01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

HOMO SYMBOLICUS R. D. OCTAVII SCARLATINI.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

[gap: frontispiz (HOMO FIGURATUS ET SYMBOLICUS)]

image: as004

[gap: blank space]

image: as005

HOMO ET EJUS PARTES FIGURATUS ET SYMBOLICUS, ANATOMICUS, RATIONALIS, MORALIS, MYSTICUS, POLITICUS, ET LEGALIS, COLLECTUS ET EXPLICATUS CUM FIGURIS SYMBOLIS, ANATOMIIS, Factis, Emblematibus, Moralibus, Mysticis, Proverbiis, Hieroglyphicis, Prodigiis, Simulacris, Statuis, Historiis, Ritibus, Observationibus, Moribus, Numismatibus, Dedicationibus, Signaturis, Significationibus Literarum, Epithetis, Fabulis, Miris, Physiognomicis, et Somniis; REFLEXIONIBUS ET DECLARATIONIBUS tam ex Sacris, quąm profanis Auctoribus desumptis, OPERA et STUDIO R. D. OCTAVII SCARLATINI OLIM EX NOBILISSIMO CANONICORUM REGULARIUM Lateranensium Ordine, SS. Theologiae Doctoris, Praedicacoris, et Scripturae Sacrae Lectoris, et nunc Archipresbyteri Ecclesiae Majoris Castelli S.Petri. Opus UTILE PRAEDICATORIBUS, ORATORIBUS, POETIS, ANATOMICIS, Philosophis, Academicis, Sculptoribus, Pictoribus, Emblematum, ac Inscriptionum Inventoribus, etc. TOMUS PRIMUS. CUM ADDITIONIBUS ET INDICIBUS COPIOSISSIMIS, Nunc primum ex Italico Idiomate Latinitati datum a R. D. MATTHIA HONCAMP Canonico Capitulari ad Gradus B. M. V. Moguntiae, Directore Congregationis, et Praedicatore Ecclesiae ejusdem B. M. V. Ordinario. [gap: illustration] Cum Gratia et Privilegio Sacrae Caesareae Majestatis Et facultate Superiorum. AUGUSTAE Vindelicorum, et DILINGAE, Sumptibus JOANNIS CASPARI BENCARD, Bibliopolae, ANNO M DC XCV.



image: as006

[gap: praeliminaria; body text]

page 159, image: s159

COLLUM ET CERVIX

Anatomia.

PEnes faciem proximam habet situationem suam in anteriori Collum: de quo, cum pars sit corporis humani quidem, sed non de iis quae praecipuae dicuntur, in praesenti capitulo, non diffusus ero, sicut hactenus in aliis: non deero tamen, quinea huc collocem, quaecunque diligens investigare potuit inquisitio mea. Dicunt itaque persectiores Anatomici, collum propter thoracem et pulmones factum esse: hinc consequitur, quod pisces, et alia insuper animalia, quae pulmonibus carent, nec vocem edunt, collo privata sint. Cujus constitutio porissimum ad thoracem pertinet, ejusque pars potius dicenda, quam capitis. Vocatur collum a colendo, collaribus enim et monilibus exornatur.

Colli partes, partim internae partim externae sunt: quaruhae postremae anteriores, vel posteriores, vel laterales sunt. Anteriores vocantur, guttur, gula, jugulus. Protuberantia illa, quae in colli medio foras prominet, morsus nominatur, velpomum Adami: pars posterior colli cervix dicitur: haed proprie superiorem habet, et inferiorem partem: quarum prior occipitio proxima est, cui Tendinis vocabulum est, eo quod ad motum capitis se tendat. Hic concavum quoddam reperitur, inter primam alteramque vertebram, ubi si cervix rupta fuerit, mors necesse est ut subsequatur: hae foveae nomen obtinuit. Pars inferior dorso jungitur. Partes item, quas laterales diximis, secus aures enascuntur, quarum quae intra parotides sunt, adlatera arteriae asperae tendunt, et cornua appellantur: carnosae autem sunt et gibbosae. Atque haec nomina colli exterioris. Intetnarum partium, quae pelle simul et pingvedine teguntur, quaedam anticae, quaedam posticae vocantur: harum primae diversae sunt, aspera nimirum arteria, Larynx, cum museulis, venae jugulares, carotides, arteriae, nervi sextae conjugationis, cum ea quae recurrens dicitur, Oesophagus, musculi cipitis, et colli. Polticae sunthae: musculi qui caput tendunt et Collum, sicutii qui ad scapulas pertinent, trapezius nimirum, et levatores: tum proinde illic septem vertebrae sunt, medulla spinalis, aliaque insuper vasa, de quibus singulariter nonnulla contingemus. Itaque arteria aspera praecipua colli pars est, cujus gratia constructum videri poterit. Ab Hippocrate inter corpora cartilaginosa collocatur: per quam etiam cerebrum odores attrahit: quae item a cibo simul et potu humore quodam irrigatur. Lactantius sistulam spiritalem appellat. Haec aerem in pulumones transfert, et ab his rursum vapores excipit sumantes: unde sit, ut organum spirabile et vocale nominetur.

Omnis ejus structura cartilaginea est, et figuram annuli repraesentat: nec tamen circuli sunt integri. Haec arteria duabus tunicis investiur: quarum una Oesophago communis est, et lingvae, et palato, et ori, haec vero interior est: altera exterior, sed mollior, quam illa, magisque attenuata: altera crassior est, ne humorum acrimonia laedatur, qui a cerebro delabuntur. Siccitatem quandam moderatam consequitur, ut vox proinde tanto magis sonbra proferatur: dum plus debito humida est vox rauca redditur: idem sit cum nimium sicca est, sicut in sebribus. In senibus clangosa sit, et inamoena. Vasa quae hanc arteriam humectant, exigua sunt.

Haec porro instrumentum est, qua respiratio formatur, cujus ope omneanimal vocem suam emittit. Illic vero ubi gulae parti inferiori conjungitur, jugulum vocatur: in partesduas dispartitum, et pluribus ramis secatum, qui deinceps ad pulmones usque disperguntur, atque illic terminantur: intra venam arteriosam, et arteriam venosam dilatatur, non minimum ad sanguificationem faciendam adjumentum. Observatum in artenae asperae rivulis, certas quasdam easdemque minutas exerevisse glandulas, opportunas admodum ad humectationem, sicut item ad nutrimentum.

Potro Larynx caput, et opereulum arteriae asperae, corpus cartilaginosum est, admirabiliter fabricatum, constans varietate musculorum, nervorum, arteriarum, et venarum: facta est ad formandam vocem, tum vero etiam, ut respirationis organum esset. Apertam esse oportuit semper, ut liber esset aeri et ingredienti et egredienti transitus: cum praeterea, prout dictum est, vocis sit instrumentum, eam solidam esse, et concavam, et duram, et levem propter repercussionem necesse fuit. Tribus cartilaginibus composita est, quae taliter sibi invicem conjunctae sunt, ut facile constringi, facile rursum aperiri possint. Prima earum scutalis didtur, haecque illarum major est, formata in similitudinem scuti quadrati, nomen habens anticae, vel anterioris. Foris gibbosa, intus cava est; item gemina est, praesertim in roaninis. Altera harum cartilaginum nomen annularis adepta est: non absimilis annulis, quibus Thraces sagittarii ad emittendam sagittam uti et quibus pollicem suum adornare consveverunt. Haec in parte anteriore nonnihil angusta est, plus quam posterius, siguram annuli praeserens. Caeterarum basisest: cumque in circulum integrum coeat, per modum est fistulae, impediens, ne in commotione laryngis, reliqui semicirculi comprimantur, aut offendantur. Tertia carnlago figuram gutturnii habet, quo ad lavandas manus utimur: postica dicitur, eo quod in parte posteriori situata sit. Partes ejus adjumento, et colligatione membranarum, et vinculorum connectuntur. Haec universa simul juncta rimulam illam formant, per quam vox egreditur: atque haec est, quae illam vel acutam vel gravem reddit, prout ei visum fuerit, qui loquitur. Brevem hic cartilaginum descriptiohem habes, quarum duae moventur, annularis vero immobilis est, et integra.



page 160, image: s160

Ad motum laryngis plures musculi destinati sunt, quorum numerum vit doctissimus Laurentius ad quatuordecim extendit: ego vero ne prolixior sim debito, prudentiae Anatomistarum, eorundemque exercitio relinquo, un in eorum ulteriori examine, ad quem quodque usum destinaium sit, distineantur. Extremitas laryngis cartilaginoso insuper corpore quodam operitur, quod ab Hippocrate Epiglottis nominatur, a Plinio item lingva minor, et cannarum pulmonicarum operculum. Gelsus eam Gazaligulam vocat, eo quod formam lingvae repraesentat sicut item similitudinem linguae fabrefactae de arundine viridi, per modum sistulae, quae se pro libitu claudit, et aperit. Non modicum difficultatis habet sinus Epiglottidis describere, cur cartilaginosa sit, quis ejusdem usus, quae partes: quomodo ad respirationem nostram adaperiatur, nec sponte deprimatur, ut quidam arbitrati sunt.

Quia vero a supenori parte stomachi gula initium [note: De natura deerum. ] suum format, cum Mar. Tullius sic habeat: Stomachus est ad lingvae radices haerens, necessarium erit ut nonnihil etiam de oesophago referamus, qui a Lactantio fistula cibaria vocatur. Celsus inquit, hunc subtus fauces locatum trajectos cibos assumere. Anatomici inquiunt, hunc per modum syringae esse, aut conductus, qui de faucibus ad ventriculum usque seratur. Hic oesophagus via recta subtus asperam arteriam ad quintam usque vertebram thoracis cendit: ubi paulatim ad dextrum latus inclinat, cedens illic aorta: de hinc subtus arteriam obliquā via propter hepar, ad sinistram gyrat, ipsumque diaphragma penetrans, in ventriculo terminatur. Figura illius rotunda est, robusta et capax. Advertat hic peritus anatomicus ad membranas, venas, nervos, et glandulas, quorum operā exercitium suum persicit. Hic solum id dixero qualiter connectatur et ori, et ventriculo, non interrupta continuatione totius corporis: porro et arteriae asperae, et dorso, et partibus iis quae vibris, vicinae sunt, per interventum item membranarum, et vasorum. Hae partes colli anteriores sunt, de quibus scribere statueramus. De posterioribus, vertebris nimirum, et musculis, qui collum extendunt indescriptione cervicis dicetur.

Curiosa indagatione dignum esset, sed tractatu prolixum, nosse num deglutitio nostra solo fiat impulsu naturae, an vero operante anima. Qui id operi naturae attribuunt, his rationibus nituntur: musculum nullum ab Anatomicis designari qui oesophagum complectatur, nisi forte circuli quidam viliosi, qui ex transverso externam tunicam ejus cingunt: quorum subsidio ad ventriculum alimenta transmitit, tum vero etiam ea, quae noxia sunt evomit: porro [note: 30. de facultatihs naturalibus. ] in vehementiori fame ventriculum sublevari, et ab ore cibum ingestum pene violenter rapere, ait Galenus: atque hoc modo dum ventriculus attrahit, superiores autem transversae sibrae circulares contrahuntur, deglutitionem fieri. Econtra qui deglutitionem operationem esse volunt animalem sic ratiocinantur. Nostrum est nos cibare, tum cum voluerimus, cumque imaginatio offensa fuerit, aut facultas aninialis appetitiva, vix deglutiendi nobis potestas est, aut cibum sumendi: sic item cum amarum aliquid, aut diversum ut sunt catapotia, deglutienda. sunt, quamvis organa libera sint, magna id faciendi dissicultas saepe oboritur.

Doctissimus Laurencius, nec unam nec alteram harum opinionum rejieit, et intermixtam esse hanc actionem inter animalem et naturalem ait: fit enim expulsione, et attractione, quae utraque ad facultatem nutritivam serviunt. Expulsio per fibras circulares fit, quae externam oesophagi tunicam amplectuntur, quarum ministerio contrariae invicem operationes formantur. Siquidem harum fibrarum contractio initium suum prope os, vel palatum sumpserit, membrana ad deglutiendum servit: si vicissim ab orificio ventriculi in parte inferiori coeperit, membrana vomitum promovet. Est itaque in deglutitione, natura animali operationi intermixta. Hinc cum homo sit animal rationale, politicum, contemplationi datum, ei cibus casu non sumendus, ad gravamenscilicet, sed cuncta voluntate et arbitrio moderanda erant. Usque ad praefatum Laurentium nemo hactenus oesophagi musculos descripserat: hic vero author eorum sex circiter annotavit, qui laryngem commovere dicuntur, quorum binos ultimos servire credit oesophago.

Non minus observatione dignum est nosse, cur expeditius devoramus, aut deglutimus quae dura sunt, quam quae liquida: multories enim observatum est, potiones liquidas nauseam excitasse, cum rejectamento, et nares infestasse: interim cibi qui substantiam et soliditatem habent, promptius transmittuntur. Variae symptomatis hujus causae occurrunt. Erosro nimirum Epiglottidis, aut paralysia, et resolutio musculorum, vel Hyoidis; tumor item inflammationis inglandulis, quae in faucibus, vel oesophago sunt. Observandae non minus sunt carunculae molles, et fungosae, quae saepius de anteriori parte oesophagi nascuntur. Si itaque Epiglottis oppressa fuerit in particula quadam per alimentum ponderosum et solidum, facile occluditur, interim aditus ad oesophagum tanto promptius panditur: liquida e contrario, quae per rimulam illam praememoratam in arteriam asperam se ingerunt (haec enim obserari nunquam potest) facile illuc evagantur, et vapore fumanti ex natura sui nares feriunt. Ad latera oesophagi, et faucium glandulae nonnullae sunt, quae has partes irrorant, ne exsiccentur: hae siquidem ab humore copioso inundatae fuerint, aut vehementius inflammatae, alimentis hujuscemodi liquidis yiam obstruunt: potio interim quae has glandulas inebriat, molem earum inflat: alimenta solida, quae glandularum substantiam comprimunt, cavum quoddam formant, quod locum novae ciborum portioni relinquit, desiderium item novum masticandi. Atque hic ego quoque, mi Lector, te desiderio et appeatui ciborum doctrinae alterius, quae suecosa magis sit, cum hoc brevi anatomico discuisu relictum volo.

HIEROGLYPHICA.

COllum, utpote pars admodum brevis, nec usqueadeo ab antiquis observata. aut ad exprimendum aliquid apta, non admittit, quantumcunque id exquisierim, Hieroglyphica ulla, nec proverbia, nec alias hujuscemodi materias universales: Cervix nihilominus, etiam in quibusdam animalium annotata, plures adeo considerationes et figuras producit. Haec enim quandoque mollis, quandoque submilla quandoque rigida, tumida, et elevata invenitur: ansam itaqus praebuit Hieroglyphica efformandi, quae sapientioribus proponemus: haec porro cervix propter circumstantias jam praefatas, ab habitu, et gestibus suis, argumentum praebuit veteribus maxime sensatis, diversimode ratiocinandi. Typus inprimis animae superbae et ambitiosae est, sicut illud e sacris literis observarunt Interpretes, praesertimin verbis illis Prophetae [note: Animus elevatus, et arrogans Psalm. 128. ] Regii: Dominus justus concidit cervices peccatorum; et illic in Isaia: Filiae Sion ambulaverunt extento collo. Sagacissimus pictorum, qui forte adumbrare ad vivum arrogantiam vellet, vix illud exquisitius posset, quam imitando descriptionemillam, qua praefatus Propheta illam figuravit.



page 161, image: s161

O quale monstrum vitiorum, quod ipsum Altissimi Dei conscendere thronum tentat; idcirco pro condignis meritis suis Lucifer ad profunda inferorum deturbarus est. Daemon ille, qui primus Protoplasten hoc vitio adimplevit, dum suggestione illa: Eritis sicut Dii scientes bonum et malum, ad peccatum intobedientiae allexit, de quo deinceps orbis uiuversi tanta. [note: Ap. Stobaeum. ] consecuta est ruina. Philosophus Favorinus magnis passibus nos ab hac fraude tam fucata retrahere, et revocare contendit, dum ait: Nunquam de te superbam opinioem concipias, cum ipsa sit super stitionis parens. Fructus illius Pentapoleos poma imitantur: qui foris rubicundi et a sole cocti apparent, sed protinus dum labuntur, dum manu contrectantur in cineres [note: n Eborens. ] solvuntur. Dixit hoc Publius Mimus: Cito ignominiasit, superbi gloria.

Cervix inflata, et tumida concorditer a priscis et AEgyptiis et Graecis, et Latinis in typo hominis serocis, [note: Ferocia et crudelitas. ] inexorabilis, et crudelis sumitur: crimina, quae superbiam. et praecedunt et subsequuntur: nec enim fastus, possibile est, ut effectus ab his diverfos habeat. AUufitad hoc Venulinalyrica, his verbis:

[note: In Epist. ] --- At vos
Seu calidus sangvis, seu rerum inscitia vexat
Indomita cervice ferox.

In eundem modum Physiognomi hanc partem dum nimium inflata est et extensa, pro argumenta jactantiae, et pro duritia animi, et superbiae signo usurpant.

Hic affectus proprius est feris maxime horrendis, et efferatis, quas vell Lybiae deserta, vel sylva Hercynia, aut Erymanthi, aut Hyrcaniae aluerunt. Nulla itaque in coetu mortalium res est, quae usqueadeo omni humanitate Christianos, aut quemvis rationalium exuat, ut haec ingenita asperitas. morumque barbaries. Magnus ille Ethicorum Princeps hujus rabiosissimae [note: De Clementia] Erynnis damna describens, (quae videlicet multo ferocius, quam indomita tygris omne id quod sibi obvium deprehenderit, in frustra discindit) sic ait: Crudelitas minime humanum malum est, indignumque regio animo: ferina ista rabies est, sangvine gaudere, at vulneribus, et abjectoc homine in sylvestre animal transire.

Quandoquidem vero audacia ferocitatis assecla est, cum verum sit, omnem serocem, audacem quoque esse: haec propositio nihilominus convertibilis invicem non est, omnem adeo audacem, simul et ferocem esse: ab antiquis igitur cervix pro symbolo magnanimitaris usurpata fuit. Sic M. Tullius in pluribus locis palam facit, potissimum in Verrem, prout illum Doctissimus Valerianus citat, cujus verba haec sunt: [note: Hieroglyph. l. 32. de Cervice. ] Tamen si qui erunt tantis cervicibus recuper atores, qui audeant in provincia, cum praetor adsit, contra voluntatem ejus judicare.

Hoc desiderium, quo quis in arduis rebus, quae gloriam, et decus gignunt fortunam experiri non refugit, encomio suo non caret: in iis vero audacem esse quae non conveniunt, nec decent, nomen temeritatis sibi vindicat, et proterviae. De quarum postrema [note: In officior. Ap. Stobaum. ] inquit Ambrosius: Fortitudo et audaciasine justitia iniquitatis materiae sunt: De superiori Democritus: Sapientiam junctam habere audacia, plurimum convenit: nullum enim est vitae majus viaticum, quam audacia.

Expositores eruditi ab audacia ad submissionem transeunt, ad sui ipsius contemptum: dumque contemplantur [note: Submissio. ] cum quanta submissione boves ad imperium magistri cervices jugo supponant, occasionem sibi inde sumpserunt formandi Hieroglyphicum perfectae submissionis, quae a subditis debetur superioribus suis.

[gap: illustration]

page 162, image: s162

Hanc metaphoram, et hanc loquendi formam pene [note: In Anton] omnes quotquot sunt, Scriptores usurpant: Cicero inter alios maxime, qui consveto eloquentiae suae vigore sic ait: Dandae cervices erant crudelitati nefaria, legiones ad urbem adducere, et eas incervicibus [note: De natur Deorum. ] nostris collocare cogitat. Et alibi: Itaque imposaistis in cervicibus nostris sempiternum dominium.

Nevero haec virtus in vilitatem abjecti animi degeneret, hoc obsequium non praestandum nisi personis id promerentibus, et honore dignis. Detestabatur excessum illtum assentantium, nimiumque se [note: 25. Moral. ] inclinantium Lactantius, dum ait: Multiplicata obsequia demerentur et offendunt. Gregorius Magnus econtra exercitium submissionis summis laudibus extollit, quippe quae basis et fundamentum est, in quo stabiliri aedisicium gloriae et honorum oportet: Vsus, inquit, rectae convesationis est, ut praeesse non audeat, qui subesse non didicit: nec obedientiam subjectis imperet, quam non novit Praelatis exhibere.

MORALLIAET MYSTICA.

NON dubitandum, quin inter malignos Spiritus vaferrimus ille fuerit, qui Origenem supplantavit, dum tam se praepostero modo ab doctrinis illis segregavit, quas cum tanto applausu communis Patruin acceptavit consensus, quorum audioritati Ecclesia sancta subscribit, omnesque quisani sensus sunt plurimum deserunt. Poterit huic viro non immerito convenire illud, quod de cribro in symbolica figura profertur. Secernit impurum, sed rejiciens quoa bonum est, retinens malum. Hicprimus in mysteria nobis ingressum praebet, dum in [note: In Ezech hom. 6. ] collo Patriarchae Joseph torquem auream, a Rege Pharaone datam considerat, a quo item, sicut liber Genesis resert, in Regno secundus constitutus fuerat, (quod indem in sensu mystico Proverbia, et Ecclesiasticus et Daniel adducunt) intelligit autem in hocanimam sapientia decoratam, prout in juvenculo illo continente, et pudico resplendebat: ab hoc collo Dominus Deus servitutis jugum grave et ponderosum [note: Cap. 10. ] auffert, et Sciptura verificatur in Isaia: Et erit in die illa aufferetur onus de humero tuo, et jugum de collo tuo. Hic rursum interpres supra illud mandatum [note: Cap. 28. ] Domini, quod Jeremiae factum est: Subjicite colla vestra sub jugo RegisBabylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis: et haec verba sinceram animi jam dispositi confessionem indicare inquit et ejus qui divinorum praeceptorum observantiae jamsubmissus sit.

Per cervicem, supra quam portare jugum possmus, prout my stice in Levitico, et in Threnis habetur: [note: Cap. 26. 5. 15. In Isai. 52. ] Beatus vir cum. portawritjuqum ab adolescentia sua (sicut et in actibus Apostolicis) S. Hieronymus animam intelligit, quae jugo legis Christi submissa est: hinc eleganti expositione illud Prophetae Isaiae: [note: In Levit. 5. ] Solve vincula colli tui captiva filia Sion, ad hoc referendum esse ait, cum anima a peccatorum onere liberata fuerit.

[note: in Ezech. hom. is. et. 13. Moral. ] Juxtamentem S. Gregorii sacratissima Virgo pro collo sanctae matris Ecclesiae sumitur, quippe per mediationem ejus a capite Christo divinarum gratiarum defluxiones in reliquum corpus derivantur. Idem alibi inquit posse divina in hoc subintelligi eloquia, dum in collo fauces sunt, et in faucibus vox.

Rursum in cervice elevata demonstrantur jactatores, et arrogantes in Ecclesia, quisub specie defendendi Ecclesiam cultumque ejus, de redditibus ejus, et Jurisdictionibus usurpatis luxuriant. Rursum [note: Cap. 1. in hune locum. ] Origenes in illud Cantici: Collum tuum sicut monile, ait, quod hie submissio et obedientia quae Ecclesiae debetur designari possit, sicut collum capiti submittinir. [note: Cap. 2. in hune locum. 3. 10. 51. 10. ] Dicit Isidorus Clarus: Per collum accipiunt templum. De hoc collo praeter Canticum mentio fit in Neemia, Isaia, Ecclesiastico, et Osee.

[note: In Cant. 1. 4. In Cant. fer. 41. ] Existimant Sancti Gregorius et Bernardus per hoc itidem verbi Dei praecones posse intelligi, qui videlicet meditantes in scripturis easdem nobis exponunt. Adjungit his Rupertus Abbas intelligi itidem posse eos, qui in Ecclesia perfecti sunt: sicut in eleganti illa metaphora, qua Spiritus Sanctus pulchritudinem sponsae exponit his verbis: Collum tuum sicut turris eburnea, idem Author sic habet: Haec est humilitas Mariae fortis, et pulchra, et grata Deo.

[note: In Epist. Beat. ] S. Hieronymus in contemplatione actionis illius praedevotae, qua Pater erga filium prodigum usus est, dum Scriptura inquit, quod cum primum domi suae comparuit, cecidit super collum ejus, ait mysterium incarnationis Dominicae figurari cum immensa divinitas, aeternus DE I silius naturam hominum assunpsit: ad quod S. Ambrosius adjungit, Patrem hunc ardentissimo amore plenum supra collum filii sui cecidisle, ut demonstratet, quam leve sit jugum sacrae legis suae, juxta Evangelicum dictum: Jugum svave, et onus leve.

[note: Cap. 39. ] Locus ille Prophetae Job, qui metaphorice de equo loquens, sic ait: Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus binnitum: [note: 13. Moral. 19. ] materiam praebet S. Gregorio in his verbis praedicatores considerandi, quibus ipse DEUS vocem subministrat: et qui non secus ac generosi equi per laboriosa sed simul per gloriosa cathedralis facundiae itinera ingrediuntur.

[note: Genes. 45. ] Teneritudo, quam Patriarcha Joseph exhibuit, [note: De 12. Patriarch. ] dum supra collum Junioris fratris sui Benjamin procidit (de quo Scriptura ait: Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin) Richardo a Sto. Victore campum aperit considerandi: in his duabus personis, unionem omnimodam duarum virtutum, prudehtiae, et contemplationis intelligi posse. De hoc collo in Actibus quoque Apostolicis [note: Cap. 20. In Isai. 30. ] fit mentio. Commentatur item supra decollationem gloriosissimi Praecursoris, et ait: Decollare foannem in carcere, est dividere Christum a prophetis, et non habere ipsum integrum: His concordat [note: fortit. spir. 7. ] Eucherius.

Supra illam Prophetae Iseiae metaphoricam locutionem, [note: Isai. 30. ] dum de Spiritu divino sic ait: Spiritus ejus sicut torrens inundans usque ad medium colli [note: In Iosue hom. 11. ] pertinget, ad cribrandas gentes, Origenes considerat, divinam castigationem portendi, quae peceatores in omnimodum interitum praecipitat, dum eos etiam nolentes ad abyssum inferni protrudic. [note: 1. Reg. 11. Meral. 17. 12. Moral. 22. et 34. Moral. In Ps. 128. ] Vult Gregorius Sanctus in pluribus locis, supra plura item Scripturae loca, cui S. Augustinus sussragatur, collum signisicare ambitionem et jactantiam, sicut in Hieroglyphicis apparet: circumdatur autem caprinis pellibus (sicut sapiens [note: Cap. 22. ] Rebecca filio suo Jacob fecisse legitur in Geneseos lilbro) cum per agnitionem peccatorum suorum ad humilitatem reducitur poenitens, vel ad sui ipsius aestimationem humilem.

Collum crectum, de quo liber Job mentionem habet, superbiam indicat, et ambitiosam hominum


page 163, image: s163

inflatorum proterviam. Sicut cervix obesa et pingvis divitias denotat, fomentum arrogantiae. Sicut pro eorundem authorum sententia, collum serpentis Leviathan, in pluribus locis praesati libri, tumiditatem fastuosam, et arrogantem Daemonis insolentiam insinuat. Idem exprimit dura cervix, cujus [note: Exod. 32. Psal. 128. 30. 27. 1. 2. 2. 3. ] singulariter memoria fit in libro Exodi, Psalmorum Ecclesiastici, in Genesi, in Threnis, in Ezechiele, in Michaea, et aliis insuper scripturae locis copiosissimis.

[note: Deuter. 10. ] Dicunt itidem praememorati Sancti in promissione illa, quae a Domino. Moy si facta est: quod Regum colla calcaturus sit, designari virorum potentium, tum vero etiam Daemoniorum superbiam calcatam et humi stratam. De hoc et horum simili successu, [note: Cap. 10. ] nova rursum promissa in libro Josue reperiuntur. Crvices inimicorum, juxta mentem jam saepius memoratorum, arrogantiam daemonum, simul et hominum impiorum denotant. Percutiuntur hostes vel in tergo, vel in cervicibus, tamdiu enim, quam in fidelitate sua commorantur, tergum Deo vertunt, et Idola proni adorant.

[note: 1. Reg. 4. 4. Reg. 17. Paral. 18. ] Supra casum illum exoticum, quosibi Heli cervices rupit: et improvisa morte succubuit, prout primus Regum recenset, sicut et supra quartum, et librum Paralipomenon, iidem authores, commentantur, superbiam Regum Principumque in Judaea condemnari. Iidem adhuc arbitrantur nomen hoc cervicis, tanquam vitae nostrae membrum principale, ipsam adeo vitam denotare, sicut in Epistola S. Pauli [note: Cap. 16. ] ad Romanos habetur, Priscam una cum Aquila supposuisse cervices suas pro anima Pauli. Hucusque de mysticis tam profundis et sublimibus dixisse sufficiar.

SIGNATURAE PARTIUM.

QUam frequenter ars illa spe sua frustratur, et in vanitate sua evanescit, quae defectus naturae emendare, aut vero econtra virtutem ejus in superiorem gradum elevare contendit! Hinc vero distillationibus, sublimationibus, filtratione, fulminando, ut ajunt, incinerando, et lavando occupantur: sicque a radice vitalitatem, et eadem ratione a composito virtutem operativam aufferunt. Dictum illud sequens ab omni hactenus philosopho sensato usurpatum suit: [note: Bernard. Trevir. 5. Arnold. Gaber. Zacar. Flam. ] Natura gaudet cum natura, cum ipsa operatur, et cum ipsa quiescit. Evidenter hoc in Betha sylvestri experientia docemur, naruralius adhuc in ea quae transplantata, et domestica est, quod in gargarismis adhibita, ad omne malugulae repellendum, et omnem ejus inflammationem sedandam plurimum valeat Doctissimus Crollius resert, vulvariam et cervicariam herbas itidem, ejusdem virtutis esse, crescunt autem neglectae in locis incultis. Miror tamen cur universim omnes, nullam hordei mentionem faciant, quod tam vehementer in partibus istis inflammationi omni restitit, ubi veraciter humorum copia redundat, qui ebullire ad damnum patientis possint, quorum vitiis admirabiliter medetur. Habent praefatae herbae signaturas suas una quaeque proprias, non absimiles sigurae colli; trunci enim earum ex parte cavi sunt, sicque constitutionem colli imitantur. Ubi summa divinae providentiae benignitas apparet, quae de visceribus terrae tot remedia ad medendum corporibus humanis producit, et revelat: Haecautem, prout Regius propheta inquit, alimentum et nutrimentum suum de rore caeli recipiunt, qui de montium aeternorum abundantia ad irriganda terrae germina descendit.

Scarlatini Hominis Symbolici Tom. I.

Epitheta lupet Collum.

Apie de la colonna alabastrina
Che il palagio d'amor sostiene, e folce,
Pur d'alabastro egual doppia collina
Erge in forma di globi il petto dolce.

Cum his aliisque peregrinis adjunctis svavissima et fluidissima nostrorum temporum, nobilis inquam [note: Il Tempio. Epithalem. ] Marini Musa, ludendo decorem Majestatis Christianissimae Mariae de Medicis Reginae Franciae, et Navarrae decantat, Reitero hic, quod supra dictum est, leporem omnem, veneremque orationis, et poematum in adjunctis consistere. Inter primos est Virgilius. qui tuba sua majestate plena, et maxime [note: In Cire. ] sonora, collum niveum appellat: Non niveo retinens baccata monilia collo. Eburneum Ovidius: impubesque [note: 8. Metam. ] genas et eburnea colla. Pendulum Horatius: Hac ab orno pendulum zona laedere collum. Idem [note: Lib. Carm. ] candidum: Candida dividua colla tegente coma. Martialis Columbinum: Archesilas collum intuens columbinum. Argenteum Pontaiius: Inducit nitidis per colla argentea guttis. Idem tenerum: Ac subinde collo impressum tenero notare dentem. Formosum dixit Strozzius: Formosoque micent baccata monilia collo. Statius teres: Vt vero tereti demisit [note: In Achil. 3. 6. ] nebricla collo. Nivale Baptista Pius: Illa tibi crines et colla nivalia comat. Indignum Statins: Indigno solvit sua brachia collo. Idem langvidum: [note: Parth. 2. lib. 8. ] langvida colla tume scunt. Baccatum Manto: Conjugio extendens baccata ad colla sinistram. Lucanus pium dixit: Vt Romana suum gestant pia cola parentem. Lacteum idem: Lactea gemmato redimuntur colla monili. Idem eburnum: Colla venustavit crmis eburna decens. Tumidum Claudianus: Luxurient tumido gemmata monilia collo. Ungventatum denique appellat Juvenalis: Et ceromatico fert niceteria collo.

EPITHETA DE CERVICE.

COrnelius Gallus eam lacteam nominat: Aurea casaries, demissaque lactea cervix. Ebumeam Ovidius: Hoc faciunt flavi crines, et eburnea cervix. [note: In Epod. Acen. lib. 2. Ep. 2. carm. 2. ] Indomitam Horatius: Indomita cervice ferox, ubicunque locorum vivitis. Subactam idem: Nondum subacta ferre jugum valet cervice, Argentea a Pontano dicitur: Marmoreum femur, et cervix argentea. Eburna a Strozzio: Gratia formosi subit oris, eburnaque cervix. Candida a Juvenali:

[note: Satyr. 10. ] Praebenda est gladio pulchra, et haec candida cervix. Nitida a Fausto: Cervice nitenti, Aureae dat crepitus. Nivea a Claudiano: Subjuga cervices niveas hymenaeus adegit. [note: lib. 3. ] Ambrosia a Musaeo: Ambrosiam vero cervicem amplexus amatae. Laevis a Propertio: Laevis odorato cervix manabit olivo. Mollicutisa Mulaeo: Mollicutem pulchrae cervicem, ac membra puellae. Blanda a Textore: Blanda tibi cervix fragrat, quod [note: 4. Georg. 4. 8. ] et Attica cera. Marmorea a Virgilio: Tum quoque marmorea caput acervice revulsum. Pulchra a Statio: Quaecunque gregum pulcherrima cervix dicitur. Langvida ab eodem: dependet, et langvida cervix. Ego vero cum his langvoribus, qui nihilominus decorem et robur orationi praebent tandem concludo, transiturus ad

PHYSIOGNOMIAM.

NON sine acri causarum naturalium examine Medici physiognomici structuram, et compositionem colli considerant, utpote medii inter caput et cornostrum: canalis, per quem cibi transmittuntur:


page 164, image: s164

Orgaorgani vocis, in quo stomachus principium suum sortitur, cujus interventu tot nutrimenta, tot alterationes fiunt.

Collum itaque ajunt, et crassum et obesum, sicut similitudinem quandam a collo boum habet, in homine temperamentum robustum, complexionemque fortem significare. Hic enim venarum copia est, et musculorum, et arteriarum, quae ad instar nodi, partem hanc invicem ligant. Contrarium de collo subtili dicendum est, denotans colligationem partium gracilem, essaeminatam, et flaccidam. Et sicut illud superius temperamentum sang vinem, prout Tauri quoque proni ad iram sunt: sic alterum frigiditatem coarguit humorum, et proinde dispositionem quandam ad tabem, quae tantundem est, ac Phtysis, vel Hectica: sicut quotidiana experientia docemur. Habent item has colla similitudinem colli cervini, unde timorem portendunt, ex debili facultate calefactiva et nutritiva progenitum. Collum breve luporum figurae assimllatur, hinc illud signum ajunt hominis dolosi, vafri, duplici: idque non videtur ratione sua destitutum, cum enim in brevitate sua brevem revolutionem, et velocem habeat, non mirum si et operatione, et cogitatu, et astutia, et vafritie, facilem habet contorsionem.

Totum hoc nihilominus exceptionem suam habet: nec enim his signis arcana et abstrusa pectoris humani penetrari possunt, nec causarum profunda erui, quae in mente hominis ab Altissimo opifice recondita sunt. Hinc eniinvero in hoc capite de his dixissesuffecerit: nec mihi se hic loci plura offerunt relatu digna: quod si deinceps obtulerint, non deero, quin in additione mea diffusior futurus sim, idque cum majori applicatione.

Interim tibi obsecro non displiceat debile oblatum, quod tibi paulo infra expositum vides: si dignae gutturi tuo epulae non sunt, memento, quod non rarum sit illi jejunium imperari: et sicut in colorum varietate, qui obscuri sunt lumen praebent clarioribus, sic per cibos insipidiores, qui bene conditi sunt, novum pretium adipiscuntur. Suscipe haec, qualiacunque demumsint, et quantumcunque debilia, quae a me tibi porriguntur, fiet enim hoc favore tuo, ut deinceps si non jucundiora, saltem utiliora superioribus tibi offerendi, vires redintegrem. Judicavi autem consultius fore, si tibi in locum damni, quod hac ex parte evenire solet, descripturus sim.

Laudes colli.

Stilla perte di ruggi adosi umori
L'alba in canca d'argento i pregi suoi:
Da gelidi Rifei tesori Eoi,
Eterni gli adamanti hanno splendori.
Tu alle vevi involar vieni i candori,
Onde l'Alme d'incendi adorno poi,
Serba l'arte operosa a pregi tuoi
I monili di gemme intesti, e d'oro.
Tu de l'ingegno sei fonte, e radice,
Onde pullula a l'opre, e ae le parole,
Sangve, per cui spirito vital s'elice.
Collo tu sei, perche per ti si cole
Con ossequi a gli Amanti ognor felice
Quasi in ciel di belta volto di sole.

PECTUS ET THORAX

Anatomia.

QUicunque pectoris vel thoracis partes omnes et singulas pro debito suo enumerare, et deseribere vellet, non immerito dixerit, pro meo quidem arbitratu, se mare AEgeum emetiri velle, aut in firmamento enumerare quotquot illic stellae sunt, vel denique arenas maris: tot illic organa sunt, tot nervi, tot musculi, arteriae, et venae infinitae, quae ad partis tam nobilis compositionem coneurrunt, utpote quae meliorem in se hominis substantiam, et vitae sustentaculum, cor videlicet, tanquam sedes principalis complectitur. In faeminis praeter haec et ubera continet, quae nobis cibum vitae in tempore suo et fontem nutritionis adhuc infantibus praebuerunt. Ego vero pro more meo, ut te mi Lector, lectionis potius varietate distineam, quam ut eos imitari velim, qui artem Anatomicam profitentur, ex pluribus ea tantum adducturus sum, quae principalia, et maxime succosa videbuntur.

Itaque in hoc genere expertissimi, nomine thoracis omne id comprehendunt, quod a jugulo cum cartilagine Xiphoide ad diaphragma usque protenditur: hinc a supenon parte cum claviculis, quae cum inferiori diaphragmatis parte ligantur, una cum via illa quae anterius ad cor usque vergit, et posterius cum dorsi vertebris unitur: omnis inquam, regio ista, duodecim costis, tanquam veris consinibus suis circumscribitur. Figuram obtinet, omni altera parte capaciorem, validiorem, magis pulchram, et rotundam, non omnimodo, sed per modum ovi: largus et apertus est, idque in posteriori parte magis, quam in quopiam caeterorum animalium, ut videlicet majus spacium detur pulmoni, et cordi. Indiget enim homo propter respirationem, receptaculo admodum vasto.

Ultima thoracis superficies, quae proinde a quibusdam vas viscerum nominatur, non circumquaque ossibus vallata et septa est, sicut est regio superior, nec tota musculosa est ut pars inferior: sed pars ejus carnea est, pars ossea: idque ad cordis defensione~, visceris illius nobilissimi, ut cavitas debita formetur. Carnea ite est, ut motus Systoles, et Diastoles tanto expeditiorsit. Situm medium obtinuit thorax inter primam ultimamque regionem corporis, locum nimirum praestantissistantissimum


page 165, image: s165

et maxime in humano corpore spectabilem, ut exinde calorem nativum, cujus perennem et abundantissimum fontem et scaturiginem continet, in universas corporis partes aequaliter dispertiatur. Itaque non immerito sibi nomen ventriculi medii vendicaret, obstracturam, et situm suum, quamvis Hippocrates ventrem superiorem eum appellat, volens hic fluxiones fieri, atque idcirco illi nomen hoc indidit.

Harum partium quaedam contentae, quaedam continentes sunt: quaedam communes, quaedam propriae: communium quinque sunt: cuticula, cutis, pingvedo panniculus nervosus, et membrana omnibus museulis serviens: de quibus perits copiosissime sermocinantur. Propriae hujus partis particulae variae sunt, quae pro commodo doctrinae in ternum ordinem rediguntur: earum enim aliquae molles sunt, aliquae carneae, aliae membranosae. De carne sunt primae, et ultimae, pluresque musculi in thorace positisunt, aut vero ab eodem nati, aut in eundem inserti: vocantur musculi respiratorii: quidam eorum ad scapulas pertinent, plures numero, qui brachia commovent. Ad hoc carnosum genus mamillae spectant, quas Hippocrates nonnullibi glandulas, aut carnosa corpora nominare consvevit.

Partes osseae thoracis, anticae sunt, et posticae, et laterales. Pars illa quae in medio costarum anterius extenditur sternum vocatur, quasi quae in medio costarum prostematur, et applanetur, illic ubi invicem uniuntur, atque hoc proprie pectus est. Latera, vocantur costae. Pars posterior dorsum, vel tergum appellatur, cujus latera alae dicuntur, et scoptulae, et scapilia, et scapulae: quorum integra descriptio ex osteologia desumenda est. Remanet tertius ordo partium, quae continentes dictae sunt, quae scilicet membranosae sunt: inter has numeratur, et admittitur membrana illa, quae subtus costas est, et pleura dicitur, ex qua dolor lateralis nascitur, vel pleuritis. Compendiosa haec descriptio est partium continentium: contentarum paucae numero sunt: nec enim aliud hic invenitur, quam organa vitalia, hoc est: Cor, pulmo, vena cava, arteria venosa, aspera arteria, oesophagus, et nervus tertiae conjugatiouis. De his singulis nonnihil dicendum, sed nonnisi cum brevitate.

Praesentant, se inprimis hic mamillae, venae illae scaturientes, ad primum vitae nostrae alimentum suggerendum. Harum magna diversitas est in mare, et foemina, haec eas completas habet, in viro imperfectae sunt. Compositae sunt ex cute pinguedine, et papillis, ad hoc erectae ut fortitudinem praebeant et orna mentum viro: ne forte soli sexui muliebri haec pars data videatur. Quamvis mari glandulae desint, aptae ad producendum lac. Corpus hoc glandulosum in foeminis non unicum, aut continuum est, sicut in pluribus animalibus, sed multiplex, in centro enim papillae glandula una, major est reliquis, cuihae submittuntur, aliae rursum quae formam habent amygdalarum cum decorticatae sunt, et mundae, Hae in virginibus dura sunt, et exiguae, figuramque semiglobi praeseferunt. In gravidis et lactentibus, magis intumescunt, in vetulis flaccescunt. In has plures venae et arteriae terminantur: iusigniores et externae, ab ramo axillari, vel lacca emergunt: minutiores vel intoriores sese abdunt. Magna est, et admirabilis sympathia intercedens cum utero, et vasis istis: unde etiam fit, ut cum contactae fuerint, concupiscentiam excitent. Varii illic anfractus, sinusque venarum, et arteriarum sunt, ad hoc ordinatae, ut ad perfectam elaborationem, et compositionem sangvinis conferant. Sed praecipui nervorum a costis procedunt atque hic vera fit titillatio. Situatae sunt mamillae in anteriori thoracis parte; museulis brachiorum, qui pectorales dicuntur, innitentes. Serviunt interim et ad cordis tutelam, ubi copiosissimus sangvis generatut: atque haec regio potissimum est, quae calore exaestuat, cujus virtute generatio lactis promovetur: diximus eas cordi ad hoc usui esse, ut ab omni exteriori offenfa illud defendant: cor vicissim uberibus par pari refert, suggerens alimoniam, et calorem, quibus lac producitur.

[note: De Hist. Animal. Mares lac generare possunt. ] Copiosum esset huc adducere quae de lactis generatione quaeri solent: qua ratione formetur, si foetum vel embrionem antieipet, aut posterius illo sit: unius et alterius quaestionem indecisam relinquo, ne latius diffundar. Id solum cum Aristotele dixero, etiam hanc faculeatem generandi lactis inveniri posse in maribus: Id quod Albertus, simul et Avicennas confirmant. [note: De substilitate. ] Insuper Cardanus meminit, vidisse se virum triginta circiter et quatuor annorum, de cujus mamillis tanta lactis copia manabat, ut facile illi fuerit lactare infantem. Recensenc item alii, qui novum mundum perlustrarunt, reperiri illic marium quosdam, qui pectus lacte plenum gerant, non absimiles in hoc faeminis. In gravidis nihilominus lac in mamillas, admirabili naturae artisicio exprimitur, et discurrit, idque confestim dum embrio moveri coepit. Cum partus editus est, non jam ultra expressio fit, sponte enim sua fertur sanguis, et pectus adimplet. [note: De natura pueri. ] Haec verba viri famonsissimi Hippocratis sunt: Vbi peperit mulier, principio motus jam facto lac fertur ad mammas si lactaverit, ut ea ratione feratur post partum ad mammas sangvis, qui consveverat eo cursum inflectere, et moveri dum gestaret mulier: neque vero tantum sponte affluit, sed trahitur etiam a mammis copiosior sangvis, quam pecularis ejus nutritio postulat.

Complures in thorace musculi sunt, ex numero partium quae continent: quorum alii veraciter thoracem movent, et proprii ejusdem musculi vocantur: alii item illic sunt, non huic tamen, sed aliis parti. bus destinati, sicutsunt scapulae, et brachia. Sic in parte anteriori illic musculus pectoralis est, sic et minor serratus, qui retrorsum scapulam movet. In posteriori parte trapezius est, qui scapulam levat; a latere rhomboides est, qui in latera torquet. Hi exteriores suppositi et prostrati sunt musculis respiratoriis: cumque respiratio aut libera sit, aut violenta, hi organa sunt, quae his motibus impulsum dant Respiratio libera mediante diaphragmate perficitur: ad alteram illam sexaginta musculi concurranr necesse est: qui ab anatomicis peritis singuli describuntur.

Itaque Diaphragma primum et praecipuum respirationis instrumennun est. Dicunt Graeci hoc ipsum prudentiae particeps esse; domicilium mentis ab Hippocrate nominatum, non quod vere sapiat, aut vero ullam cognationem cum mente habeat, sed propter admirabilem sympathiam et analogiam cum cerebro: unde evenit ut inflama~to diaphragmate propediem delirium repentinum subsequatur. Praecordium item dixeris, propter cordis viciniam. Latini illud cingulum appellant, cingit enim hominem. Macrobius illud disseptum, Celsus septum transversum nominat, non secus enim ac murus aliquis, ventrem medium ab inferiori dividit, organa vitalia, anaturalibus discemendo. Transversum dicitur ratione situs. Figura ejus rotunda est, veram similitudinem rajae piscis habens. Situatio ejusprout diximus, transversa est, et ab osse pectoris per extremitates costarum ad


page 166, image: s166

regionem lumborum usque defertur. Duobus circulis constat, quorum unus membranosus, alter carneus est: duabus venis cooperitur, totidemque arteriis, duobus nervis, duabus tunicis, duobus foraminibus pervium: Duplicem actionem admittit, inspirationem nimirum, et aspirationem. Primus circulorum nervosus est, tanquam in centro collocatus, de quo fibrae plures ad circumferentiam discurrunt: alter circulus omnimodo carneus est, qui priorem ex omni parte ambit: colligatur autem ex anteriorisui parte cum costis: ex posteriori cum supremis lumborum vertebris, idque interventu, et ligamine duorum tendinum.

Duae membranae sunt, quae diaphragma vestiunt: a parte enim superiore pleura est, ab altera peritonaeum. De trunco majori venae cavae, duae venulae nascuntur phrenetides dictae, quibus duae arteriae correspondent. Duo itidem nervi de medulla spinali exeuntes per quartam quintamque vertebram, in circulum se formant, per modum funium. Duo illic foramina, prout dictum est, inveniuntur, quorum unum transitum praebet stomacho, alterum venas cavae, quae ad cor sursum fertur. Tertium recentiores adjungunt, quod arteriae descendenti deserviat, quamvis a provectioribus non admittatur. Varius diaphragmaris usus est; qui diversimode a Platone, Aristotele, et universa medicorum schola sumitur, et intelligitur. Plato non nisi unicum musculi hujus usum cognoscit: quod nimirum, per modum parietis animam irascibilem dividat a concupiscibili. Aristoteles arbitratur hoc sepimentum, seu vallum idcirco medium esse inter cor, et ventriculum (officinam alimentorum) ne forte cor foetore offensum, qui de culina illa, et aliis insuper partibus exhalari solet, perturbetur, aut deprimatur. Plinius hic praecipuam sedem laeatiae collocat, quod cognosci, inquit, per titilationem quandam possit, quam praebet: hinc illudse observasse, quod quicunque militum triumphando moriuntur, ob nimiam obtentae victoriae hilaritatem, ridendo moriantur: idque potissimum in spectaculis gladiatorum evenire, tum cum illis perforata essent praecordia.

Medicinae periti in hoc sepimento summae necessitatis, summique momenti usum agnoscunt. Inservit, prout ajunt, inprimis respirationi: id quod facile in animale extincto apparet. Alter usus est, ut hypochondria ventilentur, praesertim hepar. In superiori enim, et connexa parte arteriam nullam admittit. Quod primus omnium observavit oculatissimus, et sagacissimus Hippocrates.

Usus denique illius est, ait Galenus, ut ad locum suum feces transmittat, et excernat. Si enim musculus hic in superiori parte intestina, tanquam manu aliqua non premeret, feces utique cum confusione partes inferiores, partesque superiores discurrerent, ' totumque humanum compositum interturbarent. Non sine curiositate est, nosse, quā ratione phraenesis ex respiratione dignosci possit, item ex voce, ex contractione hypochondriorum: quae res, cum longa indigeant praecognitione et expositione ad distinctam sui intelligentiam, hic transeundae sunt: nec vero etiam me in prosunda pleurae immergo, sicut et mediaitini, de quibus seriptorum paginae refertae sunt.

A Diaphragmate, rursum ad thoracem transeo, in quo illud dicendum, quod sicut in regione ima et prosunda continentur organa naturalia, pro nutritione, et concoctione disposita, sic in medietate corporis humani correspondent organa vitalia, ministerio respirationis et pusus deservientia. Cor primus respirationis et pulsationis author est: cui etiam, tanquam Regi caeterae thoracis partes, illic contentae deserviunt. Pulmo aerem inspiratum cordi parat; et tanquam mobile ventilabrum aestuanti calori illius refrigerationem commotine sua praebet. Arteria aspera conducens aerem, illud ipsum cor refocillat, spiramentum dat, et temperamentum: purgat item acrem, ut sic pro corde accommodatus esse possit. Truncus venae cavae, ore patentissimo, et patulo, sangvinem in cordis sinum dextrum infundit, tanquam in cisternam ad spirituum vitalium generationem: Arteria magna a cornu sinistro spirirum hunc recipit, quem deinceps per complures ramos, tanquam parvos canales, aut tubulos in universum corpus dispertitiu. Itaque quidquid in thorace continetur, ad ministerium cordis est. Singularis observatione peritorum digna est compositio venae cavae, qua ratione de gibbositate hepatis emergendo cum ramo quodam insigni, diaphragma ipsum penetret; qui item ramus vulgari loquendi modo trun us ascendens nominatur, ad jugulum usque pertingens. De hoc fonte quatuor rivi dimanant phrenicus, coronarius, azygus, et porta intercostalis. Deinceps rami subclavii sunt, vena mammaria, thymica, capsularis, vena musculi axillaris, et vena thoracis: quae singula per semetipsa jam diffuissimos tractatus, et folia integra requirerent.

Sed hic, nisi notam ignorantiae supinae inuri mihi volo, de arteria magna ascendente nonnihil dicendum erit. Haec de sinistro cordis sinu exiens, continuo reflectitur, et incurvata, ambitum cordis, arteriis duabus, coronariis dictis, circumdat: hinc bipartita distenditur in majores stipites duos, quorum unus ad inferiores partes recurvatur, et ad lumborum vertebrasse torquet; alter sursum fertur ad jugulum: hic rursum in binos ramor, eosdemque insignes dictos subclavios, disparatur. De subclavio dextro quinque arteriae emergunt, sicut et intercostalis superior, quae ad cortam superiorem tendit. Cervicalis autem per transversum cervicis ascendit, et in cerebro resplendet. Muscularis in cervicis musculis dispergitur. Carotis sic dicta est, eo quod carum excitet, aut apoplexiam. siquidem intercipiatur: negat enim et impedit aditum ad spiritum vitalem, cui materiam suggerit: ascendit autem per latera arteriae asperae, cum arteria jugulari interna.

Haec brevis et compendiosa est arteriae maguae expositio, de qua inter Professores rerum fit magnarum, ingenere nimirum suo, enarratio. Restarent nobis itidem non minimae quaestiones, ad demonstrandum qualiter pericardium constitutum sit, sicut et tunica cor involvens, tum deinde de aqua, illic retenta, ejusdemque origine. De situ, et substantia pericardii, de venis ejus, desensu, eausa finali, et unde praefatus humor ejus generetur. Pulmonum quoque materies, illa superiore non minus ampla est; restarent illic deseribenda respirationis organa, eorundem nomina, ut est calcitra, flabellum, ventilabrum, de de quibus Hippocrates, Avicerma, Plato, et alii: porro situm ejus, magnitudinem, temperamentum, motum, sensum, structuram, vasa, tunicas, nervos, eorundem notitiam, usum, praeparationem spirituum vitalium, quae per eadem vasa formatur, quis exponat? superessent multa de respirationis natura, quid illa sit, quantae ejusdem causae sint, motus caloris duplex: respiratio frigida, quidnam illa sit, qua ratione eausa ejusdem efficiens partim anima is sit, partim naturalis: quod duplex respirationis usus sit, primarius ut calor naturalis conservetur (haec enim, prout supra relatum est, duplici ratione cor refngerat) et calor ipse


page 167, image: s167

expurgationem suam consequatur. Vastissima interim quaestio est, si respiratio non nisi actio animae sit, aut vero naturae: pro qua profundissimi Philosophi anatomici multum desudant. Atque hic plures adlaborant ut has partes concilient inter se, duplicem nimirum actionum distinctionem, quarum quaedam purae et naturales sint (ut est concoctio, et alimentorum distributio) quaedam animales, et voluntariae, sicut est fabulari, ambulare et his similia, quaedam mixtae, quae partim naturales, partim animales sunt, unde docent respirationem inter actiones mixtas censendam esse. Inspiciendus hic rursum et motus esset, et usus arteriae venosae, qua ratione sangvinem arteriosum ad puhnones ferat. Nec minor disputatio esset in indagando pulmonis tempera mento, quidam illum frigidum asserunt, quod de materia cartilaginosa, venosa, et arteriosa compositus sit, factus ad refrigerandum cor: quod proinde pulmones affectibus laedantur: quod humoribus frigidis, et pituitosis abundent: Alii econtrario naturae illos calidae afferunt, eo quod aereo, spiritoso, et in dextro sinu cordis elaborato sangvine alantur, qui maxime activus est, et vitalis: quae conditiones in composito frigido non admittuntur.

Rursum quaestio admodum est difficilis, si pulmones naturali fortitudine sua moveantur, aut accidentali: jam enim diuturna experientia et authoritate constat eos moveri. Averroes et Aristoteles persvadere nituntur, motum eorum naturalibus fieri viribus: cum Galeno plures inter anatomicos doctissimi contrarium mentur, dicendo: ibi fibras et filamentorum robur esse, nec a facultate cordis pulsatili, qua agitantur arteriae, eos moveri.

Porro qua ratione medici rariocinari de respiratione solent, sive illa per spiritus naturales, sive per animales conficiatur, pari ratione de tussi hoc faciunt, quae mediante pleura, mediastino, et pulmonibus sit. Qui animalem hanc actionem esse sustinent, ex hoc deducunt, quod efflatio validissima sit, quae ope musculorum qui in thorace sunt, peragitur. Galenus nihilominus, singularem habens de symptomatibus his, de sternutatione, tussi et vomitu tractatum, vomitum ex facultate naturali procedere vult, tussim ex animali Quod totum conciliabitur, si dixerimus tussim, non secus ac respirationem actiones esse facultate animali, et naturali intermixtas. Motus animalis est, eo quod opere musculorum persiciatur, sed causa movens et impellens naturalis est: tussis enim non fit nisi cooperante facultate expultrice.

Denique explicatu compendiosum non est (interim ego non nisi breviate utor) an quae potulenta sunt in pulmones ferantur: Hunc locum dubitationis [note: 2. De Simpl medic. facultatibus In libris methodi. ] Hippocrates dedit: dum alicubi asserit illuc liquida descendere, alibi idipsum negat. Galenus id fieri posse non abnuit, cum quae fluida sunt, per arteriam asperam ferantur: sic in ulceribus quae arteriam hanc offendunt, praecipit ut laborans stans supinus, spacioso tempore medicamina fluida ore contineat, ut sic sensim defluendo, medeatur ulceri, et [note: Ex Andrea Lanrentio. ] tandem in pulmones labatur Cui omnis philosophorum schola adstipulatur (excepto Aristotele) inter quos Plato est, Phylosthencs, Locrus, Diosippus, Hippocraticus, et Plutarchus. Hippocrates tamen in libro quarto de morbis, diversam ab hac opinionem sustinet, dum ait: si pulmo potiones admitteret, cum organum fistulosum sit, spiritale, et vocale, vox illic efformari non posset. Porro si illuc humidum transferretur, facile per calorem cordis exsiccarecur, nec facilis ejus fieri poffet digestio.

[note: Lib. 8. de Placit. Hipp. et Galeni. ] Conciliant autem cum Galeno hauc quaestionem, dicendo: Si potum omnem in pulmonem ferri existinut Plato, merito accusandus est, quippe qui apertissimam rem ignorat: Si vero portionem aliquam potus per asperam arteriam in pulmonem deerrare arbitratur, probabile quidem dicit: Et hac ratione argumenta Hippocratis dissolvit. Pateretur homo summum suffocationis periculum, siquidem potus omnis illuc transiret; quod manifestum fit, cum mica quaedam cibi illuc penetraverit. Sic de Poeta Anacreonte memoria: traditur, eum solo acino uvae passae interemptum: Fabius item senator per unicum pilum, quem in lacte poto trajecerat, suffocatus est. Alexander Benedictus meminit, matronam quandam Brixiensem dum filiae suae pilulam deglutiendam daret, illamque admoto digito detruderet, repente eam suffocasse. Interim obsecro, siquidem plura de his nosse, Lector desideret, ad Artis hujus Prosellores cum satisfactione, si sic placet, se conferat.

HIEROGLYPHICA.

QUemadmodum qui in vase abjecto, pretiosum thesaurum includit, et coservat, non magnopere ejus rationem habet, quo continetur: quamvis praestantissimum, et aestimatissimum habeat, quod contentum est. Idem mihi majores nostri fecisse videntur cum pectore, tanquam receptaculo cordis, quod primum nascens est, et ultimum moriens, fons spirituum, scaturigo vitae, cujus purissimo sangvine humanae potentiae generantur. Dum igitur in hoc pretiosissimum viscus intentos haberent oculos, plenissimis et facundissimis Hieroglyphicis et in multigenis significationibus exuberarunt: prout illud in singulari et sat amplo tractatu apparebit: de pectore vero, tanquam vase multum inferiore, pauca admodum scripto vel oretenus tradiderunt. Ad quod allusit gentium Aposlolus dum [note: 2. Cor. 4. ] ait: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Nec tamen usque adeo parci fueruut, ut non illud dicerent [note: Domicilium sapientiae. Hieroglyph. Lib. 33. ] Recessum, Musaeum, aut Domicilium Sapientiae. Praeterea pectus pro recessu accipitur sapientiae, ait eruditissimus vir Valerianus. Hinc Horatius: Non tu corpus eras sine pectore. In hunc recessum procubuit Dilectus Christi Discipulus in Dominica illa coena, cum intellecta passione Magistri sui amantissimi, dolore compressus, cecidit super pectus ejus.

Optimum itaque erit prudenti viro in negoeiis diurnis, retrahere se identidem in seipsum: custodire, et mensurare pectus suum, hoc est in domum sapientiae se recipere. Atque haec illa est, quae divitias universitatis, prout ait Salomon, elargitur. Venerunt mihi pariter omnia bona cum illa. Qui hanc possidet, semper beatus est. Sapiens nemo miser, inquit [note: Contra Acad. lib. 5. De util. Credendi. ] S. Augustinus. Huic fidem qui praestat, non est quod falli metuat. Sapientibus credere, est tutissimum, sicut idem affirmat. Haec inordinatos affectus evelit, omnem passionem male conceptam eradicat: haec in animorite composito, tanquam in feraci tellure, [note: De septem donis Spiritur Sancti. ] omnia virtutum genera disserainat. Sapientia victrix singul vitia eradicat, et singulas inserit virtutes, inquit S. Bernardus. Ut verbo concludam, optimum hoc domicilium, felicissimus Recessus est.

MORALIA et MYSTICA.

[note: In Ioan. tract. 61. In Cant. hom. 1. ] PRimum nobis gradum ad hanc contemplationis scholam in materia pectoris magnus Africae Leo praebet, Augustinus inquam, qui veraciter prodigiosam ex his locis, plenam monstruositate profundissimamque scientiam protulit: cui associatur Origenes,


page 168, image: s168

qui de communi consensu ajunt, pectus non incongrue Christi typum exprimere, qui ab eodem pectore secreta divinae sapientiae, et communicationem sensuum spiritalium depromit: huic pectori, jam supra relarum est, qualiter discipulus Jesu praedilectus incubuerit.

[note: De caelest. Hierarch. ] S. Dionysius refert, dum pectoris mentio fit in Angelis, illoram virtutem insuperabilem posse denotari, eandemque fortitudinem eorum figurari, qua corda nostra in vivifica donorum Spiritus Sancti distributione conservant.

Pectus Aaronis, in quo cum tanto splendore fulgebant gemmae insertae in rationale, juxta glossam ordinariam Apostolos figurat, qui tanquam pectus Christi sunt. Rursum, juxta glossam eandem, curram illam irremissam exprimit, quā Praelatos in subditorum [note: Exed. 28. ] suorum salutem vigilare oportet: Memoriam item Patrum: de quibus inquit Exodus: Portabit Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur sanctuarium. [note: In Exod hom. 9. ] Observat Origenes rationale hoc quandoque posse vel corda vel voluntates hominum signisicare: Et supra id quod aeternus Pater ad serpentem dixit: super pectus tuum gradieris, subjungit, hoc de daemone intelligendum, cum nobis cogitationes indecentes inspirat.

[note: 2. Moral. Exod. 29. ] Juxta sententiam S. Gregorii, pectus sapientiam denotat, prout jam memoratum est. Quod item victimae, pectusculum Sacerdoti olim mandato Dei conservaii consveverat, ad hoc fiebat, ut meminisset, quam sibi necessaria sit sapientia ad populorum [note: In Ezech de veste. sacerd. ] informationem. Dicit S. Gregorius, pectus etiam mundanarum cogitationum varietatem significare, item consilia, notitiam legis, dogmata Sacrosanctae Trinitatis. Proinde pectoralem fasciam, quae illic in [note: Cap. 2. 1. Secund. Quaest. 102. Artic. 3. de charitate. In Jerem. In Malach. ] Jeremia ordinatur, S. Thomas, et Philo Hebraeus inquiunt doctrinam Evangelicam portendere.

Haec pectuscula insuper, juxta mentem S. Hieronymi, Solitarii nostri, bonam conscientiam notat, qua sacerdotes dotatos esse oportet; cor item, et cogitationes hominum in confessione his pectoribus aperiendae: aut vero fidem, et confidentiam, quae fortitudini conjunctae sunt. Sic Deus in Levitico inquit: [note: Cap. 7. ] Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron Sacerdoti.

Mysteriosa illa statua, quam in somnio vidit Nabuchodonosor Rex, et i Daniele Propheta declarata, quae pectus gerebat argenteum, si in aliis sui partibus ansam dedit, et intelligentiam Scriptoribus sacris et Doctoribus, diversa interpretandi, in hoc potissimum [note: Levit. 78. De somno Nabuch. Cant. Tom. 3. cap. 3. ] ad considerationes singulares impulit Hesychium, RichardumdeS. Victote, et Georgium Venetum, ut hinc doctrinam, et eloquentiam, sed vacuam charitate, aut vero deliberationem cujuscunque rei denotarent. Cum enim pectus illud statuae argenteum dicatur, rectitudinem sinceri, beneque ordinari consilii demonstrat.

[note: 2. Allegor. de migrat. Abraham. ] Commentatur denique Philo hebraeus in memorata illa serpentis damnatione: super petus tuum gradieris: expressionem irae intelligi posse, aut vero concupiscentiae, supra quam ingreditur serpens, hoc est supra voluptatem, et senluales appetitus. Imponitur hoc pectus, in ritibus antiquae legis, reliquae strui victimarum: oportet enim sensus nostros subdi imperio rationis, imo iisdem anteponi.

Quod ad thoracem pertinet, explicationem aliam [note: Iob. cap. 41. 34. Moral. 5. ] praeter illam S. Gregorii Papae supra dictum Job, (cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax non inveni:) supra quod sic habet: Quia constantium patientia, nisi a Deo adjuvetur, dirupta a diabolo penetratur. Parum proderunt adjumenta, et desudatio hominum, si cooperatio auxiliantis Dei absuerit.

PROVERBIA.

PRout diximus sterile pectus esse ad considerationes Hieroglyphicas producendas, sic nec copiosa proverbia sunt, quae exinde, prout mihi persaasum habeo, deducta sunt. Interim haec pauca, mi lector, quaecunque tibi ex affectu integro et sincero indagare potui, aequo animo velim acceptes. De nomine, cui rectus desit rationis usus, aut diserta lingva, aut [note: Homo ratione carens. ] recta sui gubernatio, olim sic dicebatur: Corpus sine pectori. In pectore enimvero praceipua subsistunt organa, e quibus homo animalium simul et vitalium spirituum productionem nanciscitur. Hoc ab [note: In Epist. ad Albium. ] Horatio authoritatem majorem adeptum est, qui sic ait:

Non tu corpus eras sine pectore; Dī tibi formam
Dī tibi divitias dederant; artemeque fruendi.

[note: In Heroinis. ] In eundem sensum coincidit Cygnus ille Sulmonensis dum ait:

Hunccine tu speras hominem sine pectore, dotes
Posse satis formae Tyndari nosse tuae?

Ad propofitum nostrum hie Manutius glossatur: Perinde dictum est corpus sine pectore, quasi dicas sine mente: nam sapientiam, et ingenium in pectore, atque in corde consistunt, unde et cordatos appellamus prudentes. Hinc Juvenalis eundem sensum tangit, dum ait: cum laeva in parte mamillae nil salit Arcadico juveni: describens hominem stolidum. Prudentia nimirum veraciter forma Regia est, animi rite compositi, et in futurum prospicientis, tanquam Argus aliquis centoculus, qui tot luminibus provisus, praevidet, et scrutatur omne id, quod in occurum occulorum pervenerit: Haec porta regia est, per quam virtutum omnium cohors magnifico apparatu paludamentorum suorum, et coturnata majestate ingreditur. Principes, in periculosa regiminis navigatione anchoram hac securiorem non habent. [note: Polit. 8. Apud Diog. lib. 16. 1. In Olynth. ] Dixit hoc omniscius ille, Aristoteles inquam, Prudentia propria est virtus Principum: Et Antisthenes: Murus tutissimus prudentia: Et Demosthenes ad Olynthios sic ratiocinabatur: Non tam videndum quid in praesentia blandiatur, quam quod deinceps sit [note: In Pyth. ] e re futurum. Qui hanc possidet, ait Isocrates, secum portat et fortitudinem, et domicilium, amplissimam haereditatem, et arma invicta: hic ab omni latere munitus et circumvallatus est, multo ditius, quam Croesus aliquis, aut Cyrus, aut Salomon.

De iis qui in negotiis suis multum distenti, et implicati, nil tamen concludunt, illud olim dicebatut: [note: Homo irresolutus. ] Pulmo prius venisset. Pulmones enim sine intermissione se quatiunt, et eventilant, sed nunquam a situsuo removentur, hoc est a pectore. Proverbii hujus originem in Plautum referunt, e Scena sua ad spectatorum suorum cachinnum excitandum hoc proferentem. [note: In Epidic. ] Dum enim Soccus compareret in theatro, jam lat patebat, ridicula producenda esse. Ait igitur: Dii immortales Soccos jussi adimere pedibus, Pulmo enim quod perhibemt sprius venisset, qua~ advenisti. Haec lentitudo tamen, sicut damnum aliquando infert, sic et comodum. Haec enimvero Fabio Maximuo contra Hannibalem victoriam dedit: sicut e converso ruinam Belisario acceleravit, dum Gilimeri fratris sui interitum necquicquam plangendo semetipsum retardavit. De Fabio autem cunctatore Annibal (dum videlicet se in montium cacuminibus observando Poeni castra detincret) identidem ajebat: vereri se


page 169, image: s169

nimbus ille circa montium capita tanto tempore circum volitans, cum gravi tempestate aliquando in caput suum devolveretur. Hic illud mini in rem praesetem aptissimum videtur: Festina lente. Plures actionum humanarum sunt quae rerum expeditionem promptam volunt, rursum aliae, quae maturitatatem debitam consiliorum requirunt. In hunc sensum tendunt: Testudo alata: Et papilio connectens alas suat cum cancro. Quod multum argute quidam commenti sunt. Temperantiae virtus illa est, quae universa componit, et moderatur: supra quod mihi illud in mentem venit, quod olim in quadam, quamvis debili ode exorsus sum:

Versa a pro de mortali onda temprata,
Su le coppe del modo, o veglio edace,
Onde funerea face
Non scuota a breui giorni Atropa irata:
Su la mole stellata
Si muovano a mio pro gli altizaffiri,
Ma sian de gli orbi suoi mediocri i giri.

Cum pectore sinus tantam invicem copulationem habet, ut unum ab altero indivisibile dici possit: unde non abs re futurum arbitror, si huc bina de eodem proverbia collocaverim, quorum unum sic [note: Homo tenax. ] habet: In sinum manu habere. Quod de nomine tenace dicitur, qui in iis etiam rebus, quarum erogatio debita est, nihilominus remissus et ignavus est. [note: In Charitibus. ] Hoc adagium Theocritus illustriori famae dedit, dum ait:

-- Lucrique cupidine victus
Inque sinu unusquisque manus habet, illud et unum
Spectat qua ratione sibi aucta pecunia crescat.

Quod omne ab Jureconsulto Scaevola confirmatur: [note: Pandect. 22. Titul. de Probationibus. ] In sinu meo, inquit, habui pro eo quod est in potestate mea clam habui, magis pertinet ad illud, quod alibi a nobis dictum est, in sinu gaudere. Verba Caji sunt haec: Titio centum delego, quae mihi pertulit, quae ideo ei non cavi, quod omnem fortunam, et substantiam, si qua a matre susceperat, in sinu meo habui, sine ulla cautione.

Memini me id alibi dixisse, utrumque condemnabile esse, eo quod in summis extremitatibus sint, prodigalitatem nimiam, nimiamque parsimoniam. In omni siquidem re: medio tutissimus ibis. (Praeceptum quod Sol Phactonti dedit) securissimum consilium, ne forte in itinere evertamur. Hic ergo mediocritas aursa, tantopere ab authoribus celebrata, [note: In lib. de Vin. ] locum suum habet. Moderatio virtutum pulcherrima, ajebat Sanctus Ambrosius. Melius aliquid in hunc sensum dici posse non crediderim, [note: 3. De Consider. ] quam id, quod S. Bernardus inquit: In te consistito, non supra attolli, non infra dejici, non evadere lorigius, non extendi in latius; tene medium, si non vis perdere locum, locus medius tutus est: medium sedes modi, et modus virtus. Ad hanc medietatem omnes adeo actiones, omnis ratio politica collimat.

Quod huc referemus tale est, ut praepostera Criticorum authoritas quasi laqueo irretita videatur, et tanquam limo quodam vel sputi glutine innexa: Reprehenditur Criticorum temeritas. hic Momus corripitur, hic Arilstarchus exploditur, et Zoilus. Veteres enim dum unumquemque renum suarum satagere, et seipsum prius mensurare cum semetipso voluerunt, antequam ad expunctionem negotiorum alienorum se censorem erigat, verbis quidem, intuitu prinio sat abjectis, sed non sine sale efficacibus, ajebant: In tuum ipsius simum inspue; ut videlicet lingva nostra, in recordatione domesticorum malorum suorum, a correptione alienorum abstinendum noverit Colligitur hoc inter [note: Lib. 28. cap. 4. ] alia e Plinio, cujus verba haec sunt: Veniam quoque a diis spei alicujus audacioris petimus, in sinum spuendo. Quibus adjungit Manutius: Idem in eodem capite scribit ex authoritate Salpa, torporem sedari, quocunque membro instupescente, si quis in sinum expuat. Hunc sensum pene eadem sententia magnus [note: De benefic. ] ille Ethicus contingit, his verbis: Fortasse vitium de quo quaeris, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Lucianus in Apologia eorum, qui mercede conducti serviunt, his verbis utitur: Quodque non prius in tuum ipsius sinum inspueris, quam aceusare coeperis: [note: In vetis. ] Quod alibi item corroborat: Jocatur quispiam, amicum quod tanquam oblitus sui, opes immensas imaginetur, neque in sinum inspuit, ut agnosceret [note: Echoga. 6. ] quisnam esset. Theocritus hoc dicto loquentem Polyphemum introducit, qui non immerito de robore virium gloriabatur, dum ait: Ne quid me laedat invidia, neque noceat fascinatio, ter in meum inspui sinum. Scholiastes super hoc adjungit, et commentatur, hanc consvetudinem quoque inter mulierculas plebejas invaluisse: ajunt enim: Jo mi sputo sul mio grembiale, hoc est in supparum meum. vel succinctorium spuo, (idem ego quoque audisse memini) [note: Calimachus. ] Praesatus Author versum quendam Calimachi adsert, qui sic habet:

O fortuna! sinum mulier cur conspuit omnis?

Ex his igitur manifestum fit, quam necesse sit, eum, qui diseutere actiones aliorum satagit, providere inprimis, ut suimetipsius considerationem praemittat: ne forte improperium illud veritatis ab ore Salvatoris pronunciatum in caput ejus ex Matthaeo feratur: [note: Matth. 7. ] Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in ocuto tuo non vides? Hypocrita ejice primum trabem de oculo tuo. Sic enim vero censura Criticorum explosa est, sic detractio convicta.

DEDICATIONES, HISTORIE, RITUS, OBSERVATIONES, et CONSUETUDINES.

[note: Unde illa pectoris percussio in poenitentibus originem trahat. ] NOn inter solos ritus extrinsecos numerandum est, quod mater nostra Ecclesia tamsancte praeordinat, et commendat, non tantum Sacerdoribus, sed laicis quoque, ut illi quidem exorluri tremendum illud sacrificium Missae, hi vero in principio sacramentalis consessionis, ad prositendam peccatorum suorum culpam sibi terna vite pectus percutiant: denotat enim sincerum cordis affectum qui huic actioni, cum vera cordis displicentia correspondeat. Hunc usum percutiendi pectoris, etiam olim inter paganos viguisse constat, quibus tamen nullutn fidei lumen erat, nec sincerae religionis cultus. Hi enim in summis luctibus, vehementiam doloris sui, tam facierum suarum discissione, capillorum evulsione, vestium ceratione, quam etiam violenta pectoris tunsiene, contestabantur.

[note: Exech. 23. ] Alloquitur in scripturis sacris civiutem Jemsalem Dens, et sub Metaphora mulieris cujusdam, exclamationes ejus enumerat, et ait: uber a tua lacerabis. Sed sero nimium, dum desolationi omnimodae jam data fuisset. Paganisimus omnis id in usu habuit, [note: Lib. 2. Semest. cap. 10. ] prout Petrus Faber recenset, cum Cerda: ut pectora sua pugno ferirent. In Judaismo id potissimum in [note: AEneid. ] more positum fuit: sicut enim Cerda Virgihanum, versum expouit:

Tunc pius AEneas humeris abscindere vestes,

Dicens, eos vestimenta sua idcirco dissecāsse, ut tanto manifestius ob oculos ponerent livotem pectoris ex crebra et venementi percussione coortum. De Principe quodam proprer acerba funeralia angustiato ait [note: Sil. 1. De tristibus. ] Statius: Nunc torvns pariter vester vestes, et pectorarumpis, Et Oviuius:



page 170, image: s170

Tunc vero exoritur clamor, gemitusque meorum,
Et feriunt moestae pectora nuda manus.

Nec vero hae tunsiones leves erant, sed carnificina potius, ad sangvinis usque effusionem cruenta. Super [note: Plutarchus. ] hoc locus est Plutarchi, qui hujus rei fidem facit: illic nimirum, ubi de Cleopatra (quae jam intellexerat Marcum Antonium moribundum esse) sic ait: Tunc Regina scissis peplis suis super eum, et vultum unguibus secans, et pector a plangens, clamabat Dominum, virum, Imperatorem suum. Et paulo infra, dum a Caesare Augusto visitaretur, sic habet: E lecto, in quo humilior jacebat, prosiliens, prima tantum veste amicta ad pedes ejus provoluta est, voce tremula, et gracili, et lacero pectore, quod magna [note: Claudianus. ] ex parte ostendebat. Poeta Claudianus Cererem nobis introducit lamentantem, quod siliam suam Proserpinam amisisset, quam Pluto rapuerat, atque haec ejus ultima vota pro silia sua describens, sic habet:

Accipe quas merui poenas: en ora fatiscunt
Vulneribus, grandesque rubent in pectore sulci:
Immemor en uterus crebro contunditur ictu.

[note: S. basilius Seleuc. Orat. 10. de Lazar. ] Hunc ritum pari modo S. Basilius Seleuciensis observat a sidelibus Christianis usurpatum: Enmvero quo se gravi moerore luctuque teneri testatum faciant, brachia cruentant, capillos vellunt, lacrymarumque rivos per genas deducunt. Sedut ad propositum nostrum propius accedamus, sic prosequitur: Non de sunt quoque, quae. lascivia quadam impulsae pectora nudant. sis Chryti, in medio foro, viris undique adstantibus, et spectantibus imprudenter teipsam denudas? Sic Virgilius inquit: Sylvia prima soror palmis percussa [note: 2. De raptu. Lib. 7. Sil. 6. ] lacertos. Claudianus item: planctuque lacertos verberat. Statius quoque:

--- Non saevius atros
Nigrasset planctu genetrix tibi saeva lacertos.

Et turtum:

-- Manant lacera ora cruentis
[note: Lib. 12. Theb. ] Vngvibus, et molles planctu crepuere lacerti.

Hinc facile conjicitur, quam longe disseminatum hunc usum Ecclesia sancta in ritus suos cum magna sanctitatis promotione transtulerit.

Transeamus de affectu doloris, ad affectum reverentiae et amoris; sciendum enim olim usurpatum fuisse, ut in testimonium obsequii, et venerationis osculum pectori daretur: prout jam de barba, de [note: Metaphr. in Com. ] mento, de genubus relatum est. Metaphrastes de Praecursore Joanne refert: Et quoniam non videbam aliquem labia ori ejus admoventem, nisi soli pectori, tandem nihilominus in ejus quidem conspectum veni anterius. Fortassis per hoc indicabant, se in tali osculo dare velle donum cordi, quia illic dabant, ubi cordis habitaculum est: aut vero pro devotissimis obsequiis aliud sibi redhiberi benesicium non quaerebant, quam possessionem cordis.

DEDICATIONES.

[note: Pectus dedicatum cancro, et Neptuno: Sinus autem dedicatur spei. ] INter signa Zodiaci, cum cancri convexo dorso suo pectus repraesentent, eidem veteres Idololatrae victimas litabant, et oblationes, sic insensati, etiam ad simplicia signa, et siguras sacrificiorum cultum efferebant. Quod commentum Astrologorum et fanaticorum est, qui stellarum virtuti cuncta attribuunt, tanquam illis manus violenta sit, quae in gyrum contorta, influxionibus suis nos ad non voluntariam operationem, prout libuerit cogant, nulla habita ratione, quod Altissimus voluntati humanae arbitrium suum incontestato reliquerit. Inter Deitates Neptunus apud hos praerogativam principatus obtinuit: fortassis quod denotare volunt, innegotio nautico, et navigationis commercio, quod pene inter potissima censendum est, quae hic in terris instituuntur, brachiis opus esse, et pectore: aut vero quod in natando potissimam sibi partem pectus vendicar.

Sinus, utpote pars hujus praecipua, spei dedicabatur: nec verb Prophetae Job verba in metaphorico [note: Iob. 10. Pended. ] sensu accipienda sunt, dum ait: Reposita est haec spes mea in sinu meo. Supra quod Doctissimus Peneda commentatur: Spei etiam sinum dabant antiqui. Haec quantumvis prophana, non indigna nihilominus tali reflectione sententia, et dedicatio est in hoc videlicet sensu: de sinu prodeunt, de sinu lactantur infames, de quibus, et per quos in futurum felicitas, solamen, et bonorum acquisitio speratur. [note: Tibul. lib. 2. Eleg. 6. Alexander. Neapol. lib. 2. cap. 19. ] De hoc Tibullus ajebat:

Spes facilem Nemesin spondet mihi, sed negat illa.

Et de Neptuno Alexander ait: Junoni brachia, pectus Neptuno dicata fuerunt.

Nos vero in periculosa illa vitae nostrae navigatione pectora nostra, hoc est animum, si ita dici fas est, Neptuno divinae providentiae voveamus, ut securos nos ad portum aeternae beatitudinis conducat, aut vero ad spem sacram Immaculatae Virginis, de qua dictum est: Et spes nostra Salve.

SIGNATURAE PARTIUM.

CUm plurimae partes sint, quae pectore continentur, prout in Anatomico capitulo pluribus demonstratum est: sic numerosa quoque mala sunt quae has partes infestanr, sicut tussis, catharri, asthmata, plevritides, et horum similia. Ad quorum medelam natura provida in herbis, in animalibus, in plantis correctiva validissima collocavit. Quod si omnium hic meminisse vellemus, supervacanea esset receptuum omnium consarcinario et inanis repetitio. Id solum dicendum quod in Peripneumonia, aut pulmonum affectu (tam nocuo homini, quippe quod horum ministerio tanquam follibus, cor refrigeratur) natura signaturam suam m pulmone vulpium, qui simillimus est pulmonibus nostris collocaverit, hic enim decoctus, aut vero aliter praeparatus huic malo singulare remedium est. Horum correctiva etiam sunt viscus quercinum, et herba pulmonaria, quae tam tenaciter terrae cohaeret. Ad maturandum aposthema, quod in pleuris generatur, norunt medici quale adjumentum afferre soleat Althea, et malvaviscus. In obstructione pectoris cuivis notum est, cum quanta utilitate fuccus glyceritiae praescribi soleat.

Osvvaldus Crollius in omnibus mamillarum affectibus summitates de pavonum pennis utilissimas inquit: quae speculorum similitudinem gerunt, vel oculorum: hinc idem author, specula pavonum eas nominat, et sic ait: Habent mamillarum, et uberum formam, ideo hausta sanant ubera mulierum male affecta. Ex his palam fit, quantam divina bonitas salutis nollrae sollicitudinem habeat, tantundem ejus quae corpora, quam quae animas concernit: quippe quae et in publicis itineribus, et per campos, in sepibus, fossis, et patris, nobis omnitun malorum correctiva exposuit, talium inquam, quae ubertim corpora nostra infestant, et proinde animabus quoque non modicum saepe detrimentum inferunt. Sapientium est hauc lingvam, et haec myfteria tanti momenti, penetrare et intellectu assequi.



page 171, image: s171

EPITHETA.

QUantum Poetae in exprimendis pectorum, mamillarumque qualitatiblis copiosi sunt, tantum Physici, aut vero Historiographi, in horum recensione, aut in eorum assignandis proprietatibus parci et steriles. Ego vero, ut morem mihi geram, hinc non nisi pauca delibabo, eadem autem et succosa, et necessaria. Id nimirum quod optimum occurrerit, remittendo et hic, prout alibi curiosum lectorem, ad tractatus vastiores.

Horatius itaque Lyricorum non immerito Princeps inter Latinos, sicut Pindarus inter Graecos, primum nobis locum ad eorum cognitionem aperit: [note: Horat. carm. 4. ] vocans pectora devota: Devota morti pectora Liberae. Eburnum pectus ait Pontanus: Ac de pectore eburno efflārunt gelidae zephyris felicibus aurae. Idem nitidum: Et pectus nitidum svaviare. Idem pulchrum: Pulchro e pectore gemmeis papillis. Idem adhuc niveum: Fulgebat niveo pectore ratus honos. Ebiurneum appellat Marullus: Oris purpurei, et pectora eburuea. Idem decorum: Nam quid decori pectoris papillas. Candidulum Pamphyllus: Pectus candidulum, comas nitentes. Augurellus delicatum: O delicati pectoris papillas. Calidum Baptista Pius: Quid juvat ingentem calido sub pectore slammam. Candidum idem: Pani sua candida [note: 5. AEneid. 7. Metamor. In Ep. Laomid. In Ep. Cydip. ] junget pectora. Virgilius insatibile: Inexaturabile pectus. Inexcusabile Ovidius: Felix et inexeusabile pectus. Idem illud memor nominat: Signatur hoc memori pectore nomen habe. Anxium idem: Anxia sunt vitae pectora nostra tuae. Adhuc idem [note: L. c. 2. Theb. 7. 3. 5. 7. 11. ] tenerum: Nam licet in tenero tenerascere pectore carmen. Statius ambiguum vocat: Ambiguo sub pectore verso. Penetrabile ab eodem dicitur: Nullique tuum penetrabile ferro pectus. Amicum ab eodem: Refovet friqentis amicum pectus. Item gelidum et iners: Gelidis et inertibus aevo pectorbius mens una subit. Item martiale: Vnde haec mavortia Divae pectora. Item ferratum: Invisum terris ferrato pectore martem. Item tumidum: Infixus tumido vocem de pectore rupit. Manto illud luxurians appellat: Luxuriansque thoris pectus: Item Caeleste: Sed caeleste meum tulit in contraria pectus. Item cordatum: Cordato servans in pectore mentem Innocuam. Manilius delassabile: Et celeres motus, nec delassabile pectus. Iterum Manto supplex nominat: Vidit enim pectus supplex: Item lactans: Pascentem teneros lactanti in pectore partus. Item inexpugnabile: Sed constans et inexpugnabile pectus.

EPITHETA de MAMILLIS.

NOn semper hae incentivae lubricitatis, et sensualium ardorum sunt, quin etiam aliquando eosdem corrigunt, prout illud e pluribus locis, quos [note: In Epid. In Epigr. ] allaturi sumus, inferri poterit. Horatius primus est, qui putres eas nominat: Mammae putras equina quales ubera. Politianus putridas: Mammis senecta putridis praegrandibus deciduis, inanibus, arenosis. [note: Epigr. 3. ] Siligineas Martialis appellat: Illa siligineis pingvescit adultera mammis. Venosas Pontanus: Fuscidaque, roscidaque, et venosis lactea mammis. Pannosas Manto: Et tibi pannosae pendent de pectore mammae. Item Pontanus niveas: Insignitque manus, niveamque ad peclora mammam. Protuberantes Politianus: Namque tibi mamillulae stant sloridtae, et protuberant sororiantes primulum. Pendulas Pamphylus: Mammis horrida pendulis. Teretes Conradus: Sed mammae teretes tibi placebant. Molles Theodorus: Et molles liceat. contingere mammas. Formosas Hieronymus Anglus: Formosis mammis etgida. Roseas Textor: Quod dare me rsfeae permiseris oscula mammae.

PHYSIOGNOMIAE.

SIgnificationes quas infra dabimus, non vidennur. rationis naturalis terminos ex edere, cum enim pectus regio sit cordis, juxta constitutionem suam materiam suggerit ad plures inde tam Anatomicos quam Philosophicos discursus formandos. Itaque Ptolomaeus author est, siquidem in parte sinistra pectoris caro pingvis, et crassa cum naevo quodam, et pilis oborta fuerit, honores, et divitias portendere: idque e caliditate cordis fortasse argumentatur, quam deinceps operationum industria consequitur. Pectus grande, et bene formatum in hominibus robustis observatur, idque tanto majoris roboris indicium est quanto magis vastum vel lacum fuerit. Siquidem pilosum fuerit, ut sunt volucrium, fortitudinem quidem denotat, sed junctam instabiliati: quis enim nescit instabili volatu circumagi volatilia pennata? Absque pilo nudum, Physiognomici effaeminatum et timidum coargui docent: nec sine ratione, cum illic calor naturalis non nisi parcus sit, et exiguus. Pectus canositate nimia obesum, segnitiem, indocilitatem, et ignorantiam augurat: arbitror enim ejusmodi thoracem nimia humiditate oppressum, actionum promptitudini obstare. Mamillae pingues, et flaccidae hominem sensualem, imbellem, et effaeminatum indicant. Sed hae regulae non usque adeo incontestatae sunt, ut exceptiones suas non patiantur: nec enim de futuris contingentibus praescribi infallibilia veritatis argumenta debent.

Sed ut promptitudinem cordis mei, ad obsequium tuum, mi lector, palam faciam, ecce tibi, quisquis es, recondita pectoris mei repando: haec sola sunt quae de proprio penu meo in hoc universo tractaru expromo (quamvis versio totius mihi attribuenda sit) rogo te, ut legere non dedigneris, et insuper debilitati meae indulgere: ne forte vilipendio tuo, ob poenitudinem errorum meorum tundendi pectoris mihi ansa praebeatur.

Sunt autem in hoc veru encomia tam celebris in corpore humano partis, tamque considerabilis: pectoris, nimirum.

Tu del cieco fanciul scopo a la face
Onde l'Alme infiammar puot' anche in Cielo
Tu del sanguigno Dio berzaglio al telo,
Feroce, immite, orgogliosi, audace
Tu de spirti vital nodo tenace,
Talchor di tema irrigidito al gelo;
Scena di varii affetti, in cui disvelo
Tuono or di pugne, or bel seren di pace.
Ergitu base d'animati avori,
Oue. a nutrir prole feconda amore
Fra sentieri di nevi elice ardori.
Darsi del tuo non puo vanto maggiore
Mentre (primiero in fra gli human tesori)
Tu il vaso sei, che in se racchinde il Core.


page 172, image: s172

DORSUM, ET HVMERI.

Anatomia.

PArs posterior pectoris a Latinis dorsum vel tergum appellatur: cujus latera nomen scapluae vel scoptulae apertae sortita sunt: quandoque etiam scapilium et alae nominantur: hae totam latitudmem humeri, aut scapularum constituunt. A Celso scoptulum opertum, et barbaris spatula appellatur. Est autem haec pars corporis aperta, ex osse constans, quae posticas costarum partes cooperit. Triplex ejusdem usus est. Primo, ut costas corroboret, tum deinde musculorum complantatio, quippe quod omnes pene musculi, qui ad brachia commovenda destinati sunt, huic copulantur et ab hac nascuntur. Tertius usus brachiorum et clavium articulatio est. Figura scapulae, quae trapezia dicitur, triangulum inaequalem format. Articulatio ejus duplex est: quarum una, cum jugulo fit, altera cum brachio mediante cervice, et cavitate glenoide. Continuationem quandam habet appellatam symphisin, quae cum occipite fit, cum spina, costis, et osse hyoide. Mediante carne et musculis, complura observatu digna in homoplata occarrunt, sed quae ad musculotum potius historiam referenda sunt.

Primum est balis ejus, quae extenditur, et per longitudinem dorsi egreditur, et per spinas vertebrarum, in quibus anguli superiores sunt, et inferiores. Costae item duplicatae apparent, et hae similiter superiores et inferiores. In tertio loco pars cava vel interna consistit, item pars gibbosa, aut vero exterior, quae ob similitudinem tractam ab animali hoc, testudo nominatur: haec in corporibus macilentis, et constitutione gracili foras prominet, et per modum alae compressae apparet. Duae item cavitates observantur, supra spinam una, altera subtus eam: atque hae interscapilia appellantur.

Rursum ibi aliud apparet, nominatum apophysis, portans similitudinem anchorae, aut vero effigiem rostri. Praeterea hic cervix est, in cujus extremitate cavitas cernitur, cui caput brachii insertum est: Haec glenoides nominatur, aut vero cavitas lenta: quae nihilominus incrementum sumit a cartilagine quadam, unde labrorum ejus extremitas coronatur, et cum lubricitate extenditur, atque hinc profundior videtur. Denique appendices illic quinque sunt, tres ad latus internum, vicinum conductui spinae: duae vero ligamenta suppeditant, quibus humerus dictae cavitati, et clavicula processui spinoso jungitur. Hic sinus est in summo latere scapulae, per quem et nervus, et vena, et arteria fertur.

Praefatae scapulae et sursum et deorsum, antrorsum et retrorsum versus moventur: in gyrum eas torqueri, nec decorum erat, nec necessarium; nec vero humeri robore suo, nec claviculae illic affixae hanc circulatem contorsionem permittunt. Sursum tolluntur per partem trapezii, et per levatores proprios. Trapezius cucullaris quoque dictus est, nec enim cucullo monachorum absimilis est. Musculus hic pene toto insertus est occipiri, spinis item cervicis omnibus, sicut et octo superioribus thoracis, universae homoplatae spinae, quasi ad medium usque: tanquam basis et ligamentum.

Musculi illic Levatorii sunt, et proprii, qui homoplatam extollunt, quam vis Anatomici non nisi unum agnoscant, qui insertione varia, et primis suis originibus disparatus sit. Nascuntur autem de prima, secunda, tertiaque vertebra cervicis, et in partes anguli superioris diversimode inseruntur. Omnimodo carnosi sunt, separantur autem, vel discernuntur membrana propria. Deorsum scapulam movet ejusdem trapezii pars inferior, et pars largissimi situs: dum enim hic robusto tendine, et quasi reflexo in brachium inseritur, angulo scapulae inferioris cum portione carnosa alligatur, atque ita deorsum trahit.

Ad ligandam autem scapulam, vel eandem deprimendam, musculi proprii necessarii non erant, sat enim scapula suopte pondere deprimitur. Antrorsum movetur per museulum cui nomen serratus minor. Nascitur hic dequinqus superioribus costis, antequam in cartilaginem degenerent: et cum tendine quodam partim carnoso, partim nervoso processui alligatur. Retrorsum trahit homoplatam musculus solus quadrangularis, dictus, a similitudine piscis, qui ejusdem nominis est, rhomboides. De tribus spinis cervicis inferioris gignitur, et de tribus thoracis superioribus: totus propemodu vicinitati basis scapularis inseritur, et in duo partiri potest. Cum pono dorsum sine spina esse nequeat, necessarium arbitror et hinc pauca disserere. Itaque cum cadaver dissectum est, tanquam pars potissimum spectabilis spina cernitur, quae longitudine sua a prima cervicis vertebra, ad ultimos usque renes, quin ad ipsum os sacrum vel coccygem protenditur. Acuta est haec pars, et spinosa, cui medulla spinalis inhaeret, prout paulo infra patebit. Major ejus pars dorsum constituit. Haec domicilium praefatae medullae spinalis est, ficut calvaria cerebri: utraeque parem dignitatem sortiuntur, nervorum enim numero aequales sunt; et sicut cerebrum ossibus calvariae tanquam galea quadam circumdatum est, sic spina quoque multitudine vertebrarum, quasi sepimento, valloque armata est.

Ut vero magna mater natura structurae nostrae facilem motum praeberet, praememoratam spinam excavavit: hinc vero numerosis ossium protuberantiis et acuminibus stipatam, eundem canalem prominentiis hisce tanquam collibus quibusdam exiguis, iisdemque intermediis discriminavit. Ampla illic cavitas apparet, receptaculum medullae, unde non immerito sacrae fistulae aut canalis nomen adepta est. Processus, qui exinde prominent, pro tutamento medullae, contra quasqus injurias exteriores fabricati sunt.

Ossea haec spina est, non tamen ex osse continuo solida, sed in plura disparata, prout patet: idque ob motuum varietatem, quibus omne animal, sicut et homo commoveri debet. Quae idcirco etiam totius aedisicii humani basis nominari


page 173, image: s173

porerit: nec verb sine ratione a veteribus carinae navium aequiparata, cui costae tanquam transversae trabes, brachia item et femora, per modum prorae puppisque [note: Sect. 3. lib. de Articulis, de ossium natura. ] sunt. Primus omnium Hippocrates figuram spinae eleganter expressit.

In quatuor partes dividitur, cervicem, dorsum, lumbos, et os sacrum. Cervicis vertebrae septem numero sunt, duodecim dorsi, quinque lumborum, quarum omnium articulauo admirabilis est. Duplex illa est, nomine anticae, et posticae appellata: quarum prima per vertebrarum corpus fit: per apophyses inquam obliquas illas, vel processus ossium: postica illa strictio est, haec posterior antica magis aperta, ut tanto expeditior ad anteriora motus sit, in quae potissimum movetur homo: nonnunquam tamen etiam in posteriora. In his motibus, nulla sit compressio, nulla ruptura vasorum.

Sex interim yertebrarum articulationes sunt, duae in earum corpore, quatuor per apophyses obliquas, quarum pars ascendit, pars descendit. Omnes spinae vertebrae multa inter se communia habent. Inprimis unaquaeque earum partem illam quae introrsum spectat, et crassiorem, et magis fungosam reliquo osse suo habet: cui appendices, et cartilagines agnatae sunt: in basi superiori et inseriori largior est, ut tanto magis articulatio secuta sit, nec per latera luxetur. Omnis item vertebra amplissimo foramine ad recipiendam medullam pervia est, quod ex omni parte aequale est. In omni item vertebra apophyses quaedam vel processus, vel eminentiae observantur, inter quas transversa, et auctae sunt: obliquarum quatuor sunt, binae supra, et binae infra: illae ascendentes, hae descendentes: quae etiam vertebrae nominantur, prout Hippocrates vult: atque hae articulatores nominari possunt. Transversae ad securitatem musculorum constrictae sunt, quorum varia insertio est. Quatuor in omni vertebra sunt: duae scilicer apophyses vel appendices, prout diximus, in corpore vertebrarum sunt, totidem in transversis procellus: una in spina est.

Omnis denique spondylus cum altera articulatus, foramen continet, quod nervis a medulla productis exitum praebet. Nec tamen in omnibus vertebris in eadem regione haec perforatio est: sed in iis quae ad cervicem pertinent deorsum est, in iis quae ad dorsum semicirculus aequalis est, tam supra quam infra: in spond lis lumborum, pene totus ille in superiori formatus est. Caeterum universitas vertebrarum surculorum nomine vel rivorum appellatur, quae ad lumbos usque pertingit. Haec cuique vertebrarum communia sunt

Praeter haec autem sciendum, de substantia cerebelli, tanquam de radice sua egredi ramum, qui spinalis medullae, aut cerebri longi nomen adeptus est. Sapientia in Ecclesialtico prudenussima allegoria funem arganteum nominat: cujus recep taculum fistula sacra, prout supra memirimus, appellatur. Haec medulla violentae oppressioni resistere nequit: hinc si vertebraru una laxetur, improvisa, et repentina subsequitur mors. Haec medulla necessario creata est, nec enim aliter per universum corpus nervi dispartiri poterant. Hancitaque pro admirabii nervoru propagatione Deus produxit. De quatuor magnis radicibus originem suam trahit, quarum duae majores de duabus cerebri partibus proveniunt, minores alterae de cerebelli. De his simul junctis duae solum foras emittuntur, quae spinalis proinde medullae corpus efformant. Porro de his surculi et canales pene dixerim infiniti progignuntur. Itaque in ramos copiosissimos diffunditur, qui deinceps quisque in locum sibi determinatum se extendunt, acibidem finiuntur: variam a peritis Anatomicis conjugationum seriem nacti.

Doctissimus Laurentius bifariam medullam illam dividit, alteram intra calvariam, alteram foris. De interna septem paria nervorum, tum etiam processus mamillares, sicut et praecipua odoratus organa nascuntur. Altera medullae pars, circumdatur vertebris, et ab his munitur: ab hac proveniunt nervi, quos in brachia, et femora divaricari oportuit.

Spinalis medulla, ramus ille inquam de cerebro derivatus, immediate membrana tenui cooperitur, quaea crassa et dura illa diversisicatur et elongatur: per tenuem enim illam venulae quaedam et arteriae minutae discurrunt, diversimode implicatae, quae medullam nutriunt, et spiritus vitales subministrant. Illa vero quae de calvaria rotundo, amploque foramine egreditur, primum amplitudinem, et crassitiem suam adauget, qua: deinceps tamen sensim diminuitur, ac sic substautiam medullarem amittit, non tamen molem corpoream, quae semper permanet: quae cum demum ad sines usque dorsi pertigerit, tota in funiculos et filamenta, non secus ac cauda equina in pilos suos, discinditur.

Nervi qui de sacra medulla egrediuntur pene innumeri sunt: sed cum de foraminibus vertebrarum prodeant, unum constituere corpus videntur: volunt itaque persecti Anatomici totidem nervos esse, quot vertebrarum foramina sunt. Quisque nihilominus nervorum ab ortu suo sibras complures habet, quae de substantia medullari proveniunt, posthaec vero dum paulatim deferuntur, a medullari se separant: dumque foraminibus vertebrarum appropiant, membrana quadam crassa vestiuntur, et in unum conjuncti, nervum constituunt; qui per novum foramen rursum egressus, in funiculos plures disparatur. Quanto proinde haec medulla magis ad ima fertur, tanto altius nervi principia sua deducunt: nervi enim dorsales, et nervi lumborum de medulla cervicali principium suum sumunt.

Ab initio lumborum deorsum versus, usque ad extremitatem ossis sacri, plures sunt funiculi, idemque crassi, qui in foraminibus vertebrarum uniuntur. Ab hac enim parte potissimum spina slectitur, et incurvatur, antrorsum, retrorsumque: ne itaque illic violenter oppressa sit, necesse erat ut haec capillamenta, et funicull formarentur. His ego funibus haec pauca, de multis, quae dici poterant, colligare volui: sufficere enim arbitratus sum siquidem sucinosa hac materiae tam vastae delibatione Lectorem meum oblecta verim.

HIEROGLYPHICA.

QUamvis feracissima literarum significationumque sit Historia Sacra: videtur nihilominus in similitudinem AEgyptiorum et Graecorum, qui sensus animorum suorum figuris rerum materialium exprimebaut, si non ex necessitate, saltem ad Lectoris delectationem, hac parabolarum et figurarum methodo uti voluisse. Nisi forte id potius dicendum est, ad facilitandam idiotarum intelligentiam (quippe quibus in similitudine, et sensibilibus rebus capacior intellectus est) etiam Theologos sanos in Hierogly phicis loqui cousultum duxisse.

Hincut de paucis admodum, quae in simili causa [note: Dorsum incurvatum, vel gibbosum. ] hinc inde sparsa invenire licuit, nonnulla tamen in medium proseram. cum cervici dorsum succedat, illud allero (inhaerens nimitum legi Leviticae, quae a functione et ministerio sacro repellebat, dorsum habentes recurvum, vel gibbosum) per ejusmodi gibbosos


page 174, image: s174

ab authoribus sacris peccatorem intelligi qui sarcina peccatorum suorum (id quod pejus est) nec reatum suum agnoscat, sed in tergo positum, circumferat, persistendo in vitiis. Magnum enimvero onus peccatum est, quod perpetuo pondere miserum peccatorum aggravatum tenet, Hae enim rotae Ixionis sunt, hoc saxum Sisyphi, hae larvae Orestis. hi vultures Promoethei, hae catenae Minois, quas Poetae inter inferos esse fabultati sant De his increata [note: Ioan. 8. ] sapientia: Redemptor noster inquit: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Pauperrimi bajuli, qui intolerabilem peccatorum vestrorum sarcinam fertis, qui tantum abest ut levare vos, vestrumque pectus ad caelum possitis, quin ne oculos quidem illuc tollere permissum est. Ex horum numero fratricida Cain est, ad quem inquit Altissimus: [note: Gen. 6. ] Cur concidit facies tua? supra quod sic S. Ambrolius: Torquebat enim miserum, suorum conscientia peccatorum, et cum adhuc percussor deesset, sua ipsum conscientia. cruciabat. Ipse etiam Propheta regius se ad summum pervenisse peccatorum fastigium sibi videbatur, dum haec verba protulit: Incurvatus sum usque in sinem. Hinc humeri ad portanda peccatorum onera assveti condemnantur.

Sicut pectus indicium praesefert magnanimitatis, [note: Fuga. ] et constantiae, sic dorsum hieroglyphicum fugae est. Hinc tritum illud proverbium est: Inimico suo dorsum vertere. De his autem, qui fugientes, insequuntur illud dici solet: hi dorso fugientis inimici. [note: Lib. 22. Hiero. glyph. ] inhaeserunt. Adoctissimo Valeriano in exemplum adducitur casus ille, quo caput. Idoli Dagon ad praesentiam Arcae testamenti concidit, ita ut praeter truncum aliud non appareret, prout in libro primo Regum habetur: Porro Dagon jacebat truncus in. terra: indicium hoc fuisse, cum quanta velocitate Sathanas numen falsum, et mendax ad intuitum veri DEI omnipotentis se in fugam proripiat De hoc quoque Armanis mulicus meus meminit: Quoniam pones cos dorsum: id quod de peccatonbus ajebat. Supra quod Pierius commentatur: Hoc est coget eos arrepta fuga dorsum ob vertere.

Nec tamen semper, sicut ego arbitror, condemnanda fuga est, nec semper indicium vilitatis. Si enim inaequalitas illic partium est, aut si nimium in audendo periculum, in improperium insensati animi is qui fugit, non incurret. Audere illic locum habet, ubi vel certitudo, vel saltem spes victoriae superest. Haec fuga primum sibi locum in affectu concupiscentiae vendicat: omnes Poetarum Aphorismi hoc decantant: Non vincitur amor, nisi fugiendo. Sic Medea illic apud Ovidium deplorat, se nimium conversationi Jasonis immoratam:

[note: In Ep. ] Vt vidi, ut perit: nec natis ignibus arsi:
Ardet ut ad magnos pinea taeda Deos.

Et dulcissimus Compatriota meus:

[note: Preti poesiae. ] Non si cherzi con Amore
Benche sia fanciullo, e cieco,
E chi vuol salute al core
Non s' insinga, o treschi seco.
Se tu scherzi ei par che rida.
Ma scherzando a morte fida.

De hoc quod per poetarum commenta, Athlas supposuisse legitur caelo humeros: insuper authores sacri [note: Fortitudo. ] audiendo id quod Isaias refert: Parvulus filius datus est nobis, cujus imperium super humerum ejus: denique tota Sapientum schola, videns humeros ad omne onus ferendum adhiberi, unanimi consensu, hos eosdem hieroglyphicum fortitudinis esse voluerunt. Sic in sacris literis intelligi illud voluit Valerianus dum sceptrum potentiae, pondusque majestatis in Christo Redemptore nostro, per gravissimum pondus crucis, in Calvariae montem portatum figuratum esse docet. Inter prophanos Cicero inquit: [note: De Senectut. ] Cum humer is boven sustineret vivum. Et in oratione, quam pro Flaccohabuit, sic ait: Respublica quam vos univerfam in hoc judicio vestris humeris, vestris inquam humeris judices sustinetis: idque alibi multoties. Verum enim est, robur et fortitudinem viri ex humeris coargui, qui enim grave onus bajulat, nervos validos, et vigorem virium robustamque corporis constitutionen declarat.

De Milone Crotoniata (cujus meminerunt Juvenalis, Celius, et Gellius, quod videlicet pugno bovem mactārit, quod proinde pomum serratis digiti, sic manui suae incluserit, ut nemo etiam qui fortissimus esset inde illud evellere potuerit) iidem authores recensene, eum aliquando cum columnam domus [note: Esal. Avin. Hist. Astolf. ] contremuisse, ruinamque minari intuitus esset, eam humeris tantisper sustinuisse, donec quisque loco egressus, ille quoque se postremo in tutum recepillet atque inde continuo aedificium proriderit. De Titormo idem Celius narrat, quod cum saxun ingens per grande spacium terrae rotasset, idipsum humeris sublatum in longam usque distantiam portaverit, atque [note: lib. 11. c. 69. Plin. de praef. Astol. ] illic in trophaeum gloriae suae erexerit. De Fusio Salvio refert Plinius, quod per schalas ascendendo ducentarum librarum pondus tulerit manibus, ejusdem gravitatis aliud pedibus affixum rursum aliud humeris impositum: stet autem fides penes Audiorem magniloquum.

MORALIA ET MYSTICA.

ARmatus Cantor meus, ut promptitudinem tutelae divinae, qua ad electorum suorum salutem et auxilium praesto est, demonstraret, similitudinem aquilae assumit, cujus dorsum alatum sit, et quod ruinis nostris se opponat: et contra rapacissimos Sathanae ungves nos tueatur. Ait enim in psalmo [note: De essent. divin. fort spir. 1. ] nonagesimo: Scapulis suis obumbr abit tibi, et sub pennis ejus sperabis, non timebis a timore nocturno. Huic se sententiae admirabiliter subscribit S. Augustinus, cui suffragatur Eucherius, qui ait: Aves in scapulis fixas habent alas, quibuss pullos fovent: ita et Deus infirmos, quasi in scapulis portat, et portando protegit.

Sacer textus in libro Regum primo, ubi ait: [note: Cap. 12. 1. Reg. in loc. cit. ] Nolite recedere a tergo Domini, S. Gregorio Papae ansam praebet ad sensum illum: posse videlicet hic peccatores intelligi, qui cum se delictorun maculis contamina verint, dicantur longius a divino vultu recessisse: sed cum in gratiam DEI rursum recipi contendunt, idque per viam poenitudinis, quasi a tergo DEI sunt: nec enim hinc discedere volunt, nec rursum de divina amicitia praesumendi locus est: non incongrue enim de Magdalena dictum: Stans retro secus pedes Domini, necenim se justificatam adhuc crediderat. A tergo stabat, quae Redemptori [note: Luc. 17. ] fimbriam vestimenti contigerat, quo factum ut sanitatem [note: Matth. 9. ] amissam recuperarit, profluvio sangvinis cessante: supra quod praefatus Author commentatur: Retro quidem est pro verecundia peccati, sed tangit per virtutem spei

De tremenda illa comminatione qua DEUS per Prophetam Jeremiam peccatoribus indicit: Dorsum, et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum: Sanctus Augustinus inquit: hic aperte iram Dei accensam significari: in eodem sensu accipiendum, quod Psaltes Regius ait: Pones eos dorsum. Supra


page 175, image: s175

[note: Psalm. 20. in. L. C. ] quod Isidorus Clarus: Hoc est, in fugam convertes eos: alius vertit: pones eos seorsum ad partem, hoc est in partem unam, quasi signum, et scopum, in quem jaciuntur sagittae. De hoc tritissimo versu Davidis: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, S. Gregorius inquit, hoc de Judaeis accipiendum cum Redemptorem nostrum crucifixerunt, [note: 13. Moral. ] quorum peccata in ligno crucis supra humeros portabat.

Dorsum columbae, de quo praememoratus propheta [note: Cant hom. 3. In psal. 67. ] ait: Posteriora dorsi ejus in pallore auri: Oricenes exponit, constantiam fidei indicare, et stabilitatem dogmatum perfectorum: aut vero, sicut Sancti Hieronymus et Augustinus asserunt, ultima illic Judaeorum figuratur conversio, in fine seculorum: aut vero testamentum novum, quod ultimis [note: De dilig. Deo. ] temporibus reservatum fuit. Adjungit S. Bernardus, per hoc intelligi posse robur spirituale ad portandum svave jugum Salvatoris, incitante charitate, aut aeterna felicitate, quam post cursum vitae hujus praestolamur. Potest item, juxta eundem Sanctum, de conscientia integra id accipi, quippe quae sedem intra pectus et dorsum habet.

Quod humeris suis ficut Scriptura Sacra Genefeos meminit, filii Noe pallium suum, aut vestimentum iniposuerunt, praesato S. Augustino interprete, passio Christi figurata fuit, quae jam post tergum posita, et transacta venerationem habet fidelium. Panis ille et aquae vas, quod humeris Agar servae suae imposuit [note: Gen. 21. ] Patriarcha Abraham, illic in Genesi, tum temporis, cum eam imperante Domino, domo sua ejecit, sicut glosla ordinaria commentatur, separationem, simul tamen etiam de lege sustentationen populi Judaici [note: Exod. 22. ] figurat. Sicut tergum Moysis, de quo in libro Exodi memoratur, juxta praefatae glossae mentem, corticem legis subindicat.

[note: Caelest. Hier] S. Dionysius ad intuitum usque Angelorum se sublevat, dum in iis humanos motus considerat, eorum dorsum fortitudinem illam indicare asserens, qua universas morales virtutes continent. Per Rebeccae humeros, quibus aquam bajulabat ad adaquandum [note: In Gen. hom. 10. In Gen. 22. Gen. 22. ] Abrahami camelos, tam Origenes, quam glolla, exercitium seu praxin bonorum opetum intelligunt, Juxta eorundem mentem, tergum significare res futuras poterit: prout Abrahamo contigit, qui post se arietem vidit, sacrificio Isaac jam soluto: indicat enim, sicut ajunt, Christum Dominum, qui non secus ac immaculatus agnus immolandus erat: sic glossa commentatur. Tergum tabernaculi, cujus [note: Exod. 26. ] liber Exodi meminit, finem mundi portendit, et bonorum operum terminum.

Quod bonus ille seniculus Loth, in facie Sodomitarum incontinentium portam occluserit (verbis utar scripturae) post tergum suum, indicat, secundum glossae explanationem, animam sese contra impetus naturae exstimulantis, aut contra imperium sensuum, aut vero contra Mundi et Sathanae tentamenta communientem. Eadem jam saepius memorata glossa exponit, per tergum alicubi designari vitam jam in vitiis transactam, unde et justo Loth [note: Gem. 20. ] mandatum datur, ut ne de Civitatibus extermiuii egressus, post tergum respiciat: retrorsum enim cernere est victum esse tentatione, de quo Exemplum nobis uxor viri hujus praebuit: cujus rei expressio tam in Genesi, quam in Exodo habetur.

[note: Cap. 30. 3. Past. ad Adm. 29. ] Supraüludlsaiae: Aures tusaedient verbum post tergum monentis, S. Gregorius sic habet: ante peccatum habere peccatorem fadem suam ad Deum conversam, sed post commissum delictum Deum vertere peccatori dorsum; quamvis et sic aversus eum tamen corripere et admonere ad conversionem non intermittat. Sic S. Hieronymus his verbis exponit: Dorsum praebent Deo, qui legis ejus obliviscutur, idque per testimonia libri Paralipomenon, et Ecclesiastici corroborat.

Per obstinatos illos de quibus Propheta Zacharias inspirante Domino ait: quod videlicet ad auxilium ejus, noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes, glossa ordinaria figuratos esse homines inquit, durae cervicis, et indurati cordis: quod et [note: Pl. 68. ] Regius psaltes expressit: Obscurentur oculi eorum, et dorsum eorum semper incurva: Replicat et confirmat hoc Doctor, Gentium ad Romanos.

[note: 1. Reg. 4. ] Quod porro filii Israel in praelio contra Philisthaeos, caesi (sicut Regum liber primus recenset) terga verterunt [note: Loc. cis. ] Philisthaeis, S. Gregorium ad hanc considerationem movit, ut in his verbis Judaeos figuratos crediderit, qui nimirum sapientiae, et doctrinae Christianorum resistere nequierunt: sicut in Apostolicis quoque actis, de protomartyre Stephano per emphasim dictum est: Quod non potuer int resistere Sapientiae, et Spiritui, qui loquebntur. Inter triumphos quos contra inimicos suos David se obtimusse gloriatus est, unus is erat: Et inimicos meos dedisti [note: Ps. 17. ] mihi dorsum: supra quod sic S. Gregorius Papa ratiocinatur: intelligi hic peccatores, et persecutores DEI cum convertuntur, et eorum, quos antehac persecuti fuerant, doctrinam sequunrur: atque ita nomine dorsi figurari possunt, eo quod institutionem et Exempla aliorum sequuntur, et ad portandum peccati jugum incurvantur.

S. Hieronymus supra dictum illud Prophetae Oseae: [note: Cap. 5. In hunc loc. ] Vlulute in Bethaven post tergum tuum Benjamin: Haereticos intelligi opinatur, qui oculis ad intuendam veritatem destituti sunt. In dorso, prout Sancti [note: In Naum. 1. De bon. Patr. 4. Prov. 26. ] Hieronymus, et Ambrosius explicant, percussionibus delicta puniuntur: hinc poenitentiam per illud figuratam esse, aut vero castigationem pro culpa, infiictam. De hoc in proverbiis dicitur: fraenum equo, camus asino, et virga in dorso imprudentum. Hae eaedem significationes in Jeremia et Amos [note: Cap. 10. 48. 8. Psal. 65. Ps. 124. ] Propheta reperiuntur. Hoc proinde David intendir, dum lacrymando inquit: Posuisti tribulationes in dorso nostro. Iidem ajunt, virgam peccatorum super sortem et humeros justoramesse, tum cum ab impiis oppetuntur injuriis, ab iisdemque laeduntur: prout Nahum Propheta meminit. Econtra supra [note: Cap. 13. ] dorsum impiorum virga bonorum est, cum crimina et errores castigantur: de hoc mentio est in Genesi, Deuteronomio, Libris Regum, et in Psalmis. Atque [note: 49. 33. 22. 1. ] hic sensus venerabilis Beda est. Idem ait per hume ros nonnunquam bona temporalia indicari, quae oblivioni danda sunt.

Inter has scapulas Regem Jeram percussit Jehu: [note: 4. Reg. 9. 2. Paral. 18. ] miles quoque Syrus Regem Achab cervicem inter et, scapulas occidit: ut his indicaretur, sic castigandos esse superbos, et fastuosos, qui obedire Deo, et praeceptis ejus morem gerere repugnant. In Cancellario [note: Ezech. 9. ] illo magnisico, quem Ezechiel Propheta se vidisse inquit, habentem atramentarium scriptorum affixum scapulis, memoriam Christi Judicis figuratam praefatus author commentatur, qua cunctas actiones nostras diligentissime notat, in supremo judicii die legendas. Funesta recordatio impiis! Quam a nobis altissimus, bonorum operum inspiratione avertat. Sed et ego calamum a Capitulo hoc averto.



page 176, image: s176

PROVERBIA.

QUotquot verba aenigmatica in lectione meliorum Authorum occurrunt, qua eorundem intelligentiam retardant, imo vero quaudoque omnino tollunt, et progressum in literarum decursu impediunt, totidem per proverbia, et dilucidantur, et exponuntur: mediante meliorum expositione. Proverbium Sphynx quaedam est, qua difficultates in apertum producit, sed tot sunt Oedipi, quot Authores, qui easdem dissolvunt, et enodant. Proverbium res depravatas corrigit, et ad meliorem usum reducit, et visui exponit Proverbium Sal quoddam est, escis inspersum, optimum earum condimentum: quod quanto compendiosius, tanto magis plausibile est. Cum enim nemo non sit amicus brevitatis: quid compendiosius proverbio, quod nonnunquam binis, ternisque verbis profundissimos sensus comprehendit? Plura de his jam monstrata, [note: In Searonte. ] plura monstranda sunt. Dixit Catullus: Non videmus manticae quod in tergo est: hoc est: defectus [note: Suis defectibus intendendum esse. ] proprios negligere, et post tergum collocare, in proximorum autem errores lynceos habere oculos non hominum est. Proverbium hoc de Apologo quadam AEsopi natum est, qui binos cuivis mortalium sacculos esse docuit, quorum unus antrorsum versus, alter retrorsum bajuletur in tergo: inhunc collocare nos facta nostra, in saccum vero anteriorem [note: Notatio defectuu alienorum. ] collocari facta proximorum. Hoc Proverbium e versibus Persii autnoritatem obtinuit.

Vt nemo in sese tentat descendere, nemo:
Sed precedenti tentatur mantica tergo.

Horatius item:

Respicere ignoto discet pendentia tergo.

Locum sibi in hoc S. Hieronymus vendicat pracipuum, qui sic ait: Illa est vera inter amicos reprehensio, si nostra opera non videntes, aliorum juxta Persium manticam considertmus.

De hac materie non procul hinc jam supra tradtatum est, quae tantopere a Redemptore nostro reprehenditur, tam item mundo detestabilis est, tantopere a viris sapientibus odio habita. De quam plurimis, quae huc referri possent, id solum dixerim si quisque prout oporteret, in fronte sua, plus autem in animo magnis characteribus insculptum portaret illud, quod olim literis aureis sub vestibulo Templi Delphici legebatur: Nosce teipsum: non ambigendum esset, quemque etiam in sui cautelam majori circumspectione ad corripiendos, et censurandos proximi delectus usurum. Nam si quae actio difficultatem patitur quam maximam, penetratio interiorum est. Dixit hoc Juvenalis inter alios:

[note: Satyr. 10. ] --- pauci dignoscere possunt,
Vera bona, atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratio ne timemus
Aut cupimus?

Si itaque tam difficile est haecnosse, quo nomine impietatis censenda est temeritas, quae judicare de incognitis non veretur? Attende tibi, ajebat nonnullus, et noris quam sit tibi curta suppellex.

[note: De eminentibus malis solliciti. ] Mens est in tergoribus. Hoc de iis exprimebatur qui de futuris anxii, malum quoddam imminens pertimescebant. Hoc adagium de scena Aristophanis prosiliit, e Comoedia quae Pacis titulum habet. Sunt autem verba quae sequuntur: Peccavimus quidem ista, sed veniam dabis: tum namque noster animus in coriis erat. Traducta metaphora est a taureis, quibus servi, aut equi castigarisolent, vel a loris coriaceis quibus a tergo supra boum juga alligari eorundem cornua consveverunt. Hinc illud Plauti aenigma est: Vbi vivos homines mortui incursant boves. Aut vero similitudo a galeis sumpta est, quae boum corio, ad soliditatem alligantur. Proverbium hoc item, juxta Manutii mentem, iis accommodari poterit, qui sibi de verberibus metuunt: aut verb iis, qui cum tremore bellorum ingruentium infestationem metuunt. Proverbium autem hoc, cum illo Terentiano convenit, quod ait: Animus est in patinis. Rursum illud non absimile est: Tergora tuetur: quod tantundem est, ac signis quibusdam, et conjedturis e vultu colligere, malum sibi imminere: tanquam si terga boum intuendo, aut vero taureas, ex his in mentem ei veniat, inde fabricanda esse ligamenta ad galeas, et bellum sibi animo praeconcipiat. Adagium consimile in fabula Eupolidis occurrit, qui ait: [note: In Chrysogene. ] Plane quod obtuentur tergora. Non inconveniens est, inquit Manutius, hinc proverbium illud natum esse, eo quod in vertice cassidum vel horrida barbarorum figura, vel Cyclopum monstra, vel animalium terribilium idea figurabatur. Hinc Athenaeus ajebat: [note: Athen. l. 13. ] Qui nihilo te fecit emendatiorem: tantumque docuit torvum obtueri. Ad univerla hare confirmanda Aristophanes sic habet: Ego hoc quidem faxo: die tergora obtueri. Imprudentia non est, quin potius provida prospectio, ex praesentibus futura metiri: dixit hoc S. Chrysostomus: Ad nihil tam cupidus homo est, quam ad futura cognoscenda. Et S. Gregorius [note: In Pastor. ] Papa: Futura praevisaminoris sunt timoris, quam, cum praesentia fuerint. Si de futuris provisio etiam [note: Obstinatio in tuenda statione sua. ] in animantibus ratione destitutis invenitur, ut quid eadem virtus homini rationali denegetur?

Tueri, etiam diis invitis, stationem suam: ut cum Princeps erga subditum, Patronus erga servum, Medicus erga infirmum, Amicus erga Amicum sic affectus est, his olim verbis exprimebatur: Humeris sustinere quorum authoritas. Adjungit Manutius: Diligentiaque plurimum valet in conservanda salute [note: Pro Flacce. ] cujuspiam. Sic Marcus Tullius ajebat: De summa Republica, quam vos universam hoc judicio, vestris humeris, vestris, inquam, humeris judices sustinetis [note: Lib. 16. ] etc. Amianus Marcellinus item: Vbi bellorum inundantium molem humeris suis, quod dicitur, vehens, scindebatur in multiplices curos. Huic adagio illud alterum affine est: Humeris referre. [note: Pro domo sua. ] Quo Marcus Tullius usus est, dum ait: Dicebas te tuis humeris me custodem vobis in urbem relaturum. Ab ejusmodi metaphora transsumptum est, quod qui in Reipublicae negotiis sublimioribus et arduis impenduntur, Atlantes nominari solent. Non solum autem in his, sed in aliis omnino rebus agendis haec sedula prospedtio, et prudentia locum habet: prout Horatius ait:

Sumite materiam vestris, qui seribitis aequam,
[note: In Arte. ] Carminibus. ---
Etcogitate diu, quid valeant humeri.

[note: Ad omne quod prae manibus est invigilandum. ] Si debiles Astyanactes Hectorem aliquem, si Thersithes Agamemnonem prarseferre tentaverint, in malum illis cedet, et a spectatoribus explodentur.

Exemplum Polii damnantis ad persvadendum nobis sufficiet: hic dum viribus fuis stulte fisus, sese monti opponeret, qui ruinam minabatur, temeritatem suam miser cum dispendio vitae suae luit, contritus et oppressus mole tantae ruinae. Huc spectant fabulae Icari, et Phaetontis. Instruit nos ad veritatem hanc Redemptor animarum nostrarum, dum ait: Quis volens turrim aedificare, non prius sedens cogitat sumptus qui necessarii sunt, xxx. ne incipiant illudere ei, dicentes: hic homo coepit adificare, et


page 177, image: s177

non potuit consummare. Commendator Testius pro more suo erudite et facunde sic ait:

Sol gli Euristei ponno atterrar gli Alcidi,
E senza l'ira di Giunon, men bella
Fora calisto, e transformata in stella
Or non idoreriagli Attici Lidi.

Quisque ergo, prout oportet, metiatur, opus cum viribus suis.

Accingi ad opus aliquod, de quo nihilominus certus sis illud vel inutilem, vel omnino nullum habiturum [note: Opus inutile. ] esse eventum, his verbis exprimitur: Humeros licet perdas, aquam incernendo. Si fons copiosus est et scaturigo viva, humeros tibi potius destrues, et robur tuum, et tempus, quamut sperare possis, teputeum ilium evacuaturum esse. Citat proverbium hoc Suidas in Collectaneis suis, simul notans hoc sigurari posse hominem, qui omnem operam suam, omne servitium in ingratum impendat: aut vero magistrum, qui vires suas et artem necquicquam in obtusum et indocilem discipulum effundat. Hic enim tanquam dolium perforatum est, quod continere nequit, quidquid aqua: infuderis. Simile est illi alteri: Oleum et operam perdere: aut vero illi tertio: AEthiops non albescit, vel AEthiopem lavare. Non dissentit, quod vulgo inter nos dicitur: Lavar il capo al asino: asino caput lavare. Ut verbo concludam, omnium vitiorum caput ingratitudo: Bis malus est qui de bene merente dicit male: inquit Sanctus Chrysostomus. Nunquam item intermoriturum est, quod Publius Memmius dixit: Dixeris maledicta cuncta, cum ingratum hominem dixeris. Et Martialis pro genio suo semper mordax:

Est dedecus semper sumere, nilque dare.

Increata Sapientia per os Isaiae lamentatur: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me: et apud Jeremiam: Ego autem plantavite vineam electam: quomodo ergo conversa es mihi in pravum vinea aliena? Deuique: Ingrato homine nihil pejus terra creat: ajebat prafatus Memmius. Ingratus similitudinem nebulae tenet, quam de imo paludum sol levat quae nihilominus faciem Genitori suo obfuscat. Sed de his hactenus.

NOTAE LITERAE H.

ADhuc inter Academicas quaestiones in Italia illud vertiuir, utrum H. sitaspirato tantum. aut litera: plures enim asserunt, sine hac scribi posse: id quod modemorum aliqui exemplo monstrant. Ego verb cum Adeodato Franzonio in oraculo suo lingvae Italicae, item cum Dante, Petrarcha, Bembo, Bellacasa, Boccacio, Cinno, totque insuper aliis, qui a Pergameno citantur, dum sat magnam copiam Notarum in hac invenio, eam veram literam esse consnantem assero, aque ac caeteras. Quamvis ingernium illud fecundissimum Comitis Bonarelli, qui Adjunctus nominatur inter Dominos Intrepidos Ferrarienses: pro symbolo suo torcular prarli habentes: hanc literam in Quadro suo cum titulo aspirationis exhibeat, adjuncto lemmate: Si caeteris addar: per hoc indicare volens, siquidem aliis associata fuerit, sibi literae nomen vindicaturam. Itaque hac ingeniosa inventione opiniones tantum inter se dissentientes conciliavit.

Sed ut hic ad ea quae proposita sunt, descendam illud dicendum, quod antiqui dum in corpore humano hanc literam H. expressuri essent, sibi humeros tetigerint: aut quia humeri duabus invicem colligatis hastis componuntur: aut potius quia nomen humeri hac aspirata pranotatur. Itaque H. simpliciter positum eaequae sequuntur significabat: Honestas. haec. haeres. homo, habet, hora. HA. Hadrianus. H. AED. QC. P. AM. FE. Hoc aedisicium quod cernis prudens Amator fecit. H. B. Haeres bonorum. H. B. F Homo bonae fidei. HC. Hunc. HC. AM. N hunc amicum nostrum. HC. L. Hunc locum. HC. V. Huic vitae. H. D. Hic dicavit. H. DD. Hic dedicarunt. hic dedicant. H. D. D. Hoc dono datur. H. D. M. Haec domus mortui. H. E. M. TBNR. Hoc est memoria tribunorum. HER. S. Herculis sacrum. H. F. Hic fundavit. Honesta faemina. H. J. Haereditatis fure. Hercle juravit. Hic invenies. HIC. LOC. HAER. NON. SEQ. Hic locus haedem non sequitur. H. M. Honesta mulier. Hora mala. Hora mortis. H. M. H. E. N. S. Hoc monumentum haeredes ejus non sequuntur. H. M. M. Hic memoria mirabilis. H. M. P. Hic memoriae posuit. Hic monumentu~ posuit. H. M. S. Hic mater sua. H. M. S. M. Hora mala sumpsit motum. H. M. S. S. E. H. N S. Hoc monumentum sine successoribus eadem haereditate non succedit. HM. Hymnus. HO. Homo. Honestus. H. HO. Homo honestus. HOM. Homo. H. HON. Homo honestus. HOR. VI. Hora sexta. HOS. Hostis. H. HO. S. Hic hora secunda. H. P. Honesta persona. Honesta puella. Hora pessima. Hic posuit. HR. PSS. Haereditatis possessor. H. PS. Hora pessima. HR. Haeres. H. R. Honestaratio. H. R. I. P. Hic requiesco in pace. H. S. Hora secunda. Hic sita. Hic sunt. Hostia sacrilega. HSB. Hostibus. H. S. E. Hic sepultus est. Hic situs est. H. S. H. N. S. Hoc sepulchrum haeredes non sequuntur. H. SPL. M. A. Haec sepulturamodo aucta. HSS. Hostes. H. S. Hostes sacrilegi. H. S. S. Hic sepubi sunt. H. S. V. F. M. Hoc sibi vivens fieri mandavit. H S. Setertium. H U. Hujus. H. V. Honesta vita. H. V. B. P. Herns verus bonorum possessor.

Has tibi notas, mi Lector, non idcirco adduxi, ut eisdem legendis multum distinearis, non enim ignoro quantam satietatem. quantum parere soleant fastidium: nec tamen iis hoc continget, quibus vel ad monumentum quoddam, vel scripturam dissolvendam prodesse poterunt: in hunc enim finem huc collocata sunt: sicut et illa quae sequuntur

EPITHETA.

[note: In Ach Ibid. 1. Sil. ] MAnilius dorso adjunctum alterni dedit: Nec non alterno desultor sidere dorso. Statius humeros grandes appellavit: Grandibus alte insurgentibus humeris. Idem blandos: Blandisque humeris se innectit Achilles: Idem graves: Summititque graves humeros. Adhuc idem aomantes: Humeroque comanti, Manto fragiles dixit: In fragiles tantam hanc hummeros convolvere molem. Onustum humerum [note: 1. Serm. Saty. 1. Lib. 2. Carm. ] inquit Horatius: Reticulum panis venales inter onusto forte vehas humero. Idem album: Non Chloris albo sic humero nitens. Musculosus dixit Vegetius: Humeris meris musculosis, valentibus digitis. Candidos Pontanus: At si candentes humeros, et eburnea colla. Pulchros Pamphylus: Atque comam pulchrosque humeros irata flagellat. Niveos Sabellicus: Aut niveos exute humeros, et eburnea colla. Candidos Cornelius Gallus: Productum bene candidis humeris. Albentes Manto: Pectus et albemes humeros irrorat.

PHISIOGNOMIE.

NON immerito, ut reor, cum omnium Sapientum Schola prasuppono, de partibus hominis externis, aut male, aut bene compositis significationes internarum qualitatum, aut naturalium deduci


page 178, image: s178

posse, prout ille vetus Philosophorum axioma est: Passiones animi sequuntur temper amentum corporis: bene enim aut male quaelibet corporis pars disposita, bonam, aut econtra malam arguit nutritionem, unde non absimiles item enascantur operationes necesse est. Metaphrenum igitur, aut interscapilum [note: bist monstror] (prout vir doctissimus Aldrovandus, una cum melioribus aliis sentiunt) siquidem rite compositum, apertum aut dilatatum in proportione sua fuerit, hominem magni roboris, magnarum virium, et vigoris denotat. Siquidem ex adverso parvum fuerit, aut deforme, mollitiem muliebrem, et effaeminatum animum, huic sexui debili convenientem subindicat. Humeri grandes in muliere, robur ejus portendunt: de parvis contrarium sentiendum: videlicet quod viris aeque ac mulieribus delicatis proprii sint. Qui bumeros elevatos habent, insidiosi erunt: sicut humeri aperti, acumen ingenii praesagiunt.

Inter scapulas et humeros item ossa quedam dependent: quae qui longa habuerit. ita ut manibus suis, non curvatus, contingere genua possit, hominem fortem indicat, Sed raro tales inveniuntur. Plurimi sunt, quibus admodum breves et mutilate videntur, in quibus pessimam indolem, et malevolam, et dolosam praesagiunt. Sed hae regular, dum exceptionem suam patiuntur, plenam credulitatein infallibilitatis non requirunt. Ego, mi Lector, tibi tales offero, quales in scriptoribus inveni: stet fides penes ipsos. Interim Atlantem esse me optarim, qui caelum literarium humeris sustentem: ut pro meritis tuis tibi amicissime, et pro desiderio meo inservire possim: sed cum fortuna, et natura, exiguos mihi humeros elargiue sint: nolim ex praefatis physiognomiae prognosticis mihi vel fafritiem vel dolum affingas, cum videas, me tibi candidissimo pectore ministrare: ex partuhoc, qui infra sequitur, quamvis debili, idipsum concludito, qui videlicet, quem prae manibus habemus, tractatum nostrum terininabit

De Humeris.

Suddita nel portar de pesi all onte
Sembri nel corpo human parte piu vile,
E pur per te d' alto valor maschille
Il robusto figor fia, che si conte.
Se su l'incude sua continuo Bronte
Tempra al Dio del furor dardo, o fucile,
Opra e del tergo, che vigor virile
Potge al mano, onde sue forze a pronte.
Porta sul dorso il Mar legni vaganti,
E con essi il mortal pur si cimenta,
Con il dorso ad ognor de Remiganti:
Possa tal che on opra, e che non tenta?
S' Atlante ancor de le magion stellanti,
Con omero immortal l' orbe sostenta.

BRACHIA, ET MANVS.

Anatomia.

QUascunque hactenus, operosa Ars, in omni adeo tempore per universas mundi plagas exercere operationes potuit, ministri dixerim, atque opifices fuerunt, manus et brachia. Manus hare discipula simul et Magistra est, quae discendo docet, et docendo discit. Si natura in distributione partium suarum provida est, si ingeniosa ad inventionem, sedula in compositis, accurataetiam in rebus minimis, robusta in fortibus, in delicatis tenera, varia in coloribus, elaborata in compositionibus, idque non solumin humana creatura, sed in quovis animali, in plantis, et mixtis, manus est, quae trahendo, retrahendo, fingendo et sculpendo, intelis in marmoribus, et in saxis omnia oculis nostris spectanda proponit. Imo vero ausim dicere naturam ipsam huic devinctam, quippe quae quandoque partus ejus imperfectos emendat, majoremque eis perfedtionem inducit. Audax est, sed audacia ejus securitate plena est: mensurans restringens, imo ut ita dicam martyrizatis in medio rotarum momenta temporum, dum eadem per horologiorum artificium distingvit, et ordinat. Quin et sublimioribus se ingerit, ipsam adeo sphaerarum notitiam exponens: dum artifici stylo easdem brevibus circulis delineando repraesentat. Non est regio in teris tam a nobis remota, non angulus orbis, quem lineamentis suis brevi gyro non depingat et palam faciat. Quid adhuc? Etiam ea, quae inter vivos operata est, post mortem suam prout potest, tanquam rediviva proponit. Denique si nobis terra fructificat humanae manus attribuendum est industrix, et labori. Haec belluarum maxime sylvestrium, et indomitarum domicrix est: characteres insculpit: adificia construit: imo et ipsum ferrum sese incurvare compellit: haec in sublime evehit, haec deprimit, haec erigit, et rursum prosternit, contorquet, restaurat, convellit, et replantat. Id quod mentis et cogitationum lucubratio assidua per theoricam meditationem adinvenit, sine manus subsidio, ad exhibitionem operis perduci non potest. Unde cum sit corporis nostri pars tam conspicua, tantopere observata, materiam nobis ad vastissimu tradtatum exhibebic: quanquam


page 179, image: s179

ego, utpote brevitatis amicus, pro solito meo, iis quae universalitatem non excedunt, solum immoraturus sim: sola necessaria discutiendo.

Itaque ut ab Anacomicis exordiar inter corporis praecipua membra dico esse, pedes manusque. Manus principium ducunt a scapulis, et ad extremitatem usque digitorum descendunt. Brachium unico osse constat, eoque validissimo. Sic manus integra, terna divisione, in brachium, cubitum et extremam manum dispertitur. In brachio observanda est pars superior, inferiorque, interna, et externa, anterior, et posterior. Superior caput grandiusculum habet, natum cum osse, quod se cavitati scapula: inserit, pro ut supra jam declaratum est. Cavitas ejus supersiciaria est, ut tanto expeditius quolibet brachium rotari possit: sed per copiosam cartilaginem sinus ille amplisicatur, ut articulatio firmior sit.

In parte anteriore capitis hujus scissura quaedam, aut fossula est, quae caput illud bifariam dividit, atque haec conspicua est, per quam portio musculi bicipitis flectitur ad cubitum; de acetabulo scapulae egrediens, tanquam per rotam parte sua inferiore conducitur, ac tandem in cubito et radio articulatur. Elegans est ob varietatem sinuum, et extensionum suarum. Quarum extensionum binae sunt: externauna, altera interna: de ilia musculi pene [note: In Anton. ] omnes oriuntur, qui nimirum et carpum, et digitos extendurit: de hac autem originem trahunt, qui plicantur. Totidem illic sinus sunt, qui trochleam repraesentant, cui alligati sunt, per modum funiculi, sic compositi, ut in acutissimum angulum terminare faciant cubitum, nec permittunt, ut ultra lineam rectam protendantur.

Constat cubitus binis ossibus grandiore et inferiore. Vocatur autem vel ulna, vel cubitus: ab Arabibus: focile majus, aut minus. Pars inferior cubiti cum carpo articulatur, tam per mediantem cartilaginem, quam per apophysim acutam. In altero osse, quod radius appellator, rursum pars superior consideratur, et inferior: quarum ilia quidem superior cum externa apophysi articulatur ex qua articulatione supinus, pronusque motus dependet. Inferior connectitur per Epiphysin ossi quod carpum diximus, et quod digitum maximum spectat. Pars interna ejusdem amplificatur, et producitur, anterior diminuitur. Haee bina ossa in partibus superioribus et inferioribus cum positura contraria occurrunt: et in extremitatibus suis sic copulantur, ut os, quod radius dicitur, in parte superiori recipiatur a cubito, et econtra os cubiti inferius recipiatur a radio: exhinc sinus medii sic se pandunt, ut musculis cedant, et motum pronum, supinumque promoveant.

Summa vel extrema manus in tres partes discernitur, in carpum, metacarpum, et digitos: quarum figurae diversae sunt, et in aequales. Pars enim gibbosa est, pars sima, pars item recta, pars rotunda: connectuntur invicem per vincula, et cartilagines. Haec ossa duplicato ordine distincta sunt, ut tanto promptius manus commoveri possit, ab intro sima, et gibbosa: foris item cavitatem quandam habent medulla repletam.

Tertiam manus partem constituunt digiti, prout suo loco tractabitur. Brachia pro arbitrio nostro moventur et gyrantur spontanee, idque opera, et concursu octo musculorum. In superiori a duobus musculis regitur: quorum unus deltoides appellatur a figura hac, quae delta graecorum est, sic nominatus: alter superspinatus a quibusdam vocatut: deinceps humeralis est, natus de clavicular medio, de spina homoplatae, et acromio, paulatim subtilior evadens cum tendine validissimo inseritur in medium scapae. Supraspinatus de cavitate ilia supra spinam homoplatae natus, plantatur in cervice brachii. Subtus item a duobus largissimis musculis brachia moventur: quorum unus latissimus, rotundus major dicitur: alter dorsalis maximus Nascitur hic de spinis ossis sacri, et lumborum, et novem thoracis. Principium ejus largum est, apertum, et nervosum, sicut et de parte superiore ossis Ilii: de hinc sursum ascendendo totus carneus per angulum inferiorem homoplatae fertur, posthaec capiti, quod in humero est quasi reflexo, sed robusto tendine inseritur. Hic musculus varias fibras habet, et brachium in obliquum idque deorsum versus torquet Constat tribus angulis aequalibus, uno longiore, altero brevi. Rotundus major de ima costa homoplata: in cervicem brachii fertur.

Anterius movetur brachium, opera, eāque validissima, musculi unius, qui peotoralis dicitur, inpectore enim residet, figurae inaequalis, ad Pentagonum vergens, quinque lateralis est. Nascitur a clavicula, idque plus quam media sui parte. Inseritur propemodum totus sterno, in fexta, septima, et octava costa, carnoso nimirum et largo principio: ex hinc robusto et replicato tendine in os brachii, intra deltoidem, et bicipitem ligatur, cavitatem axilla: relinquens. Hic tria genera tendinum apparent, qui motum anteriorem brachii adjuvant: retrorsum illud tres musculi movent, hoc est, infra spinatus, rotundus minor, et subscapularis.

Infraspinatus nascitur de cavitate intra spinam, largus admodum et carnosus, totam enim cavitatem scapulae adimplet, quae intra spinam est, et in capite brachii et cervicis, tendine crasso, et sat largo inseritur. Rotundus minor natus de costa inferiori scapulae in cervicem brachii, et humerum interiorem fertur. Subscapularis. aut immersus, totus de parte sima scapulae natus: quam etiam carne sua totam adimplet, cum tendine quodam sat largo et valido in cervicem, et caput humeri inseritur. Hi tres musculi sic movent, ut motus semicircularis sit, circulum autem perfectum non musculus unus et solus, sed conjunctim omnes per successionem operando efformant.

Altera pars manus, Ulna nominata, duobus ossibus constat, cubito nimirum et radio, unius, alteriusque motus diversi sunt, motus enim cubiti proprius est flecti, et extendi; radius autem motu suo manura pronam, et supinam reddit. Quator sunt musculi cubiti: duo qui flectunt, duo item, qui extendunt: quorum unus biceps dicitur, et alter brachius. Biceps juxta nomen suum duo capita habet: eorum unum ab acetabulo scapulae, et de cavitate glenoide, per fissuram brachii fertur alterum natum de processu caracoide: quae utraque in unum ventrem terminantur, inserti in anteriorem partem non cubiti, prout minus experti arbitrantur, sed radii. Interim appendicem carnosam emittit, idque quasi in medietatem ossis brachii, non observatam a pluribus. Brachiaeus cum carnositate a brachio superiore, et anteriore exit, adhaerens ossi, hinc ad radium fertur cum congenere suo, sicut et in cubitum.

Hi totidem musculis extenduntur, hoc est: longo, et brevi. Ille aliquantum a scapula egreditur, subtus cervicem illam: alter de cervice postica humeri ortus, sic priori congenitus est, ut nulla arte feparari ab eodem possit: sic invicem misti, et confusi, tendine quodam nervoso foris, carnoso interius in olecranum inseruntur. Proprius radii motus est, flectere, et extendere manu, hic


page 180, image: s180

enim propemodum solus ampleditur, et recipit manum: absque hoc gyrari manus nequit, nec digiti ullatenuis conduci ad articulationem, sive prehensionem possunt. Itaque quatuor musculi sunt, qui radium movent: duo qui se slecunt, duo item qui se extendunt. De pronis primus dicitur rotundus, natus de apophysi interna brachii: saepius etiam ex in feriori humeri parte terminatur oblique in radii medietate, cum tendine membranoso. Alter vero Quadrati nomen habet, qui ab ima cubiti parte in radio terminatur. Supinatores, aut extensores itidem duo sunt. Unus eorum inferiori parti brachii inseritur: alter in inferiori radii parte nervosus est, ab apophysi externa brachii, quasi ad medium usque radii portatur, quorum se individua unione colligat: ab intro carnosus est, foris membranosus, et per obliquum incedit, sicut motus ejus obliquus est.

Fleditur carpus, et oblique in latera extenditur. Musculi qui fleduntur duo sunt, hique interni: quorum unus de apophysi interna brachii natus, ossique cubiti alligatus in os carpi quartum, cum tendine crasso partim carnoso, partim nervoso, inseritur: alter supernus, in eodem tuberculo genitus, in osse metacarpi terminatur, omnium videlicet primus, indici subjedus. Extendunt carpum bini musculi, ambo externi: supernus de externa apophysi brachii nascitur, et in duos ramos aut tendines terminatur, ex iis unus in os metacarpi primum, alter in secundum inseritur. Musculusalter inferior, cum principio eodem natus, uno solo tendine ossi quarto metacarpi submittitur finitur autem in minima digitorum. In obliquum carpus in latera ab iisdem prafatis musculis movetur, aut vero separatim operando, aut vero conjundim, inflexione, aut extensione. Restarent musculi digitorum, sed de his alibi in loco suo.

Prater partes omnibus membris communes, cuticulam, cutem, pingvedinem, et membranam nervosam, partes sibi proprias habet manus, sicut sunt musculi, et ossa. Per nomen vasorum doctissiumus Laurentius arterias intelligit, et nervos, et venas: venae se divaricando per univerfam manum extendunt ortum suum omnes a ramo axillari trahunt: duae solum sunt: quarum una per exteriorem, altera per interiorem brachii partem se extendit: haec vulgo basilica nominatur, altera cephalica. Basilica ab Hippocrate vena interna dicitur, ab aliis hepatica, et jecoraria. Solet hae bifariam dividi: in profundam, et subcutaneam: profunda arteria axillari adharens, sicut et tertio nervorum pari, ad mediam cubiti cuirvaturam feruir, atque illic ramos suos diffeininat, sicut et in radium. Subcutanea per cutem discurrit, donec ad articulationem cubiti pertingat: in duos ramos sinditur, quorum unus ad cubitum internum decurrens, cum ramo humerario unitur; de quo concursu vena communis nascitur, quae vulgo media nominatur; alter vero per inferius brachii latus in vicinam cutem partesque subjectas tamos suos transmittit

Cephalica, quam in Cephalalgiis ut plurimnm incidimus, ab Hippocrate externa appellatur, partes enim externas ambit: alii humerariam dicunt, eo quod per humeros inter musculum deltoidem, et tendinem pedoralem discurrat; vicina supersiciei, donec ad prafatam cubiti curvaturam pertingat. In duos item ramos discernitur, quorum unus oblique in interiora cubiti transportatur cum basilicae ramo copulatus, venamque communem parit: alter major quasi ad medium radii usque descendit, inde per carpi medium oblique discurrens, manum extemam pene totam irrigat, cum ramo conspicuo in in parvo digito terminatus. Pari modo arteria de ramo axillari egreditur, sed non nisi sola est, et basilica appellatur. Binos item ramos habet: profundum et subcutaneum: qui deinceps in ramusculos varios diffunditur, e quibus surculum nihilominus sat eximium et conspicuum in carpum transmittil, per quem differentia pulsuum examinatur, dum ibi loci potissimum valetudinariis tradari manus, vel tangi pulsos solet.

Sex nervorum paria per manum diffunduntur: primum par de quinto cervicis spondilo procedit, quod deinceps in deltoide, vicinaque cute terminatur, alterum par de sexta vertebra scaturiens, ad primum bicipitem musculum evagatur, et proinde ramum quendam musculo cubiti longiori porrigit: tandem curvaturam cubiti contingens, in duos ramos dispertitur. Tertium par rivis suis per musculum bicipitem crassissimum emanat. Quartum subtus musculum eundem cadendo cum basilica profunda et arteria interna in ramos varios discinditur. Quintum per musculos qui cubitum et extendunt, et flectunt, deportatum, internamque apophysin brachii pervadens, immixtum tertio pari, inter digitos coonsumitur, duos nervulos auriculari prabens, duos digito medico, unum medio. Sextum nervorum par inter cutem, et membranam nervosam apparet, scandendo per internam brachii apophysin, sinitur tandem in cubiti cute. Atque haec vasa sunt universa manus, sicut supra dum de musculis manus retulimus, plura allata sunt. Ossa manus varia sunt: quorum unum os brachii est, duo cubiti, octo carpi, quatuor metacarpi, et quindecim digitorum, prout loco suo apparebit. Atque haec delibasse sufficiat, relinquendo aliis, quorum interest, ut ex professo in materia tam vasta manum suam exerceant: ac sic deinceps discutiatur

Usus, figura, et structura manuum.

Ambigendum non est Altissimum DEUM pro Natura decoro, creasse hominem eundemque audacem, qui nil non tentet, nil non machinetur qui tamen in ortu suo inermis, nudusque et pannis involutus, inter vagitus infantiles, inter ploratus, in summa egestate, et omnium rerum inopia inventus est. Rursum e contrario idem homo robustissimis praesidiis dotatus, qualibus prater eum nullum omnino animalium: ratione siquidem pramunitus est, sicut et ministerio manuum, Haec officina est omnium oflicinarum, et ars artium omnium prastantissima. Manus humana organum est, omne instrumentum aliud pracellens quippe quae capacissima est, quidquid in orbe est operandi: de qua tam Philosophi, quam ipse Apostolus jure merito dixerint: omnia omnibus. Opere manuum lex scripta est Dei, tum et templa Altissimo erecta, et ea quae supra jam memorata sunt, fabrefacta. Et quamvis inermem, et imbellem natura hominem producat, nihilominus a mutis animantibus et a feris defenditur: ea etiam bellua quae alioquin caeli inclementia resistunt, de manu hominum securitatem habere nequeunt, tum cum in eas ferocire homini placuerit.

Inde etiam plus adjumenti homo, plus roboris habet a manu, quam non habet a fortitudine sua taurus, ab feritate oculorum, et ungvium suorum leo. Omne quod in rerum universitate continetur, manui hominum subjicitur. Hinc Anaxagoras intelligens cum quanta ratione, et sapientia magna mater natura hanc


page 181, image: s181

partem fabrefecerit, dixit nil cogitari posse perfectius, nec organum cum majori artificio compositum. Hae ministrae sapientiae sunt, et rationis, quasi vicariae discursus, interpretes conceptuum, dum ministerio manuum cogitata cordis sui homo, ab una orbis plaga ad alteram beneficio literarum transmittit. Hinc, prout loco suo diffusius demonstrabitur, Numa Pompilius manus consecravit fidei, his enim conventiones nostras, et pacta, et juramenta sancimus. Etiam apud Persas pro pignore principali fidei acceptatae sunt: sicut Hieroglyphica nos docebunt: hinc eorum majores manu potissimum se salutabant. Consuetudo adorantium erat, osculari manum, et caput inclinare.

Officium manuum est apprehendere: tum deinceps aestimare et judicare tactum: ei quoque attribuendum est potissimum, lenire, et levare dolores. Instrumentum accommodatiffimum ad nostri tutelam, et partium anteriorum defensionem; unde ut taliter ei operandi facilitas sit, tam admirabilem structuram obtinuit. Figura ejus oblonga est, haec in diversas partes divisa. Idque ut pro libiru suo attrectare possit, ea quae sphaerica, quae longa, quae recta, quae cava sunt. Contrectat non solum grandia, sed inferiora quoque, et minima: quod ei factu impossibile esset, si una sola parte constaret, eademque continuata, et consequente. Singulare enimvero haec artificium naturae est. Cumque organum, vel instrumentum perfectissimum sit, variis item, inter seque divisis particulis coaptata est. Quatuor fontes, vel genera sunt, ex quibus operatio manuum formatur.

In primo loco sunt, quae ex semetipsis operantur: in secundo, ea sine quibus fieri operatio nequit: in tertio, quae ad perfectionem operis concurrunt: denique in loco quarto, quae quod perfectum est, conservant. Prima et praecipua pars manus musculus est, sine quo apprehendi nil potest, atque hic organum immediatum est voluntarii motus. Pars illa, sine qua apprehensio fieri nequit, item musculus est: non movet autem sine imperio, idque fit dum peculiaris nervus tenuissimum spiritum illuc transmittit, qui idcirco etiam portator dicitur. Ea quae operationem in nomine perfectam reddunt, ossia sunt, et ungues: ossa stabilitatem, et firmitatem praebent, sine quibus digiti nec plicari, nec extendi possent: sed omnino molles, non nisi tremebundi, nil contrectare, nil edomare possent. Adjuvant praeter haec comprehensionem nostram ungues. Ea denique quae conservant actionem, venae sunt, et arteriae, cutis, et pingvedo. Irrigant venae manum sangvine: arteriae, spiritum illuc vitalem infundunt: Cutis et pingvedo haec invicem ligant. Atque ita in artificio tam admirabili, tam difficili Alrissinius Deus difficultatem non invenit, cum hominem de limo terrae formavit: In materia tam fragili perfectio omnipotentis Creatoris dignoscitur.

FACTA EXIMIA.

[note: Dignitas actionum heroicarum. ] INter nobiliores, et maxime illustres marterias, quas scripturae et monumenta authorum tractant, haec potissimum est, quae actiones heroicas commemorat. In ItalicoIdiomate Impresae dicuntur, quae aliud non sunt, quam magnanima, et inclyta facta [note: Bargagl. Ferri. Ruscelli. Ares. Costall. Et alii. ] virorum fortium: mutuato nomine, ab actionibus eminentibus, quas in castris mi lites operabantur (sic praecipui authorum. sentiunt) unde postmodum ad haec ipsa significanda, et in annalibus temporum, memoriae posteritaris indelebili tradenda, impressa et expressa sunt materialia corpora, quae harum rerum significata portarent. Magna enimvero inventio, res inanim as, et longe dissitas adducere, iisdemque ministris et expositricibus cogitationum et conceptuum uti: ubi per prosopopoeas admirabiles, etiam quae inanima et muta sunt, diserra fiunt: sed cum eadem corpora sine declaratione verbali interpretationem possent variam, nonnunquam etiam sinistram parere, singulari inventione viri prudentes illuc adjunxerunt Epigraphes, vel lemmata quae deinceps a corporibus illis indivisa essent, prout cum authoris sensu analogiam perfectam portant, quo certum aliquid, e fundo genii sui adinventum, exponere publico allaborarunt.

Ad paucas nihilominus membrorum humanorum partes reducuntur repraesentationcs illae, quas viri prudentes ab iisdem partibus mutuati sunt, fortassis hac de causa, quod non facile erat, vel expeditum, conceptus hominis corde abstrusos, ejusdem hominis membris figurare: aut vero quod cum membra sua sibi semper contigua, et praesentia habet, evagari alio placuit: aut vero quod cum eadem membra sua, in figuris typicis per professiones alias jam usurpata viderunt, in doctrinis nimirum tam moralibus, quam mysticis, in Hieroglyphicis, Proverbialibus, in ritibus, obserrationibus, consuetudinibus, Apologis, et aliis: ita ut supervacuum rati sint de his ultra ratiocinari, in quibus tot jam ante laborassent. Itaque ad pauca redueuntur non minus, quae manum concernunt, aue brachium: quae tamen omnia, prout illa invenire mihi licuit in libro viri eruditissimi, et quondam venerandi, omnique honore dignissimi praeceptoris mei Picinelli (qui


page 182, image: s182

eadem in fusissimo et operosissimo volumine suo, ad studiosorum utilitatem, prout meae quoque consvetudinis est, abbreviata dedit) huc collocare volui.

Itaque hic author dum perseverantiam orationis commendare statueret, manum exposuit, portam lndefesso studio pulsantem, cui lemma illud doctissmti

[gap: illustration]

[note: Orationis perseverantia. Laurent. Laurent. Iustin. De. Orat. c. 9. Titus. Bostren. In Luc. c. 8. ] simi Aresii adjunxit: Non semel sufficit: alius illud: donec aperiatur: (Super hoc figuram infra collocatem vide.)

In tali proposito Laurentius Justinianus habet: Sicut certaminis bravium non assequitur, qui antequam ad metas attingat, deficit, sic orationis fructu privatur, quisquis in illa non extiterit importunus. Titus item Bostrensis supra verba Evangelistae Lucae clamat: si perseveraverit pulsans, ne ignavo, negligentique animo precatiotm insistamus, jubet enim nos ea frequenter petere, quae modulum nostrum nostris partibus excedunt: Ergo orationi impigre incumbamus in eaque perseveremus. Redemptor noster idipsum ore suo nobis exposuit, dum ait: Quaerite et invenietis, petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis. Ubi annotandum, quod quaesisse non sufficiat, sed pulsandum perseveranter, atque eadem pulsatio saepius reiteranda. Amicus ille in parabola introductus, a Redemptore nostro, qui media nocte fores amici sui pulsando tres sibi panes commodari [note: Luc. 11. ] postulavit, ubi demum Salvator ait: quod propter improbitatem ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios: ea, quae superius dicta sunt confirmat.

[note: Spectare oculis rem, et manu palpare. ] Cardinalis MatthaeusLango manum elevatam exposuit, cujus palmae oculus inerat, cum hac subscriptione: Fide, et vide: his docere volens, siquidem Judicium solidum formare contenderimus, oculis propriis res examinandas, et manibus palpandas, esse. [note: Plaut. In art. Poet. ] Huc respicit proverbium: Pluris est oculatus testis unus, quamanuriti decem, prout vult Plautus: Et Horatius:

Segnius irritant animos demissaper aurem.
Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus. --

[note: Ministri Principum Vigilantia. ] Diego Saviedra Principi suo praecepta in hunc modum suggerit: ut fidat equidem ministris suis, diligentiam nihilominus propriam non intermittat, atque ita binas manus repraesentat, quarum una sine oculis sit, altera aurita, subjecto lemmate: Fide, et diffide. Atque hoc est, quod Seneca inquit: Vtrumque in vitio est, omnibus credere, et nulli. [note: Lampridus. ] Sic Lampridius de Alexandro Severo scribit: quod non contentus, ad ministerium justitiae in foro suo sibi Legis-Consultos eruditissimos in orbe terrarum adhibuisse: Ipse adeo Imperator (inquit Audior) negotia et causas prius a scrimorum Principibus, et doctissimis juris-consultis sibi fidelibus, quorum primus tunc Vlpianus fuit, tractari, ordinari, atque ad [note: Psal. 150. ] se referri praecepit. Sic quoque magnus ille Psaltes: sedebam in medio domus meae: Et rursum alibi: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut perderem [note: Esth. 60. ] de civitate omnes. facientes iniquitatem. Sic Assuerus Rex sibi apportari annales Regni imperavit. [note: Lib. 1. ] Sic Tacitus de Tyberio memoriae tradidit: quod negotia pro solatiis habebat. Sic de piissimo Imperatore [note: et In ejus Vita. ] Vespasiano inquit Svetonius: quod amiciebat se, et calceabat, postiquam expedisset quaecunque obvenissent negotia.

[note: Ferri. Praelatorum integritas. ] Manus gestans scorpionem ab Abbate Ferri proponebatur, subjuncta sententia: Procul ab ictu. Id quod in honorem Cardinalis Mapphaei Barbarini adinvenit: inferre volens, talem ejus integritatem esse, ut malignis hominibus non sit quod opponant, aut unde eum in quacunque parte feriant, aut pungant. Quod


page 183, image: s183

privilegium Paulus in Praelato requisi vit dum [note: 1. Timoth. 3. Ad Tit. 2. 8. ] ait: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. Item ad Titum: Verbum sanum irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est vereatur: nihil habens malum dicere de nobis.

[note: Diversitas munerum et officiorum. ] Digiti, qui ex disparitate sua e'egantiam et proportionem manus efformant, ab homine quodam judicioso hoc Lemma obtinuerunt: disparitate pulchrior. Haec est pulchritudo illa (inquit praesatus Abbas Picinellus) quae in exercitibus apparet, sicut et in cultu Religionis, ubi tanta est functionum varietas, tam diversa officiorum distributio. Pro conclusione hac, et expositione tam eleganti S. [note: Serm. 1. Quadrag. ] Leonem Papam citat, qui ait: Etsi non eadem est membrorum omnium pulchritudo, nev in tanta varietate partium potest esse membrorum parilitas, communionem tamen obtinet decoris connexio charitatis. [note: Epist. 52. ] S. Gregorius Pappa item, dum de variis Ecclesiae gradibus loquitur, sic habet: Ad hoc divinae dispositionis provisio gradus diversos, et ordines eonstituit esse distinclos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, verae concordia fieret ex diversitate comiexio.

Abbas Jacobus Certanus (omnes hi quondam Concanonici mei) manum exprimebat blandientem serpenti, cum hac Epigraphe: propriae blanditur neci: [note: Carnales homines. ] Alludendo ad mundanos, qui dum nimium carni blandiuntur, causam interitus sui fomentant: Totum [note: Hom. 9. in Levit. ] hoc praedictus Author per sententiam Origenis elucidat, qui ait: Si carnem frequenti mollitie, et jugi deliciarum luxu foveatis, insolescet necessario adversus spiritum: Et paulo infra: Tu das stimules carni tuae: tu eam adversus spiritum tuum armas, et potentem facis, cum eam carnibus satias, vino nimioinundas, omni mollitie palpas, et ad illecebras nuitris. Sic omnino etiam, qui tarde, et male cognito mico benefacit, serpentem in sinu suo nutrit.

Pari modo ut monstraretur, quantum is, qui secundum normam virtutis operatur, praevaleat, qui de eadem perorare novit, manus figurabatur [note: Virtus operum. ] aperta, cum hac sententia: Opere, non verbo. Id quod Seneca amplificat, dum inquit: Non est philosophia artificium, nec ostentationi paratum: in rebus, non in [note: Iust. Lips. Lib. 1. Manud. Dissert. 13. ] verbis est. Et Justus Lipsius: Facere docet philosophia non dicere: hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat.

Jam saepius memoratus Pater Picinellus perpendens, [note: Afflictio homini proficua. ] quantum animae nostrae afflictiones prosint, unde Deus ex nobis eruit, et poenitentiam, et eleemosynas, denique opera vitae aeternae: ut hunc sensum suum tam pretiosum signiricaret, manum hibuit, exprimentem spongiam, cum lemm Premit, ut exprimat. Id quod in persona Job contigisse reor, cum tantis et pressuris calcatus, et oppressus fuit, unde sic ajebat: Manus Domini tetigit me. Supra quod Gregorius Papa: TangEndus ergo erat vir ille Dei: ut qui notus fuerat Deo, fieret, nobis.

Intrepiditas, qua nunquam sat laudatus Mutius Scaevola vindici flammae comburendam manum suam exhibuit, Sigismundo Malatestae ansam debit ut intrepiditatem cordis sui manifesbret, qua ad omnem temporum injuriam se promptum esse et ad omnem sustinentiam malorum instracto futurum; [note: Sustinetia. ] animo palam fecit, dum huic facto illud lemma appoluit: His graviora.

[gap: illustration]

Haec idea gloriosissimi Martyris S. Laurentii est, qui inter flammas fortior apparuit, improperans lictoribus debilitatem, quod partem corporis sibi, ab craticula, et foco incombustam, et intactam relinquarent.


page 184, image: s184

Huc etiam fortissimi Martyris Ignatii constantia respicit, qui quamvis in obscuro carcere catenarum pondere gravaretur, haec nihilominus ad suos manu exarabat: Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum divisio, et totius carnis contritio, et universa diaboli tormenta in me veniant.

Infra Academicos, dictos Immaturos (qui ut concordiam suam denotarent, antiquum illud emblema proposuerunt, manipulum, inquam spicarum adhuc viridantium, cum lemmate: flavescent,) Ego quoque manum figuravi colligentem spicas maxime maturas, et praeelectas, cum spe proventus melioris, [note: Spec. ] adjuncto lemmate: Bella messe di speme Jo sceglio nitanto: Hoc est: Interim ego praeclaram spei messem collegio. (vide pagina XXX ejusdem rei figuram.)

[gap: illustration]

Quis vero nescit svavissimum virtutum condimentum esse spem, quippe quae cibum amarissimarum operationum transglutire facit: cui iter omne breve est, cui omnis labor jucunditate plenus. Sic [note: Bias ex Eboren. ] Bias sensit, dum ait: Dulcis res est spes. Et Marcus Tullius: Sola spes hominem in miseriis consolari solet. Quod Tibullus item expressit:

Spec etiam valida solatur compede vinctum:
Crura sonant ferro, sed canit inter opus.


page 185, image: s185

Porro dum in memoriam illud revocarem quod Sapientia aeterna in Proverbiis inquit: Abscondit piger manum sub ascella, nec ad os suum applicat eam: manum figuravi, quae indice et pollice lingvam tenebat, adjuncta hujuscemodi sententia: Optima in unum, Intelligi

[gap: illustration]

per hoc volens, tum vitam noltram infastigio perrectionis futuram, cum lingva manu unita fuerit: hoc est. Vita verbis conveniat: siquidem rectitudo interna cum externa perfectam analogiam servaverit: atque hoc est, quod tam saepe jam repetitum, saepius [note: Serm. Ad Pastores. ] repetendum est. Sic sentit S. Bernardus: Davoci tuae vocem virtutis, consonet vita cum verbis ut sit in ore sermo vivus, et efficax penetrabolior gladio ancipiti.

SYMBOLA.

COnfinia factis illustribus symbola sunt, externo enim corpore haec quoque internos sensus exponunt: habent autem adjunctam sententiam, quae tanquam anima est in corpore: lema enim corpus illud, vel figuram loquentem facit. Symbolum itaque non immerito quasi similitudo est, utraque igitur invicem conveniunt, dum ea quae mente concepimus et Impresae (id est factorum illustrium emblemata) et symbola pari modo exprimunt. In hoc tamen differt symbolum, quod non tam severe brevitati sententiae adstringitur, nec ut illa tam sit corpori stricte annexa, nec ad omnes ejusdem singularitates observandas, cum videlicet conceptus mentis exponendus est alligata: porro nec ad unum adeo corpus tenetur symbolum: in quo maxime spectabiles Impresae puritas est. Symbolum item in sublime idcirco levatur, quod sensus magnanimos, patheticos, heroicos, ethicos, et consimiles, declarat, et explicat, prout illud in exhibitione symbolorum, quae de manu [note: Justitia mundo necessaria. ] sumentur patebit.

Doctissimus Paradinus (cui melior pars horum symbolorum debetur) ut, quantumeis qui regimini populorum praestituti sunt, justitia necessaria sit, declaratet: duas manus figurabat: quarum illa quae inferior est, brachio suo cohaeret, sceptrum tenens non absimile parvae coltimnae coronatae: de qua corona manus rursum egreditur, pugno suo sicam comprehendens, adjuncta Epigraphe: Non sine causa.



page 186, image: s186

[gap: illustration]

Haecsica, vel gladius, saepe mundo monstratur ab [note: Cap. 2. ] omnipotente, ut Justdtiam ejus vereatur homo. Inter alia sic dilecttis Jesu discipulus in Apocalypsi Sacerdotem magnum vidisse asserit, ubi sic habet gladius utraque parte acutus ex illius ore exibat. Et Psalmista: Gladium suum vibravit, arcum tetendit, et paravit illum. Sic Astraea depingitur dextra manu gladium gerens. In hunc modum justitia divina, quam forenlis deseripta, et monstrata fuit.

Non minus ingeniose Carolus Cardinalis Borbonius eundem sensum in lemmate suo exhibuit, de manu quadam vel brachio gladium prodeuntem figurans, circumdatum flammis, et non secus ac in pyra midibus solet, sursum versus serpentibus: ita ut cometem feralem dixeris: inferius hanc Epigraphen affixit: Auctor ego aidendi. Quo et significari voluit (verba sunt Authoris) gladium Praelatis, et Ecclesiae ministris, puta spritus, proprie convenire. Qui (disserente Paulo) proprie est verborum DEI. Sic enimvero non solum manum eorum esse armatam [note: Correctio. ] ferro oportet, et igne, sed lingvam non minus, quippe quibus necessarium est cum energia omni errores illos et vitia reprehendere, in quibus subditos suos immersos vident. S. Augustinus in hunc sensum [note: De Charit. ] ait: Non putes te amare servum, quando eum non cedis, aut tunc amare filium tuum, quando eum non corripis: non est ista charitas, sed langvor. S. [note: Serm. 7. in Reg. ] Gregoriusitem: Qui potest emendare, et negligit, participem procul dubio se constituit. Qui alterius bonum juvat, suum facit.

Ad explicandam utilitatem, plenitudinem, et sumam divinissimi Altaris Sacramenti virtutem [note: Sacratissimum altaris Sacramentum. ] Cardinalis de Turnione duas manus pictas ostendit, manna de caelo colligentes, lemma illud adjungens: Non quae super terram: quae verba ab Apostolo Paulo vase electionis mutuata sunt, dum ad Corinthiios inquit: Quae sursrum sunt sapite, non quae super teram: sed in alio admirabili sensu: his enim indicavit in terris cibum hujuscemodi non inveniri. Aptissima est Substantia mannae, ad figurandum Eucharistiae Sacramentum: unde Ecclesia canit: [note: Seq. Miss. Rom. ] Datur manna Patribus. Non quae super terram: Non immerito; siquidem hic divina Sapientia, juxta Psalmistam: Memoriam fecit mirabilium suorum, escam dedit timentibus se: supra quod S Augustinus: DEVS, cum sit ditissimus plus dare non batuit, cum sit sapientissimus plus dare on sapuit, cum sit potentissimus plus dare non potuit. O mirabilis dilectio charitatis!

[note: Patrocinium. ] Notat Wolffgangus Lazius, Exercitus Romanos, fortasse ut ubivis terrarum se armata manu i praevalere, suamque potentiam, non minus ac concordiam celebrem demonstrarene, quocunque tenderent, in apice erectae hastae portasse manum apertam: ipsa autem hasta in summitate per modum radii in acumen terminabatur: verba autem haec adscripta erant: Fiducia concors. Huc clarissime verba Isaiae Prophetae de praecursore Domini [note: Is. 49. ] respiciunt: Sub umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam. Perringer, et feriet, quicunque manum Dei, hoc est auxilium ejusdem habuerit. Hoc, nifallor, et Principibus appncaripoterit. [note: In hercul. ] Hinc Euripides: Jupiter mihi auxilium, non metuo.

Romani porro, si quis pace jam sancita, repedare rurlus adexercitum inimicum voluisset, eum saxo scrofam jaecre volebant: unde symbolum enatum est: brachium, inquam, et manus saxu pugno tenens, et


page 187, image: s187

scrofam se ferire demonstrans, cui lemma additum: Si sciens fallo. Perfuga enim memoratus hos versus dicere cogebatur:

[note: Proditio. ] Vt scrofae vobis praesentibus accidir isti,
Sic mihi contigat, fallere si hic cupiam.

Hac itaque methodo sectiritatem sibi promittebant, neminem contra se conjuraturum esse. Fortassis iliud significando, quod sicut Animal hoc turpe est, sic actionem illam quoque indecoram, turpem, et homine ingenuo indignam esse, percutere immundum

animal, nec castigationem illam promeritum. Hanc mercedem, imo hac omnino majorem procul dubio [note: In Apopht. L. A. Dec. 1. ] meretur proditio. Plutarchus att: Alieni fidem habere non debet, qui suorum proditor fuerit. EtLivius: Semel proditori nulla est danda fides. Quod vitium omnium pessimuni est.

[note: Sollicitudo et Curae Regni. ] Ad indicandas Regni curas, et sollicitudines duae manus figurantur, quae in actu deponendi Diadema, spectantur, cum sequenti inseriptione; Ecquis emat tanti sese demittere?

[gap: illustration]

Symbolum hoc originem ab eo traxit, quod Vaterius Maximus de Rege quodam recenset, qui cum per aulam palatii suigraderetur, obvium habens e familiaribus suis, qui ei diadema regale porrigebat capiti imponendum, diu cogitabundus, et anceps stetit, tandem in haec verba prorupit. Ombilem magis, quam felicem panum, quem si quis penitus cognoscat, quam multis sollicitudinibus, et periculis, et miseriis sit refertus, ne humi quidem jacentem tottere vellet. Ita enimvero est. Moyses item ab Altissimo ad Principatum vel Ducatum populi vocatus, apertissime respondit: Non possum solus sustinere omnem hunc populum. Tyberius [note: Lib. 1. Annal. ] pari modo apud Tacitum in primordio Imperii agnoscerese ait: quam ardnum, quam grave regendi sit onus. Ajebat Sinesius, siquidem plumbuni [note: Ap. Coctam. ] in bilance, cum gravitate, et pondere Regni libratum fuerit, non patum hoc illi praeponderaturum esse. Imperio maximo maxima inest cura, inquit Salultius. Elevatissimus Ludovici Mancini calamus in Tragoedia [note: Atto. 1. Scen. ] Othonis, hunc Imperatorem cum suis sic ratiocinantem introducit:

Questo del capo mio gravoso incarco,
Questo della mia destra augusto peso
Con varia luce, e geminato pondo,
Mi tengono, Rainaldo, ogni or sospeso.

Ecce gigantes gemunt sub aquis, vel sub pondere [note: Cap. 26. ] illarum inquit propheta Job. Gemunt sub onere sphaerarum, nisi illic Aleides sint, vel Atlantes.

Conestabilis Columna, ut candorem fidei suae denotaret, quae fortitudinem brachio subministrabat, [note: Fides et intergritas. ] idem brachium armatum exhibebat una cum manu sua, quae gladio grandi evaginato se percussuram minitans, hoc lemma adjunctum habebat: Non fallax. Utque puritatem integritatis suae palam faceret, supra praeratum gladium insculpi lilium fecit. Ingentem brachio vigorem praebent, integritas animi, et sana ratio.

Nil sibi conscire, et nulla pallescere culpa,

Ajebat Virgilius: Bias item:

[note: Apud stob. ] Sola bona conscientia caret invisa metu,

Binae manus cum virili constantia apprehendentes validum remum quendam, de quo proinde plura flammarum volumina egrediantur cum lemmate [note: Vigilantia. ] Gallico: Pour un autre non. hoc est: Non alteri: Impresa symbolica erat Admiralis Andreae Lavalli. Per hoc enim fidelem et nunquam interruptam vigilantiam pro commmodis et utilitatibus Regis sui indicare voluit: praesertim in nunisterio navali, cui


page 188, image: s188

praesidebat. Pet manus operationem et robur figurabat, per remum flammigerum, sollicitudinem suam, et promptitudinem. Haec prima pars est, quam in fideli ministro requirimus. Quin imo sollicitudo, inspicientis et praesentis, anima est negotiorum. Catoni praejudicium non dedit sacerdotem fuisse Apollinis, ut idcirco se Reipublicae curis subtraheret. Magnanimi DucesJosue, et Gedeon in more positum habebant, oblato sacritifio altaris, imposita casside tum demum lustrare exercitum gladiat amanu.

Ad figurandam tyrannidem, pejorem Dionysii [note: Crudelitas. ] Syracusani, depingi poterit supina manus, cujus digiti pungentibus cannis perforati sint, cum inscriptione sequenti: Heu cadit in quenquam tantum scelus? Coelius recenset, Locrenses, ut se de memorati Regis impietate vindicarent (quippe qui cum infami turpitudine eorum filias omnes stuprare voluerat) teneras adhuc tyranni filias ampuisse, easdemque obvio cuivis ludibrio et libidini exposuisse violandas, deinceps barbarie atrociori, quam non fuit illa Dionysi majoris, inter carnem et ungves fixisse praeacutas arundines, et eo usque tormentis exquisitis discruciasse, donec animam efflarent. [note: De fortuna Alexandri apud Stob. ] Dicamus igitur Tyrannidem genitricem esse injuriae, prout Plutarchus inquit: et Sophocles: Tyrarmum esse pium non facile est.

Cum Julianus Apostata, nefarius Imperator Imperii gubernaculum assumpsisset, per compita et muros civitatis, prout Eccseiiastica historia docet, edicta publica affixit, quibus cavebat, ne quisquam ausu temerario Juventutem instrueret in iis rebus quae vel imperii regimen, vel rei domesticae adminstrationem concernerent. Haec tam impia lex a S. Joanne Martyre dilaecrata est, qui eam inexorabili, et atrocissimae crudehtati poenae et tormentis anteponebat. Itaque ut hoc factum generosum exponeretur duae manus erectae erant, [note: Actio Christianae generositatis. ] dilacerantes folium quoddam, cui sigilla aquilae subtus affixa erant, cum hac Epigraphe: Praesto est insignis gloria facti. Erat enim haec actio Christianitatis heroica, et airimo plena, quae honorem vitae praeposuit. Simile hoc Exemplum est aliis tantis, de quibus meminerunt Petrus Victor, Cedrenus, Gallonius, et alii non solum iis que de Juvenibus robustis in medium producuntur, sed de virgunculis quoque imbellibus, quae se tyrannis praesentando, impavida libertate eorum crudelitatem improperarunt. Inter has S. Agatha censenda adversus Praesectum Quintianum: S. Lucia contra Paschasium: S. Catharina contra Maximinum, et insuper aliae, quibus Legendae Sanctorum adimpletae sunt.

Nec enim compedes manicae, aut catenae reum aut facinorosum hominem indicant, sed opera, et facinus. Ad hujus rei expressionem, binae item manus figurantur, quae indicium operis sunt, pendentes de praememoratis manicis iisdemque apertis: [note: Opera de internis indicant. ] hae pro symbolo portant (illud quod supra dictum est significando) nec fas est, nec posse reor. Hoc: inter alios S. Petrus palam dedit, cum per manum Angeli solutus, catenas carceri suo ipse evadens dereliquit. Non aliter se res habet. Dixerit alius, habitum non esse, qui Monachum faciat Sed mores. Loquere, ut te videam, ajebat M. Tullius ad quendam, qui eum impetebat. Arbor e fructu cognoscitur, sic divina sapientia nos docuit. E rivulis fons ab odore liquor discernitur.

[note: Mundi gloria vanitate plena. ] Ut proinde mundanae gloriae lubricitas, et transitoria vanitas exponeretur, manus figurari poterit hastam tenens, in cujus summitate stuppa succensa appareat, his verbis adjunctis: Nil solidum. Alludit pictura haec ad consvetudinem illam, qua summo Pontifici noviter electo, haec inflammata stuppa praesentatur: factum hoc cum illo Isaiae confrontatur. Unde et Lampridius refert olim lapicidam Imperatori obvium in loco, ubi cumulus petrarum erat dixisse:

Elige ab his saxis in quo Augustissime casesar,
Ipse tibi tumulum me fabricare velis.

Quin et magnus ille Propheta David: Substantia mea tanquam nihilum ante te. Et alibi: Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quae praeteriit. Similitudines somni, vaporis, fumi, aquae, navium, et ventorum, quae a Prophetis plerumque usurpantur, in hujus rei testimonium servire poterunt.

Ad repraehendendum parasitorum, et lenonum immodicum luxum, eorumque omnium, qui mediocritatis liminibus contineri nequeunt, sed praescriptos sibi terminos per fas et nefas praevaricari [note: Mediocritas in rebus. ] non cessant, scyphus aqua plenus figurabatur, super quem manus eminebat, super infundens, et aliquantum farinae injiciens, cui haec brevis declaratio adjungebatur: Satis. Sic olim fecisse legitur Heraclius Imperator, ut Athenienses eam continentiam doceret, quam per tot Philosophorum maxime illustrium doctrinas, quam in mundana subtilitate, et iam post fata patriae suae reliquerunt, comprehendere, aut discere nequierunt: hac enim aqua, et pugillo farinae indicavit, haec a natura nobis ad necessarium vitae usum suggeri, atque his contentos nos esse oportere. Sed materia haec tractatu vastissima est, quam idcirco hucusque intactam relinquimus, cum immensa de hoc authiorum volumina cuivis ad manum sint.

Tarquinii factum obliterari vetustate noluerunt Sapientes: qui cum in horto suo deambularet, Legato jamjam abituro ad filium, et interrogante, quid de viris senatoribus, contumacibus et rebellibus fieri vellet, summa papaverum capita bacillo discussit et detruncavit, ut idem de memoratis senatoribus faciendum [note: AEqualitas. ] nossent, declarans: itaque veteres ut hoc ipsum ponerent ob oculos, manum figurarunt virga quadam, id quod diximus, perficientem, his verbis superadditis: AEquari pavet altera minor.



page 189, image: s189

[gap: illustration]

Nescio an documentum salubrius, aut vivacius dari [note: De Amic multis. ] Principi possit. Atque hoc est, quod tantopere Plutardrus commendatum voluit, dum ait: AEqualitatem cole, quae amicos semper amicis, civitatibusque civitatis, socios sociis collegit, aqualitas enim legitima [note: Intrepiditas virilis. ] hominibus est. Intrepiditas animi heroici, et masculae virtutis, quae in rebus arduis se exponere non veretur, manu repraesentabatur, quae fortiter et constanter lingvam Leonis pugno tenebat, affixam habens epigraphen: Tu decus omne tuis. Symbolum hoc a Lysimacho deductum est, qui ab Alexandro Magno ad bestias damnatus, cum Leonem sibi obvium apertis faucibus vidisset, cum tanta ferocitate manum injecit, ut nec quicquam reluctanti belluae lingvam evulserit: Ex quo ei tantum gratiae apud Macedonem accessit, ut absolutus a fatali sententia in numerum intimorum familiarium receptus sit, in ejusque honorem Rex Civitatem condi, ejus nomine insigniri, et Lysimachiam appellari jusserit. Sic enimvero virtus in tempore suo producta, et nomen, et famam, et gloriam immortalem parit. [note: De Virtut. Et Vitio. ] De fortitudine Aristoteles optime inquit: Virtus est animosaepartis, per quam mortis metus non facile ingruit.

[note: Fortitudo vana sine adjutorio divino. ] Quantumcunque autem robur humantun, aut ingluvies ad complementum effraenatorum appetituum suorum pertingere omnibus viribus suis allaboret, siquidem adjutorium divinum abfuerit, frustraneus labor est, in vanum se industria qualiscunque fatigabit. Allusit ad hoc ingeniosus ille, qui manum figuravit propinquam calamo ad scribendum adaptato, qui quamvis atramento sufficienti tinctus esset, reddere idipsum non poterat, cui lemma [note: Ex Bo. Rom. ] subscriptum erat: Vlterius ne tende odiis: Totum hoc a facto illo deductum, quod Valenti Imperarori quondam evenit, qui cum Arianae haereseos fautor esset, et sententiam exilii contra Basilium Episcopum, et acerrimum fidei, contra hanc perversam haeresim propugnatorem, scripturus esset, efficere non potuit, ut atramentum calamus emitteret: unde et inopinato tremore correptus, etiam ea pauca, quae jam scripta erant dilacerare coactus est. Denique sententia Christi est: Sine me nihil potestis facere: et verissimum illud: nisi Dominus aedificaverit civitatem, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam. Amplissimus hic mihi ratiocinandi campus pateret.

Manus, cujus index annulum insertum, et apparentem habeat, quae simul inter digitos monetam auream regat, cum hac sententia: sic spectanda fides: hunc sensum habet: quod videlicet pretium fideiper ignem, non secus ac aurum examinandum sit: In periculis enim, in laboribus, in fortuna ancipiti, fidelitas, et constantia amicorum probatur. Videtur autem hoc illi Ovidiano simile, nisi ab eo plane desumptum est:

[note: 1. trist. Eleg. 4] Silicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
Tempore sic duro est inspicienda fides.

Hanc ergo Deus cum electis suis formam, et methodum tenet: sicut sapienria increata inquit: Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus. Et S. Gregorius Nazianzenus, paucis quidem sed Succolis verbis ait:

[note: Lib. 3. Sin. 10. Auden. ] Aurum flamma: bonos adversa probabunt.

Sic Joannes Audenus:

Quod fornax auro facti hoc tribulatio justis:
Rebus in adversis certa probanda fides.

[note: Felecitas non secura. ] Quantumcunque omniapro votis feliciter, et utiliter sucedant, sive id in divitiarum accumulatione sit, sive in construendis aedificiis, sive in dignitatibus, sive


page 190, image: s190

in palaestra, vel victoriis: in progressu operis nihilommus nec incommoda, nec oppressiones, nec afflictiones defuturae sunt. Aut enim post praelium langvidus es, aut a labore fessus, auta nimia applicatione infirmus, et horum similia. Totum in quatuor manibus et brachiis totidem figuratum fuit, quae manus baculum hinc et illinc, constra se invicem tenebant trahendo: cui haec Iuscriptio erat: Hic et ille.

[gap: illustration]

[note: Ep. 18. ] Hanc ommonitionem nobis Seneca suggessit, dum ait: In ipsa securitate animicus, ad difficilia se praeparet, et contra injurias for turnae inter beneficia firmetur. In hunc sensum, quasi tum fortunae suae secuturae praescius vel prophetes Commendator Testius i anebat:

Non ti fidar di calma: in um sol giorno
Scherza nell onde, et vi s affonda il pino:
E tal ricco di merci e su l mattino
Che nodo era la sera a libi intorno.

[note: Tutela divina. ] Rursum ut denotaretur, ubi super nos divina tutela vigilaverit, vim nullam esse, qua offendi possimus, manus figurata fuit, quae inter flammas, a serpente correpta mordebatur, adjuncta sententia: quis contra nos? Quod totum ab eo desumptum est, ubi [note: Act. 8. ] Paulus Apostolus in Insula Melita viperam mordentem et a manu sua pendentem habuit, ita ut barbari, eum continuo moriturum crederent: ille vero manum discutiens venenatum animal inignem conjecit. Lemma supra memoratum item de Apostoli verbis istis mutuatum est: Quis separabit nos a charitate Christi, an periculum, an fames, an nuditas, an persecutio, an gladius? Id quod Virum Illustrissimum Ciampolium, supra illud Davidicum: Quoniam in me speravit, liberabo eum, eripiam eum, et glorificabo eum, in hos versus induxit:

Sperasti in me, quando manco la speme,
Et io per la tua vita,
Quando piu l'odio in evitabil freme,
Faro tuonar onnipotente atta.

Supra id quod propheta regius in psalterio suo jam olim cecinit: Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate: considerando [note: Cursus anni, et divina providentia. ] item, quod Iconologici, et Hieroglyphici, ad repraesentandum anni decursum, serpentem depingebant, qui extremitates suas jungebat, caput videlicetcaudae: sapientes hunc ipsum serpentem figurarunt, sed undequaque fascibus et sertis variorum fructicum, pomorum, et uvarum, aliorumque, prout illa tempus anni producit, circumdatum: atque hic serpens regebatur et sustentabatur manu quadam. Sic verum est: Quod oculi omnium in te sperant Domie, et tu das illis escam in tempore opportuno, prout, Regius psaltes ait. Haec materia Praedicatons est, cum in ultimo cursus sui Quadragesimalis Benedictiones populo elargitur. Nulla uspiam in Mundo difficultas tantoperc involuta, et intricata est, quae [note: Virtus. ] non virtute et valore dissolvatur, et evincatur. Habeant montes Apennini inconscensos adytus suos, et durissima juga, erit Hannibal aliquis, qui brachii sui robore, qui ferro et aceto ipsas adeo rupes per medium secet, et viam sibi, et exercitui suo ad inimicum suum debellandum aperiat. Hunc sensum quidam sic expressit: Manum figuravit armatam gladio, quo nodum truncabat, adjuncto lemmate: Nodos virtute resolvo. Quod ab Historia illa vulgatissima Alexandri Magni desumptum est, cum evaginato gladio nodum Gordium reseidit, Hanc inter alios sententiam, cum figuris harinonicis, et patheticis [note: Pro Sextie. ] expressit Marcus Tullius, dicendo: Virtus tempestate saeva, quieta est, et lucet in tenebris: pulsa loco, manet, nec alienis unquam sordibus obsolescit.



page 191, image: s191

Manus demonstrans gladium, in quo lilium sculptum appareat, quae item tres coronas a gladio suo pendentes, vel innexas exhibeat, quondam ab Rege Franciae figurata fuit, cum lemmate: Etiam fortunam. Ad demonstrandum, quod qui sibi adhaesisset, non solum omnem natura, sed etiam fortunae sinistrae [note: Patrocinum cipis. ] injuriam superaturus sit. Monetis ubique terrarum liber transitus est, et incontestata privilegia, non solum proptera aestimationem metalli, sed etiam idcirco quod in iis imago Principis insculpta est. Inscriptio illa: Caesaris sum, noli me tangere: Cervam quandam ab omni offensa, etiam minima defendit. Cervi Aureliani, Elephantes Darii, aves Annonis sat demonstrant ipsas adeo feras sub protectione Principum, et venerationem et aestimationem invenire.

Usus ventilabri quo museae abiguntur, primam sui inventionem a plumis pavonum traxit. Muscae, carne potissimum humana delectantur, quippe quae proboscide [note: Incentiva voluptatis e medio tollenda esse. ] sua subtus cutem sangvinem exsugunt. Itaque ut quantum incentiva, stimulique cupidnis tollenda sunt e medio indicatetur, manum quidam exhibuit, quae ventilabrum ex hujuscemodi pennis compositum gerebat, per cujus gyrum muscarum multitudo volabat, cum hac inscriptione: Tolle voluptatum stimulos: quod idem est, ac nobis de periculosa occasione cavendum. Haec enim voluptas, Circe est, ad cujus mensam si semel admissus fueris, propediem in brutum irrationale converteris. Prudentissimus Ulysses, s emalo navigii alligari fecit, auresque cera obturari, ut ne sicut caeteri sodalium suorum et ipse in pecus ratione destitutum mutaretur. Sic S. Augustinus inquiebat: Sicut non vitanda sunt amara salubria, ita semper vitanda est amara dulcedo.

Apud veteres paganos in more laudabili, et devoto erat, ut in Symposiis, aut conviviis sceletum humanum [note: Memoria mortis. ] haberent, aut vero mortis imaginem. Idem usurpabatur apud iratos, ut intuitu figtirae hujus, in quam aliquando redigendi sunt, intempestivos ebrietatis et iracundiae motus reprimerent. Sensus hic in manu expressus fuit, quae vas quoddam portans, exinde semis-sceleton prodire faciebat, quod in fronte hanc inscriptionem portabat: In hoc intuens. Ad hoc se Graeci praecipue, et AEgyptii exercitabant antiquitus. [note: Hom. 16. ad Porpulum. Lib. 12. Moral. 13. ] Ita verum esse ait S. Chrysollomus: quod nihil. sit quod magis coerceat animam apeccatis, quam fre quens meditatio mortis. Et S. Gregorius Papa: Perfecta vita est mortis meditatio, quam dum jnsti sollicite peragunt, culparum laqueos evadunt.

[note: Fides praemiata. ] Quidam, dum ob servitia fideliter Domino et Patrono suo exhibita larga sibi praemia comparasset, et multa commoda consecutus esset, unde etiam brevi temporis decursu bonorum temporalium divitem possessionem acquisierat, pro symbolo cornu copiae levavit, quod aduabus manibus invicem se amplexantibus sustentabatur, cum superscriptione se quenti: Ditat servata fides. Symbolum fidei manus sunt, prout in Hieroglyphicis copiosius patebit. Bonitas igitur et fidelitas hujuscemodi remunerationem consequitur. Quod autem manus sensum supramemoratum [note: 1. Decad. Lib. 4. ] exprimat, Author Livius est: Manus, inquit, attolluntur in signum commissiae fidei: insuper et Chrysostom. Confidentia magnam habet remunerationem.

Idea Animi perfecti haec est, siquidem sibi bonorum et divitiarum abundantiam exoptet, non ut tenacitati fomentum prabeat, aut quae ac quisita sunt male eroget, sed ut dispertiat, [note: Bona fortunae utiliter despensata. ] dispensetque dignioribus, et maxime spestatis. Hoc ipsum in manu quadam figuratum fuit, quae de vase quodam diversitatem monetarum supra cassidem effundebat, quae cassis supra librum quendam, utraque autem liber nimirum et cassis supra altate posita erant, et majoribus liter is inscriptionem hanc noatam habebant: Expetendae opes, ut dignis largiamur.

[gap: illustration]

page 192, image: s192

Sic Ludovicus Rex Francis faciebat: sic vir doctissimus Paradinus commemorat Mathaeum Balbanum Lucensem fecisse, qui cum bonorum temporalium abundantia frueretur, quotidie altissimum precabatur, ut mentem sibi illustraret, ac doceret in quem maxime indigum, aut promerentem haec sua bona elargiretur. Huc reterenda sunt verba Redemptoris: facite vobis amicos de mammone Iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Materia haec vastissima pro pulpito est.

Sagacissimus vir Sadelerus, gloria aequaliter et literarum, et Incisorum aeris, ad encomium et honorem Philippi Secundi Regis Hispaniarum, duas manus sibi invicem junctas figuravit, cum duabus sententiis, una superiori, alteia inferiori: quarum prima sic erat: Felicitas temporum: inferior ita: Rerum concordia. Non aliter accidit: nulluni in orbe bonum est, felicitas nulla, quae non concordiae et unitati ortum suum debeat. Itaque sapientiores [note: Utilitas Concordiae. ] hoc intuendo ajunt: Concordia res parvae crescunt, discordia maximae dilabuntur. Fasciculus ille virgarum, cujus tot Historici meminerunt, qui videlicet a moribundo Patre filiis suis oblatus fuit, quippe quod simul junctus frangi non poterat, sed disjunctus facile fraugebatur, nos superiorum con vincit: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres inunum, inquit psalmista. Concordia insuper abilis: ait in Emblematibus suis Alciatus.

[note: Manus ad caelum erectae. ] Binae manus, quae supinae, nihilominus caelum versus tenduntur, sustentatae a duabus aliis, cum lemmate: tutissimus: Symbolum erant invictissimi Clodovaei: per hoc monstrantis securum opus esse, quod Directorem habeat Deum. Ejusmodi manus Moseos erant, quae in caelum levabantur, interim supra hostes caelestia fulmina cadebant. Ut has manus levemus Musicus meus armatus nos exhortatur: Omnes gentes plaudite manibus, et alibi: Extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Hoc symbolum figurare item poterit Ideam personae, quae gratias Deo referat, aut orationem effundat. Ut verbo concludam: Omnem bonum Authorem Deum habet.

HIEROGLYPHICA.

HIeroglyphicum ad facta simul, et ad Symbola pertinet. Regulae ejusdem aliquanto apertiores sunt, quam facti (vel Impresae) restrictiores quam symboli, cum ad unitatem corporis non actetur: prout patet in animalibus, plantis, columnis, pyramidalis, corporibus mixtis, et artisicialibus, mutuatis a Graeconun et AEgyptiorum natione, ad rerum intelligentiam adinventis: id quod originem suam a vocabulorum penuria sumpsit. Interim disputatio anceps et longa esse poterit, quodnam amborum antiquius altero censendum sit, Hieroglyphicum, vel emblema heroiciun dictum Impresa. Quod me concernit Hieroglyphicum anterius dixerim: de corpore enim et significatione illius, sine lemmate, posthaec corpora per industriam ingeniorum et artem talia adinventa sunt, quae adjunctas haberent Inscriptienes, ad intelligentiam majorem, et ornamentum.

[note: Opera. ] Manus interim apud Sacerdotes AEgypti semper pro Hieroglyphico operationis usurpata fuit. Haec depicta, aut sculpta signum erat ejus qui aedificare statuisset. Hac sola utimur ad operandum: haec iis quae mente concepta sunt, forinsecus existentiam, artificum solertia, praebet. Sic enimvero ad actum practicum reducuntur, et visioni oculorum subjiciuntur. [note: De natura. ] Hinc Hippocrates ajebat: In unaquaque arte manus unumquodque opus, quod facere destinārat, accommodat. Cicero item: Natura dedit homini manus multarum artium ministras. Lacedaemonii invocationem deorum, suorum levatis ad caelum manibus fieri voluerunt. Valerianus adjungit: Nostram sanctam operam addentes. Huc etiam verba Catonis [note: Lib. 35. Hieroglypb. ] apud Salustium respiciunt: Non votis. neque supplictis muliebribus auxilia deorum parantur: vigitando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt: ubi socordia te, et ignaviae tradideris, nequaquam deos implores: irati, infestique sunt.

[note: Innocentia. ] Lotio manuum in quacunque gente et natione signum fuit innocentiae, et integritatis, propter hoc Pilatus ad contestandum populo, se ad Redemutoris mortem (saltem prout praeseferre voluit extrinsecus) non concurrere, testante Evangelista: accepta aqua, lavit manus. Sic antiqui omnes, cum se a culpa quadam sibi imputata testificari vellent immunes, apportata pelvi, manus lavabant, atque hoc est, quod Hebraei discipulis Christi imputārunt, dum [note: Matt. 15. ] ajebant: Non enim lavant manus suas, cum panem manducant: quibus ille econtra: Non lotis manibus, manducant, non coinquinat hominem. Per munditiem enim exteriorem, interiorem denotare volebant. Sic David ad sacrum altare accessurus ajebat: Lavabo inter innocentes manus meas. Ritus qui tam sancte a sacerdotibus observatus fuit. Veneratione digna sententia est, quam super hoc S. Athanasius posteritati dedit, ubi inquit: Datae sunt homini manus, ut ad rerum necessariarum usus inserviant, et ad preces Deo porrigendus attollantur.

[note: Potestas et authoritas. ] Erat item elevata manus Hieroglyphicum potestatis, et authoritatis, prout ab Ecclesia sancta docemur, quae sic precatur: Deus in cujus manu sunt omnium petestaus, et Jura regnorum. Ad hoc referendus Davidicus sensus: Exaltetur manus tua. [note: Caecilius Poeta. ] Alludebat ad hocCaecilius Poeta, dicendo: Deum quis non esse summum putet, cui in manu sit, quem esse dementem velit, quem sapere, quem insanire, quem inmorbum injici, quem contra amari, quem [note: In terentiana. ] aversari, quem expeti. Sic M Tullius: Verum haec non sunt in nostra manu. Haruspices olim Vespa siano vaticinati sunt, cum in mensam illius manus hominis portata, ac ea postmodum subtus mensam projecta esset, fore ut rerum potiretur, orbisque Imperium ei obveniret, quod verum fiusse eventus docuit.

Duae manus innexae aim brachiis, quae subtus axillas terminentur, sicut Impresa mea monstravit, personam otiosam signincant, vacantem, desidiosam, torpentem et stertentem languiditate vitiosa. Huc tendit sensus Spiritus Sancti: Absrondit piger manum sub ascella. Hoc genus hominum talentum suum a Deo datum subtus terram defodit. Propter quod contrarium huic dixit Anaxagoras: Sapientissimum omnium ammantium videri hominem, quia manibus instructus sit. Plutarchus idem asseruit, nec Aristotelem latuit. Denique otium omnium virtutum enervatio est: Inter alios Ovidius hoc retulit:

Otia si tollas periere cupidinis arcus,
Despectaque jacent et sine luce faces.

[note: Furacitas. ] Manus sinistra olim a Graecis pro furacitate sumebatur. Valerianus Hieroglyphicum hoc confirmat per dictum faeminae parum honestae, nominatae Sophoclidiscae, quae cum a Pechnia Juvenculo manum postularetur, et ille dexteram ei porrigeret, muliercula ad eum inquit: Vbi illa altera est furtifica laeva? Sic Catullus de Maruccino quodam ajebat: qui videlicet raro admodum manu laeva uti consveverit: [note: Rhet. ] In foco et vino tollebat linteamina negligentiorum. Vitium


page 193, image: s193

nullum est, quod tantopere nos in hominum consortio evitari faciat: quod quisque abominatur, non solum propter metum amittendi sua, sed propter perfidiam potissimum, quam ejusmodi homines pectore suo fovent. Omnis fur malignus est, [note: Pro Milone. ] ait Aristoteles. ItemM. Tullius: Insidiatori, et latroni potest afferri injusta lex.

[note: Applausus et laetitia. ] Figura externa, naturalis et internae laetitiae est, cum inaere manuum fit complosio, quod item nota applausus est. Idipsum, inquit Pierius, sat luculenter in lucem dederunt theatra Romana, et Poetarum cathedrae. Apparuit hoc in statua Sardanapali, quae in Tarso reperiebatur. Sicut vituperium umbra est, quaedenigrat, et deturpatactiones: sic applausus lux est, quae easdem condecorat, et exornat. Cibus acceptissimus est. Quopascantur aures: Nulla [note: Apud Plusarch. ] est auditio laude suavior, ajebat Xenophon: Et Aristoteles: Laus est sermo elucidans magnitudinem virtutis. Cor hominis, utreos, nullum aliud confortativum aequedulce et amoenum habet.

[note: Impedimentum. ] Vetus illa AEpyptiorum et Graecorum Secta pro Hieroglyphico impedimenti manus invicem complicatas exhibuit: superstitiose opinata, taliter innexas parturientium partui ne in lucem prodeat obstaculo esse, idque quamdiu in hoc statu memoratae manus permanserint. Vanitas tanto potius deteslabilis, quod non solum cum effectu suo analogiam nullam habeat, sed nec veri quidem similitudinem [note: Superstitio. ] ullam. Sic enimvero animarum nostrarum seductor et auceps, Ideis meudacibus, et rationibus vanissimis incautos sequaces suos illaqueat. Hinc sagaci cautela opus, ut veteratoris hujus fraudes eludamus, qui et ipsis manibus nostris nos comprehendit.

Quemadmodiim autem earundem complicatio typum impedimenti praebebat, sic dissolutio, et explicatio, argumentum erat, vel signum libertatis. Quod nilulominus in Capitulo numismatum manifestius patebit. Libertas donum pretiosissimum est, ab Altissimo homini erogatum: thesaurus nulli alteri aequiparandus, ita ut qui eum amiserit, saepe [note: 5. De finibus. ] vitam simul amittat. Ipsae ferae sylvestres, inquit Cicero, quantumvis svavitate ciborum qualicunque paseantur, quales supra mensam nostram ministrari solent, suspirabunt, et gement et plangent nilulominus libertatem amissam. Omnes homines libertati student: inquit Julius Caesar. Et rursum [note: De bello Gall. Lib. 2. Philipp. 10. ] M. Tullius: Ita praeclara est recuperatio libertaris, ut ne mors quidem sit fugienda, in repetenda libertate. Sed illa sola bene ainittitur, quae a viris Ecclesiasticis Deo tribuitur: quid dixi amittitur? quin imo nullibi melius acquiritur libertas, quam ubi taliter disperditur. Quae veritas et. a prophanis intellecta fuit, ait enim Seneca: Deo parere, libertas est. Et Sancta Agatha ad Quintilianum: Melior est Christianorum servitus, Regum opibus, ac superbia.

[note: Liberalitas. ] De inveterato illo proverbio: Manus remittere, acceptata fuit manus pro Hieroglyphico liberalitatis, et donationis: In similitudinem lusoris qui collusori suo primum aleae jactum permittit: prout dici solet: dare alicui manus. Ejusmodi senlus in Epistola Octaviani Augusti ad Tyberium legitur: Ego perdidi vtginti millia nummūm: sed effudi, cum in lusu liberalitatis fuissem, ut soleo plerumque: nam si quas manus remisi cuique exegissem, aut retinuissem: quod cuique donavi vicisim vel quinquaginta millia: sed hoc malo: benignitas etiam mea ad caelestem gloriam efferet. Inter duas manus autem, dextra potissimum assignatur, quippe quae promptior est, quam sinistra, multoque expeditior in recipiendo, sic usitatissima quoque ad porrigendum, et erogandum. Hinc sacri Interpretes scripturam per dextram divinam, profusam Dei liberalitatem, per Sinistram ejusdem punitionem, et castigationem intelligunt, idque ajunt. fieri per Angelum Gabrielem, qui ab Astronomis pro stella Martis surnitur.

[note: Fortitudo Solis. ] Apud Graecos, et Latinos Scriptum invenitur: Centimanum Briaraeum, centimannumque Gygem. Per has manus fortitudinem solis indicarunt, qui radiis sius, tanquam manibus omnium in orbe rerum opifex est. Interpretes Hesiodi per hunc Briaraeum tempus vernum intelligunt, propter abundantiam et varietatem herbarum, florum, frohdium, quorum mira est hac anni tempestate sertilitas. Per Gygem hyemale tempus denotant, propter varium rerum usum, quae tum temporisdistribuuntum, et quae beneficio aestatis collect fuerant, et conservatae. Quod universum ad auxilium Altissimi applicari poterit, qui centum manibus ad subsidium nostri vigilat, et ad nostri defensionem assistit, unde et Propheta Regius inquit: Redemisti nos Deus in brachio sancto tuo: et alibi: Si sumpsero pennas meas diluculo, et id quod sequitur: Et enim illuc manus tuadeducet me.

[note: Mutuum officium. ] De altero illo Proverbio: Manus manum lavat, vel, scalpit, Hieroglyphicum mutui vel reciproci officii deducitur, quod nihilominus in capitulo Proverbiorum clarius patebit. Hanc monetam praeclarissimam arbitror, quae mutuo detur: Dei enim Providentia ut plurimum fieri dixerim, ut ea, quae alteri facimus, nobis ipsis eveniant, five sinistra illa sint, sive dextra: Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis remetietur vobis; Totum hoc Apostolus Paulus [note: Rom. 12. ] expressit: Charitate invicem diligentes, honore invicem praevenientes, sollicitudinenon pigri. Quod item [note: Sililoq. c. 28. ] S. Augustinus: his verbis conclusit: Gratiarum actio beneficiis respondeat acceptis.

Manus est, quae in necessitatibus nostris nos sublevat, quae post casum nostrumnos erigit, quae cibat, dum esurimus, potat sitibundos, medicamenta Suggerit dum aegrotamus, alligat vulneratos, allevat opprellos. Hinc Palinurus illic apud Virgilium inquit:

[note: Adjutorium. ] Da dextram misero, et tecum me tolle per undas.

Doctissimus Valerianus observat, hanc non solum in r auxilio temporali sed etiam in spirituali promptam esse; quod in Patrinis manifestum fit, dum ministrerio manuum infans ad lavacrum baptismatis tenetur, atque idcirco Hieroglyphico arsam praebuit, ut exinde auxilium opportunum indicaretur. Notat itidem, hoc auxilium praeberi ab Episcopis dum ordinant, ubi ordinando manum capiti imponunt: atque haec sunt, quae vetus illud adagium in usum redigunt: Homo homini Deus. Quod universum Cicero sic diducit: [note: 2. offic. ] Homines hominum causagencrati sunt ut ipsi [note: 2. De Ira. ] inter se aliis prodesse possint. Et Seneca: Homo in adjutorium mutuum generatm est, et alibi: Alteri vivas opportet, si tibi vis vivere.

[note: Supplices. ] Apud nationes nonnullas in morepositum est, ut vinctas post tergum manus pro signo supplicantium [note: lib. 18. ] accipiant. Recenset Amianus: hunc morem Assyriis olim patrium fuisse, et ait: Antonium recognitum aliquando in acerrimo et crudeli praelio ab Ursicino, hunc ei voce alta inclamasse; Heus Proditor! homo nefarie! Illum vero continuo detecto capite, ab equo suo desilientem, flexo poplite, facie pene interram usque inclinata, manibus item post tergum junctis, eum Dominum Suum appellasse et Patronum, de praeteritorum reatu veniam supplicasse. Hac forma captivi, et carceribus mancipari ducuntur, unde etiam captivitatis Hieroglyphicum factum est. Quod totum Virgilius expressit:



page 194, image: s194

Ecce manus juvenem intereapost terga revinctum
Pastores magno ad regem clamore trahebant.

Haec una acerbissimarum afflictionum est, inquit [note: De ascens. Domini. ] S. Chrysostomus: Captivitatis persecutio imputatur ad martyrium. Siquidem homines scelerati ad amaritudinem illam, quae peccatum consequitur, reflecterent, non usque adeo ad malum proclives essent, [note: Salutatio. ] et praecipites. Manum item Hieroglyphicum, vel indicium reciprocae salutationis esse probare ultra necelse non est, dum illud quotidiana experientia docemur: Amici siquidem obviam facti, reciproce manum sibi tangunt. Quod et prisca aetate Varro dixit, et Climacus. Hinc Virgilius in AEneide AEneam inducit conquerentem, quod Patrem videre sibi non liceat, et ita fatur: Cur dextrae jungere dextram non datur? Haec cordis legatus est: signumque externum ejus, quod ab intro concluditur: hinc si porrigitur libera, non invita, si aperta, animum indicat ingenuum, sincerum, et propensum. Hanc dixeris monetam esse, quanto copiosius distributam, cum tanto majori semper foenore et lucro redeuntem.

[note: Adoratio. ] In capitulo historiarum, rituum, et consvetudinum, multa, ut opinor, narratio nobis occurret, de osculatione manuum: nihil ominuscum hoc osculum significationem quoque Hieroglyphicam praebeat, necessarium video, ut hic loci quaedam etiam de his, quantum invenire licuit, in medium proferam. [note: Ex Piere. Lib. 35. ] Non solum itaque levare in caelum manus signum adorationis erat, sed ad earum etiam osculationem accedere. Hinc Plinius ajebat: Quaedam [note: Ad Ruff. ] est in dextra religio, quae osculis aversa appetitur. Et S. Hieronymus: Qui adorant, solent manum deosculari, unde Hebrtaei deosculationem pro veneratione usurpant. Hoc inprimis per Hispaniam totam mos obtinuit: antequam sacri pedis deosculatio in summis Pontificibus usurpata fuisset, ei solum haec osculatio manuum dabatur. Sic alim manifesta palpatione de Caesare Augusto Imperatore inquit Catullus, Senatores Romanos et praetextatos accessisse Jovem, precatos, ut tutorem sibi constitueret, eumque respondisse, Caesarem adirent, eidemque veneratione debita manum oscularentur.

[note: Consensus. ] Antiqua consvetudo fuit, nunc quoque non abolita, ut siquando Duces, et exercituum capita obtinere a communi muite, in exequenda expeditione quadam consensum oportuit, illic videlicet, ubi consultandi mora non est, ut rumor et dissidium verborum praepediatur, in signum promptae voluntatis et consensus, dextram quisque erigeret. Ab hoc ritu Hieroglyphicum consensūs enatum est. In [note: Xenoph. Cyroped. ] exercitu Cyri, ait Xenophon, hunc morem potissimum viguisse: qui primam originem suam, et fundamentum de lege hebraeorum potissimum sumpsit, illic nimirum ubi Aaron in Levitico manus suas in caelum levando, et idem ipsum populo imperans, ab Altissimo Deo sibi bona provenire postulabant. Sic [note: De salut. Imp. ] S. Paulus: Orate in omni loco, attolentes puras manus. Et Tertullianus: Illuc suspicientes Christiani, manibus expansis, quia innocuis, capite nudo quia non erubestcimuss, sine monitore, quia de pectore oramus. Denique Propheta Regius: Ex tollite mamus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

[note: Pactum. ] De consvetudine illa, qua solemus ea quae scripto invicem sancita sunt, simul data dextera stabilire et confirmare, prout illud in erectione pacis mos obtinuit, antiqui olim et dicto in impressionibus suis Hieroglyphicum conventionis, et pactorum fieri voluerunt. Ex hinc aphorismus ille, et praeceptum Pythagoricum derivat: Non unicuique dexteram porrigendam. Hoc est: non cum unoquoque conventiones et pacta stabilienda. Ita Solon ait: Amicos ne cito compares, quos antem comparaveris, ne rejicias vel contemnas. Hujus rei vivum exemplar in [note: Lib. 31. Rerum Gestar. ] Ammiano Marcellino invenitur, de Ebridio, qui solus inter tantos conjurare contra Constantem Imperatorem renuit: timens autem ne a militibus offenderetur, aut vero occideretur, ad Julianum refugit: haec autem Authoris verba sunt: Vt timoris levandi causa dexteram ei porrigeret: cui ille: Ecquid praecipuum amicis servabitur, si tu dexteram attigeris meam? Plutarchus in Catone Uticensi hanc consvetudinem osculandarum manuum in solis Imperatoribus usurpatam fuisse ait, et hunc honorem non nisi paucis admodum, tum quidem temporis datum. Hinc divinus Psaltes: suscepit me dextra tua Domine. Idque a Theologis hanc interpretationem habet: Mos eorum est, qui opem sint allaturi, dextram porrigere. Et. rursum in Psalmo sexagesimo tertio: tenuisti manum dexteram tuam. Hinc Hesychius: In sacrifieiis manuum impositio nunc benedictionem ministrabat, nunc peccatorum remissionem, nunc S. Spiritus adventum, nunc expiationes, quas solo recipimus intellectu.

[note: Fides. ] Quandoquidem autem inter pacta fides requiritur (sine hac enim omnis conventio, et transactio irrita esset, frustranea, et vana) manus praecipue sunt, quae [note: In ejus testimonium Arabes sangvinem de planta manus cavant. ] fidem repraesentant. Itaque Numa Pompilius sapienter admodum instituit, ut eorum sacerdotum, qui sacrificium fidei oblaturi erant, manus ad extremitates usque digitorum vestitae, et coopertae essent, tanquam indicium, quod fidem inviolatam conservaturae sint. Hoc ipsum Arabers inconcusse observant: qui contractum aut pactum nullum ineunt, nisi prius de planta manus sibi sangvinem prope digitum majorem eliciant, idque mediante petra, um invocatione Oratal, et Allilat tanquam fidejussorum, et qui unica Gentis numina sunt. Quod dicttun Virgilius corroborat, loquens de Persona Didoni:

--- En dextra fidesque
Qua secum patrios ajunt portare penates.

Sic Anchises quoque apud eundem Authorem, Achemenidi fecisse dicitur:

Dat dextram, atque animum praesenti pignore firmat.

Idcirco velum quoque candidtun erat, quo manus, vel simulacrum fidei cooperiebatur. Hinc Maro fidem canutam appellat: primumque Templum, quod aliquando erectum sit a Roma filia AEneae aedificatum [note: Primum omnium templorum consecratum fidei. Ex fragm pomp. ] volunt, et consecratum Fidei, nec sine instinctu divino: haec enim urbs, quaefutura erat Basis et fundamentum fidei Catholicae: non sine ratione prima sua altaria erigere, primasque fidei victimas consecrare debuit. Velaminis candidi meminit Horatius dum ait: Et albo rata fides colit velata panno. Velamen hoc sinceritatem denotat, quae in actionibus hujus cemodi requiritur, et quae sine ambiguitate dicenda est, universarum in orbe rerum stabuimentum esse.

Simulacra duo, quae manus invicem jungebant, Hieroglyphicum erant felicitaris mundanae, praesertim si caduceus adjungebatur: compositis enim et pacificatis rebus, necesse erat credere, secuturam inde publicam felicitatem. Hunc praecipuum esse scopum oportet in iis qui gubemaculis praesident. Haec sela virtutum complementum est, scribit Peripateticus: [note: 6. Ethic. ] Non solum virtutum est praetissima, sed ipsa omnis est virtus: atque ideo Principi non minus necessariam esse benignitatem, et benevolentiam, quam Justitiam. Annum bonum non solum de magnis [note: De consol. Phil. ] frugibus, quam de justo regnantibus aestimandum, inquit Boetius.



page 195, image: s195

Apud Spartanos in phano quodam cum majestate magna collocatus erat Senatus sacer, ex simulacris compositus, quibus nec oculi essent, nec manus, [note: Juex incorruptus. ] prout illud doctissimus Alciatus meminit. Sine manibus, inquam, ne forte Tribunal suum largitione donorum corrumpi patiatur, atque in hunc modum thronus ille inviolabilis deturpetur, Authoris verba [note: Embl. 1. 45. ] haec sunt:

Cur sine, dic, manibus? capiant ne Xenia, ne se
Pollicitis flecti, muneribiusvesinant.

Ut itaque ad hunc sensum alluderet, Hieroglyphicum ab iis institutum est. Judicium illibatum expri mens: simulacrum statuerunt, prout illa superiora, recisas habens manus. Hanc munusculorum indebitam acceptionem Plutarchus ingeniose admodum in Dramoclida et Suatocle perstringit, dum sic habet: Quis iniquo animo non ferat, quorum sermo omnis cum de Reipub. negotio aliquo capessendo, deque tribunalibus colloquerentur, erat, ut se invicem ad auream messem incitarent. Corruptio haec in iis, qui regimini praesunt, potissimum detestabilis est.

[note: Virtus divina. ] Attributum operationis divinae (prout in mysticis dictincte apparebit) per repraesentationem manuum significari posse ambigendum non est. Nihilominus, ut Deum demonstraret sine manu visibili, et corporea operari prudens antiquitas, imaginem Jani, eandemque absque manibus depinxit, quamvis supra quadratam petram bina facie stabilitam: quae petra de basi exigua in sublime levabatur. Erat autem et sine pede, ut denotarent, nec pedibus eum indigere, ad imperata sua exequeuda, sed ei non nisi nutu opus esse, ac sine mora creaturam omnem obedire, et subjectam esse. Tales quandoque Icones figurantur, ut de plebe homines indocti, qui clarior lumine destituuntur, ad sublimiora comprehendenda, his terrenis rebus ad contemplanda caelestia subleventur. Huc referenda sunt verba S. Gregorii Papae: Vt per ea quae animus novit, surgat ad incognita, quae non novit, --- et per ea quasiconfricatus incalescat.

[note: Spes vana. ] Rursum ut monstraretur, sub sola spei anchora confidere, quandoque plus nocumenti, quam commodi afferre: dum saepius incauta ratis negotiorum ad inevitabile naufragium jactatur, simulacrum hominis statuerunt, idque ademptis manibus: eum designando, qui cogitata sua ad finem operis nequit producere. Sic enimvero Astronomi, eos brachiorum robore debilitandos ajunt, qui sub geminorum sidere, tum in mundum geniti fuerint, cum idem sidus in decimo septimo gradu constiterit, geminorum enim dominio, et iufluxioni brachia subjecta [note: Lib. 35. hieroglyph. ] esse. Curiosum est nosse, quod super haec Pierius de Micerino Rege Aegyptiorum recenset: Hic enim sepulchrum Reginae uxoris suae circumdari viginti anciliarum Colossis fecit, sed truncatis manibus, totidem enim ancillis Regina illa amputari manus praecepit, eo quod causa fuerint, aut vero operam suam ad nefandum illud et inauditum scelus praebuerint, quo detestabilis Pater genuinam filiam suam turpissimo incestu foedavit. In hunc modum ad signifificandam operationis excelleutiam, in sacra Regum historia recensetur, cum primum Arca in templo comparuisset, ubi Dagon Idolum erat, idipsum continuo mutilum manibus, et humi stratum jacuisse. Hinc mirandum non est, quid inlibro Levitici, quicunque manu, vel pede siderati essent, de templo Domini rejicerentur. Hinc magnus ille Propheta Regius: Non veniat mihi pes Superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Vanum denique est de futuro confidere, ubi nil determinatum, ubi rerum anceps veritas est. Spes temeraria plerumque homines [note: Apud Stob. ] fallit, dicebat Euripides, et Pindarus: Spes, vigilantium est fomnium.

[note: Tenacitas. ] Manus sinistra complicatis digitis, et compressis, indicium tenacitatis et avaritae est, secundum praememoratum Pierium. Huic sensui audioritatis pondus Diogenes addit, Cum ait: Amicis non esse manus complicatas tradendas. Avarorum hic gestus est, stringere manus, et per modum sangvisugae, vel spongiae, sine intermissione ad se trahere. Eruditissimus Pierius inquit. vidisse se Romae statuam Philosophi Philemonis, quae librum porrigere videbatur, quem manu laeva tenaciter constringebat: sed ei soli qui liberaliter sibi pretium collocasset in dextta, sinistram patuisse. Culpa haec idcirco gravis est in animo, quod charitatem tollit, et socialis [note: hom. 66. ad popul. ] vitae jucundam consvemdinem: juxta S. Chrysostomum enim: Avarus nullum hominem esse vellet, ut omnia consumeret. Ob eandem causam illic [note: Cap. 3. Proverb. 3. ] apud Prophetam Amos Deus se templi portas dituturum inquit. Nunquid avarus imptebitur pecunia? ait Spiritus Sanctus. Avaritia invidiae pater est, de qua Ovidius:

Invidus alterius rebus marcescit opimis.

Vastissimnm thema hoc ad amplificandum.

[note: Discursus et ratiocinatio. ] Sententia mea, quam supra jam in Impresa mea exposui, manum exhibens pro symbolo ratioeinationis, a Pierio confirmatur dum ait: Porro autem orationem unamquamque tradunt ex manu significari: [note: Pierius L. G. ] quamvis alio loco prensam manu lingvam id facere dicimus: Idque idcirco, majorem enim habet energiam lingva, et cum majori se vigore exercet, cum gestus ei comes est. Hinc Artemidorus memorat, ejus temporis comicos soloecismos manuum fecisse, eo quod pro ratiocinationis suae sensu conformis orationi gestus non fuerit: emendatissimus discursus est, arti Dialectices conjunctus, quippe quae argumentandi mediodum, et dictionis ralicias discernit, et veritatis magistra est. Zeno, non sine profunda cognitione, verus disciplinae Stoicae princeps, cum professionem suam ob oculos ponere vellet, manum solitus est repraesentare, digitis in pugnum Coaretatis: indicando argumentorum angustias, et brevitates implicatas, quibus haec professio uti consveverit, cujus item limimbus coercetur. Quae prosessio ideirco elevata est, et sublimis, quod non secus ac clavis aliqua ditissimum nobis philosophicorum arcanorum aerarium adaperiat: unde et S. Augustinus eam dixit: Artem artium, scientiam scientiarum, quā apertā aliae aperiantur, quā clausā aliae claudantur. Itaque paucae artes, paucae sunt scientiae, quae ejusdem Dialectices categoriis, praedicamentis, et praedicabilibus non indigeant.

[note: Eloquentia. ] Eloquentia vicissim, eo quod in plano quasi fluida et nullatenus impedita transcurrit, per manum sigurabatur, quae erectis digitis suis plana extenditur. Haec per animum inundat, eundemque replet. Reprehendit Quintilianus cum severitate eos (prout hic Pierius inquit) qui dum orant, absque ulla causa, sub pallio manus abscondunt: quasi vero haec actio, non nisi ludus insipientium sit: hoc enim illic faciendum esse, ubi viris in sublimi dignitate constitutis reverentia exhibetur. Eloquentia veracatena est, quae animos vincit: quod in Hercule Gallico apparuit: haec balsamum est, quod famam nominis a verme vel carie oblivionis tuetur. De quo antiqui Oratores, et Demosthenes aliquis, et Tullius, et Hortensius, et Pericles et tot insuper alii abunde fidem [note: Robur ejus. ] nobis facient: Haec Circe est, quae dulciter fascinat.


page 196, image: s196

[note: Lib. 1. Dimetr. Apud. Digoen. ] Magna elocjuemu vis, potentissimos etiam Reges expugnat, ait Demosthenes ad Olynthios: Et Demetrius: Quantum in bello ferrurm poller, tantum in Repub. oratio: illic enim res viribus agitur, hic persuasione.

Actio supplex deprecantium apud Hetruscos olim, pro more nostro inprimis, manu fiebat in caelum elevata: quod Virgilius declarat:

[note: Oratio. ] Multa Jovem manibus supplex orasse supinis.

Quoties cunque enim Detatem hujuscernodi implorabant, hunc actum exlubebant: prout hodierno quoque tempore dum Illala suum Turcae pronunciant, hanc consvetudinem servant: hac enim submissione Deum invocant, ad confusionem et opprobrium Christianorum, qui ad tremendum illud Nomen, ne inclinato quidem capitere verentiam exhibere dignantur. Sic Sophista Polemon in Ludis Olympicis fecisse legitur: qui perorantem quendam increpavit, quod in exclamatione quadam, ubi nomen intercessetat deorum, ad terram monus declinasset. Huc referenda sunt Psalmistae verba toties jam citata, et citanda: Extollite manus vestras in sancto, et benedicite Dominum. In hac virtute consentaneum est, ut omnes vires nostras insumamus, haec enim sola est, quae vota nostra ad thronum Altissimi deducit, et quae dona gratiae expetita adimpetrat. Quae materia tantopere vasta, et copiosa est, quantopere valor illius et meritum sublime et elevatum. Sed de his in praesenti Capitulo hucusque ratiocinacum esse suffecerit.

MORALIA ET MYSTICA.

IN hoc loco, si verum fateri volumus, quantum quidem explicationum, et sententiarum numerositatem attinet, quibus Sancti Patres in figuratione manuum et brachiorum usi sunt, verba illa divina adAbrahamum dicta convenire poterunt: Numera stellas caeli, si potes, et arenam, qiuae est in litore maris: utraque enim haec manus et brachia virtutem, et multiplicitatem, et sapientiam operum divinorum indicant: cumque in constitutione nostra corporea partes sat conspicuae sint, infinitum significationum numerum secum trahunt. Ego vero cum non nisi lacerum mihi, et exiguum veli segmentum sit, velificare in tam vasto oceano non auserim: suffecerit, pro solito meo, litoribus radendis immorari, ea quae maxime nervosa et succosa occurrerint afferendo. Et primum quidem.

De brachio.

[note: Hom. 8. in lean. 20. In Psalm, 153. ] INter caeteros Cyrillus, et Arnoldus Camotensis hanc explicationem adferunt, dicendo: posse in Deo brachium significare virtutem ejus inenarrabilem, qua nobis opitulatur, et universa dirigit, et gubemat: sicut et divinitatem in Christo: idque [note: Cap. 53. In Epod. Thim. 3. ] convenienter ei, quod Isaias Propheta inquit: Domine quis credidit auditui nostro, et braichium Domini cui revelatum est? Sic quoque S. Fulgentius, Brachium Domini excelsum, ipsum Christum, aut virtutem ejus intelligendam esse inquit, qui in passione sua redemptionem nostram operatus est. Id [note: De essent, divina. In Ier. 27. 49. 6. 3. Reg. 8. 40. 47. 5. 36. 30. 27. 1. 11. 12. Cant. 6. 3. ] ipsum confirmat S. Augustinus, et S. Hieronymus, posse nimirum hanc eandem intelligentiam sumi in brachiis Joseph, et omnium Heroum, quicunque recensentur in Genesi, Exodo, in libris Regum, in Job, in Psalmis, libro Sapientiae, in Ecclesiaste, in Isaia, Jerernia, Daniele, Osee, S. Joanne, Luca, et [note: In Deuteren. 20. Et in Cant. 5. ] aliis. Dictum illud Cantici: Pone me ut signaculum super brachium tuum: S. Rupertus Abbas ac dilectum applicat, fortitudinemque ejus denotari inquit super brachium hoc animam sanctam se inclinare: aut vero hic intelligenda esse Spiritus Sancti dona: item per haec virtutem miraculorum figurari [note: Cap. 15. ] Isaias Propheta inquit: Brachia mea populos judicabunt, me insulae expeclabunt, et brachium meum In [note: isai. 51. ] sustinebunt. Exponit haec S. Hieronymus, referen ad Sanctos, qui Redemptori nostro consociati in die illa tremenda futuri judicii mundum sustinebunt dijudicando opera nostra. Hoc brachium Deus est (inquit idem Sanctus) qui in omni tribulatione nostra opportunum nobis auxilium praebet. Involutum [note: Cap. 9. ] admodum esset, quod Isaias inquit: Vnusquisque carnem brachii sui vorabit: nisi praememoratus Ecclesiae Doctor vepretum sub quo sensus latet, discooperiret. Brachium, inquit, interdum dicitur Ecclesia, quae et brachium dicitur haereticorum, cujus carnem haeretici vorant, cum ejus fideles inerrorem inducunt.

Id quod dicitur brachium Jacob forte et robustum esse, sed quod in ultimis gratiae temporibus spicas recollecturum sit, praefatus Hieronymus declarat, in hoc praedicatores intelligendos, sanctosque Apostolos, cum infidelem quendam ad sequelam Redemptoris [note: In Ps. 36. hom. 3. De Isaac. 2. 14. Moral. 2. Allegor. ] induxerint. Sentit Origenes, et insuper S. Ambrosius, et Gregorius, memorata brachia, in dicto Scripturae loco verum habere typum bonorum operum, ipsamque operationis fortitudinem: quandoque signum afflictionis sunt, et laborum. Semper in [note: De veste Sacerd. ] allegorico sensu brachia Philo hebraeis distingvit, et ait: dextrum convenire hostiae, etholocausto Sacerdotis: merita enim bonorum operum habet, quae subsidio dexterae suae adinvenit, et acquisivit. [note: De somn. Nabuchod. ] His operibus, inquit S. Hieronymus, et Richardus de S. Victore, instructus Christianus incedit, aptus, armatusque ad debellandum Sathanam: atque itaquae mente prius concepit, operibus probat, et experimento: sic enim vero, (subjungit Richardus) brachia Nabuchodonosoris statuae, in somno conspectae, operationem denotant, quae de argento erunt, siquidem operatio pura, et disereta fuerit.

[note: Cap. 2. ] De comminatione illa, quam Deus in primo Regum domui Heli intentat: Ecce dies venient, praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, [note: In hunce loe] ut non sit fit senex in domo tua: S. Gregorius Papa inquit, intelligi oportere sacrificandi facultatem a Sacerdotio, et Pontificatu antiquae legis ablatum iri: imo vero et ipsam dignitatem sacerdotii significari, idem Papa author est. Per memorata brachia in locis praesatis Sanctus Augustinus et S. Gregorius violentiam tyrannorum subintelligi posse docent, sicut et potestatem [note: In ps. 36. 29. Moral. 5. cap 11. Iob. c. 38. ] temporalem, robur item Sathanae. Supra illud Zachariae: Gladius super brachium ejus: et econtra in Job: Et brachium excelsum confringetur, jam citati authores inquiunt, de primo quidem, assignari potentiam: de illo posteriori destructionem portendi.

[note: 2. Paralyp. 2. ] Glossa ordinaria pulchritudinem, et pretium throni Salomonis considerat, armillasque insertas manibus, mystice in his consolationes gratiarum divinarum intelligendo, quae militantem Ecclesiam ad caelorum regna condueunt, Sicut Lyranus per Austri brachia commemorata in Daniele, Regis Aegyptiorum milites robustos figurari vult. Glossa ordinaria rursum quandoque per brachia divinam ultionem [note: Deut. 33. v. 27. cap. 21. cap. 4. ] denotari asserit: sicut illud Deuteronomii est: Subter brachia sempiterna, et in Jeremia, sicut et in Ezechiele idem occurrit, designans


page 197, image: s197

potestatem Christi, qui bonorum Liberator est, iniquorum castigator: sic ultimus horum dixit: Et brachium tuum erit exertum: supra quod Isidorus Clarus commentatur, dicendo: vel nudatum, qui mos erat rem manu geretium. Denudato brachio dextro pugnabant milites: oratores dicturi brachium, et latus dextro detegebant. Denudatio ergo brachii significat strenuam executionem imperii. Cum hac singulari authoritate sensus mysticos brachii ad finem suam deduco, et descendo ad

MANUM.

[note: In 1. Reg. In Psal. 1. 18. ] AD dissusissimam huius expositionem primam nobis manum praebent Sanctus Gregorius, et S. Ambrosius, dicendo: ante omnia in manu DEI personam Christi posse intelligi, quae item virtus ejus nuncupatur, qua videlicet summe omnia operatur. Assumit itaque haec manus in quam pluribus Scripturae locis haec attributa, et hos titulos: dicitur enim et grandis, et excelsa, et potens, et fautrix, [note: 3. 11. 32. 6. 20. 29. 13. ] et consimilia: sicut in Exodo, Numeris, Deuteronomio, in libro Regum, in Psalmis, in Prophetis isia, Jeremia, Ezechiele, et similibus.

[note: In Ezech. 37. Ad Thrasimundum. Num. Hom. 27. ] Sanctus Hieronymus, Fulgentius, et Origenes sentiunt, in manu illa quam Moyses praecipiente Domino in sium suum miserat (de quo in libro Exodi cap. 4) Christum intelligi in sinu Patris sui, fulgidum in natura divinitatis suae: Et sicut illa leprosa facta est, sic et illa de divinissimo sinu extracta, mediante incarnatione, similitudinem peccati assumpsit, et hac ratione defectus nostros et infirmitates portavit, juxta illud Apostoli: Eum, qui peccatum non overat, pro nobis peccatum fecit, ut nos fieremus justitia DEI in ipso. Sed quemadmodum illa Moseos in sinum suum remissa, priori munditiae restituta [note: De incarn. ] est: sic filius quoque DEI in sinum Creatoris sui rediens, priorem splendorem et gloriam recuperavit. [note: De vita Moysis. ] Sic commentantur Sancti Cyrillus, et Gregorius Nyssaenus.

[note: Cantic. 1. Tom. 6. c. 4. ] Gregonus Venetus inquit, considerari in Deo manum dextram, et sinistram: de dextra miseri cordiam divinam, et cum ea omne ad nos bonum descendere: sed in sinistra severissimis legibus puniri delinquentes. [note: In Ioan. Tract. 8. De planctu. Noe. Contra. Iulian. Fortit. Spirit. Psal. 8. ] Hincdictum: Statuet oves quidem a dextris, hoedos vero a sinistris: in eundem sensum haec sumit Augustinus. In cunctis Scripturae locis ubicunque manuum fit mentio, Philo, et Cyrillus, et Eucherius exponunt, virtutem et potentiam in Deo operativam intelligi: imo et ipsa Dei opera manus appellantur, prout Deus ipse Davidi servo suo facturum promittit, illic ubi ait: Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

Manus est, quae eligit, et reprobat, quae laudat, et [note: De hon. Patientiae. 18. In Psal. 54. Hom. 17. 49. 7. 1. Reg. 7. 13. 31. 37. 1. 15. 1. Isai. 13. In Psal. 37. In Isai. Sup. Ps. 13. 16. 39. 21. Moral. 22. In psal. 122. ] vituperat, quae absolvit, et condemnat: propter quod vindicta Dei, juxta mentem S. Ambrosii, et S. Hilarii, et Origenis, in diversis Scripturae locis exprimitur in manu, sicut principaliter in Genesi, Exodo, in libris Regum, in Job, in Psalmis, isaia, Jeremia, Threnis, et alibi: item divina vindicatio ad vivum exprimitur per Isaiam Prophetam, ubi ait: A summitate aeli Dominus, et vasafuroris in manu ejus. Sicajunt S. Basilius, et Hieronymus, manus Christisunt, cum boni ad persecutionem impiorum insurgunt. De his loci copiosi sunt in Ezechiele. S. item Gregorius et Augustinus inquiunt: Manus etiam Dei dicuntur illi, qui justam vindictam Dei exercent super peccatores, quos dicitur DEVS tradere manus suas. Sic Prophera Regius inquit: Cognoscetur Dominus judicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

In pluribus item historiae sacrae locis ipsae Dei manus [note: 13. 15. 1. fort. Spir. 1. In. Con. 28. ] demonstrantur, sicut in Jeremia, Sophonia, et singulariter in Exodo, ubi sic habetur: Extendit dominus manum super mare, et absulit illud: supra quod Eucherius et Beda inquiunt: cum in tali gestu, manus percussionem minitetur, per eam divinam punitionem propalari. Manus itero Abrahae ad feriendam filii sui cervicem excenta (prout in libro Genesis legitur) executionem, et operationem divinae vindictae [note: In Ierem. 15. In Exod. Hom. 6. ] porrendit, juxta mentem Hieronymi, et Origenis.

Supra visionem illam magnam Ezechielis, cum; Angelus ei apparuit, et de eo Scriptura inquit: In [note: Ezech. c. 9. Isa. c. 47. ] manu ejus vas interfectionis magnae: supra manum item quam Isaias manum slammae appellat: porro et supra illam psalmistae armatam gladio: nisi contersi [note: Ps. 7. Iob. 23. ] fueritis gladium suum vibrabit; item supra manum, quae plagas seminat, prout liber Job meminit, rursum bini Authoies illi Gregorius et Hieronymus commentantur, manum illam esse quae [note: 4. Moral. 35. 16. Moral. 13. In Ezech. 9. In Isai. 64. Cap. 9. In Cant. Serm. 7. ] mortem fulminat, potentiamque divinam intelligendam, cum actu justi rigoris. Sicut per Manus Moseos et Aaronis repletas cineribus, iidem Authores sentiunt, ministros divinae vindictae intelligendos. De quoprae cipuus in Exodo locus est. S. Bernardus qualiter manus Dei intelligendae sint secum perpen dens, sic habet: Manus item Dei dieuntur, una latitudo, altera fortitudo: quod et tribuat affluenter, et defendat potenter, quod dederit.

[note: Matth. 3. L. C. ] Supra id quod S. Joannes Baptista, de adventu Judicis inquit: Cujus ventilabrum in manu ipsius: S. Hilarius commentatur figurari hic arbitrium facultatis, [note: 1. reg. 7. Moral. In Psal. 54. In Ps. 18. Ps. 137. ] et potestatis judiciariae. Per manus item i dilatatas, et distentas, S. Gregorius, Hilarius, et: Arnoldus clementiam et beneficentiam Creatoris intelligunt: manus item Redemptoris in cruce denotantur; Sic vaticinabatur, et semetipsum commendabat Regius propheta: Extendisti super me manum [note: 54. 13. 12. 2. 14. Exod. 31. In Psal. 138. ] tuam, et salvum me fecit dextra tua Domine; sicut in aliis locis Psalmorum, Isaiae, Ezechielis, et S. Matthaei. Locus Exodi, ubi dicitur Deum posuisse manum super vultum Moseos, ne faciem suam videret, ab Augustino sic explicatur: velamen hic, et obscuritatem, quibus involuta sunt divina mysteria, intelligenda esse.

[note: Exod. 16. In Levit. 6. In Exod. 8. In Cant. 5. ] Supra id, quod in Exodo continetur: Eduxit Dominus populum Israel in manu potenti, et brachio extento: commentantur Hesychius, Beda, et Rupertus, in his miracula figurari, quae Altissimus in medio Israeliticae gentis operatu est: hoc ipsum explicandum in manu tornatili, de qua Canticum [note: Cap. 5. In Ps. 138. in Matth. c. 12. 18. Moral. ] Canticorum. Declarant S. Ambrosius, S. Hilarius, et S. Gregorius per manus Dei saepius memoratas in libro Job, in Psalmis, Isaia, et Matthaeo Angelos intelligi, vel Apostolos, vel Praedicatores, per quos tanquam per manum, divina sapientia opus suum [note: Iob. 28. ] operatur. Illa itidem manu, de qua Job ait, quod ad silicem extenta fuerit, iidem Authores referunt, praedicatoris lingvam figurari, quae non secus ac manus aliqua in corde auditorum, divini verbi focum accendit. Possunt item in manu sacramenta intelligi, per quae Altissimus pretiosissimam nobis gratiam suam subministrat, sic enim ait divinus Cantor: [note: Ps. 79. ] Fiat manus tua super virum dexterae tuae.

Dignissima est consideratio S. Hilarii supra dictum [note: Cap. 62. In Psal. 67. ] illud Isaiae: In manu Domini erit Corona gloriae: dicendo, glorificari per haec verba Christum, in martyribus sanctis, et aliis ab eodem ledemptis. Manus [note: Gen. In Cant. 5. ] illa quam Patriarcha Joseph super oculos Patris sui tetendit, designare poterit, inquit S. Gregorius, virtutem Christi, qua Judaismum illuminavit, et de


page 198, image: s198

[note: Cap. 16. et 21 In Levit. 12. Cant. Cap. 5. In Apoc. Hom 2. In Cant. 7. ] lege velamen abstulit. Porro manus in Levitico memorata, juxta mentem Hesychii, operaRedemptoris singularissima figurat. Sic in Cantico tornatiles dicuntur: eo quod perfecta: sint. S. Augustinus et Gregorius sentiunt, per manum Patriarchae chae Jacob, qua pedem Esau tenuir, cum de utero matris egrederetur [note: Gen. 25. Gen. 27. ] (sicut liber Genesis refert) significari acquisitionem Principatus Christi supra Synagqgam: praeterea manus Jacob posthaec coopertae, et pelle caprina circumdatae, manus Redemptoris in cruce sixas repraesentant. Praesati Authores volunt, Sacerdotem [note: Apoe. 1. ] illum magnum, quem in Apocalypsi vidit Joannes, septem Stellas inmanibus gerentem, symbolum esse totidem populorum qui sub manu et patrocinio Redemptoris [note: De Cal. Hier. 15. In Isa. 13. Serm. 12. ] futuri erant. S. Dionysius Areopagita, S. Hieronymus, et S. Bemardus, per manus Angelorum, virtutes eorum operativas intelligunt: sicut viro illi bono Loth contigit, dum ab urbium illarum [note: Gen 19. Psal. 90. Deut. 6. ] contaminatione retraheretur. Sic Regius quoque Propheta inquit: In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Idem commemoratur in Deuteronomio, et Isaia. Copiosi historiae sacrae loci sunt, in quibus manuum fit mentio: in [note: 9. 4. 5. I. Reg. 10. 126. 6. 30. 10. In Ps. 120. Psal. 30. ] Genesi nimirum, et Exodo, Levitico. Libris Regum, in Psalmis, Jeremia, Ezechia, S. Matthaeo.

Supra quos locos Sancti Hilarius et Gregorius referunt, fortitudinem, et Imperium in his figurari. [note: In Ps. 120. ] Per manum item Pharaonis, et AEgyptiorum, juxta librum Exodi, et juxta Isaiam, S. Augustinus potestatem inquit, affligendi Israeliticum populum, denotari. [note: Psal. 21. ] Id quod Psalmista ait: Eripe me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me, exponit S. Augustinus, intelligi hic posse Daemonum fortitudinem, etiam exteriorem, qua nos ad peccandum [note: In Iud. Hom. 2. ] impellit: atque illic ubi psalmista inquit, et de manu canis unicam meam, Origenes commentatur, potestatem mundi, adversus Ecclesiam designari. [note: Prov. 18. ] Quod Spiritus Sanctus ait: Mors, et vita in manibus lingvae: Subjungit S. Basilius famam simul, et vitam intelligendam [note: Gen. 39. ] esse. Illic ubi in Genesi habetur, quod impudica faemina supra continentem Joseph manum [note: In Ezech. 30. ] suam extenderit, indicatur, ait S. Hieronymus, Judaeorum potestas supra Christum. Ita Rupertus Abbas [note: Cap. 2. 30. 25. 1. ] vult Ammorrhaeorum manum potentiam Judaeorum in Salvatorem figurare: Idem apparere in Judith, inEzechiele, in Isaia, in Threnis. In manu [note: Cap. 10. 6. Moral. 15. ] Assyriorum persequentium (de quibus Isaias) apertissime figurari inquit S. Gregorius, iram divinam: per hos enim, nonsecus ac per Sathanam rebellem [note: 16. et 9. Moral. 21. ] populum castigavit. Idem author hoc ipsum in Philisthaeorum manu inteiligendum esse inquit, quod in pluribus locis occucrit. Porro manus Sathanae quae [note: Cap. 2. ] justum virum Job dejecit, prout in libro ejus patet, idem figurat.

Eundem locum dixerim ego significare Christum traditum in manus peccatorum, qui membra Sathanae sunt. Sic manus violenta, de qua rursum [note: Cap. 5. ] liber Job, secundum mentem praefati Authoris, violentiam et potestatem gentilium in Christum significat, sicut et eorum qui vel minis, vel terroribus [note: Cap. 9. ] alios ad peccandum inducunt: Manus item impiorum (de quibus idem Job) Judaeos ministros Daemonum repraesentat, in crucifixione nimirum Salvatoris. Idem Gregorius adliuc, supra illud Ezechielis cap. 34. demanu Pastorum contaminata gregem [note: In Strom. ] suum desolatum requirit. Erudite S. Clemens Alexandrinus commentatur supra illud Geneseos, [note: Gen. 16. ] ubi de Agar mentio fit, quod manibus Sarae relittae sit, et ait: indicari hic correctionem, subjungendo quod cum Sara illam servam cognoverit, mystice eam ad Abrahamum sic loqui potuisse: saecularem quidem amplector doctrinam, ut juniorem, ut conservam: scientiam autem tuam, ut perfectam Dominam honoro, et colo,

Frequentissimi in scripturis sacris loci sunt, in quibus manus pro instrumento operum usurpantur: sicut in Genesi, Exodo, libris Regum, in Job, inPsalmis, in Proverbiis, in Cantico, in isaia, in Threnis: de quibus hic et capitula et versu indicare necesse non est, cum ad manum esse possint bibliorum [note: De Vigil. 3. In Psal. 128. Epist. 19. In 1. Reg. 16. In Ps. 103. Ps. 122. Luc. 9. ] concordantiae: huc etiam S. Ambrosius, Hilarius, Augustinus, Gregorius, Arnoldus inclinant, per manus operationem ipsam intelligi. S. Gregorius praesertim illic ubi dicitur: Sicut ocuti ancillae in manibus dominorum suorum, vult intelligi peccatorum opera. Supra illud Lucae: nemo mittens manum ad aratrum: commentatur Origenes haec opera cum labore acta signari: vicissim super illud Exodi, ubi habetur, [note: Exod. 12. In Iud. Hom. 9. ] quod comedebant agnum cum festinatione, tenentes baculum in manibus, Hesychius commentatur justitiam hic intelligendam esse, quae in operibus conservanda sit. Item de militibus illis, qui cava manu [note: Iud. Cap. 7. In Levit. 8. ] haustam lambebant aquam, prout liber Judicum meminit, S. Hieronymus inquit intessigendos illos esse, qui in operatione sua perfecti sunt: Lucernae [note: Luc. 12. ] ardentes in manibus, de quibus in S. Luca fit mentio, juxta mentem S. Gregorii, exempla virtutum, et bonarum actionum subindicant. Sicut persona [note: Cap. 40. ] illa caelestis quam Ezechiel vidisse se commemorat, quae in manu sua funiculum lineum gerebat, juxta eundem authorem Christum repraesentat, qui terminum et complementum dedit praeceptis, et mandatis suis.

[note: In 1. Reg. 5. ] Revertamur, insequendo vestigia expositionum S. Gregorii, ad statuam Idoli Dagon, quod in conspectu arcae testamenti in terram concidit, mutilatum manibus: et dicamus, intelligi hic opera vana paganismi, qua in praesentia Dei stare non possunt. [note: Matt. c. 18. ] De hoc quod Christus in Matdiaeo inquit: Si manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te, [note: Serm. De Angelis. ] concludit S. Bernardus, operationes damnabiles, et sceleratas relinquendas esse. Per illud Ezechielis, quo se dixit manu quadam apprehensum esse. S. Hieronymus inquit, intelligendum esse eum, qui se operationi cuidam dederit. Supra textum illum pigri, toties jam memoratum, quod videlicet manum sub ascella ponat, nec ad os suum applicet eam: S. [note: 12. Moral. Et. 21. Moral. 10. et. 53. Mor. 1. et. 25. Mor. 3. ] Gregorius commentatur, dicendo: Manum ponit super os suum, qui virtute boni operis culpas tegit incautae locutiotinis. Ad eximiam illam sentenuam Davidicam, anima mea in manibus meis semper, qui non minus et in Job habetur, idem Pontifex, adjungit sinceritatem cordis, ejusdemque concordantiam cum verbis, significari.

[note: Cap. 11. ] Supra id quod proverbia ajunt: manus in manu: idem Author ait, indicari hic cessationem ab opere. [note: Cap. 2. ] Manus item plena (de qua in libro Levitici) juxta eundem, manum illam denotat, quae in operando [note: In Matth. Cap. 33. In Levit. Hom. 4. ] benedictiones seminat. Scribunt S. Hilarius, et Origenes supra gestum illum Pilati, quo manus suas lavit, opera gentium per Christum Redemptorem lavanda et purganda esse.

[note: Cap. 9. v. 2. Ios. c. 6. ] In textu illo Geneseos: omnes pisces maris dedi manui vestrae, et in Josuae: Ecce dedi in manus tuas Jericho: Clemens Alexandrinus omnem possessionis [note: Adhort. Ad Gent. De Resurt. ] actionem intelligit. Nova rursum acutissimi viri Tertulliani fit meditatio supra manum Moseos, quae in sinum mittebatur, et abscondebatur, et ait: hic Judaeonim abscondita opera inutilia et vana intelligenda; [note: Offic. 14. ] cui S. Ambrosius adjungit, posse per hoc item


page 199, image: s199

Judaeorum gentem accipi, cum sub altissima protedtione DEI orat, quae deinceps, tanquam leprosa ejecta, relinquitur, donec rursum reponatur [note: In Ps. 73. ] munda in sinum. Et S. Augustinus ait: Manus quoque leprosa mortem significare potest, munda vero resurrectionem. Quandoque manus significationem cordis habet: sensus S. Ambrosii est, idque exemplo [note: De Noe 18. 21. Gen. 8. ] Noe declarat, inhunc modum: Noe extendens manum ad columbam, est dilatans cor ad suscipiendum Spiritum Sanctum.

[note: Gen 21. ] Quod porro Abimelech de manu Abraham septem ignas suscepit, prout liber Genesis meminit, ministerium spirituale Praelatorum erga inferiores, juxta [note: In Cant. Hom. 2. Gen. 31. ] mentem Origenis designat: manus item Jacob, quae laboribus fatigantur, sicut idem liber Geneseos exponit, secundum Authorem jam praesatum, Coajutores Christi Redemptoris nostri figurant. Supra [note: In Regula. In Loc. Cit. ] id quod Proverbia de muliere forti ajunt: Manum suam misit ad fortia, commentatur Basilius, et Beda, sub his ministros et Eleemosynarios Principum intelligendos esse, sicut et Praelatos Ecclesiae, qui in misericordiae operibus exercentur.

[note: Cap. 24. et. c. 47. ] Lisaepius jam memorata Geneside Abraham, simul et de Jacob recensetur, quod sub femore manum; tenuerint: de hoc praedicti Authores ajunt, sumendam hic subjectionem esse, qua omnes Christo subjiciendi essent, quicunque ab hoc femore descenderent. [note: Exod. 19. ] Lex quaedam Exodi est, quod nemo mittere manum debeat ad subveniendum transgrellori legis, [note: In Luc. 3. ] dum lapidandus esset, in quo nobis S. Ambrosius hunc sensum eruit: peccatorem nullatenus in perversitate scelerum (suorum imitandum esse. Sacer textus [note: 21. 1. 1. 10. 9. In Malach. 1. ] hac loquendi forma nonnullibi utitur: Locutus est Dominus in manu Prophetae: sicut Isaia, Aggaeo, Malachia; in Exodo quoque et Levitico sic habetur: In manu Moysis: in hoc, ait S. Hieronymus, exprimi, quod divina Sapientia horum Prophetarum opera, et ministerio utatur, in quo et Prophetia ipsa comprehendi poterit.

[note: De Adv. Iud. 17. 140. 11. 13. in Ios. Hom. 1. ] Vult Tertullianus, manus Moysis, et aliorum (sicut in Exodo, in Psalmis, et Isaia habetur) figurare orationem junctam operibus, prout illud in Hieroglyphicis diffuse monstratum est. Sentit Origenes, manus ita compositas figurare Christum pendentem in ligno crucis. Manus item depressas S. Augustinus, de negligentia orationis et operum exponit. [note: 10. de Civit. Dei. 1. Reg. 15. In. Ps. 140. 2. Alleg. In Ioan. Hom. 13. In Exod. 17. De vita Moysis in Num Hom. 27. Levit. c. 4. In hunc loc. ] Vult S. Gregorius, S. Hierony us, et Philo, manus elevatas. observantiam legis indicare, fidemque in Christum: depressas significare incredulitatem. Indicant item juxta S. Chrysoltomum et Bedam, mentem vel depressam, vel elevatam. Gregorius item Nyssaenus inquit, manus garves opera firma solida et inconcussa denotare, rigorem item castigationis legalis. Rursus idem Author una cum Origene ajunt: manus, Moysis, et Aaronis designare scientiam legis, peritiamque intetpretationis ejus, quae ab iis magni fiunt, qui exire de AEgypto peccatorum desiderant.

Praecepit Dominus Aaroni, et filiis ejus, ut vitulo qui sacrificandus esset, manus imponerent: quod, citatus Author, desacerdotibus intelligit, qui Christum crucifixuri erant: aut vero peccata nostra illi imponenda esse: aut etiam castigationem illic carnis figurari, fraenumque continentiae. Manus autem seniorum in isral (de quibus Jeremias) persecutiones figurant Principum Judaismi adversum Salvatorem. [note: De victimis. ] Philo item super hanc victimam meditatur, quam manus innolantium cooperit, in his professionem innocentiae considerans, et sic ait: Manus offert, qui offert opera.

Revertor ad manum dextram scandalizantem, [note: In Levit. hom. 5. In Ios. hom. 7. ] qualem amputari vult Redemptor noster: haec manus, inquit Origenes, Sacerdotes admonet ad evitanda scandala, cum in illis minus toleranda sint: juxta eundem Origenem in hac manu propinqui nostri intelligendi sunt, Patres nimirum, et matres: in anima autem nostra actus voluntatis. Affirmat item [note: In Matth. hom. 5. ] S. Hieronymus manum dexteram, adjutorium esse amorosi, et benevolimiiustri, in rebus sacris, et divinis: sinistram vero figurare par auxilium, sed in rebus terrenis: utramque autem, siquidem scandalum intulerit, abscindendam esse. Supra visionem [note: Cap. 1. In Ezechiel. 1. In Ezech. Hom. 3. ] illam magnam Ezechielis Prophetae, animalium volantium, de quibus ait: Manus hominis sub pennis eorum: S. Hieronymus, et Gregorius inquiunt, rationem intelligendam esse, quam omnium rerum sustentaculum esse, quam sublevari a vilitate terrena, ad sublimitatem caelestium contemplationum oportet: aut vero vitam activam repraesentat, quae subtus contemplativam collocatur.

[note: 1. Reg. 14. Iob. c. 13. ] S. Gregorius jammemoratus per manum item praesignari libertatem posse asserit, prout in libro Job: Animam meam porto in manibus meis, sicut e contrario, captivitacem figurare poterit, cum dicitur: [note: 7. 3. ] Tradidit DEVS in manum alicujus, sicut in Josue, et Judicum libro. Vultidem S. Gregorius posse per manus repraesentari consilium, unde illud dictum est [note: In 1. Reg. 14. ] de Rege Saul: Consulebat Dominum per manus Ahiae Sacerdotis. Rursum S. Gregorius immoratur in consideratione monetae illius, quam servus Saul manu tenebat, quartam videlicet partem stateris argenti, (prout in primo Regum reperitur) et commentatur, figurari nie ministerium, aut vero inspirationem Spiritus Sancti, ad actum practictum reductam.

[note: Cap. 9. ] Supra somnium illud Regis Nabuchodonosor, explicatum per Danielem: Et abscissus est lapis de monte sine manibus, qui percussit statuam in pedibus [note: L. c. ] aereis, et fictilibus: S. Ambrosius refert, Chistum hic significari, qui sine opera humana de utero Virginis formatus est. Loquendi formam, qualiber Levitici utitur, dum de quadrupedum immunditia mentionem [note: In hunc loc. ] habet, et sic ait: Qui ambulat super manus: glossa ordinaria exponit: Super manus ambulare, est turpis lucri causa alicui manus imponere.

Inter tot lamentationes Jeremiae, quibus desolationem urbis suae deplorat, videtur hoc solaminis loco [note: Thren. 5. ] attulisse: AEgypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane: supra quod glossa ordinaria sic habet: Manum dare, est auxilium petere. Ad hoc Psalmistae: Sic benedicam te in vita mea, et in nmine tuolevabo manus meas: adjungit Arnoldus, [note: Ps. 62. ] hic victoriam verbi divini denotari, per quam haereticorum durities convincitur, et debellatur.

Manus arida a Redemptore nostro curata, de qua Sancti Evangelistae Matthaeus, Marcus, et Lucas mentionem [note: 12. 3. 6. Srrm. 8. In Matth. 13. et. Ierem. 6. ] habent, in Sanctis Hilario et Ambrosio, florere devotas, et abundantes considerationes facit: in hac enim bonorum operum ariditatem et otiositatem intelligunt, sicut erat in Pharisaeis, plus quam in reliquo humano genere. Haec item arida (juxta quod praesati commentantur) in avaris interdicta, et abbreviata deprehenditur in largiendo. Adjungit [note: in Mare. 3. et in Ierem. 3. ] Sanctus Hieronymus supra Jeremiam, dicendo: per manusdissolutas, illas intelligendas esse quae ad recte operandum invalida sunt, nec ad resistendum tentationibus sat roboris habent: adjungit Richardus a S. Victore idipsum significare manus relaxatas (de [note: 4. de Somn. Nabuch. ] quibus liber Job) huic textui adjungendo illum Psalmistae: Manus habent, et non palpabunt, dicendo:


page 200, image: s200

Non palpat, qui scit, quomodo in bono opere debeat exerceri. nec tamen vult fructum boni operis per experientiam. Isaias Propheta dissolutionem Jerusalem pecatricis describendo, inter alios errores ejus, hunc quoque retulit: Vitam manus tuae invenisti, propterea non doluisti. Sensus admodum involutus, nisi S. Hieronymus eundem nobis declarasset: ait enim, quasi manu aperta adulterium committi ab iis, qui [note: In Isai. 57. ] palam haereses desendunt, nec de peccato suo erubescunt. Atque hi iidem sunt, de quibus [note: in Ezechiele In Ezech. 8. 39. ] locus est, qui manu sua thuribula gestant, quibus Idola adorant, dum ex omnibus adeo viribus errores suros tuentur. Armatae sunt haereticorum manus, et arcu et sagittis, ait idem author, sicut in Ezechiele habetur, ad feriendos fideles, siquidem praevalere iis possint; atqui hi arcus Gognuncupantur, inquit S. Hieronymus. Prout idem adhuc supra Ecclesiastem, [note: Cap. 7. v. 27. ] de muliere iniqua, quod manus videlicet illius vincula sint, designari daemonis fortitudinem, et haereticorum persvauones inquit.

Hae reflexiones paucae numero sunt, in tanta copia et abundantia luminum et scripturarum, quae hic supra manum copiosissime adduci possent. Interim mi Lector, haec pauca velim accepta habeas, quibus aliud non intendo, quam ut tibi servitium qualecunque exhibeam: atque interim hic ad capitulum aliud non minus curiosum, et necessarium progredior, quod omni moralitate plenum est, de manibus adhuc et brachiis pertractans.

PROVERBIA.

QUicunque non contentus est, profectui proprio solumintendere, sed insuper aliorum commodis studens, in docendo proximo laborat, optimus ei proverbiorum (juxta mentem Stagiritae) et proenuorum usus est, inquit Manutius: inter vivissima [note: In libru Instit. ] enim, et maxime singularia testimonia proverbium est, aptum ad excitandos, et commovendos affectus. Hoc ipsum in quamplurimis locis Quintilianus contestatur, in libris praesertim Argumentorum. Ad quod uberrimam nobis item authoritatem suggerit sententiaFabii, qui ait: Nam hic quidem vulgo dicta et recepta persvasione populari sine usu fuerint testmonia; sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta, factaque, qui aut honestissima, vel verissima videbantur. Inde ut ad propositum meum transeam, inter alia mihi prinium se Pythagorica lex illa offert, [note: In electione Amicorum vigilantia. ] quae ait: Ne cujus dexteram injeceris: quod idem est: ac vigilantiam in electione amicorum adhibendam esse. Convenit dictum hoc, cum illo Solonis: Amicos ne cito pares, quos autem paraveris ne rejice: et illo Biantis: Amicos sequere, quos non pudeat elegisse.

Pro iis, qui de praestito beneficio, mutuam vicissitudinem gratiudinis, et benevolentiae expectant, [note: Beneficium mutuum. ] illud dictirm est: Manus manum fricat vel scalpit: Manutius inquit, consvetam hanc fuisse Soctatis sententiam, quodque eam in ore semper versaverit: quae tamen prius a philosopho et poeta Epicharmo jam dicta fuerat: Affricat manum manus: da quiddam, et aliquid accipe: Docemur hoc adagio, paucissimos esse in mundo, qui de obsequiis praestitis retributionem non exigant: convenit cum illo: Manus manum lavat. Sic in Graecia communis loquendi modus erat: Vrbs servat urbem, servat itidem vir virum: manus manum, digitumque digitus abluit: quod idem est cum illo: Gratia gratiam parit; et sicut Euripides vult: Beneficium beneficio respondeat.

[note: Potenia Principium. ] Sicut supra ad potentiam Principum demonstrandam, in tractatu proprio jam dictum fuit: Multae Regum aures, atque oculi: sic vulgatum in hocloco proverbium sonat: Longae regum manus: quod nihilominus jam vulgo notissimum est. Sic Ovidius: An nescis longas Regibus esse manus?

Poterititem de principum dissimulatione illud intelligi: sicut de divina quoque punitione: quod quanto tardiora sunt supplicia, tanto acriora erunt et magis inexorabilia. Dixit hoc in Ily ade sua Homerus in personaviri nomine Calcha:

Rex Deus est, quoties succensuit inferiori,
Quanquam enim in praesens ferventem concoquit iram,
Post odit tamen, usque odium dum expleverit vultus.

Itaque sibi quisque jure merito de hoc praecavere non negligat.

Dare ultimum qualicunque rei complementum, quod vulgato Italorum nostrorum Idiomate sic diceretur, dar l'ultima mano ad un fatto, his verbis [note: Summam manum rei imponere. ] exprimitur: summam manum addere, quod idem est cum illo: Summum fastigium imponere. Haec proverbia primam sui derivationem, et nomenclaturam ab iis trahunt, qui constmendis aedifieiis vacant, aut perinde artificibus quibuscumque, qui dum ad culmenoperis, aut ad aedium suarum summitatem pervenerint, his praedictis verbis se opus suum terminasse enunciant. Sic enimvero postremus hic labor, ultima manus nominatur. Sicut Vernix, quā picturae jam consum~atae illinuntur, ultima pictorum operatio est. Hinc Ovidius:

Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
Nesciat his summam si quis abesse manum.

Solebat item in usu esse, ut hoc ipsum ultima lima diceretur: unde versus insequenres sic ajunt:

Ablatum mediis opus est incudibus illud:
Deficit et scriptis ultima lima meis.

Sic Seneca ad Lucillum: Vino deditos delectat potatio extrema, quae mergit, quae ebrietati summam manum imponit.

Pro eo, qui negotio cuidam nullatenus sese immiscere velit, quod Italico idiomate sic exprimeretur [note: Non se imimmiscere alieno negotio. ] (non vi metterebbe un deto) proverbium latinum sic habet: Manum non verteret: dighum nonporrexerit. Est autem hyperbolicum dictum, ait Manutius, nec enim quicquam tam facile, quam manum vertere. Ejusdem omnino gencris est, quod Apulejus [note: Apulei. in Apolog Magiae. Lib. 5. de finibus. ] inquit: Quod de mesentiat Mezentius, manum non verterem: Et M. Tullius: Ne manum quidem versuros fuisse. Et in principio citati operis: Chryssippus, et Diogenes detracta utilitate, ne digitum quidem ejus causa porrigendum dicebant, quod ego vehementer assentior.

[note: Nimia in rebus agendis tarditas, vel celeritas. In Epistola quadam Nimia diligentia quandoque nocua. ] Ad denotandum eum, qui vel cum nimia sestinatione, vel cum nimia tarditate se ab opere quopiam abripit, nec unquam perfectionem ejusdem consequitur, illud dictum est: Manum de tabula. De hoc Marcus Tullius: Heus tu, manum de tabula: Magister adest citius quam putamus. Cui adjungit Manutius: Videtur hac proverbiali figura, manum X. de tabula, admonuisse, ut desisteret a scribendis dicteriis. Derivavit adagium hoc ab eximio Pictore Apelle, qui cum aemulo suo Protogene comnaratus, eo quod (sive verum illud esset, sive cum va nitate id de se jactaret) promptissimus esse videbatur in opere suo, cum tardior esset Apelles, considerata hac tam mira diligentia dixisse fertur: Nescit


page 201, image: s201

Protogenes manum de tabula tollere: Per quod indicatur: diligentiam nimiam, nonnunquam sine damno [note: Lib. 35. c. 10. ] non esse. Hinc ad rem Plinius ait: Proinde si quando admonebimus, ut recedat aliquis ab opere, negociove, quod in manibus habet, videbimus illum manum de tabula tollere. Referri hoc ad scriptores eos poterit, qui cum nimia austeritate semetipsos accusando, et reprehendendo, nec sibi ipsis unquam satisfaciunt, nec Lectoribus: nec enim minor defectus est, nimia exactitudine tabescere, quam omnino nullam adhibuisse.

[note: Ex omnibus virbus laborare. ] Laborare in opere quodam quantum possibilitas permitrit, quod idem dicere est, ac ultimas vires impendere, his verbis exprimitur: Manibus, pedidibusque: per manus enim industria operantis, per pedes celeritas maturantis figuratur. Sic Terentii [note: In Andra. ] Daccus inquit: Ego hoc Pamphile tibi pro servitio debeo conari manibus, pedibutque. De hac sententia [note: Iliade. ] Homerus contra Demolthenem scribebat: Imo quidquid possum ego manibus, pedibusque. Convenit dictun hoc, cumbinis illis: Omnibus nervis: et: velis, equisque. Haec diligentia in negotiis summi momenti maxime necessaria est, juxta axioma illud alterum: Vltimis morbis, ultima remedia. Etiam inter Italos nostros jam mos invaluit, sic loquendi: aver fatto e di mani, et di piedi.

Dicitur item, sed significatione omnino diversa, ab [note: In Persa. ] eo quod litera praesefert; Addere manum: ait enim Plautus idipsum dici de hominibus qui alios subsannare consveverunt, quamvis prima fronte videatur dici de iis, qui manum in negotio ad adjuvandum porrigant. [note: Subsannare quempiam. ] Deductum autem proverbium est, juxta praememoratum, ab iis qui cum ludificare alios intendunt, aurem eis apprehendunt, et hinc, indeque vellicant. Sunt autem verba Plauti: Quid ais? crux, stimulorum, tritor compedum, ut mehodie versavisti, ut me in tricas conjecisti? quomodo de Persa manus mihi addita est? Idem alibi: Eo pacto avara [note: In poenulo. ] Ventri pulchre adii manum. Sic in alia Scena: Ita illis impetres, omnibus adii manum. Hunc sensum [note: In Aulularia. ] Persius attigit:

Nec manus auriculas imitata est mobilis albat.

Sed professio haec in homine morigerato, et honeste educato, indecens omnino est.

Praeceptum itidem saluberrimum, et quo aliud aeque sapiens invenire facile non est, ab antiquis ad nos pervenit: Cum Minerva manum quoque move. Per quod intenditur: ut in omni adeo actione nostra [note: Opera nostra ab auxilio divino dependent. ] divinam imploremus tutelam: Proverbium autem hoc a mulierculis originem desumpsit, quae ad or diendam telam, veltexturam suam, ante Palladis imaginem (quae et Minerva est) consistebant, aestimautesTextricem primam eam fuisse, atque inde Patrocinium ejus invocabant, ut ad terrninum suum, quod caepissent, pro votis suis feliciter opus perducerent. Sonat item proverbium hoc: Non solum in auxilio divino sic standum esse, ut deinceps manum cingulo applicemus otiosi, sed ad opus illam extendendam esse. Volunt quidam significationem hanc de paupere Agasone inirium [note: Inspirationi divinae cooperandum esse. ] sumpsisse: qui cum in fossant laplus esset, Herculem precabatur, ut se inde eriperet: ad quod ei responsum venisse, siquidem id vellet, ipse quoque non minus evadendi curam ageret, et vires suas impenderet, tum Numen quoque adfuturum. Hoc totum Svidas exponit, dicendo: Fac interim aliquid ipse, dein Deos voca. Hujus sententiae S. Petrus Apostolus est, dum ait: Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Hoc ipsum studet insinuare nobis doctissimus Alciatus dicendo: Qua DEI vocant, eundum. Quae materia admodum vasta, et ad pulpitum sacruum necessaria est.

[note: Executio operis. ] Qui facta promissione ad ipsam operis executionem sine mora progrediuntur, his verbis indicantur: Oculatae manus. Eo quod oculis accipientium quantocyus quod promissum est manu exhibetur. In his enim vera amicitia est: et in his sententia S. Augustini verificatur: Probatio dileclionts, exhibitio operis. [note: In asinaria. ] Sicut illic quoque apud Plautum muliet quaedam ju venculum sibi montes aureos spondentem qui tamen promissis suis non stabat, sic alloquitur: Semper oculatae sunt nostrae, manus, credunt quod vident. Pari modo apud Terentium Sannius quidam ait: Nunquam ego adeo quid possem, mallem: ut ferrre in praesentia potius. Huc allusit in Eunucho suo Cheraeas: Fac nunc, promissaut appareant. Aristoteles item de Pantheone vociferatur: Frustra est illa potentia, quae non reducitur ad actum.

Si quis se negotio difficillimo intricet, ad quod ei [note: Incepta difficilia. ] magnis viribus, et ingenti labore opus sit, hoc dicto exprimitur: Ambabus manibus haurire. Allusit ad hoc Comicus Aristophanes: Vtraque manu bona dispergens [note: Aristoph. Equitibut Iliados H. In Sophista. ] publica, fugit. Huic dicto illud Homeri affine est: Novi equidem clypeum dextra laevaque movere. Et Plato: Quod dici solet nequaquam altera prendendum manu, quin magis ambabus. Sic Asia stides in vita Cimonis inquit: Graviter gemuit Asia ab illis percussa ambabus manibus robore belli. Denique Virgilius: Juvenum manus emicat ardens. Hae vires tum potissimum in promptu sint, cum salus nostra, cum amicorum, cum parentum, cum principum, et praecipue animarum nostrarum agitur.

Hie loci necesse mihi erit repedare rursum, imo [note: Res absque respectu debito peractae. ] vero sententiam vel sensum quendam in Hieroglyphicis jam adductum corroborare. Sapientes olim cum rem quandam irreverenter, at absque respectu actam significare intenderent, his duabus vocibus id exprimebant: Illotis manibus. Totum hoc a Dionysiano narratur: deductum est autem de puritate sacrificulorum, prout supra retulimus: sic adjungit Hesiodus:

Ne unquam mane Jovi vinum libaveris ardens,
Illotis manibus, neque divum prtaereaulli

Sic olim vetabatur, ne quis, qualiscunque demum conditionis esset, vel in flumen, vel in fontem intraret, nisi prius mundatis manibus: magnam super hoc illationem [note: Lib. Pandectarum Titul de origine Iuris. ] format Cajus causidicus, dicendo: Si in foro causas dicentibus nefas, ut ita dixerim, videtur esse, nulla praefatione facta judici rem exponere, quanto magis interpretationem: inconveniens erit omissis initiis, origene non repetita, atque illotis, ut ita dixerim, manibus, protinus materiam interpretationis tractare. Quod proverbium jure merito in eos usurpatur, qui nimia procacitate et temerario ausu, nondum de re ullatenus, quam tractaturi sunt instructi, ad actionem ipsam accedunt. Dedecet hoc virum ingenuum. et qui sanae rationis, sani judicii est, hic non impinget.

[note: Exhibitio servitii plena, et abundans. ] Siquidem Princeps gratiam elargiri subdito suo voluerit: aut vero si Amicus amico suo servitium praestare cum omni sinceritate, et affectione animi studuerit, his verbis significabatur: Plena manu. Quod vulgo jam inter idiotas quoque usum suum obtinuit, cum Italus dicat: esser favorito a piene mani. Unde Manutius adjungit: ampliter, copiose, prolixe, minimeque maligne. Sic Marcus Tullius ajebat: Hercle [note: In Atticum In declamationibus. ] alter familiaris tuus Horatius, quam plena manu, quam ornate nostras laudes in astra sustulit. Sic item [note: In Ludirco Claudii Casaris. ] Seneca: Liberaliter hodie, et plena manu facuam: Et alibi: At Lachesis, quae et et ipsa homini


page 202, image: s202

formosissimo faverir, fecit illud plena manu, et Meroni multos annos donat. Hic igitur et Princeps actum liberalitatis et munificentiae exercet: et amicus vices vere diligentis et sinceri amici adimplet.

Manum admoventi fortuna est imploranda. Convenit cum illo superiori: Cum Minerva manum moveo. Cursor dolens pede, ad metam suam non [note: Adjutorio divino cooperandum esse. ] perveniet: Dii quoque facientes adjuvant: ajebat Bias. Plutarchus meminit, usum olim apud Lacedaemonios viguisse, ut statuas Numinum suorum, atque adeo ipsius Deae Veneris, quae tamen mater effaeminatorum est, armatas nihilominus repraesentarent, tenendo hastam: ut per hoc indicarent, nobis quoque manum semper exercitatam observandam, et in operatione continua standum esse: unde [note: AEschylus. ] proverbium illud resultavit: Manum admoventi sunt invocanda Numina. Hinc AEschylus apud Stobeum: Huic qui laborar Numen adesse solet. In [note: In Persis. ] eandem sententiam ait Pindarus: Ad summum virtutis apicem pervenerunt, qui gustārunt labores, non sine DEI fortuna. AEschylus iterum alibi: plurimo jam tempore a Diis optaveram, haec ut dextera conficerent mihi: at ubi vigilas ipsi, Dil [note: Suidas. ] quoque admovent manum. Haec e Svida. Respondit Hercules villico illi, qui in lutum una cum equo et curru delapsus fuerat, et opem interim ejus implorabat, respondit inquam hoc Numen: Manum rotae admove, et stimula boves, ita DEVM invoca. Vastissima hujus rei argumenta inScripturis Sacris occurrunt.

[note: Vicissitudo adjutorii. ] Auxilium reciprocum quod alter alten vicissim debemus, his verbis figuratur: Multae manus onus levius reddunt. Non est enim, unde alibi tam conspicue mutua charitas, et fraterna benevolentin emineat. Alter alterius onera portate: Ecclesia mater nostra per Apostolicum os Pauli nobis inclamat. Huc item pertinet vulgatum axioma: Homo homini DEVS. Sinegotia qualiacunqueplurimum conjunctis et unitis viribus pertractata fuerint, expeditiorem utique eventum, et promptius complementum adipiscentur. Princeps Ministrorum suorum ope indiget, hi rursum substitutorum suorum. Derivat autem proverbium abeo, quod grave onus sublevare in humeros nostros nequeamus, sine adjumento [note: Hesiod. lit. H. In Phoenissis. In Heracl. ] aliorum. Hinc Hesiodus: Plus potest plurimum industria. Et Homerus in Iliade: Ad sitis Comites: multorum industria namque plus pollet. quam paucorum. Quod Euripides quoque confirmat: Vir unus autem, inquit, nemo cunilae despicit. Et alibi: Invalida pugna est unicae tantum manus. Ejusdem sententiae illud alterum proverbium est: Vnus vir, nullus vir. Confirmat hoc Spiritus Sanctus: [note: Ecele. ] Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem se. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo etc. Funiculus triplex diffocile rumpitur. Vidit altissimus male hominem solum degere, atque idcirco dixic Faciamus adjutorium simile sibi.

[note: Otium. ] In eos qui turpis otio deliteseunt, et immerguntur illud dictum est: Manum habere sub pallio. Dicit hic Quintilianus; Damnandi sunt illi, qui inter agendum, semper manum, quod ajunt, habent sub pallio; [note: Oratores langdivi. ] quapropter multum falli mihi videntur qui solos Aiticos credunt, tentus, et lucidos significantes: sed quaddam eloquentia frugalitate contentes, ac semper manum intra pallium continentes. Hoc adagium ob orationibus langvidis et ener vibus ortum est; qui timidi, et insipidi, nec unam quidem periodum correspondentem gestui suo adimplent, sed subtus penulam. vel pallium manum abdunt. Hinc AEschinus in hoc genere dixit: Itaque quod nunc omnes ex more facimus, ut intra dicendum manum extrapallium habemus, tum temporis confidentiae. tribuebatur, ac verebantur id facere. In Salamina simulacrum quoddam Solonis cemebatur, in tali constitutione et habitu compositum.

Huic proverbio rursum aliud correspondet: Manum in sinu habere. Significatio ejusdem nihilominus abillo altero diversa est: indicat enim tenaces et lentos [note: Avari. ] in tribuendo. Sensus hic Theocriti est, qui ait:

[note: Theocrit. in Chor. ] ---- lucrique cupidine victus
In sinu unusquisque manus habet, illud et unum
Spectat, qua ratione sibi aucta pecunia crescat.

Si ergo verum est modernos mores nostros illis veterum [note: Scaevola titulo de Probationibus. ] non absimiles esse. Dicto huic majorem addit authoritatem Scae vola, ubi inquit: In sinu meo habui: pro eo quod est in potestate mea clam habui. Sed curiosus Lector, unius alteriusque materiae fusiores tractatus, vel copiosiorem messem alibi inventurus est.

[note: Opera tyrannica. ] Porro cum actio quaedam barbarica, tyrannica, et crudelis exprimenda esset, hoc dictum usurpabatur: Lemnia manu. Finguntenim Poźtae in Lemno Insula habitare cum cyclopibus suis Vulcanum, qui Jovi fulgura laborent, et tonitrua, omnemque apparatum armorum ad mortalium genus castigandum: de hac Insula enim non prodibant nisi instrumenta, vel saltem symbola severitatis, et rigoris: atque bis formis opera tyrannica designantur: unde [note: De fortuna Alexandri. ] Sophocles: Tyrannum esse pium, inquit, difficile est: Plutarchus item affirmat: Tyrannti est genitrix injuriae.

De male proportionata membrorum compositione, [note: Paupertas. ] quae plerumque in pauperibus cernitur, Hesiodus dum in desciptione paupertatis esset, in proverbio dicebat: Macilentamanu, brevem pedem. Angusta et sicca manus pauperum est: sed eorum pedes, ad tolerantiam malorum allveti, facile intumescunt, et incrassescunt, unde ping ves videri possint, et obesi: hinc item fit, quod saepius ungve fricantur, et dilacerantur. Supracitatus inde inquit: Gracili autem manu pingvem pedem premas: versus sic sonant:

Ne te deprźndant inopem mala tempora brumae,
Atque pedem premere incipiat manus arida pingvem.

Homini autem prudenti et provido diligenter huic oppressioni obsistendum est: qui enim obviare malo non novit, obsidione deplorabili cingetur, et quandoque ipsam mortem incurret. Sic Spiritus Sanctus [note: Prov. 6. ] nos docet: Venit tanquam vir armatus egestas.

Biling vis homo, et inconstans, et adulator, et [note: Homo fallax. ] mendax, tantopere Spiritui Sancto abominabilis (juxta illud: Vir duplex animo, inconstans in [note: Iac. 1. v. 8. ] in omnibus viis suit) quem David se a mensa suaremovisse inquit: Vir duplici corde: cum hoc non edebam: hoc proverbio insinuatur: Alter a manus fert aquam, altera ignem. Atque hi surt, de quibus David: Molliti sunt sermones ejus supra oleum, et ipsi sunt jacula: aquam simul, et focum in manibus gestant. Cui illud confine est: Altera manu fert lapidem, altera panem ostentat. Plutarchus de femina quadam perditae honestatis, quae mores, de quibus supra, praeseferebat, sic loquitur: Altera quidem [note: De educan liberis Odyssaea. 9. ] gestabat dolosamanu, altera vero ignem. Verum nihilominus est, quod idem Plutarchus ait: menntiri servile est vitium cunctis mortalibus detestandum: Cui Homerus suffragatur: Mendacium, inquit, semper infelix est. Enimvero qui sanae mentis est, non immerito verecundetur hac larvata facie incedere.



page 203, image: s203

[note: Vicissitudo rerum. ] Redditus, aut aliae res vicissitudinariae, quae de persona in personam traseant, his verbis declarantur: Per manus tradere. Talis erat racemus ille uvae, qui quodam a Patribus eremi de manu in manum trasibat, donec ad primum suum Datorem reverteretur, unde et titulum uva volantis adeptus est. Intelligitur hoc de rebus, quae per successionem ad nos trasiturae sunt. Julius Caesar ait: [note: De bello gallico. 7. ] Quidam ante portam Gallus per manus sibi, ac picis traditas glebas, in ignem e regione turris projiciebat. Sicitem Livius: Etiamsi nobis cum urbe sinul positae [note: Ab urbe condita 5. In Orat. de Prov. Consularibus. ] traditaeque per manus religiones nullae essent. Sic Marcus Tullius: Nam ut Cajus Julius omnibus a senatu eximiis, ac novis rebus ornatus, per manus hanc provinciam tradat ci, cui minime vos velitis. Plautus item de Epistola quadam loquens, sic ait: Emanibus tradidit ipse mihi in manus. Dicere item solemus: Tales literae, vel talis disciplina, tale commodum in manus meas vervenit: Sic illud quoque in usu [note: Epist. fam. 7. ] est: de manu, in manum. Hinc M. Tullius: Totum denique hominem tibi trado de manu ut ajunt in manum tuam istam, victoriā et fide praestantem.

Res quae acquisitu difficilis sit, et quae ad consecutionem sui labore multo indigeat, his verbis exprimebatur: Non una manu capere. Sic enim consvetudo nostra est etiam ipsius naturae documento instruimur, siquedem manus una ad sublevandum onus quoddam sat valida non sit, alteram quoque in subsidium applicare. Adagium hoc corroborat [note: In Sophista. ] Plato, dum ait: Vides enim vere dici be stiam hanc esse variam, neque, quod dici solet, una manu capiendam. Deducitur proverbium ab eo, quod tam facili fuga se ferae bestiae de capientium manu eripiant: unde mos est, ambabus eas manibus teneri. [note: lib. 4. var. Hist. ] Curiosa historia estm, quam AElianus de Cynegyro Atheniense memorat, qui videns navim suam ab hoste rapi, eam dextra tenuit: cum hae ie amputata esset, sinistram applicuit denique et hac mulitata, dentibus infixis eam mordicus servavit, donec amputato capite, vitam una cum navi amisit. Sic nobis quoque consultum esset, navem salutis nostrae etiam cum dispendio vitae tueri.

[note: Furtum. ] Apud veteres sapientes usque adeo furtum abominabile erat, ut summae injuriae ducerent palam nomine furis nuncupatum fuisse. Unde si quempiam manu promptum vidissent, hanc dexteritatem levandi quippiam, manuari, dicebant: sicut de libidinosis dicitur: Lesbiari: quod de Lesbia meretrice sumptum est. Qui divinationi se ingerebant: vatuinari dicebantur, et horum similia. In eadem significatione erat: Manticulari. Atque hic modus loquendi, juxta Nonium, Laborio familiaris erat: vulgus item sic per jocum loquisolitum erat. Adjungit manutius: Quoniam fur andi verbum nimis odiosum, mitiori verbo dicunt: digistavit, si quid furto sublatum volunt intelligi, ut effugiant actionem injuriarum. Super haec authorita tem praememorati Laborii citat, qui in persona hujuscemodi deceptorum loquens, sic habet: Quidais? appellas me furem? Nequaquam, sed manuatorem. Vitium hoc semper detestabile est, quamvis res furti va modici admodum momenti sit: Nihil enim est turpius ingenuo, nihilominus libero dignum, quam in conventu maximo cogi a magistratu furtum reddere, inquit Tullius.

[note: 4. Action. contra verrem. ] Actio, quae ulteriori probatione non digiget, sed per semetipsam manifelta, et clara est, his verbis [note: Actio manifesta. ] exprimitur: Oculis ac manibus. Quo dici volumus, nil superesse, quam ut res oculis cernatur, et manu palpetur. [note: Pro Cluentio. ] Sic Marcus Tullius inquit: Cum manifesto venenum deprehendisset, quod vir matris oppianicus ei paravisset; et res non conjectur a, sed oculis, ac manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse accusavit. Oculis magis creditur, quam auribus. Quidam porro adeo excordes sunt, ut nisi manibus contrectent, non credant. Siquidem ii, qui sine diligenti examine actiones suas pertractant his praeceptis inhaerere vellent, non tam leviter de incognitis judicium praecep formarent, nec quavis mendaci suppositione, aut relatione sinistra in transversum [note: Rhet. lib. 1. ] raperentur: sed verissimum est, quod Aristoteles inquit: Amor et odium, et proprium commodum faciunt saepe judicem agnoscere veritatem.

[note: Contentum esse sorte sua. ] Contra illos, qui eo quod statui suo decorum et honestum est, contenti esse nequeunt, hoc proverbium dicitur: Da panem, et pugnum. Sic Eustatius inquit:

Porrige, si possis, panem, ac obsonia, pugnos.

Ubi insinuaturm quemque contentum esse oportere, et forte et statu suo, in quem Deus eum, et natura magna mater nostra collocavit. Felicitatem hanc inter alios commendavit Commendator Testius detestans luxum aulicum sequenti versu:

[note: Poesia. ] Beato e qui, che in liberta sicura,
Pouero, ma contento i giorni mena,
E che furor di speranza, e fuor di pene
Pompe non cerca e dignita non cura.
Pago di se medemo, e di sua sorte
Ei di nimica man non teme offesa,
Senza che armate schiere in sua difesa
Stian de l'Albergo a custodir le porte.

Natura suapte se offert ducem ad honestum capessendum, ajebat Plautus. Et M. Tullius: Natura duce errare nullo modo possumus. Sequamur dictamen hoc.

Da mihi hominem quantum voles summi ingenii, summarum naturae dotum, si manum operi non applicet, quidquid perorare, aut docere contenderit, frustraneum erit: rationes ejus tanquam chymericae, et explosione dignae judicabuntur. Ipso enim opere, quod verbo approbare nitimur, consolidandum est: hoc universum sequeti proverbio exprimitur: Manu ignavus, mentepraesens. Ut quid crepitantibus buccis exhortamur alios ut arma arripiant si nos ipsi ingruente periculo, manum nostra in sinu fovemus? Proverbium autem hoc originem suam [note: Timocreon Rhodius. ] Timocreonti Rhodio debet, qui ait: Mens praesens, sed adest consilium manibus. Sic Ephestio Grammaticus inquit: Prudentia et ingenium, nisi manus famulatrices sortiantur, inutiliter satagunt. Contra robur ingenii, et moder atricis prudentiae expers amens fertur, omnia confundens. Actio ludicra, vel scenica est, Agamemnonem voce praeseferre, moribus Thersistem esse. Hanc veritatem ut veteres figurarent, Mercurium depingebant aetate juvenem, et ad latus ejus hominem aetate jam canescentem. Sic ajebat. Vellejus Paterculus: Consilii Dux, miles manu et dictis. Sic Pacatus in Theodosio summae laudi attribuebat: Quod dux esset consilio, miles exemplo. Et sic Halicamasteus de Fauno Rege Aborigenum meminit, quod fuerit: Vir pariter impiger, et cordatus. Argumentum jam alibi fuse tractatum.

[note: Ignorantin affectata. ] Si quis forte per malitiam quandam, dum se surdum fingit, aut loquentem non capere, aliud omnino ad interrogata responderit, quam interrogatio requirat, hoc proverbio exprimitur: Manum peteris, et pedem porrigis: quod nostro quoque vulgari sermone dicitur: Non vi esser sor do peggiore di quello che non vuol intendere. Hoc adagium Sanctus Hieronymus usurpavit, scribendo ad Ruffinum.


page 204, image: s204

Haec ignorantia inter illas est, quae crassae dicuntur, et supinae: quae detestationem suam habet in sacris literis, aeque ac a sapientibus viris; quae etiam consummatae malitiae opinionem habet. Hi de illa hominum stirpesunt, de quibus sapientia increata inquit: [note: Isa. 5. ] Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum ponitis tenebras lucem, et lucem tenebras.

[note: Res clarae et evidentes. ] De re clara et evidenti (de qua supra) illudusurpatur: pugno tenere. Nec enim facile dilabitur, quod pugno stringitur. Hoc adagium a Platone adinventum suit, contra eos, qui secundas intentiones negabant, revelantes se sensibus nostris: nil credendo, nec admittendo nisi res materiales, et corporeas. Sic Diogenes ajebat: Videre cyathos et mensas: cyatheitates et menseitates non videre. Nihilominus hic Cynicus hic in praesenti loco hallucinatus est, ad effectus meutem non applicans, qui de calicibus et mensis proveniebant: hinc etiam Plato dignum persona sua responsum dedit: Oculos quibus cyathi, et mensae videnter habes, mentem qua cyatheitates, et menseitates cernuntur non habes. Argutissimo sale, non nego. Hujnscemodi homines, tardo ingenio hebetes ad scholas suas Plato non admittebat, unde Manutius adjungit: Verius enim sunt, qui non videntur, quam quae videntur: et certius ea scimus, quae ratione colligimus, quam quae manibus contrectamus. Sensuum enim judicium fallax est.

Situs loci compendiosus, Vel temporis intervallum breve, hoc dicto declaratur: Inter manum, et mentum: inter utrumque enim distantia pene nulla est: hoc nihilominus illuc respicit, cum manus scyphum ori propinat. Confrontatur proverbium hoc cum illoaltero: Inter os, et offam. Illic vero ubi ratio cibi et potus habetur, quamvis inter manum et mentum breve spatium intercedat, inter rationem nihilominus et sensum spaciosissimum intercurrit, hic enim ab illa ad ebrietatem usque elongari poterit: unde consultius est inter manum potius et mentum sive labra magnum intervallum esse, quam inter rationem et senium. Ebrietas cor mutare et mentem [note: In 1. Reg. ] alienare solet. Sententia S. Gregorii est.

Porro ad arbitrium proprium operari, et passionis ductum sequi, cum hoc eleganti dicto exprimebatur: [note: Legem sibi pro libitu suo formare. ] Lex in manibus. Quod etiam vulgo sic dicitur: Farsi le leg ge a suo modo. Sed hoc genus violentiae non nisi Tyrannis, et crudelitari proprium est, iis nimirum, qui omnem convenientiam, pudorem, et honestatem, omne decorum, et id quod potissimum est, omnem conscientiam exuerunt. Sic [note: AEschynes. ] AEschynes contraTimarchum ajebat: His vero, qui sequuntur oligarchtam, et apud quos inaequalis est Reipub. administratio, cavendi sunt: Qui lege, quae est in manibus sita, civitatis statum labefactant. [note: Hist. lib. 1. ] Ejusdem generis loquendi modum Polybius sequitur, dicendo: Ex hostibus, quoscunque devicisset, aliquando alios violenta manu perimebat, eos vero, qui vivi capti ad cum adducebantur, bestiis objiciebat: loquitur autem de tyranno quodam, qui se subditum fecerat, et arbitrum, vademque propriae suae voluntatis. Introducit in scenam Plautus servum quempiam, qui alteri item servo minas intentans, minatur se manu litem acturum: quo id significatur, negotium totum judicio pugnorum subjectum iri. Ubinullus ordo est, nec imperium, aut submissio, ibi nil prosperam est, nec eventus secundus sperari debet. Unde S. Bernardus inquit: [note: De triplici gen. cogn. notra. ] Affectus reprimendus etc, quem omnino extingvere non possumus.

In omni adeo loco, in omni tempore modus in agendo [note: Modus in rebus. ] observandus est. Nec in ulla re praecipiti consilio procedendum, nec tamen ex altero latere nimiā morā, occasio rerum negligenda, omne hoc sequenti proverbio indicatur: Manu serendum, non sacco. Qui enim seminat, siquidem manticam lntegram, insulcum unum evacua verit, omneque granum illuc disperserit, operam perdet, nec unquam speratos fructus obtinebit: sed qui rariori manu, prout decet, dispartitus fuerit, quod seminandum est, jucunda messe exhilarabitur.

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,

ajebat in poeticis suis Author, qui poericam docuit. Admirabilis mihi inhunc locum sententia Gellii [note: Horatius l. 4. ] videtur, dum ait: In omnibus adhibendus est modus necessarius: nam et gratia, si nimia est, et immodica, ita et mores si multi, ac varii, et verba siperpetua, et infinita, et obtundentia, et fames si magna, et inquieta, et invidiosa sit, nec laudabilia nec utilia sunt.

[note: Nontentanda quae impossibilia sunt. Nec minandum ei cui damnum inferrinequit. ] Tentarerem quampiam, cujus consecutio possibilis non sit: aut vero comminari hominem, cui damnum nullum inferre possis, hoc proverbio exprimitur: Da lapidi volam. Quod a pueris sumptum est, qui cum viderint aviculam sibi vicinam, aut aliud quodvis animalculum fugitivum, continuo lapidem levant ad jaciendam, et capiendam praedam: sed nuseris jactura inutilis est, fugit enim, et avolat praeda. Prudentis igitur viri est ab utroque abstinere, ne infantium imitator sit.

[note: Violenta extorsio. ] Adoriri hominem violenta manu, cum extorsione tyrannica, hoc dicto exprimebatur: Manus Bnarai injuriae. Finxerunt poetae Briaraeum fortissimum crudelissimumque gigantem fuisse, centum brachiis totidemque manibus; unde difficillimum est de hujuscemodi extorsionibus, et ligamentis se expedire. Hinc ad docendam bonitatem, et providentiam alterum proverbium est: Esto Argus et non Briaraeus. Haec barbaries enim Caligulas, et Commodos decet: provida sagacitas autem Trajanos, et Augustos: unde sicut illa prior detestabilis est, sic illa posterior omni acceptione digna.

[note: In professione sua perfecti. ] His qui in arte quadam vel professione perfectionem suam consecuti fuerant, proverbium hoc dicebatur: Manum ferulae subduximus. Quod a pueris desumptum est, qui tamdiu virgis subjecti, quamdiu Scholis frequentandis assidui sunt; sed cum illas jamjam evaserunt, in literis exculti, ferulae quoque subtrahuntur, praesertim ei castigationi, quā plagae manibus infliguntur, quos Itali vulgo Spara mani, nuncupant: quod tantundem est, ac illud, ex Ephoebis [note: I. Cor. 13. ] transiisse ad virilitatem. Videtur Apostolus Paulus ad hoc allusisse dum ait: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, quando autem faitus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Proficuum omnino, et maximi emolumenti est, omnibus quotquot in orbe sunt, taliter constitutum esse, ut libere in omni negotio, in quavis occasione praefatis verbis uti possit.

[note: Res arduae cum securitate boni eventus coeptae. ] Manum prudens in flammam mitto: de eo dicitur, qui quamvis ardua coepent, non habet nihilominus quodmetuat, seinde feliciter exiturum. Adagium a Cajo Mutio Scaevola derivatur, qui in conspectu Porsenae Regis manum foco amburendam injecit, dicendo: trecentos sui similes superesse, qui idem conjuraverint: prout Author Livius est. Quae res postea a Marco Tullio feliciter in proverbium transumpta est. Consummatio prudentiae est, semetipsum semper mensurare posse. Et quae longe sunt, considerare oportet, inquit Euripides. In hac forma Novatum suum educari voluit Seneca,


page 205, image: s205

ait enim: Totum inspice mentis tuae adytum: etiamsi nihil facti potes scire. Quod argumentum jam alibi tractatum est.

[note: Desiderium habendi. ] AEtholi populi erant aut veraciter depauperati, aut vero id fingentes: semper iis manus apertae erant, et extentae ad accipiendum. Hinc veteres dum hominem avidum, et semper ad possessiones acquirendas sitibundum demonstrare vellent, hoc adagio utebantur: Manus in AEtholis habet. Summa inconstantia, et inquietudo, quae in cor humanum cadere possit, a nefando illo habendi desiderio radicem primam trahit. Memini me deplorabile illud vitium, hoc Odae alioquin sat longae principio descripsisse:

Ne, di Lucullo a mensa
Ove su tazza d'or spumi il falerno
Lasete spegnera Tantalo infido?
Ne la dove dispensa
Bionte le arene il Gange, unqua in eterno
L'ombra di Crasso sciogliera dal lido?
La ve di fame han grido.
O in adusto terreno, o pure in molle
Di fulgido tesor splendor le zolle.

[note: Herodotus ap. Stobeum. Ibid. ] In summa: Avarus nemo bonus, nec Rex, nec liber esse potest: ait Herodotus: et Demetrius: Avaritia omnis improbitatis est Metropolis. Denique, Amicissime Lector, si ego quoque tibi de avara manu inpraesenti capitulo, minus suggessisse videbor, quam intelligentia tua desideraverit, compatere insufficientiae meae, nec enim de studiorum meorum paupere penu mihi major superest cognitio: Transeo hinc ad

HISTORIAS, RITUS, OBSERVATIONES, ET CONSVETUDINES.

RITU olim tam superstitioso, quam inhumano ad demonstrandam mentis angustiam, et dolorem intemum, illud in usu positum fuit, ut forinsecus quoque sibi brachia contunderent, imo vero conscinderent, et dilacerarent. Sicpseudopropheta [note: Cap. 18. ] ille Baldad in libro Job ait: Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita [note: Lib. 6. Sylva. 6. ] mors. Ita Statius refert inveteratam hanc consvetudinem fuille mulierum, tam Graecarum, quam Latinarum. Propter quod in obitu viri cujusdam Pileti sic loquitur:

Quo Domini clamante, sono non saevius atros
Nigrasset planctu Genitrix tibi saeva lacertos,
Non Pater.

[note: In Epod. Discipulum. ] Sic certus quidam Dinamius ait: Plus lugent, qui plus diligunt: et dum auxilium praestare nequeunt pugnis pectus, et brachia tundunt. Hic item mos in Palaestina universa, et inter Idumaeos invaluerat, hinc sibi sacerdotes non solum prophani, se sacri quoque, ut iram Altissimi placarent, cultris, et stylis ferreis lancinabant, pungebant, et lacerabant brachia. [note: Cap. 18. ] Unde in tertio Regum dicitur: Incidebant se juxta ritum suum cultris, et lanceolis, donec perfunderentur sangvine. Non absimilis consvetudo Corybantum fuit. in festi vitatibus Deae Cybeles: dum ante currum a jumentis tractum ambularent: supra quem petra ingens erat et acuta: cujus figuram videre licet apud Cattarum, prout Martianus docet, et Svidas. [note: Tybullus. ] De faemina quadam sacrificante inquit Tybullus:

Ipsa bipenne suos cedit violenta lacetos,
Sangvineque effuso spargit inepra Deam.

Hanc veritatem Prudentius in hymno S. Romani auhotitate sua corroborat, dicendo:

Sunt sacra, quando vos ipsi exciditis,
Votivus et cum membra detruncat dolor.
Cultrum in lacer tos erexit phanaticus,
Sectisque matrem brachiis placat Deam.

[note: Spicileg. Sacrum. Tract. 1. c. 34. num. 9. ] Copiosissimus in hoc genere P. Sanchez est, prout vir doctisissimus Pintus refert. Sed haec cruenta, et barbarica sacrificia Deus noster non ambit; potius hortatur per psalmistam: Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo votatua.

Non ejusdem mensurae brachia apud omnes sunt: sed sicut Anatomia docet, ii, quibus brachia oblonga sunt, ad genua ipsa pertingentia, fortes plerumque, et audaces sunt. De Rege Assucro Historiographi pene omnes confirmant, eum dexteram visibiliter longiorem sinistrā habuisse. Idem meminit [note: Lib. 21. c. 14. ] de Thrace quodam nomine Studioso Plinius, qui in Ludis Caesareis id palam dedit. Observatum fuit in Gregorio Castriotto, aut invictissimo Scanderbecco, quod in brachio suo effigiem gesserit acinacis, unde hoc ipsiun tam valenter rotavit, tam ferociter hoc brachio amputavit. Forrissimus brachio erat vir generosissimus David, propter quod in [note: Fortes brachiis. ] funda et lapide tam valorose frontem Gigantis monstruosi Goliath cecīdit: qui etiam de semetipso fatetur: Veniebat leo, et arripiebam mentum, et suffocabam [note: 1. Reg. 17. Curt: us offieina bistorica Astolfi. ] eos. Huic par erat Lysimachus qui violenta manu vivo leoni lingvam e faucibus evulsit. Sic. Milo Crotoniates, siquidem pugno iuo pomiun tenuisset, aut rem aliam, non erat qui illam ei e manu tolleret: idem vir bovem pugno mactabat. Nota est fortitudo Samsonis, et similium: ut non memorem Nemrodum, Titonnum, Polydamantem, Starcaterum, et hujuscemodi alios. Paulus Diaconus [note: Hist. Longebard. lib. 5. 6. 40. ] de Cuniberto Rege Longobardorum recenset, quod ambabus manibus et brachiis duo ponderosissima animalia levārit, quae alius nemo ne de terra quidem movere potuisset.

[note: Ministri principum ejusdem manus sunt. ] Ut vero de brachio ad manus descendamus, mysticus se mihi sensus inprimis offert: manus videlicet Principis, minister ejus dicitur: haec enim praecipuum capiti et corpori adjumentum ministrat; cibat enim illud, et vestit, et omne opus pro utilitate illius perficit: Haec manus item a corde indivisibilis est. Sic Principum ministri in visceribus dilectionis sunt. Idcirco etiam infelix Ponti Incola, Helenam sic loquentem in Epistola sua ad Paridem introducit:

Sic meus hinc vir abest, ut me custodiat absens.
An nescis longas Regibus esse manus?

[note: De laudibus Stiliconis. ] Claudianus item commendando Patrem Stiliconis, sic ajebat:

--- Cujus pro ducere famam
Si nihil egisset clarum, nec fida Valenti
Dextera duxisset rutilantes crinibus alas,
Sufficeret natus Stilico.

[note: lib. 11. Epigr. 70. ] Martialis item per jocum Matronae cujusdam catellum, dextram illius appellat:

Lydia dicebat Damina fidissima dextra,
Qui non Erygones mallet habere canem.

[note: In Ep. virtutis stud. commend. ] Sublevavit se consimili argumento, sed multo sublimius S. Paulinus, dum ait: Vt simus dextra ejtudem, qui totus dextera est, non habentes in actibus nostris sinistram, ut ad dexterum ejusdem Judicis esse mereamur. Supra Psalmum Davidicum pater Pintus [note: Ps. 143. Spicileg. sacrtract. 1. 6. 37. n. 17. ps. 9. ] hanc expositionem habet: Impiorum dextera servit: militat Iniquitati tanquam fidissima comes: et tanquam dextra dexterrima sollicita illius auxiliatrix; felicius adjutorium divinum exponit Regius Prophetaubi ait: Cadent a latore tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Veruntamen oculis tuis considerabis, et retributionem


page 206, image: s206

peccatorum videbis. Ubi dextrae commemoratio fit, in promptu adjutorium est. Dicitur a dextris: scilicet (prout praefatus Pintus inquit) fidelissimis custodibus, et ministris. unde et in sensu sacro manifeste apparet, per manum dextram ministros significari.

De ministro, ad Principem transeamus: ubi illud occurrit olim aeque ac modernis temporibus usitatum suisse, ut ubi se occasio tulerit, qui major est, manu sua silentium caeteris imperet. Dixit hoc inprimis [note: Satyra 4. ] Persius,

Fert animus calida fecisse silentia turbae
Majestate manus.

Lucanus item de Julio loquens ajebat:

Componit vultum, dextraque silentia jussit.

[note: Cap. 19. ] Sic Tiraquel ad librum secundum Alexandri commentatus est, ubi famosus Scriptor ille inquit: Etiam in dextera magnamviro inesse authoritatem, majesta temque hop argumento notari, quod tumultuantem multitiidinem dextera compescimus, aut indicere silentium, pacemque manu portenta afferre significamus. [note: Lib. 1. Sil. ] Sic Statius: Devtera vetat pugnas. Inde etiam locus iste, quo in actibus Apostolicis in medio Synagogae de Apostolo Paulo dicitur: Surgens Paulus, [note: Actor. 13. ] et manu silentium indicens: Sic Pintus commentatur: manus praedicat majestatem. Nec siue ratione Author hic majestatem manui attribuit, alibi etenim observat, Principes quosdam arrogantes, et jactatores, manui dextrae suae titulum omnipotentiae et divinitatis adseripsisse. Hinc ruina Nabuchodonosor Regis prophetata fuit per Habacuc: Tunc mutabitur Spiritus, et pertransibit, et corruet, haec est fortitudo ejus Dei sui: ubi Sanchez commentatur: Dextera fuae robori, tanquam divino omnia tribuisse. De hac potentia Regina Esther lamentabatur, quod nimitum barbara gens extorsionibus inauditis populum suum [note: Esth. 14. ] affligeret: Et nunc non sifficit, quod durissima nos opprimunt servittute, sed robur manuum suarum Idolorum potentix deputantes, volunt tua mutate promissa. Hinc Statius verba Assentatoris cujusdam [note: Lib. 10. Theb. 6. ] erga Principem suum notat:

--- Ades mihi dextera tantum!
Tu prases bellis, et inevitabile Numen,
Te voco, te solum superum comemptor adoro.

Ex hoc mos osculandi manus derivavit, eandemque [note: L. C. ] extendendi, prout vult Alexander, qui ait: Legimus quoque victrices dexteras Imperatorum ob fortia facinora milites deosculari apud Romanos patrii meris fuisse, pedes vero nunquam. De hoc copiosus Plutarchus est in Uticense.

[note: Signum doloris imponere capiti suo manus. ] Rursum alibi invenisse memini, praeter id, quod. diximus, in signum doloris percussionem brachiorum usurpatam fuisse, simul illud inveterata inter antiquos consvetudine viguisse, ut in angustiis capiti suo manus imponerent. Sic dum Thamar violenter oppressa, et post stuprum in plateas ejecta esset, [note: 2. Reg. 13] Scriptura inquit: Impositis manibus super caput suum ibat. Commentatur super hoc Sanchez, hunc videlicet gestum naturali signo attribuendum esse, cum et pueri idipsum consveverint. Usum hunc nihilominus ab antiquitate derivare confirmat Euripides, [note: Sep. ad Theb. ] illic ubi Helenam introducit dolentem: Vocem quidem, vocem Gracia resonantem edidit ululans, et super caput manus posuit: unguibusque teneras genas cruentat mortalibus plagis. Sunt inter Audiores non pauci, qui hoc de capitis percussione intelligunt: [note: In Ajace. In Phoenissis. ] unde AEschylus: movet circa caput manuum pugnum. Sophocles: Et ubi cadis plenam vidi domum, pulsans caput exclamavi. Rursum Euripides: Extollite, extollite, ejulatum, et candidarum manuum ictus in caput.

[note: Im ponere manum capiti apud Hebraeos signum mortis erat, apud Christianos signum vitae est. ] Ut vero compertum fiat, quantopere Christianorum ritus Altissimo acceptabiles sint, quantopere, diversi a ritibus Hebraeorum (qui jam rejecti, et ab. oliti sunt,) cum hīc de manuum supra caput impositiene tractemus, non abs re futurum arbitror, quidem palam dedero, sub Mosaica lege manum alteri, aut sibimetipsi imponere signuui mortis, perditionis fuisse: post legem vero Christi, signum vitae et saluris factum est. Lex erat in Levitico, ubi, lapidandus quis erat, qui lapidaturi essent, manum, [note: Levit. 14. In hune Locum. ] reo imponerent, et posthaec percuterent. His Lyranus adjungit, dixisse quemlibet ferientium: malitia tua te adduxit ad mortem, non nos.

[note: Cap. 13. ] Senes illi criminantes Susannam, prout in Daniele, Propheta legimus, consurgentes adver sus eam, posuerunt [note: Cap. 17. ] manus suas super caput ejus. Praecipit in Deu, [note: Cap. 17. ] teronomio Deus, facto homicidio, nec invento homicida, manus victimae, ad divinam justitiam placandam immolandae imponi debere. In eodem Levitico dum hircus emissarius dimittendus esset, facerdoti praecipitur, ut post improperia facta utramque capiti ejus manum imponat. Sic Giraldus in syntagmalibus suis recenset, idem usurpatum fuisse ab AEgyptiis in solennioribus victimis, pro salute universitatis Numini immolandis. Intendentes per hoc, ut siquidem quid funesti per decursum anni accideret, idipsum in caput victimae hujus devolveretur: posthaec per medium sectam in flumen dejiciebant: tanto stolidiores, quanto magis talibus Idolomaniis addicti. Sit nihilominus verae religioni debitus honor suus.

Hic ritus tamen etiam tum quidem temporis, cum ritus comminatorius esset inter paganos, mitescere, [note: Libertas. ] et in melius degenerare coepit: Patroni enim cum mancipia sua, jucundissimo dono libertatis praemiaturi essent, in publicum productis, manus imponebant, acsic liberos a se dimittebant; quae caerimonia deinceps manumissio dicta est. Voluerunt praeterea [note: Majestas Regia Decad. lib. 1. ] hunc actum Regiae majestatis symbolum esse. Hinc Livius ait, Numam initiatum sacerdotio magno, ejusdem confirmationem a Duumviro per impositionem manuum accepilie.

Proinde nunc per universum mundum pro signo salutis, et dignitatis, et ministerii sacri, impositio manuum acceptatur. Quod totum in iis liquido apparet, quibus initatio sacrorum ordinum ab Ecclesia tribuitur, consvetudine omnino sancta, quippe quae ab Apostolico Collegio initium suum desumpsit; primum quidem in iis, qui numero septem ad Diaconatum Ecclesiae praestituti erant, supra quos oratione facta manus imponebantur. Secundum S Chrysostomum Paulus quoque et Barnabas priusquam ad ministerium Apostolatus admissi essent, per impositionem manuum Episcopi ordinati sunt, et vas illud Electiouis nomen Saulis in Paulum transmutavit. Ut vero ad principium nostrum transeam: Redempsor noster a Centurione rogabatut, ut infirmo manum [note: Marc. 7. ] imponeret, et continuo eum sanum futurum. Hinc [note: Marc. 16. ] promissio ejus verificata est: Super agros manus imponent, et bene habebunt. Sic pro lunarico illo domestici Jesum precabantur, ut ei manus imponeret, quippe qui male a daemonio torquebatur. Ad [note: Matth. 19. ] declarandam quoque purissimam innocentiam, divina illa bonitas manum supra pueros imponebat, signoque caelestis benedictionis suae eosdem sanabat: unde piissima patrum matrumque consvetudo derivavit, ut ad consequendam filiorum suorum salutem, eosdem fasciis adhuc involutos ad seniores sacerdotum apportent, qui imposita manu capiti, supernam eis benedictionem implorent. Si quis vitas Sanctorum


page 207, image: s207

[note: 4. Reg. 5. ] Patrum evolverit, inveniet impositione manuum complures aegritudines curatas esse. In quarto Regum de Naaman Syro legimus, quod consilium Helisaei Prophetae indignabundus susceperit, quo videlicet septem ei in Jordane flumine lotio praecipiebatur, speraverat enim Prophetam adfuturum, sibique manum impositurum, ac sic a lepra se redimendum. [note: Actor. 8. ] Evolventi Apostolica Acta, et illud occurret, quod Apostoli his, qui baptismum in Samaria suscipiebant, ad obtinendum Spiritum Sanctum, manus imposuerint. Sacramentum itidem confirmationis, denominationem suam ab impositione manuum adeptum est; per manum etenim frons ungitur, et ejusdem manus tactu Christi miles stabilitur et solidatur. [note: Actus reconliationis. Glossa in cap. manu impositio. ] Porro manus impositio olim reconciliationis divinae signum erat: unde de primitivae Ecclesiae Poenitentiariis legimus, quod poenitente jam absoluto, capiti ejus manus imposuerint: Sic in Caeremoniali Baptismi continetur. Actio haec salutaris est, ab iis usurpata, qui benedictiones dispertiuntur.

Plura hic dicenda occurrerent, de extensione, de elevatione, et porrectione manuum; quorum rituum exterae nationes, imo et barbarae gentes consvetudinem tenuerunt: sed cum propositum mihi sit, cum omni brevitate lectorem erudire, quantumcunque potero, in compendium quae dicenda sunt, redigam. Levavit sacratissimas manus suas Redemptor noster (prout S. Lucas meminit) cum in caelum ascenderet, idque in conspectu discipulorum suorum, [note: Exod. 17. Levit. 9. ] divinissimaeque Matris suae, dicitur enim: elevatis manibus, benedixit eis, et ferebatur in caelum. Pari modo de Aarone, sicut et de Moyse habetur, quod cum oraturi essent, manus suas extollerent. Unde manifestum est hunc actum symbolum fuisse [note: Lib. 6. de Mundo. Lib. 4. Vit. Con. 28. lib. 3. c. 3. ] orationis. Sic Apulejus inquit, actum hunc naturalem esse, tandemque ita concludit: babitus oramium hic est, ut manibus extensis ad caelum precemur. Hanc legem etiam inter paganos olim Constantinus Imperator stabilivit, ut nemini licitum esset, precari aliter, volens praeterea in hujuscemodi gestu imagines suae depingerentur. Actio naturalis est, ut si quis in periculum inciderit, manus suas extendat, et subsidium [note: Ex theatro. lit. Manus. ] sibi a vicinia imploret. Recenset Prudentius de quibusdam martyribus, quod appropinquante martyrio, in formam crucifixi manus expanderint, hoc gestu significantes, quantopere de primogenito martyrum omnium sibi caelitus implorarent auxilium. Ad hoc propositum sententia quaedam S. Clementis Alexandrini mihi aptissima videtur, ubi ait: Caput et mamu ad caelum extendimus, pedes excitamus, in ultima acclamatione orationis: promptitudine et alacritate spiritus assequentes essentiam, quae appprehenditur intelligentia: et una cum verbo corpus a terra educere conantes, erectam et elevatam animam desiderio meliore, cogimus in sancta progredi; magno animo corporis vinculum despicientes.

[note: Potentia. ] Erat proinde manuum distensio, signum potentiae, et Imperii, signum item, quod opus quoddam felicem sortiretur progressum. Sic de Herode dicitur: [note: Actor. 12. ] Misit Rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Salomon item de muliere forti inquit: Manum [note: Humanitas. ] suam misit ad fortia. Per manum quendam apprehendere, indicium humanitatis erat, et benevolentiae: [note: Lib. 1. Serm. Sat. 9. ] sic in Horatio legimus:

Occurrit notus quidam de nomine tantum,
Arreptaque manu: quid agis, dulcissime, rerum?

Haec actio inter nos quoque civilitatis est. Hunc morem etiam Absalom, benevolentia ficta, observavit cum iis, qui ad regale palatium accedebant, ut omnium sibi corda devinciret. Cum hac praeterea

[note: Fides reciproca. In Cyroped. Lib. 6. lib. 7. de bell. Gallico Plutar. in Othone. Varro. lib. 5. cap. 3. ] actione Romani olim pacta sua, pacemque consolidabant, prout Xenophon sentit, et Plutarchus. Hinc M. Varro apud Callimachum ajebat: Omnis veterum authoritas dexterae manus constat virtute. Persae non minus, cum inter se vel conventiones, vel pacta sancienda essent, sibi invicem dextras praebeoant, et incatenabant, referente idipsum Diodoro. Hunc morem quoque Hircani observabant, et Medi juxta Alexandrum.

In hac caeremonia potissimum Parthi eminuerunt, dum ante alteria sua prostrati, deos suos, tanquam [note: Manus dextera consecratur fidei. ] fidei datae sponsores invocabant. Numa Pompilius sancivit, ut dextra manus simulacro fidei sacra esset: proprer quod et sacrificium illi omnino singulare instituit, volens, ut sacerdotes, vel flamines, illuc curru in arcum incurvato conducerentur: de quo memoratus Alexander mentionem habet; Ex hoc fonte est, quod Virgilius inquit: Coeant in foedera dextra. Erat item haec elevatio dexterae, aut ejusdem porrectio (prout hodie quoque usus obtinuit) signum datae licentiae ad exequendam rem quampiam. [note: Signum permissionis datae in Datam. ] Quemadmodum de Artaxerxe legitur, quod interrogatus a Mithridate Ariobarzanis fratre, an sibi Datamenem jugulare liceret, ille manu ei porrecta, omnem agendi libertatem concesserit, prout Probus meminit. Signum praeter haec salutis erat, et reconcilia tionis. Ob quod (referente praememorato Alexandro) Marius, qui propter delictum publicum; [note: Salutatio. ] cum severitate insolita Romanos premebat, omnibus, quoscunque salutare, contendebat, manum dextram praebebat; prout hodie quoque consvetudo [note: Lib. 5. 6. 24. ] est. Progenitores nostri, usque adeo caeremoniosi, non contenti, ut se a sede sua levarent, frontemque oscularentur, prout supra relatum est, quin etiam praesatus Alexander docet, dexteras sibi junxisse: Id quod inter amicos, et maxime familiares hodie adhuc in more naturali positum est.

Manus insuper dextra a Sanctis Patribus pro de monstratione honoris, et gloriae sumitur: unde in Psalmis promissio aeterni patris ad filium suum unigenitum habetur: Dixit Dominus Domino meo, [note: Psal. 109. ] sede a dextris meis. Volunt item per hanc dexteram ardentissimum affectum Dei erga animam humanam indicari, idque de verbis Cantici deducunt: Dextera illius amplexabitur me. Rursum ineffabiles illas Paradysi delicias denotat, de quibus illud est: Et delectationes in dextera tua usque in finem. Haec eadem dextera beatitudo aeterna per Salomonem [note: Proverb. 4. ] exprimitur, ubi inquit: Longitudo derum in dextera illius, et in sinistra divitiae, et gloria. Per hanc dextran denique prudentia et honestas intelligitur, [note: Eccl. 10. ] prout in Salomone legimus: Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. Quamvis S. Hieronymus sapientem dicat cor suum in dextra gerere: nihilominus idipsum quoque vaticinio quodam praedixisse videtur Virgilius, cum de AEneae itinere inquit:

Dextera qua magni Ditis sub moenia ducit,
Hac iter Elyseum nobis. Sed laeva malorum
Exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.

[note: Praecedentia vel Praelatio. De Cyroped. Sinistra honoratior. In Annotat. ad. 50. scripta Loca. c. 16. Lib. 2. Ep. Ep. 16. ] Antiquitus (more nostro) deambulantibus manus dexterae praelationis et praecedentiae signum erat: quamvis Xenophon referat, Persas laevam praetulisse: De Cyroped. Sinistra honoratior unde Cyrus ejus sic inquit: Principem, quos ad coenam vocaverat, non fortuito collocasse, sed quem maxime amabat, illum ad sinistram suam sedere voluisse, tanquam haec magit obnoxia sit insidiis, quam dextera. Notat Antonius Nebrissensis, a quamplurimis nationibus usu jam receptum esse, ut duobus invicem ambulantibus, qui eorum honoratior sit,


page 208, image: s208

sinistram teneat, quod inter nos non mediocris inurbanitatis esset. Hinc Petrus Damianus observat [note: Ad Desid. Abb. ] B. Apostolo Petro principatus honorem non diminui, dum ad Pauli laevam collocatus, vel sculptus, vel pictus cernitur, intuendo in praefatam illam antiquorum consvetudinem.

[note: Abstergere manus suas pane. ] Curiosissimum mihi videtur, ideoque memoria; dignum, quod de Persarum antiqua consvetudine refertur, qui antequam pro more suo mensae accumberent, in vicem aquae, qua manus sibi lavarent, panem adhibebant, quo sibi digitos, manusque fricabant, et abstergebant eodemque pane loco lintei, vel mappulae Utebantur. Unde est, quod Xenophon [note: In Cyroped. ] recenset, Cyrum ab avo suo Astyage ad mensam invitatum, ne manu quidem cibum sibi appositum contingere voluisse: interrogatum de abstinentia hac voluntaria, et ejusdem causa, respondisse: Te quoque haec lenocinia video aspernari (o Ave!) nam quando panem attigisti, manum uti puram non abstergis: at contactu embammatum, et a pomagdatio pane, et mappa, digitos manumque totam veluti coinquinatam purgas.

[note: Svetonius. ] Quod ad gesticulationem manuum attinet, de Tyberio refertur, parcum verbis fuisse, nullius omnino, [note: Supplicatio] aut saltem modici gestūs. Levare manus ad caelum, sicut et easdem extendere actus supplicantium erat, [note: Lib. 2. c. 10. Lib. 12. var. lect. cap. 23. ] referente Alexandro. Hinc meminit Petrus Victor de quibusdam Caji Flaminii militibus: Qui victi in Actio in lacum se conjecerant, ac eousque altitudo ipsius patiebatur progressi sunt: Cum equites hostium eos ingressos viderent, exitiumque appropinquare, manus ex aqua exerentes, ac tendentes, vocibus etiam precantes, ut vita suae parcerent; aut trucidati ab ipsis sunt, aut mutuis se vulneribus, diffidentes saluti, [note: AEneid. 12. ] confecerunt: Virgilius de Turno loquens, sic ait: Ille humilis

Supplexque oculos dextromque precantem
Protendens.

Et paulo post:

--- vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii vidźre.

[note: Festinatio vel fuga. ] Dimittere, et deorsum vertere manus signum erat fugientis, aut ejus, qui in negotio quodam festinabundus erat: Sic Aristoteles in quarto Ethicorum [note: In Epidico. In Apopht. ] habet, sicut et Plautus. Hinc de Catone refert Plutarchus, quod oderat militem, qui in ambulando manus, et in bellando moveat pedes. Occultare manum, praeter id, quod de tepiditate in dicendo relatum [note: InCharitibus. ] est, signum item avaritiae erat: hinc Theocritus: Tenues, et ad largiendum pigri, manum in sinu habent. [note: Salutatio, nutus, et saltatio vel choraeae. ] Non minus praememorato illo acceptum erit, nosse quam originem, et salutatio, et nutus, et choraeae habeant: haec enim omnia primum sui ortum a necessitate, et afflictione duxisse apparebit: ita quidem ea, quae plena sunt vanitatis et dissolutionis, annexas sibi habent amarissimas passiones et dolores. [note: Lib. 5. c. 3. ] Refert Caelius Rhodiginus, quod inter alias summae severitatis, et tyrannidis, actiones, quibus Hiero Syracusorum Princeps, subjectum sibi populum oppressit, et haec non minima erat, qua vetitum erat severissime, ne sibi invicem alter alteri confabularetur: unde concludit: quae vero necessaria forent, pedum, manuum, oculorum nutibus, indiciisque jussit petere: unde moxsaltationis exortum peperit necessitas: Ecce de quibus principiis et necessitatibus defluxit, ut pro tyranni voluntate adimplenda, ars pantomimica [note: Naturale poculum causa manus. ] inventa fuerit, quod perinde est, ac scurram agere inter extorsiones, et planctus afflictionis. Laudat S. Hieronymus quosdam, qui dona et inventiones ab arte emendicatas dedignando, palam fecerunt, qualiter natura per seipsam dives, necessitatibus suis subvenire possit, quippe qui manu cava, pro poculo uti voluerunt. Dignis hoc encomiis celebrac praefatus Sanctus in vita S. Pauli primi Eremitarum. [note: Ex Laertio in vita ipsius. ] Sic apud Laertium legitur, quod Diogenes cum vidisset hominem, cava manu loco scyphi potantem, scutellam ligneam qua uti consveverat protinus abjecerit, dicendo: Nesciebam quod natura haberet poculum. Hoc eleganter admodum Calphurnius expressit:

Concavat ille manus, palmasque in pocula vertit.

Per hunc actum experiri Altissimus Gedeonis exercitum voluit, eos electurus, qui contra Madianitas [note: Iud. 7. ] pugnaturi essent. Sic Svetonius commemorat olim. ad supplicium mortis damnatos ad potandum faeculentas aquas constrictos fuisse, ut tanto majus esset morientibus tormentum: quod Darius, allique superbissimi Principes fecisse leguntur.

Rursum apud Principes nonnullos manus olim [note: Lib. 9. ] signum erat remunerationis jam adeptae. Unde illud est. quod Cromerus de Zelissao Duce intrepido refert, eum dimicando fortiter pro Boleslao hujus nominis tertio, Rege Poloniae, dexteram perdidisse, quam ei hostile ferrum abstulerat (inimici Moravi erant) in praemium autem rei bene gestae, et recepti vulneris, brachium aureum dono habuisse.

[note: De salutatione rursum. ] Praeter id, quod jam de osculatione manuum in signum salutationis dictum est, de Ulysse Homerus commemorat, quod in tesseram amoris servis suis blandiendo, non solum in capite eos, aut in fronte, [note: Lib. 5. c. 5. ] sed in manibus quoque osculatus fuerit. Sabellicus etiam de M. Livio et Nerone consulibus refert, cum feliciter in Hannibalem expeditionem fecissent, et in cruento praelio prope flumen Metaurum feliciter dimicassent, plenos victoria Romam decreto patrum rediisse: et quod eos universa multitudo non solum salutaverit, sed dexteras etiam victrices, qua Romano populo salutem peperissent, certatim osculati sint cives. [note: De Nerone. ] Hinc Seneca: Hos ego deprehendam alienorum servo rum osculantes manum. Et Cornelius Tacitus: Ad genua ipsius advolvi, et dexteram ipsius fatigare [note: In theat. vit. hum. lib. 9. ] osculis. Refert doctissimus Bejerlinch morem pene omnium Nationum fuisse, ut in fine literarum, pro demonstratione submissionis et reverentiae, haec verba adjungerentur: Osculor tibi manus. De qua [note: Lib. 6. hom. 6. De arcanis Deiparae. ] consvetudine fusius Cartagenas.

Lyranus item ait: Idololatras adorantes solem, et. lunam, his sideribus acceptum credidisse, liquidem manus attollerent: atque easdem sibimetipsis oscularentur: credentes id sidoribus se secisse. Ad hoc alludere Job videtur, dum ait: Si osculatus sum manum meam ore meo: si vidi Solem cum fulgeret, et Lunam incedentem clare. Supra quod Pinedas commentatur: Si, inquit, Solis aut Lunae fulgos me in aliquem errorem deduxerit, ut putaverim divinum aliquod Numen inesse illis, atque is error me in externum aliquem adorandi ritum impulerit, ut manum ad caelum versus porrigens, statim reverenter ad osculum referrem: atque hac caerimonia, quamum in me esset veri Dei divinitatem aufferrem. Consvetudinis posthaec Cartagenas: Ecce prophana vestra salutatio osculandi manus, non aliud, quam Idololatriae primor dium habet. Meminit Plautus consvetudinis hujus [note: In Amphit. ] osculandarum manuum, dum ait: Hecastor quidem te certo heri hic advenientem illico et salutavi. Valuissesne exquisivi simul mi vir, et manum prehendi, et osculum [note: AEneid. lib. 7. ] retuli tibi. Paucis verbis hunc morem sic Virgilius exponit:

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

[note: Lib. 5. 6. 5. ] Sic Valcrius Maximus recenset,


page 209, image: s209

militum ad intuitum Scipionis Affricani admissi (cujus inclytum nomen orbem universum adimpleverat) de tam felici conspectu laetabundi, praeter dona largissima, multoties contrectata ejusdem, et osculata victrici manu, tandem domum suam discesserint. Ego interim praesens capitulum, de historiis, ritibus, obser vationibus, et consvetudinibus condudo: illud mihi reservans, ut in appendicibus tibi cibos alios subministrem, mi Lector, siquidem tales invenero: interim tibi ego quoque, ne a more antiquorum recessisse videar, pro debito honore et reverentia, in demonstrationem honoris et obsequii tibi manus tuas deosculor, transeundo ad

PRODIGIA.

HEtruscorum Regi Porsenae, osibdenti Romam, prodigio plenum videbatur, et supra hominum naturam, id quod M. Scaevola, actu vere heroico, et intrepido fecit, dum pro castigatione dexterae suae, quae in feriendo erraverat, eam flammis sacrificaverit, torrendamque supra carbones, ante regem tempore hybernali accensos, exposuerit: Itaque Rex pavefactus novo valoris et inaudito exemplo, continuo obsidionem levari jussit. Actio enimvero omnino portentosa erat, non negandum, sed quae nil nisi humanum habet. Illud admirabile magis, aeternaque consideratione dignum, quod merito pavorem, et timorem ingerat, cum per Dei omnipotenns dexteram rebelles animae, divinisque praeceptis Immorigerae castgiatae sunt, iis nos commoncfaciens pejus aliquid accidere nobis posse, siquidem a recto tramite discellerimus. Viderer mihi in tractatu hoc eximiam omisisse partem, siquidem earum rerum, quas in genere hoc scriptas reperio, partem [note: lib. 2. mirac. c. 11. ] aliquam huc referre neglexerim. Stupendum inprimis illud, quod Gregorius Turonensis meminit: Agricola, inquit, ausu temerario, et praeter fas dominico die glebas scindere, vel arare praesumpserat: itaque junctis bobus, adstivam manus extendit, ut aratrum ad culturam dirigeret: sed divina castigatione evenit, ut exporrecta manus sic ei ligno quod tractabat, cohaeserit, et unita fuerit, ut nulla inter utrumque disparario esset, idque cum convulsionibus, et doloribus atrocissimis. Biennium in deplorabili statu hoc exegit: dum armatus plenitudine fidei, se in Juliani Martyris Ecclesiam contulit, atque ibi servidissime orans, et plures noctes vigilia transigens, tandem fatale signum delapsum vidit, manumque restitutam, seque pristinae sanitati redditum. Is ergo, qui Dominico die prophanato deliquerat, eodem dominico, spectante populo. convaluit.

[note: Sur. Tom. 5. Septemb. 13. cap. 17. et. 18. ] Non absimile huic est, quod in Actis S. Maurelii reperitur: Avarus quidam et ipse festivo die aratrum ducere destinarat, stivamque apprehenderat; sed lignum manui cohaesit, ita ut quinquemestri temporis spatio diris torminibus, et spasimis configeretur. Recurrit miserculus sic ad pedes Sancti Maurelii Andegavensis Episcopi, calamitatem suam exponens; qui proinde commiseratione motus, lignum illud prodigiosa manu contingens, manum patientis [note: lib. 1. de gloria Martyrum cap. 15. Lippom. Tom. 4. ] restituit. Rursum S. Gregorius Turonensis de muliere quadam commemorat, quae in subtubio Civitatis Turonensis commorata. panem domi suae Dominico die elaborabat, partemque illius subcinericiam coquere volens, promore solito ardentes semovere carbones coepit, sed sine mora brachium manumque dextram repentino sensit igne corripi, et exarescere: Illa vero congemiscens malo suo, ad Ecclesiam S. Joanni Praecursori sacram se contulit, vonun vovens se deinceps nunquam festivo die operi manum vacaturam, nec nisi lingva sua, ad orandum usuram: Cereum deinceps in altitudinem staturae suae fieri curans, subsequente nocte eum manu male adhuc dum affecta accensum tenuit, viva fide armata, idque tamdiu donec totus consumptus esset, quo facto sanitatem desideratam recuperavit.

[note: In Vita 5. Austregesilai. ] Nec rursum ab eo plurimum differt quod Surius de molitore quodam meminit, cui nomen Monulphus. Hic in festo die ferramentum grave ausus ad molarem lapidem accommodandum arripere, divina ultione correptus, sensit ferrum usque adeo (sicut simile supra memoratum est) manui suae aduniri, et colligari, ut nulla ope ab eodem illam avellere posset; quin et digiti copioso sangvine effuso, cum dolore incredibiii pauperculi hujus ad putredinem vergebant. Tandem de delicto suo poenitens festinus se ad Sanctum Austregesilaum contulit, remedium malo suo deprecatus: nec id frustraneum fuit: Sanctus enim miraculosa et prodigiosa manu sua, male affectam manum dolentis contingens. priori bonae valetudini eam restituit.

[note: lib. 2. Mirar. S. Martini. cap. 57. ] Nec minus illud miraculo plenum est, quod Sulpitius Severus recenset. In die festo gloriosissimi S. Joannis Baptistae (inquit ille) cum plebs universa in templum se, ad Sancti hujus festivitatem celebrandam contulisset, ingensque multitudo pro missae sacrificio audiendo confluxisset: mulier quaedam, immemor verae religionis, bidentem arripuit, et in campum se, quamvis reasus sui admonita, contulit, ibidem nescio quam messem expurgatura ab zizaniis, sed contrarium omnino evenit: sine mora enim ignis de caelo lapsus ei ambas manus cum facie excussic, ita ut inflatis pustulis repleta immensos pateretur saucitata cruciatus. Urebat miseram non minus verecundia, et pudor: vidit enim se poena hac eo adactam, ut scelus suum palam detegeret, quod in operto latitare crediderat. Sic igitur cum insolito clamore, ad EcclesiamArchi Episcopi Martini se contulit, ubi quadrimestri spacio, commorata, nunquam pedes foras producens, tandem manui suae, et vultui sanitatem redintegratam vidit.

Tremendum non minus, et pietate plenum est, quod rursum Gregorius Turonensis commemorat. Celebrabatur, inquit, anniversaria festiva dies gloriosae mortis S. Aviti Abbaris Carnotensis: cumque universa populi multitudo ad reliquias venerandas conflueret, quidam reprobus et exeors, spreto sacrificio, et functionibus sacris, se ad vineam colendam contulit. A compluribus interim admonebatur, ut ab hoc servili opere, non debito tempore desisteret, aliorumque pietatem imitari vellet. Respondit ille: Quin et Sanctus Avitus vinitorem in vita egit, nec id mihi vitio vertet. Sed eventum sinistrum temeritas habuit: cum convulsione etenim inaudita sibi brachium luxavit, manumque totam ad tergum contortam sensit: unde etiam praeter quod doloribus torquebatur, simul illud in poenam habuit, quod monstruosum illi corpus esset. Recurrit miserad Templum praefati Sancti, elevata voce palam delictum suum confitendo, humillimeque reatus sui remissionem implorando: cum deinceps in iisdem precibus perseveraret, ad integritatem sanitatis exauditus est.

[note: In vita s. Francisei Cord. mirac. ] Memoria item et veneratione dignum est, quod S. Bona ventura refert: contigisse nimirum in Galliae partibus, et in viciniis Urbis Picta viensis: ut homo


page 210, image: s210

quidam Lignarius (posthabito timore Domini et Sanctorum) quamvis festum diem gloriosissimi Patriarchae S. Francisci e pulpito annuntiatum a Parocho loci audisset, in cachinnum solutus, festivitatem diei exploserit. Itaque arrepta bipenni in sylvam lignatum abiit, sed ecce (miremur essectum, magnamque miserentis Dei vocem) ter illud repetitum audiit: Festum est, operari non licet. Ille vero temulento non absimilis, indurata mente, et lucro infami obcaecatus, nil motus voce insolita Dei admonentis, iteratis vicibus lignum secat: sed divina ultio e vestigio subsecuta est, ferrum enim (sicut supra) operantis manui cohaesit, et una cum illa sic levabatur, ut incredibili labore et lassitudine dejcctus, stupefactus, et attonitus, de delicto suo verecundatus, a sacerdotibus item, qui Ecclesiam Sancti frequentabant, acriter correptus, in eandem Ecclesiam conductus fuerit, atque illic poenitentia salutari ductus, ter repetito voto se adstrinxerit, nunquam se posthac in festo die manum operi servili applicaturum esse. Mirum illud interim fuit, quod voto facto digitus primum unus solutus fuerit, eodem repetito, alter, donec vice tertia manus integra restituta est.

[note: Ibidem. ] Finio hanc prodigiorum narrationem per eundem Sanctum Bonaventuram, qui adhuc de faemina quadam memorat, quae doloribus partus angustiata, cum jam morti vicina esset, ultimum periculo suo remedium credidit, si se gloriosissimo S. Francisco commendaret: protinus igitur exaudita, sine ulteriori dolore partum edidit. Sed ingrata illa tanti beneficii, more hominum peccatonim, immemor, cum vertente anno ejusdem Francisci benefactoris sui festus dies occurreret, non solum eum colere neglexit, sed diem totum servili opere exegit, Condignam igitur tanta ingratitudine castigationem sanctus demonstrare volens, brachum ei dextrum ariditate, et rigiditate immobile reddidit, cumque illud sinistro applicare vellet, illud quoque eandem poenam incurrit: compuncta mulier, et pavore plena, sine mora se in templum contulit, humi strata, atque illic cum submissione magna, continuatisque precibus insistens, quod ingratitudine tanta et obstinatione perdiderat, oratione recuperavic. Doceamur ex his, quantum soleat justus Dominus delinquentibus poenam irrogare promeritam, quamque illud nobis inconcussum esse oporteat, ut ne festos dies prophanare audeamus.

NUMISMATA.

APtid virum doctissimum Paradinum duae manus inveniuntur monetam quandam Francis Regis continentes, cui haec Epigraphe, in ambitusuo juncta erat: Fortima fidem mutata novavit.

[gap: illustration]

[note: Fides et Dominium. ] Haec moneta nihilominus per medium fracta erat, quam binae manus conjungebant.

Hoc symbolum in manoriam ejus, quod Childerico quarto Regi Franciae evenit, erectum est. Hic enim, cum per indignam generi suo actionem, quam incurrit, regno suo cedere cogeretur, ad hoc persvasus a Guimeo familiari suo intimo, in Thuringiam se recepit, sumam ei rerum credens. Li fignum vero fidei recuperandi regni, et dominii, et in spem restituendi throni, redunandaeque, dextrae. et potentiae. arrepta aurea moneta, eam dimiditam ministro dedit, altetam sibi medietatem ipse conservans. Itaque evenit, ut cum Guimeus rebelles subditos domuisset, Rex in regnum suum restitutus fuerit: factionis autem Princeps Grillius,


page 211, image: s211

a praefato Guimeo justam perduellionis suae poenam occisus tulit. Terribile exemplum iis, qui proditionis machinamenta fabricant. Sciendum enim e [note: Epist. 2. ] Platone est: Nequaquam facile esse, ut qui multa aliis inferunt damna, ipsi non multa vicissim ab alis patiantur.

Claudius Caesar nummum quendam cudit, qui a dextra sui parte pileum, ab altera hominem demonstrabat, manum habentem disjunctam perforatam, et omnino apertam: per quam sinistra figurabatur. [note: Libertas. ] In ambitu haec superscriptio erat: Libertas Augusta. Itaque hoc velamento capitis, et hac manu in hanc formam composita significari libertatem volebat: pileus enim semper ejusdem indicium fuit: nec enim servis fas erat operire caput, nisi libertate consecuta: quod universum perforata manu figuratur. Verum enim est, quod Seneca ajebat: Inaestimabile [note: Epist. 79. Apud Laert. lib. 7. ] bonum est, suum fieri. Et Diogenes: Quod optimum inter homines est, libertas est.

Imperatrix Julia Pia, quae utrique parientium [note: Ex Piero l. 35. de manu. ] dolorem atrocissimum experta erat, ut parturientibus ad facilem prolis generationem felicitatem imploraret, monetam cudi imperavit, ubi Venus spectabatur regens sinistra manu hastam, et erecta stans, ut intrepiditatem et fortitudinem in sustinendis doloribus necessariam indicaret, dexteram manum apertam cum extenso brachio monstrabat, subiunctis [note: Felicitas in] sequentibus verbis: Venus genitrix: arbitrabantur enim Romani se per AEneam Veneri, quam illius matrem fuisse fabulati sunt, primam sui originem debere.

Olim item Deae Opis monstrabatur simulacrum, (ptout vir Doctissimus Pierius docet) manus gerens extensas, per circumferentiam habens verba quae [note: auxilium. ] sequuntur: Opem fero. Jam illud nomen opis, quod idem est acauxilium, cum proprietate multa Terrae tribuebatur: quippe quae tantam mortalibus opem adfert. Justissima, ut reor, et omnibus numeris absoluta est haec proprietas: in quo item illud usurpari poterit: Homo homini Deus: sicut inproverbio dicitur. [note: 1. De officiis In lib. 83. q. c. 7. ] Atque illud est quod S. Ambrosius inquit: Benevolentia facit, ut amici vulnera, quam inimici oscula utiliora sint. Et Augustinus: Nihil sic probat amicum, sicut amici oneris portatio.

[note: Pietas. ] Pietas tantopere Principibus necessaria ab Antonino Pio in moneta quadam insinuata fuit, ubi virtus haec excusa cernebatur, quae dexteram extendebat, cum sinistra autem donum receptum supra altare collocabat. Lucius Caesar candem pietatis imaginem in nummo aureo repraesentabat, cum iisdem insigniis, sed cum hac Epigraphe: Pietas. Talis itidem moneta erat, quam Gordianus Pius excudi fecit, ubi simul perforatae duae manus, in caelumque elevatae cernebantur, cum sequenti inscriptione: Pietas Augusti. Nec mirum tamen, quod hi Principes virtutem pietatis tantopere celebrabant: est enim pretiosissima margarita, et thesaurus, quo meliorem alium scriniis suis et aerario continere, vel cordi suo inserere non possunt: ait enim Ecclesia: [note: In Moral Ex Eborensi. ] Deus cui proprium est misereri semper et parcere: Sanctus Gregorius item: Nulla est scientia si utilitatem pietatis non habet. Sic S. Ambrosius: Pietas omnium virtutum fundamentum est.

[note: Pacis Au thores. ] Gloriosior utique victona est, quae sine dispendio sangvinis, quam quae cum ejusdem effusione obtinetur: unde etiam qui talem impetrare adlaborant, Caduceatores et Pacificatores appellantur. Expressit hoc M. Cato Propraetor in moneta quadam, in qua Victoriae imago sedens cernebatur, quae manum extendebat, solo pollice demisso: alludendo ad triumphum solo consilio partum. Gestus autem praesatus sessionis res compositas jam tranquillasque denotat: et in hunc modum Pacificatores omnes exprimuntur. Sicut illud in statua equestri Marci Aurelii apparebat, quae olim in Lateranensi Basilica cernebatur. Erat item illic in alia moneta imago Alexandri Severi sculpta, cum inscriptione subsequenti: [note: Restitutor. ] IMP. SEV. ALEXANDRI AUGUSTI, qui videbatur fessa manu inniti hastae suae, quam dextera tenebat, sed cui palma et digiti langvidi, et demissi erant, ubi haec solum vocula legebatur: Restitutor. In alio item nummo Gratiani manus cetnebatur muliebris, quae genui suo incubabat, juncta Epigraphe: Reparatio. Reipublicae. AEterna enimvero, non solum hac memoria memorata digni sunt, quicunque se ad patriae et urbis suae commoda, et utilitates impendunt, talentumque suum exponunt, praesertim cum earum virtutum eis abundantiam procurant quae tantopere ad populorum felix Regimen, et necessariae, et compendiosae sunt.

Ad significandum praeterea quantam fidei felicitatem pariat concordia, antiquitas sagax in monetis binas imprimi manus fecit, sibi invicem junctas, [note: Concordia et fides. Felicitas. ] affigendo hanc sententiam: FIDES EXERCITUUM: quandoque: FIDES ROMANORUM. In nummo item Imperatoris Hadriani Imago felicitatis erat, quae manu una caduceum tenebat, altera effigiem Imperatoris, his verbis superadditis: Felicitas Augusti. Hic praeterea, ut salutem suam exprimeret, in moneta quadam se sculpi curavit, ita ut dexteram suam divinae manui porrigeret, Altissimus autem sedenti similis erat, in basi Epigraphe addita: ADVENTUS AUGUSTI. Nec in hoc a vero aberrabat: notum esse volens, quod viri Principes propter gradus et honoris sui elevationem, Dei throno propiores sint, vel ejusdem majestatem aemulentur.

Sed quia hic sensim in secundam operis hujus me introisse partem animadverto, quae in eo consistet, ut hominem integrum et absolutum per capitula plura repraesentem: hic non nisi partium examini intendendo, hisce te mi lector contentum velim, ne in scriptione mea confusionem adferam: diffusiorem tractatum de his in praefatam alteram voluminis partem rejiciens. Interim hic progressionem faciamus ad

DEDICATIONES.

QUantum videre licuit jam, et posthaec apparebit ulterius, incontestatum est, quantopere ab antiquis Religio, ejusque cultus quantumvis rite non agnitus, in veneratione nihilominus summa sit habitus: non est enim inter partes hnmani corporis ulla, quae non Deitati cuidam dedicata et sacrata [note: Histor. monstrorum p. 141. Fortitudo et fides. ] fuerit. Praeter pietatem enim Numae Pompilii, qui manum Fidei dedieavit, doctissimus Aldrovandus inquit, manum dextram pariter fortitudini sacram fuisse. Sic dum inter eos foedera pacis stabilienda essent, dexteras invicem jungebant: item cum auxilium postulandum, dextera tendebatur: non minus, sicut supra jam retulimus, cum jurandum esset, dextra id fiebat. Hae virtutes universae ad genus vitae oeconomicum, aeque ac civile necessariae sunt, propter quod et Cardinales nominantur, cardine siquidem, et sustentacula vitae nostrae sunt: Fides maximum vinculum bonis amicis: inquit Vegetius. [note: Lib. 4. Lib. 3. ] Et Valerius Maximus: Laudanda, inquit, fiducia, quae astimationem sui certo tempore examinat.


page 212, image: s212

[note: In Orig. super Evangel. Lib. 1. offic. Lib. 6. Music. ] De fortitudine autem S. Augustinus sic habet: Virum fortem injuriae probant. Item S. Ambrosnis: Fortitudo, rerum contemptu constat. Et iterum S. Augustinus; Manus fortitudinem significat. Astronomi ob similitudinem, brachia in Zodiaco gemellorum signo dedicant: sicut enim gemelli illi colligantur, et invicem implicantur, sic amicorum brachia invicem sibi adjumento esse oportere declaratur: [note: Ep. 43. 2. De Ira. ] Unde Seneca: Alteri vivas oportet, si tibi vis vivere, Et alibi: Homo in adjutorium mutuum est generatus. Marcus Tullius item: Hoc natura, inquit, affert, ut faveamus eis, quieadem pericula, quius nos perfuncti sumus, ingrediuntur. Cum hujuscemodi documentis ad alia transeo, ut videlicer pro artis Lapidariae instructione tibi palam faciam.

SIGNIFICATIONEM, ET NOTAM LITERAE M.

ANtiquitus in loquela illa, quae cifris fiebat, dum manum tangerent, litera M. figurabatur. Quam invenionon minus caeteris ab antiquitate cum exactitudine magna observatam: ad cujus copiosiorem expositionem tamen non accingor, dum marime substantiosa profero; liberum relinquens Lectori, siquidem hanc candem materiem latius propagatam voluerit, ad hujus emodi fusiores tractatus recurrendi. Itaque litera M. solum et simpliciter posita, in prioribus notis haec signiricabat. Marcus, Mutius, Martius, Monumentum, mulier, miles, meum. Ma. Macuvius. MAG. Magistratus. militis ager. MAG. EQ. Magister equitum. MAG. MIL. Magister militum. MAJ. Major. M. AE. M. Marius AEmilius. MC. Mancipium. M. G. Marcus Cicero, Marcus Censor. Monumemum condidit. M. C. F. Mortis causa fecit, vel fuit. M. C. M. Mortis causa manumissus. M. C. V. Manu consertum vocavit. M. CS. Marcus Caesar. M. D. O. Mihi dare oportet. M. in numeris mille significat. M DC XXXIX. vel CIC IC CXXXIX. Millesimus sexcentesimus trigesimus nonus. M. E. M. Municeps ejus municipii. MENS. Mentes. MER. S Mercurio Sacrum. MENS. JAN. Mensis Januarii. M. F. Marci Filius. malafide, male fidus. M. F. P. male fidei possessor. M. FA. Marcus Fabius. MF. F. Manifestum fecit. MAN. L. Manifestus locus. MA. OPP. Manifestum oppidum. M. TER. Manifestum Territorium. M. H. E. Mihi haeres erit. M. H. Malus homo, vel Magnus homo. M. J. Maximo jovi. MES. Mentes. MIL. Miles, militavis, millia. MIN. Minor. M. INTER. Morte interventus. MI. Miles. Maleficus. M. L. Militis Locus. Marci Libertus. ML. PR. Militum primus. MLT. Milites. M. M. Militem. Militer. MM. A. Monumentum accepit. M. MAN. Marcus Manlius. M. MAR. Marcus. Marcellus. MM. L. Monumenti Locus. Memoria Latonae. M. M. P. Monumentum posuit. M. M. P. Malo mancipio potestate. MM. RG. Memoria Regis. MMT. Monumentum. M. N. Meo nomine. Millia nummūm. MN. Municipalis, municeps. MO. Modo. Mors. M. P. Male positus. Marcus Patuvius. Maximus Princeps. M. P. D. Majorem partem diei. M. POP. Marcus Popilius. M. R. Miles Rhegiensium. MS. Menses. Molestus. M. S. P. Memoria sua posuit. M. Mos. Mus. M. T. F. E. Malo tuo factum est. M. T. C. Marcus Tullius Cicero. MU. Mutius. MU. F. Mulier nona. MUL. M. Mulier mala. MUL. P. Mulier pessima. MUNR. Muner abilis. MUN. Municipium. Municeps. MAT. P. FEC. S. ET. S. PQ. PQ. E. Mater piissima fecit sibi, et suis, poster isque eorum. MARIT. Maritus. M. AUR. Marcus Aurelius. MAX. Maximus. M. L. C. REG. INST. Marcus Lepidius Civitatem regere instituit.

Poteris itaque, benevole Lector cum sagacitate, et prudentia tua his notitiis pro commoditate tua tibi fructum facere, vel discendo, vel docendo. Interim ego ad Epitheta progredior: et primum ad

EPITHET A BRACHII.

BRachium igitur tanquam inter reliqua humanae structurae membra candidatum, variisque dotatum privilegiis, a Pontano candidum appellatur: Candida fluminei miratur brachia Cygni: Lacteum a Calentio: Lacteaque in viridi brachia jactat aqua. Gandens a Baptista Pio. Candentia subdis Brachia, Laiteolis et premit ora genis. Fulgidum ab eodem: Injice mi collo fulgentia brachia Chloris. Molle Catullus: Leonia substernens robusto brachia collo. Fortia dicuntur a Statio. Submittitque graves humeros, et fortia jactat Brachia. Arida inquit Manto. Atque arida solvit Brachia. Eadem nodosa: Nodosa ligantem brachia, et his similia.

Quandoquidem autem non immerito quis dixerit brachium in gratiam manus fabricatum esse, deficiente enim manu, illud omnino supervacaneum et inutile futurum, Authores potissimum in laude manus distenti sunt. Unde cum cuique liberum sit in vastissimo horum pelago evagari, ego me his finibus paucitatis contineo, ea eligendo quae mihi moxime nervosa videbuntur.

EPITHETA MANUS.

HAE quandoque ab iis rebus, quasgestabant, nomenclaturam suam, vel denominationem [note: Lib. 2. ] consequebantur. Sic Martialis Sardonicas appellat, co quod Sardonica tractabant. Sardonycata manus. [note: Lib. 8. Lib. 1. Lib. 6. Lib. 7. ] Piccata a pice: Non fuit Autolicam piccata manus. Lanifica a lanis. Lanificam pensis imposuisse manum. Sylvius Italicus carnifices nominat: Carnificesque manus. Fulmineas Statins: Fulmine aeque manus. Idem [note: Satyr. 6. ] eburnas. Heleaque pulset eburna Templa manu. Idem irritas. Nunquam manus irrita voti. Vexatas dixit [note: In Epist. Dejan. In Epist Hyper. In Epist. Cydip. ] Juvenalis: Vexatae, duraeque manus. Victrices Ovidius: Manum victricem mille laborum. Idem praevalidas: Praevalida fusos comminuere manus. Idem immunes. Non piget immunes caedis habere manus? Sulmonensis Luciferas: Vt tibi luciferas afferat illa manus. Studiosas Pontanus: Et studiosa manus divellit [note: Lib. 1. de. Hist. Hisp. ] gramina circum. Ramosas Manto: Ramosaeque manus. Eadem Callosas: Duroque manus callosa labore. [note: Lib. 2. Achil. 2. Sylv. ] Prometheas eadem adhuc: Prometheasque manus, Pyrrheaque saxa Gignis. Palladias adhuc eadem: Palladiae finxere manus. Adhuc eadem Manto et Phidiacas et medicas: Phidiacae rasere manus. Medicasque manus fomentaque quaero. Castas, mundasque dixit Quintilianus: Quid castae, mundaeque manus a sangvine et auro. Insidiatrices rursum Manto: Insidiatrices mittit ad arma manus. Virgincas [note: Cram. 45. lib. 2. ] Glareanus: Virgineis manibus, blandidulisque genis. Avidas Horatius: Cuncta manus avidas fugient Haeredis. Teneras Tibullus: Laederet et teneras pustula rupta manus. Tenellae appellantur a Pontano: Molles en digitos, et manus tenellas. Ab eodem marmoreae: Componens digitis marmoreaque manus. Formosae a Strozzio: Formosaeque manus, doctisque laboribus aptae. Candentes a Quintiliano: Candentesque manus. A Baptista Pio albentes: quae jacit albenti per meacorda manu.


page 213, image: s213

Niveae ab eodem: Praebuit et niveas docta Minerva manus. Moles a Catullo: Nec laneum latusculum, manusque mollicellas. Ambrosiae a Baptista Pio: Injicit Ambrosias in mea. colla manus. Avarae ab Archia: Et eā Naturae damnat avara parte manus. Cavas dixit Manto: Ille cavis manibus haurit de fontibus undam. Pulchras Hieronymus Anglus: In pulchris stat amor manibus. Roseas Musaeus: Roseam tenenti, tractantique manum. Insvetas Liberius: Et bello insvetas cogor ad arma manus. Potent interim benevolus Lector his meliora alibi eruere, aut nova invenire: in his enim potissima eloquentiae consistit elegantia, et dictionis genuina expressio. Ego interim de his transeo ad

SIGNATURAS MANUS IN HERBIS ET PLANTIS.

QUemadmodum in tanta facierum infinitarum varietate, et humanorum aspectuum dissimilibus affectibus, et passionibus (qui tamen vultus in potissimis attributis suis concordes sunt) major apparet divinae omnipotentiae virtus et gloria: sic non minus dixerim in tam multigenis spieciebus imaginuni, formarum, et figurarum in animalibus, et planus, et herbis, quorum tanta est naturarum et proprietatum diversitas, ad solius hominis utilitatem composita, singularem erga nos divinae clementiae bonitatem elucescere.

Manus interim, quippe quae nervosa est, magnisque juncturis et articulationibus compolita, idque non minus reliquis corporis partibus, symptomatibus fluxionum subtilium subjecta est, quae proinde degenerare solent in chyragras, et podagricos pedes. [note: Remedia contra chyragram. ] produeunt. Videtur in hoc universa medicorum schola consentire, quod videlicet huic malo medica manus remedium nullum inveniat. Id nihilominus magistra experientia edocemur, quod per humorum diminutionem diminuta defluxione, dolores quoque decrescant: hinc optimum malo remedium sunt Hermodactyli, qui manus similitudinem praeseferunt. Decoctiones item spinae Ponticae, et albae, et similium, doctissimus Aldrovandus, cum Crollio ait, his chyragricis doloribus medicari, et lenimentum esse, sicut aliis quoque manuum affectibus. Ejusdem virtuos sunt folia ficus, et folia herbae, quae palma Christi dicitur, sicut et ricini. Hinc citatus Aldrovandus inquit: Propterea Mesva his plantis, humores ad articulos defluentes vim purgandi attribuebant. Reddantur ergo debitae Altissimo gratiae, qui tantorum nos donorum participes fecit: laudetur infinita bonitas illius, et omnipotentia, et favor. Sed quantum ab hoc absunt infideles, qui etiam per semetipipsos se operari posse praesununt, nixi cognitionibus, quas de somniis mutuantur. Intueamur vanitates eorum, ad easdem refutandas.

SOMNIA.

REfert Artemidorus una cum caeteris Conjectoribus, manus significativas esse artium, et fortitudinis: palmas autem earum laboribus attribuebant. (contra rationem rectam id sentientes) non alio item fundamento solidati, quam phantastica imaginatione sua, in iisdem palmis summum paupertatis, et inopiae indicium collocant: homines et sano judicio, et recto rationis usu defraudati. Manum sinistram. quae tamen ad tutelam magis, et defensionem nostram dixerunt: atque idcirco siquis de eadem somniasset, id in signum esse rebantur, ut ad opus quodam occipiendiun destinandi sint.

Si cui, inquiunt, manus plures in somnio visae fuerint, in negotiis suis prosperitatem exspectet: significant enim adjutorium, et patrocinium clientelae, sicut et argentum: sed miseri somniatores dum evigilant, non nisi manus vacuas, et spem irritam se In [note: Hieroglyph. ] possidere vident. Econtra Pierius ait, si quis sui natura impius et sceleratus somnia veritise pluribus brachiis et manibus circumdatum esse; eum indicat propediem a satellitibus comprehendendum, et in manus judicum et justitiae casurum. Sed quaesierit aliquis, cur eaedem somniatae manus non potius amicorum credendae sint; qui periclitanti opem ferant?

Artemidorus etiam praepostera ratione inquit si quis sommaverit sibi manus detruncatas a brachiis, industriae indicium esse, et eum quantocyus arti cuidam applicandum: sic enim vero ubi artis opus centum adeo manus requireret ad operandum, illic somniator ille non nisi mutilas manus requirit, sed quae spes operis, ubi operantis nulla manus est? [note: Eccle. 3. Eccl. c. 34. ] Denique illud dicamus cum Spiritu Sancto: Vbi multa sunt somnia plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri. Et alibi: Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Secundum hoc visio somniorum. Psalmista David vitam nostram somnio aequiparat: Velut somnium Domine in civitate tua imaginem iL lorum ad nihilum rediges. Transeamus hinc ad alteram non minus vanam professionem, cum hac nihilominus praecautione, quae ubique negligenda, quod videlicet in eadem non reprehendimus nisi id quod per vanam observationem fit: nec in hoc comprehensum volumus, quod quidam in eodem genere complexiones hominum indagare, aut medicae artis peritiā interiora nosse possunt: Loquor de

CHYROMANTIA.

[note: Chyromantia, Physica et Theologica. Disquis. Mag. l. 14. Quaes. 5. ] DEL Rio, magnus ille vir, sicut omnes praeterea professiones, ita et hanc in naturalem, physicam, et Astrologicam dispertitur. De quarum prima sic ait: Physica chyromantia licita est, et physionomia pars, ideo de illa, quod de hac judicium. Ratio est, quiaper lineas, et partes manus considerat ipsam corporis temperiem, et ex temperie corporis probabiliter indagat animae propensiones. Hanc probat Aristoteles, quam sequitur Conradus Wimpiana, et alii. Tantundem igitur hic vir prudentissimus, et inclytus, illam quidem unam rejicit, quantum alteram acceptat: cujus vestigiis inhaerendo dixerim et [note: lib. 1. Hist. Anim. c. 3. et. 30. Ac. 34. Probl. Sect. 10. ] ego cum citato Aristotele: DEVS, et natura nihil agunt frustra: itaque dum lineas manuum intuemur, ex his compositionem, ordinemque elementarium qualitatum dijudicare possumus in nomine: cum videlicet lineam unam fortiorem altera cernimus, aut [note: lib. de sign. Cap. 10. 11. 12. ] longiorem, aut magis apertam: aliae rursum vel in: tercalatae, aut interruptae apparent: rurlum aliae obliquae, aut quovis alio modo disjunctae, pari modo vel [note: 1. De caelo et mundo. ] plus vel minus de conditionibus praesatis participant, unde et complexio hominis patet. Hinc etiam operatio ejusdem concluditur, an naturā pigrior sit, an velox et horum consimilia: hinc non minus qui inconsiderati sint, aut econtra prudentes, aut mediocris [note: 20. De Anima. ] capacitatis. Videtur autem ipse Philosophus ex commensuratione scientiarum has lineas denotare voluilse, dum ajebat: Secantur scientiae, quemadmodum et res ipsae, circaquas ipsa nostra consider atione versamur. Hoc igitur praesupposito, ut tandem etiam aliquid de hac manuum partitione loquar (quamvis nemo me AEgyptium dicat) quantum lex sinitit, Lectori tibi manum, vaticinaturus inspiciendam attrecto.



page 214, image: s214

[gap: illustration]

Omitto montes et Planetas: nec enim hic me influentiis caeli immiscere ullatenus velim: liquidem, meo nimirum arbitratu vel nullatenus, vel certe mediocriter influunt, quamvis colorati, apparentes, ramusculosi, obliqui, et intersecati, aut aliter affecti et cancellati reperiantur. Id solum dixero quatuor esse, aut quinque lineas manuum praecipuas, (prout patet) quae affectus hominis, ejusdemque temperamentum annunciant. Prima vitalis est, aut cordiaca, assignata cordis affectibus, quae a radice pollicis ad Rassettam extenditur. Secunda naturalis est, quae per largitatem manus ad percussionem usque discurrit: quam etiam cephalicam nuncupare solent, quippe quae capiti correspondeat. Tertia mensalis est, quae, juxta hos, humana viscera respicit. Rursum alia est, quae a percussione vela minimo digitorum usque ad Rassettam protenditur, quae juxta illos hepatica dicitur, jecur hominis respiciens, bonamque stomachi dispositionem denotans. Distenditur item per mediam manum alia, ad radicem usque digiti medii pertingens, quam credunt mesenterium respicere, vel lienem, et humorem melancholicum, quae etiam saturnina ab iisdem nominatur. Restat denique, dicta percussio (quae illic est, ubi restringitur, et epilogatur pugnus universus) deinceps Rassetta, nodus inquam ille de quo manus integra insurgit, et dilatatur. Hae lineae siquidem distinctesds apparuerint si continuae, si coloratae, et profunde fuerint, his Authoribus, bonam hominis compositionem, rectamque humorum constitutionem indicant. Si vero non continuae, si intercisae, autobliquae, aut cancellatae, aut quavis sui parte male apparentes, aut incompositae fuerint, debilitatem facultatis vitalis, aut alterationem, aut decrementum, aut mucationem denotant in illa videlicet parte ubi dominari dicuntur. Exordiamur a vitali

De hac igitur, si animus esset secundum omnem latitudinem et dimensionem descriptionem facere, amplus adeo mihi Tractatus faciendus esset, sed sufficiant haec pauca. Asserunt itaque si vitalis imea continua fuerit, et profunda, demonstrare aequalitatem, et temperantiam caloris naturalis: si in quapiam sui parte admodum larga visa fuerit, et aperta, vehementiam diffusi caloris exprimere, atque in tempore illoiram, et excandescentiam: aut vero illic angustiam quandam cordis esse. Siquidem ultra debitum crassa fuerit, morum rusticitatem, vel malevolentiam apertam, aut calorem et tempori et aetati male convenientem portendere. Si longa fuerit, et dispersa, iracundiam bestialem signat, nisi per lineam naturalem et tempore et loco suo bene temperatam, et ipsa quoque contemperata fuerit. Gracilis et longa, indicat praedominari illic siccitatem, et ultra calorem naturalem frigiditatem: unde etiam complexionis debilitas, sicut et naturae deducitur, imo vero et vitam fututam brevem, infirmam, et dubiam. Si brevis fuerit, et tumida, humiditatem et frigiditatem naturae portendit, atque idcirco vitam non durabilem.

Sicut autem memoratae qualitates, humores malos inducunt, et peccantes, sic naturam quoque non dissimilem consormant: sicut item mores coarguunt his qualitatibus idoneos: quemadmodum sunt, et instabilitas, et diffidentia, et similia: porro homines quoque iniquos, doloses, fraudatores, et malevolos. Cum praeterea intersecata fuerit, tanquam e ramis quibusdam dispertita: quotquot rami fuerint, a quibus scinditur, totidem infirmitates, et


page 215, image: s215

symptomata cordis eventura Patienti. Possunt item, si notabiliter ruptio illa facta fuerit, secuturam mortem nunciare: Cum porro dicti ramicelli ad radicem pollicis ascenderint, suffocationem secuturi caloris denotant: idque non confestim, sed pedetentim sine sensu: et si successu temporis malum augmentan do increverit, magis item ruptura, et disjunctio praefatae lineae comparebit. Si vero malum non nisi accidentale fuerit, aut ab objecto quodam exainseco productum, hae lineae transversa: nullam illic se vitalis lineae dissectionem, sed potius ejusdem secum unionem, et conjunctionem facere denotabunt: solum id portendunt, calorem naturalem, non in integra sui dispositione, et situatione consveta esse.

Haec nihilominus mala non semper, prout diximus, succedunt, quamvis taliter iudicata fuerint, saepe enim aliarum liucarum bona dispositione corriguntur, et emendantur. Obser vandum item, ajunt, quod cum homo a mala valetudine restituendus est, et damna sanitatis redintegranda, succedunt lineae coloratae, bene conspicuae, quae prosperitatem felicis successus augurant.

Linea vitalis Ci bifurcata fuerit, aut a principio suo biceps calorem vehementem indicat, sed qui nihilominus in constitutione sua bona perseveraturus sit. Ratione insuper adferunt: eo quod in operatione una perduret, quamvis pluribus mserviat, cum cor principium et fons vitae sit. Idque tanto magis, siquidem linea illa ramos suos bicipites intra manum, et in [note: Exhalatio caloris. ] concavum illius extenderit. Si aurem ramos ille foras versus tuberculum pollicis ascenderit, exhalationem caloris denotat, et frigiditatem, et siccitatem, et proinde temperaturam mixtam: id quod tum potissimum evenit, si vitalis ipsa, prout dictum, bisulca fuerit, et in longum extensa. Haec denique linea a dicto pollice ortum ducit, et ad Rassettam portenditur. Restarent alia dicenda: sed ea studiosis indagatoribus aliunde inquirenda relinquo.

DE MEDIA NATURALI VEL CEPHALICA.

Oportet ut haec linea naturalis per principium suum se conjungat vitali oppositae, et currenti per medium montis, qui ad indicem est, unde angulus supremus efformatur: id si contingat, hominem denotat temperatum, legalem, fidum, ingenuum, magnauimum, et qui cum promptitudine actiones suas exequitur. Ratio in promptu est, significat enim aequalitatem, et proportionem caloris na. turalis, aeque partitione ubique diffusum: idcirco etiam humores maligni virtute caloris hujus dissiparitur, unde eis vis omnis ad obfuscandum cerebrum dirimitur. Si praefata linea cum vitali unita non fuerit, malam denotat proportionem caloris, atque ideo hommem obstinatuni, praesumptuosum, temerarium, incousideratum, qui in juventute sua indomita nullam rerum curam liabeat, nil ponderet, sed pro arbitrio infraenatae libertatis operetur, levis ingenio, et infidelis. Ratio est, eo quod hujuscemodi disjunctio excessum caloris naturalis demonstret, qui ad siccitatem tendat; haec autem (prout tota Medicorum schola sentit) hominem reddit furiosum, qui periculorum metum non habeat: evenit autem hoc per organum phantasiae, quae incidentia phantasmata involvit, et confundit, ita ut rerum veritatem non cognoscat, nec dijudicet (tales ego in juventute mea cognoscat, nec expertus sum) Quanto autem magis praememorata linea se elongaverit, tanto major est excessus ille superior, et tanto magis a principio suo vitali disterminatur. Horum autem hominum natura plerumque cholerica, et sangvinea est. Contrarium evenit, si spacium hoc rugosum fuerit, aut siccum, aut durum, denotat enim naturam frigidiorem, hominem vafrum, perniciosum, idque potius, quam utilem, aut morigeratum. Si intercisi fuerint (ajunt illi) denotare hominem illum, maliria sua ad quaevis pessima progressurum, unde ei posthaec necelle sit voluntario exilio evacuare sedes patrias. Fossulae, tubercula, spatia inaequalia in dicta linea, prout illi authumant homicidia, aut mortalia vulnera portendunt. Si haec linea rursum integra fuerit et recta, et continuata, et profunda ad montem usque manus, bonitatem cerebri, et proinde nobilitatem, et excellentiam ingenii coarguit, bonam item naturam, et complexionem; hominem fidelem, et veridicum: Contrarium indicabit, si quidem brevis fuerit, et tumida, et profunda.

Oportet autem lineam hanc naturalem, cum primum a superiori angulo suo exicrit, sensim dispertiri a linea, quam vitalem diximus, atque ad manus meditullium terminari: unde etiam secare eam videatur: id si fecerit, hominem indicat magnanimum, audacem, cerebro, et mente sanum. Sed si angulus ruptus fuerit, dictaque linea se plurimum ad vitalem inflexerit, debilitatem capitis arguit, et frigiditatem cerebri, et exinde timidum hominem, et qui in actione sua infidelis sit. Ratio est, quod caloris naturalis debilitatem demonstret, qui ad operationes proprias exercendas idoneus. non sit: idque tanto magis eveniet, si angulus supremus acutusfuerit, aut arctus, aut multum separatus.

Cruces item, et rami versus angulum superiorem, lites designant, et dissensiones. Rationem adducunt, quod calor apud tales in hanc illamque partem se dilatet, a quo praefatae lineae producautur. In productione autem hujuscemodi ramorum subindicat, quantum extendatur, et dilatetur: haec autem caloris abundantia ad litigia, et rixas impellir, Siquidem etiam inter memoratas lineas una fortior, aut evidentior apparuerit, quam altera; turbas denotat, et homicidia, et vulnera ex contentionibus progerminata. Si praefatae lineae potius ad circulationem quandam incurvan videanuir, quam ad quadraturam, asserunt illi, hujuscemodi hominem, in malis potius activis, quam passivis futurum. Porro lineae quaedam versus quadrangulum manus intersecatae, in fonnam crucis, et ramis suis ab utraque parte naturali lineae unitae, vulnera capitis augurant. Si subinde se mensalis cum naturali unierit, signum est vitae brevis, et patientem in juventute sua moriturum esse. Si haec mensalis brevis fuerit, nec in partem ullam inclinet, sed directa in statu suo perleveraverit, idem infortunium significat. Li priori modo impedimentum arguit, et suffocationem caloris naturalis, ob gravissimam humorum abundantiam, et frigiditatis excessum. Unde, ajunt, signum hoc in Apoplexia subitaneum denotare interitum. In posteriori modo significat, impedimentum illud a causa exteriori, aut vero ab infirmitatc provenire: nec tamen id subito, sed tempore suo eventurum. Notandum etiam esse, inquiunt, in universis affectibus his ad hanc potissimum lineam respiciendum esse, quippe quae caeterarum basis sit, et quae calorem naturalem indicet, praesertim in affectibus cholericis, et biliosis. Sed de his illa suffecerint.



page 216, image: s216

DE HEPATICA.

OBservant hi, ut chylificans, et concoctrix facultas bona sit, hanc hepaticam cum linea vitali in angulo dextro, et in sinistro cum naturali conjunctam, rectam insuper, et continuatam esse oportere: in hac enim constitutione, siquidem deprehensa fuerit, digestionem, et complexionem laudabilem denotat, virtutem caloris naturalis temperatam, et aequaliter diffusam. Sed si intercisa fuerit, et discontinuata, nec duabus lineis prioribus unita, indicat (prout illi volunt) digestionem deptavatam atque illic caloris naturalis a principio suo intrinseco impedimentum esse. Si item cum vitali profunda integre conjuncta fuerit, ita tamen ut naturalem non cangat, bonum naturae temperamentum signat, sed quae nihilominus successu temporis injuriam quandam, per sinistrum eventum aliquem passura sit, qui videlicet ab objecto quodam extrinseco proveniat. Hujus autem rei causam adserant, facultatem nimirum digestivam, et concoctricem depravatam, idque per objectum quoddam extrinsecum, et improvisum. Evenit praeterea nonnunquam praesatam lineam bifurcatam esse, idque duobus modis. Aut vero versus lineam vitalem, et lineam Rassettam, aut vero versus naturalem. Si versus primam, naturam indicat iniquam, et malevolam, et quae admodum prompta sit adscelus perpetrandum: sed si versus naturalem se gyraverit, debilitatem stomachi portendit, item debilitatem capitis, et complexionis, ingenium malum, et rusticum, hominem intractabilem, et infidelem: si discontinuata fuerit, et capillaris, infimitatem denotat ex defectu interiori procedentem, relaxationem videlicet caloris naturalis. Quamvis autem alioqui discontinuata fuerit, siquidem alias sibi lineas vicinas habeat, in iisdem signum roboris erit, quo calor naturalis non destitutus sit. Sed de his hactenus.

DE LINEA MENSALI.

HAEClinea rursum si directa fuerit, si aequalis, si continua, et profunda, et ad oppositum usque spacium, ubi mons manuum est, apparens fuerit, et ab altera parte extensa versus indicis montem, complexionis bonitatem indicat, bonamque constitutionem ad prolis generationem, si econtra discontinua fuerit, et subtilis, contrarium itidem designat. Si ramusculos habuerit, et ab aliis lineis continuata fuerit, quarum extremitates ad quadrangulum se inflectant, hominem portendit callidum, acutum, ingeniosum, qui, quam vis lingva sua promptus sit ad malum, operetur nihilominus laudabilia: et qui proinde eloquentia sua ad utrumque latus dispositus sit. Si manus tota carnosa fuerit, et pingvis, tactu mollis, denotat hunc Amicis suis fidum futurum, sed erga inimicos vicissim subdolum, et ad exterminium illorum paratum. Manus sicca et aspera, deceptorem indicat, et proditorem Amicorum, non minus ac inimicorum. Ratio illis in promptu est: dicunt enim in priori illo naturam calidam et siccam denotari, permixtam tamen humiditate quadam: sed in secundo natura licea arguitur et calida, aut vero sicca frigida in gradu summo: hinc phantasmatum confusionem oriri, ex qua omnia mala illa consequantur. Siquidem versus montem indicis bifalcata fuerit, bonitatem complexionis denotat, acumen, et excellentiam ingenii. Sed si hujusmodi rami se ad digitos extendetint (prout plurimum contingit) pessimos defectus indicant, hominem malevolum, et injustum: aut vero infelicem; sicut et vitam laboriosam. et curis praegravatam. Nihilominus si per inflexionem illam memoratam ramorum unus se ad indicem tulerit, atque ad priorem juncturam illius pertigerit, complexionem demonstrat cholericam, quandoque furiosam, agitationem velocem, eandemque nonnunquam sine ullo impulsu. Hi affectus, et hae passiones universae ab atra bile progerminant, cui, ajunt, lineam hanc praeesse, et praedominari, sicut et reliquis visceribus. Et de his jam abunde dictum sit. Transeamus cum brevitate ad eam quae dicitur

SATURNINA.

HAEC de Rassetta exurgit, et per medium manus ascendens ad digitum medium pertingit: ejusdem autem cumilla similitudinis, et ejusdem nominis reliquae quoque lineae sunt, quae ab eadem se disperiunt, et eodem modo conscendunt. Situm illius in angulo dextro esse oportet, aut saltem in vicinia illius, atque ita in ea parte ad quam spectat, bona eventura indicat. Si a monte manus se versus pollicem extenderit, et ineodem pollicis monte supra vitalem progressa fuerit, per ejusdemque montis concavum descenderit, denotat fortunam prosperam secuturam esse, artis, et virtutis propriae operatione. Quandoque etiam ab eadem vitali nascitur in concavitate manus, denotatque animi calliditatem, et operationis solertiam. Si in fine praedictae lineae, aliae rursum lineae conglobatae fuerint, intercisae, reflexae, et tortuosae, significant post felicitatem eximiam, magnum secuturum infortunium. Quanto etiam plus in radicem medii introierit, majus infortunium illud futurum. Causam adferunt, quod pituitam illic praedominari ajunt, quae per totum corpus diffundatur, unde porro morborum enascatur varietas, et infirmitatum, praesertim luis venereae.

Plura nobis dicenda essent de Rassetta, ejusdemque descriptione, quae videlicet in manus medio terminatur, hinc triangulum, vel quadrangulum manus sese restringendo efformans: Sed quia illic observationes Planetariae occurrunt, ne et ipse ego cum planetis (hoc est errantibus) errem, quos nunquam videlicet videre mihi contigit, obsecro benevolum lectorem, ut cum praescripta cautione, et moderatione, aut vero si libet, cum liberiori licentia evolvat [note: Scriptores Chyromantiae. ] vel Helenum Syracusanum, vel Eumolpum, vel Pollucem, et Svidam inter antiquos: inter modernos Joannem de Indagine, aut Taisnerum, Antonium Germisonum, Bartholomaeum Coclem, Michaelem Savonarolam, Petrum de Area, Marcellum Saiam, Andream Tricassium, Michaelem Scotum, et alios, qui apud me locum nullum habent, nec aestimationem, propter stolidas et frivolasinsipiditates, quas adferunt. Qui vel granum sani sensus possidet, non sine ratione hos nugatores, et deceptores rejiciat oportet, qui per chyromanticam artem futurorum se conjectores vel varidicos jactant inspectores, ac propterea non raro his decipulis rem domesticam, familiasque subvertunt. Oporteret. inquam, eos ad Corinthiae legis observationem compellere, [note: Lex Corinthia contr[?] Chyromanticos lib. 6. ] apportatam ab Athenaeo Corinthio, qui ait: Est optime statutum apud Corinthios, si quempiam obcoenare semper splendide videmus, hunc rogamus, unde vivat, quid faciat operis? cum eo, quodsequitur. Et paulo infra circa statutum: Si sumptuose vivit is, qui nihil habet, tradum eum tortoribus. Piō Hercule! Non enim licet vitam absque malo degere: talem, scias necesse est, aut noctibus obigere praedam, aut fodere muros aedium, aut in foro agere sycophantam, aut perfidum praeberetestem. Nos genus hoc mor talium ejicimus ex hac urbe, veluti purgamina.



page 217, image: s217

[note: Origo Cingarorum vel AEgyptiorum. ] Cingari illi aut. AEgyptii, ut vocantur, prout magnus Del Rio refert, gens laciniosa, lurida, puteolens, pannosa, infelix, et fame emortua, per hujuscemodi superstitiones delusa, insuper panem suum mendicando colligit, et per fas et nefas argentum quaeric; quae a finibus patriis cogente egestate proruga, depauperata vitam ostiatim sustentat: idque per septennium eam facere oportet, quo non expleto a gente, et cohorte sua non recipitur. Originem suam a quodam Chusener nomine, filio, inquam, Cadmi deducit: filio reprobato a Noe, cui habitatio terrae AEgyptiacae et AEthiopiae contigit, unde unius alteriusque Provinciae turba commixta est: faex hominum, gens fraudulenta et ab incunabilis suis deceptrix. Hac de causa non mihi vitio vertendum, quod in horum artificum praedictiones me immiscere dedignatus sum, ne forte Lectori meo suspicionem inferam, me cum hujuscemodi cohorte societatem inisse: quod si cuipiam aliter visum fuerit, id cuique liberum relinquo.

FABULOSA.

DEMythologla (liquidem sensata fuerit) quippe quae delectamento fabulae, profundissima, et praestantissima mysteria philosophiae moralis exponit, sub oculos statuens moderamina virtutum, et leges Ethices perfectissimas, quae ad morum et vitae honestatem necessariae sunt, de hac, inquam, quae per modum scenae pulcherrimae, mille coloribus et varietatibus distincta. personarum etiam varietate condecorata est doctissimus vir Natalis Conti sic habet: Profecto qui nesciat, omnia prope Deorum Gentiuin mysteria fuisse ab antiquis sub fabulis occultata? Et paulo infra: Hanc tantam e fabulis utilitatem capere minime possunt ii, qui altiora fabularum sensa non inspexerint: quippe primi corticis, ut ita dicam, mir abilitate irretiti, nihil divinius sub illo inesse credunt.

[note: Briareaus, et Gyges. ] Hae, aliaeque insuper rationes me impulerunt ad sensus fabulosos elucidandos, ubicunque se occasio tulerit Itaque hic se mihi primitus offerunt Bryaraeus, et Gyges, quorum quemque Poetae centum brachiis totidemque manibus dotatum fabulati sunt. Dicti sunt iidem et satellites, et robur Jovis, eo quod in adjutorium ejusdem (prout inter alios Homerus quoque refert) venerunt, tum cum Pallas, Juno et Neptunus contra Jovis tyrannidem conjurārunt, unde famosus ille inquit:

[note: Iliad. ] Cum vincire Dei reliqui voluere Tonantem,
Et Palias, et juno Neptunusque: Tu ad illunt
In Caelum Briar aeum, superi, sic nomine dicunt,
Centimanum arcessens, solvisti fortia membra.

Adhaec Natalis Conti adjungit: Hinc una cum Gyge, et Cotto Jovis custodes, ac satellites. Hesiodus totum hoc confirmat.

[note: Hesiod. in Theogon. ] Hic Cottusque, Gygesque colunt simul, et Briaraeus,
Custodes jovis aeterni: quae pectora fida.

Ajunt Jovem auxiliantibus his Orientis sibi Nationes subjugasse, ac sic successibus tantis potentiorem, et fortiorem factum, favente prosperitate Reges terrae sibi tributarios, et captivos fuisse: id quod Homerus indicat:

[note: In hymn Musai. ] Cantorum Musis, et Phoebo muner a curae,
Qui tractant plestro cythar as, et munere chordas
Ab jove sunt Reges.

Hinc citatus Conti adjungit: Mox ad caeteras nationes cum maxima accessione virium penetrans, universum prope terrarum orbem perdomuit, et subjugavit. Nec dissimile illi adjutorium praebuerunt, cum in Phlegra gygantes expugnavit. Gyges ab Ovidio frater Briaraei dictus est, unde sic habet:

Centimanumque Gyges, semibovemque virum.

Sic ergo hi viri ad omnem Patroni sui nutum in defensionem praesto erant. Vanissima itaque erat, et insensata gentilitas, quae in Jove, Numine suo praecipuo, hanc auxilii alieni necessitatem admittebat.

Hoc enim vero illud ipsum est, quod supra retulimus a Natali dictum, nempe ideorum esse: qui primi corticis mir abilitate irretiti nihil divinius sub illo inesse crediderunt. Nec tamen horum impietas usque adeo excors est, ut non sub his corticibus sensum tegant, quo doceant Principem centimanum, sicut et centoculum, ad tutamen, et cautelam sui eundemque semper convenientibus viribus provisum esse oportere, ut quicunque eum infestare ausi fuerint, sentiant sibi id impune non futurum. Ad alium item sensum haec mythologica narratio reduci potent. Intelliguntur enim sub Gygantum nomine in Phlegra, qui contra Jovem elevantur, vapores terrae, qui ad lumen solis obfuscandum levantur: sed qui protinus a radiis solis, tanquam brachiis quibusdam et manibus, dissipantur, et disperguntur. Sic enimvero Mythologia sagax, etiam in Meteorologicae scientiae abditos recessus intrat, idque per modum oblectationis, per quem etiam quae abstrusa sunt et intricata explanat.

Haec igitur, ut spero, mi Lector in hoc vasto manuum tractatu sufficient, in quo si te hactenus suspensum tenui, non verebor me talem aestimari, qui te manu tanquam caecus duxerun. Tantum enim tibi ipsi luminis est, ut me quoque manu ducere possis. Si tamen operā meā tibi quippiam hic expositum est, quod hactenus te latuerat, et ex quo tibi documentum aliquod accesserit, quod gustui tuo et desiderio satisfecerit, sit inde laus Altissimo, qui tibi commodicatem lectionis, mihi scriptionis suggessit: pari humilitate te rogatum velim, ut sequentis carminis conclu sionem aequi bonique consules: Est autem

Laus manuum, Cum allusionibus supra palmae aequivocationem.

Oh d'ogni opera piu grande Arbitra, et meta.
Da cui ritrae l'arte operosa i pregi;
Strumento a maneg giar scettro de Regi,
E a gradivo a compor spada inquieta.
Tu ministra del cor fida, et secreta,
Onde elabori poi fatti piu egregi,
Delle cose del mondo i piu bei fregi.
Ministero immortal son di tue deta.
Tu in dotte carte di remoti arcani
Quindi i successi fai noti ad ogn' Alma,
Ondi effetti accader vediam non vani,
lnvitto honor della corporea salma
Merti a ragione infra i composti humani
Di sola dirti, eposseder la Palma.


page 218, image: s218

DIGITI.

Anatomia.

PArs superior manus in tres rursum partes subdividitur. et distingvitur: carpum, metacarpum, et digitos. De priori in tractatu praecedenti sat ratiocinati vidanur. Hic vero ossa digitorum discutienda sunt, quorum numero quindecim sunt (prout Anatomici universi conveniunt) triplicato ordine disposita. Illorum series quandoque acies vel agmen appellatur, traducta metaphora ab acie militum: digiti enim simul juncti ad unicum ministerium destinati apparent. Haec eorum compositio autem, ob varietatem motuum a digitis provenientem necessaria erat. Praesata ossa foris gibbosa sunt, et incurvata, introrsum versus sima sunt et plana; tum quod ab intro attrectatio rerum facienda est, tum quod tendines et ligamina potius ad interiora vergunt.

Haec ossa quantumvis secuudum magnitudinem suam inaequalia sint, eorum tamen quaedam aequalitas est, cum sibi invicem ad corpus sphaericum comprehendendum adjumento sunt, et coadunantur. Inter haec ossa, sicut et illa pedum numerantur alia quoque minuscula, sesamoidea dicta, quod similitudinem seminis sesami praeseferunt: haec solida, et rotunda sunt, quamvis nonnunquam subtus tendines depressa: atque haec sunt, quae inflectunt, et extendunt digitos, intrinsecus radicata, et cum aliis connexa, ita ut illis extricari nequeant. Numerus eorum incertus creditur: quidam duodenarium observārunt, quidam ad sexdecim usque numerant, quidam plura. In primo pollicis articulo os tale nulluni invenitur: in secundo bina sunt, in tertio unum. In reliquis quatuor digitis, primtis bina habet, in caeteris non nisi unum est. In interiori manus admittuntur novemdecim, in exteriori pauciora sunt.

Usus ossium horum est, ut tanto fortius articuli stabiliantur, et stuxionibus obstent, Ejus cemodi autem compositionem habent, ut ad colligationem digitoru concurrant, dum sursum et deorsum moventur: nec eorum motum prohibent: sicut Sylvius annotavit.

Interim tamen absque beneficio motionis nil manu comprehendi, vel attrectari potetit: hinc musculorum necessitas erac. Hic vero motus per digitorum adjumentum perfectionem suam consequitur: hi enim flectuntur, rursum extenduntur, diducuntur et reducuntur. Eorum numerus quinarius est: Pollex, Index, Medius, Medicus, vel Annularis, et Auricularis. Pollex in extensione sua, nescio quam singularitatem habet: similes quidem, sed rursum disimiles a reliquis digitis musculos gerens. Caeteros quatuor digitos tres musculi flectunt: palmaris, sublimis, et profundus. Quorum primus, derivans ab interna brachii apophysi, cum nervo acuto, et principio consimili, subito, camoso, rotundo, et parvo, primum in angustum longumque tendinem protenditur, qui deinceps, quasi omnibus intemis manūs musculis subjectus, transcendens ligamentum internum carpi, ad primum usque articulum tendinem diffundit tenuem, et laevem subtus cutem interiorem manus, et per totam propemodum volam manus di stenditur: non solum ut flectendae manui adminiculum praestet sed ut ipsa attrectatio firmior. et robuistior sit, sensusque manuum vigore suum consequantur.

Multi admodum musculi extendunt digitos, qui tamen, juxta Sylvium, in uno epilogantur. Omnes propemodum de extensione illa exteriori, quam brachium inprocessu suo format, originem trahunt, vinculo quodam annulari invicem colligati: hinc confestim varie in secundum, tertiumque articulum inseruntur. Hic musculus Magister, vel Tensor dictus in quatuor partes dividi poterit: quarum prima se ad minimum digitum usque distendit: et bifariam scissa, cum altera se magis ampliata dilatat, et in tendines duos spargitur: horum prior disperritus ramos suos in auricularem et medicum emittit: alter in Medicum simpliciter infertur. Tertia portio a principio confusa, cum prima, in duos tendines terminatur: cum quorum uno ad medium vadit, cum alto ad indicem: denique ad indicem solum, quandoque cum tendine duplicato. In hoc autem tendine illud observatum fuit, eum non rotundum esse, ut reliqui sunt, qui digitos flectunt, sed per modum membranarum largum. Atque hi quatuor musculi sunt, qui flectunt, et distendunt digitos. Moventur item digiti in utrumque latus, externum et intemum: dum videlicet vel ad pollicem se inclinant, vel rursum ab eodem declinant. Ad praesatum pollicem conducunt quatuor musculi parvi, qui cum limilitudinem lumbricorum praeseserant, lumbricati, vel vermiculares nominantur: nascuntur autem a tendine primi musculi. In principio carnosi sunt et laeves: deinceps cum exiguo tendine, sed nervoso primum lateribus se digitorum affigunt, post haec per obliquum ad externam partem articuli tertii, a praedicto pollice se seniovent, et numero sex, non octo, interrossei dicti, qui se in metacarpi spatiis abscondunt, tres interni, totidemque externi sunt: hi per latera digitorum ascendendo, ad postremam, et exteriorem articulationem portaci, uniti cum vennicularibus, unum solum et apertum tendinem formant: unde etiam fit, ut ipsi vermiculares esse videantur, et interossei in parte illa, quae ad latera se digitorum affigit. Per hos conducuntur, et reducuntur digiti undenon raro fit, ut truncato hoc musculo, qui digitos universos tendit, non idcirco omnis adeo manus extensio dispereat, cum nihilominus pauci musculi, ad hanc actionem destinati, illic remaneant.

Haec pauca de pluribus, quae dici poterant, collegi: quae potius ad curiositatem Lectoris, quam ad perrectam medicorum instructionem servire poterunt Videatur nunc, quae sit

SIGNIFICATIO DIGITORUM.

POllex a pollendo dictus est, quamvis enim brevior sit, nihilominus eo quod reliquis digitis crassitudine praepolleat, radicitus cum fortiori manus parte conjunctus, majus robur consecutus est. Hic duos nodos habet, a caeteris in hoc distinctus, magnum adjumentum manui. Fortitudine eximia dotatus est, cum sit musculis singularibus stipatus, qui eum ducunt


page 219, image: s219

et reducunt, flectum et extendunt: et in motu suo semper singulare quiddam demonstrant. Secundus nomen Indicis consecutus est, ab indicando: cum enim objectum quoddam monstrandum est, hoc digito utimur: unde Ecclesia quoque de S. Joanne Baprista Praecursorc Domini cantat. quod digito jam praesentem Messiam indicaverit: [note: In hymnio. ] Indice prodis. Per hunc rursum epulae gustantur: unde a Svetonio digitus salutaris appellarur: alii eum Linctorem vocant, eo quod hujus ministerio, praesertim Parasiti, ad scutellas elingendas utantur. Tertius inter reliquos longissimus, medius appellatur, eo quod in medietate manus locum teneat. A Graecis non secus ac a nostris quoque observatoribus doctioribus, obscoenus dicitur, turpis, famosus, impudicus: solemus enim hoc solo exrento, reliquis contractis, subsannare quempiam: sicut inter viros potissimum moris est: hoc rursum digito figurae turpes exprimuntur. Quartus Medici nomen obtinuit, cum hoc enim antiquitus medicamenta miscebantur. Annularis autem singulari nomine appellatur, cum in hunc potissimum annuli mittantur. Minimus omnium ex parvitate sua minimi nomen adeptus est: Auricularis item, propter quod identidem hujus ministerio ad scalpendas aures uti consveverimus. In sequentibus capitulis hae expositiones paulo diffutius tractabuntur.

HIEROGLYPHICA.

TAntopere apud Sapientes mysticus Hieroglyphicorum intellectus semper in pretio, et aestimatione habitus est, ut sicut more suo prophani prophana, sic Hugiogragraphi sacra sua quasi digitis per sententias formarent, considerationes, et Hieroglyphicas figuras exponendo, quibus studiosus lector, cum honestissimo delectamento utilitatem suam consequeretur, quibus etiam visui corporali objecta apparentia, et realia exponerent. Complures igitur, inhaerendo scripturis (quas jamjam citaturi sumus) per digitum, Spiritum Dei Sanctum intellexerunt: ut sicut digitus a digito divisus est, manui nihilominus cohaeret. et unitur: sic [note: Spiritus Dei. ] et ille per semetipsum ab omni adeo re independens est, soli manui omnipotentiae divinae cohaerere gaudens, et unione perfecta copulatus. Sic Redemptor noster turbis ajebat: [note: Pier. l. 36. de. Digito. ] Si in digito Dei ejido daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Supra quod S. Gregorius inquit: Quo in loco manifestum est digitum [note: Opusc. de Divin. essent. ] pro S. Spiritu accipi. Goncordat cum hoc S. Hieronymus, ubi sic habet: Digitum unitatis numero pro almo, divinoque Spiritu accipi debere profitemur, quo lex in duabus tabulis in monte Sina scripta fuit: ipse enim (ut ipse ait) scripsit atque dictavit. Horum testi monia uberiora producentur in tractaru mystico et morali. Nec vero opinemur omnipotentiae illi supremae derogari, dum in minima particula Universum hoc describitur: de quo dictum est: quod pertingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia svaviter. Sine fine enim magnus est in maximis, aeque ac in minimis.

Considerationes sacrae ulterius incrementum sumpserunt: dum enim ad digitorum multitudinem reflexio facta est, in his figurari posse crediderunt Prophetas: per quorum [note: Prophetae. ] viva testimonia, et relationes, de Entitate illa suprema distinctior nobis notio increvit, et scripto et oretenus ab iis promulgata. Entitas inquam illa, quae cuncta et conservat, et moderatur. Unde supra hoc ipsum Propheta Regius ajebat: Videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum. Supra quod Pierius praedocte commentatur: Ubi per calos, ipsam prophetarum incitationem accipiunt. Lectiones hae, et praecognitiones saluberrimae sunt, quas oporteret iis familiares esse, qui rectitudinem Christianitatis profitentur: pandunt enim nobis, quae alioquin velata sunt, et mysteria nobis elevatissima, et maxime singularia de divino illo gazophilacio exponunt. Optime igitur S. Chrysostomus: [note: In Genes. hom. 12. De verb. Isai. hom. 2. ] Prophetae mentalibus oculis futura viderunt. Et alibi: Prophetarum ora sunt DEI os.

In actione illa, qua nonnunquam, dum in [note: Homo cogitabundus, vel vindicativus. ] cogitationibus prosundis absorpti, aut impetu. iracundiae correpti sumus, in os imponere digitum (quidam etiam sibi ungves corrodunt) antiqui Ideam hominis cogitabundi, aut vindictam spirantis figurarunt. Sic sapienter per exterius illud, interiora argumentabantur, nec sine fundamento. Allusit ad hoc acutissimus simul, et satyricus Persius, cum ajebat: Non pluteum cedit, nec demorsos sapit ungves. Alius item dum carmen meditarctur sic ajebat:

Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungves.

Sic apud Properrium habetur:

Ungve meam morso saepe querźre fidem.

Cum effectus hi, de irascibili hominis producti, terminum suum hic consequuntur, nec cogitatio ad operis usque executionem procedit, demonstratio toleranda est: poterit enim successu temporis subsidere et evaporare: sed cum hos limites transcendit, impetus passionis intolerabilis est, et hominem e statu suo deturbat: sicut S. Basilius inquit: Ira hominem prorsum efferat: ac. ne hominem quidem esse sinit, tales enim rabie laborant ut canes, subsultant ut scorpii, mordent ut serpentes.

Porro Observatores docti per staruam hominis salientis, qui capiti digitos imponens scalpere se vel fricare videbatur, hominem mollem et effaeminatum, et qui delitiis nequitiae inescatus sit, figurarunt.



page 220, image: s220

[gap: illustration]

De hoc Cneus Pompejus ab amicis suis sugillatus fuit, qui videlicet ad pilum usque minimum actiones ejus ponderabant. Allusit ad hoc Juvenalis, dum ait:

Qui digito scalpunt uno caput.

Haec gesticulatio variis modis notata fuit: quandoque nimiam munditiem figurabat: quandoque ad ostentandos annulos, et in iisdem lapides pretiosos: quandoque cum motu insilientis in hostem suum. Unde etiam Chiloni Lacedaemonio dictum fuit, ne tantopere in loquendo manum commoveret; quod proinde in proverbio tam Latino, quam Hebraico usurpatur: Stultum digito loqui. Descendamus nunc de universfalibus, ad particularia.

DE POLLICE.

QUamvis supra jam relatum sit duas manus invicem junctas signum reciprocantis fidei, et pactionis stabilitae esse: idem nihilominus [note: Fides et pactum. ] exprimebatur per duos pollices simul junctos: unde locus Cornelii Taciti non omittendus, qui ait: Regum antiquorum consvetudinem fuisse, ut in sancienda utrimque fide, sibi dexteras invicem componerent, pollices autem usqueadeo sibi connecterent fortiter, et constringerent, ut etiam foris violentiae hujus evidens signum apparere vellent: propter quod sibi vulnere levi sangvinem ex his digitis eliciebant, quem deinceps alter alteri lambebat. Atque ita reciproco sangvine pacta sua subscribebant. Severiores in semetipsos, quam Deus erga nos, qui in testimonium et arrham fidei nostrae, non cruorem sed sinceram voluntatem, et consimiles a nobis affectus requirit.

In Regione, quae Mania dicitur, inter Megalopolim et Messiniam tumulus est, in quo olim super lapidem digitus apparebac per sculpturam [note: Orestes furibundus. ] expositus, solus sine manu. Pausanias, profundorum omnium expositor, ait: Hunc tumulum Orestis fuisse, qui post tot scelera perpetrata, post matricidium, post occisionem filiorum, furiis agitatus, in ipsa phraenesi sua sibi dentibus suis pollicem mordicus abstulerit, atque idcirco in testimonium eventus hujus, pollicem supra tumulum collocatum esse. De hoc antiqui sibi Hieroglyphicum hominis reatu conscientiae [note: Tormenta rodentis conscientiae. l. 2. Solilon. ] suae et synteresi mentis suae tormentati formārunt, cum epigraphe sequenti: Furiae Orestea. Et ut verum fateamur cum S. Isidoro: Nulla poena est gravior reā conscientiā. Haecrota Ixionis est, quae eum circumvolutat semper: hoc saxum Sisyphi, quod aeternum ei laborem praebet: hic vultur Titii, quo semper roditur: Haec est illa Hecuba, quae semper latrat, et dilacerat: Fugit impius nemine persequente, intonat Spiritus Sanctus. Hic ille Cain est, qui ad omnem adeo gressum timidus ait: Omnis qui invenerit me, occudet me. Caveat unusquisque ne his furiis, hoc oestro agitetur.

Cumporro pollex sit caput, Duxque digitorum, tantundem ex sui parte tenens, quantum reliqui digitorum simul omnes, ad cujus etiam motum reliqui se dirigunt: Doctissimus Pierius refert, cum [note: Pacificator. ] antiqui virum Pacificatorem, et Compositorem litium, et discordiatum indicare vellent, monstrabant quempiam supina manu, cujus pollex versus palmam flectebatur, et se inclinabat.



page 221, image: s221

[gap: illustration]

Ait autem, hanc consvetudinem potissimum Romanis usurpatam fuisse: et in huic rei testimonium [note: Sylv. 1. ] Quintilianum adducit, qui sic habet: Quis gestus in statuis Pacificatorum esse solet? Qui inclinato in dextrum humer um capite, brachium ab aure praetenso, manum inflexo pollice extendit, sic intelligendus est Papinius dum ait: Dextra vetat pugnat: de praefato gestu loquens: qui evidenter admodum in statua Imperatoris M. Aurelii apparebat, quae ad tempora usque Pierii adhuc integra permanebat, collocata ante Basilicam Lateranensem, ex aere fusa, in similitudinem Colossi procera, equo insidens, et dexteram suam, cum pollice inflexo, prout diximus, extendens. Haec Pacificantium virtus exercitium habet nobilissimum, et elevatissimum, non minus ac pium, illius videlicet boni defensionem suscipiens, quo humana, simul et divina beatitudo et felicitas enascitur. Pacificator autem, cum Caduceatore idem est: quorum uterque insignibus suprahumanis dignus est, in tam eximiis sese dotibus exercens.

[note: Favor exhibitus virctoriosis. ] Sicut autem pollex inflexus typus erat Pacis, sic elevatus et erectus applausum, vel votum vel favorem portendebat, quae tribuebantur tum potissimum cum victoria obtenta esset: aut verb etiam laudem figurabat, quae valori dabatur, postquam strenue et magnanimiter praeliatum esset. Ad hoc factum alludebat Lyricus Venusinus, his verbis:

Fautor utrumque tuum landabit pollice ludum.

Erat olim inter pugiles in more positum, ut siquidem inter ambos eorum unus se victum agnosceret, victoriamque Antagonistae suo adscriptam vellet, manum sublevaret, constrictisque quatuor digitis pollicem erigeret. Mos quoque erat, ut in reprobanda re quapiam pollex portenderetur: in electione nationum extendebatur index: Cui Pierius adjungit (erit autem hoc pro solito morali documento) Idque utinam studio non tam perdito fieret, non Italia omnis sibimet adversaria, omnium hinc predae exposita, tot clades, direptiones, incendia, desolationesque suar um urbium, tam continenti tot annos bello pateretur. Plus igitur nonnunquam utilitatis adfert Neutralitas cum judicio observata, quam nimium ex altero latere partium studium.

Sed id quod hactenus in signum fuit pietatis, et clementiae, invenio alibi typum esse tyrannidis, et [note: Tyrannis, et crudelitas. ] barbaricae crudelitatis. Recenset Pierius, cum tyranni olim satellibus, et sicariis suis annuere vellent, ut ad excidia. ad mortes ruerent, elevato brachio dictum pollicem incurvasse: tum enimvero evaginabantur gladii, stringebantur sicae, et in sangvine innocentum desaeviebant. AEmulabatur hic pollex quadantenus falcem metentium, qua ictu unico fasciculi herbarum desecantur. Si verum esse inquit Euripides: Crudelitas semper civitates perdidir, et [note: Euripides. ] Regna.

Antiquitas rursum volens robur hominis denotare, [note: Robur et fortitudo. ] brachium demonstrabat elevatum, quatuor digitis complicatis, et clausis, pollice erecto: hic igitur repetendum quod supra diximus: Pollex a pollendo: De quo Graeci dixerunt, eum toti manui aequi valentem esse, et propemodum vicem secundae dextrae obtinere: nec in sinistra quidem sine opere et valore est, quamvis id cum minori energia. Ab antiquis pollex Hallo dictus fuit, eo quod cum temeritate et licentia quadam dorso reliquorum digitorum insedere consveverit. Ubi aspirata litera H. in locum S. successit, alioquin de saliendo nomen sortitus, omnibus enim digitis insilit. Siquidem hoc robur, cum


page 222, image: s222

fortitudine animi conjunctum fuerit, et rite contemperatum, non minimum Privilegium et attributum dici poterit, quo persona hominis, adornetur: unde Peripateticus [note: De virtute et vita. ] ait: Accidit fortitudini audacia, prae. stantia animi, fiducia, considentia; adhaec industria, et tolerantia. Et S. Augustinus, etiam materialiter de manu loquens, sic [note: 6. Music. Homo enervis. ] habet: Manus fortitudinem significat.

Hinc si homo enervatus et nullius vigo. ris demonstrandus esset, manum repraesentabant expansis digitis, sed pollice destitutam, haec subscribendo: inutilis bello. Fortasse Hieroglyphicum hoc ab Atheniensibus mutuantes, qui postquam populum quendam, AEginensem dictum, qui se ab Dominio eorum per rebellionem subtraxerat, rursum ditioni suae, vi armorum subjecissent, ut omnibus innotescerent, atque ad bellum posthaec essent inutiles, pollices eorum truncārunt, et ad remos perpetuo ablegarunt: cujus rei rationem adfert Plutarchus: Ut remos agere possent, hastas tractare [note: Vilitas animi. ] non possent. Sic inventi sunt nonnulli (teste Pierio) qui cum domi delitescere mallent, quam foris inter arma gloriose occumbere, sibi ipsis pollices abstulerunt: quod inter alios de Cajo Votieno narratur: sic a Caesare Augusto eques quidam Romanus repraehensus fuit, quod, ut filios suos ab hoc celebri armorum exercitio subtraheret, ipse pollices eis truncaverit. Sic Marcellinus Gallograecos sugillat, quod pollice ad dimicandum contra Heroes Franciae careant. Quod vitium ignaviae, et vilitatis inter omnia detestabile est. Hinc S. [note: In Ioan. hom. 43. Apud Stobeum. ] Chrysostomus: Desidia fomes omnis malitiae est. Et Euripides: Nullus ignavus in celebrem virum evadit. Atque haec de pollice dicta suffecerint. Videatur nunc

INDEX.

HOc nomen adeptus est ex eo, quod cum res monstranda est, hoc digito uti consveverimus. Quidam eum salutatorium appellant; quidam medicum nominant, substituentes illi nomen, quod jam prius dictum est, annulari attributum esse: medicum autem ajunt, eo quod hoc digito degustare cibos soleamus. Fuit autem hic [note: Silentium. ] olim praecipue Hieroglyphicum silentii, eo quod hic digitus potissimum ad silentium exprimendum, super labia collocetur: in quo gestu Titi Livii imago apparet supra portas fori civitatis suae, quasi ipse historicis omnibus silentium posthac imperet, quos historia sua Romana et fama, et eloquentia, [note: Lib. 1. Metam. ] et virtute scriptionis superarit. Meminit; hujuscemodi gestūs, et consvetudinis Apulejus dum ait: At ille digitum a pollice proximum ori suo admovens, in stuporem attonitus; [note: In Epist. quodam. ] Tace inquit. Et S. Pontianus Pontifex: Si tibi est intellectus, responde proximo; si autem hesitas, sit manus tua super os tuum. Et S. [note: In Epist. ad Episcopos. ] Damasus: Digitum ori imponite; hoc est: nihil ulterius loquamini. Sic Valerianus refert: In omnibus locis et templis, ubi Isis adorabatur, et Serapis, imagines personarum omnes sic apparuisse: nempe digito super os collocato. Haec formalis erat figura Harpocratis, qui videlicet hoc gestu mortalibus persvadere intendebat, quantum utilitatis esset in silentio. Sicut in hoc signo item declarabant AEgyprii in quanta veneratione, et Templa et Numina habenda sint, ne in horum praesentia in loquacitatem profundamur. In eandem formam leges erectae sunt, quas Lycurgus, quas Plato sanxerunt. Tantopere autem silentium in consideratione erat, ut nonnulli imaginem Harpocratis in annulis suis sculptam gestarent (sic Plinius memorat) hoc indicantes, quantum intersit silentio uti nosse in commerciis [note: Angerona Dea silentii a Romanis in honore summo habita. ] vitae nostrae. Talis porro Deae Angeronae erat effigies, quae insuper os sigillatum praeferebat, et ligaminibus obvelatum. Huic tanta a Romanis fides attributa est, ut eam sculperent Urbem Romam manu sua tenentem. Hinc Valerius Soranus ob secreti revelationem, supplicio mortis adjudicatus fuir. Quantum igitur ministros Principum oportet taciturnitatis amatores esse quippe [note: Q. Curtius. ] qui negotiis tam arduis intersunt? Cujus rei nobis argumento sit Alexander Magnus, qui cum Ephestioni rem celandam credidisset, extractum annulum, ori ejus impressit.

Inexplicabile bonum est, quod de patientia nascitur. In Codice quodam antiquo [note: Voluptas proveniens ex patientia. ] Massurii scriptum invenimus: Angeronae simulacrum, quod Roma in Sacello Volupiae obligato, obsignatoque ore visebatur, propterea fuit confictum: quod qui suos dolores, anxietatesque dissimulat, patientiae beneficio, ad maximam pervenit voluptatem. Erat autem Volupia inter Romanos Dea, tantopere ab iis delectamento et voluptati sacra, quantum Angerona silentio. Id quod praefatus Author indicare voluit. Unde etiam Hieroglyphicum cum hac inscriptione formatum fuit: Ex patientia voluptas.



page 223, image: s223

[gap: illustration]

Sicut antem vitium maxime condemnabile simulatio est, sic econtra virtus eximia est, et quae praemia maxima, maximamque consolationem adfert, [note: Hieroglyph. Lib. 36. ] dissimulatio. Atque hoc est illud: Sustine, et abstine: [note: Hieroglyph. Lib. 36. ] doctissimi Alciati, multa dissimula, pauca corrige. Et Catonis illud: pauca corrige. Harpocrates, et Horus, qui idem cum sole est, juxta AEgyptios, de caelo descenderunt, habentes Indicem super labra. Ut etiam palam fiat, quantum Romani silentium in veneratione habuerint, in Symposiis, et Tricliniis suis tabulam affigebant habentem literam S. auro depictam. Torquatus item ad convivium celebre invitatus, cautionem petiit a convivis omnibus, ut ne quisquam proximi sui secretum revelaret. Haec de Indice: Nunc de

MEDIO.

HIc digitus a semetipso nomen suum mutuatur, hoc est, de situ in quo est; in medio enim manus locum suum habet, et illic radicem suam continet. Quidam eum Hallo nominari voluerunt: alii Linctorem a lingendo, dum per hunc non minus, ac illum superiorem lambere cibos solemus. Itaque sacrificuli. AEgyptiorum ut stomachum exprimerent, [note: Stomachus. ] hunc digitum depingebant, et efformabant, sicut in Hieroglyphicis Hori Apollinis apparet. Verum quidem est, quod Pierius referat, se hujus rei causam singularem nondum invenisse: nisi forte idcirco, quod instrumentum potissimum est, quo stomachus, provocatus ad vomitum, sublevatur, tum cum forte aggravatus est: aut vero idcirco, quod medici stomachum, Regem omnium corporis partium appellant: pari modo et hic digitus inter caeteros major est: et sicut stomachus in medio corporis humani est, sic digitus hic in medio digitorum.

[note: Infamia et Irrisio. ] Replicandum hic est, quod jam supra relatum (sic exigente materie) hunc digitum Hieroglyphicum esse irrisionis, et infamiae: soset enim hic extentus, reliquis compressis nil honesti exprimere. Allusit [note: Ex Pierio ubi supra. ] ad hoc Satyricus, ubi ait:

--- cum fortutia ipse minaci
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet unguem.

Diogenes pro more suo semper mordax (unde Cinicus dictus) cuidam qui cum sedulitate inquirebat Demosthenem, (eum nosse cupiens) quem quaerebat demonstravit, sed digito medio exporrecto, et reliquis depressis, impudicam hominis naturam hoc signo percellens. Dicebatur olim in proverbio (de quo nihilominus infra fusius:) Et impudicum ostendis digitum. Si offensam Dei exceperis, quem oportet actionum nostrarum scopum unicum esse, nil tam est, quod nos ab omni opere illicito retrahere debeat, quam vulgi opinio. Adrastaeus, et Nemesis vehementius, et acutius et flagellum non habent. Crescit planta haec per auram popularem, et tam facile incrementum habet, ut proinde et ipsos solares radios bonorum operum obscurare possit. M. [note: Pro Roscio. ] Tullius tantundem ait: Sic est vulgus: Ex veritate pauca, ex opinione multa judicat. Vae ci, qui in Judicium illius inciderit! De his hactenus. Venio ad

ANNULAREM.

Digitus hic Ethymologiam suam a quotidiana experientia sumit: in hoc enim, idque potissimum faeminae, gestare annulos solent. Sumitur autem [note: Cor. ] praecipue pro Hieroglyphico cordis. Sic sacerdotes AEgyptii, in eodem digito portantes annullum


page 224, image: s224

qui inclusam auro tenebat gemmam pretiosam, credebant inde cor suum quasi diademate coronatum. Liniebant hunc digitum, ungventis fragrantibus, eundemque frondibus adornabant, et floribus, idque ob nervulum quendam, quem Physici ajunt ab hoc digito ad cor ipsum descendere. Sic non minus in more positum etat, ut in praefatis digitis memoriam, et imagines eorum insculperent, quos maxime diligebant, et observabant, ut videlicet sine intermissione e vicinio cordis essent. Unde de discipulis et sequacibus Epicuri ait Cicero: Epicuri imaginem non solum in tabulis, et poculis, sed et in annulis habeban.

[note: Hieroglyphicum Matrimonii. ] Et quia merx cordium, potissimum in Emporiis conjugatorum exponenda est, stabilitum inter veteres fuit, dictumque, deduci per hoc posse imaginem signumque veracis fidelitatis, et intimae affectionis in conjugio: unde ad hoc demonstrandum [note: Septimius Florenus. ] digitum exhibebant, annullo decoratum. Hinc Septimius Floreuus eum Pronubum appellat: docens, tum fusse saeculum aureum, cum auri nulla cupido esset, cum ii qui matrimonio jungebantur, id sibi sufficere volebant, si haec sola corporis particula ornata esset: Tot interim torques, tot monilia, tot margaritas vilipendendo: quibus saeculum nostrum pene ad aures usque immersum est. Hinc Maro digitum memoratum, vincula jugalia, nominavit. Felix matrimoninm ubi major est cordis, quam auri aestimatio. Sic illud Plutarchus intelligic, et exponit, [note: Praecept. Connub. ] dum ait: Est quaedam naturalis aemulatio benevolentiae erga Maritum, et Vxorem, et Mariti Matrem: cujus affectus unica curandi ratio est, ut seorsum sibi benevolentiam uxor conciliet viri, et matris non convellat, atque diminuat.

[note: Veritas in oratione. ] Non invenustum est, et memoria dignum, ni fallor, quod de veteribus refertur, eos consvevisse, dum a diis suis veniam precarentur, et fortuito casu de ore suo verbum protulissent indecens, aut Numini suo non acceptum, aut vero actus iis inconveniens accidisset, in principio orationis, hoc sibi digito os tangere, tum proinde auribus imponere, ac sic manibus junctis, et elevaris orasse. Dum enim ita digito labia sua comprimerent, contestatum esse volebant, se ab iis omne verbum inurile, et improprium excludere, auresque obturare velle, ut tanto magis apertas in Numinibus invenirent. Viden, quam inter Ethnicos quoque oratio inveneratione [note: De orando ad Deum. De Iejun. ] habita sit. Nec mirum, inquit S. Chrysostomus: Orare enim commune opus est Angelorum, et hominum: Et rursum: Orante homine nihil fortius, quia oratio signum est totius justitiae. Hisce transeo ad

AURICULAREM.

DE hoc Hicroglyphicum nullum in venio, sed [note: Spurius. ] hanc chyromanticam observationem, si tantopere brevis sit, ut ad juncturam tertiam anmularis non pertingat, unciam hanc esse inquiunt, quae ei desit, ne legitimus credi possit: signumque evidens, hunc hominem de nuptiali thoro natum non esse, sed spurium, vel adulterinum. Quidquid sit, cum Pierio [note: Loco citato. ] memorato concludo: quoniam ex divinatricibus, conjectur alibusque disciplinis (si modo disciplina est) nulla est hac magis fallax. Progrediamur ad observationem numeri, quem hic digitus figurat.

[note: Numerus setenarius quantae ex cellentiae sit. ] Volebant antiqui, digitum hunc si in palmam manus, quantum posset, longissime distenderetur, numeri septimi figuram esse. Per hunc numerum Hebraei, aliaeque item nationes, complementum, perfectionemque rei cujuspiam intellectum esse voluerunt. Sic AEgyptii, ut formam genuinam orationi suae darent, eam septies repetitam voluerunt. David quoque ex his fundamentis ait: Septies in die laudem [note: Euthymius. ] dixi tibi. Supra quod Euthymius: Donec in eo, quidquid terreni fuerat, igne abstersum exhalarit. Et rursum in Psalmo septuagesimo nono: Redde vicinis nostris septuplum. S. Chrysostomus etiam: [note: Action. in Iuda. supra. ] Septenarius, inquit, numerus in divinis literis infinitae multitudinis signum habet. Unde Virgilius sic eanit:

Septem illum totos perhibent ex ordine menses
Rupe sub aeria deserti ad Strimonis undam
Flevisse.

Et alibi.

--- immania septem
Terga boum.

Hinc propter numeri hujus excellentiam Spiritus Sanctus septenarius dici volstit: quemadmodum eum nomine hoc Ecclesia honorat, dona item ejus numero hoc censentur. Philo et iam, et Hierocles nil puritatem posse perfectionis consequi credunt, nisi prius per hunc numerum transierit. Perfecta Chymici ajunt, argentum summum gradum perfectionis adipisci, dum septies purificatum, et decoctum fuerit. Sic saccarum septem viribus liquefactum et purgatum, in petram pretiosissimam transformatur, et deinceps nequit refundi. Sic in numero annorum, medici asserunt, siquidem septuagenarium quisquam attigerit, hunc climactericum futurum; pari modo omnem septenarium mutationibus climactericis subjectum esse. Hinc in Levitico habetur: Septem diebus comedetis azyma: Quibus verbis Doctores inquiunt intimari, toto vitae nostre decursu nobis in oratione perseverandum esse. Haec de annubri sufficiant, qui reliquis, quoque quamvis mole, et quantitate, tamen dignitate inferior non est.

In hoc loco se mihi campus quam latissimus aperit, ut de mensuris et numeris, eorum divisionibus, significationibus, figuris, et doctrinis et commensurationibus et quae his vicina sunt, loquar: sunt enim digiti, qui et unicam, et palmum, et spidiamam introduxerunt. Qui tractatus non minus utilis, quam copiosus est: sed ne capitulum hoc indebita prolixitate turgeat, haec vel ad finem tractatus hujus, aut ubivis alibi, discutienda relinquo, ubi scilicet se occasio quam maxime commoda obtulerit. Hic interim de Hieroglyphicis transeo ad

MORALIA ET MYSTICA.

[note: Adversus Marcionem. ] ACutissimus Tertullianus in materia tam eminenti, primum nobis passum exponit, dicendo, per digitos divinam posse virtutem considerari, sicut et [note: Lib. 6. Stromatum. Ep. 119. ] Spiritum Sanctum. Consentiunt huic Clemens Alexandrinus, et Augustinus: in exemplum ejusadducendo factum illud tam celebre, a scripturis memoratum, quo Magi Pharaonis, dum se in tertio signo defecisse animadverterent, exclamarunt attoniti: [note: Fort. Spir. 1. In Levit. 4. ] Digitus DEI hic est. Sic volunt Hesychius, S. Hieronymus, et Eucherius. In hunc sensum possunt In Marc. 7. 29. 4. 8. 8. 19. intelligi digiti Moseos, et Sacerdotum, quorum, mentio fit in Exodo, in Levitico1, in Deuteronomio, in Psalmis, in Numeris, in S. Matthaeo, in Luca: sicut iidem Authores sentiunt, dicentes: per hos digitos inspirationem, aut vocem Spiritus Sancti intemam subintelligi. Potentiam illam, qua Altissimus mundum [note: Cap. 40. ] universum sustentat, de qua item Isaias: Tribus digitis appendit Deus molem terra: Sanctus Cy. rillus et Gregorius eo referunt, ut in illa virtutem divinam, in trinitate personarum consistentem intelligant. Digitos illos, qui funestam mortis sententiam


page 225, image: s225

[note: 13. Thessalon. 2. Psalm. 8. In Eaach. bom. 10. In Dan. 30. ] Regi Balthasar in pariere depinxisse leguutur, Lyranus ad Sanctum Spiritum refert. Locum illum Psalmistae videbo calos tuos opera digitorum tuorum. Sanctus Gregorius, et Augustinus sic commentantur: Digiti Dei in plurali dicuntur Prophetae, et Apostoli per quos Deus libros sacrae scripturs. sua inspiratione conscripsit. Elegans admodum, meo quidem judicio, est interpretatio illa, qua praefati Eucherius, et Augustinus in varietate digitorum, varia Spiritus Sancti dona intelligunt, per quae videlicet contra Daemonium dimicamus. Illic ubi [note: Psal. 143. ] citatus propheta David ait: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praeium, et digitos meos ad bellum. S. Rupertus Abbas, S. Hilarius et [note: Cant. 5. Prou. 13. ] Beda sic habent: Digiti docti ad bellum, cum sint extremae partes corporis, designant operationes, divina illustratione instrubtas esse in nobis, ne daemonum fallaciis capiamur. Sic in Cantico Canticorum, et in Proverbiis, ubi dicitur: in Cantico quidem: Digiti mei distillaverunt myrrham: in Proverbiis: Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusam; citati authores eminentiam, et sublimitatem operum intelligunt.

Supra textus scripturarum jam memoratos, et [note: Sap. 15. ] praeter hos in Sapientia et Isaia; in illa inprimis super verba quae sequuntur: quibus neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum: [note: Isai. 39. In Cant. 3. ] in Isaia: Manus vestrae pollutae. sunt sangvine, et digiti vestri iniquitate: S. Gregorius commentatur, quod cum hi digiri ab iniquitate memorata correcti fuerint, virtutem operativam, sicut et virtutes varias tam morales, quam Theologicas significare possint: in quorum mininio, inquit idem, minima [note: Matth. 23. Luc. 11. 3. Reg. 12. Par. 10. Exod. 29. ] quoque virtus intelligenda sit: quaere in Matthaeo, Luca, in libris Reg. et Paralipomenon.

Legimus in Exodo, quod mensae Tabernaculi coronis circumdatae fuerint alritudine digitorum quatuor: supra quod sic Glossa interlinealis commentatur, in his quatuor figurari Evangelia, operā Spiritus Sancti in lucem data. Adjungit eadem [note: Isai. c. 2. ] Glossa ad illud Isaiae: Opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum: in hoc intelligendas esse rationes falsas, quas peccatores consarcinant, componunt, et machinantur. Digitos illos altissimae statuae, quam Nabuchodonosor Rex [note: Daniel. 2. ] somniando vidisse, et quam Daniel exposuisse legitur, de quibus dicitur: pars eorum aerea, pars fictilis: glossa ordinaria sic explicat: Digiti statue partim testei, partim ferrei Regnum divisum indicabant, quod de plantaria ferri oriretur: quod in Regno Romanorum adimpletum est. Id quod Levitica Lex de Sacerdotum digito inquit, eum sacrificantibus oleo unctum, et delibutum esse oportere, rursum glossa sic exponit: gratiam illic Sancti Spiritus indicari. Eundem morem adhuc hodie Sacerdotes et Episcopi in Sacramento baptismatis, in chrysmate, in confetendis ordinibus, in administranda unctione extrema observant.

[note: Ind. c. 18. ] De facto illo, cujus liber Judicum meminit, ubi sexcenti viri facinorosi ante phanum stabant, illud spoliantes, Sacerdoti autem, qui Sacelli custos erat, os verbis illis claudebant. in consoruum facinoris et praedae eum vocando: Tace, pone digitum super os [note: Iob. cap. 21. ] tuum: De illo quoque, ubi Job amicos suos alloquens, ait: Attendite me, et obstupescite, superimponite [note: 15. Moral. 17. 18. In Cant. 3. ] digitum ori vestro: S. Gregorius, et Rupertus Abbas commentantur: hos praefatos actus inprimis quidem denotare juxta liraeram, silentium, deinde etiam os providum, circumspectum et discretum, in loquendo. Alt item Rupertus Abbas per digitos apprehendentes fusum, de quibus supra dictum est, insinuari intentionem discretionis, qua quemque operari oportet. Id quod in Proverbiis [note: Prov. 6. Is. 38. 3. In Isai. [?]. ] legimus: Digito loquitur: et quod Isaias confirmat: Extendit digitum: Lyranus, sicut et glossa ordinaria, ad arrogantiam, et tumorem hominis superbi refert: sicut est aperta detractio, proximurnque censurare, et criticare.

Hae considerationes, quamvis paucae numero, non paucae dicendae sunt, mi Lector, si succum earum, sensuumque energiam in compendio datam considerare tibi placuerit. Poteris nihilominus, si libuerit, de observatoribus magis diffusis petere, quae gustui tuo plus arriserint, qum quae tibi de parca mensa mea in his foliis proponuntur; de quibus avocor ad

PROVERBIA.

[note: Ad Philosophiam Eloquentiam, Decorum, Authorum obscuritatem enodaman Proverbia inserviunt. ] AD quatuor adeo Professiones, ad moralem vitam hominis rite instituendam necessarias admodum, inserviunt paroemiae, aut si mavis proverbia. Ad Philosophiam; ad Rhetoricae artis scientiam, pro Decore, ejusdemque notitia, ad dilucidationem claritatemque locorum, qui plerumque involuti, et obscuri occurrunt: Sic Aristoteles docet. Quod primum attinet, Aldus inquit: Nihil aliud esse Parmmias, quam reliquias priscae illius Philosophiae, maximis rerum humanarum cladibus extinctae. Et de Plutarcho, qui tria quae supersunt loca simul comprehendit praefatus author sic habet: Veterum adagia simillima putat sacrorum mysteriit, in quibus maximae quadam res, ac divinae, minutuilis, et in specie quidem ridiculis caeremoniis significari solent. His enim tam brevibus dictis, per involucrum quoddam eadem invenimus, quae Philosophiae Principes tot volummibus tradiderunt. Stunte hoc, allisque insuper argumentis, facile patet, quam necessaria sit proverbiorum lectio, in qua si paulo latius evagari mihi placuerit, benevolus Lector, id spero, vitio non vertet Et primum Computatorum digiti, [note: De summa fortuna, gravis lapsus metuendus. ] de iis dictum est, qui cum in fastigio fortunae eminentis cosistntunt, in periculo ruinae, et offensae gravis commemorantur. Deducta metaphora de digitis est, qui inter numeros aut summam grandem, aut verb infelix nihilum significant. Hi casus inopini praesertim in Belisario, in Sejano; in Dionysio tyranno Syracusano, in Polycrate, et in tot aliis eximii admodum sunt: praeterquam quod quotidiana nobis experientia non dissimiles administrat: veraces, inquam, peripetias, quae sine internussione nobis in scena Mundi repraesentantur: de quibus inclyta illa Musa Hieronymi Porti, sic de fortuna loqueus, audiatur:

Sa, fabra di miserit, in modi atroci
De suoi troni re al formar le croci.

De Otrante, sic dicto, Genero Regis Artaxerxis Plurarchus [note: In Apophi. ] resert, quod per summam Principis iram de gradu honoris, et favorum dejectus, dixerit: quemadmodum drithmeticorum digiti nunc myriades, nunc autem unum tantum sigmficant, ita Regum quoque Amici, sive Purpurati, nunc omnia, nunc autem nihil omnino possunt. Quod ulteriori probatione non indiget, cum diurno experimento id facile doceri possimus.

[note: Vitae brevitas. ] Non usqueadeo insensati erant, quamvis pagani essent, antiqui, ut non hoc spacium vitae nostrae et fugax, et transitorium esse cognoscerent; dum tam facili compendio se terminare vitam intuebantur.


page 226, image: s226

Unde illud verbis sequentibus expressum voluerunt: Dies digitus. Innuebanthoc, longiturnitatem vitae nostrae mensurabilem esse digito uno, tam exigua hominis portione. Proverbum hoc illo altero confirmatur: Spithama vitae. Alcaeus Poeta apud Athenaeum ajebat: Bibamus, quid lucernam moramur? Digitus est dies. Accipe majoribus poculis, quae tu obducas. Convenit cum Epigrammate illo veteri:

Ducamus Bacchi latices, digitus brevis est lux.

Allusit ad hos sensus Commendator Testius, qui quamvisut pocta loquebatur, credebat nihilominus ut Catholicus; sic carmen ejus est:

[note: Poesiarum part. 1. ] Mentre dunque ancor lice, in giochi, e feste
Fra gli amor, fra le mense
Passero di mia vita i miglior anni,
Ne lasciero, che d' importuni affanni
Nubi pallide, e dense
Mi diluvin su'l Core atre tempeste:
E se cure moleste
M' assaliron, faro al pensiero infermo
De doni di Lieo ristoro, e schermo.

[note: Epist. 24. ] De brevitate autem vitae sic ait Seneca: Tum quidem, cum crescimus, vita decrescit: infantiam amisimus, pueritiam, adolescentiam: et hunc ipsum diem, quem agimus, cum morte dividimus. Uberrima materies pro pulpito.

Si quis per miseriam, et infelicitatem status et conditionis suae, autper opprobrium, et honoris sui detrimentum, quod in currit, locum non habet, quo se vertat, [note: Pro Aulo Cecinna. ] nec spacium quo excurrat, illud olim dicebatur: Digitum qua proferat. Hujus schematis M. Tullius meminit, ubi ait: Digitum qua proferat, non habet. [note: Damna paupertatis, et infamiae. ] Brevenihilomnius spacium est, compendiosus locus, ubi digitus volvatur; interim tamen paupertas miserabuis, et famae dispendium in angustias hujuscemodi rediguntur. Amplificat dictum hoc idem Cicero, dum injustam usurpationem potentiae in Senatore quodam Romano corripiebat: ait enim: Denique ista nimia, quae dominatur in civitate potentia, in hoc solo genere quiescit: Quid agat, quomodo aggrediatur fudicem, quo denique digitum proferat non [note: Apud Manutium 1233. ] habet. Dicit item Manutius: Sumptum est a gestu Rhetorum, qui varius traditur a Quintiliano. Simplicissimus est, proferre digitum, quod plebejorum est, et rusticorum.

[note: Moderatio et temperatia. ] Modestia, moderatio, et discretio in rebus agendis haec est, ut noverit quisque eo quod honestum et decorum est, contentus esse: id quod his verbis olim exprimebatur: Duobus digitis primoribus. Quemadmodum enim quiavidus est, rem quam appetit ambabus manibus apprehendit (docemur hoc quotidiano experimento) sic qui modetatus est, non nisi digitis prioribus cum dexteritate, et civilitate uti consvevit. Atque haec est illa aurea moderatio, tantopere a Philosophis celebrata, et ad omne vitae institutum necessaria. Ex quo illud alterum emanavit adagium: Moderata durant. In hoc throno residet [note: In Bacchid. ] temperantia: Sententia Plauti est, qui sic habet: Quid igitur stulte, quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles, tantum sumeres, hoc tu digitulis duobus sumebas primoribus? [note: In Poenulo. ] Sentis? De pollice, et Indice. Rursum alibi: Tenetis rem. Ad. Vix quidem Hercle, ita pauxilla est, digitulis primoribus. Ad res animi translatum plusculum habebit veneris: ut: Tanta occasio non erat tibi duobus digitis primoribus accipienda, sed toto arripienda corpore.

[note: Nimius in censurando rigor. ] Si quis porro exactitudine nimia, nimioque rigore rem quampiam examinandam ponderaverit, idque ultra quam decet, aut consentaneum est, his, verbis exprimebatur: metiri digitis. Ut si denotare amicorum quempiam quis velit, aut superiorem, qui plus uni faveat, quam alteri. Hoc proverbium de Rostris Romanis Cicero audiri fecit, dum ajebat: Poetam non audio in nugis: in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua? Si sunt visa breviora, leviora qui possunt videri? Cum quidquid peccatur, perturbatione peccetur rationis, atque ordinis. Allusit ad hoc materialiter quoque Cicero, referens ad Poetarum consvetudinem, qui metiri, aut scandere versus in digitis solent. Unde Horatius:

Legitimumque sonum digitis callemus, et arte.

Cui adjungit Manutius: Non optimus quidem Poeta videtur, qui non statim aurium judicio comprehendit carminis vitium. Quot compositiones de authorum fecunda manu egrederentur, quot elegantia opera de manu artificum, quot sculpturae celebres, si non tanropere in bilancem ponderata, collocarentut; Protogenes nunquam artis suae perfectionem consecutus est, eo quod manum de linea nunquam dimovere nosset. Congruit autem supramemoratum proverbium cum illo sequenti: Milium terebrare. Quemadmodum enim nimia quorundam licentia in vitio est, sic ex altero latere non minus culpanda est nimiaseveritas et rigor. Quis enim nesciat extremitatem omnem correptione dignam.

[note: Operis cujusdam facilitas. ] Securitas, qua quis negocium se confidit propediem feliciter executurum his verbis exprimebatur: Vno digitulo. Cum hic pars sit corporis minima, ita ut pene observationem nostram effugiat: difficultates quoque, quae magni momenti non sunt, ait [note: In Eunuch. ] Terentius, facile contemni: Quas mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus, ne tu istas faxo calcibus [note: In Dialog. Lucif. et Orthodox. ] saepe insultabis frustra. Favet huic loco S. Hieronymus: Hanc, inquit, igitur hastam, quam totis viribus misisti, de qua nobis minitaris, uno, ut ajunt, digitulo repellam. Cui addit Manutius: Huc pertinet illud, quod alibi dictum est, minimo provocare, cum significamus, nos nullo negotio posse vincere. Sicut igitur horum alterum desideramus, sic de altero cavendum est. Interim non opinor quemquam esse, qui non agilitatem, et promptitudinem in agendo desideret: nemo enim non inimicus controversiarum et difficultatum est. Verissimumsiquidem est, quod [note: 3. Metamor. ] Ovidius inquit:

Attenuant vigiles corpus miserabile curae.

Si quis ad negotii cujusdam complemencum, quod a longo tempore aggressus fuerat, pertigisset, aut vero inopinatam felicitatem consecutus esset, sequentibus verbis exponebatur, quaevulgo jam innotuerunt: [note: Caelum digito tangere. ] Caelum digito attingere. Hoc de iis dictum, qui se supra reliquos jactantia turgida levare consveverunt. Est autem proverbia is Hyperbole, de qua Tullius: Nostri Principes digito se putant caelum attingere, si nulli barbati inpiscina sint, qui ad manum accedant. Sic LyricaVenusina:

Quod si me lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sydera vertice.

[note: In Hodoepor. ] Et Theocritus:

Agnum quando tuli vobis, in sydera abibo.

Hinc Ovidius:

Huic tu cum placeas, et vertice sydera tangas.

Lisymachus cum in Thraciam pervenisset, ratus se ad ultimas mundi plagas pertigisse, aut vero illuc quo Christophorus Columbus tempestate jactitus fuit, imo vero ad caelum usque, sic ajebat: Nunc Bizantii ad me veniunt, postquam caelum attingo lancea.


page 227, image: s227

Haec igitur vox a Pasiade Bizantino correcta fuit, qui cum casu illic praesens esset, hoc eum acumine perculit: Caveamus ne lanceae mucro caelum pertundat. Sic qui summos se caelorum apices conscendisse autumant, tanto infelicius, et periculosius pavimento terrae illiduntur.

[note: Victum esse. ] Si quis victum se dabat, in dissensione quadam, aut negotio, vel causa quadam, vel opere, his verbis palam dabatur: Tolle digitum. Antiquus mos erat, ut si quis de praelio, aut de lucta victus reverteretur, digitos complicaret, manumque demitteret. Hinc Persius ait:

Nil tihi concessit ratio? digitum exere, peccas.

[note: Dialog. Lucif. et Orthod. lib. 6. ] Rursum S. Hieronymus huic loco suffragatur, dum ait: En tollo manum, cedo, vicisti. Athenaeus item de Antiphane versus quosdam, contra Tragicos Poetas, profert: Ubi nihil habent, inquit, quod dicere queant amplius, sed prorsus haerent explicanda in fabula, repente tollunt maculam digiti vice. Ad hanc [note: In Verrem. 6. ] consvetudinem Cicero allusit: Accurrunt Tutores, digitum tollit funiusPatruus. Simili quoqueratione suffragia vel dabantur, vel negabantur.

[note: Imperare aliquid cum fastu. ] Ad digituli crepitum; de iis dictum est, qui cum arrogantia et fastu rem quandam imperant. Hunc locum S. Hieronymus adhibet, scribendo ad Rusticum monachum, condemnans in homine quodam tali arrogantia caecutiente, hanc fastuosam consvetudinem. Dum enim coram populo dicendum ei ei esset, cum tumultu primum silentium digitis imperabat, nec nisi hic crepitantibus quicquam proferebat: Cui Manutius haec addit: Vt singultire [note: In Eunuch. In Distich. ] crederes, non proloqui. Sic Martialis igitur, Eunuchum inquit, signa digitorum cognovisse in Domino suo. Digiti crepitantis signa novit Eunuchus. Et alibi

Cum posco crepitu digitorum, et verna moratur,
O quoties pellis culcitra facta mea est.

[note: Quod rigor temperandus sit. Lib. 4. Epist. ] Prosequitur M. Tullius amplificare factum hoc, dum inquit: Itaque si vir bonus habeat hanc vim, ut si digitis concrepuerit. Quae methodus imperandi semper odibilis est, eo quod ambitionem, et arrogantiam sibi conjunctam habeat. Unde S. Cyprianus: Temperanda est severitas, ne veniatur a deteriora. Et S. Gregorius: Regat disciplinae rigor mansvetudinem, et mansvetudo ornet rigorem: sic alterum commendatur ab altera, ut nec rigor sit rigidus, nec mansvetudo dissolata. Cibus hoc pretiosior in mensam boni regiminis collocari nequit.

[note: Res encomio vel vituperio digna. ] Cogit me hic necessitas gramben biscoctam ponere, et rursum replicare supra jam memorata: acceptatum scilicet in communi proverbio esse, et in morem translatum, ut in rebus encomio dignis, et quas laudare quis praesumat, pollicem levet: si detestari velit, eundem comprimat, et plicet. Unde axioma illud proverbiale enatum est: Premere pollicem, vertere pollicem. Id quod a Plinio confirmatur, qui ait: Pollice cum faveamus, pumere etiam proverbio jubemur. Hinc Juvenalis:

--- converso pollice, vulgi
Quemlibet occidunt populariter ---

Et Horatius, prout supra jam relatum:

Fautor utrumque tuum laudabit pollice ludum.

Legit Porphyrius, utroque pollice, quod tantundem est, ac utraque manu. Cui consentit Acron Horatii commentator, qui ait: Hunc gestum laudantis esse: gestum, inquam, applaudentis, praesertim in eo, [note: Mollities animi effaeminati. ] qui lingvam expeditam non habet.

Pari modo et illud, quod supra in Hieroglyphico hominis effaeminati, et mollis, quisibi caput scalperet, ostendimus, in proverbium transisse invenio; his verbis enim exprimebatur: summo digito caput scalpere. Lucianus sic contra quempiam deliciis [note: De verb. Relig. ] diffluentem et inescatum invehebatur: Inter haec autem virum quendam egregie sapientem, atque insigni forma, lubrico incessu, fracta cervice, muliebri aspectu, voce mellita, olentem ungventa, caput summo digito scalpentem. Hic S. Augustinus non immerito dixerit: Nihil magis a contemplatione veritatis impedit, quam luxus vitae. Atque haec allegorica poetarum figuia est, qui Herculem depingunt, deposita clava in sinu Omphales concubinae, trahentem [note: Galleria. ] fila. Unde Marinus sic concludit:

E con vesti, e monili, e cuffio, e gonna,
Lo spavento d'Esperia e fatto Donna.

Hae igitur de Digitis proverbia sunt, quae si rite perpensa fuerint, calamum praebere poterunt iis, qui exinde considerationes, virtutum tam moralium, quam Canonicarum eruerint. Pro majori autem documento, et doctrinae elucidatione, transeo nunc ad

OBSER VATIONES, RITUS, HISTORIAS, et CONSVETUDINES.

QUidam Latinorum ethymologiam digiti discutientes, dixerunt, eum a digestione derivatum: apparet hoc ex ordine eorum tam mirifice composito, et digesto, tam in manibus, quam pedibus. Dicunt alii, digitum a denario numero dictum, ideo quod simul juncti bis denos producant. Hujus sententiae [note: Lib. 11. c. 1. ] S. Isidorus est. Nec vero improprie consideratio illa a digerendo tracta videtur: manus enim una cum digitis in stomachum imposita, digestionis perfectionem adjuvat.

Observatione porro dignum est (ut ad alia transeamus) id quod liber tertius Regum refert. Rogatus [note: Cap. 2. ] enim Rex Roboam a subditis suis, ut jugum grave allevaret, quod Salomon Pater illius populo imposuerat, [note: Cap. 12. ] ille viris adhoc ablegatis respondit: minimus digitus meus grossior est dorso Patris mei. Doctissimus [note: Tract. 1. c. 32. ] Cerda del Rio, et Sanchez apud disertissimum Pintum haec exponunt: mirandum non esse, quod praefatus Rex tale eis responsum dedit: quod prima quidem fronte aenigmaticum videri possit, sed tale non esse, si recte perpensum fuerit. Regem enim a populo per subsannationem, quae digitis fieri consvevit, illusum fuisse, sic in talionis poenam eum populo parem rependisse irrisionem, quae tamen multo magis offenderet: atque ita eum digitis respondisse, cui digitis illusum fuerat. Solebant veteres, quod et hodie nostri norunt, levato minori digito sese ad contumelias, et vituperium provocare. De hoc inter [note: Lib. 4. Genial. dierum c. 16. ] alios Alexander meminit, dicendo: Si quem dimicationi, vel pugnae veteres lacessebant, minimo digito provocabant. Vulgatus mos apud Romanos erat, [note: Sermonum Lib. 1. Satyr. 4. Initio. ] unde Horatius:

--- ecce
Chrispinus minimo me provocat: accipe, si vis,
Accipe jam tabulas: dentur nobis, locus, hora,
Custodes: videamus uter plus scribere possit.
Di benefecerunt.

Acron et Porphyrius commentator in hunc locum sic ajunt: Solere minimo digito provocare illos, qui plus minimo digitulo, quam toti provocatorum corpori tribuebant.

[note: De Trig. tyr. ] Alia item ratio a Trebellio Polo in medium affertur, cur Rohoam hoc responsum subsiditis suis dederit. Verba ejus haec sunt: Nullius manus vel ad impellendum, vel ad feriendum fortiores fuisse; cum in digitis nervos veideretur habuisse, non venas.


page 228, image: s228

Nam et carca venientia digito salutari impulisse dicitur, et fortissimos quoque uno digito sic afflixisse, ut quasi ligni, vel ferri obtusioris ictu percussi dolerent: multa duorum digitorum allisione contrivit. Poterat ergo hic de fortitudine Principe digna gloriari, si in digitis solis Gigantum robur gerebat. Invenio pari robore fuisse (juxta eundem Authorem) Claudiuum [note: In ejus vita. ] Imperatorem, de quo sic habet: Statura procerus, oculis ardentibus, lato, et pleno vultu: digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit. Ejusdem porro fortitudinis fuisse Maximinum (sed crudelitatis non minoris) posteritati tradidit Capitolinus, dicendo: Erat (ut refert Cordus) magnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur egrressus, pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro annulo. Jam illa prone in vulgi ore sunt, quod haxamas manibus attraheret, rhedam onustam solus moveret: equo, si pugnum dedisset, dentes solveret: lapides tophitios friaret: arbores teneriores scinderet. Adjungit denique ad ea, quae de supeiori [note: L. C. ] Rege dicta sunt, doctissimus Pintus: Quid non jactaret Roboamus, si similes his digitos sortiretur?

Non solum digitus medius, sicut supra retulimus, actionem inhonestam praesentabat, sed reliqui quoque pari modo extensi, aut compressi, eandem significationem praeseferebant. Haec assertioo inprimis a Suida observata fuit, et deinceps expressa a Patre Sanchez, prout Pintus jammemoratus refert. Sic Lampridius de Heliogabalo, obscoenissima illa bellua, inquit: Neque unquam verbus pepercit infamibus, cum et digitis impudicitiam ostentaret. Digitis vero utimur non solum ad demonstrationem vituperii, sed quandoque etiam ad honoris, et reverentiae [note: Satyr. 1. ] exhibitionem. Dixit hoc sat manifeste Persius:

At pulchrum est digito monstrari, et dicier: hic est.

[note: In Epiced. Patris. Mart. lib. 9. ] Statius item:

--- Et natis te monstravere parentes.

Item Martialis:

Rumpitur invidia, quod turba semper in omni
Monstramur digito.

Plures inter scriptores sunt, qui memorant Demosthenem immensa laetitia exultasse, quotiescunque a civibus suis signo quodam monstraretur. Observat Cruceus Commentator Statii, digitum a digno dici, eo quod res dignas visu digito monstremus: sed jam ante diximus, non minus etiam, quae indigna sunt, monstrari, et quae ignobilia. Hinc Tertullianus, [note: Lib. de Pallo. cap. 4. ] reprehendendo nimium vestimentorum luxum, sic ait: Tales habitus, qui de natura, et modestia transferunt, et acie figere, et digito destinare, et manu tradere, merito fit. Ovidius rem evidentius tangit:

[note: Lib. 2. ] --- En digitis designor adultera Virgo.

Adjungit adhaec Apulejus, non minus caeteris acutus, et mordax: At dum directis digitis, et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit inter pedes circumstantiuum, frigido sudore perfluens evado. Et alibi: Sic omnium oculis, nutibus, ac denique manibus denotatus, impos animi, stupebam.

Revertor, sicut Meander aliquis ad superiora et mihi ipsi obviam venio, in quodam proverbiorum, quod adduxi, in hac solum particula, ubi Spiritus Sanctus, de homine iniquo et protervo loquens sic [note: Prov. 6. Digito loqui. ] habet: Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur.

Veterum consvetudo erat, etiam inter nostros recepta, ut quandoque in vicem lingvae, digitis ad loquendum uterentur.

Concordat his Petronius Arbiter, dum ait: Trimalcio lautissimus homo digitos concrepuit, ad quod signum matellam Spado supposuit. Confirmat hoc Vellius Longus, observator orthographiae diligentissimus: nam et digitorum sono, inquit, pueros ad respondendum ciemus. Approbat consvetudinem [note: Lib. 2. c. 7. ] hanc S. Clemens Alexandrinus, et ipse in Paedagogia sua, dignissimā per quam Reges quoque instruantur: popismata autem et sibilli, et digitis expressi soni, quibus aversantur famuli, cum sint rationis expertes significationes, ratione praeditis hominibus sunt vitanda. Optimum hoc praeceptum est, cum in tali actione incivilitas sit. Haec autem consvetudo, inquit Pater Pintus, eorum potissimum est, qui mente ambitiosi et vani sunt: signa sunt fastus, et jactantiae, aut vero mediocris judicii et prudentiae. Ab hoc crepitu, et sonitu non procul abesse possunt oppressiones [note: Lib. 1. de Ira. ] nervorum, vel digitorum. Seneca horum meminit, de nomine iracundo loquens: horrent, ac surriguntur capilli, spiritus coactus, ac strident, articulorum in seipsos torquentium sonus. Et in eodem tractatu [note: Lib. 3. ] alibi: Adjicit articulorum crepitum. Sic homines Cholerici, gestu admodum indecenti, jactatione manuum potius, quam voce sua sermocinari videntur: itaque (adjungit Ramirez) loquaces idcirco dicti sunt. Atque in hunc sensum accipiendum est, quod Martialis ait:

Lex erat ad digitum positis concurrere palmis.

Quae lex instituta erat ab Imperatore Domitiano ad applaudendum spectaculis, et ad eadem laudanda.

[note: Lib. 13. Annal. ad Initium. ] Cornelius Tacitus promotorem loquelae hujus certum quendam Pallantem, Claudii quondam libertum statuit, de quo sic habet: Pallas tristi arrogantia, modum Libertiegressus, taedium sui moverat. Hinc in libri medio, pro solitomore suo pungens arrogantiam hujuscemodi percellit sequentibus verbis: Ejus accusationis author extitit Paetus quidam, exercendis apud ararium sectionibus famosus, et tum vanitatis manifestus. Nec tam grata Pallantis innocentia, quam gravis superbia fuit: quippe nominatis Libertis ejus, quos conscios haberet, respondit, nihil unquam [note: In Satyra de gesticulatore puero saltantte. ] se domi, nisi nutu ac manu significasse. Pater Pintus de hac consvetudine magis magisque confirmanda alio averti nequit, aut id facere non posse saltem videri vult, dum novo argumento Petronium Arbitrum inducit, qui videlicet loquendo de quopiam horum nutuum amatore, cum quadam particularitate, de eodem, cum inter choreas esset, sic ait: Manu puer loquaci: supra quod Commentator Douza hanc explicationem jungit: Vti apud Salomonem Proverb. 6. Digito loquitur. Hinc praefatus Commentator de Trimalcione jam supra memorato rursum ait: Retexit superbum pallio caput, et manibus inter se, usque ad articulorum crepitum strictis, quaenam est inquit haec audacia?

[note: De saltatriee. ] Hujusmodi nutus in choreis usitati erant, propter quod Leontius de saltatrice quadam sic habet: Oculi tibi ac pedes instar venti, et sapientes manuum digiti. [note: Lib. 5. de Musar. chor. ] Nonnus item de Saltatore sic scribit: Saltator multos circulos faciens, volvebatur turbine plantarum, nutus pro sermone habens, pro ore manum, pro voce digitos. Idem etiam de Musarum choreis: Ei manus movebat Polymnia mater choreae, expressamque imaginem signabat mutae vocis; exhibens manuum sermone ingeniosam figuram, sapienti silentio oculos volvens. Idem adhuc de Marone quodam, et ipso Saltatore sic refert: Silentium varie loquax, mutata manu signans; oculos vero vibravit vagos, instar lingvarum, nutu artificiali intellectualem rythmum texens: talia [note: In Solon. ] Maro signabat, versatiles digitos vibrans. Nec vero quisquam opinetur, inquit Pintus, haec calami poetice exuberantis hyperbolicam esse amplificationem:


page 229, image: s229

Lucianus enim, videns Saltatorem, mirifice digitis suis fabulam Martis et Veneris exprimentem, sic ait: Non tam video, quae facis ō homo, quam audio: ipsis enim manibus mihi locutus videris. Haec genuina erat Pantomimorum ars: unde et Cassiodorus [note: lib. 1. in var. Ep. ] in eandem sententiam coincidit, dum ait: Hanc partem musicae disciplinae mutam nominavźre majores: scilicet quae ore clauso, manibus loquitur, et quibusdam gesticulationibus facit intelligi, quod vix narrante lingva, aut scripturae textu possit intelligi. Conveniunt his Tertulliani verba, ubi ait: Et certe quod facere [note: lib. 1. cap. 11. ad finem. ] opertet, non indignandum est discere: cum praesertim haec Chyronomia, (quae est (ut nomine ipso declaratur) lex gestūs) et ab illis heroicis temporibus orta sit, et a summis Graeciae viris, et ab ipso etiam Socrate probata: a Platone quoque in parte civilium posita virtutum: et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatone compositis, non omissa. Ex quo apparet, hanc artem in actionibus bonis non rejiciendam esse, sed demonstrare potius personam activam, et expeditam.

De hoc usu laudabilis consvetudo Oratorum emanavit, qui manuum artificium, periodorum fluidae eloquentiae copulant, quo tantopere nervus orationi additur, ut si aliunde, qui perorat, aut balbutiens, aut minus perfectus esset, hi gestus auditorum intelligentiam magnopere adjuvarent. Qua de causa Quintilianus quoque, Artis Oratoriae Pater a teneris annis Juventutem ad haec studia eloquentiae destinatam, in in his gestibus exerceri praecipit. Haec verba ejus [note: In Oratore. ] sunt: Nec ultra pueriles annos retinebatur, nec in his ipsis diu. Neque enim gestum Orationis componi ad similitudinem saltationis volo: sed subisse aliquid ex hac exercitatione puerili: unde nos non id agentes furtim decor ille, discentibus traditus, prosequatur. Dici nequit quantum concinnitatis, et elegantiae haec ars oratoriis numeris contribuat.

Haec actio porro, quae Juventutem morigeratam quam maxime decet a Comicis posthaec dissolutis, et parum modestis, ad theatrales lascivias, et inhonestas spurcitias translata fuit: ejusmodi fuisse Gaditanorum choreas impurissimas memoriae tradidit Alexander: [note: Genial. dier. l. 6. c. 19. ] Postea vero, inquit, Gaditani modo, et mollissimae saltationes, cum essent minus notae, inventae fuerunt, in plures divisae species. In Cheronomiam, quae manuum gestu, Halmam que pedum, Lactissimam, quae calcibus ad humerum jactis saltabatur. Hinc Claudianus:

Qui laetas risum salibus movisse facetis,
Qui nutu, manibusque loquax.

Sic instituti erant Chironomi Pantomimi, aut Saltatores. Qui copiosiores eruditiones in materia hac desideraverint, siquidem eis visum fuerit, P. Pintum in locis jam memoratis evolvant.

De his actibus, ad motus digitorum jam in numero oratorio memoratos breviter descendo: in quibus, referente Tertulliano, Apulejus docet, temporibus pristinis qualiter oratores et gesticulari, et commovere digitos consveverint: ejus verba observatione [note: lib. 2. Asin. ] digna sunt: Instar oratorum conformat articulum, duobusque infimis conclusis digitis, caeteros eminus porrigens, infesto pollice clementer subtegens, infit Telephron. Sed gesticulatio haec temporibus nostris cachinnum utique concitaret. Non diversimode ab hoc perorabat quidam nomine Fulgentius Placaides, [note: Ad Prop. lib. 4. eleg. 7. ] sicut Passeratius meminit: Itaque compositus in dicendi modum, erectis in rotam duobus digitis, tertium pollicem comprimens, ita verba extensum. Vult infimos duos serratos, medium extensum. Apulejus item eos aliquantum curvatos, et restrictos desiderat: Sed Quintilianus gesticulationes hujuscemodi reprobat: ait enim: Non sustineo indices in tanto animi motu argumenta conquirere, ne impetus irae meae in digitos descendat.

Interim nostra quoque aetate mos inolevit (prout experientia docet) ut si quando rem contemptu dignam demonstrare intenderimus, medium cum pollice conjunctuum quatiamus, ex quo proinde sonus eliditur, quem Hispani Canetta nuncupant. Cum hoc strepitu canes vocari solent: cum eodem etiam veteres Magistri erudire discipulos, Patroni servos suos consveverant. Sardanapalus bellua ista infamis, ut palam faceret, quam nihili quae in mundo sunt aestimaret, praeter haec; lascivire nimirum, et delicari, et crapulari, musto ingurgitari, post mortem suam sepulchro suo insculpi manum voluit, cui praememorato modo compositi digiti essent: unde Athenaeus haec verba refert: Cum Alexander in Persas proficisceretur, castra metatus est non longe a Sardanapali monumento, super quo lapidea erat imago, quae dexterae manus digitos contulerat, veluti sonitum emissuros. Scriptum erat: Daxaris filius, Anchialam Tarsum qui condidit una die. Ede, bibe, lude: caetera enim neque sonitu isto digna, ut dicantur, apparent.

Transeamus de mimica, saltatorica, histrionica, oratoria (relicta sceleratissima memoria Sardana pali, quae aeternam oblivionem posteritatis meretur) ad gestus in conviviis usurpatos: ubi non solum nostro dicendi modo, siquidem cibus vel mactea placuerit, haec verba usu veniebant: ci fa leccare le deta, hoc est: sibi lambere digitos: sed antiquitus quoque tantundam dicebatur, ac si nostro idiomate momordisse [note: Arustiog Dugbisiogust. lib. 4. c. 19. Phereor. l. 7. cap. 13. Alex. l. 12. c. 4. ] digitos diceretur. Hac loquendi forma usi sunt Aristophanes, Pherecrates, et Alexides, de quorum unoquoque Athenaeus. Eorum igitur primus sic habet: Perutiles ponantur illis pisces, aut caro: nisi digitos edant, volo suspendi decies. Subjungit alter: Vbi famem patiuntur, suos ipsorum digitos, velut polypedes solent comedere. Alexides denique de Candaulo sic habet: Candaulum haud unquam edi ego, nec audivi dici prius. Per deos! mirabile inventum meum est: si multum ego ponam tibi, certe digitos momorderis, jocundus ipsi.

Vitium nihilominus in extensione digitorum non minus, quam in compressione observatum fuit. Locus exstat Isaiae, sat involutus, nisi diligentia et eruditione sacrorum Interpretum aenigma illud declaratum et solutum esset. Ait Propheta: Si abstuleris [note: Cap. 58. ] de medio tui catenam, et desieris extendere digitum, et loqui, quod non prodest. Ait super haec Lampridius, digitos inflexos, quasi in conflictu quodam comminari, et quasi oculos contubernalium suorum velle effodere. Sic jam dictus Author in Alexando Severo loquitur: Referebat Euclopius (quo ille familiarissimo usus est) illum si unquam furem judicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret. Tantum odium eum tenebat eorum, de quibus apud se probatum fuisset, quod fures essent. Pater Pintus justissimam hanc poenam esse asserit: digitis nimirum oculos eorum eruendos, qui cum errores suos oculis videant, digitis suis aliorum oculos excludunt. Svetonius de filiola quadam Caligulae Imperatoris commemorat (pessimo videlicet ramo de arbore infecta) quod saepius (praenuncio infelici sceleratae [note: In ejus vita. ] indolis) in hunc actum proruperit, digitis suis in oculos aliorum involans. Infantem autem (verba Authoris sunt) Juliam Drusillam appellatam per omnium deorum templa circumgerens, Minervae gremio imposuit alendam, et custodiendam commendavit; nec ullo firmiori argumento sui eam seminis


page 230, image: s230

esse credebat, quam feritatis: quae ili quoque tanta jam tunc erat, ut infestis digitis ora, et oculos simul ludentium infantium incesseret.

Praeterea curvus digitis tenaces, et avari notantur, in numerandis etenim nummis, in iisdem acceptandis, et constringendi usqueadeo recurvi sunt, ut non sine dolore eosdem prolongare, aut aperire possint. Inquodam florilegio graeco hi bini versus leguntur: Oblecta, mutuans, mentem tuam, et foeneratoribus relinque calculum, digitis dolore flexis. Illic [note: Lib. 1. ] praeterea de avaro haec habentur: Obiit statim, brevissimi temporis momento, in digitis usuras stringens adhuc, qui digitalem calculum habebat in digitis, [note: In Tim. ] calculo mortis obiit in infernum. Pariter Lucianus Jovem introducit contra hujuscemodi hominem, merito illuc condemnatum, sic loquentem: quod ab Erasmo ita latinitati datum est: Eoque pallidus nobis occurrebas, et curis confectus, digitis etiam ex assiduo colligendi, coacervandique usu contractis, distortisque. Hinc idem Lucianus alibi [note: In Catalpo. ] eadem loquendi methodo usus est, dumait: Et maxime cum recordor, quam pallidus semper incederet, et squallidus, mente curis confecta, ac solummodo digitis ditescens, quibus talenta et myriades supputabat. Si itaque horum digiti ex longaeva assvetudine hanc curvitatem induxerunt, quid de eorum mente, et corde arbitrandum esse censebimus? Adjungo ad haec, quae de digito supra os locato diximus, videlicet indicium illum esse silentii (adducto super hoc Harpocratis exemplo) authoritatem Juvenalis, qui ait: Digito compesce labellum. Porro digitis loqui, aut Chironomiam memoratam proprietatem esse eorum, qui temerarii, arrogantes, fastuosi, et imperiosi sunt. Hinc Tibullus inquit: Et vocet ad digiti me, tacitura, sonum. Haec super his dicta sufficiant, transeamus nunc ad

DESCRIPTIONES.

OPtarim hunc librum meum Hyblam montem esse, qui tot tibi flores tot fructus, mi Lector, subministret; ut tanquam apis, eosdem degustare, atque inde tibi mel variarum compositionum et salutarium axiomatum, et praeceptorum efformare possis: Ad hunc enim finem haec colligo, et saepe illuc revertor, ubi te reliqueram. Invenio gemmam aliquam a doctissimo Laurentio nobis relictam, et a Causino magno illo viro observatam: descriptionem, inquam, digitorum: quam praeterire, non debui, ne tanti dispendii, tanti damni tibi author sim. Quam vero aptas, et quam multarum artium ministras manus natura homini dedit? Digitorum enim contractio facilis est, facilisque porrestio: propter molles commissuras nullo in motu laborant. Itaque ad pingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos, ac tibiarum, apta manus est admotione digitorum. Atque haec oblectationis: Illa necessitatis: cultus, dico, agrorum, exstructionesque tectorum: tegumenta corporum vel texta, vel suta, omnemque fabricam aeris, vel ferri. Ex quo intelligitur, ad inventiones animi, percepta sensibus, adhibitis opificum manibus, omnia nos consecutos: ut tecti, ut vestiti, ut salvi esse possimus: urbis muros, domicilia, delubra habeamus. Haec verba ejus propria sunt, quibus credo injuriam fieri, si in lingvam aliam transferantur: Scio enim quam sibi invicem vicina sint, vertere, et pervertere: illic potissimum ubi bene yertendi non tam expeditus locus est. Fons autem hic copiosus est, ex quo prolixa fieri, et facunda possit oratio. Descendo nunc ad

DEDICATIONES.

[note: De monstris. ] ASsignarunt antiqui (prout memoriae tradidit doctissimus Aldrovandus) custodiam, et patrocinium digitorum Deae Minervae. Cujus rei ratio ab authore tam inclyto, nulla redditur: in tanta enim tamque copiosa rerum variarum, maximarumque massa, non nisi levi brachio, et in transitu, id quod diximus, attigit. Quod me attinet, dixerim antiquos hoc fine nixos. Cum Minerva Dea scientiarum sit, digiti instrumenta sunt, quibus chartae necessariae evolvuntur, ut in libris videri possit, id quo scientiarum acquisitio fiat. Aut vero cum Minerva praeses sit, et Antesignana lanificii, artiumque mechanicarum, digiti in his, sicut in illis superioribus, non minus necessario versantur. Quemadmodum etiam Minerva, ope manuum de capite Jovis prodiit, sic ei patrocinium quoque manuum particulare assumendum erat. Rationes hae, ut reor, non incongruae sunt: valeant autem, quantum possunt. Ego vero ad applicationem quandam moralem procedendo, illud ajo, tum videlicet optime digitorum commotionem fieri, cum ad scientiarum acquisitionem applicantur. Haec est illa acquisitio de quo Salomon [note: Sap. 7. ] inquit: Praeposui illam regnis et sedibus: et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem, et speciem dilexi illam: Et proposui pro luce habere illam, quoniam inextingvibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumer abilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus; quoniam antecedit me ista sapientia, et ignorabam, quoniam omnium horum mater est. Copiosissima verba, quae omne pretium excedunt, et omne quodcunque super his a quovis eloquente, et facundo unquam dictatum est, cum a Spiritu Sancto procedant. Beatus igitur cuicunque haec Minerva assederit, hac enim opitulante inter plurimas res, haec quoque cognoscet, videlicet

SIGNATURAS PARTIUM IN HERBIS, ET PLANTIS.

PRaeter radices Hermodactylorum, praeter folia ficus, et ricini, aliorumque, quorum supra meminimus, quae per sympaticam virtutem affectibus manuum medentur, quarum signaturas et similitudinem portant, notat Joannes Andreas Matthiolus, sicut et Aldrovandus, Crolliusque observatores accuratissimi, nasci supramuros herbam dictam caninam (Italice gramigna) item digitalis a brevitate sua digitali, et a virtute, quam continet, quae in quinque surculos vel ramos divisa sit, ab aliis dicta Ischemon. Haec contusa, aut elixa, et in ung ventum redacta, lenitivum admirabile est, omnique externo morbo internoque digitorum potenter mederi solet. De hac Alciatus magnus ille moralista in Emblematibus suis inquit:

[note: Embl. 26. ] Hismerito arguitur nodis tutela, salusque:
Herbaque tot vires haec digitalis habet.

Nodos illa, et juncturas, non secus ac in digitis demonstrat. Hinc sapientum quisque, et prudens observator, ex magno illo mundi libro, quot illic minimae plantae, vilissimaeque herbae sunt, tot characteribus et lectionibus uti poterit, ad salutis suae profectum; quibus videlicet altissimus Creator talem virtutem indidit, ut in his plenitudo gratiarum divinarum, earumque aequa distributio cognoscipossit.



page 231, image: s231

NOTAE ANTIQUORUM SUPRA LITERAM QUE

NONusque adeo ignobilis haec litera Que est, ut non antiquitus significationes suas obtinuerit, aut per semetipsam, aut aliis veteribus notis sociata, prout infra patebit. Ad hanc formandam digiti simul jucti monstrabantur, et per longum in se acuminati, et restricti, sed simul omnes deorsum reflexi. Arbitrabantur enim Chironomi hac ratione caudam illam literae se posse exprimere, quae ab eadem derivatur: rotunditatem illam, et quod in illa principale et majus est, cum rotunditae et magnitudine reliuqae manus incurvatae, et simul unitae figurabant. Q. igitur per se solum, significare solebat: Quintus. Quinctius. Q. repetitum, vel QU. Quartus. QM. Quomodo. QAM. Quemadmodum. Q. S. S. S. Quae supra scripta sunt. Q. R. F. E. V. Quod recte factum esse videtur. QU AESS. Quaestores. Q. L. Quinti Liberti. QUAES. Quaestor. Q. N. A. N. N. Quando neque ais, neque negas. Q. B. F. Quare bonum factum. Q. E. R. E. Quanti ea res erit. Q. F. Quinti filius. Q. L. F. Quinti Lucii filius. Q. vel QINT. Quintilianus. Q. B. M. V. Que bene mecum vixit. Q. E. R. E. JU. DA. Quanta ea res erit judicium dabo. QUIR. Quirites. Q. M. Quintus Mutius. Q. L. S. S. Quaesivit liberam statuam Senatus. Q. M. Quo magis. Q. MAX. Quintus Maximus. Q. Q. Quinquennalis. Q. R. F. E. R. Quare recte factum esse videtur. Q. V. A. vel ANN. Quae vixit annis. QUIR. R. Quirites Romani. Q. D. R. P. Qua de re peto. Q. D. R. P. G. V. Qua de re peto graves viros. QT. C. Quintus Caelius. QMS. Quaesumus. Q. TP. Quo tempore. QM. PV. Quam provinciam. Q. E. R. lE. Qualis eares erit. Q. J. P. Quo jure petit. Q. B. N. F. Quare bonum non factum. QT. M. Quot munera. Interim tu, mi Lector, si paginas doctiores et cum majori lucubratione elaboratas transcurrete tibi libuerit, majora his lumina inventurus eris, quam haec pauca sunt, quae tibi manu mea praesentantur.

EPITHETA.

ALtera hypotyposeos, vere Musis utilissima pars, Epitheta sunt: quorum alia propria sunt, et realia, alia rursum translata, et exotica. Nec vero minus etiam illa propria inter figuras ingeniosas censenda sunt. Per hypotyposes enim, vivacissimasque repraesentationes, Oratio eloquens, plenaque ingenio, ab ea quae communis et plebeja est, discernitur. Habent autem haec adjuncta virtutem admirabilem, ea quae verbis profunduntur, quasi viva statuendi ob oculos; dum nimirum individuales circumstatias objectorum depingunt, quibus ea te videre tibi videaris, et quasi manu praesens palpare. Sic de iis sentit Co. Emmanuel Thesaurus in purgatissimo et tersissimo [note: Pag. 383. ] Canocchiali suo Aristotelico, quo Mundum universum illustravit, et studiosis eloquentiae viam planiorem stravit: non minus in his artis limitubus, disertus, et facundu; quam posthaec cum ipsum eloquentiae palatium, majestate plenum ingreditur: ubi latius, et copiosius sese diffundit. Hujus igitur ductum sequens, sicut hactenus, ita quoque deinceps. Lectorem meum ad haec penetralia introducam.

Elevat igitur inter primos Ovidius, hanc corporis [note: In Epist. Deian. De Arte. ] nostri partem, duros digitos appellat: Ah quoties digitis dum torques stamina duris? Eosdem alibit teretes nominat: Et teretes digitos, exiguumque pedem. [note: lib. 10. ] Dispares Plinius: Ore rubucundo, digitis imparibus. [note: lib. 2. ] Infames Persius: Infami digito, et lustralibus ante salivis. Eburnos Propertius: Sive Lyrae carmen digitis percussit eburnis. Molles Claudianus: Digitis extendat mollibus arcum: Roseos Strozzius: Hinc roseis digitis habilem tibi finge coronam. Dociles Baptista pius: Melliflua dociles digiti non voce minores. Idem nivales: Dulce melos digitis L[?]onora nivalibus urges. Micantes Manto: Gemma humeros non una tegit, digitosque micantes. Hujuscemodi alia, peregrina, metaphorica vel translata, quae nihilominus subjecto suo congruant, idque naturaliter exprimant, prudens Lector aliter per versatile ingenium et industriam suam indagabit.

AN NOTATIONES SUPRA MENSURAS.

ERuditissimus Pierius mensuram filiam manus, et digitorum appellat. De Mensura igitur tanquam de facula, ingens lumen provenisse, et derlvasse dixerim, quod toti adeo terrarum orbi splendorem, fundamentum et originem subministraret; quod in omne genus manufacturarum influat, quae basis est, ut ita dixerim, caelorum, terrarumque: Universitas enim rerum et ordine, et proportione fundata est. Architectura itidem his principiis ducitur, his innititur, per haec dispositonem suam consequitur: in mensuris enim non immerito dici potest, quod animam et vitam suam habeat. Hin illa dimensio est, et largi, et longi, et alti, et profundi, abbreviati, decurticati: Petegoni, Quadrangularis, et Cylindri: de quibus rursum Mathesis dispertitim, aliisque loquendi modis, una cum Astrologis ratiocinatur: de Epiciclis suis loquens, de Cyclis, Cubis, Angulis, AEquilateralibus, Semicirculis, Diametris, Semidiametris, Eccentricis, et hujusmodi aliis, quae universa fundamentum et originem primitivam sortita sunt a digitis. Ipse homo, cujus membris annumerantur, quantum digitis suis debet? unde unica, palmus, spithama, et tot alia proveniunt, quae ubivis locorum secum gerit. Hinc AEgyptii omne mensurandi principium derivabant a digitis, per distensum digitum Hieroglyphicum, vivamque imaginem mensurarum exprimendo.

Sed ut propius ad rem ipsam accedamus, juxta Aristotelem, de mensuris discurrenti, exordiri oportebit a minimis: sicut linea quoque primam sui originem puncto debet: de linea porto cuncta composita procedunt. Quid proinde minus, et brevius digito? Nec memoriam meam fugit, prosequintur Valerianus, certum quoddam mensurae principium, sicut et ponderum traxisse originem suam ab ipsis adeo frumenti granis: sicut hodiedum adhuc, et aurum, et gemmae et extracta pretiosissima, aut hujuscemodi composita granis librantur. De caetero cum reliquae mensurae a membris et partibus humanis desumptae sint, partiumque humanarum minima sit digitus, ab hoc primum sumpsisse initium suum credendae sunt.

[note: Marcus Junius Hipsus. ] Marcus Junius Hipsus ob hoc ipsum antiquus, qui jam de confinibus camporum, sat amplum volumen in lucem dedit, de digitis haec ait: Minima pars earum mensur arum est digitus. Quod totum confrontatur [note: Julius Frontinus. ] cum illo quod Julius Frontinus ait: Si quid infra digitum metiamur, partibus respondemus: ut dimidiam, aut tertiam partem digiti. Unde etiam proverbia, et paroemiae exortae sunt, prout infra fusius patebit: Latum ungvem, aut transversum digitum non


page 232, image: s232

secedere. Et illud alterum, dum ad rerum habendam notitiam, ex ungve leonem, dicimus nos cognoscere. Per longum temporum cursum haec spacia, et hae mensurae in statuis, praecipue autem Romanis, ex aere, vel marmore fusis vel sculptis apparuerunt: prout diffusissime de his item versatissimus vir Aldrovandus [note: Hist. Monstr. de statuis. ] ratiocinatur. Verum quidem est, inquit Valerianus, quod non omnes adeo nationes eadem mensura uti possint: cum tanta sit locorum, regionum, distantiarum, corporum disparitas, quaedam enim in compositione sua parva sunt, quaedam eximiae magnitudinis: unde etiam manifestum est, non omnium digitorum eandem esse mensuram, siquidem ad parvitatem, aut longitudinem personarum attenderimus. Propter quod sine errore est, si dixerimus digitum per semetipsum mensuram non esse, sed principium mensurarum. De his igitur, quamvis non de omnibus (alioquin in his solis ingens mihi Mathematicus consarcinandus esset) sed de earum aliquot, iisdemque praecipius dicturus sum. In exemplum sit digitus, uncia, sextarius, palmus, spithama, pes, cubitus, gradus, passus, hyssopus, aut mensura sex partium, pertica vel mensura decem, orgia vel ulna, plethrum vel centum pedes, stadium, jugerum, hippicum aut vero mensura quatuor cubitorum, cursus, et recursus dolichius, in stadiis, aut spacium binorum stadiorum, appellatum dibulus, item michorius, parasanga, aut mensura persiana quae triginta stadiis constabat, tum denique schoenos quinquaginta stadia complectens: funiculus dimensio moderna est; sunt et aliae, in quibus certum numerum certasque regulas statuere velle, pene factu impossibile est, ob authorum et opinionum varietatem. Norunt hoc practici, et viri periti, prout illud docte nobis inter alios accuratissimus Author Valerianus demonstrat. Nihilominus prout vires mihi suppetunt, qua possum brevitate, quasdam mensurarum significationes adducam.

Utque aliquando exordiar, praetereunda interim erit latitudo digiti, quam dicunt quatuor frumenti granis simul juncti constare. Mensura autem jam admodum spectabilis est unica, quae a summitate ungvium, usque ad primam pollicis juncturam in homine staturae debitae, vel consvetae censetur. Haec autem octava pars palmi est: sicut octava rursum, pars octava est unciae. Hic palmus nihilominus juxta usum Graecorum sumendus est. Hinc secundum mensuram Hypsi unica supra digitum non nisi tertiam alterius digiti partem tenet: ait enim palmum tribus unciis constare. Atque ita Frontinus consentit, qui unciam asserit duodecimam pedis partem esse, sicut hoc modernis temporibus experimento quotidiano novimus.

Sextans, aut sextarius, sexta pars Assis est, aut pedis, qui unciarum duodecim est. Unde evenit ut ponedra mensuris se accommodent: quae porro unciae ad mensuram trium digitorum in debito spacio suo extenduntur. Palmus, juxta Vitravium, quatuor digitis, juxta mentem aliorum, duodecim constat. Nisus hanc mensuram sexti nomine appellat, eamque Dodrantem nominari inquit, qui tribus palmis, et unciis novem constat: quod universum constituitur, et intelligitur de spacio digitorum duodecim. Hanc vero diversitatem. Valerianus inquit derivare exeo, quod diversimode his nominibus Graeci a Latinis utantur. Distantia item provinciarum has mensuras invicem confundit: sicut obscurissimum aenigma quoddam apud Hesiodum invenio, quod pro sui expositione, praxin utique lucidissimam Matheseos requireret, cujus tamen principia mihi contigit non nisi a longe salutasse, nescio itaque qua ratione ab eodem expedire me possim. Gryphus autem Hesiodi hic est:

Inde absidi curru decadoro caede tripalmum.

[note: Ex amalthea onomastica Laurentiani. ] Decadoron, prout illud expositores describunt, longitudinem decem palmorum habet: absis curvaturam rotae denotat. His praesuppositis Hesiodus, ut reor, sic intelligi poterit: rotam videlicet in curvatura, vel rotunditate sua quatuor partibus aut absidibus constitutam esse: quaru unamquamque, ut debitam carri rota efformet, tribus spithamis compositam esse oportere: cujus diameter decadoron erit: hinc circumferentia vel curvatura ejus duodecim spithamarum erit. Qui autem dora mensuraverit, eorum triginta sex inveniet: hoc est, si omnes rotae circumferentias simul numeraverit; omnis siquidem spithama tria dora aut palaestas continet; cum omnis palaesta quotuor digitorum sit. Videtur autem hic difficultas quaedam non praetermittenda oriri, ad quam proinde, cum majori dilucidatione, verbo uno respondetur. Si nimirum curcumferentia circuli, qui rotam circumdat, et ambit, duodecim doris constat, omnis autem diameter tertiam partem circumferentiae facit, cur hic per numerum duodenum computatio non fiat, ut dicatur dodecadoron: sicut in signis planetarum, et domibus caeli ab Astronomis dodecata morea, dicitur, cur potius numerus denarius usurpetur, et decaboron niminatus sit, qui terminus vero geometricus est, et genuinus? Ad quod facile respondetur, quod commensuratio ab interna parte rotae, vel circumferentiae illius sumenda sit, et apparebit nonnisi dora decem provenire: reliqua duo dora in parte interiore computantur, ut in circulatione exteriori distribuantur. Alii sic exponunt: octo digitos inquiunt, qui duo dora sunt, in illis partibus dispensari, ubi rota unitur, quae ligulariae, aut compages appellantur: in quibus omnis aphosides, aut pars sibi invicem alligatur, hoc modo.

[gap: illustration]

Quae etiam vulgariter apud nos Gavii nominari solent. Hinc eveniet ut tria dora duodecim digitos adimpleant: atque hic est Basiliscus a Plinio sic nominatus. Habes expositionem aenigmatis, quod de Hesiodo allatum est.

Magnus ille Ethices Magister Pierius de his mensuris, aud dimensionibus, sicut alibi semper, documentum deducit usqueadeo, ad vitam nostram mensurare, et ad gloriam paradisi transportari possimus: mensurae justae erunt, quae falli nequeunt. Ait [note: Brevitas vitae. ] autem suffragantibus Theologis universis, has mensuras brevitatem annorum et dierum nostrorum denotare. Ad hoc dilucidius demonstrandum Davidico [note: Ex Pierio ut supra. ] illo versu psalmi noni et tricesimi, tanquam norma utuntur: Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tanquam nihilum ante te.


page 233, image: s233

Supra quod Ruffinus commentatur: Ecce veteres posuisti: Sed Cassiodorus id cum majori energia exponit, dicendo: Qui Hebraeos sequuntur alii breves, alii positos a Deo dies in mensura digitorum quatuor ajunt: alii palmi longitudine constitutos dies: alii pugillares dies datos: atqui ii minimae etiam mensurae mentionem faciunt. Paraphrastici, velut in digitis numer atos haberem paucissimos dies meos. Hoc universum est, quod ad digitos spectat. Valerianus interim, dum mensurarum tractatus prae manibus est, verbis illis Davidicis: Commensur abiles etc. potissimum insistit, supra quae Adamantius inquit: Ecce quam breves admodum posuisti dies meos, quippe qui, cum quatuor digitorum mensura brevis admodum sit, ac proinde vitae nostrae brevitatem significat: Hinc clamabat Job: Nihil sunt dies mei. Id quod famosus ille Hippocrates in principio aphorismorum suorum contestatur: Ars longa, vita brevis. Euthimius dies nostros, dies palaestae nominat, quae est mensura digitorum quatuor, tertia pars spithamae. Quae nihiluminus mensurarum pene omnium minima est: et hid dies nihilominus tam pauci, adhuc insuper' tot laboribus, tot sudoribus, tot angustiis pleni sunt; nec ullibi culcitra tam mollis est, quae non puncturis fatigationum et laborum perforata sit. Pallescunt, imo vero non raro ferales sunt, sicut cometarum, ipsi adeo coronarum regalium, et aurearum radii. O si haec pro merito suo ponderarentur, mensura nulla inveniri posset, qua ad hujuscemodi fastigia dignitatum emetienda uti quispiam nec vero Paradisi moenia his lubricis schalis conscendere vellet. Sed de his rursum fastigiis ad terram descendamus.

Dochme vocabulum Graecum potius, quam latinum est, mensuram decem digitorum comprehendens. Arbitrantur nonnulli mensuram hanc eandem esse cum doro: quatuor enim digiti cum manu extensa, constituunt mensuram digitorum decem. Spithama item spacium digitorum duodecim amplectitur: ab ultimi enim auricularis extensi ungve, ad extremitatem pollicis usque extensi, quantum id fieri [note: Lib. 7. c. 7. ] potest, vera spithamae dimensio est. Refert Plinius Pigmaeos altitudinem trium palmorum non exuperasse, in quo palmum vel spithamam longitudine pedis mensurat: appellat enim eos dodrantes; de quibus si quadrantem abstuleris, digiti restabunt duodecim: pars autem, quae tribus quadrantibus constat, dodrans dicitur. Frontinus item spithamam sextantem vocat, quasi quae tres palmos habeat, uncias novem, digitos duodecim.

Utimur plerumque ad mensuranda ea, quae occurrerint, per instinctum naturalem dimensione palmi; quae actio nobis familiaris, et consveta est. Haec mensurandi promptitudo, frequentia, et usus, Valerianum induxit, ut in hoc Altissimum Deum figuret, qui cum omni facilitate, in pondere et mensura ubivis locorum est. Nec enim ulla distantia est, nec locus, nulla altitudo, nulla profunditas, nullum spacium tam breve, quo ille non pertingat, ubi non moretur, ubi quaeque non ponderet. Inter tot testimonia, quae adduci possent, illud Isaiae eximium est, quod in mysticis [note: Deus et potentia illius. ] jam allatum fuit: Qui mensus est pugillo aquas, et caelum palmo ponderavit. Supra quod S. Hieronymus: Quod autem pugillum vocat, et palmum humanae consvetudinis verbis utitur, atque mensuris, ut Dei potentiam per verba nostra discamus. Quis vero campus hic se nobis aperit, ut in minimo quoque digitorum nostrorum altissimam providentiam DEI, ejus, qui nos regit, et continet, cognoscamus? Sed si campus nobis patet ad immensitatem illam divinitatis cum brevitate nostra mensurandam: non minus illa brevitas optimo consilio ab breve spacium vitae nostrae menserandum servire poterit, sicut jam diffusius supra dictum est, et deinceps dicendum erit. De quo nobis Evangelica authoritas praeceptum divina sapientia plenum suggessit dicendo: Quis potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Minorum adeo consvetudo est, inquit Valerianus, ut per vituperium dicant: vade pumilio, vix trium palmorum ex. Omne quod breve est palmo mensuratur: optima igitur moralitas est, inquit Pierius, ut quis sibi indies brevitatem vitae, et breve ejus compendium calculando, ob oculos animi collocet.

Constat pes, more antiquorum, ait Pierius, digitis sedecim, modernus viginti, sicut experientia docemur: compositus enim est palmis quatuor, sicut Vitruvius docet, qui sicut copiosus Architectus est, sic in mensuris inter caeteros facundissimus apparet. Haec autem dimensio duodecim unciis dividitur, quae item sexta pars staturae hominis est. Haec assertio, et mens Frontini est. De cubito vat[?]. [?]piniones sunt, et sententiae, propter varietatem, et compositionem palmorum. Complures ajunt constare eum, compositumque esse palmis duobus: ab extremitate autem ungvium exorditur, et ad angulum medietatis brachii protenditur. Sesquipedalis nominatur, ab Graecis pygon dictus, a quo pygmaei denominati sunt, prout annotat Eusthatius: sic palmi per totidem dodrantes intelliguntur: in quo simul Nisus, et Vitruvius conveniunt, qui viri senis cubitum supra dicto modo mensurant. Volunt pictores cubitum quartam totius corporeae structurae humanae partem esse. Apud Herodotum cubitus non ultra viginti digitos habet. Habetur item cubitus regius, de quo Svidas et Herodotus plura tradunt. Praeter hos, cubitus geometricus est, qui in dimensione sua sex nostrorum cubitorum adaequat, sicut S. Augustinus, et Origenes sentiunt. Perspicua, et observabilis figura haec est, unde etiam considerationes quasdam Hieroglyphicas, et Emblematicas praebet, quarum una temperantia est, juxta Valerianum, quae mensuram hanc manu gestat, cum inscriptione Graeca, quae in Latinum traducta sic habet:

Vna manus cubitum ostentat, gerit alterafraenum.
Illa: modum serva: haec admonet: os cohibe.

[note: Emblem. 273] Ingeniosissimus et acutissimus Alciatus praeterea ad vivum nobis Deam Nemesin repraesentat, in figura nimirum faeminae, longo paludamento vestitae, intuitu aliquantum austerae, quae in dextra fraenum tenet, in sinistra cubitalem mensuram: quod Emblema suum his verbis animat: Nec verbo, nec facto quenquam laedendum. Cujus rei declarationem hoc carmine exponit:

Assequitur, Nemesisque virūm vestigia servat:
Continet et cubitum, duraque fraena manu.
Ne male quid facias, neve improba verba loquaris:
Et jubet in cunctis rebus adesse modum.

Ita quidem in omnibus verbis, et factis nostris vera mensura observanda est. Qui nimirum de se praesumit, aut arroganti jactatione inflatur, et sic terminos moderationis transcurrit, severam inde punctionem expectet, hinc Seneca:

Dominare tumidus: spiritus altos gere:
Sequitur superbos ultor a tergo Deus.


page 234, image: s234

Fatalis catastrophe Imperatorum, morsque infelix Tiberii, Claudii, et Domitiani, omniumque hujuscemodi impiorum, satis de hac veritate nos instruunt.

Mollities, et dissolutio animi, per imaginem hominis figuratur, qui commoditati suae inserviens, supra scamnum aut lectum sedens, aut aliter alteri rei innixus, brachium cubito tenus supra culcitram collocet. Sic dixit Adamantius: Signum voluptatis carneae mihi videtur, sub cubito manuum cervical assutum. Totum de Ezechiele transumptum est, ubi legitur, quod Altissimus dum civitatem Jerusalem ob nimiam luxuriem et effaeminatos mores increpare [note: Ezech. c. 13. ] vellet, illud phrasi hac maxime adaequata expresserit: Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubuo manus, et faciunt cervicalia sub capite universaee aetatis, ad capiendas animas. Et paulo infra: Dirumpam cervicalia vestra: et liberabo populum meum de manu vestra. Condemnat autem hic eos, qui nimia teneritudine, et muliebri mollitie, virtutem et robur virile pessumdeberunt. In Origine homilia copiosa supra hunc Ezechielis lo[?] restat, quae hanc vivendi laxitatem percellit, d[?] [note: In Argum. lib. ] jam alibi mentio facta est. Unde Laertius inquit: Magnae stultitiae est propter brevem voluptatem cum aliis digladiari. Revertamur a metaphorica, ad significationem rursum literalem.

Passus hominis a peritis observatoribus menfurarum, nomine Gradus appellatur, qui a gradiendo sumitur. Ejus longitudo ordinaria, cubitum cum pede hominis mediocris non excedit, quod tantundem est ac pedum duorum, et dimidii vel si mavis quadraginta digitorum. Passus item, quasi de manu expansa dicitur. Complures asserunt hunc quinque pedalem esse, cujus spacio gradus bini contineantur, esse autem digitos octoginta. Spacium siquidem, quod expansis manibus occupatur, nonaginta sex digitorum est: atque haec integra altitudo est corporis quadrati. Origia, juxta Herodotum, sex pedum est. Mensura ejus de numero pedum dicta est Hexopus. Hic pede uno passum excedit: haec mensura nihilominus pro instituto et diversitate regionum et locorum, variat. Ulnam quidam ajunt eandem esse cum orgia praememorata: alii rursum aliter sentiunt, eam enim non nisi medietatem [note: lib. 16. c. 41. ] illius esse: ajunt hi: nomen illud a mensura pedum trium deduci. Tradidit Plinius inventam fuisse abietem, cujus circuferentiam vix ulnae quatuor hominum amplexari potuerint: quarum numero octo erant. Nec id mirum, hoc enim genus arborum portentosae plerumque et altitudinis, et crassitiei est.

Mensura item inter veteres Decempeda dicebatur, denos pedes continens, centum videlicet et sexaginta digitorum, qui passus duos efformant, sed non eorum, qui orgiis aequivalent. Alio item nomine Acena dicitur: quae plutimum tamen a pertica nostra decempedali differt: qua potissimum uti consveverunt, qui hanc mensuram operibus suis adhibent: sicut sunt fabri, caementarii, Agrimensores, Lignarii, et similes. Diversitas haec item in pede nostro est qui quatuor digitis longitudinem antiqui pedis excedit. Thessalorum autem inventum fuit, prout Apollonius author est. Huius nominis M. Tullius saepe meminit. Et in lege duodecim tabularum manifeste cautum erat, si quis ficum, aut oleam plantaverit in agro, eas [note: 10. Tit. fin. Reg. ] invicem decempedali spacio separandas esse: aliarum arborum distantiam quinque pedalem sufficere: Idem liber Pandectarum praecipit. Confrontatur eadem lex, cum illa quam Solon reliquit, a Cajo repetita, qui ait: Olivam autem, aut ficum novem pedes ab extrema regione plantet: alia autem ligna quinque pedes. Valerianus hanc legem cum omni veneratione inquit Florentiae observari. Post decempdam Actus succedit, qui centum pedibus et viginti constat, quod tantumdem est ac viginti quatuor passibus.

Jugerum, juxta Varronem, quatuor actibus constat: unde illud Quintilianus ducentorum, et quadraginta pedum longitudine censet, cujus latitudo medietatem longitudinis habeat. Tantum enim terrae spacium, jugo boum duorum unius diei decursu coli posse. Atque hoc est, quod Itali Tornatura appellant. Jugerum autem a jugo nomen suum traxit; quae dimensio inter praeclarissimas censenda est, quas agricultura unquam invenire potuit: Atque haec est, quam a principio lex agraria ordinavit, quae id effecit, ut quisque quod suum est dignosceret, et aequa distributione cuncta dispertita essent: Et illic ubi primum in agris propter confusionem ordinis cypressi mortalitatis, illic dehinc oleae pacis, et laureae vitalitatis frondere coeperint. Cum autem his libri Grammaticorum repleti sint, ulteriori probatione non indigent.

Stadium duplici modo considerandum est: aut enim illud spacium, quod olim ad cursum usurpabant, hoc nomine inteligi poterit: sicut hodie adhuc cum equis barbaricis consveverunt, qui ad metam decurrunt: aut vero certa mensura est, comparata limitibus, qui in mensura camporum consistunt: habet autem in se plerumque centum et viginti passus nostrorum: pedes nimirum trecentos et viginti. Haec summa simul octies computata, milliare constituit. Quod ad Agonem attinet, Graeci stadium suum pedibus ducentis numerant. Sed multo majoris longitudinis stadium Hercilis est: unde Mathematici peritiores, stadium ea mensura mensi sunt, quam ipse propriis pedibus mensuravit.

Stadium Italicum, attestante Censorino doctissimo Observatore, centum viginti quinque pedes continet. Erat item stadium aliud Pythica nominatum, quod millenorum pedum fuisse traditur. Olympicum de quo Venusinus Poeta in odarum suarum prima cant: Et pulverem olympicum collegisse juvat: quadringentis solum pedibus constabat. unde ex his facile patet stadium certae, determinataeque mensurae non esse: sed earum mensurarum unam esse, quae pro locorum diversitate alibi longiores alibi breviores descriptae sint. Per hoc stadium S. Paulus decursum vitae nostrae intelligit, unde ait: Nescitis [note: 1. Cor. 9. ] quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Intelligendo, ut paucis referam, per hoc bravium gloriam paradisi, quae nimirum meta nostra est, ad quam omnes nos aspirare oportet. Idem Apostolus adhuc stadii agonalis meminit, ubi ait: Omnis, [note: ibidem] qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, ego igitur sic curro. Sic Sapientia aeterna terrenarum rerum similitudinem adhibet, ut videlicet capacitati intelligentiae nostrae condescendat.

Plethrum olim mensura centumpedalis erat, sexta pars stadii: sicut authores Graeci decernunt: quod tantumdem est, ac si stadium centum orgiis constare dixerint, constat enim orgia pedibus sex. Mensura item duorum stadiorum appellabatur Diaulus: varietasque stadiorum effecit, ut haec


page 235, image: s235

quandoque ducentis cubitis formaretur: imo vero et ipse cubitus quandoque varietatem suam patiebatur, propter rationes jam adductas. Stadium nomine item alio signabatur, quod videlicet equestre erat, Hippicum nominatum. Plutarchus authumat, illud quatuor constitisse stadiis. Miliare interim juxta mentem Junii Nisi octo stadiis ocmponitur: juxta Vitruvium quinque mille pedibus: atque ita stadium nostrum, inquit Pierius, dimensionem suam in centum viginti quinque passibus consequitur: qui sexcentos et viginiti quinque pedes conficiunt: quemque passum pro quinque pedibus censendo.

[note: Cursus Hippicus. ] Mensura Dolica, juxta mentem plurimorum, duodecim stadia continet, quae miliare cum dimidio perficiunt. Sunt qui mensuram hanc ad viginti quatuor stadia reduplicant, unde posthaec miliaria tria componuntur. Hic autem cursus ordinarius erat pro equis, qui parum a nostro differt. Quia vero hic cursus per obliquum factus appellari plicatus solebat: apud Pindarum invenimus, hunc cursum ab octonis ad duodenas usque vices replicatum fuisse. Qui cursus hodiedum Florentiae in usu est, [note: In Ep. ad. Philip. 1. ] appellatus: In palio delle carrette. S. Chrysostomus authoritate sua hunc locum Pauli sequentibus verbis illustrat, et elucidat: Etenim qui postquam decem dolichos cucurrit, si post defricat omnem amisit laudem dierum, quia scilicet duo adhuc dolichi erant decurrendi.

Parasanga, juxta Persarum consvetudinem, triginta stadia comprehendit: atque haec, juxta Herodotum, trium et dimidii miliarium spacium continet; qua dimensione Transalpinae regiones utuntur. Atque hae sunt horae germanorum; et leucae Gallorum. Vocantur horae, idcirco quod unis horae spacio ejuscemodi terrae intervallum commode peragrari equo possit. Italicum nomen illud Lega, a quibusdam latinis leguae dicitur, quasi levis: eo quod facile sit, per planum ambulando, eam horae tempore perficere.

Schoenus duas parasangas occupat, quod septem miliaribus aequivalet. Quidam volunt hunc stadiorum quinquaginta esse. Plinius, attestante Erosthene, non nisi quadraginta numerat, quae tantundem ac quinque millia passuum censenda essent. Quidam Schoeno nonnisi viginti duo stadia assignant. Sic enimvero Authorum diversitas hanc mensuram inconstantem reddit: quod vel temporum, vl locorum distantia contigit: similis autem diversitas in ponderibus quoque deprehenditur.

[note: Funiculus portio haereditaria. ] Porro omnis portio, vel camporum, vel argenti, vel vestimentorum, aut cujusvis rei alterius, quae in sortem cadit, aut per haereditatem possidetur, funiculus olim nominabatur. Unde inquit Pierius: Apud Hebraeos mensurae genus erat, sub funiculi nomine [note: Deuteron. ] nuncupata. Haec expositio scripturarum intelligentiae adjumentum fert, illic inter alia ubi [note: Ps. 77. ] Moyses in Canticosuo inquit: Funiculus haereditatis suae Israźl: Et Psalmista: Sorte divisit eis terram [note: 7. ] in funiculo distributionis. Et Ezechiel: Joseph duplicem funiculum habet: Et in aliis hujuscemodi locis ubi funiculorum mentio est. Ita Prodicus author est, consvetudinem AEgyptiorum fuisse, ut possessiones suas, et fundos, imo et omnes circum rigiones suas funibus metirentur, prout Maximus Tyrius recenset: atque his principiis nisus S. Hieronymus viam sibi sternit ad exponendum Joelis caput tertium. Alii loco funium torrentem spinarum legunt. De quo fortassis originem sepes traxerunt, quibus coronantur, et sepiuntur agri. Utque ad funem revertamur, coronatus Cantor meus inquit: Semitam meam, et funiculum meum investigasti. Ad hoc confirmandum Solitarius concludit: In Nilo flumine, sive in rivis ejus solent naves funibus trahere, certa habentes spacia, quae appellant funiculos: ut labori defessorum, recentia trahentium colla succedant.

Commentatores sacri vix locum Scripturae relinquunt, quem non in bilance maturae considerationis et lucubrationis ponderent, hinc supra dictum [note: Ps. 139. ] illud Davidicum: Semitam meam, et funiculum meum considerasti: progressum vitae nostrae deducunt: Alii legunt: Investigasti: alii: examinasti. In hac autem lectione stratum de funcis contextum intelligunt: nulla funium mentione facta: et sic traducunt: Accubitum meum enventilasti. Hinc Pierius docte meminit: Arabicam et Chaldaicam lectionem huc quoque respicere. Quantum sibi subsidii per funiculum hunc sibi Christianus attraheret, si praesentiam DEI, sibi indefesso studio ob oculos poneret, qui ubique praesto est. Atque haec saepius verba in ore versaret: Investigasti, examinasti, eventilasti. [note: Tholit. apud Diog. ] Ajebat Diogenes, quamvis Cynicus: Non latet Deos homo male agens, nec cogitans quidem. Vastisima materia pro pulpito! Vult Euthymius apud AEgyptios et Persas Schoinum ejusdem esse mensurae cum funiculo, et proportionem stadii adaequare.

Inter diei unius, quod commode sine lassitudine peragi possit, constans miliaribus Italicis viginti, minus quarta parte, ajunt centum quinquaginta stadiis compositum esse. Tabulae Juris Consultorum cuivis iter hoc commodum assignant. Lucianus jactatores quosdam sic subsannabat, qui multum se itineris confecisse gloriabantur: Nunquid tria millia stadiorum sunt a terra ad Lunam usque? Qui primus nobis est stathmus. Id est; quod itineris spacium uno die peregrinus. Unde apparet hoc spacium, aut mensuram stathmum appellatum fuisse: idque dixerim non immerito, a stando, propter quietem, quam viatores tali spacio confecto capiunt. Hinc interim, mi Lector, in statu hoc, et in stathmo te relinquo praesentis capituli: obsecrando, ut siquidem te in miliaribus his incedere infeliciter feci, ignoscas velim, cum noveris absque itinere, videri plagas alienas non posse, et quod juxta mentem Maximi Tyrii:

Homero sapiens est visus Vlysses,
Qui mores hominum multorum vidit et urbes.

Antonius Abbas itidem in satyris suis sic habet:

Altro piacer, che viaggiar non trovo:
Che se fortuna a instabili le piante,
Non la posso arrivar, se non mi muovo.

Multo prolixius, et utilius erit caput, quod sequitur:

DE NUMERIS.

PRetium Arithmetices tam singulare est, ut haec sola se sublevet, ad ipsa sphaerarum caelestium penetralia rimanda, et ipsos caelos mensurandos: novit stellarum influxiones uniuscuique particulares praedicere: numeramus hac (ut humano dicendi modo loquar) ipsam adeo quantiatem DEI. Cum enim unus, trinusque sit, cognoscimus, et fide amplectimur Trishagium illud Sanctissimum, quod omnem universitatem gubarnat, et dirigit. Sine numero Rithmi, et harmoniae pede claudo, imperfecto, et retorto incederent. Discurrit cum Regulis supputatoriis per tempora. Mater, et Recollectrix dici poterit omnium


page 236, image: s236

annalium, et historiarum. Quid plura, et menses, et dies, et horas, et momenta praescriptionibus suis determinat. Nullus fit calculus, nullus contractus ubi non ad numeros recursus sit. Perfectus Mathematicus non erit, nec Astronomus, nec Geometra, qui prius numerorum intelligentiam consecutus non sit. Unde AEgyptii simul et Romani juventutem suam a primordio his numerorum rudimentis ante [note: Alexand. Genial. dier. lib. 2. c. 20. lib. 2. c. 2. ] reliqua omnia institutam volebant. Sic Alexander et Diodorus inquiunt. Unde etiam Plato affirmabat: Illius participem reddi debere quamvis artem sive scientiam, et sine hac omnes artes tollendae sunt, ut quae sine numeris consistere nequeunt.

Denique incredibilia sunt encomia, quae huic excelsae Duci, et Principi scientiarum et professionum attribui possunt: sicut illa numeris suis in infinitum quasi extenditur, sic encontia ejus immensa. Haec numeratio nihilominus, quippe quae originem suam primam, et progressum deinceps deduxit a digitis (sicut jam antiquitus observatum fuit) cum de his sit praesens tractatus noster, videor necessitate quadam compelli, ut de numeris amplum admodum, et copiosum tractatum instituam: ut ne quid omisisse mihi contingat, quidquid in hanc rem opportunum occurrerit, quod communi utilitati, et beneficio inservire possit. Nec vero benevolus mihi Lector objecerit, quod more faeminarum, computare digitis non verecundor: inventurus enim est, primos adeo Heroes Mundi hac digitorum supputatione nixos fuisse, et his iisdem illustria facta sua dilucidasse.

De supputatione praeter Pierium, qui principale [note: Ex Pinto Ramirez Trac. 1. cap. 12. In Apopht. l. 2. ] corpus capitulo huic praebiturus est, Plutarchus, Beda, Marianus Victor, Tiraquel, Cerda et alii scripseserunt. Hinc Plutarchus inquit: Orontes Regis Artaxerxis gener, cum ob iram inhonoratus, et condemnatus foret; ut computatorum inquit digiti nunc decem millia, nunc unum significant, ita regum quoque amici interim minimum possunt. Notat doctissimus Pintus, Astronomos potissimum digitis [note: 2. Ep. 20. ] olim usos esse, ad tempora computanda in erigendis [note: 2. Ep. 20. ] figuris suis. Propter quod de florilegio Graeco Antolicus deducit, et de ejusdem usu sic loquitur: Hinc sumens calculos super tabulam, composuitque digitos, et flens dixit. Plinius item de quodam alio scripsit, quod cum ei Genealogia infantulae cujusdam formanda esset: Qua hora nata esset interrogavit: ubi audivit, componit vultum, intenditoculos, movet labia, agitat digitos, computat diu. Et Tertullianus improperando cuidam, qui per hujuscemodi praevisiones [note: Origo numerandi in digitis. Sect. 15. prob. 1. ] saluti suae prospiciebat, sic concludit: Non est tibi pars, neque sors in ista ratione: non potest regna caelorum sperare, cujus digitus, aut radius abutitur caelo. Artem autem numerandi primordia sua a digitis desumpsisse Aristoteles aperte tradit. In problematibus enim suis rationem indagans, cur Graeci a denario numero numerent, atque inde duplicare incipiant, sic concludit: An quod homines ab initio haberent decem digitos: itaque sui numeri calculo, quasi adipiscentes hac eadem multiplicitate, catera quoque numerant. Quibus item Pintus ultimo adjungit: [note: L. c. ] Vt merito postea Arithmetica omnes suos numeros in digitos redegisse videatur, quia ab illis tota numerandi ratio orta fuerit.

Ut vero ab universalitate hac ad singularia descendamus, consentaneum est digitos partiri, et cujusque proprium designare officium. Hi vero rursum aut contracti aut extensi, aut plicati jam in unam, jam in alteram partem, multam diversitatem et figuras varias sortiuntur, unde diversitas, et multitudo numerorum exoritur: variisque significationibus omnem pene eorum rationem et essentiam exponunt: sicut in positione, et coaptatione plurium statuarum apparet: quae ab exactissimo observatore Aldrovando, cum singulari eruditione, et lucubratione in medium producuntur.

Omnis itaque supputandi essentia in tres partes dividitur, quarum prima digitus est: deinde Articulus: tertia numerus compositus appellatur. Digitus in omni numero infra denarium continetur: hi autem ad novenarium usque ex privilegio quodam singulari illud nomen, numeri, sibi solum vendicant. Articulus dividitur in decades, de quibus postea numerus resultat compositus. Quotiescunque articuli hoc vel illud nomen assumunt, numeri sedem habent in tribus digitis inferioribus. Articuli conjuncti in Indice, et in pollice, et sic utrique compositi, aut vero extenduntur, aut socialiter plicantur. His constitutis nunc, intelligendum est, quem numerum quisque digitorum in suo gestu demonstret.

Circa quod sciendum, quod evidenter sinistra manus, omnes numeros a novem ad nonaginta usque indicet; dextra autem a centenario ad nongenta. Sed quonam digito centenarius a millenario distingvatur, gravis controversia inter Authores vertitur: dum eorum alii Bedam in his versatissimum sequuntur, alii rationi, quae iis probatissima videatur, innituntur. Beda numerum centenarium ait a sinistra transportari ad dextram: eodem enim gestu quo in sinistra decem numeramus, numerari inquit centum in dextra, et sic ad millenarium usque conscendi. In gestibus item quibus per laevam novenarius numerus censetur, per dextram totidem millenarii fiunt. Alii naturae ordinem observando sic docent, et intelligunt, quod sicut numeri minores submittuntur majoribus in sinistra sic de manu in manum transeundo majores numeri rursum supremis supponantur in dextra. Interim conveniens est, hieroglyphica, et significationes accommodare qualitatibus, et figuris earum. Unde, ut Bedae perplexitates, quae mentem turbant, praetereamus: sic manum adoperabimur, ut sicut in sinistra auricularis primus est in numeris, et sic deinceps caeteri ad nonagesimum usque: sic eidem regulae inhaerendo, in dextera centenarius conscendatur ad millenarium. Porro Millenarii per medium pollicis et indicis exprimuntur: sicut etiam in sinistra per tres inferiores digitos ad numerum majorem ascenditur in decade minori, sic fit per dextram in numeris majoribus: atque hi commode circa pollicem indicemque reperiuntur.

Hujus rei testis et experientia et sanctitate celebris S. Irenaeus adducitur, isque inter veteres (nam Bedā antiquior est) qui ait: Vnius numerum, quo gestu significabatur in sinistra, translatum in dextram centena conficere. A numero nonagesimo, qui fuit in laeva, significatio transfertur in dextram, et ibi centena constituit. Haec sententia a Graecis admissa fuit, sicut et a modernis quibusdam, inter quos est Lucas Minoritanus, qui de Arithmetica praeclare scripsit, approbatus universali applausu. Alii insuper notas et volumina ediderunt ad imitationem superiorum, et pro publica utilitate. Convenit haec methodus, cum Chaldaeorum methodo, idque sat exacte, inquit Pierius, nec in alio differunt, quam quod illi lineis et characteribus, nunc altis, nunc demissis, nunc longis, nunc brevibus uterentur: Graeci vero, et Latini digitis et manibus id faciebant. Quae quadrupliciter figurantur, quarum figurarum prima digitos repraesenter, secunda articulos, tertia centenarios, quarta millenarios. Sed haec ita observanda erant, ut pollex, qui supra manum in sinistra


page 237, image: s237

elevetur, unitatem demonstret, in dextra centenarium. Si subtus se curvet vel flectat in dextra, mille significat, ea ratione et modo quo dicetur.

Itaque triginta sex diversimode figuratae manus exponuntur cum vola, partim in plano, partim in profilo ut dicitur: in quibus digiti diversimode plicata sunt, qui omnes adeo numeros indicant, ab unitate ad novem usque millia, ubi dextra simul et sinistra, prout dictum est, adhibentur. Monstratur primum manus laeva, supra quam numerus I. est, digitis simul omnibus extensis, excepto annulari. Computatis autem primis decem et octo in sinistra, progressus fit in centenario ad manum dextram eadem forma apparentem. Aperitur vola secunda, quae auricularem et annularem plicatum monstrat, cum numero II. Extenditur tertia tres digitos incurvans: hoc est supramemoratos binos, et medium: supra collocato numero III. Quarta pollicem, indicem, et annularem erectos monstrat, reliquos duos plicatos, et numerus IV. sic figuratur. Quinta non nisi medium curvat, cum signo numeri V. Sexta annularem inclinat, portans secum numerum VI. Septima auricularem omnimodo plicat, et aliquantum annularem cum numero VII. Octava tres priores digitos extensos monstrat, ultimos binos inflexos indicans numerum VIII. Sic nona duos monstrat digitos integros, pollicem et indicem, reliquos tres plicatos et compressos, cum numero suo IX.

Expositae sunt reliquae manus cum vola, et digitis in profilo. Pollex qui velut in circulum incurvatur, et cum minimo unitur: reliquos tres digitos, quasi in punctum unitos portans, et numerum signat X. Transitur deinceps ad decadem alteram, et ad demonstrandum XX. vola exponitur, quae quatuor digitos distentos spargit, sed quibus stet in medio pollex, quasi umbram facturus, aut ab iis recepturus. Manus quae XXX. format, eandem pene similitudinem cum illa habet, quae X. repraesentat, nisi quod hic tres digiti reliqui magis dilatati, et aperti, quamvis distenti sint. Vola quae numerum XL. indicat, pollicem monstrat, cum annulari, sed cum nodo pollicis relevato: omne reliquum planum est. Ad figurandum numerum L. Descendit pollex propensione sua naturali, uniens se cum ultima junctura minimi. Ad formandos LX. Curvatur, et desc endit tanquam amplexando annularem simul et minimum. Eadem pene situatione LXX. formantur: nisi quod auricularis videatur disjunctus ab aliis. Incurvatur ad formandum LXXX. quasi in rotundum pollex, cum ultima junctura annularis, annulari nihilominus erecto. Numerum XC. formantannularis, et auricularis, quasi invicem disjuncti, et dilatati, sed quibus pollex ad ultimam minimi juncturam descendat. In consimilibus quoque figuris manus dextra composita, et formata per chiliades a centenario ad novem usque millia figuris suis ascendit: quod tu, mi Lector, pro solita dexteritate tua naturali facile superioribus inhaerens, sine meo opere invenire, reducere, et mensurare poteris. Quae signa universa, et quae figurae triginta sex myriadibus, aut signis compositis, aut inventatis a Chaldaeis correspondent. Atque hoc omne fuit, quod supra memoratus Orontes subindicat.

Hae sunt significationes, hae figurae materiales numerorum, quas hactenus exposuimus in digitis: restat ut annotemus, quid sub horum cortice, mysterii lateat: quod non exigui, nec brevis operis est. Observat inprimis S. Hieronymus apud Valerianum, manum indicantem numerum I. aut vero centesimum, ubi nimirum pollex rotunditatem consequitur, et in manu laeva auricularem osculutur, Hieroglyphicum mulieris conjugatae aut viduae esse. In manu autem dextra virginitatem, puritatemque mentis et corporis indicari. Singularis haec applicatio est, et condigna Authore tam inclyto: dos enim illustrior est virginitas, quam matrimonium, aut status vidualis: est enim dos angelica, altera nil nisi humanum habet: Quod argumentum amplissimum tractatu esset, nisi in materiae tanta vastitate me alio pedem vertere cogeret necessitas. In numerando itaque centenarios, et millesimos dextrae, locum admodum clarum, et concludentem porrigit Juvenalis, ratiocinando de quodam Pylio, qui cum vetulus esset, juvenem agebat; verba ejus haec sunt:

Rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
Exemplum vitae fuit a cornice secundae.
Felix nimirum, qui tot per saecula vitam
Distulit, atque suos jam dextra computat annos.

Solvantur interim, inquit Pierius, a circulis suis, tanquam a carceribus et cancellis digiti, et eorum mysteria palam producantur. Digiti annulares plicati, et contorsi, sicut in figura prima apparuit, sive in dextra sive in sinistra occurrat, signum sunt unitatis. Idcirco Romae olim dum statuae apparerent, cum fascibus imperialibus secus pedes, digitisque in praedictam formam plicatis, manifestabatur, eum cui statua erecta erat, Consulem fuisse: et haec stastua [note: Consulatus. ] Consulatus Hieroglyphicum: siquidem alia signa apparerent, alterius honoris, aut dignitatis, aut gradus indicium erant.

Sacras literas non immerito campum dixeris esse, qui omni palato pascua sua praebeat, e quibus pro cujusque appetitu nutrimentum debitum administretur. Hinc in ratione numerorum, inter observatores doctissimi, dum mentem ad parabolam [note: Cap. 13. ] Christi in Matthaeo allatam applicant, ubi inquit: semen supra terram bonam lapsum, fructum dedisse: aliud quidem centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum: considerationes Hieroglyphicas eruunt, dicendo: In numero ternario, qui a sinistra ad dextram transportatus trecentos constituit, eos intelligi, qui iter conjugale sequuntur, et in matrim onio inculpabili et incontaminato campum suum colunt, messemque copiosam gratiarum divinarum recolligunt: sicut loco suo patebit, hunc numerum nuptiis convenire. Sexagenarius ad eos pertinet, qui cum integritate debita vel viduitatem, vel celibatum conservant. Per centenarium, prout dictum est, pura et illibata infertur virginitas. Unde in his numeris universitas statuum epilogatur: continentium, viduitatis, et maritatorum. Eucherius haec praemia non soli virginitati, sed martyrio quoque assignat, eorumque retributioni futurae. Hesychius Hierosolymitanus scripto tradit, hunc numerum perfectissimum esse, comprehendere eum quinquaginta qui Spiritui Sancto sacer est, ejusdemque Hieroglyphicum: unde etiam Paracletus quinquaginta diebus post resurrectionem Christi descendit. Adamantius numerum centenarium omnimodo plenum et perfectum judicat: itaque omnem praerogativam, et omne rationalis creaturae compendium in se concludit.

In Numero item duorum non inferioris ponderis considerationes occurrunt: eadem enim ratione, qua de unitate dictum est, quod cum digitus in statuis appareret incurvatus, illud de consulibus intellectum fuisse, ita si hoc duplicato digito fiebat, dupliciter hanc dignitatem obtentam fuisse arguebat. Numerus hic dualis interim in statuis naturam corpoream


page 238, image: s238

significabat, et ad generationem prolis adaptari solet: atque idcirco pro Hieroglyphico immunditiei in scripturis sacris assumitur. Legatur super his Adamantii liber tertius supra Epistolam S. Pauli ad Romanos, ubi de propitiatorio sermo est. Admonet item super haec Hieronymus contra Jovinianum, monstrando in Hexahemeron suo, vel creatione mundi, quod in die primo dictum est: vidit Deus, quod esset bonum: in secundo autem haec particula omissa est: Vt admoneremur, inquit, non esse bonum duplicem numerum quod ab unione dividat; nam unitas Dei tota est, dualitas vero significat foedera nuptiarum. Id autem quod in sinistra de duali, hoc in dextra de ducentissimo dicatur.

Constituunt (prout meminimus) tres digiti, auricularis, annularis et medius, plicati, numerum ternum, in dextera ter centum. Hic numerus ob mysteriosam significationem suam hanc inscriptionem portat: Anima, vel DEUS. Deus in Trinitate Personarum, et unitate essentiae. Nodus, qui solvi poterit, non per Alexandrum quempiam, qui solo acumine curiosae, et sublimis indaginis id tentare audeat, sed per eos, qui lumine fidei, et corde devoto, mysterium illud ineffabile adoraturi sunt. Anima item ternario gaudet, cum rationalis sit, et animalis, et vegetativa: de quibus efformantur spiritus animales, vitales, et sensitivi. Atque hoc est Numen Fidii apud Sabinos, ubi inter vetulum jam canescentem, et hominem aetatis mediocris, puer medius collocabatur.

Numeris hic ternarius, in comparatione aliorum, dici ni fallor perfectissimus poterit, cum regula ejus omnium perspicacissima, et certissima sit. Basis Arithmetices maxime involutae, et obscurae. Hoc illud trilaterum est, optime sapientibus intellectum in pentagono, quod semper ejusdem mensurae, semper ejusdem figurae est, qualitercunque ceciderit, semper in pedes suos erectum. Describendo interim simulacrum Dei sub figura allata multum laboravit Pythagoras, multumque Theologi sacri desudarunt: quae tamen omnia brevitatis studio omittimus. Nec tamen praetereunda est observatio divini propitiatorii, quod formae trigonae erat, ad demonstrandum, sicut viri sapientes observant: quod

--- Numero Deus impare gaudet:

Cumque Deus hac figura exponeretur, Trinus esse demonstrabatur. Erat autem altitudinis cubitorum duorum, et dimidii: in hoc quoque mystice Christum Deum simul et hominem figurando. Quam praeterea hoc trino numero Deus delectetur, in visione [note: 1. Reg. 1. ] illa Samuelis apparet, qui non prius in Prophetam electus fuit, nisi terna vice vocatus esset: tum enimvero vocem divinam agnovit.

Numerus interim trecentesimus inter eos censetur, qui in Arithmetices arte priorem sibi locum vendicant, unde Catullus inquit: Expecta hendeca syllabos tercentum, quos simul complexa tenet, Trecentos, et tercentenas erroribus impleat urbes: Tercentum nivei tondent dumeta Juvenci: Tercentum tonat ore Deus. Cumque numerus centenarius jam supra dignitatis, et perfectionis non ordinariae, et summi gradus esse monstratus sit, idem erit si tertio repetitus fuerit. Sic Adamantius refert. Arca Testamenti quae tercentum cubitorum erat, in qua non solum genus humanum, sed reliqua quoque animantia salvata sunt, per figuram suam satis declarat, inquit Valerianus, quod si homode centesimi dignitate, et de gratia divina deciderit, per cognitionem et patrocinium trecentesimi, hoc est Patris, Filii, et Spiritus Sancti, liberari possit a naufragio, ad portum securitatis appellere, et primitivo statui suo restitui. [note: Lib. 34. c. 7. Janus demonstrans in manu sua dies anni. ] Singularis item in hoc loco observatio est Plinii, Janum sibi magni Numinis famam conciliasse, eo quod statuam sibi erigi imperaverit, digitis ita compositis, ut numerum trecentorum sexaginta quinque dierum, quibus anni spacium concluditur, repraesentarent.

Numerus quartus item observationes suas habuit. Ex hoc quadratus, et quadringenti, et quater millia formantur: quadratum etiam idcirco notabile, quod trigonum in pedes suos semper cadens quartum erectum habet. Hic numerus in statuis Dictatorum, inquit Pierius, et in statuis Consulum, sicut et Imperatorum apparebat, cum sequenti gestu: simul quatuor digitos plicabant, minimo solum elevato: inferendo per haec se quaternis vicibus ad hunc gradum assumptos fuisse: cujus rei originem huc non spectantem ad fugiendam prolixitatem omittimus. Nec tamen praetermittendum id, quod hic mihi sese commode de quinario numero offert. Figurabatur hic sola digiti minimi extensione, medio autem versus volam, vel palmam manus incurvato. Idem numerus exprimebatur in demonstratione stellae vel depictae, vel sculptae, vel alioquin characterizatae, eam enim veteres pro hujus numeri Hieroglyphico sumebant.

[note: Stellae ad Mundi provisionem destinatae. ] Horus Apollo rebatur dominium mundi, et caeli, quinque stellis consignatum esse, easque humanarum rerum curam agere, hominumque necessitatibus prospicere. Cumque omnino luminosae, et splendidae sint, eas oculo illustri, cum omni acti vitate, igne plenissimas pro nobis vigilare. Cui Pierius adjungit: Nihilque apud mortales fieret, quod ab earum arbitrio non penderet. Ex quo apparet, quantum providentiae divinae innitendum sit, quippe quae nocturnis quoque temporibus, dum lethargo sopiti decumbimus, ad custodiam nostri, non secus ac stella aliqua micanti lumine pro nobis invigilat. Providentia [note: In Ezechielem. ] Dei omnia gubernantur, et quae putatur poena, medicina est, inquit S. Hieronymus. Optimum argumentum ad Altissimi Dei erga nos immensam bonitatem describendam.

Apud Sacros Doctores quinarius numerus quinque corporis sensuum significationem perumque portat. Id quod S. Ambrosius manifestat in paraphrasi, quam supra parabolam Christi de quinque virginibus prudentibus, et quinque fatuis dedit. In lege Levitica severe admodum praeceptum erat, ut si quis quinis vicibus errasset, aut quinquies damnum cuipiam intulisset, id quintupliciter quoque repararet; id quod usurpasset quintupliciter redderet, toties etiam correctioni et emendationi subjiceretur. [note: Apud Pieri. de numeris lib. 37. ] Super quod S. Cyrillus inquit: Si quis quinque sensuum opus perverterit, et debito honestoque unumquemque officio defraudaverit, oportere illum sinceros, et integros Deo restituere: mox alios quinque interioores adjicere: et horum omnium denique summam, et solidationem quandam superaddere, firmum scilicet bene agendi propositum, si Deo satis ex asse facere voluerit. Haec sunt talenta quae homini Deus ad negociandum dispensavit: unde in parabola servus bonus [note: Quinque talenda ad negociandum data. ] inquit: Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Haec item quinque drachmarum significatio est, quae ab Infantia prima, ad annum usque quintum ab Antiquis pro filiis offerebantur: prout Hesychius Hierosolymitanus sentit: de mediis autem drachmis, succedente aetate ad drachmas integras ascendebatur, ubi sensuum figurabatur perfectio, quae annorum incremento succedebat.



page 239, image: s239

Interim juxta regulas praefixas, id quod quinarius in sinistra, hoc quingentesimus figurat in dextra. Transeamus de quinario ad numerum sextum: quem noverimus per incurvationem digiti minoris compositum et formatum fuisse, reliquis erectis, vel distentis. [note: Lib. 6. ] De hoc copiosissimae amplificationes in Macrobio extant. Hic numerus sextus in dextera collocatus, sexcentesimum indicat. Apud Latinos maximam copiam, et multitudinis immensitatem significat, et pro hujusmodi significatione Hieroglyphicum ejus assumptum est. Marcus Tullius volens Attico suo indicare, se ejus literis copiosissimis pene obrutum, quibus eum advenire infinities hortabatur, sic ait: Venio ad Epistolas tuas, quas ego sexcentas uno tempore accepi. In alia occasione idem ad eundem inquit: In quo mults molestia, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sexcenta praeterea alia. Plautus itidem non minus opportune in Captivis ait: Sexcentoplago nomen indetur tibi. Huic plagae innumerae nunciabantur. Sed ne sexcenta ejusmodi proferam, ad reliqua enarranda progrediar.

Si digitos omnes, semper minimo quantum potest versus palmam manus incurvato, transcurreris, sed annulari versus medium aliquantum inflexo, numerus septenarius efficitur in sinistra, septingentesimus in dextra. De hoc numero, ejusque conditionibus et dignitate, non procul hinc considerationes quasdam jam attulimus: illic videlicet, ubi de annularis qualitate diximus: hinc longius in hoc loco distendi necesse non est. Erat autem haec figura signum, vel Hieroglyphicum Centurionum, qui centuriis praesidebant. Unde eruditissimus Pierius recenset vidisse se Romae sepulchralem lapidem, ubi signum illud insculptum apparebat, adjunctis verbis, quibus dignitas vel officium hoc exprimebatur. Refert idem Author se in urbe memorata in palatio Eminentissimi Cardinalis Caesii sequentem inscriptionem vidisse:

M. Pompejo M. F. Ani Aspro. 7.
Legis Apollinar. 7. COH. III.

Sic non minus in parria mea Bononiensi, prope Basilicam S. Petronii, idem Author vidisse se ait signum cum eadem significatione, eademque inscriptione inscisa.

Quamvis autem jam abunde de hoc numero dictum sit, nihilominus in haerendo ordini, quem Pierius in praefato septenario observat: Etiam summa Philolai Philosophi authoritas consideranda est, qui praerogativam septenarii Deo attribuit: Septenarius enim in omni puncto, quod numeratur, idem semper est: cum in aliis alterum ab altero differat: praerogativa tantopere Deo conveniens: cum solus ipse in semetipsum reflectat, sese in semetipsum concludat, et in semetipso contineat: sed nec comprehenditur, nec circumscribitur, nec definitur ab aliis. Dux ille et Princeps omnium rerum mundanarum est, semper singularis, et immobilis: Hinc inter res intellectu comprehensibiles numerus septenarius sine motu est, nec quicquam patitur, vicissitudini non subjicitur, aut mutationi. Alii numeri partim generant, partim generati sunt, partim non generati, nec apti ad generationem: alii ad unam, alteramque vicem subintrant: solus septimus inalterabilis, et ab hujuscemodi mutationibus immunis est. Habet unitatem ingenitam, et sibi propriam, generantem nihilominus numeros sibi subjectos. Octavus quidem de duali, et quaterno generatur, sed hi alios non generant. Quae virtus et qualitas, et conditiones univoce, et proprie conveniunt illi Deo, qui in regimine et gubernatione sua absolutus est: qui relationem non novit, aut dependentiam ullam, a qualicunque re: cum ille agens sit, omnia informans, et a quo omnia formantur. Cujus rei veritas etiam paganis innotuit: Mantuanus enim ait:

Spiritus intus alit, totamque effusa per artus
Mens agitat molem.

Per hanc igitur conditionem tam eximiam tamque raram hujus numeri, quod videlicet ingenitus sit, similitudo et Hieroglyphicum Palladis, Deae sapientiae formatum fuit, quae non minus et ipsa non generata dicitur, sed a fumigoso Vulcano de cerebro Jovis per asciam vel securim excisa. Haec ergo symbolum habet sapientiae, quae proprietas a divina mente inseparabilis est.

Succedit numero septimo octavus, ad cujus efformationem digitus medius et auricularis monstrabantur inflexi, et ad volam manus inclinati. Numerus autem in sinistra octuagesimus, octingentesimus in dextra est. Hieroglyphicum hic esse poterit perfectionis: Philosophi etenim dum gradum omnium perfectissimum denotare volunt, ad octavum usque gradum pervenisse ajunt. Hinc octo beatitudines recensentur ab Evangelistis. Hinc Sacro-Sancta Ecclesia nostra de mysteriis maximis, sicut et de festivitatibus anni eximiis octavas celebrare instituit: [note: In lect. pro SS. Martyrib. ] Non immerito igitur S. Ambrosius inquit: Pro octava multi inscribuntur Psalmi, et mandatum accipis octo illis partem dare, etc.

Digitus medius cum duobus digitis inferioribus, ad medietatem palmae, quantum maxime possunt incurvati, numerum novenum in sinistra, noningentesimum constituunt in dextra. Numerus hic multitudinem denotat. Sic Theon versum quendam Arati Poetae graeci observat, cujus translatio in latino sic sonat: non quod novem in aetates viciat. De cornicibus item, quae nongentis annis vivere feruntur, Tibullus ait:

Vivere cornices multos dicuntur in annos.

[note: Hesiodus. Musae generatae a Memnosine, et Jove. ] Hinc Hesiodus, cum Musarum nativitatem describit, ait Jovem decubuisse cum Memnosine noctibus novem: supra quod Interpretes inquiunt: Indicari hic studioso, ad consequendam doctrinam non ei qualicunque studio et lucubratione opus esse, sed lectione continua annorum complurium: unde etiam haec scripto dederunt:

--- namque decem bos, Luca, per annos
Parturit ingentem prolem paritura, nitensque
Ebur, decora alma virūm, decora alma deorum.

Quandoquidem ergo nunc in triplicato cursu suo, in scena numerorum inferiores digiti comparuerunt, figurasque et Decades suas exposuisse vidimus: reliquum est ut versa scena, majores prodeant, pollex nimirum, et Index, qui tanquam Duces, et capita reliquorum, dum reliqui ab uno ad novenarium jungendo decadem, conscendunt: hi majores a centenario ad millenarios progrediuntur: observata semper mutatione, quam diximus de sinistra fieri ad dextram: dextra enim semper potiorem locum obtinet. Itaque conflictus erit, in una, alteraque manu, per Indicem, qui supra pollicem tantis viribus incumbat, ut videatur antagonistam suum sternere et supplantare velle. Haec autem figura Hieroglyphicum est, in sinistra quidem Denarii, aut Decadis, in dextra millenarii. De dicto Denario Apulejus ait: [note: Apulejus. ] Si triginta annos per decem dixisses, posses videri pro computationis gestu errasse: quos circulare debueras digitos, aperuisse. Siquidem etiam observatores et formatores linearum consulendi essent, hoc est, si Mathematicam exactissimam et subtilissimam subintrare voluero, apud Horum Apollinem linea quaedam in pedibus reperitur, supra quam altera supina


page 240, image: s240

et distensa est, gerens Hieroglyphicum linearum decem, quae ad formandum numerum denarium nos conducere debebunt. Doctissimus Valerianus arbitratur AEgyptios supra lineam rectam lineam alteram punctorum decem, demonstrare voluisse, quae denarium repraesenter.

Ne vero longior evagatio fiat, et confusio subsequatur, sed via brevior, compendiosumque iter incedatur, et tanto quis promptius ad terminum numetandi sibi praefixum pertingat, praefatus author, praedictas lineas hoc modo ([?]) conduci oportere opinatur, ac sic duplicatas, duplicem numerum constituere: idem fieri si pro debita proportione triplicatae, vel quadruplicatae fuerint. Ex hoc deinceps literae natae sunt, quae reliqua puncta aut numeros figurant, sic hae lineae [?]. VIR pro Sex Vir, vel Decem Vir sumuntur. Contorquetur nihilominus in AEgyptiaco signo illo linea superior, et in X. transit: quod proinde Symbolum, vel Hieroglyphicum Denarii est: quotquot item unitae fuerint, totidem decades erunt. Nec omittenda hic figura illa vel inscriptio, multiplicitate linearum suarum spectabilis, quam versatissimus vir Valerianus in domo Senatoris Veneti Danielis Raineri in petra quadam antiquissima vidit, ubi ait in his lineis vel literis [?]. VIR se Decem Vir intellexisse, dum per lineam superiorem denarius numerus exprimitur. Adjungit Probus, dicendo, easdem figuras quandoque numerum millenarium indicare. Fuit hic character X. non solum Symbolum, et Hieroglyphicum denarii apud AEgyptios, et Graecos, sed apud Chaldaeos quoque, et Persas, et Romanos. In manu dextra millenos figurabat. Nihilominus praefata litera ut millesimum indicaret, bina capita sua jungebat, et incurvabat. Alii rursum ad millesimum notandum, prout infra in notis propriis patebit, literam M. collocant.

Itaque praememoratus Author typographos incusat, quod cancellatis propemodum, et male contextis characteribus has singulares memorias quasi deturparint, et aboleverint. Sicut in lapidibus, eorum male efformati, adhuc pejus intellecti charactetes, imo vero et principia eorum, et fines imperfecti demonstrant. Alii rursum millenarium in spica multum gravida figurabant, a cujus quantitate originem suam traxisse ars numerandi credatur. Sicut de grano jam meminimus, unde grana provenerunt, ex his unciae, ex earum millenario, chyliades.

Sic a Denario, et millesimo, dum manus ad praedictam figuram dispositae sunt, et ad X. jungendo I. vel II. aut in hunc modum plicatis et formatis digitis, numerus undecimus, et duodecimus constituitur: si tamen toties pollex ad digitum minimum cucurrerit, ita ut ad numerum vigesimum perveniri queat: cumque intra hos numeros decimus sextus occurrat, cujus significatio apud AEgyptios magni momenti est, numerus ejus per digitum medium constituitur, si is molliter plicetur, Index autem et pollex circulati fuerint.

Descendamus nunc ad ejusdem significationes, sensus Valeriami est, (de quo haec sumpsimus) quod digiti hac forma dispositi, repraesentationes imaginesque sint voluptatis Venereae. Idque his rationibus probat: Ab annis, ubi pubes in genis, apparere coepit, etiam primitivos sensus oriri, et incentiva sensuum, amoresque inde sensuales, qui amorem caelestium extinguit, et fugat, principium suum ducere. Atque hic flos primitivus est aetatis nostrae, de quo tanta est scriptorum abundantia, de quo delirant et tantis efferuntur encomiis authores. Hinc Terentius: Anni sexdecim aetatis flos ipse. Et Ovidius, in suo sensu abundans, non minus supra verba, quam facta, de aetate Adolescentuli Narcissi, ejusque flore, sic ait:

Jamque ter ad quinos unum Cephisius annum
Addiderat.

Suffragantur superioribus Astronomi, qui Infantem ad annum usque quintum, dominio et regimini Lunae, ejusque influxionibus assignant: decem reliquos potestati Mercurii subjiciunt: qui hanc aetatem instabilem et vagabundam reddit: dum decimum sextum attigerint, eos Veneris subjacere dominatui ajunt: quae eos in sensum reprobum impellit. Felix ille Ulysses, qui novit ad incantatricis hujus Syrenae, ad vocem blandientem Cyrces obturare aures suas. Servius Tullius, et Terentius Varro hos limites pueritiae collocārunt, juventutem deinceps, et virilitatem ad quadragesimum annum deducunt; quod his majus est senectuti attribuunt. Cum majori fundamento, et multo distinctius haec stabilivit Pythagoras, quippe qui vitam hominum, in aetates quatuor dispertivit: unicuique harum viginti annos assignans: hoc est, in pueritiam, juventutem, virilitatem, et senectutem: quae temporibus anni quatuor comparantur, veri, aestati, authumno, et hyemi; supra quod tam saepe oratores, historici, et poetae allusiones suas formant. Hic numerus decimus sextus, eadem ratione cum noveno, multitudinem, et excessum denotat: videbaturque antiquis, cum res quaepiam decem et sex pedes superaret, quam longissime eam debitam mensuram, et longitudinem consvetam excedere. Succedit decimo sexto vigesimus: qui duobus XX. describitur. Manus autem figuram hanc exprimens, ungvis pollicis est, ultimum indicis nodum comprimens, illic nimirum ubi index a medio separari incipit: quidquid Beda in contrarium tradiderit.

Antequam vero ex hoc numero egrediamur, necessarium erit exponere literas quasdam prima fronte aenigmaticas, quae cum hoc jungutur, et juxta praememoratum Authorem hae sunt: Vot XX. Apparebant hae in monetis, super altaria, et arcus triumphales, scribebantur autem in augurium salutis: cum videlicet Senatus, populusque Romanus, scriptus his literis S. P. Q. R. votum quoddam solemne faceret, et proinde ludum quendam institueret, aut fanum aperiret. Porro si praescriptum annorum, tempus vicesimum prospere cum salute transactum esset, eaedem caeremoniae reiterabantur, sicut et foci, et caeterae functiones. Itaque votum ejuscemodi verbis [note: Dies festivus. ] exprimebatur, referente Dione; Si Deus permittit, salutem populo poscimus: unde non minus palam fit, etiam inter paganos quantopere animos suos divinae voluntati conformaverint. In hunc finem diem quendam observabant, qui a nobis festivus diceretur, in quo nec exercitui fas erat contra hostem moveri, nec praeliari. Quamvis in bello civili hos ritus observare factu erat difficile: quapropter hoc augurium salutis abolitum fuit, una cum reliquis templi sacris, et caeremoniis. Octa vianus Augustus sancivit, ut hic usus antiquorum rursum vigeret, huncque diem multo quam ante festivius celebrari imperavit. In historiis Livii hinc inde per diversos libros hae literae scriptae inveniuntur: inter quas quaedam in arcu Constantini sunt, item in numisinate quodam Maximiliani Poeni, ubi in medio laureae haec sculpta cernebantur: Vot. X. Vot. XX. Vot. XXX. quod hanc significationem habet: Votis decennalibas, vicenalibus, tricenalibus. His figuris inscribebantur monumenta, et memoriae aeris, et marmoris.



page 241, image: s241

Hic numerus deinceps una cum aliis multitudinem significat: unde apud Theocritum haec leguntur:

Viginti natorum Hecube: neque maximus Hector.

Supra quod Interpretes commentantur, vigesimi nomen a Poeta ad demonstrandam multitudinem usurpatum esse. Hoc idem iidem interpretes in Simonide observarunt.

Duo millia item in manu dextra per sequentem gestum exprimebantur: hoc est, si ungvis pollicis sese, infra medium, et indicem intermiserit, illic nimirum ubi divaricantur: reliqui duo curvi et inclinati permanent: nec ultra hic ea repetenda, quae jam supra de numero binario abunde diximus. Ad demonstrandum numerum trigesimum, pollex simul et index aperti erant, sed hac ratione, ut ungves se videantur cum benevolentia osculari (sicut Beda docet) cui S. Hieronymus adjungit: eorum digitorum conjunctione molli. Haec trigesimi numeri repraesentatio in dextram translata trecentos notat. Hicque tercentesimus Hieroglyphicum, et significatio [note: Nuptiae. ] nuptiarum est. Sicut supra Evangelium Matthaei doctissime sacri Interpretes commentantur: supra caput illud praefatum de statu viduitatis, con tinentiae, et conjugii. Nec vero hoc multum ab AEgyptiorum numero distat, quo substantiam matrimonii repraesentare consveverunt: sicut illud ample admodum legitur in Horo Apolline. Hinc, cum dictum sit, numerum decimum sextum Hieroglyphicum esse voluptatis sensualis: cum ejus aetatis ad olescentuli incentiva libidinis jam experiti soleant: siquidem numerus hic gemitatus fuerit, in quem dualitas item subintrat, imago conjugatorum est: unde etiam pro hoc statu repraesentando hic numerus usurpatus fuit: idque tanto solidius, quod haec aetas maxime fortis, et plena roboris sit. Hic gestus praefatus non solum tercentum, sed et tria millia figurat.

Numerus quadragesimus sequenti modo exprimebatur: Pollex nimirum supra indicem ascendat, ut ei tanquam equo insidere videatur: Index autem in directum feratur, et sic invicem hi bini crucem [?]. forment: ita ut index quasi gnomon autradius sit horologii. De hoc in longum Apulejus ratiocinatur, supra certam quandam Pudentillam, quam AEmilianus sexagenariam appellavit. Dicunt expositores hunc quadragesimum anno tricesimo idcirco meliorem esse pro viris ad portandum matrimonii jugum: quippe quod haec aetas maxime omnium et vigore, et maturitate praepolleat. Hinc Philo, cum Problema illud propositum esset, cur sacrae literae de Isaac meminisse voluerint, quod in hac aetate sibi in conjugium Rebeccam assumpserit: respondit: Tempus id congruum maritali copulae est sapienti viro. Optimum enimvero ex hac aetate augurium prolis deducitur: Faemina siquidem de matrimoniali copula vel congressu exiens, quadraginta dierum spacio foecundatur, et foetum suum efformat. Sic quadragenarius erat Maritus castissimae mulieris Judith, cum eam sibi conjugem duxit.

Pro levi delicto olim in usu positum erat, ut quadraginta verbera darentur flagellatis: nec id opprobrio erat, aut notam infamiae inurebat. Si decreto Judicum vel unica percussio adderetur reo, jam infamiae titulus comitabatur, sicut vituperium quoque et irrisio. Inde est, quod in Actibus Apostolorum dicitur: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quod digni habiti essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Tam vero inter hebraeos ignominiosum erat, praeter quadraginta unam plus accepisse, ut cui hoc evenisset, is deinceps ad nullum dignitatis gradum aptus esset. Hinc ille locus Apostoli [note: 1. Cor. c. 11. ] Pauli declaratur, cum ad Corinthios scribendo, laborum et passionum suarum, quas pro amore Dei sustulerat, in hunc sensum meminit: a Judaeis quinquies quadragenas, una minus accepi. Volens forto his verbis indicare, se inter tot plagas, et afflictiones, illaesam nihilominus, conservasse animam suam a famae oppressione. Adjungit Theophylactus, legem olim stabilitam fuisse, ut reus non nisi novem et triginta percuteretur, et flagellaretur verberibus. Quod si plaga quadragesima adderetur, is qui functionem illam peragebat inerrorem incurrebat. Sunt complures, qui hanc legem inter hebraeos exactissima observatione stabilitam fuisse ajunt, eamque a Deuteronomio traducunt, ubi per divinum [note: Deut. c. 25. ] praeceptum dicitur: Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati, erit et plagarum modus. Ita duntaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.

Lex Christiana nihilominus, tanto magis salutaris et proficua, quanto major est Ecclesia synagogā, assumens illud, quod in lege antiqua reprobatum fuit, inde sibi Symbolum, et Hieroglyphicum honoris format, et gloriae: nec enim majus quicquam inter nos homines concipi potest, quam redemptio et salus nostra: quam videlicet expositores sacri quadragenario numero expresserunt. Hoc item de antiqua consvetudine deducitur, ut qui, juxta literas sacras, ab annis quinque, ad vigesimum usque Deo votatus esset, viginti autem siclos sacerdoti erogaret, ab omni reatu absolveretur, certaque salus ei promitteretur, siclus autem, prout septuaginta Interpretes exponunt, binas drachmas habebat, quae simul junctae, numerum quadragesimum formant. Prisca item lege jejunium quadraginta dierum ordinatum fuit: sic a Moyse institutum, sic illud Elias prosecutus est: quod posthaec sapientia aeterna Redemptoris nostri magnificavit, et stabilivit in deserto: de quo Evangelistae inquiunt: Cum jejunasset quadraginta diebus, postea esuriit.

Unde etiam Ecclesia sic inquit: Deus qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione laetificas. Amplissimum argumentum ad persvadendum Christianis, ut hoc itinere recto ad salutem suam consequendam incedant. Itaque sacris oratoribus hanc materiem discutiendam, et disseminandam relinquo: ego enim alio per tractatum praesentem avocor.

Ad formandam figuram Quinquaginta, Pollex sinistrae manus subtus se ad volam manus extendebat, et hic una cum digitis distensis et planis junctus literam L. graecorum formabat. Audiamus interim ejusdem numeri Hieroglyphica. Erat autem remissioni, et indulgentiae sacer. Hinc in veteri lege, quinquagesimo anno evoluto errores, et delicta condonabantur: et de tribunali clementiae remissio plena dabatur, Jubilaei et indulgentiae universalis nomine insignita. Siquidem etiam per crimen aliquod possessiones delinquenti subtractae suissent, quinquagesimo [note: Remissio. ] restituebantur. Servis quoque plena libertas, exulibus patria, debitoribus debitum remittebatur. [note: Levit. 3. ] Lex Levitica sic habet: Canes buccina, sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae: ipse enim est Jubilaeus. Sed Christianos fideles decet ad haec divinae misericordiae testimonia, omni ardore affectus, et promptitudine voluntatis correspondere.



page 242, image: s242

Corpus infectum, et putredini jam proximum per numerum item quinquagesimum intelligebatur: observatores docti hoc ajunt, inhaerentes sententiae Aristotelis, qui de quinquagenario homine sic inquit: Post annos quinquaginta ingenii vigor evanescit. [note: Politic. 52. ] Unde Euripides: Cerno, inquit, senecta vestra mentem non habet. Et alibi: Cani indicant aetatem, aut prudentiam.

Sed ut ad alias interim non minus his proficuas observationes descendamus, idem ait, quinquagesimum numerum multitudinem rerum significate, sicut et reliquos jam praememoratos: Unde Virgilius:

Quinquaginta intus famulae,
Quinquaginta atris immanis hiatibus hydra.

Hic numerus quinquagenarius majorum rerum magisque sublimium in se mysteria continet, prout alibi fusius patebit. Unde etiam Hieroglyphicum est animi, qui hujuscemodi meditationibus intentus est, et exerceri in iisdem consvevit. Quinquaginta post Resurrectionem diebus Spiritus Sanctus descendit. Itaque omissis hic considerationibus spiritualibus, ad indagandam numerorum originem, ut ad numerum usque quinquagesimum conscendam, altiori mihi principio exordiendum esse video.

[note: Origo Numerorum. ] Latini hunc numerum quinquaginta per literam L. signare voluerunt, qui character commode formari manibus potest. Coeperunt autem numeri annotari primitus punctis: sicut vocalis media est I. Sed si haec ipsa saepius iteranda ad novem usque fuisset, nimia inde prolixitas, et taedium numerandi ortum fuisset. Itaque animum adhoc applicarunt, ut compendiosius iter instituerent: utque numerum quintum signārent, ne lineae quinque pingendae essent, obliqua una copulata fuit, de qua postea V. inventum est: atque ita ut novenarius notaretur quatuor ex praefatis lineis adjunctae fuerunt. Cum ad decimum pervenissent bina VV. conjuncta fuerunt. His tribus notis ad quadraginta usque novem ascendebant. Tandem pro majori commoditate, numerus quinquagesimus cum praefata litera notatus fuit: linea videlicet obliqua ex una parte, aliae quatuor huic vicinae: sic de his, perexpeditiorem viam litera L. prodiit. Cum quingenta notanda essent, eadem litera L. usurpata fuit, sed ultima ejus cauda altius elevata. Hic character L. in manu dextera collocatus quinque millia constituit.

Pollex praeterea in eam formam redactus, qua superius diximus quinquaginta figurari, sed ut index paululum incurvatus sit (eo modo, quo hunc numerm VI. depingimus) sexaginta significat. Hic, prout jam meminimus, Hieroglyphicum semper, et nova viduitatis fuit: idque propterea, quod ejus aetatis mulier generandae vel concipiendae prolis sit incapax: [note: Status viduitatis, et cur sexagenario numero assignatus. ] quod si aliter acciderit uspiam, id praeter naturam, aut per miraculum factum: Idcirco non sine ratione risisse legitur Sara, cum in hac aetate foecunditas ei praenunciaretur. Partus item Annae, et S. Elisabethae sic contigerunt, ut gloriosissima Virgo Maria facile persvaderi potuerit de visceribus suis Deum nasciturum esse. Sicut autem hae res prodigio plenae, impossibilitatem in Deo nullam invenerunt, sic Creatori omnium factu possibile erat (prout eventus declaravit) Deum incarnari, absque virilis seminis concursu, de purissimo nimirum Virginis Deiparae sangvine. Assignat vas electionis praefatum numerum [note: 1. Tim. 5. ] viduitati, ubi ait: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum. In lege item Levitica praecipitur, ut si faemina de reatu absolvenda esset, triginta drachmas erogaret, et deponeret: quae duplicatae numerum sexagenarium constituunt. Hinc erudite S. Hieronymus considerando, quod ad formandum sexagenarium numerum, index manus incurvabatur, ex hoc memoriae nostrae inculcat, quot afflictionibus, et laboribus haec aetas collum suum incurvet: quam haec vita angustiis plena sit, quam operosa, quantis undique malis obnoxia, mille incommodis et curis anxia, quantis passionibus gravata; quibus nihilominus messem copiosissimum praemiorum subsequentium Deus repromisit.

Significatio numeri septuagesimi exprimebatur non minus indice plicato, sed pollice elevato, usque ad indicis articulum medium, de quo tamen considerationes nullae occurrunt. Hic ipse gestus in manu dextra, juxta Bedam, septem millia constituit.

Octuagesimus indice repraesentatur inflexo, et item pollice aliquantum curvo, sed qui supra articulum medium indicis prominere appareat. In dextra manu hic gestus octo millia denotat. Utque etiam aliquid in sensu mystico de hoc numero proferatur, Apulejus supra librum tertium Metamorphoseos sentit, manum cum hoc gestu ad os applicatam indicium, et Hieroglyphicum adorationis esse, unde ait: Et admoventes oribus suis dextram priori digito in erectum pollicem residente, ipsam prorsus deam Venerem religiosis adorationihus venerabantur. Index incurvatus, ita ut ungvis ejus radicem pollicis contingat, numerum nonagesimum exprimebat, pollice remanente libero. Novem millia in manu dextra in hunc modum figurabantur. Sic ad numeranda nonaginta novem, pugnus integer stringebatur, pollice nihilominus versus medietatem medii incurvato. Siquidem pugnus totus conclusus apparuerit, et subtus se pollicem comprehenderit, in sinistra sexaginta novem figurat.

Hi gestus, hae figurae decadum, centenariorum, et millenariorum sunt, una cum significationibus Hieroglyphicis. Restarent, inquit Pierius, scribendae, et ratiocinatione copiosiori deducendae myriades, aut multiplicatio decem millium, qui numeri per varios manuum actus denotabantur: positis manibus vel ad pectus, vel ad latera, unde Plautus inquit: Pectus digitis pulsat: cor credo evocaturus foras: ecce autem avertit nixus: laevam in femore habet manum: Dexteram in digito rationem computat feriens femur. Sed quia intentum nostrum erat significationes supra numeros, et gestus digitorum adferre, non vero arithmeticam docere, finem hic ponimus, tantum id referentes, qua ratione AEgyptii taciturnitatem expresserint.

[note: Taciturnitas. ] Haec in milleno, et nonagenario quinto numero intelligebatur, partim in dextra, partim in sinistra manu repraesentatus. In dextra index apparebat versus ungvem pollicis inclinatus, qui pollex ad primum nodum vel juncturam praefati digiti accedat. Nonagesimus quintus in sinistra repraesentabatur, cum ultimis tribus digitis inclinatis: accommodato indice cum ungve suo ad ultimum pollicis nodum. Causa, per quam rati sunt AEgyptii hunc numerum taciturnitati convenire, haec est: In hoc numero ajebant spatium dierum contineri, qui annos tres conficiant; intra hunc terminum autem siquidem infans loquelam suam nondum adeptus esset, eum toto vitae suae decursu mutum permansurum, absque spe ulteriori, in futurum. Dicunt quidam hoc a Pythagora derivare, qui triennale


page 243, image: s243

silentium discipulis suis indixit, ut hoc spatio tempotis eorum indolem exploraret. Usque huc Valerianus. Sed cum hic se mihi considerationes aliae, curiositate tum et utilitate plenae in numeris offerant, grave damnum tibi me tuisque lucubrationibus facturum arbitratus sum, siquidem haec silentio praeterissem: ecce tibi novum genus tractationis succo abundans in compendio oblatum volui. Noli interim, mi Lector in tanta prolixitate taedio affici. Quod si te studiosum videro ad discendum, non deero ego suppeditandis materiis, ex quibus appetitui tuo satisfieri possit. En hic

ALIAE OBSERVATIONES, RITUS, et HISTORIAE SUPRA NUMEROS.

Inprimis hic ingenue palam facio, me translationes, dictata, et compositiones graecas idcirco omittere, non solum quod nimia prolixitate tractatus hic in inmensum excresceret, sed etiam quod hujus lingvae debita mihi desit peritia: nec enim in hoc studium ita me contuli, sicut praesens locus ad dilucidandum requireret: vercor itaque, ne dum caecutienti oculo incedo, ullibi impingam: consultius itaque ab incepto abstinere ratus sum. Sed ut ad caetera exponenda tandem exordiar, dicendum inprimis hoc nomen numeri, collectionem aut vero multitudinem aggregatam unitatum multarum denotare: aut denique multitudinem mensurabilem cum [note: Origo Numeri. Unum numerus non est. ] uno. Hinc inferri poterit, unitatem numerum non esse, sed ejusdem principium. Numerus enim proprie illic dicitur ubi rerum pluralitas est, quae numerari possit: quamvis M. Tullius etiam titulum numeri iis rebus attribuat, quae mensurantur.

[note: Lib. 3. offic. ] Numerorum alii finiti, alii infiniti sunt: hoc est mensurabiles, et non mensurabiles, quamvis, a parte rei, infinitus numerus non detur. Dividitur numerus item in Cardinalem, et Ordinalem. Cardinalis hic est; unum, duo, tria. Ordinalis: primum, secundum, tertium. Et subdividendo realiter, dicamus: alium esse terminum transcendentalem, alium praedicamentalem: hic in rebus corporeis, ille in incorporeis, et pluralibus. Componitur autem ab unitate rerum earum, quae corporeae non sunt nec singulares. Sic dicimus: tres Angeli, tres divinae personae. Dividitur item in numerum formalem, et numerantem: ille universa multitudo est, de qua quaelibet res, aut numeri essentiam suam trahunt, et multi dicuntur: est autem numerus hic formalis, tanquam anima recolligens reliquos. Restat numerus numeratus, qui subjectum numeri est, aut res ipsae numeratae. Denique numerus alius perfectus est, qui principio, medio, et fine constat: alius imperfectus. Alius item par, alius impar. Numeri vero originem suam primam a punctis sumpserunt (sicut jam supra relatum est) et sensim posthaec per literas significati sunt, prout patet in sequenti tabula.[?]

Numerus minor collocatus ante literas, V, X, L, et C. tantum iis adimit quantum valet: si post eas tantum auget, quantum valet.

Infelix aetas illa, quae hae commoditate numerandi caruit: cum enim res tam variae sub unitate non sint, necessarium erat ut numerus, dissolutus, [note: Res notatu dignae olim] confusus, indistinctus, et dissipatus incederet. Plangebant inter alios Romani infortunium suum: cumque [note: clavo in templo fixo notabantur. ] aliud eis non esset, quo memoriae posteritatis memorabilia gesta sua transmitterent, nisi tempus, idcirco tam tempori, quam posteritati consulendo, quotannis clavum in templo infigebant. Unde proverbium illud emanavit: Clavo digna notatu. Sic Volsci in templo Nortiae Hetruscae Deae fecerunt: prout Plinius refert: supra quae diffusius tractant Caelius, Alexander, Petronius, Rosinus, et alii.


page 244, image: s244

Primi Barbari numerorum usum introduxerunt, qui postmodum a Mauris recepti, ad Hispanos usque transierunt, a quibus denique Latini mutuati sunt. Primus numerorum Inventor fuisse traditur quidam Teut nomine, aut Teurates: Deinceps zifra inventa fuit, ab hebraico nomine Zefer, quod scriptionem indicat. Hinc Cariathsepher, quod Civitatem literarum significat, de quo in sacris literis habetur. Pythagorici omne quod in mundo est, e numeris [note: Lib. 7. c. 4. ] compositum esse arbitrati sunt. Quam opinionem Stagirita confutavit stante nihilominus gravitate, et levitate, unde informantur et quibus consistunt corpora; conditiones, quae numeris non conveniunt. Singulare tamen est, et dignitate sua eximium, quod [note: Sap. 11. ] Spiritus Sanctus inquit: Deum omnia constituisse in numero, pondere, et mensura. Supra quod doctissime glossatores: Per numerum speciem significat, quia species sunt velut numeri: pondus ordinem, quia res quaelibet in bonum suum fertur. Mensura modum, quia illa rem quamlibet coercet, ac modificat.

Quantumvis autem ea quae sequuntur observationes numerorum concernant, solum eruditionis studio adducuntur, et ad demonstrandum, quid de his antiquitatas senserit: non ut fides eis adhibeatur, tanquam de his in futurum eventus veritatis conjectura infallibili praesagiri possit: hic enim mos Cabalistarum est, gentis vanissimae: quorum studium et scientiae reprobae sunt, et ab Ecclesia rejectae. [note: Hom. 24. in Gen. ] Unde S. Joannes Chrysostomus hanc quoque vanitatem his verbis irridet, et explodit. Neque observatio, sed intempestiva hominum curiositas talia molitur.

De unitate interim loco suo dicetur: sufficiat hic nosse, eam numerorum principium esse. Binaxius, vel duo, primus est in ordine numerandi: itaque imperfectus aestimatur, cum sine medio sit; omnis enim numerus principium, medium, et finem habet, [note: Numerus binarius imperfectus quia medium non habet. Ternarius perfectus, et qua de causa. ] et sicut Poellius ait: Binarius numerus refert materiam, et formam: nullamque cum Deo similitudinem habet: deinde dividit ab unitate: unde scriptura in reliquis diebus creationis dicit: vidit Deus quae fecerat, et erant valde bona: in secunda tamen nihil dicit. Trinarius reliquis perfectior aestimatus fuit, in eo enim ratio principii, medii, et finis est. Gentilis, tanquam legem naturae observantes, eidemque se accommodantes, sequendo quae ei consentanea essent, in offerendis sacrificiis, ternis rebus utebantur. Chaldaei, et AEthiopes adorabant Deum, auro, thure, et myrrha: propter quod tres Reges, de his regionibus oriundi, verbum incarnatum his donis adorarunt. Graeci, ignem, victimam, et altare usurpabant. Huc spectat dictum Theocriti:

Ter libo, terque haec pronuntio mystica verba.

Et Virgilius:

Numero Deus impare gaudet.

Hinc Aristoteles magnam illam sententiam protulit: Tria sunt omnia. Est enim usus communis loquendi, ut de duobus dicamus ambo, vel utrumque: at cum de tribus loquimur, omnia sive omne efferimus. Unde et primus numerus, habetur ternarius. Gratiae antiquitus ternario numero recensitae sunt: eodem Parcae: tres item deae fuerunt, quae pro pomo discordiae, in certamine pulchritudinis dimicarunt: Juno videlicet, Pallas, et Venus. Antiqui praeterea convivia Gratiarum, tribus commensalibus composita instituebant. Tres super haec furiae erant: Alecto, Thesiphone, et Megaera. Qui vero copiosiores super [note: Lib. 12. c. 9. ] his eruditiones desiderat, Caelium Rhodiginum evolvat.

Famosissimus hic numerus, et sacer est Christianis propter mysterium elevatissimum Sacro-Sanctae Trinitatis, quae in typo Patriarchae Abraham exposita fuit, cum, juxta textum bibliorum, tres vidit, et unum adoravit. Apud Philosophos tria rerum principia sunt: materia, forma, et privatio. Apud Phylochymicos: sal, sulphur, et Mercurius. Spiritus, corpus et anima in homine. Tres animae potentiae sunt: Intellectus, memoria, et voluntas: rursum in alia tria dividitur, vegetativam, sensitivam, et rationalem. Tres conditiones potissimum admirationem habent in sole, splendor, calor, et radiorum emissio. Sic in pomo habentur, color, sapor, et odor. Templum Salomonis, tam famosum, ubi majestas, et gloria Altissimi gratias suas diffudit, in tres partes divisum fuit: in atria, in Sancta, et Sancta-Sanctorum. Tres sunt virtutes Theologicae: fides, spes, charitas. Sic Sanctus Spiritus inquit: funiculus triplex difficile rumpitur. Sic apud Mythologicos tria corpora gessit Geryon. Ad portas inferorum tricipitem Cerberum statuerunt. Tria nomina Lunae assignantur: Hecate, Diana, et Proserpina. Tres dixerunt mundos esse, Caelestem, infernalem, et maritimum. Tribus lineis trilaterum formatur, aut pentagonum. Brevior, et securior, et expeditior est regula novem, vel trium; sicut sunt admirabiles, et singulari consideratione dignissimae observationes, quae exinde deducuntur.

De numeris paribus primus in perfectione est quartus, qui principio, medio, et fine constat. Constituit hic numerus perfectum Quadrum geometricum, [note: Apocal. 10. ] quae figura solidissima est, unde in Apocalypsi Hierosolymae caelesti accommodatur. Nomen item Dei quod tetragrammaton dicitur, idem est quod quadrilaterum. Cujus literae apud hebraeos quiescentes dicuntur, omnia item perfecta nomina apud eosdem hebraeos quadrilatera sunt. Unde Geraldus inquit: [note: Syntag. de diis gentium. ] Quaternarius virtute est omnia, nempe omnium numerus, omnis musica, omnis virtus, omnis quantitas. Hic numerus dualem medietatem habet, [note: In Timeo. ] qua Deus, juxta Platonem, elementa conjunxit: Terra enim et ignis cum aqua colligata sunt, et cum aere. Hic numerus in scripturis multipliciter occurrit, inde a quibusdam sacer dictus est. Quatuor sunt Cherubim Ezechielis, quatuor animalia, quatuor [note: 1. 4. ] rotae mysteriosi currus, quem Propheta vidit. In divinis item Revelationibus hic numerus locum habet. Quatuor Evangelistae sunt, Quatuor Ecclesiae Doctores: per hos, et per illos increata Dei Sapientia doctrinam suam caelestem evulgavit. Inter Prophetas quatuor praecipui sunt: Isaias, Jeremias, Ezechiel, et Daniel: qui a me in libro Elogiorum meorum (quem gemmarium nominavi) descripti sunt: quamvis stylus ejus et idioma omnino imperfecta sint. Quatuor sunt praecipuae partes mundi: Europa, Asia, Africa, America. Totidem anni tempora: Ver, AEstas, Autumnus, Hyems. Totidem hominis aetates, pueritia, juventus, virilitas, et senectus. Construxit Altissimus hanc immensam mundi machinam quatuor elementis invicem commixtis. Quatuor rerum causae sunt, prout est communis Philosophorum sententia: efficiens, formalis, instrumentalis, et finalis. Monarchiae mundi praecipuae in quatuor dividuntur: Assyriorum, Persarum, Graecorum, et Romanorum. Ejusdem numeri virtutes cardinales sunt: Justitia, fortitudo, prudentia, et temperantia. Totidem sunt complexiones humanae: sangvinea, cholerica, phlegmatica, et melancholica. Hic numerus apud Pythagoricos [note: Macrob. lib. 1. in somn. Scipion. c. 6. ] tantam venerationem habuit (inquit Macrobius) ut maximae sibi religioni ducerent per hanc juramenta sua solidare, et sancire: Non equidem per eum, qui animae nostrae tradidit quaternarium.



page 245, image: s245

Quatuor flumina sunt (sic Sanctus Chronista Moyses inquit: sic S. Hieronymus) quae Civitatem Paradisi inundant, et felicissima abundantia sua mundi plenitudinem irrigant. In ultima Mundi desolatione S. Matthaeus Evangelista inquit, quod Justitia divina: Mittet Angelos a quatuor ventis caelorum, et usque ad terminos eorum: ut videlicet ad judicium carnem omnem appellent. Quatuor sunt testimonia maxime illustria, quae per Deum pro salute mundi data sunt: Arcus caelestis, circumcisio, lex vetus, et Evangelium. Totidem genera rerum sunt, unde institutio nostra constat: hoc est praecepta Justitiae, mandata charitatis, testimonia fidei, et exempla perfectionis. Vestimenta Christi in quatuor divisa sunt. Crux quatuor finibus distenditur. Lazarus quatridianus et foetens erat. Quatuor item juxta Jurisperitos mortes sunt: mors naturalis, mors civilis, mors culpae, et mors sempiterna: sic S. Hieronymus [note: In Prolog. in Matthaeum. ] observat. Aristoteles et Plato hominem perfectum numero quadrato comparant: vocando eum Tetraginum, hoc est vere quadratum, vere perfectum. Haec de quaternario dixisse sufficiat.

De quinario numero, praeter ea, quae jam dicta sunt, pauca admodum apud Scriptores inveniuntur. Hic numero simul perfecto, et imperfecto constat, hoc est binario, et ternario. Duplex quinarius denarium efficit, qui inter perfectissimos censetur, prout suo loco patebit. Utile nihilominus est nosse in quinque zonas hunc Mundum universalem distributum esse: sic Geometrae perfectiores docent. Homo quinque sensibus dotatus est, qui instrumentum, et basis sunt vitae nostrae, et sine quibus vitam inter mortales degere impossibile futurum esset. Porro manus nostrae, pedesque quinque digitis componuntur. In Evangelio Christus caelorum regnum virginibus decem comparat, quinque prudentibus, et quinque fatuis, ad reprobandos peccatores, et approbandos electos. Quinque sunt Christi vulnera, vera ostia, quae in paradisum non introducunt: sigilla pretiosissima, quae chyrographum salutis nostrae confirmant: figurata sunt haec vulnera per quinque limpidissimos lapides, quos David pastor parvulus de torrente elegit, tum cum contra Colossum illum animatum Goliath in praelium procederet. Apud Geometras quinque pedes passum formant. Numerus quinarius decies repetitus, prout supra retulimus et deinceps referemus annum Jubilaei, et indulgentiae universalis constituit. Historia Mundi a Moyse quinque libris comprehensa est, qui idcirco Pentateuchum appellantur. In ritibus item sacris continetur, eum qui de rebus sacris quicquam abstulisset, non solum idipsum restituere, sed tantundem quintupliciter superaddere teneri.

S. Augustinus, Beda, et Philo referunt senarium numerum perfectionem, et complementum in se [note: Ex Beierlinch. Theatrum vita humanae. ] continere, trino enim, et binario, et unitate componitur. Hunc numerum Creator universitatis celebrem reddidit, cum hanc compagem, et mundi machinam fabricavit: sex enim diebus opus hoc peregit, in quorum ultimo hominem condidit. In hac sexta item aetate mundi increata et incarnata Dei sapientia opus redemptionis nostrae adimplevit. In nuptiis Canae Galilaeae Architriclinus sex hydrias collocavit, quas Caelestis ille dispensator aqua adimpletas, in vinum transmutavit. Perfectissimi et exactissimi scriptores sex aetates mundo assignant: et sicut plutium sapientum admodum constans est opinio, mundus sex annorum millibus duraturus est: Diximus jam, et rursum repetimus numerum sexcentesimum maximam, eamque indefinitam indicare multitudinem: sic Plautus hominem ad mortem usque sauciatum, sexcentis plagis verberatum esse ait.

Ecce jam septenarium attingimus, tot observationibus copiosum, quot pene dixerim in firmamento [note: Numerus 7. nodus et ligamen mundi. De Repub. lib. 6. ] stellae sunt, quot arenae in litoribus maris: ita ut si omnium hic meminisse quis velit, liber singularis inde componendus sit. Id nihilominus quod maxime nervosum fuerit, et maximi ponderis huc adferre conabor. [note: De Repud. lib. 6. ] Affirmat Philo hunc numerum jam olim Hieroglyphicum divinae virtutis fuisse (sicut jam supra memoravimus) eo quod Deus paritatem cum creaturis nullam habeat, ab iisdemque omnino independens sit. Copiosi in hoc sunt Ranzovii Commentarii: [note: lib. 1. cap. 6. In Gregor. ] ubi fusius instrui Lector poterit. De hujus numeri perfectione Macrobius, Nicetas, et alii disserunt. Astronomi hunc numerum Virginem esse inquiunt, quem olim Palladi Deae, inquam, Sapientiae consecrārunt. Virginem idcirco quod nihil ex se pariat. S. Hieronymus numerum hunc Sanctum [note: In Amos. ] his verbis nominat: Constat Deum ipsum septimum sibi diem consecrando, aliquid in eo numero esse, cum perfectionis, tum mysterii, et significationis indicasse. Hinc item Homerus:

Septenusque dies fuit, in quo cuncta peracta.

Et Calimachus:

Omnia septenaque die perfecta fuźre.

[note: Gen. 1. ] In Creatione Mundi sic de Creatore habetur: Requievit die septimo ab universo opere, quod patrārat. Hic septimus dies a prophanis quoque Idolorum cultoribus numinibus suis sacer habitus est, unde Orpheus:

[note: De Apolline. ] Ecce sagittifero peragrata est septima Phoebo.

Inter Christianos quoque non minus, ac inter Hebraeos septimana dierum septem decursu finitur: ac proinde post hunc hebdomas nova exordium ducit. [note: Exod. 25. ] Praecipit in lege veteri Altissimus, ut septem lampades coram altari suo ardeant, ubi Spiritus Sancti diffusio [note: Cap. 16. ] in donis suis intelligitur. Lex quoque in Deuteronomio stabilita est, quae ait: Septem diebus comedes panem absque fermento: Item alia lex sic habet: Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris, et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo: Et paulo infra: Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies. Fortassis hinc quoque consvetudinem suam traxisse potuit Ecclesia Romana, quae in memoriam Sanctorum qualiumcunque, quos praecipuo honore et privilegio condecorare intendit, septem dies continuos veneratur, ex quo octavarum resultavit festivitas. Vetus mos Hebraeorum fuit, ut septimo quoque mense congregarentur, et quovis decimo die mensis ejus jejunio se macerarent. In his observatu dignissimae sunt determinationes divinae: [note: Cap. 25. ] Sex annis (inquit liber Levitici) seres agrum tuum --- septimo autem anno Sabbatum erit terrae. --- Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem: et clanges buccina mense septimo --- sanctificabisque annum quinquagesimum --- ipse est enim Jubilaeus. Instituit [note: Deut. 31. ] Moyses, ut septimo quovis anno Deuteronomium legeretur: Judaei item septimo anno debitores [note: Deut. 11. ] suos absolvebant: libertatem servis impertiebantur. Ex quo manifeste apparet, quantopere haec natio (quae tum quidem temporis in orbe terrarum maxime inclyta erat, quippe Dei electa) hunc numerum venerabilem habuerit, tot in illo functionibus et caeremoniis collocatis. Transeamus ad alia.

[note: Gen. 5. ] Ad fratricidam Cain Altissimus inquit: Omnit qui


page 246, image: s246

occiderit Cain, septuplum punietur. Item dicitur [note: Gen. 7. ] ad Noe, cum in communi orbis diluvio consevare in arca speciem de quovis animante Dominus decrevisset: Ex omnibus animantibus mundis tolle septena, et septena --- sed et de volatilibus caeli septena, et septena. Septimo post haec die, cum in Arcam Noe introisset, diluvii aquae ad operiendam [note: Gen. 8. ] et inundandam terram increverunt. Mense item septimo requievit arca, vigesimo septimo die mensis. Post haec Sacer ille Nauclerus, expectatis ultra septem diebus aliis prout textus inquit, rursum dimisit columbam ex arca (cum jam corvum emisisset, qui ultra reversus non est) rediit autem columba, portans olivae ramum in ore suo. Septem fuerunt filii Japhet. Septem annis pro Lia servivit Jacob, totidem pro decora Rachel. Septem diebus castissimus puer Joseph dilectissimi Patris sui funera planxit. Septem erant boves pingves, et totidem extenuati, et macilenti quos Pharao vidisse legitur in somniis: per quos totidem annorum praenunciabatur et fertilitas, et sterilitas. Septem erant filiae Sacerdotis [note: Exod. 11. ] Madianitarum, quarum sibi unam Moyses matrimonio junxit. Termino item dierum septem summi Sacerdotis consecratio functione sacra peragebatur. [note: Exod. 37. Ibid. ] Totidem diebus manducari azima paschali tempore praeceptum erat. Candelabrum templi septem calamis, totidemque adornatum erat lucernis: quae cuncta de auro purissimo fabricata erant. [note: 1. Reg. 6. ] Septimo mense elapso postquam Philisthaei arcam abduxerant, rursum in potestatem filiorum Israel pervenit.

[note: Iud. 6. ] Propheta Balaam Regem Balac persvasit, ut altaria septem erigeret, atque illic septem arietes, septem quoque vitulos mactaret. Omne robur suum Samsone septem capitis suis capillis traxit. Septem numero erant filii Saul, quos Gabaonitae ad supplicium mortis poposcerunt. Septem annis a Salomone sumptuosissima illa moles Hierosolomitani templi constructa fuit: ad cujus dedicationem festivos dies septem, solemnitatemque maximam ordinavit. Unde ad hoc ipsum allusisse Salomon videri poterit, dum ait: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit [note: 4. Reg. ] columnas septem. Propheta Elisaeus non prius animam adolescentis mortui revocavit ad vitam, quam cum septem super eum vicibus se incurvasset. Non prius Rex Antiochus in efferata crudelitate sua satiari potuit, quam cum septem innocentissimos fratres Hebraeos traxisset ad supplicium. Finito tempore annualis hebdomadae, et septuaginta annorum, rei Israelitae a captivitate sua liberati sunt. Divina [note: Prov. 6. ] Sapientia declarat se septem vitia habere in odio, unde non immerito hinc traxisse numerum suum in [note: Isai. 11. ] septem peccatis capitalibus credi poterit Ecclesia. Septem recensentur Spiritus S. dona, unde plenitudo gratiarum divinarum perfecta diffunditur. Septem enumerantur poenitentiales psalmi. Contraxit filia Raguelis Sara septem vicibus sponsalia, nec ulli horum virorum copulata est. In Isaia item habetur: [note: Psal. 11. ] Apprehendent septem mulieres virum unum. Propheta David sic inquit: Eloquentia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum septulum.

De Sancto Job legitur, quod eum Dominus septem prolibus beatificaverit: amici item ejus, qui ad consolandum eum advenerant, et ad mitigandas afflictiones, supra terram cum eodem septem dierum sicut et noctium spacio sederunt. Unde ille ipse inquit: [note: Iob. c. 3. ] In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non target te malum. Celebrantur defunctorum fidelium exequiae a catholicis die primo et septimo: deducta consvetudine ab eo fortassis, quod Ecclesiasticus inquit: Luctus mortui septem dies. Non sine [note: Cap. 22. ] singulari divinae providentiae dispositione Rex Nabuchodonosor, non solum de throno suo dejectus fuit, sed omni etiam humana similitudine exutus, foenum agri cum bubus annorum septem spatio depastus est. In septuagesima septima generatione ab Adam usque, natus est Messias, Salvator noster: sicut id per seriem manifestam demonstravit S. Lucas.

Vidit in revelationibus suis Apocalypticis S. Joannes librum signatum sigillis septem, sicut et agnum habentem cornua septem, qui sunt septem Spiritus Dei [note: Apoc. 5. ] missi in omnem terram. Hinc praeter septem sigilla, septem Angelorum, septem tubarum mentio fit. Illic non minus Draco est, septem capitibus iisque coronatis [note: Item. c. 8. c. 12. ] terribilis, septem praeterea angeli, cum septem plagis: denique sic sacer textus ait: Et venit unus [note: Cap. 17. ] de septem Angelis, qui habebant septem phialas: Item paulo post: Et vidi mulierem sedentem super bestiam --- habentem capita septem. Ubi sacri interpretes per septem memorata capita septem montes intelligunt, supra quos mulier illa consedit: aut vero de septem regibus intelligendum: alii aliter interpretati sunt. Apostolus Paulus septem quoque Epistolas, ad totidem Ecclesias scripsit, hoc sacrato numero septenario insignes. Septem Diaconi in [note: Act. 6. ] actibus Apostolicis electi fuerunt.

Redemptor noster, commensales suos quatuor hominum millia, septem panibus satiavit, septem cophinis ex reliquiis adimpletis. Septem annis [note: Marc. 8. Luc. 2. ] cum viro suo vixit prophetissa Anna, testificante S. Luca. Per divinum dictamen Isaiae caput septimum evidentissimam humanae Redemptionis prophetiam continet. Septem daemonia Salvator noster de corpore paenitentis Magdalenae ejecit. Christus item septem nobis genera petitionum in oratione sua dominica, erga Patrem caelestem suggessit: toties item Patrem suum in cruce pendens deprecatus est, cum ardentissima, et ultima verba sua proferret, quae non secus ac fulgur aliquod plenum igne, de foco amoris illius immensi processerunt. In cruce rursum septem horis pependit, in quarum ultima expiravit, postquam a septem partibus divinum sangvinem suum tanquam gemmas pretiosas profudisset. Post tantos item dolores die septimo in sepulchro requievit. Totidemque post resurrectionem diebus se discipulis suis manifestavit: post haec septem septies repetits diebus Spiritum suum Sanctum mundo impertiit. Interrogatus praeterea a Petro, si septies remittendae culpae essent, respondit Jesus, non solum septies, sed et septuagies septies. Cognoverunt non Hebraei solum, sed Graeci quoque, et Latini in numero septimo perfectionem quandam contineri, eumque omnibus numeris absolutum esse. Unde Virgilius beatitudinem quorundam indicare volens, sic ait:

--- O terque, quaterque beati!

Hoc est beatissimi, inquit Commentator.

Proinde ut ad alia quoque gradum nostrum dirigamus, et ut a divino illo ad materiale caelum descendamus, septem stellae reperiuntur, Pleiades nominatae: Ursus item major, minorque septem stellis condecorantur, et in circuitu suo continent. Ipse zodiacus, una cum sole, ordine, numeroque septenario incedunt: In septimo siquidem signo solstitium brumale fit, in septimo item aequinoctium evenit: atque ita tam in oriente, quam in occasu septimus semper accidit. In hac hora sol, tam nocturno, quam


page 247, image: s247

diurno tempore angulum caeli ingreditur. Septem et amplius ab antiquis numerata sunt climata. Quavis hora septima fluxus fit maris accrescendo, septem decrescendo. Isther fluvius, vel Danubius, Nilus item septem ostiis se in mare effundunt. Hinc Horatius:

[note: Lib. 6. ] --- exitus Isthri
Fundere non uno tantum quem flumina cornu
Accipimus: Septem exit aquis: septem ostia pandit.

Et Juvenalis:

[note: Satyr. 13. ] Rari quippe boni: vix sunt numero totidem, quot
Thebarum portae, et divitis ostia Nili.

Item alius:

Roma suos septem colles, miracula septem
Mundus habet: totidem sidera laxa Polus:
Artes ingenuae septem, septem ostia Nili
Sunt.

Tradunt complures, inter quos Xenocrates, Padum fluvium stagna efforinare septem. Cursum periodicum Luna conficit decimo quarto quovis die, ubi novilunium incidit, aut plenilunium. Septem dies sunt, quibus mare placatum manet, tum nimirum cum halcyon avicula nidum suum construit. In infirmis crises plerumque septimo die accidunt, et ab his aut sanitatem, aut secuturam mortem ominantur. Unde Galenus ait: Septimum numerum, decretorum omnium non numero, et ordine, sed viribus ac dignitate primum esse. Septimus duplicatus rursus diem criticum format. Unde dies septimus, decimus quartus, vel vicesimus primus febrium plerumque terminus est: aut valetudine recuperata, aut morte interveniente. Septimo die, inquit Hippocrates, post concubitum partus fieri in faemina principium: tum enimvero coagulari semen, in formam autem redigi, et figuram suam non nisi hebdomadibus septem praeter lapsis consequi: ac sic quadraginta novem diebus in materno utero organizari embryonem. Post diem septimum nativitatis suae infans umbilici sui reliquias, et radices abjicir.

Graeci olim in more positum habuerunt, ut infantium nulli, nisi septimo die nomen imponerent: quo die elucescente tandem puerum vere appellabant vitalem. Post hunc diem primum visionis suae usum perfectum et potentiam adipiscitur. Septimo mense dentes iis protuberant, qui rursum anno septimo excidere, et rursum solent redintegrari. In his annis ab Astronomis Saturno dedicantur, quippe qui in eos tum dominium suum exercet. In anno septimo loquelae soliditas et perfectio sequitur. In septenario secundo, decimo quarto videlicet, primum pubes apparet, aut prima circa labia lanugo; in quibus annis pubertas exordium suum habet, et primum generationis, et virilitatis vigor animadvertitur. In faemineo item sexu prima solent menstruorum initia esse.

In vigesimo primo aetatis anno, hoc est ter septimo in mento barba et pili incrementum primum produount, vox mutationem consequitur, et longitudo corporis augmentari desinit. In quater septimo, vigesimo nimirum et octavo fortitudo, et robur corporis invalescit, et hic Juventutis decursus est, cum haec aetas jam armis portandis, laboribusque corporis perferendis idonea sit. In quinquies septimo, hoc est tricesimo quinto in vera activitate sua homo est, ut generandae proli aptissimus sit. In sexies septimo, quadragesimo nimirum et secundo, robur intelligentiae maturatur: cumque septimana septima annorum advenit quadraginta novem jam adimpletis, in homine prudentia solidatur, et perfecta aetas insurgit, jam senectutis primordia prae foribus sunt. In octavo septennio, quinquaginta sex annis jam peractis, consilium tam in pace, quam bello spectabile esse solet. In septennio nono, anno sexagesimo tertio jam vires decrescunt, et minuuntur: jamque religio, et pietas metu ingruentis mortis, adaugentur. Septenarius decimus, annus videlicet septuagesimus, a multis vitae meta constituitur, tanquam ea aetate ubi pes in sepulchro jam locatus est. Unde David hanc mortalitatem considerando sic ait: Dies annorum nostrorum septuaginta anni: praesignans hic dierum suorum terminum: in quibus etiam vitae suae spatium Rex piissimus conclusit. Marcus Varro tradit, hominem ad hoc aetatis jam provectum, ulteriorem vitae suae prolongationem desiderari non debere: anno enim octuagesimo ut plurimum senes repuerascere inquiunt. In toto itaquae vitae nostrae compendio septenarius vices suas obtinet, in quibus, et intra quas homo efformatur, completur, egreditur, vivit, alimentatur, crescit, maturatur, et moritur. Ac sic septem aetates hominis dicendae sunt, juxta famosissimum Hippocratem; Infantia, pueritia, adolescentia, juventus, virilitas, senectus, aetas decrepita: quae singulis septenniis acquiruntur, aut deperduntur. Septem motus hominis praecipui, septem membra sunt principalia, septem viscera praecipua: septem capitis foramina, per quae sensatio fit. Septem nervi majores sunt, septem meatus per quos corpora ab immunditiis suis purificantur. Septem ossa cranii: septem denique horae pro nocturna quiete homini assignantur.

Haec universa, ni fallor, jam abunde sufficerent ad dignoscendum, quantopere numerus hic perfectus, quanta observatione, et consideratione dignus sit, quot mysteriis gravidus: huncque potissimum esse, qui ad rerum omnium multitudinem, significationem, et perfectionem concurrat: huncque omnium propemodum rerum stabilimentum et perpetuitatem notare. Sed tot alia insuper adhuc in hoc numero mysteria abduntur, ut silentio tegi nec possint, [note: lib. 21. praepar. Evang. ] nec debeant. Notat Eusebius, qua ratione Graeci sub nomine Hebraico Jehova, sic apud eos scriptum (IEH[?]OYA) in quo omnipotentiae divinae summa perfectio concluditur, universas vocales suas concludant, per quas omnia exprimunt, et quae numero septeno comprehenduntur. Hoc nomen in effabile dixerunt propter harum vocalium et syllabarum congeriem: Apud Latinos JEHOVA dicitur.

Siquidem autem de significatione divina, ad humanam descenderimus, harmonia musicae occurrit, quae metrum et consanantiam et pausas suas ab hoc numero mutuatur, quae musica nihilominus ornamentum paradisi est. Septem enim sibi vocalos musica accommodat. Hinc Fornutus vetus Author observavit, septem diversos terminos esse, quibus omnis modulatio vocis constet. Haec vox item septem qualitatibus dotata est, acuta, gravi, circumflexa, densa, tenui, longa, et brevi. Propositiones item omnes Arithmeticae, Geometricae, et Musices terminum omnem quaternarii, et ternarii olim amplectebantur. Hinc cum Marco Tullio, et Hippocrate, jam memoratis, Philo sic concludit: Numerus septenarius vim perfectissmam insitam continet.

[note: Ex Beierlinch. Theat. vit. hum. lit. H. ] Communis est opinio Pythagorae, Platonis, Aristotelis, Galeni, Origenis, S. Cypriani, Hieronymi, Ambrosii, Augustini, et aliorum: quibus corre spondent scripta S. Irenaei, Hilarii, Justini, Polycarpi, Cyrilli, Chrysostomi, Lactantii, Bedae, et aliorum. hunc numerum, tanquam Deo sacrum, esse mensuram temporis, ordinis, quietis, et symbolum universitatis. Hinc iidem Authores confirmant,


page 248, image: s248

quod supra relatum est, ultimam Mundi revolutionem septies millesimo anno eventuram, quam etiam magnum illud septimum Sabbathum apellandum. Roboratur authoritas haec a praefato Lactantio, qui in argumentum Mercurium Trismegistum adducit, et Sibyllarum vaticinia. Hanc hypothesin nostram Elias Thesbita consolidare satagit, dum ait: Sex millibus annorum stabit Mundus, postea collabetur: duobus millibus inane: duobus millibus lex: doubus millibus Messias. Adhaec praedicta cum utili moralitate [note: Ad Fortunat. de exhortatione Martyrii. ] adjungit Beierlinch: Si aliquid his deerit, propter peccata nostra, quae multa, et magna sunt. Haec sententia Prophetae non absimilis, per Commentarios Jacobi Pammelii roboratur, qui in testimonium traditionis hujus Epistolam S. Cypriani adducit: qui ait: Septem dies, septem annorum millia [note: Lib. 20. de Civit. Dei. cap. 35. ] continentes: addit Pammelius: Non satis intelligo, nisi ejus fuerit sententiae, in qua se fuisse fatetur. D. Augustinus. Hanc opinionem nihilominus S. Augustinus ipse retractavit, dicendo: Verum neque hae probatur opinio, utpote quae ad chyliastas accedat quam proxime: qui hoc solo differunt, quod carnales delicias in illo Sabbatho somnient: inter quos fuerunt latini: Tertullianus, Lactantius, Victorinus, Severus: et Graeci: Papias, Justinus, Irenaeus, Apollinaris. Si autem haec opinio a Sanctis infringitur, reprobandus est Pammelius, et Elias, non Propheta, sed Rabbinus. S. Augustinus supra Canticum Annae Prophetissae: Erumpe et clama: sterilis peperit septem: et quae multos habet filios, infirmata est: haec verba ad Ecclesiam applicat, quippe quam in septenario, perfectionem ampliorem possessuram esse indicetur. Unde S. Joannes, inquit, scribere se septem Ecclesiis, quae sunt septem Spiritus Dei.

Qui longiores, diffusioresque significationes, et mysteria supra septenarium hunc numerum desideraverit. S. Augustini de Civitate DEI librum legat undecimum, capite primo et tricesimo: eundem supra Psalmum centesimum decimum octavum sermone trigesimo primo. Pari modo in sermone supra septem sigilla res observatu dignas, singularesque immiscuit, mystice quodque horum sigillorum explanando, quod ego nihilominus brevitatis studio praetermittendum esse censui, dum Lectorem meum ad has lucubrationes tam utiles, tamque sanctas ablego. Nec tamen silentio praeterire possum praeclarissimas illas supra Spiritum DEI observationes, quae ab eodem Sancto productae sunt: denotant autem Spiritus Sancti dona. Qui proinde sic habet: Datum suisse Spiritum Sapientiae Adamo, cum creaturis nomina imposuit: Spiritum intellectus viro Justo Noe, cum a Deo intellexit quo ordine arca componenda esset: Spiritum consilii datum fuisse Abrahamo, quippe qui nil, nisi consiliante Deo peragebat: Spiritum fortitudinis datum esse Patriarchae Isaac, qui intrepide imminentem cervicibus suis mortem praestolatus est, et injurias gentium aequo animo toleravit. Spiritum Scientiae viguisse in Jacob, qui facie ad faciem cum Deo loquebatur: Spiritum pietatis fuisse in Moyse, qui salutem propriam, saluti gentis suae postposuit: et qui conversus ad dominum [note: Exod. 32. ] ajebat: Dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. Spiritum timoris in David: qui habendo in manibus suis Regem Saul, cum ferire eum posset, praepediente timore Domini, a percussione abstinuit.

Non minus, quam illae superiores, in genere suo copiosae sunt observationes S. Joannes Chrysostomi supra id quod ad fratricidam Cain Deus inquit: Omnis, [note: Hom. 19. in Genesim. In Histor. Comp. ] qui occiderit Cain punietur in septuplum. Georgius Cedrenus item, cum Christiana exactitudine observavit, septem mortuos intra vetus novumque testamentum in vitam revocatos esse, unde ait: Octavus Christus de mortuis victor existit, qui et septem alios in vitam revocaverat: concludit ex his (cum prius de his mortuis vitae restitutis exactam narrationem dedisset) Octavus Christus post toleratum salutis nostrae supplicium, ex morte in vitam rediit.

[note: Tractat. de Spir. S. ] S. Cyprianus in exaltanda singulari, et divina septem donorum Spiritus Sancti virtute admodum prolixus est, qui super haec a devoto, et erudito lectore consulendus erit, ne in hoc volumen praeter debitum, citationum congeriem conferre videar. Ultimum nihilominus corollarium adducam, quod multum quidem huic loco opportunum censeo, quo videlicet, universa quae supra dicta sunt, epilogantur: verba ejus haec sunt: Septem Sacerdotalibus clangentibus tubis Jericho corruit: septem petitionibus orandum patrem filius docuit: remissio peccatorum duplicato septuagies septies Petro mandatur: Leprosus septimi diei inspectione a Sacerdote judicatur: summi Sacerdotis in septem diebus consecratio consummatur: Dominus Jesus Christus de septem panibus quinque millia hominum reficit: Justus quisque Deo laudes per diem septies dicit: Ipse Dominus Jesus ab Adam, secundum generationes, quas Lucas commemorat, septuagesimus invenitur, ut ultionem in Lamech septuagies septies promulgatam veniens terminaret: septem diebus in Pascha editur azyma: septem diebus, mense septimo tabernaculorum solemnitas celebratur: in septem annis Templum a Salomone construitur: septem brachiis, et totidem luminibus candelabrum adornatur.

[note: De exhortatione Martyrum cap. 11. ] Hae considerationes, quae a tanto Authorc derivant, et devotione, et sanctitate plenae sunt. Eadem nitiditate idem Sanctus ad Fortunatum Episcopum utitur, dum de Machabaeorum martyrio disserit, qui in praefato numero cursum gloriosum passionis suae perfecti Athletae terminarunt. His exemplis, et eruditionibus jam memoratis, tamque memorabilibus, sub silentio praetereundae non sunt considerationes, quas praefatus Author, in libro primo contra Judaeos adducit, illic nimirum ubi de Annae viduae Cantico meminit: Filii septem sunt, inquit, unde Paulus septem Ecclesiis scribit: et Apocalypsis Ecclesias septem ponit, ut servetur septenarius numerus: ut dies septem, quibus DEUS mundum facit: ut Angeli septem, qui assistunt, et conversantur ante faciem Dei, sicut Raphael in Tobia dicit: et lucernae septiformes in tabernaculo martyrii: oculi Domini septem, qui mundum speculantur: et lapis cum oculis septem ut Zacharias dicit: Et Spiritus septem, et candelabra in Apocalypsi septem: et columnae septem, super quas aedificavit domum Sapientia apud Salomonem. Denique S. Hieronymus sequentes authores supra hunc numerum adducit, sic inquiens: De impari numero disputarunt: Clemens, Hyppolitus, Origenes, Dionysius, Eusebius, Didymus, nostrorumque Tertullianus, Cyprianus, Victorinus, Lactantius, [note: In Apolog. contra Iovinium in fine. ] Hilarius. Amplum inde Tractatum format Macrobius in somnio Scipionis Gellii, ad librum tertium. S. Hilarius item in Praefatione supra Psalmos supra illum versiculum: Septies in die laudem dixi tibi: Videatur postremo super haec Petrus Bonghius, in mysteriis numerorum in volumine amplissimo, et erudito. Interim haec dixisse de his sufficiat.

Octonarius de duobus quaternis constituitur: inter numeros perfectos collocatus: nomen habet salutis: unde in nomine, et in literis, quae altissimum et svavissimum hoc nomen JESUS formant, hi


page 249, image: s249

numeri inveniuntur 888. In Genesi habetur, Abrahamum ad redimendam captivitatem fratris sui, contra hostilem Regum exercitum trecentos decem et octo ablegasse vernaculos: ubi Sancti Ambrosius, Eucherius, et Rupertus non tam numeri quantitatem, inquiunt, expressam esse, quam meritum electionis: hinc ajunt: Eos Abraham adsciscit, quos numero fidelium judicavit dignos, qui in Domini nostri passionem crederent. T. enim, quod Graecis, 300. significat, signum est crucis. I et H. quae decem et octo valent, initium sunt, et abbreviatum nomen Jesu constituunt: deest tantum litera S.

Ad solemne justumque convivium Plato personas octo et viginti requirit, alludendo ad lunae cursum, quae vigesimo et octavo die renovatur. Xenophon non nisi octo commensales postulat. Refert Lampridius Heliogabalum, sicut erat animo deformis, conivium totidem corporibus defectuosis constans instituisse (octo enim sorte adhibuit: calvos nimirum, luscos, podagricos, surdos, raucos, nigerrimos, monstruosae longitudinis, denique nasutos) in proverbio Erasmi delectatum: omnia octo. Octo beatitudines sunt, quas in monte Christus proposuit. Circumcisio octava die instituta est. Sufficiant haec de numero octonario.

[note: In Arat. Carm. ] Novenarius, sicut supra vidimus, Hieroglyphicum plurium rerum est: quod a Theone observatum: Ad hunc numerum Musae spectant, sicut jam relatum est. Novem Angelorum chori sunt: ex quibus Hierarchiae novem procedunt, quae alternis vocibus, et altissima melodia in Paradiso resonant. Observabatur olim a partu infantis dies nonus, pari modo post mortem (prout inter Christianos septimus) fiebant autem memorato die solemnitates lugubres, ubi sub defuncti tumba epulabantur: in cujus item cranio deaurato bibebant: gladiatores etiam sub tumba nudis gladiis ludendo, quasi per jocum mori discebant. Hinc festivitas novendialis dicta est: Et Horatius: Novendiales dissipare pulveres. De his omnibus Donatus in commentariis suis, item Caelius Rhodiginus, et Festus ampliores tractatus habent.

Inter alia in sacris literis Patriarcha Joseph piissimas defuncto Patri suo exequias novem dierum spatio instituit, septimo mense jam elapso. In his omnium [note: De funeribus Rom. 4. Reg. 17. ] diffusissimus est Kerimannus Lubecensis: Anno nono Osee Regis cepit Salmanasar Rex Assyriorum Samariam. Die nono Julii vetus templum dirutum fuit. In lege nova, circa horam nonam Salvator noster divinissimo Patri suo Spiritum reddidit, quem tertio ab hinc die resumpsit. Ecclesia quoque novem septimanis canticum jucunditatis omittit. Sed de his hactenus.

Numerus denarius a Proclo numerus circularis appellatur. Finis numerorum est: dum enim numerus terminatur in decade, per modum Phoenicis renascitur, et in semetipsum retorquetur. Haec Platonis sententia erat, dum ajebat, monas genuit monadem. Placitum [note: Decem commensales non ultra. 2. Iliad. ] olim erat, ut commensalium numerus denario item constaret: unde ordinatum fuit, ne minus decem, nec his amplius mensae adhiberentur. Sic apud Homerum et Eusthatium declaratur. Hicritus apud Judaeos quoque usurpatus fuit. Quod scientias concernit, Philosophi praedicamenta decem constituunt: Astronomi decem sphaeras caelestes. In parabola operariorum, quos Christus in vineam missos refert, Paterfamilias denarium diurnum expendit. Dumque omnipotens Deus elargiri populo suo praecepta voluit, ea in denarium redegit, duabus tabulis comprehensum. Porro Abraham zelo sancto compulsus, remissionemirae divinae contra pessimos confinium illorum habitatores postulavit, siquidem in Pentapoli decem justi invenirentur. Decem leprosi erant, qui Christo obviam ibant: quos in itinere mundavit. In omni item lege usus invaluit, ut Sacerdotibus decimae [note: Serm. de decimis. ] darentur: unde S. Augustinus ait: Attende, quod creatura decima inter intellectuales sit homo: quia novem sunt Chori Angelorum, decimus ordo est hominum. Unde per decem Virgines prudentes universitas salvandorum in Evangelio insinuatur. Legantur super haec Sanctus Gregorius in capite nono Prophetae [note: lib. 1. c. 15. ] JOB: Augustinus de doctrina Christiana: S. Irenaeus adversus haereses: hi materiam abundantem curiositati Lectoris suppeditabunt.

De numero undenario inprimis Evangelium meminit, dum de operariis in vineam missis quidam non nisi undecima venerunt. Supra quod S. Athanasius [note: Quast. 52. ] commentatur, hic Apostolum Mathiam praesignatum fuisse, qui sacro collegio accessit, vel prout acta [note: Act. c. 21. ] Apostolica docent: connumeratus est cum undecim. Numerus hic imperfectus est, spectans ad ea quae saecularia sunt. In hunc sensum a S. Hieronymo in capite primo Zachariae sumitur. Numerum enim decimum excedit, et ab unitate sejungitur. Unde etiam typus est eorum, qui a lege Dei recedunt, et divina [note: Anti-Christus. ] praecepta praevaricantur. Venerabilis Beda affirmat, hoc numero Anti-Christum signari. Hunc undecimum [note: In Apocal. 17. ] cornu esse a S. Joanne in Apocalypsi descriptum. S. Augustinus hunc numerum imperfectum asserit, et [note: Lib. Concor. Evangel. c. 4. ] sic concludit: Est denarius justitiae numerus in decem praeceptis. Peccatum legis, vel transgressio utique in undecimo significatur: unde in tabernaculo fieri jubentur undecim vela cilicina.

Paucae quidem sed ponderosae observationes circa numerum duodecimum occurrunt. Numerus enim collegii Apostolici est. Sub hoc item numero portae Paradisi recensentur. Duodecim fontes palmarum erant, quos Israeliticus populus in campestribus Elim invenit: tum videlicet cum ad terram promissionis [note: Cap. 15. ] proficisceretur: prout Exodus docet. Hic numerus olim numerus Jovis appellatus est: ex eo, quod duodecim mensium spatio sol terram universam circumgyret. Totidem Zodiaci signa sunt. Caesar Augustus cum in Apollinis forma coenaret, totidem commensales mensae suae, in habitu deorum vestitos adhibuit. [note: Lib. 20. de Civ. Dei. c. 5. ] De perfectione numeri hujus S. Augustinus diffuse admodum disserit, dum promissionis ejus meminit, qua Redemptor noster Apostolis suis ait: Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes. Duodecim petrae erant, quas in rationale Aaronis inseri Deus praecepit, totidem Patriarcharum nomina illic insculpta erant. Duodecim exploratores erant, qui ad speculandam Chananaeorum terram missi sunt. Totidem fructus Spiritus Sancti sunt, ab Apostolo Paulo enumerati: [note: Ad Galatas c. 5. ] Et S. Joannes in Apocalypsi de omnibus tribubus duodecim millia signatorum recenset.

Hae significationes Decadum, et Duodenariorum, in numeris inferioribus ad numerum usque tricesimum sextum applicari possunt. Succedit his quadranarius, de quo cum jam abunde in Hieroglyphicis meminerimus, hic solum adjungendum, quoa sicut tempus et symbolum jejunii est per cursum sanctae Quadragesimae, ita numerus poenitentiae est: Quod ex eo deductum est, cum Jonas Ninivitis annunciavit: Ad huc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, quo tempore: Induti sunt sacco a minimo usque ad maximum. Quievit Redemptor noster quadraginta horis in sepulchro: et post sacro sanctam Resurrectionem suam totidem diebus cum Apostolis et discipulis suis in terra conversatus


page 250, image: s250

est: ubi eos in possessione regni caelorum confirmarint. Sic cum natus esset in antro Bethlehemitico commorari voluit, donec adimpletis diebus his cum Sanctissima Matre sua se in templo praesentavit, ad legem videlicet adimplendam, quae hujuscemodi functionem imperabat. Qui his plura desiderat, authores supracitatos percurrat.

Numerus quinquagesimus, prout dictum est, numerus Jubilaei est, post quinquaginta dies Spiritus Sanctus descendit. Diluvium item centum et quinquaginta dies supra terram commoratum est. Abraham pro contaminatis urbibus deprecaturus, de numero, quinquagesimo exordium sumpsit, dicendo: Si inventi fuerint quinquaginta justi: ac sic deinceps ad decem usque descendit: supra quod diffusa paraphrasis Angelici Doctoris est: qui ad finem ita concludit: Quinquagenarius numerus denotat plenitudinem gratiae Spiritus Sancti, et supremum justorum vitae genus in perfecta Dei contemplatione (qualis esse in terris potest) et ardentissimo ejus amore collocatum.

Descendamas hinc (quandoquidem supra jam de reliquis punctis, aut numeris sufficienter ratiocinatus mihi videor) breviter ad centesimum: qui denariis decem constat, quinquagesimi duplus est: figuram [note: Exod. 27. ] habens caelestis vitae. Hujus symbolum erat olim tabernaculum foederis, quod secundum scripturam centum cubitis extendebatur: de quo loco venerabilis Beda copiose commentatur. Noe anno centesimo arcae fabricam adimplevit. Anno centesimo dilecta proles Abrahami nata est: in eodemque tempore in terram promissionis intravit: ubi Isaac centuplicem fructum seminum suorum, quae in terram Gerasenam disseminaverat, feliciter messuit. Christus item centuplicem gloriam iis promisit, qui spreto saeculo, se secuti fuerint. Pari modo centum oves se possidere inquit, easdemque tanquam Pastorem bonum in fideli custodia tueri, insinuando plenitudinem rationabilis creaturae. Idem Salvator fidem Centurionis Israeliticae fidei praefert, et hoc faciendo electionem Gentium praenunciat.

Concludo copiosissimum tractatum hunc eo, quod Petrus Bonghius in amplo volumine suo de numero quadringentesimo refert, caeteros praeterire hic placet, quando jam alibi dehis sat ratiocinati sumus. Observat hic, in scripturis divinis saepius hunc numerum in bonam partem usurpari: tum praecipue, cum David [note: 1. Reg. 22. ] iram Saulis subterfugit: ad sui enim tutelam quadringentos viros secum tenuit: totidem erant pseudoprophetae quos verus Dei Propheta Elias occidi jussit: sicut [note: Cap. 22. ] in libro Regum tertio cap. 18. habetur. Tot item erant, qui Regem Achab seduxerunt, sicut in eodem libro legimus. Muri Jerusalem, demoliti ceciderunt, cubitis quadringentis mensurati sunt: sicut liber [note: Cap. 14. Gen. 32. ] quartus Regum recenset. Totidem satellitibus stipatus erat Esau cum reduci de Mesopotamia fratri suo obviam processit. Hebraeorum servitus, et peregrinatio, [note: Actor. 7. ] juxta actus Apostolicos, totidem annis duravit.

Haec sunt potissimum, quae tibi Lector, quantum facultatis meae erat, ad profectum et utilitatem tuam in compendio suggerere potui: siquidem etiam varietatem disciplinarum tractare mente valueris, varios in iis numeros pro earum diversitate inventurus es: quasdam etiam vigorem suum, et essentiam numeris debere, ab iisdemque et significationem, et evidentiam majorem adipisci. Inter has praecipuae sunt Arithmetica, Musica, Oratoria, Physica, Grammatica, et aliae. Hae disciplinae, siquidem mensura debita accesserit, in manu viri solertis, et ingeniosi, admirabiles, et portentosos effectus producunt, ita ut communem rerum ordinem transcendant. Rarae enim in Mundo operationes sunt, quae numeris non indigeant.

Nec tamen propositi mei est, omnia numerorum mysteria exponere, sed ea solum quae prima fronte se oculis nostris objiciunt: meminerit autem prudens Lector censurae ejus, quam de S. Joanne Chrysostomo supra allegavimus.

Atque haec digitorum gloria est, quod principium et incrementum numeris, et mensuris praehuerunt.

Denique proprium digitorum elogium inprima Centuria mea (quae Saeculum Momi intitulata est) jam impressum, huc collocare statui: ut videlicet quae huic materiae univoca sunt, e manibus meis labi non patiar, sed universa sub oculis ponam. Compositum autem est supra morem illum antiquum (quem praesens quoque seculum usurpat) qui, micare digitis, dicitur: quod Itali, giuocar all'amora, nominant: sed antiquissimi, Digitis sortiri, dixerunt. Itaque thema tale est

Ad sortientes digitis. Argumentum.

Marcus Varro dum pugnaturus esset cum Atheniensibus, per Ironiam dicebat: micandum est cum Graeco, manibusque sortiendum ut ego illorum numerum, aut illi meum valeant superare. Cicero lib. 2. de Divinit. Nemesianus.

Digitos tractare micantes. REPREHENSIO.

Si fertis manibus sortes?
Fortes si Cynaegiri firmiores tam varias valent sistererotas.
Quam facile extricabilis nexus:
Nec mirum, si nihil innixus in fluxu:
Dum minora cupitis puncta, temporis bonum Amittitis punctum.
Nullibi sors solidabitur, si digitis labitur:
In Mero, et numero, quocunque in joco, et loco,
Ut decipiant, mutantur hae manus:
Manus, non quia munus, sed amissio.
Juncta ubi fides, si hae disjunctae apparent;
Proxime ad cedes, si sedes altercationum:


page 251, image: s251

Eo magis cruentarum, quo pares, et impares digitis figitis.
[note: Alludit. ad ludum. ] Non potest adesse amor, ubi amor jocatur.
O Exauctorata authoritas, utquid dextera dominari?
Siper extera minorari, haecmavult, quam mereri, vereri.
Ignavia stragulis en larvata virtutis,
[note: Iconolog. Ripa de Ign avia. ] Non complicatas, sed explicatas manus ostendit.
Tu disce spectator in puncti jactura, temporis
inesse jacturam.
Gyges ubi centimanus, vel refulgens Osyris,
Qui numeris tot elementa ministrent?
At volvepunctum prolusor, et luctum provolves delectu:
[note: Virgil. ] Cui proximo opitulando eris proximus,
Cui porriges manum, de quo ille clamabat:
Da dextram misero, et tecum me tolleper undas?
[note: Pier. de manib. et digit. ] Ut quid Chaldaei, et Haruspices tantis digitomm surculis
pundorum ponitis acervos?
Quid circulis centenarias, et millenarias putastis supputationes?
Poteratis in praescriptae volae vallo brevi temporis intervallo
Numerorum tot spacia metiri.
Quinque sunt digiti manus, totidem pariter sensus;
Ut quid ergo turpiter isti e manibus fluunt?
In virtutis Lycaeo recta non potest vitae moralis actio firmari;
Si actionum articuli inconsulto lapsi e manibus
Non possunt accurate rimari.
[note: Ex officina Ravis. ] Instabis. Alcibiades, Socrates, Agesilaus, Architas, atque alios
Mundi Dynastas digitis fuisse sortitos.
Opportuna locutione micarunt, non dimicarunt:
Vos pro nummis, et numeris, Numinibus importuni
Arma saepe portenditis.
Illorum talis fuitremissio, ut animum a curis erigerent,
Unde tales lusus eligerent;
Tu quoque ad vitae trutinam taliter morare, ut aequaliter
Sive pares, sive impares valeas ferre sortes.
[note: Ovid. dt Ponto. ] Omne solum tibi erit Patria: ut piscibus aequor,
Et volucriliquido quidquidin orbe patet.
[note: Cant. 3. ] Miro sicmodo manibus tuis distillabis myrrham:
Firmo clavo fixam tenebis fortunam.
Qui porro sic digitos mittit, ut tempus amittat,
Vulgati poenas sortietur adagii,
Dignus qui in tenebris mices.
His ista conveniunt, qui manus ponui it in oculis.
Fides illi non est praestanda, qui fidem a digitis rejicit.
Quibus sortes tot punctis labuntur:
Meliori, et acriori objurgandi sunt

REPREHENSIONE.

Grandis adeo dispartitas est, de mole quantitativa tot paginarum ad parvitatem digiti: unde gygas pygmaeo comparatus videbitur. Proprietas haec est, Quintarum essentiarum, ut eas appellant, quae in modica circumferentia magnam virtutem includunt. Ego quoque, qui servitiis tuis, mi Lector, addictus sum, magnae mihi gloriae duxero, si tibi non pauca in paucis dedero, si quantitas rerum modica, a virtute earum aestimari poterit: atque hoc tomm est, quod exhibere tibi Lector potui, unde concludo:



page 252, image: s252

Per le deta.

Oh di pianta vital rami fecondi,
Che frutti generar tanti sapete
Che prodigi trattare a goria havete,
E in un mondo scoprir fate piu mondi.
Per voi fia sol, ch' ogni saper s'infondi,
Caratteri qual hor varii tessete,
Nuntii di nove alterne, or triste, or liete,
Date auvisi, or funesti, or giocondi.
Cio, che dal Emisfero al Ciel si stende,
Dove sin sparge il sole il rag gio d'oro
Vostro valor, volra virtu comprende.
S' ha tre nodi ogni deto; Io quindi esploro
Di misteri sublimi alte vicende,
Onde un essenza in tre persone adoro.

UNGVES

Anatomia.

IN magno illo libro quem summus opifex infactura corporis humani quasi oculis legendum exposuit, et in quem dextera altissimi (ut de iis loquar quae ab extra visibiliter producta sunt) perfectionem summam contulit, nec accentus, nec comma, nec virgula minima est, quae observatione, et mysterio plena non sit. Ungves hic occurrunt, qui quamvis videantur censeri inter minutias posse, quorum etiam resectamenta, utpote exerementum inutile, rejiciuntur, siquidem in eorum diligenti scrutinio immorari nobis placuerit, eorumque conditio, et essentia ponderata fuerit, invenientur et ipsi non sine magna ratione formati, nec minus etiam mysteriis, et speculationibus foecundi. Pauca nihilominus sunt, quae de his Anatomici referunt, tanquam de iis partibus (prout illi ajunt) quae alterationibus, aut mutationibus subjectae non sunt, atque idcirco severiori examine digna non arbitrantur. Inquiunt autem ungves melioris tantum ufiis, et commoditatis gratia creatos: hinc duritiem illis datam, ut hac succurrente etiam corpora minuta, quae facile alioquin subterfugerent, apprehendi, et contrectari possent. Hi ungves igitur, prout diximus, hanc corpusculorum attrectationem promovent in digitis, manum quae et solidiorem, et magis confirmatam et defensam reddunt. Actionesitem venarum, arteriarum, cutis, et pingvedinis conservant. Progerminantur a crassioribus exerementis, unde etiam sineintermissione increscunt, et sicut pili, prolongantur. Hoc eorum incrementum nihilominus imperfectum est, cum alimentorum attractione formali non fiat, nec assimilatione, sed sola appositione.

Mediocriter duri sunt, ut injuriis externis tanto melius resistant; rotundi propter securitatem. Illorum principium radix nominatur, est autem pars illa candida, in modum lunae formata, quae potissimum circa ungvium radices est. Non raro maculas admittunt: quae vulgo, bugie, nominantur, quamvis id in alio sensu a physiognomis sumatur. De his autem ungvibus, tanquam parte solum integrante, nec usqueadeo essentiali, nulli curae, nullis infortuniis fubjecta; pauca admodum physico Anatomici habent, quae ratiocinentur: ex iisdem quoque rationibus in secuturis titulis idem eventurum arbitror.

HIEROGLYPHICA.

FIgura hominis, quae mordere, imo et lacerare ungves suos videatur, antiquitus pro Hieroglyphico ejus sumebatur, qui aut profunde meditaretur: aut vero, qui contumelia quadam affectus de eadem vindictam consecutus esset. Et quamvis in tractatu manuum hujus rei mentio facta jam sit, huc tamen potissimum spectat, propter quod et hic praetereunda non erat. Valerianus erudite inquit: Quod si hominem digitos, aut ungves, commordentem pulum, [note: In digitis. ] sculptumve inspexeris, scias eo gestu alias quidem meditationem, profundumque ad extasin usque cogitatum intelligendum: alias vero poenitentiam facti, ulciscendique minas. Quod ad vivum exprimitur et Persio, et Horario, quorum unus sic habet:

Nec pluteum caedit, nec demorsos sapit ungves.

Alter vero:

Saepe caput scaberet, vivos et ruderet ungves.

Denique Propertius:

Vngve meam morso saepe querźre fidem.

Siquidem meditatio in bono fuerit, esse nequit quin effectus quoque optimus correspondeat: eodem modo de contrario sentiendum. Quod vindictam concernit: haec inter actiones malas reputanda; unde Amator Laurae inquit: Vindictā nihil amarius: quam cur dulcem quidam dixerint, mirari soleo: sin autem dulcedinem aliquam inesse senseris, talis dulcedo erit effera, viro indigna, et propria belluarum, sed non omnium, praemor dacium vero atque ferocium.

Quantumcunque res alioqui vilis et neglecta videatur, siquidem studiu~ eruditionis accesserit, proprietates ejus, et virtutes maxime occultas, cum lumine


page 253, image: s253

applicationis, et significationis propriae discooperiens, et interiora ejus ob oculos ponens, animos componit, eorumque utilitatibus inservit. Dicta haec sint pro particula illa ignobili ungvium, quae ipsis adeoviris sanctitate illustribus materiam praebuit ad manifestanda mysteria altissimae praeordinationis divinae. Antequam vero ad haec progrediamur, pedem aliquantum refero, ut tanto posthaec fortius rursum promoveam. In omni adeo aetate, apud omnes nationes tantopere in abominiatione semper habita sunt sophismata, et fallaciae pseudophilosophorum, ut non secus ac gangraena quaedam in grande illud literatorum corpus irrepentes, ab omnibus cordatis [note: Porcus propter bifidas ungvulas sophistis comparatus. ] rejectae, et cum horrore declinatae fuerint. Utque: horum hominum Ideam aliquam verisimilem exponerent, majalem aliquem vel portum statuebant, in cujus bisulcis ungvulis, bimembrata eorum argumenta, medium terminum duplicatum, aequivoca, vafritiem, simulationem, et sophilmatum duplicitatem notabant. Haec sententia doctissimi Valeriani est: Sacerdotes illi (loquitur de AEgyptiis, et Graecis) cum nihil aeque abhorrerent, quam inanes Sophistarum nugas, et cavillosas verborum argutias, argumentorumque decipulas, in naturae viribus indagandis ejusmodi hominem notae, per Suis hyeroglyphicum [note: De digitis. ] significabant. Adhucevidentius punctum hoc contingit inter scriptores doctissimus Philo Hebraeus, qui sic ait: Illi acutissmis tantum, accur atisque rerum distinctionibus, (quod per bifidam animalis ungvulam interpretatur) quasi luto inhaesitantes, ita illis inhaerescunt, ut inde nunquam avelli possint. Denique [note: Odyss. 9. ] verissimum est, quod Homerus inquit: Mendax ab hoste non differt: Id quod S. Gregorius ait: Omne mendacium iniquitas est: et econtra.

Rem emnem bene nosse discernere, beneque seligere, distingvendo invicem factum a facto, quod tantopere Sacerdotibus, populique pastoribus commendatur, idem est, quod lepram inter lepram distingvere. Plebem autem prout decet, judicare in bipartitis ungvulis figurabatur. Atque hoc est, quod fabula de Argo continet, quem centum oculis dotatum finxerunt. In hunc eundem sensum recidit, quod de Momo fabulantur, eum desiderasse, ut quisque fenestrellam gereret in pectore, per quam occulta cordis videri possent. Lamentabatur Euripides sibi bonum hoc negatum, nec commune illud eum Jove habere, dicendo: O Jupiter de auro quod sit adulterinum indicium praebuisti manifestum: virorum autem (quod conveniat malum exploratum habere) nullus character insitus est corpori. Qui cognitionem rerum perfectam consecutus fuerit, dicere poterit, se ad terminum regiminis optimi pertigisse. Columella dicere consveverat: Caput est in omni negocio nosse.

Hesychius, et Irenaeus observationes doctas inter ungulas fissas, et integras, inter dimidiatas, vel dipartitas formant, dum ajunt, ruminando, et mature cogitando, cognitionem dilucidari: cujus sententiae, cum sit mysterio et significatione fertilis, meminisse me oportet, praecipuum ejus contentum huc referendo. Primus itaque horum Authorum sic ait: Seligere vero est dividere literam a spiritu: quaedam secundum historiam solam edocere, quaedam secundum contemplationem, quaedam vero secundum utrumque intelligere: nam qui praestare hoc idoneus est, ille mundus; qui vero unius tantum partis (alludit hic ad ungves) est particeps, immundus est. S. Irenaeus paulo diffusior est: sed volenti super his erudiri exactius, et intelligentiam pleniorem consequi, cum magna utilitate amplioribus distinctionibus rem exprimit. S. Irenaeus Apostolorum temporibus vicinus vixit, unde ei hujuscemodi rerum evidentior notitia erat: securiori calamo dictata sua confidens, quippe qui doctrinae instidtuta ab animabus tanta sanctitate conspicuis haurire poterat: sic ergo ait: Quaecunque ex animalibus duplicem ungvulam habent, et ruminant, munda sunt: quaecunque autem aut neutrum, aut alterum tantum horum habent, ut immunda segregari. Per mundos intelligendi sunt, qui ea, quae de Patre et filio tradita sunt ab Ecclesia, firmiter credunt, et in utroque requiescunt, utpote quae sit eorum firmitas, quae duplici sunt ungvula. Et insuper Dei traditiones die, noctuque meditantur, cogitationes suas bonis operibus accommodantes, quae quidem praecipua est ruminantium virtus. Immunda autem, quae neque in Deum fidem habent, neque traditiones ejus meditantur: nil sincerum, nil laudabile, nil sapiens. Alii demum duplicem ungvulam habent, non tamen ruminant: quo in numero sunt haeretici, qui sacras semper literas evolvunt, argutasque rerum finitiones pervestigant: et quidquid vel inepte, vel impie sentiunt, aliquo semper divinarum scripturarum dicto corroborare contendunt: et tamen nesciunt, aut nolunt se ad veri sensus examinationem convertere, et ad justitiam, et bonos mores dirigere, quae legerunt. Itaque tam excellens locus in expositione memorati Hieroglyphici praetermittendus non erat.

MORALIA ET MYSTICA.

SAnctornm Patrum declarationes in scripturas sacras genuinum illud lumensunt, quod abditissimos maximeque caliginosos earum recessus, sensusque maxime opacos et reconditos prodit: ita ut eorum deficiente subsidio, non facile sit e locis tam salebrosis expedire se posse. Ad hunc finem collimasse reor Armatum Cantorem meum, dum ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Inter alia locus quidam [note: Cap. 39. ] Job occurrit, qui cum in sensu literali, vel materiali manifestus sit, in mystico et formali involutus, et obscurus est. Cum ergo Sanctus ille magnanimitatem, et intrepiditatem equi pluribus descripsisset, [note: In Psal. 68. 31. Moral. ] ait: Terram ungvula fodit, exultat audacter, in occursum pergit armatis. SS. Augustinus, et Gregorius per hancungvulam, in Evangelico praedicatore perfectionem virtutum intelligunt, qui terram ungvulis quatit, cum per opera sua bona, et exemplum aedificationis de corde auditorum suorum terrena cogitata expellit. Significat item poeni tudinis efficaciam, qua terram cavat: hoc est cum peccatorem terrena viderit versare in mente, haec eadem poenitentiae rigorae percutit, et disrumpit.

Idem figurat ungvula vituli, de qua Regius Psaltes [note: Psal. 68. ] ait: Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem, et ungvulas. Per ungvulam item equi [note: 31. Moral. ] S. Gregorius et Beda finem Mundi ultimum figurari [note: 1. Gen. 49. ] inquiunt: haec ungvula a ceraste mordetur, in fine etenim saeculorum Christus universitatem judicaturus erit. Poterit hoc idem Anti-Christo appropriari, qui habitatores orbis tanquam perfida cerastes decepturus et veneno infecturus erit. De hoc in sacra [note: Gen. 49. ] Genesi refermr: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungvulas equi, ut cadat ascensor ejus [note: Levit. hom. 7. Psal. 95. ] retro. Glossa interlinearris, Origenes, et Hieronymus sentiunt ungvulas in animahbus divisas, discretionem in bonis, et malis operationibus significare; aut vero eandem discretionem in iis quae ad vitam vel praesentem, vel venturam spectant: sicut etiam bina testamenta: intelligentiam item spiritus et literae.


page 254, image: s254

Habent item, juxta sententiam Authorum eorundem, figuram hominum, qui bonis moribus dotati, non facile in peccatum dilabuntur. De hoc [note: Livit. 11. ] literalis sensus in Levitico est: Omne quod habet divisam ungvulam, et raminat in pecoribus, comedetis.

Supra versum Psalmistae: Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem, et ungvulas; [note: Hom 45. In Levit. 11. ] Commentantur Augustinus, et Liranus, posse per hoc Evangeliorum quatuor declarationem intelligi, quae in manibus, et capite fidelium incrementum suum sumunt, et multiplicantur. Per ungvulas arietum, [note: In Psal. 68. ] de quibus in Zacharia habetur, Arnoldus Carnotensis fortitudinem operarivam hominis intel igit; sicut rursum per equi ungvulas S. Hieronymus inferri posse inquit cognitionem sensuum nostrorum, qui a ceraste daemone mordentur, qui verus serpens est. De tyrannide Regis Nabuchodonosor ejusque extorsionibus adversus plebem, cum sensu metaphorico, imo [note: Cap. 26. ] vero reali declamat Propheta Ezechiel: Vgvulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, et [note: In hunc locum. ] populum tuum gladio caedet. Supra quod glossa interlinealis habet, exprimi hic diaboli tentamina, quibus animas incautorum infestat, et perturbat. Id quod scriptura alibi de mulierein matrimonium deducenda inquit, cui inter alia lex imponitur, ut comas sibi radat, ungvesque praescindat, prout liber [note: Cap. 21. In Levit. hom. 7. c. 4. ] Deuteronomii continet, Origeni occasionem, ad contemplationem subsequentem dedit: ungves mulieris praecidendae, superfluitates scientiae gentilium designant.

Propheta Michaeas insinuare nobis fortitudinem, et perseverantiam in operibus bonis, idque sub figura bisulci satagit, quando in area sub paleis frumentum colligit, elegantissimum est significatum illius, dum ait: Surge et tritura filia Sion, quia cornu tuum ponam [note: In hune locum. ] ferreum, et ungvulas tuas ponam aereas. Haec est illa magnanimitas, hoc illud robur, inquit glossa, quod Deus electis militibus suis suggerit, ad dissipandos et debellandos inimicos capitales: haec illa virtus est, quam potentiis et spiritibus suis administrat, qua reprobos condemnent. Divinus rigor illic [note: Ierem. 17. Origen. in ler. hom. 12. ] apud Jeremiam inquit: In ungve adamantino scriptum est peccatum fuda, ubi juxta Origenem, difficultas intelligenda est, qua aboleri, aut cancellari possit culpa: nec illud mirum, cum ad Deicidium usque enormiter pertigerit. Adjungit S. Gregorius: In ungve finis est corporis, adamas vero est ita durus, ut ferro secari non valeat. Per ungvem ergo adamantinum finis signatur et aeternus.

In illa transformatione, vel admirabili Regis Nabuchodonosor metamorphosi, cum de throno suo deturbatus regalem purpuram in vellus aquilae implumis transmutavit; cum in vicem candidarum, et odoramentissvavibus delibutarum manuum, ungves gryphorum, vel rapacium vulturum produxit: Richardus [note: De securitate conscientiae. ] de S. Victore typum crudelitatis, et tyrannidis intelligit: talium enim monstrorum barbaries non nisi ad rapacitatem, ad efferatos mores, sangvinisque profusionem anhelet Consimilem typum habent ii, qui ad aliud dediti non sunt, quam ut fraudes et traditiones machinentur, ut quemvis laedant, et quoscunque injuriis et violentiis suis opprimant. Haec sunt, quae in proposita materia indicari potuerunt.

PROVERBIA.

INter testimonia maxime conspicua, quibus historici non raro lucubrationes suas, aut dicta et facta exornant, et excolunt, proverbia non immerito collocanda sunt. His uti consveverunt cum enthymemata sua, et syllogismos ingeniosissimi philosophorum producunt. Haec item Oratores in fine Orationum suarum collocare soliti sunt: sicque de nationibus in nationes alteras transierunt. Sic in chartis stabilitia manent, imo et per ora hominum familiariter discurrunt, quae alioquin aeri, aut marmoribus inscisa, in statuis, colossis, et pyramidibus exposita, dudum periissent. Quid vero laudabilius, quid applausu majore dignum, quam quod communi consvetudine acceptatum a tot urbibus, tot populis communi consensu stabilitum est? Patet in his genuina, nec aliunde emendicata, nec sub alieno ornamento, aut praetextu depicta veritas, ejusque fortitudo. Hanc centum adeo populi amplexantur, haec in multa millia lingvarum transfunditur. Sententia cum proverbio vibrata, non secus ac ferale fulgur animos audientium percutit, ita ut in corde perculso cogitationum cicatrices relinquat. Haec proverbia. Decretorum firmamentum sunt, robur argumentorum: stabiliunt pacta, doctrinas elucidant, sensus aperiunt, verisimilitudinem inducunt, majoremque fabulis claritatem impertiunt. Unde (si sanas literas subtraxeris) non possum, quin horum lectionem inter alias maxime aestimabilem profitear, maxime utilem.

[note: Parentes infortunati. ] Utque jam vicinius ad rem ipsam accedam, pro-Parentes verbium est: Vngvium criniumque persegmina ne commingito. Hoc in eos dictum, qui cum parentes habeant, aut amicos sinistra fortuna perculsos, ab iis cum vituperio recedunt, nullamque deinceps eorum aestimationem habent, juxta illud poeticum:

Tempore felici multi numer antur amici:
Si fortuna perit, nullus amicus erit.

Rursum eb referendum est, ut noverimus, rem nullam, quantumvis minimam, vilipendendam, sed vigilanter [note: Minima non negligenda. ] ubivis procedendum, evenire enim poterit, ut quae abjectissima videbantur, nec essaria sint: nec enim in orbe terrarum quicqaum tam minutum est, quod indigentiae nostrae quandoque non succurrat. Hoc proverbium item nos admonet, ut in rebus etiam minimis praecavere non negligamus: Unde Jambilicus ait: In die festo nec ungves secandi, neque crines tondendi sunt. Et Marsilius Ficinus monet: [note: A minimis etiam defectibus praecavendum. ] Capillorum, et ungvium superfluitates pessunda: quod tantundem est, ac omni sedulitate quidquid in sensum inciderit ponderandum. S. Chrysostomus inquit: Parva non sunt parva, si ab his maxima proveniunt. Et Spiritus Sanctus: Qui spernit modica, paulatim decidet. Tentationes enim se in animos hominum sine sensu paulatim insinuant, atque illic posthaec dominando, exterminium eorundem machinantur: id quod sapientia corroborat: Ingreditur blande, et in novissimis mordebit, ut coluber.

Abominabilis, omnique semper detestatione digna fuit malorum hominum convetsatio, praesertim [note: Rapinae. ] rapacium, unde contra tales proverbium illud institutum: Quae uncis sunt ungvibus non nutrienda. Mirabilis in hoc est expositio Tullii, qui Commentator et Interpres est viri in moralibus spectatissimi, [note: De Symbolis. ] Alciati nimirum, ubi ait: Quoniam rapiendi desiderio, instabilique cupiditate, et aviditate omnia confundunt, et conturbant. Per haec et rapacissimis Harpiis istis praecavendum nobis esse indicat, quae videlicet mensas depraedantur, in easque intolerabilem foetorem inferunt. Non committendum inquam, ut hi hippogryphi, hi vultures in domibus nostris unquam nidificent, qui videlicet et rostris, et ungvibus aduncis, quidquid possunt dilacerant, et in frusta [note: Ministri Principum. ] discerpunt. Applicandum hoc ministris Principum, et nobilium virorum Procuratoribus, qui videlicet annuorum reddituum curam agunt, sed quibus


page 255, image: s255

ungvues adunci sunt. Huc pertinet dictum illud Ecclesiastici: [note: Cap. 13. ] Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Qui cum maxime se Patroni inservire utilitatibus simulant, tum potissimum demoliendae, et effodiendae domui invigilant. Pyratae tanto pejores et crudeliores, [note: AEschylus. ] quanto occultiores. AEschylus poeta doctissime contra Alcibiadem, et ipsum Poetam, sed curvas gerentem manus, ajebat: Catulum leonis alere in urbe non juvat, sed magis cavendum, ne leonem nutrias: quem qui educarit, ejus et mores feret. Hoc est: qui cum claudo familiariter egerit, eum claudicare discere.

Res quaedam enarrata, vel aliter prolata, siquidem non accepta fuerit, hoc lemma promeruit: Notari ungve. Quod forte primum sui ortum ab usu habet, quo, quae in legendis libris annotatu vel rejectione digna occurrerint, signare ungve solemus: [note: Res quae displicent ungue notatae. Instit. lib. 1. ] quod posterius idem est, ac cancellare: dixit hoc sat manifeste Horatius: Transverso calamo signum apponere. Cui Commentator adjungit: pro eo, quod est, damnare. S. Hieronymus hanc consvetudinem in castigando, et notando usurpat. Quintilianus sic habet: Qua quidem ita usi sunt severe veteres Grammatici, ut non versus modo censoriā quadam virgulā notare. etc. Hunc autem usum Censores Romanorum antiqui introduxerunt: quorum officium erat vel accusandi, vel reprehendendi immorigeros, eosque qui censura digni reperti essent. Hujus proverbii iustrumenta sunt, spongia, et lima: per quarum alteram deletur quod scriptum est, altera id quod displicet eraditur, et expolitur. Sic Caesar Augustus [note: Compositionis propriae censura non negligenda. ] in Ajace suo fecisse legitur: sic ei faciendum, qui dictata sua, vel cogitata in publicum edere destina verit: nec enim usque adeo quisquam perfectus est, ut non Argus ahquis deprehendat, quod culpet, Momus et Aristarcus, qui contradicat. Sed de his alibi fusius, sufficiat hic Tullii sententia: Verba prius ad limam, quam ad lingvam veniant.

Siquidem vel compositio, vel actio, vel sententia quaedam ad perfectionem summam pertigisset, si quod opus consummatum, aut feliciter ad finem [note: Opus perfectum. ] suum pertigisset, id ad ungvem usque dicebatur. Hoc proverbium ex eo originem traxit, quod sculptores, cum in arte sua imaginem quandam perfecissent, non tam oculo, quam ungvibus palpare et experiri solebant, si opus vel scissuram, vel defectum, vel correctione dignum aliquid, vel nodum, vel protuberantiam, vel sinum gereret, quae procedente tempore deteriorare illud potuissent. Ajebat Horatius:

[note: In arte. ] --- Fontejus ad ungvem
Factus homo.

Idem alibi.

--- Carmen reprehendite, quod non
Multa dies, et multa litura coercuit, atque
Perfectum decies non castigavit ad ungvem.

Majorem huic authoritatem conciliat testimonium [note: Saturnal. l. i. ] Macrobii: Nec quisquam alius tam futilis posset esse judicii, qui Romani anni, sic ad ungvem, ut ajunt, emendatum ordinem non probaret. Plutarchus totum [note: De praecept. bonae valetud. ] hoc confirmat: Itaque vehementer, exacteque observata dicitur victusratio. Quae vox item ab Athenaeo usurpatur: Porro ad ungvem explorans omnia, quae [note: lib. 7. ] congruunt iis, qui cum spinis disputant. Septimana non est, imo dies dixerim, in quo hic loquendi modus non occurrat. Perfectio autem cujusque rei, quae ad ungvem facta dicitur, vera nutrix et alimentatrix universitatis est.

[note: Consvetudo ab infantia contracta. ] Actio item, vel consvetudo, vel vitium, aut quidvis aliud a primis annis contractum, aut assumptum, his verbis exprimitur: a teneris ungviculis: quod [note: In Pseudol. ] tantundum est, ac a primis incunabulis, vel a primis pueritiae rudimentis: Hoc dictum Plautus his verbis corroborat: Sed hic servus Cariisto, quid sapit usque a cunabulis? Metaphora superioris paroemiae deducta est a canibus, qui paulatim ungves indurant. Cui sententiae majorem authoritatem dedit Horatius, dum ait:

Et incestos Amores
De tenero meditatur ungve.

Concordat huic expressioni Plutarchus, dicendo: Vt intrinsecus, quod dicitur, ab ungviculis ament liberos, hoc est a prima statim infantia: loquitur hic de matribus, quae per semetipsas infantes suos lactant. Ab hacaetate quaecunque consvetudo inoleverit, ad decrepitos annos usque perseverat. Hinc Spiritus Sanctus ait: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit non recedet ab ea. Atque hic est Auster, vel Aquilo, ab eodem Spiritu Sancto alibi in mysterio intellectus, cujus flatu siquidem novella arbor incurvata fuerit, tanto solidius radicatur.

[note: Ex paucis multa concludere. ] Tritissimum proverbium est, et quod in ore adeo vilissimae gentis, puerorum, et muliercularum jam r volitat, si quis ex minimo indicio majora concludat: Ex ungve leonem: Sive id ex habitu, sive ex constitutione corporis, live ex rebus comestibilibus fiat, sive ex negociorum circumstantiis, aut quapiam alia re de actionis cujusdam judicetur eventu, dixerim id effectum summae providentiae, et consummatae prudentiae esse. Pari modo de rebus minimis, per maximas argumentamur. Proverbium autem a [note: In haeresibus. ] Phydia eximio sculprore natum volunt: de quo Lucianus meminit, quod viso leonis ungve, molem ejus commensuraverit, nec opinio eum fefellerit. [note: In viri. Apolonii. ] Alcaeum Philosophum Plutarchus dicti hujus Authorem adducit, unde sic inquit: Non Alcaei more leonem ex ungvibus depingentes, hoc est, ex re minima maxima colligentes. Ajebat Philastrotus homo tantae eruditionis: qualem ex ungve jam esse video. S. Basilius ad Philosophum Maximum scribendo, hoc ei [note: Lib. 3. ] praeceptum inculcat: Animi imago vera est oratio: proinde cognovimus te ex literis, non aliter, quam Leonem, ut ajunt, ex ungvibus. Hoc in corporibus ratione Mathematica fit, prout ait Vitruvius: hoc est, ut e minima parte mensurare possint, quid major contineat. Sicut Pythagoras proceram, elevatamque Herculis staturam ex vestigio pedis ejus impresso, in stadium a se compositum argumentatur. Sic per solum arteriae pulsum Medices periti, de totius corporis statu, vel sanitate judicant. De sola item Epistola Authoris se peritia prodit. Convenit memoratum proverbium, cum illo: Cauda de vulpe testatur, et simbria de texto indumento. Calceus unicus suffecit ad Rhodopes pulchritudinem declarandam, per quam tot Reges delirārunt. Sumptuosum sibi Hercules palatium exstruxerat, cumque illud vendere cogitasset, unicam de hoc petram in vultu, pretiosam portabat. S. Paulus de mundi hujus decore vult, elevari mentem nostram ad pulchritudines paradisi. Optimum ergo dictum est: Ex ungve Leonem.

[note: Res frivolae, et extra propositum ln Ep. quadam. ] Ordiri actionem aliquam, aut enarrare rem pretii nullius, et omnino frivolam, per sequentia verba signilicatur: Ab ungvibus incipere: quod idem est, ac recensereres, quae extra propositum sunt: Sic S. Basilius: Ridiculum est, inquit, in ungvibus initium sumere, ac non potius cum ipsis illorum capitibus colloqui. Reprehenduntur item verbis praememoratisilli, qui correptione facienda longis ambagibus uti solent, et donec rem ipsam pertingant, eousque se torquent, ut spacio, quod intercedit, temporis, ab una


page 256, image: s256

urbe ad alteram citius adferri nuntius possit. Instituti mei non est cujusquam opus, aut compositionem sugillare: id nihilominus dico, esse inter Authores, quos fama publica commendat, esset item Praedicatores inclytos, qui quandoque ita a centro suo aberrant, ita in digressionibus suis implicantur, et ea quae procul a proposito sunt, in medium adducunt, ut quam longissime a primo argumento suo proficiscantur. Qui error a praecipius artis Magistris jure merito culpatur. Hisce ego praesens Caput, quandoquidem proverbiorum nullum aliud occurrit, concludo, et ipse quoque transgressionem facio ad

HISTORIAS, RITUS, OBSERVATIONES, ET CONSUETUDINES.

ETiam in his pauca admodum dicenda erunt, cum pars haec corporis minima, et ignobilis pauca memoranda, et advertenda suggerat. Id solum dixero ab Horatio Vlutejum Menam tubicinem quendam correptum esse, quod neglecto officio suo, interim sibi ungves mundarit, et expoliverit.

--- Vacua tonsoris in umbra
Cultello proprios purgabat leviter ungves.

[note: Lib. 1. c. 10. ] Gellius de flamine quodam vel Sacerdote Diali inter antiquos refert, quod ungvium segmina subtus arborem collocare solitus sit, atque hanc ei caerimoniam [note: Cap. 15. de subtilit. De hom. necess. et form. ] inter praecipuas fuisse. Recenset Cardanus vidisse se hominem Joannem Petrum Bosisum appellatum, artis suae in patria mea arcularium, qui aetatem suam ad centesimum usque produxerat, qui nunquam nec in pedibus, nec manibus sibi ungves praescidisset.

Aulus Persius sagacissimus humanarum actionum imitator, de iis qui sine debita advertentia, et lucubratione, scripta sua edunt, cum elegantissima Hypotyposi figuram quandam ob oculos posuit, praeseferentem hominis incurii imaginem, tanto magis mirabilem, quanto artificiosius est, id unico versu exprimere potuisse:

Nec pluteum caedit, nec demorsos sapit ungves.

Convenit hoc cum illo quod jam supra relatum est, dum in Hieroglyphicis hominem collocavimus, qui multa meditando, et ruminando similis sit radenti, [note: Theatr. Vit. hum. de Inscri. ] et mordenti ungves suos. Unde doctissimus Bierlinch ait, observasse se hunc gestum in viris primariis, tamquam emientis Sapientiae Universitatis Lovaniensis, cum aut studiis immerso, aut disputando, et colloquendo intenti essent. eadem consvetudo jam [note: In Sermonib. ] apud Venusinum invaluerat, ait enim:

--- Sed ille
Si forte hoc nostrum fato dilapsus in aevum
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et raderet ungves.

Quanto consultius erat sine ungvibus esse, atque interim ex altero latere perfectionem majorem in scribendo consequi: in quo meipsum ego, tanquam primum omnium correptione dignum fateor. Quamvis in praesenti opere, non tam ad dictionis elegantiam applicare mentem studuerim, quam ut fidelis in versionibus meis inveniar. Praecipuus enim scopus est, ut sine fuco Lectorem erudiam.

PHYSIOGNOMIAE.

DUm de conjecturis tracto, nullo pacto committam, ut a causis physicis et elementaribus recedam: ab his enim naturaliter complexionum effectus deducere, et argumenta sumere licet: unde id quod huc collocandum erit, non nisi adimagines has referendum est. Igitur secundum quod doctissimus vir Aldrovandus scripto dedit, qui de omni pene re tractavit, in omni eruditione et scientia versatus, ungves largi, candidi, et rubicundi, virtutem digestivam bonam esse denotant, sicut et humorum concoctionem laudabilem, abundantiam item sangvinis, personam apertam, pectus magnanimum: virtute et fortitudine robustum, et validum. Ungves longi, et angusti in hominibus plerumque severis, et crudelibus observati sunt: forte quod abundantiam cholerae, et cordis inflexibilis significant. Ungves obliqui, et in similitudinem volucrum contorti, rapacitatem coarguunt, et imprudentiam: quamvis enim commoditas rosti, hujuscemodi hominibus desit, in his tamen corporis partibus facultatem rapiendi habent. Ungves elevati, et candidi delicatis et imbecillibus attribuuntur, facultatem enim vegetativam infirmam esse coarguunt, proindeque complexionis teneritudinem, et membrorum mollitiem: quae in sexu muliebri communia sunt, tum praesertim, cum a florida juventa ad maturiorem aetatem transeunt. Ab ungvibus lividis, subtilibus, et rubicundis, juxta praefatum Authorem, subtilitatem, et acumen ingenii argumentamur: sicut si rotundi, et asperi fuerint, hominem indicant ad luxum, ad vitam omnino mollem et delicatam proclivem. Si breves fuerint, malitima, et duplicitatem denotant, caloris nimirum excessum, qui cum hominem insatiabilem reddat, ita etiam ad praefata vitia compellit. Maculae albae, quae saepius exoriuntur in ungvibus, nobilitatem generis, et compositos mores significant; sicut e contrario consvetudinem austeritatis, homines invidos, et male educatos. Sed de his paulo infra diffusius ratiocinabimur

Ungves largi, aperti, tenues, et candidi, ngenium optimum portendunt, bonitatem morum, idque ob rationem supra memoratam. Si longi et angusti sint, stoliditatem, et infirmitatem. Inflexi, et incurvati, imprudentiam, et animum furtivum. Siquidem his adjuncti fuerint digiti macilenti, cum in homine tali succum bonum deesse arguant, sic vicinam hecticam esse non obscure docent. Ungves pallidi, nigri, asperi, et rotundi, signum incontinentiae, et sensualitatis, hominum corruptorum, et ad quemvis sensuum motum ad concupiscentium proclivem.

Porro quod ungvium maculas concernit, novi quod cum avida curiositate jam dudum me Lector praestoletur, ut significata earundem exponam: in quo nihilominus id mihi dicendum est, quamvis adeo ad conscendendas sphaeras caelestes, et conversandum cum planetis facultas data esset, quorum influxus a deceptoribus in digitorum constitutione observantur, nollem eo curam et laborem impendere; in memetipso enim experientia edoctus sum, quam vanus sit praesogiorum talium eventus, dum contrarios omnino effectus videre mihi licuit, ei, quod mihi blatero talis, quem auscultare cum fiducia coeperam, praedixerat. Quod vero causas physicas attinet, dixerim maculas illas ungvium, excrementa, et fuligines cordis esse, ab excessu partium genericarum provenientes. Hinc ut ordine ratiocinemur, de macularum situatione examinandum est, utrum in suprema, aut media, aut infima ungvium parte consistant: porro in dextra sint, an sinistra manu: denique in quonam digitorum, his enim praesuppositis significatio variat. Qualitates praeterea considerandae sunt. Ut si macula candida sit, si nigra, obscura, rubea, et horum similia: item si manifesta, lucida, grandis, exigua. Candidae bonum indicium sunt, ab abundantia


page 257, image: s257

enim sangvinis proveniunt. Nigrae malum omen habent: clarae quod manifestum, obscurae, quae obscura sunt indicant. Profunda negocia magni ponderis: superficiales, et semilatentes, res nullius moment.

Rursum forma inspicienda est, si angularis, si rotunda, aut linearis sit. Rotunda caeteris perfectior est: angularis secundo loco censenda, linearis tertio: macula quae nebulosa videtur, quartum et postremum locum obtinet. Si alba fuerit, inceptum opus felicem exitum habiturum esse inquiunt (in quo contrarium expertus sum) si plana fuerit, et larga nullius rei indicium est. Si ad ungvis extremitatem macula pervenerit, effectum jam praeteriisse denotat: hoc solum probabilitate non caret, eo enim loci pervenit, unde resecanda est. Effectum rei tum potissimum cognosci ajunt, cum signum in medio est, tanquam in centro suo. Sic in corona quoque res eventurae praesagiuntur. Quae in multos ramusculos dividuntur, inconstantiam arguunt, et instabilitatem operum: in ramis enim illis cogitata multa figurantur. Observatores inquiunt, significationes praedictas ab alterationibus humorum deduci, atque ideo signum aliquod praebere quidem, cui certa fides adhibenda non sit. Cum enim homo libertate arbitrii praeditus sit, liberum ei est independenter a quovis alio operibus suis incumbere. Dicta haec sint de qualitatibus elementaribus, quae videntur hominem juxta proprietates suas ad operandum inclinare, quamvis verum sit, quod magna illa Panari Musa inquit.

[note: Commendator Testius. ] E risoluto Cor, fa ne'disastri
Forze a le forze, e violenze a gliastri.

Ego vero in domos planetarum non ingredior, nec enim vidi unquam planetarum aliquem in domum meam ingredi: cum ergo nulla mihi cum iis consvetudo sit, et ignorem quo aspectu, recto, an obliquo intuendi sint, facile evenire poterit, ut in locum oculi benigni et propitii, luscis osculis me feriant Itaque cum magno illo Moralista Alciato concludam: Quae supra nos, nihil ad nos.

EPITHETA.

EPithetum partus dignissimus est intelligentiae nostrae: sic magnus ille Comes Emanuel Thesaurus inquit: cujusque enim objecti circumstantias individuales, et sensibiles demonstrat, non secus ac si oculis nostris obversantur, manuque se palpanda praeberent. Authoritatem super haec Ovidii adducit, dicendo, mortuam hanc locutionem esse: Sacer dos portabat sacra canistris: sed reviviscit sensus, si ita relatus fuerit:

Pura coronatis portabat sacra canistris.

Ante oculos enim caerimonia apparet, purificatos fructus esse, canistrum autem coronatum. Horum autem adjunctorum alia propria sunt, et plana, alia rursum ingeniosa, et acuta. Illam quidem non nisi unicam, immediatamque notionem repraesentant: ita ut non magno labore stet intellectui, ut epithetum cum substantivo suo accopulet: sicut illud: frigidae nives, thus odoratum, pallidus aeger, niger AEthiops. Hae circumstantiae in descriptionibus evidentiam in objectis, et dulcedinem orationi adjungunt. Hucusque Author ille eruditissimus: Ex cujus verbis facile patet: quanti momenti, quantae necessitatis in corpore orationis Epitheta sint. Descendamus nunc ad ungvium materiem. Viam nobis sternit [note: In Cyr. ] Heroicae majestatis Princep Vitgilius, ungves acutos vocans: Et pedibus teneris ungves confixit acutos. [note: In Epod. Serm. 1. ] Horatius curvos appellat: petamque vultus umbrae curvis ungvibus. Idem vivos: Vivos et roderet [note: 1. Theb. ] ungves. Demorsos Persius: Nec pluteum caedit, nec demorsos sapit ungves. Cruentos Statius: Nunc ora indigna cruento ungve secat. Idem ferratos: Ferratique ungves tenero sub corde tepescunt. [note: Lib. 6. Metamorpb. ] Avidos dixit Ovidius: Avidosque timet, quibus haeserat ungves. Idem hamatos: Hamatisque viri laniaverat ungvibus ora. Item aduncos: Bella gerunt rostris, et aduncis ungvibus iras. Adhuc idem rigidos: Et rigido sectas invenit ungve genas. Item rigentes: Et resecat madidas ungve rigente genas. Statius recurvos appellat: Ora recurvo ungve secat. Idem strictos: Et strictis ungvibus instant. Uncos Valerius Flaccus: Quodque ungvibus excidit uncis. Violentos Pontanus: Seu violentis ungvibus ursus. Idem horridos: Atque hinc horrido colonus ungve. Rotundi a Thoma Rad vocantur: Rotundi ungves, et asperi in Ephesiis manibus. Ab eodem candidi: Vngves habens candidos, planos, molliculos, subtiles. Lunati a Politiano: Sordida lunato prominet ungve manus. Tenelli ab eodem: Quos a tenellis ungvibus mecum tibi circumdedit. Falcatos Codrus: Quamprimum nido falcatis ungvibus ales confidens. Nitidos Strozzius: Humentem nitido subsecat ungve rosam. Mirandulanus crudos: Ingemit, et crudis ungvibus ora secat. Vulnificos Manto: Vulnificos armatis ungvibus apros. Severos Persius: Vt per leve severos effundat junctura ungves. Teneros Propertius: Quae modo decerpens tenero pueriliter ungve. His multo copiosiora, mi Lector inventurus es, prout tibi illa suggerent, aut Metaphorae, aut proprietates, aut occasio quaevis; aut denique intellectus tui dives aurifodina.

DE UNGVULA ALCIS.

IN hoc loco consvetus naturae ordo interrumpitur, et contraria accidunt: id quod correctione, et reparatione indiget, potius ad correctionem, et reparationem servit. Ungula enim, utpote pars corporis nulli sensui subjecta, nec proinde alterationi, aut dolori, medicamento non indiget. Nihilominus eadem ungvula Animalis cujusdam Sylvestris, id quod in se non continet, alii administrat, sensus enim hominis, et sanitatem corporis humani miro modo adiuvat, cum alioquin excrementum sit inutile, De ungvula Alcis loquor, aut Onagri, vel, ut quidam, Asini sylvestris. Novit Lector quod hactenns de signaturis herbarum tractare solitus sim, qua ratione in humanis membris sibi similibus medicentur. Cum ergo hic de ungvibus tractare coeperim, officio meo defuisse arbitrarer, siquidem ungvulae tam eximiae, tamque pretiosae non meminissem. E copiosissima illa praefati animalis descriptione ejusdemque diffusa narratione, quam Aldrovandus continet, paucissima in compendio allaturus sum, si quis horum lector ampliora pro utilitate sua desiderat, authorem memoratum, si placuerit, consulat.



page 258, image: s258

[note: Lib. de Bisulc. de Alce. ] Pausanias refert hoc Animal potissimum in Celtarum regionibus nasci, cujus forma Cervo, et Camelo non dissimilis sit. Prout experientia dedit bellua sagacissima est, unde etiam procul hominem odoratu praesentit, atque ab eo se velocissimo cursu (quo celerrimis pardis, et capreolis non cedit) solet abripere. Venatores dum eidem insidias parant, per circuitum mille stadia occupant, illic nimirum, ubi feram esse autumant, spacium illud includendo. Celtarum regio, nunc Germania septemtrionalis est, ubi fera haec nascitur. Julius Caesar in Commentariis suis sylvam Herciniam his repletam inquit. Quaedam earum similem caprae formam gerunt, nisi pilum habent per corpus universum variegatum. Earum tibiae pedum sine articulo sunt, unde tanta eis est in cursu velocitas. Nunquam humi cumbunt. Si quis casus dejecerit, levare se nequeunt. Incumbunt autem, Elephantorum more, arboribus fessae: und evenatorum stratagemate arbor, cui sic incubuisse annotatur, media secatur; quo sit ut mole sua una cum ruente arbore et ipsa cadat, ac sic insidiantium praeda fiat. Julius Capitolinus recenset eorum animalium decem tempore Julii Caesaris Romam conducta fuisse.

Plinius Author est, quod septentrio Alcem ferat, et ni proceritas aurium, et cervicis distingvat, jumento similem. Sic in Pen-Insula Scandinavia duas apparuisse tam monstruose magnitudinis, ut temporibus illis, nunquam simile visum fuerit. Labrum eorum supernum foras prominet, unde illud pascendo retrahunt, ne inferius offendatur. Idem Solinus confirmat. Quibis addit Rambertus Dodonaeus: Gerit sub mento carnis globum ad palmae magnitudinem capillosum: crassitudinem pro equini pulli cauda habentem.

[note: Bisons. Scaliger. Olaus Magnus. Erasmus Stella. ] Praeter nomina jam adducta Scaliger authumat, hoc animal Bisontis nomine vocari posse. Geminum est, masculus, et faemina. Olaus Magnus nomen Onagri potissimum ei tribuit. Erasmus Stella naturam ejus sic exponit: Alceae autem quasi medium genus inter equos, et cervos cornua quotannis amittit, et propter timiditatem gregarium est. Qualitercunque [note: Leunus Lemnius De ocultis natura miraculis. ] id est, Leuus Lemnius de Alce Caesaris sic habet: Ipsius ungvulam praesentanea vi pollere adversus morbum comitialem. Haec ungvula a Moscovitis Lozzos appellatur, a Germanis Elendsclaro, sicut et Elchi: ab Illiricis Los, a Polonis Puvod. Virtus eius (sic inter Gesnerus refert) in hoc observata fuit, quod saepius animal hoc comitiali morbo opprimitur, et percutitur, quo utique in terram caderet, sed dum id advertit, continuo posteriori dextro pede levato, sibi capitis arteriam pulsumque tangit, et symptoma illud noxium evanescit. Miseram item animalis hujus constitutionem describunt, propter nimiam humorum abundantiam, et incredibilem pavorem hominum: quod item minimo vulnere intereat.

Ungvula ejus bipartita, et durissima est, unde annuli formantur, aliaeque hujuscemodi quisquiliae, sed quae insolitam duritiem habent. Color pellis subcinericius est: ita ut videatur natura hujuscemodi virtutem sub cineribus voluisse occulere. Cornua sua jactat, ut cervus: collum ejus oblongis setis quibusdam decoratum est. Crines item habet subtus maxillas, altius mento, dependentes. Femella more Camelorum gibbosa est, cornibus caret. [note: Lib. 10. de subtilitate. ] Cuncta haec de Cardano mutuata sunt. Corde, et cerebro frigidissum animal est, pituita superabundans, qua fit ut morbo praememorato obnoxium sit, qui mediante calore per excessivam vaporis pituitosi attractionem progignitur. Cornua ejus crassiora in fundo sunt: in summitate larga: apud Dacos non nisi magna Bestia nominatur.

Quidam volunt has differentias ultimas animal illud ab Alce distingvere, dicendo hanc non majorem esse capra, et veram esse ungvulam ab hac ultima. Quod ego nihilominus, utrumque demum sit, peritiorum indagini discutiendum relinquo. Caput si reliquo corpori aequiparetur, admodum gracile et subtile est: multique ajunt colorem pellis ejus cum temporibus anni variare: quandoque in albedinem, quandoque in subobscurum degenerare: pro humorum videlicet dispositione. Ob longitudinem labii superioris in pascendo necesse habet, ut retrograde incedat. Aures oblongas habet, et ultra mensuram largas: non secus ac jumentorum nostrorum aliquod. Dentes ei non admodum prolixi.

Complures cornua Alces ponderarunt, et ad libra duodecim inventae sunt: muntantur autem more cervorum pro temporum varietate. Strabo memoriae tradidit Alcen submento massam carnis gerere, de qua villi dependeant non modicae longitudinis: id quod Gesnerus confirmat. Per armenta non secus ac cervi sylvas et montana peragrant: unde a venatoribus sagittatis indagantur. Quandoque a mustelis mordentur, quo vulnere dum sangvinem omnem effundunt, moriuntur. In fugiendo, et in laboribus tolerantissimae sunt: traditur enim, aliquot eas diebus sine omni alimento iter peregisse. Omnis earum virtus in dextri pedis anterioris ungvula est: in qua tantum valent, ut non solum percutiant, sed multas adeo feras occidant. Visum nonnunquam, ait Erasmus Stella, ut cum in arctum compulsae essent, et lupos, et canes, et Venatores morti dederint. Unde etiam ii, qui huic venationi vacant, praecavere ab hujuscemodi percussione norunt. Solent dimicare ferociter cum lupis, idque in locis, ubi praevalare posse confidunt, in congelatis nimirum nivibus, ubi pondere corporis, et ungvulae duritie firmiter consistunt, lupi vero ob levitatem corporis, ungviumque teneritudinem, facile gliscunt, et vincuntur: alioquin infelix luporum praeda futurae. Sic provida rerum natura cuique animantium de asylo securitatis providit. Hujus relationis Author est Olaus Magnus. Sveci potissimum earum carne salsa vescuntur: paucique sunt, qui recentem manducent, ob nimiam ejus humiditatem, et eundem pene cum carne nostra porcina usum observant.

[note: 3. Parte de Animal. ] Ut vero etiam aliquando de medicamine eorum ratiocinari exordiar, Aristotelis opinio est (viri, qui de omnibus scripsit) Epilepticis salutarem esse rasuram cornuum ejus, aeque ac pedum ungvulam. Volunt autem has non nisi medio Augusti, usque ad Septembris medium tolli debere: nec observationem illam vanam volunt, aut superstitiosam: ajunt enimeo tempore superabundare humoribus, et ad generationem procliviorem esse: arbitrantur item in illa anni tempestate perfectissimae sanitatis esse, spiritumque, et virtutem in ea parte magis turgidum et validum: ideoque qualitatem ejus et firmiorem, et salubrius dispositam. Doctissimus Matthiolus item docet, eo anni tempore radices extrahendas esse, unde succi eliciantur. Nec vero nervi praedicti animalis virtute sua carent, Aldrovandus enim disertissimus recenset, novisse se complures ex succia spasmo laborantes, cum nervos Alces affectae parti circumdedissent,


page 259, image: s259

curatos, et cum eodem remedio diutius usi essent, omnino liberatos fuisse. Quod vero ungvulam attinet, cujus intuitu potissimum haec scripta sunt, praefatus author ait, tantae eam virtutis esse, et potentiae, ut transalpinae regiones omnes Germaniae et Poloniae, praesertim Sveci, et Prussi huic ungvulae Comitialis morbi, vel Epilepsiae curationem attribuant. Subjungit idem author: Vt incantamento simile quid facere videantur: nec mirum, cum hoc animal eo morbo laborare saepius, et remedium secum portare certum sit. Verum hoc admiratione dignum est, huuc ungvem non tantum therapeuticum esse, sed etiam prophylacticum: non enim solum factam Epilepsiam curat, sed futuram etiam prohibet: quod ego vix crederem, nisi ipsa me docuisset experientia. Non enim verisimile videbatur hujus ungvis facultate, a morbo praeservari quicquam aliud posse, cum animal, cujus est ungvis, seipsum non possit. Multos de his latius Author disputat, ad quem Lector remittitur, siquidem majorem inde eruditionem desiderat. Addit his salubre remedium esse pro histericis vel uterinis passionibus. Non omittendum est (inquit) hoc eodem ungve hystericam passionem removeri, et remotam arceri. Nec tamen hic virtutes ejus terminantur, sed cum de similitudinibus tractat, concludit: Eodem apposito membris correspondentibus lieni, succurritur multis affectibus cordis.

Quod modum, tempusque concernit, quibus morbo regio per hunc ungvem succurratur, necessarium erit huc adducere, et facilitatem applicationis ejusdemque debitum usum. In quo peropportuna [note: Olaus Magnus. ] multumque fundata est Olai Magni authoritas, qui ait: Vngvula exterior dextri lateris posterioris pedis onagri masculi, qui non genuit, abscissa a vivo pede securi, vel alio instrumento avulsa post medium mensis Augusti, spasmum aut morbum caducum patienti adhibita, continuo sanat. Arduae hae conditiones sunt: supra quas Aldrovandus, saepius eitatus infert, quod si omnes omnino observandae essent, non minus rarum futurum perfectam inveniri ungvulam, quam fuit Jasoni Heroi, tum cum pro vellere aureo acquirendo laboravit. Unde sic concludit: sufficere eam de animalis vivi pede secare. Si nihilominus praefatae conditiones habere in promptu esset, non negligendas: verum tamen est in omni eas tempore abscindi posse, cum in omni tempore ad medendum memorato morbo validae sint.

Non levis interim difficu'tas est, quae ab incredulis contra ipsam adeo experientiam objectari poterit: hoc est, qua ratione unquam fieri possit, ut non solum verum, sed vero simile sit, excrementum hoc animalis, partemque omnno mortuam, contrariam huic morbo esse, quo ipsum animal laborat? supposito item, quod vivo animali succurrat, idque emendet, pars proinde mortua, quid adjumenti allatura sit? Dubium illud grave esset, et prima sui fronte propemodum insolubile, nisi ratio et experientia in contrarium militarent, et evidentiam rei oculos ponerent. Itaque observatori praefato multum etiam mentem occupat, dum ait: Hoc argumentum sane validum est, sed non omni ex parte verum, et necessarium. Hinc sapienter objecta discutit, et contraria experimento longinquo esse demonstrat. Inter alia testimonium adfert de hepate canis rabidi, deque pilo ejusdem, quae utraque si manducanda dentur homini a cane hujuscemodi laeso, sanitati eum restituunt, et malo alioquin immedicabili medentur. Petra item e renibus hominis extracta, si primum calcinata fuerit, remedium est, ad expellendos calculos renum, siquidem laborans eam per potionem sumpserit: nihilominus communis ratio persvadere potuisset, petram petrae conjunctam, augmentum malo allaturam. Oleum in quo scorpio suffocatus est, contra morsum ejus praevalida medicina est. Volunt Physici, quod si quis a Crocodilo morsus fuerit, etiam si se belluae vivus subtraxerit, ex hoc vulnere eum vitam nihilominus prorogare non posse, nisi forte hujus animalis adipe curetur. Sic ajunt si quis per araneum muralem laesus fuerit, siquidem araneum eundem supra vulnus compresserit, sanitatem consecuturam esse. Sic item vipera si in frusta discissa, ei parti, quam feriendo sauciavit, applicata fuerit, ajunt, morti subripere. Petra chelidonia de ventre vivo hyrundinum tracta melancholicis, inquiunt, optimum medicamen esse; sic Albertus Magnus docet, sic Plinius, et alii. Hae virtutes Sympathicae sunt, et Antipathicae, quarum operatio naturalis est, quamvis saepe effectus supra naturae cursum esse videri possit: eo quod insoliti sint, atque idcirco miraculo et portento conformes, iis nimirum, quibus ignoti sunt. Experimento didicimus tympanum e pelle ursi, aut lupi factum fugare equos, et oves. Consumuntur ab aquilarum pennis pennae aliae: et a pelle leonis, pelles aliae. Post has aliasque ratiocinationes tandem Author sic finit: facultas igitur illa ungvium, quae Epilepsiam auffert, aut est quid materiale, sive corporeum, aut quid spirituale, sive aererum: si materiale est, illud remanebit in ungvibus quovis modo praescissis: si spirituale, eodem modo prodibit ex ungve tam mortui, quam vivi animalis. Quare in neutro remanebit, si in aliquo non remanebit. Ergo illud materiale est: et si hujusmodi, ergo in utrovis modo praesciso permanebit virtus.

Hoc supposito, si quis miserorum, inquit, in hunc morbum inciderit, et frustum ung vulae hujus annulari digito sinistrae manus applicitum fuerit (qui digitus admirabilem creditur habere cum corde analogiam) futurum esse, ut tanquam de altissimo somno evigilet, et sublevetur, et absque omni deinceps ulteriori symptomate functionibus consvetis vacet. Ejusdem virtutis ait annulum de hoc ungve formatum, et praememorato loco applicatum. Idem erit si fragmentum ungulae hujus, fortiter digitis versus palmam incurvatis, manu laeva compressum fuerit. Adhuc eadem erit operatio, siquidem pars ejusdem sinistrae auri leviter inserta fuerit. Hujus enim virtute sympathica materia illa crassa, quae cerebrum opprimebat, a corde expellitur. Praefatus ille Proto Medicus tam famosus testatur se rasuram ungvulae hujus applicuisse pueris Epilepticis, cum felici suecessu, idque in aqua de liliis destillata.

Non ordinarium item adjumentum adfert praefocationibus uterinis, sicut idem author testatur se multoties expertum; dedisse autem in liquore proportionato, cui portio Zedoaria conveniens immixta fuerit. Adjungit Medicos Prussenos hoc medicamine non solum ad curandam passionem memoratam uti, sed pro Epilepticis quoque. Itaque magnopere svadet, ut ad praeservandam sanitatem, ungvula haec continuo portetur. Quod modum attinet, docet fieri posse aut in annulo, prout dictum est, aut si filo alligetur auriculae (sic a primis Medicis Bononiae amantissimae matri meae praescriptum vidi, quae videlicet aetatis suae annis postremis vertigine tenebrosa opprimebatur, quae posthaec in malum pessimum degeneravit, quod mihi vere apoplecticum fuisse dixrim:)


page 260, image: s260

Poterit etiam fragmentum quoddam ungvulae subtus annulum portari, ita ut praefatum digitum contingat. Quidam nobis commendant, ut collo una cum radice poeonia suspendatur, ita tamen ut regioni cordis appropinquet. Hinc apud Prussos consvetudo est, ut multis monilibus utantur, quae a collo suspendeant. Atque ita fit ut malis uternis, jam memoratis, medeantur. Idem author asseverat se sanitatem integram matronae cuidam resttuisse, quae nihilominus graviter admodum morbo illo afflictabatur.

Si quis etiam (prosequitur author) me interroget, qua facultate hae partes animalis operentur, si per primas, aut si per secundas qualitates, aut per totam substantiam, quae proprietas appellatur occulta, aut vero per formam specificam: respondebo operari eas per substantiam totam, non per qualitates primas, cum frigidae sint, et siccae: propter quod participationem nullam possunt porrigere: minus adhuc per qualitates secundas: cum enim osseae sint, nec activitatem habent, nec spiritum. Itaque secundum universam substatiam suam operantur: unde compositio et commixtio talium succorum resultat, assumendo qualitates illas, formasque specificas, quibus malum, morbusque noxius eradicatur.

Denique cum vir ille prudentissimus abunde ratiocinatus esset, tandem sic concludit: Vt autem antea dictis adhibeatur fides, sciant omnes haec omnia, quae scripsi, a probatissimis viris Medicis, et ab aliis non vulgaris famae, ac doctrinae prius accepta, partim a multis experimentis cum felici successu comprobasse, partim comprobata ab aliis audivisse. Sic enimvero verbis his id quod supra relatum est, corroborat. De caetero non incongruum fuerit elegans illud acutumque Epigramma Andreae Alciatis in Origine damus suae huc collocare, cui pro sententia morali haec verba subjunxit: Nunquam procrastinandum: Exhibet autem praedictum animal velocissimo cursu evadens, et deinceps sic ait:

Alciatae gentis insignia sustinet Alce
Vngvibus ---
Constat Alexandrum sic respondisse roganti,
Qui tot obivisset tempore gesta brevi:
Nunquam, inquit, differre volens: quod et indicat
Alce,
Fortior haec dubites, ocyor anne siet.

Celeritas in omni vitae actione nemo dubitat quin proficua sit, quippe quae opportunitatem observat, et negocia ad expeditum finem perducit: Unde etiam de praememorato Alexandro legitur, quod homines instituerit, qui cursu velocitatem equorum imitabantur, quos data occasione alio ablegabat. Camerarius Emblema aliud posteritati dedit, ubi pariter hujus Ferae mentionem habet, juncta Epigraphe: Et infima prosunt. Versus autem huic sequentes adjungit:

Vilior haud pars est Alcis, nec dignior ungve:
Ergo etiam parvis gratia magna data est.

Hoc universum sequenti Ode exprimitur, quae finis hujus tractatus erit, laus autem est

Ungvium.

Parti, se ben minute esser mostrate,
Non di minima parte e l'opra vestra:
Stella dal Ciel, che un punto a noi si mostra,
Ha d'influssi vital virtu pregiate,
Da l'eterno Fattor non sono oprate
Le Cose a sorte: e picciol conca inostra
Di regio manto la purpurea mostra:
E sa un verme filar sete dorate.
Di minuto granello, oh qual giocondo
Provida la Natura util ridona:
Onde fa d'ampie messi il suol fecondo.

COR.

Anatomia.

PEr profundum humanarum partium mare in navigatione mea tandem ad regionem et litus maxime nobile, ad miraculum maxime sublime, ad perfectissimum simulacrorum omnium, quotquot hactenus descripta, vel inposterum describenda sunt appulimus. Cor etenim primum vivens, ultimumque est moriens. Cor humanum est, quo aliud magis portentosum mundus non habet: in vase enim angusto, immensitatem rerum continet. Hoc praecipua animae sedes est, domicilium vitae, fons sangvinis, culina foci inextincti: cujus virtute reliquae partes universae vigorem suum consequuntur: hoc deficiente, reliquae cunctae deficiunt. Si in libros Anatomices, quotquot hactenus de hoc viscere prodierunt, si in exercitationes asceticas, et disputationes scholasticas, me ingerere vellem: necesse mihi foret postposita quavis alia materie, de hac sola immensum volumen adimplere. Sed cum tale mihi onus numeris meis non imposuerim, imo vero pro utlitate virorum doctorum, hominumque curiosorum Pharum luminis mei, hoc est Andream Laurentium proponam, qui vir non secus ac luminosa illa turris in navigatione mea literaria mihi praelucet, compendioso examine eum tractum, easque regiones percurram, quas praecipuas videro; solo hoc Europo contentus in inclusus, cum periculosum sit litus universum pro vastitate sua radere. Imitabor in hoc Geographicos scriptores, qui paucis lineis spaciosissimum terrae ambitum describunt.

Itaque operae pretium inprimis erit referre, in corpore humano partem nullam esse, quae tantopere necessaria sit, ut Cor nostrum est. Hoc enim principium, et officina eorum spirituum est, de quibus vita nostra devirat, et unde vitales omnes operationes nostrae nascuntur. Idcirco etiam a magno Aristotele primum viventis et ultimum morientis nominatur. In hunc finem a provida et prudente natura hic sol exiguus in medio microcosmi collocatus fuit, in cavitate nimirum thoracis, ut aequali dimensione per partes universas benignos influxus suos transmittat, et, ut ita dixerim, vitales radios suos quaqua versum disjiciat. Id quod ei facile est exqui, mediantibus arteriis, quae non secus ac canales quidam, ductusque spiritosi sangvinis, in ramos suos distentae, per totum corpus cum beneficentia discurrunt.

Thorax igitur, aut venter ille vel cavitas dici poterit,


page 261, image: s261

sedes, habitaculum, et Regia Monarchae hujus, cordis inquam esse. Hoc ejus receptaculum in superiore sui parte circumscribitur undequaque a claviculis per dorsum, costas, pectus, et diaphragma, musculo sat nobili, qui praeterquam quod instrumentum principale sit respirationis, item quod expulsionem faecum communium promoveat, insuper et ventrem superiorem, a ventre inferiori, et intestinis disjungit. In hac cavitate igitur, hoc est in meditullio thoracis cor hominis concluditur. Circumdatur pericardio: membranā quae substantiae nervosae est, solidae, et durae, et quae originem suam trahit a capite, ant ab ipsa cordis palpitatione, et agitatione, cum caeterae membranae omnes, quae in hoc sinu reperiuntur, pleuram pro matre sua agnoscant, a qua nimirum derivantur. Figura pericardii, non dissimilis cordi est, idcirco etiam ab Antomicis Involucrum, et capsula cordis nominatur: verum nihilominus est, quod pericardium corde majus sit, ab eodem distantiā quadam elongatum, atque ideo necesse est, ut a corde separatum sit, tanto videlicet intervallo, quanto ad pulsationem cordis requirebatur.

Iterim, ne quid frustra conditum videretur sagacissima et providissima Natura, intra spacium et vacuitatem hanc, humorem quendam subtilem, aqueumque conclusit, prout docet Hippocrates, quem etiam manifeste Anatomici in dissectione animalium anivadvertunt. Hic humor, non secus ac salubri rore cor ipsum humectat, et ab illa adustione praeservat, quam inevitabiliter proprius ejus calor, intensusque ardor efficeret. Prout etiam hujus aquae defectus marasmum, hoc est extenuationem, et siccitatem totius corporis, vel hecticam perfectam producit. Cor in medio pericardii per modum pyramidis erectum est, cujus basis sub osse pectoris circa quintam circiter costam collocatur: sed cuspis ejus, aut vertex, versus partem thoracis anteriorem elevatur, idque nonnihil sub mamilla sinistra, ubi sat notabilis sentiri pulsus contactu potest. In hoc loco antiquitus Medices periti explorare pulsum langventium motumque cordis consveverant: quamvis hodie sic svadente modestia, non nisi brachium tangatur. Substantia cordis carnosa est, densa admodum, solida, firma, et vix divisibilis. Prout fervidus, et ardens calor ejus naturalis requirebat, sicut item indefessa ejus agitatio, motusque continuus. Nec tamen ulla ratione hic motus in arbitrio stat voluntatis: manifestum ex hoc est, cor musculum non esse, nec compositum e musculis. Continet quidem in se ex omni genere fibrarum, quarum quaedam rectae, quaedam transversae, quaedam obliquae sunt, ad attrahendum, retinendum, et expellendum fabricatae: cumque substantia ejus talis sit, qualem descripsimus, mirum non est, si posthaec sangvine crasso nutriatur, eoque nondum ad subtilitatem redacto, sed noviter praeparato, quem de vena cava recipit, antequam se in cordis dextrum inserat ventriculum. Nec hic praetereundum, animalia quae cor majusculum habent, naturā suā timidiora esse, viliora magisque abjecta. In aliis parva, et mediocris magnitudo est. Si tamen Aristoteli fides adhibenda est: cor humanum inter omnia caeterorum animalium corda maximum est. Id vero, quod AEgyptii de magnitudine, et incremento cordis tradunt, falsum est, quantum quidem ab Anatomices peritiam attinet, quamvis mystica significatio vera sit. Temperamentum ejus in qualitate prima calidissimum inter caetera viscera est: sed in passiva humidius cute est, et omnium viscerum siccissimum.

Patent in corde ventriculi, aut sinus, aut cavitates duae: ventriculus dexterl, et sinister. Dexter non tam concavus est, involucrum admodum subtile habens: continet in se sangvinem crassum, densumque, quantitatem videlicet ad nutriendos pulmones sufficientem; qui pulmones velatrum, vel flabellum sunt, ad refrigerandum cordis ardores et incendium. Ventriculus sinister vicinus est cuspidi, vel vertici cordis, cujus item involucrum solidius, et firmius est: recludit enim in se sangvinem magis spiritosum et subtilem: cujus proprium est motus impetuosos producere, cujus porro generatio, et elaboratio ipsi cordi attribuitur. Atque hic est ille spiritus vitalis, et principale instrumentum animae, a quo vita nostra dependet. In utroque ventriculo observantur canales et vasa: hoc est in dextera, insertus videtur ramus quamvis admodum brevis de vena cava: de eodem rursum alia vena nascitur, dicta arteriosa, eo quod membrana duplici in similitudinem arteriarum composita sit. Haec sangvinem jam praeparatum, magisque in eodem dextro ventriculo purificatum ad pulmones singulariter defert. Ideoque natura talem ejus structuram adaptavit, eique membranam talem circudedit, ut tanto securius sangvinem tam spiritosum ad pulmones portaret. In sinistro ventriculo canalem, aut vas inseruit, quod de pulmonibus provenit, quippe quod tanquam materia proxima ad generationem spirituum inservire debeat, quae ab Anatomicis arteria venosa appellatur, cum non nisi tunica una ad similitudinem venarum aliarum composita sit. Ab eodem ventriculo arteria item major enascitur, quae ramis suis per universum corpus diffunditut: quae in se praememoratum vitalem spiritum a corde suscipit, quem deinceps mediantibus ramis suis ad quamvis humani corporis partem conducit.

Praeter haec vasa quatuor jam descripta, in substantia cordis adhuc venae, arteriae, et nervi alii comparent. Quarum illae quidem alimentum cordi administrant, arteriae spiritum vitalem praebent. Vena ab Anatomicis coronaria dicitur: nec sine congrua similitudine: cingit enim cor, tanquam corona, totamque cordis basm circumambit. Ramusculos suos circumquaque diffundit, qui nihilominus in parte laeva numerosiores sunt, et magis conspicui. Cum enim haec pars densior sit, et solidior, multo majori sangvinis copia indiget. Ab altera parte, vena haec plerumque simplex est, rarissime duplex. E contrario arteriae, item coronariae dictae, quae per basim ejus discurrunt, quarum duae ut plurimum sunt. Porro nervi, quos de conjugatione tertia recipit, exigui admodum sunt, nec multitudine eorum opus est, cum motus cordis nec animalis, nec voluntarius sit, quamvis naturalis. Universum hoc viscus cordis propria membrana sua circumdatum est, quae substantiam ejus et stabiliorem et firmiorem reddit.

Denique superfices cordis propemodum universa pingvedine copiosa componitur; in quo benevolus Lector comprehendere, imo vero admirari poterit naturae providentia, quae in corpore tam calido, contra proprias leges suas tam abundantem producere pingvedinem potuit: quamvis non immerito majorem tibi procurare admirationem debeant particulae, quae in quatuor supra memoratis vasis continentur. Copiosae, singulares, et mirae res sunt, quas hic Anatomici referunt; sed si fundum earum brevi calami tractu tangere confiderem, vanum me jure merito quis dixerit: hinc sicut alibi, non nisi id quod maxime essentiale mihi visum fuerit, tanquam in transitu quodam, allaturus sum. Valvulae, vel parva ostia vocantur, per quae


page 262, image: s262

vitales regiasque potentias suas cor transmittit: quae porro a Nautra idcirco ordinatae sunt, ut quod in cor immittitur, in eas valvulas improviso cadat, et transcurrat: alioquin motus cordis irritus, vel frustraneus furturus esset. Hae valvulae numero undecim sunt: tres in unoquoque vasis ortificio nascuntur, duae de arteria venosa, quae ab intro clausae animadvertuntur, atque hae materiam cordi introducunt. Aliae rursum introrsum versus apertae sunt, foris clausae, qua ad expellendam materiem inserviunt. Dotantur hae valvulae fibris innumeris, lacertosis, et carneis: reponuntur autem in profunda cordis cuspide, nec dissimilem triangulari cuspidi formam componunt, unde etiam trisulcae: vel tricuspides appellantur. Caeterae figuram semicircularem, aut lunae falcatae referunt. In orificio vneae cavae tres valvulae sunt, foris apertae, intus clausae, quae sangvinem in dextrum cordis sinum intromittunt, quae tricuspides sunt, et sangvinem intromissum prohibent, ne rursum in venam cavam relabatur. Totidem in orificio venae arteriosae sunt, intus apertae, foris clausae; quae videlicet, dum sangvis superabundans expellitur, reserantur: dum quod necessarium est, retinetur, continuo clauduntur. Dueae igitur in orificio arteriae venosae sunt, quae ab intro concluduntur: tres in vena arteriosa, quae tricuspides sunt foras spectantes. Nec enim vas illud claudi semper debuit, ut didelicet fuliginosorum vaporum excrementa ejicerentur. Ad ostium arteriae magnae tres membranulae semicirculares, vel lunares nascuntur, introrsum versus patulae, ut exitum spiritui vitali praebeant: sed forinsecus clausae sunt, ne idem spiritus, vel sangvis spiritosus in receptaculum cordis reverti possit. In diastole cordis quaedam harum valvularum extenduntur per quarum extensionem rimulae tricuspides patent: quae vero lunares sunt in diastole extremitates suas claudunt. In systole rursum alibi hae membranulae rimas suas tricuspides claudunt, quas in diastole aperuerant: lunares autem, prout dictum est, corrugatae vel contractae rimas aperiunt, per quas libere sangvis ejicitur. Haec sunt admirabilia illa naturae arcana.

Interim tu, mi Lector, qui me doctior es, et plura de his nosse desideras, cum cultello non solum physico, sed morali introgredere, scindendo, dividendo, et anatomizando: ingredere inquam in scholas huic professioni proprias: illic enim vero dividendae, et videndae magnae quaestiones illae occurrent: qua ratione cor sedes sit facultatis vitalis, haecque eadem cui potissimum facultati attribuenda sit. Intueberis illic motum cordis. Videbis illic opiniones super hoc Erasistrati, et Heraclidis, et Erythaei, et Averrois, aliorumque magnorum virorum, qui de his tractarunt. Intelliges motum illius naturalem, efficientem et finalem: quomodo illic anima multas variasque functiones exerceat. Dictur tibi, an in systole, an vero in diastole pulsus fiat, pectusque percutiatur, cujus concussione arteriae motum suum consequantur. Apparebit illic opinionum de hoc diversitas Praxagorae, Galeni, Aristotelis, Athenaei, et Hierophili, qui vult contractionem fieri per facultates vitales, per arteriam autem situm ejus naturalem reduci. Intelliges an dilatato corde, dilatentur arteriae, an vero contrarium eveniat et dilatato corde, restringantur arteriae. Insinuabitur tibi, qua ratione generatio spirituum vitalium fiat: per quam viam sangvis e dextro cordis ventriculo in sinistrum transeat. Sic enim vero per Galeni opiniones elegantissimas discurres, per Columbi item, et per Botalli, per Olmi, per opiniones Physicorum, et Anatomicorum mamaxime illustrium. Quorum peritissimi te de cordis temperatura instruent, ubi tanta est authorum disceptatio, videlicet inter Averroem, Galenum, et Hippocratem. Omnes nihilominus in hoc conveniunt, cor calidum esse, focum, et culinam caloris naturalis. De caetero Avicenna illud temperamenti sicci arbitratur: Averroes e contrario totam concretionem ejus humidam asserit. Patebit illic alia rursum difficultas de nutritione cordis, an sangvine venoso nutriatur, aut vero tenui, eo videlicet, qui in ventriculis contineatur: ubi theorema illud statuitur: Similia similibus conservari, et refici: de quo inferendum est, carnem solidam, duramque cordis similiter sangvine crassiori enutriri debere: hinc Laurentius concludit: Si Neotericos cum Galeno velis conciliare, dic nutriri fortasse interior acordis sangvine in ventriculis contento, sed nondum attenuato. Videbis demum carnem cordis musculosam, et prout Galenus ait: Vellis, et fibris totam contentam esse. Rationem item cur tantopere villosum sit: ait autem praefatus author villosum esse propter attractionem, retentionem, et expulsionem.

Curiosum inprimis erit nosse (in quo etiam praeterire nequeo, quin aliquantum immorter) quot qualesque sint in corde ventriculi: dequo plura Authores medici referunt. Primus in campum prodit [note: Lib. 30. de partib. animal. ] Peripateticus noster, qui sic ratiocinatur: Ventriculos habent animalia quidem magna tres, parva vero duos. Unde etiam tres in homine constituuntur. Plinius ita habet: Sinuoso specu cor est, et in magnis animalibus truplici, in nullo non gemino. Diversimode ab his Galenus sentit, ait enim: Quae animalia pulmones habent, duos habent sinus, quae vero pulmone carent, unicum tantum. Hoc utcunque demum sit: vix invenitur, qui authoritates tot magistrorum conciliare possit, quamvis complures sint, qui Galeni authoritatem praeferant. Opiniones non minus in hoc quoque disparatas inventurus es, quis ex binis his ventriculis nobilior sit, quis maxime considerabilis, et aestimatione dignus. Doceberis denique, qua ratione cor supportare abscessus possit, solutionem item continui, aliaque his similia mala. Hinc Laurentius meus inquit: Cor omnibus, atque iisdem morborum telis expositum esse, quibus et universum corpus, experientia ipsa fidem facit: nam frequenter intemperiem patitur, et paaesertim calidam, et organicis morbis saepe infestatur. [note: lib. de morb. 3. De part. animal. ] Huic nihilominus sententiae e diametro contrarii sunt authores gravissimi: Hippocrates enim ait: Cor ita solidum, et densum est, ut ab humore non aegrotet. Idem sentit Aristoteles: Cor nullum gravem affectum patitur, cum sit vitae principium. Alexander Aphrodiscus: In corde nullus morbus consistit, [note: 1. De loc. affec. cap. 5. ] quoniam ante mors rapit, quam morbus pateat. Galenus: Impossibile est, ut cor abscessum patiatur: Et Plinius: Solum hoc viscus vitiis non maceratur. Conciliantur autem hae sententiae, et opiniones, si dictum fuerit, cor quidem affectus morbosque pati, sed non multo tempore: multis item malis infestari, sed iisdem non gravibus: siquidem graves inciderint subitaneo a vita revocari infirmum, eo quod suffocatio subsequatur: unde Galenus: Mors sequitur ad immodicas cordis affectiones.

Denique hoc compendioso Epilogo Anatomicae artis, quae alioquin tam vasta est, huc tibi id collocare volui, quod Authori meo Andreae Laurentio, cum viro nobili Guicciardino evenit: utque tanto fidelius, quae transumpta sunt, referantur, ipsa ejus verba non immutata apposui, quae quidem tantundem compassionis, quantum curiositatis habent: sunt autem haec, quae sequuntur: Generosus eques


page 263, image: s263

Guicciardinus, magni Ducis Florentiae apud Regem Legatus, cum satis bene valeret, et cum magnatibus quibusdam obambulans, non serio, sed familiariter colloqueretur, subito respiratione, pulsu, et vita privatus cecidit. Veniunt ad Regem multi, alii omnino extinctum referunt, alii Apoplecticum, alii Epilepticum quid inesse rati de vita non desper ant omnino. Jubet statim Rex ut videam, quid facto opus sit; accurro, hominem plane extinctum invenio: tunc multis adstantibus, non sine admiratione causam illius praecipitis casus non in cerebro, ut dicebant multi, sed in corde affirmavi. Dissectum fuit postridie cadaver, et inventum cor, prodigii instar, in eam molem excrevisse, ut thoracem fere totum contineret. Apertis autem ventriculis maxima statim erupit sangvinis copia ad libras pene tres, quatuorve: et cavae quidem venae ostium disruptum, omnesque illae membranulae tricuspides laceratae. Areteriae item magnae os ita patens apparuit, ut brachii aequaret amplitudinem. Laxatis itaque ostiolis omnibus, velut habenis, tanta in utrumque sinum effusio sangvinis facta est, ut prohibita cordis distensionne, contrationeque subito extinctus fuerit. Haec immaturae, et praecipitis illius mortis causa est: in qua hoc unum mirari licet, quod nulla praecedenti causa externa, ictu, casu, vociseratione, ira insigne illud vas disruptum fuerit. Unde apparet subito accidente cor oppressum fuisse. Qui casus non immerito etiam nervosissimum et fortissimum quemque perterrere poterit. Sed de his hactenus dixisse sufficiat.

HIEROGLYPHICA.

OPtimum dici debet principium, quod pro objecto suo rectitudinem habet, et integritatem. Ego quoque in his tractatibus meis siquidem idem mihi sequendum esse constitui, non ambigo, benevole Lector, qui ductum meum sequi non indignum judicas, quin tibi placiturus sim. Dicam igitur in primis, acceptum tibi, et gratum esse oportere id quod Momus olim in mente versavit; quamvis alioquin sugillator esset, et detractor contemptissimus Jovis, qui tantam olim venerationem habuit. Requirebat enim in quovis homine fenestellam pectoris, ut per hanc cor ipsum se videndum exponeret, atque inde planum fieret, si opera dictis concordent. Hanc ipsam mentem prudentissimos olim, et sapietissimos viros, non solum inter Christianos, sed et [note: Integritas animi. ] inter Paganos habuisse invenio: qui dum hominis Ideam integerrimi, moribusque incorrupti demonstrare vellent, figuram exponebant, viri media parte sua nudi, cum facie admodum matura; sed qui imaginem cordis, catena super pectus universum gereret suspensum; per quod indicatum voluerunt, idem foris esse, quod intus: Cor, inquam, unum, non duplex, dequo toties jam meminimus, totque inde reflexiones deduximus: Quodque ebur illud dici potest, cui inscriptum est: Intus et extra idem.

[gap: illustration]

Hae est illa Virtus, quae ipsi bysso purgatissimae fidei candorem auffert, quin imo eundem stabilire, et solidare dicenda est: quae pretium etiam candidissimis Alpium nivibus tollit: cujus splendor admantinus est, margaritis orientalibus aequiparandus. Ajebat [note: Prov. 3. Serm. ad Pastores in Synod. Congreg. ] Marcus Tullius: In pectore sedem habere cor manifestum est. In eandem sententiam Spiritus Sanctus inquit: Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia: Supra quod S. Bernardus: Da voci tuae vocem virtutis, consonet vita verbis, et statim


page 264, image: s264

erit in ore tuo vicus et efficax sermo Dei, penetrabilior omni gladio ancipiti.

Cum praeterea cor humanum fons et origo sit, unde sangvis vitalis, maximeque purus egreditur, fons unde cogitata omnia menti nostrae suggeruntur, nobilis haec pars corporis pro receptaculo sapientiae sumitur. Cumque antiqui hominem cordis magni nominarent, eum intelligebant, qui in actione sua solers, magnus esset ingenio, magnus consilio. Hinc Horatius insinuat: Nec tu corpus eras sine pectore: [note: Cosilium. ] hinc doctores itidem asserunt ut Redemptor noster Evangelistam Joannem Cancellarium magnum divinarum revelationum declararet, in coena ultima eum supra pectus suum inclinare voluisse: Qui et recubuit supra pectus ejus. Pueros, qui sagacitatem quandam ingeniumque praeseferebant olim, ait Pierius appellatos fuisse, Corculum: Corculum, inquit, pro solerti et acuto dicebant. Adamantius memoriae tradidit: partem rationis participem cor veteres appellare solebant. In hoc sensu, et in phrasi hac Apostolus Paulus homines frugi ad Romanos scribendo, appellat: Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Sic David quoque: Eructavit cor meum verbum bonum. Supra quod Euchecius commentatur: Innuens filium Jesum Christum, altae illius sapientiae mysterio genitum; Nam et quod divinae literae cor Dei saepe nominant, intelligendum ex eo arcanum illud divinae Sapientiae, quae a Patre est. Consilium, inquam, polus ille est, qui in tempostoso, et periculoso mari vitae nostrae nos ad portum nostrum [note: De Amore. In Phoen. ] feliciter conducit. Consilium res sacra est, inquit Plato. Et Euripides: Victoriae tota posita est in bona consultatione.

Quoties cunque ab antiquis cordis memoria fiebat, Hieroglyphicum erat vitae, et potentiarum ejus: sicut observatum fuit in portento illo, quod Julio Caesari evenit. Cum enim in singulari magnificentia se in Capitolio, primo regiminis sui die, sedendo collocasset, incomitiis Senatorum ab Haruspice suo Spurino ei indicatum fuit, victimam sine corde inventam esse; continuo Imperator misere vulneribus confossus, sine vita remansit. Absque sangvine impossibile est vitam degere, eadem ratione si cor defuerit, quod sangvinis officina et faber est. Itaque ostentum illud Julii Caesaris, quo victima excors inventa fuit, ansam praebuit Philosophis diversimode disceptandi, an videlicet fieri id possit, ut victima detur, aut quodvis animal, quod sine corde vel minimo temporis spatio protrahere vitam possit: contigisse hoc multoties, Plinius Author est. Dixerim ego, id potius maligni spiritus delusionibus consvetis accidisse, qui sub larva portentosorum, et supernaturalium eventuum, obsequium, et venerationem, et cultum sui promovere intendit. Factum Julii Caesaris in Helvio Pertinace, eo die quo occisus est, renovatum fuit: imo illic pavori cumulum addidit, dum enim diligentius intestina inspecta essent, reliqua quoque viscera praecipua sine capite inventa sunt. Cor hominis vitae nostrae cogitata suggerit: unde saepius Salvator noster Pharisaeorum turbae ajebat: Vt quid cogitatis mala in cordibus vestris? Supra quod Valerianus optime commentatur: Ascendunt, dominantur, primum enim locum adsciscunt sibi, ut vestra omnia consilia conculcent.

Miser admodum Mundus erat ante unsum literatum, earumque inventionem: ad exponendos etenim conceptus mentis ne cessarium erat, opera plantarum, ferarum, et lignorum, sicut et rerum maxime vulgarium imo vero brutorum, et rerum insensibilium uti. His memoriam suam stabiliebant, mentisque productiones firmabant. Hoc ipsum in primariis, majoribusque eorum mysteriis, tam religiose observatis palam fit: in quibus illud maxime allaborarunt, ut se posteritatis memoriae indelebili commendarent. Nilo flumini, qui foecunditatem et ubertatem majorem afferebat, tum, cum maxime terram omnem inundasset, erexisse legimus et altaria, et victimas immolasse, et monumenta sacrasse. Hi populi ut felicitatem inundationis illius exponerent, quam videlicet asserunt de Paradiso deliciarum provenire, cor demonstrarunt, quod in medio sui figuram lingvae ferebat: fortassis per hoc indicando, parem esse oportere inundationi huic oratorum eloquentiam. Sicut autem lingva potentiam, virtutemque oloquii sui a corde mutuatur, sic Nilus scaturigines suas ab ultimis, ajunt, terrae visceribus trahit. Quemadmodum item cor nostrorum dominium habet, et regimen principale vitae nostrae, reliquarumque corporis regionum sic AEgyptii Nilo potissimum dominium, et superioritatem Provinciarum suarum adscribebant: et eatenus se felices rebantur, quatenus inundatio haec frugifere, et cum felici eventu succederet.

Per lingvam, quae sine intermissione pituitosis humoribus irrigatur et humectatur, abundantiam pluviarum intellectam volebant, quae nimirum de caelo descendentes, in Nilum decurrebant, qui deinceps officiosissima retributione exuberans, lecto suo egressus, non secus ac laboriosus operarius, uno solo aut pluribus diebus messe facunfissima, et ditissima terras illas implebat. Cumque haec ubertas copiosissima, haec que affluentia sine exemplo esset, Nilum dixerunt omnium quoque caeterorum eventuum suorum causam et principium esse: atque idcirco huic in omni adeo re principatum tribuebant. Eum item ex communi populi consensu beneficium, et amantissimum Patrem appellabant. Ex his palam fit, quod beneficentia magnetica dixerim virtute applausus sibi nominum, a majoribus ad minimos usque attrahat. Opinionem hanc fovit Thales Milesius cum aquam parentem rerum omnium nominavit: arbitratus enim est, omne corpus in eam dissolvi, et ab ea rursum novam formam, novamque figuram adipisci. Et sic humidum illud Genitorem, et Nutriotorem rerum omnium esse. Per humidum virgulta nutriuntur, quae in arbores excrescunt, e quibus fructuum proventus fit. Hinc olim opinati sunt, solem, lunamque Patres generationum, et conservatores humani generis esse, calidum cum humido in debita proportione et figura commiscendo. Asseruerunt item, nonnunquam in currum solis lunam rapi: solem autem non raro per aquas maris, et fluminum, conjunctum lunae, tanquam in regno suo circumyehi. Haec quamvis primo sui intuitu fabulosa videantur, et frivola, qui nihilominu me dullam earum penetraverit, facile intelliget, quam utilitatem allegoricam ex his mythologiis trahero possit; prout supra jam memoravimus, et deinceps memorandum erit.

Transeamus de aquis ad focum: Ubi cor carbonibus succensis impositum, et quasi in profluvio quodam flammarum medium intueor: considero in hoc formam aliam, aliamque Nili figuram. In medium flammae hujus cor illud collocabant, non secus ac in quodam thribulo. Dumque ab humore illius evaporare fumum faciebant, per hoc item intelligi volebant temperamentum humidi, calidique: ex quo rerum omnium incrementum fit, ex quo omnia enascuntur, et conservantur. Temperamentum item regionis calidae et


page 265, image: s265

humide, idque potissimum in locis Australibus cordi comparabant, quod cum omni impetu, ut ita dixerim, propensione sua in sinistram hominis partem incumbit: ex quo

[gap: illustration]

rursum illi ansam sumpserunt ad significandum Nilum qui totus ad regiones Antarcticas, quas sinistras dixerunt, scaturigines et derivationes suas habet.

Quod vero cor jam saepius memoratum a sua forma denominationem thuribuli operti assumpserit, a sententia philosophi cujusdam antiqui deducitur, qui, juxta id quod Crates de eo refert, Caelum comparabat fornaci, homines carbonibus. Hinc ut humidum illud et calidum indicarent, solem finxerunt ab AEthiopibus ad mensam invitatum, cum iisque epulatum fuisse: per solem et AEthiopes calorem intelligendo; humidum vero per mensam, dequo humidum vero per mensam, de quo humido vapores exhalantur. Observat doctissimus Valerianus, illos AEthiopes solum, qui in viciniis maris habitant, hanc civilem consvetudinem colere, ut se invicem conviviis expipiant: reliqui incolarum soli manducant, tenentes cibum manu, more irrationabilium animalium. Concludit interim [note: De Cord. ] Pierius: Erit itaque cor AEgypti instar, hoc uti sangvinis, ita haec primarium humoris receptaculum. Thuribulum vero convivas ipsos, utpote sacrificulos indicabit hostiarum, super ignem positarum, nidore exhilaratos. In quo Christianis celebre documentum datur, ut de cordis sui thuribulo ardores devotionis suae altissimo in fumum svavitatis succendant, ita ut pro merito versum illum Davidicum usurpare possint: Dirigatur Domine oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Optima haec materia perorantium erit. Sic Adamantius inter caeteras Hominis significationes, per cor altare intelligit. Supra id autem quod Sapientia Divina incarnata inproperavit Pharisaeis dicendo: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, Valerianus commentatur: Monet Dominus ut consideremus, num ex corde eleemosynae, vel psalmi, vel preces, vel jejunia offerantur. Atque ita in testem altare, id est cor, et conscientiam appellat: per altare jurat, atque ante omnia, quae continentur ineo, complectitur.

Haec effigies cordis accenti, et in focillo fumantis, materiam Plutarcho ad ratiocinandum suggessit: [note: Caelum. ] qui non sine proportione quadam, aut figura congruente cor illud formam ait, et ideam caeli gerere: cujus duratio aeterna cum sit, malis senectutis aut vetustatis illius subjici nequit, quae utcunque etiam prospere fuerit, per semetipsam nihilominus vocari morbus, juxta Peripateticum, poterit. Hinc Apulejanus Trismegistus, non multum a citato Hippone diversus, AEgyptum pro imagine caeli [note: AEgyptus parabolice toti mundo comparata. ] sumit, ait enim: Iis omnibus comparatur, quae in caelo gubernantur, et exercentur: Et, si dicendum est verius, terra illa totius Mundi fit templum. Valerianus praeterea defendendo, et sustinendo dignitate, conditionemque terrae illius, scriptum reliquit, saepius orbem universum per AEgyptum intelligi: et in testimonium dictum illud psalmistae adducit: venient legati ex AEgypto: quod referendum ad universitatem sit. Sic quisque exaltare, et famam patriae suae celebrare satagit: nec vitio [note: Amor patriae. ] vertendum cum visceribus nostris, amor patriae nostrae nobis congenitus sit. Pro cujus defensione saepe regna depopulata, Provinciae desertae, imo et sylvae integrae in mare transportatae sunt. Terra ipsa


page 266, image: s266

myriades sepulchrorum aperuit, ad recipiendos, et inhumandos ipsos incolas suos, qui gloriose pro defensione sua occumbentes, vitam nihilominus apud posteros immortalem consecuti sunt.

Hoc ipsum cor, quod supra carbones tacito murmure susurrando torretur, et coquitur, memoriae exactissimi observatoris Pierii suggessit, ut ebullientis, et stridentis clibani meminisset, aut Praefurnii dicti; cogitans enim quaratione vas illudtacite murmurando, et bulliendo digerere et concoquere cibos soleat: haec attributa metaphorice cordi assignat: et huic [note: Conscientia quae se rite purificat. ] mixto universo hanc Epigraphen imponit: Conscientia igne examinata: ad hujus rei testimonium scripturas sacras adducit ubi nomen hoc clibani pro vase sacro sumitur. Et sicut vas illud actione ordinata, et foco conveniente concoquit edulia, et digerit: sic mens, et cor incalescens divino igne, eodemque totum, prout oportet examinatur, mundatur, et purificatur. Non videor Lectori satisfecisse, nisi verba ipsa Authoris adjunxero: Nam quaedam DEUS apud majores nostros, veteres inquam Prophetas, apponi sibi vult clibano cocta, hoc est tacita mentis agitatione examinata, cum scilicet nos erroris poenitet, et conscientia nostra ardore quodam occulto intra succenditur vitiumque ipsa suum urere contendit.

Quandoquidem etiam murmur vasis illius (non secus ac maris dum medium inter placatum, et procellosum est) placidum et tranquillum auditur: cumque fundum alioquin non raro sat concavum habeat, et profundum, Adamantius pie simul et astute meminit, figurari hoc ipso eum posse, (idque per [note: Scrutatores arcanorum divinorum. ] Hieroglyphicum proprium) qui sacrorum arcanorum notitiam adipisci desiderat, quae arcana usque adeo in significationibus, et expressionibus profunda sunt, ut altissima sacramenta et mysteria contineant. Haec sacrarum Sphyngum dici possunt dictamina, nisi Oedipus adsit, qui ea dissolvat, et revelet: hi nodi sunt Gordio difficiliores: Labyrinthi sunt Cretensi illo magis intricati, et confusi: Meandri qui millenis periodis in semetipsos recurrunt. Haec sive in traditionibus, sive in dictis, sive in figuris, aut parabolis, aut similitudinibus, aut metaphoris aut hujuscemodi aliis consistant, nisi in vase accenso per divinae cognitionis focum decoquantur, et digerantur, difficulter masticari poterunt, ut nil de concoctione dixerim. Si enim in sensu suo naturali et literali permanserint, inconcocta, et indigesta erunt. Calor foci divini calor non coactus est, nec per violentiam excitatus, sed digestivus, conducens sanitati, et illuminans: quique sine mora ad concoctionem nos perfectam ciborum illorum spiritualium perducit. Ac sic non usqueadeo difficilis erit masticatio, et digestio: cum prius cruda viderentur, et intractabilia. Huc [note: Cap. 7. ] respiciunt verba Prophetae Oseae: Corda eorum sicut clibanus incaluerunt.

Hesychius Hierosolymitanus alteram non minus devotam, acutamque metaphoram de hoc Clibano deducit, docens vivum hic significatum, vel Hieroglyphicum [note: B. Virgo cum verbu~ aeternum paritura esset. Lev. c. 2. v. 24. ] uteri virginalis B. Virginis repraesentari, cum per purissimum sangvinem suum, accensa divino amore, pretiosissimum et immortalem cibum verbi incarnati praeparavit, et ut ita dicam decoxit. Sic enim supra legem Leviticam commentatur: Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila: per clibanum inquit, Mariae Virginis uterus significatur. Clibano enim ignis superimponitur, qui supponitur in craticula. Veluti enim clibanus ignem, et panem coquendum desuper accipit, ita DEI genitrix Spiritum Sanctum, et Dei verbum in utero suo conficiendum, maturandumque suscepit. Cum praeterea Cor sedes sit et receptaculum omnium affectuum, et passionum, [note: 1. De anima. ] Hugo de S. Victore ajebat: Cor parvum est, et magna cupit, vix ad unius milii refectionem sufficere potest, et totus mundus ei non sufficit. Hinc est quod in figuras formasque varias, stabilitum et dispositum est.

Pedem hic aliquantum refero, ut tanto fortior mihi saltus sit: Non semper clibanus apud operarios pro caldario, aut vase aqua bulliente repleto sumitur, in quo nimirum carnes coquantur, et digerantur, sed pro ipso quandoque fornace, ubi carbones succensi sunt. Ut itaque diversi ab his superioribus indicarentur affectus, antiqui supra hunc fornacem ponendo craticulam, illic cor frigebant. S. Cyrillus refert Hebraeos in hoc significationem ab Hieroglyphicis AEgyptiacis deducere.

[note: Ira et ejusdem passiones. ] Per hoc cor fumigans, inprimis homo iracundus repraesentatur, qui totus ardens, furibundus, immitis, atrox, et rigidus est, qui ab oculis flammas fulgurat, de labiis spumas ejicit, terram pedibus percutit: qui arrepto ferro ad vindictam properat, ad strages, ad necem. Accensa bile sine auditu est, sine visu, sine sensu: pejus serpente se elevat, furiosius cane dentibus frendet: non secus ac indomitus equus hinnit, et intumescit: sicut leo jubas quatit, et cor rugatur: ad aliud non aspirans, quam ut quaeque discerpat et dilaceret: in hoc solum quietandus, si furoris sui sitim restinxerit, et sangvinem inimici deglutierit. O ira! Vera pestis, et gangraena animarum, quae praemature corpus exsiccat, et in phtysin reducit: Ira est tristitia, et perturbatio quaedam [note: De Poet. 2. ] cum vehementi appetitu vindictae: Stagirita inquit. Ferox tormentum bellicum, quo aedificia et muri civitatum demoliuntur, et humo aequantur: Ira est res impetuosissima ad aggredienda pericula: [note: Ethic. 2. ] ait idem Author. Caeca est non discernens, non cognoscens pericula, atque ideo cum majori exterminio in eadem delabitur, et praeripitatur. Bonum a pessimo non dijudicat, id solum eligens, quod deinceps in damnum ejus evasurum sit. Caeca est ira, et saepe non sinit cernere, quae aptissima [note: Apud Plutarchum. ] sunt, et percepta saepe obscurat: sic Chrysippus docet. Haec dissipatrix, et perturbatrix est rerum [note: Ilyad. l. 7. ] optime ordinatarum. Ira perturbatrix omnium scripsit Homerus. Hoc illud cor est, quod in craticula ultra debitum, ultra id quod decorum est, quod honestum, quod decens, torretur, frixatur, ebullit, et concoquitur. Vitium, quod a viro prudente, et sensato maxime fugiendum est.

[note: Poenitentia. ] Craticula instrumentum est, in quo pisces frigentur: qui cibus cum jejunio destinatus, jejunium autem actus poenitentiae sit, a maxime sensatis Theologis, et Iconologicis memoratae virtuti craticula adscribitur. Unde etiam per cor, quod leviter supra illam torretur, et coquitur, sapientiores inter antiquos Christianos verum poenitentiae signum, tacitamque mentis exulcerationem amaritudinemque conscientiae, non simulatam, nec fictitiam, sed realem et veram intellexerunt. Torretur illa in planctu, et gemitibus et singultibus propter offensam factam Deo tam benefico, tam amabili: unde etiam flumina lacrymarum ebulliunt: adde ad haec macerationem corporis, debilitati per jejunia, diminuti, et arefacti per abstinentiam. Haec illa poenitentia est, inquit Valerianus, quae in propatulo cum carne luctatur et dimicat; et in atra vultus nigredine accensos divini Amoris carbones demonstrat,


page 267, image: s267

unicuique exemplum praebens, qua ratione semetipsum domare possit. Hinc nonnulli, amore divino compulsi, non solum animo ardent, et evaporant, sed corpus etiam passionibus et tormentis alioquin insuperabilibus subjiciunt. Vera Idea, verumque hujusce Hieroglyphicum est gloriosissimus Martyr Laurentius, qui craticulae superimpositus, non secus ac piscium aliquis dimidia sui parte assatus, cum intrepiditate admirabili improperavit tyranno: Assatum est, jam versa et manduca. Tantopere autem ab intro inflammatus erat amore divino, ut tantum incendium non nisi scintillam aestimaverit, quo tamen totus consumebatur: segnior enim fuit ignis, qui foris ussit, quam qui intus accendit: ait Leo Papa.

[note: Scrinium vel Repertorium. ] Scrinium, vel gazophylacium quodvis, ubi nummi, vel margaritae vel scriptorum monumenta reponebantur, aut quaevis alia quae sumptuosa, aut aestimatione digna erant, ab antiquis sub titulo Cordis nominabantur. Alludendo ad hoc, quod sicut cor nostrum in ultimis, et maxime reconditi pectoris penetralibus concluditur, et celatur, pari modo res pretio magno aestimabiles recondi debere. [note: Negotia magni ponderis in mente celanda esse silentio. Apud Stobeum de educandis liberis. ] Sed non cum minori solertia, et prudentia in intimis mentis recessibus illa negotia celanda sunt, quae si ad notitiam pervenerint ruina et exterminium universae familiae, aut Regiae, aut Provinciarum, aut exercitus esse possunt. Silentium sapientibus responsi loco est. Scribebat Euripides: Et Plutarchus pro more suo optime: Magnae est Sapientiae tempestivum silentium, et omni certe est sermone praestantius. Pretiosissima gemma, quam illustres faeminae portare possint est, nosse in tempore suo taciturnitatem colere. De Peripato suo Aristoteles ait: Silentium mulieri praestat ornamentum. Securissimum erit mentis scrinium, si hac clave clausum fuerit.

[note: Mors. ] Cor item a sacris expositoribus pro sepulchro intelligitur. Id quod de eo deducunt, cum Christus de semetipso ajebat, annuncians mortem suam: Sicut fuit Jonas in ventre ceti, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus. In quo mortalibus nobis documentum salubre datur, ut videlicet regionem pectoris tangendo, meminerimus sepulchri, quod verum fraenum et retinaculum [note: lib. 2. cons. Pelag. ] est, arcens vitiorum impetum. Id quod S. Augustinus inquit: Nihil sic hominem a peccato revocat, sicut frequens meditatio mortis. Et alibi: [note: lib. 2. de Doctr. Christ. ] Timor de futura morte, mentem necessario concutit, et quasi clavis omnes motus cordis, et superbias ligno crucis affigit. Ipsi adeo prophani haec intellexerunt, [note: Ep. ad Lucillum. ] inter quos Seneca ad Lucillum suum ait: Libidinis incentivum continebis, si te moriturum cognoveris. Optimum documentum Ethicum.

[note: Concordia. ] Constringo et alligo Capitulum hoc universum duobus nodis, quibus corda bina simul uniuntur, et vincita sunt: per quae antiqui Hieroglyphicum concordiae et unionis volebant intelligi. Haec illa clava Alcidis est, quae pluribus nodis composita, ad destruendos exercitus potens est, ad demolienda castella munitissima: parum est, quod leonibus dentes excutiat, quod serpentum legiones devastet. Concordia insuperabilis, ait magnus ille moralista Alciatus in loco quodam, et alibi: Firmissima convelli non posse. Ad persvasionem nostram denique exemplum illud, quamvis tritissimum, plurimum conducet, Patrisfamilias nimirum, qui ad concordiae virtutem exhortando filios suos, fasciculum virgarum exposuit colligatum, atque ita insuperabilem: facile autem frangibilem, [note: De Repub. Ep. 3. ] si invicem virgae separatae essent. Nil Civitati perniciosius, quam divisio et nihil melius, quam unio: inquit doctissime Plato: Et S. Augustinus in loco quodam: Concordia Civitates construuntur, et destruuntur discordia. Et rursum [note: De Civ. Dei. c. 6. ] alibi: Concordia in civitatibus est, quod harmonia in musica. Plura his de Corde relata sunt alibi, per occasionem pectoris, ad quod Lectorem, qui hisce indiget, et inde fructum suum capere desiderat, remissum volo. Interim hic ab Hieroglyphicis transgredior ad

MORALIA ET MYSTICA.

Amplissimum, et capacissimum iter ad fabricanda mysteria, et ad sublevandam [note: 1. Reg. 2. c. 23. ] mentem ad cognitionem Altissimi, S. Gregorius Papa, vir moralitatis eximiae, nobis aperit, cum ait: Cor in metaphorico sensu quandoque voluntatem, quandoque intellectum significare. Ejusdem [note: 5. Stromat. Fort. Spir. ] sententiae est S. Clemens Alexandrinus, et Eucherius, qui majus nobis mysterium, magisque Theologicum exponunt, dicendo: Ipse Christus dicitur cor, et anima DEI, qui vitam suppeditat, cum Pater per filium cognoscitur. Arnoldus Carnotensis supra Psalmum quadragesimum quartum: Eructavit cor meum verbum bonum: Cor illud judicio Altissimi ejusque examini applicandum censet, aut vero arcano divinae Sapientiae. [note: Ad principium. ] S. Hieronymus supra illud, quod de David Liber Regum primus recenset, eum hominem fuisse secundum cor DEI, sic illud intelligendum censet, ut cor charitatem proximi habens significetur. Cui [note: Ep. 10. et de essentia divina Ierem. c. 13. In Ps. 7. 4. Cant. 1. Cap. 16. 4. ] adjungit Sanctus Augustinus: Sic pascunt boni Pastores juxta cor Dei. Qui sensus fortasse a Jeremia Propheta desumptus est, cum ex ore DEI sic loquitur: Dabo vobis pastores juxtacor meum et pascent vos scientia, et doctrina.

S. Basilius, et Gregorius Venetus asserunt, cot Dei Sacram Scripturam esse, in qua Altissimus mentem suam exponit: rursum is, qui omne, quod his sacratissimis et gravissimis paginis concluditur, qui praecepta ejus adimplet, utique secundum cor DEI actiones suas instituit. Qui vero non nisi in superficie commoratur, ea ad solum de lege perficiens, quae dispensationem habere possunt, operatur et ipse quidem juxta cor Dei, sed non intrinsecus [note: 1. Reg. 29. 44. 32. 8. Psal. 21. In Cant. 7. Ep. 120. ] juxta Animam Dei. De his sensus literales copiosi occurrunt in libris Regum, in Psalmis, in Jeremia, et Cantico. Supra id quod Regius Psaltes ait: Factum est cor meum tanquam cera liquescens: Rupertus Abbas, et S. Augustinus inquiunt. In hoc Scripturam Sacram intelligi posse, cum in mysteriis suis exposita fuerit, ubi primum obscura erat. S. Item Hieronymus, et Dionysius Cartusianus [note: In Ps. 21. Caelest. Hier. 15. Loc. cit. ] ajunt Ecclesiam verbis his concipi posse, cujus praecepta ante passionem dura videbantur; sed posthaec, tanquam cera liquefieri coeperunt. Praememoratus Dionysius refert in corde Angelorum divinae pulchritudinis ideam dari, quae in his inferioribus locis fortitudinem vitalem summi Boni disseminet.

[note: In Matt. hom. 23. Exod. 4. 20. 31. 35. 30. 1. Reg. 7. 25. 32. 44. Matt. 22. ] Origenes autumat cor in homine typum esse voluntatis, animi, mentis aut vero partis ejus quae cognoscit, imo vero et ipsarum cogitationum. Copiosi in hac significatione sunt loci in Exodo, Psalmis, et S. Matthaeo. Ajunt Sancti Augustinus, et Hieronymus, hoc cor lavandu~ esse, hoc est purificandum,


page 268, image: s268

[note: August. Ep. 120. Hieron. in Ier. 4. 7. Ierem. 4. v 14. In 1. Reg. 9. ] animamque a malitia liberandam. Prout in Prophetia Jeremiae praecipitur: Lava a~ malitia cor tuum Jerusalem, ut salva fias.

S. Gregorius Author est, per corintelligi oportere rationis robur; prout loci copiosi sunt in Daniele, in Osee, et Canticis. Glossa ordinaria versiculum hunc Psalmistae: Cor meum conturbatum est, et dereliquit [note: Psal. 37. ] me virtus mea: sic exponit: Cor dicitur Spiritus aut spirituales sensus, et mens ad caelestia elevata: unde carnales dicuntur sine corde, quasi derelicti a corde. Mysteriosus versiculus ille Cantici [note: Cant. 5. In hunc loc. ] est, ubi dicitur: Ego dormio, et cor meum vigilat. Quem Isidorus Clarus sic commentatur: Verba sunt sponsae, quae accusat populi sui peccatum: prosequitur: Dormiebam, renuens operari bonum, sed cor meum, id est sponsus meus vigilabat, intendens saluti meae. Vox Dilecti pulsabat [note: In Cant. 5. ] per ora Prophetarum: Aperi mihi, mediante poenitentia. His adjungit S. Gregorius intelligendum hoc de hominibus pigris in consequenda utilitate [note: 1. Reg. 1. ] mysteriorum divinorum. De quo Helcana uxorem suam consolatur: Cur fles? Quare affligitur cor tuum? et longe post haec: Loquebatur in corde suo: Idem Author beatitudinem devotam, et orationem jaculatoriam in Ecclesia, cum eruditione, et praxi rerum sacrarum intelligit. Quod item in corde loquebatur, idem ait libertatem cordis designari, quā sceleratus Judas destituebatur, de quo [note: Ioan. 13. v. 2. ] dicitur: Cum Diabolus jam misisset in cor ut traderet Christum, prout in S. Joanne habetur.

[note: De statu inter. hominis. 2. ] Alludendo ad hoc, quod jam supra in Hieroglyphicis dictum est, Richardus de S. Victore ait: per cor hominis consilium ejus intelligi posse; et sicut cor in animante principalem intimumque locum occupat, sic consilium salutare ab oculis arcetur, sed in penetralibus invenitur. Ad hoc alludendo ait Isaias: [note: Isai. c. 1. Osee. c. 7. Psal. 64. Cap. 7. v. 12. ] Omne caput langvidum, et omne cor moerens. Et Osee: Et non clamaverunt ad me in corde suo. S. Augustinus supra versum Davidicum: Accedet homo ad cor altum, id est, Cor secretum inquit. Id quod Propheta Daniel de prodigiosa illa chimaera inquit, cujus corpus, et cor in focum dejiciuntur, S. Augustinus, [note: In Ps. 63. De vitio mutabilitatis. ] et citatus Richardus commentantur, intelligendum hoc de hominibus sensui deditis, et in bestias transformatis, quorum cor inferni flammis, aut vero ignibus libidinis aduritur. De eo quod Ecclesiastes meminit, et Jeremias: Cor Regis periit: Richardus item commentatur id fieri cum Doctores, et Praelati a rectitudine, a fide, ab oficio suo, et a justitia declinant.

Per cor induratum de quo pluribus in locis Scripturae [note: Cap. 7. 9. 14. 1. Reg. 6. Ezech. 11. 36. 3. Periar. 1. ] mentio fit. In Exodo nimirum, in libris Regum, et in Ezechiele, Origenes inquit, hominem induratum, et obstinatum in malitia, aut peccato intelligendum, qui nullis castigationibus flectatur. Cor incrassatum (inquit idem Author) illud cor [note: In 1. Reg. 6. et 10. Moral. cap. 6. De secur. conscientia. ] indicat, quod nil nisi mundana meditatur, et ad saecularia sola aspirat. S. Gregorius, et Richardus de S. Victore ajunt, quod ubi de cavitate cordis fit mentio, de perfidia judaica idipsum accipi, quae Creatorem suum ab oculis amisit, cum videlicet adventum supremi Messiae denegavit, nulla habita tot prodigiorum, et miraculorum ratione. Per cor exaltatum, de quo in Psalmis dicitur (juxta Authorem eundem) arrogans intelligitur: Per cor tanquam lac coagulatum, de quo rursum in psalmis: protervia et asperitas arrogantium sumenda est. Quod in Daniele legitur, cor plantarum datum fuisse feris in pastum, supradictus Richardus crudelitatem cordis peccantis, et rebellis intelligit. Prout illud cor Ninives civitatis, quod in phtysin degenerat, typum hominis mundani gerit, cui res divinae fastidio sunt, et foetere incipiunt.

[note: Psal. 50. Psal. 118. Matth. 5. In Is. hom. 6. S Amb. ser. 10. ] Non omittendus hic versiculus ille, quem continuo in labiis nostris gerimus: Cor mundum crea in me DEUS: de quo idem Propheta alibi: Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum: et in S. Matthaeo: Beati mundo corde, quoniam ipsi DEUM videbunt: quem Origenes, et S. Ambrosius sic exponunt: mentionem hic mentis defaecatae, et a negotiis mundanis liberae fieri, quae ad Dei contemplationem, et ad divinissimas perfectiones ejus elevata est. Non minus clare exponunt [note: In Ps. 32. 10. Moral. 13. ] S. Basilius, et Gregorius: Comparatur cor mundum puro fonti, unde aqua fluit pura, et conspicua. Limpidissima, et maxime adaequata similitudo pro praedicatoribus verbi: Quibus adjungunt illud: Cor vero turbatum est, quando vexatur tentationibus.

Ad alteram illam Scripturae elegantem sententiam: [note: Ps. 33. et 30. 10. Moral. Fort. Spir. 11. ] Cor contritum et humilitatum DEUS non despicies: adjungit S. Gregorius, et Eucherius: cor hic intelligi quod se totum Deo dedicet, et semetipsum vilipendat. AEterna memoria dignissima est expositio, quam praefati Authores adducunt supra versum illum Psalmi 118. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum: dicendo: Dilatari cor charitate, et sapientia. Haec item chatitas unionem [note: Ier. cap. 32. ] colit inter fideles, prout Jeremias ait: Dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me vniversis diebus. Supra id quod de Rege Saul dicitur: Cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei [note: In Loc. Cit. ] Dominus cor aliud: S. Gregorius exponit: Cor aliud immutat Deus, cum dat septiformem gratiam Spiritus Sancti.

Hanc mutationem inter alios Apostoli experti sunt, cum in sacratissima Pentecostes die recepto Spiritu Sancto, ex timidis fortissimi et generosissimi facti sunt. Ad hos textus scripturarum, inprimis Psalmistae: [note: Psal. 137. ] Confitebor tibi Domine in toto corde meo: deinde ex Matthaeo: Diliges Dominum Deum tuum ex [note: 1. Reg. 7. Ier. 3. Ioel. 2. In Matt. hom. 24. Psalm. 43. ] toto corde tuo, ex tota anima tua, et reliqua: cum eo quod in hunc sensum dicitur in libris Regum, in Jeremia, in Joele: Origines meminit, eum vere toto corde reverti ad Deum, qui omnino se a vitiis retrahat, et passiones saeculi aeternae oblivioni tradit. De hoc, quod Psalmista inquit: Transferentur montes in cor maris: Isidorus Clarus deducit: Cor maris, pro medio dixit. Non timebimus, inquit, etiam si tota terra subvertatur, aut montes ipsi in medium maris praecipitentur. Alii intelligunt, simontes qui sunt in medio mari loco caedant; ut montes dicantur siti in [note: Ezech. c. 27. v. 27. ] medio maris, et quod terra mari ambitur. Aliter id exponunt, Arnoldus, Augustinus, et Origenes, illuc unientes dictum Ezechielis: Viri bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui: cadent in corde maris in die ruinae tuae: dicendo: per haec corda gentilium corda intelligi, quae in medio vitiorum posita erant, ubi intima peccatorum malitia, et par inquietudo est. His omnibus adjungit Richardus de S. Victore, per hunc sinum maris graves pressuras, et tormenta intelligi posse; ita [note: De vitio mutabilitatis. ] ut Christus tormentosa passione sua dici possit per medium Maris plenum voraginibus et crudelitate transisse. De quo videtur nobis evidens voluisse dare documentum in psalmis: Salvum me fac Deus, [note: Psalm. 68. ] quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. [note: Psalm. 44. ] Hinc corda inimicorum Regis, de quibus idem coronatus Psaltes ait, ea sunt, (juxta eundem Authorem) quae prius infidelia fuerant, et inimica Christo.



page 269, image: s269

[note: In Psal. 44. In Ioan. 2. ] Confirmant S. Basilius et Hieronymus id quod supra expositum fuit de eo, quod Salvator noster ipse per Evangelistae os ait: Sicut fuit Jonas in ventre ceti, sic erit filius hominis in corde terrae: Ajunt enim hoc terrae cor sepulchrum Redemptoris esse. Cor item mundani hominis, et ad terrenos affectus proclivis. [note: Loc. cit. Ps. 48. ] Supra dictum illud Davidis, nunquam sat citandi, S. Basilius meditatur, illic nimirum ubi ait: Et meditatio cordis mei prudentiam: asserit autem haec de genuina fide intelligenda, quae in corde devoto commoretur. [note: Ezech. c. 13. In Ezech. hom. 2. ] Deo eo quod Dominus Ezechieli Prophetae praccipit: Fili hominis vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Origenes exponit: Prophetant de corde qui scripturas perverse interpretantur, et revelationes sibi fingunt. [note: In Ps. 61. ] Arnoldus item supra dictum Regii Cytharistae: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant: haec ait maledicere est, malis operibus favere, aut malum sub boni specie svadere.

Hic ego in vastissimo Pelago divinarum expositionum anchoram jacio, ut navim meam aliis mercibus, quamvis prophanis onerem, unde mihi seligo

PROVERBIA.

Si stupor, indicium ignorantiae est (prout sapientes ajunt) non diffiteor, benevole Lector qui haec intueris, me nusquam alibi in decursu studiorum meorum tanta admiratione correptum fuisse, quam [note: Observatio cur de corde pauca extent proverbia. ] quod in materia cordis, tam mysteriosa, tam ampla (cum de hac praecipue compositio hominis derivet) sicut jam supra vidimus, et deinceps videbimus: obstupesco, inquam, quod in tam vasta materie non nisi tria proverbia, in tot voluminibus diversis, quae mihi videre licuit, invenerim, iis voluminibus quae ad alias item materias spectant. Id quod contigisse reor, cum Authores noverint, aut hoc intelligi velint, universa quae dicuntur de corde intelligi: ab hoc enim omnis virtus, et potentia, et affectus originem suam trahunt. Nisi forte religioni sibi duxerunt partem hominis tam nobilem, tamque elevatam in os hominis immittere. Qualitercunque id demum sit: legem Pythagoricam solam huc refero, [note: Mordacitas curarum quantum noceat. ] qui ait: Cor ne edito: quod tantundem est, ac dicere: non oportere afflictionibus et curi immodicis angi, quae videlicet vires nostras, et propriam activitatem excedant. Admonet nos Demetrius Bizantinus ab his, tanquam a toxico praecavendum esse. Sic Athenaeus ait: Ne sollicitudinibus vitam reddas breviorem. Confirmat hoc ipsum Aristophanes: qui ait: animum mordens meum: Hinc Theognides: Et rodor mente, sumque animi ambiguus. Quod ab Homero desumptum videtur, qui ait:

Solus at ille quidem vacuis errabat in agris,
Cor adimens curis, hominum vestigia vitans.

Sic in Illyade. Et in Odyssea:

Hic soles noctesque duas consedimus usque
Rodentes animum curis simul, atque labore.

Sic rursum in Illyade:

--- tu intus praecordia rodes.

Hunc sensum Ovidius nervosissime expressit, dicendo:

Attenuant vigiles corpus miserabile curae.

[note: In Matt. hom. 6. 3. Moral. ] Et S. Joannes Chrysostomus: Sollicitudo, inquit, desperationis est filia. S. Gregorius: Mens curis occupata ad superna non tollitur: Memini me quoque in materia consimili exercuisse calamum meum in poetico metro supra Lyrica Horatii, per Oden Stropharum complurium, et inter alias, supra hanc Horatii:

[note: Carm. 30. Ode. 1. ] Desiderantem quod satis est,
Neque tumultuosum sollicitat mare,
Nec saevus Arcturi cadentis impetus:

Haec ego:

Ite cure mordaci a Lete in seno,
E naufraghi Saturno in tale Egeo:
Cor tranquillo poteo
SU torbido pensier correr sereno:
E per chi vive pago in grembo a sorte,
Scocca strali vical l'Arco di morte.

Sic etiam Amator Laurae scriptum reliquit: pauca, [note: De Remediis. ] et modica, et ad victum necessaria: quidquid accesserit, illud grave est: nec jam divitiae, sed et compedes, sed et vincula, nec jam corporis ornamenta, sed impedimenta animi. Et nihilominus orbis dixerim universus papilioni non absimilis est, hoc falso [note: Negocia nullius pretii, aut difficilis exitus relinquenda. ] lumini se immittens. Cor calidum in re frigida. Facile proverbium hoc patet: hominem enim exponit, in re vel valoris nullius, vel expeditu difficilis multum desudantem: ab utroque vir sensatus et prudens abstinebit. Proverbium hoc a quodam dicto Ismenia, allatum est, qui exhortando Antigonum ad facinus quoddam audax, quod ei nocumentum singulare intulisset, ajebat: Profecto tu cor calidum habes in frigidis. Subjungit Manutius: Alibi diximus calidum facinus audax, et praeceps appellari: frigida hic appellat, quorum feliciter perficiendorum exigua spes erat. Et tamen verum est quod Sulmonensis Poeta inquit:

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.

Sed quid deinceps? si desiderata obtinuimus, haec eadem fastidimus, in iis videlicet, quae mundana sunt. Longe ab his di versum sortiuntut effectum deliciae spirituales, quae ex sui possessione desiderium [note: Hom. 36. in Evang. ] adaugent. Haec amborum differentia est: De qua S. Gregorius prolixe disserit, cujus ultima verba hic adjungo: Augent spirituales delitiae desiderium in mente, dum satiant; quia quanto magis eorum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur, quod amplius ametur: idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Hinc ego Antistrophem huic Strophae formabo: Cor calidum in re calida, non in frigida: hoc est desiderium in rebus spiritualibus, quae accendunt, sed non in rebus saecularibus, quae potius spiritum refrigerant.

[note: Gaudere de semetipso] Cum quis improviso quodam rerum suarum successu, sibique exoptato, in actum Jubili, et hilaritatis proruperit, his verbis declaratur: Cor facit histrioniam. Cum enim histrionum, Comicorum, et Mimorum ars praecipua in hoc versetur, ut jucunde desideratis jocis, et ludu auditoribus tempus fallant: sic non minus, qui praefato affectu tangitur, dicitur cor comicum gerere: unde de semetipso comoediam ludit, per quam in gaudium et jubilum effunditur. Hoc dictum e Plauti scenis originem ducit, et ab AEschylo confirmatur.

[note: Tom. 2. lib. 9. cap. 22. ] Qui his ampliora desiderat, eruditum virum Turnebum Annionem evolvat: Nescio autem si in his laude, vel vituperio digna sint: prudentia enim svadet affectus celare; improbandus enim, et incautus est, qui suppellectilem suam in publico exponit. Unde S. Gregorius ait: Depraedari desiderat, qui thesaurum publice portat in via. Ipsa adeo natura Magistra universalis, genitrixque mundi, in visceribus montium, et in profundis oceani abyssis, aurum, et gemmas abstrusit: sic nec animus disciplinatus, et bene morigeratus in risum inopinatum, nec nisi gravi occasione, [note: Lib. 6. ] dissolvitur: Quintilianus ait: Risus non procul abest a derisu. Siquidem id nihilominus contigerit [note: De spir. et an. ] S. Augustinus inquit: Risus gravitate sit mixrus. Hic ego quoque a risu ad seria convertor.



page 270, image: s270

HISTORIAE, RITUS, ET OBSERVATIONES.

[note: Corda ultra debitum grandia in animalibus ejusdem speciei. Elephanti binum Cor habent. ] Communis omnium Observatorum, quicunque doctrina polluerunt, sententia est, inventa esse animalium corda plus debito grandia, in eadem specie, observata tamen corporis proportione: idque in animalibus potissimum timidis, ut leporibus, damulis, talpis, et similibus. Mauri, quippe qui plus caeteris nationibus Elephantos nutriunt, eos binis cordibus dotatos asserunt, quorum uno ad iram, et ad belligerandum utantur: altero ad quietem, et pacem. Animal enim pacificum simul, et bellicosum est. [note: Ex Alc. Emb. 127. ] Referunt Physici, cor hirsutum, et pilosum signum eximiae audaciae, irae, et furoris esse, quippe quod maximo calore ardeat, unde etiam ab intro, hos villos producat: quid non foris eveniet? Abundat cor tale copiosissimo sangvine. Hujuscemodi corde dotatum fuisse legimus Aristomenem Messenium, virum bello, et virtute militari inclytum non solum inter Graecos, sed in orbe propemodum universo: tot enim hostium exercitus fregit, et rebellium provinciarum insultus domavit. Supra cujus sepulchrale monumentum ingeniosissimus Alciatus aquilam collocat, distentis alis, adjuncto lemmate: Signa fortium. Unde ut tanti Herois fama tanto magis increscat, quamvis videar a proposito meo aliquantum discedere, operae pretium nihilominus aestimo in has paginas, quamvis viles, sequentes versus conferre, ut tanto magis tam valorosi cordis virtus innotescat:

[gap: illustration]

Dialogismus.

Quae te causa movet volucris Saturnia, magni
Ut tumulo insideas ardua Aristomenis?
Hoc moneo: quantum inter aves ego robore praesto,
Tantum semideos inter Aristomenes.
Insideant timidae timidorum busta columbae:
Nos aquilae intrepidis signa benigna damus.

Pretia valoris haec sunt, ut ipsas adeo Regalium volucrium pennas incurvent, et earum rostra eloquentiora reddant, quam non est in Rostris suis Cicero, aut Demosthenes.

Ejusdem conditionis fuisse ajunt Cor Lysandri, et Canis cujusdam qui Alexandri erat. De hoc nihilominus sententia nata est, exiens de ore Platonis, in eos per improperium dicta, qui animum stultum et servile ingenium habent: Es anima habens serviles pilos: alludendo ad mancipiorum vilitatem, quibus pili radebantur. Valerius Maximus item refert, attestante Suida et Phylostrato, Hermogenem Tarsenlem, grandem Oratorem (prout libri ejus declarant, quos in lucem edidit plenos acumine, et ingenio elevatissimo) cor hirsutum, et portentosae magnitudinis, quantum unquam inter homines visum sit, habuisse. [note: In Lib. Var. Lect. ] Sic Marcus Antonius Morettus refert, in pectore famosi cujusdam Latronis inventum fuisse Venetiis cor totum hispidum, hirsutum, et pilosum. Volunt id indicium esse excessivi, et superabundantis caloris, nec minus etiam vafritiei, et duplicitatis.

[note: De florib. Philo. Problem. 18. pag. 96. ] Quidum Physicorum, inter quos est Pater Franciscus Mendoza in amoenissimo viridario suo, nos instruunt, cur sit in medio pectoris cor situatum, et aliquantum tamen inclinet: idque versus regionem sinistram potius, quam dextram: Item si in eodem meditullio semper perseveret. Distingvunt ergo sodes facultatum, dicendo: Supremam sedem animalis facultas obtinuit, mediam vitalis, infimam naturalis. Hac ratione necesse erat, ut virtus cognitiva, vel intellectiva, ab officinis alimentorum et nutritionis crassioribus separaretur, ne inde halitus cerebri


page 271, image: s271

perturbaretur, de quo nihilominus intelligentia nascitur: cum de hoc proverbium illud tritum enatum sit: Crassus venter non gignit tenuem mentem. Cum nihilominus calor spirituum vitalium ad opera animalia et facultates naturales necessarius sit, oportuit in medio unius et alterius stabiliri cor, tanquam officinam caloris vivifici, ut tanto commodius communicari, et inter utraque se participare possit. Ad rationes has necessarias aliae rursum plausibiles accedunt, dignitatem videlicet membri tam nobilis sic requisisse, ut in medio humanae facturae collocaretur, cum Dux et Princeps reliquarum corporis partium sit; optime enim convenit, ut medium occupet, prout sapienter Peripateticus censet: quod nihilominus etiam ad majorem cujusque individui commoditatem servit: totum enim ejus temperamentum a calore cordis dependet. Decuit igitur, ut Natura ad tutelam vitae nostrae curam et sollicitudinem pro membro principali praecipuam gereret: cujus minima laesio grave detrimentum infert: Idcirco etiam natura jam memorata sufficere sibi noluit, ut in medio pectoris hoc membrum locaret, quin etiam illud ossibus fortissimis et durissimis munivit, et circumdedit, [note: Lib. 11. c. 37. ] prout Plinius notat. Hinc a peritioribus Anatomistis observatum fuit, ossa quibus ambitur, figuram gladii, aut cultelli exhibere: quasi armata manu defendere, et custodire natura partem, tam nobilem, tamque considerabilem sategerit.

Habet, praeter rationes jam adductas, operationem duplicatam cor nostrum, pulsationem nimirum, et respirationem, quae in medio nostri principium habet multo aptius, quam in ultima corporis parte. Sicut item cum majori utique difficultate perennis ejus agitatio nosci, organicus vero pulsus indicari non tam dilucide, mediantibus arteriis, nec hominis dispositio, aut temperatura discerni posset, sicut nunc discernitur.

[note: Lib. 3. fin. 10. Tract. 1. c. 1. et fin. 11. c. 1. De Anatom. Cordis. ] Considerato cordis situ, reliquum est, ut in quam potissimum partem inclinet, consideremus: Avicenna opinatur, quod sinistram versus propendeat potius, quam versus dextram: ejusdem sententiae sequaces ejus sunt, fundati in assertione Aristotelica, et hoc modo rationes suas stabiliunt. Pars sinistra inquiunt, humani corporis frigidior est, idque ex consensu universali scholae medicae. Itaque necesse fuit damnum hoc cum calore accomodo, digerente, et vicino reparari. Id quod contingir, dum inclinatione sua cor tale temperamentum adfert: sicuna, alteraque qualitas elementaris permixta temperiem salutarem, et idoneam efformat. Dicunt praeterea, si ad dextram magis flecteret, quam ad laevam, partem hanc calidissimam junctam hepati quod fons sangvificationis est, et origo venarum omnium, calorem calori adjungendo, nimium in composito inflammationis aestum excitaturum fuisse. Experientia etiam rationi additur, dum latus dextrum pectoris calidius, atque ideo promptioris actionis, quam sinistrum esse liquet. Provenit id a corde, quod versus sinistram pendendo, motu suo sufflat, et propellit calorem in memoratam partem: hinc provenit, ut in sinistro latere acrior pulsus, quam in dextro sentiatur.

[note: Lib. 6. de usu partium. Lib. 2. de Arte Medica cap. 28. ] Diversa ab his, longeque aliter deducta est opinio, et sententia Galeni, quem praecipue Thomas, Vega sequitur. Arbitrantur enim cor tam exacte situatum esse in pectore, ut nec ad dextram, nec ad sinistram moveatur, sicut nec sursum, nec deorsum flectatur, aut inclinet. Pro fundamento hujus opinionis utuntur, quod cor in loco suo firmissime, et illic ubi opportunum ei receptaculum est, stabilitum sit. Nec vero illi commoditatem esse, unde in unam magis, quam in alteram moveri partem possit. Ad id quod Aristoteles sinistram frigidorem asserit, respondent dicendo: hanc frigiditatem idcirco necessariam, ut a parte dextra, refrigerari, et recreari cor possit: ac sic constitutam esse corpoream compositionem oportet; ut in sinistra detur quies motus, in altera impulsus, agilitas, et velocitas. Pars ergo frigida apta est uni, pars calida alteri effectui; et sic utrimque partium diversitas ex usu vitae est. Hae rationes in omni adeo animali locum habent, in homine potissimum praecipuum sibi locum vendicant, qui cum artium vices plures obeat, latus ei dextrum in motu esse oportuit, latus sinistrum in quiete. Corroborat opinionem hanc experientia Anatomica, quae cor in medio pectoris situatum oculis subjicit. Cum itaque ambae opiniones argumentis suis nitantur, et authoritate utrimque sat forti, cujus merita, et virtus utrimque conspicua sunt, judicio et selectioni Lectoris mei relinquo, quam potissimum praeferendam judicet.

PRODIGIA, ET MIRACULA.

Ad tale meritum, et gratiarum impetrationem passiones rectaeque operationes animarum pertingunt, quae videlicet pro Dei gloria, et pro salute sua se impendunt, ut nostro intelligendi modo videatur in hac quoque vita nos Redemptor noster cogere voluisse, ut cum iis degamus, et habitemus, qui toto corde suo ad imitationem, et sequelam ejus se devoverunt. De horum hominum corde, quasi magnetica quadam energia omnipotentia illa caelestis attrahitur: ita quidem ut imaginem suam in eodem, sicut et sacratissimorum vulnerum suorum impressam relinquere voluerit, ad demonstrandum, [note: Imago Christi in corde S. Clarae de Montefalco. Lib. 8. Nomen Jesu notatum literis aureis in corde S. Ignatii Martyris. Lib. 1. Apum cap. 25. p. 8. ] se deinceps ab hujuscemedi corde separari non velle. Clarum, et manifestum est portentum illud, quod innocentissimae Clarae de Montefalco, Ordinis Eremitarum, evenit: in cujus corde, cum stupore figurata cernebatur imago Christi crucifixi. Sicut item in eodem petrae tres, aut globuli aequalis ponderis animadversi sunt. De S. Ignatio Martyre refert Cranzius, de eo nimirum qui semper dulcissimum nomen Jesu portabat in ore, hoc idem nomen post morrem ejus inscriptum literis aureis in corde ejus repertum fuisse. Hoc corde se leonum dentibus devorandum objecit, optime noscens nec leones sylvestres, nec infernales, superare fortitudinem posse Leonis de tribu Juda, qui unico oculi nutu potentiam infernorum, et hostium suorum novit prosternere. Portentosum omnino est, quod Thomas Brabantius de Martyre quodam, non procul a temporibus nostris commemorat. Hic enimvero comprehensus, et in servitutem tyranno cuidam inter gentiles, homini [note: Stigmata Christi impressa in corde Martyris. Tyrannus ad fidem conversus, eo quod Imaginem Crucifixi in corde Martyris cujusdam vidit. ] barbaro, et inhumano datus, dum ad martyrium duceretur, illuc gemebundus, et cum moestitia incedebat, cum tamen reliqui vultu hilari, et ridente properarent. Interrogatus a tyranno unde ei moestitia tanta? qui responsum omnino inexpectatum reddidit: dolere se, quod e corde suo imago vulnerum, et stigmatum Redemptoris sui, quae corde infixa habeat, per martyrium amissurus sit. Quin ergo, inquit Tyrannus, experimentum sumam, an ea, quae loqueris, fidem habeant: ac sic vivo ut erat, secari pectus, et cor evelli jussit, atque illic cum stupore imaginem crucifixi impressam vidit. Ad hoc spectaculum continuo quidem stetit homo sine motu ut glacies; sed sine mora totus incaluit, et amoris


page 272, image: s272

divini ignibus feliciter ardens, ex Judice iniquo, et Tyranno, ad fidem conversus est, et sangvinem tam innocentem, tam copiose effusum lustrali aqua baptismtais eluit.

[note: Lib. 6. c. 3. De Repub. ] Nec silentio praetereundum quod Gregorius Tolosanus de Priore quodam Ordinis Praedicatorum in Civitate Argentinensi recenset: hic ubicunque vel [note: Crux incisa in os cordi vicinum. ] ingrederetur, vel scriptioni se daret, aut quidvis aliud operaretur, aut sederet, omni pene momento signum crucis formabat in pectore. Inventus fuit post mortem in osse pectoris, quod cordi vicinius erat, tam dilucide, tam evidenter habuisse signum crucis notatum, ut videri potuerit scalpello incisum esse. Ejusdem formae fuisse cor S. Francisci Seraphici, et Augustini credendum est: quorum primus Salvatoris plagas in locis portabat externis: alter ita amore divino succensus erat, ut nec momento quiesceret, quin illud identidem replicaret: Amor meus; pondus meum: illo feror, quocunque feror. Hoc in figura et imagine ejus exprimitur, ubi cor plagatum apparet: Rursum primus gerendo haec signa forinsecus qualiter intus vulneratum cor esset, sat demonstrabat; unde etiam cum S. Paulo saepius illud repetebat: Mihi Mundus crucifixus est, et ego Mundo. Consideremus igitur quanta illic fuerit ignium officina, quanta amorum, ubi aeternus Faber, non tam radios suos, sed ipsam adeo sui imaginem impressam reliquit. O quanta materies haec, ut persvadeamur ad operandum pro gloria Dei, siquidem etiam in praesenti vita, tam clara est, tamque evidens retributio! Quod argumentum uberrimum pro pulpito sacro est: de quo nihilominus ego hic loci, me alio converto, cum hic scopus meus praecipuus non sit; itaque de his transferor ad

FACINORA.

Inter omnes, quotquot de factis illustribus extant' tractatus ille compendiosus quidem, sed succosissimus concivis mei, qui sonorus inter Dominos Academicos, dictos de Nocte, appellatur aeterna memoria et consideratione mihi dignus videtur. Id solum huc collocabo, quod de magno hoc nomine facti illustris refert. Jam alibi diximus hoc nomen (Impresa, vel facinus) iis actionibus belli impositum fuisse, quae famam inclytam haberent, quae item proprio nomine facinora nominabantur. Fortasse Itali hoc nomine, Impresa, hujuscemodi facta nominantes indicare voluerunt, talia esse, quorum executio generosis Animis cordi esse debeat: fatti impresi, quasi intrapresi Italice dici poterunt. Nomen hoc deinceps de castris militaribus, ad vitam civilem transiit: ac sic haec planta, feliciter de solo suo transportata increvit. Denique ut paucis complectar, siquidem harum actionum, vel illustrium factorum significatio, vel per corpora naturalia, vel per verba, et voces: si eadem in telis per colores et penicillos, si in chartis per atramentum et calamos, sub figuris diversis exprimantur, eae solae actiones illuc spectant, quae magnanimitate plenae sunt, quae heroicae, quae monumentis dignae sunt. Ego, ut ab universalitate hac ad particularia descendam, in proposita materia, sequendo vestigia Con-Canonici mei, et magni Praeceptoris mei, Patris et Abbatis D. Philippi Picinelli in Mundo suo symbolico, volumine quod tantae utilitatis, Mundo attulit (prout literatis viris non ignotum est) primum tria haec facta collocabo, quae ex memorato libro desumpta sunt: Cor videlicet circumdatum serpente, quod in medio ignis collocatum non comburatur, adjuncta Epigraphe: Non [note: Cor incombustum. ] comburetur. Alludit hoc ad Cor Germanici Herois, quod in medio Rogi funeralis voracitati ignis subjectum non fuit: flammam enim cohibuit vis veneni, quo infectum fuerat: sicut Svetonius Caligula memorat. Pari modo cor nostrum siquidem veneno peccati contaminatum et imbutum fuerit, ardores Spiritus Sancti recipere in se nullo pacto idoneum est. Non enim potest Spiritus Sanctus consortium pati [note: Hom. 6. in Num. Aug. Tom. 6. Tract. super illud: Ego sum qui sum. ] peccati, et societatem Spiritus Sancti, inquit Origenes. Quod in Rubo illo apparuit, juxta Augustinum: Ideo rubus non cremabatur, quia flammae Spiritus Sancti a spinis peccatorum resistebatur.

Dux Cliviensis Carolus Fridericus, ut quantum concordia et affectus populi valeant, demonstraret, plura corda in scuto pingi fecit, adjungendo lemmatis [note: In Cant. 61. cap. 9. ] Emblematici loco, verba Poetae: Hic murus aheneus esto. Rupertus Abbas ait: Nos cum contra malignos spiritus spiritualis certaminis aciem ponimus, summopere necesse est, ut per charitatem semper uniti, atque constricti, nunquam interrupti per discordiam inveniamur: quia quamvis quaelibet bona in nobis fuerint, si charitas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie, unde ad feriendum nos valet hostis intrare.

Huic ipsi emblemati praefatus Dux titulum adjunxit [note: Benevolentia. ] memoria dignum: Benevolentia optima custodia. Princeps enim qui subditorum sibi corda charitate devinxit, in quovis casu securissimam habet in eorum defensione tutelam. Hinc Claudianus:

Non sic excubiae, non circumstantia pila,
Ut tutatur Amor.

Hinc Salonius Valerianus Imperator in symbolum suum his verbis utebatur: Magnum satellitium amor.

Ad demonstrandam militarem generositatem non incongruum esse crediderim, gladium figurare adjuncto brachio, quem in actu duellandi teneat, his verbis superadditis: Noli fidere, si cor defuerit: quod quamvis admodum vulgare sit, proposito meo nihilominus, ut reor, plurimum convenit. Sic nimirum gladius, et aliud quodvis instrumentum bellicum, quod per se inanimatum est, ad nihil utile, obtusum, et enerve est, nisi gubernatum fuerit, a [note: De anima. De fortitudine. ] magnanimo corde. Ajebat Victorinus Hugo: Plura machinatur cor meum uno momento, quam omnes homines perficere poterunt uno anno. Recenset stobeus qualiter Diogenes dicere solitus sit: Nullus bonus est labor, cujus finis non sit magnanimitas, et firmitas cordis, non corporis. Heros magnanimus, etiam absque ense, Leonum dentes conteret, sicut Lysimachus: ursorum fauces franget ut David: columnas diruet, ut Samson: serpentes strangulabit in cunis, ut Hercules: exercitum universum solus fundet, ut Epaminondas, ut Pelops, ut Eumenes, et horum similes: E contrario metus, galeam non habet, qua defendatur, umbonem quo tegatur, quamvis sub incude Vulcani elaboratus fuerit: nec ei securitas esset, etiam AEgide Jovis protectae. Unde non immerito: Ne mihi fidas, si corde deficis: praememoratus ensis introducitur haec verba proferens.

Considerando praeterea, juxta Philosophorum omnium sententiam, quod Anima praecipuam in corde sedem habeat, quippe quod fons et origo est, [note: Anima ignis de caelo proveniens, et rursum eo revertens. ] unde sangvis progignitur, de quo sangvine deinceps animarum nostrarum potentiae enascuntur: quod item anima a Deo creata, non secus ac purissima flamma de caelo derivet, et quod inde in tempore, per divinam providentiam praestituto, et praefixo ad habitandum in carne mortali profecta sit, quo denique rursum reversura sit: non abs re judicari, ad


page 273, image: s273

hanc meditationem exponendam cor figurare, de cujus medio flamae exurgant, apposita hac sententia: Mundi melioris origo: quibus verbis nobilitas animae patescat. Epigraphe haec ab Ovidio mutuata est:

[note: Metamor. 1. ] Natus homo est: sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum: et mundi melioris origo.
[gap: illustration]

Hanc mentem meam authoritas Fabii confirmat, et secundum omnem dimensionem suam adaequat, ait [note: Decla. 10. ] enim: Anima flammei vigoris impetum, et perennitatem, non ex nostro igne sumentem, sed quo sydera volant, et quo sacri torquentur axes inde venire, unde rerum omnium Authorem, parentemque spiritum ducimus, nec interire, nec ullo mortalitatis affici fato: sed quoties humani corporis carcerem effregerit, et [note: Cap. 9. ] exonerata membris mortalibus levi se igne lustraverit, petere sedes in astra. Martianus Capella inquit, septem planetas omnes calores suos derivare in animam, tanquam in filiam suam. Sic inter antiquos senserunt Horus Apollo, et Aristophanes. Adhoc Prudentius intendit, dum ait: Oris opus, vigor igneolus. Legatur in his prolixe admodum Tertullianus de Anima. Et Caesareus Junior inquit: Animam non secus ac vas sphaericum esse, clarissima luce circumdatum, et compositum. Prudentius de hoc [note: Ex Causin. synb. ad Hieroglyph. 2. l. 1. ] loquitur Philo, dum in scriptis ejus legimus: Anima expressum est beatae naturae simulacrum: decerpta a Deo particula: divinitatis radiatio. Haec vivacissima flamma per universam corporis machinam serpit, illamque informat: haec corpori nostro activitatem impertit, in operationibus suis illuminat, atque idcirco non male mihi videor superiora illa proposuisse. Hinc Apostolus Paulus inquit: Ipsius et genus sumus. Huic sententiae suffragatur Empedocles et ipse Philosophus quamvis paganus, qui etsi immensum illum Altissimi spiritum non cognosceret, sensit nihilominus universa in mundo naturae igneae esse: nec id sine ratione credere videbatur, intuens in activitatem, motumque proprium ignis. Sed de his flammis sat ratiocinatum sit.

DEDICATIONES.

Ingeniosa inventio est, quam Petrus Crinitus de antiquis sapientibus refert: qui, ut septem Planetarum Dominium in corpus nostrum exprimerent: formando circulum sphaericum illuc hominem nudum collocabant, de cujus membris lineas quasdam ducendo, ad planetam illum derivabant, qui [note: Cor dedicatum Marti, et Soli. ] ei corporis parti praedominari credebatur. De corde tangebatur simulacrum, vel effigies Martis: volebant enim hanc corporis partem Marti sacram: quamvis plures inter Astronomos sint, qui cor a capite Draconis, tanquam signo praecipuo solis, observari velint. Utcunque sit, hi ambo Planetae calidi sunt, fervidique progenitores sangvinis, ac idcirco non improprie cordi assignantur, tanquam scatutigini [note: Cor dedicatum valori, et virtuti divinae. ] sangvinis. Sed ut verum fareamur, in sensu quantumvis mystico, dogmatico nihilominus, si Mars idea valoris est, si per solem divina virtus intelligenda est, utrique cor dedicari oportet, non Mercurio furtorum, et mendaciorum Deo: nec Lunari inconstantiae: nec Veneri dissolutionum: et sic de caeteris Deitatibus malignitatis discurrendum. Totum hoc Musicus meus Armatus insinuabat: In toto corde meo exquisivi eloquia tua, ne repellas me a mandatis tuis. Et in eodem Psalmo: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. In hoc copiosissimi sunt Patres, Evangelia, et Prophetae.



page 274, image: s274

SIGNATURAE CORDIS IN PLANTIS.

[note: Plantae libri sunt, qui operationem divinae beneficentiae exponunt. ] In vastissimo libro plantatum, et arborum, ubi quot sunt folia, tot paginae dici poterunt, quae ex uno latere nobis omnipotentiam divinam, ex altero affluentiam divinae bonitatis explanant: Excors omnino, et infirmi sensus dicendus est, qui in his divinam gratiam, et divinos favores non advertit. Osvvaldus Crollius vir doctissimus super haec talem, doctrinam adfert quae cum exactitudine tam eximia in lucem hanc veritatem collocat, et mentem persvadet, ut tanto Authori injuriam fecisse videar, si de pluribus, quae refert, medullam ego et succum non excerpsero: habet autem ita: Necesse igitur Macrocosmi, tanquam parentis dispositionem, Microcosmo, filio scilicet accommodare, et mundanam anatomiam, cum microcosmi anatomia debite conferre. Exterior mundus est Theorica anatomia: speculum in quo minor mundus, id est homo, videtur: siquidem ex ipso homine mirabilis et praecellentis suae structurae, et creationis, quantum medico necessaria est, comprehendi ratio potest. Multum hic memoratus Author diffunditur, demonstrando, qualiter Archaeum superius, huic inferiori uniatur; descendendo de sphaeris ad qualitates elementares: et qualiter hae diversimode et in plantis, et in herbis, componantur, et copulentur, ratione videlicet sympathica: sicque disponente Dei bonitate (quae nostris indigentiis semper assistit) ut male corrigantur, quae naturae nostrae inimica, infestare eam non desinunt.

Ut vero hic ab illa universalitate, ad particularitatem materiae praefatae cordis descendamus, inprimis illud dicendum: fructus Anacardi, qui figuram cordis praeseferunt, eidemque colore omnino correspondent, virtutem magnam in singultibus, et oppressionibus cordis habere. Anacardi, juxta Matthiolum gravem Authorem (referente item Serapione) fructus arboris sunt, non absimiles cordi, quale in Avicula quadam colore rubea invenitur: tum videlicet cum hi fructus recentes sunt, tunc enim colore cor adaequant, in quibus liquor est, per modum mellis crassus, sangvini quam simillimus. In medio quasi anima candida est, similis amygdalae exiguae. Nascuntur in Sicilia et in montibus, qui continuis ignibus succensi sunt. Calidi et sicci intertio gradu sunt: quodque medicinae in iis servit, praedictus liquor est. Valet autem pro sensibus corruptis, confert memoriae, frigidisque infirmitatibus sensuum, et nervis, et cerebro medentur. Haec, insuperque alia citatus author commemorat, quae annotatione, et lectu digna sunt iis, qui conservis, et compositis perficiendis se applicant.

Antorae et Nardi montanae radices bina corda, exigua repraesentant, hinc ejusdem quoque affectibus succurrunt. Nascitur antora, juxta mentem Theophrasti, aliorumque simplicistarum omnium, in eodem loco, ubi Napellus: non multum ab eodem remota, corrigens, et emendans mala, quae venenata, et lethifera Napelli natura infert et imprimit. Hinc facile apparet quantum natura allaboret, ut hominem a tinea mortis praeservet, cujus venenatis radiis antidota opportuna suggerit. Nascitur montana nardus, quae ab aliquibus Tilacites, et Niris appellatur, in Cilicia, et Syria, ramulos et folia habens similia Iringo. Radices habet binas: quandoque nigriores, et odoriferas, similes amphodylo, sed subtiliores, et minores: Nec culmum producit, nec florem, nec semen. Haec odore, et calore suo, omnibus affectibus supra memoratis medetur. Parem virtutem habet cortex Cedri: nec sine mysterio hic fructus fabricatus est, qui ab intro radios stellares jacere videtur, foris autem in cortice colore auri indutus est: vim enim habet, et vitalitatem praecipuam, ut imperfectionibus ventriculi et cordis succurrat. Idem nihilominus operatur, et sal, et succus, et composita melissae, et trifolii, quae inter herbas acetosas, vulgares, et nostrates censentur, et hinc ulteriori expositione non indigent. Adjungit his doctissimus Crollius, apices quosdam in summitate cardui sylvestris collocatos, quos Alleluja nominare consveverunt, qui potentes sint ad refocillandos spiritus cordis, siquidem defecerint, aut forte oppressi fuerint. Denique natura communis omnium parens, in plantis, et gemmis, praecipue in Sapphiris, Smaragdis, Hyacinthis, unionibus, corallis, et similibus virtutem collocavit ad corrigenda, tam nobilis membri symptomata: ita ut catervis supervenientium malorum propugnacula potentium Alexipharmacorum opposuerit, quorum notitia et compositio Professores artis non latet. Itaque ut his Magistris talium rerum documenta, et operationem, et exercitia relinquamus, ad hoc descendo, ut vicinius essentiam et proprietatem cordis explorem, praecipua ejusdem Epitheta recensendo.

EPITHETA.

HAEC materia tantopere necessaria est, et plausibilis, quae videlicet orationis, et periodorum complementum dici poterit, ut magnus ille temporum nostrorum magister (sic eum nominari posse reor) Comes Emanuel Thesaurus in praefato suo Canone Aristotelico, non contentus iis, quae ab Authoribus hactenus ad nos pervenerunt, epithetis, laudat et approbat, ut nova insuper, et peregrina introducantur, ut tanto cultior, tanto curiosior periodus evadat. Sed cum hoc negocium non nisi eorum sit, qui peritia et doctrina praecellunt, securius erit commune tritumque iter incedere. Opportunam interim aestimo electionem esse meliorum Poetarum, et Authorum in praesenti volumine. Sunt autem praefati Authoris verba hujuscemodi: E contrario, inquit, Epitheta ingeniosa haec sunt, quae ingenii celeritatem requirunt, ut cum substantivo suo conjungantur, mediante nimirum notione alia, quae non exprimitur: illa enim vox ingeniosior est, quae eodem nobis intervallo temporis notiones plures repraesentat. Thus odoratum Epithetum proprium est, et ordinatum: sed si dixeris: populi odorati: jam saltus fit a populis ad odorem mediante incenso. Atque in hunc modum Epitheta arguta supra quamvis Categoriam subjecti, quod prae manibus est, deesse non poterunt.

Dum ergo ad materiam cordis propius accedo, in campum primus cum buccina sua majestate plenā procedit Virgilius, qui cor nostrum mansvetudinis [note: 4. Georg. ] incapax ait: Nesciaque humanis precibus mansvescere corda. Manilius cor petulans nominat: Petulantia corda. Manto plaudum: Cor plaudum, clemens, mite, piumque gerit. Eadem martiale: Mavortia corda. Adhuc eadem redivivum: Rediviva calescere corda sentit. Rursum eadem sitibundum: Cordaque largitus rerum sitibunda novarum. Denique eadem incredulum dixit: Incredula corda. Hinc Manto adhuc Cor commiserans inflammatum, et tremebundum appellat: Ille Nurūs animos, et commiserantia corda. Item: Qui corda fide inflammata ferebant. Item: Hinc timida mentes, tremebundaque corda creantur.


page 275, image: s275

Statius igneum: Ignea corda. Idem flexum: Sic flexa Pelasgum Corda labant. Idem tenue: Tenui captabat corde tumultus. Levisomne Lucretius: Et Levisomna canunt fido sub pectore corda. Possevinus Sacrum: Dissidet, et tarde sanies sacra corda capessit. Molle dixit Ovidius: Molle meum levibus cor est violabile telis. Calens dixit Ausonius alia insuper Epitheta conjungens: Palpitat et requies, vegetum, teres, acre, calens cor. Baptista Pius tenerum dixit: Et tenero rigidus stat tibi corde lapis. Musaeus purpureum nominat: Tremit autem purpureum cor. Poterit autem ad imitationem Ausonii vocari Cor justum, mansvetum, benevolum, beneficum, patiens, amicum, iracundum, trux, castum, sollicitum, exercitatum, forte, debile, verax, ambitiosum, protervum, aemulum, decorum, deforme, effaeminatum, et virile: prout nimirum virtus aut affectus requisierit, quemcunque descripturus es: sicut forte hujuscemodi adjuncta plura suggeret ea, quam hic addimus

DESCRIPTIO.

Noli obsecro, benevole Lector, improperare mihi, in hic annexa Hypotyposi, si videor tibi in Idiomate latino nimium distendi, cum enim liber dogmaticus sit, et authoritatibus nitatur gravissimorum virorum, cum hi omnes lingva latina scripserint, ad hanc ipsam lingvam mihi recurrendum fuit. Statueram ego volumen hoc universum in eodem idiomate in lucem dare, sed cum partim in meditullio propemodum Italiae sim, partim etiam anteriori, imo et quotidiana experientia docear, dari publico opera tanti ponderis in vulgato sermone nostro, conclusi tandem, ut videlicet curiositati simul et utilitati communi tanto melius prodesse possim, non nisi scriptione hac vulgata uti. In iis autem occasionibus, ubi citationum traductio, vel versio plus tolleret, quam significationi rerum adjungeret, nimium mihi viderer et felicitati, et merito, et virtuti scriptorum derogare, qui cum tanta doctrina, et opportunitate lucubrationes suas praelo dederunt, siquidem in alienum idioma transferrem; unde in memorata descriptione eximii viri mei Laurentii, quam tibi Lector expono, videre tibi licebit quodcunque hactenus dictum est, nitiditate et elegantia, et doctrina verborum, propemodum totum in compendio hic comprehensum. Sunt ergo Authoris verba quae sequuntur, et quae ponderosa sunt: hinc nolim prolixitatem eorum sugillari, sunt enim acuta et ad rem maxime accomodata.

COR.

Primum pyramidis est figura sensim gracilescente, et basi enim ampliore in turbinatum mucronem desinit: quia longitudo ad tractum, rotunditas ad robur, amplitudinemque confert. Situm est in medio thorace, ut vitalem spiritum, et vivificum nectar, salutaris instar syderis in omnia extrema dissundat. Quantitas ejus exigua, ut caeterorum vitae principiorum, quorum vis maxima in parva mole spectabilis emicat. Carne dura et solida est, quo facilius inditi a Deo caloris flammam contineat, et necessaria perpetui motus agitatio diuturnior sit, ac sic expeditius in suos actus prorumpat. Coro haec triplici villorum genere intertexta est: quorum recti, a basi ad mucronem extremum producti in cordis diastole sangvinem per venam cavam indextrum sinum, aerem per arteriam venosam in sinistram trahunt. Obliquorum ministerio attractis perfruitur. Qui vero transversi orbiculatim cor, ejusque ventriculos ambiunt, sangvinem in pulmones, vitalem spiritum in aortam, et fumidos vapores in venam arteriosam egerunt. Adsunt venae nutrientes, et ingenitum caelorem foventes arteriae, totam basim cordis instar coronae cingunt, et ramulos hinc inde explicant. Totum deinde corpus peculiari tunica cingitur, et adipe copioso tota fere cordis superficies oblinitur, ne ob perennes motus incendio conflagret, et fatiscat. Quid ejus motum loquar? Quem non minus mirari liceat, quam caeli labentis conversionem, aus Euripici septies interdiu, et noctu reciprocantis aestus. Hac agitatione fit spirituum generatio: et nihil omino in perfecto animali ferax est, nisi vis illa praepotens cordis foecunditatem largiatur.

Hic fibra intacta non remanet, hic pars nulla in abscondito latet, ad ultima cordis penetralia pertigimus. Privilegium hoc maximum descriptionis est, quod objecta sua pene ante oculos collocet, quamvis difficilia sint; et quae longe a conceptione nostra remota sunt, praesentia et vicina facit. Magnum privilegium artis oratoriae, et poeticae, quippe quae absque penicillo, et coloribus ad vivum omnia colorat, et depingit. Dulciter haec animos mulcet, et catenis adstringit, illuc eos trahens, quo virtute naturali pertingere nunquam potuissent. Haec rerum omnium viscera maxime abdita et occulta discooperit: ultimos terrarum mariumque confines aperit. Felices, qui hoc velo cloquentiae navem oratoriae artis norunt per hoc magnum mundanarum negotiationum conducere: hi enimvero non absque ratione dixerint, se cum Jasone ad possessionem aurei velleris pertigisse.

De multis, quae huc collocare mihi licuisset, benevole Lector, haec pauca pato animo velim acceptes, tibi persuasum habens, qualecunque sit sincero corde datum esse, nec enim sine corde haec de corde descriptio mea fieri poterat. Haec pauca sunt, quae de omni hoc tractatu meo exprimere potui, quibus utique optarem palatum tuum indulcorari posse, ut videlicet, quascunque amaritudines in versionibus meis pristinis hausisti, hoc dulcore intermixto temperes. Itaque et tu benevolo corde haec accipe, quae tibi ministrante calamo cor meum proponit. Scio te e volucrium rapacium genere non esse, qui vesci cordibus velis: non ignoro econtra te benignitate tua, et benevolentia acceptum habere quidquid ea voluntas contestatur, quae sinceritate cordis nititur.

Sequitur hic Applausus ad Operationes Cordis.

Oh di piu cupo arcano, e piu nascosto
Domicilio secreto, e di tesori,
Che concepirsi mai non pon maggiori
De piu gelosi affar scrigno riposto.
Di misteri sublimi almo composto,
De l'ire micidial scopo a i bollori;
Campo oue i dardi lor vibran gli amoni,
Segno del alma ad ogni moto es posto.
Da te sol per nutrir spirti perfetti
Suggon le vene il piu vitale humore,
Ond arbitro poi sei di vari affetti.
Ma de prodigi tuoi questi e il maggiore,
Che il Creator per olocausti eletti
Chiede a suoi culti in sacrificio il Core.


page 276, image: s276

STOMACHUS, ET VENTER.

Anatomia.

HAEc pars hominis usque adeo necessaria, spectabilis, tantique momenti est, ut si nutrimentum homini, hac parte deficiente, subtraheretur, haec microcosmi machina tam affabre elaborata et formata brevi collapsura esset. Stomachus enim materiam subministrat, unde postmodum novi indies spiritus vitales, et animales in corde et in mente generentur. Hic beneficus Pater est, qui quod ei fauces suppeditant, rursum filiis suis per alimenta congrua erogat, et dispensat. Doctissimus Laurentius receptaculum cibi, et potionis, primaeque concoctionis officinam appellat. Aliis quoque nominibus appellatur, ut alvi constrictae, liquidae, perturbatae, distensae flatibus, suppressae, foetidae. Hippocrates item in prognosticis aphorismorum saepius cloacam nominat. Quandoque hoc nomen venter omnem cavitatem internam denotat, ut ventres cerebri, cordis, thoracis: haec enim ventriculos suos habent: quandoque etiam omnem cavitatem, etiam quae sensum pene fugit, significat. Dignitas ventriculi ex hoc potissimum palam fit, quod primaria facultas sit omnium corporis alterationum et mutationum. Unde non immerito Quintus Serenus illum principem, et regem vocat, qui subditis suis, hoc est reliquis membris alimenta, et nutrimenta subministret.

[note: Sect. 4. lib. 6. Epidem. Qui Stomachum salidum habent carne frigidi sunt. ] Curiosum admodum est nosse id, quod Hippocrates memoriae dedit: ait enim: qui ventriculo sunt calido, carnes habent frigidas. Sunt autem hujuscemodi homines, juxta eundem Authorem venosi, et iracundi; ventriculus enim calidus chylum foetentem, et semiputridum generat, unde chylificatio non laudabilis provenit: venae item hoc impuro sangvine turgidae redduntur: unde facile iracundia nascitur: et ab his succis infectis, et putridis transpiratio prohibetur. Observantu digna est similitudo Hippocratis, quam super haec posuit, ait enim: Qualis [note: Sect. 3. l. 6. ] terra arboribus, talis venter animalibus: unde si vel minimum afficiatur, aut diuturna officii vacuitate reddatur ignavior, tota corruit statim, atque labascit naturalis oeconomia. Propterea ventris segnities omnium confusio ect, vasorumque impuritas.

Ventriculus organum, aut instrumentum cavum est, longum, rotundum, et membranosum contextum ex omni genere villorum: factum idcirco, ut ciborum receptaculum sit, et sinceram chylificationem operetur. Figura ejus oblonga, et rotunda est, per modum cucurbitae, vel cucumeris. Amplissimum eum esse oportuit, ut videlicet prorecipiendis cibis vas capax sit; oblongum idcirco, quod ab una parte recipiendis alimentis, ab altera in intestina dejiciendis [note: Quare Stomachus longus sit. ] accommodatus sit. Hujus figura in quadrapedibus magis sphaerica est, in homine longior, solus enim homo dorsum largius, caeterum animalium genus acutius habet.

[note: Situs Stomachi. ] Sedem vel situm sub diaphragmate habet, in medio hepatis, et henis: sed potissima ejus pars sinistrum hypochondrii latus occupat, idque ut gravitatem hepatis ex altera parte compenset: hepar enim a dextro latere situm est. Sic ehimvero natura illuc stomachum alligavit, ne nimia cibotum abundantia repleretur. In superiore sui parte diaphragmati cohaeret suspensus, in inferiori intestinis, quae omentum appellantur, annexus est: a posteriori latere dorso connectitur, versus dextram duodeno, versus sinistram lieni.

[note: Stomachus amplitudine quinque palmos habet. ] Hoc vas capacissimum est, unde Hippocratescriptum reliquit in quibusdam animalibus, palmorum: quinque esse. Imo in quibusdam plures numero sunt: in volucribus enim triplex est, prout quidam memorant. In animalibus, quae ruminant, quorum alimentum siccum est, ventriculum ajunt esse quadruplicem. Substantia illius membranosa est, in primis nimirum duabus tunicis: tertia de minoribus surculis venarum et arteriarum pene innumerabilium contexta est, admittens nervos amplissimos. Tunicarum interior nervosa communis est oesophago, lingvae, palato, ori; cujus continuationis evidens testimonium est amaritudo oris, cum ventriculus nimirum bilioso humore superabundat: unde Hippocrates: Jamjam vomituris labrum inferius palpitat.

[note: In prognostico. ] Oportuit autem hac ratione eum construi, ne forte; quippiam contrarium ventriculo, os reciperet. Inde natum proverbium: prima digestio fit in ore. Contexitur autem triplici villorum ordine, partim ut secundum positionem omnem distendi, partim ut ministerio illius alimentum trahere, retinere, et expellere possit. Superficies interioris tunicae crusta quadam ab excrementis tertiae concoctionis natae tegitur, et vestitur, idque hac de causa, ne interna tunica callosa fieret, ne item venae in approximatione sua damnum paterentur, moderatam etiam facultatem retentricem in cibis adduceret. Quod si lubrica esset, facile cibus dilaberetur. Tunica extera paulo crassior est, et carnosior: complures transversas fibras habens, obliquas pauciores. Ultima quae reliquas omnes operit, et includit, de peritonaeo nascitur, gignens Epiploon, et Anticam.

Plures venas habet ventriculus, quae aporta ejus distenduntur (quarum nomina, et cognitionem versatioribus remitto, et Anatomicis profundioribus) totidem fere arteriis copulantur. Nervos item complures de sexta cerebri conjugatione admittit, idque in supertori orificio, ubi mutuo complexu implicantur; serie nihilominus multiplicata per reliquas partes distribuuntur, ubi in ramos tenues et exiguos degenerant.

Continet ventriculos partes dissimilares, quarum tres sunt, hoc est orificia duo, et fundus. Orificium idem est, cum ore uteri, et vesicae. Haec sedes appetentiae est, et famis. Summam cum corde sympathiam habet, sicut et cum cerebro, idque ob viciniam utriusque, extremum enim angulum, vel cuspidem cordis tangit. Communicationem cum


page 277, image: s277

cerebro habet, propter insigniores stomachi nervos, qui cerebro nectuntur: unde contingit ut ventriculo male affecto symptomata melancholiae invadant: et si quando fame opprimitur, vibrando praefatos nervos, ipsum hepar tormentat.

Fibras gerit circulares, easque in copia ingenti, quae praememoratum os ventriculi constringunt, ne in oesophagum resiliat, et regurgitet, et ne cibi pronis nobis, aut supinis in gulam relabantur.

Orificium inferius Janitoris nomine appellatur: necabs re: officium enimi illud exequitur, retinendo domi quod cibatum est, ne prius quam digestio facta sit, aut indebito tempore egrediatur. Non vergit deorsum versus, ut quidam hallucinati sunt, sed superiora spectat, ne quicquam decidat, nisi bene concoctum. Haec bina orificia situ suo differunt: superius enim in sinistram spinae partem contorquetur, circa undecimam thoracis vertebram; inferius sedem dextram occupat. Superius illud natura paulo latius, et majoris capacitatis efformavit, quandoque enim fame sollicitati, dura, et inconcocta deglutimus. Haec ambo orificia substantia crassiori, quam reliquum ventriculi corpus constant: Ambo rugosa sunt, et crassa, fibris orbicularibus et carnosis dotata, ad similitudinem sphyncteris: unde fit, ut dilatari, restringi, claudi, et aperiri possint.

Aperitur horum alterum ad recipiendos cibos, et ut aditum jam coctis praebeant, qui deinceps diffundi possint. Clauditur inferius, ne extra tempus quicquam labatur: superius item, ne fumi perfectionem digestionis interturbent. Sic qui rem quandam confestim coquere satagunt, operculo ollam claudunt. In quibusdam hoc orificium patulum est, partim ob commessationes continuas, partim ob intemperiem humidam, ita ut restringi totum nequeat. Subjecti sunt hujuscemodi homines vertiginibus, hemicraniis, suffusionibus, aliisque malis. Sunt item alii, quibus ob tristitiam ita constringitur, ut nonnunquam necessario quoque alimento transitum neget. Haec autem praememorati orificii dilatatio, aut restrictio non fit pro voluntatis humanae arbitrio, nec operā membranarum, aut valvularum, nec ministerio tuberculorum glandulosorum, qui per modum annulorum illud constringant (prout quondam credidisse se Laurentius inquit) sed solo naturae impulsu.

Superest, ut tertiam quoque ventriculi partem, fundum, inquam, examinemus, qui in medio Epigastrii collocatus est, flectitur autem potius versus sinistram, quam dextram partem. Hoc ciborum promptuarium est, et sedes alimentorum. Hic Medici sedem concoctionis primae collocant: perfecta siquidem chylificatio non in orificio sed in fundo fit. Unde Natura sagax et provida foco nutritivo, et calore temperato hanc partem dotavit: non secus ac caldariam quandam, quae ad cibos concoquendos, per circumdatas flammas ad ebulliendum excitatur. Ventriculus cum exactitudine ab hepate circumdatur versus partem dextram: versus smistram a liene, prout supra relatum est.

Connectitur hic idem ventriculus cum genere venoso, et arteriose, per complures venas et arterias; cum cerebro praesertim per insignes nervos: cum oesophagoper orificium superius: perpylorum cum intestinis, et cum partibus ventris inferioribus. vel peritonaeo. Movetur motu non voluntario, hoc est naturali, non animali. Duplex ejus usus est: primum, ut receptaculum cibi sit: deinde ut digestioni, et chylificationi inserviat. Ex una parte operatur, cum ex altera cavus sit. In hunc modum temperatus, et compositus est ventriculus.

Itaque apud Sapientes illud incontestatum manet, stomahcum sedem esse appetentiae: haec pars sensuum exqussitissima est, quae reliquas partes spectat, ne per inediam ad extrema deducantur, atque ita deficiant, et consumantur. Ad hoc natura provida et solers providit: ne videlicet religua corporis membra exhausta, et famelica marcesserent. Nisi enim horum appetitui, et desiderio tam prompte venter succurreret, utique potentia nostra deficeret, et brevi temporis lapsu humana aetas consumeretur: sic Galenus [note: 3. De locis affectis. ] inquit. Hic ergo ut dictu~ est, sedes est omnis appetitus, et famis: hic inquam sensus est condimentorum, et a succorum. Porrigunt autem sensum hunc, duo nervi insignes stomachici, nati de conjugatione sexta. Qui [note: 3. de Crisibus Comment. ad sect. 63. Prognost. 1. de sympt. causis. ] autem praeter haec nosse desiderat, quomodo appetentia animalis excitetur. Galenum attente consulat: cujus doctrina et ratiocinatio nimirum prolixa huic loco futura esset, cum tractatus hic compendiosus et brevis sit.

Curiosum porro est novisse, si chylificatio, aut chyloides fiat caloris vigore, aut mediante ventriculi forma: Ad quod breviter respondeo: utriusque eum concursu fieri. Certum quidem est concoctionem omnem opera et ministerio facultatis concoctricis fieri; hinc ventriculus ex omni parte calefit, sicut et calefacit: nihilominus universa concoctio non tam calori attribuenda est, alioquin febrilis esset, et excessivus. Dicatur igitur fieri concoctionis principium operante calore, sed perfectionem ejus a forma vasis, ejusdemque proprietate ad hoc disposita provenire.

Praeterea qua ratione se ventriculus nutriat, et alimentet, varia est Medicoriun opinio. Quidam ajunt, in chylo fieri: alii crudo sangvine, necdum in parenchymate hepatis elaborato, sed in ramis intestini, qui portinarii dicuntur, initiatum. Avicenna Author est tunicam ejus exteriorem nutriri sangvine, interiorem chylo. Zoar Anticus scripto dedit partem superiorem, utpote nervosam chylo, inferiorem sangvine alimentari. Denique doctissimus vir Laurentius ventriculum, sicut reliquas quoque corporis partes a chyloso sangvine, et elaborato in hepate nutriri existimat: pro cujus sententiae corroboratione Galenum adducit.

Scio quidem, quod sicut aqua vehementius agitata, tanto magis purificatur, et clarescit, sic objectiones quoque, et argumenta in opinionum diversitate tanto apertius, tantoque fortius in campum veritatem producant: sed cum opus hoc ad disputandum institutum non sit, sufficiet mihi, siquidem Lectori, quod utile fuerit, attulero, reliqua in vastitate argumentorum, et probationum sita, quippe quae sola jam volumen integrum requirunt, curioso lectorialibi quaerenda sunt.

Concludo in his duplicem famem esse: naturalem unam, alteram animalem: prior illarum absque sensu est, insita omni parti: altera sensus exquisitissimi est, propria ori, et ventriculo. Quietatur prima per solam assimilationem: Haec autem non nisi convulsione cessante: hinc si cibus sumptus est, continuo tormentum famis sedatur: dum enim ventriculus repletus est, cessat illa convulsio, et compressio. Quietatur et corrigitur fames naturalis, cum tunicae interiores rigatae fuerint: idque non confestim, sed per assimilationem perfectam; quae per fectionem suam non nisi temporis intervallo debito consequitur; haec enim actio tempus requirit, et momentanea essenequit. Unde Galenus arbitratur


page 278, image: s278

quod chylus a venis sugatur, ac subito in sangvinem transmutetur: ac deinceps rursum a ventriculo attrahatur. De quo quid reliquae scholae sentiant Professoribus artis, et curioso Lectorialibi disquirendum relinquo. Sed haec dixisse de his sufficiat.

HIEROGLYPHICA.

HIC tractitus nec sententiis, nec significationibus copiosus erit: quam vis enim stomachus pars sit corporis admodum considerabilis, cum ninilominus ad alias actiones non distendatur, nec aliud objectum observet quam ut recipiat, et nutriat, aditum, per tam pauca non praebuit, ut idea inde debita formaretur, quae scriptioni servire posset. Hunc nihilominus cum ventre inferiore conjungam, ac sic ut debitam perfectionem suam consequatur, allaborabo. Proinde hic et in praesenti Hieroglyphico id rursum mihi repetendum est, quod in materia digis [note: Stomachus in medio digito intellectus. ] torum jam relatum est: hoc est, quod AEgyptii Sacerdotes per digitum medium, ventriculum figurārint: fortassis quod noverant, dum nimium oneratus est, siquidem digitus hic gulae, vel faucibus immissus fuerit, id quod nimia abundantia aggravat, per vomitum egeri. Hanc picturam Horus Apollo exposuit.

Adhuc alia illic ventriculi cum praefato digito analogia est, (inquit Valerianus) scilicet cum stomachus in medio hominis situs sit, sicut digitus ille in medio manus, hinc antiquos ad comparationem hanc faciendam occasionem sumpsisse. Adjungitur his quod stomachus pene inter maxima corporis membra sit, pariter digitus ille inter reliquos maximus est, sicut id videri oculis potest.

Si ad priorem expositionem intendimus, hoc est, quod digitus ille aggravatum ventriculum onere suo per vomitum liberet: dixerim actionem hanc humanae prudentiae admodum inimicam esse, nec honestati vitae convenire, siquidem intuitu remedii hujus, helluo quispiam sese voracitate nimia ingurgitet, aut vino se ad repletionem usque adimpleat. Quis enim nesciat fomitem et sentinam vitiorum omnium esse nimiam ventris repletionem, quae omni enormicati culparum, et delictorum subjecta est. Ex hac scaturigo iracundiae sumitur, inde est vindictae bullientis rabies, inde aestus libidinis, hinc vertigo ebrietatis, et omnis demum rationis sanae diminutio, quae hominem [note: Ex Stobeo. ] brutis animalibus aequiparat. Sic est, inquit Basilius: ebrietas non suscipit Dominum, ebrietas Spiritum Sanctum repellit: fumus enim enim apes fugat, [note: loc. cit. ] crapula vero pellit spiritualia dona. Quae veritas etiam a paganis intellecta est, unde Anacharsis, prout magnum decuit philosophum, sic ajebat: Primum quidem poculum quod infunditur sanitatis gratia bibitur, alterum voluptatis, tertium injuriae, et contumeliae, [note: De Ira. ] ultimum insaniae. Volebat Seneca ad remedium mali hujus, sicut et irae, praesentari hujuscemodi hominibus speculum, ut intuentes in motus incompositos, et insulsos, intelligant quantum a sede rationis (qua dotati fuerant) ad similitudinem [note: Ex Stobeo. ] brutorum animalium degenerarint. Diogenes, qui mordere solitus non erat, nisi vulnus salutiferum infligeret: interrogatus cur grande poculum vino optimo repletum, quod ei praesentatum fuerat, effuderit: respondit: Si vinum ebibero, non solum ipsum perit, sed me quoque perdit. Minus damnum est musti, sed multo majus damnum rationis. Dum enim fortalitium prudentiae demolitum est, sensus, tanquam populi rebelles continuo ad eandem depraedandam procurrunt, suppellectilem ejus pretiosissimam asportando; secreta videlicet cordis. Hinc Menander ajebat: Molestum est cum quis prae vino nimis loquitur. Itaque nemo tam excors sit, ut ab indomito equo isto de sella dejiciatur: quin potius ratione illum refraenet.

Paulo copiosior est inferioris ventris materies, ad significationes enim majores in Hieroglyphicis suis distenditur: nec vero etiam ab umbilico disjunctus est, [note: Principium sapiendi, et cognito a principiis remotis. Iob. c. 18. Ps. 21. ] prout loco suo patebit. Apud expositores sacros et principii, et originis idea erat: hoc est: cum quis sapere coepisset, vel cum res quaepiam a principiis longinquis petenda esset. Sic vir Dei Job inquit: Ab utero matris meae et creuit mecum miseratio. Et David: In te projectus sum ex utero: De ventre metris meae. Utque ad Job revertar: dixit ille ab utero matris suae crevisse secum miserationem, eo quod aprimis infantiae suae annis, eam erga pauperes exercuerit.

[note: Venter comparatus mari. ] Venter quoque similitudinem, et significationem maris obtinuit: proportionem autem hanc interpretes sacri observant: quod sicut Mare omne animal aquatile, flumina quoque in se recipit, sic venter omne id, quod a venis ministratur. Optima item similitudo, ad exprimendam voracitatem, et ingluviem ejus. Ebullit, et regurgitat hic per intemperantiam suam, non secus ac mare, semper plenus, semper famelicus. Sibi solum servit, nullialteri: nec audiens, nec inhians nisi ad propriam utilitatem suam. Liguritor venter (verba sunt Sancti Basilii, quae mihi cum praefata similitudine correspondere videntur:) [note: Ex Stobeo. ] Semper aliquid postulat, nunquam intermittit: hodie accipit, cras obliviscitur: Cum plenus est, de continentia cogitat: vaporibus autem cibi discussis obliviscitur eorum, quae statuerat. Non tantopere in Mari dixerim tempestuosos fluctus elevari, non tantam ventorum copiam exurgere, quot vapores in ventre sublevantur, quot humores turgidi ebulliunt, et evaporant.

[note: Insatiabilitas, et gravitas. ] Quemadmodum item mare sine fundo esse dicitur, nec satiari unquam devorando, sic Hieroglyphicum quoque insatiabilitatis est venter: id quod inter alios Horatius dixit:

[note: In Ep. lib. 1. Epistola 15. ] Quidquid quaesierat ventri donabat avaro.

Et paulo infra.

Scilicet ut ventris lamna candente nepotum
Diceret urendos.

[note: Ep. ad Tim. ] Sic S. Paulus Cretenses appellabat: Malas bestias, ventres pigros. Lucilius item ait: Jam et vivite ventres. AEuas Donatus, commentando Terentium, ubi inquit: Pugnos in ventrem ingeri, exponit haec de toto ventre intelligenda. De hac voracitate, inquit Pierius Valerianus, Rex David locutus videtur, [note: Ps. 16. ] dum sic habet: Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt. Etalibi: De absconditis tuis, adimpletus est venter eorum. Venter igitur sicut mare, fundum non habet.

Delege divina, quae per plura Levitici capita imperat, quandoque ut extra urbem feratur, quandoque ut comburatur, ut in cineres redigatur, quandoque ut ab excrementis et immunditiis purgetur, sacri interpretes Hieroglyphicum et adaequatam similitudinem desumpserunt, mundandos nos esse a delictis, et peccatis nostris, quae per putredinem et excrementa illa intelligi possunt. Pari modo et per fimum, et stercus in divinis literis, macula peccati, et reatus intelliguntur: possunt autem lavari, et corrigi, et mundari. Haec extra castra portanda sunt, et in terram defodienda, ne pernitiosa luesuavicinos inficiant.

In his praefatus Pierius vir erudissimus non tam scriptorem Hieroglyphicorum, quam glossatorem Scripturae Sacrae se praebuit, cujus praecipuos sensus


page 279, image: s279

huc adferam. Ait inprimis: Cum in Scripturis Sacris DEO venter attribuitur, illic divinam ejus substantiam et originem inferri, et praedicari: unde [note: Psalm. 109. ] psalmista: Ex utero ante Luciferum genui te. Incomprehehsibilia item judicia Dei figurantur, quorum investigatio, inquit Eucherius, nulli omnino [note: Cap. 3. ] homini data est: qui Prophetam Habacuc, ejusque verba: Venter meus turbatus est in me: intelligi vult de vase, et receptaculo rationis. Huic concordat, quod ipse Redemptor noster ore suo, testante [note: Cap. 7. ] Evangelista Joanne protulit, ubi ait: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Cum [note: Cap. 4. ] Jeremias repetitis lamentationibus ait: ventrem meum doleo: praememoratus Author totumde ventre vel cognitione mentis potius, quam de ventre materiali sumendum inquit. Explicat item legem Leviticam, quam vetamur sequi ventriloquos, in iis [note: Lev. c. 20. ] Magos intelligens, qui pythonicum spiritum in ventre gerunt, juxta interpretationem sepmaginta. Ex bis patet, quam in literis quo que sacris hic vir expertus fuerit.

MORALIA ET MYSTICA.

[note: De monstris. ] COnsiderabilem in hoc stomachum inquit Aldrovandus, quod sicut ille alimentura recipit, idque dum concoctum fuerit, et ab exerementis suis purificatum, ad reliquas partes transmittit, sic pari modo sapientem esse in doctrinis moralibus, aut qualibuscunque aliis. Recipit ille doctrinarum escam, quam proinde rationi transmittit, ad refocillandos nimirum spiritus, siquidem tepefacti fuerint: secemit autem purum ab impuro, hoc expellendo, illud reservando. Glossa item ordinaria, cum in sacro textu mentio fit stomachi, custodiam illic sensuum intelligit. Metaphora, et symbolum etiam irae et odii esse, inquit eadem glossa. In hunc sensum Job [note: Iob. c. 5. ] ait: Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. Supra quod Isidorus Clarus: Per famelicos et sitientes intelligit eos, qui rapiendis divitiis inhiant. Infelices qui talibus cibis ventres suos infarciunt, nec enim aliud attendant quam morbos biliosos, passiones cardiacas atroces, putores, cephalalgias, convulsiones, et per consequens, spasmos, rancores, et mortem. Quem locum jam alibi sat copiose, et concludenter discussimus.

VENTER.

CUM nomen ventris pluribus rebus conveniat risque communioribus, copiosior in hoc significatio Sanctorum Patrum invenitur. Imo vero plus debito capitulum hoc extendi oporteret, siquidem eorum omnium de his sententiam huc collocare [note: De essent. Divin. contra Arc. Ad Principia. De bono Patriarch. Psalm. 109. ] Inprimis autem S. Augustinus, Athanasius, Hieronymus, et Ambrosius supra Cytharaedi sacri textum doctissimam expositionem formant, ubi ait: Ex utero ante Luciferum genuite. Cum enim uterus ventris pars praecipua sit per hunc uterum in Deo patre secretam originis illius substantiam et essentiam volunt intelligi, ex quo ineffabiliter ante omnem creaturam, consubstantialem sibi, et coaetemum filium progenuit: De hac porro generatione, consilium et judicium Trinitatis Sacrosanctae provenit.

[note: Fortit. Spir. In Ioan. 22. 12. Moral. 22. ] Aliter de hoc Eucherius Cyrillus, et Gregorius ratiocinantur: ajunt enim hoc nomen uteri consilium indicare, et determinationem Patris caelestis, quo consilio et determinatione etiam ante saeculorum constitutionem per praedestinationem concepti, et in saeculis posterioribus producti sumus. De hac aeternitate [note: Cap. 19. Cap. 49. ] Job loquitur. Uterus Dei quo Judaismum portasse legitur (sicut illud Isaiae est: Audite me domus Jacob, et omne residuum domus Israźl, qui [note: In hunc loc. ] portamini a meo utero ) allusionem habet, inquit Isidorus Clarus, ad id quod Psalmista ait: De utero matris meae usque in senectam et senium ne derelinquas me. [note: De essent. div. In Iob. 38. fortit. spir. 1. ] Quod nihilominus aliter a S. Patribus Augustino, Hieronymo, et Eucherio exponitur: ajunt enim in hos misericordiam divinam denotari, quatam patienter praevaricationes nostras tolerat. Significatitem (sic illi ajunt) divinam gratiam, in cujus sinu, tanquam in utero rerfocillabantur Judaei: sed cum in Christi et Messiae adventu perfidiae frigore constricti, et constipati fervorem charitatis amiserunt, sicut et fidem, ab hoc secreto sinu rejecti, tanquam ab utero divino destituti, et desolati permanserunt.

[note: Cant. 5. In loc. cit. ] Supra locum illum eximium Cantici: Venter tuus eburneus, ubi Isidorus Clarus sic legit: Obductus saphyris: Rupertus Abbas non minus expositionem considetatione dignam ad fert, dicendo: Indicari hic naturam humanam (conjunctam divinae) a Redemptore nostro assumptam: volendo fortassis in pulchritudine saphyri divinitatem figurari, in candore [note: Cant. 7. Epist. 120. De Inst. Virg. ] eboris illibatos humanitatis mores. Ad illud Cantici: Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis: S. Augustinus et Ambrosius inquiunt, deutero sacratissimae Virginis id explicandum, quae nobis Christum verum electorum frumentum dedit, panemque vivum Paradisi. De hoc utero pretiosissimo aeternus Pater unigenitum filium suum, ab aeterno praedestinatum Christum vocavit, vaticinando per [note: Cap. 49. ] Isaiam Prophetam: Dominus ab utero vocavit me, et de ventre Matris meae recordatus est nominis mei. Ad quod praeclare Isidorus Clarus: Secundum nostros vero sunt verba Messiae, quem Deus Pater ab utero Matris suae ordinavit, et ad hoc destinavit, ut esset Servator, ac Redemptor noster.

[note: Cap. 25. In ps. 57. In Cant. 7. Ep. 14. Gen. 38. ] Uterus Rebeccae, qui geminos includebat, prout ns acra Genesi habetur, juxu S. Augustinum, Gregorium, et Ambrosium significare poterit Ecclesiam, quae binos in se populos continet; quod item in utero Thamar exprimitur, juxta eosdem Authores. [note: Ps. 57. ] De quo David tale vaticinium dedit: Erraverunt ab utero locuti sunt falsa: sic rursus Augustinus, et Gregorius sentiunt. Origenes, et Ambrosius per ventrem quandoque Synagogam intelligunt: de [note: Act. 13. ] qua segregati, fuerunt Paulus et Barnabas, prout in actibus Apostolicis habetur, sicut et in Pauli Epstolis.

[note: Cap. 1. In Ps. 21. 2. Moral. 31. In Is. hom. 7. In ps. 118. In Iob. 1. 12. 20. 15. 56. 4. 21. 23. 11. ] Supra id quod Job ait: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc: citati Authores commentatur, hic Redemptorem nostrum intelligi posse, qui nudus exiit de Synagoga, cum Judaismo relicto in increduliute sua, ad gentes transiit; sicut castus Joseph, relicto pallio in manibus, Dominae suae infidelis auffugit. Copiosae sunt Authoritates, et ponderationes S. Gregorii supra ventrem, idque sparsim in moralibus ejus, ubi mentem nonnullibi, nonnullibi memoriam, alibi cor, quandoque conscientiam, quandoque interiora animae vult intelligi. Quod praeterea venter (prosequitur S. Gregorius) continens viscerum est, illa virtus quoque, quae perfectionis capax est, hac denominatione ventris appellari poterit. Mens item, dum cibum supranaturalem recipit, per modum ventris pasta, reliqua membra regit, et gubernat. Hi sensus


page 280, image: s280

mystici et figurati exprimuntur porissimum in [note: 30. 13. 3. 15. 17. Ps. 30. 39. Is. 16. Thr. 1. Cant. 1. Ezech. 3. Hab. 3. Ioan. 7. Apoc. 1. In Levit. 3. In Ioan. hom. 10. In Prov. 20. In Ps. 31. In ps. 16. Ep. 14. in Cant. 5. Levit. 6. 3. ] Genesi, Exodo, Job, in Psalmis, in Proverbiis, in Isaia, in Threnis, in Cantico, in Ezechiele, in Habacuc, in S. Joanne, et Apocalypsi. Ejusdem sententiae sunt S. Gregorius, Hesychius, Chrysostomus, Beda, et S. Augustinus. Hinc supra illud, quod Regius Cantor ait: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum: per hoc significari inquiunt occultam conscientiam illorum: aut vero (sic commentantur Arnoldus, Ambrosius, et Gregorius) adimpletus est appetitus eorum in Christum, quando ipsum usque ad crucem sunt persecuti.

Per ventrem victimae, de quo in libro Levitici dicitur: ventrem atque universa vitalia, etc. adolebit ea sacerdos super altare, in pabulum ignis, et oblationis [note: In Ezech. 7. ] Domini: S. Hieronymus appetitum, et desiderium operandi intelligit: et generaliter (inquit idem) concupiscentiam carnalem indicat; unde etiam de serpente dicitur: super pectus tuum gradieris. [note: Num. c. 25. 2. Alleg. De fug. Saec. 7. In Gen. 3. ] In faemina illa Madianitide fornicaria (de qua in Numeris fit mentio) quam zelosissimus Phinees pugione in ventre confodit, Philo, et S. Ambrosius, et Beda, vanas, et frustraneas mundanorum hominum occupationes intelligunt: sicut item momentanea gulae oblectamenta, sicut et sensuum; quae ventri mancipantur, demum in excrementa et putredinem [note: In Ps. 30. 11. Moral. ] convertenda. Ejusdem mentis Arnoldus est, et S. Gregorius, qui demonstrant, mentibus Deo consecratis, omne id, quodcunque in humanis et terrenis actibus operantur, cadere in secessum, et putre fieri, relinquendo rationem purificatam, et ad ministeria divina bene compositam. Unde Apostolus [note: 1. Cor. 6. ] Paulus inquit: Escaventri, et venter escis. Qui vero luxuriae dediti sunt (idem Gregorius in pluribus locis repetit) contrarium agunt, Deum enim sibi ex ventre suo constituunt: ad quod verba S. Pauli referenda, [note: Psalm. 30. Ierem. 4. Galat. 1. Eccli. 37. Iob. c. 40. Isai. c. 44. ] dum ait: quorum Deus venter est. Idem dicitur in Psalmis, in Jeremia, ad Galatas, in Ecclesiastico. Sic Venter Behemot (de quo liber Job) in eundem sensum sumitur, juxta S. Gregorium Nyssaenum.

Supra illud Isaiae Prophetae, ubi Dominus sequentibus verbis Jacob servum suum corroborat: Et nunc audi Jacob serve meus, et Israel, quem elegi: Haec dixit Dominus faciens, et formanste, ab utero [note: Loc. cit. ] auxiliator tuus: S. Hieronymus ait: animabus electis, ab utero usque, hoc est a principio nativitatis Deum cum speciali semper adjumento, opitulari, ut ab omni tribulatione et labore eruantur. Prout illud in Patriarcha Jacob manifestum fit, eum in ventre materno adhuc pedem nihilominus fratris sui Esau retraxit, qui primus ad exeundum processerat. Intelligi item Ecclesia poterit (inquit idem author) cui a primordio suo divina tutela indefessum praebuit subsidium, et fideles suos tutata est.

Apud eundem Isaiam, postquam de comminatione divina contra Moabitas dictum est, et deinceps [note: Isa. c. 16. ] concluditur: Super hoc venter meus quasi cythara sonabit: Lyranus concludit, et commentatur, hunc actum divinae bonitatis et compassionis esse. Supra chymaericam illam Regis Nabuchodonosor statuam, in mysterio autem veridicam, et realem, glossa ordinaria chronologicam, et eruditam reflexionem format, dicendo, in ventre, qui de aerefusus erat, Regnum indicari Macedonium, quod in militibus suis magnum sonitum excitavit. Dicit item per hoc doctrinam significari ad vanam gloriam directam. S. Augustinus contra Adamantium scribens, per ventrem omnis belluae habitaculum inquit haereticorum intelligi, ubi per erroneas doctrinas opiniones suas stabiliunt, atque idcirco numerum suum ad augent. Sed hic venter illis vacuus permanet, ut nullum emolumentum ex magisterio erroris consequantur. S. Hieronymus in ceto Jonae figurat limbum tenebrosum, in quem Salvator noster descendit, ut in valle illa miseriarum detentos liberaret. Poterit item, juxta mentem Ruperti Abbatis, et [note: In Ioan. 1. ] Lyrani, mors Redemptoris intelligi, aut sepulchrum ejus: convenit Evangelium Joannis: sicut et S. Matthaei, qui locum profundum, et absconditum illud [note: Eccl. c. 51. ] fuisse inquiunt. Unde in Ecclesiastico legitur: De altitudine ventris inferi.

[note: 2. Moral. 12. ] S. Gregorius inquit, in universum, sub nomine ventris humanum genus sumendo, Paradisum significari posse, in quo genus nostrum formatum, et compositum est. Hujus portas praepostere, Daemon aperuit, dum per simulatam vafritiem suam dissolvit, et erasit de humano corde praeceptum divinum. [note: De Sanctis Serm. 20. ] Venter item, secundum S. Augustinum, perfectam legis adimpletionem figurare poterit, de quo Judaeos [note: Ps. 57. ] aberrasse Regius Psaltes inquit; Erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. In hoc ventre Joannes Baptista absconditus fuit (de quo S. Lucas meminit) dum venturum Messiam e deserto suo praedixit, et annunciavit.

[note: Is. c. 48. 2. Moral. 4. In loc. cit. ] In Isaia, ubi Propheta inquit: Transgressorem ex utero vocavite: S. Gregorius, et glossa interlinealis inquit, hic illlud tempus figurari, quo populus ille electus de servitute Pharaonis liberatus fuit: In hoc utero praefati authores sinum Dei intelligunt, in quo portati fuerant. Rursum apud Job, ubi dicitur: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc: praememoratus Papa Gregorius in eodem loco inquit: Nudus exire dicitur de utero matris, quando tentatus cognoscit se in fide per primam gratiam, sine propriis meritis, aut virtutibus gentium. Et nudus revertitur illuc, cum post tentationem cognoscens infirmitatem suam, metuens ne nudatus sit virtute, per humilitatem, vel gratiam robustior redit: tribuens divino adjutorio, quidquid virtutis habet. Optime hic Sanctus Pater manifestat divinae voluntatis absolutum, et ab omni alio independens arbitrium, dum supra superiora illa Prophetae Job verba: Ab utero matris meae egressa est mecum miseratio, sic habet: Vt declaret, non fuisse sui arbitrii, ut cum ipso exiret, sed esse ex conditoris [note: Ps. 138. In loc. cit. De fug. Saec. ] munere, a quo illam accepit. Rursum S. Augustinus ex eo, quod Psalmista inquit: Tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meae: deducunt, pravam consvetudinem Babyloniae impurae intelligendam, hujus inquam Mundi: unde anima, quae sub protectione Dei altissimi est, ab hoc utero eripitur. Poterit insuper, ajunt iidem, ipse mundus hic significari.

Glossa ordinaria mystice per Benjamin uterinum fratrem castissimi Joseph, S. Paulum intelligit, qui ab utero Synagogae, ad gremium Ecclesiae transportatus [note: In Gen. 43. In Isa. hom. 7. In Levit. 19. ] est. Origenes, et Hesychius per ventrem rursum eos figuratos volunt, qui per suggestionem Spirituum Pythonicorum, et aliorum responsa dabant, qui olim ventriloqui, et Pythonici appellabantur. Adhuc iidem eos ajunt figurari, qui segulae, et concupiscentiis devoverunt. Concludunt deinceps hoc prudenti documento: Ventriloqui etiam sunt, qui quasi de intelligibili ventre, sui cordis fabulas quasdam, idest, falsas doctrinas, et prophetias proferentes, decipiunt. [note: Cap. 19. ] De his in libro Levitici legitur: Non declinetis ad magos, nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. De his hactenus dixisse sufficiat.



page 281, image: s281

PROVERBIA.

NON secus ac in epulis, si cibus idem, quamvis opiparus, semper appositus fuerit, vilescit tandem, nauseamque toties repetitus parat, sic proverbia quoque si in compositione nimia multitudine inculcata fuerint, nimiumque abundaverint vim suam disperdunt, et dispendium aestimationis suae patiuntur. [note: Proverbiis cum moderamine debito utendum. ] Unde Manutius scite nos admonet: Meminisse oportet, quod Aristoteles in commentariis Rhetoricis admonuit de adhibendis epithetis, id nos in usurpandis adagiis observemus, nempe ut illis utamur, non tanquam cibis, sed tanquam condimentis. Sicut enim (prosequitur idem Author) ridiculum esset margaritam ligno, vel plumbo, vel hujuscemodi viliori materiae includere velle, sic proverbium cum nimia profusione usurpatum, pretium amittit, et in vilipendium transit. Recordor in eodem subjecto de calamo meo mihi versus sequentes effluxisse.

Tesor, che saccommuni anco al servile,
Stema di pregio, e nella copia e vile.

[note: lib. Institut. 6. ] In eundum sensum Fabius inquit: Primo advertendum est, ne paroemiā crebriter nimis utamur: et ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus: ita utendum est raritate in proverbiis. Accedit ad hoc quoque incommodi, quod crebras captanti captanti paroemias, nonnullas necesse est admiscere, vel frigidas, vel coactas: Non enim potest esse delectus, ubi de numero laboratur. Postremo gratiam amittit, quidquid [note: Proverbia magis familiaribus litteris, quam orationi seriae conveniunt. ] aut immodicum, aut intempestivum est. Concludit Manutius licitum esse in familiaribus Epistolis aliquanto liberalius paroemias adducere, quippe quarum stylum popularem esse oportet, potius, quam in oratione quae elevatiorem et magis serium loquendi modum efflagitat. Pauca nihilominus in proposito ventris puncto proverbia occurrunt: de quibus cum brevitate, ut verum fatear, hic necessariā ratiocinabor.

[note: Jejunus venter non amat prolixitatem verborum. ] Nulla unquam lupi cum agno tanta fuisse antipathia potuit, sicut nec columbae cum serpente, quanta est ventri famelico, et inani cum prolixitate verborum. De hoc proverbium illud emanavit: Venter auribus caret: aut in vulgata magis significatione.

Jejunus venter non audit verba libenter.

Contra famem verba fortitudinem non habent, et nervosissimum vigorem suum etiam optime solidata ratiocinatio amittit.

Discurrebat olim universam Graeciam sequens adagium: Contra famem nulla contradictio est. Hoc proverbio, juxta Pluturchum, et Gellium, Cato senatoribus Romanis legem agrariam dissvasit: insinuando necessitatem, qua quisque ad se cibandum et nutriendum constringitur, idque ubicunque pascua nactus fuerit, ne forte ipsis adeo brutis animantibus pejoris conditionis esse videatur, quibus libertas non denegata est, ubicunque libuerit, et ubi eos naturae impetus allectaverit, alimoniam suam inquirere. Confirmat hanc sententiam Seneca, ubi ait: [note: Ep. 21. ] Venter praecepta non audit, poscit, appellat. Hinc rursus illud proverbium exortum est: Ventre pleno melior constultatio: Cum enim corporali necessitati satisfactum est, utique animus expeditior erit ad prospiciendum id quod utile et proficuum est. Fames, ut verum dicamus, pessimus omnium inimicorum est: nec enim gemitus exaudit, et sicut ales Titii, nobiliora, et cariora intestina nostra corrodit, et consumit. [note: lib. 3. Decad. l. 2. Idem lib. 8. ] Livius nobilis ille Historiographus ait: Fames ultimum supplicium, et alibi: fames et frigus miserrima mortis genera.

[note: Fames nil non audet. ] Hincut morbo huic medeamur, ut hanc belluam cicuremus, illud proverbium occurrit: Venter molestus interpellator. Quam sententiam evidenter manifestant, qui stimulante calamitate, et necessitate hoc rabido dente (ut sic dixerim) mordentur. Hinc quae itinera famelici non ingrediuntur? quibus se oneribus non substernunt? Quibus aestibus non solvuntur? quibus frigoribus non obrigescunt? Desudant, fatiscunt, et pene opprimuntur, nec unquam desiderata quiete, aut bono aliquo perfruuntur. Sic miserabiliter sub hoc torculari gemunt. Fami dignitates cedunt, et quidquid honorificum est: Id quod Ulysses ajebat:

Non est improbior res altera ventre molesto,
Quippe vel invitum meminisse sui jubet: et si
Valde animo crucieris, et angat pectora moeror.

[note: Declam. 5. ] Hinc Quintilianus inquit: Non habitant simulpudor et fames. Haec saepe nobiles, quos nulla alioquin adversitas de gradu suo dejecisset, ad incitas redigens, coegit stipem ostiatim mendicare.

[note: Deditus ventri sublimia meditari nequit. ] Possibile non est, ut homo ventri, commessationibus, et bibacitati deditus, ad sublimia se levet, et subtilia comprehendat, ita ut mentem suam ad Ideas principales apprehendendas sublimare, et ab his terrenis, et faeculentis rebus se ipsa defaecata, et purificata possit abstrahere. Dixit hoc Paulus, prout supra: Esca ventri, et venter escis, quod in proverbium transiit: Pingvis venter non gignit sensum tenuem. Hoc adagium S. Hieronymus allegat: idque plus a Graecis, quam Latinis usurpari: traducitur autem a Graecis ita: Subtile pectus venter obesus non parit. Hunc sensum pungentem Galenus contra Thrasybulum vibrat, dum ait: Et hoc ab omnibus prope hominibus canitur, eo quod omnium verissimum est: quod venter obesus non gignit mentem subtilem.

Quamvis admodum stulta fuerit Lacedaemoniorum condemnatio in eos qui ventre crasso, et obeso essent: Erat enim apud eos infamis, quasi vero moles illa corporis offendere spiritum possit, ut quae pondere suo eundem praepediat, ne volatu super sidera se elevare possit: cui tamen quotidiana experientia contrarium demonstrat. Unde etiam inter nostros vetus proverbium est: homines pertica non mensurari et quod in corpore gracili mens habitare [note: lib. 12. ] possit crassa, stolida, dura, et incapax. Agatharcides apud Athenaeum de quodam Anelide meminit, qui cum intemperantiae et nimiae luxuriae in pleno senatu incusatus [note: Venter nimium pastus libertatem mentis impedit: quo minus alta et subtilia contemplari possit. ] esset, Lysander Judex videns hominem ventre distento, et prominente, accusatoris partem sustinens, vix non hominem in exilium mandasset: Nec tamen obesus ille acrem et vehementem reprehensionem evitare potuit: qui proinde causa fuit, ut novo edicto promulgato Lacedaemoniis temperantia, et frugalitas vitae imperaretur. Sic Menander de quodam pingvi ait: Obesus sus promebat os viri. Ego quoque huic opinioni subscripserim, quod nimirum venter nimium saginatus, et pastus ineptus sit ad ea quae acuta et subtilia sunt, speculanda: ad quod mens libera, et ab omni ciborum vapore castigata, ab omni impuritate repletionis depurata requiritur. Hunc sensum aperit Horatius, dum ait:

--- Nam corpus onustum
Hesternis vitiis anim quoque praegravat ipsum:
Atque affigit humo, dejiciens particulam aurae.

Demonstrat Plutarchus, apud Caelium, Adolescentulos ad cibos solum inclinatos, durissimi ad discendum [note: De verb. relig. ] ingenii esse. Fateamur inquit Sanctus Augustinus, nihil magis arcet a contemplatione veritatis, quam


page 282, image: s282

luxus vitae. Quod et ipsis adeo paganis innotuerat: [note: 5. Tuscul. ] M. Tullius enim sic declamat: Tres virtutes, fortitudinem, justitiam, prudentiam frugalitas est complexa. [note: Lib. 4. ] Et Vegetius: Nunquam periclitati sunt fama, qui frugalitatem inter copiam servare coeperunt.

Cum praememorato proverbio optime consonum est, quod sequitur: Ventrem mihi objicis. Venter quanto magis repletus est, tanto dicitur levior esse, quamvis graviorem esse oportere ratio dictet. Videtur autem idcirco levior, quod fumos et vapores ad cerebrum transmittat, qui rationem perturbando maturitatem sensuum eripiunt, ita ut semel de sede sua ratione mota, in mille levitates animus prorumpat. Interim caetera membra nimio nutrimento redundantia omni malorum generi exposita sunt, longe abest ut ullam levitatem consequantur. Hae rationes de Collectaneis Graecorum colliguntur; latine sic sonat:

Objectas ventrem (quo probum et pulchrius ullum)
Plenus is est levior: gravis idem ubi pendet inanis.

Euripides in Iphigenia Aulidis sic habet: Mihi approbasti probum, honestum scilicet. Elegantem declarationem adjungit Manutius: Aut ea in parte, velut aegnigmatica levis cum plenus est, gravis cum inanis. Nam reliqua vascula cum pleniora sunt, hoc sunt graviora, quo magis inania, hoc leviora. Contra venter quo distentior cibo, hoc levior est, propter acutos, excitatosque pastu spiritus.

Gravissima interim mala sunt, quae de bibacitate, et voracitate nascuntur. Hanc veritatem distincte ob oculos posuit Seneca, dum ait: Quemadmodum delicatas res desiderare luxuriae est: ita usitatas, et non magno paratas fugere, dementia. Et ad vivum Plato ad hanc levitatem alludendo, quae de graviori pondere repletionis provenit, sic nos admonendo inquit: Temulentus bis puer. Itaque qui sanae rationis est, hoc onus evitet, quod tantae levitatis principium est. Haec de Proverbiis

HISTORIAE, RITUS, OBSERVATIONES, ET CONSVETUDINES.

VIvus doctrinae fons historia, et consvetudines sunt, apta ad persvadendum tanto efficacius, quanto id quod in exemplo adducitur ponderosius est, quam quod verbis describitur. Haec secum memoriam redivivam ferunt, quae ad posteros usque transmittitur, et quasi vivum calcar de somno pigritantes, et lethargo fatali sopitos exsuscitant; quin et improperando objurgant id, quod in ipsis adeo paganis illustre apparet. Quod autem ventrem attinet, specialem nobis locum subministrat Plutarchus, AEgyptios in functione mortuorum, de cadavere ventrem eximere et separare solitos, eumque deinceps soli expositum secasse, et interiora effudisse, judicantes eum fontem, et sentinam malorum omnium esse, id quod experientia probatur. Hoc [note: Coelius Rhod. lib. 13. c. 25. ] de Coelio sumptum est, qui sicut in superstitione rituum suorum vanus est, ita in moralitate eximius: in quo rectitudo quaedam animi elucescit, quanta quidem in paganum cadere potuit.

DEDICATIONES.

[note: Condemnantur nimis severi paganorum Censores. ] NON possum, quin quandoque condemnem eos, qui solo cortice lectionis suae contenti, ad interiora intelligentiae suae oculo non penetrant, atque ideo gentilium plerasque actiones improbant, de clamando eas vanitate, et superstitionibus plenas esse: non solum opere ipso, sed et cogitatu. Hi enimvero intelligentiae suae rationem debitam habuerunt, ponderando in effectibus naturalibus dependentiam, et subalternationem, quam inferiora habent per unionem quandam admirabilem cum Archaeo superiore: atque ita de his sinistre opinati sunt, et ratiocinati, sinistre scripserunt. Ego vero in considerationibus physicis his assentior, qui de correlatione hac tam docte senserunt, et concluserunt.

[note: Ex historia de montris. Stomachus Lunae dedicatus. ] His conformiter sensit doctissimus Aldrovandus stomachum Lunae dedicatum esse, idque non sine fundamento. Cum enim Luna humorum Mater sit, Patrona, et ut ita dixerim Antesignana aquarum: stomachus autem semper humidos vapores exhalet, ex hac symboleitate creditus fuit dominio Lunae subjacere: merito inquam: Luna enim pro cursus sui varietate nunc diminuitur, nunc increscit, sic stomachus jam perfectae constitutionis est, jam vero in defectu est, ob alterationem quam ex ciborum genere patitur, et proinde reliquum corpus adversa valetudine corrumpit. Sunt autem eximii authoris illius verba haec: Stomachum magna pituitae copia redundantem ad dominium Lunae referebant, cum haec humiditatum abundantiam progignere credatur. Hinc cum sagacitate quadam et cum erudita moralitate, juxta eundem authorem, ventrem signo virginis dedicārunt: volendo fortasse indicace per hoc, eum extra sphaeram suam esse tum, cum cibo nimio adulteratus, et corrupta puritate et simplicitate pascitur. Nihilominus quid non inventavit, quo non penetravit, quae profunda non reclusit humana ingluvies? In quo sensu et ego meminime aliquando abundasse, dum luxum saeculi nostri his versibus exposui:

S' entro nappi dorati
Peregrinati humor chio non gorgoglia,
E suiscerati Parti habbino i mari,
Perche in cibi pregiati
Fumin le mense asatiar la voglia,
Sono i favi d'imetto al gusto amari,
Di Nettari piu rari,
Da giove a delibar s' han le bevande,
O nel Cielo stemprate atrur vivande.

[note: Cato major. ] Non sic nos docuit Cato, dum ait: Tantum cibi et potionis adhibendum est, utresficiantur vires, non opprimantur. Qui vir si hodie compareret in praeceptis suis exsufflaretur, et in tanta adulteratione ciborum [note: De tuenda valetudine. ] dictum Socrati apud Plutarchum verificatum cognosceret: Ex carnium numero, dul[?]iores illae habentur quae non sunt carnes, ex piscibus, qui non sunt pisces. Hoc est dum carnibus coctionis arte tantam varietatem inducunt, ut carnes non esse videantur. Hi ritus aetate illa primaeva viguerunt: vigent adhuc hodie apud parasitos et lurcones: vigebunt non minus in saeculis venturis. Sic mens per haec caduca et fugacia oblectamenta penitus obtenebrata, ciborum illorum caelestium curam non habet, de quibus Psaltes Regius: Gustate et videte, quoniam svavis est Dominus: Et ipse Redemptor noster: Cibus meus est, ut faciam voluntatem patris mei, qui est in caelis. De his cibis transeamus ad alios his tamen semper inferiores.

NOTA LITERAE V. APUD ANTIQUOS.

IN Alphabetico exercitu cum lineis bipartiris haec litera V. se elevat, quam dixeris quasi


page 283, image: s283

unam ex militibus illis esse, qui tempore Cadmi Seminatoris in semetipsos animati praeliabantur: Hoc enim V. tanquam nativo bidente armatum contra reliquos pugiles suos opponi videtur: aut vero melius dixeris, ut se sociosque suos a venenato morsu, et lethali assaltu exitiosi Draconis tueatur, quod propriis sese armis defendat. Egreditur autem haec litera, prout patet, ore propemodum concluso: sed ut tanto clarius sonitum edat, et evidentius audiatur, in ultimo vocalium loco collocatur: atque illic, tanquam in confinibus periculosis posita, severas vigilias habet, duplicique vallo stationem suam munit et conservat. Haec porta et clavis est, qua spiritus hominis exprimitur: nec enim nomen Vox sine literae hujus principio, usurpari potest.

Haec inter alias quoque spectabilis est, et plurimum observata. Ziffratores autem ut eam figurarent, sibi ventrem tangebant. Simplex itaque V. in notis antiquis haec significabat: Vir, victor, vicit, Vitellius. V. VI. VII. VIII. quinque, sex, septem, octo. V. A. Viterano assignatum. VA. Valerius. Valerianus. VAL. CS. Valerius Caesar. VAT. Vates. V. A. XI. Vixit annis undecim. V. B. A. Viri boni arbitratu. V. B. F. Vir bonae fidei. V. C. Quinti Consulis. Vir consularis. Vir clarissimus. V. C. C F. Vive conjux clarissima feliciter. V. COSS. Voluerunt Consules. V. D. Vivus dedit. V. D. A. Vale dulcis amice. V. D. N. V. Vale decus nostrae urbis. V. E. Verum etiam. Visum est. V. F. Vivens fecit. Valde feliciter. Vsus fructus. Vir Fortis. V. F. S. E. S. Vivens fecit sibi et suis. V. F. C. Viam faciendam curavit. V. J. Vir justus. Vir illustris. VIC. Victores. VIR. Virtutes. VIR. VES. Virgo vestalis. VI. VIR. Sextum viri. VIX. vel V. Vixit. VIX. AN. III. MENS. XI. DIEB. XV. Vixit annis tribus, mensibus undecim, diebus quindecim. VLPS. Vlpius. Vlpianus. V. M. M. Votum merito Minervae. V. MVN. Vias munivit. V. N. Quinto Nonas. V. N. V. Viro nostrae urbis. V. P. Vivus posuit. Vrbis Praefectus. Vir probus vel prudens. VP. IP. Vespasianus Imperator. V. P. R. Veteri possessori redditum. V. P. Vir Praetorius. V. QUAES. Vir Quaestorius. VR. Vrbs. Vrbis. Vrbanus. V. R. Vrbs Roma. VRB. C. Vrbis Conditae. URBI SAL. Vrbi salia. URB. R. Vrbis Romanae. V. S. Vivens statuit. Vir Sacer. Voluit Senatus. V. S. C. Voti sui compotes. VS. CS. Vespasianus Caesar. V. S. L. M. H. D. S. S. Vivus statuit lege mandati hoc de suo sibi. V. S. L. M. Vivens sibi loco monumenti. Voto solemni, libero munere. Vivens sibi legavit locum monumenti. Votum solvit lubens merito. V. S. L. M. P. Vivens sibi locum monumenti posuit. V. S. P. Viri sibi posuerunt. V. V. F. Vivus vivens fecit. V. TRIUMPH. Vir triumphalis. V. VRB. Vir urbanus. V. V. V. Viros urbis vestrae. VV. CC. Viri clari. VV. FF. Viventes fecerunt. VXO. D. Vcorem duxit.

Paucas praeter has curiosus Lector, pro opinione mea, notas inventurus est, quae hic compendiatae non sint. Siquidem nihilominus, tales se fortasse ob oculos praesenta verint, reliquum erit, ut acunimi oculorum meorum condoleat, qui longinquius, aut ulterius penetrare non potuerunt. Itaque desiderium bonae voluntatis intuendum erit.

SIGNATURAE HERBARUM.

SIquidem ii, quibus quotidiana consvetudo est onerare stomachum, et ventrem flatuosis et gravibus cibis, aut vero generosis, et fumosis vinis, ex altero latere sibi cordi ducerent digestionis difficultatem, gravedinem, et pondus, quo ventriculum suum onerant, si dolores, passiones Iliacas, cholicas, et varia praeter haec mala, quibus corpus suum diversimodis locis afficiunt: porro et inflammationes intestinorum, ischuriae, vel stranguriae vesicalis tormina perpenderent, totamque malorum seriem, quam sagacissima Anatomicorum et Medicorum professio tum ad cognoscendum, tum ad medendum investigavit, et exposuit: utique intemperantiae suae modum ponerent. Quamvis mala haec nonnunquam etiam non tam vitio intemperantiae, quam debilitati naturae adscribenda sint. Unde etiam de Aristotele memoria est, eum hujuscemodi praefatis doloribus gravissime tormentatum fuisse, idque fortassis ob indefessam studiorum lucubrationem: ex qua demum effecit, ut prodigium scientiaru~ evaserit, quem Mundus admiratur dum ex monumentis scriptorum ejus nomen ejus clarescit. [note: Laert. l. 5. ] Hic vir dum cruditabus laboraret, solebat uterum repletum oleo calefacto, ventriculo imponere, per quod symptomati praefato medebarur. Nec vero Julium Caesarem tot praeliorum feliciter gestorum parta victoria ab hujusmodi dolorum oppressionibus [note: Sueton. in ejus vita. ] liberare potuit, testificante idipsum Svetonio. Sic enimvero infirmitates etiam magnorum virorum vestibula ingrediuntur, nulla habita ratione gloriae, beatitudinis, et vitae eorum splendidae.

Abbas Wilhelmus meminit temperantissimum alioquin Abbatem Bernardum, eousque vigiliis et abstinentia reductum fuisse, ut omnem pene digestionem amiserit: ita ut cibos non retinens, continuis vomitibus subjectus fuerit. Refert Eusebius Aulum Persium Scriptorem Satyricum anno aetatis vicesimo et nono e vivis praemature discessisse, idque ob gravissimos stomachi affectus. Surius item de Clemente VII. Pontifice Maximo felicis memoriae refert, eum vitā functum his iisdem symptomatibus, propter ciborum varietatem, quam ei Medicus imposuerat.

Porro quod ad ventris dolores, et passiones cholicas pertinet, de villico quodam memorant, dum his [note: Allio morbus cholicus curatur. Cali. l. 4. c. 14. ] malis afficeretur, eum allio supra ventrem forinsecus, et ad latus ligato, eodemque identidem fricatum, tum et allio pani superimposito et manducato, nullum praeter hunc cibum sumpsisse, et propediem malo suo remedium invenisse. Hinc est quod allium rusticorum theriaca dicitur. Galenus de semetipso [note: lib. 2. de locis affectis. ] commemorat, cum hac passione graviter laboraret, ita ut dicere solitus fuerit, sibi videri se tanquam terebro auctissimo perforatum in ea corporis parte, quae a verica ad uretram descendit, sed posthaec cum vitiosum humorem summo labore isthinc pepulisset (qui humor a Praxagora vitreus appellatur) cessisse morbum. Humor ille, ut dictum est, per frigiditatem suam vitro non absimilis est, unde viscera crudeliter feriuntur.

[note: Cael. l. 4. c. 21. ] Pharmacopola quidam Joannes a S. Germano recenset, se nobilem novisse, qui passione cholica graviter afflictus, quidquid medicamentorum sibi a peritissimis Artis praescriberetur, remedium non invenerit. Huic quidam amicorum, in hoc genere morbi versatus suggessit, ut sibi de oleo amygdalarum dulcium sine foco potionem componeret, adjuncto [note: Ambros. Parcus. lib. 16. chyr. c. 19. ] vino albo, et aqua parietinae: hanc potionem nobilis ille simul cum globo plumbeo deglutivit, quem tamen prius in Mercurio vulgi intinxerat, ac sic intra paucos dies convaluit.

Nec tamen omnibus eadem evadendi felicitas [note: 2. Matth. 5. ] fuit: De Antiocho enim dicto Epiphane historia sacra meminit, quod cum electum Judaeorum populum martyriis afflixisset, tandem divina castigatione et ultione doloribus ventris oppressus,


page 284, image: s284

[note: Antiquit. lib. c. 7. Lib. 14. Imp. occid. ] et extinctus sit. Sic Josephus Historicus Agrippae quoque Regi contigisse meminit: quem Angelus Domini hoc eodem morbo percussit. Sic Sigonius refert Sicimero Svevorum Regi accidisse, qui cum Romam direptioni dedisset, saevissimam intestinorum, et viscerum suorum lancinationem expertus est, qua etiam animam expiravit: homo, qui tot hominum exitium fuit. Hoc genere morbi Elisabetha [note: lib. 7. hist. Venet. ] Hungariae Regina interiit. Bembus idem asserit de Ferdinando Rege Neapolitano.

Tot morbis, et symptomatibus magna Mater Natura, cum simplicibus, et compositis suis magnum ministravit obstaculum, cui ars proinde omni nervo, omnique studio, operatrice dextra succurrit. Nec tamen ego hic in artis hujus elaborata mysteria me ingero; sed in solis plantarum, et herbarum signaturis, pro consvetudine mea immorabor.

Cedrus singularem admodum cum ventriculo habere dicitur configurationem, cum pellem externam sat membranosam, et crassam habeat: ubi durum item cum tenero per modum vasis vel urnae fabricatum est: prout nobis illud de ventriculo Anatomici describunt. In hac arbore ego virtutem quandam calefacientem expertus sum, sympathicam digerenti stomacho. Pomum vero ejus, in effectibus suis vere aureum dici poterit, sicut tale cortex ejus demonstrare videtur.

Nux mystica vel muscata, item nux Indica, quae parvis ventriculis non dissimiles sunt, et quae ex omni parte prominentes dilatantur, concoctionem magnopere [note: 7. de facult. simpl. ] adjuvant, ejusdem vitiosos humores dissolvendo. Mastiche (prout Galenus memoriae dedit) contrariae facultatis est, constrictivae nimirum, et mollitivae (notetur autem de alba dici) idcirco etiam calefaciendo stomacho adhibetur, quippe quae calorem, et siccitatem promovet.

In secundo ordine apparet galanga minor (haec enim perfectissima est) cujus radix (plena nodulis) intus forisque rubicunda est: et spaciis interpositis, intra nodum, et nodum retorta, odorifera, et acerrimi saporis, ita ut si masticata fuerit, non minus lingvam commordeat, quam piper, aut gingiber formā suā cyprum imitatur: unde factum, ut famosissimi inter simplicistas eam Cyprum Babyloniae nuncuparint: Eo quod ab hac regione, sicut et e Syria in Italiam transferatur. Haec universa retulimus mutuata a Botanico industrio Andrea Matthiolo: qui ad finem sic refert: Galanga in tertio gradu calefacit, propter quod et digestionem stomachi promovet, et ejusdem dolores profligat: qui frigore, et ventositate generantur.

Eandem virtutem habet gingiber, sicut et folia ciclamini: non vero radices, hae enim qualitatem in se habent, quae paralysin membris inducit. Idem efficiunt succus abrotani, et oleum anethi: omnes adeo herbae, quae calorem in segerunt, et praeter haec qualitatem nullam in se continent aut corrosivam, aut ventosam, aut alio quovis modo nocuam: hae enim omnes plurimum valent ad repercutiendam et digerendam illam duritiem. Atque ita magna Mater Natura, huic tam eximiae parti hominis tamque necessariae, abundantia remediorum suorum succurrit.

EPITHETA.

[note: Canochial. Arist. pag. 356. ] UT tanto semper evidentius Epithetorum necessitas pateat, eorumque complementum, imo vero lumen quod orationi inferunt, famosissimum Authorem meum Comitem Em~anuelem Thesaurum adduco: qui inter alia hoc praeceptum suggerit, tractando de Epithetis ingeniosis: Haec tanto magis conspicua futura inquit, et judicium acutius demonstrabunt, siquidem eruditionem quandam peregrinam intulerint locorum, vel personarum. In hunc modum Claudianus inquit: Chaonio victu gentes alere: ubi gentes indicat, quae glandibus vescuntur, id quod in provincia Chaonidum fiebat. Sic in locum ut dicatur AEgyptius niger, dicetur Niger Canopus. Erat Canopus urbs famosa AEgypti, quam qui nomina verit, AEgyptum simul, et urbem comprehendit.

Concludit denique, totam Epithetorum figuram, praeter descriptiones, poesias, et orationes, illuminare inscriptiones. Unde si antiquas legeris, invenies illic omnem pene substantiam consistere in Epithetis, in quibus gloria mortui, aut affectus viventis conservantur. Cum itaque Capitulum hoc tantae sit aestimationis, tantique momenti, ab hac universalitate ad particularia progredior: et inprimis Horatium adduco, qui stomachum non sine [note: Serm. 2. ] ratione ruinosum appellat: Ingens accedit stomacho fultura ruenti. Quintus Serenus, prout diximus, stomachum in caeteris corporis partibus Regem nominavit: Qui stomachum Regem totius corporis esse contendunt, vera niti ratione videntur. Lassum [note: Horat. loc. cit. Satyr. 2. Ibid. ] idem Author nominat: Qualia lassum pervellunt stomachum. Lyricus eum latrantem dixit: Latrantem stomachum bene leniet. Idem jejunum: Jejunus raro stomachus vulgaria temnit. Ingeniosum admodum est, quod Virgilius epithetum dedit, multicolorem utrem appellans: Tandem post epulas, et pocula multicolorem ventriculum [note: Possev. f. 213. ] sumpsit. Possevinus capacem appellat: Ventriculusque capax inimico humore redundat. Sic nos eum vel debilem, vel crudum, vel indigestum, vel gravatum, constrictum, relaxatum, langvidum, et aliter appellare consvevimus, prout videlicet occasio, aut voluntas tulerit.

Quod ventrem atrinet, eum Manto foecundum dixit: Nunquam foecundi pondera ventris. Castigatum eadem: E castigato tolerans jejunia ventre. Exilem eadem: Clunis, et exilis cava contrahit ilia l [note: ib. 1. Serm. lib. 1. Ep. ] venter. Horatius mollem: Ventreque mollis, et femur. Avarum idem Venusinus: Quidquid quaesierat, ventri donabat avaro. Turgidum Politianus: Mandare terrae turgidi ventris cibos. Ovidius [note: lib. 1. Eleg. lib. 2. Eleg. In Epist. Can. In Epist. Par. ] planum: Quam castigato planus sub pectore venter. Idem gravidum: Dum labefactat onus gravidi temer aria ventris. Idem vitiatum: Jamque tumescebant vitiati pondera ventris. Item plenum idem Ponti incola: Flammiferam pleno reddere ventre facem.

Scrozzius tumidum vocat: Et tumidi pingvem ventris aquaticulum. Rabidum Silius: Nil temerare piger rabidi jejunia ventris. Martialis liquidum: Potabis liquidum signina morantia ventrem. Jejunum Sidonius: Vel pondera ventris jejuni. Codrus voracem: Et ventri dat quaeque voraci. Procacem Pamphylus: Et ventri qui faveat suo, procaci. Mirandolanus miserum: Miseri pereunt dispendia ventris. Pendulum Conradus: Et laxum cute, pendulumque ventrem. Idem capacem: Vt ventrem sibi faciat capacem. Magistrum artis Persius: Magister artis, ingeniique largitor venter. Laxum Politianus: Laxoque ventre, dissipato, et fixili. Hieronymus Balbus ventosum: Turgida ventoso naturane ventre rigebat? Rapidum, profusum, avidum, et vastum dixit Manto: Nunc autem rapidi diffusa licentia ventris. Item: Vix renes, clunemque tegit ventremque profusum.


page 285, image: s285

Item: Avidique voragine ventris rumperis. Item: Non satient vasti spaciosa volumina ventris. Faustus turgidum nominat: Vix satura explerunt turgentem ad guttura ventrem. Persius artificem: Venter negatas Artifex sequi voces. Idem album: Turgidus hic epulis, atque albo ventre lavatur. Denique Manto pigrum: pigrosque ignavia ventres.

Cum igitur haec praememorata gravium Authorum nitantur authoritate, fieri nequit, ut non honorabilem locum aestimationi praebeant. Tantundem valebunt, quae sequuntur adjuncta, siquidem cum acumine ingenii usurpata fuerint; ut si venter turgidus dicatur, et elevatus, demissus, residens, infoecundus, fertilis, agilis, gravis, tenuis, siccus, inflatus, et horum similia, quae Lector ipse pro libitu sibi finget.

ANATOMIA VENTRIS.

ELegans admodum et curiosum est, quod opere, ut ajunt, Mosaico fit, dum per symmetriam colores, et proportio debita observantur et distingvuntur, ita tamen ut in iisdem lineis in se invicem recurrentibus, certoque numero praefixo variegatis, nunc trianguli, nunc quadranguli, nunc figurae ovales, nunc certa puncta occurrant, quae simul juncta, et prout sitas postulat dispersa, et plantata quamvis pauca numero sint, plura videntur, quia sibi artificiose correspondent. In ictu propemodum oculi revertitur visus ad priora quae jam reliqueret, ita ut prima cum posterioribus copulando, multa appareant quae simplicia sunt, quae multa sunt simplicia videantur. Idem mihi accidit in opere, quod prae manibus est, in ventris nimirum anatomica descriptione, quam idcirco ad capituli hujus finem distuli, ne forte si de stomacho postremo dictum esset, jam eum venter nauseabundum faceret. Poteris interim mi Lector, si sic libitum fuerit, colores hos anatomicos unire, sicut ante diximus in Mosaico opere fieri: ad quam descriptionem jamjam accingor. Tantus autem illic partium numerus est, tam copiosae quaestiones, illic potissimum ubi viscerum receptaculum est, et intestinorum teneriorum sedes, uti si uni solum parti pro debito inhaerendum mihi esset, non solum tractatus integer, sed amplum, copiosumque volumen prodiret. Itaque pro more meo, non tibi mensam instructam, sed bellaria quaedam ad oblectamentum in compendio propositurus sum.

Inprimis ergo Venter in anteriorem, et posteriorem partem dividitur: quarum quae anterior est Xiphoide, quae inferior ossibus pubis terminatur, ab Arabibus mirach, a latinis abdomen vocata. Tot ejus, tamque variae particulae inter Authores confusionem pariunt: Ita ut Doctissimus Laurentius sentiat partem corporis nullam usque adeo confusam esse. Ut vero nos (prosequitur idem Author) hanc obscuritatem dilucidemus, et tot invicem confusiones distingvamus, ventrem inferiorem in tres regiones partiemur, supremam, mediam, etimam. Suprema Epigastrica nominatur, media umbilicalis, inferior Hypogastrica. Hic hypocondria sunt: hic regio umbilicalis, de qua loco suo dicetur: hic dextrae sinistraeque lumborum partes, sedes concupiscentiae, sicut in tractatu proprio patebit: Hic colon, et intestinum caecum: Hic rete: hic vesica, et canaliculus, et omnes reliquae partes, quae a perfectis Anatomicis describuntur. Ultima pars ventris inferioris se ab extremitate costarum, ad extremitatem ossis sacri extrendit: quae pars et quibusdam cinctum, ab aliis lumbi appellantur: quae tamen rursum in partem superiorem, et inferiorem subdividitur; superior, quia carnosa est, pulpa palpando dicitur: inferior varias partes habet, dextram, sinistram, et mediam, quarum exactam indaginem professoribus artis derelinquo. Prima inferiorum partium cuticula est, de qua pili nascuntur. Galenus superficiem appellat, alii pelliculam superiorem. Qua ratione haec ab humore frigido generetur, quomodo a vera cute differat, quomodo consistentiam suam propriam habeat, ejusdem usus varius, haec universa alibi in diffusioribus tractaribus inquirenda relinquo. Huic succedit cutis, quae item corium, aluta, et pellis nominatur. Haec nil aliud quam membrana est, reliquis amplior, et crassior, ex commixtione seminis, et sangvinis generata, temperiem autem moderatam habet. Organum est externi tactus. Haec propugnaculum, ornamentum, et cooperculum, est partium intestinarum, sibi subjectarum. Candida est, ut patet: colore, textura, sensu, et usu crassior est reliquis partibus, quippe quae amplissima corporis moles est.

Tegumentum tertium pingvedo est, quae et sevum appellatur; pars sangvinea pingvedinis hujus, et maxime aeria, dum per tunicas teneriores vasorum transsudat, per modum roris, ad frigidiores partes transcurrit, videlicet ad membranas, et cum debili earum calore (qui potius a Medicis pro frigore sumitur) incrassatur, et unitur. Efficiens igitur causa ejus frigus est, non ipso actu tale, sed potius minus calidum, quam partes reliquae. Siquidem haec cutis densior fuerit, copiosius quoque haec pingvedo coagulatur, et nascitur. Hinc animalia, quae corium densius habent, ut porca castrata inter terrestria, inter aquatica delphini, multum pingvedinis progenerant, plus etiam hyemali, quam aestivo tempore pingvescunt.

Hujus pingvedinis varius usus est, inprimis ad tutelam partium subjectarum, quas per modum operimenti aut tecti circumfundit: hinc etiam intestina ab externis offendiculis defendit. Alter usus est, ut calorem nativum custodiat, visciditate enim sua, et infarcimento calorem naturalem, ne effluat, sub se concludit, et prohibet: ita ut congeminetur. Meatus item frigori exteriori reserat, atque ita non aliter nos calefacit, ac vestimentum aliquod: Hinc non immerito etiam ad digestionem conferre creditur. Rursum ad facilitatem motus contribuit; certo enim intelligendi modo, inungit partes, quae movendae sunt, et siccitatem illarum prohibet: usum promptiorem reddendo in ministerio. Loca item vacua adimplet, quibus etiam per modum culcitrae, pulvini, vel cervicalis inservit. Denique pabulum caloris est. Tum vero etiam urgente necessitate, et inedia alimenti vicem supplet. Hinc Galenus memorat, quandoque hominem gracilem fieri per caloris vehementiam, quam universa pingvedo inducit.

Ad hanc pingvedinem subintrat membrana quaedam crassissima, quae a capite ad plantas usque corpus universum operit. Ab Anatomicis nomine barbaro Panniculus appellatur, qui tamen elegantius membrana dicitur. In animalibus, bubus videlicet, et canibus, et equis, et simiis, horumque similibus usque adeo fibris carnosis intexta est, ut inexpertis Anatomicis potius musculus videatur, quam membrana. In homine tota nervosa est, et membranosa. Villis suis diversimode alligatur. Foris, et intro pingvedine cooperta. Unde in quadrupedibus spontaneum motum habet. In homine panniculus dici poterit totus nervosus, et adiposus. Interius humore quodam lento uncta, et delibuta est, non absimili muco: ne videlicet musculorum motum praepediat. Sensum habet exquisitissimum, sicut reliquae membranae.


page 286, image: s286

Unde si per causas internas puncta, et vellicata fuerit (sicut per acrimoniam bilis) motum concussivum reddit, qui rigor appellari consvevit. Varius ejusdem usus est. Inprimis ut propagines arteriarum, et nervorum, quae ad cutem feruntur, tanto magis corroborentur, et confirmentur: deinde etiam ut densitate sua, et crassitie vapores sangvinis retineat, eosque in crassitiem, et pingvedinem convertat. Denique ut caro musculorum tegatur, ne a causis externis offendantur. Alia hujus cutis ministeria universim in tractatu ejusdem videantur.

Ego interim siquidem statuissem ratem meam in profundum quaestionum deducere, et diligentius inquirere, utrum pingvedo haec faciente frigore, aut calido concrescat, quae ejus causa sit efficiens, atque super haec opiniones utrimque, et objectiones, et responsa adducere, sicut item, an pingvedo haec pars corporis animata sit, et vivens, cur ibi candor sit, qui in praefata pingvedine apparet, aliaeque quaestiones, quae non vulgarem indaginem habent, utique videri possem in Anticyram usque navigare velle. Non enim hic scopus meus est, ut volumen integrum in professione quadam particulari contexam, sed de earum quaque principale aliquid in medium proferre, ut inde utilitas, et beneficium proveniat. Idcirco plura desiderantibus Anatomicorum principalium carthae lucubrationes prae manibus sunt, e quibus pro appetitu suo abundantiam habere poterunt. Ego vero cum solita brevitate mea, sequens vestigia doctissimi Laurentii, descriptionem reliquam ventris inferioris, musculorum videlicet, abdominis, et peritonaei prosequar.

Musculi in eo octo sunt: quatuor congeneri, hoc est figura, magnitudine, et robore, et actione pares: quorum quatuor obliqui sunt, duo recti, et totidem transversi. Appellationem hanc a situ obtinuerunt. A textura villorum, qui intermedii sunt, primi eorum ad intersecandas costas accurrunt. Obliqui exteriores omnes apertissimi sunt; deinceps obliqui interni sunt: quorum illi ascendentes, hi vero descendentes appellantur ab Anatomicis. Succedunt his duo recti, in quorum partibus internis apparent venae ascendentes, et descendentes, quae circa umbilicum uniuntur: quae rursum ab aliis transversis quasi secantur. Succedunt his duo minores ramuli, qui a latinis succenturiati dicuntur, quippe quod per modum cinguli formati sint.

Partium continentium ultima Peritonaeum est, membrana tenuissima, non dissimilis telis aranearum largissimis. Quae per modum voluminis, aut involucri, visceribus implicata est, vergens ad partes regionis inferioris. Sic sentit, et memoriae tradidit famosissimus [note: Lib. 2. Epid. ] Hippocrates, dicitur autem Arabico idiomate Siphas. Figura ejus sphaerica est, extrinsecus paulo longior, repleta fibris, ut tanto firmius musculis adhaereat: interius levior est, tersa, et quasi aqueo humore inuncta, ut illic tanto commodius viscera commorari possint. Vulgo creditur nasci haec membrana a ligamentis illis, quae lumborum vertebras amplectuntur, et quae os sacrum ossibus laterum annectunt: sed doctissimus Laurentius opinatur partes has, in prima hominis figuratione, tanquam spermaticas, provenire. Hinc illud observatione dignum, quod hactenus multo tempore physicis anatomicis incognitum, memoriae dedit: nimirum peritonaeum cum ad regiones vesicae pervenerit, tam conspicue duplicari, ut amplum inter duas tunicas spacium relinquat, quod sufficiat ad vesicam recipiendam, quae extra peritonaeum non est, prout quidam senserunt, sed inter memoratas duas tunicas sita est.

Perforatur peritonaeum in parte superiore, et inferiore. In parte superiore, quae diaphragmati annectitur, tria continet foramina: ut videlicet arteriae descendenti aditus pateat, et venae cavae ascendenti, et oesophago. Tam autem valide diaphragma connectitur, ut si inflammatum fuerit, aut qualitercunque offensum, intestina, et hypochondria interius convellantur, et loco suo moveantur.

Quinquepertitus Peritonaei usus est. Primum enim regionis inferioris partes omnes circumambit et vestit, et cuique earum tunicam communem porrigit, aliis crassiorem, aliis magis tenuem, prout usus, et necessitas postulaverit. Separat autem non secus ac paries aliquis, ea viscera, quae ambit, et a musculis exterioribus ambientibus coercet, et distingvit, ita ut intestina sic separata in suis spaciis intermediis defendantur. Expellit citius quam manu excrementa alimenti sicci. Constringit per modum operculi omnia intestina, ea que circum quoque amplectitur: ne forte levi occasione nec dicta viscera, nec ventriculus flatibus infestentur. Alligat denique universa, ut nimirum quodque viscerum i sede sua propria collocetur, et requiescat. Siquidem etiam hujus continuatio aut violata, aut disjuncta, aut commota fuerit, gravissima symptomata succedunt, et herniarum genera multigena.

Hae partes continentes sunt, sed tot, talesque sunt contentae, tamqueprofundis observationibus plenae, tamque necessariis doctrinis copiosae, ut impossibile sit volumen integrum consarcinare, quod requirunt. Ut tamen his discussionibus principium formetur, et intelligentia major, dicam earum partium contentarum duo genera esse: earum enim quaedam ad concoctionem maturandam destinatae sunt, quaedam ad generationem. Ministrat chyloidi ventriculus, intestina, et Epiploon. Hematosi, aut sangvificationi inserviunt mesenterium, hepar, vena cava vesica fellis, lien, et renes. Praeparant chylusi venae mesenterii, cui participat hepar, quod formam, et rabidinem sangvini praebet, qui per venam cavam distribuitur. Vesicula, et splen, et renes, omnem immunditiam hepatis, vel regiae domus expurgant.

Hae partes sunt, quae concoctioni subserviunt. Partium contentarum se inter primas praesentat Epiploon, vel omentum (post intestina, et mesenterium) propagines venae portae, quibus detractis conspicua sunt, ventriculus, hepar, vesicula, lien, denique vena cava, renes, et vesica. Partium generationis; aliae viriles, aliae muliebres sunt, de quibus tamen vel pauca admodum, vel omnino nihil dicturus sum. Omentum, vel Epiploon, quod quasi secus fundum ventriculi, et intestina natat, reticulum nominatur, cum plexus sit venarum, arteriarum, et nervorum pene innumerabilium.

Qui de his descriptionem magis exactam desiderat, cum doctissimo viro Laurentio libros Anatomicorum evolvat, et inprimis illic inveniet intestinorum, quae tanti momenti sunt, situm, connexionem, figuram, ortum, substantiam, compositionem, et usum. Intestinorum corpus longum est: inveniet illic qua ratione provida natura haec implicaverit, in gyros contorserit, et in flexuosos anfractus, ut nimirum alimentum cum tanta festinatione ab ore ad ventriculum translatum, non tam praemature egrediatur. Cognoscet illic substantiam eorum membranosam esse, taliterque compositam ut vel chylo, vel flatibus, vel excrementis turgida, sine ruptione extendi, et dilatari possit. Intelliget illic qualiter tunicae duae intestinorum villos habeant quamplures, transversos, et circulares, quorum ministerio ea quae


page 287, image: s287

sibi contraria sunt expellant: quorum item opera intestinorum motus promoveatur.

Horum venae a vena prtoa, et a ramo mesenterico omnes derivant, taliterque divaricatae sunt, ut non via recta, et libera, nec apertis osculis suis ad cavitates suas ferantur, sed id faciant viis obliquis, idque in medio binarum tunicarum: ex quo fit, ut chylus colorem sangvineum non nanciscatur, quamvis sangvini proximus, et pene permistus sit. Infinitus proinde fibrarum internarum numerus est, quae se venis his, et vasis interponunt, idque ob rationes adductas. Copiosae item illic arteriae sunt, quae a ramo coeliaco, et mesenterico derivant. Non minus et nervi multi tanquam parvi surculi discurrunt, suppeditantur autem a sexta conjugatione cerebri. Longitudo [note: Hippoc. de hom. struct. ] intestinorum, juxta mentem peritissimi Coi nostri, tredecim cubitorum est.

Haec aliaque non minoris momenti, et necessitatis illic edocebitur, imo vero et officia illorum intelliget, et partes, quarum quaedam crassiores et pingviores sunt: in universum autem intestina his nominibus appellantur: Duodenum, jejunum, ileum, caecum, colon, et rectum. Duodenum quatuor habet sibi particularia: primum venam, quae recta deorsum versus tendit: alterum est, quod nullo irrigetur ramusculo, qui a mesenterio derivet. Recipit tertio ductum quendam ab intestino colon, per quem vesicula bilem expurgat, qua videlicet tardorum intestinorum excretio stimulatur, pituitamque profligat, quae membranis interioribus inhaeret. Descriptionem quoque illic caeterorum intestinorum, quae crassa dicuntur, inventurus est; eo quod crassities illis quaedam naturalis congenita est. Intelliget cur intestinum caecum sit, dictum monoculum, et saccus: formatum per modum ventris, quod pingve sit, unico ductu, et foramine: cujus usum [note: De usu part. cap. 14. ] peritissime Galenus descripsit.

Proximum his intestinum colon est: quod non raro flatibus, sicut et cruditate patitut; unde passio cholica nascitur: idque idcirco, quod officina pituitae crudae est, quae propter magnitudinem intestini illic refrigeratur: et verum fit, eam sedem esse multarum faecium, sicut Galenus commentatur. Ab [note: 4. in 6. Epid. ] Aristotele laxum dicitur, et a Mauritanis cellulatum. Fertur autem a renibus dextris versus cavum hepatis, deinceps subtus fundum ventriculi gyrans, lieni annectitur. Situs ejus tam singularis copiosissima descriptio est. Intestinum ultimum, rectum appellant, eo quod nullo gyro circumflectitur, et contorquetur, sed recto itinere ab osse sacro per clunes, vel [note: 5. Epidem. ] nates descendit: Ab Hippocrate principale, et extraneum, a barbaris Longanon appellatur. Cognoscet illic sedulus artis studiosus praeter haec, et mesenterium, et in eo pancreas: est autem mesenterium corpus membranosum, quod intestina duabus tunicis alligat, venis, et innumerabilibus arteriis simul et copiosa pingvedine abundans. Nascuntur hae membranae a ligamentis, quae vertebras lumborum connectunt, et ossi sacro cum osse laterum cohaerent. Hae membranae duae taliter constructae sunt, tam ut robur vasorum conservent, quam ut ne intestina implicentur, et motibus violentis infestentur. Omnes venae, quae de vena porta exeunt, illic terminantur: huc item ab inferiori parte arteriae recidunt: hic rursum nervi sextae conjugationis cerebri observantur. Spatia intermedia copiosa pingvedo infarcit, et illic disseminata est: quibus praeterea copiosae glandulae includuntur, quae impediunt, ne vasorum ductus offendantur, aut comprimantur: denique pro ligamentis vasorum serviunt, ne motu quodam violento rumpantut. In ultima demum regione ventriculi, in intestino dicto duodeno certum quoddam corpus glandulosum extenditur, nominatum pancreas. Amplectitur autem ramos venae portae, qui in ventriculo, et duodeno, et liene distribuuntur: sustinet hanc ipsam ramorum divaricationem, quo magis secura et certa sit: fortificatur autem per membranam omenti, ipsi ventriculo per modum mollis pulvinaris substratum.

Cumque has aliasque observationes copiosas viderit, incurret in famosas quaestiones illas, utrum intestina virtutem attractivam habeant: cujus actionem distingvet in communem videlicet, et officialem, et privatam, aut particularem, cum exactis earum declarationibus: intelliget opinionem eorum, qui ajunt, in privatis actionibus necessarios non esse villos, aut pilos, cum attrahant per semetipsa, sicut attrahit magnes ferrum. Penetrabit ulterius investigando, utrum intestina facultate retentrice praedita sint: ubi pro parte affirmante adducitur authoritas [note: In Comment. Aphoris. 1. Sect. 6. De symptom. caus. 3. De causis sympt. ] Galeni, et Avicennae, qui ait hanc facultatem in pueris remissam esse, hinc illos saepius excrementa ejicere: adducit insuper rationes alias.

Itaque his difficultatibus occurritur cum Galeno praefato, qui eleganter admodum causas tardioris ejectionis adducit, facultatem inquam expultricem debilitatam, quandoque sensum intestinorum langvidum, quandoque ipsam digerendae materiae crassitiem, quandoque constipationem nativam, ob modicam facultatem nervorum abdominis, ad expellendas faeces, et hujusmodi alia.

Hinc Doctissimus Laurentius, retentionem faecum actionem animalem esse inquit, non naturalem: fit enim operā musculorum: unde deducit planum, et apertum esse intestina robur non habere naturale, quo retinere faeces, aut chylum possint.

Transeundo hinc ad eam quaestionem si intestina facultatem concoctricem habeant, tria illic observanda occurrunt: hoc est praeparatio, coctio, et perfectio: quarum trium prima consistit in ore, altera in ventriculo, tertia, nimirum consummatio in intestinis. [note: 4. De usu part. et 3. de natural. facult. ] Hinc Galenus non negat hanc concoquendi facultatem, dum ait: Intestina licet coquendi chyli gratia constructa non sint, sed continendi, et distribuendi tantum: tamen, quia nunquam iners, et otiosa est natura, in ipso per intestina transitu elabor ationem perfectam consequitur chylus, non secus ac in majoribus venis.

His praesuppositis deinceps impossibile non videbitur, ut parasitus quidam aut nepos, vel helluo tantum devoret, tantamque ciborum massam deglutiat, cui ferendae vix jumentum suffecerit; intelliget enim stomachum totum membranosum esse, et facile in omnem dimensionem distendi. Verum quidem est, quod hujus modi voracibus chylus perfecte non concoquatur: ob copiam enim et gravitatem ingestorum membranula ostiaria relaxatur, nec sat temporis ad integram digestionem largitur: unde persvadebitur coqui cibum in ventriculo, sed eundem perfectionem suam in intestinis tenuioribus consequi. Introducetur cum curiositate quadam ad intelligendam intestinorum facultatem expultricem, quae eum non subterfugiet, nisi forte oculum mentis amiserit: hoc enim jam manifeste ex illorum structura palam fit, eo quod villis circularibus contexta sit, et transversis, ad omnem adeo expulsionem aptis, et intensis.

Hinc noscet binos motus esse, naturalem unum, alterum animalem: Illum intestinis reliquis, hunc vero musculis abdominis proprium. Naturalis voluntarius non est: animalis autem econtra voluntarius.


page 288, image: s288

Primus per villos transversos et orbiculares formatur, qui intestina contrahunt: est autem duplex, unus secundum naturam, alter praeternaturalis. Hi motus quandoque depravantur, idque ttiplici de causa, prout Galenus optime annotat: hoc est inflammatione, oppilatione, et quandoque a levi quadam exulceratione. Quarum prima meatus angustos reddit: oppilatio eos omnino claudit: unde cum exitus nullus excrementis pateat, facultas expultrix laeditur. Hujus item motus depravati causa est levis exulceratio: dum enim intestina dolorem ex contactu faecum sentiunt, continuo eas in superiora remittunt, tanquam metuendo offensionem: sicque corrupta vellicatione, cursus contra naturam fit, ex quo provenit, ut quod deorsum versus petere debuerat, sursum feratur. Motus hic peristalticus dicitur, hoc est naturae contrarius. In hoc autem tam calamitoso affectu iliaca passio oritur, in qua consveta sedes alvi intercluditur: ita ut nec minima, quae acumine acūs majora non sint, praeterlabi queant.

Intelliget item diligens Lector alium praeter hunc modum esse, quo faeces expellantur, animalem videlicet, et voluntarium. Perficitur autem operā musculorum abdominis; musculi enim contracti premunt intestina, unde exclusio fit excrementorum. Hunc motum adjuvat diaphragma, et peritonaeum. Octo musculi aequaliter abdomen et intestina comprimunt ad quemvis meatuum, hoc est ad superiorem, qui in stomacho est, et ad inferiorem, qui ad sedem tendit. Unde necessarium erat instrumentum unum, quod deorsum urgeret, aliud item quod ad superiora attraheret. Omitto hic de faecum exeretione ratiocinari (miraculo enim simile videtur, quomodo in homine sano hi foetores inveniri possint) nec enim haec materia auribus, aut oculis grata est: progredior itaque ad delibendam cognitionem brevem substantiae, et situs intestinorum.

[note: De usu part. ] Galenus refert: Intestina, et ventriculum, quia concoctionis erant organa, carnosa constructa esse: Ad quod gravissimus vir Hippocrates respexisse videtur, [note: Aphor. 26. Sect. 4. ] dum inquit: A difficultate intestinorum habita, si velut carunculae exeant, lethale. Nervosa est substantia intestinorum, sed fibris nihilominus carnosis intersecata. Sic non immerito eam quis membranam carnosam dixerit. Sic Galenus uterum jam carnosum, jam membranosum appellavit. Quod situationem attinet prudens Artis Professor ab accuratissimo Laurentio intelliget errorem antiquorum, qui ajebant, intestina crassa ad locum inferiorem tendere, tenuia vero ad loca superiora: Colon enim crassius caeteris, et plenius per cavitatem jecoris discurrit, et secus ventriculi fundum. Decepit eos canum, et aliorum quadrupedum incisio. Errant item [note: Ex Com. in 3. Epidem. ] quandoque Medici, inquit idem Laurentius, qui dyssenteriam ab humoribus intestini crassi, et tenuis provenientem ita distingvunt, ut si dolor in superioribus sit, provenire dicant ab intestino, quod gracile est, si in inferioribus ab intestino crasso.

De situ intestini colon variae sunt opiniones. Dicunt plures ferri id ad fundum ventriculi, ut ejus ope, sicut et contactu partium vicinarum concoctio ejusdem promoveatur. Alii autumant ad cavitatem hepatis elevari, in eam partem, ubi vesica fellis est, ut nimirum ejusdem fellis irritamento et abundantiā, facultas ejus sopita suscitetur. Credunt alii cedere illud reliquis intestinis tenuioribus, et illa quasi sepimentum aut vallum quoddam circumdare, non multum vicinum centro mesenterii, atque idcirco sinistram occupare partem. Alii rursum arbitrantur intestinum Colon idcirco ventriculi fundo, et cavitati hepatis alligari, ut per contactum earum partium, reliquiae alimentorum concoquantur, quae nimirum in cellulis coli commorantur. Rationes itidem vivas adducunt apertissimi situs ejus: ne videlicet tam prompte illic contenta elabantur, quo fieret ut humor non tam perfecte exiccaretur, ad quem usum tot cellulae, totque involucra concamerata, intestinum caecum, vel monoculum constructa sunt. Est autem colon intestinum omnium amplissimum: dum renes, et lienem tangit paululum angustiatur, ne horum corpora comprimat: unde evenit, ut Splenetici, aut Lienosi, quibus lien inflatur, cum difficultate flatus exhalare possint. Quod vero etiam per intestina propagines venae portae distendantur, hic materies sat ampla discurrendi occurreret, nisi alibi jam, quod maxime necessarium et medullosum est, tetigissemus: Haec autem huic loco sufficienter dicta sint. Concludo autem sequenti metro, ut stomachum tuum, fortasse tam prolixa dicacitate mea (quae tamen his, qui quae necessaria sunt, intelligere desideraverint, non nimium prolixa videri debent) nauseabundum redintegrem.

Laus Stomachi.

Frema co toni il Cielo, e d' ira avampi
Scuota pur Sirio incendiosi ardori
Fra quell' ire funeste, e fra i furori
Fecondera dolce ruggiada i campi.
Tal ne petto de l' huom bolla, e divampi
Contumare malor, strani bollori;
Ministrara l'urna vitali umori,
Onde l' egro mortal da morte scampi.
La terra, che di piante, efrutti abonda
Copiosa nutrice apre le vene,
Per cui nutre ogni stel, copre ogni sponda.
Quasi regio signor, ch' a pascer viene
I suoi Vassalli, egli ad ognor feconda
Suddite membra, e vita in lor mantiene.


page 289, image: s289

HEPAR ET LIEN.

Anatomia.

QUamvis pauca mihi pro consveta alioquin capitulorum meorum serie, excepta anatomia, de his interni hominis partibus dicenda restent, ne forte videar in his partibus corporis maxime necessariis ignorans esse, cum jam supra de praecipuis visceribus dixerim, operae pretium esse duxi, de his quoque nonnulla proferre in medium. Nonnulla, inquam, cum mihi sermo sit de microcosmo, opificio tam insigni, quod jam tot folia adimplevit, tot calamos fatigavit, tot disceptationes innovavit, tot volumina adimplevit. Itaque Epilogo quantum potero majore, descendendo ad particulare, assero: inter eas partes, quae in infima regione corporis continentur, hepar potissimum esse, et pene dixerim unicum maxime necessarium: quippe quod potestatem suam, robore non multum a corde dispari, exercet. Huic hepari ventriculus ad ministerium est, non secus ac mancipium. Hujus sordes vesica fellis, lien, et renes expurgant, in similitudinem famulorum fidelium, culinam hanc nitidam, ac tersam conservando.

Est jecur, secundum Hippocratem, officina sangvinis, author spiritus naturalis, principium venarum, quibus, tanquam rivulis universam membrorum rempublicam irrigat, et per modum Principis, propriis expensis universam corporis familiam alimentat. Hippocrates fontem primum, et originem tam salutaris humoris appellat: veteres illud terram fructiferam nominant: Plato sedem concupiscentiae, et amorum: unde in apologo Titii refertur: Cogit amare jecur. In eo Medici facultatem naturalem collocant: ab hoc enim appetentia illa, quae facultati nutrici servit, et ministrat, alteri parti communicatur, et in particulari ori ventriculi: unde contingit, ut qui scirrhum habent in jecore, a cibis abhorreant, praesertim carne, et vino. Facultas item generativa ab hoc parenchymate ad genitalia descendit. In hoc viscere item fundamentum, et principatus ad potestatem vitalem, et animalem situs est: sicut eidem adscribenda est superficies coloris extrinseci: qualis enim ab interioribus humor est, talis color est, qui in cute efflorescit. Situm est hepar in hypochondrio dextro. Hunc situm a natura tutissimum obtinuit, imo vero et honorificum, circumdatur enim costis, tanquam munimento, in hoc differens a stomacho, et intestinis. Caret ossibus: nec enim distendi debuit, sed sangvinem in receptaculis vasorum detinere. Cum partus adhuc tener est, primum editus, ad huc hypochondrium sinistrum occupat jecur, eo quod illorum stomachus otiosus sit. Hippocrates praefatum hepar in quinque pinnas dispertitur, quibus singulis Galenus sua nomina imposuit.

[note: De ossium nat. cap. 6. Epid. ] Corpus jecoris in parte sui interiore et inferiore profundum, et concavum est, in superiore gibbosum et convexum. Certam quandam figuram non habet, haec enim modice, aut potius omnino nihil ad alterationem contribuit. Sangvificatio enim actio similaris est, quae sola temperie sua initium, et perfectionem consequitur. Hinc pars ejusdem superiot laevis est, et rotunda, per modum testudinis: aequalis item, ne motum diaphragmatis offendat: inferior inaequalis est, et aspera; vel potius dicatur illic multipliciter inaequalis ob varios lobos non secus ac rupes, et praecipitia quaedam: hinc intelligitur, siquidem aequale esset, ventriculum utique premendum, hepar enim sic turgeret prominendo, et non solum ventriculum, sed et ramos venae portae impediret. Hinc etiam in dextra parte rotundum est, sed in sinistra attenuatur, et quasi in angulum acutum terminatur. Magnitudo ejus non eadem in omnibus animantibus est, in homine autem, plus caeteris amplum, sicut et cutis ejus rarior est. Hinc etiam effluvium ejus majus, majores enim hominis functiones sunt, quae de spiritibus exeunt, quorum materia sangvis est. Creditur majus in iis esse, qui timidi sunt, qui potatores, qui ventri dediti.

Organum nobilissimum, pluribus compactum particulis, et carne sibi singulariter propria: hoc viscus item venam cavam recipit, et radices venae portae, minimas item arterias, surculos item exiguos intus cavos, ut nimirum bilem ad cistulam vel folliculum fellis evehant, denique et nervulos. Vestitur tenui cute, quae corpus ejus universum ambit, quod totum carnosum est; hinc etiam Hippocrates viscus carnosum appellat. Praedicta ejus caro concreto sangvini non absimilis est, quasi qui igne adustus sit. Usus ejus ab antiquis creditus fuit, ut vasa stabiliret, et intestina in situ suo contineret: item ut calore sangvificationem promoveret: alii etiam concoctionem adjungunt. Sangvinem ita consummat, et perfectum reddit, propriamque ei temperiem inducit, ut color quoque externus in facie efflorescat. Non immerito igitur hoc ei lemma, pretiosissimae armaturae subscriptum debetur: Vtilitati, et decori.

Ex venis jecoris quaedam portionem tenuem ad regiones ejusdem concavas portant, quae concoquunt, attenuant, et praeparant: aliae item sangvinem jam concoctum et elaboratum ad truncum venae cavae conducunt. Hae radices venae cavae, et portae per integrum hepatis corpus sparguntur, et tantopere invicem complicantur, ut sine comparatione plus hae radices per regionem cavam intrinsecus circumgyrentur, quam per convexitatem ejus exterius. Hinc etiam sangvificatio intrinsecus in cavitate fic, distributio foris. Natura autem hos gyros venarum instituit, ut tanto perfectius elaboratio sangvinis fieret, et in angustiis vasorum tamdiu detentus majorem sui concoctionem acquireret. Cum eodem artificio eadem praeparatio fit in intestinis, in vasis spermaticis; in hunc usum serviunt arteriae illae minimae, quae in ventriculo cerebri sunt, admirabili plexu invicem intricatae, non secus ac claviculi hederae, quibus illigatur. Per medium autem venarum de quibus diximus, surculi quidam cavi ducuntur, dedicati ad purgamentum bilis, qui, velut in quodam nodo collecti omnes simul in vesicam fellis derivant.



page 290, image: s290

Totum hepatis corpus, prout dictum est, membrana quadam tenuissima operitur nata a peritonaeo, in qua duo nervi minuti sparguntur. Hi de ramis conjugationis sextae descendunt: quorum unus in orificio ventriculi et mesenterii plantatus est: alter ab eo qui costas transcurrit, enascitur. Ambo exigui sunt: actio enim hepatis omnino naturalis est, et non animalis: nec enim motu, nec sensu sangvis praeparatur. Adjunge, quod exquisito sensu non indigebat: ex omni enim parte expurgandis destinatum est excrementis inutilibus, bile videlicet, succo melancholico, et sero: quae singula et per vesicam fellis, et per lienem, et per renes perficiuntur.

Temperamentum hepatis calidum, et humidum est. Calidum ob concoctionem, et ut calorem nutritivum praebeat: humidum esse oportuit, ut in tempore debito corpus universum irrigaret: atque idcirco fons vaporis gratiosi appellatur. Admirabili item artificio jecur per nervos connectitur cerebro: cordi per arterias: per venam cavam ventriculo, intestinis, et spleni, mediante ramo splenetico, et mesenterico. Denique vix pars in homine est, quae hepati non communicet, aut mediantibus venis, aut ligamentis, quae nos communia dicimus: unde etiam manifestum fit, quam necessaria haec doctrina, et hic tractatus fuerit. Connectitur ergo diaphragmati, peritonaeo, costis nothis, Xiphoidi, et umbilico per ligamenta propria. Est illic etiam vena umbilicalis nutritiva in Embryonibus. Aristoteles arbitratur praeparationem sangvinis fieri in hepate, sed perfectionem suam consequi in corde. Attribuunt item medici sangvificationem perfectam hepati, illudque sedem facultatis naturalis stabiliunt. Ex his omnibus inferatur, duplicem esse jecoris actionem, alteram officialem, vel communem: hoc est sangvificationem, vel graece haematosin, quae secunda dicitur concoctio: alteram vero privatam vel particularem, quae tertia dicitur.

Haec sunt officia, situatio, status, figura, et conditio hepatis: ita ut non indebite honorifico titulo Principis a judiciosissimis, et sapientissimis medicorum condecoretur: sicut prudentissimus vir Laurentius inde ratiocinatur. Garriant, quantum volunt adversarii, dicentes, hepar principium venarum non esse, nec sedem facultatis naturalis, nec authorem ullius spiritus.

Hepar igitur, utpote Princeps, in functionum suarum varietate materiam quaestionum amplissimam praebet; quam ego, qui modicam horum experientiam et praxin habeo, aliis discutiendam relinquo, quorum professio est de iis latius tractare: suffecerit mihi, pro more meo solito pauca inde per compendium delibasse. Itaque se primo loco id mihi offert: utrum hepar naturalem spiritum generet: ubi quid spiritus ilie sit intelligere non minimi operis est: cum in hoc invicem differant Galenus cum Stoicis, quorum ille exhalationem esse sangvinis inquit, hi autem vinculum corporis, et animae. Definiemus nos (inquit Laurentius) spiritum, corpus tenuissimum esse, perpetuo mobile, generatum a sangvine, et vapore: qui vehiculum sit facultatum animae. Hippocrates non dubitat hunc spiritum inter corpora censere, numerat enim illum inter ea, quae corpus constituunt: qui praeterea subinfert, illud actique corporeum esse, quod canali indigeat, quo vehatur, quod extensioni partium inserviat, quod denique locum occupet. Itaque corpus esse non negandum, quamvis inter corpora tenuissimum sit: habet autem robur, et impetum vehementissimum, per modum venti.

[note: 3. De facult. naturalib. ] Galenus docet, sangvinem tenuem esse, vaporem magis tenuem, tenuissimum spiritum, et perfectissime mobilem. Hi spiritus enim non se aliis tantum impellentibus (prout sunt humores, qui cum tracti, aut propulsi fuerint, semper rei alterius impulsu moventur) sed suopte etiam motu, et principio sibimetipsis innato moventur, et continentur.

Itaque dicendum spiritus, tam suo, quam alieno motu ferri. Si suo, fieri id per flammam, sursum deorsumque, et ex utroque latere: siquidem haec commotio praepedita fuerit, corrumpitur spiritus. Qui rursum alieno principio moventur, dum vel impelluntur, vel attrahuntur, naturales quidem a jecore, vitales a corde per systolem, animales a cerebro compresso. Trahuntut naturales a venis, vitales ab omnibus omnino partibus cum sangvine arterioso: animales rarius, idque solum cum pars quaedam affecta fuerit, aut per dolorem, aut per gustum: sic nec vehementia objecti facultatem ab officio suo vacare permittit, nec calor ad semetipsum attrahere cessat.

Ex his praemissis consequentia formatur, dici posse, quod spiritus corpus sit mobile: generari eum a sangvine, et vapore tenuissimo: unde duplicem ejus materiem esse, exhalationem sangvinis, et aeris, atque idcirco calefieri cum utroque, et ex ambobus eum conservari, et componi. Haec spirituum universalis natura est, quorum alii insiti sunt, in tanto numero, quot et quanta sunt genera partium; alii influunt, et a diversis fontibus egrediuntur, et robur quasi sopitum, et absconditum excitant. Medici eorum numerum dispertiunt. Argenterius unum solum spiritum agnoscit, sicut unica est anima, unicum ejus organum, et simile sibi, sangvinem, et aerem quem respiramus. Antiquitas elegantius triplicatum spiritum docuit: in triplici enim ordine eum stabilivit, sicut tres sunt facultates animae, naturalis, vitalis, et animalis. Tria item sunt principia corporis majora: cerebrum, cor, et hepar: totidem vasa sunt: venae, arteriae, et nervi.

Galenus in plurimis locis dari spiritum animalem asserit: a nemine spiritus vitalis contradicitur: unde nec a Poetis incognitus fuit: ideoque Ovidius inquit: Est Deus in nobis, agitante calescimus illo. Superest Spiritus naturalis, de quo disceptandum sit: cujus tamen ductu, sangvinem inquiunt Arabes, per universum corpus transferri. Itaque cum doctissimo Laurentio concludo: spiritum naturalem vehiculum esse sangvinis crassioris ab hepate, mediantibus venis in totum corpus diffusi.

Vesica fellis, quae his partibus connexa est, plurimum ansae ad discurrendum praeberet, si cui voluntas esset in his prolongari: sed ego ut quasi in compendio agam, instrumentum illud esse ajo, fabricatum a natura ad recipiendam bilem. Hic humor amarus est, et si sangvini commisceretur, qui in venis concluditur, eum utique impurum redderet: non minus et corrodendo carnem acrimonia sua, membranasque vellicando, sine intermissione sensum ulceraret, et praecipitatos motus, sensationesque deliras operaretur, sicut phraeneticis contingit. Inde est, quod ad humoris tam amari separationem, vas hoc fieri oportuit, sicut splen humorem melancholicum, humorem serosum renes et vesica, instituente natura excolant.

Substantia hujus folliculi membranosa est, ut sine difficultate, et dilatari possit, et contrahi. Tunicam solam habet, eamque simplicem, sed validam, ternoque ordine villorum compositam: ab intro recti, et obliquisunt, quibus attrahit, et bilem continet: foris transversi, et orbiculares, quibus expellit, et rejectat. Certas quasdam venulas habet, quae de vena porta


page 291, image: s291

proveniunt, et cysticae appellantur, quibus nutritur: totidemque arterias minutas, de vena coeliaca, et nervulis dextri costalis.

Figura ejus oblonga est, et rotunda: sed paulatim ad apicem usque in acumen desinit, in similitudinem pyri, quod in fundo largius est. Trium observatio in vesicula occurrit, fundi, cervicis, et meatuum, qui bilem vehunt. Inter quae fundus verum bilis receptaculum est: cervix angustior pars ejus est. Ductus choledoci bini sunt, quorum unus in hepate distribuitur, et in radice venae portae, et cavae, per surculos numerosos, quibus bilem sinceram, nec humoribus caeteris adulteratam attrahit. Alter in intestinum duodenum fertur, dum vesica quasi delectata ob viciniam, et mutuam humoris correspondentiam, se in intestina evacuat, humoremque suum detrudit, ut videlicet acumine suo tardiora intestina, quasi stimulo acuto percellat, et ad naturalem excretionem irritet, ciborumque reliquias extergat. Legatur super his eruditus Vessalius, et harum rerum notitiam non latebit: sicut nec meatuum intra duas tunicas intestinorum, ductu non solum obliquo, sed tortuoso: illic non minus patebunt valvulae, in utroque situ comprehensae: qualiter hi memorati ductus in medio cervicem versus canalem habeant, per quem vesica bilem attrahat, eandemque in diversis temporibus rursum expellat. Idem Author tertium canaliculum, vel ductum manifestat, qui nimirum ad ventriculi fundum vergit.

Vastissima quaestio est, et quae multum versatissimos, et doctissimos Medicorum fatigavit, utrum praememorata vesica et semetipsa bilem attrahat, et ab eadem nutriatur. Ego sequens Directorem meum Laurentium breviter sic statuo, clarum esse, dictam vesiculam attrahere bilem, sed nullatenus ad sui nutrimentum. [note: De usu part. cap. 10. ] Galenus autem asserit fieri id modo quodam nobis incognito, sicut magnes ferrum attrahit, et ambra paleas: sicsympathica quaedam virtus unius et alterius est, qua fit attractio, et ex cujus praesentia vesicula, ut ita dixerim, sensum quendam jucunditatis concipit. In hunc modum evidenter virsummae experientiae et protophysicus elocutus est: Trahitur, inquit, bilis a vesicula ob qualitatis communionem: unde apparet, (explicat idem Author) saepius aliquanto temporis spatio animalium mortuorum vesiculas conservatas fuisse, et in se sibi connaturalem bilem custodisse: prout fieri solet in iis animalibus, quae pro domestica utilitate quotannis occiduntur.

Folliculus ergo ille humore suo delectatur, nec mordaci acrimonia illius, nec contactu offenditur, sicut solent, qui rerum alioquin noxiarum aut venenatarum usum habent, ex quibus deinceps nullum damnum patiuntur. Qui vero hanc cognationem aut familiaritatem bilis cum vesica non admittunt, causam attractionis ad necessitatem et providentiam naturae universalem referunt, ut nimirum sangvis purificationem suam consequatur, et ne inutilis ad nutriendum fiat, quippe qui nimia acrimonia et mordacitate offendat. Nec tamen hic ulterius ad explicandos ductus choledochos distendar: horum enim explicatio, alibi (dum de capitibus et viis potioribus mentio fit) occurrit. Id solum cum citato authore meo dixero, ab hepate ad vesicam fellis canalem osse conspicuum, et pervium, sicut item ab hepate ad intestina: porro a vesicula ad duodenum alium ductum esse, et in horum unoquoque valvulas, quae refluxum [note: Lib. 4. de morbis. ] bilis prohibeant. Concludatur itaque (ait idem author) a vesica bilem attrahi, et a cavitate jecoris, et in ea aliquantum temporis conservari, et inde ad intestina transferri. Haec opinio fuit Hippocratis et Galeni, recepta etiam a modernis scholis.

Haec pauca mihi suffecerint, in quantum quidem materia praesens mihi suggerere potuit: unde ad alteram propositi mei partem descendo quae est

LIEN.

MAgna mater natura, provida humani generis alimentatrix, a latere sinistro lienem construxit: ut, sicut agricolatum mos est, antequam bonum semen in agrum jaciant, primo eum lupinis foecundare, quorum amaritudine allectatus, granum vel semen dulcius evadat: pari modo hepate nostro a sordibus et faecibus expurgato, sangvis purior formatur. Hinc Lien risus organum dicitur. Plato item inquit: lienis officium esse, ut quasi, quod in speculo opacum, et tenebrosum est exhibeat, et pars lucida hepatis tanto magis splendescat, et luceat.

Siquidem splen ab hac functione expurgandi sangvinis vacaverit, lethalia symptomata eveniunt: miscentur enim spiritus cum tenebris, eosdemque pars terrea cordi, et cerebro abscondit, unde lividum, vel pallidum fit universum corpus. Hinc Stratonicus ajebat in territorio Carcensi sibi videri mortuos obambulare, omnes enim splenetici erant.

Lien in sinistro hypochondrio e regione jecoris situs est: unde quae pars ejus concava vel sima est, hepar respicit, quae gibbosa extremitates spinarum costalium. Varia est, et multiplex figura ejus: curva, et gibbosa pars illa, quae versus diaphragma vergit. Plerumque tamen figura ejus oblonga exhibetur, et quasi tetragona, lingvae bubulae non dissimilis; unde [note: De corp. Sect. ] etiam viscus lingvosum appellatur. Hippocrates lienem plantae pedis comparat. Nec magnitudo, nec color ejus in omni corpore aequalis est: Melius autem est si modicus fuerit, quam si grandior: in iis enim, qui perfecta sanitate gaudent abbreviatur, et diminuitur. Unde non immerito Trajanus illum Fisco comparavit, prout infra patebit.

Carnem habet sibi propriam, sicut venas quoque, et arterias, easdemque numerosas: denique nervulos, et tunicam exiguam, quae corpus integrum vestit. Parenchyma carnis rarum habet et fungosum, in similitudinem spongiae firmioris, leve per modum pumicis: attractioni opportunum, sicut et receptioni faecum. Venas plures, easdemque insigniores numerat, quae per lineam rectam ei inseruntur, et per totam ejus substantiam dispersae sunt. Omnes hae a ramo splenico originem ducunt: per hos ductus autem omnem ad se sangvinem crassum, et lutulentum transvehit: qui si succo benigno, attenuato, et submisso fuerit permixtus, similitudinem substantiae praedictae acquirit. Humoris melancholici pars squalida, et maxime crassa, faecibus uvarum similis est, quam videlicet virtus splenis domare non potuit, et quae expellitur, et foras ejicitur partim per venam portam, partim per intestina mediante praefato ramo splenico, partim per fundum ventriculi: partim in sedem emittuntur per venas haemorrhoidales: partim in renes mediantibus arteriis emungentibus.

Numerosissimae item arteriae, et insignes per medium splenis corpus sparguntur, quarum usus multiplex, et copiosus est: primus ut pulsu suo expurgent, et attenuent faeculentum sangvinem; et sicut pulmo refrigeratione vehementi opus habet, sic lien expurgatione insigni. Secundus est, sollicitare sangvinem hunc crassum, ut de venis in splenem cadat. Tertius ventilare calorem splenis, ne tam faeculento succo oppressus, langveat. Denique ut ei vitalem facultatem dispertiat.



page 292, image: s292

Demum substantia splenis tota membrana tenui amicitur, quae a peritonaeo originem trabit: cui nervulus tertiae conjugationis inseritur. Parte sua gibbosa aut convexa diaphragmati connectitur, sicut et reni sinistro, idque intervenientibus membranis peritonaei: parte sui sima ventriculo, partim per venas, quas ei largitur, partim per omentum, aut epiploon. Haec est essentia, haec substantia, hic situs et figura Splenis.

[note: Sect. 2. Problem. lib. 1. de causis et Segn. Chironia. ] Plurima de usu ejus dicenda essent contra adversarios, et calumniatores Galeni. Ubi Erasistratus aestimat, hoc instrumentum corporis frustraneum esse. Alexander Aphrodiscus, et Aretaeus authumaut organum quoque sangvificationis esse. Rondelerius sensit lienem non esse receptaculum humoris melancholici, sed eum circum ossa aliasque duriores partes gyrare. Pitraviensis vult praeparari in splene spiritum quendam vitalem, tenuissimumque sangvinem, qui postmodum mediantibus arteriis lienis in sinistrum cordis sinum portetur, ibique commisceatur, et perfectionetur peraerem, ac perfectus jam universo corpori infundatur: non secus ac tubuli, vel bullae aquae. Hanc opinionem suam longissima ratiocinatione corroburat, quam tamen adversarii ejus contrariis argumentis refellunt, ad quae eruditum et me curiosiorem lectorem transmitto.

Interim doctissimus Author meus concludit, idque [note: 1. De sanitate tuenda. De formatione foetus. De locis affectis. De natur. facult. De atra bile. ] cum Galeno in pluribus locis, constructum et stabilitum splenem esse ad expurgationem sangvinis faeculenti: ideoque ad hoc ministerium destinatum, per rationes supra memoratas ex adverso hepatis collocatum esse. Succus hic melancholicus facultate quadam admirabili, eaque sympathica attrahitur, eodem modo quo vesiculam fellis diximus attrahere bilem. Sangvis autem qui taliter per ramum spleneticum attractus est, per copiam arteriarum attenuatur, et subjicitur. Concoquitur ergo, et reliquo sangvini similis efficitur: de cujus purissima portione ipse deinceps lien nutritur.

Lienis color in omni pene animali ater, et sublividus est, cum sapore acido: siquidem etiam in corporis parte quapiam consimilis color apparuerit, signum erit, illic humorem hunc praedominari. Quodsi splen oppilatus, vel obstructus fuerit, sangvisfaeculentus et turbidus continuo ad hepar transcurrit, omnemque sangvinem purum inficit: ex quo tota corporis constitutio melancholica fit, icterus niger exoritur. Sicut cum vesicae fellis canalis obstruitur, et bilis ad hepar recurrit totum corpus flavescit, et icterus flavus enascitur, qui morbus quoque Regius appellatur: unde etiam distichum illud tam celebre, ortum est:

Cor sapit, pulmo loquitur, fel continet iras,
Splen ridere facit, cogit amare jecur.

Non mediocris praeterea momenti est, ei, qui se ad Anatomices, aut Physices studium applicat, nosse, qua ratione, et quibus viis melancholicus succus ad ventriculi fundum feratur, et quem in usum. De hoc jam sat copiose inter antiquos scripserunt Avicenna, et Galenus: quorum doctrinam (ne forte ego praescriptos mihi limites ultra transgrediar, sicut jam transgressum esse me sentio) curioso iuvestigatori in ipsis authorum voluminibus quaerendam relinquo: id ultimum solummodo cum brevitate transcurro, exponendo, qua ratione splenetici mediantibus venis se sublevent, et expurgent, et per quos ductus id fiat. Unde cum Hippocrate doctissimus Laurentius asserit, lienosos abundare copioso sero, et ad hanc [note: Lib. 4. de morbis. ] sententiam confirmandam fautricem sibi experientiam adducunt. Hippocrates saepius humorem melancholicum [note: Humor melancholicus appellatur aqua. ] aquae nomine appellat. In libro generationum sic ait: Humidi quatuor sunt species. sangvis, bilis, aqua, et pituita. Per aquam plerumque humor melancholicus interpretatur, et hic humor plurimum seri habet, cum admodum frigidus sit. Hinc propter ejus praesentiam nativus lienis calor debilitatur, sicut et hepatis, et ventriculi, et partium vicinarum. Hinc massa cruditatis insolita oritur, prout quotidiana propemodum experientia docemur: qui enim quartana laborant plus omnibus sudant, [note: Melancholici multum expuunt. ] multum urinae emittunt: Melancholici abundantiam sputi ejiciunt: sicut illud ipsum Galenus inter signa hypochondriacorum recenset.

Itaque hoc certum statuatur spleneticos superabundare sero, sed expurgari per urinas: sic Hippocrates, [note: De Cord. affect. ] et Rasis, et Avicenna docent. Idem Hippocrates vult medicamenta, quae spleneticis dantur, mediante vesica purgare debere. Moderni ulceribus contractis e splene vitiato per medicamenta diuretica medentur, quae sudorem provocant. De Bione memoria est, eum plurimum urinasse, urinam autem ejus consistentiam nullam gessisse, multasque fluxiones passum, imo vero haemoragiam e sinistra narium [note: Lib. 2. Epid. ] parte. Hujus rei ratio ab Hippocrate adducitur, quod lien illi nimium gibbosus, elevatus, et durus [note: 2. Ad Glauc. ] fuerit. Praecipit Galenus, quartana laborantes in intestinis per medicamenta expulsiva partium inferiorum purgandos esse. Proprium spleneticorum est urinam [note: Epidem. fin. 15. ] nigricantem emittere, sicut Hippocrates, et Avicenna tradunt. His convenienter Author meus concludit: Observavimus lienosos quamplurimos urinatrum nigrarum profusione sanatos. Erant urinae illae non per generationem (sic enim semper mortiferae sunt, denotant enim grave incendium, quod universa comburat, aut vero nativi caloris extinctionem) erant ergo nigrae per commixtionem humoris atri, qui per splenem purgabatur, et in renes dejectus erat.

Per quas porro vias succus melancholicus et serosus ad renes conducatur, non tam exacte declaratur, nec omnibus aeque manifestum fuit. Sparguntur (sic Laurentius ratiocinando prosequitur) duo vasorum genera per substantiam splenis. In primis venae, quae videlicet ab ramo splenetico nascuntur, multae deinceps arteriae. Rami splenetici et venarum emungentium participatio nulla nisi maxima remota est: hic enim de trunco venae portae emergit, illi reliqui autem de venae cavae descendentis: harum autem ambarum nulla communicatio est, nisi in substantia hepatis. Hinc Neoterici quasdam anastomoses, et aperturas multas inter utramque venam observārunt. Unde si per has fit expurgatio, sangvis melancholicus a liene ad venam portam recidet, ab hac ad cavam, a cava ad venas emungentes, inde ad renes, quod iter utique longissimum esset. Unde ego opinor (inquit praememoratus author) talem expurgationem fieri perarterias potius, quam per venas: per viam enim breviorem memoratus humor qui in splene est per arterias expurgatur. Sic enimvero faeces, quas patiuntur qui empyemate, vel pleuritide laborant, a pulmonibus per arterias et non per venas egrediuntur: in illis etiam plus, quam in his contineri humoris serosi demonstratio ocularis docet. Ex hac ratione (inquit ille) arteriae istae emungentes constructae sunt, non tam ad spiritum vitalem conducendum (utpote ad hoc faciendum et pauciores et angustiores sufficerent) quam ad serum illud, quod in arteriis continetur, expurgandum, et secernendum in renes. Totum hoc Galenus edocuit. Sic ergo sangvis jam rubicundus;


page 293, image: s293

et ab ista amaritudine, et excremento luteo detersus cadit in venam majorem, cum eaque discurrit, cujus descriptio jam aliunde per compendium facta est, cum qua et praesens capitulum hic concludo.

MORALIA DE HEPATE.

DOctissimus Aldrovandus sentit per hepar hominis, quod temperamenti calidi est, quod item rubicundum, collocatum in hypochondrio dextro, cum in corpore pars praecipua sit, humanam mentem intelligi posse, quam pietate calidam esse oportet, rubicundam per sangvinem Redemptoris pro nobis fusum? situatam esse debere a parte dextra, meditando in spe vitae aeternae. Nec ordinaria, nec exigua, sed magna pars in homine est, unde etiam charitatem ingentem, et ardorem ejus significare poterit. Subjicitur nihilominus hepar cordi, et ab eo tanquam primario fonte sangvinem sugit et calorem praecipiuum. Pari modo decet Principes et Praelatos calorem, hoc est charitatem temperatam, sicut et vitalitatem subministrare subditis suis, quos vicissim erga praepositos suos amore succensos esse oportet, juxta tritam paroemiam:

Regit ad exemplum totus componitur orbis.

In concavitate hepatis vesicula fellis abditur, quae humores acrimonia sua incidit, et abstergit; intelligi per hanc poterit (sicut fusius alibi patebit) amaritudo poenitentiae, quae humores peccantes incidit: qua metaphora Sacri Ecclesiastes ut plurimum uti consveverunt, dicendo hoc amore poenitudinis, non secus ac felle piscis, subministrato a Raphaele Angelo juniori Tobiae, oculos mentis nostrae obscuratos, et tergendos, et fricandos esse.

MYSTICA.

[note: 9. Moral. c. 40. In Levit. 3. hom. 3. in Levit. 5. In 4. Reg. Exod. 29. Levit. 1. 1. Proverb. ] QUamvis hepar pars occulta, et intestinalis sit, Expositoribus Sacris nihilominus in significationibus suis occultum non est. Inter quos doctissimi viri, Gregorius, Hesychius, Origenes, Rupertus, et Glossa paucis quidem, sed nervosis significationibus considerando victimae, ordinatae a DEO hepar, quod super altare mittendum erat, dicunt, id desideria occulta significare posse: et praeter haec iram, cujus ardoribus, et accensione hepar ad actiones valoris inflammatur. Iidem Authores per haec voluptatem sensualem, et desideria illicita intelligunt: Quorum fomenta extingvuntur, siquidem interiora ejus rupta [note: Osee cap. 15. ] fuerint: sicut in Propheta Osee dicitur: Dirumpam interiora jecoris eorum. Alludit ad hoc Ecclesia, dum Altissimum pro necessario sibi ad salutem consequendam adjutorio divino rogat, his verbis:

Jecur adure morbidum,
Ne criminis contagio
Tepescat ardor spiritus.

Quod fel attinet, hoc S. Hieronymus quandoque [note: Cap. 8. c. 3. ] tribulationem figurari exponit, sicut et castigationem divinam: sic Jeremias inquit: Potum dedit nobis aquam fellis: et in Threnis: Circumdedit me felle, [note: In Ierem. 9. In Matth. hom. 35. In Luc. 23. In ps. 68. In Habac. 2. 29. 58. 3. 27. 23. 8. ] et labore. Exponunt Origenes, S. Ambrosius, S. Augustinus, Rupertus Abbas, supra textus scripturarum qui particulariter leguntur in Deuteronomio, in Psalmis, in Threnis, in SS. Evangelistis Matthaeo, et Luca, in Actibus Apostolicis, per fel designari posse vitam perversam, quae Christo amara est, non secus ac fel illud, quod ei in cruce agonizanti propinatum fuit. Figurari item amaritudinem verborum, quae de ore blasphemo, vel vindicativo progrediuntur. De hoc felle (inquiunt praesati) Redemptor non bibit, nec enim amaritudo cum sinceritate miscenda est. Demonstratur item beatitudinem et gloriam Sanctorum sine omni amaritudine futuram: sic [note: Hab. c. 2. ] in Habacuc legitur: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum, et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus. Isidorus Clarus hoc de Rege Nabuchodonosor [note: In hunc loc. ] interpretatur, qui Reges sibi commensales inebriare delectabatur, et exinde pessimos efficiebat. Ait idem Author: alios hoc de eodem Rege, sed per metaphoram intelligere, illic calicem furoris indicando, quo inebriatus, et desiderio regnandi succensus, in reliqua regna fremebat. Rupertus Abbas his verbis Judaeos intelligit potantes felle Redemptorem nostrum. In significatione scripturae praefatae, [note: Cap. 20. ] praesertim illic, ubi in Job habetur: Panis in utero illius [note: 15. Moral. 6. ] vertetur in fel aspidum intrinsecus: S. Gregorius exponit doctrinam perversam, et cum hac persvasionem [note: Cap. 6. in hunc locum. ] diabolicam aut vero haeresiam intelligi. S. Hieron. sentit, per hoc Antichristum quoque significari posse, cujus doctrinae amaritudine potandi sint Judaei: sicut [note: Cap. 9. ] in Jeremia habetur: Potum dabo eis aquam fellis, et dispergam eos in gentibus. Furor, quo piscis ille agitabatur, quem Angelo jubente Tobias extraxit, denotat, juxta glossam ordinariam, furorem, et malitiam daemonis adversum genus humanum. Haec de his dixisse sufficiat.

DEDICATIONES.

INter omnia paganorum instituta, quae de eorum scholis, ad Christianos usque derivata sunt, fateor me, cum in adoratione et cultu eorum mentem defigo, illorum pietate stupefactum, rubore et pudore confundi; intueor enim, quantum plurimi fidelium, ab iis quibus verae fidei lumen defuit, superentur. Si in sacrificiis illorum error, aut defectus deprehenditur, ignoscendum est genti, tam procul a veri Dei notitia remotae: dum enim, mendaci Deitati, et spiritibus impuris immolabant, credebant id vero Deo fieri. Ex his nihilominus concludendum est, sacrarum rerum usum una cum [note: Act. 6. in Verrem. ] origine Mundi increvisse. Sic M. Tullius inquiebat: Omnes religione moventur, et Deos patrios, quos a majoribus acceperunt colendos sibi diligenter, et retinendos arbitrantur. Atque ita demum in hoc cultu et veneratione ardentes erant, ut non solum res externas, sed internas quoque offerrent, et consecrarent. Plura de his jam supra tractata sunt, et plura tractanda remanent.

Invenio tamen in materie, quae prae manibus est, [note: Hierog lib. 33. De lingva. ] doctissimos obser vatores Pierium, et Aldrovandum, qui ajunt, in usu veteres habuisse, ut hepar Jovi dedicarent, fel autem Marti: nec id sine consideratione matura: hepar enim jam ante diximus, tanquam Principem caeteris membris, utpote subditis suis, subministrare alimenta: eo quod cuique partium debitam sangvinis portionem transmittit. Itaque illud Jovi dedicandum duxerunt, tanquam Principi et Gubernatori numinum inferiorum, qui tanquam Senatus aliquis Optimatum, se regimini ejus substernunt, et inclinant. Fel Martis imperio tradiderunt; cum enim hoc incentivum et fomes iracundiae sit, Numini Martis sangvinario, et cholerico, observato naturali ordine non indebite assignatum fuit.

Ab his dedicationibus et proprietatibus non possum quin explicationem omnino moralem, et praecepta vitae instituendae deducam, sicut eaedem partes


page 294, image: s294

organa vitae naturaliter ducendae necessaria sunt. Siquidem ergo (prout supra indicatum est) vesicula fellis nimium onerata, praeter ordinarium naturae cursum bilem suam effuderit, universitas sangvinis corrumpitur, unde aurigo in vultu spectabilis enascitur, de qua gravissima emergunt mala: si excandescentiae impetus non refrenetur, et hic Mars pro libitu suo se efferavent, odia excrescunt, et rixae, et strages, et homicidia.

Ira est res impetuosissima, inquit Aristoteles, magnus ille praeceptorum inventor. Vult autem, ni fallor, iram focum esse, qui de centum spiraculis exhalat fulmina, quae ad exterminium feriunt: ventus est, qui montium apices optime comatos decalvat: ignis subterraneus est, qui regia palatia funditus evertit. Huic desolatorio torrenti nec muri, nec munimenta, nec vallum est quod resistere possit. Ideoque Exemplum Senecae semper admirabile erit, qui cum visus esset manu extenta, et flagello vibrato, sed suspenso, super denudatum servi sui dorsum, de eaque re interrogatus respondit: Poenas exigo ab nomine iracundo. Quod argumentum amplificationi foecundissimum est.

Hepar ergo, prout diximus, dispertiens reliquis membris sangvinem, et Jovi consignatum, Principem figurat, qui talem populi sibi subditi curam gerit, ut necessitati illius provideat. Canis non cibatus latrat, quandoque etiam mordet. Sitiebat David aquas fontis Bethlehemitici, cujus accessus ab hostibus interceptus erat; sed cum periculum vitae, cui se viri fortes exposuerant, animadvertisset, hauriendo inde et Rogi propinando, gustare noluit, sed pro [note: Tacit. ] communi salute aquam Domino sacrificavit. Periclitetur vita mea (inquiebat Pompejus, cum inter Maris concitati in fortunia jactaretur navibus onerariis, ad succurrendum Romae, quae fame premebatur) dummodo remis, et ventis tanquam alis, ad porrigendam patriae meae vitam progrediar, quippe quae sub dentibus rabidis et caninis urgentis necessitatis et famis angustiis, devoranda delitescit. Hic populi scopus est, inquit Severinus Boetius: Annum [note: lib. 6. Ethicorum. ] bonum, non tam de magnis fructibus, quam de juste regnantibus aestimandum. Latissimus campus et utiles ad tractandum: de quo in Davide meo musico, et armato sat ratiocinatussum. Quemadmodum etiam, si hepar ab officio suo dispertiendi sangvinis vacaret, reliqua membra deficerent, sic subditis quoque contingit, si eis necessaria alimenta non suppeditentur, ab iis quorum muneris et officii est id agere.

SIGNATURAE IN PLANTIS ET HERBIS.

COndemnationis omnimodae reus utique esset temerarius, et infidelis ille, cui vel per somnium incideret, plenitudinem divinae beneficentiae in rebus visibilibus negare, et in iis, quae nondum ad certam nostri notitiam per venerunt. Inter ea nihilominus, quae in admirationem nostram cadunt, post gratiam videlicet primo homini datam, dum eum anima et sensu dotavit, amplitudinem liberalitatis divinae (prout sine errore dicere mihi posse videor) admodum manifeste demonstrant, et plantarum et herbarum diversimoda genera: nam et homo ad similitudinem earum formatus est, in quem sensum Peripateticus inquit: Homo est arbor inversa. Et Psalmista: Tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Praeter haec terram voluit Deus cum diligentia et activitate quadam ad usum hominis, multiplicare ramorum luxuriantium fructus Denique haec lignorum abundantia propter usum hominis producta, ad fabricanda domicilia, ad construendas rates, et navigationem instituendam servire debuit. Ad erigenda inquam aedificia, in quorum umbris requiesceret: atque ita haec multiplex ubertas solatio homini data est, et quasi correctivum remedium, aut Alexipharmacum contra tot mala ei impendentia.

Arbor vitae, juxta S. Augustinum, in medio paradisi idcirco plautata erat, ut malis omnibus subveniret, quaecunque infestare creaturam humanam alioquin [note: Ex Cartag. hom. 25. de Euchar. In Gen. l. 3. q. 2. ] calamitosam possunt. Sunt autem verba Authoris, quae sequuntur: Propterea de ligno vitae gustabatur, ne mors undequaque subreperet, velhomines senectute confecti diversis temporum spatiis interirent. His addit eruditus Pierius: Vitae arbor sedulos divinorum mandatorum ministros ab aeterna morte praeservat, et aeternae vitae fructibus restaurat.

Sozomenus vir doctissimus memoriae dedit, in Hermopoli castello Thebaidis arborem inveniri, cujus fructu, vel ejusdem parte minima a corporibus infirmis omne genus malorum propulsari. De hac item arbore Josephus Flavius recenset, cum Redemptor noster adhuc infantulus, cum matre sua, et Josepho putatitio patre, Herodis iram evitando in AEgyptum fugeret, et ad portam praedictae Hermopolis caelestis haec societas pertigisset, hanc arborem ad terram usque se inclinasse, unde evenerit, ut singularis hujus virtutis, et favoris particeps facta sit.

Montalbanus vir doctissimus concludit: maximas esse plantarum, et herbarum virtutes: sicut et [note: lib. 1. Initio. ] Ulysses Aldrovandus, qui non sine honore nominari debet, eas symboleitatem et similitudinem humanarum partium portare dixit: Ejus verba haec sunt: Suum quoque spei plena folia usum officialem ostendunt, quae oculorum, palpebrarum, atque capitis, mentis, cutisque capillorum ad instar, floribus venustatem, fructibusque sapiditatem fovent, atque diurna, et annua conversione ad solem omnes iisdem perfectiones e caelo pendentes accersunt.

Hanc Epitomen reflexionis non sine ratione mihi fecisse videor, nunt ut ad particularia descendamus, et ne ex hoc volumine Receptarium fiat, breviter juxta doctissimum Oswaldum Crollium, et diligentissimum virum Joannem Andream Matthiolum, quaedam inter potissima referam, quae caliditati hepatis ejusdemque imperfectionibus subveniunt.

[note: Matthiol. ] Lichen, aut Hepatica, secundum Authores praememoratos, in locis saxosis nascitur, cum folio solo, eoque largo versus radicem, calamum unum, subtilem, et parvum producens, de quo oblongae frondes quaedam dependent. Hae cartilaginosae sunt, et pingves: versus radicem angustae, in summitate largiores, tripliciter incisae, aut quadrupliciter, ex quibus incisuris quaedam aquarum guttae exsudant. In iisdem locis petraeis asplenum nascitur, ab aliis scolopendrium, hemionium, et ceterach nominatum: quod plures frondes de radice, quae scolopendrae venenato animali similis est, producit: gaudet locis umbrosis: sine calamo est, sine floribus, sine semine.

Folia ejus circumcirca incisa sunt, non secus ac folia polypodii: subtus flava, et scabra, superius viridia. Quaestio nihilominus inter Authores est, an ceterach verum asplenum sit, aut scolopendrium: complures enim opinantur loco hujus lingvam cervinam sumi: id quod a Dioscoride mutuantur, qui ait: asplenum frondes producere similes polypodio, quibus frondes ceterach vulgaris correspondere non videntur. Qualitercunque id sit, omnes nihilominus herbae istae plurimum conferunt ad tollendos defectus,


page 295, image: s295

et infirmitates jecoris, sicut item eupatorium, et acrimonia tam Messuis, quam Avicennae: serviunt item ad repercutiendos, et refrigerandos nimios calores, qui de copia sangvinis proveniunt. Omne simplex, aut compositum hujuscemodi naturae porrigitur aut in jusculis, aut quintis essentiis, in vino, aqua, sero, decocto aut aliis cibis, et potionibus. Foris ungvento Sandalino uti consveverunt: eo quod illius proprietas, symboleitas, et virtus hopati sympathica sit. Inter fructus pyra jecoris similitudinem gerunt, unde etiam eorum usus moderatus, ejus sanitati conducit.

In familia fungorum, betulinus, et quercinus signaturam particularem hepatis habent, hinc ad ejusdem affectus curandos non modicum valent, et adjuvant, sicut inter refrigerantia omne genus sonchorum: deinde endivia, borago, melissa, pentaphyllon, praesertim omne compositum rosarum, his morbis valide, et proprie medentur. Tam eximiae igitur humanae parti providentia naturae, copulata arti, cum tot simplicibus, mixtis et compositis invigilat, accurrit, et assistit Copiosa in his sunt Receptaria, ut nominant, et repertoria, et Antidotaria, de quibus haec pauca adduxisse suffecerit; transeo nunc ad

EPITHETA. HEPATIS.

SUmmi momenti, et Oratoribus, et Poetis adjuncta sunt, quae non immerito quis dixerit non secus ac regale paludamentum esse, ad ornandam filiam Principis, non secus ac supra holosericum opere plumario acu depicta: non secus ac cortinae pretiosae ad scenam exornandam: vividi colores sunt, quo oratio et poema qualecunque decoratur. Attestationi Authorum jam supra memoratorum, adjungo authoritatem magni Ravisii, a quo quae jam tum dicta sunt, praecipue selecta mutuatus sum, cujus verba [note: In Praefat. Epithetorum. ] haec sunt: Si commode usurpentur epitheta, ita orationi splendorem afferunt, adeoque perspicuam, et leniter fluentem reddunt, ut omnem ejus effic aciam, et vim absolutam nobis ob oculos ponere videantur. In [note: fol. 218. In Epod Od. 3. 5. Carm. 1. Oedip. Act. 2. Satyr. 1. ] particulari igitur non sine justa proportione Possevinus hepar tumidum nominavit: Nam tumido quan ti generantur in hepate succi. Corruptum dixit Serenus: Corrupti jecoris vitio, vel splenis acerbus. Combustum item Possevinus: Nam jecur exustum calidos producere succos. Aridum et ulceratum Horatius. Nigrum Seneca: Et felle nigro rabidum spumat jecur. Siccum Juvenalis: Quanta siccum jecur ardeat ira. Calidum Frontinus: Quum jecur calidum rapuissent, et a Rege militi esset ostensum. Palpitans Quintus: Pulmone rupto, palpitans fregit jecur. Fervens, et ira aestuans Horatius: [note: lib. 1. Carm. ] Fervens difficili bile tumet jecur. Transeamus ad

EPITHETA FELLIS.

[note: lib. 8. 5. Tristium. ] PRimus inter omnes Mantuanus Homerus tuba sua sonora auditur, qui fel atrum appellat: Hic vero Alcidae furiis exarserat atro Felle dolor. Viperinum dixit Ovidius: Telaque vipereo lurida felle gerat. Noxium Serenus: Lutea si crescunt, et cunctinoxia fella. Ovidius rursum illud dixit mordax: [note: lib. 3. de Ponto. lib. 2. ] Tinctaqae mordaci spicula felle gerunt. Triste Tibullus: Omnia nam tristi tempora felle madent. Ausonius caeruleum: quam valida est homini, quota portia caeruleum fel. Nigrum Seneca: Et felle nigro rabidum spumat jecur. Amarum Pontanus: Hic acer Venusinus amaro sublita felle verba jacit. Tumidum Politianus: Et tumido furiatus felle cruentum spectat. Turgidum Quintus: Cras felle acetum turgido mistum bibit. Idem acidum: Obtexit sapor adulter acidi poculum fellis. Pallas Soranus triste: Nam mihi felle malo tristior, et gravior. Denique Manto aquosum nominat: Retulit in lucem fellis medicamen aquosi. Hucusque Authores. Sed non deerunt hujuscemodi alia propria aut peregrina, prout loci affectus, aut sensus, aut virtus postulaverit, quae ingenium sapiant, sicut illa de felle, et jecore: severum, inhumanum, crudele, temperatum, placabile, somnolentum, sangvinolentum, ebrium, tormentatum, mite, et his similia: quae erudito Compositori et Inventori deesse non poterunt. Accingamur nunc ad dicendum aliquid de Liene.

DEDICATIONES.

COmmuni omnium Authorum, et observatorum [note: Lien Sturno dedicatus, et quare. ] consensu, regimen, et dominium lienis Saturno tribuitur. Hic Planeta frigidus est, et glacialis, qui moerorem influit; nec enim calore ad activitatem elevatur, aut erigitur. Sic lien quoque, cum sangvinem sibi crassum, et impurum attrahat, prout diximus, (relinquendo hepati, quod depuratum est) fieri nequit, ut non materiis tam ponderosis, frigidis, et excrementosis praegravetur: atque ita non absque ratione hujuscemodi planetae assignatur. Sed si literali significato ad politicum, et morale transierimus, dicetur: quod sicut Jupiter Saturnum e caelo fugavit, metuens ne solio suo deturbaretur, aut vero ob aetatem decrepitam eum gubernaculis imperii inutilem et impotentem credens, prout sensata mythologia Poetarum inquit; sic laudabiliter facturus est, quicunque se regimini inhabilem agnoscit, si se eidem abdicaverit, ne cum majori damno suo deinceps pellatur: sicut non minus Principum prudentum est diminuere vires Ministris, quos nimium potentes, et jam metuendos animadverterint. Cujus rei exemplum non obscurum Justiniani cum Belisario est. Neronis cum Tigellino, et Seneca, Tyberii cum Vibuleno, et aliis.

[note: Curae nimium mordaces, animu~ simul. et corpus offendunt. ] Occurrit super haec fabulosa alius quoque sensus moralitatis: quod nimirum, si Saturnus indecrepita aetate sua Empireum gubernāsset, moribus tetricis, et melancholicis suis utique Jovis regiam, in domicilium tristitiae, et luctuum convertisset: pari modo et lien, si nimium intumuerit, et ampliatus fuerit, corpus in phtysin, et omnimodum exterminium reducit. Sic ergo corpus nostrum, siquidem cogitationibus nimium moestis, et importunis repletum fuerit, haud dubie se ipsum propediem periculosa exinanitione prosternet. Nimiae vitae exercitationes obsunt [note: In Hipp. ] magis, quam prosunt, inquit Euripides. Memini ejus, quod jam supra Ovidio retuli:

[note: 3. Metamorph. ] Attenuant vigiles corpus miser abile curae.

Ut ab his nos sollicitudinibus immoderatis arceret, [note: In Matth. c. 6. ] mirabiliter inquit S. Chrysostomus: Nequaquam ulterior diei cura te conterat: cujus enim diei spacium te visurum nescis, quam ob cauam illius sollicitudine torqueris? Hujus veritatis momentum Commendator Testius intellexit, dum sic canit:

Beatoe quei, che in liberta sicura
Povero, ma contento i giorni mena,
E che fuor disperanza, et fuor di pena
Pompe non cerca, e dignita non cura.

Truncentur itaque pennae volantibus desideriis, et cessabunt sollicitudines, et curae, et vigorem suum


page 296, image: s296

cuperabunt corpora et naturalia, et moralia, et mystica, et politica: nec lien ille importunus cum tumiditate sua reliqua corporis membra subvertet.

EMBLEMATA.

[note: Splen. Symbolum Fisci. ] IN haerendo malis, quae per splenem tumidum et inflatum gignuntur, juxta mentem Trajani Imperatoris, hujuscemodi viscus ampliatum comparari Fisco poterit. Moralissimus Alciatus hominem exhibuit, qui lecto incumbens distentas, ventrem protendebat admirabiliter tumidum, sed corpus omnino macilentum et tabidum. Prominentia haec prodigiosa apparebat: incumbebat autem vultu suo supra manum sinistram, dextram versus genu prolongabat, cum sequenti Epigraphe:

[gap: illustration]

Opulentia tyranni paupertas subjectorum. Ad cujus majorem evidentiam versus hujuscemodi subjunxit.

Humani quod splen est corporis, in populi ro
Hoc Caesar fiscum, dixerat esse suum.
Splene aucto reliqui tabescunt corporis artus:
Fisco aucto arguitur civica pauperies.

Sententiam hanc, vel Apophtegma Trajani fuisse, [note: In vita Constantii, seu Aureliani. ] attestantur Eutropius, Sixtus Aurelius Victor. Nec sine maturitate judicii: quotidiano enim experimento docemur, homines exigui lienis, facile pingvescere: sed quibus increverit praeter modum, et intumuerit; cum plurimum vitalis humoris ad se trahat, facile hominem excedit, et macilentum reddit. Tales dicuntur populi Caunii in terra, quae Caria nominatur, vicina Rhodo. Unde est, quod Strabo dictum quoddam facetum de Stratonico Cytharoedo refert, qui cum in confinibus istis ambularet, videndo genus hominum in facie subflava et viridi, saepius versum Homeri succinebat: Tale quidem genus est hominum, quale est foliorum. Cumque de hac nimia dicacitate accusatus esset, quod nimirum urbem mollem et enervem diceret, alludendo ad morbum spleneticum, pejori accusatione se excusatum voluit, ait enim: Ego eam morbidam dicere ausim, ubi mortui ambulant?

Optima item moralitas est, quam sensatissimus Alciatus prodidit: quod sicut splene in corpore humano increscente, alimenta debita corpori subtrahuntur, ut in phtysin degeneret, ita Princeps avarus, qui sugit, emungit, et ad se omnia trahit, tollit politico corpuri alimentum necessarium, et vitae sustentacula, unde evenit ut macrescat, et tabidum fiat. Plebs enim ad incitas redacta necessitatibus et laboribus, misere afflicta perit: talis enim princeps, non secus ac praefatus lien, se de substantia illorum pascit, et nutrit, omnem ad se subjectorum fortitudinem et opulentiam attrahens.

Alterius omnino mentis et sententiae erat versutus ille Tyberius, quamvis postea et ipse his contraria ageret: Boni, inquit, pastoris est tondere pecus, non deglubere. Allusit ad hunc sensum generosus ille Macedo, qui dum nimias suorum exactiones intellexisset, ajebat: Odi olitorem, qui radicitus herbas convellit. Dicere solitus est Artaxerxes, qui dextram manum sinistra longiorem, et meliorem se habere gloriabatur: Addere, quam aufferre magis est Regum. Et Ptolemaeus: Ditare, quam ditem esse, convenientius principi. Hunc loquendi usum fertur habuisse Constantius Romanorum Imperator: Opes publicae melius a privatis habentur, quam intra unum principis claustrum. Jam alibi dixi beneficentiam Principum, fortunam illam esse, quae illis coronam


page 297, image: s297

[note: Ad Nicoclem. ] solidet in capite. Quod optime Isocrates expressit: Argumentum hoc tibi sit imperii recte honesteque administrati, ubi videris eos, quibus praees tua diligentia, curaque locupletiores, et ditiores factos.

Itaque Regali curae convenit, ut ne morbus ille spleneticus, exactionum immitium invalescat, sed ut corpus civile cum redditibus suis et substantiis quietum vivat. Siquidem etiam contigerit, ut hujuscemodi minima infectio nascatur, observandam sibi ducat princeps sententiam Theodorici, qui Advocato [note: lib. 4. Ep. 37. ] suo Marcello scribendo, sic ajebat: Crementa fiscalium tributorum justissimo sunt pensanda judicio. Et paulo infra: A nobis, qui fisci utilitatem stabili volumus diuturnitate persistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas, ne argumento suo tumens summa deficiat, incipiatque magis deesse, quia immaniter visa est accrevisse.

SIGNATURAE PLANTARUM ET HERBARUM.

ANtiqui illi et sensati simplicistae, quibus optime constitit plantarum cognitio et herbarum, dum scirent qualibus et praerogativis et virtutibus condecoratae essent, tantopere earum aestimationem in tractatibus et voluminibus suis testificatam reliquerunt, ut eas non solum aequiparaverint, sed ausim dicere praetulerint gemmis Erithraei: Quippe quod semina, et privilegia vitae continerent: atque idcirco earum studiosam indagationem, et necessariam, et maxime laudabilem duxerunt, quam etiam, quantum licuit, et non secus ac reliqua studia diligentissime excoluerunt. Hinc Galenus memoriae dedit [note: Discursu Proemiali. ] (sunt autem verba versatissimi viri Joannis Andreae Matthioli) primorum temporum reges, et rerumpublicarum Magistratus maxime conspicuos, quamvis in rebus gerendis occupatissimi essent, nihilominus eousque hoc studium, et hanc facultatem sibi cordi duxisse, ut idipsum industria sua magis cultum et illustre reddiderint.

Unde ut illis plantarum exoticarum copia esset, utque aromatum electorum, et veracium acquisitionem facerent, in diversis mundi plagis sibi de operariis et simplicistis, omni arte et sedulitate commendatis, providebant. Inter eos magni nominis est Chiron praeceptor Achillis, non solum quod Heroem hunc medulla leonum aluerit, sed quod cum quoque cognitionis plantarum participem fecerit: ex quo factum, ut in tributum debitae gratitudinis eum sensata posteritas in numerum figurarum et signorum Zodiaci caelestis transtulerit.

Sed ut ab universalitate ista ad particularia, tractatus nostri descendamus, dicendum, ad ea mala quae splenem concernunt, medicanda, omne quod amarum est, sympathiam habens cum hepate, pari modo et spleni prodesse. Asplenum praesertim, et lingva cervina, radix fumariae, praecipue item lupinus, cujus folia fructusque signaturae partis approximant: haec universa in decocto sumpta, vel infusione, aut potione, electuario, conserva, trochiscis, panaceis, aliisque modis condita, qualitatem, facultatemque non promiscuam habent, ad obolenda, et expellanda mala lienis: diminuunt enim massam illius: quae alioquin nimia turgiditate sua in damnum patientis augetur, et incrementa indebita sunt.

His aliisque insuper judiciosus, et prudens Lector sibi ad utilitatem propriam consulat: ego enim calamum alio transfero, et tractatui tandem finem suum impono: nec enim praeter haec observatione singulari dignum aliquid invenio. Interea rogatum te velim, ne tibi forte hoc tractatu (quamvis de splene verba fecerim) eundem tibi moesta lectura hac augmentārim: nec enim arbitror materiam talem esse, quae subsplene melancholico teneri debeat. Cumque etiam per haec tibi hepar et sub ea latens fel apertum fuerit, velim tibi persvasum esse, me totum hepaticum hoc est desiderio accensum esse, ad servitia tibi praestanda: ex altero autem latere, non secus ac columbam omnino sine ea parte esse, ubi fel, et ira sedem suam obtinent. Suscipe, ergo, non alieno animo, et hoc quidquid tibi de eodem genere musa mea suggerit:

Considerationes morales, naturales, et politicae supra hepar, et lienem.

In picciol Mondo a fecondar, oh quali
Spande de l' uno, qual Nilo, ampie le vene,
L' altro impure ad unanze a terger viene,
Onde possan salir spirti vitali.
Sudan ambo in oprar glorie rivali,
E ogni uno il faticar pronto sostiene,
Vivo il sangve per cor qui si mantiene
E il mortale per cor ritolto a i mali.
Questa di Prence e Idea, che d' vuopo ogni ora
Ha di fido ministro, onde con essa
I piu stabili affar tratta, e elabora.
E del tipo accennato il segno e espresso,
S' egli porpore ognor tinge, e colora,
E a lui sudditi hauere e pur concesso.


page 298, image: s298

RENES, ET LUMBI.

Anatomia.

REnum exercitium et officium principale est, in loca debita humorem aqueum et serosum deducere. Ad hanc purgationem faciendam Natura providenter tria organorum, et instrumentorum genera instituit: quorum prima facultate quadam nobis incognita, nec satis penetrata, familiaritate item quadam connaturali cum intestinis, humorem illum aqueum et serosum extrahunt. Nec tamen illum omnino depuratum, et impermistum, sed multo sangvine adulterarum, quem a memorato sangvine percolant, et cum multa transfusione separant. Apellantur autem nomine sibi proprio renes. Reliqua organa aut instrumenta humorem jam taliter collectum in vasa uretheria conducunt. Tertium vasorum genus ad recipiendum, continendum, et ejiciendum destinatum est, ut nimirum vesica. Quae singula hic a me, non ad amussim usque, aut per modum disceptationis, sed cum omni brevitate, et succoso documento proponentur, et describentur. Accuratissima universitatis mater Natura renes bipartitos esse voluit, ut videlicet uno obserato, dum ex una parte cursus humori praememorato interdictus esset, ex altera nihilominus hoc serum profunderetur, et non secus ac ros quidam per loca debita descenderet. Itaque unus non sufficiebat. Nec id solum, sed si unus fuisset, eum itaque in corporis medio collocari necesse erat. Cum verb serum hoc copiosissimum sit, binos statuit, in media corporis longitudine collocatos, ut ad omnem functionem promptiores essent, ut proinde aequa ex utroque latere proportione et pondere corpus librarent. Sed in medio ventris situari non poterant, venae enim cavae descendentis transitum praepedissent. Ponuntur paulo infra jecur ut tanto expeditius humorem aqueum et serosum de hepate, mediantibus vasis (quae amplissima habent) egerere possint.

Incumbunt interim musculis lumborum, supra quos extenti sunt. Ex utraque parte a lateribus venae cavae situati sunt: idque ne sangvinis cursus, qui deorsum tendit, interrumpatur. Horum renum unus altero semper elevatior est. Galenus scribit id in rene dextro animadverti, qui sinistro altior sit. Doctissimus nihilominus Laurentius observat, hanc prominentiam in sinistro dari, pro magnitudine hepatis: contrarium autem ait reperiri in caeteris animalibus. Figura renum non absimilis est parvo cingulo, aut circulo hemisphaerico, et semilunari. Ubi venam cavam declinant, sinum formant, et concavi sunt: versus latera exteriora incurvati, [note: De oss. natur. ] convexi, vel gibbosi sunt. Hippocrates renibus figuram cordis assignat: non equidem pro illorum forma extrinseca, sed quod ventriculos sinibus cordis similes contineant. Qui etiam non nisi duas has cavitates sensibiles in visceribus sangvificantibus admittit.

Renum substantia ab Hippocrate inter glandulosas collocatur, et similia corpora: aut propter materiae similitudinem, aut vero quod per modum glandularum ex multis partibus coagmentati sint: more etiam glandularum multa humiditate delectentur. Ab Galeno inter viscera, vel parenchymata numerantur, eo quod substantia illorum carnosa sit, rubicunda, densa, et solida, non multum a substantia cordis differens, nisi quod villis carent. Sic autem componi eos oportuit, si enim aliter facti essent, utique propter facilem relaxationem non debito tempore humorem in se retentum effunderent. Magnitudo et capacitas eorum tanta est, quanta ad praefatum humorem recipiendum et excernendum satis est. Connectuntur renes lumbis, diaphragmati, colo, peritonaeo, et mediantibus vasis urethericis vesicae. Proinde et cerebro, et cordi, et hepati per venas, arterias, et nervos.

Admirabilis illorum structura est, incognita veteribus: non minus neotericis, qui renes potius animalium, quam hominum descripserunt. Fallopius et Laurentius cum Eustachio stabiliunt, in renibus tam externas, quam internas partes considerandas esse, quarum illae primae occurrunt, quae reliquum eorum corpus propemodum involvunt: in quibus et ea vasa comprehenduntur, quae intrant et exeunt. Partes interiores, caro eorum propria est, multi sinus venarum, et arteriarum: pulchra illa, et admiratione digna divaricatio nervorum, in varias item partes et ramos distenti canales urinarei: carunculae item nonnullae per modum papillarum exstantes: ultimi eorum rami, qui per modum coperculi plura foramina concludunt.

Duae eorum membranae sunt exterior una, altera externa: ambae deperitonaeo nascuntur. Quarum illa, quasi involucrum aliquod circumcirca totum eorum corpus ambit, et operit: unde etiam ex functione sua sibi nomen adepta est; dicitur enim fascia circumfusa. Multa pingvedine oblita est: ut nimirum calorem in renibus foveat, ne forte nimia seri copia quo redundant, in langvorem desciscant: quibus etiam non secus ac mollis culcitra inserviunt. Membrana interior proprium est, et tenue operimentum carnis, omni pingvedine destitutum, quae a communi tunica dilatata nascitur, renes meditantibus vasis subintrans quae rursum foras progressa, substantiam unitam tenet, superficiem reddens lubricam, et reflexam: inde etiam intro, subiens portas, et ventres, omnibus sese vasis communicat, cum quibus intrat, et exit.

Vena illic major, multumque conspicua occurrit, emulgens dicta, quae de trunco venae cavae descendentis nascitur, in parte sima renum inserta.


page 299, image: s299

Per hanc renes humorem serosum rejiciunt, non ad nutrimentum, sed ob certam quandam familiaritatem ipsis communem: unde etiam ad hoc sympathice incitantur, et commoventur. Continent praeterea renes venam, quae externam tunicam eorum irrigat; nominatur autem adiposa: in quam saepe ramus quidam inseritur: et quae de azygo provenit, penetrans diaphragma: unde admirabilis quaedam communicatio inter renes, et thoracem nascitur. Est illic et arteria amplissima, cujus officium est ad partes ejus vitalem spiritum transportare, movere sangvinem, et serum, ne computrescant (sicut aquae stagnantes) propter calidum et humidum: ut porro sangvinem arteriosum expurgent, et nimiam seri copiam in renes effundant.

Nervi item de stomacho nati ad renes feruntur: hinc unius et alterius mira cognatio nascitur, ita ut in morbo nephritico tanta sit convulsio, et confusio stomachi, ut ab omni cibo res abhorreat, et sumptum rejiciat. Haec sunt vasa quae interiora renum subintrant: exeunt autem de iisdem bina, sat conspicua, quae candidi et cavi nomen habent, nervosa sunt in similitudinem arteriarum. Urethetes communiter, vel urinaria vocantur.

Non cum minori, imo vero cum plus elaborato artificio fabricatae sunt renum partes interiores. Prima est eorum pars sima, quae tria vasa admittit, aut quatuor, sed id rarius: haec divisio sat ampla est, et altius penetrat. Curiosissima simul et pulcherrima est ad videndum divaricatio hujuscemodi venarum; primum enim in tres, aut quatuor ramos dispertiuntur: hi rursum in plures, denique in quamplurimos, donec in capillares, et sub [?]ilissimos desinant. Terminantur omnes non in [?] sinu, prout plures opinati sunt, sed in omnem adeo renum carnem divaricati discurrunt, ita ut ad partem quoque gibbosam et convexam usque pertingant. Hae tamen fibrae capillares frequentius ad carunculas discurrunt, ut per eas tanto facilius ad debita vasa sua serum transcoletur.

Anatomici volunt duos sinus dari in renibus, secundum longitudinem renum extensos, id quod Laurentius vix credit: quorum unus de extremitatibus arteriarum et venarum contextus sit, qui videlicet serum a sangvine separet: alterum insigniorem esse, qui priorem antecedat, formatum de vase quod Urether nominatur, qui serum sicut cisterna depuratum, et stillatum recipiat. Nihilominus hi sinus non tam ampli, aut longi in homine reperiuntur; venae enim in partes capillares et subtiles resolvuntur, et vasa uretherica in ductus: atque hoc modo eorum distributio in renibus fit. Meatus urinarii intrando in cavitatem renum, primum largiores fiunt, et unam solam cavitatem habent, sed non longe abhinc in varios ramos disterminantur, in similitudinem venarum et arteriarum complurium, nunc plus, nunc minus. Sed praecipue in tres conspicuos, qui rursum subdividuntur in alios: in universum autem novem, aut decem fistulae sunt, aut canales.

Duo hic notatu digna occurrunt: in primis, quod in minutias capillares non desinunt, in fine enim largiores, et magis aperti sunt: Alterum, quod in medio perforati sunt, et in similitudinem duarum caruncularum compositi, quae figuram papillarum mamillarium referunt. Omnis horum vasorum extremitas in carunculam terminatur, et fibris suis adhaeret, nec foramen est, quod hac papilla non operiatur. Haec caruncula breve corpusculum est, formatum de carne renum, quae de basi ampla, et capace, in punctum denique acutum desinit, et per modum mamillae protenditur. Per hac carunculas transsudat, et transcolatur serum sangvinis, et sensim per canales formatos a vasis urethericis destillatur: de quibus demum communis ductus derivatur, qui vosicae conjungitur, eandemque subintrat.

Hoc admirabile artifitium palam fiet, si de corpore anatomiae subjecto stilo quodam in ea parte aliquantum caro sublata fuerint, atque illic calamus, aut parva canna in fistulas illas, arterias, et venas imposita, et insufflata fuerit, renes enim quantocyus levabuntur, et quidquid illic de caeteris artificiis continetur. Haec ex parte structura est renum admirabilis, dequa facile illorum actiones, et usus concludi possunt. Praecipuus est, ut sangvinem arteriosum, et venosum a sero emundent, quod per vasa amplissima exugunt: retinent autem sangvinis quantitatem sibi ad nutrimentum suum sufficientem, et propriam. Per ramos deinceps capillares serum destillant, primo in praedictas carunculas, hinc in fistulas membranosas, propagines uretherum: denique in vasa jam supra memorata terminantur. Eustachius scriptum reliquit, glandulam grandem in parte superiori renum inveniri, quae nonnunquam tamen defuisse observata est.

[note: In lib. de part. Animal. 1. De Natur. facult. 5. de usu partium. lib. de locis affectis. ] Scripsit Aristoteles renes praecipue constructos esse, ad stabiliendas venas: proinde etiam ad divertendos, et excernendos humores superfluos. Sentit Hippocrates, Galenus, et Diocles, et cum iis denique Andreas Laurentius, eos constructos et stabilitos esse, ad expurgandum sangvinem arteriosum, et venosum. Cum igitur in hepate tria excrementorum genera redundent, hoc est biliosum, faeculentum, et serosum, prima duo sine mora, concoctione jam facta expurgantur: sed tertius sangvis, tanquam crassior adhuc; et ad motum ineptus, ulterius deducitur, ut per venas graciles, et angustiores subito discurrat: itaque necessarium fuit ut superfluitas ejus in vasis propriis excerneretur, et haec vasa renes nominantur. Haec est eorum substantia, excavata multis sinubus et fistulis, ut ita dicam, excolatoriis; unde serum quod in homine est transsudatur.

Qualiter porro haec expurgatio fiat, si per renum attractionem, aut vero per virtutem expultricem venarum, aut proprio seri motu, aut vero alio meliori modo: praeter haec unde symptomata eorum nascantur, qui doloribus calculi laborant: qua ratione demum urina in vesica recipiatur, de qua materia haec vesica formata sit, qualem fundum, cervicem, quos musculos habeat, quomodo serum ab illa attrahatur, de ejusdem nutritione, et excretione, an opus sint facultatis naturalis, aut animalis, aliaeque indagines, puncta, quaestiones, et tractatus, cum nil nisi materiam habeant Anatomicam, cumque anagogias, moralitates, et allegorias non admittant, nec ab authoribus, utpote partes ignobiles observatae sint, Anatomicis, Medicis, et Physicis alibi copiosius a scriptoribus elucidata et tractata, quaerenda relinquo: Ego enim alio ad curiosas, opportunasque considerationes transeo, inter quas prae manibus sunt

MORALIA ET MYSTICA.

IN principio tractatus hujus renes cum lumbis copulavi, nec tamen idcirco etiam harum partium materiem diffusius per anatomicam artem tractare praesumpsi: minutissimas enim particulas, quaestionibus accuratissimis velle discutere, tam tibi Lectori benevolo, quam mihi, qui ad alias mensas instruendas compellor, supervacaneum futurum esset. Lumbos inquam conjunxi tam propter


page 300, image: s300

consensum, quem hae partes cum renibus habent, quam ut mihi pateat, ad exponendos Patrum, et Authorum sensus, qui de his scripserunt, sicut jam mihi facere in promptu est.

Antequam vero ad id accingar, verba insignis Anatomistae Laurentii adducam, quae hujuscemodi [note: In Anat. de Mesent. et Pancre. ] sunt: Membranae oriuntur aligamentis, quae lumborum vertebras connectunt, et os sacrum Ilei ossibus committunt, aut amplexu illo, et fasciculo nervorum: hinc est lumborum, et intestinorum consensus. Hinc Hippocrates: Qui lumbis sunt queruli, [note: Hipp. Aphor. cap. 9. Comment. ad Aphor. 4. Sect. 4. Episd. Auctor. Sylv. Alleg. ] profusiores sunt alvo: ob consensum musculi, ut interpretatur Galenus. Unde patet et ex situ, et ex loco, quantum lumbi renibus vicini sint: ut vero jam ad hujus viciniae expositionem transeam, Pater Hieronymus Laurentius sic ait: Renes sunt, qui lumbis adhaerent, suntque vasa libidinosi humoris. [note: 22. Moral. 19. Exod. c. 12. ] S. Gregorius pro ipsis eos lumbis quandoque sumi asserit, unde Dominus inquit in Exodo: Renes vestros accingetis. Vult idem Author Apostolos renes Salvatoris nostri nominari posse, qui nimirum folia, et calamarium portant in renibus, ut actiones Magistri sui describant: sicut Sancti Evangelistae.

Talis erat visio Prophetae Ezechielis, dum in nono Prophetiae ejus capite sic legitur: Vir unus vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus. Glossa interlinealis aliam expositionem adducit, dicendo: Cum renes sint in posteriori parte corporis, designant, quod postquam ipse Dominus mortuus est, surrexit, et ascendit in caelum, tunc testamentum novum per ipsos Apostolos scripsit. Super illud [note: Psalm. 15. ] Psalmistae: Increpuerunt me renes mei: eadem interlinealis exponit, Judaeos intelligi posse, qui Redemptorem [note: 7. 12. 3. ] reprehenderunt, et caluminati sunt. Eadem glossa super locos Psalmorum, Jeremiae, et Threnorum, ubi mentio renum est, absconditorum quidem, sed qui ab Altissimo ventilantur et discooperiuntur, reatum conscientiae latrantis inquit posse intelligi. Quorum locorum primus inquit: Scrutans renes et corda, alter: Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum, tertius ita: Misit in renibus meis filias pharetrae suae.

Sancti Hieronymus et Ambrosius plerumque in [note: In Naum. 2. In exhort. ad Virg. 10. 28. 29. 3. 7. 13. 75. 2. 11. Moral. 9. ps. 138. ] locis scripturarum, ubi de renibus tractatur, sicut diversimode in Exodo, Levitico, Psalmis, et Naum, illic humorem sensualem, delectationesque impuras, et illicitas intelligi volunt. Hi renes possidentur a Deo, inquit S. Gregorius super illud Psalmistae: Tu possedisti renes meos. Cum quis in corde suo statuit, prout decet in castimonia vitam degere, super cum aqua increscit, juxta illud Ezechielis: [note: Cap. 47. ] Et ecce aqua ascendebant subter limen domus ad orientem: Ascendit inquam haec aqua, cum anima devota eousque processerit, ut motus pravos corporis mitigaverit, et represserit.

[note: Iob. c. 11. In Ps. 7. In Levit. 7. Exod. 12. ] Supra textum Job: Baltheum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum: Sanctus Augustinus, Hesychius, et glossa ordinaria devota, et erudita, nobis praecepta suggerunt: ajunt enim: Altissimum fune renes Regum praecingere, cum soluto cingulo castitatis, permittunt, ut in membris suis delectatio peccati praedominetur: illi etiam, qui clanculum arrogantia elevantur, divina providentia demonstrat, quam in publico detestabiles sint. Adjungit his Isidorus Clarus, quod omne ornamentum gloriae ab eis aufferat, cum se viles per culpam reddiderunt: cingens eos fune servili, et tradens captivitati. Tales enim perpetias omnis adeo aetas vidit, et admirata est.

[note: In Ps. 7. In Psal. 138. ] Sancti Basilius, et Hilarius per renes non solum partem concupiscibilem, sed generatim omnes operationes, et affectus intelligunt. De his copiosa [note: 7. 15. 39. 138. Proverb. 23. Ierem. 11. ] materia est in Psalmis, Proverbiis, et Jeremia: ad quam Lectorem devote curiosum remitto. Per renes, qui a DEO examinantur, et perscrutantur, sicut in loco praememorato Psalmistae vidimus, per glossam ordinariam opera declarantur, sicut per cor cogitationes. Supra visionem Danielis, ubi [note: Cap. 10. ] ait vidisse se hominem Sacerdotem cinctum versus renes zona aurea, non improprie glossa citata exponit, castitatem intelligi posse, et honestatem Praelatorum. Concludunt Liranus et Hesychius [note: Cap. 3. ] renes victimae, oblatae in sacrificium, sicut in libro Levitici praecipitur, matrimonium designare posse contractum, ad progerminandam prolem, eandemque cultui divino dedicandam. Renes duo, quos Altissimus offerri cum pingvedine sua praecipit, Origeni occasionem praebent ad considerationem formandam de Christo Redemptore, tanquam victima innocente, [note: Levit. 3. hom. 3. ] et DEO Patri consecrata, in rogo divini amoris combusta; quippe qui nec minimum sensuum motum habuerit. De his dixisse hactenus suffecerit: iis enim, qui magis versati sunt, profundiores considerationes relinquo: ego vero nunc ratiocinaturus sum

DE LUMBIS.

LUmbi ait, cum Anatomicis Pater Hieronymus Lauretus, partes inferiores sunt spinae dorsi: sunt autem, et exeunt de regione ventris: quibus renes interius connectuntur; unde etiam nonnunquam pro virtute generativa, et concupiscentia usurpantur. In visione illa Angeli, quam habuit Propheta [note: Ezech. c. 1. Hom. 8. ] Ezechiel, ubi ait: A lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu: Sanctus Gregorius Author est, designari incarnationem Christi, ante quem extrinsecus ignis erat, Spiritus enim Sanctus in pluribus locis Judaeam implevit, quamvis cognitio ejus nondum per universitatem sparsa esset. Interim tamen focus a lumbis ejus deorsum splendet, ad indicandum (prosequitur idem Sanctus) quod postquam de purissimo sangvine Mariae Virginis humanam carnem suscepisset, abundantius dona sua dispertivit. Ignis autem ille desuper ardens sicut in eodem Prophetae loco dicitur: Et vidi velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum; a lumbis ejus, et desuper, [note: In Loc. cit. ] denotat, secundum praesatum Authorem, splendorem illum, quo caelum universum illuminat, et in Angelis ardet. Exhibet autem potissimum splendorem hunc, cum eum in humanitate assumpta diligimus, quamvis adhuc in hac calamitosa et corruptibili vita degamus. Supra caput decimum sextum Prophetae Job, ubi lumborum commemoratio fit, Sanctus Hieronymus commentatur, hic filiationem Apostolorum in Redemptore subintelligi posse; hi enim in fide ab eo generati sunt. Huc respicit, quod S. Paulus inquit: Filioli mei, quos iterum parturio.

[note: Ad Galat. 4. ] Supra vestem lumbarem, quam DEUS Prophetae Jeremiae pro vestimento imperat, ut videlicet lumbos suos eodem praecingat, inprimis admirabiliter commentatur Isidorus Clarus, dicendo: Illud lumbare, sive ut alii advertunt, succinctorium, sunt qui intelligunt illud esse, quo praecinguntur operarii laboribus; vel potius ea aetate vestis lumbaris fuit reliquis ornatior: nam vel ex hoc loco videtur honestissimum quoddam genus vestimenti fuisse: proinde


page 301, image: s301

aptius baltheum quis verteret. Poterit item hoc, juxta Liranum, Amor Dei adversus Israeliticam gentem intelligi, quam sibi associavit, et adjunxit. Commemoratio [note: Gen. c. 33. ] lumborum Jacob in libro Geneseos legitur, de quibus plures Reges egressuri esse praenunciantur: [note: In loc. cit. ] supra quod glossa ordinaria inquit, posse in his lumbis principium generationis hujus, et lineae genealogicae interpretari. In pluribus locis tam veteris, quam novi testamenti, commemoratio fit lumborum [note: 20. 31. 4. Reg. cap. 4. Luc. c. 12. ] praecinctorum: sicut in Isaia, in Proverbiis, libris Regum, et in S. Luca: per hos glossa pene ubique poenitentiam et castitatem intelligit. Supra praeceptum itidem Salvatoris, ubi ait: Sint lumbi vestri [note: Hom. 13. in Evang. ] praecincti. S. Gregorius inquit: Lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Hujus rei symbolum significativum sunt, cingula, et funes, quibus viri religiosi ordinum, et servi Altissimi Dei praecinguntur. Sed in his cingulis ego quoque succincte praesentes considerationes concludo, et ad alia digredior.

OBSER VATIONES SUPRA RENES, ET LUMBOS EX PIERIO VALERIANO.

HIc Author eximius, et multae peritiae Vir Renes, tanquam rivos considerat, e quibus humorum imperfectorum origo, serosi videlicet, et aquei producitur: sicut in declaratione Anatomica demonstratum est. Vult praerer haec (idque non abs re) quod ab his humores salaces oriantur, qui ad incontinentiam proliciunt: unde Propheta Regius inquit: Increpuerunt me renes mei, et lumbi mei impleti sunt illusionibus. Lumbos a renibus non disjungens. Citat [note: Gen. c. 35. Ad Hebrae. ] item Geneseos locum illum: Reges de lumbis tuis egredientur. S. Paulus de antiquo Levi sic habet: Adhuc in lumbis Patris erat, quando factus est ei obvius Melchisedech.

Idem Author inquit, per lumbos quandoque fortitudinem corpoream intelligi: unde est, quod de severo, et inhumano Rege Roboam legitur, eum ad postulata subditorum suorum, qui mitigationem servitutis [note: 3. Reg. 12. ] suae suppliciter flagitabant, respondisse: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei: quo responso miser populus perterrefactus Regem suum deseruit, sicut fieri contingit iis, qui subditos male habent, a quibus aliud expectare non poterunt. Quandoque lumbi loco laterum usurpantur, unde author saepe memoratus inquit: Quod ubi lumbi in vulgatis habentur editionibus, symmachus vertit, latera. Uno aeque, ac altero significato pars concupiscibilis animae intelligitur: versus latera enim renes continentur, quos succendi, et in cineres redigi, in oratione illa sequenti flagitamus: Vre igne Sancte Spiritus renes nostros, et cor nostrum Domine, ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamur. Ad hunc [note: Ad Ephes. 6. ] finem ajebat Apostolus: State succincti lumbos vestros.

[note: Victima sine lumbis, Hieroglyphicum temperantiae. ] Ordinarium erat olim, (quantum pertinet ad consvetudinem et ritus illarum) ut Nationes maxime morigeratae, antequam victimas Numinibus suis offerrent, ex iisdem demerent lumbos; opinabantur enim se tributum defaecatum, et mundum porrigere; nec sine gravi ratione, sunt enim vasa, ubi potissimum humor salax generatur, qui ob mordacitatem suam, et acrimoniam incentivum et fomes est concupiscentiae impurae. Haec ergo victima tali modo instructa et praeparata, juxta praememoratum authorem pro Hieroglyphico, et Symbolo temperantiae acceptata fuit, Philo hebraeus de his testimonium praebet: convenit item cum cingulo, a Redemptore ordinato, quod super lumbos portandum sit, prout paulo ante explicatum est.

Hic sacer usus (adhuc idem author est) instituitur, cum de AEgypto servitutis egredimur, hoc est de dissolutione voluptatis, et deliciarum: ubi jubemur vesci de agno puritatis, et munditiae, sicut in lege veteri gens Israelitica fecit. Haec virtus tam inclyta est, tamque necessaria ei, qui rite vitam suam instituere satagit, ut vera bilanx dici possit, qua omnes actiones nostrae ponderari debeant. Unde stateram non transiliendam monebat Pythagorica lex: quae eadem est cum illa: Nec citra, nec ultra. Quod a viris prudentibus cum tanta exactitudine observatum fuit, ut nunquam hac praegrediente pedem male collocarint, aut palpando incesserint. Haec a magno viro Apollonio svavi harmoniae comparabatur. Et ut verum fateamur, unica fides, vel chorda in musicalibus instrumentis loco suo mota, universum contentum disturbat, et chorum subvertit. Denique [note: De finibus. ] temper antia est (inquit Tullius) quae in rebus aut fugiendis, aut expetendis, ut rationem sequamur, monet; quae animis pacem affert, et eos quasi quadam concordia lenit, ac placat. Homo intemperans Polyphemus ille est, qui excoecatus de rupe montis decurrens, in dorsum suum ingentem illam saxorum ruinam trahit. Polydamas ille est, qui sustinere et regere volens ultra quam vires suppeterent, sub tanta mole fatiscit, et conteritur. Sed de hac virtute sat ratiocinatus sum in tractatibus superioribus: consultius ergo erit variegare orationem, et transire ad

DEDICATIONES.

[note: De spinā dorsi. Renes et lumbi dedicati Veneri. ] OPinio omnium scriptorum est, sive Anatomicorum, sive Historicorum, Physicorum, Ethicorum, et in particulari Astronomorum, quod Veneri renes dicati sint, sicut et lumbi: sic Valerianus praefatus inquit: Astronomi renes, et genituram in Veneris potestate constituunt: quod vero et lumbi eidem ossi adjacent, AEgyptii per lumbos Venerem innuebant. Persius hunc locum tangit, dum loquens de usu poematum lascivorum, ait: Cum carmina lumbum intrant. Hoc totum propter proprietatem, et conditiones praesuppositas. Hinc ad motus hos, comprimendos praeceptum dominicum nobis est, sicut supra meminimus, ut his lumbis ligatis incedamus: sint lumbi vestri praecincti. Antiquis item Israelitis, utpote in figura Christianorum, mandatum erat: Renes vestros accingetis. Et ut verum valeat: sicut sensus non est, qui hoc sit contumacior, et magis audax, qui nemini parcit, nec iis quidem qui mappalia inhabitant, et sacco induuntur: imo vero et minimis animalculis insertus: hostis acerbissimus, nunquam a lateribus noltris discedens, et qui in persecutionibus, vires suas redintegrat, sic in lege quoque copiosae, et rigorosissimae inhibitiones sunt, ita ut delectatio etiam minima, imo vero et cogitata voluntaria sint severe vetita. Nec mirum si Authores etiam prophani haec mala intellexerunt:

Luxuries praedulce malum, quae dedita semper
Corporis arbitriis hebetat caligine mentes.

Verba sunt Claudiani. Et Valerius Maximus. Blandum malum est luxuria, et quam accusare facilius est aliquando, quam vitare. Hinc Princeps historiae [note: 4. Decad. lib. 10. ] et bellicorum eventuum Livius inquit: Luxuria et otio militaris disciplina tollitur. Hinc quotquot speciali fervore Deo suo servire statuerunt Sancti, ad hunc hostem debellandum, mira stratagemata excogitasse leguntur, ferro, et foco, et spinis, et clavis,


page 302, image: s302

et omni praeterea tormentorum genere in se saevientes: sic lumbos suos strinxerunt, renes ligarunt, et Venerem hanc exterminarunt: cujus fugitivae delitiae fruitionem bonorum caelestium propediunt.

NOTAE LITERAE R.

EOusque haec litera R. observabilis, et necessaria est, ut pauca verba sint, ubi liquida haec non intret: siquidem etiam nomini cuidam fuerit copulata, magnum illi robur, et vigorem addit, ita ut validissimae efficaciae, et energiae, imo et rotunditaus fiat: nervumque orationi addat. Hinc communis poetarum vulgariam regula est, ut hujus literae sonoro concentu versibus suis elegantiam et valorem adjungant. Itaque sapienter antiqui per hanc literam R. solam, et sine additamento positam, intellexerunt: Roma, Romanus, Romanorum, Rex, Regulus, Regnum. R. C. significat: Rescriptum. R. C. Romana Civitas, Romani Cives. R. D. Regis domus, vel donum. R. D. D. Res dono data. REG. Regio. RE. ML. Rei militaris. REIP. Reipublicae. REST. Restituit. RET. P. C. Retro pedes centum. RET. P. XX. Retro pedes viginti. RET. P. Retro pedem. R. F. E. D. Recte factum esse dicetur. RG. F. Regis filius. Regis familia. RG. FA. Regis filia. RG. RHAV. Regio Rhavenna. RG. P. Regis parentis. RG. TS. Regius thesaurus. R. M. Regis munus, Rege major, Regis Mundus. RM. L. Romanae leges. RMS. Romanus. R. M. I. Res materna jacet. RE. LON. P. X. Retro longe pedes dicem. RO. Romani. ROM. Roma. R. R. P. Reipublicae Romana Principes. RP. C Reipublicae constituto. R. PCP. Rei principium. R. PRI. Res privata. R. R. Rejectis ruderibus. Ruderibus recolligendis. R. REG. Rerum. Regentium. RR. R. Rurum Romanorum. R. R. R. F. F. F. Regnum Romae ruet, ferro, flamma, famme. RT. Refert. RTD. Rotundum. R. V. Rura venalia. Itaque taceri non poterant significata literae hujus, quae principium donat Urbi, habitae semper pro Capite Orbis terrarum: quae a primordio fundationis suae secum divitias, et potentiam tulit, et quidquid admirabile est moeniis suis conclusit.

Haec litera olim ab iis, qui muta loquela aenigmatice loquebantur, tangendo renes, quos hucusque descripsimus exprimebatur.

SIGNATURAE IN HERBIS, ET PLANTIS.

ITa verum est denique (prosequitur ratiocinando diligentissimus observator Joannes Andreas Marthiolus) tantam apud antiquos fuisse plantarum, herbarumque aestimationem, ut Reges et Principes fortissimi in triumphis suis non solum spolia Regnorum obtentorum, nec solum Reges devictos, ante se captivos ducerent, et in spectaculum exhiberent, quin et varias, peregrinasque plantas portari jusserunt: Dequibus non minorem sibi gloriam accumulandam (quippe quod in hortis Romanis deinceps plantarentur) quam erectione statuarum, de marmore, vel metallo constructarum; sicut et arcuum triumphalium exhibitione credebant, quibus rebus Romanus populus Heroes suos perpetua posteritatis memoria nobilitabat. Quam plantarum gloriationem utique non praetendissent, si earum virtutes, et operationes medicinales experti non essent.

[note: Portulaca correctivum est renum. ] Ut autem ad renes descendamus, unicam solam signaturam in his botanici, et Naturales observant, portulacam nimirum. Haec igitur herba etiam idiotis jam nota (facile enim in hortis nascitur, et elevatur) a Plinio bifariam describitur, quarum unam domesticam, alteram sylvestrem nominat. Domestica calamum teretem, habet, et elevatum, folio pingvi, lucido, et sat largo. Altera se distendit, et per terram serpendo vadit, sine calamo, folio breviori, et minus [note: 6. De facult. simplicium. ] pingvi. Galenus Author est portulacam temperamenti frigidi esse, et aquei: hinc eam restagnare fluxiones calidas, et cholericas. Etiam undecimo facultatum ciborum: utimur illa (inquit) in cibis, sed debile corpori nutrimentum praebet. Levat, si tanquam medicamentum consideraveris, stuporem dentium: est enim viscosa sine mordacitate: Denique dicendum eam ad omne genus morbi calidum valere. Haec porro inter plurimas vinutes quibus pollet, (de quibus diffuse admodum Dioscorides (per frigiditatem suam calores renum inflammatorum temperat: et ad tollendum omnem eorum dolorem et affectus valet: sicuc sunt ejusdem facultatis aquae, folia; pulveres, et ungventa refrigerantia: prout est Infrigidans Galeni oleum, et ungventum rosatum completum, et similia.

EPITHETA.

AD manifestandam naturam, officium, et conditionem adjunctorum, nervosa verba sunt Ravisii jam toties citati, et citandi, quae absque nota erroris omitti a me non debuerunt: Quemadmodum pictura illa demum gratissima est, aspectuque jocundissima, quae variis, et ut ars praescribit idoneis obducta est coloribus: sic etiam poemati multis, et decentibus epithetis exculto, summa inest gratia, miraque svavitas. Quod secus accidit, si nuda duntaxat verborum connexione absolvitur. Haec sententia tantopere ad vivum rem exprimit, ut ulteriori argumenta egere non videatur: unde ut de toto ad partem descendamus, quamvis circa renes, nec metaphoram, nec aliud quid invenerim, unde possit proprietas quaedam deduci, paucissima etiam de lumbis repererim, haec tamen pauca quae sequuntur, qualiacunque sint, cum omni exactitudine collecta velim benevolus Lector boni consulat. Itaque a Quinto Sereno inprimis lumbi pennati vocantur. Saevit pennatis baerens injuria lumbis. Lascivi a Martiale: Lascivos docili tremore lumbos. Salaces a Fausto: Dissolvas lumbos aliena in Jura salaces. Calidi ab eodem: Mascula sed calidos habitat lascivia lumbos. Teneri a Juvenale: Si tenerum attritos Catinensi pumice lumbum.

Hic ego, ne forte te his voluminibus flammarum inflammem, a scriptione manum abstineo, dum animadvertere mihi licuit, cum quanta prudentia et cautela Scriptores hanc materiam parcam esse voluerunt, et supra eam in considerationibus quam modici sint. Dixerim me nescire utrum currus Solis a Phaetonte subversus plus ardoris, et ignium protulerit, an vero lumbi et renes, qui rotae, et equi Veneris dici possunt. Unde non immerito hic illud Ovidianum repetere libet:

Quid facies facies Veneris cum veneris ante?
Non sedeas, sed eas, ne pereas, per eas.

Poterit igitur benignus Lector ex supramemoratis facile concludere, quanti operis sit dare laudis tributum hujuscemodi parti, quae detractā Anatomia, parce, aut omnino nullibi in chartis invenitur. Cum enim haec pars corporis tecta sit, utpote pudendis vicina, de qua propter honestatem et ex officio mihi plura ratiocinari interdictum est, non sine judicio verendum mihi erat, ne ulterius me hisce ingerens, plus lapparum et zizaniorum, quam frugiferae


page 303, image: s303

messis, e tam sterili campo colligerem. Nolui tamen committere, ut non hic aeque, ac mihi alibi consvetum est, pensum meum solverem: lege et indulge, nec tibi admirationi sit imperfectio mea, in hac etenim materie, ut dixi, praeter Medicos, pauci sunt, qui laboraverint.

Reflexiones supra renes et lumbos.

Ampie cisternae, et aquedotti aperti
Nel humano edificio io vi raviso:
E perche l' huom non sia dal duol conquiso,
Siete con esso immobil mente inserti.
Qual di vario lavor vaghi concerti,
Qui ramo a ramo in ogni parte e intriso,
E ognuno a l' opra suapronto, e diviso
Quasi di cupi ardor spiragli certi.
Non m' incolpino qui Momo, o Aristarco,
Con additarmi esser le reni il telo
Del lascivo piacer tratto da l' arco.
Che da simil composto jo pur disvelo,
Che, formato da pria, da simil varco,
Esce il mortale a vagheggiare il Cielo.

UMBILICUS.

Anatomia.

QUamvis in ventre inferiore positus sit umbilicus, non tamen pars talis est, quae silentio praetereunda sit, tam quod in homine perspicue meditullium occupet, quam ob circumstantias, et significationes, quas admittit. De origine ejus, et principio multi arbitrantur venas ejus de utero provenire, easdemque tam vicinas umbilico esse, ut prius a foetu divellantur, quam ab utero. Sic Galenus sentit, dicendo: [note: Lib. de dissect. uteri. ] Vasi, quod in corio est, principium, dat finis illius, quod per uterum propagatur, ut duo haec unum esse dicere possis. Sic enimvero unum osculatur alterum, ut firmiter connectantur, et sicut vena una trahit sangvinem ab altera, sic una arteria ab altera spiritum recipit. Hoc ipsum scripsit Aristoteles: [note: Lib. 7. c. 8. de. Hist. animal. ] Umbilicus velut putamen est circa venas, quarum origo ab utero est: habentibus quidem acetabula, ex acetabulis; non habentibus vero ab ipsa vena. Cum vero Galenus de continuatione et vicinia vasorum loquitur (ait Laurentius Galeni commentator) pro vulgi consvetudine finem unius vasis principium dicens esse alterius, non id de vasis physicis, aut origine intellexit, sed de mathematicis, et, prout barbari ajunt, quantitativis.

Sunt praeterea alii, qui arbitrantur primum omnium venas, et arterias umbilicales generari, et de his deinceps omnes venarum praedictarum radices propagari: venas enim de hepate, arterias a corde derivari. Prius autem formari venam umbilicalem, quam hepar: parenchymata enim absque sangvine non coagmentari, nec sangvinem nisi per canales ferri: itaque primum umbilicalem venam formari oportuisse, quam hepar. Haec opinio ab aliquanto tempore probabilis visa fuit Laurentio, sed eam ex rationibus hic pone sequentibus deinceps rejecit. Impossibile ei videtur de tam exiguo ramusculo radices tam numerosas progerminari, tot venarum, tamque insignium, quae per omnem jecoris substantiam sparguntur. Partes siquidem, quae aliunde nascuntur, inde continuari debent: sed quae ad umbilicum pertinent, cum cavae sint, continuationem, aut viciniam non admittunt, nisi per aperturam, aut anastomosin radicum venae portae. Absurdum enim, et omnino improprium est credere (inquit idem author) de praefato ramo prius efformari hepatis parenchyma, et proinde omnes adeo venarum radices ab eodem oriri.

Delineantur primum in parte carnosa partes spermaticae: et quis est, qui dixerit arterias propagari a vasis umbilicalibus? Non enim hae recta via ad cor feruntur, sed rami Iliaci. Oeconomum laude dignum non dixeris, qui prius cogitet muros, quam fundamentum construere. Novi quidem (ait praememoratus) multos asserere, haec vasa radices esse, quibus embryo nutriatur: et eadem ipsa non secus ac plantam aliquam ante caetera omnia formari. Sed velim noverint in, foetum non prius nutriri, quam formatae, aut saltem delineatae fuerint partes spermaticae: nec enim tum temporis adhuc necessaria est nutritio.

Itaque illud firmum maneat (prosequitur Anthor noster) praedicta vasa principium suum habere cum reliquis, venamque umbilicalem propaginem esse a vena porta, cui vicina est, duas autem arterias rivulos esse aortae in ramo Iliaco descendente: primumque perfectionari venam, et arteriam umbilicalem quam caetera vasa; illic enim major necessitas est coagmentandae carnis.

Quandoquidem porro intra duas peritonaei tunicas haec vasa aperiuntur, ab antiquis umbilicalia nominata, ordo ratiocinationis nostrae exigit, ut de his prius, quam de illo demonstremus. Dicuntur umbilicalia, circum illa enim gyrant, et uniuntur. Haec vasa quadrifariam solum distingvuntur: in venam, arterias binas, et dictum Urachum. Nascitur vena de radicibus venae portae, et ab hepate: propago est non minus dictae portae, quam venae azygos: exeuns inde per rimam, vel scissuram jecoris, per duas deinceps tunicas peritonaei lata, ad umbilicum conducitur. Qui nosse desiderat, qua ratione divaricetur, et visibiliter cum chorio jungatur, necessarium est, ut ad formationem foetus, ad modum et descriptionem illius recurrat.

Rursumduae arteriae exeundo de ramis iliacis, et sustentatae a membranis peritonaei, ad umbilicum ascendunt, et proserpunt. Sunt autem propagines arteriae Iliacae, potius quam radices. Vena interim embryonalis nutricula vocatur, per illam enim novem mensium spacio, quibus in utero foetus continetur, alimentum suum recipit: Refundit illa maternum sangvinem, eundemque purissimum, in radices venae portae, et inde per admirabilem fissuram in venam cavam embryonis. Hae arteriae a peritis spiritus vocantur, mediantibus enim his foetus spirat, aut ut proprie loquamur, respirat. Hujus respirationis via praefatae arteriae vocantur, harum etenim ministerio respiratio fit, et per eas foetus transpirat: et praedictae venae idcirco umbilicus vocantur, et


page 304, image: s304

radix ventris. Id quod famosus Hippocrates expressit, sicut Medici referunt: Antiquius alimentum per abdomen umbilicus. Restat declaratio quarti vasis, quod de fundo vesicae nascitur, et mediantibus tunicis peritonaei ad umbilicum fertur, vocatum Urachus. Canalis cavus est, palam ad hoc factus, ut urinam ferat, non solum in brutis animantibus, sed in homine quoque: id quod manifestae patet in iis, qui, dum obstructa, et occlusa illis cervix vesicae esset, per plures menses urinam per umbilicum emiserunt, quo illa regurgitavit: prout illud duffusius in libro Anatomiae octavo refert Laurentius.

Haec quatuor vasa, quae in umbilico uniuntur, cum primum ab alvo materna foetus prodierit, in veracia, et emerita ligamenta degeneranr, vesicam et hepar suspendunt: talisque hujus partis dignitas est, observata ab AEgyptiis, ut siquidem in suppliciis publicis, a carnifice, itinerum publicorum praedatoribus ipsa pellis a capite ad calcem usque decorticaretur umbilicus nihilominus intactus permaneret: hoc enim dempto, ligamentis suis orbata vesica, non secus ac hepate, ipse decorticatus sine mora interiret. Sed de his satis dictum sit, dum Lectorem, qui plura his desiderat, ad copiosiores Anatomicorum tractatus remitto: transeamus ad

HIEROGLYPHICA.

IS qui mentem suam sublimius sensu literali non levat, facile arbitrari poterit rem praeposteram, et omnino incongruam esse, si deorum immortalium inter paganos maximum vel sculptum, vel pictum in figura et forma umbilici viderit. Jupiter olim omnium deorum maxime decorus, et bene dispositus, omnium perfectissimus exhibebatur, nihilominus etiam in hac forma ignobili, et obscura, ita ut Cyclopis oculus videatur, sine luce, sine pupilla apparuit. Adeone desunt majestosa corpora, exotica, et excelsa, quae majestatem caelorum maximam exprimant? Ita ut necesse fuerit ad partem tam imperfectam, tam abditam descendere, quae in semetipsa perfectionem nullam admittit.

Haec nimirum objecerit, qui praeter internas rationes quidvis aliud mensurare, et comprehendere voluerit. Sed aliter de his sentiunt, qui vetus illud Poetae maturiori judicio considerant. Jovis omnia [note: Providentiadivina. ] plena: Intelligunt per hanc Deitatem providentiam illam, cui in orbe terrarum, et in caelis ad beneficium universale invigilanti, nil tam occultum et obstrusum est, quod non consideret, et penetret. Quia vero umbilicus centrum hominis aestimabatur, hinc quod centrum mundi, idem et umbilicus Mundi dicebatur, ubi melius summus Jupiter collocari poterit, quam in hoc eodem centro? Hic locus ei proprius est, ad quem lineae omnes tam invisibilium, quam visibilium rerum omnium, creatarum, et increatarum tendunt, tanquam in specificum sibi, et determinatum locum: in quo centro multi prudentissime Creatorem caeli residere authumant.

[note: Lib. 4. ] Refert Curtius se in tabula quadam, vel exquisitissimo Smaragdo, intersecato ab aliis gemmis, hoc ipsum exsculptum vidisse. Valerianus item recenset vidisse se idipsum in numismate quodam Clarissimi Senatoris Veneti Stephani Tiepoli. Sed, meo arbitratu id melius ab Ecclesia describitur, ubi ait: Deus, [note: Matth. 6. ] cujus providentia in sui dispositione non fallitur. Haec item ait: Ne soliciti sitis corpori vestro quid induamini. Haec est, quae nos foras ad campestria egredi jubet, et illic minimos flores contemplari, multo elegantius vestitos, quam non erat in omni gloria sua, et paludamentis regalibus, in bysso, et purpura sua Salomon. Haec materia, non solum pulpito apta est, sed etiam talis, quae ad volumina adimplenda sufficeret: Ex quo nimirum divinae erga nos bonitatis et munificentiae amplitudo omni temporis momento dignoscitur.

[note: Umbilicus Hieroglyphicum mundi, vel patriae. ] Rursum ex eo, quod umbilicus in medio hominis, vel parvi mundi situs est, Hieroglyphicum majoris mundi habitus est: nec minus tamen etiam cujusque patriae: quisque enim de patria sua, ubi natus est, et ubi commoratur in omnes partes mensurat, et et semetipso exordiens totum mundi gyrum describit: ab eo nimirum terrae puncto, ubi collocatus est, principium mensurationis suae formans. Unde Pierius Valerianus inquit: Et quoquo versum iter arripuerit, patriam semper quasi centrum sibi constituit. Marcus Tullius in actione quadam contra Verrem, per umbilicum, locum medium intelligit; sic situs ille, unde Proserpina rapta fuit a physicis, et mythologis umbilicus Siciliae appellatus fuit. Quandoquidem vero patriae Hieroglyphicum jam allatum est, propter amorem innatum ad eandem, juxta Proverbium: Dulce videre suos: memini me id aliquando in Ode quadam sat prolixa exposuisse, de quo illud, ut reor, minus imperfectum est quod huc refero:

Dolce libar su' matutini albori
Sotto cielo nativo aure serene,
Dolce stretto vedersi in fra catene
De l' Amor de Parenti, e Genitori.
Poco giova, che imbiondi il Tago ondoso
Di masse d' or le rinomate sponde,
Se, fatto poi per lor gioco de l' Onde
Avido il peregrin non trae riposo.
Vatene pure a conquistar di Collo
Fortunato Giason lapelle d' oro,
Che non ti cede iu pallido lavoro
Dal suo campo nativo il vil hifolco.
La doue spuma arene d' oro il Gange,
Sertorio approdi, il vincitor Romano,
Ch' a lui porge i tesor fortuna in vano,
Se lungi al patrio suol s' afflige, e ange.

[note: Lib. 5. Decad. ] Patriae memoria dulcis, ajebat Livius: Et Seneca: Grave est patriam perdere, gravius timere, gravissimum utrumque. Hoc ut verum sit, quanto satius erit patriam communem paradisi cogitare? Utquo hoc nobis curae sit, inter complures sanctos nos verbis [note: Serm. 30. in Cantic. ] admodum efficacibus monet Sanctus Bernardus: Quousque adoramus, et non gustamus prospicientes patriam, et non apprehendentes: susprirantes, et de longe clamantes? Ad hanc vociferabantur, ad hanc aspirabant per repetita intervalla S. Paulus, et Propheta Regius, ille quidem: Cupio dissolvi, et esse cum Christo: alter: Quis dabit mihi pennas, et volabo, et requiescam? Haec anagogia summi momenti est, et argumentum non minus, quam superius illud, foecundum, et dives.

[note: Finis rei, umbilicus dicitur. ] Umbilicus praeterea sicut est Hieroglyphicum medii, sic finis quoque est, prout paulo diffusius in Proverbiis patebit. Unde Martialis videns se adfinem libri pertigisse, ajebat: pervenimus ad umbilicum. Hic multi decipiuntur: Quidam, inquit Pierius, arbitrantur umbilicum libri, esse extremitates ejus ornatas vel argento, vel alio metallo, aut vero etiam aere, prout mos antiquorum erat. Quidam dicunt insignia autoris in medio tegumenti esse impressa. Rursum alii opinari sunt, umbilicos sigilla quaedam esse, quibus libri obsignabantur, et clausi erant, unde Porphirionem quendam citant, qui ait: Deus, Deus, nam me vetat inceptum celeres promissum


page 305, image: s305

carmen Jambos, ad umbilicum ducere. Alii rursum diversas ab his significationes trahunt, intendentes [note: In 30. de Oratore. ] ad idquod M. Tullius ait: Sed tum ita solet narrare Scaevola conchas eos, et umbilicos ad Cajetam, et Lucrinum legere consvevisse.

Quidam per umbilicos lapillos quosdam lotos, et mundos intelligebant, qui formam gerebant testudinem, quae buccinae dicuntur, vel limacum, aut muricum, de quibus color ille purpureus sumitur, quorum figura in volumen acuminatum desinit, et fimilitudinem habent cum umbilici involucro. Hoc igitur nomine librorum suorum fines appellabant et Horatius, et Martialis, et Ovidius: libri enim antiquitus non nisi una pagina constabant, sed longa, larga, et capace. Unde etiam, quaecunque lucubrati fuerant, poemata in his signabant, non more nostro eadem in paginas dividendo, et in chartas. Praefata vero pagina circa lignum quoddam volvebatur rotundum, quod in libri extremitate cernebatur: hoc autem lignum umbilicus nominatum fuit. Erat autem vel de cedro, vel buxo vel cypresso vel ebore formatum. Summitates ejus varie adornatae erant, saepe coperculis argenteis, vel aureis, imo et gemmatis: aut vero illic folia, vel figurae depictae erant, pro voluntate videlicet vel Scriptoris, aut Possessoris. Vocabantur item cornua libri: hinc Ovidius:

Candida nec nigrae cornua fronte geras.

Hoc est, nec de ebore sint, nec de gemmis, aut quovis alio ornamento pretioso. Hinc item Martialis:

Explicitum nobis usque ad sua cornua librum.

Hic libri finis, juxta Horatium, etiam libri principium indicat, quia per hunc intentio Authoris dignoscitur. Hujuscemodi libri de papyro contexti erant, a Regibus primum, tanquam res admiratione digna, de Nilo AEgypti portata, posthaec in Graeciam translati sunt, et sic sensim hoc scribendi genus invaluit, cum prius non nisi stylo scriberetur in tabulis cerā oblitis. De saeculis illis deplorabilibus, ubi cum labore tanto affectus cordis exprimebantur, erudite svavissima Musa Commendatoris Testii cantabat:

Di lor corteccie ignude

Fe mille piante in silue, aro le cere,
E ne lor solchi i suoi pensier distinse:
Da l' Egizia palude
Con bel furto involo frondi straniere,
E di fosco color note vi pinse,
Lanosa greggia estinse,
E con penna sagace in varie guise
Segno le spoglie dell' Agnelle ancise.

Recordor me quoque super hanc materiem admodum prolixam orationem texuisse.

Valerianus doctissimus vir refert, vidisse se complura volumina de eadem materia composita: sicut inter alia Romae in Rupe Eliae, inter thesauros loci illius: ubi praeter caetera volumen Archetypum sit, ex dono Imperatoris Constantini, Originale doctissimarum Sanctionum, et Decretorum, quae in papyro scripta sunt, compacta per tenacissimum gluten, et proinde laevigata, vel dente canino, aut vero per vitrum expolita: ita ut quidquid intus scriptum est, omnino lucidum sit, et applanatum. Non dissimile involucrum et ego me vidisse memini in famosissima bibliotheca augustissimae Religionis Patrum Salvatoris Bononiae.

Sic enimvero in omni adeo aetate ad Praedecessorum memoriam aeternitati consecrandam, ars semper operosa fuit: sed, liceat dicere, nunquam usque adeo foecunde, sicut hodierna sunt tempora, quae vix habent unde complementum perfectioni suae majus acquirant. Habes ergo hic librorum umbilicos descriptos.

Quod autem ad verum et materialem umbilicum attinet, dixerim eum, si illic erat concupiscentiae, hic, utpote truncatum a victima (sic enim lex divina in Levitico imperabat) Hieroglyphicum esse castitatis, et pudicitiae. Et sicut circumcisio instituta est, ut doceremur a nobis peccatum omne recidere, et omne vitium; sic in faeminis haec pars rescissa, utpote Veneri olim dedicata, animum demonstrat pudicum, et ab omni concupiscentia alienum. Hoc vitium reprehendebat [note: Ezech. c. 16. ] Propheta Ezechiel in Civitate Hierosolyma, dicendo: Qando nata es, in die ortus tui, non [note: Iob. 40. ] est praecisus umbilicus tuus. Et Job ait: Virtus illius in umbilico ventris. Supra quod Eucherius habet: Ut per hoc faeminae significet genitalia, sicut in viro lumbos dicimus. Nam umbilicus est concupiscentiae signum. Castitas flos ille est amoenissimus, et gratissimus naribus divinis: candidissima byssus est, qua agnus immaculatus vestitur: margarita est, quae de caeli rore purissimo nata, commistionem non novit. Nec igitur mirum si poeta de corrupta Virgine inquit:

Cum castum amisit polluto e corpore florem,
Nec pueris jocunda manet, nec cara puellis.

Unum itaque fugiatur, et alteri inhaereatur. Atque hic finem faciamus Hieroglyphicis.

MORALIA, et MYSTICA.

EZechieli Prophetae in visione quondam Dominus apparuit, ei intimans, ut certum populum quendam habitatorem Sabaeae exterminaret, sic eum alloquens: [note: Cap. 38. ] Super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit, et esse habitator umbilici [note: L. o. ] terrae. Super quem umbilicum Isidorus Clarus inquit: Terra Israel in meditullio terrae sita est, sicut in medio corpore umbilicus: de quo alibi scriptum est, operatus est salutem in medio terrae. Hanc item scripturam [note: Hieron. In Ezech. 38. Gregor. in Cant. 7. Ambr. Inst. Virg. ] commentantur SS. Hieronymus, Ambrosius, et Gregorius, dicendo: Umbilicum terrae significare Ecclesiam, quae medium tenet, et dignitate, et officio, habens Mediatorem Christum. Supra elegantem metaphoram illam qua Sponsus in Sacro Cantico utitur, dum Sunamitidem suam speciosam alloquitur: [note: In Prov. 3. In Ps. 37. hom. 1. et In Ezech. 16. ] Umbilicus tuus crater tornatilis, ajunt Beda et Origenes: Hic uterum B. Virginis intelligi, qui totus tornatilis, et per divinam sapientiam quam in se conclusam habuit, illustris fuit: Indicat etiam juxta eosdem Patres, divini verbi praedicatores.

Salutaria, summique ponderis sunt praecepta, quae Spiritus Sanctus in proverbiis praebet: volens, ut ea [note: Prov. c. 3. ] semper nobiscum permaneant: ait autem: Time Dominum, recde a malo: sanitas quippe erit umbilico tuo. [note: In loc. cit. ] Digna lectu est super hunc locum sententia et reflexio Isidori Clari, qui ait: Dicit autem umbilico tuo, quod [note: In Ezech. 16. ] homo prima fomenta recipiat per umbilicum. Longe diversam ab hac sententiam adducit Hieronymus, qui arbitratur actionem hic significari infirmitatis, et imperfectionis: sicut umbilicus in parte corporis infirma, [note: Iob. c. 40. ] et debili situs est. Scriptura illa Prophetae Job, quae sic habet: Fortitudo ejus in lumbis, ejus, et virtus [note: 33. Moral. 11. ] illius in umbilico ventris ejus: Secundum S. Gregorium indicat, in faeminis incentivum et fomitem libidinis: umbilicus item non praecisus civitati Jerusalem in die ortus sui, juxta eundem, proclivitatem [note: Ezech. 16. ] concupiscenticiae, et libidinis denotat. Denique de hac parte tractari vix poterit, ut in materia tam peccaminosa non impingatur, quippe quae non secus ac serpentis morsus fugienda est, animam simul et corpus veneficio suo infestans: praeterquam, quod in hac ipsa parte interim alia explicando non occurrunt.



page 306, image: s306

PROVERBIA.

IN omni adeo aetate, et tempore, cum tanta singularitate aestimationem suam consecuta sunt proverbia, apud omnes nationes, et provincias, ut magnus Aristoteles (et hic solus quidem, prout Aldi Manutius ait, pro testimonio sufficeret) integrum volumen adagiorum, attestante Laertio, Chrysippo reliquerit, Zenodotus bina dedit: dedit item proverbia Cleantes: pauca insuper collectanea Plutarchus. Eorum aliqua a Disomnophista Athenaeo citantur: De his ratiocinati sunt Clearchus Solensis, Auditor Aristotelis, Aristides, et Zenodotus: qui in compendium redegit Patccmias Didymi, et Tarraei. In quibusdam brevibus, sed succosis Commentariis Demosthenis citantur proverbia Theophrasti, sicut et collectanea Diogeniani, et Hesychii: Et Suidas, quem in numero horum collocare decet, Theethetum adducit, qui plura super his scripserit. Plutarchus alioquin sat severus, et exactus Author, his adornare quandoque opera sua non dedignatur. Et inter Latinos copiosus in hoc est Marcus Varro, qui pluribus satyrarum, quas Menippeas appellavit, titules proverbiales praeposuit. Romani non minoris esse gloriae opinati sunt, siquidem in consultis suis provcibio responderent, quam si id facerent sententia vel dicto ramosi scriptoris cujuspiam. De his aliisque. insuper attestationibus apparet, in quanta veneratione apud omnes Nationes, et famosissimos observatores semper fuerit paroemia. Dicta sint haec per digressionem dogmaticam, et necessariam, quam vis in praesenti materia umbilici, non nisi hoc solum proverbium invenerim: Idem nimirum, de quo supra ratiocinati sumus: Ad umbilicum ducere: Hoc est, actionem aliquam ad finem luum promovere: quod tamen singulariter de lectione librorum intelligitur, qui, prout diximus, umbilicos suos habent. Supra quod clarius hic, quam supra, ratiocinatur Phorphyrion: Sunt umbilici librorum ornamenta epsadam offea, aus lignea, corneaque umbilici nostri formam imitantia, quae volumimbus jam absolutis addebantur. Juvat autem huc collocare testimonia sat ponderosa Martialis, qui in libro quarto sic ait:

O he jam satis est, o he libelle,
fam pervenimus usque ad umbilicos,
Tu procedere adhuc, et ire quaeris.

Et rursum in libro quinto:

Quae cedro decorata, purpuraque
Nigris pagina crevit umbilicis.

Iterum in tertio:

Cedro nunc licet ambules perunctus.
Et frontes gemio decoros honore
Pictis luxurieris umbilicis.

Adhuc idem in undecimo:

Explicitum nobis usque ad sua cornua librum,
Et quasi perfectum Septimiane resers.

Et sic ad quamvis rem, prout arbitror, hoc dictum applicari poterit: et sicut umbilicus duo viscera potissimum ligata tenet, hepar nimirum, et vesicam, sic finem cujusque rei meliorem esse oportet: secundum [note: De Viginit c. 19. ] paroemiam illam vulgarem: Finis habet rationem optimi: Et S. Ambrostus: In rebus non laudantur initia, sed fines: fudas bene incoepit, et male sinivit: Paulus male incoepit, et bene finivit. Itaque sedulo procurandum nobis erit, ut umbilicus (finis inquam) tanquam nodus reliquas partes omnes constririgens, persectus sit, et melior caeteris.

OBSERVATIONEN

PAusanias, cum erudita reflexione scriptum reliquit, Delphos civitatem Phocidem a Graecis constructam esse, non secus ac miraculum Mundi, totam purissimo, et candidissimo marmore. Ibi fabricae ad caelum usque porrectae, et candorem nivium imitatae, ipsis sideribus tot simulacra puritatis erigebant, quot erant aedificia, quae a solo illo, in altum surgebant. Animi mortalium ab his candidis molibus pudicitiam docebantur, quae tanto magis prodigio similes erant, quod maculam nullam contrahere poterant, nec caducitatem albedini suae metuebant. Quorum marmor candore tanto fulgebat, ut nec purior sit lacti, nec intactis nivibus, aut plenae Lunae, autaurorae spledidissimae, aut liliis, aut hyacinthis. Illuc ducebantur comeatus in abundantia. Prout Srtabo vult, nunc Caltri vocatup: Sophianus eam Thessalonicam vocat Denique felicissimum illic caelum erat, fertilissimum clima, omnium rerum ubertate celeberrimum. Tale autem studium. et exactitudinem Graeci in his aedificiis collocarunt, quod crederent hoc universae terrae centrum esse, unde illud umbilicum nominārunt.

De hoc umbilico, qui in judaea posicus sit, praeter [note: Apud Card. Advent. 113. cap. num. 95. ] testimonia jam producta, doctissinius Eucherius, rationem quaerens, cur ab Altissimo dictum sit: Operatus est salutem in medio terrae; sic scribit: fudaeam dixit, in qua Christus liber avit per crucem mundum, quam aliqui umbilicum terrae appellandum arbitrantur. Hae regiones non multum a se invicem distant: unde ex hoc patet, quam placuerit Altissimo de centro terrae radios benesicentiae suae emittere, et stillas pretiosissimi sang vinis sui, ad benesicium et salutem orbis terrarum, dispergere. His attestationibus praedocte [note: Spieil. Sacr. 117. num. 2. ] Pater Pintus Ramirez adjungit: Vmbilicus exhumani corporis symmetria apud philosophos, et anatomicos, humani corporis centrum habetur, ut nosti inde centrum alicujus rei vocatur umbilicus. Ethic ego quoque de centro ad circumferentiam progrediendo, ad curandos ejusdem morbos considerationem veno.

SIGNATURAE IN HERBIS.

BOtanici et Simplicistae herbam quandam norunt, et annotant, quae per Hetruriam universam crescit: invenitur autem in ruderibus murorum, et aedificiorum tectis, quae vulgo ab Italis copestoie, hoc est opercula dicuntur, eo quod similitudinem operculorum praeseferant, quibus cacabi teguntur, haec igitur herba verus unibilicus est Veneris, sic nominatus, quod figura umbilicum repraesentet. Hujus meminit Galenus in septimo facultatis simplicium, ubi ait: Umbilicum Veneris compositum esse facultate mixta, hoc est humiditate frigescente, insuper et aliquantum amara: idcirco refrigerare, repercutere, abstergere, et resolvere. Si in Emplastrum redactus fuerit, ardoribus stomachi conferre. Creditur, si folia ejus comesta fuerint, inde calculum solvi, et urinam provocari.

Dioscorides tradit radicem ejus rotundam else, sicut olivam. Medetur et igni sacro (qui et Erysipelas) itein inflammationibus, et strumis. Rursum alia ejusdem species invenitur, quam quidam cymbalium appellant, cujus folia largiora, et spissiora sunt, lingvarum instar: formam habet ut ambitus oculi, sicut est sempervivum majus. Producit florem subtilem, qui flos, sicut et semen ejus, hyperico non dissimilis est: radix major est, et ad omnia valet, ad quae sempervivum. Itaque haec herba in affectibus umbilici applicata, opportunum remedium est: qualitatem enim constringentem habet: Imo vero complures sunt, qui eam in amatoriis valere asserunt: id quod non crediderim: nec enim arbitror in quoquam vulgari simplici tanta activitatem sympathicam in veniri: sicut et ob frigiditatem ejus, et humiditatem. Cumque amor affectus animae sit, non video qua ratione herba simplex, cum eadem habere commercium, et ad motum in ea procurandum virtutem habere possit, aut ad hoc valere, ut per sympathicam influxionem suam morbis animae medeatur.



page 307, image: s307

In omnibus autem Saeculis, et mundi cursu, valentissimi scriptores extiterunt, qui de facultatibus plantarum, et herbarum plura tradiderunt. Quos viros omnes propemodum Nationes, praesertim autem Romana, in tanta veneratione et culta habuerunt, ut Joannes Andreas Matthiolus memoriae dederit, cum iisdem Romani Carthaginem devicissent, eos confoederatis Principibus, et Regibus, quoslibet libros dono dedisse, nec aliud Romam tulisse, nisi duo et triginta volumina de facultatibus plantarum, in latinum Idioma transferenda, adjungendo opera Maganis Carthaginensis de Agricultura. Sed de his dixisse hactenus suffecerit.

SOMNIA.

VIx in mundo, ut reor, mania magis insensata est, quam opinari, ut maxime oculi clausi fuerint, tanto clarius eos videre posse: et quanto fortius obscurari et sopiti fuerint humani sensus, tanto eos maxime vigiles esse, ita ut in futurum prospiecre et providere possint. Qua ratione enim phantasia, oppressa a fumidis vaporibus ciborum, et musti, libere pervagari poterit ea spacia, ad quae ipsa adeo hominis cogitatio, quamvis alioquin velocissima, pertingere nequit? Somnus ex quarundam lassitudinum genere prodit. Verba sunt Peripatetici nostri. [note: Arist. De somno et vigilia. Plut. De educ. liberis. ] Et Plutarchus: Hostis, inquit, disciplinarum labor et somnus. Nihilominus Onirocriti isti, et somniatores, homines simplicissimi, gloriari non verentur, se omne id, quodcunque nocturnis deliriis apprehenderunt, in vaticinium futurorum deducere. Itaque apud eruditissimum Pierium legitur, quod hujuscemodi divinatores tradant: siquidem peregrinus quispiam somniaverit se umbilicos duos habere, brevi eum eventus patriae suae varios et novos intellecturum: quod praeterea brevi ad patrios lares reversurus sit, plenus aestimatione, et applausu, ex quo ei honorum gradus accrescant. Quod mendaci um tanto magis apertum, et insolens est, quantum per naturae cursum ordmarium impossibile est, duos gerere umbilicos; quod si factum fuerit, natura videlicet degenerante, ejusdem vitium monstruosum est, raroaceidens. Sic enim vero illud verificatur, quod de potiori nascitur minus, imo maximum redundat in nihilum. Voluit hoc regius Contor exponere, dum ait: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt in manibtu suis. Et idcirco paulo post ait: Imaginem illorum ad nihilum rediges. Pondus hujus veritatis optime Commendator Testius intellexit, qui de Amantibus sic loquitur:

Chi tra l' auree catene
Di crespa chioma accolto,
Sogria mille d'amore insanie, e follet
Vinto dalle Sereni
Pupille d'un bel volto
Giura che va mortificato il Sole,
E che l'Indiche vene
Spogliando lastrico l'eterno fabro
Di perle un seno, e di rubini un labro,

[note: In speculo. ] Pro conclusione S. Augustinus inquit: Somnia non sun observanda.

Interim te mi lector oro, ut hanc particulam de umbilico non rejiciendam putes, quam penna mea tanquam parens ejus produxit: memoria tenens, umbilicum dedicatum Veneri, ideoque amoris et dilectionis sanctae memineris: recordare item, quod ad umbilicum usque pervenerimus, hoc est ad tractatus finem, qui cum, fuerit de rebus non omnino imperfectis, justum erit eum non vilipendere lege, et ignosce.

Allusiones.

Ad id, quod umbilicus centrum est hominis, et quod per eum in utero materno partui nutriatur, et augmentetur.

Ite Argonauti, e con rostrati pini
De salsi flutti le campagne arate,
Tutti del mondo i lidi circondate
Per trouar poli, e misurar confini.
Nel picciol Mondo mio questi ho vicini,
Se del tutto le parti iui adunate,
Qual da nodo natio stretto, e legate.
Riconoscono insieme, e centri, e legate
Quante per questo varco auuien, che adune
La natura nel aluo anco celato
Prodiga al parto suo sorti, e fortune.
Non anche uscito a respirar il fiato,
Retto e cose da l'accennata fune;
Ch' indi si nutre, e pargoleggia il nato.

GENU.

Anatomia.

OBservabilis, consideratione digna, et insignis est, non minus superioribus, materia, et tractatus de genibus. Genu enim est, quod erigit, quod sustinet, quod incurvat hominem, uniens suram et pedem cum femore. Unde apparebit pedem in tres partes dividi. Genu est, quod flectione sua, inclinando corpus, nos adoratores summi Dei reprarsentat: sicut idem genu reverentiam Magnatibus, et Principibus exhibet. Atque ut hinc exordiamur, pes in tria dividitur, infemur, tibiam, et extremum pedem. Os femoris longissimum est in corpore humano. Figura ejus rotunda est, et recta, sed non omnimodo: partes enim ejus externae curvae sunt, et gibbosae: et posteriores internae simae sunt: idque ut agilitatem, et promptitudinem ad ambulandum, vel currendum praebeant.

Observantur illic pars superior, et inferior, anterior, postrema, interior, externa. Pars superior articulatur, vel conjungitur cum ossibus Ischii per cavitatem, vel enorthrosin. Unde etiam affectiones vel pathemata sunt, quae Ischias appellantur: Parte Sui inferiore percommifSuram, nominatam ginglymus, tibiae inseritur. In parte superiori tres apophyses sunt, hoc est partes externae, vel protuberantiae: caput nimirum femoris, et bini trochanteres, vel rotatores, vel etiam processus ossis majoris.

Caput praedictum ab Hippocrate Articulus maximus nominatur: rotundum est, formatum ab epiphysi, aut vero ex una parte ossis majoris enatum. Inseritur autem in acetabulum ossis ilii, cui per validissimum et illustre vinculum connectitur: ideoque in medio sinuatum, et incurvatum est. Duo trochanteres (sic dicti, quod per eos femorum motus et cursus, promoveatur, propter museulos, qui bis apophylibus inseruntur) ab hoc capite exeunt, et in partem inferiorem cervicis deducuntur, tanquam nodi: quorum unus Rotator major dicitur, ob similitudinem natium, hujus enim musculi praefato rotatori uniuntur. Alteri nomen est: Trochanter minor: cujus usus est, ut ei inserti sint, ab eodemque nascatur processus, vel progressio musculorum ad praedictas partes.



page 308, image: s308

Hi tres processus vere Epiphyses dici poterunt, in teneris enim pueris facile disjunguntur, et relaxantur. Pars inferior femoris per ginglymum, seu cardinem, aut commissuram quandam descendendo cum tibia articulatur: nec tamen haec connexio fit, nisi intercedentibus sinubus, mediis, et capitibus. Itaque in praedicta inferiori parte, et capita duo, et totidem sinus sunt. Horum capitum unum externum, alterum internum est: hoc crassius. est, illud largius, apertius, et depressius, ne motus ab eo obliquus impediretur. Aliae partes ossis anticae, pbrticae, internae, externae, et inaequales sunt, et multis processibus exasperantur, per insertionem et productionem musculorum. Totum hoc os notabiliter cavum elt: unde medullam pro nutrimento sibi proprio habet.

Tibia duobus ossibus constat, quorum majus nomen totius tenet, ab Arbibus focile. majus appellatur. Hujus pars supsrior per ginglymum suum cum osse femoris jungitur: anterior sensim attenuatur, et in sine suo in subtilitatem degenerat: in quo appendix quaedam cernitur prominens, admodum curva, et gibbosa: atque haec malleolus internus dicitur. Anterior pars spina appellatur, in angulum acutum, et longum protuberans.

Est illic os item aliud, fibula appellatum: quae cum non tangat genu parte suisuperiore, parte inferiore processum emittit, vel ramum, aut prominentiam quandam, quae malleoli externi nomen adepta est. Haec bina ossa in similitudinem radii, vel cubiti, in extremitatibus vicina sunt, et contigua. Dilatantur autem, et a se invicem recedunt in medio. Adjumentum item, et operationem tibiae, et ossi femoris os quoddam sphaericum tribuit, quod utrique connectitur articulatione quadam. Incumbit autem genui, a quo genu formatur, appellatum a latinis rotula genu. Etiam vulgo patella dicitur. Hujus usus est, ut tanto magis articulum alioquin apertum femoris cum tibia confirmet, et claudat: ne forte per continuam descensionem, aut genuflexiones luxatio contingat, aut vero disparatio in partibus anterioribus: proinde ut genu flecti, et incliuari in angulo recto possit.

Tria ligamenta sunt, quibus tibia cum femore colligatur: valida, et rotunda: quorum primum minus, et rotundum, de canali quodam per medium ossis condyli egreditur, et in partem acutissimam terminatur: alterum cartilagiuosum est propter asperitatem canalis residui, in media apophysi aliis eminentiori, et foras spectanti desinens. Ultimum denique rursus cartilaginosum est, circumdans cavitatem unius, et alterius tibiae: inseritur autem in canalis medium, qui inter duos condylos femoris invenitur, totumque articulum in binas partes dividit, colligans, tanquam vinculum commune, tibiam cum calcaneo. Motus tibiarum iidem cum femore sunt: curvantur enim et extenduntur, et producuntur, et redueuntur. Quatuor musculi appellati postici munus suum habent ut inflectant; quorum tres de tuberculo Ischii nascuntur: duo interni, unus exterior: horum primus semincrvosus appellatur, alter gracilis: tertius semimem branosus: quartus biceps est, cujus caput unum de commissura ossis, quod pubes dicitur, alterum de exteriori femoris parte nascitur: utrumque robusto tendine iuferius tibiae adhaeret, quam intro flectit, et conducit.

Quatuor itidem sunt musculi, qui tibiam extendunt: unus eorum rectus, duo vasti, et postremus suralis vel galtroenemius. Primus eorum de spina externa nascitur, subtus ilium: duo vasti, ob molem, et quantitatem suam sic appellati, unus externus de tota radice trochanteris, qui ossi majori femoris subjectus est, internus de trochantere minori progignitur, qui trochanter minor et ipse quoque sicut major eidem ossi subjicicur. Suralis ossi surae affixus est, sicut brachialis ossi brachil. Hi musculi omnes in tendinem desinunt, aut ligamentum. Is qui molam vel patellam largius amplectitur, in principium anticum tibiae inseritur, et in genu ipsum; et in hac parte pro ligamine constituitur: Conducunt autem tibiam introrsum versus eam flectendo, duo musculi invicem illigati, alter longus, poplitaeus alter, quorum ille primus plus caeteris abundans, et longus est, natus de spina Ilei, descendens oblique in tibiam in ternam, et anticam. Poplitaeus uatus ab inferiore, et externo tuberculo femoris, inseritur in partem interiorem tibiae, et quadratus est: reducitur vero et revertitur tibia per ministerium unius musculi, qui mem branosus cum sit irascia lata, et aperta dicitur. Nascitur hic cum principio. carnoso, de spina ossis femoris, et oblique in tibiam externam. fertur, et latissimo tendine, omnes propemodum femoris musculos vestit, ad extremitatem ejus usque discurrens.

Sufficiat haec cum Antesignano meo Laurentio, de particulari materia ista ratiocinatum me esse. Qui his fusiora desiderant, petere poterunt, si placuerit, apud Falopium, in hoc diffusissimum: sicut et ab Anatomicis moderuis, quorum lucubrationes quotidie noviter Reipublicae literariae, et communi hominum beneficio dantur. Ego enim aliis materiis alligatus, descendo ad consideranda

HIEROGLIPHYCA.

PEdes nostri, non dubitandum est, quin monstra exosa, et horribilia futura essent, imo vero et membra inutilia, nisi sustentati, et adjuti essent a genibus. Sicut enim cubitus manum simul sustinet, et brachium, sic in pede idem operantur genua, tanquam vitalia instrumenta. Haec foras pedem producunt, haec pedem referunt: unde jure merito non minimi ponderis apud nos esse debet pars haec motrix, quam prudentissimi Antecessores nostrinon negligendam, nec vilipendendam esse judicarunt. Itaque [note: Typus misericordiae olim erat genu tangere. ] inprimis genu pro Hieroglyphico misericordiae statuerunt: inde est, quod imaginem hominis referebant, tangentis genua alterius. Crates Thebanus nihilominus hunc ritum explosit, tanquam insidelem inter ipsos adeo infideles, quippe qui, vituperare religionis cultum videbatur. Irrisit ergo hanc observationem, idque adeo, ut cum Gymnassii cujusdam nescio quis Magister supplicandus ei esset, pro eo, quod consveto patriae more contingere hominis genua debebat, femur tetigit, hac ridicula gesticulatione consvetudinem loci exsibilans. Magister autem praememoratus, utpote homo elatus, indigne ferens improperium et supplicantem rejiciens respondit: Quid? an non haec tua sunt ac genua? Quod tantundem est, ni fallor, ac si dixisset: Nunquid tu quoque hac ratione irrideri te velles? Marcus Tullius Lucium Pisonem objurgat, quod cognatocum suorum, et familiarium quempiam indignź a se [note: Orat. post Reditum. ] rejecilset. VerbaTullii haec sunt: Tu meum generum, propinquum tuum; tu affinem tuam, filiam meam superbissimis, et crudelissimis verbis a gebibus tuis repulisti.

Ut verum fateamur, sicut virtus non est, nec plausibilior, nec praestantior misericordia, et placabilitate, sic e contra vitium non est magis detestabile, et invisum, superbia, ambitione, et fastu. Quarum


page 309, image: s309

prima arcus dici poterit, qui quanto magis incurvatus fuerit, tanto fortius sagittam amoris ejaculatur: alteta vero globus igneus est, qui quanto magis fumigat, tanto pejus, et immitius ictus lehales emittit. Prior illa verus Orpheus est, qui lyra sua optime instructa, moribus nimirum optime compositis, sibi lemma illud viri cujusdam ingeniosi meretur, quod typo illo ludentis Orphei subscriptum esse voluit: Carmine docet ire. Altera tygris est, quae adhunc musicalem concentum sibi viscera dilaniat. Illa Deo univoca et propria est: arrogantia vero de Luciferi visceribus nascitur, per quam etiam caelo dejectus est. [note: Super 9. Psal. De miseric ordia hom. in Ep. ad Timoth. Pauli. 24. Moral. De poenit. hom. 7. ] De priori inquit S. Gregorius: Lex Dei misericordia est: De altera: Superbia saepe contrarium quod optat, consequitur. De misericordia affirmat Chrysostomus: Misericordia est salutis praesidium. De arrogantia S. Anselmus: Superbia initium est omnis peccati. De superbia item S. Gregorius: Superbia semper a veritate aliena. De clementia rursum S. Chrysostomus: Misericors magnus homo, et honor abilis vir. Una earum Zephyrus est, quae navem svaviter in portum deducit: altera vero turbo, qui tabulata navium disjicit. mare tempestuosum irritat, et naufragiis quassatam ratem illidit. Itaque non ad femora, sed ad genua curvemur.

Negare non ausim paganos hos, quamvis alioquin scientiis excultos quandoque superstitiosis ritibus, pauperculos delusos, et fascinatos fuisse: quippe qui verae fidei lumine destituti, in tenebris palpando ambulabant. Tale erat Hierogly phicum eorum, quod jam adducturus sum. Experimento didicerant, faeminas quasdam magas, murmurando verba quaedam abscondita, intra genu posuisse pedis pollicem, ac. sic parturientem quam volebant, hoc maleficio ligatam [note: Impedimenta magica. ] tenebant, ne partum suum ederet: ex hac igitur occasione antiqui hominem maturae artatis colloca bant, cum hoc videlicet signo, in detruncata per medium arbore consistentem, cum hac Epigraphe: Impedimentum. Quod Hierogly phicum in omni hujuscemodi negotio valere voluerunt Plinius Author est: antiquos lege adeo sanxisle, ut talis actus, vel a Judice, vel a Principe usurpatus, in locum decretorii inhibitorii valeret: quod verbis pariter vel quovis alio signo expressus, tantundem Authoritatis habeat. Sic enim vero seductor Spititus, per quascunque vias simplicitati credulorum illudere satagit, ut eos per itinera perditionis abducat. Qui vero inimici hujus artibus deluduntur ejusdem versutias non comprehendunt: qui tam impius tam sceleratus est, [note: 11. Moral. Idem 2. meralium. ] ut juxta S. Gregorium, sub virtutum specie iniqua nobis opponat: denique (prosequitur idem Papa) primo opera nostra, deinde verba, et cogitationes accusat.

[gap: illustration]

Homo prostrarus. habens genu humi flexum, et brachia extensa, pro Idea animae resignatae, et omnimodo humiliatae, et de semetipsa humiliter sentientis siimitur. Hinc illud Horatii est:

--- Jus, imperiumque Phraotes
Caesaris accepit genibus minor ---

De hac consvetudine Regius Propheta inquit: Coram illo procident AEthiopes. Majus aliquid est, in terram omnino procidere, eandemque osculari: unde praesatus Psalmista de his inquit: Inimici ejus terram lingent. Haec virtus sola est, quae animum Altissimi commovet, qui tantudem humilitate electorum suorum delectatur, quantum elevatissima oratione. Haec illa virtus est, quae juxta S. Bernardum: [note: super missus est. ] Casum nescit, scit ascensum. Haec de profundissimis fundamentis suis, sublime aedificium ad


page 310, image: s310

caelum usque erigit. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Verba sunt S. Augustini. Vastissimus hic campus est, arrogantiam et ambitionem humanam reprehendi.

Inter humanos casus nulla boni species est, imo nec ipsa, ut ita dixerim, bonitas sat firma, et stabilis est, ut non malitia se insinuare et ingerere in eam possit. Sic primo homini in constitutione saeculorum contigit, qui dulcedine vetiti fructus gustata, vitam prodegit, et generi suo propaginem mortis inslixit. Hoc totum attuli, ut scalam mihi struerem ad explicandum id, quod Pierius de proclivitate vitiorum disserit. Homo (inquit ille) genuslexus, si ex uno latere humilitatem repraesentat, siquidem ad [note: Proclivitas ad vitia. ] terram usque inclinatus fuerit: ex altero haec eadem inclinatio, et vicinia terrae, quod commodum, aut quod benesicium morale designare poterit? Terra enim non raro habitus noxios profert, siquidem dura, gravis et fusca fuerit, producens lappas, urticas, zizania, et semina lethalia. Hinc, si humilitatis significatum detraxris, parum admodum, aut nihil omnino utilitatis inde figurari poterit. Proprer quod praefatus Author inquit: Neque alicubi flectere genua esse Hieroglyphicum, ad terram, hoc est ad vitia declinantium, et humanae cedentium fragilitati, impurisg affectibus inservientium: Adversus quos nisi steterimus, nullam ex hoste victoriam sperare possumus. Itaque necesse est ut macte animo simus, et magna virtute et generositate huic proclivitati, primisque ejus incentivis resistamus, alioquin:

--- Sero medicina paratur,
Cum mala per longas invaluźre moras.

[note: Ex Aldrov. de Crocod. ] Verba Ovidii sunt. Physiographi recensent de Jchneumone, parvo animalculo, quod iustinctu naturalise involvere terrae soleat, ac sic a crocodilo absorptum et deglutitum viscera ejusdem corrodere, et dilaninare. Quam exigua inter pisces remora est? et nihilominus vis remorandi in cursu suo triremes, et ingentia maris navigia? AEdificia non minus a minutissimis rimis, et fissuris principium ruinae suae faciunt. [note: Prov. 23. v. 31. ] Peccatum (inquit sapientia aeterna) Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit, ut coluber. Argumentum ad hoc valet, ut doceamur, quantum saepe damnum de mimmis rebus, et de solis mali principiis pascatur. Unde S. Chrysostomus inquit: Parva, parva non sunt, si ab his maxima proveniunt.

[note: De doloriribus partus. ] Esse nequit quin dolores parturietium, periculosissimi, et lethales sint, ad partum enim suum edendum omnium viscerum commotio, et pene ruptio fit. Horum dolorum Hieioglyphicum olim in tribus statuis figurabatur (quarum typus in Capitolio spectabilis erat) ante altare Minervae collocatis quae supplicantibus similes, genuslectebant. Appellabantur Nixiades: quae ousque inclinatae erant, ut satis appareret eas genibus suis incumbere. Situs et positura quae miseris parturientibus maxime convenit.

Nixidiae appellabantur: omnis enim violentia nisus diritur, unde nomen Nixidiae. Complures sunt, inquit Pierius, qui statuas has Romam a M. Attilio Consule translatas arbitrantur, cum Antiochum Regem Syriae devicisset. Alii Corintho eas transportatas authumant. Grave documentum hoc est, non solum gravidis et parturientibus, sed quicunque sub labote, et afflictione gemunt, ut videlicet ad Deum suum proni recurrant: ille enim solus est, qui sedare tempestatem novit, et post nubila serenum adducere. Ad Dominum cum tribularer, clamavi, et exaudivit me, inquit David. Hinc Deus ipse: Quoniam in me speravit liberabo eum. Haec materia vasta pro pulpito est: quam idcirco hic terminamus.

MORALIA ET MYSTICA.

HIeronymus inprimis, et Origenes Christianos bene morigeratos, et institutos adhortantur: [note: Gen. 3. ] Deo est genu flectendum, quia ab hominibus est ipse adorandus. Iidem ajunt adorationem quam totus populus, casto Joseph exhibuit, cum eum Rex Phatao universae terrae AEgypti praeposuit figuram et symbolum ejus adorationis esse, quam Christo debemus. [note: Cap. 45. 3. 2. ] Supra textum item Jeremiae: Mihi curvabitur omne genu: quod idem a S. Paulo ad Ephesios, et Philippenses asseritur: iidem Authores nos docent, hoc de subjectione mentis, inclinatione animi, et obsequio cordis intelligendum. In eundem adorationis sensum [note: In hunc loc. ] coincidit Isidorus Claras, qui ait: Quod de Christo intelligendum Paulus ad Romanos scribens, docuit. Illud juravit, hoc est, per me. Tollantur enim Idola, et omnes agnoscent verum Deum, et per Illum solum jurabunt.

In multis praeterea Scripturae Sacra locis admonemur fortificare genua: sicut in libro Judicum, in [note: 7. 35. 47. ] Isaia, Ezechiele, et Osee: supra quos paraphrasin suam dederunt, S. Ambrosius, et Gregorius, exponendo [note: De fuga sac. 22. Moral. ] fortitudinem operativam animae hic figurari, quam roborare oportet, proficiendo in operibus bonis. [note: Orig. In loc. cit. hom. 9. Iud. cap. 7. ] Origenes sentit, eos milites, qui in libro Judicum bibisse slexibus genibus de aqua fluminis dicuntur, ex eo, quod omnipotenti Deo parum accepti fuerint, figurasse homines impersectos, nec in operatione sua robustos. Hoc robur desiderabat in Ephesiis suis Paulus, dum ajebat: state succincti: et ad Philippenses: State in Domino. Vult Rupertus Abbas his intelligi posse, tam robur animi, quam corporis. Unde cum genua dissoluta vocantur, id de pigritia, vel timore dici. De hoc in sensu literali Propheta [note: Cap. 2. ] Naum inquit: Dissolutio geniculorum, et defecotio in cunctis renibus. Et Paulus in Epistola ad Hebraeos: [note: Cap. 12. D. ] Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite.

S. Hieronymus animas devotas, quae in oratione promptae sunt ad curvanda coram Deo genua sua, impense consolatur: Exemplo matrum refrigerium divinum nobis describendo, quae curandos, et linteis involvendos infantulos super genua collocare consveverunt. De hoc in Sacra Genesi de Rachel infoecunda [note: Cap. 40. ] habetur: Habeo famulam Balam, ingredere ad [note: Cap. 66. ] illam, ut pariat super genua mea. Hinc item in Isaia: Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.

S. Hieronymus sentit: quod sicut iii, qui Domino [note: In Ep. Paul. ad Eph. 3. ] Salvatori devoti sunt, pro adoratoribus ejus habentur, cum reverentia eidem genua sua incurvando, sic ii, qui se servos peccati prostituunt, cum eadem animi inclinatione eidem peccato se tanquam vile mancipium subjiciunt. Quam assertionem suam in illo scripturae textu fundat, ubi in tertio Regum dicitur: Dereliqui mihi, ait Domimus, septem millia virorum; qui non curvaverunt genua sua ante Baal: cui Hieronymus adjungit: Idolo scilicet, atque peccato. Unde non immerito infert: typum fortitur dinis esse, et valoris, ad hos impuros, prophanosque Idolorum cultus animum non inclinasse, aut deperdidisse:

[note: S. Greg. 4. Moral. 58. Iob. c. 3. Eccl. c. 25. ] S. Gregorius supra Job, ubi ait: Cur egressus ab utero, non statim perii? Quare exceptus genibus?et illud Ecclesiastici: Manus debiles, et genua dissoluta mulier, quae, non beatificat virum suum: Et


page 311, image: s311

supra illud Isaiae: jam ante memoratum: Super genua blandientur; vobis: sic commentatur, et concludit: Genibus excipitur peccator, cum jam de iniquitate sua non confunditur; sed etiam in ea adminiculis pessimae consvetudinis roboratur. Sic etiam super illa dicta Rachelis, ut pariat super genua mea, affirmat insinuari hic quae superius tractata sunt. Ego vero, cum praeter memorata, uberior mihi materia in hoc genere tractanda non occurrat, interim de particulari isto divertar, transeundo, mi Lector, ad alias diffusiores expositiones, in quibus exactissimi et expertissimi scriptores avari non erunt. Itaque progredior ad

PROVERBIA.

DOctrina proverbiorum tanto plus lucubratione et studio indefesso digna est, quanto magis in omni adeo natione, in omni antiquitate usus ejus applausum, et aestimationem habuisse legitur. Sententia Aldi est: Nullum, inquit, doctrinae genus antiquius esse videtur, quam paroemiarum: prosequitur autem: in his, tanquam insymbolo, universam veterum philosophiam conclusam fuisse. Et quid aliud dixerimus oracula veterum sapientum fuisse, quam proverbia? quae tantam venerationem, et observationem habuerunt, ut dicerentur, non humanum inventum esse, sed de caelo venisse.

Hinc illud vetus: Nosce teipsum, Juvenalis asserit non aliunde, quam illo descendisse: id quod etiam in Delo literis aureis in vestibulo Phani descriptum cernebatur: Quod deinceps etiam in marmoribus, et columnis fieri caepit. Proverbia autem tanto pretiosiora, et majori aestimatione digna visa sunt, quanto compendiosius proferebantur, et sub exigua verborum periodo, vel Laconismo, majora tegebant mysteria. Quis est, nisi omnino demens sit, qui non pluris aestimet gemmam, quantumvis parvam, quam ingentem vilioris metalli massam? Sicin campo literario plus quandoque fructificat exiguum semen figurae, aut proverbii, quod in tempore suo dispensatum foerit, quam diffusa aliqua, et prolixa dicacitas, quae sicut inquit Comes Emmanuel Thesaurus, et Mascardus. longissimis et inutilibus Anabolibus, et digressionibus scatet.

[note: Canoch. Aristotelic. Art. hist. Defensio earum personarum fieri solet, quae maxime nobis sangvine propinquae sunt. lib. Moral. 9. ] Utantem horumaliqua in medium proferamus, de genere ad speciem descendendo, occurrit illud de genu: Genu sura propius. Hoc proverbium originem suam debet viro cuidam; qui cum videret binos cognatione proxima sibi conjunctos (quorum unus ei frater erat) acerbissime invicem decertare: nec locum inter litigia haec, et inter verbera habere verba, et persvasiones, cum ergo eos in hunc modum exacerbatos vidisset. nec a pugna divelli posse, nisi morte alterutra subsequente, partes fratris suscepit, nec a certamine destitit, donec alter occubuit, quamvis et ipse eum cognatione proxima attingeret. Totum hoc expressit Aristoteles, ubi ait: Accedunt et proverbia universa. ut: anima una, et: Amicorum omnia sunt communia: et: Amicitia est aequalitas: et: Tibia genu propinquior.

Theocritus in Charisto de homine tenaci loquens, qui nimirum sibi soli vivat, nec minimo suo commodo se privare pro utilitate proximi velit, sequens adagium refert:

Verum quisque sinu occludit dextram: illud et unum
Cogitat, unde sibi congesta pecunia crescat:
Nec cūiquam abstersa rubigine donet amico:
Imo statim hoc mihi: sura genu longinquior inquit.

De hoc Plautus illud intulit: Tunica pallio propior.

Id quod nostri de plebe Itali, sic vulgo ajunt: Stringe piu la camiscia, che non fa il gipone. Hoc proverbium sententiae Hesiodi affine est:

Sed nec germano quisquam est aequandus amicus.

Nec vero hoc adagium apud eos locum invenit, qui christianam charitatem perfectam profitentur, quippe quod nimium sui amorem sapiat: a quo longe S. Paulus recedit, dum ait: Alter alterius onera portate. Etalibi: AEmulamini charismata meliora: hospitales invicem sine murmur atione. Digniores quippe sunt laude, quam vituperio, qui sequenti proverbio [note: De diligendo De[?]. ] adhaerent: Diligere tota virtute, est fortiter pro justitia sustinere. Verba sunt S. Bernardi.

Ei qui sanus, et robustus est viribus, res modici laboris, et momenti est genu flectere. Haec actio autem, prout memoratum est, humiliationem, et ob sequium indicat. His itaque cognitis, cum Antiqui [note: Ne in minimo quidem cedere. ] demonstrare vellent, quempiam nec in minimo quidem cedete velle, sic illud enuntiabant: Ne genu quidem flexo. Hoc est nec minimum quidem humiliationis actum exhiberem, ne genu quidem flecterem. Dictum hoc adauxit Philostratus, magnus Philosophus, et Academicus, qui in Anthaeo sichabet: Ne genu quidem curvato adversus Anthaeum, exuitur. Idem Author alibi ante Herodem sic ait: Hic genu flectamus.

Metaphora item ab hoc traducta est, quod cum sessuri sumus, primo genu inflectimus: sic inveteratum illud Italorum proverbium sonat: Non mi levarei da sedere. Majorem huic dicto authoritatem tribuit Comicus AEschylus, cum in Prometheo suo Vulcanum introducit, tali modo loquentem: Ideo petram servabis hanc inamabilem in somnis astans, nec genu unquam flexeris. Omne hoc ab Homero Iliade confirmatur, ubi sic de Hectore Menelaus loquitur:

Ille lubens genua inflectet, puto, si modo tristi
Fugerit e bello.

Hicactus interim in iis rebus non improbandus erit, quae reflexionem, aut considerationem non habent: quamvis indecens sit in iis ubi rei gravitas, aut veneratio contrarium exigit.

Improprium illud videtur esse: Dum virent genua. Nec enim genu herba, aut planta, aut arbor est, quae virere possit, et florere: nihilominus id usu tritum erat apud antiquos: sicut risus pratis attribuitur, quamvis nihil humani in se prata contineant. Comes Thesaurus utique hic dicturus esset, hasmetaphoras propter rerum analogiam et proportionem, sicut homo et planta sunt, introductas esse. Hoc verbum virere aetati juvenili datum fuit: sicut de eadem aetate dicitur, quod florida sit. Cum igitur indicare vellent, operandum esse, dum tempus exigit, et aetas [note: Operandum cum tempus est. ] permittit, proverbium sequens inventum fuit: Dum ferrum candet, cudendum est. Hinc Poeta quidam, ajebat: Dum licet, et fluunt venti Navis eat. His consonat Ovidius:

Dum licitum est, annique sinunt tolerare labores,
Aut mare navigiis, aut vomere findite terram:
Aut fera belliger