memoratum est: haec autem figura tantopere apud eosdem in veneratione fuit, ut cum omni obsequio, et reverentia quidquid fide publica sancitum vellent, juramento apud simulacrum hoc firmarent: in ternis vero figuris his, quae ex uno loco surgebant, impressum erat: Honor, fides, veritas: quae cuncta jam alibi a mesusius applicata sunt.

Ad demonstrandum autem, quam vana fuerit eorum superstitio. Praeterire nequeo, quin huc sequentes versus collocem:

Jupiter, Orta freto, Saturnus, Bacchus, Apollo,
Mercurius, Pallas, Juno, Diana, Ceres,
Neptunus, Pluto, Janus, Mars, atque Cupido,
Numina sunt, falsis annumer anda diis.

Sit mihi interim licitum, tanquam in transitu, eorum simulacra hic proponere, ut nimirum diversitatem figurarum humanarum intueamur, quibus olim eorum dii intellecti, et compositi fuerint. Exordiamur a primo in Coelis, quem omnium quoque Numinum primum crediderunt, [note: Saturnus. ] Satumum inquam, quem cum exhibere vellent, Senem fingebant, capite discooperto, in dextra armatum falce, et involucrum quoddam in sinistra, cui quatuor infantes juxta pedes jacebant. Senem finxerunt, eo quod deorum omnium [note: Venitas. ] primus creditus sit: capite detecto, eo quod aetate illa primitiva (quae saeculum aureum dicebatur) veritas ridenti et apertovultu se videndam dabat: falx insuper denotabat, nil in orbe terrarum esse, quod non processu temporum deficiat: quod vero senex ille devorare involucrum videbatur, symbolum item erat, omnia consumi, et devorari tempore: denique pueri quatuor ad pedes projecti, quatuor elementorum figuram praeseserunt.

[note: Alia Saturni significatio. ] Alii Satumum aliter exposuerunt; vetulum eum singendo, seminudum, cum figura serpentis in dextra, per modum circuli, caput coopertum habens pannoviridi, videbatur autem lento passu incedere. Quod omne facile declarabitur, si per serpentem anni circulus intelligitur, qui in semetipsum convertitur, involvitur, torquetur, et unitur. Per viridem pannum ver, per canitiem nivale, et brumale hyemis tempus, per incessum lentogradum, tarda sphaerae Saturni revolutio indicantur.

[note: Alia adhuc Saturni imago. ] Alii Satumum cum serpente pinxerunt, qui caput ei circumdabat, caput apri in dextra, et leonis in sinistra: in hac figura trium Capitum repraesentatur tempus praesens, praeteritum, et futurum. Haec universa sunt, quae de praememorata Deitate dicta volui, remittendo lectorem ad Mythologias prudentissimas. Et ad omne id, quod cum Cartaro, doctissimus Giraldus in eruditis Syntagmatibus suis posteritati dedit.

[note: Jupiter. ] Figurae Jovis, quem antiqui inter Deos maximum aestimârunt, Coelorumque Dominum, in variis formis, et modis apparuerunt: ita quidem, ut si omnia inventa et cogitata, si significationes omnes huc ad ducere quistentaverit, Anticyram navigaverit: itaque lectorem meum non nisi praecipuis fatigabo. In primis delineatus erat in figura hominis nudi, et sine ventre, in sinistra sceptrum gubemans, in dextra aquilam: per nuditatem partis superioris et claritatem et lumen intelligebant, quibus se altissimus Deus intelligentiis [note: Deus mani festus in coelis, inaccessibilis hominibus. ] coelorummanifestat, et revelat: per partem inferiorem, quae vestita erat, intellectum volebant, Deum ab hominibus cognosci non velle: id quod sacrae literae testificantur: Deum nemo vidit unauam.

[note: Item imago Jovis. ] Demonstrabatur item per imaginem hominis sedentis in tribunali, cui fulmen erat in dextra, in sinistra lancea; sicut jam paulo supra inmonetis exhibuimus: In hac forma Jovem Patrocinantem, [note: Cartarus. ] et Custodem intellexerunt. Rursum alii se eum sedentem vidisse ajunt, figuratum suprabinos Tauros, ambabus manibus stringendo fulmen: sic Jovem Ultorem designatumvoluerunt. Ad hoc Poeta quidam Ethicus reflectendo, ajebat:

Siquoties peccant homines, sua fulmina mittat.
Jupiterm exiguo tempore inermis erit.

[note: Cur Jupiter cum pelle caprina videatur. ] Demonstrabatur item cum fulmine in dextra, (et pelle caprina in sinistra, intelligendo per hoc, quod divina majestas non nisi justissimis de causis castiget delicta nostra, inpelle enim praesata universas humani generis actiones descriptas fabulati sunt. [note: Pallas. ] Cum porro nativitatem Palladis expressuri essent (si mythologos antiquos sequimur) hominem proponebant, qui bipennem utraque manu prehensam, in sublime tollebat, quasi qui caput Jovi secare conaretur, de quo vulnere deinceps haec Tritonia enata sit: interim Jovem sedentem exhibebant, declarantes in hoc fortitudinem, et sapientiam Motoris illius sempiterni.

[note: Deus Justus. ] Figura hominis, qui bilancem auream regit, et quae nunc inillam, nunc in alteram partem declinet, denotat: omne bonum, et malum, hoc est et praemia justorum, et flagella sceleratorum, [note: In Cant. Serm 83. ] et poenas reorum, de manu Dei provenire. Hinc optime S. Betnardus: Deus timeri exigit ut dominus, honor ari ut pater, ut sponsus amari.

[note: Tutela divina. ] Ad significandam item divinae tutclae securitatem, hominem figurabant de latere dextro, faeminam de sinistro stantem, uterque manum dextram infantulo porri gebat, qui iter quoddam ingrediebatur, quorum hic puerulus nos homines, mulier vero providentiam diviham, homo a dextra [note: Serm. 9. in loan. ] Deum ipsum denotabar. Hinc S. Augustinus. Decus medicamentum est non sano, regula est plano, [note: Honor, veritas, et fides. ] habitatio est de serto. Quidam inquiunt per praememoratum hominem figurari honorem, in faeminaveritatem, fidem reservatam in puerulo.

Apud varias nationes diversimode sigura jovis


page 60, image: s060

[note: Jupiter diversinode figuratus, ab Aelianis. ] expressa fuit: sicut enim variae earum cogitationes erant, intentiones, cognitiones et desideria, quisque pro arbitrato suo hanc Deitatem formabat. AEliani eum per hominem exprimebant fabricatum ex auro, et ebore, collocatum in sede regia, coronatum praeterea sertis ex olivarum ramis compositis, cum imagine victoriae in dextra, cum sceptro in finistra, cujus extremitatem aquila occupabat, globus in quo simulacrum illud erectum erat, de auro fabricatus fuit, contextus variis animalium, et florum siguris. Eximium opus, nisi tenebris superstitionum, et infidelitatis denigratum fuisset.

[note: A Leontinis: ] Leontini Jovem in figura hominis monstrabant, cum aquila in sinistra, cum hasta vero in [note: Ab Arcadibus. ] dextra. Eundem alii (inter quos Arcades sunt) insorma Adolescentis nudi repraesentant, tenentis pateram, et Scyphum in laeva, tyrsum vero in dextra, cujus summitatem aquila insidebat, et qui cirum quaque pampinis decorabatur.

[note: a Cretensibus. ] Cernebatur olim in Creta simulacrum humanum, auribus destitutum, quod Jovis esse dicebatur: insinuando per hoc, quod qui thronum occupat, non secus ac Jupiter, quemque in publico, neminem in privato auscultare teneatur, omnium vero ei curam habendam esse. Hoc praeceptum item Platonis est:

[note: De Consul. ] Numquam decernas, inquit, nisi tu prius audias omnes.

[note: Jupiter quaternis quribus repraesentatus. ] E contra Lacedaemonii pro Jove hominem demonstrabant, quatuor auribus insignitum, volendo per hoc indicare prudentiam Principis, cui ad omnia applicatam aurem esse oportet, quem ad omnia vigilantissimum esse necesse est: nec id solum, sed malum cum patientia tolerandum, quo eum populus saepe cavillatur. Sic antigonus, sic Alexander, sic Scipio secum statuerunt, prout de bis paginae et volumina scribentium referta sunt.

[note: Idem in tribus oculis. ] Ex eadem ratione alii simulacrum Jovis tribus oculis dotant, in hoc naturam Principis denotantes, quam ejusmodi esse oportet, ut ad omnia invigilet, et omnibus intenta sit, quamvis intemis oculis istis divinam quoque potentiam Coelo, tetra, marique imperantem figurent. Denique apud nonnullos in aspectu hominis est, qui dextra avem, in sinistra fulmen gerit, coronatus varietate florum.

[note: Apollo. ] Post Jovem non immerito primum sibi locum vendicat Apollo, qui idem est, quod Sol. Cum enim hic sit vitae Dispensator, magna mundi lampas, Coeli oculus, coronatus diademate aureo, justum est, ut hic ei gradus statuatur. Itaque inprimis qui Apollinem exhibuerunt, eum in figura Adolescentuli decori vultus apparere fecerunt, capillis quaqua versum aureis, pallio purpureo et deaurato induti, qui in dextra scutum gestet, facem in sinistra; quae omnia justissimam analogiam habent cum sole, quam non dissiculter deprehendet, quicunque vel micam sanae [note: Achaei. ] mentis possederit. Apud Achaeos in persona hominis nudi apparebat, calceati nihi lominus, [note: Quod agri beneficio solis foecundentur. ] qui pedum uno caput bovis calcabat: fortassis indicando beneficium, quo campos nostros foecundat, qui labere boum coluntur.

[note: Lacedaemone quaternis manibus, et auribus sapientiam indicant. ] Apud Lacedaemonas similacrum humanum monstrabatur, quaternis manibus dotatum totidemque auribus, quo sapientiam figuratam, volebant, cujus Antsignanum et Principem statuebant Apollinem, ad sapientiam enim, sine copiosa auditione. Et strenuo labore, non solum operosum est pervenire posse, sed omnino factu impossibile. Erat illic effigies Numinis hujus, tecta caffide, triginta cubitorum longitudine, arcu et hasta infignis, ad denotandum robur, et potentiam Solis; quamvis Cartarus velit, per hanc figuram simulacrum Martis intelligendum.

[note: Sol repraesentatus in Juvene. ] Ad denotandas insuper alias conditiones Solis, Juvenem depingebant, qui sagitta sua jam in arcu ad sagittandum aptata, lacertam percussurus videbatur, hoc declarantes, quod cum sol radii: suis terram siccaverit, de putre dine hujus cemodi animalcula progenerari vetet: unde in praesata quoque forma figuratus fuit, sed insuper pede talpam conculcans.

[note: Item aliae imagines solis. ] Imago hominis, cui caput ex parte una rarum est, ex altera consitum capillis, pro sole acceptata fuit, intelligendo per haec solstitium hyemale, et aestivum, hoc est, dies longos, et abbreviatos. Aspectus hominis nudi, de cujus cervice duo cornua prodeant, qui missili suo vel sagitta percussurus videatur hominem, pro imagine Apollinis aut vero solis acceptatur, qui radios suos supra terram dissundat. Homo denique in petra quadrata, qui caput leonis exhibeat, cum cornu bovis in utraque manu, solem indicat, qui a Persis Mura nominatur.

[note: Lunae imagines. ] Si commenta Poetarum intueamur, dixerunt hi Phoebum, et Dianam uno partu a Latona et Love prognatos: undecum ille Phoebus, haec phoebe nominata sit, non immerito post fratiem, hoc est solem, in figuris et simulacris soro subintrat. Haec autem varia nomenclatura insignitur, hoc est: Hecate, Proserpina, Luna: variis item imaginibus copiosissime a scriptoribus de lineata legitur, e quibus varia insuper mysteria deducunt. Ego vero, qui brevitatem sector, quacunque iter mihi compendiosissimum patuerit, illuc ingrediar.

[note: Luna quomodo apud Aegyptios figurata. ] Itaque figura hominis nudi, cum vultu qui isum aven repraesentet, indicium et Hicroglyphicum Lunae erat apud AEgyptios: indicando per hoc, quod Luna a sole lumen sum mutuetur, praefata autem avis foli in sacrifictum immolari solita fuerit: prout alibi meminimus. Carturus idem solia fuerit: prout alibi meminimus. Cartarus idem simulacrum exponit, sed cum capite arietis, de monstrando, quod Luna soli juncta, cum in domum hanc arietis pervenerit majorem mortalibus humiditatem dispertiatur.

Juxta mentem Hesiodi in figura quoque hominis tricipitis repraesentatur, idque ob rationes jam superius adductas: ob Dianam nimirum in terra, Lunam in Coelo, Proserpiam [note: Tempora. ] in Inferno. Denotantur hic quoque tempora praeses, praesens, praeterium, et futurum. Poterit item symbolum esse [note: Mensis partitio. ] mensium, qui in Calendas, Nonas, et Idus dividuntur. Alii hac forma Tricorporem, et Triformem Geryonem signari volunt. Alii rursum in hoc Regnum Hispaniae in telligunt, quod cum vastissiumum sit, tripertinum est, cujus Rex Gergon fuisse dicitur.

[note: Mercurius informans omnia. ] De hoc triplici vultu ad videndas Icones, et Imagines volantis et velocis Dei, instabilis inquam Mercurii transeamus, qui ob rigorem suum dictcus est Causa agens, Anima informans, et metallorum, et mineralium, et mixtoterum, [note: Spiritus astralis hominis. ] imo et fructuum, et florum: verus spintus astralis hominis, sicut asta dici queunt spiritus Mercuriales Coeli.

Hic Mercurius primum in imagine sua juvenem repraesentat, cui pilcus alatus sit, cum thalaribus in utroque pede, in manu Caduceus. [note: Mercurius scientiarum Inventor. ] Plures etiam serpentem caduceo adjungunt. Alii eum in figura quadiata exhibent, dum asserunt eum quatuor pulcherrimarum, et maxime neceslariarum Professionum Inventorem fuisse: Grammatices, Musices, Geometri,


page 61, image: s061

et Palaestrae: haec universa sunt, quae de hoc simulacro dici possunt.

[note: Mars. ] Homo item a capite ad calcem usque armis gravatus, qui ferociter vultu, et oculo protervo hastam vibret, sinistra flagellum circum gyrans, et concutiens, qui quandoque sit equiti, quandoque pediti similis, quandoque curru sublimis vehatur, effigies consueta furibundi Martis est, [note: Fama Martem praecedens. ] per quam tria praeliandi genera denotarunt, hoc est vel equitum, vel peditum exercitus, vel denique curribus insidentium. Notandum tamen, quod effigies famae alatae, cum buccina in ore, hoc Numensemper praecedat, idque justissima ratione, nec enim peripetia aut Catastrophe ulla terrarum orbis est, quae magis famam occupet, quam casus et fortuna Martis, per quem funera inopina, et acerbi eventus, propter igneam sui naturam saepius progignuntur. Hic Mars itidem per hominem figuratur protractum in curru a quatuor equis, qui flammas de naribus et ore, et oculis evomunt, ad demonstrandam naturam igneam planetae hujus.

Hic focus me tandem ad fortissimum deorum omnium (si mortem exceperis) conducit, qui testificantibus non solum historiographis, sed physicis quoque, et Poetis, expeditissimus semper extitit ad subvertendum, ad jaciendum tela sua ignita, non in orbe terrae solum, ubi principale centium illius est, sed in coelo quoque, in [note: Amor. ] Mari, in ipsis adeo inferni specubus. De Amore loquor, vero spiritu aethereo, Elementari, et naturali, de quo veraciter Ovidius:

Est Deus in nobis, agitante calescimus illo.

Hic ego in amplificationum copia non ultra distendar, ubi tanta Authorum multitudo jam ante me desudavit: sed sine ulteriori mora ad figuras ipsas, quae affectus Amoris repraesentant, digrediar. [note: Cupido in forma pueri. ] Sed et hic demultis pauca, de mari non nisi fontem tangendo, inter primos se mihi eruditissimus vir Eusthatius offert, qui Cupidinem in forma pueruli nudi exhibet, cum pedibus alatis, curru aureo vectum, cui fax flagrans in dextra est, arcus in sinistra, ad cujus plantas pedum evaginatus gladius est, secus simulacrum hoc spississima turba omnis conditionis, sortis, et aetatis hominum est: inter quos nihilominus observatu dignae sunt mulieres duae, quarum una candorem nivium et lactis exuperat, altera obscurior nocte, et carbonibus nigrior est. His videlicet homo sagax fortitudinem, et vires Amoris explicuit: contra heroes enim arma sua exercet, contra faeminas facem, contra feras arcum, pro volux ribus autem alas plumasque assumit. Nudus pingitur, ut et aquis innatando incendia sua illuc jaciat. Binae mulieres, candida, et nigra, haec noctem, illa diem repraesentant, tam enim nocturnis, quam diurnis temporibus inhumanus ille desaevit.

Imago interim maxime consueta Smoris est, ut pusio nudus exhibeatur, cinctus arcu, et sagittis, et oculis fascia tectis. Quae enim vulnera tam atrocia, tam lethalia sunt, quam quae acaeco [note: Cur Amor caecus pingatur. ] infliguntur? Singularis in hoc admodum est. Consideratio plena acumine, quam versatissimus Poeta Aldrovandus adducit, concernit autem caecitatis mysterium, non quod veraciter caecus sit (inquit) scriptum enim est: Oculi sunt in amore duces, sed quod sequaces suos excaecet. Verba ejus hic sequuntur.

Caecus an ille fuit, caecum qui finxit, Amorem?
Caecus Amor non est, Lync eus ille nimis.
Nam vigiles sunt illi oculis, paetique, trucesque,
Quos collimatos ad scelus omne parat.
Hic blande illiciis nunc utitur: hicque tribunal
Imperii primum deligit esse sui.
Excubat unus in his, et ab his sua spicula torquet;
Sive homines tentet, sive ferire deos.
His oculos, pectus male cauti figit Amantit
Mox miser, accepto vulnere, caecus abit.
Sic quia forte facit caecos sua castra sequentes,
Cassus ob id duplici lumine fertur Amor.

[note: Amor eum elavibus. ] Alii Cupidinem nudum, et alatum dederunt, duas ei claves in manus collocando, ad declarandum, quod custos duarum sit Portarum caelestium: unius, cum Animae ad informanda et inhabitanda corpora humana descendunt, alterius, cum de hoc mortali ergastulo solutae, ad sphaeram suam revertuntur. Credebant autem veteres amorem esse qui aditum ad sempiternas regiones illas adaperiat. Hinc illud quoque sanxerunt, unam hominum portam esse, alteram deorum.

[note: Amor deposito arcu liram tractans. ] Versatissimus Aldrovandus memoriae dedit, vidisse se imaginem Amoris, qui deposito arcu Liram tractaverit. Est autem omnino haec sententia Euripidis, qui Mundum liram nominavit, volens per hoc significare vel consonamiam animorum, qui rite compositi sunt, in quos facile Amor subintrat, aut vero quod omnes actiones suaviter ducente amore ad finem suum perducantur (sic non immerito quidam navigio lemma sequens supposuit: Carmine docet ire ) aut vero ad demonstrandam proportionem decori vultus, qui debita compositione sua harmoniam musicam imitetur.

[note: Amor Sanctus, et vitiosus. ] Porro ad exhibendum Amorem Sanctum, et Amorem vitiosum, binos infantes figurarunt, et hunc Erotem, illum vero Anterotem appellando. Hi ambo nudi erant, pariter ambo armati arcu, et pharetra, ferociter invicem praeliantes, idque ut alter alteri palmam praeriperet, quam nuncille, nunc rursum alter compressis manibus tenacissime stringebat. His duobus Amoribus elevatissimus vir Alciatus usus est in emblemate centesimo primo, subscribens haec: Amor viriutis, alium Cupidinem superans, adjungens Erotem ligatum ab Anterote ad arborem quandam, interim arcus et sagittae illius ab igne consumuntur: totum autem hoc sequenti Epigrammate animatum est:

Aligerum, Aligeroque inimicum pinxit Amori,
Arcu arcum, atque ignes igne demens Nemesis;
Vt quae aliis fecit, patiatur: at hic puer olim
Intrepidus gestans tela, miser lacrymat.
Ter spuit inque sinus imos: res mira! Crematur
Igne ignis: furias odit amoris amor.

[note: Amor reciprocus. ] Poterit nihilominus, prout docte sentit Cartarus, haec figura ad reciprocationem amoris transferri, dimicando pro palma, cum jam ille, jam rursum alter victoriosus evadit, aut devictus: quin potius nemo eorum superatur, cum certamen suave sit, quod sit in Amore.

[note: Amor extinctus. ] Ad demonstrandam itidem oblivionem, et inconitantiam Amoris, puerum depingebant alactum, et nudum, qui facem suam in torrente extinguebat: qui torrens Lethi dicebatur, oblivionem inducens: per facem autem excinctam, sic Cupidinis ardores indicabant extingui. De hoc effectu dulciter Commentator Testius canebat:

[note: Poes. Tom, 5. ] Quell incendio amoroso
Che si vorace nel mio Cor slapprese,
Spento hadeglanni il miserabil verno;
D?un aureo crin vezzoso,


page 62, image: s062

E di due stelle in un bel volto accese,
Sangue freddo, Alma algente, or si fa Scherno;
Che di veleno eterno
Tinto non e lo stral d Amor, ne dura
Da lungo gel mortificata arsura.

[note: Bacchus. ] Ego quoque non minus has faculas Amoris depono; frequens enim, et diuturna earum contrectatio, non nisi periculo plena est: quamvis de his ad faces Bacchi progrediar, non ut illic inebriari velini, sed non nisi extremis labris detibaturus. Exhibetur ille inprimis in imagine pueri nudi, sedentis super saxum, qui utraque manu uvam teneat. In alia rursum forma apparet, homo nimirum prolixâ barbâ, vestitus oblongo paludamento vel pallio, in antro quodam prostratus, circumdatus, et amictus vitibus, et pampinis qui manu propinare scyphum videtur.

[note: Bacchus pro Numine tutolari cultus. ] In inclyta Civitate Heraclea Bacchus universaliter pro Numine tutelari acceptatus, et agnitus fuit. Demonstrabatur autem cum cyatho in manu dextra, cum racemis quibusdam uvarum in sinistra. Quamvis alii rursum in figura hominis nudi eum ex hibuerint, cum botro uvae in dextra et pelle tygridis in sinistra. Alii praeterea in figura Juvenculi imberbis, hedera redimiti. Quidam de antiquioribus in praememorata forma eum figurarunt, coronatum uvis, cum flagello in dextra, cum papaverum capitibus in sinistra; per haec indicando, quod qui meracius poculantur, de va pore musti somno plerumque opprimantur. In simulacro flagelli, poenae et dolores repraesentantur, quibus se vcnundant, quicunque nimiae bibacitati indulgent: id quod inpraesenti dysticho exprestum est:

Scilicet, ut vino plenus det corpora somno,
Postridie poenas se mersuisse sciat.

Has figuras sibi alciatus usurpavit, in Emblemate vicesimo et quinto, scilicet, ut bona, et mala vini exponat, puerum hunc nudum in pergula, vel aestivo Xysto collocavit, erat autem pro more solito vitis undecunque obumbratus et contextus, pampinis item coronatus, tympanum percutiens. Poterit autem sedulus lector ex ipso Authoris fonte melius sitim avidicatis suae restinguere, iilic enim ad rem praesentem plura utilitati suae prosutura inveniet. Emblema his verbis subscriptum est: In statuam Bacchi, cum prolixo Epigranunte.

Porro et Nymphae Baccho sociae sunt, quae si [note: Nymphae Baccho junctae, hoc est: Vino qua immiscenda. ] secundum metaphoricam significationem suam exponantur, cum Nymphae in deorum numero sint, praesidentes a quarum lymphis, indicare veteres voluerunt, falutare, magisque sanitati conducens futurum esse, siquidem vino aqua immixta fuerit: Ne forte sumoso vapore suo in sublime latum, phantasiam cerebri interturbet, et Rationis subversio subsequatur.

Sed cum hic mihi sit aquarum facta mentio, ad [note: Neptunus. ] imapines Neptuni transitum facio, qui Numen Maris aestimatus est. Itaque figura ejus prima apparet, in capillatura caerulea, cum Tridente, et buccina, vel tuba in semetipsam multum retorta, stans in concha quadam marina, quam bijuges equi protrahant, qui postica sui parte in piscem terminantur.

Tridemem interim peritissimi viri Neptuno [note: Quare Neptunus cum tridente. ] assignarunt, vel ob Imperium trium Marium, vel ob ternam aquarum disserentiam, marinae, fontalis, et lacustris: quibus omnibus Numen illud praesidere finxerunt.

[note: Neptunus item aliter fugiratus. ] Rursum aliter in persona hominis nudi formatur, cum tribus zonis vel cincturis in dextra, et pallio, quod de humeris pendebat. Alii in eadem figura exprimenda hominem nudum exposuerunt, pede proram navigii prementem, cui delphinus in dextra, in sinistra vero tridens erat. Quoties vero hoc idem simulacrum in concha marina apparuerit, quae a quatuor equis trahatur, cum muliere ad latus, quaevultu decora sit, [note: Neptunus, Amphitrite, et Palemon. ] una cum puerulo, qui delphino insideat, juxta viros literatos, Neptunum designat, cum Amphitrite, et puero Palemone. Iterum, si homo nudus spectetur, regali diadematere dimitus, qui dextra tridentem gerat, sinistra vero videatur [note: Utilitas navigationis. ] algam, aut paleas gestare: in his commoditas aquarum denotatur: quippe quae navigationis beneficio tantopere humano generi ad commoditatem et utilitatem inserviunt: unde adhuc sub Judice lis est, an plus utilitatis de terra, an vero de aquarum elemento trahatur.

Ex altera parte, ut una cum Neptuno, de reliquis quoque Neptuni sociis loquamur, qui pariter cum hoc numine a superstitiosavanitate paganorum venerationem obtinuerunt, et obsequium: [note: Triton. ] siquidem homo proponitur, cum capillis, qui simiutudinem apii palustris teneant, squammis coopertus, qui oculos viridi colore tinctos repraesentet, circa ventrem alas quasdam, vel pinnas per modum delphini habens, inferiori vero sui parte in piscem degenerans, hanc effigiem Tritonis esse inquiunt. Sicut figura hominis canescentis, cum barba promissa, capillis sparsis per humeros superciliis hispidis, et simul unitis, cui pectus viridante musco tectum sit, ab inferiore parte, sicut in figura jam prius memorata, piscium formam imitetur, tritonis [note: Glaueus. ] socium, nomine Glaucum demonstrat. In figura hominis senis, una cum muliere sibi coaeva, qui ambo currui insideant a duobus piscibus protracto, quem quidam Tritones praecedant, comitati multitudine Nympharum, et turba piscium, universi sub Custode unico: Neptunus intelligendus est, per faeminam Thetis, per Nymphas flumina, quae se in mare effundunt, per currum Oceanus, qui terram circumdat, rota vero rotunditatem terrae subindicant, juxta quod [note: Ouid. Metam. 1. ] Ovidius canit:

Terra pilae similis, nullo fulcimine nixa:
Aere subjecto tam grave pendet onus.

Et hic ego rursum a mari pedem ad terras refero, ubi se imago cujusdam repraesentat, qui tantum aestimationis, et venerationis in orbe terrarum possidet, quippe qui arte sua, et professione inter homines tanta bona operatus est, ut saepe extremum [note: AEsculapius. ] mortis ictumretardarit. Aesculapium dico, quem antiquitas Protomedici nomine, et primi omnium Archiatri cohonestavit. Figurabatur autem, et intelligebatur in Apollinis filio, eoque juvene, in vestimento pallii, cum pini fructu in manu dextra, cum baculo, et serpente infinistra. Demonstratur item in imagine adolescentis, qui sinistrâ fimbriam vestimenti sui tenebat, quod omni genere fructuum adimpletum erat: indextra binos gallos portabat, alludendo fortassis ad volucris hujus integram sani atem, aut ad vigilantiam, et indefelium eorum studium, quicunque arti medicae operam dare voluerint.

[note: Simulacrum barbarum. ] Alii praeterea simulacrum hominis depingunt, cum barba spissa, cum pileo in capite, et qui pallio


page 63, image: s063

tectus sit, habens in dextra imaginem adolescentulae alatae, in sinistra bacillum, serpente circumdatum, cui gallina, et nocturna avis vel bubo ad pedes sit. In quibus gallina diaetam aegrotantis exprimit, noctua vero, quod symptomata morborum nocturnis temporibus, plus quam diurnis incrementa, et accessus habere soleant; [note: Medicos aetate maturos esse oportet. ] prolixa barba probatum medicum maturae aeta tis requirit, utpote quem oporteat una cum possessione doctrinae, longiturnam quoque experientiam comparasse.

Fingunt nonnulli AEsculapium barbatum in [note: AEsculapius in nativitate barbatus. ] nativitate sua prodiisse, hoc est, cum pilo hispido secus mentura: alii asserunt, eum pauco post partum suum tempore barbatum evasisse: idque denotare, quod sagacitate medici plerumque morbi facies mutari possit, ideoque evitandum ne occasio debita e manibus labatur, juxta illum magni Hippocratis Aphorismum, qui inter primos legitur: Occasio praeceps, experimentum periculosum. Sufficiant haec, quae de monumentis historiographorum, et Poetarum adducta sunt.

Succedit his alia rursum persona, honore Numinis [note: Pan. ] condecorata. Simulacrum est, repraesentans ordinem, et harmoniam mundi: Pan nominatum: unde panicus terror derivat. Haec effigies primam sui adorationem in urbe Panos habuit, sitâ in AEgypto. Figurabatur autem Pan, cum imagine lunae e vicino, tenens flagellum in sinistra, quod versus illam elevare videbatur. Per haec innuebant, quot res luna, ad vitam humanam necessarias, et proficuas subministret.

Communis autem hujus Dei efligies, homo cornutus est, coronatus corona pinea, cui aures caprinae sint, facies flammas spirans, barba ad pectus usque demissa, coopertus pelle pardorum, tinctâ macu lis, cum pastorali pedo in dextra, cum fistula (septem cannis fabrefacta) in sinistra. Cui medietas inferioris corporis simi litudinem caprinam habeat, cum cutis undequaque pilis numerosis [note: Pan nomen quid significet. ] et condensis tecta sit. In hac forma antiqui restringere, vel epilogare mundum volebant. Nomen Pan enim apud Graecos, universitatem significat: per cornua radii solares significantur, et lunares: per rubedinem vultus focus elementaris: aer per prolixitatem barbae; per pellem maculatam octava sphaera exprimitur, ornata, et interpuncta stellarum multitudine: per pedes contortos, et obliquos, revolutiones anni; per fistulam vel sambucam, septem cannis instructam, gyrus septem planetarum: per pedes denique caprinos, quibus femora et tibiae villis ruvidis scabrisque inhorrescunt, terra hispida, tot spinis, et dumetis, et arboribus, et plantis consita.

[note: Numen hortotum nefandum. ] Affine huic simulacrum aliud est, quod hone stas, et pudor taceri jubet, utpote abolendum: erat autem hortorum Numen: sufficiat dixisse haec: et satis fuerit, meminisse, quod silentio praetereunda sint. Nimium opprobriosae sunt Lampsacenum memoriae, quae cum rubore ipsorummet scriptorum, qui haec referunt, recensentur.

[note: Janus. ] AEstimatione dignissimum se Rex Janus reddidit, ob eximias qualitates, tali viro dignas: itaque et hic, pro more gentis, in deorum numerum [note: Prudentia Principi necessaria. ] relatus est, et simulacra obtinuit. Hic et altatia, et vota sua habuit. Consueta autem effigies ejus homo biceps erat, ad indicandam prudentiam dignam Principe: utpote qui providenter et in futurum prospiciat, et praeteritis quae eventura sunt commensuret.

[note: Principia et fines rerum Jano consecrata. ] Alii rursum retulerunt hanc figuram taliter compositam, ad indicandum et principium, et finem anni: cum Janus in medio collocatus, utrumque respiciat. Alii eum quadricipitem ostendunt, prout in anteriori volumine jam fuse meminimus. Adjungo nihilominus hanc significationem, idipsum idcirco factum, ad demonstrandum, quod ipsi rerum omnium primordia consecrata, et dedicata fuerint: non minus quatuor quoque anni tempora his figurari.

Mythologice quidam hic quatuor ejusdem filias significari voluerunt, quae dolore ob funus patris oppressae, laqueo vitam finierint. Curiosum est nosse, qua ratione hic vitam suam terminarit, ut tanto evidentius pateat, quo tandem ebrietatis mala delabantur, sicut et ingratitudinis.

[note: Janus inventor vimi. ] Janus enim a quibusdam pro Noevini vel musti inventore habetur: cumque urbis ejus inquilini meracius bibissent, nescientes geniminis virtutem, temulenti facti, seveneno infectos rati, contra Inventorem potionis insurgendo, eum barbarica ferocitate lapidarunt. Grave exem plum omnibus, potissimum Principibus, ut ne gratias suas indignis, aut Idiotis, et rerum ignaris dispertiantur.

AEgyptii quoque venerationem et cultum praestiterunt [note: Canopus. ] Canopo, qui diuturno tempore navem Menelai gubernavit, et rexit. Figurabatur autem in similitudine hominis obesi, et propemodum ex omni parte rotundi, cui collum obliquum erat, tibiae brevissimae. Quamvis Goropius in Hieroglyphicis suis eum in puero repraesentet, cui caput opertum sit, cum magnis auribus, qui manus et brachia tam inordinate commoveat, ut manus dextra in sinistro latere, et e contra in dextro manus sinistra spectetur: quod reliquum erat corporis terminabatur quadratâ base, in qua characteres quidam Hieroglyphici pandebantur: In manu vero dextra literam A. gestabat, cum funiculo, sinistra falce gravata erat, puer autem ejus aetatis, cujus esse solent, cum prima rudimenta, hoc est Alphabetum docentur.

[note: Harpocrates. Magistri quam necessarii. ] Succedit his Imago, et figura Harpocratis, qui Deus silentii est: quem olim in forma pueri expresserunt, digito suo super labia collocato, quasi qui signum tacendi praebeat: nec vero in hoc solius silentii mysterium erat, sed insuper denotabat, quemque hominum regula, vel indice quodam indigere, quo ad cursum vitae suae rite dirigendum, ad loquelam, et mores bonos recte instituendos, utatur: homine, inquam, qui optimis eum consiliis informet, imbuat, et exerceat: sicut pueris Mag istri dari consueverunt. In hoc punctum M. Tullius collimavit, cum inter alia [note: 30. De Divinar. ] sic ajebat: Nullum munus melius, majusve Reip. afferre possumus, quam si doceamus, atque erudiamus Juventutem, praesertim his moribus, actemporibus, quibus ipsa prolapsa est, ut omnium opibus refraenanda, atque coercenda sit.

Hoc eodem simulacro admonemur, sapientiam [note: Lib. 5. Hierog. Harpocrates in puero figuratus. ] non nisi longa meditatione, et silentio acquiri. Goropius alibi pro numine Harpocratis puerum delineavit, sedentem supra basem circularem, qui dextra os sibi comprimebat, in humero sinistro pharetram portans, sagittis repletam: In capite aurem asininam gerebat, frons lunae imagine decorabatur. Inter AEgyptios hoc simulacrum notissimum fuit, portans digitum labiis impositum, demonstrans, cum quanta parsimonia de diis, et de Principe loquendum sit, juxta vulgatum axioma: De Principibus


page 64, image: s064

[note: Silentium quantum prosit. ] aut bene, aut nihil. Quod vero silentii observationem concernit, hac doctrina scriptorum volumina repleta sunt. Nihilominus magni Plutarchi praeceptum huc collocare praeterire non possum: Magnae est sapientiae tempestivum silentium, et omni certe est sermone praestantius.

[note: Silentium quomodo apud Romanos figuratum. ] Apud Romanos in templo Angeronae effigies erat, quae videbatur os clausum, et signatum habere, indicans hoc phanum non nisi labiis compressis, et cum silentio subintrandum. Hoc simulacrum prope altare deae Volupiae collocatum erat, sic nominatae, quod dolores et afflictiones fugare crederetur. Doctissimus Cartarus in alia rursum forma simulacrum Silentii inducit; Juvenem [note: Silentium in Juvene muto expressum. ] exhibet imberbem, et nudum, qui dextram ori applicabat. Quamvis alii Juvenem omnino mutum repraesentent, figurae inamoenae, quae pelle lupi cooperta, sicut et pileata est: cui simulacro nihilominus undequaque infinitos et oculos, et aures adjunxerunt: per hoc sapienter innuentes, multa et audienda, et videnda esse, sed locutionem, quantum possibile sit, parcam esse oportere, ideoque et sine ore Idolum hoc prodibat. Pileus libertatem tacendi ihdicabat, sed non loquendi, tracta fortassis metaphora ab eo, quod qui rem quandam mente conceptam profundius meditari voluerit, etiam in turba hominum sibi pileum ob oculos deorsum trahere soleat. Indicabat hoc idem pellis lupina, siquidem qui lupum viderit, testificantibus Phyficis, et ipsa quoque teste experientia, loquelam amittit.

[note: Hercules. ] Sed hic loci recuperare est loquelam, et calamum necesse est: pertigimus enim ad simulacra Herculis: de quo viro quamvis plura jam relata sint, si tamen cuncta huc referre quae restant studuerim, vix vastissimum volumen suffecerit, ad materiam hanc solam pertractandam. Ut vero aliquid etiam, pro debita sobrietate, quam mihimetipsi praescriptam volui, in medium de eo proferam: inprimis illud dicendum, figuram ejus plerumque in similitudine nudi hominis apparere, idque erecti in pedes, cum trophaeo in dextra, clava autem in sinistra; quamvis alii in trophaei locum, leonis exuvias substituant, in altera laurum viridem.

[note: Hercules tribus pilis armatus. ] Quidam eum tribus pilis, vel hastis armatum exhibent, idque in dextra, in laeva vero clava est: alludendo, ni fallor, ad hoc, quod tria monstra superasse legitur, aquaticum, viperinum, et quadrupes: aut vero quod in coelo, in terris, et inter Inferos praeclarus et inclytus fuerit: quippe per quem Cerberus obmutuit.

Plures se imaginem ejus vidisse asserunt, stimulantem dextra binos Tauros, sinistra autem clavam regendo, indicantes fortasse Taurorum signo bina flumina Asopum, et Cephisum, quae sub ditionem suam redegit: de quibus mythologicae sententiae, tam abundantes, quam prolixae sunt, ad quas benevolum lectorem remitto, siquidem in his longius distineri voluerit.

[note: Cyathus ab Hercule pugno occisus. ] Quotiescunque item figura robusta apparuerit, pugno Juvenem percutiens, qui ei scyphum propinet, Hercules significatur, qui adolescentulum, nomine Cyathum pugno mactavit, eo quod indecenter sibi eundem porrexerit, pincernaeque officium male administraverit. Sic imago hominis elevatae, et robustae staturae, quae scyphum portat, pro Hercule Potatore sumitur, fingunt enim Poetae, talem ei cyathum dono Apollinis venisse. Cum item statura hominis occurrerit elevata, quae pharetra, simul et clava armata fuerit, Hercules concipiendus est, accinctus ad praeliandum cum Minoe pro Thebanis.

[note: Item alia Herculis figura. ] Icones praeterea, quae hominem repraesentant pelle leonis vestitum, cum clava in sinistra, qui videatur cum omni fortitudine sua alteri Tripodem de manibus violenter eripere, sitque ille Juvenis imberbis, cui e vicinio sint imagines muliebres, quarum prima arcu et pharetra armata sit: altera nobilis, et plena majestate matrona sit: Tertia casside tecta sit, et lorica, scutum Gorgoneum gestans: Prima Dianam figurat, altera Latonam, tertia Palladem: vestimentum e pelle leonis consutum, jam cuivis notum, quod Herculem indicet, qui cum Juvene Apolline de Tripode eripienda luctetur.

[note: Item alia. ] Non ignoratur item figura Gallorum, jam alibi allata, in qua, ad demonstrandam eloquentiae fortitudinem, Herculis formam illic memoratam expresserunt, de cujus ore plures catenae egrediebantur, trahentes promiscuam plebem. Denique in homine robusto apparet, qui Gygantem de terra sublevat, cum majori eum posthaec impetu in terram allidens: ubi conflictus Herculis cum Anthaeo designatur. Atque ita varie, et diversimode stimuli gloriae sapientibus, et virtuti deditis adduntur, dum per diversos Authores, cum varietate quoque labores Herculis proseruntur, de quibus plura significata deducta sunt. Inter haec copiosissimus, et versatissimus est magnus ille Ethicus Alciatus, in Emblemate cui titulus: Duodecim certamina Herculis.

[note: Vulcanus. ] Aliud rursum Numen occurrit, quod quamvis aspectu deforme sit, non minus tamen significativum est earum rerum, quae ad vitae humanae levamentum, et salutem necessariae sunt. Vulcanum loquor, qui ignium Deus est, qui quamvis inter Cyclopes sit, cui Insula Lemnus confinium datum, hujus nihilominus operâ inquiunt de capite Jovis sapientiam prodiisse: qui etiam, quamvis deorum esset turpissimus, in conjugem sibi formosissimam mulierum Venerem duxit. Nunc vero, ut de omnibus aliquid, quamvis id modicum sit, producam, omnium oculis hic Cyclops facile dignoscitur, eo quod pede suo claudicet: cui vultus ipsis carbonibus suis nigrior, qui plerumque seminudus est, capillo caput suum tectus, eodemque caeruleo, vicinus Incudi, malleoque instructus: Haec est Vulcani figura.

[note: Cartarus. ] A peritioribus item, figura ejus esse dicitur, quae ex omni genere metallorum fusa, e lignis quoque composita fuit, tam grandis, ut manibus suis utrumque fani latus contingeret. Quâ formâ Serapidis quoque Numen apud AEgyptios, et Alexandrinenses cernebatur.

[note: Anubis. ] Rursum in figura apparuit, habente vultum caninum, cum caduceo in sinistra, et palmae ramo viridi in dextra, quae Anubis dicebatur. Mythologici nihilominus, siquidem rem e fundo intueri voluerimus, veram ejus formam, quae sequitur, descripserunt: Senis nimirum imaginem incurvati, et pallidi, ore aperto, et scipione in manu, quocum terram percutit. Quae Icon Momum quoque repraesentat, detractorem eximium, et de diis mala quaeque spargentem.

[note: Comus Numen laetitiae. ] Item si Juvenis apparuerit, floribus redimitus, facie rubicundus, cum hasta in sinistra, face ardente


page 65, image: s065

in dextra, cui videatur cythara e manibus elabi, qui item per fussuram portae inspiciat, Deus Comus intelligitur, hoc est Numen deliciarum, [note: Cerus, vel Occasio. ] et hilaritatis, et facetiarum. Juvenis itidem nudus, cum capillitio longo circa frontem, Numen erat Occasionis, cum thalaribus ad pedes, stans supra petram sphaericam, cum lemmate:

Fronte capillata, post haec occasio calva.

[note: Genius. ] Elegantes admodum et plausibiles sunt figurae Genii (quisque enim juxta genium suum vivere desiderat) sicut e contra superiores illae Vulcani Incendiarii inamoenae, horrorisque plenae sunt. Genii olim ab AEleis manifestati sunt, qui ut Deum Sosipolum exprimerent, infantem fingebant, qui pallio multicolori indutus, stellis undique ornato, dextra Cornucopiae gerebat.

Alii eum in forma adolescentis figurârunt, cum [note: Genius bonus, et malus. ] funiculo in sinistra, et lance vel disco in dextra, quae liquore repleta super altare quoddam effundebatur, ornatum et sparsum floribus, manifestando per haec Genium bonum: E contra figuram exhibebant fuscam, aspectu horribilem, lupina pelle indutam, atque haec Idea erat Genii mali.

Succedunt his dii Penates, qui in binis hominibus [note: Dii Penates. ] telo, vel hasta in manu dextra armatis exprimebantur: Erant autem Numina custodiae [note: Lares. ] domorum assignata. Post haec Lares apparebant, in forma Juvenum duorum, qui caninis pellibus vestiti erant, cum figura canis secus pedes. Apparebant item (prout quidam memoriae tradiderunt) duo adolescentes, induti pannis, qui nihilominus sub axilla dextra in fasciam simul conglomerabantur, innodati super humerum sinistrum.

Terminamus hic simulacra virorum, e quorum infinito alioquin numero, quibus libri farciti sunt, haec pauca collegimus, meo quidem arbitratu, meliora, et praestantiora. Sed quia concentus musicus incompletus videtur, ubicunque saeminarum interventus nullus est: Cum et hae non minus assectuum, et passionum, et consuetudinum optima exemplaria suggerant, plures quoque earum a doctissimis viris, ad utilitatem hominum in scenam productae sunt: Hinc et ego, pro more meo, jam supra usurpato, in eandem materiam digredior.

Et primo quidem loco se mihi mulier offert, quae in dextra sua hastam vibrat, et cui noctua in sinistra est. Nec multa quidem expositione indiget, quisque enim hic Palladem agnoscit, aut Minervam: unde et sequens Dystichon huic loco accommodum est:

Nocte vigent sensus: hinc est sacrata Minervae
Noctua, quae triplici lumine nocte videt.

[note: Minerva. ] Ante altare Minervae, quod olim in Capitolio collocatum erat, tria simulacra apparebant genuflexa, quae Nisidum nomine a quibusdam appellabantur: hoc est deae patrocinantes viribus, praesertim Parturientium, dum partus doloribus ad mortem usque torqueritur.

Omittam hic simulacra, et figuras Veneris, [note: Venus. ] Deae salacis, et inhonesti incendii Dispensatricis: idcirco et eam solum lascivo oculo intueri, ruinae lethalis causa est. Hinc Basilius inquit: Fuge spectare, ut salveris. Suffecerit mihi dixisse, hanc in imagine decorae mulieris apparuisse, cui color in vultu vividus, mixtus rosis, et liliis, cui oculi vivacissimi, conducta curru deaurato, quem binae Columbae trahebant, comitata insolente puerulo suo Cupidine.

[note: Juno. ] Comparet inter haec fabulosa Juno super currum aureum, quem depicti pavones trahunt: in quibus aeris diversimode colorati varietas exprimitur: est autem illa venerandi aspectus, quam Jovis conjugem, et magnam Coeli Reginam dixerunt. [note: Conciliatrix rixarum conjugalium. ] Figurabant eam cum cingulo in manibus, nec sine ratione ab antiquis Uriplaca nominata suit, quippe quod placare dissidentes inter se crederetur, praesertim conjuges (prout saepe fit) Atque ita Romae simul, et in Graecia simulacrum ejus erectum erat, ad quod continuo, siquidem uxorem inter et Maritum lis orta esset, tanquam ad oraculum currebatur. Ego vero Consultius [note: Protectio B. Virginis Mariae. ] figmentum hoc ad Protectionem glorio sissimae Virginis Mariae transtulero, quae videlicet non fabulosa Uriplaca, dextram irascentis Dei contiuet, ne in vindictam justissimam peccatorum in furore suo feratur. Quae materia pulpito aptissima est, et in qua praestantissimi viri calamos suos exercuerunt, inter alios S. Anselmus, [note: De Excell. Virginis. ] qui ait: Dudum coelum et terra ruissent, nisi Maria precibus sustentasset.

[note: Cur tres Gratiae Junonis. ] Juno non minus et ipsa, in aemulationem Cythereae, Gratiis comitata incedit, quae haec sibi nomina vendicant: Euricle, Euphrosyne, et Pasithea, quarum quaeque invicem sibi manum porrigunt, cum hac corporum dispositione, ut earum una se pectore plano, altera transverso latere, tertia in dorso appareat; idque ad demonstrandum varios affectus, et multiplices commotiones Gratiarum: Gratia enim gratiam parit. Sententia est M. Tullii: sicut enim in fortunia, sic gratiae quoque dicendae sunt nunquam sine societate, et sodalitate esse. Tres dicuntur, cum potentiae vitales totidem sint: totidem virtutes Theologicae: totidem Mundi, Archetypus, Elementaris, et Angelicus: omne etiam Ternarium morale huc referri potest.

[note: Parcae. ] Sicut autem prospera, sic adversa quoque fortuna (prout dictum est) semper comitata est; unde Gratiis Parcae succedunt, quae haec nomina sortitae sunt: Clotho, Lachesis, et Atropos: quarum una humanae vitae stamen filare, altera convolvere, tertia truncare dicebatur. Hae divae plerumque fatales nominabantur, eo quod nemini parcant, sed quisque nostrum earum inevitabili arbitrio subjectus sit. Quidam literatus has versu comprehendit:

Sustinet ipsa colum Clotho, trahit altera stamen,
Praerumpit vitae tertia fila soror.

Vocantur autem ab Hesiodo in Theogonia sua filiae Jovis, et Themidos, quod idem est, ac Justitiae. Homerus originem earum necessitati adscribit. Alii eas de primo Chaos provenire, alii de Nocte, alii de Maris undis tradiderunt: de quibus Martialis:

Lanisicas nulli tres exorara puellas
Contigit, observant quem statuere diem.

[note: Quid Parcis atiribuatur. ] Ptolomaeus, Seneca, et Chrysippus, his sororibus effectus omnes tam naturales, quam voluntarios, omnes inclinationes ad vitia aeque, ac virtutes, passiones omnes animorum, omnes concupiscentias, et desideria, attribuunt: quidquid item fortunae adscribitur, quaecunque fortuitis casibus, bonis simul et malis, his tribus Parcis assignantur.

Ex his facile videre licet in quanta mentis caecitate haec delira gens delituerit, tollens Providentiam Dei viventis, et eam in insensatis numinibus his collocans. Quandoquidem vero hi mente alioquin capti, nihilominus sagacissime


page 66, image: s066

statuerunt Animas defunctorum, post exilium vitae hujus vel ad locum damnatorum, ad recipiendas poenas sceleribus suis dignas, deferri, vel ad Campos Elisios, ut illic fructum laborum, quos in terris sustinuerint, pro meritis recipiant: Sic et ego insensibiliter me ad imagines in fernales conductum video: Inter quas

Primus occurrit Pluto, homo fusci coloris in [note: Pluto. ] vultu, habeno redimitus, intribunali sedens, cui Cerbei us triceps ad pedes recumbit. Aliter item repraesentatus fuit: id est in forma hominis, qui virgam teneat, et clavam in dextra. Alibi concomitatus muliere cernitur, quae in tribunali item, sed diverso consideat, et dextra clavem teneat. Ille in solio suo reclinatus, se Dominum Inserarum partium esse demonstrat: Altera Proserpinam furto sublatam denotat, quae eadem est cum Luna. Per clavem custodiam animarum intellectam voluerunt. Cerberus idcirco datus, ut terrore damnatos percelleret, eorumque carnes devoraret: aut vero terram denotat, quae tumulatos suos quasi devorare videri possit: tum proinde Cerberum ad custodiam Interorum ajebant collocatum, ut videlicet terrore suo exitum de his tenebrosis specubus vetaret.

[note: Figura Numinis tetelaris. ] Ex opinione Valeriani figura item biceps, vel duorum capitum humanorum, quae in tumulo appareat, cum binis literis D. M. (quibus Dii Manes denotabantur) Numen Tutelare significatum fuit, sub cujus patrocinio defuncti stare [note: Charon. ] credebantur. E vicinia inferni pingebant item senem, horrido aspectu (cujus oculi per modum flammae scintillabant) barbae oblongae et implicatae, vestimento lacero, quem Charontem appellavit antiquitas.

[note: Tantalus. ] Illic rursum imago erat hominis ad labra usque in aquas immerii, ad quarum ripas arbores fructirerae sunt: atque haec figura tantopere jam decantari Tantali est.

Non desunt aliae quoque formae huic loco convenientes: [note: Orpheus. ] Orpheus enim prodit, homo vestitus toga Philosophica, sonans cytharam, cum multitudine variorum animalium, et arborum, quae moveri ad eum auscultandum videbantur. Quamvis Costalius praememorato simulacro usus [note: Eloquentia. ] sit ad robur eloquentiae significandum, quam Euripides Reginam, Ennius Flexanimam nominavit.

Succedunt his simulacra Gygantum, qui a veteribus: [note: Gygantes. ] cones suas in statura hominum elevatorum obtinuisse leguntur, quibus partes corporis vel membra nervosa et extuberantia erant, capilli per humeros late sparsi, barba ad pectus usque demista: sed quorum pedes, et femora spiras colubrorum imitabantur: ad indicandum, quod fortitudo male administrata degeneret in vitium. Inter haec procerae staturae monstra spectabilis [note: Typhon. ] erat Typhon, pennis coopertus, vastissimus ore, ex quo flammae ferebantur, cujus caput stellas tangebat: una manuum ad Orientem, altera vergebat ad solem occiduum. In quo Creatoris [note: Divina virtus. ] Omni potentia notabatur, qui totus magnitudo est, totus velocitas, totus flamma in rerum omnium clarissima intelligentia, cujus potentiae omniae subjacent, qui ubique visu suo pertingit, nec angulus terrae tam est reconditus, tam longinquus, quo divina virtus ejus non penetret, et abstrusa in lucem producat.

Prope simulacrum illud aliud quoque statuerunt, quod cum foedo ausu videretur pudenda alterius contingere velle, subito in Crocodilum transformatur: fortassis per hoc innuendo, in monstrum degenerare doctrinam omnem, quaecunque supra caeteras elevare se ambitiose studuerit.

Figurae item Nympharum, quarum plures simul [note: Perseus. ] Adolescenti cassidem praesentant, quaedam vero ex iis thalares, Persei magnanimitatem, et propositum audax exprimunt, quo ad Medusam mactandam ultro se obtulit.

[note: Orestes, Titius Prometheus, Sysiphus, Ixion, Rhadamantus et Minos. ] Inter Infernales Imagines spestari poterit, qui viscera sibi dilaniat, in quo Orestes: Item alius, catena devinctus, et vulture discerptus, inquo Titius, aut Prometheus intelligendus: figura Sysiphi illic est volventis fatale et laboriosum saxum suum: Illic rota est circumvoluta, et super eam Ixion: atque aliae insuper poenae, et tormenta, quae a scriptoribus recensentur. Figurantur item bini senes, tabulae cuidam assidentes, aut solio sublimes, cumurna sustragiorum vicina, in quibus Rhadamantus, aut Minos Tartarei Judices designantur.

Porro sicut ager diversis contextus floribus, et scena variis formis figurarum deversificata, singulare decus adipiscitur; sic non minus ornatae, et ingeniosae figurae erunt, ubi ad homanarum passionum expressionem, et doctrinas ethicas producendas, tantopere ad mortalium vitam rite degenda~ necessarias, humanis siguris, figurae brutorum [note: Sphynx secus portas Templorum, et Palatiorum collocata. ] et serarum intermixtae fuerint. Ex harum numero sphynx est, tantopere ab historicis, Physicis, Mythologis, Poetis, Hiero glyphicorum formatoribus decantata, quae ad portas Principum, velut signum quoddam eximium collocabatur. Erat autem monstrum hoc formosissimae mulieris facie decoratum, sicut et pectore: alas nihi lominus magnae volucris, vel aquilae portabat: pedibus, et unguibus leonis gloriabatur: nec solum in vestibulis palatiorum, et Magnatorum cernebatur, sed potissimum in phanorum Introitu. Erat autem symbolum sacrum, duarum virtutum insigne, prudentiae, et fortitudinis: imago siquidem serae vigorem, imago hominis prudentiam denotabat: quae res simul junctae, nodum potentiae inextricabilem, et indissolubilem, exprimebant.

[note: Lib. 5. Stromatum. ] Tradit S. Clemens Alexandrinus, in quodam phano, quod Piluum nominaverint, in urbe Diospoli, insantem cum sene apparuisse, simul et nisidem avem, proide piscem, et Crocodilum, cum inscriptione: O qui nascimini, et interitis; Deus odio habet impudentiam.

Atque hic sensus, ni fallor sphyngis erat, quae mortalibus proposuisse dicitur aenigmata, in quorum solutione si desecissent, continuo morte castigabantur, de monte praecipitati. Utque ad propositum mysterium regrediar, dicendum, quod in forma piscis odium intellectum fuerit, in puero mortalium nitivitas, in sene mortalitas, in ave Deus, in crocodilo imprudentia.

Corpus hoc monstruosum Alciatus usurpavit ad formandum Emblema centesimum octuagesimum octavum, cui Epigraphe haec correspondet: Submovendam ignorantiam. Oedipus solus refertur AEnigma solvere potuisse, quod ad hominem [note: Homo mane quadrupes, meridie bipes, vesperi tripes. ] spectat: Mane quadrupes, meridie bipes, sero tripes. A Cebete nihilominus pro symbolo ignorantiae sumitur sphynx: Mythologi vero non ejusdem sencentiae sunt: per faciem enim virginalem concupiscentiam, et voluptatem intelligunt, quibus homo eousque excaecatur, ut in naturam belluinam degeneret: plumae, quae universum


page 67, image: s067

caput ejus cooperiunt, levitatem, et animi inconstantiam (juxta eosdem) significant. Pedes leonis superbiam, huic animali propriam, denotant: Sic enimvero voluptas prima quidem fronte delectat, sed in fine suo amaritudinem, et monstruositatem generat: dixit hoc Alciatus in emblemate 85.

--- meretricius ardor
Egregiis Juvenes sevocat a studiis.

Haec de his dixisse interim sufficiat.

Praeter illa autem et multae res inanimae in humanis [note: Mundus. ] simulacris repraesentantur: Hinc Cartarus ad exprimendam essentiam, primumque Mundi stabilimentum, hominem effinxit pedibus obliquis, et contortis, vestitum versicolore pallio, qui supra caput globum magnum portabat: Nemo autem tam rubis est, qui nesciat hoc globo mundum figurari: pedes dicersimode formati et intorti, indicant mutationes locorum non ad hoc prodesse, ut quocunque mortalium genus se conferre voluerit, non in Mundo remaneat. Per vestimentum variegatum coloribus, varias influxiones, et stellarum varios aspectus intellige.

Usa est antiquitas humanis quoque figuris, ad [note: Ventus Boreas. ] ventorum varia flamina demonstranda. Simulacrum Boreae reprasentabant in vultu, quod buccas tenebat inflatas, capillis candidis, et quasi nive tectis, cauda serpentina, et alis celerrimis in pede: in quibus distinctissime, et velocitas, et caeteri effectus rapidi, et ferocissimi venti hujus denotantur.

[note: Auster. ] Alter huic oppositus Auster, vel Nothus, juxta sententiam praefati, exponebatur in figura hominis alati, cui vultus obscurus erat, et frons obnubila, cum capillis, barbaque humida, vel madente, per quae nymbi, et pluviae, et humiditas, huic vento propria designantur, juxta illud Ovidianum:

--- contraria tellus
Nubibus assiduis, pluvioque madescit ab Austro.

[note: Eutus, Ventus Orientalis. ] Cum praeterea ventum ab Oriente spirantem figurare vellent, hominem nigrum exhibebant, eundemque alatum, cum imagine solis, cujus vultus colore igneo succensus videatur, sic Eurum fingebant.

Delineando item Juvenculum, facie tenerum, [note: Zephyrus. ] et delicatum, nudum, alatum, et floribus coronatum, in hoc Zephyrum intelligebant, hic enim Vernalis, et floridi temporis praecursor est: hinc falula eum Florae deae maritum fecit.

Porro quod omne tempus in menses restingitur, in quorum aliquo quisque nostrum natus est: tum proinde et anni tempora his circumgyrantur, sicut et annorum circuli; juxta quos menses saepenumero illustres actiones notantur, sintque non raro vitae humanae norma, viderer defuisse multum praesenti tractatui, si de his simulacra praeterierim, et expressiones illorum neglexero, quas non minus infiguris humanis exposuerunt.

Hi juxta Philosophos varie figurati sunt: ut [note: Januarius. ] autem a Januario exordium nostrum desumamus, qui Princeps anni est, juxta ordinem Ecclesiasticum: hic quamvis in figura bifrontis Jani notetur, copulatenim, et colligat, cum fine anni expirantis principium nascentis: Eusthatius nihilominus, eum Juvenem depingit, bene vestitum, qui manum laevam in altum erigit, et dextra sua canibus blandiri videtur, quasi eos ad venationem stimulaturus: hic mensis enim aptissimus venationi et leporum, et aliarum ferarum est.

[note: Februarius. ] Februarium vetulum finxerunt, pellibus vestitum, et nudipedem, assidentem ardenti camino. Elegans figura, ad manifestandam temporis illius calamitatem, quod non aliunde nomen Februarii sibi nactum est, quam quod febrium multitudo in hoc nascatur, quibus etiam dedicatus dicitur.

[note: Martius. ] Martius inter alios a memorato Authore in figura militis exhibetur, qui totus armis cataphractus est, provisus hasta, et scuto, quod simulacrum Dei Martis est, cujus tutelae mensem hunc dedicatum volebant: nec minus et illa allusio vim obtinet, quod militum est, cum aestivo tempore in castris fuerint, his anni inclementiis in hybernis suis degunt. Sed renascente anno rursum se in campum exponunt, et hactenus quiescentia arma rursum induunt, et ad praeliandum accinguntur.

[note: Aprilis. ] Aprilem Juvenem fingunt, cui prima lanugo oboriatur, in habitu pastorali, cum capra, et capreolo, et agnis noviter natis: hic enim mensis potissimum est, in quo haec, similiaque animalia multiplicantur.

[note: Majus. ] Rursum Majus flore scentibus pratis suis luxuriat, apparens (prout idem Author ait) in forma formosi adolescentis, qui deauratis comis, per humeros fluentibus conspicuus est, rosis insuper redimitus, in campo viridi, et undique flosculis consito comparens.

Praeter haec aspectus trux et scaber in medium venit, reliquo corpore vestitus, sed manu nudus, nudus brachiis, et pedibus. coronatus corona linea, cum falce in manu: in quo justissima ratione [note: Junius. ] mensis Junius exprimitur, jam enim falx metentium in opere est, et foena secari consueverunt.

Imago hominis pileo tecti, et qui nudus propemodum [note: Julius. ] in campis appareat, Julium repraesentat: in quo mense calorum excessus vestimentis laborantes exspoliat, ut colligendae messi tanto promptius intendant.

[note: Augustus. ] De Mense Augusto eruditissima Musa Dn. Joannis Ciampoli inquit:

Di Campi incoronato
Cavalcando un leon passegio il Cielo.

Hoc est: Fulgure coronatus, insidens leonem, coelum pertran seo: Figuratur autem in imagine hominis nudi, cum cyatho in dextra, sinistra sua tegens pudenda ante balneum: sunt autem indicia Mensis hujus, in quo foris aquae, intus vinum quaeritur.

[note: September. ] September hanc sequentem figuram obtinuit: homo est capillos per humeros sparsos, et pedes nudos demonstrans, qui dextra vitem premit, et sinistra botros ejus evellit: quae actio Vindemiae tempus indicat, quae illo mense matura est.

Cum porro adolescentulus apparet, multis avibus [note: October. ] onustus, prope quem perdix in agro sit, October significatur: tum enim temporis aucupia potissimum vigent.

Homo item pileo coopertus, cum bobus, et [note: November. ] aratro apparens, Novembrem figurat, vel quod imminente brumali frigore, jam domum de cultura agri boves reducantur: vel quod semen scissae terrae traditum sit.

Figura item hominis ejusdem formae cum superiori, [note: December. ] qui corbem plenam seminibus ferat, Mensem Decembrem denotat. Agricolarum usus est, cum hos menses in humano habitu expressuri sunt, ut homines demonstrent, quemque eorum instrumento illo armatum, quod laboribus cuique mensium propriis necessarium est. Alii Juvenem depingunt demonstrantem Zodiaco signum cuique Mensi destinatum, in quod sol tum


page 68, image: s068

temporis ingreditur: Quod universum foecundis versibus, qui sequuntur, expositum est:

Martius atque aries producunt tempora Veris:
Aprilis secum torvi fert cornua tauri;
Floribus adducit Geminorum sidera Majus;
Solstitium aestivum cancri fert Junius axe;
Quinctilem mensem Leo fervidus igne perurit;
Augusto messe secum trahit aurea virgo;
AEquat September noctes examine librae;
Scorpius Octobrem pugnax cubat ore minacem;
Exerit Arcitenens medio sua signa Novembris;
Solstitiumque affers hyemis, Capricorne, decembri;
In medio Jani madidi stat sidus Aquarî;
Procedunt duplices in Februa tempora pisces.

Qui in his simulacris et figuris, nec solum in his, sed in omni adeo re, quaecunque in mundo possit exprimi, doceri velit, vel Picrorum, vel colorum tanta ubertate, vel animalium exhibitione, vel variarum doctrinarum compendiis, aliis que insuper eruditionibus, tam sacris, quam profanis [note: Caesar Ripa. ] ingeniosum volumen Caesaris Ripae evolvat; qui liber gravibus materiis abundat, sicut et inventionibus vivacissimis: ubi cumulus virtutum omnium vivis, ut ita dixerim, coloribus deingitur, sicut, et signa earum, et affectus, et passiones humanae: de quo fusius hic profari inutile videtur, cum facile ad manum sit liber, jam ubique [note: Menses forma puerorum. ] typis expressus. Hinc e ego, folia foliis reduplicem, id solum de eodem excerpsero, quod Menses omnes in forma puerorum, vel adolescentum repraesentat: idque non sine magna ratione; cum enim tempora in horas distribuantur, et dies, et menses, et annos horas utique decuit in infantes partiri, dies adolescentiae dari, menses Juventuti, annos virilitati, denique tempus generatim senectuti. Haec divisio rursum in versu sequenti continetur:

Absolvit cursum duodenis mensibus annus:
Quattuo hebdomadas mensis complectitur unus:
Hebdomada est septem rursum distincta diebus: Quaeque dies constat viginti quattuor horis:
Nec tamen integris numeratus partibus annus
Ter centum, cum sexaginta quinque diebus
Perficitur: Si sex tamea addas insuper horas,
Integer inde dies quarto fit quolibet anno:
Hinc Bissextilis tum denique nascitur annus:

Non minus curiosum et elegans est, qualitates [note: Flumina. ] et apparentias fluminum inter priscos intueri: quae non minus forma quoque humana introducuntur, propter multiplicitatem beneficiorum, quibus humanum genus ditant, antequam in mare regurgitent: quod nisi fieret, nec ullo effluvio se exonerarent, in immensum stagnantia, in frugiferis aquis orbem, quaqua patet, inundatione perpetua sepelirent. Haec sunt quae dorso suo naves onerarias bajulant, ita ut liber sit provinciarum inter se commeatus, et commerciorum negotiatio, unde societates nascuntur, et Oceani lucra, ad beneficium universale mortalium, et rem familiarem augmentandam, et familiam ipsam alimentandam, non solum quod multitudine piscium, hac videlicet muta generatione viventibus escam praebeant, sed quod insuper herbis et plantis irriguo humore vitam praebeant.

De his igitur mihi in compendio dicendum est, et pro epilogo notitia suggerenda. Siquidem igitur [note: Eorum imago. ] simulacrum nudi hominis occurrerit, in terra extensi, capillis in aerem disjectis, cum barba promissa, cui caput bicorne videatur, incumbens urnae, quae copiosas ex seundas videatur evomere, haec imago fluminum est, jam ubivis usurpata, et acceptata.

[note: Tyberis. ] Cartarus Tyberim expressurus, senem repraesentat, frondibus et fructibus redimitum, humi cubantem, cum arundine in manu: sic enim fertilitas camporum monstratur, qui alluvio fluminis hujus foecundantur, et humectantur: his enim inundationibus solum illud, non secus ac fimo ubere ingravidatur.

[note: Padus. ] Figura item hominis nudi, cornuti, et in terra prostrati, brachio suo hydriae incumbens, quae copiosam aquam ejicit, simulacrum Padi est, qui [note: Cur flumina cornuta dicantur. ] Rex Italicorum fluminum dici potest. Observatu interim dignum est, quod flumina ascriptoribus universis cornuta exhibentur, ad denotandam obliquitatem, quo cursum suum prosequuntur: vena enim eorum cum viva sit, novis identidem aquis sine intermissione suggestis fluenta urgentur, et promoventur: sed cum haec ipsa rivorum evagatio libera sit, libertas eorum hinc apparet, quae eis, quamvis sensu carentibus, a Benetactore supremo conceditur.

Quamvis alii sint, qui haec cornua eo referant, quod tam varium sit collisarum undarum murmur, quo boum mugitum imitantur.

Senex itidem, Crocodilo insidens, cui Hippopotamus adjunctus sit, incumbens brachio super urceum, sicut illi superiores, quem sexdecim pueri vagabundi circumdant, figura est vastissimi [note: Nilus. ] Nili; Intantes autem numerosi incrementa ejus denotant, quae in locum pluviarum AEgyptiacis agris suffecta sunt, quos e lecto suo egrediens, tanquam palando foecundat, id quod in Tyberi jam meminimus: itaque et hoc ei lemma subscriptum fuit: Inundatione ferax: Estque Idea Personae eloquentis, aut divinae beneficentiae.

Sufficiant haec, quae de fluminibus praecipuis contingere voluimus.

Quamvis praememoratus Ripa sat abundanter de virtutibus capitalibus se explicuerit, nihilominus deesse operi meo mihi viderer, si non de his quoque nonnihil, duce Aldrovando, in medium proferrem, Introducit itaque ille Cartarum de novo, qui hominem depingit, cui jugum in collo, compedes in plantis sunt, adjungens [note: Matrimonium. ] lemma: Matrimonium. Praeclarissima figura, quam Spiritus S. jam multo ante praebuit, dum ait: [note: Thren. 3. v. 27. ] Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adole scentia sua: Id quod Jeremias in threnis suis exhibet, [note: Is. 9. v. 4. ] et Isaias: Jugumenim oneris ejus: inter prophanos Ovidius:

Quam male inaequales veniunt ad ar atra Juvencae,
Tam premitur virgo conjuge nupta minor.

[note: Figura conjugii. ] Ripa praefatus pompose vedtitum introducit, cum malo cydoneo in manu, cum serpente subtus pedes: alludendo ad primum hoc, quod noviter nuptis dari consuevit, utpote Veneri dedicatum, ex mandato Solonis, sicut plura hujus rei testimonia in effigie numismatum insculpta occurrunt. Praeter haec simulacro annulum in manus praebet, verum Sponsalitiorum indicium. Vipera sub plantis pedum projecta demonstrat, quidquid detrimentum charae conjugi allaturum est, hoc pede conculcandum esse, sicut illam quoque oportet viperarum naturam evitare, quae inebriata voluptate in congresiu suo maritum occidit.

Pictura Juvenis, insigni vestimento ornati,


page 69, image: s069

[note: Prosper rerum exitus. ] cum patera in manu, simul et spica, in sinistra vero papavere, secundum Authorem jam citatum, felicem rerum eventum indicat.

[note: AEternitas. ] Aspectus hominis Elephanto inequitantis, aeternitatem praefigurat, forte allusione facta, ad quadrupedis hujus longissimam vitam, nec enim creditur ullum ad tam seros annos vitam protrahere. Ripa autem in muliere tricipiti eam exhibet, quae sinistra sua circulum teneat, indicem dextrae elevando. Tria capita trium temporum, anteacti, praesentis et futuri monumentum sunt: Digitus elevatus firmitudinem stabilitatis indicat, circulus aeternitatis figuram semper habuit. Rursum in figura matronae eam effinxit, quae in dextra mundum regit, cum velo, quo facies ejus cooperta est, significando per haec tempus, quod nunc praesens non est, in aeternitate occultatum esse.

[note: Figura aeternitatis. ] Porro et alia faemina apparet, vestimento viridi induta, quae aut colubrum in dextra tenet in se invicem contortum, aut supra sphaeram sedet, et solem in manu gestat: quae imagines universae mysterium aeternitatis exprimunt, quod alte omnium memoriae, pro salute animarum, imprimendum esset.

[note: Antiqui quomodo Imperatoribus suis prosperitatem annorum apprecati fuerint. ] Sed ut ad memoratum Elephantem revertar, antiqui dum longitudinem annorum, et rerum omnium prosperitatem Imperatoribus suis apprecaturi essent, eum curru sublimem exhibebant, ab his animalibus protractum.

Item In fantes duo, in lectum reclinati, et ludentibus similes, allusionem habebant, ad felicitatem saeculi: quod fortasse ad Oden Horatianam respicit: Innocentiam ubique tutam.

[note: Favor. ] Figura item adolescentis caeci, supra rotam quandam, cui pedes alati sint, qui nihilominus in firma statione sua consistat, indicium erat olim favoris, et gratiae: Ripa tamen author est, alas antiquitus ei potius dorso affixas fuisse. Juve nem itidem armatum finxerunt, cum ingenti scuto in manu, collocato in terra, ubi mare depictum erat, cum Delphino, cujus dorso puerulus insidebat, lyram sonans, et dextra sua sceptrum versus terram reclinans: quarum rerum expressiones longae, et copiosae sunt. quamvis utiles, atque idcirco Lectorem meum illuc ablego.

[note: Honor. ] Puer vestitus purpura, quem Cupido Lauri serto coronat; et qui ad templum virtutis conducitur, simulacrum honoris est. Ripa hastam dexterae ejus adjungit, Cornucopiae sinistrae, ad demonstrandos gloriosos effectus, qui ab eodem [note: His tribus paratur, scientia, divitiis, armie. ] derivantur. Hasta, Cornucopiae, et laurus tres praecipuas causas figurant, unde potissimum honor accrescit, hoc est scientia, divitiis, et armis.

Rursum homo repraesentatur; venerabilis aspectu, palma redimitus, cum armillis aureis in manu, et collari aureo circa collum. Rursum aliter in moneta Antonini Pii Honos ex primitur, vestitus indumento oblongo, cum corona laurea super caput: In alia Vitellii, cum hasta in dextra, pectore seminudo, ad pedem sinistrum collocata cassis, propriâ ejus capillaturâ odornata est. Cornucopiae, sicut et cassis eas res demonstrant, quibus honor acquiritur.

[note: Quies. ] Porro quies figuratur in forma hominis, ponentis pedem supra alterum. Saepius apud veteres haec sigura in tumulis mortuorum cernebatur, videlicet ad augurandam defunctis requiem. Alii authumant, quod ejusmodi figura quandoque otium, quandoque meditationem exprimat. Adjungit Ripa, quod manu dextra perpendiculum teneat, indicando per haec, quod muri aequalitas nosci non possit, nisi perpendiculum firmiter fixum sit.

[note: Pietas. ] Imago mulieris quae duorum virorum dextras conjungit, imaginem Pietatis repraesentat. Hanc virtutem Ripa diversimode repraesentat. Inprimis adolescentem exhibet, candidi coloris, aspectu decoro, oculis grandioribus, naso aquilino, alatum humeris, rubicundo vestimento indutum, cui flamma in capite est, sinistram cordi imponens, Cornucopiae repletum omnium rerum, ad utilitatem humanae vitae spectantium, abundantia, in dextra erat. Aliter item ciconiam adjungit, brachium ejus dextrum altari impositum est, cum gladio: ad latus Elephas est, et infans. Aliam adhuc figuram exhibet sedentem, quae phialam dextratenet, cubito super infantem inclinato; haec in numismate Tyberii sunt.

[note: Pietas figurara in duobus fratribus. ] Apud eundem Authorem I ietas in personis duorum Juvenum apparet, qui currum post se trahunt, idque in recordationem duorum fratrum Cleobis et Litonis, qui matrem sacerdotem ad phanum deae Junonis, curru vectam, traxerunt. In numismate Antonini Pii mulier cernitur, cum infante uno in brachio, altero pedibus suis consistente. Ex Prolixitate, quâ hic Author in expositione praesentis simulacri, simul et in descriptione virtutum, quae illud concernunt, extenditur, facile videri potest, cum quanta alibi abundantia, et ubertate in iisdem materiis versetur: itaque ad easdem ingeniosum, et studiosum lectorem meum remitto.

[note: Furor. ]

Interim, ut de aliis quoque affectibus humanis nonnihil referam, conjungendo simul, et epilogando utrumque Authorem, Cartarum, et Ripam, una cum attestatione Aldrovandi inprimis se mihi simulacrum furoris offert, in figura hominis horridi, cum vultu sanguinolento, qui super struem galearum, scutorum, et gladiorum sedens, manus nihilominus in tergo ligatas monstrat. Hanc figuram Ripa rursum aliter exhibet, in homine nimirum, qui facem accensam gestat; aut in adolescente, cui oculi ligati sunt, et qui fascem de hastis com pactam vibrare videtur. Ad utrumque alludit Virgilius, dum de militari confusione mentionem habet:

Jamque faces, et saxa volant; suror arma ministrat.

Ad demonstrandam iram, et indignationem vehementissimam, in dextra quidam caput Medusae collocant, cujus immodicum et indomitum furorem adhuc evidentius exprimunt immittendo gladium evaginatum dextrae, quae in actu feriendi sit, in sinistra umbonem, in quo sculptus vel depictus est leo, in summitate vero galeae serpens est, multis in se spicis convolutus, et contortus: quae figurae in ordinatum assectum hunc ad vivum exprimunt.

[note: Terror. ] Imago itidem Terroris, qui a praedicto Authore Minervae socius nominatur, sub figura adolescentis minitabundi exprimitur, cui vt: Itus diversi sint, quos pro libitu transformare possit, manus habens complures. Quamvis alii sint, qui puerum repraesentent, cum capite leonis: alii cum habitu, et vultu muliebri, aspectu nihilominus horribili: adjungit Ripa, tenere eum scuticam in manu, caput habere leonis.

Talis erat apud Eleos sculptura in Agamomnonis scuto. Pausanias antiquo commento tradit, Martem, imperate Jove, cum inter Argivos,


page 70, image: s070

et Thebanos bellum suscitaturus esset, Terrorem sibi socium assumpsisse, seque ut praecederet jussisse.

[note: Fortuna. ] Ad superiores illos vehementissimos humani cordis affectus annectendam ratus sum fortunam, caecam, et stultam, cum pede super rotam, stantem in actu, quasi quae volare, vel avolare intendat. Erat haec imago consueta inconstantis deae hujus: Cartarus insuper addit, ligatos eam oculos, in sinistra vero cornu aureum habere, in dextra sceptrum; quae cuncta, sequenti versu comprehensa sunt, quos e manibus labi non patiemur:

Visa tibipictor fortuna est faemina? visa est
Cur? quia faemineo lubrica more fluit.
An Dea dic sodes? Dea nota utcunque per orbem.
Cur globulo insistit? Labilis instar aquae est.
Cur oculis captam pinxisti? Non videt illa,
Vel quibus haec spirat, vel quibus ipsa nocet.
Cur pars una vacat, pars plena est altera barba?
Ejus quod subsit sexus uterque pedi.
Cur nuda? Quod quidquid habet pueroque senique
Inconsulta etiam, donet ad usque cutem.
Et cur pennigeram? vehitur quicunque favore
Illius, ex humili scandit ad astra loco.
Fundamenta pedes standi at cur dempseris? haecque
Quae ferat haud ulla sint stabilita basi.
Cur cornu laeva auricomum, cur dextera sceptrum
Gestat? opes illud signat, et Imperium.
Sic tibi mens illam pingendi libera. Nam cum
Fortunam appellas esse Chimaera potest.

[note: Fortuna varie figurata. ] Ripa his superaddit, esse eam subtus arborem, quam hasta admodum prolixa percutiat, ex qua deinceps varia professionum; variarum instrumenta decidant. Refert idem Author, quod ab aliis cum globo caelesti super caput monstretur, tenens manibus praefatum Cornucopiae. Alii rursum eam repraesentant brachio dextro super rotam quandam inclinatam, Alii navigio imponunt, sine gubernaculo, malo velisque impetu ventorum effractis. Plures eam effingunt tenentem dextrâ Cornucopiae, cum sinistra super caput Cupidinis recumbente, qui circa vestimenta ejus ludere videatur.

In Numismate Hadriani sedere supra Lectisternium videbatur, ad cujus pedes gubernaculum erat navis. Atque haec fortuna aurea erat, quam in cubiculo Imperatorum collocare olim consueverant, quamdiu Imperii fraena tenebant, et inter vivos erant.

Multo fusiusin his, quae per compendium attuli, et in aliis praeter hanc materiis Ripa distenditur, et dilatatur, sicut Aldrovandus sequentibus [note: De monstris. ] verbis concludit: Qui plura in hoc genere scire desiderat, Iconologiam Ripae, viri literis summi, adeat: Vbi simulacra mundi, elementorum, fluminum, ventorum, quatuor anni temporum, quatuor mundi partium, et plagarum; imo anni, mensium, dierum, horarum, tempor amentorum, dignitatum, triumphorum, scientiarum, facultatum, artium omnium, nec non Musarum, item virtutum, et vitiorum; quinque corporis sensuum, variarum animi affectionum, et tandem ortus vitae, et interitus, summa cum voluptate intuebitur. Cum hac authoritate tam eximia finem simulacris hujuscemodi recensendis pono.

SIMULACRA CAELESTIA.

QUi astrorum contem plationi et scientiis se dedunt, sive ut mentem humanam oblectarent, sive ut significationem, veram catenae aureae quam Homerus olim et post eum Apologi confinxerunt, Deum simul et homines vincientem, tanto clarius exponerent, non contenti, quod supernas siderum influentias curiosius observando descripserint, et in aureos eorum orbes, quibus nitidissime resplendent, acumen oculorum suorum fixerint, in iisque, ut ita dixerim, se pleno pectore immerserint, tam effluvia, eorum, quam motus discutiendo: plura quoque humahae similitudinis simulacra illuc collocarunt: eorum, inquam, imagines, quos pro more patriae, et gentis, in singum gratitudinis, aut venerrationis honorare dignati essent, inter Numina eos referendo, quippe quod heroicis et gloriosis actionibus in orbe terrae se inclytos fecissent, atque ideo deorum arbitrio in coelos rapti, et transportati fuerint. Sic opinio inter Paganos vigebat. Quam autem frivola, quam nullius momenti, quam mendax haec eorum cradulitas suerit, quotidianis documentis intruimur.

Ego tamen, ut nil intactum relinquam, quod utilitati publicae aut servire, qut necessarium esse quod a Catholica doctrina non abhorreat, ea adducturus sum in compendio, quae Instructionem quandam habere possint.

Apparent autem figurae, quas diximus, immixtae figuris animalium, seu ferarum, quarum aliquas usui nostro servientes, in medium adducturus, et ex positurus sum. Ordo earum in hac forma dispositus est. Primae nobis ocurrunt Ursae, alio nomine Orion et Calistho nuncupatae, quarum caudae retortae sunt, aveso ordine restrictae. Fugit inter has obliquus Draco: subtus earum pedes Serpentarius prodit, cujus pedes frontem Scorpionis contingunt. Ex uno latere Arctophylax est, sub cujus pedibus figura Virginis cernitur, quae spicam gestat in manibus. Retrorsum, vel a tergo Leo recumbit, et in aestivo solstitio Cancer sunt, et Gemini, tangunt autem genu astri, quod Aquator dicitur: Caput Geminoru~, et caput praefati fideris conjungunter secus Tauri cornua. Capreoli majores proximi Ursae sunt, haec autem a parte dextra in vicinio coronae serpentem habet, quem Serpentarius manu tenet, sicut et stellam Herculis: hic autem pede sinistro summitatem Draconis septentrionalis calcat, monstrando se librae brachium unum porrigere, alterum stellae, quae Corona dicitur.

Interim Cephei pes ad ursam usque minorem tendit, qui stellam Cygni manu dextra apprehendit, sub cujus cygni alas astrum Equi pedem extendit, supra hunc extollitur Aquarius, cui Capricornus vicinus est. Subtus pedes Aquarii ingens Cetus Austrinus animad vertitur, ante Cepheumstella item Cassiopeae: Post sidus Herculis Perseus pedem extendit: deinceps cum admirabili et intricato nexu, super caput Persei, Cassiopea involvi videtur. Inter cygnum, et hominem genuflexum Lyra constituitur: in quorum medio ex parte Orientis Delphinus cernitur, subtus caudam ejus Aquila comparet; Atque hic ordo constellationum Aquilonarium est.

Succedit pars Australis, quae sic habet. Sub aculeo Scorpionis Ara sita est, aut Altare, sub corpore ejus pars anterior Centauri. Ex altera parte subtus Circulum Australem pes Sagittarii cernitur: e vicinia Centauri cauda Hydrae et Corvus collocata sunt Nonprocul a genubus Virginis, id est a sinistra parte Orionis Urna est;


page 71, image: s071

sub cujus pedibus Padus, vel Eridanus fluvius decurrit, de quo admirabiliter Commendator Testius: L' Eridano stellato in Ciel campeggia. Eridanus stellatus in coelo situs est.

Hic stella Leporis resplendet, cui a tergo scintillat Canicula, ad cujus Caudam Navigium est. Ad pedem Tauri manus Orionis extenditur: Anticanis autem, vel Procyon super caput Arietis invenitur; Cetus item supra pisces fulgurat. Hanc constellationum seriem Poeta Ausonius eleganter admodum sequentium versuum contextu exponit: nec enim fine detrimento praesentis operis omitti possent, ubi facile humanae figurae, quamvis aliis intermixtae sint, dignosci poterunt.

[note: Ausonius. ] Ad Boreae partes Ariti junguntur et Angues:
Post has Arctophylax, pariterque Corona, Genuque
Prolapsus, Lyra, Avis, Cepheus, et Cassiopea,
Auriga, et Peerseus, Deltoton, et Andromidae astrum,
Pegasus, et Delphin, Telumque, Aquila, Anguitenensque,
Signifer inde subest: Bis sex et sidera complent,
Hic Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo Virgo,
Libraquae, Scorpius, Arcitenens, Capricornus, et Vrnam
Qui tenet, et Pisces. Hi sunt in partibus Austri:
Orion, Procyon, lepus ardens, Syrus, et Argo
Hydrus, Chiron Thuribulum quoque, Piscis et ingens,
Hunc sequitur Pistrix, simul Eridanique fluenta,
Acarnar, Corvusque, Lupus, Craterque, Coronae.

[note: Arctophylax. ] Inter has inquiunt, quartam figuram humanam esse, de hac enim fabulantur, Bootem, aut Bifolcum, qui alio nomine Arctophylax dicitur, que hunc prius faeminam inquiunt fuisse nomine Calistum, Lycaonis Arcadiae Regis filiam, Transmutatam in stellam maxima, circumdatam et irradiatam stellis viginti, et duabus, [note: Arcturus. ] quibus totum illud sidus componitur. Inter latera ejus resplendet Arcturus celebre astrum apud Poetas, cumque tardioris motus sit, ita ut vix ortus ejus, vel ascensus dignosci possit, de eo illud dictum est:

Vrsae tarda sequens vestigia, nomina sumpsi.
Arctum qui servat, dicitur Arctophylax.

[note: Sidus Herculis. ] Constellatio quinta nomen Herculis sortita est, qui alio nomine Erigonasinus, Geniculator, et saltator dicitur, ab Ausonio item Genu Prolapsus: dextra manu clavam gestat, quasi pugnaturus, coronatur autem stellis viginti, et octo. [note: Cepheus. ] Figura nona septentrionalis aspectum Cephei repraesentat: erat hic quondam Rex AEthyopum, Maritus Cassiopeae, filiae Andromedae, quae cum Orcae Marinae ad devovandum exposita esset, ope Persei periculum imminens evasit, quam deinceps generosus ille sibi in Conjugem duxisse fingitur. Duodecim autem stellis coronata est, et sic loqui dicitur:

Astra colo, dedit hoc tumidi mihi bellua Ponti:
Aspice me nitidam: Sors mala laeta fuit.

[note: Cassiopea. ] Cassiopea dehinc in via lactea sedere cernitur, tredecim stellis insignita, atqe haec Borealis constellatio decima dicitur, quam sic loquentem faciunt:

Obliquo licet ore, tamen torquemur ab axe
Sydereo; facie non nocet, axe nocet.

[note: Perseus. ] Sequitur constellatio undecima, quae Perseum praefatum repraesentat, Liberatorem Andromadae: hic in dextra gladium gerit, in sinistra Medusae scutum, aur vero caput Gorgoneum: juxta Astronomos recentiores dictum, Caput Algoli; viginti sex stellas continet, tres informes, cujus haec videntur verba esse:

Non genus aut sanguis, sed me super aethera virtus
Sustulit: hic homines, haec facit esse deos.

[note: Andromeda. ] Pro duodecima Constellatione; quae humana effigie apparet, Andromeda cernitur, catenis vincta: quod sidus integrum viginti tribus stellis perficitur.

[note: Bellerophon. ] Pro decima quarta septentrionali Bellerophon est, et ipse humanam formam repraesentans. [note: Hippolytus. Eniochus. ] Quamvis autem hic, juxta mentem Pausaniae, Hippolitus credatur castitate celebris, filius Thesei, concordat nihilominus major scriptorum authoritas Eniochum Atheniensem hoc insinuari, quem ajunt inventorem artis fuisse, qua currus vel esseda fabrefiunt: hunc postea Erichtonium, Conductorem, vel Agitatorem, appellatum, unde sic loqui introducitur:

Ars nocet, ars prodest: amisi fulmine vitam:
Hac petii radios, hac ego siedereos

[note: Serpentarius. ] Vigesima Constellatio Borealis, appellata Ophiicus, Angvitenens, vel Serpentarius, monstrat [note: AEsculapius. ] se serpentem tenere. Communis opinio hoc AEsculapium indicari censet; quippe quod e serpentibus optima theriaca fiat, quam medicina sibi creberrime usurpat. Coronatur autem quatuor vicenis stellis.

[note: Orion. ] Orion prima Constellatio Austrina est, triginta octo stellis perfectionem suam consecuta, in humero ei dextro est, quam Bellatricem inquiunt: altera ei non impar in pede dextro resplendet. Haec stella ab antiquis Romanis Jugula nominata fuit; unde apud Plautum quidam famulorum admiratus immobilitatem coeli, inquit: Neque Jugulam, neque Vesperuginem, neque Virgilias occidere. Referunt autem Orionem Boeotiae Principem fuisse, qui ab Atlante Astronomiam didicerit: ob excellentiam vero professionis post mortem suam haec lucida domicilia meruisse: itaque insequenti modo loquens introducitur:

Invidiae flammis petiit me terra, sed iste
Me furor invidiae sustulit ad superos.

[note: Gemini. ] Succedunt Gemini, quorum discussio prolixa futura esset, nisi brevitati me addixissem: figuratur autem his tertium Zodiaci signum, delineantur in duplicata masculorum figura: quos credunt (cum hoc signum solintroierit) quidquid in terrarum Orbe natum fuerit, praecipue tamen semina, et herbas vegetare, et augmentum largiri. [note: Castor et Pollux. ] Dixerunt Antiqui Castorem et Pollucem uno partu geminos in lucem editos, postea in coelump traductos, quorum haec verba sunt:

Sum frater: frater junctus mihi creditur unus,
Vnus nos animus, binaque corda tenet,
Vnus amor: mentemque unam duo pectora servant:
Qui dubitat, fratrem non amat ille suum,

Inter caetera Zodiaci signa duo adhuc in forma humana spectantur.

[note: Virgo. ] Sextum locum virgo occupat: haec filia Icari fuisse dicitur, soror Penelopes, quae mortuo patre, quem rusticoru~ quidam, vino pleni mactaverant, eousque indoluit, ut laqueo sibi vitam finierit: unde vices ejus miserata Numina, in hanc formam transmutarunt: in fluit hoc sidus sanguinem adustum, dignitates procurat, siquidem Lunae junctum fuerit. Ajunt item Astronomi, cum hoc signum sterile sit, solem quoque cum in domu~ hanc introierit, terram in frugiferam reddere: Exhinc veraciter hyemales venti levari occipiunt, quorum vi et plantis et herbis incrementasua praepediuntur: hinc de eodem signo sic Musa loquitur:



page 72, image: s072

Erigon, Fortuna, Ceres, vel filia Phoebi,
Nuncupor, haec lucis nomina dant tenebrae.

[note: Aquarius. ] In undecimo Zodiaci loco Aquarius humanâ formâ apparet, versans de urna sua aquas: de quo non obscuri effectus apparent: cum enim sol astrum hoc tetigerit, continuis imbribus, et nivibus, terra irrigatur, et cooperitur. Astror nomi cum Poetis inquiunt: hunc Aquarium Ganymedem fuisse, qui raptus a Jove, sideris hujus locum obtinuerit, quem hoc dysticho designent:

Errant qui dicunt me Cecropa, sum puer Axes;
Nunc Pincerna tamen, raptus ad astra, Jovis.

[note: Signa Zodiaci repraesentata in figura humana. ] Non desunt Authores varii, qui simulacra Zodiaci essingendo, quantum possunt non nisi in siguris humanis ea reprasentare satagunt. Joannes Angelus Operarius insignis, et ingeniosus, delineando quod inter signa primum est, in figura illud humani capitis exhibuit: rursum in homine tenente evaginatum gladium dextrâ suâ, prima Arietis facies insinuatur: alius item stans, togam indutus, secundam faciem praememorati demonstrat: sic in aliis quoque simulacris humana facies cernitur.

Cumque, juxta mentem praefati Authoris, homo observatur aratrum premens, cum tabella Infantium in manu, ubi Alphabetum annotatum sit, primam faciem Tauri denotat. Item si homo animadvertitur, in pedes erectus, cui dextra prolongata sit, et qui sinistra cingulum sibi adaptare videatur, vult hac figura primam geniorum faciem designari: atque ita in expressione aliarum facierum praefati signi, varias hominum siguras, cum diversimoda membrorum positura exhibet.

Quandoque homo mutilus manibus decimum septimum signi hujus gradum indicat: Juxta Astronomorum siquidem sententiam, qui in faciei hujus ascensu nascuntur, plerumque segnes sunt, nauci homines, tardi ingenii, ad nilutiles.

Sequitur Cancer: quod signum, juxta Georgium Venetum, in persona pectoris humani apparet: diversimode illud repraesentans: exhibet enim figuram Maris, et faeminae, dextris eorum invicem copulatis, per quam signum jam memoratum intelligit. In eundem modum caeteros quoque gradus exequens.

Idem Author in imagine hominis, leonem insidentis, primam ejusdem Planetae faciem demonstrat: sicut in effigie seminantis triticum, virginem designat. Rursum togatus quispiam, anspiciens libros quosdam apertos, primam Librae faciem denotat: similitudo duorum hominum invicem dimicantium, primam Scorpionis faciem exhibet. Simulacrum hominis erecti, qui gladium sinistra gerit, primam Sagittarii partem ob oculos ponit: illic figura hominis cooperti pallio, qui deambulare videtur, cum loculis in manu sinistra, indicium est primae faciei in Capricorno. Cum autem hominem fingit gestantem utraque manu volucrem, primam Aquarii partem exponit: figura item bajuli, qui super baculum brifurcatum incumbit, imago est piscium: quamvis iidem, juxta eundem Authorem per binos pedes humanos annotentur.

Tam Copiosae denique Astronomorum praecedentium chartae sunt, quae a Neotericis nostris dilucidantur, significationes et influentias harum Constellationum, et signorum caelestium, exponendo quae vel ad mortalium decrementum, vel ad eorum favorem fiunt, ut, ne in horum ulteriori prosecutione ultra mensuram distinear (quippe quod tantae eloquentiae viri, jam ante me in his sudaverint) sicut item, ne forte in scipulum quempiam securitate nimia impingam, ad offendendam innocentiam, qua utilitaribus Lectoris consultum volo, praeterire complura mihi decretum sit, quae alioquin non invenustra, quin potius curiosa admodum futura non dubitaverim. Non possum tamen, quin de nativitate signorum (quae a nobis jam memorata sunt) illud referam, quod super textum quendam Ptolemaei, accuratus simul, et eloquens Author Pontanus commentatur.

[note: De ritu Calest. ] Prior itaque Ptolemaeus in quadragesima quinta sententiarum suarum, quarum numero centum sunt, sic ait: Quisquis geniturae suae dominatores, aut ascendens in signis humanis non habet, ab humanitate alienus etiam sibi ipsi erit. Supra quod Pontanus copiose admodum commentetur, cujus primas periodos huc colloco: Naturalis hominum propensio ad mansuetudinem, et lenitatem, aut ad passiones his contrarias, natalibus, et sttellis tribuitur: pro signorum qualitate, in quibus ii, qui geniturae dominantur, inveniuntur, qroque ascendentis signi natura. Et signa quidem humanitatem, sociabilitatem, mansuetudinem, hospitalitatem, civilemque consuetudinem conferentia sunt illa, quae hac eadem causa de hominum nominibus vocata sunt: Gemini, virgo, Aquarius, et Sagittarius.

Sufficiant haec in materia simulacrorum Caelestium, de quibus jam abunde tractatum est.

STATUAE.

[note: Statuae quam utilitatem habeant. ] AFfines, ut ita dixerim, et coaetaneas, ejusdemque naturae cum simulacris esse statuas nemo negaverit: de stutuarum enim positura etiam simulacra deducta sunt: Cum igitur ob multiplices causas non illicitum sit ad simulacra evagari, propter significationum utilitatem, quibus abundant, et quorum nobis ex positionem Magistri artis hujus obocuos ponunt, quanto magis haec eadem, imo et fortior ratio pro nobis militat, siquidem in statuarum consideratione, in earum figuratione (dummodo, prout oportet, in tanta rerum commixtione, quae obscura sunt, dissolvantur, et enodentur) ab aliorum objectorum inutilitate eas depurando admirabilem considerationem et meditationem instituerimus, praesertim si in formatione sua similitudinem actionnis, quam exhibere debent, rite consecutae fuerint.

[note: Prima statua a Deo formata. ] Haec statuarum notio sibi omnem quoque rationem supra de simulacris memoratam vendicat, quarum primitivum Authorem ipsum Deum recognoscit, qui primam hominis statuam formavit, ex immobili eam mobilem divinissimo flatu suo faciens, inspirando animam rationalem. Homo deinceps eundem imitatus, contra ipsam annorum, et temporum injuriam se sculprotia arte aeternitati dare et condecorrare ausus est. Sagax enimvero inventum quo virtus, et meritum praemia sua consequuntur.

Definitionem horum operum sic habe: Statua est simulacrum, ex materia solidiore, quod alicui vel mortuo, vel etiam viventi, ob praelara in Rempublicam merita, tanquam duraturum Mnemosynon,


page 73, image: s073

poni olim consuevit loco aliquo conspicuo. Minus autem generalis statua est, quam Imago, cum et pictura idem valeat in imaginibus.

Primum statuae inventorem inquiunt fuisse Saruch, filium Reu, de progenie Sem Patriarchae descendentem, prout Genesis caput undecimum refert. Alii Belum asserunt primum. AEgyptii statuas non nisi sola oculi aestimatione factas evitabant, hinc certa quadam cubitorum mensura utebantur, qua se adaequatam operi suo quadraturam, debitamque proportionem consecuturos [note: Lib. 1. Cap. ult. ] arbitrabantur: hinc Diodorus ait: Res profecto miranda, diversos artifices variis in locis ita in unam mensuram convenire, ut quandoque ex viginti, quandoque ex quadraginta partibus unica statua componeretur.

Pindarus laudibus Rhodios extollit, tanquam [note: Daedalus. ] in professione hac mirae industriae et irtis. Inter antiquos statuarios potissimum celebrati sunt Daedalus, tantopere a Pausania, Diodoro Aristotele, Theocrito, Athenaeo, Festo, Homero aliisque encomiatus: hinc Mythologici eum alatum finxerunt.

[note: Phidias. ] Post hunc Phidias est, sicut opus ejus, Jupiter Olympicus, ex ebore, et auro constructus, aliaque insuper testificantur, quibus nomen suum [note: Polycletus. ] aeternitati dedit. Polycletus Sicyonius item in statua Herculis, sublevantis Anthaeum, ad eum suffocandum, sicut et in aliis idem consecutus [note: Myron. ] est. De Myrone Pausanias erudite sic habet: Primus hic multi plicasse varietatem videtur: quam Polycletus symmetria diligentior.

Inter sculptores, quos antiquitas celebrat, Praxiteles est diligentissimus et accuratissimus, Theledeus, Theodorus, Pythagoras Samius. Aristides Polycleti discipulus, Arcesilaus, Canucus, Eutichides, Carterus, Atistonidas, Onatas, AEginetas, Argoracritus, Parius, Theophanes, Callimachus, Xenocrates, aliique, quorum nomina passim in scriptorum paginis occurrunt.

[note: Statuae quibus collocatae. ] Eriguntur autem, et fundantur statuae inprimis omnipotenti Deo tanquam omnium praeterea Numinum Principi, et utcum Christianis loquamur, omnium Sanctorum supremo Monarchae. Deinceps omnium nationum communi consensu et Heroibus, et iis qui virtutum vel disciplinarum encomiis celebrati sunt (ut Rhetores) inter quos Leontinus Gorgias est, et Demosthenes, et socrates: item Poetis, inter quos Homerus, Hesiodus, Virgilius, Opianus, Claudianus, et similes: Non minus et musicis hic honor datus est, ut Arioni, hinc Volaterranus inquit:

Cernis amatorem qui vexit Ariona Delphin?
A Siculo subiens pondera grata muri.

Praeter hunc et Pindaro, et Eunomio, et hujusmodi aliis. Porro et Philosophis, ut Platoni, Menedemo, Chrysippo, Epicuro, Gargetico, de quo Laertius, et Tortellius: Item Patria, quaestatuis aereis illum decor avit: Inter modernos Junio Rustico, Favorino philosopho: Item Astrologis, sicut [note: In Augusto. ] Beroso: itidem Medicis, ut Antonio Musae (de quo Suetonius) Item Athletis, sicut Praxidamae AEginetae, Polydamanti, Archiae, Autolico, Astilo Crotoniatae, et aliis compluribus: Item Pontificibus Maximis, quorum statuis provinciae plenae sunt, et regiones, et regna: Item Ducibus, ut Mennoni, Miltiadae, Cononi, Cabriae, Timotheo, Epaminondae, Philopoemeni; inter Romanos Camillo, Marcello, Lucullo, Q. Flaminio, sicut et Caesaribus quotquot fuerunt: Item Censoribus, inter quos Cato et alii sunt: Item Legislatoribus, ut Soloni, Hermodoro, Demarato, Lycurgo, et similibus: Item Praeceptoribus Scholarum, [note: Faeminis statuae collocatae. ] ut Verio Flacco, Cornelio Frontoni. Nec faeminis quidem hic honor denegatus est, ut generosae Corinnae, Treienae, Lienae, et audacissimis Cleliae, Camillae, Caiae, et aliis. Hae statuae sic plerumque erectae erant, ut vel sapientiam, vel fortitudiuem, vel pietatem, aut patriam ab inimicis liberatam repraesentarent, aut ut obtentam victoriam insignem memoriae posteritatis conscriberent.

[note: Sculptores moderni. ] Sed ne in longinquis hisce recensendis immorer, et aliquando etiam ad modernos sculptores transire possim, quorum nec talenta, nec merita antiquitati cedunt, opportunum mihi videtur, inhaerendo praesertim iis, quae maxime inclyta fuerint, per earum particularita es repraesentantes hominum, et deorum formas, ad urilitatem legentium digredi.

[note: Demetrio Phalereo statuae 360. collocatae. ] Graeci igitur, ut nomen Demetrii Phalerei summis honoribus condecorarent, tercentum et sexaginta ei statuas erexerunt; quamvis Plinius refereat, haec eos ad numerandos anni dies fecisse: tot enim dierum numero ea hominum aetate annus censebatur. Ut eundem numerum ex primerent, statuam non nisi uriam erigebant, sed cui digitus medius, annularis, et minibus versus plantam ejusdem manus plicati erant, caeteri erecti, in sinistra autem unguis pollicis comprimebatur indice, digitus medius versus palmam incur vatus erat. Statuam Jam Deum anni sic figurabant: in dextra numerus tercentesimus, in haeva sexagesimus notabatur, prout in tractatu voluminis prioris jam supra de numeris expositum est.

[note: Statuae in antris collocatae. ] Vetus consuetudo fuit (cujus mysterium deinceps declarabitur) ut statuas in cavernis collocarent, eas potissimum, quae mulierem venustam, et formosam, hoc est, venerem repraesentabant: volendo per hoc pudicitiam viris inculcare, et dissolutionem quorundam sugillare. Qui enim maxime rationis usum everterunt, brutis animantibus aequi parandi, insensuales hujuscemodi affectus prorumpunt in publico, a quo sensati, et honesti viri omni pacto sibi abstinendum esse [note: Venus nigra. ] noverunt. Hinc Pausanias Cellulae cujusdam, quae nocturnae, vel sicut quidam populi Maliastae dicti ajunt, nigrae Veneri sacra erat, mentionem habet.

Antequam vero ad statuas descendamus, quae gestu suo, plura mysteria in se comprehendebant, necessarium arbitror, eas imprimis adducere, quae vel oculis, vel capite istiusmodi abditos sensus [note: Manasses Rex sibi statuam erigit. ] continebant. Manasses Rex Judaeorum sceleratissimus, postquam Prophetam Domini saiam, medium secari Serra jussisset, in memoriam facinoris, tanquam laude digni, sibi statuam erigi imperavit, quinque capitibus decoratam, et compositam: praetendebat autem Gens illa hac multiplicitate capitum pluribus eum oculis dotatum fuisse, quam erat Propheta, quem Videntem appellare consueverant. Sed calamitosus ille, de fumiferis specubus tyrannidis suae, absitut tantundem oculis suis cerneret, quantum Propheta sanctissmus.

[note: Statua habens oculos tres. ] Statua item Jani bicipiti forma erecta fuit, ad demonstrandum, juxta quod jam supra retulimus, tempus tam praeteritum, quam futurum. Pausanias tradit, vidisse se statuam tribus oculis insignem, eamque in altari spacioso, et eximio,


page 74, image: s074

palam expofitam, ad quam Rex Priamus se receperit, Troia jam capta, et desolata: quae statua deinceps a Steneleo filio Capaneae in Argivos translota fuit. Sed ecce, quemadmodum in tribus oculis, corporis unius, tres personae Patris, et Filii, et Spiritus Sancti repraesentautur, quae cum tanta providentia, et omnipotenti virtute ad tutelam Mundi, et Coeli praesident, et vigilant: sic et veteres illi triplicatam Jovis providentiam, quâ trium Regnorum, Coelestis, Terreni, et Inferni gubernationem administrat, intellectam voluerunt.

[note: Statua habens oculos in occipitio. ] Quandoque etiam in occipitio oculos sculpebant, sicut inter alias figura Justitiae spectabilis erat, ad demonstrandum, quantopere Justum Judicem a corruptela munerum deceat alienum esse, quippe quibus in bilance aequipendium observari nequit.

[note: Statua M. Aurelii. ] Proinde ut ad statuarum gestus consideratio nostra se vertat, statua Marci Aurelii occurrit, quae equestris, et ex aere fusa, ante ostia Laterani spectabatur, dextram tenens resupinam, aliquantum inclinatam, digitis vero dis junctis, pollice deorsum versus pendente: quibus designatum erat, hunc virum gloriam illam consecutum fuisse, ut Caduceator, Mediator, et Pacificator in mediis armorum incendiis fuerit, et pacem Regnis, [note: Item Tibi Livii. ] et Coronis recuperârit. Sic Titi Livii statua, ante ostia Praetorii patrii stabilita, indicem ori impositum gerebat, indicans hunc literatissimum Historio graphum inclyto calamo suo innumera simul complexum fuisse, quae, (ab oblivione alioquin sepelienda) posteritatis memoriae [note: Item Regis Sardnapali. ] feliciter transmandarit. In Tarso statua quondam apparuit Regis Sardanapali, quae manus ita compositas gerebat, ut una alteram quatere videretur: erat autem hic gestus hilaritatis et voluptatis indicium, quibus se homo dissolutissimis moribus totum sacrificabat.

[note: Statuae sine manibus. ] De his ad statuas illas progredior, quae sine manibus exhibitae sunt: inter quas primum sibi locum vendicat bicipitis Jani, sed sub bino capite trunca manibus, et pedibus, quo sapienter admodum vigorem, et omni potentiam divinam designabant, quae sine ope horum membrorum, solo intuitu, solo nutu perterrefacere, et concutere [note: Mercurius quare Cyllenius dictus. ] orbem universum possit. In hac forma apud Athenienses Mercurii effigies pene omnes expressae fuerunt: hinc Cyllenius nuncupatus fuit, more Graecorum sic eos nominantium, qui manibus destituti essent: hoc eodem nihilominus demonstrare intendebant, orationem, quamvis gestu omnino privata fuerit, e robore suo, et energia nil amissuram esse.

Alia rursum ex hoc, non minus elegans consideratio enascitur. Duplicem ratiocinationem esse philosophorum Scholae nos docent, quarum prima penetralia mentis non egreditur (prima intentio nominata) altera verbis facunda est (et intentionis secundae nomen sortita est) Itaque cum Prisci hac ratione statuas suas sinxerunt, nobilitatem, et aestimationem palam facere sategerunt.

[note: Statuae 25. famularum. ] Micerinus AEgyptiorum Rex, circa tumulum, et cadaver defunctae filiae suae, viginti statuas ancillarum fieri curavit, quarum quaeque trunca manibus erat, hoc eodem demonstrans, justissimam sceleratarum poenam, cui eas vindicta debita subjecit, dum incestuoso adulterio complices fuisse deprehensae sunt, quas viventes sic mutilaeri Rex praecepit. Apud Thebanos, prout suprameminimus, Judicum omnium statuae sine manu erant, significando procul a muneribus, et largitione Judicem esse oportere.

Quod si nobis institutum esset statuarum omnium meminisse, quotquot varios digitis gestus efformant, earum numerus infinitus in historiis nobis occurret: quarum nonnullas tamen huc proferemus, ne has paginas debito complemento [note: Statua effaeminaros repraesentans. ] suo fraudemus. Pierius Valerianus statuae cujusdam mentionem habet, ornatae vestimento barbarico, quae choreas ducere videbatur, cum digitis supra caput; erat autem symbolum enervatae, et effaeminatae mollitiei. Rursum alibi una, vel plures statuae observatae sunt, quae dextra sua fasces gestabant, sinistra sic com posita, ut digitus minimus, quasi in circulum contortus, medium plantae manus contingeret; quo gestu fortitudinem unionis repraesentabant, eumque cujus hae statuae erant, semel consularem dignitatem consecutum fuisse.

Locus hic exigeret, ut omnium digitorum motus, quibus numeri figurantur, et unde statuas suas antiqui cum tanta exactitudine formarunt, mentionem suam haberent: sed cum in voluminis hujus Parte prima jam abunde in hoc genere dissusi fuerimus, Lectorem illuc, siquidem plura desideraverit, remissum volo.

Transeamus nunc cum omni brevitate de manibus ad pedes: ubi illud meminisse non praeteribo (quamvis id jam supra tetigerim) quod cum olim hominem in gestu figurare vellent, quo videretur alterum aggredi, pedem statuae, ad anteriora aliquantum porrectum ex hibebant.

[note: Hermansal statua, in Saxonia. ] Succedunt his statuae, per modum simulacrorum, insculptae armis, vexillis, scutis, fructibus, floribus, aliisque signis, quibus mysterium quoddam exprimitur. Doctissimus vir Goropius unius mentionem habet, quam in Saxonia viderit, nuncupatam Hermansal. Erat autem staturae ingentis, repraesentans hominem armntum, qui in dextra vexillum militare gestabat, cum rosae effigie, in sinistra libram, pectore omnino inermis cujus scuto Leo insculptus erat, et cui vicinus cernebatur ursus. Haec statua in floridissimo campo erecta erat: vexillum autem multis fascibus ad hastam unam c lligatis componebatur. Goropius jam citatus inquit, in imagine hac intelligi posse, nunquam pacis tempora tam firmiter stabilita esse, nec vicissim armorum rabiem unquam adeo furibundam esse, ut non pax illa interturbari, belli motus sedari possint. Per inerme pectus, animus signabatur impavidus, qui ad repentinos tumultus facile non concutitur. Per ursum urbis habitatoribus insinuatur, cum quanta strenuitate eis contra inimicum, et communem hostem eundum sit. Leo qui in umbonis caelatura apparebat, animum regium denotat, et vere magnanimum. Vexillum tot ligaminibus, tot trophaeis ad hastam suam affixis, denotabat, cives invicem concordes esse oportere, ac sic unitos hostium impetum tanto fortius expugnare, viresque frangere posse. Rosa figurata in vexillo iisdem civibus in signum erat, ut debita benevolentia etiam consilia pacis non respuerent, siquidem talia essent, quae rationi consentanea et patriae salutaria crederentur: rosa enim consecrata Deae amorum, Bene volentiae, et unanimitatis symbolum est.

Praeter eos quos jam supra adduximu, qui statuis


page 75, image: s075

[note: Quinam inter veteres statuas promeruerint: ] ab antiquitate cohonorati fuerunt, hic rursum personas alias e memoria veterum referre non omittemus, qui cum in actionibus vere heroicis se exercuissent, haec immortalia monumenta meruerunt: inter quos Sestor Rex AEgyptius strenulssimus, et fortissimus militiae, consimilem honorem promeruit.

[note: Mutius Scaevola; ] Sicut est Mutius Scaevola vir ille strenuus, qui in poenam erroris, quem praeter voluntatem suam incurrit, dum Regem Porsenam occisurus, ad latus ejus alium percussit, pleno animo ardenti foco dextram quae peccaverat, injecit, dicendo inspectante, et audiente Rege, qui urbem obsederat: Romannm esse, agere, et pati fortia: Quo prodigio fortitudinis motus Rex obsidionem [note: Horatius Cocles: ] levando, se in patrios fines suos recepit. Item Horatius Cocles, qui solus armatorum torrentem in ponte sublicio Tyberis sustinuit, [note: M. Curtius: ] qui urbem inundare minitabatur. Item Curtius, qui afflictae patriae ut remedium et salutem acquireret, se in patentem vora ginem, et ignem inde efflagrantem, viuus, et armatus injecit. [note: Pericles: ] Inter Graecos item Pericles, non minus lingua disertus, quam gladio strenus, unde de eo dictum est, quod cum capite praeter ordinem naturae communem, elevatior esset, quotquot ei statuas dedicarunt, earum capita semper casside aut pileo tecta apparuisse, ad defectum hunc [note: Flavius Josephus: ] quamvis naturalem, operiendum. Flavius Josephus item hoc honoris adeptus est, ob eximium opus quod ea tempestate in lucem dederat, [note: Et alii. ] De bello nimirum Judaico. Idem consecuti sunt ante hunc Numa, Plato, Aristoteles, Phocion Atheniensium Princeps, Conon, Evagoras, omnes strenuissimi viri, et Duces fortissimi, inter quos censendus quoque Archias, et Hybleus qui Romae in foro Trajano olim cernebantur.

Postquam autem in hunc campum descendi, non diffiteor me nec oculis, nec calamo sufficere ad sylvam illam describendam, marmorum, inquam, nescio an dixerim in homines transformatorum, an vero hominum in marmora. De quo tam ad rem accommode Commentator Aldrovandus [note: De monstris. Tot statuae Romae, quot pene Incolae. ] inquit: Olim Romae tantus erat statuarum numerus, ut alter populus lapideus esse videretur. Sed si virum illum haec aetas tulisset, omne id quod de tempore anteacte refert, huic aetati nostrae applicare potuisset.

Itaque de his ultra, quae ad manum sunt, ratiocinationem fuam velle extendere, aliud utique non esset, quam consarcinare, quae proposito nostro non conveniunt: nec enim prolixa oratione indiget, quod oculis praesentibus spectari potest: cum promptior sit ictus oculi, omni sedulitate scriptionis meae; sicut et vanum est jactare se, quod omnem adeo antiquitatem hoc in genere quis exhaurire velit. Siquidem Tempus, magnus, ut ita dixerim, saeculorum helluo, tot monumenta disjecit, et humi truncos reliquit, qua ratione gloriabitur penna mea, de ruderibus saeculorum deperdita eruere? Ne tamen omnino functioni meae decesse videar, quaedam etim de his, imo vero non pauca, quae mihi ab Andrea Fulvio Antiquario celebri subministrata fuerint, in medium afferam, ea videlicet, quaecunque in urbe Principe (de antiquis loquor) continentur, quae cum Caput sit Mundi infinita quoque Capita in lapidibus erexit.

[note: Statua Alexandri M. ] Videbatur inprimis, tanquam portentum admirabile ante ostia palatii Cardinalis Ferrerii statua Alexaudri Magni insidentis Bucephalo: [note: Item Pasguini. ] quod opus insigne Praxitelis erat. Ejusdem valoris est Pasquini statua, quamvis vetustate jam attrita, qui miles quondam Alexandri Magni fuerat: de hac pene quotidianae satyrae, dictae pasquinatae prodeunt: haec ante palatium Cardinalis Carassae, gloriam et titulum egregiae [note: Item Apollonii, et AEsculapii. ] sibi nacta est: Sicut et illa Apollinis, in Hortomagni Ducis Thusciae. Nec minori applausu recepta est statua AEsculapii, de purissimo marmore elaborata, ante fores ejusdem Carassae: item altera AEsculapii in praememoratis hortis Serenissimi Ducis Thuscani.

[note: Adonidis: ] Admirandi artificis est simulacrum mamoreum repraesentans Adonidem, junctum apro, qui ad eum feriendum insurgit: invenitur autem in aedibus Episcopi Aquinatis. In tam copioso [note: Duae statuae insignes in Capitolio. ] numero talium monumentorum, quae in Capitolio conservantur, duae insignes statuae sunt, quae attentionem merentur, quarum una Augustum repraesentat, altera Armeniam captivam. Atreus item admirabiliter elaboratus apparet in Palatio Farnesiensi, sicut et Amazonum una elegantissima in villa Julii Tertii Pontificis Maximi: Item cum insigni arte sculptae apparent in hortis Borghesiis Agrippinae.

[note: Bacchi statua. ] Cum autem Prisci in veneratione maxima tot Numina sua habuerint, unde et eorum prophana Religio tam eminentem gradum honoris, et aestimationis consecuta est: inter alias Bacchi statua in horto amoenissimo familiae Caesarinae, cum stupore cernitur, et altera item in eodem vico; ubi mulier insuper ad juncta est, huic numini sacra peragens. Sic in Palatio Borghesio statua marmorea Bellonae est. In Capitolio rursum alia Cereris, de qua Romani sibi abundantiam eventuram praesagiebant. Altera ejusdem deae in vico Julii tertii summi Pontificis apparebat: Item hujuscemodi alia in hortis Cardinalis Ferrariensis.

[note: Statua Cupidinis: ] Cupido item cernebatur in Musaeo Garamberti, cum exquisitissimis simulacris Castoris et Pollucis in aedibus Com: Fabii Baverii. In Capitolio rursiim figura Julii Caesaris erat, pretiosissimo marmore sculpta, nec enim nisi dignissimus tali sculptura erat, qui cum tanta sagacitata sibi orbis pene universi dominium acquisierat. Idem celeberrimum Colossum haereditavit, cui Dacia subiecta es, qui in hortis Cardinalis Caesii continetur: Item statua Consularis in hortis Cardinalis Ferrariensis cernitur, siut et Cleopatra marmorea insignis, in hortis, qui Belvedere nominantur.

Tantopere ab antiquis gentilibus Idolorum religio invaluit, ut iis plura simulacra consecrarint (fatigando tot operarios, et tot scalpella hebetando) Hinc in domo Cardinalis Borghesii [note: Fauni: ] statua Fauni est, et in Farnesiana statua deae Florae, sicut Ganymedis in horto Serenissimi Ducis Thuscani. [note: Herculis. ] Hercules, quem Heroem tot saecula, et quaquaversum cunctae nationes celebrarunt, plura monumenta ubivis locorum, idque ob egregia facinora sua obtinuit. Romani eum ex aere fusum in Capitolio conservant, opus summi Artificis: ejusdem statua marmorea in hortis Cardinalis Carpegni cernitur: ejusdem alia est in hortis


page 76, image: s076

Cardinalis Ferrariensis, cum alio simulacro ei vicino, sed incognito. Idem adhuc ingenioso artificio fabrefactus cernitur in hortis Serenissimi Thusci Ducis, ubi contra leonem luctatur: consimilis habetur in Musaeo Garimberti, sicut et in vico Julii tertii summi Pontificis M. onstratur eadem figura in palatio Farnesiensi, in quo potissimum admiratione dignus est hic Heros, in statura Infantis exsculptus qui binos jugulare colubros videtur.

Ad haec prodigia pulchritudinis, et ingenii, accedunt alia hominum, sicut ilia Lycaontis elegantissima in horto Pontificio: alia Ledae in vico Borghesio; pariter statua Minervae Memnosynae in Capitolo: illic rursum sunt Marci Aurelii, et Antonii Augusti, elaboratae in nitidissima petra.

[note: Statuae fluminibus dicatae. ] Nec minus fluminibus in memoriam gratitudinis statuae fabricatae sunt, praesertim Nilo, quarum una in horto Vaticano insignis est, altera in horto Cardinalis Caesii: sicut in Musaeo Garimberti collocata sunt simulacra Terrae, et Naturae, in horto autem Carpegnano statua quaedam Nymphae. Item alia Pastoris, et Psyches adornant vicum Julii Tertii Fontificis maximi, sicut Pompona in petra elaborata vicum Borghesium, palatium autem Farnesianum Rex quidam Parthorum horribilis aspectu: palatium itidem Caesii, Parthorum Rex captivus, nigro marmore elaboratus.

[note: Statua porphyrio lapide sculpta. ] Plenum miraculi est opus factum lapide porphyrio, in vico Julii Tertii Pont. Max. expositum, cujus caput nihilominus, et brachia, et pedes ex aere fusa sunt, quae propemodum biblicam illam staruam Regis Nabuchodonosor expresserit. In eodem vico statua deae cujusdam incognitae collocata est, simulacrum Spei praeseferens. Cum summa item admiratione in aedibus Capranicis binae statuae, una Sabinae cujusdam, altera Semeles spectantur: item alia Sabinarum de raptu Palatium Farnesiense adornat, alia domum Episcopi Aquinensis: rursum alia hortos Cardinalis Carpegni, et Sileni cujusdam villam Borghesianam. Cum pari splendore, et magnificentia decorantur horti Magni Ducis Florentiae Sibyllâ quadam, cum libris Sibyllinis [note: Statuae Sibyllinae. ] in manu: sicut satyrus quidam in horto Caenano, docens puerum. Admirabile artificium est statua eareae collocatae in Capitolio, et binae aliae incognitae, item alia in villa Margaritae Austriacae, alia in villa Hieronymi de Cupis.

[note: Statua Tyberis: ] In horto Vaticano flumen Tyberis cernitur: decet enim, ut flumina, (Tyberis praesertim, utpote nativus) ad hunc pedem tanquam tributarii se cursu suo inclinent, qui ab orbe universo adorationem, et obsequium habet. Comparet praeter hanc in Capitolio statua Tigridis fluminis, fabricata manu moderni cujusdam: sicut Musa Thalia, et Tyrus quondam Herculis Conjux in nobilissimo Carpegnano horto continentur. Dea item Vestalis marmore nigro exsculpta erat, quae nihilominus extremitates manuum pedumque usque adeo candidas repraesentabat, ut stuporem, et exessum admirationis hae ejus summitates tam eleganter ordinatae, et compositae in intuentium oculis provocarent: erat autem situata [note: Item Zethi et Amphyonis. ] in horto Julii Tertii Summi Pontificis. Majorem admirationem adhuc praebent tam ob eximiam sublimitatem saxi, quam operis artificium statua Zethi, et Amphyonis, qui in fontem praecipitare videntur Dyrten, cornibus Tauri alligatam: quo simulacro horti Farnesiani observationem majorem consecuti sunt. Scripsit hanc historiam Apollodorus de Deorum origine.

[note: Chinenses celebres in statuarum erectione. ] Chinenses in fabricandis statuis Idolorum inter alios maxime infignes censentur, ita ut Historici regionum illarum memorent, eas ultra omnem mensuram illic excelsas fieri, ut longissima locorum distantia videri, et adorari possint: exponuuntur itaque in locis eminentibus, et apertis, ne Incolas locorum, aut peregrinos unquam latare possint.

[note: In ejus vita. ] Hucusque doctissimus Aldrovandus: sed ut aliquid etiam de Andrea Fulvio mutuemur, sciendum erit, quod nomen statuae a statudendo, quod est locare, et firmare, desum ptum sit. Inde [note: Tyberius non nisi suas statuas collocari permisit. ] est quod de Tyberio Suetonius inquit: Statuas, atque imagines, nisi permittentem se poni, prohibuit: Et Plinius ait: Statuarum artem familiarem fuisse, et vetustam; atque ita ut materias magis reconditas, et idcirco curionores aggrediamur, in foro boario consecrata suit ab Rege Evandro Herculis statua, quae triumphalis appellabatur, et quae pluribus postea anathematibus condecorata fuit a Caesaribus, quotiescunque in triumpho redirent. Sic alia Jani a Rege Numa dedicata suit, juxta mentem Tulii, [note: Philip. 7. ] qui sic ait: Majores nostri statuas multis decreveruiit, sepulchra paucis. Et Fulvius memoratus, qui cum Aldrovandi authoritate convenit, sic habet: Fuerunt in urbe statuae olim sine numero, et pedestres, et equestres, ex omni materia, sed praesertim marmorea: quae hodie, si quae extant, pro majori parte comminutae, ac naribus praesertim mutitatae apparent: vi, casu, vel temporum injuria, aut vetustate.

Locus interim, ubi olim statua M. Antonii, aut Lucii Veri ante Lateranum apparebat, nunc statuâ Sixti quarti summi Pontificis condecoratus est. Olim item Imperator in equestri statua in foco spectatus suit, ante phanum Veneris Genetricis. Curiosum est nosse monstruosam figuram equorum, quam priscis saeculis exhibebant, haruspices, pro augurio dignitatis, [note: Monstruosa figura equorum in statuis repraesentata. ] et eminentiae, prout refert his verbis Suetonius: Vtebatur equo insigni, pedibus prope humanis, et ungulis scissis anteriorum pedum, quem natum apud se haruspices Imperium orbis significare Domino pronunciassent, magna cura aluit, nec pati entem sessorem alterius prius ascendit.

Fuit in eodem foro statua aurea Domhiani, subtus quam (prout nummi ejusdemdocent) riumen Rhenus labebatur, ad significandum, quod Germanos debellarit, unde se Germanicum appellari [note: Domitianus non nisi aureas vel argenteas statuas suas fieri permisit. ] jussit, de quo Suetonius: Domitianus, inquit, non sinebat sibi poni, nisi auream, aut argenteam statuam, ut Deum etiam se viventem, coli praecepit.

Pluribus saeculis imago Constantini Magni duravit, cum sculptura Sillae ante Rostra, et inscriptione sequenti: Imperatori Fortunato. Fuit illic alia Quinti Marcii, tota equestris, in foro dedicata, ubi simul elevatum delubrum Catoris [note: Lib. 14. Nat. histor. ] et Pollucis cernebatur. Plinius Author est, primum Spurium Cassium simulacrum Deae Cereri erexisse, hic tamen, quod Regale diadema affectavit, a Patre suo occisus est.

Refert citatus Fulvius consuetudinem Graecorum


page 77, image: s077

[note: Graeci heroes suos nudos sigurârunt. ] suisse, ut Heroum suorum statuas nudas exponerent, Romanorum, ut vestitas: nihilominus Romuli, et Camilli sine vestimento in templo Castoris visae sunt. Togatae eran Marci Tremellii, Marci Attii Navii, quas de aere equestres Tarquinius erexerat: Ejuscemodi erant Horatii Coclitis in Comitiis, item Mutii, et Cloeliae, quarum jam mentio facta.

Naevius quoque Poeta ad immortalitatem honoris sui, monumentum simile consecutus est, sicut Authores referunt: illud quoque: Actium Poetam in templo Camoenarum propriis sibi manibus elegantissimum simulacrum erexisse, quod ei antiquitas forte ob eminentiam virtutum indulsit. Sic in Urbe quoque, quam Miraculum orbis non immerito quis dixerit, ante Portam Capenam tres statuae in monumento Scipionum apparebant, duae Publii, et Lucii Scipionis, et [note: Lib. 3. Natur. histor. ] una Q. Ennii Poetae: hinc Plinius inquit: Prior Africanus Q. Ennii statuam sepulchro suo imponi jussit.

Rursum veteres Romani statuam aeream Junio [note: Bruti statua. ] Bruto fuderunt, qui in Reges Romanos gladium strinxit: memorabile enim est, cum quanto animo Tarquinios fugarit: adjunctae erant literae aureae, quae sequuntur: Vtinam et tu Brute viveres! optimum valoris encomium, quod in animo posteritatis indelebilem memoriam imprimit, quamvis ipsum factum jam per tot saecula elongatum sit.

Longissimo tempore in Capitolio duravit statua [note: Statua cum crepidis. ] M. AEmilii Lepidi, Adolescentuli, qui supra pectus suum diploma, vel bullam quandam gerebat: erat autem vestitus toga praetexta, idque idcirco, quod hostium aliquem in praelio occiderat, et civium quempiam servaverat. In eodem monte simulacrum Lucii Scipionis cernitur, chlamyde vestiti, et in pedibus crepidati: cum enim diuturno tempore hoc vestimento usus esset, [note: Philip. 9. ] hac forma sculpi voluit. Statua item pedestris Sillae ibidem apparet, de quo M. Tullius.

Ante rostra quatuor statuae sunt, repraesentantes [note: Statuae Legatorum occisorum. ] Legatos, quos mactavit Lartes Rex Virentium: supra quod docte commentatur Fulvius: Et enim majores nostri, qui pro Repub. mortem obierunt, pro brevi vita diuturnam memoriam reliquerunt. Illic item Concordiae signum erat, quod Q. Martius fieri curavit, et in templo publico collocavit, et quod deinceps a Cajo Cassio Censore transportatum est.

[note: Monumenta Heroinis erecta. ] Erigebantur olim Heroinis quoque monumenta, ad aemulationem Heroum: unde Suetonius: Erant et faeminarum exempla: et in Claudia familia quae navem cum sacris Matris Deűm Ideae, adhaerentem Tyberino vado extraxit. Haec illa Vestalis est, quae cingulo suo virginali ad se navigium traxit, quod jam in aquis periclitabatur. Sed ut ad Heroes revertamur, per complura tempora simulacrum Augusti visum fuit, positum in summitate Mausolei ejus, sicut et aliud Lucii Septimii. Sic in columna quoque, in modum limacis fabricata binae erant Imperatorum statuae, Trajani, et Antonini Pii. Gallienus vastissimum Delubrum quoddam fabricare coepit, duplicis adeo magnitudinis, cujus alioquin Colossi etiam celsissimi esse solent. Sed morte praeventus excessivum opus illud, quod supra montis Exquilini fastigium collocare destinarat, ut omnium oculis spectari posset (prout Tremellis Pollio meminit) imperfectum perrnansit.

Alexander Severus Opus eximium de exquisita petra porphyrite in palatio suo instituit: plura item simulacra per urbem, in Colossi forma erigi imperavit, cum de longinquis regionibus operarios, et Artifices magni nominis convocasset; [note: Simulacra cerea. ] quorum plurima in Atriis collocavit, ut imagines funeralium essent, quae jam facta, aut facienda essent. In publico autem simulacra cerea [note: In Fastis. ] exponebat: Unde Ovidius canit:

Perlege dispositas generosa per Atria Ceras.

[note: Iuven. ] Et Poeta Satyricus:

Tota licet veteres exornent Atria Cerae.

Dignum scitu est nosse, inquit Fulvius, qua ratione [note: Statuis olim amoveri capita poterant. ] status olim sic compositae fuerint, ut de iis amoveri capita, et reponi potuerint, in eorumque locum rursum alia substitui: Sic Plinius docet, dum ait: Surdo statuarum discrimine capita permutantur. Hoc potissimum in statua Caesaris Augusti observatum fuit, idcirco et rei

ejus Author condemnatus fuit. Rationem exponit Fulvius, dum ait: Nec mirum videtur, quod statuae capitibus careant, quoniam capita facilius feruntur, quam caeterum corpus: nam in vultu omnis decor, et statuarum est gratia: ideo pro majori parte capite carentes cernuntur. Praeterea quoniam ea pars est fragilior, et ad laesionem paratior: nam hodie ab his, qui sunt antiquitatum studiosi, furtim auferuntur: multaeque clanculum sublatae, aut emptae alio de feruntur, praesertim Florentiam, et Venetias.

[note: S. Greg. Magnus mandat statuas in Tyberim praecipitari. ] Hinc ut malo huic, et dissidiis, quae inde pullulabant, obviaretur, sanctus Pontifex Gregorius Magnus particulari diplomate mandavit, ut maxime mirae et stupendae statuae in Tyberim praecipitarentur, ne fideles ab vero et Christino instituto abstraherentur, divagando affectibus suis per haec vana. Imo vero et has prompas, et hanc gloriam plures vili penderunt, homines nimirum sensati; cum interim alii insipienter his delectati sint, sicut in sequentibus apparebit.

APOPHTEGMATA DE STATUIS.

[note: Segnicies reprehensa. ] CUm prudenti mordacitate olim famosus ille Macedo Alexander Magnus, Mileti Civibus improperavit, quod plures eorum sibi excelsissimas statuas erigi fecerint, praesertim ii, qui in ludis Pythiis, et certaminibus Olympicis victores evaserant, dicendo: Vbi erant tam magna corpora, cum barbari vestram urbem obsiderent? [note: In Apopht. ] Unde Plutarchus, qui historiae author est, sic ait: Salse taxavit illorum stultam ambitionem, et in statuis tantum positam virtutem, in corde vero timiditatem.

[note: Cato contemnit statuas. ] Cato quondam, Censorio suo rigore, quem tamen semper cum magna sobrietate mentis adhibuit, videns diversimode nunc huic, nunc rursum illi et statuas et simulacra erigi, cum insuper exstimulatus fuisset, ut et sibi talem statui curaret: Miror (inquit, cum solita severirate sua) hos ambitiosa vanitate inflatos: Malim, inquit, de me quaerant homines, quamobrem Catoni non sit posita statua, quam quare sit posita. Sentiens [note: In Apopht. ] (subjungit Plutarchus) se malle res praeclaras gerere, ut olim scientes illum promeruisse statuam, mirentur, non esse positam.

[note: Superbia palliata. ] Non possum praeterire hic, quin palliatam Scipionis Africani ambitionem detester, qui vir alioquin tantum sapientiae militaris lumen, et


page 78, image: s078

virtutis tam conspicuae erat. De Corinthiis enim memoratur, quod ei, inter Imperatorum statuas, suam quoque destinarint erigere, in eodem videlicet loco, ubi illae Caesarum collocatae erant. Ad oblationem honoris hujus cum fucata ambitione paucis respondit: Sibi displicere turmales: in sinuare volens: se valore suo communem Imperatorum valorem exuperasse, et idcirco locum sibi proprium, et ab aliis sejunctum deberi. Intellexisse autem hoc aliter, juxta Erasmum, potuit, se videlicet inter statuas armatas locari nolle, sentiens, prout ille exprirnit, in turba occultari quod additur.

[note: Homo imperitus statuae similis. ] Dicere consueverat Socrates, sibi admiratione omni dignissimum videri, quod humanum genus tantopere allaboret, tantopere desudet, ut sculpti lapides quam simillimi sibi evaderent, nec sibi cordi ducerent, quod duritie, et rusticitate morum suorum iidem ipsi lapidibus quam simillimi sint. Quidam authumant hunc Philosophum, antequam se studiis sacraverit, hanc artem sculptoriam exercuisse.

Parum abest, si solum motum exceperis, quin huiusmodi homines inscitia sua intractabiles, et obstinatione indurati, marmoribus comparandi sint: nec enim audiunt, nec vident, nec ratione utuntur, et non secus ac saxum aliquod, iliic immobiliter perdurant, quo eos Artifex infamis passionum fixerit.

[note: Diogenes detestatue opisices statusrum. ] Diogenes statuarum Opifices detestabatur, dicendo: Bonos viros Deorum esse simulacra: Deorum nempe, qui cum sint optimi natura benefaciunt omnibus, nocent nemini. Haec imago melius lucet in sapientibus, et bonis viris, quam in statuis. Ex quo facile concipitur, quantum vir ille ab hujuscemodi operibus abhorruerit: nec dixerim an quicquam melius a quovis Ethico, quamvis sacro, dici possit. Statua repraesentat id, quod esse potest, vir autem sapiens vera Imago ejus dici potest, quod vere est. Vir ille est Diogenes, qui nunquam sine fine aliquo operatus est, cumque in eo actiones quaedam viderentur contra omnem ordinem fieri, tanto magis cum judicio [note: Diogens in hyeme amplexatus statuas marinoreas. ] fiebant: hinc in acerbissimis hyemis frigoribus statuas aereas, et marmoreas amplecti solebat, in terro gatus qua ratione motus id ageret, respondit, sic assuefieri se, ut potentium, et Magnatorum repulsas cum longanimitate patiatur. Quantum exemplum virtutis, non solum cuivis Aulico praescribendum, sed universis etiam, quotquot ad subjectionem coguntur, et sub majorum Dommio degunt.

[note: Scipio statuas abolet. ] Refert Plutarchus de Scipione Juniore, quod dum Carthaginem jam expugnatam, et edomitam intrasset, et non minus statuis quam pene incolis repletam invenisset, ut spatii plus habitatoribus vivis procuraret, levando saxorum impedimenta, praecipue eorum, quae de Sicilia illuc allata fuerant, publico edicto proclamari jusserit, debere quemque civium statuas sibi proprias auferre, reliquas curiosis amatoribus dono dederit. Contrarium in pecuniis egit, et rebus in quibus pretium esset, dicendo non egerese iis, quae locum spatiosum requirerent, atque interim nulli usui [note: In Rom. Apoph. ] prostitura sint. Sic Plutarchus refert.

Favorinus Philosophus, cum ei relatum esset. [note: Favorinus moderate fert, quod statua ejus dejesta fuit. ] Athenienles statuam ejus aeream funditus sustulisse, vel dejecisse (quam ejus nomini antehac erexerant) idque propterea, quod propositioni cuidam Imperatoris Hadriani se opposuerit, nil motus injuria, ei qui hoc sibi retulerat, cum summa animi compositione respondit: Vtilius erat Socrati ab Atheniensibus privar statuâ, quam haurire cicutam: Sic enimvero homo sapiens Socratica tolerantia vanae gloriae osten tationem irridendo explosit. Videtur Tullius hunc descripsisse, dum ajebat: Vt adversas, sic secundas res [note: 2. Offic. ] immoderate ferre levitatis est, praeclaraque est in omni vita aequalitas, idemque vulins, eademque frons. Egit hoc Phocioncicuta, idem Epicurus meus Gargeticus, qui cum doloribus intensissimis tormentatus esset, quibus ei viscera laniabantur, et interrogatus, qualiter se haberet (juxta quod Laertius memorat) respondit: Diem hunc [note: Phil. Moral. ] felicissimum ago: Unde apparet, inquit Comes Thesaurus, hominem jam veteranum, non tyronem fuisse.

Rex Agesilaus dum intellexisset, Graecos in urbibus [note: Contemptor statuarum. ] suis determinasle, ut Principibus, et Heroibus, viris insuper fortibus, in memoriam actionum illustrium statuas erigerent, fic illis rescripsisse fertur: Mea nulla sit imago, neque picta, neque ficta. Plutarchus, qui idem factum recenset, sic ait: Negligebat adulationes horum, vir prudentissimus, malens insculpi prudentum et bonorum hominum pectoribus. Capitolium ipsum, Colossos quotquot sunt, et Exquilias, et fanum omne Jovis Olympii, pectora sapientum exuperant, quae veri montes, verae bases sunt, in quibus sunulacra virtutum, et meriti elevantur. Loci enim illi, quam vis sublimes et inclyti, nihilominus immoti permanent, ubi semel sedem obtinuerunt: sed hae bases animatae quoquo versum nomen suum, et facta illustria circum ferunt.

[note: Agesilaus vetat sibi statuam poni. ] Praefatus Agesilaus Rex ille magnanimus etiam in extrema vitae suae periodo decretum illud stabilire voluit: Cum enim in portu Menelai graviter aegritudine pressus decumberet, ubi etiam post breve spacium temporis vitae suae terminum consecutus obiit, inter alia documenta plena salubritatis, quibus aulae suae minittros moribundus instituit, et hoc non minus salutare impressit (prout Plutarchus nos dotcet) Ne quam [note: In Lacon. ] fictilem, aut alias imitatam corporis sui imaginem facerent: posthaec subjunxit: Si quod praeclarum facinus gessi, hoc erit nionumentum mei, sin minus, ne omnes quidem statuae, cum sint vilium, ac nullius rei opificum opera, illustrabunt mei memoriam. Author historiae admiratus tam heroicae virtutis eminentiam, sic concludit: Quis non miretur in bellatore pectus tam philosophicum? Ad hoc omne respiciens Poeta sic ait:

Et genus, et proavos, et quae non fecimus ipsi,
Vix ea nostra voco.

Intellexit hanc veritatem inter authores patriae [note: Part. 3. ] linguae nostrae non vulgaris Commentator Testius, dum inter complures sic in hanc materiam scribit:

Gloria viva ad huom spento

E'una dolcezza in sogno, e pur non viene,
Se non doppo il morir gloria sincera.

[note: 1. Tuscul. ] Virtutem necessario gloria sequitur: ajebat M. Tullius; unde non immerito ubicumque virtus in promptu est, alia simulacra neceslaria non sunt. Transeamus de his ad

PROVERBIA.

[note: Ornamenta proverbiorum. ] QUemadmodum splendidissima byssus, opere polymito, et aureo varie intertexta, proverbiorum,


page 79, image: s079

prata varietate florum luxuriantia, coelum lucidissimis stellis illustre, Regium diadema scintillantibus gemmis fulgurans, tam decorum spetaculum sormant, ut intuentium oculi stupore corripiantur, sic Proverbium est, quod praeter majestatem suam, quam ab ipsa adeo vetustate mutuatur, et haereditate sibi vendicat, etiam expressionibus suis, gratia omni repletis, tam in genere facetoso, quam gravi, acceptabile est. [note: In Praefat. ] Adjungit doctissimus, et maxime elaboratus Manutius: Si scite, et in loco intertexantur adagia, futurum est, ut sermo totus antiquitatibus, ceu stellulis quibusdam fulgeat, et figurarum arrideat coloribus, et sententiarum nite at gemmulis, et festivitatis cupediis blandiatur: denique novitate excitet, brevitate delectet, authoritate persuadeat.

Cum igitur hoc verum sit, meliorem essentiae partem praecipuumque ornamentum huic operi detracturus essem, siquidem quae huc spectant, omiserim; immorabor autem huic univoco nomini Hominis, quem describendum assumpsi: Nec vero etiam omittendum mihi, ut per aetates ejus progrediar, consideratione utique non minus essentiali: item per virtutes, et anectus, cujus materiae vastitas amplissimum adeo volumen excederet: potiora nihilominus huc afferemus, epilogando Manutii tabulam secundum titulos ejus.

Hic itaque a principio benevolum Lectorem precatum volo, ut siquidem in applicationibus parcior fuero, non mihi vitio vertatur, facta consideratione ad rei, et materiae multiplicitatem, et copiam; quin etiam nonnullibi non nisi ad propriam et naturalem significationem me restringam. Exordiar autem a Dominio, quod homo supra Creaturas omnes obtinuit, quo privilegio a prima sui institutione a Plasmatore dotatus fuit, quippe qui omnium nobilissimus, et excelsissimus est.

[note: Pauca in praesentia magnatum loqui oportet. ] In primo igitur loco se mihi illud offert: Homo Herus, servo monosyllabus. Quo significatur servos in conspectu Dominorum, subditos in Principum, parcos sermone esse oportere. Sufficit, inquit Manutius, ut annuant, vel renuant. Huic illud alterum consimile: Cum principe non pugnandum: hinc Poeta canit:

Arduares homini mortali vincere Nimen. Virum Respubli a docet: [note: Exercitium. ] innuitur his verbis, neminem ad gubernacula, et regimen aptum esse, qui non prius per inferiora ministeria decursu temporum exercitatus fuerit. Diutur num in operibus exercitium plus confert, quam pulchra instructi sermonis adhortatio: verba sunt Thucydidis.

Aristoteles, vir ille sublimis, qui orbi universo [note: Regimine cognoseitur vir. ] scientiae suae lumen impertivit, etiam in proverbia manum applicuit: unde, ut demonstraret, quantopere qualitates maxime dignoscantur in iis, qui majoribus officiis, et functionibus praesunt, sic ait: Virum indicat magistratus.

Metalla in Lydio lapide dignoscuntur. Si in acie pugna coeperit, et conflictus atrocitas imminuerit, quanta Thrasonum copia se producit, qui visa neditate gladii, continuo, tanquam lethali ictu jam vulnerati, turpiter in fugam vertuntur? Exercitium Cotis illa est, quae facile monstrat cujus temperaturae fenum sit. Ajebat Plutarchus: Magistratus virum, et vir magistratum oslendit.

[note: Ambitio. ] Qui primum sibi locum in Conventu, vel con versatione extorquent, sic a Marco Tullio percelluntur: Senator sine provocatione, Legatus sine mandatis. Cuique liberum est per officia, et dignitates evagari conceptione, et provinciarum gubernationem, et magistratum, et senatoria munera sibi adsciscere, sed qui super his speciali Diplomate investiti non sunt, in vanum se inpossessionem immittunt. His verbis item eorum arrogantia censuratur, qui officia sine merito ambiunt. Haec propositio evidentius in lucem datur a [note: Lib. 2. ] Livio, illic, ubi de magno Legislatore Publicola sic habet: Ab urbe condita priscis Romanorum temporibus provocatio a Magistratibus adpopulum erat. Sic M. Tullius alibi: Senator, inquit, voluntarius [note: Philipp. 13. ] lectus ipse de iis, qui se negotiis alienis administrandis, etiam non accersiti ingerunt. Tales Rabbini in Judaismo erant, de quibus S. Matthaeus: [note: Cap. 23. ] Amant primos accubitus in caenis, primas cathedras in synagogis, salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

Castellum inaere non fabricat, qui postquam finem, [note: Felicitas obtenta. ] et intentum suum consecutus est, haec verba protulerit: Rex sum: hoc est nemini, quantumvis eminenti conditione cesserim. Mos enim hic a primis saeculis desumptus est, quem in scena Plautus usurpavit: Manutius veteres etiam altius [note: In Penul. ] se elevasse inquit, dum dicerent: Deus sum: et praememoratus Author adjungit: Verba sunt Lyci Lenonis sperantis se divitem fore, siquenquam bene nummatum ad se traxerit.

Porro de homine, qui ad sublimia nitatur, cum [note: Rex ineptus ad regimen. ] tamen ad nil omnino idoneus sit, Proverbium illud usurpatur: Rex Tragicus: Quae metaphora de miserculo quodam tracta est, qui in scena personam Principis exhibet, et regalibus paludamentis vestitus, quam simillimus videri possit ei, quem repraesentat: Sed terminata actione, rursum prioribus, communibusque vestimentis suis induitur, rursum pristino statui suo infelix redditur; sicut Rex inter chartas Iusorias est. Hoc Proverbio impetebat Dionysius (quem fortuna pari modo his vicissitudinibus suis delusit) quotquot in primordio Principatuum suorum decidebant. Concludit Manutius: Tum deposita persona, qui paulo ante fuerat Agamemnon, aut etiam supiter, tresis homuncie discedit domum.

Poterit hoc item de fugacitate mortalis vitae nostrae intelligi, de quo erudite Lipsius: Humana cuncta fumus, umbra, vanitas, et scenae imago, verbo ut absolvam, nihil. Huc referendum illud Davidicum: Velut somnium surgentium Domine imaginem illorum ad nihilum rediges.

[note: Aut Caesar, aut nihil. ] Vetus paraemia (Aut Caesar, aut nihil ) totmarmoribus insculpta, tot monetis impressa, etiam hoc altero exprimebatur: Aut Rex, aut Asinus: quod idem cum illo: Aut victor, aut victus. Itidem aliter fic: Aut ter sex, aut trestali. Eusthatius in Odyssea, affirmat desumptum hoc ab iis, qui in sic dicto horologio ludunt: hi enim sphaeram appellabant, ubi indexsi in puncto sexto stetisset, depictus Rex cernebatur, sed in tertio numero Asini figura erat. Prope iisdem verbis ait Plato in Theeteo: Qui aberraverit, is designabitur (quemadmodum ii qui sphaera ludunt) asinus; quivero nil aberrans vicerit, Rex noster esto.

[note: Adjutorium improvisum. ] Vulgatissimum illudest: Homo homini Deus: quo magnifice insinuatur, quanti ponderis, quantaeque aestimationis oporteat esse subsidium quod in majoribus necessitatibus, homo homini praebet. Quod anti qui in tanto pretio habuerunt, ut dicerent, ipsam adeo divinam mentem in


page 80, image: s080

hoc occupatam, ut auxilium mortalibus subministret. Hinc Inventores legum, et vini, et similium, quae usui humano necessaria sunt, Deos [note: Adoratio bestiarum. ] fingebant; sic AEgyptii Ciconias adorabant, quae certo quodam anni tempore ad profligandos, et occidendos serpentes egrediebantur. Romani item in veneratione anseres habebant, quorum fibilo olim Capitolium ab invasione Gallorum defensum fuerat, vigiliis alioquin dormientibus. [note: Lib. de Nat. Deor. ] Unde M. Tullius inquit: Concludendum belluas a barbaris propter beneficium consecratas. Hinc Sol, et Luna, et elementa tantam sibi in gentilibus religionem, et reverentiam conciliarunt. [note: In Texon. Hist. Nat. 2. ] Hinc Scythae, teste Luciano, per ventos, et per gladios suos jurabant. Et Plinius. Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales Numinibus adscribant.

Homo homini lupus. Huic proverbio illud alterum ex adverso est l [note: Homo homini lupus: ] quamvis illi connexum videatur: sicut binae imagines in fano Angeronae, Antevortae, et Postevortae. Admonemur autem praesenti adagio, ut ne hominibus novis, et peregrinis nos credamus, sed non secus ac de lupis vereamur; unde et eleganti interlocutione Manutius ait: Lupus est homo homini, non homo; qui qualis sit, non novi. Huc spectant proditiones, quae conculcata omni humanitate, et pietate more luporum ferociunt, et more tygridum omnia discerpunt. Has naturae injurias, utpote statui politico omnino contrarias, magnus ille [note: Lib. 1. Dicad. 1. ] historiarum Princeps Livius intellexit, dum ait: Major dimicatio est cum perfidia, et proditione sociorum, quam cum hostibus. Huc pertinet quod quidam Poetarum inquit:

Est homo, qui locuples inopi nil donat amico:
Qui rapit hic lupus est, qui dabit, ipse Deus.

[note: Honoris desiderium. ] Inter actributa, quibus maxime decoratur, et se suspiciendum in populo reddit homo, praecipuum esse dixerim honorem. Hujus intuitu quidam prodigere vitam suam non verentur, honestas enim vitae praevalet: unde est, quod laudabilius, et sibi consultius agunt, qui alios praeveniunt, quam qui praeveniri se honore patiuntur: nec vero simplex et nuda dicendi consuetudo est, [note: Honor in honorante non honorato. ] dum illud in communi fertur: honor est in honorante, non in honorato, quin potius proverbium antiquum, et ipsi Aristoteli non incognitum, testificante Manutio: Homo honorans seipsum honorat. Quapropter ad Romanos Paulus scribens, sic universis sidelibus inquit: Honore invicem praevenientes, sollicitudine non pigri. Qui de semita hac recedunt, aut animi remissi sunt, aut semetipsos vilipendunt: dixit hoc inter alios [note: 1. Tuscul. ] M. Tullius. Est animi angusti, atque demissi, honorem, atque dignitatem contemnere.

[note: Bonum Sapientiae. ] De dignitate et authoritate hominis ad sapientiam ejus descendamus. Qua in re, id quod de Biante Prienensi legitur (qui patriam suam incendio consumptam videns, solâ vili sarcinâ super humeros suos onustus, dix isse auditus est: Omnia bona mea mecum porto: divitias suas sibi in sola mente sua constituens, virtutem intelligendo) hoc proverbium enatum est: Homo sapiens sua bona secum fert. Virtus ubique sibi viam sternit: nec enim vadum ullibi tam procellosum est, nec tam impervium, quo virtus non facile eluctetur:

Ipsa quidem virtus sibimet pulcherrima merces.

[note: Sapientia nunquam eget. ] Silii Italici verba sunt. Huic affine, et consequens illud alterum est: Homo sapiens non eget. In virtute enim verae divitiae collocatae sunt, vera commoditas, et animi tranquillitas. Affirmat hoc Seneca: Bonum, inquit, et optabile est, quidquid ex virtutis geritur Imperio. Quamvis moderna temporum nostrorum perversitas contrarium sequatur; unde continuo dictum illud Poeticum recrudescit: Povera e nuda vai Filosofia. Pauper Aristoteles cogitur ire pedes. Vel: Doctae artes turpiter mendicant. Sic in lacrymis Musarum memini me olimcecinisse:

Per opprimerci solo
Ha la Palla Fortuna, e Palla ignuda,
Non piuvestita d'or fugge, e non riede,
E tarpato e nel volo
Cigno, qual pur di poverta impaluda
In nero fango, e gravi pietre al piede,
Misero haver sivede
Ne piu val contro al fulminar l'alloro,
S'arso va quasi l'Appollineo Coro.

[note: Sapiens ubique tutus. ] Negari interim nequit, sapientem, has paupertatis angustias, et fortunae novercantis asperitatem facilius perpeti, quam non fecerit homo ignorans et Idiota: Sapientia etenim et consilio, et maturis inventionibus praesto est. Inde est, quod sententia Plinii Junioris jam in proverbium abiit: Homini sapienti ratio pro necessitate. Hinc etiam Ovidius:

Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
Et volucri vivido quidquid in orbe patet.

Legatur super haec Homo literatus eruditissimi, et fensatissimi Viri Danielis Bartoli, illic enim sapientiam in calamitate quoque non infelicem intuebitur: repraesentat igitur sapientem etiam manicis, et compedibus et vinculis constrictum, super haec et infirmatum, his tamen non obstantibus, non minus caeteris hominibus beatum.

[note: Constantia virtutis omnia, eritam exsuperat, Dacad. 1. Etiam sapientes, quandoque errant. ] Hinc illud alterum priori non ablimile enatum est: Omnia sapienti facilia: Nec enim res ulla tam est ardua, tam difficilis, quam virtus non exuperet: Pertinax virtus omnia vincit, inquit Livius.

Nemo mortalium omnibus horis sapit. Tam excellentis Ideae, tantaeque energiae hoc proverbium est, ut quidam arbitrati sint, per Oraculum quoddam illud prolatum, et in lucem datum esse: alii tamen Juniori Plinio illud attributum volunt, prout patebit. Estautem sensus paroemiae, in orbe terrarum quenquam non esse, cujuscunque demum intelligentiae sit, qui non quandoque in erroremlabatur, et inter ora hominun quamvis infipida volitet: Nosi enim sapientes quandoque fallerentur, et impingerent, nil superesset ignorantiae, quo stupidam mentem suam pasceret.

[note: Non est perfecta felicitas inter mortales. ] Inter alia haec Plinii verba sunt: Si verum facere judicium volumus, ac repudiata omni fortuna ambitione, decernere, nemo mortalium est felix: Huic rursus aliud proverbium confine est: Alius de alio judicat dies, supremus de omnibus. [note: In ranis. ] Apud Comicum Aristophanem aliud dictum legitur, quod Euripidis inquiunt esse: Haud vivit ullus omnibus felix modis, siquidem universis in rebus mortalium nil continenter undecunque prosperum est. Hinc Horatius: Nihil ab omni parte beatum. Et Simonides: Nemo vacat prorsum malo, neque crimine. Hinc et illud in vulgata nostra:

O vita nostra di travagli piena,
Com' ogni tua allegrezzaza poco dura,
Il tuo gioir, e come aria serena


page 81, image: s081

Ch'alla fredda stagion troppo non dura;
Fu chiaro aterza il giorno, a Vespero mena
Subita pioggia, ch'ogni cosa oscura.

[note: Scientia superficialis. ] Quidam scioli, multa sibi praesumunt, dum non nifi curtares domi est, et inops ingenium: qui dum stridenti stipula miserum quoddam carmen discerpunt, cujus medietas nihilominus si quid boni continet, furto aliundo, vel e Petrarcho, vel alibi ablatum est, et nihilominus supercilio Censorio ipsis adeo Academiis se censurandis ingerere non erubescunt; in hos illud introductum est: Homo Thales. Ironia proverbialis in stultum, qui sapiens haberi studeat, inquit Manutius. Fuit Thales unus e numero septem sapientum, et eorum sapientissimus, cui homines farinae hujus se quam fimillimos videri volunt: Sed labor frustraneus est, ad hujusmodi sublimitatem non pertingent, quantumcunque sibi scalam fabricârint, tot gradibus elevatam, quot annis a praememorato Philosopho disjuncti sunt.

[note: In avibus. ] Escena Aristophanis proverbium prodiit: Homo Thales Meto. Et alibi: Quâ gratiâ illum proinde suspicimus Thalem: Sic apud Plautum: Salve Thales: Cumstultus salutarur. Ubi transitus fit de summo sapientiae fastigio, ad imam profunditatem hebetudinis et infipientiae.

[note: Ponderare loquelam suam. ] Item sapiens vir, qui loquelam suam ponderat, nec ore suo proferens nisi quodaptum, quod bene compositum est, his verbis indicatur: Pauciloquus, sed eruditus. Laudabilis est enim qui digna auditu profert. Hunc loquendi modum Lacedaemonii secuti sunt; unde figura Laconismi oborta est, tantopere ab Oratoribus depraedicata. Proinde de Menelao dictum:

Non is multa quidem, verum argutissima. Quippe Pauciloquus.

Homo parcus in loquendo, minus aliis pedem illidit. [note: Iacob. 5. ] Hinc S. Jacobus Apostolus: Sit sermo vester est est, non non. Et Euripides: Silentium, inquit, sapientibus responsi loco est.

Quemadmodum de umbra lux magis illucescit, et nigredo candori incrementum dat: sic insensata stultitia, et stoliditas insulsa, fulgorem, et claritatem, et utilitatem, et caetera bona sapientiae plurimum auget, siquidem ei opposita fuerit. Hinc necessarium mihi visum suit, proverbia nonnulla huic loco consentanea adducere.

[note: Stupiditas, quae nullius rei pretium novit. ] Stupidior Praxilla Adonide. De iis dictum, qui eousque insensati, et hebetes sunt, ut nec factum a facto, nec bonum a malo discernendi facultatem habeant. Tractum adagium, de Praxilla quadam Poetissa apud Sicinios: haec in quadam ode sua confinxit, Adonidem aliquando de inferis resuscitatum, ut Mundi statum, qualem hodierna saecula agunt, intueretur: interrogatum deinceps quidnam illi maxime placeat, respondisse: Solem, cucumeres, mala. Ubi Manutius eruditam ponderationem adhibet, dicens: Quod cum vehementer insulsum videretur, cucumeres, et mala cum sole componere, proverbio dici coeptum in hominis nes nullius fudicii.

Aliud item genus hominum est infelicis memoriae de quibus vulgus nostrum inquit, Dal naso a la bocca: De naribus ad os: Talis erat Miletes quidam, qui proverbio locum dedit: Stultior Melitide est. Hic Aldus ait: E felicissimisillis fatuis, quos Homerus suo carmine nobilitavit. Magna [note: Homo amens. ] fortuna homini fatuo, quod tam nobili calamo, tam eximii Poetae aeternitati datus sit. De hujus amentia Eusthatius memorat, quod Troja jam eversa se Regi Priamo praesentaverit, auxilium suum spondens, id quod Regem, etiam in media lacrymarum acerbitate ad ridendum commovit.

Narrat Zenodotus proverbium hoc potissimum in ore Comicorum versari; erat enim homo supra memoratustam infirmae memoriae, ut vix numemm quinum emetiri posset: Ducta etiam Conjuge, eousque eam verebatur, ut ne oculo quidem lusco eam intueri ausus fuerit, metuens ne apud matrem reus incusaretur. Numerantur ab Aristophane sodales ejus, Butalion quidam, et Corebus. Suidas etiam cum praefato Aristophane concludit: Hactenus abjectissimi inhiantes Mamachutae Melitide dissident.

[note: Digitum in os mittere. ] Solent homines infimae sortis, et Idiotae, dum videri quempiam volunt non tam obrusae mentis esse, quam vulgo creditur, his verbis uti: Mitte ei digitum in os. Credideram hactenus sententiam nimium plebeam et trivialem potius hominum esse omnino ignobilium, et de communi plebecula, sed non minus inter eruditos quoque hoc dicendi genus invenio: In adagio enim fertur: Stulto ne permittas digitum: cui confestim additur, at ne palmam etiam devoret. Hic nihilominus [note: Stultis nec minima indulgenda. ] in sensu contrario demonstratur, stultis ne minima quidem permittenda, ne ad graviores errores dilabantur. Canis latrans offensae proximus est nihilominus saepe viatores ad eundem approximant. Parva parva non sunt, si ab his maxima proruunt: Sententia est S. Chrysostomi. Principiis morborum succurrendum consulit medicorum schola:

--- Sero medicina paratur,
Cum mala per longas invaluere moras:

Juxta Ovidium.

[note: Doceri proprio dammo. ] Quantum bonum est, callere prout oportet, quidquid in rebus humanis est, ut siquidem esse etus prosperi, aut sinistri evenerint, homo prudens in his recto tramite incedat. Dicere consuevimus, consultum esse aliorum malo sapere potius, quam proprio suo. In consimili significatione pioverbium illud jam obtinuit: Malo accepto stultus sapit. Quidam originem dicti hujus sequenti Apologo adseribunt. Indignatum Jovem, quod Prometheusstatuae quam finxerat, raptis furto ignibus a sole, vitam infuderit, idcirco imperasse Vulcano, ut de teria infantulam effingeret, quantum posset affabre elaboratam: Cui Deitates omnes et qualitates, et dotes suas largirae sunt: nomen puellae Pandora datum.

[note: Prometheus, Epimethus, Pandora. ] Huic jupiter vasdono praestitit, cui mala universa, quae mundo continentur, inclusit. Ut autem ad Prometheum revertamur, hic fratrem habuit, Epimethum nomine. Prometheus igitur praevidens mala subsecutura furtum suum, edocuit praememoratum fratrem, ut ne donum ullum a Pandora sibi oblatum acceptare vellet: qui nulla habita consilii ratione, raptus pulchritudine adolescentulae, vas illud sibi praesentatum non renuit: Id vero incautus effudit, et omni cumulo malorum, quotquot excogitari possint, se continuo oppressum vidit. Unde Hesiodus inquit:

Accepit, tactusque malo tum denique sensit.

Etidem Author aliquanto superius:

--- tandem sua poena nocentem
Consequitur, passuque sapit tum denique stultus.

[note: In symposio. ] Hanc admonhionem consideratione dignissimam suggerit Plato: Quae sane tibi dico, Agaihon,


page 82, image: s082

ne ab hoc fallaris, sedex cognitis his, quae nobis acciderunt, caveas: nec juxta proverbium, veluti stultus, post acceptum vulnus sapias. Sic Plautus ait. Felix hic sapit, qui alieno periculo sapit. Et Tybullus:

--- Felix quicunque dolore
Alterius discis posse carere tuo.

Confrontatur huic alterum illud: Quae nocent, docent. Quanto melius est sententiam illam e Graeco traductam sequi:

Aliena spectans doctus evasi mala.

Sic Manutius verum esse asserit, quod experientia docemur: Mortales pudore, et jactura doctiores evadere.

[note: Consilia stultorum quandoque salutaria. ] Ratione non caret, nec abs re esse dicendum est proverbium, jam vulgo notum: mulieres, et stultos, nonnunquam ex improviso consilia sana suggerere: dum mulierum memini, de gregariis illud intellectum volo, non de iis quas inclyti natales, et liberalis educatio, optimis doctrinae et prudentiae institutis imbuit. Proverbium igitur paulo ante memoratum, et quod plebeias et indoctas [note: Lib. 2. c. 6. ] mentes concernit, ab Aulo Gellio usurpatur, illic nimirum, ubi in adagium receptum inquit versum esse, qui sequitur:

Saepe etiam est olitor valde opportuna locutus.

Apparet exhoc, Habitu non fieri Monachum, et in vilissimis vasis nonnunquam pretiosissimos liquores reponi: quippe admonemur, inquit Aldus, non esse fastidiendam salutarem sententiam propter authoris humilitatem. Ineundem sensum Mil ullius: [note: In Tuseul. ] Saepe sub pallio sordido lucet saptentia. Tales erant Cleanthes, Bion, Socrates, Callisthenes, et consimiles alii: Plautus ait: Vt summa ingenia saepe in occulto latent! Et convenientius adhuc ad rem nostram AEschylus:

Saepe etiam stultus suit opportuna locutus.

[note: Moriones et Mimi aulici. ] Ejusmodi sunt quandoque dicteria Mimorum, vel Morionum in aulis Principum. Sicut noviter in Serenissimi Principis cujusdam aula contigit, ubi Sannio videns Dominum suum momordisse Epistolam, quae male, et contra mentem suam scripta fuerat, in haec verba prorupit: Contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam? Suetonius item Author est, scurram quendam, dum Caesarem simul et Pompejum vidisset, Caesari dixisse: Salve Rex; alteri vero: Salve Regina: ex eo, quod posterior hic non minus priore regnum affectaret. Sed haec agendi ratio dum nimiam sibi libertatem vendicat, plena periculo est. Hoc non obstante, saepe nihilominus hujuscemodi consilia, hac praepostera methodo suggesta, felicem eventum consecuta sunt, saepecum benevolentia acceptata.

Concludamus adagia satuitatis unico adhuc, [note: Stultus stultaloquitur. ] quod per ora hominum et linguas volitat, et quo uti consuevimus, dum quempiam sinistre locutum reprehendimus, quod videlicet testa, vel scatula odorem alium non evaporet, quam quo repleta est: Unde illud est: Stultus stulta loquitur. [note: In Baech. Ad Lucillum. ] Id quod Euripides ita profert: Stulti stulta est oratio. Et Seneca: Apud Graecos in proverbium cessit: Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. Et a Graecis desumptum est: Hominis figura oratione agnoscitur. Ajebat Democritus: Oratio est vitae [note: Apud Laert. ] simulacrum, et corporis veluti umbra, nam in nullo speculo magis, expressiusque relucet corporis figura, quam in oratione: In hac namque pectoris imago repraesentantur, neque secius homines ex sermone, quam ex tinnitu aerea vasa dignoscuntur. De his ad alios sonitus transeamus, fatuitatis enim est commorari longius cum fatuis.

AMICITIA.

IN Campo societatis humanae fructuosissima pene, et maxime decora planta, quae in altum exurgit, et jucundissime floret, Amicitia est. Umbrae ejus securissimae sunt, radices immortales: fructus omni utilitate foecundi. Hanc oportet, ut quisque hominum excolat, et eam amplificet. Hinc cum benesicia ejus tanta sint, necessarium arbitror ejusdem quoque documenta, proverbia, et praecepta huc collocare. Et ut verum [note: Amicitia ficta. ] Amicum discernere ab amico falso possimus, de simulatione prima nobis erit discussio, de qua dictum est: Nemo verbotenus Amicus. Tractum adagium ab Odyslea Homeri: Animum praemollibus iste lenitabat dictis, at mens diversa parabat.

Vitium hoc sceleratissimum est, et omnino enorme, corrumpitur enim hoc societas hominum, sides proditur, ejusdem pulchritudo deturpatur, et vincula fidelitatis franguntur. De hac [note: In Psal. 63. ] S. Augustinus inquit: Simulata aequitas, non aequitas est, sed duplex iniquitas, quia iniquitas est, et simulatio. Itaque simulatorem dupliciter reum facit, imo culpam et omni opprobrio dignam attribuit. Hanc turbam Amicorum qui non nisi fucati sunt, quam simillimam pomis esse dixerim Pentapoleos, quorum externa facies speciosa est, et colorata, ab intro non nisi cinis, et putredo.

[note: Nunquam amicitiae intuitu faciendum a iquid contra aequitatem. ] Quantumvis autem nodus amicitiae indissolubilis sit, nemini tamen licitum esse debet, sic amicitiae vinculo se illigare, ut amici intuitu, ab eoquod rectum, quod justum, quod honestum est, sibi recedendum esse putet. Hinc illud dictum: Amicus usque ad aras. Altare enim res Deo sacra est, et venerabilis, quam praetergredi, prophanum est, et impium.

De hoc doctrina amplissima est in Aulo Gellio: Et proverbium illud superius originem suam traxisse ajunt a Periclesummo Oratore, qui cum ab amico rogatus esset, ut falso juraret, respondit: [note: Nocti. Attie. lib. 1. c. 30. ] Oportet me commodare amicis, sed usque ad aras. Et Plutarchus: Vsque ad aram sum amicus. Antiquitus qui jurabant, manu aram contrectabant, usque adeo etiam inter paganos religio honorem suum, et venerationem habuit.

[note: Amicorum mores ferendi. ] Porro qui in cultu amicitiae indulgere amicorum defectibus non norunt, nodum amicitiae sine mora temporis dissolvent: In hunc sensum ergo paroemia illa nata est: Amici mores noveris, non oderis. Hinc Manutius: Noscenda sunt ut corrigas, aut certe minuas. Siquidem nulli futurus est amicus, qui nihil vitiorum in amico ferre possit. Et S. Paulus: Alter alterius onera portate.

Sol de longiquo resplendens, et circumgyrans, non tam amicus agrorum est, nec calorem multum imperrit: id quod de amicis optime dictum quippe quod amicus amico in necessitatibus praesto esse debet: unde illud est: Non sunt amici, qui degunt procul. Athenaeus dicti hujus Author [note: Amicitia longe dissita flaccescit. ] est: deinde et Aristoteles: Loca quidem non dirimunt amicitiam, sed officia interrumpunt. Quapropter et Hesiodus saepius ad convivia, saepe ad prandendum una, vocandos suadet esse amicos. [note: Dipnosoph. 4. Moral. ad H. 1. ] Propercius ait:

[note: Procul ab oculis, procul a corde. ] Quantum oculis, animotam proculibit amor.

Nil interim est, quod magis amicitiae teneritudinem


page 83, image: s083

offendat, nec aliud toxicum magis pestilens, [note: AEqualitas in amicitia necessaria. ] quam praelationis ambitio: hinc dictum est: Amicitia aequalitas: aut: Amicus alter ego. Inter dicta Pythagorae hoc quidam annumerant, sicut illud quoque: Amicorum omnia communia. Hoc Socrates edocuit, dicens: Omnia bonorum esse virorum, non secus, quam deorum: hoc item Eurripides, et Terentius. Hinc Plato, Aristoteles, Tullius, et Martialis, Candido cuidam improperabant, qui omni pene momento sententiam hanc in ore gestabat. Pythagoras autem eandem usque adeo mordicus tenuit, ut domui suae exactissime cultam, et observatam voluerit. De aequalitate, et de eo quod memoravimus, Alter ego, Stagirita inquit: Quoties volumus vehementer dicere amicus, una inquimus, Anima mea. Non [note: Moral. 2. ] ab hoc dissentit Plato, dum ait: Juvenibus, et senibus, doctis, atque indoctis, stultis ac sapientibus, robustis ac debilibus, omnia aequalia exhibenda sunt, attentis tamen cujuscunque dignitate, et officio. Innumerabiles super hoc doctrinae Sanctorum sunt.

Statu et conditione sua, quam ei Deus, et natura [note: Sorte sua contentum esse. ] imposuit, contentum esse, nec vero supra amicum se elevare velle, fundamentum est, quo amicitiae perpetuitas nititur: Unde illud esl: Amicitia stabilium, felicitas temperantium. Volunt proverbium hoc a sententia quadam Aristotelis profluere, cui illud adjunctum est: Amicitia virtute, non pecuniis, aut formâ concilianda est: etenim si rebus caducis concilietur, caduca sit et [note: Ibid. 7. ] ipsa necesse est. Hinc Ethicus inquit: Amicitia, quae desinere potest, nunquam vera fuit.

Titus Livius in quodam fragmento suo, quod [note: Amicitia immortalis. ] Aurea Magontia intitulatur, de cineribus bellorum Macedonicorum, et Asiaticorum, id quod sequitur, detexit: Vulgatum illud, quia verumerat, in proverbiumvenit: Amicitias immortales, inimicitias mortales esse debere. Sic verum est, quod hic praeclarus animi character etiam ultra mortis terminum procedat. Ornamentum quod usque adeo ipsi Deo acceptabile est, ut de ore ejus egressum sit: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suit. Nihilominus hodierna tempora nostra, in tanta corruptela sua contrarium demonstrare, inquit Manutius his verbis: Verumeo rediere mores mortalium, ut simultates sint immortales, amicitiae plus quam vitreae. Legatur super his Emblema centesimum sexa gesimum Alciati (cui Epigraphe superaddita est: Amicitia etiam post mortem durans) refertum eruditione et doctrina.

Nec vero praeter haec unquam veracitas amicitiae [note: Apertum esse oportet erga amicum. ] constabit, nisi alter alteri mentem aperiat. Quod his verbis expressum est: Amicitiae persona. Sicut enim non cognoscitur, qui larvatus est, sic omni pacto in amicitiae foedere larva detrahenda est, et animus palam ferendus: juxta illud Manutii: Vultus ab animo discrepans, persona verius est, quam vultus. Sic doctissimus Paradinus in symbolis hominem exhibet, bacillo larvatum quendam percutientem, adjuncto lemmate: Amico ficto nulla fit injuria. Sic item Martialis cuidam Lentino, qui se Juvenem fingebat, tingendo capillos et barbam suam, cum tamen jam provectae aetatis esset, ait:

Mentiris Juvenem tinctis Lentine capillis:
Tam subito corvus, qui modo cygnus eras.
Non omnes fallis: scit te Proserpina canum:
Personam capiti detrahet illa tuo.

[note: Admonitio reciproca inter amicos. ] Effectus verae amicitiae est, non solum opera, sed consilio quoque necessitatibus amicorum succurrere: unde proverbium illud subsecutum est: Amicorum est admonere mutuum. Ajunt autem hoc dictum originem suam debere Homero, qui sic habet: Bonus est affatus amici admonitoris. propter quod et in proverbium abiit.

[note: Amicitia vera in dudia fortuna maxime apparet. ] Maxime autem robur amicitiae dignoscitur cum in variis fortunae utriusque eventibus, opportuno subsidio ad manum est: unde proverbium illud est: Nil homini est opportuno amico amicius. Quod dictum de scena Plauti prodiit. Unde apparet, quod quae non debita occasione exhibentur, vim suam deperdant, nec ad penetrale cordis pertingant, ideoque sicut sole lucescente nix, sic et illa beneficia dissolvuntur.

[note: Amici fortunae, et felicitatis. ] Quemadmodum item ubi fons christallinas et dilucidas aquas regurgitat, illuc quisque ad hauriendum properat, si vero exiccatus fuerit, solitarius est, et omnino negligitur: sic proverbium vetus experientia comprobatur, quod: Felicitas multos amicos habeat. Quamdiu fortunae vultus arridet, sequaces non deerunt, sed in periculis et calamitate, etiam qui intimi videntur, tergum vertunt, et se elongant. Mos perversus qui omnem adeo aetatem pervasit. Solem aves salutant, cum oritur, sed cum occumbit, vix observatur; Pindari sensus est: In rebus adversis nulli sunt, aut pauci amici. Quadrat huc Ovidii dictum: Donec eris felix etc. et illud alterius:

Tempore felici multi numerantur amici.

Et illud:

Horrea formicae tendunt ad inania nunquam:
Nullus ad amissas ibit amicus opes.

Interim vix ullus Lydius lapis est, quo magis valor amicitiae probetur, quam necessitate.

[note: Examinandi amici, antequam pro talibus acceptentur. ] In electione itaque amicorum illud observandum esset, quod inquibusdam stellis fixis, quae in circuitu suo, non nisi saeculo integro semel in stellifero Coelo comparent. Figura Lesbia adhibenda est: faciendum cum Ursis, qui partum suum sedulo lambunt, antequam in lucem proferant. Hinc exactissimum proverbium illud invaluit: Amicos ne cito pares, et quos paraveris, ne rejice. Sententia proverbialis magni Pyyhagorae est: quod si amicus thesaurus est, magna mater nostra, natura, inquam, in visceribus montium vix integro saeculo auri libram progenerat. Consimile huic illud alterum Pythagorae est: Ne cuivis porrigas dextram: hoc est, non continuo jungendam dextram, et familiaritatem promiscue ineundam: sic Solon, sic A pollodorus, et Diogenes sentiunt.

[note: Non nisi justa ab Amico exigenda. ] Quamvis autem Amicus alter Ego dictus sit, evitandum nihilominus, ne ultra debitum gravetur, aut adea adstringatur, quae extra sphaeram activitatis sunt, aut vires ejus excedunt. Quod si deinceps hoc agendi modo nodus amicitiae solvatur, non immerito illum omnino fractum, non solutum dixerim. Comprobatur quod diximus sequenti adagio: Nemo cogendus amicus: quod cum illo convenit: Ab amico justa sunt petenda: item cum illo, quod supra jam retulimus: Amicus usque ad aras. In eundem scopum collimavit, [note: 2. De Natur. deorum. ] ut reor, Tullius, dum ait: Si amicitiam ad usum referamus nostrum, non ad illius commodum


page 84, image: s084

quem diligimus, non erit ista amicitia, sed mercatura utilitatum suarum.

Sicut autem status eorum periculo non vacat, [note: Nullum Amicum, et nimios habere, urrumque periclosum. ] qui Sine adminiculo, et Sine adjutorio Sibi folis vivunt: quos vitem dixerim nulli ulmo affixam, quae facile de terra eradicatur; sic e contrario nimia Amicorum familiaritas, nimia in iis fiducia damno proxima est, nec enim sciri unquam potest, cui fides adhibenda. Hinc illud proverbium authoritatem obtinuit: Neque nullis sis Amicus, neque multis. Hic sensus de carmine quodam Hesiodi mutuatus est:

Nec multis, ac nec nulli dicaris amicus.

[note: Lib. moral. 9. ] Corroborat hoc ipsum Stagirita, dum ait: Circa nullius amici consuetudinem vivere ferinum, atque injucundum est; rursus nec vehementer amare possumus simul multos. Lucianus matura consideratione haec refert: In Toxaride apud Scythas complurium amicitiam non aliter infamem fuisse, quam apud alias gentes unius mulieris cum pluribus viris consuetudinem. Contra amicitias fucatas ea quae sequuntur in usu sunt: Linguâ amicus: Amicus salute tenus: quod cum superiori, Verbotenus, coincidit. Alterius de lingua, jam in tractatu ejusdem linguae in priori volumine meminimus.

Nil in orbe terrarum est, quo evidentius amicitia [note: Amicitia inter pericula maxime patet. ] se palam faciat, quam periculo, et occasione. Fornax est, in quo aurum Chymicum evolat, et aurum verum retinetur. Sol est, qui minimas adeo maculas discooperit. In periculo Amicus sincerus a Deceptore discernitur. Veracissimum inde proverbium emanavit: Amicus certus in re incerta cernitur. Sententia Ennii est. Deinde Vegetius; Adversis, inquit, in rebus rara est fides. Et Ovidius:

[note: 1. De Tristibus. ] Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
Tempore sic duro est inspicienda fides.

Quemadmodum vero sol inseparabilis a luce est, [note: Homo solus inselix. ] sic Sancti Spiritus effata longe ab omni censura sunt, ait autem scriptura: Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Calamitosa conditio, in summis necessitatibus suis non adesse, qui manum porrigat: idcirco proverbialiter dictum est: Amicus magis necessarius, quam ignis, et aqua. Sicut enim binis his elementis ad degendam vitam carere non possumus, sic nec amicitia: duo etenim commoda potiora amicitiam consequuntur, sicut ignem, et aquam: usus nimirum, et delectatio: quid enim utilius igne? quid aquâ jucundius? Hinc non immerito Horatius:

Nil ego contulerim jocundo sanus amico.

Et Euripides: Dulce est tueri hominis amici lumina. Quapropter et in proverbio jam usurpatur, tolerabilius esse sine argento vivere, quam absque amico.

COMMODITAS.

TAm desiderabilis, tam jucundus est sol Commoditatis, et bonorum terrestrium, ut non raro inveniantur, qui posthabitis caelestibus, terrenis appetendis inhient: atque ita diem in noctem vetant, in tricliniis suis pene tumulati, ubi ad lucernae modicam lucem ea quae degendae vitae necessaria sunt, assidue ponderent, et compendiis suis, indefessi invigilent. Itaque et in hoc genere materiae, quae tam homini inviscerata, tam connaturalis est, necessarium duxi, tantisper commorari.

[note: Divites se pecuniis defendunt. ] Marcus Tullius dum prorogari a senatu sententiam condemnationis contra Verrem animadverteret, quamvis eum jam convictum quisque agnosceret, idque ob hominis opulenti largitiones: sagaci Ironia Judices perculsit: Homo pecuniosus damnari non potest. Quod usque adeo in populo obtinuit, ut deinceps in proverbium versum fuerit, et in exteras quoque gentes dilatatum: de quo non aegre ubivis locorum funesta exempla [note: Polit. 2. et 3. ] occurrunt, sicut et ejus, quod Stagirita inquit: Divites, et nimis potentes non subjiciuntur, nec volunt subjici. Et alibi: Pecunia seditionem efficit, et malignitatem.

[note: Homo inclytus pecuniis, non animo. ] Porro siquis nec ingenita indole, nec intuitu virtutis, res encomio dignas operetur, sed solo impulsu laudis, et quod se possessionibus suis potentem, et divitiis praevalidum noverit, hoc adagium adhiberi solitum fuit: Generosus ex crumena. Intelligendum, inquit Manutius, de homine aspero, intractabili, et duro, qui nihilominus, divitiarum energia se venerabilem, et suspiciendum reddit. In hujuscemodi hominibus ambitio, et fastus ut plurimum praedominantur: juxta illud Manutii: Solet ferocius hoc genus hominum insolescere, quam qui majorum imaginibus clari sunt.

[note: Nobilitate generis gloriantes. ] Rursum alii Imaginibus proavorum suorum, et nobilitate generis se extollunt, in quos sequens Ironia contorquetur: Generosior Codro. Hic nobilissimus erat, et antiquissima Prosapia illustris, natus Melanthone, sexto filio Nelei, de quo Nestor genitus. De Melanthone refertur, quod cun Xantho in Boetia, qui Atheniensium Princeps erat, dimicando victor evaserit, et inde principatum sibi ascierit. Successit ei Codrus piissimus, qui se ultro hosti occidendum objecit, ut patriam suam liberaret, et post se filios reliquit Mentorem et Neleum. De his duo sermones mei extant, quorum unus pro titulo gerit Pericles, in quo palam facio, quantopere vir ille eximius virtutem natalibus suis copularit; alter: Luna illuminata: alludendo ad Romanos, qui se nobiles jactabant, ab Arcadibus originem suam deducendo, quos primos post diluvium ajunt vidisse Lunam: quod eis non magnopere profuturum fuisset, nisi impellente virtute viam sibi ad triumphos stravissent.

Quemadmodum saepe consultum et utile est, [note: Absentem esse quandoque proficuum, quandoque nocivum. ] procul esse ab occasione, plura enim pericula vitantur: sic e contra incauti non raro in damna incredibilia et inopina propter absentiam incurrunt: Exprimitur autem sequenti adagio: Homo absens haeres non erit. Sic enimvero saepenumero qui a Testatore procul absunt, pingui haereditate fraudantur. Eadem ratio in aliis quoque rerum eventibus est. Propter quod de Rege Turno inquit Virgilius, dum in mediis ille periculis versaretur, quod jam etiam inter nostros vim adagii obtinuit: Vrget praesentia Turni. Julius Caesar item, cum de glorioso incoepto ageretur, ut diadema sibi Romanum imponeret, his verbis usus est: Ire oportet, et Imperatoriam gerere majectatem.

[note: Utilitas alieno labore parta. ] Alienam metis messem: aut vero: Alii seminant, alii metunt: De iis dicitur, qui dum diu in re quapiam fatigati sunt, alios sibi praelatos vident, qui fructum inde colligunt, et alienos labores in utilitatem suam vertunt. Deducta metaphora est de seminante, et metente. Accidunt autem in aulis Principum hujuscemodi casus, non


page 85, image: s085

raris vicibus, aut inter literatos infaustos, qui aut coquum ut dicitur aut Musicum vident a Iatere suo egredi, et alius inde gaudet. In eundem sensum, et cum simili allegoria, in Idea talis personae Claudius Achilinus ait:

Corron la messe mia falci inimiche,
Mi depredano i solchi: et quella mano
Che nulla semino, miete le spiche.

Dictum hoc fuit ab Aristophane de Cleone, qui gloriam Demosthenis in urbis Pilensis occupatione usurpando praeripuit: quam Demosthenes sudore suo sibi paraverat: sed alter hoc decus ei abstulit. Denique difficile est Oratori loricatum incedere.

[note: Propriae utilitati nimium studere. ] Si quis item nimis cupide utilitatibus suis intentus sit, his verbis significatur: Homo quisque rem suam meminit. Quod proverbium primitus in scena Plauti a Mercatore quodam prolatum suit, perstringit autem communem mundi consuetudinem, qui aliorum commoda negligit, et suis propriis intentus est: hocipsum apud Gellium Poeta Ennius refert: Hoc tibi sit argumentum semper in promptu situm, ne quid expectes amicos facere, quod per te queas. Sic Terentius: Quidquid cordi est facile meminimus, et plerumque oblivionis mater est negligentia. Haec pro praesenti argumento sufficiant.

PROBTAS, ET RECTITUDO.

[note: Pietas omnibus utilis. ] QUod alimentum est corpori, hoc rectitudo, et sinceritas est in animo: hac forma dixerim hominem informatum esse: huic rectitudini, et per hanc vivere homo praecipue dicendus est. Itaque de hac praecepta, et proverbia quaedam appositurus sum; nec enim omnia afferri queunt: quae supersunt spacia, iis relinquenda sunt, quibus latius evagari libitum fuerit.

Ut vero de pietate, virtute heroica, et generosa exordiar, de ea dictum est: Boniviri lachrymabiles: hoc de iis intelligendum, qui pleni compassione sunt, qui facile ad teneritudinem incitantur, et commoventur, ad preces flectuntur, et supplicantium voci seinclinant. Unde Manutius huic puncto propius accedens, ait: Illacrymari dicuntur, qui miserescunt: Et Ovidius: Quibus possint illacrymasse ferae. Horatius Plutonem inquit nulla miseratione tangi, ejus verba haec sunt:

Non si trecenis, quotquot eunt dies
Amici places illacrymabilem
Plutonem tauris...

Et Dido apud Virgilium, accusando duritiem AEneae sic ait:

Num fletu ingemuit nostro, num lumina flexit?
Num lacrymas victus dedit, aut miseratus amantem est?

Huc spectat, quod de Herac lito semper slente memoratur. Adagium autem quod supra retulimus, ad Zenodotum referunt.

[note: Occasio palam facit, quid in homine sit. ] Sola castra sunt, quae verum militem demonstrant, et ubi tempestas maxime procellosa est, ibi Navarchi ars et experientia se produnt: occasio, inquam, est, prout dici solet, quae virum manifestat. Sicut Latinorum proverbium sonat: In discrimine apparet qui vir. Quidam hoc sequens dictum Idomeneo Duci Cretensium attribuunt:

Illic qui vir iners, qui strenuus ipsa docetres.

De homine liberali in iis rebus, quas labore suo sibi acquisivit, posito in comparatione alterius, qui de bonis haereditariis vivit, verbum quoddam usurpatur, quod prima sui fronte subobscurum [note: Homo promus, et condus quid sit. ] est, sed facili expositione declaratur: Promere enim idem est, quod elargiri, cum econtra Condere eorum sit, qui sua recondunt, et diligenti custodiae tradunt. Unde de dispensatore, qui de rebus acquisitis proximo suo erogat, quod sequitur, dictum est: Homo magis promus, quam condus. Hoc virtutis est, dummodo prodigalitate in [note: De vitio, et virtute. ] vitium non degeneret. Idem hoc Peripateticus, docet: Liberalitas est virtus animi, honestorum sumptuum ministra. Artaxerxes dicere solitus [note: 1. Apophteg. ] est, testisicante Plutarcho: Multo regalius est addere, quam aufferre.

[note: Vera tolerantia in adversis. ] Inflexibilitas, et intrepiditas, qua quis fortunae adversantis injurias perpetitur, et tanquam scopulum se fluctuationi oppressionum invicto pectore opponit, sequenti proverbio ex positum [note: Quid sit homo quadratus. ] fuit: Homo quadratus: sumpta comparatione a saxo quadrato, quod qualitercunque pro jectum fuerit, erectum stat. Inde est, quod discipulus praedilectus Civitatem supernam Paradisi se in [note: Apoc. 5. ] hac figura vidisse testisicatur: Et Civitas in quadro posita erat, et longitudo ejus tanta, quanta latitudo. Hinc Simonides ait: Bonum virum esse vere pedibus, manibusque quadratum. Sic Ennius et Scaliger Metropolim Romam in forma quadrata aedificatam meminerunt:

Ecquis exter erat Romae regnare quadratae?

Sic apud Platonem quoque homo Androgynus appellatur: Vere rotundus, vere ex omni parte quadratus. Pythagoras se hoc nomine Quaterna a suis nominari jussit, tanquam qui se quatuor elementis compositum dici vellet. Non desunt in hoc apud alios Authores validissimae rationes.

[note: Homo ad omnia proptus. ] Affine huic, et quadantenus simile illud alterum est: Omnium horarum homo: Per quod homo intelligendus est, qui ad omnia se promptum exhibet, tam seriis, quam facetis, tam adversiis, quam prosperis aptum (sicut Echinus terrestris est, qui fores speluncae suae, prout ventus flaverit, aperire solet) homo inquam, qui omnium moribus se accommodare novit. Talem nominatum fuisse Asinium Pollionem refert Fabius. Sic Imperator Tyberius binos compotatores suos ajebat omni hora paratos esse, prout dici solet, emollire os suum. Sed hoc in vitium incurrit. In his AElius Geminus Servilius legendus, qui eleganti versu haec prosequitur, quos huc ob prolixitatem [note: Noct. Altit. Lib. 12. c. 4. ] collocare inconsultum censui: si quis vero legendi cupidus est, Aulum Gellium consulat.

Inter philosophos Aristippus dicitur, imperante Dionysio, non verecundatus esse, in habitu [note: Aristippus in habitu muliebri. ] muliebri choreas ducere: quam insipientiam Plato nihilominus censurat, dum ait: Vel in Bacchanalibus oportere pudicum esse. De hoc Horatius: Omnis Aristippum decuit color.

[note: Castitas etiam paganis nota. ] Candidissima gemma castitatis, et pudicitiae, ad cujus emptionem divinus se Negotiator accinxit, posthabita omni altera, etiam inter gentiles non ignota fuit: e quibus illud prodiit: Melanione castior. De hoc referunt, quod animo suo imperaverit ne videre quidem faeminam, imo tantum ab eis abhorruerit, ut procul se ab earum contubernio in speluncam quandam abdiderit. Posthaec locum illum deserendo, per abrupta, et declivia montium, solo cane socio, evagatum esse, canem autem ad persequi tandas feras aluisse. [note: In Lysistrata. ] Hujus adagii Aristophanes mentionem habet.



page 86, image: s086

[note: Super misus est. ] In consimili forma illud alterum in usuerat: Castior Hippolyto: qui ejusdem cum illo superiore temperaturae erat. Et ut verum fateamur, S. Bernardus hanc virtutem usque adeo insolitam inquit, ut in carne praeter carnem vivere, non humanae vitae esse, sed caelestis, affirmet: Angeli enim, inquit, sine carne vivunt, virgines in [note: Illustres propria virtute. ] carne triumphant. Homo novus: De iisdictum, qui nec ulla cognatione, nec illustri prosapiae clari erant, sed propriis se meritis elevaverant: sicut Terrae filius de iis dicebatur, qui de obscura familia, et plebeia parentela erant: Gygantes hoc nomen obtinuerunt, unde M. Tullius ad Atticum scribens, sic ait: Huic terrae filio, nescio cui, committere Epistolam tantis de rebus non audebam.

Quod illud alterum concernit, Athenienses se inter homines novos censeri, astimationi et honori ducebant. De his Manutius: Qui sibi nobilitatem virtute peperissent, nullis majorum imaginibus illustres, novi homines dicebantur: Quos [note: Filius Coeli. ] item coeli filios nuncupabant, sicut Juvenalis de Catone ait:

Tertius a coelo cecidit Cato...

Sic de eleganti Nave quadam Herodotus inquit: Navis autem illa erat, ut videtur, e coelo dtlapsa. Hanc metaphoram scena protulit, quae plerum que personas e coelo descendentes, et illuc revolantes, artificio et machinis suis ex hibet. Haec autem vera nobilitas dicenda est: Unde M. Tullius de ignobilitate generis correptus, sic respondere ignorantibus solebat: Nobilitas mea, propria virtute parta, in me principium sumit, in vobis vestra desinit.

[note: Potentia superior victa ab inferiore. ] Cum vero superior potestas arte et ingenio superata fuerit ab altera, quamvis inferiore, et quae minorum virium sit, hac mordaci, et salsa percellitur sententia: Hominem velocem tardus assequitur: Quae de famosissimo Homeri ore prodiisse traditur, fundata in curiosissima fabula claudicandis Vulcani, qui Venerem suam suspectam habens de Martis contubernio, fortissimum, sed invisibile rete fabricavit, quo ambos deprehendit, et spectaculo deorum publico exposuit: unde Author praefatus inquit:

Sic uti nunc Vulcanus, ut est vestigio tardus
Mavortem coepit.

Huc spectant Apologi vulpis, et corvi: hunc enim ille in aufferenda praeda praevenit, quamvis pedestris esset, alter animal volatile: Item cancri cum vulpecula, et polypo, qui plus operatur in limo suo, et paludosis capillamentis, quam reliquum piscium genus velocissimo cursu. Super haec Manutius admirabilem sensum habet, sic inquiens: Vnde fit cum ipsae sint segnes, tamen aliquando capiantur, mugilem habentes in alvo.

Huc rursum Theognidis versus referendus, Callidus, ac tardus celerem insectando prehendit.

Hinc aliud adagium natum: Aquilam testudo vincit: citatum a Diogene in vita Menedemi philosophi. Item de satyra Poetae Achaei, quae Omphale appellatur, illud est: Capta est profecto celer ab imbec illibus, et aquila tempore brevi a testudine. Concludit Manutius: Hos senarios, ait, usurpare solitum Menedemum in eot, qui secum in civilibus honoribus contenderent. Accipipotest per Ironiam, aut simpliciter ubi, quis potentiorem arte vincit, et quod viribus non potest, assiduitate conficit. Applicari huc poterit, quod vulgo dicitur, ves pere tam equum claudum, quam sanum redire in stabulum; et Ovidius de Vulcano praesertim inquit:

Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit:
Notior in coelo fabula nulla fuit.

Haec dixisse sufficiat de iis: quae fabula nobis, et historiae, et Allegorici in medium proferunt: cum vastissima supersint, quae de probitate, de Institutione morum, et confimilis argumenti afferri possint.

VITIA.

FUndatissima, et supra omne praeceptum stabilita, et ex instinctu naturae tracta regula est: Oppositorum eadem est disciplina: quam Peripateticus cum tanta exactitudine intimavit: hinc eandem caetera philosophorum turba unanimiter amplexa est: natura enim ipsa, prout dictum est, hanc veritatem magisterio suo declarat: experientia item discimus, (ut exemplo utamur) ea quae ad candorem magis exponendum oculis concurrunt, eadem ipsa concurrere ad manifestandam nigredinem,

Hoc supposito, cum jam de probitate, et sinceritate hominis tractatum sit, in opposito vitium est. Hinc ute vitii deformitate, tanto speciosior et encomiis suis dignior, et veneratione debita honoratior virtus appareat, cum haec sit genuina numi smatis facies, vitium autem facies inversa: postquam unum argumentorum jam di scussum est, alterum quoque referre consentaneum duxi, imo et necessarium. Cum vero vitiorum pedissequi numerosiores sint, quam virtutis, latior utique praeceptorum in hoc genere congeries expectari debeat: idque tanto magis, ut perversitas mortalium ab his arceretur: habita tamen ratione voluminis, quod non pro solis proverbiis institutum est, eandem aequalitatem in his, quam in superioribus adagiis persequar, praesertim quod alia me argumenta praestolentur: itaque initium in his tale adorior.

Qui fuitis olim, et nefariis artibus dediti erant, appellabantur Homines Ambrones. Pompejus Festus refert, originem dicti hujus deberi populo Gallico, qui ob insolitam maris inudationem pulsatus, sedibus suis, et in variaas mundi plagas nuc huc, nunc illuc delatus, furtis et latrociniis, aliisque artibus non minus sceleratis vitam degebat, in tam copios agmina discissus, tamque potens, ut iidem authores asserant, numerum ad triginta usque millia increvisse, atque ita formidabilem factum tam ferocitate animorum, quam disciplina militari cruentis praeliis inclytum in feruore pugnae clamare solitum: Ambrones, Ambrones: sive id factum sit ad perterrefaciendum hostem, aut vero ut se palam faceret, et socios sibi adscisceret: qui deinceps auctus numero, et virtute, adversarios spernendo, ipsos adeo Romanos in fugam conjecit: inter quos Manlius fuit, et Cepio. Demum a Liguribus primum subjugatus est, posthaec a C. Mario: denique ad aquas Sestias cum Cymbris et Teutonibus ad internecionem deletu. Sic Florus, et [note: Lib. 68. Invit. Mons. ] Plutarchus commem orant. Ex quo apparet, quantopere peisequendi sint impii, qui cum fidem nullam teneant, fidem nullam promerentur, juxta vulgatum illud:

Frangenti fidem, fides frangatur eidem.

Prius flumina de cursu suo naturali deflectent, prius ignium ardores gelu aonficient, et montium


page 87, image: s087

juga descendent, et totius naturae ordo interturbabitur, quam ut crimina sine vindicta sint, et culpae reatus sine castigatione. Quotidiana horum experientia est, apud priscas item nationes in proverbium abiit: Virum improbum vel mus mordeat: indicando, quodimpietas non solum majores feras, ut et minuta animalcula pro inimicis habeat: Scolerosum mordeat et mus: hemistychium heroicum est. Quidquid se torqueant, impiorum poena calcaneum eorum subsequitur.

Posterius dictum nihilominus et in eos vertendum, qui levissima de causa, et facili punctura, in rixas et dissensiones scinduntur, lamentando se laesos, et magnam offensam simulantes: In hunc sensum Epigramma Graecum ait:

Vulgo ajunt, vel murem etiam mordere scelestum.

Sed male sibi consulunt, qui tam frivolis de causis titillantur, ad hujusmodi incendia rixarum excitanda.

Ejusdem sortis gens alia est, tam perfrictae, tam durae frontis, ut nec Graecorum, nec Romanorum sapientissimi sufficientes sint, ad eorum opiniones evertendas. His nimirum culices pro Elephantis sunt, qui corpora gygantum, non nisi formicarum instar aestimant. De his optime dictum: Homo semper contradicens. Cum nunquam horum contentio satur sit, contradictionem ubique in promptu habent. Hac astertione quondam Galenus Julianum corripuit, qui contra eruditissimos, et pondetosissimos Hippocratis Aphorismos, sel maledicentiae suae evomere ausus fuerat, forte si superis placet, nec idoneus quidem ad eosdem intelligendos.

Non sine magna ratione est, quod Manutius ait: Est vitium quo quis garriendi finem facere nescit: hoc vitio maxime laborant stulti, et imperiti: Quis neget tales fatuos esse, cum hominis sensati sit aliorum consilia non respuere, ut quae meliora sunt, eligendi facultas sit. Haec obstinatio, et durities quot familias evertit, quot provincias depopulata est, quot Civitates exhausit, [note: De Resur. Dom. Serm. 3. Ep. 210. ] imo vero quot regna pessumdedit? Obstinati in suo sensu, pessimi: inquit S. Eernardus. Et S. Augustinus: Pertinacia, inquit, non sinit hominem corrigi. Per hanc duritiem, saepe ab altercatione verborum ad criminalem proceditur. Ut huisc errori obvietur, doctissimus Alciatus Emblema centessimum et octuagesimum formavit, adjungendo Epigraphen: Doctos doctis obloqui nefas.

Male item loquuntur, qui potius ex consuetudine, et communi usu sermocinantur quam ut fundum rerum penetrent: in quos vulgatissimum illud dicitur: Satis homini, satis humanitati. Ajunt hoc de Marco Varrone originem trahere. Advertendum autem humanitatis nomen hic pro curiositate sumendum. Cum autem exitus cujuspiam rei de bono in melius processerit, ambigendum non erit consuetudinem vim legis obtinere posse: sed si inde discordiae et lites oboriantur, omni pacto tollenda, et abolenda est. Docuit [note: In Synon: lib. 2. In serm. ] hoc cum exactitudine Isidorus: Consuetudo, inquit, authoritati cedat: pravum usum lex, et ratio vinoat. Et S. Cyprianus: Consuetudo sine veritate vetustas erroris est.

Homo item qui minimis de causis in pauorem et terrorem conjicitur, hoc proverbio appellari solet: Cervinus vir: nec enim timor ullus est, qui hujus ferae timori aequiparati possit. Levissimus aurae flatus, et folium vento raptum, et ramorum agitatio, timidissimam belluam ad velocissimam fugam impellit. Homerus etiam in ILiade Achillem introducit, qui socordiam, et pauo [?] Agamemnoni objiciens, sic increpat; quod [?]dentiam habe at in occupandis aliorum praemiis, et cor cervinum quoad congressum: Vix calamitas est, quae pejor sit corde timido: de quo dictum quod nec centum homines animare et armare [note: Pro Coelio. ] illud possint. Exercitus maximi, inquit, Cicero, saepe fusi ac fugati sunt terore ipso, impetuque hostium, sine cujusquam non modo morte, verum etiam vulnere. Nihilominus et illud in confesso est, timorem quandoque bonorum causam esse dum ab operatione malorum operum coercet: Ad terrorem incutiendum, quaedam ultra fidem, verecunda tamen, amplificantur: inquit Demosthenes.

Qui inter veteres ab omnino opere cessabant feriari dicebantur: sicut dies feriales erant, cum in tribunalibus judicia et civilia, et criminalia requiescerent, cum nemini poena infligeretur, nemini molestia fieret: hi dies etiam sine labore transibant. Ut ergo olim ad otiosorum supinam negligentiam alluderent, qui dies vitae suae continua transigunt inertia, proverbium illud inventum fuit: Ignavis semper feriae: aut vero: Hominibus pigris semper est sestum. Proprium hoc Tarentinorum erat, qui dimidiam anni partem perpetuis festivitatibus consumebant. De illo priori Theocritus ait: Semper feriae inertibus.

Vetus consuetudo erat, inquit Manutius, ut agri cultoribus dies quidam honestae remissionis indulgeretur, quo se a laboribus reficerent; sed homo socors hanc relaxationem sine intermissione appetit, unde ei palarum amaritudine deinceps oppletur. Injucundae sunt literae Scholaribus ignavis, mercatori pigro negotia insipida, militi otioso hasta oneri est; nec enim dulcedine fructuum gaudent, qui de indefesso laborantium [note: De scientia] exercitio progerminantur. Veraciter Plato: Exercitium, inquit, confert ad corpus et animum. Materia haec vastissimum tractatum habet, quae immensa etiam volumina adimplevit: sed alio mihi eundum est, et inprimis illud occurrit: Ignavis vertitur color. Mirum est in quantam hebetudinem, miseriam et infelicitatem ignavi dilabantur: nec enim unquam eo pertingunt, ut nigrum ab albo discernant: ignorant quid rationis, quid officii, quid honestatis sit, sed in specierum perpetua confusione rem unam pro altera sumunt: quibus universus mundus non nisi larvatus et inverso ordine collocatus est. Hoc proverbiumab Homero usurpatum est in Iliade, dum sic ait:

Vertitur ignavi color, evariatque subinde:
Nec mens certa manet, verum huc, illucque vacillat,
At migrans e corde, pedes in utrosque residit,
Palpitat et valde cor ei praecordia subter:
Fata putanti animo accipiunt, quoque stridere dentes.
Contra Forti nec variat color: at neque valde
Arescit...

Sed haec hactenus.

Porro cum omnis extremitas violenta sit, esse nequit quin vitiosa sit: unde non sine ratione dictum est: Nullum violentum perpetuum. Inter plurima autem, quae in vitium cadunt, a veteribus nimia loquacitas numeratur sicut a contrario


page 88, image: s088

intem pestivum silentium. Utrumque his verbis designatur: Statua taciturnior: et alterum: [note: Hugo de disciplina monastica. ] Homo Bombilius. Duo haec extrema sunt, nimium videlicet dicacem esse, aut vero per modum statuae sine omni loquela. Unde dictum illud emanat: Est tempus quando nihil, est tempus quando aliquid. De nimiis fabulatoribus illud: Lingua gravius castigatur, quam ullum probrum: nec magnae res sustineri possunt abeo, cui tacere grave est. Bombilio species apis est, sed adulterina, inepta ad formandum et componendum mel, perpetuo murmure garrula, quae super tectase levans, non nisi irrito susurro aerem adimplet. Quantum igitur abstinendum nobis a nimia taciturnitate, unde non absimilis simulacro videri quis possit marmoreo, sic non minus ab altero cavendum, per quod non immerito censutam fatuitatis incurrimus, testante Demosthene: Stultus haud tacere potest.

[note: Non sunt irricandi crabrones. ] Nec vero nisi insipientiae indicium est, examen vesparum contingendo irritare, postquam semel quis puncturâ illarum laesus est: Hinc offensam semel acceptam, stultum est redintegrare, et renovare commovendo. Exprimitur hocipsum sequenti adagio: Homo temulentus dormiens non est excitandus. Quae metaphora ab ebrioso desumpta est, qui cum semel jam vino madidus belluarum more desaeviit, in actiones efferas et insensatas prorumpendo, consultissimum est, ut cum semel soporatus est, non excitetur, ne majoris turbulentiae causa sit. Totum [note: Canis dormiens non excitandus. ] hoc a Theognide refertur: Sopitum ebrium non oportere excitare a somno. Triviale inter Italos proverbium est, canem dormientem exsuscitandum non esse. Quod pariter sequenti proverbio declaratur: Malum bene conditum, ne moveas: [note: Vetus odium non refricandum. ] adjungit Manutius: Non est refricandum odium, cum jam tempus induxit in oblivionem. Non est renovandum animi vulnus, cum jam obduci cicatrix coepit. Theognides illud versu sequenti exponit:

Ne quisquam e nobis somno pellat Simonida
Oppressum vino, quem sopor altus habet.

[note: Vafrities. ] Homo vafer, versipellis, veterator, qui nullo pacto in deceptionem adduci possit, his verbis olim exprimebatur: Nec Deus, nec homo. Alii rursum hanc sententiam iis applicant, qui cum semel rem quandam coeperint, ad finem ejus pertingere satagunt, nullo habito nec Dei, nec hominum respectu. Hinc Horatius:

Non Dî, non homines, non concessęre columnae.

[note: In Pythiis. ] Quod astutiam praememoratam attinet, Pindarus ait: Nec Deus illum fallit, nec homo, nec factis, nec consiliis. Quantum autem haec communi utilitati maxime proficua est (dummodo in sinibus sanae rationis permaneat, et in fraudulentiam non degeneret) imo et laudem meretur, tantum e contrario vafrities damnabilis, quae inflexibilitatem cordis inducit, et a tramite rectitudinis recedit.

[note: Inconstantia et levitas animi. ] Transeamus a tenaci duritie ad nimiam levitatem inconstantiae, et mutabilitatis: propter hoc, Homo Euripus, per proverbium dictus est. Continua enim agitatio, et motus inaequales hominis inconstantis, perpetuam fluctuantis animi exundationem producunt, non secus ac [note: Euripus. ] fretum Euripi, quod fluxu, et refluxu nunquam intermisso hac illacque jactatum, in gyros suos convolvitur. Intelligi hocipsum de volubili, et ancipiti fortunae cursu poterit: quae nunquam ubi semel pedem fixit, in eodem statu firma permanet. Quadrabit (verba sunt Manutii) in fortunae vices, quae res mortalium velut aestu quodam, sursum et deorsum jactat, ut recte dixerit Plautus, Dii nos quasi pilas homines habent. Euripus interim angusta pars maris est, inter Aulidem Boeotiae portum, et Euboeam insulam, quae tam vehementi cursu, et recursu repugnantibus insuper ventis raptatur, ut rates et navigia infido aequore absorbeat.

[note: Homo insidelis. ] Graeci item praesens adagium ad hominem infidelem traducunt: nec enim fides stare apud quenquam potest, qui perpetua inconstantia jactatur. Exprimit haec ad vivum Gregorius Nyssaenus, dicendo: Vides quae sit conditio rerum nostrarum, et quae rota quaedam negotiorum humanorum cursu circumagatur: nunc his, nunc illis florentibus, ac marcentibus: Dum neque prosperitate, neque adversitate, ut ajunt, nobis constat, sed quam ocyssime in diversum mutatur: ut auris, ac literis in aqua transcriptis plus fidere liceat, quam humanae felicitati. Vides hic ad unguem usque Euripl cujusdam descriptionem factam.

Consimile huic superiori est illud alterum: [note: Dominan di sitis exitiosa. ] Viro Lydo negotium non erat, sed foras profectus, sibi paravit. Hoc adagium a Craeso Rege Lydiae profectum ajunt, qui cum prospere in patiia sua degeret, nimio regnandi desiderio, Cyrum aggressus est: sed infeliciter dimicans, ab noste superatus, in immensas calamitates seipsum impulit. Sic inextincta illa dominandi sitis, tandem in hydropisin degenerans, laborantem ad extremum extinguit.

[note: Mores hominum patriae conveniunt. ] Id quod vulgo dicitur, malum esse volucri, in opaca valle natam esse, (nec enim unquam posthaec ab umbroso domicilio suo recedit, aliamque praeter hanc regionem terrae nullam aestimat) sequenti adagio intimatur: Hominum mores regioni correspondent: quod tantundem est, ac illud solitum: qualis patria, talis mos. Hoc Proverbium de collectaneis Plutarchi ortum est: Vt triticum in nonnullis agris degenerat in aliud genus, Soli vitio, ita pro qualitate regionis variantur hominum ingenia. Hac paroemia cum sensato Laconismo Rex Cyrus magnus Persiae Rex uti voluit: dum enim Persae supplicassent, ut de situatione quadam montosa, et hiulca, in aliud solum et feracius et commodius transportarentur, indulsit quod petebatur, ad juncta nihilominus conditione, ut serviendum sibi esse, non imperandum nossent, sequenti dicto eos confundens: Ex mollius regionibus homines molles nasci solere. Intelligens, quod de tetricis, asperisque eorum moribus, et dominandi libidien, suavis gustus, et dulcedo fructuum bonorum enutriri nequeat.

Cum se mihi proverbiorum quaedam offerunt, quae vulgi ore jam trita sunt, libentius huc colloco, ut eorum fundamentum, et origo innotescant. Nec enim facile et cum vannitate quadam introducta, sed observatorum diligenti attentione prius ponderata sunt. Vix jam inter [note: Sardanapalus. ] plebeios est, qui cum hominem effaeminatum intueatur, immersum in voluptatibus gulae, et ventris, non eum Sardanapalum appellet: idque cum ratione: luxuriosus enim ille epulo, tam in concupiscentiis, tam in vino suo absorptus erat, quamvis regali diademate redimitus, ut non nisi inter faeminas, et Eunuchos, perpetuo vitam inertem traheret. Hoc proverbium


page 89, image: s089

autem primitus in scena Aristophanis insonuit. Erat autem praesatus Rex filius Nini Regis, quem providum, et magnae aestimationis fuisse testificantur: Interim pessimus ille, ut tanto evidentius dissolutos mores suos in lucem daret (quasi qui gloriae ignominiam duceret) monumento suo funebri inscribi quae sequuntur, imperavit: Ede, bibe, lude. Tanquam is, qui caeteras res humanas nihili penderet. Itaque hic Legis lator impietatis fugiendus est.

[note: Homo tractabilis. ] Affine superiori illud alterum videri poterit. Homo cera tractabilior: cum haec omnino mollis sit, quae ad omnem calorem destruitur, et flaccescit: In quo propensio ad vitam mollem et lascivam intelligitur: nisi forte magis proprium fuerit, ad hominem illud referri, qui cum bonae indolis sit, non secus ac cera faciles in se impressiones et imagines virtutis recipiat. Omne hoc ad malum quoque applicari poterit, unde Horatius:

Cereus in vitium flecti: monitoribus asper.

Et Perseus:

Artificem tuto ducit sub pollice vultum.

Et rursum Horatius:

... Argillâ quidvis imitabitur udâ.

Summa igiturcura allaborandum, ut ponderata utilitate, et usu vitae, imagines virtutis potius, quam vitii, imprimantur animis nostris.

[note: Homines intractabiles. ] Huic docilitati aliud genus hominum ex adverso positum est, inhumanorum, et interactabilium: ad quorum mores exprimendos, antiquarum proverbium est: Homo Scytha: jam enim usus obtinuit, ut hujuscemodi ferocis et obstinati, durique genii honines, barbaros et Scythas nominemus.

[note: Scythae, inhumani. ] Haec enim natio omnium maxime immitis, crudelis est, et inexorabilis, imbibens inclementiam suam, a frigidissima coeli sui intem perie, et perpetuo gelu, quo maxima anni parte indurescit, ita ut plaustra super illud sine metu vectari possint. Ad preces gens illa sine auditu est, nec enim calorem nutriunt, unde cor illis ad miseratinonem succendi possit.

[note: Homo Tenedius quid sit. ] In eundem sensum incidit illud alterum: Homo Tenedius. Refert enim Suidas, fuisse Regem Tenedi, tantopere inflexibilem, et inhumanum, ut retro judices suos lictorem ambulare stricto ense imperaverit (Juxta consuetudinem Romanorum) qui levissima de causa, cujuscunque etiam minimi delicti reum plecteret. Justitia haec, cum summam extremitatem transcendat, impia, et abominabilis est. Proverbium enim Vetus habet: In omnibus modum serva. In omni item lege Eutrapelia, et Epicheia locum suum invenit.

Sufficiat haec de vitio retulisse, ad cujus extirpationem, formicarum modo innumerea sunt proverbia: de quibus ego, ne hoc volumen his solis impleatur, ad alia insuper argumenta me trasfero.

OPERATIO HOMINIS.

[note: Quantum homini opefatio conveniat. ] EXercitatio tam est propria, tam connaturalis homihi, ut ab opifice manu omnipotentis Dei non nisi idcirco creatus videatur: vix enim in paradisum voluptatis collocatus fuit, et imperium altissimi continuo audiit: Vtoperaretur, et custodiret illum. In hoc punctum, et in hunc scopum omnes sensus animi ejus collimant. Quam veritatem etiam Paganismus concepit: quod ex eo palam fit, siquidem intueri placuerit, cum quanta [note: Occupatiohes, et exercitia antiquorum. ] anxietate, et applicatione olim a Lacedaemoniis Gymnasia instituta, et frequentata fuerint, item Bibliothecae AEgyptiorum, Musaea Alexandrinensium, Naumachiae Romanorum, Lycaea et Academiae Atheniensium.

Sic enimvero animus humanus allevamentum suum, et si quae moestitia irrepserat, aut fastidium agitaret, nullum aliud potentius remedium, qua~ in occupationibus hujuscemodi invenit. Unde ad spectaculorum varietatem Amphitheatra, et Circi dedicati sunt; hinc Caestus est, et Palla trigonalis, et horum similia: Hinc scenae histrionum, et palaestrae, et stadia, et Pancratia, et tali sunt.

[note: Homo creatus ad laborem. ] Praeceptum, quo Deus primo parenti nostro imperat ut cuique rei nomen suum imponat, juxta originem, et essentiam, et qualitatem illarum, ad quid aliud tetendit, nisi quod hominem in omni scientiarum genere exercitatum, et ex cultum voluit?

Sic enimvero ad alterius naturam cognoscendam, totius propemodum Philosophiae partes [note: In Crit. ] emetiri constrictus fuit: ita commentatur Plato. Juxta Lactantium, in rectitudine hominis consideranda, necesse fuit, ut ad sublimitatem Theologicam se elevaret. In eloquio suo ad componendam linguam; ne sinistra ratiocinatio esset, [note: Exercitatus a principio. ] arte ei Rhetorica opus fuit. Luminosae coeli lampades, et stellati firmamenti decorae faces ad Astronomicam eum cognitionem allectarunt. In possessione mulieris, quam ei sociam Creator dedit, herilis, familiaris, et domesticae vitae normam edoctus fuit, Regula eorum quibus cura domestica incumbit. In am plissima illa Investitura denique, qua vastissimum et absolutum universitatis Dominium obtinuit, Princeps, et Monarcha orbis terrarum factus, se politicis studiis addictum vidit: sicut ex eo quoque, quod se Factori suo subditum esse oporterecognovit, obedientiae, et submissionis magisterium habuit. Ut paucis expediam, proprium ei, et omnino connturale [note: De scientia. ] est, exercitari: hinc non mirandum, quod Plato inquit: Exercitatio confert ad corpus, et animum.

Consideratis igitur his attributis, tantopere connaturalibus homini, de quibus integra compilari columina possent, non abs re arbitratus sum et ego, inter alia proverbia, quae de variis rebus afferri in medium possent, eorum aliqua huc collocare, quae ad hominum varias operationes spectant. Variae enim occasiones, variis proverbiis causam dederunt, prout ex sequentibus facile patebit.

[note: Inconstantia. ] Ad denotandam igitur in constantiam hominis, qui nullibi in una stabili et firma mente perdurat, sed continuis vicissitudinibus hac illacque diffluit, nunc hac, nunc rursum alia opinione fluctuans; haec sententia mordax adinventa fuit: Nunc palliatus, nunc togatus. Pallium Graecorum habitus erat, toga Romanorum.

Quaenam alia genstam instabilis, tam nunquam eadem, quam histrionum, aut Comicorum: qui quavis vespera mundum scenicum deponunt? Sensit hoc Demosthenes, dum ait: Similis est vita theatro. Quocirca saepius pessimi quique honoratissimum tenent locum inter homines. De levitate [note: In Past. ] autem S. Gregorius: Inconstantia, inquit, ex levitate generatur. Et alibi: Inconstantes seipsos negligunt.

[note: Ex loquela cognoscitur homo. ] Proverbium item toties jam memoratum, quo dicitur, quod ex loquela cognoscitur homo, aliter sic exprimitur: Qualis vir, talis oratio: id quod illi Aristotelico analogum est: Verba sunt sensus


page 90, image: s090

eorum, quae in corde habentur. Et cum illo altero: Tractant fabrilia fabri. Miles de militaribus, et actionibus castrensibus audire amat, agricola de ruralibus, et sic in omni deinceps professione, et disciplina. Ajebat Cleon, nemini philosophorum inferior, quamvis nomine non tantopere [note: Apud Plutar. Apopht. ] inclytus: Quanta res est, tanta et oratio, quâ uteris, esse debet. Et Demetrius Phalereus: Sermo, inquit, non discrepat a mente: unde ne sinistre quicquam e verbis concipiatur, necesse est, observari id, quod quidam optime ait: Prius veniat sermo ad limam, quam ad linguam.

[note: Nunquam integros exercitus periculo exponendos. ] AEnygmati de sphynge proposito simile vide tur id quod sequitur: Victus flet, et victor interiit: sed tale non erit consideranti damnum cum utilitate, quae ex victoria cruenta et sanguinosa proveniunt, siquidem enim se praecipui Belliducum perditioni dederint, et flos exercitus deperierit, laudabile non est, qualicunque obtenta victoria, triumphum canere. Plutarchus dicere solitus [note: De educandis Liberis. ] est: Non solum vincere, sed et scire vincere speciosum est, in his praesertim rebus, in quibus victoria detrimentum parit. Plausibilis laurus non est, quae plus sanguinis, quam spoliorum dedit, et quae tam cruento imbre irrigata est.

[note: Animus effaeminatus. ] Essaeminata mollities, vitaque delicata, quae animos enervat, ad laborem alioquin induratos, et assvefactos, jam alibi censurata, etiam subsequenti proverbio percellitur: Vitaa sponsi. Convenit cum illo altero: Musica vita: tangit autem eos, qui inter symphonias, et dulcedinem cantilenarum, in medio sensualitatum, et mollium voluptatum vitam degunt.

Suidas ait, hoc proverbium ab Aristophane in scena cum applausu usurpatum fuisse, qui sic habet: Sponsi quidem profecto vitam vivitis. Adjungit [note: Lib. 8. ] Manutius: Propterea quod Proci frondibus, et sertis coronari soleant, et delicatius, nitidiusque coli, vel quod molles vide antur nuptiis inbiantes.

Rhodienses apud Athenaeum hoc nomine appellantur, et eorum urbs, urbs procorum. Homerus hanc hominum speciem Sponsos Penelopeos appellat, quibus nil aliud cordi est, qua~ convivari: homines inimici laborum, et exercitii.

Id quod in ore omnium quotidie versari solet, non solum hominum plebeiorum, sed agricolarum [note: Fide sed cui vide. ] quoque; nempe non fidendum cuiquam esse, nisi prius modium cum eo salis consumpseris, tam apud veteres in usu fuit, ut altissimis considerationibus indigeat, quarum nonnullas in medium afferam.

Distinctius illud exprimi non poterit, quam supra memoratis verbis: Nemini fidas, nisi cum quo prius modium salis absumpseris: Hoc est: Neminem ad penetrale cogitationum nostrarum intromittendum, nisi prius in plures annos mores ejus affectusque discusseris, quo videlicet Tempore facile mensuram salis praememoratam absumes. [note: Lib. 3. moral. ] Hinc magnus Stagirae Praeceptor: Praeterea autem spacio et consuetudine opus est. Quapropter in proverbium abiit, salis modius. Sic Theognides: Haud nosse ingenium nec viri licet, aut muliebre, ut nec jumenti, ni experiare prius. [note: In Comment. ] Et Theophrastus apud Plutarchum: Non oportet amantem judicare, sed amare posteaquam judicaveris. Quod si fieret, non tot sunesti et acerbi casus quotidie aures nostras percellerent. In hunc [note: De Amititia. ] scopum M. Tullius inquit: Multos modios salis edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. Quam sententiam Euripides quoque in theatrum produxit: [note: n Helena. ] Vide quid agas, qui tuo arcana credas isti; modium salis postquam ederis, tua tum demumisti fidas.

[note: Homines ixresoluti. ] Porro in eos, qui mente indeterminata dies usque integros protrahunt, antequam quae in capessendis consiliis occeperunt, aliquando concludant, illud in adagio dictum est: Homines agones. Sic apud Romanos olim nominabantur sacrificuli, vel augures, qui dum victimam caesuri essent, jam altari superim positam, quandoque longo temporis spacio, bipenne ad feriendum levata consistebant, praestolantes plebis assensum, et identidem interrogantes: Ago ne? id est: placetne plebi ut feriam, an vero a caede abstinendum? Propter quod Ovidius in consuetudinis [note: In fastis. ] hujus memoriam inquit:

Semper agens rogat: nec nisi jussus agit.

Haec autem agendi cunctatio non minus exitiosa quandoque est, quam nimium praeci pitata celeritas. [note: Maturandum cum necessitas exigit. ] Unde non immetito sequentia symbola adinventa sunt: Delphinus anchorae illi gatus: papilio insidens cancro: aquila juncta testudini, et insuper hujusmodi alia, quae docent, in omni actione, dum necessitas exegerit, maturandum esse.

[note: Homines, Qui malorum suorum fabri sunt. ] Homo itidem, qui culpa sua, et incuria in malum delabitur, et ruinas sibimetipsi fabricat, sequens proverbium antiquitus obtinuit: Iciens ictus est. Unde et ejusdem sententiae de plebe adagium illud emanavit: Chi e cagion del suo male, pianga se stesso: hoc est: qui malorum suorum [note: Hercules jaciens saxum in statuam. ] causa est, non nisi semetipsum deploret; Quod originem suam a commento tali desumpsit. Hercules aliquando sub silentio noctis, ad splendorem Lunae ingentem statuam intuitus, furem esse opinatus, qui perforandis domibus occasionem quaereret, apprehenso saxo simulacruum percussit, ita ut illud quidem repente corruerit, petra autem quae jacta fuerat, violenter repercussa in jacientem prosiluerit, et graviter laeserit. Exposuit ejuscemodi aliquid Commendator Testius sequenti versu:

Come Vjbergo talhor, quallora il tenta
Destra armata ferire, il ferro stesso
Violento ritorce, e, in suo riflesso
Contro l' Autor del colpo, il colpo auventa.

[note: Percutiens percutitur. ] In idem incidit adagium, quod sequitur: Percutiens idem et percussus: hoc erudite admodum usurpavit Philostrantus, qui de quodam Capaneo sic habet: Fulmine percussus Capaneus dicitur, qui prior (nisi me fallit opinio) Jovm jactantia percusserat. Sic Mythologi commento fabuloso, sed sagaci, quod non nisi a peritis intelligitur, inquiunt: Nioben septena prole inflatam, praesumpsisse, ut Apollini et Latonae cultus debitus tolleretur: unde factum, ut in eodem fano, ubi rebellionem hanc meditabatur, Coelum (sic Marchio Ludovicus Malvexxus ait) una cum Apolline:

Ben settevolte, e sette
Folgoro strali, et fulmino vendette.

Hoc est:

Fulgura septenis vicibus de vindice coelo
Jacta...

[note: Ex Curtio. ] De Philippo Macedonum Rege memorant, quod cum vane gloriatus esset, se sagitta ab arcusuo emissa ipsas stellas ferirevelle, atque interim ad vero obtutu ipsum firmamentum contem plaretur, eadem sagitta misere et lethaliter emittentem excaecarit. Denique hoc ipsum manifestius exponit rursum alia paroemia, quae canem vellicandum esse vetat dormientem; iterum aliud [note: Exitus prosperi, et inopini. ] de naso: Vrsi fumantem ne tentaveris nasum.

[note: Exitus prosperi, et inopini. ] Casus item fortuiti et fortunati, qui homini felici obveniunt, absque ut ei labore constent, aut


page 91, image: s091

cura, sequenti sententia indicabantur: Dormientes rete trahit: Tracta metaphora a piscatoribus, quibus etiam soporatis pisces in rete labuntur. Miltiadis somnia olim prosperitatem Themistoclis inquietabant: audierat enim, quod fortuna, etiam illi stertenti regna integra obtulerit, atque idcirco nomen felicis ei inditum: hinc Plutarchus, qui historiae author est, eum sic loquentem introducit: per Ironiam nihilominus, et in eos, qui hoc factum recensebant: Si hujusmodi Vrbes capiio dormiens, quid me facturum arbitramini, [note: In Adelph. ] sivigilavero? Allusit ad hoc Terentius, qui cuidam sic improperat: Quid credebas dormienti [note: Act. ulii. in Verrem. ] haec tibi confecturos deos? Sic M. Tullius: Si non idem mihi licet, quod iis, qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia [note: Ex Athenaeo. ] dormientibus deferuntur. Saepe etiam usus hanc dictionem fert: Plus ille fortunatus est, quam sapiens. Concludo num Palide Comico: O civitas, Civitas, ut tu quidemes felix magis, quam provida.

[note: Paupertas ubique secura. ] Paupertas hoc bonum certum, et in fallibile possidet, quod quamvis ubique afflictines et gravamina inveniat, ab insidiis nihilominus secura est: nec enim praedatorem habet quod vereatur, nec concussionem spoliatoris nuda pertimescit. Hinc proverbium enatum: Centum viri pauperem spoliare non possunt. Haec paupertas fera est in sylvissuis sine metu latitans, cum nullu~ rete sibi expandi noverit. Hinc non immerito Horatius:

Cantabit vacuus coram latrone viator.

[note: Paupertas contenta P. Dauielis Bartoli. ] Videatur de his liber Patris Danielis Bartoli, Cedro dignus, qui titulum praesefert: Poverta contenta: hoc est: Paupertas contenda: contra divites nunquam contentos. In quo libro, cum eloquentia admirabili, ipsas adeo miserias appetibiles, ipsa angustias desiderabiles reddit. Illic etiam in rem praesentem accomode, et convenienter proverbio nostro recenset fuisse aliquando pauperculum, qui nocturnis vigiliis fures senserit domui suae sibi viles pannos, quibus utcunque vestiebatur, discutientes: itqquecum summa animi tranquillitate, et serenitate in altum erectus, inclamare coepit: Eho viri bini, quid agitis? Mirum admodum esset, si quod ego plena meridie non invenio, vos in medio tenebrarum deprehendatis. Itaque verum est, quod Paupertas omni caret metu, inirepide ubique versatur: Sic Manutius inquit.

[note: Perseverantia. ] Perseverantia, qua coeptum semel opus perficiendum est, hanc sibi sententiam peperit: Studium generat studium, Ignavia ignaviam. Huc ni fallor accommodari poterit, quod Coronatus Cntor inquit, sicut pessimum est de meliori in pejus decidere: abyssus abyssum invocat: sic optimum: de virtute in virtuttem conscendere. Sicut illic principia evitanda sunt, ita hic non prius [note: In Cant. hom. 5. ] desistendum, donec finem assequamur. Tarde aggredere, quod aggressurus es, perseveranter vero prosequere. ajebat Demetrius Phalereus. Et S. Bernardus: Nititur quis frustra, inquit, nisi innititur; quod enim saepius agitur, crebroque retentatur, aliquando succedit.

[note: Quot capita, tot scutentiae. ] Inter proverbia vix ullum esse, inquit Manutius, quod magis in ore hominum versetur, quam illud: Quot homines, tot sententiae. Jam in ore plebeiorum communissimum est, eorum etiam qui idioma latinum ignorant. Terentius primus est, qui theatro hanc sententiam dedit: cui illa altera confinis est: Suus cuique mos est. Persius hoc paulo fusius explicuit:

Mtlle hominum species, et rerum discolor usus,
Velle suum cuique est: nec voto vivitur uno.

Huc spectat Horatianus ille:

Qui velit ingenio cedere rarus erit.

Idem alibi hoc ipsum sub eleganti allegoria conclusit, dum ait:

Tres mihi convivae prope dissentire videntur.
Poscentes vario multum diversa palato.

Ita enim mortalium opiniones in corde eorum fixae sunt, ut ausim dicere, parum abesse, quin illic non secus ac numina latriae cultum obtineant.

[note: Sero sapiunt Phryges. ] Si quis porro malorum suorum eventum non nisi sero agnoscat, tum praesertum, cum remedium omne jam tardum et frustraneum est, subsequenti etiam vulgato adagio exprimitur; quod quanto vulgatius est, tanto magis huc collocandum censui, ne origo ejus ignoretur: Sero sapiunt Phryges. Hoc primitus in scena Livii Andionici productum est, appellata Equus Trojanus: Derivavit autem a Trojanis, qui misere, et cum irreparabili damno suo, nimium tarde errorem suum agnoverunt, uot equum illum ab hoste per fraudulentiam fabricatum intra muros suos improvide susceperunt, ex quo deinceps incendiarii urbis, et populatores descenderunt. Tam prius sana sed vana consultatione de restituenda Menelao Helena agere coeperuntm quod si maturius egissent, non tam exitiosae ruinae patriam et penates suos dedissent.

[note: In Oreste. ] Hinc Euripides: At nunc profecto serius sapis bene, cum tunc penates turpiter reliqueris. Sic Demades, attestante Plutarcho, ajebat: Athenien ses nunquam decernere pacem, nisi pullis vestibus indutos. Innuens (sic commentatur Manutius) eos bellandi cupidiores, quam sat est, nec nisi de clade suorum admonitos de pace cogitare.

[note: Proprium malum suum sibi adsciscere. ] Capta gladium. In eos dictum, qui propria mala sua sibi ultro adscisunt: et quamvis sanioribus consiliis absterreantur, ut coeptis desistant, nulla horum habita ratione, per fas, nefasque finem suum in sequuntur. Proverbium autem primam sui originem traxit ab eo, quod memorant: Corinthi quondam sacrificium Junoni Acrisiae (quae statua erat, a Medeo collocata) institutum fuisse: cumque illuc capra conducta esset, Aruspicem, ne morti daretur, occultasse cultrum sub terra, illam autem eousque pedibs humum egessisse, dones ferrum detegeret, quo factum ut lethali vulneri misera succubuerit. Consonat autem illi alteri: Ovis cultrum: Et cum vulgari illo, jam supra memorato: Chi e cagio del suo mal, pianga se stesso. Ejusdem sensus est, quod sequitur: Ipse sibi mali fontemreperit. Sic Poeta AEschylus: Nunc mali fons est repertus, ut videatur omnibus. Quidam fontium inventi sunt, quorum aquae, cum potata fuerit, exitium potantibus adfert.

[note: Dare, et recipere. ] Cum autem in materia damni, et inutilitatis versemur, non praetereundum est, quod usus obtinuit, dum dicitur: Chi va per dare, bisogna, chesi prepari per ricevere: Qui dat, necesse est, ut ad recipiendum se praeparet. Nec saccus unus suffecerit, binos esse oportet. Exponitur hoc sequenti adagio: Cornix scorpium. Cornicula dum scorpionem apprehendit, eum se occisuram credit, et inde cibandam: sed misera non aduertit, quod caudam venenatam intorquens scorpius, punctura lethali prehendentem ferit, ita ut pernicioso vulnere accepto calamitose neci tradatur. Inter Authores Graecos in hunc sensum Epigramma quoddam versatur, quod ita Latinitati datum est:

Scorpius a terra prorepserat, idque vidente
Corvo, qui coeno victitat in liquido.


page 92, image: s092

Corripuit visum, fugitque, sed hic ut humum ales
Contigerat, telo mox ferit, atque necat.
Ecce tibi, quod huic avis insidiosa par abat,
Inde sibi miseram provocat ipsa necem.

In eundem sensum Horatius:

Graecia capta ferum victorem coepit.

Itaque in quibuscunque actionibus, et incoetis, diligenter quae post eventura sint, ponderandum, nec committendum, ut, sicut vulgo dictur, stulte oculum amittamus, dummodo inimicus noster ambos amittat.

[note: Negotium pernitiosum. ] Expedire se de negotio quopiam, quod intricatum, molestum, et pernitiosum sit, hac eleganti metaphora exprimitur: A lupi venatu. Venatio quorumcunque animalium aut ferarum pene omnium, et jucunditate pleruntque et utilitate sua non caret: sed non ita de lupis dicendum, de quorum venatione vix sine dispendio, sine damnotaedio, vel difficultate disceditur: unde Manutius concludit: Neque enim tutum est, lupum insequi, neque is facile capitur, cum reliquarum ferarum venatus non vulgarem adferat voluptatem.

Intractabilitas, et mores tetrici hominis scabri, [note: Mores tetrici, vel rustici. ] duri, et ruvidi in ermone, de quo nulla unquam suavitas, nulla ex pectetur humanitas, his verbis demonstratur: Scabrosior leberide. Est autem leberis nomen a Graecis mutuatum, significans pellem, vel corticem, aut exuvias piscis, vel serpentis, quas abjicere per senectam solent: durae autem, et asperae, et pungentes sunt. Haec durities aurem vitium est, quae hominem de civili conversatione eliminat, quae sylvestrem animu inducit, ita ut feris belluis aequiparandus sit. Dictum de Nerone, Claudio, Caligula, et maxime de Vitellio, qui in ore haec habuit: Bene olere occisi hostis cadaver, melius civis: Homo impius, non Imperator sed truculenta bellua: unde Seneca de eodem ipso ajebat:

Calcat jacentem vulgus:
Invisum opprimit.
Decet timeri Caesarem:
At plus diligi.
Metuant necessum est:
Quidquid exprimitur grave est.

[note: Durities in praebendo auxilio. ] Pari modo de homine immisericorde, qui siccis oculis deperire sineret pauperculum potius, quam ut manum ei subsidio minimo porrigeret, illud olim dicebatur: Exigit a statuis farinas. De farina panis componitur, qui unicum vitae hominis sustentaculum est, cujus pars exigua, pro nihilo reputanda est: nihi lominus verum est, quod quantumvis statuae apertas gerere manus videantur, in vanum esse subsidium vitae ab iisdem praestolari: succurrentium figuram habent, caeteroquin cum sensu careant, et motu, supplicantium vota non animadvertunt.

Simile huic est alterum: Et a mortuo tributum colligis. Haec politica tyrannidem sapit, quae thronum lubricum parat, et praecipitio vicina est, vitro fragilior. Hinc S. Ambrosius: Summa, inquit, benignitate opus est, ut non tantum publica stet gubernatio, sed etiam privata jura tue amur. Plurimum juvat benevolentia quae omnes studet bene ficiis complecti, devincire officiis, oppignorare gratiis. Et invita Dionis haec verba sunt: Nullum imperium tutum, nisi benevolentia munitum: aviditas enim deturpat, violenter rapit, conquassat, et dilacerat.

[note: Homo nubens lucri intuitu. ] Curiosum lectu, sed non idcirco approbatione dignum, quod sequitur. Siquis solo lucri intuitu, nulla alia deinceps de causa, conjugem duxerit, sive illa vetula, sive deformis sit, hac sententia notabatur: Candidulum linum lucri causa ducis: Author proverbii Dionysianus inter Graecos fuit; apud quos Lini nomine uxor appellabatur: sive quod mulierum est, linum tractare manibus, aut vero quod nomine lini apud eam nationem nodi, et ligamina appellabantur, in quo sensu et lana quandoque sumitur: quocirca veteres dum Numinum suorum longanimitatem declarare vellent, quod videlicet tam lente ad vindictam procedant: Dii nostri, inquiebant, laneos habent pedes. Sed multum operosum est statum conjugalemin perfectione amoris conservare, ubicunque plus argentum, quam affectus, in pretio est.

[note: Delusus fals[?] apparentia. ] Si quis in cujuspiam acquisitione rei se sub apparenti bono delusum animadverterit, in quo tamen spem summam collocaverat, et se non nisi falso somnii phantasmate decptum sentiat, hac sententia denotabatur: Vmbra pro corpore. Ansam ad proverbium hoc AEsopus praebuit, eximius ille fabularum inventor, describens Apologum Canis, qui cum umbram carnis, quam ore gestabat, in praeterfluente intuitus esset, eandemque persequeretur, veram carnem amisit, quam reliqua canum turba devoravit, et corrosit, et non nisi falsum simulacrum consecutus est. Quod eleganter versu Jambico expressum, et sic Latinitati datum est:

Juxta fluentem de sert carnes canis,
Dum pronus os in amne conspicit alteras,
Et hians deorsum, ut easce carnes prenderet,
Amisit has quoque, quas tenebat antea.

Considerabile damnum est, quod tali modo incurritur.

[note: Alienis negotiis nemo se immisceat. ] Ad insinuan dum, quod negotiis nemo immiscere se debeat, quae ad se non spectent, sequens loquendi modus introductus est: Di chi e la briga, la nutrichi: di chi e la casa, pensi al coperto: Cui actio competit, hic eam prosequatur: ad quem domus pertinet, de tecto sollicitus sit. Id quod apud Graecos primum, proinde apud Latinos quoque: erudito [note: Conon Atheniensium dux strenuus. ] illo et eleganti hemistichio expressum fuit: Curabit praelia Conon. Conon strenuissimus, et fortissimus Atheniensium Dux fuit: qui a primaeva juventute sua armis excultus, in conflictu nihilominus maritimo a Lysandro, Duce Lacedoemonum, et ipso maxime provido, et magnanimo superatus [note: Libertati pristinae patriam restituit. ] fuit. Sed post praelium cum solicitudine et cura dispersas huc illucque copias in unum colligens, exercitum redintegravit, et terrestri acie denuo hostem adortus, cum utrimque ferocissime pugnatum esset, victoriam retulit, hoste profligato; ac sic Rempublicam suam priori libertati restituit, Patris Patriae nomen indeptus, et sententiae superiori ansam praebens. Hinc Homerus in Iliade sua inquit: Viris curae sunt bella futura. Et Turnus apud Virgilium:

Arma viri, bellumque gerant, queis bella gerenda.

[note: Nemo comparere debet illic, quo vocatus non est, nec audere in iis, in quibus expertus non est, multum calmoris, parum lanae. ] His item vetamur, necompareamus, quo vocati non sumus; vel in rebus iis, in quibus nullum nobis experimentum est, manum non applicemus: ne innos improperium Aellis cadat: Ne sutor ultra crepidam.

De persona staturae eminentis, sed cui nullum robur sit; aut vero de oratione prolixa, ubi facta nulla sunt, dicitur: Arcadium germen: sententia satyrica est:

... quod laeva in parte mamilla
Nil salit Arcadico juveni...

[note: Arcades stupidi. ] Arcades olim rejecti, et condemnati suntm eo quod gravis eorum auditus esset.

Hinc est, quod Athenaeus illis improperat, ob


page 93, image: s093

eandem aurium duritiem, nunquam intra eorum muros sonoram musices professionem admissam esse, nec vero eos cuiquam liberali studio invigilasse, quo videlicet eorum genii et ingenia docilitatem, et mansuetudinem nanciscerentur: unde fieri, ut tam propter aeris intemperiem, quam ob loci alpestris ruviditatem, ingenia eorum rustica sylvescerent, et demum intractabilia redderentur. Lucianus eos stupidos nominat, ex eo, quod aliud, quam se a Luna ortum suum ducere, non novissent, nunquam autem animum, ad intelligendam vel unicam Astrologicam lectionem, inducerent, quam scientiam nihilominus nemotum temporis non callebat. Itaque verum est verba factis aequanda esse. Quae materia vastissima est, et qua chartae universae repletae sunt.

[note: Largitio facienda, ubi copia suppetit. ] Ubi copia magna est, ibi multa hauriri possunt: ubi area repleta est, ibi facilis et larga, et non inamoena dispensatio est: Quisque ad fontem properat, qui ebullit, et redundat. Expressum fuit hoc sequenti sententia: Cui multum est piperis, etiam oleribus immiscet. Ubi parum est, contraria ratio consequitur. Antiquis consuetum erat multum piperis immiscere oleri: unde Martialis:

Ut sapiant fatuae fabrorum prandia betae,
O quam saepe petet vina, piperque coquus!

[note: Duo potentes, non sibi bene cohabitant. ] Huic simile illud alterum est: Putre salsamentum amat origanum.

Bini potentes, qui paris authoritatis sunt, difficulter admodum in una eademque domo invicem, dimidiato et dispertito Dominio cohabitant. Atque hoc est, quod triviali proverbio dicitur: duo galli se aegre in eodem Ornitrophio patiuntur. Hoc ipsum apud antiquos eleganti fimilitudine expressum fuit: Mons cum monte non miscetur: unde Manutius: Non convenit inter pariter elatos, aut pariter potentes.

Plinius recenset, contigisse aliquando, ut in plena meridie bini montes sibi invicem vicini, concurrerint, seque invicem colliserint cum ingenti concussione, et deinceps rursum separatos, idque cum incredibili spectantium admiratione. Huc respicit Emblema Alciati jam alibi memoratum: Doctos doctis obloquinefas.

Nemo tam ineptus sit, ut opinetur sine labore [note: Labor in omnire nec essarius. ] fructificaturos esse agros: labor unicus est, qui rebus perfectionem adipiscitur, imo vero qui rebus essentiam tribuit. Non acuitur culter, nisi cote in gyrum acta: nec in optatum portum suum navis appellit, nisi prius cum labore in alto velificaverit: Laboribus Dii omnia vendunt: hujus sententiae, juxta Lipsium, ipsi Gentiles erant. Hoc inter alia sequenti adagio repraesentatum fuit: Lutum nisi tundatur non fit urceus. Necesse est, ut terra manu multum tractetur, et concutiatur, antequam vas vel vilissimum effingi possit. Quod proverbium primam sui originem ab homine quodam traxit, plebeio quidem, sed qui a scopo non aberravit: solitus autem erat inter figulos commorari, cum autem semel ex ore ejus prodiisset, in adagium de hinc assumptum fuit. Dicebat [note: Apud Stobeum. ] Hesiodus: Operando viri pecuniosi fiunt, et dites, atque laborando laborans multo magis amatur a diis: [note: 3. Ad Heren. ] Et summus Oratorum: In omni doctrina infirma est omnis perceptio sine summa assiduitate exercitationis.

Hic denique loci, ubi in tanta proverbiorum inundatione, quibus Aldi Manutii volumen adimpletum est, sententiae fibi invicem succedunt, et non secus ac Meander aliquis in se saepius recurrunt, principio utilitatis, quae ex labore, et sudore operationum progignitur, finem hunc connecto: Sine labore transire non possumus aestum [note: 13. Moral. ] hujus saeculi: Verba sunt S. Gregorii Magni. Omnis ars, omnis scientia, omnis virtus, exercitatione, et labore indiget.

[note: Stob. serm. 27. ] Temperans non est, inquit Musonius, nisi qui reduplicatis actibus ebrietati, et intemperantiae [note: Memoria virorum industriosorum aeterna est. ] refistit. Nunquam in prudentem virum evadet, qui ut malum a bono secernat, nunquam satagit. Semper gloriosa mors eorum est, qui Belliducum officio strenue fungentes, in medio conflictu, et in furore armorum mortem oppetierunt: aut qui literarum studiis addicti, inter volumina, et atramentum vitam clauserunt: aut eorum, qui artifici manu posteritati monumenta tam insignia consignarunt, ut inde lebilem nominis sui memoriam sibi pepererint. Vivet inter sphaeras sidereas nunquam intermoritura recordatio Archimedis, qui potius illustre pectus suum hostilibus armis transfigendum obtulit, quam ut manum a formatione circulorum mathematicorum amoveret. Denique: Per labores virtus incedit: Sententia est praefati Hesiodi: Sic insuper verum est: Quod lutum nisi tundatur, non fit urceus. Transeamus nunc de exercitio marium, ad exercitia faeminarum.

MULIERES.

[note: In Medea. ] NOn semper veritati consentaneum est, quod Euripides inquit: Mulieres ad bona sunt ineptissimae, malorum vero effectrices sapientissimae. [note: Virtus mulierum aequiparanda virtuti virorum. ] Quantum me concernit, inaequalitas sexus virtutis aequalitem, me quidem Judice, non tollit: nec enim eas in hoc genere, vel judicio, vel valore ab viris discreverim: earumque actiones, una cum actionibus marium jungendas censeo. Idque tanto justius, quod mulier de visceribus, et de costis viri erecta sit, ejusdem cum illo vultus, et formae, rationali anima non secus ac ille dotata: de omni adeo essentia ejus participans, consimilis eidem, imo vero non immerito dixerim, ejusdem cum illo entitatis. Hinc cum plura jam proverbia ad sexum masculinum spectantia produxerim, perfectioni voluminis hujus demptum aliquid arbitrarer, si inter tanta, quae de faeminis proferuntur, non huc aliqua attulerim: ea nihilominus methodo, qua in vitiis et virtutibus virorum ratiocinatus sum: unde ex tanta massa, quae ad manus est, non nisi pauca seligemus.

[note: Pudicitia. ] Exordiar a pudicitia: quae virtus inter caeteras singularitatem habet, utpote plus quam reliquae decora: quam Salustius sub nomine munditiei intellexit, unde sic ait: Viris labores, mulieribus munditiae conveniunt. Hinc ut ejus candor omni pacto conservetur, omnisque occasio ejus laedendi, vel denigrandi tollatur, in proverbium abiit: Mulier pudica ne sola sit usquam. Hanc virtutem testimoniis undique circumvallatam esse oportet, ut semper sint, qui operationes ejus inspiciant: Quam consuetudinem olim Penelope coluit, de qua Homerus: Haud sola, aut illam famulae bene comitatae.

Diana apud Mythologos nunquam nisi cum consortio Nympharum suarum apparet: hinc cum in caelestibus eadem sit, quae Luna, haec nunquam sine famulitio stellarum est. Et inter antiquos pretium gemmae hujus non ignorabatur: ob [note: In Androm. ] quod Euripides ajebat: Ornamentum est, quod ornat, ut inquit Crates: ornat autem quod honestiorem mulierem facit. Talemvero praestat non aurum, non smaragdus, non coccus; sed quaecunque gravitatis, moderationis, et pudoris speciem adhibent.



page 94, image: s094

[note: Silentium mulierum. ] Huic castimoniae comes datur taciturnitas, ut raro loquantur. Sicut enim loquacitas indicium est procacitatis, petulantiae, ambitionis, et jactantiae; sic modestia, quam in faemina hospitari oportet, siquidem silentio conjuncta fuerit, majorem splendorem, et decorem sibi adsciscit. Ex quo proverbium obortum est, tractum de scena Sophoclis: Mulierem ornat silentium. Elegantius ei vestimentum nullum est, et quo magis decoretur: Sic praecitatus Comicus dixit: [note: Servius. ] Decus addit usque faeminis silentium. Sic juxta mentem praememorati concludit Servius: Mulier animal naturâ loquax, nulla re magis cohonestatur, quam silentio, muxime apud viros, cum de rebus seriis agitur. Id quod de Homerico versu desumptum videtur, qui sic habet: Fueritque viris oratio curae. Non inveniet hic falco, quod depraedetur, ubi nulla loquacitatis, et multi loquii esca est.

[note: Negotium prospere succedens. ] Cum item negotium quoddam prospere successerit, quantumvis illud cum exigua applicatione mentis tractatum fuerit (sicut in exemplo, sententia quaedam favorabilis, in actione quadam litis remisse et frigide agitata) his verbis olim exprimebatur: Parit puella, etiamsi male adsit viro. Adolescentula, quae in flore Juventutis suae, viro nondum adulto nubit, facile concipit: contrarium evenit, cum aetace jam provecta est: hinc non immerito similitudinem talem in negociis prospere succedentibus, quae tamen nulla cura singulari transacta fuerint, veteres secuti sunt. Contrarium ad ingenia illa applicandum, quae quamvis optimos praeceptotes sortita sint, majorem hebetudinem inducunt, in quibus dici poterit: quod oleum, et opera perdantur.

[note: Quemque sua sorre contentum esse debere, nec sublimius niti, quam par sit. ] Ad demonstrandum praeterea, quantopere deceat quemque in statione, et gradu persistere, in quo eum Deus, vel natura collocatum voluit, nec consultum esse ad fastigia dignitatum et muniorum aspirare, quibus ferendis humeri impares sint, sequens paroemia adinventa fuit: Tuae sortis uxorem ducito. Semper conjugalis thalamus cuique detestandus esse debet, ubicunque pastoralis, et paupercula puella viro Principi conjuncta fuerit (nec enim hujuscemodi exempla desunt, quamvis inter rariora sint) et nunquam non verum erit, quod Ovidius, jam alibi citatus, inquit:

Quam male inae quales veniunt ad aratra Juvenci,
Tam premitur virgo Conjuge nupta minor.

Et Moyses et Jeremias magnopere reformidarunt, ille quidem ad regimen, hic ad populi conversionem assumi: unde eis singulare robur caelitus datum necesse fuit, ad haec munia rite obeunda. Tyberius Imperator in primordio regni sui, dum gubernaculi onere gravaretur, agnoscere se ajebat: Quam arduum, et quam grave regendi sit onus.

[note: Homo nauci, dum elevatur. ] Rursum alius, qui se in statu eo, in quem citra meritum elevatus fuit, pro debito continere nequit, in vituperabile proverbium illud incidit: Mulier Imperator; Mulier miles. Cum ignavia, et stoliditas in sublime fastigium elevantur, nunquam auspicium prosperi finis concipiendum. Tales enim nec aures, nec manus, nec oculos possident: Unde nec vident, nec in opus aliquod se impendunt: non secus ac mulieres, quae (side iis in universum loquendum est) ad imperandum [note: Lib. 3. ] natae non sunt. Hinc Athenaeus Alexium suum loquentem introducit: Natura faeminam in hoc finxit, non ut imperet, sed ut pareat. Versus autem Graecus in latinum transportatus sic habet: Natura non dedit imperare faeminis.

[note: Mulierum reginem non rejiciendum. ] Plato tamen nec condemnat, nec vero etiam rejiciendum gubernaculum vel regimen faeminarum, nec eas a Reipublicae administratione removendas censet, dummodo cautissime de capacitate earum experimentum sumatur. Allusit ad hoc, quamvis tacite, AEschinus contra Timarchum, dicendo: Cum vidisset domum opulentam, maleque gubernatam, cujus dux erat mulier superba, et excors. Sed melius significatio ad hominem, inquit Manutius, transfertur, qui Inventorem se novae rei, quam ignorat, per temeritatem jactat: Unde Virgilius ait:

--- Tanti dux faemina facti.

Et Galenus eleganci figura ronica Philosophastrum quemdam Aristotelem nominat. Ab hoc errore quisque sibi praecavendum esse norit: hinc illud alterum proverbium superiori consonat: Mulier ne tollat gladium.

[note: Levitas animi. ] Porro inconstantia, mutabilitas, varietas, imo vero fatuitas personae, quae levis animi est, quae mentem sanam non possidet, his verbis exprimitur: Mulieris animus: refert hoc Philosophus Dionysianus. Pari modo illud in usu est: Muliebre ingenium: quod sic ab Ennio confirmatur:

Vos etenim Juvenes animos geritis muliebres
Illaque virgo viri...

Et Terentius: Novi ingenium mulierum, nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. Denique paucissimi Authorum sunt, qui de sexu muliebri, si de eo universim sumpto loquamur, bene sentiant: interim negari nequit, quod Aristoteles inquit: [note: S. de Anima. ] Mulier est majoris pietatis, quamvir.

Ad indicandam mulierum infidelitatem, quae [note: Infidelitas mulierum. ] cum omnia tuta videantur, tum potissimum fidei desunt, et fidem frangunt, illud expressum fuit, quod longo usu convaluit: Ne mortuae quidem credas mulieri. Haec hyperbole proverbialis est, ait Manutius, per quam monemur blandimentis mulierum fidem nullam adhibendam, quippe quae fallaciis et dolis repletae sint. Dionysianus supra memoratus hoc primum usurpavit: qui de Noverca quadam meminit, quod etiam in morte sua privigno vitam sustu lerit: dum enim in extremo vitae spiritu cum fato suo luctaretur delirando, pyramidem quandam marmoream in caput pueri praecipitavit, quo ictu misere mortem oppetiit. Dixit super haec Philosophus Antiphanes: Ego mulieri hoc unum credo, quod a morte non [note: AEneid. 4. ] reviviscat. Et Mantuanus:

--- Varium et mutabile semper
Faemina.

[note: Serm. 44. ] Et S. Ambrosius: Faemineus sexus ad decipiendum usitatus. Unde non mediocri sagacitate opus est, ut has syrenum allectatrices, et dolosas voces evitemus; nec sine ratione cuique consulendum, ut cum Ulysse se ad arborem prudentiae alligari faciat, quamdiu in periculoso Mundi Oceano fluctuat.

[note: Exitus rerum infelix. ] Cum rerum exitus infortunatus, infelix, et minime ei fini conveniens, in quem ordinatae et conceptae fuerant, inopinato evenerit, hoc proverbium inductum fuit: Mulierum exitia: qui enim sic infortuniis suis immoriuntur, plerumquecum omnimodo bonorum suorum exterminio pereunt. Hinc commentator Manutius inquit: Mulieres omnium fere calamitatum Autores fuisse viris dicuntur. In cujus rei testimonium Pandoram memorat, quae de vase suo omne malorum genus in orbem universum effudit.



page 95, image: s095

Trojanum excidium non nisi Helenae debetur, cujus se vadem praebebit Paris. Hercules a Deianira interemptus est: Item fabulae de Leda, Europa, Danae, et Semele, quae ipsum adeo Jovem in exilium e coelo pepulerunt, item Syringa cum Pane, item Daphnes cum Apolline, idipsum testificantur. Nec tamen universa haec solis faeminis vitio vertenda, inquit citatus Manutius: Sed potius hoc convenit stultitiae virorum, qui tantum indulgeant mulier culis, ut velut amentes amore, in quodvis malum sequantur: et paulo infra ea refert, quae fortius dici non possent: Ita viri rejiciunt i faeminas, si quid ipsi deliraverint.

[note: Qui ad ordines sacros admissi non sunt, ad eorum munia exercenda admitti non debent. ] Qui ad eos ordines promoti non sunt, quibus ad ministeria sacra habilitantur, ad eorum munia exercenda admitti non debent, ita ut calices, et vasa sacra contrectent: quod si se ingesserint ultro, tanquam indigni rejiciendi sunt; quippe quod ausu temerario castigationem potius mereantur. Totum hoc sequenti similitudine optime declaratur: Herculis aedem mulier non intrat. Velut si prophanus cerdo (commentatur Manutius) ad altissima sacrae philosophiae mysteria illota mente irrumpat. Hoc adagium de religione antiqua natum est, quâ mulieribus vetabatur Herculis indigetis fanum introire: tanquam iis, quae huic Numini opprobrio essent, ob delectamenta, quibus Omphale Lydorum Regina hunc Heroem taliter fascinavit, ut eum ad fila usque trahenda pellexerit.

Proverbium hoc attigisse, imo vero lucidius declaraste videtur animarum nostrarum Redemptor, tum cum ad primam Chananaeae mulieris petitionem respondit: Non licet sanctum dare canibus: sicut alibi in Apocalypsi legitur: Foras canes. Contra hujuscemodi personas indignas Pontifices Maximi Censuras fulminant, et Canones, et Bullas, et Decreta: non minus et diplomata Caesarea, et sancti Partes contra eos sunt: quin et ipsae gentilium leges ajunt:

--- Procul ô, procul este prophani!

[note: Sagae, vel Lamiae. ] Sceleratissimae Megaerae, quae veneficiis suis mundum infectant, omni pacto in cineres redigendae, et ignibus exterminandae essent, quippe quod intersit in composito humano membra cancro depasta desecare, et ferro separate. Contra has jure optimo, tanquam Inferni, et Daemoniosum asseclas, ergastula, et carceres, et tribunalia sacra panduntur: haec hominum faex sequenti proverbio significata fuit: Thessala mulier. Hujus origo potissimum in aureo Apuleji Asino, citato a Manutio, legitur. Et Horatius inquit:

Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit Deus?

[note: In Amphitr. ] Plautus volens quempiam nominare magum, Thessalum appellat. Hinc Strepsides, persona scenica apud Comicum Aristophanem, in nubibus, consilium a Socrate petit, an sibi hujuscemodi mulieris incantatione utendum fit, quae Lunam in coelo contorqueat. Creditur venenum stygium provinciae illius ab Incantatrice Medea illatum: memorant enim, hanc fugiendo, ex proposito nefando, in regiones illas scrinium adimpletum veneficiis, et aliis consimilibus herbis, et medicamentis dejecisse, cum habitatorum damno, ut in solo illo pullularent. Plinius item author est, magiam in iis regionibus maxime plantatam et propagatam fuisse. Itaque, quicunque animi sani et prudentis est, has vicinias, utpote abominabiles, sibi tanquam pestem fugiendas esse ducet.

Siquis, praeter quam personae suae condignum [note: Actiones indecentes statui. ] est, contraque omnem decentiam, actionibus sese dederit, quae nullo ei pacto conveniant, hoc mordaci dicto percellebatur: Anus saltat. Quemadmodum autem turpe fuerit videre vetulam, cui gravis senecta jam in fronte aniles rugas sulcaverit, deformem, contortam, et omnino ineptam reddendo, in choro Juvencularum tripudiantium et ipsam saltare, sic non minus indecens est, videre virum maturitate plenum Juvenilibus exercitiis puerascentem, imo cum puerulis jaciendis nucibus vacare.

Huic vicinum illud alterum est: Camelus saltat: cum res praepostera sit, videre animal tam ponderosum saltu lasciviens. Ejusdem sententiae est, quod dicitur: Nero musicatur: foedum etenim est Imperatoriam majestatem inter musicos dissolutos Orchestam salire: sicut alium quoque Imperatorem Domitianum sagittare muscas: Horatius de vetula quadam libidinis efferatae ajebat:

Telanae prope nobilem
Tonsae Luceriam, non cytharae decent,
Nec flos purpureus rosae,
Nec poti vetulam fece tenus cadi.

Recenset Plutarchus, quomodo Pericles vir famosissimus, cum a vetula Elpinice molestaretur, dignum persona sua responsum dederit: Vnguento, anus cum sis, caveto inungier. Correspondet rursum illud: Anus bacchatur.

[note: Pudicitia ad finem usque vitae conservata. ] Flos Virginitatis, et pudicitiae, ad finem usque vitae illibato conservatus (quo munus aliud aeque pretiosum inveniri nequit, nec in vita humana margarita majori aestimatione digna) hac expressione designatus fuit: Anus Eriphus. Haec vetula, memorante Apollodoro apud Zenodotum, ad decrepitam usque aetatem florem virginitatis intactum custodivit: unde praesatus Author inquit: Perinde quasi adhuc anus essetper aetatem, et puella quod adhuc innupta. Quidam sentiunt, inquit Manutius, in Sicilia genus quoddam Locustarum esse, quae copulam non norint, et quae priori nomine appellentur, item alio nomine Mantinae.

Imo vero negari nequit eo usque hunc decorum virginitatis florem acceptabilem esse, ut cor Altissimi Dei induxerit, de coeli amplissimis regnis ad terras descendendi, ut illic in purissimo Virginis utero conciperetur. Hic semel amissus, recuperari nunquam potest: unde Claudianus doctissimi:

Cum castum amisit polluto e corpore florem,
Nec pueris jucunda manet, nec cara puellis.

[note: Oculi muliebres quantorum malorum causa. ] Majora et graviora sunt incendia, quae ab intuitu, et radiis oculorum muliebrium excitata sunt, quam quae de officinis, et focis, et fornacibus, aut domorum conflragrationibus prodierunt: his enim oculorum flammis integrae quandoque regiones, et regna consumpta sunt: cujus rei vivum exemplar in Paride et Helena Trojanum excidium tam funestum praebebit. Ad hoc ipsum exprimendum olim dicebatur: Mulieris oculus. Laconismus Graecus, qui inter Latinos sic ferebatur: Mulieris oculus speculum juvenibus est.

Hoc loco innumerabiles lamentationes, exaggerationes, querimoniae, et Epiphonemata luxuriant tam Poetarum, quam Amantium in delirationibus suis. Solum in hoc genere, cum mihi brevitatis studium indixerim, sententiam Mantuani adducam, qui sic ait:

--- Uritque videndo
Faemina.


page 96, image: s096

[note: In Medea. ] Et Ovidius:

Ut vidi, ut perii, sic me malus abstalit error.

[note: Lib. 4. Hexae. meron. ] Fuit, qui diceret: Oculi sunt in amore Duces; alius sic: Oculi sunt in amore cruces. Et S. Bafilius Seleuciensis: Fuge spectare, ut salveris: Et Coronatus Cantor meus: Averte oculos meos, ne videant vanitatem.

[note: Infidelitas mulierum. ] Revertor ad infidelitatem mulierum, de quibus illud Satyricum dicitur: Nec mulieri, nec gremio credendam. Exponit adagium hoc Festus Pompejus, et idipsum experientia sussragante consolidat, in testimonium tot faeminas adducens, quae toties in gremio res etiam summi momenti occuluerunt, sed communi malo loquacitatis correptae, inopinata inadvertentia totum prodiderunt, fallente eas memoria, et debita circumspectione. Denique non possim ego, quin Ovidianae sententiae adhaeream:

[note: De remed. Am. ] Neve puellarum lacrymis move are caveto:
Ut flerent oculos erudiere suos.

Et Valerius Maximus inquit: Audax est ad omnia, quaecunque amat, faemina, et artificiosa est nocere cum vult: Et Euripides: Mulieres ad bona quidem ineptissimae, malorum vero effectrices sapientissimae. Quod jam supra citatum.

[note: Servitium pluribus promissum. ] Imprudentia hominis, qui idem beneficium, aut favorem, aut servitium, aut quidvis aliud personis pluribus spondet, hanc sibi sententiam conscivit: Unicâ filiâ duos parare generos. Non credo familiam ullam esse, quae non saepe occinat proverbium illud, quod videlicet inconveniens sit, de unica filia, aut nuru una duos sibi generos formare. Convenit etiam ei, qui pro unico favore alteri praestito, retributionem a duobus efflagitat.

Quae paroemia sapienter adinventa in annalibus antiquorum reperitur. Hoc autem vitium tam homine ingenuo indignum est, ut et danti, et recipienti omnino detestabile esse oporteat. Siquidem gratia gratis datur, iniquum est, ut alieno fine dispensetur. Hesiodus optime consuevit dicere: [note: De claris Oratorib. ] In referenda gratia debemus imitari agros fertiles, qui multo plus afferunt, quam acceperunt: Id quod pariter M. Tullius usurpat.

[note: Pes unus in pluribus calceamentis teneri nequit. ] Faex adeo vulgi nostri, etiam qui in eo adhuc spectabiliores sunt, hoc usu induxerunt: Non potersi tenere il piede in piu scarpe: pedem in calce amentis pluribus teneri non posse. Populares antiquorum sic ajebant: Non potes Thetidem simul et Galatheam amare. Erat olim, prout Physici asseverant, Galatea flumen, fluctibus marinis contrarium. Hinc Manutius commentatur: Non potes idem diversa sequi, velut literas, et pecuniam, voluptatem, et gloriam, mundum et Christum. Hoc ipsum vivacissime ex inemendabili ore Salvatoris [note: Matth. 6. ] nostri expressum fuit: Nemo potest duobus dominis servire, aut enim unum odio habebit, et alterum diliget, aut unum sustinebit, et alterum contemnet. [note: Prov. 13. Apocalyps. 5. ] Non potestis Deo servire, et mammonae. Et in Proverbiis: Vult et non vult piger. Et Redemptor noster ad Dilectum discipulum de quodam Episcopo ait: Utinam aut frigidus, aut calidus esses: [note: 3. Reg. 18. ] sed quia tepidus es, incipiamte evomere. Nec minus perstringit illud, quod Elias Propheta ad dololatras inquit: Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum. Quod vitium non minus detestabile est, quam superius illud.

[note: Experientia in rebus agendis. ] Indicaturi olim hominem in rebus agendis excultum, et expertum, hunc loquendi usum induxerunt: Anus subsultans multum excitat pulveris. Id quod aptius quadrare videtur iis, qui diutino experimento rerum pluribus negotiis intricantur: Sicute contra etiam, quibus nulla propemodum experientia est, cum temere talibus se ingesserint, ingens pulverum copia se elevat, ingens difficultatum, et dubiorum se cumulus intelligentiae objectat, qui facile in confusionem negotiantem involvat. Inde et illud alterum adinventum fuit: plus valere denatium unicum praxeos, quam centum theoriae: Experientia est rerum [note: In Praesat. ] magistra: sic omnes scholae vociferantur. Et Julius Frontinus: Non trepidat de eventu inventionis suae, qui probatis eam experimentis comparavit.

[note: Negotium intermissum. ] Cum quis ultra negotio cuidam, jam semel coepto nec inhaerere, nec illud prosequi, nec possit, nec velit, utpote quod inutile ei, aut importunum, aut vitiatum, aut denique consummatum fuerit, sic olim dicere soliti sunt: Anus veluti equus profundam habebit fossam. Quemadmodum enim equi jam senio confecti, anus similiter jam decrepitae, illi quidem servitio inhabiles, vetula autem jam invisa, vel in fossam deturbantur, vel in profundum sepulchrum jaciuntur, ut omnis recordatio simul extinguatur, sic de omni negocio, de quo foenus deinceps non speretur, multo consultius memoria aboletur. Pari ratione faemina, quae in aetate Juvenili amatores suos habuit, cum senicula defloruerit, vetus reminiscentia ejus, sicut et amores dispereunt: prout [note: Metr. 3. ] Horatius de Lyco inquit. Severinus Boetius sic habet:

Venit properata malis inopina senectus,
Et dolor aetatem jussit in esse suam.

Terminemus tractatum hunc cum senectute: reor enim me, si non literaliter, saltem figurate aetatem hominis totam transcurrisse: qui autem uberius in his emolumentum suum capere intenderit, legat inter alios Aldum Manutium, de quo haec pauca ego quoque mutuatus sum. Interim transgredior ad aequivoca.

AEQUIVOCA.

[note: Quid sint aequivoca. ] HAEC juxta Comitem Emmanuelem Thesaurum (scriptorem temporum nostrorum ita elevatum, et luminosum, ut cum doctissimo suo Tubo optico Aristotelico videatur velut alter Columbus, novas, et incognitas antehac discooperire terras, novosque mundos figurarum, et troporum patefacere) aequivoca inquam haec sunt, quae eloquentiam maxime adornant, eamque quasi cothurnatam, et chlamydatam apparere faciunt. Haec, aequivoca sunt, ingeniosissima commenta Intellectus humani, unde maxima pars acuminum salsatorum procedit, unde phrases elegantissimae, et conceptus Poetici prodeunt, unde ars oratoria decoratur, et argutae facetiae formantur. Itaque sicut hi conceptus aliud non sunt, quam enthymemata cum urbanitate quadam fallacia, sic inter acceptabiles, ingenio sasque cavillationes ab Authore nostro annumerantur [note: 1. Rh[?]. ] AEquivoca: Idem Author pro confirmatione hujus, Aristotelem adducit, qui ait: Alter locus est penes aequivocationem: ut si mus laudandus diceretur, quoniam mysteria inde dicantur.

Hinc substantiae Metaphysicae sunt, quas Dialectici secundas intentiones, et antepraedicamenta nominant: ut sunt genera, species, individua, et termini grammaticales, nomen, cognomen, verbum. Quorum quodque tanto magis delectabile


page 97, image: s097

est, quanto facetius, et argutius est: quae etiam facile de decem Categoriis Aristotelis deducuntur. Huc pertinent etiam Anagrammata, quae tantum in Academiis pretium obtinent, sicut et in congressibus: quin supra virgulas, et puncta aequivocatio cum delectatione inducitur: sicut in sequenti versu:

Porta patens esto, nulli claudaris honesto.

[note: Virgulae non suo loco collocatae sensum pervertunt. ] Ubi comma illud, si alio transponatur, videlicet ante claudaris, negativam indecentem efformat. Invigilandum ergo cuique esset, ut loco debito et virgulas, et accentus collocet, quippe quod horum unicus, non ubi oportet consistens, universam quandoque periodum mutilet, maxime in iis quae praelo dantur: ubi hic error, in textum gliscens, quandoque sensum integrum deturpat, denigrando compositionis authores, quos oportebat de atramentis suis lumen et claritatem attendere.

[note: AEquivoca etiam in scenis locum obtinent. ] AEquivoca interim tam in rebus veris, quam fabulosis locum habent: atque haec potissimum sunt, quae in scenis agnitiones, peripetias, et Catastrophes componunt: quae ostentui et miraculo similia operantur.

His mature consideratis, cum apud doctissimum Aldrovandum plures hominis aequivocas voces invenerim, ut quod reale et verum est, distingui a fictione possit, et ut praeterea discerni possit, qualiter aequivocatio haec usurpanda sit, opportunum, et necessarium judicavi, inde aliquas huc collocare.

Nomen igitur Homo, sine omni aequivocatione de composito et corpore humano desumptum est, quod anima rationali intellectiva dotatum est, per quam et integritatem, et perfectionem suam consequitur: per superiorem autem nomenclaturam non solum homo intelligitur qui jam adultus est, nec solum qui spissis adhuc ignorantiae tenebris involvitur, sed uterque, tam adultus, quam [note: Saprentes vero homines dicti. ] Infantulus. Praeter haec intelligendus, qui perfectum jam temperamentum suum, et compositionem tam internam, quam externam consecutus est. Sub hoc nomine item comprehenduntur sapientes, qui ob multiplicitatem et omnigenam eruditionem et intelligentiam speciatim sibi hominis nomen vendicant, quos Latini potissimum viros nominant: de quibus rejiciuntur ineruditi, et qui aetatis infantilis sunt. Et hic demum principium suum ducunt aequivoca super hominem, dum hic veraciter qualitates omnes requiruntur, quaecunque ad stabiliendum verum hominem, in sensu perfecto necessariae sunt.

Per hominem apud Latinos promiscuus sensus utriusque sexus comprehenditur, tam maris, quam foeminae. In sacris bibliis, per eandem vocem hominis, prout alibi meminimus, concipitur multitudo, et turba hominum. In uno [note: Cap. 5. ] loco etiam per sensum allegoricum a S. Matthaeo sub intellectu Daemonii usurpatur: unde in parabola ejus, qui semini bono superinjecta reperit zizania dicitur: Venit inimicus homo et super seminavit zizania; juxta mentem plurium Expositorum, hic sathan intelligitur, qui in campo virtutum zizania vitiorum disseminat.

Botanici, vel Simplicistae herbam quandam, aliter nominatam Balsaminam, nomine hominis appellant, haec enim se erigendo, et calamo suo se in altum levando, cum eleganti proportione corporaturam hominis aemulatur. Pictores et sculptores, cum formam humanae similem delinearunt, aut exsculpserunt, sine contradictione eam hominis nomine appellant. Marsilius Ficinus in locis quamplurimis, commentando Platonem, refert eum nomine hominis animam rationalem, positam in interiore, et per sensus exteriores apparentem intelligere, prout eruditissime cum eo Theologi conveniunt.

Cum hac partitione, aut divisione alii rursum interiorem, exterioremque hominem assumunt, et intelligunt.

Dialectici Hominem pro specie specialissima et principali sumunt, propositionem indesinitam jactando, cujus minor extremitas vox sit: Et sic Homo ad propositionem universalem reducitur: et in tali sensu accipiendum, quod Apostolus ad Corinthios inquit: Probet autem seipsum homo: Quamvis haec vos hominis individua quandoque personam denotet particularem: Sic dictum illud Geneseos intelligendum: Homo non erat, qui operaretur terram,

Porro variae voces huic voci hominis adjunctae, variam quoque significationem inducunt. Unde quotiescunque in sacris literis exprimitur: Homo [note: 3. Reg. c. 13. ] Dei, id Oleaster de Prophetis intelligendum [note: 8. De Civ. Dei. ] asserit: ubi vero legitur: Homo corporeus, S. Augustinus docet, illic hominem mundanum, et carnalem accipiendum.

Marsilius Ficinus per hominem ignitum, cujus saepenumero in sacris literis fit mentio, authumat daemonium intelligendum. Cum item de homine grandi dicitur, id Scaliger ad mundum universum applicat, e contrario mundus paruus de homine accipiendus.

Chymica quae Spagyrica dicitur, et quae humano usui tam proficua adinvenit, et adhuc quotidie invenit, alembicum suum, vel urinale distillatorium, cum omni complemento, hominem pileatum appellat.

Ars metallica sublimius levatur, et operationes suas matrimonio aequiparat, quod inter virum et mulierem contrahitur, sicut et magnificis nominibus Regis et Reginae condecorat. Hinc Philosophi cuncti in Turba: Veneramini regem, et ejus uxorem, quia nescitis quando indigetis his, quae Regem, et suam uxorem emendant. Sic nomine masculi et faeminae nominantur, ob reciprocam et actionem et passionem. Hinc Rosinus: Artis auri arcanum ex mare et faemina consistit. Appellantur item Pater, mater, et filius, ob generationes reciprocas. Hinc Hermes: Pater ejus Sol est, mater Luna. Et Rosarium Philosophicum: Ipsa ut pia mater nutrit filium suum; Quandoque solius faeminae mentio fit, subtracto nomine masculi. Hinc Theophilus in Turba: Mulier fugiens generos. Ubi per mulierem humiditas petrae intelligitur, quae saepe inconstans, et instabilis de igne fugit. Multoties Homo tantum appellatur, et Homo compositus de corpore, spiritu, et anima: hinc inter alios Rasis: Lapis noster primo senex, ultimo juvenis, quia albedo est initio, rubedo in fine. Turba solet accipere arborem, et imponere ei magnae aetatis hominem.

Aliis item denominationibus humanis hae mutationes appellantur: cum titulis, inquam, et vocibus fratrum, sororum, patrui, Avi, Soceri, Generi, servi rubicundi, virginis, pueruli, Hominis eleganti vestimento induti, Regis qui aurato Diademate coronatus est. Atque ita tot metaphoris, aenygmatibus, peregrinis vocibus, et significatis e longinquo desumptis artem suam occultarunt:


page 98, image: s098

ita ut pene factu impossibile sit, etiam maxime peritis, ad perfectam eorum cognitionem penetrare; propter quod et universam artis molem quidam argumento nullitatis adscribunt: cum omnino incontestatum sit, raros aetate nostra Jasones esse, quibus contigit hoc Vellus aureum abripere: aut raros Oedipos, quibus datum sit dissolvere, non unicum solum, sed tam copiosa aenygmata, quae de sphynge hac metallica proponuntur, et in medium allata sunt.

Apud Latinos quicunque robore eximio dotatus est, Viri denominationem assumit: Inter milites, quicunque pect oris intrepidi, et strenuae virtutis est, nomen item Viri sibi vendicat: sic de omnibus dicendum, quotquot vel in literis, vel in manu artifici, vel in conficiendis negotiis eximiam operam navant; quotquot in scientia quadam, vel prosessione qualicunque excellunt, et illustrantur.

Cum igitur haec aequivoca jam abunde tractata sint (nec enim in his materia tam fertilis est, ut fusiorem dilatationem velit, quippe quod ipsa aequivocata nomina succincta, et brevia admodum sint) de his transeundum ad

SYNONYMA.

ANtiqui stabilierunt, et confirmarunt, hanc vocem hominis sine aspiratione, interjectione, aut dimidiata voce exprimendam, et pro ferendam [note: Lib. 1. Confess. c. 18. ] esse. Hinc est quod S. Augustinus inquit: Mirandum est profecto, quomodo filii hominum pacta literarum, ac syllabarum accepta a majoribus diligenter observent, deinde pacta aeterna salutis perpetuae negligant. S. Isidorus hanc vocem hominis ab humo derivari docet, certum enim est eum ab humo primitivam formationem, et compositionem suam traxisse. Subscribit opinioni huic Varro, dum ait: Per hominem humor terrae caliginosae signatur, quae mollis, et tractabilis est, ideoque rotam figuli sequitur, ut homines nominis etymo ad nutum, et imperium summi Dei circumducendos se esse intelligant.

Goropius erudite opinatur, hominem in primitiva significatione, et lingua sua Hoomet appellatum fuisse, quae vox altissimam mentem, et animam in homine sublimissimam denotat. A Latinis item vir a vi dicitur, quippe quod faeminam robore plurimum antecedat: Vel vir a virtute: in qua sibi omni studio, tam in anima, quam in corpore proficiendum esse persuadere debet.

Apud Hebraeos plura item nomina sortitur: inprimis vocabulum Adam est, quod terram significat: Item Gheber, hoc est fortis, robustus: item Methim: mortales. Alio nomine Enos, hoc est fragilis, obliviosus, denique Isch, hoc est vir nominatur. In hoc posteriori vocabulo (juxta annotationem Borgonii) cum virum significat litera Jod adjuncta est, quae potissimum altissimo Deo sacra est, itaque non nisi maribus datur; haec eadem litera Jod deest in hebraico, cum Ischa mulieri datur; cui res sacrae, earumque usus et ministerium interdictum est: Saepius memoratum nomen Isch cum virum significat, idem est quod virtute et robore praestans.

Idem Goropius subinfert, virum in teutonica linsua Mensch appellari, quod idem est, ac liber, alludendo ad arbitrii libertatem. Mensich enim, juxta hunc authorem, idem est ac seipsum ducens. Appellatur paruus mundus, vel Microcosmus, sicut alibi jam diffusius retulimus: sic eum aetate sua divinus Aristoteles, sic vir peritissimus Averroes appellavit.

Poterit praeterea, juxta doctissimum Aldrovandum, mens dici (quae in cerebro consistit) propter coelum Empireum, ubi divina majestas residet.

Ex ea sui parte, qua cogitativus, et imaginativus est, sphaeris caelestibus, imo et intelligentiis comparatur; ob partem sensitivam divinorum ministrorum Ideam refert: huc spectant ostia diversa, per quas omnigenae rerum species introducuntur, in quibus aemulationem quandam habet, cum septem firmamenti Planetis. Itaque si Solem et Lunam coeli oculos nominamus, haec bina sidera in oculis figurantur. Os item, in quo faciei venustas consistit, jucundum, et tranquillum Veneris sidus, vel aspectum ejus exprimit: Nasus sceptrum Jovis, et Mercurii caduceum: porro ob siccitatem suam aures Martem, et Saturnum repraesentant: Sicut naevi et maculae, quae in vultu, in hoc videlicet humano coelo apparent, ea quae in octava sphaera continentur, hoc est caeteras stellas figurant. Denique inferiores hominis partes, per quas faecum transitus est (ut cum venia loquamur) eas umbras, opacitates, et caligines figurant, ad quas animae reprobae, daemonia, vel spiritus rebelles condemnantur, utpote creaturae ingratae, quae non immerito excrementis terrae, et corporis faeculentiis com parari possunt.

Stabilitis denominationibus hisce, S. Augustinus in doctissimo libro suo de harmonia, cum sententia Aristotelis, omniumque Philosophorum concordat: hominem videlicet participare sensu cum animalibus, eum vegetari cum plantis, intelligere cum Angelis.

Hic idem, juxta GeorgiumVenetum, dum vel contemplando, vel ruminando divina mysteria, vel divinam mentem interpretando se exercet, Angelicis occupationibus vacat, eorumque officium adimplet: Cum vero etiam ea rectitudine, qua sibi permisium est, caeteris dominatur, quadantenus Arch-Angelorum ministerium gloriosum exequitur: cum eosdem caelesti quadam fortitudine arcet a malo, et ad bonum faciendum pellicit, principatus caelestes imitatur: cum eos, qui militanti Ecclesiae rebelles sunt, et orthodoxae fidei nostrae contrarii, procul a fidelium consortio fugat, Potestatum supernarum speciale adjumentum nanciscitur: authoritatem consequitur a Dominationibus: et ut propositum sibi finem apprehendat, levamen habet a thronis, lumen singulare a Cherubim, denique amorem perfectum a Seraphim.

Non igitur abs ratione est quod a S. Joanne Homo, paruus mundus appellatus fuit, illie ubi ait: Et Mundus eum non cognovit. Ab Italis huomo vocatur, a Gallis un homme, ab Hispanis Elvaron, a Germanis ein Mensch.

Cum porro indivisibilis socia viri sit mulier, postquam synonyma unius jam adducta sunt, reliquum erit, ut eadem quoque de faemina adducamus. Faemina a Latinis etiam mulier dicitur, quasi mollier, idque ob mollitiem, et teneritudinem, sicut Varro author est: sed priori nomine intelligendae sunt, quae thalamum conjugalem jam norunt virginitate amissa. Super hoc memoratur,


page 99, image: s099

cum quidam Ciceronem reprehendisset eo, quod vir jam sexagenarius puellam nomine Popiliam Virginem matrimonio sibi junxisset, respondisse eum: Cras mulier erit. Ulpianus interim mulieris nomine appellat, cujuscunque demum status, aut virginalis, aut conjugalis sit.

Apud Hebraeos mulier Ischa, quasi virago appellatur, quippe quam Protoplastes de primaevi parentis costa formavit: aut ideo quod homini in adjutorium data est, aut vero quod in societate viri, eam rei quoque familiari intendere necesse fuit, atque ita animum eam gerere oportuit non mollem, aut demissum, sed fortem, et virilem: aut vero denique, quod pro communi hominum progeneratione producta et plasmata est.

Alio item nomine Necchevah hebraice dicitur, de radice nacchab, quod concavitatem denotat, eo quod proles in cavitate uteri contineatur, idque in abscondito usque ad praestitutum sibi tempus; quod nomen non solis mulieribus, sed animantibus quoque sexus faeminei attribuitur. Adhuc alia nomina mulier in eadam sacra lingua sortitur, ut Naschim etc. quamvis hoc magis mulieri jam viro datae conveniat.

[note: Guarini. ] Ab Italis Donna nominatur: De quo nomine Poeta quidam ait, chi disse donna, disse danno: Qui Donna dicit damnum dicit. Et ut verum fateamur, Evae exemplo hoc manifestum fit, quae optime noverat, quantum posteritati damnum intulerisset: Unde Latinus quidam inter Poetas dixit:

Est mulier tanquam generalis Regula; quare?
In multis fallit regula: sic mulier.

Et alius:

Amisit costam causa mulieris Adamus,
Uxoris causa perdidit ipse animam.

Quamvis in Carmine suo, quoa Italico nomine Zampognam appellat, Marinus dicat:

Donna, chi disse donna, disse dono.

A Gallis mulier, une femme, ab Hispanis Mugier, a Germanis ein Weib/ oder Frau nominatur: His terminatis transeundum ad differentias.

DIFFERENTIAE.

RErum differentia tantopere necessaria est, ut eam lapidem Lydium non immerito quis dixerit, quo rerum omnium distinctio, et vera cognitio oboritur. Nec Mercurius unquam, juxta Mythologos, laudabilius egit, quam cum Batti errores vindicando, eum nova metamorphosi in figuram eam, quam merebatur, reduxit.

Inter maxime necessaria praedicamenta, a divino Aristotele adducta, differentia est, per quam quaeque res in essentia sua propria constituitur, et cognoscitur: per hanc enim una ab altera separatur, uniusque et alterius identitas patefit. Sine hac Mundus in primitivum chaos delaberetur, juxta illud Poetae:

Frigida pugnabant calidis, humentia siccis.

His stabilitis necessarium erit videre, qua ratione sicut plantae inter plantam, sic hominis ab homine differentia sit. Ubi inter prima se mihi offert sapientis hominis, ab insipiente, indocto, et ignorante: hic agrestis est, ruvidus, scaber, semper utile praeponens honestati: alter vero (quamvis animum nec dum disciplinis excultum habeat) logica nihilominus naturali dotatus est, quae nulli non rei et dignitatem, et decorum praeferat. Horum posterior semper sibi ob oculos laudem, honorem, gloriam, fidem, et omnevirtutum genus collocat: alter, utpote brutis animantibus coaequandus, non nisi ad emolumenta sua, et voluptates, et vitiorum fruitionem inhiat.

Si quis matura mente, et sedulo varietatem morum considerare studuerit, non difficulter in homine qualitates universas caeterorum animantium ad vivum epilogatas, et expressas deprehendet. Quidam eorum more tygridum crudeles sunt, quidam ut lupi rapaces: quidam in serpentum similitudinem veneno squalent: quidam fortitudinem leonum imitantur: quidam leporum pavorem, quidam vulpium vafritiem. Illic invenitur canum invidia, inhonesta delectatio porcorum, toxicum lethale viperarum, stoliditas jumentorum, lentitudo boum, placiditas agnorum. Et sic per plura capita evagari licebit, sicut in priori volumine per partium enumerationem patuit; quo etiam Joannis Baptistae Portae volumen repletum est.

Quidam asserunt haec saepenumero aut de climatis qualitate provenire, aut de Horoscopo nativitatis: in quo, qui humana signa in Genesi sua nacti sunt, naturae clementis, et benignae sunt, faciles ad ignoscendum; quibus haec signa desunt, barbari evadunt, truces, immites, severi, intractabiles. Ut ad Climata revertamur, Indi feruntur mansueti: Parthi ex adverso, sicut et Scythiae incolae feroces, et inhumani, praecipue Tartarorum gens.

Qui porro interlunii tempore nascuntur, ut plurimum vitae brevis esse, aut si supervixerint infirmae complexionis dicuntur, idque secundum authoritatem Peripatetici. Qui durante terrae motu gignuntur, semper in metu et pavore futuri sunt.

[note: Epist. 18. ] Viri, juxta Ovidium intellectus acutioris, magisque vegeti sunt, qui sic ait:

Urimur igne pari, sed sum tibi viribus impar:
Fortius ingenium suspicor esse viris.

Ingenia proinde virorum etiam inter sese omnimodo discrepantia sunt: prout quotidiana exempla [note: Lib. 2. Epist. ] indigitant: Unde Horatius:

... Non omnes eadem mirantur, amantque.
Carmine tu gaudes, hic delectatur Jambis
Ille Bioneis sermonibus, hic sale nigro.

Eorum quidam disciplinas, et vitam solitariam amplexantur. Redeant hic in memoriam affectus hominum, et passiones occurrant Oeconomiae, vita politica, artes liberales, et mechanicae, studia, professiones, exercitia, et alia hujuscemodi plura, in quot differentias hominum vitam [note: Sat. 3. ] conscindunt? Hinc Persius canit:

... mille hominum species, et discolor usus.
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.

[note: Lib. 3. Eleg. ] Et idem author alibi adhuc vivacius:

Hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis,
Naturae sequitur semina quisque sue.

Majori admiratione dignum est, videre in eodem puncto, eundem hominem sibiipsi non constantem, varie et affectibus, et voluntate dispari, et passionibus discerptum; unde non raro in momento temporis opinionem variat, per modum Ixionis, qui perpetuis circumvolutionibus


page 100, image: s100

rotaetorquetur, nec unquam firmitudinem, aut quietem habet. Haec differentia inter plures alias pene praecipua est. Unde Severinus [note: Pros. 3. ] Boetius ait: Rotam volubili orbe versamus, et summa infimis, et infima summis mutare gaudemus: [note: Lib. 2. Amor. ] et Ovidius:

Quod licet, ingratum est: quod non licet acrius urit:
Quod sequitur fugio, quod fugit ipse sequor.

Hunc sensum Catullus explicuit, dum ait:

Odi, et amo: quare id faciam fortasse requiris?
Nescio, sed fieri sentio, et excrucior.

Idem dici poterit de esculentis, inter quae quod hodie placuit, cras displicebit, et propediem rursum arridebit. De his nihilominus proprietatibus individualibus, differentiae specificae statui nequeunt: hae enim non nisi formae substantiali assignantur.

[note: De monstris. ] Nec vero hic diffusius ego de cunctis hominum differentiis scripturus sum, videlicet de dispositione eorum, de figuris diversis, sive in naribus, sive in formatione oris, oculorum, aurium, labrorum, insitu capitis, et pedum, in pelle, pilis, aut quavis alia parte: in his enim te, benevole Lector, ad eruditissimum, et facundissimum Aldrovandum ablego: hic tibi homines sylvestres, Satyros, Centauros et horum similia ob oculos ponet: quamvis hoc eodem Authore duce nonnihil etiam de Gigantibus, et Pygmaeis paulo post dicturus sim.

Interim non tam hyperbolicae, tam ampullosae, [note: Plinium non tam vanum Authorem esse, ut vulgo creditus. ] et vanae sunt (inquit praefatus Author) Plinii paginae, illic ubi interalia, etiam in materia formarum, et diversarum staturarum, quae inter homines occurrunt, ea quae omnem possibilitatem videntur excedere, commemorat. Nec enim multimoda experientia deest, quae de terris Orientalibus, antehac incognitas nobis hominum formas, et vix credibiles retulit, de quibus hic nonnulla, insequendo vestigia tanti Authoris, ob oculos positurus sum.

Non desunt calami, qui referunt circa fontem Gangis fluminis inveniri hominum genus, et loci incolas, Astomos (hoc est sine ore, et conductibus excrementiciis) appellatos, universo corpore hirtos, et pilosos, qui solo odore naribus attracto vivant, et respirent. Horum mentionem Plinius habet, qui item de certa quadam gente meminit, quae lingua destituta sit, cujus loco et gestu, et nutibus loquatur.

Praeter hunc Joannes Mandavilla Insulam quandam, nominatam Defracan, describit, quam certum quoddam pygmaeorum genus incolat, qui solo pomorum sylvestrium odore pascantur: unde cum iter aggressuri sint, et domo discessuri, non nisi herbas odoriferas pro victu sumere, quibus solis vitam suam conservent.

[note: Cap. 23. ] Adjungit Solinus sortem quandam AEthiopum esse, qui in locum oris non nisi minutum, simplexque foramen habeant, per quod admota canna liquorem sugant, unde alantur, vitamque degant. [note: Lib. 15. 16. De Civ. Dei cap. 8. ] Strabo hoc genus hominum exsibilabat, interim ejus meminit S. Augustinus: idque etiam apertissimis verbis S. Isidorus confirmat.

Ad radices altissimorum montium in Scythia habitatores inveniuntur, quibus non solum calvities naturalis est, sed mentum quoque amplissimum, naribus usque adeo simis, et demissis, ut [note: Lib. 6. c. 3. ] iisdem privati videantur: de quibus fuse admodum Lycosthenes tractat.

Rursum alios adducit Plinius, labiis pene totis destitutos, qui intimas Orientis partes incolunt. Lycosthenes item dum Nigritas depingit, eos homines inquit staturae admodum procerae, sed quibus labrum inferius propemodum ad pectus usque propendeat: pars enim interior, ob calorem climatis difficulter invenitur, imo vero facillime computresceret, si non sale ab iis emendaretur. Haec veritas a S. Isidoro confirmatur, et a Cadamosto, qui ait: Hi populi sunt nigerrimi, procerae staturae, habentes labrum inferius ad pectus usque promissum, cujus interna pars rubore ita saturato est referta, ut aliqua exulceratione vexari videatur: ideoque eorum dentes majores nostris conspiciuntur: imo duos habent reliquis eminentiores.

Ut de labris ad aures digrediamur, Vesalius Anatomicus insignis refert, novisse se Patavii binos homines, qui aures suas, per modum digitorum commoverint. Pomponius Mela, et Strabo de quibusdam gentibus memorant, quas Phanesias nominat, aut Satmollas, auribus usque adeo prolixis, ut eas more vestium in terras usque demittant. Sicut Pigafetta Author est, inhabitatores insulae quae Gilo dicitur, et inter Moluccas situata est, aures ad humeros usque demittere: e vicinia alios easdem usque adeo longas gerere, ut iis corpus totum cooperiant.

Pater Eusebius Societatis JESU in navigatione Hollandorum, et Anglorum refert, populum esse Turanuccos appellatum, quibus aures tam longae sint, ut terram contingant: idem ait de iis qui Cali furniam inhabitant.

Sed video me ad partes hominis monstruosas devolutum, quae quamvis in apparentes, et individuales disserentias inter se hominum constituant, nihilominus cum propositum sit mihi, in fine voluminis hujus de hoc tractatum brevem adjungere, hic ea transeundo, nonnihil de natura Gigantum, et deinceps ex adverso de Pygmaeorum relaturus sum.

GIGANTES.

DE his inprimis Poetarum quidam ait:

Monstra, Gigas Nanusque duo contraria formis;
Vir gigas immanis; Nanus inanis homo.

Plures antiquorum rati sunt, neminem mortalium altitudinem septenorum pedum excedere posse: unde Herculem ad hujusmodi magnitudinem evasisse asserunt: hoc non obstante, quidam ajunt inventos, qui ad novem pedes, totidemque uncias excreverint, inter quos fuisse, qui Gabarus appellatus fuerit. Confirmat hoc ipsum Solinus, qui refert AEthiopes Syrbotos ad altitudinem duodecim usque pedum excrescere: alibi memorat, quosdam indos esse, qui cum facilitate, et celeritate elephantos conscendant.

[note: Lib. 5. c. 2. ] Onesicritus author est in quibusdam Indiae locis, ubi umbrae non sunt, staturas hominum quinque cubitales, et duplicati palmi esse. Item Olaus Magnus in septentrionalibus plagis hujuscemodi homines reperiri inquit, praecipue in Helsingensi Regno, subdito coronae Suecorum: ubi inventus sit, qui novem cubitos proceritate attigerit, sociatus duodecim aliis strenuissimis Commilitonibus suis, et fortissimis Athletis.



page 101, image: s101

Imo vero recenti adhuc memoria narratur in provinciis Suecorum, et Gothorum visos fuisse, qui per plura stadia bovem aut equum humeris suis portarint: hic etiam equitem armatum, una cum equo suo, cum in medio cursu esset, in terram cadere faciebat. Sic Virgilus, qui in recensendo valore Turni Poetica licentia hyperbolico genere uti videtur, non sine ratione, imo et veraciter ajebat:

Saxum antiquum ingens campo, quod forte jacebat
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis,
(Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus)
Ille manu raptum valida torquebat in hostem.

Ubi ex magnitudine saxi facile de jacientis fortitudine, et ponderoso corpore dijudicari poterit. Ejusdem altitudinis, et procerae staturae Imperator Mauritius erat: Unde Plinius refert, quod annulus, quem in minori digito portabat, Reginae et Conjugi suae pro armilla manus sat ampla servierit.

Rursum fidem non excedit, quod quidam recensent, in comitiis imperialibus quondam Augustae habitis, Maximiliano Imperatori hujusmodi fortem, et vigorosum gigantem exhibitum fuisse, qui pro nutrimento suo (citra satietatem) paucis buccellis mediantibus, capram integram deglutierit.

Pigafetta jam ante memoratus, utpote Author illibatae integritatis, recenset, se apud Cannibales Armeniae populum vidisse gigantem portentosae celsitudinis. Hollandi item sulcando Magellanicum mare, attestantur, invenisse se hominem novem cubitorum longitudine. Sic Americus Vespucius, qui et ipse regiones antehac incognitas peragravit et plagas prius ignotas detexit, affirmat se in Insula quae idcirco gigantum dicitur, ejusmodi procerae staturae homines invenisse.

Magis autem recens est, quod P. Melchior Nugnez S. J. in literis quibusdam (in quibus Regem Chinensem comprehendit) affirmat in Civitate regia, provinciae ejus, quae Pequin nominatur, custodes insolitae magnitudinis esse, hoc est, quindecim pedum. Hi autem satellites Regiisunt, quos Princeps ille magnis impensis, et stipendiis alit.

Ejusdem formae Gigantes Americani sunt, quos Patagones appellant, qui faciem suam diversicoloribus plantarum, et herbarum succis depingunt. Sic eos describit Cornelius Judaeus, [note: Iract. 4. Cosmogr. ] de quibus ita inquit: Patagones populi Gigantaeae staturae undecim palmos alti fuerunt, inventi a Ferdinando Magaliano Lusitano; hi in animantibus mulis similibus invaria loca equitant, et ex horum pellibus quasdam vestes inconcinnas parant, et arcubus delectantur. Denique horum Juniores coloribus primum crines, de inde totum corpus afficiunt, ut coram aliis eleganti forma conspicui evadant.

[note: De monstris. ] Aldrovandus portentum adducit, quod, nisi ab Authore inclyto originem traheret, inter fabulas censendum arbitrarer: ait autem his verbis: Neque recensebimus mulieres Selenitides, quae, contra naturam aliarum ova pariunt, unde nascentes homines ad Giganteam crescunt staturam, teste Lycosthene Ravisius Textor adstruit.

Celebris, et authentica memoria gigantum [note: Cap. 6. ] in sacris literis est: ita in Genefi legitur: Gigantes erant super terram in illis diebus: Et in Numeris: [note: Cap. 13. ] Vidimus monstra quaedam filiorum Enac, de genere gigantaeo, quibus comparati, quasi locustae videbamur.

Clarissima memoria est Gigantis Goliathi, qui monstruosae magnitudinis erat, quem in funda sua Pastor David dejecit. Sicut de Civitate Rabba quae Ammonitarum erat, et de Philadelphia, regia et Metropoli regionis illius, de gigantibus loci incolis a filiis Loth occisis memoratur. Erat urbs illa, non minus ac aliae habitatoribus suis abundans, sicut et omni genere victualium foacunda: quae deinceps a Gigante eximio expugnata fuit, quem melius non expresserim, quam iis verbis, quibus eum sacrae literae Og Regem Basan appellant. Lectum ejus ferreum pro miraculo tum temporis monstrabant, novem cubitorum longitudine, altum quatuor. Haec Civitas deinceps a Davide destructa, et populus, utpote rebellis Deo, ab eodem exterminatus fuit Denique Ptolomaeo AEgypti Rege omnis regio isthaec sub ditionem redacta fuit, nomine Philadelphiae insignita, quod in nostra usque saecula conservat. Habuit autem, donec sedem suam Archi-Episcopalem in decore suo conservavit, mytras Episcopales duodecim, quae sub Juris dictione illius et obedientia tenebantur.

Haec quae memoravimus majorem sibi fidem conciliant ex ossibus immensae molis, quae ex iis monumentis, vel sepulchris, ubi haec portenta hominum tumulata sunt, deinceps prodierunt. Sigibertus memorat in litore Uticensi, vicino Africae, Gigantis dentem tam insolitae magnitudinis inventum, ut quamvis in plures partes sejunctus fuerit, earum major mensuram centum dentium, prout nostri sunt, adaequaverit.

Petrus Simon scripto reliquit in expeditione quam adortus est Alvares in terris noviter discoopertis, cum a Patribus Societatis villa quaedam aedificaretur, in effossione luti molarem dentem apparuisse, qui magnitudine manum hominis aequarit, ita ut nostris dentibus comparatus, eorum tercentum, aut quadringentos formare potuerit.

[note: In offic. Tom. 2. ] Praeter dentes traditio Fulgosi est Carolum septimum Regem Galliae, in partibus montuosis Narbonensis provinciae, prope Valentiam, observasse cadaver quoddam, cujus dimensio triginta pedes occupaverit. Imo vero recenset Textor Cadaver Orionis inventum fuisse in Insula [note: Spec. Hist. cap. 34. ] Creta quadraginta sex cubitorum. Porro et Corpus Pallantis, anno salutis millesimo tricessimo nono, juxta quod refert Vincentius Bellovacensis, Romae inventum fuit, cujus sublimitas Civitatis muros aequaverit.

[note: Gigas resuseitatur. ] Idem Author de S. Maglorio attestatur, qui magnae Britanniae quondam Episcopus fuit, quod ut fidem Christi propagaret, se in plagas illas transtulerit, atque illic gigantaeum corpus invenerit, quod pro conversione plurium haereticorum ad orthodoxam fidem, in vitam revocarit, a quo deinde variarum rerum instructionem acceperit, numeroso etiam annorum spacio eum qui resuscitatus fuerat vitam suam prolongasse, postquam nihilominus lustrali aqua sacri baptismatis tinctus fuisset.

Multi recensent, sub Paulo Tertio Pontifice Maximo inventa fuisse ossa magnitudinis insolitae. Adhuc hodiedum in nobilissima Civitate Venera Templum est, quod antehac ad Patres


page 102, image: s102

Cruciferos spectabat, in quo os de gloriosissimo S. Christophori latere conservatur, tam monstruosae proceritatis, ut pene omnem fidem exuperent, quaecunque de hoc memorant.

Ut de vicinioribus loquamur: In Ecclesia S. Laurentii (Portae Stierae) in augustissima patria mea Bononiensi, certo constat, procerum gigantem tumulatum esse: qui quondam invictissimo Imperatori Carolo V. a servitiis fuerat: cujus Epitaphium id quod diximus confirmat.

Quidquid hactenus de statura marium diximus, idem de mulieribus dicendum. Author enim, qui libros de natura scripsit, enarrat, in plagis Occidentalibus inventam fuisse faeminam altissimae staturae: Consimilis alia in hac patria mea, paucis annis ab eo tempore, quo haec scribo inventa suit, quae huc appulit, et se spectandam dedit. Sicitem Justini Thracis aetate, mulier quaedam de Celiera dicitur fuisse adducta, immensae molis, quae qualemcunque hominem etiam longissimum cubito integro exuperabat. [note: Lib. 15. d. Civit. Dei. ] Denique S. Augustinus mulieris cujusdam Gygantaeae meminit, quam Roma, antequam a Gothis devastata esset, cum summa admiratione vidit. Hucusque Aldrovandus. Sed de aliis quoque nonnihil producendum.

Commentum Mythologorum est Gigantes Terrae filios fuisse, caelesti sanguine generatos. Fuerunt autem ante Diluvium, sicut de Scripturis praememoratis verificari potest. Finxerunt Poetae hos prodigiosos homines cum Diis belligerasse, et Schalas superim positis sibi invicem montibus struxisse, ut coelum contingerent, quorum ingeniosas mythologias doctis, curiosisque discutiendas relinquo.

Non minus his consideratione dignus est eruditissimus Comitis Thesauri discursus in Gygantomachia sua, quae connectitur volumini Panegyrico, qui libri sine contestatione dignissimi sunt, ut virorum doctorum manibus terantur. [note: Cap. 4. De Noe et Arca. Lib. 15. De Civ. D. c. 23. ] Cur autem Terrae filii nominati fuerint, accuratae Expositiones Sanctorum Ambrosii, et Augustini perlustrentur.

Denominantur gigantes ab Hebraeis Naphal, Nephalim, quod in Idiomate suo idem est ac: cadentes, irruentes: Sed hic cum sagaci Ironia actio pro passione sumitur, potius enim alios cadere faciebant. Primus inter Rabbinos Salomon delirando authumat, eos cadentes dictos, quod de genere duorum Angelorum sint, Aza, et Azaele, qui de caelo lapsi sint, quam opinionem S. Ambrosius, et Philocondemnant.

[note: In addit. ad Postillam Lyrani. ] Burgensis arbitratur, Gigantes primos sub specie humana, daemonia fuisse. Pejus sentit Valesius, eos prolem fuisse generatam a daemonibus, quos Incubos vocant; quae opinio, utpote fabulosa, [note: 15. De Civit. Dei. c. 13. ] merito a S. Augustino rejicitur. Certum interim est fuisse olim, et nunc esse gigantes, etiam post adventum Redemptoris, qui altitudine, et mole corporis reliquum genus hominum exuperarint.

Dixerunt Poeta, eos pedes serpentinos habuisse, femora squammosa, contorta, et mollia more colubrorum: idque, sicut alibi memoratum est, ob vitiosam eorum naturam: sic de terra editos, in poenam, et castigationem temeritatis, qua Jovi bellum moverunt, et eum [note: 1. Metam. ] deturbare coelo nec quicquam moliti sunt. Hinc Ovidius:

Tum Pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subjectum Pelion Ossae.

Occasionem huic fabulae, authoritate plenam, [note: Cap. 6. ] dedit Textus sacrae Geneseos, quae sic habet: Videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchrae, acceperunt sibi Uxores.

Homerus in Odyssea eos putat filios Neptuni et Iphimediae: atque hos ipsos esse, qui facta fibi Schala de Ossa, et Pelio montibus, Jovi bellum exuscitarint. Ovidius diffuse facinus illud describendo, initium suum sic format:

Terra feros partus, immania monstra, gigantes
Edidit, ausuros in Jovis ire domum.

AEstimarunt antiqui, eos in cavernosis, et subterraneis, paludosis, et sulphureis Phlegrae desertis latibula sua habuisse. De Typhoeo confingunt, eum tanti roboris fuisse, ut solus universam Siciliam movere potuerit: hyperbole omnem fidem excedens. Plus veritatis in narratione illa est, qua dicuntur fratricidae Cain filii, sicut et Patriarchae Seth fuisse gigantes, et sic tam filios Dei, quam filios hominum nominatos.

Primus post diluvium Gigas Nemrod erat, de quo Septuaginta Interpretes sic aiunt: Ipse erat Gigas, tum mole corporis, tum robore: tum crudelitate. Sic in Pentateucho Enac de stirpe dicitur gigantum; attestante itidem Beroso, Civitas Enacim et ipsa Enos appellata fuit, in qua tanquam in Metropoli sua universo pene mundo dominabantur: confisi, etiam in terribili fortitudine, extorsiones barbaricas ubivis gentium exercebant, opprimendo subditos suos.

Exploratores, quos in terram promissionis Moyses ablegarat, vidisse se ajebant monstra gigantaea, nominata ab Hebraeis Nephalim. In [note: Cap. 2. ] Prophetia Amos sic legitur: Tradidi Amorrheum, cujus altitudo erat, tanquam cedri, et robur ut [note: Lib. 3. Antiq. ] quercus. Berosus Noe Patriarcham in numero gigantum censet. In exercitu Philisthaeorum inventus fuit Saph Gigas, qui in praelio contra Davidem [note: 2. Reg. 21. ] occisus fuit. Sic Jesbibenob gigas Davidem e vita sustulisset, nisi Abisai filius Sarviae in auxilium accurrisset. In eodem exercitu ultra primum Goliath, alius quoque inventus fuit ejusdem nominis, quem idem David peremisse legitur: hic autem gigas praeter proceram sublimemque staturam sex digitis manuum, pedumquo dotatus fuit.

Poetae asserunt Atlantem omnium gigantum maximum fuisse, undecum humeros supposuisse coelo: idque ut alluderent ad viri hujus eximiam Astrologiae scientiam, quippe qui ingenii sui subtilitate illuc pertigit, quo caeterorum Astronomorum nemo poterat: vel quod montium quidam fuit, hoc insignitus nomine, qui culmine suo ipsas sphaeras coeli tangere videtur. Hinc de animato Atlante Virgilius:

--- ubi Caelifer Atlas
Axem humeris torquet stellis ardentibus aptum.

In eadem proceritatis aestimatione habiti sunt olim, Briareus, Enceladus, Porphyrion, Adamastus, Oromedon, Gages, Titius, et alii ex Poetarum fabulis inclyti. Inter hos quoque Typhaeus est, vel Typhon, cujus longiorem descriptionem hic praetermitto, quippe jam alibi factam, cum veraci mythologia: hic enim ad alia magis vera, et substantiosa vocor.



page 103, image: s103

[note: In Sertorio, Lib. 17. et Gabinto. ] Heraclides Ponticus Author est Herculem altitudinis quatuor cubitorum fuisse, et pedis unius. De Antheo Plutarchus et Strabo commemorant, quod sepulchrum ejus a Quinto Sertorio in Affrica apertum fuerit (postquam Civitatem unam e Barbaricis debellasset) atque illic Colossum illum ingentis magnitudinis detexisse, qui ad cubitos usque sexaginta pertigerit: itaque eum, pro loci veneratione, refecisse monumentum, victimas, et sacrificia litasse.

Antiqui fabulati sunt, post Anthei mortem uxorem ejus Tingem nupsisse Herculi, de qua deinceps Siphax Rex, et ipse Gigas, magnaeque [note: Lib. 7. c. 16. ] potentiae prognatus sit. Attestatur Plinius, imperante Oraculo detectum fuisse cadaver Orestis, quod septem cubitorum inventum sit. Sic in Insula Salamina, inundatione quadam factum, ut vis fluminum Ajacis ossa procera alluendo discooperuerit, qui quondam in Exercitu Trojanorum inter Heroes numeratus fuit.

Polyphemus Gigas ex Cyclopibus dicitur Neptuni filius fuisse. De Polydamante filio Niciae [note: Paus. in Atticis. ] Pausanias et Suidas inquiunt: Omnium hominum, Heroibus exceptis suae aetatis, staturâ maximus fuit: et praeter Olympicas victorias de Pancratio peculiari fortitudinis gloria illustris.

Apud Theocritum habetur, quod faemina quaedam, nomine Praxinox Syracusana, de Marito suo loquens (ut insolitam magnitudinem ejus [note: Erasm. in Adag. ] exprimeret) eum sic appellarit: Vir tredecim cubitorum. Philostratus memorat, quaedam corpora aut vero mortuorum ossa inventa fuisse, tam monstruosae longitudinis et latitudinis, ut haec quidem viginti duos, longitudo triginta cubitos attigerit.

De Poro magno Indiae Rege Dio refert, eum exuperasse longitudine quemvis elephantum quantumque sublimem: Hunc Regem Alexander Magnus bello devicit. Ganges Rex AEthiopum decem cubitorum erat: de quo Suidas ait: Ea formae praestantia erat, quali nemo unquam mortalium fuit. Phlegon Author est in Dalmatia speluncam inventam, quam Dianae inquiunt, in qua plura corpora apparuerint, quorum costae sedecim Spithamas excesserint. De certa quadam Claudia Martialis inquit:

[note: Mart. lib. 8. ] Summa Palatini poteras aequare Colossi,
Si fieres brevior, Claudia, sesquipede,

[note: In Vir. Her. Atties. ] Agathon Atheniensis, referente Philostrato, homo erat monstruosae fortitudinis, nec minoris proceritatis. Maximinus Imperator altitudinem octo et dimidii pedum attigit: ad cujus rei argumentum calcar ejus producitur, vel calceamentum, quod uno pede longius sit, quam caeteri hominum habere consueverunt. Hinc de re magna per proverbium dici solitum est: Caliga Maximini. [note: In Geneal. Deor. ] Magnus ille Author Certaldi, memoriam quandam refricat, quae recenset in Sicilia, non procul Trapano, inventum fuisse corpus gigantis, quod nihilominus ad primam commotionem continuo in pulverem redactum fuerit: de conjectura vero, quae haberi potuit ab osse femoris, id quod integrum remansit, concludi potuit, corpus illud ducentorum cubitorum fuisse. In cujus rei testimonium appensum fuisse prodigiosum dentem secus altare gloriosissimae Virginis Annuntiatae. Feracissima gigantum fuit semper Anglia, et Dania, et Helsinga, prout ajunt Candemus, Saxo Grammaticus, et alii.

Sigonius refert Martinum Turranium Mediolanensem [note: Lib. 11. Regni Italici. ] exorbitantis staturae fuisse: hic ea tempestate, qua Christiani post Christum natum anno millesimo centesimo et quandragesimo octavo, Civitatem regiam Damascum oppugnarunt, a barbaris captus fuit, et martyrio generosissimo pro fide JESU Christi vitam suam terminavit, nobilissimam familiam suam splendore insigni condecorando. Denique habitatores Antverpiae monstrare solent figuram gigantis altissimi, quondam Imperatoris Braboni, qui Brabantiae nomenclaturam dedit: Hic enim Princeps, et tyrannus regionum illarum erat. Monstratur autem praedicta figura, postquam devotio, et processio gloriosissimae Virginis Assumptae jam consummata est.

De gigante hoc complura disticha prodierant, cum quibus hanc veritatem conclusurus sum, dari nimirum gigantes. Et quibus primum sic sonat:

Cernitis immanem hunc, immensa mole gigantem:
Talem olim, ut fama est, tulit Andoverga Tyrannum.

De osse coxendicis hi versus habentur:

Tanta haec horrifici fuerit si coxa gig antis,
Caetera quanta illi membra fuisse putes?

Supra dentem, palmo majorem, sic Poeta inquit:

Faucibus immensis dens hic stetit ore voraci:
Quivisset solidos ille vorare boves.

De invictissimo brachii valore fic ait:

Quam fuerit forti munitus robore saevus
Ille vir, hic cubiti pars monet ista sui.

De vasta proceritate humerorum sic legitur:

Ardua terribilis scapula haec est crede tyranni,
Quid reris quantum sustinuisset onus?

De tibia, et femore, ex quibus moles illa horrenda mensurari posset, sic habetur:

Gestavit vastum vasta haec si tibia corpus,
Enceladum aequavit (non dubium) ille gradu.

Goropius tam vasta inquit, tamque ampla fuisse haec ossa, ut potius Balenae cujusdam, quam gigantis credita fuerint.

Quemadmodum vero haec magnitudo corporum immensa est, et staturam communem hominum supereminet, fic non minus enarratio eorum historica in immensum augmentari posset: Ego verb his paucis limitibus contineor, tantummodo ut veridicum esse palam faciam, fuisse olim Gigantum genus, et esse adhuc: nec solis fabulis, et commentis fictitiis et hyberbolicis Poetarum haec adscribenda esse. Quae autem tibi jam allata sunt, benevole Lector, in tantum prosunt, quod hic compendiata vides, quae alibi vastissimis voluminibus continentur.

Stabilita hac veritate, reliquum erit videre quidpiam de horum virorum exotica fortitudine, deque eorundem actionibus inclytis. Et sicut altitudo eorum tibi admiranda visa fuerit, sic non minus admiratione digna videbuntur, imo et hyperbolica, quae inter innumera tibi paucis expediam: quamvis utrobique talia afferantur, quae de calamis fide dignis, et veracibus, omni aestimatione, et veneratione plenis fluxerunt.

In primo igitur loco Adrianus Junius Author est, in festis nuptialibus Caroli Pulchri, magni Franciae Regis, productam fuisse mulierem, in cujus comparatione quaevis elevatissimae


page 104, image: s104

staturae, nanorum vel pygmaeorum similitudinem gesserint: tam insueta, tam peregrina erat molis hujus figura. Haecambabus manibus duo vasa lignea portabat, repleta cerevisiâ, quorum quodque quadringenta pondo Italica continebat: trabem item tam ponderosam levabat, et non secus ac bacillum tractabat, cui octo homines vix sufficerent portandae, vel movendae, quamvis nervosi, et robusti essent. Haec faemina portentosa a Wilhelmo Comite cognomine Bono ex Hollandia adducta fuerat, si tamen fides tanto authori de tanto monstro haberi debet.

Milo Pythagorae discipulus, patria Crotoniensis, tam fortis evasit, ut in pedes erectum homo non esset qui movere de statione sua posset. Siquidem manu pomum pressisset, aut quidvis aliud, nemo erat, qui illud ei se eripuisse gloriaretur. In ludis Olympicis haec inimitabilia praestitit, occidendo solo pugno bovem, eundemque per plura stadia portando, unoque die consumendo. Hic aliquando, dum in Porticu Philosophorum esset, videns columnam ruinae proximam, continuo accurrens, inaudito robore eandem sustinuit, tot tantosque viros in securitatem collocans, qui ad hujuscemodi exercitia affluxerant. Denique stationem suam deserens, et periculo se subtrahens, ruinam loci post se traxit, absque ulla circumstantium laesione. Narrantur haec a Caelio, Juvenale, et Gellio.

[note: Cleomedes. ] Actiones consummatae crudelitatis, et feritatis sunt, quae de Cleomede Astipalense recensentur. Hic aliquando sine armis fuisse fertur: contigit autem ut cum Lacco Epidanio, Luctatore famoso, solis manibus, dimicarit, quem primo ictu pugno interemit. Sed quod a sodalibus suis maxime horrendum visum est, summa barbaries fuit, quâ erga corpus mortuum uti voluit: cum enim fumantem iram spiraretadhuc, manum lateri ejus applicuit et cum furibunda violentiade pectore ejus, palpitans cor euulsit, simul cum intestinis. Itaque ob hoc facinus coram Judice comparere jussus, plus quam ante inexorabilis, introeundo Scholam publicam, ubi centum pueri sub Ludimagistro suo congregati morabantur, columnam, cui aedificium universum incumbebat, apprehendit, totamque fabricam, excussâ columna, super capita tot innocentum praecipitavit, unde ad unum omnes misere extincti sunt. Cum ergo ex his sibi mortem certam auguraret, in Dianae phanum se contulit, atque illic sepulchrali lapide levato, subtus illum se abdidit, vivumque tumulavit: atque ita vicam, nescio an majori cum gloria, quam ignominia [note: In vita Romul. ] terminavit. Author historiae Plutarchus est.

Titormus, de quo plena sunt volumina historicorum, Poetarum, et Comicorum, praefatos omnes exuperavit. Certabat hic cum Milone, atque ut ei experimentum aliquod fortitudinis et virium suarum redderet, descendit cum eodem in Evenum, locum, ubi saxa ad aedificandum ponderosissima continebantur: quorum unum loco movens, gestansque brachiis, tandem in sat longinquum spatium ejaculatus est: aliis rursum vicibus, eodem vigore, qui lacertos tales decuit, idem saxum procul a se jecit, idque saepius cum tanta dexteritate, et agilitate ut non nisi pila videretur. Tandem illud ipsum resumendo, per magnum itineris intervallum humeris suis gestatum in via publica, tanquam generosum tropheum valoris collocavit. Milo et ipse neruos suos adhibens gestare brachiis molem hanc tentavit, sed vix de situ suo levare potuit.

Aliud rursus virium suarum documentum, et illud pene incredibile dedit; Cum enim indomitus Taurus, et furens, citissimo impetu per campos ferretur, in occursum ejus procedens reluctantem tenuit, et refraenavit, idque non nisi unica manu prehenso pede posteriori: ad haec praesens erat Milo jam memoratus, qui plenus stupore exclamavit: Prô Jupiter, nunquid non alterum nobis Herculem mundo resuscitasti? [note: Cap. 69. lib. 11. ] Totum hoc a Caelio memoratur, rerum antiquarum scriptore diligentissimo. Velleius Paterculus memoriae dedit, Junium Valentem tanti roboris fuisse, ut currum vehement issimo impetu protractum, in medio cursu suo sisteret. Copiosa sunt volumina Curtii, Justini, Diodori in recensendo heroico facto Lysimachi, qui leonis faucibus objectus, eo quod Calistheni, venenum petenti, ministrasset, semetipsum in tanto periculo animavit, brachium dextrum hiantibus belluae faucibus immittendo, eandem suffocavit, linguamque adhuc palpitanti evulsit. Unde postea tam Alexandro charus evasit, ut cum forte vulneratus esset in praelio, Rex ei manibus propriis plagam alligarit.

De Polydamante Graeco Luctatore, homine ad quod is ausum egregium exercitato, idem Caelius refert; quod cum in monte Olympo inermis esset, leonem insignis magnitudinis, qui sibi obviam fuerat, occiderit. Item armentum boum introeundo, illic ferocissimum Taurum manu prehendit, nec prius tremendam bestiam dimifit, nisi postquam in fortissimis se tenentis manibus ungulam avulsam dereliquit. Hic etiam cum majori robore praecipitatos currus in medio feruore cursus retinebat.

Ad famam tam insoliti roboris Darius Rex accurrit, et virum amplo stipendio cumulavit: Cui etiam valorem pectoris continuo monstravit: provocatus enim a tribus Persis, pug nam non abnuit, sed ipse solus tres adortus, momento brevi occidit. Sed sicut evenire plerumque solet nimium in se confidentibus, cum aliquando in speluncam, una cum sodalibus suis introisset, idque tempore pluvio, saxum ingens moveri loco coepit, ruinam meditians, quam reliqui sine mora evitarunt: ipse vero viribus suis credendo, dum molem sustinere vellet, misere sub ruina conquasilatus interiit: Si tamen Caelio sides debetur.

[note: Lib. 7. ] Omnem praeterea credulitatem excedit, quod, idem Author de inenarrabili fortitudine, simul et rusticitate Agathonis Atheniensis refert. Hic quamvis jucundissimi aspectus esset, comae prolixioris, naribus aquilinis, vultu hilari, pectore spacioso, et altitudinem pedum octo attingens, semper pelle lupina horridus incedebat, plerumque sylvestres feras venando persequebatur, nil veritus etiam immanissimas Pantheras, et tygrides et ursos, imo nec Leones: Qui tam in habitu corporis, quam in caeteris alimentis suis, omne id cavebat, quod mollem reddere, vel delicatum posset. Unde verificari in illo potuisset, quod de Achille dictum, qui se leonum et ursorum medullis cibare solitus sit.

Sabinus Syrus, summi roboris vir, summo sibihonori ducebat, praesentissimis et vehementissimis


page 105, image: s105

objici periculis: hic sub Tito Vespasiano militans primus fuit, qui muros Hierosolymae victor conscendit, atque illic vexillum Romanum figenscoronam muralem promeruit.

Memoria item dignum est, quod a Plinio refertur de Tritano quodam, milite valoris gigantei, qui ab hoste insolente in singulare certamen protractus, indignum judicavit, contra quem armatus in arenam descenderet; itaque solo pugno, imo pollice dextrae suae eum humi prostravit, dedignatusautem occidere, captivum Duci suo adduxit.

Porro et illud incredibile videtur, et prodigio simile, quod de Tidaeo filio AEnei Regis Celidoniae Tortellius meminit: eum videlicet in Mycea sibi parem robore non invenisse: Ablegatum ad Etheoclem, provocasse ad certamen Thebanum, qualiscunque esset, ei insuper quaecunque arma vellet, ad electionem liberam relinquendo. Quos cunque autem adortus est, eorum victor cum ingenti gloria evasit. Quia vero Thebani jactantiam viri amaro animo ferebant, insidias ei per fortissimos viros in primo Juventutis flore eximios collocarunt: sed eorum damno factum: ille enim, non secus ac alter Samson inter Philisthaeos, aut Hercules inter Pygmaeos desaeviendo, cunctos misera strage trucidavit.

Non minori admiratione dignum est, quod de Seleuco Nicanore Rege Syriae memoratur: Hic enim staturâ suâ excelsus, eo tempore sacrificio cuidam intervenit, quo Taurus sylvestris de manibus sacerdotis evaserat: Seleucus vix manu fugientem tetigerat, et confestim cum stupore circumstantium, inter quos Alexander Magnus erat, qui ad spectaculum tam insigne praesens erat, immotum stare fecit.

Omnem etiam fidem exuperat quod Petrus Crinitus de Firmo Imperatore narrat. Hic hirsutus erat corpore, et pilosus, statura ingenti (quem Aurelius latronem AEgyptium vocabat) Firmus nomine, sed adhuc firmior factis, speculum se Juventuti praestitit insolitae fortitudinis. Cum enim resupinus jaceret, incudem pectori superpositam constanter perferebat, tundentibus desuper duobus fabris, qui binos malleos gravi pondere insignes manu gestabant. Itaque per Antonomasiam communi Nomine Cyclops appellabatur.

Denique in promptu sunt volumina Caelii, Justini, Plutarchi, Plinii, et Ravisii, et aliorum, qui de incredibili valore heroum narrant; De Aristomene Messenio, qui cum paucis asseclis totos exercitus in fugam vertebat: et (recentioris memoriae) De Fulio Salvio, qui cum prompitudine schalas ascendebat, tenens manu ducentarum librarum pondus, tantundem super humeros, praeter haec et pedibus ejusdem ponderis onus trahens: De Mario Servilio homine Consulari, a nemine unquam superato: De Bitone, qui testificante Pausania, per magnum terrae spatium Taurum portavit, cui in Argo, obmemoriam incomparabilis fortitudinis, statua erecta est: De Cynegyro Atheniensium contra Persas Duce, qui cum hostes ad mare usque persequendo fugasset, et illi naves jam conscendissent, manu dextra harum unam apprehendit, quam sibi sentiens hostili ferro truncatam, sinistram applicuit: illa quoque amissa protinus rabido dente hostile lignum mordicus tenuit.

Idem recensetur de Lucio Glauco Romano, qui navem quandam Asdrubalis pari modo retinere ausus est. Horum fidem faciunt Plutarchus, et Justinus.

Volaterranus memoriae dedit de Enthymio Valente Luctatore Locrensi, quod immane saxum humeri suis ad portam usque Civitatis suae bajularit, pro indicio et tropheo fortitudinis suae illuc statuens. Sed melius talentum suum applicuit, cum Temescum Usurarium cupidissimum, eousque manibus constrinxit, ei mortem minitando, donec eum ad restitutionem male quaesitorum adegit, et patriae suae egentibus, quae rapaci manu extorserat, restituit.

Stupendum est, quod de Pyrrho Epirotarum Rege Plutarchus memorat, quem nobilitas ingenii, et faciei decor, Aquilam regum appellari fecit: Hic enim militem adorsus, qui infestus exercitibus suis, plurimam ubique stragem exercebat, tam fatalem plagam capiti ejus inflixit, ut non prius mucro cessarit, quam cum virum medium secavit.

Indicium generosi pectoris, simul et devoti erat, quo miles quidam nomine Pluto Juvenis admodum erga Patrem suum usus est. Cum enim eum in feruore conflictus captivum duci cerneret, tanto furore exarsit, ut de oculis flammas fulgurare visus, praedatoribus infestus institerit, et insolita violentia charam praedam ex inimicorum manibus eripuerit. Haec de Valerio Maximo desumpta sunt.

Qui proinde exoticarum virium, et actionum heroirarum prodigia insuper alia desiderat, virtutem rarissimi valoris inventurus est in operibus Santovini scriptoris, qui portentosos successus Alexandri Castriotti Epiri Principis commemorat, qui inter alia Turcico nomine Scanderbeg nominabatur. Audiet illic de duellis admiratione dignissimis, et quibus victor exiit, ita ut Amurath eum benignissime susceperit Cernet illic, quomodo hic ipse ab insolente Tartaro provocatus, ci tanta cum sapientia ambitionem retuderit, ut nunquam ad gestanda deinceps arma induci potuerit. Sicut cum in venatione esset, solus ipse truculentissimas feras domabat. Ipse solus item Jajam et Zampsam, notae valoris Mahometanos occidit, idque in praesentia Imperatoris sui. Cuncta haec a Pontano narrantur.

Superfluum hic loci ratus sum de fortitudine Herculis plura deducere, jam enim vulgo tam nota sunt, sicut chartae, et telae. Imo verojam tonsoribus, et lixis trita sunt, omniumque linguis ubique terrarum celebrata. Nihilominus contra sententiam ejus, qui dixit: Nec Hercules contra duos: cum in superioribus jam de Gigantum certaminibus singularibus, eorundemque facinoribus inclytis plura attulerim, quaedam etiam, quamvis pauca hic exempla in medium proferam, quae tanto eminentiora erunt, quanto illustrius est, videre simul plures cum pluribus dimicantes.

In primis ergo Florus, et Eutropius recensent, quatuor millia Numantinorum, in praelium contra Romanorum exercitum processisse, cum horum numerus ad quadraginta millia conscenderet, Numantinos nihi lominus vicisse, et cum strage ingenti inimicum in fugam conjecisse: nec a persequendo tam celeriter destitisse, nisi invictissimus Dux Romanorum Scipio,


page 106, image: s106

prudentiae suae vallo, trepidantium impetum retinuisset.

Utque ab his ad saecula moderna descendamus: Julius Barbaranus typo dedit, Brancium de Luscis, nobilem Venetum, tanti roboris fuisse, ut pene quamvis restem effringeret. Hic aliquando in sicariorum turbam incidens, cum nudata manu in confertos rueret, sola nominis fama universos sugavit. Ejusdem memoriae sunt, quae de factis illustribus idem author refert, de iis inquam, quae Wilhelmus Pusterla, nobilis Mediolanensis perpetravit: Hic enim saepius cum adversariis suis conflictans, omnes debellavit, subegit, et confudit. Idem vir (teste supramemorato scriptore) opponens se ferocissim is equis, eosdem sola manu domabat: quodvis etiam ferrum, quo ungulae equi ferrantur, sine mora frangebat: in lucta tantarum virium, ut impossibile videretur, solum a solo vinci.

Deplorandum est, quod Sabellicus nobis nomen Galli cujusdam, viri gloriosissimi conticuit: hic, inquam, nobilis dum in Christianorum exercitu contra Turcas anno Redemptionis 1022. militaret, tam animo, quam corpore robustissimus cum tercentum equitibus suis medias hostium turmas penetrans, ad ipsius Ottomanni praesentiam pertigit (facinus, in quo forte Mutius ipse, vel Cocles trepidasset) eumque infesta lancea graviter percussit, idem faciens vibrato gladio. Quandoquidem vero vestimentum Galli auro dives, eum credi fecit Ladislaum Regem Hungariae, ex omni latere a Turcis circumdatus, et in medium circuli compulsus, infracto animo pugnam redintegravit, pluresque humi prostravit: sed cum hostium cuneus nova semper incrementa sumeret, postponens vitam miseram gloriosae morti (cum jam plenus victoria esset, decalvato, et evicto primo Capite) tandem inter arma gloriose occubuit.

Simile in argumento suo est, quamvis in circumstantiis suis dissimile, quod de Teutone quodam refertur, ea aetate qua Isaac Imperator Orientis regnavit. Cum nimirum Germani Iconium vi armorum obtinuissent, hic de quo diximus, tam corporis robore, quam animi magnitudine egregius, exercitum Turcarum pedes sequebatur, manu sua conducendo equum: cum igitur quinquaginta equites invadunt; sed sine mora ille objecto ingenti scuto, contra hostium sagittas, et caetera armorum genera se inaudito valore defendit, quidquid in eum jaceretur, non secus ac festucas levissimas aestimans: Inter quos Mahometanus quidam, abjecto arcu, et apprehenso gladio, impellens equum, in Germanum violentus accurrit, ut cominus tanto vehementius pugnare posset: itaque ingenti plaga gladii ferire caput Antagonistae sui coepit, certam sibi victoriam spondendo: Germanus autem nil in statione sua commotus. non secus ac columna aerea impetum ferientis sustinuit. Conversus posthaec ad ini micum suum, more fulminis gladium suum vibrat, et unico ictu utrumque anteriorem pedem equi amputat; sicut falce secari foenum consuevit: reduplicata deinceps plaga in caput Turcae furentem ensem impegit, ita valide, ut in duas eum partes hiante vulnere secarit. Ad portentum illud fortitudinis Mahometica turma stetit attonita, et cum nemo ultra conserere manus cum victore ausus esset, pleni confusione disparuerunt: Teuto circa vesperam hyberna sua illaesus repetiit. Totum hoc Nicetas commemorat.

Adjungo hic Exemplum, quod quam libet credulitatem excedit, et quod uni cognatorum meorum ex intimis meis contigit, Anno salutis 1658. cujus nomen (habita ratione venerationis quam ei debeo) sub silentio mihi praetereundum est: fic enim decet. Suffecerit nosse, quod cum eum inimicorum sat numerosa turba equestris invasisset, ille vero non nisi pedes in media tempestate, qua coelum integrum susque deque inversum videri potuisset, non alia re defensus esset, quam armis ad concipiendum ignem, et jaculandum aptis, solus se contra tot viros retrogrado gressu tutatus est, atque ita undique globis plumbeis, non secus ac grandine impetitus, illaesus nihilominus evasit, donec in loco muris circum septo salutem integram invenit: sicut hodie dum adhuc prospere agit, et plenus sanitate vitam suam degit: de conflictu tam ancipiti, tamque inaequali aliud damnum non passus, quam quod unguis ei dextri indicis vi globi ablatus est: hic ergo index indicium est victoriae et trophei, quod de actione tam celebri retulit.

[note: Capitan Spavento in Comediis. Figur hyper. Canoch. Arist. ] Sed haec authorum similia nonnullis hyperbolica, aut gloriosis Thrasonibus propria videbuntur, quos Itali in Comoediis suis il Capitan Spavento nominare consueverunt: quem Comes Thesaurus sic loquentem introducit: Ego non dormio unquam nisi super centum culcitras, repletas cincinnis Suecorum, inductas ciliis vel palpebris eorundem: Non vestio nisi pelles Elephantorum, quos mucro meus in frusta consciderit, et quas non nisi minimi, digiti mei extremo ungue solo attactu decorticavi: Non bibo nisi sanguinem Maurorum, quos calce contrivi, non secus ac racemum aliquem in torculari: Non edo nisi pultem de Tartaris in pulverem redactis, in alembico ferri mei reverberatis: et siquidem in mentem venerit me assatura reficere, pullum gallinaceum ad sphaeram usque igneam in altum ejaculor, qui si assatus, calens adhuc, et fumigans per aerem delapsus fuerit, eum patula gula deglutio.

In eundem modum miles Plauti gloriabundus inquit:

Curate ut splendor meo sit clypeo clarior
Quam solis radii esse, cum sudum est, solent.
Ut ubi usus veniat conserta manu
Oculorum perstring at aciem in acie hostibus.

Nihilominus si nunquam gigantum quispiam extitisset, nunquam eos tanta authoritas, tot illustres calami solidassent, nunquam Historiographi tam insignes, tam fide digni de iis memorassent.

Descendamus nunc de sublimi fastigio staturarum, ad eas quae infimae sunt: Perfectae enim Philosophiae axioma est: Oppositorum eandem disciplinam esse: Consequens igitur est, ut cum jam satis de gigantibus tractatum sit, nunc in scenam prodeant

PYGMAEI.

NOn minus consideratione digna est virtus unita, quam quae diffunditur, et dispersa est: quantum vero haec eadem virtus in Gigantibus se dilatavit, tantum se in homuncionibus, quos Pygmaeos dicunt, restringit, et abbreviat, unde etiam prout supra de gigantibus, sic de his posterioribus mihi merito ratiocinandum est.

[note: Lib. 8. hist. de Animal. ] In primis autem utrorumque par est opinionum invicem conflictatio: Aristoreles enim dari


page 107, image: s107

Pygmaeos Author gravis est: Ad quod Mantuanus respiciens ajebat:

[note: De Animal. c. 12. ] Inter Pygmaeos non pudet esse brevem.

Hae attestationes interim jam sussicere poterant, ab Authoribus tam dogmaticis, tam inclytis productae.

[note: Lib. 4. Hist. Nat. Cap. 11. ] Plinius refert hujuscemodi homuncionum plenam esse Thraciam: Idem ait sub eodem climate grues dari, praecipue secus flumen Strimon appellatum, cum quibus eis consueta esse certamina. [note: Lib. 3. cap. 4. ] Pomponius Mela Author est, eor in Arabia interiori sdem fixisse. Philostratus eos inquit inter naturae monstra collocandos. Concluxit Olaus magnus, non dubitandum, quin tales dentur: et inter modernos Jovius authenticam de his fidem facit: In Legatione enim Moscovitica, [note: Lib. 2. de Gen. Septent. ] eos in Japoniam usque collocat: Lusitani item testificantur in Tartarorum regnis eos inveniri. Gemma Frisius recenset, contigisse aliquando ut navis repleta hujuscemodi Pygmaeis nescio quo fortunae casu in Norvegia appulerit.

Odoricus de rebus Indicis attestatur, vidisse se Pygmaeos altitudine tricubitales, eosque absoluto quinquennio jam generationi aptos esse, octavo aetatis suae anno senescere. Argensola liberiori calamo utitur: ait enim Insulam quandam Orientis esse, inclytam propter aurum, quod exinde trahitur, illic homunciones esse, ac veros Pygmaeos.

Nec vero locorum varietas irritam, aut vanam reddere debet opinionem praedictas humanorum corporum abbreviaturas dari: parienim ratione (cum oppositorum eadem sit disci, lina) non minus fabulosae videri posient historiae gigantum.

Ad majorem credulitatem formandam interim in confesso est, et experimento quotidiano novimus Nanos quam plurimos esse, qui veritatem hanc in ancipiti non relinquunt. Quidam nomine Marcus Antonius Sisiphus domi suae homuncionem aluit, tam exiguum, ut duorum pedum mensuram non excederet. Nanus item, cui nomen Canopas, binos palmos, et pedem longitudine efficiens, apud Juliam Augusti Neptem in delitiis erat. Idem Augustus hujusmodi alium, nomine Lucium, staturâ duorum pedum, publico nonnunquam spectaculo videndum produxit.

Nicephorus hujuscemodi alterius mentionem habet, qui in AEgypto natus tam brevis erat, ut nunquam ei similis inventus fuerit, cujus mater et ipsa minima erat: ille vero tam incredibilis parvitatis, ut longitudine aliquantum perdicem exuperaret: vixisse eum ad annum quintum et vicessimum, dotatum prudentia admirabili, et senili. Majorem huic rei fidem tribuit authoritas Patris Eusebii Soc. Jesu, qui in historiis suis naturalibus recenset, annis praecedentibus visum in Hispania homunculum septennem, qui barbam jam oblongam spissamque produxerit: eum anno decimo in flore, et vigore jam virili, filium genuisse.

Clarissima, et omni exceptione major est authoritas doctissimi Aldrovandi, qui ait, sex annis post absolutionem voluminis, quod de monstris conscripsit, vidisse se Bononiae in servitiis Illustrissimi Ducis Crequii Nanum, triginta unciarum altitudine: cujus etiam imaginem delineatam reliquit in Inscriptione, posita in Palatio senatorio, intra cubicula doctissimi Musaei sui, cujus verba haec sunt: Michael Magnanus, annos natus unum et quadraginta, in oppido Baronis de Sessonagio, sito in Delphinatu, prope Gratianopolim, Nanus illustrissimi et Excellentissimi D. Caroli de Crequy Paris Marescalchi Franciae, Proregis Delphinatus, et Ludovici XIII. Franciae, et Navarrae Regis Christianissimi ad sanctissimum Urbanum Octavum Oratoris, Obedientiae anno MDC XXXIV. Eodem tempore Illustrissimus Senator Ferdinandus Cospius in opulentissima domo sua duos hujuscemodi pusiones alebat.

[note: Qui pygmaeos dari negent. ] Non desunt tamen e contraria parte Authores non minimi, qui tale hominum genus, vel naturae compendia dari omnino negant. Inter primos est Albertus Magnus, qui non abnuit dari Pygmaeos, sed perfectos homines esse non censet, potius bestiarum genus homini quam simillimum; quae opinio cum Aristotelica communis est, qui dum talium homuncionum genus esse asseruit, non idcirco eos in verorum hominum numero collocavit. His rationibus nixus Suessanus, eos in humano genere dari manifeste negavit, eosque vero rationis usu privatos: idque tanto evidentius confirmat, quod religione careant: haec enim juxta Platonem, non nisi homini soli [note: Cap. 27. ] convenit. Quamvis etiam apud Ezechielem eorum mentio habeatur: rationibus nostris (prout Author memoratus inquit) non contiadici; constat enim Prophetam hic intelligi voluisse homines grandes, et proceros, quos non oporteat pede, sed potius cubitis mensurare (Pygmaei autem acubito dicti)

[note: In Comm. ad Ezech. ] S. Hieronymus Pygmaeos Pugilatores appellat; Athleta enim nomen suum latinum, Pugillator, a Graecis mutuatus est, quod cum Pygmaeis cognationem habet. Ex sententia aliorum homines in sublimitate turrium collocati Pygmaei appellabantur; de longe enim considerati, omnino parvuli videntur, et non nisi cubitales: quas sententia non omnino rejicienda.

[note: Lib. 3. Relat. Indic. ] Scaliger inter plures alios et ipse Pygmaeorum genus negat, hac ratione utens, quod nostra aetate nullum tale supersit: sed argumentum debile et invalidum est; pari modo enim probatum est fuisse olim Gigantes, quamvis nulli tales aetate nostra sint. Harum opinionum optima est acutissimi Cardani, qui memoratos homunciones in genere simiarum collocat: Cui suffragatur Marcus Polus in historia Indica: Hic enim Insulae cujusdam meminit, quae Basmanus dicitur a multitudine simiarum, quas venatores vi de latibulis suis sylvestribus intra muros suos compellunt, easque per totum radendo, exceptis pudendis, et barba, dehinc mercatoribus vendunt, postquam eos jam siccatos quibusdam vasis ligneis incluserunt, et camphora condiderunt: atque hi deinceps per orbem ambulantes bestias illas nomine Pygmaeorum demonstrant.

[note: Lib. 9. cap. 17. ] Ut ad eos revertamur, qui Pygmaeos dari asserunt, Basilides quidam, apud Athenaeum inquit, inveniri tales, qui cum grucibus praeliando, perdices insideant, quas itidem in locis illis majores [note: Lib. 9. cap. 22. ] esse. Quamvis Menecletus inquiat, eos contra grues aeque ab perdices illas militare. Dissentit ab his Plinius, qui majorum sententiam sequens, sic habet: Inducias habet gens Pygmaea abscessu gruum, cum iis dimicantium.

Com~entator Homeri Eustathius ait, eorum staturam


page 108, image: s108

ne ad cubitum quidem pertingere: denominatos autem a pygon, quo spacium illud intelligitur, quod ab osse manus, ad os cubiti intercedit, [note: Lib. 7. ] aut vero a principio digiti minoris. Plinius eos idcircô homines spithamae nominat. Sic Gellius scriptum reliquit: Pygmaei, qui longissimo sunt, non superant pedes duos, et quadrantem. De his memorant, quod sibi arietum cornua capitibus affigant, ut tanto longiores appareant: plures autem sentiunt, eos in praeliis suis arietibus insidere, inter quos Hecataeus est.

Multi inquiunt in montibus eos Indorum habitare, quibus Oceanus e vicino sit, prout Bartholomaeus Anglicanus, per authoritatem Publii ratiocinatur, et his apertis verbis utitur: [note: Lib. 7. ] Supra hos (Astomos) extrema in parte montium Spithamaei Pygmaei narrantur, ternas spythamas longitudine, hoc est ternos dodrantes non excedentes, salubri coelo semperque vernante, montibus ab aquilone oppositis: quos a gruibus infestari, Homerus quoque prodidit. Aristoteles tradit in cavernis [note: 16. De Civit. Dei cap. 8. Lib. 8. Ceogr. ] eos commorari. De hoc S. Augustinus non dissentit (videlicet Pygmaeos dari) sicut apud nos Parthi monstruosi sunt: quam opinionem etiam Scholiastes sequitur, sicut et Ludovicus Vives: quamvis Strabo alterius mentis sit.

Eustathius sentit, quod praelia pygmaeorum cum gruibus comparationem habeant Trojanorum cum Graecis. De quibus Juvenalis:

Ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram
Pygmaeus parvus currit bellator in armis;
Mox impar hosti, raptusque per aera, curvis
Unguibus asaeva rapitur grue....

Et Joannes Baptista Mantuanus:

Pygmaei breve vulgus, iners plebecula, quando
Convenęre grues longis in praelia rostris,
Sublato clamore fremunt, dumque agmine magno
Hostibus occurrit, tellus tremit, Indica clamant
Litora, arenarum nimbis absconditur aer
Omnis, et involvit pulvis solemque, polumque:
Et genus hoc hominum, naturâ imbelle, quietum,
Mite, facit Mavors pugnax immane, cruentum.

Quidam sunt, qui Pygmaeos ajunt longitudine insantum esse, cum sextum, aut septimum annum attigerunt, prout in Epistola quadam, scripta ad Pontificem Maximum habetur. Scripsit super hoc, per modum Poematis copiosissimum Tractatum, Latino versu exaratum, Jacobus Lectius Juris Consultus et Poeta non minus magnae intelligentiae, magnique nominis: id quod videre licet in theatro magno mundi universalis.

Magnam vero injuriam me facturum arbitrarer et tanto Authori, et volumini meo, si quidem id quod doctissimus Comes Thesaurus in amplificatione Nani, vel Pygmaei profert, non hic memorarim. Hic ergo, in Tubo suo optico Aristotelico (vel sic dicto Canochiali ) modum praefixit ad aperiendam ingeniorum cognitionem, idque oratoria eloquentia, omnibus numeris absoluta, postquam supra decem categorias Aristotelis, et supra quamque in particulari praxin elegantem demonstravit, per quam evagari quisque mente sua, omnis lingua omnis calamus in eadem exercitari non difficulter possit. In Indice Categorico methodum evidentissimam format, pro argumento assumens essentiam, et personam Nani, vel Pygmaei. Felicissimus Nanus, qui docet Orationem Giganteam instruere, tantundem fructuosam, quantum est esse possunt historiae jam adductae: Ipsis enim viris doctis prosicua, proficientibus autem ad singularem doctrinam maxime utilis ut reor est praesens

DESCRIPTIO.

[note: A quantitat. ] QUem vides, imo quem non vides, pusio est; homo suo nomine brevior: Embryo verius, quam homo, vel homuli fragmentum: cui metiundo Geometicus digitus sit longe immensior: infusis per fenestram radiis grandiores pervolitant minutiae. Talium pusionum si clepsydram impleas, tenui fluxu horas diriment. Propius inspice nec artus numerabis, nec membra. Pes est, ubi caput: unde incipit, eo de sinit: lineam diceres inpuncto, punctum in linea. Quanta veniret tam rara parvitas, ubi ineptiae sunt in pretio? Sane majora subhastari possunt, non minora; Rerum minimarum Phoenicem publicari putes. Hunc si alloqueris anhelitum preme, ne afflatu diffletur. Si corruat, nec laedi potest, nec laedere: adeo nec onus est, nec oneri.

[note: A qualitate. ] Deformis an elegans, furvus au fuscus sit, nescias. Tantillae substantiae nescit color haerere: esse tamen fateare, nescio quid hilo simile, pusillisve maculis, quas fucatae puellae pro naevo gerunt in gena. Mirum! tam parva res vocem edit, ac sonitum, nocturnis culicibus similis, quos audis, non vidos. Iratum caveto, scintilla est pusilla. et ardens, vel synapis granum parvum sed pravum.

[note: Ex relatis, et Causis. ] Sunt qui affirment Laedeo ex ovo genitum, sunt qui ridiculam AEsopici montis foeturam vocent: utrumque falso, nam pusioni comparatus mus, mons est: Lacertae oculus Pantheon. Alii myrmidonia putant ex formica natum, sed nihil secius, nam longe grandiores formicarum partus erumpunt: Sola hujus genitrix concepio foetu non tumuit, neque cum peperit se matrem sensit. Quid si nubat? Sane si pari nubat, atomum atomo junxerit Hymenaeus: ac si thalamum foecundet, duo tantuli nihilum gignent. Nugari voluit repuerascens natura, talem sibipupam molita: vel in ostentum ingenii hominem traxit in Epitomen; formicam ex ebore sudavit Callicrates, quam videre non erat; Myrmecides currum, quem abderet musca: utriusque diligentiam natura vincit, artis gloriam affectans maximam. In parvo eburneus sit, an carneus haud satis liquet, fallente oculos materia. Quidquid est, ad perfectum hominem nihil adest, nihil de est, materiam dixeris sine forma, formam sine materia: corpus sine corpore: quod sophorum barbarae classes ens voc arent rationis, hoc est fig mentum ingenii.

[note: Ab actione et passione. ] Conjice quas vires habeat vix verus vir, ne cum musca quidem certaverit aequo marte: nullo tamen victricis praemio, cum sanguinis tantum non habeat, quod sorbeat musca. Agere nihil potest, sed nihil pati: Ignem non pavet, neque gelu, qui neque rarescere possit, neque densari: invictus aeque miles, et pugil munitus, quia minutus: quem sua parvitas pugnis intactilem, ferro insectilem facit: obsessus obsidium ridebit, cui una hordei mica in annum sufficiat.

[note: A tempore. ] Quam degat aetatem rogas? Saeculum Nestoreum facile transiliet, morti inobservatus, quae certius in majora collineat: quamquam cum homo sit, et non homo, jam vitam inter ac lethum medius pendet. Majori periculo est bruma, dum Pygmaeis inimicae volitant grues. At si diris calculis suspendium Pusioni decernas, Arachnes carnifex erit, et laqueus filum.



page 109, image: s109

[note: A situ. ] Sedeat, an stet, an jaceat dubitas? in puncto planitiem tangit: hunc in subulae acumen induc, acumini accrescet nihil. Hunc rhedae impone, proceriorem aurigam Myrmecidis quadrig a sensit. In Pyri acate major Apollo sedit inter Camoenas. Equo imminens nihil eminet: crassiora corpuscula Jumenti e dorso equisones dentata stringunt strigili:

[note: Aloto et motu. ] De domicilio quaeritas? Nimis amplum theatrum foret limacis cochlea. In cochleari naufrag abitur, ut in Oceano. In frumenti gluma pila ludet: per aciculae forulum triumphum aget. Felix latro; quem neque arcere possis, neque coercere, ferrum non rumpet, ac crumpet apparitoribus non apparens. Abeat, redeat, ambulet, redambulet uliro citroque hostilia castra, et aciem discurrat clandestinus; in turba exploratorem aget ex tuto.

[note: Ab habitu. ] Quale indusium tam minutulo corpori? Acinaceum passae spolium braccas dabit, manicas, caracallam, pallium, abollam, ac dimidio majus supererit pro basylico syrmate. Quod si armig erum malis, arnici pisciculi squammulam pro clypeo induet, aristae acumen pro lancea, arenulae micam pro lorica. Quid [note: Metaphora conglobata. ] multa de modico? Hunc alii galeae cristam, balistae signum, clypei umbonem, mensae analectum, articularis unguiculum, pedis astragalum appellant, sed superba haec nomina. Alii cumini semen, arenae scrupulum, aciculae caput, limae ramentum, areae pulvisculum, pulicis pupillam, accari particulam, sed nimis adhuc adulatoria. Plus dicunt, quam minus dicunt. Nonae literrulae apicem vocant, alii brevem Poetarum syllabam, librae aequamentum, Democriti atomum, impalpabile momentum, Mathematicorum individuum, arithmeticum nihil, sed nondum aere punctum. Vis doceam, quid sit parvus homo? Magnum malum.

Sed de minimis rebus his, tam felici eloquentia amplificatis, quae in argumento tam minuto, tam vasta, tam spaciosa apparent, haec dixisse sufficiat. Nunc ad perfectionem compositi humani, hoc est ad eos progrediamur, qui virum simul et mulierem repraesentant, qui Hermaphroditi appellantur, aut vero

ANDROGYNI.

HOc nomen perfectionem, et complementum indicat: quid enim perfectius dari potest eo, quod omnem statum, complexionem, et omnem essentiam humanam complectitur? Philosophia naturalis hoc semper in ore suo gerit: Materia appetit formam, sicut faemina masculum. Itaque tanto magis appetibile erit, quod utrumque sexum simul continet. Tale ergo hominum genus, siquidem sua sorte contentum fuerit, non habebit unde radios soli, nec ipsi Jovi dignitatem, et magnitudinem suam invideat.

Mythologi asserunt Androgynum de Mercurio, et Venere natum, sicut paulo infra de Idylio Salmacis nonnulla delibabimus, quod genus scriptionis cum tam sonora melodia per dulcissimam Musam compatriotae mei Hieronymi Preti, cygni aeterna memoria digni, in lucem prodiit. Vocantur autem genus promiscuum: et in tertio genere hominum collocantur, hoc est medii inter masculum, et faeminam.

Memoriae dedit Hieronymus Montius, se Hermaphroditum [note: Lib. 1. Theor. tap. 6. ] novisse, qui cum maritum duxisset creditus faemina filios, filiasque generârit; deinceps nihilominus fracta fide, faeminarum contubernium quaesierit, et ex iisdem non minus prolificaverit.

[note: Lib. 3. Annal. ] Columbus ad stabiliendam fidem Androgynorum, vidisse se asserit, et cognovisse hujuscemodi hominem, utrumque sexum praeferentem: qui postquam vita functus esset, et cadaver dissectum, illic vasa spermatica tam maris, quam faeminae inventa fuisse, nec aliud illic discrimen apparuisse, quam quod quadruplicia essent, quaecunque in sexu simplici non nisi duplicia sunt.

Anatomici, sicut et Medici periti, diversas Androgynorum fortes sic in ordinem redigunt. Quatuor ajunt differentiis hujuscemodi species hominum disterminari. Primus Hermaphroditorum mas est, qui de sexu masculino potissimum participat, validus, et fortis: Sexus faemineus autem non nisi subobscurus est, nec virtutem seminalem, nec actionem habens. Secunda species, Hermaphroditus faemina est, qui faemineae complexionis est, menstruas fluxiones, et decrementa patiens: quod in eo masculinum est; non nisi figuram habet, non realitatem, vel activitatem. Terti um genus est eorum, qui quamvis proportionem omnem, et figuras utriusque sexus demonstrent, actus nihilominus non nisi ordinarios, eosque admodum imperfectos exercent. Quarta species et ultima est, quam supra depinximus, quae in utroque sexu perfecta est: Imo vero juxta Aristotelem his una mamillarum virilis, altera muliebris est.

[note: Ex Aldrov. ] Inter multos Nasamoni sunt populus Africanus, qui frequentia hujuscemodi hominum, secundum quod Plinius refert, laborat, praesertim Civitas Virginia. Hi tantopere Indianis exosi dicuntur, ut eorum operâ non secus ac jumentorum ut antur, gravissimas iis sarcinas imponendo, eo quod eximii roboris sint: Inter onera ista praecipue annona regia est, cum in praelium Reges procedunt. Cum defuncti fuerint, solemni eos ritu ad sepulchrum comitantur. Sed quicunque eos portarunt die integro deinceps lavant, credendo se cadavera contagiosa, et pestilentialia contigisse.

Quaestio insignis est, a multis ventilata, an hi ad matrimonium admittendi sint? sapientiores eos admittunt, sed quo naturae robur inclinaverit, et sexus praevaluerit: idque intuitu prolis, sacramenti, et instituti; habita etiam ratione fragilitatis carnalis. Stabilitum autem est per Canones, et a Jurisperitis, quod si qui in quarto ordine inveniantur, in utroque sexu perfecti, mediante juramento adigendi sint, ut in eo genere sexus se teneant, quem prius elegerint. Quod si deinceps, prout fieri poterit, et factum est, mutatio sexus evenerit, iidem asserunt, ne tum quidem, nisi superveniente legitima dispensatione priorem electionis nodum dissolui posse. Imo Pareus clarissimus Author sentit, quod poena capitalis in eos sit, quicunque gradum semel acceptatum praevaricati fuerint.

Ab Atheniensibus, Romanisque superstitiosis Androgyni monstrorum loco habiti sunt, itaque et haec inter alia monstra iri flumina, vel mare jaciebantur, dumque ad aquas ducerentur, puerorum, sicut et puellarum chori carmen hilaritatis occinebant, idque per urbem totam: dehinc donum Junoni ferebatur: et tali de causa per vias Civitatis et vestibula Diis et statuas, et templa [note: Lib. 5. c. 6. Multu. in. locis. 1. Decrat. ] erigebant. Haec Alexander vir magni nominis recenset.

Lucius et Etodius narrant sub Consulatu Q. Martii, et Philippi, horum aliquem ex Umbria


page 110, image: s110

allatum fuisse, aetatis duodenarium: quem cum civitas abominata esset, decretum fuit, ut extra Jurisdictionem Romanam procul ab urbe occideretur, et dispergeretur. Simile contigisse in patria Lunigiana, cum L. Metellus, et Q. Fabius Maximus Consulatum gererent: cum enim talis allatus esset, Haruspices in alto mari eum mergi praeceperunt. Idem sub Consulatu Publii Africani, et Caji Fulvii in campo Ferentino evenit: sub Domitio et Fannio in foro Vessano. Alius item sub Consulibus Lucio Aurelio, et Lucio Caecilio natus, cum decem annorum esset sub Consulibus Quinto Metello, et Tullio Didio inventus fuit: Perterrefacti insolito monstro Romani publicas supplicationes in consulatu Cn. Cornelii Lentuli, et P. Licinii Crassi indixerunt.

Denique Imperator Constantinus decrevit, ut memorati partus, tanquam monstruosi, tertii ge neris, et insoliti, e vivis tollerentur: idque ni fallor, cum gravi ratione: si non aliis de causis, saltem ob casum foedum, quem relaturus sum, quamvis calamus scribentis a narratione abhorreat: nihilominus cum inter Boetii historias censeatur, ut tanto magis periculum talium monstrorum pateat, non omittendum ratus sum. An no salutis nostrae millesimo, quadringentesimo sexagefimo primo, in urbe quadam regni Scotici, quae Litquus nominatur, horum sceleratorum quidam, et ipse Ahdrogynus, filiam herilem dormientem inveniens, inhumaniter, et barbarico ausu impraegnavit.

Curiosum non minus est novisse, qua de causa [note: Lib. 3. De gen. Animal. c. 9. ] sic nascantur. Juxta Aristotelem ita eorum generatio sit: Si nimirum formatrix facultas, paribus ad utrumque sexum effing endum viribus in materiam [note: Lib. 11. c. 49. ] incumbat. Quod portentum homini cum quadrupedibus commune est, prout Plinius refert: idque primitus Neronis tempore contigisse.

[note: Tom. 7. Annal. 564. ] Miraculum prodigio plenum est, quod Eminentissimus Baronius recenset, idque de Beato Eutychio. Inveniebatur, inquit ille, in urbe Amasea. Androgynus Christianorum more cum muliere ejusdem fidei, et devotionis conjugatus: Hic cum prolem sibi optasset, quotiescunque talis in lucem edebatur, immaturus, et praecox fructus, ante debitum tempus apparebat: itaque cum non nisi imperfecti essent continuo nati moriebantur. Quid consilii in re tam anxia, tam afflictax id quod unicum supererat, et optimum eligentes, divinam opem implorant: imitantes Sareptanam viduam, quae ut vitam filio suo im petraret, Prophetae Eliae virtutem sollicitavit: aut verb Sunamitidem, quae Elisaei ad jutorio usa est, cum filium suum in coenaculo mortuum vidit. Itaque et illi ad B. Eutychium convolant, et humili prece contestantur, ut mediator apud Deum altissimum esse velit, ab eodemque obtineat, ne imposterum nata proles tam subito fato e vivis rapiatur. Profudit hic sanctus fervidissimas preces ad authorem vitae, ut ne mors invita domum hanc introiret: deinceps manu sua vas sacri olei apprehendens, utrumque conjugatum inungit. Fluebat oleum hoc debinis imaginibus, una Redemptoris crucifixi erat, altera Virginis glorio sissimae, idque in Civitate Sosipoli. Porro (cum faemina tum temporis gravida esset) filio nascituro nomen Petri imposuit: Quid si filia nascatur? inquiunt conjugati. Respondet sanctus, talem non nascituram. Cumjam filius feliciter ob tigisset, recepto sacramento regenerationis et imposito praefato nomine, una cum eo ad sanctum properant: a quo repetita benedictione humaniter accepti, cum summa exultatione domum remittuntur. Idem eis postea in secundo filio evenit, cui nomen Joannes impositum, sic jubente eodem viro sancto, postquam devotionis debitum complessent, et a viro Dei in templo benedictionis gratiam impetrassent.

Sed hic finem et coronidem his paucis periodis et in hac materie impono: quidquid enim diversis in locis alibi expressum reperi, huc epilogatum collocavi: nec omittam deinceps in appendicibus adjungere, quidquid interea temporis notatu dignum occurrerit. Termino, inquam, tractatum hunc, cum suavissima harmonia concivis mei Hieronymi Preti, qui in Salmace sua admiratione dignissima, postquam Nympham hanc a Mercurio raptam demonstravit, sic concludit:

Si disse: E Giove cidilla;
Quand' ecco (o mer aviglia!)
L' una all' altro s' unisce,
L' un nell' altra si cangia;
Egli in lei si transforma, ed essa in lui,
E un invisibil nodo
Fa di gemino corpo un corpo solo;
Entro il femineo corpo
Maschio vigor si conchiude,
E nel corpo virile
Si mischia, e si confonde il sesso imbelle:
L' un e altra pur anco
Esspira, e parla, e sente
Vive pur egli ancora, e vive anch' ella
Ne piu dirsi potrebbe, e questi, e quella.

De portentis his transeo ad

PRODIGIA.

[note: Prodigia caelestia signa sunt irascentis Dei. ] CUm in magna firmamenti scena insueta apparent prodigia, et impressiones meteorologicae, impius est, quisquis oculum in haec ipsa non advertit, aut considerare vilipendit. Haec enim signa magni sphaerarum Motoris loquela sunt, quae cum extra ordinem, et communem naturae cursum sint, merito cum pavore viventium intuenda sunt. Huc respiciunt verba Psalmistae: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit illum. Item: Coeli enarrant gloriam Dei. Supra quod Joannes Ciampolus sic ait:

Sono eloquentii cieli,
E con voce di rai sempre novelle
Han per lingue le stelle.

Inter alia Cometes lingua ignita est, quae nos docet, cum omni sedulitate divinam castigationem effugere.

... dirum mortalibus omen
Spargens sanguineos flammato vertice crines:
Ille quidem morbosque ferens, inopinaque bella.

Sic Pontanus inter caeteros refert.

Sed de his mihi scopus non est plura tractare, cum jam abunde in superiori volumine dictum sit, idque in tractatu capillorum: solum adducturus sum portenta, prodigia, figuras, et aspectus humanos, quotquot in coelo apparuerunt.

[note: Lib. 28. c. 2. ] Plinius in primo loco scriptum reliquit, anno ante adventum Redemptoris nostri ter millesimo,


page 111, image: s111

ter centesimo sexagefimo octavo, Romae, in fodiendis fundamentis fani, quod Jovi Capitolino sacrum erat, inventum fuisse caput, quod recens de busto abscissum videbatur: atque idcirco Haruspices loco illi nomen Capitolii dedisse: praesagierunt autem Romam caput orbis futuram. Sed de prodigiis hisce terrestribus, de quibus alibi jam memoratum est, transeamus ad consideranda caelestia.

Anno salutis millesimo, quingentesimo sexto in Regno Hungarise, supra Civitatem dictam Barbesca, die sexta Octobris spectaculum in coelo visum fuit, Juvenum duorum, quorum alter gladio, alter acinace Turcico armatus erat; qui acriter invicem dimicarunt, donec ille qui armis Ottomannicis instructus erat, loco cedere coactus, et prostratus fuit: Scutum hic gerebat insignitum luna dimidiata, cui stella e vicinio erat: alter autem nudus in scuto suo binas aquilas demonstrabat: Indicio sat evidenti aquilas imperiales generosam reportaturas esse victoriam, contra Lunam Ottomannicam.

[note: De monstris. ] Aldrovandus hic inquit: De humanis effigiebus prodigiosis insinita extant monumenta, quamvis ille haec deinceps in breve compendium reducat. Recenset autem et illud quod sequitur: Anno Redemptionis millesimo, quingentesimo quinquagesimo tertio, juxta quod Job Fincellius refert, ante calamitosam mortem Mauritii Imperatoris, supra vicum quendam urbis Timigrae, apparuisse imaginem hominis, staturae giganteae, quam proinde in nubibus sensim disparuisse.

Pari modo Marcus Friscus in meteorologiis narrat, eodem anno in Palatinatu apparuisse binos homines certantes in aere, eosque mirabiliter armatos, qui et ipsi postea evanuerint. Praeter haec anno, quo Vespasianus Imperator Hierosolymam destruxit, non solum stella, gladium figurans multo tempore supra infelicem Civitatem suspensa apparuit, sed armati quoque in aere ferociter invicem praeliantes visi sunt, fic referente Textore.

Sic Anno Domini nostri quadragesimo nono ultra centesimum, prout Fincelius memorat, supra Castellum Vutlandiam, coelo sereno apparuit homo elevatissimae staturae, cujus vestimenta Principem Germaniae praesentarunt: ad cujus latus apparuit Leo simul, et agnus: haec forma viri conatu omni allaborabat, ut coronam quandam manu raperet, propter quod et gladium vibrare, et rotarecoepit, cum jam coronam aliam sibi pedibus suis substravisset: deinceps simulacrum hoc per nubem quandam obductum fuit. Haec figura in operibus Lycosthenis repraesentatur.

Annis, quibus Imperator Mauritius gubernacula Imperii tenuit, in coelo effigies visa fuit hominis incogniti, qui monachum referebat, et gladium contra alium quempiam, dignitatis eximiae stringebat. Haruspices, id quod deinceps evenit, hoc portento Imperatoris subsecuturam mortem, quam gladio perpetrandam, praesagierunt. Textor hujus narrationis Author est.

Bugattus narrat in obsidione Brixiae plura comparuisse prodigia: inter alia Mediolani supra porticum Matthaei Viscontis simulacrum humanum notatum fuisse, armis splendidissimis insigne, idque lucido, et ponderoso equo insidens: post biduum eandem formam rediisse, sed loco unius duos equites apparuisse, invicem conflictantes: sine mora deinceps disparuisse.

Anno millesimo sexcentesimo, quinquagesimo sexto, coelo sereno Norimbergae in aere eques visus fuit, qui manu una canem regebat promiscuum, altera venaticum. Sol tum temporis diversicolor erat, supra quem vas repletum sanguine videbatur, quo sol aspersus fuit: Juxta solem aquila cernebatur sine pedibus, expansis alis: et in media opacitate duarum nubium serenissima, et elegantissima Iris apparuit.

Anno ter millesimo, nongentesimo, quinquagesimo quarto, Drusus, Tyberii frater, contra Celtas expeditionem habuit: obviam huic facta est mulier prodigiosa, altissimae, inusitataeque staturae, sic eum alloquens: Quo pergis Druse: non potes haec omnia ex fatis videre.

Confestim post visionem hanc repentino morbo correptus, vitam simul et victorias terminavit.

Sic anno nongentesimo vicesimo octavo supramillesimum, cum populi quidam, nominati Brutii, de Civitate sua profecti essent, ad ineundum cum hoste praelium, eis obviam processit AEthiops subobscurus, quem milites gladio transfixerunt: sed non multo tempore posthaec (Erant enim Brutii colonia Romanorum) Cassius, et Brutus Consules occisi sunt.

Anno item ab urbe condita sexcentesimo decimo quarto, centesimo ante natum Redemptorem, Livius recenset, plures statuas, effigiem humanam praeseferentes, coelo decidisse.

Sed ne in monstrorum historiam evagari mihi contingat, interim quae in terris evenerunt, prodigia transeunda mihi sunt, prout statutum est, et solis aethereis vel caelestibus intendendum.

Magnus Aldrovandus Author est Anno post creationem mundi ter millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio; ante partum Virginis quadringentesimo, et ante ruinam, et casum Atheniensium, qui Olympiade nonagesima secunda contigit, Cometem terrore plenum apparuisse: qui cum formam hominis praesentârit, necessarium arbitror, ut hic locum suum inveniat. Erat autem phaenomenon hoc figurae quadratae, quadrum funestum ad repraesentandam turbulentiam, et confusionem. In medio hujus manus apparebat scintillans, gerens pugno suo gladium ignitum: hic autem prope capulam dilatatus, paulatim in acutissimum mucronem terminabat, supra quem lucidissima stella scintillabat. Digiti manus species quasdam, lancearum, et hastarum ejaculari videbantur, a dextro harum latere dena hominum capita cernebantur, e quibus unum hasta transfixum apparebat: sat autem monstrabant, in hac tragica scena recitatores non deesse. Dixisses capita haec concurrere, et declarare capita mundi, tot malorum causam, castiganda esse: et quod eadem non pro meritis punita a summo Judice vindictam severam exigant. Comparuerunt autem, ut testimonium redderent funestum earum rerum, quae eventurae erant exitum futurum. Circumquaque et hastilia erant, et lanceae et tela, quae millenis invicem modis confusa, et intricata omnium rerum turbationem indicabant: videbantur enim haec arma simili modo disjecta, prout solet, in agris, postquam horrida strage binae inter se acies concurrerunt, et sanguinolento praelio terra undequaque spoliis, vel exuviis dimicantium disseminata est.

Non minoris extravagantiae, videbantur illic in dextra parte confusionis hujus, quae de bellicis instrumentis erat,


page 112, image: s112

quinque capita, duo adolescentulorum, bina senum, in forma jam praescripta, tanquam hominum quibus caput truncatum. Stella quaedam e latere majus lumen praebebat horridissimis istis chasmatibus: una item, non minus differens ab hac, a Nicia servo Epicuri observata fuit, eodem tempore, quo ad Pythoclem in Amphipolim relationem meteororum portabat: prout in vita Philosophi hujus refertur.

Hic interim de prodigiis humanis in coelo visis scriptionem terminamus, nec tamen omittendum [note: Lib. 10. AEneid. ] arbitramur, quod Mantuanus noster de Cometis, et chasmatibus ait:

Non secus ac livida siquando nocte cometae
Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor,
Ille sitim, morbosque ferunt mortalibus aegris.
Nascitur, et laevo contristat lumine coelum.

Descendo nunc de caelestibus, nec enim aquilina mihi pupilla oculorum est, qua tantos splendores intueri possim: optime memor Phaetontes in praecipitium ruere, et cadere Icaros. Propter quod de coelo ad hominem descendendo, non digrediar ab hoc, ut in compositione ejus, et natura discutiam

MIRABILIA.

INgens capitulum sive tractatus hic secuturus esset, siquidem pro materiae abundantia procedendum esset (cum infiniti successus sint, infiniti casus, admiratione pleni, qui inter mortales humana vicissitudine eveniunt) nihilominus de infinitis pauca referam, et mare illud immensum in vadum reducam, quantum factu possibile fuerit, non epilogando, quod sine fundo et fine est, sed inde quod oportet resecando.

[note: Capilli una nocte cani facti. ] Primo loco se mihi offerunt capilli uno noctis intervallo canescentes. Schenchius enim memorat, inventum in aula Caesaris Juvenem, qui stuprum cum virgine per violentam oppressionem commiserit, propter quod ad capitale supplicium damnatus sit, nocte autem quae poenam hanc praecessit, quam truncatione capitis sustinuerit, totum incanuisse: unde, si in manu magistratus non permansisset, agnosci eum vix potuisse, sicut nec Imperator eum agnoverit. Consimilem casum a majoribus meis narratum memini, qui in patria mea Bononiensi evenit. Sed, [note: Infantes cani. ] plus admirandi sunt, inquit idem Author doctissimus, Infantes, qui cum canitie nati, processu aetatis in capillos nigros destoruerunt.

[note: Polysth. cap. 19. ] Solinus refert, populos Albanos hoc nomine dictos fuisse, quod omnes cum canitie in lucem prodirent: de quo naturalis ratio in obscuro non est. Capilli enim a primordio suo phlegmate nutriuntur, quod tractu temporis in sanguinem degenerat. Rasis item memorat se hominem novisse, qui dragmate unico vitrioli potato, unico noctis intermedio, quidquid canitiei in capite gesserat, totum amiserit: qui usus tamen non admittendus, et quem Galenus in genere internorum medicamentorum omnino exclusit.

[note: Sanctimonialis rursum juvenescens. In observat. ] Refert Dodoneus de monacha quadam, quae atate jam ingravescente, et annorum multitudine incurvata, sensim canitiem suam perdiderit, et nigredinem in comis suis contraxerit: faciem ejus antehac sulcatam rugis planitiem induxisse, pectusque repletum fuisse: ita ut nova hac metamorphosi, et specie reflorescente eam puduerit.

[note: Mulieres batbatae. Lib. 8. de variet. ] Non defuerunt praeter haec, mulieres, quibus genae, et mentum barbatum apparuit: unde refert Volsius in Gynecaeo Alberti Ducis Bavariae faeminam inventam, cui spissa barba, et hirsuta, nigri coloris, de vultu pependerit. Et in Musaeo publico Bononiensi, imago cernitur mulieris germanae, quae hanc patriam meam transeundo, mentum videri fecit barba nigra, duas spithamas longa, decoratum.

[note: Acutissimiculi. ] Transeamus de his ad oculos. Leguntur fuisse, qui acutissimis oculorum pupillis dotati fuerint. Unde Plinius recenset, inventum fuisse oculis tam lynceis, ut de Promontorio Siciliensi quod Lilybaeum dicebatur, Carthaginensium classem e portu exeuntem viderit. Monstro aequiparatur quod de acumine Callicratis dicitur, qui in ebore formicas elaborabat minutissimas, quarum membra nihilominus sigillatim distingui poterant. [note: Inimici solo visu fascinati. ] Corroborat Plinius has narrationes suas, adducendo quosdam, qui iracundia succensi, eousque, oculos suos inflammarunt, ut hostes suos fascinarint. Idem contigisse olim (inquit) in Scythiae faeminis, quae Bithyae nominatae sint, et quae duplici [note: Lib. 7. c. 2. ] oculorum pupilla dotatae fuerint. Imo vero, prout Solinus inquit, qui oculos sic compositos habent, vix effugiunt, quin salivas, et halitum lethalem habeant.

Cornelius Gemma author est, se temporibus [note: Literae lectae nocturno tempore sine lumine. ] suis novisse quempiam, qui nocturno tem pore sine omni lumine, vel face quamvis scripturam legerit. Idipsum Suetonius de Imperatore Tyberio affirmat, quod nimirum nocturno tempore objecta quaelibet distincte cognoverit.

Porro cum de visione oculorum mentio fiat, non omittenda sunt hic quae de sympathiis, et [note: Exerc. 274. ] antipathiis memorantur: Scaliger tradit, fuisse quempiam qui solo intuitu sisymbrii aquatici, tantopere in horrorem inciderit, ut continuo ad [note: In lib. de Med. Hist. c. 4. ] repentinam fugam compelleretur. Marcellus Donatus item asserit se nobilem Mantuanum novisse, nomine Hippolytum Lanzonium, qui eousque ad aspectum riccis. Spinosi terrestris expavere solitus sit, et inhorrescere, ut confestim viribus deficiens, in syncopes insolitas delapsus sit. Non desunt plures, qui viso sele, vel serpente, potissimum vipera idem passi sunt. Quidam nomine Abenzoar de semetipso testificatur, se nunquam ne minimum quidem vulnus videre potuisse.

De acumine oculorum, ad omnimodam privationem eorundem descendamus: considerando res exoticas, quas nonnulli, etiam oculis privati, operari potuerunt.

[note: Caecus operationes suas aeque ac videns, perficiens. ] Memoria recenti admodum de Patre quodam recolo, appellato Dominico Cavazzonio, Canonico Regulari Lateranensi, in Canonicatu insigni S. Affrae Bresciano, qui caecus erat: ita tamen in literis versatus, tam humanis, quam divinis, ut quatuor annuales continuos in pulpito praeme moratae Ecclesiae fecerit, diebus festivis omnibus praedicando. In omni circulo argumentabatur, in omni Academia perorabat, omne forum conscendebat: causas juridicas non intermisso labore dictabat, ad omnem actionem fori appellabatur: tantam habens in urbe notitiam (ut de monasterio nil referam) ut iter suum sine duce sine offensa aeque peregerit, ac quisque alius nullo oculorum defectu impeditus.

Sic de Diodoro Stoico refertur, quod oculis orbus, tam perite Geometriam docuerit, ut Discipulis normam debitam dederit, qua exactissime


page 113, image: s113

lineas suas ducerent. Didymus Alexandrinus Eusebiae Praelatus a pueritia usque caecus erat, non obstante tamen caecitate Dia lecticam eruditissime docuit, sicut et Geometriam: multos item post se commentarios supra Psalterium reliquit, sic testificante Volaterrano.

[note: Statuarius caecus. ] Non procul ab aetate nostra Joannes Gambasius Volaterranus, insignis statuarius Florentinus Romam se contulit. Anno autem aetatis suae vicesimo oculis orbatus per decennium sculptoria arte sua abstinuit: nova dehinc cupiditate allectus, quod intermissum fuerat exercitium resumpsit et marmoream statuam quae Cosmum hujus nominis primum, Ducem Thusciae repraesentab, manu palpans, cum sibi massam cretae afferri jussisset, tam effabre elaboravit, ut eandern similitudinem, quam prototypon gerebat, ad vivum expresserit, ad stuporem et miraculum intuentium. Sic enimvoro tactu delicatissimo reparavit, quod oculorum caecitas denegarat. Hic proinde (cum sic Dux memoratus imperasset) Romae comparens, Urbanum Octavum felicissimae, et gloriosissimae memoriae, summum Pontisicem, tam artificose exsculpsit, alia insuper opera sua impressit, et cum summa gloria perfecit, ut non immerito in seram posteritatem usque transferenda nemo sit qui ambigat.

Ulysses Aldrovandus et ipse aetate sua lanionis meminit, qui quamvis oculorum usum privatus omninb esset, solo nihilo minus pondere animalia aestimare noverat quorum commercium exercebat, quae deinceps mactata venum expondat. Cognoscebat item per numeros suos pondera staterae, aut bilancis, monetarum item imagines, et gravitatem, et pretium. Equitabat sine periculo, aliaque officia ad artem suam spectantia sine mora exequebatur (id quod ad summam ei laudem vertebat, siquidem tanto authori fides adhibenda) Quamvis enim res exotica humanam videatur fidem exuperare, asseverat nihilominus vir doctissimus, se propriis eum oculis vidsse.

[note: Senex recepto vulnere visum recuperat. ] Non minus mirabile quod Dodoneus de nonagenario sene refert, qui non nisi manu palpans gradiebatur, oculorum defectu: contigit autem ut in fronte plagam reciperet, qua non solum non obiit, sed insuper a caecitate sua liberatus fuit, recuperata valetudine, et visu, idque cum admiratione, et stupore omnium, quotquot eum antehac noverant.

[note: Aldrovandus et supra. ] In annalibus Mundi recensetur Imperatorem Ves pasianum salivâ sua, quâ caeci oculos inunxerit, ei visum recuperasse: caecum autem, ut hanc sibi medelam quaereret, per somnium a Serapide Numine impulsum. Veritatem rei natrantis fidei committo.

Incontestatum interim est, quod de Christianissimis Franciae Regibus Die munere tributum est, ut ii ipsi una cum septem filiis legitimo thoro natis, saliva solâ, signoque crucis formato in collo laborantium sanare strumas, virtute caelelesti possint: quod eorum privilegium ipse ego non solum oculis vidi, sed in persona uterini fratris mei experientiai didici.

[note: Tumulrus belli procul auditus. ] Quidquid de oculorum acumine relatum est, pari ratione de auditu dicendum atque e contrario De duritie, et gravedine illius. Plinius Author est, tumultum bellicum, quem Sibaritarum Urbs destructa quondam excitarat, ab Olympiis auditum suisse: quorum Urbs a praememorata quam plurimis milliaribus dissita erat, teslisicante [note: Lib. 5. Morb. pop. ] idipsum doctissimo viro Orosio. Memoriae dedit Hippocrates, vir famae inclytae, certum quendam, nomine Alycanorem, personam facetam, et jucundae conversationis, invitatum ad epulas, tubarum, cythararum metu declinasse, cum tamen caeteris vicibus id nihili penderet. Non minus curiosum, et risu dignum quod, Scaliger adducit, fuisse qui insonante cythara aut sidibus cicri se ad urinandum, magnumque sibi ad hoc ipsum provocari piuritum fatebatur.

[note: Exerc. 344. ] Quod linguam dentesque concernit, traditio Ravisii est, Atym Croesi silium, cum semestris aetatis esset, et militem vidisiet levato brachio Patri necem minitantem, jamque gulae gladium immittentem, etiam in cunis jacentem, ne Patrem [note: Mutis loquela subito data. ] mactaret, exclamasse. Ab eodem Authore commemoratur Eclem, Athletam Samium, cum sortes a sodalibus suis injuste gubernatas vidisset, incitante iracundia, prorupisse in subitam loquelam, claraque voce auditum, cum antehac omnino mutus suuisset.

[note: Item alli re pente obmutuerunt. ] In contrario idem author recenset, conjugem Nausimonis Atheniensis, cum silios suos in incestu deprehendisset, tam foedi criminis horrore, cum reliquum vitae suae tempus nullum linguae impedimentum sensisset, continuo sinevoce, [note: Lib. 7. c. 2. ] sine omni linguae usu permansisse. Plinius refert, esse homines, qui verum sub unguis suis venenum gerant. Hinc isidorus confirmat in Africa familias quasdam fuisse, quae si in arborem, aut hominem, aut quodvis animal insufflassent, subito, quae hoc flatu contacta fuerant, interi isse. Aldrovandus item memorat nostro feculo militem repertum, per Cataloniam vagantem, qui quemcunque allocutus esset, etiam si fami liariter et amice id faceret, in processu sermonis flatu suo infectasse, et demum subitaneam mortem intuliste.

Circa dentes observatum fuit, quosdam cum iisdem natos, alios omnino sine dentibus fuisse, alios vise oris non nisi foramen quoddam gessisse (de quibus alibi jam relatum est) intet hos posteriores Prussiae, Regis Bithyniae silius fuit: sicut e contrario de Timarcho Mestoris Cyprii filio legitur, eum cum duplicato dentium ondine genitum, sicut et Direpsimam filiam Mitridatis Regis.

[note: Hercules tres dentium ordines habuit. ] Jon Chius, apud Coelium virum eruditissimum, tres dentium ordines Herculi attribuit: nec vero mirum id videri debet (inquit Author) Columbus enim Anatomicus modernotum tem [note: In lib. Anatom. cap. 10. ] porum celeberrimus asserit, se infantem novisse, qui pariter triplicato dentium ordine dotatus fuerit.

[note: Odoratus. Cent. 2. Cur. 36. In lib. de mOd. hist. ] Circa odoratum non minus admiratione digna occurrunt: Amatus enim scriptor Lusitanus, memoriae dedit, novisse se Monachum ordinis Praedicatorum, nobilem Venetum, familiae Barbarinae, qui solo odore rosarum deliquium pati consueverit. Marcellus Donatus ait, vidisse se militem alioquin sat strenuum, et infracti animi, qui odorem rutae usque adeo aversatus sit, ut cum primum eam sensisset, non secus ac persequente inimico effugerit.

Inventi sunt, qui solo potionis, vel medicamenti odore purgati sunt, eandem operationem consecuti, quam si medicamentu ipsum sumpsissent. Haec de odore. Illud tamen non omittendum, quod Quintus Curtius de Alexandro Magno commemorat, de corpore ejus suavissimum odorem cum sudore evaporasse.

De gustu item prodigiosa quaedam recensentur,


page 114, image: s114

[note: Gustus. ] unde Lusitanus illie jam supra citatus refert, extitisse nonnullos, qui omne genus opsonii, quod e piscibus constabat, ab horruerint: siquidem etiam quavis alia carnium compositione immixti fuissent, continuo gustatos admirabilem nauseam, imo et animi deliquium inopinum peperisse. Brasavola medicinae Doctor meminit, cognovis se se Juliam Tarraconensem, filiam Friderici Regis Neapoleos, quae nullam unquam carnium sortem gustârit: siquidem etiam'casu talem sumpsisset, sine mora incredibi lia passam symptomata.

Conciliator Aponensis (prout Matthaeus Gradensis mentorat) tantam lactis nauseam habuit, ut vix assidere potuerit, si qui commensalium eodem vescerentur. Sic Marcellus Donatus inquit, hominem nobilem sibi notum suisse, qui cerrum quoddam farciminis genus de ovibus piscium confectum (quod itali Cacciale nominant) tantopere in odio habuisse, ut non solum inde gustare horruerit, sed et visu ei intolerabile fuerit. Haec de esculentis, et poculentis dicta sint.

Pontanus vir eruditissimus recenset, sibi notum suisse quempiam, qui toto vitae suae decursu vinum non gustaverit, propter quod et nomen Abstemii obtinuerit. Imo vero cum Ladislaus Rex Neapolitanorum, eum non nisi minimum gustare jussisset, incomparabilem nauseam, et animi aversionem sustinuisse. Dum haec ipsa describo, tractare mihi contingit cum duobus abstemiis Patre simul et silio, utroque Barbitonsore. Hi in conviviis, a vino abhorrentes, sibi situlas aquae afferri rogant, qua sitim restinguunt: reduplicando in esculentis, quodcunque in potu parisimoniae dederint, Hiipsi nihilominus cum vindemiae tempus est, integras vineas vineas evacuant, voraciores enim canibus, uvarum multitudinem deglutiunt. Apparet ex his, quanta sit naturarum, et complexionum inaequaliras.

Praelatus Pontanus de certo quodam Androne Argivo meminit, quod usque adeo sitibundus non fuerit, ut cum per aridissimas Lybiae arenas iter ageret, ubi intolerabilis aestus peregrinantes saepe extinguit (in quibus locis etiam Mumiae formantur) ille tamen absque omni desiderio bibendi transierit.

[note: Morsus serpentum solo contactu sanatus. ] Non hic tacendum de rebus aliis miraculo plenis, quae sensus humanos contingunt. Refert Plinius (id quod de Crate Pergameno se habere inquit) in Hellesponto hominum genus esse, Ophiogenos dictum, qui contactu solo serpentium moribus medeantur. Imo idem Author asseverat, Pirrhum Regem Epirotarum, pollice pedis dextri lienosos, vel spleneticos solo contactu curasse, eosque ab omni tumore, et inflatione liberasse: cujus cadaver pro more Patriae cum in rogo flaramis consumptum esset, pollex ille incombustus apparuit.

[note: Lib. 3. obser. 63. ] Commemorat Schenchius civem quendam Uratislaviae incidi sibi venam fecisse, de eadem autem non solum sanguinem, sedimmixtas sanguini purissimas lactisguttas prodiisse, cum pridie ejus diei lacte victitastet. Dodoneus author est, Syrum quendam, cum ei silius natus, materque praematura morte adhuc lactentie vivis sublata esset, admovisse mamillis suis puerum, qui identidem sugendo, tandem lac purissimum emulserit, ac deinde a Patre lactatus fuerit. Nec vero haec ab Aristotelis doctrina dissentiunt, qui sustinet, etiam de papillis marium, si continuata suctione sollicitatae fuerint, lac demum cieri posse.

Multo magis supendum est, ossa dari quae absque medulla sint: nihilominus a Solino habemus, certum quendam Licdamum Syracusanum, hominem robustissimum, postquam e vivis decessis set, confractis ossibus inventum fuisse sine medulla, Hinc evenit, ut nunquam sitibundus esser, nec signum unquam vel minimi sudoris dederit. Hic autem e certaminibus olympicis nunquam nisi victor reversus est.

Rursum de cute admiranda memorantur; dicuntur enim nobiliores Britanniae minoris cum macuhi quadam candidissima in lateribus nasci: in quorum nativitate haec nota non apparet, eos (meo quidem arbitratu parum sapienter) tanquam dulteros, et spurios excludere: sic apud impiam gentem hanc etiam maculae honori sunt.

[note: Risus pottentosus. ] Solinus aestimat, risum in insante noviter nato, ante diem quadragesimum portentosum este. Zoroaster nihilominus in primo sui ortu risisse legitur: Crassus econtra Avus ejus (qui in certamine Parthico occubuit) nunquam in vita sua risisse visus est. Cum verb Zoroaster homo summi ingenii, multarumque artium fuerit, praememoratus Solinus authumat, risum praecocem. indicium esse prosperi eventus: Nilautem e contrario, vel rato admodum ridere; augurium sinistrum esse. Inter eos, qui nunquam risęre, Anaxagoras censetur patriâ suâ Clazomenius, Item Cato Censorius, Crassus, Socrates, et alii. Sic et alii inventi sunt, quibus e ventre flatus nullus, nec ex ore ructus auditus. De Pomponio Poeta, et Antonia Drusi filia legitur, quod sputum [note: Nimio risu mors subseeuta. ] nullum ejecerint. De Xenophane et Philomene philosophis memorant, quod a risu abstinere non potuerint. Quorum hic posterior cum asellum suum intuitus esset, mira dexteritate (si qua ei inesse potest) de quadam arbore quam domui suae vicinam in horticello plantaverat, marutas ficus decerpere, usqueadeo immoderate in visum solutus fuit, ut (teste Laertio) mortem sibi consciverit.

Non minora sunt: quae de ingenio, et memoria hominum producuntur; Illustres faeminae sunt; quae studiis se dedicando, ad miraculum usque profecerunt: inter quas Aspasia est, et Sophia, et Elpice Conjux Boetii, Cornelia Grachi mater, quae, juxta Ciceronem, in scribendis Epistolis eruditissimis eximia erat: Inarte oratoria Manto, Tiresiae vatis filia, illustris fuit, sicut et Erinna Poli, Argentaria Poetae Lucani uxor, Cornelia Scipionis Africani, Damophila Graeca, Hipatia Alexandrinensis, Leontia, Theane, Zenobia, Diotima, Arete, Eudoxia, Proba, Fabiola, Marcella, Eustochia, Amalezunta, Corinna, Hortensia: et inter modernas, Hildegardis, Cassandra, Constantia, Gilberta, Irene, Alexandra, victoria Colonna, et aliae, quae tot scriptorum volumina cum honore adimplent.

Ut de his ad iros progrediamur, Petrarcha memorat, Clementem sixtum, id quod semel legisset, inamissibili memoria tenuisse. Sic de Diacono quodam urbis Eliae, cui nomen Valens erat, Eusebius Caesariensis refeit, quod universam scripturam sacram memoriae mandaverit. Idem de Joanne Palaestino caeco refertur: qui ex improviso interrogatus super iis, quae etiam maxime in scripturis recondita habentur, sine haesitatione memoria non fallente recitabat.



page 115, image: s115

Joannes Majolus memorat, Anno Domini millesimo centesimo vigesimo octavo in Civitate Sinuessensi, adolescentulum universas literas sacras veteris testamenti versui dedisse; idque tanto magis admirabile, quod pecorum custos erat: ajebatautem, se quidquid intelligentiae possideret, totum a gloriosissima coelorum Imperatrice adeptum, quam peculiari devotione venerabatur.

Plinius famam Cyri obliterari non vult, quem ait recentissima memoria quemque militum sourum in exercitu (cum tamen infinitae multitudinis esset) nomine suo compellalse: gloriabatur etiam se consuetudinem, et affectiones eorum nosse.

Rex Mitridates, viginti duabus Nationibus imperans, uniuscujusque earum linguam callebat, et sententias, si quae dandae erant invernacula earum lingua pronunciabat.

Seneca tam profundae traditur memoriae fuisse, ut ducentenos versus integros sola recitatione auditos, repeteret, idque etiam ordine retrogado, nullo intercurrente errore.

Doctissimus Aldrovandus inquit, se Juvenem illustrem novisse spectabilem ob admirabile talentum suum: qui centum conclusiones die uno proposuerit, easdemque vigorosissime desenderit: centum etiam argumenta in contrarium allata repetierit: id quod sidem excederet, nisi ab Authore tanto solidatum esset.

Qui plura de portentis hujuscemodi desiderat, praeter theatrum vitae humauae famosissimi Beierlinch, copiosas officinas adeat Textoris, et Joannis Felicis Astolphi, illic enim exempla memoratu digna, ex stupenda inventurusest: sicut e contrario eorum, quibus infeliciter memoria omnino evanuit, argumento lamentabili humanae calamitatis.

Saepe adeo in primo exitu, quo de ventre matris proles egreditur, eventus prosperi considerantur, in quibus referendis non nisi quae mirabilia visa fuerint expediam, explosis iis, quaecunque vanam superstitionem sapiunt. Narratur (sive id per fabulas mixtas historiis, five per historias immixtas fabulis) de Telepho Herculis filio, quod imperio Avi sui feris expositus, sed a Cerva nutritus fuerit.

Semiramis item, faemina maxime inclyta, cum primum in lucem edita esset, continuo de vita sua periclitata est: infantula enim in vicinia stagni cujusdam (quod in Syria est) exposita, fame utique periisset, nisi aviculae ei alimentum praebuissent. Posthaec a Pastoribus regiis educata, et in aulam Regiam adducta, Regis ipsius nuptias consecuta est: cujus opera valorem et robur imperii consolidans, vindictam rigidam de inimicis suis exercens, regnum sibi ereptum recuperavit: idque etiam successu temporis amplicavit, et auscit. Quod factum'una cum superiori, non dissimilem cum Romulo et Remo, eventum habet.

Pyrrhus AEtacidae filius strenui militis post quam de splendore regio per adversam fortunae sortem decidisset, nihilominus in media hosti lium sagittarum tempestate et nimbo illaesus, Glauco ministro dehinc recommendatus, denique redintegratis viribus, regnum sibi jam praereptum recuperavit, et gloriosiorem thronum, quam fueratantehac, stabilivit. Cyrus vix natus eandem fortunae novercantis vicissitudinem passus est, nam et ipse feris expositus, casu potius, quam consilio a matre servatus, et defensus fuit.

Ad haec exempla adjungi possunt dies nata les, in quibus facta memorabilia occurrerunt: inter quae insignius illud est de Invincibili Imperatore Carolo Quinto: qui Vigesimo quarto Februarii natus, eodem ad Ticinum hostem superavit, numerosissimo Regis Galliae exercitu suso eodem die a Clemente septimo summo Pontisice, in augustissima patria mea diademate imperia licoronatus est. Hi dies et felicitate pleni fuerunt. Inter infausta haec quae sequuntur exempla sunt: Antipater Sidonius annuo nativitatis suae die, semper febribus infestatus eodem etiam die, diem suum obiit.

Mirabilia item sunt, quae de corporum robore memorantur: praeter illa enim, quae supra de Gigantibus, de pastore Davide ex sacris literis relata sunt (ubi idem ipse ait: veniebat leo, vel ursus, et arripiebam mentum eorum, et suffocabam eos: nec ignotu est, qua virtute sola funda armatus ingertem illam machinam, portentosum Goliath, qui terror Israeliticae gentis, simul et terrae Palaestinorum universae erat, feliciter postraverit) Majolus recenset, vidisse se Afiaticum hominem, praesente Marchione de Pescara, qui ingentem marmoris globum manibus prehendens, trium pedum magnitudinem implentem, inaltum nugnis viribus jecerit. iisdemque rursus decidentem tenuerit: quem etiam non secus ac pilam aliquam huc illucque, velocissimo motu impulerit.

Refert Olaus Magnus de Suecis, et Gothis quibusdam, viris conspicuis, quod virtute mascula, imo Gigantaea in humeros suos bovem, aut equum sustulerint, et spacio sat longo bajularint: sic item pondera, quae mille libras muhum exuperabant, iisdem humeris longo itinere sustentabant. Complura facta fortitudinis in modernis historiis de Uberto Cruce Mediolanensi memorantur: Hic enim circa annum salutis 1290. omnera equum etiam essraenem, immotum tenebat: cum in medio cursu praeceps rueret: hic praeterea jumentum quovis onere frumentario gravatum sine dissicultate portabat.

[note: Fortitudo animi. ] Majori admiratione digni sunt, qui non tam corporis viribus, quam invincibili magnanimitaste animi praecelluerunt; sicut illud de Leaena Meretrice, quae per Narmodium, et Aristogitonem tyrannos gravissimis torturis subiecta, adduci nequaquam potuit, ut vel minimum proderet eorum quae interrogabatur.

Sicut Anaxarchus, qui ne excidium impiorum discooperiret, qui se tormentabant, dentibus sibi linguam amputavit; eodem etiam tempore, quo in mortariuin conjectus tundebatur, haec respondit:

Tundite Anaxarchum, sydera celsa petis.

Impavidus erat Teramenes philosophus, qui ad venenum ebibendum impulsus, illud manu imperterrita apprehendit, et non secus ac dulcissimum liquorem epotavit, dicens se illud Clitias propinare, ei qui sibi mortem parabar.

Dio Syracusanus, intellecta filii sui morte, quem non secus ac semetipsum amaverat, non interrupta oratione, quam coeperat, cum magna intrepiditate dixit: Ite et funus ei parate. Fortitudo eximia fuit Epicuri, qui doloribus viscerum pene discerptus, cum jam morti proximus esset, interrogatus, quomodo haberet, hoc responsi dedit: Diem hunc felicissimum ago. Hoc quod alibi jam retulimus. Copiosa in hoc genere exempla occurrunt de Aristide, de Hadriano, Bibulo,


page 116, image: s116

Antigono, Lycurgo, Thucydide, Harpalo, Diogene, Sertorio, Mutio, Attilio Regulo, Paulo AEmilio, Xenophonte, Pompejo, Q. Fabio, Augusto, Massinissa, Metello, Epaminonda: Hi enim non secus ac imota rupes in mediis persecutionum, vel adversantis fortunae stuctibus restiterunt, prout illis per diversos Authores encomium tantis viris dignum tribuitut.

[note: Homines forma sua sibi invicem similes. ] Porro cum rarum sit admodum, vultus sibi omninosimiles invenire, etiam majori consideratione digna sunt quae referam: quorum idcirco etiam non nisi pauca huc collocari possunt. De his in libro Judicum cap. 14. et 15. fit mentio. Solinus de certo quodam Artemone meminit. qui tantam cum Antiocho Rege Syriae similitudinem habuit, ut Laodicca Regina praefati Regis Coniux, postquam ille fato suo tunctus esset, diuturno temporis spatio, in regali palatio Artemonem tanquam Regem exhibuerit, donec necessitate complusa, eum palam in defuncti thronum substituit. Tantorum saepe malorum radix haec facierum ambiguitas est poterit

[note: Lib. 21. c. 8. ] Ludovicus Vives S. Augustini Scho Iiastes, asserit, fuisse quendam Mecliniam nomine, cui bini unopartu nati sint filii, usque adeo et vultu, et forma corporis similes, ut non solum extranei, sed ipsi adeo Parentes, no nisi aegre alterum ab altero [note: In lib. de Anima. c. 5. ] discernerent. Singularis in hoc Alberti Magni authoritas est, qui asseverat, vidisse se in Germania gemellos, consormitatis tantae, ut vix distingui invicem potuerint: imo vero et gestus illorum, et affectiones animi, et vox, et loquela eadem erant; et quod majori admiratione dignum est, utrique simul aegrotantes, utrique simul sanabantur.

Ad propositum nostrum memorabile est, quod eruditus Fulgosus refert, de binis videlicet Praesulibus dignissimis Mendardo Episcopo Noviodunensi, et Ghildardo Episcopo Rothomagensi fratribus, qui uno partu in lucem editi, eodem die in solium Episcopale collocati, eodem defuncti eodem canonizati sunt: unde de his apud Majolum hoc carmen legitur:

Una dies peperit, mitras de dit altera, mortem
Altera, et in sanctos lectus uterque fuit.
Felices fratres, quorum communis origo,
Vita, corona, obitus, gloria, festa dies:
Quin communis erat mens, et cor: dicite sed vos
Corde si uno possint corpora bina regi.

De gemellorum dissimilitudine et affectibus contrariis, plura in proemiali operis hujus discursu relata sunt: itaque Lectorem illuc remitto. Hoc solum hic meminerim, in disparitate vultuum tanto ampliorem divini opificis gloriam resultare, divitiasque omnipotentiae insinitae tanto evidentius pateneri: sic enimordinem, et constitutionem natura requisisse: ut videlicet tanto securius Herilis dignitas, et domestica sides conservetur; in tanta enim facierum aequalitate errores, et aequivoca cum irreparabili damno occurrerent, utpote ubi nulla personarum esset, hec ordinum distinctio.

[note: Agilitas et levitas corporis. ] De agilitate item et levitate corporis memoratu digna narrantur. Majolus praemem oratus homiuem introducit, de Canariis Insulis oriundum, qui in calcaneo sinistri pedis, diuturno tempore immotus stans, se fundibulariis in scopum collocavit, non nisi octo passibus ab iis distans: sed cum dexterirate et celeritate tanta in se saxa volitantia evitare noverat, jam se levando, jam incurvando, jam declinando, jam toto corpore se movendo, ut semper illaesus persisteret.

Eruditus vir Textor commemorat, Philetum Coum corpore tam levi, tenuique fuisse, ut soleas sibi plumbeas affixerit, ne vento insufflante tolleretur. Plinius plurimorum memoriam habet, qui agilitate cursus sibi pares non invenerunt: Inter quos Philippidem nominat, qui cursu non intermisso spacium ducentorum stadiorum (quale erat ab Athenis usque Lacedaemonem) emensus sit. Alium item inventum, qui a meridie ad vesperam usque, cursum septuaginta millium passuum confecerit.

Authores moderni in historia novi Mundi, memoriae tradiderunt, in Mexico tabellarios, vel cursores publicos inventos, qui cum tanta celeritate, et rapiditate cursum suum peregerint, ut quemvis velocissimum equum aequi pararint: inter quos fuisse, qui spatio dierum quatuor, septuaginta leucarum iter peregerint. Quotidie funambulones spectantur, qui in funibus suis cum morte jccari videntur (securi nihilominus de vita sua) mediante agilitate membrorum.

[note: 1. Pan. Silv. var. Lect. cap. 21. ] Adjun gantur his, qui admirabili celeritate equis insidendo apparuerunt. Pontanus et Alexander temporibus suis vixisse hominem ajunt, nomine Calanum, cognomine Piscem, qui toto pene vitae suae tempore inaquis degebat, et quanto major erat aestuantis maris intemperies, tanto ille jucundius inter fluctus ferebatur, et sine metu permedios vortices, et aquarum periculosos turbines enatabat. Petrus Messias temporibus suis fuisse quendam inquit, vocatum Nicolaum, qui si in aquis non esset, de periculo mortis sibi pertimescebat.

[note: Inedia, et victui. L. 2. Dereb. Calest. ] Alia rursum mira circa inediam, et victum referuntur. Pontanus asserit fuisse hominem, qui nunquam in vita sua nec aquam nec vinum potârint. Strabo testatur AEthiopes nunquam infestari siti, quotiescunque herba loto vescantur. Quida tradunt Venetiis fuisse, qui continuatis quamplurimis diebus nullum omnino cibum sumpserit: hominem temperamenti omnino frigidi.

[note: Lib. 3. Obs. 41. ] Philinus (testificante Textore) homo quidam sic nominatus, dum vixit, nullo cibo alio, quam lacte victitavit, alii sola urina. Refert Schenchius de certo quodam Francisco Pelusio Lugdunensi sexagenario, quod cum puteum essoderet altitudinis quadrag inta pedum, terra desuper collapsa ad triginta pedes usque, hominem in prosundo vivum sepelierit; Ille vero in cavitate delitescens, sex diebus et noctibus illic sine alimento vixit, non nisi urina sua stomachum reficiens: donec tandem evacuata terra miseram hanc vitam trahens, cum stupore omnium extractus fuit.

[note: Quanto tempore sine victu vivere quis possit. ] Sententia Plinii est, posse hominem sine victu ad undecimum usque diem pertingere. Quamvis experientia me hocipsum docucrit, plures enim Infirmos eousque inediam protraxisse memini.

Notandum est, quod sicut multi inventi sunt, qui famem, prout dictum est, tolerarunt, sic plures rursum visi, qui rebus non commestibilibus [note: Lib. 11. cap. 54. ] victitarunt. Attestatur Aldrovandus vidisse se Bononiae Anno salutis millesimo sexcentesimo vicesimo sexto, hominem insimae sortis, qui pro mercede data (quam ei ob monstruosum factum dabant) vasae terrea, et vitrea, et clavos, et corium, ligna, anguillas, pisces vivos, et aviculas cum plumis, aliasque insuper res consimiles


page 117, image: s117

deglutiebat, sine dispendio vitae, vel sanitatis, easdem sicut sumpserat, per sedem emittendo.

De symptomatibus et accidencibus humanis incredibilia memorantur: quorum nonnulla hic allaturus sum, sequendo vestigia, quae mihimet praescripsi.

Schenohius in faemina quadam partum observavit, eumque in perfectione sua rite formatum, quem ad annum usque vicesimum in utero conservarat, donec super veniente mulieris morte extractus, et per modum saxi durus apparuit. Pari modo Anno a Creatione mundi 6095. observata fuit mulier, quae aetatis suae trigesimo quinto e vivis decessit, habens uterum in modum petrae induratum, qui ad libras usque septem gravis erat, cum vesica, et peritonaeo similiter durissmo.

[note: Lib. 4. Obs. 185. ] Idem Schenchius de muliere refert, quae tredecim annorum spatio in utero suo sceleton embryonis portavit, omnino a reliquo corpore [note: Lib. de abd. rerum Caus. ] segregatum. Idem author de mulicre quadam, in Castello dicto Pomponio haec observatu digna notavit, quod cum longo tempore sceletum pueri in utero suo mortui portasset, tandem illud, quamvis cum praesentissimo vitaesuae periculo, e lateresuo sibi scindi curaverit, atque iuta foetum mortuum eduxerit. Porro cum vulnus jam obductum convaluisset, vivus ex codem utero infans prodiit, nec per antecedens vulnus sterilitatem incurrit: quin paucis ab hinc annis novam rursus prolem in lucem edidit.

[note: In lib. Anat. ] Fernelius memorat, natam aliquando Infantulam juncturis et articulis adeo relaxatis, ut in quameunque, vellet partem eos flecteret. Sed illud magis stupendum quod Olerius recenset, mulierem, sine omni omnino osse (scilicet iis quae dura et majora sunt) vixisse, et corpus suum gubernasse: E contrario Columbus asserit, fuisse Romae in Hospitali (quod Incurabilium dicitur) hominem, tam calamitosum, ut nullum corporis membrum movere posser, excepta lingua, oculis, ventre, et thorace, totum enim sceletum illius concretum, et non nisi uno osse compositum erat.

[note: Lib. 3. Obs. 312. ] Circa urinae affectus, inventi sunt, qui immixtos urinae vermes, aliaque animalium genera ejecerunt: Argentarius refert annotassese Draconem alatum. Auget miraculum Schenchius, qui asseverat ex his partibus immixtum urinae scorpionem vivum prodiisse, quem ipse viderit. Colligi de his poterit, generari in humano corpore non solum vermes, sed alia insuper animalia: ficut Aldrovandus fidem facit in Hungaria homines fuisse, de quibus serpentes vivi, et naturales ejecti fuerint.

Aristoteles Author est, homines tam undequaque clausos prodiiffe, ut nec minima quidem in partibus infernis foramina visa sint: Suessanus hanc affectionem marmoream nominat. Quod vero admirationem auget, idem author concestatur, hujuscemodi homines longo tempore supervixsse. Unde Schenchius memorat filiolam Hebraei cujusdam, nomine Teutonici purgamenta ventris in posteriori corporis parte simul coagulasse, quae deinceps transpiratione insensibili evaporarint, qua subsecuta, tumor subsederit Sic de homine quodam narratur, quod cum ei loca haec a chyrurgo nimium audaci, per sectionem aperta essent, tam copiosus inde sanguis manârit, ut continuo per evacuationem tantam exanimatus sit.

[note: Lib. 4. de gen. animal. Lib. 2. c. 4. ] Albertus magnus refert, sicut et Suessanus, vidisse se complures hominum eorum, qui persorati non erant: praeter homines Aristoteles sibi vaccam oblatam, quae et ipsa imperviain iis partibus fuerit, aliquanto tamen tempore vitam protraxerit; quamvis autem a chyrurgo reiteratis vicibus aperta fuisset, concrevisse nihilominus aperturam. Vivebat proinde animal, et excrementa in unum coacta sic cabantur, ac deinceps in vesicam delabebantur. De excrementis loquendo Mercurialis in opere, quod de iisdem composuit, ait vixisse Romae quempiam, qui toto vitae suae tempore, feces non nisi ore reddiderit.

Pariter Schenkius de Anno millesimo, sexcentesimo et tricesimo memorat, in urbe Constantiensi certum quendam Andream Consulem Mendicantium vixisse, qui viginti continuis annis exerementa sicca vomuerit: non obstante hoc, mediocriter sanum fuisse, et officium sibi creditum naviter administrasse, ad seros usque annos vitam suam prolongando. Idem Author prosequitur, puellam vicennalem Coloniae repertam, quae triduanis vomitionibus per periodum se exonerabat; quam nulla medicamina, aut clysteres eo reduxerint, ut hic intestinorum peristalticus motus alia via, quod egerendum erat, expelleret. Interim symptoma hoc Patientem continuis dispendiis naturae exercebat: hinc non nisi cubare semper adacta fuit, contractis femoribus: forte ob accidentis violentiam, quam in actu tam praepostero sentiebat: nec tamen ingenium illi desuit, aut color vividus, quem omnino floridum habebat. Aliae item observationes ab eodem scriptore producuntur, in praememorato volumine, in sexagesima nimirum et octava libri tertii, ad quem remittimus Lectorem, siquidem his distincri longius libuerit.

Circa matrimonium, et connubia, restant mirabilia non minus insignia, in quorum insinitate pauca admodum producemus, cum alio avocari me videam. Observemus cum doctissimo Aldrovando mulierem, quae viginti duo matrimonia [note: Tom. 2. offic. ] contraxisse legitur: sicut tempore Damasi Papae virum qui vicesimam conjugem tumulatam vidit.

Martialis de quodam, qui mulieres sibi septem matrimonio, unam scilicet post alteram junxerat, sic per irrisionem inquit:

Septima jam Phaleros tibi conditur uxor in agro:
Plus nulli, Phaleros, quam tibi reddit ager.

Succedunt mortui reviviscentes, idque sine ope superhumana. Quos casus tamen si a saepius praeciuto Aldrovando adducti non essent, cum copia Authorum Classicorum, tamquam vero multum absimiles, hic praeterissem. Refert nihilominu Pamphilus Phareus, juxta quod Textor meminit, de nonnullo, qui graviter in praelio vulneratus, signum expirantis praebuit: in hac exanimatione sua diebus septem decubuit. sed cum in rogum una cum cadaveribus aliis cremandus ferretur, inopinatô revixit.

Aviola, homo Consularis, juxra Plinium, in rogum sublatus, spiritum vitae reassumpsit, sed quod flammarum vis ei exitum non praebebat,


page 118, image: s118

vivus inter flammas consumptus est. Idem adhuc Corsidii cujusdam meminit, qui cum ad fossam ubi tumulandus erat, deductus esset, eos ipsos, qui se deduxerant, domum seconduxit: ejusdem memoriae faemina est, qua septem diebus visa exanimis, repente spiritum suum recuperavit. Idem Author de quodam refert, qui in Sicilia jubente Pompejo decollatus, cum diem integrum inhumatus in litore jacusset, eidem Imperatori vivus apparuit, et postquam mandata Deorum Infernalium ei tulisset, rursum occubuit. Sed haec si sidem merentur, magicis artibus attribuenda sunt.

His, quae jam allata sunt, illa insuper apponantur, quae de personis narrantur, vel nimio dolore, vel mimio gaudio expirantibus; quod nonnullis etiam per violentiam amotis, vel timoris evenit Unde Plinius memorat, quendam cui Consulatus dignitas abnegat a fuerat, tanto dolore oppressum, ut una cum spe potiundae dignitatis, etiam vitam amiserit. Chilon Philosophus, intellecta silii sui victoria, in ludis videlicet Olympicis, tam laeto nuncio nimium exhilaratus interiit. Sic Dionysius tyrannus, una cum Sophocle. audita relatione victoriae tragicae, uterque nimia protusione spirituum ob insolitam gaudii emotionem, cursum vitae suae terminavit.

Simile quiddam de faemina quadam refertur, quae filium suum inpraelio occisum intelligens, cum deinceps insperato reducem vidisset, cum vitae suae disperidio in jubilum, qui vires suas excederet, prorupisse, et extinctam esse.

Vera sint, an fabulosa, quae de Piramo et Thysbe narrantur, uter que vitam nimio amore prodegit. Sed veracius de peregrino quodam milite memoria est, quod cum seliciter Palaestinae loca sacra visitasset, ubi Redemptorem conversatum legimus, denique in Oliveti montem pertingeris, ultra progredi nequiverit, enthusiasmo summi amoris correptus, atque ita immenso gaudio perfusus, vitae et viae suae terminum optatum invenerit. Cum deinceps cadaver jam defuncti apertum esset, haec in corde ejus verba conscripta apparuerunt:

tat: Amor meus IESVS.

De timore non modica exempla sunt, sed quorum mihi nulia hic loci occurrunt.

[note: Astolf. Officin. ] Joannes Baptista Velus de certo quodam Thomar Festaro Vicentino meminit, qui omnium hominum judicio viginti horis mortuus visus fuit, cumque ad sepulchrum tolleretur, se de feretro erexit, et sat longo deinceps tempore in vivis permansit. Traditio Valerii Maximi est, quod Genitius Praetor post gravem valetudinem de capite suo sibi duo prodire cornua, alterum arietis, alterum vituli senserit. Idem Author tradit Georgium de Epiro, cum defuncta mater ejus ad sepulchrum portaretur, inclusum adhuc ventri matris, admirabili naturae violentia de corpore mortuo vivum prodiisse, et vagitu continuato auditum, id quod a vespillonibus, vel pollinctoribus, a quibus mortua ferebatur, cum stupore observatum, et deposita sandapila infantem inventum, et sine mora nutricibus traditum, et in vita conservatum fuisse.

Laertius memorat de Epimenide Candiotto, quod cum a Patre suo ad pascendas oves aliquando missus esset, speluncam quandam introierit, atque illic in soporem incidens, non nisi quinquagesimo septimo anno evigilarit, cum jam fratres ejus, unico excepto, e numero vivovum sublati essent. Philistratus, et Hippoclides, unico parta nati, cum plures annos vixissent, eodem die simul ambo desuncti sunt.

Stupendum est, quod Thomas Facellus in prima Decade sua Sicliensis historiae recenset: Margatitam Edenburgi Comitissam Anno salutis nostrae 1286. aetatis quadragesimo primo, die Veneris sancto, circa diei horam nonam tercentum sexaginta quatuor pueros masculos, et faeminas, omnes vivos peperisse: cui rei sidem faciunt Inscriptiones publicae, et praefatorum corporum numerus annotatus: quae etiam sat longo temporis spatio incivitate visa fuerunt: maribus nomen Joannis impositum, faeminis Elisabetha, a Guidone nimirum Episcopo, et Suffraganeo Trajectensi, qui eosbaptizavit: suscepto lavacro baptisinatis, una cum matre omnes extincti sunt; sepulti in Ecclesia Cathedrali, in monumento, cui literae inscu Iptae fuerunt, historiam facti continentes. Plures opinati sunt castigatione divina id factum, ob temerarium judicium, quo Elisabetha praememorata peregrinam quandam mendicantem sugillavit; haec enim prae foribus Ecclesiae stans binos in brachiis insantulos bajulans eleemosy nam flagitabat, quam Comitissa aspere rejecit, superaddens verbis injuriam, eam sinistrae tamae arguendo: mendica ad purgandam innocentiam suam hoc miraculum, quod jam allatum est, ab Altissimo petiit, quod proinde evenit.

Curiosum, quamvis Tragicum est, quod traditione [note: Aspis commensalis hominum sine laesione. ] Ravisii habemus, unde memoria gratitudinis, etiam in feris observari poterit. Hic ergo narrat, in AEgypto afpidem fuisse, quae ad inensam pauperculae familiae cujusdam quotidianis vicibus accesserit: et non secus ac catellus de micis decadentibus pasta sit. Contigit forte, ut animal venenatum hoc subtus mensam pareret, animalculum vero quod exclusum noviter e ventre fuerat, insiliens in pedem pueruli, qui ad matrem familias domus pertinebat, eum lethaliter vulnerando occidit. Aspisquae genuerat, indignum facinus intuita, simul et beneficii memor, quo alimenta ei tamdiu subministrata suerant, in partum suum invecta, et ultra modum ferociens, non prius destitit, donec et ipse secus infantem mortuus occumberet: quo perpetrato extra domum se contulit, nec deinceps unquam visa. Evidenti signo, quod ab ingratitudinis vitio natura ipsa tantopere abhorreat, ut etiam, qui alioquin homini inimicissimi et insesissimi sunt serpentes, erga benefactores suos gratitudinis memoriam conservent.

Si quod narraturus sum sidem meretur, non semper spiritus phanatici, per daemonum possessionem, aut inimicam potentiam operantur, sed naturali quodam naturae instinctu praesagire furura possunt. Singulare admodum est, quod super hac materia Joannes Villanus narrat, de quodam Berto Farzetto Florentino, qui noctis tempore levare se, et insidere lecto consueverat: hic de mirandis rebus loquebatur: cumque ab iis, qui vigiles erant, de re quapiam interrogatus esset, aptissimis responsionibus non deerat. Contigit, ut eadem nocte qua Joannes dupdecimus Pontifex Maximus expiravit,


page 119, image: s119

hic de que loquimur in alto mari navigaret, et improviso se levaret, repetitis vicibus clamando: Hei me. Evigilant itineris socii, et quid sibi vellet, inquirunt; respondit ille: hominem nigrum intueor, qui clava sua columnam quatit, per quam fornix ingens sustinetur: paucis dein momentis, denique, inquit, perculsus, et mortuus est. Interrogatur quisnam ille? respondit, Pontifex noster. Haec verba diligenter a sodalibus suis notata, cumque Acrem in continentem appulissent, praesagium viri expetientia verum comprobatum est: Etenim Viterbi in cubiculo, ubi Pontifex cubabat, super caput ejus fornix deciderat.

Impossibile illud alterum videtur, quod nihilominus ut verax ab Ascanio Censorio de uxore quadam Sartoris in Thuringia narratur, quae nomen Nebre habuit. Haec cum gravida esset, et jam tempus edendi retus propinquum, triduo etiam partus doloribus conflictata esset, denique in egressu silioli, simul ingens sonitus, non secus ac bombardae crepitus erupit, tam ingenti flamma simul exiliente, ut parturienti pannos, et manus vultumque obstetricis ambusserit, totumque cubiculum sulphureo odore adimpleverit. Hac ratione fabula Jovis cum Semele verificari videtur.

Haec igitur aliaque portentosa, quae a me hactenus relata, et stupenda, et admiratione plenasunt, et quae in natura rerum contigerunt (fiquidem sides integra Authoribus adhibenda) huc collocanda duxi, ut debitum his paginis numerum adimplerem: In quo nihilominus sidem non nisi penes authores stare volui; et inde sequelas deduci, quae non nisi de doctrinis Philosophiae naturalis solidissimis trahantur: exeludendo conventiones magicas qualescunque, aut observationes alioquin vanas, vel superstitiosas. Qui plura his desiderat, volumina magni viri Delrio adeat, vel Rogerii Bacconis De mirabilibus artis et naturae: vel opera Raymundi Lulli, vel Patris Kircheri, magiam naturalem Portae, Syntagmata doctissimi Giraldi, et totaliorum, qui de his amplissime scripserunt: avocant enim me alio

HISTORIAE ET RITUS.

DEscendimus hic in Euripum, ad quem secure enavigandum, utique nobis navigio opus esset, quod altissimis lateribus provisum sit: hic arenae campus est, cujus multiudinem si quis nu merare velit, quae inhnita est, utique Telescopiis ei opus esset.

Si quotquot in orbe homines sunt, prout a principio voluminis hujus dictum est, animatum miraculum dici debent, omni itidem hora, variorum suc cessuum assectionum, et morum causa sunt: haec enim tam infinita sunt, ut eadem recensere pene idem sit ac folia arborum numerare volle. Quot enim millia millium, quot myriades hominum in saeculis transactis nos antecesserunt? Praeter haec cum omnes paginae, omnis haec voluminum immensa multitudo non nisi hominem respiciat, eorumque facta recenseat, ut quid mihi arrogare ausim, haec innumera recensere velle?

Interim si hunc titulum praeterire silentio voluerim, utique de posteriori hoc volumine tractatum insignem omissurus essem, cum in altero nunquam omissus sit: nimium e contra evagari monstruosum prolixitate sua opus futurum esset. Itaque id mihi propositum erit, sicut in capitulis, quae praecesserunt, ut non nisi facta casusque paucos in medium proferam, talia nimirum quae cognitione digna sint, et in legentium utilitatem cedant; Divertendo semper de virtute hominis (de qua ratiocinandi sinem quis inveniat?) et immorando hujus nominis univoco, et essentiae. Cum enim super nomen hoc hominis individui sint, propriique sensus, his potissimum distinebor.

Unde ut de visu exordiar (interim ea quae sancti viri amore poenitentiae ducti laudabiliter in hoc genere operati sunt, omittendo, quippe quod his plenae sint Sanctorum Legendae) id solum hic, ad quorundam etiam Christianorum confusionem adduxero, quod de Philosopho Democrito refertur, qui summo virtutis studio, et amore pulchritudinis issius inductus, ne forte per irrequietam mentis agitationem ex occursu objectorum terrestrium quae in sensus incidunt, et vanitate sua obfuscant, a contemplatione sublimi perturbaretur, sibi ipsi oculos excaecavit. Nonnulli autumant id factum, ut incentiva concupiscentiae a se tolleret, quae evitari non possint, quam diu oculorum illic obtutus est.

Stesichorus Poeta, testante Poliriano, cum acerrimo carmine in Helenam, ejusque opprobriosam Lasciviam invectus esset, subito occulta de causa luminibus suis orbatus est: cum palinodiam deinceps cecinisset, iterum recupervit: quae historia, quanquam ab Aldrovando tanto viro referatur, mihi (ut verum fatear) apologo quam simillima videtur. Non obscura nihilominus de Homero traditio est, eum a Juventute sua caecum fuisse: quamvis alii sentiant id ei in senectute contigisse: alii rursum ex morbo chronico: [note: In Ibin. ] Ovidius a apibus hoc ei malum vensse: nec mirum hominem vel Vatem tam messissuum cum examinibus apum commercium habuisse.

Calamitosus Belisarius, post tot laborum laureas, tam generose adeptas, post Vandalos edomitos. Persas devictos, post toties a barbarorum incursionibus liberatam Italiam, eo quod fortunae vultus nimium prosper et serenus eum arridebat, cum Imperatoris sui suspicionem assectati regni incurrisiet, ne sorte apertis oculis nimium coronarum suarum fulgorem intueretur, misere demum excaecatus fuit. Ob quod tugurium libi vile in via regia fabricans, victum quotidianum mendicando petebat (qui transactis vitae diebus immensos divitiarum thesauros possederat) identidem illud repetendo: Viator da obulum Belisario, quem virtus extulit, et invidia excaecavit.

De variis corporis symptomatibus memoratu digna referuntur, quorum huc nonnulla collocabimus. Scribit Plinius, Philadelphum AEgypti Regem, passione vomica mirum in modum tormentatum fuisse, sed eum sanitatem perfectam ex vulnere, quod in praelio inflictum fuerat, acquisisse. Sic qui tantopere optatam mortem quaerebat, in prima acie, ejusdemque fronte dimicando, salutem et vitam inperato obtinuit

Sic Servius Claudius Eques Romanus, nonnunquam podagra vexabatur, idque cum tanto dolore, ut saepissime mortem optarit: quam ut sibi adscisceret certo quodam medi camine venenato pedes ungebat: multum vero abfuit, ut inde


page 120, image: s120

offenderetur, quin et omnem dolorem, et morbi radicem nil tale sperans, extinxit.

Quod successus attinet, qui ingenium sat hebes indicant, memoriae tradit Caelius de vetula quadam, Acon nominata, quod usque adeo garrula fuerit, ut saepe speculum suum manu arripiens, garrire cum imagine sua coeperit, quasi id cum una familiarium suarum ageret. Minus aliquantum insipienter egisse videtur Claudius Imp (prout Sabellicus memorat) qui sibi ich haeredem quendam Domitium Hermetem adoptavit, virum qui nullo ad se pacto pertinebat: Britannicum legitimum silium suum praetereundo.

Conveniunt haec cum insipientia certi qujusdam nomine Cippii, coram quo alius ejusdem nominis dormire et nutare singebat, ut tanto facilius uxorem suam deprehenderet plus quam pudor conjugalis permittebat familiariter cum altero illo agentem (et ut dici solet, cornua sibi imponemem) Ex quo deinceps adagium enatum videtur, a [?] usurpatum: Non omnibus dormio. Quando quidem vero somni mentio hic incidit, quosdam super hunc casus jam olim annotatos, sicut de vigilia quoque memoiabimus. Plinius de puero quodam resert, qui ex itinere lassus, in caveinam terrae introiens, spatiro septuaginta quinque annorum dormierit, ex quo dein ceps evigilans, faciem Mundi conversam agnoverit, omniaque in formam aliam redacta.

[note: Aldrovand. De menstrie. ] Econtra de Cajo Mecenate memoria est, triennio eum ante obitum tam exoticis vigiliis molestatum, ut nunquam somnum capere potuerit. Nec id tam mirum vel novum; de Nicolio enim, qui Ciceronianas phrases tam eleganter edidit, hoc traditur, eum longo decennio vitam suam sine somno egisse: sed deinceps gravi valetudine correptum, ex eadem reconvaluisse, et priorem sommum recuperasie.

[note: Varia parricidia. ] De Parricidiis, et fratricidiis, aliisque hujus generis violentiis myriades voluminum repletae sunt, quarum tamen aliquae huc referentur. Traditur Ozias fuste ing enti Prophetam Amos proprium patrem suum percussisse, eo quod Regis Jeroboam mandata spernendo verbum Domini praedicasset. Vix anni spacium est a tempore, quo haec scribimus, cum filius quidam infanda barbarie in patrem suum insurrexit, et recurvo ferro eum graviter in capite vulneratum occidit, idque levissimis de causis.

Telogonus homo impius [?] lyssem patrem suum, de Trojano bello revertentem victoriosum, occidit. Sola item reaiandi cupiditate sacrilega Nicomedes Prusiam patrem suum, Regem Bithyniae e vivis sustulit. Consimile perpetravit Nero in matre sua, eo quod nimium oculatam ad penetranda considia sua intima rebatur. Sic Orestes, ulturus nefandum scelus matris suae genuinae, quae maritum, Agamemnonem, Patrem suum occiderat, barbaricis modis eam e mundo sustulit.

Caelius de Mitridate memorat, quod usque eo impietatis pertigerit, ut et matrem, cv fratrem, tresque filios, totidemque silias suas interemerit. Cor ferum, repletum toxico, quod malo suo ad aliorum necem adinvenit, et a quo tamen ipse in vita servatus est.

Joannes Maria, silius Joannis Galeazzi Ducis Mediolanensis piae memoriae, matrem suam peremit, eo quod cum nimia eum severitate arguebat, et diffamabat. Qui plura his petit, Theatrum Mundi percurrat, ubi quatuor usque paginae, casibus tam funestis repletaesunt.

Vicissim Patres non desunt, qui proprios filios suos necarunt. Herodes Judeae Rex, juxta Macrobium, praeter immanem illam Innocentum carnificinam, nec tribus quidem filiis suis pepercit. Hippomenes Atheniensium Princeps, cum filiam suam in adulterio deprehendisset, sequenti modo eam castigavit, sed qui humanitatem omnem, imo [note: Mulier deverata ab equo. ] et barbariem excedit: equo enim eam colligavit, utrique alimentum subtrahens; equus fame compulsus, miseram denique devoravit. Hinc proverbium Ciceronianum exortum: Homo magis impius Hippomene.

Traditio Petri Criniti est, Herculem Epilepsia correptum, et mente motrum proprios silios suos devorasse. Manlius Torquatus, reserente Livro, filium suum securi pereussit, eo quod imperiis suis non obtemperasset, tam severa lege in eum vindicans, qui nondum dato ordine dimicandi, patris mandatum transiliit, contra Samnitem in singulare certamen descendendo.

Cassius item, qui juxta Plutarchum, militare signum pro Romanis contra Latinos portabat, silium suum, eo quod cum hostibus de porta aperienda convenerat, interemit. Diodorus denique (authore Caelio) cum plures silios genuisset, omnes, excepto unico, jugulari fecit, non alia de causa, quam ut unicus ille superstes cumulum bonorum temporalium tanto majorem possideret. Innumerabilia praeter haec exempla sunt Maritorum, qui conjuges suas, item conjugum quae maritos occiderunt.

[note: Mortes voluntariae, et propriis manibus illatae. ] Ut haec praetereamus, illos memoremus, qui sibimetipsis violentas manus intulerunt. Lactantius Firmianas Cleantem Philosophum nobis proponet, qui cum sibi de animarum immortalitate persuasum haberet, novum vitae genus post hanc transitoriam promittens, sibi ipsi mortem conscivit: homo miser, qui pagana caecitate deceptus, unde vitam secuturam sibi felicem pararet, media digna non invenit. Refert Menander, quem Textor citat, Publium Terentium, propter quod centum et octo fabulas, a se de graeco in latinum translatas, amisisset, seipsum misere in aquis sussocasse. De eodem Authore est, Empedoclem, ut aeternitatem nominis sibi compararet in ardentes montis AEthnae voragines se praecipitem dedisse.

Sic Labienus Poeta, cum opera sua flammis dara vidisset (ob nimiam eorum libertatem et mordacitatem) idque decreto magistratuum, proprio suo dedecori superstes esse renuens, sibi ipsi fatum suum maturavit.

Hipponax Poeta, qui versus suos jambicis edidit, cum a pictore quodam inepto cum deformiute insigni depictum se vidisset tam aegre rem tulit, ut versibus venenatis omnem bilem suam in eum effuderit, idque tamdiu, donec pictor tot injurirum impatiens, sibi ipsi necem intulit: nomen pictoris Bubalus erat: vere bubalus, animal ratione carens, qui vitam suam prodigens, tam frivola de causa, fune terminarit. Hinc proverbium a Cicerone in Epistolis familiaribus usurpatum: Hipponacteum praeconium.

Huic non dissimile est, quod de Archilocho Poeta Pario narratur: repudiatu a socero suo Lycambe, qui filiam suam nomine Neobolon ei pactam alteri collocaverat, tam in eum ignominiose


page 121, image: s121

insurrexisse, et jamborum suorum petulantia, usque adeo persecutum, ut infelicissimum Patrem, una cum filia ad laqueum et mortem compulerit. Unde Venusinus Liricus, factum hoc exponens, sic ait:

Archilochum proprio rabies armavit jambo.

Sardanapalus Assyriorum Rex, homo tam imbellis, et effaeminatus, videns se regno exui, et status sui infe licitatem novis semper incrementis pejorari, ingentem pyram in medio Regiae suae exstruxit, atque illuc quod pretiosissimum de supsllectili sua erat, injiciens, facemque admovens, inmedias flammas proruit, in hoc solo se virum praestans: si paganorum more loquen dum [note: In lbin. ] est. Facinus hoc Ovidium ad hos versus induxit:

Inque pyram tecum charissima corpora mittas:
Quem finem vitae Sardanapalus habet.

Themistoeles Athenensis, Nicoclis filius, invidia Concivium suorum ex pulsus patria, ad Regem Artaxerxem se contulit: qui dum eum contra patriam suam dimicare compulisset, reveritus tam nefarium scelus, cum venena deessent, sumpta glyrium multitudine, et expresso sanguine, quem poterat, totum epotavit, mortem sibi accelerando.

Sic sceleratus Nero, cum a Patribus conscriptis condemnatus esset, ut in latrinam immundam sepeliretur, sica sibi guttur transfixit, et nefandam vitam, sibi ipsi carnifex factus, ademit: hinc Ausonius de eodem cecirtit:

Matricida Nero proprii vim pertulit ensis.

Portia Catonis silia, referente Plutarcho, intellecta Bruti nece, quem Maritum habuerat, ferrum ad necandam se quaesivit, sed cum hac de causa diligenter custoditum esset, rodendo, et masticando carbones, obstinata desperatione infelicem animam suam aeternitati transmisit.

Fatum Cleopatrae (quae se aspidi mordendam dedit in brachio, cum nosset, se a Caesare Augusto captivam ductam iri: atque ideo se veneno extinxit) tam ubivis notum, et in tabulis tam frequenter depidum cernitur, quam et iltud Lucretiae, quae honore adempto, vivere recusavit.

Memorabile factum est, quod Josephus Historicus de Herode sceleratissimo recenset: qui videficet commisso) tam nefario Infanticidio, peremptis tribus filiis suis Alexandro, Aristobulo, et Antipatro: in gravissimam infirmitatem delapsus est, ita ut de foetenti corporis purredine enati vermes, vivo prodierint, quocirca et suaemetipsius vitae sacur, semetipsum e vivis sustulit. Post infamem Judae strangulationem, succedit mors Pilati, Judicis iniqui, qui Redem ptorem nostrum morti adjudicavit; hic enimvero poenitudine super hac tam impia tam sacrilega sententia ductus (referente Gregorio Turonensi) propriis suis manibus sibi necem intulit.

Per hanc occasionem se varia mortis genera praesentant, quibus plures occubuerunt: inter quos (ut paucos de insinitis referam, quorum tarmen majorem copiam liberum est Lectori invenire in authoribus iis, quorum studium est de his speciatim tractare) Marcus Catullus Lutatius Orator est: Hic teste Valerio Maximo, cum Consulatus sui Collegam Marium haberet, socium etiam bellorum, et triumphorum quos de Cimbris tulerunt, tandem ab eodem (forte quod in bellicis hisce administrationibus in simultates invicem incurrerunt) in cubiculum inclusus, fumi multitudine suffocatus fuit. Hanc item sortemdicitur Zoe, uxor S. Martyris Nicostrati subiisse, hanc eandem sancta Felicula viigo, quae cum nullis sponsionibus a Christiana fide avelli posset, imperante Flacco Comite, in latrinam foetentem praecipitata suit.

Non indi gne hic ferat amicus Lector, siquidem eum in hac generosa Martyrum Lucta, ad sequentes Historiographos transmisero: quorum unus est Petrus Victor, item Meta phrastes, et Surius, et Lipomannus, Baronius in annalibus, P. Antonius Gallonius, et alii: a quibus mutuo sumpsi argumenta et Ideas, quae in Secundam Partem Centuriarum contuli, quae de Elogiis sunt: quod volumen, intitulatum: Cruciatus Martyrum per Encomia digesti, praelo commisi. Nunc de his progrediendum mihi video ad

APOPHTEGMATA.

SIquid in scholis doctum legitur, palmam, ni fallor, Apophtegmata sibi vendicant: qua brevitate Laconica, sententias cum casuum eventucopulant. Elegantissima scena sunc, in qua plures facies, sibi invicem succedentes, et brevi gyro diversisicatae, una alteram pulchritudine exuperare contendit. Limpidissima specula, quae a sole virtutis, tam personarum, quam sententiarum multiplicitate, refractos radios, et splendore: quaquaversum emittunt. Pretiosissima textura operis polymiti, vel acu picti, ubi tot egregia facinora repraesentantur: Vivi Oracores qui dicta cum factis adunando, tot vividas figuras subministrant, et dispertiunt.

Ego vero inter tot millena, quae ad beneficiun hominis jam typo data sunt, non nisi pauca producturus sum: idque ut in materie tanti ponderis, volumen nostrum inane non videatur. Itaque quantum licuerit, ea quae a cumen et doctrinam insignem praeseferunt, affereutur: et non nisi spicilegium tenue de uberrimo, et spaciosissimo campo instituemus, ita tamen ut hoc modicum nutrimento esse possit, et cibum sapientiae solidum praebeat iis, quibus ea cordi est, ad negotium animi et profectum ejusdem applicare.

Interim tamen, quidquid ad miseriae et calamitatis humanae descriptionem pertinet, praetermittemus, cum primitivi propositi nostri sit, dignitati hominis volumen isthuc inscribere.

Offert se mihi in primis Plotinus Philosophus, qui ab Amelio pictore sollicitatus, vel se typo imprimi, vel coloribus depingi permitteret, idipsum recusavit, dicendo: Quid? an non satis est nos imaginem hanc circumferre, nisi imaginis imaginem relinquamus posteris ostendendam? Non imperite dijudicavit corpus nostrum non nisi simplex animae vestimentum esse; unde Pythagoras: Minimum, inquit, hominis est videre eum: qui nihil aliud videt, quam corpus. Erasmus vir literatissimus diecre consueverat. senum vitam talem esse oportere, ut juvenibus ad praeclare agendum, [note: In Adagiis. ] norma et regula sit: concludit autem sic: Cum, optima via ad senctutem sit eruditio. Idcirco a plurimis populis, et nationibus senes in veneratione summa habiti sunt, et in senatusconsultis non nisi seniorum authoritas praevalebat. Hinc Ovidius:

Nec nisi post annos patuit tunc curia seros:
Nomen et aetatis mite senatus habet.

Cum porro vitium videatur semen virtutis operire velle, nonnulla Apophtegmatum adferemus, quae ad vitiorum exterminium spectant: quantum


page 122, image: s122

enim mihi Vitium est, ad haec extirpanda contendam, iis armis utendo, quae mihi ab authoribus meis suggesta fuerint.

Aristonimus Philosophus humanam vitam theatro comparabat, ubi pessimus quisque primum locum occupat. Archita dicere consuevit: Quemadmodum summa diligentia adhibita, piscis absqui spinu inveniri nequit: Similiter neque hamo reperiri potest, qui aliquid non habeat dolosi admixtum. Admirabilis comparatio est, qua Diogenes erga parasitos, aliosque aliis vitiorum [note: Ex Laertio in ejus vita. ] generibus subjectos utitur: Similes, inquit, esse arboribus per praecipitia nascentibus, quorum fructus non homines, sed vultures, et corvi comedunt. Insinuando hujuscemodi genus hominum, qui gulae et voluptatibus se mancipant, vere homines non esse.

Idem Diogenes cum ado lescentem libidini, et mollitiei datum videret, sic eum alloquebatur: Non te pudot rejicere, quod tibi natura concessit? Non te pudet virtutis stragulas pude facere? Natura te virum fecit, tu autem temetipsum in faeminam fingis.

Hic idem aliquando in propatulo fori stans, innumera plebis multitudine circumsusus (quorum quisque sententiam quandam, aut mordax dictum ab hoc cane, cujus dentes tamen mordendo sanabant, cum aviditate aucupabat) exclamare coepit: Adeste homines: cumque plures respondissent: En adsumus: baculo, quem semper manu gestabat, elevato eos a se pellere coepit, dicens: Homines voco, non sterquilinia: Intelligens ad communem hominum sortem non pertinete, quicunque in promiscua faece populi dignum aliquid humano ingenio nil didicerunt.

Magnus ille Stilpo, qui homo vixit inter feras, ut fera inter homines viveret (verba Laertii sunt) aliquando tamen in societate quadam plurium inventus, hoc a quodam improperium audiit: Quidam te belluam Domesticam admir antur: imo vero falleris, inquit ille: Quia solent bestiae peregrinae in spectaculum adduci, vulgares nemo admiratur. Sic egregie seipsum defendendo, potius cavillatoribus suis talionem reddidit, eos sine ratione ese demonstrans.

Anacarses Philosophus, referente Stobeo, interrogatus quid maxime noxium esset, respondit: si de viris loquimur, ipsi sibiipsis: dictum eximium: verissimum enim est, quod Evangelium inquit: Inimici hominis domestici ejus. Quod si terror justitiae, et legum abesset, homo hominem devoraret. Cato, Speculum illud tolerantiae, vere Socratico pectore injuriam sibi aliquando allatam, non nisi subridendo recepit, et sustulit. Quidam enim impudentissime in faciem ejus sputare ausus est: ille vero screno vultu opprobrium insolens, ut virum magnanimum decuit, supportando, non aliud rependit, quam illud: Affirmabo cunctis Lentule (tale nomen scurrae hiuc erat) falli eos, qui te negantos habere: In hunc modum hominis petulantiam repressit.

Admirabile factum est, quod de S. Canuto Angliae Rege recensetur, in quo adulatores pro merito percelluntur. Hic enim cum se praeter solitum ab iisdem laudibus elatum adverteret, thronum suum sibi ad Oceani litus portari jussit, dumque illum pro more insedisset, authoritate regia inquit: Impero tibi, o mare, quod meae ditionis es, ne in terram ascendas, neque vestes Domini tui made facias: sed mare imperium regis non audiens, contra vetitum, continup prout ante super litus ejectum, thronum regium alluendo madefecit: Unde ille ad palpatores suos, quos secum duxerat, conversus inquit: Sciant omnes orbem inhabitantes vanum esse Regum potentiam, neque Regis nomine plane dignum quempiam, praeter illum cujus nutui coelum, terra, et mare obtemper aut. Hoc diclo coronam regiam sine mora deposuit, et nunquam posthac resumpsit, Cyrus Rex ille Politiae intelligentissimus (sicut nos Plutarchus docet) sententiam sequentem usurpabat: Homines qui sibi prodesse nollent, cogi debere, ut aliis famularentur: sugillando per haec animas serviles, et gregarias, quae cum seipsas regendi impotes sint, aliorum regimini submissas esse oportet, ut eorum fraeno retentae, desidio sa vita sua, et ineptiis mundum non infectent.

[note: Vitia mulierum. ] Non infructiferum reor, hic vitia quaedam mulierum percellere, ut qui sapientes sunt, easdem, dum haec legerint, doctrina salutari, a pernitiosis hujuscemodi vitiorum sequelis avertant, Secundus Philo sophus interrogatus aliquando, quid faemina mala sit, respondit: Viri naufragium, doműs tempestas, quietis impedimentum, vitae cupiditas, quoti dianum damnum, voluritaria pugna, sumptuosum bellum, sollicitudo confidens, leaena complectens, exornata scylla, animal malitiosum, malum necessarium. Theophilus Imperator, cum ei uxor ducenda esset, per plures mundi plagas electas virgines, tam decore, quam modestia insig nes perquiri fecit: inter quas Isaciam virginem formű praestantem, non minus et virtute attentius contem platus, in haec nihilominus verba prorupit: a muliere emanarunt mala: sed sagax puella respondit: a muliere res etiam meliores prodierunt.

Diogenes aliquando plures mulieres intuitus, secum fabulantes, hoc dictum divulgavit: Aspis a viper a venenum mutuatur. Pariter Democritus, interrogatus cur mulierem sibi parvam admodum duxisset, cum ipse sat eminentis staturae esset, sapienter respondit: Ego in malo eligendo, quod minimumerat elegi. Protagoras quaesitus cur inimico suo filiam in matrimonium dedisset, pro responso dedit: Quia nihil illi dare poteram deterius. Idem Philosophus videns vetulam eleganter adornatam, laconismo mordaci ei improperavit, dicendo: Si viris, falleris, si sepulchro sat ornata es. Sciscitatus Solon ut mentem suam de ducenda uxore exponeret, pulchro dilemmate respondit: Si turpem duxeris, habebis poenam, si pulchram, commanem. Socrates, juxta Lertium dicere consueverat: Mulierem de corae, et egregiae formae esse templum supra cloacam aedisicatum.

Revertamur ad viros, et motivum quoddam honoris vel honestatis adducamus; ut utriusque pretium et aestimationem noverimus: cujus rei similitudinem aptam Socrates affert, dum ait: [note: Stobeus ferm de virsute. ] Equus generosus judic abitur, non quidem sumptuose ornatus, sed eximius natura: Itidem nec vir honestus qui opib dives, sed qui anima egregius erit. [note: Laert. lib. 6. ] Antisthenes hanc propositionem dedit: Quae bona sunt, honesta et pulchra sunt; quae vero mala, turpia.

[note: In Apopht. Laced. ] Plutarchus de Laconibus testatur, quod pro nulla re alia tantopere diis suis supplicarent, quam pro iis bonis, quae honestatem sibi conjunctam [note: Theatrum vitae Hum. littera H. ] haberent: Cui doctissimus vir Beierlinch adjungit: Tantum valebat apud homines gentiles rerum honestas.

[note: Cicero 3. de offic. ] Concludo hic cum sententia aurea summi Aventini Oratoris: Nihilturpe facitudum est bono viro, etiamsi ex omni parte lateat, etiemsi omnes


page 123, image: s123

deos, hominesque celare possimus, nil tamen in nobis avare, nil injuste, nil libidinose, nil incontinenter esse faciendum. Sapientis enim est proprium, nihil quod poenitere possis, facere: sed splendide, constanter, graviter, honeste omnia.

Honestas igitur pretiosissima gemma est, quam quisque qui rationi convenienter vitam suam instituit, mento, et in fronte, in pectore sibi portandam esse persuadere debet: mobilissima lux est, quae immortali laure, animam condecorat. Qui plura de his exigit, Proemialem sermonem operis hujus consulat: Ego vero humanae calamitatis Apophtegmata hic praeteriens, cum ad scopum meum non colliment, convertor ad nonnulla humanae dignitati convenientia

PROBLEMATA.

NOn minus necessaria, curiosa, dogmatica, et sapientia repleta sunt Probl[?] Apophtegmatis ullo pacto [?] videntur. Sunt autem argumenta problematica, quae in propositionum difficultatibus dislolvendis, rationes suas, et dogmata in medium proferunt, mentem nihilominus in libertate sua relinquunt, ut concipere, credere vel concludere id poslit, quod maxime voluntati et inclinationi libuerit. Quod privilegium caeteris argumentorum genenbus denegatum est: constrinigunt enim quodammo do intellectum, ut quo propositio vibraverit, aut consequentia impulerit, illuc concurrat, et se victum reddat.

Problema plausibile idcirco est, quia curiosum. et varietate doctrinarum, et rationum, quas de visceribus aut Philolophiae, aut rationis excavat, cuicunque literarum studioso, vel amico desiderium suum adimplet.

Hic ergo rursum inter tot, tantosque authores, qui huc adduci possent, feracissimum volumen est Aristotelis, et inter modernos quaesita Alexandri Tassoni. Foetae et Philosophi ingeniosissimi, praeter hos. liber, qui Perche dicitur, horum quisque sagacissimis inventionibus refertus, et ditatus est.

Ego vero pro genio meo, vestigia rursum versatissimi Aldrovandi mei insequens, quaedam huc proferam, quae cognitioni, utilitati, et univocationi hominis, earumque rerum quae ad hominem spectant, maxime consentanea videro: Erunt autem potissimum ea, quae ad aetatem, partes, congressus, doctrinas et morbos spectant.

[note: Barba senum et infirmorum cur augeatur. ] Quod partes attinet, iliud inprimis in quaestionem venit: Cur comae, et barba in aegrotantibus, harba etiam in senibus augmentum sumant, potius quam in sanis et Juvenibus. Respondent nonnulli, quod illi quidem humore excrementtio abundent, plus quam impuberes, aut bene valentes: calorenim naturalis in utroque debilior, minus et consumit, et dissipat, quam in iis qui vegeti, et robusti sunt.

Quaeritur item curiose, cur natura os homini minus dederit, quam caeteris animantibus, vel quadrupedibus: potissimum vero, quod qui brevis staturae sunt, os majus habere consueverint. Operosa responsio non est, si dixerimus sufficere homini et ad debitam proportionem, et pro respiratione, et loquela, et cibo hujuscemodi os: cum e contra in aliis animantibus praeter respirationem, et alimentum, etiam ad sui tutelam, aliasque functiones corporis inserviat.

Requirunt alii cum curi ositate quadam, cur homo solus et manibus, et brachiis, dotatus sit: caetera animalia ad majorem laborem caeteroquin nata. his fraudentur. Responsum datur, quod cum bestiae et ingenio, et judicio careant ad rite operandum, his membris eas non indigere. quippe quae vicarii et ministri rationis dici debent: quod enim ratio meditando ruminat, manus ad acturn practicum reducunt, et visui exponunt.

Nascitur item quaestio alia de amplitudine pectoris, cur homini planum sit, animalibus autem in acumen definat. Ad hoc Problema non tam facilis [note: Lib. 13. de usu partium cap. 13. ] expeditionis, recurrendum erit ad Galenum, qui tradit, id factum propter usum manuum; aliam enim pectoris formam iis impedimento futuram fuisse, ne ad tam varias vitae actiones exequendas tam promptus eslet. Cum etiam belluae tam anteriores, quam posteriores partes ad motum progressivum directas habeant, pectus iis in tali forma [?] erat: In homine ratio diversa est.

Quidam rursus admirantur, cur homo in comparatione reliquorum animalium, pedes habeat majores: sed non considerant, quod cum homo erectus incedat. simili base indigeat, ad corporis sui simulachrum sustinendum. Haec breviter de membris delibâsse sufficiat.

Quod aetatem attinet, quaeritur inprimis, cur hominis complexio, et temperamentum processu temporis, et mutatione aunorum, et ipsum quandoque mutationem suam patiatur, vel infirmitatem. vel e contra sanitatem producendo: tam enim bonae quaiitates in deteriores degenerant quam sinistrae in bonas. Respondetur ad haec: quandoque calidum naturale, quod adolescentiam guberpat, tam infirmum esse, ut superfluitates exerementitias dissipare nequeat, quandoque tam validum, ut non solum ea discutiat, sed nonnunquam praecoci essectu, et ante tempus radicale humidum consumat.

Non minus et illud curiosum est nosse, cur pueri melius quam aetate provecti memoriâ valeant, ratio adfertur: In hac aetate corpus molliusculum esse: facilius autem huic, quam siccitate jam indurato objecta imprimi. Adhuc aliud in hac tenera aetate consideratu dignum occurrit: cur infantes levissima quandoque de causa affectionibus animae suae nunc huc nunc illuc ferantur, cur nunc hos, nunc rursum alios complectantur, ament, et osculentur? Huic quaestioni S. Clemens Alexandrinus obviat, dicens: audiru generari sensum delectationis: ideoque adolescentis cujusdam amorem non admirandum de quo dictum:

Quod nunquam visae flagrabat amore puella.

Quaerunt nonnulli, cur infantes proniores ad ridendum sint, quam aetate maturi. Respondetur non tam id fieri aetatis levitate (prout quisque fortassis opinabitur) quam quod Venus, aetatis hujus fautrix, jocos, et risum amat, qui e temperamento sano. sicut et venustas oriuntur.

Idcirco pristinis temporibus Gentilitas consuevit infantes, qui jam augmentum aetatis sensissent, jamque viribus suis niti possent, ad templum Veneris deducere: cum deinceps ad annos pubertatis pervenissent, rursum illuc pergebant, sinum nucibus plenum portando, quas ad vestibulum altaris eflundebant: intelligendo per haec, se nucum lusus, et crepundia puerorum relinquere. Alia adhuc responsio in promptu est: pueros, inquam, abundare spirituum copia, unde facilis generatio sit risus.

[note: 3. De Repud. Platonis. ] Hoc Problema a Ficino declaratur, cum ait: removendum ab illa aetate, quidquid mollitiem


page 124, image: s124

inducit, sicut inter alia est. si vel nimius pueris risus, vel fletus nimius indulgeatur.

Quod pubertatem vel Juventutem concernit, rursum interro gatio est, qua de causa factum sit, quod (sicut in capitulo mirabilium retulimus.) quidam ex improviso timore, praematura senecta, capillos nigros in canos transmutarint. Respondetur tam intenfo pavore sanguinem a partibus extimis ad interiora ferri, hinc facile, quae in summitate sunt, temperiem quandam frigidam concipere, formando concoctionem imper fectam: idcirco pilos hanc canitiem et albedinem sibi adsciscere.

Quaeritur praeter haec, cur senibus cerebrum frigidum sir, et cibis repleti minus dormiant adolescentibui, jam enim vulgo notum illud Poetae:

Nam satur irrigum gaudet tumescere somno.

Creditur hoc, de imperfecta conc[?] rum provenire, quae in ventriculo aetatis hujuscemodi non nisi aegre admodum fit: hinc vapores male digesti in caput suble vantur, vigilias et insomnia producendo. Somnus enim exporibus rite concoctis promovetur. Nec ignorandum illud. senes diuturno temporis tractu, ob siccitatem corporis exhausti, duritiem vel asperitatem quandam contraxisse, quam adolescentia nescit, quae in florida Juventa, et succosis membris necdum ulla duritie correpta est.

Transeamus nunc ad considerationem scientiarum, docilitaris, et capacitatis quae in nomine est, ubi plura occurrunt, quorum primum sit: Cur hominum literatorum, et vere sapientium multo minor sit numerus, quam idiotatum. Volunt quidam causam adscribendam, quamplurimis impedimentis, quae discentibus se praesentant: praecipue infirmitatibus, quae corpus ut plurimum exiccant. et misere torquent: saepe etiam immatura morte in medio flore studiorum, et ingenii quidam tolluntur. Nonnunquam etiam floridissima ingenia, quae literis apta essent, ignorantia parentum, in consimilem arenam non ab, leganiur: aut vero premente pauperrate, facultatibus ad id non suppeditatis, victum sibi ostiatim mendicare coguntur.

Verax in hoc testimonium est Protagorae Philosophi, viri sapientis aetate illa, qui dum Juvenculus eslet, ad procurandum sibi vitae suae alimentum, in uibem saepius e sylvis ventitabat, conscisa ligna vendendi. Hunc aliquando Democtitus videns, in urbe retinuit, et rudimentis Philosophiae instituit, ex quo deinceps vir tantus excrevit, ut Platonis laudem tam eximiam consecutus sit.

Alii asserunt (idquenon immerito) malum hoc evenire, quod moderna saecula, tam avara, virtutem dignis praemiis defraudent, in quorum vices parafiti, et palpones subeant, virisque literatis anteponantur. Ego quoque in Musarum lacrymis hoc fatum deplorans, in haec verba protupi:

Ne piu trovatio i vati
Se dere a lor favore i Mecenati.

Qui sensus a latino illo versu mutuatus est:

Sint Mecenates, non dęrunt, crede, Marones.

Nec rejiciendum tamen eorum responsum, qui ajunt, idcirco literatos pauciores esse ignorantibus, quod virtus habitus sit propria electione acquisitus, non robore vitium: quod porro virtus in medio sit, extremitatum autem ambae in vitium degenerent, et in vitio misere praedominentur: hinc mirum non esse, quod vitiorum major abundantia sit, quam virtutis, quae non nisi unica est; ad vitium infinitae semitae sunt, ad virtutem una est, eademque laboriosa, multoque sudore pet, eandem ad virtutis apicem eluctandum est.

Quaerunt nonnulli cur tot ingenia, tamque eximia (nec enim negari potest plurima dari) promptissima alioquin ad comprehendendum quidvis difficile, ab operandum res grandes, laudeque dignas, ab hoc nihilominus tramite aberent talenta tam sublimia ad ea quae abject, sunt, distrahendo, et non secus ac animatia bruta, moribus suis in deteriora se vertendo. Si causam quaeris, non alia est, quam quod ingenii sui excellentiam, et perspicacitatem ad pattem sensitivam, et ignobiliorem et deformem declinant, magis semper magisque in abyssum hanc se immer gendo: quantoque subtiliores, tanto peiores; qui acuti ad maletaciendum, quod affectibus conceperunt, hoc consimili effectu in opus producunt.

Quaeritur denique cur viri felicioris, et facundioris [?] quam faeminae: respondetur dominari in his [?] abundantiam, quae acrimoniam, acumenque ingem. obtundunt, et confringunt. Nisi forte illud magis ad rem accommode cum Poeta dixerimus:

Cur minor uxorum est, marium prudentia major?
Eva fuit Costa silia, non capitis.

Succedunt his problemata pathematum, vel passionum humanarum. Investigatur inter alia, cunfaeminae gravidae, in comparatione animalium dum foeta sunt. plura alterationum symptomata, vel pathemata incurrant. Respondetur, otio superiiuitates exerementitias adaugeri, e quibus proinde divei ii generis insirmitates, et morbi proveniant. Faemina quae uterum gerit, plerumque in otio majori est, quam animasia quae ad victum sibi procurandum sine intermissione oecupantur, et fatigantur.

Similiter in quaestione est, cur podagrici ut plurimum procliviores ad affectus vencreos sint. Respondent nonnulli, hoc de eorum moribus provenire, cum morbus podagricus filia fit Bacchi et Veneris: Aut vero, quod tali infirmitate oppressi, supini decumbant, et in hujuscemodi. corporis situ, ad genitales partes materia copiosior defluat. Nisi torte posterior ratio, quam allaturus sum primas tenebit: nempe quod podagrici humore tenui, et acri superabundent, qui ad Venerem vehementius prolicit.

Alii quaerunt: Cur hactenus medicamen perfectum ad tollendam podagram inventum non sit: poterit rependi ad haec: materialem pathematis hujus causam matetiam calidam esse immixtam frigidae, hinc indicationem ejus complicatam esse, et curationem proinde difficillimam: adjungitur, quod partes hac fluxione laborantes, articuli sint: qui cum sui natura frigidi sint, nec idcirco expulsivam facultatem sat vehementem habeant. quae quod infu sum est expellat, aut omnino consumat. fieri proinde, ut quotidianis in crementis morbus ingravescat, ad malum corrigeudum articuli omnino impotentes evadant.

His curiositatibus rursum aliae ad manum sunt, non invenustae. nec impropriae, quarum una indagatione majori digna est; nempe: Cur homo solus inter animantia in hecticam vel phtysin labatur. Quidam autumant id fieri ob hominis naturam tam delicatam, ex quo facilem illam pulmonum putrefactionem oriri. Quamvis alii sentiant. qualitatem hanc perversam ex varietate esculentorum provenire, ex chylo vel crudo, vel indigesto, vel duro, aut quavis alia ratione male affecto. De hoc materias nasci acres, et


page 125, image: s125

mordaces, quae fomentasint infirmitatum. Dicunt itidem hoc genus morbi exinde potissimum gigni, quod homo ut plurimum erectus stet, ac sic materiae a capite defluentes, tanto promptius in pulmouem labantur: propter quod in caetera animalia hanc corruptionem non cadere, cum in tali corporis dispositione non sint.

Rursum quaeritur, cur nonnulli praememorato morbo correpti, assidua navigatione sanati sint? Responsio haec est, qui multum navigant, eos saepe vomitu purgati, atque inde materia lem morbi causam auferri. Dici item poterit, per aerem maritimum temperamentum corporis immutari, et sic efficientem moi bi causam consumi.

Quaestio rursum curio[?] est, cur plures sint, qui somniando se e strato suo levent, deambulent, scalas descendant, rursunque ascendant, ratiocinentur, arma apprehendans, aliaque insuper operentur, sicut in Capitulo de mirabilibus tractatum est. Causa est: quod noctambulones hi subtili turgidoque sanguine abundent, atque ideo ferventiore spiritus in iis excitentur, qui activitatem influant ad sunctiones, et actiones instrumentales: cumque hic sanguis in sublime feratur, evenit, ut virtute hujus commota membra ad consimilia opera pelliciantur. In quo illud animadvertendum, homines huic symptomati subjectos, corporis plerumque relaxati esse, et exiguaemolis, quibus agilitas spiritus inest, animusque ardens, et fervidus.

Item alia quaestio exoritur, cur, in calore excessivo prorumpente sudore, is primum in capite emergat, imo etiam profusius ab hoc, et avultu promanet, quam de reliquo corpore. Praecipua responsio est, meatus in capite praesertim in facic la[?]giores, apertioresque esse, id quod in capillorum ex[?]erantia deprehenditur, qui majorem illic quam alibi proventum habent.

Adhuc quatitur, cur homo ad sternutationem pruritu quodam provocatus, hoc ipsum repetitis vicibus continuet. Responsio palam est, si copia materiae perpenditur, quae unico stemutamento dissipari plerumque et consumi non potest.

Curiosa item, si ulla alia, [?]uens quaestio et Problema est: Utrum caeci, et gi[?] osi, aut aliter contorti, aut in quavis corporis par[?]. mutilati, aut defectuosi, in supremo judicii die, eum hoc codem defectu, quem a natura vel morbo contraxerunt, resurrecturi sint. Hic, ut more Christiano, imo cum sanctis loquar, sine haesitatione dixerim, animas salvandorum, et electorum utique corpus suum recepturas, cum qualitatibus et in statu perfecto: damnandorum aliam rationem esse, hos enim non tantum quae prius memorata sunt, recepturos, sed deformiores adhuc, magisque imperfectos resurrecturos. Resurgent corpora justorum sine ulla corrupiione. Dictum est S. Caesarii Arelatensis.

In hunc sensum singulares versus sunt ex Prudentio desumpti, qui sic habent:

Qui jubet ut redeam non reddet debile quid quidquam:
Nam si debilitas redit, instaur atio nonest.
Quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit,
Quod truncavit edax senium, populante veterno:
Omne reverenti reparata in membra redibit.

Praeter haec juxtas. Augustinum: In die novissimo resurrectionis resturgent monstra ipsa in decoram, et coelo dignam formam restituta.

Quaeritur item: Cur ex itinere, aut quovis opere laborioso fessi, cum quietem sumpturi sunt, saepius in latus alterum decumbant. et sic alterum ab altero prematur. Dicunt nonnulli, partes compressas majorem experiri requiem. Sed solidiorres ponsio haec est: fatigationem potissimam sui originem a dissipatione spirituum haurire: atque ideo si partes quaedam corporis compressae fuerint, horum spirituum evaj orationem inhiberi, atque exinde quietem majorem esse.

Porro et illud quaeritur, quifiat, quod hominum nonnulli quae cominus sunt, non nisi visu ambiguo discernant, quae eminus, distincte et clare: alii ex adverso quae longius distant non nifi confuse, quae propiora sunt clare videant. Solvitur dubium: si dixerimus, provenire haec de spiritu visivo: hic enim dum in exitu suo crassior est, rese vicinio positas non distincte intuetur, remotas distinctius, eo quod itineris majori spacio extenuatus, subtilior, et perspicacior sit. Ex altera parte sispiritus subtilis est, et paucus, quae prope sunt apertiora habet, in elongatis habes est, eo quod tanto intervallo dissolyatur, et evanescat.

Quaerunt aliqui, cur inter homines sint, qui longiori tempore carere alimento possint: recenset enim Textor fuisse quempiam, nomine Abasam Hyperboreum, qui fine ullo cibo vixerit. Pariter Albertus Magnus refert, inventam Coloniae mulierem, quae sine omni alimento per triginta dies usque vitam prolongârit. Portentum hoc melancholiae artribuitur. Similiter de Scoto viro illo subti li et erudito narratur, eum speculationibus intentum, saepissime dies aliquot fine cibo praeteriisse. Imo vero Albertus Magnus Author est, cognovisse se hominem melancholicum, qui quadraginta dierum intervallo sine alimento fuerit. non nisi aquam bibens, idquem duobus aut tribus diebus semel. Inferendum de his, non omnem melancholicum humorem causam diutuinae inediae esse, sed solum qui in locis sibi naturalibus, in ventriculo, hepate, aut venis meseraicis continetur, participans de pinguedine.

Temeritas Phaetontica videtur, hoc est, penetrare velle coelorum abditos recessus, si quis confiderationi huic se ingerat, cur omnino homines nascantur. quibus tamen tam vicina moes. tamque celer ad terminum suum iter est.

Huic quaestioni, cum sagaci, et pia resolutione occurrit Lactantius Firmianus, dicendo: Contingere hoc ipsum, ut doceantur mortales tanto melius Creatorem suum agnoscere, et divertendo ab operationibus malevolis, occasionem nanciscantur. vereri eum, et timere, et venerari.

Oritur ex hoc difficultas alia: Utrum homines sylvestres, quibus veri notitia deest, non nisi cum feris habitando, salutem consequantur, et in eodem statu perseverando, si e vita discesserint, ad locum consolationis, et salutis perveniant. Resolvit difficultatem praesentem S. Augustinus, dum ait: Quando in hominibus ferinis, et etiam monstrificis aliquod rationis vel mentis vestigium cognoscitur, tunc procul dubio inter homines connumer andi sunt, etiamsi sylvestis sint naturae: quia tractu temporis dociles, et divinis rebus habiles fieri possunt.

Non minus et illud considerabile est nosse, cuc homines tantopere ab humanis corporibus, et a sepulchris abhorreant. Ratio in promptu est, si considerare libeat, quantum quisque a propria destructione, et rebus sibi adversis, per instinctum


page 126, image: s126

naturae abhorrere, quantum ea detestari soleat. Quaeritur item quare nausea nobis fiat, et aggravemur rebus quae foetent, confortemur autem, et delectemur bene olentibus? et hic responsio non operosa est perpendenti, spiritus humanos, quibus corpus nostrum regitur, suavitate recreari, foetore autem mirum in modum dispergi. et dissipari.

Multi deinceps inquirunt, unde proveniat, quod plus nutrimenti nobis sit a carne quam a quod vis alio cibo: fortassis idcirco (dixerint eruditi) simile simili gaudere, et ab eodem nutrimentum sumeremagis conducibile, sicque carnem celerius progenerari a carne.

Curiosum item est nosse qua de causa, cumstridorem quendam aure percipimus, ut est, stridor fern dum limâ politur, horror quidam internus nos concutiat. Sciendum in hoc, sonum acutum, cum celeritate motűs aęri circumfuso impiimi, et confestim eadem punctura feriendo tympanum auris, no secus ac telum aliquod pungens intima viscerum penetrare: unde non immerito parturire in nobis horrore hunc videtur.

Investigant nonnulli itidem, cur in scandendis gradibus, aut locis acclivibus fatigemur, respirationes frequentes exhalando, cum quae declivia sunt, et plana descendentibus, aut ambulantibus, eandem fati gationem non pariant.

Hic necesse erit, ut ad primordia constitutionis nostrae retrogre diamur, quae quatuor elementis componitur, quorum duo gravia sunt, duo item levia, quae simul immixta, certam quandam naturam formant: hinc qui campestria plana obambulant, nec levibus, nec gravibus oflenduntur: econtra fit in quovis ascensu, ubi quod ponderosum et grave inter humores, comprimit simul et aggravat corpus, hinc defatigatio est, et lassitudo, et sudores.

Poterit item non insulsum esse, inquirere, cur sub aprico solis, media aestate sol fugiatur, quam consuetudinem caetera animalium habere non advertuutur; Solutio expedita est, consideratâ hominis qualitate, qui cum tener sit et delicatus, solares radios in se fenentes sufferre nequit.

Quidam explorant, cur tanta sit in ciborum varietate palatuum distinctio, tanta appetituum inaequalitas. AEque manifesta, et haec responsio, si ventricu lorum qualitates introspectae fuerint: in quibusdam enim inclusus talis humor est, inaliis rursum alius. Illic humor mordax est, alibi melancholicus, rursum alibi phlegmaticus, aut biliosus: et sic de qualitatibus reliquis dicendum, unde gustuum tanta diversitas est. Hinc etiam fuga, hinc appetentia quorundam comestibilium.

Pari modo non ineptum fuerit interrogare, cur homines qui castra et militiam sequuntur, plerumque longius vitam protrahant, et saniores degant. Non improprium erit dicere, in militaribus executionibus effaeminatam Veneris lasciviam fraenari, quae alioquin plurimum enervat, et spintus vitales dissipat. ac sic vitam abbreviat. Illud etiam in consideratione habendum: castrensia exercitia, continuatis discussionibus excrementa corporis evacuare, e quibus alioquin, tanquam e sentina morborum abundantia procreatur.

Dignum itidem scitu est, quae causa sit, quod quidam hominum vere pectora Romana possideant, infracti animo, audaces, et prompti ad quaevis ardua, ad quodvis periculum incundum, quidquid factu illustre est, sine metu exequantur, imo vero et tormentis sustinendis fortissimi sint. Resoluitur hoc, considerando, quod si atra bilis sublevata fuerit, ad cerebri regionem supremam occupandam, quasi mentem extra sphaenam imaginationis rapi: unde humor hic non minus capax est ad quodvis enorme crimen exstimulandi, quam ad facinora laude digna

Apponamus his problemata rursum alia, quorum unum hoc sit: Cur nostra aetate gigantes non generentur: cum non ambi gatur tales in [note: Lib. 2. cap. 16. ] prioribus saeculis genitos fuisse. Plinius rationem humori adusto assignat, qui hacce aetate nostra [note: Quare gigantes non nascantur remporibus nostris. ] ut plurimum viget: Haec ejus verba sunt: Minores promemodum indies fieri ob servamus homines, et raros parentibus proceriores, consumente seminum ubertatem exustione. Ubi demonstrat, praecipuam causam tam ex sanguinis, quam seminis adustione provenire. Mortales enim, intemperantia: sensuum dati, modum et mensuram nesciunt. Hinc plures Plimi mentem assequendo, rationem potissimam Mundo attribuunt, quod videlicet, am insenescat: exhinc fieri, quod vigor ille pristinus defloruerit, et continuata tot saeculis seminatione, victus et calor ejus diminutus sit: ex hac radice provenit, quod staturarum potius decrementa, quam augmenta cernantur. Idem de Nanis dicendum, qurum nunc copia major est.

A plutibus viris doctis observatus fuit naturae actus, dum ad focum accedimus: quod videlicet manum illi objicimus, palmam versus ignem torquendo. Responsio non ambigua est, si dixerimus id fieri, ut internae partes tanto promptius et celerius calefiant: palma enim manus plurious arteriis, et venis, partibusque senlitivis [?]nstat, quibus mediantibus calor sine mora ad extremitates tendit: atque ideo naturali instinctu hae palmae inter prima calori praesetantur.

Non invenusta quaestis est (ut cunque objectum horridum sit) quae a pluribus formatur, cur qui reste suspensi suut semper ad solem conversum vultum habeant. Flures inquiunt sic videri, non vere sic esse, sed quod facies, dum semper in hoc situ obliqua spectetur, etiam versus solem contortacre datur. Quamvis alii cum majori fundamnto dicant, calorem solis in causa esse, qui [?]tahendo ad se quod humidum est, melius per hanc, quam per aliam corporis partem id faciat.

Pari modo et illud nunquam satis elucidatum quaeritur, cur cadaver occisum, contra homicidam suum moveatur, sanguinemque ebulliat; [note: Quare occisi praesente occisore sanguinem ejiciant. ] prout multoties animadv ersum est. Hic inter plurimos authores, eorumque rationes. hanc unicam referam: provenire hoc de spiritibus tam percussi, quam percutientis. Haec nihilominus a literationbus rejicitur, si sanguis frigore jam stagnaverit: nec enim quenquam latet, sanguine refriterato ultra spiritus evaporare non posse. Pomponacius authumat (sed paucam fidem inveniens) quod anima mactati contra occisorem suum efferuescat, ac propterea quae memorata sunt, evenire. Sed haec admitti nequeunt: anima enim a corpore jam separata, iracundiam non admitit, cum procul sit a membris suis, e quibus alioquin iram sovet. Doctissimus Aldrovandus sentit, id non omnibus accidere, observatos enim fuisse, qui etiam praesente percussore cruore nullum emiserint: si quod tale autem obsetvatum sit, casu factum, et proptercae, quod venae defuncti abundantiori, et aquosiori sanguine redundaverint.



page 127, image: s127

Circa sexum muliebrem aeque ac circa virilem, quaestiones numerosae adducuntur: inter alias et haec: cur faeminarum, cadavera prona, virorum supina aquis innatent. Respondetur, ubera uterumque saeminarum cava esse, idcirco aquis gravida deorsum versus anteriores partes trahere, utpote graviores posterioribus: vicissim in viris anteriora occlusa, hinc cum per aerem ingenitum intumescant, leviora esse.

Porro illud in quaestione est: Cur faeminae sarcinas in capite, viri portent in humeris: respondetur inprimis hanc propositionem non semper veracem: experientia enim docuit, et docet quotidie, esse inter viros, qui gravissima aeque in capite bajulent. Sicut in urbe nostra et ego quam plurimos, sarcinis sericis onustissimos vidi, qui non nisi has in vertice tulerunt. His non obstantibus quidam sapienter authumant, ex eo quod calvaria virorum commissuris pluribus compingatur. quae facile relaxari possint, hinc dolores, et incommoda oriri: id vero mulieribus non accidere, quarum calvariae magis integrae et compact sunt.

Rursum illud interrogare non absurdum est, cur faeminae non raris vicibus plus quam viri furore iracundiae exardescant: veriffimum siquidem est, quod Spiritus S. testatur: Non est ira super iram mulieris. Responsio est: quod sexus hic, praesertim in Juvenibus humoribus exerementitiis et vitiosis abundet: unde fit, ut iracundia flagrante et ebulliente, humores praefati fumum suum per constitutionem corporis universam disseminent, ex quo deinceps ira ingravescat.

Praeter haec non indignum scitu est, cur mulieres viris loquaciores sint. Quidam hoc humidiori earum cerebro attributum volunt, cui plura idcirco objecta, et simulacra rerum imprimantur: quae propediem nihi lominus eadem levitate e memoria evanescant: ideoque maturare eas, ut quod conceperunt, continuo expromant, ne recordationem effugiat, lingua subito ministerium mentis explente. Consilia igitur quae celanda sunt. insipienter fidelitati mulierum committuntur. Plura de his in medium ferri postent, sed nolim ego fortunam Orphei in medio Baschantium experiri, praesertim quod ne cantu quidem illi aequiparari ullo pacto possim.

Revertor ad viros, ubi illud occurrit: Cur plerumque homines indigi foecundiores in prolificando, praesertim in generatione filiorum, quam divites sint, promptum responsum est, divites exercitiis quotidianis deesse, non nisi lecticis, et rhedis vectos: hinc calorem naturalem exerementitios humores minus consumere, proinde etiam semen frigidius et humidius generationi minus aptum fieri, et generationi obstaculo esse: econtra ubi frequens exercitatio est, ubi labor, ubi defatigatio, ibi partes interiores generationem promovent, semen temperatius, et nobilius invalescit. Adjungatur his nimia quandoque in divitibus cohabitatio mulierum, quae vires opprimit: cum pauperes laboribus diurnis intenti, moderatiores in hoc sint, ideoque sibi vires adaugeant.

Illud quoque considerabile est, quod quidam ambigunt: Qua lingua, vel idioniate Infans usurus esset, qui in vita sua loquentem neminem audierit, nec linguam ullam edoctussit, et tamen aetatem jam maturam, fandique propriam contigerit. [note: In Eulerpe. ] Scribit Herodotus Psammeticum Regem AEgypti curiositate motum (more Principum) experimentum tale sumpsisse. Binos infantes de plebe hominum, noviter natos nutriri jussit, ita tamen ut vox humana ad eorum aures nunquam pertingeret. Cum ad aetatem jam maturam pertigissent, ceram se statui jussit, sedulo vocem colloquentium attendens; Convenerant autem infantes inter se in unica hac voce Bech, quam cum nemo AEgyptiorum intelligeret, patuit deinceps in lingua Phrygia. sic panem nominari. Ex quo proinde Phryges sibi ansam sumpserunt, ut se AEgyptiis sapientiores crederent. Idem ipsum in historia Joannis Tzetz authoritatem, et confirmationem habet.

S. Hieronymus, cum Origene, recenset, Infantulum fuiste praememorata ratione elevatum, ita ut nullius unquam nationis vernaculam linguam audierit, cum in aetate jam sermonis capace esset, de semetipso binas voces hebraicas expressisse, Lechem, hoc est panem, et jain vinum, Alexander Tassonius authumat, plures infantulos simul nutritos, qui nunquam sermoni ulli interfuerint, aut mutos futuros, aut si maturi fuerint, lingua nova usuros, ab aliis non inteliecta, nec cuiquam aliarum nationum Idiomati conformi: quot etiam dena infantulorum separatim nutri a fuerint, tor simul linguarum idiomat a proventura.

[note: Cur capilli vlrides non na scantur. ] Digna item prae aliis quaestio videri poterit, cur cum homines capillisrufis, flavis. furvis, nigris, candidisque nascantur, non etiam virides comae appareant; praesertim quod juxta Peripateticum homo arbor inver sa sit. Quare enim non iidem pili prodeunt, sicut in plant rami? Doctistimus [note: Lib. 4. de. subtil. ] Cardanus dubium enodat, dicendo: Quia pilus densa substantia est, neque lucis capax. Interrogatus Scaliger cur capilli virides non nascantur, respondit: Cur plantae nullae foliis nigris? Videtur autem praefata sententia sic eludi posse: Si substantiae densae colorem viridem exeludunt, quid de Smaragdis dicendum? Et si comae lucis incapaces sunt, cur flavae resplendeant? Potius ergo ad humores corporis recurrendum, niget enim, qui melancholicus dicitur, colorem atrum producit, flava bilis slavum, subrufum, vel tuscum: defectus caloris canum. Cum autem humor viridis illic non sit, nec pilus viridis prodit.

Postquam vero de colore viridi mentio fit, huc illud alterum problema spectat: cur oculi viriditate oblectentur, offendantur solis splendore, [note: 20. 31] sicut et flammarum. Aristoteles in problematibus suis plura de his memorat, concludit autem, viride, utpote colorem medium et temperatum, visui jucundum; candidum vero et nigrum, qui in extremitatibus sunt, offensivum. Alexander Tassonius opinionem suam adjungit, dicendo, quod cum oculus ex humoribus compositus sit eum objectis humidis delectari, aut iis quae ex humido nascuntur, idque per sympathiam: ideoque viriditatem iis amoenam esse, cum humiditatis effectus sit: affligere solem, et ignem ob siccitatem, qualicatem omnino contrariam.

[note: Lib. 3. de rerum varios c. 14. ] Cardanus sic ait: Caeruleus color, et viridis maxime visum recreant, quod uterque communis sit, et valde cjonsuetus: alter aeris terminus, alter omnium foliorum, uterque etiam spledidus, uterque integra constrat proportione inter album album et nigrum. Ratio haec multum superiora convincit.

Cum vero jam problemata Aristotelis introierimus, ad expositionem quadraginta duarumque sectionum, quas ille format, integro nobis volumine opus esset: Sed ut curiositati Lectoris satisfiat, supul et praesenti operi,


page 128, image: s128

quasdam inde subtrahemus, eas nimirum, quas maxime selectas censucro, inter quas illa inprimis sit: Cur in quiete capienda potissimum sinistro lateri incumbere, dormientes dextro consueverimus. Attribuendum hoc fortassis usui nostro, quo in dicto latere vigilare solemus, inquit Peripateticus, itaque in contrario motu contrariam operationem, situmque desiderari. Fortassis etiam, cum a sinistris lux sit, melius in dextro, ubi obscuritas major est, indormiscimus, hinc dextram praeferri. Verum interim est plus satigari deambulantem, quam recto itinere procedentem: qui causam inquirit. pro responso habeat: deam bulando nos saepius pedem figere, saepius inaequali passu incedere, ex quo major lassitudo est.

Porto et illud quaestione dignum, cur magis incalescant, qui sub sole aprico consistunt, quam qui sub eodem moventur: cum tamen motus calorem adaugere consueverit: ingenium illud viri tam divini responsione non deest, dicendo: dum commotio fit, aerem quoque ipsum commoveri, qui causa refrigerationis fit, Videre hoc licet in aqua bulliente, siquidem commota fuerit, calor minuitur. Homo qui firmus steterit flatum et spirationem aeris non sentit, ideo que augmentum calidi subsequitur, Idque tanto magis verum est, cum experientia doceat de corpore nostro assiduos vapores, eosque tepidos promanare, qui circumfusum aerem calidiorem reddunt: hinc quiescentibus nobis aer hic circumquaque nos includens calorem corroborat: cum in commotione contrarium eveniat, aere tanquam. flabello quodam nos refrigerante.

Condignum non minus est indagare, qui fiat, quod oscitante uno alter quoque idipsum faciat: par ratio in urinando est, in quo et animalia non discrepant. Resolvit hoc virliteratissimus, dum ait: An propter memoriam? Movemur enim ea ipsa parte quoties meminerimus. Si hoc verum est, ratio potissimum in homine valebit, hic enim vivacius recordatur. Jumenta autem non solum visu moventur, sed odoratu quoque, qui in illis promptior et acrior est, quam in homine. Unde est, quod in rejiciendis excrementis suis cundem locum observent, nec prius id faciant, quam cum primum odoratu locum consuettum exploraverint.

Rursum non sine delectatione, et utilitate (quin pro caurela) erit nosse, unde haemorrhagia sit, vel sanguinis fluxus, qui de naribus provenit, id quod in caeteris animalibus nunquam advertitur, quippe quae huic infir mitati subojecta non sunt. An quoniam, inquit Aristoteles, plurimum cerebri, idemque humidissimum homo continet: unde venae excrementis per ora eodem tendentium nimium repletae profundere inde coguntur. Sangis enim viliatus quisque, integro tenutor redditur: talis autem est, qui se cerebri excrementis miscuerit, et quasi in saniem degenerat.

Porro et illud docte quaeritur, cur animalium quaedam copiosa, et numerosa in partu sint, alia vero econtra. Eruditissime ad haec Author noster sic ait: An quod alias vulvas, sive uteros continent multos, totidemque formandi loculamenta, quibus impleri percupiunt, quibusque semen genitale dividendum, inserendumque est: alia contra se habent.

Iterum admirabile est confideranti, cur in homine oculi tam sibi vicini, et pene contigui sint, in quadrupedibus sat longinquo inter se spacio distent: cum tamen magnitudo hominis distantiam majorem videatur exposcere? Respondet Aristoteles, hominem solertia et providentia majori dotatum, ideoque eum unione majori indigere: cumque in eodem homine visus in anteriori parte collocatus sit, et objecta inde respiciat, cum unitum, et recollectum esse oportere. Animantia, cum sine manibus sint, etiam e lateribus tutela indigent, nec idcirco eis oculi in locum unum dirigendi, itaque et intervallo majori, et separatione indigebant.

Quod victum hominis attinet, quaesitum est cur homo cibum humidum, reliqua animantia siccum appetant. Concludit unico verbo Aristo teles, hominem calidiorem esse reliquis animantibus, hinc humore refrigerandum.

De animantibus et iliud quaeritur, quare alia, vix edita in lucem, nutriri per semetipsa possint, alia nequeant? Respondet Peripateticorum Princeps: An ea possunt, quae in genere, quod memorae ia capax est, brevius vivunt? Quocirca ocyus quoque morte eadem omnia occumbunt.

AEthiopes propriori sole cocti, et adusti, cum colore nigto tineti sint, inter nostros portento similes spectantur: itaque et illi problemati materiem praebent. Quaeritur enim, cur denigrato vultu, dentes usqueadeo candidos gerant, ungues vero pelli respondeant? Mirum etiam videri potest, cur homo, considerata reliquorum membrorum proportione, pilosior, et comatior in capite sit, contranum sit in animalibus?

Solvitur dubium, quod in caeteris animantibus exerementa resolvuntur in dentes, quorum illis major numerus est, aut vero in cornua, et setas, Quibus in cornua, caputminus setosum est: contrarium dici debet de iis, quibus in solos dentes. Adjungit author, evenire hoc alimenti copia, quae caput ferit, unde posthaec qualitates excrementitiae oriuntur: porro et illud dicendum, quod nullae restent in nomine partes, quae hanc pilorum congeriem sufferre possint. Sep ne problema illud de AEthiopibus praetereamus, mirum non est, ungues illorum nigros esse, participant enim de colore cutis, cui vicinissimi sunt. Dentes item albi sunt, cum enim haec natio soli vicinior sit, qui humi ditates attrahit, humoresque supersluos, quibus maculari possent et infici, tantopere exalbescunt, et levigantur: sicut cera per solis radios albescit. Maculat calor solis cutem, eo quod vitiosas qualitates internas ad superficiem trahit, dentium vero purificat, quas exhalare facit et evanescere.

Non item incongruum fuerit nosse, cur quandoque, dum de strato nostro exurgimus, vox asperior et inamoenior nobis sit quandoque gravior, quandoque subtilior? Resolvitur dubium inspecta corporis dispositione, quod plerumque dum expergiscimur male digestum est, aut minus salubre, et hinc raucedinem hanc arteriae asperae, vel organo, per quod vox formatur, affigit: Corpus etenim cruditate humectatur, caput aggravatur, faucesque humore insolito replentur, necesse igiturut et vox incultior sit, quippe quae per asperitatem istam inaequalis et hiulca elabitur.

Inditum naturaliter sali est, ut in ignem projectus, crepitet, stridorem faciens, quasi res quae vocem habeat. Non invenustum erit, ut reor, indagare, unde stridor hic, et qua de causa


page 129, image: s129

prodeat. Respondetur, quod cum sal humorem paucissimum includat, eum sine mora temporis in spiritum a flammis converti, et hic spiritus est, qui strepitum excitat; cum impetu enim erumpens salem frangit, unde et fragor ille est.

Transeamus de voce ad auditum: et quaeramus, cur oscitantibus nobis aures nostrae obtusae sint, ita ut pene surdis consimiles, nec audire, nec rumorem alium percipere possimus. Clara resolutio est: Cum enim oscitatio sit. os patulum quantitatem aeris majorem intromittit, quo internae etiam aures feriuntur: cum ergo impeditae sint, sonitus vocis obstructas aures invenit. Idem evenit quandoque iis, qui de somno repente evigilant, ubi simul et interna cum externis conflictantur, et hoc strepitu qui ab intro est, motus exterior obfuscatur, et retorquetur.

Saepe etiam accidit, ut qui cum timore, vel angore, aut quovis alio pathemate infestatus loquitur, hoc faciat voce tremula et trepidante, ita ut ex imo pectore vix verbum suum trahere aut profari possit. Qui hujus rei causam indagat, Peripateticum nostrum audiat: qui ait, quod qui in angustiis et pavore premitur, spiritum copiosum profundit, et dissipat, caloremque diminuit, corde oppresso, hinc omnino mirum non esse, si vox, quae horum adminiculo formatur, vigorem suum amittit, et debilitatur.

Idque in similitudinem fidium, quae cum in cythara. vel psalterio remissae fuerint, continuo sonitum, vel resonantiam deperdunt.

Ut rursum ad auditum retrogrediamur, non levis illic difficultas exoritur, unde fiat, quod retento halitu. acutius audire soleamus, quam relaxato; Hinc venationi, vel aucupio intenti, ad percipiendas etiam de longinquo voces volucrium, vel ferarum, spiritum tantisper includimus, quantum quidem vires permittunt. Dissolvitur quaestio, si perpenderimus, quod recluso spiritu venae elevantur, et vis sentiendi locum petit superiorem. Cum enim dormimus deorsum se defert: et crebrius tunc reddimus, quam ducimus spiritum: minime que audire valemus.

His quae diximus, illud quod sequitur, Philosophica consideratione dignum adjungatur, unde veniat, quod pueri, mulieres, spadones, senesque vocem reddant acutam: cum qui in media aetate sunt, eam graviorem habeant, et magis obtusam? Satis facit Stagyrita noster, dum ait: Quod motus velocior, etiam acutior sit: in iis autem, quos memoravimus consimilis motus est, consequitur, ut vox quoque in acutum desinat. Adjungatur his, quod qui firma aetate sunt, plus aeris trahere posiunt: ex quotardior simul et gravior vox generetur. Pueris et spadonibus contra rem evenire, quoniam minus aeris capiunt. Senes tremulam idcirco vocem emittunt, quoniam eam continere non possunt, quomodo imbecillibus ac pueris usu evenit, cum lignum praelongum parte extrema ceperint. Alterum enim extremum quatitur, quia nequerint superare quod tenent. Idem de mulieribus, pueris et Eunuchis dicatur; idem etiam trepidantibus hominibus, et metuentibus, et rigentibus causam vocis tremulae afferre credendum est. Unde artium liberalium Professores, in primordio orationis trepidare consueverunt: cum stabiliti jam, et multoties exerciti fuerint, cum securitate perovant: Haec igitur de voce vel acuta, vel gravi, vel sonora, vel stabilita dicantur. Quae similitudo in iis potissimum locum invenit, qui ad Cantum applicandi sunt.

Non hic, ut opinor, invenustum erit, aliquid de odoribus meminisse, qui levamen, imo dixerim nutrimentum sunt odoratűs, quippe qui huic sensui plurimum oblectamentum adferunt. Investigant hic naturae, et arcanorum naturalium indagatores, cur aromatum, suffimentorum, vel florum odores minus suaves e proximo sentiantur? Accurata responsio Philosophi nostri est, qui ait: Una cum odore terreas quoque particulas prodire, quae suo pondere obstaculo sint, ne odor conscendat, hinc aerem, moderatamque distantiam necessariam esse, ut hic odor distendi possit: particulae enim, quas diximus terreas esse, odores praeoccupant, eorumque motum praepediunt, ne sincerum se offerat. Hinc consequitur, ut nunquam fragrantia rerum perfecta percipi possit, quamdiu vel e vicinio sunt nimium. vel nimium remotae. Sicut enim colorum, ita odorum quoque proportionem certam esse oportet.

Insuper et illud quaeritur, cur odores, quanto plus commoti fuerint, tanto vehementius sentiantur, cum e contra si loco fixi permaneant, minor eorum sensus sit: In promptu Magister responsum praebet, dicendo: Quod exciti odores plus aeris impleant, quam quiescentes: itaque ocyus ad senium nostrum eos transmitti.

Quaeritur item cur hyemaii tempore minor odorum sensus sit, quam aestate, vel cum aer temperatus est: respondetur: quod aer a frigore immobilior redditur, et rigidior: itaque vaporem ab odorato corpore non aeque proficisci, scilicet propter difficilem delibationis motum, et aeris quo invehitur.

Quaerunt item hi scrutatores naturae si odor fumus sit, si aer, aut vapor: haec enim inter se differunt: Fumus ab igne nascitur. reliqua non item. Dicendum autem, odorem purum, et defaecatum sine fumo ad sensum pertingere, hinc causa est, quod flores cum contusi fuerint, minus odoriferi sint, contritione enim partes terreae in motu sunt, quae quod subtilius est, et acutius obtundunt.

Requirit nunc ordo retum, ut post odores sua veolentes, etiam de ingratis odoribus loquamur. Hinc quaefitu non indignum est, cur subtus alas volucrium, praesertim autem subtus brachia hominum odor inamoemus progeneretur: haec vir noster sapientissimus elucidat, dicendo: Mirum non esse, partes enim illas sine motu, et fine respiratione esse, sicutaquae lacustres sunt, vel in quibus cannabu maceratum est. Sic de sudore in praefatis partibus contento dicendum, generatur enim illic putredo per qualitates internas: quae cum commotione destitutae sint, et inexercitae, male afficiuntur. Hinc Testius de stagnante aqua, siquidem fluida facta fuerit, sic habet:

Ma se corre, e dirompe
Laceratitra sassi i rochi argenti,
Fa di sua purita specchio alle genti.

Porro cum ad hoc productus sit homo, ut vita fruatur, et ad hunc finem natus: cum Mundi univerfitas non alia de causa creationem suam nacta sit, quam ut hominis nutrimento ministerium suum praebeat: errorem palmarem commissurus sim, nifi de hoc quoque (ubi se occasio tam commoda


page 130, image: s130

ad manum offert) nonnihil in medium adduxero.

Itaque inprimis magnus ille Stagyrae Princeps inquirit: Cur habitatores Scythiae, aut Ponti, et similium Climatum, quae inhospita, et ruvida, sunt moribus tam inculti, tam intractabiles sint. Declarat hoc ipsum dicendo: optimam hominis temperiem non solum corpovis, sed morum quoque ab optimo solo derivare: quale etiam cujusqueclima sittalem indolem esse. Hinc aeris inclementia, vel caloris, vel frigoris excessu, perverti, commoverique temperaturam tam corporis, quam animi.

Cum vero de Ponto, climatisque hujus rigore memoratum sit, quaeritultra. cur harum regionum frumenta, quamvis frigori exrosita, tamdiu sine corruptione serventur. Hanc responsionem stabilit: Quia humor alienus una cum calore evanecit: ut in uvis fieri novimus. Alia. enim frigore, alia calore exhalant.

Admirabilis insuper, et scitu digna est exotica illa Antiperistasis, qua in locis frigidis, et glacialibus potissimum febres calidae, vel Causones cenerentur: Solvitur dubium, quod nimirum frigus ambiens omnem caloris exuperantiam introrsum urgeat: unde etiam cum exhalationi via non pateat, interclusus calorille in semetipsum agens, alterationes febriles generat.

Quarit item cut AEthiopes, et AEgyptii plerumque pedibus suis defectuosi sint: ratio haec redditur: Quemadmodum ligna, ita etiam corpora animantium depravari a calore. Consirmatur hoc exconstitutione capillorum, qui ob caloris excessum genti huic incrispati, et propemodum ambusti sunt.

Confiderabilis resolutio est, quam supra quaestionem illam sormat: Cur in locis humi libus, et palustribus facilior fit cura, vel medicatio ulcerum capitis, quam crurum, quae longiori tempore curationis indigent. In causa est humor gravis, et terreus, qui de his locis evaporans, caput longius dissitum magis desaecatum relinquit, idcirco etiam promptiorem medelam admittit, eo quod ad opportunam concoctionem magis dispositum sit. Sed ulcera quae in cruribus sunt, humore illo infecta, non tam facili negotio sanitatem consequuntur.

Non mimmi etiam momenti ad vitae nostrae prolongationem est, nosle: Cur qui in locis patulis, et largis sunt, tardius senescant, quam qui in cavitatibus, aut lacis stagnantibus aut inter septa angusta degunt (sicut palam fit in agricolis, quos si cum urbium incolis, aut sciatrophis comparare volueris, hos quidem crira aggravatos in eadem eetate multo plus illis, et rugarum scabredine, et grandaeva canitie decrepitos invenimus) Respondet Arist teles: Senectutem putredinem quandam esse. Putrefieri autem facile, quod quictum est, faciliusque inquinari: ut aqua profluens, et stagnans: sed ubi aer liber est, sicut in locis patentibus, atque idcirco depuratus, et simiplex, magis etiam humpres corporum rectificari; hinc concludit: in locis aeditis aerem diversum assidue propter agitationem puriorem esse: in palustribus imgurum, eundemque semper emarcescere. Hoc cum suavitate sua solita Testius sic habet:

Rio, che stagna in palude
Tra fetid herbe, e putrefatte zolle,
Torbido in bruna l'aque, e le corrompe.

Adjunxerim his ego, quod humor melancholicus, dum magis incrassatur, puritatem spirituum oocludit, ita ut cum vigore ad ministerium suum levari nequeant, atque inde infectum sanuinem maturiorem canitiem inducere.

Confert non minus ac superior illa, quaestio quae sequitur: Cur qui locis calidis aetatem suam degunt, diuturnioris vitae sint, quam qui in frigidis. Non procul hinc solutio petenda, respondet enim ille: Calorem vitae conservativum esse, humoremque corporeum ab illo fomentari: cum e contra frigus illum destruat, et dissipet. Hinc consultum est non ignorare, quod complexiones frigidae, et quae provectum aetatis habent, unicum praeservationis suae remedium habeant, cibis cum moderatione calidis vesci.

Commento mihi multoties non absimile hactenus fuerat, cum a quibusdam fide nihilominus dignis referretur, in regionibus ubi frigus asperum est, temporibus suis usque adeo aestum per incrementa sua augescere, ut illic maxime invalescat, et illic degentibus plus quam alibi molestus sit. Sed inveni et hoc problema a Peripatetico nostro ventilatum, quod etiam docta tesolutione sua elucidat, dum ait: fieri hoc abundantia humorum, qui in locis illis contrahuntur; binas insuper timilitudines adducit: Caloris enimopera, inquit, aquam, quae humorum genitrix est, calidiortm reddi: pari modo aer humidior, quam tepidior facilius incalescit: nec opinandum quod sui natura aer calidior sit, sed qualitatem hujuscemodi ex qualitacibus contrariis nanciscitur. Sicut sol cum e nubibus prodit, calidior esse ob contactum umbiae videtur.

Consideratione item dignum est id quod experimento quotidiano docemur, eos, qui secus prosluvia aquarum degunt, coloratiores esse, diuturniorisque vitae, quam qui aquas stagnantes incolunt. Haec loca plerumque sine incolis, et domibus sunt, prout valles quoque. E contra Adriatici maris Regina, Venetiae, medias aquas inhabitans, multa hominum millia in se concludit, quorum quisque rubicundo, vividoque colore tinctus est, integra sanitate gaudens. Ratio jam superius allata est, et hic magis roboratur: Venti enim spirant, ubi aer liberior est, qui continuo motu corruptionem impedit, atque ita humores depravati vetantur, quin corpora item labefactent.

Inde est, quod remiges, et naucleri. ex perpetuo motu suo, et ipsi coloris vivacitate, et vitae sanitatisque integritate praevalent.

Dormimus item, et requiescimus cum majori facilitate in locis palustribus, quam in apertis: experientia in hoc non deest. Respondetur cum Philosopho nostro, fieri idipsum non tam humoris copia, qui totum corpus circumdando ad soporis suavitatem pellicit, quam quod illic corpus refrigescit, refrigeratio autem ipsa jam quieti proxima sit, hinc somnum magis conciliet, qui non nisi requies est.

Circa dispositionem corporis, non immerito illud quaeritur, cur animata omnia, quorum


page 131, image: s131

flirps in terra est, plus in longitudinem excrescant, quam in latitudinem, et crassitiem. Optime Philosophus haec distinguit, ait enim, hanc dispositionem naturalem esse, ut triplum augmentum longitudinis sit, non nisi duplum latitudinis et profunditatis. Hinc longitudo a principio formatur, et in hac potissimum incrementum fit: haec igitur, ut dictum est, sola insurgit, deinceps largitatem duplicem in augmento sumit, unam persemetipsam alteram cum longitudine.

Concludo capitulum hoc, quaestione sequenti (idque ut morsum malevolorum evitem, nisi forte hoc ipso illud tanto magis Criticorum mordacitati expono) quam Philosophus suggerit: Cur dentes, cum ossa sint, et carne utique solidiores, et firmiores, frigus vehementius patiantur, quam caro.

Resolvitur quaestio, si advertatur, qualiter dentes cum meatu tenui radicati sunt, exiguo calore praediti, atque ita facile frigiditate offendantur, et dolorem sentiant. Non eadem ratio Carnis est, quae temperamenti mediocris, et ejusdem habitűs: Dentes autem temperamenti dissimilis, idcirco etiam promptius per ea quae illud ambiunt, et infestant laeduntur: Cumque meatus ejus tenues sint, et delicati, calor quoque inditus exiguus, et imbecillis est.

Cum autem hic carnis mentio fiat, curiosum illud rursum in menioriam redit, quod supra meminimus: Cur solis radii et oleum et ceram candidam reddant, denigrent carnem, sicut caro. AEthiopum est, et eorum qui ruri agunt. Resolvitur dubium, siquidem observatum fuerit, quod sol de cera, et oleo qualitates excrementitias, terreasque attrahat, quae impuritatem illam et obscuritatem induxerant: sed cum de carne consimilem ad se humorem trahere nequeat, evenire necesse est, ut nigredinem illam, aut colorem fuscum affigat. Nigriat enim, inquit Author noster, per naturam, quod praehumidum est, propter humoris terreni mixtionem.

In hac igitur mensa, tam variis interrogationibus, et dubitationibus tanquam cibis instructa, haec pauca delibare libuit, quae palatui curiositatis tuae, mi lector, apponerem. Si enim de universo etiam quae ignobiliora sunt, eligere voluissem, utique vastissimum de his mihi volumen componendum erat. Quod si te proinde desiderium tenet, his longius immorari, praeter jam adducta, doctissimum Aphrodiseum consulere in promptu erit. Nunc ego alio me verto, dicturus aliquid

DE VOCE.

DE hoc nimirum tam sonoro hominis instrumento: de vivacissimo signo, quo cordis intima panduntur, quo intellectus se palam producit: de voce inquam, per quam distinguimur abelluis: de speculo, in quod purgatissimi radii potentiarum, quibus anima nostra praedita est, ressectunt: De voce, quae omne dicibile exprimit, et verbis manifestat, quidquid abditum in mente est.

De hac igitur, Authorum gravium vestigia insequendo, (quantum facultas permiserit) paucis multa stringemus, quod reliquum est modernae philosophiae cuidam relinquemus, quae sat amplo volumine et essentiam vocis, et qualitates, et conditiones ratiocinando describit.

Hic interim illud dicendum, vix de matem utero infantem egressum, et voce, et risu, et planctu audiri, nescio an eum credere oportcat, suae gloriae applausum proprium formare. aut calamitates sibi innatas deplorare. Anni spacio nondu absoluto, jam balbutire incipit. quo finito (juxtae dispofitionem, et qualitatem, et potentiam) jam distinctius fabulatur: annus decimus et tertius loquelae robur et soliditatem impertitur: quae tamen rursum senectute ingravescente diminuitur, et debilitatur.

Hic illud non praetereundum, quod quamvis nonnulli vocem soli homini propriam esse definiant, cum aliud non sit, quam aer spiritu flagellatus, unde etiam verba, quasi verbera nominata, quae non aliunde, quam de humano ore pronunciantur: nihilominus nomine vocis omne id comprehendatur: quod sonat, et fic nulli non animalium competat. Quamvis verum sit, quod nullum animal, excepto homine, ratiocinetur, nec verba, aut sermonem formet, quod praeter hominem omnibus interdictum est.

Ajunt quidam, contra propofitionem nostram insurgendo, et picas, et psittacos, humanas voces proferre, juxta illud Poetae.

Psittacut humanas depromit voce loquelas:

De pica hoc legitur:

Pica loquaex certa dominum te voce saluto:
Si me non videas, esse negabis avem.

Sed considerandum, quod praefatae aves vocem quidem, quam edoctae sunt, replicent, sed eam intentione et intellectu destitutam, carent enim parte rationali, et idcirco sermocinationis incapaces sunt. Hinc vox humana articulata nominatur, sicut et loquela ad exprimendos, et manifestandos animi sensus, unde M. Tullius ajebat: Tot vocum, quot cordium mutationes esse, sicut eum Erasmus citat. Ex quo deducitur, Animal in orbe nullum esse, quod vocem cum varietate tanta emittat, quanta emittit homo. Cum tot tamen sint vocum diversitates, quot urbium, et nationum, nihilominus, eo quod de proferentis intentione proveniant, ad unum scopum omnes terminantur, et collimant.

[note: Unde origo linguarum sit. ] Interim opinio doctorum est, varietatem vocum, aut vero acceniuum, linguarum, et idiomatum hanc sui primam derivationem habere: Post universalem illam terrarum inundationem sicut sacrae literae testificantur, Arcam Noe, in qua generis humani breve compendium claudebatur, in altissimis Armeniae montibus quievisse. Illic optimum illum Prophetem, cum adjutorio Altissimi, reparationi generis humani se dedisse, et ut rursum orbis terrarum novis incolis adimpleretur, filios, et nepotes, et pronepotes in varias mundi plagas, tanquam totidem colonias, divisisse. Primo loco transmisisse Esenium in AEgyptum, ad populandam Lybiam Tritamenem: in partes Africae Japetum, et Priscum: in Asiam Orientalem Gangem, quem his locis praesidere fecerit: In Arabiam felicem ablegasse Sabum, unde Sabeam regionem derivasse: in desertam autem Arabum, in petream Petreum: in Damascum collocasse Canaiam: in Europam a Tanai ad Rhenum usque, Turisconem, huic conjunctum fuisse Istrum, et Mesam cum fratribus reliquis, a Monte Adula versus Mesembriam, ad Pontum usque: praeter hos Tyrum,


page 132, image: s132

Arcadium, et Ematium tenuisse Italiam, Comerum Galliam, Samotem Celtas et Jubal Celtiberos.

Hanc vero filiorum et nepotum Noe separationem a Patribus suis brevem et immaturam fuisse, unde nec loquendi veram methodum, nec morum veram cultura