01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

HOMO SYMBOLICUS R. D. OCTAVII SCARLATINI.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

[gap: frontispiz (HOMO FIGURATUS ET SYMBOLICUS)]

image: as004

[gap: blank space]

image: as005

HOMO ET EJUS PARTES FIGURATUS ET SYMBOLICUS, ANATOMICUS, RATIONALIS, MORALIS, MYSTICUS, POLITICUS, ET LEGALIS, COLLECTUS ET EXPLICATUS CUM FIGURIS SYMBOLIS, ANATOMIIS, Factis, Emblematibus, Moralibus, Mysticis, Proverbiis, Hieroglyphicis, Prodigiis, Simulacris, Statuis, Historiis, Ritibus, Observationibus, Moribus, Numismatibus, Dedicationibus, Signaturis, Significationibus Literarum, Epithetis, Fabulis, Miris, Physiognomicis, et Somniis; REFLEXIONIBUS ET DECLARATIONIBUS tam ex Sacris, quąm profanis Auctoribus desumptis, OPERA et STUDIO R. D. OCTAVII SCARLATINI OLIM EX NOBILISSIMO CANONICORUM REGULARIUM Lateranensium Ordine, SS. Theologiae Doctoris, Praedicacoris, et Scripturae Sacrae Lectoris, et nunc Archipresbyteri Ecclesiae Majoris Castelli S.Petri. Opus UTILE PRAEDICATORIBUS, ORATORIBUS, POETIS, ANATOMICIS, Philosophis, Academicis, Sculptoribus, Pictoribus, Emblematum, ac Inscriptionum Inventoribus, etc. TOMUS PRIMUS. CUM ADDITIONIBUS ET INDICIBUS COPIOSISSIMIS, Nunc primum ex Italico Idiomate Latinitati datum a R. D. MATTHIA HONCAMP Canonico Capitulari ad Gradus B. M. V. Moguntiae, Directore Congregationis, et Praedicatore Ecclesiae ejusdem B. M. V. Ordinario. [gap: illustration] Cum Gratia et Privilegio Sacrae Caesareae Majestatis Et facultate Superiorum. AUGUSTAE Vindelicorum, et DILINGAE, Sumptibus JOANNIS CASPARI BENCARD, Bibliopolae, ANNO M DC XCV.



image: as006

[gap: blank space]

image: as007

AD LECTOREM, Intentio et Prooemium.

VSque adeo mens humana se in altum saepe elevat, et propriae temeritatis suae alis in sublime fertur, ut ea, quae conditionem et capacitatem suam transcendunt, audere et tentare non vereatur: nihili facien, si, cum pugillus terrae sit, caelestibus se negocus cum Jove ingerat (non secus ac Phlegraei Gigantes olim) dum se montibus cogitationum male ordinatarum et confundit, et extollit, et quamvis ad staturam suam cubitum nullum possit adjungere, cum Atlante nihilominus et Hercule, imponere dorsosuo Sphaeras, et Olimpum ipsum praetendit;

Non conosce stanchezza
Petto di gloria ardente, e ben si vide
Atlante vacilar, ma non Alcide.

Sic de Panario suo hic cygnus intonavit. Videtur in astuti Archiomedis Operibus Altitonans detestari hujusmodi jactantias, quando illic de caelo, quemadmodum apud Claudianum, quasi provocatus ad iram dixit,

Huccine mortalis progressa potentia curae?
Jam meus in fragili luditur orbe labor.

Laboriosior esse nequit virtutis collis: Laboribus Du cuncta protinus nobis vendunt bona. Erat haec Epicarmi viri docti apud Xenophontem sententia: Semitae virtutis distortae sunt, opacae, confusae, vepribus et spinis coopertae, fastagio illius inconscensa sunt, incerta Oracula, illic, manibus rependum est, illic dumeta et tribuli de fronte sudores exprimunt, de faucibus anhelitum, devenis sanguinem: sapiens nihilominus, et vir fortis his non obstantibus etiam naturae suae et virium oblitus, solo magnanimitatis thorace munitus, cum Lisimacho leonibus objicit, et de faucibus eorum lingvas evellit; cum Regulo sufferre gladios novit: pectus


image: as008

suum tanquam vallum, inundationi exercituum opponit, ut Cocles: in flammarum se torrentes praecipitat ut Curtius: nec vero in solis virorum militarium pectoribus haec flamma vigoris succenditur: etiam in imbelli sexu haec scintilla fovetur et ignem concipit, flagrat, et fulgurat. Non tam procul a memoria hominum absunt praeclare gesta et Rhodopum, et Camillarum, et Marpesiarum, et Cloeliarum, et Orynthiarum et tot insuper aliarum, quae palam fecerunt in sphaera activitatis suae, non solum se cum Venere, et Gratiis, et Amoribus blandimenta sua dispertiri posse, sed etiam (sicut Venus) illa comitari Martem; ut in theatro gloriae, numisma Nominis sui futuris saeculis suspiciendum darent. Supponunt cadentibus rupibus dorsum suum Polydamantes, Milones cum Orsis sylvestribus, et cum Tauris indomitis et hirtis luctaturi accinguntur; Eumeni, Phociones, et Socratici viri, et agminibus [note: Gaudentius Bronacoi. ] hostium, et cicutis, et venenis ex adverso stant. Atque ita verum est, quod scripsit is, qui Martem Romanorum (hoc est inclyti Scipionis acta) tam concinne stylo suo consecutus est: Languescunt in Heroum fronte coronae laureae, si sudore irrigatae non fuerint: nec virtutis merces in capitali suo integra permansura est, nisi negotiatio sine intermissione accesserit unde agitari eam, et undequaque concuti oportet, prout Musa illa praefata canit.

Rio, che stagna in Palude
[note: Test. ] Trafetid' herbe, et putrefatte Zolle,
Torbido imbruna l'aque, et le corrompe.

Et haec causa est, quod vir fortis, supra semetipsum dominium suum exercens, usqueadeo fortitudinem fragilis alioquin compositi sui adauget, ut se ultro periculis opponat, fortunam utramque sustineat, et sub base animi intrepidi, regendo Granatum cum Crotoniata spei vivae, tandem coronam adipiscatur, quam ei nemo de manu posthac extorqueat: et his fundamentis nisus ad immortalitatem tendit, ipsis adeo dentibus cum Atheniense Cynegyro (postquam manus jam amissae sunt) Navem hostilem mordicus retinens: actione omnino heroica, ad quam accingebatur, nihili faciens dummodo sibi honor suus esset in integro, faciens immolare vitam et caput suum.

Sed absit ut vir strenuus, sapiens, et virtuti deditus sibi hominum memoriam, aut nominis sui famam actionum suarum illustrium finem statuat, sufficit ei conscientia recte facti, sufficit in officio et actionibus suis [note: Co. Thesaurus Philosoh. Moral. ] gloriose se et laudabiliter gessisse. Verus enim applausus (sicut memoriae nostrae scripto reliquit ille qui tam eleganter inter virtutes distinxit) is est, qui ex semetipso nascitur: statuendo enim apud se, se bene egisse, etiam si secus fuerit, terminum nihilominus suum, et metam consecutus est. Plus valet honesta actio unius adeo momenti, quam mille saecula vitae: Et haec vera gloria est, quā stimulari ad laborem oportet viros generosos, non ad laudem sui, sed ad proximi utilitatem. Vita sua indignus est, qui exponere eam ei dubitaverit, qui eam dedit; sic enim omnem actionem nostram


image: as009

fieri et institui oportet, ut pro DEO primum, pro patria deinceps, pro virtute denique, et pro domesticis suis agatur. Nec ipse Jupiter aegre tulerit sibi caput securi findi, dummodo inde Minerva in mundum prodeat: Etiam post fata Romuli, hasta ejus in arborem conversa, cum umbra sua heroes fortissimos, cives nobilissimos, et populos ferocissimos recreabat. De ultimo Amphionis et Orphei Cytharae concentu, ipsae adeo rupes asperae, et saxa inhospita, harmoniam suam edere, respondente Echo, didicerunt. Et postquam tot palmas Alcidi suo, clava illa inclyta produxit, in oleam transformata est, ut Heroi suo et novae vitae balsamum ministraret, et frontem Pacis illius gloriosae redimeret, quae ei, qui in vitae suae decursu plurimum desudavit, tanto expeditius, et cum majori decore, quietem suam parat. Hinc moralissimus Alciates in Emblematum suorum tricesimo sexto adolescentulum figuravit, qui quanto fortius Palmae procerae ramosdeprimebat, tanto sublimius illa levabatur, cum hac videlicet Epigraphe; obdur andum adversus urgentia. Quamvis illic facies et periculum mortis sit: sicut inter alios Epaminondas nos docuit, qui cum aliter Pelopidam amicum suum salvare, nec ultra niti pedibus suis posset, innixus genubus occubuit, valorem et virtutem genuflexus adorans. Haec vin fortis et generosi essentia est. Scriptum nobis Magnus ille Stagirensis Philosophus reliquit: Fortitudo est, inconcussum [note: Devirtute et vitio. ] a mortis metu, constantem in malis, intrepidum ad pericula esse, et malle honeste mori, quam turpiter ser vari.

Jam vero hae, aliaeque insuper doctrinae, et pauca ex empla hic adducta, inter tot alia quae adduci poterant, in hac professione mea, et quantum mihi in exercitiis meis vacat, me pepulerunt, animumque addiderunt, ut et ego cum sollicitudine, hoc tibi Opus, benevole Lector, pro utilitate et beneficio universitatis, hominem, inquam hunc Symbolicum et Figuratum praesentarem. Fateor me in proposito argumento meo plurimum, imo vero jam nimium processisse, cum oportuerit me (prout tibi sequens declarabit Oratio) adorare potius, et non inscribere magnifici Templi hujus liminaria, et portas. Sed dum mecum ipse perpendo, et de eodem composito me quoque fabricatum, de eadem massa me quoque concretum aliquod esse: cur mihi vetitum sit de substantia mea propria dividere, et actiones meas proprias emetiri; imo et in essentiam meam totum immergi, et dum mihimetipsi praecepta vitae expromo, etiam mundo proficuum esse? De caetu viventium tolli meretur, qui cum habeat unde eis prodesse [note: Bartoli homo literratus. ] possit, idipsum negligenter et otiosus omittit, ait modernorum quispiam. Non nego me Lactantii Firmiani calamum non habere: non ego lepores et candores lactis consimiles illi, qui de lacte ethymologiam nominis habet, in chartis meis distendo: palam nihilominus facio me de penu ejus tale argumentum, talem etiam apologiam, talem intentionem traxisse. Videor mihi jure id repetere, quod ille in eximio illo opere suo de Opificio Dei (quod etiam, sicut in secundi libri fine videre tibi licet, totum traduxi) ad Demetriadem suum ajebat.

Tentabo, quoniam corporis et animae facta est mentio, utrius que rationem quantum pusilit as intelligentiae meaepraevidet, explicare, quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto, quod Marcus Tullius, viringenii singularis


image: as010

in quarto de Rep. libro cum id facere tentasset, nihil prorsus effecit, nam et materiam late patentem angustis finibus terminavit, leviter summa quaeque decerpens; at, ne ulla esset excusatio, cur eum locum non fuerit executus ipse testatus est, nec voluntatem sibi defuisse, nec curam. In libro enim de legibus primo, cum ad summum hoc idem summatim stringeret, sic ait, hunc locum satis (ut mihi videtur) in iis libris, quos legistis, expressit Scipio: poste a tamen in libro de Natura deorum, secundo, hoc idem laxius exequi conatus est, sed quoniam nec ibi quidem satis expressit, aggrediar hoc munus, et sumam mihi audacter explicandum, quod homo disertissimus pene omisit int actum.

Hic ergo operationis meae finis est, ut videlicet et ego mihimetipsi prosim, me acuam, et exerceam, usque ad separationem spiritus; cum enim anima constemus et corpore, utriusque ratio ad salutem obtinendam habenda est. Nollem vero mihi in hoc loco venire in mentem id quod de Chrysippo refert Laertius, qui non aliter nec scholas suas, nec commercia hominum frequentabat, quam oneratus tot libris, quibus ferendis et bajulo labor esset, idque egit ut literatus homo [note: Satyr. 6. ] appareret, propter quod et Bibliolatae ei nomen per illusionem inditum: sic eum Persius deridet:

Despunge ubi sistam
Jnventus Chrysippe tui finitor acervi.

Dixerim nihilominus, me de pluribus voluminibus unum solum, sicut de multis filis telam unam contexuisse, ut nimirum omne id, quod alibi per diversos de homine tractatus dispersum est, hic majori ex parte [note: Satyr. 7] recollectum invenias, quod boni utique consules, eo quod tui ipsius discussio fiat. De caetero nulla me prurigo tangit, de qua Juvenalis

Laqueo tenet ambitiosi
Consvetudo mali, tenet insanabile multos
Dicendi, Caccoethes, et agro corde senescit.

Sed cum praesato Lactantio concludo,

[note: Loco citato. ] Ego autem, ut nos ipsos simul, et caeteros instruam, nullum laborem recuso.

Scio quanto in his argumentis mihi opus sit subsidio, sum enim languidus in periodis meis, in materiis nimium alio distractus, in applicationibus meis longe projectus, in allusionibus forte deceptus, in significatione frigidus, in Metaphoris egenus, in Authoritatibus citandis velnimium quandoque copiosus, quandoque sterilis (congeries, et farrago errorum) nonnunquam igitur mihi illud Ovidii in mentem venit:

[note: Tristium. 2. ] Saepe manus demens studiis, ir ataque sibi
Misit in arsuros carmina nostra rogos.



image: as011

Sed nihilominus suspensus, dixi apud memetipsum, quae unquam chymica ars tam perfecta, ipsum adeo aurum sic elevare possit, ut ab omni terrestri faeculentia purum sit? ubi inter Philosophos tam peritus est, qui ultimas rerum differentias, discutiat, et rimetur? Quamvis cum Adamo poculum, mali, bonique potassemus sub arbore vitae, omne Pelagus ventos habet, omnis mons declive suum, et Persii dictum verum est:

Mille hominum species, et rerum discolor usus,
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.

Scio quantum mihi in his imperfectionibus meis, et in hac subjecti mei [note: Eleg. 1. ] sublimitate, si diligenter expuncta fuerint improperare apud Virgilium Menalcas possit:

Cantando tu illum? haud unquam tibi fistula cera
Juncta fuit? non tu in triviis indocte solebas
Stridenti miserum stipula disper dere carmen?

Sed Poetae cum Poeta respondeo, cum Martiale inquam:

Majores majora canant, mihi parva locuto
Sufficit in vestras saepe redire manus,

Vive feliciter.



image: as012

INVITATIO LECTORIS Ad legendum ea, quae volumine hoc continentur, quae videlicet ad eum ipsum pertinent.

ATe, del gran Fattore alta struttura,
Ch'ogni Elemento ubbidiente cole,
Soura cui veglia la stellata mole,
Et fanpompe di pregi Arte, et natura;
Ate, di cuil' ingegno sol misura
Del Cielo i moti, et l'alte vie del sole,
Che de gli Abissi in le piu cupe scuole
Tutto indagar, tutto saper procura
Ate, mentre di te scrivo, e ragiono,
Invio imei fogli, et tu del tuo Protratto
Sdegnar non dei, benche negletto, il dono,
Se l' huomo incontro al Cielo eun punto astratto,
Ed Jo, se pur fra l'huomo un punto sono,
Cosi di linie, et punt il libro e fatto.

LIBER AD LECTOREM.

SI nimius videor, seraque coronide longus
Esse liber: legito pauca, libellus ero.

Martial. Ep. 10.



image: as013

ILLUSTRISSIMO DOMINO OCTAVIO SCARLATINO In Ecclesia Sanctae Mariae Majoris Consecrata, Archipresbytero meritissimo constituto. AUCTORE IOANNE POASONE FRANCISCO.

OBtinet illustris meritis
Caelestia dona;
Tonat veram gloriam.
Amica veritas elucet tota.
Vide qui sydera petit.
In libris hodie at nomen Jama legit,
Virtutibus omnibus vere est imbutus,
Solia meritissimo parantur in altis.
SOlo vincit amore populos,
Clarissimo legite flores.
At dotibus ornatus, coronatur in omni.
Respice, in isto summo, leguntur meritamagna
Laute vasta, enarrat laudes.
Amabilissimis civibus Musa sonat eloquia
Tibi Viro Doctori, praeconia sono
Ipsaque tua magna, et sancta Minerva docet
Numina, praeclaro disponunt coronas,
Viro Domino Archipresbytero meritissimo,
Sidera tuis, terraque meritis.



image: as014

AD EUNDEM AUCTORIS EJUSDEM.

PRaelari cives nunc cunctis gloria praebet
Laute tonans populis, dicere sancta viri.
Quae sapit in caelis, rerum moderamine summo,
In terris hodie diligit ipsa virum.
At facunda docens, non cessat scribere laudes
Enarrans dotes, Carmina Musa canit.
Discite nunc cives, factorum sancta suorum
At meritis impar sydera nostra petit.
Debentur palmae, flores, debentur honores
Debetur summo gloria tota viro.
Lilia numinibus nostris, sunt certa secundo
Sydera Pastori, Numina nostra dabunt,
Nunc tua servantur, populis praeconia dotes,
Religio cunctis praedicat esse decus.



image: as015

Vidit D. Hyacinthus Cantinus Rector Poenitentiariae, ex Clericis Regularibus S. Pauli, pro Eminentissimo et Reverendissimo D. D. Cardinali Bon-Compagno Bononiae Archi-Episcopo et Principe.

Si compiaccia il Sig. Dottore Bartholomeo Cesi di rivedere per la stampa il libro Dell' huomo, e sue parti Opera del Sig. Scarlatino 30. Maggio. 1679. Fra Tomaso Mazza, Inquisitore di Bologna.

Del' huomo e sue parti etc. Bipertitum Opus Authore Nobili Viro D. Octavio Scarlatino, ex Commissione Reverendissimi P. Inquisitoris Bononiae, attente perlegi; et cum Sanctae Matri Ecclesiae, Principibus, bonisve moribus adversans ne hilum quidem repererim: quin potius ad homines recte instituendos apprime congestum censuerim, praelo dignum attestor. In quorum etc. ex aedibus propriis, sexto Idus Aprilis 1680.

Ego BARTHOLOMAEUS CAESIUS J. U. D.

Stante supradicta attestatione Imprimatur.

Fra. Thomas Mazza, Inquisitor Bononiae.



image: as016

TRANSLATOR AD LECTOREM, BENEVOLE LECTOR.

Quemadmodum olim Sapientissimus virorum Salomon, ad erigendam Templi Jerosolomytani tam magnificam, totoque Orbe inclytam structuram, non solum omnem, qua divinitus pollebat, animi sui prudentiam, non solum omnem solertiam, et industriam adhibuit, quin et elonginquo subsidium sibi accivit, e finibus Tyri et Sidonis, materiam tanto operi dignam advehendo: Sic Scarlatinus, quem prae manibus, latinitati datum habes, adstructuram tam admirabilem hominis symbolici, non solum sagacitate ingenii sui plurimum contulit, sed in omnium pene artium scrinia penetrans, illic operi suo tam magnifico, quae conducerent, bono publico produxit. Quid enim homo in hac amplissima rerum Universitate dignius, quo mentem suam occupet, quid nobilius, quid utilius inveniat, quam suimetipsius tam admirabilem, tam eximiam structuram, in quam summus Architectus imaginem divinitatis suae impressit? Quod si poeticum illud verum est:

Os homini sublime dedit, caelumque videre
Jussit, et erectos ad sydera tollere vultus.

Nec cuiquam vitio vertendum, si ab his terrenis, ad caelestium considerationem oculos simul ac animum erexerit, quanto magis laude dignissimum est, contemplationi humanae Creaturae immorari, propter quam reliqua universa, coelum terraeque omnes procreatae sunt? Nec vero quisquam admiretur in unius hominis descriptione tot paginas, tot volumina adimpleta esse, tam diffusum tam laboriosum opus excrevisse: non enim ignorare oportet, Microcosmum hunc compendium esse majoris Mundi, ut si in immensitate illius mirum non sit calamos scribentium fatigari, non minus quoque et illud omni admiratione careat, si immensa volumina, inexhaustis studiis Authorum, in humanae structurae expositione adimpleantur. Ut caetera omnia silentio praetereantur, si Anatomen corporis humani solam intueri libeat, tantae vastitatis est, ut si profundiori disquisitione tractata fuerit, haec unica suffecerit, ad plures adeo Tomos pro dignitate rei perficiendos.



image: as017

SCARLATINUS noster, prout debebat, diligentiorem humani corporis indagnem, Medicae Artis Professoribus reliquit, quorum officii est minutissima quaeque scrutinio suo subijcere: hic non nisi potiora in medium afferenda erant, quae Lectori majestatem tanti aedificii, tanquam in brevi tabula depingerent. Ad alia ei gradiendum fuit, quae universalitate sua plurium necessitati, utilitati, veletiam, si sic placet, sanctae curiositati inservient. Illic Symbolorum, et Emblematum, et Hieroglyphicorum varietas delectat: illic mystica et moralia et fontibus Sanctorum Patrum hausta, christianam mentem aedificant: Illic Proverbiorum copiosa fertilitas, amplam eruditionis messem lectori spondet. Prodigia quoque passim raritate sua mentem transportant: Simulacrorum antiquus usus in scenam prodit: nec de statuis tacetur, quarum introductio non minus opus illud condecorat, quam olim tabernaculum foederis, jubente Moyse, opere plumario et polymito exornatum fuit. Non minus hic historiarum foecunditas excellentiam Operis commendat: antiquorum ritus et consuetudines, et observationes non modicae occurrunt. Ut nil meminerim de Numismatibus, Dedicationibus, literarum Notis, atque Epithetis, nonnullibi aptissima connexione fabulae quoque locum suum obtinent. De Portentis hic non inamoena fit mentio: in Physiognomiis discretio oservatur; dumque ea, quae superstitiosa credulitate quorundam vanitas, ad deceptionem hominum in ventavit, exploduntur, non in eundem ordinem rediguntur, quae radicem quandam ex natura rerum traxerunt: par somniorum ratio est, ex quorum diversis generibus diversitas complexionum non inutili argumento desumi possit: quamvis ridendi sint Harioli, aut somniorum Conjectores, et omne id genus veterum Astrologorum, qui futura contingentia, et incertas hominum sortes, ex nescio quibus fundamentis praesagire necquicquam voluerunt. Quasi vero fortunae hominum, et seri posterorum eventus artificio natutali, aut rationibus physicis praenotari possint, cum soli Deo, vitae et mortis nostrae Auctori, haecsolum constent, et soli reservata sint.

Diximus humani corporis admirabilem structuram esse, dignissimam quae sublimitate ingeniorum, spacio vitae nostrae examinetur, et circa quam doctissimorum virorum studia versentur: Quid vero haec, si animae nostrae comparata fuerit? Quis enim vero condigne abditos humanarum mentium recessus introeat? Atque adeo supremus ille rerum omnium opifex mirum in nobismetipsis prodigium fecit, quod nil tam nobis familiare, tam nobis quotidianum, tam est proprium, quam anima, quae tamen oculos nostros, et intelligentias maxime omnium lateat. Facilius est emetiri immensitatem Zodiaci, et inter spacia illa tam infinita, cursus siderum, eorumque varios aspectus, aut analogias, vel influxus, vel sedes, vel circumgyrationem explorare, multo expeditius est geographicis studiis sphaeram terrae, ejusque zonas, et sub illis tot regiones, tot urbest et castella pervagari, imo et vastissimum Pelagus enavigare, quam profunditates humanae animae, ejusque mysteriosos sinus, et penetralia rimari.

Miraculum omnium maxium homo, Idea supremae illius et increatae mentis, artificium aeternum, imago divinitaris. Nemo ergo se tempus suum collocasse in vanum crediderit, quisquis tam illustre opus, tam


image: as018

elegantem, tamque nobiliem fabricam contemplandam proposuerit. Legat haec, quae Scarlatini prodeunt industria, sed si legerit, et intellexerit, incomparabiliter plura, et potiora superesse noverit, quae non solum nostram qualemcunque, sed aciem quoque Angelorum fortassis effugiunt. Sola illa beata Mens, et summum illud Bonum, cujus miserante omnipotentia sumus, quidquid sumus, creaturam suam perfectissime novit, renes ejus scrutatur, omneque artificium ejus comprehendit. Nostrae vilitati, et ignorantiae satis fuerit, si ad arcanum illud cum tremore et humilitate, de longe accedere licitum fuerit: Nos, inquam, qui de promiscua plebe sumus, qui jumentis insipientibus comparamur, vereamur ad montem tam sanctum accedere: liceat nobis velum sanctuarii cum admiratione foris spectare, solus enim Pontifex maximus Dei Filius, aeterna Dei sapientia, semel et semper in sanctum illud Sanctorum introire potuit: qui solus humani pectoris abditos Thesauros, qui latibula pote~tiarum nostrarum examinat, et sublime illud opus pro merito suo ponderat, et emetitur. Haec in universum de toto opere dicta sint, cujus dignitatem benevolus Lector lectione ipsa per semetipsum potius, meliusque, quam qualicunque praeliminari panegyri mea dijudicabit: Nunc etiam aliquid de genere translationis meae dicendum. In quo illud admonitum velim, me non anxie de Authoris ipsius verbis laborasse, ut quam maxime possem, mentem scriptionis assequerer. Nec enim eorum diligentia approbanda, qui in librorum versione, dum in exprimendis iisdem verbis, nimium scrupulose, et curiose fatigantur, aut dictionis claritatem obscurant, aut elegantiam latinitatis corrumpunt: ita quidem, ut saepius quod Italica pharasis eleganter exposuit, hoc indiscretus Translator, irridenda potius, et praepostera elocutionis forma distorqueat. Habet nationis cujusque vernacula lingva certa quaedam Idiomata, quae si violenter in alienum transsumta fuerint, absonum quid, et Ludimagistris convenientius, quam viris eruditis, ingerunt. Quare si quid sanae versioni indulgendum (sicut nemo non videt indulgendum esse) id potissimum in iis libris faciendum, ubi perinde est, quibus verbis sententia prodeat, dummodo nil suprimatur, quo nervus orationis debilitetur. Non eadem in sacris paginis libertas est, ubi nunquam cavillanda diligentia, quin potius qualiscunque audacia refraenanada, quantum quisque religiosissime originali cohaeserit, tanto prudentius, et laudabilius egerit. Nulla illic verborum, aut periodorum, nulla dispositionis praetereunda, vel vilipendenda observantia: cum nefas sit temeraria manu audere aliquid in iis, quae Spiritu Sancto dictante conscripta sunt, ne forte dum studiosus lector in iis literis, quae mysteriis, et sacramentis profundissimis refertae sunt, sensum divinum indagat, frustra laboret, non nisi in versoris explanatione humana desudans. Sic nuper admodum non immerito versio quaedam totius Scripturae Gallico Idiomate typis data, censuram gravissimorum virorum incurrit, eo quod nimia libertate genuinum sensum eo transtulit, quo Translatoris interpretatio paraphrastica voluit. Hi fontes sacri varios utique, et a se diversos interpretationum rivulos admittunt, sic tamen, ut nemini liceat, quod suum est, Scriptutae Sanctae affigere, quae in arctum cogenda non est, sed legenti liberum reliquendum in quo quidque sensu accipiat: dummodo ab Ecclesiae universalis sensu non


image: as019

recedat. Simplicissima itaque litera, quantum fieri potest in Sacro Codice exprimenda est, si quid obscurius occurrerit, quod explanatione indigeat, in notas, vel paraphrases rejiciendum.

Sed haec hujus loci non sunt: illud solum hic memorandum est, non eandem in Authoribus aliis exactitudinem observandam esse: quamvis aliquid sanctorum Patrum monumentis tribuendum sit, quorum vitae sanctimonia, et excellens in divinis rebus intelligentia, venerationem non promiscuam sibi vendicat: itaque et in his vertendis sanctior observantia verborum retinenda est.

SCARLATINUS noster non eadem punctualitatem in operis sui versione exiget, et satis illi fuerit, si versor mentem ejus probe tetigerit, in dictionis forma, siquidem clara, et bonae latinitati data fuerit, non usqueadeo in jus eumidcirco provocandum arbitror: Nec enim dubito ipsum adeo operis hujus Authorem, si latine dicturus fuisset (prout facere a primordio statuerat) non eandem dicendi methodum adhibiturum fuisse. Id solum superest mihi, ut benevolum. Lectorem obsecrem, id quocunque ei studio meo offertur, aequi bonique consulat. Si quid feliciter pro bono publico translatum est, Authori omnium bonorum id in acceptis referat: sin aliter, infirmitati humanae, non voluntati adscriptum esse velit. Porro et illud, velim, consideret, Typographi contigisse incuria, ut innumeris mendis editio ejus squaleret: ita ut versori pene factu impossibile fuerit cuncta restituere. Id quod potissimum in citationibus latinis occurrit, communi Italorum Typographorum vitio (pace illorum dixerim) qui cum optime vernaculum Idioma suum calleant, potissima pars in Latinitate peregrina est. Hinc ineluctabili labore centena loca corrigenda erant: imo saepius Virgilius, aut Horatius, et similes antiquorum libri integri percurrendi erant, ad locum unicum corrigendum. Quod quanto tempore steterit judicabunt facile qui Italicum Opus, et rem ipsam sano judicio ponderaverint. Nec vero quisquam dixerit remedium in citationibus inveniti potuisse: non diffiteor, siquidem ipsa capita, et numeri felicius praelo dati essent: nullibi namque tanta confusio, tot errores irrepserunt, quam illic: ubi partim numerus pro numero collocatus, partim capita falso allegata, partim omissa partim alio trajecta, partim in se invicem farrago citationum confunditur: sic, ut quae cuique citationi sentatia, et quis numerus conveniat, non nisi Oedipus divinare, aut conjecturare possit. Inquo profecto deploranda est eorum inscitia, aut negligentia, qui praelo praesident: Cum enim potissima libri hujus pars, authoritatibus conster, et sententiis aut proverbiis aliunde sumptis, et in iis ipsis tanta, et tam foeda corruptio appareat, ipsum opus pene legentibus videatur inutile. Quotus enim quisque est, qui omnium Authorum scripta recenti memoria retineat, atque ita sine labore, quod male positum et, corrigat: Quis vero corrigenda protinus in fonte ipso inquirat? Quam pauci tot libros, et amplissimas Bibliothecas possident? Quis vero etiam in legnedis libris tantam operam impendat? Itaque, si exiguitati meae vitio non vertitur temeritas, ausim adhortari eos, quicunque in Republica Christiana componendis libris laborant, ut partus suos non negligant, sed talibus Typographis committant, quorum vigilantia sani et integrii in scenam mundi, et non sic,


image: as020

laceri, claudi, et misere elumbes prodeant. Quamvis enim decor naturalise laciniis his corruptis elucescat, nescio tamen, quam ida natura comparatum habeamus, quidquid incomposite et indecore offertur dimidiam pretii sui partem amittat. Obsecro Superos, ut ne idem fatum, quod in aliis conqueror, huic versioni meae eveniat: quod ne verear, praeclarissimi Viri Domini Johannis Caspari Bencard, Bibliopolae Augustani et Academici Dilingensis vigilantia vetat, cujus sumptibus Opus hoc excundendum traditur, qui eam sibi laudem hactenus promeruit, ut quidquid sub eo Orbis literatus vidit (vidit autem quamplurima) talia sint, quae et Viro, et ingenio, et sumptibus, et Lectore non indigna sint. Prospiciet itaque, ut SCARLATINUS noster in secunda editione sua non solum latina veste, sed cum tali castitate indutus prodeat, quae legentium oculos non offendat.

Pro conclusione et illud dicendum, quod ea quae Italicis versibus comprehensa sunt, Latinitati dare nec consultum, nec vero etiam factu expeditum judicavi. Praeterquam enim, quod metra Latinorum Italicis non correspondent, atque ideo, quae Italus in alio, rursum translator in alio carminis genere exposuisset (Nemo autem non videt, quam procul hae ab origine recessura sint) quis adeo felix est, ut eundem Authoris sensum rythmice datum, sine rythmis eadem elegantia proferat? Aut si rythmum imitari velit, non potius insulsum genus carminis, ne dicam inusitatum, producturus sit? Itaque primae formae suae versus relinquuntur, qui plerumque ita collocati sunt, ut ad intelligenda quae praecesserunt, aut sequuntur, necessarius eorum intellectus non sit, quippe quod tantam connexionem non habeant. Fruere mi Lector his locubrationibus meis pro gloria DEI, et salute animae tuae, et si quid beneficii hac versione mea in te contulisse tibi videor, versoris salutem, pro tessera gratitudinis, in orationibus tuis commendatam habe. Et Vale



image: as021

TEMPLUM ANIMATUM SIVE DE DIGNITATE HOMINIS Discursus Prooemialis libri,

Habitus ab Authore in una Aularum Palatii Emientissimi Legati Bononiensis, nono die Martii ad vesperam Anno 1679. praesentibus Eminentissimis, Guastaldo Legato, Bon-Compagno ArchiEpiscopo, et Protocarrero Hispaniensi.

Idque inter Dominos Academicos dictos Inhabiles.

ERgo mihi in hoc loco, ubi tot et tanta gloria lumina scintillan, et ubi purpurae hae Eminentiffimae, quae triplicatae affistunt, instar radiorum solarium adunantur, mihi inquam, omnis imperfectionis composito hac vespera dicendum est? In facie Eminentiarum tam sublimium, caecutiens ego, inter tot splendores portenta Phaetontis renovaturus sum? Inter hos Daedalos rursum ego Icarum imitaturus sum, inter Apollines Marsiam, inter Joves Tiresiam? Sed quid despero? quid verear? Jovialitates, et non rigorem ab his expectare oportet aspectibus, qui cum sereniffimi sint, felicitatis augurium praeferunt. Ade novus timor, Domini Coaccademici, in proposito subjecto meo me occupat. Adeone ego de sublimiffimo opere, quod unquam de opifice Dei dextera, etiam ad creati mundi hujus complementum prodiit, hoc est, de dignitate hominis, peroraturus sum[?] Haec igitur dies est, in qua, sicut ille quondam, qui de Sphaeris ratiocinari non erubuit, cum nec semicirculo delineando par esset, vereor illud mihi Sinopensis Latrantis objectum iri: Quam nuper e caelo venisti. Non sum Macedo ille, cui datum fuit ligamenta Gordii nodi resolvere; nec filum Ariadnae dirigo, ut a labyrintho hoc me expediam. Ego inquam de metro tam eminenti, qui in dictione mea tam intricatus sum? Ego de harmonia tam composita, qui ordinem non novi? Ego de formis tam elegantibus, qui inter Dominos inhabiles sum informis? Possent Cecopres, et Demarati exponere id, quod magnus Aristoteles per politicum suum Animal voluit intelligi. Posset Apelles quispiam, vel Zeuxis artifici tractu penicilli adumbrare id, de quo Magnus Augustinus: Homo est omnis creatura: nec vero nisi lingva Angelica describendus esset Homo, ad cujus tutelam intelligentiae puriffimae caeli Empyrei affignatae sunt: Non nisi Praxiteles abbreviare novit Colossos. Siquidem preces meae ullum apud vos N. locum obtinent, de tam difficili arena me solvite, absolvite me de tam arduo et rigoroso imperio. Soli Moyses et Eliae per inhospita et inculta montium Horeb, et Sina ambulare nōrunt: ipsi etiam Polydamantes, et Enceladi sub Atho, et Caucaso succumbunt.

Spero ego in humanitate judicii vestri, futurum, ut ad evitandum periculum incepti hujus, me illuc unde profectus sum, patiamini revocare gressum. Altaria Sacra nunquam non loca libertatis et asyli fuerunt. Sed quid audio, quid sentio, quid in auribus meis de tot pennis mihi resonat? Descendit Electionis illud vas eximium ad explicandam dignitatem hominis, qui ad Corinthios sic ait: Nescitis quia templum Dei estis vos, et spiritus Dei habitat in vobis: et paulo inferius eandem dictionem ruduplicat: Templum Dei sanctum estis vos: qui paulo ante declaraverat, et se quoque ad ARchitecturam tantam contribuisse: Sapiens Architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. Hanc eandem similitudinem incarnata sapientia expressit: Possum destruere templum hoc: et dicebat de templo corporis sui:


image: as022

prout Sacri Evangelistae meminerunt. O quale templum, Domini mei, quod ita formatum [note: Cap. 7. ] est, ut dignum fiat habitaculum Altissimi. De quo Acta Apostolica referunt: Excelsissimus in templis non manufactis habitat Deus. Sic vero decentissime, prout magnus ille Commentator [note: In Isai. c. 60. ] Isidorus Clarus inquit: Volo habitare in cordibus humilium magis, quam in templo manufacto, quoniam me creastis de cordibus vestris, neque in templo vestro habitabo. Illic divini quidam radii emicant, hinc Laurentius optime id expressit: Hominem, inquit, ob naturae majestatem miraculum [note: In Anatom. ] miraeculorum, ac venerandum a Sapientissimis AEgyptiorum Sacerdotibus appellatum fuisse constat. Haec humana natura nostra de prima illa sumptuosissima mole in campo Damasceno fundata est, cum admirabili facie exterioris praesentiae, qua universas orbis regiones, tanquam omnium Domina intuetur, quippe quod et nomen Adam, sicut literarissimi harum rerum observatores de hoc testificantur, quatuor majores in se horizontes complectitur. Templum est homo, quod non secus ac illud Salomonis olim in se tabulata cedrina admittit, cum sit immortalitate quadam divina singulariter dotatus, ubi oculi in vicem fenestrarum luminosarum sunt, ubi per cogitationum gradus ad Sancta Sanctorum conscenditur, interpositis muris, qui partem inferiorem, a superiori disterminant: ante illud se atrium intellectionis pandit: illic mare fusile est, variis affectuum figuris inundans: illic Cherubim sunt, et bases, et capitella, et columnae, variarum, et solidarum contemplationum, quae se Seraphice ad sustinendum auratum tectum stabiliunt: Ipse etiam tres petrarum, columnarum, lectorum, fenestrarum, portarum ordines cum potentiis suis intellectivis repraesentat. Templum inquam, ubi talenta sunt auri, et argenti diversarum virtutum, quo adornatur, ubi victimae et Hecatombe tantarum precum, ubi Portici, propitiatoria, candelabra, thuribula, et thymiamata orationum non intermittentium, ubi labra aerea cognitionum rationabilium, ubi tot objecta, in aquis illis formando speculum tersissimum, per reminiscentiam reflectuntur. Supra haec virescunt, luxuriantibus foliis et ostro suo decorantur Smaragdi, et rubini, et palmae, nec non poma granata Spei et amoris, quae mensā panum propositionis; legalis inquam, justitiae, sacrae, et distributivae ditantur: ubi decora partium symmetria harmoniam illam optime ordinatam, quae intra hos parietes sacros audiebatur, aemulari non desinit. Templum omnino admirabile, idque maxime in Propitiatorio suo, in tabernaculo, et aurato Sanctuario animae, quae verus halitus, flatus, et Spiritus Altissimi est: spiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Haec Mythologicorum scintilla est quam Prometheus de magno illo orbis luminari furto surripuit: haec oculus mentis est, [note: In soliloq. ] secundum Augustinum, decus massae mortalis: haec ille Deus, si cum Ovidio nobis loquendum [note: In Joan. ] est, quo agitante calescimus, haec sola quae audit, et quae sentit, et sine qua potentiae nostrae sopitae sunt, prout Plutarchus, de qua etiam Manlius:

An dubium est habitare Deum sub pectore nostro,
In caelum redire animas, caeloque venire?

Magna radix in arbore corporis nostri, quod tanquam lignum plantatum est secus decursus aquarum: magnus Archinauta in navi mentis nostrae, quam per mare cogitationum ad Portum deducit; magna fax, quae nos mortales a tenebrosis saeculi erroribus tuetur. O quale templum, quam excelsum, quam elevatum est homo: Templum Dei estis vos: ad cujus structuram inclytam cuncta divinae omnipotentiae attributa concurrerunt, quando ad creationem ejus divinum illud verbum protulit: faciamus: ubi ad reliqua ejusdem opera solum illud, fiat, suffecerat. Adeoque ego dum in templum me recepturus eram, in hominem templum animatum incurri, non inveniens nec similitudinem magis adaequatam, nec symbolum magis proprium. Cum ergo mihi licitum non sit hujus evitare occursum, deprecabor vos, Domini mei, ut infirmitatem conclusionum mearum aequanimiter toleretis, siquidem et ego sub his portis Mendicus, sicut ille quondam, qui sedebat ad portam, quae dicitur speciosa, auxilium vestrum imploravero, ut cum longanimitate benevolentiae vestrae succurratis, et si sacrum est argumentum, materia, et subjectum, non videantur vobis indebita et praepostera, si conformia his argumenta adduxero, quamvis extra templum haec nostra ratiocinatio fiat. Sed quid extra templum dixi, si nostrum quisque templum est animatum? Cum tot igitur templis, quot sunt hic qui me auscultant, non sine ratione me sermocinari gloriabor: Templum Dei estis vos: Ubi vero locorum magnificentius humana dignitas exponatur, quam in consessu dignitatum tam sublimium, quae tanquam Soles in ipsa adeo marmora insensata possunt influere, sicut in illa Mennonis: vox mihi dum aderis. Interim dum ad probationes meas accingor, attentionem mihi vestram uniuscujusque, quotqot hic praesentes sunt, repromitto, quippe qui meministis, in Templo, sicut omnem aliam virtutem, sic quoque silentium semper venerabile fuisse.

Della struttura mia celeste, e santa
Adamantino il fondamento io voglio,
Che l peso appoggi de l'immobil pianta
Soura ben saldo, e non caduco scoglio,
Si che le lin ee sue vadan per entro,
L'ultime punte a terminar nel centro.



image: as023

Hos versus de Oceano valoris sui inaccessi, Nobilis Vir Marini, tanquam de gurgite quodam undoso emanare fecit, in Applausu suo erga Majestatem Christianissimam Mariam de Medicis, Reginam Franciae et Navarrae. Hac, et non alia methodo, in hoc templo meo me usurum confido, ubi nulla sit nec Periodi, nec digressionum linea quae in Sacrario Animae non terminetur. Erunt hae, sicut illae Cylindri quae omnes in unum tendunt.

[note: Azzor. t. 1. c. 14. ] Ad clarissimum olim fulgur decem millium candelabrorum aureorum, quae facile meridiem ipsam extinxissent, ad odorem thimiamatis: quod de viginti millibus fumabat thuribulis, ad concentum quadraginta amplius millium Instrumentorum Musicalium, quibus quasi per Echo ducentena millia tubarum correspondebant (si expositoribus prudentissimis fides habenda) in praefato Salomonis magno illo Templo, vestiti Dalmaticis auro textis apparebant Levitae, et Sacerdotes, in mytris suis gemmatis, et in rationalibus suis pomposis adornati: tum cum pene, innumerabilis esset cadentium victimarum numerus. Ubi ex improviso, majestas Domini implevit templum Domini: In abysso luminum, in Oceano gratiarum, in aurifodina gloriae inexhausta, divina illic magnificentia se palam fecit. Valeat hoc ad exponendum, quanta illic sublimitas, quam incomprehensa, quam immensa fuerit, dum se caelestis illa gloria in templum illud Deificatum insinuavit, quod videlicet usqueadeo luminosum fuit, ut reverberationem ejus non solum ferre plebs promiscua non posset, sed nec ipsi adeo Sacerdotes. Hic ergo et ego pronus descendo, oculo meo ad splendores tantos caligante: dum nihilominus eos qui in vultum meum intentos habent oculos, considero, praesertim hos dignitate praecellentes, partem aliquam majestatis, et magnificentiae templi mei animati jam videre mihi videor. Rememoramini, si sic placet, ingentem illam suppellectilem, quam aeternus Opifex, huic suo Homini subito post creationem reliquit: Dominamini piscibus maris, volatilibus caeli, et bestiis universae terra: et cum nec in illo templo figurae et leonum et serpentium defuerint: et de creatione animalium, quae in operibus diei sextae inclusa sunt, mihi quoque dicendum esset, haec pauca quae diximus locum eorum, quae dicenda essent supplere debebunt: tam enim elevatum, tam grande, et portentosum dignitatis nostrae simulacrum est, ut ad considerationem non solum totius, sed etiam partis unius, nec ipsa Stesicratis in Alexandro valere possit, hyperbolica temeritas, cum in vastitate montis Atho, figuram ejus et altitudinem figurare praetenderet. Majestas Domini, implevit Templum Domini. Quam attonitae ad intuitum hominis steterunt ferae reliquae, quae tubae in ejusdem voce, quae lumina et splendores in oculis, quae gravitas in erecto corpore, quanta sublimitas in vultu, quantus decor apparuit? Confirmant id non solum sacri, et prophani [note: Metamorphos. ] Scriptores, inter quos Metamorphoseos author:

Pronaque cum spectent animalia caetera terram,
Os homini sublime dedit, caelumque videre
Iussit, et erectos ad sydera tollere vultus.

Dominamini: vestri sint pisces maris, venationes sylvarum, aucupia aeris. Dominamini: Extendite retia vestra ad capturam piscium, fila vestra ad avium, funes ad leonum. Dominamini: vestra sollicitudo sit eorum qualitates indagare, ad reparanda damna vestra. Dominamini: suggerant mensis vestris de carne sua epulas, de pennis vestimenta, de squammis thoraces. De qualitatibus eorum internis documenta moralitatis assumite, pro Herili vestra, familiari, et monastica vita. Unde vobis periclitantibus exemplo sit generositas leonis, fidelitas canum, prudentia serpentum, robur Elephantis, velocitas Pardi, providentia formicae. Dominamini: frenum equis injicite, jugum jumentis, inhibete volucribus alas et volatum, de reconditissimis terrae specubus monstra sylvestria producite: denique in terris quaecunque serpunt, quidquid in dumetis nidificat, in aere quidquid volat, quidquid natat in mari, voluntati vestrae subditum sit, imperiis vestris obtemperet, sit praeda appetitui vestro, possessio manuum vestrarum, supra haec universa imperiosam frontem vestram, et vocem, et jussionem vestram levate; de pilis et pellibus, de jubis, velleribus, et squammis, decorate sceptra vestra, et pallia, et diademata. O quam augustus, quam Imperiosus Monarcha, quam fastuosus Imperator! Os homini sublime dedit: dominamini: majestas Domini implevit templum.

Non solum autem, hac majestate vultus sui, qua super reliquas feras sublimiori principatu insignitur, hic homo noster conspicuus est, Domini mei: nam divinus ille Opifex, ut creaturae suae pompam excellentiae magis extolleret, naturam ei abundantem, et usqueadeo fertilem indidit, ut non tantum sibi necessaria sua, sed et insuper quae decorem adderent, subministrare posset. Vix illud: Dominamini ex ore altissimi prodierat cum verbum Domini superaddit: Ecce dedi vobis omnem herbam facientem fructum juxta germen suum, et lignum pomiferum. Hoc verbum non fabulosa sed vrax est Rumina, quae toia uberibus plena est, ut quidquid in mundo nascitur lactare possit. Haec illa sublimis virago est, quae a Caelio Augustino describitur, sublevans in spaciosissimis


image: as024

[note: Ex Pieri. Valer. Hieroglyph. ] Campis aeris manus suas, aperto ore, praeter usum communem, erectis in caelum capillis, et totis viribus, ad subveniendum mortalibus, infatigabiliter ingrediens: idque universum ad nunc finem, ut grande illud aedificium hominis exaltetur. Hoc verbum officium industrii Agricultoris adimplet, dum de inculta terra foecundam messem producit: hortulana admirabilis est, de vepribus spinosis et acutis odoriferas, in tempore suo rosas proferens, in vitibus botros suos abundanter pullulare faciens, unde mustum svavissimum exprimatur: Hoc verbum unico de semine mortuo numerosam familiam, centum saepe granorum germinare facit: stipulam educit, et invisibili artificio rudem et informem alioqui calamum tornatili structura elaborat, spicas proinde granis lacteis onerat, folliculis suis vestit, et pungentibus aristis, non secus ac lanceis defendit; hoc per canales occultos, et aquaeductus absconditos humores terrae derivat, et de caelo ad irrigandas, et foecundandas herbas, plantas, et vineas profundit: et amore hominis portenta Canae Galilaeae quotidianis vicibus renovare non cessat, dum chrystallinos aquae liquores, in dulcissima, et pretiosa vina convertit. Hoc verbum inscrutabili penicillo, mala granata colorare, deaurare mala punica, et ipsa poma speciose novit depingere, unde palatum titillari potest, ita ut mens et capacitas nostra ad intelligenda illa sufficere non possit; hoc denique verbum ad beneficium hominis de visceribus terrae focum producit, unde se nocturnis obscuritatibus opponat: hoc de cavernis Eoli ventorum rapiditatem velocibus alis instruit, ut et naves ad portum suum propellant, et aerem nostrum eventilent, ne respirationi nostrae, dum sine motu torpescit, contaminatus se ingereret. Hoc desuper illi caelum vigilare facit, cum stellifero mundo, qui ad commoda nostra multo ditius de sinu suo quam thesauris argenti et auri nos profusionibus et influxionibus suis beatificat: ad quod mentem suam dirigens Lactantius Firmianus, hominem, [note: De opif. Dei] inquam, templum intuens, et custodem templi, sic ajebat: Sicuti mundum propter hominem machinatus est Deus, ita ipsum propter se, tanquam divini templi (advertite Domini mei) Antistitem, Spectatorem operum, rerumque caelestium. Haec maturius ruminate, et concludite si majestas structurae hujus, cum templo illo mihi praescripto aequiparanda est, ubi David magnus ille Monarcha centum millia talenta auri, millena millia talenta argenti, quae ad monetam nostram reducta, quadringentos milliones auri, et duplicatum numerum argenti constituunt, reliquisse traditur; nec tamen ad sublimitatem structurae humanae haec pertingunt, quippe quod homo in ditione sua habet, Aurifodinas Gangis, gemmas Erythraei, adamantes Cypri, thesauros, inquam, orbis terrarum, atque ita: Mundum propter ipsum machinatus est, hominem propter se.

Sed ne forte extra centrum meum, descripsisse lineas, nec in dictione mea hyperbolicus videri possim, ut proportionem adaequatam in proposito argumento meo hic explicare non intermittam, officii mei esse arbitror, proportionem inter orbem elementarem et humanum aliquatenus exponere. Vivum mihi super hoc testimonium reddunt, inter alios Philo, et [note: De unitate Dei, et duplici Templ. Lect. antiq. l. 2. c. 22. ] Coelius, quorum primus sic ait: Mundus vere templum est Dei, cujus sacrarium est caelum, in tota rerum natura praestantissimum, cujus donaria sunt sydera, Sacerdotes, AEditui, Potestates Angelicae: ad confirmationem opinionis hujus adducit alter Ginesium, et Tullium, hujus autem ultimi sequens est sententia: Mundus Dei templum vocatur, propter eos qui existimant nihil esse Deum, quam caelum ipsum, ideo ut summam potentiam Deus ostenderet Mundum Templum vocavit. Templum igitur hic mundus ingens est, in quo et hic quoque, magnificentia et sublimitas Creatoris adoratur: qui pro lampadibus suis, duo habet luminaria magna et splendentia, in quo stellae, vicem Angelorum obeuntes, ad custodiam mortalium accurrunt, cum somnolentia et lethargo quodam sopiuntur: ibi cum elemento suo proprio sacri ignes admittuntur, animas justorum symbolo suo praefigurantes, dum tanquam innocentes flammae fugientes de terra, in Caelo sibi subterfugium suum quaerunt. Aer in quo verba formantur non sine ratione Prophetarum similitudinem denotat, qui in divino templo vitam novam fomentare populis satagunt: habet templum hoc aquam Sanctorum Apostolorum, Evangelistarum, et Praedicatorum, de quibus scriptum est; effundam super vos aquam mundam, et mundabimini: terram habet sparsam floribus sanctitatis, qui eam tanquam gemmis ubicunque condecorant, de quibus illud pronuntiatum est: Salvete flores martyrum: florebunt justi sicut lilium: Templum, in quo Verbum Dei tonitrui vocem imitatur, praeparantis cervos. Ubi gratia divina dum quandoque terrenae felicitatis sole in aprico urimur, tanquam nubes gratissima est, quae rore sanctarum inspirationum nos tingit: In quo mundo denique mors grandinem figurat, tum cum nos tanquam flores eradicat, tanquam herbas truncat, et tanquam minutas stipulas nos colligit: Mundus, inquam, Dei templum vocatur.

Si ergo mundanum hoc aedificium, majestate sua sublimitatem Factoris sui repraesentans, velut Templum sacrum se elevat, sit mihi licitum non iniqua comparatione, reliquas quoque inter Macrocosmum et Microcosmum aequalitates statuere. Quisque nostrum, Domini mei, mundus est, in quo primum quidem cum ipso spiritu quatuor humores elementares occurrunt, qui essentiam nostram nobis conservant:


image: as025

Spiritus noster, tanquam perfectissima quinta essentia, aetherea qualitate sua stellato elemento respondet: hic humores sensibilia appellari elementa possunt, dum ignem gerit in bile, aerem in sangvine, in pituita aquam, in crassiori, et ponderosiori humore terram. Mundus quisque nostrum est, dum ibi, non minus quam inillo altero metheorologicae impressiones animadvertuntur. O quantum in excandescentia, et ardenti oculorum suffusione, terror se fulgurum exprimit: illic eructantes de nubibus ignes, et fulminum splendor, cruditatibus stomachi, et tinnitu aurium figurantur: illic flatuum quoque, et ventorum saeva tempestas, o quam metuendo experimento se produnt! non illis nec pluviae, nec pruinae desunt, frigescente pituita, quae de capite in fauces, laryngem, et thoracem descendit, unde et sputa crassa, et rotunda typum habent glacialis grandinis. AEmulantur lacrymae rorem, nam et hic aurorae planctus nominatur. Terrae motus sat imitantur palpitantes, tremuli, et convulsivi aegrotantium motus. Hic quoque fodinae inveniuntur, unde metalla, et lapides eruuntur, non ad construendam, sed ad destruendam domum, et templum; hinc vesicarum, et renum calculi fodinas mineralium in typo referunt: hinc brevi ductu calami id totum Laurentius sic conclusit: Igitur homo parvus mundus, miraculum magnum, ejusque structura mirabilis: non immerito itaque: Mundus Dei templum: Templum Dei estis vos. Sed quid hic agitur, quid tractatur, quid cogitatur, inter hos, et ab his Dominis? Nondum a temeritate narrationis meae discedo, quamvis tam vastarum similitudinum sulcare velle Euripum, aliud non sit, quam cum Icaro emendicare praecipitium suum: sed dum brevitati succinctiori, quantum possibile est, me astringo, litoribus tantum radendis immorabor: ubi primo loco id mihi occurrit, quod sicut Philosophicae, Mathematicae, et Astronomicae Scholae docent, in universali videlicet compositione Caeli duos, et in Mundi pariter duos dari globos, vel horizontes, sic in uno solum Hemisphaerio duos comparere mundos, magnum, inquam, et parvum, quorum hic necesse habeat dispositionem suam secundum illum alterum accommodare et dirigere, non secus ac Pater ad filium: unde quidquid in hoc forinsecus se spectandum praebet, exterior quaedam et theorica alterius anatomia est, speculum tersissimum, in quo homo ad vivum similitudinem suam possit desumere. Formas et essentias easdem utrique circumferunt; interim dum proportione quadam analoga, id quod invisibiliter latet in homine, visibili se modo repraesentat in Mundo. Quis non novit Elementum omne in qualitate sua ad perfectionem concurrere, atque ideo si in uno hae qualitates apprime cognoscantur, alterius quoque notionem in promptu esse? Similia omnino dicenda sunt, et Anatomiis, et essentiis, et metheoris, nulla invicem dissimilitudine alia intercedente, quam formā, atque ideo dum hae qualitates, se in his illisque miscendo confundunt, ubique dominantur: et sicut in Macrocosmo radices dantur Mercuriales, Metallicae, et Mineralogicae, secundum qualitatum diversitatem, sic et in microcosmo variorum habituum, affectuum, et dispotionum causae sunt. Ad Influxionum Luminarium et stellarum (unde ab Oeconomo nostro famoso in villa de Luna dictum est: Quod non informat ) progerminant semina, excrescunt plantae, intumescunt aquae. Ad operationem hominis influit, et concurrit Spiritus astralis, ei proprius, qui virtus informans est, dum cum hoc ab imaginatione, ad Realitatem progreditur, non aliter ac de massa ferri, et ligni stipite informi, sculptor, vel faber formam trahit et visibilem, et realem. De hoc inferri debet, esse hominem non omne astrum, sed unicum solum, quod cum spiritu Mundi analogiam suam habet, et omne id quod subtus terram magna illa mater, natura universitatis includit, spiritu sidereo dotatum esse, qui astrum, aut caelum nominatur. Id quod hominem quendam literatum in haec verba impulit: Quodlibet crescens, et vivens fert suum proprium Caelum. Hinc [note: Crol. Praefat. Admonitor. Parom. lib. 2. de Orig. mundi. ] patet utrumque Mundum substantia spirituali et corporea stabilitum esse et compositum. Theophrastus magnus sic scripsit: Cursus externi firmamenti cum suis constellationibus liber est: sic libertas ista amplissime homini erogatur et conceditur. De quo facile discitur, quales uttobique tam internae quam externae qualitates inveniantur. Haec est illa tot encomiis decantata Homerica catena, quae homines simul et Deos ligat: hoc illud solemne matrimonium, quo Dea Opis cum caelo copulatur. Hi sunt annuli mysteriosi Platonis, et Gygis, quibus investigandis accurrerunt Gymnosophistae Agypti, cum se magis in his sylvarum obscuritatibus intricārunt, tanquam in penetralia sacra Philosophiae intrusi, peregrinantes ad Columnas Herculis usque; inter quos Hermes erat, et Brachmanni, et Pythagoras, et Plato, et Apollonius, et tot insuper alii. Porro hae proportiones manifestius patebunt, siquidem placuerit Macrocosmi tria considerare principia universalia, quae sunt, materia, forma, et privatio: quorum intelligentiam sagacissima Philochymica diligenter consequitur, in Sale suo, Sulphure, et Mercurio, quod idem est, ac Spiritus, corpus, et anima: omnia autem haec tribus potentiis animae vitalibus correspondent, et sicut hae, ita et illae unico corpori includuntur. Cognata vero sibi sunt, tanquam activitates sibi invicem correspondentes Sal terrae, Sulphut igni, aqua Mereurcurio, Spiritus aeri. Et non nisi univocae dici possunt proportiones se invicem consequentes, hoc est: in homine assimiliatur anima elemento ignis, utpote quae


image: as026

caelestis et activa est: partes solidae et spermaticae terram referunt: humores fluidi aquam: et ubi vacuum apparet et substantia deest, aerem: atque ita omne semen Oeconomiam Mundi aemulatur, adumbratam demonstrando analogiam elementorum, dum haec in omni re potentia, et actu concurrunt. Ex his deducitur dictum illud: semen esse Astrum Informans; nec unum sine altero, tanquam extra centrum suum nativum, ad operationem validum esse: Portentosae in utrisque virtutes sunt magneticae, in quibus admirabiles illae et exoticae attractiones advertuntur, Magnetis in ferro, Remorae ad navem, sic dictae Usneae ad consolidanda vulnera, olivae, et quercūs ad fodinas auri, salamandrae ad focum, hederae et lauri, quae contritae ignem accendunt, et his similia: quae virtutes in homine quoque se notabiliter produnt, interim dum Spiritus ad studium disciplinae, et hujusmodi res alias se impendit; elementares vero qualitates circa materialia versantur, idque mediante appetitu corporeo. Spiritus superior hominis, tanquam sydereus, ad artes, et scientias, et facultates spirituales se extendit, ad quarum adeptionem toto cordis desiderio fertur. Admittit Asterismus hic spiritualis sympaticus qualitatem elementarem in caelo, quemadmodum et stellae: et sicut illae, ita et hae Quintae essentiae appellari possunt.

Sed quis unquam, Domini mei, quis de Hybla et Hymetto favos omnes, quis de Paesto rosas, de Pancaro flores omnes collegerit? numerentur, si sic fieripotest, et notentur lynceis adeo oculis in hoc Mundo quot sint montes, et valles, et fluminum lapsus vel cataclysmi: quot rursum urbes, castella, praedia, quot arbores, plantae, stirpes, virgulta, quae diversis in locis vel plantata sunt, aut in altum consurgunt, aut delabuntur, aut dilatantur, aut serpunt, aut vadunt, aut revertuntur. Exponat nobis quicunque volet, etiam inter Anatomicos perfectissimus, quomodo in mundo nostro, Domini mei, quomodo se invicem ligent, extendant, et restringant quadringenti et amplius musculi, membrorum motui destinati, pari ratione quomodo triginta septem nervorum paria sibi invicem cohaereant, quorum septem de cerebro, triginta de medulla spinae dorsi eadem omnino conditione derivantur, dumque se distendunt in infinitos surculos et ramos scinduntur, qui per universam corporis massam proserpunt. Quis vero et venarum, et arteriarum unamquamque, quae se invicem fidissime et in separabilirer undequaque comitantur, distingvat? Quis tam feliciter vela sua expandat, ut non in scopulum quendam erroris impingat, dum duo sangvinis maria sulcare voluerit, quae per hunc microcosmum decurrunt, ita ut jure merito comparari possint mari fusili, quod in Templo olim Salomon exposuit: de utroque autem sangvine, quoniam hic quidem crassior, alter spirituosior est, qualiter hic ad animales operationes exequendas proclivis sit, ille ad nutrimentum simplex. Quis innumerabiles rivos, et exigua flumina, quis canales, qui quaquaversum disperguntur, et humanum corpus transsudationibus suis adimplent, exequi digne valeat? Percurramus, si sic nobis videtur, cartilagines omnes, quae tanquam ossa mollia sunt, et flexibilia, tenacia itidem ligamenta, quae juncturas membrorum copulant, tum vero et tendines, et membranas, et pelliculas, fortissimas proinde, quantumvis subtilissimas fibras, unde spiritus, et attrahitur, et retinetur, et relaxatur: tot porro carnium massas quarum parenchymata et substantiae tam dissimiles, contrariae, et diversae, et tam varia sunt cujusque eorum officia. Scrutemur varietatem medullarum et pingvedinem, quibus uncta membra et mobiliora, et laeviora fiunt, et in operatione sua promptiora: Indagemus, si nobis liberum est, humores terreos, densos, igneos, subtiles, aqueos, aereos, transparentes, opacos, qui in vasis suis includuntur, et dispersisunt. Numeremus, et quantum placet solidiores penetremus materias, earumque et structuram, et situm discutiamus. Ducenta et amplius ossa sunt, quae tanquam Architrabes et Cornices sustentant et fulciunt structuram nostram, non secus ac in Templo illo superiores fornices columnis suis innixi erant, ita et corporis nostri machina fulcimentum suum habet. Plus quam humanam intelligentiam esse dixerim, quae penetrare noverit posituram stipitum, et transversarum vel clavicularum inarcaturam; jacentium vel erectarum situs; qualiter se cranium in sphaeram suam extollat, qua ratione se vertebrae vel spondyli innodent: quae busti totius inarcatura sit, quantum necessitati congruum est; porro ossium, quaenam indurata sint, et ut ita dixerim, saxatica, quaenam rara, quae laevia, quae spongiosa, quae terebrata foraminibus, quomodo se suturae committant, non solum invicem junctae, sed altera in alteram inserta, se invicem finibus suis et extremitatibus innectant. Quis oculis suis etiam aquilinis cavitates universas humani corporis, templi hujus, penetravit, cum tot numerentur, quot sunt per constitutionem membrorum et conchae, et canales, et ut ita dixerim imbrices, et conductus, partim perforati, partim caeci: hinc antra, et cavernae, quarum una alteram ingreditur, et in interiora protenduntur, ut inde superfluitates percolatas transmittant, et expurgent: illinc cavernae maximae, ubi sonitus reverberatur, et auditus formatur. Quis mente concipiat, qualiter infixi sint oculi, plantati dentes, committantur maxillae, nares protuberent? Si vero ab internis hisce considerationibus, ad extrinsecam templi hujus apparentiam declinare mentem nostram placuerit, cum coronato Cytharista fatendum nobis erit: Filiae eorum compositae, et


image: as027

circumornatae ut similitudo tempti. Extra comparationem omnem est, quidquid comparatur si cum illa, symmetria, et corporis humani partis ad partem aequabili proportione conferatur: ubi tanta aptitudo, tanta venustas, tanta congruitas, gratia, et decor, aliaeque insuper dotes, quae machinam istam condecorant, et exornant, ut apud nosmetipsos non immerito statuamus, Altissimum Deum nil tam illic sibi proposuisse, quam ut fabricam elegantissimam, et pulcherrimam redderet. De his ponderato judicio sententiam suam Tertullianus dedit, dum ait: Recogita Deum totum in illo occupatum, ac deditum manu, ope, consilio, sapientia, et ipsum in prima effictione, quae lineamenta ducebat: et posthaec admirabili consequentia periodum suam concludit: quandocunque limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo faciendus. Cum ergo nos divina dextera tam provida, tam sagax, cum tanto consilio, et industria formaverit, non mirandum hanc praerogativam et dignitatem nostram, etiam a Paganis intellectam fuisse: Unde Pythagoras hominem, magnam nominavit mensuram rerum omnium: Plato et Theophrastus exemplare Universitatis: Sinesius corporeum, et incorporeum horizontem: Tullius facturam divinam consilio et ratione praeditam: Plinius Epitome naturae, illiusque delitias: et versatissimus Laurentius. Alii, inquit, Augustum Dei templum, et simulacrum dicunt, ut enim in numismate charasma Caesaris, sic in homine Dei imago conspicitur.

Sed ecce sensim sine sensu, de materialibus ad sacra transferor, de atrio ad medium, et de hoc ad Sacrarium, Propitiatorium, et Tabernaculum templi mei animati, in cujus penetralibus Deus ipse adoratur. Verum hic ego tot splendoribus victus, et inaccessibili luce imaginis Dei caligantes habens oculos, non secus ac Agenor olim aut Harpocrates, imposito ori digito, adorare Deam istam debueram: aut in morem supplicis publicani prona in terram facie prosterni. Quem vero latet usqueadeo copioso lumine ex alloquio divino inclaruisse vultum Moysis: ut non possent intendere filii Israel in faciem ejus propter emicantem inde fulgorem. Haec ergo dignitas hominis cum maxime suspicienda sit, et quamvis cum Romano Oratore ipsa me argumentorum gravitas, et abundantia pauperem faciat, nonnihil tamen etiam de hac mihi dicendum est. Levabatur illic in templo jam descripto altitudine et longitudine viginti cubitorum murus, qui ex una parte exquisitissimis saxis compositus, et quantum quidem ars et natura poterant, elaboratus, reliquum omne lucidissimo auro coopertum erat, quod radios Solis aemulabatur: illic penes duos Cherubim de oliva sculptos altitudinis decem cubitorum dominabatur altare, et ipsum totum deauratum, coopertum propitiatorio, vel sacrario, in quo cum solemni pompa locanda erant et arca et manna; super his duo Cherubim erant, quibus vestimenta quasi per commotum aerem fluctuare dixisses, quae et ipsa quoque deaurata reverberato lumine splendoribus suis praestringebant intuentium oculos; interim dum palmarum variae figurae, et secundum debitam proportionem flores in parietibus his, et ipsi auro radiantes germinare, et virescere spectabantur: nec vero infecundi, dici poterant, aut steriles, quibus in aurato Solo radix figebatur. Hīc potissimum divina emicabat, et fulgebat majestas. Huc precantium verti oculos, hic feriri oportebat. Hic igitur et ego, Domini mei, pedem tantisper figo, et non secus ac Oraculum et Sacrarium dignissimum famosissimi Templi mei, humanam animam admiror, quae a Sacris Theologis viris Compendium universae creaturae nominatur, omnium rerum totum aliquod, non secundum materiam, prout volebat Empedocles, sed ab ipsis Platonicis Androgyna dicta, propter quod omnium specierum receptaculum sit, oraculum elevatissimum, quod supra omne mundanum objectum extollitur, ab omni mixtione, et corporea forma purum: quae tanquam apodes hirundinum genus, supra nubes volando, ad illam regionem, unde genus suum traxit, aspirat: Haec generationem nullam admittit, et quamvis ad productionem aliquam in subjectis concurrat, de potentia tamen sua nunquam extrahitur, quippe quae perfectionem impertit subjecto, ipsa individua in semet permanens; ubi aliae formae vel crescunt vel diminuuntur, aut cum objectis suis dividuntur, ipsa tota in toto est, et tota in qualibet sui parte. Essentia ipsius immaterialis est, cum materia aliud non admittens, nisi quod se illarum specierum capacem reddit: AErarium grande, quod omnium Idearum, quae se ei praesentant, in se numerum continet: ab omni contagione mortali libera; nec ipsum adeo contrarium rejiciens: ipsa sola de Incorporeitate gloriatur, quae idcirco locus amplissimus, et promptuarium omnium objectorum appellari potest: in summa prout magnus ille Peripateticus [note: 30. De Anime. ] sentit: Anima est quodammodo omnia. Hoc ergo Propitiatorium majestate plenum, hic caelestis character, haec scintilla Solis, a divino Prometheo in pectus Adami protrusa: quae secundum Platonicos in meditullio est rerum omnium, habens supra se Deum, et intelligentias caelestes, subtus se qualitates corporum, cum utrorumque particeps sit; et intellectu, et origine, et aeternitate, et cognitione et imaginatione sua, et beatitudine, aliisque ejusmodi sibi cognatis attributis naturae Angelorum vicina est: in qua verificatur illud Davidicum jam praefatum: Minorasti eum paulo minus ab Angelir. Tollitur vero in altum hoc sublime aerarium in mente nostra, et in corde hominis hoc propitiatorium sacrum supra alas Cherubim, nam et haec utraque seraphico ardore ab operatione sua nunquam desistunt: natura videlicet,


image: as028

et Tempus, unum successione tempestiva, et instantanea, prout postulaverit occasio, alterum in perpetuo motu dorsum semper alatum gerens, nisi quod imperio hujus remorantur cursum suum, volatum suum retardant, et pennas suas restringunt. Sedet ipsa Monarcha excelsissima, et absoluta Dominatrix supra colles honoris, et immortalitatis elevatos, et pedibus ejus substernuntur peripetia fortunae, et casūs; vicissitudines humanas ridet, et ludibrio habet, sceptra confringit, conculcat regna, projicit coronas, imperia nationum terrae deludit: si infremiscunt austri non tristatur, si aquilones ferociunt non angitur, in hoc mari terrenarum amaritudinum laeta velificat, et secura paradisi portum ingreditur: de hac immunitate et libertate animae Panarii musa lyrica, svaviter canebat:

Innocente di Cor, di colpe scarco,
E non impallidisce, e non paventa
Se tuona Gioue, e se saette aventa
Del giusto Ciel inevitabil arco.

[note: [?]beatitudine B. Pacified. ] Hunc sensum plus ad vivum Nyssaenus ille magnus expressit, cum ait: Excedit homo suam ipsius naturam, immortalis ex mortali, ex fragili atque caduco, integer, incorporeus ex Diario, atque temporario sempiternus, in summa Deus ex homine evadens: faciens id, quod Alexander: qui cum totius Asiae imperium sibi acquisisset, idipsum optimatibus suis sine discrimine dispertiit: interrogatus, quid sibi reservaret, spem, meam, inquit: totum hoc eloquenter Tirius Maximus: Philosophi spectaculum, ait, ad insomnii similitudinem, similis est homini, cujus integro corpore manente, animus tamen extra terram effertur in caelum: terram ambit cum sole, caeterorum astrorum jungitur choro, minimumque abest, quin una cum Iove cuncta gubernet, atque ordinet; o beatam peregrinationem! o spectacula pulchra! o insomnia dignissima! non aliter ac ille magnus morum [note: De consol. ad Helued. ] magister in infelici regione Corsicae, animam inter stellas habens, ajebat: ad cognitarum rerum conspectum, tendentem in sublime cum semper habeam animum, quantum refert mea, quid calcem? Anima qua se taliter ab terrenis vilitatibus in altum levat, non eam dixerim et naturam, et tempus supplantare pedibus suis? Confundantur invicem, quantum volent tempestates anni, intorqueant se flumina, ipsi adeo montes per mare ad portum ferantur, non commovebit justum quidquid acciderit ei: ait Spiritus Sanctus. His speculationibus immorati Graeciae Sapientes, Sacerdotes AEgypti, et antiquissimi populorum Caschi, prout refert Romanorum [note: In Tuscul. ] Orator, et Laertius, mirum non est, si et ipsi, quantumvis scientiarum nostrarum adhuc incapaees, animas nostras immortales esse dixerunt? quocirca tam Pythagorici, quam Platonici eas postquam corpus suum abjecissent, ad universalem mundi animam, in qua Deum [note: 4. Georg. ] denotabant, reverti docebant; prout id Virgilius insinuat:

... resoluta referri
Omnia, nec morti esse locum, sed viva volare
Sideris in numerum, atque alto succedere caelo.

Affirmabat Empedocles vitam hanc exilium esse, de quo soluta anima, ad sphaeram suam naturalem reversura sit: Docebat Plato, animam cum a vinculis hisce corporeis expedita fuerit, et in campos Elisios pervenerit, oblivionis calicem haurire, nec deinceps miseriarum mortalis incolatus sui meminisse: quod cum illo concordat: securos latices, et longa oblivia potant. Asserebant Stoici hanc particulam flammae esse, quam de proprio suo pectore, tanquam de grandi foco mundi, et de caelo, supremus Numinum Jupiter dispenset: hac spe semetipsum palpans Amorum scriptor ajebat:

[note: In fine Metamorph. ] Ore legar populi, perque omnia saecula fama,
Si quid habent veri Vatum praesagia, vivam.

Haec veterum commenta cum allegoricis intelligentiis suis, quamvis fabulosa, non omnino rejicienda sunt. Et dum in eodem intellectu Amator Laurae sic de illa cantabat: dolce mia fiamma tra le belle, bella, nonne Anima nostra hujus Templi Sanctuarium est, quae plus quam illud, quod manna virgamque includebat, in se continet: dum tribus vitalibus potentiis praedita est, et cum sit sola et unica in uno corpore, non obscuram, sed manifestam, et adaequatam praesefert similitudinem Trishagii illius sanctissimi, ubi in personarum Trinitate, una Deitatis adoratur essentia? Praeterire velle, Domini mei, subjectum tale, non aliud esset, quam defraudare animam praecipuo charactere, dignitate, et officio suo, nec minus etiam esset principali argumento, discursum suum sequentem minorem reddere. Medemini obsecro vos, cum sublimitate subjecti hujus, taedio prolixitatis meae: non possum inprimis [note: De Anatom. ut sup. ] cum doctissimo Laurentio, quin ad iter me accingam, dicendo: Lucet in eo imago Trinitatis: sed cur animae essentiam describere audeo, cum plane divina sit, de divina autem dicebat Simonides possumus tantum dicere quid non sint. De his nihilominus amplissimis fontibus ut stillam aliquam, Domini mei, in doctissimas mentes vestras derivem, id solum repraesento: quod si divina mens semetipsum necessario cognoscens, conceptum suum imprimit, verbum


image: as029

inquam, intellectus quoque de cognitione sua, quam de objectis haurit, expressionem verbi sui format; si praeterea in intrinseco suo se Pater et verbum diligunt, producunt, et spirant personam tertiam, spiritum videlicet, vel divinissimum amorem suum, qui ab utroque procedit: hīc quoque concurrente intellectu, et voluntate tertium quoddam egreditur, ab utroque derivatum, quae reminiscentia, vel memoria nominatur. Hae accidentales inhaerentiae correspondere nihilominus dici possent subsistentiae essentiali Amoris et Verbi divini, quae jure merito hypostases appellantur: Et quomodo istae soli substantiae uniuntur, ita et hac in accidentali relatione impartibili colligantur. Illic verbum per viam intellectus producitur, spiritus per viam voluntatis, in tribus tamen personis unus solusque intellectus est, una voluntas: pari modi et hic beneplacitum intellectionis, quod ab intellectu derivatur, attrahit voluntatem, ut se comitetur, et in uno solo composito hae potentiae inveniuntur. Et quanquam in divinis actus voluntatis et intellectus, ad personas distinctas terminentur, unum nihilominus sunt, dum una cum alterius intellectu intelligit, et haec cum illius voluntate velit, sic et hic, quamvis vicibus suis disponant intellectus, memoria, et voluntas, dum in composito uno inveniuntur, tres nihilominus distinctas sortiuntur potentias. In divino illo Triumviratu, quamvis harmonia oppositionibus relativis exurgat, de paternitate, spiratione, et siliatione, non secus ac organica harmonia de oppositione vocum, altae, profundae, et mediocris; ita et hic reminiscendo relationem habent invicem intellectus, et voluntas. Si in Deo Pater propter dignitatem priorem sibi locum vindicare videtur, inter se nihilominus, nec majorem nec minorem gradum admittunt: ita et hic quamvis intellectus priorem sibi officii locum adsciscere videatur, nihilominus in essentia sua majores vel memoriae, vel voluntatis actus non excitat, juxta illud Aristotelis axioma: quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se. Hoc igitur stabiliatur, lucere in anima imaginem Sacro-Sanctae Trinitatis.

[note: Ex Croll. basilica chymica. ] Hae proportiones, Domini mei, ab intro sunt, et in formalitatibus suis intrinsecis: quod si vero etiam ab externis objectis similitudinem aliquam deducere placuerit, Aristotelico fundamento nixi, una cum doctissimis observatoribus, hanc rerum Trinitatem, in una essentia sola deprehendemus; atque ut earum unam tanquam in transitu tangamus: Anima est, quae cum homine ratiocinatur, sentit cum animalibus, vegeratur cum plantis, et nihilominus non nisi una est anima, quae naturae et Angelicae, et corporeae particeps est, et cum identitate sua Trinum compositum quoddam constituit, cumque ipsa habitaculum Dei facta sit, non potest, quin etiam, dum ad ejus similitudinem fabricata est, attributorum ejus omnium particeps sit. Cum tribus illa mundis communicat, Archetypo, Angelico, et elementari: sic cum primo conjungitur, facta ad imaginem ejus, particula animae divinae, dum in nobis Deus semen aliquod de effigie sua expressit: quemadmodum Echo, quod de longinquo repercussam per aera vocem reportat: unde et magnus ille Osvvaldi Expositor concludit: Mens elevata in Deum altissimum, cum ipsa unita conversatur cum Deo, et eadem opera efficit, nec reperitur in homine ulla dispositio in qua non fulgeat aliquid divinitatis. Symbolicam paritatem habet cum Angelis, et hic ratione corporis invisibilis: tum etiam ratione amicitiae et conversationis cum iisdem: utpote sapientiae illorum compos, unde cum firmamento, et stellis convenientiam habet, et haereditatem quandam, de quibus corpus sidereum, astrale et spiritale consequitur, in quod caro et sangvis non ingreditur. Et sicut astra (discurrendo prosequitur supra citatus) regunt hominem in spiritu, ita spiritus hominis regit corpus in carne, et sangvine. Denique de elementis quoque participat, dum ab eorum qualitatibus corpus physicum, terrestre, et mortale recipit, in se, prout grandis Paracelsus notat, peregrinas quatuor habens, praefatas, inquam, qualitates: sic cum catenis his colligantur quinque sensus, qui cum imaginatione quietantur. In summa demum communicat cum animante elementari, cum vegetabilibus, et mineralibus cunctis, quorum naturae bene possessae, et notae sunt. Ergo homo (fic memoratus ille ex his definit) ultima creatura praestantissima, et nobilissima, quia totius mundi partes habet, et nihil est in hoc majori mundo, quod in homine realiter non reperiatur. Filius Patri quam simillimus, miraculum naturae, nucleus elementorum quatuor, summa Dei cognitio, consummatissimum exemplum muundi, templum animatum in hac mortali carne, quod neque angelis, neque mundo neque cuique creaturae datum est, nisi soli homini, posse S. Filium Dei fieri, et uniri Deo, concludit magnus Crollius: et sicut Altissimus unus in essentia est, Trinus in personis, sic unitatem corporis admittit homo, sed in potentiis tribus distinctus est, de corpore inquam terreno, et spiritu aethereo, et anima vivificante. Hunc ergo hominem tripodem aureum dixerimus, quem Idololatrae et Soli et Herculi contrastare tradiderunt: homo trigonum, vel pentagonum illud est, quod ubicunque, et quocunque ceciderit in pedes suos erectum est: hic Mercurius in trivio positus est, qui rectum iter demonstrat: hic Deus Phidius est, qui a Samnitibus olim cum tanta veneratione colebatur: Compositum in quo jure merito lucet Imago Trinitatis, Propitiatorium, et oraculum de auro purissimo.



image: as030

Hic ego, Domini mei, pedem figo, dum profundius in abyssum meritorum; et valoris tanti penetrare nequeo: et nunquid non jam ante praefatus sum, futurum ut sub onere tanti Argumenti fatiscerem, obcaecatos habens de tot splendoribus oculos? Restat ut ob oculos quoque vestros statuam, quantum supra omne sublime aedificium terrestre simulacrum hoc elevetur, quod eousque superat, quantum meridiana lux Cymmerias tenebras. Omitto quia tempus me deficit Vaticanam molem, cujus pondere opprimor, et quam moderni omnes admirantur, unde et Concivica musa mea canebat:

[note: Achillini. ] Che il gran Tempio, ove Pietro oggi si cole
Tant' alto s'erge ad ecclisar quel sole,
Che spira in mezo alla pieta spaventi.

Non hic pietatis Christianae opera commemorabo, quae ad gloriam Dei Thesauros suos profudit, et fodinas montium metallis suis depauperavit, et supradictas magnificentias, et sublimitates aemulata est: potius hodie in considerandis iis constringor, quae de longinqua memoria ad nos usque derivata sunt, atque idcirco plus curiositatis habent, intuendo quantum [note: lib. 3. cap. 25. ] pietas Paganorum potuerit. AEthiopia mihi, et Graeciae Plinius apud fontem Cyzicum Templum demonstrant, ubi industriosus Artifex inter politissimas petras filum auri conduxit, idque ut coronaretur, in purissimo marmore sculptus Apollo de ultimo harum petrarum sinu elevabatur. Semiramis animum et virtutem virilem potius quam femineam pectore gerens, in medio Cyrci Babylonici erexit Belo vastissimam molem, cui tres in fastigio maximas imposuit auri statuas, Jovis nimirum, et Junonis, et Opis, haecque posterior sede insuper aureae [note: Diodor. l. 1. c. 4. ] insidebat, ad cujus genua pronum contortumque spectabatur par leonum, et par serpentum de argento: hic prout Diodorus refert, recensitis simul calicibus, et lancibus valor septingentorum auri talentorum Gelo Syracusanus Cereri et Proserpinae molem dedicavit, valoris innumeri: [note: Idem lib. 22. cap. 1. ] cum tamen victus diurnus tanto pretio compararetur. Roma mihi in solis adeo fundamentis Templi Jovis Capitolini Tarquinium superbum demonstrat, qui ad eadem ipsa collocanda quadraginta millia argenti talenta erogavit: quod opus postea a Domitiano consummatum fuit, ubi in sola parietum deauratione decem millia impensa sunt. Exponi [note: Plutarch. in vita Publicolae. Plinius l. 36. cap. 2. ] condigne nequeunt thesauri immensi quos Nero in obelisco illo grandi exhausit, qui domus auri appellatus fuit, hic enim lucidissimis, et tersissimis petris constructus, divinas quodammodo divitias fulgurabat. De universis terrae partibus confluebant populi, visuri cum stupore sumptuosam illam machinam a Vespasiano erectam Paci post victoriam, cum tanta celeritate obtentam, ut omnem cogitationem humanam transcenderet. Tot historiarum volumina nobis miraculorum omnium maximum, celebratissimum illud Dianae Templum describunt et depredicant, ad quod construendum per annos ducentos et viginti quidquid pretiosum et rarum in Asiae portus tam celebres invehebatur, pro impensis consumptum fuit: ubi in longitudinem, et latitudinem immensam erant centum et viginti columnae, de totidem fortissimis regibus erectae; praeter haec et portis omnibus, de cedro, et cypresso fabricatis gloriabatur: et simulacrum Deae Tutelaris illic ex purissimo ebore elaboratum apparebat. Dagobortus Rex Franciae piissimus Templum S. Dionysii totum argento texit, ibique feretrum [note: Volum. 2. num. 7. ] totum ex auro collocavit, si Nauclero fides adhibenda est. De antiquiori memoria Josephus nos docet, profudisse Israelitas ad Templum Moysis, bis mille, et quadringentas phialas auri, sedecim lances de eodem flavo metallo hoc, et consimilia vasa ad centum viginti. Video denique, qualiter piissimi Imperatores ad Templorum tributa contulerint thesauros valoris immensi, Justiniani, inquam, Faustini, Childeberthi, Michaeles, Bonifacii, Caroli, et Manni, et magni, Anastasii, Aureliani, et Titi, et intra gentiles Darii, Alexandri, Cyri, Antiochi, Xerxes, Agrippae, et alii, his contestantes, in quanta sibi veneratione religionis cultus esset, exotico et stupendo testimonio liberalitatis, quae de his Potestatibus monarchicis processit. Hae nihilominus pompae universae simul junctae, et collectae, sublime illud et plenum majestate Templum humanum non transcendunt, ubi Anima residet, quae valorem auri tantum exuperat, quantum stellae nocturnam facem splendoribus suis excedunt. Haec, sicut supra memoratum est, universa illa superiora simul ligat, amplectitur, in compendium redigit, et constringit, cum sit quodammodo omnia et Deus ipse, repraesentans Deum trinum et unum, cujus cum coronatus meus Cantor meminisset, ajebat: Mirabilis facta est scientia tua ex me.

Sed aliquando tandem, Domini mei, cum ultra in hoc mari immenso velisicare nequeam, ne forte cum Democrito cadam in indagine tantae veritatis obcaecatus, aut cum Palinuro in undis, qui ad navigationis perfectionem Argum quaerebat, et Jasone magis expertum, hic ad litus aliquod appellere cogor. Hic ergo anchoram jacio, hic vela colligo, et hic opportune se mihi quadrata petra offert, cui rudentem, non ultra hoc mare magnum navigaturus, astringo. Non miramini, obsecro Domini mei, siquidem in hoc ultimo loco mihi de quadrato sermo est, hic enim mihi et Domus et Templum Salomonis occurrit. De hoc [note: 3. Reg. 6. ] sic dicitur: fecit in introitu Templi postes de lignis olivarum quadrangulatos: de domo autem, in


image: as031

quo tamen etiam Templum comprehensum est, sic ait Scriptura: omnes istae domus ex lapidibus pretiosis erant factae, et erant lapides ad eorum mensuram quadrati. Ejusdem formae Templum erat, quod illic in Babylonia superstitioso cultui et Idolo Belis constructum fuit, de quo Herodotus: duorum undecunque stadiorum amplitudinis, formā quadratā. Haec mihi figura ad propositum [note: lib. 1. ] meum serviet, ut de situatione Templi mei animati nonnihil afferam, quod utique ad complementum orationis hujus me facere oportet, nisi totam imperfectam voluero. Scio non defuisse inter Sapientes qui compositum humanum circularis figurae descripserunt, in hac enim forma circumagi ignem, imo et caelos intorqueri: idque ut Sinesius exprimeret: hominem horizontem magnum appellavit: praesertim quod secundum Mathematicos, figura rotunda perfectissima sit: sicut et cylinder, qui lineas in unum omnes conducit. Gloriabatur de hoc Virgilius dum ajebat: Securus mundi instar habens, teres atque rotundus. [note: Cartari. ] Et Alexander scriptum reliquit, solem in figura rotundae petrae adoratum fuisse, quae supra lignum collocata erat. Sic in Platone suo Marsilius Ficinus: Circulus quidam, inquit, in se ipsum animadvertendo reflectit. Hoc idem fortasse per allegoriam in Saturno et Jano figuratum fuit, dum serpentem manu tenebant, qui extremitatem utramque uniebat, unde circulus perfectus exprimebatur. Sic de ipsa adeo positura nostra corporea magnus Laurentius inquit: [note: In anatom. ut supra. ] quin etsi inter expansos pedes mensum concipias, itemque inter manum et pedem, utrinque perfectum habes circulum, inscriptum quadrato. Et ecce praeterire non potui, quin, cum pace vestra Domini mei, ad figuram quadratam transirem, de qua primo loco Simonides sic ait: Bonum virum esse difficilem, manibus pedibusque quadratum. Obsecro vos Domini sit mihi per vos licitum de circulari ad quadratum me vertere, si et ipse oculus, prout expertissimi et doctissimi Optices magistri docent, in circulo aequalis distantiae angulos obtusos denotat, tanquam quadratum esset: dixit illud Lucretius:

Quadratas procul hinc turres cum cernimus Urbis,
Propterea fit uti videantur saepe rotundae.

Sub hac igitur base se erigunt et Mundo dominantur Natura, et tempus, omnes creaturae visibiles, et hoc elevatissimum templum: pro tali illud professus est Plato in Protagora suo, praecepit illud in Rhetorica sua Aristoteles, in Ethica approbavit: Julius Caesar hoc titulo Marcum Antonium decoravit, idque jure merito, quadratum enim quocunque projectum fuerit in pedes suos erigitur; ita et homo rectus ad omnem fortunae adversantis eventum in firmitate sua persistit. Pythagoras magnus ille Philosophus appellari hominem Quaterna voluit, eum non nisi quaternario numero compositum dicens, idque propter quaternorum [note: de Philosophando. ] elementarium humorum qualitatem, exquibus organizatus est. Consimile Quaternarium, secundum Plutarchi sententiam, in anima est hominis, quod in mente, in scientia, in speculatione, et in sensu consistit. Sic Lumen illud scientiae hanc propositionem discipulis suis inculcavit, ut numerum nunc inter Deitates recensuerint, et in tantam venerationem transierit, ut per hunc jurare in more positum habuerint. Vixit, et vivet semper gloriosissime augustissima illa Regina, et Mundi Metropolis Roma: quia secundum mentem Plutarchi, Solini, et Taciti, in forma quadrangulari a Romulo primitus constructa fuit: unde famosus est ille versus ab Ennio adductus, et a Scaligero Equis exter erat Romae regnare quadrate? Haec lumina [note: Tabula Cebetis. ] de grandi illa lampade literarii Maris Augustino Mascardi mutuatus sum, qui rationem adducit, cur in tabula Cebetis Sapientia supra quadratam petram collocata sit: adjungit in tali forma Templum meum situatum esse, cum enim imago sit Altissimi, sic stabiliendum erat, ut in compositione sua simile esset Civitati illi Sanctae, et triumphanti Templo, Deo inquam, a quo creatum est. Cum hanc dilectus discipulus virga aurea mensurāsset, dixit: Civitas in quadro posita erat, et longitudo ejus, quanta latitudo.

Quantumvis ergo staturā suā sit homo exiguus, excelsissimis nihilominus molibus supereminet, et pinnacula elevatissima transcendit. Resolvant mors, et Tempus ipsa adeo marmora, et saecula dente ferreo triturent: homo nihilominus his superstes ad immortalitem contendit: volent pennis suis Phoenices, et aquilae supra montium fastigia excelsissima, homo pernicitate cogitationum suarum velocius illuc incredibili agilitate pervenit; ita providus, ut de ipsis adeo mixtis opportuna vitae suae composita discooperiat: Dominentur quantum volunt, et fortuna, et fatum, et casus fortuiti, et ipsum Tempus, homo supra haec omnia, tanquam supra basibus firmissimis solidatus se regit, et eum acumine intellectus sui (imitando propemodum Creatorem suum) gloriatur in intima cogitationum humanarum penetrare se posse: novit oculo suo (mediante Telescopio) etiam in sole ipso annotare maculas, quid his majus dici potest? Sint quantum volunt, humanae cogitationes elevatae dixerim, an profundae (unde et numinibus Templa, et obelisci, et moles erectae sunt) homo tamen haec omnia essentiā suā superat, et excedit: Et ut tandem aliquando hac ultima probatione mea concluserim, novi a Marco Manlio in Civitate Quirinali templum famosissimum Virtuti et honori erectum esse, quod a Marcello generoso posthaec adauctum fuit, cujus inscriptio erat: Patet aditus, vel, Virtute praevia.

Sed quisnam harum virtutum, et dotium particeps est, et possessor, nisi homo? Scio


image: as032

Pompejum, etiam in sinistra fortuna generosum, Minervae Templum fundasse, cujus effigiem illic expresserat fortissima aegide sua defensam, et eandem loricatam: erat autem simulachrum totum ex auro fusum, et formatum, una cum hasta sua, quae de eodem metallo erat: forte per hoc volens intelligi, se quoque pectus invicibile ad omnem inimicam potentiam gessisse, sicut optime demonstravit, tot domitarum gentium spoliis illustribus in illo templo suo glorioso anathemate suspensis. Haec est illa Minerva, quae viri fortis et sapientis pectus inhabitat, quae inseparabilem et individuam a semet fortitudinem habet. Scio Julium Caesarem, post Pharsalicum praelium Genitrici Veneri sumptuosum erexisse Mausoleum. Homo subjectus est influctionibus Deae hujus, Deae inquam amorum, quas ita corde fomentat, ut per oculos se prodant. Templum habuit operosissimum Juno Lucinia, columnis altissimis fulcitum, intrinsecus candidissimo, et nitidissimo marmore vestitum: sed ubi melius candor honestatis, sinceritatis, et integritatis, quam in homine apparent? Statuit Numa Pompilius, ut inter sumptuosissimos muros Deae Vestae dicatos, perpetui nutrirentur ignes; ardent in nobis potentiae nostrae, et triplici flamma de unico foco exurgente, ab Anima nostra, ad illuminandum corporeum compositum nostrum, succenduntur. Gloriosum per saecula plura duravit Templum Solis ab Aureliano magno erectum supra collem Quirinalem, ubi inter caetera ornamenta simulachrum Planetae hujus, ex auro solido formatum apparuit, junctum signis zodiaci, atque anni totius temporibus, quae singula auro fulgurabant. Solis hujus beneficio, et temporum anni circulatione nascitur homo, et augmentum et nutrimentum suum habet, et conservatur. Scio denique illam molem Templi, quod Titus secus viam sacram in illa Roma (quae hac aetate nostra nullibi prophanum aedificium habet) Paci erexit, admirabile fuisse tam magnitudine, quam sumptuositate et artificio: hanc ego pacem in templo meo animato residentem invenio, concordiā potentiarum, ordinatione membrorum, harmoniā partium, qualitatum elementarium symmetria, aliisque insuper augustissimis proportionibus. O templum de pluribus templis formatum! quod pro sacrario suo virtutum compendium habet in anima: pro parietibus Cardinalium virtutum quaternarium, pro columnis virtutes Theologicas una cum earum appendicibus, pro ornamento magnificentiam, prudentiam pro tecto pro fundamento aeternitatem: quod undequaque reverentiam inspirat, et pompam, et majestatem, et decorem, sed et majestas Domini implevit Templum: Templum Dei estis vos: ad cujus immortalitatem inscribi poterit Epigraphe illa Junonis Luciniae Templo data: flatus irritus omnis: idque ob qualitatem ejus, ex omni enim parte sua ventis pervium erat, nec tamen ab eorum violentia et furore elevari cineres victimarum poterant, qui supra altare jacebant: Templum est homo, quod sicut illud Jani semper apertum est Virtutis imperio: aut sicut illud Proserpinae, quamvis muri corporalis habitationis suae in terram prostrati fuerint, anima nihilominus in caelum levata seipsam tuetur, dumque etiam terrae adaequatum, et omnino funditus eversum fuerit, illam tamen sententiam Templi Dianae sibi usurpabit, quod cum in cineres redactum, et dispersum esset, de eo pronuntiatum est: nondum nomen ejus, unde et mirifice Ausonius:

Sola potest homines felices reddere virtus,
Hinc soli e cunctis non Libitina nocet.

In hoc ego Templo, Domini mei, posthaec commorari non dedignabor statua immobilis, totus stupore in saxum conversus, intuens in excelsas dotes, quae de hoc templo prodeunt: per silentium obmutesco, et in tanta majestate me metipsum confundo, ad portentosum lumen illud caligat oculus: retrorsum pellor veneratione, et cum canoro Compatriota meo

Rivolgendo nel Cor fatto si raro,
Piu d'ammirar, che di cantarlo imparo.

Itaque orandi finem facio, ut scriptioni finem non faciam, cesso lingva, non manu: orationem hanc concludo, ut voluminibus titulum imponam, interim dum in poenam temeritatis meae, vocem meam silentio magis proficuo consecrabo, cum qua hactenus sat rauca, et insipida

DIXI.

Ad conclusionem Discursus hujus Univocus hic versus erit.

Fra piu excelsi prodigi, oue il gran Dio
Volle a sue glorie esercitar la mente,
Se i gran portenti a contemplar souente
Nutro nel Cor un sourum an desio:
Mi rivolgo al mirar de l'esser mio,
De l'sublime lavor l'opra excellente,
Ne stupisco se il verbo omnipotente
Spoglia mortal con la celeste unio:
Degno si l'Huom compose il Creatore,
Et l'imagine sua dentro v'impresse,
Accio fosse simile al suo Fattore:
Animato cosi Tempio lo eresse
D'immortale virtu, d'eterno honore,
Che per sacrario suo l'Anima hauesse.



image: as033

COMPENDIUM SYMBOLORUM, DE CAPITE.

Caput armatum casside, cujus summitati corvus insidet, adjuncta Epigraphe: Insperatum auxilium: Ideam repraesentat auxilii opportuni. fol. 9.

Manus armata pugione, stans in actu feriendi caput quoddam collocatum super altare, cum inscriptione: Vel in ara; exprimit vindictam Omnipotentis, quae ubivis locorum reos castigat. 9.

Calvaria hominis posita in medio sceptri et ligonis, juncto lemmate: Mors sceptra ligonibus aequat: demonstrat, quod mors regalia fastigia vilitati promiscuae plebis aequiparet. 10.

Adolescens, caput rescissum fortunae offert, cum sequenti sententia: Bellua fit, caece statuit, qui credit se sorti: quo palam datur stultitia ejus, qui se fortunaedonat. 10.

DE FRONTE.

Manus Indice digito frontem tangens, adjunctis verbis: Frons hominem praefert: sinceritatem animi figurat. 43.

DE AURE.

Auris subulā perforata, cum his verbis: Servitus libera: alludit ad ritum illum, quo servi olim manumittebantur. 83.

DE BRACHIO, ET MANU.

Manus regens columnam, quae coronata sit, de cujus corona rursum alia manus prodeat, gerens sicam, adjuncto lemmate: Non sine causa: Justitiam divinam, eamque vindicem figurat. 176.

Binae manus, colligentes manna de caelo, cum Inscriptione: Non quae super terram: alludunt ad receptionem Sacro-Sanctae Eucharistiae. 186.

Manus, quae in summitate hastae cujusdam in terram fixae spectatur, cum Epigraphe: Fiducia concors: Bonum Concordiae indicat. 177.

Manus, in pugno gerens saxum, quod jacere videtur, super addito lemmate: Si sciens fallo: Idea hominis est, qui ad hostilem exercitum transfugit. 186.

Duae manus deponentes diadema, cum hac Inscriptlone: Ecquis emat tanti sese demittere: Allusio sunt ad pondus grave eorum, qui regimini, et gubernaculo populorum praesunt. ibidem.

Brachium manusque armata, evaginans gladium, stans in actu feriendi, cum Epigraphe: Non fallax: integritatem mentis figurat. 187.

Binae manus apprehendentes remum cum his verbis: Non alteri: typum habent vigilantiae. ibid.

Manus supina, habens digitos canna perforatos, adjunctā sententiā: Heu cadit in quenquam tantum scelus! crudelitatem tyrannidis demonstrat. ibid.

Manus dilacerans chartam conscriptam, subtus quam dependeant sigilla aquilina, cum lemmate: Praesto est insignis gloria facti: insinuat actum Christianae generositatis. ibid.

Duae manus pendentes de manicis, adjuncta. Epigraphe: Nec fas est, nec posse reor: indicant, non ipsa supplicia, sed opera perversa, reum constituere, vel arguere. ibid.

Manus item sustinens hastam, in cujus apice stuppa ardens apparet, cum lemmate: Nil solidum: vanitatem mundanae gloriae repraesentat. 188.

Scyphus supra mensam apparens, plenus aqua, supra quem manus extenditur, infundens aliquantum farinae, adjuncta Epigraphe: Satis: auream in quaque re mediocritatem subindicat. ibid.

Manus gestans virgam, qua videtur capita pauperum detruncare, quae sublimius se caeteris elevaverant, cum inscriptione: AEquari pavet altera minor: docet in Imperio aequalitatem observandam esse. ibid.

Manus fortis, et constans, pugno tenens lingvam, cum lemmate: Tu decus omne tuis: intrepiditatem animi designat. ibid.

Manus vicina calamo aptato ad scribendum, qui tamen atramento plenus characteres non format, cum lemmate: Vlterius ne tende odiis: tentamina humanarum virium repraesentat, quae sine adjumento divino irrita sunt. 189.

Manus habens in Indice annulum visibilem, quae inter digitos suos monetam auream gerat, cum Epigraphe: Sic spectanda fides: robur Amicitiae indicat, quae in camino persecutionum probatur. ibid.

Quatuor manus, quae una cum brachiis suis


image: as034

baculum tenent, eumque diversimode, hoc est quaeque manus, tam in hanc, quam illam partem trahat, cum lemmate: hic et ille: insinuant beatitudinem in terris non esse, quae secura sit. ibid.

Manus, a serpente inter flammas mors vulnerata, cum Epigraphe: Quis contra nos? subindicat, quantopere divina supra nos tutela invigilet. 190.

Serpens, manu sustentatus, qui caudam capiti in circulo jungat (non adjuncta sententia) cursum anni demonstrat, gubernatum a Domino. ibid.

Manus armata gladio, et nodos quosdam dissecans, cum inscriptione: Nodos virtute resolvo: fortitudinem virtutis denotat, quae omnia componit, et sedat. ibid.

Manus, demonstrans ensem, circumdatum lilio, cum subscriptione sequenti: Etiam fortunam: declarat, quantum valeat patrocinium Principum. ibid.

Manus gestans ventilabrum compositum de plumis pavonum, quod muscae circumvolent, superadditis verbis: Tolle voluptatum stimulos: docet, incentiva libidinis tollenda esse. ibid.

Manus vas quoddam portans, ex quo dimidium sceleri prodeat, imposito lemmate: In hoc intuens: Instruit nos, etiam inter convivantes memoriam mortis recolendam esse. ibid.

Cornu copiae, quod binae manus amplexentur, cum inscriptione: Ditat servata fides: Exponit remunerationem fidelitatis. ibid.

Manus super cassidem multitudinem monetarum effundens, cum hac Epigraphe: Expetendae opes, ut dignis largiamur: indicat fortunae bona bene expendenda esse. 191.

Binae manus invicem junctae, cum duabus sententiis, quarum superior sit: Felicitas temporum: altera subtus: Rerum concordia: utilitatem, et commoda Concordiae insinuant. 192.

Duae manus supinae, quae videantur versus caelum directae, cum hac voce: Tutissimus: demonstrant, omne bonum illac provenire. ibid.

COMPENDIUM FACTORUM, DE CAPITE.

Caput faciem habens subridentem, et venustam, sine rugis, cum lemmate: Raro fallit: denotat, rectatudinem animi ex vultu cognosci. 11.

Tres facies, quibus illa verba sint juncta: Mens unica: insinuant bonum Concordiae. ibid.

DE MANU.

Manus pulsans ad portam, cum inscriptione: Non semel sufficit: docet in oratione perseverandum esse. 181.

Manus in palma sua gerens oculum, cum Epigraphe: fide, et vide: insinuat prius rem tangendam manu esse, antequam inde ratiocinemur. 182.

Duae manus, quarum una sine oculis, altera aurita sit, cum hac elucidatione: fide, et diffide: indicant, fidendum esse, quin imo, sed vigilantiam non omittendam. ibidem.

Manus sustinens scorpionem, cum lemmate: Procul ab ictu: exprimit integritatem Praelatorum. ibid.

Subtus digitos, quidam inscripsit: Disparitate pulchrior: intelligens, quam accepta sit unio in diversitate officiorum. ibid.

Manus blandiens serpenti, cum Epigraphe sequenti: Propriae blanditur neci: periculum indicat, quod incurrit, qui carni nimium blanditur. ibid.

Manus aperta, cum hoc lemmate: Opere, non verbo: insinuat operum virtutem. 183.

Manus premens spongiam, cum lemmate: Premit, ut exprimat; virtutem et robur laborantium indicat. ibid.

Manus inter flammas, cum Cartello: His graviora: meritum denotat eorum, qui heroico pectore dura tolerant. ibid.

Manus, quae de agro spicas colligit cum sequentibus verbis: Bella messe dispeme jo sceglio intanto: Hoc est: Praeclaram spei messem interim ego colligo: spem insinuat, qua de campo virtutis se utilitatem in tempore suo recollecturum quis sperat. ibid.

DE CORDE.

Cor circumdatum a serpente, quod flammis impositum non uritur, cum Epigraphe: Non comburetur: demonstrat, quod qui veneno culpae infectus est, ardores Sancti Spiritus concipere nequeat. 272.

Quantum valeat concordia, et mutuus affectus populi, hac significatione denotabatur. Multa corda in scuto quodam depicta erant, cum sequenti sententia: Hic murus aheneus esto. ibid.

Huic ipsi Emblemati alius titulus adjunctus erat: Benevolentia optima custodia est. ibid.



image: as035

Militaris magnanimitas repraesentata fuit in gladio, qui gestabatur a brachio, supra quem cor hominis apparebat, adjuncta dictione: Ne fidas, si corde deficis. ibid.

Cum consideratione hac philosophica, qua creditur anima, praecipuam in corde sedem tenere, cor apparet, de cujus medio flammae exurgebant, cum Epigraphe: Mundi melioris origo. 335.

DE HEPATE.

Fingatur, et figuretur armatura superbissima, et omni ornamento condecorata, et illic sequens sententia collocetur: Utilitati, et decori. Ad demonstrandum in corpore humano beneficium illius. 289.

Pes conterens serpentem, cum sententia: Premat, ne perimat: Idea hominis est, qui vitiliter noverit, tentamenta superare, de hoc ratiocinatio ampla est. fol. 317.

Pes in radice montis collocatus, qui scandere videatur, cum Epigraphe: Per ardua virtus: possessionem virtutis difficilem esse arguit. 318

COMPENDIUM PRODIGIORUM. DE CAPITE.

Cum primum Romanae Urbis fundamenta jacerentur, inter ruinas tam profundas Caput inventum fuit, quod conspersum sangvine, guttasque destillans videbatur a busto noviter rescissum, de quo uberius tractatur. fol. 15.

Ante mortem Barnabae Vice Comitis, postquam flamma palatium ejus invasisset, apparuit inter ignium volumina caput, quod urere videbatur, quae visio spacioso tempore duravit. ibid.

Accidit item, cum Henricus Dux Brunsvicensis cum Duce Saxoniae praelium committeret, ut gravissima grando in Urbe Argeliensi decideret. Inter grana autem cadentia similitudo capitis observata fuit, repraesentans effigiem Ducis Saxonici, qui deinceps Brunsvicensem captivum fecit. Vide alia quoque spectra, quae vel permittente Deo, vel opera Daemoniorum apparuerunt. ibid.

Cum Galba Provinciam Tarraconensem intrasset, atque illic juvenculum in fano publico sacrificaret, repente puer senilem canitiem contraxit. In hoc loco plura de monstris referuntur, quid sint, et unde oriantur. 16.

DE CAPILLIS.

Inventus fuit aliquando piscis, qui naturale caput hominis repraesentabat, ab oculis ad usque corporis partes reliquas quatuordecim pinnas vel alas protendens, dotatus longissimo, et spississimo capillitio, quod vel intortum, vel sparsum elegantissimum spectaculum praebebat: sed cum animal monstruosum esset, propediem expiravit. Legantur super hoc doctrinae salutares. 35.

Prodigiosae semper habitae sunt, et nunc habentur comatae stellae, vel barbatae, vel crinitae, ignitae trabes, caprae saltantes, et similia, de quibus ad longum habetur. ibid.

Qualiter haec metheora formentur, et imprimantur, et de eorum variis apparitionibus vide fol. 36.

Eorum effectus, vel influctiones. ibidem.

DE MANIBUS, ET BRACHIIS.

Prodigiosa fuit Caji Mutii Scaevolae intrepiditas, qui potius sibi manum amburendam praeelegit, ante Regem Porsenam, quam ut a proposito ejusdem occidendi resiliret. 209.

Stupenda est castigatio divina, qua bubulcum quendam, festivo die arantem sic punivit, ut manus ejus aratro affigeretur. ibid.

Nec huic dissimile est, quod de avaro quodam recensetur, qui cum bipennem festo die attrectasset, manus ita manubrio cohaesit, ut divelli non posset, acerbissimosque dolores pateretur. ibid.

Idem evenit feminae, quae dum festivo die panem coqueret, repentina flammae invasione dexteram manum amisit. ibid.

Miseram quoque poenam incurrit molitor, cujus irreligiosa manus ferro, quod in lapide molari erat, adhaesit, eo quod molam suam die non feriato componeret. ibid.

Sic infestum fulgur manum mulieris cujusdam ambussit, quae in sacro Joannis Praecursoris die ad laborandum agrum suum exierat. ibid.

Item luxavit alius et manum et brachium, qui contra vetitum Ecclesiae die non feriali laboraverat. ibid.

Lignator, spreto timore Domini, quamvis eum caeteri dehortati essent, lignatum exiit festivo die, sed instrumentum, quo id facturus erat, ferientis manui inhaesit, et brachium levatum retrahere nequiit, inauditis convulsionibus tormentatus. 210.



image: as036

Mulier item, quae in partus sui doloribus exaudita fuerat a S. Francisco Patriarcha, anniversarium festivitatis sancti hujus celebrare contempsit, et continuo brachium ei aridum remansit, et stupefactum cum tormentis asperrimis. ibid.

DE CORDE.

Recensent historiae, post decessum Innocentissimae Clarae de Montefalco, sculptum in corde illius inventum fuisse nomen sacratissimum Jesu: sicut illic quoque apparent tres lapilli, et globi aequalis invicem ponderis, tantundem autem duo habent in pondere, quantum unus. Idem recensetur de Martyre S. Ignatio, sicut et de alio Martyre, cui tyrannus vivo adhuc, evelli cor praecepit, post quae tyrannus conversus est. 271.

Legitur item de Priori quodam Ordinis Praedicatorum, cui post mortem os pectoris praefixum cordi, cum signo crucis signatum apparuit. 272.

Pari modo stigmatizata fuerunt corda et S. Francisci Seraphici, et S. Augustini. ibid.

COMPENDIUM SACRIFICIORUM, ET DEDICATIONUM. DE CAPITE.

Cum religione barbarica olim Larundae Deae, vel Maniae, humana capita devovebant: super haec instructiones quaere. fol. 16.

Celtae, populi gentiles, de occisi inimici busto caput truncabant, cujus calvariem siccabant, ac deinceps deaurabant, quo per modum poculi in conviviis utebantur. Super hoc praecepta vide. fol. ibid.

Arieti olim, primo nimirum Zodiaci signo Astronomi caput assignabant, vide super hoc materias morales. fol. 17.

Religio, quantum in omni hominum aetate, et natione semper in veneratione sit habita. 20.

Jovi, caelorum primario Numini a veteribus aestimato, caput dedicatum fuit, vide super hoc materias morales. ibid.

Prima adolescentulorum lanugo, dedicata fuit Apollini, et Nero eandem in urnam auream collocavit, et propriis eam manibus in fanum portavit. fol. 38.

Cogitata igitur nostra Deo dedicanda sunt, sicut lex Levitica ordinavit capillos dedicandos. ibid.

Nec soli Proserpinae, aut Apollini dedicabantur comae, sed et aliis Deitatibus Germani olim super altare devictorum hostium sectas comas comburebant; quas item fluminibus consecrabant, cur hoc factum, vide fol. ibid.

Erat Romae arbor procera, cui olim Juvenculi cincinnos capitis sui rasos consecrabant, vide de his plura. fol. 39.

Hippolyto item capilli noviter nuptorum offerebantur. ibid.

DE OCULO.

Oculi Minervae dedicati erant: rursum alii dextrum oculum Soli, sinistrum Lunae devoverunt. Junonem ciliorum patronam crediderunt, sicut et palpebrarum: ideoque haec Dea Lucina appellata fuit: vide ob quam causam: ubi optimae allegoriae occurrunt. 72.

DE AURE.

Auris dextra, Saturno dedicata erat, sinistra Jovi: sacrabantur item Memoriae, vide rationem fol. 94.

DE LINGVA.

Haec Mercurio dedicata fuit, tanquam Caduceatori, et Legato Jovis: legatur causa. Item Herculi votata fuit. Hermes itidem Trismegistus cultui suo sacram habuit. fol. 189. applicationes de his devotae sunt. fol. 148.

DE BARBA.

Praeter dedicationes de capillis jam allatas, Macrobius meminit, quibusdam in locis Venerem depictam, vel sculptam fuisse barbatam, curiosum et utile est nosse, cur hoc factum. fol. 157.

Minervae item Deae sapientiae barbae dedicarae sunt, videatur causa. ibid.

DE PECTORE, THORACE, ET SINU.

Pectus dedicatum fuit Cancro, sicut et Neptuno, videatur quam ob rem: pari modo cur sinus sapientiae dedicatus sit: Porriguntur de his salutaria praecepta. fol. 169. 170.

DE BRACHIIS, et MANIBUS.

Numa Pompilius, summus Romanorum Rex, manum fidei dedicavit.

Manus itidem dextra fortitudini dedicata erat.



image: as037

Dixerunt Astronomi signum Geminorum praedominium gerere supra brachia et manus, unde et eisdem dedicata sunt: significat autem brachia geminorum fidelium sibi invicem adjumento esse oportere. fol. 213.

DE DIGITIS.

Assignati erant Deae Minervae, aut ad usum Lanificii, aut vero quod iis libri volvantur, Dea autem haec Dea sapientiae est. fol. 230.

DE STOMACHO.

Cur dedicatus Lunae, vide fol. 382.

DE JECORE.

Dedicatur Jovi: sicut enim illud universae corporis moli sangvinem elargitur, sic Principem decet populo suo universum victum subministrare. fol. 290.

DE FELLE.

Dedicatur Marti, tanquam Numini furoris: de felle enim ira succenditur. 394.

DE LIENE.

Hic olim Saturno dedicatus fuit, idque pluribus de causis: praecipue vero, ex eo quod planeta glacialis sit, indicans humores frigidos, et crassos, qui in eo continentur, unde et spraedominium supra eosdem habet. 295.

DE RENIBUS, et LUMBIS.

Convenit universitas Scriptorum illustrium, renes, lumbosque dedicatos Veneri, de iis enim humor salax emanat, quo desideria lasciviae succenduntur. Hinc Redemptor noster, eos succinctos esse oportere praecipit iis, quicunque sibi regnorum caelestium possessionem repromittunt. 301.

DE FEMORE, et PEDE.

Physiognomi, et Astronomi inquiunt, femora inter signa Zodiaci assignata esse Sagittario, et inter Planetas Marti, idque ob velocitatem, et robur eorum in cursu, et ob sustentaculum quo hominem sustinent: qua ratione etiam ossibus, musculis, ligamentis, et nervis composita sint, vide fol. 338.

Porro dedicati fuerunt pedes Mercurio, Librae, et Piscibus, idque ob velocitatem quā praediti sunt et pisces, et praefatus Planeta. Piscis signum Jovis est: Libra signum justitiae. Ad cultum Jovis commovendi pedes sunt: non minus promptos nos esse oportet ad conservandas virtutes universas, mediante Justitia. ibid.

COMPENDIUM NUMISMATUM, DE CAPITE.

USus Heroicus est partes humanas Monetis imprimere. 18.

Moneta aerea, ubi Caesaris caput, redimitum corona civica apparet, clementiam ejus indicat. ibid.

Caput hominis, lauro coronatum, quod in occipitio suo pharetram, et sagittas portet, et quod fronte stellam contingat, beneficia et influxiones Solis figurat. Sic humanum caput opertum pelle caprina, cum flumine versus gulam, et arcu in occipitio, ab altera autem parte Imago Pegasi, et sagittae alatae, velocissimum hominis cursum indicat. ibid.

Doctissimus Erizzus in Monetis Antonini Pii observavit figuram capitis coronati, idque corona majestate plena. Corona composita erat e multis turribus, figurabat autem fortitudinem Urbis Laodicaeensis. ibid.

Caput quod in occipite caduceum demonstrabat Mercurii, promptam repraesentabat obedientiam, sicut et pacem, qua praefata Civitas obediebat, et submittebatur supremo Principi suo. ibid.

Caput arietinis cornibus armatum simulacrum Jovis erat, propter abundantiam, et fortitudinem, ibid.

Caput hominis venustum, aetatis mediae inter juvenem, et virum, olim corona decoratum imprimebatur, de qua ramus laurcae prodibat. Portendebat autem Dominium Solis supra reliquo Planetas. fol. 19.

Idem figurabatur per imaginem capitis coronati radiis in medio templi quadrati. ibid.

Caput Claudii Caesaris victoriam Romanorum expressit, quam contra barbaros obtinuerunt. Sic ad demonstrandos triumphos Valerianus caput mulieris expressit alatum, capillis retortis. Caput item feminae armatum casside pro imagine Romanae Urbis usurpatum fuit, quippe quae vi armorum caput orbis facta est. ibid.

Imago Martis aeri insculpta, potentiam Julii Caesaris demonstravit. ibid.

Apparuerunt olim monetae, quae ex una quidem parte binas facies monstrabant, uni cervici adhaerentes, ex altera figuram Navis, AEneas Vicus diligens observator inquit, in bina facie intelligendos honores, qui Saturno dantur: sicut et legis latorem sapientem. ibid.

Numa comparens in Tenedo, qui ab uno latere duo capita monstrabat, ab altero securim, cum lemmate: securis Tenedia:


image: as038

rigorosissimam legem indicabat, contra adulteros. ibid.

DE FACIE.

Figura Jani composita duplici facie, semper cautelam, et prudentiam figuravit, qua oportet hominem in omni vitae suae instituto gubernari, significavit item quod opportunum tempus a personis sagacibus eligendum sit. 112.

DE MANIBUS.

Duae manus, tenentes monetam fractam, cum Epigraphe: Fortuna fidem mutata novavit, erectae fuerunt pro memoria ejus, quod Childerico quarto Regi Franciae contigit: Indicant autem fidem, et dominium. 210.

Nummus item repraesentatus fuit sub Claudio Caesare, qui ab una parte pileum habebat, ab altera hominem manu omnino disjuncta, et transforata, superadditis verbis: Libertas Augusta. ibid.

Imperatrix Julia Pia, ut felicitatem mulieribus parturientibus imploraret, sculpi monetam fecit, ubi Venus apparebat, sinistra manu hastam gerens, stans erecta, cum inscriptione: Venus Genitrix. ibid.

Simulachrum Deae Opis repraesentabatur demonstrans manus extensas, adjuncta sententia: Opem ferre. ibid.

Pietas tantopere in Principe observanda, in moneta quadam ab Antonino Pio repraesentabatur, ubi virtus haec apparebat, quae dextram demonstrabat extensam, sinistrā vero videbatur donum sibi datum super aram collocare. Videantur de hoc plura fol. 211.

Marcus Cato Propraetor cudi numisma fecit, imaginem habens Victoriae, quae manus ambas pandebat, pollice nihilominus sub misso. Videantur aliae insuper figurae. fol. ibid.

Sapientes antiqui, in monetis quibusdam duas manus imprimebant invicem junctas, cum Inscriptione: Fides exercituum, vel, Fides Romanorum: sic alias quoque imagines, et inscriptiones vide, fol. ibid.

COMPENDIUM PROVERBIOROM DE CAPITE.

PRoverbium ab Experientia originem suam desumpsit: de usu ejusdem, et similibus vide fol. 12.

Caput scabere: dictum fuit de homine absorpto in cogitationibus suis. ibid.

Correctio clanculum, et in secreto facta his verbis exprimebatur: Capite admoto. ibid.

Caput vacuum cerebro: de iis dictum, qui sub eleganti apparentia exteriori, mediocritatem ingenii tegunt. 13.

Demonstratio, et affectus veri Amici, hoc Laconismo exprimebatur: Capite gestare. ibid.

Homo, qui plurimis negotiis distentus erat, exprimebatur per Gerionem Regem, cum inscriptione: Tertium Caput. ibid.

Ad figurandum hominem sic negotiis implicitum, ut difficulter extricari possit, adagium illud invaluerat: Nec caput, nec pedes. ibid.

Acapite, usque ad calcem. Cognitionem rei cujusdam indicat perfectam. ibid.

Stupiditas, procedens de ignorantia crassa, qua quis laudat, aut vituperat juxta intentionem et voluntatem loquentis, hoc dicto declarabatur: Caput sine lingva. ibid.

Ebrietas vitium abominabile, hoc Laconismo condemnabatur: Capita quatuor habens: Ebrio enim objecta duplicia apparent. ibid.

DE CAPILLIS.

Ad demonstrandum, quod adjumentum quamvis minimum, in occasionibus nihilominus quandoque summi momenti sit, hoc proverbium inventum fuit: Capillus etiam unus: Remora exiguum animal est, Navem nihilominus fixam tenet. 31.

Capillus servilis: animum abjectum in proverbio indicat, hominem nauci, et de faece populi. ibid.

Quod de consvetudine illa emanavit, qua servi ad cutem usque radebantur. ibid.

Cum quis ad negotium quoddam vi traheretur, ad illud vel occipiendum, vel terminandum hoc proverbio dicebatur. Capillis trahi. 32.

Ad significandum, quod occasio aucupanda sit, et magnae sit imprudentiae, eandem negligere, sic dictum fuit: Capillis capere. ibid.

Ad monstrandam vilitatem hominis gregarii, et nihili, sic ajebant: Homo pilo dignus. ibid.

Modus ille quo quis alterum irridet, et subsannat, dicari hoc proverbio describebatur: Caput tondere: Stolidis enim omnibus capilli tondebantur. ibid.

Vacare rebus inutilibus et vanis, declarabatur his verbis: Calvum hominem vellis:


image: as039

a quo nihilominus capillus trahi nequit. 33.

Usus capillorum, qui fictitii sunt, etiam inantiquis scenis cavillatus fuit, et hoc dicto expressus: Homo calvus comatus. ibid.

DE FRONTE.

Prima facies, vel primus incursus in qualicunque negotio, brevi hoc Laconismo exprimebatur: Prima fronte. 49.

Ad insinuandum, quantopere in perficiendis actionibus, ex quibus commodum, et utilitas provenit, praesentia agentis proficua sit, antiqui dixerunt: Frons occipitio prior. ib.

Homo summi ingenii, et capacitatis promptissimae, proverbio hoc sensato exprimebatur: A fronte simul, et occipitio: per quod sublimitas judicii insinuatur. 50.

Indicat item intellectum illum, qui in ratiocinando sine mora temporis finem suum consequitur. ibid.

Fronte sua: de eo dictum, qui libere, et non clanculum, aut in abscondito de actione quadam ratiocinatur, aut mentem suam exponit. ibid.

Impudentia, aut inverecundia, quam prudentes viri evitant, hoc adagio declaratur: Froutem perfricare. ibid.

Indicium animi laeti, est serenare, et dilatare frontem: sicut vicissim signum moestitiae est, eam rugare. Qui actus sequentibus verbis olim exponebantur: Frontem exporrigere, Frontem contrahere. ib.

DE OCULIS, et CILIIS.

Oculus vicini iavidus: turpissimo invidiae vitio assignatum fuit. 66.

Oculus mulieris: Prodiit proverbium hoc, ad significandum, quod cavere nos oporteat ab iis rebus videndis, quae detrimentum adferunt, sicut est visio mulieris, quae flammis, et incendio replet. ibid.

Homo astutus, et fictus, qui pro communi methodo loquendi, os in humeros transmutat, hoc proverbio exprimebatur: Oculos in occipitio gerit. ibid.

Ad demonstrandum, quod plus oculis credatur, quam auribus, sic in adagio dicebatur: Oculis magis habenda fides, quam auribus. 67

Oculis fixis intueri: expressum fuit de assidua rei cujusdam applicatione. ibid.

Necessitas, qua nonnunquam occultare quippiam tenemur, quantumvis manifestum sit, his verbis expressum fuit: Oculis pulverem offundere. ibid.

Oculis, ac manibus: de eo dictum fuit, qui ad perfectam rei cognitionem pervenit. Animus collocatus in vera tranquilitate, et pace interna, hoc dicto exprimebatur: In utrumque oculum dormire. ibid.

Oculus dexter mihi salit: tum dicebatur, cum quis de re quapiam audire novi aliquid gestiebat. 68.

Videre res deliciosas, sed non multum proficuas, hoc sensu exprimebatur: Ad oculos magis, quam ad vesic am pertinet: ubi vesica intelligenda, in quam olim argentum reponebatur. ibid.

Cor tyrannorum inflexibile, et severum, his duobus verbis palam dabatur: Oculi Atrei: Scenae etenim Atrei, furiosissimae erant. ib.

Virtus, qua promissa effectibus correspondent, hac sententia exprimebatur: Oculatae manus. ibid.

Caeca dies, et oculatae manus: de servis et mercenariis olim dicebatur, qui perfecto opere, et die solutionis illucescente, remunerationem nullam, nec mercedem videbant. De hoc ad longum vide ibid.

Aperta negatio, vel impossibilitas habendi rem quampiam, his verbis dicebatur: Oculum excludito. ibid.

Homo incorruptus, animi justi, et recti, qui nulla partialitate frangatur, hoc sensu describebatur: Oculus Iustitiae: hic plura alia discutiuntur ibid.

Econtra cum quis incautus ambularet, non considerans obvia, nec rationem habens eorum, quae momentum adferunt, sic olim declarabatur: Oculis clausis agere: quod Itali sic exprimunt: Caminare cich Occhi. 69.

Quantum valeat praesentia in negotiis, his verbis saepe dicebatur: Oculus Domini saginat equum: quod quamvis vulgare sit, ad rem exprimendam aptissimum est. ibid.

Si quis emendatione non solum in actioninibus suis, sed et in verbis indigeret, et ei quod imperfectum est, substituere melius aliquid vellet, hac significatione olim efferebatur: Homo est oculatus. ibid.

Si quid praeter mentem, et inexspectato accideret, hac sententia dicebatur: Oculum excludere: de quo notatu digna vide ibid.

Hominis caeci praescriptio: de re quadam absurda, inconveniente, et impropria divulgatum fuit. ibid.

Homo caecus auribus, et mente: de omnino stolido viro dicitur, reprobato tam ab hominibus, quam a Deo. ibid.

Oculus ligius non fert radios solis: quod cum superiori aliquantum correspondet. nihilominus non tantam vilitatem subindicat: indicat enim mentem quamvis obtusam, nonnulla tamen intelligentiā dotatam. ib.

Supercilium attollere: de hominibus nimium arrogantibus. et superbis dictum fuit: Et super cilium ponere. de humilibus, et demissis, vide illic curiosa, et eruditione plena, ibid.

Tetrica Censorum severitas hac sententia brevi, sed nervosa exponebatur: Supercilium Censorium: Hic Catopercellitur. Condemnantur Critici. ibid.

DE AURE.

Proverbium res plausibilis est, quippe quod in scenis natum: item de consvetudine, et derivatione ejusdem. fol. 87.

Proverbium illud olim usurpatum fuit: Ad deorum aures pervenit: in quo factum aliquod figurabatur, quod non solum jam privatim notum esset, sed in publicum evasisset: Materia utilis, et necessaria. ib.

Tacta aure. Hoc de reo expressum fuit, qui in forum deducendus erat, et examini earum rerum


image: as040

subjiciendus, quorum ei memoria recens adhuc, et de quibus interrogari eum opportebat. Antequam ergo in judicium traheretur, aures ei fricabantur. De his curiosa vide ibid.

Cultura animi, tantopere in quocunque homine necessaria, his verbis olim figurabatur: Aurem culturae accommodare: necessitas actionis hujus describitur ibid.

Actio intrepidatis, et constantiae, in generoso Ulysse intelligebatur, cum ad Sirenarum concentum sibi aures cera obturavit: dans locum adagio: Auribus ceram obdis: quod item de iis dictum, qui voluntariam surditatem sibi affingunt, id quod necessarium quandoque est in vita hominum. 88.

Auscultare, sed non nisi leviter, et per accidens, hoc sensu olim dicebatur: Summis auribus insidet. ibid.

Consvetudo, qua secretis auribus quaedam committimus, quamvis in publico id fiat, hanc proverbialem sententiam introduxit: In aurem dicere. ibid.

Homo negotiis suis ita immersus, ut nemini aurem praebeat, hoc adagio indicatur: Ne ad aures quidem scalpendas otium est. Vide illic curiosa. ibid.

Rebus justis intendere, et intelligere sincere quod dictum est, his verbis proferebatur: Purgatis auribus: id quod cuivis necessarium est. ibid.

Ad ambas usque aures: De ebriosis dictum, et parasitis, qui nunquam saturi sunt, nisi ad utramque aurem repleantur. Contra quod vitium illic invectivae sunt. ibid.

Cum auris pars infima maxime tenera sit, et mollis, veteres volentes hominem signare indolis flexibilis, sic ajebant: Auricula infimā mollior. 89.

Laudatur illic mansvetudo. ibid.

Fastidium quod parit sermocinatio inepta, et vaniloqua, his verbis significabatur: In aurem oleum inferre. Cujus sententiae expositio in loco suo quaerenda, ubi rursum copiosa materia de adulatione occurrit. ibid.

Severitas, et asperitas Socratica, vel Catonica, hoc dicto explicabatur: Auris Battava: cujus sententiae explanatio itidem prolixa occurrit; svadetur autem severitas mixta mansvetudini. ibid.

Eo quod Principum aures ubivis pene locorum sint, hinc proverbium natum: Multae regum aures, et manus: quod tantundem est, ac Principes ubique esse. Narratur hic factum curiosum. ibid.

Cum quis ad negotium quoddam accingitur, de quo emolumentum nullum habiturus sit, adagio locum dedit: Homini surdo fabulam narrare. ibid.

De iis qui continua loquacitate semetipsis sensum aurium obstruunt, illud dictum fuit: Homo surdior turdo: per quod garrulitas animalis hujus condemnatur. Inventurus est lector plura illic utilia. fol. 90.

Prosequitur hoc genus surditatis Manutius, dicendo: Surdior Toroneo Portu: cum explicatio hujus dicti prolixitate indigeat, eadem in fonte suo quaerenda est. ibid.

Adagium illud: fractis auribus: in eos inventatum est, qui praesumptuosi sunt: Reprehenditur illic vitium arrogantiae. ibid.

Stupiditas insensata, et aperta fatuitas, cum applausu sic enunciata fuit: Caecus auribus, et mente: multa super haec quaere ibid.

Negotium quod difficile sit deserere, periculosum item expedire, admirabili sententia exprimitur: Auribus lupum teneo: Expositio vivax est, et curiosa, sed prolixa, hinc in fonte suo quaerenda, una cum eruditionibus aliis. ibid.

Audire multa a multis, praesertim a senibus, hanc sententiam introduxit: Eum auscultare cui quatuor sunt aures: In quo necessitas intelligentiae indicatur. ibid.

Securum esse, et in alterius fiducia requiescere, hanc significationem induxit: In aurem dextram dormire: quae materia plausibilis est. fol.

Tranquilitas, sine perturbatione animi (quam quisque desiderat) hoc adagio declaratur: Procul auribus nuncius veniat. 91.

Actio quaedam cum non solum ad notitiam aliquam pervenerit, sed in publicum jam prodierit, pro sua declaratione hunc Laconismum fortita est: Nec aures habeo, nec tango: Unde hoc adagium ortum sit, vide

ibid.

Cum inferre vellent, cor in auribus habitare, olim sic ajebant: Animus habitat in auribus: Materia haec utilis est, et necessaria: necessitas auditus illic quoque demonstratur. ibid.

DE NASO.

Naso suspendere: Hoc adagio uti consveverunt, cum alter alterum subsannaret, sed cum deceptione quadam versuta. Argumentum curiosum, et salubre. 100.

Quod vero fames retardationem non admittat, ita exponebatur: Fames, et mora bilem in nasum conjiciunt. Quod est: Iejunus venter non audit verba libenter. ibid.

Traducitur et hoc proverbium ad bonum aliquod, quod praestolamur, de quo discurritur. ibid.

Crabrones irritare, idem est, quod tentare Magnates, et Potentes: exprimitur autem adagio sequenti: Fumantem nasum ursi ne tentaveris. ubi plura praecepta idonea, et et proficua suggeruntur. ibid.

DE FACIE.

Cum quis indicare intendit, ab externo de internis judicandum esse, sequens significatio


image: as041

proverbialis exorta est: Ex facie bonum virum praesefert: fol. 143.

In eos, qui modicam famae suae curam habent, illud usurpatum fuit: Faciem perfricare: frontis perfrictae: Quod vitium detestabile est. 109.

DE DENTIBUS

De proprietate dentium, quā lacerare et corrodere solent, Proverbium de sugillatione famae exortum est: Theonino dente rodi. Cujus explicatio cum admodum prolixa sit, ad fontem recurrendum est, ubi ad longum de hoc ipso discurritur. 117.

Supra id, quod nemini invidendae sint res, quas habere non possumus proverbium illud enatum est: Edentulus vescentium dentibus invidet: Quod multis praeterea argumentis deducitur. ibid.

Irridere eum, et ludificare, qui cum plenus minarum sit, non habebat unde detrimentum inferat, duobus verbis, sed iisdem nervosis exprimitur: Edentulae maxillae: Ubi actio haec omnino imprudens describitur. 118.

DE ORE, et LABIIS.

Proprio statu suo contentum esse, et semetipsum mensurare, hoc adagio expressum fuit: A cauda ad os transferre: hoc est: A principio ad finem. Quod praeceptum admodum salubre. 130.

Facundia boni oratoris in fonte quodam figuratur, qui duodecim rivis, vel profluviis se effundit: adjuncta hac declaratione: os duodecim salientium: In quo loco plura recensentur. ibid.

Loqui cum energia, et emphasi, his binis verbis declaratur: Os Curetum: Cum hujus explicatio prolixa sit, ad fontem recurrere oportebit, ubi plura alia exponuntur. 131.

Praemansum in os inserere: de Praeceptoribus dicitur, qui cum omni assiduitate, et industria discipulos suos instruunt: tracta similitudine a nutricibus. ibid.

Poterit idem applicari ad eos, qui in recensendo, etiam quae minutissima sunt, non negligunt. ibid.

Invenisse rem deperditam, hoc proverbio declarabatur: Ex ore Lupi. Etiam hic expositio in fonte suo quaerenda est. 132.

Spes rei venturae hoc adagio significabatur: Magnum os anni: Declarationem ejusdem curiosam vide ibid.

Loqui fortuito casu, hoc usitato proverbio dicebatur: quidquid in buccam venit: reprobatur. ibid.

Loqui quae decent, agere male, hac sententia percellebatur: Os sublimare: ejus detestationem vide ibid.

Os expuens, de iis dictum, qui vel non consentiunt dictis vel factis, vel qui eadem retractant. ibid.

DE LABIIS.

Felicitas hujus Mundi, plena turbulentiis hoc dicto proverbiali demonstrabatur: Multa cadunt inter calicem, supremaque labra. Argumentum utilissimum. 133.

Si quis olim in negotium quoddam se superficie tenus ingereret, sic enuntiabatur: Primoribus labiis degustare. ibid.

Summis labiis. De iis exprimebatur, qui esse id simulant, quod non sunt, aut se habere gloriabantur, quod non habebant, quae utraque detestanda. ibid.

Si cui res quaedam displiceat, et ejusdem eum poeniteat, vindictamque insuper minitetur, hac sententia indicatur: Mordere labrum. Quod vitium et usitatum, et detestabile est. ibid.

DE LINGVA

Amicus palpans, et non nisi externo cortice sincerus, sequentibus verbis declaratur: Lingvā Amicus. Qui nil non spondet, sed promissis suis non stat. In hoc loco plura utilia observantur. 142.

Lingvā bellare: Proverbium hoc in eos adinventum est, qui Thrasonica jactatione se efferunt, sed cum data occasio est, tergum vertunt: Incurrit haec magniloquentia in detestationem debitam. 143.

De his, qui multiloquio in prandiis gaudent, et exhinc pabulum suum negligunt, illud inventum fuit: Aliis lingva, aliis dentes: Hic modus periculo suo non carens, repudiatur. ibid.

Non stare promissis suis, quod semper in opprobrium cadit, duobus verbis sed ponderosis exprimitur: Lingvā juravit: Quod et inter Italos valet, qui sic ajunt: Amico di lingva. ibid.

Si quis casu verum dixerit, hunc sensum proverbialem habet: Lingvā prolapsa verum dicere. Quae virtus tanto magis laudabilis, quanto magis inexpectata. ibid.

Qui in loquendo timidus est, tracta similitudine a bove timido, hoc proverbium olim meruit: Bos in lingva. 144.

Videat hic Lector, curiosa de iis, quibus


image: as042

largitione pecuniae os ad tacendum obseratum fuit. ibid.

Obstinatio aperta, quae plus animum indurat, his verbis exponitur: Lingva non redarguta: cujus inventio Lectorem ad fontem remittit. ibid.

Consvetudo eorum, qui quemvis lacessunt injuriis, ad vivum hoc adagio palam datur: Impetere lingva: unde dicitur: Non impetam lingvā: res fugienda. ibid.

Proverbio illi, quo dicitur: quidquid in buccam venit: illud alterum confine est: Quidquid in lingvam venit: Quod tantundem est, ac casu loqui: Quod nemo non improbat. ibid.

Lingva seorsim indicitur: et lingva praeconi: geminum hoc proverbium, quod in eundem sensum coincidit, eo spectat, quod plerumque nuntiis laetis munera dari solent. Ubi concluditur remunerandos, qui nostri causa laborarunt. ibid.

Lingva quo vadis? bona simul, et mala lingvae indicat. Ubi plura in hunc locum invenies. fol. 145.

Accingi ad actionem quandam, de qua difficilis, imo impossibilis sit exitus sine detrimento, significationem suam his verbis habuit: Senis mutare lingvam: sicut sententiae hujus origo copiose exponitur, sic et reliqua huic materiae congrua. ibid.

Eo quod in tempore suo tacuisse, ejusdem gloriae est, ac locutum esse, sequens adagium invaluit: Clavis in lingva. ibid.

DE MENTO ET BARBA.

Inter lepores, et veneres locutionis maxime elegantes proverbium semper annumeratum fuit.

Barbam vellere: pro eo sumitur si quis alterum injuria affecerit. Actio semper periculosa, et idcirco semper improbata: poterit item applicari ad detractionem mortuorum, unde ad longum vide folium ibid.

De persona sycophantarum, mimorum, et histrionum dictum est: Simia barbata, seu caudata. Haec enim verum est tatium hominum prototypon. Vide sententiae hujus originem ibid.

Qui nutrire comam, et barbam gestiunt, illud adagium induxerunt: Pronomi barba: Quis hic Pronomus fuerit, vide ibid.

Eo quod indomita juventus inter luxus, et mollities effaeminatas pessum eat, hoc proverbium breve, sed nervosum usurpatum fuit: Binis tondere forpicibus: Hic invectivae sunt in luxum. 154.

Ratiocinatio, vel actio quaepiam, quae aestimationem nullam nanciscitur, his verbis expressa est: Pili non facio. ibid.

Ad demonstrandum quantae vanitatis sit, ingerere se negotio, a quo pedem difficile sit retrahere, illud inventum fuit: Barbam a genis puerorum vellere. Inventio admodum curiosa est. ibid.

Ubicunque juniores seniorum instructioni vacant, et juvenculi, aetate jam maturos docent, illud valet: Hi ante barbam docent senes. ibid.

Barbā tenus sapientes: de iis dictum, qui praeter barbam, et mentum, nil philosopho dignum habent, sicut supra dictum est, quibus omne bonum in cortice situm est. ibid.

DE PECTORE, ET THORACE.

De homine, qui judicio et ratiocinatione sana destitutus sit, illud usitatum fuit: Corpus sine pectore: vide super hoc plura. 168.

Qui in negotio totus occupatus est, nil concludens, nec perficiens, hoc adagium promeruit: Pulmo prius venisset: Inventio hujus adagii, eo quod prolixam explanationem habeat, loco suo inquirenda est ibid.

Discurritur hic de temperantia. ibid.

Tarditas in largiendo expressionem horum verborum habuit: In sinu manum habere. Quod rem optime exprimit. Utilia lectu hic occurrunt; ubi mediocritas laudatur. 169.

Criticus reprehensus, hoc mordaci dicto percellitur: In tuum ipsius sinum inspue. Videatur ad longum ibid.

DE DORSO, ET HUMERIS.

Reprehenduntur defectus eorum, qui aliorum errores censurant, suorum obliviscuntur, hoc adagio: Non videmus manticae, quod in tergo est: materia utilis, et necessaria. 176.

Sollicitum esse ob malum aliquod imminens, significationem suam in sequentibus verbis habuit: Mens in tergoribus est. Accommodari hoc itidem poterit iis, qui verbera timent. Lectio utilis ibid.

Persistere in duritie, et in statione sua se pertinaciter tenere, hoc dicto declaratum fuit: Humeris sustinere: Hic plura reprobatione digna adducuntur. ibid.



image: as043

Labor irritus hanc expressionem in proverbio habuit: Humeros licet perdas, aquam incernendo. Origo adagii hujus expositionem prolixam habet. fol. 177

DE RISU.

Hortamentum utile ad conservandam honestatem pudicitiae, et refraenandam libidinem erat in his verbis: Risus Ionius. Cur hoc dictum sit, vide fol. 135

Reprehendere quempiam, vel irridere extra tempus, hoc adagio expressum fuit: Risus Megaricus. Origo curiosa est. fol. 136.

Risus Sardonicus: Quid sit, et cur in proverbium transierit. ibid.

DE BRACHIIS, ET MANIBUS.

Proverbium quam proficuum sit ei, qui hoc ipsum recte usurpaverit, vide fol. 200.

Ne cujus dexteram injeceris: Hortamentum est, ut in electione Amicorum perspicaces simus. Id quod observatione dignum. ibid.

Si quis de beneficio praestito, talionis vices expectet, hoc proverbio innuebatur: Magnus manum scalpit: Id quod plurimum confert, imo necessarium est ad vitam humanam rite degendam. ibid.

Potentia Principum pro adagio induxit: Longae Regum manus: De quibus caveant subditi. ibid.

Actioni cuidam ultimum dare complementum, his verbis expressum fuit: summam manum addere: Vide de his plura ibid.

In opere quodam sponte remissum esse, vel levi brachio illud peragere, sic explicatum fuit: Manum non verterem: digitum non apponerem. Id quod quandoque prodesse, quandoque nocere poterit. ibid.

Ad corripiendum eum, qui vel praemature, vel econtra tardius se ab opere suo levat, illud dictum fuit: Manum de tabula: Ejus derivationem curiosam, vide fol. 201.

Si quis ultimas vires impendisset, hac sententia proferebatur: Manibus, pedibusque: Quod dictum optime rem exprimit: et simul aliis confrontatur. fol. ibid.

Si quis facta alterius subsannaret, his duobus verbis expressionem suam olim obtinuit: Addere manum: Id quod honestis personis inconveniens est. ibid.

Cum Minerva manum quoque move: Declaratur hoc adagio, in omni adeo opere divinum subsidium implorandum esse. Materia utilis, et necessaria. ibid.

A promissis ad executionem operis progredi, significationem suam hac sententia habuit: oculatae manus: In hoc vera amicitia est: vide illic curiosa, et utilia. ibid.

Ausus, ubi maximo labore opus sit, hoc dicto declarabatur: Ambabus manibus haurire: Prudens vir a tali abstinendum novit. ibid.

Sapientes olim dum rem irre verenter actam denotare vellent: Illotis, ajebant, manibus. Videatur originis declaratio. ibid.

Servitium plenum, et copiosum his verbis dicebatur: Plena manu: Expositio illius curiosa, et aperta. ibid.

Ut item nossemus in omni negotio nostro divinum auxilium invocandum esse, sic dicebatur: Manum admoventi fortuna est imploranda. Videatur in hoc loco, qua ratione insensati homines huic Deitati caecae, et stultae se crediderint. 202.

Adjumentum reciprocum his verbis exprimebatur: Multae manus onus levius reddunt: Actio necessaria, et conveniens, digna exercitio, digna etiam lectu ejus ulterior explicatio. ibid.

Immergi otio his verbis declaratum fuit: Manum habere sub pallio; copiosae hic eruditiones occurrunt. ibid.

Actiones tyrannorum, sicut et eorum opera hanc olim detestationem habebant: Lemnia manu. Insinuentur per hoc exercitia, quae in Lemno Insula fiebant, et huc referuntur. ibid.

Homo bilingvis, et fallax hoc improperium sortitur: Altera manu fert aquam, altera ignem. Verba admodum nervosa, et consideratione digna. ibid.

Affectus paupertatis, quae calamitosa, et plurimum afflicta est, his verbis declaratur: Macilenta manu, brevem pedem: videatur hujus origo sat curiosa fol. 203.

Per manus tradere: De redditibus dictum est, qui vicissitudinem suam habent. Quae sententia tantundem expressiva, quantum effectus quotidianus est. ibid.

Res, quae acquisitu difficilis sit, his verbis explanatur: Una manu capere. Qui sensu, et prudentia praeditus est, ab hoc abstineat. ibid.

Manuari, vel lisbiari, vel manticulari, vel vaticinari, olim idem erat ac furto surripere, aut deceptorem esse. ibid.

Actio quaedam per semetipsam clara et manifesta, brevissimo hoc dicto comprehenditur: oculis, ac manibus: De hac recte quis ratiocinari poterit, de occultis non item. ibid.

Qui honestate contentus est, hoc adagium habuit: Da panem, et pugnum. Quod obscurum videtur, idcirco expositio ejus quaerenda. ibid.

Ad demonstrandum, quam necesse sit dicta factis conjungere, sic dicebatur: Manu ignavus, mente praesens: Materia admodum fertilis, opportuna, et necessaria. ibid.

Ignorantia affectata, atque idcirco detestabilis,


image: as044

significata fuit hoc adagio: Manum peteris, et pedem porrigis: ubi digna lectu inventurus es. ibid.

De re quapiam evidenti, et clara sic dicebatur: Pugno tenere. 253.

Breve temporis spatium hoc eleganti dicto exprimebatur: Inter manum, et mentem: curiosa lectu, quaere fol. 204.

Legem sibi pro libitu fabricare, hoc Laconismo dicebatur: Lex in manibus: Quod vitium fugiendum. ibid.

Modus in rebus agendis, sic declarabatur: Manu serendum, non sacco: dictum admodum sagax, et proprium. ibid.

Da lapidi volam: Exhortatio est, ne minemur iis, quos offendere non possumus. Admonitio necessaria, magnique momenti. ibid.

Violentiae extorsionesque tyrannicae, hanc sententiam sortitae sunt: Manus Briaraei injuriae: qui mores fugiendi sunt. ibid.

Si quis in Professione sua jam perfectionem consecutus esset, sic dicebatur: Manum ferulae subduximus: comparatione ducta a scholis. ibid.

Actio magni momenti feliciter ad finem suum perducta, sententiam illam in proverbio tenet, quam antiquitas de heroico Mutii Scaevolae facinore deduxit: Manum prudens in flammam mitto: Vide hic digna lectu. fol. ibid.

Desiderium habendi, et tenacitas avaritiae his verbis exponitur: Manus in AEtholis habet: Id quod obscurum est, sed explicationem non obscuram vide. fol. 205.

DE DIGITIS.

De iis, qui de eminenti fortuna in praecipitio magnae ruinae consistunt, sic dictum est: Computatorum digiti: Causam hujus sententiae quaere fol. 225.

Brevitas vitae humanae hoc Laconismo exprimebatur: Dies digitus. Quid brevius digito? ibid.

Damnum quod ex paupertate emergit, item honoris dispendium, hanc significationem recepit: Digitum quo proferat. Videatur causa fol. 226.

Damnum quod ex paupertate emergit, item honoris dispendium, hanc significationem recepit: Digitum quo proferat. Videatur causa fol. 226.

Moderatio in omni vitae genere tam necessaria, sic proferebatur: Duobus digitis primoribus: Multum ad rem accommodate. Vide sequentia. ibid.

Metiri digitis: Nimium rigorem denotabat, qui in negotiis semper detrimentum adfert. Admonitio necessaria. ibid.

Securitas in negotiis, pro significatione hoc dictum habuit: Uno digitulo. ibid.

Caelum digito tangere quid sibi velit. ibid.

Dare se victum in negotio quopiam hanc sententiam habet: Tolle digitum. Quod idem est, ac levare manum. ibid.

Ad digituli crepitum: eos tangit, qui cum nimio fastu, et tumiditate imperant. 227

Premere pollicem: convertere pollicem: Expressum fuit de laudatione, vel vituperatione, prout videlicet digitus ille forma batur. ibid.

Summo digito caput scalpere: de his inferebatur, qui animum mollitiae, et effeminatis actionibus tradebant. Quod vitium semper detestabile est, et correctione sua indi get. ibid.

DE UNGVIBUS.

Ungvium, criniumque praesegmina ne commingito: de iis dictum fuit, qui cum cognatos, vel consang vineos habeant depauperatos, aut dispersos, eos vilipendunt. Etiam iis applicari poterit, qui rerum minutarum curam non agunt, quae tamen rejiciendae non sunt. 254.

Consortium malorum detestabile est, et abhorrendum: id quod sequenti Proverbio indicatur: Quae uncis sunt ungvibus, non nutrienda. Hic rapinae intelligendae sunt, et ministri non nisi quaestui intenti, et divi tiarum avidi. ibid.

Res qualiscunque, aut vero narratio non accepta, hoc dicto exponitur: Notari ungve. Quod originem suam ab eo sumpsit dum ungvibus notanda signamus: intelligendae etiam correctiones, quibus proprias compositiones nostras notamus. 255.

Actio perfecta his verbis explicatur: Ad ungvem: videatur hujus sententiae origo, digna lectu. ibid.

De consvetudine inveterata, quam cum lacte imbibimus, sic dicebatur: A teneris ungviculis: hoc est ab incunabilis. ibid.

Si quis de paucis plura colligat, sic dicitur: Ex ungve leonem. Curiosum est, nosse hujus rei originem. ibid.

Ad monstrandum quod res frivolae, quae proposito non congruunt, relinquendae sint, sic effertur: Ab ungvibus incipere. ibid.

DE CORDE.

Veteres dum actum moestitiae, et exulcerati animi, curisque et sollicitudinibus discerpti repraesentare vellent, sic ajebant: Cor ne edito: In quo plura consideratu digna quaere folio. 269.

Cor calidum in re frigida: denotat, quod negotia factu impossibilia, et nullius momenti rejicienda sint. Materia lectu digna. ibid.



image: as045

Quod nonnunquam soleat homo in successu quodam inexpectato in jubilum et hilaritatem prorumpere, his verbis declaratum fuit: Cor facit histrioniam. Plura de hoc lego ibid.

DE STOMACHO.

Cum quanta moderatione proverbiis utendum sit. 281.

Elevatis proverbiis in oratione, familiaribus vero in Epistolis utendum esse. Venter auribus caret: significat, famem aures obstruere, hinc famelici longas ratiocinationes illibenter ferre solent. ibid.

Venter melestus interpellator: indicat, necessitatem ad quidvis audendum instigare. ibid.

Qui ventri deditus, ad contemplandum ineptus est, hinc illud: Venter non gignit sensum tenuem: Multa hic lectu utilia occurrunt. ibid.

Quod venter, quanto magis repletus est, tanto majorem levitatem corpori procuret, hoc modo significabatur: Ventrem mihi objicis. Hic consideratione digna de ebrietate occurrunt. Legatur folium. 282.

DE UMBILICO.

Laus Proverbiorum, de quibus plura volumina impressa sunt, quae ad longum videantur. 306.

Ad umbilicum ducere: significat rei finem imponere. ibid.

DE GENIBUS

Usus Proverbiorum antiquissimus, atque idcirco nemini non incumbit ut ad eadem studium suum impendat, propter utilitatem, quam adferunt. Brevi enim Laconismo multa significant: sicut gemmae quamvis exiguae, quodvis aliud metallum pretio suo exuperant. 311

Genu sura propius. Dictum in eo sensu, quod cura adhibenda sit semper, ur quae majoris momenti sunt, tueamur, et defendamus. Probatur hoc multis eruditionibus, non minus curiosis, quam utilibus. ibid

Veteres volendo demonstrare hominem, qui in nihilo, ne minimo quidem alteri cedat, nec vero actum humiliationis minimum exhibebat, personam repraesentabant in pedes erectam, nec ullo modo inclinatam. Adjungebant verba, quae sequuntur: Ne genu quidem flexo. Plura de hoc inventurus est Lector. fol. eodem.

Ad significandum, quod oporteat data opportunitate uti, ventum videlicet in pup pim recipere, cudere ferrum dum candet, hic verborum usus in proverbio re ceptus fuit: Dum virent genua. Lectio proficua, ibid.

DE PEDIBUS.

Justitia divina, quae cum rigore majori vindictam exequitur, cum tardius ad puniendum processerit, expressa fuit infigura Saturni, quam in persona humana repraesentabant, cui pedes in fascia lanea involuti erant, adjuncta Epigraphe: Dii laneos habent pedes. 326.

Ad demonstrandum, quantum nos oporteat procul a periculis remotos esse, dicere solitum erat: Procul a pedibus equinis. Nec enim gravi periculo vacat, equinis posterioribus calcibus propinquum esse. ibid.

Homo pauper, et infortunatus, quamtumvis mundum universum pro patria habere videatur, non habet nihilominus ubi requiescat, sic expressus fuit: Pedem ubi ponat, non habet. ibid.

Negotium momenti magni, quod urgeat, his verbis explicatum fuit: Duobus pedibus currere, aliter, fugere. Explicatur hoc historia quadam convenienti. ibid.

Tuo te pede metire: contra eos dictum, qui status sui finibus contineri nequeunt. Optima doctrina. fol. 327.

De homine repleto consolatione, cui nil desit, sic dictum est: Porrectis dormire pedibus: Origo dicti hujus, ejusque proprietates habentur. ibid.

Contrarium superioribus est, homo qui in negotio quodam spem omnem amiserit, quem sic describebant: Animus ad pedes decidit. ibid.

Ingerere se actioni sine notitia, et practica sufficiente sic expressum fuit: Illotis pedibus ingredi. Quod magnae imprudentiae est, et simplicitatis. ibid.

Obstinatio in opinione sua, et mentis inflexibilitas hoc dicto significata fuit: Ne altero quidem pede. 328.

Operari clanculum, et in abscondito hanc sententiam habuit: Tacito pede: Deducta metaphora ab eo, qui pede elevato incedit, ne audiri possit. 400.

Ultima hominis aetas, et sepulchro jam proxima his verbis indicatur: Alterum pedem in cymba Charontis habere: Justissima, et adaequata significatione. ibid.

Distineri in rebus minimis, cum majorum nulla cognitio, nec usus sit, (id quod


image: as046

summaeprudentiae est) hac significatione verborum exprimitur: Pedibus ingrediar, natare non didici. ibid.

Propriis invigilare commodis, et utilitati nemo melius poterit, quam qui status sui limires novit, nec eos transgreditur (optimo videlicet consilio) id quod sententia sequenti, sed in contrario sensu exhibetur: monstrat enim hominem, introeuntem quo vocatus non sit: In alieno choro pedem ponere. Lectio elegans, et fructifera. ibid.

Pedibus in sententiam ducere. vel: pedaria sententia: de consvetudine antiqua originem suam sumit, qua olim in sententiis dicendis, ii qui sedebant pede et oculo se consentire annuebant, aut vero etiam ex una in alteram partem transibant. Videatur de his diffuse, ibid.

Prudentia, qua quis novit se occasionibus accommodare, et tempori servire, hoc dicto insinuatur: Ad pedem: Tracta similitudine a calceo, qui se pedi coaptat. Vide super hoc plura fol. 329.

Is qui neglectis magni ponderis negotiis domesticis, imprudenter se minutiis alienis ingerit, et in supervacuis distenditur, hanc sententiam meretur: Omissa hippagine, pedem insequeris. ibid.

Sexdecim pedibus superavit: usurpatur in iis personis, quae in omni adeo re sodales suos exuperare contendunt. Quod proverbium e re nautica tractum est. ibid.

Si quod objectum vicinum, et prae manibus esset, vel quod sine difficultate haberi poterat, sic olim dicebatur: Ante pedem.

Quod dictum maxime ad rem accommodatum est. ibid.

De paupertate, quod non solum in bursa sua deficiat, sed insuper ipsum pauperem affligat, sic significatum fuit: Macilenta manu, pingvem pedem: Pedes enim hujuscemodi hominibus frigo[?]intumescunt, optime dictum. ibid.

Huic sententiae illa sequens affinis est: suum rodit pedem. Allusio ad polypum marinum, qui inedia correptus, si aliud alimentum defuerit, proprios sibi pedes consumit. ibid

Si quis in negotiis suis, ubi commoda pro pria versantur, se pedibus praesentem attulerit, illud proverbium enatum est: Pecuniae pedibus compensantur. Quo quid aptiusquid melius dici poterit? 330,

In hoc calceamento pedem habet: de iis dicitur. qui quae accepta, et grata sunt audierunt: similitudo autem a pede sumpta est, dum se commode calceamento suo adaptat. ibid.

De negotio quodam difficilis eventus, expeditionis, vel exitus illud usurpatum fuit: Nec caput, nec pedes. Ubi multa eruditione plena inveniuntur. ibid.

Ultimas in negotio quodam adhibere vires, sic dictum fuit: manibus, pedibusque: id quod aliter exprimitur. ibid.

Moderationem excedere, nec propriis status et elevationis suae finibus contineri posse hanc significationem habuit: Ultra pedem: Quod tamen magis proprie ad eos refertur, qui nimio se luxui dedicant. ibid.

COMPENDIUM HIEROGLYPHICORUM. DE CAPITE.

PER caput ab Antecessoribus nostris, viris judiciosissimis, principium cujuscunque rei intellectum fuit.

Item per caput, id quod praecipuum erat intelligebatur, vel in negotio quopiam, aut quavis alia re. Omne libri principium caput nominabatur.

Caput Dei, principia significabat incomprehensibilia, item Religionem. Schola Platonica asseruit caput humanum compositum esse ad similitudinem Mundi.

Caput super altare, dignitatem hominis indicat.

Caput cinctum fascia Regia, diademare, vel Camauro, Conjectatores Dominium portendere dixerunt.

Per caput intelligitur Princeps, et maxime in populo spectabilis.

Imago Numinis Serapidis, quae pro capite caelum ferebat, rerum terrenarum dependentiam cum caelestibus indicat.

Per Palladem, quae de capite Jovis egressa est, rerum caelestium contemplatio denotatur. Omnia haec superiora quaere fol. 13. 14.

Ex eo, quod plerumque ingruente timore manum capiti applicamus, hunc eundem actum AEgyptii in simulacro exprimebant, cui simulacro venerationem, tanquam signo salutis exhibebant. 14.

Bina capita simul juncta, pro signo prosperitatis et imperii sumpta sunt, vide causam ibid.



image: as047

Impulsus Musarum, vel enthusiasmus, per caput mulieris figurabatur, in fronte comam involutam monstrans. ibid.

Caput feminae deforme, in signum pavoris apud Corinthios usurpabatur. 15.

Caput figurae omnimodo tortuosae, et defiguratae, cum prominentia convncum, malas qualitates signi caelestis, quod Scorpio dicitur, indicabat, quibus qualitatibus hoc signum refertum ab Astronomis describitur. ibid.

Sui ipsius sedula custodia in duobus capitibus monstrabatur, quorum unum mulicris erat, quod pupillas oculorum ad objecta exteriora gyrabat, alterum viri, quod introrsum versus spectabat. ibid.

Bina Jani capita sagacitatem et prudentiam indicant, quorum unum anteriora, alte rum quae retro sunt spectat. ibid.

Tempus praesens, praeteritum, et futurum per tria capita simul juncta repraesentabatur. ibid.

DE CAPILLIS.

Figura hominis, quae a capite ad calcem usque capillos suos demittat, providentiam divinam monstrabat. 27.

Capilli semper pro typo cogitationum sumpti sunt. ibid.

Antiqui dum formam femtutis, et miseriarum exhibere vellent, faciem exponebant, cum capite simul et mento rasam. ibid.

Pari modo ad exhibendum animum, nimium effeminatum, et enervem, caput repraesentabatur, capillis diffusis, pexis, et prolixis. 28.

Effectus solis in exornandis et vestieridis campis et pratis capite raso depingebatur, et ex sui medietate capillis tectum. ibid.

Rursum in eodem homo exprimebatur corpus habcns in terris, animum in caelo. 29.

Occipitium rasum, et decalvatum, senectutem derelictam, et defoetam repraelentabat. ibid.

Amissionem rei cujusdam, quae magni momenti sit, et possesseri suo accepta fucrat, capite nudato, et calvo exprimebant. ibid.

Ad docendum, quod Sapientis sit, tollere superflua, caput rursum depingebatur, rotum nudatum, et calvum. ibid.

Facies habens mentum, cum barba candida, apud AEgyptios Dei Patris omnipotentis imago erat. 30.

Virgo, quae ambulare videatur, brachiis distentis, et capillis in aerem sparsis, naturam universalem demonstrabat. ibid.

Poterit itidem ideam animae humanae figurare. 31.

Caput Virginis cui comae omnes abscissae erant, virtutem, et robur debilitatum repraesentabat. ibid.

DE FRONTE.

Imago Jani depicta in quaterna fronte, quatupr anni tempora hgurabat. 65.

Valet eadem imago ad demonstrandam providentiam divinam. 44.

Frons aperta, et spaciosa, supra quam nec unicus capilius appareat, indicium libertatis erat. ibid.

Potcrit item figura esse servorum Dei, qui interna tranquillitate perfruuntur. ibid.

DE OCULO.

Sceptrum oculatum vigilantiam in Principe necessariam exprimit. 56.

Oculus apertus Judicem indicat, intendentem causis judicialibus. ibid.

Fortitudo solis in oculo aperto figuratur. 57.

Veteras Deitatem repraesentaturi, duos oculos supra caput collocabant. ibid.

Ad figurandam activitatem et virtutem orationis, vel eloquentiae, oculus sangvinolentus supra lingvam pingebatur. 58.

Oculus supra soleam calcei, Hieroglyphicum erat spretae relivionis. 59.

Beneficentia, et favor per oculum cum serenitate intuentem repraesentabatur. ibid.

Defectus, aut error qualiscunque, in imagine duorum oculorum, sed quibus pili deessent, figurabatur. 60.

Motus vitae, et mortis in oculis apertis, et clausis exprimebantur. ibid.

Impressiones meteotologicae per oculos Polyphemi, et Cyclopum depingebatur. 61.

In facie Stenelei, qui tribus oculis dotatus erat, divina providentia intelligitur. ibid.

Cilia et palpebrae rarae super oculos indicium sunt austeritatis Stoicae. ibid.

Caecitas. Hicroglyphicum estignorantiae. ibid.

Oculus male habens, et laesus, amicum infidelem, aut vitiosum sodalem denotat. ibid.

Amor caecus, indicat sensuum blandimenta, et amores muliebres fugiendos. ibid.

Amor oculos ligatos gerens denotat, prudentiae esse, videre aliquando, quandoque non videre. 62.

DE AURE.

Statua Jovis, carens auribus, Principem repraesentabat independentem, et sine partialitate. 83.

Imago Apollinis auribus quatuor dotata, quatuor item manibus, sapientiam divinam, ejusque cognitionem indicat. 84.

Observantiam quam praeceptis divinis debemus, olim aure aspersa sangvine figurabant. ibid.

Auris obserata signum erat inobedientiae, et obstinationis. ibid.

Per aurem truricatam, homo iniquus, et vitiosus exprimebatur. ibid.

Figura hominis, quae aurera ad audiendum


image: as048

praebere videbatur, eum repraesentabat, qui ad actionem quampiam accingebatur. 85.

Per tauri auriculam promptitudo significabatur auditus, est enim hoc animal acutissimi auditus. ibid.

DE NASO.

Haec pars hominis pro indicio sagacitatis erat, et prudentiae. Unde proverbium Nasuti exortum est. 100.

DE DENTIBUS.

Antiqui in universa dentium compage, habitatores civitatis unius intellexerunt: Cum autem dentes in inferiores, et superiores dividantur, qui postremi immoti sunt, in his urbis incolas vel concives in, illis vero peregrinos, et extraneos expresserunt. 115.

Cum praeterea dentes copiosius nutrimentum non sumant, quam quod conducit, praeceptum illud deductum est, cives quoque non ultra spem suam porrigere oportere, quam status illorum exigat. 116.

De proprietate dentium, quod nimirum incidant, frangant, et comminuant significatio deducta est, detrimenti, quod a qualicunque re provenit. Indicabatur item detractio. ibid.

DE ORE ET LABIIS.

Ad figurandum hominem inverecundum, et effrontem, vultum olim repraesentabant, dotatum omnibus partibus suis, sed destitutum ore. 122.

Homo stans in actu spuendi, eum significabat, qui rem quampiam vilipendit, et contemptui habet. 123.

Os cui adjunctus sit fasciculus, in quo collectae apparcant et rosae. et spicae, et pomum, hominem indicat, in omni virae suae genere compositum, et qui sibi spatia horarum suarum metiatur. ibi p

Imago hominis qui manu dextra cor sibi in os ingerat, integritatem hominis boni, et incorrupti figurabat, qui facta verbis copulet. 124.

DE LINGVA.

Exactitudo in loquendo, et robur eloquentiae tribus rebus repraesentabarur, lingva, oculo, et manu. 138.

Facundia item figurabatur per lingvam perforatam, a qua catenae aureae dependeant. ibid.

Lingva posita super altare, quae seipsam comburat, figura somni erat, ibid.

Complures lingvae rescissae, et truncatae, indicium silentii sunt. 139.

Fortitudo eloquentiae in lingvis ardentibus exprimitur. ibid.

Lingva ferrea collocata supra incudem inflexibilitatem, et firmitatem veritatis exprimit. 140.

Lingva apparens sensum gustūs figurat, haec enim est quae gustat. ibid.

DE MENlO, et BARBA.

Vultus barbā longā conspicuus valoris, prudentiae, et ingenii signum. 151.

Imagines hae duae paradoxo similes, Pater nimirum semper juvenis, et Filius coopertus barba hispida, et spissa, ab antiquis formatae sunt: quarum prinia Apollinem Patrem prae se fert, altera AEsculapium filium: ad insinuandum, quod quidquid sub sole est, corruptibile sit, sed Apollo, sumptus pro sole, incortuptibilis, ideoque semper juvenis est, et imberbis. 152.

DE COLLO, et CERVICE.

Tumida et elevata cervix, typus erat animi arrogantis, et inflati. 160.

Eadem cervix sic elevata idea erat homihis ferocis, inexorabilis, et inhumarti. 161.

Eratitem figura imperterriti animi, et signum. audaciae. ibid.

Bos tam pacifice collum jugo submittens, a sensatis viris pro indicio humilitatis, et sui ipsius contemptus fuit. ibid.

DE PECTORE, ET THORACE.

Pectus vasi comparatur, quod thesaurum continet. 167.

Appellatur item domus sapientiae. ibid.

DE DORSO, et HUMERIS.

Per dorsum incurvatum, et quasi elevatum, intelligebatur homo viriosus, et scelestus. 173.

Per humeros item fuga exprimebatur, unde in proverbium transiit humeros inimico obverrit. 174.

Dorsum Hieroglyphicum maxime proprium est fortimdinis, et vigoris unde etiam imagines Hercuiis, et Atlantis in humeris suis fortes, et dilatatae apparuerunt. ibid.

DE BRACHIIS, ET MANIBUS.

Manus indicium operationis, et Hieroglyphicum ejusdem semper fuit. 192.

Manus lavare pro signo innocentiae, et integritatis acceptatum fuit. ibid.

Manus elevata, potestatem, et authoritatem portendebat. ibid.

Manus sinistra pro indicio furacitatis acceptata fuit. ibid.

Manibus plaudere figura erat laetitiae, et hilaritatis. ibid.

Manus complicatae apud AEgyptios impedimentum matrimonii figurabant. 193.

Lingva et manus unitae, dictum factumque exprimebant. ibid.

Manus aperta pro actu liberalitatis, et donationis sumebatur. ibid.

Simulacra Osiridis, Gygis, et Briaraei, qui Centomahi erant, fortitudinem radiorum solarium


image: as049

exhibebant, vel constitutionem temporis Vernalis. Poterit item ad Altissimi Dei adjutorium applicari. Utilis et curiosa lectio. ibid.

Marius praeterea indicium fuerunt officii redhibiti, vel reciproci. ibid.

Sunt item typus adjutorii, quod manibus plerumque debetur. ibid.

Manus in tergo vinctae, hominem repraesentabant in captivitate sua supplicem. Vide plura. ibid.

Inosculo manus, et in iisdem simul, junctis adoratio intelligitur. 194.

In eodem actu, aut parum dissimili, consensus exprimebatur: Locus eruditione plenus. ibid.

Fides sedem praecipuam tenet in manibus. ibid.

Eodem modo felicitas publica repraesentabatur. ibid.

Figurae sine manibus, et oculis, judicem denotabant inviolabilem. 195.

Attributum operatioriis diviriae in statua Jani, quae absque manibus erat, repraesentabatur. ibid.

Martus sinistra, plicatis digitis, tenacitatis et avaritiae typus erat. ibid.

Manus item Hierogly phicum Dictionis, et Dialecticae fuit. ibid.

Manus autent extensa, et aperta, pro energia eloquentiae, et vigoris in oratione, usurpata fuit. Hic plura observatu digna occurrunt. 196.

DE DIGITIS.

Hieroglyphica, deducta de mysticis illorum observationibus, in materiis tam sacris, quam profanis. 219.

Multi per digitum, Spiritum Sarictum intellexcrunt, qui omnipotentiae Patris jungitur, sicut digitus manui. ibid.

In multitudine digitorum quidam multiplicitatem Prophetarum intellexerunt, quorum attestatione magnificae Dei operationes indicantur. ibid.

Actio illa, quā digitum in os immittimus, cum irascimur, ideam prae se fert hominis cogitabundi, et vindictam meditantis. ibid.

Statua repraesentans hominem barbarico vestimento indutum, qui saltum facturus esse videatur, sed qui digitos supra caput collocet, signum effaeminati et mollis animi erat. 220.

Binae manus, quae reciproce in se digitos connectebant, fidelitatem exprimebant, et reciprocam Magnatorum amicitiam. ibid.

Digitus supra tumulum emineris, furias, et pessimam Orestis Vitam indicabat. Acceptatus item fuit, ad exprimenda tormenta conscientiae exulcetatae. ibid.

Manus supina, cujus palmae incumbebat pollex, Compositorem, et Pacificatorem litium apud antiquos figurabat, ibid.

Pollex erectus, plausum, et favorem de obtenta victoria signabat. Idem indicium erat tyrannidis, et crudelitatis. 221.

Brachium erectum, cum quatuor digitis compressis, pollice elevato, indicium erat virtutis, et roboris. ibid.

Manus item extensis digitis, sine pollice, animum enervem, et debilem exprimebat. 222.

Index ori applicitus (sicut figura Harpocratis monstrat) indicium erat silentii. ibid.

Medius qualitercunque repraesentatus, semper irrisionem, et infamiam figurabat. Lege illic curiosa. 213.

Annularis dum coronantus apparebat, acceptatus fuit pro Hieroglyphico cordis. ibid.

Erat item indiciunt conjugii. Plura illic quaere. fol. 224.

Veriras orationis, sicut et humilitas in rogando significabatur per nunc digitum, supra os collocatum. Lectio curiosa, et utilis. ibid.

Auricularis quantum maxime posset supra palmam incumbens, numerum figurabat septenarium. Locus singularis, et proficuus. ibid.

HIER OGLYPHICA de NUMERIS, QUI, PROUT DICTUM EST, IN DIGITIS FIGURANTUR.

Numerus centenarius in manu sinistra figuratus, mulieris conjugatae symbolum erat, vel etiam viduae. In manu vero dextra pro Idea puritatis corporalis, et mentalis sumebatur. 237.

Statuae consulares quotquot digitos plicatos moristrabant, toties Consulatum geffisse demonstrabant. ibid.

Numerus terriarius eos denotabat, qui viam matrimonialem ingrediebantur, unde Nuptias quoque significasse legintus. ibid.

Sexagenarius ad eos perrinet, qui cum integritate viduitatem observant, aut vitam caelibem. Unde in his numeris continentur tres Mundi status, viduitatis, continentiae, et matriritonii. ibid.

Quinquagesimus Hieroglyphicum erat Spiritus Sancti, videatur causa. fol. 238.

Numerus binarius naturam corpoream, et hinc nuptias significabat. ibid.

Hi tres digiri, annularis, auricularis, et medius hanc Epigraphem portabant: Anima Deusve: significantemDeum inTrinltate personarum, et unum in essentia. ibid.

Anima item trinitate gaudet in potentiis suis. ibid.

Atque hoc est trilaterum illud pentagonum, quod nunquam cadit: Idea perfectionis: Vide ad longum ibid.

Quadratum eandem pene rationem habet cum ternario. ibid.



image: as050

Quinarius ab Horo Apolline pro Hieroglyphico Dominii universalis, tam caelestis, quam terrestris sumitur; quinque etenim stellis gubernaculum omnium hominum assignabat. ibid.

Quinarius item indicium quinque sensuum erat. ibid.

Senarius, de quo sexcentesimus exoritur, indicium imntensitatis, et multitudinis erat. 239.

Numerus septenarius signum erat Centurionis: cujus numeri praerogativae assignantur a Deo. In eodem loco de ejusdem dignitate plura habentur. Attribuitur Deae Palladi: Hieroglyphicum est Sapientiae: septem dona sunt Spiritus Sancti. ibid.

Numerus octavus pro typo perfectionis habitus est: octavus apud Philosophos gradus summus est. ibid.

Nonus multitudinem denotat: novem Musae sunt, generatae a Memnosine. ibid.

Numerus Denarius conductor reliquorum nominatus fuit: hunc numerum litera X expressit, de significatis ejusdem vide ibid.

Proceditur ab hoc ad millenos, qui primam sui originem de spica grani sumpsit: ex hac insuper uncia, et reliqua pondera processerunt. 240.

Diversa hominis aetas, quomodo ex numeris deducatur, et significetur. ibid.

Literae supra monetas signatae, sicut et arcus triumphales Hieroglyphici, et aenigmatici declarantur. ibid.

Numerus vicesimus, numerus perfectionis est. Hinc sine expositione numeri hujus, dies olim festivus factus non esset. ibid.

Qui olim viginti siclos Sacerdoti portabat, ab omni reatu absolvebatur. 241.

Per numerum quinquagenarium intelligebatur remissio. Corpus putredine infectum cur hac litera L. quae quinquagesimum exprimit, signatum fuerit. ibid.

In sexagesimo viduitas expressa, et quare vide fol. 242.

In Octuagesimo Hieroglyphicum, et norma adorationis erat, causam quaere. ibid.

In millesimo figurabatur Taciturnitas. ibid.

Omnes hi numeri complura de aetate hominis consideratu digna subministrant. ibid.

Aliae item considerationes supra numeros.

Primam sui originem numeri a lineis, et punctis deduxerunt, prout illud fulius quaerendum. fol. 243.

In unitate perfectio notabatur, pariter in ternario. Numerus autem binarius, quia medium non admittit, imperfectionem exprimit. 244.

Perfectionem itidem et complementum indicat senarius: est enim compositus e ternario, binario, et unitate: Videantut de hoc plura. ibid.

In septenario, tanquam nodo, et ligatura mundi, Hieroglyphicum erat virtutis divinae. Numerus hic virgineus est, dedicatus Palladi. Plurimae supra hoc observationes sunt. Deus expositus in septenario literarum numero. Mensura dein temporis, ordinis, et quietis. fol. 246. 247.

In hoc numero numerantur dona Paracliti, considerata in pluribus personis particulatim. Videantur de hoc plura ex Cypriano. fol. 248.

Octavus numerus perfectionis est, Hieroglyphicum habebatur salutis, de ejusdem literis sacratissimum Nomen JESUS constituitur: aliae item considerationes illic inveniuntur. Plaro in hoc numero symposia sua constituit, sicut et Heliogabalus. Octo beatitudines sunt Evangelicae. ibid.

Nonarius plurium rerum Hieroglyphicum est. Videantur illic novem Musae, novem Hierarchiae, Novendialis Romanorum, hora nona in qua Christus expiravit, novem item septimanae Mundi. ibid.

Denarius numerus circularis, et qua de causa: Convivium in hoc numero personarum institutum: scientiae totidem: praecepta decalogi decem, aliae item considerationes. ibid.

Undenarius, expressus in sacro Evangelio, numerus imperfectus est, idea saeculi praesentis, significat Antichristum: transgressionem item legis, et alia. 249.

In duodenario continentur, et unio Apostolorum, et portae paradisi, et fontes palmarum, menses anni, petrae collocatae in rationali, vel pectorali Aaronis, duodecim item domus vel mansiones planetarum, ab Astronimis assignatae, aliae item res consideratu dignae. ibid.

Quinquagesimus numerus, jubilaeum indicat, remissionem, et plenitudinem grariarum, aliaque item non minus lectu digna. 250.

Centesimus figura vitae caelestis est, cujus symbolum atrium tabernaculi erat: tempus item, vel spacium fabricatae arcae per patriarcham Noe~: Tempus praeterea quo in terram promissionis filii Israe~l introierunt: Promissio Christi in hoc numero est, qui pactor centum ovium est, aliaeque insuper ponderationes. ibid.

Quadringentesimus, in aestimatione est, propter quod scriptura sacra plura in hoc numero personarum contigisse meminit, quae videlicet actionibus inclytis se signārunt: Illuc Lector curiosus recurrat. fol. 250.

HIEROGLYPHICA DE UNGVIBUS.

Figura horninis, qui videatur sibi ungves mordicus


image: as051

tollere, Hieroglyphicum est meditautis, aut spirantis vindictam de illata injuria. 252.

Ungvula bifida imago erat fallaciae, sophismatum, et mendaciorum. Vidcatur illic quantopere olim pseudophilosophi in odio fuerint. ibid.

Supra ungvulam obser vationes suas formant Hesychius, et S. Irenaeus, ad quos lectorem scientificum remittimus. 253.

HIEROGLYPHICA DE CORDE.

Integritas, et sinceritas animi significata fuit per figuram personae ex medictare sua nudae, aetatis maturae, cui in catena circa pectus imago cordis dependeat. Exprimebant per hoc, hujuscemodi hominem, et intus et foris eundem esse, cum hac sententia: Intus et extra idem. 263.

Haec nomina invicem semper alternativa suerunt, cor et vita, vita et cor. Unde cum imaginem vitae repraesentare vellent, cot repraesentabant. 264.

AEgyptii qui flumen Nilum in veneratione habebant (ab eo enim foecundiratem agrorum suorum consequebantur) figuram ejus in imagine cordis exprimebant, quod in meditullio sui lingvam gerebat, in qua pluviarum abundantiam, de caelo descendentem intellectam voluerunt, adjuncto verbo, Nilus. ibid.

Rursus eundem Nilum per figuram cordis exponebant, quod supra carbones accensos collocatum erat, in medio videlicet flammarum ardentium, de corde autem. tanquam de thuribulo fumus evaporabat. ibid.

Cor praememorato modo locatum a Plutarcho pro caeli symbolo sumptum fuit. Valerianus de hoc similitudinem totius Mundi deducit. 265.

Cor idem adhuc in eadem dispositione sumptum, apud Pierium rationem habet conscientiae, quae perfectissime se mundat.

Quia vero clibanus subtus collocatus immurmurat, pro Hieroglyphico hominis sumptus est, qui in cognitione arcartorum divinorunt immoratur. Videatur de hoc ad longum fol. 266.

De hoc clibano Hesychius. aevotam considerationem de sacratissima Virgine Maria format, cum verbum divinum paritura esset. ibid.

Per hoc cor fumigans item homo figuratur iraeundus. ibid.

Craticula supra quam coprortetur, imago poenitentiae semper habita est. 267.

Scrinium quoduam, aut capsula, aut repertorium, etiam Hieroglyphice pro corde nominata sunt. ibid.

Quia vero cor celatur, intelligendum est, res magni momenti diligenter celandas esse. ibid.

Cor item a sacris Doctoribus pro sepulchro intellectum fuit. ibid.

Duo corda simul juncta, et colligata idea animorum concordium habita sunt. ibid.

DE STOMACHO.

Digitus medius olim pro Hieroglyphico stomachi sumebatur, tum quod mediante hoc digito exonerari stomachus solet, tam aliis de causis. 278.

Demonstrat item stomachus notitiam principiorum, et cognitionem rerum longe dissitarum. ibid.

Idea quoque Maris est, videantur utriusque proportiones. fol. ibid.

DE LUMBIS.

Victima sine lumbis sacrificata idolis, olim Hieroglyphicum erat temperantiae. 300.

DE UMBILICO.

Quam verum est, quod littera occidat, spiritus autem vivificet! videtur enim inconveniens et improprium esse, quod antiqui, dum providentiam divinam indicare vellent, umbilicum depinxerint, per hunc intelligendo Numen supremum, Jovem videlicet. Sed non sine ratione id factum. Sicut enim umbilicus centrum est hominis, sic providentiam divinam in medio collocari oportuir, ut vidcat cuncta, curictisque provideat: Iovis omnia plena: proVerbium tritum erat. Sedebam in Medio domus meae, inquit Rex David. 364.

Ed quod umbilicus in medio corporis situs est, idcirco pro meditullio mundi majoris sumptus est. In hoc loco sat ample de amore Patriae discunitur. ibid.

Finis item rerum umbilicus olim nominabatur, ficut palam datur. ibid.

Quidam lapillos quosdam lotos, et mundatos umbilicos appellabant: alii limaces, Vel buccinas concharum genus sic nominārunt: Item sic appellari consveverant ligna cedri, vel buxi, vei cypressi, aut alia, quibus olim bibliopegae libros ornabant. Annumeranda huc papyrus est, quae de alga sumebatur, supra quam olim seribebatur. 305.

DE GENITALIBUS.

Tractari de hac parte corporis nequit, quin de concupiscentiae fomite nonnulla quoque mentio fiat: sobrie tamen, ob materiae lubricitatem, inde discurritur. Sufficiat, ex rationibus adductis, hanc partem hujus vitii Hieroglyphicum esse. Hinc etiam factum, quod haec pars a victimis aufferebatur, ut significaretur non nisi cum puritate Altissimo Deo sacrificandum esse. ibid.



image: as052

DE GENIBUS.

Genua pro Hieroglyphico misericordiae stabilita sunt, unde hominem expresserunt tangentem genua alterius. Videatur de hoc copia eruditionis. 308.

Ad indicandum impedimentum quod in negotiis magni ponderis quandoque interponi solet, AEgyptii figuram hominis jam maturi collocarunt, cum hoc signo: inter genua pollicem pedis continebat, sedens supra truncum arboris rescissae, juncta Epigraphe: Impedimentum. 309.

Homo prostratis in terram genibus, et brachiis expansis, pro idea animi resignati, et humiliter de se sentientis sumebatur. ibid.

Hoc ipsum (inquit Valerianus) propter terrae viciniam, proclivitatem ad vitia significare poterit: de terra enim maligni vapores ascendunt. ibid.

Quaedam statuae, erectae in Capitolio ante altare Minervae, quae in genua lapsae supplicantibus similes videbantur, Nisiades appellatae sunt, hoc est Levatrices dolorum in parturientibus: nomine derivato a Nisu: credebantur autem accurrere ad labores earum, quae partui propinquae erant.

310.

DE FEMORE, et PEDE.

Pes, qui vestigium aquae fluminis imprimere videtur, cum Epigraphe, Initium, principium negotii cujusdam significat, sicut et vanum tentamentum, quaere plura fol. 318.

Significat item vacillationem, aut timorem. Qui timor quandoque laudabilis est, quandoque in vitium cadit. 319.

Pedes super terram collocati, Hieroglyphicum erant fundamenti, vel stabilimenti cujusdam rei. ibid.

Purificatio animi, tantopere necessaria cuique hominum, per pedem figurabatur positum in medio aquae. Plura vide ibid.

Figura Tantali, in medio aquarum immersi, idea erat hominis avari, et divitis. ibid.

Fastus et gloria triumphantium significabatur pede calcante caput humanuni, cum lemmate: Triumphator. 320.

Pes supra viam consistens, hominem indicabat alteri viam demonstrantem. 321.

Solstitium hyemale per duos pedes figurabatur, quibus tibiae connexae erant, et inclusae compedibus, et catena. Videatur de hoc sensus moralis. ibid.

Os calcanei ob viciniam quam mediantibus ligamentis habet cum osse tali, apud veteres fomitem sensualis concupiscentiae figurabat, quae omni cura et sollicitudine fugienda est. ibid.

Cum pes in ultima corporis parte situs sit, figurabat, finem cujusque rei attendendum esse. 322.

Figura gigantis, cumpedibus serpentinis, et contortis tibiis, pro indicanda monstruosa iniquitate usurpabatur. ibid.

Figura item gigantis, quae pedes repraesentabat distentos in forma angvium qui relaxati erant, iniquitatem et omne crimen indicabant. Vide de hoc plura fol. eodem.

Quaecunque simulachra pedem sinistrum foras porrigebant, indicium erant assilientis inimici: sicut item quae pedem dextrum sic collocabant, hominem retrocedentem figurabant. 323.

Pes supra pedem collocatus, indicium erat otiosorum et ignavorum. ibid.

Calcaneus item symbolum erat hominum se mendaci ratione exeusantium, qui vitium suum palliare et defendere contendunt. ibid.

Intelligitur per eundem calcaneum debiliras mentis, quae facile seducitur, et deceptioni subjecta est. ibid.

Denique calcaneus finem et terminum cujusque rei denotat. Plura invenies. fol. eodem.



page 1, image: s001

HOMINIS SYMBOLICI TOMUS PRIMUS.

CAPUT.

Anatomia.

SCripturus ego de Capite, composito hominis principali, cui merito reliqua corporis membra universa obtemperant, et subduntur, fateor sufficientia mihi vela non esse, ad sulcandum immensum hoc pelagus doctrinarum, quas de cognitione interiorum tot Authores copiose sparserunt, et effuderunt. Nimium elevatus mons est, ad quem pertingere pes debilitatus nequit: nec volucrium in palustribus locis immorantium alae volatum aquilarum audacium et generosarum exuperare possunt: suffecerit mihi si procul Caelum hoc contemplatus fuero, si radices montis hujus circumire, si fragili scapha maris hujus immensi rivos aliquos mihi findere licuerit: ut ne videlicet in hoc volatu cum Jearo submergi, in hac visione cum Philippo excaecari et de speciosis hujus montis ruinis cum Polidamente opprimi mihi contingat.

De osse nil referam, sicut et pauca de ossibus in sequenti Anatomia tractaturus sum, tanquam iis, quae nec doctrinas hieroglyphicas, nec symbolicas, Emblematicas, Proverbiales, nec historias, nec ritus, observationes, consuetudines, nec alia admittunt (si inde Anatomicas, et mysticas detraxeris) de quibus non solum, sed et de universitate partium humanarum ratiocinari constitui. Discurrant pro libitu suo Authores de osse cranii, et commissuris ejus, cur compositio ejus et crassa et rara sit: et ut totius sit corporis quasi caminus aliquis, de duplici tubulato Cranii, usum praefatarum commissurarum, Lambdoides, rectae, sagittalis, et coronalis exponant: discooperiant frontispicium cum Occipite, denudent Calvariam totam, ut visui repraesentent quae Commissurae verae sint, quae impropriae: cur hae in modum squammarum sint: recenseant et explicent usum primum, et secundum: numerent in ordine unumquodque ossium cranii, describendo ad punctum usque, figuram illorum, et substantiam, et fossas, et foramina, et sinus; examinent cujusque horum separatim, et formas, et situs, et essentias, et dispositiones ossium, Occipitis et Sincipitis, et temporum: horum disparitatem, inaequalitatem, similitudinem, proportiones, et qualitates: examinent porro horum eminentias et processus, notent inter calvariam et maxillas distantiam: ubi os sphenoides situm sit, et cum occipite connectatur, etpolthaecprolixa structura lua ossibus temporum conjungatur, quod habitu et consistentia sua totum inaequale est. Dicant quod eorum quaedam poros suos haneant, a Galeno observatos, per quos propagines nervorum et arteriarum ferantur; Descendant hinc ad os Ethmoides, idque exponant perforatum, non secus ac cribrum, ejusdemque rationem adducant; cur proinde ex parte una sit tanquam christa galli gallinacei, ex altera rarum, laxatum, fungosum, spongiosum, in modum pumicis, quod cavitatem narium adimplet, unde attrahantur odores, quod loco suo memorabitur: Denique perscrutentur si Cranium figuram det cerebro, aut cerebrum Cranio; has aliasque quaestiones, non mediocres, has indagines, has facultates, in quibus tam praeteriti quam praesentis saeculi celeberrima ingenia desudarunt, interim praetereo, tanquam partes inanimas privatas rationali anima, et ad consideranda pretiosa earum contenta accingor.

Facturus nihilominus idipsum cum omi brevitate possibili, imitando viam et methodum Andres Laurentii Inclyti Viri, qui nomen suum per Illustriores Mundi scholas insignivit, qui ampliari, et dilatari Lauros suas in quadam prima Regiarum totius Universitatis fecit, Franciae nimirum, ubi inter lilia copiosius viridescere edoctus est, et famam suam, et aestimationem, et authoritatem adaugens, utpote qui eousque clarus sit, brevis, succosus, exactus, ut nulla sit nec minutissima partium, nullus ibi musculus, fibra nulla, quantumvis abditissima, et remotissima, quam non in lucem produxerit. Hic metam, normam, et lumen scriptioni meae suggesturus erit.

Hic ergo cum tanto authore Os Cranii apertum intueor, ubi duae se mihi membranae offerunt ab Arabibus antiquitus piae Maares appellatae, quae videlicet non secus ac fideles genitrices tenerrimum cerebrum, aliaque his contigua tanquam filios cum cautela et sedulitate magna complectuntur et tuentur. De his refert Hippocrates, eas temporis successu converti in tunicas, earumque discrepantiam, in tenuiori et crassiori esse materia: continent hae et subtus et supra, cerebrum: quarum exterior dura est, crassa, et cuticularis, correspondens figura sua, et magnitudine proportioni Ossis Calvariae: dum cranium nec sinum, nec cavitatem habet, quae hac ipsa non repleantur; In suprema regione durae Meningis nomen habet, quae durities correspondet pleurae, et peritonaeo: in regionibus vitalibus, et naturalibus, ex omni parte Duplex est, unde et Moderni unam earum internam stabiliunt, candidam, et humore aqueo aspersam, quae tunicam tenuem respicit, alteram extemam Ossi Calvariae contiguam. Versatissimus Laurentius non nisi unam solam agnoscit, et ait, duram hanc Meningem firmiter adhaerere basi Calvariae, de superiori nihilominus parte Cranii eatenus latam, quatenus


page 2, image: s002

dilatando, vel constringendo cerebro necesse est, colligatur autem Cranio, mediantibus villis, qui per commissuras crescendo, ipsum propemodum pericranium constituunt: connectitur membranae tenui mediantibus venis, quarum operā cerebrum firmum redditur.

Haec membrana multis foraminibus pervia est, per quae se nervi, arteriae et venae, tanquam per infundibulum suum in medullam dorsalem effundunt: In summitate capitis reduplicatur, et dextram a sinistra cerebri parte discriminat, nec tamen ad basin pertingit, sed ad cerebi medium usque, ubi duplicatione sua falcem messorum representat, unde et a peritis Anatomicis tali nomine appellari consuevit; In posteriori vero parte quadruplex est, et illic cerebrum a cerebello, non totum sed ex parte distinguit. Inter has plicaturas et duplicitates quatuor sinus conspicui reperiuntur qui tanquam abundantes rivi, et vasorum majorum vicarii undequaque per substantiam cerebri sanguinem diffundunt.

Intrant in hos sinus venae internae jugulares: cumque cerebrum amplissimum sit, nec trunci venarum ad illud usque pertingere possint, hos Rivos natura fabricavit, tanquam aquaeductus, in quos venae copiosissimum sanguinem effundant, ad nutrimentum cerebri, et generationem spirituum animalium. Horum sinuum primi duo laterales sunt, et eorum exitus primus grande foramen, vicinum occipiti, format; per quod jugulares venae ingrediuntur, quae ad principium Suturae Lambdoidis terminantur, ubi utraeque uniuntur.

Nascitur de his sinus tertius, qui per longitudinem commissurae sagittalis discurrens, ad ossa narium conducitur: de his verb vagando multae venulae, ex omni parte per membranam tenuem dispersae procedunt: extenditur sinus hic ad extremitatem frontis, unde non immerito docet Hippocrates, percussa fronte, caput universum inflammari. Quartus sinus caeteris brevior inter cerebrum, et cerebellum vadens, in extremitatibus convexis cerebri terminatur, nates cerebri ab Anatomicis appellatae: harum usus admirabilis est, sicut et venarum ab eo sinu, tanquam et, perenni fonte, divaricatio.

In aliis corporis partibus venae in tantum arteriis vicinae sunt, ut se invicem tangant, et venae arterias sibi socias semper habent: in cerebro autem, varia et dissimilis haec distributio est, dum orificia venarum deorsum versa sunt, arteriarum verb sursum spectant.

Irrigant laudabili succo cerebrum venae, arteriae vero spiritum continent, qui per levitatem suam facile ascendit: Cum ergo venae orificia sua deorsum spectantia habeant, primo illis ascendendum erat, quod nec per cutem externam poterant, nec per ossa, nec per medullam interiorem cerebri, itaque id fit per duplicaturam durae meningis.

Multiplex usus est Membranae durae: primus est cooperise cerebrum, et medullam spinalem, atque eandem contra injurias quasvis tueri: secundus est, disterminare cerebrum in latus dextrum, et sinistrum, in anticum et posticum: Tertius ad recipiendum venas omnes, quae calvariam nutriunt, sitque tanquam caldarium cerebro, et membranae tenui, quae continet: de qua etiam partes sanguinem suum pro necessitate recipiunt. Detracta nihilominus et rupta membrana crassa, conspicuam se et visibilem reddit Pia mater, propter tenuitatem et mollitiem suam sic nominata: quae talem seu compositionem habet, ut in omnem cerebri sinum se insinuare facile possit, ita ut per gravitatem suam onerosa cerebro non sit, simul ut per totum corpus illius portare vasa possit, ideo et Secundinae nomenclaturam adepta est. Haec proprium velum, et operimentum est cerebri, quippe quae non solum superficiem externam operit, sed ultra tendit, inque occulta penetralia et recessus ingreditur: extendit se, et prolongat in ventriculos usque, non a parte superiori, ut vulgus opinatur, sed inferiori: in his partibus ascendit, ubi velut catinum quoddam est, per quam portantur arteriae quaedam exiguae de iis venis quae carotides, et cervicales nominantur per latera sphenoidis.

Admirabilis hic providentia naturae est in harum membranarum situ, sicut enim Creator, focum tenuisisimum, levissimum et rarissimum separavit a terra, crassa, densa, gravissima, et opaca, idque per aeris spatia, et aquarum divortium: ita et Natura imitatrix et aemula divinorum operum, durissimam calvariam a mollissimo cerebro per interpositionem geminae membranae distinxit: quam tristis, quam injucunda futura fuisset vita nostra, si tenera et dura se invicem semper sine medio ullo colliderent, et concuterent?

Hac porro meninge pia remotā, Cerebrum ipsum prodit. Hoc illud est, quod junctum cordi essentiam homini ministrat, de quo videlicet formatur ratio, intelligentia, et ratiocinatio, unde formantur nutrimenta, et spirituum universorum generatio: animalium praesertim: a quo, et per quod formatum caput est; contentum continente suo multo nobilius, quamvis et hoc quaquaversum spectabile sit, cum caput in omni natione terrarum tanquam sacrum aliquid semper sit in veneratione sua habitum, et observatum, per quod AEgyptii Sacerdotes jurabant: quod secum radios majestatis portat, in quo etiam splendores divini perlucent, tanquam opus, et sublime artificium altissimi Dei.

Haec pars excelsior caeteris, et vicinior coelo est: haec fidissima petra sensuum est: altissimum mentis culmen: haec Regimen et gubemaculum totius obtinet: cerebrum non tantum sedes est sensuum et motuum: sed Artifex vastissimam molem membrorum dirigens, sicut et praetumida corpora nervorum, idque per fibras, non secus ac per musculos; ad eorum, qui consttuctionem istam diligentius, et solertius pervestigaverint, stuporem et miraculum:

Hoc domicilium sapientiae est, et memoriae et judicii: audacis naturae prodigium. Hoc in formam orbicularem compositum est, tum ut capacitas ei major esset, tum ut securius adveisitati omni, quaecunque eventura sit, obsistere valeat, nec quovis modo ab eadem offensionem ullam patiatur. Accedat ad haec, quod huic parti propemodum divinae, figura quoque omnium perfectissima, non promiscua conveniebat: cujus praeterea magnitudo, quodvis animalium caeterorum cerebrum facile vincit: ita quidem ut hominis unius cerebrum duorum boum cerebro aequivaleat, et mole, et quantitate. Hoc ita per ingeniosam naturae providentiam dispositum fuit ad varietatem functionum animalium exercendam, imo persectionandam. Sentiunt quidem et bruta, sed eorum sensus totus in gratiam est appetitus animalis: quae etiam naturali quadam intelligentia conducta, a noxiis abhorrescunt, et per insitam inclinationem ad sibi profutura feruntur

Substantia cerebri mollis est, candida, et medullaris, de purissima seminis et spirituum portione fabricata, ita sibimetipsi propria, ut in composito alio nunquam eadem ipsa inveniatur: nec enim medulla quae in caeteris ossium cavernis est, huic par est, illa enim non colliquatur, nec vero inediā, aut febrili calore diminuitur: continetur autem calvariā suā, ut cranium nutriat: cranium nutritur, ut continere medullam


page 3, image: s003

[note: [?]de motu musc. ] hanc possit. Ait Galenus fluidam esse medullam ossium, similemque pinguedini, nec tunica coopertam, nec intersecatam arteriis, aut venis, nec participationem ullam habere cum musculis, aut nervis, prout facit medulla cerebri, quae glutinosa magis [note: libello de glandulis. ] quam pinguis est: quam Hippocrates idcirco partem glandulosam appellavit, cum sit candida, et friabilis. Haec capiti has commoditates subministrat.

Sedet in similitudinem ventosae, atque ideo inferiorum partium respirationes omnes absorbet, quarum exhalationibus si calvaria oscitatione sua, ut ita dixerim, meatum non daret, et nisi tantisper hiatu [note: Quare substantia cerebri mollis sit. ] se quodam aperiret, nimio se calore cerebrum repleret. Substantia cerebri mollis est, tum ut tanto facilius imaginationes rerum visarum se imprimant, tum ut nervi tanto tractabiliores sint, tum denique ut ponderosa duritie sua non gravet. Candida est, quia spermatica: idque ratione finis, ut videlicet animales spiritus limpidissimi sint, et non obscuri, vel tenebrosi: quales melancholicorum sunt.

De hac etiam medullari substantia, temperamentum frigidum et humidum colligitur: his qualitatibus excedit, ne forte cogitationum continuatione succendatur, cum sit pars hominis hisce functionibus destinata; tum vero etiam quod spiritus animales facillime dissipari et evanescere possent. In cerebro calido, motus furibundi essent, et temerarii, et delirantes sensationes, sicut phreneticorum sunt. Jungantur his somnia inquieta, quae si modum suum teneant, facultatibus animalibus quietem indulgent: et quae si calidum cerebrum esset, de limpiditate sua desciscerent, cum sit proprium caloris, sublevare et perturbare rerum consequentiā.

[note: Cerebro refrigeratur cor. ] Cognovit Peripateticus officium principale in cerebro, nempe ut inde cor refrigeretur: Galenus nihilominus ad hunc solum usum constitutum esse intelligi [note: 8. de usu partium. ] non vult, quin potius ut facultatibus sensuum et horum principiorum exitum praebeat: tum ut generationi Spirituum animalium inserviat.

[note: Motus cerebri. ] Habet motum suum non animalem, aut voluntarium, nec violentum, sed naturalem, et hic proprius et peculiaris est generationi spirituum animalium, temperamento, et purgamento aliarum praeterea rerum, non secus ac arteriarum. A semetipso se dilatat et contrahit: in diastole sua cum admirabili plicatura spiritum et aerem narium trahit: in Systole, inferiores finus contrahit, et profundit spiritum animalem in ventriculos superiores, in tertium, et quartum, sicut et sensum in organa. Sentit cerebrum, cum sit sensuum author, ipsum tamen sine sensu est, cum communis sensūs sedes sit, omnium enim horum Judex est: sicut ergo nec audit, nec videt, sic nec tactum ad sensibilia sentienda possidet.

[note: Structura cerebri. ] Quemadmodum praecipuum membrum hoc diversarum secultatum matricium Senfificarum faber est, ita et mirabiliter cum diversarum partium structura [note: 8. c. 9. de usu partium. Anatom. 7. ] fabricatum est. Praefatas partes copiosissime descripserunt, primum Galenus, tum et Vesalius exactissimus observator: dictas partes cum claritate limpidissima exponit author meus: quae singulae a me (qui brevitari, quantu~ possibile est, consulo) an exacte representari possint, nescio. Dicam inprimisomnem eam partem, quae a nobis calvaria nominatur, cerebrum appellari solitum esse: duo ejus extrema. sunt, anterius nimirum, et posterius: quorum illud primum retinet totius nomenclaturam, pars posterior cerebellum appellatur: hae autem panes invicem dividuntur de medulla quadam crassa, per duplicaturam quandam, non ex omni parte tamen, sed ex superiori solum, namque in media et inferiori unum alteri vicinum et contiguum est.

Rursum anterius cerebrum mediante proprio diaphragmate in dextram et sinistram partem describitur, intercedit autem portio quaedam durae meningis, quae a figurā suā, prout membratum est, falx nominatur: idque ob faciliorem motum, et levitatem, et nutritionem medullae interioris. Hujus superficies exterior subcinericia potius, quam candida apparet, multos habens anfractus et circum volutiones, quarum non paucae substantia~ ipsam cerebri introgrediuntur et penetrant, unde et substantia talis varicosa nominata est.

Ridendi sunt, qui cum Erasistrato hos sinus formatos idcirco credunt, ut per eos intelligentia formetur, quia tali modo et ipsi asini (ait Laurentius) intelligerent utique. Vult hic cum Galeno, tali ratione et cum tot meandris, et intorsionibus cerebrum formatum esse, ut habere nutrimentum suum, et sustinere tot vasa ad se spectantia possit: cum enim illic moles ejus vastissima sit, quī fieri potest, ut venae et arteriae, quae per superficiem solam discurrunt, sufficientes sint, ad nativum calorem illi subministrandum? Quidam arbitrantur hos gyros fabricatos esse, propter levitatem, ut nimirum tanto promptius moveri possit: alii rursum ut medulla ejus tanto fortior et robustior sit, ita ut molle humidumque, ab hac et illa parte discurreret: dixerunt nonnulli idcirco factum, ut spiritus et sanguis levamentum suum habere, et recreari possint, ne videlicet dictum cerebrum in diastole sua, tempore pleiulunii excessivo calore suffocetur. Concludunt alii propterea factum, ne continuo motu suo vasa disrumpantur aut relaxentur.

Qui, prout debet, extemam hanc superficiem contemplatus fuerit, siquidem duobus tribusve digitis haec medulla cerebri in profundum secata fuerit, continuo pars altera candida, et durior, cum venulis quibusdam, et arteriis parvis, quae aciem oculorum prope subterfugiunt, apparent: connexam habet membranam quandam tenuem, quae corpus callosum appellatur, hujus interventu eae partes, quae prius discretae fuerant, in dextra, et sinistra continuantur.

Est corpus callosum hoc in ipso propemodum cerebri medio (hocque inter supremum et imum intelligendum est) apparet autem duobus ventriculis cavatum, dextro, inquam, et sinistro. Hi primi sinus cerebri sunt, qui a Galeno anteriores nominantur; melius a nobis superiores dicantur, figurā amplissimi, sicut et situ, et magnitudine et usu, reliquis omnino similes, portant figuram semicirculi, aut falcis, aut Lunae falcatae: in medio cerebri situantur, eodem enim intervallo a fronte, quanto ab occipitio distant, tanto a base, quanto a summitate: propter quod non recte anteriores dicuntur: sed potius primi vel superiores dicendi sunt. Magnitudinem aequivalentem habent, cum secundum proportionem aliarum partium amplissimi sint: nam tales esse oportet, ut spiritum crassiorem continere valeant. Duo sunt, ut impedito altero, hae functiones interceptae non sint, alterque alterius vicem suppleat.

Multiplex horum vasorum, vel ventriculorum usus est: inprimis ad praeparationem spirituum animalium, unde et inchoatio spiritūs appellantur: deinceps ad inspirationem et respirationem cerebri: tertio ad recipiendum, et attrahendum odorem.

Sunt illic quasi labyrinthi quidam exigui, qui per particulam unam membranae tenuis, quae ascendit, discurrunt: in quorum medio spiritus animalis coquitur, attenuatur, et praeparatur: duo illic processus, vel tubercula protenduntur simillima papillis mamillarum, parti inferiori horum


page 4, image: s004

sinuum, aut vero ossibus narium propinqua, in modum cribri perforata, cooperta membrana tenui, quae tamen inter nervos non numerantur, cum de cranio non cadint. Per haec ad cerebrum aer portatur, et ad idipsum species odorum conducuntur: unde et organa odoratus nominantur: id quod Hippocrates dixit: [note: In libello. ] Olfacit cerebrum humidum existens aridorum oderem, una cum aere per corpuscula ipsum trabens.

Distinguit hos superiores ventriculos, certa quaedam cerebri particula, quae septum lucidum, aut petra specularis nominatur. Sub hoc illud est, quod Arantius a figura vermiculari, et bombicina nominavit.

Tertio loco se corpus callosum offert, compositum per modum cameraevel fornicis, idcirco et camerale dictum, quasi tribus quibusdam columnis sustentatum et erectum: repraesentat autem compositione sua figuram triangularem, constantem lateribus inaequalibus, a parte posteriori quasi duplici arcu, ab anteriori uno solo. Usus corporis hujus, idem qui in fabricis fornicum vel architrabium est, quod et testudo nominatur, quae sicut alter Atlas amplissimam molem cerebri totius sustentat, ne ventriculum tertium comprimat.

Apparet sub camerato hoc, sinus tertius, qui aliud non est, quam cavitas communis (et concursus duo, qui se in cavitate praedicta explicant) quae cum humillima sede sua quodammodo cedit. Hic sinus a Galeno ventriculus medius appellatur, vel quod intra duos superiores, et quartum inferiorem situs est, vel quod quasi centrum cerebri occupet, dum tantundem distat ab occipite, quantum ab osse frontis. In eo observantur meatus vel canales duo, quorum unus ad basem cerebri descendit, alter in quartum sinum dirigitur: unus eorum et statu, et positione humiliori ultra tendit, in cujus extremitate ostium quoddam parvum est membranae tenuis, primum quidem dilatatum, et apertum, posthaec angustius in similitudinem infundibuli, unde et nomen illius, sicut et catini mutuatur, perhoc tanquam per manicam Hippocratis, percolatur pituita cerebri.

Sub hoc catino extenditur glandula pituitaria dicta, quae tanquam spongia, aut caro vaporosa, et bibula, attrahit, et imbibit excrementa superflua cerebri, et ea senum per cunei foramen distillat. Apparent hic a lateribus plexus duo, qui a Galeno rete nominantur: Tres hae particulae, nempe Infundibulum, glans pituitaria, et rete monstrari non possunt, nisi detracta, nudata, et levata medulla cerebri universa.

Meatus alter aut canalis ventriculi tertii, amplior primo ad quartum sinum dirigitur, de hocque ad illum via est, in qua particulae quaedam exiguae se offerunt, et primum quidem glandula turbinatae figurae, non dissimilis nuci pineali; dicunt eam pro fundamento, et firmamento venis esse, et arteriis in cerebro sparsis, sicut et aliis glandulis puris, ut libera via pateat omni animali spiritui, ad tertium et quartum ventriculum.

A tergo canarii corpuscula quaedam rotunda sunt, et duriora, quae quasi nates formant, sub quibus tubercula quaedam apparent, per modum testium: quo rum usus est, ut canalem forment, qui detertio ad quartum ventriculum descendat, et (ut dici solet) salvum conductum spiritui animali praebeat.

Denique sinus quartus occurrit, communis cerebello, et medullae spinali: minimus omnium parvitate sua, sed solidior caeteris; Hic a principio suo dilatatus, sensim restringitur, donec in acumen terminetur, in modum pennae scriptoriae, unde et hoc nomine a versatissimis Anatomicis appellatur, inter quos Hierophylus est. Errant autem qui opinautur, membranam esse tenuem et plenam rugis: necessarium autem erat hunc in dilatatione cerebri distendi, et in ejusdem contractione complicari. Brevis et succida est haec descriptio cerebri anterioris, et partium ejus.

Succedit huic cerebrum posterius, appellatum Cerebellum, quod a natura ad beneficium, et levamentum prioris formatum videtur: idque ut spiritus animalis de sinubus cerebri transmissus, hujus ope conservetur, aptetur, et ad medullam spinalem ablegetur. Figura sua largius est, quam longum sit aut profundum, exprimens formam sphaerae, vel globi compressi, et dilatati: quod ipsum quoque membrana tenui et dura opertum est, non ex omni parte nihil ominus: ab inferiori parte enim viciniori cerebro contiguum est, et color ejus subcinericius, substantiae crassioris et durioris anfractus ejus exteriores sunt, et ad interiorem usque medullam pertingunt: decuplo minus est cerebro.

In illa parte calvariae situm est, quae duabus fossis occipitis circumscribitur: totum ex quatuor partibus formatur, quarum duae laterales sunt, et quasi binos globos sibi invicem oppositos constituunt; duae reliquae in medio consistunt, et quasi processus quidam sunt, qui vermium figutam referunt, unde et processus vermiformes vocantur: quarum unus anterior, meattun apertum tenet de tertio ad quartum sinum: alter ad partem posteriorem medullae spinali incumbit, et ad quartum sinum reflectitur, quem apertum ad motus necessarios tenet.

Interim de substantia unius alteriusque cerebri tanquam de radicibus suus propriis egreditur ramus, spinalis, inquam, medulla, a quibusdam cerebrum longum appellata. Spiritus Sanctus in Ecclesiaste, cum eleganti, quamvis obscura allegoria hanc medullam funem argenteum nominat, sic et receptaculum ejus fistula sacra dicitur: appendix autem et vicaria cerebri reptuatur: nec enim hujus dignitas et officium inferiora sunt dignitari cerebri, sic nimirum hujus et illius natura se providam conservatricem praebet: et quemadmodum cerebrum ossibus calvariae munitum; et circum vallatum, duabusque tunicis opertum est, sic altera, circumdata est et munita verteris suis, tanquam sepimento suo, tecta etiam dura et tenui meninge, diuturnam oppressionem non suffert.

Sed veteres opinati sunt integra defluctione quadam, aut vero etiam luxatione sola vertebrarum subitaneam evenire posse mortem. Necessaria fuit creatio hujus: sine concursu et enim ejus per universum corpus derivari nervi non poterant: praesertim qui sextae conjugationis est, tam minutus, ut ad plantas usque prolongari non potuisset: nec vero etiam praedicti nervi vastissimam membrorum molem commovere. Idcirco altissimus Deus medullam creavit, cui fecunditatem generandi nervos contribuit.

Nascitur haec de utroque cerebro, non de inferiore aut cerebello solo (prout minus experti judicant) cum mediante illo, tanquam de communi officina et aquaeductu spiritus animales diffundere se in nervos debeant, tanquam in rivos, atque inde in totum corpus descendere: qui spiritus perfectionem suam in sinubus cerebri naciscuntur. Conveniens itaque erat locare et stabilire prinapium illius prope illorum spirituum officinam: qui etiam in tertio et quarto ventriculo continentur: et hi purissimi sunt, omnimodo ab omni impuritate defaecati, et mundi.

Spinalis medulla ergo de quatuor quasi magnis formatur radicibus, quarum duae majores de una alteraque cerebri parte nascuntur: altera duae minores de cerebello. De his quatuor simul junctis medullae spinalis corpus compingitur. De hoc autem deinceps quasi infiniti quidam surculi oriuntur, et in


page 5, image: s005

plures ramos fructificant, qui in partes corporis universas propagantur: et qui a veteribus Anatomicis olim in varias conjugationes distincti fuerunt.

De Modernis nostris sic medulla haec dividitur: pars ejus, inquiunt, calvariae includitur, et illic obseratur, altera foris est. De illa quae ab intro est, septem nervorum paria nascuntur: hinc processus mamillares sunt, et principalia odoratūs organa. Altera medullae pars, munita et circumvallata vertebris, motum systoles, aut diastoles non habet, ut nimirum subitantia se cerebri includeret ossibus, quae motum habent: unde hic apparebit, qualiter nervi per brachia, per femora, perque alias principales partes, et inferiores divaricentur.

Hic caudex, aut ramus cerebri coopertus membrana tenui, aliquantum distat a dura: per teneram autem venulae quaedam discurrunt, et arteriae minutae, diversimode implicatae, quae medullam nutriunt, et per eandem vitales spiritus diffundunt.

Egreditur medulla haec per foramen amplum, et rotundum e calvaria: primum amplissima, et crassissima, quae paulatim attenuatur, dum de substantia ejus deperit aliquid, nil tamen de corporea mole, quam ubique eandem retinet: pertingens denique ad dorsi finem in varios ramos consumitur, qui omnino caudam equi figurant: atque hic terminum suum consequitur.

Quasi infinitus nervorum numerus est, qui ab eadem derivantur: hi vero, dum illi, qui quasi infiniti sunt, egrediuntur, se uniendo tanquam corpus unum formant, volueruntque Anatomici tot nervorum esse paria, quot sunt vertebrarum foramina. Omnis interim nervus a principio ortus sui multas habet fibras conflatas, et productas de substantia medullari, et membrana tenui: et hae fibrae descendendo paulatim de medulla separantur, et dum foraminibus vertebrarum appropiant, crassa quadam membrana, tanquam tunica induuntur, et in unum se reducendo nervum constituunt, qui dum per foramen suum egressus est. in iisdem foribus rursum divellitur.

Interim quanto longius spinalis medulla descendit, canto altius nervorum fibrae nascuntur, et longinqua habent principia: sicut nervi dorsales, et lumbares, si attentius observati fuerint, de cervicali medulla descendunt. Ab initio lumborum usque ad extremum Ossis Sacri multi funiculi crassiores inveniuntur, qui tamen invicem uniuntur ea ratione, quā pori vertebrarum ut dum in anteriora, et posteriora spinalis medulla incurvatur, non nimium violenter agitata, aut premeretur, aut rumperetur, necessarium itaque erat eam instrumenta capillaria terminari. De his autem hactenus rationatum sit: quandoquidem definire singula cum circumstantiis et conditionibus suis, idem esset, ac numerare velle arenas maris, et stellas firmamenti.

Cum autem calamus mihi sit in praedictis et brevis, et impersectus (praesertim quod haec professionis meae non sint, quā mihi cura animarum non corporum incumbit) multo potius talem illum esse conconfiteor, in discutiendis quaestionibus illis arduis Galenistarum, contra Peripateticos, Hippocratis, Avicennae, Rasis, et intra modernosVesalii: videlicet an cerebrum principium sit facultatum: quomodo facultas sensitiva duplex sit, interna, et externa: qua ratione fiant imaginatio, et intelligentia: de quali temperie cerebri, sedes memoriae fiat: de loco majori, et situ principali animae rationalis: cum Hierophylus eam in vase cerebri collocet, Xenocratres in vertice capitis, Erasistratus in membranis cerebri, Empedocles, Epicurei, et AEgyptii in thorace pectoris, Morchius in universo corpore, Heraclitus in agitatione extrinseca, Herodotus in auditu, Blemor Arabicus, et Sinensis Medicus Cyprius in oculis, Strato Physicus in superciliis, Peripatetici et Stoici facultatem hanc omnem in corde collocent. Concludam [note: de morbo Sac. ] ego cum Vetulo famoso Coi: Cerebro, ait, intelligimus, delir amus, insanimus, cum aut calidius [note: de Placitis c. 4. l. 3. de lois effectis. ] fuerit, aut siccius, aut frigidius; idipsum et Galenus sentit. Hisce auream Philonis sententiam adjungo, qui ait: ubicunque satellitium regium est, et Rex a satellitio stipatus sedem habet; sed totum animae satellitium, sensuum quippe organa in capite sita sunt, ibi ergo sedes animae paraecipua.

Nec vero etiam mentis oculum usque adeo perspicacem esse reor, ut ad unam omnes sedes, et residentias facultatum dignoscere valeat: id solum referam [note: de Placitis. ] quod Galenus sentit, qui arbitratur, earum omnium originem in cerebro esse, non in caeteris organis, prout facultas motus est, et sensus. Arabum universa Schola harum diversas mansiones partita est in cerebro, et cuique facultanun suam propriam sedem destinavit: idipsum etiam Avicenna et Averroes voluerunt. Hae opiniones validioribus argumentis stabiliri possent: sed iis ea remitto, qui haec fusius aut tractare, aut indagare studendo satagunt. Porro [note: Fen. 1. Doctrin. 6. c. 5. in Canticis. lib. de memoria. ] nec modica nec brevis quaestio est, si nimirum facultates praecipuae a temperie cerebri dependeant, aut de conformatione ejus: hoc est, utrum actiones similares sint, aut organicae. Obscucissima quaestio, in quā se plura etiam illuminata ingenia intricarunt. Ad hanc nihilominus obscuritatem magnam attulit elucidationem [note: in Theeteto: ] Plato, tum cum nos monet: Non recte se habet anima, in denso, aut lutulento, molli nimis, aut duro cerebro: molle enim celeres quidem ad percipiendum efficit, sed eodem obliviosos; durum diu memores, sed ineptos ad percipiendum, efficit: densum simulacra [note: 8. de usu partium] obscura continet. Et Galenus: Melius foret existimare Intellectum sequi non varietatem compositionis, sed corporis, quod cogitat, laudabilem temperiem; neque enim perfectio intellectus quantitati spiritus tam attribuenda est, quam qualitati. Unde ad [note: de usu c. 7. l. 2. de Animalibus. ] superiora quae a praefatis allata sunt, concludit Laurentius. Ex his satis patere arbitrantur quidam facultates Animae non a conformatione, sed a temperie cerebri exerceri.

De usu cerebri Aristoteles sentit. idipsum solum ad refrigerandum cor formatum esse, itaque compositionem ejus humidam esse et frigidam: quam sententiam [note: de usu partium. 8. ] Galenus refutat. Cum cerebrum, inquit, actu, quovis ambiente aere, etiam aestivo calidum sit, quomodo refriger abit cor? an non ab aeris inspiratu hauritur? temperabitur potius? si dicam Peripateticis non sufficere aerem externum refrigercando cordi, sed requiri aliquod viscus internum: hoc eis obtrudam, cerebrum longissimo intervallo a corde dessitum esse, et ossibus calvariae undique obvallatum: debuisset, mehercule, aut in thorace locari cerebrum, aut saltem interjecta cervice oblongiore non distingui. Haec Quaestio non de simplici pennae tractu est, dum per has undas expertissima etiam navigia naufragārunt: cumque se in portum evadere posse desperarent, prout non raro accidit iis, qui margaritas piscantur, cessare ab indagando coacti sunt: unde et ego, dum tales video illuc non potuisse pertingere, iter tam laboriosum, et praedictas syrtes evito: videlicet qualis sit spirituum natura, modus, et locus generationis: erronea de hoc opinio Argenterii, admirabiliter a diligentissimo Authore meo confutata: utrum praeterea se cerebrum moveat violenter, et vigore connaturali, aut vero per motum arteriarum:


page 6, image: s006

ardua, longa, et difficilis omnino quaestio, si ulla alia, annimirum sentiat cerebrum, et quomodo: in quo loco rursum diversae sunt Galeni, Hippocratis, et Peripatetici sententiae. Praetereo hasce doctrinas, tum quod obscurae sunt et difficiles, tum quod non tam ad Anatomicum hae spectent, quantum illa quae superius jam relata, et adhuc referenda sunt, potius ad philosophiam naturalem pertinent.

Quapropter in ultimo loco se mihi offert de qualitatibus sicut et de cerebri temperamento ratiocinatio: ubi denuo non paucae sunt a multis partibus introductae opiniones, quas ego tame~ quā possum brevitate perstringam. Consentiunt interim hic et Peripatetici, et Medici, cerebrum in qualitatibus suis activis frigidum esse, in passivis humidum: dissentiunt nihilo [note: De partibus Animal. c. 7. t. 5. ] minus Medici ab eo, quod Peripateticus reculit, dum cerebrum frigidum id circo statuit, ut refrigerando cordi serviret: Medici non minus calidum volunt: dum illud Galenus quovis aestivo aere calidius esse docuit.

Sunt nonnulli, qui Galenum, et Aristotelem conciliant, duplex temperamentum cerebri admittendo, insitum unum, alterum influens. Frigidissima est compositio medullaris substantiae illius, sed de influente substantia calefit, dum circumdatum et perfusum est a spiritibus multis, multisque Arteriolis interceptum. Si innatam temperiem ejus intuemur eadem est, quae spinalis medullae, dum substantiam cum eadem communem habet: si ad temperiem influentem reflectimus, unum altero calidius dicitur, idque ob arteriarum copiam, quae se vaporosis suis et fumidis exhalationibus sublevant.

Quidam sustinent cerebrum absolute, et simpliciter calidum esse, sed solā comparatione frigidum: et [note: C. 9. lib. 21. de Temper. pertinentibus. ] Galenus: Cerebrum quamvis calidum, frigidissimo corde est frigidius: propter quod Hippocrates sedem illud frigoris appellat: hanc tamen Laurentius non approbat, dicendo: siquidem illud frigidius est cute, quae videlicet extremitatum medietatem tenet, potius frigidum quam calidum esse debebit: illud vero cute [note: 2. de temperament. c. 7. ] frigidius esse Galenus docet. Contra quidam argumentantur, qui dicunt, nudato cerebro, continuo ab aere refrigerari, quod ab ambiente non evenit. Respondetur alterari cerebrum, dum aeris assuetum non est, prout cutis: sic et dentes, non assueti aeris continuo ab ipso lividi fiunt; ipsum etiam cerebrum calidius cute, dum calvaria cooperitur, de arteria etiam et membrana multos plexus habet. Concluditur ex his: Cerebrum de temperie sua innata frigidius esse, et detemperie influente, calidius: atque ejusmodi illud esse oportuit, ne portio dedicata continuis meditationibus accenderetur, ne evanescerent spiritus animales, qui tenuissimi sunt, ne motus temerarii essent, et sentationes delirae, quales phreneticorum sunt.

Adversarii hic novis argumentis insurgunt, dum ajunt: si temperamenti frigidi est cerebrum, qua ratione spiritus animales progignit, et vitales attenuat, qui effectus vehementissimi caloris sunt? Respondetur attenuari spiritum in plexibus parvarum arteriarum, in illis viarum angustiis: non minus etiam spiritum animalem fieri, non tam per manifestam qualitatem, quam per insitam quandam et abditam proprietatem: cum enim spiritus ordis, quamvis calidissimi, crassiores fiant, quam illi cerebri, qui frigidissimi sunt, evenit hoc imbecillitate caloris agentis; sed de dispositione materiae patientis generat cor spiritus vitales de sanguine per venam cavam porrato. Fabricat animales spiritus cerebrum de spiritu vitali tenuissimo; ita et calor modicus alimentum debile concoquit, validus id quod crassius est.

Sit itaque in activa quantitate sua frigidissimum cerebrum, in passivis non est qui ambigat illud humidum esse, non minus et insita sua, influenteque temperatura. Cum hac videlicet temperie creatum a Natura est, propter perfectionem qualitatis sensibilis, sensatio autem haec a passione fit, et id quod humidum est, facilius spectra et imagines recipit: pari ratione ad ortum et propagationem nervorum, qui si de duriori substantia essent, aegrius utique flecterentur, tum proinde ne duritie sua et pondere aggravarent: denique ne membrum illud ad perpetuum motum, sensationes, et cogitationes destinatum in flammaretur: Sic enimvero qualitate qualitati unitā cerebrum humidum potius quam frigidum est, et inter partes humidas tertium ordinem, et inter frigidas quasi postremum obtinet.

Occurrit hic alia insuper non modica, et necessaria admodum quaestio, quanta sint et qualia cerebri excrementa, per quos etiam canales et conductus expurgetur. Cerebrum ergo cum temperamenti medullaris, frigidi sit, et humidi, nutritum sanguine pituitoso, per virtutem sibi innatam, et naturae suae propriam de superfluitatibus alimentorum copiam grandem excrementorum generat: sed cum sit totius corporis caminus, in similitudinem cucurbitae parvae, aut cujusdam ventosae, cujus figura ab amplitudine in angustum aut acutum terminatur, insidet trunco corporis, eta partibus inferioribus, omnium generum respirationes attrahit et absorbet; teste Hippocrate.

[note: Libello de glandulis. ] Inde dubitandum non est, quin vaporibus his impletum, et sine intermissione imbutum, et quasi inebriatum, in semet multa superflua et superabundantia contineat, ita quidem, ut cum humidum sit, et frigidum, ratione manifestissimi situs, excrementis multis, et materia crassiori abundet. Haec autem, si Hippocrati et Galeno fides habetur, duorum generum est: altera enim tenuis, altera crassa est: quarum illa vapori, aut fuligini non dispar, per conductus insensibiles transpirat: altera autem per meatus conspicuos, et ex inferiori parte apertos purgatur, sicut illa superior per partem superiorem.

Excremento tenui et vaporoso redundat cerebrum ratione situationis; halitus enim adpartem superiorem ascendunt, et vasa in capite terminantur: in partes vero inferiores quod crassum est propter frigidam et humidam temperiem facilius descendit, unde plus reliquis visceribus omnibus hoc humore abundat. Hujus excrementi crassi pars pituitosa, aquea, et serosa est, pars biliosa, pars melancholica: quorum illud quod aqueum est, de reliquiis sanguinis pituitosi et crudioris producitur: biliosum vero de portione melancholica, terrena, assata, et torrida, propter caloris excessum, portio videlicet alimenti illius, propter quod et facile amarescit.

Arbitratur Argenterius aqueum illum et mucosum humorem qui per nares et palatum separatur et emungitur, proprium cerebri excrementum non esse: cum multinec spuant, nec emungant hanc pituitam: sed humorem quendam esse generatum in hepate, mistum sanguine in venis detento, qui generationem suam in cerebro non habeat, sed illuc portari, quando per imbecillitatem facultatis concoctricis, aut vero per intemperiem frigidam assimilari cerebro nequeat, ita vero tanquam superfluum per nares et palatum emitti. Hoc si verum est, ad quem usum in sede sphenoidis extenditur glandula camis porosae, et bibulae, prout dictum est? haec ergo ad hoc destinata non est, ut hanc eluviem recipiat, et expurget? si humor hic pituitosus in cerebro male temperato generatur, quis glandulae usus erit, quae in cerebro quamvis temperato reperitur? Natura sagax et


page 7, image: s007

prudens nil frustra operatur: quod si vero doctrina Argentarii valida est, supervacaneum erit infundibulum, et glandula pituitaria: praeter haec praefatus author inquit, bene temperatos nunquam pituitam hanc sputo ejicere, contrarium tenet Galenus, itaque excrementa pituitosa et mucosa propria sunt cerebri, et proprios cinales suos habent, ad hoc fabricatos, ut inde expurgentur.

His stabilitis et in ordinem redactis, superest, quibus itineribus haec expurgario fiat, discutere. Excrementum quod tenue est, et fuliginosum, cum ex sui levitate superiora petat, per Meningem evaporatur, per cranium deinceps, et per cutem, idque insensibili transpiratione, dum corpus humanum per modum spongiae, foramina multa in se continet. Inde est, quod cum per ossa penetrare haec fuligo nequeat, provida natura commissuras in cranio, pluresque cavitates ejus distinxit, et collocavit.

Excrementa vero crassiora, cum ex sui dispositione naturali ad partes inferiores ferantur, canales habent conspicuos, nondum a Medicis stabilitos. Hippocrates septem conductus agnoscit, per quos de cerebro humor hic defluat; per aures nimirum, per nares, per oculos, per palatum, per partes gutturales, per gulam, per venas, et medullam spinalem in sanguine. Galenus eorum quatuor assignat, hoc est: palatum, nares, aures, et oculos: idipsum etiam [note: Libello de glandulis. c. 13. Artis parva. c. 2. lib. 2. de locis affectis Aphor. 21. Sect. 1. c. 8. ] alibi sentit, et confirmat: quamvis in Commentariis non nisi nares, et palatum enumeret, dum ait: declives cerebri meatus tum per palatum in os, tum per corpus narium, conspicuis ac magnis orificiis crassa eructant excrementa. In primo symptomatum solum ad id vult idonem esse palatum, dum opportune concoquitur, et nares pro odoribus solis compositae sint, et pro respiratione; sic in variis locis diversimode hic Medicorum Antesignanus discurrit.

Hinc est, quod doctissimus Author meus, ad concilanda loca tam diversa, primo sui intuitu sibi admodum dissentientia, per varios conductus varia cerebri excrementa, pituitosa nimirum, biliosa, et melancholica expurgari credit: Horum conductuum alios naturae ordinarios esse, multum familiares, et consuetos: alios extraordinarios, nec usque adeo congruos. Ordinarii ad expurgandam pituitam dedicati sunt, ut palatum, et mares; plus tamen illud, quam hae, cum potissimum pro odoratu fabrefactae sit. Ipsa adeo Anatomia docet, conductum visibilem, et conspicuum de tertio cerebri sinu formari, qui ad anteriorem ejusdem basem extendatur, in cujus extremitate tenui quaedam membranae particula, primum larga, et patula, deinceps angustior, et strictior appareat, per modum infundibuli, quod sensim in palatum, et in os destillat: et hīc est, ubi tanquam per Hippocratis manicam (prout alibi relatum est) humor percolatur, et a glandula pituitaria posthaec recipitur. Quod si superioes cerebri ventriculi quandoque abundent, et eluviem mucosam distillent, hanc per tubercula simillima papillis et per os Ethmoides vel cribriforme emittunt: ex hinc subtus materiae biliosae continuo per nares expurgantur.

Quidam sic philosophantur materias hasce biliosas ad aures rejici, ut earum ossa calore et siccitate sua defendant: pituitosas vero per os et nares evacuari, ut videlicet hi meatus aperti humiditate praedicta a siccitate prohibeantur. Hi canales ordinarii sunt, per quos consueto naturae ordine cerebrum purgatur. Illic rursum alii sunt, extraordinarii, per quos cerebrum, humorum copia praegravatum se nonnunquam exonerat. Sunt autem oculi, Medulla spinalis, et Nervi, unde paralysis oritur: quandoque et per venas, et per arterias id contingit, dum humorum decubitus in parotides contrahitur. Haec autem excrementa particularia cerebri non sunt, hoc est, medullaris substantiae, aut de ventriculis ejusdem, sed potius de his vasis, de venis et arteriis videlicet, ex quibus tumores glandularum, opthalmiae, et aurium inflammationes sequuntur.

Haec excrementa interim cerebri temperati, in substantia sua nihilominus, et quantitate qualitate intemperata sunt. Tempora quo excernuntur fluida sunt substantiā suā, quae non nimium crassa est, nec humida: taliter in quantitate sua sunt, nec enim copia abundanti luxuriant: in qualitate vero nec acria sunt, nec salsa: praesertim si successu temporis a facultate sua concoquantur, et separentur.

Restat breviter videre per quos conductus excrementa quarti sinus, et de cerebello purgentur. Non abs re erit nosse, haec excrementa pauca admodum esse, tam propter cerebelli duritiem, quam quod hujus sinus tenuissimi spiritus sint, et sinceri, jam omnimodo expurgati, ita ut id quod illic facile colligitur, facile etiam dissipetur: id quod in cerebro non evenit, cum sit humidum, continens superfluitates non modicas, atque ideo copiosa expurgatione necesse habet.

Grandis, laboriosa, et non minus superioribus difficilis indagatio est, nosse numerum, usum, et praestantiam ventriculorum cerebri. Ego vero intuens me occursum discussionis hujus declinare non posse: ut inde aliquid etiam adducam, cum Authore meo, dicendum qualiter ventriculos quatuor Galenus stabiliat, superiores duos, quos anteriores vocat, unum in medio, quem communem nominat, ultimuum deinceps, qui cavitas est. Avicenna non nisi tres assignat: supremum, medium, et postremuum. Verum quidem est sub titulo unius priores duos ab eo intelligi, cum unius adeo figurae sint, et situs, et magnitudinis, et structurae. Versatissimus alioqui Vesalius reprehendit in hoc loco Galenum de usu ventriculorum superiorum, idcirco quod hos sinus organa odoratus esse voluit, et eosdem etiam pituitam in os cribriforme percolare. Author meus in defensam Galeni ait, sinus anteriores in tantum organa odoratus appellari, quod ad eos odores ferantur, de quibus eligunt, rejiciunt, vel judicant, nec tamen propterea obstare quicquam, quin si cerebrum eluvie mucosa refertum sit, in eos sinus se fundat: cum pituita non raro quoquo versum in cerebri corpus se dispergat, prout saepe in Apoplexia contingit, se diffundendo in nervos, et in spinalem medullam: unde paralysis.

Argumentantur in contrarium alii, dicendo: extingui utique odoratus sensum, si per hunc pituitosa transcolatur materia, prout experientia docet. Respondetur ad haec, hoc de fluxione continua et magna humorum abundantia provenire, qui tum obstructionum in processibus causa sunt: non secus ac in perpetua occlusione pororum qui in ossibus sunt. Quidam Modernorum sustinent anteriores ventriculos non ad praeparandos spiritus factos esse, cum sint excrementorum receptacula, spiritum vero animalem cavitate sensibili non indigere. His Galenus respondet, ventriculos superiores ad purgationem spirituum ministerium suum exhibere, et ad expurgationem materiae superfluae. Ita per Ethmoidem odores ascendunt, et non minus superflua evacuantur. Sic enim vero de excrementis cerebri dicendum, quae per palatum et nares sine intermissione excernuntur, quod nullum omnino nocumentum nec odoratui, nec gustui adferant, siquidem cum moderamine defluxerint.



page 8, image: s008

Quod praestantiam et dignitatem horum ventriculorum, qui superiores sunt, attinet, ambigendum non est, quin caeteris ex omni ratione postponendi sint, non quod caeteris principalis facultatum sedes sint, sed quod in iis generatio spirituum animalium fiat. [note: C. 3. l. 7. ] Totum hoc Galenus docet. Cum interim quatuor ventriculi sint, quaeritur quis eorum potior sit, et nobilior: vult Galenus sinus superiores caeteris esse ignobiliores, idque exemplo adolescentis cujusdam demonstrat, qui Jonii in Civitate Smymensi recepto vulnere in his sinubus superioribus, vitae et sanitati restitutus est. Non cum tanta elevatione loquitur de his citatus Galenus, dum de tertio et quarto tractat; [note: 8. de usu partium C. 10. 7. de placitis. ] in quinto enim capite ad tertium de locis affectis primatum posteriori donat: haec verba ejus sunt: Spiritus animalis in cerebri ventriculis, maxime in posteriori continetur: quamvis non contemnendus sit medius. [note: C. 3. lib. 7. ] Ipse etiam Hippocrates: postremi quidem ventriculi vulneratio maxime omnium animal laedit, secundo loco medii, minima ex anterioribus utrisque noxa contrahitur. Hoc idem quod sectiones, collisiones quoque faciunt.

His omnibus ratio suffragatur, dum ventriculi ignobiliores apparent, qui majorem habent amplitudinem; Quartus sinus omniu angustissimus est, et minimus, spiritumque animalem sincerum, defaecatum, et omnimodo expurgatum continet. Reliqui duo praeparando solum spiritui serviunt: itaque omnium nobilissimus est quem dixi.

Videtur Galenus his contrarium sentire, illicubi [note: 3. de locis affectis c. 2. et 4. de locis c. 2. ] ait: Si aliquando tota anterior cerebri pars afficiatur, ea quae sunt circa supremum ventrem (supremum autem eo loco medium intelligit, nescio ob quam rationem) ei consentire necesse est discursivas omnes actiones vitiari. Si discursus in medio sinu, ergo nobilior. Hīc ergo praerogativam sinui tertio assignare videtur. Sic in capite ultimo fabulam Vulcani exponens, cum caput Jovis bipenni conquassasset, eum inde Minervam Deam Sapientiae traxisse ait: per quod videtur non minus ventriculo tertio praerogativam hanc donare. Hanc dignitatem structura memorati ventriculi admirabilis indicat, dum vulnera occipitis minus periculosa sunt, quam quae in syncipite fiunt: ita sentit Hippocrates: Plures ex his, qui posteriori capitis parte sunt vulnerati, mortem effugiunt, quam qui anteriore.

Conciliabitur itaque Galenus, si dixerimus: quod dum sinum quartum praestantiorem esse inquit, et digniorem, hoc eum suo arbitratu dicere, dum autem de tertio ratiocinatur, eum sententias aliorum sequi, et in particulari Nicrophyli, praesertim quod facultatibus praecipuis suas sedes proprias non adscripsit, sicut alibi memoratum est. In vulneribus occipitii raro admodum ventriculus quartus offenditur, dum caro, sicut et crassities, et durities ossis vehementer resistunt: sed in syncipite, hoc est in ventriculo tertio ossa tenuiora sunt: Hinc Author meus ait: non errasse Galenum in historia praesente cerebri totius, nisi in mirabilibus ejusdem plexibus. Hoc os in homine usque adeo breve et parvum est, ut pene oculorum aciem effugiat. Hunc plexum coronalemqui in ventriculis Cerebri superior est, cum Modernis quampluribus Rete mirabile nominat; dum in eo Spiritus vitalis attenuatur, et animalis certum quoddam rudimentum et praeceptum consequitur.

Ex tot igitur operationibus, quae de interioribus Capitis proveniunt, nobile, singulare, et elevatum hoc Compositum, plus adeo quam quodvis aliud in humano corpore dicendum est: Altissima rupes, in qua praecipua vicinae civitatis constructa sunt propugnacula: nisi malumus cum majori proprietate illud nominare, Metropolim famosam subjectarum sibi Regionum: vel Primum Mobile, sub quo reliquae sphaerae inferiores moveantur; vel luminosum Solem, qui partes omnes, tam vicinas, quam longe dissitas, illuminet et perlustret; vel Officinam ubi pungentissima tela, acutissimarum cogitationum fabricentur: vel Ditissimum Aerarium, de quo tot potentiarum et effectuum thesauri depromantur; vl Compendium, in quo Universitatis totius negotia restringantur, et epilogentur. Vel fontem perennem de quo copiosissimi rivi profluant, ad inundanda et foecundanda prata membrorum tam quae propiora, quam quae longius collocata sunt; Vel principem absolutum, qui de partibus sibi subtitis homagium fidelitatis exigat; Caput, inquam, quo jure merito Principium, Dominatorem, Patronum, Antesignanum, Ducem, et Magistrum dixeris omnium eorum, quae humano corpore continentur: Mundus est, propter quem Mundus creatus est, et quidquid in his sphaeris mortalibus et immortalibus concluditur: vivum simulacrum, et Imago Altissimi, qui in hac prodigium admirabile Omnipotentiae suae manifestare voluit.

Sed si tot, tamque inexplicabiles dotes in hoc contento includuntur: si divina manus in interioribus tot mirabilia et stupenda operata est, unde ad dignitatem tantam profecit; non dissimili gloria scintillare. Video Continens, hoc est Faciem, illam dico, in quam Creator Deus, spiravit spiraculum vitae, et factus est Homo in animam viventem. Facies quae tali nomine insignita est, quod universa operetur et faciat, prout jam supra determinatum est; Facies sine qua imperfecta, in anima sine vitalitate, sine spiritu reliqua membra postrata jacerent: sine qua tanqua~ truncusmonstruosus, inutilis, et abominabilis, reliquu~ corpus omne decumberet; Facies quae imprimit, et exprimit objecta tam interna, quam externa, per quam Homo ab Irrationalibus distinguitur: quae sola radium circumfert Majestatis, typum et copiam Originalis illius supremi, quod beatitudinis nostrae objectum in coelis est: per quam solam cogitata interna producuntur: sola pulchritudo, et complementum corporis, per quam solam, et non per aliud, laeti, tristes, supplices, erecti, aut submissi sumus: Haec prima est quae placet, quae attrahit, quae commovet, quae amplectitur, quae repudiat. Indicat haec sexum, aetatem, decorem, et stirpem: in qua manifestissima mortis et vitae indicia designantur.

Jam vero quod partes ejus Anatomicas concernit, de his in tractatu de maxillis abunde ratiocinabimur. Superest hic videre paucis, ad Encomium potius, quam Anatomicam ejusdem expositionem, cur in eadem Facie omnes adeo sensus collocati, cur eorum quinque sint, et non plures: de quibus illud inprimis dicendum est, quod cum anima Hominis formarum omnium prima sit, quotquot earum sub concavo Lunae reperiuntur, eaque nobilissima, quantumvis individa, posita in hoc Corporis Ergastulo, eam nihilominus sine sensuum adjumento intelligere non posse. Cum his ratiocinatur, discurrit, et speculatur: inter phantasmata et opiniones versatur: unde non immerito Philosophus dixit: Nihil est in Intellectu, quin prius fuerit in sensu.

Cum igitur Caput sedes sit facultatum animalium, tum vero etiam domicilium Rationis, congruum erat, ut sensus omnes velut satellitium sibi subditum, et tanquam aulae suae ministros principales imperio suo obtemperantes, et in Regia cerebri sibi assidentes haberet. Sensuum vero numerus quinarius est, qui


page 9, image: s009

numero aliorum tot simplicium in mundo corporum correspondet, caeli, videlicet, et quatuor Elementorum. [note: Facies comparata stellis. ] Potentia visus juxta Platonicos elemento stellari correspondet, quae stellae non minus oculi caelorum nominantur: hae inquam faculae quarum objectum corpus splendidum et flammigerumest, quamvis non urens. Odoratūs objectum igneum est, omnia siquidem aromata calida sunt: Auditūs quidquid aereum est, Gustūs composita aquea, Tactus terrena.

In universitate autem quidquid continetur, in quinque objecta dissingui poterit, in colores, in sonos, odores, sapores, et qualitates omnes tractabiles tam primarias, quam secundarias. Arrogant autem sibi quod Peripateticus dixit: [note: 3. de Anima. ] Media quibus sentimus quinque tantum modis alterari possunt. Inde prosequitur: Medium esse sensum vel internum, vel externum: Externum aerem, vel aquam: Internum membranam et carnem: quorum illa prima alterentur rebus externis, veluti iis quae luminosa sunt, tunc enim vero objecta sunt visūs; aut vero iis quae rara sunt, et mobilia, siccitate permiscent, et ad odoratum pertinent, subjieiendo sibi carnem, et membranam; aut vero temperiem qualitatum primariarum se quuntur, aut mixtionem sicci, et humidi: et tali modo illa quidem objecta tactūc dicuntur, haec objecta gustūs.

Denique quinque solae sensationes sunt: tot enim earum necessariae erant, non plures: aliae quidem simpliciter et absolute, aliae ad jucunditatem et dulcedinem vitae: absolute necessarii sunt tactus, et gustus: Tactus fundamentum animalitatis [note: Tactus et gustus simpliciter necessarii advitam. ] est (ita sentit Philosophus) gustus vicissim sundamentum est nutritionis, sine qua absolute vivere nemo mortalium potest: Visus, Odoratus, et Auditus idcirco data sunt, ut vitam beatiorem, et magis tranquillam degeremus.

Hi ergo quinque, ut ita dixerim, Favoriti sunt magnae illius Reginae, animae nimirum: inter quos visus, sapientium omnium judicio, propter eximias ejusdem utilitates et commoda, priorem sibi locum et praerogativam vendicat. Praestantiam illius et dignitatem quatuor res potissimum indicant. Primum varietas rerum, quae repraesentantur: tum deinde modus actionis inter omnes alias nobilissimus: poiro convenientia et proprietas cujusque objecti particularis, quae quasi lux divina actionum omnium est: denique horum omnium certitudo.

Omnium rerum visibilium differentias visus demonstrat, cum omne propemodum objectum coloratum sit, et visibile: [note: Dignitas et praestantia visūs. ] hinc oculus, praeter ipsum objectum multa sibi insuper adsciscit, hoc est, figuram, magnitudinem, numerum, motum, statum, situm, et distantiam: unde aptissimus dicitur ad inventionem disciplinarum. Intellectus ideas recipit, ab omni imperfectione materiae omnino liberas; oculos itidem species in corporeas, quae per babarismum Interntion ales vocantur. Intellectus uno eodemque tempore binas res invicem contrarias comprehendit, tum potissimum, cum a falso verum discernit: sic potentia visus inter nigrum et album dijudicat. Intellectus liberum mentis suae vigorem et fortitu dinem conservat, ita ut nulla ei vis hanc libertatem adimat: eandem quoque oculus praesefert in videndo, quae libertas nihilominus caeteris sensibus negata est: nares enim, et aures nunquam non aperiae sunt, nec aliter possunt; non sic oculi qui ad libitum caluduntur, et aperiuntur (sicut in eorum anatomia dicendum est) in nostro siquidem beneplacito est, videre, vel non videre. Nobilissimum denique objectum oculorum est, lux nimirum, praestantissima, communissima, et notissima qualitatum omnium: Hac ratione motus Theophrastus formam hominis ex visu definiri ajebat: Anaxagoras ad hoc dixit natum hominem, ut videat. Multo plura his in Anatomia particulari oculorum dicentur.

Debilem nihilominus in his et imperfectam perspicacitatem meam recognosco, unde ne a tanta luce excaecari mihi contingat, ab ulteriori Capitis indagine me retraho, qui optime novi cum aquilis nec noctuas nec talpas proportionem ullam habere. Tu qui magis oculatus es conjice visum tuum in Anatomicorum lucem, qui tibi lectionibus disertioribus, et clarioribus in hisce fibras profundius abstrusas, et repositas cruent, ego interim accingor ad contemplanda

[gap: illustration]

SYMBOLA.

PAradinus doctissimus ut indicaret quantum supranos divina tutela vigilet (tum praesertim ad succrrendum nobis promptissimam) cum ab omni humano [note: In symbol. ] auxilio destituti sumus, suprae id quod antiquitus


page 10, image: s010

Marco Valerio Corvino accidit, cum in singulari certamine cum hoste confligeret: caput armatum casside depinxit, cui corvus insidebat, adjungendo Epigraphen: Insper atum auxilium. Generosus miles, et intrepidus dimicabat viriliter, sed fortasse superatus esset, nisi corvus inopino adventu, et rostro, et unguibus adversarium laedendo perterruisset, ut tandem succubuerit. Hoc divinum subsidium, a S. Augustino supra id quod in nuptiis Canae Galilaeae [note: lib. 3. ad vers. Haeres. ] factum est, insinuatur, dum redemptor noster divinissimae matris suae precibus quae commensalium curam agebat (vinum, inquit, non habent) annuit, vocans eam mulierem: et quia in hydriis residuum aliquid remanserat, evacuantur vasa, et rursum aqua adimplentur, exhinc admirabilis illa et prodigiosa [note: Argumentum opportunum. ] transmutatio apparuit. Haec autem ejus propria sunt verba: Propter hoc proper ante Maria ad admir abile vini signum, ante tempus volente participare compendii poculum, repellit dicens: Nondum venit hora mea: expectans eam, quae a patre fuit in opportunum auxilium praecognita. Fortificabat his se suosque [note: apud aras de Tribulatione lecti. 5. ] Philo Hebraeus: bono, inquit, animo estote fratres, ubi enim humanum cessat auxilium, divina non destituemur ope: neminem dereliquit Deus. Elevatissimā Musā sua Joannes Ciampolus in amaritudine si nistrae fortunae solabatur animam suam, in paraphrasi super psalmum: Qui habitat: de versu illo: quoniam in me speravit liberabo eum, sic scriptum relinquens:

Fiduccia consolata Jo pur son certo,
Se la Reggia m'e chiusa,
Che sta tra sacre mura il Cielo aperto
E che star sordo a i voti il Ciel non s'usa.
[gap: illustration]

[note: Inevitabilis Ira Dei. ] Idem Paradinus, manum armatam sicā representat, qua jamjam caput quoddam percussura est: inscripsit autem hanc sententiam: Vel in ara. Volens indicare, vindictam divinam ubivis locorum paratam ad castigandos protervos esse, ubivis etiam locorum, quantumvis privilegiata sint, crimina sontium punienda. Id quod inter alios filio Francisci Sforzae, nomine Galeazzo contigit, qui etiam ante ipsam aram sacram ab Andrea Lampuniano interfectus est. Hanc inamissibilem vindictam verebatur propheta Regius, dum inquiebat: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in caelum tu illic es, et ea quae sequuntur. Magister ille morum Gabriel Simeon volens inferre sublimitates Regales, et eminentias per mortem adaequari vilitati plebejorum (unde et purpura Agesilai cum cineribus Ergasti pastoris in [note: Mors omnia adaequat. Horat. 1. Carmin. ] una eadem sociatur) Calvariam hominis figuravit inter sceptrum, et Ligonem positam, cum hac de claratione: Mors sceptra ligonibus aequat: quod omne ab Horatio mutuatus est, qui ait: Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas, regumque turres: alius in eodem sensu scripsit: Mors nullo parcit honori: Sententia quae similiter a philosopho Phoclide considerabatur dum ajebat: Communis omnes locus manet, tum pauperes tum Reges.

Si quis se fortunae totum dedicasset, sperans ab eadem sibi bonum omne eventurum, sic ab authore quodam representabatur: Juvenem figurabat, rescissum [note: Fortuna inconstans. ] caput suum fortunae immolantem: haec vero adolescentis collo Leonis caput inserebat, tum etiam caput serpentis, et monstruosi praeterea animalis cujusdam; mentem suam his verbis, exponens: Bellua fit, caece statuit, qui credit se sorti. Haec quatuor Capota in quatuor cyathis a Plutarcho expressa sunt: [note: De tranquilitate animae. ] Fortuna, inquit, nobis cyathos exsiccantibus praebet: si unum bonum infundat, tria mala ministrat. His [note: Decla 4. Ep. 91. ] subscripsit Quintilianus cum ait: Cum fortuna ruere dementia est. Et Seneca: Suis contenta viribus invenit pericula sine Authore; Nullum tempus ei certum est: in ipsis voluptatibus causae doloris oriuntur.



page 11, image: s011

FACINORA.

[note: Sinceritas cordis] SInceritas et rectitudo animi potissimum ex tranquilitate, et hilaritate vultus cognoscitur. Qua de causa Joannes Ferrus faciem repraesentavit ridentem et venustam, absque omni ruga, significationem [note: Apud Diogen. Lib. 7. ] apponens cum hac Epigraphe: Raro fallir. Hoc ipsum Cleantes indicare voluit, dum ait: Ex specie comprehenduntur mores. Et Euripides: Ad vultum [note: In Ion. de petit. Consulat. ] boni viri aspictre dulce est. Et Tullius: Vultus, ac frons animi est fanua, quae significant voluptatem abditam, et occultam. Quamvis Juvenalis [note: Satira 11. ] nos aliter doceat: Fronti nulla fides, inquir. Utique enim verificatur non raro: in vultu rosas apparere, tegi spinas in corde.

Arma gentilia et antiqua excellentissimae Domus Trivultii, quae e tribus vultibus composita sunt, indicando quantum ad felicitatem vitae, et ad omnem. inimicam potestatem prosligandam valeat concordia, ansam dederunt Antonio Trivultio, qui Atavus fuit Magni illius Joannis Jacobi, utin Vexillis militaribus tres facies has repraesentaret: adjuncto lemmate: Mens unica. Et haec est laurea illa tantopere celebratae sententiae Salustianae: Concordia res [note: Concordia quam sit utilis] parvae crescunt, discordia ruunt. Zelantissimus Cassiodorus inter suos vel niinimum indignationis susurrum ferre non poterat, unde et cuique suocum ajebat: Summopere jurgia fuge, nam contra purem contendere anceps est, cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum, maxime autem contra fatuum contentionem inire. Sanctus Gregorius Papa omne tanquam sordidum explodebat, quodcunque manu datur, vel recipitur, ubi cor maculacum est rixis et dissesionibus: Munus, inquit, non recipiatur, nisi prius discordia repellatur ab animo. Verr illud Davidicum experimento certissimum est: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum. Hoc ipsumS. Augustinus innuit, qui tam frarribus Religiosis regulas, quam et universo Mundo praescripsit, dum ait: Lites nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca.

EMBLEMATA.

POtenissimum fraenum ad retinendum hominem a fossa praecipitii, et peccati ruina, memoria est fossae sepulchralis. Veritas non solum quotidie in rostris sacris declamata, sed a Reusnero quoque iutellecta, qui depingi puerum fecit, incumbeniem cranio humano: adjungendo significationeni cum [note: Mor et memoria jusdem. 12. Mor. ] hac Epigraphe: Vive Memo Lethi. In eundem sensum verba S. Gregorii incidunt, ubi inquit: Qui considerat qualis erit in morte, semper pavidus erit in operatione, atqueinde in oculis sui Conditoris vivit. Magnus ille Mediolanensis Ecciesiae Archi-Episcopus [note: De vita Resur] S. Ambrosius sic illud expressit: Mors pro remedio nobis data est. Si primi nostri parentes divinum illud vetitum observassent: quacunque hora comedtritis, morte moriemini, successores suos in tantum miseriarum barathrum non praecipitassent: sed tentator spiritus cumsuo: nequaquam moriemini, promittens ejus vitam, ad excidium conduxit, ex quo proinde origo decidii subsecuta est: sic Basilius [note: Lib. 4. Hexaemeron. ] Seleuciensis meditatur: Quarens Sathan Protoplastorum perniciem, corntur ab eis memoriam mortis eripere, nequaquam, inquit, moriemint.

MORALIA.

[note: Rectitudo et Sinceritas] JUxta commune Axioma: Cum caput dolet, contera membra languent, quod quidam sapienter dixit: Etego convenienter dico sic mentem humanam esse oportere: defaecatan nimirum, et ab omni tenebroso vapore partialitatis, et proprii commodi separatam, ut sane et prudenter actiones inferiores gubemare et dirigere possit: sicut caput cum sanum est, et purgatum, vitaliatem aequaliter in reliqua membra partitur, hoc ipsum Plutarchus intendit, [note: De Alexand fortitudine] cum ait: Mens cernit, mens audit, reliqua surda, caecaque sunt, et rationis indiga. Pulcherrimum, arbitratu meo, quamvis compendiosum id, quod Euripides affert, dum Helenam formosissimam [note: In Helena. Ep. 8. ] describeret: Mens optima vates est, ac bonum consilium: Hoc idem encomio singulari Seneca depraedicavit, dum ait: Cogita in te prater animum nihil esse mir abile, cui magno nihil est magnum.

Caput jure merito Caminus totius corporis appellandum est, ad quod exhalationes omnes, et flumina commestibilium ascendunt: dumque his praeter modum gravatur, recidunt cum damno, et totius corporis [note: Recta Prin cipis operatio] incommodo. Quis non ex hoc dignitatem Personae Principis figuratamvideat, qui per modum capitis tanquam verus caminus, quidquid exhalationis de suorum subditorum motu extollitur, in se recipit? Jam vero si Princeps male ordinatus est, nimisque fumis et caliginibus repletus, nonnisi popularis perturbatio in membris ejus, in statu, et corpore politico expectonda est. Inculcat Socrates hoc Principi suo, ut mentem ab omni faecum illuvie puram de [note: Principe] teneat dumait: Verissimos esse honores Princeps existimet, non qui inpropatulo cum timore fiunt, sed quando subditi apud se soli mentem principis potius, quam [note: ex Laertio] fortunam admir antur. Et magnus Pytnagoras. Praevidens nocumenta, quae ex hac vaporum attractione secutura essent, sic scripsit: Princeps non ideo creatus est, ut leaderet, sed ut juvaret. Ut haec flumina reprimeret, Claudianus Honorium suum sic hortabatur:

... Tunc omnia fura tenebis,
Cumpoteris Rex esse tui proclivior usus;
In pejora datur, suadetque Licentia luxum;
... Sed comprime motus.

Post Cordis generationem, prout universa Medicorum scholadocet, in capite cerebrum generatur, quod ex sui natura frigidum et humidum excessivo [note: Protectio Mariae Virginis] cordis calori opponitur. Proferamego id, quod jam ante me alim, intelligens nimirum in hoc loco Mariam Virginem gloriosissimam, quae in mystico Eclesiae Corpore, post Christum, quem in corde figuramus, primum sibi locum vendicat: haec enim ardores cordis in justitia aestuantes contemperat. Conflagrare magrutudine criminum suonini jam Mundum oportuerat: [note: Serm. De Nativ. ] hoc expressit S. Anselmus: Dudum caelum et terra ruissent, nisi Maria precibus sustent asset. [note: Serm. De Assumptione. ] Quod S. Bernardus mellifluus sic exposuit: ut sole sablato nihil lucescit, sic sublata Maria, nihil nisi densissimae tenebrae relinquuntur: S. Augustinus cum. dulciloquio suo hunc sensum ita dedit: Auctrix peccati Eva, Auctrix meriti Maria; Eva occidendo obfuit, Maria vivificando profuit, illa percussit, ista sanavit.

[note: Pietas elee mosyna, timor. ] De humiditate cerebri canities nascitur: haec vero Sapientum judicio prudentiam indicat, juxta oraculum divinum: Cani sunt sensus hominis: decalore calvities oritur: Symbolum illud est, prout suo loco demonstrabitur, Eleemosynae: unde Optimum erit, ut homo ad hanc partem reflectendo, in frigiditate Timorem Domini contempletur, in hunuditate Pietatem. His vinutibus armatur homo rationalis, tanquam telo pungentissimo, cum quo et tempus, et oblivionem, et peccatum ferit. Hoc omne de ratione


page 12, image: s012

provenit, quae e cerebro elicitur, et in eodem [note: apud Stoleum L C. ] fundatur, unde et Ingenium derivatur. Totum illud Phoclides Philosophus explicuit. Ratio, inquit, hominis telum est acutius ferro.

[note: In Hermath. ] Diligens observator Goropius scriptum reliquit, in primitiva lingua pronuntiationem, et denominationem Capitis sonum edidisse similem huic: Heet, quod imperium, et dominationem indicat: idque [note: Imperium. ] non immerito, dum caput caeteras corporis partes gubernat, et ditioni suae subjicit, prout opporeunitas, et necessitas exigit in unoquoque suorum sensuum se exercens. Praeterca caput quoque cum hoc Nomine Huet expressum fuit, quod Tutela, et Custodia [note: Custodia. ] interpretatur, non abs re, dum sine illius sublidio, caetera membra non secus ac militaris phalanx interrupto ordine hac illacque palantes habens milites, sine Duce, manifestum incurrit periculum.

Cum tot ergo tantisque praerogativis decoratum sit, mirandum non est, si hoc Nomen Altissimo Deo [note: C. 7. ] adscribitur, prout legitur in Daniele, qui sub figura capitum divinam texit essentiam, nec ea videre detecta dilectus Apostolus potuit, per hoc significans. [note: Divina mysteria. ] quantum inaccessibilis sit vel minima cognitio mysteriorum ejus, quae tantopere elevatasunt. Hoc inferre propheta Regius voluit, dum ait: Obumbrasti [note: Psal. 130. ] caput ejus in die belli: alludens mysterium passionis, quod omnem intellectum htunanum transscendit.

[note: Christus. ] In scripturis sacris per nomen Caput Christus Redemptor noster saepius significatur. S. Paulus hoc [note: ad Coloss. 1. ] inquit: Primum nostrum Caput est Christus, nosque membra de membro: Sic Eucherius et Ambrosius, prout S. Bernardus sentit, divinam essentiam indicant. [note: Serm. de Elia. ] Vults. Augustinus, cum Maria Magdalena caput Christi inungere, idem esse, ac eum cum fructu bonae [note: Ep. 58. ] operationis laudare. Origines considerando Joannem Baptistam decapiratum, vult in metaphora Christum intelligi a Judaismo derelictum, et a lege Judaeorum sublatum. Hieronymus et Hilarius id ipsum reserum ad Judaeos gloriantes et praetendentes [note: in Matth. c. 40. super Marc. 6. 5. Ps. 59. Fervor devotionis. Cap. 21. De somn. Nabuch. c. 28. de profugis. ] Christum a Prophetis separatum: superhaec, gloriam Legis ab iisdem levatam esse. Caput aureum in Sacro Cantico memoratum, juxta Richardum de S. Victore, perfectum statum charitaris, intentionem devotam, et fervidum Caeli desiderium indicat. Supra id, quod in Levitico ordinatum est. Caput Sacerdotis non radendum, Philo Hebraeus in saeculares illos invehitur, qui se negotiis ingerere ecclesiasticis non erubescunt. Id quod in Genesi de capite Jacob scriptum reperitur, quod lapidibus capite suo dormiturus incubuerit, subjungit Beda, intelligi posse hic principatum Christianismi fundatum et stabilitum supra Petram Christum; cum et ipse Apostolus dicat: Petra autem erat Christus.

[note: c. 15. 48. 7. Errores. ] De Capitibus decalvatis filiarum Sion, quorum mentio fit in Isaia, Jeremia et Ezechiele, Sancti Hilarius et Ambrosius errores Oratorum et Rabularum intelligunt, quorum infidelis dicacitas decalvatur, et denudatur, nihil habens de ornamentis Christianae [note: Tristitia. ] veritatis et eloquentiae. Per caput opertum, sicut in locis pluribus Regum, Esther et Job legitur, Liranus fraudulentiam intelligit, et dolum larvatum, quandoque velo pietatis et religionis involutum. [note: Super Ps. 18. ] Magnus Mediolanensis Ecclesiae Archi-Episcopus Ambrosius, de intrepiditate animi, qua mulier illa [note: Suggestiones. ] Apocalyptica continuit caput serpentis, hanc moraitatem eruit, dum ait: sic omnino caput nascentis suggestionis conterendum esse, ne in cor nostrum ulterius serpendo irrepat. Applauserunt Augustinus et Gregorius actioni Davidis, dum jactantiam illam Goliathgigantis truncato capite repressit, ubi dicunt [note: S. Psal. 103. 1. Reg. 5. ] intelligi polle per Goliath Luciferum, cui caput ablatum est, ut Christus esset caput gentium. Sed neultra de ariditate rivorum meorum guttas quasdam distillem, sufficit in materiis hisce me de plurimis, quae dici possent, dixisse pauca: Liberum relinquens Lectorisedulo restinguere sutim suam, si sic placuerit, in amoenissimis versionum sacrarum, et Glossatorum fontibus, de quibus sine intermissione doctrinae perennes scaturiunt.

PROVERBIA.

PRoverbia originem suamvel ab experientia, vel ab usu, vel etiam abusu, aut de partibus aut de proprietatibus humanis, vel de dictis sapientibus aut [note: Cogitabundus. ] vulgaribus traxerunt. Caput scabere, ab inferioribus multis ad eos refertur, qui fixam mentem, multumque in cogitationibus suis absorptam tenent: per quod tanquam per clarissimum radium oculus mentis illustratur, ut homo videre bonum suum possit, et malum evitare. Inter alios id Quintilianus innuit: [note: lib. 10. in. Hippol. ] Cogitatio, inquit, paucis admodum horis causas etiam magnas complectitur. Et Marcus Tullius: In Omnibus negotiis, priusquam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens. Et Euripides: Etquae longe ab sunt, et quae prope sunt, considerari debent.

Optimum documentum ad monendum, et corrigendum Amicum cumtrito illo adagio insinuatum [note: Correctio remota, privata. ] fuit: Capite admoto: hoc est, in absentia Arbitrūm, Judicum, et extra publicum, imo cum suavitate verborum, sine omni asperitate. Juxta divinum magisterium: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te, et ipsum solum. Quae veritas et gentilibus non ignota fuit, inter alios Euripides ait: [note: Apud Platonem de Amit adulator. ] Amor simpliciter objurgans magis premit. Propter quod Diogenes canis appellatus est, qui cum nimia libertare etiam in publico importuna reprehensione mordebat. Pro verborum dulci moderamine saluberrima doctrina Chrysostomi est: Circa vitam tutam esto, austerus, circa alienam benignus: audiant te homines parva mandatem, et gravia facientem.

Venusta facices, et aspectus comis, cui nihilominus dictamen rationis desit, et qui judirio privatus sit, hoc dicto figurabatur: Caput vacuum cerebro. Et haec est Aesopicae vulpis significatio, quae statuarii officinam ingressa, atque illic formatum caput inveniens, sed vacuum videns, a se projecit, dicendo: [note: Facies ab opere diversa. Ep. 203. ] O quale caput: sed cerebrum non habet. His objectis, eorumque blandimentis fallacibus fidem non habere admonet Lucilium suum Seneca: Erras, inquit, si istorum, qui tibi occurrunt vultibus credis: hominis effigies habent, mores autem ferarum. Quasi diceret: Attende tibi, serpens enim in viridi prato absconditur, illic potissimum; ubi te amoenitas florum arridebit. Quis credidisset unquam Alcibiadem sub caelesti vultus decore, nutrivisse mores inferni? Amarus pavonum cibus est, cum tantus nihilominus viventium sit fastus, et decor.

Per Nutrices, quae quandoque cunas in caput levant, ubi infantulus quiescit, et de loco in locum transferunt, inferre Plato voluit, cum quanto affectu [note: Cap. 10. de Republ. ] amicus amici sui commodis, et utilicatibus servire debeat: unde et vulgare illud axioma ortum est: [note: Vera amicitia. ] Capite gestare, hoc est: omnem ad id cogitatum suum applicare. Exactissimum praeceptum divinus Aristoteles nos docet: dictamque legem cum omni [note: 4. Ethic. 3. Confess. ] perfectione observare vult: Amicus se debet habere ad amicum tanquam ad seipsum, quia amicus est alter ipse. Et S. Augustinus, amicum dimidium animae, et medicamentum vitae appellabat.

[note: Lib. 6. de Cin. Dei. ] Gerion olim, sive propter compositionem insolitam


page 13, image: s013

membronun, inspecie trium corporum figurabatur, sive id factum alia de causa, ut videlicet hominem pluribus negotiis distractum repraesentarent, occasionem autem proverbio dedit: Tertium caput. Similitudine insper a bajulis sumpta, qui saepius onera [note: Distractio in negotiis. ] sua ab humeris ad caput transferunt. Viuum hoc evagationis tantundem penuriosum est, quantum est utilis recollectio, et tot curarum depositio. S. Augustinus [note: In Psal. 8. ] commentando supra versum psalmi: Quoniam tu Domine suavis ac mitis, ita eum dilucidat: Nil stultius, quam si seipsum quisquam seducat: attendat ergo, et videat quanta, et qualia aguntur. Consimilis huic aphorismus est: Age quod agis.

[note: Sur. In Vit. 23. April. ] Inimicus noster communis, ut nos a recto virtutis tramite aberrare faciat, non aliis potentioribus armis contra nos militat, quam distractione mentis. Dixit hoc B. AEgydius in vita S. Francisci: Litem oranti intendit daemon, tanquam animatus praedo.

[note: Difficultas negotiorum. ] Ad indicandum hominem sic negociis suis implicitum, et immersum, ut non nisi aegre se inde eripere et extricare possit, ita ut in Labyrintho Daedaleo, vel in Ergastulo, vel in compedibus et manicis se esse credat, fuerunt qui adagium illud effinxerunt: nec caput, nec pedes. Innuentes usque adeo negocium hoc intricatum esse, ut principio et fine careat. Non est vermis tantopere mordax ad consumenda. et rodenda corpora, quantum animabus affligendis, et mortificandis ejusmodi sunt intricata negocia: Ita sentit Ovidius:

Attenuant vigiles corpus miserabile curae.

[note: 3. Metamorph. ] Ad hos laqueos dissolvendos, et tales occupationes assumendas, quibus successus non difficilis sit, hoc conusilium Aristoteles suggerit: In negotiis oportet unum negociari ad unum opus, quia melior est cura interna in unum, quam circaplura.

Perfecta rei cujusdam notitia sic exprimebatur olim: a capite usque ad calcem: quod his quoque verbis dici poterit: a capite ad pedes, ab ingressu ad coronidem, [note: Cognitio matura. ] a vertice ad talos. Quemadmodum autem, prout supra relatum est, negotiorum incomposita turba, in iis, qui verameorum praxin Ignorant, perturbationem animi adducit, ita et matura. praemeditatio tantundem expeditum iter habet ad eadem feliciter terminanda, et in securitatem collocanda, ex quibus optimum judicium, et rerum quantumvis involutarum discriminatio oritur. Magnus Peripateticus [note: Ethicorum. De ira lib. 11. ] noster sic ait: unus quisque bene judicat, quod cognoscit. In eundem sensum Seneca, iracundum hominem vult prius de re quaque diligenter inquirere, qum in iram erumpat: totum inspice memtis tuae adytum: etiamsi nihil mali facti possit facere. Et Quintilianus: Noscat se quisque non tam ex communibus praeceptis, quam ex natura sua capiat consilium formande actionis.

Stupiditas quaedam, aut mentis insensata durities, de ignorantia crassa exordium suum sumens, in iis, qui pro cujusque ratiocinantis arbitrio et voluntate, vituperium et laudem sine discrimine cuique rei attribuunt, hoc adagio figurabatur: Caput sine lingua. [note: Sententia pedaria. ] Hoc idem Sententiā Pedariā insinuatur, qua olim Senatores determinationes suas, pede significabant, et concludebant: unde et Senatores pedarii appellati sunt, qui sapientiorum se judicio conformabant. Talis erat Marci Tullii filius, qui nunquam os suum aperire ad sententiam dandam, vel mutire noverat, procul degenerando ab intelligentia patris sui. Horum calamitatem deplorabat Demosthenes, illic nimirum in Olyntho, ubi in ejusmodi plures invehens, declamabat: Homines socordes praesentia negligunt, futura bene successura putant. His adjungatur illud Juvenalis.

Inguinis et capitis, quae. sint discrimina nescit.

Quod idem est, ac si dixerim: nescire eum inter turpe et honestum, inter nigrum et album diserimen. Similiiun conversationem hominum ne in somnio [note: de Scientia. ] quidem, ne dixerim in scholis suis Plato perferre poterat, quos tanquam infideles rejiuebat: Nescienti quid laudet, aut quid vituperet, non esti adhibenda fides. De mensa Atlienaei, quae sapientia et sobrietate instructa erat, contra eos qui his finibus non tenebantur, sed de vitio nefando ebrietatis sacrificabant, musto domiti, Proverbium illud vibratum fuit: Capita quatuor hobiens: utpote quibus unicuin objectum, in varia multiplicatum apparet. Nec nurum eos tanta videre, qui tot vitis oculos epotarunt: Hi fumo vini vaporoso tantopere sui compotes non sunt, ut nil eis subsistere, sed cuncta vacillare videantur. [note: Super Gen. Hom. 29. Super Matth. Hom. 59. Super Ioan. Hom. 26. ] Enormitatem vitii hujus aureum Chrysostomi os sic detestabatur: Ebrietas excaecat sensus; voluntarius est daenon: Ebrioso Asinus melior: Ebrietas quaedam Ira, Mater est Scortationis; tempestas tam in animo, quam in corpore. Natus est inter fulmina Bacchus (sic fabulae tradunt) hac prudenti mythologia docendo, de abundantiavini fulgura procedere, quae facile eidem deditos in cineres redigant.

HIEROGLYPHICA.

JAm a Primordio Mundi Hieroglypluca nata sunt, in ea videlicet hominumaecatc, quae adhuc ballutiens dici poterat, nondum habens characteres alios, quibus mentem suam, aut sensuum animi exprimeret: itaque necessarium eis erat, communibus instrunientis, et rebus adusum, et utuitatem hominum factis cogitata sua exponere. Inter alias autem harum inventionum maxime ferax, populatissima AEgyptiorum Regio fuit, ubi in parietibus interiora animi prodebant. Hae vero observationes a viris sapientibus, tanquam mysterio plenae collectae sunt, quas ego quoque prout rerum materies aut occasio exegerit, in medium adducam, ut figuratus homo meus ex omni adeo parte observata utiutate, curiosorum oculis legendus proponatur.

[note: Ex Valeriano de Capite. Bonum Principium] Igitur per Caput judiciosi progenitores nostri prindpium cujusque rei significabant, prout Caput verum hominis principium est. Sic Varro docet: Caput corporis est initium, eo quod ab ipso capiant principium sensus, et nervi. Sic adagium sonat: piscem a capite primum putere. Caput itaque bene Collocatum, bonam membrorum constitutionem, et complexionem denotatl; sic prout quaeque res bonum habet principium, ita finem quoque suum felicius consequitur: Dimidium finis, qui bene coepit habet. Sic Musa poetae Venusini sonat. Quam id studiose observandum, et sedulo huic invigilandum [note: Elench. 2. ] sit, Peripateticus innuit: Principium quamitate est minimum, potestate maximum, et hoc invento facile [note: lib. 2. de. legib. ] est augere. Volebat Tullius initia a superis sumenda esse: A Diis inquit immor talibus sunt nobis capienda initia.

[note: Res principalis. ] Per Caput itidem res principalis figurabatur: unde Marcus Tullius ad Appium scribendo, sic ajebat: An tibi obviam non prodirem? Primum Appio Claudio, deinde Imperatori, deinde more majorum; deinde (quod Caput est) amico? Omne libri prindpium Caput vocatut, sic nomen illud Beresith in scripturis idem est, quod vulgariter Caput, aut vero [note: Divina pricipia incopre. Hensibilia. ] in principio. Quidam sacorum interpretum per nomen Capitis filium Dei intellexerunt, quandoquidem per verbum ejus divuussimum mundus productus est. Et Adamantius, per Seraphim, qui binis alis Caput Dei velabant, incomprehensibilia esse


page 14, image: s014

[note: Divina sentia. ] inquit, nec detegi posse divina prineipia. Et cum sit essentia divina omnium rerum tam caelestium, quam terrestrium perfectissima, sic ab Eucherio nomine capitis appellatur. Quod tantopere inter AEgyptios Venerationem et reverentiam auxit (juxta id quod [note: Religio. Lib. 14. ] Hieronymus refert) ut injuriam Divinitati crederent fieri, siquidem qualecunque caput aut male cibatum, aut male tractatum fuisset, mortuum aeque ac vivum. Usque adeo Religio ab iis, qui non nisi in obscuro eam noverant, ohservata fuit: secundum quod Plinius senior scripsit: Religione vita constat: et in eundem sensum Livius: Omnia prospera sequentibus Dees eveniunt, adversa spernentibus. Schola Platonica nobis scripto reliquit, Caput nostrum ad similitudinem Mundi compositum esse, atque [note: Parvus mundus. ] idcirco Microcosmum appellatum. Quis vero est, qui hoc non fateatur? dum illic et impressiones, et Planetae, et tot negotia exercentur, et generantur? Illic animae nostrae, tanquam spiritui informanti, duos dederunt circuirus: atque ideo membrum hoc partem divinissisiam, et principium reliquarum partium appellarunt, utpote quae huic in servitium datae sunt. Et quemadmodum Deus ipse per potentiam suam, et praesentiam mundum replet universum, ita et delitiae illius sunt conversari in orbe terrarum, prout liber sapientiae testificatur. Quantumvis autem haec probatione non indigeant, audiatur nihilominus inter [note: lib. 14. ] tantos Manlius:

An dubium est habitare Deum sub pectore nostro?
In coelumque redire animam, caeloque venire?

[note: Caput supra altare. ] Ad hanc capitis sublimem dignitatem magnam authoritatem tribuit Hesichius Hierosolymitanus: observans ritum sacrum, in lege veteri celebrem, per quem caput victimae supra altare collocabatur, nobilius corde aestimatum, cor enimirascibilis, et concupiscibilis fons est, itaque non immeritose caput a corde separavit: posthaec subjungit: Non decet autem meutem solum dividi, sed esse veluti vinculum, quod affectus nostros adsanam rationem adjungat, at que devinciat.

[note: Dignitas terrena. ] Dum de caelesti ad principatum terrestrem descenditur, hunc AEgyptii adumbrare volendo, caput proponebant vel sascia regia vel diademate, vel camauro cinctum: Porro Artemidori sequaces, et sodales, quamvis vana superstitione, siquidem ejusmodi caput in somno cuidam appareret, futurum Dominium et Principatum portendere crediderunt. [note: Pricipi teverentia debetur. ] Cum quanta igitur reverentia caput nostrum considerandum et honorandum est, cum tanta quoque revereri, metuere, et honorare Principes oportet, tanquam eos qui luminaria sunt mundi: lucemae positae supra candelabrum, civitates sanctae supr amontes collocatae. Imo et ipsa omnipotentia divina Principibus prophetas suos viros sapientissunos ablegavit, iisdemque ipsis, per figuras et aenigmata locuta est. Curtius etiam, qui tanta de principatu scripsit, [note: lib. 8. ] hoc praeceptum dedit: Obsequio mitigantur imperia.

Longe quidem a proportione Architectonica, vicinam niniloininus in contemplatione, a coelestibus rebus dependentiam rerum terrenarum esse, ut antiqui ob oculos ponerent, Imaginem Serapidis Dei repraesentarunt, per quam moles mundi intelligebatur, sed quae loco capitis ingentem caelo vaibtatem portabat. In gratiam quoque Nicocreontis, Regis Cypri sequentes verlus addiderunt:

SumDeus, ut discas, talis, qualem ipse docebo,
Caelestis Mundus Caput est, Mare venter opacum,
Terra pedes, aures versantur in aethere summo,
Lux oculi, quam Solis habet splendentis Imago.

[note: Contemplatio Paradisi. ] Hinc Palladem de Capite Jovis prodeuntem de caelo descendisse fabulari sunt: prudenter nos instruendo, cogitationes nostras ad caelum semper directas esse oportere, sicut directum est caput nostrum. Ad hoc S. Ignatius Loyola respidens exclamabat: Quam fordet mihi tellus, dum caelum aspicio! et S. [note: Ser de Martyrib. ] Zenon Episeopus Veroriensis: Quamdiu, inquit, tectorum umbrea praesumunt, quamdiu fumo sarum urbium nos carcer includit? Et S. Cyptianus: festinemus ingredi in illam beatam requiem. Aliaque insuper centum millia fidelium. Proprer quod et infideles, illi sumptuosissimis delubris praefati Serapidis imaginem decorarunt: Et in Alexandria visum fuit ejusdem simulacrum tam procerae magnitudinis, ut ambabus manibus duos ponderosos sustineret parietes de ligno et metallo constructos: Vt nihil non complelteretur; subjunxit Valerianus, quod terra vel proferat, vel intra viscera ab ditum occultārit.

[note: Salus vitae. ] Actus naturalis, quo quisque mortalium, dum ei periculum laesionis imminet, obiecta manu caput tuetur, acelebrioribus, et notioribus terrae Nationibus pro Hieroglyphico Salutis receptus fuit: unde et AEgiptiis solemne erat in quocunque luctu, vel inopino casuse capiri devovere, per illud jurare, eidemque se commendare. Hinc Tiberius Gracchus olim salutem populo devovere volens, hoc fidissimo signo in Capitolio comparuit. Sic Aristophanes ab Anacarnanis postulabat: Etsi justa non profatus fuero, manu supra caput imposita, quaeque universus approbet populus. Ipsa adeo portenta caeli his suffragari videntut, quandoquidem Caesaris flatuae in templo onines fulmine de caelo misso in caput percussae, prae sagium destructionis et ruinae principatus hujus fuerunt quae etiam post Neronis mortem evenit.

Usque adeo Romani olim prudehtissimum Alexandri Severi, et Antonini pii filii ejus regimen acceptum et gratum habuerunt, ut simulacra et picturas cum bino capite, simul invicem juncto repraesentaverint. [note: Prosperita. Imperii. ] Haec in annulis, et monilibus portabantur, haec auro et argento imprimebantur: prout Graeci et Macedones in figura Alexandri fecerunt: ita ut matronae illustres pro ornamento, et mundo muliebri his figuris, et monilibus uterentur. Haec superstitio a Chrysostomo Magno reprobatur, invehente in illam cum prophetico dicto: Mendaces fillii hominum in stateris. Haec bina capita dixerim ego esse oportere, providentiam in bono, et praecautionem in malo, cum axiomate philosophiae naturalis: Bonnum ex integra causa, malum ex quocunque defectu. Diodorus volens Musarum significare impulsum, [note: Poetae. ] quae videlicet cum suavi quadam violentia, ad se Geraum attrahunt, Caput Faeminae repraesentavit, quae capillos in fronte contortos, vel involutos, aut quasi per humeros expansos monstrabat. De his Sulmonensis ajebat:

Est Deus in nobis, agitante calescimus illo:
Sedibus aethereis spirtus ille venit.

Et elevatissima penna Commendatoris Testi sic exprimebat:

A me di quei lumi
L'Influence cortesi
Genii instillaro a caste museamico
Si lungo i duo gran fiumi
Aufido, et Imeno appresi
Trattar con Tosca man plettro pudico
Lungi da rei costumi
Volsi il pie vergognoso, et dove siorsi
Regnar virtude, inamorato jo corsi

In ultimis, vel primis Cormthi viciniis in veniebatur


page 15, image: s015

olim caput mulieris usque adeo deforme, et horridum, utipse terror, si ad sui expressionem, simulachrum ei vel imago eligenda fuisset, invenire aliud monstruosius illo non potuisset. Pausanias vir literatus, et Legislator ibidem nominatissimus legem promulgavit, per figuram hanc, intelligi oportere imaginem, terroris. Quidam illud imaginem esse Capitis Medusae voluerunt; Domitianus ex hinc volens quandoque iis, qui se non alio oculo, quam exterioris apparentiae intuebantur, terrorem incutere, et se forrnidabilem reddere, caput hoc in pectore portabat. Hoc eorum obversandum esset oculis, qui dum male operantur, divinam justitiam post tergum suum collocant. Sed nimium, prō dolor! verificatur [note: Lib. 1. de Considerat, ad Eugenium. ] illud, quod S. Bemardus ait: Cor durum est, quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus, nec minis cedit, exemplis non inducitur, [note: Obstinatio in peccato, absque parvore pecati. ] beneficiis induratur, flagellis non eruditur, et ut in brevi cuncti horribilis mali mala complectarm ipsum est quod nec Deum timet, nec homines revertur.

Observarunt Astronomi intra decem gradus Scorpionis ascendentis supra Horizontem Caput quoddam omnino deforme, et cum pronimentiis suis [note: Occultare se ad assaltum inimici. ] tortuosum, super haec cavitates usque adeo male compositas et inamvenas, ut, si fieri posset, haec portentosa defonnitas ipsi adeo coelo terrorem incuteret. Considerando pessiniam signi hujus qualitatem, et aspectum ejus horrificum, dixerunt praesati Astronomi, ab hoc instructionem moralem nos deducere posse, ut nimirum noverimus ab assaltu inimicorum praecavere, qui non secus ac signum illud in medio blanditiarum, et amplexuum, eludunt, decipiunt, et opprimunt. Praeceptum politicum est Principi contra hujusmodi occultos hostes, non minus, quam contra inimicos exceritus praemunitum esse oportere, si vel minimum prudentiae sensum possideat. Sanctus Chrysostomus etiam minimos horum adversariorum [note: In Ep. ] observare motus, eloquentia sua docet: ubi tam in campo versare gladium, quam in templo pastorali pedum posse videtur. Nihil, inquit, perniciosiius est, quam hostem, quamvis imbecillum contemnere. [note: In historia Saxonum. ] Et Vegetius nos instruit: quod adversarius reconciliatus etiam vehementer cavendus sit. Universum hoc etiam de invisibili inimico intelligi poterit, qui, juxta Apostolum, tanquam Leo vorax, circuit querens, quem devoret.

Cum per natura legem, ad sui tutelam quisque se praeservare, et defendere possit, idipsum AEgyptii [note: Sui ipsius custodia. ] indicārunt, cum bina aut depicta aut sculpta capita exposuerunt, virile alterum, quod introrsum spectabat, alterum muliebre, quod circa exteriora objecta pupillam oculorum circumgyrabar. Horus Appollo figuras et significationes consimiles, usque adeo perspicuas esse dixit, ut ulteriori expositione, aut externa inscriptione non indigeant. His imaginibus, cum superstitiosa, dixerim, Religione, prophani idolorum cultores Diis infemalibus defunctorum animas commendabant, adjunctis literis duabus D. et M. Si cum hac cautela incederent hi, qui passionibus suis in transversum rapiuntur, et seducuntur, non tam incaute saepius aperto pectore in tela hostium, in globos lethales, ingladios et insidias [note: In quodam Serm. ] incurrerent. Per commune proverbium S. Bemardus nos, quantum doctrina haec cuique hominum proficua sit, instruit dum ait: Solet dici, bonum castellum custodit, qui seipsum servat, et obsrervat. [note: De arte amandi. ] Dumque nos amare docet Ponti Incola, sic ait:

Non minus est Virtus, quam quaerere, parta tueri:
Casus inest illic: hic erit Artis opus.

Corroborat quae dicta sunt Hieroglyphicum prudentiae, quod a sapientibus Romanis in Simulacro [note: Janus. ] Jani bicipitis figuratum suit: cujus finis erat ut repraesentaretur memoriam fidelem conservandam praeteritorum, et futurorum eventum cum sagacitate [note: Prudentia] praevidendum. Unde justissima est, et non abs re, de eodem subjecto Persii exclamatio:

Ofanne a tergo quem nulla ciconia pinxit.

Inde templum quod Antevorta, et Postevorta appellatum, et a Romanis cum singulari judicio apertum fuit. Sed de his figuris maturius in secunda parte integri hominis ratiocinabimur: quod praesens attinet [note: Apud Stobaum] adnuc ulud referendum est, quod Demosthenes in Olyntho ait: Non tam videndum quid in praaesentia blandiatur, quam quid deinceps sit e re futurum. Et Plutarchus: Prudentia non corporum sed rerum est inspectio. Sed hic lectorem meum primitus ad vivum fontem Ethicae Aristotelicae transmitto: imo vero ad venas perennes gloriosissimi Doctoris Angelici Divi Thomae de Aquino; denique ad id quodcunque posteritati impreslum, et latiori descriptione diffusum reliquit Comes Emanuel Thesaurus inPhilosophia sua morali.

[note: Temproa. ] Porro ut antiquitus, in uno simul omne tempus colligatum repraesentarent, praeteritum, praesens, et futurum, inuno busto terna capita figurarunt. Sic Hesiodi interpres ratiocinatur. Inventioliaec, prout [note: Luna. ] refert Pausanias, Alcamenis est: Et de Luna Virgilius:

Tergeminamque Hecatera, et Virginis ora Dianae.

Uthaec tempora sedulo dispiciamus, et praevideamus, Sapiens nos exhortatur dicendo: Omnia tempus habent: Et hinc: Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Hic Cardo major est, ut in Mundo vivere bene noverimus: Tempori parcere, id est, opportunitatis locum expectare, optimi, et prudentis est, sic Marcus Tullius inquit. Et Ovid. Dum licet, et flant venti navis eat. Sic vulgo dicitur: Dum ferrum candet, cudendum est. Sed nimium vera sunt quae S. Bemardus inquit: Nihil pretiosius tempore, sed heu! Nihil vilius hodie invenitur.

PRODIGIA.

QUamvis jam et vulgo notissimum sit, nihil, ominus ego, ne ab ordine mihi praescripto, in Prindpio Ostentuum et Prodigiorum discedam, non possum quin illud tantopere decantatum commemorem, [note: lib. 28. c. 2. Fundamenta Roame. ] de quo inprimis mentionem Plinius habet: videlicet tum cum prima Romanae Urbis fundamenta jacerentur, in ruinis hisce profundis inventum fuisset caput, recenti sanguine tinctum, conspersum, et quasi distillans, ita uta busto noviter avulsum credi pomerit: quod faturae fehritatis huic urbiomen fuerit, praesagiens eam non tantum Romani Imperii, sed totius insuper orbis Caput futuram. Sic enimvero pluries, quae nobis contigisse fortuito casu videri possunt, divina praeordinatione diriguntur, ut Mundus his moneatur, et in futurum sibi prospiciat. Variis adeo Altissimus uti mediis consuevit, quibus hominem [note: Vocativo divina. ] ad se vocet. Non casu quodam, sed ad instructionem et disciplinam conversionis olim in AEgypto plagae Pharaonis contigerunt: in Rubo flamma, Columna nubis, et ignis, Virga prodigiosa, manus repente leprosae, Mons fumigans, et horum simuia. Sed cum ejusmodi portentis non corrigerentur, ecce [note: Proverb. c. 29. ] illud Salomonis experientiā comprobatum est: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et cum sanitas non sequetur. Propter quo sagacitate opus est, ut haec praesagia possint intelligi: sicut nec illud Amalecitae fortuitum fuit, cum sceptrum, et Regalem Saulis paludem


page 16, image: s016

Regi David, tum quidem adhuc Duci turmae militaris, ad pedes projecit, sedhic rursum Lectorem meum, si de hac matena ei visum fuerit ampliora nosse, ad Davidem meum musicum armatum ablego.

[note: Praesagia. ] Bugattus scripto reliquit: ante mortem Bamabae Viscontis, quae paucis posthaec subsecuta est: in palatio ejusdem incendium occepisse, atque inter atra flammarum volumina comparuisse Caput, quod ipsum quoque ardere visum sit, idque multo temporis spatio non disparuisse. Sic [note: lib. 2. hist. ] Anno Domini nostri millesimo quingentesimo quadragesimo quinto, tum cum Henricus Dux Brunsvicensis cum Duce Saxonico belligeraret, in civitate Argelia exoticae magnitudinis grando delapsa est, inter hos autem glaciales globos, caput quoddam referens imaginem Saxonici Ducis inventum est, a quo postea Brunsuicum urbs et Regio [note: Caput in tempestate delapsum. ] debellata fuit. Seductor spiritus, ut animos ad cultum sui quamtumvis prophanum alliceret, decidentibus caelo saxis, jumentis humana voce loquentibus, cumque aliis diversorum genertun monstris, porro et in victimis suis, quas quandoque omnino inter manus Sacrificantium disparentes repraesentabat, non solum militares viros, sed ipsas adeo matronas ad sacrificia, ad Lupercalia, ad Lectisternia, ad Saturnalia, et ad innumeros ejusmodi ritūs gentiles currere, et properare fecit. Unde et in pluribus locis Livius refert, quod majoribus hostiis placara sint Numina. De tonitru autem et fulminibus, quae quasi quotidiano eventu decidebant Poeta inquit:

Discite justitiam moniti, et non temmere divos.

Ipsa quoque omnipotentia Divina, quamvis inter candelabra aurea, sacerdotali indumento vel podźre vestita, in labiis suis nihilominus gladium utraque parte acutum portat: et hic ille est de quo propheta meminit: Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea. Utque hunc gladium metuamus Regius Propheta inquit: Nisi conversi fueritis gladium suum vibravit, arcum tetendit, et paravit. Felix qui ex ejusmodi magisterio novit emolumentum suum capere.

Dum Galba Provinciam Tarraconensem introiret, [note: Mutatio Regiminis. ] et invicinia publici fani caput infantis immolaret, idipsum continuo et ex improviso in senilem canitiem transmutatum fuit, cum insolito circumstantium stupore, unde et Haruspices de hoc ipso praesagierunt, futuram propediem slatus et regiminis mutationem; id quod etiam subsecutum est. Non minus prodigiosum fuit Caput illud, quod pontificia tiara redimitum comparuit [note: Ep. Ad Bovillum. ] non modico tempore in aere, circa annum Christi quingentesimum octavum. Relationes Cracovienses recensent, in Sarmatia Anno Domini millesimo sexcentesimo vicesimo tertio e flumine Vistula coepisse piscatores piscem humano capite spectabilem.

Sagacissima inventio, quae de manu ingeniosissima Creatoris procedit! verum enim est, quod poeta inquit:

Ludit in humanis divina potentia rebus.

Sic delectatur Deus operibus suis nobilissimis, et pulcherrimis, contraria omnino producere. Eveniunt monstra vel excessu, vel defectu naturae: dum vel nimium est quod operatur, vel dum in [note: Unde monstra. ] toto, aut parte quadam totius deficit; hinc eadem pulchritudo, juxta sententiam ejus, qui Amator Laurae fuit, eo quod videatur terminos concinnitatis excedere, intuendo et membrorum proportionem monstruosa appellata fuit.

Oh delle Dome altero, e raro mostro!

Hinc cum in domum Xanthi introduceretur, atque in ingressu suo AEsopus, hic Carbo animatus, e Phrygia usque adeo difformis, et tam prodigiosae turpitudinis appareret, universa familia conturbata obstupuit, et materfamilias ingenti vociferatione virum suum inclamat: Vnde hoc mihi monstrum attulisti? Monstruosum appellari consueverat ingenium D. Thomae Aquinatis, tanquam quod communes intelligentiae humanae limites transiret, et omnino etiam optimis praestaret: vera aquila, quae fixis oculorum pupillis intendere poterat in solem illum, quem tam condigne portabat in pectore. Nero monstrum crudelitatis nominatus fuit. Hoc etiam nomine transmutationes vel Metamorphoses nominantur: unde Ovidius de soronbus Phaetontis in populos arbores transmutatis inquit:

Affuit huic monstroproles stheneleia Cygnus.

Sic Gygantes, et Pygmaei, sic quae praecoria et praematura sunt in homine, vel mixtis, vel animalibus, vel plantis, vel petris, vel in lignis, quidquid aut excedit, aut deficit in communi naturae cursu, monstrum, aut monstruosum dicitur: haec praeterea nomina sortiens: Ostentum, Portentum, Prodigium, Miraculum. Inde iis inhaerendo, et concludendo qua: supra, jam relata sunt, pro coronide hujus capitis vel capituli referam id [note: Lib. 2. orig. ] quod Isidorus scripsit: Monstrum ita nuncupatur, quia aliquid futurum monstrando homines moneat; quapropter nonulli hac ratione ducti monstrum quasi monestrum appellartunt, vel quia monendo aliquod mysterium diviae ultionis praemonstret, vel quia aliquid singulare a singulis observetur, et propter admiraationem digito monstretur. Ipsa adeo Iris in pulchritudine sua prodigiosa nos exhortatur ut Factori suo debitas referre gratias de tot benefactis erga nos non desinamus: quod si minus factum fuerit, intuendo eam ut arcum incurvatam, utique de irascente Deo habemus, quod vereamur, cui nunquam deerunt sagictae, ad feriendos impios, qui vitam suam male degunt.

SACRIFICIA.

PAgani olim barbaro omnino, superstitioso, imo et nefando ritu Larundae Deae, vel Maniae, quae Deos Lares genuit, humanum Caput litārunt, opinati hoc sacrificio nefando penates suos ab omni invasione hostili securos fore: quae impietas e medio sublata, et penitus et Junio Bruto Consule abolita fuit, qui statuit ut in vicem Capitum humanorum capita papaverum immolarentur et dedicarentur. Hoc cruentum nihilominus idololatrarum sacrificium instructionem praesefert maxime utilem et moralem patribus familias et quibuscunque aliis, quibus domus cura concredita est, ut videlicet selaribus suis dedicent, mentem suam et cogitata sua ad domesticorum et domus totius aedificationem et gubernaculum dirigant, fui et suorum indefessam sollicitudinem gerant, expensas cum receptibus suis ponderando: tantopere morigerati, et disciplinati sint, ut nemo habeat, quod de praepostero agendi modo conqueratur. Ad hunc scopum collimant Doctrinae Peripatetici nostri, in Ethica: ubi oeconomica, herilis, familiaris, et monastica vita et regimen describuntur. Imo et Apoitolus Paulus


page 17, image: s017

definiens Episcopi boni munera, inter alias [note: Regimen domūs. Epist. Ad Tim. c. 3. Apud. Plutar. ] virtutes eidem necessarias requirit: ut suae domui bene praepositus sit, justa illatione inferendo, si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesia Dei diligemiam habebit? Sic Prienensis Bias inquit: Optima illa domus est, in qua talem se praestat Dominus, qualem foris leges cogunt. Et Cleobolus apud Diogenem: Priusquam domo quis exeat, quid acturus sit apud se pertractet: rursus cum redierit, quid egerit recogitet. Et Pythocles: Optimue constituta domus, in qua supersluum nihil abundet, et necessarium nihil desit.

In more positum Celtae antiquitus barbara gens habuit, de hsostium occisorum corporibus amputare capita, atque eadem evacuata, et exiccata, tum deinde auro tecta in conviviis et solennitatibus proponere, iisdemque pro poculis, et patinis uti. Si tantundeni, quantum cum suorum hoistium calvariis agebant hi barbari, Christiani quoque in universum mortuorum suorum capita in conviviis exponerent, si, inquam in his lautis epularum solemnitatibus defunctorum memoria saepius revivisceret, [note: Memoria mortis in conviviis. ] et tanquam speculum convivantium oculis proponcretur, fortassis eorum mensae frugalius planctu, quam ebrietate aliisque insuper indeceuntiis, rixis, discordiis, et perturbationibus inordinatis, quae ex ebrietatis vitio derivant replerentur. Sic Moralista eos, qui talibus mensis absque omni metu assident, cum stent in ipso limine sepuchri, [note: Ip. 24. ] vellicat? Quia incertum est, quo loco te mors expecter, tu oni loco illam expecta. Et S. Gregorius: [note: 12. Moral. ] Qui considerat qualis erit in morte, semper pavidus erit in peratione.

Arieti, utpote primo Zodiaci signo, et quod ejusdem caput sit, et omnem in eo potentiam, fortitudinem, et vigotem possideat, antiquiores Astronomi Caput assignārunt, dicendo: Eos qui sub hac constitutione in trino, aut sextili nati fuerint, optime situatum caput, bene santun, sine doloribus, sine fluxionibus habituros. Sed ego potius hoc Caput optime stabilitum dixerim, quod plenum [note: Fortitudo contra adversitates, et passiones. ] gencrositate, et virili forritudine, sinistrist fortunae casibus, vel passionum violentiis contrastare noverit. Obdurandum adversus urgentia, in suis Emblematibus exclamat moralissimus Alciatus. Dicebat Diogenes ad magistrum sum se percuticutem: Non tantum tibi virium erit ad me feriendum, quantum roboris est dorso meo ad sustinendum. Et hoc est illud unde AEneam suum animabat Sibylla apud Mantuanum.

[note: 4. Aenied. ] Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Quod vero attinet passionum victoriam, et clavae Herculis, et scuta Atlantis, et aegides Palladis, Ancilia Numae, specula Ubaldi, annuli Melissi, convenientes ad hoc allegoriae sunt. De his etiam S. Bernardus ait: Major est victoria hominum, quam Angelorum; Angeli sine carne vivunt; homines in carne triumphant. Portentosum erat videre Senecam (prout ipse de seipso refert, dum de victoria sensus, et de hominis irascibili loquitur) suspensa in aere manu, quae flagellum tenebat, castigatuium servum immorigerum, dumque in hoc actu depreliensus, interrogaretur, quid hoc rei? respondit: Exigo poenas [note: De irac. 3. ] ab Iracundo.

SIMULACRA.

UT intentiones, et affectus, et passiones humanae exprimerentur, a sapientibus statuarum, et simulacromm usus, una cum variis corporis et membrorum dispositionibus inventus fuit, quibus vel stuporem, vel confidentiam, vel amorem, vel odium, aliasque in nomine praedominantes qualitates figurabant. Sutuariorum, et symbolicae artis peritorum haec gloria est, e pictis telis fuis, et lapidibus sculptis etiam sine voce humana loqui potuisse. Cum ergo affectus, et commotiones animi ad hominem spectent, non sine singulari defectu, et imperfectione propositi operis hujus foret, de his nil meminisse, sed cum silentio praeteriisse.

[note: Dolor, laetitia. ] Ut cum racilitate et delectatione duarum nobis humanarum qualitatum notitia daretur, quarum una non nego, moesta est, odiosa, et noxia, duo [note: In libr. de Fort. lit. notis. ] Capita Joannes Baptista Porta, nobis videnda dedit, quorum alterum fixis oculis, et melancholico i intuitu terram spectabat, alterum hilare et jucundum caelos intuebatur: in horum uno dejectionem animi notabat, tum cum curarum anxietate deprimitur, et languentibus oculis in terram fixus, se in hasce tenebras praecipitare velle, alterum ad tranquillitatem illamgloriae aspirare et approximare videtur, quae est finis et meta humanae vitae nostrae. [note: Synteresis in Innocentia. ] In altero horum Synteresis culpae recognoscitur, quae tanquam gladius supra caput Demadis Rei suspensa miutatur: alterum per modum Apodis ultra nubes se volatu Suo levans, inscriptionem illam judiciosam consecutum est: Despicit ima. Alterum non sine ratione dici poterit Cain aliquis fratreida, impius, perfrictae frontis, et inhumanus, alter econtra mansuetus Abel, plenus tranquilitate, et amoenitate vultus. Hic velut Democritus semper ridens, prout eum Poeta loquentem inuoducit:

[note: Bruson. ] E vanita, o Mortali
Nelle miserie vostre,
Dalle afflite pupille
Con insano dolor grondare i lpianto.

Alter velut Heraclitus semper plorans, in antro Trophonii sepultus, quem nee mensae Luculli, nec Panchaiae amoenitas, nec Tempe consolari possent. De uno eorum ajebat Marcus Tullius: Ego semper hac opinione trautus fui, ut eum, qui nihil commiserit, [note: In Vatin. ] sibi nullam poenam timere existimārim: de Altero sapiens ait: fugit impius nemine persequente: [note: Prov. 28. Serm. De assumpt. ] Quibus S. Bemardus adjungit: Infernus quidam, et carcer animae est, reaconscientia.

Porro ad eorum frangendam et terrendam impietatem, qui non verentur detecto sarcophago, et lapide sepulchrali amoto, defunctorum famam sub [note: Iacobon. In Apolog de pris gentibus. Non murmurandum de mortuis. ] terra dilacerare, insculpi talibus saxis Medusae caput antiqui voluerunt, cujus capillidegenerabant in colubros. Prudens enimvero inventum, ex eo quod infamis carnificina est saevire in corpora mortuorum, quorum animae quotidianum implorare subsidium non cessant. Cum Larvis non luctandum, ait Moralista Alciatus. Vilissimum pecus leporum est, qui pedes Leoni mortuo vellicant, sic recenset Homerus: Non sanctum est viris interfectis insultare. Ad hujus vitii deformitatem luculentius demonstrandam, ejusmodi homines Plato canibus aequiparat, qui jactum in se lapidem mordent, cujus [note: Lib. 5. de Repub. ] haec verba sunt: Quid putas eos, qui ita se gerunt, differre a canibus, in jactos lapides saevientibus, eo qui jecerit praetermisso?

Intellexit Manasses Rex, cur sibi videntium nomen prophetae adsciscant: Hic enim Isaiam prophetam e medio sustulit, conscindens vivi corpus serra, et


page 18, image: s018

posthaec se in forma quinque capitum depingi, et sculpi fecit: stulte ratus, se totum Meutem esse, non praeviso praecipitio suo, et intelicissima morte, et condemnatione sua. Solet hoc evenire temerarie praesumentibus, qui cum se omnia nosse arbitrantur, nil omnino nōrunt. Id palam expresserunt Mythologi in fabulis Icari, et Phaueutontis. Etiam infimae sortis hominum haec sententia est: eos qui alta contemplantur, cadere. Inaequalitatem tam Architectonicam, quam moralem et numericam inter homines sustulit S. Augustinus his verbis pulcherrimis: [note: De Civit. Dei cap. 11. lib. De Anima] Jactantiam tollas, et erimus pares. Hugo Cardinalis ejusmodi progeniem hominum sequentibus verbis explodit: Insipens, quid tibi, prodest vanae gloriae memoria, sitibies, torqueris, ubi non es, laudaris?

In gratiam vulgi (quamvis id a multo tempore jam periti viri, et sapientes noverint) id quod sequitur [note: Caput Adami in monte Calvariae. ] apponam: nempe Calvariae montem (sic Nauclerus opinatur) idcirco appellatum esse, quod in eafossa, in quam crux Christi collocata, et in qua cruce Redemptor mundi affixus fuit, calvaria vel caput hominis inventum fuerit, idque volunt protoparentis nostri Adam fuisse. Voluit per hoc sapientia divina et infallibilis indicare, quod illic ubi caput hoc condemnationis nostrae origo fuit, ibi per merita tam excelsi sacrificii posteritari salus exoriretur, et ubi per lignum mors victoriosa incravit, per lignum destrueretur. De primo S. Paulus [note: Vita et Salus per Christum. 1. Cor. 15. ] inquit: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo vivificabuntur: De secundo sic Ecclesia canit: qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur: quod mysterium praefatus Apostolus Paulus optime concludit: factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Et patdo infra: Primus hamo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Supra quod [note: Super hunc locum. ] Isidorus Clarus: Vt cum audimus Adam illum priorem factum in animam viventem, id est, ut sit corpus animale, quod nunc circumferimus, consideremus posteriorem Adam praestantiora allaturum, quae spirtus appellatione vocanda sint.

NUMISMATA, ET MONETAE.

HEroicus non minus, quam utilis et decorosus semper aestimatus fuit usus humanas partes monetis imprimendi, ut per orbem universum magnanima gesta, et heroicae actione transcurrerent, et aetemitatem quandam consequerentut: stimulus proinde generadis pectoribus daretur ejuscemodi illuitribus factis, unde fama nominis nunquam intermoritura nascatur, devovere animum. Praecipue tamen haec gloriosa memoria Principibus reservata est. Sic videlicet excellentia figurati magnificatur, et inhujusmodi symbolis virtus simul et actio connectuntur, ejus, qui in utroque horum vel tanquam literatus, vel tanquam Heros desudavit. Inmoneta [note: Clementia Principis. ] quadam aerea Caput Julii Caesaris corona civica decoratum cernitur, quod clementiam ejus figurat: Principibus enim quam maxime convenit tales erga cives suos se exhibere. Hanc clementiam, tanquam praeclarissimam Principum dotem iisdem Vopiscus assignavit: Prima, inquit, Dos Imperatorum Clementia. Et Diogenes scriptum reliquit: Contubernales justitiae sunt pietas, et clementia. His potissima olim sacrificia Athenis, in altari eisdem destinato, mactabantur.

In quibusdam praeterea nummis humanum caput monstrabatur lauro redimitum, quod pharetram, aut telum in occipitio suo portabat, fronte [note: Pier. Lib. 23. Hieroglyph. ] stellam contingens. Per haec intelligi conservatoris Apollinis beneficium influxum volebant, (prout Valerianus sentit) Hella autem virmtem rar diorum ejus denotabat. Porro et caput aliud spectabatur pelle caprina coopertum, habens in faucibus [note: Vigilantia. ] suis fulmen, et in occipite arcum: ex altetra monetae tacie imago Pegali apparebat, et Sagitta alata: quae simulacra mentibus hominum repraesentabant, non solum Principis, sed omnium etiam eorum, qui regimini populorum praestituti sunt, in rebus agendis, et ad sublevandos subditos indefessam celeritatem, et promptitudinem. Septem petrae quas Altissimus Zachariae Prophetae monltravit, septem principatus figurabant: hae insuper septem oculis dotatae erant, ficut et virga quae Jeremiae prophetae monstrata fuit. Non usque adeo in exercitiis navigationis suae internus esse potuit Palinurus, tum cum infortunia calamitosa temporis imminerent, ut non in unico oculi nictu in naufragium inopinum incurreret, qui tamen juxta Virgilium:

... Clavumque adfixus, et haerus
Numquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.

Doctissimus Erizzus abservavit in monetis Antonini Pii caput matronae plenum majestatis idque coronatum, quae corona e multis turribus composita erat, [note: Laodicea. ] in similitudinem Deae Opis, quam fabulae docent. Hac figura fortitudo, et propugnacula Laodiceae civitatis repraesentabantur, quae tot annis impavide hostibus suis restitit. Ex altera parte caput hominis erat, quod in occipite caduceum Mercurii monstrabat, per quae promptitudinem obedientiae suae, tum et pacem, et erga prineipem suum submissionem denotabat. Talem esse oportet Vasallum, juxta [note: Principes, et subditi. ] mentem Pythagorae: Subditi non tantum morigeri sint, sed amantes etiam suorum magistraruum. Haec in se invicem correlativa sunt patris ad filium, imo capitis ad membra: atque ideirco (prout Cassiodorus meminit) Membrum sequi debet caput.

Caput arietinis cornibus insigne, per supra memoratum observatorem Jovis signum erat apud Amonitas Gentem ferocem: cum aries apud veteres [note: Cornua insigne honoris. ] instrumentum bellicum, et fortitudinis symbolum fuerit. Imo vero cornu insigne honoris erat: non uno id loco Propheta Regius inquit: Exaltabantur cornuafusti. Exalatetur Deus cornuasalutis meae. Sic [note: Abundantia Urbium fortificatione provenit. Natal. Comit. Mythol. ] cum fabulae referunt Jovem Nutricis Amalthaeae Cornucopiae, omnigenis bonis adimplesse, Mythologis campus, apertus est dicendi: abundantiam provenire, siquidem civitates, et regiornum limices cum summa vigilantia muniantur, et custodiantur. Hoc ipsum per Numina tutelaria intelligitur.

Caput hominis venustum, et juvenile, mediam inter virilitatem et adolescentiam praeseferens aetatem, in numisinate expressum, idque coronā cinctum, unde ramus lauri egrediebatur, Solem denotabat, qui solus inter planetas coronam portat, cui etiam Laurus dedicata est, quod in amonbus Daphnes, quae in Laurum conversa est, veteres indicare voluerunt. Idem ipse Sol per caput radiatum in medio templi quadrati exprimebatur; quasi lucidissimum simulacrum hoc, per mundi ambitum idcirco volvatur, ut in gratiarum actionem sibi debitam, sacrificia ab hominibus, per hoc mundi templum ornatissmum exigat. Eadem imago Solis per faciem juvenilem, cui nulla in mentro barba erat, figurabatur, tum vero etiam


page 19, image: s019

sparsos habens capillos, duos ab auribus suis serpentes pendulos repraesentans, prout jam memoratus Author annotavit: exponens nil esse in terrarum orbe tam remotum, quo radii solis, (quos dispersi crines referunt) non pertingant: et quia Sol aetatis detrimentum et caducitatem nullam novit, Adolescentulum eum, et imberbem esse voluerunt.

Resert itidem Valerianus vidisse se in numismate, veteri sculptam faciem, coronatam radiis, et alatam insuper manum, quae in aerem levabatur, [note: De Sole Hieroglyph. ] indicans prima orientis solis itinera. Tarda erat huic Datori lumiuum et observatio, et ministiatio, et adoratio. Interim gratiarum actio, speciosissima et acceptissima est monetarum omnium, quae donari [note: Gratiarum actio. Philip. 2. ] possunt; atque ideo Marcus Tullius ajebat: Cui gratia referri non potest, quanta debetur, habendi tamen est quantam maximam animi nostri capere possint.

[note: Victoriae obtentae. ] Quandoque Capita monetis impressa, casus militares cum felici fuccessu terminatos figurabant. Sic in numismate quodam Imago Claudii Caesaris, [note: Lib. 3. Hierogl. ] juxta mentem praefati Erizzi, victoriam illam quam Romani adversus Burbaros impetrarunt, significavit. Ad victoriam hanc exprimendam, Valerianus vir doctissimus, caput mulieris alatum, cum capillitio retorto demonstrabat, aslerens se idipsum in quam plurimis monetarum insculptum observāsse. In his ipsis idem Caput muliebre, sed coopertum casside apparebat: de quo non pauci dixerunt, esse illud effigiem vel imaginem Urbis Romae, [note: Roma. Caput Mundi. ] quae virtute armorum suorum Caput Orbis effecta est: ex: altera parte vultum suum insculpsit Julius Caesar, sed in figura Martis: alludere volens, debere originem suam Romanos huic numini belligero. Quidam etiam non irrita cogitatione praesagierunt, Romam Caput fidei Chriltianae futuram, ubi Caput Apostolorum Petrus primariam pontificiam sedem suam collucavit, ubi haec eadem fides gigantea, et gloriosa membra sua extendit, et non secus ac Davidica illa vitis, potius quam illa fabulosa Astyagis a mari usque ad mare extendit propagines suas: atque adeo Petrus Petra nominatus est, immobile Capitolii saxum respiciente Redemptore nostro.

Inventae sunt monetae quaedam, quae ex una parte duplicem faciem in cervice una monstrabant: dum [note: Lib. 40. Hieroglyp. ] ex altera figura navis cerneretur. AEneas Vicus diligens horum insignium observator, per binam faciem hanc, honores, et sacrificia dedicata [note: Saturno Saturnus Agriculturae Inventor. Lib. 1. num. Cap. 30. Bonum et malum. ] vult intelligi, qui videlicet mortalibus usum tam agriculturae, quam plantandi, putandi, et conserandi vites edocuit. Rursum alii per hoc intelligi volunt sapientem Legislatorem, ante cujus conspectum stare, inquiunt, oportet faciem boni et mali, ad reprimenda damna unius, et ad commoda alterius procuranda. Commentati sunt alii per hoc utriusque fortunae, tam prosperae, quam adversantis tanquam fluminis decursum figurari, ut quisque noverit, tam per citatos vortices, quam per placatas undas felici navigatione ad portum suum appellere.

De Tenedo Nummus comparuit, qui ex uno latere duo capita monstravit, ex altero securim, cum hac circulari inscriptione: securis Tenedia: explicatio lemmatis hujus, vel proverbii inde derivavit. Rex Provinciae illius severissimis legibus, [note: Lex contra Adulteros. ] et poena capitis mulctabat adulteros; factum est autem ut genuinus ejusdem filius hujus criminis reus deprehenderetur: quidquid pro eo plebs intercederet, ut in visceribus suis propriis poenam hanc moderari dignaretur, inflexibilis ad haec pater, coram omnium oculis palam eum plecti capite imperavit: et ut haec actio severitatis retinaculum esset effraenatae liventiae in populo, praesatas monetas elaborari jussit, cum praememorata inscriptione: Verum [note: Lib. 5. ] enim est, quod literatissimus Vir Camerarius ait:

... amor urit adulter
Relliquias Dominae, relliquiasque domus.

[note: Lib. 1. de Abram. ] Et juxta sententiam Ambrosii: Adulterium naturae injuria est: Hoc enim etiam feris, ac barbaris detestabile. Huic legi similis illa fuit, quam Seleucus promulgavit: ut adulteris excavarentur oculi: deprehenditur filius ejus, ne utrumque oculum amitteret, Pater pro filio unum perdere maluit.

SIGNATURAE.

CUm quanta devotione prostratum humi non oporteret esse hominem, ad referendas Creatori suo grates, qui non solum ei divinum spiritum suum inspiravit, dum animam dedit, non solum eum de peccati servitute, fundendo sanguinem suum, redemit: propter quem solum caeli fabricati sunt, qui in hunc mundum tot bonorum feracem locatus, divitiis elementorum gaudet, equorum qualitatibus compositus est: in hunc mundum, inquam, in tot mixtis sfoecundum: praeter haec nihilominus etiam in [note: Eloquentia Arborum. ] herbis, in arboribus, in fructibus, infoliis, et in floribus, quasi in tot voluminibus constitutionem humanam, conditionem suam, et statum, et actiones, et motus, et imaginemsuam cognoscit. Propter quod et sagacissimi indagatores, medicinas, ad reprimenda malasua, congrua invenerunt. Ditissima Natura, et provida omnino, quae signaturis etiam externis eos, qui horum scientiam habent admonet, ut in tempore suo Alexipharmaca et Repercussiva remedia adhibere malis suis non negligant, quibus utique propter Protoplasti peccatum sat abundanter subjicimur. Quot folia, tot linguae sunt, quae cum eloquentia non verborum sed ractorum, nobis utile nostrum insinuant, imo bonum nostrum, felicitatem, et cornmoda nostra, et experientia nos docent, se oratores eise non verbis, sed factis foecundos. Benefica Creatoris nostri manus, cuique plantarum, et herbarum virtutem suam indidit: et in ipso cortice lignaturā suā nobis expressit ea, quae sub eodem contiuentur. Dixerim ergo studium hoc non minus caeteris inperfecto. Botanico utilitate plenum esse, ut videlicet in cognitione signaturarum, de quibus dictum est, virtutes herbarum nosse elaboret, et ab externis ad interna penetrare satagat. Hic ergo, ubi de Capite mihi sermo est, de harum virtutum nonnullis succinctam mentionem facturus sum: ut videlicet nec Lectori meo, nec libro copia rerum earum desit, quas hic deducere praesumpli.

Primum sibi locum vendicat Nux juxta eotum qui maxime sensari sunt, opinionem. Nux arbor fortunae est, quae quandoque inveteratum illiud axioma. falsum reddit: Nux quasi nex, et nux a notenudo: utpote quae cortice suo utilitatem suam adfert. Haec integram humani capitis figuram haereditavit. [note: Nux fignatura Capitis. ] In exteriori et herboso nucis cortice, tota perieranil forma apparet, in cortice duro, parte videlicet ejusdem solidiore cranium figuratur. In pellicula interiore quae nucleum ambit, quis non meningem, aut piam matrem ut cum vulgo loquar, circumdantem cerebrum, quod in nucleo repraesentatur, cognoseat? Nonigitur mirum, si decoctio corticis, aut extemi involucri aptissima tingendis capillis est. Et quod his potius est, sal inde extractus potentissimum remedium est, pro pericranii vulneribus.



page 20, image: s020

Prout etiam Physici docent, siquidem nucleus contusus fuerit, et pulsui applicitus, Alexipharmacum esse adversum venena, et cephalalgiis mederi. Nux Indica etiam cum magnitudine sua similitudinem capitis refert, atque ipsum pene caput adaequat, unde etiam si oleum ex eadem extraxeris, corrigendis capitis vitiis et defectibus, potens mediana est. Flos poeoniae collectus, et intra folia ejusdem admodum grandia restrictus, non solum praefatam similitudinem gerit, sed etiam in fissuris suis, nisi melius dixerim juncturis, quae eundem restringunt, vera quaedam effigies Comiruissrarum Lambdoidum, et rectarum, velsagittalium repraesentatur: Hinc etiam pro infirmitatibus cerebri, et radices ejus, et semina, et flores, et folia cum utilitate adhibentur. Serpit et in altum levatur Betonica, et Stoechades, quasi cum rotunditate foliorum, et floris: diceres per lusum quendam imitari velle figuram supra memoratam: unde nec a medicamentis exeluduntur, quae caput concemunt, Capitatum papaver, tum et poma cydonea, sicut et cucurbitae et melopepones eandem portare videntur capitis imaginem: unde et a Medicorum Schola, inter praeservativa, et lenientia adhibentur, ad capitis dolores mitigandos. Inter alias Antirrhinon sylvestre, et quod flore suo, et semine calvariam humanam praesefert, praestantissimum propulsandis capitis doloribus medicamen esse compertum est. Sic verum illud, quod censet Osvaldus Crollius, Magnam illam Matrem Naturam, semper ad servitium nostrum applicatam, semper beneficam [note: De signaturis praefat. ] esse. Omne, quod occultum est, inquit, et intrinsecum, fert illius extrinsecam figuram, tam insensibilibus quam insensibilibus creaturis: tacentibus nobis loquitur veluti quibusdam natura, ac ingenium cujusque et mores revelat. Quas igitur gratiarum actiones, quam gratimdinem referet homo huic dexterae Dei altissimae, quae terram dedit filiis hominum, prout Regius psalmistra canit?

DEDICATIONES, ET OBLATA.

SUblanissimus, utilissimus, et generosissimus scopus, ad quem mortalium genus in omni tempore et in omni aetate potissiunum collimavit [note: Religio Religio in quanta aestimatione sit habita. ] est. Sapienter enim decoelo cuncta nobis provenire apud se statuerunt, propter quod et vota diis suis voverunt, victimas immolārunt, et sacrificia obtulerunt In ipsis adeo primordiis seculi hoc Reges Phari demonstrārunt, qui pyramidibus erectis, in quibus Hieroglyphica sculptaerant, numinibus suis memoriam beneficiorum acceptorum inscripserunt: et quamvis illis supremi Entis, hoc est DEI, notiria nulla esset, in immolandis nihilominus victimis suis veraci pietate quadam non caruerunt, et compositione precum suarum usi sunt. Elevatissima haec virtus est, si enim a fine suo specificantur actiones nostrae, haec pro scoposuo cultum habet altissiini Dei: [note: Etich. 4. ] Magnificae sunt, sicut et honorabiles, quae deorum causa fiunt dedicationes, scribebat Philosophus. De honore illis debito, ipsam pene elevatissimam sapientiam aemulando, doctissime scripserunt, non inter ultimos, sed primos numerandi philosophi, Linus, Orpheus, Tales, Musaeus, quos Zoroaster stellarum omnium indagator inter Deos adorabiles annumeravit.

[note: De iside et Osiride. ] Sic AEgyptii, prout Plutarchus et Diodorus volunt, res eximias, et negocia ponderis magni, monumenta templorum, scripturaram interpretationes, praemia, et mulctas, adscribi sacerdotibus, pereosdem gubernari, tractari, dividi, et concludi voluerunt: [note: 6. Act. In Verrem. ] Denique, prout M. Tullius inquit, omnes. religione movemur, et deos patrios, quos a majoribus acceperunt, colendos sibi diligenter, et retinendos arbitrantur. Unde et ego in horum consideratione, opus hoc meum, et obtusum, et lumine suo destitutum arbitrarer, nisi de sacrificiis quoque, et dedicationibus, (quamvis eorum mihi pauca admodum occurrant) nonnihil etiam afferam, de iis videlicet, quae pro cultu numinum departibus humani corporis facta sunt.

[note: Caput de dicatum Jovi. ] Jovi itaque, tanquam Caelorum Capiti, quidam i antiquitus Caput obtulerunt: arbitrantes, quod sicut, Sub illo (de quo Lucretius inquit: Jupiter est quodcumque vides, quocunque moveris) caetera Deorum turba versatur, sic a Capite caetera quoque membra dependere: opinio, quam ita fixam esse oportet in iis, qui Deum adorant, sicut ei substantiale est, rationalem esse, Qua Dii vocant, eundem, sic vociferantur non Christianorum, sed paganorum scholae. Ita vero et verba Senecae in hunc sensum mordacia et pungentia sunt, quae praeterire nequeo, dum de penna gentili volatum Christiani adverto. Prope Deus est: [note: Seneca ad Lucilium. ] tecum est, untus est: ita dico Lucili: sacer inter nos spiritus sedet, nonorum, malorumque nostrorum observator, et custos: hic prout a nobis tractutus est, ita nos ipse tractat. Bonus vero vir sine Deo nemo est.

Quidam intuendo in circulum solis, dum nubibus Suis cinctus, sese hominum aspedtui videndum praebet, et in eodem similitudinem capitis figurantes [note: Caput dedicatum. Solid. ] (a quo etiam, tanquam a capite, fonte, et origine quadam omne bonum nostrum derivare non cesset) habere eum itidem in generatione hominum partem principalem, juxta illud: Sol et homo generant hominem: illi vota sua solverunt, et praefatam majorem partem caput nimirum sub dominio ipsius collocarunt. Quanto potius igitur, et quanto utilius Anima [note: Christus Sol. Malachias. ] Christiana se Redemptori suo devovet: qui Solem suum oriri facit super bonos et malos: prout inquit Apostolus? Hic verus sol est, de quo propheta Malachias inquit: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae: Atque idcirco huic supremo soli nostro plus quam Achaei, plus quam habitatores Heliopoleos, plus quam Arcades (de quibus Pomponius, et Melas, et Suidas, Lactantius, et Macrobius et alii meminerunt) oportet ut Christiani sacrificemus, dedicemus non tantum caput, sed et corda nostra. In [note: S. Antonius Pataviensis. ] hunc modum Gloriosissimus inter Sarictos Antonius Pataviensis scripto reliquit: Sol est Christus, qui lucem inhabitat inaccessibilem: cujus claritas omnium [note: In Apocal. Cap. 16. ] Sanctorum radiolos, si ei comparentur, obfuscat, et denigrat. Quia non est Sancuts, ut est Dominus.

Considerando virtutem et potentiam Arietis quippe quae in ejusdem capite sita est; (Etenim si hanc partem exceperis, non habet unde se defendat, vel [note: Caput arietis. ] offendere possit) Cum praeterea signorum Zodiaci caput sit: ubi sol, pro communi Marhematicorum et Astronomorum sententia, cursum anni novi orditur: sapienter statuerunt hunc parti illi hominum, capiti nimirum patrocinari. Propter quod sub felici hujus constellatione natos, immunes a fluxionibus, abscessibus, catharris, epilepsiis, et horum similibus futuros ominantur: sicut contrarium evenire iis, qui eam male positam et situatam, sub orientis [note: Resistendum Infortuniis] porta invenerint. Hic ego dixerim imitandum nobis hoc animal esse, ut videlicet oppressionibus, et infortuniis forriter resistamus. Melius enim Naucleri peritia patet, ubi fluctus, et ferocitas tempestatis [note: Seneca. ] desaeviunt. Spectaculum fove dignum, inquit Seneca, videre hominem in afflictionibus positum. Restirit magnanimiter his fortunae siniltrae casibus


page 21, image: s021

Propheta Regius, dum inquiebat: Impulsus, eversus sum ut caderem: Dominus autem suscepit me. Memoriam immortalem nominis sui posteritati transmiserunt, ambusta manu, Scaevola. Cocles supra pontem, Curtius in voragine, Gracchi, Messallae, et Corvini cum hostibus conflictati: et Anaxarcus, contusus et contritus ab Anacreonte Tyranno, tum cum ajebat: tundite Anaxarcum sidera celsa petit. Bonum est similem esse Lunae, de qua. scriptum: Opposita Clarior: aut vero flumini, de quo illud refertur: Quanto piu si rattien, vie pius s'ingrossa. Ita lilium inter spinas: magis redolet: et rosa odorem suum spargit: Oppositis fragrantior. Non minus quoque Palma de seipsa loquens introducitur: adversum pondera surgo. Sub his oppressionibus vegetiores et firmiores in persecutione AEgyptiaca apparebant Hebraei: unde in scripturis divinis relatum est: Quanto opprimebat eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant. Ita Seneca in Hercule suo furente ait:

[note: Seneca. ] Nunquam stygias fertur ad undas
Inclita virtus. Vivite fortes.
Haec Lethaeos saeva per amnes
Vos Fata trahent. Sed cum summas
Exiget auras consumpta dies,
Iter ad superos gloria pandet.

HISTORIAE.

AD conscendendum decorosum gloriae clivum, et victorem sese demonstrandum, et ad jubilandum in excelsis honorum fastigiis, in quibus solis aeternitatem famae adipiscitur homo, severissimi [note: Historiae. ] Duces fuerunt semper viri illustres heroicis actionibus suis inclyti, qui virtutum, et meritorum suorum alis innixi, illuc nobis iter straverunt, et callas applanārunt: Qui plus quam Atlantis scutum, de nebulosis ignorantiae tenebris nos expediendo, sicut Dii Terminii in triviis difficillimarum ambagum rectum nobis tramitem demonstrārunt. Fuerunt hi veraces Ariadnae, qui Theseis in labyrintho dubioso difficultatum intricatis felicem exitum edocuerunt. Hoc ipsum Imperator Leo, tanquam severissimum praeceptum [note: Apud Beierlinch. lit. H. Histor. ] dedit filio suo. Tu per historias veteres ire ne recusa; ibi reperies sine labore, quae alii cum labore collegerunt. Magna utilitas, magna securitas, nosse viamingredi, cujus terminus gloriosus sit, quae nullis sit praedonibus infesta, nullis occupata monstris, non anceps, non periculosa, sed directa, amoenitate, et securitate plena.

Inter Heroes sapientissimi, dum non ignorarent, non minus Mundo profuturas esse historias, quam ipsa armorum gesta, e Belliducibus facti Historiographi, deposito gladio, pennam arripuerunt, et chartas atramento tinxerunt: atque illic certo quodam modo torrentibus sanguinis inundare campos fecerunt. Sic victorias suas descripserunt Moyses, Josue, Gedeon, Neemias, David, Salomon, Job. Ipsa adeo divina omnipotentia in habitu scribae apparuisse videtur, tum, cum eum Ezechiel propheta sibi [note: Deus in habitu scribae. ] visum esse testatus est: Vestitum lineis, et atramentarium ad renes ejus. Tentet quantum volet nos in pulverem redigere edax rerum tempus, consumat ipsa marmora, et celsissimas rupes cum profundissimis vallibus adaequet, et in nihilum deducat: Historia nihilominus has moles renovatura est, et rursum humi strata sublimabit: redintegrabit in memoriis gestorum hominem, quamvis jam corruptum, quamvis corrosum, et abolitum. Idcirco et ego non possum quin hic reiterem verba Tullii, jam alibi memorata: [note: De Orat. ] nimirum quod: Historia est testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae. Hoc ipsum ego mecum ponderans, ubicunque ratio postulaverit, tam in partium hominis, quam in totius descriptione capitulum facturus sum proprium: non tamen eousque in longum evagabor, ut quae potiora sunt silentio praetereantur.

[note: Caput longum. ] Fuit inter Scythas olim gens, quae sicut a communi hominum genere et climate suo, et vivendi methodo, et moribus distabat, ita et singulare delectamentum habebat, ipsa quoque membrorum constitutione et figura corporis discrepare. Ob quod etiam cum inter eos infans natus esset, prehendebat utraque manu nutrix tenelli caput, idque fortiter premendo in longitudinem sursum figurabat; et ne in pristinum statum suum sensim delaberetur, et rursum se contraheret, linteaminibus, et fascibus in eadem [note: Hipp. de Aert Aqu. Loc. ] forma constrictum conservabat. Hic usus posthaec, et hoc artificium, beneficio temporum, et aetatum in naturam degeneravit: ex hinc proverbium quoddam exortum est, ut si quando in ejusmodi formato oblongo capite compareret homo, continuo reperiebantur qui dicerent: oportet hunc Macrocephalum Scytham esse. Sic enim vero apud hanc gentem, qui produceret, prolongaretque frontem suam, et majoris animi, et generosioris, tum etiam majoris virtutis credebatur. Subjungit igitur Author ille: Nunc non tam longis amplius capitibus nascuntur, quemadmodum prius, lege per incuriam hominum non amplius durante.

Pericles grandis ille Orator, et Miles, qui virtute armorum suorum, et literarum, tam vicinas quam longe dissitas sibi sub juga vit provincias: qui vibrante gladio suo ejaculari fulmina videbatur, sed non minus etiam perorando, fulgur jaciebat ex oculis. De hoc memoria est, eum usqueadeo oblongum habuisse caput, ut intuitu reliquarum corporis partium symmetriam omnes excederet, et deformitatatem incurreret: unde etiam factum, ut ubicunque statuae ejus erectae essent, aut pileo quodam, aut cassidae tectae viderentur, ne vitium illud capitis (sic ajunt) spectantium oculis patesceret. Haec igitur corporis forma, otiosis et malevolis garriendi causam suggessit: unde et Poetae Athenienses, et [note: Plutarch. in Pericl. ] reliqui contra eum sinistre affecti, propter eandem capitis amplitudinem per detractionem satyricam eum Schinocephalum appellabant. Teleclides item faceta quadam ironia illudendo ei (in quo nihilominus a vero non aberrabat) eum capite gravatum sedere dixit, cum tot negotiis praegravatum supportare vix posset. Detractor ille interim hoc alio reterens, eum in opem consilii, et parcum sagacitate intelligi voluic.

Sic enimvero in omni aetate critica vafrities sagittas [note: Detractio. ] suas vibravit: in hoc loco autem pro scopo suo sibi elegit virum inter heroes, non tantum sui, sed et seculorum praeteritorum, aeque ac venturorum praestantissimum. Videant igitur, qui regimini Reipublicae praesunt cum quata sibi cautela agendum sit, si et vitia corporis et naturae in censuram cadunt, ubi nullum nec meritum nec demeritum [note: Cautela pro ministris publicis. ] est: quid cum iis futurum erit, qui aut spontanea mente, aut incuria quadam, in damnum plebis peccaverint? Lucernae, quae ad illustrandum expositae sunt, ventorum flatu agitantur: ipse adeo sol in cursu observatores habet; Phenomena, quae vitia naturae sunt, curiosius examinantur. Quin et arundines Midam habere aures asininas loquuntur. Progreditur haec censura critica ad colum usque, et ad sputa decrepitarum vetularum, dum fila sua de fuso trahunt. Sonat schola Magni Stagyritae, quod:


page 22, image: s022

[note: Arist. 1. de Coelo et Mundo. ] parvus error in principio, fit maximus. Insita oblectatio mulieribus est praesentia mala in lingua habere, sic de cythara sua nos Euripides docet. Non est aura pestilentior alia, quae totius amicitiae campum infectat, [note: In Alces. De Amicitia c. 13. ] et venustissmos spei flores marcidos reddit, prout S. Augustinus ait. Detractio est venerum amicitiae. Dicebat Teleclides memoratus de citato Heroe: de hoc capite endecalino, hoc est sesquipedali, magnum oriturum esse tumultum.

Refert Suidas de Philocle, Nepote AEschyli (hic autem nescio, si textus mendosus non est, Inimicum ponens, pro Comico ) qui caput oblongum habebat, [note: Caput upupae. ] et cristatum in similitudinem upupae: unde Halmion, quasi salinator, vel acrimonia dictus fuit: deducta fortasse comparatione et Metaphora ab ave illa solitaria et foetente. Annales Sarracenorum recensent, Mahomethum Legislatorem, et primum Turcarum Imperatorem, Caput habuisse enormiter magnum, et faciem intermixtam colore rufo, et albo. Indecens tinctura, ubi anima tantopere nigra erat, quae tot animarum ruina et jam antehac fuit, et est hodiedum, et deinceps futura erit: et in hoc cranio tam spatioso, tanquam in aula vacua liberum fuit spiritui rebelli pro voluntate sua incedere, quippequi illic habitaculum suum fixerat: poterat illic pro libitu suo extendere figuras, et formas iniquissimarum legum suarum, quas ad Catholicae veritatis exterminium excudere, et promulgare ausus est. Verus Goliath corde non corpore, qui ab innocente pastorculo humi prostratus est. Ubi virtus Altissimi opifex est, illic e formicibus prodeunt veri Myrmidones, qui metuendos alioquin orbis domitores de sede sua deturbare nōrunt.

[note: Theatr. vitae bum. ] Berlinchius vir doctissimus refert: non paucis abhinc annis in Belgiae urbibus, ostentui publico circumlatum fuisse infantem, gracili omnino, et subtilissimo corpore, sed capite usque adeo insigniter magno, ut amplitudinem vasis, ad mensuram modii usque capacis, adaequaret, et vix puer ille aetatis suae annum unum expleverat. Illud ipsum caput ad similitudinem fluxus et refluxus maris, jam intumescebat, jam rursus comprimebatur: dum ab intro subtus membranas humor aqueus discurrere, inflari, et elevari videbatur. Monstrum prodigiosum: et quia a consueto naturae cursu exorbitavit, in defectu suo [note: Spes vana. ] propediem collapsum est. Sic et vitam ephemerem habent spes capitis nostri, quae incostanti vicissitudine, non secus ac decrescens ac succrescens Oceanus, periodis suis nunc extollitur, nunc procidit. Alludebat ad spes Capitis nostri eloquentissima musa Commendatoris Testii:

Vagabondo pensiero
Dove vai, et d'onde torni, e che pretendi?
Tu su l'ale leg giero
Ora parti, ora torni, or pog gi, or scendi:
Et nel tuo moto eterno
Sei l'ission de l'amoroso inferno.

[note: Apud Stobeum ibi. ] Sic illud verificatur, quod: Spes temer aria plerumque homines fallit. Sicut Euripides ajebat. Pindarus vigilantium somnia haec nominabat. Etiam vicinus est naufragio, qui navem suam ad Caput bonae spei dirigit.

Non minus curiosa, quam faceta erat inter antiquos consuetudo, qua Atheniensium quaeque domus utebatur: quae de Graecia etiam successu temporum Romam usque migravit: videlicet tum cum ad patronos suos primum ingrederentur mancipia, servitura. [note: Caput servorum oneratum. ] Ut enim eos vel ad servitutem animarent, vel ut subjectionis, et onerum quae portanda essent, meminissent, eorum capita diversi generis et sarmentis, et fructibus, et nucibus, et beta, et castaneis, et leguminibus aliisque insuper rebus onerabant: quos cum postea sic oneratos per universam domum traduxissent, et in cubile eorum pervenissent, onus illud in pavimentum cadere sinebant; idque catachysmum nominabant, hoc est effusionem, profundendo id quod in capite gesserant, hoeque illis postea pro mercede erat, quamdiu in eadem domo morabantur. Unde Demas cum Siro suo rursum reconciliatus illic in Terentio ajebat.

Huc ad me Sire, ut tibi caput demulceam:
Perfundere unguento fructibus.

Haec ceremonia prosigno abundantiae annualis habebatur. [note: Cel. lib. 6. c. 6. antiq. lection. ex Suida. ] Hujus consuetudinis Theopompus taliter meminit: Versificatores, vel poetae praemiabantur, imo vero delibuti et uncti unguentis variis: sic et matronae civitatis Segestae, tum cum Dianae simulachrum pro more portaretur, redimire caput suum corona [note: Cicero in Varone. ] de diversis floribus contexta, variisque unguentis delibuta consueverant, atque ita exornatae vicos et compita transibant, idolum suum prosequentes. Hinc Themistii pater ut Epicurum, quamvis falso, percelleret, incusans eum sensuali voluptati datum esse (de quo ne somniare quidem ei in mentem venit, qui voluptatem nullam stabilem nisi intellectus, et animi agnovit) vas ei unguentarium supra caput effudit, fragrantia odoris eum tingens: volens per haec mollitiem ejus vellicare, qui tamen semper durum et inflexibilem, adversus delectamenta sensuum se praebuit.

De hoc usu fortasse Novendiales caeremoniae derivatae sunt, in quibus, prout Athenaeus recenset ex Gellio, novem continuatis diebus, patresfamilias succincti mantilibus, manicisque replicatis, accumbere servos suos faciebant, illisque servitium praebebant, [note: Spes praemii. ] illorum se imperio subjicientes. Quid plura? Spes praemii vigorosissimum calcar est ad quodvis subjugale animal, etiam tardissimum incitandum. Id quod ipse quoque Altissimus saepe in electis suis praestitit, dum iis gloriae suae portas reseravit: prout patriarchae Jacob, et S. Stephano contigit. Propheta regius vir optimus, per hoc se singulariter ad bene operandum pellectum esse fatetur: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem. Veritatem hanc inter alios Marcus Tullius [note: De natura Deorum. ] agnovit, dum ajebat: Nec domus, nec resp. stare possunt, si in ea nec recte factis praemia extent ulla, nec supplicia peccatis. Nec tantum in uis satyris Juvenalis absorptus fuit, ut non remunerationi locum suum [note: Satyr. 10. ] tribueret. Quis enim, inquit, virtutem amplectitur, ipsa praemia si tollas? Non veretur carduelis quamvis subtilissimo pede suo hirsutas cardui spinas calcare et premere, cum speret ex ejusdem semine se cibandum.

Exponebant se olim durissimis et periculosissimis conflictibus viri bellatores, dum ob oculos sibi ponerent, simplices lauros, et quercuum frondes: certam enim nominis sui sibi immortalitatem ex viridantibus his, et perennibus foliis spondebant. Incertis fluctibus maris, et infestationibus piratarum se committit de litore suo procul navigans ratis, quia portum suum sibi promittit. Cum sudore vultus sui, infatigabilis arator glebas scindit, eo quod in tempore foecundam messem sibi de labore suo futuram [note: Lib. 5. de Tristibus Eleg. 13. ] augurat: denique sic ait Ponti infelix incola:

... Non parvas animo dat gloria vires:
Et facunda facit pectora laudis Amor.

[note: In Phocicis. ] Hac spe allectus Pallas Spartanus (referente Pausania) ferociter dimicabat, et jam corde fixum tenebat,


page 23, image: s023

Tarentum urbem tum quidem ditissimam, omnique genere abundantiae, si ullla alia illustrem expugnare: sed spe sua delusus est, dum non minori valore et animositate exercitus ejus a loci incolis [note: Civitas augurio capta. ] propulsatus et prostratus est. Hic aliquando moestitia et dolore plenus, in sinus uxoris suae (cui nomen AEthra) caput inclinaverat, quod illa pectine mundabat, tum cum ille amarissime fleret, memoria repetens quae perdidisset: junxit illa lacrymas suas, quas calidas destillabat incumbentis caput. Tum enimvero in memoriam ei rediit, quod ab oraculo quondam audierat, futurum ut civitatis et campestrium, potiretur, siquidem ei ab AEthra super caput pluvia decidisset: suscepit augurium, collectisque rursum ordinibus, nova vi aggressus, et extrema ausus, muros et urbem usque adeo in angustias compulit; ut paucis eam diebus ditioni suae subjecerit.

O si Christiani nostri et mentem; et aures ad oraculum suum adverterent, dum ad corda eorum pulsat, plantarent utique victoriosum vexillum suum in civitate illa sancta; quae utique et ipsa vim patitur; [note: Inspiratio divina. ] et quam violenti rapiunt. Hoc punctum tale est, ut concionem integram mereretur: sed cum id jam instituti mei non sit, nec hic sit scopus meus praecipuus, ad paucas admodum, et succinctas me reflexiones restringo. Id solum referam, quod de Dilecto in Cantico Canticorum recensetur, qui ad portam animae sanctae pulsando stabat, dum illa pigritando vestimenta sua inquirebat: cum vera jam composita esset, prompta voluntate exiit, sed: ille declinaverat. Ruina totius Hierosolymae, quae Salvatori nostro lacrymas extorsit, aliunde non contigit, testante ipso Redemptore, quam: quod non cognoverit tempus visitationis suae. Homo nonnunquam ipsis insensibilibus rebus insensibilior est. De rosa scribitur: Destasi allospuntar del, primo raggio: hoc est: ad primum Solis radium excitatur: et Claudianus de magnete [note: Claud. ] ait:

Arcanis trahitur gemma de conjuge nodis.

[note: De magnete. ] Ad primum Austri flatum Laurus germinat: ipsa astra influentiis suis loquuntur. Unde laudabiliter ab homine fieret, si quandoque internis commotionibus, quibus ad bonum incitatur, locum daret: hae enim sunt illae memoratae pluviae AEthrae. Loquebatur ut Poeta, nihilominus ut Christianus Commendator Testius, quando Matthaeum Sacchettum sic affari voluit:

Quelle, Matteo, che miri
Entro al opaco velo
Dela notte brillar faci superne,
E che in perpetui giri
Parte stampan nel Cielo
Con luminoso pie strade eterne,
Parte a li altri Zaffiri
Del firmamento immobilmente inserte;
Han piu stabile ardor, sedi piu certe:
Otiose pitture,
Stampe in utili d'oro
Non son, qual se le crede il volgo insano,
Piove da raggi loro
Qua giu l' Influssi omnipotente mano.

Denique quam bonum est imitari exemplum Apostolorum Andreae et Petri, qui unica hac Redemptoris et simplici voce: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum, relictis retibus secuti sunt Dominum. [note: Gregorius. ] Supra quod S. Gregorius inquit: nulla eum fecisse miracula viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum Domini praeceptum secuti sunt eum.

Salutatio vitae civilis et politicae fundamentum est: haec omnium negociorum, haec commercio rum et tractatuum posta est. Haec vitam socialem instituit, et solidat. Cum hoc signo cor loquitur, aeque facunde, ac maxime elaborata eloquentia. Haec tam saeculorum praeteritorum, quam modernorum consuetudo est: unde et ad omnem occursum, et caput [note: Salutatio detecto capite. ] suum discooperiebant, et levabant. Quidam manu, quidam nutu se explicabant: potissima tamen pars detecto capite: per quod secreta intima suorum cordium se palam facere credebaut; sic nos Varro [note: lib. 28. cap. 6. ] apud Plinium docet. Quandoque etiam id sanitatis intuitu fiebat. Multi enim in juvenili aetate adhuc vegeta, detectum caput contra frigus, et calorem, conducere sanitati arbitrabantur: Ego idipsum Medicorum scholae discutiendum relinquo. De AEgyptiis refertur; eos semper nudato incessisse capite, et robustioris sanitatis fuisse, cum e contra Persiani operto capite semper imbecilliores, et infirmiores corpore visi sint. Illud certum est de Hannibale, et de [note: Imperatores et Bellidices capite semper detecto. ] Julio Caesare singulariter id recenseri, ut aliorum Heroum non meminerim (quod infatigabiles ad ardores solis, ad ventos, ad grandines, ad gelu, ad pluvias, ad omnem temporis injuriam invicti detecto semper capite in militaribus expeditionibus suis comparuerint: demonstrando, se sine casside ferreum caput, et adamantinum in castris suis et inter arma animum gestare.

[note: Genial. dierum l. 7. c. 19. ] De Massinissa Numidarum Rege, qui Romanorum potentiam fregit, et ad praecipitium ruinae suae pene propulisset, recenset Alexander, nec eum aestu, nec frigoribus, nec temporum vicissitudine, nec caeli inclementia adduci unquam potuisse, ut caput suum operiret. Idem de Adriano refertur, et Severo, principibus tanti vigoris, ut in gravissimis hyemis tempestatibus nunquam caput vel pileo, vel alio tegumento operuerint. Sed quod saltutationem attinet, [note: lib. 9. c. 12. ] recenset Egnatius, Petrum Laurentii Celsi, Ducis Veneti Patrem eousque obstinatum fuisse; ut nunquam persuaderi potuerit ad occursum filii sui discooperire caput suum: unde ut hic error publicus tolleretur, crucem auream in capitis sui tegmine affigi jussit, ut Patri occasio esset, se detegendi occurrente filio Duce, respiciendo ad signum hoc redemptionis nostrae. Itaque omnino utilissima salutatio est, et necessaria, quippe quae conservat, imo et instituit, familiaritates, amicitias, societates, affinitates, contubernia: efficitque ut homo per haec ad cognitionem, [note: Cap. 12. ] et consortium sui similis perducatur. S. Paulus eos Romanos, qui nunc inarte magistri sunt, de hoc vehementer admonitos esse voluit dum ait: honore invicem praevenientes: sollicitudine non pigri. Bonum enim esse censuit, imo et ad salutem animarum proficuum, per hujusmodi reverentiam inclinationem animi benevolam demonstrare adversus proximum suum; procul ab asperitate et duritie morum, et gestuum, quae quandoque rixarum, et querelarum in centivum esse solent. A Philosophis moralibus haec reciproca reverentia definitur: quod sit: honor exhibitus [note: 2. qu. 31. art. 1. ] in testimonium virtutis. Et S. Thomas Aquinensis inquit: Revereri est actus timoris, et ut debetur Deo, est actus latriae. Ipsa adeo irrationabilia animantia hujus rei nobis praebent exemplum. Admirabile in hoc examen apum est: de quibus libri memorant, quod in veneratione et submissione erga Duces suos se aemulentur obsequis: quod cum illo superiori convenit: honore praevenientes. Eximia est

Elephanti proprietas, qui ad primum Lunae ortum se tanquam luminis hujus Adorator prosternit.



page 24, image: s024

PHYSIOGNOMIAE, ET SOMNIA

GLoriatio vana, ut non dixerim, temeritas est, aequiparanda iis, quae maxime vetantur, de exterioribus signis hominis, interna ejus penetrare velle. Qui id praesumpserit, ad hoc se praeparet, ut in Vesuvii luminosis vorticibus mortem nanciscatur: et naufragus in abyssum maris demergatur, et rursum dictum illud redintegret: O Abysse tu me cape, [note: Prov. 7. ] quia teipsum non capio. Sapientia Salomonis insinuat: Sicut aquae profundae, sic cogitationes in corde viri.

Quis est qui fundum fluminis non transuadere solum, sed et prospicere possit, cum turbidum est, et [note: De externa hominis constitutione judicari interna nequeunt. ] inundatione intumescens? Quis credidisset in corpore tam exiguo Alexandri Magni domicilium suum collocasse animum, qui capacitate sua mundum universum possideret? Sub insulsis et turpibus membris Faunorum et Sylvanorum, praestantissimae quandoque virtutum Ideae deprehensae sunt, et cultum venerationis debitae obtinuerunt? Quoties sub caelesti forma corporis infernale monstrum vitiorum latuit? Fatui sunt, qui de cortice externo se profunda qualitatum internarum rimari posse gloriantur. Siquidem ars talis dari posset, frustra Momus in pectoribus hominum fenestrellam desiderasset, ut et cogitata et corda hominum videri possent. Hinc et Trina illa, et Sextilia ab Astronomis praesignata, isaepius in momento temporis in quadratum, et oppositiones notivas convertuntur. Cum eadem facilitate, qua se sudum caelum in obnubilum commutat, etiam mens hominum involvitur, et obnubilatur. Magna [note: Cap. 7. ] voce nos Apostolus Joannes exhortatur, ejusmodi signa corporis forinsecus spectabilia ad formandas genituras similes non trahere, nec praescriptiones inde, aut asserta producere: Nolite, inquit, judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

Haec mihi adversum eos scribere occurrerunt, qui per Physionomias et somnia ratiocinari praesumunt de internis hominum, atque inde significata quaedam bene solidata deducere. Negari interim nequit, accidentali quadam dispositione de statu, infirmitate, [note: In petit. Consul. ] vel sanitate hominis indicia sumi posse. Vultus ac frons, animae janua, quae significat voluntatem abditam, sic Marcus Tullius scripto reliquit, Motus enim Irae, et similia externa quae accidunt, antequam foris promineant, prius sedem fixerant in corde. Dabimus itaque signa physionomica, et somniorum, quae et ante me ab aliis annotata et figurata sunt.

Dixerunt itaque, qui antiquitus jam talibus corporis indiciis se applicarunt: Caput grande, excedens caeteram membrorum proportionem, indicare hominem pigrum, et mente stupidum: sicut et exiguum nimis et gracile fatuitatem et stultitiam notare: idque non sine ratione, illic enim vapores nimii levantur; hic vero exiguitas Organi, et Receptaculi, nutrimentum debitum impedit, ut cognitionis perfectionem maturare non queat. Scripserunt quidam; si vertex capitis promineat, ita ut in similitudinem pini terminari videatur, taliter natum, inverecundum sine fraeno, et sine pudore passionum suarum futurum esse: et ut verum fateamur, cum ibidem magna fiat spirituum attractio, qui in summitate illa nimium acuta restringuntur, et uniuntur, fieri non potest, ut temeritatem, et inconsideratam proterviam non eliciant.

Caput crassum, et in superficie sua planum, et adaequatum, omnem morum pravitatem et licentiam portendit: tanquam illic in spatioso campo, audacia, arrogantia, et affectuum inaequalitas vagari, et dilatari liberius possint. Concavum in anteriore parte fraudulentiam, dolum, et effrontem excandescentiam notat. Dixerim id rationem quandam habere physicam: Ira enim in hoc ventriculo compressa, sicut ignis subtus terram, aut in tormento bellico conclusus, quanto plus obstaculi invenit, tanto vehementius exploditur, et viam sibi aperit, feriendo.

Caput bonam humorum temperiem et constitutionem indicans tale est: proportionatum videlicet cum reliquo corpore: quamvis sint, qui asserant, si in longum protendatur, maturitatem et prudentiam designare. Talis erat Pericles, homo sagacissimus: tales et Scythae, et Parthi, prout supra memoratum est. Haec sunt quae cum vanitate observantur in homine, cum experientia quotidiana in contrarium militet: cogitata enim mortalium, non secus ac Maris [note: 11. Moral. ] undae sunt, inquit S. Gregorius, quarum nec origo, nec medium, nec finis reperitur. Mare mens hominis, et quasi fluctus maris cogitationes mentis: jungatur his educatio, quae plerumque ordinem naturae interturbat, et pervertit: adjungantur et fines, qui actiones hominum specificant, et tanquam scopi sunt, ad quos humanae cogitationes collimant: quamvis [note: 2. Metam. Bonus et malus ex vultu cognoscuntur. Cleanthes. ] Ovidius dicat: Heu quam difficile est crimen non prodere vultu! In vultu enim et ego non negaverim tanquam in Tribunali accusationes Syntereseos apparere: unde et Cleanthes illic apud Diogenem ait: Ex specie comprehenduntur mores.

Quod somnia attinet, cum quanta de his vanitate Cardanus in Interpretationibus suis scripsit, tantumdem a veritate nullatenus aberravit, cum ait; eos qui alioquin somniandi consuetudinem non habent, siquidem repente somniare coeperint, aut morti, aut saltem longiturnae infirmitati vicinos esse. Id reor sensit, ob abundantiam humorum, qui heterogenei aut inconcocti, in tali corpore detinentur, somniarunt itaque, aut in vanum observārunt, qui dicunt: [note: Caput visum per somnnium indicans Principatum. ] somniare de capite, Principatus eventuri indicium esse, aut Dominii, Honoris, Ingenii, Gubernaculi, et Regiminis domestici. Huic sententiae et ego subscripserim: siquidem per haec dici volunt: omnes hos Principatus, et Celsitudines terrestres oriri et evanescere ut somnium, vel phantasma. Dixit hoc Psalmista Regius: Dormierunt somnum suum, et nihil [note: Psal. 72. Ibidem. ] invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Et paulo infra de eadem materia: Velut somnium Domine in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges.

De hac negociorum turba, de his dignitatum humanarum fastigiis, de hoc ambitu gloriae, qui terminum non invenit, S. Basilius Seleuciensis Episcopus [note: lib. 4. Hexaemeron. ] sic inquit: Mox una febris, aut certe pleuritis abreptum hunc e medio hominum coetu rapuit, et splendor ille majestatis et gloriae, ad insomnii similitudinem [note: Ex Patre Martineng. Homil. 55. ad populum. Plutarchus in COnsolatione ad Apollon. ] momento disparuit. Et S. Chrysostomus. Fabula quaedam est vita nostra. In scena aulaeo sublato varietates dssolvuntur, et omnia coruscante luce avolant somnia. Interrogatus Diogenes tum, cum in agone vitae suae constitutus esset, et quasi somnolentus indormisceret, a Medico suo, qualiter haberet, respondit: Nullam sentio molestiam, nam frater sororem anticipat, somnus mortem: Recordor et me quoque in florenti adhuc aetate mea sic cecinisse:

Vita nostra somnus est.

Giaccion Tebe, Numantio, Ilio, e sagunto,
E le moli ch' alzo Memfi superba:
Fatte spoglie del tempo, or copre l' Erba
Nea le grandezze lor resta un sol punto.


page 25, image: s025

Tal di chi dorme a le pupille a punto
Il sonno lissinghier pompe riserba:
Ma tolto al dolce Inganno, oh come acerba
Sparve la gloria, ando l'honor consuto!
Dorme il regnante, e d' alta vite intanto
Vn ramo a quel potente il crin circonda,
Che piu al figlio portende augusto il manto.
Si del fasto mondan sotto ala sronda
Chi si adagia, rimira il legno, oh quando
Di morte al fine al Aquilon si sfronda.

NOTA LITERAE C.

INgeniosissima (si ulla unquam inter homines facta est) inventio characterum fuit, tam necessaria (ut reliquorum non meminerim) potissimum Principibus, utpote quibus negotiorum summa et essentia conficitur literis: dum ubi sua interesse viderint, celant quae volunt, promiscuam plebem; rursum autem quibus volunt, eadem propalant. His nil tam pernitiosum est, quam si de pectore suo sacrato exeuntes, prophanae plebi se divulgaverint, atque ita se malevolorum oculis exposuerint, sapientissima, inquam, inventio, manifestare seipsum, nec tamen cognosci, sicut Ulysses nube tectus. Sic sapienter Demaratus cum Lacedaemoniis usus est, Senatus Spartiatarum cum Belliducibus suis, Histieus cum mancipiis, Beda cum Principibus, Trithemius cum focis aereis: Harpago in ventre timidi leporis consilia magnanimitatis abscondit. Denique his ad compositionem Veteris Testamenti, per quod novum figuraretur, ipse altissimus uti voluit.

His a me rite ponderatis, qui universitatis utilitati servire intendo, et qui a Physionomicis instructus sum, et praesertim ab ingeniosissimo viro Joanne Baptista Porta, qualiter sagaces quidam et acuti, se in variis corporis membris contingendo majores et principaliores Alphabeti literas expresserint: unde etiam quae volebant integra dicta concinnare poterant, atque ita hac quasi muta eloquentia invicem fabulabantur: Ego, inquam, non ad horum intelligentiam, sed qualiter antiqui notas suas designaverint, [note: Quantae utilitatis sint characterum notae. ] expositurus sum: ne si quando in lapidis cujusdam aut monumenti inscriptionem quis inciderit, nec propter sensus combinationem, et interpretationem, prima fronte involutam et confusam se expedire possit, vehementius in duritiem obscuritatis offendat, quam in saxum ipsum. Propterquod, cum contingendo Caput C. literam significare voluerint: Quid haec litera sola, quid conjuncta cum aliis indicaverit, paucis expediam.

C. itaque solum sine copula alterius literae sequentia verba denotat: Comitia, centum, Cajus, causa, condemno. CA. AM. Causa amabilis. C. B. Civis bonus: Civis Corynthius. C. C. Calumniae causa. C. C. E. Causa conventa est. CC. Circum. CCC. DP. Tercentu~, Duplex. CCC. TP. Tercentum Terrae pedes. C. C. F. Cajus, Caji filius. CS. Causa. CA, vel CAM. Camillus. CAE. Caesar. CAE. AV. GG. Caesareae Augustae. CAR. COJU. Carissimae Conjugi. CARIS. Carissimus. CB. Commune bonum, Civis bonus. CC. Ducenti. CCLR. Causam claram Regi. CR. Contrarius. CC. consilium caepit: Cessit calumnia: Causa contractus. CS. Cujus. CDC. Quadringenta condemnatur. CD. Condignum: Quadringentum. CEL. Celeres. CEN. PP. vel CENS. PP. Censor perpetuus. CEN. A. Censoris arbitratu. C. E. N. T. Centuria: Centurio. C. E. N. T. V. Centuriones. C. F. Caji filius. CFR. Causa filiae Regis. CH. Custos hortorum: Custos Haeredum. CM. Centum millia. CIC. Cicero C. I. C. Cajus fulius Caesar. C. T. IN. Cubitos tres invenies. CJ. vel C. I. P. P. Cippius seu terminus, ut, ad tertium Cippium, seu lapidem. CIV. Civitas, Civis. CIV. Causa fustitiae. CCI. P. Cubitos duos invenies plumbum, C. C. Cajus Claudius. CL. V. Clarissimus Vir. CL. F. Clarissima foemina vel familia. CL. Claudius. C. L. D. B. L. Causam Laudabilem. C. L. Caji Libertus, el Liberorum. CLBCL. Conlibertae Clarissimae. C. MAR. P. Caput margine pleno C. M. Comus. CML. Centum millia. CMS. Comis. CM. Civis malus. CM. vel CA. M. Causa mortis. COM. Comitia. CMS. Causa mali sui. CML. Crementum multum. CME. XII. Camelos duodecim. CN. Cneus. C. N. Cajus noster. CN. L. Cnei Libertus. CO. Conjugi. C. O. Civitas omnis: Controversia. COM. OB. Comitia obdurata. CON. Consularis. CON. SEN. E. OR. P. Q. R. Consesu Senatus, equestris ordinis, populique Romani. CONS. vel CS. Consiliarius. COL. vel CL. Colonia: Coloni. COLL. Collegae: Collegia. COL. Collega: Colonia: Columen. COLL. FABR. Collegium Fabrūm. C. O. H. Cohors. CONJU. Conjunxit. CONJV. O. Conjugi obsequentissimae. CONJUG. M. Conjugii Mercurii CONX. Conjux. CONLIB. Conlibertus: Conliberta. CONTVB. Contubernalis. COR. Cornelius. COR. Corpus. CORN. R. F. Corneliae Regis filiae. CORN. AVRS. Coronas aureas. COS. Consul. COS. QVAR. vel IIII. Consul quarto. COSS. DESSIG. Consules designati. CSS. Consulis. Consularis. COS. DES. Consul Designatus. CP. Civis Publicus, C. P. Cassa publica. CPS. Capsa. CP. Causa petitionis: Causa posuit. CPRSS. Cupressi. C. R. Civis Romanus. CR. Creticus: Crispus: Contractus. C. R. C. Cujus Rei Causa. C. R. C. P. Cujus rei causa promisit. CS. Communis. CS. A. Caesar Augustus. CS. IP. Caesar Imperator. C. S. S. Cum suis servis. C. S. FL. Cum suis filiis. C. S. H. Cum suis Haeredibus. C. S. P. E. Cum sua pecunia est. CTS. Controversia. CT. V. O. A. B. Civitas vitae omnia auffert bona. C. V. Centum viri: Clarissimus vir: Casa Virginum. CIV. Civis: Civitas. Civitas. CVL. Cultores. CVR. Curionum: Curiarum. Cursor. C. X. IN. AR. Cubitos decem invenies argentum. C. XX. IN. AVR. M. Cubitos viginti invenies aurum mirabile. Quot mysteria discooperit. quot thesauros effodit, quae abscondita revelata haec admirabilis characterum inventio, quorum indagatio nec pauca est, nec brevis, nec expedita? Scio apud Authores antiquos, te his plura inventurum esse. Nihilominus haec quae praesento, parca non sunt, quippe quae plurium Authorum lecturam, et fatigationem tibi in compendium redigunt. Sequuntur.

EPITHETA.

IN materia Adjunctorum vel Epithetomm, documenta multa et praescriptiones, per occasionem partium, et membrorum humanorum tibi occurrent, ex quibus facile videre tibi liceat, quam necessaria [note: Necessitas, usus, et qualitates Epithetorum. ] sint, quantaeque virtutis praefata Epitheta, tam in arte poetica, quam oratoria: cum ex his decor, et pulchritudo omnis formetur. Epithetum enim est, quod proprietates significat, interiora exponit. Illud denique est, quod unit, dividit, separat, incorporat, declarat, et implet dictionem, et periodum omnem. In Hypotyposi potissimum, aut descriptionibus, pars essentialis nominari poterit: per hanc enim objecta quasi ante oculos statuuntur. Epithetum est, quod qualitates, conditiones, et essentias rerum repraesentat. Sicut


page 26, image: s026

in Terentio, quem citat famosissimus Co. Emanuel Thesaurus (cujus diffusiori lecturae te remitto) qui Phormionem introducit haec dicentem: Non novi hominem: cui Pamphilius respondet: Faciam ut noscas: Magnus, rubicundus, crispus, crassus, caesius. Quae circumstantiae, in descriptionibus evidentiam adjungunt objectis, dulcedinem orationi, cognitionem partis de toto.

Ut ergo hunc Tractatum tam copiosum cum omnibus circumstantiis suis, et per attestationem authorum maxime illustrium concludam, primus mihi obviam procedit Martinus Capella qui caput rutilans apellat. Quod rutilum circum caput gestabat. Pontanus illud Auricomum vocat: Praeradiat caput Auricomum, roseusque per auras, it decor. Strozzius illud honestum appellat: At procera caput cervix [note: Lib. 1. De Art. Amandi. Lib. 3. Lib. 3. Ceorgicorum. Satyr. 3. Satyr. 14. In Iben ibidem. Carm. 2. in Arte. ] fulcibat honestum. Tibullus nitidum: Nec nitidum tarda compderit arte caput. Purum Ovidius: Longa probat facies capitis discrimina puri. Flavum Virgilius: Summa flavum caput extulit unda. Roseum Textor: Et roseum pubens oculis, herba caput. Venale Juvenalis. Et praebere caput domine venale sub hasta. Idem ipse vacuum appellat: Vacuumque cerebro jam pridem caput. Invisum denuo Ovidius. Protinus invisum nec petet astra caput. Indeploratum idem. Indeploratum Procere caput. Horatius illud perfidum vocat. Obligasti perfidum votis caput. Ab eodem insanabile vocatur. Si tribus Antyciris caput insanabile nunquam Tonsori Lycino commiserit. Laurigerum a Politiano: Laurigerum morti subjicere caput. Manto impavidum vocat. Impavidumque ultro caput ad tormenta reportat. Ruinosum ab eadem nominatur: Tecta ruinorum caput inclinare videbat. Ab eadem funestum: Funestum dirumque caput. Adhuc ab eadem implume: Implume caput. Grande a Prudentio: Grande per infirmos caput excisura [note: In Psych. 8. 11. ] ministros. Eximium ab eodem: Servasset caput eximium, sublime, beatum. Hostile a Statio. Spectat atrox, hostile caput. Furiale ab eodem. Obnubit furiale caput. Ab eodem adhuc venerabile. Meritaque caput venerabile quercu. Si haec tibi forte non suffecerint, copiosius Authores evolvere placeat, ex quibus tibi major suppellex suppeditabitur.

Solet Convivalis Mensa, post cibos, necessarios, et macteas succosas, ut commensalium palatus indulcoretur, inter bellaria, saporosissimos, et exquisitissimos fructus proponere. Ego itaque pariter in hoc Tractatu meo, in hac mensa, non Lotophagorum, aut Laestrygonum, quamvis humanis membris instructā, in apparatu bellariorum, si non prout oportet, saltem in essentia, hoc est, ad manum semper habens Authores quibuscum loquor, tibi satisfacere [note: Tabula Cebetis. ] satagam. Et hi ipsi Coci Athenienses sunt, quos omni scientia ad certum quendam terminum instructos volunt, si fides habenda Magno Mascardio, qui Authores nominat, Athenaeum et Plutarchum.

Itaque ut ego te non sine fructu quodam dimittam, in cujusque Tractatus fine pro conclusione tibi Oden quandam poeticam offeram, quae si aliunde, et non de calamo meo prodierit, scio te spiritum aut dulcedinem in ea desideraturum non esse. Sed si paupercula Musa mea tibi donum hoc dederit, precabor te, ut cum eam incultam, et insulsam adverteris, infirmitati compatiaris: siquidem etiam in habitu quandoque veteri, aut nimium prolixo, aut in lacerna vili comparuerit, nosse oportet me Protheum non esse, qui versicolorem me praebeam, semper idem sum. Nec in diebus meis histrionem unquam egisse memini, ut quotidie glorier, me indumenta mea, et personam transmutare. Invidus sum iis, qui imitantur funambulones, tam perite supra funes choreas ducentes. In tanta autem vivacitate, cogitationum in tot quorundam conceptibus, et influentiis, quisque quantum potest, bilancem in aequipondio teneat: si autem in unam vel alteram partem inclinaverit, videat ne impingat, et se contubernalium risioni exponat. Non ignoro et hic ollam mihi sat bullientem non esse. Ad omnem nihilominus gressum pedum meorum intentus sum, ne forte procidam, cum noverim in terram hic cecidisse, mortale esse, sicut jam videre licuit. Libet mihi pedibus potius incedere, quam equo effraeni, aut refractario me committere: qui me de sella excutiat, cum sciam Hippogryphos Atlantis, et Chymaeras Bellerophontis fabulosas esse. Pauci et rari sunt, qui supra dorsum Pegasi saltare noverint: et siquidem ille cum ungvula sua effodere Castalium fontem potuit, quem lateat cuique saltem licitum esse fontem hunc attingere? Hic cum perennis sit, pauperi aeque ac diviti potum ministrat: qui etiam dum equi ungvula tactus fuerit, tam pauca, quam multa suggerit: tam cui datum est solis ungvulis intrāsse, quam totum se immersisse. Fateor parsimoniam pedis mei, qui non nisi intingere ungues potuit. Id totum retuli, ut benigne lector occasio tibi detur, qua mihi compati velis, siquidem tibi de deliciosis Pindi convallibus meliores fructus non attulero, quam quos tibi in hoc loco obtulisse me vides: Argumentum tale est.

Laus Capitis.

Supra sententiam Philonis, ubi ait:

Vbicunque satellitium Regium est, ibi Rex satellitio stipatus sedem habet. Sed totum animae satellitium, sensuum nempe organa in capite sita sunt.

Del medemo suo Autore eccelsa Imago,
A cui pur volle il Creator Sourano,
Nella grand opra esercitar la mano,
Se stesso in lei d'effigiarsi vago.
Sfavilli il Sole, e folgoreggi il Tago,
Tutto e creato al beneficio humano:
Infuse l'Alma in lui: celeste arcano:
Onde fosse diglorie altero, e pago.
Come qualos di chi mirar s'avenne
Sotto al suo Re di purpurati Eroi,
Glorioso Senato in Di solenne,
In simil guisa a ministri suoi
Principi numerar subditi ottenne,
Se potenze vitali il capo in noi.


page 27, image: s027

CAPILLI.

Anatomia.

Quandoquidem humano capiti Capilli connexi sunt, de iisdem ratiocinandi hic mihi locus non incongruus videtur: cum praeterea scopus mihi non sit, de una sola professione sermocinari, sed de multis pauca delibare (ut videlicet ex hac varietate lectori utilitas cum delectamento eveniat) cum Andrea Laurentio breviter dico: Capillos ab Altissimo Conditore homini ad tutelam, et ornamentum datos, unde et pro qualitate et pro conditione varia nomina consecuti sunt. Doctissimus Aldrovandus sic eos nominat: [note: Lib. 9. c. 3. De monstris pag. 75. ] capillus, quasi capitis pilus. Peripateticus eos congenitos vocat. A Persio cyrrhi vocantur. Tota capillorum congeries Coma appellata est, quod saepius radantur. A Latinis Cesaries a cedendo: a dictis Latinis etiam juba, et crines. In primo suo exortu [note: Varia Capillorum nomina. ] lanuginis nomen habent. Ad generationem eorum universae causae quatuor concurrunt: Materialis, efficiens, formalis, et finalis. Materia illorum duplex est, quae ab optimis Physicis, ex qua et in qua [note: Causae concurrentes ad generationem capillorum. ] appellatur. Illa excrementum tertiae concoctionis est, fuliginosum, dum videlicet vapor per spiracula cutis rariora evagatur. Haec autem cutis est moderate sicca, et rara, ad differentiam locorum palustrium et uliginosorum, ubi nil generari solet. Quam necessana sit ad generationem capillorum, raritas cutis, his verbis Hippocrates docet: Plurimi, et maximi enascuntur pili, qua corporis parte cutis rarissima est, et ubi posterius rarescit cutis, ibi posterius nascuntur pili, ut in mento, et pube. Causa efficiens, ex qua pili nascuntur, moderatus calor est, qui vapores fuliginosos per spiracula cutis propellit, et eatenus exiccat, ut formam talem adipiscantur. Hi diversos sortiuntur colores, ex accidentibus, complexionibus, et temporum diversitate, unde consimiles qualitates derivant, [note: Color similis humori praedominanti. ] cum color ab humore praedominante non disjungatur, et omne excrementum humoris sui ideam referat. Sic in affectu, et complexione biliosa flavi erunt capilli: in pituitosa albi: in melancholica nigri. Hi aut crispisunt, aut prolixi, aut obliqui, pro cujusque complexione aut sicca, aut humida, aut debili, aut vegetiori, quae de materia calida, aut frigida originem [note: 2. De Temperament. ] ducit: De quibus copiosissime Galenus. Causa denique finalis triplex est: Defensio partium, quas diximus: Ornamentum capitis, et faciei: tum deinde exhalationum humidarum, et recrementorum fuliginosorum emissio. Hinc et eae capitis partes quae tempora nominantur, ex eo dicta sunt, quod illic in provectiore aetate canities primum se prodit, tempus, et aetatem hominis annuntians.

HIEROGLYPHICA.

Aggreditur, et ferit, sensata doctrina Valeriani [note: Hieroglyph. lib. 32. Divina providentia. ] homines atheos: qui abutentes eo, quod propheta regius contra hujuscemodi olim scripsit: non est scientia Dei in excelso: cum summa impietate omnipotenti Deo oculum divinitatis et providentiae, quocum omnia videt, tollere non verentur. Hic author itaque refert: AEgyptios, ut quantum supra nos divinus oculus vigilet, demonstrarent, qui non solum externa [note: Videt profunda cordis cogitata: ] nostra, sed et abdita cordis cogitata cernat, et cognoscat: depinxisse (sic ille ait) aut sculpsisse figuram venerabili vultu, quae a capite ad calcem usque [note: Quae Deo] longissimos capillos protendebat: in hoc significare volentes, Deo, tanquam Creatori, et Autori nostro [note: dedicanda sunt: ] omnes cogitationes nostras dedicandas esse. His enim anima nostra adornatur, mens tegitur; haec mens cogitationes producit, non secus ac a capite capilli generantur, secundum expositionem etiam Virorum [note: Cogitationes autem vanae removendae: ] doctissimorum, cum Redemptor ait: omnes capilli capitis vestri numerati sunt, numeratas esse cogitationes nostras intelligi voluit. Quod porro capillos tondemus, indicat, de mente nostra curam omnem superfluam et vanam tollendam esse: haec enim excaecat [note: Eucherius. ] animum, sicut pili oculos, nisi radantur. Eucherius hoc de iis cogitationibus intellectum voluit, quae de rebus jam praeteritis sunt. Nazaraei autem, qui nunquam tondebantur, se omnimodo mente in Deum absorptos, et dedicatos esse indicarunt. Propter quod de Praecursore Domini Joanne Baptista dictum fuit: novacula non ascendet super caput ejus: subscribit [note: S. Gregorius. ] huic S. Gregorius in quarta, et in vigesima prima epistola, libri primi, his pulcherrimis verbis: Capilli in capite exteriores cogitationes indicant, et praesentis vitae curas exprimunt, quae quidem ex negligenti, atque torpescenti sensu coortae quia minus opportune prodeunt, nobis quasi non sentientibus pullulant, igitur aliis qui praeficitur Sacerdos, neque prorsus debet sollicitudines exteriores a se proji cere. neque illis multum inhaerere.

Vana quoque superstitio, a spiritu maligno et infestatore hominum suggesta, sub religionis specie, antiquitus vovere, et dedicare capillos daemoni consueverat. Unde Virgilius de Didone moribunda haec referebat.

[note: Lib. 4. AEneid. ] Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, stygioque caput damnaverat orco.

[note: Lib. 4. c. 16. Lib. 9. Adver. cap. 17. Lib. 0. ] De hoc diffuse ratiocinantur Morettus, Pontanus, et Cerdas. Turnebus refert, ab omni victima in facie altaris primum rescindi pilos solitos esse: pari modo et ab hominibus, vel morituris, vel supplicio damnandis. Prima caeremoniarum erat, eos ad radices usque tondere, et Diis Infernalibus consecrare. Hinc Cerdas de AEnea sacrificante concludit: et summas carpens media inter cornua setas. In duodecimo AEneidum: [note: Cantabrus. Sil. 1. de Glaucia moribundo. Lib. de. Como c. 2. ] et tempora ferro summa notant pecudum. Cantabrus hoc originem suam inde traxisse opinatur, quod in crinibus summa sit hominis fortitudo, prout de Samsone notum est: sacrificia autem haec Proserpinae vovebantur, juxta Horatium:

Jam complexa manu crinem tenet infer a funo. Videatur de his Adrianus diffusius.

Signum, vel Hieroglyphicum suminae seryltutis, etiam ad nostram aetatem usque conservatum fuit: siquidem homo miser et deploratus, mento, et capite [note: Serui incedebant rasi. Tacit. ] raso, et ad cutem usque nudato appareret. Hinc Tacitus refert: servum quendam Agrippae Posthumi, nomine Clementem, ut generosam occisi domini sui vindictam exerceret, cum ei omnino in caetero corporis habitu et constitutione similis esset: excepto capillitio, quod rasum habuit: ignotis se abdidisse locis, donec crinem barbamque promitteret: nam servi caput rasitabant: Sic apud Aristophanem Comicum certus quidam Aulius Pistotherus Poetam quendam mirabatur comatum esse, cum se Musarum servum esse [note: Captivi. ] profiteretur. Nec tamen in solis capilli rescindebantur, sed hic mos etiam ad captivos, et bello caeptos pertransiit. Hinc Claudianus sic habet:

[note: Claudianus. ] ... Tuque simul ferri religata catenis
Tonsa comas, imo barathri claudźre recessu.


page 28, image: s028

De his prolixius videatur Scholiastes. Hoc modo mutilati et deformes victi ad pedes statuae victoris [note: Lib. 1. contra Rufinum. ] sui et Numinum sternebantur: Imo et non raro pedibus victorum deprimebantur, et calcabantur: De his primis S. Gregorius Nazianzenus inquit: [note: Orat. 3. Lib. 1. Sil. 1. ] Barbarorum Domitorum, atque ad pedes jacentium multipl ces figuras: De secundis Statius captivum Rhenum poetice describendo, ad pedes statuae ipsius rescissam projecisse comam inquit:

... Vacuae pro cespite terrae
AEnea captivi crinem tegit ungula Rheni.

Alludit hic Poeta ad usum Romanorum, qui flavos captivorum Germanorum capillos abscindendo, eos [note: Germani flavis comis. ] juvenculis puellis dono dabant, ut inde (prout hodie quoque in more positum habent, adjungendo mundum muliebrem) ut inquam, caput suum inde ornarent. Incedebant tum, sicuthodie quoque pomposi capillis suis Germani. Unde Tacitus: Habitus [note: De moribus Germanorum. ] quoque corporum, quanquam in tanto hominum numero idem omnibus: truces et caesii oculi, rutilae comae. Nec contenti capillo naturali, etiam ad pompam artificium et compositionem addunt: Sic ait Amianus [note: Germani flavos capillos effingunt. Ovidius. ] Marcellinus: videbat quosdam habentes comas rutilantes ex more. Idem Lipsius confirmat, magnus ille Taciti commentator: fortassis et inde ad Corinnam Ovidius:

Jam tibi captivos mittit germania crines:
Culta triumphatae munere gentis eris.

Hic ornandi modus inter veteres pretio magno parabatur: hinc etiam Absalonis capilli quotannis semel tonsi ducentis siclis vendebantur: de quo scriptura: [note: Absalon 2. Reg. 14. ] gravabat eum caesaries. Exponit hunc locum admirabiliter Petrus Chrysologus his dictis: In impii capite non aliquam virtutum, sed tantum vitiorum sarcinam scriptura designat, ponder abat, inquit, capillos capitis sui. Infelicissimum pondus, quod ei postea pro fune fuit, tum cum in quercu, tanquam in patibulo pependit: in quo ei tribus lanceis transfossum pectus est: factus vulturum et corvorum esca.

Sed ut ad servitutem, et captivitatem revertar, quae per caput mentumque rasum demonstrabatur, quae per caput mentumque rasum demonstrabatur, hoc pro instructione nostra dixerim, eos qui a Mundo, vel Daemone, vel Carne captivi facti fuerint, quamvis nullam foris comam prolixam nutriant, eam nihilominus interiorem habere amplissimam: magna enim cogitationum abundantia necesse est, ut cor pilosum habeat, prout de Alexandro Magno refertur: quandoquidem ut Redemptor inquit: Ex corde exeunt fornicationes, adulteria, homicidia. Et id quod deterius aestimari potest, haec veritas nec philosophos paganos latuit, idcirco Peripateticus ait; [note: Arist. Polit. ] In pravis ac male dispositis corpus dominatur animae. Et Seneca ad Lucilium suum: Quantum potes circum scribe corpus tuum, et locum animo laxa. Multa sequuntur incommoda huic deditos curae. O crines, ō laquei, imo retia, quibuscum insidiator animarum nostrarum piscari easdem studet, et in captivitatem infelicissimam, et in profundum barathrum perditionis detrudere.

Indicium animi mollis et effaeminati fuit semper, nimius capillorum cultus, vel eorundem unitio: unde et Graeci cum juvenem usque adeo comptum intuerentur, eum enervem, et imbellem, colo potius, [note: Cicero. ] quam hastae idoneum nominabant. Hinc Cicero quoque saepius in Consule capillum nimium elegantem, et redolentem, jam calamistratum, jm in cincinnos contortum repraehendebat, et sugillabat. [note: Virgilius. Capilli ab Imperatore] Idipsum fit a Virgilio. Refert Alexander in Genialibus suis, Cajum Caesarem eatenus habuisse in odio hoc comptulos, et delicatos Ganymedes, ut omnibus, [note: Juvenibus abscissi. Gendier. l. 8. Poesia Idil. Salmac. ] in quoscunque offenderet, forfice, quem idcirco secum ferre solitus erat, ejusmodi opacum capillitium abscinderet: demonstrans convenire haec ornamenta mulierculis otiosis, et molliculis. De Salmace sua cantabat dulcissima et nunquam sat laudata Musa compatriotae mei Hieronymi Petri:

Or con la man di neve
Tratta eburneo stromento,
Quasi di mille denti aratro acuto:
Con cui per seminar l' esca d' amori
Ara del biondo crine il campo incolto.

Comatas Veneres non immerito dixeris, quae cum [note: Scriban. Philos. Christ. ] ejusmodi filis irretire incautos volunt. De his modernus, et eloquentissimus Author meminit: Nequid desit crispendo, ornantur capilli croco, et pulveris aspergine, et lixivorum genere omni: multicolori nectuntur fidicula, ne fugiat quod radicibus infixum est capiti. Infelicissimae nihilominus, si his ligulis suis et fasciis diversicoloribus crediderint se retinere sensum mentis et judicium posse; tanto enim velocius avolat. Inter Poetas celebriores, quibus mentem suam exhilarare, his undantibus comis, et pennas suas explicare inter hos nodos libuit, afferam Odem quandam, ut mihi quidem videtur, elegantem admodum, Domini Marchionis Ludovici Malvezzi: cujus enthusiasmus si ad maturam aetatem reductus fuisset, debitandum non est, quin famosissimi Avunculi sui, nomine Virgilii, glorias aequiparasset. Itaque in deliriis solitudinis suae oculos formosae cujusdam describens, supra quos auratae comae depluebant, sic inquit:

Se'l gran carro del Sole havea gia sciolto,
Se di lucido vampo arsi gli Empiri,
Di clue puri alabastri in brecci giri
Il Fetonte de gli occhi e qui sepolto
Fatto nova Fetusa il crin disciolto
Va rotando se stesso in bei deliri;
Erra d' intorno ai languidi Zaffiri
E vi piove in elettro in su quel volto:
Stassi a formar de pretiosi avelli
Su mausolei, su gli obelischi intento
Il bel ciglio funebre Archi gemelli:
Fomentati, agitati, indi dal vento
A caratteri d' oro ibei capelli
Delineando van l'urna d'argento.

Ut varietatem opinionum, et affectuum demonstrarent AEgyptii, prout quemque corporis motum magis varium, aut exoticum figurabant, tanto eum sibi ad mysteria indicanda magis proprium, tanto magis se quoque admiratione et observatione dignos arbitrabantur: Inde etiam quae inter nos praepostera viderentur, ab illis mysteriosa vocabantur. Quam [note: Caput exparte rasum, ex parte capillatum. ] monstruosum inter nos esset, videre caput ex una sui parte rasum, et discoopertum, ubi se calvities prodat: ex altera vero capillorum tanta sit prolixitas, ut per corpus universum descendat? Nihilominus Xenophon, ut figuram Osiridis Dei exprimeret, ejusdemque contra Titanes victoriam, (quod in sensu literali proinde est, ac si dixerim, solem dissipare exortu [note: Osiris. ] suo vapores) eum contortis supra frontem crinibus figurabat, usque adeo densis, ut personam ejus integram occuparent: Partem vero capitis posteriorem omnino calvam, et denudatam. Ajebat eum in decennio, quo per mundum vagatus est, a caelo suo exul, et ab eodem infestatus, hanc capillorum prolixitatem nutrivisse. Propter quod et peregrinis, nutrire comam, permissum erat. Et Valerianus recenset, pauco annorum spatio, antequam opus suum in lucem daret, Viterbii se subtus terram eruisse petram quandam, quae caput demonstrabat a dextra


page 29, image: s029

parte pilosum, a sinistra omnino calvum et denudatum.

Quid de his inferendum est? nisi quod hominem [note: Quamvis in Mundo constitutis de coelo cogitantum esse. 2. Cor. 5. ] in peregrinatione mortalitatis hujus, ubi esse non potest, quin varietate cogitationum invol vatur, quod veram dixeris capillorum esse intricatorum congeriem, deceat nihilominus meliori animi sui parte ab his turbinibus liberum elevati ad illud coelum, unde descendit, et ad quod ei redeundum est, negandum non est nos peregrinos esse: Si peregrinamur a Domino. Sententia Apostoli est: sed et hic in terris corpore positus, animā in coelis, gerebat, et intonabat: [note: Ad Philip. 1. Ps. 119. ] cupio dissolvi et esse cum, Christo. Peregrinatio de qua David: multum incola fuit anima mea: loquens de incolatu mundi; sed alas columbarum desiderabat, [note: Ps. 54. ] ut inde se volatu eriperet: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam. De his capillis, qui ligatos nos in vita detinent, tum cum animus tamen in libertatem suam vendicatus in coelum evolat, S. Epiphanius, de Martyribus verba faciens, [note: Ep. 77. ad Hun. ] sic cum emphasi inquit: O pedes feliciter vincti, qui itinere salutari adpar adisum diriguntur! O pedes ad praesens in saeculo ligati, ut sint semper in coelis apud DEVM liberi. Hanc veritatem in similitudine somnii Maximus Tyrius descripsit, dicens, animum sapientis in sommo similem esse hominis, qui integro corpore manente, terram ambit cum sole, caeterorum astrorum jungitur choro: minimumque abest, quin una cum fove cuncta gubernet, atque ordinet.

Per has quoque partes, tum rasas, tum comatas, [note: Cursus solir. Praesentia Dei. Absentia Dei. ] cursus solis, et viae ejus intellectae sunt: prudenter innuendo, ut mihi quidem videtur, cum per medium anni spatium beneficio radiorum suorum terras illustrat, vestiri campos, coma sua ornari plantas, cuncta ridere, viridescere, jucundari, et exornari: contrarium evenit, cum a nobis recedit, et calorum suum subtrahit, tum enimvero ingruit saeva hyems, hirsuta, squalida, obscura, inamoena, et inculta. Totum hoc Origines, ni fallor, intelligi voluit, cum inquit: [note: In Iob. ] Sicut Sol, nisi vibr averit super faciem terrae, nullus ex fructibus ejus crescit, neque adolescit; neque maturescit; similiter nisi per fidem veritas refulserit in ani mabus hominum, nunquam erunt acceptabiles coram DEO. De absentia Dei sub symbolo solis S. Augustinus supra id quod Cantor coronatus in Psalterio [note: Ps. 29. S. Aug. in Psalm. 70. ] suo cecinit: Ad vesperam demorabitur fletus: eleganter inquit: Vesper fit, quando sol occidit: occidit autem sol ab homine, quando fugit a facie DEI. Itidem Augustinus: Domine, inquit, quis similis tibi? Si ipse est beatitudo nostra, quid erit recedenti, nisi [note: Senectus. ] miseria? Per occipitium rasum et decalvatum, afflicta senectutis aetas figurabatur, cum deficiente calore naturali, haec pars impotens generandi capillos, aecatem hanc adesse arguit, et manifestat: sic cantabat Commendator Testius Pandoram de vase suo infelici effudisse:

L' Affitta pouerta, l' egra vecchiezza
E' l vestito di brun, lutto funebre.

AEtatem hanc senilem inter alios deplorando, annosque jam transactos detestabatur Euripides, dicendo: [note: Ex Eolo in Oenomao. ] Nos Senes aliud nihil, quam turba sumus, et figura tantum; somniorumque simulachra serpimus, mens autem non est amplius; putamus vero nos recte sapere. Quisquis mortalium cupit infaustam assequi senectutem, non bene rem secum aestimat: nam aetas longa parit aegritudines infinitas. Hinc Sophron poeta: [note: Ex Stobeo. ] Odiosa senecta, inquit, corpus paulatim tabescens macerat. Perfectissima similitudo illa fuit, quam, secundum Favorinum, dedit Eratisthenes, qui vigentem aetatem veri comparabat: declinantem aestati et automno, senectam hyemi.

Ut rem magni pretii amissam indicarent antiqui, caput depingebant denudatum, et calvum, praecipue si quod perditum erat, ad vestimentorum ornamentum pertinebat: propter quod et vetitum erat, quiscunque demum is esset, tondere totum caput, nisi solis sacerdotibus, aut iis forte, quorum infirmitas id exigeret, idque tum cum periculum extremum vicinum esse videretur. Militi etiam, qui in more positum haberet radi frequenter, in acie victum iri; naviganti autem naufragium passurum esse, praelagiebant.

Inter perdita autem maxime calamitosum est, perdidisse DEUM: Audiamus eum id ore suo proprio [note: Ioan. 15. ] docentem: Sine me nihil potestis facere. Verum non minus est, quod praedilectus Redemptoris discipulus [note: Ioan. 1. Deus anima rerum. Lib. 7. c. 1. ] inquit. Sine ipso factum est nihil, quod factum est. Veritas a Gregorio Nicephora explicata: Vbi divina providentia non commilitat consiliis; et actionibus hominum, tunc neque consultus, nec fortis fortis: sed sapientissima consilia insipienter desinunt. Eadem voce nobis per Malachiam Prophetam insonat: Ipsi aedific abunt; [note: Henricus VIII. Angliae Rex. Anna Bolena Haeresia. ] et ego destruam. Quale aedificium sibi visus est erigere velle Henricus Octavus, dum explosa Religione Catholica, et Catharinam Arragonensem legitimam conjugem suam repudiando; Annam Bolenam sibi copulavit, ptopter quam miserandum in modum ardoribus inhonestis ebulliens, in universum regnum tam floridum pernitiosam haereseos luem invexit, in eodem innumeros excitando motus, et subversionem deplorandam, unde miser fateri compulsus est, se nunquam placidam, et sine pavore noctem ullam transegisse.

Non est beatitudo, quae consolationem illam aequiparet, qua fruitur homo contentus sorte sua: ut [note: Res superfluae. ] hoc consequatur, abscindendae sunt non tam res materiales, quam ipsum etiam desiderium ad res superfluas. Hoc figuris suis docuerunt AEgyptii, et Graeci, demonstrando caput calvum; et omnino mundum: [note: Caput rasum. ] per hoc indicando Sacerdotes AEgyptii nullum in corpore nostro relinquendum vestigium superfluitatis Hunc ritum legitimasse videtur ipse altissimus, cum hanc Deuteronomii legem promul [note: Cap. 21. ] gavit: Si videris in numero captivorum mulierem pulchram; et adamaveris eam, voluerisque habere in uxorem, introduces in domum tuam: quae radet caesariem, circumcidet ungues: deponet vestimenta. Cui Isidorus Clarus adjungit: ne forte ornatus vestium impulerit [note: S. Cyrilus Alexand. ] te in amorem ejus: et S. Cyrillus interpretatur. Si quid in prophanis disciplinis deprehenderimus quod approbemus, idque in usum nostrum transferre cupiamus, danda est opera, ut ex his, quae superflua sunt amputentun. Hanc tranquillitatem animi Commendator Testius hiselegantibus verbis descripsit:

[note: Poesiae Testi] Beato e quei, che in liberta sicura,
Pouero, ma contento i giorni mena;
E che fuor di speranza, et fuor di pena
Pompe non cerca, e dignita non cura.

Tale lumen, talemque notitiam nobis suggerit Amator [note: De remediis. ] Laurae in fortunae adversitate: Pauca et modica, et ad victum necessaria: quidquid accesserit, illud grave erit; nec jam divitiae, sed et compedes, sed et vincula: nec jam corporis ornamenta, sed impedimenta animi.

In omni aetate et in omni gente consuetudo vetus invaluit (quae de temporibus primis ad nostram usque generationem derivata est) ut in Trishagio sanctissimo, prima Deitatis Persona Pater aeternus, qui in caelis moderatur, et gubemat omnia, sub specie


page 30, image: s030

viri senis exponeretur; qui canitiem in capillis capitis, [note: Pater aeternus. ] et barbae gerat: non ut decrementum aetatis in hac suprema mente admittatur, in quem defectus, vel diminutio nulla cadit: sed ut essentia Patris indicaretur, cui, symbolum prudentiae Canities pro captu nostro maxime convenit. In hac igitur figura ab AEgyptiis Graecisque Sapientibus mundo demonstratus est: Sicut etiam in eadem forma, compositione, et statura se aeternus Pater in magno Daniele propheta videndum dedit: cum inquit: Antiquus [note: Daniel. 7. ] dierum sedit, vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus, quasi lana munda. Hinc Eucherius Angelos appellabat: Albatorum multitudinem. Imo vero in hoc ipso, antiquitas demonstratur altissimi, cum nil tam sit reconditum, quam ille.

Haec Canities olim pro Hieroglyphico bene ordinatae senectutis serviebat: quam probare necesse non est, cum ex aetatis provectu quotidiana experientia incrementum sumet: prout gens illa antiquitus docebat, [note: Bona Senectutis. ] quae videlicet de signis exterioribus his, quid de quoque homine sibi sentiendum esset, decernebat. Ut verum fateamur, absit ut haec aetas infelix sit, si honoris sui et authoritatis augmentum, tum vero etiam maturiatem prudentiae adeptae, intelligentiam animi, cum sanitate corporis coujunctam habuerit. Intellexerunt bona senectutis et Plato, et Pytagoras, sicut Favorinus philosophus refert, cum ait: Senectutem non tam esse juxta finem vitae, quam juxta principium bene beateque vivendi. De his discipulus Democriti inquiebat: Robur et forma juventutis bona sunt: senectus vero flos est temperantiae, et prudentiae. [note: Vetulus thesaurum repudiat. ] Recenset memoratus Favorinus de Boecio quodam, viro provectae aetatis, qui thesaurum invenerat, quem calce projiciens, ajebat: nil sibi jam his opus esse, cum in limine vitae sit; ex his proinde non ineleganter infert: Ita senectus animum tranquillum [note: Favor. 83. ] reddit: et multae pecuniae studium, et impensas adimit. De his concludi poterit, etiam in media senectutis hyeme, non deesse vernum tempus tranquilitatis internae, et satisfactionis.

[note: Stobeus. ] Celius Augustus, ut nobiliorem hominis partem, animam videlicet (de qua alibi diffusius mihi tractandum) [note: Celius Hieroglyp. ] repraesentaret, exposuit Virginem ambulantem, expansis brachiis, et capillis in aere sparsis.

[gap: illustration]

Ad id fortasse antiquorum philosophorum authoritate motus. Plato praesertim, inversae arbori hominem comparat, cui crines pro radicibus serviunt: qui ad caelum sublati, semper ad solum suum genuinum, et nativum unde illis origo prima est, contendunt. [note: Anima hominis. ] Ita vera radix nostra, hoc est Anima, ex qua vivimus, et spiramus, cum spiritus sit a Deo infusus, de coelo ortum habet: per hanc fructus operationum producimus, optimos, si prout debemus: pessimos [note: Homo arbor inversa. ] si secus. Hic locus mirifice in Cantico Canticorum exponitur: ubi de dilecta sua sponsus ait: Comae capitis tui vinctae canalibus: intelliguntur per canales hos scaturigines paradisi, de quibus virtus ad nos [note: Cap. 4. ] efficax descendit. Sic exponunt Origines, et Hieronymus, et alii.

[note: Caecus videt homines ut arbores ambulantes. Marci 8. ] Si vero hominem secundum partem ejus corpoream dixerimus arbori similem, alludere ad id aeterna quoque sapientia tum voluit, cum sanato caeco (prout illic in S. Marco narratur) eodemque interrogato quid videret, respondit caecus: Video homines veluti arbores ambulantes. Exotica omnino curatio, dixerit nonnullus: sic enim non videre eum, sed caecutire fecit: Non ita est, inquit Petrus Chrysologus: [note: Super hunc locum. ] bene vidit, eo quod homines ut arbores ambularent, neque in hoc saeculo permanerent. Propter quod et animarum nostrarum Redemptor, hac allegoria


page 31, image: s031

[note: Matt. 14. 3. 7. ] saepius uti voluit: Ab arbore fici discite parabolam: securis ad radicem posita est. Non potest arbor. bona malos fructus facere. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.

Huic assimilatur grandis illa prophetae Danielis [note: Dan. 4. 7. ] visio, qua Regis Nabuchodonosor potentia exprimebatur: erat autem similitudo magnae arboris, et fortis: sed propediem truncata fuit: succidite, inquit, arborem, et quae sequuntur. Quod ad animam spectat, hanc quoque nobilissimam partem inter poetas gentiles descripsit Ovidius, cum de creatione mundi tractaret.

[note: Metamorph. ] Sanctius his animal mentisque capacius altae
Deerat adhuc; et quod dominari caetera posset,
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
Ille Opifex rerum, mundi melioris origo:
Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
AEthere cognati retinebat semina caeli.

[note: Capilli symbolum fortitudinis] Prout veteres eximiam crediderunt partem fortitudinis et vigoris occupare in homine capillos (sicut in Samsone apparuit sic ut virtutem infirmatam demonstrarent, virginis figuram exprimebant, cui caput omnino tonsum esset. Hinc forte sabulam suam mutuatus [note: Samson. Alcestes. Nisus. ] est Euripides, Alcestem mori non potuisse, si Mercurius ad hoc missus de caelo, non ei pilum unum truncasset. Sic Nisus a Minoe occidi non potuisset, [note: Dido. ] si una filiarum suarum non ei pariter comam totondisset. Sic et in Virgilio recensitum est, Didonem, quamvis lethali vulnere jam saucia extremam traheret animam, vitam suam terminare non potuisse, si Juno miserata vices illius, flavum crinem ei non amputasset, qui in comis ejus reliquis reconditus latebat. His inventionibus usi sunt moderni Romanzi nostri, ut magnanimitatem Heroibus, et Heroinis suis affingerent.

Ex re tam vili, tamque minuta, prout jam relatum est, hi praefati nihilomnius magnam vim fictionibus suis addiderunt: non minus itaque, quantum quidem evolare ingenium Christianum potest, ad contemplandum elevetur, quantum valeat ad nostri [note: Unica divinae gratiae particula nosmetipsos totos adimplet. Part. 2. c. 10. ] fortificationem, et consolationem, quantum ad refocillandos animos nostros vel unica mica gratiae divinae. Hujuscemodi particula sola adimplere nos potest. Super hoc Richardus a S. Victore solidissime meditatur, dum illius sententiae de Cantico Canticorum, ad 30. meminit: En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, tenentes gladios ad bella doctissimi: Advertatur hic, inquit, ad diminutivum illud, lectulum, et posthaec sexaginta ex perfectissimis, et maxime provectis militibus, qua ratione omnes e loco tam exiguo, tam angusto, vigorem et fortitudinem, et valorem attrahant, ad ferrum arripiendum, et ad expeditiones militares cum provectu exequendas; mirabiliter proinde concludit: quia minimum est, quod de illa quiete cognoscere possunt, per diminutivum exprimitur, nam lectulus nominatur: erat radius vel scintilla quaedam minutissima quietis, et pacis beatorum, unde et his sexaginta fortibus hoc allevamentum praestabat. [note: Ex Baeza lib. 1. cap. 8. 55. 18. ] Intelligebat particulam hanc Cananaea mulier armata fide viva, dum ajebat: Nam et catelli edunt de micis: Sic illud optime comprehendit, ut filiae suae sanitatem corporis, sibi ipsi sanitatem impetra verit animae. Unde [note: Victor Antiochenus. ] Victor Antiochenus dignissime expressit: Minimam virtutis ejus partem (hoc enim micae nomine significabatur) praestandam filiae sanctitatem arbitrata est. Ultimi divini Solis radii, qui de pedibus Seraphim, assistentium Deo, lumen suum emittunt, templum [note: Isai. 6. ] infinita claritate adimplent; et ea quae sub ipso erant replebant Templum, inquit Isaias propheta.

PROVERBIA.

[note: Modicum adjumentum tempestive datum, maximum fit. ] ADjumentum nullum est, quamvis modicum, et non magni admodum pretii, quod in tempore opportuno, et data occasione adhibitum, non possit utilissimum, et maximi ponderis esse: unde et proverbium natum: Capillus etiam unus: hoc est, secundum glossam meliorem, habet suam umbram: Sic et ea quae mala sunt, quamvis modica, ex vicinitate [note: §. Fin. de contrah. empt. Hesiodus. ] sua damnum semper inferunt. Parvus piscis est Remora et nihilominus ingens navigium retinendi vim habet. Saepe immensa mole, unico lapillo sustentatur, quae dudum subversa, et collapsa fuisset nisi hoc exiguo fulcimento retineretur. Sic et lex ad cujusque utilitatem definire novit, dum ait: Interest nobis bonum habere vicinum: sicut e contrario inquiebat Hesiodus: Detrimentum est malus vicinus.

Leo apud AEsopum, ex rumore, quamvis minimo, qui de caverna montis audiebatur, suspicionem mali concipit, arrectisque auribus intendit, nec prius desistit, donec ranam foras prodeuntem cernit, eandemque conculcat. Sicut et capra alibi contra lupum [note: Dragma napelli mortem infert. ] erigitur, tum cum in eminenti quadam fenestra securitatis locum invenit, quamvis de cratibus et viminibus maceria structa esset. Unicum napelli, herbae venenosae, dragma (quid minus dici potest) mortem infert: Epilepticus siquidem ungue alcis contactus fuerit, vitam saepe recuperat, unde et lemma ei vel inscriptio [note: In 2. sentent. c. 36. nu. 3. ] addita: et minima prosunt. Huic sensui allusit S. Isidorus: sicut paulatim, inquit, homo a minimis vitiis in maxima proruit, ita a modicis virtutibus, gradatim ad ea, quae sunt excelsa, contendit. In scribendo, titulus unicus, una litera, virgula et punctum unum dirimit, et penitus in confusionem redigit, et pervertit sensum. Unde et daemoniorum oracula plerumque his fallaciis referta, et consuta erant. In arte musices nota unica, croma, vel semicroma non positum loco suo harmoniam omnem contundit.

[note: Capillus servilis de homine vili dicebatur. ] Capillus seruilis: adagium erat olim deductum ab eo, quod mancipia ad cutem capitis usque radebantur (sicut supra meminimus) per quod gregarius et deplebe vilis homo, et morum pessimorum intelligebatur: de quibus cavendum esse sapienti innuebant, Similitudo haec adaequatissima est: servi enim per emptionem comparati, et mille modis ludibrio habiti, catenisque suis vincti, quantumcunque abnuerent, etiam vi ad serviendum adigebantur: sicque non immerito praesumebatur, eos cuncta cum livore, et indignatione agere, atque idcirco corde infideles fugam semper meditari. Affectus qui plerumque in nihili homines, et in animos abjectos cadit. Sic magnus Peripateticus noster inquit: servos negantes, ac contradicentes magis flagellamus. Et Juvenalis, qui ubique satyris suis refertus est, de lingua quoque mancipiorum non tacuit, dum ait:

Lingua mali pars pessima servi.

Cum vicissim servi, qui nulla coactione, sed spontaneo amore Patronis suis famulantur, juxta mentem [note: apud Stob. Ep. 47. ] Menandri, jucundissimus ususfructus, et pretiosissima sint possessio, quam consequi quis possit: non est ulla, inquit, possessio in vita juc undior, quam benevolum sibi servum adipisci. Ita et Seneca: servi sunt, homines sunt, imo contubernales, imo amici, imo conservi, si cogitaveris in utrosque tantundem licere fortunae.

Porro si quis forte vi quadam, aut per violentiam, aut per imperium ad agendum impulsus fuerit, ad quod prius nunquam animum applicuerat, nec genio [note: Capillis trahi. ] suo correspondeat, nec ad id respectu aliquo inductus, etiam nostro Italico loquendi modo, dicitur: Vi e


page 32, image: s032

stato tirato per i capelli: quod ex latino illo, ni fallor, mutuum accepimus: capillis trahere. Unde Homerus recenset, Palladem aperta vi traxisse Achillem comis suis, atque eum a praelio sevocasse. Sed violentia [note: Frustranea vis est, quae contra genium pugant. ] haec semper erit incassum: quamdiu genius hominis rapugnat. Flumina suapte natura in oceanum ferri non desistunt. Planetae, qui retrogradu cursu labuntur, tardissime pertingunt, paucissimumque iter perficiunt. Qui contra torrentem natando nititur, periculo sesubmersionis exponit.

Inter ea, quae a Romanis olim sapienter instituta sunt, schola illa fuit, quae universitatem quandam rerum in se habuit, ex quibus infantilis aetas, etiam sine sensu, id quod maxime conveniret indoli suae, amplecteretur, videlicet ad quod eam genius suus sponte sua, et violentia quadam dulci impelleret. Quantumcunque Achilles in muliebri vestimento lateat, cum ferrum apparuerit, necesse erit ut se prodat. Expressit illud Satyricus.

Naturam expellas furcā, tamen usque manebit.

Descripsit antiquitas geniorum multitudinem: intellexit enim varias esse humanorum cordium inclinationes. Et hoc fortasse fatum illud est, de quo Seneca, poetice loquendo, ait.

Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

[note: Ethicor. Cicero. ] Et Aristoteles: facilius est, inquit, consuetudinem mutare, quam naturam. Cicero quoque, dum Catonis dictum deduxit, sic inquit: Nihil est aliud naturae repugnari, quam gigantum more pugnare cum Diis. Itaque et eos qui certare cum violentia genii sui ausi fuerint, et capillis suis se trahi permiserint, eadem ruina, idem praecipitium manet.

De antiquo illo Hieroglyphico, quo ad demonstrandam occasionem, figura apparebat in fronte capillos gerens antrorsum involutos, cum hac Epigraphe:

Fronte capillata, post est occasio calva.

Tum vero etiam quod quandoque rei per capillos comprehendebantur, didicit Plautus (cujus comica dicta, cum tanto judicio, et sale prolata fuerunt, ut in legem postea transierint) didicit, inquam, adagium illud, crines capere: intelligi volens hoc ipsum, occasionem nempe negligendam non esse, cum se obtulerit. In hunc sensum ego quoque, dum mihi occasio quaedam prospere evenisset, forte aliquando descripsisse [note: Quantum intersit occasione uti in tempore suo. ] memini in Sapientibus Pindi, vel in poesi mea, quae praelo tradetur, cujus principium, ne tibi taedio sim, et ut majores tibi authoritates afferam, hic solum allaturus sum. Tale igitur exordium est Pindaricae cujusdam odae, quae triginta propemodum strophis composita est.

D' incomsumabil filo
Con falce armato il volatore edace,
Miete le vite, e dal funereo lampo
Non fia schermo, od asilo;
Pure al balen della notturna face,
Poute il mortal delle vicende in campo
Poute il mortal delle vicende in campo
Dare il piede a lo scampo,
E a l' apparir di folgorante albore
Render si curo, et serenarsi il Core.

Itaque in hac praesentis vitae nostrae navigatione hae Tyndareae stellae nobis observandae sunt: quae si obser vationem nostram fugerint, cum tranquilitate nostra, non solum omnem nobis certitudinem, sed pene dixerim, omnem spem boni nobis aufferent. Sic sensit [note: De amicis adulatoribus. ] magnus ille Moralista Plutarchus: Opportunitas non observata cum in omnibus quidem rebus ingens affert malum, tum maxime in admonendo detrahit virtutem. [note: Demosth. ] Declamabat Orator Demosthenes ad Olynthios tam improvidos, et incautos: Gravissimae sunt, inquiebat, et sapientissimae occasionum conciones, eaedemque perspicuae: nec sine pernicie negliguntur. Et paulo infra, ut reor, admirabiliter. Occasionis vox nihil aliud est, quam diligens temporis, et caeter arum circumstantiarum consider atio.

Cum praeterea capillus res tam minuta, tamque levis sit, ut detonsus ad quemvis etiam minimum aurae [note: Homines viles et plebei. ] motum, avolet, et dispareat, adagium illud resultavit: Homo pilo dignus; per quod indicari hominem de plebe, et humili loco natum, infimae sortis, voluerunt, quem nos Itali dixerimus: un huomo che non vale un capello. Tantum ergo homini interest, ut nullam aestimationis suae jacturam patiatur, et in statione sua immotum se conservet, ne a quopiam deturbetur.

Ut quisque et status, et conditionis suae memor sit, et ne forte in promiscua turba et faece hominum delitescat, Marcus Tullius admonuit: Si considerare volumus quae sit hominis excellentia, natura, dignitas; intelligemus quam sit turpe diffluere luxuria, et delicate, ac molliter vivere: quam honestum, parce, continenter, severe, sobrie. Ad hoc ipsum Paulus Apostolus Galatas suos adhortabatur: Qui stat, videat ne [note: Serm. de adventu Dom. ] cadat. Et S. Bernardus, alludendo ad animam, ita se expressit: Nobilem hospitem habet corpus, quem honorare debet. Vitium est quod deturpat, et abjectum reddit hominem, imo vero dignitatem illius tantopere in nihilum redigit, ut ipso luto deterius, omni [note: De tranquil. animi. ] vilipendio dignum efficiat, prout Moralista inquit: Serpunt vitia, et contactu nocent, et in proximum quemque transiliunt: Et Gregorius M. Sicut bonus odor ex virtute, ita malus ex vitio. Propter quod ex Suetonio Tiberius nominatus est: Senex hircinus, propter odiosissimas et nequissimas libidines ejus.

[note: Deludere quempiam. Delusi responsio. ] Ad irridendum, traducendum, et cavillandum hominem, hoc proverbiali dicterio uti solebant: Caput tondere. Sicut morionibus, et stolidis capilli omnes tonderi solent. Unde et is, qui in illusores hujuscemodi inciderat, et in promptu habebat, unde talionem redderet, sic ajebat: ne me tondeas. Hic se acuunt Diogenis dentes, Juvenalis Satyrae, Archilochi Jambi: Hic metaphoris, similitudini, attributioni, hypotyposi, hyperbolis, aequivocis, deceptionibus, et horum similibus locus est: Hic non solum parvis, sed ingentibus opus est forficibus, quas in cote sua Aristarchus acuerit. Ironiae figura hoc ferrum portare [note: Irisiones quam periculosae sint. ] in manibus suis pro more solet. Sed negari nequit exhinc plerumque violentas mortes oriri. Et saepe qui per jocum irrisor est, sine joco occiditur. Et repercussio illa: ne me tondeas, saepe eousque tonsuram violentam habet, ut sub ferro ipsa pellis patiatur: Unde pro cautela et moderamine alterum quoque vulgare axioma increvit: Non mottegiar che doglia, non scherzar sul vero. Hoc est: Noli quemquam irridere ut doleat, nec sit tibi jocus in iis, quae vera sunt. Hoc ipsum magnus Ethicus Plutarchus ad [note: Deutilitate cap. ab Inimicis. ] vivum expressit, dum ait: Nihil est pejus convicio, quod in Authorem recidit. Hae irrisiones, cum in personam, dignitate quadam eminentem inciderint, etiam ipsi plurimum nocuae sunt Reipublicae. Hoc sensit Demosthenes: Bonorum virorum, inquit, contemptus periculosus est Reipublicae. Ejusmodi jocosa improperia ā sapientibus magnopere vitio dantur, quippe quae nimium acerba sint, et sugillent. Hoc inter alios maxime Tullius exaggeravit, qui a Catilina, Verre, et aliis farinae ejusdem hominibus sic impetitus [note: Actio. in Venem. ] fuit: Habet, inquit, in se aculeum contumelia, quem pati prudentes ac boni viri difficillime possunt.

Inter alia, quae hominem nauci, et absque ratione


page 33, image: s033

insipidum demonstrent, non minimum illud est, iis se rebus et actionibus impendere, quae cum vanae sint, et ponderis nullius, nullum etiam terrarum orbi emolumentum, et commodum afferunt; unde et proverbium natum est: calvum hominem vellis. Insudes [note: Tentare id quod factu impossibile, quam vanum sit. ] quantum volueris, ut de calvi capite capillum evellas, operam perdis nec obtinebis id, quod ibi, non est. Convenit hoc, cum altera illo: lavare AEthiopem: quod vulgo inter Italos dicitur: lavar la testa al asino: caput asini lavare.

An quisquam, cui sensus integer est, et cerebri drachmam unam possidet, tam vecors sit, ut credat, infelices habitatores terrae Sennaar inter sulphures, et bitumina fabricare potuisse turrim, quae culmine suo ipsum coelum penetraret: opus erat noc volentibus etiam fundamentum in inferno usque collocare. Sed utrumque vanum erat, et factu impossibile: idcirco etiam in stultorum numero reputati sunt: haec vanitas in impossibilitate nixa a Mythologicis demonstrata fuit, dum fabulas de Icaro et Phaetonte confinxerunt. Grandis ille orator Tertullianus de hac [note: Lib. 4. ] stolida tementate nos avertere allaborat dum ait: Non tentanda, quae effici omnino non possunt: Ulpianus celeber ille Juris Consultus super hanc impossibilitatis materiam diligentissimum format aphorismum: [note: §. de aedil. edict. ] Mancipia quae rudia sunt, praesumuntur esse simpliciora, et ad ministeria multo aptiora: trita vero et veteriora [note: Ad Heliod. delaude vitae so litariae. Ingenium obtusum. ] difficile est reformare. Verum enim est, quod S. Hieronymus inquit: corpus assuet um tunicis, loricae onus non fert: caput opertum linteo, galeam recusat: mollem otio manum durus exasper at campus. Haec etiam referri ad ingenium obtusum et pinguis Minervae potest, cui characterem scientiae quis imprimere satagat: quod idem est ac velle asinum adigere, ut generosissimo equo in cursu suo par sit: Idem erit si praefatum ingenium ad impetrandam tam beatam scientiarum possessionem stimulaveris. Totum hoc ab Annulo [note: Annulus Poeta. ] Poeta refertur, cujus sensus in hoc potissimum cardine versatur:

[note: Impossibilitas ut detur capacitas ingenio duro Epist. 11. ] Indocile ingenium si pergas velle docere,
Infelix operam perdas, ut si quis asellum
In campum doceat parentem currere fraeno.

Seneca hoc confirmat: Nullā sapientiā natur alia corporis aut animi ponuntur vitia. Quidquid infixum et insitum est leviter, arte non fingitur.

De consuetudine illa, alienis se comare capillis, aut ficto capillitio caput suum operire, aut supposititiis [note: Falsa capillitia. Prodigus, qui propria sua dissipanto, nunc alienis expensis vivit. Idiota, qui alienos labores furatur. ] se cincinnis ornare, juxta mentem Doctorum, non inelegans ortum est proverbium Homo calvus, comatus. Quod de iis intelligendum, qui dissipata jam substantia sua propria, alienis vivere expensis gratissimum habent, aut mercedem et stipendium vitae aliunde emendicare. Quod etiam de iis dici poterit, qui cum nullam scientiarum possessionem habeant, nec de proprio penu quid proferre possint, aliorum doctrina, tanquam sua propria gloriari contendunt.

Quod fictitios hos capillos, eorumque abusum concernit, memini me in Ode quadam, ad quadraginta usque strophas extensa, precatum fuisse admodum reverendum Patrem Josephum Conturlam, Praedicatorem exquisitissimum inter Patres Societatis JESU, ut videlicet hoc furtivum vitium de pulpito detestari vellet. Ne taedium tibi parem mi Lector, et ut te authoritatibus majoris ponderis conservem, hic principium solum apponam. Reliquum tibi legere in promptu erit ex manipulo meo poetico, qui propediem, si Deo placitum fuerit, in lucem proditurus est.

Ne de i Genii inquieti
Mai deporra l' ambitione il fasto:
Onde l' Angel dibrama inalza il volo?
Tratti i coturni al suolo
Del senso lusinghier vinta al contrasto
In Lete mergera Rugion gli Abeti,
E sempre volgera torbido influsso,
Per cui triomfi a nostra etade il lusso?

Quantum ad eos, qui in alienis literis, ut ita dixerim; commeatum eunt, atque inde ex melioribus scriptoribus furto abripiunt, quae posthaec sibimetipsis approprient, sensata maxime reprehensio est Senecae contra [note: Epist. 33. ] Lucilium, qui centonem quendam coacervare et componere mente versabat, quem sic alloquitur: Viro captare flosculos turpe est, et fulciri notissimis, et paucissimis vocibus. Turpe est seni ex commentario sapere. Hoc Zeno dixit, hoc Cleanthes. Tu quid? quousque sub alio moveris? et paulo infra: praeterea qui alium sequitur nihil invenit, imo nec quaerit. Sic reprehendebatur Chrysippus, qui secum semper bajulum librorum habebat, prout refert Laertius, quem nemo nec verbum dicere, nisi aliunde ex textu quodam mutuatum credidit, unde et Bibliotheca titulari meruit. Sed quid obsecro de me, mi Lector, dicturus es hic, quod in hunc modum ratiocinari volui? Ad tuum ego tribunal hic, non ad aliud, recurro, te judicem statuens, an alia loquendi forma vel uti possim, vel me uti oporteat, cum mihi propositum sit formare et instituere dogmaticum hominem? Non est hic mihi argumentis Metaphysicis, aut verbalibus sed praeceptis, de thecauro meliorum Authorum desumptis utendum: unde dixerim adagium contra eos loqui, qui sicut Corvus AEsopi se alienis vestire plumis non erubescunt: dixerim inquam id, quod alibi jam memoravi.

Che se languido, e imbelle il volo fia,
Pur m'inalza dal suoi la penna mia.

Maxime interim detestabile est, dissipare Patrimonium suum proprium, ut deinceps necesse sit se aliena [note: Prodigalitas vitiosa. ] sustentare substantia. Sumptuositas incontinentiae pars est, inquit Stobeus. Cadunt hi in condemnationem vel censuram infelicissimam Plutarchi: Qui quod habebat consumpsit in quae non oportebat, quae non passidet si contingat, non utetur in quae oportebat. Vitium ex diametro contrarium nimiae tenacitati: quae utraque, alterum quidem prodigalitate, alterum nimio habendi desiderio, ad utrumque finem tendentia, cum violenta sint, diuturna esse non possunt.

MORALIA.

ORnamentum cincinnorum, qui in fronte terminum suum habent, aut per utraque capitis tempora, quasi quoddam pluviale stillicidium defluut, et cirris suis sese invicem tanquam annullis innectendo, crispata forma secus maxillas, per devexa colli dilabuntur, ut deformitatem illam, quam occipitio natura dispertiit, emendare possint: Hi itaque cincinni quantum quidem coronam majestate plenam repraesentant, in fronte crispi, juventutem significant: quantum autem de cervice descendunt et per collum labuntur, senectutem indicant: et quod fiducia nostra nobis nec in robore virium, nec in aetatis vigore collacanda sit: et sic nec a sinistro quopiam rerum eventu, nec a morte improvisa omnino praeoccupari possimus. Hi flores vitam habent ephemerem, nec diei unius spatium duratione sua excedunt. Sic manus ille Hypponensis Episcopus Augustinus sensit: Hodie videas adolescente~ pubescentis aetatis nitore florentem, crastina die occurret tibi totus facie et ore mutatus. Et de flora Isaias propheta: Et erit flos decidens gloriae ejus, qui erat in vertice collis pingvium.

[note: Arbor Nabuchod. Dan. 7. ] Decora erat utique planta vel arbor a Rege Nabuchodonsor per somnium visa, truncus ejus robustissimus, fastigium sublime, frondosi rami, luxurians pampinis suis: et ecce per solam coelestis agricolae vocem: succidite illam, ut quid terram occupat; evellitur, eradicatur, ad pedem usque amputatur,


page 34, image: s034

et esca datur infernalibus flammis. Sic non raro etiam inter plausus, et jocosa mundi, imo et Cypriae Veneris gaudia et voluptates, honor Veneris Libitinae ingruit, et finem locat deliciis? Marcus Tullius [note: Philip. 1. ] hoc declamat: Quis est, quamvis sit adolescens, qui exploratum habeat se victurum ad vesperam? Et Venusina [note: 3. Carm. ] Lyra ut nunquam non alias bene, sic optime hic:

Singula de nobis anni praedantur euntes,
Eripuźre jocos, venerem, convivia, lndos.
Diversos diversa juvant.

Capilli qui frontem occupant, non procul sunt ab [note: Capilli de exhalationibus fumosis producuntur. ] occipitio. Observandum est, capillos ab exhalationibus fumosis produci, unde et quantum exhalatio haec copiosior erit, tanto major quoque capillorum erit productio; deficientibus illis, deficient hi. Sic et capiti humano attribuitur animus, qui cogitata nostra producit; prout ille constitutus fuerit, sic et cogitationum, tanquam crinium constitutio erit, (in crinibus virtuos opera intellige:) Prout igitur vanum et vitiosum est, comam vanitatis nutrire, ita necessarium est, et consultum, hos virtutum, et bonorum operum capillos alere, utpote sine quibus animus noster tanquam calvus, et destitutus omni ornamento actionum laudabilium, et rectitudine affectuum [note: Cogitationes bonas nutrire oportet. Ep. 2. ] erit. Ut hos crines alamus, et has cogitationes nutriamus, Magnus Moralista nos docet, dum ait: aliquid quotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus caeteras pestes: et cum multa percurreris, unum excerpe quod in illo die concoquas. Hi capilli, hae videlicet cogitationes nostrae, purgatissimum Divinitatis oculum non latent, itaque et ore suo proprio Salvator, prout supra memoratum est, inquit: Vestri capilli capitis omnes numerati sunt.

Sicut de humoris alimentalis frigiditate canities producitur, quae facultatem concoctricem jam infirmatam [note: Senectus plena sensu. ] esse demonstrat, unde et senectus ingravescit: sic et illa aetas nos sensim instruit, compositum nostrum exuere et spoliare affectibus terrenis, et cogitata nostra ad patriam illam, unde orti sumus, elevare. Quem sensum Salomon elegantissime prosecutus est dum ait: Cani sunt sensus hominis, et aetas [note: Timor Dei quantum prosit. ] senectutis vita immaculata. Et quia frigus contrahit spiritus, dicendum erit, tum cum divini timoris gelu in nobis dominatur, nos comam candidam portare, hoc est candorem intemeratum bonorum morum, et puritatem vitae. Felix frigus, beatus timor, per quem anima decoro, et candido innocentiae vestimento ornata iucedit, candidissimos gerens illibatorum affectuum capillos. Et Plato hoc noverat, qui [note: De Sanct. 19. Mor. ] ait: Vbi timor, ibi pudor: sed ad rem magis accommode S. Gregorius: Qui timere se Deum cognoscit, se sapientiam Dei habere intelligit. Idem alibi: [note: Homil. 16. in Evang. ] Timendum est judicium divinum, ne timeatur. Propter quod propheta regius: Beatus vir, qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. S. Bernardus, etiam si hic timor servilis sit, non eum rejiciendum esse docet, eo quod quasi viam sternat ad salutem: [note: Serm. 7. ] unde ajebat: Timor servilis bonus est, et utilis, licet imperfectus, et insufficiens. Hinc et Senatores caelestes, cum primum agnus ille sacrosanctus apparet, ex debito respectu et reverentia, prout S. Joannes [note: Apocalyps. 5. ] ait: Mittebant coronas suas ante thronum Dei. Prosternuntur, et in faciem procidunt, et Moyses, et Daniel, et Prophetae omnes ante conspectum Altissimi: et cum magnificentia ejus adimplevit templum, Sacerdotes Dei pavefacti, intra hujuscemodi sacra penetralia [note: Paralipom. 7. ] comparere non audebant. Sed et majestas Domini implevit templum, ita ut non possent Sacerdotes ingredi templum Domini. O si saperent et intelligerent hi, qui cum tanta irreverentia etiam intra domesticos parietes divinam majestatem offendunt! Bona frigiditas: optima canities, candor innocentiae, crines ni vei, reverentia, et timor filialis erga Altissimum.

MYSTICA.

[note: Desecuritate conscientia. ] RIchardus de S. Victore vult per capillos significari Christum posse, tanquam verbum a patre procedens, sicut comae derivantur a capite. Sicut capilli Samsonis, in quibus nervum fortitudinis suae [note: De Spiritu Sanct. Proloq. Virtus Spiritus Sancti in Christo. 16. 8. 14. 5. Angeli De essentia divin, in Apocalyp. In psal. 18. In Cant. 4. Doctores Populi. Neophyti, Fideles, Humilitas Mariae. In num. hom. 1. 10. 12. ] positum habebat, juxta mentem S. Ambrosii, virtutem diviniatis Christi praenotabant, aut vero Spiritus Sancti: aut vero sacrum velum templi a Judaeis vilipensum, sicut in libro Judicum, Ezechiele, Daniele, et S. Matthaeo. Vult S. Augustinus, et Rupertus Abbas, capillos lanae candidissimae a propheta Daniele visos, prout supra memoravimus figuram Angelorum esse, et virtutum, quae ab illis proveniunt. Porro cum in variis Sacri Cantici locis capillorum mentio fiat, juxta Ambrosium et Gregorium, in mystico intellectu aut Doctores sacri significantur, aut vero populi, qui pro ornamento Ecclesiae serviunt, sicut crines capiti. Cumque hi in canitiem degenera verint, his Catechumenos intelligi posse, et Neophytos, qui de baptismo candidi et puri revertuntur. Quomodo cincinni tepidos in servitio divino, laxosque fideles. Unus autem ille inter capillos sponsae, de quo sponsus in Cantico meminit, se amore illius captum esse, juxta mentem Origenis, humilitatem gloriosissime Virginis figurat, quae semper subdita, nec unquam ad nutum divinae voluntatis exequendum vel minimum fecit obstaculum.

Per capillos numeratos (de quibus, prout supra [note: 5. Matth. Res, quas conservare praecipimur. For. Spirit, In Ioan. Tract. 57. Peccatores. ] jam dictum est, in S. Luca, et Matthaeo fit mentio) secundum sententiam Hilarii virtutes animae exprimuntur, omniaque ea, quae servare praecipimur. Comae tinctae, quas sponsae adjungit Scriptura in Cantico, Eucherius, et Augustinus docent, quod Martyres denotent, aspersos et intinctos sanguine. Porro quod capilli guttis nocturnis humidi recensentur, secundum praefatorum authorum sententiam peccatores indicantur, qui forinsecus rore Sacramentorum, et sanguinis Christi asperguntur, sed qui intro non [note: Orationes. ] pertingit. Juxta S. Hieronymum, et Rupertum, prolixae comae, quae deorsum versus per humeros copiose sparguntur, significare poterunt, continuas, longas, et indefessas orationes, quae ad Deum ascendunt, sicut [note: In Isai. 3. In Cant. hom. 5. ] in Isaiae capite tertio. Ordinaria glossa inquit, comam arborum significare multitudinem operum, vel bonorum, vel e contra malorum: et (sicut in Historia Job narratur) aspectum quendam multitudinis [note: In Iob. 14. ] fidelium praesefert qui in Christum, post gloriosam resurrectionem ejus crediderunt.

[note: Capilli indicium roboris, et ornamentum pulchritudinis. Pars rasa quasi destituta et mortua. In Ezech. ] Capuli aut crispi, aut longi, qui intorti descendunt (ad similitudinem decorae cornicis, in pulchro Quadro) p[?]r genas, et per totam vultus superficiem, optimum juventutis, et robustae virilitatis indicium praebent: prout etiam pulchritudini et venustati, quae radius quidam divinitatis esse videtur, complementum et ornamentum suum addunt: siquidem hi rasi et detonsi fuerint, nuditatem quandam infelicem et deformem discooperiunt, qua fit ut quaeque capitis pars decore suo destituta, quasi extenuata, et mortua appareat. De hoc materiali S. Hieronymus statum Hierosolymae tam felicem quam infelicem exponit, tum cum ei gratia divina praesto esset, eam decoratam comis suis, cum recessisset calvam appellans. Mira res, quod ad populi hujus tutelam non [note: Gratiae factae Israeliticae genti. ] solum quae magna sunt, sed etiam minima militarunt, imo minora his, culices, et muscae, et ranae. Pugnarunt pro his elementa, aquae maris divisae sunt,


page 35, image: s035

arida saxa profluviis aquarum humectata sunt, illuxerunt rubeta incendio flammarum incombusta: caelum pyramide ignita, et columna nubis succurrit: firmamentum illis caeleste manna irroravit: stetit sol in cursu suo: stellae retrorsum abierunt: et ipsa Majestas et omnipotentia divina ad eos saepe descendit: nunc autem gens illa profligata, exul, egens, [note: Miseriae praefatae nationis. ] calamitosa, pannosa, lucris suis inhians, non nisi mendaciis, fraude et dolo vitam suam sustentat. Gens semimortua, dum a vita sua, a Deo suo aliena est: Et haec ejus dispersio (sic praefatus author commentando prosequitur) in ea capillorum parte exprimitur, quae in summitate pallii ligatur (prout in Ezechiele quinto capite habetur) supra quam vastatrix flamma, et ignis omnia devorans casurus sit.

Docent Hesychius, S. Ambrosius, S. Hieronymus, [note: Levit. 14. serm. 65. pro SS. ] pilis qui in superciliis sunt, figurari posse contemplationes Praelatorum, et magnorum Dei ministrorum, qui in sublimitate meritorum, et gratiarum divinarum consistunt, et radicantur: figurant etiam cogitationes elevatas, et divinas. Quandoquidem etiam capilli pro ornamento faciei sunt, sed de utraque vultus parte dependent, novas rursum expositiones [note: Levit. 13. 2. Moral. ] Hesychius, et. Gregorius formant, dum per hos intelligi volunt certamina doctrinae sacrae, et moralitatis. Quamvis S. Gregorius, intendens ad hoc, quod facili negotio capilli de capite decidant, in his ea cogitata intelligat, quae facile dissipantur et dispereunt: propter quod et illic in Ezechiele praeceptum est ne radantur, nec tondeantur de Sacerdotum capite: indicando cum quanto zelo, cum quanta cautela [note: 5. Cantic. de contemptu mundi. ] iis memoria et cogitatio rerum sacrarum observanda sit.

Proinde cum capilli totius corporis pars essentialis nominari non possint, sed pars integrans hominis (superfluitas [note: Capilli denotant bona temporalia. ] enim sunt, quae de corporum humoribus evaporat) Augustinus et Rupertus in iis bona haec terrestria et transitoria intelligunt: atque idcirco quod comae capitis nostri quasi nobis connaturales non sunt, ita et illa bona in eodem gradu statuenda sint: nihilominus sicut pili non omnino radendi, sed quod supervacaneum tollendum est, ita et de possessionibus terrenis quod superabundat abscindendum, ne sicut crines praelongi impedimento esse possint. Id quod S. Augustinus tum potissimum, cum de S. Magdalena, et ejusdem actione scriptura meminit, sic [note: Tract. 50. in Ioan. Hom. 33. in Evang. ] exponit: dicitur autem de ea: capillis pedes Domini tergebat, undeille: Capillis terge: si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti. Et S. Gregorius in eundem sensum: Capillis ergo pedes Domini tergimus, quando sanctis ejus, quibus ex charitate [note: Cappilli dignitates temporales 9. 13. 2. 7. 1. 1. De securit. Conscient. 2. Paeda. 8. Capilli sparsi absolutio peccatorum. ] compatimur; etiam ex his, quae nobis superfluunt, miseremur. His etiam dignitates, et honores temporales praesignantur, sicut recensetur in Esdra, Judith, S. Joanne, Luca, ad Corinthios. Capilli prolixi, sicut in Daniele habetur, secundum quod ait Richardus a S. Victore, et Clemens Alexandrinus, profunda et acuta consilia in typo ferunt. Considerando deinde Mariam Magdalenam, perfusam lacrymis, et dissolutis crinibus, et incultis se ad pedes Domini prosternentem, dum per humeros ei comae defluunt, dixerunt praefati, signum esse, quantocyus hanc formosam poenitentem laquies, et nodis peccati solutam iri, omnique illo superfluo fastu spoliandam, non minus er ab omni errore, et contractis maculis solvendam.

Per oblationem pilorum, quae per mandatum Domini [note: Lev. 14. Lev. 8. ] in libro Levitici, supra altare fiebat, Origines et Hesychius peccatum jam mortificatum, et ab anima jam separatum figurārunt, dum illa priori sedi salutis suae restituitur: sacrificium hoc altissimo acceptabile est. Per pilosum Esau, et hirsutum, nec illa divinae gratiae abundantia dotatum, qua fuit [note: 5. Exod hom. 13. Esau pilosus divitiarum cupidus. Frons capillis tecta ignorantiam notat. ] Jacob frater illius, S. Gregorius hominem impium et bonis temporalibus superabundantem, et qui quotidie ditari satagat, significari posse scripsit.

Capilli qui nimia sui copia frontem occupant, prout sentit. S. Clemens Alexandrinus, ignorantiam denotant, quae rationem obfuscat, et quasi velo quodam operit, ut rerum veritatem discernere, et sano judicio ponderare nequeat. Usus, in lege Mosaica, inter Israelitas viguit, mulieribus captis in praelio in testimonium captivitatis, et servitutis, omne capillitium tondere: commentantur Origenes et Hieronymus, [note: In Exech. 24. 5 In Apocal. ] id significare, viros doctos et novitatis industrios, non tam facile gentilium doctrinis persuaderi, et allectari debere, ut non ea, quae superflua illic [note: Inutilia resecanda. ] repererint, et inutilia, vel vana rescindant: non secus ac in oratione, et concionibus, omni ornamento, et luxurie verborum ad rem non faciente abstinendum.

Prudenter admodum ponderat glossa colores capillorum, [note: Capillorum colores significant infidelitatem et idololatriam. ] docens flavos denotare omne id, quod ad ritus, et consuetudines infidelium pertinet, et a vero sanae fidei colore abscedit, et alienat. De tali colore mentio fit in Levitici 13. capite. Nigri vero fumum idololatriae repraesentant, qui per caminum inferni levatur: itaque et horum in memorato loco scriptura meminit: idem dicitur de coma rasa, et in formam coronae tonsa, de qua in Levitico cap. 19. Per varietatem capillorum, quam alii ascendere, alii de fronte descendere demonstrant, variae haeresum species intelliguntur: hinc etiam resipiscentia, et lapsorum restauratio colligitur. Per occipitium rasum, scapulas denudatas, et pilis suis orbatas, occasionem nos Hieronymus sumere docet, ut Baby loniorum exercitum inde concipiamus, qui victus, et in obsidione Tyri depressus, necesse habebat in dorso suo et saxa, et ligna, et ejusmodi onera portare, unde in signum mancipatus, hac tonsurae forma incedebant.

PRODIGIA.

OLaus magnus tabulis suis piscem annumerat, [note: Piscis cum humano capite capillato. ] qui cuique observatori perfectissimam humani capitis formam repraesentabat: nisi quod ab oculis sumendo initium, per omnes corporis partes quatuor decim pinnas, vel radios mobiles protendebat, quibus mergebatur in mare, et rursum emergebat: et, (id quod observatu dignissimum) praelonga et spississima coma dotatus, imo et decoratus erat: quae itidem sparsa nonnunquam, nonnunquam vero collecta, pulcherrimum spectaculum cernentibus praebebat. Monstruosa omnino, et praeter ordinem naturae haec figura fuit, cumque talis esset subito disperiit, et disparuit.

Admonemur his ut in iis rebus, quae durationem subitaneam habent, quae brevi temporis intervallo accedunt, et rursum recedunt fiduciam nullam collocemus: hoc ipsum etiam, veraci plectro suo cecinit, [note: Poesiae. Praesumptio nimia est iis rebus fidere, quae incertae sunt in iisque spem suam collocare. Lib. 3. ] posthaec experientia sua propria edoctus Commendator Testius:

Equanto fu presta al venir, cotanto
Sollecita al partir sara fortuna:
Seren di corte in un momento imbruna:
E chi ride il matin, lasera e in pianto.

Incautum est magnas res, eisdem casibus, eisdem tempestatibus subdere, dicebat Plinius junior. Sub ipsa praecipitii extremitate sumus, et idcirco: nemo tutus est, quipericulo se subdidit, inquit S. Cyprianus. Cum mare tranquillum est, absit ut infido huic elemento quis se, sine necessariis ad sustinendam tempestatem instrumentis et utensilibus comittat.



page 36, image: s036

Ut porro fructus campo meo non desint, et ex [note: Cometae comatae vel crinitae stellae. ] omni adeo mundi parte nobis non deesse possit occasio, qua necessitati internae vitae nostrae succurratur, hic ubi prodigiorum, et comarum fit mentio, errorem utique me commissurum arbitrarer, siquidem materiem Stellarum quas Cometas dicimus, et quae nomen Comatarum, vel crinitarum sibi adsciverunt, silentio praeterierim. Sed hic nihilominus mihi scopum non statuero, de hac materia cum rationibus philosophicis et Meteorologicis perquirere, in quibus expertissimi philosophorum jam ante me profundissime desudarunt: Id solum dixero, quod haec meteora humano generi infausta quaevis, et male prospera praesagiunt, et virgae sint in manu Dei ad nos castigandos extentae: unde nos ad emendandum stimulari oporteat: ejus inquam, rei particularitatibus tantisper immorabor. Itaque naturales philosophi, et inter eos praesertim Stagirita noster memoriae [note: In meteor. ] prodiderunt, de his terris nostris, de substantia nimirum terrestri et aquatica, nasci, elevari, et nutriri binos halitus: quorum alter, quem vaporem nominant, de humidis tetrae partibus emergit: alter, qui exhalatio dicitur, et levior subtiliorque priori est, de aridis terrae partibus ortum sumit, et in altum exurgit: Ille in regione aetis, utpote qui gravior, et humidior est, serpendo, inferiora loca possidet: alter vero constans ex partibus calidioribus, et subtilioribus, plenus activitate, et spiritualitate, non solum regionem aeris secundam, sed et tertiam evadit, et super eam extollitur, et elevatur. Atque hic est, qui nomen foci adeptus est, et primum locum subtus sphaeras omnes occupat. Pars quae se infra hanc ignitam recipit, de ejusdem quidem natura participat, sed quandoquidem humiditati nonnulli colligatur, activitatem tantam non habet, nec cum tanta celeritate extollitur, Elementumque aereum appellatur. Haec igitur, cum materia ad combustionem sit disposita, ad quemvis levem motum, ad omnem favillam salientem, tanquam Salnitrum praeparatum, vel pulvis pyreus, ignem momento concipit, et in flammam convertitur: sicut fieri in face videmus, quae quamvis extincta, sed fumigans adhuc fuerit, siquidem fumus ille ad lucernam quandam accesserit, continuo reaccenditur. Non secus et spiritus ille calidus a terra, ejusdemque aridis partibus elevatus, cum ad sphaeram illi destinatam ascenderit, incalescit, inflammatur, et in focum succenditur.

Haec igitur chasmata, aut Hypocaumata cum motu circulari accenduntur, has varias formant figuras: trabes nimirum ignitas, Dracones volantes, Capras salientes, Cometas et comatos, et crinitos, et cornutos, et barbatos, qui vel in formam gladii, vel umbonis figurantur. Hinc etiam aves, quadrupedia, pisces stellati, homines, aliaque insuper signa quotidianis propemodum vicissitudinibus apparuerunt, de quibus etiam Poetae, et Astronomi libros impleverunt, et divisiones plurimas fecerunt. Hinc [note: 1. Pharsal. ] Lucanus.

Ignota obscurae viderunt sidera noctes,
Ardentemque polum flammis, caeloque volantes
Obliquas per inane faces, crinemque timendi
Sideris, et terris mutantem regna Cometen.

Nascitur varietas haec de vapore inflammato, qui pro situs diversitate vel longitudinem, vel largitatem majorem recipit: Quod si flamma in latitudinem distenditur, [note: Campus, Ara, ] Campus appellatur: Si in modum fumi collecta, Ara nominatur, in hac etenim figura antiquitus in altaribus foci fiebant. Cum in longitudinem [note: Trabs. ] porrecta fuerit, majorem latitudine trabis similitudinem [note: Hasta. ] habet. Si in subtile erecta, et in acumen terminata fuerit, hastae ardentis nomen sortitur. Cum vero accensiones hae concatenatae non sunt, sed disparatae videntur, praeter quod radiatae linguae nominantur, etiam caprarum saltantium nomen habent. Cometae nihilominus siccioris, et calidioris naturae sunt: et hinc eandem aeris temperiem denotant. Componuntur de exhalatione, aut Hypocaumate agitato in aere cum motu circulari, et hinc non omni ex parte accenso, sed in illa jam disposita et consueta ad recipiendum focum, vicinas partes paulatim ad hoc ipsum disponente.

His rebus tali modo dispositis, quidam Cometarum originem ad caeli vim quandam ignitam referunt: quos etiam nobilis Bonardus Commentator supra Adriaticum caecum, influxus ferales Saturni, vel Martis nominat: unde de his stellis praedictae exhalationes procedunt. Quod autem tempore tanto perdurant, id fieri ajunt ob vaporum abundantiam, qui quotidie ad nutrimentum illius, vel pabulum conscendunt: hancque causam materialem vocant: propter quod Cometa dici debet, non aliud esse quam exhalatio successive inflammata, et accensa. Hinc fit, quod cum talis exhalatio crinibus, et cincinnis stellam quandam circumdederit, comata, vel barbata appellatur. Democritus et Anaxagoras opinari sunt, quinque caeteros planetas, dempto Sole, et Luna, eos esse, qui Cometas generent, et producant, hosque variis invicem dispositionibus, varioque occursu sibi conformi accendi, et contingi, atque ita crines, comasque formare. De his fusius videantur, Cornelius Gemma, et Albertus Magnus.

Quod praesagia concernit, doctissimi viri hactenus indagarunt, nec videre potuerunt, cur haec phenomena [note: Influxus Cometarum promiscue super omnes fieri. ] maleficis influxionibus suis non aeque promiscuam plebem, quem Principes populi tangant: nisi forte, quod hi complexione quadam teneriori, et subtiliori dotati, atque ideo huic Asterismo, vel influxui infortunato magis subjecti sint. Si defectus hic (inquiunt) vel causa de exhalationibus primordium suum tenet, cum hae quaqua versum de vaporibus terrae in universum leventur, quid vetat, quin universaliter quoque, et aequaliter terram feriant? Si ex stellarum concursu Cometarum gyrus formatur, aeque supra quodque tugurium, quam supra Regum palatia resplendent, et influxionem suam conducunt: cum hae mundi inferioris facies, secundum mentem Aristotelis, faciei superiori caelorum subjecta sit. Proinde si de causis naturalibus (inquiunt alii) dependere dixerimus, cur locum habeant in iis influxionibus, quae supernaturales sunt, et proinde futura praesagiant, mortes, bella, caritatem, famem, et ejusmodi alia. Nec enim causa esse possunt, nec effectus, nec signum: non operantur ut causa efficiens: [note: Non influunt ullo modo. ] nec formam, nec finem habent: nequeunt considerari ut signa, nec enim proportio signi ulla est, ad id quod signatur. Si praefatos influxus a memoratis stellis provenire dixerimus, a Jove, inquam, et Venere, planetis omnino beneficis, utquid sinistra et adversa influunt? Demus autem id fieri, cum oppositionibus tamen, et quadratis, etiam trina, et sextilia portant. [note: In libro de Conjunctionibus. ] Albumazar scriptum reliquit, dictos cometas nullatenus dependere a stellis aut astris, nec iisdem colligari, cum etiam in signa terrea et aerea sint.

Restat ut dicamus, huic praecedenti doctrinae, esse qui se opponant, referendo inprimis: quod non negent cometam super omnes omnino in universum influere: mortem nihilominus personarum illustrium, et potentium, utpote quae plurium in se intentos habent oculos, diistnctius, et cum majori admiratione


page 37, image: s037

considerari. Verum est dependere Cometas a causis naturalibus, absque ulla relatione, et causa mortis: cum nihilominus potissimum in signo Martis et Saturni situati sint, in signis inquam, utroque violento, non possunt nisi cum praedictionibus consimilibus influere: Stellae enim praedictae ejusmodi commotionibus dominium suum exercent; et cometae, si non causae signa nihilo secius dixerimus: his enim maleficis correlativa sunt, pestilentiae, bella, fames, hostilitas, dissensiones, et hujusmodi alia, quae de siccitate et calore proveniunt. Haec igitur gentium animos ferocire faciunt, et pectoribus praeliandi ardorem suggerunt. Hinc inter alios Carolus Magnus de sua morte metuisse legitur, tum, cum apparuit cometes: quem tamen Eginardus Philosophus, quasi reprehendit, et correxit, illud Jeremiae citans: Nolite timere a signis caeli, quae timent gentes: Sed sapientissimus ille monarcha dictum [note: Ex theatro vitae humanae. 1. C. pag. 309. ] hoc responso prudenti retudit: Non metuo, inquit, signa, sed signorum opificem Deum, eumque ob id veneror, quod lacessitus hominum sceleribus Reges et populos hac ratione praemonet, priusquam feriat, ut ad poenitentiam ratione praemonet, priusquam feriat, ut ad poenitentiam eos provocet. Sic in loco quodam Pontanus ait:

... dirum mortalibus omen
Spargens sanguineos, flammato vertice, crines;
Ille quidem morbosque ferens, inopinaque bella.

Et alibi.

[note: De meteor. ] Illi etiam bellique motus, feraque arma minantur
Magnorum, et clades popularum, et funera Regum;
Et dirus quatit in terras jacuta aspra cometes.

Et ante hunc Virgilius:

[note: AEneid. 10. ] Non secus ac liquida si quando nocte cometae
Sanguinei lugubre rubent, aut syrius ardor;
Illa sitim, morbosque ferunt mortalibus aegris,
Nascitur, et laevo contristat lumine caelum.

Nec minus his eleganter Sillius Italus.

Crine ut flammifero terret fera regna cometes,
Sanguineum spargens ignem: vomit atra rubente
Fax caelo radios; et saeva luce coruscum
Scintillat sidus, terrasque extrema minatur.

Fateor hic benevole lector, me in comparatione materiarum, quas jam tractavimus, plus aequo fortasse in hac prolixum fuisse: Sed ipse videris, o amicissime, si Laconica brevitate quadam, aut simplici narratione possibile est in scholas Philosophorum introire, quibus mos est in altercationibus suis finem nullum invenire: unde et in campos, et in stoas, et in longissimas deambulationes, quae in porticis fiebant, et in Peripatum ducebantur. Imo vero convenientius erit te precari, ut siquidem minus dixerim, quam res postulabat, conniventer indulgeas, id factum ratus, ne te longius distinerem. Ut igitur ratiocinationem hac de prodigiis ad finem suum perducam: cum ipsorum adeo gentilium exhortamento concludam: quod sicut altissimus in signum pacis per firmamentum caeli expandere solet, diversitate colorum suorum decoratam, et insignitam Iridem suam, sic in signum irae DEI, prout Imperator supra memoratus [note: Quod divinis admonitionibus auris praebenda sit. ] sentiebat, apparere Cometas. Obstinata durities, et arrogantia hominum est, quod his signis nec intendant, nec commoveantur: quae cum spreta fuerint, culpam adaugent et castigationem divinam ultro provocant. Magna DEI miseratio, inquit. S. Chrysostomus: Minatur saepe Dominus, non ut opere compleat minas, sed ut caveatis vobis, ne ad opus perducat.

Loquitur Deus ad Regem Jeroboam scisso altari: ad Regem Baltasar cum inscriptione characterum super parietem: ad Saulem cum scissione pallii: ad Nabuchodonosor, in similitudine petrae de monte scissae, et statuam illam eximiam conterentis: quid ultra? Ad Pharaonem, non rebus talibus, quae magnificentiam habent, sed lingua culicum, muscarum, et ranarum. Ah perditio infelix! Ploravit super duritiem hanc, quod videlicet emendationem vitae suae adsalutem recuperandam non institueret, ploravit, inquam, [note: Luc. 19. ] salvator animarum nostrarum supra Jerusalem, devastandam ferro et igne, et desolandam praedicens: Eo quod non cognoverit tempus visitationis suae. Amantissimus ille Pater sic inquiebat: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallinae congregant pullos suos sub alas, et noluisti? Hanc [note: Serm. 4. de Dom. advent. ] quoque proterviam arrogantiae nostrae deploravit, sanctus Valentiae Archi - Episcopus Thomas de Villa nova his verbis: Quot bella! quod flagella! quot infortunia! Non est qui redeat, non est qui poeniteat. Insensibiles sumus: et quo amplius percutimur, amplius desipimus. Ut ne caput nostrum insaniat, capilli crinitarum stellarum nos docent.

SIGNATURAE.

[note: Natura in similitudinem Pictoris constitutionem humani corporis depingit. ] NAtura, utpote mater universitatis, amicissima homini, tanquam principali composito suo, in similitudinem periti pictoris, in tabtua vel tela, aeris, terrae, arborum, et plantarum, depingere facturam hominis, eandemque ad vivum exprimere cum compositionibus et figuris ejus gaudet. Hinc tam longos, tam crispos, subtiles et varios dependere videmus musci odoratissimi crines, qui inviscerantur, et suspensi sunt in magnis arborum truncis, et pini, et populi, et cedri, et ulmi: quos novo quodam apparatu vestimenti [note: Muscus. ] alioquin neglectos, discissos, ex omni parte nodosos, et deformes adornant. Ipsa adeo arbusta, quae in medio rapidorum fluminum prodeunt, videntur delectari capillitio suo. Quin et alga ipsa in arenis sterilibus orta, et aquis ut plurimum deficiens, videtur Najadum aliquam ad se vestiendam habere, quae videlicet eam comis talibus induat, ut defectus nodosus, et nuditas abortus ejus tegatur. Secum fert odorem tanto magis pretiosum et aestimabilem, quanto magis ei naturalis est, ad differentiam capillorum humanorum, quorum suaveolentia tanto magis vilipendenda, quod emendicatis odoribus delibuti et unguentati sunt. Unde et muscus de Regionibus Tumbasci et Sinae ad nos translatus est, aut de vesicis animalium sectus, quae nardo, aliisque odoriferis herbis pascuntur. Cum nomine musci, etiam qualitates quasdam, odoriferas, et salubres nobis subministrat. Sic herbae quaedam comatae, in palustribus et aquaticis locis nascentes, cum symbolicam quandam paritatem cum musco habere videantur, qualitates ejusdem sibi assumunt, adjuvando capillos, ut producantur, excrescant, decoctis nimirum, et oleis suis, et extractis. Tapsia quae nomen ad Insula Tapsomutuata est, ubi primum inventa, et cognita fuit, in fronde sua humanorum capillorum aemulatrix est. Propter quod et Medici, et Simplicistae omnes concludunt, eam in Alopexia potentissimum remedium esse, ad hoc, ut rursum novi producantur capilli, qui defluxerant, et novis augmentis redintegrentur. Eundem effectum producunt, juxta mentem Apuleji, adiantum, tricomane, et polyricum, quae tamen omnia sub specie Capilli Veneris a Dioscoride memorati comprehenduntur; et sicut diversimode operantur, ita etiam varia sortiuntur nomina, de quibus tamen muscus supradictus non excluditur, qui [note: Brio unde derivetur. ] generaliter Italico Idiomate Brio vocatur: quod nomen fortasse propter diversitatem, qua aut crispantur, aut depluunt, aut saliunt, aut ascendunt, crinibus


page 38, image: s038

humanis assignantur. Sic enim vero inanimatum extractum quoddam, rejectamentum quandoque algae, legem dat, et nomenclaturam hominis composito: praeter haec et Sphagnum, et Splachnum, et et Hypnum appellatur. In quibusdam sylvis, eousque arbores onerat, ut plus umbrae jaciat, quam arbor foliis et frondibus suis.

Osvvaldus Crollius non indocte autumat lanuginem cydoneorum, quasi crinem quendam capitis, et vultus hujus inaequalis, in decoctionem reductam, potentissimam esse, ad restaurandum caput decalvatum per morbum meretricium, et venereum, dicamus verius, quam Gallicum. Praeter jam memorata, correctiva efficacia sunt oleum Abrotoni, et succus anethi. Ad quod etiam plurimum opitulatur lacerta viridis, in oleo olivarum suffocata, et ad solem exposita; hoc oleo deinceps calvities loci inungenda, ut crinem provocet. Totum hoc intelligendum, ubi debita adhuc corporis dispositio est. Sic ergo natura provida signaturis suis, et figuris praeservativa nobis indigitat, et remedium defectibus, et necessitatibus nostris.

Haec dona naturae sunt, ad hoc intentae, ut perfectioni corporis humani splendorem et decorem adjungat: sed multo eloquentius, et cum majori facundia, ad ornamenta virtutis divina gratia invitat intellectum nostrum. Haec in universum omnibus se communicat, haec fons et scaturigo est nunquam [note: Ioan. 7. ] deficiens: si quis veniat, et bibat, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae: Sic illa Praeconis voce clamat, non solum in privatis laribus, sed in foris publicis: [note: Prov. 1. ] Sapientia clamat in plateis. Pulsat malleis Steropis [note: Prov. 9. ] et Brontis: Sto ad ostium et pulso. Vocat milites suos ad rupes, et propugnacula: misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis. Gratia est, quia gratis data, et gratum faciens, et ab illo Deo provenit, qui dat omnibus affluenter. Haec fortificat [note: In Cantie. Serm. 3. ] animas. Quantum quis crescit in gratia: ait S. Bernardus, tantum in fiducia dilatatur. Absque hac impossibile est invenire Deum: Quaerere Deum non potest anima, nisi praeveniatur, ut quaerat: verba sunt S. Bernardi. Haec murus inexpugnabilis est: adhuc verba sunt Bernardi. Haec ornamentum est, decor, et complementum spiritualis structurae: Gratia, Dei salvat, et laborum dat retributionem. Beatus qui hanc vocem intelligit, qui sub hac securitatem suam nanciscitur, qui his Comis adornatur.

SACRIFICIA, ET HISTORIAE.

IN transitu, quem juventus ab aetate puerili, ad pubertatem faciebat, hoc est ad annos juventutis [note: Comae dedicatae Soli. ] et robustiores, et magis stabiles, Idololatrarum olim mos erat, capillitium tonsum, primamque menti lanuginem dedicare Apollini. Cujus origo haec fuit: Arbitrabantur augmentum, et incrementum animalium, et mixtorum in terris, ab humido et calido derivare. In quo hallucinati non sunt, si naturam rerum spectemus. Numen enim hoc, tanquam Pater Caloris, ad se humidos vapores attrahit: itaque illud implorabant, ut eis aetas haec feliciter eveniret ergo de bono in melius una cum capillis praecipuae et firmiores corporis humani partes augescerent, ad sacrificium hoc faciendum stimula bantur. Et quia simulacrum hoc depictum, cernebant, et sculptum in hac florenti aetate. cum capillis, et cincinnis suis deauratis, et crispis, pro iisdem Apollinem Antesignanum, Custodem, et Promotorem statuerunt.

Jam supra vidimus haec sacrificia cum majori utilitate, et cum vera religione ordinata ab altissimo in libro Levitici: Hic enim verus Sol est, et lucidissi mus, ad cujus intuitum etiam ipsi naturalis Solis radii impallescunt. Quis est, qui nesciat huic non solum opera, sed et cogitata nostra, tanquam authori, et Creatori dedicanda esse? Propositio haec argumentis non indiget: sufficiunt quae dicta sunt; juxta auream praesertim Senecae sententiam: Deus ipse quemadmodum nos tractat, ita a nobis vult tractari. Ad hunc scopum collimant verba doctissimi [note: In c. 17. Gen. ] Lipomanni: Solus vult Dominus amari, et ut solus dominus est, nos exigit esse suos. Solent poetae, metaphorica [note: Capilli flammae appellantur. ] quadam elegantia capillos nominare, flammam serpentem: Unde et ego me quoque, aliorum instinctu de obscurissimo plectro meo insonuisse memini:

Di quel Ciel di bellezze auree fiammelle,

[note: Capilli, hoc est cogitata nostra semper ardeant in altari Domini. 25. Moral. cap. 7. ] Has flammas igitur in altari Domini ardere oportet, prout lex Levitici mandavit: Ignis in altari meo semper ardebit, loquor de cogitationibus nostris. De quo S. Gregorius: Altare Dei est Cor nostrum, in quo jubetur ignis semper ardere, quia necesse est ex illo ad Dominum flammam charitatis ascendere.

Nec vero soli Proserpinae aut Apollini dedicatae Comae erant, sed aliis quoque numinibus vovebantur. [note: Capilli dedicantur olim Marti, cum bellum esset, De moribus Germ. ] Refert Tacitus: Germanos, antequam in praelium cum inimico descenderent, vovere Marti solitos, non prius se caput suum nec rasuros mentum, quam debellassent adversarium: posthaec manipulum de capillis ligando, eum supra altare comburebant: sunt autem Taciti verba quae sequuntur: Quod aliis Germanorum populis usurpatum: rara et privata cujusque audentia crinem barbamque summittere: nec nisi hoste caeso exuere votivum, obligatumque virtuti oris habitum. Sillius Italicus hunc morem quoque Gallis fuisse ait, hinc ita concludit:

Occumbit Sarmeus flavam qui ponere victor
Caesariem, crinemque tibi Gradive vovebat,

Et ut demonstraret, quanti praefatus Gallus hanc suam Caesariem aestimārit, subjungitur:

Auro certantem, et rutilo sub vertice nodum.
Sed Parcae intonsā (non exaudita voventem,)
Ad Manes traxźre comā.

Hunc ritum etiam aliis nationibus consuetum, sic [note: Theb. 6. ] eleganter Statius refert:

Flavus ab intonso vertebat vertice crinis
Arcados, hoc primis Triviae pascebat ab annis
Munus, et Ogygio victor cum Marte redisset,

[note: In Paralip. ad Ros. lib. 10. c. 29. Crines dedicati fluminibus. ] Videantur de his fusius Dempsterus, et Turnebus.

Adhuc in veterum more positum fuit fluminibus dedicare crines: dum arbitrabantur, eo quod fluviorum ripae et lecti diversimode et sarmentis, et subtilibus filamentis, et arbustis tanquam barba quaedam vestiebantur, hoc donum illis acceptum fore. Imo vero Iconologici non alia re quam spississimis comis figuras suas vestiunt. Unde et Achilles stans secus Patrocli corpus (prout Homerus meminit) ad ripam fluminis Sperchii sic fatur:

... Sic quoque gemiscit:
Sperchie, nec quicquam Genitor tibi Peleus olim
Oravit Patriam dulcem, te dante, viderem,
Tonderemque tibi Crines, faceremque Hecatomben.

Hoc a Statio confirmatur:

Huic et purpurei cedat coma saucia Nisi,
Et quam Sperchio tumidus servabat Achilles.

[note: Arbor capillaris Romae. ] Erat Romae antiquitus magnuica et frondosa arbor, ad quam juvenculi exorta prima lanugine ducebantur, atque ibi tonso capillitio votum solvebant, unde et planta capillaris nominata est. Videatur de his ad longum Pomponius. Ad hoc alludit Petronius


page 39, image: s039

Arbiter, cum de adolescentulo in hac forma composito ita loquitur: Cui DEO crinem vovisti? Hoc loco Alexander in diebus genialibus prolixus est. [note: Lib. 3. c. 22. In lib. de Anima. ] Hoc factum Tertullianus eloquentissimus improperat, dum inquit: Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet: aliquid excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro signat, publica et privata devotione.

Hi superstitiosi ritus, et vani, per consvetudinem ab Altissimo sancte ordinatam aboliti sunt, prout in [note: Cap. 6. ] libro Numeri legitur. Sic animarum nostrarum destructor sub religionis specie sibi venerationem et cultum extorsit. Hujus meminit Guevartius, qui Statium confutando sic ait: Ritus (Diabolo, uti solet, divinum cultum aemulante) a Nazaraeis judaeorum desumptus: quibus solemne fuisse comam radere, in templo offerre, et cum sacrificio cremare, ex sacra historia docemur. Contrarium nihilominus sustinent [note: Ex Pinto Ramrez Spic. Sacr. Tract. 1. c. 33. ] authores sensati quamplures; inter quos Pintus eruditissimus vir, inquit: Consvetudinem hanc a DEO introductam fuisse, ut cultus paganorum impius aboliretur, hancque sententiam suam S. Athanasii testimonio solidat, qui supra illud Levitici: Non facietis [note: Detestatio cultus superstitiosi. ] cietis scissionem in coma capitis vestri, ritu plane a praefatis diverso, sic inquit: Scissionem quidem aliter interpretati sunt. Ego vero sentio prohiberi hac lege capillorum tonsuram: Consuevźre namque Graeci puerorum verticem tondere, et lanuginem abradere, eamque postmodum Daemonibus dedicare. Legantur sacri Interpretes, supra decimum nonum Levitici caput, non minus et supra vigesimum primum, ubi concluditur: Non radent caput, nec barbam, nec in carnibus suis facient incisuras.

Hic usus nihilominus non omnino in omni natione [note: Lib. 2. de Hippol. ] abolitus fuit. Recenset enim Pausanias, apud Trezzenios noviter desponsatos reciproce sibi invicem unum alteri floccos capillorum scidisse, atque eos Hippolyto, jam ab Equis Neptuni discerpto, sed ab AEculapio vitae rursum restituto, in sacrificium obtulisse: [note: Comae dedicatae Hippolyto. ] quem Hippolytum Antesignanum nuptiarum habuerunt. Authoris verba haec sunt: Apud Trezzenios Hippolyto omni vitae tempore sacerdos consecratur, eique sacrificia persolvuntur annua: praeterea et tale quippiam faciunt cuilibet puellae: Coma ante nuptias detondebatur, temploque illatam ipsa detonsa dedicat. Hoc a Luciano confirmatur: [note: De Dea Syria. ] Trezzenii virginibus, et adolescentibus leges statuerunt, ne quis ipsorum conjugio se alligaret, prius quam Hippolyto comas totondisset. Censorinus in medium [note: De die Nat. c. 1. ] affert, Diis dedicatas comas esse, ut salutem ab iis impetrarent: quidam pro certa cirporis valetudine crinem Deo pascebant sacrum. Totum hoc evidentius confirmatur a Diodoro, qui de infante aegroto inquit: Si sanitatem recuperet, dissectus illorum capillus diis [note: Dies festus tum, cum Princeps tondebatur. Lib. 3. cap. 18. ] dicabitur. Hi ritus usque adeo invaluerant, ut eo die quo Princeps sibi caput lavabat, in tribunalibus feriae intimarentur, et per urbem dies festivus esset. Ita Alexander in diebus genialibus scripto reliquid; Idus Augusti servi, et mancipia, atque omnis famulatus festos observārunt: quod Servius Tullus ancilla genitus in lucem tunc editus fuisset, quo tempore uxoribus caput lavare felix faustumque precabantur. Sicut apud Indos cum Rex capillos abluit, festum celebrant diem, deinde invicem mussitant, et divitias ostentant.

Hucusque de caeremoniis et sacrificiis capillorum, quae a vivis fieri consueverant, dictum sit: restat, quae intuitu mortuorum, et in luctu eorum instituta fuerint, videre, quae videlicet non minus quam [note: Capilli sparsi signu~ doloris. ] illa superiora, narratione digna sunt. Doloris interni signum erat, siquidem mulieres apparebant capillis sparsis, et per humeros fluentibus, ad finem usque. Unde Pedus Aldinovanus in Epicedio formosissimi Germanici, qui magna Imperii spes fuerat, sic ait:

Vidimus attonitum fraterna morte Neronem,
Pallida projectā flere per ora Coma.

[note: Filiae passis capillis defuncti patris cadaver ad sepulchrum conducunt. In problem. Mulieres mariti. Libr. de sorore Horatiorum. Lib. 11. Fast. Lib. 6. Metam. In Epist. ] Discimus per haec, non solis id mulieribus, sed et viris inusu positum fuisse. Simili modo Plutarchus refert, filias defuncti Patris cadaver ad sepulchrum conduxisse passis crinibus, sicut et uxores mariti. Unde Livius exactus rerum observator inquit: Solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Et Ovidius de Lucretia.

... passis sedet illa capillis,
Vt solet ad nati mater itura rogum.

Et de Philomena:

Mox ubi mens rediit passos laniata capillos
Lugenti similis.

Et de Ariadne a Theseo.

Aspice demissos lugenti more capillos.

Sic etiam Tibullus: [note: Lib. 1. Elegi. ]

Tu Manes ne laede meos, sed parce solutis
Crinibus, et madidis Delia parce genis.

[note: Petronius. ] Petronius in Satyra quadam de Matrona Ephesina per dolorem tanquam infatuata, ait: Non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus, aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere. De faeminis Gallicis vide commentarium Caesaris, ubi de [note: Lib. 6. de bello Gallico. ] his amplissime tractitur, quae videlicet parum ducebant promittere solutam comam, nisi et eandem [note: Lib. 10. ] evellerent, et eradicarent. Curtius libro decimo refert, Darii matrem cum mortem ejus ab Alexandro intellexisset, laceratis crinibus se humi mirum in modum stravisse. Etiam prudentibus viris nonnunquam [note: 3. Tuscul. ] eadem deliria contigerunt, prout Cicero meminit, dum ait: Ex hac opinione sunt illa varia, et derestabilia genera lugendi, pedores muliebres, lacerationes genarum, pectoris, capitis percussiones. Hinc ille Agamemnon Homericus, et idem Accianus. Et paulo post: Scindens dolore identidem intensam comam. In quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum Regem, in luctu capillum sibi evellere: quasi calvitio moeror solveretur. Quid aliud hoc, quam dolorem dolori adjungere? nec enim evelli sine poena possunt. Praeter haec et consvetudo illis erat foedare et deturpare capillos, aspergendo illos pulvere, [note: Capilli aspersi cinere. ] et cineribus: Sicut de Ninivitis legitur, cum eis repentinus nunciaretur a Propheta Jona interitus: magis autem in pluribus locis de Rege Davide. Hoc ipsum de Achille memoratur in morte Patrocli, [note: Iliad. 22. ] quod Homerus posteritati tradidit. Priamus pari modo dordidatus mortem Hectoris filii sui planxit: [note: AEneid. 12. ] Ita Virgilius de Rege latino refert.

Demittunt mentes: it scissa veste Latinus
Conjugis attonitus fatis, urbisque ruina
Canitiem immundo perfusam pulvere portans.

Idem ipse alibi: [note: 10. AEneid. ]

Canitiem multo deformat pulvere.

Et in morte Cyri.

--- clade exterrita tristi;
Intonsos multo deturpat pulvere crines.

Sillius Italicus non minus eleganter:

Spectabantque viros, et laeta et tristia ferre
Indociles, nunc propexis in pectora barbis
Verrere humum, nunc foedantes in pulvere crines.

Sic Ovidius: [note: Metamorph. 8. ]

--- lugent juvenesque senesque.
Plangunt ora simul matres Calydonides, Oeneus
Pulvere canitiem genitor, vultusque seniles
Foedat humi fusus.


page 40, image: s040

Nec tamen ulla Natio in hoc usu tantum occupata fuit, quantum Hebraea, prout in plurimis Scripturae sacrae locis evidenter patet. Proinde prout tempora variabant, sic et hominum mentes, et juxta has, ritus quoque et caeremoniae. Unde et in contrarium ei, quod jam retulimus, nunc videndum erit, quomodo in testimonium luctus et moeroris muliebris sexus, per tempus aliquod consueverit tondere se: quanquam plures authores sint hunc ritum modico temporis spatio viguisse. Ego attestari ipsemet possum, vidisse Zigaros, vel, ut quidam, AEgyptios, gentem vagam, et alioquin barbaram et incultam. nihilominus cum ex illis quispiam morte decesserat, quantocyus foeminas ad forfices et cultellos, me spectante, properasse, sibique comam scidisse. De Graecis [note: In Kircman. funeribus. l. 13. In Amphitrion. ] recenset Plutarchus quod in funeralibus suis viri quidem comam nutrierint, foeminae absciderint. Accius poeta inquit:

Sed quaenam haec est
Mulier funesta veste, tonsu lugubri?

Apud Calabrum de Briseide narratur, quod tonsis crinibus Herum suum luget. Dicit itidem quod Graecia crine tonsa luxit obitum Alcaei Poetae. Hoc confirmatur ab Antipatro, qui concludit:

[note: In quodam Epigrammate. ] Attonso, impexo vertice ad usque cutem.

Sic Svetonius de Caligula refert: Quosdam Regulos audita Germanici morte uxorum suarum capita [note: Viri in luctu nutruebant comam. 4. Verr. ] rasisse ad indicium maximi luctus. De viris autem, qui in decessu charissimorum ungebant et nutriebant capillos, attestatur M. Tullius: Sordidati maxima barbā, et capillo Romae biennium prope fuerunt. Livius de Legatis Alexandrinensibus, qui Romam [note: Lib. 44. ] supplicatum venerant, ait: Sordidati barba, capillo promisso cum ramis oleae ingressi Curiam procubuerunt, et oratio, quam habitus fuit miserabilior. [note: In ejus Viro c. 68. ] Memoriae dedit Svetonius de Julio Caesare: eum audita clade Turriana, barbam capillumque submisisse, nec ante demisisse, quam vindicasset. Sic et [note: In eodem. c. 23. ] Augustus (prout idem refert) in clade Varriana fecit. Ita quoque Caligula mortua Drusilla impatiens, et ex dolore quasi mente captus: cum Campaniam transcurrisset (verba sunt ejusdem Authoris) noctu ab urbe profugus Syracusas petiit, nec rursus inde rediit, nisi barba, et capillo promisso. Populus Syracusanus hunc morem habuit, prout docet Lycophron, quod videlicet in suorum funere

Intonsa per tergum fluet capitis coma,
Doloris antiqui memoriam refricans.

[note: Viri et in superciliis rasi. ] Tempora mutantur, et nos mutamur in illis. Unde et in contrarium Nationes cultum suum variando, viri quoque, consvetudinem mulierum aemulati sunt, dum non solum sibi comam, et barbam radere, sed ipsa adeo supercilia voluerunt. Quid plura? [note: Equi rasi in funeralibus. ] Ipsis etiam equis suis pilos raserunt, sic in funeralibus publicis comparendo. Magnam authoritatem huic loco adfert Seneca, cum ait: Dum decerpitur, si quid in proxima nocte succreverit, dum de singulis capillis in consilium itur: dum aut disjecta coma restituitur, aut deficiens hinc inde in frontem compellitur. Nescio quo fundamento nixus Fridericus Morellus Professor Regius, hoc axioma format, dum ait:

Tonsi capillo, damna rerum detegunt.

[note: Lib. 11. ] Sed hic apertissime Herodotus: Apud caeteros homines more receptum est, ut in luctu statim capita radantur, et eorum potissimum ad quos jure luctus [note: Lib. 15. de Coron. ] provenit: Sic Athenaeus infert: Quamobrem in luctu nos contra, tanquam eodem dolore tangamur, ac qui affligitur, decurtamus nos, et detonso capillo, et detractis coronis. Mortuo Attila universus Exercitus [note: Iesnand. in vebus Goticis. ] tonso capillo comparuit, plangendo, cum potius ridere oportuisset, eo quod monstrum crudelitatis interierat. Sic Priamus in Iliade malorum suorum, prout authores plurimi fidem faciunt, in signum moeroris capillos sibi ad cutem usque rasit. Explodit hanc ineptiam, consvetam AEgyptiis, Julius [note: De Iside et Osiride. ] Firmicus, dum ait: In aditu habent Osiridis sepultum Idolum: hoc annuis luctibus plangunt; radunt capita, ut miserandum casum Regis sui, turpitudine [note: In libr. proph. Relig. De Isid. et Osiride. Lib. 1. ] et dehonestate defleant capitis. In his Plutarchus copiosus est per multa capita. Diodorus adjungit, quod: non caput solum, sed et genae, et supercilia radebantur. Et Artemidorus id clarissime expressit: Vetus mos, inquit, in luctu supercilia nudari. [note: Lib. 1. Cap. 27. ] S. Ambrosius hos abusus detestatur, ridens vanitatem AEgyptiorum, unde concludit: Et cum ipsa capita et supercilia radant, si quando Isidis suscipiunt Sacra. Id quod spectat ad tonsuram capillorum, quae in equis fiebat, copiosae attestationes praesto sunt, et Herodoti in morte Mardonii, et Plutarchi in morte Ephestionis, et Thebanorum erga fortissimum Belliducem suum Pelopidam. Sic Euripides narrat factum a Rege Admeto in luctu uxoris suae Alcestidis. Sic Persae intellecto fato Masistii Ducis eorum, seipsos, et equos suos totonderunt.

Hi crines pari modo rescissi et tonsi cum pietate (Christianorum more loquor de ritu infidelium) consecrabantur, et dedicabantur defunctis, credebant enim in hoc omnem se possessionem donare. Et profecto si rerum aestimatio non ab eo quod vere sunt, sed ab eo dependeat prout in veneratione et pretio sunt, pauca non dabant; In tanta enim aestimatione [note: Crines sparsi supra pectus defuncti, aut supra sepulchrum, aut affixi in introitu aedium. Orat. 8. Lib. 11. ] capillos habebant, ut Absalonis cincinni detonsi, magno auri pretio venditi fuerint. In hac igitur forma oblationes fiebant: Quidam populi eos supra defuncti pectus jaciebant: alii vero supra sepulchrum: alii proinde in vestibulo et portis domorum eos suspendebant. De hoc, quod supra pectus jaciebantur Maximus Tyrius discursum copiosum habet, unde concludit: Ultimum quod jam sepulto donari potest, munus. Saepe de hoc ritu meminit Dionysius Halicarnassaeus, ubi ait: filias Virginii in signum doloris projecisse supra lectum: [note: Eleg. 17. ] Vittas virginalis comae, et detonsos crinium tortorum cincinnos. Hinc Propertius:

Illa meo caros donasset funere crines
Malliter, et tenera poneret ossa rosā.

Hinc etiam Petronius, non satyrizando, sed potius laudando, Matronam quandam Ephesinam, concludit: At illa ignota consternatione perculsa laceravit vehementius pectus, ruptosque crines super pectus jacentis posuit. Ovidius pariter describendo mortem [note: Metamorph. Lib. 3. ] Narcissi hanc narrationem instiruit:

--- planxere sorores
Najades, et sectos fratri imposuere capillos.

Sic Statius:

--- tergoque et pectore fusam
Caesariem ferro minuit, sectisque jacentis
[note: De Fastis. ] Obnubit tenuia ora comis.

Rursum Ovidius:

Mixta bibunt molles lacrymis unguenta favillae,
Vertice libatas accipiuntque comas.

Idem: [note: Epist. ad Can. ad Macarium. ]

Non mihi te licuit lacrymis perfundere justis
In tua non tonsas ferre sepulchra comas.

Sic Anna soror Didonis evulsis de capite suo capillis eos supra rogum illius, dum arderet, projecisse fertur. Sic de Cariclea pro consorte suo Calisyro recenset Heliodorus: Helena, secundum Euripidem, Crinium summitates truncavit, et ad Clytemnestrae


page 41, image: s041

urnam offerre se dictitavit. Sic Teucer filio suo imperat, ut praefato modo matri suae votum solvat. Refert Plato, Socratem jam jam moriturum fuisse: Itaque inquit Phaedon contrectans posteriores capitis mei capillos, quibuscum saepissime ludere solebat, cras dixit o Phaedon, hanc pulchram comam resecabis. [note: In Phaedro Act. 1. Scen. 1. ] Seneca in Tragoediis suis Phaedrum introducit sic loquentem:

Placemus umbras: capitis exuvias cape,
Laceraeque frontis accipe abscissam comam.

In hunc modum et de Achille apud Homerum, dum tracta manu crines ut inde Patroclo sacrificium redderet, sic refertur:

Ante pyram assistens ruti lantem praesecat ultro
Caesariem, quam Spershicio nutriverat amni.

Hoc idem secisse Antoninum Imperatorem in morte Liberri sui Festi, Herodianus memorat, sic concludens: cumque esset raro capillitio, et crinem quaereret, ut imponeret ignibus, ridiculus fuit omnibus. Nihilominus tamen quos habuit capillos totondit. Suspensio capillorum defuncti, et parentum suorum [note: Crines portae affixi. Aqua lustralis. ] ad portas aedium cum hoc praeterea usu fiebat: Inter alios Scaliger id recenset, ad liminare domus ingens vas lustrali aqua plenum stetisse, acceptum de domo quadam, in qua eodem Anno nil sinistri accidisset: hac qui ad funus prosequendum incedebant, aspergebantur: sic Pollux memoria tradidit: et Suidas similiter, vas de terra coctum erat, inquit Hesychius. Portae autem affixi erant capilli defuncti, unde pars una apud Euripidem in Alceste conqueritur, dicendo: [note: Lib. 3. ] Non video ante portam, ut lex est, lavacra pro mortuis: nulla coma praecisa est in vestibulo, quae accidunt in luctu mortuorum. Totum hoc observatum fuit ab eruditissimo viro, Casaubono in Commentario supra Theophrastum.

Fateor me hic aliquantum prolixius distentum fuisse, mi Lector, sed unde melius ad solamen animarum, et ad piam defunctorum memoriam (negotium tam utile, tamque expeditum) animari fideles possunt, quam cum paganorum erga defunctos [note: Adjutorium animabus in Purgatorio prebendum. Serm. 44. ad fratres in Eremo. ] suos tam eximiam viderint pietatem? ad verecundiam et ruborem faciei eorum, qui cum tot bona a praedecessoribus suis acceperint, forte, si superis placet, in tot annorum decursu, nec unicam eorum memoriam habent. aut suffragium praebent. Atque haec est illa crudelitas, quam S. Augustinus sanguineis lacrymis deplorat, dum ait: O mira inhumanitas, cadit asinus, et omnes eum sublevare festinant: clamat fidelis in tormentis potius, et non est, qui respondeat. Ne forte igitur, quod pudendum sit, a pietare gentilium vincamur, idem ipse nobis, cum [note: ibidem] certa retributionis spe insinuat: Ora pro defunctis, ut dum fuerint in aeterna vita, pro te orare non negligant: Expectant enim nos, ut juvetitur per nos. Dici nequit, quantum valeat, vel unicum suspirium a fideli Christiano de imo pectore prolatum.

PHYSIOGNOMIAE, ET SOMNIA.

[note: Capillus crispus, ] QUi corporum colores observant, sicut et eorum complexiones, referunt, capillum crispum magnanimitatem cordis arguere, caloris enim illic abundantiam esse, qui partes illas arefaciat, et comburat, unde tanquam semiusti sese retrahunt, prout in sarmentis, et virgis igni traditis apparet: quamvis et de his dici possit, evaporationem ardentem esse, quae in illas partes elata, ejusmodi arsos, et [note: longus] semiambustos crines post se relinquat. Dicunt praeterea prolixum, et rectum denotare rusticam com plexionem, et mores incompositos et plebejos. [note: Mediocris, ] Eum vero qui mediocriter cincinnatus, et mediocriter prolixus compositione moderata de utraque qualitate participet, arguere complexionem, et compositionem moderatam, succum bonum, et calorem debitum, et qui justam proportionem non excedat. [note: Durus, ] Capillus durus, in similitudinem ferarum, hominem asperum, durum et intractabilem portendit, sicut animalia sunt sylvestria, et nemoribus assueta. [note: Mollis; ] Mollis, copiosus, delicatam et muliebrem complexionem indicat: unde etiam in hoc moderatio praefertur. [note: Comae nigrae. ] Comae nigrae duplicitatem animi, et vafritiem morum significant. Subalbae et rufae, sicut sunt Scytharum, rusticitatem et ignorantiam. Quae leviter coloratae in subobscurum colorem more castanearum vergunt, docilitatem notant, et prosperitatem infantis. De his coloribus nonnihil etiam Martialis attulit, cum de Zoilo sic ait:

Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine luscus,
Rem magnam praestas Zoile si bonus es.

Nolim ego interim omnino prognostica haec rejicere: [note: AEquitas. ] si enim a mediocritate judicium sumatur, quantum extremitates elongentur, facile patet: quae si violenta sunt, subsistere nequeunt. In hac grandi bilance Astraea regnum suum fundavit: sub hoc grandi aequatore Sol rationis cursum suum tenet. Si Phaeton, si Icarus his viis incedere novissent, eorum alter Icariis aquis nomen suum non dedisset, nec alter contra se infesta fulmina patris sui, in medio honorum suorum cursu provocāsset. Meum enim ac tuum ab hac semita declinant, propter quod etiam frigidum verbum appellantur, eo quod omnium malorum origo sint. Per hanc semitam feliciter decurrunt Eutrapelia, et Epicheia, quippe quae utraque nimiam legis asperitatem moderando splendorem et decorem throno Justitiae addunt. Si quisque in negotiationibus et contractibus suis tam severum Pythagoricae scholae praeceptum observaret. nec ultra, nec citra: utique cum maturiori judicio nonnulli viverent, et tractabiliores se praeberent. Modiocritate seclusa, ubique malum est: ajebat [note: In Act. Apost. hom. 16. 1. Officior. ] Chrysostomus: quod punctum optime etiam a M. Tullio expressum fuit, dum inquit: Mediocritas ad omnem cultum usque vitae referenda est: in omnibus rebus mediocritas est optima. Et Ovidius praecepta. [note: 1. Metam. ] Solis, quae filio suo Phaetonti dabat, sic concludit:

Inter utrumque tene: medio tutissimus ibis.

Sed quid placuit Artemidoro, homini deliro, serratis oculis, videre velle, imo et praevidere? Nihilominus scripto reliquit, ei qui se tonsum esse somniaverit, id felicitatis, et laetitiae praesagium esse: posthaec [note: Lib. 1. c. 23. ] vero in alio quodam loco, suimetipsius immemor, ex diametro huic contrarium docet: Capillitio, inquit, privari caput, mortem signat amicorum, hinc iis quae supra dixerat, confestim adjungit, sibi ipsi alapam infligens: Si quis seipsum tondeat, luctum subitaneum, aut calamitatem malis magnis refertam significat: qui enim in lalibus versantur, necessario seipsos circumtondent. Vult ergo hic Author, quod consuetudo captivorum phantasiam dormientium adeat per noctem, ut illi haec eventura infortunia suggerat. De hoc Poeta Astrampsicus non dissentit, in Senariis suis Onirocriticis, qui ab Adriano Julio in latinum translati, sic habent:

Damnum in negotiis coma abrasa indicat,
Discrimen ingens, si cadant crines notat.

Ita etiam his vestigiis incedens Fridericus Morellus scribit:

Tonsi capilli damna rerum detegunt:
Fluxus capillorum, periculum edocet.


page 42, image: s042

[note: Satyr. 12. ] De hoc quod Juvenalis inquit:

Tunc stagnante sinu gaudent ibi vertice raso
Garrula securi narrare pericula Nautae:

De hoc, inquam, occasionem sumit praefatus Artemidorus, curam injiciendo Nautis, qui mare navigant, ut videlicet praeter innumera pericula, quae passim incurrunt, etiam hunc illis metum imprimat, siquidem somniaverint capillos sibi recissos, et decalvatos esse, certum illis hoc prognosticon imminentis esse naufragii. Si idem contigerit infirmis, ultimum illis instare vitae periculum: quasivero et salus, et mors hominis dependere possit a crinibus. [note: Ex Aldronan. Hist. monstrorum fig. 150. ] Cardanus itidem refert, se per capillos intelligere domorum tegulas, earumque ornamenta, et decorem: sic qui se crinibus suis privatum somniaverit, id ei adversitatem et afflictionem praesagire. Ita enimvero scriptores hi imaginationes varias et phantasmata nobis exponunt, dum tamen dormientibus oculus clausus nil videat, sopiti sensus nil audiant: nil sentiant aggravati vaporibus: immo et tot plumis circumdati, careant volatu omni: sed distenti jaceant, immobiles, pigri, somno capti, et misere inter laqueos, quos eis frater mortis tetendit, sopiti recumbant. [note: In speculo. ] Unde et Cato ajebat: Nihil est tam simile morti, quam somnus: et hinc S. Augustinus docet: somnia non esse observanda.

Sic ergo hucusque Capillis immoratus sum: et te, benevole lector precatum velim, ut non mihi improperes, quasi qui levitate adductus id fecerim, imitando capillorum vanitatem: sed occurrat tibi ornamentum eos capitis esse, et quamvis leves sint, ponderosa nihilominus, prout audisti, documenta inde afferri posse. Ornamentum, inquam, et decor, si verum diffiteri nolumus, de quo S. Ambrosius, tum cum de rebus altissimis tractaret, non verecundatus [note: Lib. 6. Hexaem. ] est meminisse, dum ait: Comam esse reverendam in senibus, venerandam in sacerdotibus, terribilem in bellatoribus, decoram adolescentibus, comptam in mulieribus, dulcem in pueris. Tolle arboris comam, arbor ingrata est. Tolle humani capitis capillum, tota pulchritudo flaccescit. De hoc etiam cantare Ovidius gestiit, quem Sanctus ille citat, prout sequitur: praesto Ovidiana id comprobans sententia:

Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
Et sine fronde frutex, et sine crine caput.

[note: Ex theat. vitae human. Capilli. p. qu. 74. ] Non videntur mihi Encomia capillorum omittenda, quae illis porrigit Apulejus: Mulier vevustissima, si capillitio nudetur, licet illa caelo dejecta, Mari edita, fluctibus educata, licet, inquam, Venus ipsa fuerit, licet omni gratiarum choro stipata, et toto cupidinum populo comitata, et balsamo rorans, si calva processerit, placere non poterit nec Vulcano quidem suo. Gloria jam olim, et praecipua Hispanorum jactantia erat in prolixitate capillorum: unde Martialis:

Hispanis ego contumax capillis.

[note: Lib. 1. c. 18. ] Alexander scripto reliquit, Reges Indiae cum maxime capillos suos compsissent, et discriminassent, tum eos leges, et solemnia decreta Regni promulgasse. Spartani non prius se ad expeditionem militarem, contra inimicos suos parabant, aut in praelium exibant, quam cum plus solliciti de capillatura sua unguentata et delibuta, quam de scuto et missili suo fuissent. Apud nobiles Gallos usu receptum fuit, ut a primis juvenilibus annis, colerent et nutrirent comam suam: eamque filis sericis colligarent, et innodarent, auroque suaveolenti, et decoro intertexerent. [note: Ioan. Till. l. 1. de rebus Gall. ] Tillius rerum Gallicarum scriptor recenset, ex hoc comarum apparatu Burgundos in campo filium Clodovaei Regis agnovisse, et occidisse. Vere castra locus deliciarum, aut luxūs non sunt, sed illic valor Martialis, et pugna imperterrita vigere debent: ubi miles, sub ferro indurandus, non vero ei his munditiis lasciviendum. Interim tamen manet illud sine contestatione, ornamentum vultus capillos esse.

EPITHETA.

QUemadmodum per denominationem quandam, aut proprietatem ipsa rerum quandoque etiam [note: Epitheta significant, et patefaciunt rerum ordinem. ] non nominatarum notitia patefit (sic in exemplo, de risibilitate a Philosophis ratiocinatio hominis, sicut et virtus ejus discursiva definitur) pari modo non raro per Epithetum, vel adjunctum ad dignoscendam objecti de quo mentio fit, aut quod nominatur, proprietatem pertingimus: sive illa sit accidens, sive causa. Hinc Mantuanus, cum capilli potissimum genarum et vultus ornamentum sint, formosos eos appellat: Formosos circum Virgo removere capillos. De munditie vero Horatius eos [note: In Cyro Lib. 1. Episto. In arte. ] lucidos nominat: Quem tenues doeucre toga, nitidique capilli. Eo quod quandoque unguentis delibuti sunt, supramemoratus eos molles nominat: Et molles imitabitur aere capillos. Sic Ovidius odoratos dicit: Ibat odoratis humeros perfusa capillis. Eosdem flavos dixit: Forma placet, niveusque color, flavique capilli. Idem cum eos humectatos videret, hunc versum elegantem dedit: Littore siccabant rorantes rore capillos. Martialis eos dulces vocat, non quod tales in effectu sint, sed quod austeritatem, et rusticitatem vultus ad humanitatem componunt: Consilium formae [note: Lib. 9. ] speculum, dulcesque capillos. Propter eandem rationem a Sidonio teneri appellantur: Lambebant teneros incendia blanda capillos. Pontanus propter nitiditatem pexos appellat: Hinc choreae, cantusque placent, pexusque capillus. Ab eodem ob fulgorem quem habent, fulgidi nominantur: Ipsa refulgentes auro interplexa capillos. Eo quod se diversimode [note: Lib. 5. ] distendunt, sic se exprimebat Manilius: Effusi scapulis haesźre capilli. Titulum conspicui, ob pulchritudinem adepti sunt: Caelia conspicuos ornarat flore [note: Satyra 15. ] capillos. Mordax Satyricus, pro solito suo, propter levitatem puellares vocat: Ora puellares faciunt incerta capilli. Eo quod insignes essent candore suo, a Politiano nivei appellati sunt: Atque oculos canis, atque manus, niveosque capillos. Capilli longiores [note: lib. 4. trist. ] prolixitatis nomen ab Ovidio mutuati sunt: Squalida prolixis, qui tegit ora comis. Decori nominantur [note: lib. 2. 5. ] a Statio: Mollisque decorae, margo comae. Splendidi a Seneca: Per has Senectae splendidas supplex comas. Ab eodem teneri: Teneram eruente falce deposuit [note: In Achil] comam. Severi a Statio: Divesque severas fronde ligare comas. Deaurati a Pontano: Quae nitet aurata cythria sylva coma. Ab Augurello floridi: Vt vi nitente florida jocus coma. A Tibullo insignes: Et gerit insigni myrthea serta coma. Propertius eos laudatos nominat: Gaudet laudatis ire superba comis. [note: lib. 1. ] Polus pendentes: Comas decenter pendulas. Seneca breves: Te brevior coma, nulla lege jacens. Statius [note: lib. 2. ] virginales: Virgineas libare comas, primosque solebant, excusare thoros. Versicolores Polus: Versicoloribus ardet terra comis. Sed de tot proprietatibus, causis, accidentibus, substantiis. et coloribus, ne pars quidem adduci potest, quae mensuram debitam adimpleat, et rei magnitudini correspondeat: nihilominus, qui plura desiderant, ad manum eis est Authorum numerus infinitus, qui curiositatem satiare possit.



page 43, image: s043

Sed hic non sine altissima consideratione praetereundem est, quod cum tam insigni pietate Magdalena quondam egit, dum sacratissimos Redemptoris nostri pedes capillis suis tersit, quos lacrymis rigaverat: factum, in quo devotissimi et sanctissimi scriptores eruditas pennas suas exercuerunt.

Itaque cum hoc actu tam religioso tam pio hunc tractatum meum concludo, ubi dum imaginem praefatae Sanctae ex ambra elaboratam intuitus sum, reflectendo ad hanc peccatricis actionem, hoc infra posito versu poetico finire volui, qui cum capillorum mentionem faciat, non eum huic loco incongruum, aut syncathegorematicum ratus sum. Sic enimvero Musa mea imbecilla. innixa merico tam sublimi tam sancti fervoris, et tam generosi, spacium habebit, ubi imperfectionem suam occulere aliquantum possit: Imo vero pro communi axiomate: Opposita juxta se posita magis elucescunt, splendor tam magnanimae actionis in tam excelsa Heroina tanto magis promovebitur. Subjectum autem tale est.

Sancta Maria Magdalenad Ambra.

Maddalena e d' Elettro? oh come ardente
Scender qui veggio il suo divino amore:
Se con moto leggier l' Ambra al colore
Mobil a se lo stel trae di repente
Di tal luce si sgembra al sole ardente
Qui del peccato il piu funesto errore;
E di tal gemma il raggio al Redentore
Cinger le tempie anguste anco e possente,
Se composto di pianto e un si bel misto
Qui di salute al Ame in argomento
Piange la Maddalena a i pie di Christo.
E se d' argento, e d' oro e il bel portento,
Piouon qui a far del Paradiso acquisto
O ro le chiome et le pupille argento.

FRONS.

ECce pertigimus hic ad faciei speculum, indicium affectuum, et passionum cordis: unde si serena et tranquilla frons est, eandem internorum cordis motuum compositionem: si vero rugosa, et nubibus suis involuta, nimbum rancoris, amaritudinis, et doloris in corde demonstrat. Tabula est frons, in qua imagines diversae notantur: Telescopium, per quod non raro etiam affectuum, et cogitatuum maculae deteguntur. Frons potissimum est, per quam ab irrationalibus brutis discernitur homo. Hos ipsum Sulmonensis poeta voluit, dum inquit:

[note: Metamorph. Fab. 1. ] Os homini sublime dedit, caelumque videre
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Quae sententia a Ludovico Dulci sic Italice redditur:

L' Huom si come piu nobile, e gentile
Volse, che dritto al cielo alzasse il volto,
Accio che luy mirando comprendesse
Che qual suo albergho, et patria esser douesse.

ANATOMIA.

OCto sunt cranii ossa: duo sincipitis, duo temporum, os Sphenoides, ac Ethmoides, ossa occipitis, et os frontis. Hoc postremum a Graecis et bardaris coronale, et a multis observatoribus, inverecundum nominatur: cum juxta mentem Aristotelis frons indicium pudoris sit: unde et vetus adagium fuit: perfrictae frontis esse, quod de iis dicitur, qui pudorem omnem, in genis alioquin apparere solitum, exuerunt. Haec frons, superiorem faciei partem constituit, et interiorem calvariae. In quibusdam os unicum est, in quibusdam duplex, quibus nimirum commissura sagittalis ad intercilia usque et radicem narium derivat. Falopius vult in infantibus duplex esse, Aristoteles non nisi unicum: sed prout potissima Doctorum pars sentit, uterque hallucinatus est. Hoc os semicirculare est, et secundum ex ternam faciem laeve, et politum, secundum internam inaequale: In superiori parte elevatum est, et prominentiam habet, in inferiore, cavum et profundum est intuentibus, fulcimentum et tutela oculorum. Substantiam admodum crassam habet, tenuiorem nihilominus occipitio: nec tamen ejusdem ubique crassitiei est, in superiori enim rotunditate oculorum ubi supercilia terminantur, et ubi ampliores sinus, et capaciores sunt, a veteribus ignorati, magis tenue, et rarum est. Os hoc in parte superiori a commissura coronali circumscribitur, et hoc pacto sincipiti jungitur. Ab inferiori parte sextae et septimae commissurae copulatur, quibus nempe a Sphenoide ac Ethmoide distinguitur. Hic multa observanda sunt: primum fossa duplex (non aliter ac si supra caput hominis natura collocare sepulchrum voluerit, ut frequens ei mortis non desistat occursare memoria) hae cavitates per modum valli superiorem capitis rotunditatem constituunt. Hinc foramina bina ad sedem usque superciliorum egrediuntur. Pariter et interius binas fossas praeter supradictas continet, quibus cerebrum, una cum amfractibus, et prominentiis suis includitur, ad quem usum etiam fabricatae sunt. Denique rursum duo amplissimi sinus illic sunt. Denique rursum duo amplissimi sinus illic sunt, positi infra squammas vel laminas duas superciliorum. Hi discreti et compositi sunt, inter sculum molle et medullosum continetur, viridi membrana inductum. Quidam hos sinus ita formatos opinantur, ut inde vox humana distinctior, et magis sonora egrediatur. Alii autumant hic elaborari, et distineri vehiculum odorum: et sic fieri generationem, et expurgationem spirituum animalium. Haec sufficiant, ad hoc, ne universae descriptioni pars aliqua deesse videatur. Qui vero cum majori exactitudine elaborare frontem nititur, et profundius in speculativam, et eruditam praxin penetrare, campus ei tot voluminum apertus est, quae ad beneficium nostrum quotidie in lucem prodeunt, et de praelo producuntur, ut satisfieri studio ejus, et applicationi et genio abunde possit.

SYMBOLA.

ALdrovandus vir doctissimus recenset, vidisse se tabulam, in qua manus picta apparebat, frontem capitis cujusdam indice digito demonstrans, cum sequenti Epigraphe: Frons hominem praefert. Atque hoc est illud quod jam dictum, et dicendum est. Frons enim decorum frontispicium est characteris [note: Sinceritas animi, proficua est, et multum necessaria. ] ejus, qui in corde celatur: lingua cogitationum, idea cordis sinceritas, quae cum externis actibus conjungitur, et unitur splendidissima, et tutissima moneeta, quae cum foenore multo dispendi ad utilitatem potest, hominemque opulentum, possessione ditissima reddit. Quisque sine metu, et securis pedibus


page 44, image: s044

flumen transvadare potest, cujus limpidae, et chrystallinae aquae, pellucida claritate fundum demonstrant, et vadum, lectamque non abscondunt. Huic fronti, imo vero toti faciei Joannes Ferri hoc lemma subscripsit: Raro fallit. Hanc frontis cordisque concordiam quidam modernorum celebrando, sic ajebat:

Nempe micat rosea Sapientis fronte coruscus
Splendor.

Mutuatus, ni fallor, sensum hunc a Claudiano poeta, qui ait:

Frons expirantis praeportat pectoris ignes.

His rationibus ductus S. Bernardus, perfectae prudentiae regulas, quibus mores, et Institutum Christianae conversationis, tanquam ad normam veram componantur, sorori suae dictavit, ei suggerens: quod facies hominis, speculum est cordis. Non ignoravit [note: In petit. Consul. ] hoc M. Tullius, dum inquit: Vultus, ac frons animi est janua, quae significat voluntatem abditam, ac reclusam. Bonum est si sicut cucurbita fuerit, de qua dici poterit: absque notis, et rugis. Distillatorium, cui haec verba subscripta sunt: Clara quaecunque profert: Speculum quod gloriatur: cunctis aeque fidem: Horologium cum hoc lemmate: Cio che cela nel sen, scopre nel volto: Hoc est: Id quod in sinu [note: Centuria sing. ad Germanos. ] celat, in vultu profert: Inventio dulcissimi compatriotae mei, et poetae Hieronymi Preti. Haec praeclarados animi si defuerit, aut docenti, aut scribenti, aut ratiocinanti, aut contractus ineuti profundioribus se tenebris involvit, et spissiori vapori, quam si antro Trophonii vel stygi inclusus fuerit: Sententia Justi [note: Epist. 49. ] Lipsii est: Candor si abest a scriptis, nebulae et livor sunt, nec illustrabit ea diuturnior lux famae. Sic ad Encomium sincerissimae venustatis, et Eloquentiae, [note: Brev. Roman. ] de Angelo Scholarum inquit Ecclesia: Scripta ejus, et multitudine, et varietate, et facilitate explicandi res difficiles adeo excellunt, ut ob eam causam etiam nomen Angelici sit adeptus. De his hactenus: fortasis alibi copiosior, et diffusior futurus sum.

NOTAE ANTIQUORUM SUPRA LITERAM F.

CUm antiqui hanc literam sine voce denotare vellent, prout Joannes Baptista Porta referd, manu forntem tangebant. Sic litera haec observata fuit, tanquam semivocalis, quae multum ad significationem, et complementum dictionum, et vocabulorum contribuit, sic a veteribus multum annotata fuit, quippe qui paucis junctam literis, significare multum volebant. Ego vero (sicut mihi constitutum est, de materiis hisce, non cum omni omnino exactitudine ratiocinari, sed quasi ansam praebere, ut postea in significationibus me distendere latius valeam) unam hic et alteram notam allaturus sum, per quam pateat, in quanta aestimatione, in quanto pretio antiquitas characterem hunc habuerit, is videlicet, qui ex partibus corpois humani nobilissimam [note: Notae antiquorum supra literam F. ] haereditavit. Igitur FR. significabat: fratres, vel Forum Romanorum, Eaedem literae conjunctae his POM. Forum Pompeji denotabant, F. E. D. significabat Factum Eventu Dubio. FR. F. Fratris Filius. FR. J. Forum Julii. FR. L. Forum Liviae. F. S. Forum Sempronii. FS. E. Factus est. F. T. C. Familia, el, Famula Testimonii Causā. F. J. Fieri Jussit. F. B. Fraude Bona. FJC. Fiscum vel FIdei Commissum. FID. Fides. Fic. RP. C. Fiscum Reip. Causa. FID. D. Fide Dignus. FID. IMP. Fides Imperatoria. FOR. RED. Fortunae Reduci. F. H. Filius Haeres. FF. Fecerunt, Fabricaverunt, Fefellerunt, Fabrefactum. Haec ergo aut brevitatis affectatae gratia, aut vocabulorum parsimonia, obscurā in significatione sua, aut alio quodam mysterio recondito sic notabantur: atque ut sensum mentis absconditum, idonea significatione exteriori exprimerent, alienis quandoque literis per compendium ampliores sensus, et copiosiora verba delineabant.

HIEROGLYPHICA.

[note: Rex Janus. ] AB antiquis Idolorum aultoribus usque adeo Janus Rex in veneratione habitus est, ut pro more temporum illorum, ad coelos usque elevatum, divino cultu latriae adorarent; nec contenti mensem ei Gamelionem, qui apud nos Januarius dicitur consecrare filium Saturni eum esse rati sunt: utque in eo perfectam rerum cognitionem, et subsidium in omni mundi eventu denotarent, non eis suffecit frons unica, sed quaternam ei affinxerunt indicando per hoc [note: Lib. 32. ] (prout optime in hunc locum scripsit Observator Valerianus) quatuor anni qualitates, et tempora. Hunc etiam promotorem faustum principiorum omnium coluerunt, hinc et mediatorem rebus jam coeptis, tum et finiendis, et complendis Patronum, qui quaquaversum oculos vertat, invigilet et succurrar. Hinc etiam fana in honorem illius erecta, structurae quadrangularis erant, in quae pretiosissimae merces locabantur, venum etiam dari solebant: In his ditissimae et splendidissimae nummulariorum mensae pandebantur: et circum circa capacia domicilia erant, in eorum usum de quibus supra meminimus. Ab hoc simulacro salutaria, et illustria documenta opinati sunt prodire. Hinc Horatius:

Haec Janus summus ab imo perdocet.

In hac omnino forma depingi, et repraesentari figuram [note: Princeps: Belli dux: minister vigilans. Lib. 1. Annal. ] boni Principis posse arbitror, aut vero Ministri, aut Belli ducis: quorum officium est, ad providenda damna imminentia, et procuranda reipublicae commoda, ubique frontem et oculos obvertere. Salustius Crispus, prout refert Tacitus, volens de lethargo turpissimo infamium concupiscentiarum, exuscitare Tiberium, eum monuit: non tantam Senatui authoritatem indulgendam, tempore quo eum absoluto gubernare oportebat imperio: sed nescio si exhortamentum illud locum invenit, in viro tot libidinibus foedis immerso, et languscente. Grande praeceptum, quod Plutarchus de Persarum Regibus refert, quibus id consuetum erat, cubiculariis suis imperare, ut ad solis ortum, fenestra patefacta, in aurem illud insonarent: Surge Rex, eaque cura negotia, quae te curare praecepit Mesoromasdes, qui Fundator Regni fuerat.

Canis humi cubans, leporem non venabitur, nec custos pede dolens ad metam pertinget. Per universa mundi saecula nominatissimus erit Vespasianus Imperator ille magnanimus, propter eximias virtutes, quibus decoratus fuit, praecipue autem ob hanc, quam affert Suetonius: quod videlicet: Calceabat se, et amiciebat, postquam decisa, quaecunque abvenissent negotia. Non dormit aquila, tum cum filios suos legitimos a spuriis distinctura, prima omnium suspensa in aere fixis oculis lumen solis intuetur, unde etiam haec Epigraphe subjungitur: provocat exemplo. Sic [note: Cyropedia. ] Xenophon Cyrum suum instruebat: Atque in rebus gerendis, si quid in aestate fecerit debet Imperator tolerare plus Solis, et id quidem non occulte: in hyeme vero plus frigoris: in laborando plus laboris. Haec nomina conducunt ad amorem subditorum.

[note: Providentia divina. ] Hae frontes Jani, repraesentare sivinam quoque providentiam possunt, quae cum tota mens sit, quoquoversum videt, cognoscit, operatur, invigilat, assistit:


page 45, image: s045

Hoc ipsum Redemptor noster ore suo protulit illic [note: Cap. 6. ] apud S. Matthaeum: Considerate lilia agri, quomodo crescunt, non laborant, neque nent: dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est, sicut unum ex istis. Sic nec in omni serico suo, nec in omnibus Erithraei Maris gemmis, nec in omni argento, et auro Indico unquam Rex ille inclytus tantopere gloriosus apparuit, quantum in agro flosculus unus est, qui tanto magis coopertus, tanto felicius vestitus est, quanto magis derelictus, et solitarius videtur. Intellexerunt hoc non solum sapientes credentium et fidelium, sed et paganorum: Divina [note: Ex Stobeo. ] providentia, inquit Xenophon, communiter omnibus ad utilitatem providet: quae autem rebus accidunt noxia, et interitum afferunt, materiae infirmitatem sequuntur. His subjungebat Didymus: Omnium cogitationum abscondita cognoscens opifex, omnibus providet, non solum ex his, quae cogitamur, et aguntur, sed etiam ex iis, quae ipse praenoscit, et meliora quaevis, et auctiora reddens. Acutissimus Galilaeus, cum ingeniosissimo Telescopio prudentiae suae, nondum penetrare potuit, qua ratione Deus, etiam remotissimos cogitationum nostrarum recessus divinitatis oculo perlustret, ut in tempore opportuno remedium indigentiis, et necessitatibus nostris afferre possit.

[note: Quatuor Jani filiae semetipsas laqueo suspendunt. ] Critolaus magnus et Philosophus et historicus, et naturae rerum scrutator dixit, idcirco etiam Regem Janum frontem quaternam consecutum, quod videlicet a quatuor filiabus suis quaesitus, nec inventus, cum tandem perlatum ad eas esset, illum ab Agricolis lapidatum esse, voluntario se suspendio, dederunt. Causa propter quam Rex ille taliter necatus est, si Pierio [note: Lib. 32. Vino ebrii, cujus virtutem ignorabant Agricolae, ejusdem inventorem occidunt. Perturbationem generat ignorantia. ] narranti fidem damus, haec erat: Docuerat gentem hanc simplicem, hosque idiotas vini usum, iisque calices epotandos ministraverat, quibus capti sese somno gravi dederunt, cumque evigilando sibi pocula venenata illum praebuisse rati essent, ut talionem et vindictam veneficio redderent, e vivis eum sustulerunt. Quid non mali operatur simplicitas caeca, ignorantia rustica, et infelix mentis imbecilitas? quae album a nigro non discriminat, nec lepram a lepra discernit. Quot domus ab hoc monstro desolantur? Quod tum pejus saevit, cum quietum est, et majorum ruinarum fomes est tum, cum maxime latuerit. Quot palaria subversa sunt, quot utilissimi Tractatus dissoluti, et discissi? Sed stultitiae argumentum maxime illustre est, id quod Inventor Idearum Plato ait: Argumentum inscitiae est a sapientibus dissentire. Et Peripateticus noster: Turpe est ignorare, quae omnibus scire convenit. Nec tamen eandem censuram meretur cujus ignorantia invincibilis est, quantam [note: De mendacio Exquaest. ex utroq. Testam. quaest. 67. ] is, qui hanc maculam eluere in potestate habet, et hoc monstrum fugare, et id facere turpiter negligit: Sic S. Augustinus inquit: Non omnis ignorans immunis est: sed is solum, qui non habuit unde disceret. Fugiatur ergo hic error.

Frons aperta, et spaciosa, supra quam nec minimus [note: Libertas. ] quidem capillorum dependeat, apud Graecos, AEgyptios, et Romanos pro Hieroglyphico libertatis observata est. Unde et Spartiatae, cum in praelium egrediendum esset, crines capitis retrorsum intorquebant, ne forte inimicis suis, sic inquiebant, ad capturam suam laqueum praeberent.

Dixerim hoc ipsum veri servi DEI typum esse posse, qui relictis post tergum inordinatis affectibus, et humana, propriaque voluntate, fronte serena, et [note: Servi DEI. ] corde tranquillo se Altissimo totum consecrat. Ad hanc mentis tranquilitatem, et serenitatem frontis nos propellebat psalmatista, dum ait: Jubilate DEO omnis terra, servite Domino in laetitia. Interrogata, imo vero cum improperio censurata intrepidissima Virgo S. Agatha a Quintiano Praefecto his verbis: [note: Ex Brevi. Rom. ] Nonne te pudet nobili genere natam servilem Christianorum agere vitam, respondit: Melior est Christianorum servitus, Regum opibus, ac superbia. Hoc etiam titulo gloriabatur Paulus, qui Epistolam nullam dictavit, nisi hoc insignitam frontispicio: Paulus servus JESU Christi. Supra quod erudite commentatus [note: Contra Anian. c. 5. ] est Faustinus Presbyter: Nonne DEO subdita est anima mea? Hujus servum fieri summi decoris est, et quasi quaedam supereminens mundo nobilitas. Ideo et Apostolus gloriam suam scribit: Paulus servus JESU Christi.

MORALIA.

FRons magnificum illud theatrum est, in quo, tanquam in proscenio optime ordinato personas suas agunt, verecundia, honor, constantia, intrepiditas animi. In hac fronte, quidquid in volumine cordis abditum est, tanquam in proemio colligitur. Tabula vel index est, vastissimi libri, in quam, tanquam in compendium, (sic dici potest,) quodcunque latius est in paginis, materiae universae rediguntur. Coelum haec rationis est, in quo varii solis, hoc est rationis motus deprehenduntur. Pars haec corporis [note: Frons Apostolos et Martyres denotat. ] dura est, et solida, unde et injurias aeris non metuit, quantumvis tempestate agitatus fuerit. Haec in corpore mystico Ecclesiae per Apostolos et martyres repraesentatur, qui constantiori animo magisque imperterrito, quam Epaminondas aliquis, aut Ajax, contra fulmina, et saevitiem tyrannorum frontem obduraverunr. Nec enim tyrannorum fremitus terrorem eis injecit: atque ut omnibus in propatulo esset, quam prompto desiderio ad coelestium haereditatem adipiscendam vitam hanc temporalem vilipenderent, spontanea alacritate ad manicas, ad pedicas, equuleos, et rotas properarunt: ferebantur hilari promptitudine ad praecipitia murorum, ut inde dejecti in lanceas inciderent, aquis immergerentur, in rogos et ignes rotarentur: ut feris denique discerperentur, et in earum escam cederent; ubi nullum erat tormentum, cui se spontanea voluntate, propter amorem DEI sui, non submitterent. De hac fronte, duritie tali divinitus dotatā admirabiliter Doctor gentium prophetizavit, cum inconcussum valorem Ducum, de aetatibus jam transactis memoraret, in his pugiles Christianae militiae figurando. Sic enim Hebraeos [note: Cap. 11. ] alloquendo perorat: Deficiet me tempus enarrantem de Gedeon, Barach, Samson, Jephte, David, Samuel, et Prophetis, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugierunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. His ac similibus spaciosius immorando, illorum Christianam virtutem, et inauditam fortitudinem nominatim recenset, sic terminando: experti insuper vincula, et carceres: Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. Retineri in hoc loco S. Cyprianus nequit, quin cum [note: Ad Martyres et Confessores. ] prolixa, eaque facundissima oratione, ad horum encomia prorumpat: Quibus ego vos laudibus, inquit, praedicem fortissimi martyres: robur pectoris vestri, et persever antiam fidei quo praeconio vocis exornem? tolerastis usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed vobis supplicia


page 46, image: s046

plicia cesserunt: finem doloribus, quem tormenta non dabant, coronae dederunt laniena gravior ad hoc diu persiveravit, non ut stantem fidem dejiceret, sed ut homines Dei ad Deum velicius mitteret. Sic sanctus ille cum pari eloquentia prosequitur, convenienter intrepidissimae fronti horum pugilum, et gloriae illorum stylum suum elevans, quippe qui tanquam munimenta et propugnacula fidei, statum Ecclesiae sacrosanctae confirmarunt, et roborarunt.

MYSTICA.

INter augustas maxime, et pomposas domus DEI stucturas, mensuratas a magno illo Sacerdote, quem gravissimi Expositores sacri Christum figurasse [note: Cap. 40] docent, inter quos Isidorus Clarus est, praecipua narratio in Ezechiele de porta quadam est, quae aperta et octo cubitorum erat, et frons ejus duorum cubitorum. Verba autem Prophetae et Chronistae haec sunt: et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, [note: In hunc locum in Ezechiel. 46. ] et frontem ejus duobus cubitis. Per hanc frontem Isidorus jam memoratus omamenta et postes subintelligit: Per frontem intelliguntur postes, qui more arborum rotundantur: qua figura operi decorem reddit. [note: In Ezechiel. hom. 16. ] S. Hieronymus refert, quod his frontibus utriusque testamenti praesignetur notitia, aut vero cognitio spiritus, et literae, vel prout sentit Gregonus Papa, totum hoc praesentis vitae maeritum figurat, quod in bina charitate, DEI nimirum et proximi, completur. Frontes thalamorum, juxta mentem Isidori praefati, [note: Loco citato. ] pulcherrimae porticus sunt, ante hos thalamos collocati, quae, secundum Gregorium Magnum jam allatum, miracula Sanctorum tam novi, quam veteris testamenti in typo referunt: non aliter enim ac humana frons, indicium est cordis, ita et illa lumen sunt, et facula, et Pharus peregrinantibus et navigantibus ad patriam coelestem. Porro, juxta sententiam dicti Patris, repraesentantur his externa opera, quae hominum oculis tanquam vestibula domus exposita sunt: Sicut est praedicatio verbi, et eleemosyna, quae exercirium suum in exteriori habent. Per frontes portarum Gazophylacii, prout rursum in Ezechiele habetur, juxta Commentarium. Gregorii, verba et opera Praedicatorum intelligenda sunt, cum per eorum doctrinam de foris pateat, quale interius vitae institutum sequantur. Optima merx Ecclesiae, sicut et in Gazophylaceis antiquitus mercimoniis intendebatur.

[note: In Ezechi. 41. ] Vult S. Hieronymus frontem templi sex cubitis altam, creaturarum significare notitiam, per quam ad omnipotentis DEI cognitionem assequendam elevemur. Sacri Doctores in fronte Sacerdotis, de qua [note: Cap. 28. 8. ] liber Exodi, et Levitici meminerunt, quam insigniri lamina quadam gestante nomen DEI, lex praecepit, tanquam in abysso quadam profundius scrutati sunt, [note: Glossa ordinaria, in Exod. 28. ] et in his intelligi volunt, Sacerdotum esse, id quod corde claudunt, etiam palam manifestare, et exprimere. Nec ab hoc dissentit, quod judicant his intelligi oportere, sinceram operum cum dictis, actionum cum verbis concordantiam, in iis qui Christiani nominis professione censentur: quod mysterium etiam in Apocalypsi capite septimo expressum est. Per capillos, qui de fronte cadunt, prout in Levitico [note: C. 3. F. Serm. 88. ] habetur, sic sentiente S. Ambrosio, excellentiae, et gloriae et prodigia virtutum omnium significantur. Idem ipse in fronte Gygantis Gethei, in quam petra Hebraei Pastoris jaculata et infixa fuerat, quae ei mortem intulit, ponderando mysterium, docet Christianos in eundem modum ab invisibili hoste castigandos, siquidem in periculis, et tentaminibus salutifero crucis signo munire et fortificare frontem suam neglexerint: Sic nobis dehinc insinuans: Vbi frons mentem significare potest, ibi fit signum in bonum, et [note: 17. 13. 7. 17. 22. ] in malum. Horum exempla in primo Regum, in Esaia, in Ezechiele, in Apocalypsi reperiuntur. Haec Oziae Regis frons est, quam plaga leprae percussit, [note: 36. ] sicut ui Paralypomenon libro fit mentio. Glossa interlinearis, et Rupertus Abbas supra frontem aeream commentando, de qua in Isaia memoratur, sicut et in [note: 48. Isa. 1. Apoe. ] libro Apocalypsis, in hac rebelles illos, et obstinatos intelligunt, qui dura fronte, et contumaci ad divinum imperium erubescere nesciunt, imo vero ad minas DEI et increpationes plus indurescunt. Haec meretricia frons est, haereticorum nimirum tum et sceleratorum, quibus constitutum est a erroribus non abstinere, imo vero his ipsis sibi gloriam aucupari, et [note: 3. 3. 17. I. Iud. 3. ] inflari. In his copiosus est Jeremias, Ezechiel, et liber Apocalypsis. Per frontem exercitus Josue, et Judae, scriptores omnes concordant, principium exercitus juxta literam intelligi oportere.

DEDICATIONES.

[note: Lib. 4. lecti. antiq. c. 23. ] PLurimi Authorum conveniunt, inter quos Caelius Rhodiginus copiosior est, frontem inscriptam, et [note: Frons dedicata genio. Ex Alexandro Genial. dier. lib. 6. c. 4. ] dedicatam fuisse Genio, idque fortasse, ut ad libertatem cordis alluderent, eandemque per hoc intellectam voluerint, Quae libertas cordis, ubicunque visum fuerit, sese vertendo, et revolvendo, frontem sibi tanquam obsequiosam habet pedissequam, et ministram, quae ad omnem Dominae suae motum et ipsa sine mora sequitur. Varro vetustissimus Scriptor, [note: De Civit. Dei lib. 4. c. 23. Maxim. Tyr. Sen. 1. ] prout S. Augustinus, et Maximus Tyrius referunt, numerum Deorum ad centum usque millia statuit: quorum non modicam turbam, utpote electorum nominibus suis propriis insignivit: Inter quos et Genium collocavit, eum Apollini, et Marti, et Jovi, et his maxime illustribus in mundo annumeravit. Complures sunt, inter quos est Festus Pompejus, qui opinantur [note: Quatuor elementa, sic Luna quoque et Sol pro Geniis coluntur. ] per Deos Genios quatuor elementa intelligi, adjungendo his, Datores lucis, Solem, Lunamque, qui omnium quoque generationum authores et promotores sunt.

Quidam opinati sunt Genium coelestium numinum prolem esse; forte per hoc unanimitatem quae in coelis regnat indicando. Quae concordia posthaec Paternitatem quandam in mundo adipiscatur, dum in terris eandem quoque regnare concordiam oportere intimatur: Sicque a nomine Genii verbum generationis [note: Lib. 7. de Civ. Dei. ] derivari. Hinc S. Augustinus, Valerium Soranum interrogans, aut ab eodem potius interrogatus: Quid est Genius? Respondit: DEVS, qui praepositus est, vim habet omnium rerum gignendarum. Ex his et similibus attributis, non pauci per [note: Jupitre pro Genio ponitur, qui nil aliud quam ipse DEUS. Animus rationalis. ] haec nomina: Magnus Jupiter, Omnipotens Progenitor, Genitrixque, nil intelligi aliud, quam unicam illam perfectissimam Creatoris essentiam volunt. Praefatus Augustinus alibi per nomen Genii rationalem nil cujusque hominis animum intelligit, qui videlicet inclinatione sua ad hanc potius, quam ad illam rem propendeat. Hoc cuique singulariter ingenitum est: Deum proinde animam et Genium mundi esse. Idolo latrae nihilominus ignorantes quibus victimis, et oblatis placetur Deus, ei fercula pertiosissima et vina odorosissima libabant: non secus ac si hominibus istis cordi fuisset opiparis conviviis Deum sibi fautorem consciscere, et praecipue ad hoc invigilare ut sibi commensalem facerent. Sic enimvero cum parca et frugalis mensa esset, fraudare se, et percutere Genium ajebant, Sic elegans illa Commendatoris Testii Musa, loquens de Epicuro Metrodori filio (non vero de Epicuro illo Gargetico, vero sobrietatis et parsimoniae


page 47, image: s047

exemplari) dum libertatem illam effrenatam, et dissolutam condemnat, sic ait:

[note: Poesiae. ] Chi del sozzo Epicuro
Spensierato, e seguace
In prodighi conviti i di dispensa;
Le ricchezze che furo
Di genitor tenace
Faticoso sudor, strugge una mensa;
E de Lieo, che oscuro
Per tropp' anni ha il Natal, le tazze gravi
Di lor frugalita Scherniscon li Avi.

Hi sunt, de quibus illud S. Pauli verificatur: Esca [note: Apud Plutar. de tranquil. Animi. Satyr. 9. Lib. 2. De placitu Philosophorum. Lib. c. 15. AEneid. 6. ] ventri, et venter escis: quorum Deus enter est. Empedocles cuique mortalium, et Genium bonum, et genium malum datum esse censuit. Idipsum etiam Euclides Socraticus, et Lucillus apud Censorinum senserunt. Dixerunt alii, quemque hominum in vita sua comitem habere Junonem, et Genium: inter alios Plutarchus, et Lactantius: Unde et Virgilius dixit: Quisque suos paritur manes. Refert Alexander, olim Geniis pretiosissimos lectos, intertextos auro, et serico, stratos fuisse adquos cum quinque [note: Sponsi cum lectis Genialibus. ] limpidissimis facibus, compositis ex terebintho, et pinis suaveolentibus conducebantur novi Nupri: et cum ab AEdilibus accenderentur, optimum rebantur augurium esse: pinis enim succensis Romani olim Sabinarum raptum patrarunt: per quem primum fortunae incrementum, et urbis Romanae, tanquam universalis mundi marris augmentum subsecutum est. Sic primitivi illi idolorum cultores delirārunt, tum potissimum, cum se maxime sapientes esse opinabantur, dum nimirum sub tot formis difformibus sese mendaciorum patri pronos substernebant, et devotis pectoribus adorabant.

Quam ergo mentis gratitudinem, et quantam cordis intimi devotionem Redemptori nostro non debemus Christiani, qui tot falsis numinibus caput contrivit, tot Dagones in terram profligavit? Sic [note: Isai. 19. ] enim vero tandem prophetia Isaiae eventum suum habuit: Ingrediente Domino in AEgyptum, commovebuntur simulacra a facie ejus. Hic verus Genius est, qui justis, piisque desideriis se insinuat, et eorum se participem reddit, quem fideles veraciter ut [note: Genial. dier. lib. 6. c. 26. ] Genium suum amant, et adorant. Sic docte et erudite concludit praefatus Alexander: Quantum debemus Christo Domino, Regi, et Doctori nostro, quem verum Deum vener amur, et scimus, quo praemonstrante [note: Christus verus Genius. ] explosa ferarum gentium doctrina, rituque immani, et barbaro veram religionem edocti, humanitatem, et verum Deum colimus, evictisque erroribus, et infandis ineptiis, qua prisci coluere, quid quemque deceat, et quibus sacris, quaque mente Deum colere oporteat noscitamus. Huic Genio corda nostra, simul et frons consecranda sunt: intellige: non opera solum, sed et cogitata nostra.

METOPOSCOPIAE ET SOMNIA.

IIs quibus studium fuit exterioribus signis in interiota penetrare, et motus sensusque animorum dignoscere, et quasi in futurum prospicere, tabulam ad hoc apertissimam, speculum lucidissimum, frontem humanam habuerunt: hoc folium usque adeo manifestum et clarum esse voluerunt, ut quot ibi rugae, tot eis lineae, tot characteres visi fuerint, e quibus per significationem Planetariam dijudicare se posse opinati sunt, non solum cordium affectus, sed futura etiam praedicere. Ad haec ego, quantum quidem ad corporum temperamenta, et constitutionem eo rundem attinet, de quibus et morborum, et morum deduci possit diversitas, non diffiteor me quoque ejusdem propemodum sententiae et mentis edse. Sed ex his praeterea tam futura quam praererita prognosticare velle tempora (nisi forte longinqua, eademque [note: Morbi et mores. ] incerta quaedam conjectura, ratione plerumque fallaci nixa permittatur) profiteor me ejusmodi praesagae arti adhaerere non posse. Et quamvis mihi in [note: Conjecturae fallaces. ] medium proferantur argumenta quaepiam, nimium evidens est increatae sapientiae in Christo Redemprore nostro testimonium, qui discipulos suos, in his que universum orbem alloquens, sic ajebat: Non est vestrum nosse tempora, et momenta qua Pater posuit in sua potestate.

Itaque Metoposcopi a summo ad imum usque, de uno latere ad alterum mensurando frontem dixerunt: eam, si ad vultus totius proportionem angusta admodum fuerit, indicare animum omnino stolidum, et indocilem, eundem etiam datum crapulis, et abundantiae poculorum: siquidem illa plus aequo lata, et spaciosa, nec reliquae corporis symmetriae conveniens, et inconcinna fuerit, prout frons est boum, illam [note: Ignorantia; et indocilitas. Obtusio, et pigritia. ] et obtusum et desidiosum denotare ingenium. Hanc sententiam, si secundum Physicam ratiocinandum est, condemnare nolim. Tanta enim angustia, vel e contra tam exotica dilatatio vasorum, dum in ventriculis cerebri, prout oportebat, fieri nutritio convenienter nequit, obtundit phantasiam, consequens est, ut in memoratos defectus dilabatur. Frons demissa, et plus debito descendens, eundem animum qui supra, simul etiam prostratam fortitudinem notat: [note: Inconstantia et ineptia. Prudentia. Adulatio. ] demissa rursum, et rotunda, inconstantiam demonstrat et ineptiam, idque ob rationes adductas. Sic frons quadrata, et proportione debita formata, indicium erit magnanimitatis, prudentiae, probitaris, et judicii: Multum extensa, et lucida, adulationem et duplicitatem praesagire volunt: Sic e contra quae nebulosa, ut ita dixerim, fuerit, et obscura, signum [note: Audacia. ] esse temeritatis, et audaciae: tanquam illa sit nubes. quaedam unde fulmina metuenda sint, tanto periculosiora, quanto e sublimioribus locis emissa fuerint. Frons elevata, et prominens, hominem arguit liberalem, [note: Liberalitas. ] amicum, et sincerum, non secus ac si detam patulo vase angustiae tenacis avaritiae relegatae sint: Cum vero aspera fuerit, et inaequalitate quadam, et collibus hiulca, hominem indicare malitiose, et subdole, [note: Stultia ficta. Cupida divitiarum. ] motionem vel fatuum, qui exotica quadam appetentia commoditatem et divitias sectetur: sicut enim aurum de montibus effoditur, sic aestuans horum hominum desiderium inter hos sinus reconditur: et ab his eminentiis, et convallibus fucatam hanc et artificiosam fatuitatem effingunt.

Qui vero a principiis sublimioribus cognitionem indagare ampliorem satagunt, reponunt, imo vero componunt in rugis frontis Planetas septem firmamenti, quarum quae prima, et superior est linea, frontem secans, illic ubi capilli sunt, Saturno attribuitur: et sic deinceps reliquae pro ordine suo. Unde linea Solis, qui Pater, et Dator est vitae, et Conservator ejusdem, medium inter has locum obtinet, nobilissimum, inquam, et maxime conspicuum: Venetem et Mercurium inter cilia nasumque collocant, tanquam luminaria, quae illis superemineant. Hi etiam colores observant, si rubicundus fuerit, aut pallidus, aut aliter: Item et figuras, si rectae, si tortuosae, si in modum ramorum hac illac disjectae, si continuae, si obliquae, vel introrsum versae; Ad situm etiam reflectunt, et positionem, si ascendant, aut de scendant, ad dextram aut sinistram, si supra, si subtus, si in medio.



page 48, image: s048

Etiam per minutias quaeque accidentia explorant, quae non solum his lineis, sed toti fronti eveniunt: prout sunt: figurae diversae, pontes, colliculi, fossulae, pori, naevi, maculae, panniculi, et hujusmodi alia. Volunt hi, a commensuratione rerum memoratarum describi posse tempora, et effectus his correspondentes: hinc etiam de linearum commutatione incrementa, et augmenta rerum prognosticant. Sic de illarum unione, aut conjunctione, aut si intersecatae fuerint, praesumunt pari modo et Planetas influere, ex his idcirco, sicut e figuris Astronomicis colligi, si fortuna prospere successura sit, item si econtra eventus infausti, si oppressiones, si pericula, si infortunia secutura sint. Hinc si linea Jovis male collocata fuerit, dissipationem bonorum praesagiunt, calamitates insolitas, paupertatem, Ecclesiasticorum, et Jurisprudentium persecutiones, et hujusmodi alia. Si linea Martis rite, et in ordine suo sita fuerit, bonos Medicos, Anatomistas, et Chyrurgos futuros: si undosa fuerit, minari suffocationem in aquis.

Etiam in linearum usque concursum (nonnihil enim et de his dicendum) argumentando procedunt: Si linea Saturnina alias lineas intersecaverit, idque in descensu, pericula gravissima portendere, ob qualitates pessimas Planetae hujus praedominantes. Siquidem linea Jovis idem fecerit, et in locum Mercurii usque derivaverit: hominem, ajunt, perfecti indicat ingenii, sed sinistrae fortunae in bonis temporalibus, ob velocitatem et inconstantiam memorati planetae. Si linea Jovis, lineam Martis secaverit, penuriam imminentem indicare, amissionem substantiae, hominem injustum, obstinatum, et litigiosum; Mars enim constellatio mala est. Si linea Solaris in Mercurium incident, omen hoc esse hominis justi, nobilis, gloriosi, elevati, intenti ad literarum studia, multum religiosi, idque ob bonam Solis qualitatem: Si econtra male collocata haec linea fuerit, hominem superbum, ambitiosum, intractabilem, et arrogantem. Venus locum occupans Mercurii, hominem annunciat ingeniosum, in arte potissimum poetica: haec enim Venus est, ornamentum inquam rei literariae: Item hominem deliciosum voluptatibus deditum, et jocis, iis niminun qualitatibus, quae huic Planetae conveniunt. Dicunt praeterea, si Lunaris in Mercurii situm propendeat, signum esse ingenii elevati, sed instabilis, vagabundi, negociationi, et peregrinationibus dediti, propter instabilitatem Planetae hujus errabundi. Sic enim vero Planetas hos sibi invicem jungendo. aut dispatando, quasi coelum quoddam in fronte describunt: sed faxint superi, ut bonam vivendi normam hi sibi pro horizonte suo collocent.

Ad haec deliria insana detestanda, Isocrates, non tanquam gentilis, sed Christianorum more loquens, ait: Futuros eventus praedicere, nostra non est naturae. [note: Apud Alciat. ex Comment Tul. in Astrolog. ] Diogenes, totus contemplationi dicatus, vitam, actiones, et mores Philosophonun, Medicorum, Politicorum aliorumque studiosorum contemplatus, nil his dixit in mundo inveniri posse sapientius, nec magis absolutum, meliusque redactum in ordinem: [note: Astrologia condemnatur. ] Sed cum mentem suam ad considerationem Astrologorum, Metoposcoporum, et Chyromanticorum, et ejusmodi Impostorum, et Divinorum applicuit, evidenter et palam dixit, nil esse his stolidius, et detestabilius, unde contigit, ut quandoque audiendo horum quempiam de Astrorum influxu garrientem, eum [note: Lib. 14. Cap. 1. ] dicacitate mordaci sugillando, interroat: Quam nuper e coelo venisti. Ad vivum usque gentem hanc explodit Aulus Gellius, et cum eo simul, Philosophus illius Favorinus: Si tibi tales (sic praefati Authores philosophantur) aut prospera nunciant, aut ambigua, jam ipsa futuri praestolatio tormentum est: miser es, ante diem etiam vanametuendo: et siquidem res infeliciter eventurae sunt praeoccupant tempora infortunii tui, dum ante tempus torqueris, et inquietus es; Si tibi felicitatem spondent, quae etiam eventura sit; etiam hinc nihilominus duo te incommoda sequuntur. Primum enim expectatis futurorum te suspensum cum labore tenebit, et proinde jam potissima pars floris boni hujus disperibit, qui hac eadem procrastinata expectatione, praecoci maturitate flaccelscit.

Arcet de habitatione sua hos homines M. Tullius, dum ait: Nunc illa contestor, me non sortilegos, neque [note: 1. De Devinat. ] eos, qui quaestus causa hariolantur, neque psychomantiam quidem agnoscere. Ennius poeta in his fusius detinetur, et hoc genus hominum culpat: quoddam hic verborum ejus fragmentum adjungo: Non habeo denique nauci Marcum augurem, non vicanos Haruspices, non de Circo Astrologas, non Isiacos conjectores, non interpretes somniorum: Non enim ii sunt aut scientia, aut arte divini, sed superstitiosi vates, impudentesque harioli, aut inertes, aut insani; aut quibus egestas imperat: qui sibi semitam non sapiunt alteri monstrant viam, quibus divitias pollicentur, ab iis drachmam ipsi petunt.

His itaque sic constitutis concludendum ejusmodi homines procul esse a coelo, quippe qui cum tanta temeritate in fronte coelum collocant, sedem, inquam, planetarum. Sed adhuc deterius hallucinando delirant, qui de vaporosis insomniis futurorum eventus conjecturare praesumunt.

Videlicet si se nocturnae phantasiae nostrae frons polita, et munda, ab omni penitus vel minutissimo pilo purgata obtulerit, nos ab omni molestia liberos futuros, ab omni impedimento, et labore. E contra si frons turbata apparuerit, vel crinibus suis confusae, indicium esse periculorum, condemnationis, et mortis. Totum illud fundamentum suum a ritu Lacedaemoniorum desumpsit, de quibus jam relatum, quod pugnaturi cum hoste, sibi crines suos innodare et involvere assueverant, ne forte inimicis suis captivitatis propriae vincula offerrent. Paupecula gens, quae non vidit, dum in fronte et parte anteriori sibi consulebant, pars posterior hostili manui patebat: Sic enimvero turpiores apparuerunt, tum cum frontem suam tranquillam maxime et securam arbitrabantur, cum enim illis aliter in bello accidisset, quam praemeditati essent, in tam aperta et serena fronte, tanto magis rubor, et pudor, et obnubilatio rugosa apparuit.

HISTORIAE.

[note: Characteres ferro candente inusti in frontem delinquentium, et sceleratorum. ] CUm frons hominis tam nobilem, tamque elevatam sedem teneat, sic olim Judices, et; Patroni hanc eandem deturpando et maculando in iis, quos maculatos criminibus convicerant, tam inter servos, quam reliquam populi faecem, satis id credebant efficax esse, ad eorum nequitiam, et turpitudinem propalandam. Mos autem talis erat: certa quaedam ferramenta, in quibus characteres, aut figurae pro more patriae, aut loci, proque eorum intentione insculptae erant, focis imposita, et jam igne candentia potissimum fronti reorum inurebant: tum et reliquo, horum miserorum corpori, quibus nempe [note: Vultus inscripti. ] infortunium tale eveniebat. Hi a Seneca et Plinio inscripti vultus nominabantur. Per Thraciam universam hic mos longo tempore invaluit, ita ut a primis adeo cunabilis jam infantes discerent inscriptiones


page 49, image: s049

has ridere, et vilipendere. Quamvis Hero, dotus sentiat, in vicem literarum puncta potius stilo [note: Apud Beierlinch. theatr. vit. hum. Tom. 3. Ex Beierlinch. supra. ] candenti impressa fuisse, quae proinde similitudinem characterum habuissent. Aliis praeterea nominibus insigniebantur juxta quod docet Nonius, videlicet Literatorum; vel prout Celius vult, Sculptorum, et Isthrianorum, in hac enim provincia maxime haec consvetudo viguit. Per Babyloniam universam, juxta Aristophanem, hoc nomine literatorum [note: Sami literati. ] appellabantur Samli, quos in hunc modum Athenienses inusserant: unde et proverbium Ironicum inolevit: Samiis nullum esse literatiorem. Scribit Atistoteles de Samo habitatores Athenas translatos fuisse, partim quod haec urbs incolarum penuria laboraret, partim etiam quod Samii a se quinque et viginti Alphabeti literas invehtas esse glorlabantur, [note: Signum navis impressum in fronte servorum. ] hinc sibi honori duxisse, inventionem suam portare in fronte

Referunt alii, non eos literas, sed figuram navis, Samenem dictam, gessisse in fronte, idque ut optatam sibi in man velificationem impetrarent. Hujus rei inventor fuit primus Sami Tyrannus Polycrates, prout Celius, et Plutarchus volunt. Quidam rursum sentiunt Samenam hanc figuram fuisse monetae, quam Syracusanus populus, velut ignominiae notam, quibusdam captivorum Atheniensium impresserit. Eādem omnino formā a Tyrannis olim S. Martyres in fronte notis ignominiae signabantur, ad irrisionem videlicet et despectum. Sic recenset Zonara, quod sub tyrannide Imperatoris Theophili, viros sanctos, ac confessores Theophanem, ac Theodorum germanos fratres verberatos nigris notis in faciem notavit, ac frontibus eorum carmina jambica inscripsit.

Sed si hae frontium notae barbarico hominum, aut vero etiam legitimo imperio inustae, ignominiae, et despectui fuerunt: in sacris literis vice versa, ad honorem, et tutelam, et electionem et pro signo salutis [note: Electi DEI in frontibus signati. ] fuisse animadvertuntur, atque ita frontem potius his insigniis condecoratam, ornatam, et venerabilem fuisse. De ingenti illa hominum turba, quam dilectus Domini discipulus vidit, sic dictum est: habebant [note: Apoca. 7. ] nomen ejus scriptum in frontibus eorum. Hoc insigne vel hunc characterem, aliud quam Thau literam non fuisse Authores unanimiter, non sine ratione consentiunt: illud inquam Thau, per Ezechielem prophetam intimatum, cum ei altissimus imperat: [note: C. 9. ] Transi per mediam civitatem in medi Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gementium, [note: Ex Isidor. Clar. in hunt locum. ] et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus, tum vero etiam ordine dato ad desolationem universalem, sic concludit: Super quem videritis Thau, ne occidatis. Supra hanc inscriptionem S. Hieronymus inquit: Hebraei autumant quia lex apud eos Thau litera in principio nominis sui scribitur, illos hoc accepisse signaculum, quia legis praecepta compleverant: antiquis autem hebraeorum literis, quibus usque hodie utuntur Samaritani extrema Thau litera crucis habet similitudinem.

[note: Sancta crux. ] Ecce descendimus, et necessitate quadam ad sacrosanctum crucis signum pertigimus, quae omnium fortissima et tutissima aegis est, temperatissimum omnium ancile, vel scutum: hasta potentior illa, quam Achilles unquam, vel Ajax aliquis vibrare gloriatus sit. Thau litera crucis habet similitudinem. Haec lamina aurea est, quae per mandatum Domini in fronte Sacerdotis ordinatur, quam condecoret, et praemuniat: hoc unicornu est, quod in fronte invictum illud propugnaculum portat. Hacarmati, et fortes facti contra inimicorum insultus, divinam vocem audituri sumus per Jeremiam: [note: C. 1. ] Dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut hoc signo muniamus frontem nostram, nos exhortatur [note: Serm. de Cruce. ] S. Chrysostomus: Si crucem insixeris vultui tuo, nullus daemonum nocere poterit; videns arma in quibus DEVS vicit, videns ensem quo Christus caput ejus abscidit. De hoc sacro Thau in figura meminit Propheta coronatus: Fac meum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur. Supra quod S. Hieronymus: muniar crucis tuae signo, quod videntes potestates adversae fugiant, et confusae recedant. Signum regium, splendidissimus decor frontis ipsius, de quo S. Ambrosius inquit, quod Christus relictis sceptris et Regali diademate, Crucem sibi reservavit: Atque idcirco hanc nobis haereditatem reliquit: qui non tollit crucem suam, et venit post me, non est me dignus.

PROVERBIA.

NOn secus ac flumina, quamvis hon raro amgibus obliquis, et retrorsum contortis, ab incepto cursu suo deviare videantur, non idcirco tributum suum Oceano dare desistunt: Sic mihi quoque in tractatibus his, non sic ad unguem usque uni adhaerere ordini licuit: aut enim materiae sterilitate, aut ad rei majus complementum, aut necessitate, aut occasione, aut intuitu ornamenti, aut veto alia quadam utilitate urgente, mutare, postponere, aliud pro alio collocare, similique methodo saepe admodum uti compellor. Interim tamen non reor haec et scopo meo aberrare, quin potius singula ad magnum illud mare, et miraculum hominis, humanaeque structurae contribuere. Haec dicta sint, ne (sapiens Lector) a tramite praefixo aberrare tibi videar. Hinc inter Proverbia primum se mihi offert, quod supra thema assumptum [note: Prima cujusque negotii facies. ] inquit: Prima fronte: hoc de primo cujuscunque negotii aspectu, de prima facie, et intuitu dicitur.

[note: Rectitudo et bonitas. ] Hanc primam faciem, hanc frontem, inquam, rectitudinem animi et bonitatem esse oportere dixerim. Hoc praestantissimum figurae humanae signum horoscopum est: optimus index hujus horologii: aurora maxime rutilans, et transparens diei hujus. Probitas ad omnia disciplinarum genera viam aperit, ajebat Augustinus: Qui in semita sua cum hoc lumine procedit, pedem hon offendit. Homo virtutis providebit semper bona, non solum coram DEO, sed etiam coram hominibus, referebat [note: De curiositate. ] S. Bernardus: Magnus Artifex infelicitatis, est ipsa perversitas. Quantum illa ministra est tranquilitatis, securitatis, et honoris: tantundem altera praenuncia est, tristitiae, infelicitatis, et infortunii: una Epithalamiis canendis, altera canendis naeniis, lamentationibus, et tragoediis apta est.

[note: Negotia praesente Domino acta. ] Porro ut insinuaretur quantum ad perficienda negotia et propriam utilitatem procurandam, proficua sit operanti propria persona et praesentia, hoc proverbium ortum est: Front occipitio prior: ubi nomen illud prior, pro potiori, et meliori sumendum est, cum frontem occipitio capitis priorem [note: Adagium. ] esse nemo non noverit. Natum est adagium hoc, juxta mentem Manutii, inter primos agricultores de situatione partium humanarum desumptum; atque ita postmodum in communem usum acceptatum, et non secus ac oraculum quoddam


page 50, image: s050

observatum est: sic et Silenorum responsa venerationem [note: De re Rustica cap. 4. ] magnam obtinuźre. Cato hoc proverbio usus est, cum ad bona operanda nos sic incitat: Si bene aedificaveris, libentius et saepius venies, fundus maelior erit, meliusque operabitur, fructus plus [note: Hist. mundi. lib. 18. c. 5. ] capies: frons occipitio prior. Approbat hujusmodi sententiam Plinius, dum ait: Eumque qui bene habitet, saepius ventitare in agrum: frontemque domini plus prodesse, quam occipitium, non mentiuntur.

De his omnibus facile est videre, quanti intersit in quocunque negotio praesentem esse. Hinc Columella interrogatus, quid maxime agris nocuum sit, respondit, hoc inprimis si saepc elocati fuerint, et proinde si per alios, quam per temetipsum colantur. Putat rem malam esse, inquit Manutius, frequentem fundi locationem, pejorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum, [note: L. C. ] quam per seipsum colere. Recenset Gellius de homine quodam corpulento, et pingui, qui equum insidebat macilentum, exiccatum, vix ossibus suis haerentem, interrogatus de hoc, respondit: Mirum non debere haberi, quandoquidem ipse se pasceret: Equum curaret servus. Hinc et illud dictum, de quo paulo infra memorabimus, enatum est: [note: Oculus do mini pascit equum. ] Oculus domini impinguat equum. Super haec proverbia prolixior aliquantum est Plutarchus: sic et AEschylus ait: Domus oculum esse domini judico [note: De educandis liberis. In Eunucho. ] praesentiam. Hoc verum esse inquit Terentius Comicus: Ita ut fit domini ubi absunt: (adjungit Commentator) significans, absentibus heris, ministros omnia facere indiligentius, et peccare licentius: et deinceps concludit, id nulli magis observandum, quam Principi, si modo Principis animum gerat, hoc est, si publici commodum cordi habeat. Aphorismum consimilem propheta coronatus [note: Psad. 100. ] his verbis intendebat: Sedebam in media domus meae.

Siquidem esset olim, qui insolita quadam capacitate, et talentis suis caeteros antecelleret, quippe [note: Homo magni ingenii. ] qui sine difficultate rem quamvis comprehendere, medullamque rei, et essentiam penetrare consueverit, hoc proverbio monstrabatur: A fronte simul et occipnio: per hoc palam dabant, eum memoria simul et intellectu plurimum valere, cum in utrisque harum partium ventriculis hae binae potentiae abscondantur: hinc etiam rerum praesentium scientia provenit, memoria praeteritarum, providentia, et praecautio futurarum. Qui hoc signum tetigerit, gloriari poterit se rotam fortunae clavo fixam tenere: velificet hic talis sine metu ad portum felicitatis, et navigium suum expansis velis illuc appellat. Sed hic non immerito Sibylla dixerit, quam rari inter homines sunt, quibus contingit de hoc trunco ramum aureum avellere: quem com negaverit dare, nec duro poteris convellere ferro: prout idem author ait. His concordat proverbium quod sequitur: Ex fronte prospicere, quod de iis dictum, qui Metoscopi appellantur, et qui de frontitum lineis se praesagire posse futura gloriantur.

[note: Homo prompti ingenii. ] Hoc nihilominus in strictiori intellectu de iis dici solet, qui promptitudine ingenii, sine mora id quod proponitur, intelligunt, et ad fundum usque penetrant. Quod a Marco Tullio in consimili occalione exprimitur, dum ad Antonium inquit: Non enim solum ex oratione, sed ex vultu, ex oculis, ex fronte, ut ajunt, meum erga te amorer prospicere potuisses. Haec cadem frons a praesato authore cordis janua nominatur: unde ad fratrem suum scribens, dum consilia ei porrigit, sic ait: Cura, ut aditus ad te diurni atque nocturni pateant: neque foribus solum aedium tuarum, sed etiam vultu, ac fronte, quae est ammi janua. Pari modo Aristophanes Poeta inquit:

Nobis ut ipsis frontibus faciant palam,
An nostra dicta, et facta laeti comprobent.

Fronte sua, de iis dicebatur, qui non clanculum, vel [note: Aperte operari. ] in abscondito, aut de re quapiam consultabant, aut propositionem in medium afferebant. Si hoc ubivis locorum fieret, non utique tot intestinae dissensiones, imo nec tot clandestinae mortes, per occulta et subdola itinera, et machinationes acciderent; profligaretur e finibus omnis duplicitas: homines vafri, et vagabundi non tot retia honestati, et saluti, [note: Ps. 36. ] et vitae tenderent. De homicidis ajebat David: paraverunt arcum, ut sagittent in occultis immaculatum. Intra muros, et columnas se abdunt, et tutantur, sed cum majori oppressione lus ipsis receptaculis [note: Sicarii et fautores illorum condemnantur. ] suis obruuntur. Intelligunt haec ii, qui sicariis, vel patrocinio, vel auro subterfugium, et asylum praebent: quos tamen in sinu suo nutriunt, non alia conditione, quam ut in se experimento discant, quod quidam ait: Vt lapsu graviore [note: Corripitur duplicitas. Exord. 54. ] ruant. Quod ipsam duplicitatem attinet, hoc vitium inter alios, severissime in exordio orationum suarum Demosthenes percellit, ilum ait: nequior est qui decipit, quam qui decipitur. Non est aliud veneficium usque adeo lethale in mundo, quam praefatum [note: Officior. ] illud, inquit Cicero: Nulla pernicies vitae inveniri major potest, quam cum in vita inest simulatio. [note: Matth. 7. ] Hanc sceleratam consvetudinem S. Joa. Chrysostomus sanguineis deplorabat lacrymis: Nulla res sic exterminat bonum, sicut simulatio, nam malum sub specie boni celatum, dum non cognoscitur, non cavetur. Ita frons aperta sit, hoc est cum sinceritate, et rectitudine cordis sit sermo noster.

[note: Fricare frontem, quid sibi velit. ] Ne silentio vulgatissimum proverbium praetercatur, quod ab antiquis acceptatum, et usu frequenti tritum est, ad principium tractitus hujus retrogredi cogor, et illud, mi Lector, replicare tibi, quod cum frons virginitati, et pudori sacra sit, effrontes dicti sint, quibus verecundia deperiit, et qui omnem honorem post tergum projecerunt: idcirco de his dictum eos perfricatae frontis esse. Cum hoc Adagio Martialis perfrictae frontis hominem, impudentiamque ejus percelluit, dum ait: aut tum perfricuit [note: In Bruto. ] frontem, posuit pudorem. Et M. Tullius in loco quodam: nulla perturbatio animi, nulla corporis frons, non percussum femur. Hic gestus [note: De vitio pronunciationis. lib. 11. ] aspere a Quintiliano corripitur, cum ait: Vitiosa enim sunt illa intueri lacunaria, et perfricare frontem. Fabius Maximus Tullii Calvi audaciam detestatus est, qui cum Catone consulatum petere non erubuit, quippe qui illo tum temporis tanto inferior erat: qui et in usu habuit in primordio orationum [note: Lib. 9. ex. Calv. ] suarum fricare frontem. Verba ejus haec sunt: perfrica frontem, et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem. Seneca pari modo infatigabilis [note: Lib. 5. Ep. 40. ] in instruendo Lucilio suo, sic ait: perfrices frontem oportet, et ipse te non audias, sic eum Manutius citat. Omne hoc ad inverecundos pertinet, quos effrontes nominamus, unde dicitur: Ex qua fronte haec facies. Itaque protit Pudor inter praecipuas virtutes, quae animum humanum condecorant, censetur, sic insolentia, et proterva temeritas e contrario, cum sine fronte sit, non solum pro vitio, sed ab iis, quibus sensus integer, et vera prudentia inest, non immerito defectus abominabilis reputatur.



page 51, image: s051

[note: Hilaritas et moestitia. ] Indicium animi laeti et hilaris est, serenare et dilatare frontem: sicut in opposito signum moestitiae est, eandem obnubilare, et rugis obducere, unde et proverbia, vel axiomata prodierunt: frontem exporrigere, [note: Lib. 11. ] frontem contrahere. De hoc toto sapienter Plinius: frons et aliis, sed hominum tristitiae, hilaritatis, clementiae, securitatis index. Hinc Terentius: Exporrige frontem. Et Horatius: Sollicitam explicuere [note: In Casina. ] frontem. Plautus alludendo ad jucundum colloquium, sic ait: Porrectiore fronte mecum loquaris, oportet. Et alibi: obducta fronte, contracta, caperata. Et hoc nomen Caperata severitatem indicat, deducta similitudine aut translatione a capro, qui frontem cornutam et capitis superficiem armatam habet: semper ad offensionem praeparatam, et promptam. Exinde nubila dicitur frons, et serena, et explicata, de iis, qui clari et dilucidi in verbis sunt. Extat locus [note: Lib. 3. Carm. Ode 29. ] admodum eximius poetae Venusini in Lyricis suis:

Mundaeque parvo, et sub Lare pauperum
Coenae sine anlaeis, et ostro
Sollicitam explicuere frontem.

De hoc quod rugosa quandoque et nebulosa monstratur Cicero inquit: Hic ille improbissimus quaestu [note: In Cluent. Bacch. ] judiciario pastus, contrahit frontem: Rursum Plautus. Spectatores ronchos cient, consulcant frontem, et ore concrepante frequenter fremunt, et male mussitant.

EPITHETA.

[note: Epitheta qualitates ocultas exprimunt. ] EPitheta non minus et ipsa, quam figurae reliquae orationis, lumen et claritatem significationi rerum praebent, et non raro adjectivum quoddam essentiae substantivi umbram essentialem administrat, dum videlicet per hoc ipsum occulta quaedam objecti quod prae manibus est, in lucem panditur proprietas. Sic in Exemplo aureus sol dicitur, non solum propter radios, quos jacit, qui auri similitudinem referunt, sed etiam quod in montium fodinis ad compositionem auri concurrit. Unde etiam, cum passiones, quae celantur in corde patefiant in fronte, haec [note: Carm. 28. 3. ] ab Horatio proterva nominatur: Jam proterva fronte petet Lalage maritum. Eadem ab eodem sollicita vocatur: Solicitam explicuere frontem. Hirta dicitur a [note: In Hyppol. Sartyr. 19. ] Seneca: Te frons hirta decet: Supina a Juvenali: Totiesque supinam attolit frontem. Ab eodem mobilis dicitur: Non mobilis illi frons erat. Obscaena ab [note: In Theb. ] eodem: Metuant obscoenam attollere frontem. Ferrugine a Statio: Et ferrugineam frontem discriminet anguis. A Quinto Sereno appellatur severa: Perpetuoque [note: Lib. 4. ] aevo frontem praestare severam. Capillata a Catone dicitur: Fronte capillata post haec occasio calva. Tenera a Martiali: Et frontis tenerae cupis videri. Decora a Manilio: Illis cura sui vultus, frontisque decorae. Honesta a Pontano: Decusque egregium formae, et tot honestae frontis honores: Ab eodem lucida: Lucida frons, caput auricomum, roseique capilli. A Conrado laeta: Laetaque frons, longe niveos anteibat olores. Pura a Propertio: Sive vagi crines puris in frontibus errent. Manto venustam: Frontemque venustam movit: Eadem sideream vocat: Sideream circa, pulchro certamine frontem: A Baptista Pio punicea dicitur: Quamvis punicea sudor de fronte cadebat. Berenicea ab eodem: Et Berenicea ludentes fronte capilli. Sic cum variis procis significationum, et nominum hic Protheus deambulat, et hic Chamaeleon, Epithetum inquam, quod complementum, gratiam, et venustatem praebet objecto quocum se alligat, et quod amplectitur.

Nolim hic, Benevole Lector, ut me effrontem arbitreris, si te ad audiendam et legendam subjunctam Oden, sat debilem et languidam invitavero. Partus et productiones Musarum, non secus ac apum, non omnes ejusdem saporis sunt, sed pro diversitate florum, quos sugunt, et aeris quem respirant, diversi sunt. Cum enim videam me ad Aganippaei fontis, originem sublimem pertingere non posse, in quo sitim suam olores, canora voce docati restinguunt, sufficit paupertati meae, in inferiori Pimpla mea commorari. Sol in ortu suo tam benevole canentes luscinias, quam stridentem passerum vocem recipit. Itaque mi Lector, vices meas dole, et quae hic tibi offero benignus lege, condonans desiderio, quod ad servitium tuum hactenus exardescit.

Pro Argumento erit jam supra memoratum proverbium:

Frons hominem praefert.

Cum diversitate aequivocorum, allusionum, et proprietatum.

Campo tu di certami, ove garreggia
Con lo sdegno l' Amor, l' odio, e la pace;
D' infiniti pensier vaso capace,
D' ogni affeto vital theatro, et Reggia.
Se il duol n' assal, se ta letitia ondeggia,
Scuopre il tutto; del cuor nuncio verace,
Specchio de l' Alma, in cio che approua, o spiace,
Onde o s' attriota, o spera, odia, o carreggia
Varie linee dimostri, oue di vita
Volubile talhor corso si conte,
E ogni' una il tempo a misurar ne invita.
Generosa ti scorgo, allor, ch' al' onte
Forte t' opponi, e resoluta, e ardita
De perigli maggior resisti a Fronte.


page 52, image: s052

OCULL, ET PALPEBRAE.

Anatomia.

[note: Poesiae. ] Spiraculi de l' Alma
Finestre del desio, porte del cuore,
Del senso interior nuncii lucenti,
Chiare stelle, onde ha calma
Il tempestoso pelago d' Amore;
Del Ciel de la Bellezza astri viventi.

Sic nobilis Vir Fr. Joa. Baptista Theodori, dum caecitatis encomium depraedicat, subterfugere non potuit, quin pari modo applausum debitum daret oculis, qui pars sunt hominis, ut de externis loquar, maxime spectabilis, et aestimabilis, pars maxime pretiosa, propter quam ab ipso adeo omnipotente Deo colorum producta est variegatio, et omne subjectum visibile creatum. Et sicut videndi actus in operatione sua prodigiosae et admirandae extensionis est, sic et organum de quo potentia praedicta elicitur, omnem admirationem, et stuporem transcendit. Mare illud aqueum, et crystallinum sulcare cum lacera veliparte, si audere voluero, si cum obtusa penna rimari et nervulos oculi, et pelliculas, et membranas, et tunicas, aliaque hujusmodi, hoc est, si super his Anatomicum tractatum in perfectione sua, a me postulaveris, idem erit ac si me sponte in Anti-Cyram transtulero, ubi arrogans jactantia mea, Hellebori potu indigeat. Nec possum nec debeo distendi ultra, ut ex his mihi liber integer formetur, sed non secus ac Canis ille Niliacus lambendo minutatim, ad moralia tandem me convertam, ubi materia et copiosissima, et superabundans est.

[note: Natura magna. ] Hoc Organum itaque de tot particulis, et cum tali compositum est industria, ut veraciter cum Plautino et Sinesio, nec abs re, aut non inconvenienter appellari illud Natura magna possit: dum videlicet in tam exiguo corpusculo apparent et concluduntur tot particulae, tot tunicae, musculi, humores, nervi, venae, et arteriae, tam inter se invicem divisae, et disparatae, et nihilominus hic in unum coacervatae, et [note: Nomen oculi unde. ] restrictae. Oculus quasi ab occulendo dictus est, tanquam qui sub valle ciliorum sinuosa inclusus, et absconditus fit. Hebraei illum Oogen appellant, quod altitudinem denotat, ut nimirum succurrat homini, sibi non quae humi delitescunt, sed sublimia contemplanda esse.

Figura eorum rotunda est, et quanquam in longitudinem aliquantum protendantur, situationem talem adepti sunt, quae capacitati, et agilitati, et robori eorum conveniat. Professores Opticae volunt, oculum objecti magnitudinem recipere non potuisse, nisi rotundum, et quod solum res sibi aequales intueatur, et distinguat: cum autem ille orbicularis sit, radios qui hic ex omni parte perpendiculariter concurrunt, frangi, hoc est, ad centrum pupillae dirigi. Adhuc ratio alia de rotunditate eorum affertur, ut tanto videlicet expedititis, et copiosius videre possint: sicut in rebus rotundis promptitudo est volubilitatis, revolutionis, et celeritatis.

Cooperiuntur palpebris suis tanquam sepimentis, et circumvallationibus securitatis. Admirabilis eorum sympathia est, dum unus laesionem alterius facile sentit: siquidem contigerit elevari unum, altero depresso, objectum bipartitum et duplex videtur: idcirco quod nervus secundae conjugationis, qui oculos movet, continuus est: id quod a paucis observatum. Oculorum magnitudo tanta est, quanta ad objectorum [note: Natura oculorum. ] recipiendam imaginem sufficit. Natura eorum propemodum universa aquea est, mollis, lubrica, splendida, translucens, ut tanto promptius et spectra, et imagines, et colores recipiat. In solo homine virgati, vel radiati sunt oculi, diversorumque colorum: in animalibus quodque speciem suam observat. Connectuntur autem nervo optico: delicatissimi, et vivacissimi sensus sunt, unde facile offenduntur, et depravantur. Totum eorum corpus sex musculis constat, totidemque tunicis, humoribus tribus, nervis duobus. Circumdantur venis et arteriis quamplurimis iisdemque exiguis, multaque pinguedine obsepti sunt. Quatuor musculos rectos habent, utquae rectasunt videre possint: duos autem obliquos, ad videnda obliqua; De rectis unus sur sum levatur, alter deorsum, tertius ad dextram, ad sinistram quartus. Eandem omnino structuram habent, de eodem principio progressi. Fallopius erudite observat, nervum obliquum, qui angulum oculi majorem ferit, colligari cum funiculo quodam subtili admodum, et ab antiquis a multo tempore non observato: hic porro cum trochlea quadam velrotula unitur, qui a memorato parvo fune involvitur. Haec rotula, vel trochlea cartilago est, continens in se canalem, per quem funiculus ille transit, et cum membraneo ligamento pendet ab angulo: ita ut praefata rotula musculum repraesentet: hinc si introrsum ab hoc fune trahitur, motu circulari oculus, versus angulum majorem torquetur. Posterior, hoc est angulus, qui et interior est, de fissura illa natus, quae ossa maxillaria sibi invicem jungit, in angulum exteriorem, ex transverso inseritur, atque ita oculum quasi amplexu quodam circumdat. Itaque sex solum [note: Nomina musculorum. ] musculi sunt, quibus periti, pro cujusque conditione nomina sua imposuerunt: primus appellatur elevatus, vel superbus. secundus humilis, vel deprimens: tertius adducens, vel bibitorius: quartus indignatorius:


page 53, image: s053

duo reliqui, qui oculum circumagunt, circulares vel amatorii nominantur, eo quod horum motus, non nisi per affectus fiat.

[note: Tunicarum officia. ] Posthaec sequuntur tunicae oculorum, in hunc finem compositae, ut circumdent et ambiant humores aqueos, crystallinos, et vitreos: quaedam earum oculum capiti annectunt, quaedam cum splendore suo et luciditate rerum visibilium species admittunt, quaedam praeterea calefaciendo et conservando spiritui, quaedam refractioni externi luminis deserviunt: quaedam denique alimentum suggerunt. Quod earum numerum attinet, ut controversiis nullis me hic ingeram, cum moderniori schola, earum [note: Prima Tunica conjunctiva. ] sex esse statuo, juxta numerum musculorum. Prima a latinis conjunctiva nominatur, sed et alios titulos sortitur, nam et nata, et inhaerens, et candida, et pinguis, et consolidativa dicitur: cujus ope et interventu oculi a se invicem vicini, consistunt, ne quovis modo exorbitent. Hinc et Conjunctiva nominatur, eo quod oculos connectat, et invicem ad sibi contiguas partes liget. Haec tunica ab extimis pericranii partibus nascitur, nec vero integrum oculum cooperit, sed ad circulum usque, qui linea orbicularis appellatur, pertingit.

Triplex ejusdem usus est: primus, ne videlicet oculus duritie ossis offendi possit; secundus, ut capiti oculus connexus sit et ne vagabundus hac illacque motibus externis et exorbitantiis suis circum feratur: sed ut in sedibus suis musculos (qui tertius usus est) [note: Tunica secunda cornea. ] solidatos virtute sua contineat. Altera tunica Corneae nomen habet, quippe quae duritie sua, et nitiditate, et claritate, pellucidum tersumque cornu imitatur. Nascitur autem de cerebri membrana crassiori, inde medullam nervi optici ambit, atque ita integrum oculum vestit. Substantia ejus duriuscula est, et densior, ut sic fortitudine sua, et tenacitate objectis exterioribus resistat, ne inde laesionem patiatur. Admodum crassa non est, ut tanto commodius visibilium species admittat, et ut lumen externum expeditius ad humorem crystallinum ferat. Ex omni parte laevis est, polita, lucida, ut lumen sine impedimento emittat. Nec venas, nec nervos, nec arterias habet, obstaculum enim perfectae visionis potentiae fuissent. Alimentum suum ab uvea tunica, sibi [note: Officium Tunicae corneae. ] propinqua nanciscitur. Usus illius duplex est: primus ut humori crystallino tanquam propugnaculum et custodia sit, eundem ab externis frigoribus conservans, aeque ac de nimiis aestuationibus caloris: alter usus est, ut tenuiores tunicas amplectatur, et sic easdem tueatur, et defendat.

[note: Tunica uvea. ] His succedit Tunica tertia, quae non alia de causa, dicitur uvea, quam quod uvae acinum, aut ejusdem folium repraesentet, de cujus medio pediculus quidam levatus, vel tractus esse videtur, hinc ejusdem figuram, colorem, tenuitatem, et levitatem externam praesefert: et haec per modum corii recolligit, et fortificat vasa reliqua tunicarum: et de membranā quadam tenui, et laevi derivatur: talis est substantia illius, quamvis hic aliquantum crassior sit, quam in cerebro, ut nimirum crystallinum humorem, et reliquas partes sibi subjectas tueri possit. Originem suam a membrana quadam tenui habet, quae nervum opticum investit; dilatata vero in circulum, totum oculum circumdat, excepta anteriori parte, in qua aliquantisper comprimitur, et viam parat foramini rotundo, et sat minuto: et aliud non est, quam pupilla vel pupula nigra oculi, ejusdemque fenestra. Posthaec in parte posteriori se binis nervis optico, et reticulari connectit, et cum involucro quodam fibrarum Tunicae corneae cohaeret ad Iridem usque: ab anteriori parte nihilominus absque vinculo, et libera est, ut in affluentia vel spirituum, vel luminis dilatari possit. Haec sola inter caeteras tunicas hoc privilegio gaudet quod colorata est, nec tamen ubivis eodem colore. Pars anterior, quae humorem aqueum et cry stallinum respicit, nigrescens est, et obfusca: Exterior quae Iridem constituit, jam caerulea, jam nigra est, pro diversitate temperamenti, quod in oculo est. Pars posterior, quae ab intro quali virgulis et lineis variegata est, primum subalba apparet, deinceps viridis, hinc caerulea est: quamvis forinsecus ubi corneam versus respicit, fusca et nigricans esse videatur.

[note: Usus uveae. ] Varius ejusdem usus est: primo loco, humorem crystallinum defendit, ne a duritie corneae offendi possit: secundo, ut alimentum tunicae reticulari praebeat: praeterea ut colore suo et nigro, et caeruleo dissipatos spiritus in unum colligat, luminisque externi splendorem refringat: atque idcirco in hac crystallinus humor, tanquam in speculo recreatur, et vigorem assumit, unde etiam attributa, mollis, variatae, perforatae, et venosae adepta est.

[note: Tunica aranea. ] Succedit huic quarta tunica, aranea dicta, tenuitate enim, et subtilitate telam aranearum aemulatur. Haec humorem crystallinum ambit, et eundem a tergo circumdat, et involvit, atque ideo tenuem eam, lucidamque esse oportuit, ne videlicet ulla crassitudine sensum visus offendere possit, proprium illa tutamen, et quasi tegimen crystallini humoris est: per interstitium ciliare partibus vicinioribus connectitur: alias venas, quam ciliares, vel palp ebrales non admittit.

[note: Tunica reticularis. ] Hic rursum quinta tunica profertur, quae reticularis dicitur, eo quod incompositione sua reti non dispar sit. Haec de substantia medullari nervi optici nascitur, dilatata et extensā: atque idcirco mollis esse, et candida animadvertitur: cerebroque absterso et loto non absimilis. Haec spiritus visioni famulantes diffundit per humorem crystallinum, et oculum universum, ejusdemque illic alterationem recipit, portans spectra, et imagines rerum visarum ad cerebrum tanquam Judicem.

[note: Tunica vitrea. ] Ultima tunicarum, et ipsa longo tempore etiam eruditis viris incognita, nomen vitreae consecuta est eo quod humorem vitreum ambiat, et circumdet in cujus medio interstitium ciliare comparet, similem figuram repraesentans: est autem prolongatio quaedam quae tenaciter choroidem humoris crystallini, cum uveo colligat; appellatur autem a Faellopio ligamentum, vel nodus: separat et distinguit humorem aqueum a vitreo, ne invicem commisceantur. Quidam tunicam septimam adjungunt, de tendinibus musculorum compositam.

[note: Humores. ] Itaque cum jam tunicae expositae sint, scaturiunt posthaec humores, aqueus, crystallinus, et vitreus: [note: Humor crystallinus caeteris pretiosior. ] inter quos supremum locum et praecipuum obtinet crystallinus, omni adamante pretiosior, et omni gemma illustrior: unde et anima oculi, et centrum ejusdem, et speculum internum titulatur. Hic solus est, qui colore alteratur, qui spectra et imagines rerum visibilium recipit. Hic nihilominus per guttam caliginosam offenditur, quae suffusio nominatur; unde ei videndi actus interdicitur, tanquam lumine extincto. Haec si sedem stabilem fixerit, omnis etiam videndi potentia, et facultas supprimitur. Omnes reliquae partes conservant, magisque habilem, et acutam hanc potentiam reddunt: his autem tanquam praecipuis partes inferiores, tanquam ministrae deserviunt.

Hic humor tunica cornea instrumento utitur, non


page 54, image: s054

secus ac vitro quodam, ut tanto perfectius lumen suum deuveo emittat: per modum amoenissimi horti, ubi colorum omnigena diversitas in plantis cernitur. Pupilla illic fenestra oculi facta est: tunica [note: Humor aqueus. ] aranea varias species retinet, ne effugiant. Humor aqueus, velut propugnaculum, splendorem luminis externi reverberat, factus mediator ad portandas imagines. Vitreus in similitudinem coci, alimenta suggerit. Nervus opticus ad portandum spiritus rei visae ad humorem crystallinum servit, traducens eos ad cerebrum usque, tanquam harum specierum judicem et arbitrum. Humor aqueus albuminosus est, et tenuis, non absimilem habens ab ovi albumine consistentiam. Avicenna hunc humorem glaciale excrementum vocat, quamvis id, pro plurium Doctorum sententia, immerito. Hic in anteriori parte fixus, et locatus est, ut humori crystallino pro tutela sit: medium etiam est, quo imagines perferantur. Hic humiditate sua sine intermissione partes tunicae uveae interiores irrigat, ne ex perpetuo motu exarescat. Uveam a crystallina disjungit: corneam tunicam perpetuo distentam tenet, quae si ex incursu alterius cum altera corrugetur, continuo videndi actus intercluditur. Pars autem est oculi viventis, et spermatica, et nullatenus excrementum.

[note: Crystallinus glacialis. ] Secundus humor, sicut Galenus interpretatur, crystallinus et glacialis dicitur, quasi qui concretam glaciem repraesentet, et quia per modum crystalli lucidus est. Avicenna eum guttam, vel grandinem appellat. Actius a figura lentis, quam praesefert, eum lenticularem nominat. Hujus integra substantia non nisi aqua est, quae tamen non diffluit, sed sicut albumen, aut vitrum, densa est, et consistens, ut crystallus: idque ut illic simulacra figi possint: lucida est, non opaca: tenuis non crassa, ne tam facile lumen amittat: alieni coloris expers est, ut omnium colorum receptaculum esse possit. Figura ejus rotunda est, quamvis non in globum perfectum composita. In medio propemodum oculi hic humor situs est, tanquam in centro, ut lumen tam externum, quam internum admittat. Connectitur anteriori parte sua humori albuminoso, posteriori parte humori vitreo: quibus utrisque mediante tunica ciliari conjunctus est.

[note: Humor vitreus. ] Tertius humor vitreus dicitur: certa enim crassitie sua, et consistentia, vitro non absimilis est; Hic nihilominus in coloresuo, et luciditate condensatus, et constrictus est. In parte posteriori situs est, ut crystallinum admittat: sed in medio concavitatem habet. Substantia ejus mollior est humore aqueo, quantumvis fluidiore. Alimentum praebet crystallino, eundemque conservat ne a duritie membranarum infestetur: continet spiritus visioni servientes, ut inde se ad illustrandum humorem glacialem transferant. Sed cum hic liber ex professo pro Anatomica scientia institutus non sit, video me ultra debitum limites meos excessisse, quamvis in tanta dicendorum abundantia videor non immerito dicere, me nihil hactenus dixisse. Itaque aliis hanc provinciam relinquo, ut tibi amice lector diffussiorem, copiosioremque suppeditent materiem, de nervis nimirum oculorum, de quibus, sicut et de superioribus omnibus volumina integra repleta sunt. In his doceri poteris, quisnam inter illos ad visionem, quis ad motum pertineat, eidemque ministerium praebeat Quomodo primus eorum, qui calvaria continentur, opticus vocetur, nobilissimus et amplissimus, in ortu suo separatus a reliquis: hinc vero introrsum oblique distentus sit. Cernere tibi inpromptu erit, qualiter hi nervi aequalem planitiem observent in pupilla: sine hac enim conjunctione et amplexu mutuo, delusus oculus, unum pro duobus objectis sumeret. Hierophylus meatus visorios nominat. Hos reperies in nativitate sua continuum possidere motum, unde non immerito funem quendam constituere videri possint: proinde accidit, ut ad unius oculi commotionem, necessario secundus quoque sine interpositione temporis moveatur.

Illic inventurus es, cum quanta omnipotentis Dei manus largitate, quae haec eadem produxit, per nervos, venas, et arterias, spiritus visibiles ad oculum usque deducantur, idque cum abundantia admirabili, et cum quantitate sufficienti, qui spiritus et naturales, et vitales sunt. Hinc evenit ut pro eorum quantitate majori vel minori, in oculis non eadem semper magnitudo cernatur, nec idem splendor; Sed hi aut plus aut minus languidi, et obscuri sunt, ut in iis accidit, qui rebus venereis cum immoderatione dediti, aut qui morti proximi sunt. Observare tibi licebit quam verum sit illud, quod uno oculo clauso, pupilla alterius sine mora dilatetur, propter spirituum copiam, qui in tunicam uveam descendunt.

Oculus copiosa pinguedine circumdatus est, hoc que ut in motu continuo, nec nimium calefiat, nec vero etiam siccetur, sicut ab eadem a frigore nimio conservatur. Denique illic paucae quoque carunculae sunt, aut glandulae vicinae, et continuae oculo: quae impedimento sunt, ne lacrymae, aut vero alius humor nocivus plus debito genas infester: angulum etiam ab omni sorde purgatum et ab omni acrimonia liberum tenent: Hinc est quod hae glandulae humorem omnem de cerebro venientem absorbent: eodemque oculum irrigant, et ad commotionem magis idoneum reddunt: per has humorum copia effunditur, dum lacrymae destillant.

Maxima documenta, problemata, quaestiones, et praecepta de his tibi sumere licebit: sed prius mihi de palpebris cum omni brevitate dicendum, tum et [note: Cur palpebrea creatae sint. ] de ciliis. Dixerim itaque haec duo, per Architectum naturae fabricata ut parti tam eximiae corporis humani, et quam custodiri tantum interest, pro tutela essent et munimento: id quod justissimum erat, quamvis enim oculus tenerrimus sit, et delicatissimus, vento nihilominus, et fumo, et animalculis, aliisque corpusculis expositus est: atque ideo ne ab his repentino damno affici posset, his custodiis et munitionibus circumseptus est.

Adjungitur oculo potentia negativa: ut videlicet ei liberum sit, sisic voluerit, non videre quod ei displiceat. Aures enim et nares nunquam non patent, sed oculi pro libitu reserantur. Nomen suum palpebrae a palpando traxerunt, eo quod sine intermisiione moveantur, et se invicem contingant. Earum compositio de substantia cutis est, cartilaginea, et musculosa: ejusdem cutis laxa admodum est, ut corrugari, et contrahi sine mora possit. Cartilago necessaria fuit, primum ut motus expeditior esset, eundem enim adjuvat, aequaliter aperiendo, et claudendo oculos, ut tanto facilius objectis exterioribus resistant: deinde ut in hac duritie tanto firmius et stabilius plantarentur pili, qui omne objectum foris imminens ab offensa oculi arcerent, hae cartulagines ab omni etiam minimo osse exemptae sunt, figuramque semicircularem habent: Introrsum membranulis qibusdam vestiuntur, forinsecus cute. Ad earum etiam structuram musculi nonnulli concurrunt, qui ad oculos aperiendos, et claudendos necessarii erant. Binae sunt hae palpebrae, superior, et inferior: quarum illa in homine major est inferiore: sicut et in animalibus, quibus inferior sine motu est. Superior igitur


page 55, image: s055

et sursum et deorsum movetur: sursum trahitur a musculo, qui ab interiori rotunditate, et quasi ab eodem principio, quo oculus derivatur: dum haec levatur oculus patefit: clauduntur ambae per musculos itidem binos, quorum extremitates se invicem dormiente homine conjungunt, et de rubedine sua ungulae nominantur. Pars superior cava, pars inferior subcava nominatur. Transeamus nunc de palpebris ad

CILIA.

PIli, qui in palpebrarum summitatibus enascuncuntur ab Aristotele et Nicandro cilia, et gazae appellantur. Celsus eos polluces appellat, eo quod eleganti ordine compositi, ornamentum vultui praebent. Polluces, inquam, qui lucem Tyndaridam promittunt, cum tranquilitate aspectuum. Hi pili per modum valli spiritus visibiles dirigunt, sicut et radios, qui ab oculis egrediuntur: et palpebris simul juncti ad tutelam oculi concurrunt, adversum noxia, quae eidem imminent: prout est pulvis, insecta, fumus, et hujusmodi alia: hinc ille motus eorum tam frequens visum recreat et facilem reddit, eundemque defendit, ne improviso quodam rei incursu molestetur. Superioris partis pili aliquantum sursum versus curvantur, idque per singularem artificis Dei providentiam: si enim secus fieret, et deorsum versus ferrentur, umbram oculo crearent, et obstaculo essent, ne libero intuitu caelum intueri liceret, ad quod tamen nati sumus. Pili inferiores deorsum incurvatisunt. Partes palbebrarum, quae ad latera simul se tangunt, anguli a latinis vocantur: qui duo sunt unus eorum naribus confinis, alter temporibus: ille, utpote grandior, internus major, et domesticus vocatur: Pollux ab Hesychio: dequo etiam lacrymae prodeunt. Alter vero minoris nomen sortitus est, et per barbarismum Salvatici.

[note: Supercilia. ] Supersunt examini nostro supercilia. Quae et ipsa non minus ad tutelam oculorum ordinata et composita sunt. Hoc nomen eis inditum, quia ciliis superposita. Hirsutae frontis extremitates sunt, aut vero pili supra oculum enati. Horum pars vicina naribus, caput, pars temporibus propinqua, cauda vel finis appellatur. Sparium illud quod in ortu nasi, intra hos pilos patet, Intermedium dicitur. Hippocrates illud Intercilium vocat. Strato illic animae sedem praecipuam statuit, prout in libris suis memoriae reliquit. Eo quod saepe in arcum eleventur, saepe deprimantur, jactantiae illic sedem, et arrogantiae destinarunt Poetae, prout loco suo palam dabitur.

Illorum officium est, inquit Galenus, ut se molibus opponant, aut easdem recipiant in sese, utpote quibus aut ferendis oculus par non est, aut quae oculum offensurae erant. Haec supercilia ex cute composita sunt, intertextā plurimis fibris carnosis, quae de musculo frontis oriuntur, et de pinguedine duriori et crassiori. Haec igitur cutis cum reliquo apparatu suo per modum propugnaculi ad munimen oculorum locata est. Dura est, ut in aequali numero se pili coacervent, nec inaequaliter diffluant: et quemadmodum in palustribus locis iisdemque macris non nisi aegre admodum vegetabilium proventus expectandus est, ita et in corpore humano, ubi nimia siccitas est, aut nimius humor, pili nulli nascuntur. Haec cutis praeterea et musculosa est, et laxa, ut tanto promptius, prout experientia nos docet susque deque moveri possit. Pili ejus aequalis longitudinis sunt, numeri, et spissitudinis: si secus esset, non tam facili negotio sese objectis exterioribus opponerent: longiores enim et densiores pupillam oculi tegerent, et visui impedimento futuri fuissent. Itaque illorum insertio obliqua est, non recta, ut quidquid illuc inciderit, tanto facilius ab oculis avertatur. De hoc magno fonte igitur, ad satiandam Lectoris curiositatem, sufficiat me hos quatuor rivulos delibasse. Interim praesto sunt, cuique id volenti, volumina diligentius a Protophysicis et Medicis, tum et acutius elaborata: ubi haec potissimum quaestio agitatur, an visio per transmissionem, vel receptionem formetur, ubi natura visionis dilucidius exponitur: cum vero instituti mei non sit solis philosophicis immorari, sed universalibus, hic pedem figo, et ad hoc accingor, ut nonnihil etiam consideretur oculorum

DIGNITAS.

ADorabant AEgyptii Solem, eundemque Mundi oculum appellabant, credentes filium hunc visibilem invisibilis esse DEI. Oculi humani duo itidem sunt microcosmi, aut parvi mundi lumina: hi oculi dum spectra, universarumque rerum imagines repraesentant, in iisdem delectantur, omnemque in se formam, magnitudinem, qualitatem, et distantiam recipiunt: id quod singulare eorum privilegium est, nulli reliquorum sensuum indultum. Plato divinissimam partem appellat oculum: sunt, inquit, oculi participes ignis caelestis, qui non urit, sed illuminando suaviter diem invehit mundo. Orpheus oculos naturae speculum nominat: Hesychius partum Solis: Alexander Peripateticus, fenestras animae. Imo vero negari nequit eos animae indicium esse, sicut vultus animae imago est, ubi illa praecipuam sedem fixit, in vultu audiens et videns. Intuentur oculi, amant, et desiderant: iram monstrant, et furorem, et misericordiam, et vindictam: audacitun oculi prominent, reverentia eos coercet, amor blandos, odium feros reddit, laeti subrident, moesti languent, irritati exasperantur: dum curis homo et cogitadonibus agitatur, et ipsi quoque menti sollicitae acquiescunt, ejusdemque intricatis meditationibus et ipsi quoque intricati videntur: unde etiam a tot commotionibus, varia insuper Epitheta sortiuntur, prout infra palam fiet.

In hunc modum compositi sunt, ut motus animorum exprimant, ita quidem, ut nulla videri possit inter animam oculosque disparitas. Ad quod reflectens Blemor Arabicus, et Sinesius Medicus Cyprius, sedem animae in his statuerunt. Galenus vir alioquin tam excelsae doctrinae, ab hac nihilominus oculorum inenarrabili symmetria convictus, eos organum lucidum appellat, tum deinde alibi solarem animantis particulam, alibi membrum divinum, quos tantopere aestimat, ut dicere non vereatur in eorum gratiam, et conservationem universum cerebrum constitutum esse.

De his, tanquam de tersissimis speculis indicia mortis et vitae enuntiantur, et deducuntur. Cumque lucidissimi sint, et pretiosissimi, minimo etiam naevo offenduntur, non secus ac in speculo clarissimo fit, et in velte auro intertexta, et opere plumario depicta. Constans et perpetuus eorum splendor, [note: 20. De Gener] prosperitatem secuturae vitae promittit. Magnus Peripateticus noster, de eorum constitutione bona, signa vivida fecunditatis exoptatae deduxit. Oculi (inquit vir hic doctissimus,) pleni spiritu sunt, turgidi virtute seminali: idcirco noviter nuptis concidunt, et rugantur. In loco nobilissimo, et elevatissimo corporis humani situati sunt, tanquam nocturni, diurnique exploratores negotiorum nostrorum, de longinquo noxia, et profutura prospicientes. Defenduntur a naribus, quae tanquam murus ad eorum


page 56, image: s056

custodiam eriguntur. Ut paucis complectar, non [note: In Orat. Amat. Lib. 10. Confess. c. 35. ] immerito Orator Demosthenes, Oculi, inquit, morum indices sunt, et S. Augustinus: Oculi ad cognoscendum inter sensus principes sunt. Et Quintilianus, si quid homini contingere in vita deplorabile possit, hoc esse sensit, si lumen oculorum amiserit: Totius ait, hominis debilitas est, oculos perdidisse. Horum gratiā potissimum omnipotens Architectus structuram terrenae molis hujus efformasse: horum gratia distinxisse colores, stabilisse elementa, et mixta: id quod natat in mari, volat in aere, in terra currit, id quod extenditur, quod movetur horum gratiā productum videtur.

Lux ipsa, corpus hoc diaphanum, vel transparens, imago et figura splendoris aeterni, si ab oculo cerni non posset, nonne vana et frustratoria futur afuisset? Exuberent campi, pingantur prata floribus suis, scaturiant fontes, cuncta haec oculorum gratiā fiunt. Paupercula mens hominis, et infelix intellectus, siquidem ei solo auditus instrumento utendum esset; sed cum quanta facilitate, et felicitate corporeus oculus mentali oculo cognitionem impertit? Hic in causa est, quod facilior nobis scientiarum, et doctrinarum conquisitio est: Hic solus varietates corporum animadvertit, sicut et magnitudines, figuras, numeros, proportiones, situm, motum, et quietem. Hinc Plato in Timeo suo virtute oculorum suorum se protestatur in possessionem philosophicae cognitionis pervenisse. Et Philo admirabiliter dixit: Defluxit philosophia de coelo in hominum anmos, sed oculis sequestris deducta est in hospitium. Idem [note: Lib. de special. legibus. ] alibi: quod mens in animo est, id est oculus in corpore; videt uterque altera intelligibilies, alter res sensibiles; visus mentis ad noscenda incorporea: oculi ad contemplationem corporum. De his omnibus, iis etiam, quae sequentibus capitulis tratabuntur, facile apparebit, quata sit magnitudo, et dignitas, quatus honor oculi, Solis inquam hujus corporei.

HIEROGLYPHICA.

NIsi quis tam vecors est, qui negare ausit, cum tamen periculo animae suae persuasum ei esse oporteat, officii nostri esse ut contemplatione intellectum ad caelestia erigamus, unde ortum suum traxit, et ad quae deinceps cursu vitae nostrae tendimus: nemo vitio mihi vertet, si in consideratione Hieroglyphicorum, exordium meum a Principe altissimo et Creatore oculorum, hoc est Deo, in explicatione mea sumpsero.

[note: Oculus in apice sceptri. ] AEgyptiaca itaque sapientia volens nobis subsidium, vigilantiam, et providentiam Creatoris Dei, ponere ob oculos, quibus nimirum gubernacula mundi tenet, sceptrum figurabat, cujus apici patens apertusque oculus superimpositus erat: intelligendo per hoc,

[gap: illustration]

quod sicut oculi in minori mundo supra articulos reliquos, et humani corporis membra et musculos principarum tenent, moderatores et rectores omnium actionum nostrarum, omnisque boni nostri, dotati pulchritudine et decore, atque idcirco singulariter prae membris reliquis, privilegiis suis praecellentes: sic Deum mundi magnum oculum (sicut a prophetis nominatur) et pulchritudine, et venustate, et omnipotentia sua, et virtute transcendere universa entia rationalia, et creata (plus quam vivacissimam aquilam) de summo caeli vertice recondita quaevis penetrare, non solum occulta vallium, sed intima quoque cordium penetralia. Ita enimvero cum scripturae sacrae de oculo ratiocinantur, id de Deo interpretandum inquit Eucherius, cujus purissimae, et foecundissimae intelligentiae nil non opertum est.


page 57, image: s057

[note: Lib. 9. Apolog. ] S. Cyrillus condemnat, et explodit cavillationem, et mordacitatem Juliani Apostatae, qui oracula viri sancti Moyses reprehendit, eo quod verbis non claris nec manifestis, sed occultis nos crudire voluerit, suprae quod etiam his verbis contra eum garrit: Hi omnes qui antiquitus habiti sunt sapientes, hujusmodi institutionis genere usi sunt.

Sic per sceptrum regalis dignitas intelligitur. Etiam quaedam altissimi Dei praeter haec, in oculo similitudo deprehenditur: dicitur enim oculus habere in semet radium quendam, vel Ideam lucis, quae paradisum condecorat, et ornat: Magnum lumen, magna Pharos civitatis illius immensae: de hac inter homines, quidam parcius, quidam liberius participant. Sic de Tiberio Tacitus Suetonius recensent, quod nocturno ei tempore aeque ac diurno visio oculorum clara et distincta fucrit: idem de Antonio Sabellico narratur. Sic altissimus Deus Lux rerum omnium, splendor mundi, et oculus universitatis non immerito appellatur, et creditur. In hac se figurae prophetae Jeremiae videndum dedit, cum in visione vocatum cum interrogat, quid rei videat, qui ei respondit: Virgam [note: Cap. 2. ] vigilantem ego video, unde rursum Deus: bene vidsti, quia ego vigilabo super verbum meum, ut faciam illud. Haec Idea est, vigilantiae, quam habere Principem oportet, de quo sufficienter mihi dixisse videor in Davide meo musico armato.

Idea exacti Judicis, qui somnolentus non est, sed vigilans, causaeque suae intentus, repraesentabatur in oculo aperto: atque ideo Plato libro nono legum justitiam speculatricem nominavit, et vindicem? Chrysippus ait: Oculos justitiae esse rectos, acres, atque immotos: et qui recte judicaturus est, non oportet huc illucque ab honesto deflectere. Idem ipsum ob oculos ponitur in Scena Diphyli Comici: Est qui tuetur cuncta justitiae oculus: et de antiquis Epigrammatibus habetur: Cernunt omnia quae siunt lumina justitiae. Arianus tradit populos [note: Tribunale justitiae erectum contra faciem solis. ] Bithyniae tribunale suum contra faciem solis erexisse, atque illic causas egisse; credebant enim in causarum elucidatione sat luminis non habere, nisi hic Planeta luminosis radiis suis opem ferret. Si haec lux esset eis in mente, non esse purpuram rebantur usque adeo pretiosam, et copiosam, quae huic pallio comparari possent.

Inter varias rationes propter quas congrum visum fuit Solem Mundi oculum appellare, haec non inter postremas est, quia in similitudinem est oculi, qui illuminat, lucernaque est microcosmi. Sic et sidus Solis mundum majorem clarificat. Itaque et ab AEgytiis Osiris appellatus fuit, sive id factum sit ad exaltationem summi statūs, et divitiarum ditissimi Regis; aut quia nomen hoc e binis significationibus compositum est, hoc est de Os et Iris. Prius illud significat tantundem ac multum, secundum autem significationem oculi habet, insinuando tot eum oculos habere quot radios: itaque et in forma sceptri ramosi, vel frondosi reptaesentabatur, in cujusque rami apice oculus erat. Vestiebatur hic Sol, aut vero Rex vestimento aureo, sed transparente et lucido, ut vigor et valor ejus indicaretur: hinc Mantuanus nostre Homeri [note: Ex Pierie de Sole. ] sensum mutuatus inquit:

Sol qui terrarum flammis opera omnia lustrans.

M. Tullius haec pulcher[?]ima verba in scriptis suis dedit, Solem, inquiens, mundi mentem esse, et temperationem. Quod universum, ni fallor, de obser vatione sacerdotum paganorum desumptum est, qui cum judicem et hominem moderatum indicare vellent, figuram supramemoratam, oculi sceptro superimpositi monstrabant, de quo sceptro tamen rami multi egrediebantur qui invicem implicati, et compositi figuram praefatam exponebant.

[note: Considerare, et ponderare res suas. 4. Acad. ] Hinc apparet, et facile deducitur, quanta sagacitate, consideratione et prudentia indigeant, qui praesunt, et qui clavum gubernaculi tenent, et sceptrum in manibus gestant. Maturandum esse clamat alta voce Alciatus? Hoc punctum M. T. Cicero admirabiliter in loco quodam tangit: Docto homini [note: 4. Acad. ] atque erudito cogitare est vivere: Item alibi: In omnibus quid tempora petant, aut personis dignum sit, semper consider andum [note: 2. de Invent. ] est. Celeritas nimium immatura Marcelli Consulis parum abfuit, quin Imperium Romanum Universum in periculum ruinae traheret, et versuti Hannibalis insultui exponeret: Interim cunctatio Fabii Maximi rem Romanam, restituit, [note: Apud Stobeum. ] urbemque illam et muros inclytos conservavit: Temeritas enim impetus est sine ratione, inquit Demosthenes.

Ab exactitudine oculorum, eorumque promptitudine ad corpus humanum inspiciendum, et eidem in quavis necessitate subsidium opportunum praebendum, pene unversa sapientium schola hominis similitudinem traxit, qui rei cujuspiam [note: Oculi supra caput hominis. ] fidelis custos est. Unde saepe duo oculi supra humanum caput depicti apparuerunt cum sequenti Epigraphe: Dis Manibus. Capita enim apud AEgyptios pro his Diis accepta bantur: sicut divinitatem repraesentant.

[gap: illustration]

page 58, image: s058

Ineffabilis et admiranda est vigilantia, qua custodiunt et qua custodiuntur oculi: quocirca et obser vator Euthimius, [note: Rerum custodia. Ps. 17. ] Iupra id quod inquid David: Custodi me Domine ut pupillam oculi, haec sequentia refert: Tunica super tunicam, et alia quaedam integumenta eam muniunt, quorum aliatenuia, et translucida sunt, ne ullam pullae, quae suapte natura humida est, ac perinde mollis, inferant asperitatem: alia vero exterius crassiora, ut palpebrarum tunica, quae duobus est semicirculis distincta, ut pulveris aut aeris incursum, et parvula quoque animalia in oculos involare solita repellat. Quin pilis etiam vallatae sunt, ut sudorem prope fluentem alio avertant, neque in oculum influere permittant: acutum enim et salsum sudorem esse, ac perinde molestum, et cruciabilem, si oculum attigerit, futurum. De his omnibus facile patet cum quanta exactitudine, et diligentia custodienda sint, et conservanda, quae custodiae nostrae consignantur. Qui custodiae praeest, debet custodiae observantissimus esse, ait Plutarchus. [note: Dec. 1. Probl. 2. de arte amandi. lib. 1. ] Sic etiam Ponti incola nos monet.

Non minus est virtus, quam quaerere, parta tueri,
Casus inest illie, hic erit artis opus.

Et Lucanus:

O faciles dare summa deos, eademque tueri
Difficile.

Porro dici nequit oculus humanus sufficiens esse ad hoc, ut activitate sua propria, et suo arbitrio, libituque vices, suas, et functiones obire possit, quam vis luce sua propria et splendore dotatus sit, si alio praeterea lumine confortatus non fuerit, ut potentiam suam reducere in actum possit. Hoc perpendendo prudentiores et sapientiores viri, in hac fimilitudine adjutorium divinum, vel Geniorum expectandum esse, intellexerunt, in quo nihilominus, Geniorum loco, si pro Christiana pietate loquendum est, Angeli sancti subintelligi debeunt. Hae purissimae substantiae, rivi Lucis, scaturientes de abysso illa radiorum indeficientium Deo nimirum, ad custodiām nostram assignatae, confortant mentis oculos, et eis lumen illud suggerunt, et subministrant, quo deficimus, ut videlicet in itinere pedem nullum offendamus, nec male collocemus: Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custo diant [note: Exod. 32. ] te in omnibus viis tuis, inquit Coronatus ille Cantor. Ecce ego mitto angelum qui praecedat te et custodiat in via --- Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. dixit Deus ad Moysen. Sanctus Bernardus nos extimulat, ut fidei [note: In Psal. Qui habitat. ] et tutelae eorum nos committamus, his verbis: Quid sub tantsi custodibus timeamus, nec superari, nec seduci possunt; fideles sunt, prudentes sunt, potentes sunt, quid trepidamus? Constant hi potentia et actu: qualiter id fiat quaestionibus, et argumentis Theologiae speculativae discutiendum relinquamus: non enim his, quae propositi mei non sunt, me libenter ingesserim: tantum cum S. Gregorio Papa concluserim: [note: In Pastoral. In Ezech. hom. 7. Oculus, lingua, Et discursus] Angeli nos a Diabolo defendunt, item: Angelo nostro debemus reverentiam propraesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Quam vis lingua vera idea, et typus sit, ad significandam eloquentiam, prout loco suo palam fiet, nihilominus hi, qui artem eloquetiae tradiderunt, et facundiae experientiam habuerunt (quam facundiae facultatem natura homini gratuito dono subministravit) hi, inquam volendo insinuare facilitatem; qua cujusque linguae idioma discimus, aut vero in eodem exercemur, vel elegantiam, et fluiditatem in perorando, linguam monstrabent depictam et supra eam oculum, sanguine aliquantum perfusum. Per hoc indicare volentes, vigorem, et principatum animae, quae corpori praesidet, eodem omnino modo, quo oculus reliquis membris: haec autem in sanguine sedem habet. Sic enim vero eloquentiae perfectionem in similitudinem oculi, tam elegantis, tam nobilis, tam perfecti, tam venusti, designare voluerunt, oculi inquam, qui lucidissimus partus est humani corporis. Itaque ut oratio perfecta sit, multa dona gratuita, et naturalia, et acquisita in homine eloquente requiruntur: prout est in primis compositio oris debita, pectus sonorum, promptitudo linguae, actio purgata, faecunda memoria, et ejusmodi alia naturae et artis bona.

[gap: illustration]

Hae sunt igitur catenulae aureae, quas Galli de ore Herculis sui prodire dixerunt, quibuscum multitudinem populorum post se multo fortius adegit, et domuit, quam cum clava sua. Fateamur enim quod verum est, juxta M. Tullii Oratoris sententiam: [note: de Claris Oratoribus. ] Vt hominis decus est ingenium, sic ingenii lumen est eloquentia: et in alio loco: Nihil est tam incredibile, quod in dicendo non fiat probabile, nihi tam horridum, tam incultum, quod non splendescat in oratione.



page 59, image: s059

Quam accurati, et quam exacti fuerunt olum AEgyptii in demonstrandis figuris, quibus cultum divinum venerabilem, et religionem honorandam esse declararent? Itaque ut contemptores religionis castigandos, et quasi pede conculcandos denotarent, [note: De coulis Lib. 33. ] signa quaedam, et imagines exposuerunt: Et quidquid alii observatores in diversum sentiant, Valerianus scriptum reliquit, tum cum Veteres soleam calcei, in eademque depictum oculum figurarent [note: Spreta Religio. ] (illam quidem rem vilissimam, et conculcationi destinatam, hunc nobilissimum) per hoc indicare voluisse, temeritate omnino plenum esse, si quis ausus fuerit vilipendere Deum suum, quippe quod ejusmodi homines in reprobum sensum dati sint, et jam pede suo sacrilego infeni portas pulsare coeperint. De his enim dicendum est, quod pedibus suis pretiosissimam gemmam subjecerin, Deum inquam, et religionem ejus. Sic etiam Virgilius:

Atque metus omnes, strepitumque Acherontis avari
Subjecit pedibus.
[gap: illustration]

Haec Religio diademate luminosissimo, plus adeo quam humana ratio concipere possit, insignita est. Non est sceptrum principis, quod huic aequiparari valeat. Non est paludamentum auro distinctum, quamvis ab arrogantia ipsa inventum, quod ditius et augustius esse possit hoc ipso. Absque hac imperfecta et manca sunt omnia, inquit Augustinus: Religio ubi nulla est, [note: 1. Dec. l. 5. ] nec caeterae virtutes esse possunt. Quam veritatem et Livius intellexit, dum alicubi scriptum reliquit: Omnia prosper a eveniunt sequentibus Deos, adversa [note: 1. Dec. l. 2. ] spernentibus. Etalibi: Religiones pie et magnifice coli debent. Haec est illa regina inclyta, quae ad dexteram Dei sedet, prout Davidt Rex in psalmis meminit: In vestitu deaurato, circumadata varietate. Dathan, Abiron, Pharao, Ozias, Ochozias, Jeroboam, Heliodorus, Oza, Aman, Sennacherib, Baltassar, Darius, Nabuchodonosor, Saphira, et tot alii in scripturis sacris nominati, proprio experimento, quamvis sero, edocti sunt, quantis se miseriis involverint, dum superbo pede hunc oculum conculcare ausi sunt.

[note: Beneficentia et favor. ] Sicut oculus luscus, et torvus terret, et humi sternit intuentem, sic placidus et tranquillus erigit animos, et spem refocillat, et consolatur: quare etiam antiqui observatores Hieroglyphicum beneficentiae, et favoris de hoc ipso benigno oculorum aspectu traxerunt. Sic in sacris bibliis, cum coronatus Psaltes dixisset: Oculi Domini super justos: subjungit confestim: et aures ejus in preces eorum: inde paulo infra: custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Econtra de visu ejusdem iracundo sic ait: Vultus Domini super facientes mala: sed heu mihi, quid sequitur? Vt perdat [note: Psal. 33. Psal. 22. ] de terra memoriam eorum. Quia mors peccatorum pessima. Et in alio loco: Prospexit Dominus de excelso sancto suo: sequitur beneficentia et favor: Vt audiat gemitus compeditorum, et solvat filios interemptorum. [note: Oculi Dei. ] Divinissima visio Domini, quae paradisum intuitu suo nobis donat! Intuentur oculi Dei Magdalenam, et ecce eam a mundo avellunt: intuentur Matthaeum, et officinam usurarum deserit: Zachaeum, et fit commensalis Dei, de foeneratore injusto poenitens et contritus: intuentur Petrum et in mari errorum, felici naufragio in abyssum doloris, ocmpunctionis, et poenitudinis demergitur. Hinc non [note: Loco citato. ] immerito Valerianus inquit: in sacris verbum aspicere, significat se propititum, et benignum ostendere.

Hoc ipsum in numinibus suis olim Idololatrae observārunt: Virgilius enim recenset, Trojanos benevole in iis regionibus susceptos fuisse: ubi Jupiter Lybia defixit lumina regnis. Econtra quo Pallas infortunatos


page 60, image: s060

oculos suos verterat, signum calamitatis fuerunt, prout idem author refert:

Diva solo fixos oclos aversa tenebat.

[note: Palpebrae alloquium Dei indicant. ] Et quod satis constat, et apparet, nictum palpebrarum Haruspices et divini olim, plebem persuadebant, et docebant, alloquium Dei esse: id quod non procul a Davidica sententia est: Et palpebrae [note: Ps. 10] ejus interrogant filios hominum, ut videant si est intelligens aut requirens Deum: supra quod inquit [note: In hunc locum. ] S. Hieronymus; palpebras incomprehensibilia Dei judicia esse.

Porro ut eos, qui effraenata libidine nimiam sensibus [note: Libidinosi. ] suis libertatem dabant, etiam in prophanis scholis suis antiqui sapientes percellerent, hanc eis notam inurebant: huic enim vitio deditos paucos in palpebris suis et ciliis pilos habere per ignominiam dicebant: ut ergo hujusmodi corruptos hominum mores significarent, oculos depinxerunt, sed in praefatis [note: Jerem. 9. ] locis glabros. Cum sapientia divina dicebat: Mors intrat per fenestras: de nulla re alia, quam de concupiscentia id intelligi voluit, prout omnes pene Expositores sacri autumant. Ut has valvas discipuli sui obseratas tenerent, S. Augustinus diligentissima cura, et fervidissimo zelo procuravit, identidem illud repetendo: Impudicus oculus, impudici cordis [note: Oculi officina amorum. ] est nuntius. Oculi nostri officina sunt ignium, per quos tota structura nostra saepe accenditur, et inflammatur: de hoc eloquenter Propertius: Si nescis oculi sunt in Amore Duces. Quamvis diversum ab hoc [note: Embl. 13. ] sentiat doctissimus vir Camerarius, dum ait:

Fallitur heu oculos quicunque in amore canebat
Esse Duces: oculi sunt in amore cruces.

Hinc Virgilius Pastorem suum sic loquentem introducit:

[note: Eclog. 8. In Epi. ] Vt vidi, ut perii, ut me malus abstulit error.

Ovidius quoque:

Tunc ego te vidi, tunc coepi scire quis esses,
Illa fuit mentis prima ruina meae.
Et vidi, et perii, nec notis ignibus arsi.

[note: 3. Amorum. ] Et in praeceptis amoris, hoc modo conqueritur:

Perque tuos oculos magni mihi numinis instar,
Perque tuos oculos, qui rapuere meos.

Pari modo Commendator Testius dolorem suum exaggerabat dicendo:

[note: Foesiae. ] Quel di Cinthia, quel di ch'io ti mirai
Fu il primo di mia morte
L'ultimo di mia vita, e pur l'adoro.

[note: Ex Alciat. Emblem. 116. ] Plato sic dicere solitus erat: Amoris vulnera radios esse quosdam tenuissimos, qui ex intimo cordis expirant, ubi vitalis sanguis dulcissimus, et calidissimus sedem habet: viaque sibi per oculos patefacta, per amantis [note: Sympathiae et antipathiae. ] oculos elapsi ad intima cordis penetrant. Hinc sympathiae, et Antipathiae nascuntur, transmissione quadam spirituum, sicut alibi fusius a me explicitum est. Totum hoc itidem Propertius confirmat, dum inquit:

[note: De amore. ] Cynthia prima suis mein cautum coepit ocellis,
Contactum nullis ante cupidinibus.
Assidue crescit spectando cura puellae:
Ipse alimenta sibi maxima praebet amor.

[note: De remediis fortunae] Seneca dum encomia caecitati attribuit, sic ait: Non intelligis partem innocentiae esse caecitatem; hinc oculi [note: Laus Caecitatis. ] sunt irritamenta vitiorum, Ducesque scelerum. Sapiens itaque consilium fuisse aestimatum est, quod Hecuba Menelao suggessit contra Helenam, prout Euripides voluit: Cernere hanc fuge, ne trahat sui desiderio: capit enim oculos virorum, delet civitates, accendit aedes. Vult Philostratus lascivum cupidinem in his oculis, tanquam in secura latebra occultari: denique hi Veneris officina sunt: unde compatrita meus sua vissimus, Hieronymus Preti sic concludebat:

Nel mirar la bella fera
Simulai languir per lei,
Ma rivolse lusinghiera
Gli occhi belli a gli occhi miei,
Fece amor colpo gagliardo
Vera piaga a finto sguardo.

Fugiatur itaque. Experientia enim docuit verum esse quod idem author inquit: Non si vince amor se [note: 4. Hexaem. ] non fug gendo. Et S. Basilius de Seleucia: Fuge spectare, ut salveris.

Oculi qui cum primum homo in mundum et in vitam hanc ingressus fuerit, reserantur, et qui in morte [note: Vita et mors. ] primi inter sensus deficiunt, idcirco inter veteres vitae et mortis significationem habuerunt. Unde ut vitam repraesentarent, juvenculi vel adolescentis Inconem figurabant, qui solem intuebatur, tracta fortasse obser vatione a verbis praefati Homeri: Homo vivens intuetur Solem. Ex his adverti potest, quantum vita haec mortalis in comparatione aeternae vitae fugax sit et caduca, quae videlicet, ut ita dixerim, [note: Brevitas vitae. ] eadem celeritate transit, qua palpebrarum occlusio fit, vel reseratio. Quae veritas non tantum a sacris sed et a prophanis authoribus intellecta fuit: propter quod Seneca, me quidem judice, apte ad rem nostram [note: De brevitate vitae. ] inquit: Quotidie morimur, et tunc quidem cum crescimus, vitae decrescit, infantiam amisimus, deinde pueritiam, adolescentiam, et quidquid transit corporis, perit: et hunc ipsum diem quem agimus cum [note: Ps. 89. ] morte dividimus: Hinc Coronatus Psaletes: Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quae praeteriit. [note: Isai. 38. ] In Isaia vita nostra periodo diei unius aequiparatur: de mane usque ad vesperam finies me. Eandem [note: Ps. 72. ] somnio comparat David: Velut somnium surgentium Domine in civitate tua, imaginem illorum [note: Cap. 10. c. 2. ] ad nihilum rediges. Job illam vento assimiat: Memento quia ventus est vitamea. S. Jacobus vaporem nominat: Vapor ad modicum parens: sic et ego memini me calamum meum in hac aura fugitiva exercuisse:

Di vasto Ego su le procelle infide
Pur sulchiamo infelici onde rivali,
E dove tempo, e sorte a nostri mali
Portan ruo te fugaci, ali homicide:
Ma in periglio mortale ancor si ride,
E fra ruote crediam farci immortali;
Porti il tempo a sua voglia i di su l'ali,
Che pur bramiamo eternita d'Alcide.
A che fine aggruppasti Atropo al fuso
Debile stame di mio viver corto,
Se poi troncar lo ha tua sorella in uso?
Chi vidde mai cosi deforme aborto,
Di vasto mar ne l'onde al fin deluso
Legno scherzar, che in su le cal me e absorto?

[note: Cantic. 2. ] In Cantico sponsa, vix dixerat tempus florum apparuisse, cum jam tempus putationis appropinquasse ait: Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis [note: Cap. 38. ] advenit. Imo huic flori vita nostra in Isaia propheta comparatur: Et erit flos decidens gloriae exultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium. Vix hi oculi aperiuntur, cum rursum occluduntur.

Polyphemi et Cyclopes olim figurabantur, sed non nisi Monoculi, dotati nihilominus insolita fortitudine, et staturā gigantaea; sic enim vero in hac parte multum praecellebant cum in altera deprimerentur, et deficerent. Hos viros antiqui crediderunt metheorologicis studiis et meditationibus datos fuisse, atque inde profundius scrutatos unde tonitrua, et fulgura, et fulmina, et id genus metheora, quae in aere


page 61, image: s061

[note: Observatores Meteorum. ] aere fabricantur, originem suam trahant. Ratio autem cur in tali apparere forma hos fecerint observatores, haec fuit: cumaer in mundi medio collocatus sit, tanquam oculus ejusdem, aestimarunt in frontis medio, sed interius organum simile nobis datum esse, cujus virtute figuras hujuscemodi, et phenomena contemplari possimus: In hoc sensu studiosi Theogoniam Hesiodi interpretati sunt. Vere studium Gigantaeum ejusmodi professio est: in harum enim rerum in vestigatione laborantibus Athletico, hoc est gigantaeo non solum robore complexionis, sed et ingenii acumine opus est. Nobilissimum et elevatissimum [note: De natura Deorum. ] studium. Unde M. Tullius (quod de Cleante sumpsit) principalium, inquit, causarum unam, per quas humana mens notionibus divinis informata est, provenire de prodigiis caeli, quae quandoque futuri infortunii praenuntii ferales sunt. Et [note: Medication. 2. lib. seu Laraenes. c. 1. ] Damascenus his sequentibus verbis se explicat: Loquitur cum hominibus Deus non modo humana lingua per sacros vates, ut a peccatis avocentur, et resipiseant sed nonnunquam ipsis elementis in formas et imagines diversas ad eorundem terrorem compositis. Studium enimvero omnium studiorum sublimissimum, cum pro scopo suo, et recto itinere caelum petat, et contempletur. Ad hoc sortasse Coronatus Psaltes allusit, dum ajebat: Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat fir mamentum, supra quod hanc sua vissimam paraphrasin dedit Joan. Ciampoli:

[note: Poesiae. ] Sono eloquenti i cieli,
E con voci di rais sempre novelle
Han per lingua le stelle.

Recenset Pausanias, qualiter a Stenelo Capanei filio de rivis Argi altare Athenas translatum et omnium oculis expositum fuerit, ad quod, tanquam ad asylum, et praesidium se Rex Priamus post incendium et desolationem Trojanam contulerit. Supra altare [note: Providentia divina. ] hoc expositum erat simulachrum Jovis sedentis, cum paludamento regio, manibus demissis, sed quod in fronte tres oculos ferebat: Id quod sine difficultate acceptum, et intellectum fuit de providentia divina; quemque enim oculorum istorum uni Regnorum trium destinatum esse ad custodiam, et conservationem, caeli nimirum, et terrae, et inferni. De his memini me alibi ratiocinatum esse: sed ut tantisper nihilominus in consideratione hujus oculi triplicis commorer, id solum dixero, Damascenum, Theodoretum, Theophylactum, aliosque Patres, ut aliquid de essentia divina exprimeretur, his tribus potissimum nominibus usos esse: Deus, Terragrammaton, [note: Ex catena SS. Patrum. ] Jaeoa. Quorum unum significationem cursus habet: ut enim necessitatibus nostris accurrat Deus, velocitatem caprearum, et cervorum sibi assumpsit. [note: Cap. 4. ] Innuit hoc sponsa in Cantico: fuge dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum. Alterum bina haec indicat, qui es, et qui erit: quod ipse de semetipso ait: Ego sum alpha, et omega, principium et finis, qui et loquor vobis. In tertio denique, tantudem quod, prospicere, indicatur: nec enim aquila aut lynx esse poterit, tam acuti sensus oculorum, quae divinam mentem exuperet, quippe quae intima etiam cordium penetralia rimatur. His tribus itaque oculis ad praevidendas indigentias nostras, et necessitates accurrit. Hunc sensum S. Augustinus distinctissime dedit, dum ait: [note: Ep. 36. ] Deus totus oculus est, qui omnia videt, totus manus est quia omnia operatur, totus pes est, qui ubique est: Ecce verum Jovem cum tribus oculis in ara sedentem.

Ut vero ab oculis ad palpebras et cilia progrediamur, hoc dixerim inter veteres observatum fuisse. Cilia in decrepitis hirsutiora, et hispidiora deveniunt, copiosiorique tanquam inculta, quod ex relaxatione ossis ciliaris provenit, dum in vetulis majorem humorum copiam transmittit, unde etiam usque adeo corrugatur, et aggravatur praefatum cilium. [note: Austeritas. ] Hac igitur asperitate ciliorum, quae in senibus apparet, veteres sapientum inducti, figuram de illa et praesagium statuerunt austeritatis Stoicae, quanta maxima esse potest. Haec austeritas flagellum durissimum est, quod Dea Nemesis in manu sua gestat, ut delicta mortalium castigare possit, usque adeo ad populorum et statuum regimina et gubernacula necessarium: sine hoc enim saeva iniquitatum grassatio Principibus et Regibus adimeret supplicantium turbas, et gladius justitiae, sine filo acuminis obtusus, imo dextera Jovis trisulco fulmine suo privata esset, ad percutiendos Encelades, expugnatores caelorum. Magna nihilominus praecautione utendum in adoperatione flagelli hujus, ajebat Seneca, dum nullum intervenire oportet passionis impetum, sed aequum [note: De Ira lib. [?] 1. Officior. ] rationis moderamen. Nihil minus quam irasci punientem decet. Et M. Tullius: Omnis castigatio, inquit, et animadversio contumelia vacare debet. Prohibenda enim est maxime ira in puniendo. Nunquam iratus, qui ad talia accedit, mediocritatem servabit, quae est inter nimium et parum.

Hactenus de visione diximus: superest, et convenit, ut mihi quidem videtur, de caecitate, quae contraria est visui, propter luminis privationem, nonnulla [note: Ignoratio Dei. ] quoque in medium proferre. Inprimis igitur hanc pro Hieroglyphico ignorantiae, qua Deus nescitur, sumptam invenio. Tales enim interno oculo deficiunt, quo levato, lucem illam immensae veritatis dignoscere, ejusdemque mandata comprehendere non valeant. Hoc ipsum de Pharisaeis increata Redemptoris [note: Matt. 15. ] nostri sapientia olim dixit: Sinite illos, caeci sunt. Si caecus caeco ducatum praestet, nonne ambo in foveam cadunt? His nihilominus, qui in solo literae cortice haerent, videri potuit Redemptor noster persuasisse etiam corpoream caecitatem, tum cum apud [note: Marc. 9. ] Marcum dixit: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum est tibi cum uno oculo in caelum intrare, quam duos oculos habentem mitti in [note: De oculo. ] ignem aeternum. Confutat non immerito hos Valerianus sequentibus verbis: Inepte quidam, imo impie atque Judaice carneum oculum reipsa effodiendum, abjiciendumque intelligunt: unde nonnulli nacti hinc calumniandi ansam in Christiani jugi suavitatem, onerisque levitatem dura nimis praecepta vocaverunt.

Volunt itidem Patres Sancti, Cyprianus, Chrysostomus, et Hilarius per oculum laesum, et infirmum, aut amicum infidelem, aut depravatam societatem [note: Amici ficti. ] intelligi oportere, quae nobis evitanda sit. Plutarchus hanc summam veritatem stabilit: Foedera injuste [note: In Apophteg. ] frangere impium est: sed hostes fallere non justum est modo, sed honestum, verum et lucrosum. Amicitia ficta venenum est, quod de poculo in labris suis indulcorato propinatur, sed vae cordi, in quod immisum fuerit. Malum hoc duplicitatis agnovit Heliogabalus [note: Alciat. Emblem. 54. ] Rex, quamvis et ipse lethargo tot vitiorum sopitus: dum de eorum miris intorsionibus et gyris, quibus se insinuant, et rursum retrocedunt, nunquam stabiles et fidi, edoctus novo supplicio eos rotae imponi, et circum circa rotari fecit, hominando [note: pro Planco]. eos: Amicos Ixionicos. Adversum hos ajebat Tullius: vigilandum est semper, multae enim insidiae sunt. Livius etiam, quanti periculi sit, cum hujuscemodi [note: Lib. 1. Dec. 1. ] familiaritem inire, docuit, dum ait: major dimicatio est cum perfidia, et proditione sociorum, quam cum hostibus.



page 62, image: s062

Cum autem de caecitate nobis sermo sit, non extra propositum erit meminisse, qua ratione doctissimus vir Camerarius in binis Emblematibus, causas adduxerit, quibus mota antiquitas, amorem caecum pinxerit. In quorum une ei fortunam sociam dedit, inscribens hoc lemma: Sapiens contemnit untrumque: quod totum sequenti inscriptione animavit:

En puer imbellis fugitivo lubricat orbe,
Fortunae coeco foedere junctus Amor.
Pacatos merito paveas, spernasque minaces.
Non potis est vinci; lumina quisquis habet.

In altero idem Amor vel Cupido inter tres thalamos nuptiales collocatus apparet, tribus filiabus nuptui dandis praeparatos, sicque introducitur loquens: Sum caecus, ne cedar: cum infra scripto Epigrammate.

An quaeris castam? tibi sors obtrudet egentem.
An pulchram? pulchris non solet esse fides.
An ditem? Niobem potius, vel Amaz ona ducas.
Harpyas potius Thesiphonemque feras.
Non servire sat est, notas et ferre catenas,
Servitium fas est dissimulare tuum.
Vnde fit ut caecos inducat fascia vultus,
Serius ut jugulum comprimat illa meum.

[note: Dissimulatio. ] Documentum maxime Ethicum: hoc est tale, quod simul nos videre et non videre docet, sicut in proverbiis dehinc demonstrabimus. Haec virtus, eorum potissimum est, qui regimini populorum praesunt: qui si fumum passionum sese elevare ad fastigium mentis siverint, excaecatio subsequetur necessaria, prout inquit [note: Serm. 19. ] Petrus Chrysologus: Quod vult, non quod est, audit semper, qui decrevit errare. Et Terentius [note: in Heaut. ] ait: Vbi animus se devinxit cupiditate mala, necesse [note: Orat. de Regno. ] est consilia consequi consimilia. Et Sinesius ad Arcadium: Istud primarium, ac summe Regium est, sui ipsius regem mentemque, domesticae belluae quasi moderatricem praeficere.

Sed net te, mi Lector, cum caecitate relinquam, revertor ad oculos. Dum proprietates struthionis, [note: Plin. l. 9. c. 10. ] et testudinis considero, qui juxta mentem Plinii, solo visu ova sua fomentant, et partum suum in lucem edunt: Doctissimus vir Causinus, in hoc intelligi posse dixit subsidium amici, qui videlicet, et vigilantia sua, et assiduitate inspectionis amicum suum defendit: contrarium ei, quod de struthio camelo refertur, qui in desertis arenarum ova sua sine ulteriori cura exponit, unde etiam (quod non sit, qui iis incubet) misere pereunt. De priori inquit Cicero: [note: Amicitia vera. ] Qui amicum intuetur, tanquam oculum, et exemplar sui intuetur, quocirca absentes praesentes sunt, et egentes abundant, et imbecilles valent, et quod difficilius, mortui vivunt. De altero genere amicorum, qui in rem suam solum intenti, cum maxime succurrendum amico est, eum turpiter deserunt, recordor me in transacta jam florenti aetate mea Oden quandam e multis strophis compositam contexuisse, supra id quod ait Ovidius:

Horrea formicae tendunt ad inania nunquam,
Nullus ad amissas ibit amicus opes.

Unde in ultima stropharum sic conclusi:

Mastupor non m'arreca
Eter nato veder l'infando abuso,
Che se cader minaccia alta una pietra,
Fugge ogniuno, e s'arretra.
Et oso dir se il Genitor racchiuso
Del' Erebo n'andasse in carcer cieca,
Il figlio d'Enea indevoto
Il ramo d'or piu non sciorrebbe in voto.

MORALIA.

AB oculis, qui in omni adeo actione tantopere uniti sunt, tnatopere concordes, ut si eorum alteruter contusus fuerit, fieri nequeat ut alter simul non offendatur; sicut etiam parem ortum habuerunt, et siquidem aliud impedimentum non intercesserit, [note: Charitas. ] pariter deficiunt: ab hac itaque insigni amicitia, et reciproca correspondentia, S. Gregorius virtutem charitatis intellexit, quae inter duos maxime manifestatur. [note: Ex Aldrov. de monstris f. 241. ] Haec amicitia, inquit sanctus, tum potissimum nectitur, cum duo viri justi non voluptatibus non conviviis, sed communi utilitati esse se natos arbitrantur. Quis vero nesciat virtutem hanc reginam [note: Charitas major est omni virtute. ] caeterarum esse? Tria manent, inquit vas electionis, fides, spes, charitas, major autem horum est charitas. Absque hac exhaeredatus, et depauperatus sociabus suis thronus est: quantum vis mente ad penetranda paradisi arcana elever, juxta mentem ejusdem Apostoli: Si charitatem non habuero, nihil sum. Haec purpurā suā vestitur, ut se non sine ratione reginam demonstret, haec de cella vinaria pretiosissimum mustum expromit. Introduxit me Rex in cellariam suam, et ordinavit in me charitatem: his verbis dilecta in Cantico gloriatur. Deus totus in illa est, et illa tota in Deo. Deus charitas est, subjungit Apostolus. Denique, juxta mentem Ambrosii, hoc nomine appellatur, eo quod illa charius inveniri, [note: Lib. 2. Hexaem] et excogitari nil possit.

[note: Oculi prominentes et oculi profundius locati. ] Oculi profundius in capite collocati efficiunt, ut visiva potentia unita et recollecta, cum majori vigore radios suos pyramidales foras jaciat, quocirca etiam pupilla oculi in his aptior est, ad ea quae procul sunt, discernenda: cum e contra oculi, qui prominent, et foras protenduntur, quippe quod eorum potentia disparata est, et disgregata, languidiores sint, et facilius retundantur, ipsaque pupilla, nis forte perspiciliis reuniatur, fracta et deficiens, dispergatur. De his omnibus fuerunt, qui in oculis profundis, hominem perfectum intellexerunt, et justum, qui totus in semetipsum concentratus, et a mundo abstractus, [note: Vita solitaria. ] pupillis elevatae intelligentiae suae ad contemplanda arcana paradisi, cum Apostolo Paulo pertingit. Attende, inquit S. Ambrosius, quibus esca divina [note: Homil. super misereor super turbam. ] communicetur: non otiosis, aut in civitate degentibus, sed intra deserta quaerentibus Christum. Sacer rubus inter vepreta accensus monstratur, et gloria [note: Ambitiosus. ] Domini apparet: super montem excelsum seorsum. Tabulae legis in montibus, et medio fumi minstrantur.

Itaque in prominentibus oculis, tumorem arrogantiae, et fastum intellexerunt antiquitus: qui nil aliud, quam semetipsos, et emolumenta sua considerant, quamvis semper id malo suo faciant. Superbia est vitiorum regina, dicebat S. Gregorius. Haec ad gubernaculum omnium criminum sedet. Vae nobis si capite dotata esset. Haec nihilominus tantopere pedibus suis valet, ut si quando intromissa fuerit, [note: Ps. 35. ] difficulter expelli possit. Non veniat mihi pes superbiae, exclamat lacrymantibus oculis propheta David. Quia superbia non habet caput subjungit S. [note: Ps. 100. ] Ambrosius, atque idcirco: superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Impossibile esse [note: Super miserere. ] inquit Cassiodorus, ut cor ambitiosum divinorum munerum particeps reddatur: Tunc incipit adesse virtus divina, quando incipit deficere praesumptio humana.

[note: Oculi alter alterum videre nequeunt. ] Oculi id sibi proprium habent, quod alter alterum videre nequeat, quamvis omne id videant, quod penes ipsum positum est, et omne adeo objectum


page 63, image: s063

discernant. Aptissima similitudo eorum qui cum actiones proximorum suorum sedulo discutere delectentur, in suorummetipsorum oblivionem incurrunt: [note: Alienarum actionum observatores. ] sic observator quidam inter modernos ratiocinatur. Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non consideras? exclamat increata Redemptoris sapientia. Defectibus vestris propriis intendite, exhortatur S. Chrysostomus, [note: Matt. 7. De Compuct. Cordis lib. 1. ] vos qui ad condemnandos caeteros vitae vestrae absumitis tempus, et nihilominus, ab hoc vitio, inquit, neque saeculi homines, neque monachorum unum invenies liberum. Deus qui nil nisi summa perfectio est, in persona sua supra turrim Nemroth apparet, et supra civitates contaminatas: unde in quodam [note: Gen. 11. Gen. 18. ] loco refertur: Descendit Dominus, ut videret civitatem, et turrim: et in altero: descendam, et videbo. Observat hic S. Gregorius Papa, id quod sequitur: Vt nobis exemplum proponeret, ne ante praesumamus credere, quam probare. Concludatur cum S. Bernardo: multi multa sciunt, et seipsos nesciunt.

Munivit natura, et circumsepsit oculumduplicata [note: Palpebrae boni ministri ideam habent. ] palpebrā, ut pro libitu suo foras evagari possit, nec a rebus exterioribus offendatur. Ideam hanc esse dexerim ministri boni, quem ad mandata Domini sui munitum omnique virtute provisum, et omni talento dotatum esse oportet, ut si forte in sinistrum quippiam inciderit, non despondeat animum, nec expavescat, sed illud cordi suo inscriptum teneat, [note: AEneid. 11. ] quod AEneae quondam Sibylla suggessit:

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.

Persuadet hic Heroi suo figuram Regis Assueri, qui dextram multo longiorem sinistrā habuisse legitur. Jeremias propheta constiuitur, in murum aereum, in columnam ferream, in adamante, et silicem, ut evellat, et dissipet, et aedificet, et plantet. Conditionem personae hujuscemodi, cum omni exactitudine Cassiodorus describit, cum Regis Alarici verba de Tolonio Ministro Regis Theodorici refert: Amasti in audiendo patientiam, in suggestione veritatem: saepe quae ad eum pervenirent, recto studio corrigebas, et quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas contra vota Principis, sed pro opinione Rectoris.

MYSTICA.

DE doctrina S. Augustini, Cassiodori et Eucherii [note: DEUS. 83. que 52. de verb. Domi. Serm. 18. Lib. 8. cap. 4. For. Spirit. 1. 32. 8. 4. 5. Ierem. hom. 12. In Ps. 655. ] habetur, ejusque fortitudini, qui nimirum cuncta penetrat, qui a fine usque ad finem pertingit, ut nil eum latere potest. Sic in Jeremia, Zacharia, et ad Hebraeos legitur. In hac ingenti terrarum mole non est angulus usque adeo remotus, nec recessus usque adeo abstrusus quo divinissimus ille oculus, Deitatis suae radios non emittat, bonitatem inquam, et misericordiam, et authoritatem: sic Origenes, Basilius, et Hilarius sentiunt, idque de Psalmo trigesimo secundo [note: Justitia et misericordia. Cant. 1. Cant. 1. T. 6. c. 34. In Apo[?] hom. 1. In Amos. 9. ] deducunt: Oculi Domini super justos. Item de primo Regum capite decimo quinto, de Jeremiae capite decimo sexto. Pari modo sinistrum oculum in argumentum vel figuram Justitiae Divinae trahunt, qua reos castigat, inhaerendo citati Psalmi versiculo sequenti: vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Sic commentatur Georgius Venetus. S. Augustinus, et S. Hieronymus considerando dictum illud Psalmistae: praecetptum Domini lucidum illuminans oculos, et id quod [note: Praecepta divina. ] S. Joannes Evangelista in Apocalypsi ait: oculi ejus tanquam flamma ignis: referunt haec in mystico sensu ad cognitionem, et observantiam divinorum praeceptorum: et sicut oculi totius corporis lumen sunt, ut idipsum ab omni sinistro incursu tueantur, et praeservent, sic oculus metnis lex divina est, retinens mentem ne male evagetur, et intueri ea gestiat, quae obscuritatem et tenebras pariunt, quibus non solum divina majestas offendatur, sed ipse adeo homo sibimetipsi damnum inferat.

De hoc, quod cap. tertio Isaias scriptum reliquit: Ruit Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum, et adinvnetiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus: Et de simili sensu qui in Devteronomio reperitur, et in libro Job: denique et de eo quod in Amos propheta cap. 9. legitur: Ecce oculi Domini super regnum peccans: dicunt [note: Judicium et ira Dei. Moral. 13. ] S. Gregorius, et Basilius, judicium et iram Dei argumentandam esse, tum videlicet, cum ignitis oculis intuebitur peccatores, et cum vultus indignabundo, et supercilio adirato eos poenis sempiternis addicet: referunt autem praefati sancti, de hac Dei irascentis visione plus damnandos habituros esse supplicii, quam de ipsis tormentis. S. Hieronymus elevatiori mente [note: Psal. 33. ] ponderans id quod psalmista inquit: Oculi Domini [note: Custodia Angelorum, Prophetarum, et Sanctorum. ] super justos, insinuat de hoc posse vigilantiam et custodiam angelorum inferri, sicut omnium etiam potestatum, et virtutum aliarum, sicut sunt Prophetae, et sancti omnes. Sic de custodia et defensione, quam Deus electo populo suo spondet, in Zacharia dicitur: non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis: quod convenit cum sententia Isaise: [note: cap. 9. ] Glorificatus sum in oculis Domini, et Dominus factus [note: Sup Isai. 19. In Genes. hom. 17. ] est fortitudo mea. S. Hieronymus et Origenes asserunt, allusionem hic fieri ad glorificationem et pretium Redemptoris, quando stabilita et firmata [note: Glorificatio Christi] jam divinissima fide ad amplectendam eam concurerunt gentes, ut videlicet nomina sua huic sanctae militae sub vexillo crucis darent. Sic de oculis Joseph [note: Cap. 49. De bon. Patriarch. ] patriarchae in Genesi dicitur: Attollens Joseph oculos, vidit Benjamin. Vult S. Ambrosius hic benignitatem Sal vatoris nostri significari, qui nos oculo bonitatis [note: Benignitas Christi. ] suae intuetur, sicut quondam Joseph, cum secundus a Rege in AEgypto constitutus erat, fratres suos intuebatur.

[note: Gen. 14. In Ps. 15. 1. Pasto. 1. ] Supra id rursum, quod de Genesi legitur; Isaac elevans oculos vidit camelos veneites ad se, commetantur Hieronymus, et Gregorius, subsidium hic intelligi Salvatoris nostri, quo ad animarum nostrarum salutem indeficienti sollicitudine vigilat, et succurrit. [note: In Gen. 49. In Ps. 87. ] Juxta mentem Bedae, et S. Augustini in oculis Christi repraesentantur Apostoli, Evangelistae, Prophetae, [note: Divinitas Christi agnita. In Ps. 33. 1. In Apec. ] et Doctores. Supra dictum Apocalypsis jam supra memoratum: Ouculi ejus ut flamma ignis: rursum S. Hilarius, et Rupertus Abbas omnimodam illustrationem, et spelendorem Jesu Christi intellexerunt, tum videlicet cum in ligno Crucis de inimicis snis triumphavit, et impleta sunt verba Davidica: [note: Psal. 53. ] Super inimicos meos despexit oculus meus.

[note: cap. 28. ] Per oculos vulturis, quorum Job mentionem habet, qui acumine aquilino circumspectant, nec tamen [note: 18. Moral. ] intuitus est eam oculus vulturis: docet nos Gregorius Papa, intentionem Redemptoris, ejusque sanguinem sparsum intelligendum quae operations nihilominus Hebraeorum populam ingratum non juverunt. [note: Cap. 1. In Isai. et super Zachar. Dona Spiritus Sancti. ] Per oculos columbarum, de quibus in Cantico Canticorum mentio fit secundum S. Hieronymum, dona Spiritus Sancti indicantur, quae juxta fluenta plenissima fontis, et fluminis inexhausti Sacrosanctae Triadis dispertiuntur, et in mundum emittuntur. [note: cap. 3. v. 9. ] Haec eadem in Christo figurantur, illic ubi Zacharias propheta super lapidem unum septem oculos [note: Cap. 1. Psal. 138. ] vidit, sicut et discipulus dilectus in Apocalypsi. De his oculis inquit David: imperfectum meum viderunt oculi tui: Idem sensus etiam de Cantico Canticorum


page 64, image: s064

[note: Cant. c. 4. v 1. Doctores, Sacerdotes, et Praelati. 29 Moral 1. Cant. hom. 2. Matt. 6. Praelatus et judex. Homil. 5. Rom. Iob. cap. 29. Praedicator. ] deducitur, et de S. Mathaeo: Per hos oculos autem figurantur in Ecclesia viri docti, et literati, acuti ad intelligendum divina mysteria, sicut sunt Praelati, et Sacerdotes Ita sentiunt Gregorius, et Origines. Pari modo de hoc, quod praefatus Evangelista inquit: si oculus tuus fuerit simplex totum corpus lucidum erit. Iidem Patres Praelatum perfectum et judicem aequu~ intelligi posse censent, qui videlicet universae plebi non secus ac candelae et lumina praelucent. Job etiam de se inquit: oculus fui caeco, et pes claudo: Cum autem oculus totum corpus dirigat et illuminet: praefati authores Praedicatorem eximium in hoc oculo intelligi volunt, cujus acuta pupilla, sensūs spiritualis intelligentia dici possit. His pupillis fumus molestus est, hoc est, nefaria haereseos corruptela, quae sine interminssione cnadorem, et lumen Christianae veritatis obscurare et denigrare satagit: de his [note: Prov. 10. 26. De Rugul f. 14. In Psal. 118. Serm. 105. de dignit. Sacerd. ] Proverbium illud Salomonis intelligendum: sicut acetum dentibus, et fumus oculis. Et hi sunt oculi columbae, superius jam memoratae (secundum Basilii et Ambrosii mentem) qui puritatem, et decorem suum, et integritatem castimoniae conservant: nec minus etiam in morem columbarum, dum vitam in terris degunt, ad caelestia sine interruptione temporis suspirant, et ingemiscunt.

[note: Virtus intellectiva. ] Per oculos generaliter virtus intellectiva figuratur, et cognitio animae, prout bene volus Lector diffusius invenire poterit, in pluribus locis Exodi, Levitici, Psalmorum, Proverbiorum, Scantici, Isaiae, Mathaei, Lucae, Epistolae ad Romanos, Sic commentatur [note: In Psal. 16. 5. Proverb. 10. 5. Isai. home. 7. Cap. 8. ] S. Hiernymus, Beda, et Origenes: Et in oculis Samuelis, illic ubi dicitur: Displicuit sermo in oculis Samuelis: In libro Regum primo, praememorati authores, intellectum sanctorum figurari volunt, et hominum justorum, quibus oculi principali [note: Mens aucta et penetrans. Columba Sympbolum Spiritus Sancti. In Ps. 118. Serm. 5. ] privilegio reserantur. Hinc per oculos columbae intelligi, et explicari poterit is intellectus, qui non solum ad sacras literas comprehendendas se idoneum praebet, sed cum singulari acumine mentis profundius sese ingerit, et cum subtilitate sua altissimas intelligentias consequitur; columba enim symbolum, et figura Spiritus Snacti est, et ad donum tam eminens nemo eluctatur nisi divina opitulatione praeventus. Sensus S. Ambrosii est, cumsaepe plangere columbarum sit, hos oculos ideam animae referre [note: Passio Domini. Proprietas Columbae. In Ioan. ir. 13. 5. Lev. 26. ] posse, quae dolorosam Christi, passione ob oculos saepe verset, in eaque meditanda distineatur.

Notant S. Augustinus, et Hesychius proprietatem quandam columbae admodum insignem, quod cum vulturi inimicissima sit, et ejusdem insidias vereatur, saepe soleat circa fluminum fluenta commoraci, ut illic, tanquam in speculo, umbram, et figuram vulturis intueri, et si antequam rapaci ungue deprehendatur, avolare in libertatem possit. Pari modo et anima justa secus torrentem sinceritatis et rectitudinis, et in conscientia inviolata inambulans, spacium habet, unde se a Sathanae unguibus defendat; Hic enim Angelus tenebrarum rapacissimus est, inter volucria, quae amplissima aeris spacia pervagantur.

Porro sicut oculi corporis bini sunt, in parinumero sunt oculi mentis: quorum alter moralis est, alter mysticus, sci exponunt SS. Bernardus, Ambrosius, [note: In Cant. Serm. 45. De Isaac. 7. Canti. 1. Cap. 4. Fides, et virginitas. ] et Gregorius. Oculus qui fidem repraesentat, sponsum in Cantico decore suo coepit, sic enim illic habetur: vulner asti me in uno oculorum tuorum. Alter de quo idem ipse sponsus vulneratus est, oculus est virginitatis, et integritas vitae immaculatae: iidem authores volunt, cum uterque oculus conjunctus sit, unitatem cogitationum piarum indicari.

[note: Advers. Iovin. 17. Moral. ] Volunt S. Hieronymus, et S. Gregorius, quod oculus sapientis, qui in pluribus historiae sacrae locis in capite ejusdem fixus refertur, perspicaciam providentiae, et maturitatem prudentiae denotare possit, quae utraque in mente sapientis fixa esse oportet. Hic enim, utpote fidelis, cujus capitis membrum sit considerare non negligens, profundiori meditatione in vitam et actiones Redemptoris sui penetrat, et omnem adeo illuc cogitatum suum refert, et in illo solidatur. His oculis privati sunt, et Judaei, et ijfideles omnes, qui tanto bono mentem non applicant: prout caecitas haec, miserandum in modum ab Isaia [note: Cap. 59. Sancti aquilis similes. Iob. c. 39] Propheta repraesentatur. Longe aliam methodum sequuntur sancti, et reverentes Deum suum. Hi enim tanquam aquila, prout de eadem patientiae speculum testificatur: Escam de longe oculi ejus aspiciunt, etiam in hoc rerum terrestrium vapore ad lucem illam inaccessibilem divinae claritatis et solis aeterni [note: De somno Nabuch. 38. ] pertingunt. Richardus de Sto. Victore, ex eo quod quaeque res objectum oculorum esse possit, symbolum judicii naturalis tam ad bona, quam mala distinguenda formari posse inquit. Quantumvis autem his luminibus tam pretiosis nonnulli hominum ditati [note: 1. Reg. 16. ] et dotati sint, nonnulli tamen, prout inquit S. Gregorius, haec cum singulari quadam fatuitate habere dedignantur, et insane rejiciunt. Hanc caecitatem sanguineis lachrymis deplorant, Jeremias, et propheta Job; quorum ille quidem de anima meretricia sic [note: Cap. 4. 15. ] loquitur: Cum pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris, et alter: Quid te elevat cor tuum, et annuunt oculi tui? Pari modo per oculorum elevationem (sicut studiosus Lector pro capacitate sua id in Genesi, Exodo, Josue, et Jeremia inventurus [note: Contemplatio. ] est) omtelligi poterit anima, se a saeculo in sublimem abstractae vitae contemplationem recipiens, ubi elevato corde Divinorum mysteriorum arcanis immoretur.

[note: Intentio recta. De serm. Dom. in monte. Intentio mala Cap. 11. ] Exponit pro more suo doctissime Augustinus, oculum corporeum significare intentionem, cum qua quisque operatur: oculus vero infatuatus, obliquus, et corruptus, voluntatem perversam denotat, et passionibus suis turbidam. Quod universum cum illis praefati Patientis verbis convenit: Oculi impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum cruciatus animae. De eadem re et capite decimo septimo habetur: ubi simul eorum scelerata propensio ad omne genus vitiorum advertitur, quibus immersi actiones vitae suae peragunt. Supra id quod in [note: Cap. 17. 10. 14. 17. 28. Moral. Homil. in Principio pro Hic. Ep. ] Salomonis proverbiis habetur: Oculi stultorum in finibus terrae: Sancti Gregorius et Hieronymus eos intelligunt, qui caeca quadam avaritia, et immoderato habendi desiderio linceis oculis ad capturam lucri invigilant, nec prius saturitatem nanciscuntur, quam ad fines usque et terminos terrae pertigerint. In [note: Homo avarus. ] hoc solo fixae firmaeque eorum pupillae sunt, et in his finibus metam cupiditatum suarum collocant. Quandoque oculus voluntatem et affectum significat, inquit [note: 18. 33. 16. 17. Serm. de Angelis. ] S. Bernardus, supra id quod habetur in Genesi, Exodo, Psalmis, et Job. Oculus, inquit scandalizat dum voluntas nostra aliquam minus castam, et [note: Consiliarius bonus, et malus. Cap. 4. In Ps. 118. Serm. 16. Matt. hom. 5. ] importune ingerit intentionem. S. Ambrosius in oculo etiam ideam consiliarii prudentis cognovit, fundatus supra id, quod in proverbiis legitur: Oculi tui recta videant. Adjungit Origines per oculum dextrum significari posse eum, qui bonum consulit, per sinistrum is qui malum suadet; non enim desunt in utramque partem et Doctores et seductores. S. Hieronymus itidem hanc eruditam reflectionem inde colligit: Quidquid nobis charum est, potest dici oculus scandalizans, aliquiando potest intelligi uxor.


page 65, image: s065

De hac negatione, et defectu facile est nosse, quantis opus sit ad mulierem bonam constituendam.

[note: Super Matt. 18. Contemplatio gloriae. Affectus sensuum. 1. Reg. 11. 2. Moral. 26. Gratia, et supplicium. Loc. cit. ] Per oculum dextrum intelligimus, inquit S. Augustinus, visionem, et intuitionem gloriae, et claritatis aeternae: sed oculus sinister concupiscentias nostras figurat, et effraenata defideria sensuum nostrorum. Ad jungit S. Gregorius: oculum dextrum, oculum gratiae esse, oculus sinister figuram, aut demonstrationem supplicii, et poenarum portat: primus signatur in Aino, secundus in Ennone, sicut in primo Regum capite undecimo (ita prosequitur Gregorius) in dextro symbolum vitae contemplativae, vitae activae habemus in sinistro. Scandalizat oculus dexter, cum quis contemplationi non idoneus, se in eam nihilominus ingerit, unde postea terram sumens pro auro, deceptioni necessario subjicitur, et casum fabricat. Sic ratiocinari liceat de activa vita in sinistro: erit enim qui se Hectorem opinetur, sed parvus adhuc Astyanax esse [note: Operentur potentiae juxta dispositionem suam. Misericordia. In Matth. hom. 13. sup. Isai. 29. super Iob. 29. 1. Reg. 2. 3. et 7. Pastoral. super Gen. hom. 7. 15. Gen. 21. ] deprehenditur: unde consultum est ut potentiae juxta activitatem, et dispositionem suam operentur.

Oculus item misericordiae typum praesefert, juxt dictum Deuteronomii: Neque parcat ei oculus tuus. Dicunt Sancti Hieronymus, et Gregorius, una cum Origene, in oculis Jacob (sicut in libro Genesis cap. 48. invenitur) qui prius obfuscati, postea primitivam lucem et claritatem edepti sunt, intelligi oculos Israeliticae gentis prius obcaecatos, et vanis idololatriis corruptos, sed per adventum Christi rursum illuminatos. Sic per oculos Agar a Deo apertos, unde etiam, quem desiderabat, fontem protinus invenit, illud significatur, quod in Judaeis adimpletu est, tum cum abolita idolorum superstitione et cultu ad verum Deum conversi, de morte peccati, ad vitam cognitionis spiritualis resurrexerunt. Per oculos Lyae lippientes, et distortes, de quibus in Genesi capite 29. refertur, debilitas, et defectio synagogae praesignabatur. [note: Synagoga deficiens. Principes, Prophetae. Caecitas Pontificum. 73. 14. 20. Pagnismus conversus. Sup. Isaiam hom. sup. Isai. 29. s. 1. Reg. 25. 1. Reg. 15. Cognitio sui ipsius. ] Sic in oculis Judaicae gentis, (de quibus Isaias cap. 29.) Principes, et Prophetae intelligendi sunt. In oculis Eliae, de quibus in lib. 1. Regum sic habetur: Caligaverunt oculi ejus, caecitas Pontificum, et Scribarum inter Judaeos exprimitur; id quod etiam in Psalmis, in Zacharia, in S. Matthaeo manifestu fit. Gentilismus primum quidem obcaecatus perversitate peccatorum suoru, et deinceps illuminatus, et splendore divinae gratiae illustratus, praesignatus fuit in caeco nato (prout illud Origenes, Hieronymus, et Gregorius exposuerunt) qui a benignissimo Redemptore nostro lumen oculorum accepit.

Cognitionem sui ipsius his duobus verbis, jussu Dei Saulem Samuel alloquens, expressit: sic enim ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Hic enim Saul antequam ad fastigium tam sublime hoc est Regale pertingeret se parvulum agnoscebat. Talem decet esse sui notitiam ei, qui ad dignitates sublimiores aspirat.

[note: Oculi aperti experimentum malorum. s. Num. hom. 36. ] Oculi progenitorum nostrorum aperti ad dignoscendum bonum et malum, quibus serpens illud, e sacra Genesi insufflavit: In quacunque hora comederitis, aperientur oculi vestri, scientes bonum et malum, idcirco aperti sunt, inquit Origenes, ut experimentum mali haberent, quod prius non habuerant. Per oculos Isaac, de quibus in Genesi dicitur: Caligaverunt oucli [note: Defectus fidei. Contemptus religionis. Praelati decepti. ] Isaac, nec videre poterat, significatur et exprimitur defectus fidei, unde oculus mentis obtenebratur, et confunditur, ex quo proinde contemptus et vilipendiu religionis consequitur: non minus illic quoque Praelati figuratur, a deceptione adulationis distorti, et corrupti.

Curiosa, et majori reflexione digna sunt, quae S. Hieronymus super caput nonum Zachariae prophetae commentatur, ubi sic habetur: Onus Verbi Domini in terra Adrach: et Damasci requies ejus, quia ad Dominum erit oculus hominis, subjungit Hieronymus: Oculus hominis, et omnium tribuum Israel dicitur esse Domini: qui Domini est, quicunque et de gentibus respicit Deum, et sper at in eo, et de cunctis tribubus Israel: vel quia Dominus aequaliter cunctos respicit sine exceptione personarum. Nequit vercundia meliori et aptiori fugura exprimi, quam oculo pudibundo, et humi demisso: hic enim motus naturalis pudicae virginis est, et ubicunque singulariter in observatione habitus. Idcirco Doctores omnes in hoc conveniunt: idque maxime ex eo, quod Rex Achimelech cum Sara et fecisse, [note: Cap. 20. ] et dixisse legitur deducunt: Ecce (inquit Rex mulierem hanc Abrahami) mille argenteos dedifratri tuo, hoc erit in velamen oculorum tuorum. Velum enim quod ad oculos tegendos adhiberi solitum erat, indicium eorum est, quae supra memora vimus.

Audacia rursum, et proterva libertas, quae petulariti vagabundo et arroganti oculo, omnium circumstantium [note: Petulantia et lascivia. ] in se provocat, quippe quae flammas scintillantibus oculis fulgurare videtur, cor indicat impudicis ignibus succensum, propter quod et prava concupiscentia nominatur. Talis erat in uxore Putipharis adversus continentiam Patriarchae Joseph, de quo in sacra [note: Cap. 39. ] Genesi refertur: post multos itaque dies injecit domina oculos in Joseph, et ait: dormi mecum. Sic et Job [note: Cap. 34. Cap. 52. ] propheta inquit: quasi impios percussit eos dominus in loco videntium. Et in prophetia Isaiae: Nudavit Dominus brachium suum in oculis gentium: quod per interlinealem [note: Salus per Christum operata in mundo. 1. 4. Sup. Ezech. hom. 6. sup. Apocal. hom. 3. In Ezech. hom. 5. et 19. Moral. 10. Lux Evnagelii. ] expositionem sic elucidatur: quia Dominus proposuit salutem omnibus per Christum acquirendam. In mysteriosis visionibus, quas habuisse leguntur prophetae Ezechiel, et S. Joannes in Apocalypsi, ubi sic habetur: omnia plena erant oculis ante, et retro: dicunt Sancti Hieronymus, Augustinus, et Gregorius his figurari lucem Evangelicam quae tanquam lucidissima Pharos, caelestis splendoris radios emittit, quibus orbis universus illuminatur, et succenditur. Praefigurant itidem, juxta eorundem Patrum mentem cognitionem rerum praeteritarum, et futurarum, in iisque exactissimam providentiam. Oculi vero, qui praeterea illic ab intro in visione illa, versabantur, secundum id, quod praefati authores meminerunt, animas justorum in typo referunt, quae in semetipsas introrsum conversae Deo soli placere quaerunt, sic tamen ut extendere lumen aedificationis suae de foris ad salutem, et solamen proximorum non negligant. Per oculos Balaam qui ad videnta castra et tentoria populi Israelitici aperiuntur, dum contra eos clamorem suum [note: Sathanae ingenium] extollit, indicatur (prout id Origeni visum fuit) Dia bolicum ingeniu, et perspicax Sathanae sensus, qui ad hoc intentus est, ut a recto tramite nos seducat. Oculus vulturis, prout exponit S. Hieronymus, idem ipsum [note: In Num. hom. 7. In Iob. 28. 40. ] significat. Oculi Leviathan serpentis, juxta eundem, cum astutissimum animal sit, de quo in libro Job legimus, idem concludunt: imo vero cum praefatus serpens quasi Rex sit omnium serpentium, visuque acerrimo datatus, per hunc significari poterunt (sequitur [note: In Iob. 41. ] in paraphrasi sua Hieronymus) consiliarii Sathanae, qui vivacissima pupilla sua, praevidere cum possint secutura, omni machinamento consiliorum suorum, et suggestionum indirectam, laqueos pedibus nostris tendunt, ut videlicet ab itinere nostro, vel deflectamus, vel omnino ab eodem cessemus: hae pupillae insidiantium nihilominus apud Job spondere nobis audent, pupillas se et radios aurorae esse, dum promittunt fugare se a cordibus nostris posse tenebras illas, quibus tamen foedum in modum obnubilatae sunt: et quarum lux aequiparanda est fulguri, quod praenuntium est et tonitruum, et tempestatum.



page 66, image: s066

[note: Arrogantia. In proverb. 30. ] Per hos oculos itidem Beda intelligi vult, protervam arrogantiam, et inflatam magniloquio suo pseudoprophetarum et haereticorum inanem jactanctiam. Sed quae propediem tanto majori lapsu casura [note: Cap. 19. ] est, juxta illud Isaiae: Claudet oculos vestros. Ad significandum filium vilipendentem patrem suum, in proverbiis sensus quidam habetur, qui, meo quidem judicio, id quod prae manibus est, optime exprimit, et [note: Proverb. 30. ] est is, qui sequitur: Oculus subsannans Patrem: Hic auctores pene omnes conveniunt posse insinuari haereticos, qui Ecclesiam matrem suam tam benignam, et omnibus communem, imo vero et Christum Redemptore Patrem suum subsanant, et irrident.

[note: Anti Christus. Cap. 11. ] Minatur apud Zachariam prophetam Deus, se Pastorem stultum castigaturum esse, qui relicto grege in praedam idololatriae destinat, et ait: Gladius super branchium ejus, et super oculum ejus dextrum brachium ariditate siccabitur, et oculus tenebrescens obscurabitur. [note: Super L. C. ] Hic Pastor stultus (sensus est S. Hieronymi) alius non erit, quam Anti Christus, oculus ejusdem scientia ejus falsa erit, quam infatuato lumine suo disseminabit, et disperget. Per oculum, qui datur pro oculo, sicut in Levitico diffusius exponitur, juxta interpretationem [note: Super Levit. c. 24. ] Hesychii, homo denotatur, qui cum aliis causa sit, ut in viam erroris incurrant, et ipse denique hoc eodem errore, corrumpitur et occaecatur. Vidit propheta Zacharias, foras exeuntem mensuram, et audivit intonantem Angelum: hic est oculus eorum in univer sa terra. Explicat Hesychius vel de iniquitate propalata hoc accipiendum esse, vel in avaris (inquit [note: Avari. ] ille) mentem obtusam ad divina contemplanda indicare, oculi enim horum ad nil aliud invigilant, quām ut thesauros accumulent, et argenti massam coacervent. Psalmista David cum humili opinione de [note: Ps. 130. In Levit. c. 24. Superbia. Cap. 37. Cap. 16. ] semetipso inquit: Domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. De talibus oculis inquit S. Hieronymus, quod homines indicent ambulantes in sublimibus, et mirabilibus super se, cum petulantia, et mentis elevatione. De his latius in Isaia propheta, sicut et in libro Job invenitur: ubi oculi terribiles, de quibus praefatus Job meminit, crudelitatem exprimunt, et barbariem Judaismi, contra Salvatorem [note: Super Isai. 2. ] Deum: sic commentatur S. Hieronymus. In afflictionibus et necessitatibus nostris, eum oculo intuemur attento, de quod beneficium, et adjumentum spetamus, [note: Ps. 144. Precest et adjutorium. ] hinc Psalmista inquit: Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno. Glossa hic precess, et supplicatione, tum deinde adjutorium praestitum intelligit, quod sit orationis praecedentis effectus: sic ergo memoratus psalmista concludit: sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, ab his enim illi, vel castigationem praevari cationibus suis debitam verentur, vel praemia meritis suis danda expectant.

[note: Mancipia peccati carnalis. ] Hi oculi servorum in manu dominorum, servos quoque peccati in manu passionum indicare poterunt. et vicissim id quod propheta regius inquit: sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: intelligi possunt hi, qui libidinibus et sensualitatibus vincti, nis melius dixeno dissoluti sunt, in quo loco Domina humanam carnem figurat. In libro Job habetur textur quidam obscurus admodum: nec facilis ejus expositio esset nisi [note: Cap. 40. 33. Moral. 8. 5. Ioan. 40. Daemon timens, et sperans. ] Sancti Gregorius, et Hieronymus necessarium nobis lumen suggessissent: ait Job: In oculis suis tollit eum in offendiculis: hi vero sic legunt: in oculis suis hamo captus est. In quo daemon intelligendus, qui postquam Christum cognovit, ringebatur: cognovit enim eum, a quo sibi timendum erat: post haec nihilominus nova spe allectus fuit, fore ut mediante vetito, et praevaricatione legis tam divinae, rursum tot populi aeternae damnationi destinandi essent.

[note: Exod. 20. ] In talione, de quo oculus datur pro oculo (sicut in libro Exordi reperitur) sumi potest, sic Isidorus Clarus inquit, simplex et literalis sensus: vel potius hoc secundum [note: In hunc locum Exod. hom. 19. Ps. 114. Visio beatifica. ] Origenem et Cassiodorum exponendum est, qui illic subjectionem, vel capti vitatem intellectus figurari asserunt. Dictum hoc Psalmistae: Qui eripuit animam meam de morte, pedes meos a lapsu: ad id referunt praefati, quando Altissimus transportaturus electos suos ad Paradisum aeternitatis, levat obstaculum, quo praepediebantur, ne serenam illam et aeternam visionem [note: Oculus ad oculum. ] intuerentur: sic enimvero id quod dicitur videre oculo ad oculum, idem est quod videre facie ad faciem, hoc est, prout memorati authores inquiunt, gaudere visione intuitiva: de qua propheta Isaias meminit. Oculi item qui in apice cornuum in ingenti illa [note: Cap. 51. ] bestia apparuerunt, quam Danieli prophetae monstravit Dominus: Anti Christum repraesentant futurum quidem verum hominem, sed idcirco Daemoni [note: Cap. 7. ] assimilandum, quod ab eodem inhabitandus sit, prout sanctus Hieronymus in praescripto loco, glossatur.

PROVERBIA.

[note: Invidia vicini. Gen. 4. ] OCulus vicini invidus. Fatendum est proverbium hoc fundamentum habere antiquissimum: quippe quod jam tum a primordio saeculorum fratricinda Cain, invidebat fratri suo sacrificia: sicut et fratres Joseph eandem invidiam nutrierunt, de quibus [note: Gen. 37. ] scriptura: invidebant ei, nec poter ant ei quidquam pacifice loqui. Hoc vitium deinceps, quo nis in prosperitate vicini sui marcescit, per longam posteritatem serpendo, et novis semper viribus auctum ad nos usque pervenit: cujus ampla descriptio, inter alia a Poeta Ovidio in Metamorphosi sua legitur. De praefato [note: In Epod. Encyon. 2. Rhetoric. ] proverbio Alippus in Manutio inquit: Inimicus, et invidus vicinorum oculus, ut dictum est in proverbio. Et Aristoteles: Vicinus invidet vicino, juxta Hesiodi sententiam: hoc est, fortassis absque authore, et inhanc rem Ovidius.

Fertilior seges est alienis semper in arvis,
Vicinumque pecus grandius uber habet.

Etalibi:

Invidus alterius rebus marcessit opimis.

Pari modo Sanazarus:

L'invidia figlivol mio se stesso lacera,
E si dilegue come agnel per fascino.

[note: Res perniciosae] Oculus mulieris. Hoc proverbium enatum est, significans res omnes, quae cum fuerint ab oculo nostro notatae, damnum nobis inferre possunt: sicut de vultu mulieris flammae ad incendium excitandum prodeunt, quae usque adeo violentae nonnullibi fuerunt, ut domos, et familias, civitates et regna subverterint. Unde nunquam intermoriturum erit excidiu calamitosae Trojae, cui focos hos exitiales oculi Helenae intulerunt. Sed de hoc jam mihi sufficienter dixisse videor in Hieroglyphicis: hic solum cum Virgilio concludo, qui de muliere inquit:

[note: Ex Aldiman. p. 221. ] Vritque videndo Faemina.

Nec hoc mirum esse Terentius inquit: Novi ingenium mulierum, nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. Quidam etiam philosophorum usque adeo male de mulieribus sentiebant, praesertim de Stoicorum secta, ut si quem denotare vellent homine in otio enervatum, mulieris eum (ut cum venia loquar) podicem appellarent. Hinc Hesiodus: Amat otium faemina, et fucorum in morem, virorum laboribus quaesita, sibi insumit. Sed de his alibi fusius.

[note: Proverbiu Italicum. ] Oculos in occipitio gerit. Cum hoc proverbio exprimebatur homo vafer, et astatus, imo vero fictus,


page 67, image: s067

[note: far di bocca spalle. ] et dissimulator, de quo Itali nostri in proverbio inquiunt: far di bocca spalle: hi enim oculos sibi in tergo collocant vitium omnimo monstruosum, quod quantum in ipso est, ipsum adeo Deum hypocrisi sua fallere intendit: unde S. Gregorius [note: 3 Moral. In Psal. 65. ] ait: Mens hypocritae semper praeparat dolos: Et S. Augustinus accommodate in rem nostram, simulata aequitas, inquit, non aequitas est, sed duplex iniquit as. Ejusmodi homines scorpionum similes sunt, quibus haec Epigraphe convenit: Amplexantur ut perdant. Si vero jam memorum proverbium in alio sensu acceptum fuerit, usque adeo naturam mutat, ut ex pessimo in optimum degeneret, dum [note: Monstror. hist. p. 7. c. 96. ] videlicet, juxta virum doctissimu Aldrovandum Commentatorem ejusdem, non solum in principe vigilantiam, sed in omni adeo gubernatore denotat, [note: Vigilantia. ] quem oportet non solum sicut Argum oculis multis provisum esse, sed in adversa quoque corporis parte: volens eum totum oculum, plenum perspicacitate, et mente esse, Persius hunc Janum nominat: Homerus [note: Pro Murena. ] eum principem ubique oculatum appellat. Talem assistendtiam M. Tullius recommendat illic, ubi ait: Est boni magistratus, non solum videre, quid agatur, verum etiam praevidere quid futurum sit. Sol Mundi Princeps idea eorum qui regnant, cursu infatigabili, et cum oculo inflammato iter diurnum perficit, relinquens vices suas Lunae nocturno tempore. [note: Iliad. 6. ] Non oportet, inquiebat Homerus, noctem integram dormire consiliarium virum, cui commissi populi, et tantae curae res sunt.

[note: Facilius creditur quod oculo videmus quam quod auribus audimus. In hunc locum de arte. ] Oculis magis habenda fides, quam auribus. Nunquam fuit, et nunquam, opinor, futura est natio, quae proverbium hoc non acceptaverit, aut posthaec acceptatura non sit, cum ejusdem experientia quotidiana nunquam defutura sit. Quae cernuntur certior a sunt, quam quae audiuntur, ait Manutius. Hinc in loco quodam Horatius:

Nec retinent patulae commissa fidelius aures.

Et alibi:

Segnius irritant animos demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator.

[note: Ex Ald. ] Hinc Plautus: Manus lenes voco oculatas, non auritas, quae demum credunt, quae vident. Admirabiliter haec Virgilius, et ad longum exprimit in portis illis, quas AEneae Sibylla in inferno monstravit: quarum una de ebore erat, quo somnia, et phantasmata introeunt, sed confestim inde rursum prolabuntur, et evanescunt: altera de corun erat, ubi visus figurabatur, ad corneam illam oculi tunicam respiciendo poeta, quae ejusdem pars praeticipua est: tum vero etiam ad nigrum illud, nigrum inquam pupillae. In summa, concludit Manutius, ad cognitionem magis faciunt aures: ad fidem faciendam certiores sunt oculi. Hinc evenit, ut si quis, quod mirum nobis et exoticum videatur, recensuerit, interrogare consueverimus, num haec oculis vidisti?

De Epistola quadam Juliani ad Leontinum deductum est proverbium, ubi sic habetur: Sermo quidam Thurius dixit: aures hominibus minus esse fideles, quam oculos: Thurium appellavit, indicans Herodotum, dicti Authorem, vel ob impetum divinum, vel quod is scriptor apud Thurios vixit, et mortuus est.

[note: Sedula in rem quandam applicatio. ] Oculis fixis intueri. Hoc de iis dictum, qui in operatione sua fixi sunt, et omni modo intenti: impossibile autem est eum, qui mente incerta huc illuc evagatur, operationem suam perfectam reddere, quam niholominus perficiendam occepit: Age quod agis, tota Socratis schola inclamat. Proverbium autem hoc exinde deductum est, quod rem quandoque cum tanta applicatione intuemur, ut illuc fixo oculo toti in eandem absorpti videamur.

Pluribus intentus minor est ad singula sensus:

proverbium Aristotelicum est, et jam vulgo notum; [note: In Comment. Audiendo. ] de quo Manutius: sumptum est ab amantibus, qui stupentibus, nec unquam dimotis oculis inspiciunt id, quo delectantur. Primus qui authoritatem adagio huic praestitit Dionegianus quidam fuit, juxta mentem Plutarchi: subjungit inde: gravis Author et molestus, qui ad singula stupet, et defixis est oculis: Concludit M. [note: Pro Lucir Flacco. ] Tullius: Vt totam causam, quam maxime intentis, ut ajunt, oculis acerrime contemplemini.

[note: Ruinae, quae negligentiam in agendo consequuntur. ] Condemnat quantum potest vehementissime, in agendo incuriam, et supinam negligentiam Petrus Chrysologus, in iis praesertim, qui gubernaculis populorum praesident, dum ex his pullulantes abusus, inevitabiles casus, ruinas, et praecipitia ob oculos ponit: [note: In Epit. ] Haec est illa remissio, inquit, per quam unus aedificat parietem, et alius linit: per quam laudatur peccator in desideriis animae suae. Imo per hanc canes muti, non valentes latrare, per consensus unformitatem, faciem et similitudinem peccatorum assumunt, sicut scriptum est: Vsquequo judicatis iniquitatem, et faciem peccatorum sumitis? Clamat Deus illic apud Joannem, de [note: Cap. 4. Apocalyp. ] quodam eorum: Vtinam aut frigidus, aut calidus esses, sed quia tepidus es, incipiam te evomere.

[note: Res manifestas occultare velle. ] Oculis pulverem offundere. De iis dicitur, qui rem manifestam occulere quaerunt, eo quod ad commodum eorum non vertat, quam etiam aabolire satagunt, et rationes infringunt eorum qui contra sentiunt. Quod adagium perinde jam tantopere tritum est, ut etiam per ora turbae promiscuae transeat: dicunt enim: [note: Pulverem in oculos injicere. ] Costui ci vorrebbe far travedere, e gettar lapolve ne gli occhi. Videtur autem traxisse primitivam originem suam a castris militaribus; antiquitus enim consuetudo inoleverat, ut ad principium pugnae hostis hosti pulverem jaceret in oculos, ut cum manus conserenda esset, percussoris ictus tanto magis lateret, et minus evitari posset. Hac arte et hoc stratagemate militari quondam usus est magnus ille Bellidux Sertorius, qui a tergo montis pleni pulveribus eousque latuit, donec secundo vento propinquanti inimico omnem adeo arenam illam in aerem levatam, in oculos impulit, atque ita malo hoc involutum hostem, et ferienti milite adortum, ad internecionem usque delevit. Materia haec Praedicatoribus non inutilis: quamvis enim antiqua, [note: Memento] moralitati tamen aptissima est, Quadragesimae primo die in usum jam deducta, ubi ad memoriam terrenae, et pulverulentae constitutionis nostrae quotannis repetitur: Memento homo, quia pulvis es. Siquidem pulvis hic in oculos inimicorum nostrorum, mundi, carnis, et Diaboli injectus fuerit, excaecantur, itaut a nobis victi recedant. Hinc S. Anselmus inquit: facile contemnit omnia, qui cogitat quotidie se moriturum. Hoc proverbio, prout refert Manutius, S. Hieronymus in pluribus locis usus est: idem Manutius ait: Marcus Tullius gloriatur se in actione quadam judicibus tenebras [note: De monstrit f. 169. ] offudisse. Hoc idem quoque, juxta mentem doctissimi Aldrovandi, usurpari in eum sensum poterit, cum quis rem non minimi momenti vili pretio comparaverit: unde dici solet: Pulverem ei in oculos injeci.

[note: Res cara, vili pretiempta. Rei cujus piam. ] Oculis ac manibus: tum in usu est, cum quis ad perfectam cujusque rei notitiam pervenit: unde etiam consuetudo habet, ut his verbis utamur: hismet oculis meis vidi, et manu propira palpavi. Quod tum vere dici potuit cum gloriosissimus Apostolus Thomas manu sua Redemptoris nostri sacratissimas plagas contrectavit, dum prius dixisset: nisi videro et tetigero non credam. Supra quod admirabiliter Petrus Chrysologus ait: immisit manus, injecit digitos, patefecit vulnera,


page 68, image: s068

et ut Christum crederet, interum puti compulit Christum. [note: Pro Cluent. ] M. Tullius scripto reliquit: Cum manifeste venenum deprehendisset, quod vir Matris Opianicus ei paravisset, res non conjectura, sed oculis, ac manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit: subjungit Manutius: Quidam porro adeo sunt increduli, ut nisi manibus contrectent, non credant. In utrumque oculum dormire: [note: Tranquilitas et pax. ] Eorum paradigma proprium est, qui abdicatis omnibus saeculi negotiis, soli tranquilitati, et paci internae vacant: quod a nostris hoc modo exprimitur: Vivere e lasciar vivere. De quo Plautus: De isthac re in oculum utrumvis conquiescito. [note: In Pseu dolo. ] Prodiit de scena proverbium hoc. Captatus est a Comico ex novatione verborum, inquit Manutius: tum videlicet adagium valebit, cum homo virtutis, qui annos vitae suae optimos jam in commodum et beneficium Reipublicae expendit, annorum deinceps gravitate oppressus se in tutum solitudinis et quietis procul a tumultu receperit: non illic est, quod eum negligentiae arguamus, et quod vitio illi haec solitudo ejus verti possit; sic Typerius Imperator egit: sic Marius, et Scipio cum Linternis: sic Severus Septimius, qui postquam sibimetipsi aliquantum temporis vixit, et se in libertatem suam recepisset, quamvis septuagenarius occumbens, inscribi nihilominus sepulchro suo voluit: Hic jacet Septimius annorum septem. De hac tranquilitate animi copiosa volumina posteritati dederunt Senea, et Plutarchus.

Ego quoque in florescenre aetate mea libellum de hac ipsa publico dedi, inscriptum: Il solitario felice: aut vero: Stoico Christiano. Haec solitudo in homine justo veram consolationem, et vitam plenam serena fiduciā operatur: unde et Propheta regius inquit: Jubilata DEO omnis terra, servite Domino in laetitia. Hanc doctrinam Philosophorum schola edocta fuit: Euripidis praesertim, qui ait: [note: In Antiope. ] quisquis multa agit, ubi cessare liceret, stultus est, cum jucunde possit tranquilius vivere.

[note: Desiderium quo nosse rem jucundam nobis desideramus. ] Oculus dexter mihi salit. Solet his verbis figurari desiderium ejus, qui videre, aut nosse rem quandam cupidissime quaerit, quam sibi gratam, et acceptam futuram sperat. Proverbium hoc exinde natum est, quod vanae et superstitiosae mulierculae, de diverso tinnitu vel sonitu partium corporis in futurum prospicere, et argumentari soleant: unde inter sapientes quoque in jocosum proverbium transiit, ut cum primum bona aut mala de nobis dicta esse, relatum nobis fuerit, respondere soleamus: quin et aures mihi idcirco tinniebant. Ad confirmationem etiam ejus, quod de mulierculis jam retulimus, locum Plauti conspicuum adfert Manutius: Prurit mihi tergum, pruriunt dentes, pruriunt pugni: Et utrum dentes tibi pruriunt an malae? Theocritus in eundem sensum: En oculus dexter salit mihi, illamne videbo? Rursum Plautus: supercilium salit.

[note: Res jucundae, sed non utiles. Argentum repositum in vesicis. ] Ad oculos magis, quam ad vesicam pertinet. De ea re dicitur, quae oculis visa, plus valet ad eorundem delectationem, quam ad lucrum et utilitatem hominis: ubi continens pro contento sumitur: vesica enim pro lucro usurpatur, eo quod antiquitus loco bursae, (prout vir doctus quidam observavit) argentum in vesicis collocabatur, quod quo copiosius erat, eo [note: L. C] majores utique vesicae erant. Id ipsum sequentibus verbis famosissimus observator Aldrovandus expressit: Hoc in loco vesica pro lucro usurpatur, cum olim prisci vesicis porcinis, et bubulis pro loculis et receptaculis pecuniarum uterentur. Hinc colligitur, quam in omni hominum aetate pecuniarum aviditas, et aurifames invaluerit: quamvis dixerim, id moderatius factum inter antiquos, prae mondernis temporibus: quid enim vilius quam crumenae loco, vesicis uti?

[note: Severitas. ] Oculi Atrei. Significatio haec hominis severi est, qui aspectu suo terrorem injicit. Sicut olim in theatris, ubi res terrore et horrore plena repraesentanda erat, in Tragoediarum lugubri spectaculo in scenam producebatur Atreus. Quod vero oculi cum superciliis in arcum elevati severitatis symbolum sint, jam in praecedentibus declaratum est. Hinc et M. Tullius [note: Ad Curionem] ajebat: Acerba audire toler abilius est, quam videre. Et S. Joannes describendo in Apocalypsi [note: Apocal. L. ] visionem Salvatoris Judicis, ait: Oculi ejus ut flamma ignis. Et David: Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum: quod tamen jam supra meminimus.

[note: Verbis facta conjugenda. ] Oculatae manus. Hoc de iis dicitur, qui effectum promissis suis adjungunt: ut non in solis verbis liberalitas sit: sicut hodierna sunt tempora, ubi verba in promptu sunt, factis non subsequentibus. Oculi symbolum hic verborum sunt, manus operum: propter hoc propheta regius nonnullibi ait: [note: Ps. 46. Ps. 17. ] Omnes gentes plaudite manibus. Et alibi: Extollite manus vestras in sancta. Utque ad genuinam horum verborum intelligentiam pertingamus Plautus prae manibus est, qui ait: Oculatae manus, quae promissa velint exhiberi re, non oratione promitti. Ita Lena quaedam in Asinaria adolescenti montes aureos pollicenti, cum illa nihil commoveretur promissis, semper inquit: oculatae nostra sunt manus, credunt, quod vident. In eadem erat sententia Leno ille Terentianus Sanio: nunquam inquit, ego adeo astutus, quin quid possem mallem aufferre in praesentia potius. Huc allusit Cheraea in Eunucho, fac nunc promissa, ut appareant. His probationibus reflectio debita defutura non esset, sed cum copiosus numerus adagiorum in materie hac nobis praesto sit, ne ulterius distinear, ad aliud rursum progredior.

Caecadies, et oculata dies. Curiosum, si ullum [note: Denarii non soluti aut vero exacte dati. ] aliud, proverbium hoc est: dum prima adeo fronte in se contradictorium involvat: nihilominus cum sale, et facete admodum, et familiariter a Plauto exponitur. Dies caeca tum dicebatur, cum merces servis debebatur, aut cum terminus jam adesset, ut aes alienum solvendum mercatoribus, et foeneratoribus esset, et tamen nulla adhuc solutio sequeretur: Oculata dies post haec erat, cum aurum et argentum in monetis exhibitum universam domum ipsas adeo personas illuminabat: cum aurum splenderet in oculis, et ut ita dixerim, diei lucem adderet. Sic. apud Plautum quidam haec verba profert: Eme caeca [note: In Pseud. ] die: Hercle oleum id vendito. Oculata die jam Hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae. Hoc est, Eme non praesente pecunia, sed in diem pacta revende, pecunia praesente. Juris consulti etiam scripturam caecam appellant, quae testimonia non admittit, aut vero eam, quae datur, et pronunciatur in eum qui longinquius abest, et praesens non est.

[note: Impossibilitas habendi aliquid. ] Oculum excludito. Haec figura est, apertae negativae, vel impossibilitatis obtinendi quippiam ab eo, a quo quid postulamus. Hac figura, inquit Manutius, [note: In Pseudi] vulgus adimit omnem spem petenti, ut dicat, si hoc impetrāris, oculum mihi excludito. In confirmationem hujus Plautina vetula inquit: Excludite mihi oculum si dedero. Sensus qui ad nostra usque tempora transportatus esse videtur dum simplices mulierculae, id non advertendo, sibimetipsis hujusmodi imprecationes in augurant: familiare enim habent dicere: mi cadino gli occhi, hoc est, caant mihi ocli, si dedero quod postulas.


page 69, image: s069

Aliam quoque signifiationem adagium hoc apud Terentium habet, ubi Phormio ait: Vel oculos excluditio: est ubi ulciscar locus. Quod nostro loquendi modo hunc sensum habet: vindicabor etiam cum dispendio oculorum meorum: hac duritie et severitate vindictam spirant, etiam si perciculum immineat, se ominum detestationem, et odium incursuros.

[note: Judex in corruptus. ] Oculus justitiae. Per haec verba sinecerus et incorruptus Judex figuratur, qui non oculo lusco, nec mente deturpata, sed veraci lumine, et puro, et integro cernat, uniuscujusque causam ponderet, et juxta normam aequitatis dijudicet, et componat. Suidas Proverbii hujus mentionem frequentem diversis in locis habet. Cujus veram Ideam in descriptione sua nobis subministrat Chrysippus, quem citat [note: Lib. 14. cap. 4. ] Aulus Gellius, ubi oculos justitiae rectos, acutos, et immotos repraesentat, talem volens judicem esse. Antiquitus etiam hoc dictum, saepe repetitum, scriptum, sculptum, et depictum fuit: Est ouclus aequitatis omnia intuens. Haec prima in Principe virtutum est. Absque hac necesse est, ut de throno suo deturbetur: et qui hanc virtutis semitam negligunt de Regia Solis, et de Palatiis regalibus cum majori praecipitatione, quam quondam ille Phaeton lapsuri sunt. Desine ab homine faciente injustitias: Clamat propheta [note: Ethicor. 3. Polit. 5. ] regius. Praeclarissima virtutum est justitia: sic habet Aristoteles vir tantarum scientiarum, et adjungit: neque civitates habitari possunt sine justitia: Hujus gladius fulgurare debet, et in utraque lance, aequum pondus appendendum est.

[note: Homo incurius. ] Oculis clausis agere. Ita clarum est, et evidens, ut ulteriori expositione egere non videatur: quod tantundem est dicere, quantum qui inter nos Italos dixerit caminar con la testa nel sacco. Punctum hoc ad [note: Ex Mauritio. ] vivum expressit. Augustinus, dum ait: Quae tandem vis, nisi caecitas, et vanitas animi, cogit hominem clausis, ut dicitur, oculis tanquam in alterum jacere, quod cum in eum jecerit continuo redeat. Eos percellit qui sine omni sensu judicii, sine distinctione rerum, sine fundamento stolide operantur, et sicut [note: In Medea. ] dici solet: oculis clausis. Maximum omnium vitiorum, quae inter homines sunt, impudentia est: sic Euripides scriptum reliquit. Naufragio suo proxima est navis, quae hujusmodi naclerum suo proxima est navis, quae hujusmodi nauclerum habet: In praeceps agetur equus, qui tali sessore regitur.

[note: Praesentia quantum adjuvet. ] Oculus Domini saginat equum: Hic ego te benignissime Lector, rursum ad Proverbium illud ablego, quod jam supra de fronte relatum est: frons occipitio prior. Praesentia hominis, quamcunque rem promovet, et animat, totumque negotium feliciter terminat: ire oportet, et imperatoriam gerere majestatem: sic Julius Caesar perorabat. Vrget praesentia Turni: inquit Mantuanus noster: et Sillius Italicus: [note: Lib. 5. ] praesentia saevi exstimulat Ducis. Scribit Josephus Author Herbraeus, Romanos acerrime dimicasse Inspectore Tito. Ipsa adeo increata Sapienta Redemptoris nostri dum a Patre et matre quaereretur, ajebat: [note: Luc. 8. ] nesciebatis, quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Ipsa caecitas, quamvis poena, et morbus, et privatio oculorum sit, nec proverbiis suis, nec sale, nec satyris exempta est. Unde imprimis hoc [note: Verborum correctio. ] adagium enatum: Homo est oculatus. Hoc tum in usum venit, cum emendando sensum, aut verbum aliquod, in locum ejus substituitur alterum, quod [note: Thesaurus linguae latinae, Nizolius, Crusca, et Pergaminus] tantundem valeat: de hoc amplissime tractat Thesaurus linguae latinae in Ciceroniano Marii Nixolii. Et in vulgaribus: Academia Cruscae, vocabularum Pergamini, et alii: Magnum oratori adjumentum, quem necesse est synonymis multis, et significationibus, et translationibus provisum esse.

Oculum excludere: usurpatur illic, ubi res quaedam inopino casu acciderit, quam eventuram nunquam crediderimus: sicut nemo futurum metuit, ut a capite excludatur oculus. Occasionem proverbio dedit, id quod paulo ante de Plautino illo relatum est, ubi dictum fuit: excludite oculum si dedero. Res inopinatae si acciderint, eo quod consuetum naturae [note: Fortuna. ] cursum transcendant, admirationem excitant: ambigendum tamen non est, praeordinatione divina, occultis quibusdam, nobisque incognitis causis, etiam ea, quae inter homines, fortunae, vel casus, vel infortunii nomine censentur, contingere.

Hominis caeci praescriptio: Proverbium est rei absurdae, et praeposterae, et impropriae: sicut caeco fines et termini nequeunt praescribi. Per hoc iter incedere, aliud non est, quam manu palpando ambulare. Hinc consultum est, oculato capite ambulare, prout nos Redemptor noster instruit: ambulate dum lucem [note: Ioan. 12. ] habetis, ut tenebrae vos non comprehendant: cui Sapientia in proverbiis concordat: Oculi tui recta videant, [note: Prov. 4. ] et palpebrae praecedant gressus tuos. Hinc paulo infra: ne declines ad dextram, neque ad sinistram: averte pedem tuum a malo. Qui taliter ambulant, offendiculum non incurrent, et feliciter ad praefixum sibi terminum pertingent.

Homo caecus auribus, et mente: quod de homine omnino stolido dictum est, de quo non incongrue, illud Poetae repetendum: Gente a cui si fa nocte avanti sera. Hoc est: gens, quibus nox est, antequam advesperascat. Et hi sunt sal infatuatum, de quo Redemptor noster ait: quod ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. De his inquit Stobeus: Quid caeco cum speculo? quibus docte Adrovandus, vir inclytus, adjungit: quid opus est libris indocto? Exiguum inter hos, et bruta animantia discrimen est, quippe qui cum vegetabilibus potius, et irrationabilibus participant, quam cum [note: De legibus. ] rationis, et discursus capacibus. Turpe est nescire, quae necessaria sunt, ait Plato, Et Aristoteles: Turpe est ignorare, quae omnibus scire convenit. Hoc vitium plus Medusae capite fugiendum est.

Oculus lippus non fert radios Solis: Hoc analogiam quandam cum superiori habet: nihilominus non tantam vilitatem indicat: mentem exiguae intelligentiae referens, quae videlicet ad penetranda sublimiora mysteria inhabilis sit: Quod vulgari lingua nostra, sic dictur: gl'iscorci non fanno peri vasari. [note: Astrolobi sugillati. ] Etiam contra eos dictum esse poterit, qui nimia dicendi libertate, etiam futurorum praedictionibus se ingerunt, quorum tamen nec notionem, nec praescientiam ullam habent. Horum uni, qui coram Diogene, numerare pro libitu se stellas fixas aeque, ac errantes posse gloriabatur, respondit Diogenes: (prout supra jam relatum) quam nuper e caelo venisti? Itaque huic vaniloquo inflixit alapam tunc, cum maxime se sublimem, et elevatum crederet. Qui alta contemplantur, eos cadere, jam vulgo notum proverbium est. Hae allegoriae de praecipitio et ruina Icarorum et Phaetontium sunt. Sapiens antiquitas, semper provida, et exacta quae in omnem rem etiam minutissimam invigilavit, non praeteriit, quin et oculorum supercilia in considerationem traheret: unde de his dixit: supercilium attollers, et supercilium ponere. Nam et haec, (ait prudentissime Plinius) non usque adeo incassum sunt, ut non et partem animorum nostrorum internam prodant: Et in [note: Ex Manutio pag. 348. ] his, inquit, pars animi: negamus per haec, et annuimus. Eadem supercilia elevare cum fastu, demonstratio [note: Superbia et humilitas. ] jactantiae, et vanae gloriae est: Vitium abominabile, si ullum aliud: sicut eadem rursum demittere,


page 70, image: s070

signum animi compositi est, et demissi, et placati, superbia alibi conceptaculum, sed hic sedem habet, inquit citatus Author: nihil alitius, simulque abruptius invenit in corpore, ubi solitaria esset. Lucianus derivatioem rei, ad personas applicans, eorum quempiam in discursu suo: arrogantem et super ciliosum [note: Lib. 4. Lib. 11. ] appellabat. Elatio profectūs impedimentum est, dicebat Laertius. Et Quintilianus: omnis sui jactatio vitiosa est.

Porro demittere supercilium, et serenam praebere frontem, signum benignitatis, comitatis, et bene volentiae est: sicut Homerus de illo superiori in persona Jovis aejebat: sic ait, atque super ciliis pater annuit atris. Quod Virgilius aemulari voluit, his verbis: sic ait, et totum nutu tremefecit olympum: De posteriori Philippus Rex Macedoniae ajebat: malo dici benignus, quam brevi tempore dominus apellari. Et [note: Apud Plutarch. in Apopht. de finibus. ] Plato: Humanitas est morum habitus, ad hominum amicitiam valde propensus, habitus in omnes beneficia conferens.

Supercilium censorium. Hoc proverbium originem [note: Censores. ] suam Senecae debet: alludenti, ni dixerim illudenti, gravitati, et tetricae severitati censorum. Horum inter antiquos tribunale erat Romae, quinquennio durans: tantaque eorum erat authoritas, ut pro arbitrio suo excludere a senatu senatores, diminuere nobilitatem, et omni infamiae nota castigare plebem possent. Siquidem talis authoritas ad haec nostra tempora perduraret, absque ratione saepius, et sine causa, domorum et familiarum sequeretur subversio, depopularentur fora publica: imo vero et palatia funditus diruerentur: quandoquidem nemo est, qui non censorem agat; et ii, quorum vita moresque potissimum censurandae essent, primi sunt, qui in vitam consodalium suorum inquirunt. Super hunc abusum deplorabilem modernorum quispiam faceto quidem, sed arguto carmine lamentatur:

Mida ha d'asin l'orechie, e daqual pianta
Spunto lanuova, dauna canna, or comme
Potra bocca tacer se canna canta?

[note: Antonio Abbati frascherie. ] Et paulo infra:

Per publicar gli stupratori orgogli
Di terreo infame a muta philomela,
E pennu un ago, e son le tele i fogli.

Haec scabies quaedam est, quae quamvis pruritu suo ad sanguinis usque fusionem provocaverit fricantem, ad eadem continuanda nihilominus sollicitat, et malo suo delectatur; unde Cicero inquit: Nihil tam est volucre, quam maledictum, nil tam facile emittitur, nil latius dissipatur. Itaque hoc vitium fugiatur, demittatur supercilium.

OBSERVATIONES, HISTORIAE ET RITUS.

[note: Prov. 6. ] SApientia divina hominem protervum, sceleratum, et vitiosum describendo, sic ait: Homo apostata, [note: Annuere oculis. ] vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur. Cum locus hic scripturae plures hominis partes concernat, necessarium est ut eodem pluribus in locis utar, quod benignus Lector nihi vito proinde non vertat.

In his verbis: annuere oculis: doctissimus vir [note: Spicileg. Sacram. c. 12. num. 10. ] Pinto Ramirez observat, ea ex, innuere, graeco derivata esse, quod vulgari idiomate nostro sic diceretur, far l'occhietto, vel far d'occhi. Leontinus saltatricem describens, eam his verbis alloquitur: Oculi tibi, et pedes instar venti. Totum hoc Nanus poeta confirmat, qui chorum tripudiantium describens, sic [note: Nanus lib. 7. ] concludit: Exhibens manum sermone, ingeniosam figuram sapienti silentio, oculos convolvens. Et de Marone saltatore: Oculos vibravit vagos instar verborum. Ut verum enim fateamur: Oculi morum [note: Demosth. in Orat. Amet. Vatablus Declam. 1. Isai. ] sunt indices, sicut inquit Demosthenes: et Quintilianus: Vitiis nostris in animum per oculos via est. Vatablus in pluribus locis Isaiae, filiarum Jerusalem, petulantiam quae juventutem dissolutam ad peccatum hujusmodi formis provocabant, observat: Quandoquidem fastuosae sunt filiae Sion, et porrecto collo [note: Motus in honestus in oculis. ] incedunt, ac fallaci oculorum nutu incedendo molliter ac fracte eunt. Convenit hoc cum eo, quod Euripides de Regia quadam filia refert, quae per cubicula [note: Euripides in Medea. ] obambulando: relicto throno surgens per ambulat aedes molliter, incedens pede candido, donis exultans multum, et saepe erecto collo oculis circumspiciens. Inde Petronius Satyricus: quo enim spectant flexae pectine comae? quo facies medicamine attrita? oculorum quoque mobilis petulantia?

[note: Magistratus contra ebrietatem. ] In Persia ad Principum mensas erectum tribunale fuit, quod: Oenopotum, vel oculi nominabatur. constabat censoribus tribus, qui vigilem oculum in commensales habebant, ut ne fines modestiae transgrederentur, nec ultra quam vires ferrent, se vino [note: Athenaeus Coen. Sapientum l. 10. c. 7. ] onerarent. De quo Athenaeus: Erant hujusmodi antiquorum deliciae circa magnificentiam, ut non pincernas solum, sed oenopotas etiam haberent: sunt autem apud Athenienses magistratus quidam (oenopotae) ut testatur his verbis Eupolis in Civitatibus: quos non vel oenopotas capere vos hactenus dignum putatis? [note: Plinius. ] Subjungit Plinius Rhetor: Erat frugalis hic Magistratus, in Crocanidarum judicio quoque tres erant Oenopotae, qui lychnos funaliaque dabant coenantibus, [note: Ebrietas vitium detestabile. ] nec desunt, qui oculos hos dixerint: Usus oculorum in his censoribus optimus fuit, dum videlicet vitium hoc reprimebant, quod hominem extra semetipsum rapiens, et ratione privans, brutis, et immundis animantibus perjorem reddit. Ebrietas voluntarius est daemon, excaecat sensus. Ebrioso asinus est melior: [note: Hom. 29. in Matth. hom. 59. Plato de legibus Anacarsis cap. 4. ] inquit in diversis locis S. Chrysostomus Et Plato hominem ebrium bis puerum nominat. Anacarsis philosophus, in vitibus tres uvas vel fructus considerat, quorum unus solummodo utilis sit: Vitis, inquit, tres uvas fert, primum voluptatis, secundam ebrietatis, tertium moeroris: idque cum ratione, de hac enim praepostera laetitia nil remanet, quam synteresis animi.

Supra omne id quod illic ad Zachariam prophetam Angelus dixit, quando raptus in extasin septem lucernas vidit, quam visionem ei Angelus postea explicuit dicendo: Septem isti oculi sunt domini, qui [note: Zach. 4. c. 4. Sanctius ad illud Tob. 12. ] discurrunt in universam terram: observat docte Sanctius, quod in eo loco Angelus consuetudinem assumpserit loquendi, qua Persarum Reges uti solebant, [note: Oculi Principum. ] cum vel ministros suos praecipuos, vel senatores, vel belliduces, vel judices Regis oculos appellabant. De his longius tractat Brissonius, et Joannes [note: Chilia 10. hist. 350. Tzeitz. ] Tzeitz: Antiqui quidem oculos vocabant Regum circumspectos viros, primos ex senatu. Sic AEschylus oculum dixit Xerxis esse Batanochi filium Alpistum. Et Pindarus: desidero Amphiaraum, desidero Oeoclidum oculum exercitus, cui ego praesum, Quasi vates essent oculus, et miles strenuus. Sic vocabant oculos, circumspectos viros beneficosque omnes Regum Persae, vates scilicet, medicos, musicos, sed praecipue illos per quos pericula vitarent. Citatio haec paulo prolixior est, sed ad propositum nostrum nil superflui habet. Hinc patet, qua ratione Mardochaeus Oculus Assueri appellatus sit, quia nimirum a conjuratione sceleratorum eum eripuit, sicut in libro Esther legitur. Sic et AEschylus canit de rebus Persiae, alludendo fortasse


page 71, image: s071

[note: In Anacars. ] ad ea quae supra meminius: supra meminimus: Otuum Persarum Oculum millia mille numrantem Bat anochi filium. Et Aristophanes de quodam Persarum Principe: et nunc nobiscum adducimus Pseudotarbam, qui oculus Regis est: Et paulo infra idemipse de praefato Pseudotarba: [note: Herodot. in Clio. ] Regis oculum Senatus vocat in Curiam. Recenset Herodotus de Cyro adhuc Juvenculo, quod jocando diversis nominibus consodales suos appellabat: alius ut oculus Regis, alius ut mandatorum renunciator, suum singulis honorem, munusque assignans. Epithetum hoc tanquam surculus de Persarum radice in ipsam adeo Christianitatem plantatum est, cum Episcoporum et Praelatorum sacri ministri oculorum [note: Oculi Pontificis, Cardinales sunt. ] nomenclaturam obtinuerunt. Argumentum hujus rei, prout mihi quidem videtur, sat evidens praebet Petrus Damascenus, qui in Epistola quadam, quam ad Pontificem tum temporis viventem direxerat, de [note: lib. 1. Ep. 6. ex Pinto Ramir. Sp. Sacr. cap. 36. ] eminentissimis Cardinalibus sic scripsit: qui videlicet vestri acutissimi, et perspicaces sunt oculi. AEquissima, elevatissima, et maxime congrua similitudine: Minister enm fidelis, in modum oculi, acumen ejusdem, et perspicaciam luminosam haereditare debet, et non secus ac serenus oculus nullam vitiositatis maculam admittere.

[note: 4. Reg. 9. Ornamentum stibii. ] In sacris literis ornati, tincti, et stibio depicti oculi ingeniosis vituperiis censurantur: sic de Jezabel inter alia pretiosiora capitis ornamenta sic habetur: depinxit oculos suos stibio. Et apud Jeremiam faemina illa peccatrix et vana condemnatur, quae omnem curam suam ad oculos suos poliendos, et exornandos [note: Ierem. 4. ] adhibebat: cum pinxeris oculos tuos stibio, maculata es coram me. Erat autem stibium fumus quidam, quocum oculos suos denigrabant, sicut et supercilia, ut tanto magis reliqua faciei pars candida appareret, et praesertim candor dentium, in quibus singularem admodum elegantiam ambiebant. Quamvis haec meteria venenata esset: stibium enim idem est cum antimonio, terra venenosa, et prohibita: quae per halitum solum attracta, inficit, prout Chymici norunt, supra quam etiam se prono capite inclinare periculosum est. Unde nisi tum vitaliter correcta fuisset, imo vero omnimodo praecipitata, ad deformitatem mortis potius, quam ad decorem vitae perduxisset: quanto propius tamen oculus admovebatur, tanto vicinius periculum erat.

[note: Pinto Ramir. Sp. Sacrum. c. 49. num. 5. ] Supra consuetudinem hanc erudite Pintus ratiocinatur: Synecdochice explicant nonnulli, quasi ideo picti dicantur oculi, quia in eorum gratiam supercilia fuligine nigrabantur, in lunas obumbraturas gratisu arcuabantur. Existimabant enim et sibi forte persuaserant, se intuitu pulchritudinis hujus, Solis titulum mereri posse, atque idcirco sibi pingi oculos volebant, ut illic Lunae similitudo esset. Hanc veritatem Tiraquellus in Perictonio Pythagorico confirmat, [note: Leg. 3. Connub. gloss. p. 2. Artemid. l. 2. cap. 27. Aristonat. l. 1. Plin. l. 3. c. 13. ] qui de certa quadam inquit: denigrans supercilia, simul et oculus. Artemidorus hunc fumum conciliatorem, et compositorem pulchritudinis nominat. Aristonettus sic appellat: fuliginatum supercilium. Plinius inquit praeparari medicamenta quaedam, quibus denigrantur supercilia.

Nec id solum in superciliis fieri consuetum erat, sed in ciliis etiam. Unde et Cerda comnetando, prout refert [note: Cap. 2. ] Tertullianus, de habitu vano suorum temporum, scripto reliquit: ipsum nigrum pulverem, quo exordia [note: Ex Pinto ubi supra. ] oculorum producuntur. Idipsum notat Athenaeus: cilia pingere. De solis nihilominus superciliis scripserunt Martialis, Arnobius, et Petronius, Sic commentantur, et sic explicandi sunt Cyprianus, Ambrosius, Clemens Alexandrinus, Basilius, Athenaeus, Plinius, Pollux. Cerda supracitatus, juxta Tertullianum, [note: De cultu fam. cap. 5. ] haec adjungit: Oculos fuligine colliniunt. Hic usus hodiedum per universam Peloponnesum, per [note: Mos Hispanorum et Africanorum. ] Africam, et per Hispanias invaluit, ut his fucis, et pigmentis intuitu candoris dentium supramemorati, utantur. Imo vero Pintus replicat, hoc in Portugalliae provincia usitatissimum esse: et Olisipone in patria sua AEthiopissas illic commorantes frequentissime [note: Aldem, de Virgin. ] hoc uti solitas. Hinc Aldemus scriptum reliquit: stibio genas, et mandibula fucari satagit. Per Italiam loco stibii, sic dicto Zollimato, et Zinaboro utuntur, ut candorem illum, et colores, quo indigent, emendicare possint: contingit autem ut praecocem hisce delinimentis sibi senectam vel deformitatem attrahant, quippe quod materiae illae non minus praefatis, et nocuae, et virulentae sint.

[note: S. Cyptianus. ] Detestatur hunc usum, vel abusum S. Cyprianus dicendo: Infandum est, et dolendum prorsus, oculos [note: Herodianus lib. Herodiaam. ] circumducto nigrore fucare. Ait Herodianus Heliogabalum virum maxime enervem, fractum, et muliebrem, et ipsum adeo se adornasse subtus pingentem [note: Pollux lib. 5. cap. 16. ] oculos. Haec universa confirmat Pollux, verbis utens in hanc rem maxime convenientibus: Oculos subtus inficit, supercilia denigrat. Sed validissima Prophetae [note: Ezech. c. 23. ] Ezechielis authoritas est, lavisti inquit, et circumlinisti stibio oculos tuos. Hinc S. Hieronymus describendo Magdalenam poenitentem, cum prona ad Redemptoris pedes provoluta, in lacrymarum suarum [note: S. Hieron. Ep. 10. ad Sur. ] fontibus delicta sua et culpas submergeret, sic ait: Non habuit crispantes mytras, nec tridentes aluculos, nec orbes stibio fuliginatos: quanto foedior, tanto pulchrior. [note: S. Cyprian lib. de lapsis. ] Allusit ad consuetudinem hanc S. Cyprianus: Quae nigri pulveris ductu oculorum lineamenta depingis, vel nunc lacrymis oculos tuos ablue.

Etiam populi Japonenses jam huic se consuetudini dederunt: unde et matronae illorum pro singulari pompa, et paradigmate magnificentiae reputant, siquidem in tali forma turpitudinis se spectandas praebeant, et turpitudine ipsa sibi plausum pluchritudinis procuraverint. Luculentum igitur est, quem focum voluptatis pectore suo conceperitn, vel potius ad quas flammas infernales pertineant, si tantopere [note: Herodian. l. 3. ] fummum portare amant in oculis suis. Non suffecit Herodiano dixisse de Heliogabalo, nam et in has invehitur: Notant corpora pictura variata, et omnifariam formis animalium: quae scilicet ne cinduuntur quidem, videlicet picturam corporis ne adoperiant.

[note: Mos claudendi oculos moribundis et mortuis. ] Virguit tempore longo et per Graeciam universam, et Romae mos, ut moribundis et mortuis oculi clauderentur, aestimabatur enim officii pars esse, ut testimoniis manifestis, etiam in horrore mortis, exhibitio pietatis et affectionis, et consanguinitatis splendesceret. Sic enimvero conjuges conjugibus suis, filii patribus, et hi vicissim illis, amici amicis vel jam ad finem vitae suae propinquis, vel jam vita sua functis, oculo sconluderent. Hinc axioma illud enatum est: Condere, formare, operire, premere, comprimere [note: De funeribus Rom. Lib. 1. Kirchm. in Hecy. ] oculos, vel lumina, prout refert Kirchmannus. Homerus Agamemnonem introducit conquerentem de Clitemnestra uxore sua, quod hoc sibi obsequium non praestiterit: neque mihi eunti ad Plutonis domos voluit manibus oculos comprimere, neque os componere. Ovidius pari modo de uxore sua in eundem sensum [note: Ovid. trist. 4. ] ait:

Supremoque die notum spectantia caelunt
Traxissent digiti lumina nostra tui.

Idem ipse Adrianam introducit lamentantem, quod non habeat, qui eo tempore hoc sibi pietatis officium exhibebat, nec se idem exhibere posse charissimae matri suae:



page 72, image: s072

[note: In Epad. Thosc. ] Ergo nec lacrymas Matris moritura videbo?
Nec mea qui digitis lumina condat erit?

Da Hac craeremonia, qua pater erga filium utatur, Homerus [note: Homer. in Iliad. ] Ulyssem occidentem filium Sigeum sic loquentem introducit: Ah miser non quidem tibi Pater, et honor anda Mater oculos claudent mortuo? [note: Euripid. in Phoenic. ] Sic Polynices, juxta Euripidem, Matrem precatur:

Jam claude Mater oculos mihi manu tua
Simul oculis et ipsis imponit manum.

[note: Luc. lib. 3. ] Lucanus cum non minori energia de Argo, vicino jam morti suae, loquitur:

Ille caput lubens, et jam languentia colla
Viso patre levat: vox fauces nulla solutas
Prosequitur, tacito tantum petit oscula vultu,
Invitatque Patris claudendi ad lumina dextram.

[note: Ovid. lib. 3. Amor. Eleg. 8] Totum confirmat jam citatus Ovidius.

Hic certe manibus fugientes pressit ocellos
Mater, et in cineres ultima dona dedit.

[note: Virg. 9. AEneid. ] Mater Euriali illic apud Virgilium morte illius intellecta, sic conqueritur:

Heu terrā ignotā canibus data praeda latinis
Alitibusque jaces, nec te tua funera mater
Produxi, pressique oculos, nec vulnera lavi,

Clauserunt itidem filii oculos Patribus suis, hinc [note: Ovid. in Epist. Penelopes ad Vlyssem. ] etiam illic apud Ovidium Ulysses filium suum Telemachum sibi id officii praestantem exoptat:

Di precor hoc jubeant, ut eventibus ordine fatis
Ille meos oculos comprimat, illa tuos.

[note: Albinovanus. ] Hoc ipsum Livia, apud Albinovanum, a filio suo Nerone postulat et desiderat:

Sospite te solum moriar Nero, tu mea condas
Lumina, et excipias hanc animam ore pio.
Atque utinam Drusimanus, altera, et altera fratris
Formarent oculos, comprimerentque meos.

[note: Lib. 9. Controv. cap. 4. Senec. Val. Max. lib. 2. c. 1. ] Hoc desiderium illic apud Senecam Mento habebat: Ita oculos meos, inquit filii manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti. Idipsum confirmat Valerius Maximus de matrona quadam Asiatica: Cum jam visceribus eum rigorem et cordi imminere esset locuta, filiarum manus ad supermum opprimendorum oculorum officium advocavit. Tantudem Penelope quoque ad Ulyssem, prout Ponti Incola [note: Ovid. Ep. 1. ] recensuit, declamando exaggeravit:

Respice Laertem, ut jam sua lumina condas,
Extremum fati sustinet ille diem.

[note: Euripid. in Heoub. ] De hoc ritu apud Euripidem Polyxena meminit, quae matrem solatur, plus debito de salute filii sui Polydori anxiam.

[note: Lex quae vetat filios occludere Parentibus oculos. ] Hic opportune nobis ad manum est lex Menia, quae filios vetabat huic pietatis officio se immiscere. Haec lex apud Varronem divulgatur: contra lex Menia est in pietate, ne filii Patribus luce clara sigillent oculos. Non eis hoc omnimodo vetitum erat, sed imperatum, ut clausis foribus et fenestris id fieret, aut vero ut velato capite facerent, ne forte, (sic enim verebantur) in praesentia eorum pars ista nobilissima corporis deficeret. Interim fratri injunctum munus erat, mortuo fratri suo concludere oculos, prout in [note: Varro in Geminis. ] Pedonis Epicedio legimus:

Lumina caerulea jamjam natantia morte:
Lumina fraternas jam subitura manus.

[note: Diogen. Laertius lib. 4. ] Ad hunc ritum respexit Bio apud Laertium. Quando facilem esse dicebam (verba sunt Authoris) ad inferos viam, clausis enim oculis illuc ire, etc. Itaque ex his manifeste patet, mortuis tunc claudi oculos solitum fuisse. Haec promissio quondam Partiarchae Jacob [note: Cap. 46. Gen. ] facta fuit in Genesi: Joseph quoque ponet manus super oculos tuos: et de Tobia cum soceris suis manifestum [note: Tob. 14. Proper. l. 4. ] est: Et ipse clausit oculos eorum. Sic. apud Propertium legitur: Condita sunt vestro lumina nostra sinu. [note: Eleg. ulti. Lib. 6. Sil. 1. ] Sic interpretes Satii: et charā pressit sua lumina dextrā, Atque ita haec pagnorum pietas in genere suo, cum supetistitiosa religione effecisse credidit, ut anima jam desertura corpus suum, dolorem non augeret, intuendo oculos suos, in quibus hactenus principalem [note: Plin. Ex Pinto Raminez. Spicileg. Sac. Cap. 44. ] sedem tenuerat. Hinc Plinius: Profecto in oculis animus inhabitat: ardent, intenduntur, humectant, connivent. Hinc illae misericordiae lacrymae. Hos cum osculamur, animum videmur attingere. Porro et illud inter Veteres usu receptum erat, ut posthaec impositi rogo corporibus rursum oculos patefacerent: aestimantes sic revocari animam, ut hos cineres denuo inhabitet, et introitum suum sibi per patentes oculos faciat, utpote qui potissimum animae receptaculum sunt. Hoc officium ajebant Mercurio commissum esse: sic in Commentariis suis supra Virgilium docet Scholiastes:

[note: Lib. 3. AEneid. Oculi rursum aperti in Rogo. Plinius l. IL cap. 17. ] Dat somnos, admitque, et lumina morte resignat. Praesatis authoritatem praebet supramemoratus Plimus, dum ait: Morientibus illos operire, rursumque in Rogo illos patefacere, Quiritum magno in ritu sacrum est, itamore condito, ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit, et caelo non ostendi nefas. Volebant his indicare, vel quod mors somno quam similliama sit: aut vero his caeremoniis se a rebus terribilibus avertebant: aut forte benefieri per haec mortuis in compositione tali corporum arbitrabantur. Sic enim vero Julius Caesar, eo die quo defecit (prout [note: Suetonius in ejus vita. Albinovanus. ] refert Suetonius) petiot speculo capillum sibi comi, ac malas labentes corrigi praecepit. Albinovanus rursum haec refert: formare oculos. Haec nihilominus caeremonia in funeribus Senatorum, et spectatae dignitatis viris usurpabatur. In hac igitur oculorum conclusione manifestum fit, quantum etiam in tam impiis saeculsi floruerit paganorum devotio, misericordia, et affectus: quantum etiam aestimationis consanguinitas, et cognatio haberent. Hoc in correptionem quorundam ingratorum dictum sit, qui audita infirmitate conjunctorum suorum, quamvis Christiani sint, cum majori tamen barbarie quam antiquitus pagani, protinus discedunt, nec prius pedem referunt, quam vel saeculo defunctus sit, vel pristinae valetudini restitutus.

DEDICATIONES.

[note: Religio semper in aestimatione habita. ] DUbium non est, in omni retro aetate, et tempore cultum Dei, et Religionem a viris frugi, et sapientibus observatam fuisse: Religio etenim verissimum Cornucopiae est, quod de Amalthaea tam sublimis patrocinii proveniens, eum supra quem ceciderit, omni genere abundantiae adimplet. Hoc ore suo proprio protulit infallibilis Redemptoris nostri [note: Matt. 16. Titus Livius. ] sapientia: quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Et Titus Livius scripto dedit: omnia prospera eveninut colentibus Deum, adversa spernentibus. Hinc antiqui quamvis verae religionis cognitionem non haberent, sategerunt nihilominus, ut ejusdem vestigia quaedam [note: Ex Aldrovando de monstris. ] invenierent. Itaque Minervae, Deae virtutum, et scientiarum oculos dedicārunt. Nonnulli eorum dixerunt Solem Antesignanum, et Defensorem oculi dextri, Lunam esse sinistri. Voluerunt hi Junonem praesidere superciliis, et palpebris: cum enim haec Datrix sit Luminis, prout Idololatrae rebantur, praesertim quod [note: Oculos nostros oportet semper ad bonum directos esse. ] a mythologicis pro aere sumpta fuerit, pari modo et palpebrae custodiunt, occludunt, et aperiunt lucem oculorum: et ob hanc rationem Junoni nomen Lucinae impositum.

Haec allegoriae optimae sunt, quae etiam e medio gentilitatis sinu sapienter nos docent, non convertere oculos


page 73, image: s073

nostros, nisi ad dictamen virtutum: Dea Minerva enim studiorum Praeses habetur; sic et oculi cordis nostri, non nis lucem afferant oportet, seque a tenebris earum rerum, quae animae nostrae damnum et confusionem inferunt, subducant. Et superciliorum palpebrarumque officium est, ut eosdem oculos evegari non permittant, nisi ad pulcherrimam illam lucem praeceptorum divinorum, eorundemque notitiam; haec enim veracissima Lucina est, quae ad partum laudabiliu cogitationum assistit, quippe quae aeternum illud Bonum respiciunt. Horum nimiam [note: S. Bernardus. ] evagationem improperat S. Bernardus: Oculo pravo, inquit, vitiatoque mala sunt etiam, quae optima. Et S. Gregorius ad praefatas propositiones nos [note: Gregor. in Exechiel. ] extimulat, dum ait: Oculi corporis ad corporalia, oculi vero cordis ad spiritualia sunt dirigendi. Hanc veritatem Cicero intellexit, dum inquit: Si sapientiae oculis videri posset, omnes in amorem sui compelleret. His testimonia et argumenta sua non deessent: sed illa inprimis, quae a Commendatore Testio adferuntur, optime quod volumus, prout opinor, exprimunt, illic ubi tam eleganter semitam virtutis sequendam [note: Testi Potsia. ] esse decantat:

A me di que bei lumi
L'influenze cortesi
Genio instillaro a caste Muse amico,
Si lungo i duo gran fiumi
Ausido, e Imeno appresi
Trattar con Tosca man plettro pudico.
Lungi da rei costumi
Volsi il pie vergognoso, et doue scorsi
Regnar virtude mamarato i corsi.

Haec minerva vera est, Lucina, Sol, et Luna.

DEFINITIO, ETYMOLOGIA, ET ASPECTUS.

OCulus ab oculendo demonstrationem suam mutuatus est, oculitur enim in cavitatibus suis, [note: Nomen hebraicum. Varro ex theatr. vitae human. oculus Hesiod. Theogonia. ] sicut etiam palpebris ciliisque contegitur. In hebraico, secundum Varronem, Hain nominatur, quod Lucem, vel spledorem indicat, vel etiam fontem, de quo tanquam de scaturigine quadam, scintillae lucis derivantur. A Poetis oculi Theae filii dicuntur: haec vero, juxta Hesiodum, Nympha Oceani est, filia Thetis, quae Dea Maris est, fortalse ad significandum humorem aqueum, qui includitur oculo, et quorum interventu generatur visio, et multiplicatur. Non defuerunt inter Physicos qui oculum naturae [note: Oculi naturae igneae. Empedocles et Timaeus. Lib. de Sensu et sensibus Arist. ] igneae dixerunt, quorum ex numero Empedocles et Timaeus sunt, qui viri nihilominus alibi tam exculto magisterio nos instruunt. His contrarium sentit Stagirita, qui oculos naturae aqueae attribuit, idque cum majori ratione, prout cum illo potior sapientum numerus censet; dominatur enim in illis frigidum et humidum, componunturque musculis, membranis, et hujuscemodi qualitatis humoribus. Nobilissimus est, quia omnimodo lucidus, et splendidus eorum aspectus. Recipit colores omnes, omneque objectum: Discernit quae vicina, et quae remota sunt, non mutatus, nec minor factus, nec ipse se elongans, nec perdens. Reliquae sensuum operationes universae tempore indigent: soli oculi sine spatio temporis vices suas obeunt: contingunt objecta sua in ictu momenti, quorum etiam distinctionem comprehendunt, quamvis longius remoti: et horum grati aeternus mundanae fabricae nostrae Architectus, haec quae visibilia sunt creasse et produxisse videtur.

In his ultra non immorabor, quippe quae jam supra prolixius tractata sunt, cum de dignitate hominis mentio facta esset. Quam verum autem sit, quod impudicus oculus impudici cordis sit nuncius, [note: In Regula. Hexaemeron. ] Sanctus Augustinus depraedicat: idcirco S. Basilius adjungit: fuge spectare, ut salveris. Rigorosissime in scripturis sacris haec oculorum cautela, et aversio [note: Cautela, et aversio oculorum. Psal. 118. Ierem. Theren. 3. Prov. 14. ] nobis intimatur. Adducam super haec exempla quaedam, quae prae manibus sunt. David de re alia non oravit Dominum illic, ubi precatur, ne ab his decipula sibi paretur: et ait: Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Jeremias inquit: Oculus meus depraedatus est animam meam. Et Salomon his congruenter: Oculi tui recta videant, inquit, et palpebrae praecedant gressus tuos.

Quantum haec custodia oculorum necessaria sit, [note: Gen. 3. ] exemplum inprimis sit Eva: quae si curiosa nimium et vana concupiscentia contemplata pomum vetitum non fuisset, nobis posteris suis dentes inde non [note: Gen. 6. ] obstupescerent. Pulchritudo filiarum hominum, quam viderunt filii Dei, sicut in sacra Genesi reperitur, in causa fuit, ut a Deo suo praevaricarentur. [note: Gen. 9. ] Postquam Cham curiosius nudatum patrem intueri veritus non est, cum omni posteritate sua perpetuam infelicitatem incurrit. De propria vita sua periclitari se credidit Abraham Patriarch, cum Sarae Uxori [note: Gen. 12. ] suae inquit, futurum ut AEgyptii decorem ejus intuerentur: propter quod et transfiguratione opus fuit, et mutatione nominis. Per nimiam oculorum libertatem, [note: Gen. 34. Gen. 38. Gen. 39. ] Dina honoris sui jacturam fecit. Si Judas in bivio quodam Thamar contemplatus non esset, in delictum incontinentiae lapsus non est, sicut nec Putupharis Uxor, cum castissimo Joseph. Severissime [note: Exod. 19. ] Moysi praecipit Dominus: Contestare populum, ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum. [note: Iudith. c. 10. ] Ingreditur Judith in conspectum Holofernis, et statim ait oraculum divinum, captus est [note: Iudith. c. 16. ] in suis oculis, et adhuc: Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus, pulchritudo ejus captivam fecit animam [note: Dan. 13. ] ejus. Vetuli illi Susannam aspiciendo incestuoso stupro cor dederunt, qui tamen populo ut Judices praestituti erant: et quia fraenum oculis relaxārunt, [note: Math. 14. ] in reprobum sensum delapsi sunt. Herodes impius exardescens concupiscentia in Herodiadem, in abomnibale illud parricidium sese projecit, dando saltatrici caput Joannis Baptistae. Tentavit Sathanas oblectamento oculorum sapientiam Redemptoris, quae tamen periculo nullo exposita erat, tentavit, inquam, ut eum provocaret ad lapsum, tum cum [note: Matth. 4. ] juxta Evangelistas ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum. Sed ille oculos humi fixos tenuit, et tentatorem confudit. Jacere oculorum pupillas, in res ad acquirendam virtutem non idoneas, etiam [note: Cicero ad Torquat. ] in earum rerum numerumrecensuit M. T. Cicero, quae dolorem excitant: Oculi, inquit, augent dolorem, quia quae caeteri audiunt, intueri coguntur, nec avertere a miseriis sinunt. In hoc casu caecitatem Democriti nolim sugillare, cum sibi oculos spontaneo ausu expunxit, ne forte in Philosophiae suae studio [note: De natura Deorum. ] per objecta externa turbaretur: A consuetudine enim oculorum animum abducere difficillimum, idem ipse scripto reliquit.

STATUAE.

UT Judicem incorruptum indicarent, pingendo, et sculpendo Antenati nostri judiciosissime statuas exposuerunt, luscis oculis in transversum respicientes, quandoque etiam omnino caevas. Tales sunt oculi eorum Senatorum, quos magnus ille Moralista Alciatus demonstravit, adjungendo sententiam:



page 74, image: s074

[note: Aldrovan. Alciat. Embl. c. 14. ] Caecus at est Princeps, quod Solis auribus absque
Affectu, constans, jussa senatus agit.

Tali modo repraesentantur, ne videlicet plus uni, quam alteri faveant, sed quae justa sunt decernant, et [note: Theulius. ] exequantur. Ouclus in Hieroglyphicis pro significatione gratiae aut favoris accipitur, quod in Principem cadere nefas est: Erudite Commentator: Non est inquit , quod suspicionibus aut conjecturis aliquid uspiam tribuat Judex, nec litigantium verbis haereat, sed probationibus manifestis veritatem investiget. Et longius oratione sua progrediens concludit: quocirca non oculis utatur, sed auribus.

SIGNATURAE.

MAgna universitatis Mater Natur, cum pro objecto principali hominem habeat, per divinam praeordinationem, in iis rebus, quae emolumentum illi adferunt, similitudinem quandam in plantis et herbis praesignat. In Heliotropio oculum Solis sequacem esse oportere indicat. Idque in tantum, ut quamvis Sol sit nubibus suis occultatus, quamvis radios suos illustres accendat, quamvis lineas breviores vernali tempore decurrat, quamvis Eclypses suas Lunares patiatur, hic flos nec vicissitudine ulla, nec temporis, nec anni tempestatum ulla volubilitate divertitur, quin fervidissimo amore ignitum Amantem suum prosequatur: unde in figuram rotundam compositus, cum pupilla eum dixeris deaurata infatigabiliter ad Solem verti, eundemque contemplari: cui etiam, tanquam Ideae hominis omnimodo in Deum suum conversi, hoc lemma inscriptum fuit: Non so volgermi altrove: ide est, alio verti nequeo.

Caltha itidem, Anthemus, Buphatalmus, Abrotonus foemina, Aconitum Bardaliancum, Helenium, Astrum, Atticum, Argemon, Hieracium, quibus vultur, quamvis acutissimis oculis praeditus sit, oculos suos obtusos discutit, et serenat: Haec aliaque insuper germina juxta mentem praeclarissimorum Botanicorum, et floribus suis, et foliis, figuram, et imaginem oculorum exprimunt: unde et decoctiones, et conservae, et linimenta ex his confecta omnibus oculorum affectionibus medentur. Eutagia, prout ipse saepius adverti, in flosculo suo candido quasi pupilla oculi repraesentat, quae de calamo tenero et subtili egreditur, sicut et de minusculis foliis ejus, tanquam de delicato tuberculo quodam. Electuarium ex his compositum validissimum est.

[note: Ludovicus Dulcis. ] Plinius et Ludovicus Dulcis referunt, eandem qualitatem habere Chelidoniam? imo vero potentiorem, quam illa superior: unde et hirundines, quae quandoque pullos suos oculis clausis pariunt, fricando eorum oculos praefato germine, eosdem aperiunt. Sempervivum majus, oculorum similitudinem omnimodam praesefert, ab aliis Zoophtalmum appellatum, a Romanis nostris: Ochio di Gioue: hoc est: Oculus Jovis. In omni oculorum inflammatione remedium utilissimum est. Sic granum nigrum, herba Paridis, quae signaturam pupillae habet, prout doctissimi [note: Aldrovand. de monstris. Signaturae partium. Crollius de Signaturis rerum. ] viri Aldrovandus, et Olyvaldus Crollius sentiunt, incredibilem in se virtutem habent. De pomis ejusdem sapienter chymici efficacissimum oleum exprimunt, quod etiam idcirco anima oculorum appellatur. Eandem figuram refert flos potentillae, unde et iisdem effectibus assignatur.

Summopere igitur Benefactori suo Deo in beneficiis acceptum referre debet homo, quod sibi et in plantis, et in heribis vulgaribus, et minutissimis depingit, suggerit, et quasi typo exprimit anthidota morborum, sine quibus in cursu anuorum suorum deficeret, et post gravissimos labores, morti nihilominus violentae miser tradendus esset. Impii qui ad haec mentem non applicant, nec horum reminiscuntur. Interim scopus meus non est, hic herbarum unamquamque discutere, cum in his observationes Mathioli supra Dioscoridem, et alii ad manum sint.

NOTAE ANTIQUORUM SUPRA LITERAM O.

QUi Zifris delectantur, ita ut solis nutibus loqui velint, verba sua partibus humani corporis componendo, dum literam O repraesentare volunt, oculum demonstrant, prout eruditissimus vir Porta docet. Haec quasi praecipua inter vocales, quae rotunditatem, et harmoniam verbis donat (pauca enim sunt, in quibus illa locum non habeat) maximas habet observationes. Quod me concernit, nolim de diligentia mea, et exacta observatione gloriari, nihilominus principaliores hic apponam. O: verum symbolum et figura aeternitatis est, quae nec principium, nec finem habet: Perfectio accuratissimae Matheseos Euclidis: signum sphaerarum perfectissimarum, quae in firmamento sunt. Itaque illud ipsum O cum his characteribus invenitur O. A. C. O. N. T. I. significat: Ob Augusti Caesaris obitum nos timor invasit. O. AQ. Omnes aliquos. OB. Obriacum, orbem, orbiter. OB. CS. Ob Cives Servatos. OB. M. E. Ob merita ejus. O. D. M. Opera Domus Munus. O. E. R. Ob eam rem. O. F. B. Oportebit Fide Bona. OFF. Officium. O. H. S. Ossa hic sita sunt. O. M. Optimus Maximus. OM. Omnium. OMA. Omnia. OMIS. Omnis. OM. V. F. Omnibus Viris Fecit. ON. Omnino. ONA. Omnia. ONT. IMP. Ornamentum Imperiale. OO. Oportuit. omnino. omnes. OO. TS. Ornamentis omnibus textus. OP. Optimo. Opiter. Oportere. OP. ET, S. P. Optimo et Sancto Patrono. O, P. F. Optime Principali fecit. OPP. Oppidum. OP, PRI. Optiimo Principi. OPT, P. Optimo Principi. OR. Ornatus, ordo. ORB, PAR. Orbati Parentes. OR, M. Ordo militum. ORN. IMP. Ornatus Imperialis. OS. Omnes. OS, C. Omnes conciliant. OT, FN. Ostium fenestrae. O. V. D. Omni virtuti dedito. O. V. F. Optimo viventi fuit. Omnis vivis fecit. Unde apparet, quam omnis hominum aetas compendiosae scriptioni addicta fuerit. Hi characteres nihilominus meo arbitratu tales sunt, qui non facile absque explicatione enodari possint. Venerum nihilominus est, quod hic loci non incongrue [note: Horatius in arte poetica. ] illud applicari inquit: Obscurus fio, dum brevis esse laboro. Unde et hanc explicationem, non minus reliquis ejuscemodi materiis necessariam arbitror.

ARGUS FABULOSUS, ET MYTHOLOGICUS.

[note: Fabularum utilitas. ] INcontestatum est, Doctrinas morales, Philosophiae maxime reconditae, et sublimissimae Ethices sub cortice fabularum ab antiquis reconditas et involutas fuisse. Unde Illustrissimus Dominus Augustinus Mascardi non abs re, illic ubi ex professo hanc materiem [note: Illustriss. Dni. Mascar. Tabula Cebetis Theb. discip. 3. ] pertractat, illud Plutarchi usurpat: Che temprano queste le severita della philosophia: onde al palato anche de piu delicati rincresceuole non riesca. Hoc est: Quod fabularum proprium sit severitatem Philosophiae moderari: ita ut nec palato quidem maxime delicatorum displicere possit. Et Natalis Comitis opus, his propriis verbis exordium suum sumit: [note: Natal. Comit Init. Operis Mytholog. ] Tanta est sane utilitas, quam ex fabularum cognitione percipimus, quanta nullis verbis explicari possit.


page 75, image: s075

Hinc cum de oculo mihi tractandu sit, non minimum errorem fecisse viderer, siquidem fabulosum illum, et proinde Mythologicum Argum Pastorem Centoculum subterfugere calamum meum permitterem. Itaque necesse non est me latius in enarratione fabulae hujus evagari, cum neminem nec idiotam lateat ejusdem eventus; ut tanto expeditius allegorico sensui immorer. Non ignota loquor: omnibus enim constat, qua ratione Jupiter, ut furtum suum amorosum cum Iside Junonis Rivali occultaret, eam in Juvencam converterit, quam Juno Argo Pastori in custodiam dedit, prout Ovidius refert:

Diva metum: timuitque Jovem: et fuit anxia furti,
Donec Aristoridi servandam tradidit Argo.

Unde posthaec restitui sibi eandem volens Altitonans, Mercurio imperat, ut eam a pastore tollat. Hic oculatissimus, siquidem oculorum suorum una parte dormiret, reliquis vigilando, nunquam a custodia depesiti vel momento temporis avertebatur: unde cum Mercurius intricatum se difficultate concepti furti sui videret, vafritie consueta hanc fraudem adinvenit: dulcissimo enim instrumento musico arrepto, cum tanta suavitate harmoniae insufflavit, ut miser ille sensim omnes oculos concluserit, et in soporem delapsus sit: sed his non obstantibus eum Nicraces adolescentulus expergefacit. Quod videns Mercurius, nec aliud rei remedium inveniens, saxo hominem occidit, et juvencam surripuit. Juno huic misero condolens, eum protinus in pavonem transfiguravit, in plumis ejus oculos depingens, harumque volucrum servitio ad vehendum currum suum utitur. Quae reliqua sunt de fabula hac Isidis praetermitto, tanquam huc non pertinentia: et solum ea paucis expediam, quae ad mythologicum sensum meum expediunt.

Haec Isis interim nunc Lunae, nunc Terrae typum portat: idque pro explicatione physica tum, cum dicitur a Jove intra nubem compressa, et cum per aethereum calorem sol ad se inferos vapores attahit, qui de terra exorti sunt. In fabulam translatum est, eam in juvencam conversam esse, dum illud animal in colenda terra utilitatem suam, et servitium homini praebet. Datur centoculo Argo custodienda: intelligitur per haec firmamentum, astris suis tanquam oculis subjectos sibi agros sine intermissione contemplans: hoc autem ipsum infatigabili cursu suo, variando tempestates anni, fructificati terrae collaborat, et ut ita dixerim ad foecunditatem ejus irremisso studio invigilat. Ex his stellis pars quaedam indormiscit, pars vigilat, Hemisphaerium enim nunquam non a Sole illustratur, cumque diurno, et excessivo splendore stellae contegantur, et dispareant, dormire dicuntur. Exoticum nihilominus videtur, quod Jupiter Mercurio imperasse legitur, ut Argum occideret. Sed minus mirum videbitur, si quis perpenderit prudentiam solertis agricolae in hoc sitam, ut non tam influxionibus caeli, quam labori suo, et indefesso agri colendi studio confidat. Hinc fabula refert, Isidem amplissimas terrae partes perambulāsse, vidisse regiones vastissimas: ut hinc patefieret, agricolae seduli munus esse, ut cum exactitudine fertilitatem terrarum examinet, aeque ac sterilitatem. Pervenit tandem in Aegyptum: haec enim ubertate sua, et fertilitate, virtutem et bonitatem terrae suae demonstrat. Rursum alia causa literalis, et historica subjungitur, quae est, quod Mercurius cum Argum occidisset potentissimum Argivorum Regem, thronum illius proditor usurpavit.

Natalis Comes prudentissimus Mythologicus, a [note: Natal. Com. Mythol. de Isid. ] quo iniveram hanc expositionem mutuatus sum, sapienter hanc fabulam omnem ad cursum Lunae applicat. Isis filia Inachi et Neptuni aestimatur esse. Sic Luna nocturno lumine suo, capos, et omne quod vivit, humectat (sicut Ptolomaeus in Almagesto suo sentit) Dicitur Io a Jove in nube compressa, et violata, nonnunquam enim Jupiter pro Sole sumitur, qui cum Luna ocnjunctus, efficit ut nubes, et pluviae sequantur. Per congressum Solis vel Jovis in juvencam transmutatur: Luna enim post triduum novilunii cornuta apparet, et Argo custodienda traditur, inferior enim omnibus stellis est, a quibus videtur nullo in pretio habita derelinqui. Occiditur Argus, et juvenca Junoni redditur: subministrans enim Sol lumen suum Lunae, ipsa splendore suo omne firmamenti astrum exuperat: atque idcirco majorem virtutem subjacentibus campis, et mixtis, et viventibus communicat. Dicitur itidem sulcasse maria, et vagata Isis per campos et regiones Scythiae, et AEgypti, per quod infatigabilis curus, et motus Lunae denotatur.

Alii rursum fabulum hanc ad exprimendam humanam vitam, mortaliumque mores transferunt. Per Io animas vitiosorum hominum intellexerunt, deditos sceleribus, et fraudi: qui per Jovem ultorem deprehensi, tanquam in carcerem et tenebrosas nubes ignorantiae projecti, in terramque proni brutis animantibus similes fiunt, nullam habendo secuturae immortalitatis rationem, et nullam cognitionis divinae studium praeseserendo. In hac metamorphosi sua propediem Junoni traduntur, ex eo, quod avaritia, et libidinum cumulus ejuscemodi homines totos occupat; plus enim in iis vitia grassantur, et multiplici numero augentur, quam oculi in pastore Argo. Cumque aetas jam increverit Mercurio imperatur, ut Argum interficiat: ratio enim libidini fraenum injicit: et omnium desideriorum, et voluptatum [note: Sinteresis conscientiae, et praeteritorum memoria. ] sua est satietas. Isis itaque oestro furoris percellitur, a Junone immisso, quod conscientiae stimulum, vel sinteresin indicat peccati, et moestam vitae jam transactae recordationem. Sic enim caelum eos exstimular admonendo, quod a vero tramite aberraverint, et colluvie peccatorum, de rationalibus hominibus in bruta animantia degeneraverint: suggerendo interim, ut posthaec frugalius et prudentius vitae methodum instituendo pristinae formae suae reddantur, per sanctitatem vitae, per innocentiam et correctionem morum digni habiti, qui ab altissimo Domino novis gratiis cumulentur. Atque ita verum fit, quod doctrinae saluberrimae, et praecepta utilissima philosophiae moralis, sub velo fabularum tegantur, et in voluta sint. Sed de his hactenus.

EPITHETA.

CUm oculos hominis singularissima, et maxime spectabilis pars humani corporis, etiam ditissimos inde nascituros effectus facile concludendum. Non defuerunt nec Oratores maxime illustres, nec facundissimi Poetae qui adjunctis copiosissimis, imo cum tanta variotate, quanta est pratorum quae omnigenis floribu luxuriant, hanc materiam prosecuti sunt. Quod me attinet, non ausim brevi gyro calami mei, tanquam apis ingeniosa volando delibare, et quolibet Authore mel illud componere: suffecerit pauca gustsse, quae mihi maxime selecta, et ad rem nostram accommoda videbuntur. Itaque a Mantuano nostro, oculi ob vivacitatem igniti nominati sunt: [note: Par. 2. Fastor. 2. In arte. ] Ignivomisque oculis: Ab Ovidio fortunati: Fortunati oculi, fecilia tempora nostros, qua vidźre atavos: Fideles ab Horatio: Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.


page 76, image: s076

[note: 10 AEnedi. ibid. Statius 7. ibidem. Prudent. ] Graves a Virgilio: Illa graves oculos conata attollere, rursus desicit. Ab eodem maligni: Oculisque malignis ambiguae spectare rates: A Statio truces: Ecce truces oculos. Abeodem cadentes: aspexi, tenuique oculos jam morte cadentes. Severi a Prudentio: Nec fronte severos connivente oculos praedatum ad gaudia [note: Pontan. Lib. 4. ] flectit: Turgidi a Pontano: Turgidulosque oculos, turgidulasque genas. Humentes a Lucano: Ante Ducis voces oculis humentibus omnes, aspicerent: [note: s. Tuscul. Quaesti. lib. 3. Elegiar. Goetius. ] Venusti a Cicerone: Candiduli dentes, venusti oculi, color suavis. Teneri Ovidio: Quid fles, et lacrymis teneros corrumpis ocellos? Boetius eis titulum vagabundorum dedit: et hoc vagis oculis, et arente lingua, vultu incomposito. Rosei nominantur a [note: Martial. Apulejus. In Ep. Helen. ] Martiali: Aurora exoriens roseis spectabat ocellis. Splendidi ab Apuleio: Sic tuis micantibus oculis: Proterui ab Ovidio: Tu modo me spectas oculis lascive [note: Lib. 3. Eleg. ibidem. Iuven. ] protervis: Arguti ab eodem: Risit, et argutis quiddam promisit ocellis. Rursum ab eodem tumidi: et vestem tumidis praetendit ocellis. Juvenalis nitidos vocat: Turbavit nitidos extinctus passer ocellos. [note: Catullus. Lib. 1. Valer. Flaccus. ] elitos Catullus: Mellitos oculos tuos juvenci. Compositos Propertius: Compositos levibus radiis patefecit ocellos: Valerius Flaccus ardentes: Persequitur, lustransque oculis ardentibus haeret: Avari hoc est [note: Manilius. ] advidendum propensi vocantur a Manilio: Verticibus [note: Martialis. Sidonius. ] mediis oculos emittet avaros. Decori a Martiale: Oculos delectat decoros. Protuberantes a Sidonio: [note: Pontanus. ] Lucida cutis, oculi protuberantes. Placidi a Pontano: Torpescunt placidos flectis cum lenis ocellos: Petulci ab eodem: nigra et lumina, petulcos oculos: Item Lascivi: Lascivos cohibe Focilla oculos. Item Procaces: Exercere oculos simul procaeces. Siderei a [note: Politianus in Epigram. ] Politiano: Aspice sidereis ut blandum arridet ocellis. Acuti ab eodem: AEstuat atque aliena oculis bona [note: Marullus. Lactantius. ] limat acutis. Marullus fulgidos nominat: Morem ocellis insidentem fulgidis. Curiosos Lactantius: In secreta caelestis illius providentiae curiosos oculos voluerunt immittere. Idalios prudentissimus compatriota meus Achilles Bocchius: Illa Illa Idaliis potens [note: Baptista Pius. ] ocellis, quod idem est ac venereis. Lubricos Baptista Pius: Non modo me Dominae male lubricus angit ocellus: Idem ipse calestes: Quam mihi caelestes illi [note: Augurellus, in Elegia. ] videantur ocelli. Ridentes Augurellus: Quae mihi me nutu solo ridentis ocelli. Lucentes idem: humentemque oculis desine turbidam nubem tendere lucidis. Per mortem graves ab eodem dicuntur: Caligant oculi mihi [note: Petrus Crinitus. ] morte graves. Tremuli a Petro Crinito: Quum tremuli sese oculi exerunt. Amoeni a Mantuano: Amoenis subridens oculis, et mente arcana volutans. [note: In Aul. ] Emissitii a Plauto, eo quod lucem emittant: Circumspectrix, cum oculis emissitiis: Flammiferi a Mantuano: Flammiferis oculis syluas, et retia rumpens. Eousque vasta sunt denique et copiosa oculorum Epitheta, quanta pene dixerim sunt objecta, quae oculorum obtutui patent. Paginae eorum, qui de his volumina integra contexuerunt, satisfacient utique, mi Lector, desiderio tuo, haec sola ego prae infinitis elegi, ut siquidem tibi non displiceant, cum omnium rerum in se significationem contineant, utilitati tuae servure sube ykteruiru ub incommodo possint.

PHYSIOGNOMIAE, ET SOMNIA.

NOn minor tamen mihi labor hic occurreret, si omnem oculorum motum, qui quandam animi affectionem et expressionem habet, (quibus forte nec numero superiores erunt, quas Euclides sphaeras minores descripsit) si inquam, eorum quemque tangere, et his foliis committere voluerim. Interim tamen mediante Authorum illustrium authoritate non deero, quin ea proferam, quae potissima, et maxime necessaria videbuntur. Atque idcirco condemnanda non sunt, quae a Phisiognomicis de hac parte corporis humani adferuntur, de quibus inprimis [note: Beierlinch. Theat. Vitae human. ] non immerito doctissimus Beierlich sic ait: quemadmodum cauda leonibus, aures, et nares equis, sic ex oculis hominum mentis imago apparet. Hinc Levinus Lemnius hac in parte diffusior: Medicor inquit in morbis studiose oculorum constitutiones contemplari: De vitiatis oculis haec porro concludit: Lusci vero, paeti, strabones, et qui obliquo sidere, limisque obtuentur: praeter contortos, atque in diversum convulsos musculos, hujus naturae errorem consecuti sunt, quod vitium quoniam circa cerebrum, mentes, domicilium, vel potius regiam consistit, ut foris nonnihil oculos deformat, ita animum quoque quibusdam vitiosis affectibus imbuit. Totum hoc confirmatur ex eo, quod Martialis de Zoilo refert, qui inter alios vultus sui defectus, hunc gerebat:

--- lumine luscus:
Rem magnam praestas Zoile se bonus es.

Lia nunquam mulier bona fuit, erat autem, lippientibus oculis. Oculi ardentes, et scintillantes animum [note: Liv. lib. 2. Callimachus et Olaus. ] parem significat: unde Livius ait: Oculi Romanorum visi sunt ardere in praelio Samnitibus. Referunt Callimachus, et Nicolaus Olaus, quod Aquilejenses cum Attila praeliantes fusi sint, et dissipati, dicendo se plus pavefactos fulgure vultus eorum, quam fulmine gladiorum: unde non sine ratione inquit Tacitus: Primi in omnibus praeliis oculi vincuntur. Aristoteles et Adamantius scriptum reliquerunt, et plures insuper alii, oculos sanguine repletos, cum sanguinis abundantiam significent, homines poretendere effrontes, protervos, iracundos, et audaces: Qui humiditatem gerunt, eamque foris demonstrant, homines ut plurimum vino deditos, et ebriosos. Qui vero colore mortuo et subrufo apparent, intemperantiam oris, homines effaeminatos, stolidos et lusores indicare. Si subflavi et rubicundi, caliditatis exuperantiam, et audaciam furori non absimile. [note: De Achille et Agamenone ex Homero. ] Achilles apud Homerum Agmemnoni improperat, et de imprudentia eum inculpat, quod caninos oculos haberet, cum hi sint maculis, et colore sanguineo tincti.

Dysonophisti apud Athenaeum oculos omnium rerum opifices appellant; cum ex eorum indiciis de moribus, et qualitatibus personarum judicari possit: ex his deducunt, hominem, qui oculos in similitudinem caprae formatos habeat, morigerae naturae esse. Oculos qui foras prominent, aut vero econtra introrsum retrocedunt, aut mediocriter collocati sunt, hos quidem perspicacissimos esse, ingenium autem tractabile, et mansuetum: econtra illos qui foras eminent hominem significare criticum, levem, et inconstantem. [note: Cicero. ] Unde non immerito M. Tullius (nescio non alibi jam citatus, hoc novi, quod hic maxime ad rem nostram serviat) sic ait: Animi est omnis actio: et imago animi vultus est, indices oculi: nam haec est una pars corporis, quae quot animi motus sunt, tot significationes, et commutationes possit efficere. Sic Hippocrates quoque famosissimus inquit: oculi ut valent, ita et totum corpus. Id quod oculos colore sanguineo repletos concernit, sic de iis Cicero contra [note: Declam. 9. ] Verrem loquitur: Ipse inflammatus scelere, ac furore in forum venit: ardebant oculi, toto ex corpore crudolitas [note: 1. AEneid. ] emicabat. Oculi in rem unam defixi stupiditatem mentis demonstrat: unde Virgilus: Dum stupet, [note: AEneid. 7. ] obtutuque haeret defixus in uno. Et in septimo Aeneidos:

Talibus Ilionaei dictis defixa Latinus
Obtutu tenet ora.


page 77, image: s077

Quoniam vero hic nobis oculorum mentio est, non abs re videtur nonnulla etiam de lacrymis adduxisse. Hae non semper praenunciae, et praesagia doloris sunt: quandoque enim et hilaritatem, et laeta nuncia significare solent: sic Terentius quempiam [note: Turent. in Adelph. in Heautont. ] Comicorum suorum loquentem adducit: Oh lacrumo gaudio! et alibi: mulier telam deserit continuo, et lacrymis opplet os totum sibi, ut facile scires desiderio [note: AEeneidos 6. ] id fieri tui. Virgilius itidem de Anchise suo sic loquitur:

Alacres palmas utrasque tetendit
Effusaeque genis lacrymae.

[note: Caesar: Comment. de bello Gall. ] Communius tamen lacrymantes oculi moestitiam et dolorem denotant: hinc Julius Caesar in commentariis suis ait: Divitiacus multis cum lacrymis Caesarem amplexus obsecrare coepit, ne quid gravius [note: Euripides. ] in fratrem statueret. Menelaus apud Euripidem Helenam consolatur, dum ait: Viri esse generosi lacrymas in adversis rebus fundere. Etiam lacrymae per iracundiam funduntur: unde Horatius:

Quid causae merito quin Jupiter ambas
Iratus buccas inflet?

[note: Aldrovand. hist. monstrorum. ] Ut ad oculos revertamur, scribit doctissimus vir Aldrovandus hos, si concavi fuerint, hominem demonstrare maleficum, et invidiosum: Quod si modice subsederint, animum Herilem, et magnanimum: Qui in longum distenduntur, fucatum indicant et impostorem, hoc est in verbis duplicem, et subdole blandientem: minuti oculi, iidemque tremuli, proprii amantum sunt: obliqui proclivem animum ad iracundiam: qui celeres in motu sunt, idque multifariam, aliquoties tamen quiescentes, signum temeritatis et audaciae praeseferunt: qui velociter et cum acumine moventur fraudulentiam et infidelitatem portendunt. Cum oculi naribus uniti apparent, hominem praesignant, omni sorde, et vitiorum turpitudine contaminatum. Non modice etiam (prout idem Author refert) ad praesagiendum confert colorum indicium, sicut jam de sanguinolento diximus: qui ad nigrum tendunt, timidum, et suspiciosum arguunt: nigri itidem, de sanguineis virgulis vel lineis secti, complexionem temperatam humorum, sicut et morum bonitatem. Si oculus fulvus fuerit, sicut sunt jubae Leonum, magnanimitatem indicat, et sublimitatem spirius: igneus, itacundiam et proterviam: si lucidum quid in oculis deprehenditur, quale in oculis gallorumest, mollitiem denotat, et animi dissolutionem: hominem item luxuriae deditum. Sed de his abunde dictum sit.

Ut vero etiam tanto magis Artemidori, et asseclarum ejus ridenda vanitas deludatur: cum experientia sat luculenter contrarium evenire doceat his, quae a falsis impostoribus istis cum propositionibus vanis disseminata sunt, (ne tractatui huic defuisse videar) recolligam id, quod ab aliis, me in parte hac doctioribus et magis eruditis scriptum fuit: idque paucis expediam, quod pace tua futurum spero, mi Lector. Dixerunt itaque, et propositionem istam stabilire voluerunt, quae fundamento, si superis placet, non carent, supra quod deinceps omnem machinam suam vanam fabricati sunt: oculos, inquiunt, filiorum, fratru, et propinquorum, tum vero etiam gemarum augurium esse: idque non ambigunt convenientissimum rationi dicere, praefatae enim res non minus ipsis adeo oculorum pupillis charae sunt, et acceptae: atque ideo, si quis sibi tres habere oculos per somnium visus fuerit, id sibi prolium foecunditatem praesagire, dummodo hoc ei somnium in nuptiarum suarum primordiis evenerit: mira stoliditas! Ut quid enim illud in conjugii exordio, et non potius in ejusdem annis sequentibus, tum praesertim cum per maturitatem affectuum, defervescente passione, major solet esse ad propagationem foecunditas? Dixerunt itidem, si quis oculis se privatum ambobus somniaverit, propediem futurum, ut vel filiorum orbitate, vel genitorum suorum, vel propinquorum angatur: totum hoc trahendo ab intima affectione, qua in tutelam oculorum nostrorum propendemus: oculorum enim et sanguine propinquorum salutem, aeque chara esse utraque oportere.

Pariter si quis somniando praevidere sibi vissus fuerit calamitates suas secuturas, felicitatem et eventum inde prosperum coarguunt: morem cancri imitando; dum retrorsum repunt, promovere iter suum stolide opinantur: quod universum nihilominus ita spargunt, ut commenta sua idiotis prodigiosa apparere faciant. Docebant igitur, si cui per somnium evenisse caecitas oculorum visa fuerit, id sibi persuadeat, nil infausti, nil sinistri quod perturbare requem, aut pacem possit, sibi eventurum esse. Quamvis Artemidorus sentiat, somnianti, qui oculos suos se in auribus habere visus fuerit, imminere caecitatem: uterque enim sensus sibi invicem maxime colligatus est. Vanitatem hanc vanitate alia non minori copulant, dum ajunt: si quis extremo digitorum suorum habere oculos somniaverit, idem caecitatis ei eventurum infortunium: rationem etiam afferunt: Caeci, inquiunt, vice oculorum, manu palpant eundo: Palmaris insania, quippe, quae jam in summitate digitorum est. Sic enim vero insipientes commenta sua supra digitos collocant, prout iis placuerit, non advertendo se contraditionem stultos incurrere: dum enim oculos supra digitos statuunt: non solum ex his nullam augurare oculorum diminutionem debebant, sed potius juxta numerum digitorum, eorundem secuturam multiplicationem. Post oculorum scrutinuim, etiam ad supercilia transeunt, ut videlier se miro stupore elevent, ad tam arduum, et sublime vanitatis hujus magisterium.

Per cilia inprimis significare Paedagogos, Custodes, et Gubernatores juventutis volun, sicut illa pupillam oculi tuentur, ita et hos in tutelam pupillorum datos: solida, prō superi! fundamenta, de quibus consequentias posthaec inanissimas, falsissimasque producunt. Per supercilia volunt dignitates, ornamenta, porro et mulieres intelligi: haec enim pro decore vultus sunt, et personarum formositati contribuunt: hinc supercilium spissum, et optime coloratum in somnio praesentatum indicium volunt libertatis esse: e contra quod glabrum sit, et pilis suis orbum, signum ajunt secuturi luctus, et doloris: quam propositionem ex eo utique hauserunt, quod lugentium proprium sit sibi supercilia fricare, et vellicare pilos ejusdem. Sed de horum vanitate hactenus dixisse suffecerit, qui eo minus vidisse dici debent, quanto plus cum oculis conversati fuerint. Ita ut non videatur illud dici posse incongrue de iisdem, quod de pulchra quadam sutrice, vel veteramentaria sua, quam deperibat, Heroice-Comicā musa sua Hieronymus Porti canere voluit:

Cicero dallo splendor del suo bel lampo
Vuol che almeno oculato il piede io porte,
Pur nel laccio d'amor, strana mia sorte,
Con gli occhi nelle scarpe ancora inciampo.

DESCRIPTIONES ET POESIAE.

[note: P. Emmanuel Orchi. ] PAter Emanuel Orchus Capucinorum Praedicator (cujus dulcissima eloquentia etymologyiae nominis convenit) in discursu quem de discipula


page 78, image: s078

Domini Maria Magdalena format, nimiam evagationem [note: Evagatio oculorum. ] et licentiam oculorum percellit, et quantorum malorum, quamque abominabilium causa esse consueverint, admirabiliter paraphrasticando, duas [note: S. Basil Se. leuc. orat. 36. ] sententias S. Basilii, simul et S. Petri Chrysologi, cum allegoria Solis, et ruina Phaetontis in medium profert, atque ita descriptionem, et orationem suam orditur. Quod est Sol in hoc mundo, hoc oculus in corpore est, inquit. Basilius, quem obsecro intuemini: clara enim lampas terrae est, fenestra aperta ad sphaeras, Illuminator aeris, Progenitor viventium, ornamentum, simul et gaudium universitatis: oculus denique, qui in fronte firmamenti circumgitur et gyratur: Intuemini nunc oculum humanum: qui clara lampas est corporis: fenestra nobis aditum patefaciens ad mentem: illustrator sensuum, communis phantasimatum interiorum progenitor, ornamentum et jucunditas totius hominis: sol denique qui in caelo frontis convolvitur, et rotatur. Idcirco cum Sol sub palpebris suis, splendore suum abscondit, ne ab oculo humano videri possit, metuens zelosus, ne forte oculus hominis omnem adeo similitudinem suam exhauriat, atque in solem verum in terris convertatur: oculus viceversa etiam sese sub obscuritatibus suis celat subtus palpebras suas, nec vult a sole rectos in se radios dirigi, metuens, ne et ipse plenam sui similitudinem attrahat, fiatque in caelo firmanemti oculus. Sed quantopere expertum et sollicitum esse oportet aurigam, et conductorem solis in cursu diurno, miserabilis ruina Phaetontis, de qua fabula meminit, sat manifestum reddit. Hic adolescens itaque, prout vetus commentum est, inexpertus adhuc ad primum diluculum oriebatur cum sole suo, temerarius ductor globi fayillantis: vix etiam per subjectam universitatem Iucis suae radios effuderat, cum omnis jamjam fons solari luce fulget, omne germen exhilaratur: de vita sua rursum gloriantur viventes, qui prius dormiendo mortuos fingebant: et quamvis vitra vel crystalla et marmora careant animā, nihilominus umbram quandam vitae imitantur, dum radios a sese emittunt. Sed heu temerarius auriga noster et inexpertus, ab unofurentium equorum suorum, se in transversum rapi patitur, ab itinere communi deflectens, et proprius terram curru suo descendente accedens. Et ecce globus terrae accenditur, sic cantur fontes, in cineres rediguntur gemina, viventium universitas veram vitam suffocata amittit ipsa adeo saxa et rupex, quae inanimata sunt, dum fumantibus flammis denigrantur, pullo vestitu lugere fatum mortalium videntur, qui prius vixerant, nunc autem improvisa morte defuncti jacebant. Denique globus terrae usquequaque in incendio est, caelum fumosa caligine squalet: dixisses universitatem rerum infernum esse, propter solem male gubernatum, solem inquam, qui si rite cursum suum perfecerit facile splendoribus suis in universitate Paradysum pingere et efformare poterit Fabulam vobis attuli, non diffiteor, sed fabulam, quae non raro in hoc animo nostro mystico, calamitoso scilicet Phaetonte verificabitur [note: : Chrysolog. serm. 139. ] et forte allusit ad hoc S. Petrus Ravennas dum dixit: Vagus oculus, lascivus intuitus, improbus aspectus, suas non respicit ad ruinas, totus cupiditatis, incendio velocius per aliena percurrit, quam currit ignis arida terrena per gramina.

Exoritur, exoritur inquam de somno suo animus noster, temerarius auriga favillantis globi, hoc est oculi nostri: vix ille per naturam corpoream visiva lumina sua expandit, cum jam omnis fons internae potentiae cognoscitivae illustratur, omne germen interni intellectus intuitivi exhilaratur, et pomposo fastu species mentales impressae motum suum ordiuntur: manus etiam, pedesque, qui caeci nati sunt, dum conductorem refugiunt, videri possint et ipsi de visione gloriari posse: sed eheu, inexpertus auriga multoties per curiositatem a recto tramite declinat: inter jumenta sua, et indomitos equos passionis, est, qui carnali oculorum intuitu plus quam oportet, deorsum vergit, et ecce sine morā parvus mundus, vel microcosmus homo, concupiscentiis ardentibus totus succenditur, in caecitate spiritus exsiccatur fontes cognoscitivae potentiae: redigitur in cineres errorum germen omne intuitivi intellectus interni, species animae, passionibus suis jam correptae, motum illum, qui ad judicium rectum nos deducere consueverat, amittit: manus etiam pedesque inordinato cursu in transversum rapti, non solum se caecos natos, sed furentibus, et mente captis se similes factos demonstrant. Denique non nisi rogum accensum carnem illam dixeris, animam illam non nisi caliginem, hominem illum in Daemonium transformatum propter solius oculi gubernaculum et regimen amissum: qui si fines suos non egreditur, intuitu suo modesto, atque ordinato Angelicae formae decorem adumbrare poterit. Heu me quanat strages, quanta ruina, oculi incorrecti: Vagus oculus, lascivus intuitus. Sic ille. Qui vero praeter haec ulterius Oratorum paginas transcurrere satageret, non ei similes aliae descriptiones defuturae essent: sed ego, qui moderata sobrietate, Lectori meo consulere decrevi, hanc solam, quam nervosam admodum arbitratus sum, hic in medium proferre volui. Idem facturus ero in poesia, ubi, te mi Lector, unicā odā quae immortalis excellentiae laudem meretur, gratificare volo, quae ejus est, cujus corpus jam defunctum jacet, Hieronymi, inquam, Porti: qui mihimetipsi per occasionem odae hujus retulit, de poeticis sudoribus suis, se praemium aliud non tulisse (communi poetarum fato) quam illud Serenissimi Mantuani. Ego eam hic propositurus sum, condignam videlicet elevatissimo calamo illius, quo tam docte, tamque sapienter ut consveverat: atque ut volatus ejus aeternus esset, inventus est finisse vitam suam habendo calamum in manu:

OCCHI AZURRI di bella Donna.

V'inchino occhi di Cielo
Voi che ognos mi mostrate
In due azzurre pupille i di sereni,
Occhi della beltate
Sono raggi di Ciel vostri baleni,
Faccian pompa superba altri de l'ombre,
Non fia che voi torbida Ecclissi ingombre.
Siansi pur gli occhi bruni
Luminoso occidente
Habbia l'espero in lor fulgida sede,
Che in voi l'alba ridente
Non ben sorta dal mar splender si vede,
E giusto e ben che di splendori adorno
Ceda la notte i privilegi al giorno.
Voi non Larue di morte
Siate lumi vitali,
Che dan spirto e virgore a un cuor che langue;
Voi con lustri immortali
Ravivate ad un sol sguardo anima e sangue,
Luminari maggior del Ciel sereno,
A cui uon copre obscuro nembo il seno.
Occhi azzurri, e lucenti,
Conceda pure a voi


page 79, image: s079

Nero lume i suoi vanti, e le sue glorie,
Portan quelli fra noi
Di funeste sembianze alte memorie,
Voi colori celesti ognihor scoprite,
Mostran essi fra lampi ormi di Dite.
Nelle vostre palpebre
Ogni viola agara
Fuor de l'uso nativo, e del constume,
Amantenersi impara
Di due viri Epicicli incontra al lume
Dentro di cui ben puo mirar chi vuole
Col suo Giacinto a starsi unito il sole.
Di Giove et di Nettuno
Gli alti pregi spandete,
Poiche un Cielo, e un Mar nel chiaro giro
Delle pupille havete,
Dove corre a bearsi omni sospino,
Dove spunta l'aurora, e dove al fine
Di zaffiri sibei s'ingemma il crine.
Si, si ch'onde voi set
Congelate in quei Cieli
Cadute allor, che sorge il sol dal mare,
Quando fra azzurri veli
Col giorno in fronte, un voi belli occhi appare,
Cerulei fior d'un Paradiso in terra,
Cerchi ove pur gemma del Ciel si serra.
Giurerei occhi cari
Allor quando natura
Ill vostro azurro afabricar si pose,
Che con provida cura
Tolse un pezzo di Cielo, e vi compose,
Quin di e, che in voi si scorge, o Luci belle!
In perpetuo seren brillar le stelle.
Cieli in piu Cieli uniti,
Si che il biondo Pianeta
Ariftessi di voi si fapiu chiaro,
E mentre i lumi acqueta
Nel vostro oltra marin divien piu avaro,
Occhi d'estivi ardor solstitii eterni
Stanno i tropici in voi lungi da i verni.
Ne vostri azzurri giri
Costringete i Destini
Dare allae Ruota di Fortuna i moti,
Par ch'ogni astro v'inchini,
E che sparga i suoī lampa a voi per Voti,
A voi che gia squarciato ogn' altro velo
Mostrate haver fra labirinti il Cielo.
Son raggi i vostri influsi
Belli occhi, e tutta luce
Sono passi di sole i corsivostri;
Voi Castore e Polluce
Tranquillate co raigli affanni nostri,
E sete a sguardi altrui meta, e orizonte
L'Eclitica solar portate in fronte.
Serenissimi Lumi
Luminose pupille
Sete a voi stessi intelligenze, e sfere,
Voi con chiare faville
Somministrate al di faci e lumiere,
Onde alle vostre glorie, o azzurri Poli!
Giunger non pon della mia penna i voli.

Pari ratione, inter omnes odas, quae hic apponi possent, hanc infra scriptam Domini. Martini Longi piae memoriae, omni laude dignissimam judico:

Vaghi abissi di Luce ardenti s fere,
Oue l'ampie sue gioie il ciel ripose,
E forse in terra il Creator dispose
L'opre uguagliar delle stellanti schiere.
Ciecae notte per voi luce guerriere,
Cieco e amore per voi luce amorose,
Di sour ana Belta norme famose,
Del gran lume di Dio sembianze altere.
Se mesti Tebe gia, lieti in voi miri
Duo soli il mondo, ch'abellir intornio
A gli archi vostri ambitiosa e l'Iri.
E se mancasse a Febo il raggio adorno
E la face d'Amor; da vestri giri
L'un trarebbe le fiamme, e l'altro il giorno.

Periculosa semper in Appolline concertatio fuit Marfiae, unde et vetuli Sileni conductor factus est. Magnum et insolitum sibi pepererunt infortunium Picae, ubi cum Camoenis decertare ausae sunt: etenim si non lingua, saltem loquela privatae, siquidem cum ingenti labore nunc proferre quippiam tentaverint, nec sincerum est, nec ab illic intellectum. Idem ipsum de me quoque, benevole Lector, dicturus es, dum strophis meis infra positis, non erubesco me aequiparare velle supramemoraris, qui tantam eloquentiae laudem nacti sunt? Sed quid non audeat pruritus? Omnium volucrum est, solem salutare velle: umbrae adeo ipsae picturarum colores tanto melius apparere faciunt. Non enim ut me summis viris ad latus collocem, sed ut talenti mei quoque tam mediocris tibi experimentum quoddam praebeam, tractatum hunc singularem (prout facio) hoc sequenti quaterno et deno versu terminare volui: tu illum lege et boni consule; si recusaveris infirmitati condole.

Gloria de l'occhio, con chiusione Morale.

Pretioso composto, a cui pur gli ori
Han per pompa d'onor cedere i vanti,
A cui le perle, e i lucidi admanti
Vengono a tributar lumi, e splendori,
Per te del Cielo i mobili tesori
Muovon danze ad ognor d'orbi stellanti,
Per te natura in varii misti, e tanti
Sparge dal ricco sen tinte, e colori.
Esce dal Carro di Lucente Aurora
L'occhio del Cielo, e con splendor piu puro
A pro del occhio l'universo indora.
Ma se Sol della mente esser misuro
L'occhio pur anco; Io fra me dico allora,
Macchia ritrar non dee di sguardo impuro.


page 80, image: s080

AURIS.

Anatomia.

QUantum quidem humanus oculus ad fruendum universitate rerum omnium in hoc Mundo, quantum etiam ad vitae nostrae dulcedinem necessarius est, tantundem quoque ad cunctarum rerum cognitionem, ad artes, disciplinas, et scientias comprehendendas necessarius est auditus noster: ita ut non facile distinxeris cujus amissio ex horu uno maxime deploranda sit. Haec enim pars jam singularis est in homine, ut in regeneratione nostra, quam ex aquis baptismalibus adipiscimur, experiamur per sacerdotis ministerium, divinam manum, quae nobis sensum hunc adaperit. Ingemuit Redemptor animarum super amissionem sensus hujus, tum, cum restituete surdo [note: Auris sensus Disciplinarum. ] illo auditum suum accingeretur. Philosophus noster humanam aurem sensum disciplinae appellavit, oculum inventionis. Hunc vero ad communicationem magis aptum esse experimur. Difficile omnino, et quasi creditu impossibile est, quantopere animus noster per audium agitari, et commoveri soleat. Ob quod Herodotus dixit iracundiam in auribus fixisse sedem suam. Organum visus, tot particulis, musculis, tunicis, humoribus, nervis, arteriis, et venis, supra quam natura comprehendere possit, compositum est: sed non minus mirabiliter sedem suam fixit auditus noster in tot labyrintis, cochleis, fenestrellis, tympanis, aquaeductibus, et ossiculis in quibus cum artificio stupendo fabricatus est. Vocatur autem latine auris, eo quod voces hauriat, prout Laurentius, et in super alii sentiunt.

Hae aures itaque cum ad hoc destinatae sint, ut sonum in se recipiant, qui ex sui natura sursum fertur, in sublimi collocatae sunt: idque a latere oculorum, cum quibus in eadem linea correspondent. Nunquam non apertae sunt: quod ad nostri defensionem factum, ut videlicet, si necessitas postulaverit, a somno excitari valeamus: bipartitae sunt, propter sensus hujus necessitatem. Hae aures apud famosissimum Hippocratem dividuntur in aurem exteriorem, [note: Substantia auris. ] et internam: quarum illa proprie auricula nominatur, hoc est auris frigida, lucida, inversa, et mortifera. Substantia illius dici poterit media esse inter ossa, et carnem; hoc est cartilaginea, pauco sanguine irrigata. Quod si omnino ossea esset, facili occasione quassaretur, et domientibus impedimento esset. Si vicissim omnino mollis esset, et carnea, figuram conchae, vel concavi non haberet, nec vero aeri recipiendo qui se illic intromittit, esset idonea: id enim quod carneum est, facile flaccescit, decidit, et contunditur, fugando et repellendo sonitum.

[note: Aves et serpentes auricula carent. ] Nec tamen omne anmal simili extuberantia aurium praeditum est. Homo ad ornamentum sui et breviores habet, et minores caeteris quadrupedibus. Ea insuper animalia quae a natura pennis, vel corticibus, vel squammis provisa sunt, aure exteriori carent, habent enim pro his durum corticem: nec tamen meatu auditorio privata sunt, quem penetrado, squammas illas commotus aer transgreditur. Figura earum semicircularis est, incavata in interna regione, ad similitudinem quandam antri, ut videlicet recipere sonantem aerem possit: siquidem etiam aer, prout solet, hunc meatum subterfugerit, ex quo oritur, ut discernere confusum sonitum nequeamus, reverberatur non raro aliunde in aurem, auditumque faciliorem et distinctiorem reddit: Hinc nonnulli ut hic aer recollectus tanto melius concavum illud subeat, manu cavam auri applicant. Et Imperator Adrianus, qui gravioris auditus erat, saepe observatus fuit, concavam manum applicasse auribus, ut tanto copiosius auram conciperet, et foris antrum formaret, correspondens interiori. Refert Galenus eis, quibus aures detruncatae sunt, verba loquentium non secus ac aquarum praeterlabentium susurrum audiri, aut vero cicadarum strepentium.

Variae partes aurium sunt: pars superior alae nomen sortita est, aut pennae: extremus auriculae ambitus, ab interiore reserratus, qui gibbositatem quandam et graviditatem praesefert, cubiforme nominatu, concavum, inquam, illud interius, quod pari modo conchae nomen habet. Cavitas vicina meatui auditūs, ubi partes excrementitiae sedem suam figunt. alvearium dicitur: nec [note: 2. de natura Deorum. ] sine providentia divina, inquit M. Tullius hoc factum est, ut videlicet cum subtile quoddam animalculum volatu suo se illic intromittere tentaverit, viscositati illi continuo inhaereat. Pars inferior, quae carnosa magis, et pinguis est, et quae ab ala dependet, a Latinis Lobus appellatur, quod juxta mentem doctissimorum interpretum, non aliud quam recordationem significat, unde ab antiquis memoriae consecratus fuit.

Auris interior, aut vero organum auditus, positum et fundatum in osse petroso, iis ossibus appropinquat, quae in similitudinem mamellarum eriguntur: os autem hoc portionem ossis jugalis format. Quatuor meatus sunt qui auri huic internae essentiam praebent: quos cum omni brevitate describemus. Primus eorum palam deprehenditur expositus, qui neminem latere potest, semper apertus, et patens, tortuosus, et quasi obliquus, rotundus, angustus. Tortuosus, ne aer cum violentia immissus, recto tramite meatum auditorium feriendo offendat: obliquus, ut sonus vehemens, nimiusque his anfractibus dirumpatur, atque ita repercussus aer facilius in unum colligatur: Rotundus, ut commodius quantitatem aeris contineat: angustus ut ingressus animalculis vetetur, iisque corpusculis quae si liber ingressus esset, grave damnum sensui offerrent. Hic meatus per obliquas vias tendit, nec tamen deorsum versus, sed sursum, ut si quid foris inciderit, continuo delabatur. In extremitate cavitatis hujus sepimentum quoddam est, quod primam a secunda cavitate discriminat, et distinguit: hoc sepimentum, vel hoc tutamentum osseum non est, obstaculum enim foret, ingredienti aeri: nec tamen carneum, nimis enim debile et rarum esset, sed membranosum est; haecque membrana tympanum vocatur, cum similitudinem instrumenti hujus tensum et expansum sit. Tenue est, densum, siccum, lucidum, et exquisitissimi sensus. Tenue ut sonum admittat, aeremque externum: densum est, ut injuriis externis resistat: siccum


page 81, image: s081

ideo, ut sonitum reddat magis clarum et persectum. Situm habet obliquum, ob causas supra memoratas.

Nasciturnon de pia matre, aut meninge, prout quidam opinatisunt, nec vero etiam de nervo conjugationis quintae, sed de particula quadam durae meningis, cujus naturam etiam conservare deprehenditur. Hic vero observatu dignum est, quod membrana haec, si in prima conformatione crassior evaserit, et densior, causa sit surditatis insanabilis: siquidem etiam symptomate quodam per humores illuc effusos humectata fuerit, gravem parit et difficilem auditum.

Post membranam hanc, conspicuus fit, et palam [note: Meatus alter, quem Limacem vel Catinum appellat Aristoteles. ] cernitur meatus alter, aut via, quae Limacis, aut Catini nomine appellatur ab Aristotele: hic vero familiaris aer quidam continetur, qui cum ambiente copulatur, et immobilis nomen adeptus est. In hoc secundo meatu vel canali plura observatione non indigna occurrunt, quae apriscis Anatomicis omissa, a modernis autem inventa sunt, praesertim ab Eustachio, et Volchero eleganter et descripta et probata. Referunt hi in primo aeris ingressu, ambientem aerem a familiari rejici quamprimum, ut inde fiat refractio, atque exinde repercussus aer imaginem sonitus ad nervum referat, atque ita in puritate sua conservetur: hisque de causis familiarem illum creatum et productum esse.

Ad pulsationem hanc formandam, ministerium suum praebent ossa terna jam supra memorata, et una cum his cordae quaedam, et musculi: defertur autem sonitus per tenestrellas binas: ad expurgandum etiam meatus illic est, qui in palato terminatur. Praefata tria ossa a figura sua potius, quam ab officio [note: Malleolus, Incus, et Triangulum. ] denominata sunt: quorum primum malleolus dicitur, secundum incus, tertium triangulum: ejusdem adeo magnitudinis tam in pueris, quam in senibus sunt: fortes adeo, et duri, ut sonum repercutere receptum valeant. Reponuntur in membrana una, sed sic invicem articulata, ut malleolus membrana sua mediante, in cavitate ejusdem uniatur incudi: Haec vero, cum molarem dentem repraesentet, duobus, ut ita dixerim, stipitibus, aut stilis innititur. Haec terna ossa implicantur tympano per tenuissimam et subtilissimam chordam, quae universae membranae copulatur, eadem pene figura, et methodo, qua tympanista uti solet in castris, dum tympanum suum percusserit; tantae vero subtilitatis et tenuitatis est, ut difficile dictu sit, nervus, an vena, an arteria sit.

Osticium horum ossium est, ut sonum usui aurium accommodent, eundemque post haec itinere suo ad auris intima ablegent: ut vero etiam praefatus sonus penetrare possit, duo ostia parva, aut fenestrellae patent: quarum quae major, vel superior est ovalis dicitur: inferior anonyma est. Inter has collis parvus est, vel tuberculum: illic ad purgandum aerem quem supra diximus familiarem, natura parvum fabricata est canalem, qui terminum suum in palato habet. Hic totus e cartilagine compositus est, et nescio quam pelliculam habet, quae sinum formans, aperitur simul et clauditur, purgantis exerementis destinatam: ne forte, cum generata illic fuerint, recidant in aurem. Hae particulae secundae cavitatis sunt, quae difficulter monstrari possunt ad oculum nisi manus artifex et secura periti Anatomici accesserit.

Succedit tertia cavitas, labyrinthus dicta: quae furtim circumacta, et in circulis suis et sinubus

gyrata, facile docet propter sonum se sic esse formatam, ut videlicet per has fauces angustas, et intortas recollectus, non dissipetur, et evanescat. Ultima cavitas, referente Fallopio, cochlea nominatur, aut limax, huic etenim quam simillima est: sunt, qui foramen caecum appellant. Denique nervus etiam auditorius apparet de quinta conjugatione natus, qui ad sensum communem, tanquam ad judicem, omnem sonus imaginem portat, et conducit. Compendiosa haec internae auris descriptio est, simul et externae. Subtus hanc, glandulae sunt, parotides dictae, per quas gravatum exerementis suis cerebrum exoneratuo, et alleviatur, unde etiam vulgo emunctoriae illius nominantur: est autam Hippocrates, quitumores eos parotides vocat.

Non minus curiosum, et necessarium superioribus est nosse, qua ratione auditus, vel auscultatio formetu, cum in hoc diverfimode Philosophi sentiant, et opinentur. Alemon sic sensit, auditum inde provenire, quod aures nostrae cavae sunt: omne cavum autem resonare. Diogenes ait contineri aerem in cerebro, atque hunc feriri voce. Sunt qui dixerunt ipsum adeo cerebrum de concavitatibus suis sonum repercutere: quod tamen essentiae ejus repugnare videtur, cum cerebrum naturae humidae sit, humida vero sonum non edant. Plato dixit formari auditum ex eo, quod internus aer sese invicem collidat. Moderni ajunt antiquos organum auditus ignorasse, inter quos et ipsum adeo Hippocratem et Galenum numerant; de eorum enim scriptis documenta vera, doctrinamque super hoc exactam trahi non posse.

Ut itaque expeditior sit rei hujus expositio, necessarium nobis erit ad libros divini Aristotelis recursum habere, ubi in secundo de anima, tria dixit ad operationem sensus et sensibilis concurrere oportere: objectum, medium, et instrumentum. [note: Objectum auditus. ] Objectum in auditu sonus est, quemadmodum color est in visione. Longum esset hic de natura sonitus prolixius ratiocinari velle: hoc solum sussecerit, qualitatem soni de refractione aeris originem suam ducere: quod fit cum corpora dura et solida in se invicem incurrunt: ea enim quae mollia sunt locum cedunt, nec impellentium violentiae resistunt. Medium auditus, aer est exterior, id quod Aristotelem fecit ambigere an vox in aquis audiri possit: quamvis jam experientia dederit audire distinctissime pisces: prout mihi quoque identidem evenit, cum supra piscinas in silentio evagari, et enatare pisces adverti, quos continuo per emissam altiorem vocem in profunda sua, et receptacula timor pepulit. Instrumentum auditus auris est interior potius, quam exterior, quae in quaternis cavitatibus, allisque insuper particulis, inter antiquos ignoratis consistit.

Itaque auditus hoc modo formatur: Exterior aer per dura corpora et solida percussus (distinguendo nihilominus qualitatem sonitus) vicinum sibi aerem afficit, hic rursum sibi proximiorem, idque eodem ordine, donec ad auriculam pervenerit. Non secus ac in puteo videre licet, quo injectus lapis circulum super circulum excitat, usque dum ad terminum suum pertigerit: pari modo et illa aeris fit communicatio, donec aurem, host est finem suum pertigerit. Avicenna hanc ipsam aeris continuatam percussionem undam vocalem appellat: sed hic actus non unofit momento, sed succedente temporis spatio,


page 82, image: s082

sicut dum longinquitas secuta fuerit percussio quaedam, quae sonet, prius ipsa cernitur percussio, sonus autem tardius auditur. Aer qualitate sonitus illius jam imbutus per meatum auditorium, semper patulum, et apertum cum membrana illa siccissima, et sonora colliditur (quae idcirco etiam nomen tympani sortita est) meningis autem haec perculsa, praesata ossa tria commovet, et inmomento temporis, characterem moti sonitus hujus imprimit. Sonus hic deinceps, a familiari, et congenito aere recipitur, et mediantibus fenestrellis supra memoratis, in anfractus illos, et cavitates tortuosas portatur, inde in labyrinthum et cochleam: haec vero eum ad auditorium nervum transmittit, atque inde ad communem sensum tanquam judicem, et censorem fertur. An vero auditus organum aereum sit, an aqueum, an terrenum, non est propositi mei hic ultra discutere: pari modo et illam quaestionem magnam intactam relinquo: an aer ille familiaris, an vero adventitius praecipua auditus causa sit.

[note: Symparhia auris cum palato, et linguaet asperaarter ria. ] Progredior nunc, ad hoc, ut pauca etiam de sympathia illa omnimoda et admirabili referam, quae inter aurem et palatum, et linguam, et arteriam asperam, et laringem intercedit. Virtutis hujus genialis optima explicatrix, et magistra experientia est; dum enim ad audiendum aliquid ferventius attenti sumus, quo prius quidem detinere spiritum videbamur, siquidem auris tympanum auris calpio vellicatum fuerit, subito tussis sicca excitatur. Surdastri plerumque ad loquendum ignavi sunt, et inculti quaridoque etiam vocem per nares emittunt. Qui de prima narivitate sua ad surditatem proclives sunt, pedetentim etiam obmutescunt. Hinc etiam fit, quod qui cytharam pulsaverit, aures sibi obturando, audiet nihilominus sat acute, siquidem dente lignum cytharae momorderit, eodemque tempore fides pulsaverit.

Haec praefatorum viva argumenta sunt. Ratio autem amicitiae hujus et congruentiae non omnibus perinde constat. Quidam rati sunt, nervum conjugationis quintae, et septimae, qui linguam movet, eadem vestiri tunica qua tympanum, atque exinde istam affectionem symbolicam, et communem oriri. Doctissimus Laurentius, a quo omne id quod refero mutuatus sum, duplicem participationis hujus causam adfert, quarum unam auditorio nervo attribuit, alteram canali cuidam parvulo ab antiquis non observato. Nervus quintae conjugationis, inquit, varios surculos extendit, aut canaliculos; quorum qui major est, in aure dilatatur, et in membrana, quae exquisitissimi sensus est, portando omnis sonitus speciem ad cerebrum: minor surculus ad linguam, et laryngem discurrit. Ex hac ratione Hippocrates et Galenus inquiunt, cum affectibus linguae etiam affectus auris communicantur: unde etiam vellicata aure, tussis excitatur: quae de faucibus provenit: inde compertum est, quod omnis pene surdus, simul mutus est.

Et insuper alia sympathiae et communicationis hujus causa: quae fit mediante cartilaginoso canali illo, quasi per aquaeductum, qui per fecundum meatum auris ad os defertur, et ad palatum: idcirco fabrefactus, et conductus, non solumut vernaculum familiaremque aerem illum vellicet, sed ut etiam recrementa aurium expurget: ad hoc etiam singulariter, ut aere novo repletus, qui per os ingreditur, tam semetipsum quam etiam organum totum refocillare et recreare possit: denique ut externo aeri aditum pandat, qui noviter per foramen auris ingeritur, sicut in bombardarum explosione fieri solet. Itaque ab aure ad os transcurrit, et ab hoc ad illam, eundo et redeundo. Hinc infertur praeceptum esse, ut si quis acutius et distinctius audire quippiam voluerit, ei halitus retinendus sit, sic videlicet effici, ut spirato aere copiosissimo adimpleatur cochlea, tympanumque distendatur. Apparet hinc quod oscitantes, sonum non acute audiant, tantopere enim oscitatione illa tympanum distenditur et inflatur, ut sonus recipi nequeat, hinc item cum fricatur auris, saliva excitatur, cujus compressione humores crassiusculi, et sordidi in conductum cartilaginosum decidunt, et proinde in linguam. Atque ita expurgatio aurium fit. Usque huc prudentissimus vir ille; cujus ductu haec abunde mihi videor, scripsisse, et descripsisse; non enim librum his implere, sed quod maxime succosum, et subitantiale esset, afferre statui.

SYMBOLA.

NOn minus praeposterum videri poterit, oculum cernere in planta pedis inversa, cum haec infirmum sit vestimentum pedis, oculus vero nobilissimus: quam cernere [note: Auris subula persorata. ] aurem subula perforatam sutoria. Atque ideo hic aphorismus famosissimi Apellis exceptionem suam habet: ne sutor ultra crepidam: dum vilissimo instrumento, tam singularis pars humani capitis transfigitur. Hoc ipsum nihilominus, quod indoctioribus tam praeposterum videri possit, iis qui in literis versati sunt, admirationem non affert.



page 83, image: s083

[gap: illustration]

Antiquitus enim receptum erat usu, id quod etiam [note: C. 21. c. 15. ] lege divina sancitum legitur in Exodo, et in Deuteronomio quoque stabilitum, ut postquam servi servitutis suae tempus absolvissent, liberum eis esset ad statum [note: Servitus libera. ] independentiae et libertatis transire, ita ut juris sui, nulliusque dominatui mancipati essent: aut vero, si id nollent, servitutem pristinam praeeligerent: cumque hoc posterius destinassent, Patronus, cujus subdabantur imperio, subula aurem eis perforabat: atque inde [note: Servitus Christianorum. ] servitutis liberae nomen enatum est. Per hoc symbolum, juxta doctissimum Paradinum, non incongrue beata, liberaque servitus Christiani describitur: qui cum libere se servitio Dei sui devoverit, in eodem omne animi sui desiderium et tranquilitatem, et vincula sua suavitate plena invenit: nodos amoris sui diligit, quibus quanto fortius vincitur, tanto magis vinciri [note: S. Augustinus. ] desiderat. Hoc ipsum S. Augustinus, magnus ille Doctor explicuit, dum ait: Amor meus, pondus meum; illo feror, quocunque feror. Hi sunt funes Adam, quibus ligamur prout sacer textus inquit: In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et alibi: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Denique. iuris nobis perforanda est: hoc est praecepta Dei nobis auscultanda, et attendenda sunt: Ad vivum etiam Propheta Regius hunc sensum exposuit, cum in Redemptoris nostri figura, omnimodo ad [note: Ps. 39. ] praecepta caelestis patris sui intenti, fic ait: Corpus et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi: in quo loco Paradinus supramemoratus sic legit: aures perforasti mihi. De foraminibus his ō quae margaritae, qui adamates, quae gemmae observantiae divinorum praeceptorum dependent!

HIEROGLYPHICA.

GRaecia Mater propemodum et origo scientiarum, et documentorum maxime illustrium, et nervosorum: in explieandis animorum nostrorum sensibus, [note: Princeps omnibus idem. ] AEgyptiorum doctrinam aemulari voluit, quippe eorum, a quibus rudimenta sua prima hausisse non abnuit: haec ergo volens nobis ob oculos nostros ponere, quantum abhorrere Principem ab omni partialitate, personarumque acceptione oporteat, in Creta [note: Statua Jovis sine auribus. ] statuam Jovis exhibuit, insidentem throno, vestitam imperiali chlamyde, sceptrumque manu gestantem, sed carei nauribus. Nec immerito inquit Valerianus: [note: Petr. Hieroglyph. l. 23. ] Vt caeteris jura daturus, neminem nullum privatum audire debeat, sed omnibus publice consulere. Hic cardo felicitatis est, et securitas Principum. Parum abfuit, quin Absolon hoc munimento usus, patrem suum proprium de throno suo dejecisset: saltem exulem domo suo profligavit. Inter prima praecepa hoc [note: Pontanus at Princip. ] Pontanus Alphonso suo dedit Inprimis studere te oportet, ut qui te adeunt, facilem te intelligant, nihil enim tam alienum est a Principe, nec quod aliorum in se odium tantopere concitet, quam asperitas, et ea quae morositas dicitur. Ego hic non praepostere aperuerim id quod mente verso dixerim enim intueri subditos suos foribus patefactis, idem esse ac corda eorum introspicere. Coronata capita illa, quae nonnullibi, dum id daret occasio, in aprico, et in mediis adeo campis tentoria sua fixerunt, ut se populo spectanda darent, ejusmodi progressus olim fecisse, ut quos hodiedum orbis admiretur: imo vero ut currentis fortunae rotam clavo sibi affinxerint. Laudabat Plinius [note: Plinius in Panegy. ] Trajanum suum: apud quem nulla mora, nulla in audiendo difficultas, nulla in respondendo morositas: audinntur subditi statim, statim dimittuntur. Princeps, qui magnam cum Sole similitudinem gerit, eundem aemulari debebit: Hoc est, sicut ille in firmamento caeli, ita et hic


page 84, image: s084

in terris se exponat, et omnibus aequalem sui splendorem impertiat: atque inde pro cujusque regionis qualitate, et natura locorum, et maturet, et promoveat germinationem, et incrementa praebeat. Alexandri Magni exemplum ad persuadendum suffecerit, qui in usu positum habuit, praebere aurem unam accusatori, alteramreo.

Praesentia Dei quantopere formidanda est Reis.

[note: Imago Apollinis quatuor habens aures et manus Sapientia divina. ] Lacedaemones figuram item Apollinis sed omnimodo priori contrariam statuerunt, quippe qui non solum genere et natione, sed moribus quoque a Graecia reliqua discrepabant; eandem quoque in cultu religionis, et sacris suis discrepantiam quaerebant. Statua haec quaternis auribus, totidemque instructa erat manibus. Per hoc autem divinam sapientiam in hoc numine effigiatam esse voluerunt. In harum partium

[gap: illustration]

multiplicitate vastitatem auditus denotabant, et operationis divinae, quae de quatuor mundi superioris regionibus, sicut et inferioribus, de caelo et terra, hoc est, ubivis locorum aurem auscultantem habet, et ubivis operatur. Si harum aurium et manuum ubicunque praesentium meminisse vellent scelerati, non sic proclives essent et praecipites ad iniquitatem et scelus operandum: cogitarent enim aurem illam habere sibi comitem manum, quae castigare deliquentes possit. Haec veritas etiam inter paganos innotuit: [note: Tales apud Diogen. Senec. In Epist. ] unde Tales ajebat: Non latet Deos homo male agens, nec cogitans quidem. Et Seneca, Ecclesiastici viri more, sic ait: Prope est Deus, tecum est, intus est; ita dico Lucili: sacer intra nos spiritus sedet, bonorum malorumque nostrorum observator, et custos, hic prout a nobis tractatur, ita nos tractat. Sed rem [note: August. de quinque haeresibus. ] ipsam S. Augustinus distinctissime: Deum semper credamus esse praesentem, cujus divinitati secreta mentis patent: ita vivamus, ut propitium semper habeamus, nunquam vereamur iratum. Verba dignissima, quae semper ante oculos nostros versentur, et inscripta sint cordibus eorum, quicunque ad salutem sempiternam aspirant.

[note: Auris san guine aspersa. ] Porro si de ritibus, si de consuetudinibus prophanis monumenta, et Hieroglyphica stabilita sunt, multo potius necesse fuit, magisque rationi consentaneum, uta sacris quoque authoribus haec scientia non ignorata, et in usum deducta fuerit: Hinc praefatus Picrius considerando caeremoniam, imo vero praeceptum Moysi a Deo injunctum, ut videlicet sacrificato agno legali, assumeretur de sanguine ejusdem, atque inde auricula dextra Aaronis ungeretur, et tingeretur: quod pari modo omnibus fiebat, qui sacerdotio initiandi erant, prout illud in libro Exodi [note: Cap. 29. ] continetur: quod etiam septuaginta interpretum audioritate munitum est: Pierius ergo figurari per hoc vult, exactam illam submissionem, qua praeceptis divinis observandis inclinamur: de quibus nec ausu aliquo, nec suggestione recedendum nobis sit: memoria repetendo poenam illam qua Deus Adamum praevaricatorem castigavit. Ejusmodi observantiam Venusinus Poeta respiciebat, dum sic ait:

Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Simodo culturae patientem accommodet aurem.

Idem alibi:

Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus.

[note: Obedientia quam Deo accepta sit. ] Obedientia, et resignatio, sacrificiis omnibus, et victimis quantumcunque abundantibus et pretiosis aequivalet, imo dixerim praeponderat, veritatis hujus non ignarus erat is, qui quamvis prophanus, nil [note: Aristot. Oeconom. ] non noverat, de omnibus scribens: Aristoteles, inquam, Peripateticus: Quanto quis dilgentius, inquit,


page 85, image: s085

obsequitur, tanto majorem gratiam obtinebit: E contra vero tantopere inobedientia Altissimo displicet, ut non solum parentes nostros protoplastos e Paradiso ejecerit, omnemque posteritatem ad perennes calamitates condemnaverit: sed haec ipsa est, quae de capite regum coronas regales deturbat: cujus vivacissimum exemplum in Saule Rege praebetur, dum divinumimperium negligendo Amalecitas internecione non delevit. Quantumcunque res difficilis esse videatur, sic jubente divino mandato, erunt prava in directa (prout Deus ipse [note: S. Banardus. ] nos docuit) et aspera in vias planas: propter quod non attendit (inquit S. Bernardus) verus obediens quale sit quod praecipitur, hoc solum contentus quod praecipitur: hinc non sine ratione vircus haec depingitur tanquam oculis destituta.

[note: Auris clausa inobedientiam figurat. ] Quemadmodum autem aperta auris virtutem hanc. figurat: sic obserata et clausa, obstinationem, et duritiem in obediendo, et auscultando. Vilipendit Deum, auremque sibi homo peccator sua sponte obturat, nolens cognoscere, aspidi surdae non absimilis. Hoc ipsium etiam literaliter Regalis Propheta [note: Ps. 57. ] expressit, dum ait: Sicut aspidis surdae obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Quod pariter de ore suo proprio Redemptor noster ad pharisaicam turbam [note: Ioan. 8. ] quondam proculit: Qui ex Deo est, verba Dei audit, propterea vos non anditis, quia ex DEO non [note: Luc. 11. ] estis: et ideo alibi: beati qui audiunt verbum Dei. Quid plura? Haec inobedientia Circaeum poculum est, quod eum sensum nobis auffert, quo in rationalium hominum, et intellectu praeditorum numero [note: Aristot. De sensu, et sensatione. ] constituimur, juxta id quod Peripateticus noster praefatus inquit: Auditus in homine est via ad disciplinam.

Siquidem ergo verum est, quod per aurem ratiocinatio intrat, et per eam sapimus: ejusdem mutilatio quid aliud, quam summam imperfectionem, et defectum significat? Itaque inter Mythologicos antiquos hoc prudenter inventum fuit, ut per aurem a capite [note: Homo vitiosus per mutilatam aurem significatur. ] truncatam vitiosus homo denotaretur: quippe qui solis detractionibus, et calumniis pascatur, qui solis inverecundis et salacibus dicteriis se inclinet. In hujuscemodi figura fortasse increata Dei sapientia idcircospectari voluit Malchum, quamvis eum posthaec bonitate sua sanitati pristinae restituisset: homo perfidus, qui tanti beneficii immemor, Benefactori suo Jesu deinceps alapam inflixit. Pari modo impiorum et sceleratorum est, ad vitium et detractiones aurem patulam gerere: Qui ad impudica collo, quia, digniora canibus, et serpentibus, quam homini, durissimis, immotisque auribus sunt. Carpocrates ex horum numero sceleratissimus haereticorum, ut sequaces suos ab aliis distingueret (disseminaverat autem perfidus hic, prospera et adversa nec praeordimtione divina, nec vero etiam ex sui natura profluere, sed potius ex cujusque hominis opinione) extremitates auricularum iis combustione quadam signari voluit. Homo impiissimus, dignus omnino, qui plagis multoevidentioribus in caeteris doctrinis et opinionibus suis notaretur.

[note: Homo arrectis auribus significat homine~ ad faciendu~ abquid jam accinctum. ] Aegytii olim ut ideam viri ad quantumvis actionem jam accincti, et parati exhiberent, hominem figurabant arrectis auribus ausculcantem: id volentes: neminem operise qualicunque dare, nisi prius rem, quam facturus est, diligenter penetrando discusserit: Hinc Valerianus inquit: Auscultatio initium est, et imago quaedam operis, quod ag gressuri sumus. Prudens consilium: ne videlicet praecipiti voluntate ad exequenda opera nostra feramur, sed potius arrecta aure intendamus, causas, finesque actionum ponderando. [note: Actiones cum maturitate ponderandas esse. ] Sapienter Mythologici: qui Deos suos tradidenint filo laneo ligatos pedes habere, non quod inde ineptiam eorum vel negligentiam arguerent, sed quod tardi sint ad poenam, et praernia. Mensuram serva, modus in re optimus est, inquit Hesiodus. Celeritas Marcelli Reipub. Romanae evidentissimum nocumentum intulit: dum e contra auctores de cunctatione Fabii referunt: Hic est qui cunctando nobis restituitrem. Priusquam inceperis consulito, et ubi consulneris mature facto opus est: sic Sallustius ait. S. [note: Serm. 2. super Epist. Ad Hebaeos. ] Denique: Ipsa etiam audire scientibus prodest, Chrysostomus inquit.

[note: Taurus acerrimi auditus est. ] Promptitudo auditus, in Tauri auricula figurabatur olim, hic enim in hoc sensu acutissimus est: vigilantissime enim et acerrime observat auram, unde a juvenca mugiente vocatur. Hoc animal unum est e quatuor signis, quae Ezechieli Prophetae in figura magni [note: Hieroglyph. Pierii de Tauro. ] Dei apparuerunt: in quo nimirum Apostolorum typus exprimitur, qui cum tanta promptitudine divinae legi obaudiendo, se jugo Domini subdiderunt. Per hunc Taurum jam cicuratum S. Gregorius Ecclesiae pastores intelligit, quicampum suum industrioso labore excultum, et fructificantem demonstrant, non secus ac boum proprium est cultura sua fecundare agros, qui etiam in laborem suum sine remissione intenti sunt. Sic enim vero et nostri officii est (cum, quid faciendum nobissit, jam noverimus) ad executionem [note: In Cantic. Serm. 22. ] operis sine mora progrediamur. Auris ad audiendum praeparari debet: Doctrina S Bernardi est. Et S. Chrysostomus: Auditor in deliciis oscitans [note: Cervi et capreae. ] est. Simili quoque auditus acrimonia et cervi, et capreae praeditae sunt: atque ideo in eadem signifi catione Hieroglyphicum acuti sensus hujus fuerunt. Dehis itaque ut reor, id quod in Cantico, et Psalmis paulo obscurius propositum est, expositione evidentiori deduci, et enodari potent. In Psalmis sic habet: [note: Ps. 17. et 44. ] Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, hoc illic; alibi rursum: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, cum eo quod sequitur. [note: Cap. 2. et. 3. ] Et in Cantico: Similis est dilectus meus capreehinnuloque cervorum: et similiter illic: Adjuro vos filae ferusalem per capreas cervosque camporum, ne suscitetis. Scriptura his docens, cum quanta promptitudine, siquidem vocem Donuni audierimus, more Cervorum et Caprearum nobis accurrendum sit: [note: In Epist. ad Hebr. Hom. 6. ] Andirenon solum debemus, inquit S. Chrysostomus, sed imitari.

MORALIA.

[note: Aures cur ex parte capitis utraque collocatae. ] GEminas nobis aures ex utraque capitis parte natura provida collocavit: medium inter eas caput statuens: Arbitrum dixeris utriusque: ut quem admodum audita re quadam judicium deinceps formari solet, ita quoque aptissima inde figura trahitur [note: Judex aequus. ] Judicis aequi et recti, quem oportet in propatulo esse non laterc unquam, sed ubique praesto esse, et illic ubi res exegerit, tanquam circinus, pedem unum collocare in circumferentia circuli, altetum figere in centro, ut desectus auscultare possit, omniumque querimonias audire. Dicebat vas Electionis tam intuitu affectus, et charitatis, quam ut rationis ductum sequeretur, se omnibus omnia faclum esse: atque ideo subjunxit: quis infirmatur, et ego non infirmor. Ecce hic pietatis norma est: succedit his justitia: Quis scandalizatur, et ego non uror? Constituitur in medio caput, nec ad unam, nec ad alteram partem se inclinans, defedtus eorum Judicum proprius, qui partialitate quadam in transversum trahunt. In


page 86, image: s086

[note: Rhotoricorum. ] hunc sensum magnus Politicus, et Orator Aristoteles inquit: Amor, et odium, et prorpim commodum faciunt judicem non agnoscere veritatem: Porro si veritas de throno deciderit, inevitabilem Judicis ruinam maturat: atque ita Astraeae gladius obtunditur, et rubigine inficitur, ut nullius posthaec utilitatis sit. Incendendum est Judici, et comparendum inter ambras auriculas, clementiae simul et severitatis, et pro data oportunitate personarum meritis condescendendum, et consentiendum. Quod praeceptum de aureo ore toties jam citati, et deinceps citandi S. Chrysostomi est: Justitia sine misericordia. inquit, non est justitia, sed crudelitas: sicut et misericordia sine justitia non est misericordia, sed fatuitas. Haec materia amplissime descripta est per capita multa, in Davide meo musico armato, hinc, Lectorem curiosum, illuc satiandum transmitto. Nunc concludo sententia huic proposito nostro, ut mihi quidem videtur, aptissima, Regalis inquam Prophetae ubi ait: [note: Psal. 48. ] Auribus percipite, qui judicatis orbem: sat enim vero apparet hunc ipsum armatum cantorem, desiderando divinam omnipotentiam, tanquam Arbitrum et Judicem sibi assidere in causa propia, aures ejusdem [note: Psal. 16. ] sibi patulas optare: Inclina, inquit, Domine aurem tuam ad precem meam, auribus percipe orationem [note: Psalm. 38. ] meam. Item: Auribus percipe lacrymas meas. Et: quia inclinavit aurem suam mihi: et his similia: In descriptione item falsorum Numinum, tanquam otiosorum et inutilium ad ferendum judicium, sic [note: Psal. 134. ] ajebat: Aures habet, et non audient.

MYSTICA.

[note: Auris interna et externa. ] QUi vel dragmam unicam sani sensus possident, negare nec debedunt, nec poterunt in auribus auditus sensum formari, easque proprium actionis hujus instrumentum esse. Hoc ad differentiam auriculae exterioris dictum sit, quae foris prominens, et aurem circumsepiens, eam tanquam custos fidelis et zelosa defendit: quamvis tam in sacris, quam prophanis literis promiscue, unum usurpetur pro altero. [note: Intellectus per aures figuratur. Cap. 13. ] Nonnunquam per nomen aurium intellectus significatur, et exprimitur, sicut quinto capite Judicum habetur, Auribus percipite principes. Intelligentiam quoque spiritualem denotat, juxta illud Matthaei: Qui habet aures audiendi, audiat. Obedientiam quandoque innuit, prout in secundo Regum habetur: [note: Cap. 22. ] auditu auris obedivit mihi. Proinde similitudo instrumenti hujus, et actionis illic a Davide refertur [note: Psal. 113. In Psal. 114. 83. quaest. 52. ] ubi ait: Aures habent, et non audient.

S. Basilius et Augustinus in auribus potentiam divinam intelligi volunt, cujus vigore altissimus rem omnem comprehendat: unde nec latere eum quicquam possit. In hac meta sententiae Davidicae, et bibliorum omnes terminantur, quaecunque ad implorandam clementiam divinam, precibus et clamoribus nostris autem divinam inclinari exorant; universae sacrae paginae hujuscemodi suspiriis refertae [note: For. Spirit. 1. Contra Iuli. 5. In 1. Reg. 8. ] sunt. Huic opinioni suffragantur Eucherius et Cyrillus. Loqui in aurem Dei, Juxta mentem S. Gregorii, et Origenis familiaritatem electorum, et beatorum cum Deo, denotat: sic jam communis dicendi [note: In Cant. hom. 4. ] usus invaluit: Hic aurem Principis habet, quod idem est ac familiarem et intimum ejus esse. Proinde orare Deum in secreto, eundemque laudare, et fidem suam profiteri: sicut in primo Regum capite octavo, [note: In Psal. 33. In Psal. 129. ] et in Cantici secundo capite habetur. Itidem per Dei aures (sicut docent S. Basilius, et Hilarius) intelliguntur Angeli, qui orationes nostras suscipiunt, et [note: Caelest. Hierarchiae. 15. ] easdem Altissimo praesentant. Dionysius per aures, Angelorum potentiam intelligit, qua rerum supernaturalim et divinarum participies fiunt, easdemque [note: In Psal. 39. ] intelligunt: cui sententiae etiam S. Augustinus subscribit.

In dicto illo Davidico jam supramemorato: Aures autem perfecisti mihi, septuaginta interpretes loco aurium Corpus legunt: In quo dispositio membrorum nostrorum intelligitur, sicut illa Christo in victimam perfectionis et oblationem Deo Patri devoventur. Aures cordis, quarum ipse Redemptor [note: Cap. 8. ] noster in S. Luca meminit: Qui habet aures audiendi audiat: promptitudinem doctrinae indicant, sicut et obedientiam, et inclinationem ad praecepta divina [note: 29. 44. 48. 17. 21. 6. 33. 15. 20. 25. 28. 3. 1. 16. 22. ] adimplenda. De his copia locorum est in Psalmis, in Exodo, in Job, in Proverbiis, in Ecclesiastico, in Prophetis, Baruch, Ezechiele, Michaea, in Apocalypsi. Hae aures item juxta praememoatos Authores explicare, et denotare fidem poterunt. Auris perforata, prout Liranus commentatur, mentem indicare poterit compunctione tactam: aut vero obedientiam [note: In Exod. 21. Deut. 15. 2. de Advent. Iudicis In Levit. 22. ] promptam: sicut de his loci insignes sunt in Exodo, et Deuteronomio. Quandoque item contrarium omnino denotat, sicut Hieronymus, et Hesychius referunt: inobedientiam nimirum, et contumaciam peccatoris, aeternis ignibus castigandam.

Ubicunque in scripturis sacris, et aurium, et auditus mentio fit, sicut illic in Psalmo 49. Exaudi Deus [note: In Iud. hom. 6. In Isa. 1. et Proph. Ioel. ] deprecationem meam, intende orationi meae: Exponunt Hieronymus, et Origenes non solam auditus vocem attendendam esse, sed abditam maxime, et abstrusam divinorum mysteriorum intelligentiam, quae in sacris paginis continentur. Plures horum locorum [note: 5. 33. 1. 11. 28. 18. ] sparsim inveniuntur in libris Judicum, Ecclesiastici, Isaiae, et in Actibus Apostolicis. Hinc Hicronymus jam citatus inquit: Auribus percipere, est ad exteriorem auditum pertinere, audire autem ad interiorem auditum. In hoc clarissimi duo loci sunt [note: Cap. 45. Cap. 1. 1. Reg. 3. In Iob. 29. In Cant. hom. 2. ] singulares, quorum unus de Isaia est: Audi Israel verba vitae, et auribus percipe terra: alter de Apocalypsi: Qui habet aures audiendi, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Dicunt S. Hieronymus et Gregorius, et prae his Origenes: cum saepe in Ecclesia Dei, aut in sacris commentariis commemoratio fit aurium, id intelligi oportere de iis, qui cum interna compunctione, et inflammata charitate, verbum Dei percipiunt, eum quem decet fructum inde reportantes: [note: Cap. 29. ] de eo autem quod in Job propheta legitur. Auris audiens beatificabat me, intelligi volunt gentilem populum ad fidem Redemptoris nostri conversum.

Intentio nostra, qua Paradisum respicimus, et quam habere quemque nostrum oportet, quicunque illuc aspiramus, juxta opinionem Laureti, in aure dextra significatur: sicut in sinistra operatio ad hanc intentionem directa, eidemque conveniens. Per tinnitum, vel susurrum utriusque auris (praeterquam quod ruinam Magnatūm denotant) etiam perturbatio intentionis electorum figuratur: ita quidem, ut si corde pavido ad contemplationem rerum aeternarum eleventur, non nisi cum altissimo fastidio terrenis rursum negotiis applicantur. Richardus de S. Victore et Origenes, considerando particulariter Davidicum dictum illud, prolatum ad falsorum Numinum subsannationem: [note: De somno Nabuchod. In Esai. hom. 6. ] Aures habent et non audient, ex uno ore sic ajunt: Aures habet et non audit, qui novit quae sit virtus obedientiae, et qualis debeat esse, nec tamen vult obedire. Temeritas et arrogantia semper abominabilis hominum peccatorum.

Curiosissimae lectu sunt scripturae in Ecclesiastico, [note: Cap. 28. Cap. 33. ] et Isaia, quorum ille sic habet: Sepi aures tuas spinis: Hic autem: Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem: praeposterum enim videtur, quod eum ad


page 87, image: s087

mandata divina aures deceat esse patentes, hic contrarium ejusdem imperetur, et clausae jubeantur esse. [note: In 1. Reg. 9. ] Sed non ita sumendum est, prout S. Gregorius inquit, quin potius aditum obturandum esse peccato, ad quod faciendum magnam praebet auris occasionem: ubi obturatio aliud non est, quam ejusdem peccati fuga. Non minima divini interminii et vindictae causa est peccatori, quod videlicet non intenderit ad vocem imperantis, sed aggravaverit aures suas: unde [note: Isai. cap. 6. ] et Propheta Isaias inquit: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava: Hinc in eundem quoque sensum [note: Zach. cap. 6. ] coincidit Zacharias Propheta, sic habens: Et noluerunt attendere, et aures suas aggravaverunt ne audirent, et cor suum posuerunt ut adamantem. Et [note: Cap. 11. ] S. Paulus ad Romanos: Propter incredulitatem fracti sunt: Ex his per praefatos Sanctos durities cordis, et obstinata incredulitas repraesentatur. Auris itidem Samuelis, omnimodo inclinata, flexibilis, et [note: Cap. 9. 1. ] morigera, ut in primo Regum habetur, in Paralipomenon, et in Job, citati authores ajunt, humilem demonstrari obedientiam et submissionem Disseminatoris Evangelicae Doctrinae. Commentatur S. Hieronymus locum Prophetae Amos, sat obscurum et [note: In hunc loc. Cap. 3. ] involutum primo intuitu: Quomodo si eruat Pastor, inquit, de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: Hic sacramentum et mysterium divinum latere ait, quod nimirum infernalis leo in hoc potissimum nobis insidietur, ut auditum, et attentionem a nobis aufferat.

Per aurem dextram Aaronis, sicut legitur in Exodo, [note: Hom. 29. 8. hom. 8. de Ver. Moysis. In Lev. 8. ] et Levitico, Commentatores Origenes, Philo, et Hesychius exponunt, obedientiam significari, qua divinis praeceptis subdimur, quam semper obsequiosam et mollem, sicut etiam unctam et delibutam esse oporteat: prout illud est, quod extremum auriculae tinctum sit sanguine (de quo tamen jam abunde supra retulimus) in quo denotari loquelam Sacerdotis purgatam esse debere, sicut etiam perfectam obedientiam Christi, et Discipulorum ejus.

Auris mala, et sinistra in iis est, qui credere, vel obedire detrectant. Haec auris in figura. Malchi, a Jadaismo detruncata est, tanquam a populo refractario, contumace, et a mandatis divinis averso: [note: 26. 14. 22. 18. 23. ] prout illud legimus in Matthaeo, S. Marco, S. Luca, S. Joanne, et in Ezechiele ex ore proprio Redemptoris: Sic commentantur Origenes, S. Hilarius, et [note: In Math. hom. 25. In Matt. Can. 32. Luc. 22. ] S. Ambrosius. Adjungit his S. Augustinus, et Hesychius dicendo: Dextram auriculam perdidit Malchus, hoc est Judaeus, ut totam literae utilitatem audiat in sinistra. Sed Dominus in iis, qui credere voluerunt, reddidit aurem dextram, et servorum genus fecit Regale, et Sacerdotale. Magnus ille Belli [note: Banajas. ] Dux Banajas, qui cum tanta generositate animi, etiam [note: 2. Reg. 23. ] cum dispendio vitae suae, sitienti Regi David Bethleemiticam aquam portasse legitur, et exinde Secretarius Principis intimus, vel auricularius declaratus fuit, juxta mentem plurimorum interpretum, significare poterit personam Christi, qui et ipse aeterno Patri suo a secretis fuit: aut vero hominem justum, et prudentem, Praelato vel Principi suo conjunctum, vel ut ita dixerim annexum. Haec sunt quae de mysteriis aurium delibare potui. Quod vero auditus potentiam concernit, sacramenta ejus tam vasta, tamque copiosa sunt, ut ad eadem congreganda mihi vires non suppetant: unde poterit, siquidem ei sic libuerit, benevolus Lector, haec in SS. Patribus fusissime ubicunque sparsa invenire.

PROVERBIA.

[note: Usus, et aestimatio Proverbiorum. ] PRoverbium ego non minori plausu et aestimatione dignum arbitror, quam materiae jam supra tractatae, et quae porro tractari possint: cum enatum sit vel e rerum derivatione, vel de consuetudine, vel de communi usu, aut de sapientum dictis: deinceps vero ad promiseuae plebis intelligentiam et usum transiit, et acceptatum est. Atque idcirco illud tibi, amice Lector, tanquam id quod sui copia, et moralitate prodesse possit, non ingratum futurum auguro. Cum praeterea juxta Peripatetici nostri mentem, semper a nobilioribus incipiendum sit, optimum mihi videtur [note: Res secreta posthaec evulgata. ] a Numinibus primordium sumere. Itaque cum res quaedam in abscondito facta, posthaec palam emanāsset in vulgus, omnium oculis exposita, proverbium illud olim universaliter usurpatum fuit: Ad Deorum aures pervenit. Fortassis illud innuendo, quod cum Deus non solum iis quae in abscondidito, sed et iis quae palam fiunt assideat, id quod illi notum est, etiam Mundo jam innotuisse. Aut vero potius usque adeo hanc rem jam propalatam esse, et fama sua increvisse, ut ad caeli usque regionem pertigerit. Cum denique eorum dilicta et actiones patefiunt, quorum officium est eadem castigare, aut praemiare, Mythologice tradiderunt Poetae, Mercurium Jovis Legatum esse, qui Majestati ejus, quidquid inter mortales agatur, deferat, quippe qui omnium rerum exactissimus sit indagator, et qui levitate, et activitate sua, quocunque vellet, penetrare. Adhuc Principum, et Pontificum usus viget, ut in principio literam suarum vel Diplomatum, ubi vel poenae, vel remunerationum mentio fit, sic exordiantur: Ad nostras aures pervenit. In eundem pene sensum [note: Ex Aldimaenut. ] Pastor ille Virgilii ajebat:

Et quoties, et quae nobis Galathaea locuta est:
Partem aliquam venti Divūm refer aetis ad aures.

Sic de egregiis factis, dignisque ut ad Jovis pervenirent notitiam, Horatius inquit: Et Jovis auribus ista, Servas. Pari modo si quod opus excellens, et Heroicum patratum erat, dignum famā publica, auribus Deorum illud servandum esse antiqui dicere consueverant. Haec adagia nos monere debent, ut in omni actione nostra oculatissimi simus et cum omni circumspectione conversemurm illud Evagelicum memoriae identidem recolendo: Nihil opertum, quod non reveletur, et occultum, quod non sciatur. Considerando, quod non solum omnia opera, sed ipsa etiam cogitata aurem illam divinam latere nequeant, qui in ictu oculi cognoscit universa, et penetrat.

Consuetudo antiquorum erat, a sapientibus viris introducta, et acceptata: ut si quis in forum publicum ad judicium conducendus esset, illic vadem acturus vel testem aut juridica functione alia impendendus, ei auris vellicaretur, vel fricaretur: sic enimvero auditum commonebant, ut attente, id quod rectum esset, et quod justum deponeret, affirmaret, [note: Fraus aurium. ] aut negaret, secundum quod in eo spes reponebatur. Inde vetus resultavit proverbium: Tactā aure: hoc est fidā memoriā earum rerum de quibus testificandum erat. Nec enim minus abominabilem dixerim fraudem auris, quam cordis, dum videlicet diversum aliquid ab eo, quod vere audiit, linguae suggesserit. Huc, nī fallor, praeceptum illud Plutarchi pertinet, non minus hoc, quam caeterea mala vetans, dum ait: [note: De audiend. Poetis. Lib. 1. Sibil. cap. 4. ] Auris a turpitudine cohibenda. Et si S. Augustinus ait: Sensu tanquam navi utimur: doceamur hinc quantae deformitatis sit, et quanti erroris hanc navem aurium in scopulum fraudulentiae, et duplicitatis illidere, [note: In quod. Ep. ] Illam aurem bonam ait S. Bernardus: Quae libenter audit utilia, prudenter discernit, obedienter operatur intellecta.

[note: Cultura animae. ] Siquidem solus oculus cerneret, auris vero malefacta


page 88, image: s088

nulla audiret, non usqueadeo prompte ab animo nostro rescinderemus defectuum nostrorum, errorumque tribulos, qui tam facile sterilem eum, et incultum, tanquam desertum aliquod, reddunt, ubi monstra iniquitatum et vitiorum nidificant. Unde rursum proverbium illud vetus enatum est: Aurem culturae accommodare. Res prope nulla est, quae tanti momenti, tantaeque necessitatis sit, sicut haec: prout ille ajebat: Corrumpunt bonos mores, colloquia prava. In hunc sensum inquit Horatius:

Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem accommodet aurem.

Quantumvis maxime ferus sit, agrestis, et rusticus animus, ita ut Leoni aequiparandus sit, si per viri sapientis colloquium, in tempore opportuno moderatus fuerit, plus quam ille Androdi Leo cicurabitur, et mitescet.

[note: In Mythologicis. ] Actio intrepiditatis, et constantiae magnanimae, cujus meminerunt poetae (sive fabulosum illud sit sive veraciter contigerit) dum Ulysses (Natale attestante) ut pernitiosos et lethales Syrenarum cantus [note: Aures cere oblitae. ] effugeret, Auribus cera oblitis, se ad malum navis alligari jussit, observatoribus ansam praebuit sensum his omnino contrarium eruendi. Hominem enim, qui suae libertati datus ad procurandam incolumitatem et salutem suam consilia sapientum salutariter suggesta [note: Surditas voluntaria. ] vilipendit, et explodit, his verbis vellicabant: Auri bus ceram obdis: quod idem est, ac ipsi sibi in damnum aurem abstruere et surdescere. Malum hoc [note: 28. Moral. l. 8. ] esse: clamat S. Gregorius: Boni auditores verba non impugnant audita, sed credunt, inquit. Et Quintilianus, qui tantopere pro auribus laboravit, et declamavit, sic ait: Qui libenter audiunt magis attendunt, et facilius credunt. Hoc eorum proprium non est, de quibus jam omnino desperatum, et quorum [note: Iob 21. ] Job illic meminit, ubi ajunt: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. His etiam convenit [note: Ps. 51. ] versus Davidicus jam memoratus: secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae obturantis aures suas. AEque clarus, et apertus est Zacharias: [note: Cap. 7. ] Cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem Domini, facta est indignatio magna a Domino Deo exercituum. Hac infirmitate inter alios aggravati AEgyptii, in mari rubro submersi, et praecipitati sunt.

[note: Auscultare in transitu. ] Auscultare rem aliquam, sed sic tanquam in transitu, et ut ajunt, perfunctorie, aut vero etiam illibenter, adagium illud productum est: Summis auribus insidet: tum videlicet, cum ratiocinationem illam non ponderamus, nec in interiora nostra intromittimus. Sic Philo Judaeus, de auscultatione attena inquit: Quae non primoribus auribus insidet, sed per aures in animum penetrat, et firmiter immoratur. Et Seneca: Summo animo inhaerere, inquit, quod ide est ac inhaerere leviter, prout vult Manutius. Gradis imago cordis, et animi nostri sunt aures: quod in hoc facile discernitur: auris enim id quod vult amplectitur, quod non vult e contra detestatur, non audiendo: haec ratiocinnationis, et discursūs in homine essentia est.

[note: In aurem loqui. ] Consuetudo, qua de rebus momenti magni in aurem cujuspiam loqui solemus, significationi huic proverbiali causam dedit: In aurem dicere. In omni hominum aetate, et tempore hic usus viguit, unde Homerus ait: Admoto capite reliqui ne audire valerent. Horatius: In aurem dicerem nescio quid puero. Euripides [note: In serm. Euripidis. ] itidem: Accede, in aurem ut quod volo tibi eloquar. Pariter Lucianus: Ad aurem cum Siracusanis quibusdam communicans. Usum hunc ego maxime dixerim in omni tempore laudabilem, qui ad errores corrigendos plurimum valet, multasque necessitates praevidet. Auris etenim nostra fidelis Secretarius est, qui relata conservat, et custodit, atque inde ad communem sensum ablegat, quo fit, ut posthaec manus, provide curatrix, ad opera utlitatis, et necessitatis impendatur.

Hyperbole quaedam proverbialis haec est: Ne ad [note: Homo negotiis nimiu implicitus. ] aures quidem scalpendas otium est. Quod de iis dictum, qui usque adeo se negotiis et curis implicant, ut ne fricandis quidem digito auribus, sibi temporis spatium satis amplum indulgeant, prout facere consuevimus tum cum otium nobis est, et cum commoda nostra promoventur. Super hoc Lactantius [note: Apud Manut. In extremitate vitiosi.0] ajebat: Ne tantisper otiosus, ut aurem (sic ajunt) scalpere vacet. Extremitas haec cure et sollicitudinis nimiae, omnimodo opposita est extremitati otiosorum, ita ut utriusque par vitium sit, Patres, et ministrae errorum, et praevaricationum insignium. Temperantia virtutum omnium gubernaculum est: unde ad portum felicitatis secure navem traducit: dixit hoc [note: Temperantia. Euripid. in Ores. Apud Stobeum. In Charil. ] Euripides: Summo jure utere moderate. Navis enim tensa vi summa rudentibus mergitur, erigitur autem si laxaveris rudentes. Et Democritus: Temperantiae, quae jucunda sunt, auget, et voluptatem majorem facit. Idem Plato: Temperantia custos vitae est hominum.

Rebus, prout oportet sese applicare, et cum sinceritate [note: Auris purgata. ] intendere, atque easdem ducente ratione modo debito perficere, ad quod etiam materialis sensus adhibeatur, sic tamen ut ab omni immunditie, et fece naturali purgatus sit, locum praebuitsequenti adagio, quod cum adjectivo illo conjungitur: Purgatis auribus [note: In milit. In sermon. Satyr. 5. ] Hinc Plautus retulit: Pergurgatis tibi ambo damus operam auribus. Et Horatius: Est mihi purgatam cerebro qui personet aurem. Persius itidem maxime succosus iis, qui eum recte intelligunt: sic ait: Stoicus hic autem mordaci lotus aceto Inter praecipua capita propter quod hic sensus creatus est, hoc referendum est; et sicut liber Sapientiae inquit: [note: Prov. 2] Oculi tui recta videant: sic non immerito illud optime consequitur: aures recta intelligant. Siquidem oculus in transversum contortus fuerit, distinguere objecta sua nequit: idem etiam de aure dici poterit, si per obliquum audierit. Parallelum hoc, en tibi [note: In Canti. Serm. 22. ] ex Bernardo Sancto: Auris ad meritum, visus ad praemium parari debent. Demosthenes item, ut omne impedimentum ab auribus nostris, quo maculari possint, amoveret, sic ait: Audiendum sine ira. His itaque, prout decet, stabilitam arbitror aurem esse: quod totum a Plauto confirmatur, dum ait: Purgatis ambo damus tibi operam auribus.

[note: 1. Olint. Parasiti, et ebriosi. ] Ad ambas usque aures: De famelicis dictum, de parasitis, et epulonibus, quos nemo unquam satiatos videt, nisi de aure una ad alteram usque infarciti fuerint: prout bibuli sunt, et ebriosi, qui non solum madido ore, sed auribus quoque mustum evomunt. Duo pessima vitia, et maxime nefanda inter omnia, quae cogitari possunt, quippe quae hominem extra arbitrium suum, et sanam mentem abripiunt, eumque in belluinam, irrationalem, et deformem creaturam transmutant. Panduntur illic universa cordis ostia: et maxime tacenda, et celanda publicantur, et manifestantur, ad familiae totius poenitudinem, cum dispendio famae, et periculo animae. Intellectus incompositos corporis titubantis motus insequendo, vertigine circumrotatur, procidit, et impingit: non ibi sensus ullus in potestate est: sed universi sub regimine liberi patris, indomita libidine ad praecipitium vergunt. Dixit hoc magnus Stagyrita [note: Problem. 11. ] noster apud Moralem Plutarchum: Vinum ubi hominem subierit quem conturbat, illico prodit latentia


page 89, image: s089

in mentis recessu, animumque universum concutit. [note: Ep. 84. ] Seneca item cum eorum deformitatem ob oculos ponit, concludit: Ebrietas nihil aliud est, quam insania voluntaria. Memini me de isthoc alibi tractāsse, atque idcirco hic pedem figo.

Indoli omnino miti, placabili, ab omni morositate, [note: Indoles mitis, et placabilis. ] et rusticitate alienae, hoc proverbium assignatur: Auricula infima mollior: haec enim pars auris tota mollis est, absque omni duritie, sed facile in quamcumque partem volueris, contorqueri, et plicari potest. Confirmat id, vel potius usurpat M. Tullius, [note: Lib. 2. ] dum ad fratrem suum scribendo sic ait: Tu, inquiens, quemadmodum me censes oportere esse in Repub. et in nostris inimicitiis, ita esse, et forte auricula infima scito molliorem: fortificat hanc assumptionem [note: Lib. 19. ] nostram Amianus, dum ait: In aliis nimium severus: in hoc titulo imā, ut ajunt, auriculā mollior. In universo composito humano hac particulā nil mollius, nil tenerius, nil tam flexibile, dum non admittit nec ossium rigorem, nec cartilaginis duritiem, [note: Mansuetudo in quanto pretio apud Deum sit. ] nec tensionem nervorum. Hanc virtutem mansuetudinis in tanto pretio habet Redemptor noster, ut eam solam quasi terminum et scopum imitationis suae, discipulis suis praefigat: Discite a me, inquit, quia mitis sum, et humilis corde: supra quod S. Bernardus commentatur: non mundum fabricare, non visibilia, et invisibilia facere, non mortuos suscitare, sed quia mitis sum, et humilis corde.

[note: Sermo in eptus. ] Fastidium, quod ex sermone inepto, et incomposito pariter, aut ex eo, qui tempore et loco indebito profertur, aut vero etiam dum aurem alio vertimus, hoc proverbio insinuatur: In aurem oleum inferre. Similitudo haec a natantibus multuo sumpta est, hi enim oleo sibi aures inungunt, ut dum subtus aquas merguntur, nil in aurem influat. Et sicut oleum ingredientem aquam cohibet, sic auris quoque jam repleta, et satiata sermone, sine nausea ulterius progredi non poterit. Alludit ad hoc Martialis, cum ejusmodi hominem alloquitur:

Narratur quidam belle dixisse Maruelle,
Qui te ferre oleum dixit in auriculā.

[note: Adulatores. ] Poterit hoc proverbium, in sensu nihilominus contrario, adaptari Adulatoribus, qui videlicet loquelae suae blandimentis tanquam oleo aurem patronorum, vel potentium, vel amicorum illiniunt. Cognovit duplicitatem, et unctionem hanc Propheta regius, [note: Psal. 54. Psal. 14. ] unde et nonnullibi sic ait: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula: Item alibi: Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Sic de meretricibus [note: Prov. 5. ] inquit Spiritus Sanctus: nitidius oleo guttur ejus, novissima autem ejus, quasi absynthium. Hoc [note: Bias ex Plutar. de amic. Adulato. ] vitium maxime abominandum, et detestabile Bias philosophus tyrannidi aequiparat, dum ait: Animal inter omnia maxime noxium est inter immitia tyranus, inter mitia adulator. Possem hic malorum longam seriem preferre, quae ex hoc vitio progerminārunt, sed potius Lectorem meum ad eorum foecundiam remitto, qui in hoc genere fusius scripserunt.

[note: Severitas vel Austeritas. ] Porro cum antiqui, vel Stoicorum asperitatem exoticam, vel severitatem Catonis cujuspiam, aut Socratici viri morositatem denotare vellent, in usu positum habebant illud, Auris Batava. Desumptum fuit axioma a Batavis, natione Germana, quae intestinis et civilibus bellis a sedibus suis ejecta, ad incolendas [note: Primi Hollandiae Incolae. Monstror. hist. ] quasdam Franciae Insulas, indigenis vacuas, profecti sunt, Hollandiam praesertim, prout vir doctissimus Aldrovandus refert. Hi nunquam os formare ad cachinnum visi sunt, sed minaci vultu, aut ferientibus similes, more animalium sylvestrium vivebant, donec necessitate tandem, et consuetudine temporum mansuefacti, in hanc praesentem civilitatem, et morum compositionem feliciter degenerārunt. Caeteroquin qualitas haec usque adeo hominem abominabilem reddit, ut irrationalibus bestiis eum comparet, quae societatem omnem, et communionem refugiunt. [note: Severitas moderata. ] Moderata tamen severitas fraenum est et camus, quo a vitiis retinemur. De hac scribit S. Gregorius: Sit amor, sed non emolliens, sit rigor, sed non exasperans. Imo vero Marcion in reliquis omnibus abominabilis, excepto hoc solo, sic ait: In gravioribus poenis Judices severitatem legum, cum aliquo temperamento benignitatis subsequantur. His polis caelum familiarum sustinetur, aut fastigium Regiminis cujuspiam, laudabiliter ordinati. Pax nunquam a Justitia separata ingreditur: et misericordia veritati obviam procedit (sic de aurato psalterio suo nobis concinit David musicus et armatus ) Ephori et censores nonnunquam vilipenduntur, et in contemptum eunt, potius enim cum Theodata incedere homines quam illorum tetricam sibi associare rusticitatem malunt.

[note: Vigilantia Principis. ] Auris Principum, ubique intenta, exprimebatur verbis sequentibus: Multae Regum aures, et manus. (de manu alibi dicetur) Totum nihilominus de vigilantia Principum intelligendum. Haec vigilantia lumen est, quo omne quod in subditorum gubernaculo tenebrosum et obscurum est, aut correctione indigens, patescit. Figuram falcis praesefert auris: haec ergo detruncanda sunt gramina, quae incrementis suis foecundam operum bonorum messem, et camporum felicem proventum suffocare possunt. Hae aures in exploratoribus potissimum eriguntur, et extenduntur, qui providenter cuncta rimnado fideliter eadem referunt, et advertunt. Hac loquendi methodo [note: In libello de meced. Serv. Politic. c. 3. ] uti solet Lucianus, et Aristoteles: Adjungit his Aldimanutius oculos, pedesque, et qui (dum figuram tyrannorum describit) opportunissime in hunclorum, ut mihi quidem videtur, ratiocinatur: Vide, inquit, cujusmodi portentum sit tyrannus, quam formidandum! tot oculis, iisque emissitiis, tot auribus, iisque asininis, ac longis, tot manibus, tot pedibus, tot ventribus, ne reliqua parum honesta commemorem, instructum. Ipsi adeo anseres venerationem suam apud Romanos habuerunt, quippe qui nocturnis excubiis suis clangore Gallos a Capitolii invasione prohibuerunt. Ipsi adeo Senatores olim sibi gloriae ducebant reorum delationes ad forum [note: Annal. 6. Senatores ipsi olim delationes reorum in forum portabant. ] portare: sic Tacitus recenset: Primores senatūs infimas etiam delationes exercebant, alii propalam, multi per occultum, neque discernentes alienos a conjunctis, ab infimis amicos. Sic enimvero gradus consanguinitatis abolebantur, ubi ratio Juris et Justitiae, vel oppugnanda, vel defendenda erat.

Ad actionem quandam accingi, unde fructus nullus sperari possit, aut utilitas (quod non praepostere quispiam dixerit esse lavare AEthyopem ) his sequentibus verbis exprimebatur: Homini surdo fabulam narrave. Dilapidat tempus suum, et inutiliter semetipsum consumit, qui rebus frivolis recensendis occupatur, et posthaec surdo fabulam refert, qui aurem non applicat, dum narrata non intelligit. Homo sapiens, et prudens hujuscemodi actionbus se non [note: In Arte. ] ingeret, sed illud Venusini sequetur: Sumite materiam vestris qui scribitis aequam Carminibus. etc. Et cogitate diu, quid valeant humeri. Deridentur Astianactes, cum se Hectoribus aequiparant. Recusavit vulpecula AEsopi conviva leonis esse, optime noscens, ad tutelam sui sibi arma deesse, et se potius cibum vel praedam quam comensalem futuram. Quis potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?


page 90, image: s090

Sic sapientia infallibilis Pharisaicam temulentiam et praesumptionem inculpabat. Ovidius itidem inquit: Quid juvat ad surdas si cantet Phoebius aures?

Quandoquidem vero surditatis mentio jam facta est, cum alio item laconismo prosequar: Homo surdior turdo. Quod ad eos pertinet, qui sine intermissione [note: Condemnatur loquacitas. ] garriendo, et fabulando (prout illud Itali in vulgata sua exprimunt: Da per tutto il becco ) aliorum verbis et sermoni aurem non praebent: sicut supra memoratum volatile, quod nimia loquacitate sua (sic Physiologi memorant) se surdum reddit. Haec actio, inter alias sinistre coeptas, et ipsa vituperabilis est: dum e tali homine verba prodeunt, tanquam e faeculenta palude, cujus agger interruptus sit, tantoque plus foetoris ejiciat, quanto abundantius effluxerit. Unde factum, ut homo dicax turdo assimulatus sit. Socrates cum non minus eleganti paritate [note: Garruli similes hirundinibus. ] eos hirundinibus comparat, dicendo: Si continue, et multa celeriter loqui signum esset prudentiae, hirundines dicerentur multo sapientiores nobis. Ornamentum nobilissimum hominis est, tacere posse: hoc idem supraememoratus author confirmat, nimiamque dicacitatem, censurat: Deorum silentium, inquit, corona est viri, loquacitas autem, nec jucundum aliquid habet, [note: Surdus naturaliter vel simulate. ] et inutilis est civitati. In hoc genere surditatis prosequitur Manutius, aliud nobis salutare praeceptum suggerens: dum enim vere surdum, aut talem se simulantem indicare vult, eum surdiorem Toronaeo portu, inquit, Torone civitas in confinibus olim Thraciae sita erat, portum habens, qui duobus fortissimis, in longumque distentis canalibus se in mare extendebat, unde fiebat, ut nunquam illuc fragor undarum illidentium pertingeret, nec ullum adeo aestuantis maris murmur audiebatur, (non desunt authores, qui urbem hanc in Macedonia sitam velint.) Sunt qui titulum surditatis tempestuoso mari adaptant, propter quod continuis in se motibus concussum, et perpetuo fluctuum saevientium fragore turbulentum, aurem nullam habet, qua vota precesque miserorum naufragantium suscipiat. Est surditas nihilominus voluntaria quaedam, quam damnare nolim: tum videlicet cum aurem malis irruentibus obstruimus: [note: Auris detractionibus occludenda est. In Edod. Hip. ] Quod judicium meum cum doctrina S. Hieronymi consolido, qui sic habet: Cave ne ipse detrahas aliis, aut alios audias detrahentes: non minus auribus, quam lingua fugias detractionem, nam detractor dum te videt non libenter audire, non facile potest detrahere.

[note: Praesumptio] Dum itidem antiqui hominem denotare vellent, multum de sapientia sua praesumentem, cujus inscitia nihilominus in reipsa se propalam producat, sic ajebant: Fractis auribus. Quod de Martiale forte mutuatum est. Qui enim auribus laborat, eas porrigit quidem ad audiendum, sperans se auditurum, sed nil audit. Totum hoc Galenus expressit, qui sui temporis Medicos quosdam, quorum mentum prima adhuc consitum lanugine erat, facete irridet, ex eo videlicet, quod insipidos, nulliusque valoris libros edebant, atque interim se Magistrum suum aemulari [note: Contra Thrasibulum. ] posse rebantur, cujus verba haec sunt: Quorum sunt admirandi isti libri, qui circumferuntur, ab his fractas gerunt aures: Adjungit Manutius: intelligitur etiam de libris imperitorum medicorum, qui leguntur a pugilibus, qui solent habere laceras aures, more suum, oculos sugillatos, totam faciem tuberibus notatam, ex arte quam exercent. De hujusmodi praesumptione jam abunde supra memoravimus. Proverbium hoc in eos itidem valet, qui cum fortes prius essent, et animosi, mercede aut vero casu quodam inopino corrupti et enervati sunt. Solebat Socrates [note: Ex eodem Manutio. ] referre, Periclem conjecisse milites suos in vilitatem, et mores effaeminatos, tum cum eis stipendia assignasset. Hanc considerationem Manutius interim tanquam conjecturam suam in medium profert, donec melior alia adinventa fuerit.

[note: Stupiditas. ] Ut itidem insensata describeretur stupiditas, et ingenii manifesta tarditas, adagium illud inventatum est: Caecus auribus ac mente. Quantumvis autem hoc nomen caecitatis improprium videatur auribus esse, cum nihilominus, notabilioris sensus privatio in caecitate sit, dixerim adaequatissimum illud esse, in expressione metaphorae hujus efformanda. Manutius versum integrum e graeco transumptum affert qui latine sic sonat: Tu simul et aure, et mente, [note: Cneus Metellus. Probus AEmilius. ] et oculis caecus es. Talis erat Cneus Metellus, qui nunquam nec retinendis duabus lineis sat memoriae habuit: ita stolidus, ut a Scipione apud Naumantiam cum titulo asini percelleretur. Ejusdem farinae Philonides Cretensis erat, qui non secus ac mulus aliquis, aut jumentum hebes, in toto vitae suae decursu tantudem animo suo imperare non potuit, ut vel charcterem doceretur, quantumcunque juvenculus ad ludum literarium missus esset: ita quidem ut hic ipse praememorato Manutio occasionem dederit formandi provebium, quod sequitur: Indoctior Philonide. Sed de hujusmodi aliis alibi non minus ad rem accommodate et oportune locuturus sum.

[note: Negotium utrobique periculosum, tam in executione, quam intermissione sua. In Phormion. ] Item si quis forte in negotium quoddam inciderit, unde se eximere sine evidenti periculo non possit, cujus tamen executio non minus periculosa sit, utrobique angustiatus, hoc eleganti dicto exprimebatur: Auribus lupum teneo. Sicut enim aure lupum tenere (quam brevissimam habet) res omnino scabiosa et difficilis est, sed non minus anceps et periculo plena, animal tam ferox, tamque mordax dimittere: Adagium tale Terentius refert, et forte ex eodem ortum suum traxit. Conduxerat sibi Antiphon uxorem adolescentulam, quam tamen pater nullo pacto domi suae volebat. Dimittere eam aut ajicere, idque sine causa non poterat, praeterquam quod a Judice et Magistratu hoc ei vetabatur: cum autem aliquando a cognata quadam blandiente, ei congratulatum esset, quod videlicet jam ad ejus jucunda, possessionem pertigisset, quam tantopere ante desideraverat, domi suae eam tenendo, respondit: Auribus teneo lupum, nam neque quomodo amittam a me invenio, neque uti retineam sicio. Sic leno quispiam sibi evenire quoddam consimile querebatur in Phaedria, dum ex una parte insupportabilis erat, ex altera montes aureos spondebat. [note: In ejus vitae. ] Suetonius de Tyberio recenset: Cunctandi causa erat metus undequaque imminentium discriminum, [note: In praecept. civilibus. ] ut saepe lupum tenere se auribus diceret. Plutarchus dictum hoc fortificat: Ajnt lupum non posse teneri auribus, cum homines hac parte maxime ducantur persuasione. Caelius apud Aulum Gellium proverbium hoc ad illam diffilcutatem traducit, qua amicum fictum dimittimus: praesertim si in re momenti magni cum eo jam impliciti fuerimus, ita ut discindere cum illo negotium sit omnino nocuum, prosequi vero pene ompossibile. Ejus verba haec sunt: [note: Lib. 15. cap. 9. ] Nam hi sunt amici pessimi, fronte hilari, corde tristi, quos neque ut apprehendas, neque ut amittas, scias. Ad similem casum Philophus Theognides alludebat: Pectora, inquit, nostra, quam mere amore afficit, ut quem non odisse queam, sed nec amare valeam. Cui illud convenit: Nec tecum possum vivere, nec sine te. Marcus Varro dum adagiorum meminit, hoc ipsum pro exemplo adfert; Auribus lupum teneo.


page 91, image: s091

Sic tabula glyrem in cavea, vicino fele, loquentem introducit: Malum me premit, sed pejora superventura me terrent. Pericula haec, fateor, difficultate, et incertitudine plena sunt, quae evitari vix possint, nisi aut filio Ariadnae, aut intellectu Oedipi.

[note: Multa a multis audire oportet praesettem a sanibus. ] Natura universitatis provida mater, hominem auditūs sensu dotavit idcirco, ut hoc instrumento ad sensum communem omnia ablegando, eas res sequi discat, quae salutem, et utilitatem suam concernunt; tum vero etiam ea vitare noverit, quae damnum inferunt, aut vero inutilia sunt. Hac ratione illud usurpandum est; multa audienda esse ab iis, qui jam in rebus versati sunt: In quo maxime consulendi senes, qui beneficio aetatis, et experientiae, multarum rerum notitiam adepti sunt. Totum hoc antiquitas sequenti exponit: Eum ausculta, cui quatuor sunt aures. Hoc originem suam ab eo sumpsit, quod in Collectanea Proverbiorum Graecorum recensetur, Authore Zenodoto: Entimus Cretensis ad oraculum se contulerat, nosse volens, vitae et fortunarum suarum sortem: pro responso praefatum Laconismum obtinuit. Ille vero in cachinnum imprudens solvitur: sed non longo ab hinc spatio temporum, eum inscitiae suae poenituit. Erat autem, de quo dixerat oraculum, quaternis auribus auritum esse, homo pirata, famosus jam, et viis publicis insidians, de Phoenicia civitate oriundus: Hic enimvero quatuor sibi aurium famam ex eo concivit, quod quatuor utens sibi fidis sociis, iisdemque audacibus, explorabat omnia, eorumque utebatur subsidio, quibus fretus nulli non fortunae, et periculo se committebat. Nomen illi Antiphemus Rhodiensis: in huc ille miser incidit, una cum suis, cum quibus etiam apprehensus et necatus fuit. Proverbio huic promovendo multum [note: Apollo cum quatuor auribus. ] addidit, sculpta in Corintho statua Apollinis, quatuor auribus insignita; cum totidem enim visus fuit in Amicla dimicare, teste Solybia, habens numerum parem pedum, atque manuum. Quia vero tanquam veridica, certa, et secura, si res ulla alia, haec oracula acceptata sunt, et veneratione sua non caruerunt, sic conludit Manutius: Ita monet proverbium audiendos esse illos, qui diuturno plurium rerum usu prae caeteris sapiunt, ita ut fere faciunt senes. Sic videlicet apud Homerum, supra caeteras oratio senioris Nestoris laudata fuit: ab eodem etiam encomium [note: Odyss. 20. ] suum habet Heros quidam AEgyptius, quippe quod aetate jam processerat, sapiens, et prudens: qui jam incurvus erat senio, sed plurima nōrat. Huc spectavit Euripides, et Jocasta mater, quae Etheoclem [note: In Phoenis. ] filium suum instruebat: O Gnate Etheocles cuncta nequaquam mala adsunt senectae, nam per experientiam usumque rerum didicźre. Aliud praeterea adagium in eundem sensum referebat: Prospectandum vetulo cane latrante, hi enim non ad quaevis obvia latrant: pari modo vetuli non sine experimento, et ratione nos admonent.

[note: Sub alterius fide dormire. ] Proverbii illius significatio, quo vulgariter sub alterius oculis dormine dicitur is, qui alterius curae et fidei se committit, eleganti translatione ab oculo ad aures derivatur: unde adagium illud adinventum est: In utramque aurem dormire: in aurem dextram dormire. Quod tamen etiam adaptari poterit homini otioso et nihili, qui nulli se deinceps rei applicare velit. De priori sensu Terentius sic habet: [note: In Heauton. ] Ademptum tibi jam faxo omnem metum, in aurem utramvis otiose ut dormias. Sic Menander Poeta [note: In Pletro. ] apud Gellium inquit: In aurem utramque dotata est, cubet. Sic Plinius de Trajano suo, principe optimo refert: Nihil quod in dextram aurem fiduciā mei dormias: non impune oessatur. Hīc Manutius commentatur: Nihil est quod sis securus. Persuadent nobis Medicinae periti, ad conservandam sanitatem nostram, primum nobis in aure dextra capiendum esse somnum, posthaec in sinistra: ad quod suapte natura, qui sani sunt, inclinari solent. Sed ut de fide rursum vel fiducia loquar, haec praestantissimum pignus est, quod in mentem nostram cadere possit. Haec illa petra Lydia est, quae aurum a plumbo discernit, hoc est amicum verum, a simulato: hoc magnete in mari negotiorum etiam maxime difficilium et arduorum, navem nostram feliciter ad optatum portum appellimus.

Nemo est, qui infausta nuntia, tristesque rerum audire eventus desideret, a natura sic comparati sumus, ut quisque aveat laetos dies suos transigere, et jucunde vivere. Hinc proverbium illud productum [note: Ex Calim. ] est: Procul auribus nuntius veniat. Hunc sensum Suidas paulo dedit apertius: Procul absit nuntius aure: [note: Illyad. 7. ] sermo deprecantis nuntium male auspicatum. Et Homerus: Ista velim mihi sint procul auribus. Sic Commendator Testius in pluribus poesiae suae locis, ab omni curarum perturbatione liberum, in tranquilla requie sua se protestatur dies suos transacturum esse (quod tamen illi secus, quam statuerat, evenit) in Ode autem illa quam singularem Ascanio Pio Sabaudiensi dedicavit, id potissimum hac stropha expressit:

In si funesta arsura
Ascanio il nostro rischio, el' altrui danno
Ben egro il mio pensier medita, e piange:
Ma curiosa cura
Non mi tormenta, o partiale affanno
L'indifferente cor punto non tange:
Quelle e miglior falange
Per me ch'e piu lontana, e chi men odo:
Segnalarsi in quest' arme, assai piu lodo.

Felix, qui ad tanti boni possessionem pertigerit, sed haec beneficia caeli non nisi parca manu distribui solent.

Actio, quae jam in publicum prodiit, non solum in viciniis, sed ubique jam propalata, cum hoc Laconismo [note: Actio jam publicata. ] significatur: Nec aures habeo, nec tango. Quod tantudem est, ac si diceretur: Eousque mihi aures jam percussae, laceratae, et tormentatae sunt, ut deinceps nec invenire illas, nec tangere videar posse. Sanctus Hieronymus in praefatione orationis cujuspiam, ubi mater cum filia reconcilianda erat, sic ait: Posteaquam arguendo crimina factus sum criminosus, et juxta tritum vulgi sermonem, vel proverbium: jurgantibus, et negantibus cunctis, nec aures me credo habere, nec tango. Adjungit huc majoris evidentiae gratia Manutius: Taceam necesse est. Quod audio, [note: Thelmophoria Leusit. ] tangoque est. Dictum hoc in scena Aristophanis Comici inventum est. Vox populi maxima Adrastia est, quae delinquentes ad supplicium et castigationem trahit: cum famā jam notati sumus, factum nostrum jam divulgatum, et sententia infamiae appellationi ultra locum non praebet: propter quod, si nulla re alia, saltem hac a malo abstinere sceleratos oporteret.

Memini me jam supra in tractatu oculorum, cum diversorum authorum attestatione, et pluries alibi humanum oculum dixisse indicem, et speculum esse animae, dum videlicet objectorum diversitate vel alteratur, vel deprimitur, vel attristatur, vel animum exhilarare solet. Sed harum alterationum, affectuum, et passionum praecipua causa non minus est auris nostra: dum cor nostrum pari modo per easdem commovetur, sinistris vel prosperis nuntiis nobis allatis. Hinc axioma illud productum est: Animus habitat in [note: In Polymnia. ] auribus. Docet hoc inter alios praecipue Herodotus, dum sic inquit: Nunc illud sane discito,


page 92, image: s092

quod in auribus hominum habitet animus, qui cum bona audierit, voluptate corpus implet: cum his diversa, molestia afficit. Adjungit Manutius: Opinamur hunc esse sensum adagii, quod ex his quae audimus, maxime placatur, aut irritatur animus. Unde etiam dictante spiritu sancto sic scriptura ait: Sermo mollis frangit iram. Aurem itaque comparaverim aurae vel vento, qui si suaviter spiraviter, et secunde, per mare delitiarum navem cordis nostri fluctuare facit; quod si impetuosus et furens fuerit, eandem inseliciter in miseriarum, desperationisque scopulos impellit. Itaque officium Ulyssis providi erit, gubernante ratione eum ventum qui maxime opportunus fuerit, non negligere: Alia sunt quae jacentes, alia [note: S. Gregor. In Ezech. hom. 9. ] quae stantes audire debemus, inquit S. Gregorius. Per auditionem rerum promovetur earundem notitia, ex notitia nascitur intelligentia; atque haec proprium est intellectus nostri nutrimentum.

Debetur ergo sensui huic par caeteris gloria: qui tantopere a Redemptore nostro aestimabatur, ut mysterium sacro-sanctae passionis suae adimplere non vellet, nisi prius auriculum Malcho redintegrasset (quamvis nequam ille posthaec ad credendum aurem non admoverit) non alia de causa inquit [note: hom. 66. ] S. Chrysostomus, quam ut aures haberet promptiores ad audiendum verbum divinum. Hoc sensu viam certam, et infallibilem ad salutem nostram sempiternam instruimur.

OBSERVATIONES, RITUS, CONSUETUDINES, ET HISTORIAE.

[note: Spicile. Sar. Tract. 1. c. 11. num. 24. Obstinatio. ] ERuditissimus Pintus Raminez ait: quod antiqui dum hominem obstinatum, pervicacem, et animo contumacem et refractarium figurare vellent, qui nimirum applicare aurem suam refugit ad ea, quae salutem animae concernunt, Prosopopoem invenerint, et inventionem illam, qua mutas insensatasque creaturas, alloquimur, tanquam illae, quantumvis irrationabiles, et sine sensu, docilitate hominem exuperent. Hinc Chronistae Sancti Moyses, et Isaias Propheta, prophetiam suam et canticum suum consimili [note: Cap. 1. Obstinatio cordis. Cap. 13. ] modo exordiuntur: Audite caeli, et auribus percipe terra. Observatu digna est historia, et exactius ponderanda, quae in tertio Regum libro ad hoc propositum recensetur, ubi ad convincendam Regis Jeroboam duritem, sic imperante Domino, Propheta Semei altare alloquitur: Altare haec dicit Dominus: Et paulo infra: Ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est. Et scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum, quod praedixerat ei vir Dei. [note: In hunc locum. ] In hunc etiam sensum Philo hebraeus inquit: Lapis audivit, et homo ille non exaudivit. Hac loquendi forma Stratonicus quoque, inter graecos antiquiores, [note: Athe. lib. 8. cap. 7. ] referente Athenaeo, usus est: Cum Mylasam peragrasset, multaque templa, et paucos homines reperisset, in medio foro consistens dixit: Audite Templa. Hujusmodi corda silice duriora, quanto magis contusa fuerint, more incudum, magis solidantur, et illud insonant: Durabo, Ex quo divina quoque Sapientia [note: Cap. 36. ] illic apud Ezechielem inquit: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum: Eadem Sapientia de Judaismo obstinato sic vociferatur: Simeon et Levi vasa iniquitatis bellantia, maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum quia dura. Verissimum itaque est, quod idem Spiritus Sanctus confirmat: Cor durum habebit male [note: Eccl. 31. ] in novissimo. De hoc jam supra tractatum est et deinceps tractabitur.

Delatio rei gratae, et acceptae in tempore opportuno facta, imo vero consuetudo aulicorum adulantium, [note: Regis auricula, Cyropedia, cap. 8. Cap. 10. ] antiquitus Regis auricula nominabatur: Unde Xenophon ait: Multae Regum aures, multique oculi putabantur inesse. De nuntio autem fortunato, quod latum fuerit, Ecclesiastes inquit: In cogitatione tua Regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne detrahas diviti: quia et aures caeli portabunt vocem tuam, et [note: Loco citato. ] qui habet pennas annuntiabit sententiam. Pintus jam supra memoratus commentatur: ubique aures multas [note: Adulatio. ] habet Rex. Adulatores, qui adulationi servientes, mira veocitate quaevis audierint Regi nuntiant. De his praeposteris modis, eosdem vituperando Lorinus diffusius ratiocinatur: et de his adagium illud prodiit: pennā fricare aures: ad cujus explicationem citatus author sic habet : Quasi reges sic avide delationes audiant, ut delator his, tanquam pennis aures ejus titillet. Hinc septuaginta interpretes de hebraico textu sic traducunt: habens pennas annuntiabit verbum tuum. [note: S. Clem. Alex. libro Paedag. cap. 7. Pruritus ad peccandum est, fricare sibi aures, et sternutare. Lucianus de Saltationibus. ] S. Clemnes Alexandrinus usum huc in publico sibi calamo fricandi aures condemnat : Porro autem aurium quoque fricationes t sternutamentorum irritationes, sunt suilli pruritus, et confricationes, quae intemper antem meditantur fornicationem. Ab hac titillatione et pruritu Lucianus ingeniose gustum illum et jucunditatem deducit, quam habent, qui idcirco libentissime relata audiunt, ut ea perinde Principum auribus intromittant: Novi quosdam; inquit, audtis calumniis, adeo jucunde auriculas titillare, tanquam illi qui pennis confricantur: Et paulo infra: Idem sentiens atque illi, quibus aures penna confricantur. Nec sine mysterio S. Clemens Alexandrinus hunc abusum fricandarum in publico aurium reprehendit, tanquam praevium sit ad secuturam intemperantiam sensualem; etenim juxta mentem Juvenalis aurium titillatio, cum Venerea illa sympaticam habet analogiam, [note: Iuvenal. Satyr. 11. Sueton. c. 19. ] unde sic ait: vexatasque comas, et mentum auremque calentem. Et Suetonius in vita Augusti recenset, qualiter Marcus Antonius festinatas Liviae nuptias objecit, et faeminam consularem, e triclinio viri coram in cubiculum abductam, et rursum in convivium rubentibus auriculis incomptiori capillo reductam. Hinc illae quae ad osculum matrimoniale admittebantur, per aures olim cum humanitate quadam trahebantur. [note: Plautus in Asinaria. Tibul. lib. 2. Eleg. 5. ] Unde Plautus: Prehende auriculas, compara cum labellis labella. Et paulo modestius Tibullus:

Et foetus Matrona dabit, gnatusque Parenti
Oscula comprensis auribus eripiet.

His vitiis, et erroribus Spiritus Sanctus vallum opposuit, [note: Eccl. 28. ] cum ait: Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire: Qui scripturae locus admodum abscurus esset et involutus, nisi docti eum dilucidassent. Significatio autem a Metaphora mutuata est, ex eo quod sepere hortos soleamus, ne in eos, animalia tam grandiora, quam minora furtim irrepant, atque illic, fructus, floresque depraedentur, et universa consumant. Sic nobis quoque aurem custodiendam esse, ne ferum animal, ligua maledica, fructus nostros avellat, et flores virtutum nostrarum excutiat, quod tantundem est, ac, detractationem non secus ac serpentem fugiendam [note: De audiendis poetis. ] esse. Sic. Plutarchus inquit: Xenocrates pueris potius, quam Athletis addi jubebat amphotidas, quod horum aures ictibus, sermonibus illorum mores pervertantur. Amphotides certa quaedam munimenta sunt, quae pugillatorum auribus circumsepiebantur, tum cum cesto suo luderent, ne forte percussione pugnorum laederentur. Nec tamen etiam sine observatione antiquae consuetudinis, et iis temporibus sat usitatae Spiritus Sanctus hanc Metaphoram sepiendi aures spinis applicuit, in more enim olim habebatur, fenestras suas, in solemnitatibus publicis coronare floribus, sicut et portas.


page 93, image: s093

Unde Claudianus: Hi nostra nitidos postes obducere myrto contendant. Ubi portam cordis in aure subintelligi voluit. Nam et usu jam receptum est, ut juventus paulo liberior, et dissoluta sibi aures floribus adornet, unde de hoc usu quoque inter antiquos [note: l. 12. c. 30. ] Athenaeus refert: Cratinus in Chironibus, priscorum delitias describens subdit: Molle sisymbrium, aut rosa, aut lilium auri insidebat: Commentatur autem super haec Pintus jam supra citatus: [note: Tract. 1. cap. 12. num. 2. ] Nec insulsa dicitur explicatio, quasi dicat sapiens: si aures instar portarum compta floribus colloquentes videantur invitare, quasi pateant cujusvis verbis benevole excipiendis, tu e contra spinis quodammodo aurium tuarum fores sepi, quibus nequam linguae verba ab ingressu prohibeantur. Optimum hoc judicium, optimum consilium est.

Itaque metaphora portae et aurium multum quidem accommode, et ad rem aptissime ab ipso Spiritu [note: Eccle. 28. Iob. c. 33. Isai. 48. 4. Reg. 20. ] Sancto introducitur, dum ait: Et ori tuo facito ostia et seras auribus tuis: Hinc etiam Job: Aperi aures, inquit: et Isaias: Aperta est auris: Sic Jonathas ad dilectum Davidem suum: revelabo, inquit, aurem tuam. Et in aliis locis, ubi portae similitudo adducitur. Nec de sacris solum Authoribus haec testimonia proferuntur, sed de prophanis quoque: [note: Lucianus de non temere credendo. ] Lucianus enim de non temere, nec leviter credendo sic habet: Quid faciet vir prudens in re ambigua? Sane opinor, quod Homerus in Sirenum fabula docet: pernitiosas talium sermonum delitias navigio praetereat, obturet aures suas, nec aperiat affectui alicui obnoxiis: sed janitore sedulo, ac fido adhibito, ratione videlicet, ac judicio animi, recta dicentis reclusis foribus excipiat; inutiles nugas obdito passulo arceat; ridiculum namque est domi janitores constituere, aures vero et mentem patentes exhibere. [note: Ioan. Teretzes Chil. Christ. 21. ] His subscribit Joannes Teretzes: Bene foratas, inquit, adhibens aures tuas, audi sermones meos. Claudantur ergo, et aperiantur in tempore so hae portae, et sicut illae domesticae cum cura magna et solicitudine, sic et illae corporis eadem diligentia custodiantur.

Plures olim ex idolorum cultoribus, dum vota sua idolis facturi accederent, ad eorum aures propinquabant: E quorum numero, qui acceptiores tum religiore, tum dignitate aestimabantur meliores, his eximio honori dabatur, ut supra basim ascenderent, et in postes, ubi haec simulachra posita erant, levarentur, atque illic in eorum aures susurrarent: arbitrabantur enim sic velocius, ab aure Numinis petitionem suam ad auditum quoque penetrare mentalem, ejus inquam numinis quod in caelis habitare credebant, ac [note: Ep. 41. ] illic exaudire postulantium necessitates. Sic Seneca ad Lucilium suum inquit: facis rem optimam, et tibi salutarem, si, ut scribis, perseveres ire ad bonam mentem. Quam stultum est optare, cum possis a te impetrare? Non sunt ad caelum elevandae manus, nec exorandus aedituus, ut nos ad aures simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat. Hinc in Luciano legitur: populos Syriae prophano et sacrilego ritu sacerdotem faeminam nutriisse, quae per gradus vel schalam ad hoc fabrefactam ad altare Bacchi conscendebat, atque illic vota gentis deitati huic falsae exponebat: rationem etiam adducit cur hāc ceremoniā usi fuerint, dicendo: Ascensionis istius causa talis refertur: complures quidem putant, quod in sublimi cum diis sermones conferat, et toti Syria bona ab illis postlet: nam illos ex propinquo preces facilius exaudire.

Exhinc etiam causa eruitur, cur hebraea gens, et plures aliae, tantopere templa, fanaque sua ambiebant in sublimibus montium fastigiis, et in omni colle altaria sua erigere (quamvis et ipsum Templum Domini, et Urbs sancta in sublimitate montis Sion [note: Isai. 2. ] exstructa fuerint, unde Isaias: Mons domus domini in vertice montium) Praesumebant per hoc Dei auribus se viciniores futuros esse. Deridebat hanc insaniam Elias propheta, dum sacrificulis Baal ab [note: 3. Reg. 18] idolo suo delusis improperabat: Clamate voce majore: Deus enim est, et forsitan loquitur; aut in diversorio est, aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur. Clamabant ergo voce magna. Talem somnolentiam in Diis suis esse Athenienses credebant: unde cum exotica, apertissimaque adulatione, prout recenset Athenaeus, ad Demetrium regem suum [note: lib. 6. c. 6. ] ajebant: Salve, o fili Veneris, potentissimique Neptuni. Reliqui Dii vel longe sunt, vel aures non habent, vel non sunt omnino, vel nullo pacto rebus nonstris mentem adhibent: te autem praesentem non ligneum, et lapideum sed verum intuemur. Allusit [note: lib. 2. Oda. 1: ] ad hoc ipsum Horatius, dum ait: Caelo tonantem credimus Jovem regnave, praesens divus habetur Augustus, adjectis Britannis Imperio, gravibusque Persis. Sic Statius cum non inferiore hyperbolica laude [note: lib. 5. Syl. 1. ] Domitiani ait: Notat ista Deus, qui flectit habenas orbis, et humanos propior Jove dirigit actus: Quasi vero tale Numen aptissimum sit, ex eo quod praesens videre cuncta, et audire possit. In hunc errorem etiam Valerius Maximus delabitur dum de Tyberio sic ait: Te igitur huic coepto, penes quem hominum, deorumque consensus maris ac terrae regimen esse voluit certissima salus patriae Caesar invoco: et eo justius ad favorem tuum decurro, quod caetera divinitas opinione colligitur, tua, praesente fide avita, paternoque sideri par videtur. Sed in quo fabulosi idololatriae somniis suis hallucinati sunt, hoc vere sapientes de aure et attentione, et vigilantia, tanquam de divina aure intellexerunt. Unde etiam de promptitudine illa, quā aures Dei ad necessitates nostras audiendas inclinantur Chronista Moyses inquit: [note: Deuternom. 4. ] Non est alia natio tam gradis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Et magnus ille coronatus propheta, etiam materialiter, spiritali intelligenria, hanc divinam attentionem implorat, dum in pluribus [note: Psal. 5. 16. 33. 38. 114. 129. ] locis ita se exprimit: Inclina ad me aurem tuam, et exaudi verba mea: Auribus percipe orationem meam: Aures ejus in preces eorum: auribus percipe lacrymas meas: Quia inclinavit aurem suam mihi: Fiant aures tuae intendentes: et his similia. Sancta etiam Ecclesia diversimode sic intonat: Aurem tuam precibus nostris accommoda: a literali, ad spiritalem attentionem respiciens.

Alexander Guagnus in historica Tartaricarum rerum relatione refert Circassianos montium incolas in morte amicorum suorum consuetudinem habere, ut alterutram sibi aurem abscindant: cujus rei rationem cum nullam Author adjungat, crediderim ego idcirco fieri, quod cum corde deficiant in defunctorum memoria recolenda, ita aurem et auditum adimant ne plorantium gemitus et clamores percipiant. Nisi forte id significare voluerint, se videlicet tam amico familiaris sui contubernio, et colloquiis privatos ultra habere aurem nolle, ad quemvis alium audiendum. Idem ipse recenset, apud quasdam nationes in more positum esse, ut si fur in certa quadam summa furti deprehensus et convictus fuerit, ambis auribus mutiletur. Viderentur autem mihi, id cum potiori ratione de manibus (tanquam reis, et in hoc delicti genere actricibus et instrumentis) facturi fuisse.



page 94, image: s094

In hodiernum usque diem adhuc Syracusis monumenta restant subterranei loci illius, ubi quondam Dionysius tyrannus, postquam illuc ad supplicium mortis condemnatos collocasset, gaudebat per sic dictam [note: Auricula quadam, vel auscultatorium in carcere Syracusano. ] auriculam quandam, fabrefactam artificio singulari, voces lamentantium miserorum in connexitate fornicis laevigati colligere. Sed quam barbaram, quam belluinam illam aurem esse oportuit, quae nec ad lacrymas horum gemiscentium emolliri, nec ad voces tam lugubres tot innocentium atque infelicium flecti ad teneritudinem ullam potuerunt? Sed hic quanto plures defalcantur aristae, tanto magis messor reficitur. Atque hoc est inter Principem, et Tyrannum discrimen, quod alter quidem de clementia compositus, alter autem a daemonio crudelatatis possessus est; gaudet ille benigno subditorum suorum, se amantium, oculo prospectari: alter vero supra montes ultionum, stragum, et poenarum ambulat: qui nunquam non in promptu tenet, et secures, et patibula, et compedes: alter sceptrum gerit, sicut illud erat Apollinis, ubi Gratiae resident.

[note: lib. 10. c. 15. ] Recenset Plinius, eos quibus a natura, velut haereditario jure quodam, aures pendulae fuerint et majusculae [note: Unde Flacci dicti sint, et quare. ] flaccos appellatos fuisse: Hinc Horatius Venusinus de familia hujuscemodi traxit originem: unde nec videri mirum debet si primam l auream lyra ejus consecuta est inter Latinos, cum tantum ei tamque eximium auris instrumentum dispartiverit natura, per quod, tanquam per capacius organum, major etiam numerus metrorum reciperetur. Sic ubi eadem natura se in uno nsensuum locupletem reddit, in reliquo quoque proportionem huic debitam suggerit, et subministrat.

Romani olim in more positum habebant, juxta quod Solinus memorat, ut plebem infinam a reliquis quantumcumque etiam popularibus distinguerent, quippe quos nihilominus nonnulla merita a faece populi separarent: itaque eos, quibus aures mobiliores, et magis sinuosae essent permissum erat vestiri calceis, cum praefatis de sorte ultima non nisi nudis pedibus incedere daretur, idque in signum conditionis eorum vilissimae. Videtur usus hic ad nostra quoque tempora propagatus esse, cum nonnulli de hac sorte hominum (praeterquam quod non raro aliter fieri vetat penuria) a natura ad id facti videantur, [note: De fortitudine. ] ut egeni sint, nudipedesque incedant. Viro egeno verecundia non conducit, ait Plato. Et Philemon: Inopia, inquit, prompta est in perpetrandis malis.

Non solum sexus faeminini inventum est, ad sui ornamentum, cum martyrio quodam perforare aures, ut inde postmodum pretiosae gemmae, aurum, atque adamantes dependeant: praecipui enim inter nobiles Regni Peru, quod in Indiis occidentis habetur, cum ad summum Regis sui favorem et gratiam pertigerint, dignitatibus, authoritate, domnio, et divitiis praevalidi, in signum eminentiae suae, aures suas gommis atque auro decoratas monstrant, iis rebus, quas natura vel de mari, vel de terris pretiosissimas [note: De auribus et sic dicto jugo nobilium in Indiis. ] partuit, aut in sensum cadere possunt. Hi nobiles nomen suum ab auribus habent, et a jugo. Epitheta et nomina, quae maxime mihi ad rem propria, et accommodata videntur, cum dici possit homines ejusmodi et Magnates jugum regni portare: aut vero ornamento illo aurium indicare velle, se suorum Principum aures ad arbitrium suum praeparatos habere, in quo gratiarum summum esse reputatur fastigium. Sic in Regum libro altero legitur, Benaiam Ducem magnum, eo quod cum vitae suae dispendio vel periculo de Bethlehemitico fonte aquam hauserit, [note: 2. Reg. 23. ] et Davidi suo attulerit, inter triginta honor abiliorem fuisse; fecitque eum David auricularium a secretis. Sic Hieronymus Romanus refert (qui eorum etiam, [note: In Reip. mun. Ex theatro. V. Equites. ] quae supra diximus, author est) Hispanorum quoque Magnates praecipuos id consvesse, utrosque autem, tam hos, quam illos, post haec vulnera aurium, etiam nomina sua commutare.

Quantopere autem apud nationes has, aurium puncturae et ornamenta honorifica sunt habita, tantopere apud Romanos, et alibi effaeminati, mollisque [note: Quaest. Conviv. lib. 2. 1. ] animi, enervati, et remissi signum erat. Unde refert Plurarchus: Marcum Tullium in oratione, quam pleno spiritu contra Octavium Augustum habuit (credo tum, cum nondum Imperator esset) dixisse, se nec gratiam ei facturum esse, nec auditurum esse, eo quod se natum esse atque oriundum diceret ex Africa: eumque sugillavit et enervem esse, nihilique hominem, dum ait: atqui aurem habes perforatam: tanquam diceret: vade ad Poppeam potius et Octaviam lascivire, cum jam auris tibi perforata sit non minus, quam femellis istis.

DEDICATIONES.

[note: Auris dextra Saturno, sinistra Jovi sacra. ] NEscio quo fundamento nixi aurem olim dextram consecrare soliti sint Saturno, sinistram Jovi, cum vice versa id faciundum fuisse censuerim; Saturnus enim inter Planetas maleficos est, qui non nisi sinistra influit, propter quod et partem ei dari oportebat sinistram, cum e contra Jupiter ad opitulandum [note: Aldrov. de monstris pag. 140. Iulius Firmicus. ] semper dispositus sit. Haec assertio doctissimi Aldrovandi est, ejusdemque ille authorem Julium Firmicum adducit, hac ratione antiquos indicare forsitan voluisse, cum planeta Saturni tardissimus sit, si quid audierimus, necessarium esse cum maturitate, et tarditate quadam responsum suum ponderare. Docet [note: In Epist. c. 1. ] hoc Jacobus Apostolus: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram. [note: Cleo apud Diog. ] Sic Diogenes quoque discipulos suos instruebat: Audiendi magis, quam loquendi studiosos esse oportet: Et Demosthenes ad Olinthienses: Audiamus duplo, quam loquamur.

[note: Apud Stob. Virid. Sacr. lib. 8. lib. 2. cap. 19. ] Praeter has Deitates aures etiam memoriae dedicatae fuerunt. Vir magnus Mendoza de hoc meminit, ejusdemque testimonium de Alexandro in Genialibus adducit, ubi ait: In ima vero aure memoriae sedes locabatur; ideo si quem facti alicujus admonebant, aut attestari in judicio volebant, imam aurem veteres tangebant. Et paulo infra: Si quem memorem significabant, leporem aut vulpem, quod summi essent [note: loc. c. ] auditūs, et memoriae, affigebant. Prout etiam Commentator Tiraquel memoriae tradidit, haec eadem animalia, cum eadem significatione Hieroglyphicum Apollinis fuisse. Allusit ad hunc ritum, et consuetudinem Virgilius in Pastoralibus, dum ait:

Cum canerem reges, et praelia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: Pastorem Tytire pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.

Haec dedicatio aptissime mihi instituta esse videtur, dum in omni adeo re, quam auscultamus, fida custodia, memoriā nimirum, indigemus: optime tritum illud suffragatur adagium: In tantum scimus, in quantum memoriae mandamus. Tertullianus item doctissime: Omnis disciplina memoriā constat, frustraque [note: Ex Pier, Valer. lib. 33. ] docemur, si quod audimus praeterfluat. Refert Piericus se in gemma quadam auriculam vidisse sculptam, quae leviter per indicem, pollicemque digitorum prehendebatur, junctis characteribus quibusdam, qui mysterium Hierogliphici hujus declarabant. De quo Ovidius etiam:



page 95, image: s095

Si quid erit de me tacita quod voce loquaris,
Pendeat extrema mollis ab aure manus.

Indicare volebant, dum extremitatem tangerent auriculae, exercere sememoriam, et eorum recordari, quae testanda, aut dicenda essent.

SIGNATURAE.

NIhil est in rerum natura, quantumvis sylvestre, remotum, et vile, quod suprema Creatoris manus, non singulari quadam virtute, dono, vel praerogativa signārit. Principia rerum universalia, juxta quod Philosophi naturales, et Chymici nos docent, in minutiis infimis consistunt, et abjectis: Utque ab universitate ad partem transeant, Botanici omnes asserunt, [note: Azarus validum ad curandas aures remedium. ] Azarum, nardum sylvaticum, cujus folium omnimodam habet cum hedera similitudinem: nisi quod paulo brevius est, et ramosius, praeseferens auriculae figuram. Nascitur inter rupes et petrosa, in desertis et remotis locis: hoc genus germinis cum flore suo ad unguentum, aut succum, aut consimilem formam aliam reductum, potentissimum remedium est, ad medendum quibuscunque aurium affectibus. Oswaldus Crollius viri ille intelligentissimus, qui mundum novā praxi sua Jaterica illuminavit similitudinem omnimodam, et proportionem germinis hujus cum auribus considerans (dum videlicet etiam hae, in interiori suo cochleae nominantur) medicamentum praeparat de cochleis, praefatis symptomatibus aurlum maxime conducens. Unde ut tibi, amicissime Lector, siquidem te oppressum hujuscemodi malis esse contigerit, ad ferendam opem servire possit, ecce authoris verba adjungo: Notandum hic cochleas auriculis praelongis signatas coqui in aqua, et sale, et despumari: post exiocationem macerantur in oleo succini, et deinde destilatio instituitur: promanans inde oleum mirificum est ad recuperandum auditum. Reptile est acutissimi sensūs.

ANTIQUORUM NOTAE SUPRA LITERAM A.

CUm haec omnium literarum caput sit, ex occasione, quod antiqui ad eandem tacite exprimendam, sibi aurem tangebant (nomen enim hoc in fronte sua hanc literam gerit) tantopere apud omnes gentes in aestimatione, tamque illustris fuit, ut variae ejusdem fuerint, nisi dixerim infinitae notae. Ego vero ut a brevitate, quam proposui non recedam, nec librum re unica et sola infarciam, nonnihil de eadem afferam: Lectorem meum, qui diffusiora quaerit ad libros alios his refertos ablegans.

Littera A. simpliciter posita, Augustum significabat, et Avium, et Argum, Annum, Absolutionem, et absolvere. AA. Augustum, vel Augustam, vel augustale. Duo AA, juncta campo cuidam, aurum et argentum notant. A. A. C. Ante auditam causam. AAA. Augusti. A. A. A. F. F. aere, argento, auro flato, vel flando, ferendo. A. A. A. F. F. QU. TY. Auri, argenti, aeris, flator fabricae Quirinalis, Tyberini. A. A. S. L. M. Apud argum sibi locum monumenti. A. AT. Ante audita. A. B. Alio bona. ABN. Abnepos. ABS. Absolutus. A. B. V. A bono viro. AB. V. C. Ab urbe condita. A. C. Alius civis. AC. Actio. ACC. Acceperat, accepta. ACIN. Actionem. A CON. Actionum. A. C. V. A claro viro. A. CUB. AUGG. A cubiculis Augustorum. A. CLS. A Consulibus. A. C. S. LE. E. C. A consiliis suae legationis, et civitatis. AC. MR. Ancus Martius. AC. D. N. Actione Domini nostri. A. COSS. CI. A Consulibus, vel Consiliariis civitatis. AC. L. AQ. Actione legis Aquilae. A. C. P. VI. Ad caput pedes sex. AD. Auditor. AD. E. Ad Exactorem, Effectorem. AD. F. AD finem. AD. L. Ad locum. ADJ. Adjuter. ADJ. P. Adjutor provinciae, patriae. ADP. Adoptivus, A. QSR. Ad Quaestorem. A. D. P. Ad diem pridie. AD. Adest. AD. F. Ad frontem. ADLR. Adulteravit. AD. P. XII. Ad pedes duodecim. AEDIL. AEdilis. AEDIL. C. AEdilis curulis. AER. P. Aere publico. AE. D. AEdem dicavit. AED. S. AEdem sacravit. A. F. Alio facto. A. F. P. R. Ante factum, post relatum: vel: Auctum fide publica Rutilii. vel: AEmilius fecit, plectitur Rutilius. AG. Agit, agil, agrippa, agro, agitur. AGO, Agor. A. G. Aulus Gellius. A. J. A Judice. ACT. MT. Actionem mandati. A. H. Alius homo. A. L. Alia Lege. A. L. AE. Arbitrium litis aestimandae. AM. Amicus. AM. N. Amicus noster. AM. P. Amabilis persona. AMS. Amicus. AUR. Aurum, aurerum. AMN. Amantissimus. AM. NT. AMAN. Amicus noster amantissimus. AN. Anius. AN. N. Ante noctem. AN. M. Actionem mandati. ANN. Annis. ANT. Antea. ANG. P. Angelus percussit. ANM. Anima. ANN. SEN. Annaeus Seneca. A. O. Alii omnes. A O. P. Auro purissimo, posito. AP. Apud. AP. JUD. Apud Judicem. AP. Appius, appellat. A. P. Q. Aulus Publius Quintius. A. P. R. C. Anno post Romam conditam. AP. N. Apud nos. APPN. Appellantur. APPS. CLU. Appius Claudius. A. P. CLN. Ad pedes columnae. ARM. P. Arma publica. ARM. E. Arma ejus. ARC. Arca. ARG. Argentum. ARR. Arrius. A. S. TT. A supra tectis. A. S. A suis. A. S. L. F. A sua lege fecit. AT. Autem. A. TE. A tergo. A. T. M. D. O. Ajo te mihi dare oportere. ATQ. Atqui. ATR. Authoritas, Author. A. TP. Annuo Tempore. A. TT. Ante titulum. A. TR. TP. Ad turrem Tarpelam. AUG. Augustus. AUG. N. Augustus noster: AUR. Aurelius AUT. vel AUTS. vel AUC. Auctoritas, auctoratus, author. AUT. P. R. Auctor Provinciae Romanorum. AUGG. Augusti. A. U. C. Ab urbe Condita. A. X. Annis decem.

EPITHETA.

EPithetum vel adjunctum non immerito dixerit quispiam animam esse periodi: cum oratio sine hoc videatur spiritu suo destituta esse: cum illud adjunxeris, reviviscit, et illustratur: ut itaque intentioni ejus, qui supra aures orationem texere voluerit, nil derogetur, conveniens et opportunum mihi videtur ponere, et traducere huc, quod ab aliis tam perite in hanc rem allatum est: idque potissimum ne plenitudini operis hujus pars ulla desideretur. Horatius itaque inter caeteros, aures obseratas appellat. Quid [note: In Epod. lib. 2. Serm. ] obseratis auribus fundis preces? Columella flaccidas appellavit: Auresque flaccidae, et cervix cum capite aggravato. Idem ipse remosas vocat: Et quae remosa bene deponunt in aure: Apertas itidem: nec [note: Lib. 1. Ep. lib. 12. Lib. 3. Fast. ] retinent patulae commissa fideliter aures: Cavas asserit Ovidius: penetratque cavas vox omnis ad aures: Idem ipse avidas: Nos ea vix avidam vulgi captata per aurem, vidimus. Sidonius curvatas: Sensibus, auribusque curvatis ambiebamus. Acutas Politianus: Demirans aures tacitus tendebat acutas. Vigiles Statius: Aspicit intentum, vigilique haec aure trahentem. Politianus eas pronas nuncupat: Doctores pleraque pronis auribus acceperunt. Manto doctas: Sacrorum, et templi doctas Antistitis aures. Ab eadem innocentes vocantur. Innocuas infusa per aures, [note: Satyra 1. Carm. 3. ] sancta fides auget. A Juvenali faciles: facilem si praebeat aurem. Obstinatae ob Horatio: Obstinatas


page 96, image: s096

[note: Georg. 3. ] applicet aures. Hirtae a Virgilio: Et Camuris hirtae sub cornicibus aures. Fideles ab eodem: Et fidam [note: AEneid. 5. 1. Theb. Ibid. ] sic fatur ad aurem. Tacitae Statio: Tacitaque immurmurat aure. Ab eodem attonitae: Hic vero attonitas, ut nuncius aures, matris adit. A Sereno [note: Lib. 2. Serm. ] incautae: Si vero incautas animal penetraverit aures. Infima pars auris, quae auricula nominatur, etiam ab Horatio mollis dicitur: gaudent praenomine molles auriculae. Strozzius teneras vocat: et lana teneris mollior auriculis. Bibulae a Persio nominantur: Nec quicquam populo bibulas donaveris aures. Qui plura his desiderat, Authores legat super haec diffusius tractantes: nec enim in campis talibus abundantia aristarum deerit.

PHYSIOGNOMIAE, ET SOMNIA.

FAteor me vereri, ne forte doctiorum aures offensurus sim, siquidem cum Physiognomiae, et somniorum interpretibus, et ejusmodi vaniloquentiae sectatoribus capita libri hujus adimplere constringor. Dixi constringor: nec enim vel ignorans hac in parte videri volo, vel non evolvisse authores tot et tantos, qui de abunde tractant, non tanquam de certissimis rebus, sed per modum narrationis simplicis: demonstrant enim qualitates hominum, et eorum vitia conspicua, quae sub signis phisiognomiae indicantur. His adjungo somnia, ut rerum exitum, et diversis a praesagiis eventus intuens Lector, ampliorem campum obtineat ad has nugas et phantasmata tanto magis explodenda.

In primo itaque loco authoritatem Peripateticinostri [note: De Animal. 1. ] collocemus, qui ait: Aures magnae, et erectae ultra modum sunt indices stultitiae ac loquacitatis. Id quod in [note: In niso monstrerum Phy. siognom. ] Capitulo Midae manifestius patebit. Magni hujus viri ductum sequens (ni fallor) doctissimus Aldrovandus, auriculas inquit parvas (sicut sunt simiarum) denotare scurrilitatem, et levitatem sensus; dum in rei veritate deprehendimus animal hoc nil habere in se utile, nisi quod ad risum provocet. Aures longiusculae, de quibus supra dictum est stoliditatem jam praefatam indicant. Inferre ajunt indocilitatem atque ignorantiam voluntariam aures rotundas, quasi quae semper volutentur in circulo, et effugiant, nec solidari unquam ad discendum, aut percipiendum possint. Qui easdem longas, sed angustas portant, se invidiae focum in penetralibus cordis sui accensum gerere denotant. Et (si verum valet) animus liber, et apertus, eandem libertatem in structura sua corporali quoque, et membrorum suorum dispositione figurat. Aures capiti propius annexae et constrictae malevolentiam arguunt, et duplicitatem: quales sunt vulpium et luporum: sicut autem vafrities velocissima est in motu et plicatura sua, sic hae quoque aures capiti tam propinquae promptitudinem auditus inferunt. Quae vero pilis cooperiuntur bonam complexionem indicant, et argutiam auditus; sed his melius, quae moderamen habent, quippe quae ad optimum sensum vergunt. Observatum fuit inde a [note: lib. 14. de Civit. Dei c. 23. ] temporibus priscis, et ab ipso S. Augustino, fuisse nonnullos, qui aures ad arbitrium suum commovere possent: quod quandoque in earum una, quandoque in ambabus faciebant, signumque erat extremae fortitudinis. Sic Vesalius, et Cardanus se Patavii [note: Fortitudo in auribus figuratur, De rerum varietate lib. 8. c. 401] hominem vidisse ajunt, Juris-peritum, nomine Claudium de Simeoni, qui doctrinam suam mirabiliter sale et facetiis condibat: Petrum itidem Ravacherium Genuensem, utrosque viros fortissimos, et invictos, qui ipsi quoque pro libitu aures movebant. Necergo mirum, quod Physici volunt, omne animal, auritum adeo, singulari robore dotatum esse.

Sed ut his veritatibus, quae utcunque praesagiri possunt, somniorum vanitas opponatur, conjectatorum talium non minus condemnandas quam ridendas propositiones adferam. Volunt hi de symbolo alioquin ignorantiae crassissimae, et palmaris, praesagium maxime maturae, et elaboratae trahi posse prudentiae: ajunt enim homines doctos, cum se aures somniarint asininas habere, signum esse prosperitatis, et majoris intelligentiae, propter tarditatem motus, quo hoc animal commovere aures suas solitum est: non minus tardum, inquiunt hominis sapientis oportet esse consilium. Poterant hi, si superis placet, similitudine magis propria, et aptiori symbolo, magisque conveniente elevatam praenotare sapientiam, quam hoc asinino, quod extremae stupiditatis argumentum est. In aliis porro, qui de doctorum numero non sunt, si eadem somnia contigerint, dolores, et labores, et longam servitutem prognosticant, eo quod hoc miserabile jumentum his subjectum est. Ecce quomodo in ipsis adeo subjectis suis diversimode somniant. Idem ipsum alibi multipliciter intelligunt: excipiunt enim Patremfamilias, volunt hunc colligere exinde et deducere debere augmentum, et amplitudinem familiae suae propriae: tum proinde in filiis, et servis eadem variant. Concludant potius, his nugis, tam servos, quam filios sine distinctione posse devenire a sinos.

Porro operariis, siquidem se plures aures gerere somniaverint, spem non vacuam spondent, fore ut a plurimis vocibus ad labores, et lucrandos nummos vocentur, atque inde eis abundantiam et divitias proventuras. Sed quae causa est, quod ex his concludi nequeat, eos et dicteria multa, et lamentationes, gemitus, et suspiria audituros esse, unde domus, et familia eorum pessumdentur, et depereant? reprehenduntur [note: Hieroglyph. lib. 33. ] hi a doctissimo Valeriano his verbis: Vcrum haec, et hujusmodi, ut ingenuo fatear, quid ego sentiam, ingenii humani argutias potius ostendunt, quam solidiorem ullam sapientiam.

APOPHTEGMATA.

[note: lib. 2. c. 18. ] ARistippus Philosophus magnus, nobilis, divesque Atheniensis erat, qui non tantum in urbe patria, sed magnum quoque nomen sibi per universam Graeciam comparaverat, ubique locorum propter hujuscemodi praerogativas in honore summo habitus. De hoc Laertius refert, quod cum intellexesset amicorum suorum quempiam infelici casu in rapacissimos ungues gryphi inexorabilis, Dionysii, inquam tyranni Syracusani incidisse, qui nunquam nisi laceram a se, et discerptam praedam dimittebat: confestim se ad belluam illam inflexibilem contulerit, et flumina eloquentiae suae, quanta maxime potuit, effuderit: omnem praeter haec substantiam suam, pro salute amici sui obtulerit, omnesque cordis sui intimos recessus ad exprimendum affectum commoverit, sperans saxum illud ad preces motum iri. Orat, omplorat, conjurat, sed ab immiti, et insensibili viro nil impetrat, qui non secus ac undosum mare quoddam clamantium voces non audiebat. Ultimas denique vires adhibet: nec ignorans ferocissimum leonem prostratis ante se vindictam, saevitiemque remittere, et ipse procumbit humi, supplexque ad pedes quoque osculandos delabitur: atque illic amare plangens, tam largo lacrymarum profluvio avehere in libertatem suam, quem diligebat, non desperavit:


page 97, image: s097

ita demum, quod postulavit, obtinuit. Quantopere nihilominus de hac fide sua apud sapientes sibi laudem peperit, tantopere modus, quo hanc gratiam aucupaverat, sugillatus est: ajebant enim homine tam illustri genere natum, in literis tam conspicuum, tamque inclytum, tantique nominis virum non debuisse pronum pectore ad pedes Regis impii, cum tanta vilitate animi procumbere. Intelligens haec vir spectatus, modestissime cavillantibus responsum se dignissimum dedit: Non ego, inquit, in culpa sum, sed is, qui aures habet in pedibus. Tyrannus non nisi surdum se exhibuit hactenus, auriculas suas gerens in calceis: si audiri volebam, sic mihi loquendum erat. Percelluit verbis his tyrannum, ejusque similes, qui data opera surditatem effingunt, et a rebus, quas audire dedignantur, ferocem aurem avertunt. Quod vitium tanto magis damnatione dignum est, ex eo quod cum ingratitudine quadam proterva, ipsa adeo benefactoris sui dona, et gratiam [note: In Cant. Ser. 23. ] repellit. Contra hos enim inquit S. Bernardus: Auditu, non visu pervenitur ad notitiam veritatis: ad versum hoc Marcus Tullius quoque, de Principe [note: 2. de Orat. ] bono loquens, sic ait: Nihil est tam regium, tam liberale, tamque munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salute, liberare a periculis homines. Qualitates, quae nec in Dionysio, nec in ullo tyrannorum uspiam locum habent.

[note: Improperatio. Facilitas audiendi subditos. ] Procedebat quondam cum fastuoso comitatu, inflatus pectore Macedoniae Rex Philippus, neminem ad se nisi de Magnatibus suis, et quos intimos habebat, admittens: nec tamen usque adeo in tumore suo, et pomposa magnificentia elevare se potuit, ut non ad latus ejus pannosa et annosa vetula prodiret, voce supplici se audiri postulans: transit eam cum vituperio Rex, indignum ratus ab hoc silicernio majestatem suam distineri; sed non sic effugit improperium femellae, quod ad cordis Regalis usque penetrale transiens, ait: Qui audire non vis, nec regnare velis. Dictum usque adeo sagax, et mordax, ut mirum sit ex ore faeminae tam insulsae, tam abjectae id prodiisse. Quo audito, prout [note: In Apophteg. Reg. ] ait Plutarchus, Rex non secus ac orculo quodam suscitaus, demissa omni petulantia, ambitione et fastu, se deinceps omnibus affabilem, facilem, et [note: Sabellicus l. 7. ] humanum exhibuit. Hoc idem factum Demetrio Poliorceti contigisse quidam asserunt, sicut et Adriano Imperatori. Quod facilitatem accessus, et audientiae attinet, cum jam alibi de hoc ipso ratiocinatum sit, et adhuc si se occasio dederit mentionem fieri oportebat deinceps, id solum hoc loco dixerim, fideli memoriā praeceptum illud magnum principi retinendum [note: Constant. in lege ejusdem. ] esse, quod Gubernatoribus suis dabat Constantinus Magnus, cum volebat eos, aut faciles esse aut liberos: ut ad se omni turpi lucro sublato, omnibus vera petentibus aditus pateant.

MIDAS FABULOSUS, ET MORALIS.

Mida ha d'asin l'orecchio, e da qual pianta
Spunto la nuova? da una canna hor come
Potra bocca cantar, se canna canta?

[note: Antonii Abbatis Frascheriae. ] Sic modernorum Satyricus quispiam ajebat, qui de Asiaticorum consuetudinibus multa ad usum proprium mutuatus est. Commentum hoc historicum duobus versibus comprehendit Ovidius:

Caetera sunt hominis, partem damnatur in unam,
Induciturque auris tarde gradientis aselli.

Midas enim dum experimentum sapientiae suae, et si unquam alias tum potissimum eruditionis documentum dare vellet, judicium de arte musices insulse interposuit: propter quod ab Apolline, hujus artis Antesignano, aures ei in asininas transmutatae sunt, quod jumentum in mense Majo tam eleganter decantare amores suos solet. Volunt nonnulli hoc ei contigisse, quod Bacchum liberum Patrem fefellerit, qui semper una cum jumentis istis, imo tanquam sessor eorundem depingitur. Diversi alii id rursum aliter referunt, eum scilicet haec jumenta habuisse in odio, atque ideo percussionibus eos quotidianis, et injuriis vexasse, cum autem horum animantium Apollo praeses sit, non eum numinis hujus potuisse evitare castigationem in auribus. Occultabat interim Midas (sic Poetae inquiunt) quantum poterat defectum suum, tegens illum capillorum spissitudine: nec ulli alii nisi forte tonsori suo id innotuit: hic vero incredibili pruritu quodam haec in nota fieri volens, ne tamen per se proderentur in publico, scrobem fodit in terra, vocemque immisit: Midas auriculas habet Asini. Posthaec terram prius effossam rursum loco suo reddidit: de quo nihilominus canae quaedam succreverunt, quae proinde vento insufflante stridula voce (sic Apologus docet) verba eadem sibilarunt, ex quo vulgus occasionem primam nactus, huic satyrae incrementum dedit, et usum. Fingunt itidem Midam Regem fuisse (prout jam promiscue cuivis notum est) qui omne quod manu contigerit, in aurum transmutārit: atque ita optime de felici calamo Commendatoris Testii hi versus prodierunt:

[note: Poesiae Testi] Tocco ruvido sasso, oro divenne:
Tocco rasa vermiglia
Porpo reggio su la nativa spina.

Sed de fabula, ad moralitatem Mythologicis conducentibus, pro Lectoris mei utilitate transeo. Dives erat [note: Natal. Comic. lib. 9. ] Midas, et potens; sed cum simul etiam in omni vitae suae genere incultus et agrestis esset, locum fictioni dedit, ut talis figura ejus in principali quadam corporis sui parte, ministrā intelligentiae, exprimeretur, qualis est in tardo illo stolido, et pigro jumento. Dicunt alii idcirco fabulam inventam, quod exploratores multos alebat Rex ille, qui ei, quae vel clam, vel procul etiam fierent, cuncta referrent, atque ideo animalis hujus auriculas, quae acutissimi sensus sint, eidem affictas esse. Rex erat Phrygiae, cumque imprudentissimus, et crudelissimus esset, nec cujusquam precibus aurem daret; hoc ei insigne (sic rursum alii volunt) attributum est. Quod praeterea tactus ejus converteret universa in aurum, idcirco fabula confinxit, ut deceret Regem hunc cupidissimum lucri, controversias omnes et lites terminasse accepto auro; in hoc finem suum ultimum collocaret, in hoc omnium actionum suarum, et intentionum cardo versabatur. Calisthenes in navigatione sua, et Hecataeus ajunt, colles quosdam esse in Phrygia, qui agnomine suo aures asininae vocentur, supra quos fundata et erecta erant castella, et turres opulentissimae, et refertae thesauris: quas proinde Midas Rex sibi subjugaverit, et evicerit. Percellit itaque (prout censet Mythologicus Natalis Conti) commentum illud aurium asininarum arrogantes et praesumptuosos homines, qui nil non nosse volunt, nil non sapere, cum stupidissimi sint: unde non immerito in bestiarum transisse naturam et compositionem exhibentur, tum potissimu, cum maxime de sapientia sua sibi palam applaudunt. Docemur item hac fabula, quemque virium suaru mensurare oportere extensione, nec


page 98, image: s098

unquam committendum, ut plus debito sibi quis arroget, sed in eo quiescendum, quod a majestate divina ei dispartitum est. Denique quod ipsae adeo arundines harum aurium turpitudinem prodiderunt, indicatur nullum scellus, nec defectum longo tempore occultari posse: sicut nec tonsori profuit scrobem a se factam rursum terra coopertam fuisse. Sed de his hactenus.

AURICLARUM OFFENSA, LAESIO, vel MUTILATIO aut SURDITAS.

[note: Egesipp. l. 1. ] PRaeter id quod de Malcho jam cuivis Christiano notum est, qualiter ei Petrus aurem absciderit, Christus resanārit: Egesippus in excidio Judaeorum recenset, idipsum contigisse Hircano Regi, et Pontifici Hebraeorum: in hac praeterea figura eum ab inimicis suis circumductum fuisse: dignissimus castigatione tali vir scelestus, quippe qui crudeles aures suas quaerimoniis intimorum occluserat, quos manicis, [note: De bello Luda. In aula sancta. ] pedicisque vinciendos dederat, gladioque trucidandos: prout Josephus in historia sua, sicut et eruditus vir Causinus referunt. Post excidium Trojae, historiae meminerunt Menelaum comprehenso Deiphobo, [note: Dyctus. l. 5. ] qui se Helenae maritum jactaverat, ferocitate et inclementia tyrannica, et barbara, recidisse nates, a scapulis truncasse brachia, et mutilasse inhumaniter auriculas, atque ita hominem deformem, ludibrium populo exposuisse, cum infelicibus reliquiis [note: Herodot. l. 3. ] vitae miserabilis, quam propediem expiravit.

Herodotus Autor est, Cyrum Regem Persiae, ut Smerdum Magum impium castigaret, ambas ei rescidisse aures, et hac infamiae nota insignire hominem voluisse, quem quisque nosset fugiendum. Ille vero emendicato nomine se Regis fratrem simulans, inque Regnum intrudens a meretrice Phaedina agnitus [note: lib. 2. ] fuit, unde etiam ut proditor deprehensus, et occisus, dignam factis suis mercedem tulit. Idem Herodotus de Apria Rege AEgyptiorum narrat, ablegasse eum Patarbemen, ut Amasim comprehenderet (qui ab eo defecerat) eumque sibi captivum adduceret; cumque eum ille pro voluntate Regis capere nequisset, ei nares ab irato Rege abscissas esse, sicut et auriculas, exquo factum ut universa castra concirentur in Regem, Amasumque sibi Ducem, Regemque conclamarent, et contra voluntatem Amasae ad strangulandum Apriam concurrerent. Ita vero cuique actioni indebitae abominatio non injusta apud omnes deo nationes pro fine semper fuit.

[note: Cuspinus. ] Cuspinus item de Illo quodam Imperatoris Zenonis officii Magistro refert, quod cum ad dictum Imperatorem sinistram relationem de crimine quodam, eodemque falso contra Ariadnam Imperatricem tulisset, eamque ex hac causa tollere de vita Imperator statuisset: illa hunc ictum evitando (jam reconciliata demum viro suo, Episcopi Acacii inter ventu) memor accusatoris sui, decrevit perdere si posset; occisor jam in promptu erat, sed alter percussionem declinans, sic effugit, ut ei tamen auris ab acinace feriente dissecata sit. Sic enimvero Patroni sui aures infecerat, non injustum tulit, earundem mutilatarum [note: Cromer. lib. 8. ] supplicium. Cromerus item scripto dedit, Anno salutis nostrae millesimo, ducentesimo, et quadragesimo, tam atrocem fuisse, tamque cruentam Polonorum stragem ab hoste Tartaro, ut novem adeo saccos solis occisorum auriculis adimplerint, adimplendo insuper adagium tritum: Nulla salus pietasque viris, qui castra sequuntur.

Succedit, his auditus surditate laesus, unde acutissimum Epigramma Nicarchi habetur, quod Thomas Morus latine dedit:

Lis agitur, surdusque reus, surdus fuit Actor:
Ipse tamen judex surdus utroque magis.
Pro aedibus is petit aes, quinto jam mense peracto,
Ille infert tota hac nocte mihi acta mola est.
Aspicit hoc Judex: et quid contenditis inquit?
An non utrique est mater? utrique alite.

Marco Crasso, et Hadriano, qui in Consulari dignitate tam provide Reipublicae utilitatibus invigilarunt, [note: Quaestion. Tuscul. lib. 3. cap. 29. ] Marcus Tullius, et Caelius surditatem tanquam comitem inseparabilem dederunt: unde etiam eorum hic posterior cavam manum admovere auri solitus est, ut facilius qui surdaster erat, quae dicerentur exciperet: quod exemplum Galenus quoque attulit. [note: De usu partium. ] Adjuvit surditas haec Fabium Sabinum Jurisconsultum imperante Heliogabalo ad mortem condemnatum: Centurio enim, cui causa commissa fuit, quippe qui gravioris auditus erat, decretum regale male intelligendo, in exilium ejecit hominem. De hoc morbo sanatus, fuit ille, qui adjunctum insuper habuit impedimentum linguae, et cujus auribus Salvator noster benedictus in saecula, salivam intromisit dicendo: Ephata, quod est, adaperire, de quo Evangelista Matthaeus, et Marcus. Sic Ferentarius Franciae Regis Syus aggravatas surditate gerens aures, dum cum S. Gregorio Turonensi (prout refert Vincentius Bellovacensis) sermocinaretur, recuperavit auditum. Singulari hoc sanctitati viri assignandum, quae ubicunque terrarum fuerit, intermittere nequit, quin manifesta virtutis suae indicia palam proferat. Sic de S. Bernardo memoria est, quod cum forte domum reversurus, in adolescentulum surdum mutumque incidisset, aures eum, et linguam laborantis contigisse digito sacrato, et confestim priori eum sanitati restitutum.

Haec et plura insuper prodigia alia per manum altissimi, et per servorum ejus ministeria contigerunr, ex quibus ilud Echo applaudentis populi, et hoc Panegyricum plebis insonuit: Et surdos fecit audire, et mutos loqui. In his vero mirabilibus, et in hac eloquentia subministrata a Redemptore nostro, justum est, desistere calamos, tacere linguas hominum, inter quas et meam maxime infirmam profiteor. Claudo itaque ratiocinationem hanc sequenti poesia mea, constante decem et quaternis versibus, benevolum et discretum lectorem supplicans, ut bonam voluntatem meam, pro exhibitione operis, quod debebam, aequi bonique consulat.

Applausus factus Auribus:

Parti nimirum corporis humani nobilissimae, praesagium item pro salute earundem.

De l'armonia del Ciel tu sola ascendi
A misurar i piu sonori accenti,
Di melodia terrena infra i concenti
Fai ch'ogni senso a dilettarsi apprendi.
Per te l'huom sol fia ch'ogni cosa intendi,
E le occulte virtu sueli a le menti,
Quanti vantan gli oggetti portenti
L'intelleto mortal fia che comprendi.
Secretaria fedel de l'Alme apporti
Di cio che a scolti il veritiero aviso
Onde oue imperi, a tuo piacer si an scorti.
Oh udir potiam, poi ch'aura morte anciso
Questo frale composto, indi resorti,
Jl piu dolce tenor del par adiso.


page 99, image: s099

NASUS.

Anatomia.

NOn minus caeteris humani corporis partibus jam supra memoratis, principalem locum nasus quoque obtinuit: quippe qui medius vultui, per modum Principis [note: Nasus in medio faciei, et quare. Signum Dominii. ] insidere throno suo videtur: sic non praepostere Hieroglyphicum Principatus olim figurasse legitur, prout infra docebimus. Deorum membrum est, et herile: universam faciei compositionem ad perfectionem suam perducens: sicut e contrario, quibus nares mutilatae sunt, deformitate sua hoc palam faciunt. Collocatur autem in alto, ut odores tanto expeditius, quippe qui sursum vergunt, recipiat: De sublimi enim loco et audiuntur, et videntur commodius objecta: pariter odores quoque in sublime latos narium sensus tanto promptius excipit. Has autem nares faciet nostrae complementum esse, tantundem, quantum caeteras partes, elegantem Andreae [note: Andr. Laurent. lib. 11. Festus. ] Laurentii authoritatem subjicere nequeo, qui ait: Inest naso venustas, et quid regium, quasi peculiaris quaedam in eo dexteritas niteat. Festus Author, cujus memoria inter eruditos admodum celebris est, sagaces omnes nasutorum titulo appellavit, quod deinceps suo loco manifestius patebit.

Usus membri hujus non unus est, sed multiplex. Instrumentum primitus est, per quod odores omnes, [note: Nasus sedes odorum. ] sicut et foetores cum speciebus suis ad cerebrum usque pertingunt. Sic Hippocrates inquit: Olfacit cerebrum, humidum existens, aridorum odorem, una cum aere per corpuscula cartilaginosa ipsum [note: Per hunc aer ad pulmones fertur. ] trahens. Per has nares ad pulmones deducitur aer, sic ut ad cerebrum, unde generatio spirituum animalium formari possit: per has deinceps mucosa cerebri eluvies descendit, et expurgatur. Distinguendae itidem voci non modicum contribuunt: hoc in iis animadvertitur, quibus hae partes defectuosae, aut distortae sunt, sicut et cilia, et oculi, et aures: atque ita natura tanquam provida mater proportionum, hanc quoque partem bipartiri voluit, proximam, et pene his superioribus annexam. Nec vero cum hoc nomine nasi externa solum et visibilis illa comprehenditur particula, sed interior quoque. Constat variis partibus, ossibus, cartilaginibus, musculis, venis, arteriis, nervis, membranis, et cute. Tria sunt ossa ab ethmoide enascentia; tertium nihilominus, tanquam murus bina reliqua disterminat, et secernit: extenduntur ad medium usque nasus forinsecus, quod reliquum, cartilaginosum est: nec enim osseum totum esse oportui, ne forte vel percussione, vel incursu quodam conquassaretur, sic fabrefactus est ut sine effractione facile sustinere contusionem, vel offensionem possit. Basis oculi ad formandam cavitatem narium inservit: extremitas ejus cartilaginosa est, ut commodius emungi possit: alae itidem ob facilem motum sine difficultate aerem intromittunt, facileque in respiratione dilatantur, et rursum occluduntur, ut odores foetidos abraceant.

Quinus cartilaginum numerus est, duae superiores, ab asperioribus ossibus derivatae, tres inferiores, quarum binae quae ad latera sunt, per modum tuberculi, propter respirationem mobiles fabricatae sunt, pennarum, vel alarum nomine nuncupatae. Tertia interfinis, vel media vocatur, propter quod praefatas binas intersecat. Fores item, quae illic patent, cavernae nominantur, excernendo mucori, et respirationi destinatae, moventur autem pro libitu, per musculos quosdam, quorum duo se dilatant. Hae partes principium suum acutum et carnosum a fronte habent: reliquae duae ad viciniam se labrorum restringunt: ex quo perinde fit, ut cum per nares quid attrahimus, simul etiam superius labrum restringatur. Venae narium pleraeque a singulari derivantur: arterias suas recipit ab iis, quae carotides nominantur; nervos autem a tertia conjugatione. Omnis illa pars, quae cartilaginibus constat, duabus membranis cingitur, una externa, altera interna: quarum illa absque pinguedine est, ne in molem immensam increscat: interna pinguis est, ut nares semper pateant: et ne caro succrescens easdem angustiet et concludat. Summitas nasi ob rotunditatem suam globus, vel orbiculus appellatur.

Hucusque exteriora nasi descripsimus, interna ejus, odoratus organum, duabus partibus constant: hoc est: osse ethmoyde, et protuberantiis quibusdam, quae per modum mamillarum prominent. Os ethmoides tanquam in base sua situatum, in medio frontis, ad summas usque nasi radices porrigitur, quod omnem pene cavitatem narium adimplet. Partes plurimas heterogeneas habet, quae pro qualitate et conditione sua diversa nomina sortiuntur. Earum prima, simili vallo, cum interius perforata sit, a peritioribus cribrum appellatur: altera vero de calvaria foras transit, humida et spongiosa, ob quam causam spongiae nomen habet. Superest tertia, quae tenuis, et solida est, et haec a Fallopio plana vocatur. Pars cribrosa multis foraminibus patet, iisdemque exiguis, et obliquis: Exiguis, ne forte corpus grande, aut inconveniens inde transferatur ad cerebrum: obliquis, ne impurior aer recto tramite ad offendendos cerebri ventriculos feratur. Usus hujus secundarius est, purgatio cerebri: quod per has partes, non secus ac per manicam Hyppocratis percolatur, dum per glandem bibulam pituita transmittitur: quamvis crassa illa, et mucosa eluvies per tubercla mammiformia descendat. Pars altera, os inquam ethmoides, rarum est, laxum, fungosum ut spongiae, unde ei par nomen inditum: implet autem utramque narium cavitatem. Hic verisimile est, inspiratum aerem cum odoribus alterari, sicut aer quoque, qui in Labyrinthum ingreditur, et in aurium cochlea auditum praeparat. Itaque aer in his reconditis anfractibus alteratus, cum odorum speciebus in sinus mamillares conducitur: Hi vero tenerrimi nervi sunt, qui


page 100, image: s100

de membranis cerebri egrediuntur, dura scilicet, et tenui. Hi sinus cum naturam particularem habeant, similem quoque compositionem et figuram sortiuntur. Sic. ossa quoque, et cartilagines, et membranae simillimae sunt undequaque, unde etiam odoratus organa praecipua aestimantur. Hinc manifestum sit, hanc potissimum partem plus quam reliquas ab odoribus alterari: haec tubercula nihilominus, eo quod sint spiritu plena, et vaporosa, promptius odores recipiunt, cumque sui naturā nervosa sint, qualitates praefatas distingvunt. Itaque quod nasus ossibus constet, et cartilaginibus, et musculis, et nervulis membranis, et sinibus mamillaribus, magna inter Anatomistas controversia vertitur, sicut et inter Physicos, cuinam partium harum praecipue actio odorarus assignanda sit. Ego interim hoc scrutinium Anatomicis indagatoribus relinquo, praesertim in his partibus: nec enim scopi mei est ulterius haec penetrare, et illa praeterire, quae eruditionem simul, et moralitatem necessariam secum ferunt.

HIEROGLYPHICA.

[note: Nasuti hoc est sagaces. ] ID quod supra in Anatomia sua Laurentius recenset, cum attestatione Festii, nasum sagacitatis indicium esse, concordat cum Valeriani Hieroglyphicis, qui ait: hanc observationem antiquam Antecessorum nostrorum esse, unde etiam nasutorum adagium prodiisse (sicut infra patebit) quod tantundem est, ac hominem sagacem dicere. Quemadmodum illud jam obtinuit usus, ut hominem bonorum morum, cordatum appellemus: hominem magnarum aurium, eum qui acute audiat: qui res bene discernat, [note: Distortus nasus ab altari removetur. ] bonum oculum habere. Inde etiam Lex Levitica ab altari removebat, eos, quibus nasus vel contritus, vel distortus erat, aut quovis alio modo compositus et deformis: per quod divina sapientia denotare similes in animabus nostris defectus voluit, aut vero illos, qui sinistre vel distorte actione vitae suae instituunt. Nostro quoque loquendi modo odoratus in Deo intelligendus est, sicut illud palam dabitur in mysticis. Propter quod de Noe sacrificio inquit sacer textus: Odoratus est Dominus odorem suavitatis: Et propheta Regius in oratione thuribulum adhibet, unde sacrum thymiama ad nares divinas [note: Apoc. 3. ] conscendat: Dirigatur Domine oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Sic in Apocalypsi dilectus orationes sanctorum in tot phialis, repletis odore videt: habentes singuli phialas plenas odor amentorum, quae sunt orationes Sanctorum.

PROVERBIA.

NAso suspendere: Cum his verbis olim notabatur, [note: Subsannatio cum simulatione. l. 2. c. 37. ] subsannatio subdola. Hinc Plinius refert ab idololatris sui temporis nasum simulacro irrisionis fictitiae dedicatum fuisse: verba ejus sic habent: Et altior homini tantum (quem novi mores subdola irrisioni dicavere) nasus. Hinc etiam Horatius: [note: In sermonibus. Ex Manut. p. 337. mihi. lib. 4. ] Naso suspendis adunco. Et alibi: balato suspendens omnia naso. Persius item satyrizando contra hunc ipsum Horatium, quod nunc hunc, nunc rursum alium taliter subsannaret, inquit:

Callidus extorso populam suspendere naso.

Et alibi:

Disce, sed ira cadat naso, rugosaque sanna,
Vnde Nasuti vocantur, qui docte alios irridere norunt.

Huc referenda sunt verba acutissimi, et dicacissimi Martialis in loco quodam.

[note: lib. 2. ] Nasutus sit usque licet: sis denique nasus.

Alibi:

Et pueri nasum rhinocerotis habent.

Supra quod Commentator ait: Hoc est, producunt mentum, et rostrum in tantum longitudinem, ac si essent cornei rhinocerotes. Et noviter Persius:

Rides, ait, et nimis uncis naribus indiges.

[note: Cassius. lib. 15. Epist. famil. ] Allusit ad hoc factum Cassius apud Marcum Tullilium, cum ajebat: Quos ubi dicterio scomatico laeseris, velint rustice gladio: Id est: vicissim naso suspendere. His agendi modus communi Italorum proverbio rejicitur: Non mottegiar che doglia, e non scherzar sul vero. Id est: Noli ludere et simul laedere, nec jocari in iis qua vera sunt. Haec enim detractio tanto magis pervicax, et maligna est, quanto magis pallio facetiarum, et Epicheiae involvitur, et vestitur: tales inter cygnos numerandi sunt, qui sub candore pennarum nigredinem et ariditatem pellis suae tegunt. Sub religionis specie introeunt, sicut Trojanus equus aliquis, ut omnia depraedentur, et stragibus adimpleant. Haec inter Syrenes maxime perfida est, unde dignissimum est, ut cum dicacitate sua spernatur, et explodatur.

[note: Fames dilationem non vult. Plautus in Amphytrions] Fames, et mora bilem in nasum conciunt. Haec sententia de ille non discrepat, quam usus jam obtinuit: Jejunus venter non audit verba libenter. Quod tantundem est, ac dicere: Ventriculus evacuatus bilem commovet, et non secus ac caminus aliquis fuliginem ad nares usque evaporat. Totum hoc Plautus exponit. Latrante stomacho, omnis mora bilem movet. Theocritus item hanc mentem nostram [note: Theocritus in Theriste. ] ad unguem usque expressit: Est enim acerbus, atque illi semper sedet in nare aspera bilis. Traducta haec Metaphora est, ab iis animalibus, quae per nasum bilem suam rejiciunt: sicut sunt canes, et insuper alia, unde natum est illud: corrugare nares, quod de iis rebus dicitur quae offendunt. Ex quo sibi [note: Ex Manut. In Satyr. 5. ] occasionem sumpsit Horatius, dicendo: Ne sordida mappa corruget nares. Idem Persius: Sed ira cadat naso rugosaque sanna. Praedictum nihilominus proverbium multo evidentius traduci poterit, ad hoc videlicet, quod cum rem nonnullam vehementi desiderio praestolamur, aut possidere speramus, omne nobis momentum longissimum videtur, ad quod illud Lyrici poetae tendit:

[note: Spes boni obtinendi. ] Vt nox longa quibus mentitur, noxque diesque
Longa videtur opus debentibus: ut piger annus
Pupillis quos duraparit custodia matrum.

Hoc ipsum Sapientia divina expressit, dum ait: Spes quae differtur affligit animam. Hic affectus ergo taliter constitutus est, ut moderamine indigeat, ne navi par sit sine gubernaculo, sine gubernatore fluctuanti, quae naufragio evidenti appropinquat: Plutarchi haec sententia est: Nec navis unā anchorā, nec vita una spe firmanda est. Hinc illud apud Stobeum: Neque nimis confidere, neque nimis desperare debemus: illud enim animum dissolvit, hoc vero evertit.

[note: Stuzzicare il vespaia, vel crabrones irritare. Relinquendos eos esse, qui fortiores et potentiores nobis sunt, et qui nocere possint. ] Fumantem nasum ursi ne tentaveris. Hoc proverbium manifeste quemcunque nostrum exhortatur, ne, sicut in proverbio dicitur: Irritare crabrones, audeamus canem dormientem vellicare. Imo evitandum esse, et occasionem non dandam iis, qui cum potentiores nobis sint, facile nos in damnum aliquod conjicere possint. Hic maxime ad rem accommode nobis praefatus Manutius ex Martiali illud adfert:

--- Rabido perditus ore
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi,
Sit placidus licet, et lambat, digitosque manusque:
Si dolor et bilis; si justa coegerit ira.
Vrsus erit, vacua dentes in pelle fatigans.


page 101, image: s101

[note: Sines. in Encom. Calvitii. ] Simili modo Sinesius ait: Canem naribus prendere: id est provocare modacem, et nociturum. Docent Physici: quod canes aeque ac ursi, siquidem hac in parte laesi fuerint, ad iracundiam maxime accendantur; unde et proverbium traxisse originem suam opinandum est. Memini me jam illud supra retulisse, hic autem denuo referendum est, quippe in loco suo et occasione congrua, quod vulpecula AEsopi amicitiam Leonis recusavit, ajebat enim ungues ejus nimium prolixos esse. Principes, et quicunque alii, quibus authoritas in manu est, venerationem exigunt, et timorem. Hoc sapientia quoque in diversis [note: Eccl. 8. v. 18. Prov. 16. ] locis nobis ingerit, in hoc praesertim: Longe abesto ab homine potestatem habente: et alibi: Indignatio Regis nuntii mortis... in hilaritate vultus regis vita. In introitu palatiorum regalium catenae sunt, quae primum nobis occurrent sicut, et canes.

MYSTICA.

POstquam magnus ille propheta Regius victorias suas connumerasset, prostratus ante altare Domini, cum summo animi et cordis affectu gratias illi, quantum maximae et fideli corde procedere unquam possunt, rependisse in secundo Regum libro legitur: [note: Cap. 22. ] ubi haec habentur verba: Ascendit fumus in naribus [note: De essentia Divina. ] ejus. In his, secundum S. Augustinum divinae inspirationes intelligendae, quibus excitate mentes nostras [note: Fortitudo Spiritual. 1. c. 2. ] altissimus solet. Eucherius inquit, hic insuper subintelligi posse compunctionem lacrymosam, et poenitentiam, quae per praefatam inspirationem suscitatur. Sic de Isaia propheta illud est: Quiescite ab homine, [note: 31. Moralium 21. 28. ] cujus spiritus est in naribus ejus. Asserit Gregorius Magnus posse hic divinam praescientiam intelligi, sicut per odoratum plura adhuc procul sita nosci possunt, antequam sub oculum cadant, quippe quae qualitatibus suis etiam longius remota se produnt: sic odoratus divinae praescientiae ea quae futura sunt, tanquam sibi jam praesentia intuetur, cum haec, juxta mentem Theologorum maxime prudentium objective in mente Dei sint. S. Hieronymus supra illud prophetae [note: Iob. c. 39. ] Job: Gloria narium ejus terror: adjungit: timorem illum intelligendum esse, quo peccator in judicii supremo die concutietur: aut vero etiam cum praedicationis comminatoriae metu commovetur. Per hoc item spes futurae gloriae, quam in vita hac odoramur, non improprie figuratur, sicut idem Author exponit.

[note: 2. De Sp. S. 59. et in Psal. 118. sor. 5. ] Per nares etiam, referente S. Ambrosio, vivissimi sensus animae concipiuntur, quibus res divinas eruimus: et quae per spiracula fidei non minus cognitionem et intelligentiam ministrant. Nasus elevatus sicut turris in Libano (de quo Canticum meminit) judicium promptum et vivax coarguit. Nasus mulieris [note: In Ezechiel. 23. 31. Moral. 30. ] fornicariae rescissus) de quo Ezechiel propheta) juxta mentem Hieronymi, et Gregorii, significationem sequentem habere poterit: faeminam hanc suavitatem odoris, ex cultu bonorum operum procedentem, commutasse in foetorem libidinis, eluviem vitiorum, et soelerum abominationem. Hanc faciei [note: 1. Pastor. 1. in Cant. 7. Eucherius fort. spirit. ] partem, aequiparatam Turri in Libano (prout supra relatum est) S. Gregorius et Eucherius, discretionem figurare volunt, et providentiam, qua videlicet, non secus ac de specula, quae a nobis remota sunt, providere et prospicere oporteat.

Nares exiguae mensuram indicant, qua discretio haec observanda est: sicut quae tortae sunt, et obliquae, [note: De somn. Nabuchod. 38. In Iob. 40. Psal. 113. ] immoderatam discretionis subtilitatem: ita Richardus de S. Victore. S. Hieronymus ea quae sequuntur, dignissima tanto viro, adjungit: Nares habet, et non odorat, qui scientiae discernendi nullum studium impendit. Sic Propheta Regius, de simulachris paganorum [note: 31. Moral. 21. 33. Moral. 110. 12. ] inquit: Nares habent, et non odorabunt, non clamabunt in gutture suo. Nares item, juxta S. Gregorium, perspicatiam Sathanae nonnullibi figurant, sicut et insidias, quae de iisdem ad perniciem humani generis evaporant; quibus naribus veterator etiam profunda pectoris, et abditos cordium nostrorum penetrare recessus satagit, ut instinctu suo pestifero bonorum operum nostrorum plenitudinem aufferat, [note: 39. et 40. ] et a cursu suo disturbet. Hinc propheta Job, de naso Behemot fumum egredi docet, quo divinitatem Jesu indagare, vel subsannare tenabat. Idem S. Gregorius [note: Cap. 11. ] supra illud proverbioruui: Circulus aureus in nasibus proae mulier pulchra, et fatua, fatuitatem omnium maxime stolidam intelligit: verba autem jamdum citata, elegans esse Hieroglyphicum humanae vitae asserit, hanc enim etiam, dum in vivis digimus, respirando ducimus. S. Hieronymus adagium illud, quod jam supra memoratum est, confirmat: Nasum, inquam, irrisionis et subsannationis signum esse, ad hoc prophetae Ezechielis verba referens: Ecce applicant ramum ad nares suas: Qui locus et a Simaco sic exponitur: Quasi emittentes sonitum in similitudinem cantici per nares suas, quod dici potest de haereticis, irridentibus cultum Dei, qui est in Ecclesia.

Quia vero objectum nasi odoratus est, cum quo relatio ei est indivisibilis, requirit hic occasio ut, quid in sacris literis et in mystico sensu per hunc SS. Patres intellexerint paucis demonstrem. Ubi igitur sponsa [note: In Cantie. hom. 12. Cantic. 1. ] in sacro cantico inquit: In odorem unguentorum tuorum currimus, excellentiam humanitatis Christi declarari docet Origenes, tum vero etiam dona illius, per quae universa domus Ecclesiae adimpletur: per [note: De Virgin. 3. In Cantic. Serm. 22. ] idem etiam, secundum S. Ambrosium, justitiae, et misericordiae divinae fama denotatur. S. Bernardus in eodem textu simul et in illo: Nardus mea dedit odorem suavitatis, doctrinam Christi, et divinitatis illius manifestationem intelligit, porro et famam sapientiae, et justitiae, et sanctificationis, et redemptionis illius. Perfragrantiam odoris campestris, qui super vestimenta Jacob sparsus erat, et propter quam moriens [note: Gen. 22. ] Isaac ajebat: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui bendixit Dominus: (prout verba sunt Geneseos,) praefati auctores manifestationem divinitatis in Christo Jesu, et virtutem resurrectionis illius propalari volunt.

[note: 8. 25. 29. 30. 1. 3. 3. 5. Ad Demetr. quaest. 3. in Exechiel. Hom. 6. in Genes. 27. in Exod. hom. 3. et in Cant. hom. 4. ] In pluribus scripturae locis, sicut in Genesi, Exodo, Levitico, Isaia, et ad Corinthios, illic praesertim ubi Paulus inquit: Christi bonus odor sumus: commentantur S. Hieronymus, Gregorius, et Beda, sub hac odorum suavitate bonorum operum fragrantiam intelligi, quippe quae Deo accepta sunt, tantoque magis, quanto purior est offerentis animus, sub quibus item vera mentis denotatur devotio. Commentatur Origenes: Odor, inquit, unguenti implet domum, cum sanctae vitae opera, fides, et charitas abundant in Ecclesia: Idem ipse de odore nardi jam supra memorato exponit, humilitatem sponsae in hoc figuari, quippe quae non secus ac humi nascentes violae, naribus Dei jucundissima sit. Ex eo item, quod toties incensi mentio fiat, Chrysostomus in hoc orationis fortitudinem coram throno Altissimi expressam esse docet. [note: Cant. 4. In Genes. hom. 23. 2. in Lucam. In Cantic. ] In eodem Cantico vinearum odor habetur: Vinea florentes dederunt odorem suum: denotat autem, secundum mentem Ambrosii, et Gregor i suavitatem bonorum operum, doctrinam, et institutionem Angelorum, sanctitatem religionis, et exempla sanctorum, quae famam a se suaveolentem non secus ac odorem evaporent.

[note: Cant. 7. ] Poma illa punica, quae tantopere se foliis, et


page 102, image: s102

[note: In Cant. Serm. 42. ] fructibus et fragrantiā odoris distendunt, non incongrue, juxta mentem S. Bernardi, cum purpureis granis suis, vel rubinis, in torculari expressis, martyrum sanguinem, pro Christo effusum, sparsumque, praefigurant, quippe qui gratiorem de se odorem spirat, quam omnis Paesti, et Sabbaeae fragrantia. His item pomis juxta eundem authorem figurae prophetarum, et omne quod in iis abditum est, denotatur. [note: Exod. 30. v. 35. ] Huc referatur odor thymiamatis in Exodo memoratus. Per aromata, quae Chaldaeorum legatis demonstravit [note: 39. 6. ] Ezechias Rex (sicut in Isaia legimus) justorum opera intelligantur; sic commentatur Georgius [note: In Cant. 2. Tom. 3. c. 15. ] Venetus. Hae suavitates in naribus Pharaonis foetent, opera siquidem bona daemonibus inamoena sunt: de [note: Cap. 5. ] quo in Exodo figuratum mysterium est.

Aries de se svavem praebens odorem (cujus mentio in praefato Exodo est) juxta memoratos authores, quam sit Altissimo Deo martyrium gratum et acceptum praefigurat: plus adeo quam pretiosa composita thuriferae Panchaiae, et unguentatae faces ex Arabiae felicis lignis suaviter fumigantibus compactae. Talem enim de se svaveolentia, spirat fama nominis bona, et bona vulgi opinio. Atque hic odor Libani [note: In Osee. 14. In Exod. 29. In Levit. 2. ] est, de quo in Osee propheta S. Hieronymus meminit, sicut et glossa ordinaria. Hoc odore, prout docet Hesychius pascuntur justi: et deficiunt impii. [note: 35. Moral. In Cantic. Serm. 4. ] Hic fuit odor primitivae Ecclesiae; sic Gregorius et Barnardus inquiunt, tum cum ad dexteram Patris Rex sedit, et universa multitudo fidelium, in oratione sua perseverabat. Hinc etiam post Spiritus Sancti missionem hic odor praedicatione dilatatus est, et doctrina sacra per mundum divulgata.

[note: Cap. 22. ] Huc respiciunt mysteria Spiritus Sancti in proverbiis: Vnguento et variis odoribus delectatur cor. Per incensum, quod Deus filiis Aaron praebendum [note: Levit. 2. 2. Corint. 2. Loc. cit. 2. ] ordinat, et id quod Apostolus ait: odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: Sanctus Ambrosius cognitionem intelligit, et scientiam quam de Deo mediante revelatione, vel Evangelio, vel assiduitate studiorum acquirimus. Haec cognitio, et scientia Dei dicitur: quamvis enim per semetipsum videri Deus corporali oculo nequeat, per ea nihilominus noscitur, quae visibiliter operatur, unde etiam doctrinae suae veritas manifestatur. Sic in universum doctrina bona per odorem bonum, huic contraria per odorem malum intelligenda est.

[note: In Ezech. hom. 6. ] Eleganti proportione has odorum varietates S. Gregorius distinguit, cum ait: Odor vitae est in Praedicatoribus, dor olivae in operibus misericordiae. Odor rosae in martyrio, odor lilii in virginitate, odor violae in humilitate, odor spicae maturae in operum perfectione. S. Dionysius in caelesti Hierarchia sua, mystice hunc odorem collocat in Angelis, capacitatem intelligentiae illorum adstruens, virtutemque illorum in quacumque re dijudicanda, per quae nim[?]rum fragratiam vivam, et suavem admittunt: unde etiam inter odores et odores norunt distinguere, rejiciendo quod putridum est, et quod procul fugiendo ab iis rebus, quae penetratione, aut indagatione digna non [note: Iob. 14. 9. ] sunt. In odore aquae, de quo legitur in Job: Arbor ad odorem aquae faciet comam, quasi cum primum plantata est, S. Gregorius Papa exponit, subintelligi doctrinae bonae vel malae auditum: aut vero sicut aqua inundare solet, sic flatum quoque Spiritus Sancti [note: In Isaac. 300. 20. de Iacob. Ad milites Templi 7. De Glossa Trinitatis. 8. In Iob. 39. ] in corda electorum derivari. Rursum in vestimentis Jacob S. Ambrosius mysteria legis exponit: In uberibus sponsae de sacro Cantico manifestatur doctrina Christi per orbem universum dilatata, sic S. Bernardus, et Rupertus Abbas commentantur.

S. Gregorius et Hieronymus docet, expressisse [note: 31. Moralium. ] optime intrepiditatem et valorem Praedicatoris boni, aut Evangelicum missionarium verba illa patientis Job, tum videlicet cum jam procul persecutiones suas et martyria, et passionem suam praevident: [note: Odoratur equus bellum: ] Hi enim tales cum animositate Christiana ad praelium accinguntur, et ad infidelium [note: In Ezech. hom. 7. In Ezech. hom. 9. 6. 16. ] tormenta. Incensa et thymiamata, prout S. Hieronymus, et Origenes ajunt, quae olim litabantur Idolis (de quo meminit Ezechiel) et tamen soli cultui divino dedicata et instituta erant, eas res denotant, quae cum sui naturā bonae sint, vitio nostro in malum vertuntur: sicut inter alia scripturae sacrae sunt, siquidem in sinistram partem contortae, et interpretatae fuerint. Denotant item vitiosos animi sensus. Cunctae praeterea res, quaecunque ad cultum veri Dei, ad virtutes, ad bonos animi motus pertinent, [note: In Isai. 3. ] odores appellari possunt, sic S. Hieronymus inquit. Atque hic Capitulum istud terminetur.

HISTORIAE, OBSERVATIONES, RITUS, ET CONSUTUDINES.

REverentur, et amant Persae, quibus nasus aduncus est, quos etiam Gryphos nominant, similitudine sumpta ab animali hoc; arbitrantur enim insigne pulchritudinis esse, quod caetera longe antecellet. Cyrus Rex eorum potentissimus (prout Author est Plutarchus, et Rodiginus) tam caeteris, quam hac potissimum de causa genti suae acceptissimus erat. Physiognomici duo genera Gryphorum esse docent, id est hominum eorum, quibus nasus aduncus est: primisubi frons terminatur, in prima nasi radice gibbus est, vel aduncitas, quod signum extremae stupiditatis esse docet Aristoteles, similitudinem vero psittacorum habent, et corvorum. Alterum genus hominum aduncitatem hanc separatam gerit a fronte et in medio nasi collocatam, repraesentans formam uncini: opinatur autem praedictus author, in his, quia similitudinem rosti aquilini exprimunt, signum esse magnanimitatis, et excelsi animi. Adhaerent huic [note: In Politia. lib. 8. c. 2. Antique. Lect. In ejus vita. ] sententiae, Plutarchus et Caelius. Refert Jovius Mahometum secundum Regem Turcarum usque adeo in hac parte aduncum fuisse, et prominentem, ut in medio, non secus ac proboscidem quandam protenderet, quae in fine suo ipsa propemodum labia contingeret. De Carolo Quinto idem ipse refert, quod [note: Dictum quoddam facetum Morionis cujusdam ad Imperatorem ejusque responsum. ] nasum mediocriter aquilinum habuert. Cuspinus de Rudolpho Imperatore meminit, quod natura eum naribus tam elevatis dotaverit, ut aliquando cum Morioni cuidam praecepisset, per angustum iter transire ad milites, facete et dicaciter ille responderit, impediri se naso Imperatoris: Ille vero manu nasum prehendens, ait: transi, impedimentum sublatum est. Haec earum historiarum una est, quae palam faciunt morionibus, quaecunque velint garrire permissum esse.

[note: In Sympo. lib. 5. cap. 3. ] Non absimile mihi illud videtur, quod Plutarchus, et Laertius de Theophrasto Eressio commemorant, qui amicum Regis Cassandri intuens, naribus contortis et simis, sic eum alloquebatur: mirum quod oculi tui non canunt, eo quod fistulam, vel cytharam sibi tam propinquam habent. Hac conformatione insignis erat Horatius Cocles, generosus ille; quippe cui nullum erat inter supercilia interstitium, sed illa [note: Lib. 3. c. 2. ] naso sibi contiguo insidebant; sic Valerius, Livius, et Folrus recensent. Narrat Alexander fuisse Regem AEthiopiae, quid delicta punierit, non supplicio mortis, [note: Delicta per mutilationem narium castigat. ] sed mutilatione narium; videbantur enim [?] castigati hac faciei deformitate, ut caet[?] tanto cautius sibi ejusmodi criminibus, hoc exemplo


page 103, image: s103

[note: Lib. 3. c. 2. ] absterriti, praecaverent. Sic Persarum Rex quidam (juxta eundem) seditione civili graviter irritatus, et ad iram incitatus, sedato, vel composito tumultu, quoscunque reos deprehendit, vel contumaces, naribus mutilavit. Inter AEgyptios lege sancitum erat, ut omnes adulteri hanc eandem poenam incurrerent: haec si temporibus nostris vigeret, quot et quanti sine naso futuri essent!

SIGNATURAE PARTIUM.

QUam difficile sit odoratum semel amissum recuperare, ex eo patet, quod natura tantopere in suggerendis simplicibus parca fuerit et avara, ad vitium narium, et odoratus pravitatem corrigendam. [note: Metha aquatica odoratum revivificat. ] Apud Botanicos aliud simplex hactenus non invenio, nisi Mentham aquaticam: haec videlicet, acutissimo et maxime penetrativo odore dotata, virtutem habet, ut extinctum odoratus sensum exsuscitare, et renovare valeat. A natura sua ad hoc destinata videtur, dum in foliis suis figuram exprimit nasi, quae folia ei et arcta, et hirsuta sunt: flos puniceus est, vergens aliquantum candorem. Extractum hujus geniminis, sicut ajunt Osvvaldus Crollius, et doctissimus Aldrovandus, ad medendum praememorato defectui potentissimum, et admirabile medicamentum est.

DEDICATIONES.

CUm per iram vehementem inflammentur oculi pariter ac nasus, atque iidem rubescant, idque vi sanguinis, qui a bile, et corde illuc mandatur, cum praeterea iracundum esse, martialis animi proprium sit, antiqui nasum (sicut docent observatorum doctissimi) [note: Aldrovand. de monstris. Cyrus Spuntonus. ] dedicavere Marti: Cumque hic socius sit Veneris. Metoposcopi dixerunt, hominem cui plurimae frontis summitati lineae insideant, dissolutum in libidinosis actionibus. et salacem esse; quod tamen (cum nulla ratio nec fundamentum suffragari videatur) nullam omnino fidem meretur. Ambo hi affectus, ira videlicet et libido, tanta sollicitudine refraenandi sunt, quam est noxium impendisse quadrigas, quae soluto fraeno ad praecipitium feruntur. Dixit hoc [note: De Repub. Lib. 4. Hexa. ] Plato: Currus efferatis equis, et praecipiti cursu nimis ad praecipitium properans. De iracundia Basilius inquit: Ira hominem prorsus efferat; ac ne hominem quidem esse sinit. De concupiscibili inter tantos Ovidius decantato illo, sed sensatissimo disticho inquit:

Qui facies facies Veneris cum veneris ante,
Ne sedeas, sed eas, ne pereas per eas,

Difficultas, quam qui noverit exuperare, ad hoc facile pertinget, ut gloriam honoris, ut praemia, et securitatem assequatur. Haec porro difficultas per concivem meum tam canorum arguitur, dum ait:

Malagevole impresa e auer l'impero
De gl' indomiti affetti, e ribellanti,
E non errar, oue dal buon sentiero
Gli allettamenti al traviar son tanti.

Unde et hortamentum illud sapientis cujusdam maxime usu veniet:

Extra undam, et fumum longe compelle carinam.

ANTIQUORUM NOTAE SUPRA LITERAM N.

VIdebit Benevolus Lector, in his partibus, quas describendas assumpsi, indigitari in structura hominis Alphabeti literas omnes, quae tamen jam ante me a Physiognomicis productae sunt, praecipue autem ab doctissimo, et studiosissimo viro Porta: unde et inter tot singulares qualitates externas partium humanarum, haec quoque in Alphabeto animato numeranda est, nec enim solum os ad formandam loquelam impenditur, nam et reliquae omnes has quoque vices obeunt, ut praefatos characteres exprimant, et muta quadam eloquentia ratiocinentur: hic conceptus quamvis hyperbolicus, nihilominus verissimus est. Dum ergo olim significanda esset haec litera N. nasus tangebatur, ab hac enim nomem illud initium suum capit. Simplex vero N. haec sequentia figurabat: Non, Nomen, Nonius, Noster, Numisma, Numerator. Hae literae NAV. Naves, navicula. NBL. Nobilis. NC. Nunc. N. C. Non certe. Nero Caesar, Nero Claudius. N. C. SN. CO. S. D. E. Notis Civibus Senatus Consulti suffragium datum est. N. C. N. P. Non clam, neque precario. N. C. C. Non calumniae causa. N. E. D. Notus et dives. NEG. Negotiator. NEPT. Neptunalia. NEP. RED. Neptunon Reduci. NEP. S. Neptuno Sacellum. N. F. C. Nostrae fidei commissum. N. F. N. Nobili Familia Natus. N. H. Natus homo. N. C. C. Non Calumniae Causa. N. L. Non liquet, Nominis Latini, Non licet, Non longe. N. M. Nonius Macrinus, Non malum, Non minus. NN. Nostri. N. NQ. N. Numerat, neque numerum. NO. Nobis. NO. Nostrum. NOB. Nobilibus. NOB. G. Nobis generatus, Nobili genere. NOB. G. N. Nobili genere natus. NOB. F. N. Nobili familia natus. NON, N. P. Nonnihil potest. NQ. Nusquam, Nunquam. N. Q. AN. Numerat: qui annumerat. NQ. N. Nunquid non. NR. Nostrorum, Nostrum. N. R. Non restiterunt. NR. Nero. N. R. Nobis Ravennas. N. S. E. Non sic est. NT. Nominatis. N. T. Nostri Temporis. NV. Non vis, non vocat, non valet. N. V. N. D. N. P. O. Neque vendetur, neque donabitur, neque pignori obligabitur. NUP. Nuptias. NUS. E. P. Natus est puer. N. VV. Non vult. Fortasse his copiosiora in Authoribus inventurus es, quae me praeterire potuerunt: Haec idcirco porrexi, ut inde delibes: nec enim tanta mihi plenitudo in promptu est, ut te plenis buccis exsatiem.

EPITHETA.

EPitheta caeteris materiis non inferioris momenti sunt, siquidem rei cujuscunque qualitates vivaciter exprimunt, conditionemque significationis exponunt, non secus ac pictor sagax ab originali copiam suam mutuatur. Ita Horatius nonnullibi nasum pravum nominavit. Pravo vivere naso. Alibi [note: In arte Se: ] aduncum: Naso suspendis adunco, ignotum. Catullus turpem appellat: ista turpiculo puella naso. Rorantem Martialis: Exprimeret quoties rorantem frigore nasum. Humidum Juvenalis: Et jam lene caput, [note: Satyr. 6. ] madidique infantia nasi. Idem ipse siccum: Sicco venit altera naso. Isiem Vigilantem: Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso. De naribus quoque, inprimis sic dixit Santo: Stillat ab immundis [note: Lucan. l. 2. 5. Metamor. ] naribus Hippomanes. Aduncas nominat Lucanus: Spiramina naris aduncae. Adamantinas Ovidius: [note: Satyr. 1. ] Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant. Balbas Persius: Rancidulum quiddam balba de nare locutus. [note: Lucret. l. 6. ] Apertas Virgilius: Suscipiens patulis captavit naribus auras. Acres Lucretius: Vbi acres nidore offendit aures. Cavas Ovidius: Perque cavas nares, oculos, auresque cerebrum molle fluit. Teneras Sidonius: Obtrudit teneras circumdata fascia nares: Idem Sagaces: Quis nare sagaci monstrat odor pinguem claudsis ab ovilibus auram. Mucidas Conradus: Nec nares sibi mucidas detergit. Idem Imbriferas: Barba [note: Satyr. 14. ] madet pluit imbriferis de naribus humor. Pilosas Juvenalis: Naresque pilosas annotat. His mi Lector alia insuper pro voluntate pro solido judicio, pro studio, et instinctu tuo adjungito.



page 104, image: s104

PHYSIOGNOMIAE, ET SOMNIA.

PHYsiognomi arbitrantur, nares plenas, et crassas, abundantiam sangvinis, massamque humorum copiosam arguere, atque ideo hujuscemodi homines concupiscentiis maxime deditos esse; Quae observatio omnimodo vana est, nec enim defuerunt homines continentissimi, et sanctitate vitae illustres, quibus haec pars vultus prominens fuit, et elevata. Non sine veri quadam similitudine asserunt, siquidem alae narium crassae fuerint, et convolutae, segnitiem indicare, et torporem, morumque, et motuum tarditatem, ac propterea ignorantiam crassam, juxta mentem praefatorum, siquidem dicta pars prominentior fuerit, et acuta, itam subitam, motumque velocem: propter quod indicium bilis sit, quae subtilitate sua superiora semper petat: quod item patentes, vel hiantes nares indicant. Rotunditatem narium, quarum nihilominus extremitas gracilitatem habeat, asserunt inconstantiam, et levitatem portendere, quippe quod haec pars inaequalis sit, et incomposita. Nasus ad summitatem frontis recurvus idem quod supra, prout illi censent, praesagit: tum praeterea et inverecundiam apertam: sicut rursum, quibus nasus vel simus vel planus est, ad omnem adeo concupiscentiam pronos esse: porro oblongum (sicut jam alibi meminimus) probitatem, magnanimitatem, et audaciam significare.

Prolabuntur de his Onirocriti, et somniorum conjectatores vani, et argumentum suum inde sumunt, ut si quis somniaverit se ingenti naso dotatum, futurum esse, ut in hominem sagacem, docilisque ingenii evadat: quasi vero haec moles, et non potius bonarum artium studium prudentiae et sapientiae possessionem acquirat: nec enim fatuitatem hac majorem vel in sensum nostrum cadere, quam opinari, dormiendo nos sapientes fieri. Dicunt item, eum, qui oppressus morbo, se sine naso esse somniaverit, vicinam inde sibi mortem esse ominari posse. Manifesta stoliditas! quasi vero sine naso vivere non liceat. Atque ita quanto plus dormiunt, tanto se majora sapere opinantur: tantoque magis apertos oculos se habere gloriantur, quanto maxime conclusi sunt: centrum suum in semetipsis quaerunt, et foras feruntur: tanto magis sine naso, quanto magis nasuti.

Fasciculum Tractatus hujus exigui, eleganti ligula sequentium versuum constringam, quos Vincentius Maria Mareschalchus ex Senatoribus vir nobilissimus, compatriota, et collega meus, concepit: cujus viri erudita Musa, mundum universum applausibus suis, et harmonia eloquentiae ad mplet. Legat haec Lector, et ex ungue leonem, ex hoc signo sublimitatem et valorem pennae illius dijudicet, quae ad gloriae caelum magnis viribus evolat:

Naso di bella Dama.

Oh, prodotta a gl' incensi unica parte,
Arta, oue il bello e quasi Nume assiso,
Trono, onde mai la maesta non parte
Per regolar la monarchia d'un viso.
Per te manriensi in amoroso Marte
Fra la Gota rival l'ostro diviso,
E con giusto cador s'alza, e comparte,
Trinciera al pianto, e Padiglione al riso.
Tu l'boilisco sei, oue sospese
Il triomfante bmor l'Arco, e le faci
Del curvo ciglio, e dello luci accese.
Tu piramide sei sacra alle paci,
A pie di cui per sepelir l'offese
S'apre in vivo coral l'urna de baci.

MAXILLAE, GENAE, ET FACIES.

Anatomia.

AMice Lector, noli obsecro mirari, si in hoc capitulo tibi ordo perturbatus esse videbitur, de toto simul, et de parte tractatum vides, materia siquidem mandibulatum et maxillarum sterilis est, sicut genae quoque complementum faciei sunt. Quamvis igitur igitur haec in secundo libro hominis universalis collocare poteram, cum tamen pars integrans sint, bonum esse arbitratus sum horum sensum et expositionem hic connectere, ut hic tractatus tibi non minus superioribus copiosus offeratur, et repletus. Si in capitulis numerosus non ero, et diffusus, in his tamen paucis que allaturus sum, sat fusus ero. Talem autem esse me oportuit, cum in Authoribus distinctiones adaequatas non invenerim. Absolves itaque et hanc lectionem, caeteris non minus utilem, et fructuosam, ut spero.

Originem ergo, prout jam consuevimus, fundemus ex Anatomicis. Binas esse maxillas, superiorem et inferiorem cuique notum est: quarum illa, si psittacum, et crocodilum exceperis, in homine, et reliquis animalibus immobilis est. Haec immobilitas ornamentum vultui praebet. Nimium siquidem indecorum esset, si facies tota vel moveretur, vel rugis ductis deformaretur. Inferior autem motum suum habet, eumque liberum; Inferior autem motum suum habet, eumque liberum; non secus ac in mola lapidum molarium unus quietus, alter mobilis est: sic et hae maxillae non immerito molares lapides vultus nominari possunt, quippe quae eandem formam praeseferunt. Ecce quam studiose ars naturae vices imitatur. Prima earum rotunda est, nec vero sicut brutorum animantium prostat, et extenditur, sed pro decore et compositione meliore applanatur: Haec vero aliquanto longior secenitur. Prior illa e pluribus ossibus harmonice articulatis componitur, secunda item juncturis duabus, quae sychondrosis, ab Anatomicis appellatur, provisa est. Tres interim commissurae maxilla superiorem ab ossibus capitis disterminant, et disjungunt: duae inquam communes, notae Medicis, et altera quae in osse jugali observatur.



page 105, image: s105

Ejus figura viria admodum est; dum apertam eam in superiori parte cernimus, inferior recollecta, et constrictior est: de hac procedit conformatio nasi, ubi maxime protuberat, et elevatur: quod tamen soli homini particulare est. In maxilla superiore canales dentium, tanquam sedes ad hoc destinatae (quae se abdunt, et concentrantur, tanquam antra, sinusque amplissimi, in similtudinem imaginum e cera compositarum vel fusarum, ne forte pondere suo aggravare possint) nec ibi desunt formamina, arteriis, venisque pervia.

Andreas Laurentius, quem directorem hic sequor, ossa superioris maxillae undecim esse statuit (relinquendo, prout inquit, opinionum tanquam fluctuum varietatem lubricam) quinque cujusque partis propria, unum sine pari. Ego vero Anatomicis curiosioribus, et interna penetrantibus discutiendum relinquo, quibus quodque usibus deserviat. Hoc solum dixero, qualiter prima duo minorem angulum constituat, portionem orbitae oculorum partem item Rigomatis, vel ossium auricularium. Connectitur ossi frontis, commissura illa, quae de cavis temporum sinibus decurrens, per medium orbitae ad medium nasi defertur. Altera bina ossa, quantumvis reliquis minora majorem tamen angulum formant, ubi foramen est ad nares usque protensum, quibus quaedam supereminet caruncula ad similitudinem glandulae, quae pituitam exprimit, de cerebro ad nares destillantem. Haec admodum tenui sunt in similitudinem squammarum, quae se largius committunt.

Caetera duo, quae in ordine tertio sunt, relisquis gradiora sunt, dum dentes quoque incisorios continent. Haec sinus habent amplissimos, tria insuper foramina, per quae venulas, et arterias transmittunt. Rursum altera bina, in ordine quarto, in extremitate palati collocantur, foramina enim narium ad hunc pertingunt: separantur autem ab osse maximo, mediante commissura, quae sphoenoidi ex adverso cum linea quadam transit, et quae per dentes extremos ad partes illas fertur ab anatomicis miro nominum involucro appellatas. Ultima duo, quae in quinto sunt ordine, ossa nasi tenuis, solidi, duri, et quafrangularis efformant. Restat undecimum os, quod supra medium, et ad intima palati destinatum est, cujus forma figuram aratri imitatur, partemque inferiorem separat et dividit a naribus. Hoc dixisse de superiori maxillarum parte suffecerit.

Inferior ab intro item cava est, et medullosa, ad nutrimentum, et incrementum, imo vero et productionem dentium. Foris solida est, et durissima, ut in masticatione valeat; quae in homine tamen elegantiorem habet, quam in quovis animalium compositionem: Per motionem hujus prima fit ciborum concoctio, juxta Aphorismum illum medicum: Prima digestio fit in ore. Hīc cibus mollitur, et manditur: imo ut cum omni circumspectione loquamur, hīc dilatatur, et egreditur. Haec maxilla, ex communi Protomedicorum Hippocratis et Galeni sententia duobis ossibus constat, quae invicem in menti medio uniuntur, intercedente vel interserta cartilagine quadam: quae apud infantes usque ad septimum aetatis annum mollis perseverat, sed apud adultos in naturam osseam degenerat, quae nec coctura, nec putredine dividitur, aut separatur; usqueadeo inviscerata ut ab osse non differat.

Cuncta haec pars inaequalis est, et multis propemodum monticellis exasperatur, ut insertio musculorum fiat, qui ibidem nascuntur. Tam in superiori quam inferiori parte in duos sinus, vel processus terminatur, quorum primus in acumen desinit, cui tendo inseritur, qui de musculo temporum procedit: hic si forte relaxatus fuerit, aut labi videatur, signum lethale est, ait Hippocrates, idque ob distentionem, vel relaxationem musculi nobilissimi, et omnium maxime praecipui. Cum altero processu fit articulatio cum ossibus temporum maxille inferioris. Adjuvat articulationem hanc cartilago quaedam mollis, quae officium ligamenti praebet, motum facilem reddit, efficitque ne ossa continuis agitationibus et collisionibus quassata confringantur, et conterantur. Admittit haec quoque pars sinus quosdam, qui medullam continent, sicut et cavitates, quae radices dentium recipiunt, et quae latine praesepiola, locelli, aluearia, fossulae, mortariola nominantur. Duos poros in eorum uno habet, qui nervo conjugationis tertiae uniuntur, atque hic ramos quosdam minutos ad radices dentium spargit, aditumque venis et arteriis subministrat. Haec autem ossa exigua, siquidem disruperis, non nisi unum esse videbuntur.

Interim facies homini solum propria est; tanquam pars externa maxime visibilis, et observationi exposita, sensus continens praecipuos, quibus videt, audit, fabulatur, odorem, et intellectum exercet. Haec sola, etiam si ratio absit et intellectus, hominem ab animalibus caeteris distinguit, et huc spectant Ovidii versus jam alibi memorati:

Os homini sublime dedit, caelumque videre
[note: Metamorph. ] Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Hac parte hominis terrefiunt, et expavescunt brute animantia inferiora homini, unde etiam timore quodam insito ab eodem fugiunt. Hoc insuper admirabile in illius structura est, quod cum in eadem nonnisi decem membra collocata sint, in tot millenis nihilominus difficulter duae inveniantur facies sibi invicem similes: cumque sit sensubus abundans, et lineamentis suis animi motus exprimat, imago animae, a potiori Doctorum numero appellatur: Idque non sine ratione, in superciliis enim ambitio, in genis, de quibus nunc ratiocinamur, verecundia, in mento majestas, in fronte sapientia, in omnibus sui partibus, honestas, authoritas, pulchritudo hominis describitur. Haec unica est, quae omnium in se oculos provocat, et totius personae suae ideam praebet: Haec nos supplices, laetos, melancholicos, erectos, et demissos: Haec sola sexum, aetatem, stirpemque denotat, index verax boni aut sinistri corporis temperamenti: In hac apertissima vitae et mortis indicia sunt, unde doctissimus Protophysicus Hippocrates tantopere Medicis imperat, ut ante omnem actionem aegrotantis vultum sedulo contemplentur.

Pars ejusdem superior, locum frontis obtinet priorem ad supercilia usque, inferior a superciliis ad mentum. Cutis ejus hoc singulare habet, quod quantumvis perforata sit, damnum inde non habet, sed utile, pompam, et decorem: sicut eleganter doctissimus vir Laurentius vates imitando inquit: In sacra septem sint Palladis arce fenestrae. Membrana, quamvis in universo corpore nervosa sit, hic veraciter carnosa est, et musculosa, tamque tenaciter carni adhaeret, ut vix fortiter tracta separari possit, unde provenit, ut sola haec faciei cutis pro libitu nostro moveri possit. Partes propriae musculi sunt, qui faciem, et ossa commovent. Quidam opinati sunt, vultum totum panniculo solo carnoso commoveri, unde eam musculum largum, apertum, et cuticularem nominarunt: sed fibrarum diversitas, et motuum


page 106, image: s106

varietas docent, particularem cuique parti musculum assignandum esse. Unde illic reperias musculos fronti, palpebris, naribus, et labris destinatos, quos in universum doctissimus Laurentius, sicut et alii descripserunt. Partes primae, et nobilissimae quae in facie continentur sensuum externorum sunt, organa visus, auditus, odoratus, et gustus; oculi nimirum, et aures, nares, et lingua, de quibus affetim supra jam meminimus, et deinceps mentio futura erit.

MYSTICA IN MAXILLIS.

[note: 15. ] Grandem illam in libro Judicum memoratam asini mandibulam, qua fortissimus virorum [note: De Sp. S. Prol. in Matth. hom. 14. ] Samson magnam hostium tam ferocium stragem peregit, S. Ambrosius, et Origenes patientiam significare posse inquiunt, qua inimicos Infernales debellamus, et vincimus: similitudine mutuata, ni fallor, a submissione ministerii, qua hoc animal cuicunque oneri portando dorsum suum praebet. Ad praedictam patientiam allusit increata Redemptoris nostri [note: Matt. 5. Luc. 6. ] sapientia, tum cum in S. Matthaeo, et S. Luca ajebat: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram. Per fontem qui exinde scaturivit, expressus fuit (sicut sentiunt S. Hieronymus, [note: In Iud. 19. ] et Rupertus Abbas) fons vitae Christus, pro salute mundi expositus: flumen item fecundum eloquii divini, ejusque virtus, qua infinitas hostium turmas prostravit. Porro quod Samson populi Judex erat, significatur Christus universitatis Judex: Hanc maxillam [note: In Mich. l. 5. ] percusserunt Judaei, prout in Michaeae prophetia habetur, supra quem doctissime S. Hieronymus commentatur.

De eo, quod in lamentationibus Jeremiae legitur, [note: 1. Moral. 7. 8. ] planctum referens Ecclesiae, et lacrymae ejus in maxillis ejus. S. Gregorius ait Sacerdotes maxillas esse Ecclesiae, aut vero praedicatores, qui peccatores ad poenitentiam provocant, eorumque interitum deplorant. Per has maxillas Ecclesia conterit, et confringit iniquos: tum vero etiam in ministris suis devotis, cibum masticat, et praemandit infantibus, et lactentibus suis: Concludit Sanctus: Patriarchae etiam fuerunt maxillae Ecclesiae. Maxillae, et tempora Sisarae Ducis transfixa clavo denotant eos, qui res prophanus, et indebitas hactenus protulerunt, quibus posthaec crucis passio annuntianda sit: Sic Origenes [note: Iud. hom. 5. cap. 40. ] docet. Adjungit ad dictum illud Job: Nunquid spina perforabis maxillam ejus, et ad illud Ezechielis: Ponam hamum in maxillis tuis: S. Gregorius [note: 13. Moral. 14. 17. ] Papa, et ait, fortitudinem significari diaboli, in tentationibus, quibus nos triturare, et cribrare satagit: De hoc enim meminit scriptura cum Leviathan serpentem nominat.

MYSTICA GENARUM.

Parallelum aliud hoc elegantius dari non potuit Sponsi ad Dilectam suam in Cantico, quam cum [note: Cap. 5. ] de ea inquit: Genae tuae sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis: In quo, sicut S. Gregorius et Rupertus Abbas commentantur, Sancti Martyres intelligendi sunt, qui non verentur pro fide Jesu sanguinem profundere: Quemadmodum etiam genae sua purpura tinguntur, et ostro luminosissimo, per has pulchritudo fidei publicatur: unde in his quoque [note: 50. ] Redemptor noster caedi voluit. De hoc tanto mysterio Isaias typice loquitur: Genas meas dedi vellentibus. Hic item indicari poterit, prout refert Origenes, habitus ejus externus, quo vestiti, et [note: In Cantic. hom. 2. ] sub quo absconditi Electi salvantur. Juxta eundem Patrem, in hoc loco virgines quoque non improprie subintelligi poterunt, quae toto corde se pudicitiae devoverunt, sicut in genis potissimum pudoris sedes est. Arbitratur S. Ambrosius per genas indicari [note: De Ob. Valent. ] posse Sacerdotes et praedicatores, qui populo praepositi sunt, quorum praedicatione si profectum fecerit plebs, non secus ac prominentes in Ecclesiae facie maxillae erunt: quibus S. Gregorius addit, quod per hoc ipsum Sancti Patres, miraculorum, et prodigiorum patratores, possint intelligi. Ejusdem mentis [note: In Cant. hom. 1. super idem. In Cant. Serm. 40. ] S. Gregorius est, S. Bernardus, et Origenes, quod videlicet genae sponsae internum animae aspectum figurare possint: et si vultus index est cordis, genae itidem indicium erunt ejus, quod intus tegimus: cum praeterea in Sacro Cantico comparentur turturi, juxta mentem praefatorum, pudorem castitatis cum planctu designant.

MYSTICA FACIEI.

Commentator Laurentius hic inprimis ait, per faciem significari furorem, unde illud est Geneseos: [note: Cap. 16. Cap. 30. ] A facie Sarai Dominae meae ego fugio: Judicium item tremendum, juxta illud Isaiae: Quomodo sustinebis faciem Judicis? significat praeter haec superficiem [note: 1. Reg. 14. Cap. 20. ] rerum: In quo erat mel super faciem agri: Item vindictam, sicut in Levitico: ponam faciem meam super hominem illum. Convenit facies Deo, tanquam attributum aliquod per Metaphoram. De hoc [note: In Psal. 79. ] ait S. Hieronymus: Dicitur facies Dei verbum, quod est figura substantiae ejus. Vult S. Augustinus per Angelum praecursorem Altissimi vaticinatum a Malachia propheta, et a psalmista intelligi S. Joannem [note: Exod. 33. ] Baptistam. In postulatione illa Moseos: Domine ostende mihi faciem tuam: et in repulsa Dei: posteriora [note: In Ps. 138. ] mea videbis: S. Cyrillus praeconizari Judaeos ait, quippe qui priora Jesu Christi non viderunt, hoc est divinitatem ejus, sed in sola posteriora videlicet in humanitatem ejus intenderunt. Patriarcha Jacob item, [note: 32. Lib. 3. c. 12. ] qui vidit Deum facie ad faciem, prout liber Genesis recenset, cum vidit in humana similitudine, luctando cum eodem. Galatinus item author est, illic ubi [note: Num. 14. ] liber Numeroram a populo visum esse Deum facie ad faciem describit, miracula, quae patrabantur, tum vero etiam legum Mosaicarum traditionem posse intelligi. [note: De Trinit. 17. et 83. q. 1. Exod. 33. Ps. 43. 50. 67. 79. 138. Fortitud. Spirit. in 1. Reg. 10. Moral. 23. ] S. Augustinus in facie Dei supra memorata divinitatem ejus sine velamine consideratam intelligit. De his figurae copiosae sunt in Exodo, et Psalmis.

Illic porro ubi Moyses ad contemplandam, et e vicino intuendam faciem Altissimi elevatur, intelligi poterit, inquit Eucherius, et Sanctus Gregorius, lux et revelatio divina, quae tanquam speculum fulgurans scintillat. Haec illa facies serena est gratiarum, et misericordiae divinae, de qua impii exulant, et ejiciuntur: [note: 9. 30. 1. 13. 29. 30. 30. In Isa. 8. In Psal. 29. In Psal. 66. 67. 107. In Levit. 16. ] prout illud habetur in libris Judicum, Paralipomenon, Job, et in Psalmis aliisque insuper locis, (sic sentiunt Sancti Hieronymus, Basilius, et Hilarius) his adjungit S. Augustinus, per hanc faciem, manifestationem, intelligentiam, et praesentiam Salvatoris nostri figurari, mediante Dei Ecclesiae, prout invenire licet in psalmis. Quaecunque igitur contra Dei Ecclesiam perpretrantur, vultui Redemptoris praesentia sunt, sic commentatur Hesychius.

Toties jam citatus, pluriesque adhuc citandus S. [note: 21. De Civit. Dei. ] Augustinus, dum dictum illud Davidicum considerat: Ne projicias me a facie tua, sic ait: fugiunt inimici a facie Dei, qui timent praesentiam ejus, et Ecclesiae.


page 107, image: s107

Quodcunque praeterea ante constitutionem mundi [note: Osee. 7. In Isai. hom. 14. Isai. 6. In Ep. et factum est. ] factum est S. Hieronymus, et Origenes, inquiunt appellari posse faciam Dei: Haec juxta Isaiam Prophetam a Seraphim contegitur, per quod demonstratur, quantopere a nobis abdita sit. Meditatur S. Hieronymus per hanc divinam faciem Spiritum Sanctum posse intelligi, per quem Altissimus semetipsum [note: Psal. 138. ] manifestat; sic psalmista inquit: Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? In praefato [note: 13. Thesaur. ] scripturae loco S. Cyrillus Alexandrinus iram Dei repraesentat, qua peccatores castigat, sicut et justitiam divinam. In pluribus scripturae sacrae locis, praesertim [note: 17. 23. 20. 67. 8. 4. 13. 1. 1. In Psal. 138. Moral. 4. In Psal. 37. ] in Levitico, in Psalmis, in Ecclesiastico, in Threnio, in Jeremia, Ezechiele, Joele, Aggaeo, Sancti Hilarius, Gregorius, et Origenes, ubi facies divina repraesentatur in significatione manūs, percussionem illam justissimam intelligunt, qua de Paradiso parentes nostros protoplastas, propter inobedienriae, et praevaricationis delictum ejecit, et in exilium pepulit. Huc spectare poterit illud psalmistae [note: 59. In Ezech. 13. In Ezech. hom. 2. In Matth. hom. 3. Icrem. Cap. 1. In hom. 2. Reg. 16. de essentia divin. Psal. 131. ] dictum: ut fugiant a facie arcus: Adjungunt his praefati Sancti, supra illud Jeremiae: facies ollae succensae a facie aquilonis: indicari hic manifeste vindictam Dei, quae quasi olla succensa in peccatores ebulliat.

In facie Christi tota splendida, prout illa in monte Thabor visa fuit, attestantibus Evangelistis, Sancti Gregorius, Augustinus, et Hilarius manifestationem secretorum divinorum figurari inquiunt, sicut et sanctitatem Salvatoris nostri: unde et sancti in superna paradisi gloria hac facie fruuntur per cognitionem intuitivam quam possident. Haec illa Davidis [note: 1. Reg. 16. ] facies decora, de qua in libro primo Regum habetur, hic ille beatissimus vultus, de quo psalmista: [note: Psal. 44. In Psal. 94. ] speciosus formā prae filiis hominum. Refert Rupertus Abbas, posse per hoc item adventum Domini secundum figutari, cum quisque alterum in vultu cogniturus erit.

Per faciem Dei velatam, et obscuram, de qua in [note: In Psal. 79. ] psalmo septuagesimo nono: ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus: Arnoldus Carnotensis humanitatem Christi, et carnis infirmitatem demonstrat[?] haec facies confusione adimpleta fuit, prout ait psalmista: [note: Psal. 59. ] operuit confusio faciem meam: Hoc in dolorosa passione ejus, cum Judaeorum subsannatione factum est. Ad quam tamen ille faciem suam non contorsit, sed impavidus restitit, tanquam petra durissima, [note: Isa. 50. Bzech. 3. In Iob. 24. Ierem. 21. ] ut verificarentur quae dicta sunt per Isaiam prophetam, et per Ezechielem: dedi faciem tuam ut silicem, ut petram durissimam. S. Hieronymus supra dictum illud Jeremiae: posui faciem meam super civitatem hanc: in his insinuari prophetas posse inquit, qui futurorum praesagi et praenuncii fuerunt: ipsa adeo prophetia saepe facies appellatut.

In jussione illa, qua Deus Pater Eliphaz Themaniti, et Baldad, et sociis ejus imperat, ut ad Job patientem se conferant, qui divinam pro iis iram placare [note: Iob. 42. ] possit, cum hac videlicet conclusione: faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia, sic S. Hieronymus [note: In Iob. 16. ] commentatur: facies job designat faciem Christi, quam suscepit Dominus, cum orationem audivit.

[note: Hom. 4. in Ezech. 3. In Matth. Prolog. in Matth. in Ezech. 1. In Ezech. hom. 3. ] Diversimode Sancti Gregorius, Hieronymus, et Rupertus Abbas facies illas quatuor animalium distinguunt, quas Ezechiel propheta vidit. In nativitate Christi faciem hominis intelligunt: in ejusdem morte, faciem vituli: in resurrectione faciem leonis; in mysterio Ascensionis faciem aquilae: exprimunt itidem: divinitatem, humanitatem, Regale imperium, et Sacerdotium. Per has item Evangelistarum numerus quaternus indicatur, sicut est communior interpretatio: porro et principia Evangeliorum facies nominari possunt. Georgius Venetus [note: Cant. 1. Tom. 7. Cap. 22. 29. ] considerationem suam ad quatuor elementa levat, unde vitam nostram trahimus, per quae has quaternas facies, eorum quodque explicari posse tradit: aquila notat aerem: in vitulo nascente aquam, qui de humore aqueo componitur, in leone focum, in homine terram: Et sicut haec universa simul juncta formam unam assumunt, sic omnis adeo virtus in unitatem transit.

De sensu anagogico, ad tropologicum hominis [note: De Virg. 20. de Abraham. in Ezech. 41. in Ezech. hom. 4. ] descendunt Sancti Ambrosius, Hieronymus, et Gregorius. et ajunt quaternam hanc faciem diversitatem denotare virtutum in homine, et in anima rationali. In figura hominis intelligi volunt quod in nobis rationale est, consistens in cerebro: In leone fortitudinem intelligunt, non illam quae rationis regimen evertit, quam ratio vitiosam esse condemnat, sed quae mentem roborat, et consolidat, ne forte per infirmitatem, et mollitiem suam, hac illacque diffluat; ut animum militarem Christiani hominis ad belligerandum exerceat. Consistit robur hoc in bile. Facies vituli, motum concupiscibilem designat, qui in hepate sedem habet. Per aquilam Nemesin illam, et Sinteresin intelligunt, quae vindex errorum est, et correctrix praevaricationum. [note: 5. Stromat. 3. In Apot. ] S. Clemens Alexandrinus rursum aliter interpretatur, sicut et Rupertus Abbas: Qui in facie hominis, hominem justum figurari volunt. Dum se mortificando in Deo resignat, vitulum exprimere. Hunc Leonem esse securitate sua, et fortitudine, qua resistere impugnationibus, et assultibus possit. Aquila est per contemplationem, qua se, sicut ille alatus Rex et propheta, in caelum levare possit.

[note: 1. Alleg. Cant. hom. 4. ] Sentiunt Philo et Origines faciem hominis tanquam partem nobilissimam, maximeque spectabilem indicare posse mentem pretiosam, et sapientem, quae magnae aestimationis et virtutis est: aut vero conscientiam rectam, et in rebus eligendis discretionem boni. Inspiravit Deus, inquiunt hi, in faciem illam Spiritum suum Sanctum, quo videlicet contra mundi corruptelas, et insanias falsas muniretur. Hic vultus decorus est sponsae in Cantico, de [note: Cant. 2. ] quo Dilectus: Vox tua dulcis, et facies tua decora: mens enim bene ordinata, omni virtutum genere ornata est. Haurit exinde S. Ambrosius elegantissimam proportionem et similitudinem, dum ait: Et ut cor laetum, reddit laetam faciem, ita charitas mentem. Haec facies non erubescit, neque confunditur cum audacter praedicat Christum. Cum ex facie cognoscatur homo: fic nullus hominum, ajunt [note: In Ps. 33. In Matth. Cant. 5. ] Sancti Basilius et Hilarius, in conspectu Domini, apparere justus poterit, nisi faciem hanc internam cum perfecto lumine et splendore charitatis illustraverit, et decoram fecerit: Atque haec illa Davidica facies est, decora, et amabilis, de qua supra meminimus.

[note: 12. Moral. 6. Reg. 14. ] Sancti Chrysostomus et Gregorius supra decretum illud divinum datum Adamo: In sudore vultus tui vesceris pane tuo: has considerationes efformant: Vultus, et intellectus, et voluntas dici possunt, quam in sudore vultus sui, hoc ect labore intellectus et voluntatis vescitur homo pane suo, hoc est [note: Psal. 103. 7. In Ioan. 23. ] acquirit scientias, et virtutes. Dictum illud Davidicum: Vt exhilarem faciem ejus in oleo: S. Cyrillus sic exponit: intelligi videlicet in hoc imaginem Dei. S. Bernardus item dum moestitiam mentis obtenebratae, et obnubilatae dolo malo, ob oculos nostros ponit,


page 108, image: s108

[note: Ioan. 11. ] eam Lazaro similem inquit, cujus facies sudario erat ligata: facies autem Cherubim introrsum versus propitiatorium spectantes, prout legitur in Exodo, [note: 25. 1. ] et Malachia propheta, idem Author significare inquit mentem rectam: cujus intentionem recta ad Redemptorem Deum suum dirigi oportet.

Actione illa humilitatis, qua se Moyses dejecit, dum a Domino ad se videndum vocaretur, sicut libro [note: 3. Adversus Marc. ] Exodi habetur, exprimitur, juxta Tertullianum humiliatio mentis: pariter et illa facies Moysis velata, quam adpertam videre Judices non poterant, velamen ignorantiae denotabat: unde lumen legis intueri [note: In Exod. hom. 12. Gen. 50. Gen. 38. ] non poterant, nec divinitatem Christi, sic Origenes docet: Idem indicare poterit facies Ezechielis velata, sicut et illa defuncti Patriarchae Jacob, et facies Thomae cooperta.

[note: Glossa ordin. ] Per faciem Joseph, quam post fletum lavit et rursum coram fratribus suis comparuit, glossa ordinaria demonstrari posse inquit praedicationem Pauli Apostoli, qua Salvatorem annunciavit, quae a Christo lota est, cum vas illud electionis baptizatum fuit. [note: In Gen. 42. hom. cum jejunatis. 1. Reg. 1. Psal. 44. ] Hinc Origenes ait: facies aliquando significat Ecclesiam, quam lavat aliquis, cum a membris ejus sordes peccatorum abluere conatur. S. Gregorius Papa supra illud psalmistae: Vultum tuum diprec abuntur omnes divites plebis: nos instruit, intelligi posse faciem, et pulchritudinem internam aeque, ac externam, quam principes plebis, et maxime spectabiles in populo desideraturi, et suspiriis suis praestolaturi sint. [note: In Ps. 44. ] Declarat S. Basilius faciem Ecclesiae Rectores esse, et Praesides illius, de quorum aspectu honor porrigitur [note: Serm. 1. in Capit. Iejun. Cap. 16. ] fideli populo. S. Bernardus supra dictum illud Matthaei: faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, exponit illud, de conversatione proximi: quam faciem lavant, qui in omni locutione sua vigilantissimi sunt, ne vel minimo naevo scandali quenquam offendant. Vultus item Eliab primogeniti Isai in familia Davidica, qui ad mensam reliquis fratribus speciosior et venustior apparuit, [note: Cap. 16. ] prout liber primus Regum docet, significare poterit conversationem externam, qua in plebe innotuit: [note: 1. Reg. 16. ] sic commentantur Gregorius Papa, et Beda. Huc respiciunt verba illa Spiritus Sancti in Proverbiis: In [note: In Prov. 27. ] facie prudentis lucet sapientia; supra quod Isidorus Clarus sic habet: Homo prudens semper in facie sua habet, unde discas sapientiam.

Per faciem sponsae jam supra memoratam, commentatur [note: In Cant. 2. ] Gregorius Papa, intelligi posse pulchritudinem illam, quam habet anima quae a Deo per fidei et virtutis sibi invicem copulatae, decorem, adamatur. In vultu Davidis coram Abimelech immutato, de quo est argumentum psalmi tertii et trigesimi, recognoscit [note: Super Ps. 33. ] Arnoldus transitum ad virtutem de vitiis, qui homini bono faciendus est. Conveniunt expositores sacri et meliores, quod sicut facies pars est corporis maxime spectabilis, sic eam symbolum et figuram esse posse dignitatis, et potentiae: unde et prophetae hujuscemodi potentium minas non vereri se testificantur: ne formides vultus eorum. Legitur [note: Cap. 2. Cap. 1. ] hoc in Ezechiele: Nec timere te faciam vultum eorum: Item in Jeremia.

Facies illae Ezechielis, quas supra jam meminimus, in quadriga quatuor rotarum conductae, juxta S. [note: In Ezech. hom. 6. ] Gregorium, praedicationem denotant Evangelii, in quatuor orbis partes disseminandi: aut vero quatuor partes Bibliorum: hoc est: in Veteri Testamento legem et prophetas: In novo Evangelia, et Actus apostolicos, quibus junctae sint Epistolae apostolicae. De [note: Gen. 1. ] dicto illo Sacrae Geneseos: tenebrae autem erant super faciem abyssi, venerabilis Beda: multitudinem hominum denotari posse inquit. In facie Lazari, de [note: Cap. 11. 2. De poenitent. ] qua S. Joannes, quod sudario ligata fuerit S. Ambrosius impedimentum cognoscendi veritatem intelligit, sicut et pudorem peccati: porro et cognitionis virtutem, qua secundum Paulum Apostolum consideramus, nunc per speculum in aenigmate, facies [note: Gen. 31. 33. 2. De poenitent. ] Laban, et facies Esau, juxta Arnoldum, et S. Augustinum favorem mundanum denotant: uterque enim horum aliud demonstrabant in vultu, aliud concludebant in corde. Sic facies Pharaonis, [note: Exod. 10. 1. Reg. 7. ] et facies Saulis, quam fugiebat David, concupiscentiam mundi figurant (ita S. Gregorius) et aspectum illum, quo ad sequendum quae injusta sunt, allectamur, sicut supra memorati faciebant. Atque hae facies sunt de quibus Isaias et Nahum: hic quidem: [note: Nah. 2. Isa. 13. ] facies eorum sicut nigredo ollae: ille: facies combustae vultus eorum.

De facie campi, quae tota melle respersa erat, sicut [note: Cap. 14. in eundem los. ] in Regum libro habetur, S. Gregorius supradictus suavitatem et dulcedinem doctrinae Evangelicae intelligit, sicut et Oratorum maxime disertorum: In facie terrae item, aut campi, viam apertam, et spaciosam quae ducit ad interitum: in qua perditum eunt oves illae, ait S. Hieronymus, quae ad terrena sola respiciunt. In his debacchati sunt Chaldaeorum exercitus: [note: 16. 29. 34. 39. ] in hac via Lucifer in praecipitium cadit, deturbatus e caelo, prout habet Ezechiel. Porro Judaei Christo rebelles, qui pro eo quod cognoscere redemptorem, suum ex mirabilibus ejus debebant, se se Sathanae [note: Super hune locum. ] tradiderunt, iuxta S. Gregorium, in olla illa figurantur, quae ad faciem aquilonis spectabat, sicut in Jeremia habetur.

Habebant Philisthaei Idolum suum Dagon, quod vero aspectu carebat, quippe qui fictitius et simulatus [note: Cap. 1. in Ezech. hom. 2. in 1. Reg. 5. de Iejun. In Matth. hom. 22. ] erat: in hoc intelligunt Sancti Gregorius et Bafilius, sicut et Origenes, dissimulationem mentis, dum foris ingenii et judicii magni pompa protenditur, atque interim eventus contrarium docet. Hunc sensum evidentius manifestat id quod de hypocritis Christus Redemptor noster inquit apud Matthaeum: Exterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes.

In multis Scripturae sacrae locis invenitur: procidisse in faciem: sicut in Genesi, Levitico, Numeris, [note: 17. 9. 16. 26. 17. ] in S. Matthaeo et Luca. In hunc modum procidit amantissimus Redemptor noster, ad apparitionem [note: In Isai. 49. In 1. Reg. 2. ] calicis, supra quod Hieronymus et Gregorius referunt: signum hoc esse genuinae humiliationis, et reverentiae, quam iis exhibemus, quos majores nobis recognoscimus: Hinc S. Hieronymus: Et vultu demisso adorabunt Reges Sion, qui venerabuntur in Ecclesia ipsum Christum: id quod clare admodum Isaias [note: 49. 2. 71. ] habet, et Ezechiel, et Psalmista: Et adorabunt eum omnes Reges terrae, et omnes gentes servient ei. Repraesentatur hujus prophetiae veritas in mysterio Epiphaniae Domini. Hoc portentum itidem in ministerio juvenculi Samuelis prophetatum fuit, tam, cum [note: Cap. 2. Cap. 11. ] vetulo Heli fideliter famulatum suum praestitit: sicut libro primo Regum legitur. Isaias hoc ipsum evidenter exposuit, Erit radix fesse, qui stat insignum populorum, ipsum gentes deprecabuntur. Hoc ministerium quoque palam dabatur, cum Apostoli doctrinam praedicationis suae authoritate antiquorum Patrum stabiliebant. Ad hoc servitium quoque destinantur, juxta praememoratos authores, quicunque ad spirituales dignitates, et functiones Ecclesiasticas elevantur, non proprio cujusque arbitratu, sed juxta ordinantis intentionem.

In actu illo verecundiae, et modestiae, quo bini fratres Sem et Japhet, vultu suo aliorsum verso nuditatem


page 109, image: s109

[note: Genes. 9. 10. Moral. 17. ] patris videre reverebantur (sicut liber Genesis recenset) juxta mentem S. Gregorii honor ille exprimitur, quem quisque fidelium ignominiae et passioni amantissimi Patris sui Jesu Christi exhibet.

Perpendit S. Hieronymus principium correctionis, [note: In Ierem. 5. Gen. 4. ] quam impio Cain post fratricidium commissum Deus inflixit: Cur concidit facies tua: et ait: Confusio faciei est pudor, et erubescentia peccatorum: [note: Ezech. 2. ] Eundem in modum faciem illam Ezechielis duriorem petra, duritiem inquit esse, et pervicaciam et impudentiam in peccando. Talis est meretricia illa facies, [note: Ierem. 2. Cap. 9. ] a Jeremia descripta. Porro supra illud, quod in libro Esther invenitur idem author inquit: Elevat faciem suam absque macula in oratione, qui prius se praeparans abjicit a se, quidquid oratione potest reprobari. Confirmat roboratque hanc sententiam [note: Cap. 11. ] liber Job, ubi ait: Et facies bonōrum non confunduntur.

[note: Ps. 37. Ps. 50. ] Reflectit Origenes supra psalmistae verba: Et facies peccatorum sumitis; et alibi: peccatum meum contra me est semper: idque de dolorosa peccatorum [note: In Psalm. eundem. ] nostrorum reminiscentia vult intelligi. Recognovit S. Hieronymus in faciebus combustis, jam supra memoratis, peccatores culparum suarum incendio, tanquam jam in cineres redactos, quod incendium nihilominus ipsi sibimetipsis excitarunt.

Vafrities serpentis Leviathan, qui sibi faciem Angeli [note: Iob. 41. ] affinxit, (prout liber Job meminit) pravis Sathanae suggestionibus convenientissima est: sic habet [note: 33. Moral. ] S. Gregorius Papa: veterator enim ille se in Angelum lucis saepe transformat. Hic vultus Sathanae semper contra mare spectat, potissima enim malignitas [note: Ioel. 2. ] ejus contra baptizatos est, sicut in Joele legimus. In hunc sensum illud ab Hieronymo et Ruperto Abbate accipitur. Ad praefatum illud Davidicum: facies peccatorum sumitis: S. Hieronymus hunc aspectum assumere eos inquit, qui rebelles peccatores defendunt, [note: In Iob. 41. ] et tuentur: aut vero eos, qui in pravis actionibus suis sibi pessimum quemque imitandum [note: In Psal. 81. 13. 3. ] proponunt. Supra dictum Jeremiae: Statuam contra faciem tuam, et illud prophetae Nahum: Revelabo pudenda tua in facie tua: Glossa ordinaria sic habet: Contra faciem ponit Deus posteriora, cum vitia, que negligebantur proponit nobis ad confessionem. Glossa interlinealis illic in Levitico, ubi sat obscure illud legitur: facies pristinae vestis, statum poenitentiae intermortuae intelligit, quae tanquam vestimentum semel dejectum sed omnibus obvium reassumi potest. Grandis est sententia illa prophetae [note: Hab. 1. ] Habacuc: facies equitum ut ventus urens: quae tamen obscura et tenebrosa esset, nisi illam Nicolaus de Lyra exposuisset: intelligi in hoc volens superbiam et arrogantiam impiorum, qui tanquam incendium aliquod devorans, absorbere, et in cineres redigere simplicium animos quaerunt.

[note: 16. 12. ] Facies caeli in Evangeliis Matthaei, et Lucae saepius memorata, aspectum caeli denotat vel clarum, vel nubilum, vel rubicundum. Rupertus Abbas, sicut [note: 9. In ipsum locum. ] et glossa ordinaria de sententia illa Apocalyptica: facies locustarum, tanquam facies hominum: sic ajunt: figurari per hanc Antichristi discipulos, qui speciem devotionis sibi assument, re autem vera locustis vastatricibus similes erunt, quippe qui justorum messem fertilissimam consument. Haec itaque de sensibus mysticis suffecerint: superessent nobis amplissima supra nomen illud vultus: sed ego Lectorem meum, siquidem curiosus fuerit, ad aliorum lucubrationes lectu digniores transmitto: praesertim quod instituti mei hic non sit quaquaversum abundare et diffundi. Id solum propositi mei est, de quaque convenienti materie tantundem colligere, quantum ad pasturam necessarium, maximeque succosum est.

PROVERBIA DE FACIE.

[note: De externo argumentum sumitur ad interna. ] Dum aspectus nobis bene ordinatus et compositus occurrit, consuevimus argumentum inde sumere ad dijudicandos hominis mores: ubi enim natura provida mater nostra in his partibus proportionem, et decorem observavit, interna quoque sic observata fuisse concludimus. Haec sententia per adagium vetus confirmatur: Ex facie bonum vicum praesefert. Totum hoc vivaciter a Cleanthe expressum fuit, cui plus sudoris ad acquirendam sapientiam de fronte promanavit, quam non in humeris bajulasse situlas ad vitae suae sustentaculum [note: In 1. Reg. ] legitur: ajebat hic apud Diogenem: Ex specie comprehenduntur mores. Et S. Gregorius: facies notat conversationem. De aspectu truci quid aliud, quam livor, fellis amaritudo, et fera barbaries expectanda sunt? sic vicissim a serena facie, quid aliud, quam levamen, consolatio, et tranquilitas? faciem igitur dixeris optimum esse animi horizontem, qui vel nubilus vel serenus, quale caelum sit demonstrare possit.

De iis, qui majora viribus suis tentare audent, vel de semetipsis multum praesumunt, id occipientes, quod facilem exitum habere aut sine periculo non [note: Actio perversa est: de semetipso majora viribus praesumere. ] possit, hoc proverbium expressum est: Facies tua computat annos: originem suam Juvenali debet, qui vetulam quandam cavillavit, quae quamvis numero annorum gravata, capillatura tamen florida, et calamistris circinata, amores sibi conciliando, lascivis oculis sese spectaculum exhibebat, dulciloquio, et blandimentis fallacibus incautam juventutem allectans. Huc Apologus AEsopi spectat: ubi crocodilus de claritate natalium, et illustri prosopia sua multu~ se elevans, improperium habuit argutum vulpeculae, quae ait: Tace: nam pellis tua te manifestam reddit: credo ego te Martialem esse et Heroem inclytum, hoc enim cortice tuo scutato tectus, contra hostium tuorum insultus armatus es. Reprehendit Martialis in eundem sensum hominem quendam jam ad annos virilitatis provectum, qui impuberem se videri voluit: atque eum sic alloquitur: desine fari, nam barba tua te condemnat.

In te, inquit, clamat sed tua barba, vir es.

Eos qui aestimationem honoris, et reputationis parvi [note: Honor vilipensus. ] faciunt, proverbium illud tangit: faciem perfricare: vel frontis perfrictae. De hoc ratiocinati sumus in tractatu de fronte: adjungam nihilominus id a rusticis mutuatum esse, qui cum ad peragendum aliquid vel loquendum accinguntur, prius faciem fricare manu consueverunt. Confirmat hoc Quintilianus, dum ait: vitiosa sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem. De hoc actu item, in quo honor perditus intelligitur, sic Manutius loquitur: faciem perfricuisse dicuntur, qui pudorem omnem dedidicerunt, velut absterso manu a vultu pudore. Quod vitium omnium vitiorum maxime detestabile, et horrendum est, omnique cautela fugiendum ab iis, quibus unicum dragma honoris superest; hohor enim excepta anima pretiosissimus inter omnia thesaurus est, quem etiam idcirco omnicura, et vigilantia observare [note: In Ethic. 6. ] oportet. Honorem omnes appetunt (sic in Pantheone suo nos Stagirita docet) quia praemium virtutis est. Idipsum inculcabat Philosophus Pystanes: Inprimis, inquit, reverere teipsum. Speculum enim hoc tersissimum est quod omni minimo flatu obfuscatur: unde incredibili diligentia et solicitudine custodiendum.



page 110, image: s110

HISTORIAE, RITUS, OBSERVATIONES, CONSUETUDINES, DESCRIPTIONES.

[note: Ex theatro vitae humamae litera F. 5. ] Vir quidam doctissimus considerando, et exponendo etymologiam, et denominationem faciei, sic ait: facies a faciendo dicta, quod qui aliquid facit, rei faciendae faciem, et imaginem deducit. Singularia signa sunt et notae, per quae cognosci homo, et distingui ab reliquis animantibus ratione destitutis potest: in his enim nec genae, nec frons, nec mentum, nec symmetria, nec proportio decoris apparet: imo nec in oculis quidem. In homine vero varietas colorum, nigri et candidi, viridis, et caerulei, crystallini et rubri, proportione elegantissima sibi invicem copulantur: Hic enim duplicati sensus sibi correspondent, tamque accommode in uniformitatem coeunt, ut magnitudine convenienti, oculi cum ore, atque utraque fronti symmetra sint: ab hac cum longitudine apta descendit nasus ad labra, et ad mentum; quod opus adeo exquisitum et perfectum est, ut ei simile invenire non sit: cujus variegatio tantopere utilis est, ut sine ea distinctio facierum nulla fieri posset, ex quo mira personarum, nominum, et actionum confusio sequeretur: regnarent autem pleno imperio duplicitas, et omnia fraudum genera: et a radicibus suis genus humanum exstirparetur: irreperet pro consanguineo extraneus, inimicus pro confoederato et omnimoda sequeretur rererum omnium confusio, et perturbatio.

Admirabile naturae artificium, quae in faciem nescio quod arcanum majestatis mysterium inclusit, ita ut nunquam inventa sit, quae nullum sui amatorem habuerit. Honorabilis est, et speciosa in rotunditate et forma sua sublimi, erecta, nuda, aperta, sicut in Epithetis ejus patebit. Haec cordium auceps est, haec affectus allectat, attrahit voluntates, thronus amorum, sedes osculorum, et risus. Haec scena est, ubi tanta est varietas mutationum externarum, quanta est internarum animi passionum. Hic vices suas obeunt: jucunditas, tristitia, odium, et livor, malitia, amor, verecundia, ira, zelotypia, et his consimilia. Haec temporum, tanquam in horologio quodam index est, denotans annos aetatis, eorumque intervalla: cujus rotae, non secus ac horologii introrsum moventur. Aerem dixeris, in quo mira est colorum metamorphosis: denique exemplar est, in quo tota hominis descriptio est.

[note: Indianorum species. ] Apud Indos tinctae genae collore pallido, et succenso, sicut mustelarum: labia prominentia, et crassa: nasus multum erectus, sed suaviter per modum ripae: dentes nigri, vel rubicundi: aures patulae, et oblongae: in sexu muliebri frons brevis et pilosa; mamillae grandes et monstruosae, quas extendere ultra humeros possint, ad lactandos infantes: haec universa inter eas gentes inter signa extremae pulchritudinis censentur. Hispani decorum arbitrantur et gloriosum faciem gerere macilentam: Italis carnosae maxillae placent: rursum alii teneritudinem faciei excolunt: alii econtra rigidam, setosam, et [note: Petrus Varro de hominis opificio c. 14. 2. Part. Sect. 3. ] quasi pilis hastatam amant. Refert Petrus Varro Socratem confessum esse, se multa corporis vitia cum, deformitate faciei detexisse, quae nihilominus consilio philosophiae emendare satageret. Quod humana facies vivum sit internarum virtutum testimonium, vivum inter alios testimonium reddit S. Gregorius [note: Orat 2. contra Gentiles. ] Nazianzenus: qui sine mora temporis, cum primum Juliani Apostatae illius perfidissimi vultum vidisset, continuo de quam pestifera massa esset, dijudicavit. Ejus verba sic se habent: Fecit me vatem gestuum ipsius deformitas, et ingens admiratio. Siquidem optimus est vates, qui ex gestibus ipsis ratiocinatur, Nequaquam vero mihi haec boni hominis signa esse videbantur: colli crebrae conversiones, humeri alternis subsultantes, oculi torvi, vagabundi, et furiosum quoddam contuentes; pedes instabiles, crebrae geniculationes. Nasus contumeliam et contemptum spirans: figura vultus derisionem significans: quomodo variabatur. Risus crebri altum crepantes. Nutus, renutus sine sermone. Sermo interruptus, non complens sententiam. Interrogationes crebrae et stultae. Responsiones inconcinnae, et coacervatae, inter se dissidentes, sine ordine. Quis singula describat? Talem vidi ante facta, qualem postea ipsa facta ostenderunt. Vtinam adessent, qui tunc mecum fuerant, et eadem viderunt! Testes sunt hujus meae narrationis; qui meminerint etiam me edidisse hanc vocem: Quantam pestem Romana monarchia nunc alit! Hunc locum narrationis integrum huc collocavi, ut videre tibi liceat, mi lector, etiam Sanctos ipsos phisiognomiae rationem habuisse.

De generoso Ulysse Mythologiae omnes recensent, eum fortuna, vel infortunio potius per mare jactatum ad litora Phaeaciae appulisse, nudum, inermem, ignotum, tanquam rejectamentum inutile undarum tam crudelium, ab incolis provinciae nihilominus Principem declaratum fuisse. et pro tali agnitum, non alia de causa, quam quod majestate vultus sui venerationem, et reverentiam spirare videbatur. De venerabili, et gravi Imperatoris Trajani vultu refert Dion, quod in obsidione urbis Agarenorum, ut in persona propria praeliari, posset, nec tamen dignosci, promiscuo peditis habitu plebejis intermixtus militibus fuerit: sed stare illic longo tempore in obscuro non potuit, inquit author: Canities enim, et oris majestat Principem prodidit. In eum igitur hostes, quem regem suspicati erant, sagittas frequenter conjecźre, quarum tanta vis fuit, ut qui pone Caesarem sequebatur transfixus fuerit. De Vespasiano Imperatoro [note: In ejus vita. ] scribit Suetonius: In puero statum corporis animique dotes explenduerunt magis, ac magis deinceps per aetatis gradus, forma egregia, cui non minus authoritatis esset, quam gratiae. Dixit idem Historicus: Priami species digna Imperio. Imperator Constantinus eandem intuens singularitatem vultuum, et venustatem, et praestantiam, de pretiosissimo throno suo [note: l. Si qui in in Metallum. 17. de poenis. L. 9. C. Titul. 47. ] hanc pulcherrimam legem sanxit: Si quis in metallum fuerit pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime in ejus faciem scribatur, cum in manibus et in suris possit poena damnationis una inscriptione comprehendi: qua facies, quae ad similitudinem imaginis caelestis figurata, minime maculetur. Petrus vere Christianum, quod pro objecto suo imaginem Paradisi habebat repraesentatam in vultu humano: quam legem tamen posthaec Constantinus alius pervertit: Paulus enim Diaconus memoriae dedit, cum exercitus Romanus ad Herennium Imperatorem tumultuasset, Patrem ipsius exhaeredem eum a throno fecisse, atque alterum filium Alexium Constantinum Imperatorem proclamāsse, qui postea seditione jam quietata, ex rebellibus praecipuos, mille numero, certis quibusdam notis in facie iusigniri jusserit, [note: Leg. 22. retum Rom. ] postquam plurimos eorum ante occidisset. Refert idem Paulus Diaconus Habdallam Ducem Sarracenorum impressisse vultui, Judaeorum, simul et Christianorum qui tum temporis Hierosolymam incolebant notas, et characteres quosdam Mahometanos. Inpiissimi homines, qui animam suam carbone peccatorum denigratam portantes, faciem deturpare


page 111, image: s111

justorum studebant, fortassis decore et amoenitate ejus confusi.

Transeamus nunc a deturpata facie, ad eam poliendam, [note: Ornamentum faciei. ] et ornandam: ubi se castissimae faeminae, Judith, atque Esther nobis i