01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

IANI NICII ERITHRAEI PINACOTHECA TERTIA, IMAGINVM, Virorum, aliqua ingenii et eruditionis fama illustrium, qui, auctore superstite, e vita decesserunt. [gap: illustration] COLONIAE VBIORVM, Apud IODOCVM KALCOVIVM et Socios. CIC IC CXLVIII.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

REVERENDISSIMO PATRI, D. ANDREAE FOSSAE, CANONICO REG. LATERANENSI ET ABBATI.

BEne atque praeclare, Andrea sapientissime, de Repub. mereri mihi videntur, qui egregia hominum ingenia, quae sua aetate floruerunt, quorumque memoriam, sicut alia omnia, vetustas obrueret, omnium seculorum posteritati commendare, atque ab oblivione vindicare nituntur; ut eorum imagines ingenii, in suis libris, tanquam in aliqua tabula, docta atque diserta oratione, quasi coloribus picta, pene oculis subjiciantur. Nam quid est tam utile, atque adeo necessarium, quam eos, qui nullo rerum usu nullaque experientia imbuti, hujus curriculum vitae ingrediuntur, in quo tam multi turpiter labuntur ac corruunt, posse, tanquam


image: as004

in speculum, in eorum vitas, qui illud ante ipsos confecerunt, inspicere, atque ex iis sumere exemplum sibi? videlicet, ut, quod illis iter ad laudem aperuit, in eo omnes nervos aetatis industriaeque suae contendant; quod autem eisdem datum est vitio, omni ope studioque defugiant. Atque hic mortuorum memoriae propagandae labor multo magis est suscipiendus ob eos, qui, dum mortalem hanc vitam incolerent, quum sapientia atque doctrina ceteris anteirent, sive inertia, quod scribendi laborem effugerent, sive animi demissione atque modestia, quod memoriam in posterum ingenii sui nullam desiderarent, nihil omnino scripserunt, vel, cum ad scribendum se contulissent ea, quae ab ipsis essent inventa et excogitata divinitus, post ipsorum mortem, cognatorum vel negligentia, aliquo in angulo, pulvere situque marcescerent, aut muribus blattisque cibum praeberent, vel eorundem avaritiā, ea quibus nullum satis dignum


image: as005

constitui precium potest, exigua mercede ad cetarios pomariosque advolarent. Sed ex iis, qui, quum divinitate quadam ingenii praestarent, atque eximiae cujusdam facultatis auctores existerent, nullum tamen a se librum, unde, quantum doctrina abundarent, colligi posset, passi sunt egredi, unus fuit Socrates. hic enim, eruditorum quidem testimonio, et judicio Graeciae, cum prudentia et acumine et venustate, tum vero eloquentia, varietate et copia, eorum, qui ante ipsu~ docuerant, habitus est facile princeps; et nullam tamen litera~ ipse reliquit. quamobrem, quantum aequum est nos debere Xenophonti, ac Platoni in primis, qui nisi Socratis ingenium, variosque sermones, suis scriptis immortalitati mandassent, illum vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset; et, quod magis dolendum esset, ea nos Philosophia carere contingeret, in qua de bonis rebus et malis, deque hominum vita ac moribus disputatur. etenim ab eo Philosophia


image: as006

quae antea in naturae obscuritate, et in caelestium rerum contemplatione peregrinabatur, e caelo deducta esse dicitur, et in hominum coetus societatemque traducta. Quem ego morem sequutus, id quod etiam alii ante me fecerunt, duobus jam voluminibus, eorum, qui me superstite occiderunt, ingeniorum imagines sum conatus exprimere; horum praesertim, qui ex scriptis ipsi suis, quales fuerint, cognosci non possunt: nunc autem superioribus duobus tertium addo, conflatum ex iis, vel qui post eos, quos recensui, mortem obierunt, vel qui tum, cum scriberem, e memoria fugerant. Neque fuit mihi diutius in ea deliberatione cunctandum, quis nam potissimum esset deligendus, in cujus nomine hoc postremum opus exiret. nam ea jampridem meum animum cogitatio subit, ut aliquid inveniam, quo, si non pari tuis meritis, grato tamen munere, significem, quantum me tibi debere profitear. Etenim, tua sponte nec alicujus


image: as007

persuasione vel gratia impulsus, mea omnia, quae adhuc sunt typis impressa, legisti, miris in caelum laudibus extulisti, tum antea me pene, quam aspiceres, singulari amplexus es benevolentia, incredibili conjungendae mecum amicitiae cupiditate flagrasti; deinde, cum summum in tua clarissima religiosa familia magistratum gereres, ultro, non semel sed bis, salutandi mei gratia, domum ad me venisti, ibique, efficacissimis verbis, quae non simulati cujusquam officii ratio vix vi exprimeret, sed quae intimus cordis affectus expromeret, te tuaque omnia mihi detulisti; praeterea, domi tuae, ample magnificeque convivium exornasti, large munera contribuisti; denique, cum Ravennam Romā ad comitia Abbatis generalis profectus esses, simul ac patriam attigisti, elegantibus sane literis, plenissimis amoris, humanitatis et officii, prior me salvere jussisti. Quamobrem gaudeo, mihi, ad te remunerandum, id esse oblatum, quod tibi gratum


image: as008

fore non dubito, quum te liberalium horum studiorum, quibus nos a pueris operam dedimus, te in primis cupidum praebeas; quod non potest sine summa excelsi et elegantis animi magnitudine amoenitateque contingere. Sed ego stultus, qui, dum veteris obligationis nexu me conor exsolvere, novis atque arctioribus beneficii alterius vinculis me tibi constringi non sentio. nam dando, multo a te plus accipio, quam est id, quod emetior. ego tibi munus, ex sua exiguitate ac tenuitate parvum ac leve exhibeo; tu, illud accipiendo, auctoritate, qua praestas, aliquid eidem magnitudinis ac ponderis acquiris. ego tibi opus, nulla fere, ex sua vi, luce clarum atque conspicuum, trado; tu mihi illud, tui nominis, cui dicatur, claritate perfusum illuminatumque, restituis. Etenim tam magnus in te meritorum numerus confluit, ut iis non solum ipse niteas, sed nitorem etiam lumenque tuum refundas in eos, qui tuo se decorari nomine,


image: as009

postulent. primum, nobilitas generis, quae multos jam annos viget in vestra familia: siquidem anno CIC CCCXXXIV Iacobus Fossa, I. C. ut temporibus illis eximius, electus est judex unus ex omnibus, qui ortas, inter Genuenses ac Savonenses, lites controversiasque dirimeret, et aequo jure componeret; et Marcus Fossa, una cum aliquot aliis, oratoris functus est munere, missi ad Carolum V, quo tempore in Liguriam venit; ut Imperatorem illum, tot victoriis clarum, omni officiorum genere prosequeretur, Reip. nomine, quo ad ille per Liguriam faceret iter. et, quoniam mos est vestrae nationis, propter angustos ejus agri fines, ut civium suorum opera in mercatura vortatur, nemo ex Fossiorum familia in aliqua sordida vel illiberali arte versatus invenitur, ut ex ea quaestum faceret; in quo genere numerantur opifices omnes, iique qui mercantur a mercatoribus, quod statim ipsi divendant: verum, quicunque animum ad mercaturae studium


image: as010

adjunxit, non ea usus est vili nec tenui, sed nobili, magna, atque copiosa; ut videlicet holosericas vestes, in Germaniam, Galliam, Hispaniam, et ad Indos usque, comportaret, et ab illis multa referret, quorum magna est in iis regionibus, nulla autem ferme in nostris, annona. Quamquam te hoc genere laudum minime delectari comperio, quas non nobis ipsi peperimus, sed vel naturae vel majoribus nostris acceptas referimus, sed totum abjicere, ac pro nihilo ducere. ii magnifice, fumosarum imaginum fiducia subnixi, se inferant, in quibus, praeter formam et genus, nihil unquam sapiens laudavit. Alia sunt in te, tua propria, quae veram in se laudem continent; quod videlicet ingentis spem lucri, quae ex mercatura se objiciebat, generosa quadam contumacia, a magnitudine animi ducta, contemseris. itaque non navem parasti qua merces vectares undique, vel in Hispaniam potius aveheres, quo te parentes destinaverant;


image: as011

sed incredibili sapientiae amore ac perfectae probitatis studio inflammatus, cum vix a pueris excessisses (decimum enim quintum annum attigeras) Mediolani dedisti nomen in laudatissimam Lateranensium regularium Canonicorum familiam, ut ibi, rerum omnium humanarum curis expeditus, otiosus ab animo, utrique rei operam dares, et literarum studiis et, quod tibi magis erat cordi, vitae morumque sanctitati. transacto tyrocinio, studiorum gratia profectus es Patavium, quae urbs semper est habita scientiarum omnium domicilium; ibique, ea animi alacritate et contentione, bonarum artium, Philosophiae, Theologiae, ac sacrorum in primis Canonum cursum es ingressus; labore, assiduitate, diligentia ut aequalium tuorum, qui in eodem curriculo versarentur, studia praecurreres. itaque, emenso earum disciplinarum spacio, cum eam jam tibi vim doctrinae co~parasses, ut ceteris praeesse posses, qui vellent


image: as012

earundem disciplinarum cursum ac spacium inire, doctoris in illis atque magistri potestatem, omnium concessu, obtinuisti. Verum, tua illa egregia ad eloquentiam indoles, ad quam omnia a natura studioque adjumenta habebas, templa, suggesta concionesque spectabat. jam omnes illustriores Italiae civitates, tui theatrum ingenii fieri poscebant: omnia sunt enim in te, quae solent perfecti oratoris speciem exprimere; formae dignitas, quae maximam, ad voluntates omnium sibi conciliandas, vim habet, latera, vires, eaque alia, quae nemo sibi potest, nisi a natura tradantur, affingere; actio singularis; quae si praesertim in vocem gestumque dividenda sit, vox est plena, canora, suavis, distincta, quae nec literas exprimat putidius, neque obscuret negligentius; gestus, qui nihil habeat ineptiarum, nec verba exprimat, sed cum verbis sententiisque conveniat. illa vero tua vis dicendi sublimis atque magnifica, ut est copiosa, gravis ac vehemens!


image: as013

ut sensus ac dolores habet! ut in animos hominum influit, eosque, quamcunque in partem causa postulet, agit, flectit, permovet, atque compellit, sive sit opus ad spem, sive ad timorem, sive ad odium peccatorum ac virtutis amorem, sive ad rerum humanarum omnium contemtum! orationis vero genus, quam purum, enucleatum, splendidum! ita tamen, ut naturalis, non fucatus, in eo nitor eluceat; quam exsculptum, comtum, ornatum! ita tamen, ut rerum gravitate, et majestate verborum refertum, non autem inanibus puerilium sententiarum flosculis conspersum, totum appareat, ut quandam nobilis cujuspiam matronae venerandam quasi castimoniam praeferat, non autem illecebrosas meritricis blandicias objiciat; quemadmodum faciunt oratores ii, qui nihil ad animorum utilitatem, ad voluptatem tamen aurium omnia, referunt. tua igitur haec vox, tam docta, tam gravis, tam elegans, tam eruditis auribus digna, totos


image: as014

triginta ferme annos, audita est, in illustrioribus, ut diximus, Italiae civitatibus, tanquam caelum (hoc enim nomine sanctus Spiritus, in sacris literis, concionatores appellat,) tonare, fulgurare, atque improbos sceleratosque tangere, ferire, atque pervertere. et quod rem continet, non tam oratione, id quod faciunt ii, qui ab eo, quod verbis docent, moribus discrepant, quam exemplo es assecutus, ut improbos percelleres, et ad frugem, ut dicitur, revocares. Sed, num quid is, qui tantam semper utilitatem omnibus attulit, nulli, Congregationi suae, usui fuit? immo Reipub. regendae scientissimus tu in tua, ubi tanquam jubar quoddam lucidissimum nites, per omnes honorum gradus ad summum in ea dignitatis culmen ascendisti. Etenim Prioris, Abbatis, Concionatoris privilegiarii, Procuratoris in Romana aula primarii, Visitatoris, Definitoris, denique Abbatis Generalis functus es munere. quin etiam, quo tempore aula tuam, in negotiis


image: as015

tuae Congregationis, Procuratoris Generalis nomine expediendis conficiendisque, fidem, diligentiam, assiduitatemque intuebatur laudabatque, S. P. Q. R. tuorum virtutum fama compulsus, non solum honorificentissimo diplomate Romana te civitate nobilitateque donavit, verum etiam in senatum cooptavit, ac beneficiis officiisque omnibus cumulavit, quibus illi ornari solent, quorum maxima atque amplissima extant in universam Rempub. merita. neque id quod tibi a summis tuis occupationibus reliquum erat temporis, voluisti (quod facere tuo jure poteras) quieti et cessationi concedere; neque aves imitatus es, quae, ab operis labore defessae, libere hac illac volitare cernuntur; sed placuit etiam tibi, aliquam omnibus ocii tui rationem constare. itaque duo magna et egregia volumina confecisti, quorum uni titulus est, Pentachordum Caritatis, alteri Amussis viri probi, ad librum Tobiae. quae quidem opera, ne


image: as016

adhuc, typis impressa, in eruditorum manus pervenerint, duo fuerunt in mora: primum, modestia tua, qua, licet virtutum omnium ornamentis instructus, verecundaris in publicum prodire; tum, acerrimum illud judicium, quo praestas; ad cujus exactam rationem si placeat omnia dirigere, nihil tibi possit satisfacere. Sed erit illud tempus, cum, tuum ad arbitrium absoluta atque perfecta, nihil hominum conspectum lucemque refugient, sed suae omnibus suavitatis, elegantiae, doctrinaeque quantum quisque velit, impertient. Quae cum ita sint, patere, a tui nominis, tantis meritis, tanquam luminibus, clari fulgore, meum istud opus, ex se obscurum, lucis aliquid mutuare. Hoc mihi gratius facere nihil posses.



page 001, image: s001

IANI NICII ERITHRAEI PINACOTHECA TERTIA.

IVSTVS LIPSIVS.

Vsti Lipsii, hominis, nostra aetate, doctrinae et eruditionis fama clarissimi, imaginem descripturus, quam potissimum vian insistam, prorsus ignoro. nam, si, quaecumque ille scripfit ediditque, quorum non parvus est numerus, velim sigillatim oratione referre, sunt ea mihi temporibus distinguenda, et loca notanda, et occasiones suo ordine enumerandae, quibus est ad scribendum impulsus. quod si perfecero, non tam eum videbor ex quibusdam quasi delineamentis, quo fuerit ille a natura factus ingenio, ostendere, quam vitam ejusdem exponere; quod est ab instituto meo alienum: sin autem, plerisque omissis, in aliquorum enarratione versahor, vereor, ne iis, qui eum nunquam noverunt, minus lucide appareat, quantum vir ille omnium artium praeclarissimarum laude praestiterit. Itaque, utrique rei occurram, quantum potero; atque, iis tantum, quae magnam in primis, ad eum, qualis fuerit, exprimendum, vim habeant, afferendis, satietati medebor, eorumque ignorationi, quos tanta vis virturis effugerit, consulam. Ac duabus praesertim rebus darum ac nobile suum nomen effecit: primum, singularis eruditionis laude, qua nemo illi antecessit, qui una esset aetate; nam plures veterum Latinorum libros recognovit, castigavit, atque eorum partim doctissimis suis commentariis, omni eruditione resertis, partim animad versionibus, partim notis illustravit, complures etiam libros de suo,


page 002, image: s002

non minus docte quam scite eleganterque, composuit. nam, qui illi annus propemodum aditum ad vitae curriculum dedit, idem quoque scribendi initium attulit. anno enim nono, qua nomo aetate, cum jam ratione uti vateat, vere incipit vivere, poema scripsit: tum, annos natus duodecim, orationes composuit, atque etiam habuit, quae magis spe et expectatione, quam re ipsa, quamvis sententiarum verborumque splendore non careant, laudantur; atque ab hac indole, consequentibus annis, usque ad exitum vitae alia deinceps, ut videbimus, maturiora ac praestantiora prodierunt. sed, ab ineunte aetate, dilexit atque admiratus est, ex omnibus auctoribus plurimum, Cornelium Tacitum; utpote qui omnino in illud dicendi genus, cui non absit quidquam neque supersit, naturā ferebatur; quem usque eo in amoribus habuit, ut ad verbum edisceret. Audivi de eo, qui sermoui se interfuisse narrabat, in Germania, cum esset apud principem nescio quem virum, ac die quodam injiceretur mentio de Tacito, gloriantem Lipsium dixisse, se aureum illud volumen adeo memoria comprehensum habere, ut nihil ex ea unquam exciderit; qui etiam sponsionem lacessivit, ni ita esset ut diceret; atque: Agite, inquit, statuite hic aliquem cum pugione, ac, si, Cornelium totum recitans, verbum unum peccavero, non recuso quin eo me ille pugione confodiat; ac sponte jugulum vel pectus, quod ferire possit, apeciam. Deinde, sibi gloriam famamque quaesivit, ac multorum in se studia, dictionis novitate, convertit. illud enim Latine scribendi genus induxit, quod proprium est suum, nec aliorum: et, quemadmodum Ciceronis stdiosi, Ciceroniani vocantur, ita etiam, qui ad Lipsii stylum se exercent, Lipsiani appellantur. Genus orationis est breve, concisum, verbis inops, crebro incidens, nunquam fere circuitum, et quasi orbem verborum, apta atque eleganti compositione conficiens. quae scribendi ratio ac modus, avide primum ab auditoribus suis est ab reptus. nam, quid tam cupiunt adolescentes, quam se magistrorum suorum esse quam simillimos? Sed fit etiam, communi quodam vitio, ut ea magis, quae faciliora sunt, aut etiam insignia ac paene vitiosa consectemur


page 003, image: s003

imitando, quam ea, quae maxime excellunt in eo, quem imitamur. ideo allius auditores, doctrinae et eruditionis nervos, qui in illo erant, non assequebantur, dum subtile, attenuatum, incisum ac breve orationis genus imitabantur. Quod ille animad vertens, sui ipsius conscius, auctor illis erat, eosque hortabatur in primis, ut hac una in re ab ipsius similitudine se, quam maxime possent, abstraherent, ac tota mente Ciceronem, atque omni animo, intuerentur. Haec nova dicendi scribendique ratio, a discipulis multoque magis e scriptis Lipsii, ex Belgio translata est in Italiam, multorumque studia cepit; eorum nimirum, qui, Tullianam illam scribendi varietatem et copiam se assequi posse, diffiderent. itaque hanc sermonis jejunitatem sterilitatemque, in qua se posse excellentes evadere non dubitant, sunt amplexati; et quia tantum quisque laudat. quantum se assequi posse non desperat, hanc unam solum ad eloquentiam viam, in coelum efferunt, eamque, quasi formam figuramque dicendi, omnibus elegantiorem praedicant, quam in suis ille scriptis expressit. Varia studiorum suorum domicilia habuit. Sexennis, Bruxellis, ejus eruditionis, quae deinde, tanquam aedificium aliquod, in eam altitudinem, quam videmus, excrevit, fundamenta jecit, apud ludimagistrum: atque ea celeritate, prima illa rudimenta Grammatices. quae ab illo tradebantur, accipiebat, ut magister, quo condiscipulorum tarditatem, illitis studio, incitaret, suis impositum genibus, ea recitare juberet, quae illi ediscenda mandaverat. Tum, Coloniae Agrippmae, in scholis Patrum Soc. Iesu, iis disciplinis excultus est, quibus puerilis aetas impertiri solet. Sed adolescentuli docilitas, et rectum ad virtutem ingenium, (nondum enim purum integrumque animum aliqua vitiorum labe contaminaverat,) Patrum erga illum studia mire commoverunt; quibus ille, Societari nomen dando, respondisset, nisi id parentibus oboluisset; qui eum statim Lovanium evocarunt, ubi ex illorum arbitrio ac voluntate, cum Iuri civili, atque, in Gymnasio Liliensi, Philosophiae, multum operae decisset; ab earum artium tanquam portu, ingenii quasi navim solvit, eoque vela dedit quo jampridem sua eum


page 004, image: s004

naturalis inclinatio propensioque vocabat; nimirum ad humanissima ac liberalissima studia; praesertim cum parens, qui posset obsistere, Bruxellis, quam ille urbem, praefecti praetorio munere, administrabat, interiisset. Neque diu otii sui fructum a se expectari passus est. etenim, Variarum Lectionum librum, Cardinali Granvellano dicatum, edidit. qui liber, Cardinali in primis operam dante, latum illi aditum in Peretani domum aperuit, ac multas simul commoditates objecit; ut Romae videlicet, cum illo, cui erat ab epistolis, esset, ut urbis, quondam nationum omnium reginae, atque ibi imperii majesbatisque, reliquias, etiam nunc hostibus terribiles admirandasque, conspiceret, contemplaretur, et honore cultuque prosequeretur; ut insculpta marmoribus, veterum Imperatorum, beneque de Repub. meritorum civium, elogia oculis lustraret, manuque describeret; ut M. Antonium Muretum, omnium eloquentissimum, in Gymnasio Romano eloquentiae praecepta tradentem, andiret; ut P. Franciscum Bencium, in Gymnasio suae Societatis, juventutem optimis discit plinis instituentem, eo sibi amoris nexu constringeret, ut in fratris germani loco diligeret; ut Carolum Sigonium, Petrum Victorium, Hieronymum Mercurialem, omnis eruditionis doctrinaeque principes, fama sibi antea notos, aspiceret, audiret, cum eisque colloqueretur. Sed, discessu ab Vrbe, nescio quomodo, a sese discessit nonnihil, et voluptatibus, quibuscum antea inimicitias gerebat, quasi indulsit, ac Lovanii paululum animo obsequutus est suo: verum Leodii, Caroli Langii, viri doctissimi, ac veteris amici, admonitionibus, ad se ipum rediit, ac totus sibi displicens, libros de constantia composuit. Neque ita multo post, Viennam Austriae, et in Maximiliani II aulam venit, compluribus doctissimis viris ornatam ac refertam; a quibus est honorifice ac peramanter exceptus. sed, cum jam patriam ac domum animo conceptam haberet, nullis conditionibus adduci potuit, ut ibidem, ad illius ornamentum aulae decusque, consisteret, ac literatorum illum numerum et chorum expleret; quem numerum chorumque, cujusmodinam viri conflabant? ii, qui, omnium eruditorum


page 005, image: s005

judicio, omnem rerum praeclarissimarum scientiam animo conclusam habere existimarentur; Augerius Gissenius Busbequius, Ioannes Cratonus, Nicolaus Biesius, Ioannes Sambucus, Stephanus Pighius. Adhuc nemini se ad docendum dederat; sed, per fines Saxoniae iter faciens, accepto Belgico tumultu, et acerba bonorum suorum direptione, re necessaria cogente, compussus est, Ienae hanc provinciam accipere, eamque annum et eo amplius obire. Sed jam ex illis integumentis dissimulationis, quibus tegebatur, evolutus artifex, amplius latere non poterat. quamobrem cum jam Coloniae Vbiorum Annam Colstriam, nobili loco nata~, ac viduam, ex qua nunquam liberos suscepit, uxorem duxisset, et Antiquas lectiones, ac Notas ad Cornelium Tacitum scripsisset, quem postea uberioribus commentariis illustravit auxitque, evocatus est Lugdunum Batavorum ab ejus Reipub. Ordinibus, honorificis stipendiis, ut redundantem effluentemque vim illam eruditionis doctrinaeque, qua pectus completum habebat, in alios refunderet, qui eam vellent excipere. quod ille munus, sibi delatum, cum accepisset, tredecim in eo annos summa est cum laude versatus; adeo ut ejus nomen, toto orbe terrarum, omnium linguis ac literis celebraretur. quod fuit causae, ut, cum clam inde ac furtim, religionis, ut ajunt, causa, se subduxisset, ubi id palam est factum, nullus tota Europa fuerit vir princeps, nullus Rex, nulla Respub. nulla paulo illustrior civitas, nulla Academia, quae non summa vi illum expeteret, ac certatim, maximis ad se praerniis, evocarent; Guilielmus, Boiorum Dux; Ernestus, ejus frater, Vbiorum Eburonumque Antistes; Wolsangus Theodoricus Salisburgensium, Iulius Herbipolensium, Praesules; Christianus, Saxoniae Dux; Clemens VIII. Pont. Max. Henricus IV, Galliae Rex; Ferdinandus, magnns Dux Etruriae; S. P. Q Venetus; Patavini; Bononienses; aliique, quos longum esset omnes referre. Sed omnium istorum, quos enumeravimus, studia, Lovanii amor evicit, Brabantiae Ordinibus summa eum benignitate evocantibus; quibus et suos de Cruce libros dicavit. Scripsit etiam, ibidem cum esset, haec omuia: Facem historicam, qua obscuras


page 006, image: s006

Graecorum Romanorumque res perlustrare cupieutibus, tanquam cereum lucet; tum, volumen in Senecam Philosophum, quod etiam, eleganti epistola, Pauli V Pont. Maximi nomini dicatum, emisit; cui epistolae adolescentulus ego respondi, Marcelli Vestrii Barbiani rogatu, cui Pontifex, suo nomine respondendi, partes mandaverat; erat enim illi a Brevibus. Sed torius scribendi cursus quasi meta fuerunt Lipsio, Deiparae Virginis, Sichemensis et Hallensis, res novae atque admirabiles; cui Virgini Halleusi, moriens, lacernam suam pelliceam testamento legavit. in quo, non potuit, quin facetorum hominum urbanitatem incurreret; qui quidem ridicule, sed non admodum religiose, ideo lacernam pelliceam Virgini illi relictam ajebant, quod ejus miracula, quae tantopere in coelum laudibus efferebat, frigerent ad populum. Stomachabatur in eos, qui, superbia et ambitione ducti, judicium de aliorum scriptis ferre, seque Criticos appellare, audebant; quorum audaciam insolentiamque conatus est Satyra Menippea, quam adversus eos armaverat, labefactare atque confringere; cum contra ipse nunquam praeponeret se aliis, sed omnes vereretur ac diligeret. et tamen tam multa scripserat, eaque, quorum commemoratio et fama non iisdem, quibus vita illius, finibus terminata sunt, sed progressa longius, atque etiam nunc vigent, eorumque vitae cursus cum omni futuri temporis spacio adaequabitur: ut sunt, Commentarii ad Polybium, ad Panegyricum Plinii, aliaque opera; ut libri Sarurnaliorum, et, in pauca ut conferam, ea omnia, quae numerantur ab iis, qui ejus vitae seriem, suis scriptis, posteritati mandarunt. Hepatario morbo laboravit; cujus curandi gratia, in Eburones, ad Spadanos fontes acidos, profectus est. Saepius in vita, manifestum vitae discrimen adiit; ter in puerili aetate, quae non raro adversis cafibus solet esse obnoxia; nam parum abfuit, quin a nutrice, fortasse dum altiori somno oppressa est, suffocaretur, vel in aquam mersus, vel crurifragio, interiret. deinde, lethali morbo paene sublatus est Dolae, quae Sequanorum est Academia; ubi, quum luculenta oratione Victorem Giselinum, inter medicos allectum, laudasset,


page 007, image: s007

ac statim deinde, opiparo convivio exceptus esset, in quo, ut mos est illarum regionum, convivae invitare se pluscullum solent, et in sese largius merum invergere, repente, insolito horrore correptus, cum febri domum rediit; cui nisi, praestantissimorum medicorum auxiliis, itum obviam mature fuisset, eo celeriter consumto, elegantissima politissimarum artium studia, tot egregiis operibus carerent, quae postea, cum vira suppeditasset, ab ejus ingenii fonte emanarunt. Postremo, anno CIC ICC annos natus unum de sexagesimo, ex vehementissima tussi, ac distillatione, a capite defluente, x Kalend. Aprilis interiit; cum antea sacro perunctus Oleo, ac Poenitentiae et Eucharistiae Sacramentis bene viaticatus, illud iter esset ingressus, quod suscipiendum est omnibus.

II. IACOBVS MERLO HORSTIVS.

COgitantibus nobis, transalpinis regionibus relictis, quo nos, Iusti Lipsii imaginis referendae grariā, cupiditatis quidam ardor adduxit, domum, hoc est, ad nostros redire; paululum morae objicit Colonia Agrippina, Vbiorum urbs longe clarissima; viri optimi, ac, tum doctrinae, tum, quod refert, sanctitatis apud ipsos sama notissimi causā; nec festinantes nos vult antea dimittere, quam ejus iconem, quam maxime ad similitudinem veri descriptam, nobiscum afferamus, ceterisque illusbribus viris adjungamus, qui, in nostra Pinacotheca, delectationem inspicientibus afferunt, commemoratione hominum et cognitione formarum. Et sane jus postulat. nam quamvis, ut David Rex inquit, ille, qui justitiam ac pietatem coluit rectissimum tenuerit iter ad gloriam, nec cujusquam oratione ac scriptis, ab oblivione hominum se vindicari desideret; attamem omnis exsuperantia virtutis, jure suo, debitum laudis praeconium effiagitat suique memoriam nominis, rerumque gestarum, literis custodiri ab eo deposcit, qui id ullo modo praestare vel affequi valeat. Atque is, qui adeo nostrum ad se studium atque operam attrahit, est Iacobus Merlo Horstius; in quo non minimus extitit


page 008, image: s008

Catholicae religioni apud Vbios splendor ac decus. Hic, viginti et unum annos, Ecclesiae S. Maria: in Pasculo, Parochi jure ac nomine, ita praefuit, ut non solum ceteris Parochis, sed longe superioris etiam ordinis hominibus, debeat esse exemplo, quemadmodum commissa sibi a Deo animarum regendarum provincia sit gerenda. Primum, ne minima quidem in eo cogendae pecuniae cupiditas ac studium exarsit, nulla innatae eidem avantiae suspicio se prodidit, ut, quemadmodum a pluribus committi videmus, locupletioribus semper sacerdotiis inhiaret, ac, tenuioribus valere jussis, pinguiora invaderet; in quibus justissima illa Dei querela consumitur, qui, avida istorum ingenia verberans, Prophetarum ore eos, ait, non greges sibi commissos pascere, quemadmodum pastores aequum est facere, sed se ipsos alere, neque quidquam curae illis esse, ne populi, caelestis pabuli inopia enecti, depereant, sed omni mente in ea cogitatione curaque versantur, ut opibus divitiisque circumfluant, quibus quotidie laute splendideque convivium exornent, abacum argento optime facto instruant, quod in conviviis exponant, pretiosam supellectilem comparent. Attalicis peripetasmatis parietes aedium suarum vestiant canes, pane ex Christi pauperum ore, quibus debetur, erepro, educent expleantque, quibus in venationibus utantur. At iste de quo loquimur, eo sacerdotio, ad quod semel eum Deus vocaverat, quamvis exiguum, contentus, in eo regendo administrandoque omnes, ut par est, nervos aetatis, ingenii, industriaeque exseruit. et, quia fortasse non deerant, qui ejus cupiditatem studiumque, ad majora concupiscenda, inflammarent atque incenderent, quo posset abundantius vivere, eos Davidico illo rejiciebat, Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco PASCVAE, ibi me collocavit; ad ecclesiae suae nomen alludens, quae S. Mariae, ut diximus, in Pascuo appellabatur; in quo, modico, ut dixi, contentus, non avidi, non appetentis animi signa praebebat. Tum, in suo munere recte Iaudabiliterque tuendo, nullus eum major labor solicitudoque torquebat, quam illa, ne quid detrimenti Catholica fides caperet. in hac custodia semper permanebat, ab eaque ne


page 009, image: s009

tantulum quidem oculos dejiciebat etiamsi omnes mortales sibi capiundos esse inimicos non dubitaret. Sed quum tanto Catholicae religionis studio teneretur, fortasse non poterat iis, quos in fide erudiendos susceperat, doctrinae inopiā, satisfacere. immo erat apprime eruditus ac doctus, et Theologicis praecipue disciplinis instuctus: nam in iis numerabatur, quos Theologiae Licentiatos appellant, Itaque, festis diebus, doctā atque igne caritatis incensā oratione, studebat, ex animis hominum, vitiorum radices evellere, et contrarias illis virtutes inserere; privatis vero sermonibus, non cessabat, suis opem afferre, afflictos consolari, errantes in viam reducere, peccata in odium adducere, pacem componere, ac discordiarum causas, si quas inter aliquos intercedere noverat, sunditus tollere. Quae oratio eo apud suos gravior habebatur, quod cum ejus vita mirabiliter congruebat. Vivens, in assidua mortis meditatione versabatur, in eaque magnam inesse vim ad bene vivendum, non immerito existimabat; ac proprerea, ut ceterorum hominum studia ad eandem exercitationem commoveret, quam tanto sibi usui fuisse cognoverat, libellum composuir, quem etiam extremum spiritum agens, sua manu conscripsit, quem Epitaphium hominis Christiani, vitae ejusdem regulam exprimens, appellavit: in quo hominem, vita functum, et conditum in sepulcro, cum viatore loquentem inducit, eumque amice ac perhumaniter admonentem de statu hominis post mortem, tum quod ad corpus tum quod ad animum pertinet; ac praesertim de ratione dictorum factorumque omnium, quam Deo severissimo judici reddit; quae, quo altius mentis memoria in animo haereat, potest unusquisque ad res suas revocare, (nam ad id demum redeundum est omnibus,) seque jam esse mortuum, ac praedicere ea allis, effingere. Verum melius ex aliis ejus scriptis agnoscitur, quali ipse ingenio fuerit. plura enim scripsit, plenissima eruditionis ac pietatis. Multum etiam operae ac laboris, in D. Bernardi operibus illustrandis tribuit. Sed nimis celeriter evocatus elt a Deo, ad laborum suorum fructus percipiendos. etenim. annos natus, non amptius septem ac quadraginta, XII Kal. Aprilis CIC ICC XLIV, a vita recessit.



page 010, image: s010

III. MARTINVS BONACINA.

EX iis omnibus, qui generi hominum consulere deque eo bene mereri laborant, iis non immerito palmam esse dandam existimo, qui ita literarum studiis operam navant, ut aliquid ex se pariant, cognitione et scientia dignum, quod deinde editum, ad communem omnium utilitatem hominum proferant. Etenim ii, vehementi cuidam cupiditati, unicuique a natura insitae, occurrunt, ut aliquid semper addilcat, ac praestamissimam illain animi facultatem, nempe intellgendi vim, rerum pulcherrimarum notitia augeat, alat, ac nutriat. Omnes, Aristoteles inquit, homines, ad aliquid intelligentia scientiaque comprehendendum. naturali quodam impetu incitati feruntur. Verum, illi quoque non minus, immo multo etiam, ut opinio mea fert, magis, hominum in se studia voluntatesque merentur qui ea literis tradunt, quibus ii, in qooruum manus ea pervenerint, meliores fiant, atque animi morbos erroresque depellant, quos si evelli exstirparique contingat, quanta a Resuspub. quanta a privatis hominibus vis infortunii abesset! atque ex contrario, quantum eisdem pacis et tranquillitatis bonum accederet! Vnde, obsecro, bellorum, seditionum, discordiarum, ac litium semina oriuntur. nisi ex hominum cupiditatibus? Eas tolle; simul etiam litium controversias, bellorum certamina, unde illa promanant, eripies. itaque homines inter se amice ac concordirer viverent, nihil quisquam ex alterius bonis concupisceret, nemo alterum injuria vel damno afficeret. quo quid potest generi hominum felicius accidere? Atque ei rei pro sua virili parte dant operam ii, qui in eo sunt omni cura et cogiratione intenti, ut libris, a se editis, animi vitia, quae mali tantum, quantum diximus, afferunt, noscantur curentur, ac depellantur. At utraque in re Martinus Bonacina Mediolanensis, ut magno generi hominum esse usui posset, multum studio atque labore persecit. nam libris acutissime scriptis, tum ea, quae ad ingenium excolendum alendumque, et ad sciendi sitim explendam, valerent, exposuit, cum


page 011, image: s011

etiam, quae ad mores, prolapsos, erigendos, ad cupiditates, longius progressas, revocandas, ac rectam vitae rationem instituendum, sunt necessaria, quam plura, Moralis Theologiae nomine inscripta, edidit; quae, inquam, omnia ad utilitatem diriguntur eorum quos in vita errare contingit, vel, si nunquam ab officio discesserunt, quemadmodum in eo permanere ad extremum ussque spiritum possint. Quae tantum commendationis habuerunt, ut laudibus, non semel sed saepius, non uno tantum in loco, sed in pluribus ab ipso aucta et locupletata, sint typis excusa. neque omnibus in rebus fecit desideriis eorum satis, qui sciendi cupiditate studioque tenentur. multa enim sunt, quae nihil vel parum nos scire expediat; sed eas vel tantum recognoscendas illis objecit, quas, quoad eas est, homini, scientia perceptas ac memoria comprehensas nos habere, conveniat: ut Christi Domini incarnationem et caelestis grariae presidia. nam de re utraque accuratissime scripsit voluminibus aliquot: quibus et, quae divinitus de inexplicabili illo mysterio traduntur, quo Deus, Dei Filius, communem hominum naturam assumsit, eamque sibi arcano atque a nemine intellecto unius hypostasis nexu conjunxit; et quae nos de diviuis auxiliis sentire oporteat, quibus ad ea, unde aeterna nostra salus continetur, suscipienda excitamur, prosequenda juvamur, perficienda confirmamur est persecutus. Cujus egregia virtus atque doctrina eo gratior ac probabilior videbatur, quod erat cum summa morum ac vitae probitate innocentiaque conjuncta. nam isti, si diis placet, vitae morumque magistri, si secus vivant quam docent, si legibus, quas aliis indicunt, continentiae virtutumque omnium ipsi non obtemperent, magna ex parte, quod in ipsis est, doctrinae, quam tradunt, commendationem videntur evertere, ac suis doctissimis ac sapientissimis vocibus, necommeare in animum possint, audientium aures obstruere. Hanc igitur amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, Bonacina, non solum literis, verum est etiam moribus prosecutus. Neque id dissimulatum est ab iis, qui eodem tempore, in simili, Motalis videlicet Theologiae tradendae argumento versati


page 012, image: s012

sunt: quos ille, non uti mos est eorum, qui idem opus urgent, adversarios aut obtrectatores laudum suarum, sed socios potius et consortes laudabilis ejusdem laboris, habuerat; qui fere omnes, in suis libris, honorificis sane verbis, vitae eidem sancte ac laudabiliter actae testimonium dederunt. Atque ejus hanc singularis probitatis doctrinaeque famam arbitror fuisse causam, quae Vrbani VIII Pont. max. studium incenderit, ad insignis cujusdam civitatis Episcopatum illi demandaudum. Quod utinam Vrbano Pont, non venisset in mentem. non enim, in medio sere spatio, fuisset interruptus illius ad summae doctrinae gloriam cursus, multique, ad studiosorum utilitatem, ejus ab ingenio, fructus pervenissent, quos omnes mors illis tanquam calamitas aliqua, intercepit. etenim, dum anno CIC ICC XXXI, aestate media, ac summis caloribus, discedens ab Vrbe, in Germaniam properat, prius quam Viennam attingeret, est conjectus in morbum, qui cum in dies fieret amplior, sensit, sibi mortem instare, ac multis verae pietatis signis editis animam Deo, unde acceperat, reddidit; non quidem inanem ac nudam, sed tanquam talentum, quod, ut in eo negotiaretur, accepisset, magno cum foenore auctam locupletatamque. Ac praeter libros quos diximus, ab eo relictos, edidit etiam alios duos; unum, de electione summi Pontificis, de beneficiis alterum.

IV. ROBERTVS VBALDINVS.

MAgna profecto vis inest in prima illa puerili institutione, ad reliquum virae cursum similiter peragendum. nam si illa, ex sanctissimis legibus atque ex optima disciplina constiterit consimilis etiam illi vitae cursus consequetur: sin autem ex otio, inertia, desidiaque confletur, quis dubitet, quin, qualis sementes fuerit, tale sit etiam id, quod ex ea metatur? At, instituendi sormandique, in aetate prima, puerorum animos ad majorum instiruta, ac probatissimos mores, adeo ad parentum, eorumque in quorum potestate illi sunt, curam ac solicitudinem pertinet, ut, quamcumque illi in


page 013, image: s013

partem se dederint, sive ad virtutes sive ad vitia contulerint, non tam puerorum illam esse laudem vel culpam, quam eorum, quorum illi disciplina continentur. Recte Diogenes, ut Cynicus, cum videret, adolescentulos quosdam ante praeceptoris oculos scurriliter quidpiam agere, non illos verborum objurgationibus verberavit, sed elato baculo quo nitebatur, aliquot magistro, cujus illi culpa delinquebant, plagas imposuit; Sic, inquiens, doces? Perspicuum est, quam longe parentum in libros indulgentia prodierit, qui eos a teneris, ut Graeci ajunt, unguiculis assuesaciunt, quidquid inciderit in animum, velle, victui, vestitui ac caeteris rebus supra vires indulgere, sermone uti immodesto ac procaci, multa in eis, pudenda dictu, conspicere. Fac, in istis esse Francisci vel Dominici indolem, jam tota, hac disciplina, corrumpetur atque delebitur. Contra, da illis ingenium malum, et ad pejora omnia pronum, quodnam est facinus tam audax, quod non illi, cum adoleverint, concepturi? quodnam scelus tam atrox ac saevum, quod non suscepturi etiam sint, si causa peccandi se dederit? At ex contrario, si non mollis, prima illa puerorum educatio fuerit, si nulla caeca atque sopita parentum socordia intercesserit, si disciplina quam maxime severa non defuerit, quid non boni sperari poterit ab iis, quos pietas frugalitas, pudor in ea domo aluerit? Talis erat illa domus, in qua educatus est Robertus Vbaldinus ex M. Antonio Vbaldino et Lucretia Gherardescha, Leonis XI, Pont. max. sororis filiā, natus. Aberat ab ea domo luxuria, improbitas, perfidia, fraus; vigebatque in ea, castitas, modestia, temperantia, simplicitas, fides. Eruditus est in scholis Patrum Soc. Iesu. una cum aliis fratribus, tum literis humanis tum philosophicis. cujus ea erat ingenii docilitas, ea in accipiendo, quae a magistris tradebantur, celeritas, ut clare inter ceteros condiscipulos exsplendesceret. Et, quia Perusii, ubi parens suus plurima ac maxima negotia habebat, magnam ineuntis aetatis partem exegit; factum est, ut, quemadmodum alios doctos viros, ita etiam Balthasarem Ansideum, Graecis doctum literis et Latinis, ita cousuetudine sua sibi devinxerit, ut


page 014, image: s014

nemo illi fuerir carior, neque jucundior. Legi ego aliquot Ansidei ad ipsum et ad fratres epistolas, quibus eos ad studium eloquentiae adhortatur; quae epistolae tantam visae mihi sunt habere Latini sermonis puritarem sua vitatemque, ut appareret, in eis nativum quendam leporem, ac proprium Romani generis, esse, non autem ascitum. Verum, cum Robertus a magistris suis didicisser, atque etiam ipse legisset, neminem sibi soli natum esse, sed multo magis generi hominum, quibuscum natura; ejusdem societate conjunctus teneretur, simulque accepisset, eam Philosophiam procul abesse ab eo viro, qui aliis esse usui postulet, quae nos avocat a curia, a foro, a negotiis publicis; statuerat, eas artes, quas adhuc didicerat, non domi otiosas, voluptatis suae gratia habere, sed foras educere, et ad communem utilitatem usumque transferre, atque, cum primum per aetatem posset, Rempub, capessere. Sed, quomodo ad eam auderet accedere, nisi antea leges et instituta majorum, quihus recte ea administraretur, nosset? Itaque utrumque Ins didicit, tum civile, tum Pontificium; et, postquam. sapientissimis illius praeceptis, satis pectus implesset, Pisas se contulit, ut ibi, ex legibus suae patriae, Dostoris sibi nomen ac potestatem adscisceret. Tantus adolescentis in studiis literarum atque in omnibus bonis artibus profectus, incredibili Alexandrum Mediceum, magnum ejus avunculum, voluptate afficiebat, cui ob egregiam virtutis indolem, quam in eo admirabatur, carus erat in primis: jamque constituerat animo, atque etiam, parentibus ejusdem audientibus, dixerat, suam eum in aulam excipere, ut sibi ab epistolis ac particeps consiliorum omnium, esset; sed non ante, quam ille paululum aetate processisset, erat enim tum admodum adolescens: quod, arbitror, fuit cansa, cur eum secum in Galliam non ducerer, quo Legatus proficiscebatur a Clemente VIII Pont. max. missus ad Henricum IV Regem, qui nuper cum Romano Pont, et cum Ecclesia Catholica in gratiam redierat, ut palam haeresin, in qua fuerat, detestantem exsecrantemque, ab iis eum censurarum ecclesiasticarum laqueis explicaret, in quas se induerat, Qui postea Cardinas,


page 015, image: s015

legationis illius munere, sibi tradito, diligenter obito, cum e Gallia in Vrbem se recepisset, invenit. Robertum, in iis studiis, in quae fuerat ingressus, cupidius se continentem, quam reliquerat; cepitque ex ea re voluptatem. Ac illi, aliquot jam annorum accessione, magna ex parre, elegantis illius formae nitor decreverat, quem ineuntis aetatis flos solet afferre; jamque barba genas obsederat: cum, sui memor promissi, amplexus eum est, coepitque ejus operā uti, quam magno sibi usui ornamentoque esse sentiebat. Interim Clemens VIII, sive morbo corporis, sive aegritudine animi, ut quidam ajebant, excessit e vita. habita sunt novi Pont, comitia. ne multa; non varie, sed cunctis sententiis, Alexander Card. Mediceus, in demortui Pont. locum sufficitur. Magna tum ac certa Roberto spes honorum atque opum affulsit; in quam etiam, Pont. Leonis XI nomine appellatus, eum vocaverat: sed vix ea illuxerat, cum extincta celeri Pontificis obitu est. nam ex tanto fastigio, post septem et viginti dies, quam illud conscenderat, corruit. Tantum domesticae amplitudinis (si ille diutius vixisset) damnum Robertus aequissimo animo sustulit. sed continuo spes ejus, qoae visae fuerant a radice revulsae, majore vi repullulare coeperunt. etenim Paulus V, qui Leoni successerat, sive hominis misericordia motus, quem repente de tanta tamque florenti fortuna dejectum cernebat, sive multo magis singulari ejusdem virtute compulsus, cubiculi sui Pontificii praefectum sibi delegit; qui honoris locus, in summorum Pont, aulis, honestus atque honoratus in primis habetur. At Pontitex, ejus fide et industria cognita, coepit illum ad res multo graviores adhibere, intimum suis consiliis habere, et, si quando majoris momenti res incidisset, de qua ad Reges aliosque summos in Rep. Christiana Principes accurate esset diligenterque scribendum, ceteris, quos scribae loco ad manum habebat, repudiatis, eas illi partes demandabat; quod diceret, se neminem invenire, qui majori sententiarum gravitare, ac verborum splendore animi sui sensa complecteretur. Idque mihi narrare solitus erat Marcellus Vestrius; qui tectam ejus in scribendo


page 16, image: s016

prudentiam, et singularem Latini serrnonis elegantiam, miris in caelum laudibus efferebat; ac fidei faciendae gratia, ostendebat mihi aliquot ejus brevia, quibus, mea etiam sententia, nihil poterat esse praestantius, Quibus rebus cum magnam Pontificis benevolentiam assequeretur, non minorem aulicorum invidiam excipiebat; eorum in primis, qui arctissima Pontifici cognatione implicabantur; quod illum unum pluris quam se omnes fieri animadvertebant. itaque excogitant rem singularem. mittendus erat in Galliam a Sede Apostolica Nuncius: persuadent Pontifici, temporum rationem, in quibus tum res Galliae veisabantur, exposcere, ut is eo mittatur, qui nobilitate, ingenio, prudentia et auctoritate, plurimum praestet; se autem neminem videre, qui in his omnibus virtutibus Roberto Vbaldino, Pontificii sui cubiculi praefecto, antecedat. hoc eo faciebant, ut non solum abesset ab aula, verum etiam libenter et cum magno honore beneficioque abesset, ipsi autem, remoto et ablegato eo, cujus consilio multum movebatur Pontifex, quemque sibi anteponi, indigne ferebant, primum apud eum locum tenerent amicitiae, auctoritatis, atque consilii. Pontifex, quamquam aegre eum, cui maximam fidem rerum suaruin habebat, a se divelli pateretur, tamen communem utilitatem privatae anteponendam esse duxit; atque misit eum Nuncium in Galliain. Vbi talem se praebuit, cujusmodi illi, Pontifici contirmaverant, ac Pont, ipse non dubitabat. nam sapienter, atque ex Sedis Apostolicae dignitate omnia gessit. Verum, qui adeo liberales in eo laudando extiterant, iidem, in ipso, debitis ejus virtuti praemiis, exornando, nimis parci inveniebantur. Obtinuit jam ferme consuetudo, ut ii, qui ad summos Reges Nuncii mittuntur, si munus illud fideliter diligenterque administraverint, confecto triennio, in amplissimum Cardinalium Senatum legantur: at illi, quibus Roberti virtus, et apud Pont, gratia, invisa erat, dederunt operam, ut in Cardinalium comitiis nulla ejus ratio haberetur. ejusque electio in nonum annum protraheretur; quod diecrent, nullam esse rationem, tum, cum minime opus esset, e Gallia eum removere, sed exspectandum, quoad


page 17, image: s017

ad Henrici Regis filius regnum obtineret, praesertim cum ejus opera gravissima fidelissimaque uteretur. Legi ego ejus epistplam, diserte quidem ac prudenter, ut nunquam non alias, e Gallia ad Scipionem Card. Burghesium scriptam; ubi, qua erat animi aequitate praeditus, nequaquam aegreaccipit, in Cardinalium comitiis se suisse praetermissum, quum caeteris apud Reges alios Nunciis idem fuisset honor impertitus; sed ea tantum sibi causa dolore, quod Regni proceres, in contemtum Regni illius Majestatis id factum esse, graviter conquererentur; id sibi acerbum et grave videri. Sed tandem Cardinalis factus, venit ad Vrbem; ubi benigne quidem et humaniter exceptus est, iisque auctus beneficiis, et ecclesiasticis opibus, quibus tantam sustinere dignitatem satis commode posset. Interim Pont. Paulus gravem in morbum implicitus, ab eoque oppressus, vivendi finem fecit. Agitur de subrogando novo Pont, atque a demortui cognatis, iisque quorum maxime intererat, eum sibi dari Pontificem, quem scirent, a suis rationibus alienum non fore, eum in locum adducta res erat, ut, cum tot suffragia haberent in potestate, quot essent ad creandum novum Pontificem satis, necessario summum illud Sacerdotium ad eum esset venturum, quem illi vellent. Atque adeo id erat omnibus exploratum, ut Augustinus Mascardus orationem, quae ad Cardinales, eo ipso die quo conclave ingrediuntur, haberi solet, non dubitaverit hac sententia concludere: Vivat adhuc ac perseveret in Petri successoribus Petrus; hoc enim nomine is appellabatur, cui illi suffragabantur. Sed eorum conatibus fortiter acriterque restiterunt Card. Vbaldinus aliique nonnulli; quibus indignum videbatur, per hunc modum perpetuari dominationem. atque ridicule eorum quidam respondisse fertur illi, qui priores in illis comitiis partes habebat, cum Petri, cui suffragabatur, merita nimis exaggeraret, eaque esse diceret maxima, ingentia, immortalia. Tace, inquit; nullam ego majorem in ejus virtutibus laudem invenio, nisi eam quod docti sciteque Oeconomi tui munus administraverit. at poterat ille, si tantum ingenii a natura habuisset, hanc responsionem alia responsione eludere, ac dicere: ideo


page 18, image: s018

Oeconomum illum suum satis esse dignum, cui Ecclesiae universae administratio committeretur, quod privatam domum recte administrare didicisset. nam ex Apostolo Paulo, cujus auctoritate nihil est gravius, Quomodo is, qui domui suae praeesse nescit, Ecclesiae universae, et Christianorum omnium quasi familiae, gubernandae provinciam accipiet? jugulasset profecto ille hominem hoc dicto. Sed, ut sese res habeat, nunquam Pontificatus max. ab eo, quem ipse volebat, abiisset, si id egisset quod agebat, nec tempus maluisset in altercando consumere. nam si Pontificio illum in solio collocasset, certatim, perterriti, accurrissent omnes ut Pontificem eum agnoscerent ac venerarentur. sed illi consilium atque animus defuit. Verum, non potest praeteriri silentio, incredibilis illius, qui ad tantas opes dignitatemque vocabatur, magnitudo animi atque constantia; qui, cum sibi Pontificatus ereptus e manibus esset, non abjecit animum, non despondit, non desperatione fractus ac debilitatus, non ex dolore de mentis statu dejectus est, vel ex aegritudine de vita depulsus; sed ne vultum quidem mutavit; ac vixit usque ad extremam senectutem. Ex quo licet arguere altum quendam et exaggeratum ac superiorem humanis rebus omnibus, animum. Cum igitur, de eo Pontifice eligendo, suffragatorum inertia, occisa spes esset, conversa sunt hominum studia in Alexandrum Card. Ludovisium Bononiae Archiepiscopum; atque ea ipsa nocte, summa omnium voluntate, creatus est Pont. In quo praesertim Roberti opera ac studium enituit. Neque vero hoc fugit Gregorium (hoc enim nomine appellatus est novus Poutifex;) nam multis in rebus, gratum suum erga illum animum ostendit; inprimis, quod illustrem Bononiae Legationem per illum administrari voluerit, ac Card. Ludovisius, fratris sui filius, villam in Tusculano magnificam eidem tradidit, ut ea quoad vita suppeditaret, uteretur frueretur. Cujus egregiae erga se voluntati dum parem gratiam referre contendit, quo illius studiis obsequeretur, magnum rerum suarum discrimen adiit; atque, eo tempore amicus aberat, cui sua omnia consilia credebat, quique nimios illos


page 19, image: s019

erga hominem de se bene meritum grati animi impetus, magna ex parte, retardare potuisset. Sed animus generosus ac praestaus aepre beneficiis vinci se patitur, atque antea ex nimia indulgentia obsequioque desiderari in se mavult prudentiam suam, quam ut aliquid illi, cui se debere profiteatur, a se petenti recuset. Incredibili optimarum elegantissimarumque artium studio et cupiditate flagrabat: et in primis illustrium tum veterum tum sui aevi poetarum lectione expleri saturarique non poterat; habebatque selectos quosdam amicos, doctos et honestos viros, quibus cum eos lectitare, laudare, admirari, et, si quid incideret, quod prae ceteris extaret ac promineret, clamores efferre consueverat. Erat literatis viris deditus, eorumque inopiam large sua pecunia sublevabat; ut de Augustino Mascardo narratur, quem alieno a se animo esse non ignorabat, quemque sciebat, in conventibus amicorum, in aulis Principum, multa nec recte in ipsum loqui. nam, Tusculi cum esset in ea villa quam diximus, audissetque, Mascardum, gravi implicitum morbo, in lecto decumbere, praeterea destitutum ab iis, quos in caelum laudibus efferebat, omnium rerum inopia laborare, ulrro eum adiit, humanissimis verbis consolatus est, et nummis aureis centum donavit, quorum praesidio ex eo morbo, unde nunquam sine illis se expedivisset, evasit. Item ille auxilium nummarium Francisco Balduccio, poetae insigni, in pannis et inopia vitam agenti, attulit. nam, ut idemmet Balduccius mihi narrare solitus erat, die quodam, cum jejunus, et affectus fame, nescio quod iili carmen recitaret, Cardinalis aperuit ipsi arculam quandam, nummis aureis plenam, rogavitque eum, ut tantum inde sumeret, quantum ejus voluntas ac necessitas pateretur: quod cum ipse renuisset facere, ille tantum auri, quantum manus capere posset, exceptum, in ejus sinum rejecit. At homo, gratus, atque affluens omni lepore ac venustate, ne versum quidam unum in eum, quod certe in ejus libris appareat, fecit, cum tot laudum maximarum in illo argumenta suppeterent. Omnes fere, alicujus, sui aevi, nominis poetas arctissima sibi habuit familiaritate conjunctos, Ioan.


page 20, image: s020

Baptistam Marinum; ad quem elegans scripsit carmen Etruscum; cui Marinus non minus eleganter politeque respondit Franciscum Bracciolinum, summum, post Torquatum Tasium, epici carminis artificem ac magistrum; Porphyrium Felicianum, Fulginatium Episcopum, epistolarum ad summos Principes scriptorem, ac poetam clarissimum, qui etiam, extrema sua senectute, librum illi Odarum dicavit, in quibus tum praeteritae suae vitae peccata deflet, tum fallaces spes, et inanes cogitationes, quas ad sese falsae honorum species fragilesque fortunae attraxerant, acri ac vehementi incusatione atque querela prosequitur, tum Denm sibi propitium facere studet; quibus nihil mihi videtur purius, nihil gravius, nihil elegantius, nihil doctius; de quo opere interrogatus quidam, qui non poeticae solum facultatis sed mille etiam aliarum artium princeps habetur, quaenam ejus esset sententia, respondit, luteum illud esse negotium, nec satis dignum, quod typis editum, communem hominum lucem aspiceret. Quod si ille nihil laude dignum existimat, nisi quod immanibus, ingentibus, longissimeque petitis translationibus ita in altum feratur, ut oculorum aciem effugiat, nisi, quod vibrantibus nec satis apertis sententiolis constructum, paucorum, judicio carentium, approbatione legatur; fateor, Porphyrium longe ab hac laude abesse: si vero illud semper est habitum optimum scribendi genus, in quo Petrarcha, Bembus, Casa, Guidiccionus, aliique hujus notae poetae versati sunt, nescio, cur Porphyrius, qui suis eos vessigiis persecutus est, nullo, ut ille ajebat, in numero sit habendus, ac propterea ineptus existimandus, quod careat ineptiis. Reliquit ipse Odas, Etrusco sermone, cui nunc sermoni magnus honor est, scriptas, quamvis non ita multas. non enim homini, in Repub. gerenda occupatissimo, multum solet esse otii ad scribendum; sed tanta verborum elegantia, tanto sententiarum splendore, ut neminem videam, ex iis, qui nihil aliud in vita egerunt, qui se illi debeat anteponere. Et, quo majorem illi laudem, quam ceteris; esse tribuendam scias, non inanissimos mulierum amores, non brevem atque caducum illarum


page 21, image: s021

pulcritudinis florem tractandum celebrandumque suscepit; de quo argumento, ob multitudinem eorum, qui in illo versati sunt, nihil est facilius scribere; sed in eo elaboravit in quo plurimum prodesse legentibus posset; nimirum de fugiendis voluptacum illecebris, de sedandis opum divitiarumque cupiditatibus, de contemnendis honorum dignitatumque muneribus, de supremo judicio, de inferorum suppliciis, in memoria habendis; quas res asperas, inamoenas, omnisque voluptatis expertes, tanto lepore tantaque amoenitate tractavit, ut, severius tamen id ipsum atque a sensu hominum abhorrens, suave omnibus ac jucundum videatur. Symphoniacis ac musicis, quorum plures domi alebat, non mediocriter delectabatur; quorum vocibus cantuque, a negotiis publicis aut privatis, vel sua voluntate, feriatus, vel satietate defatigatus illam ex animo, quam intus conceptam habebat, miseriam exspueret. Familiam suam pane, vino, obsonio, atque omnibus aliis in rebus, large liberaliterque habendam curabat. nam solitus erat dicere (nec injuria) bonam aut malam dominorum, in animis hominum, existimationem, ex sermonibus pendere, quos illorum familiares, vel bene vel male in omni victu tractati, de ipsis in vulgus dissipassent. Neque solum ejusmodi se praestabat iis, qui, honestioris ordinis, praecipua domi suae munera exercerent, sed infimae etiam sortis hominibus, cujusmodi sunt, circumpedes, rhedarii, mediastini: nunquam enim, ne ab eo quidem ordine passus est desiderari officium suum, neque in secunda neque in adversa valetudine: nam aegrotos eos invisere, consolari ut nulla re, ad valetudinem recuperandam necessaria, egerent, curare; cum sacra illis Eucharista deferretur, adesse; atque alia ejusmodi pia Christiani Principis officia praestare, quae ego aliis in domibus fieri non vidi. Sed pietatem in Deum suam, multo magis in morte ostendit, cum, matre, lectissima ac praestantissima faemina, praetermissa, cum fratris, moribus, ingenio, ac religione insignis, oblitus, Congregationem de propaganda fide, omnium bonorum suorum, quae erant maxima atque amplissima, haeredem instituit. non est passus, plus apud


page 22, image: s022

se valere matris vel alterius ex cognatis propinquitatem, quam in Deum pietatem. Hunc quam diuturna lucis usura perfrui, hunc Pontificem max. factum oportuit. Vnius tamen propinqui, Leonis videlicet XI, Pont. max. magni sui avunculi, memoriam non abjecit; cujus egregia in Rempub. Christianam merita nolebat, temporis diuturnitate, in hominum oblivionem adduci, sed perpetuo in oculis omnium haerere. itaque, regium eidem e marmore sepulcrum, cum ejus statua, item e marmore, egregii artificis manu elaborata, in AEde S. Petri in Vaticano faciendum ornandumque mandavit, quod estet insigne grati ac benevolentis sui erga illum animi monumentum. Denique, ut est humanae vitae conditio, in dolore cruciatuque, calculi morbo, decessit.

V. PAVLVS PALETTVS.

ST ex me quaeratur, quid sit illud, in quo nobis elaborandum magnopere censeam, quodque, si daretur optio, eligendum, ut ceteris hominibus anteire possimus; responderem, illud esse in quo homines ceteris animalibus antecellunt. Quidnam est illud, in quo homines ceteris animantibus, infinito pene intervallo, se superiores esse gloriantur, nisi rationis facultas, ac vis eloquendi, qua animi sui sensa, dice~do, possint exprimere, et audientium animis, tanquam oculis, verbis, quasi coloribus, depicta subjicere? Quamobrem, si quis in veniatur, qui planius, limatius, politius, quam ceteri, praestare id possit, quid jam fateri nos prohibet multo hunc longius ab animalibus mutis abesse, quam eos, qui rem quidem norint, sed eam graviter, et ornate, et hominum mentibus ac sensibus accommodate, proferre non possint? neque ferat moleste, se habitasse in hac una ratione bene dicendi recteque scribendi, aliis rerum cognitiones reliquisse; nam de illis ipsis rebus, quarum illi notitiam usurparunt, cum opus erit, multo iis ipsis copiosius ac splendidius dicer. immo, si ita res exigat ut ea, quorum ipsi sunt domini atque magistri, paulo dilucidius atque ornatius explicata, sint in


page 23, image: s023

vulgus edenda, ad ejus, ut ita dicam, officinam confugiendum est, qui sit artifex faciendae poliendaeque orationis; hic enim ea ad se delata ac tradita, suo artificio ira verbis aptis atque illustribus circumvestiet ac sepiet, ut non ab altero accepisse, sed suo ex ingenio parta, aliis tradidisse existimetur. Omnino se rem habere sic statuo ut eloquens, ea quae ex aliorum disciplinis tractanda susceperit paene melius, quam illi qui in eis principes habeantur, scire videatur. Atque, ut ad exempla veniamus: mitto veterem illum Aratum, qui, ut constat inter doctos, ignarus Astrologiae homo, totam de caelo stellisque rationem optimis degantissimisque complexus est versibus: mitto Nicandrum Colophonium, hominem item ab agro remotissimum, qui de rebus rusticis, non rustico quoda~ modo, sed summo verborum sententiarumque splendore et apparatu, tractavit: mitto etiam peripateticum illum Phormionem; qui, cum nunquam hostem, nunquam castra, vidisset, multas horas copiose, praesente Hannibale, de Imperatoris officio atque de omni re militari tractavit; quamvis contumeliose admodum idemmet Hannibal levitatis illum senem stultitiaeque crimine accusaverit, quod ausus esset, se audiente, de ea arte verba faccre, in qua esset hospes ac rudis, ipse vero peritissimus exercitatissimusque: quasi vero homini eloquenti, cujus facultas nullis circumscripta terminis continetur, sed jus illi est libere evagandi quam velit, non liceat, de eo quod ipse expertus non sit, sed ab eo, qui illius usum habeat, acceperit, longos sermones et elegantes intexere. Sed fortasse Hannibalem puduit, se, hominem imperatorem, qui tot annos de imperio cum Populo Romano certasset, a sene umbratili, qui nunquam hostium vultum aspexisset, in tradendis explicandisque ejus artis praeceptis, in qua ipse princeps haberetur, eloquentiā vinci; praesertim cum Graecas literas didicisset, usus doctore, Sosilo Lacedaemonio, quem habuit semper incastris, cum eoque quamdiu fortuna passa est, conjunctissime vixit. Veteribus igitur exemplis omissis, ut ad recentia veniamus, nonne paulo supra nostram aetatem, cum Catechismus esset conficiendus, in quo, eleganti stylo


page 24, image: s024

et ad imperitorum intelligentiam accommodato, quatuor illa capita explicarentur, quibus omnis vis et ratio Christianae doctrinae continetur videlicet Apostolorum Symbolum, Sacramenta, Decalogus, et Oratio Dominica; nonne ad eorum facultatem confugiendum fuit, cujus facultatis proprium existimatur ac revera est, lumine orationis illustrare, quaecunque quavis in arte traduntur? nimirum ad Paulum Manutium, Iulium Poggianum, Cornelium Amaltheum quorum tum eloquentiae laus vigebat in primis. at eorum quisque in pervolvendis Ciceronis aliorumque eruditorum libris dies noctesque occupatus, sacrarum literarum scientiam ne a limine quidem, ut dicitur, salutaverat; Cornelius etiam medendi artificio se tuebatur; qua arte a studiis Theologiae nihil esse potest alienius. Et tamen, quae in scholis Theologorum subtiliter arguteque disputantur, adeo eleganti, ornata, copiosaque oratione complexi sunt, ut ea quodammodo magis ipsorum esse propria, magis et ad ipsos pertinere videantur, quam ad eos, a quibus illa, tenui, perplexo et exiguo sermone, disputantur. At, quorsum, inquies, haec tam alte repetita oratio? Eo nimirum, ut omnes, quicunque eloquentiae cupiditate studioque tenentur, incitatiore ad ejus laudem cursu ferantur, neve ceterarum magnitudines artium pertimescant, cum, aliquo monstrante capita earum et fontes, possint in eas ingredi ac tantum inde haurire, quantum sibi sit satis, idque dilucidius atque elegantius explicare, ut diximus, quam ii, a quibus, in illis cognoscendis tractandisque, omne suac aetatis tempus videmus esse contritum. Intellexit hoc Paulus Palettus Spoletinus, qui non solum toto, ut ajunt, pectore, eloquentiae complexus est studia, e quibus tantas percipi utilitates posse non ignorabat, verum etiam aliis ducem, ad ea persequenda, se praebuit, ac Spolcti, ludum, quasi quandam eloquentiae officinam, aperuit; coepitque, prima illa puerili institutione, puerorum ingenia, tanquam dolare, atque ad eloquentiam effingere: ex quo ludo omnes planse prodiere, quicunque tum Spoleti, tum in Vmbria, non vulgarem eloquentium ac doctorum homiuum famam sunt adepti.


page 25, image: s025

In iis, qui se eidem in disciplinam tradiderunt? numerantur in primis Franciscus et Antonius Barbenni Cardinales, qui eo tempore, quo Maphaeus Card. illorum patruus, spoletinam Ecclenam administravit, eidem se excolendos exercendosque dediderunt; ac Franciscus etiam, patruo ad summum Pontificatus max. culmen evecto, memor hominis et virtutis, et diligentiae in ipso instituendo erudiendoque, annuis pecuniis de suo attributis, inopem ejus senectutem sustentavit, ac non minimum ex ejus morte dolorem accepit. Accuratum ille quoddam scribendi et exquisitum afferebat genus, quod arte limabat expoliebatque. Ita enim mihi narratur ab iis, quibus, ex illius scriptis, judicare de ejus dem ingenio ac literis contigit. nihil enim mihi venit in manus, unde ego, quantum utraque in re ille praestiterit, affirmare liquido possim. certe M. Antonius Bonciarius, qui non postremum inter erudito, ac disertos hujus aevi viros locum obtinuit, omnibus fere sui seculi scriptoribus eum anteponit, orationis cultu ac nitore; ac praesertim in scribendis epistolis: unum illi atque alterum praefert, ex antiquis Ciceronem, ex recentioribus Paulum Manntium. qui Bonciarius, cum per amicum sibi esset allata a Paletto epistola, nec suis eam posset oculis, quia caecus esset, excurrere alteri legendam tradidit, ut videlicet, saltem auribus animo traderet: sed auditione, tanta sensit se voluptate perfundi, ex styli amoenitate elegantiaque concepra, ut non semel audivisse contentus fuerit, sed eam sibi jusserit iterum ac tertio relegi, ac ne tum quidem expletus saturatusque discesserit. Summa denique huc redit: in ea illum sermonis elegantia cultuque, ajunt, fuisse versatum, qui esset illius proprius, neque cum aliquo alio communis; adeo ut, si sine illius nomine aliquid ab eo scriptum legeretur, ex politissima scribendi ratione, atque adeo ex colore ipso ac sono, ejus esse, agnosceretur. Id quod Vrbano VIII, Pont. max. contigisse narratur; cui cum regularis quidam Canonicus Lareranensis, nescio quem librum, ejus nomini dicatum attulisset, placuit, auctore praesente, epistolam, praefixam operi, legere; ac confestim in suspicionem venit, eam ex Paletti officin


page 26, image: s026

fuisse profectam, accurata ac diligenti Latine icribendi elegantia ductus; neque tacitum illud habuit, sed palam iis, qui aderant, fecit. Denique, hunc quoque, sicut ceteros, in quorum commemoratione versamur, communis conditionis aestus abripuit, ac morti, cui nos nostraque omnia debentur, addixit.

VI. MARCELLVS SACCHETTVS.

SAEpius, in animantibus brutis, quam in hominibus ratione praeditis, accidit, ut patres, filios sibi similes, gignant. illa enimsuos in filios, si sint fortia, fortitudinem, si imbellia, timiditatem, quasi jure naturae, transmittunt. nam bonis, ut Horatius inquit,

Est in juvencis, est in equis, patrum
Virtus; nec imbelem feroces
Progenerant aquilae columbam.

At contra, in hominum genere, nonne interdum vidimus, ex ignavis, timidis, atque inertibus parentibus eos esse liberos ortos, quos natura a paternis vitiis ac probris abstraxit? Neminem nominabo; ne cum filiorum laudibus, parentum praeterea dedecus jungam. Quam multos contra, doctos, egregios ac bellica praesertim laude praeclaros viros audivimus vel legimus, qui, pro se, Reipub. sui similes filios substituerint, ac non potius in contrariis ipsorum virtutum vitiis insignes ediderint? Quis ad incredibilem admirationem non efferatur, cum de Scipione, Africani illius nunquam satis laudati filio, audierit, tanto illum inertia, timiditate, improbitateque nobilem extitisse, quanto parens suus fortitudine, sapientia, ac magnitudine animi, celebre suum nomen, omnis posteritatis memoriae commendarit? quis non ad eandem admirationem rapiatur, cum legent, Q. Fabium Maximum, Allobrogi filium, eam claritatem, quam parens, ex devictis hostibus, atque ex omnibus, difficillimi illius belli administratione sibi pepererat, neglexisse, sibique famam ex omnibus turpissimis flagitiosissimisque voluptatibus, in quarum caeno volutabatur, collegisse? Nec minorem nobis admirationem incutiet M. Cicero, M. Tullii illius


page 27, image: s027

eloquentissimi progenies, qui non in eo omnem suam operam ac studium sibi esse collocandum duxit, ut parentis, qui omnibus, quicunque fuerunt, quique futuri sunt, longe multumque dicendi gloria praestitit, laudem aemularetur; sed id sibi putavit esse palmarium, si binos uno spiritu congios exhauriret, et in ventrem invergeret, aliaque, ex temulentia, turpia dictu, committeret. Ignavo igitur ac timido patri gnavus ac fortis, contra navo, prudenti, ac forti, improbus et ignavus filius potest existere. Verum, qui sex vel septem ex uxore sua liberos susceperint, si eos omnes navos, industrios, ac rectos ad ingenium bonum habeant, in rebus rarissimis, ac miraculo proximis, numerandum id est est. Semper enim eorum aliqui vel plures, ab aliorum similitudine se abstrahent, et ad probrum, damnum, flagitiumque appellent. Atqui, ne aquilarum quidem generosissimis, haliaeetis nomine, haec felicitas accidit, ut pullos suos omnes eadem, qua ipsi, clarissima oculorum acie praeditos habeant: nam eorum aliqui, coacti, adversus solis radios, oculorum aciem intendere, connivent, eorumque fulgorem ferre non possunt; itaque hos illi, tanquam degeneres, e nido praecipites agunt, reliquos, quorum acies contra firma steterit, educant. At aetas haec nostra, id, quod antea vix fieri posse credidimus, in Vrbe, omnium regina, Romae, inquam, in tribus patribus familias, summo genere natis, aspexit, atque admirata est, quorum unusquisque fuit et numero, et optimorum claritate filiorum fortunatissimus. Hi sunt, Virgilius Crescentius, M. Antonius Vbaldimis, et Io. Baptista Sacchettus. Ac de duobus superioribus non est hic scribendi locus. Io. vero Baptista, ex Francisca Altovita, foemina lectissima, summaeque inter suos nobilitatis uxore, plures filios suscepit, quorum neminem communia adolescentium vitia transversum egerunt, sed, ad unum omnes, directum illud ad virtutem iter, ad verae ac germanae probitatis laudem commendationemque, perduxit. Sed autea quam Marcellum conor exprimere, meum ad se stylum attrahit Iulius frater, cogitque, ut ejus, quantumvis viventis, imaginem leviter adumbrem, ac Marcelli tabulae,


page 28, image: s028

tanquam aliquam appendicem, adjungam. Hic ingenio, eruditione, doctrina, et, quod refert moribus ac vita, praeclarus, impulit Vrbanum VIII, ipso ejus pene Pontificatus initio, ut se in amplissimum Cardinalium collegium cooptaret. videbat enim sapientissimus ille Pont. si tali viro eminentissimum illum ordinem auxisset, quanto eidem ille decori ornamentoque futurus esset, deinde, non magis illustrem, quam arduam atque difficilem, Bononiae legationem per ipsum administravit; quam ille diligenter summaque Pontificis cum approbatione obivit: in multis praeterea gravissimis honestissimisque muneribus ac negociis, est ejus consilio atque opera usus, quam sibi semper opportunam ac fidelem invenit. Atque, Vrbano extincto, nihil propius est factum, quam ut in illius locum subrogaretur. erat enim summa eorum voluntas, qui magnam in illis comitiis auctoritatem habebant, nisi aetas hominis, adhuc viridis, ob recentem ejus Pontificis memoriam, qui unum et viginti atque eo amplius regnaverat annos, eum procul ab illo fastigio habuisset, quod videbatur (ut habebat quorundam sermo,) non minus diuturnum illius imperium fore, quam Pontificis nuper extincti fuisset. tanquam si gravissmum laboriosissimumque omnium onus ac munus, decrepitis tantum ac capularibus senibus sit demandandum, quorum corpus, annis infirmum, tot laboribus subeundis par esse non potest; vel, tanquam si virtus, in juvenili aetate inventa, non sit regendis imperiis idonea. At ille prudentiae, vigilantiae, probitatis, virtutumque omnium laudibus, jam pridem tanto fastigio maturus extiterat; nunc autem, cum conscientia optimae mentis, tum usurpatione doctrinae (habet enim apud se, excultissimos literis viros,) hilaris ac jucundus, Signaturae justitiae Praefectus, summam dat operam, ne quid detrimenti, justitia, improborum hominum astu, accipiat. Iam vero, ut omissis ceteris fratribus, de quibus alius fortasse dicendi locus se dabit, ad Marcellum veniamus; qui ingenii acumine, animi magnitudine, rerum usu, doctrinae non vulgaris praestantia, dignus est, cujus imago consuetudinis ac vitae, literarum praesidio expressa


page 29, image: s029

omnis posteritatis memoriae commendetur. Hic Romae, anno cIo Io LXXXVI natus, quum sacro Baptismatis fonte ablueretur, susceptorem, vel patrinum, ut nunc vocant, sortitus est Io. Baptistam Cardinalem Castaneum, qui postea, Vrbani VII nomine, factus est Pontifex; qui patri multis audientibus dixit, semper se id patrini munus refugisse, neque voluisse cuiquam baptizato sponsorem accedere, nisi duobus, Infantae Isabellae, et Marcello Sacchetto, cui Marcelli nomen indidit, ex Ecclesiae nomine, cujus titulo cognominabatur. A teneris, ut Graeci ajunt, unguiculis, inaximam habuit indolem ad picturam, ut sine aliqua magistrorum ope, non inscite neque ineleganter multa suo marte delinearet describererque, nonnulla etiam coloribus ornaret ac vestiret. atque ut audivi dici, plures ejus tabulae proferuntur, in quibus amoenissimarum regionum situs, collesque arboribus vestiti, ac liquoribus perlucidis fontium irrigati, egregie sua manu depicti, cernuntur. quod si hominibus nobilissimis laudi darum esset, quod pingerent, proxime ad eorum famam accessisset, qui feruntur in primis; at ille, majoris gloriae cupidus hanc aliis recte pingendi laudem honoremque concessit et solum, cum libebat, cum erat commodum, pingebat, eaque honesta oblectatione multas animi solicitudines curasque ponebat. Sed mirum ac singulare, quod in eo vigebat, ingenium, incredibili poesis amore studioque flagrabat; in quo admirabilis extitit, atque versibus Etruscis fabulam scripsit, quam etiam in nuptiis Thaddaei Barberini et Annae Columnae, populo spectandam praebuit; praeterea volumen Etruscarum odarum, Francisci Petrarchae carminibus par mole, confecit, in quo, qui viderunt, enarrant licere conspicere, quantum vir ille ingenio, eruditione, ac poeticae artis facultate praestiterit. Omnino, in illud genus eum, Ioannis Casae, quem ceteris praeferebat, magnificum atque praeclarum poematis genus, natura ducebat, quod etiam feliciter imitando effingebat exprimebatque. Verum, tanta vis virtutis et ingenii, primo, totis sex mensibus, peregrinata, abfuit ab urbe domoque, ac totam fere peragravit Europam, atque Gallos, Hispanos, Germanos, Batavos,


page 30, image: s030

tavos, Anglos, est circumvectus, regali propemodum sumtu. nam in tabulas, quas conficiebat, retulit, in hoc itinere multa aureorum millia fuisse expensa. Est etiam occasionem nactus, quam arripuit, plures, in illis exteris regionibus, viros principes adeundi, ac perpetua sibi amicitia usuque conglutinandi; a quibus est perhumaniter exceptus, et officiis beneficiisque maximis exornatus; plures etiam insignes doctrina et eruditione viros, quorum nomen, libris editis, tota erat Italia celebratum, arcte sibi conjunxit, ad quos, incredibili discendi cupiditate incensus, tanquam ad fontes adibat, unde, qua aestuabat, sitim expleret. Rebus domesticis, atque farniliae universae, praefuit, eaque animi magnitudine ac magnificentia domum suam instructam habuit, ut etiam equos et canes venaticos aleret, qui Priucipum virorum aliorumque venationibus usui essent. neque ulla alia in re ita cum aliquo, quam beneficentia ac liberalitate certabat; neque rei cujusquam rationem minus habebat, quam pecuniae, si in amico, qui ejus esset egens, insumeretur; ac lucrum sibi esse objectum existimabat, si qua amico commodandi occasio sese dedisset. quo fiebat, ut non solum expetitus ac rogatus, dubiis, egenis, ac pene perditis aliorum, inopum in primis, rebus, cum posset opitularetur, verum etiam ultro, nec postulatus, se illis inferret, ac rationem, qua faciles, expeditae, opiparaeque redderentur, offerret. Atque ex eo saepe auditum est, cum diceret, nunquam se diem perdidisse, quo die, afflictis miseri cujuspiam rebus, consilio, opera, ac re ipsa, praesto esse potuisset. Cujus liberalem ac munificum animum Io. Baptista pater admirans, cum caput illi ut parentes, liberorum studiosi, faciunt, demulceret, iis, qui aderant, diceret, in eo, filii sui, capite, multos Reges inesse. In pauperes vere quatenus liberalitate progrederetur, satis est, unum ejus factum afferre, ex quo liceat intelligere, non solum in illos liberalem eum, verum etiam profusum ac prodigum extitisse. Narravit mihi testis locupletissimus, qui ipse vidisset, non autem ex auditu argneret; cum Sacerdos quidam ex Cong. Oratorii Romani, a S. Philippo Nerio instituta, Ludovico nomine, subsidium


page 31, image: s031

a Marcello nummarium, ad praesentem inopis cujusdam calamitatem sublevandam, expeteret. erat Ludovicus hic, quem dico, singulari in pauperes Christi amoris famā praeclarus, ut id unum dies noctesque studeret, quomodo eos, quibus egestas imperaret, ab inopia auferret. Hic, inquam, cum, die quodam, insignis cujusdam pauperis necessitatibus, praesenti pecunia, esset occurrendum, ac non modo in suis nullis nummis, sed etiam in magno aere alieno inveniretur, a Marcello, cujus eximiam in se atque in pauperes liberalitatem fuerat expertus, scuta sexcenta mutua petiit, cum antea ejas postulati causam exposuisset. cui Marcellus: Deus bone, inquit, quid tibi venit in mentem, a me mutuum petere? quasi ego soleam mutuitanti aliquid credere, ac non potius pecunias meas foenori locare! Foenori, ait Ludovicus, quoniam fieri aliter non potest, et quavis usura, accipiam. At scin', respondit Marcellus, quid sit pecunias foenerari? eas est pauperi dono dare; nam, qui dat pauperi, foeneratur. eademque opera, multo plus quam ille poscebat, enumeravit. Longum esset, sigillatim omnia, quae in hoc genere benigne ac liberaliter fecerit, enarrare, cum, ceteris in rebus, interdum parcus inveniretur. Neque minorem maximi regalisque animi significationem exhibuit in villis aedificandis. etenim unam ad Ostia Tiberina mari proximam excitavit, amplitudine magnificentiaque cum veterum Romnnorum villis conferendam, quam, egregiis signis ac picturis, summorum artificum manu elaboratis, ornavit. cujus praecepris ibidem Petrus Cortoniensis prima fere picturae rudimenta posuit: ille enim argumenta dabat, ille rationem ostendebat, qua graphice ea, quae essent coloribus illustranda, describerentur. Quid multa? ejus nunc opera institutisque Petrus in summis pictoribus numeratur. Alteram etiam magnificentissimam fundavit villam, Vrbi proximam, edito amoeno ac salubri quodam loco, valli imminentem, quam vulgo, credo quia magnam depressa in altitudinem est infernum appellant; quam non potuic absolvere; sed Matthaeus frater perficiendam absolvendamque nunc curat; ubi Petrus idem pictor, qui jam


page 32, image: s032

maturitatem adeptus est suam, et Marcelli memoria, et Iulii Card. fratris ejusdem gratia, quantum pingendi artificio valeat, totum expromit. Sed, praeter agricolarum artem, vel potius voluptatem, quibus ille mirfice delectabatur, nec minores inde fructus percipiebat, praeter mercaturae rationem, cui quo tempore, ex more Florentinae nobilitatis, studium suum dabat, Vrbanus octavus Depositarium Camerae Apostolicae et sanctioris aerarii Quaestorem eum fecit, idque sponte sua, et a nemine rogatus: praeter, inquam, has artes, erat sciens Reipub. multumque consilio atque prudentia in iis, quae ad eam recte gerendam pertinent, praestitit. quo fiebat, ut magno apud eundem Vrbanum esset in amore et gratia, et arcanorum multorum conscius: neque alius fere quisquam erat, cui majorem rerum suarum fidem haberet, neque, cui libentius consilia fere sua omnia crederet. quam egregiae suae fidei opinionem, adversus eum eosque qui tum imperabant, non alia re magis tuebatur, quam, nihil sibi suisque petendo, sed fideliter diligenterque mandata faciendi; neque unquam imperavit ipsemet sibi, ad colligendam hominum potentiorum gratiam, quidquam assentati, sed aperte ac modeste, quidquid esset in unaquaque re, quae indeliberationem veniret, vitii vel incommodi, aperiebat; neque, si quempiam, cui alia mens esset, offenderet, quidquam pensi habebat; adeo erat diligens veritaris. Denique omnibus in rebus, alti, praestantis, ac liberalis animi signa praebebat: atque in negotiis gravissimis, nactus est occasionem, de Leopoldo Archiduce Austriae bene merendi; apudquem, Pontificis jussu atque mandato, multa saepe tractaverat. itaque facile fuit Marcello, sua, in agendo, dexteritate atque prudentia, viri illius principis animum tibi ac studium adjungere. Sed momento pene temporis, ex optima valetudine, gravissimum incidit in morbum, unde cernendi audiendique omnem ferme vim et facultatem amisit. Hujus tam repentini morbi causam sustinuisse, quidam ajebant, illius ardens, in negociis, a Pontifice sibi comimssis ac traditis, rite expediendis conficiendisque, studium ac solicitudinem. nam, dum ille, nulla valetudinis suae habita


page 33, image: s033

bita ratione, fere quotidie, hyeme summa, imbribus maximis, sermones cum eo ad multam noctem produceret, ac statim deinde e loco calido in aerem frigidisimum exiret, fit verisimile, ut lethalem illam pituitam contraheret, quae a capite in aures defluens, earum aditus obstrueret, ne aliorum in ipsas dicta commearent; tum vias, ab oculis ad animum perforaras, occluderet. Sed, quae animi illius magnitudo ac splendor in contemnenda pecunia, atque in rebus humanis omnibus pro nihilo habendis, eluxerat, eidem, in tam dubio difficilique morbo, aequo animo perferendo, prorsus enituit; ac ne minimum quidem unquam de fortis ac constantis viri gravitate, ac de sua in Deum fiducia decessit. Quamobrem, de medicorum sententia, coactus est, Neapolin se conferre, atque a calidis Puteolanis aquis auxilium expetere; quarum ope quamvis a principio, paululum visa sit vis morbi consistere, paulo post tamen eo impetu in totum corpus cursum coepit arripere, ut cunctos, qui aderant, cogeret de illius salute spem omnem abjicere. sed cum majore periculo in dies esset, a Priore Navo factus est certior, supremam ipsi vitae horam instare; et simul adinonitus, ut, si res posceret, aeternae suae saluti prospiceret. quo nuncio accepto, nullum perterriti, nullum commoti animi, signum dedit, sed dulcissimis amplexibus, et gratiarum actionibus, eum excepit, quod veri ac fidelis amici munere functus esset, ac statim ad Franciscum Card. Barberinum, ad fratres, aliosque, literas dedit, plenas amoris, elegantiae, officii. Habebat hoc etiam a natura, ut animi sui sensa, disertā, copiosā, et propriis aptisque verbis rem explicanti oratione, ut quivis alius, exprimeret. Quibus actis, fortiter ac viriliter animam Deo, a quo acceperat reddidit, in complexu viri nobilissimi sibique amicissmi, Io. Caroli Gavotti Savonensis, qui officii amicitiaeque eum causa, Roma egredientem, Neapolin usque fuerat prosecutus. Defunctus amplo magnificoque elatus est funere, prosequentibus amicis Neapolitanis, qui moerore, quem vultu prae se ferebant, suam in iilum benevolentiam significabant.



page 34, image: s034

VII. STEPHANVS TVCCIVS.

QVa ratiotie compararum sit nescio, ut nemo fere, pluribus in studiis harum artium maximarum, perfectus et absolutus existat, sed bene cum illo agatur, si, cum omnia conatus fuerit, sit in earum aliqua princeps. Multos inveni, eo ingenii acumine praeditos, ut, cum se mente et cogitatione in aliquam scientiam conjecissent, quaecunque in intimis ejus penetralibus abdita atque constructa continerentur, mentis acie scrutarentur, ac cernerent; ubi vero se ad ea verbis explicanda conferrent, continuo se ab eloquentia deseri, faterentur, eaque, quae acute invenissent, diserte eleganterquo tractandi aliis laudem, sua confessione, concederent. In hoc fortasse numero reponendus est Socrates; qui, cum Philosophiam, e caelo deductam, in hominum coetus transtulisset, literam ipse nullam, ut ajunt, scripsit, sed suos sermones, Platonis, omnium ejus aetatis eloquentissimi, scriptis, immortalitati mandandos reliquit. Virgilius, summus, omnium concessu, quibus recta mens constat, Poeta, si pascua, si rura, si bella, versibus canenda suscepisset, facile omnes superabat; si vero praestantissimum ingenium ad dicendum contulisset, indisertus ac plane inscius inveniebatur. M. Tullius Cicero, cui tanta eloquendi vis inerat, ut antea avibus cantus, fontibus aquae, defuturae viderentur, quam ipsi verborum flumen ac copia; cum poesin conaretur attingere, quid aliud assequebatur, nisi ut de se ludos inimicis daret? qui ejus identidem versus ad irridendum arripiebant. Sed istuc magis ab illis lingna, quam animo, dictum fuisse, percipio: nam versus illius sunt, ut mihi videntur, lepidissimi nitidissimique, pace D. Hieronymi dixcrim, qui M. Tullium vim Graeci sermonis, in vertendo, partum feliciter assecutum fuisse contendit, quos e Graeco in Latinum converrit: me enim magna quadam voluptate, cum lego, afficiunt; tum, quia perspicui, tum quia dulces, meum sese in animum sundunt. quod mihi non contingit in iis, qui, hanc bene interpretandi laudem suam esse propriam, ajentes,


page 35, image: s035

ita perplexe, ita insuaviter, ita inamoene loquuntur, ut celeriter fastidio et satietate a se homines abalienent. Fitne verisimile, ut Graeci sermonis proprietatem ignoraverit ille, qui navigarit in Graeciam, qui a Graecis doctoribus declamare didicerit, qui, ut ab illis corrigi et doceri posset, commentabatur, Graece declamitans, qui ex longo usu et exercitatione ita Graeco sermone uteretur, ut in ea lingua natus et educatus esse videretur? Sed D. Hieronymus a communi consuetudine usuque hominum se abripi sivit, qui nolunt eundem pluribus rebus extollere. utinam, quae isti parum feliciter ab illo ex Graecis Larina facta cavillantur, omnia existerent, profecto, ita illis essem contentus, ut meliora non quaererem. Sed ad illud caput revertamur, unde tota haec fluxit oratio. Omnino queri posse videtur de natura sua genus humanum, quod industriae hominum certos quosdam fines praescripserit, intra quos, in artium maximarum studiis persequendis, sese contineat, nec progredi longius queat. vix enim Iovi concessum esse, veteres ajebant, ut in pluribus eorum ita praestet, ut sit omnium, qui in unoquoque sigillatim elaborarunt, facile princeps. Quid verbis opus est? Ad deterrenda hominum ingenia, ne in plura studia distrahantur, negant, fas esse cuiquam, pluribus in artibus excellentem evadere; sed debere unumquemque ad earum aliquam, ad quam a natura factus sit, se se conferre, in eaque omnes aetatis industriaeque conatus collocare. Verum, si cuipiam nostra aetate contigit, ut, non unius tantum, sed plurium doctrinarum laude, peraeque floreret, haud scio, an alius proferri possit, qui felicius sit id assecutus, quam Stephanus Tuccius, Siculus, e Soc. Iesu. Hic, mirum est quantam quamque perfectam discipunarum pene omnium, ingenii docilitate, sit scientiam cognitione complexus. Primum, longe multumque praestitit sacrarum divinarumque rerum studio, quod Theologia appellatur a nostris; quo studio vera, nec obscura, quantum homini fas est, Dei notitia percipitur: tum, ingenii acumine, prout Siculus; tum diserendi subtilitate cum esset, in capiendo adversario, mire versutus; tum ea, quae ipse dicicisset, alios docendi


page 36, image: s036

facilitate; quia in rebus penitus a se perspectis ac cognitis versaretur. Sed in ea praecipue Theologiae parte excelluit, quae rationem hominibus ostendit, qua animum a peccatis, quorum conscientia constricti tenentur, expediant, ac saluti ipsorum in perpetuum consulant. itaque magnum onus, a Superioribus sibi suis traditum, sustinebat, iis respondendi, qui ejusmodi de causis consultum eum venissent. Tum princeps erat ex illis, qui in literis periculum eorum faciunt, qui aut Ecclesiasticis sacris initiandi, aut ad aliquod munus admovendi; sive illud animarum sive aliquam aliam curam ac solicitudinem haberet adjunctam: ab eoque puerulus, annos natus non amplius decem, cum ad Ecclesiasticos ordines mihi aditum, quem primam tousuram vocant, aperiri poscerem, sum probatus, an literas scirem: quod eo memini magis, quoniam eodem pene temporis momento, quo in me periculum facturus erat, maximo viscerum dolore abreptus est, ut haberent necesse, qui aderant, in proximum ibi cubiculum eum inter manus deferre, ac pro se quisque sedulo facere, quo eam illi molestiam leniret. Erat in primis a philosophia instructus, tum ab ea, qua, mentis acie, rerum omnium vis et natura perspicitur, tum ab ea, quae de moribus est. Concionator numerabatur in primis; Sed verSatus est in quodam genere, Severo, gravi, et ad commovendos animos apto, atque ab ineptiis sententiarum, fucoque puerili, omnino abhorrenti. eripiebat illi concursum populi F. Franciscus Panicarola, qui aliud orationis sectabatur genus, laetum, exhilaratum, amoenum, profluens, omnium sententiarum verborumque luminibus conspersum, verba aperte transferens, paria paribus referens, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrerna desiniens, quique tum temporis maxime placens, in suggestis, in concionibus dominabatur. Atque ego, etiam tum puer, in aede nominis Iesu, domui professae, suae societatis, ubi tum conciones ad populum habebat, illum audivi, cum graviter vehementerque in eos interpretes rerum divinarum inveheret, qui picta atque omni florum varietate conspersa oratione, imperitae multitudinis aures demulcere conaban


page 37, image: s037

bantur. quid enim aliud esse, verbum Dei adulterare, nisi eodem pigmentis prope meritriciis delibuto, ad famam eloquentiae aucupandam, ad inanes vulgi rumores colligendos, ad hominum sibi studia concilianda, denique ad fua commoda et utilitates, abuti? Neque illa acri ac vehementi incusatione aliquid proficiebat. nam simul ac erat auditum, illum, quem non erat obscurum, ea oratione designari, verba esse facturum, maximi ad eum concursus fiebant. Adfui etiam, cum, sumta occasione ex Alexandri Cardinalis Farnesii morte, quae omnibus improvisa acciderat, quod antea nulla de ejus aegrotatione fama exisset, tanto animi ardore, tanta vi vocis et orationis, coepit de hominum vitae brevitate, de rerum humanarum inconstantia, de fallaci hominum spe de inanibus nostris contentionibus, de divini judicii severitate, ad quam nobis veniendum esset, e qua nulla nos vis posset eripere, non magnitudo divitiarum, non splendor generis, non amplitudo honorum, non Demosthenis, non Ciceronis eloquentia, sed tantum, recte factorum dictorumque conscientia, salvos ab ea esset praestitura; atque de aliis ejusmodi rebus; tanta, inquam, vi coepit disserere, ut omnes, qui aderant, vehementer commoverentur, nec lacrimas tenerent. In aliis vero humanissimis liberalissimisque studiis, Latinae videlicet eloquentiae ac poesis, sic eminebat, ut difficile sit judicare, in utra earum majorem sit laudem assecutus. Multas scripsit orationes, multas habuit; in his duas, De Christo pro nobis crucis morte affecto, in Sacello Pontificio, ad Gregorium XIII, Pont. max. ni fallor; quarum illa, quae est brevior, tantam habuit commendationem, ut sit omnibus magistra, qui in illo augustissimo orbis terrae theatro, apud Pontifices max. et amplissimum Cardinalium Senatum, sunt verba facturi. Ad poesin vero, difficile memoratu est, quantum a natura instrumenti habuerit. nam poeticam locutionem, tanquam mollissimam ceram, quocumque vellet, torquebat, ac flectebat. Tria (quod quidem ad notitiam meam pervenerit) ex sacris literis argumenta desumta, et elegantissimis versibus comprehensa, deduxit in actus, et populo ad spectandum proposuit. primum,


page 38, image: s038

supremum illud judicium, in quo Filius hominis, cui omne judicium dedit Pater, ab omnibus, qui sunt, qui fuerunt, quique futuri sunt, rationem vitae reposcet; tanto rerum apparatu, tanta actorum multitudine, ut omnes, quotquot tunc erant in Seminario Rom. in cujus aedium aula nobile illud drama dabatur, sive clerici sive contubernales, quos convictores appellant, actores adhiberentur, atque omnes principum virorum suppellectiles, ad eosdem exornandos, exhaurirentur, itaque Cives Rom. qui nulluni, ante illud tempus, spectaculum tate conspexerant, amentium similes, se domibus suis proriperent, et illuc accurrerent, ut spectaculi illius specie, quam majorem esse, quam erat, mente conceperant, oculos pascere et animum saturare liceret: atque ejusmodi erant hominum concursus, ut, ad turbam cohibendam summovendamque, nullae Helvetiorum, nullae aliorum militum, custodiae sufficerent, verum, quia in iis comparandis, quae sunt ad scenam necessaria, et, actoribus exercendis, multum temporis necesse est ponere, quod totum studiis eripitur; dicitur Gregorius XIII Patribus Soc. Iesu, quorum erat studiosissimus (ut videre licet ex Gymnasio, quod, regali sumtu magnificentiaque, illis exstruxerat,) auctor fuisse, ut ejusmodi inutilibus laboribus ac solicitudinibus parcerent, quibus nihil ipsis, nisi comoedorum nomen parent, et pueris, quos in disciplinam accepissent, facultatem praeberent, qua a literarum studiis avocarentur, quibus maxime necesse esset eos operam dare, Deinde, alia duo dramata pulcherrima spectandi copiam fecit; Iuditham, et Christi Nativitatem; quorum exempla sunt apud me domi. Sed, quamvis ea, quae diximus, egregia, praeclara ac summa, in ejus virtutibus numerarentur, alia etiam inerant, illis longe superiora; immo, sine quibus illa propiora sunt vitiis quam virtutibus: singularis videlicet probitas vitae, ac sanctitas morum; quibus, summis etiam Pontificibus, erat admirabilis ac metuendus. quorum unus, cum ad Pontificatum max. esset evectus, ejus fortasse consiliis (nam intimum eum sibi habebat) adductus, statuisset, summum illum honoris gradum, ad veterum sanctissimomorum


page 39, image: s039

Pontificum exemplum, et ad vera~ ecclesiasticae. disciplinae normam administrare, ac, ne numino quidem uno, cognatos, ex bonis Deo dicatis, locupletiores efficere; nullo fenne negocio id se consecuturum esse putavit, si mortis memoriam suo ex animo nunquam passus esset extidere. Itaque aridum demortui cujusdam hominis caput, suum in cubiculum deferendum curavit, in quo cum defixos oculos et intentam suam cogitationem haberet, ad nullam animi pravitatem, nec ad aliquem insanum erga suos amorem delaberetur. arque integrum biennium in hac mente consilioque perseveravit. quod cum minus iis probaretur, qui jam auri montes, regna, et imperia spe ac cogitatione devoraverant atque P. Stephani consiliis de sua spe dejici arbitrarentur, dederunt operam, ut illum a Pontificis familiaritate abstraherent. neque eorum ambus alius, atque ipsi optaverant, exitus contigit. nun paulatim sensit Pater. omnes sibi ad Pontificem aditus interclusos atque obstructos penitus esse: nec solum lubenti, sed hilari etiam passus est animo, eam sibi molestiam adimi qua a suis studiis non minimum avocabatur; atque in Tusculam Residentiam, quam vocant, se abdidit, ibique ferme statuerat summo in ocio ac tranquillitate, quod reliquum erat vitae, conficere; sed cum die quodam Pontifex, qui in Tusculanum, animi gratia, secesserat, ad eum venisset, eumque humanissime salutasset, ille, ut Pontificem ad se venientem aspexit processit illi obviam, atque ea libertate, quam spiritus illi dabat (nam ubi spiritus, ibi libertas) magna voce, ait: Bene ambulabas; quis te fascinavit? palam illi exprobrans, quod Rempub. alio, atque statuerat ac primo capesserat, animo gereret. Ne multa, dignum factis ac moribus suis vitae exitum habuit, hoc est sanctissimum, ac Dei oculis, cui nullum majus, morte Sanctorum, spectaculum est, grarissimum jucundissimumque, ac simul. ad sensum, acerbissimum; nam in Collegio Rom. pene interclusione animae, vitam finivit. tumor enim quidam ex vitiosis humoribus, in posteriori colli ejusdem parte conflatus, cum in dies magis excresceret, nec ad eam vim humorum excipiendam, pellis, colli sufficeret, adeo


page 40, image: s040

eam, quae gutturi inhaeret, ad se attraxit, ut fauces illi praecluderet, ac demum, sua malignitate, vitam adimeret. Defuncti cadaver pollinctores, acerrimo cutique haerenti praecinctum cilicio, invenerunt. [gap: Greek word(s)] p. 302.

VIII. GABRIEL ZINAMVS.

REgium Lepidi, tum agri amoenitate fertilitateque, tum viarum et aedificiorum numero ac magnificentia, tum hominum ingeniis, ad omnes artes pulcherrimas aptis, tum civium opibus, divitiis, ac generis nobilitate illustrium, copia, nobilissimas inter urbes Italiae refertur neque postremum inter eas locum ac numerum obtinet. Quid mirum est igitur, si fere semper aliquos ex sese praestantes ingenio et eruditione, viros ediderit, qui suae patriae, atque adeo Italiae universae, essent ornamento atque splendori? Atque, ut de aliis aetatibus taceam, patrum memoria, in Iuris civilis scientia Ruinam habuit, (quamquam aliae etiam Civitates eum sibi vendicent;) tanta ejus artis notitia praeditum, ut totius terrarum orbis oraculum haberetur; tum Q. Marium et Marcellum Corrados fratres ea urbs tutit in quibus omnis veteris eloquentiae cultus ac nitor elucet, in quibus omnis Graecae Latinaeque eruditionis thesaurus, tanquam in arca, concluditur. Nostra autem aetate, plures ab ea prodierunt, qui Etrusco sermone elegantissine, tum soluta oratione tum versibus, scripserint. e quibus eos tantum enumerabo, quibuscum aliquis mini amicitiae usus necessitudoque intercessit; Gabrielem videlicet Bombasium; cujus etiam imaginem ingenii, in prima Pinacotheca, quod in me fuit, expressi; et Alphonsum Fontanellam Marchionem; et nunc quem ego oratione mea, quasi coloribus, conor effingere, Gabrielem Zinamum. Hic igitur, honesto genere natus, nam Comitis dignitate tituloque erat ornatus; suum omne, ab ineunte aetate, studium contulit ad Philosophiam, atque ad has humanissimas ac liberalissimas artes. sed praesertim poericae facultati, ad quam, a natura, magna adjumenta se habere sentiebat, operam dedit, in eaque se se continuit; multaque scripsit eleganter,


page 41, image: s041

atque egregium in primis poema de Christi Domini cruce, ab Heraclio, de Persarum manibus recuperata: in cujus rei argumento versabatur etiam Franciscus Bracciolinus Pistoriensis: quod cum ille jam paratus esset edere, sed diem ex die duceret, antevertit Bracciolinus, qui prior suum typis excusum emisit, ac magnam apud omnes laudem ac plausum reportavit. Neque ea res mediocriter hominem perculit; atque eum ego audivi in loco, ubi Academia Humoristarum habebatur, cum suum illud volumen gestaret in manibus, socordiae se desidiaeque accusaret, quod in orbis terrae theatro, dilatando protrahendoque primum in scena locum, fibi alterum passus fuisset eripere; dicebatque, sibi esse in animo, id poema cujusmodi illud esset, typis mandare, et in vulgus emittere: sed id, quod cogitaverat, non perfecit; credo, quod vereretur, ne, ubi exempla conferrentur, verborum sententiarumque luminibus, suum, ab illius carmine, opus superari judicaretur. sed utut sese res habeat, illud certum est, nunquam ex domesticis parietibus, ubi tanquam in tenebris latebat, emersisse, atque in lucem prodiisse. Dicitur, etiam tum juvenis, in Germania fuisse. Erat altero oculo captus, vel saltem eodem, minus commode utebatur; sed judicii acumine praestans, tum in notandis animadvertendisque vitiis prudentissimus. verum, tanta in eo modestia aderat, utii, quorum scripta, in ipsius judicantis arbitrium venerant, non offenderentur, sed singulari beneficio se ab eo esse affectos existimarent, de eoque gratias agerent. Nihil in ejus moribus deprehendisses, quod ad reprehendendum arriperes; nullum ex ejus ore verbum exibat, nisi honestum ac grave. neminem contemnebat; nemini se praeponebat.

IX. IO. BAPTISTA SPADA.

CLarissima ac nobilissima Etruriae urbs Luca, adeo intra suos fines tanquam intra quaedam vincula, libertarem habet inciusam, ut omnes eidem, ad egrediendum, vel allis ad eam oppugnandam, atque de sua sede exturbandam, obsepti atque interclusi sint aditus.


page 42, image: s042

atque adeo cives sui aequo jure omnes esse jubentur, ut hostium loco habeantur, qui aequitatem communis juris, aut praestantia dignitaris, aut divitiarum opumque magnitudine, transire contendant, atque haec saris justa causa esse videatur, cur, publicatis ipsorum bonis, e Repub. ejiciantur, aut capite, temeritatis audaciaeque poenas debitas gravesque persolvant quo fit, ut civibus illis ab omni, de Repub, perturbanda, contentione exclusis, summa pax ociumque contingat. quod ocium, cum nihil aliud inveniant in quo honeste consumant, totum a primis aetatis temporibus, aut in mercimoniis comportandis avehendisque collocant, quo civitas sua omnibus iis rebus affluat, quae sunt ad vitae usum necessaria, aut in liberalissimis artibus studiisque consumunt. Ac plures eorum, qui liberalibus se disciplinis dediderunt, imagines huc possim referre; sed, quo aliis etiam sit locus, ceteris praetermissis, iis tantum hujus Piuacothecae paginas, quasi parietes, vestiam atque ornabo, quorum ingenii formam, magis quam aliorum, comprehensam animo ac percepram intelligentia detineo. Atque inprimis se offert Io. Baptista Spadal. C. in quo, erat ambiguum, utrum magis ipsius Iuris scientia, cujus tum erat princeps an fides et animi moderatio laudaretur. nam primum, tanta ac tam promta ejus erat, in agendo et in respondendo, ecleritas, subtilitas, ac diligentia, ut, qui in suis eum causis posset habere, nullius alterius advocati industriam patrociniumque requireret, ejus vero fides, simul ut versari in foro et causas agere coepit, ita eluxit, ut etiam, qui inimico inter se animo essent, et aperte inimicitias exercerent, utrique, in maximis atque gravissimis de jure controversiis, cum sibi ad vocatum eligerent, neque, aliqua cujuspiam amicitia ac gratia, se posse ab eo decipi ac prodi, vererentur. tanta ac tam constans, in animis omnium, ejus fidei ac probitatis opinio insederat. Itaque eodem tempore, Alexaudro Cardinali Montalto, et Petro Cardinali Aldobrandino, operam dabat, inter quos, ob privatas quasdam discordias, non bene conveniebat, sed alter alteri adversabatur; ac rursus, Cardinalis ejusdem Aldobrandini, et Scipionis Cardinalis


page 43, image: s043

Burghesii, causas suscipiebat: ac postremo etiam vitae suae tempore, ejus opera pariter utebantur, Cardinalis Burghesius et Ludovicus Cardinalis Ludovisius, qui non conjunctissimi vivebant, sed perpetuo inter se dissentiebant. etenim quivis eorum, maximam eidem rerum suarum fidem habebat. Fuit apud Clementem VIII, Paulum V, et Gregorium XV, Pont. max. magno in amore atque existimatione, ut etiam Paulus V habuerit in animo, Datarii illi partes demandare; sed, ne id perficeret quod cogitaverat, fuit impedimento surditas qua ille laborabat; id illi vitium honorem illum, aliosque etiam majores, eripuit. Conatus est etiam, Thesaurarii generalis provinciam, quod munus est venale, eidem deducta tertia, divendere; sed ille recusavit emere, quantumvis sub ea conditione enteret, si vellet, ut, si intra quinquennium vita decederet, nihil de precio amitteret, sed integrum illud, cui vellet, testamento, legaret. at ille non putavit esse tanti, unico pene temporis momento amittere, quod tot annorum laboribus comparsisset. Nec minimam ejus animi moderatio laudem meruisse existimanda est, quod maluerit intra communem privatorum hominum conditionem se continere, quam eam, praestantia honorum ac dignitatis, excedere. Adfui olim ego, cum ille, tanta apud omnes homines existimatione ac nomine, tanquam si esset unus quivis e populo, in argentariam quandam veniret, atque ab argentario non arrogantibus sed demims verbis, rogaret, ut sibi pauxillulum illud nummorum conficeret, quod reliquum apud ipsum erat de ratiuncula Gherardi, fratris sui, qui postea Antonio Barberino, Cardinali S. Honuphrii, Vrbani VIII, Pont. max. fratri, a cognitionibus fuit; neque aliis cognomentis aut titulis fratrem afficeret, nisi iis, quibus infimae etiam sortis homines affici solent, ut satis, ex ea Repub. eum ortum esse, constaret, in qua vetitum, ac capitale propemodum est, se aliis superiorem efficere, atque, aliqua in re, communis libertatis sines, tanquam lineas, transire. Advocati primo Consistorialis, tum etiam deinde, advocati fiscalis, functus est munere. in quo munere, illud aulae, atque adeo universae


page 44, image: s044

civitati, consilii, doctrinae, prudentiae, sapientiaeque suae lumen ostendit, ut domus sua quotidie eorum frequentia redundaret, qui, suarum rerum incerti, consilium expetitum accederent; neque erat aliquis paulo locupletior, qui, aut de haereditate, aut de dote, aut de finibus, ambigeret quin eum sibi advocatum adoptaret, nemo, qui vellet testamencum facere, filiae dotem constituere, aut castrum oliquod aut fundum emere, quin ad eum referret neque quidquam putaret agi perite aut callide posse, quod non ex ejus consilio et auctoritate gereretur. quid mirum est igitur, si ejus janua atque vestibulum, ut diximus, id quod de Q. Mutii domo refert antiquitas, maxima quotidie frequentia civium. ac summorum hominum splendore, celebraretur? quid mirum etiam, si Paulus V tantum ejus meritis tribuendum esse censuerit, ut Ioannem Baptistam Spadam, fratris ejus filium, in eodem, quo ille erat, Advocati Consistorialis loco ac numero collocandum constituendumque curaverit, ut, una cum patruo, eo uteretur ac fueretur, illo mortuo, solus eum locum obtineret. Verum, tantum Pauli V beneficium digno in loco collocatum fuisse, res ipsa ostendit. nam illud hie Io. Baptista junior ex sese virtutis specimen edidit, ut Vrbanus VIII, ejus fama commotus, maximis eum honoribus exornaverit, summosque magistratus capere jusserit. nam primo, arcanis Congregationis Consultae, in qua de recta totius Reipub. administratione agitur, negotiis praefecit; deinde, arduis temporibus, quasi fluctibus, agiratae, Vrbis navis, multos annos, Gubernatoris, non magis nomine quam imperio, clavum tenere voluit. postremo, cum omnes Italiae Principes, contra sedem Apostolicam conjurassent, eidemque bellum atrox et acerbum habuissent indictum, et Vrbanus VIII, ejusque cognati, qui maxime eo bello expeti dicebantur, necesse haberent aliquo, qui sibi esset ad manum, scribae loco, quemque omnium consiliorum participem facerent; non alium ad id officium admiserunt, nisi Io. Baptistam, apud quem, fide et industria cognita, tuto in loco omnia sua arcana se posse deponere, pro certo existimabant. Hunc etiam locum amicitiae


page 45, image: s045

nunc tener apud Innocentium X; qui tantam prudentiam, in regenda Vrbe ostensam oriosam esse non sinit, sed ad totam AEmiliam administrandam, Praesidis nomine, adhibet. Sed ut ad Io. Baptistam superiorem revertar, cum multos annos Iuris civilis gloria floruisset, morbo consumtus est, ac magnificentissimo funere elatus, in AEdem Deiparae Virginis, ad portam Flaminiam; atque Advocati omnes Consistoriales in funus prodierunt.

X. LAELIVS FINIVS.

LAElius Finius, Mirandulae, quod est oppidum Italiae, perpetuis ac validis, quibus septum est, munitionibus, clarum sed prodigiosis Principum, qui ejus potiti sunt ingeniis, longe clarissimum, nobili inter suos ortus est loco, patre natus I. C. ob praestantem Iuris civilis scientiam, Alphonso II, Ferrariae Duci, in primis caro; quem etiam habuit a consiliis, magnique operam ejus aestimavit, in pluribus gravissimisque negotiis. At Laelius filius suis parentem vestigiis prosecutus, at statim ab ineunte aetate totum se ad Iuris civilis scientiam contulit, coepitque esse in foro, non sine magna ingenii doctrinaeque laude; sed a patruo, qui locupletem S. Antonii Pnoratum in patria obtinebat, perductus est Romam, ut ibi, litigantium patrociniis suscipiendis, clarum suum nomen efficeret: verum Alexander Cardinalis Montaltus, in cujus tutela tum patruus tum ipse latebat, quique tum Congregationi Consultae, quam vocant, praeerat, ad quam pertinet, in omnes Ecclesiasticae ditionis urbes ac loca, Praetores ac Iudices, a quibus regantur, mittete voluit ejus opeta ad gerendam Rempub. uti: ac primo Assisinatem, tum Narniensem, illi provinciam attribuit. in quibus administrandis, non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed magna abstinentiae, innocentiae, prudentiaeque laude crevit, ut etiam utraque civitas, bene gestae reipub. gratia, omnibus cum, quibus posset, honoribus prosecuta sit, atque civem suum effecerit. cumque Romam veniens, ad Dementem VIII, Pont.


page 46, image: s046

max. et ad illius pedum osculum admissus fuisset, ortus est sermo de iis, qui sunt in potestatibus, quemadmodum eos se gerere oporteret; cumque dixisset Pont. Fraetores decere tum oculos tum manus abstinentes habere; ille ea fiducia, quam ipsi optimaementis conscientia dabat, quod suspicaretur, id sibi dictum, audacter respondit: Pater sancte, si quod unquam facinus tale de me tibi veniet in mentem, te ipsum frustraberis, ac facies mihi insignitam injuriam; eo enim sunt genere ortus, atque ita me ab ineunte aetate comparavi, ita etiam vitam institui, ut aliena apperere, aut aliquid de publico aut privato surripere, vel aliquid committere quod sit ingenuo homine indignum, absit a meis moribus longissime. Tum Pont. quasi, quod dixerat, corrigens: Noli existimare, id a metua causa dictum; sed ideo mihi excidit, quia pleraque pars hominum, in hoc officii genere graviter turpiterque delinquit. At Laelius eatenus regendis civitatibus navavit operam praetor, quoad Card. Montaltus, Cong. Consultae praefuit; ea vero potestate ad Petrum Cardinalem Aldobrandinum, Clementis VIII fratris filium, translata, ipse etiam animum transtulit ad Iuris Civilis studia; in quibus ea exercitatione utebatur, ut Iurisconsultorum libros, quorum numerus fere in immensum excrevit, diligenter pervolutaret, ac praecipuas ex eis sententias excerperet, et in codicem referret, quem vulgus Iurisconsultorum, apto fortasse, sed minus Latino nomine, Repertorium vocat. Sed ille, non unum, sed plures codices ejusmodi sententiarum impleverat, unde, tanquam ex penu quodam, in causis, quod sibi esset opus, expromeret. accesserat, quod patruus pingnem illunt Prioratum, quem diximus, ipsi resignaverat. itaque, jam dives, omissis omnibus aliis curis, totum se in studiis continebat. Erat ille quidem optimis atque sanctissimis moribus, qui Deum inprimis vereretur, sed suspiciosus, timidus, quique fere omnia in pejorem partem raperet; cumque, vitio depravatae mentis, eo pervenisset, ut se ommum insidiis circumveniri, et ad necem expeti, suspicaretur, quo tutus esse posset, in domum hospitalem S. Antonii, in Exquiliis, quia ejus habitum


page 47, image: s047

gerebat, se recipiendum curavit. receptus, nihilo securior est factus; nam, ut quisque domum illam ingrediebatur, ad ipsum interficiendum, eum mitti putabat. atque adeo in ea opinione defixus haerebat, ut nullis amicorum persuasionibus, nullis Fratrum illorum, quibuscum vivebat, admonitionibus, ab ea dimoveri ac dejici posset. itaque, in ea animi aegritudine, a qua in dies acrius vehementiusque premebatur, excessit.

XI. IACOBVS CRESCENTIVS.

QVantum domestica patrum familias disciplina, sive severa sive mollis, filiis, quos generaverint, momenti afferat, ad vitam recte vel secus instituendam exigendamque; eorum, in utramque partem, qui domi suae benc vel male educati sunt, declarat eventus. Tria praesertim esse arbitror, quibus, ab ineunte aetate, puerorum mores imbuti, ad nequitiam trahantur, quamvis magna in eis indoles ac materies ad omnes bonas artes existat. Primum, nimius in eis vestiendis ornandisque sumtus atque luxuries: nam videre licet, infimae sortis hominum filios, vix e sinu matrum egressos, immo vix a lacte depulsos, pretiosis vestibus, serico auroque contextis, vel ipsos incedere, vel e manibus utriusque sustinentium pendere, vel crines longius fluentes, et in morem mulierum comtos, purpureis ex ligulis conspicuo elegantique nodo devinctos habere; ut, qui parentes illorum ignoret, non eos opificis cujuspiam aut lanii, aut cetarii, sed viri principis esse filios, existimet. Quis corum, ut sapienter Quintilianus ait, non adultus concupiscet, cum in purpuris repett? Deinde, puerorum moribus pestem et exitium affert parentum socordia ac negligentia formandi, custodiendique in aetate prima pudoris. vidi ego non paucos ea in liberos indulgentia, (si ea indulgentia, ac non potius summa iniquitas ac stultitia appellanda est,) cum multa, a filiis improbe facta ac scurriliter dicta, suis ipsi oculis atque auribus acciperent, non modo improbitarem illam scurrilitatemque objurgationibus veiberibusque non coercerent,


page 48, image: s048

verum etiam, si diis placet, osculo risuque exciperent. Postremo, eorum puerorum pudor, modestia, probitas in perpetuum modum perierit, quorum mores parentum, quibus cum vivunt, luxuria perdiderit. nonne in perditis ac desperatis rebus habendi sunt ii, qui sua vitia possint majorum suorum exemplo et auctoritate desendere? At non erat ralis, Virgilii Crescentii, viri patricii, Iacobi patris, domi disciplina. quam in domum nunquam vitiis illis, de quibus commemoravimus, aditus patuit nam, cum propter generis nobilitatem, summasque divitias liceret ei, filiis sumtuosa vestimenta praebere, non alia illis tradidit, nisi usitata atque vulgatia, quibus etiam ipse, quamvis flos delibatus esset populi, utebatur. malebat enim, eos ingenio bono, quam lepido ornatu, instructos incedere; pudorem, quam aurum ac sericum gerere; pulcros mores, quam insignem corporis faciem habere. Itaque licebat aspicere, quatuor, viri clarissimi filios, una cum alio, qui honoris gratia eadem in domo educabatur, laneis tibialibus, femoralibus, thoracibus, sagis ac palliis, quibus serici nihil esset admistum, amictos incedere; quibus praeceptor, vir gravis ac fidelis, accedebat comes assiduus, qui, tum foris tum domi, una cum parente, ad majorum instituta ac sanctissimam disciplinam eos erudiret, neque aliquid audire vel spectare curaret, quod purissimum illorum morum nitorem contaminaret. Denique, si domestica parentum sanctissimorum exempla animiss ad meliora propensis, acriores vehementioresque ad virtutem stimulos addunt; quid poterat inveniri Virgilio patre honestius, quid sanctius? quid enim unquam ab illo audiebant, quo non pudentiores aut meliores efficerentur? quid illum agere videbant, quod cum imirati essent, id quod maxime in parentum gloriam redundat, non similes patri invenirentur? quid mirum, si ab ineunte aetate ad extremum usque spiritum, nunquam laesae, sed conservatae sanctissimae innocentiae opinionis laudem sint assecuti? Fit, tum ex vitiis, tum ex virtutibus, consuetudo, postea natura. Quod si in sanctorum virorum amicitiis tantum nobis praesidii est ad vitam moresque componendos, quid mirum,


page 49, image: s049

tot tantisque virtutibus ornatos extitisse eos, qui in Patrum Soc. Iesu institutis, in S. Patris Philippi Nerii disciplina, sive potius complexu, fuerint educati? Magna Virgilii et Constantiae, ipsorum parentibus, cum viro illo sanctissimo consuetudo ususque intercessit; Constantia etiam, usque ad extremum vitae diem, a confessionibus eum habuit; ejusque liberi, non alio eundem nisi parentis cujusdam loco ac numero, coluerunt; atque ipsi, et Iacobus in primis, de quo loquimur, non secus dilecti sunt ab illo ac filii. Hic Iacobus, eruditus est humanioribus in literis, in scholis Patrum Soc. Iesu: ac mecum una integrum annum P. Horatium Tursellinum et Franciscum Bencium qui tum optimi dicendi magistri habebantur, audivit; qui multa, tum soluta oratione tum versibus, scribendo, ita probabatur, ut in principibus discipulis numeraretur. exacto anno, dissimilitudo studiorum, ad quae uterque nostrum animum appulit, nos ab invicem distraxit atque sejunxit. ille emm se Iurisconsulto, ego me Philosopho tradidi: Petrus Paulus vero cui, omnium fratrum concessu, Reipub. capessendae laus, omnisque ambitionis labor fuerat relictus, multo magis studium illud est amplexus, sine quo Respub. recte administrari non potest; nimirum Iuris civilis scientiam. Neque sibi defuit, sed continuo ad Rempub. accessit, honorum curriculum iniit. in quo progressus est longius, quam esset utile sibi reique suae domesticae. nam Paulus V, qui hominis mores et ingenium nosset, quoque parente ortus esset, ac vellet eum ornare ex suis virtutibus mandavit eidem, ut Auditerii Camerae munus, quod tum venale erat sibi coemeret; in quo tanti sumtus faciendi erant, ut totam pene rem familiarem exhaurirent, vel saltem eam in illa lacunam efficerent, quae nunquam postea potuit expleri. At ille, ejus honoris, quo praeter Pontificium nullus est major, celeriter adipiscendi cupiditate impulsus, Pontificis imperio esse parendum duxit. itaque eam provinciam mercatus est, ab eaque factus est ipsi gradus ad Cardinalatum. ad quam dignitatem etiam perductus est. At Iacobus, qui jam pridem insigne quoddam Sacerdotium, quod Abbatiam


page 50, image: s050

vocant, Nursiae obtinuerat, Ecclesiasticissacris initiatus, ac Sacerdos effectus, sacrarum literaruin studiis, omnibusque pietatis operibus, totum se tradidit. sic vita erat; singulos dies, sacrosanctum Missae Sacrificium faccre; festis diebus, superpelliceo indutus, una cum aliis Oratorii Romani Patribus, in choro, vespertinas horas canere; frequenter celebriores sanctorum Martyrum memorias invisere; beatissimi Patris Philippi exemplo, cujus similitudinem, quantum poterat in se transferre conabatur; cujus etiam ope, die quodam, ex tortuosis coemeterii Priscilliani anfractibus, quibus ita se implicaverat, ut de salute desperare cogeretur, sit ereptus. neque iste, tantum in se beneficium, Philippi intercessioni acceptum non retulit: nam continuo, argenteam magni ponderis tabellam faciendam, ac sancti viri sepulcro appendendam curavit; cum antea, suis sumtibus, loculum, quo sancti viri corpus tegitur, cypressinis ex tabulis confectum, holoserico villoso purpureo, multo auro distincto, intus ornandum sternendumque mandasset. De fructibus, quos ex pingui illo Sacerdotio capiebat, ininimum sibi sumebat, ac totum ferme pauperum, ejus loci, usibus assignabat. quod utinam, nunc fiat ab unoquoque, cui sacerdotium illiusmodi locuples commissum est. Sed Iacobus, cum maxime dat operam; ut bonorum operum fructibus animum augeat exornetque, ex stranguria, qua coeperat laborare, decessit; dignus, qui vel nunquam moreretur, vel saltem, quum ea lege ortus esset, multo minore cum cruciatu doloreque evolaret ad superos. Illud miror, quod, cum ingenio valeret, otio abundaret, a Hteris non abhorreret, animum ad scribendum non appulerit, quo, insigni aliquo opere, sui memoriam, apud posteros, quam maxime longam efficeret.

XII. LAELIVS VBALDINVS.

Nvlla res, ut diligenter omnia perquiramus, ad conjungendas conglutinandasque amicitias, majorem vim habet, quam duorum perpetua tum ad res honestas consensio, tum ad res vitiosas offensio atque


page 51, image: s051

fastidium. quod ideo additum est a nobis, ne aleatorum, compotatorum, ac libidinosorum furumque sociectatem atque consensum, amicitiae nomine aspicere videremur: hos enim non virtus, quae solum ac fundamentum est verae amicitiae, eo inter se nexu constrinxit, sed insanus ac turpis voluptatum ardor ac caedis. Ex contrario, nihil ad dissuendas amicitias atque odia constituenda plus valet, quam contrariae hominum sententiae, et dissimilitudines studiorum ac voluntatum. nam, cujus magis amicitias fugimus, quam ejus; qui odiosus, sit, qui nostris semper studiis adversetur? contra, quid Pyladem et Orestem, nobile par amicitiae, ita arcto inter se amoris nexu constrinxit, ut corporibus duo, quemadmodum inquit Ovidius, mentibus autem unum essent, nisi quia, eadem semper sentiendo, perpetuam inter se pacem, amorem, amoenitatemque exercuissent? quodnam vinculum ita Theseum Pirithoo habuit adjunctum, ut nunquam dirimeretur, sed eodem, ut est in fabulis, copulati, ad inferos sese demitterent, nisi quia ita omnibus in rebus inter se convenirent, ut nullum unquam oriretur dissidium? quid superiorem Africanum et Laelium verae exemplum amicitiae constituit, nisi perpetua ipsorum, in eo, quod esset honestum, expetendo prosequendoque consensio? Sed nullus erit finis, si omnes, ex omni antiquitatis memoria, colligere, sit in animo, quorum amicitiae nullam unquam calamitatem senserint ex eo, quod alter ab altero discreparet. Sed ex iis, quos ipsi nos vidimus, par amicorum unum se offert, in quibus, ad conjungendam amicitiam, princeps fuit virtutis amor, ac bonarum artium studia, quibus uterque flagrabat; unde tanta extitit animorum conjunctio, ut non duae voluntates simul coisse, sed ex duabus una effecta esse videretur. Quod par amicorum ex duobus constat, in quos omnia, tum naturae tum generis tum ingenii ornamenta convenerunt; videlicet ex Ascanio Card. Columna, et Laelio Vbaldino. Atque de Cardinali Ascanio satis superioribus libris dictum est a nobis. de Laelio ea proferemus, quamvis non ita multa, quae ab Hugone Vbaldino, fratris illius filio, in refetendis suorum laudibus, nimis parte


page 52, image: s052

parco, vix potuimus exprimere. Hic genere ortus nobilissimo, cum, statim a pueritia magistris, ad ea perdiscenda quibus prima illa aetas imbui solet, traditus, celeriter coepit ingenii lumine clarius enitere, quam ex ejus aequalibus multi; in quibus erat Octavius Bandinus, qui postea a Clemente VIII factus est Cardinalis. Erat Laelii et Octavii parentibus vetus amicitiae consuetudo cum M. Antonio Mureto, cui tum temporis, omnium fere concessu, eloquentiae, omnisque eruditionis, primae deferebantur. ad hunc parens uterque filium suum adduxit, ut vir ille doctissimus sapientissimusque, percontando interrogandoque, periculum faceret, quidnam illi in Graecis, quid in Latinis literis, quibus ad eam diem operam dederant, profecissent. quorum ille quidem cum tentasset industriam, laudavit adolescentium indolem, sed fuit parentibus auctor, ut mitterent eos in Galliam; primum Parisios, ut ibi ab illis humaniorum literarum magistris, accuratius scientiusque, in elegantissimis humanitatis disciplinis erudirentur perficerenturque; deinde ad Iacobum Cujacium, qui tum eorum, qui Ius civile docebant, antesignanus existimabatur. Quod factum est ab illis diligentissime. neque adolescentes itineris ac peregrinationis suae poenituit. Legi ego Mureti ejusdem epistolam ad Cujacium, more suo scriptam elegantissime; in qua eos illi adolescentes etiam atque etiam commendabat, qui ad ipsum disciplinae causa venirent; ajebatque, suo in primis hortatu, quo a bonis artibus instructiores ad Ius civile perdiscendum accederent, Parisios se contulisse, ubi, Graecae Latinaeque linguae doctoribus, se recoquendos traderent; hoc enim verbo utebatur: tanquam si ex aliorum magistrorum ludis, unde illi proficiscebantur, senium quasi quoddam contraxissent, quod Parisiensium praeceptorum sapientiae tanquam igne esset recoquendum, suoque eos artificio tanquam medicamentis, situ illo senioque depulso, in florentem quandam viriditatem adducerentur; sicut Medea dicitur Peliam, suis venenis excoctam, fecisse ex sene adolescentulam. Quod non ita magna ratione a Murero, pace tanti viri dixerim, mihi factum videtur, ut studiosos adolescentes,


page 53, image: s053

tantos labores capere, tantum iter suscipere, tantos sumtus facere, in eloquentia comparanda, juberet, cum ea illis domi, hoc est, Romae, magistrorum copia suppeteret, quarum similes in Gallia, atque adeo tota in Europa, non invenirentur; Petrus Ioannes Perpinianus, Io. Petrus Maffeius, Fulvius Cardulus, Horarius Tursellinus, Hieronymus Brunellus. at hi omnes, in Collegio Rom. Soc. Iesu, utriusque eloquentiae praecepta, magno auditorum concursu utilitateque, tradebant. Quod si locus fortasse displicebat, et antiquissima ac celeberrima Gymnasia recentibus Patrum soc. Iesu scholis anteponebat; apud quos honestius et utilius eos poterat detinere, quam apud se, qui, jam tum eloquentiae et eruditionis fama clarissimus, elegantissimas literas in Gymnasio Romano docebat? Sed fortasse in suae nationis homines amore, quo plerique plus aequo incenduntur, eatenus progrediebatur, ut vellet Lutetiam Parisiorum, sicut olim Athenas, omnium bonarum artium esse mercatum, quo ii confugerent, qui liberalibus disciplinis exornare animum cuperent. At Laelius, cum jam ea didicisset, quae Mureto placuerant, Philosophiae ac sacrarum literarum studio incensus, profectus est Salamanticam, ut in celeberrimo illo Gymnasio studiis obsequeretur suis. qua in civitate cum Ascanio Columna, qui ibidem eadem de causa erat, ea amicitiae fundamenta jecit, quae usque ad exitum vitae firmissima duravit. captus est uterque amoenissimo alterius ingenio, ac morum suavitate, eatenus, ut, ne ad breve quidem tempus, inter se distracti ac sejuncti esse possent. Sed vehementius impotentiusque, ut ita dicam, Ascanius ferebatur in Laelium, adeo ut ejus consuetudine usuque expleri saturarique non posset: verum cum Laelius Philosophiae ac Theologiae capita ac fontes, ab aliis sibi monstratos, nosset, ut inde tantu~ posset haurire quantum vellet, Christianae perfectionis cupidus, in laudatissimam D. Francisci familiam nomen dedit; eam videlicet, quae arctius vitae consectatur genus. neque novo isthoc et inexplicabili nexu, quose Deo, religionis voto, obstrinxerat, aliqua ex parte remissum est vinculum illud amicitiae, quo se Ascanius eidem obligaverat; immo multo


page 54, image: s054

factum est arctius atque obstrictius: nam, ne minimum quidem temporis spacium, sine illo esse; et tanquam ex illius ore spiritum duceret, ejus lateri semper haerere; adeo ut, si ille coenobium commutaret, illuc Ascanius se conferret. quae individua animorum conjunctio multo manifestius apparuit Romae; quam in Vrbem F. Franciscus (id enim nomen, ut mos est Fratrum religiosorum, superiore mutaverat,) una cum eodem Ascanio, a Sixto V in Cardinalium Collegium cooptato, migraverat. nam, si, verbi causa, ille in coenobium B. V. quod est in Capitolio, habitatum commeaverat, illuc sibi Ascanius abeundum esse censebat, ut illi proximus esset, quemadmodum animo, ita et corpore; si itidem ille, superiorum jussu, in alterum D. Petri in monte aureo coenobium immigraverat, nullam sibi Ascanius moram esse interponendam censebat, quin illuc, ut dicitur, remigio veloque contenderet: neque Franciscus illi in amore non respondebat, sed unice unum ex omnibus diligere; quo ille vellet, descendere; de illius studio studia sibi sua omnia esse. Ardebat incredibili quadam eloquentiae cupiditate Ascanius, usque eo, ut, si quempiam audiret, paulo diligentius huic studio operam dare, ad se advocaret, nosse vellet, horraretur, obsecraret etiam, ut in id studium, in quo erat, incumberet; nihil enim esse dignius, in quo omnis nostra opera consumeretur, quam hoc, in quo Romani nominis gloria longe multumque ceteris nationibus praestitisset. Idem mecum egisse illum memini, cum puer a Io. Francisco Carrettonio, ob hanc causam illi amicissimo, ad eum essem perductus, quia non obscuri ac tenues in me eloquentiae igniculi elucere viderentur. Quid enim, ajebar, est turpius, quam nos, homines Romanos, qui orbem terrarum armis subegimus, qui dicendi gloriam Graeciae, a qua, una hac in re, adhuc vincebamur, en puimus, pati, tantum tamque locuples patrimonium exteras nationes invadere, et undique bonis, nobis ereptis, circumfluere? Florebat eo tempore in concionibus vir quidam probus ac doctus, insigni sacerdotio praeditus, sed sensuum oculorum, ab ipso natalis sui die, penitus expers. qui quidem, multis iu rebus


page 55, image: s055

claudicabat, praesertim in gestu, quem nulla venustas commendabat; tum erat in instruendo dissipatus, ut nullus esset rerum ordo, nulla distinctio; sed vox magna, canora, verborum splendor, ac perfacile currens oratio, quae sensus ac dolores haberet, quaeque, quos vellet, animorum motus in auditoribus excitaret: tum magnum ad se hominum concursum alliciebat, ut vix eam caperet D. Laurentii in Lucina AEdes, quantumvis maxima; ubi diebus festis a prandio concionabatur. praeterea, ea vi et acrimonia, vitiorum sordes insectabatur, ut concione perorata, complures, ejus oratione permoti, ad sacerdotum pedes sese projicerent, ac peccata multis cum lacrimis ultro confiterentur. Hunc Ascanius studiose a principio audiebat; sed, vel quia in aliud dicendi genus, longe ab eo diversum, ferebatur, laetum, amoenum, omni florum varietate conspersum, sententiis magis quam verbis abundans, vel quia acrius, quam vellet, se ab eo verberari sentiebat, eo relicto, totum Francisco, tanquam suis auribus magis accommodato, se tradidit. Nullae in ejus oratione inerant verborum faces, quae ad audientium animos inflammandos erumperent, nulli fere reprehensionum aculei, qui ad eosdem sodiendos immitterentur; sed omnia erant summo lepore ac suavitate condita, verba aperte translata, paria paribus relata, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definita atque conclusa; denique nihil ille non ad voluptatem aurium deferebat. Neque id ego affirmare audeo, quod aliquis ejus sermo se in aures meas immiserit; nunquam enim eum mihi contigit audire: sed ideo ad id cogitandum adducor, quod, puer, longamejus concionem, ad Card. Ascanium habitam, descripsi; ab eo mihi traditam, a quo privatim domi ad omnem humanitatem erudiebar; in qua omnes illae sententiarum concinnitates, omnes verborum flosculi, omnia illa orationis lumina, de quibus diximus, continebantur. Sed hoc tam excellens ingenium, cui, quantum ego puer judicare potui, non tam propositum erat perturbare animos quam placare, nec tam inflammare quam delectare, haud diu in suggestis et in concionibus, ut ipse optaverat, jactare se potuit. etenim, dum


page 56, image: s056

Ascanii Cardinalis studiis nimis est obsequens, Sublaci est mortuus, cum nondum tertium et trigesimum aetatis suae annum implesset. Quod si longius vitae spatium nactus esset, nae ille ad summam Panicarolae eloquentiam pervenisset, quam imitando conabatur exprimere.

XIII. IO. BAPTISTA MANSVS.

SI qui sunt, qui alios docere conentur id quod ipsi didicerint, hi egregie praeter ceteros de juventute, atque de universo hominium genere, mereri mihi videntur; praesertim, si id faciunt, nulla re commoti alia, nulloque praemio adducti, nisi utilitate communi. etenim, mea sententia, optime omnium intelligunt, quid virtus ipsa velit; cujus ea vis est atque natura, ut ab iis, quorum pectora impleverit, in alios se transfundat, cum eisque communicet. Atque antiquissimis temporibus complures doctissimi clarissimique viri extiterunt, qui domos suas, quasi ludos, universae Graeciae aperuerunt; ubi, qui vellent, liberalibus illis disciplinis erudirentur, in quibus ipsi principes essent. sed, quia magis nostrorum temporum ac domesticae virtutis exemplis gaudemus, quam veteribus et externis, libentius in his temporibus, in quibus nos sumus, nostra versabitur oratio, iisque definietur viris, quos ipsi novimus. Atque in praesentia duo se nobis offerunt, Io. Baptista Strozza Florentinus, et Io. Baptista Mansus Neapolitanus; quorum uterque tum generis, quo fulgebat, splendore clarissimus, tum artium pulcherrimarum studiis, quibus excellebat, fama notissimus, summam laudem positam esse putabat in eo, ut honestis adolescentibus ac studiosis se ducem praeberet, ut venirent eo, quo sine duce ipse pervenisset. At strozza non solum eos, qui in ejus disciplinam convenissent, opera ac labore juvabat, verum etiam, si viri boni essent, eosque ad summos honores pervenire posse existimaret, maximis sumtibus, in sui gloriam, alebat. sed de hoc satis dictum est iu superioribus libris, ubi ejus imaginem morum vitaeque descripsimus. Io. vero Baptista Mansus, Villae Marchio, de quo referre instituimus, cum omnium elegantissimarum


page 57, image: s057

artium, quarum princeps haberetur, gloria floreret, literatorum omnium, qui in suam tutelam confugissent, patrocinium suscipiebat, omnibusque praeerat, qui ad honestam aliquam disciplinam, ac nobili viro dignam, animum adjunxissent. in quo Strozzam longo intervallo vincebat: illius enim institutio iis tantum disciplinis continebatur, quae animum adolescentis quadam quasi humanitate expoliunt atque ornant; ut sunt, poetarum et historicorum cognitio, philosophorum inventa, omnisque elegantia doctrinae: at Mansi, in juventute erudienda excolendaque, labor et industria multo progressa est longius. etenim non solum iis excultos disciplinis efficiebat, quas diximus, eos, qui se ipsi commiserant, verum etiam aliis prope centum artibus instructos ornatosque reddebat; equos frenis regere, sibi dicto audientes facere, in gyrum compellere, in cursus cogere, tum ad ludendum arma suscipere, ut, ludicra illa armorum tractatione edocti, discerent, quemadmodum iis uti deberent, cum ea ad pugnandum essent sumturi; tum, saltare, citharizare, ad chordarum sonum psallere, atque ea omnia facere, quae sine reprehensione a viri nobilis persona abesse non possunt. et ideo praecipuus fuit auctor, Neapoli, collegii Nobilium instituendi, ubi adolescentes nobiles, iis studiis operam darent, quibus eos aequum erat impertiri. praeterea, in eadem urbe, otiosorum Academiae una cum aliquot aliis initium dedit. Vsus est familiarissime Io. Baptista Marino, et Torquato Tasso, cujus etiam vitam scripsit. Fuit magna apud Proreges Neapoli, aliosque ejus regni proceres, aestimatione, ab iisque eximie carus habebatur. Sed commendabat hanc ejus in omnibus iis artibus, quas diximus, summam excellentemque notitiam, eandemque cum aliis communicandi ardorem ac studium, ea, quam (utinam falso) querimur, raro cum optimarum rerum scientia conjunctam inveniri; nimirum vitae ac morum probitas, neque ea usitata atque vulgaris, sed quae vix in virum, omni sanctitaris laude perfectum absolutumque, conveniat. non enim solum communi quadam voluntare virtutis atque officii, ab iis se abstinebat maxime vitiis, a quibus nos Christi lex avocat, sed alia


page 58, image: s058

quadam nova ac singulari ratione, exquisitius ac religiosius vitae genus prosequebatur. non modo vetitis et impermissis voluptatibus nihil concedebat, verum etiam multa naturae, ipsique necessitati, denegabat. Sed cum in omnibus Christianis virtutibus efflorebat, tum maxime in ea insignis inveniebatur, quam nostri humilitatem appellant, hoc est, in animi demissione atque modestia, quamobrem invitus suas laudes audire, multa sibi detrahere, atque aliis omnia tribuere, palam sua sibi vitia objici, ut mos est in sodalitiis B. Virpinis, in quibus ille numerabatur, hilariter ferre; jussus ore terram lambere, aut sodalium pedes exosculari, non recusare, neque imperantis auctoritatem defugere; neque minus dicto audiens esse, si imperaretur caliendrum e capite, quo calvitiem occultabat, sibi eripere, et in terram abjicere; nam statim imperata faciebat, neque dubitabat, magno intuentium cum risu, caput pilis nudum ostendere. Vnum in eo, quod vitium posset existimari, deprehendebatur; quod nimis ad rem attentus videretur; sed qua de causa ita rei faciendae studeret, ostendit in morte. etenim haeredem omnium bonorum suorum, Seminarium nobilium reliquit: ut non tam illum rei suae augendae servisse, quam optimorum adolescentium utilitati consuluisse pateret; ne videlicet, rerum ad vitae usum necessariarum inopia, a liberalium artium studiis avocarentur.

XIV. ALEXANDER GLORIERIVS.

SVmma saepenumero hominum ingenia, quae maximam et ingentem de se exspectationem commovent, in eum amplitudinis locum minime veniunt, ad quem sua merica vocant. quod duabus de causis posse contingere arbitror; vel communi vitio hominum, quibus omnis exsuperantia virtutis suspecta sive potius odiosa est; vel fortunae, si ita fas est loqui, iniquitate, quae non potest pati, bona illa virtutu~ praemia fieri, quorum, cui ipsa velit, largiendorum penes se arbitrium potestatemque debere esse defendit; quamobrem pergit turbare, atque perficere, ne quid illis succedat sub manus,


page 59, image: s059

immo ut aspera ac foeda eisdem cuncta procedant, quos concepta de illis rerum maximarum spes vocat in caelum; atque etiam adjuvatur ab iis, quibus aliena virtus est formidolosa, ut diximus. Verum, ex iis, qui nostra memoria ad Rempub. capessendam accesserunt, nemo fortasse, a vitae privatae otiosaeque quasi portu, majori spe ac virtutis opinione, tanquam secundis flatibus, impulsus, ad honores vela dedit, quam Alexander Glorierius, Caesaris Glorierii, multis summis Pontificibus eatum epistolarum a secretis, quae Brevia vocant, filius. Etenim locuplete in familia, et honesto genere natus, quippe qui Ioannem Glorierium arcta cognatione attingebat, cui, Gallorum Regis Secretario, et Gallicarum copiarum Quaestori, Franciscus Asulanus, divinum illud Guillielmi Budaei opus de asse, recentibus atque elegantibus a se typis impressum dicat, tum singulari ingenio, a natura, quam fautricem in tribuendis animi virtutibus habuit, instructus, optimis atque sanctissimis moribus praeditus, formae dignitate atque praestantia nemini suae aetaris inferior, praeterea Carolo Cardinali Borromaeo. Pii IV Pontif. max. sororis filio, qui tum rerum potiebatur, eximie carus, cujus etiam nomini inscripta typis mandavit trecenta Paradoxa, Theoremata, ac positiones Iuris civilis, quas declarandi causa, quantum in eo studio profecisset, publice tuendas Romae susceperat, tribus diebus continuis, adversus quoscunque, qui eas oppugnare conatus esset; quod, haud scio, an cuiquam alteri in Gymnasio Rom. contigerit praeter ipsum. Hic igitur adolescens, tot praesidiis ingenii fortunaeque munitus, tot liberalibus disciplinis a parente, qui ipse quoque literas amabat, instructus, omnium in se oculos atque ora converterat. Atque initium magistratuum gerendorum fecit ab eorum loco ac numero, quos, a supplicibus libellis referendis, Referendarios vocant. hic enim primus ad Rempub. adeuntibus aditus patet. in quo munere ea diligentia, integritate, doctrinaque versatus est, ut plures ad eum causae cognoscendae judicandaeque deferrentur; in quibus adeo se aequum, integrum justumque praebebat, ut ii etiam, adversus quos sententiam dixerat, aequo animo,


page 60, image: s060

agentesque gratias, ab ipso discederent. At parens, qui gnatum haberet, tali ingenio praeditum, quique de eo audiret omnes uno ore bona omnia dicere, hac fama impulsus, cum afflueret opibus ac divitiis, comparavit illi unum inter Clericos Camerae locum, unde facilis est atque expeditus ad majores honores ascensus, et quo ii, penes quos, honores tribuere, jus est atque potestas, majoris spe lucri, ad amplissimam illi dignitatem mandandum impellerentur. quo igitur amplior atque expeditior filio aditus ad honores pateret, aliud Secretarii Apostolici munus obtinuit. Iam grallatoriis, ut inquit ille, passibus ad summam amplitudinem properabat; nec tam illa dignus videbatur, quia haberet multu~ quod perderet, quam quod vera ad illam via, hoc est, virtutibus, grassaretur. cum fortuna saevire ac miscere omnia coepit. Erat in eo, tenax justi rectique propositum; vigebant etiam studia aequi bonique; contra quae si quis vir princeps niteretur, excludebat ejus cupiditates, neque quemquam patiebatur plus jure ac legibus posse, memor dicti Sapientis, qui: Noli, inquit, quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in aequitate tua. At mihi quidem duobus diversis atque contrariis inter se studiis, flagrasse atque exarsisse videtur. nam, cui honores sunt cordi, justitiae a se amorem, si ita res exigat, ejiciat oportet, hominibus potentibus, gratiosis, cupidis, ultro se offerat, operam navet, cupiditatibus illorum inserviat. ne multa; cum, die quodam, Clericorum Camerae Apostolicae senatus de rebus gravibus coisset, atque adesset una Philippus Guastavillanus S. R. E. Cardinalis et Camerarius, Gregorii XIII sororis filius, actum est in eo conventu de quibusdam fructibus, quos Camerarius sibi asserebat, sed re vera ad Collegium Clericorum pertinebant; cumque ceteri, quorum ea res erat, tacerent, solus Alexander suam ac suorum collegarum defensionem, acri ac vehementi oratione suscepit. qua re Cardinalis vehementer offensus qui in neminem unquam inciderat qui sibi contradiceret; ad eum conversus: Tanta ne, inquit, vi pro tuis collegis, adversum me causam dicis? at ita factum


page 61, image: s061

non oportuit. Hoc loco libet interponere, neque id tamen sejunctum a re posita est; quam sit necesse iis qui in Repub. versantur, quo honores, pecuniam, et gratiam consequantur, eorum obedire tempori, ac voluntati, qui auctoritate ac potentia plurimum pollent, ac nonnihil interdum de jure suo remittere; his enim rebus saepissime, infimo loco nati, sine ingenio, sine doctrina, magnis etiam vitae morumque sordibus inquinati, ad summam amplitudinem pervenerunt; contra, sine illis, nobili genere orti, in parentum castissimis domibus bene et pudice educti atque artibus honestissimis eruditi, curriculum honorum cum essent ingressi, non modo ad calces pervenire non potuerunt, sed partim, vix e carceribus egressi, prohibentur progredi longius, partim in medio spatio franguntur et corruunt. Sed revertamur eo, unde discessimus. Coetu igitur illo, quem diximus, dimisso, ille qui se laesum putaverat, iracundia supra quam dici potest elatus, avunculum adiit, rem secus, quam gesta fuerat, narrat, Pontificem, ceteroqui sanctissimum, in Alexandrum, et in totam ejus domum, incendit inflammat, incitat. quo facto, palam elato, cuncti, tum, ut a Guastavillano gratiam inirent, tum ut Alexandri ejusdemque domus florentem fortunam everterent, ad eum opprimendum consenserunt. ac primum Pontifex Caesarem, Glorierii patrem, Brevium conficiendorum munere ac loco, quantum potest, ejecit, causatus, nescio quid, de re admodum gravi, ab eo esse conscriptum, quod non ipse jussisset; cumque ille, purgandi criminis causa, chirographum, ipsius manu subscriptum, exhibuisset, in quo illud, quod inficiabatur, praecepisset, Pontifex, acceptum, sua manu, ante ipsum conscidit, ac plures distraxit in partes; credo (neque enim existimare aliud licet de tam suavi, Pontifice, et in manifesto scelere deprehensos reos etiam misericorde) quod inimicorum calumnus, et iracundia, de mente consilioque deductus, arbitraretur, litteras illis adulterinas esse et ab ipso corruptas. Tum Alexandro Camerae clericatum ademit, atque alteri concessit; deinde Secretariatus Apostolici munus (quo illi ejus recuperandi spes omnis adimeretur)


page 62, image: s062

ereptum Collegio Secretariorum addixit, vetuitque publicis literis ab eo unquam distrahi ac divelli: praeterea, bona eorum omnia, quae inveniri poterant, hastae subjicienda, eorumque precia ad aerarium referenda curavit. Quid multis moror? beatus erat, qui aliquid excogitasset, quo illi fama, vita, ac fortunis everterentur; deque eorum capitibus quotidie comitia fiebant, in domo cujusdam Andrea; Martini, Card. Camerarii scribae. atque actum de illis omnino fuisset, nisi Hippolytus Estensis, et Ferdinandus Medices, Cardinales eo tempore potentissimi, eorum patrocinium suscepissent. nam unus magnam illorum pecuniam, domi suae celatam, faucibus illorum eripuit, qui eam jam spe et opinione devoraverant; alter cavit, ne iniquo aliquo judicio, eorum sanguis exsorberetur; et clam eos Florentiam misit; ubi tam diu commorati sunt, quam diu rerum potiti ii, qui ipsis negocium periculumque sacesserant. Incitabat etiam viros illos principes ad afflictam eorum fortunam sublevandam, Alexandri fratris uxoris misericordia, quam nulla tunc temporis in Italia, atque ausim dicere, toto orbe terrarum, pulcritudine corporis, oris venustate ac gratia, vicit; quaeque tum omnium oculos ad spectaculum sui conversos habebat. Gregorio igitur intra paucos menses, quum haec gesta erant, e vivis erepto, ac Felice Peretto Cardinali a Montealto, Sixti V nomine, in ejus locum subrogato, Romain redierunt, petieruntque supplicibus ab eo libellis, ut causam ipsorum susciperet, eamque aequioribus judicibus, qui nullius neque auctoritate neque gratia neque, potentia moverentur, cognoscendam traderet. qui aequitate postulati permotus, totius cognitionem causae, Auditoribus Rotae Romanae permisit. at illi continuo non varie, sed cunctis sententiis, jndicarunt, iniquo judicio fuisse illos oppressos, ac propterea in veterem fortunae ac dignitatis locum restituendos esse. quae sententia perpetuis consignata literis extat. Quod omnibus exemplo debet esse, qui Rempub. tenent; ne videlicet quidquam in potestate committant, quod postea alter, qui illis successerit, anferat, atque irritum jubeat esse. Sixtus igitur, de sententia judicum, restituit illis omnia, quae loco


page 63, image: s063

moveri non potuerant, quaeque aerarium non absorbuerat; Clericatum vero Camerae, quia legitimus Clericorum numerus constabat, neque eum augeri fas erat, non continuo reddidit, sed in eorum consessu tantisper supra illorum numerum expectare eum voluit, dum eorum aliquis vel morte surreptus, vel ad ampliorem ordinem evectus, locum unum vacuum, in quem ille succederet, faceret. Neque fuit illi diu expectandum. nam celeriter eorum unus, ut sunt omnes res humanae inconstantes ac variae, morbo naturae debirum solvens, numerum ac locum, quem ille impleret, liberum inanemque reliquit. In veterem igitur dignitatis locum restituto, mandaverat illi Pont. ne se Card. Guasta villano, a quo tam insigni fuerat injuria laceratus, iratum ostenderet, sed eum saepius, honoris gratia inviseret, sectaretur, coleret, denique officiis omnibus prosequeretur. cumque Pontifici, dicto audiens esset, venit in mentem Cardinali, eorum oblito quae fecerat, petere ab eo, quidnam esset actum, quamobrem tantam in se malorum molem attraxisset. qui rem illi omnem ordine, ita ut erat gesta, narravit. Tum Cardinalis: Profecto. inquit, tanta indignus calamitate fuisti; non modo enim a crimine, verum etiam, quantum audio, a conscientiae suspicione abfuisti. At nihil propius est factum, quam ut Alexander, justo quodam animi dolore incensus, hac in cum oratione inveheret: Nonne tibi patet, me in odium et in crimen injustum fuisse vocatum, cum omnes in me crudelitatis tuae aculeos erexisti? Sed bilem continuit, ne in aliquant Pontificis offensionem incurreret. Ea igitur, quam diximus, calamitate perfunctus, rursus ad ingenium rediit, ac novis se implicuit aerumnis. Erat Cardinalatus honoris avidissimus: quem cum Don posset adipisci, palam querebatur illum indignis deferri, se autem malle, salva existimatione sua, quovis vili redimiculo caput cinctum gerere, quam, aliqua adspersum infamia, regio illud diademare redimitum habere. quod, illis delacum, qui ejusmodi querimonia designabantur, magnam ipsi apud eos offensionem attulit. Sed ea res causam in primis suam jugulavit. Praefecturam annonae administrabat, quae ne Vrbi Romae deesset,


page 64, image: s064

esset, Farnesiis Principibus est conatus obsistere, ne frumentum, quod in suis agris exarassent, externis mercatoribus venderent, qui illud extra ditionis ecclesiasticae fines asportarent. quod Principes illi cum apud Clementem VIII quererentur, qui jam affinitatem cum illis meditabatur, ac sibi injuriam fieri dicerent, quoniam id ipsis, ex summorum Pont. privilegiis, licitum esset, Clemens Alexandrum, ad se vocatum, graviter verbis accepit, admonuitque, ut conatu desisteret, nisi vim suam vellet experiri. Quibus ille auditis, animum despondit, eaque aegritudine, non ita multis post, mensibus an diebus? repentina morte decessit. Erat omnino vir probus, sed nimium iis deditu, quos eximios habebat; hos locupletabat, horum studiis obsequebatur, iis in se imperium este volebat, idque ab omnibus animadverti scirique, summa ope cupiebat.

XV. D. PETRVS NICOLAI.

ANtiquissimus clarissimusque Canonicorum regularium Ordo, jam inde ab Apostolicis temporibus, ut ejus historiae tradunt, tanquam a capite, ductus, et usque ad haec tempora permanens, omnibus plane seculis, magnum, in omnium virtutum genere, praestantissimorum hominum numerum, Ecclesiae Catholicae genuit; quorum alii in concionibus ad populum, Christianae eloquentiae fama, clari ac magni sunt habiti, alii in publicis Italiae Gymnasiis, ob insignem humanarum divinarumque rerum scientiam, multitudine discipulorum floruerunt, alii etiam politissimis et elegantissimis illis studiis, quae ab humanitate sibi nomen asciverunt, praediti, celebre atque illustre suum nomen reddiderunt. Verum, ex iis omnibus, qui in earum virtutum, de quibus diximus, laude versati sunt, haud scio, an quisquam, singularis ingenii dotibus, D. Petro, ejusdem familiae Canonico, antecesserit. ita, quae disperse in singulis ornamenta miramur, in eum omnia confluxerant. Hic S. Romani, tenuis, agri Lucensis, pagi adeo obscuro ortus est genere, ut ne cognomen quidem haberet, quo ab aliis, qui ejusdem essent nominis, distingueretur;


page 65, image: s065

itaque fuit illi necesse, apareute, cui Nicolao nomen erat, mutuum illud accipere: atque Petrum Nicolai, hoc est, Nicolai filium, appellari se voluit. Verum, natura, quae in tribuendis ingeniis, non generis clariratem, non opes, non divitias, non potentiam cujusquam sequitur, sed ea in materiam ad excipiendum idoneam, tanquam in agrum novatum iteratumque, disseminat, eam illi ingenii viin, amoenitatem docilitatemque largita est, ut in illo excolendo, si eam, ut par erat, industriam adhibuisset, nihil illo fuisset in virtutibus excellentius. Educatus est, in domo Seminarii Lucensis, ibique a magistris, omnibus illis literis eruditus, quibus puerilis aetas informari ad humanitatem solet. neque solum Latine scribendi elegantiam, incredibili celeritate accepit, ut orationes componeret, ac versus, quibus legitimus numems constaret, effunderet; verum etiam Musicen didicit, qua, versibus Etruscis quos summa etiam felicitate condebat, modos faceret, quos ad chordarum sonum numerumque cantaret una cum condiscipulis illis, qui erant canendi arte eruditi; ac visus est saepenumero ex tempore cantiunculam aliquam edere, eidemque, una atque eadem opera, modos lepidissimos addere, Annos circiter septendecim natus, sanctissimas antiquissimi honestissimique Canonicorum Regularium Lateranensium leges et instituta amplexus est eorumque tyro habitum induit: tyrocinii tempore expleto, in Philosophiae primum, tum in Theologiae curriculum prodiit; quod tanta cum laude confecit, ut vix illud expleverit, quum aliis dux fuit, qui in idem studium ingrederentur; multosque annos in publicis Gymnasiis, magno cum plausu, earundem facultatum doctoris et magistri functus est munere; adeo ut Patavini, in quarum urbe domicilium est literarum, ad se illum attraxerint, ut ibi iis docendo instituendoque praeesset, quibus ad intima sacrae Theologiae arcana perveniendi penetrandique studium foret. et in iis, qui ad ejus se ductum aggregaverunt, quorum magna erat multitudo, numeratus est etiam D. Andreas Fossa Genuensis, qui postea omnibus tum doctrinae tum naturae dotibus instructissimus, summum in verbi Dei concionatoribus ac divinarum


page 66, image: s066

rerum interpretibus locum obtinuit, atque omnibus amplissimae suae familiae muneribus egregie functus, nunc Genuensi Canonicorum sui Ordinis coenobio, Abbatis nomine, praeest. Sed ut ad Petrum Nicolai, a quo paululum digressa fuerat, revertatur oratio, inter Seraphicos allectus est, quorum Academia Patavii, ingeniorum claritate ac numero, in primis Italiae enitebat; in qua etiam placita quaedam, seu positiones, quas Dialectici et Rhetores vocant, ex cantico Te Deum laudamus excerptas, quas etiam typis impressas edidit, eo hominum concursu et approbatione tuendas suscepit, ut nihil tum temporis esset, quod magis omnium linguis atque sermonibus celebraretur. quid multa? propter ejus singulare ingenium atque doctrinam, sermo erat omni populo. Huic versatile ingenium, quemadmodum de Porcio Catone tradit Livius, ita ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret. Summorum Theologorum Philosophorumque, ut D. Thomae et Scoti, Aristotelis et Pendasii, inter se contrarias discrepantesque sententias, pari ingenii acumine ac subtilitate, cum voluntas ejus ferret, tuebatur. Nihil est in aliqua disciplina adeo abstrusum atque reconditum, adeo angustis et concisis disputationibus illigatum implicatumque, quod, si in illud se mente et cogitatione conjecisset, apertum explicatumque ipsi non fieret, quodque auditoribus suis, ut ita dicam, mansum confectumque, ut nutrices infantibus pueris, quasi in os non insereret, adeo ut nemo esset ingenio, ita tardo, ita obtuso, qui non illud sibi traditum intelligentia acciperet. Abdicavit se munere docendi, invidi cujusdam insidiis expetitus, atque studium et operam suam contulit ad conciones de divinis rebus ad populum habendas. cujus consilii eventus adeo illi ex sententia successit, ut in omnibus praecipuis Italiae civitatibus, apud quas verba fecit, summi semper oratoris locum numerumque obtinuerit, ac Lucae in AEde S. Michaelis, omnium ejus Vrbis celeberrima ac religiosissima, concionibus quotidie habendis, ita unius Quadragesimae curriculum confecit, ita omnis elegantia doctrinae, verborum splendore et copia, ita voce, gestu, omnisque actionis lepore


page 67, image: s067

ac suavitate, populum illum tenuit, ut neminem unquam, eo loco dicentem, magis sit admiratus; ac senes, qui omnium meminissent qui ad eam diem ibi verba fecissent, dixerint, a se neminem esse auditum, cujus eloquentia literis esset instructior, ac vocis motusque suavitate conditior. Denique ingenii felicitate illud assequebatur, ut, quamcumque in partem se daret, evaderet omnium facile princeps. Plures edidit orationes, tum Latina tum vernacula lingua conscriptas, variis a se temporibus habitas. Elegias, epigrammata, odas, atque alia Etrusca poematia, fundebat ex tempore: ac, si calamum ad scribendum sumebat, verba ac sententiae, non sine cultu ac nitore, vix vocatae, sub acumen styli subibant. Erat Graecis literis doctus, Hebraicarum autem usque eo peritus, ut non dubitaverit, in AEde S. Frigidiani, sui Ordinis, insignem quendam Legis Mosaicae doctorem atque magistrum in certamen contentionemque vocare; quem argutissimis suis disputationibus, tanquam laqueis, irretitum ita cepit, ut certaminis superior, omnium confessione, discesserit: ad quod certamen concursus dicitur e tota urbe factus esse. Ob quas laudes eam sibi virtutis opinionem famamque confecerat, ut, quamvis, ut diximus, tenui obscuroque erat ortus in pago, vulgo magnus rusticanus appellaretur. Neque procul a Repub. aetatem egit, sed partem ejus non minimam cepit. quippe qui S. Frigidiani ejusque coenobii Praefecturae praepositus fuit; qui magistratus, habetur in primis eorum, qui ab eo Ordine mandantur; et, qui illum adeptus est, Episcopi in morem tondetur, Pontificio pallio atque annulo utitur, et, honoris gratia, magnus Prior nuncupatur. in quo munere administrando, inventus est nequaquam ita felix. namque iis se difficultatibus implicavit, unde expediri vix posset; iis conflictatus est aerumnis, quibus pene oppressus esset. verum, emersit aliquando, atque ad munus docendi, quo se abdicaverat, rediit. Itaque missus est Ravennam, ut ibiidem alios sui Ordinis, iis artibus erudiret, quibus ipse longe multumque praestaret. quas partes dum strenue agit, in comitiis suae congregationis, ab iis, penes quos est eligendi potestas, Abbas, titulo tenus, eligitur;


page 68, image: s068

qui honor non ita multis defertur: quorum ordo, quamvis nomine magis quam imperio, locum inter Abbates obtineat, tamen honorificus inter suos habetur, ac multarum rerum immunitatem habet, qua perfruuntur ii, quos Doctores sive Magistros beneficiarios vocant. Ea tempestate Bonificius Cardinalis Cajetanus provinciam AEmiliam, Legati imperio, obtinebat; cujus imperii sedes, ut ceterorum Legatorum, erat Ravennae. qui Petri ingenio ac moribus, prout ipse amabat literas, eatenus delectatus est, ut eum sibi domesticum et familiarem adoptaverit, ut secum domum, quo properabat, adduceret, ejusque opera iis in rebus uteretur, quae Theologi partes efflagitarent. Egressus Ravenna, ac Romam petens, voluit facere iter per Etruriam, contra amicorum omnium sententiam; qui, quasi praesagiret illis animus, id ei incommodum eventurum iter, omnes uno ore erant auctores, ut Etruriam fugeret, et suos videndi salutandique cogitationem saluti suae postponeret. sed vicit amor suorum ac patriae, et in pagum S. Romani se contulit. nec vero aliter atque praedicta fuerat, res illi evenit: nam vix e patriae finibus foras pedem extulit, cum in itinere diem obiit supremum; neque abfuit suspicio, eundem fuisse veneno sublatum, in albis aliquot ex saccaro orbiculis accepto, ab eisque tradito, quos non solum nulla privatim laeserat injuria, sed insuper multis magnisque beneficiis affecerat in magistratu quem gesserat, et quorum causa eam in se malorum vim, qua pene fuerat oppressus, attraxerat. Itaque, vix major annis quinquaginta, arbor illa, dum maxime ad omnium virtutum laudes effloresceret, et maximi ex ea fructus expectarentur, iniquorum hominum scelere, si vera est fama, recisa, exaruit.

XVI. ANTONIVS BVCCAPADVLIVS.

SI Romanis hominibus, in sua civitate, ubi sita est arx verae germanaeque religionis, ubi Latini ritus majestas, tanquam in suo regno, sedem ac domicilium habet, laudi daretur, quod Latine, pure, dilucide, eleganterque loquerentur ac scriberent, si munera illa, quae


page 69, image: s069

eloquentis cujuspiam hominis requirunt industriam, iis deferrentur, qui eloquentia caeteris antestarent; quis dubitat, quin multi semper existerent, qui cum veteribus scriptoribus co~ferri dicendi gloria possent? Verum, cum videamus, nihil fere iis esse contemtius, qui totos se in hoc studiorum genere collocarunt, ut etiam, contumeliae causa, paedagogi nomine afficiantur; cum in eorum honores ac praemia ii cernantur invadere, qui nondum, ne suspicione quidem, assequi potuerunt, quaenam sit ratio puri, dilucidi, Latinique sermonis, immo qui vix primoribus labris gustarunt Latinae Grammatices, studia, et extremis, ut dicitur, digitis attigerunt, cumque, ut ea, quae scriberent, et casibus, et temporibus, et genere, et numero conservent, multis egeant paedagogis: quid mirum, si Romanorum hominum, quod ad eloquentiae laudem attinet, spes infringatur, et languescat industria? Honos, inquit ille, alit artes, omnesque incendimur ad studia, gloria; jacentque ea semper quae apud quosque improbantur. Quod si nostra aetate unus aut alter homo Romanus, Latine scribendi laude perspicuus, eo est in loco conspectus, qui huic praesertim arte studioque debetur, hic non tam sui artificii meritis, quasi viribus, ad eum pervenit, quam potentioris cujuspiam auctoritate et gratia, quae ad honores, etiam eos, qui industriae debenter, consequendos plurimum valet, tanquam machinatione aliquam, est ad eumdem valet, tanquam machinatione aliqua, est ad eumdem attractus. Sylvium Antonianum in Vrbe natum Clemens VIII, magis recte scribendi laude et celeritate, qua superior erat caeteris, quam longo cum ipso amicitiae et consuetudinis usu, ad Latinas literas scribendas adhibuit: similiter Gregorius XIII, hanc eandem provinciam Antonio Buccapadulio demandavit, amicitia, quae cum ipso intercedebat, impulsus. Atque hic Antonius, ab origine ultima, stirpis Romanae, nobili inter suos ortus est loco (etenim Buccapaduliorum familia, non in postremis Vrbis Romae numeratur) patre usus est diligente in ipso erudiendo, eoque magis, quod ille summam in puero ingenii docilitatem, et in percipiendis iis, quae tradebantur, celeritatem, agnoscebat: cujus ingenii magnitudinis erant indicio,


page 70, image: s070

quidam eloquentiae quasi igniculi, qui in eo, etiam tum puero, elucebant. ut enim, quemadmodum probe inquit Cicero, hominis decus, ingenium, sic ingenii ipsius lumen est eloquentia: ad quam cum se a natura ferri sentiret, simul ac doctrinis illis, quibus puerilis aetas impertiri solet, eruditus, excessit ex ephebis, cum sibi eloquentiam, quasi sponsam despondisset, noluit eam indotatam habere, sed ad magistros Philosophiae ac Theologiae se contulit, ut eam, ab iis, sponsae, quam sibi delegerat, dotem arcesceret. a quibus, satis habuit, earum scientiarum fontes et capita noscere; ut inde postea hauriret tantum, quantum esset necesse ad suam eloquentiam ornandam instruendamque. quae eloquentia, cum a parvis initiis orta, maturitatem suam adepta esset, non eam ille domesticis parientibus inclusam aluit, sed foras eduxit, ac saepe multis audientibus, quanta ea esset, aperuit. Sed cito intervenit Gregorius XIII, qui illum, ab omnibus aliis exercitationibus abductum, ad conficiendas Pontificias epistolas, quibus Brevium est nomen, adduxit; quarum concinnator, Secretarii domestici nomine, insignitur. Ad quas scribendas, tantam primum eloquentiam attulit, quantam nemo alius ante ipsum, qui in eodem munere versatus sit; tum magnum sacrarum literarum usum, quarum verba atque sententias, ita scite in suis epistolis illigabat, ita apte iis locis, quibus opus erat, includebat, ut eae ad illam rem natae viderentur; tum, singularem prudentiam, qua nullum in illis verbum collocabat, nullum dictum ex ipsius dictantis ore exibat, quod jure reprehendi posset; postremo, illud orationis genus adhibebat, quod Pontificiam majestatem, eorumque, ad quos literae dabantur, conditionem ac dignitatem deceret. nec fuit illi magnopere desiderandum in eo munere, ut insignis aliqua ingenii prudentiaeque sibi suae declarandae occasio atque materia objiceretur. nam Gregorio Pontifice, qui tredecim annis Ecclesiae navis in puppi sedens, ejusque gubernacula retinens, e multis eam scopulis auctoritate sapientiaque eripuit, multae ac graves sese dederunt: ut, cum magnus militiae Hierosolymitanae Magister, pluribus maximisque criminibus


page 71, image: s071

accusatus, Romam fuit evocandus, ut causam, diceret: qua de re, multa ad Reges, ad Respub. ad Dynastas, brevia scribenda ac mittenda fuerunt: quae ego, Marcelli Vestrii opera, ex Sedis Apostolicae tabulariis accepta, ita legi, ut neminem unquam de rebus, ad summam Reipub. spectantibus, scribentem, magis sim admiratus. qui magnus Magister, me puerulo, utpote non amplius quinque annos nato, Romam venit, regali prorsus apparatu, ab Hippolyto Card. Estensi hospitio exceptus; apud quem etiam, sive aegritudine, sive alia vi morbi oppressus, vivendi finem fecit, atque delatus est in AEdem D. Ludovici, nationis Gallicanae, ea funeris pompa magnificentiaque, qua nulla postea Romae major neque amplior est visa: nam, quantum ineuntis illius aetatis retinere memoria valuit, quantumque meminisse possum, praeter omnes Laicorum Sodalitates, praeter omnes religiosorum Ordinum e mendicato victitantium familias, praeter Sacerdotes, superpelliciis indutos, quorum incredibilis erat numerus, longus atratis in equis sedentium ordo conspiciebatur, quorum partim tubis dissonis atque discordibus, ac luctum maxime praeferentibus, canebant, alii longissima ex serico vexilla trahebant; hos subsequebantur, non minus multi pedites atrati, qui tympana, fractum ac discordem sonum edentia, pulsabant; plerique vexilla item alia ex serico post se trahentes, lugubrem oculis afferebant aspectum: et quoniam eo die lutulentae erant ac corruptae itineribus viae, erat mihi aegre, ut puero, tantam vim sericae vestis infici, lutoque corrumpi: accedebant deinde, se recte memini, omnes illi Hierosolymitani equites, qui Magistrum suum ac ducem, honoris officiique gratia, Romam comitati fuerant, quorum non parvus erat numerus, longis syrmatibus, quacunque incedebant, humum, infectam coeno, verrebant: funalium vero, quae defuncti lectum, auro tectum, hac illac complectabantur, ea vis erat, ut viae, quibus funeris pompae iter erat, non collucere sed ardere viderentur. Sed quid frustra tempus in his rebus referendis conterimus, quae nihil ad rem, de qua agimus, pertinent? Redeo ad Antonium, cui, Gregorio extincto, Sixtus V, qui illi


page 72, image: s072

in Pontificatu successerat, scribendarum epistolaru~ munus, quod tanta eloquentiae fidelitatisque cum laude obeundo administraverat, abrogavit, ac Thomae Gualterutio, qui omnium Brevium conscribendoru~ provinciam acquisierat, mandavit; homini elato, ac pertinaciter suo juri sententiaeque addicto, cujus eorum, quae diceret (nam saepius eum in Sodalitiis verba facientem audivi,) quamvis admodum attenderem, quaeque scriberet, nunquam potui quidquam intelligere; ita confusa erat oratio, ita perturbata, nihil ut esset primum, nihil secundum. Sed hic non diu lactare se potuit; etenim, non ita multo post gravi in crimine, quo Pontificis summi majestas laedabatur, deprehensus, poenas legibus dedit, ac tum munere, tum pecuniis, quibus illud comparaverat, quae erant magnae, eversus perivit; et in ejus locum subrogatus est Io. Baptista Canobius. Sed Sixto morte sublato, rursus Antonius a Gregorio XIIII est revocatus in cursum, ac tenuit locum, unde fuerat depulsus, fere tamdiu quam vixit. Fuit etiam Basilicae Apostolorum principis Canonicus; eique muneri assiduitate ac diligentia, quoties per occupationes publicas licebat, non defuit: praeterea moribus integerrimis atque mitissimis.

XVIII. IOANNES BARCLAIVS.

Vrbs Roma, domicilium quondam Imperii, eloquentiae atque omnium bonarum artium sedes, ac totius miraculum orbis, cum, frequentibus barbararum nationum in Italiam incursionibus, non semel, sed saepe diruta atque vastata, non solum, praestantissimam pulcherrimamque, qua miraculo erat omnibus, faciem, majestatem imperii, liberam sui aliorumque regendorum potestatem, amisisset, verum etiam (ō rerum humanarum inconstantiam!) elegantium disciplinarum studia, eloquentiaeque laudem abjecisset, qua primum unā Romani, omnium gentium victores, a victa Graecia, superabantur; deinde, summorum illius oratorum, Periclis, AEschinis, Demosthenis, dicendi glotiam, M. Antonii, Lucii Crassi, Q. Hortensii, Marci Ciceronis


page 73, image: s073

virtute, si non superarunt, certe adaequarunt, Latinum quoque sermonem, in quo formando expoliendoque tot doctissimorum virorum aetates videmus fuisse contritas, oblivioni mandavit, atque alia lingua, ex multarum colluvione linguarum conflata, loqui coepit. qui sermo Latinus, quasi fato suo functus, in ipsis Vrbis ruinis, ut ita dicam, sepultus per multa secula jacuit: sed conati sunt primum, tanquam ab seris mortuum, excitare, Dantes Aldigherius, Ioannes Boccatius, Franciscus Petrarcha; nec infelici successu. sed ii postea, mutato consilio, maluerunt eam linguam, in qua nati erant, quamque una cum lacte nutricis suxerant, vocibus augere, figuris dicendi ornare, et ad perfectionem absolutionemque perducere, quam in ea lingua, ex veterum scriptorum libris, quos bellorum calamitas reliquos fecisset, tanquam ab Orco revocanda, operam perdere; in qua colenda, et naturali illius puritate nitoreque persequendo, bene cum illo agatur, qui cuipiam ex veteribus scriptoribus proximus, sed longo intervallo tamen proximus, accesserit. deinde venit illis in mentem, quod Horatius, de se ipse ac de iis, qui Graecos versiculos facerent, inquit, non minus eos insanire, qui magnas Graecorum mallent implere catervas, quam qui in silva~ ligna ferant; his nunc similes eos esse ex nostris, qui, cum ad scribendum se conferunt, malunt Latinorum scriptorum, quorum magnus est numerus, quam suorum cumulum augere. itaque illi, ingenio judicioque, quo praestabant, tum soluta oratione, tum versibus, vernaculum ipsorum sermonem, ejus principes copiae atque inventores, eo perduxerunt, quo nemo adhuc potuit pervenire, ac ne fortasse quidem perveniet, quamvis egregii complures tum poetae tum oratores extiterint. Latuerunt deinde, post hos Latinae litterae non paucos annos; sed rursus Nicolao V Pont. a nobilissimis ingeniis excitatae revixerunt. his alii successerunt, usque ad nostram aetatem; neque unquam Latio Latinus scriptor egregius aliquis defuit; sed tam pauci ex nostris huic studio operam suam dederunt, sive quia magni laboris res sit, sive quia nullus illi honor habeatur, ut in illud, tanquam in possessionem nudam ac vacuam,


page 74, image: s074

exterae nationes invaserint; ac fere omnes, qui dediti literis sunt, de ea re, quam tractant, copiose eleganterque perscribant; neque quicquam illis deesse video praeter unum, quod non est eorum, urbanitate quadam quasi colorata, oratio. Duos tamen excipio oratores externos, Petrum Ioannem Perpinianum Hispanum, et M. Antonium Muretum Gallum; quorum in orationibus recinit quiddam et resonat adeo urbanum, ut in Romana civitate nati, non autem in eam asciti, videantur. In iis, qui extra Vrbem Romam, atque adeo extra Italiam, Latinis literis studium suum dederunt, Ioan. Barclajus numeratur; cujus ego legi Argenidem, et partem etiam Euphormionis degustavi tum, cum nondum lata lex erat, ne bibliopolae cuipiam liceret eum vendere, aut cuiquam domi habere ac legere. de cujus operis stylo, operae pretium est agnoscere, quid scribat auctor anonymus; qui quanquam nomen suum et patriam non indicet, tamen peregrinum eum esse apparet. ita enim ait: Latinitas quoque ipsa Romanas aures peregrinitate radit, et veteris puritatis sapore imbutum palatum offendit. vere an secus id sit Barclajo ab illo, qui se ejus amicissimum profitetur, objectum, non est meum statuere, sed eorum judicio relinquo, qui diutius ac diligentius sint in ejus scriptis, quam ego, versati. Verum ille patre natus est Guillelmo Iurisconsulto, Scoto, ex vetere ac nobili in Scotia Barclajorum familia, sed non ita multis ante annis, sive fortunae, sive hominum vitio, ex florentissimis rebus ad summas rei familiaris angustias prope redacta. At Guillelmus, cum videret, non posse se honeste in patria vivere, aliam urbem, aliam civitatem persequi statuit; atque in Galliam venit, ut ibi liberali aliquo artificio aetatem suam tueretur. Erat tum annos natus triginta; ac vix tantum literarum attigerat, quantum prima illa puerili institutione potuerat. nam totam adolescentiam, ac primos florentis aetatis annos, in aula Regis Scotiae, inanibus aulicorum officiis ediscendis persequendisque, contriverat. Avarici igitur Biturigum, in celebri illo Gymnasio, cum vellet facultatem aliquam addiscere, quae ejus cultori fructuosa esset; ad jurisprudentiam animum


page 75, image: s075

adjecit, atque Iacobo Cujacio, cui tum primae Gallia ejus facultatis, quam profitebatur, deferebantur, operam summo studio ac diligentia dedit. Nec sui eum laboris industriaeque poenituit: etenim, Cujacio ipso judice, tantos in Iure civili progressus fecerat, ut ab eodem Iuris civilis publice quovis in Gymnasio interpretandi potestatem acceperit. Ex discipulo igitur magister effectus, P. Edmundi Hayi, Societatis Iesu, illius avunculi, opera, qui tum plurimum auctoritate et gratia valebat, impetravit, ut in Mussipontana Academia, quam Dux Lotharingiae, tanquam mercatum bonarum artium, aperuerat, eam disciplinam aliis traderet, quam a Cujacio, summo doctore, acceperat; hoc est, ut Ius civile doceret. Ibidem est illi res, uxor, liberi inventi, Ioannes nimirum Barclajus, qui nunc nobis est propositus: hunc enim solum sua ex uxore accepit; qui, simul ac aetas disciplinae patiens fuit, a parentibus, Patribus Soc. Iesu erudiendus est traditus. qui Patres, cum in puero summam ingenii docilitatem, qua celeriter acciperet quae tradebantur, aspicerent, eumque longius aequalibus omnibus praecurrere animadverterent, illi utpote, quos fama est optimorum ingeniorum aucupium facere, (quod nec piorum, et intelligentum quisquam vitio ipsis vertit,) summam dederunt operam, ut in suo eum numero haberent: atque adeo concinna verant aream, adeo quasi cibum offuderant, ut nihil propius sit factum, quam ut eum caperent. et sane cepissent, nisi parentes, qui rem fuerant odorati, quibus ille erat unice unicus, obstitissent, atque aucupum consilia disturbassent; discedentes denique una cum filio jam grandiore; commodum, cum Rex Scotiae Iacobus, Regni Angliae, quod haereditario ad ipsum jure perevenerat, possessionem esset adeptus. Itaque in Angliam se contulerunt: magna enim in spe erant, novi Regis adventu, Catholicam Religionem omnibus illic malis atque periculis, quibus exagitata fuerat, fuisse perfunctam, simulque apud Regem illum, et ipsum non ineruditum, locum bonis artibus fore, neque, ad bonas artes quod attinet, Guillelmus est opinione sua deceptus. est enim honorifice a Rege exceptus, et ad Consiliarii dignitatem


page 76, image: s076

magis stipendiis vocatur: sed ad religionis incolumitatem quod attinet, ad spem inanem se fuisse devolutum sensit. quam postquam in dies magis magisque extenuari atque evanescere videt, quia erat avitae religionis retinentissimus, maluit, quae a Rege offerebantur, repudiare, quam vel in minimam suspicionem religionis desertae venire: ac statuit, inde quantum potest, sese surripere. Annum tum agebat Ionannes decimum septimum, cum de Regis inauguratione elegantissimum carmen edidit, maximo verborum sententiarumque splendore illuminatum: quod lectum Rex adeo probavit, ut summa ope a parente contenderit, filium secum ne abduceret, sed apud se eum esse pateretur; quem constituerat opibus et honoribus locupletare atque augere. at pater, metuens, ne filius, ut sunt adolescentum animi molles, et aetate fluxi, dolis caperetur, et a verae religionis cultu abduceretur, reduxit eum in Galliam, ut ibidem tantisper cum ipso maneret, quoad catholica fides altiores in ejus animo radices ageret, quam ut ulla vi labefactari convellique posset, ut em postea optimis doctrinis adversus improborum impetus vallatum munitumque, ad Regem remitteret, qui collapsae familiae decus instauraret, ac majorum suorum loco restitueret. Sed Parisiis, dum secundus aliquis fortunae flatus ostenderetur, quo vela daret, expectans, ab Andibus, optimis conditionibus evocatur, ut in ipsorum Gymnasio primariam Iuris civilis cathedram obtineret. ubi cum jam quinquennium docuisset, est mortuus. At Ioannes filius, noluit praestantissimum ingenium, mitioribus Musis aptum, ad Iurisprudentiae studia conferre, quae cum spinosiora, atque ab omni fere delectatione magis vacua, quam cogitaverat, esse comperisset, convertit se ad satyram, Petronii Arbitri exemplo, scribendam; ubi et principum omnium aulas, quas partim ipse vidisset, ut Gallicam, Anglicam, Belgicam, Lotharingicam, partim ab aliis commemorari audivisset, ut Romanam, Hispanam, Caesarianam, earumque vitiosos aulicorum mores, eleganti sane stylo, perstrinxit: tum, magna spe imbutus, profectus est in Angliam ad Regem, quo eum parens, sed


page 77, image: s077

natu grandiorem, destinaverat. aquo exceptus est, humanissime, brevique in intimam ipsius familiaritatem perductus, quod jam pridem eam, quam in adolescentulo ingenii virtutisque aspexerat indolem, adamasset; atque ab epistolis, et consiliorum omnium participem, habuit. Vtrum autem, apud Regem. incorruptam catholicam religionem semper conservaverit, vel saltem, si non animo, specie tenus haereticorum se erroribus oblinierit, incertum est mihi: illud atuem certum, catholicorum omnium in Anglia fuisse opinionem, Regem illum in eo libro, cui titulus est, Funiculus triplex, et cuniculus triplex, componendo, usum fuisse Barclajo adutore atque magistro: nam Rex, quamvis literas adamaret, vix leviter illis tinctus existimabatur; aliquam tamen de se literati viri opinionem faciebat, quod eruditorum ingeniis delectaretur, iisque faveret. Ibi Barclajus, ex uxore, quam habebat, masculam prolem suscepit. Sed aliquanto post, sive eum desertae verae religionis, si tamen eam deseruit, poenitentia subierit, sive Card. Bellarminus, qui Regis libro respondit, quemque illius dicta firmissimis, validissimisque rationibus convellere ac labefactare videbat, da falsa quam imbiberat opinione dejecerit, rectum ad ingenium rediit, et claml ex Anglia, una cum uxore et filio, se fuga surripuit, ac Romam venit, ubi cum pro eo quod ex Euphormione, quem ediderat, celebratum ejus nomen esset, est ab omnibus humaniter exceptus, et a Paulo V, qui tum Romanam Ecclesiam Pontifex administrabat, bonis omnibus, quibus sponte se exuerat, amissis, in victu, vestitu, ac ceteris omnibus ab vitam necessariis, magnifice ac liberaliter habitur. In cujus etiam gratiam, atque ut ostenderet, vere et ex animo, non autem per simulationem aliquam pietatis erores quos falsa opinione imbutus ac sua privatus imbibebat, ejecisse, librum adversus sectarios docte eruditeque conscripsit, et in lucem edidit. Eadem ingenii foecunditate peperit egregium illud opus, Argenida nomine, quod et argumenti noviate et verobum splendore, ac rerum varietate, tantum commendationis habuit, ut mulierum etiam quae illud miris in coelum laudibus


page 78, image: s078

efferri audiebant, ad cognoscendum, quid illud afferret, studia commoverit; adeo ut quidam quo animum illis expleret, in Italicum sermonem illud converterit. Per idem tempus contigit, ut M. Antonius de Dominis, Archiepiscopus Spalatensis, relicta Catholicorum militia, in Angliam ad haerticorum castra confugeret, sice stomacho et iracundia vehementius ad ver sus quosdam elatus, (hanc enim causam sui dementissimi consilii et facti efferebat; tanquam si aliqua causa justa cuiquam esse possit, contra fidem arma capiendi,) sive vitio depravatae mentis, sive, ut omnium tum erat opinio, ambitionis avaritiaeque studio, quod sibi persuasisset, se primas apud Regem illum partes in administranda Repub. habiturum. At Barclajus, qui et regionis illius mores et Regis consuetudinem nosset, egregio scripto, quod ego, ob ejus elegantiam atque prudentiam mea manu descripsi, edicit, quemnam illa ejus evenit, atque praedixerat: nam, cum Archiepiscopus sua se opinione ac spe deceptum intelligeret; coactus est Romam venire ibique palinodiam canere, libello edito, in quo errores suos, qui fuerant pene innumerabiles, detestabatur. id quod egomet vidi: namque in foribus Sacelli Pontificii, sua manu, Cardinalibus distribuit, quum Sacro absoluto discederent; adeo perfricta fronte, ut si in Palaestinam ad loca illa regiosissima, Christi vestigiis impressa, perlustranda, non autem in Angliam ad bellum Catholicis inferendum, profectus fuisset, Ex eo tamen libello licet intelligere, quantum vir ille, ingenio, eruditione, et eloquentia, qua praestabat, proficere potuisset, si iis armis salutariter, ad tuendam, non autem ad oppugnandam orthodoxam fidem, uti voluisset. Sed non diu factum est, postquam ille Catholicae Ecclesiae restitutus fuit, cum signa aliquot dedit, quae essent indicio, non illum veritatis amore, sed temporis gratia, haeresin abjurasse. etenim multa dixit et scripsit quae improbum ejus animum, ab illis intergumentis dissimulationis evolutum, ostenderent. deinde manifesto deprehensum est, eundem, convasatis rebus omnibus, fugam ornare, ut rursus se in hostium castra


page 79, image: s079

reciperet. quamobrem comprehensus, fidei quaesitorum jussu, conjectus est in carcerem, ut ibi de eo legibus fieret judicium. sed, antequam damnatus tradertur iis judicibus, quibus ad supplicium a Quaesitoribus fidei pubilice, ut replapsi, tradi solent, ex aegritudine, quum ea, quae cogitasset, foeda sibi atque aspera evenirent, conjectus est in morbum, quo celeriter occidit. Defuncti corpus depositum est, testibus praesentibus, apud AEdem sanctorum duodecim Apostolorum, ut ibi esset, quoad definitum aliter foret. summa denique haec fuit, ut ano CIC ICC XXV, qui erat annus jubilei, feriis sancto Spiritui sacris atque solemnibus, quo die insignes quidam sacrilegi, ac desertores religionis, haeresios damnati, in AEdem B. Mariae Virgnis supra Minervam, dedecoris ignominiaeque causa, adducebantur, ut populo Romano spectaculo essent; eodem inquam, die, illius cadaver, spectaculo, essent; eodem inquam die, illus cadavet, in eadem arca, in qua conditum fuerat, deporaretur, atque a lectore, qui fuerat excitatus, pronunciatis magna voce captitibus haeresum, quibus prius ille se obliniverat, ac deinde rursus inquinaverat, contituo deferrertur in fortum, cui Campo Florae nomen est, ibique igne Crenaretyr, Sed ut ad Barclajum, a quo paululum aberravit, revertatur oratio, Romae nonvam ex uxore sua masculam auxit. quem cum sacro Baptismatis fonte abluendum curarta, Maphaeum Barberinum Card. partrinum, seu ut olim loquebantur, partronum ac sponsorem adhibuit, quicum, similitudine studiorum ac voluntatum, magnus illi amicitiae usus consuetudoque ingercedebat; qui deinde, ad Deo proximum, in tertis, dignitatis locum evectus, Vrbani VIII nomine, non modicae illi utilitati et commodo fuit: nam et divitias et opes ac gratiam contuilit, filiumque ejus majorem natur, et pingui sacerdotio locupletavit, et honorarii intimi cubicularii titulo cohonestavit. AEdes, dum vixit, habuit mercede conductas, Vaticano proximas, quibus erat hortus adjunctus, quem lectissimis floribus conseverat; iis inquam floribus potissimum, qui non ex seminibus, vel radicibus, sed ex varii generis bulbis oriuntur, quae florum genera, annis abhinc triginta, a notitia


page 80, image: s080

hominum aberant, nec fuerant Romae conspecta, sed in summis Alpibus sine aliquo honore cultuque jacebant, praeter hyacinthos et narcissos, e quibus gratisuavesque odores afflantur, ceteri vero, specie tantum ac colore, nulla fere odoris suavitate, commendatur. ex Alpibus igitur in Vrbem allati, ob novitatem, tantum illis ab hominum cupiditate, precium statim accessit, ut bulbi eorum quidam singuli, centenis et eo amplius nummis venierint: sed deinde, cum, humi positi, eam magnam ex se sobolem procreassent, jam ut nihil illis foecundius inveniatur, illorum pretia, quae ita in altum ascenderant, sic conciderunt, ut nullorum fere florum plantarumque sit vilior annona. Itaque horum florum Barclajus studiosissimus cum esset, eorumque bulbos ingenti pretio coemisset, accidit, ut nocte quadam ad unum omnes fuerint eruti atque subrepti, ab operis, ut ipsius opinio ferebat, quas pridie ejus diei, ad eos conserendos, ipse conduxerat. neque longius a similitudine veri abibat: illi enim probe noverant, quo unumquemque illorum loco serissent, et signa ac notas locorum, mermoriae mandaverant, quibus congitis, sibi ipsi foderent, et id quod vellent, parvulo labore, nullo errore invenirent. Illud quidem admirabilitatem magximam facit, quod, cum fures illi se per maceriem in hortum demitterent, non fuerint animadversi a duobus molossis, quos ibi in praesidio collocatos habebat: jam ut fiat mihi credibile, id quod saepius audieram, nec ullo modo fieri posse existimabam, fures nocturnos, cum clam domum cujuspiam, furandi causa, se inferunt, canibus, si qui sunt ibi, veneficiis atque cantionibus, vocem, ne latratum edere possit, eripere. Denique, vir optimus, dignus, qui diutius viveret, vel potius qui nunquam moreretur, lethali morbo correptus, munus illud implevit, quod necesse est omnibus exequi; videlicet mortem obivit, atque honesto funere delatus est in templum S. Honuphrii, in colle Ianiculi, quo saepe, dum viveret, aeris amoenitatem salubritatemque secutus, se conferebat. at haeres sepulcrum illi, in AEde religiosissima. S. Laurentii, via Tiburtina, ad dexteram ostii caemeterii, e marmore faciendum curaverat, eique imaginem


page 81, image: s081

parentis, usque ad pectus, item e marmore scite factam, apposuerat. quod sepulcrum, omni ex parte, par atque simile erat alteri ad laevam ejusdem ostii, quod Card. Franciscus Barberinus, Bernardo Gulielmo, magistro suo, excitaverat cum illius imagine usque ad pectus item e marmore. quod uxor Barclaji, mulier tumido, ut ajebant, animo atque elato, cum vidisset, statim viri sui imaginem ex sepulcro illo, quod totum demoliri non posset, detrahi jussit ac domum suam afferri; quod acciperet indigne, eum, cui ipsa nupta fuisset, generis splendore clarum, sed ingenii et eruditionis fama clariorem, cum homine obscuro, ac nullius fere ingenii, et, ut ipsa dicebat, paedagogo, componi,

XIII. PAVLVS AEMILIVS SANCTORIVS.

REcte sane atque prudenter Isocrates, doctor singnlaris, cujus domus habita est quaedam quasi officina totius Graeciae, eorum, qui se in disciplinam ipsi tradebant, inspiciebat diligenter ingenia, eaque ad id, ad quod erant apta, compellebat, neque sinebat, in eo operam perdere, in quo plane abhorrerent, et essent absurdi. quod cum fecisset, conformabat persiciebatque in unoquoque, quod illius natura pateretur. quamobrem Demosthenem, quem unum, divinitate quadam ingenii praeditum, prae ceteris ad dicendum a natura factum videbat, ad causas agendas, atque ad populum concionibus tenendum, impulit, instruxit, armavit. itidem, cum Ephorum et Theopompum, quorum primum, quod verborum licentia, tanquam equulus, qui liberius evagetur, exultaret, frenis coercebat, alterum vero, quod verecundaretur ac cunctaretur, calcaribus adhibitis, celerioribus ingenii motibus uti cogebat, quia eos melius historiam scribere, quam orare causas posse, intelligebat, praeceptis ad illud scriptionis genus quam maxime necessariis erudivit, in eisque in primis exercuit. Qua igitur tempestate Gymnasium Romanum Soc. Iesu, et magistrorum, Perpiniani videlicet, Maffeji, Tursellini, aliorumque nobilitate, ac discipulorum summi ingenii laude praestantium copia, florebat. tres adolescentes,


page 82, image: s082

una ferme omnes aetate, in omnium literarum genere, ac praesertim in his humanissimis liberalissmisque studiis, ceteris clarius exsplendescebant, Bernardinus stephonius, Iulius Caesar Stella, et Paulus AEmilius Sanctorius. at non omnes omnibus in rebus, in pari laude, versabantur, sed in sua quisque arte erat alteri praestantior. ac Stephonius vincebat ceteros carminum cujusque generis conficiendorum celeritate, ut non esset alter, qui plures versus, stans pede in uno, ut de Lucilio Horatius inquit, effunderet: Iulius Caesar Stella, ad heroicum carmen a natura factus, considerata accurate diligenterque scribendi tarditate, promtam Stephonii infaciendis versibus celeritarem superabat: at Paulus AEmilius, ad scribendam historiam se a natura ferri compellique sentiebat. Itaque summi illi, de quibus diximus, magistri id conformabant in illis, quod natura ipsorum pateretur; ac Stephonii in componendis varii generis poematis, exercebant industriam, et in primis dabant operam, ut recideret sibi ille multa, quae, sicut in viribus, sese nimium profudissent, vel ut nitidius quaedam currere elaboraret, quae lutulentius effluerent. Stellam vero, qui limatius scribendi genus consectabatur, a cohortatione sua non deserebant, eidemque auctores erant, ut argumentum aliquod heroici carminis sibi deligeret, in quo magnificum illud atque sublime locutionis poeticae genus, quo praestabat, expromeret, ac tota mente Virgilium atque omni animo intueretur. quod ille arripuit, et Columbi navigationem ac res gestas, grandibus ac splendore sententiarum illustribus explicare versibus coepit: ac nondum vigesimum aetatis suae expleverat annum, cum duos ejus operis libros edidit, tanta eruditorum omnium approbatione plausuque, ut tum fuerit judicatum, non esse credibile, nisi iis qui suis ipsi oculis subjecissent, tantam vim facultatis, artisque praestantiam, in id aetatis hominem cadere posse; neque dubium cuiquam fuerit, si in suis studiis manere, neque, ut postea fecit, ad inanes aulae ambitiones animum traducere, voluisset, quin propius quam ceteri, qui in eodem curriculo ver sarentur, ad Virgilii gloriam accessurus fuisset. Postremo Paulus AEmilius Sanctorius,


page 83, image: s083

et magistrorum cohortationibus persuasus, et naturavi, a qua multa ad eam rem habuerat adjumenta, compulsus, omnem fere suam operam ac studium ad scribendam historiam contulit, magna ingenii, eloquentiae, elegantiae, prudentiaeque cum fama; quae opinio adeo omnium fere animos, toto terrarum orbe, invaserat, ut vulgo Historicus appellaretur. verum, ab ineunte aetate usque ad exitum vitae, nihil propemodum aliud egit, nili ut sui aevi res gestas docta atque eleganti narratione complecteretur; quo tempore, etiamsi quindenos, ut de quodam scriptore historiarum dicitur, dies in singula periodo persicienda ac rotundanda trivisset, facile illi fuisset, ab orbe terrarum condito usque ad sua tempora historiam contexere. nihil tamen apparuit, praeter operis totius fragmenta quaedam, in quibus vel locus, vel regio, vel pugna vel similis res aliqua graphice descripta continebatur. in quibus, quantum ego intelligere possum, maxime Cornelium Tacitum mihi videtur imitatus. nam, quemadmodum ille, pressus verbis, creber est rerum frequentia. atque eo magis ab eo perfectum aliquod opus expectabatur, plenumque prudentiae, quod non ille, scribendi causa, se in aliquam solitudinem, vel in religiosorum hominum castra abdidisset, sed in aulae luce versatus, non minimam Reipub. partem accepisset, quod et Referendarii munere functus esset, et plures provincias administrasset: quibus ex rebus et prudentia et rerum usus, scribenti historiam necessarius, acquiritur. Atque ejus operis, in quo ipse vehementer elaborare dicebatur, fama compulsus Paulus V, Pont. max. bonae existimationis in primis cupidus, opere magno petiisse ab eodem perhihetur, quidnam de jpso ac de rebus a se Pontifice gestis scripsisset; cui: Nihil, Pater sancte, respondit, nisi quod cum veritate con sentiat; nam, quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat: deinde, ne quid veri non audeat? Sed magnam illi faciunt heredes sui injuriam, si cum illud idem opus exaedificaverit, parietum umbris occulunt, nec typis editum lucem aspicere sinunt. Erat homo vehemens, acer, imperiosus, adeo ut alumni Collegii Graecorum, qui sub Cardinalis S. Severinae, ejus


page 84, image: s084

patrui, tutela patrocinioque latebant, sint, volenti ingredi, aedium suarum fores coacti occludere, eo quod, patrui fiducia fretus, turbare ac permiscere omnia vellet, ipsi vero imperia ejus pati nequirent. Erat, in odorandis deprehendendisque aliorum hominum vitiis, acutus, in eisque reprehendendis, cum aliquo maledicto facetus. Fuit, quoad vixit, Fabricio Card. Verospo intimus, vita ac moribus illi consimilis. Postremo, pluribus in Repub. muneribus functus, ac Vrbini Archiepiscopus factus, in eo honoris gradu vita decessit. Sanctarum Virginum vitas elegantissimo stylo scriptas, atque uno volumine comprehensas, reliquit: sanctorum etiam Apostolonun Petri et Pauli res gestas, alio volumine, pari, cum superiore, elegantia, cultu atque nitore, complexus est. quae volumina, typis edita, satis indicant, quantum vir ille, egregius in primis, in hoc genere scriptionis, ut de eo erat fama, praestiterit.

XIX. ALEXANDER STVFA.

PArens ac domina rerum omnium, natura, cum ad ceteras bonas artes, tum ad eas maxime, quae ingenii facultate ac viribus coustant, unumquemque creat atque ornat; adeo ut, si quispiam, ea invita ac repugnante, aliquid aggredi ac moliri conetur, operam ludat, et, quamvis toto vitae suae tempore in eo per sequendo elaboraverit, ejus, quod in ipso virium, laboris, operaeque consumserit, se postea poeniteat. Hinc te Horatius jubet, ut nihil invita facias dicasque Minerva. Atque ex veteribus eloquentiae magistris inventi sunt aliqui, qui, cum mercede docerent, eos, quos minus ad eam rem aptos comperissent, non patiebantur apud se operam perdere, sed ad id, quod facere possent, dimittebant. Verum cum in omnibus rebus, ut diximus, natura dominetur ac polleat, tum inprimis facetiae illius sunt propriae, non solum illae, quae peracuto brevique aliquo dicto coustant, verum etiam eae, quae aequabiliter in omni sermone fusae ridentur. natura enim, format ac singit narratores facetos. quamobrem, qui nulla ad eam rem adjumenta ab ea habeant si se ad jocandum


page 85, image: s085

conferant, nihil in eis, nisi eorum in sulsitas rideatur. Atque in utroque facetiarum genere, tum in eo, quod in perpetuirate sermonis, tum in eo quod in celeritate ac dicto est, elegans atque erudita Florentinorum natio praeter ceteros, ut mihi videtur, excellit; de quorum hominum facetiis, aliquot etiam inscripti sunt libri. Florentinus erat Alexander Stusa, de quo referre instituimus; in quo egregia multa ac laude digna numerabantur. Genus, (erat enim summo inter suos loco natus,) divitiae, ingenium ad omnes liberales artes factum, Iuris civilis, Philosophiae rerumque divinarum scientia, multae praeterea elegantes in eo literae, tum Latinae tum Etruscae; in utraque enim lingua scribebat, cum erat opus, soluta oratione ac versibus; quam scite eleganterque, affirmare non ausim, cum nunquam in ejus scripta inciderim: verum, multo magis in illo laudabatur acerrimum in notandis animadvertendisque eorum operum vitiis, quae, sive typis impressa sive manu exarata, in vulgus exissent; simulque excellens ejusdem in lacessendo, vel in respondendo cum esset provocatus, acumen et promta celeritas. sed in utroque longius interdum progrediebatur, quam ratio praescriberet. etenim, in aliorum scriptis examinandis notandisque, saepenumero non tam Aristarchi partes gerere, quam alterius laudi gloriaeque invidentis speciem praeferre videbatur. deinde in jaciendo mittendoque ridiculo, nullam se legem tenere existimabat, quae jubet, ut habeamus hominum rationem et temporum, et ea quae occurrant, cum salsissime dici possint teneamus: at ille interdum ab aestu ingenii se longius abstrahi sinebat, neque hominum caritas erat illi propria laude antiquior; si tamen, esse quamvis ridiculum, est in magna laude ponendum. hoc uno excepto, quod in eo reprehenderes, non facile reperisses. erat enim optimis atque iutegerrimis moribus. Dum esset Florentiae, perpetuas cum Andrea Salvadore, poeta, mea quidem sententia, lepidissimo venustissimoque, simultates gessit. itaque ejus versus acuto dente mordebat lacerabatque. Montis Politiani Episcopatum, sibi a Roberto Card. Vbaldino resignatum, obtinuit, et egregie ac fideliter


page 86, image: s086

adimnistravit. Sed, cum aetatis ad exitum decurrentis flexus, et Episcopalis dignitatis ratio, omnem ab ipso jocorum facetiarumque rationem excluderet, ac summam morum vitaeque gravitatem exposceret, fiebat, longa consuetudine usuque impulsus, ut, quotiescunque occurreret aliquod salsum et argutum quod posset dicere, facilius, ut inquit Ennius, flammam ore in ardente opprimeret, quam illud teneret. Verum, vir hic, quemadmodum natura usus fuerat amica ac liberali, in tribuendis animi virtutibus, ita eandem expertus est parum amicam ac liberalem, quod ad corporis valetudinem attinet. nam corpus male ab ea constitutum habuit, aegrum, infirmum, et acerbissimis podngrae doloribus fere semper obnoxiu~, adeo ut pedibus ingredi vix posset, sed aliorum auxilio, inter quorum manus deferretur, egerer. quo factum est, ut celerius, quam aetas illius, nondum morti matura, postularet, vitae munus impleret.

XX. FRANCISCVS HERRERA.

NObilis urbs Liguriae Savona, et situs amoenitate et maris opportunitate et aeris salubritate, tum civium opibus, nobilitate, divitiisque, toto terrarum orbe notissima, tanquam ager fertilis, plures semper ex se, praestanti virtute viros, eduxit. Mitto Pontifices max. Xistum IV, et Iulium II, de cujus magnitudine animi, rebus gestis prudentia, deque ejus in Italiam ac Sedem Apostolicam, cujus imperium mire auxit, amore, nulla unquam aetas conticescet. Mitto S. R. E. Cardinales, vitae amplitudine ac dignitate clarissimos, in his Raphaelem Riarium, qui princeps omnium, iis Romam aedibus exornavit, quae urbis instar habere videntur, quibusque, et molis magnitudine et operis praestantia, neque ampliores nec pulcriores ullae visuntur; in quo ea Romanae aulae dignitas ac decus extitisse narratur, quod nemo deinceps exaequare potuerit. Mitto, inquam, hos omnes; non enim, ut saepius testati sumus, consilium est, singulos, quos quaevis virtutis cujuspiam laus in caelum extulit, referre, sed eos tantum, quos ingenii


page 87, image: s087

genii vel literarum fama, diguos, qui omnis posteritatis memoriae tradantur, effecit. cujus generis tam multos edidit, qui non solum patriae, ut Liguriae, verum etiam Italiae, atque adeo universae Reipub. Christianae, ornamento fuerunt, ut non videam, cui illa urbi debeat cedere. Diximus antea de Gabriele Chiabrera, qui princeps ex omnibus Pindarici carminis, Italis pene olim ignoti, amoenitatem, flores, ac veneres, in Etruscam linguam feliciter transtulit. diximus de Io. Stephano de Syris, Episcopo Sagonae in Regno Corsicae, cui mors immatura amplissimos honores et ingenii augendi declarandique facultatem eripuit. At nunc Franciscus Herrera, in eadem urbe natus, objicitur; patre Ioanne Herrera, natione Hispano, et matre Paola Ferrera Savonensi, nobili muliere. Hic annos natus non amplius novem, profectus est Romam cum patre; qui multos ibi annos, una cum Octavio Casta Albisiganensi, argentariam nobilem fecit. qui duo adeo simul conjuncte vixerunt, ut omnia inter ipsos viderentur esse communia; neque unquam, in re aliqua, unius nomen sine alterius nomine usurpabatur; ac tum de argentaria quam simul faciebaut, tum de domo in qua habitabant, tum de rheda qua vehebantur, Herrerae et Costae argentaria, domus, ac rheda diceretur; et ad hanc similitudinem cetera, atque adeo haec duo nomina erant inter se conjuncta, ut unum ab altero distrahi separarique non posset, et, sive joci causa, sive consuetudine eos simul appellandi cum quispiam alterutram ex illorum uxoribus aspiceret, Herrerae et Costae uxorem videre se diceret. At Franciscus, simul ac Romam pervenit, nihil parentibus fuit antiquius, quam ut ad Patres Societatis lesu in disciplinam mitteretur; ad quorum Gymnasia, tanquam olim ad urbem Athenarum, adolescentuli a parentibus propinquisque mittuntur. Vbi Francisci ingenium simul aspectum et probatum est, atque eam ob rem data opera a magistris, ut in suam eum Societatem attraherent. sed non fuit illis magnopere laborandum: nam adolescentem, tum bonitate naturae ad honestam religiosamque vitam propensum, tum discendi cupiditate ad literarum studia et ad spem summae


page 88, image: s088

eruditionis exardescentem, facile illis fuit, suam in sententiam perducere. Magna igitur omnium cum approbatione receptus est in Societatem; ubi docilitate celeritateque ingenii, aequalium suorum industriae praecucurrit; adeo ut celeriter ex discipulis ascenderit, ac magistrorum numerum auxerit; neque solum humaniores literas auditoribus suis tradiderit, verum etiam philosophicis eos disciplinis erudierit. Sed utinam hominis ingenio par data esset firmitas corporis valetudoque; multo ille quidem illustrior fuisset ac notior; quod magna homines ingenia, ex operibus editis, unde de illorum facultate liceat existimare, metiuntur, non autem ex vulgi sermonibus. nam cum decem et octo annos in ea Societate, summa cum laude, versatus esset, ejusque opera magno sociis usui decorique fuisset, ea vi, aquae intercutis morbo, invasus oppressusque est, ut medici desperarent, posse illi obsisti. Sed cum propinqui, ejusque in primis fratres, ferre non possent, tantum ingenii lumen immatura morte extingui, erant illi auctores, ut se a Societate illa segregaret, ubi, in tanto vitae periculo, non saris cum cura curari posse videretur. quod cum ille vehementer recusaret nec Socii a suo eum complexu distrahi divellique paterentur, ad Pauli V, Pont. max. praesidium confugerunt, ab eoque, Breve seu literas impetrarunt, quibus potestas illi fieret, ut morbo ingravescente, domum ad suos, ejus depellendi gratia, superioribus etiam invitis, rediret. Neque tamen propterea quidquam de illorum in ipsum amore diminutum est; quin eum semper, quamquam Societatis legibus solutum ac liberum, non aliter quam in suorum loco ac numero habuerunt: neque vicissim eos ille minus quam antea dilexit ac coluit, neque magis segregatos a se habuit; quod et perpetuus amicitiae usus, quem cum illis retinuit, satis ostendit, et praeter alia munera, quibus eos large donavit, stragula illa vestis Damascena, purpureo croceoque ex serico, declarat, qua Romae, interiores AEdis, nomini Iesu sacrae, parietes exornantur. Cum igitur se recepisset ad suos, majorem nactus est Sacultatem, morbum illum discutiendi. ac primum Savonae, quo, medicorum jussu, se contulerat, ut sub


page 89, image: s089

eodem caelo, quo onus fuerat, felicius curatio procederet; Savonae, inquam, subventum est illi chalcanthi spiritu, solito largius exhibito, utpote jam desperato ac pene deposito. verum, illius medicamenti, quamvis praecipitis, ea vis fuit, ut morbum, magna ex parte, depelleret: etenim ea vis urinae egesta est, quam matulae triginta et octo vix caperent; atque venter qui praeter modum intumuerat, desedit; statimque ex pleno inanis, ex tumido flaccidus factus est, adeo ut pedibus consistere non posset. Sed postquam omnis emissus est humor, reliqua curationis est prosequutus, quo ex toto convalesceret; hoc est, itinera exercitationesque suscepit, in quibus, ad id morbi genus depellendum, magnus est usus. Itaque, de medicorum sententia, omnes Italiae oras, quas mare superum atque inferum alluit, omnes urbes, peragravit. Sed postquam, crebra gestatione exercitationeque concussus, in vecerem valetudinis statum rediisse visus est, ad Vrbem venit; et inde Albanum migravit. Id ille oppidum elegit, ubi, prope ab suis, atque ab omnibus curis remotus, ab ambitione praesertim, quae acrius etiam, quam aliae omnes animi solicitudines, cor exedit, aetatem ageret; ac, ne ipsi negotium deesset, vineam, optimo vitium genere consitam, sibi paravit, quae vinum praestantissimum suppeditabat; atque aedes, non ita magnas, sed quae homini religioso convenirent, aedificandas curavit. Erat sibi conscius, morbum illum, ad quem magnam haberet propensionem, non in totum sibi fuisse sublatum, sed ejus intus quasi semina quaedam subesse unde, nisi maxima cantio adhiberetur, repullularet. Itaque optima victus ratione, animi praesertim hilaritate, cum, modo Albani, modo Romae esset, dabat operam sedulo, ne iterum eundem ad scopulum sanitatem, tanquam navim, offenderet. Aberat, Albano ab agro, passibus non amplius mille, villa, in quam, prolatis rebus, se recipiebat Maphaeus Cardinalis Barberinus; nihilo minus, quam Franciscus Herrera, cupidus tranquillitatis et otii: at suminae illi voluptati, quam ex suo rure capiebat, nihil aliud deesse videbatur, nisi vir aliquis honestus ac doctus, quicum sua vissimis, de studiis literarum, sermonibus


page 90, image: s090

otium illud honeste consumeret. sed insperato illi accidit, ut in Franciscum Herreram incurreret; cujus ingenium simul ac aspexit, ita adamavit, adeoque hominis eruditione doctrinaque delectatus est, ut, quoad ibi rusticatus sit, vix posset ab eo divelli. Atque haec fuit causa Herrerae, conjungendae cum Cardinali Barberino amicitiae. qui Cardinalis, cum non ita multo post ad summi Pontificatus fastigium, Vrbani VIII nomine, esset evectus, et ipse, amicitiae, quae cum illo sibi intercedebat, jure, magnam ad spem bonorum divitiarumque vocaretur; non fuit tanti haec spes, ut propter illam otium, in quod, tanquam in porrum, se conjecerat, desereret, eoque vela daret, unde tam opportunus flatus ostenderetur. sed tandem, assiduis cognatorum precibus, summa vi postulantium, ut familiae dignitati et fratris honori consuleret, qui nuper, in numerum Reserendariorum allectus, ad Rempub. capessendam accesserat, passus est se exorari impellique, ut Pont. summum adiret, eique adeptum totius Christianae Reipub. imperium gratularetur. Quem simul ac Pontifex aspexit, continuo suavissime est in eum effusus; et, postquam satis, humanissimis verbis prosecutus eum esset, jussit, se sibi sistere, semel in hebdomada, hoc est, die Iovis; quo ille die, paululum a negotiis publicis feriatus, dabat se hilaritati, et amicorum colloquiis. Neque minimum ex ejus consuetudine fructum Pontifex cepit. nam saepe, in negotiis de summa Reipub. maximis atque gravissimis, cum esset adhibitus, magni ejus opera aestimata est; praesertim si causa vel in historia, vel in Theologia, vel in Iure Pontificio, verteretur. etenim universam rerum omnium scientiam complexus erat. Hunc locum tenuit amicitiae apud Vrbanum annos plures: sed tandem, Io. Ciampoli ab Vrbe discessu, Brevium scribendorum partes accepit. quod munus quam egregie diligenterque tutatus sit, declarant eaedem epistolae, Vrbani nomine, ad varios viros principes scriptae; in quibus graviras, prudentia, atque orationis cultus ac nitor, elucet. erat enim, praeter eas artes in quibus excellebat, eloquentiae studiosus. quamquam, de ratione Latine cribendi, aliqua esset illi contendo cum P. Hieronymo


page 91, image: s091

Brunello, dum essent una in Collegio Romano: etenim cum, die quoda~, injecta esset hac de re mentio, Brunellus, qui nullum alium probabat scribendi genus praeter Tullianum, multis rationibus defendebat, non esse a Ciceronis imitatione discedendum; contra Franciscus alios Ciceroni anteponeret; memini dici, illum non parum Brunello fuisse adversatum. Verum, quantum ille industriae diligentiaeque ad procuranda Pontificis negotia adhibebat, tantundem etiam, in valetudinis suae cura, negligens atque indiligens inveniebatur. quae fuit causa, ut, paucorum dierum morbo consumtus interiret, non eo, quicum olim, ut diximus, conflictatus fuerat, sed alio, ex aere nocturno, qui Romae gravis solet esse, contracto. etenim, cum ad multam noctem cum Pontifice fuisset, ut ad cubiculum suum se reciperet, necesse habebat, homo natus annos sex et quinquaginta, infirmaque valetudine, multorum passuum viam ingredi sub dio. fuit moribus sanctissimis, et fama, in tota vita sua, secundissima. honestissimorum hominum amicitias appetebat, iis se dabat, eorum studiis obsequebatur, eorum commodis et honori serviebat; semper hilaris, comis, jucundus. quamobrem, mortuus, iis qui eum noverant, incredibile sui desiderium reliquit; ac nominis sui memoriam quam maxime longam apud posteros effecisset, si longius vitae spatium nactus esset; multa enim, quae egregie inchoaverat ac dolaverat, limare ac perficere potuisset. itaque, quantum mors illi de vita surripuit, tantum detraxit e gloria.

XXI. ANTONIVS CORINVS.

VRbs Apua, in Liguribus, nunc ex ponte, qui ibi visitur, Remolo consecrato, ut antiquissima eorum hominum fama, quasi per manus tradita, loquitur, Pontremolum appellata, quasi Pons Remoli, montis Apennini radicibus adjacet, propter flumen Macram, murenis, troctis, ut nunc vocant, aliisque exquisiti saporis piscibus plenum; quod etiam flumen, ejus urbis moenia alluens, Etruscos a Liguribus dividit, supraque ipsum, eum pontem habet injectum, quem appellari


page 92, image: s092

Remolum diximus; atque a mari mediterraneo recta via distat millia passuum non amplius decem. ager, a quo undequaque ambitur; fertilis est, amoenus, arboribus omnis generis fructuum consitus, forma, varietate, sapore, praestantium; ferax est olei suavissimi vinique generosissimi; multae in eo aquae perennes ac saluberrimae; aer, gravibus vaporibus nullis infectus, purus atque innoxius attrahitur; corpora hominum valida atque robusta, et ad laborem ferendum parata, maxima, bellandi cupiditate studioque ducuntur. olim finitimis populis, aliisque infensi Apuenses, sunt a C. Flaminio Cos. ut ex historiis apparet, bello coerciti atque perdomiti, tum praesertim, cum in agrum Pisanum ac Bononiensem ita irruerent, ut coli non posset. Multae, in eo oppido, familiae, opibus, divitiis ac generis nobilitate, insignes continentur; complures in eo cives visuntur, literarum gloria florentes, complures rei militaris periti, neque minus civitatis regendae; quorum hominum foecunda semper genitrix extitit: atque hoc tempore, quo haec de illo referimus, septuaginta et eo amplius Iuris utriusque doctores ac magistri, tum non parum multi, medendi arte conspicui, aliique etiam, Theologicae facultatis laude in eo praediti numerantur. olim totius Liguriae principatum obtinuit, atque ante ipsam Vrbem Romam conditum viguit, ac multa cum ea Repub. bella aspera ac difficilia gessit. nunc vero illi, inter reliquas Lunae totius urbes, primae deferuntur, ac multis oppidis, vicisque circiter septuaginta, amplitudine, ac bellicosissimorum in eis hominum multitudine et copia, conspicuis imperat. in marmore, validae robustaeque turri, in medio fere urbis, sitae, insculptus hic versus legitur:

Appua sum, quondam Marco celebrata Catone.

Sed in iis, quos, ab ea urbe profectos, hac nostra aetate, eximiae doctrinae laus in caelum extulit, merito numeratur in primis Antonius Corinus, Blasii filius; illius, inquam, Blasii, qui cuivis ex omnibus sui aevi principibus Iurisconsultis, in consulendo respondendoque, par, ne dicam superior, fuit. hic dum Pisis operam studiis daret, et Academiae illius Rector ceteris discipulis auctoritate praeesset, qui honor apud illos maguus et honestus


page 93, image: s093

habetur, fama exivit, adventare cum exercitu Petrum Strozzam, qui a Cosmo Florentiae Duce defecerat, ut oppidum illud, omnibus tum rebus imparatum, aggrederetur. at ille convocatis condiscipulis arma distribuit, ac partem illorum in muris disposuit, partem alteram pro urbis porta stare jussit, qua Petrus in urbem irrupturus metuebatur, ita ut aciei cujusdam speciem referrent. id ut cognovit Petrus, existimans, majores intus copias contineri, et oppidum egregie esse munitum, non est ausus accedere, eodemque, unde venerat, sese recepit. interea Dux Cosmus nactus est tempus ad copias comparandas, et ad oppidum muniendum. Fuit Autonius figura corporis venusta, ore eleganti, in quo mira benignitas, cum majestate quadam, quasi foedere ac societate conjuncta, se daret; moribus paulo gravibus ac severis, ita tamen, ut in illa gravitate amoenitas ac festivitas, cum vellet, copularetur, quae ad se omnes alliceret attraheretque. Ingenium habuit excelsum, et eloquentiam admirabilem, sive loqueretur sive scriberet, a natura sibi tributam; quam postea arte limavit atque perfecit. ejus sermo miram habebat gravitatem amoenitatemque, ut illi videretur non posse obsisti. Egregie Etruscam et Latinam linguam novit, quam, etiam tum puer, a magistris prima illa puerili institutione accepit. postquam vero ex ephebis excessit, philosopho se tradidit, ut ab eo in utraque Philosophiae parte erudiretur, tum in ea quae est de vita et moribus, tum etiam in illa altera, quae in naturae subtilitate obscuritateque versatur. atque ab his studiis profectus, ad eam, quam ab ineunte aetate adamaverat, Iuris prudentiam se contulit; neque antea ad illam est ausus accedere, quam esset omnibus iis artibus, quas diximus, instructus: quibus etiam addiderat historiarum omnium notitiam, et regendae Reipub. scientiam; contra id, quod plerique faciunt, qui vix primis Grammatices elementis imbuti, nudi ad eam veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornari. Verum quantum Iurisconsulto futuro, hic ornatus instructusque lumen accersat, propter omnium bonarum artium, denique virtutum ipsarum societatem cognationemque, declaravit


page 94, image: s094

eventus. nam vix intro in ejus facultaris vestibulum pedem posuit, cum omnia sese illi intima et arcana aperuerunt; neque solum visus est dignus, qui celeriter in doctorum ejus artis numerum veniret, verum etiam Iuris civilis publice interpretandi facultate, ut est moris, adepta, electus, ut in Gymnasio Pisano, Iuris ejusdem Institutiones, neque ita multo post, Pandectas etiam, ex ordine, discipulis interpretaretur. ubi, cum die quodam per urbem, animi gratia, obambularet, meritricem, pro foribus domus suae, subtegmen nentem aspexit, atque impetravit a se ut a gravitate illa discederet, quae ipsum aliquam in invidiam apud omnes adduxerat, quibus molestum erat, in tanta eum gravitate ac severitate versati, adeo ut vulgo magna faba appellaretur; impetravit, inquam, ut levitati gravitas, hilaritati severitas, cederet; atque: Nihil est tam deforme, ait, quam, mulierem meritricem, lateri haerentem colum habere. Cui illa, nullo sumto ad cogitandum spacio: Nihil est, ait, inhonestius, quam doctorem atque magistrum, a discipulis avulsum, incedere. Sed a docendi munere traductus est Senas ad judicandi provinciam, atque inde in numerum Auditorum Rotae, primum Pisanae, tum Florentinae, adlectus; quem locum tam multos annos tenuit, ut ceteris ordine et antiquitate praeiret, hoc est, decanus existeret. quod existimatum est non sine magno Pisani Gymnasii incommodo detrimentoque contingere; cum, eo doctore careret, qui, ingenii doctrinaeque fama, multitudinem ad se discipulorum attraheret. itaque longo intervallo, revocatus est, ad docendi munus, unde recesserat; ac Ius civile, ex ordine, matutinis est horis interpretatus, tanta eruditionis industriaeque cum laude, tanto auditorum cum profectu, ut, paucis interjectis annis, traductus sit ad primariam docendi Iuris cathedram; quem locum millena, et eo amplius quotannis scuta, stipendii nomine, consequebantur; et, cum nobili apud suos loco ortus esset, voluit honoraria S. Stephani militia condecorari; in eamque, a Ferdinando, magno Etruriae Duce, ac perpetuo ejusdem militiae magistro, adscriptus est, sibique in iis, quae ad eam militiam pertinerent, a


page 95, image: s095

consiliis electus; apud quem etiam saepius verba fecit, ea sententiarum gravitate, ea verborum elegantia atque splendore, ut nulla ejus orationis pars sine plausu exciperetur. Habebat a natura, tum in motu, tum in gestu, tum in incessu, tum in voce, insitam quandam gravitatem; quae cum vulgo notaretur, non poterat hominum sermones effugere; ac, si quis magnifice se inferret, aut tarditatibus uteretur in gressu, paulo putidioribus et odiosis, aut verba funderet sapientia, hic Corinum agere dicebatur. Florebat, ut cum maxime, in Gymnasio Pisano, Antonius, tum summae eruditionis fama, tum vitae splendore ac dignitate, quam praesertim tuebatur ex millenorum quotannis scutorum stipendio, aliorumque ducenorum, quae ex honoraria Consiliarii advocatique S. Stephani militum mercede capiebat, cum Petrus Cavallus, item Apuensis, excessit e medio. Erat vir hic, doctrina, fide, probitate, industria, atque prudentia, non unus e multis, sed inter omnes propemodum singularis, adeo ut nullum alium in toga ministrum, magni Etruriae Duces, illi similem viderint. Huic tanto viro qui subrogaretur, nemo inventus est aptior equite Antonio Corino; nullaque interposita mora, evocatus est Florentiam, ut Auditoris Consultae, et Iudicis Mercaturae, delatam sibi provinciam acciperet; quod apud Florentinos amplissimus magistratus existimatur. neque ita multo post factus est Auditor fiscalis, summo cum imperio ac potestate. Praestabat pietate ac religione; flagrabat cupiditate studioque discendis; adhibebat in causis cognoscendis ac negociis agendis diligentiam, in expediendis conficiendisque celeritatem. illa autem austera severitas, quam homini natura tribuerat, in cultu tantum haerebat, nec ad animum permanabat; nam comitatem, hilaritatem, amoenitatemque cum amicis exercebat. integris fuit moribus. sed uxore quam habuit, amissa, quasi nullam sine muliere esse vitam existimaret, alteram duxit; facta ejus rei potestate a summo Pont. quod ii, qui in ea militia numerantur quam ipse profitebatur, primis nuptiis defuncti, alteris se implicare prohibeantur. Obiit, Florentissimis suis rebus, Florentiae, magno totius civitatis


page 96, image: s096

luctu atque dolore, eorum etiam, quos adversarios et obtrectatores laudum suarum habuerat; idque ob singularem hominis excellentemque virtutem; qui quamvis senex esset mortuus, tamen quia erat valido robustoque corporis habitu, videbatur, aliquanto longius aetatem potuisse protrahere. Multa ingenii sui monumenta reliquit, tum quae ad humaniores literas, tun quae ad Iuris civilis, quod in primis profitebatur, studia pertineant; digna, quae, typis impressa, immortalitati mandentur. Itaque plures reliquit ingenii sui foetus quam ex uxoribus, quas duxerat, liberos. quamvis post unam uxorem, ut diximus, alterius maritus fuerit.

XXII. TIBERIVS CERASA.

INcidi non parum saepe in eos, qui se mirari dicerent, cur multi, quum ingenio doctrinaque omnibus fere sui aevi hominibus doctis praestitissent, nulla ingenii doctrinaeque suae monumenta posteris prodenda curassent, unde immortalem sui nominis famam efficerent. Atque, ut advocatis et patronis, de quibus referre est in animo, nostra definiatur oratio, in illis veteribus oratoribus duas fuisse causas M. Tullius in libro de claris oratoribus tradit. primum, quia nonnulli eorum animum ad scribendum non appulerunt; inertia, ne domesticus labor ad forenfem accederet; nam pleraeque orationes scribebantur, habitae jam, non ut haberentur. deinde, quia quidam melius putabant se posse dicere quam scribere; quod peringeniosis hominibus, nec satis doctis, ut idem inquit Cicero, plerumque contingit. Verum, hae rationes, in veteribus patronis valere possunt; qui non ex scripto, sed voce, causas agebant, neque id, quod suasissent, literis mandare cogebantur, nisi styli exercendi gratia, qui est optimus dicendi magister et essector; ut hac exercitatione ex improviso, si necessitas cogeret, possent eodem modo dicere quo scriberent. At quid dicemus de nostris, a quibus non, ut olim, causae perorantur, sed causarum defensiones summo studio elaboratae atque profectae, scriptisque traditae, judicum oculis subjiciuntur, quibus etiam defensionibus


page 97, image: s097

causas certissimas obtinuerunt? nonne, cum eas cubiculorum suorum tenebris occulunt, pessime tum de sua ipsorum existimatione et fama, tum de posteritare ipsa merentur? nam si illorum responsa, doctrinae prudentiaeque plenissima, in lucem edita, omnium manibus tererentur, haberent ii qui similium causarum nexibus implicantur, rationem, qua se illis vinculis explicarent. At fortasse ea, inquient, nostrorum est fama meritorum, quam nobis, consentiens omnium hominum laus ac sermo confecit, ut nulla unquam interventura sit temporis, onmia in oblivionem, diuturnitate, adducentis, injuria, qua in hominum animis memoria virtutis nostrae exolescat; immo clariorem eam visum iri existimamus, si nulla extiterint nostri monumenta ingenii, quae in aestimantium arbitrium veniant: putabunt enim, multo in nobis plura et majora extitisse, quam quantum fama vnlgaverit. Nec errat: mea quidem sententia. nam quamvis, quoad superstites sint ejus seculi homines, addo etiam haeredes, in quo ipsi floruerunt, nihil fere de ipsorum memoria depereat; attamen si nulla subsint sciptorum quasi fomenta, quae tanquam oleum, memoriae eorundem splendori, quasi nutrimenta, suppeditent, paulatim, tanquam flamma ab humore destituta, extinguetur. Quam multos omnibus fere seculis Philosophos, Iurisconsultos, Medicos, Mathematicos, extitisse putamus, qui inpenio valuerunt et studio, quorum tamen nomina sepulta jacent in tenebris, quoniam nulla operum, a se editorum, luce sublevata enitescunt! Neque est quod dicant, M. Antonium, Lucium Crassum, aliosque non parum multos, de quorum memoria commemoravit M. Tullius in Bruto, e quibus nulla unquam exciderunt opella, etiam nunc, omnium admiratione et laudibus, esse in coelo. eorum enim fortuna incidit in illud praedarum divini in dicendo hominis ingenium, quod illorum laudem, partim jam mortuam, ab inferis excitavit partim jam prope senescentem, quantum potuit, ab oblivione hominum, atque a silentio, vindieavit. quod si eo auxilio caruissent, eorum nomen eadem, quae ceteros, vetustas oblivione obruisset, ac ne natos quidem eos esse sciremus, At sunt alii, qui


page 98, image: s098

operum suorum edendorum solicitudinem curamque in haeredes transmittunt. hi vero quanto in errore versentur, ostendunt pomariorum, cetariorum cauponumque tabernae, pulcherrimis elegantissimisque doctorum hominum scriptis monumentisque refertae ab illorum haeredibus, ad involvenda et amicienda legumina, pisces, farcimina, atque obsonia, divenditis. volunt illi quidem uti ac frui bonis, a testatoribus sibi relictis, at vivam atque immortalem illorum memoriam apud posteros reddere non plus laborant, quam ea quae nihil ad ipsos pertineant; et prae paucis illis nummulis, quos ex libris, quibus, ob eorum elegantiam, nullum par pretium statui potest, coegerunt, immortalem testatorum suorum gloriam prae nihilo ducunt. Quamobrem ii, quibus praeclarum a natura ingenium est tributum, si propterea literarum studiis se dediderunt, ut ipsorum memoriam quam maxime longam efficiant, dare operam debent, ut vivi gloriola sua fruantur, neque in iis quae ingeniolis suis pepererunt, in lucem prodendis, labori, operae, ac sumtui parcant. nam, quidquid in illis edendis insumitur, totum haeredum ingratorum avaritiae adimitur. Verum, in iis, qui, cum ingenio et eruditione clari ac nobiles essent, nullam sui memoriam reliquerunt, invenitur Tiberius Cerasa; qui magnum Romae de jure respondendi munus sustinuit, iisdem temporibus, quibus Bernardinus Biscia; sed paulo illi aetate inferior. De hoc etiam tum puer, accepi (nisi falsa ad me perlata sunt) patre eum medico natura fuisse, sed noluisse eam artem persequi, in qua parens excelluisset, verum, morbis medendi laude et gloria aliis relicta, ad Iuris civilis studia se contulisse. ex quorum fontibus cum tantum hausisset, quantum esset, ad ejus interpretandi docendique facultatem adipiscendam, satis, Romae primum causas amicorum tractare atque agere coepit; deinde omnibus, qui suo uti consilio vellent, se ad consulendum dare. neque ita multum elapsum est temporis, cum ille praecipuam in advocatis laudem est consecutus, adeo ut nulla esset paulo difficilior causa, quae ad illum non deferretur. erat enim, cum peracutus ad excogitandum, quid in jure aut in aequo verum esset aut


page 99, image: s099

non esset, tum erat ad ea, quae invenisset, legum atque interpretum auctoritatibus firmanda mirabiliter prudens. quo fiebat, ut, cum munera ad eum multa et pecuniae a litigatoribus convenirent, ad summas divitias perveniret; eo quod litigantium stultitia ac pertinacia, qua lites persequi malunt quam aequis conditionibus controversias minuere atque dirimere, certissimus sit quoestus advocatorum atque patronorum; quorum illi opes augene, suas imminuunt, se ad mendicitatem adigunt, illos ad ingentes nummos plerumque perducunt. Sed Tiberius tanta isthac juris prudentia, qua aliis optime consulebat, non id solum assecutus est ut locuples sieret, verum etiam, ut honoribus amplificaretur; videlicet, ut in Advocatorum Consistorialium Collegium cooptaretur. quem ordinem ita plures annos tenuit, ut eum maxime illustraverit exornaveritque. Erat praererea ingenio natura mitissimo, ac moribus lenissimis humanissimisque, musices apprime peritus; nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum didicerat, et una cum aliis fidicinibus impressos illustrium modulatorum modos, ante oculos sibi subjectos, fidium voce cantuque scienter exprimere. ac suavissimos concentus efficere. quam facultatem aestate tantum, prolatis rebus requiem sibi quaerens, exercebat; cum vero res rediissent, ipse quoque ad causas, quas susceperat tuendas redibat, et canendi usum exercitationemque iis, qui per eam victitabant, relinquebat. Magno amoris benevolentiaeque nexu Clementem VIII, Pontificem max. in aestimandis hominum ingeniis, acerrimi judicii virum, sibi devinxerat, ex eo tempore, quo ille Auditoris Rotae munus obibat. saepe enim illum voce causas docentem audierat, saepe causarum defensiones docte accurateque ab eodem per scriptas, legerar, atque de ejus consilio sententiam pronunciaverat. Itaque Pontifex factus, tantae hominis virtutis non oblitus, ex aliorum eum numero eximere, et in edito dignitatum loco collocare statuerat. Quamobrem, Bartholomaeo Caesio, generali Thesaurario, in Cardinalium ordinem adscripto, perfecit, ut honorem illum mercaretur, ex quo certissimus ad Cardinalatum est aditus. quocirca vim


page 100, image: s100

illam pecuniae, quam, multorum annorum cursu, ex defensionum labotibus coegerat, unico pene temporis momento, totam in ea comparanda provincia prodegit. sed spes certa honorum, leviorem illi, immo suavem, eam jacturam faciebat; nec pecuniam illam se perdere, sed foenerari existimabat. Omnino verissima est vox illa atque sententia, neque potest aliter esse cum divinitus emissa prodierit, in optandis eligendisque rebus, praesertim in honoribus petendis, nos plerunque in maxima rerum earum ignoratione versari, quae nobis in primis expediunt. multi enim saepenumero sibi quaedam exoptant, in eisque fortunas suas esse positas putant, quae postea, cum adepti sunt, se ipsi esse frustatos, ac pessime suis rebus consuluisse inveniunt. Existimaverat Tiberius, eo magistratu, quem tanto emerat se, forensium causarum labore levatum, propemodum valetudinem suam in tuto collocasse, tum ea, qua praeditus erat, Iuris civilis scientia, sapientissima et aequissima judicia se esse facturum, postremo honorem purpurae, in cujus spem, tantam pecuniam prodegerat, sibi non defuturum, ex quo vel procederet honoribus longius, vel saltem eodem quam diutissime frueretur. at haec omnia cogitata ceciderunt illi teterrime. nam vix magistratum illum adiit, cum coepit cum adversa valetudine conflictari, ac praesertim renum morbo laborare; qui ubi affecti sunt, diu male nos habent. neque aliud illi erat negotium majus, quam ut fere quotidie medicorum consilium advocaret, tum ut eos inter se de causis quae praesertim morbum illum efficerent, disceptantes audiret, tum multo magis ut ab eis remedia, quibus morbo illi, ne longius serperet, posset occurri, perciperet. Deinde experientia compertum est in eo id, quod est verissimum; non semper eundem, qui sit aptus ad studia literarum, esse etiam ad publica negocia gerenda idoneum; aliam enim esse rationem magistratuum gerendorum, ac literarum studiis operam dandi; etenim multi, qui in hac umbratili doctrinarum exercitatione, ingenii acumine ac percipiendi celeritate, longe multumque ceteris antecedunt, iidem postea ad Rempub. capessendam traducti, et tanquam in pulverem, ut dicitur, et solem educti,


page 101, image: s101

in eadem Repub. regenda aliis, non tam doctis quam ipsi, sed civili prudentia praestantioribus, longo intervallo inferiores inveniuntur. nam muneri quod susceperat, non satisfecit, sed multa, quae reprehenderes, admisit, non quidem studio ac voluntate nocendi, sed quod prudentia ac rerum usu careret. aliquid interdum mali faciebat homo minime malus. Denique honorem illum, ad quem tam incitato cursu ferebatur, non valuit attingere, sed in medio spacio, mortis impetu eversus, carruit. Ejus mortis causam attulisse dicitur Clementis Pont. acris quaedam ac vehemens objurgatio, propterea quod vel decrevisset aliquid injuria, vel quod quapiam in re, illius voluntati non ad nutum praesto fuisset. Quae cum ita sint, relinquitur, sententiam illam, de qua paulo ante commemoravimus, verissimam ac sapientissimam esse; videlicet, exploratum esse nemini, si id, ad quod cupidius fertur, sit ipsi futurum ex usu an non. Mortuus Romae, sepultus est in AEde Deiparae Virginis ad portam Flaminiam, in sepulcro majorum suorum couditus.

XXIII. ANGELVS CAESIVS.

NEscio, qua ratione comparatum sit, ut, quo quisque copiosius opibus ac divitiis abundat, eo etiam vehementius a literarum studiis abhorreat; tanquam si pollui nobilitatem existimet artium pulcherrimarum cognitione atque notitia aut quod divitias sibi minus honestas fore arbitretur, si eas cum doctrinarum societate habeant adjunctas; atque eas a se, ut ipsorum dignitati indecoras, abjiciunt, et ad eos remittunt, qui aut sumosis majorum imaginibus careant, aut rei familiaris inopia laborent. itaque, dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam sicuti pecudes exigunt; quasi eos pudeat, in hominum numero haberi; cum nulla re alia ita a brutis homines distent, ut rationis et ingenii exercitatione usuque. Audivi ego non parum multos ex iis, qui beati putantur, cum invitari atque ab iis rogati, quibus eorum existimatio ac dignitas cara erat, ut pulcherrimis animum disciplinis excolerent ac


page 102, image: s102

perpolirent, respondebant, Dei ac majorum suorum virtute, satis, ac plus quam satis, sibi esse divitiarum. quasi vellent dicere nihil iis esse opus literis, qui divitiis, a majoribus suis sibi relictis, redundarent atque diffluerent. At Angelus Caesius, Federici filius, Dux Aquae Spartae, Romanus, non est passus, generis nobilitatem, opes, divitias, quidquam sibi suffragari ad inertiam atque socordiam; sed ea voluit esse materiam laboris, industriae atque solertiae; ac magno animo totum se literis dedit. verum, singularis ejus industria, intra angustum aetatis spacium inclusa, non potuit largius sese diffundere, eosque fructus efferre, quorum spem maximam dederat. nam etiam tum juvenis e vita decedens, parentem, non ita multo ante defunctum, suis vestigiis est prosecutus ad sepulcrum. Mathematicas prae aliis disciplinas coluit, in eisque, qua erat ingenii subtilitate atque acumine, progressus maximos fecit, ut videre licet ex libris, quos edidit; et in Geometricis ac Mechanicis pleraque a nemine excogitata invenit. Praestantissimum etiam ingenium contulit ad rerum philosophicarum scientiam, in quibus summus evasit. Ex quo excellenti studio, omnia egregia illa opera emanarunt, quae cum summa singularis ejusdem ingenii admiratione leguntur. primum, volumen illud ingens, quod Naturae theatrum inscribitur, unde Apiarium etiam sunm depromsit. tum liber de Caelo, in quo, ex sanctorum Patrum sententia probare contendit, Caelum esse fluidum, non autem solidum, ut universa Philosophorum schola defendit. deinde prodigiosorum omnium phylica expositio, pluribus libris comprehensa; tum caelestis natura, non minus multis libris exposita; tabulae etiam Philosophicae, in quibus omnium vis et natura plantarum. Mexicanarum quoque, luculenta oratione narratur. his additur Metallophytum, Vrbano VIII et Card. Barberino dicatum; Physica Mathesis, et universale rationis speculum, ubi scientiarum ars omnium copiose tractatur. Neque his tantum, quantumvis latissimis doctrinarum finibus, se illa vis ingenii continuit, sed, tanquam flumen extra ripas diffluens, in alias etiam disciplinas et ad eam Philosophiam) quae est de vita et moribus, exiit atque


page 103, image: s103

Moralia, Paradoxa, Monita, et his similia quamplura, in vulgus emisit. Ad sui aliorumque exercitationem, publicam domi suae Academiam instituit, quam Lynceorum nomine appellavit; in qua et ipse, quoad vixit, principatum obtinuit. Auctor erat Academicis suis, ut aliquid scriberent; cujus auctoritas eo majus apud eos pondus habebat, quod suum ad illam exemplum accedebat, qui nullum scribendi finem faciebat. ac, ne ad ea, quae docte eruditeque composuissent, in lucem edenda, sumtuum faciendorum metu deterrerentur, pecuniam ipse de suo largiebatur. Cujus honestissimae gloriosissimaeque liberalitatis exemplum si viri principes imitarentur, non tam multis egregiis ac doctis operibus egeremus, quae nunc, auctorum inopia, in aliquem pauperculae domus angulum rejecta pulvere obruta situque corrupta, in magnum bonarum artium detrimentum, eruditorum manibus eripiuntur: praeterea eum illi liberalitatis suae fructum ferrent, quo nullus, neque major neque praestantior, expectari potest ab iis, qui nihil esse in vita magnopere expetendum, nisi laudem et honestatem, existimant; videlicet, ut nomen ipsorum clarum et aeternum apud posteros esset. Quid multis opus est? Eo Angeli Caesii, in operibus eruditorum typis mandandis, liberalis ac regius progressus est animus, ut nulli neque sumtui neque labori pepercerit, quo Nardi Antonii Zechi novae Hispaniae rerum medicarum liber, qui antea latitabat, in hominum conspectum exiret. nam et sumtus ad id necessarios praebuit, ac doctissimis suis Lynceorumque suorum commentariis illustravit atque auxit. Laudata est viri hujns principis eruditio, ac mentis acies, qua rerum omnium vim et naturam inspexit. a Io. Baptista Porta in praefatione libri, quem de distillatione conscripsit. Vxorem habuit mulierem nobilissimam, sed nullum ex ea, neque virilem neque foemineum sexum reliquit. Itaque coactus est frater alter, illi aetate proximus, stirpis propagandae causa, uxorem ducere, quamvis, perpetuo se co libem fore, Deo vovisset; cui uxori ipse superstes fuit.



page 104, image: s104

XXIV. POMPEIVS DE ANGELIS.

NVllum ferme tempus fuit, quo tempore, ex Seminario Rom. quod Patres Soc. Iesu moderantur, non aliqui prodierint, qui ingenii doctrinaeque, qua praestent, commendatione aeternam sibi, iisque quorum opera instructi exornatique sunt literis, laudem gloriamque pepererint. nam quemadmodum usu venire videmus in aedificiis, quum firmissimis ea fundamentis constituta, validis parietibus munita, pulcherrimis laquearibus fastigioque contecta, rebus denique omnibus probe instructa, expolita atque perfecta sunt, ut non omnem in se laudem retineant, sed magna ex parte refundant in fabros, quorum operis sunt ex exaedificata: ita etiam hominum ingenia, cum iis magistris, quorum industria studioque elaborata, literis erudita, bonis moribus instituta, atque ad absolutionem perfectionemque perducta, inveniuntur, eas communicare laudes debent, quibus feruntur in caelum. Cur enim non magnam ex iis sibi partem vendicare aequum sit eos, quorum labore perfectum est, ut eae in illos laudes convenirent? Quod secus accidit in vituperationibus, in quas incurrunt ii, qui, quod a magistro didicerunt, sua socordia perdunt, totumque, quod ab illo in ipsorum ingeniis exaedificatum est, cum fundamento perire permittunt. nam vituperationes illae totae ipsorum sunt, nec aliquam ex eis partem culpa magistri decerpit. quis enim, si aedibus illis vitium sit additum, in quas nequam homo et indiligens immigravit, si videlicet parietes admissis imbribus perpluant, si tigna putrescant, si tegulae decidant, fabri eam esse culpam dicat, et non illius, cujus indiligentia, earum jam nequior factus sit aedium usus? ille sua ignavia eam in illas calamitatem invexit; ille, suo adventu, fabrorum operam perdidit. Neque eo magis magister in crimen vocandus est, si discipulus, postquam excessit ipsi aetas ex magisterio illius, et suum in ingenium, tanquam in domum, immigravit, perdat, exturbet, affligat, quidquid ille excitavit, extruxit, ornavit; sed discipulus culpam commeruit; in illum omnes omnium


page 105, image: s105

nium vituperationes confluunt; ille totum earum in se impetum excipit, ac ne guttam quidem in alium rejicit. Sed nihil ejusmodi ex se dedit Pompejus Angelius, Seminarii Romani Clericus; sed id, quod suo in ingenio, ad omnes bonas artes accipiendas apto, tanquam aedes aliquas, Soc. Iesu magistri excitaverant, curavit probe; non quidquam admisit, quo illud in usu deterius evaderet, non aditum ad illud imbribus aperuit, hoc est, nullas in illud animi perturbationes, rationi contrarias, admisit, nullis adversis tempestatibus concuti ac labefactari permisit, videlicet a voluptatibus ingruentibus, quae praesertim animum a studiis avocant, passus est e memoria dejici ac deturbari, quod a magistro didicerat; immo studio atque exercitatione dedit operam, ut id, quod in se erat, augeret ac perficeret, et ut in usu melius et in speciem pulcrius existeret. Neque ea species oculos fugit sapientissimi oculatissimique Pont. Clementis VIII, qui, ejus probitatis doctrinaeque fama commotus, Silvestro Aldobrandino, Card. S. Caesani, doctorem accivit, a quo eodem ille et vitae honestae ecceperat praecepta, et bene scribendi. In quo pulcre ille respondit expectationi, quam de ipso conceperat. etenim, in adolescentis ingenio, illud virtutum quasi aedificium extruendum curavit, quod iis, quibus recta mens est, probari non ignorabat; nimirum, ut moribus primum illum probis excoleret; quod est quasi solum ac fundamentum virtutum omnium; tum ut pulcherrimis ac dignis homine nobili disciplinis excoleret atque perficeret. eumque literas docuit humaniores, philosophiam, omnemque eruditionem. Neque aliunde hujus aedificationis exemplum sibi expetendum fuit, quam a se ipso. Et usque adeo, in illo erudiendo, Clementi VIII operam probavit suam, ut Basiliex Deiparae Virginis majoris Canonicum, in alterius demortui locum, subrogandum eum curaverit. Non potuit illi provincia magis ex animi sui sententia mandari, quam illa. erat enim vir pius, et B. Virginis, quam sibi ab ineunte aetate patronam adoptaverat, studiosus in primis. Atque ut, omissis ceteris occupationibus, omue suum tempus, studium, omnem suam operam ac diligentiam


page 106, image: s106

ad ejus Ecclesiae ac Virginis obsequium cultumque conferret, perfecit primum Clementis Pont, mors: quo e vita sublato, Cardinalis, liberius vivendi potestatem adeptus, studium illud discendi primum remiserat, tum plane abjecerat; atque in omnium rerum abundantia statuerat beate, ut ipse putabat, vitam exigere: postremo Cardinalis ejusdem interitus, cui pinguedo corporis ingens vitam ademerat, itaque omnibus aliis curis solutus, frequens in Ecclesia nocturnis diurnisque horis aderat, una cum aliis collegis concinens. quod autem ab ejus muneris functione supererat otii, non dabat illud quieti ac cessationi; id quod facere suo jure poterat, cum defessus a laboribus chori redibat; sed in literarum studiis collocabat, et in primis ad scribendum aliquid conferebat. Ejus otii fructus sunt duo illa volumina, quae edidit; unum Latino sermone compositum, cui hunc titulum praefixit, Basilicae S. Mariae majoris de Vrbe, descriptio sive delineatio, aliisque operibus, quibus muniti tuto in supremum Dei judicium venire possimus; quod egregiam hominis pietatem et in pauperes studium ostendit. Erat studiosissimus florum, atque ad eam rem hortum, aedibus suis adjunctum, habebat, ubi plurimi ac lectissimi flores omni tempore anni conspiciebantur; in quem ille, honestam sibi aliquam animi remissionem quaerens, interdum descendebat, eumque sua fere manu colebat, serebat, irrigabat, ac steriles herbas eligens, repurgabat. hanc ille exercitationem, a domesticis ecclesiaeque suae officiis, quae ipsum detinuerant, dimissus, curationi corporis sui adhibebat, ne inertia situque torpesceret. Atque hoc florum studium, non multos abhinc annos, est invectum in Vrbem, ac multorum animos cepit. itaque et plura illorum nomina, quae nunquam ante id tempus aures nostrae acceperant, sunt audita, ac variae illorum formae conspectae, quarum pulcritudo, cum recens nostros perveniret ad oculos, eos mirabiliter tenuit. Verum adeo hac etiam in re eatenus progressa est quorundam cupiditas et ambitio, ut singulas florum quorundam caepulas, unde illi prodeunt, centenis nummis aureis venire viderimus. etenim,


page 107, image: s107

hac etiam in re sicut in aliis, in quibus oculorum voluptas quaeritur, evenire compertum est, ut, qui modus est cupiditatis, idem sit aestimationis. Sed paulatim procedente tempore, ut in Barclajo diximus, contigit, ut, quemadmodum mos est caepularum omnium, cum terrae gremio comprehensae propagarentur ac multiplices ex, se foetus effunderent, vilis earum fieret annona, quaeque antea ab iis, quibus emtis illis opus fuerat, uno nummo minus aureis centum auferri non potuerant, obolo uno addicerentur. ita rerum sunt vicissitudines. In hoc igitur studio aliisque, de quibus diximus, cum Pompejus, summa cum laude, consenuisset, illud est iter ingressus, quod necessario suscipiendum est omnibus.

XXV. NICOLAVS MARIA MADAFF ARVS.

CLarissima ac nobilissima Constantinopolis urbe, Orientis totius, Imperii domicilio ac sede, a Muhamete, Turcarum rege, crudeliter capta interfectoque Conitantino, ejusdem Imperatore, qui simulata mente, ut postea eventus docuit, tanquam veris rationibus victus, in Concilio Florentino, jam sibi omnia cum Rom. Pontifice et Catholica fide convenire, palam professus fuerat; capta, inquam, constantinopoli, quidquid erat ibi literatorum hominum, Romam confluxit, omnesque a Nicolao V summo Pont. sunt humaniter liberaliterque tractati; et una cum aliis, quos invenerat, viris doctissimis literas Graecas, quae annis sexcentis, barbarorum in Italiam incursionibus, tenebris situque obsitae jacuerant, erexerunt, et in veterem dignitatis gloriaeque locum restituerunt. cumque, ipsorum e Graecia discessu, tota illa eruditissima olim natio Graece, docte eruditeque loqui ac scribere dedicisset; factum est, ut Itali, Galli, aliique, Graecis ipsis, superbissimis hominibus, Graecarum literarum magistri ac doctores exsterent. Itaque, cum adolescentes Graeci, ejus linguae, in qua nati essent, quamque barbaries infuscaverat, addiscendae gratia, in Italiam navigarent, multique eorum, ob inopiam, discederent pene discendo, Gregorius


page 108, image: s108

XIII, Christianorum omnium pater amantissimus, misericordia et Catholicae religionis zelo permotus, Romae Collegium instituit, eidemque annua vectigalia large liberaliterque attribuit, quibus, ex omnibus Graeciae totius urbibus, literarum cupidi adolescentes, qui se Romam contulissent, alerentur; ac magnificum etiam templum, D. Athanasio sacrum, aedificavit, ubi diebus sestis, suo more rituque, rem divinam facerent, ac demum intelligerent, eam Vrbem unicum orbitati illorum praesidium esse, cujus sacrosancti Pont. fuissent a majoribus ipsorum, summa cum arrogantiae perfidiaeque nota, neglecti, neque eo honore habiti, qui Petri successoribus, summisque rerum divinarum interpretibus, debetur. et, quo deinde in patriam, omni eruditionis genere plane cumulati, proficiscerentur, voluit etiam, ut magistros haberent, a quibus Latini sermonis elegantiam acciperent. quorum unus fuit Nicolaus Maria Madaffarus, Calaber; quamvis etiam ita Graece doctus esset, ut posset iis, qui in ea lingua voluissent erudiri, praeesse. etenim Graecos nonnullos veterum Graecorum Patrum libros, non ante illud tempus a nobis inspectos, bene eos in Latinum sermonem vertendo, civitate Romana donavit, quos fortasse, rei familiaris angustiis adductus, typis mandare non potuit. Erat vir probus, eloquens, neque ex eorum numero, qui eloquentiam sitam esse putant in verborum cursu et copia, atque in inanibus sententiolarum flosculis, sed ex iis, qui irrisione atque etiam animadversione eam esse dignam orationem putant, quae non rerum maximarum scientia et varietate redundet. Nihil illi, vel ab humanissimis literis, vel a Philosophia, vel a Theologia deerat; neque earum scientiarum aditus tantum atque vestibula salutaverat, sed ad intimos earum recessus penetraverat; ideoque in publicis disputationibus, ad quas saepe adhibebatur, in capiendo adversario acutus inveniebatur. Multas habuit orationes, in quibus non inelegans dicendi vis, cum sententiarum gravitate conjuncta, laudabatur. frequens erat Romanis in Academiis, ubi praesertim ex iis, quae i eos eruditorum hominum coetus afferuntur, existimare de ingeniis hominum licet;


page 109, image: s109

et in primis in ea, omnium aliarum celeberrima, quae Humoristarum appellatur, recitare sua carmina solitus erat; in qua etiam honestissimum illum consessum, qui erat quasi theatrum illius ingenii, voce erudita, disertis allocutionibus saepe detinuit, eruditione doctrinaque plenissimis. Ob morum probitatem, nec vulgarem rerum divinarum scientiam, vocatus est in partem solicitudinis animarum; ac curiae, sive paroeciae S. Thomae in Parione, praefectus est, Parochi nomine. in qua provincia administranda, adeo erat omni cura et cogitatione intentus, ut, omnibus suit utilitatibus commodisque posthabitis, aeternae curialium suorum saluti praevorteret. Itaque confessiones excipere, praecipua Catechismi capita, pro captu audientium, exponere, errantes in viam redigere, collapsos attollere, cohortationes et admonitiones, atque etiam, ubi esset opus, objurgationes suscipere, ab iis se abstinere maxime vitiis in quibus alterum reprehendebat; denique, ejusmodi se profiteri atque praestare, cujusmodi esse alios exposceret. In sermombus, quos de rebus divinis habebat, acerrimus erat insectator vitiorum, et in audientium animis aculeos quosdam relinquebat. ideo persaepe ab iis Sodalitatibus invitabatur, in quibus corporis verberationes, atque alia ejusmodi verae animi demissionis opera suscipiuntur atque exercentur; ut, suis cohortationibus, Sodalium studia incitaret incenderetque. Erat praeterea prudens, in consiliis dandis de re, quae in consultationem deliberationemque veniret. quo fiebat, ut in omnibus iis consiliis adhiberetur, ubi de rebus ad Parochos pertinentibus ageretur, ac multa de ejus sententia statuerentur. At si diligenter in ejus vitam inspicias, unum invenias, quod fortasse ad reprehendendum arripias; quod, animi causa, postremis annis, quibus paroeciae illi praefuit, vineam habuerit; cujus cultura non minimam temporis ac solicitutinis nostrae sibi partem assumit; etenim, qui vult negotii vim sibi parare, vineam comparet; quod fere res nulla negotii plus habear. itaque, quidquid ab eo temporis, vineae cultioni, et voluptati quam ex ea percipiebar, dabatur, totum provinciae; quam administrabat, rationi commodoque eripiebatur.


page 110, image: s110

nam poterat fieri, ut interea, dum ille agri excolendi seque oblectandi causa, ab Vrbe ac domo abesset, quemquam ex curialibus suis repentinus aliquis ac pestifer morbus arriperet, cui estet necesse Poenitentiae et Eucharistiae Sacramentis animum expiare, et viatico, ad illud extremum tamque anceps iter instruere, atque ille miser, tam necessariis auxiliis supremo illo tempore destitutus, e vita discederet. At non erat ita magnum, inquies, aliquem relinquere, qui tantisper accederet vicarius ejus muneri, quo ad ipse reverteretur. Bene agis; at si liceat iis, quibus animarum regendarum partes incumbunt, in deserendo grege, sibi commisso hac ratione uti, si ea illis procedat in numerum, jam omnes Episcopi dioeceses suas relinquant, onus, quod eos urget, in alios rejiciant, ipsi autem otio et tranquillitati se dedant; facile multi se offerent, doctrina ac rerum usu praestantes, qui oneri cervices subjiriant, illudque pro rei dignitate ac magnitudine gerant, at contra videmus, oecumenicis Conciliis, sacrarum legum jussis, interdum etiam minacibus, summorum Pont, edictis, Episcopis, minus ea quae ad officium ipsorum pertinent prosequentibus, vim et necessitatem imponi, qua se ad Ecclesias suas conferant, neque injussi pedem ex earum finibus efferant, neve ad eas administrandas, ipsis recedentibus, adventicium requirant auxilium. Verum, Nicolao Mariae Madaffaro, omne vineae illius excolendae negotium ac studium ademit nova Bovensis Episcopatus, tenuis sane atque inopis, a Paulo V sibi traditi, cura; ad quam suscipiendam est coactus, ab Vrbe discedere. Et sane mihi queri potuisse videtur, se non fuisse ornatum ex suis virtutibus si, pro virtutum ratione modoque, semper honores mandarentur: nam, sine dubio, majore dignus erat provincia, sed nescio quo pacto Episcopatus ille deberi videtur solis Parochis, iisque e Calabria, qui Romam quotidie ad Paroecias capessendas confluunt. nam quantum repetere memoria possum, postquam natus sum, Episcopatum eum vidi ejus nationis parochis dari. Sed confestim, arbitror, ejus eum rei paenituisse, ac si res fuisset in integro, ac daretur optio eligendi utrum vellet, multo


page 111, image: s111

eum magis optasse, suum illum Romae agellum, quo tantopere delectabatur, nullius rei egentem, colere, quam infula, aliisque pontificiis insignibus praefulgentem inter agrestes ac rusticanos homines vitam agere, e quibus nemo plane existeret, quicum communicare ea posset quae docte excogitasset atque in ea urbe versari quae, profestis diebus, fere cunctis in opus euntibus, solitudinis cujusdam porius quam urbis speciem prae se ferret. Atque hanc fuisse causam puto, cur honore illo non ita multos annos frui potuerit; eoque magis molestia affectum, quod nec tantum ea ab Ecclesia sumeret, quo tueri dignitatem pontificiam posset.

XXVI. CHRISTOPHORVS BRONZINVS.

IN Piceni regione, quae, in descriptione Italiae, quinta a Plinio numeratur, et in ea parte quae mare superum spectat, est oppidum Sciroli, ligneo Christi, cruci affixi, signo, summa et antiqua religione praedito, clarum, propter quod ab iis, qui Lauretanam aedem, religionis causa, adeunt, oppidum illud invisitur; nam alia visendi causa nulla est. In eo oppido natus est Christophorus Bronzinus, honestis parentibus, quorum genus, pro oppidi illius, non ita locupletis ac magni, ratione, nonestum fuisse, illud est: argumento, quod summo ab illis studio filius in pueritia doctus est, et in primis bene ac liberaliter educatus, qui cum satis a literis instructus Romam venisset, ut erat ingenio eleganti, ac moribus amoenis, quibus placere viris principibus posset, captus est aulae cupiditate studioque; atque ad amicitiam accessit Euangelistae Cardinalis Pallettae, statimque in ejus familiarium numerum venit. erat enim vir ille princeps admirabili sagacitate, in odorandis pervestigandisque hominum ingeniis. itaque cum, primis illis congressibus, quaedam in Christophoro ingenua atque elegans natura ipsi suboluisset, nulla ratione dimittendam eam esse occasionem statuit; atque sine ulla mora suam illi domum aperuit, et Caudatarii munus detulit. Habebat hoc Christophorus a natura sibi concessum, ut, quamcunque in partem se daret, brevi in ea


page 112, image: s112

perfectus evaderet; quamobrem, munus illud adeptus, ita ea, quae ad illud bene gerendum pertinebant, intelligentia perceptum ac memoria comprehensum haberet, ut reliqui, qui apud ceteros Cardinales eodem quo ipse loco ac numero essent, exemplum ab ipso, ad quod se fingerent, expetendum esse ducerent, et, si quid controversiae inter eos ortum esset, de iis, quae suum ad officium pertinerent continuo ad illum deferrent, ejus sententiam exquirerent, et, quidquid ille ea de re sibi videri dixisset, id non minus ipsis ratum fixumque debere esse statuerent, quam si ex Apollinis ore prodiisset. Accedebat eodem, ut, cum frequenter pontificiis Sacris aliisque Romani Pontificis functionibus interesset, minutissima quaeque, quae oculis acciperet, quaeque a magistris caerimoniarum fieri animad vertebat, attente diligenterque notaret, et in palimpsesto, quem ad eum usum paratum habebat, referret, mandaretque memoriae. quo factum est brevi, ut adeo caerimoniarum omnium peritus evaderet, ut posset etiam eos, in quorum eas, ut ita dicam, ludo didicerat, docere. omnium igitur concessu, ejus quam profitebatur artis, primae illi deferebantur; neque erat quisquam, qui se eidem auderet anteponere. quod declaratum in primis tunc est, cum Carolus Cardinalis Mediceus Romam profecturus esset, ut ejus, qua fulgebat, insignia dignitatis acciperet, nam cum omnium eorum officiorum rudis accederet, quae praestanda sint Cardinalibus, tum inter se, tum Pontifici max. in Consistorio, et in sacris solemnibus; fuit suorum omnium opinio, ut aliquis ei Caudatarius apponeretur, experiens ac doctus, a quo officii sui admoneretur. cumque in consultationem deliberationemque deducta res esset, non varie, sed omnibus sententiis, decretum est, neminem posse reperiri ad id munus aptiorem, quam Christophorum Bronzinum. itaque Card. Mediceo traditur; qui tanti ejus operam aestimavit, ut secum Florentiam eum duxerit, ibique magistri caerimoniarum partes exequi voluerit, atque adeo liberaliter omnibus rebus habuerit, ut antea illum vita, quam voluntas eidem inserviendi, defecerit. Nullis erat aulicorum vitiis oblinitus; non ille insidias aliis struere,


page 113, image: s113

non aliud clausum in pectore aliud in lingua promtum habere, non furtim cujusquam existimationi detrahere, non commodis aliorum invidere, sed neminem laedere, omnes, quibuscunque rebus posset, opera, consilio, ac re ipsa, juvare: neque facile invenisses alterum, qui amico magis amicus esset. Nihil in ejus moribus reprehensione dignum reperisses, si unum tantum excepisses, quod erat nimis elegans muliebrium formarum spectator, eoque in universum foemineum sexum benevolentia studioque ferebatur, ut in amicorum aliorumque conventibus, omnes ejus sermones non alio, quam ad mulierum commendationem, revolverentur, ut etiam librum ediderit, quem Mulierum gloriam nuncupavit; in quo earum laudes ornate copioseque in astra sustulit. quod ab eo non cupiditate aliqua, sed inconsiderata in illum sexum benevolentia, factum existimo.

XXVII. FRANCISCVS VISDOMINVS.

SEmper de cujusque facultate in aliquo artis genere, licuit judicare ex aestimatione ac pretio, quo ille apud eos sit, qui, omnium concessu, ejus artis antistites numerantur. Quod cum ita sit, quis non fateatur, Franciscum Visdominum, etiam si ejus scripta non legerit, magnam ex epistolis quas Cardinalium, quibus dabat operam, nomine scribebat, laudem commeruisse, cum ita a Prolemaeo Gallio Cardinali Comensi, apud quem eo gradu multos annos fuerat, probatus laudatusque discesserit? Quis est adeo in rebus: Romanae aulae hospes ac rudis, cujus ad aures, Cardinalis Comensis virtus nomenque non venerit? At tantum illi nomen famamque confecerant scriptae, summorum Pont, nomine ad Reges, Respub. provinciarum praesides, de rebus ad summam Rempub. pertinentibus, epistolae: quae etiam eundem ad illum honoris gradum, ad quem ascendit, perduxerunt. Non levis res est neque vulgaris, epistolas, quibus arduae res contineantur, scribere, sed longe maxima ac difficillima. multis est opus virtutibus illi, qui hoc se facere posse profiteatur. mitto fidem et taciturnitatem, sine quibus munus illud constare non potest;


page 114, image: s114

mitto eloquentiam, cujus prima laus est, sermonis puritas ac perspicuitas, qua sensa mentis explicantur, quaque si careat oratio, quid ille, qui scribit, velit vel non velit, percipi intelligentia non potest; mitto, inquam, haec atque alia multa i illi, qui praestare in hoc laudis genere postulet, necessarium est summum ingenii acumen, cum singulari prudentia ac rerum maximarum usu conjunctum. qua prudentia tantum Cardinalis Comensis pluribus sui aevi Cardinalibus anteire existimabatur, ut, qui de re aliqua cum eo acturi essent, metuerent, ne satis ad eum parati meditatique accederent. itaque Clemens VIII Pont. max. vir sapientissimus ac prudentissimus, in deliberationibus suscipiendis vehementer cavebat, ne quid committeret, quod Cardinalis Comensis jure posset reprehendere. Tale igitur tantoque viro, in ea arte in qua ille princeps habebatur, probatum fuisse, in summa laude ponendum est. Audivi de iis, qui ipsi vidissent, tantam fuisse in Cardinali illo diligentiam, ac tam acre judicium, ut epistolas, suo nomine a Visdomino scriptas, antea legeret, quam iis mitterentur, ad quos dabantur; atque interdum solitum esse quaedam in illis mutare, vel unum verbum delere atque ejus loco alterum subrogare; quae tamen erant ejusmodi, ut magnum lumen ac pondus illis literis adderent, atque magistrorum quorundam vim haberent, quae iis, qui discendi cupidi essent, ostenderent, ad quam formam dirigendae essent epistolae, quibus perfecta atque absoluta judicii prudentiaeque ratio inesset. Sed usque adeo Cardinalis Visdomino delectatus est, ac Visdominus Cardinali usus est benevolo, ut neminem illorum, alterius satietas ac sastidium ceperit: usque adeo, mutuum illud amoris benevolentiaeque vinculum, quo invicem erant adscripti, integrum inviolatumque permansit, ut nulla vis alia, nisi mors Cardinalis, illud dissolverit atque diremerit. At posteaquam lumen illud consilii, gravitatis, atque prudentiae, desiit nobis illucere, postquam tam eximium amplissimi Cardinalium Senatus ornamentum ac decus excessit e vita, voluit fortasse, tot laboribus egregie perfunctus procul a Repub. quietem atque otium sequi; sed prohibuit ipsa Respub. quae non


page 115, image: s115

est passa desiderari a se egregiam ac tot in rebus perspectam ejus viri virtutem. et, a multis expetitus, vicit tamen ceterorum studia Cardinalis Tontus, potentissimus eo tempore, cujus ex arbitrio auctoritateque Paulus V Pontificatum max. administrabat. Sed ex his quoque vinculis expeditum, tandem Comum, ejus patria, recepit, ibique humanissimis his literis operam dantem vita defecit, epistolis suis antea editis.

XXVIII. EVCLIO IVRISCONSVLTVS.

HOmini parce parco, in nulla re alia occupato nisi in facienda cogendaque pecunia, nihil tam cavendum est, quam, ne honorum cupiditati aditum in animum suum aperiat. etenim nullae res duae ita inter se contrariae sunt, nullae ita inter se vehementer atque acriter pugnant, ut parsimonia et ambitio. ubi enim haec pedem fixit, inde illa altera suum referat necesse est; quodque quis, suum defraudans genium, comparsit miser, ambitioni, extraordinariis sumtibus, distrahendum dissipandumque permittat. largiendum, convivandum, liberalius epulis indulgendum, rhedae equique parandi, major familiarium numerus alendus est illi, qui honorum gloriaeque studio ducitur. Sed fit interdum, ut ea honorum capiendorum alacritas et fiducia parsimoniam, paulo ante pulsam, accendat ad pugnam, ut arcem animi, quam amiserat, recuperare, ejusdemque rursus potiri conetur, nec inanem operam sumat, sed in veterem regni locum possessionemque restituat. Vt aliquot ante annos accidit in Euclione I. C. Hispano. Hic juvenis Romam sese contulerat, ut ibi negotiaretur; hoc est, ut ex labore studioque, quod ad res aliorum conferret, rem suam strenue augeret. itaque, ut mos est eorum hominum, statim clerici vestem et ornatum accepit, coepitque nonnullorum suae nationis commissa sibi negotia studiose diligenterque peragere: verum, ex mercede, quam consequebatur, vix tantulum decerpebat, quod esset ad vitam parce ac duriter agendam satis; sed quantum necessitatibus naturae detrahebat, tantundem nummorum acervo, quem cumulare instituerat,


page 116, image: s116

addebat. qui acervns cum jam satis ex sententia excrevisset, statuit, advenisse tempus, quo liberalius sumtui genioque esset indulgendum. itaque famuli unius famulaeque operas conduxit, et largius mensas coepit instruere; ita tamen, ut singulis diebus non amplius quam quinis obolis carnes, et binis olera ac poma, in coenas ac prandia, coemenda mandaret. At cum saepe in potentiorum aedes se conferret, ut negotiis sibi cominissis operam daret, furtim, et tanquam per cuniculos, ejus in animum irrepsit ambitio; quod videret iis prae ceteris honorem haberi, qui caudam traherent, quos vulgus Antistites vocat; statuit, parsimoniae, cui tanquam uxori, quo nullum est arctius vinculum, haerebat, nuncium remittere, eamque suas sibi res habere jubere, ac novas cum ambitione affinitates societatesque contrahere. Itaque dedit operam, ut ad eorum numerum adscriberetur, quos aula Referendarios appellat, quique nisi simul superioris alterius ordinis munere fungantur, nigra tantum veste utuntur. atque, ut eum, quem inscenderat honoris gradum, pro dignitate tueretur, rhedam equosque coemit, circumpedes quatuor, qui se sectarentur, mercede conduxit, ac varia veste ornavit. Vsque illi sumtus visi sunt Euclioni neutiquam graves donec, amicorum salutationibus et adulantium gratulationibus inflatus, intumuit. at postquam favor ille, tanquam flatus, hominem defecit, quo elatus in altum fuerat, continuo, quasi e caelo delapsus, decidit, tanquam in lutum, in memoriam sordium antiquarum, in quibus olim totis vestigiis haerebat. itaque in otio, quo sua eum ambitio perduxisset, cum animo reputans cogitansque, jam sibi hordeum, foenum, avenam, qua equos aleret emendam, circumpedibus quatuor mercedem, cibum, vestemque praebendam, curandum ut equi unguibus ferro subactum haberent solum, laxiores aedes conducendas, sumtuosius mensam instruendam, aliaque ejusmodi, quae, omnibus fere horis, crumenae animam interciperent; haec igitur sedulo in animo versans, ea molestia affectus est, ut ex aegritudine in morbum inciderit. Advocatur medicus: accurrit. at ille, qui naturam et consuetudinem hominis nosset, cui medicinam adhibere


page 117, image: s117

debebat, continuo, quo morbo laboraret, intellexit; atque: Praesul, inquit, Reverendissime, gravis est hic morbus, ut video, qui te invasit; nec longius abes a periculo. quamobrem magnopere tibi laborandum est, ex eo ut convalescas. Ita est, ut loqueris, ait aegrotus; fer igitur opem; equidem angor, crucior, differor doloribus, partem mihi viscerum abripi sentio. Medicus, qui, ex pulsu, carere eum febri, non ignorabat, risum tenere vix poterat; atque: Bono, inquit, animo es jam; reperisse me arbitror, quod bonam hujus morbi partem a te dejiciat: missos fac duos ex iis famulis, quos circa te habes; postridie revertar, ut videam, ecquid praesidii fuerit in hoc pharmaco, quod tibi propino. Ille, cui nihil tam erat cordi quam sanitas, non procrastinat, sed statim, ex medici praescripto, duorum hominum sumtu, hoc est non minima se aegritudinis illius parte, levat. Revertitur medicus; rogat, ut valeat ut medicamentum illud eum juverit, quod jusserit sumere. Bene, respondet Euclio, sed non tamen se usquequaque ex sententia valere. Vin tu, inquit medicus, huic stulto auscultare, neque medico amplius egere? Loquere, ait ille; audio lubens; nam nihil est, quod magis misere cupiam. Igitur, subdit medicus, reliquos duos famulos domo, quantum potest, abige, et mutare coloniam jube; tum, auctione facta, equos, thedam, et rhedarium quoque, ei, qui licitetur, addicito, atque ad veterem vivendi rationem, multo hac salubriorem, quasi postliminio revertere. At Euclio: O medicum singularem, exclamat, neque jam cum Hippocrate et Galeno compatandum, sed AEsculapio etiam ipsi et Apollini anteferendum! ut ad intima ejus morbi penetralia se intulit! ut rationem, qua illi occurri possit, invenit! Vix biduum intercessit ab hoc sermone, quem cum medico habuit, cum, rheda equisque divenditis, et rhedario ac circumpedibus, qui tantum illi morbi creaverant, in malam rem jussis abire, domu vacuam fecit, seque in perpetuum omni molestia dissolvit; atque octo illos annos, quibus deinceps vixit, ita sano fuit corpore, ut sua causa nullus medicus, vel ramento saltem plumbeo, factus sit ditior. Humatus est in templo suae nationis, prope sacrarium.



page 118, image: s118

XXIX. MARCELLVS VESTRIVS BARBIANVS.

QVi summis in Repub. viris, et virtutum maximarum fama clarissimis, aliquo cognationis nexu implicati tenentur, magnam sibi ab eorum claritate vim attrahunt, vel ad vituperationem vel ad laudem. nam si se ab illorum virtutibus longo inter vallo disjunxerint, eorum improbitas fortasse jacuisset in tenebris; sed ob luminis propinquitatem, cui adhaerent, latere non potest, magisque edito in loco atque perspicuo collocatus, obloquentium sermonibus, tanquam jaculis, patet. Ex contrario, qui cognatorum suorum, omni dignitate principum, similitudinem imitatione persequi student, id assequuntur, ut non solum sua virtute clari existant, verum etiam, ab illorum splendore claritatis ac nobilitatis plurimum hauriant. Timotheum non propria tantum laus, sed quoque accepta patre gloria, quam, multis ille virtutibus auxit, nobilitavit. Africanus ille minor, cujus virtute Carthago, aemula imperii Romani, a stirpe interiit, nonne avunculi, imperatoris sumim, rebus gestis notior atque illustrior, omnium linguis ac literis celebratur? Sed nullus erit finis, si sigillatim referre omnes placeat, ad quorum laudem, majorum commendatio plurimum influit. Item contra infinitum esset, in eorum commemoratione versari, quorum improbitas atque nequitia eo majore odio ac contumelia digna videtur, quo magis ipsis relictae a majoribus, a quibus degenerarunt, gloriae repugnat. Hinc laudatissimus antiquorum mos ille defluxit, ut viri nobiles, suarum aedium in atriis, eorum ex sua familia virorum imagines depictas haberent, quorum nomen vel eloquentiae vel Reipub. bene gerendae laus, vel rei militaris gloria, memoriae posteritatis sempiternae mandasset; quae imagines non solum commemoratione hominum et cognitione formarum delectarent, sed posteritatis illorum animos ad imitationem similium factorum incenderent. Verum inter eos, qui majorum suoru


page 119, image: s119

imagines, vel in tabulis pictas, vel in aes incisas, vel in marmore insculptas, ac magis in animo impressas habuerunt, ut illorum in se virtutes, imitando, effingerent atque exprimerent, Marcellus Vestrius Barbianus, non postremum locum ac numerum obtinet. etenim Octaviani patris signum, affabre e marmore effictum, suo in cubiculo collocatum, ut saepius ipsemet vidi, habebat; credo, ut praeclaris domesticae virtutis exemplis excitatus, ad illius similitudinem se conformaret atque componeret. Natus est hic Octavianus Foro Cornelii (quamqua, ab origine ultima, stirpis Romanae se diceret) nobili et honesto inter suos loco. jus civile didicit; in quo adeo persectus evasit, ut Romae, quo se contulerat, Iurisconsultus in primis haberetur. ubi cum assidue in foro judiciisque versaretur, complures summos viros opera forensi sibi devinxit, et ad divirias pervenit. Sed usque adeo ingenio, quo praestabat, ac longo etiam usu ac exercitatione, omnes Romanae aulae, mores, ac fori jura, possedit, ut eruditissimum doctissimumque librum, de omnibus Vrbis magistratibus, ac de omnium judiciorum ratione, scriptum ediderit: in quo totius aulae Rom. forma expressa conspicitur; ut, qui sit in ea rudis atque hospes, continuo, ejus libri ope, assequatur, ut penitus totam illam Rempub. noverit. Hic Marcellum filium genuit ex se, atque, pro no ipse erat studiosus literamm, omnem, ad filium erudiendum, laborem ac studium contulit. nec inanis ejus fuit labor. nam in puero, praeter docilitatem ingenii, summus discendi ardor perpetuusque flagrabat. sed erar in primis Latinae eloquentiae cupidus; in eaque, id quod sibi summae felicitatis loco tribuebat, magistrum habuit M. Antonium Muretum, omnium tum suae tum multo etiam superioris aetatis oratorum eloquentissimum. neque apud illum operam perdidit; nam, si non aliud, illud saltem ab eo diligens faciendae expoliendaeque orationis studium arripuit, in quo ille excellebat, et in primis purum ac dilucidum scribendi quoddam genus, quod hodie a plerisque vel negligitur vel, quia in difficili labore versatur, quem maxima pars hominum fugit, desperatur. Sed, quoniam patri ille erat unicus,


page 120, image: s120

coactus est uxorem ducere, virginem nebilem Romanam, ex Rusticorum familia; quae familia, mea aetate, ut de multis aliis contigit, Francisci Rustici, ad quem unum redacta erat morte interiit. ex qua uxore virilem sexum suscepit, quem ex parentis sui nomine, Octavianum appellavit, omnium elegantissimarum artium instructu ornatum, quae in nobilem virum conveniunt; adeo ut ne Musices quidem esset ignarus; nam eleganter et fidibus et voce canebat, ac propter ejus artis studium, quo adolescens mire tenebatur, omnes ejus aetatis modulandi facultace magistros areta sibi familiaritate conjunctos habebat, ut Lucam Marentium, Felicem Anesium, Rogerium Ioannellum, aliosque. sed cum, post mortem patris, propter divitias quibus praestabat, illi liceret uxorem dotata nobili genere ducere, ex qua liberos procrearet qui genus propagarent, maluit libertati, quae, simul ac uxor pedem intro in domum fert, exulatum abire compellitur, quam posteritati familiae, consulere. itaque, deposito pallio gladioque, erat enim honorarius Calatravae in Hispania miles, togam sumsit, et ab Vrbano VIII, cujus, etiam tum Cardinalis, in intimam familiatitatem pervenerat, ejus in aulam exceptus est, et in amicorum numero habitus, quibuscum requiescere solitus erat, sicubi eum satietas hominum et negocii odium ceperat: in eoque gradu, majora sperans, est mortuus, ejusque morte quae illius fuerant bona, ad sororem, quae Romae in coenobio S. Annae perpetuam Deo virginitatem dicaverat, lege redierunt. Sed ad Marcellum patrem revertamur, unde paululum digressi suimus. qui cum plutes annos cum ea, quam habebat, uxore egisset, et ea illum, ille vero eam tulisset, assecutus id est, quod mariti fere omnes misere cupiunt, nec impetraut tamen, ut illa, ipso superstite, domo foras efferretur. sed, cum vegeta ac robusta adhuc esset aetate, ac plures ipsi conditiones, quibus dos magna comes esset, objicerentur, nullam voluit accipere; tum aliorum, tum multo magis suo exemplo doctus, quantum sit negotii in una muliere, quae nunquam satis ornatur, nunquam satis expletur, quantaeque incommoditates, sumtusque intolerabiles, dapsiles dotes,


page 121, image: s121

eonsequantur; praesertim, cum satis sibi liberūm esset, quorum procreandorum causa maxime uxor expetitur: sed aulam sequi, et fortunam experiri constituit. quae statim ab initio vultum illi alacrem ac laetum expromsit. nam traditam a Gregorio XIV Pont. max. earum epistolarum, quae Brevia appellantur, scribendarum provinciam accepit. Neque parvo atque vulgari, sed magno ac peculiari, ab eo affectus beneficio est, magnumque de sua ipsius virtute judicium factum. nam nemo ad id officiu~ admittitur, nisi fide et industria cognita, quod magna in eo juris civilis et pontificii notitia requiritur, et quod necesse est, multorum magnorumque in Repub. consiliorum eum esse participem. Quod munus eo illi gratius accidit, quod eloquentiae declarandae facultas obtingeret. nunquam enim, quamvis re uxoria implicitus, Latine scribendi usum exercitationemque dimiserat; qui usus est illi necessarius in primis, qui recte tueri id munus efflagitat. quem locum honoris non solum enuit apud Gregorium, quoad ille vixit, verum etiam apud Clementem VIII, annos, quibus vixit, omnes. novissimo tempore apud Paulum V eidem muneri praefuit; quo Pontifice, primis fere pontificatus illius annis vivere desiit. Fortunam adversam nunquam expertus est, nisi semel in una ex sororibus, nobili viro nupta, quam, rumor emanaverat, parum honeste pudicitiam habere. sed id fortasse fama magis quam re ipsa valebat. Verum ille, bonae existimationis cupidus, quique a suis non solum flagitium, sed flagitii suspicionem abesse debere existimaret, usque eo commotus est, ut illam, quoad rumor ille, sive verus sive falsus, evanesceret, non in aliquam nobilium sacrarumque Deo virginum domum, quod proclive illi fuisset, includendam, sed in meretricum conversarum claustra rapiendam condendamque curaverit; neque, amicorum cognatorumve precibus exoratus, adduci potuit, ut cum ea rediret in gratiam, vel ea saltem vincula, in quae, ejus jussu, conjecta fuerat, solvenda mandaret. Erat in eo judicium acre, ac prudentia non vulgaris, sed quam quasi veteratoriam diceres. adeo ut Clemens VIII, cum eum ad se venientem aspiceret;


page 122, image: s122

Vulpes adest, diceret, nos paremus ad caveadum. Habebat aliquot circa se canes, quibus vita erat, sua ipsorum opera ad eas literas, quas Brevia vocari diximus procurandas, clientibus mercede locata; quibus quia ad sua negocia utebatur, omnia, quaecunque postulassent, impetrata reddebat; idque volebat esse mercedem laborum ac solicitudinum, si quas pro ipso capiebant. atque erat suspicio, multa eum ipsis, tanquam a Pontifice impetrata deferre, de quibus ne mentionem quidem cum illo fecisset. ac Clemens VIII, qui hominis fidem suspectam habebat, die quodam, manifesto in flagitio se deprehensum eum habere existimavit. nam cum breve quoddam ab eo, suo annulo obsignandum, accepisset, in quo nescio quid, nemini antea concessum, continebatur, elatus ira: Si istuc inquit, est a me datum, nihil moror, quin suspensus inteream. Sed Vestrius, nihilo commotior factus, domum accurrit, ac supplicem libellum retulit, Pontificis ipsius manu subscriptum, in quo Petri Cardinalis Aldobrandini, fratris filii, honoris gratia, beneficium illud, postulanti, deferebat. Quo inspecto, Pontificem, tantum capiti suo mali se gratis deprecatum fuisse, paenituit. Videbatur Cardinalatus honoris cupidus; ad quem ascendisset, nisi aquae inter cutem morbo subreptus antea fuisset. Post cujus mortem, legi ego paginam, suo chirographo scriptam, in qua familiam totam ordinabat, imhique, ac Fabio Sergardio affini suo, epistolarum scribendarum partes assignabat. Habuit semel orationem ad S. R. E. Cardinales, cum, subrogandi Pontificis causa, conclave ingressuri essent; quae extat; eaque non tam verborum sententiarumque luminibus, quibus enitebat, placuit, quam actione, quae fuit in eo singularis.

XXX. ANSALDVS CEBA.

LIgures, ac Genuenses, in primis Liguriae totius principes, nullis Italicarum regionum atque urbium hominibus, ingenii praestantia judiciique acumine, cedere, praeclara ingenia, quae inde provenerunt ostendunt. multi enim numerari a nobis possunt, partim in scribenda


page 123, image: s123

historia, partim in poetica facultate, partim eloquentiae fama illustres. Sed plures semper, quam necesse esset, earum urbium decori ornamentoque, a literarum gloria ad lucri cupiditatem et cogendae pecuniae studium abstraxit; tanquam si Rebuspub. sit honestius, cives suos divitiis affluere, quam virturum laude praestare. quod longe secus est: nam divitiarum gloria, fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur; ac multo praestat, unum in civitate eximium doctrina virum, quam multos divites esse. num Colophoni, Chii, Smyrnae, Salaminae, exiguum hominum locupletissimorum numerum fuisse existimamus? immo plures erant, nec, divitiis, iis inferiores, qui hodie Picos auro superare creduntur. at nunquam inter eas civitates certamen fuit de divite aliquo, qui opum magnitudine ceteris anteisset, sed de Homero acriter vehementerque pugnatum est semper. unaquaque enim earum civitatum, eum sibi vendicabat repetebat, suum esse asserebat. Magna omnino vis est virtutis ac splendor, prae cujus claritate, ceterarum rerum lumen, tenebrarum instar videtur habere. Quod intelligens Ansaldus Ceba Genuensis, quamvis generis nobilitate, quamvis formae dignitate, quamvis opibus ac potentia, nemini suorum civium esset inferior; nam ex suis majoribus aliquot Rempub. Genuensem, Ducis honore ac nomine, administraverant: tamen generosa quadam contumacia, a magnitudine animi ducta, contemsit divitias; pecuniae faciendae occasiones, quarum magna se copia dabat, omisit; aequalium studia, ludos, jocos, convivia, magna ex parte deseruit; ac totum se possidendum literis tradidit, eo labore ac contentione animi, ut nulla quies, nulla remissio, ab illis abstraheret; ut etiam inde ea corporis aegritudo manaverit, quae usque ad exitum vitae obsessum atque irretitum eum tenuit. Semper doctum aliquod carmen, vel philosophicum quidpiam, ex Aristotelis vel Platonis disciplina desumtum, meditabatur; et usque adeo in attenta harum rerum cogitatione defixus haerebat, ut neque, domo exiens, et in publicum prodiens, ab eadem desereretur, nam fiebat interdum, ut pileo caput tegere, ac pallio humeros onerare oblivisceretur,


page 124, image: s124

neque antea, se iis carere, animad verteret, quam, ab aliquo salutatus, vellet salutem mutuam reddere. nam, manum ad caput adducens, inane a pileo illud esse comperiebat. Multa, adolescens, ut sit, amatorie scripsit, sive aetatis sive cupidinis aestu abreptus, quae deinde, paulo natu grandior, cum sese jam etiam odisset, emendavit atque correxit. nam aliis hymnis odisque editis, plenis gravitatis pietatisque, quae minus caste religioseque scripsisset, occultanda atque ex omni memoria evellenda curavit; si tamen assequi potuit, quod voluit; nam melius ac facilius in agro inhaerent ac succrescunt inutiles ac steriles herbae, quam salubres ac fertiles. Totum se deinde tradidit ad Ester, poema sacrum componendum; quod etiam feliciter absolvit atque edidit. sed cum illud deinde in Cardinalis Auriae, Archiepiscopi Panormitani, judicantis arbitrium venisset, multa sunt inventa in eo, quae titubare viderentur. videlicet, quod multa in eo continerentur absurda, quaeque a communi hominum sensu abhorrerent. quam ille accusationem literis ad Cardinalem, cujus ille delinitor esse debebat, arrogantibus sane verbis, scriptis, est resolvere conatus. quarum literarum exemplum placuit hoc loco subjicere.

Cardinalis Illustrissime. Poetae magni, quos sine furore esse posse, Democritus negat, sunt excusandi, si, eo impetu, pene a sensu mentis abstracti, quaedam interdum efferant, quae incredibilia et irrsione digna existimentur, ut, apud Sophoclem, in Trachiniis, Deianira, Nessum Centaurum, ait, homines ab una fluminis ripa ad alteram manu traducere; quod est intelligendum, nullis velis remisque adhibitis. idem etiam Sophocles in Tragoedia, cujus nomen est Electra, eandem Electram, Chrisotemi sorori, nescio quid secum afferenti, quod patri sacrificaretur, imperantem inducit, ut illud, quidquid erat, in pulvere alte defossa abstruderet, aut ventorum in gremio. ubi Scholiastes Graecus: Verbum, inquit, abstrudendi, sive celandi, apte congruenterque pulveri convenit, non autem ventis; quamobrem aliud extrinsecus est addendum, quod minime a ventis abhorreat; cujusmodi illud esset ventorum in sinu auferendum


page 125, image: s125

asportandumque depone. id quod etiam Homeri, poetarum principis, auctoritate confirmat, cum dicit, arma equosque jacere. jacere enim, est quidem proprium armorum; equorum autem (nisi, si dormiant) stare. quocirca, subintelligendum illud est verbum. Quapropter, me judice, magnis hominum ingeniis, quibus quidlibet audendi semper fuit aequa potestas, si quid audacius dixerint, non est vitio vertendum, sed potius suspiciendum, vel aliquod tanquam mysterium habendum, quod vulgus imperitorum nosse vel assequi intelligentia non possit. Adde, quod interdum contemnere, nec singula singulis reddere, argumentum est magis, furoris magnificentiā, commoti elatique in altum animi, quam hominis, ignorantiae tenebris obsiti. Quamobrem sine me remigio veloque in altum capessere, neque in eo offendaris; et quamvis fortasse minutos inter poetas enumeres, patere me in praesentia, magnorum praesidio fultum, elabi, eumque, quem, servos tuos inter, locum mihi dedisti, tuere, atque defende. Carignani.

Cui epistolae, Cardinalis in haec verba respondit: Non fuit igitur alienum a ratione, genus illud dicendi in dubitationem vocare, quod insolens et abnorme esse, fateri cogamur, cujus tuendi gratia ad summorum poetarum auctoritatem sit confugiendum, quodque furoris poetici, qui trans versos homines, nempe de recta via, agit, excusatione defendatur. et sane loci poetarum, quos te magistros habere dicis, mirifice ad rem, de qua ambigitur, faciunt. verum, illud animad vertendum est, cum, in Trachiniis, Nessus Centaurus dicitur manibus homines flumen trajicere, non remis navigando vel vel velis, trajiciendi verbum apte convenit, tum velis remisque tum manibus. utroque enim modo flumina trajici possunt. itaque haec dicendi ratio non mihi videtur eam inconvenientiam habere, quam habet illa, quae narrat, quendam decem millium viam isse pedibus, non equo equitando, neque navigio. nam potest quidem aliquis ire navigio, non autem equitare. quid enim commune habet equitandi ratio cum navigatione? mitto, quod remis remigare, idem est quod remis ferri; sed additur,


page 126, image: s126

remigando, quo res magis explicetur; ut cum dicimus, verbis aliquem loqui. Ad Electram quod attinet, narratur mihi, magis eam esse verbornm sententiam, ut Chrisotemi imperetur, ut id, quod ferret, in ventis constructum ac reconditum haberet, aut in pul vere, non autem, quemadmodum tu ipse vertis, vel in pulvere vel in ventis. ita enim sequeretur, ut non statim ventisuum sibi verbum vindicarent, sed post pulverem. Mitto illud, quod ventis celandum quidquam tradere (quod tum fit, cum ab illis dissipatum atque dispersum, e conspectu hominum evolat,) non est ita novum (pace Scholiastae dixerim,) nec Virgilio visum est tale, qui etiam nova magis ratione, de eo qui urbem relinqueret, ait, quo longius ab ea recederet, eo etiam illam magis abscondere. Postremo, non me latet, Homerum in Iliade Vlyssem a Dolone quaerentem induci, ubinam Hectoris equi armaque jaceant, quo, etiam dicendi genere nisi memoria me fugit, usus est alibi. sed ajunt, jacendi verbum, ut, Eustathius est auctor, in duplici significatione versari; neque solum, jacere, eum dici qui fusus sit humi, sed illud etiam quod uspiam sepositum sit atque reconditum. idem fere tradit Budaeus, qui hujus verbi nomine, situm, in quo aliquid collocetur, designari confirmat. Quamobrem, ni fallor, exempla ista, in quorum castra, tanquam ad petendum auxilium, confugis, tuum remorum inflatum nihil adjuvant; nisi si illud, quod quispiam inusitatius et enormius dixerit, argumenti sumendum sit loco, vel praestantioris illius in arte poetica facultatis, vel meae inscitiae, quorum utrumque libenter dedero, neque repugnabo. Quae cum ita sint, infla, per me, tuo arbitratu vela remosque; nunquam enim in eo offendar; sed dabitur mihi existimandi locus, ubi tuus iste flaverit ventus, omnem in scribendo licentiam habituram esse vim legis.

Vtrius oratio propius ad veritatem accedat, non hujus est loci definire; sed mihi videtur uterque pugnare pro nugis, ac velitari inter se, quemadmodum est in veteri proverbio, de lana caprina. verum, utut sese res habeat, illa Ansaldi epistola, aliquanto liberius scripta, illi fraudi fuit. nam data est opera, ut poema ejusdem,


page 127, image: s127

jam editum, e manibus hominum eriperetur, atque inter libros prohibitos referretur. neque alia ejus decreti causa afferebatur, nisi quod historiae sacrae veritatem mendaciunculis multis contaminasset. neque, ad flectendum rigidum irati hominis animum, quidquam illi suffragatum est jus poetarum atque potestas; qui poetarum nomen tueri non possunt, nisi vera argumenta inventis suis augeant atque ornent.

XXXI. IO. FRANCISCVS PERANDA.

VEtustissimum epistolarum scribendarum usum, utilitates multae, eaeque maximae, consequuntur. etenim, earum beneficio, fere omnium quae ubique, etiam in ultimis orbis terrae regionibus geruntur, certiores efficimur, amicorum benevolentiam conservamus, novas amicitias conglutinamus, veteres instauramus, eos, qui cordi in primis cari sunt nostro, ut parentes, liberi, fratres, cognati, amici, quamvis, longo a nobis intervallo disjunctos, adimus, amplectimur, alloquimur, consolamur, salvere jubemus; ea, quae coram ne efferamus, prohibet metus aut pudor epistola omni pene metu ac rubore soluta, non titubanter, neque perplexe, sed audacter diserteque profundit; quae illi mandata committis, alacriter excipit, diligenter custodit, fideliter explicat. Ac propter tam magnas utilitates et commoda, quae ab ea percipiuntur, factum est, ut omnibus fere seculis, summus illi honor tributus sit, magnoque in pretio habiti sint, qui tantum munns praestare potuerint, ut scite eleganterque epistolas scriberent. quorum hominum, magna semper paucitas fuit. quot enim sunt ex iis, qui epistolas ediderunt, quos aequo animo legere possimus? M. Cicero, apud antiquos, ut ceteris in rebus, quibus studium suum dedisset, fuit omnium facile princeps. secutus est Plinius junior; cujus similitudinem multi assequi imitatione conantur. ac multa post secula, cum nullum jam veteris eloquentiae vestigium appareret, enituit Symmachus, qui unam scribendi laudem putavit esse brevitatem. avorum proavorumque nostrorum memoria, Cardinalis Papiensis, singulari judicio ac sapientia


page 128, image: s128

vir, magnam in scribendis epistolis consecutus est laudem; sunt enim gravitatis prudentiaeque plenissimae. paulo supra nostram aetatem Episcopus Bajusae et Io. Guidiccionus, Forosempronii Episcopi, floruerunt, quorum epistolae, Italica lingua conscriptae, feruntur in caelum. nec minorem sunt gloriam adepti Iacobus Sadoletus, ac Petrus Bembus, Cardinales; quibus auctoribus, pene pristinus Latinae eloquentiae honor est redditus. Quid igitur causae esse dicam, cur in ea re, quae communi hominum societati est adeo necessaria, in qua omnes fere quotidie elaborant (quotus enim quisque est, qui non cuipiam necesse habeat literas dare?) tam pauci, non dicam admirabiles, sed si verum fateri liceat, tolerabiles inveniantur, nisi rei quandam magnitudinem ac difficultatem? nam quo loco posita laus est, omnis semper ad eum aditus arduus atque difficilis extitit; ideoque quam minime multis illuc perveniendi facultas atque animus ad fuit. multis enim et multigeneribus opus est illi virtutibus, qui hanc tantam spe laudem animoque complectitur. primum dum est opus ingenio, opus judicio, multis opus literis, opus eloquentia, opus rerum maximarum usu, opus in primis acerrimo exquisitoque judicio. At nostra memoria magnum, in scriptoribus epistolarum nomen habuit Io. Franciscus Peranda; de cujus facultate licet existimare ex libris epistolarum, quos edidit. at illi ingenii acuendi et exercendi facultas et occasio non defuit. etenim Henrico Cardinali Cajetano navavit operam, ab epistolis; qui Cardinalis, ob honores quos gerebat, ob munera quibus fungebatur, ob nobiles illas legationes quas obivit, nullam fere horam, vacuam a negotio potuit sumere; quarum occupationum multitudinem in eum erat redundare necesse, quem consiliorum omnium participem esse voluerat. erat enim Henricus, non solum Cardinalis, cujus ordinis hominibus nunquam solet negocium deesse, verum etiam S. R. E. Camerarius, civitatem Bononiae, legati nomine, administravit, profectus est deinde in Galliam, hoc eodem titulo, turbulentissimis illis ejus Regni temporibus, cum, Henrico III occiso, Rex Navarrae, arctissimo illi cognationis nexu devinctus,


page 129, image: s129

sed tum temporis simulans, se esse a Catholica religione sejunctum, quia ita sibi facto opus erat, Regnum illud, tanquam sibi debitum, occupare studebat: ubi Cardinalis eas res gessit, quae, Romam perlatae, a concionatoribus, in suggestis, miris in caelum laudibus efferebantur. quae Sixtus V graviter ferens, et aliorsum, atque ab ipsis dicebantur, accipiens, concionatores illos comprimi jussit; in quibus fuit Bartholomaeus Blondus, Soc. Iesu; qui postea, vulgi judicio, primum tenuit concionatorum locum. Postremo, ad Regem Poloniae, maximis de rebus, a Clemente VIII legatus est missus; quam legationem scimus fuisse magnificentiffimam, nam, praeter circumpedum gregem, varia indutum veste, praeter magnum honestissimorum hominum numerum, qui eum, honoris gratia, sectati sunt, praeter ingens auri et argenti pondus ac preciosam supellectilem, quibus se rebus instruxerat, magnam vinorum praestantissimorum vim, tota Italia exquisitam, secum avehendam exportandamque curavit; quo hominibus illis longe gratissimum fecit, qui non utuntur vino nisi importato, ac regio illa feret piper et thus ocius uvā; quod vinum, non solum in conviviis, quae quotidie agitabat, large copioseque profundebat, verum etiam omnibus, quantumvis multibibis atque merobibis, exhiberi jubebat, qui aedes suas adirent, ut ventrem proluerent; unde cum madidi exirent, exclamabant: O virum principem, vini potentem! O regiones Italiae felicissimae, quae boni tantum effertis! quis non optaverit, se in ea Italiae parte ubi optima vina gignuntur, sepultum esse, quam hic in patria vivere! Iamque sua illis cervisia, prae illorum vinorum praestantia, nautea erat; neque eam poterant amplius aspicere. Interea Cardinalis Henricus non cessabat Perandam, cujus opera quantae sibi esset utilitati ornamentoque, sentiebat; non cessabat, inquam, pecunia ac muneribus sublevare, ejusque rem, quod poterat, augere. cujus amplificandae materiam dabat Camerarii provincia, quam sustinebat. atque ad divitias pervenisset, si scisset uti foro, neque id, quod dabatur, maluisset perdere, quam conservare. etenim quantum a domini in eum benignitate prodibat, tantundem,


page 130, image: s130

et eo amplius, refundebatur in eos, qui ex veteris Romae ruinis signa, vel marmorea vel aenea, si quae essent, aut alia egregiae antiquitatis monumenta eruerent. quod negotium cum aliter illi cecidisset atque opinatus fuerat, nimirum tetre infeliciterque, factum est, ut rursus in eum se inopiae locum detruderet, unde eum Cardinalis conatus erat extrahere, immo rem eo reduceret suam, ut bonis elaveret. Erat praeterea optimorum librorum studiosus in primis, in quibus tota Vrbe exquirendis comparandisque, nulli neque labori neque sumtui parcebat. quorum unus, longe sibi carissimus, quem, diu expetitum, vix tandem invenerat, (ut Gabriel Bombasius, ejus amicus, mihi narrabat) simiae cujusdam opera sive astu, pene corruptus totus interiit. erat haec simia Cardinali in amoribus ac deliciis, quae lepidos de se ludos iis, qui paululum oblectare se vellent, omnibus dabat; sed die quodam, cum vincula, quibus erat constricta, rupisset, totas aedes vaga lustraverat, ac demum, ne capi posset, ita se occultaverat, ut nulla cujusquam diligentia reperiretur. aberat tum domo Peranda; in quam cum multas post horas se recepisset, ac lumen afferri et cubiculi sui fores aperiri jussisset, simiam offendit; quae, ne otiosa ibi sederet, ex atramentario gossipium; multo imbutum atramento, extraxerat, eoque singulas ejus libri paginas infecerat, turpiterque foedaverat; quod ubi factum est palam, ceteris, ad quos nihil ea res pertinebat, risum, illi autem, qui sciret quanti librum emisset, quamque cordi carus esset suo, cordolium exhibuit. At vir hic, quamvis egregius, non potuit effugere, quin ad eundem scopulum navim offenderet, ad quam aulici fere omnes suam impellunt; nimirum ut insigni aliqua calamitate, tanquam fabulam vitae, concluderet. At quonam fato fieri dicam nescio, ut, qui propter assiduitatem, diligentiam, fidemque, quam dominis suis praestant, propter illorum auctoritatem et gratiam, propter illustrium virorum amicitias quas in aula contrahunt, meliore conditione deberent esse quam ceteri, eorum prae ceteris vita, fortunae jaculis pateat. etenim vel bonorum naufragium faciunt, vel in renium, vel in artuum, vel in vesicae morbum


page 131, image: s131

incidunt, vel in nosocomium aliquod, naturae debitum reddunt. quamquam haec illorum infortuniorum causae possint afferri: primum, bonorum naufragium, quod saepe aulici incurrunt, ut dominis rem gratam faciant, qui domini familiares suos fere pulcra veste, quam ingenio bono, esse ornatos malunt; itaque illi, praeter quam res ipsorum patitur, student elegantiae: deinde, adversae valetudines, quod, dies noctesque, horam fere nullam, operae ac laboris vacuam, habeant, ut dicto audientes sint dominis; qui, aequum an iniquum sit quod imperant, non cogitant. Sed Perandam, praeter egestatem, ea calamitas oppressit, quae omnem ab animo voluptatem ac laetitiam abigit; videlicet caecitas, ut Tobias senex Raphaeli Angelo, in humana figura, perpetuum ipsi gaudium precanti, non incommode respondisse dicatur: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? At ille tantum infortunium ita aequo hilarique perpessus est animo, ut, tanquam ea delectaretur, jocos facetiasque continere non potuerit; eas tamen facetias, quae serium aliquod ac grave significarent. Nos, ex omnibus, quae facete jocoseque dixit, unum tatum eligemus; unde appareat, quantum id, quod ceteri summum fere malum putant, ipse contemserit ac pro nihilo duxerit. Finxit, in actis Parnassi (nam Trajanus Boccalinus, in illis componendis, eo adjutore praesertim est usus,) finxit, inquam, missum fuisse Romam ab oculos Perada inungeret, amissum lumen recuperaret; ac Perandam, primum nuncio delectatum fuisse, tum illum rogasse, num melius cum rebus humanis ageretur, quam antea esset, quam ipse aspectum prorsus amitteret; cumque accepisset, nihilo meliore, immo deteriore, eas loco inveniri, tum Perandam dixisse: Quid mihi igitur opus est oculis? nempe ut ea videam, quae ne aspicerem, oculos effodi mihi juberem? ergo maximas Apollini gratias ago habeoque; sed collyrium istud nihil moror. Atque hanc animi constantiam alacritatemque ad extremum usque spiritum conservavit.



page 132, image: s132

XXXII. GREGORIVS PORTIVS.

FElix illa virtus ingenii, qua olim, docta Graecorum natio, unde omnis vis eloquentiae, omnium disciplinarum inventa, emanarunt, cunctis orbis terrae gentibus longe multumque antecessit, etiam nunc in iis elucet, quos ex illis regionibus, quondam florentibus, nunc temporum injuria, quasi adversis tempestatibus, afflictis ac perditis, Romam, tanquam ad aliquem portum, naufragos appulisse conspeximus. Meminimus, Io. Matthaeum Caryophylum, Petrum Arcudium, Io. Demisianum, aliosque, quos invida mors, celerius quam rei literariae expediret, summa cum laude in omnium doctrinarum genere fuisse versatos. Nunc vero oculis nostris cernimus Leonem Allatium Chium, qui ad ornamentum hujus saeculi, ad splendorem literarum, ad aperiendum veritatis lumen, cui lucis inimici tenebras conantur offundere, ad ecclesiae Romanae defesionem, contra improbos haereticorum conatus, denique ad omnia summa natus, propter excellentem singularemque Graecae Latinaeque eruditionis scientiam, videtur mori nunquam debere. Atque in iis, qui decesserunt, immortali dignus memoria est Gregorius Portius, qui patre Graeco in Italia natus, statim ab ineunte aetate educatus est in Collegio Graecorum, Romae a Gregorio XIII, Christianorum omnium, Ecclesiae filiorum, patre amantissimo, fundato. eruditus est in literis humanioribus a Io. Demisiano, Graecae linguae eloquentia disertissimo; quamvis ille postea Graecis literis non multum operis studiique tradiderit; quod intelligi potest ex iis, quae, si quando opus erat, Graece tum soluta oratione tum versibus scripsit; sunt enim omnia, inepte, insulse, ineleganterque conscripta; sed omnem solicitudinem atque laborem in Latinis dictionibus collocaverit. Cur autem Graecis literis Latinas anteposuirit, causae, ni fallor, possunt afferri verissimae duae; primum, laudis gloriaeque studium, cujus erat avidissimus; etenim majorem ingenii eloquentiaeque laudem se posse adipisci putabat, si in Academiis, ubi frequens aderat apud eos qui


page 133, image: s133

essent Graecae propemodum linguae expertes, Latine ornate eleganterque loqueretur, quam si sermones suos minus polite elaboratos, Graeca lingua scribentium dictis sententiisque refersisset; que dicta aut essent interpretanda non sine magno aurium fastidio ac satietate, aut sine explicatione relinquenda, nulla auditorum cum utilitate fructuque. altera Graeci sermonis despiciendi causa fuit rei familiaris inopia, qua laborabat; quaerebat enim ingenio suo aliquem sibi regem ac dominum adipisci, a quo e solitudine et egestate eriperetur. itaque, non quascunque academias, ingenio suo dignas, aut satis rebus suis pauperculis aptas, existimabat, sed eas tantum, ubi plures purpurati Patres adessent; cujusmodi era~t eae, quae in aedibus Andreae Cardinalis Deti, atque Mauritii Cardinalis a Sabaudia, celebrabantur. Interfui ego, cum, in Academia Cardinalis Deti, memoriter recitaret poemata duo, unum de Pithecusa insula, multitudine simiarum, poetarum fabulis, inclyta; alterum, de Scacchicae ludo; quo argumenti genere lusit olim elegantissime M. Hieronymus Vida Cremonensis: quorum operum ratio, et verborum ac sententiarum splendore erat illustris, ac poeticum in homine ingenium inesse declarabat. verum, quidam in eis versus, pedum vitio, claudicabant; quod facile in iis contingit, quos ingenii celeritas incitat, nec limae lobor ac mora retardat. Orationes aliquot habuit in Sacello Pontificio, ac duas praesertim, feria IV in capite jejunii, quas ille hoc titulo inscripsit: Orationes in diem, quo sacra cinericia celebrantur; quibus magnam apud omnes laudem meruit. ac prima, in AEde D. Sabinae in monte Aventino habita (ibi enim eo anno Paulus V, una cum S. R. E. Cardinalibus, solemnibus Missae sacrificiis interfuit) tantum habuit commendationis, ut Scipio Cardinalis Burghesius, ejusdem Pauli Pont. sororis filius, in aulam illi suam aditum aperuerit, et quotidianum cibum attribuerit. quae oratio, tum per se ipsa placuit, erat enim elegantissima sententiarumque plenissima, tum multo magis ex actione, qua praestabat, omnium in se admirationem excitavit. illa enim, ut veteres omnes scriptum reliquerunt, qui eloquentiae praecepta tradiderunt, in agendo una dominatur; illa


page 134, image: s134

clamores et admirationes in iis, in quibus cernitur, facit; illi merito Demosthenes primas, secundas, ac terrias, detulit; illa tantam vim habet, ut eadem oratio, alia esse videatur, auctore mutato. quae actio, cum tribus praesertim ex rebus constare dicatur oculis, voce, gestu, tria haec adeo in eo erant illustria, ut sola, sine alia eloquentiae laude, eloquentissimi cujusque disertam ac copiosam orationem obscurare posse viderentur. Sed antea quam in Burghesii clientelam ac domum perveniret, nuper e Collegio Graecorum, curriculo stadiorum suorum exacto, egressum, Iulianus Dux Caesarinus suam in domum excepit, ac benigne et liberaliter omnibus in rebus habuit. Illud vero ferri non poterat, quod in circulis, in amicorum conventibus, jactabat, interdum etiam, fidei faciendae gratia, lacrimas exprimens, se, in postremis Cardinalium comitiis, a Paulo V habitis, fuisse designatum Cardinalem, ut amplissimo illi Collegio, Theologum aliquem, quo genere hominum illud egeret nunc maxime, suppeditaret; qui Pontifex, sive ut familiae suae opes augeret, sive quod ita crederet, sive quod re vera ita esset, sibi persuasum habebat, neminem esse eo honore dignum, nisi, qui sororis filio navaret operam famulus: sed tantum sibi bolum fuisse ereptum, ajebat, ab ipsomet Card, Burghesio, qui ceteris ex sua familia, ejus honoris cupidis, Stephanum Pignatellum, quem suis omnibus consiliis intimum semper habuerat, anteferebat, atque etiam Garziae Cardinalis Millini opera factum, ut Burghesio gratificaretur, qui Card. tum apud Pont. multum auctoritate et gratis pollebat. At mihi, qui tum eram aulicus, ac curiose omnes aulae rumores colligebam, erat deridiculo. primum, nunquam ille Theologiam, ne a limine quidem, ut est in proverbio, salutaverat; atque, si tum actum esset de aliquo, theologica facultate praedito, ex familia Pontificis in collegium Cardinalium cooptando, quis non illi anteponendum esse dixisset, vel Gasparem Pallonum, Basilicae Vaticanae Canonicum, ac Pontifici ab arcanis principum virorum Latinis epistolis, et generis nobilitate et doctrinae laude et secunda perpetuae probitatis fama conspicuum, vel


page 135, image: s135

AEneam Castellum, summum ejusdem Pont. Eleemosynarium, ac Theologum egregium? Deinde, non est eundum inficias, illis comitiis, amplissimo Patrum purpuratorum ordini, theologum aliquem fuisse quaesitum; sed de honore illo Desiderius Scaglia, causaru~ fidei generalis Commissarius, cum Hyacintho Petronio, sacri Palatii Magistro, contendebat. hi enim, ex Dominicana famitia, obtrectabant inter se. sed vicit Scaglia, suffragante Card. Millino, homine, ut diximus, his temporibus potente, ideo quod magno sibi usui eum fore putaret ad Pontificatum max. suo tempore obtinendum. Sed, quantum opinionis suae errore homines decipiantur, ostendit eventus. nam, in ejus, quem affectabat, contentione honoris, nullum majorem habuit adversarium. At Gregorius Portius, quamvis de tanta spe, Cardinalis Scipionis opera, ut ipse querebatur, ejectus, non tamen, post Pauli V e vita discessum, eum deserere, atque aliam fortunam experiri voluit; sed in ejus aula permansit; eoque etiam mortuo, alterius Cardinalis Burghesii familiae numerum auxit; quo etiam extincto, ad suos lares se recepit, coepitque suo, ut dicitur, vesperi vivere. quod, cum minus ipsi ex sententia succederet, inopia cogente, coactus est, senex, ex Card. Cornelii domo cibum petere, eique suas operas non ita magna mercede locare. apud quem deinde ex fistula, cum fluere ea desiisset, interiit. In aleae ludo, usque adeo fuit felix, ut maximas ex eo pecunias sibi confecerit, quibus elegantissimam, et Cardinalitia propemodum magnificentia dignam, sibi supellectile~ confecit, ac praeterea eam argenti, tum puri tum caelati, vim comparavit, ut fictilia omnia vasa fastidiret, neque aliis patinis, nisi argenteis, pranderet atque coenaret. ac raro inventus est pauxillulum aliquod nummorum amittere, cum ipse alios contra omni aere dirueret. Verum, tam pretiosa supellex, tanta vis argenti, benefacti, in malam rem abiit. nam fit plerumque, ut, per hanc rationem partum, male dispereat. Denique eo inopiae redactus est, ut, ad aes alienum, quod contraxerat, dissolvendum, et ad vitae munia sustinenda, necesse habuerit, non vulgarem bibliothecam, magno emtam, parvo divendere:


page 136, image: s136

neque jam aliqua sibi spes lucri erat in alea; siquidem jam expertus fuerat, quam mutabilis esset fortuna, qua aspirante, collusores suos argento emunxerat, tunc autem ab eis, a marsupio inanis, discedebat, neque, ab ingenio in spem aliquam divitiarum et commodi vocabatur; cujus amor neminem fere unquam divitem fecit. Multa poematia, alia ab aliis seorsim edita, reliquit; quae, si in unum corpus conferrentur, justi voluminis formam efficerent.

XXXIII. BERNARDINVS BISCIA.

MVltos haec aetas, in qua versamur, Iuris civilis scientia peritissimos habuit, quorum etiam formas ingeniorum (quamvis non omnium) quod in nobis fuit, deformatas, Pinacothecae nostrae mandavimus. verum, in Bernardino Biscia, quem merito dicere possumus, non suae modo aetatis, sed multarum etiam superiorum, fuisse ejus artis antistitem, ea fuit Iuris civilis scientia, ea iis, qui consulendi gratia ad eum venissent, in respondendo prudentia, ut doctrinae suae fama, e toto orbe terrarum ad se omnes alliceret, qui in rerum maximarum causis, de jure civili, controversias haberent, atque non solum is esset, unde sibi omnes sui cives, quemadmodum apud Ennium gloriatur Pythius Apollo, consilium expeterent, sed etiam ad quem populi, ac Reges omnium maximi, rerum suarum incerti, confugerent, ut ejus ope ex incertis certi discederent. Erat ille tum paterno tum etiam materno genere clarus. matrem enim habuit Laudomiam Bracalonam, Ioannis Bracaloni filiam; ejus, inquam, Ioannis, qui olim apud Tranum seu Trajanopolin, una cum Ioanne Capotio et Hectore Iuvenali, civibus Rom. nobilissimis, aliisque decem fortissimis Italis, glorioso certamine, Romanorum Italorumque causam suscepit defenditque, contra eorum arrogantiam superbiamque, qui, bellicae virtutis gloriam a Romanis Italisque ad ipsos transisse, affirmare non dubitabant, idque armis se esse paratos ostendere. accepta conditio est, ac tredecim ex Italis, totidemque ex aliis, qui Italos prae se contemnebant, electi;


page 137, image: s137

foedusque ictum, ut ea natio, cujus electi ad eam pugnam homines, victi discessissent, bellicae virtutis laudem gloriamque, illorum, a quibus sui superati essent, nationi concederent. itaque sex ac viginti illi juvenes, tum suo marte feroces, tum adhortantium vocibus ad pugnam accensi, in medium prodeunt; signo dato infestis armis concurrunt; summa vi ac viribus pugnant; denique, ut Deus voluit, Italorum superat manus, omnesque adversarios suos, praeter unum, qui in certamine percussus conciderat, vinctos, ante se ducentes, magna cum gloria, ac faustis omnium acclamationibus, sua in castra victores revertuntur. Ab hac indole profectus Bernardinus, cum fortasse potuisset, si profectus esset in bellum, majorum suorum virtuti par esse; attamen, praestantissimum ingenium a bellicis laudibus ad literarum ac praesertim Iuris civilis studia traduxit, maluitque, in pacis ociique artibus, omnibus praestare, quam in bellicis exercitationibus multos pares habere. Acerrimo erat judicio, et incredibili prudentiae vi praeditus. nam ab eo, qui suam ad ipsum causam deferebat, edoctus, statim acutissime, quid causa postularet, et quid judici probandum esset, intelligebat atque, omissis ceteris argumentis, in eo haerebat, ac defixam suam cogitationem habebat. atque id erat causae, cur in consiliis dandis non ita multis verbis uteretur. nam paucis ea versibus descripta continebantur; sed, pauci illi versus id a judicibus impetrabant quod multae aliorum paginae assequi non poterant. neque mirum. etenim, cum omnibus in rebus, plus uno vero esse non possit, eo perspecto, si sit, qui illud explicare dilucide possit, minime multis verbis est opus. At viris simplicibus, iisque, qui de aliorum facultate, non tam ex virtute, qua praestant, quam ex inani verborum volubilitate, si quam habeant, judicant, videbatur aut indoctus, quod ab aliis verborum rerumque numero ac copia vinceretur, vel, si ita erat doctus, ut vulgi erat opinio, avarus atque malignus, quod ea, quae apud se seposita ac constructa haberet, ne mercede quidem accepta, auderet ad aliorum usum utilitatemque proferre. Atque, in iis qui in hac opinione haeserunt, fuit vir quidam, minime malus, qui


page 138, image: s138

cum in Vrbem venisset, ut litis cujusdam molestia se expediret, qua implicatus tenebatur, rogavit quisnam in civirate, juris consultissimus omnium haberetur, cui patrocinium suae causae posset tuto committere; atque audivit, Bernardinum Bisciam esse, cui primae, omuium fere concessu, deferrentur. arripuit ille, neque quidquam sibi faciendum prius existimavit, quam ut hominem adiret, seque suamque causam in ejus fidem patrociniumque rejiceret. venit, hominem convenit, causam suam exponit, ita aperte atque dilucide, ut desiderari non posset planius, atque consilium ad rem suam aptum exposcit; tum nummos aliquot aureos profert, quos mercedem illi esse voluit laboris ac molestiae, quam suscepisset. Bernardinus, tota causa ex illius narratione cognita atque perspecta, quo erat ingenii acumine, ut diximus, statim, quid controversiam faceret, vidit, et, sumto in manus calamo ac pagina, in eaque, secretis ac remotis iis quae essent levissima ac parum utilia, pauca quaedam exaravit, ad contraversiam illam dirimendam firmissima ac validissima; atque homini: Cape, inquit, et legenda haec judici trade; nam statim sua tibi sententia litem adjudicabit. iile accipit, gratias agit, abit; sed vix exiit e cubiculo foras, cum paginam illam aperit, existimans, longa oratione, causae defensionem suae se esse in ea visurum; at ubi comperit, vix quatuor versibus totam suam causam peroratam atque conclusam, revertitur tristis, ac: Cape, ait, a me nummum alterum aureum, et pluras iis, quae a te scripta sunt, adjice. cumque Bernardinus, nummum illum aureum recusans, otioso eum esse animo imperaret, quod tantum ibi esset scriptum, quantum ad causam obtinendam sufficeret; ille, in eadem sententia perseverans, nempe vilitatem mercedis esse in causa, cur Bernardinus a scribendo deterreretur: Video, ait, me tuam operam deputasse parvi precii esse; en, ad superiorem, alterum nummum aureum addo; et, si plures requiris, plures dabo; quaeso, operae ne parcas tuae, totam istam paginam imple, mihique animum exple. at tandem Bernardinus, quid ille metueret, intellexit, ac ridens: Abi sis hinc, inepte, cum tuis nummis; pauca isthaec, quae tu contemnis, si judici


page 139, image: s139

ostenderis, causam tibi expeditissimam dabunt; non enim multa, ut tu opinaris, ad vincendum valent, sed eatantum, quamvis paucissima, quae causae prosint. credidit ille, judici scriptum, sibi datum, quo causae suae defensio, non ita multis verbis comprehensa, continebatur, exhibuit, ab eoque sententiam, cujus erat in primis cupidus, abstulit. nec mora, totus redundans hilaritate et gaudio, ad agendas Bernardino gratias, rediit. Diximus antea, maximis eum in rebus atque gravissimis, Regibus, atque amplissimis viris navare operam solitum. itaque, die quodam, cum ex Patribus purpuratis quidam, arctissima cognatione Regi cuidam adnexus, cui nescio quid negocii ex animi sui sententia contigerat, illac rheda vectus transiret, ubi Bernardinus habitabat, eumque innumerea fere hominum multitudo, officii gratia, sectaretur, e rheda caput protulit, ac Bernardinum fenestrae incumbentem aspexit, illico rhedarium jussit rhedam sistere, ac magna voce, ita ut omnes, qui aderant, audirent: Scisne, ait, consiliis nostris eum, quem optabamus, exitum contigisse? eademque opera, totum illud negocium, quod sibi lepide sub manus successisse gloriabatur, exposuit. tum summo eum opere rogavit, ut secretum illud, quod sibi commiserat, in latebras absconderet pectore penitissimo. cui Bernardinus: A me quidem, inquit, nullus tibi metus esse potest, nam, quod apud meum animum deposueris, salvu~ semper indidem, cum volueris, auferes; sed quaeso te, istuc idem huic hominum multitudini, quae te circumstat, praecipe. Plures ex sese liberos reliquit, tum virilis tum foeminei sexus; in his Laelium Bisciam, qui postea ab Vrbano VIII in Cardinalium Collegium est cooptatus, ob ejusdem in Rempub. merita, quod Camerae Apostolicae Clericus, annonam, totamque rem frumentariam, quibus provinciis multos annos praefuerat, summa cum laude abministrasset: denique, tanta prudentia, in his duobus muneribus gravissimis difficillimisque gerendis fuit, ut hodie, nullo fere negocio, illae regantur ab aliis, Laelii institutis servandis, et quasi vestigiis persequendis. Sepultus est in AEde D. Francisci, ad Tiberis ripas, ante aram maximam, a majoribus olim suis


page 140, image: s140

extructam; quam etiam aram una cum ejus hemicyclo, antea quam fieret Cardinalis, instauravit, ornavit, ac sacris preciosissimis vestibus auxit; exaedificavitque scalam, cujus gradibus ad cellulam ascenditur, qua vir ille sanctissimus usus fuisse dicitur, dum in Vrbe versaretur.

XXXIV. CRESCENTIVS SACCARDVS.

PVlcherrima atque amoenissima artium elegantissimarum studia, plures, quam utile fuit Rebuspub. a gravissimis disciplinis, ac praesertim a Iuris civilis scientia, quam civitates gubernantur, abductos, in sui amorem abstraxerunt. neque satis illis fuit, interdum, a revolvendis Iurisconsultorum libris, in quorum tractatione, voluptatis minimum, laboris plurimum solet esse, defessis, quasi colligendi sui gratia, in humanissima illa studia, tanquam in hortos, omni florum herbarumque varietate excultos, sese conferre; sed ea amoenitate pulcritudineque percepta, avocantes se a senatu, a curia, a foro, decreverunt, ibidem habitare, quiescere, otiosam refertamque deliciis honestissimis vitam exigere, et iis, qui vellent, Reipub. bene gerendae laudem gloriamque relinquere. In hunc numerum referendus est Crescentius Saccardus; (quamquam Reipub. quam aliqua ex parte attigit, administrandae, ut videbimus, laude non caruit.) Hunc Ausculi honesto genere natum, Brunus Saccardus parens, prout ipse amabat literas, (erat enim medicus non postremus, in iis qui morbis medentur,) celeriter puerile filee ingenium magistris excolendum tradidit. ac, quibus in locis, tum Grammaticam, aliasque artes, quibus puerorum mentes fingi ad humanitatem et virtutem solent, tum etiam Ius civile didicerit, referremus, nisi majora potioraque haberemus. At Bononiae, Collegii Montis alti alumnus, Iuris civilis, magistri ac doctoris nomine, docendi interpetandique auctoritatem est consecutus: sed continuo cum ea disciplina, quam, tanquam uxorem, sibi conjunxerat, divortium, ut ita dicam, fecit, ac totum se ad humanissimas literas transtulit, ad quas naturali quodam impetu


page 141, image: s141

ferebatur, in eoque studio, ingenio uberrimo affluens, longe multumque profecit. Scribebat plura, tum soluta oratione tum versibus; sed in soluta oratione, ad quam a natura erat mirabiliter factus, longe melior atque praestantior inveniebatur; in eaque magno est apud eos, qui eum noverunt, in honore ac gloria. quamobrem, suae sibi facultatis conscius, ad scribendas pro summatibus viris literas, animum appulit. ac primo, annos natus sex et viginti, Philippo Segae, summa doctrina et eruditione Antistiti, qui tum Bene ventanam Rempub. praetor administrabat, navavit operam ab epistolis; eundem postea locum tenuit apud Mileti Episcopum; tum idem munus, pari modo, prosecutus est apud Alexandrum Guidiccionum, Lucae Antistitem. atque ab his, tanquam per gradus, ascendens, pervenit in aulam Petri Card. Aldobrandini, a quo easdem scribendarum epistolarum partes accepit; quas quia egregie Cardinali praestabat, et quia ille, ejus operam privatis suis in rebus magno sibi usui esse, intellexerat, voluit eandem publicis etiam in rebus experiri. Erat Petrus Card. Aldobrandinus gazae Pontificiae praefectus, quem Rom. Ecclesiae Camerarium vocant. itaque illi arcana earum decimarum negotia credidit, quas Paulus V ex omnibus ecclesiasticorum bonorum redditibus negotiis pari cum fide ac diligentia versatus est; ac per hanc rationem, dici quodam modo potest, partem eum Reipub. aliquam attigisse. Cardinali Aldobrandino vita functo, non est passa ejus opera torpescere, sed a Gregorio XV traditus est Hieronymo Aguccio, qui tum arcanorum omnium de Repub. summae praeerat, ut illi esset ad manum, consiliorum omnium particeps; quem in locum nemo admittitur, nisi fide et industria cognita. qualis autem quantusque vir esset Aguccia, ingenio, eruditione, prudentia, ac rebus agendis, supervacaneum est dicere, cum res sit omnibus nota atque testata. Cujus ingenio adeo Crescentius delectatus est, ut eundem, ab Vrbano VIII Nuncium ad Rempub. Venetam missum, sit sectatus, nec prius deseruerit, quam illum vita defecerit. et, cum esset Venetiis, insigne in Aquilejensi ecclesia sacerdotium,


page 142, image: s142

quod Canonicatum appellant, ab Vrbano VIII ultro sibi delatum, accepit; nec diu tennit, sed resignavit, eoque se exuit. nec est praetereundum, quod illud ibi probitatis, ingenii, prudentiae, aliarumque virtutum, quibus florebat, lumen exhibuit, ut Marcus Cornelius, Episcopus Patavinus, magnis praemiis ad se vocatum attraxerit; magis id adeo, ut amicorum, quam ut servorum numero ac loco, haberet. Magnus tanti viri honos jucundior Crescentio fuisset, si diuturnior esse licuisset. etenim, ut ex longo difficilique, quo erat implicitus morbo, se expediret, fuit coactus, Patavio discedere, ac persequi Vrbem. in quam vix intro pedem intulit, nondum recuperata valetudine, cum experitus est, honorificisque stipendiis invitatus in domum suam ab Hippolyto Cardinali Aldobrandino, ipsius meritorum optime conscio. qui, quo amoris existimationisque loco apud ipsum esset, et vivus multis ipse rebus ostendit, et in morte declaravit. nam ducentena singulis illi annis, quoad vita suppeditaret, scuta testamento legavit; ac visus est etiam, suum erga illum amorem studiumque in Io. Georgii fratris sui filiam, una cum haereditate transmittere; quae per aliquod eum tempus domi suae retinnit, ut fideli atque opportuna ejus opera, non tam in epistolis scribendis, quam in consiliis, de rebus suis, sibi dandis uteretur. atque ea fuit hominis, in omnibus lectissimae praestantissimaeque foeminae negotiis sedulitas ac diligentia, ut nulla illi in re opera consilioque defuerit, usque eo, dum per valetudinem licuit; qua semper infirmissima usus est. quae cum in dies decresceret, accresceret labor, de medicorum sententia, placuit a natalis soli caelique clementia auxilium expetere; quod reliquum iis solet esse remedium, quorum exulatum abiit salus. Ac, ne omnis plane esset expers operae atque laboris a Cardinali Gabriellio, Episcopo Ausculano, subrogatus est in locum demortui cujusdam, suae Cathedralis Ecclesiae, Canonici, ibique summo in otio et tranquillitate, suo muneri ac valetudini operam dabat. cujus muneris functio, quo, affecta jam aetate homini, minus gravis ac molesta contingeret, traditus illi est socius atque adjutor, qui, cum esset


page 143, image: s143

opus, labori succederet. Vrbanus VIII interim, fato suo functus est, et Innocentius X pro eo in id fastigium receptus. itaque rerum omnium commutatio consecuta, et Io. Iacobo Card. Pancirolae, arcanorum omnium summa commissa; qui, Crescentii fidei, virtutis, industriaeque fama commotus, magnis pollicitationibus, (ut sit, cum rei cujuspiam cupientes sumus) tanquam socium ac consortem honesti et gloriosi illius laboris, ad se illum advocat. credit homo simplex ac probus; advolat; neque vana spe ductus ad credendum impellebatur. aetas enim acta, capillus albus, longus rerum maximarum usus, majora etiam iis, quae sibi promittebantur poscere videbatur: sed non editiori se esse positum in loco, invenit, quam in quo annos antea viginti fuerat; nisi quod et senilis auctoritas, ac propria ac singularis virtus, perficiebat, ut ejus opera, ceterorum industriae anteponeretur. quo factum est, ut graviora cum eo negotia communicarentur, ac Pancirola morbis impedito, ad interiora de Repub. consilia, tum coram Pontifice, tum aliis, admitteretur. ac quorundam fuit opinio, quemadmodum virtutis praestantia, magnam Principis benevolentiam consecutus esset, non minorem eum etiam aulicorum quorundam invidiam excepisse, quo facto illos, ad eum laborum onere opprimendum, consensisse. quae res feliciter illis successit. nam annos natos unum et sexaginta, suae curriculum vitae confecit; magis laudibus, communi bonorum omnium confensu, sibi delatis, cumulatus, quam, externis honoribus opibusque, sive fortunae sive hominum malignitate sibi detractis, ornatus. Erat omnibus comis, benignus, humanus, omnibus in rebus inserviens amicis, nisi fides vel religio prohiberet; nihil cuiquam denegabat, quod in sua esset manu, tribuere; si quid autem postulabatur, quod suis esset viribus majus, eum oculis, voce, vultu denique, animi dolorem prae se ferebat, quod non posset illorum postulatis occurrere; ut, qui rogaverant, amiciores ab eo discederent, quam si, quod voluerant, impetrassent.



page 144, image: s144

XXXV. IACOBVS CICOGNINVS.

PVlcherrimus elegantissimusque, jam inde usque ab antiquissimis temporibus, ut est omnium fere eruditorum opinio, mos viguit, ut tragoediae, eclogae aliaque ejusmodi in scenis poemata, a musicis, ad tibiarum chordarumque sonum agerentur et canerentur. verum, haec tam erudita tamque elegans consuetudo, multis jam seculis intermissa, atque in oblivionem adducta, plane perierat; neque inveniebatur quisquam, qui eam auderet tamquam exstinctam revocare in lucem, atque in theatrorum scenarumque celebritate, unde fuerat exacta, reponere; credo, quod arbitraretur, ejus, qua nunc utimur, musicae rationem suis conatibus respondere non posse; quae ratio longo intervallo infra eam dicitur relinqui, quae Damonis aut Lampi aut Dionysii aliorumque hujus notae musicorum florebat. Sed quid non potest, in hominis, alto excelsoque animo praediti, pectore, laudis gloriaeque cupiditas? quae enim laus tam arduo tamque difficili posita loco est, ad eam obtinendam, egregiam multorum insignium musicorum acuit ingenia. atque Florentiae, (etenim, in ea civitate, praestantissimorum in omnium virtutum genere artificum abundanti, hoc primo tentari coeptum est) AEmilii Cavalerii, patritii Romani, Iacobi Perii Florentini, Mantuae Horatii Vecchi, Romae Dominici Mazocchii, ac Virgilii fratris, aliorumque, quos ego praetereo, quod eorum nomina, ad meam notitiam non pervenerunt; qui variis temporibus, dramata modulati sunt, quorumque egregia, in reperiendis lepidis, concinnis, neque ante id tempus auditis modis, desudavit industria. Neque minor illustrium poetarum ardor ac studium illuxit, qui, in iis poematibus, quae essent ad fidium tibiarumque cantum agenda, concinnandis, summam dederunt operam, ut eos versus facerent, qui modulatorum artificio atque aurium voluptati servirent. cujusmodi fuerunt, P. Augustinus Mannus, vir sanctissimus ac religiosissimus, e Congreg. Oratorii; qui animi et corporis de veris voluptatibus comparandis habita inter se consilia,


page 145, image: s145

cum hinc mundi illecebrae, illinc ratio ac Dei metus instarent, deduxit in actus; Octavius Rinuccinus, qui Daphnin, Eurydicen, Ariannam, feliciter docuit; Octavius Tronsarellus, qui cathenam Adonis, et Abundium Abundantium, spectandi copiam fecit; Respigliosus, vir ingenio, eruditione, et amplissimis in Repub. muneribus gerendis longe clarissimus, qui dum Vrbanus VIII Pontificatum maximum tenuit, varia poematum optimorum genera, tum sacra tum profana, quae non est enumerare necesse, Cardinalibus Barberinis, ac Thaddaeo, germano eorum fratri, lepide concinneque composuit: denique Iacobus Cicogninus, de quo agimus in praesentia; qui longum et insigne dramaticum carmen, in solemnibus ac celeberrimis Michaelis Peretti, Venafrani Principis, et Annae Mariae Caesia nuptiis, versibus dulcissimis et ad fidium vocumque cantum accommodatissimis, scripsit; quod splendidissimus ac liberalissimus ille vir princeps, infinito propemodum sumtu ac regali magnificentia, populo spectandum praebuit; ad cujus oculos nunquam antea tantae rei amoenitas pulcritudoque pervenerat. Erat etiam Iacobus I. C et causarum patronus, non infacundus, vel potius qui verborum copia alios obrueret. aliquot etiam oppida, cum potestate praetoris, administravit. exercuit etiam inimicitias cum Andrea Salvadore, ex mulierum contentione susceptas; quod Andreas mulierculae cujusdam esset cupidus, quam domi suae Iacobus habebat, cujusque potiundae causa noctu ille per tegulas, in Iacobi domum sese demitteret; cujus dolor injuria? eum impellebat, ut maximum acerbissimumque adversus Andream odium conciperet, et, ad persequendas suas contra ipsum injurias, acriter vehementerque compelleret. Obtrectabant etiam inter se, ut est mos eorum, qui eandem artem exercent, quod Iacobus inique pateretur, in scribendis versibus, et in omni poetica facultate, anteponi fibi Andream. Lingua utebatur celeri et incitata. multus in eo jocandi lepos, multaeque facetiae. cavillator festivus, conviva commodus, in communi amicorum consuetudine usuque hilaris, jucundus, affabilis; nisi quod interdum obliviscebatur, suae orationis justam partem


page 146, image: s146

persequi, et suam aliis, quibuscum erat, relinquere. Sed his omissis, omnino inerat illi praestans, amoenum, ac poeticum plane ingenium. neque sibi defuit, sed illud ad poeticae facultatis studia contulit, ab ejus praesertim linguae notitia, in qua natus erat, impulsus, quae verborum usu et copia bonorum, pulcherrima et eruditissima omnium, quibus nunc Itali loquuntur, habetur: neque injuria, si tamen excipias quendam, qui in ea resonat ac recinit, vocis sonum; qui, cum non recte et presse et aequabiliter, sed aspere, hiulce, crebroque in guttur incidens, ex ore fundatur, minus auribus gratus, atque etiam in quibusdam, qui incorruptam illius antiquitatem conservant, ridiculus accidit. qui sonus, atque alius quivis, qui peregrinitatem aliquam redoleat, nunc plane a Romanis civibus abest; in quibus est omnis urbanitate quadam quasi colorata oratio; in qua, praeter pauca quaedam verba, Romanae Vrbis propria, quae jam pene obsoleverunt, nihil offendi, nihil displicere, nihil sonare aut olere peregrinum possit. In sua igitur lingua, quae venustate elegantiaque ceteris. ut diximus, praestat, plura ab eo leguntur scripta dulcissime; neque, cum sere ab omnibus ejus opera expeterentur, aliquod illi pretium avare constituit, sed cunctis, qui uti ea vellent, propositam habuit. atque, non suos tantum amores, sed amicorum etiam, lepido, ut inquit ille, ad caelum versu, vocavit. Erat omnino ad omnem poeticae facultatis laudem, ad quam a natura ferebatur, mire propensus; verum scenicae in primis artis amore adeo incensus, ut nihil dies noctesque studiosius, quam fabularum argumenta, meditaretur atque conficeret. Nullus erat mimorum grex, quem ille non nosset, nullus in eis actor, praestantior ceteris, quem cupidissime non audiret, quem non arctissimae amicitiae vinculo comprehensum haberet, quem non officiis beneficiisque omnibus prosequeretur. atque eo amentiae in hoc poesis genere progressus dicitur, (id quod ego non credo, nec mihi fit verisimile, in homine, honesto genere nato, liberaliter educato, ac liberalibus disciplinis instituto,) sed dicitur tamen, Fritrellini, notissimi mimi, qui tum in scena dominabatur, artificio captus, statuisse, filium, quem ex uxore sua susceperat,


page 147, image: s147

illi in disciplinam tradere. at, si verum id est, quod ego non credo, aequum erat, eum antiquis illis temporibus in Graecia nasci, quibus temporibus nemini erat turpitudini, in scenam prodire, ac populo esse spectaculo; immo nulla dicitur fuisse Lacedaemoni tam nobilis vidua, quae non in scenam iret, mercede conducta. Sed aliud (si vera est fama, quam nimis cupio esse falsam) admisit, quod illud superius, si perfecisset, longe multumque stultitia antecedit. ajunt enim, amoris impatientia, quod ejus saevitiam, cujus ille ad insaniam cupiens erat, ferre non posset, se de fenestra, praecipitem in puteum egisse, unaque opera, et ardoris, quem illi faciebat amor, et vitae, finem invenisse. Numerabatur in omnibus fere celebrioribus Italiae Academiis, et in ea praesertim, quae tum Romae florebat, Humoristarum.

XXXVI. OCTAVIVS TRONSARELLVS.

SEmper verum illud existimavi, hominum ingenia nunquam deesse, sed partim parentum negligentia, a doctrina puerili, aut ipsorum desidia, a studio et exercitatione, deserta, tanquam agros uberes ac fertiles, nulla cujusquam opera excultos, silvescere, partim, nullis praemiis in lucem evocata atque traducta, in occulto sine laude ac fama latere. Novi ego puer in scholis, ex meis sodalibus, non parum multos, ingenio peracri, et studio flagranti, ac memoria singulari; qui si eum, quem coeperant, cursum tenere voluissent, ad summam eloquentiae doctrinaeque laudem pervenissent. celeriter accipiebant quae tradebantur, arcte memoria custodiebant, atque inde, quoties posceret usus, accepta promebant. sed eos deinde, vel otio, quod plerique sequuntur, ad summam inertiam, vel, inopia, qua premebantur, ad alias artes, quae panem ipsis praeberent, fuisse traductos. Deinde, quam multos unaquaeque aetas haud absimiles Ciceroni Virgilioque proferret, si suus esset, ut par est, literis honos! Honos, inquit, ille, alit artes. verum, si hoc illis pabulum subtrahatur, macies, ut ita dicam, atque interitus accedat necesse est. Atque nostra


page 148, image: s148

tempestate, Octavius Tronsarellus, verum illud esse, quod antea dicebamus, ostendit; nimirum ingenia semper, si colantur, existere, ac fructus ex se maximos et uberrimos edere. qui quidem Octavius facultatem, sibi a natura concessam ac traditam, non est passus, culturae inopia, efferari atque sylvescere: sed studio et exercitatione, nullius potentioris ope sublevatus, eatenus progressus est, uc nemo sibi praecucurrerit, qui in id studium, in quo ille erat, incumberet; sed poeta esset, gravis, magnificus, summus; quamvis, ob rerum ac sententiarum amplitudinem majestatemque, quibus abundat, non nemini paulo videatur obscurior. Ejus majores, orti in Gallia, in Italiam commearunt, ac sedem domiciliumque suum Gallesii, quod est oppidum in Sabinis, collocarunt. sed Octavii avus, relicto Gallesio, Romam petiit, anno uno post, quam ab exercitu Caesaris direpta est; et Antonium, Io. Francisci, Horatii, et Octavii patrem adhuc infantem puerum una secum adduxit. ex ejus filiis Io. Franciscus Iuvenali Ancinae, Saluciarum Episcopo, navavit operam Vicarius; quod maximi argumenti loco est, optimis cum moribus instructum et ornatum fuisse; cum nemini in illius sanctissimi Episcopi familiam aditus pateret, in quem vel minima errati cujuspiam suspicio conveniret. quam Vicarii provinciam, quoad Episcopus ille vixit, summa cum laude doctrinae et aequitatis administravit. eodem, veneno, ut erat fama, sublato, Bononiam se contulit, ut ibi, quod reliquum erat vitae, traduceret. quod reliquum vitae spacium, celerius multo quam erat necesse, confecit. nam, si diutius in eo versari potuisset, amicitiae, quae sibi cum Alexandro Ludovisio intercedebat, fructu non caruisset. qui Ludovisius, primum Bononiae Archiepiscopus, tum Cardinalis, creatus, incredibili celeritate ad summum Christianae religionis fastigium evolavit; hoc est, augustissimum Petri, Apostolorum principis, solium obtinuit. verum, quo amoris gratiaeque apud se loco ac numero illum haberet, etiam tum Archiepiscopus declaravit. nam, mortuum, in Archiepiscoporum sepulcrum jussit inferri. Puer Octavius, praeter P. Felicem Soc. Iesu, exquisitos e tota illa Societate


page 149, image: s149

magistros habuit; in literis humanioribus, P. Famianum Stradam, et P. Bernardinum Stephonium, in Philosophia P. Terentium Alciatum. a Philosophiae spaciis, studium suum contulit ad Iuris civilis cognitionem, ac dignus est habitus, cui leges interpretandi, ac de jure respondenti facultas publice traderetur. Frequens erat, per id tempus, in Sodalitate primaria Deiparae Virginis Annunciatae, in Collegio Romano Soc. Iesu; sed admonitus a P. Bombino, ut vel versus facere desisteret, vel in eum Sodalium conventum locumque venire desineret, maluit eo coetu in perpetuum carere, quam a sperata egregii poetae nominis gloria discedere; atque Sodalitati illi Academias anteponendas statuit, deditque operam, ut in Academiam Humoristarum exciperetur, quae tum ingeniorum optimorum nobilitate florebat: quod illi antea, per Sodalitii illius, in quo erat, leges facere non licuisset; quibus legibus, in improborum atque a directa virtutis via aberrantium numero, pueri et adolescentes illi habentur, qui in academicis, cujusvis academiae, praeter Partheniam, noemn profiteri audeant suum. Exceptus igitur in Academiam Humoristarum, ingenii augendi et declarandi amplam occasionem est nactus, sed tandem satietate fastidioque alienatus ab ea est, quod, ut ipse ajebat, certorum adolescentium arrogantiam superbiamque ferte non posset; sed re vera, quod cum Augustino Mascardo, ejus Academiae tum temporis principe, sibi non conveniret. Itaque ad Academiam Ordinatorum trauseundum censuit; quam Academiam Cardinalis Detus, in suis aedibus, fundandam erigendamque curavit, ut domum suam a solitudine vindicaret, atque ea remissione animi liberalissima, aliqua ex parte, molestiam, quam morbus afferret, leviorem efficeret. sed clarissimus purpurae, in qua ille renitebat, splendor, et cognationis nexus, quo Aldobrandinis principibus implicabatur, tum suavissimus vocum et chordarum cantus, quibus eruditae illae exercitationes condiebantur, Cardinalium complures, eorum praesertim, quos Clemens VIII in illum ordinem cooptaverat, tum praecipuos aulae Romanae Antistites, ac praeterea magnum honestissimorum hominum ad se numerum


page 150, image: s150

alliciebat. quapropter gravissimus ille dicendi locus, maxima ambitione, a multis expetebatur. Octavius igitur par ingenii sui et vocis eruditae dignitati theatrum nactus, cum semper aliquid, se et consessu illo dignum, afferret, laudationes ac plausus referebat. verum, cum hoc sibi negotium datum esset, ut Academiae universae impresm, quam vocant, e multis, quae proponebantur, eam potissimum, quae sibi aptior videretur, eligeret, magnam cum Margarita Sarrocchia contentionem certamenque suscepit; quae mulier, quae erat animi elatione et impotentia, eam ceteris anteponendam esse, maxima voce ac pluribus verbis, ajebat, quam suo ipsa ingenio peperisset. ea erat salinum, plenum salis, cum hoc dicto, A SOLE. sed Octavius, cum esset argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuit pro argumento, quamobrem impresa illa nullo esset modo recipienda, quod nullum inde elegans nomen elici posset, quod Academiae universae imponeretur. at Felix Cima, qui in comoediis, non sine plausu, Raquetris, hoc est, Galli hominis, Italo sermone sed Gallico accentu sonoque loquentis, partes agebat: Tace, inquit; ego habeo nomen, quod confiteamini, nullum cum hac impresa posse nobis aptius inveniri. Quodnam? ait Sarrocchia. Ego dicam tibi; quoniam est in animo, nos ad salinas damnare, errones vagosque esse appellandos censeo; nam haec hominum natio hoc affici poenae genere solet. Atque ut ejus opera numeremus, quibus est laudem adeptus; primum, magnum illi nomen famamque confecit, Cathena Adonis; cujus dramatis componendi causam attulit controversia quaedam inter Io. Georgium Aldobrandinum et Io. Dominicum Lupium orta, de duabus mulieribus cantatricibus, quibus tum temporis primae dabantur, utra nimirum alteri, vocis suavitate et canendi arte, praestaret; hae erant, Ceccha quaedam, quae, quoniam habitabat in eo parte Vrbis, quae olim stagnantibus aquis exundabat in more~ lacunae, Ceccha a lacuna appellabatur; et Margarita Costa, non magis canendi artificio, quam turpi quoestu, famosa. in eo enim dramate ambae commitebantur, et utrique aequa pars cantus dabatur, in qua, quidquid


page 151, image: s151

unaquaeque earum posset, ostenderetur. sed ne musicum hoc certamen committeretur, fuit impedimento Aldobrandini Principis uxor. itaque mulieribus substituti sunt eunuchi. verum illud drama, tantum habuit commendationis, ut septies eo anno reponeretur, et typis mandari curaretur. et quia objecerat non nemo, inventionis expers esse illud opus, primo negavit id quod objiciebatur, seque, quod fecisset, equitis Marini, poetae clarissimi, auctoritate fecisse, ac suis eum vestigiis prosequutum esse, a quo eadem inventa mutuasset, quibus olim ille suam Daphnen in actus redegisset, senaeque mandasset. Deinde fabulas edidit, postea Rhythmos; quibus accessit trium inter se dearum de formae principatu accessit trium inter se dearum de formae principatu contentio, ac poematia quaedam, quae musicis postulantibus modulanda tradiderat; ad haec, egregia poemata duo adjunxit, heroico plane stylo conscripta, unum, Constantinus, dictum, in quo Imperatoris illius res gestas exponit; Victoria navalis, alterum, quo incredibilis apud Naupactum pugna illa navalis exprimitur, cum, interfectis Turcarum ducibus, eorum classis devicta est atque depressa. postremo sanctorum, Abundii et Abundantii, profusam pro Christi nomine vitam ac sanguinem, eleganti dramate comprehensam, exhibuit. multa praeterea alia honorariis Principis Cardinalis a Sabaudia, ephebis scripsit; in cujus viri principis aula jucundus, et in Academia ejusdem, admirabilis extitit. Iam inde ab ineunte aetate, erat aucupii studiosus in primis; quapropter saepius erat in agro; neque labori operaeque parcebat suae; ipse concinnabat aream, ipse offundebat cibum, ipse retia explicabat, ipse attrahebat, attrahendoque, tanquam aliqua in cavea inclusas, in illis aves excipiebat, et onustus praeda domum revertebatur. postremo vineam emit, quae praecipuam mortis ejus causam sustinet; tanti nimirum illi, ruris voluptates, cum incredibili studiorum labore conjunctae, steterunt. frequens ibi aderat semper; in sole, operis a se conductis instabat; saepe etiam attente illorum oficiis fungebatur: nam fodiebat, occabat, aut aliquid ejusmodi opus faciebat; et quamvis haec voluptati erant, ejus tamen vires, ex labore, debilitabantur, neque aderat


page 152, image: s152

cerealis mensa ac plena, quae eas recrearet et instauraret; sed ejus victus, asperam, ut inquit ille, commeabat viam; hoc est, parce ac duriter vitam agebat. nam quinque obolis carne, tum agnina, tum bubula, pro temporum varietate, se ac famulam sustentabat suam, quodque de suis fructibus comparserat miser, suum defraudans genitum, totum in libris collocabat, quos frequenter emebat. Sed tandem, tertiana febri correptus, cum nullus ab initio metus ostenderetur, non ita multo post ab atra atque lethali bile oppressus, excessit e vita, prid. Kal. Septemb. anno CIC CCI XLI; cum jam nox appeteret: ut non ineleganter quidam dixerit, Phoebo occidenti nihil tam convenire, quam ut astra succederent. Multa, nondum impressa, reliquit, quorum pars magna interiit. in his Papia, a Carolo magno recuperata; cujus operis duo tantum libri sunt inventi. Fuit homo apertus ac simplex, grato animo, ac moribus ingenuis, ac libero homine dignis.

XXXVII. IOANNES BRICCIVS.

SI verum est illud, quod paulo ante posueramus, cum Octavii Tronsarelli imaginem spectandam contemplandam proponeremus, nempe ingenia hominum bona atque praestantia, omnibus annis, atque adeo omnibus horis, humano generi dari, quae si magistrorum opera ac studium accederet, veterum excellentiam, in omni genere bonarum artium possent aequare; id in Io. Briccio verissimum patuit. ille enim aberrare eos ostendit, qui, neminem posse, ajunt, liberalis cujuspiam artis partem aliquam, nisi a magistris monstratam, attingere. nam ea ille virtutis indole fuit, ut sine cujusquam ope, naturae tantum auxilio, non unius tantum ingenuae artis, sed plurium etiam notitiam sit assequutus. non fuit ille in aliqua earum excelleans; esto; sed cuinam mirum videri non debeat, rudem hominem, ingenii aestu abreptum, et industriae diligentiaeque quasi remigio veloque, sine rectore, compulsum, illuc fuisse delatum, quo pervenit? atque ab initio ventis fluctibusque jactatus, inde repellebatur, quo aggredi cupiebat. nam parens,


page 153, image: s153

mirum in modum aversus a literis, fortasse quod nollet, filium aliqua in re suum sibi, qui literas non didicisset, superiorem videri, nunquam eum mifit in ludum, immo acriter verberabat, si, quo erat ille discendi studio incensus, tabellam abecedariam in manibus habere cernebat; nec quidquam illi frequentius decantabat, nisi, se nolle eum aliam artem addiscere, nisi eam quam ipse nosset, quaque se familiamque suam tueretur; erat enim culcitrarum concinnator vetus, ac totos dies Romae, in foro D. Pantaleonis, pectini lanario, equulei formam prae se ferenti, insidens, xepectabat, dum a quopiam in opus conduceretur. At Ioannes, nihil parentis minis verberibusque perterritus, clam illum, omnia literarum nomina, quae saepe ab aequalibus suis ordine recitari audiera, memoriae mandabat. nam, quod est praecipuum ingenii signum in puero, quidquid tradebatur, facile percipiebat, et fideliter custodiebat; tum, sumta aliqua tabella, in qua omnes literarum notae, eo ordine quo eas ipse memoriae mandaverat, erant descriptae, suis ipsas nominibus appellare assuescebat, tum literas jungere, ac verba syllabatum pronunciare studebat; ac demum, tantum studio et exercitatione profecit, ut nemo eo plenius ac celerius legere putaretur. nec minori industria diligentiaque literis, ad exempli quod sibi proposuerat imitationem, primum ruditer, tum magis concinne exprimendis, scribere didicit. Incredibile memoratu est, quanta assiduitate studioque, quidquid a culcitris instaurandis concinnandisque reliquum erat temporis, in omnium librorum, qui quidem Italico sermone scripti essent, lectione consumeret. quo fiebat, ut multarum rerum varietate et copia pectus impleret, quas deinde, cum esset opus, expromens, omnis disciplinis instructus, nihilque sibi a doctrina deesse, videbatur. sed cum poetis sibi magis rem esse existimabat; quippe qui, ad versus faciendos, se a natura impelli ferrique sentiebat. itaque eorum libros attentius diligentiusque volutabat. ac primo cantiunculas quasdam composuit, quas mendici, orbi luminibus, canerent in triviis ac popinis: tum, in parvulis, nescio quibus, dramatibus factitandis, ingenii vires exercuit, quae, feriis Bacchanalibus, pueri


page 154, image: s154

atque infimae sortis homines in plateis, personati peragerent; in quibus quia ridiculae personae inducebantur, vulgus delectabatur. hinc, majore animo, comoedias aggressus est scribere, a praeceptis non aberrantes, que praescribuntur ab iis, qui ea tradiderunt; ac plures edidit, in quibus primo loco numerantur, Tartarea infernalis, Maga formosa, Pantaleon, hoc est, senex decrepitus, ex amore insaniens, aliaque, quae in Apiario Clarissimi viri, Leonis Allatii, leguntur. verum, cum haec omnia, ut ipsum etiam eorum nomen clamat, nihil nisi fabulae essent, cumque, si a pistore panem peteret et vinum ex oenopolio, nisi aes afferret, nugas referret, statuit, ad eo studia animum etiam adjungere, quae cibum praeberent. sed nunquam induxit animum, ad sordidum illud artis genus, tanquam postliminio, reverti, unde elegantium disciplinarum studia, captum vinctumque, in sua castra perduxerant. atque ad picturam, studii genus non illiberale, auxilium ab ea petitum, confugit; quam per se ipse ea facilitate, vel felicitate potius, qua ceteras artes, est assecutus, in eaque se exercuit; ita tamen, ut non eas tabulas, quibus Apelles et Protogenes inviderent, efficeret, vel, in quibus omnia, adeo cum ipsius veritate naturae certarent, ut ad uvae racemos (si eos contigisset effingi,) aves deceptae circum volarent, sed quae tantum illi, tritici, olei, ac vini, in penum congererent, quod esset sibi familiaeque sua omni satis. ac praesertim coriaceis in stragulis, familiarum insignia, quae in scuto depicta, plumae e clypeo dependentes ambirent, tanta cum venustate artificioque formabat, ut omnium ad ipsum concursus existerent. comicorum mimorumque gregibus, ad scenas coloribus ornandas illuminandasque, operas suas elocabat, ipse quoque in scenam, mercede conductus, prodibat, ac populo spectaculo erat. nam, summa cum venustate, ridiculas personas agebat. Neque homo, a natura factus ad omnia, musicae fuit expers. nam et cantiunculis, quas filii, quos docuerat, canerent, modos faciebat, ac perpetuo, quoad vixit, Sodalitatis sanctorum Ambrosii et Caroli, in via Flaminia, musicae, Praefecti nomine, praefuit. Sed, ingravescente aetate, conflictari cum adversa valetudine


page 155, image: s155

coepit, ac doloribus artuum ita premi, ut se commovere non posset. sed quamvis corpus, aegritudine annisque infirmum, gereret, animum tamen, semper validum vegetumque, retinuit. neque illum passus est esse otiosum; atque eo ipso tempore, quo gravius esset aeger, quod vehementer ejus artus laborarent, agitabet aliquid ingenio, ac commentabatur. Sed tandem fuit illi necesse, morbo, cujus vim ferre non posset, cedere. At hic mihi vir generi hominum datus a Deo videtur, qui esset argumento, neminem in studiis literarum aut in aliqua alia re laudabili, ingenii sui viribus debere diffidere, neque in rebus magnis, ac magnopere expetendis, labore, qui nunquam potest esse sejunctus, exterritum, una cum spe, ejus quod concupierunt, cogitationem abjicere. nam multi, cum otium desidiamque securi, id, quod volunt, se assequi posse desperant, non inertiam suam, sed naturam, quae benigna est omnium parens, accusant.

XXXVIII. IO. VILLIFRANCVS.

VOlaterris, Etruriae urbe notissima ac celeberrima, egregia et immortalitate digna ingenia multa prodiisse, ut de aliis taceam, praeclare Raphaelis Volaterrani doctrinae monumenta declarant, quibus pulcherrima elegantissimarum artium studia illuminantur. In quorum numerum merito referendus esse videtur Io. Villifrancus, ibidem natus; qui aliquot ante annos extra eandem urbem mortem obivit. Erat in eo non contemnenda ad poesin indoles, ac praesertim admirabilis, ad versus faciendos, vis atque celeritas; in sermone familiari, multa festivitas multaeque facetiae, quibus principum ad se virorum voluntates alliciebat; magna in omnes comitas; in suscipiendis amicorum negotiis alacritas, in procurandis diligentia; in commissis continendis neque prodendis fides; in comessationibus, in conviviis, hilaritas. Sed has virtutes, multa alia vitia aequabant. magnae, in omni victus genere, sordes; itaque cubiculo habitabat, imcomto, immundo pul vere atque operibus aranearum pleno; vestibus utebatur obtritis, foedisque maculis, omni ex parte, refextis; subucula


page 156, image: s156

cula induebatur ita illuvie simul ac sudore, tanquam glutine, imbuta, ut parieti haesisset, si quis eam in illum impulisset. summa in victu parsimonia; nam omnia ejus prandia coenaeque erant asperae atque terrestres, multis oleribus; neque jusculi praeterea quidquam degustabat, nisi si quando foris coenaret aut pranderet; nam tum, aliquo invitatus, biduo, ante esuriales ferias ventri indicebat, quo ille plus caperet. Perpetua in sermone procacitas, ac nulla fere modestia; in versibus fundendis obscoenitas; in illud enim carminum genus erat a natura propensus; ac dum esset Florentiae, ridiculum ac facetum quoddam secerat carmen, in quo, si recte memini, infelicem ac miseram poesis conditionem deplorabat, cui qui operam darent, eos semper egere contingeret; verum pluribus erat verbis obscoenissimis conspersum refertumque. venit ad aures uxoris magni Ducis, hujus carminis fama, in quo ille ridicule in adversam poetarum fortunam et inopiam luserat, magnaque mulierem cupido incessit ejus carminis inspiciundi. nec mora; misit ad eum, qui suis verbis nunciaret, ut ad se quamprimum cum carmine illo veniret. homo, cui mulieris sanctitas ac religio nota erat, cujusque aures ab omni verborum obscoenitate turpitudineque abhorrebant, tulit moleste, illius in animum eam cupiditatem fuisse illapsam; sed quoniam erat obtemperandum, prout temporis brevitas patiebatur, conatus est turpia illa verba removere, et alia, eorum loco, reponere. neque, pro sui felicitate ingenii, id quod voluit, non est assecutus; sed quia facetiae illae magna ex parte in verbis habebant leporem omnem, iis mutatis salem amiserant. Audivi eum ego, alterum carmen legentem, a se missum ad puerum longe formosissimum, in quo se suosque mores graphice deformabat. Mira etiam in eodem inerat ad cupiditates omnes voluntas atque propensio; et, quo fortasse eisdem obsequi posset, maximum divitiarum opumque desiderium. etenim, Virginio Vrsino Brachiani Duci cum suas operas, non ea qua ipse voluisset mercede, conductas haberet, qui ipsius ingenio facetiisque delectabatur, neque, praeter pactam mercedem, quidquam ab eo muneris acciperet; accidit, ut


page 157, image: s157

die quodam Virginius, coram Cosmo, magno Etruriae Duce, aliisque summis viris, qui simul animi causa convenerant, et ex Ioannis argutiis sibi risum voluptatemque captabant, Ioanni diceret: Ne multum de Epitaphio, quod sepulcro tuo incidas, componendo labores; nam illud inveni, quo, si omnia quaeras, nullum invenias, quod paucioribus verbis te totum designet atque exprimat. Cedo, inquit ille, quodnam est istud? nam mire ejus audiendi sum cupidus. Audi igitur, ait Virginius:

Hoc Villifranci tumulantur ibi ossa sepulcro,
Presbyter ac Vates panem qui rosit in aula.

Tum Villifrancus: Bene, inquit, lepide et eleganter est dictum; non potuit melius: sed quaeso, mea causa hos duos illi versus alios adjunge:

Qui dum Virginio Vrsino serviret, ab illo
Pumice non unum potuit deradere nummum.

Hoc extemporario carmine audito, in tantum repente risum effusi sunt omnes, ut disrumpi viderentur, ac Virginio, merito relatam esse gratiam, dicerent, quod crabrones irritasset. Maxime juvenum vel adolescentium familiaritates appetebat, quo melius hilari jucundaeque vitae se traderet; quod adolescentium aetas, mollis ac fluxa, alienum a rebus seriis et gravibus animum gereret, ab eisque cohiberet, ac totum in omnem hilaritatem ludumque diffunderet. itaque cum adolescentibus omnibus fere horis conspiciebatur. Elegantem edidit Eclogam, Amaranta nomine. scripsit etiam poema heroicum, Columbi videlicet navigationem, quod manu ipsius scriptum, Pauli Iordani Vrsini, Brachiani Ducis, Virginii filii, custodiis asservatur. id opus dum scriberet, frequens a Virginio, ad venationes prodeunte, sibi comes adhibebatur, ut suis ipse oculis, non alieno ore, venationum certamina, quae sibi in eo poemate describenda erant, acciperet. At hic homo, ita voluptatibus obsequens, ut se Regem esse cuperet quo illis indulgere ex sua libidine posset, non modo ad divitias, quas optabat, pervenire, sed ne prima quidem senectutis limina attingere valuit, nam fallaces ejus spes, et inanes


page 158, image: s158

cogitationes, in ipso propemodum aetatis ipsius flore, mors saeva pervertit; quae in triremi, in qua una cum Paulo Iordano navigabat, tridui eum morbo fatigatum, oppressit, atque, in oppidulo, Cajetae proximo, quod Circejus mons dicitur, pro temporis et facultatis ratione humatus. Reliquit longum ac jocosum epigramma, Italicis versibus ab ipso scriptum, quod suo sepulcro inscriberetur; ac nos conati fuissemus in totidem Latinos illud versus convertere, si verba Latina illum potuissent leporem salemque retinere, quem habent Italica; sed quia omnis noster labor irritus fuisset, non fuit consilium, inanem hanc operam sumere, praesertim cum majora potioraque habeamus. tantum satis sit dicere, fuisse illud, tum ejus ingenio, tum vita ac moribus, dignum.

XXXIX. HIPPOLYTVS MERENDA.

PRoxima atque adeo finitima Etruriae aliisque Italiae populis AEmilia, magno Romanis Pont. quorum illa imperio subest, semper utilitate atque usui fuit, magnum aulae ornamentum ac decus ex suis civibus attulit. Ecquando non illa strenuos ad bellum duces, militiaeque artis peritissimos, dedit? ecquando illa milites egregios, bellatoresque fortissimos, ad belli ejusdem usum non praebuit? illa praestantes ad pacis artes ac studia viros complures semper exhibuit, qui Reipub. bene gerendae scientia praediti, urbibus, quas regerent, saluti et commodo essent, qui curiae ornamentum, ordini amplissimo splendorem afferrent. sed multos in primis in jure civili peritissimos misit; in his Merendas, patrem et Hippolytum filium. sed Hippolytus longo fuit intervallo, paternae industriae superior, quem, dici vix potest, quanto illum antecesserit in respondendo celeritate, in inveniendo subtilitate, in iis quae maxime firma essent eligendis prudentia. itaque omnes ad eum causae deferebantur; quas studiose recipiebat, ac fideliter tuebatur; neque ullam fere defendit, quam non obtinuerit; nisi si quando ii, quorum res erat, et a quibus totam causam fuerat edoctus, falsa ad eum detulissent. nam tum, vinci non assuetus, ita exclamabat, ita ira incendebatur, ut furere


page 159, image: s159

omnibus videretur. Primo patroni munus exercuit, ac statim principem in patronis locum obtinuit. Sed, cum multos jam annos floruisset, magnamque pecuniam fecisset, sive quod laborem ferre non posset, sive ut in patria bene partis in ocio uteretur frueretur, sive ut valetudini, qua minus erat firma, serviret, reversus est Caesennam, in patriam; ubi cum multos annos beatius, vel remissius certe, vixillet, tandem, vel recuperata valetudine, vel veteris famae lucrique memoria (quamquam nulla illi inerat avaritia, sed erat liberalis ac splendidus) in Vrbem se recepit, ac revocavit in cursum; praesertim cum Alexander Cardinalis Ludovisius, Gregorii XV nomine, ad Pontificatum max. fuisset evectus; quo causarum Rotae Auditore, multum fuerat in foro versatus. Romam igitur rediens, eodem ille quidem ingenii acumine, eruditione, doctrina, ac fortasse etiam majori quam antea, praeditus, sed non iisdem moratus moribus, rediit. nam cum primum juvenis in forum venit, vel quia totum animum in eo collocatum conclusumque retineret, ut nobiles causas agendo, in principibus patronis numeraretur, nullam ejus partem, ad voluptatum illecebras, dilabi patiebatur: verum, quum ea jam esset aetate, quae haec juvenilia facinora fugere magis quam sectari solet, tum illa magis persequi coepit, neque sibi indecorum duxit, capite candido ac barba alba, quae sunt adolescentium, facere. Hae tamen ineptiae, ad quas ille animi relaxandi gratia, qua~ vis aliena aetate, descendebat, vix forsan videntur, tanto ac tali viro, vitio vertendae; quas ineptias, ingentes virtutes obruebant: primum, tanta juris civilis scientia, ut diximus, quanta vix in altero, qui ea esset aetate, reperiebatur: tum, singulare veritatis studium; nullam enim causam tuebatur patrocinio suo, quae nullis veritatis radicibus niteretur: praeterea, constans erga amicos fides ac benevolentia; ut etiam uni eorum, lucubrationes suas, cui nullum satis dignum pretium potest constitui, testamento lega verit: postremo. eximia erga Christi pauperes liberalitas, quorum necessitatibus, omnibus horis, large copioseque suppeditabat; quam in eos liberalitatem, tum semper multis in rebus ostendit, tum maxime in morte declaravit,


page 160, image: s160

cum, pauperrimam Conversarum, ut vocant, Romae, in via longa, domum, haeredem omnium suorum bonorum, quae sunt scuta quinquaginta millia et eo amplius, instituit: in cujus etiam AEde sacra, D. Iacobo dicata, sepultura affici voluit. Fiebat interdum, ut ex nimis attenta cogitatione, qua defixus in studiis haerebat, ad quaedam ridicula delaberetur, quae propiora viderentur esse insaniae, quam rationi. cujusmodi illud est, quod, cum, die quodam, rheda vectus, quam nemo praeter ipsum inscenderat, via Flaminia ferretui, rhedariusque ad portam Vrbis pervenisset, ac vellet reversionem facere, vetuit ille, atque eum jussit progredi longius; quatenus existimatis? eatenus, quoad Ariminum, vel ut alii dicunt, Caesenam veniret.

XL. CAESAR VALENTINVS.

NOn imprudenter omnino et inscite, a nonnullis magnis viris summisque oratoribus, factum existimo, ut, cum se putarent satis magnam adeptos esse dicendi gloriam, nullam posteris vellent ingenii sui monumenta relinquere, unde illis de ipsorum facultate existimare fas esset. Etenim, cum tanta in actione vis sit, ut Demosthenes, interrogatus, quid primum, quid secundum, quid tertium esset in oratore, statim primas, secundas, ac tertias, actioni detulerit; saepe accidit, ut ea, quae, dum agerentur, actoris voce ac gestu sublevata, clamores et admirationes efficiebant, deinde, cum legerentur, quoniam actio literis mandari non potest, ita vilescerent, ut admiraremur, tam alias res egisse populum, ut, audiens, in iis admiraretur, exclamaret, atque exhorresceret. Ac multos, nostra memoria, vidimus et audivimus, in suggestis, in scholis, quibus, dum audirentur, nihil videbatur fieri posse doctius, nihil limatius, nihil perfectius; sed, cum nos ad eorum scripta, si quae ipsis excidissent, convertebamur, fiebat, ut judicium nostrum contemneremus, nosque actionis lenociniis fuisse deceptos, fateri cogeremur. Atque, omissis ceteris, quos proferre possemus, ne vagetur oratio nostra longius, ea Caesare Valentino definietur, quem hoc


page 161, image: s161

sermone referre instituimus. Hic ab origine ultima stirpis Romanae, honesto genere natus, statim ab ineunto aetate, a parentibus est liberalibus disciplinis institutus; et in primis Latini sermonis elegantiae studuit: sed, a prima illa puerili institutione abstractus, complexus est juris civilis ac pontificii disciplinam, quam cum omni ex parte cognovisset, publice ejus docendi facultatem obtinuit; atque annos quinque et viginti in Gymnasio Romano, praesertim Ius Pontificium, magno discipulorum concursu, magnisque stipendiis, edocuit. quo tempore exacto, quasi rude donatus, ejus vacationem muneris habuit, cum tamen nihil de stipendio deperderet, sed integrum, usque ad finem vitae, perciperet. In hoc homine praesertim apparuit, quantum antestaret ceteris artibus eloquentia; cujus tantum specie, tam magnum ad se discipulorum numerum attrahebat, ut aliorum magistrorum, quantumvis doctissimorum, exedras auditoribus vacuas redderet. Latini igitur sermonis elegantiam, cujus ab ineunte aetate studiosum fuisse docuimus, ad ea, quae tradebantur, quamvis aspera atque horrida, transferebat. Voce erat clara et acuta, jucunde ad aures accidens oratio, ita volubilis, atque ita fatile, quo eam ille ducebat, excurrens, ut nusquam insisteret: quo fiebat, ut magno cum silentio audiretur; nec quisquam erat adeo dissolutus, adeo incommodis moribus praeditus, qui dicenti auderet obstrepere. quamobrem iis, qui videbant, ejus artis princeps videbatur. verum, saepenumero fiebat, ut, qui venissent, ab eo non tam docti quam delectati, non tam expleti quam avidi inanesque, discederent. ut bene cum illius existimatione esse actum existimem, quod neque ipse neque quisquam alius, quod sciam, ejus in Ius Canonicum commentaria in lucem ediderit. quae enim lepida atque jncunda, auctoris oratione ac voce prolata, aurium, quae suavitate capiuntur, judicium sibi conciliarant, eadem literis, quae nemini adulantur, expressa, oculorum, quod est acrius et incorruptius, judicium non effugissent. Magnam pecuniam fecerat, quam, tum ex stipendiis quae diximus, tum ex re familiari, quo satis erat ampla, collegerat. quod facile fuit homini et frugi et optimis ac sanctissimis moribus


page 162, image: s162

praedito, qui semper omnia extraordinariis cupiditatibus denegasset, in quibus comparandis nequam homines saepe evertuntur fundis ac familiis. Quam pecuniam collocatam habebat in iis bonis, quae una cum vita amittuntur; videlicet in officiis Cancellariae, quae vocant. neque unquam a Pontifice qui tum rerum potiebatur, homine parco et in re facienda occupato, cum esset senex et capularis, ad quem sua morte, bona illa redibant, impetrate potuit, ut officia illa divenderet, atque ex mercede, quam coegisset, fundos vel aedes aut alia ejusmodi mercaretur, quae possent ad haeredes testamento transmitti. ille enim Pontifex, princeps ex omnibus, iis, qui paulo processissent aetate, officia illa vendenti, facultatem ademerat, cum ceteri ante ipsum cuivis, quantumvis decrepito, id liberum reliquissent. Cum jam a laboribus alios docendi, suo jure, quievisset, quia et vir erat probus, et humanissimis literis deditus, frequens in Sodalitatibus conspiciebatur, in ea praesertim, quae ex nobilibus, in domo professa Soc. Iesu convocatur, ubi etiam, una cum aliis, eloquenter copioseque disserebat; et in Academia Humoristarum aderat, non ut ibi ipse aliquid ageret; aetas enim eum prohibebat eas partes sumere quae sunt adolescentium, sed ut alios, dicentes, et sua poemata recitantes, audiret, et si quid in eis titubatum esset, animadvertetet, et pro ea auctoritate, quam ipsi aetas dabat, modeste humani terque corrigeret; quod tamen jus, quoniam singulari etiam erat modestia, ita usurpabat, ut magis ab auctoribus illarum scriptionum sibi permissum, quam vendicatum ab ipso, videretur. Sed demum, cum aevum in longum protraxisset, fato suo functus, humatus est in AEde Virginis Capitolinae, in sepulcro majorum suorum. Oblatum sibi a Xisto V Episcopatum, constantissime repudiavit, quod scientiae suavitate, qua nihil est hominibus jucundius, delectatus, quietam vitam turbulentae, otiosam negotiosae laboriosaeque, anteponendam esse putaverit.



page 163, image: s163

XLI. GENESIVS PROIDA.

SVmma ac prope singularia naturae dona, quibus cumulatur Hispania, primum ab Ibero amne Iberia, postea ab Hispali Hispania cognominata, si velimus hīc omnia referre, longius nos ab instituti nostri ratione digrediemur, quibus non est propositum, urbium vel regionum naturas ac dotes exponere, sed hominum, qui in iis aliqua ingenii laude floruerunt, imagines, ut saepe dictum est a nobis, brevi oratione describere; aliarum vero rerum cognoscendarum cupidos ad illorum voluris persecuti Illud vero nonnihil ad rem nostram facere videtur, quod ajunt, ibi corpora hominum nasci, ad vigiliam, inediam, ac laborem animi promta, tum firmissima corporis valetudine, ob caelisalubritatem, quae per omnem Hispaniam aequalis est, quia aeris spiritus, ut referunt ii qui de regionibus illis scripserunt, nulla paludum gravi nebula inficitur. quo factum opinor, ut post multa secula, cum se ad literarum studia contulissent, inventi sint multi, qui in omni eorum studiorum genere, cui se dedissent, excellentes evaderent, non in iis solum disciplinis, in quibus singulare ingenii judiciique acumen exigitur, ut in Philosophia ac Theologia, sed in iis etiam, in quibus ingenii ejusdem amoenitas celsitudoque requiritur; cujusmodi humanissimae liberalissimaeque sunt artes. Etenim laborem, patientiam, et solicitudinem, quae sunt afferenda ab iis, qui exquisitius, quam vulgus hominum, studere literis postulant, non reformidant, sed cum sint, ad ea perferenda suscipiendaque, a natura facti institutique, in se recipiunt ac transferunt. Nonne plures, ex una Hispania, sacrarum ac divinarum rerum interpretes prodierunt, qui Theologicam facultatem doctissimis suis commentariis illustrarunt; praesertim ex Dominicana atque Ignatiana Societatis Iesu familiis, quam ex ceteris orbis terrae regionibus? nonne in omnium elegantia literarum excultos, tum vetere tum nostra memoria, eos dedit, quibus nihil desideres melius neque praestantius? Vnum est, in quo


page 164, image: s164

Italia Hispaniae et ceteris nationibus praestat, Iurisconsultorum videlicet copia, qua non solum abundat, verum etiam redundat, propter eorum multitudinem, qui, vix ac ne vix quidem literis tincti, veniuntm eum emtum locum ac numerum; nemo enim, qui precium afferat, ab eo repellitur: atque, superiore anno audivi non neminem ex iis, quos inter, lucrum illud distribuitur, misere querentem, locum illum honoris in opinione hominum eviluisse; nam minus multos, quam antea, ejus cupidos inveniri, neque scelestiorem, eo vendendo, se vidisse annum, quam ille sibi obtigisset. at contra in Hispania, nemo in eum ordinem admittitur, nisi probata industria; immo nemini ejus muneris petendi potestas tribuitur, nisi illi, qui antea, longis gravissimisque disputationibus, ejus, quod didicerit, periculum fecerit. Ab eo schola profectus est in Italiam Proida. ac primum Neapoli coepit causas agere; ubi etiam uxorem duxit, mulierem Neapolitanam, facie non satis honesta atque decora. sed, cum minus amplum suae virtuti theatrum, forum illud existimaret, se Romam contulit, et in foro esse coepit. ubi cum nondum esset cognitus, pauci, vel nemo potius, ejus consilio utebatur; quod, uxor avara, quam perpetuam sibi oblatratricem in aedibus habebat, quaeque Neapoli, ubi major ejus arti quoestus fuerat, curabatur nitidius, ejus inscitiae vel negligentiae cum tribueret, eum miserum habebat, et, prius quam galli cantarent, eum a somno excitabat; poscebat, aurum, vestem, aut unctiusculum jentaculum; cumque haec ille denegaret, seque inopiae excusatione defenderet, illa irata, ac dote fortasse ferox, contumelias ac jurgia suscipere, ac dicere: Ignavissime, impurissime, decoctorum nequissime, aulae Romanae dedecus, fori ludibrium. contra ille, cum non posset bilem continere, aliis illam maledictis verberabat, atque insanam, rabiosam foeminam, canem appellabat. sed ejus petulantiae par esse non poterat, quae poetria erat, prorsus ad eam rem unica; multo enim plura, quaeque acrius hominem urerent, inveniebat, at ille tandem victus, cum nihil se verbis proficere, quibus erat illi inferior, intelligeret, minis eam perterrefacere, sibique obnoxiam facere conabatur;


page 165, image: s165

ac: Nisi, ajebat, linguam cohibes, eam tibi comprimam, ac, capillo abreptam, in mediam viam protraham, ac convolvam in luto; ac, si pergis esse inepta, vita ipsa devolvam. Istuc, inquit illa, videre velum; nam, si me digitulo uno attingas, feres infortunium; nonne te subit, me Migni Cappelli filiam esse? at cujus viri? nempe ejus, qui toti Neapoli terrorem injiciat. Atque haec eo confidentius scribo, quia meis ipsemet auribus accepi; quod domus, in qua habitabat, paries mecum esset communis. Nonnunquam etiam res ad manus atque ad pugnam veniebat, et eam ille capillo scindebat, ea unguibus illi in oculos involabat, magnosque toti viciniae ludos praebebant. ac fuit, cum, jurgio uxoris impulsus, candelabrum ex aurichalco, e mensa sublatum, ob os illi objecit, ac non leve vulnus inflixit. tum ille, sive misericordia commotus, sive quod metueret, ne ejus nomen ad magistratus deferretur, idque existimationi, quam de se conciliare studebat, officeret, depositis Iurisconsulti partibus, eas, que sunt chirurgi, suscepit, et eattenus sua vulnus illud manu curavit, quoad ad sanitatem perductum est. Atque haec antea, quam in foro celebratum ejus nomen esset. Verum, posteaquam, quibusdam in judiciis, ejus industria cognita atque probata est, omniumque sententia judicatum, nullam esse causam, quae non ejus digna patrocinio videretur, jamque munera illi multa atque pecuniae domum a litigatoribus convenirent, perpetua inter eos pax atque otium constitit. Mira in eo ingenii vis aderat, judicium acre; nam cum vidisset, quid causam faceret, quidque judici probandum esset, in eo haerebat; in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate, summa prudentia; adeo ut judices eam causam probabiliorem existimarent, quam ipse defenderet. Verum cum jam Romae sic floreret, omnesque ad eum causae maximae, quaecunque erant, deferrentur, evocatus est Neapolin, ut insignem quandam provinciam a Rege ipsi delatam, vapessendam accederet, unde an rursum in Vrbem redierit, nescio; illud scio, ejus filias Romae fuisse nuptui datas. Id illi unum erat vititum, quod nimis studiose latrunculis luderet; adeoque interdum, cum se honestissimae


page 166, image: s166

illi animi remissioni dedisset, eatenus ludendi ardore incensus progrediebatur, ut causarum, quas tuendas susceperat, patrocinium desereret, ac clientum oblivisceretur, qui venerant ut eam ad judices docendos adducerent.

XLII. LVDOVICVS VIGNATVS.

DIximus antea, in Genesio Proida, nullam esse in Europa regionem, in qua vilior sit Iurisconsultorum, sed nullius saepe frugis, annona, quam in Italia, cum, in Hispania, et in aliis quibusdam exteris nationibus, qui faciunt civibus omnibus consilii sui copiam, pauci quidem sint, sed doctrina rerumque usu praestantes. atque, si ad numerum illorum, qui illum mercantur ut eo se jactent. spectetur, non possumus ire inficias, quam plurimos inveniri, qui indigni sint eo loco ac numero; sed si ad eos convertamus nos, qui serio ad Ius civile se conferunt, ut in eo studio excellant, plures se nobis objicient, quos non solum illis aequare, verum etiam longo intervallo anteferre possimus. Atque multorum hactenus Iurisconsultorum imagines, quantum facultas nostra tulit, a nobis expressas, in hunc librum retulimus, qui jurisprudentiae gloria sunt ab omnibus habiti, non solum Vrbis, sed totius etiam orbis, oraculum. neque tamen persecuti sumus omnes, quos, me superstite, egregie aliis consulentes vita defecit. atque in praesentia se inihil offert Ludovicus Vignatus, Laudis Pompejae, Transpadani oppidi, nobili loco natus; qui Romam florente adhuc juventa se contulit, non ut in foro disceret, sed ut, quantum efficere posset, doctus, in forum veniret: ac primo se, ad Scipionis Lancelotti ductum aggregavit, in ejusque contubernio, quoad ille vixit, permansit; qui tum erat Rotae Auditor, ac postea a Gregorio XIII, ob ejus doctrinam, Cardinalis vellent, in suis rebus dubiis se ad consulendum daret; tum sua industria, dum Horatii Lancelotti, Cardinalis Lancelotti fratris filii, Rotae Auditoris, qui postea, Paulo V Pont, max. Cardinalium numerum auxit, amicitia


page 167, image: s167

fretus. Etenim iis, qui versantur in judiciis, ad obtinendas causas, Auditorum gratia plurimum prodest. quo factum est, ut brevi sit adeptus illustrem inter advocatos locum; atque ea etiam de causa libenter ab iis, qui controversias habebant, adhibebatur, quod mira erat in eo, in rebus cognoscendis, earumque ponderibus examinandis, accuratio; ut non facile in ullo diligentior majorque inveniretur. cujus fama virtutis adeo hominum in se studia ad deferendas sibi causas alliciebat, ut postea Horatius, ab Auditoribus Rotae ad Cardinales, ut paulo ante dixi, traductus, nihil illi de numero clientum ademerit, sed eodem quo antea, et majore etiam, illorum concursu domus ejus celebraretur; quod nihil sit, quod ii, quorum res est, tantopere cupiant, quam sua ab iis, quos sibi patronos adoptant, negocia cum cura ac diligentia suscipi atque tractari. commendabat hoc etiam formae dignitas, et naturalis quaedam humanitas comitasque, qua ad se venientes excipiebat. sed florebat, ut cum maxime, et clientum et causarum numero tum Vignatus, cum Paulus V, ejus virtutum fama commotus, Maphaeo Cardinali Barberino, qui Legatus Bononiam proficiscebatur, comitem eum adjunxit, ut insignem ibi magistratum administraret; cui admirabili quadam doctrinae, aequitatis, industriaeque laude praefuit. quamquam mihi narratur, inter ipsum atque legatum, nescio quid discordiarum, de rebus ad Rempub. pertinentibus, intercessisse, ac propterea deinceps illum apud Legatum, minus auctoritate et gratia valuisse. quod (si fictum non est) non longius abesse a vero videtur. Erat in Maphaeo Barberimo, ut perspici potest ex iis quae scripta reliquit, ingenii vis magna, erat exquisita juris civilis multarumque doctrinarum notitia, erat excellentis industriae ac prudentiae laus eximia; sed tot tantarumque virtutum cognitio aedo ab intelligentia sua non aberat, ut eam animo comprehensam haberet, ac propter eam tantum sibi tribueret, ut, quod ipse probasset, aliis etiam probatum esse debere, quasi suo jure contenderet, aliosque, qui contrariae essent sententiae, in inscientium vel malevolorum loco reponeret. atque acceptum est ab iis, qui sermoni interfuerunt,


page 168, image: s168

die quodam, cum jam Pont. max. factus, cujusdam, quem in amplissimum dignitatis locum evexerat, singulares virtutes summis in coelum laudibus efferret, exclamasse illum et dixisse: O virum summum, ac majore etiam honore quam ille est, quem illi tribuimus, dignum! quid vultis amplius? nulla unquam in re a nobis ille dissensit. Magni cujusdam argumenti loco sumebat, summae illum sapientiae arcem tenere, quod omnibus ipsi in rebus assentiretur. At nihil novum fecit; sed summis ingeniis usitatum, praesertim si incredibili virtuti, qua ille erat praeditus, summum imperium habeant adjunctum, ut dictorum factorumque suorum assendionem omnium exigant. At Vignatus, Bononia Romam reversus, se revocavit in cursum, et rursus causas agere corepit. quem cursum feliciter, ut antea, tenuit. sed hominis virtutem, Romae, Mediolanum invidit. nam illum ad se vocavit, et in amplissimum illius Civitatis Senatum cooptavit. quo munere cum egregie fungeretur, andivit, Gregorio XV e vivis sublato, in ejus locum subrogatum fuisse Cardinalem Barberinum, quicum una, ut diximus, Bononiae fuerat; ac continuo, pro vetere amicitia, ac pro sua virtute, cujus in nobili illa legatione satis magnum specimen dederat, in maximam spem amplissimae dignitatis inductus, Romam advolavit. quo cum pervenisset, et aliquot post dies, ad novi Pont. pedum osculum fuisset admissus, nihil ab eo nisi verba retulit. itaque animadvertens, spei, quam conceperat, eventum non respondere, statuit Mediolanum redire; ubi, non multos post annos, repentina morte deperiit.

XLIII. IVLIVS BENIGNVS.

INepte, ne dicam stulte, mea quidem sententia, faciunt, qui egregium a natura ingenium adepti, cum ingenii ejusdem viribus, tanquam alis, in altum elati, locum aliquem honoris ac famae conscenderint, non nihil a majoribus suis, cum ea no adsit, claritatis sibi usurpare conantur. tanquam si eorum virtus minus clara futura sit, nisi eidem aliquid ab illis splendoris accesserit.


page 169, image: s169

Quod longe secus mihi videtur. etenim honestius duco, nobilitatem et gloriam totam nos parere, quam aliquam ejus partem, ab aliis partum, accipere; ac longe praestantius existimo, majores nostros ex nobis, quam nos ex majoribus nostris, magnos et claros existere. quin illud, ex majorum recte factis, incommodi iis, qui nobili genere nati sunt, accidit, ut, si iis, quorum fumosis imaginibus gloriantur, dissimiles inventi fuerint, nihil ex eorum commemoratione in sese, nisi infamiam ac dedecus, attrahant, si quidem ipsorum flagitia, cum illorum virtutibus in comparationem adducta, majorem sermonum ansam hominibus praebeant, qui quidem videbantur quieturi fuisse, si illorum improbitas in tenebris obscuritatis familia dlituisset. Venit mihi in mentem, tum M. Catonis, hominis sapientissimi, tum Q. Pompeii, humili atque obscuro loco nati; quorum uterque sibi gloriosum et honestum duxit, sui generis initium ac nominis a se gigni ac propagari, ac propterea maximis in laboribus, usque ad summam senectutem, summa cum gloria vixit. Nostr memoia, vir maximus atque clarissimus, cum, nulla commendatioe majorum, sed propria virtute, ex infimae sortis hominibus in eum locum pervenisset, quo nullus neque excelsior, neque augustus invenitur, ostentationis gloriaeque causa commemorabat, se puerum, parva mercede conductum, in summa inopia et in pannis, ovium ac suum greges pastum adduxisse ac reduxisse. quid multa? adeo, in tanto fastigio collocatus, suarum ipsum sordium non pudebat, ut eas etiam materiem honoris ac laudis haberet. Sed alio erat animo Iulius Benignus. nam, non contentus ea nobilitate, quam sua sibi virtus peperisset, volebat etiam videri, aliquam a parente accepisse, atque in sepulchro e marmore, quod illi constituerat in AEde Deiparae Virginis Romae, quam vocant, de pace, dedit illi formam, sane liberalem, haud illis absimilem, quam in statuis nobilium Romanorum videmus; tum genus nobile, partes honesta. nam fecit illum I. C. non unum e multis sed prope singularem. quae si quis vera esse contendat, non repugnabo. sed ego, etiam tum adolescentulus, audivi saepius, de duabus matronis


page 170, image: s170

honestissimis, ac veritatis diligentissimis, sancte affirmantibus, se talem patrem qualem ipse deformabat, nunquam vidisse, neque novisse; usas tamen fuisse familiarissime ejus matre, quam ajebant esse mulierem pauperculam, una cum illo puerulo, annum aetatis quintum non excedente, Canonicorum regularium, illius coenobii, misericordia victitantem. praeterea ajebant, Abbatem, qui tum coenobio illi praeerat, quod videret fulgere in eo puerulo indolem virtutis, (erat enim modestus, gravis, ingeniosus,) suis sumtibus erudiendum tum curasse, neque operam ac sumtum perdidisse, quod ille in omni genere literarum clarius explendesceret quam ceteri condiscipuli, vinceretque omnes, studio, diligentia, ac celeritate ingenii; atque, ab his initiis ad eum doctrinae et honoris locum pervenisse, quem postea renuit. Quarum rerum ego maxima documenta haec habeo, quod semper Canonicos illius coenobii in parentum loco habuit, dilexit, coluit, neque accepti beneficii memoriam apud ipsum exolevisse, et vivus multis in rebus ostendit, et in morte sua testamento declaravit; coenobium enim illud reliquit haeredem, sed usum fructum, omnium fere bonorum, juveni cuidam, qui erat ipsi a cubiculo, quemque diligebat ex omnibus plurimum, legavit. Verum, utut sese res habeat, sive illi generosa stirps adfuit, sive defuit; fuit homo probus, gravis, eruditus, disertus, Iuris autem civilis adeo peritus, ut ceteris magistris, qui illud in Gymnasio Romano docerent, anteire existimaretur. in quo docendi munere cum quinque et viginti confecisset annos, est postea rude donatus. sed antea in collegium Advocatorum Consistorialium cooptatus fuerat; et quoniam, illorum legibus, nemo in eum ordinem, qui est honestissimus, admittitur, qui non sit etiam nobili genere natus, sudatum est ab iis, quibus hujus rei inquirendae provincia data fuerat; vix enim quisquam superstes erat ex iis, qui de jure respondentem eum vidissent, cujus monumenta formae ac nominis in sepulcro, de quo diximus, imprimenda curasset. interrogatae sunt etiam mulieres illae, quae commemoravimus; que pro testimonio dixerunt id, quod erat ipsis notum atque testatum; tantum


page 171, image: s171

de matris paupertate reticuerunt, ne ejus honori obstare viderentur. Quemadmodum autem, in disputationibus publicis ac privatis, quibus de doctrina eorum qui cooptantur periculum fieri solet, se gesserit ille, qui tot annos in docendo disputandoque versatus sit, quid me attinet dicere? nam postquam aegre impetratum est eum non esse a nobilium virorum numero excludendum, ea felicitate ingenii, ea doctrinae, ea elomientiae vi, in disputationibus illis, eorum argumenta diluit, qui ea, quam ille, tuenda proposuerat, infirmare ac labefactare conabantur, ut esset omnibus admirationi. Itaque Petrus Card. Aldobrandinus voluit eum habere a cognitionibus Auditoris loco; quod munus egregie laudabiliterque defendit. Interea Paulus V, cum decrevisset multa vitia emendare atque corrigere, quae in omnia Vrbis magistratuum tribunalia irrepserant, ob eximiam juris civilis scientiam eum, unum ex illis voluit esse, cui tantum munus demandaret. Hic Romae mos viget, ut ex advocatis Consistorialibus, quos diximus, unus eligatur qui pauperculis hominibus, atque omni patrocinio destitutis, advocatus adsit, iisque diligentem ac gratuitam operam praestet. hic sedet inter primores Vrbis magistratus, cum statis diebus in carcerem conveniunt, ibique vinctos, qui se vel adversariorum vel judicum injuriis oppressos queruntur, audiunt cavetque, ne contra rem pauperum decernatur aliquid injuria, id ille munus multos annos, summa cum pietatis et diligentiae laude sustinuit. Videbatur homini inesse quaedam ambitio, neque quidquam ipse tam cupere, quam in specioso Antistitis habitu ornatuque spectari. itaque dedit operam, ut in eorum Archiepiscoporum numero esset, quibus, cum illorum Ecclesiae in Turcarum potestate sint, nulla procuratio subest, sed Archiepiscopi tantum nomen ornatusque relinquitur, itaque impetravit in beneficio et gratia, ut Archiepiscopus titulo tenus, metropolis nescio cujus, a Turcis possessae, renunciaretur. Obtinuit etiam, ut Congregationis sacrorum rituum Secretarii munere fungeretur. ad quod officium nemo admittitur, nisi in aliquo ejusmodi dignitatis gradu constitutus. Neque eo fuit conten


page 172, image: s172

tentus, sed summa ab eo adhibita est opera, ut ad Episcopos, quos vocant Assistentes, rescriberetur. Postremo, adeptus est, ut in Sacello Pontificio, ipso praesente Pontifice, solemnibus caerimoniis, Missae Sacrificium faceret. Atque haec meta fuit cursus honorum ipsius et vitae. nam paulo post lethali est morbo consumtus.

XLIV. ANGELVS DE ACIARIA.

SI cui Angeli de Aciaria, Senis nobili Ioco nati, probitas, religio doctrina, minus nota sit, si eum audiat, Roberto Bellarmino, avunculo suo, carum in primis extitisse, nonne maximi argumenti loco habeat, in omnibus iis virtutibus, quas indicavimus, perfectum absolutumque eum fuisse? Ea enim erat hominis longo sanctissimi gravitas, ille ejus adeo distractus atque sejunctus ab omnium rerum humanarum cupiditate animus, ut nulla cujusvis affinitatis cognationisque necessitudo, ad eum diligendum et aliquo in numero habendum, momenti aliquid esset habitura, nisi ea etiam fuisset cum virtutis omniumque bonarum artium societate conjuncta. Complectebatur igitur hominem summo studio ac benevolentia, non tam ut cognotum, quam ut virum in primis probum, honestum, ac doctum. Sed, quem ille aestimationis locum in Bellarmini opinione teneret, tum maxime apparuit, cum ab eo, insigni ac locupleti S. Benedicti, Cassinensis olim familiae, quae erat Capuae, est Sacerdotio donatus; quod Sacerdotium, cum ipse Abbatis jure ac nomine possidetet, sibi detraxit, et in Angelum, eodem Abbatis jure ac nomine transtulit. nam quid potuit facere elegantius, ut ostenderet, quanti hominem faceret? quid enim est, in quo viri sanctissimi plus operae tribuant quodque illis magis sit cordi, quam ut bona Ecclesiae; eorum fidei tutelaeque committantur, qui in eos usus illa conferant, ad quos a majoribus nostris, religiosissimis mortalibus, relicta fuerunt; nimirum ad pauperum inopiam sublevandam, et ad sacras aedes, collabentes, instaurandas? quid contra est, quod illi tam graviter dolenterque querantur, quam in illa bona eos invadere, qui, ad suas cupiditates


page 173, image: s173

explendas, ea improbe nefarieque profundant? Quamobrem, tametsi Angelo jucundissimus erat honor ab avunculo sibi tributus, tamen majorem voluptatem capiebat ex eo, quod homines essent existimaturi, honorem illum, cum a Bellarmino provenisset, non quia aliqua cognationis, qua cum illo implicaretur, necessitudo intercessisset, sed quia sic oportuerit, eoque dignus esset, sibi contigisse. Quod si naec omnes, quibus pinguia sacerdotia deferuntur, cura torqueret, multi pravi e Repub. Christiana mores radicitus evellerentur. non illorum animos, pecuniae cupiditas. non vitiosus propinquorum amor, non libidinis aestus exureret; non apud eos, pessima aleae, venationis, et conviviorum studia vigerent; non villarum amoenitas, non aedium magnificentia non pretiosae supellectilis luxus, eorum cogitationes sibi devinctas haberet; sed pietas, religio, modestia, bonarum artium studia, ac pauperum inopiae sublevandae solicitudo, in illorum mentibus dominaretur. Sed ut ad Angelum revertar, qui tot tantisque a Bellarmino laudibus elatus ornatusque fuerat, non eum erat aequum, otiosum domi sedere, sibique tantum, non, etiam aliis, usui esse; ideo fuerat compellendus in lucem, hoc est in opus, et in oculis hominum constituendus. nemo enim, ut Christus ait, accendit lucernam, et ponit eam sub modio. pater enim luminum, qui eam virtutis flammam incenderat, non passus est eam in occulto latere, sed aliorum oculis esse expositam voluit. itaque primum ille Episcopo Novariensi Vicarius generalis est traditus; cui provinciae tanta cum laude praefuit ut diligentiam solicitudinemque admirarentur omnes, prudentiam et vitae integritatem agnoscerent. quamobrem ejus virturi, hoc ecclesiae regendae quasi tyrocinio, spectatae ac cognitae jam deberi existimatum est, ut editiore in loco collocaretur, atque ipse non vicarias alterius sed suas proprias partes ageret. itaque Theani creatus est Pontifex. Qui magnam virtutis cujuspiam exspectationem sustinent, hoc fere semper habent incommodi, ut vix unquam tantum illius virturis ex se dare possint, ut non multo plus homines de ipso speraverint, at hic, in re Ecclesiae suae gerenda, adeo fuit felix,


page 174, image: s174

ut non solum, quam de se commoverat, expectationi par fuerit, verum etiam eidem aliquanto superior extiterit.

XLV. FRANCISCVS BRACCIOLINVS.

INclyta poetarum natio, vatum praesertim solet appellatione censeri, quasi, quae sint futura, vaticinentur. neque istuc ipsi non profitentur. nam iis, quibus immortalitatem nominis, suis carminibus, pollicentur, postquam magnifica oratione falsas plerumque laudes, non modio neque trimodio, sed toto, ut inquit ille, horreo, sunt emetiti, continuo vel opes ac divitias, vel honores, vel, si militares sint homines, gloriosas de potentissimis hostibus victorias atque triumphos, saepe praedicunt. At si in eo poeticae facultatis vis insit, ut res futuras multa ante praevideat atque denunciet, isque in ea facultate praestantior ceteris habeatur, qui magis rerum futurarum scientia polleat, quique certius ac verius quae sint eventura, praesagiat, mirum dictu est, quantum Franciscus Bracciolinus, Pistoriensis, sui aevi vates in primis, divinandi artificio superatus sit ab eo, qui sibi erat ad manum, scribae loco, et, quod admirabilius videri debeat, qui poeticam nunquam attigerat, nec versus facere didicerat. etenim ille multo sapientius Francisco, ut postea videbimus, divinavit, quae et sua re essent. atque est, quod Franciscus Apollini, quem jam inde apueritia sectatus est, jure succenseat, quod divinandi scientiam, in qua ille princeps ponitur, quamque sectatoribus suis ita large magnificeque promittit, sibi denegaverit. nam, per hanc perfidiam, multae magnaeque ipsi utilitates et commoda praeclusa fuerunt, quae patuissent, si servare voluisset in eo, quod promiserat, fidem, itaque, merito queri potest, se ab eo fuisse deceptum. atque ex his illius perfidia incensum ira, arbitror, postea poema illud, quod Ludibrium deorum inscripsit, composuisse; cum nimirum ipsum puderet, fidem habuisse iis, quae de Apolline traderentur, ipsum esse, qui vim quandam in hominum mentes infunderet, qua illae concitatae, quae futura sint, ederent, et quasi diffunderent.


page 175, image: s175

Verum videtur non debuisse Apollinis unius peccatum universo deorum concilio fraudi esse. Sed abeamus a jocis, et ad rem ipsam accedamus. Maphaeus Barberinus, tum Camerae Apostolicae Clericus, utebatur, in scribendis epistolis, opera Francisci Bracciolini; quem etiam, ob praeclarum ingenium, et communium studiorum societatem, carum habebat in primis; cum a demente VIII, Pont. max. missus est Nuncius in Gallias ad Henricum IV, Galliae ac Navarrae Regem; ac Franciscum, cum eodem scribendarum epistolarum munere, secum duxit in Galliam, ac plures eum menses, eo loco ac numero, assidua atque utili opera, habuit. sed, cum Roma, de Clementis VIII morte esset allatum, coepit Franciscus desberare, eum, quem hac spe sectatus fuerat, posse Cardinalem evadere; quod fere mos sit novi Pontificis, ejus, cui succedit, Nuncios revocare, et eorum in locum alios substituere. itaque statuit, eum deserere, et in patriam redire, ut ibi in Musarum hortulis, molliter ac delicate in herba ac rosa recumbens, penitus avocaret animum a Repub. Neque fecit secus quam cogitavit. nam aegre a Maphaeo venia impetrata, qui ferebat moleste, talem virum a sese divelli, Pistorium venit, ibique, quemadmodum constituernt, se rotum Musis addixit. At ejus amanuensis, multo quam ipse sapientior, et in divinando felicior, delatas sibi a Maphaeo scribendarum epistolarum partes arripuit, easque egregie gessit; adeo ut ille, jam creatus Pontifex, cum Cardinalitias deponeret vestes, ac Pontificias indueret, Cardinalibus, qui aderant, ejus operas ac mores mire commendaverit. Verum ubi Bracciolinus eum, a quo discesserat, non solum in Cardinalium Collegium, id quod ille nunquam putaverat fore, pervenisse, verum etiam summum Pontificem factum, audivit; tum vero se falsum vatem fuisse, suumque amanuensem multo sibi antecessisse saptentia, existimavit; ac relicto florum rosarumque cubili, ubi in Musarum nutricatu cubabat, Romam venit, seque in Vrbani VIII (id enim erat Pontifici nomen inditum,) conspectu constituit. Non est Pontificis illius humanitas atque benignitas praetereunda hoc loco; qui cum deberet eum rejicere, nec perpeti,


page 176, image: s176

ante oculos sibi adduci, a quo, alienissimo tempore, et cum maxime ejus opera indigeret, esset desertus atque despectus, adeo nullum adversus eum irati vel commoti animi signum ostendit, ut etiam humanissimis et amantissimis eum verbis sit prosecutus, et Antonio Cardinali S. Honuphrii, fratri suo, tradiderit, ut illi esset ab arcanis; tum, quoad vixit, ficubi negocii eum odium ceperat, dabat illi sese, atque in ejus sermone ac suavitate omne superioris temporis fastidium deponebat. erat enim jucundus, facetus, hilaris, amoenus, atque omnium, ut dicitur, horarum homo; et interdiu, aestate praesertim, habebat decretum semper aliquem locum, puta tabernam aliquam aromatariam, ante cujus fores sedens, una cum amicis, qui ejus consuetudine usuque delectabantur? suavissimis sermonibus diem consumere. multa ejusdicta, tum gravia, tum arguta, tum jocosa, tum ridicula, feruntur, quae, cum alia sint in eo potiora, relinquimus. multa scripsit Etrusco sermone, tum jocosa, tum seria; utroque enim in genere praestitit; tum soluta oratione, tum versibus, quae, si quis sibi nota esse expetit, licebit ea ex Leonis Allatii Apiario, ubi fere omnia referuntur, accipere; in quibus poema illud enumeratur, quod Vrbani VIII electio inscribitur, libris tribus et triginta co~prehensum; quod Pontifex ille, cum sibi traderetur, dixisse Bracciolino dicitur: Gratum est nobis munus, quod defers, ac maximas de eo tibi gratias habemus agimusque; sed illud, ad te remunerandum, invenimus, quod non solum largitatem tui muneris aequet, verum illud etiam longo intervallo exsuperet, quodque, in omni futuri temporis spacio, immortale tuum nomen efficiat, ut tute fatearis, nos esse imitatos agros fertiles, qui multo plus reddunt, quam acceperunt: itaque dehinc, auctoritare nostra, appellaberis Bracciolinus ab Apibus, quod est insigne nostrae familiae; atque nos primi te hoc cognomine nuncupamus; Braccioline ab Apibus, vale. Hoc ille nomen obtinuit, atque ita se postea appellari passus est; illudque operibus, quae deinceps edebat, inscripsit. In omni genere poeticae facultatis se multum exercuit. nam lyricum, tragicum, heroicum, pastoritium, jocosum; in


page 177, image: s177

eisque magna est cum laude versatus; sed in lyrico laude impari; in eo enim multos habuit superiores: at in heroico, non video, praeter Areostum et Tassum, cui ille debeat cedere; immo non video, quisnam illi comparare se audeat, qui una sit aetate. neque in uno tantum poemate elaboravit, sed in pluribus; et in omnibus inventus est sui similis. Incidi in non neminem, qui, censorio supercilio, omnia ejus opera, ac praesertim heroica, adunco, ut dicitur, naso suspenderet; quod diceret, omnia in eis esse deterrima, jamque contigisse, ut antae illa fato suo fungerentur, quam ipsum vita deficeret. quod falsum est. nam Christi Crux, ab Heraclio e Persis recuperata, (id enim nomen est illi poemati) ipso vivente, ter est typis impressa, semel Parisiis, iterum Lucae, tertio Venetiis. Sed quid miremur Bracciolinum illi displicere, cui ne Torquatus quidem Tassus poeta videatur? Plura igitur heroica scripsit carmina, Vrbani VIII creationem, et Crucem Christi a Persis recuperatam, de quibus diximus, atque, exacta jam aetate, annos natus septuaginta, Bulgaros ad Christi fidem conversos, ut ipsemet in fine ejus carminis fatetur. atque in his omnibus carminibus nihil eorum dedideratur, quae sunt insignia ad maximām laudem; argumenti majestas ac dignitas, inventionis et ingenii acumen, genus orationis altum, exaggeratum, sublime, non tamen caligine obsitum ac mentis aciem effugiens, sed planum, perspicuum, atque omnium intelligentiae ultro se offerens; sententiae, non usitatae, non alteri surreptae, non communes, sed exquisitae, sed a se excogitatae sed rei, de qua agitur, propriae; sententiarum ornatus non vulgaris, non obsoletus, non sordidus, sed elegans, nitidus, ac verborum splendore illuminatus; translata non ingentia, non majora quam res postulet, non vi, non precario, alienum in locum irruentia, non longius ducta, sed moderata, sed quae orationem illustrent magis, quam verba propria et sua, sed quae statim pene in conspectu animi ponant, quae intelligi volumus, sed quae deducta, verecunde, quo vocantur, veniant. At illud fortasse aliquem in eo, ad reprehendendum, locum aperiat; ejus nimirum nimis frequentibus verborum sententiarumque


page 178, image: s178

luminibus referta oratio; nam cum legas, in singulis fere versibus cogeris insistere morari et exclamare: Bene, recte, non potuit melius, ac ego vellem in ea quasdam esse umbras ac recessus, a quibus lumina distincta, magis extarent clariusque nitescerent. At, quis non putasset, hominem, qui se orationis majestate amplitudineque coelo inseruerat, non etiam illuc attractas suas cogitationes habere? sed profecto sic est; ingenium in alto peregrinabatur, mens humi defixa haerebat. nam studio pecuniae tenebatur quam nemo unquam, nobili excelsoque animo affectus, concupiscit. at ille, quo rem familiarem ampliorem faceret, vitae necessitatibus multa denegabat, ac sordido vitam victu oblectabat. ac die quodam, cum audisset, celebrem quendam argentarium, apud quem multa aureorum centena deposita habebat, bonis elavissem tam improviso et horribili nuncio percussus, sensit, sibi intus, lienem, pulmones, jecur, chiras omnes, seditionem facere, adeo ut vesica alvusque se fuderint, totaque illi femoralia impleverint. Denique post Vrbani mortem, cum, octuagenario proximus, nihil sibi jam Romae relictum videret este quod speraret, sua ipse ossa in patriam reportavit, ut ibi sepultura afficerentur. atque eum, ajunt, cum Roma migraret, ad portam Flaminiam, Vrbem respicientem, dixisse: Vrbs salve, ac simulvale; nam hodie, postremum, ex te pedem extollo.

XLVI. ALEXANDER CHERVBINVS.

MAgnum Ioannis Pici, Mirandulae Comitis, ingenium, summa~ rerum pene omnium scientiam, incredibilem memoriae vim, ita majorum nostrorum aetas admirata est, ut in eo nomine, qui nondum tertium et trigesimum annum egressus fuerat, et tamen tantam vim rerum complexus esset, tanquam in aliquo monstro atque prodigio, propemodum exhorresceret. Sola viri, etiam tum adolescentis, memoria Thomam de Vio, nondum Cardinalem, exterruit. Ediderat Picus, in illa nobili disputatione quae cum reliquis ejus operibus circumfertur, nongenta omnium fere scientiarum capita,


page 179, image: s179

quae publice ex suggesto contra quoscunque, qui ea impugnare vellent, tueretur atque defenderet. itaque cum Thomas sellam, ex adverso suggesti positam, inscendisset, centum argumenta exposuit, quibus, totidem ex illis capita, labefactaret atque convelleret: at Picus, a postremo incipiens, ita sigillatim omnia repetiit, ut Thomas, se de sella proripiens, exclamaverit: Tace tace sis, jam tua ista repetitione mihi factum est satis. Et quamvis, quae de illo narrantur, ampla atque inagnifica, ut revera sunt, fatear esse; attamen nobilitas generis, qua praestabat, affinitatum, quibus implicabatur, splendor, opum divitiarumque, quibus affluebat, magnitudo, multo clariora ac celebriora ea redduut, quam fuissent, si earum rerum, de quibus diximus, luce caruissent. Quis dubitat, si Alexandro Cherubino generis claritas adfuisset; quamquam nec humili nec obscuro natus est loco; nam patrem habuit Laertium Cherubinum Nursinum, causarum, quae constant ex crimine, patronum atque advocatum, tota Vrbe notissimum, quique Pontificum summorum Constitutiones, antea dispersas, unum in corpus redegit; sed illi generosa stirps defuit: si praeterea, opum divitiarumque, ut dicitur, montes accessissent, si imperii, si illustrium tota ex Italia affinitatum splendor, lumen addidisset: quis dubitet, inquam, quin ille multo illustrior atque etiam honoratior futurus fuisset? Etenim sic comparatum videmus, ut vulgus homines non tam virtute quam fortuna metiatur, eosque magnos appellet, qui communem hominum conditionem, praestantia dignitatis ac fortunae suae, transeunt; ac, si eorum quispiam non plane sit bonarum artium expers, sed unum aliquod afferat, ut juris scientiam, ut eloquentiam, ut aliquam Graecarum rerum notitiam, iis, qui sunt in earum facultatum generibus singulares, celebritate praecurrit; nam nomini, summa omnes ambitione, suis scriptis ac laudibus, lucem dare contendunt, ac summa saepe ingenia in occulto latere, obruta tenebris, sinunt. e quibus nunquam potuit emergere hic Alexander, nec impetrare, ut aliquo edito dignoque in loco collocaretur, unde tanta vis ingenii, doctrinaeque, quanta in illo fuit, pulcritudo,


page 180, image: s180

multorum perveniret ad oculos. Cujus laudem, jam senescentem, ac propemodum intermortuam, meas esse partes duxi, ab interitu vindicare, et aeternam, si ullo modo assequi possim, efficere. Quae laus eo dignior est, cui multa saecula propagentur, quo spacium, ad eam sibi promerendam darum, in angustius spacium, coactu~ est atque compulsum. ejus enim aetas, septem ferme annis, brevior fuit, quam Pici Mirandulani; qui tres et triginta complevit annos; cum ille vix octavum et vigesimum annum attigerit. quanquam tres posteriores vitae ejus anni magis ad mortem, quam ad vitam, referendi sint; cum totum illud tempus acerbissimis viscerum doloribus excruciatus, mortis potius, quam vitae, similem vitam vixisse videatur. Quamvis, quid annos numeremus in eo, qui amplissimos vitae suae fructus possit ostendere? ille brevi vixisse dicendus est, qui, quantumvis senex sit mortuus, nihil ex se reliquit, quamobrem vixisse existimetur. etenim, qui nulli negotio intentus, egregiae cujuspiam artis sibi famam quaerit, hic, ut sapientissimi mortalium scriptum reliquerunt, non modo non vivere, atque anima frui, sed ne esse quidem, videtur. Nihil erat in unaquaque liberalium disciplinarum arte, quod ille non nosser; nullus liber, ad suam usque aetatem, in lucem editus, quem ille attente non legisset, omniaque ejus dicta non meminisset. Summis, me puero, in caelum laudibus efferebatur Iacobus Lainez, e Soc, Iesu, quod in Concilio Tridentino palam apud gravissimos illos Patres gloriatus, nec mentitus in gloriando esset, nullam se Patrum sanctorum sententiam laudaturum, quorum ille libros integros non legisset, penitusque, quod in eis contineretur, non perspexisset. idque summa eorum, qui audissent, admiratione exceptum esse, narrabant; quoniam vix credibile videbatur, posse quemquam in otio, etiam si aliud nihil, quoad viveret, faceret, nedum in vita occupatissima, qualis erat Iacobi Lainez, tantam auctorum copiam, qui de rebus sacris scripsissent, ita studiose perlegere. Quod si tanta ille omnium admiratione ac benevolentia in caelo est, qui in unius tantum generis auctorum lectione consumsit aetatem; quam magna in


page 181, image: s181

laude versari neccesse est eum, qui nullis certorum auctorum libris, quasi finibus, suum legendi laborem studiumque circumscriptum habuit, sed peraeque scriptores complexus est omnes? Sed, cum omnium ingenuarum artium cupiditate studioque flagraret, ad Philosophiam praesertim contulit suam operam, et ad eam inprimis, in qua princeps est Plato. Aperiebat illi ad Philosophiam aditum, Graeci sermonis notitia, qua praestabat, eaque duce, facemque, ut ita dicam praeferente, ad intima ejus arcana penetravit, neque quidquam erat in ea ita constructum atque reconditum, quod non ejus intelligentiae apertissimum promtissimumque redderetur. Eripiebat interdum philosophicis commentationibus aliquid temporis, illudque summorum doctorum Graecis voluminibus explicandis tradebat. quo factum est, ut multos libros Graecos Latine reddiderit. Sed quid multis opus est? tanta vis ingenii, eum exitum habuit, ut viscerum doloribus, quibuscum acerrime conflictari solitum eum diximus, consumtus, e vinculis corporis solveretur, simulque magno aere aliento, quo implicitus tenebatur, explicaretur, nam hunc quoque nodum mors, quae solvit omnia, rupit; ac creditoribus, cum non esset unde illis satisfieret, nihil reliquit, nisi plorare. Sed cum Philosophi vita minime multis rebus indigeat, neque ille gutturi aut corporis ornatui praeter modum indulserit, neque ita magnam familiam aluerit, et tame tantum aeris alieni conflaverit, suspicioni locum aperire videtur, fuisse alternam amici cujuspiam domum, in quam bona, sibi a parte relicta, et pecuniae quas foenori sumserat, exulatum abirent.

XLVII. MATTHAEVS SALINORVS.

CVm mihi de morte Matthaei Salinori, ex oppido Montis sancti Sabini, esset allatum; et jus amicitiae, quae mihi cum illo intercedebat, et locorum propinquitas, ubi uterque nostrum, domicilium suum constitutum habuit; erat enim jam diu mecum Leoninae Vrbis incola; impulit me, ut statim ejus imaginem, rudi meo stylo, quasi penicillo, descriptam, in eam, quam nunc


page 182, image: s182

molior, Pinacothecam inferrem. neque veritus sum, adolescenti gravissimo, ingenio summo, eruditione singulari, delirum senem, ac poetam oppido ridiculum, adjungere. non enim fiet tanto viro injuria, si ejus pulcritudinis elegantia, quae, spectatu dignissima, admirabilitatem maximam faciet, prope illum collocetur, cujus deformitas, non alia de causa, omnium in se oculos attrahat, nisi quia risum maxime moveat. nam, utroque in comparationem adducto, et unius formae vis boni copiosius laudabitur, et turpis alterius oris imago deridiculo magis habebitur. Hic, jam inde ab ineunte aetate, magnus mulierum fuit amator; atque elegans formarum spectator haberi volebat. si quae nova nobilis nupta prodibat, continuo versiculis, in ejus formae laudem factis, se illi insinuare satagebat; cui, et versibus, quorum insulsitas ridebatur, et sermonibus, gloriarum stultitiaeque plenissimis, miros de se ludos dabat, unicum illi erat studium, omnes amicitia comprehendere, summos, medios, infimos; sed principum virum et illustrium foeminarum familiaritates in primis appetebat; nam, per hanc rationem posse se a ceterorum hominum numero eximi, arbitrabatur, si summatum virorum atque omni dignitate principum amicitia uteretur ac non solum sciri, verum etiam commenorari, audiret, se apud illos auctoritate et gratia pollere. atque haec causa erat, cur, quoties vel Cardinalis, vel aliquis Regis cujuspam aut Reipub. orator, publice Vrbem ingrederetur, daret operam, ut equo, quem ab aliquo potentiori amico utendum acceperat, vectus, in pompa conspiceretur, et, quo unus prae ceteris, omnium in se oculos converteret, varia ac dissimili ceterarum veste uteretur. quo assequebatur, ut non solum vulgi ad se oculos, sed sibilos etiam atque clamores, attraheret. Multas amavit mulieres; e quarum nonnulla liberos sui quam simillimos procreavit; in quarum amore quam multos versus scripserit, quam multa ridicule ac stulte fecerit, si vilim proferre, longius ab incepto abstrahar: sed licet, qui voluerit, cetera ex hoc uno colligere. Quo~dam Bacchanalius feriis, cum, personatus, mulieri cuidam, quam diligebat ex omnibus plurimum, vellet


page 183, image: s183

osterndere, quidnam potissimum ab ea in amore erga ipsam suo requireret, stragula quaedam coriaceas, quibus ille domi suae parietes tectos habebat, ab amico utenda deposcit; qui, rei, totius ignarus, libenter tradidit. at ille, tum satis sua sponte, tum ex amore, insanus, primum, equo ex eis phaeras, tum vestem, corpori aptam suo, conflavit, sibique in tergo cubitalibus liberis scripsit, INCORAMATO. quod verbum, vernacula lingua ambiguum, tum coriacea veste indui, tum velle ex corde diligi amarique, sigificat. Interdiu fere domi se continebat, neque exibat, nisi si qua res magna compulisset, ibique vel in hortulo, aedubus suis adjuncto, opus faciebat; quem hortum sua manu optimis ficubus consverat; quarum fructibus, suo deinde tempore, tanquam e caelo missis, quos existimabat sibi amicos esse, donabat; vel in versibus scribendis otium consumebat, quibus prolatis risus excitarentur. Paucos ante ejus mortem annos, cum domum ad eum venissem, magnum cornuum acervum unum in locum coactum, inveni; cumque eum rogassem, unde ea illi merces advenisset, ac, num fortasse pectines et calceatoris esset effecturus, ostendit mihi ex altera parte alios lapidum tumulos, in quibus auri quaedam scintillae emicabant; atque: Horum, ait, cornuum cineres, ad extrahendum ex his lapidibus sine multa opera sumtuque aurum, adhibeo; ac, si res lepide sub manus, ut spero, successerit, Rex siam. Interdiu igitur his se domi exercitationibus oblectabat; vesperascente autem caelo, in domum aliquam nobilium mulierum sive virorum se conferebat, sive esset sudum sive onustum imbribus caelum, sive nix caderet sive aquilo flaret; ibique vel ludendo vel fabulando, vel risum aliis movendo, multas horas traducebat; neque, quamvis decrepitus, antea de discessione cogitabat, quam nox, medium caeli spacium emensa, properaret, ut diei locum jam advenienti concederet. Sed, cum domum se recepisset, si illuc jejunus accesserat, eo, quod mane coxerat, famem sublevabat; eumque, quidquid erat illud, quantumvis pauxillulum, juvabat; sed illud beabat magis, quod foris edisset. Contra inimicorum injurias nullis aliis armis tectus erat, nisi versibus.


page 184, image: s184

nam, lacessitus ab aliquo, statim libertate, stultis pene concessa, scriptum in illum carmen vibrabat; atque his telis susceptas ab aliquo secum inimicitas persequebatur. Ac postremum ejus carmen, quod quidem ad notitiam meam pervenerit scriptum est in eos, qui novis Vrbem munitionibus sepiendam circundandamque susceperant. quo carmine inepte (non enim, tum imperitia tum mentis vitio, quid publicae utilitatis ratio posceret intelligebat,) inepte, inquem, inanem eorum operam reprehendebat, qui, tanquam gloriae et ambitionis studio abrepti, muris et aggeribus Vrbem illam munire conarentur, quam caritate et benevolentia Christianorum Principum septam oporteat, esse, non muris, et ad quam tuendam conservandamque, ob ejus lacitatem, vix ingentes militum copiae sufficerent: deinde, multo acrius vehementiusque, eorundem saevitiam, immanitatem, crudelitatemque diverberabat, qui, nullo delectu, tot pauperum, tot religiosorum hominum, villas, hortos, aedificia, extirparent, diruerent, soloque aequarent; id ab eis factum duriter immisericorditerque, ajebat. Sed quid ea res, inquies, ad eum pertinebat? Multum: nam D. Balbinae AEdem, cujus erat ille Canonicus, statuerant demoliri, novasque per eam munitiones murosque perducere. atque id, quod cogitaverant, factis persecuti fuisset, si Vrbani VIII vita biduo longior fuisset. etenim, cum Pontifici, ad extremum fere casum perducto, mortem instare intelligerent, properabant omnia perturbare, queadmodum a nonnullis accipiebatur, atque pervertere, ut Pontifici, qui successurus esset, operis prosequendi vim ac necessitatem imponerent. atque hoc fortasse consilio, Vrbis muros, ad Portam Tergeminam sive Ostiensem, subruerant antea, quam novos excitarent. at si interea hostis ad Vrbem accessisset, omnes ad eam, muris immunitam, aditus apertos ac patefactos offendisset. At, quaenam vos, ajebat, intemperiae tenebant? (quid est, quod non audeat insania?) quaenam vos furiae agitabant, ut AEdem antiquissimam et religiosissimam, quae tot secula mansit, quae tot hostium immanissimorum manus effugit, ubi adhuc Apostolorum principis vestigia cernuntur,


page 185, image: s185

venerantur, adorantur, quam Benedictus Cardinalis Iustinianus tanto sumtu instauraverat, picturis exorna verat, quam undique tectam ac pulcherrime laqueatam reliquerat? quibusdam, ajebat, furiis exagitabamini, ut, cum eam conservare possetis, vel intra munitiones complecti vle extra relinquere, malletis perdere, ac penitus ex hominum memoria delere? quid est hoc, nisi parum religiosi et a veteribus Christianorum monumentis alieni animi signum? Sed extremo vitae suae tempore, magis quam anteas, insanientem eum, relinquamus, et ad alios properemus.

XLVIII. FLAMINIVS FIGLIVCCIVS.

MAgna profectio vis inest in prima illa puerili institutione, qua pueri apud magistros, si probi et docti sunt, ad virtutem et ad bonas artes erudiuntur. etenim illi eas virtutum exercitationes, quas ab ineunte aetate susceperint, seque in eis continuerint, tanquam lanae, primum conchylio tinctae, nunquam dimittunt, atque, etiam si velint, non possunt agere nisi ec virtute. fit enim ex frequenti ac longa alicujus studii exercitatione consuetudo, deinde natura, quae VIX potest expelli; ac, si aliquando rejiciatur, quadrigis, ut dicitur, albis postea recurrit. Hinc laudatissimus mos ille a majoribus nostris, sapientissimis mortalibus, institutus, pueros, in Collegiis ac domibus, simul educandi edocendique, ut tenera illa aetas ac fluxa, a turba hominum eripiatur, ne, ex illorum consuetudine, damni aliquid moribus contrahant, atque antea vitia discant, quam illa vitia esse intelligant; verum, eo in loco collocentur, ubi, quod primum aspexerint, honestissimum sit, atque ex optima atque sanctissima disciplina, quod primum auribus acceperint, sit ejusmodi, ut doctiores ex eo ac meliores evadant. quid mirum est igitur, si ex ejusmodi scholis multi saepe prodierint, qui acceptam ab illis morum probitatem, sanctissime, usque ad extremum vitae spiritum, conservaverint? quid enim prima illa virtutum elementa, tanquem semina, in animum, nondum vitiorum spinis occupatum, ex sese, nisi pulcherrimos


page 186, image: s186

praestantissimosque pudoris pudicitiaeque fructus possunt efferre? Atque in eorum numero, qui in publicis istis domibus, ad probitatis omniumque virtutum laudem a puero educatus, nunquam de recta virtutis via deflexerit, Flaminius Figliuccius Senensis, Seminarii Romani Clericus, collocandus est. de cujus virtute eo confidentius me posse dicere videor, quod, ab ineunte aetate, simul eisdem studiis, tanqum sacris, initiati simus, simul ein eodem Philosophiae ac Theologiae curriculo fuerimus, simul etiam in aliquot academiarum luce conjunctissime vixerimus, simul Sodalitatem Dei parae Virginis, in domo professa Soc. Iesu, frequentaverimus; quamquam ille, ut dixi, adolescentulus ex Seminario Romano, ubi publice alebatur, ego ex privatis domi meae parietibus, prodirem in scholas. Verum haec laus innocentiae non tam videtur fuisse ipsius propria, quam familiae universae communis, habuit enim, inter ceteros, arcta sibi cognatione conjunctum P. Vincentium Figliuccium, Soc. Iesu, virum doctum ac probum, qui magnum omus, a Superioribus suis traditum, Romae in Collegio Poenitentiariae sustinebat, de jure respondendi iis, qui percontatum veniebant de rebus ad conscientiam suam pettinentibus, quos domum, ex incertis certos, et compotes consilii, dimittebat. Sed nondum studiorum suorum curriculum ille confecerat, cum omnium maximus eum dolor percussit, fratris nimirum mors acerbissima, erat hic, juvenis, forma liberali atque honesta, suavissimis moribus, ad omnes reslepidus, ingenio neque malo neque improbo, qui operas suas ad domestica negocia locaverat Romae viro, nobilitate, genere, divitiis, exitimatione cum primis civitatis, viro huic nobilissimo locupletissimoque par nobilitate atque opidus uxor obtigerat, quae jam longius aetate processerat, haec mulier, viro suo orbata, ob inanes nescio quos nocturnos metus, quibus mulieres saepe coripiuntur, statuerat, cuipiam se viro conjungere, qui eum sibi ab animo timorem expelleret. neque fuit illi diutius deliberandum, quem potissimum eligeret, anm statim occurrit Flaminii frater, longa ac domestica conuetudine notus, ad quem jam animum adjecerat, ejus


page 187, image: s187

aetate, forma ac moribus capta: at unus eam scrupulus pungebat, propinquorum videlicet timor; qui si, vel leviter saltem pressis vestigiis, haec ipsius consilia odorati essent, continuo ad ea subvertenda omnes machinas admovissent. itaque occultissime dedit operam, ut antea cogitata perficeret, quam ad cognatorum notitiam pervenirent; atque omnibus, quae lex praescribit, adhibitis, conjugali eum nexu sibi copulavit atque constrinxit. quod, ubi factum est palam, tum ejus cognati et affines prae iracundia atque dolore insanire ac furere coeperunt; neque tam moleste ferebant, eam inferioris ordinis homini nupsisse (quamquam ille honesto erat loco natus, sed nihil ad mulierem illam,) quam quod verebantur, ne illa, ob amorem, omnium suorum bonorum haeredem eum institueret. quamobrem, exploratis locis, quibus noctu erat illi iter in domum, ibi insidias collocant, ac multis vulneribus affectum interimunt. At mulieris animus nihilo propterea remissior ad novas nuptias conglutinandas est factus. namque in alterius juvenis manum brevi convenit, cui, praeter rem, omnia inerant. At Flaminium Augustini Valerii Card. Veronae, doctrinae, eruditionis, ac pietatis fama celeberrimi, domus excepit; qui Cardinalis plurimum ejus ingenio delectabatur; ac, quanti eum faceret, ostendit in more Canonici cujusdam Ecclesiae S. Marci, in cujus demortui locum, sufficiendum illum curavit. Cardinale Veronae vita functo, in Cardinalium Petri et Silvestri Aldobrandini aulam transiit; ubi demum, honeste ac laudabiliter, datum sibi a Deo vivendi munus implevit, non sine amicorum bonorumque omnium moerore luctuque. Multa variis temporibus edidit poematia, quae, ut quaevis occasio se dabat, vel novorum Cardinalium, vel insiginium nuptarum, vel cujuspiam recens in Sanctorum numerum recepti, scribebat. Recitavit etiam poemata aliquot et satyras, on sine plausu, in Academia Romana Humoristarum. Sed quanti hic vir esset, ostendit Maphaeus Card. Barberinus, qui postea summus Pont. fuit, Vrbani VIII nomine, qui, inter sua laudatissima carmina, intulit epistolam, quae etiam nunc extat semperque extabit, ad Flaminium versibus scriptam. non


page 188, image: s188

enim emunctissimae naris ille vir summus, ad hominem suis carminibus cohonestandum, descendisset, nisi tanto eum honore dignum judicasset.

XLIX. LAELIVS TOLOMEVS.

INclyta Senarum natio semper in primis Italiae pietati ac religioni dedita fuit. cujus rei testes, tum ex omni superioris temporis memoria, tum ex nostro hoc seculo, in quo misere versamur, quamplurimos, si libeat, nominare possimus, quos vita sancte ac laudabiliter acta, quos rerum gestarum gloria, multaque ac magna supra naturae vires patrandi, a Deo sibi concessa, facultas vocavit in caelum; nunc etiam non pauci, tum sua in patria, tum Romae, videlicet in orbis omnium terrarum luce, vitae integritate et innocentia, rerum humanarum et, quod rem continet, sui ipsius contemtu in corpore terrestri atque mortali vitam imitantur Angelorum; et quod in magna laude ponendum est, cum recta ac laudabili vivendi ratione summam eruditionem atque doctrinam habent adjunctam. Sed his omnissis, de quibus, a proposito nostro alienum est, dicere; ex iis, quos aetas nostra vidit atque admirata est, quique fato functi sunt suo, se mihi offert in praesentia Laelius Tolomaeus, cujus et generis claritas, et formae dignitas, et ingenii magnitudo, atque affinitatis etiam necessitas, poscere a me videntur, ut ejus memoriam ac laudem, jam pene intermortuam, quod iis accidit qui nihil scripti reliquerunt, ab oblivione hominum, atque adeo ab interitu, vindicem, eamque immortalem reddam, si possim. Hic, quem dico, adolescentulus, summo genere natus, summisque a natura ornamentis instructus, a parentibus, qui magnam in eo spem dignitatis suae collocaverant, ominibus liberalibus disciplinis est institutus: quae eo clarius in illo elucebant, quod egregie eidem formae bonum, quod si adsit, non minimum virtuti splendorum et gratiam addit, accesserat. sed majore ille vi animi atque ardore, ad juris civilis disciplinam cognoscendam percipiendamque, se contulis, incitabant eum Fabii Benvoglienti,


page 189, image: s189

Iurisconsulti ea tempestate clarissimi, stimuli, qui egregiae adolescentem indolis cogitabat, tanquam suae haeredem gloriae, relinquere, eoque magis, quod aliqua eundem cognatione contingebat. inflammabat ejus studia, parentum cupiditas, qui jam tum, tantae spei filium, aulae atque honorum ambitioni destinaverant. sed illum non tam eorum, de quibus loquimur, cohortationibus, quam sua sponte, ad maximi jurisconsulti laudem, properantem, divina Spiritus sancta aura revocavit e cursu, atque, a rebus vanissimus et incertissimis, ad res certissimas ac solidissimas, iter capere, suavissima quadam vi compulit. Itaque laudatissimae nominis Iesu Sodalitati nomen dedit, ubi una mecum Philosophiae, apud P. Mutium Vitellescum, qui postea eidem Societati, praepositi generalis nomine, praefuit, ac Theologiae apud P. Mutium de Angelis, aliosque disciplinae ejusdem magistros, operam dedit. sed illud ingenium, quod, quamcunque in partem se dabat, magnam inde laudem referebat, in illis etiam artibus perfectum evasit, sed incredibilis eloquentia, cum maximo oris lepore ac vocis suavitate conjunta, in eo in parvo quodam sermone perspecta, ab illis eum studiis abduxit, et ad conciones, ad populum habendas, abstraxit, quanquam illud eloquentiae donum non tam erat ipsius proprium, quam toti ejusdem familiae commune. Memini, Germanicum Tolomeum, hujus Laelii fratrem germanum, mecum de domestica re quadam agenti, ex improviso orationem, omnibus suis partibus absolutam atque perfectam, habere, (erat enim sororis meae vir,) aequabili ac nusquam interrupto verborum cursu. Sed jam ille ad summos concionatores pervenerat, jam in omnibus Italiae civitatibus celebere suum nomen effecerat, cum eos fructus, qui ab ejus eloquentia percipiebantur, lethalis pituita intercepit; quae a capite ad pectus atque inde ad pulmones defluens, insanabili eum tabe corripuit; ejusque vi, non ita multos post menses, illud est clarissimum probitatis eloquentiaeque lumen exstinctum.



page 190, image: s190

I. IO. BAPTISTA AGVCCIVS.

SI cuipiam praestantis ingenii viro, praestantis etiam magistri disciplinam contingat accedere, atque in eam partem studium suum dederit, in qua naturam fautricem habeat, quid nam dubitat, qui in ea futurus sit omnium facile princeps? Id quod Io. Baptistae Aguccio, Bononiae, nobili loco nato, usu venisse vidimus. hic enim ad omnes res egregias a natura factus, incidit in disciplinam Philippi Segae, singularis prudentiae viri, quem postea egregia ipsius merita in illud dignitatis fastigium, in quod venit, evocarunt. nam ab Innocentio IX Cardinalis creatus, dignitatem ejus Collegii mirabiliter auxit. qui Card. cum videret Io. Baptistae indolem, aptam ad res magnas, toto eum pectore est amplexus, eoque vehementius, amore studioque in eum exarsit, quod ille arcta se cognatione contingebat; erat einim sororis suae filius. neque Io. Baptista avunculi in se studiis non respondit, sed mirum in modum semper occurri. nullam ille aetatis suae partem, studiorum labori detraxit, sed unamquamque habuit in illis extensam, primum, pueriles annos, non ludis, non aequalium studiis, sed humanissimis politissimarum artium literis dedit; e quibus cum excessit, ad eos magistros venit, qui regulam tradunt, qua vera et falsa judicentur, quaeque, quibus propositis sint, quaeque non sint, consequentia, videlicet Dielecticam. qua arte instructus, Philosophiae et Iuris civilis est cursum ingressus. quo confecto, eorum, quibus jus est, juris civilis publice interpretanti facultatem dare, votis omnibus declaratus est juris ejusdem interpres atque magister. Sed pulcherrima elegantium literarum species ac forma, ejus ad se animum magis attraxit, atque arctius sibi conjunxit. In primis exactam perfectam utriusque linguae notitiam tenuit, Latinae nimirum et Etruscae, et in unaquaque earum scripsit elegantissime, quibus in studiis, cum Cardinalis Sega eos illum progressus fecisse animadverteret, ut multorum, qui in eodem curriculo versati essent, industriae praeiret, duxit eum secum in Galliam,


page 191, image: s191

quo Legatus Pontificis proficiscebatur; ut esset arcanorum omnium particep, et interpres eorum ac nuncius, quae ad summos viros aliosque perferenda essent. quam rem Lanfrancus Margortius, quem pariter ab epistolis secum adduxerat, cum ferret indigni, discedendi potestate~ sibi fieri postulavit; qua impertrata, secundis Romam auspiciis est profectus, etenim, vix pedem in Vrbem intulit, cum a Cynthio Cardinali Aldobrandino, Clementis VIII Pont. max. sororis filio, est ad scribendarum epistolarum munus adhibitus, ejusque opera adeo aestimata est, ut a Paulo V, qui post Leonem XI Clementi successerat, dignus sit habitus, cui honor purpurae deferretur. At Io. Baptista, Cardinali Sega defuncto, a Petro Card. Aldobrandino, ad quem, Clemente ejus patruo adhuc superstite, rerum omnium summa reddierat, receptus est in suorum familiarium numerum, ut sibi navaret operam ab epistolis, iis praesertim, quae officii gratiaeque causa scribuntur; in quibus major vis ingenii requiritur. cujus adeo egeregia atque praestanti usus est opera, ut eundem secum in nobilem illam ad Henricum IV Galliae Regem legationem adduxerit. cujus etiam itineris acta omnia lepide eleganterque literis consignavit; quae summa omnium cum approbatione leguntur. a qua legatione reversus Cardinalis, domus illi suae, summo cum imperio et auctoritate regendae, provinciam detulit, quam Hieronymus frater, a Clemente in Collegium Cardinalium cooptatus, administraverat, eamque, usque ad Clementis Pont. et Cardinalis Aguccii fratris mortem, obivit; sed adversa valetudine, in quam, itineru~ laboribus et aulicae vitae incommodis, inciderat, est coactus, ab ea discedere, et tantisper otiosam et remotam a negotiis omnibus persequi vitam, quoad convaluisset. verum, recuperata valetudine, noluit amplius molestissimis aulae occupationibus setradere, sed toto ut ajunt pectore, pietatis ac religionis studio (nam sacris erat ecclesiasticis initiatus) literisque sese permisit, omnesque, qui tum erant in Vrbe, literatos homines amicitia comprehendit, iis utebatur familiarissime, eorum studiis deditus erat, eos sibi convivas adhibebat, quod vitae genus jucundius illi fuisset, si perpetuam,


page 192, image: s192

vel saltem diuturnam, esse licuisset, nam post aliquot annos, ejus opera, quae utilis ac fidelis inveniebatur, a Card. Aldobrandino revocata est rursus ad domus suae praefecti provinciam; nec ab ea sibi fas fuit, nisi Cardinalis ejusdem morte, recedere. neque ab hac solicitudine curaque soluto, licuit illi esse otioso, sed a Gregorio XV, populari suo, nuper ad id fastigium evecto, ex omnibus fuit electus, cujus fidei industriaeque, jam sibi cognitae, Reipub, arcana omnia committeret, eumque in ejusmodi negotiis, scribae loco, ad manum haberet. sed celer Pontificis illius e vita discessus (non enim integrum in eo honoris loco triennium explevit) longius illi spatium, muneris illius, in quo excellens habebatur, obeundi, summamque amplitudinem simul ademit, ad quam Vrbanus VIII cum virum, fidei constantia et ingenii claritate praestantem, vellet perducere, Nuncium ad Rempub. Venetam misit, quod munus dum egregie, atque ex Pontificis animi sententia, administrat, ea, quae hominum spes eorumque contentiones in medio fere spacio prosternit ac frangit, mors in quam, intercessit, nec passa est, Vrbanum ea virtutibus illius, quae cogitaverat, ornamenta deferre. Magnam in scribendis epistolis habuit gloriam; oeconomus summus, ita tamen ut nihil familiaribus, quibus praeerat, detraheret, quod dominis adderet, sed eos sine dominorum damno, large copioseque tractabat. Paululum severis moribus videbatur, quamvis in communi amicorum consuetudien omnem humanitatem amoenitatemque exerceret. erat in omni genere sermonis et humanitatis pene perfectus, et de quacunque re, quae in disputationem caderet, docte copioseque disserebat; de Repub. de Principis officio, de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de historia, de Philosophia, de Theologia, de ean inquam, quae ad mores pertinet, non autem de ea, quae in disserendi subtilitate versatur; nam hanc nunquam attigerat. Vnum in eo vitium deprehendebatur, quod fidem ac benevolentiam suam amicis, ad eos sublevandos adjuvandosque, non praestaret. Scripsit quandam, Latino sermone, historiam, quam cum neque ediderit, neque


page 193, image: s193

ejus aspiciendi potestas ab aliquo facta sit, quid in eo genere potuerit, judicare non licet. Illud dici ab omnibus audio, qui eas legerunt, epistolis suis nihil esse elegantius, nihil pulcrius, nihilque perfectius. Scripsit etiamanimadversiones quasdam ac monita ad Nuncios Apostolicos, quae, in Pontificum negotiis apud Reges ac Principes gerendis, sequantur; tum, sermones de Repub. recte administranda, eruditionis prudentiaeque plenissimos, quae omnia, si typis excusa prodirent, in lucem, eruditorum in se omnium admirationes et studia converterent.

LI. IVLIVS STROZZA.

SI paululum eas ad laudes atque virtutes convertere animum placeat, quibus cumulata ea urbs est, quae principem inter alias Etruriae urbes locum ac numerum obtinet, tam multas tamque praeclaras eas esse reperiemus, ut, eidem merito Florentiae nomen inditum esse, fateri cogamur. adeo rerum omnium pulcherrimarum nitore cultuque florere conspicitur. Mitto civium ejusdam parsimoniam, frugalitatem, industriam, numerum, qui toto terrarum orbe proseminati, summa earum regionum, quas petierunt, cum utilitate ac commodo negotiantur, seque suosque, sine cujusquam injuria, divitiis atque opibus augent, mitto homines, quos ad Rempub. capessendam, ad imperim orbis terrae suscipiendum natos, in Vrbem omnium aliarum reginam ac principem mittit: quorum tres, nostra aetate, quamvis non omnes illi Vrbi utiles, summi Deoque proximi fastigii culmen tenere conspeximus; neque quidquam factum est propius, quam ut illis quartus accederet. mitto complures, quos, in omnium bonarum artium studiis egregios atque praestantes, humanissimis atque elegantissimis literis praeditos peperit. mitto, inquam, haec atque alia non parum multa, quibus merito floris cujusdam delibati vocabulo nuncupetur. Quid illud, quantam in se habet laudem et gloriam, quod sermo ille quo nunc utimur, ex barbararum omnium linguarum quasi colluvione exortus, in ea civitate primum est ad humanitatem


page 194, image: s194

deductus, tum excultus ac limatus, postremo, iis ornamentis ac deliciis instructus, ut non solum Latinae linguae, verum etiam Graecae, quae prae se ceteras alias linguas, ut rudes, ut incultas, ut barbaras, contemnebat, verborum copia, elegantia, venustate, ac suavitate, ut parce dicam, non cedit. In hac lingua ortus est ille, de quo referre institui; Inlius nimirum Strozza, ex nobili patre; quamvis non justis nuptiis, sed ex concubina, ut dicitur; quem tamen pater agnovit, atque optimis disciplinis erudiendum instituendumque curavit. neque Iulius apud magistros operam perdidit, sed magnos in iis artibus, in quibus erudiebatur, progressus effecit. Suam Venetiis adolescentiam habuit; ubi parens suus argentariam non ignobilem faciebat; qui non satis sibi propitium habuit Mercurium; cui improbe concessum est ab antiquis, et datum, ut mercimoniis praesit, ac lucris; nam id illi negotium decollavit, ac fortunae vitio, ea in urbe, tanquem in mari, bonis elavit. hinc factum existimo, ut filius magis Venetias, quam Florentiam, in deliciis, habuerit; quod locus ille magis nobis sit cordi, ubi primos illos aetatis annos exegimus; praesertim si ex libidine eos nostra coluimus. quod si uspiam potest contingere, Venetiis sine dubio eveni. qua in urbe, quiea multae ad voluptates apertae sunt viae, volumtarii in ea homines habitant maximi. Inerat illi et ingenium satis acre, amoenum, ac poeticum; scribendi ratio non inelegans, ut licet ex eo poemate judicare, quod edidit; in quo urbis Venetiarum laudes graviter eleganterque prosequitur. In omnibus clebrioribus Italiae Academiis numerabatur. Romae etiam, una cum nonnullis, novam in aedibus Io. Baptistae Cardinalis Deti, Academiam instituit; tum ut Cardinali illi, etiam tum pene adolescenti, cui quidvis aliud magis in amore studioque esse dicebatur quam literae, aliquam hominis eruditi famam conciliaret. illa etiam ejus Academiae constituendae causa fuit, ut Academiae Humoristarum, cui illi, ob quasdam dissensiones, erant infensi, quaeque tum ingeniorum nobilitate florebat, perniciem, exitium et vastitatem afferrent. libentius enim, atque ambitiosius unumquemque eorum, qui


page 195, image: s195

Academias persequerentur, viri principis in domum esse venturum, exitimabant, ubi majus atque honestius virtutis suae theatrum esset habiturus, quam privati hominis, quantumvis nobilis, aedes celebraturum, ubi paucis auditoribus, quae ingenio multoque labore peperissent, exponerent; ut olim, eodem in loco, Hieronymo Aleandro contigisse memini, qui tribus neque eo amplius auditoribus, egregiam illam ac doctam, Humoristarum impresae, quam vocant, interpretationem coepit legere; neque propterea est deterritus, sed legit nihilominus; nondum enim fuerat in mores inductum, ut Cardinles, honoris gratiaeque causa, ad ejusmodi eruditorum hominum conventus accederent; neque quisquam eos invisere audebat: verum, queadmodum solstitialis herba repente oritur, ac repentino occidi; ita etiam, recentis illius Academiae quasi viriditas, quae nimis celeriter sese diffuderat, eodem ferme quo exorta est anno exaruit; ac dominus domus, in alia fere omnia distractus, ostendit, non posse esse diuturnum, quod invita Minerva suscipitur. at contra, illa altera Academia, ad quam funditur evellendam omnes illae machinae adhibebantur, altioribus in dies radicibus actis, majorem firmitatem ac robur accepit, quam ut aliqua vi convelli ac labefactari posse videretur. ac, dum adversarii toto in id animo, ut eam evertant, incumbunt, Iulius, honorum curriculum ingressus, Protonotariorum ordinem ac numerum mercatus fuerat; eorum, inquam, quos, quoniam in partem lucri, quod ex eo muneris genere, tanquam ex fundo ex aliquo, capitur, veniunt, parum Latino nomine, Participantes appellant: utrum sua, an aliena pecunia, cum in re admodum tenui verfaretur, ignoro: sed postea revocavit se ab eo cursu, quem ceperat, ac veteri vitae restituit. qua in vita, multa, quae fecit ac dixit, praetermittimus; partim quia levia sunt, partim quia non satis digna, quae literis memoriaeque prodantur. Vnum omnino reticere non possumus, quod sit nobis documento, quemadmodum principum virorum amicitia utamur, et in omnibus dictis facitsque circumspiciendum, ne quid offendamus, ne quo irruamus. Iam honorem, quem emerat, produxerat,


page 196, image: s196

ac vendiderat, mercedemque coegerat; tum vestis, ejus honoris proprias, exuerat, et ad veteres, communesque redierat; cum a I. Maria Vrbinatum Duce invitatus est in domum suam, ut praefecti cubiculi munere fungeretur; et, quo illi gratior ac jucundior ejus munens sunctio videretur, oneravit enm optimis honestissimisque conditionibus. venit ille, provinciam accipit, labori industriaeque suae non parcit; quid in studiis literarum profecisset, ostendit. etenim vir ille princeps, a publicis privatisque suorum negociis feriatus, cum paululum quieti otioque se dabat, non ludicros sermones, non rerum colloquia leviorum prosequebatur, sed omnis erat illi sermo de literis. consueverat etiam interdum corpus vomitione purgare; ad quam rem brassica cucullata uti solebat; qua jurulenta cum se implesset, continuo, injectis in os digitis, eam evomebat, ac pituita noxiique humores alii consequebantur; itaque se incolumem vegetumque, sine aliqua medicorum ope, servabat. hinc fiebat, ut brassicae ejusmodi genus, pluribus in locis, ad illud procreandum idoneis, serendum colendumque mandaret. accidit igitur, ut, die quodam, Dux una cum Iulio in via quadam, arboribus consita, inambularet, easque arbores nimis lente quereretur excrescere. Iulius: Tu ne eas, ihquit, brassicae tuae cucullatae esse similes, putas? hanc te oportet serere, quibus, ad tollendum se altius suamque ad maturitatem perveniendum, pauci satis sunt menses. quod Dux suam ad contumeliam referens, aequo illum animo non potuit amplius aspicere. id cum Iulins comperisset, seque a consuetis cum Duce colloquiis se gregari videret, tempore dato, Ducem adiit, ac simulatis quibusdam causis, quae se ad discedendum compellerent, abeundi potesbatem sibi ab eo fieri postulavit, atque alio se contulit. Postremo Venetias venit, quarum ille originis, aedificationis, incrementi, ejusque amplitudinis, ad quam nunc est perducta, ordinem ac rationem, eleganti poemate, iis, qui non nossent, aperuit. qua etiam in urbe vitam finivit. neque aliunde cerrius amoris, quo illam urbem dilexisset, argumentum posse desumi existimavit, quam si et vivus, quoad licitum suit, et mortuus, in ea esse voluisset.


page 197, image: s197

Audivi etiam, tragoediam ab eo fuisse compositam, Erotillae nomine inscriptam, quam esse egregiam, argumento mihi est Automi Quaerenghi carmen, quo illam eximie laudat.

LII. PETRVS ALBERTINVS.

NOn parum saepe in eos incidi, qui de rerum natura quererentur, quod perpulcris ingeniis turpe, absurdis elegans corpus tribueret; quod longe secus ab ea fieri oportere contenderent; naturae enim multo convenientius esse, eos, quos suo beneficio egregiis animi dotibus ornaret, praecipuam etiam habere laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae eos vero, quibus nulla dedisset ornamenta ingenii, ab omni quoque venustate figurae vacuos inanesque relinquere. ita enim, qui essent ingenio aut aliqua alia virtute praestantes ex oris dignitate ac pulcritudiue cogniti, majore essent apud omnes aestimatione atque honore; neque ignotis, qui deformem eorum faciem intuerentur, essent contemtui atque ludibrio. ut Agesilao Lacedaemonio contigisse narratur; qui cum esset corpore exiguus, et daudus altero pede, atque ad corporis deformitatem vestitus humilis atque obsoletus accederet, a Regis AEgypti, cui ille subsidio venerat, ministris non aliter sit habitus, quam quivis inops atque privatus, ac vix illis fides fieret, eum esse, qui ob virtutem tanta tamque admirabili gloria esset. Quid multa? tantam habet pulcritudo commendationem, ut Aristoteles, in suis de moribus libris, docuerit, non posse selicitatem in eum cadere, cui insignis deformitas esset, atque adolescens, Romae vidi quendam, amplissimis honoribus praeditum, qui omnia posita esse duceret in procera excelsaque statura. itaque quandam domi suae mensuram habebat, ad cujus mensurae rationem, eorum corpora, qui in suorum familiarium numerum venire vellent, exigeret. quo siebat, ut parafrenarios, ihedarios, oeconomos, secreturum conscios, cubicularios, adque adeo promos condos, ac cocos, si diis placet, ita magnos haberet, ut, cum cubiculum aliquod ingredi vellent, necesse haberet,


page 198, image: s198

caput ad superum ostii illius limen demittere. atque si homines, ex trunco corporis aestimationem acciperent, nullum Petro Alberrino precium statui potuisset. nam nemini eorum, qui, in viri illius principis, de cujus memoria commemoravimus, familia numerabantur, esset inferior, qui vir princeps, quod gigantea homines sorma diligeret, non esse mirandum ajebant, cum ipse quoque, quemnadmodum gigantes, terrae filius esset, quam matrem agnoscebat etiam hic Petrus: nam ex imis ejus erat visceribus ortus, hoc est, patre obscuro atque insimo natus; quem, contra pietaris officium, famuli cujusdam loco habebat. ille enim filio obsonabat, ille coenam, ille prandium coquebat, ille mensam ornabat, ille lectos sternebat, ille, ut aedes niterent, faciebat, ille advenientibus sellas, in quibus sederent, praebebat, denique, omnia, quae sunt famuli, officia persequebatur. atque ille miser, quo filium liberalibus disciplinis erudiendum curaret, quod habuit, omne prodegerat; neque tot sumtibus aliud, nisi sibi dominum, comparavit. In Gymnasio Romano Soc, Iesu humaniores primum literas didicit; tum Philosopho, deinde Theologo operam dedit. et quia eum parens, pro re sua? satis bene vestitum habebat, et quia minime erat timidus, sed alacer ac promtus, in nobilium adolescentium familiaritates se insinuavit; a quibus, ob opinionem ingenii, eruditionis, ac doctrinae, quam de se faciebat, prope in fratris loco diligebatur. Semper erat in disputationibus princeps; nemo putabatur acutius vel sententiam suam tueri, vel aliorum refellere. sed multo majorem opinionem doctrinae faciebat, et voce qua praestabat, et lingua ad dicendum respondendumque promta atque parata, qua ceteris antecedebat, quam quanta in eo facultas erat. sed cum videret, nihil se ex iis artibus, quas adhuc coluisset, nisi inanem quandam popularis aurae assensionem aucupari, nec jam res patris, ejus sumtus pari posse; statuit, ab ea disciplina auxilium petere, unde maximas pecunias fieri non ignorabat; atque ad jus civile cognoscendum, animum transtulit, cujus facultati cum paucorum annorum, sive potius mensium, studium dedisset, ejus, ut nunc sunt mores, interpretandi


page 199, image: s199

docendique facultatem coemit; ac vix ejus potitus est, cum dux aliis esse coepit, in eo curriculo, quod ille nimis celeriter percucurrerat; hoc est, alios pecunia docere instituit. Incredibite memoratu est: quanti ad eum discipulorum concursus fierent, eorum braesertim, qui ex prima illa puerili institutione, in scholis Patrum Soc. Iesu, ad jus civile transibant; adeo ut mihi, qui eodem, qua ceteti, de illius virtute, opinione imbutus, misere cupiebam in ejus ludo addiscere, nulla ad ejusdem disciplinam perveniendi facultas obtigerit; quod diceret, se non posse mihi vacare, quod multitudine discipulorum obrueretur. itaque, beneficii cujusdam gratiaeque causa transmisit me ad legulejum quendam Picenum, quem aliquot menses audivi. sed cum animadvertissem, me non plus ab eo accepisse doctrinae, quam si nunquam in ejus ludum venissem, nolui amplius apud ipsum operam perdere; sed statui, alias scholas, alios magistros persequi; ac, nulla eidem mercede persoluta, (quid enim feceram lucri?) discessi. quo factum puto, ut nunquam ille postea, oculis me potuerit aequis aspicere. erant, in eodem ludo, in quo ego nihil sapere discebam, duo adolescentes nobiles; quorum alter ex Attavantum familia Romae vetere atque honesta, judicum sententiis fuerat securi percussus, quod adolescentem, arcta sibi familiaritate conjunctum, interemisset, ejusque ad pedes, molossos aliquot, a quibus voraretur, alligasset. occultum enim suum ille sceius fore putaverat, si ille ex facie a canibus corrosa, non potuisset agnosci, quis esset, hujus etiam tanti facinoris horror, ab ea me schola abalienavit: non enim amplius in ea versari sustinebam, quam ejusmodi hominum genus frequentaret. Edixerat, per id tempus, Clemens VIII, ut, qui Romae in Collegio Germanico alerentur, praeter Philosophiam ac Theologiam, Pontificium jus etiam addiscerent, eo quod, cum Legatus ad Regem Poloniae proficisceretur, atque iter faceret per Gennaniam, ab Episcopis illis, eorumve judicibus, mulra perperam judicari vidisset, ob juris Canonici igrorantiam. Haec provincia statim tradita est Petro Albertino a Patribus Soc. Iesu, ejus Collegii moderatoribus; neminem


page 200, image: s200

enim inveniri posse putabant ad id munus aptiorem, praeter eum, qui in ipsorum nutricatu pene educatus esset; quique opinione, quam de sua virtute fecerat, arcem omnium scientiarum teuere existimabatur. Coepit igitur traditos sibi discipulos in studio juris Pontisicii exercere eosque in eam opinionem adducere, aut ab eo aut nusquam melius accipi posse praecepta Iuris prudentiae. sed venit Lepidus Piccolomineus, ex eadem Socictate nominis Iesu, imre ea disciplina, quam ille prositebatur, instructus; qui cornicum, ut dicitur, oculs consixit. nam, cum in publicis quibusdam disputationibus, multa audiret ab eo, tanquam certissima statui, quae nullis veritatis indicibus niterentur, mulra etiam aliena, atque adeo contraria iis quae proposuisset, afferri, neque posset pari oprimis ac studiosissimis adolescentibus fucum fieri, ac falsa pro veris obtrudi, aggressus est, gravissimis validissimisque rationibus, quae ille rata ac firma debere esse constituisset, labefactare atque convellere, quoque ipse in errore versaretur, eodemque alios obliniret, ostendere. Qui aestus, qui error, quae tenebrae obortae sint, homini mimme malo ut ego non dicam, facile unusquisque conjectura assequi potest, cum ex improviso se in certamen provocatum fuisse videret, ab adversario doctissimo atque ad disserendum paratissimo, quem ne natum quidem esse sciebat. et quoniam audierat, Lepidum illum Piccolomineum perpetuo deinceps in eo Collegio futurum, ut confessiones illorum, qui in eo alebantur, exciperet, cansam invenit, quamobrem necesse haberet susceptam docendi provinciam deponere; eaque se abdicavit; ne videlicet quotidie cum tam valenti adversario sibi res esset, cui se imparem esse sentiebat. id quod Patres illi, qui eum diligebant, moleste graviterque tulerunt; ac mecum questi sunt quidam ex illis de nimia P. Piccolominei in disserendo subtilitate, ab eoque factum fuisse duriter, atque adeo inhumaniter, quod ad evertendam probi illius hominis ingenii commendationem, voluisset ea, quae non constant, ex rebus penitus cognitis atque perspectis, neque ad scientiam ullo modo perveniunt, non vulgari quadam trutina, sed exacta artificis


page 201, image: s201

statera expendere. neque, ea causa, qui illi favebant, facti sunt tardiores segnioresque in eo ornando, ejusque commodis, quantum in ipsis erat, serviendo. nam Cardinali Odoardo Farnesio, jus civile cognoscendi cupido, doctorem illum ac magistrum dederunt, a quo praecepta juris acciperet; quem statim, in suorum aulicorum numerum receptum, stipendio et quotidiano cibo donavit. sed breve tempus habuit declarandae, in eo instituendo, industriae: ille enim discendi ardor, qui in eo viro principe exarserat, intra paucos, menses an dies? non modo refrixit, verum etiam extiuctus est totus. itaque Petro restabat aliud nihil nisi ut Cardinalem ad publica munera euntem comitaretur, et in procetone, una cum aliis aulicis, officii gratia inambularet, ac fabularetur. Sed alius eum casus adjuvit, Cini nimirum Campani mors qui in Gymuasio Romano principem juris Pontisicii docendi cathedram obtinebat: nam Cardinali suffragante, homine his temporibus potente ceteris competitoribus suis antelatus est, atque in demortui locum suffectus. neque quidquam propius est factum, quam ut die quodam incendio conficeretur, cum aedes Farnesianae, ab ea, in qua ille cubiculum habebat, ignem concepissent; et cum flamma cubiculum ipsum compreheudisset, bibliotheca amissa, vix vivus ex illa flamma incendioque evolavit.

LIII. OCTAVIVS PANCIROLA.

MAgna profecto, a rerum natura, hominum ingeniis tributa vis est, quae ingenia plerunque neque a doctrina neque a cujusquam praeceptis exculta, multa ex se efferunt quae doctissimi homines, literarum studiis et exercitationibus assuefacti, assequi nequeunt. nonne, ab observatione naturae, ea inventa ars est, quae merito omnium maxima et excellentistima existimatur, dicendi nimirum ars? etenim, quae sua sponte homines eloquentes facerent, cum quidam observassent ac delegissent, eadem quibusdam praeceptis et in una institutione formarunt. nonne ii, quibus summa eruditionis ac poeticae facultatis laus concessa ab omnibus est, ex


page 202, image: s202

rudibus, ineptis, ac ridiculis simplicium virorum poematiis, multa saepe excerpunt quibus, tanquam stellis, sua scripta illuminentur, quae sine illis futura fuissent minus elegantia ac minus illustria? Speronis Speroni, hoc est, qui cum semper ante ipsum, apertos haberet Damae Rovensae, Rinaldi ex amore se afflictantis Trabisondae, aliosque ejusinodi libros, homo omnium sere suae aetatis doctissimus, interrogatus, cur id faceret, respondisse fertur, se surem esse literarium, et in primis cupere, sua furta essa occulta, idque sibi ex sententia eventurum esse putare, si pauperum tuguria persequeretur, unde si quid abstulisset propter eorum, quos expilasset, obscuritatem, omnibus etiam futurum esset incognitum; longe secus eventurum esse, si furtificas, in locupletum et illustrium virorum domos, manus vellet afferre, quorum res, propter ipsorum nobilitatem et amplitudinem, omnium jam patent ad oculos; nam si quid mihi ex illis arrogare vellem ac proprium facere, quicunque aspicerent, continuo clamarent, furem manifestarium, qui ea pro meis venderem, quae jamdiu in illius vel illius beatissimi hominis supellectile numerarentur. Hactenus sermo est de iis, qui furtum facere, atque ex pauperum bonis augere suam rem student. at sunt inopes aliqui, hoc est, quidam, nullis fere literis praediti, nulla eruditione ornati, adeo fortunati atque felices, ut ditiores omnes certatim in eos, quidquid sibi rei est, conferant, neque aliquem eos locupletandi sinem faciunt, unde illorum nomen omnis posteritatis menioriae consecratum existat. Id quod Ambrosio Calepino contigisse videmus, qui, cum Lexicon quoddam Latinarum vocum, plerarumque fortasse non bene iutellectarum, edidisset, placuit inventum hominibus doctis; et quoniam non esset integrum, in illud invadere, quia prior ille occupasset, relicto Calepini nomine, tantum unusquisque in illud, quantum poterat, contulit. itaque jam liber ille, tanta rerum copia redundat, ut copia ipsa non aeque sit copia, ut liber ille est copia, neque quidquam sit Calepini nomine illustrius. Hoc quidem nostra aetate, ut de aliis taceam, usu venit Octavio Pancirolae Regiensi et Cathedralis ejusdem Ecclesiae


page 203, image: s203

Canonico; quamquam fuit Calepino aliquanto felicior; ille enim suo inventu, hic est clarus alieno. Venit hoc in mentem Hippolyto Pancirolae, fratri ejusdem germano, qui operae pretium se esse facturum existimavit, si omnium quae sunt Romae Ecclesiarum origines, ortus auctores, nomina, eorumque, quae illarum custodiis asservantur, Sanctorum Reliquias, praeterea, Nosocomia, Xenodochia, aliasque hospitales domos, unum in libellum colligeret, quem Thesauros absconditos vocaret, idque anno Iubilei jam appetente CIC ICC, ut qui Romam eo anno, religionis ergo, venirent, haberent, unde breviter eorum locorum, quae ipsi venerarentur, notitiam acciperent, quo majorem pietatis ac religionis suae fructum erga loca illa perciperent, propter quae patrias sibi sedes relinquendas, et ad Vrbem veniendum (nam veniendi nulla alia erat causa) honestum ac gloriosum putassent. Tantum ille aliqua Octavii fratris opera usus est, ad earum Ecclesiarum hospitaliumque locorum memorias quoquo modo a rectoribus ac magistris eorum excipiendas; neque mea illi opera defuit, quod essem Octavii amicissimus. verum, ipse totum librum Italico, neque ita eleganti, sermone conscripsit, et conatus est etiam edere; idque sibi facile ob ejus libri noviratem eventurum existimabat. sed res aliter cecidit, atque opinatus fuerat. nam cum nemini ex Societate IeSu liceat aliquid typis imprimendu mandare, nisi facta a superioribus potestate. illi vero, quibus hae partes datae suerant, ut viderent, num quid ille ilber luce dignum afferret, retulissent opus illud, luteum sibi negocium videri, nec satis dignum, quod in iis quae ex Sociis ejusdem Sodalitatis exissent numeraretur, atque idem sibi videri, Cardinalis Bellarminus, quem ille appellaverat, affirmasset; sententia destitit. nunquam enim apud suos aliquam ingenii habuit laudem; nulla in re Pancirolae illi alteri similis, cujus opera, ob eximiam Iuris civilis scientiam, magnis stipendiis conducta est ab omnibus Italiae Gymnasiis, in eisque incredibili auditorum concursu, facultatem eam aliis tradidit in qua erat princeps; quem etiam a Paulo Manutio laudatum in Epistolis suis invenio. spem igitur immortalitatis nominis,


page 204, image: s204

quam ceperat, coactus abjicere, eam in Octavium fratrem transfudit ac librum tradidit, ut editum, pro suo aliis obtruderet. quem ille librum, non tam dulcedine gloriae, quam spe aliqua lucelli quoesticulique commotus, accepit: sperabat enim, magnum emtorum numerum eam sibi mercem conciliaturam; sed spe illa dejectus, ne nummo quidem uno factus est ditior, Iacuit ille liber, fere usque ad alteru~ Iubilei annum CIC ICC XXV. tum viri quidam eruditi susceptum illum, delectari materia et titulo, ita auxerunt ornaruntque, ut, si Octavii Pancirolae nomen et titulum demas, non agnoscas, eundem esse, atque hodie nihil fere est libro illo celebrius, nihil, quod emtorem magis inveniat.

LIV. ANGELVS MOROSINVS.

SI natura. seu potius rerum omnium parens Deus, in tribuendis animi dotibus, generis cujusque splendorem et clariratem aspiceret, nemo generoosissimus non etiam doctissimus inveniretur. sed, cum saepenumero summo genere nari, ob hebetudinem ac tarditatem ingenii, inscitia rerum omnium laborare, contra, infimae sortis homines, ingenii bono, ad summam sive eloquenliae sive Iuris civilis sive Philosophiae sive aliarum pulcherrimarum artium scientiae landem efflorescere; quid habet ea res argumenti, nisi, in nobilitate familiae, vel in opum magnitudine, quae homini extrinsecus accidat, in bonis animi comparandis nullam vim esse? quam nam enim in iis partem, quasi suo jure, fortuna sibi vendicet, quae ad animum, quo praesertim hominis vis et ratio constat, ornandum perficiendumque pertineant? ideo ex iis rebus, quae nullis adversis casibus subjiciuntur, sed perpetuo nobis inhaerent, laudem, gloriam, et fainam esse expetendam, ex aliis quae possunt amitti, quaeque ejus sunt partis (corporis videlicet) propria, quod est nobis commune cum brutis, non item nisi ex recto ac laudabili earum usu aliquam nobis existimationem commendationemque quaeramus; quod nimirum opes, divitias, nobilitarem, temperantiae, modestiae, ac liberalitatis materiem habuerimus, non autem


page 205, image: s205

instrumenta superbiae, avaritiae, atque libidinis. Atque, ut, ad rem propius accedam, Angelus Morosinus, humili tenuique Etruriae est ortus in pago, Praro veteri, nomine, ex obscurissimis summaque laborantibus inopia parentibus, qui ruri opus faciendo, parce ac duriter vitam agebant: at ille, quem sublimis et egregius traditus sibi a Deo animus, ex paternae vitae sordibus cogebat emergere, et ad honestiora transire, simul ac per aetatem licuit, Florentiam se contulit, ut ibi rude ipsius ingenium, sed literarum gloriae in primis appetens, disciplinis omnibns erudiretur quarum instructu ornatuque refertus, inanem eorum, qui divitiis atque opibus abundarent, ac fumosis majorum imaginibus gloriarentur, fastum atque superbiam obtereret, ac studiorum suorum fructibus, nomen suum clarius et illustrius, speciosis illorum cognomentis, efficeret, quorum vita ac mors, juxta aestimanda est, quoniam nihil ex se relinquunt, unde vixisse eos appareat. Florentiae Thaddaeo Ciotino operam dedit; a quo liberalibus disciplinis, iis praefertim quibus prima illa aetas institui solet, est eruditus; neque antea ab eo ludo discessit, quam ea, quae a margistro didicerat, posset aliis tradere. etenim, cum quid ab illo monstrabatur, statim intelligentiae quasi pedem intro in illud ferebat; neque, ut ceteri condiscipulorum, in ejus aditu vestibuloque morabatur nec se longius inferebat, sed celeritate ingenii in intimam ejus rationem penetrabat, atque inde, tanquam e fonte adeo ejus rei cognitione se implebat, ut efflueret: quamobrem facile illi erat, quidquid ab ipso redundaret in alios refundere. id quod, rei familiaris angustiis onpressus, coactus est facere; atquc Florentiae coepit se aliis ad docendum dare, et ex multis, qui, a propinquis parentibusque missi, in disciplinam convenerant, adolescentes nobilissimi quidam, ex Vecchietorum familia fuerunt; quos etiam, uti illis esset additus custos, tanquam paedagogus, comitabatur. cui illi adeo dediti fuerunt, ut non quasi paedagogo, sed tanquam parenti alteri, honorem benevolentiamque praestarent, eundemque eo amoris vinculo sibi conjungerent, quod nulla vis temporis posset abrumpere: erat enim in illo, non solum


page 206, image: s206

sanctitas morum atque integritas, verum summa etiam comitas, atque, ad promerendos sibi hominum animos, sermonis venustas atque amoenitas. Sed tantus magister majore dignus erat theatro, quam ut paucis haereret. lucem conventumque honestissinum sibi quaerebat, non autem solitudinem tenebrasque poscebat. ideo, ereptus ex unius domus angustiis, et a paucis erudiendis traductus est in amplissimum Pisarum urbis Gymnasium, et in frequentem discipulorum celebritatem, ut ibi mollissima adolescentiu~ ingenia ad pulcherrimas artes et ad omnem humanitatem informaret. At humanissimae hae literae elegantissimaeque, si cui sit in animo, in illis commorari, et quasi tabernaculum vitae constituere, neque progredi longius, non tam illum perficiunt quam ornant, non tam augent quam delectant, non tam ad publicam utilitatem quam ad privata commoda formant ac firmunt. ideo ille, qui non ignoraret, homiuem non sibi solisSed multo magis esse Reipub. natum t praestantissimum ingenium ad eas disciplinas coutulit, quibus ea administrari aliquo modo posset: atque juris Civilis, Pontificii praesertim, et moralis Theologiae, studia complexus est. in quibus quos fecerit progressus, si Roberti Card. Vbaldini testimonium proserre possimus, tanti viri judicio contenti esse debeamus. eum enim ex omnibus unum elegit, quem, quamdiu Moutis Politiani Ecclesiae Episcopus praefuit, sui sibi muneris vicarium haberet. nec vir ille sapientissimus ac suis omnibus in rebus mirum in modum certus ac diligens, suam ab eo assiduitatem, prudentiam, aequitatem, ac justitiam desideravit; sed, postquam Cardinalis grave illius muneris onus a se rejecit et in alterum transtulit, reversus est Florentiam; ubi Ecclesiam S. Donati in soro Vecchiettarum, Parocho suo, qui mortem obierat, orbatam invenit; et quoniam penes Vecchiettos, quorum majores eam ecclesiam fundaverant, novi rectoris eligendi jus atque potestas erat in veteris Parochi locum illi Angelum, cujus memoria in illorum animis nunquam exoleverat, substituendum subrogandumque curarunt. qui denique in ea provincia rite ac fideliter adininistranda vitam amiist, Quantum


page 207, image: s207

autem vir ille Latinis ac Graecis in primis literis praestiterit, praesertim declarat ille ejus verissimis ac justissimis elatus in caelum laudibus liber, quem Flores Italicae linguae inscriptum edidit. aliquot etiam, Etrusco sermone, tum soluta oratione, tum versibus, ab eo scripta narrantur; unde liceat intelligere, summum illud ingonium, quamcunque in partem se dedisset, sui semper si mile extitisse.

LV. SALVSTIVS SALVIANVS.

CElebratur illa Hippocratis, medicorum longe praestantissimi, sententia, quod natura hominibus, ad rerum artes, quae sunt longissimae intelligentia usuque comprehendendas, vitae spatium qua fruerentur, in exiguum gyrum cursumque compulerit. Atqui, hanc Hippocratis de naturae, in tradenda hominibus vita, tenacitate sententiam si quisquam alius, profecto Salustius Salvianus usurpare cum dolore ac querimonia potest. qui, cum se ad artis medicae studia contulisset quae longam exercitationem usumque requirunt, ingenii augendi declarandique tempus obtinuit: celeriter enim est mortuus. sed quamquam aevi brevis, magnitudine tamen industriae, qua ceteros superabat? est assecutus, ut diutius vixisse videretur, quam illi, quibus longissimum vitae curriculum obtigit. ut magis, naturam industriae, quam indnstriam naturae, defuisse, dici verissime possit. Etenim mature in summorum medicorum numerum venit, atque in Gymnasio Romano eam medicinae partem est interpretatus, quae morborum naturas et causas acute subtiliterque vestigat. Patrem habuit doctissimum, Tifernatem, qui Romae, ubi Salustium filium genuit, in principibus medicis numerabatur; fuitque Gasparis illius Salviani frater, qui, in aedibus Pauli Mancini, Humoristarum academiam instituit eamque quoad vixit, incredibili labore ac diligentia, summorum ingeniorum nobilitate, atque auditorum frequentia, florentissimam reddidit; qui omnes, quotquot erant Romae, cujusvis aetatis atque ordinis homines, comprehensos amicitia habebat, obsequio retinebat, cum eisque


page 208, image: s208

sua omnia communicabat. At Salustius simultates cum Alexandro Petronio, civitatis Castellanae medicorum nobilissimo, gessit, ob sententiarum, de quibusdam praecipuis medicae facultatis capitibus, diversitates dissmilitudinesque, susceptas: ac paratus erat, uemadmodum Gaspar ejus frater mihi narrabat, nisi mors intercessisset, ea fere omnia confutare at refellere, quae Alexander in libris, de victu Romanorum, ad tuendam sanitatem, sirma ac fixa debere esse tradiderat. Discipulorum suorum hortatu, ac precibus, atque adeo vi, coactus est typis impressos libros duos edere, de Vrinarum differentiis, causis et judiciis, doctissime et eruditissime scriptos; qui libri, cum multa contineant, quae ille, receptas aliorum sententias, quod cum experientia, rerum omnium magistra pugnent, est convellere et labefactare conatus; et quia multa pro experientia, contra vulgarem doctrinam afferant, quae nequi ipse, si maxime velit, neque alii dissolvere queant; magnam in se sui avi medicorum invidiam concitavit; quam ille, veritatis praesidio munitus, nihil est veritus. ita enim ille, in epistola, quam ad Hippolytum Cardinalem Rubem, cujus nomini dicavit illud opus, scripsit, aperte fatetur. ob quarum dissimilitudines opinionum, quas etiam, tum in publicis tum in privatis disputationibus, magna vi animi ac vocis tuebatur, omnes fere suae eatatis medicos parum sibi aequos ac benevolentes habebat. Edidit etiam insigne volumen, de variis insaniae generibus, eorumque curationibus. nam Romanum valetudinarium dementium, aliquot annos, eo usus est medico. His adjecit Variarum lectionum de re medica libros, non minore doctrina scriptos, quam superiores.

LVI. DEMETRIVS CANEVARIVS.

EX omnibus praeclaris artibus ac disciplinis duae in primis studiosis hominibus fructuosae quaestuosaeque habentur, Medicina ac Iuris civilis scientia; elegautissimae vero pulcherrimaeque literae, ut poesis et eloquentia, non modo nihil cultores suos quantumvis egregios competant et augeut, verum etiam nisi interea


page 209, image: s209

aliquid prospectum illis sit, vel aliquo alio artificio tueri se properent, ad inopiam ac meudicitatem impellunt. itaque illis omnes decedunt, honorem habent, divitias congerunt; hos vero omnes praetereunt, despiciunt, in pannis et inopia sordido vitam pane oblectare patiuntur; denique, nemo dignos eos existimat, in quos semel oculorum aciem adjiciant. cujus rei ea in primis ratio potest afferri, quod illi corporum valetudini, vel patrimoniorum incolumitati, quae prima apud mortales putantur, isti animum, quem plerique negligunt, excolere et ornare dicantur. Quod animad vertens Demetrius Canevarius, Therami filius, cum non solum doctrinae adipiscendae, verum etiam pecuniae in primis faciendae, cupidus esset, ac videret, medicos quosdam, mediocriter ejus artis instrumento instructos, intra paucos annos ad summas divitias pervenisse, quantumvis Genuae nobili loco natus, ad medicinae studia animum appulit, ad eamque, non ut quidam faciunt, nudus venit atque inermis, nulla cognitioue rerum, nulla fere scientia ornatus, sed praeclare a Latinis literis, ab exquisita rerum multarum eruditione, ac praesertim a Philosophia, in qua fere sunt omnia, instructus accessit; cujus praesidio ad intima medicae artis cubilia penetravit, ac brevi in ea perfectus evasit. nam primum Genuae, in medicorum, nobilissimae illtus urbis, collegium cooptatus est; ad quod nemini adspirare licet. nisi, ad medicinae scientiam, multarum etiam bonarum artium virtutumque focietatem adjunxerit. Et quamvis urbs Genuae, satis illi amplus atque honestus, gloriae, quam sibi pepererat, alendae augendaeque, et pecuniae sitis, qua aestuabat, explendae, campus esse potuisset; tamen, sive quia audierat, quidquid ubique terrarum esset laudabile et honestum; quidquid ubique divitiarum contineretur, Romam, tanquam unum in locum, confluere, sive quia existimabat, minus eam laudem esse illustrem, quam non anlae Romanae judicium, quasi lumen accenderet, statuit arcem orbis omnium terrarum, uni illius parti, coactum ex omnibns omnium divitiarum quasi fluminibus mare, unius illani flumini, denique Romam Genuae, anteponere. Itaque eo se contulit, et in urbe


page 210, image: s210

Leonina, quae, ponte, Romanae adjungitur, apud Apostolorum Principis AEdem domicilium sibi constituit, in eoque annis quadraginta, hoc est, quoad vita suppeditavit, perpetuo mansit. At Romae hominis ingenium simul aspectum et probatum est; itaque ille statim ad difficilium morborum curationes coeptus est adhiberi; in quibus fuit felix: nam plures, quorum salutis spes nulla supererat, pene ab orco reduxit. quapropter multis summis Pont, multis Cardinalibus, carus extitit; sed Hieronymo de Ruere, Philippo Spinulae, et Euangelistae Pallottae longe carissimus; qui Cardinales non alteri medico, quam illi, salutem suam tutius se credere posse existimabant. Secutus est deinde populi totius consensus; a quo certatim opera ipsius expetebatur. unde magna illi dabatur faciendae cogendaeque pecuniae facultas. quam non ociosam domi habebat, sed statim foenori locabat; neque id, quod ex foenore collegerat, in usibus domesticis consumebat: sed rursus foenori dabat; atque ita deinceps perpetuo faciebat. et ad hanc tam exactam conficiendae pecuniae rationem, adjungebat incredibilem in omni victu parsimoniam. vix enim tantum cibi adhibebat, quantum esset ad reficiendas vires satis. sed cibus erat talis, ut intra angustissimos frugalitatis et abstinentiae sine contineretur. nullus apud eum erat cupedinariis, nullus aucupibus, nullus piscatoribus quoestus; nullum ejus mensam extruebat obsonium paulo unctius aut nitidius; nihil in eam inferebatur, quod lex Orchia vel Fannia, vel quaevis alia umtuaria posset reprehendere aut in crimen vocare; sed tantum quotidie ab anicula quadam quae habitabat ibi viciniae, in prandium ac coenam, panis ex jure et frustulum carnis illi parabatur; quae canistro imposira, ipse per fenestram sursum subducebat corbulis. cum erat illi opus vestibus, eas ex tabe na aliqua vestiaria novas petebat, sed parvo sumtu; ab Hebraeis, obsoletas et attritas emebat. Cum igitur ad lucrum illud, quod quotidie ab aegris curandis referebat, illud etiam, quod ex quotidiano victu, suum defraudans genium, comparserat, influeret, eam vim pecuniarum conflavit, ut medicorum omnium, qui erant Romae, longe ditissimus ac locupletissimus


page 211, image: s211

haberetur. Verum hujus tam parce parci parsimonia passa est se vinci ab ingenti quadam gloriae cupiditate ac nominis; quod se adepturum existimabat, si nobilem Genuas bibliothecam instituisset, omni librorum optimorum copia refertam, quae generi esset monumentum ac sibi. Rem miram; cum pumex non aeque sit aridus, atque ille erat, ut nullam nisi in res oppido necessarias, argenti guttam expueret, in libris tamen comparandis, quibus bibliothecam, quam excitarat, extrueret, non parcissimus ut in ceteris rebus, sed effusissimus inveniebatur; non tamen, ut nummos libros carius emendo, profunderet, immo eos saepe multo minoris quam essent, bibliopolis querentibus, et injuriam sibi fieri clamantibus, anferret. qui bibliopolae, quamvis inviti, ideo ad ejus pactiones conditionesque veniebant, quia ille non credita sed praesenti pecunia, qua illis erat opus, emebat. in qua bibliotheca tantum sibi, apud posteros, decoris ornamentique fore existimabat, ut ducentena illi scuta quotannis testamento legaverit, qui summam daret operam in ea custodienda expoliendaque, ne videlicet libri mures aut blattas pascerent, neve ab aranearum telis, vel a pulvere, detrimenti quidquam acciperent. cujus testamentum, ob numerum legatorum, ac rerum multitudinem quas post suam mortem fieri mandabat, tam multas paginas complectebatur, ut voluminis cujusdam instar habere videretur. Secundissima semper fuit valetudine; nihil enim in eo erat, nisi siccum et sanum; nam, quae, in tam tenui parcoque victu, viriosi cujuspiam humoris exuperantia poterat, ad creandos alendosque morbos, oriri? tamen ajunt (si vera est sama neque id illi, falso, ridiculi jocique causa, ut mihi videtur, affingitur) valetudinem illum suam. quasi navem, ad morbum nescio quem, tanquam ad aliquem scopulum offendisse. at ego, ut dixi, falso ad illud dedecus injectum eum fuisse existimo idque, vel ab urbano facetoque aliquo homine excogitatum, ut risum moveret, si ea, quae in ea illius parsimonia et in iis moribus incredibilia essent, salse ridiculeque narrasset, vel ab invido malevoloque quopiam effictum ac divulgatum, cui insignis illius virtus et industria esset


page 212, image: s212

odio atque molestiae. Multa scripsit ediditque, in quibus manifesto appareat, quantum vir ille ingenio, eruditione doctrinaque praestiterit: ut sunt, de rerum haturalium ortu atque interitu, ad Octavianum fratrem; de primis rerum a natura factarum principiis; de hominis procreatione; ars medica, seu methodus curandorum morborum affectuumque praeter naturam, qui corpus humanum affligunt; agnoscendarum, praesagiendarum curandarumque febrium omnium methodus rationalis, artis medicae praeceptis instituta; de ligno sancto, adversus pseudolignum sanctum, nuper in Italiam delatum; quam disputationem tum ab eo institutam fuisse ajunt ii, qui ejus laudibus detrahere quoquo modo conantur, cum eo implicitus, quem diximus, morbo decubuit. quod, quam alienum sit, superfluum est ac non necessarium, exponere; neque hujus tam manifestae calumniae aliqua a nobis mentio facta esset, nisi nobis propositum ab initio fuisset, omnia persequi, quae ad veram cujusque ingenii formam exprimendam pertinerent, eaque refellere, quae, illi falso objecta, ejus pulcritudinem deturparent. Non fuit in illo Latine scribendi accurata ac diligens elegantia; sed neque est admodum inquinate locutus. at mirum fuit in disserendo acumen, in re explicanda perspicuitas, in judicando prudentia. Longa ac lenta demum est febri Romae consumtus. Illud etiam memoratur admirandum ejusdem parsimoniae exemplum, quod, biduo antequam animam efflaret. quum vetula quaedam, quae ipsi aegrotanti operam dabat, ovum recens exsorbendum praebebat, novam ex armario mappam expromsisset, qua os abstergeret, hoc ille animadvertens, continuo, Quaenam, inquit, te mala crux agitat, ut mappam, nullius adhuc usu deteriorem factam, mihi contaminandam praebeas? numne aliae veteres et obtritae deerant? abi hinc in malam rem, pessima.



page 213, image: s213

LVII. FVLVIVS TESTA.

STyli novitas, tum in soluto sermone tum in versibus, si adsit ratio judiciumque quemadmodum hominum sibi favorem studiumque conciliet, et quam magnam imitatorum familiam secum adducat, Fulvius Testa Mutinensis ostendit. hic enim, quod ante ipsum pauci tentare sunt ausi, ex Graecis ac Latinis poetis, Odas, ad Etrusci sermonis elegantiam, est transferre conatus: et res illi bene ac feliciter cecidit. Ac mihi videtur Statium in primis imitatus, orationis gravitate, verborum splendore et ornata sententiarum concinnitate. Eum igitur, ad summam poeticae facultatis gloriam properantem, incredibilis quaedam, ac prope divina, vis ingenii, a communi atque omnium fere contrita itineribus via abreptum, eo abstraxit, ubi nemo, ante ipsum, vestigium impresserat, ac novam, et in primis laudabilem, sibi scribendi rationem invenit. quod ubi ex ejus scriptis palam est factum, rei novitate, non minus omnium in se oculos atque ora convertit, veluti lumen aliquod, quod, quamvis ex vaporibus et exhalationibus terrae conflatum, in caelo novum apparet: ita ut in Gymnasiis, in Academiis, in eruditorum conventibus, quidquid emanasset ab ipso, si legeretur, continuo clamores et admirationes efficeret, et adolescentium praesertim studia, ad illius imitationem incenderet, ut nimirum, ipso duce, eo venire contenderent, quo sine duce ille pervemsset; atque sibi beatus esse videretur, qui quam maxime illum imitando posset effingere. Quae scribendi novitas, cum omnibus, quemadmodum dixi, plausibilis esset, tum iis in primis admirabilis visa est, quos eadem, atque illum, cupido ac voluntas incesserat. Erant tum quidam, summo a natura ingenio, ad omnia praestantissimarum artium studia facti; ni, tanquam foedere quodam inter se icto, in id coierant, ut illud, tum recentiorum tum veterum scriptorum, tanquam vulgare, obsoletum, ac vile, repudiarent atque respuerent, in quo purus, incorruptus, nullaque insolentiae et obscuritatis faece iuquinatus sermonis candor


page 214, image: s214

ac nitor elucesceret, illudque tantum probaretur, quod ex ipsorum officinis prodiisset. ac principem in eis locum obtinebant, Virginius Caesarinus, Io. Ciampolus, aliique, qui cum adhuc superstites sint, a nobis praetermittuntur. ac Ciampolus, cum die quodam, una cum eruditis quibusdam, animi causa, tota urbe circumferretur, incidissetque sermo de scriptoribus Latinis, qui Ciceronis seculo floruissent, coepit, joci et amoenitatis gratia, Catulliaunm illum hendecasyllabum recitare:

Cui dono lepidum nevum libeulum,
Arido modo pumice expolitum,
Corneli?

ac, postquam effusissimos risus edidisset: Si quempiam, inquit e triviis et e foro, plebejum arriperetis, possetne humilius atque obsoletius loqui? Id cum quidam, qui eadem rheda vehebatur, audiisset, usque adeo elatus est ira stomachoque, ut se praecipitem e rheda in terram ejecerit, sermonem segregaverit, ac domum abierit. Referebant illi. in suum ipsorum numerum, Vrbanum VIII; credo, ut ab iilo gratiam inirent non autem quod re vera ita existimarent. etenim nihil in ejus scriptis offendi, nisi purum; dilucidum, perspicuum; nihil, quod a veterum, eruditissimi illius Ciceronis seculi, scriptorum exemplo ac sanitate abhorreret: immo, cum quidam carmen, nescio quod, ad Virgilii similitudinem scriptum, attulisset, lectum laudavit, et, Gratiae sunt, inquit, Deo habendae, quod aliquis inveniatur, apud quem vetus illa et sana scribendi ratio non exoleverit. Illi igitur ceteris spretis ac repudiatis, novum sibi ad Parnassi verticem iter invenerunt, sed non eadem felicitate qua Fulvius. hic enim pulcram, facilem, amoenam, jucundam, omni florum herbarumque varietate conspersam viam sibi constravit; illi vero scruposam, salebrosam, arduo ac difficili ascensu semitam, in qua vix liceat consistere, aperuerunt. Quocirca istorum poemata, quamvis egregia, paucos amatores et imitatores inveniunt: constant enim ex constructis abditisque sententiis, multorum interpretum operā eruendis, paucorum approbatione, denique Clarii, Graeci illius poetae, operis similia, quod illum, opus in magna auditorum


page 215, image: s215

corona legentem, omnes deseruerunt, praeter Platonem, neque tamen, a corona desertus, deterritus est, legitque nihilominus; quod diceret, Platonem sibi instar omnium esse. At vero Testae opera ab omnibus amantur, expetuntur, leguntur, ediscuntur; ac beatus sibi videtur, qui, apta ac diligenti imitatione, ad illius scribendi venustatem majestatemque propius possit accedere. Multa scripsit graviter atque severe; ut, virorum principum, et illustrium amicorum laudes de inconstantia ac varietate fortunae, de rerum humanarum brevitare fragilitateque; ita tamen ut ad illam severitatem gravitatemque, sua vitatis ac leporis multum influeret. Multa etiam jocose et hilariter edidit; ut, mulierum quarundam formosarum laudes, amores, atque alia ejusmodi; a quorum tamen amoenitate jucunditateque gravita ac majestas omnino non abest. At hic vir summus, quemadmodum in tribuendis sibi animi ingeniique dotibus. naturam habuit, ut ita dicam, prodigam atque profusam ita etiam ceteris in rebus ea usus est parca, neque ita commoda ac benigna. etenim neque summo nec illustri ortus est genere, sed primus ipse, sua virtute, splendorem ac claritatem in illud intulit. quam vis non adeo humili obscuroque natus sit loco: patrem enim habuit vestiarium, et, ut in ea civitate, ditem. At Fulvium animi, qua praestabat, magnitudo atque nobilitas ex taberna pannaria, atque ex ea parum liberali pecuniae faciendae ratione, foras ejecit, et ad literarum studia transtulit. in quibus quos progressus fecerit, sine mea vel alterius cujuspiam oratione ex scriptisquae reliquit et ex fama quam sibi peperit, patet. Ac primo, in aula Ducis Estensis, illi, qui erat Duci a secretis, in exscribendis epistolis operam navavit. itaque eum ille habuit ad manum, scribae loco. verum ejus virtus clarius explendescebat, quam ut loci illius. quem tenebat, humilitas pateretur. ideo majore habitus est provincia dignus; simulque ejus rei occasio se dedit, ex amanuensi in ejus locum suffectus est, cui arcanorum omnium summa imminet, et imperium in ceteros amanuenses habet, neque hoc Duci visum est satis; nam in concilium eorum consiliarioru~, etiam admitti eum


page 216, image: s216

ad quos de pace, de hello, deque universa Repub; refertur, ut rogati snam iis de rebus sententiam et consilium exponaut. quas ille partes, fide, integrirate, prudentia, est egregie tutatus. Reguabat ea tempestate in Ecclesia Romana Vrbanus VIII Pont. max. qui poeta et ipse summus, Fulvii ingenio plurimum delectatus, eum, propter virtutem, in amicorum suorum numerum admiserat; cumque mittendus esset aliquis Romam, qui, Residentis auctoritate ac nomine, Ducis negocia procuraret, nemo visus est magis idoneus ad id munus, quam Eulvius; quod spes erat, ob eum amicitiae locum, quem apud Pontificem teneret, omnia illi, quae ageret, ex sententia successura. neque spem, quae de ipso erat, fefellit. nam ita Romae se gessit, ut magni ejus opera aestimata sit. Tum, eodem etiam cum honore ac munere, Ducis jussu profectus est in Germaniam ad Ferdinandum Caesarem, magnis de rebus in quibus agendis nihilo magis passus est desiderari a se fidem, diligentiam, integritatem, atque prudentiam suam; sed munus sibi delatum, iis quas diximus virtutibus, obeundo, ita se praestitit, ut pulere Dux ille, quanto sibi ista esset ornamento, sentiret. Sed virtutum earum splendore in Hispania, quo fuerat missus, magis enituit. quem Rex ille ita suscepit, ut vehementer sit admiratus, et honoribus officiisque pluribus prosecutus. Etenim Comitis titulo affecit, et honorariae, S. Iacobi militiae insignibus eum cohonestavit, et quod raro vel nunquam Italis hommibus contigit, Commenda, quam vocant, donavit, unde centena quotannis et plura scuta perciperet. Non minimam etiam Mutinensis Imperii partem, a Duce sibi traditam, praetor obtinuit; eam in primis, quae Lucensium, aliorumque fiuitimorum Principum regiones attingit. quam etiam, magna fidelitaris justitiaeque cum laude administravit. Denique, ita delatos sibi honores potestatesque, quae dabantur a Principe, in cujus ille ditione atque imperio erat, gessit, ut suam semper eidem fidem, studium, diligentiamque praestiterit. Sed nescio quo modo, extremis temporibus, ab officio, a fide, a pietate, atque adeo a se ipso discessisse visus est. etenim in suspicionem proditionis


page 217, image: s217

venit, quod nimirum arcem quandam, loci natura manuque munitam, Hispanis tradere constituisset. augebant suspicionem plurima in ipsum Hispanorum merita, studium ac diligentia qua illorum amicitiam coluisset, a quibus, iis etiam quae accepisset, majora speraret. id Romae Cardinali Estensi, Ducis fratri, primum oboluit; tum leviter pressis vestigiis, ad intima ejus rei cubilia licuit pervenire. at Cardinalis tale periculum haud occultum habuit, sed citatis equis Mutinam se contulit, atque de arce Hispanis a Fulvio tradenda, quae et quomodo audierat, fratri narravit. qui, quemadmodum aequum erat, eum, cujus consilia incertum utrum falsa an vera prodita essent, in custodiam dari mandavit; ubi de eo habita quaestio dicitur. quem autem res eventum habuerit, nobis ea res, pro magnitudine, parum comperta est. illud quidem pro certo traditur, hominem in vinculis finem vitae fecisse; non item vero proclamatum ipsum proditionis reum.

LVIII. BERNARDVS DE AVANZATIS.

Maximum atque firmissimum eloquentiae sundamentum illud semper est habitum, quod in verborum optimorum electione constitueretur. itaque illi melius ceteris loqui ac scribere dicuntur, qui verbis quam lectissimis utantur. verba autem omnia, quibus formatur oratio, in quadruplici ratione versari, docent ii qui recte loquendi scribendique praecepta literis consignata mandarunt. nam quaedam sunt usitata, ea nimirum, quibus consuetudo nostra utitur; quaedam prisca et vetusta, et ab usu quotidiani sermonis jam diu intermissa; quaedam novat, quae a nobis ipsis gignuntur ac fiunt; postremo translata, quae inopiae primum causa, cum verbum alicujus rei proprium non sit, tum delectationis jucunditatisque gratia, aliunde sumuntur. Atque, omissis ceteris, verba inusitata, tanquam obsoleta, atque a communi usu remota, ab oratione nostra rejicienda esse docemur, neque iis uti, nisi in longo carmine. nam sunt licentiae poetarum liberiores quam oratorum, ac raro habet in solura oratione priscum aliquo


page 218, image: s218

verbum dignitatem. Atque ab his sapientibus Rhetorum praeceptis instirutisque non minimum mihi aberrasse videtur Bernardus de Avanzatis Florentinus, magno vir ingenio. exquisitaque eruditione, qui Cornelium Tacitum, summum nistoricum, ex Latino in vernaculum sermonem convertit. ita enim est frequens inverbis jam pridem a commum usu loquendi relictis atque sepositis usurpandis, ut facilius ab iis, qui Latinis literis vel leviter sint imbuti, Cornelius intelligatur, quam ipse Bernardus. Etenim in Cornelio, praeter insi gnem quandam brevitatem, quae interdum orationi tenebras affert, nullum verbum invenias, nisi usitatum, nisi Ciceronis aetate, in qua Latine scribendi maturitas extitit, celebratum. nullum, nisi longe remotum ab iis versibus, quos olim Fauni varesque canebant. ut sapienter mihi factum videatur ab iis, qui Bernardi opus post ejus e vita discessum, imprimendum curarunt ut Latina Cornelii verba cum Etrusca illius interpretatione conjungerent. funguntur enim interpretis cujusdam vice illis, quibus Bernardi verba minus sunt nota. et in his non Italos solum, cujusvis illi sint civitatis, sed Florentinos etiam enumero. Audivi ego Franciscum Nicolinum, Florentiae summo genere natum, qui multos annos hic Romae, magni Ducis, oratoris functus est munere, a quo etiam Avanzati librum dono mihi datum accepi; audivi, inquam, cum diceret, se, quoties in aliquo illius auctoris verbo, quod nunquam ipsius aures accepissent, haereret, quod saepissime contingeret, continuo ad Latinam ipsius Taciti historiam confugere, ejusque auxilio, saltem suspicione, assequi, quid verbum illud siguisicaret. Quod ego duabus, ni fallor, de causis ab Avanzato factum existimo: primum, ut Taciti in scribeudo brevitatem imitaretur; existimavit enim, se eam aptius expessurum priscis et obscuris verbis, quam usitatis et illustribus: deinde, quod arbitraretur, ser monem Etruscum, non eadem, qua ceterae sunt res mortales, conditione praeditum esse; quarum ea natura est, ut ex iis mors aliquid quotidie decerpat, vel saltem senectus quodam eas situ obducat, ac deteriorem earum usum efficiat; itaque quaecunque ab ejusdem exorientis


page 219, image: s219

quasi incunabulis peperit usus, integra, inviolata, incorrupta manere, nullum ab ea verbum, tanquam ab arbore solium, suo destitutum ab humore, decidisse, nullum mortis, omnia intercipientis, imperio datum orco fuisse, nullum vetustate saltem obsole visse. Quorum neutrum mihi probari aliquo modo potest. primum, cur non potuisset Taciti sententias, ea qua ille usus est brevitate, usitatis verbis, quemadmodum ille fecit, amplecti? ac tum fuisset, Tacitum imitari, vel, ut ejusdem Bernardi laudatores asserunt, vincere. tum, si Tacitus honestum et gloriosum sibi putasset, nullum Latinum verbum, jam inde ab ejus linguae ortu usque ad sua tempora natum, a se rejicere, vel potius, studiose ex verustatis quasi ruderibus erntum, suis scriptis inserere nullum profecto verbum reliquisset ex iis. quae in duodecim tabulis reperiebantur, vel quibus M. Valerius Dictator plebem prope ripam Anienis, ad tertium miliarium considentem. sedavit, vel quibus Appius Claudius senatum jam inclinatum, a Pyrrhi pace revocavit: quamobrem, non ad Italos, non ad Romanos, sui temporis, a quorum intelligentia verba illa penitus aberant, sed ad pastores Romuli, sed ad Aborigines scripsisset, atque Bernardum, ejus in Etruscum sermonem vertendi, labore levasset, cum verbum prorsus in eo nullum intelligeret. qui similiter mihi videtur, cum tantopere antiquitatem imitari studeat, suam Cornelii Etruscam interpretationem, non Italis, non Etruscis, non Florentinis, qui aperte, eam se linguam non nosse, fatentur, concinnasse, sed iis, qui longo intervallo, ante Dantis Aldigherii aetatem vixissent, commendare voluisse. at Io. Boccatius et Franciscus Petrarcha, quorum praestantissimis ac prope divinis ingeniis sermo Etruscus, ea verborum elegantia, iis ornamentis auctus ac locupletatus est, ut Supra addi nihil poffit, propius ab antiquitate aberant; annis enim plus quam trecentis ante nos fuerunt; et tamen nulla major ab eis opera data fuisse videtur, quam ut omnem priscorum verborum faecem a suis scriptis removerent, ne purum ac limpidum ipsorum orationis flumen aliqua ex parte infuscarent. quibus praesertim ob hanc causam arbitror primas ab omnibus


page 220, image: s220

sine Controversia deferri. Inferunt se quidem interdum in ipsorum sermonem verba aliqua paulo antiquiora; sed ea miram habent venustatem; et, quia loco sunt posita, adeo omnium intelligentiae sunt obvia atque aperta, ut nulla fere interpretis cujusquam ope auxilioque indigeant. ideo nulla est in Italia civitas, quae ita barbare, ita inquinate loquatur, quin eos legat, intelligat, admiretur, ediscat. ideo, qui post istos venustissimos politissimosque scriptores, se ad scribendum contulerunt, tum id elegantius et laudabilius se esse facturos existimarunt, si proxime ad illorum imitationem accederent. Ex hoc numero fuerunt, Petrus Bembus, et is quem Florentini ipsi summis in caelum laudibus efferunt, Io. Casa, quod sit praeclare locutus et plusquam ceteri, Franciscus Guicciardinua, scriptor historiarum exmius, et cum Thucydide et Herodoto conferendus, qui a suis annalibus, gravitate prudentiaque plenissimis, omnem vetustatiss rubiginem situmque procul esse quam longissime voluit, neque verbum ad eos quodpiam accedere, quod putridam illam ac rancidam antiquitatem redoleret. cui etiam illi, qui eidem sunt inquissimi, in primis quinque libris, quos eruditi cujuspiam viri lima perpolitae fuisse contendun, omnem Florentini sermonis elegantiam, concinnitatemque concedunt; in ceteris libris non item quos, nullius censurae ut priores quinque, subjecerat. vere, an secus, nihil ad hoc tempus. atque illius potissimum scribendi rationem, utpote prudentem, severam, gravem, et ab ineptiis in primis abhorrentem, himi videntur, in Italia, omnium virorum principum aulae fuisse secutae, tum in literis dandis, tum in rebus maximis atque gravissimis explicandis. Sed per Deum immortalem, quaenam haec est ratio, quod consilium, ut quae tanto cum labore ad pubertatem, vel potius maturitatem perfectionemque perduximus, ea rursus velimus ad infantiae annos, suaque ad initia rudia atque inpolita, reducere? vel quaenam est tanta, ut Tullius inquit, in hominibus perversitas, ut, inventis frugibus, glande vescantur? At Bern idum aliosque video, qui in hac eadem qua ille sunt haeresi, studio ac caritate patriae adductos, extincta jam


page 221, image: s221

vocabula ab orco reducere, ut linguam suam locupletiorem efficiant; ut ejusdem, ut ita dicam, aerarium nummis, hoc est, vocibus quam plurimis, impleant. laudo pietatem; sed habet ea quoque res rationem modumque. etenim, ii primum nummi sunt cogendi, quos communis usus in emtionibus ac venditionibus admitat; videlicet, ut vocabula sint ejusmodi, quibus nostra vendere valeamus, neque rejiciantur, eo quod non sint praesenti, ut inquit Horatius, nota signata. deinde cavendum est, ne videamur nummulos plumbeos, quibusque nullum est pretium, velle pro aureis ac pretiosis obtrudere.

LIX. TRAIANVS BOCCALINVS.

EA Philosophia, quae est de moribus, variis elegantissimisque rationibus ab ejus magistris et inventoribus introducta est in hominum coetus, quibus maxime erat necessaria. nam cum antea ii, quibus praestantissimum a natura ingenium tributum fuerat, illud a communi hominum vita, et a recta vivendi ratione, cui in primis haerere aequum fuerat, abductum, in coelum traduxissent, toti in variis astrorum atque orbium caelestium motibus observandis contemplandisque versabantur; quae res nihil plane ad extrahendum e vitiorum sordibus animum, atque ad virtutis studium traducendum, in quo sunt omnia, pertinet. quo fiebat, ut, cum in iis rebus, quae supra ipsos erant, defixos oculos et intentam cogitationem haberent, non aspicerent ea quae ante pedes essent, ac foede turpiterque prolabentes, variis se erroribus inquinarent inficerentque. Princeps ex omnibus Socrates, Philosophiam e coelo deduxit, et variis doctissimisque sermonibus, in civitatibus collocavit. quos sermones Plato, ea qua praeditus erat eloquentia, literis consignatos, omnium seculorum posteritati mandavit. etenim cum se fingeret eum esse qui non erat, videlicet rerum omnium ignarum ac rudem, omnemque iis sapientiam, qui eam sibi arrogabant, attribueret atque concederet, hac ironia, multa percontando interrogandoque, quanto illi in errore versarentur,


page 222, image: s222

aperiebat, et, quid in unoquoque verissimum esset; eliciebat. Consecutus deinde est Aristoteles, qui, quo ingenii acumine rerum naturalium causas naturasque perspexerat, eodem, quae ad mores hominum spectant, aspexit totamque hanc de moribus disciplinam, methodo ac ratione disposuit. Inventi sunt etiam ii, qui rudibus fabularum corticibus magnam sapientiae vim includerent; quibus corticibus (ut in juglandibus et avellanis nucibus accidit) quasi fractis remotisque, nucleum essent, hoc est, quasi per ludum jocumque, quod ipsis esset ex usu, perciperent. principem in ejusmodi philosophantium genere locum obtinuit AEsopus Phrygius. hic quum animantibus, ratione carentibus, fandi disserendique facultatem attribuit, ex iis, quae inter ipsos acta finguntur, aliorum exemplo, homines docti, paratiores ad sibi cavendum evadunt, et inprimis cavent, ne quid a rationis imperio discedentes admittant, cujus eos postea poeniteat. At temporibus istis, in quibus versamur, ortus est alius non inelegans neque invenustus vitae morumque magister Trajanus Boccalinus, vir acri ingenio, ad jocandum cum aliquo maledicto facetus, omni elegantia doctrinae excultus. hic librum scripsit, in quem omnia in monte Parnasso acta, ac Romam perlata, referuntur; nempe sententiae ab Apolline, poetarum ac literatorum principe latae, decreta interposita, praemia viris bene de Repub. meritis decreta, poenae in improbos constitutae, aliaque varii generis multa, quibus vitia designabantur, quorum invidia tum civitas flagrabat, iniqua judicia, quibus insontes circumveniebantur, aperiri constabat, supplicia, quibus hominum fraus et improbitas ad perniciem, virtus vero ac probitas ad laudem et praemia, vocanda essent ostendebatur; denique, multorum contumacia, superbia, avaritia, luxuria, atque alii pessimi mores in odium contemtionemque adducebantur. Sed, quemadmodum Terentio malevoli objiciebant, ipsum, in fabulis faciendis, Scipionis Africani, Laelii qui dictus est sapiens, et Furii Pii, opera uti, assidueque cum illis una scribere; ita etiam de Trajano fama distulerat, in his actis referendis homines nobilissimos socios et adjutores habere. verum id sibi non


page 223, image: s223

minus laudi ducebat, quam Terentius, qui gloriosum sibi putabat, id quod malevoli quasi maledictum vehemens existimabant; ac fit verisimile, haec cum illis eum communicasse, quibus, ad notanda et animad vertenda aliorum vitia, eadem esset voluntas atque propensio. Sed eatenus haec ejus in notandis animadvertendisque hominum moribus libertas ferri tolerarique potuit, quoad ille in iis tecte ac leviter sub illis ambagibus perstringendis sese continuit, neque certorum hominum conditionem et statum expressit: verum, ubi acumen styli, ad verberandam violendamque Regum maximorum majestatem, aperte convertit, dignus visus est habitus, cujus audacia atque temeritas gravioribus poenis coerceretur. Scripserat enim librum, cui Lydii lapidis nomen indiderat; ubi conabatur ostendere, Regis tum omnium maximi ac potentissimi opes ac vires non esse ita magnas, ut hominum ferret opinio, sed facile deleri posse, si quis alius Rex ad eas infringendas ac labefactandas accederet; et simul rationem, quamobrem id fieri posset, aperiebat. Iraque die quodam, Venetiis, ubi se maxime tutum fore sperabat, a quatuor vel sex militibus, ut ajunt, circumventus, ad pulsandos verberandosque homines validissimis, et adeo ab illis, sacculis plenis arena, contusus commitigatusque est, ut ex ea verberatione supremum vitae diem obierit, nec Apollo potuerit, cui summum rerum omnium arbitrium tribuebat, ab eo infortunio incolumem eum praestare, nec perficere, quin styli paenas daret: ac fortasse eam ab ilius capite pestem avertisset, si res acta fuisset in monte Parnasso, ubi ille regnum obtinere dicitur. Sed quia Veneriis, quo Apollinis imperii fines non pertinebant, ea ille affectus contumelia fuerat, ideo nullam ab eo opem auxiliumque potuit aeeipere.

IX. ALEXIVS DE ALEXIIS.

ADmodum raro, vel nunquam, ut Petronius ait, praeclara ingenia ab aliqua stultitiae admistione sejuncta cernuntur. stultitiae autem nomine, non solum hominum ineptias, eorumque omnia dicta vel facta


page 224, image: s224

quae ob deformitatem aliquam rideantur, intelligo, verum etiam vitia atque peccata complector. nam sapiens: qui opponitur stulto, nunquam a recta rationis via dessectit; quod faciunt ii, qui vitiis possidendos se tradunt. quem nam enim praestanti ingenio virum invenias, ex poetis praesertim, in quibus ingenii vis major elucet, qui turpissimis plerunque vitiis obligatus constrictusque non detineatur? ut, non immerito Ludovicus Areostus in quadam satyta, deplorans miseram temporum suorum conditionem, dixerit, raro virtutem a vitiorum flagitiorumque societate distractam inveniri. verum haec querela non magis suorum erat temporum, quam nostrorum, atque aetatum fere omnium. Hac vero aetate, in qua versamur, haud scio an quisquam ex iis, qui ab ingenii praestantia commendantur, vel cerebrosior extiterit, vel ad majores ineptias stultitiasque descenderit, quam Alexius de Alexiis, Romanus. Hic, ab ineunte aetate, elegantibus literis excultus, Philosophis ac Medicis instituendum erudiendumque se dedit, atque a Marsilio Cagnato, doctore eximio, medendi artem accepit; tum, in eadem se exercendi, a Collegio Medicorum, potestatem obtinuit; jamque medici partes, aegrotis curandis et ad sanitatem perducendis, exequebatur; cum ab equite quodam levis armaturae, ex praetoriana Pauli V Pont. max. militia, gravi est affectus injuria; qua vehementer offensus, medici habitum, una cum aegris medendi exercitatione, abjecit, et, quo injuriam sibi factam persequeretur, latus ferro praecinxit, ac militari propemodum ornatu incedens, perditissimis adolescentes moribus areta sibi familiaritate devinxit; quorum consuetudine assuefactus, eatenus progressus est, ut congrerronum illorum quasi grege coacto, quorum erat ille princeps, utpote nugator in primis, Roma discederet, ac totam Sabinam ac Latium, circulatoris more, lustraret; et, simul ac urbem aliquam ingrediebatur, continuo populum ad coronam vocabat, atque ea, qua valebat, eloquentia, quam vulgus in verborum cursu nusquam insisstente, tanquam amne praecipitante, positam esse putat, tantam ejusdem ad se mulritudinem attrahebat, ut eam forum, in quo nugabatur, non caperet;


page 225, image: s225

tum, ridiculis atque facetiis, quibus abundabat, ita hominum coetus, qui convenerant, detinebat, ut nemo, nisi ipso abeunte, discederet. ac ridiculam in primis Neapolitani ex plebe personam agebat, quam vel Pascharellum vel Coviellum appellaret; quam ita scite, ita venuste ita ad similitudinem veri, repraesentabat, ut Thronum ac Cucumerum, qui tum in circulatoribus primi numerabantur, et sermonis proprietate et facetiis, et ridiculorum copia dictorum, superaret. memoria vero erat tanta, ut in hac parte animi, quae custos est ceterarum ingenii partium, adeo studiosis homimbus necessaria, neminem ejusdem aetatis cum illo conferendum putem; quo fiebat, ut, cum concionatorem aliquem attentius andisset, statim cunctas ejus orationis non modo sententias, verum etiam verba, ad unum omnia repeteret. id quod die quodam ostendit in coenobio Fratrum Capuccinorum, quorum ille aegrotantium morbis medebatur. conciones, eo anno Romae ad populum habebat F. Capuccinus quidam Aquitanus, magno hominum omnis aetatis atque ordinis concursu; quem concursum et dicendi ridiculum genus, et gestus ab scena et histrionibus, faciebat. hujus cum insignem quandam concionem auribus aecepisset, paulo post, joci et hilaritatis cansa, eandem Patribus illis habuit, in qua referenda non solum rerum ordinem ac numerum, iisdem plane verbis quibus ille, servavit, verum etiam ita Aquilanum ipsum. oculis, voce, gestu, imitando effinxit, atque ita expressit, ut memoriam admirarentur omnes, ingenium agnoscerent. Sed cum jam ille ab eo aetatis ludo et ab improborum hominum familiaritatibus discessisset, seque ad ingenium bonum recepisset, eo animi ardore et alacritate, ad intermissa medicinae artis studia rediit, ut, quantum eidem penitus cognoscendae detraxerat temporis ludus aetatis, tantundem etiam laboris industriaeque tribuerit discendi studium, ut doctissimus atque in Hippocratis disciplina perfectus evaserit, ex ejusque quasi ludo plures egregii in hoc artis genere exirent discipuli vel summi potius artifices atque magistri; quorum ego singulorum laudes libenter exponerem, nisi vellem mihi constare; ut


page 226, image: s226

de iis, qui nunc sunt, nihil, nisi coactus propemodum, dicam; quemadmodum nunc mihi usu venit in Petro Servio Spoletino, cujus laudem summam et vicinitatis ratio, et amicitiae necessitudo, ejusdemque summa erga me merita, cogunt me, breviter ac strictim attingere. Hic medendi artem ab illo didicit, sed quae ab illo didicisset, ad usum, qui omnium magistrorum praecepta superat, transferendi, in nosocomio S. Spiritus in Saxia, ubi, multis abhinc annis aegrotos curat, quotidianis exercitationibus summoque studio et diligentia est consecutus; praestat judicio, quod fere continet omnia. nam cum genera morborum, causas, eorumque remedia, pulcre noverit, curationes, singulis morborum generibus opportunas, loco ac tempore adhibet. ejus eruditio non exiguis facultatis unius terminis definitur, sed longe lateque excurrens, varias artium pulcherrimarum quasi regiones amplectitur. itaque ejus oratio, quamcunque in oram disputationis delata est, in ea docte scienterque versatur. plures, variis temporibus, libros edidit, in quibus, praeter exquisitam elegantemque doctrinam, puri atque incorrupti Latini sermonis cultus ac nitor elucet: utinam secunda uti valetudine possit (nam cum adversa eum saepius conflictari contingit,) prosecto multa, quae egregie habet inchoata, perficeret; unde liceret intelligere quantum ille pluribus sui aevi, ingenio, dostrina, prudentia, ac rerum experientia, usuque, anteierit. Sed redeamus ad Alexium, qui, postquam rediit ad sese, splendido atque eleganti vitae usus est genere. Etenim nihil unquam de eo, quod sua industria pepererat, comparsit, sunm defraudans genium, sed totum, ad se nitide lepideque curandum, large fundebat; contra vulgarem atque usitatum medicorum morem, qui naturae ac necessitati fere omnia dener gantes, praeterquam eorum dignitas conditioque patiatur, parsimoniae student, ut amplum haeredibus patrimonium relinquant, qui, longe diverso ab ipsis animo, suis sumtibus, illorum alant expleantque luxuriem. Discipulorum gregem ducebat secum ut artis, quam ab ipso didicerant, praecepta, aegrotantium cubilibus obeunis, ad usum exercitationemque conferrent, et tanquam


page 227, image: s227

ex umbra in pulverem solemque perducerent. Etenim multos annos valetudinarium familiae Fratrum Ioannis Dei, in insula Tiberina, suae solicitudini curaeque commissum habuit, ex cujus exercitationis quasi palaestra, complures egregii ac praestantes medici prodierunt. in his Benedictus Aquilautis. Erat comis, benignus, humanus, liberalis, in communi amicorum vita, hilaris, festivus, jucundus, et amoenitarem omnem exercens. Narrat vir quidam, genere, opibus, divitiis, ac praestantia dignitaris, longe multis excellens, nocte quadam, domum suam, multas mulieres nobiles, ac praestantes dignitate viros, animi scilicet causa, convenisse, ad fuisse etiam Alexium, qui aliquandiu; credo, ob eorum, qui aderant, dignitatem; non erat ausus sermones cum illis miscere, neque ullam partem orationis persequi ea libertare, qua solitus erat; sed tandem, provocatum illum, vel potius coactum, ex tempore, ea facundia, ea venustate atque lepore, coepisse dicere, ut omnium, qui audierant, admiratio consequeretur, ac nobilissimus ille conventus, redundaret hilaritate et joco. Omnes Hippocratis sententias intelligentia perceptas et memoria comprehensas habebat, neque, in curandis corporum morbis, ab illius disciplina. ne minimum quidem, aberrabat, ut vix alter inveniretur, in quem melius Hippocratici nomen conveniret. Habebat etiam hoc, sive a natura sive ab arte, ut nunquam ingravescentem morbum, sine ratione provideret, neque, sine aliqua probabili conjectura, de illius eventu praesentiret atque praediceret. quamquam adeo erat felix, ut neminem fere aegrum curandum susceperit, quem non etiam a periculo tutum sua curatione reddiderit. Vixit annos quadraginta duos, quibus expletis, in morbum incidit; quem non potuit ea felicitate a se depellere, qua in aliis facere consueverat. itaque necessario illi succubuit.



page 228, image: s228

LXL. ANGELVS COLI.

VIdi ego saepenumero duos, qui altercarent inter se litigarentque, num alter alteri esset in ea, de qua lis erat, arte superior; et utrumque constantissime in ea sibi principatum atrogare. Magna est, ingenii praesertim, pulcritudo laudis et gloriae, ideo unusquisque eandem avidissime expetit; et, quamquam aliis in rebus, aequo animo se a ceteris vinci patiatur, tamen, ut inquit ille, qui velit ingenio cedere, rarus erit. Verum, cui, omnium, qui ejusdem sunt artificii, concessu, primae sint delatae dum vixit, plane neminem, cujus quidem meminerim, scio, praeter Angelum Coli, Senensem, longe clarissimum, sua aetate, medicinae artis antistitem. hujus virtuti ingenioque tancum; quidquid Romae esset medicorum, tribuebat, ut nemo inveniretur, quantumvis doctus, quantumvis, sua ipsius opinione, excellens, qui auderet se illi anteferre, quique non eidem cederet fastigiumque summitteret. Hic in nosocomio S. Spiritus in Saxia, quatuordecim annis, Assistentis, quem vocant, functus est munere; ubi tantam doctrinae atque experientiae vim sibi paravit, tum in ea facultate, et remediis quae morbis, tum in ea quae vulneribus manet, medetur; quam facultatem, mortuorum hominum alvum et praecordia saepius incidendo tractandoque, fuerat adeptus, ut in magnam totius Vrbis existimationem honoremque perveniret, atque a Petro Card. Aldobrandino accirus sit medicus; nemini enim tutius salutem suam posse committi existimavit, quam si eam Angeli solicitudini curaeque permitreret. Hujus tam excellentis tamque praestantis in eo facultatis causa erat, absoluta atque perfecta Hippocratis doctrinae notitia; ad cujus intima penetralia, ingenii lumine, ac studio diligentiaque, pervenerat, ut nihil in ea esset ita reconditum, quod ingenii ipsius acumen effugeret. tanta in illius auctoritate vis inest, ad medicos prae ceteris constituendos. Sed, quemadmodum Romanae Vrbis medici Hippocratis intelligentia studioque Europaeos omnes medicos anteeunt ita etiam ipse Romanos, in indagauda,


page 229, image: s229

ac subtititer perscrutanda illius auctoris sententia, infra se longo intervallo reliquit. Hospitali insanabilium domui, complures annos, egregiam ac laudabilem operam praestitit. Erat illi palatium, ut ita dicam, cordis fastidiosissimum, adeo ut multa, quam vis egregia, respueret, multaque improbaret, quae praeceptis medicinae traduntur. Erat frigidus ac parcus in laudando, acer ac multus in reprehendendo, ac censor plane metuendus; sed in communi vitae consuetudine jucundus ac lepidus ad res omnes; liberae erant ejus aedes, et amicis tum literatis tum facetis hominibus apertae; amabat enim ipse multum facetias, tum eas quae re, tum illae quae dicto tractantur; neque, in jaciendo mittendoque ridiculo, cum quisquam argutiis ac sale vincebat. Adeo animi sui motus habebat in potestate, ut Petrus Servius, de quo antea commemoravimus, affirmare uon dubitet, totos quinque et viginti annos, quibus eo usus est familiarissime, nunquam eum vidisse vel iracundia elatum vel aegritudine, vel metu, vel inani alacritate, hoc est, laetitia gestiente, commotum, sed semper eandem in vultu animi aequitatem constantiamque servasse; quae constantia, non modo in retinendis animi perturbationibus, ne longius evagarentur, eluxit, Verum etiam in statu, incessu, sessione, ac ceteris aliis in rebus: et ad incessum quod attinet, jam inde ab ineunte aetate tarditatibus usus est ingressu mollissimis, ut non minus dici posset, movere formicinum gradum, quam dictus est olim medicus ille, in Monaechinis, a socero ad generum curandum adductus. neque unquam, quamvis aegri cujusquam necessitate, qui praesentem ab eo operam auxiliumque poscebat, potuit adduci, ut festinationes ingressu majores exciperet. Quid multa? etiam in vultu, constanter quendam quasi florem aetatis retinere videbatur. nam si ex oris habitu existimare de hominum aetatibus liceat, vix quinquaginta eum annos natum, ausus esses affirmare, cum ad quatuor et septuaginta pervenisset; quo anno est inortuus.



page 230, image: s230

LXII. BALDVS BALDVS.

NOn minor medicinae usus, nec minor ejus artis notitia, in Baldo fuit, quam apud eos de quibus antea commemoravimus. Etenim ingenium in eo vigebat acutum et acre, in reperiendis investigandisque latentium morborum causis sagax, in adhibendis remediis, quibus illis possit occurri, promtum ac celer, mira in consultationibus et in disserendo facundia; quamquam in hoc genere multos habuit superiores; qui tamen doctrina usuque, longo intervallo, infra ipsum in venirentur, eo quod morbi, non eloquentia, sed remediis, ab aegris corporibus propulsentur; quorum perfectam notitiam si quis elinguis obtineat, longe praestantior medicus est futurus quam ille, qui sine ea, lingua celeri et incitata utatur. Sed Baldo felicitas infortunio, rerum copia exirio fuit. nam, cum ad id honoris et commodi pervenisset, quo non altius vota medicorum ascendunt, nimirum ut summi Pont. medicus fieret, non ita multos post menses est mortuus, morbi cujusdam malignitate, cui non potuit obsisti, ex eo, ut tum erat fama, contracti, quod nova illi vitae ratio fuerat ineunda, et vetus, cui assueverat, relinquenda. necesse enim erat ei, qui certum vitae genus sequebatur, quotidie ad medias noctes evigilare et caenare, et interdiu, vespere jam appetente, prandere, atque alia insuper incommoda, quae fert aula, subire. Magna erat apud medicos, suos aequales. doctrinae et ingenii existimatione ac lande, et exime ab omnibus laudabatur; quibus ego laudibus impulsus ante annos ferme duodecim, gravi implicitus morbo, medicum mihi accivi; sed nihil propius est factum, quam ut ejus medendi ratio, quae ceteris salutaris esse consueverat mihi exitium ac pestem afferret. etenim, cum pituita, quae pectori acriter adhaeserat, laborarem, quae pituita, quantum poterat, extrahenda ex pectore erat; ille eam curationem adhibebat, qua ea pectori altius ac pertinacius adhaeresceraet, et sine me ad interitum dedisset, nisi Ludovici Mannucii opera subvenisset; qui, mutata curatione, me,


page 231, image: s231

omnium opinione celerius, sanitati restituit. quam ego rem, cum in Mannucii laudem et gloriam, medico cuidam non in postremis exponerem, ille quasi stomachans, satius mihi fuisse ait, Baldo perperam curante interire, quam secunda Mannucii curantis opera convalescere; idque pluribus verbis conabatur ostendere. cui ego ita me respondisse memini nunquam se tam commode dicturum, ut id mihi, vel cuipiam alteri (nisi si illi vita odio esset) persuaderet; nemo enim, nisi stultus, longe multumque praestare non videat, imperita ac temeraria inscitissimi cujusquam manu ad sanitatem perduci, quam docta atque industria alterius vel sapientissimi opera ad interitum tradi; immo, ad salutis meae rationem quod attinet, multo ille major, quam hic, apud me futurus est medicus.

LXIII. IO. FRANCISCVS GROPALVS.

NEmo adeo disertus, adeo eloquens, invenietur, qui potis sit verbis explicare, quibus gaudiis quibusque oblectationibus afficiatur mens hominis, vitiis exuti, (nam voluptati obsequentibus virtus non facile se committit,) qui totus in studiis versetur, et cognitione rerum pulcherrimarum, quae pastus sua vissimus est animorum, alatur. etenim tanta tamque admirabiiis. ex iis oblectatio suavitasque percipitur, ut animus pene a societate corporis avocetur, atque in iis rebus peregrinetur, ad quarum se cognitionem inteiligentiamque converterit. Nonne eos saepenumero videmus, qui sint in acerrima attentissimaque rei cujuspiam meditatione defixi, ita a se ipsis abesse, ut vocem ac sonitum praetereuntium non audiant, ut ea, quae sunt ante oculos, plane non videant? Notum est illud de Archimede, quem neque armorum strepitus, qui totam Siciliam concusserat, neque captae a M. Marcello Syracusae, ex qua urbe humilis erat homunculus, neque civium captorum clamor, gemitus, stridor, neque militum, a quibus interfectus est, gladii, a pulvere ac radio, quibus erat omni mente ac cogitatione internus, potuerunt avertere. Ex hoc genere fuit ille, de quo dicere instituimus, Io. Franciscus


page 232, image: s232

Gropalus, patricius Genuensis, qui ab ineunte aetate, ea virtutis indole fuit, ut omnem vitae suae cursum in studiis literarum confecerit; atque adeo perpetuo in hac ratione vitae habitavit, ut ab ea nunquam, neque ludis neque conviviis, neque aequalium studiis, abstraheretur; omnino voluptatibus omnibus bellum babuit indictum; vias adolescentiae lubricas, quibus illa insistere sine casu ac prolapsione vix portest, nunquam est ingressus; sed semper directum illud ad virtutem iter incredibili animi robore tenuit; nulla rerum jucundissimarum varietare, qua aetas etiam corroborata capitur, est abductus a studiis, saltem brevi aliquo tempore; videlicet ad quietem ac remissionem sibi quampiam comparandam nulli ab eo sumtus in re minus honesta facti reperiuntur; immo, quos a parente nummulos accipiebat, ut ex libidine sua consumeret, non alibi nisi in libris coemendis collocabat. itaque paulatim bibliothecam extruxit, in qua mille, et eo amplius, omnium elegantissimarum artium volumina numerabantur; ac studium in primis suum mathematicis disciplinis deditum habuit, quae nemo ignorat quanta in obscuritate rerum, et quam recondita in arte, et multiplici subtilique versentur; atque adeo in studio metiendi caeli et terrae continebatur, ut sua etiam manu astrolabia, sphaeras, aliaque ejusmodi mathematica instrumenta fabricaretur, ea elegantia ac venustate, ut artificum quorumcumque industriam superaret. neque minor ejus erat in illis custodiendis solicitudo ac diligentia; etenim iis ea custodiis septa atque munita habebat, ut nemini ad ea fas esset accedere; quod si quis forte interdum, cum non satis cautus ad ea tuenda esse posset, eadem indigentius tractando, fregisset, vel deteriora in usum reddidisset, vel saltem digitulo uno cootigisset, adeo iracundia, cum ceteroqui esset mitissimus ac pladdissimus, efferebatur, ut insanire eum ac furere prope dixisses. Nullarum fere erat linguarum expers, quibus aliquis in Europa honor habetur. Latina primum lingua ita eleganter accurateque loquebatur atque scribehat, ut non a libris neque a magistris eam accepisse, sed una cum nutricis lacte suxisse videretur: Hispanica vero


page 233, image: s233

ita, cum erat opus, utebatur, ut, si ortus, altus, educatusque in ea esset. Gallicus sermo supererat, cujus illi facultas nondum addiscendi suppeditaverat. itaque ejus cognoscendi, praeter modum, cupidus erat. Sed hanc etiam sitim, uno minus mense, explevit. cumque nullus illi nomenclator, seu vocabularium, ut ajunt, satisfaceret, scripsit Antuerpiam, ut aliquod inde sibi, ad id, quod cupierat, aptum mitteretur. Sed interea dum, donec illud afferatur, expectat, unum sibi ipse confecerat, in quo difficillima vocabula, et paulo reconditiores voces, suis interpretationibus explicatae inveniebantur. Continebat se in suis perennibus studiis, ut cum maxime, tum Io. Franciscus. cum acerbum quoddam in Genuenses odium, Carolum Emanuelem Sabaudiae ducem ad evertendam Rempub. illonim impulit, instruxit, armavit; suas enim copias, cum iis conjunctas quibus Aldigherius magnus Galliarum Regis copiarum Praefectus imperabat, Genuam versus adduxit, ubi perterritis civium animis, qui, ex longa saeculi unius pace, non alia armatractare consueverant, nisi calamum, atfamentum, et chartam, plena erant omnia solicitudinis, formidinis, atque tumultus, et tum cives illi, si salvam esse patriam vellent, arma cogebantur arripere, quorum aliqua ne quo nomine quidem appellareutur, agnoverant, atque hostem a portis et a moenibus urbis propulsare atque repellere. Verum haec res tam insolita, tam improvisa, tam nova, eatenus Io. Franciscum, qui, ab initio aetatis usque ad id tempus, suis in fludiis, tanquam in hortulis, recubans molliter ac delicate, quieverat, percussit, prostravit, afflixit, ut propinqui illius, quibus, ob morum ejusdem sanctitatem et egregiam eruditionem ac doctrinam, erat eximie carus, veriti sint, ne ex aegritudine, cui totum possidendum se dederat, mortem obiret; eoque magis, quod venerat illi nuncius ab eo, cui exercitus totius ordinandi munus incubebat, ut proxima nocte, in quandam urbis partem, in arrmis, hora quinta veniret, ut inde hostem, si auderet illuc accedere, fortiter feriret, et interficeret. cui, cum non posset bilem continere, respondisse dicitur, se quidem, ex praescripto, eo quo imperabatur, esse venturum, sed non cum


page 234, image: s234

aliis armis, quam cum libro; eo enim se armorum genere uti didicisse, non alio. Verum, cum ejus aegritudo, una cum periculis Reipub, fiebat in dies amplior, ceperunt propinqui consilium, ut eum extra urbis moenia, atque adeo extra Genuensium imperii sines educerent. quod non sine aliquo periculo factum ab illis est. Sed jam Respub. ex iis malis, quibus fluctuabat, ac pene obruebatur, emerserat, cum rediit in patriam, revocatus a suis, ubi mense Iulio anni CIC ICC XXV, lethali consumtus est morbo, tum ex aegritudine, tum ex varia caeli, quod mutaverat, temperatione contracto. Illud autem animadversione dignum est, quod ejus tum natalis tum emortualis dies, in dissicillima et calamitosissima Reipub. Genuensis tempora incidit. Etenim natus est anno CIC ICC LXXX, qui annus, pestilentia insignis, orco septuaginta et eo amplius hominum millia dedit; anno autem[?] XXV decessit, qui itidem annus inprimis est memorabilis, ejus de qua diximus belli periculo, quo nullo fortasse major illa est perfuncta Respublica.

LXIV. MARTHA MARCHINA.

MAgnum ingenium atque amoenum, singularis eruditio, omnisque elegantia doctrinae, in muliere siadsit, magnam sibi omnium admirationem benevolentiamque conciliat; quae etiam eo admirabilior videatur, quo literarum laus ab eo sexu non expectatur, qui ob ejus imbecillitarem, a studiis avocetur, atque, communi omnium sententia, ad acum, ad colum, ad lanam impellatur, et tanquam in pistrinum aliquod dedatur ac detrudatur. verum, hac aetate, ea vis ingenii, ea magnitudo poeticae facultatis, ea omnium bonarum artium scientia, in una virgine, Martha Marchina nomine, enituit, ut, si in viro aliquo reperiretur, maximas admirationes et plausus excitaret. Hoc ornamentum, hoc decus, tam egregium, tam adinirabile, urbs Neapolis Romam, quo fere confluit quidquid est ubique bellissimum, misit. Infans tum etiam erat ea, cum parentum in gremio est delata in Vrbem, erat quidem ex parentibus,


page 235, image: s235

optimis ac sanctissimis moribus praeditis, orta, sed humili obscuroque loco, nec ulla generis nobilitate conspicua. sed quid ab externae et adventiciae claritatis lumine, ad se illustrandam, opis auxiliique egeret ea, quae, sua ipsius luce, a propriae virtutis splendore profecta illuminaretur? illi genus et majorum decora jactent, in quibus praeter fumosas imagines nihil inveniatur, nisi superbia, arrogantia, et maxima vitia atque peccata. una est atque communis omnium natura; sed ille generosissimus, qui sit virtutum ornamentis refertissimus. At parens, cui non magis nobilitas generis, quam omnia ad vitam necessaria deerant, quo sibi familiaeque suae illa suppeditaret, haud procul ab AEde Deiparae Virginis de pace, quam vocant, officinam orbiculorum ex odorato sapone, et scopularum, instituit, eoque artificio se suosque tuebatur. Verum puella, annos vix septem nata, incredibili discendi cupiditate studioque flagrare coepit; quam cupiditatem, ut posset explere, matris mors fecit. ea enim defuncta, omnis ad ipsam, fratrum regendorum, cura solicitudoque redierat. ibant illi quotidie, disciplinae causa, in Gymnasium Soc. Iesu, a quo redeuntes, tum mane, tum vesperi, cogebat eos repetere, quae a magistris didicissent, qua necessitate compulsi, attentius, quae tradebantur, accipiebant, ac diligentius memoria custodiebant. ea vero, quo erat ingenii acumine, ex hac illorum repetitione, multo plus intelligebat, quam quantum monstraretur; adeo ut magistros ipsos, eadem illa, posse docere videretur. Erat etiamtum parvula, cum ab eo, qui sibi erat a confessionibus, summa vi petere coepit, ut liceret Latinos nescio quos libros perlegere. at ille, irato similis, id illius postulatum, inclementi oratione, rejecit; et: Quidnam tibi, inquit, rei est cum literis? abi, atque ea perfice, quae sunt propria mulierum; quae autem viris sunt apta, relinque; mulierum autem sunt munia, subtegmen tenue nere, telas texere, opus aliquod Phrygium vel simile quidpiam efficere. Cui illa, non sine animi dolore, dicto andiens fuit, atque aliquandiu a libris abstinuit. Sed non sine ratione id tum puellae interdictum ab illo fuisse existimo. nihil enim est,


page 236, image: s236

quod minus mulieri expediat, nihil, quod magis inutile ad tutandam pudicitiam sit, quam posse unum ex his tribus facere, aut pingere vel fingere, aut versus facere, aut citharizare, et cantare ad chordarum sonum, plus quam necesse sit probae: his enim illecebris, spectandi audiendique cupidos ad se viros alliciunt atque attrahunt, a quibus deinde eae pugnae dantur, quibus vix possit obsisti, atque (ut illae salvam suam pudicitiam servent) sermones tamen hominum non possunt effugere. quamquam nihill horum metuendum erat ab ea, quae nihil aeque studeret, quam ut ejus virtus ab omnibus ignoraretur, nihilque tam laboraret, quam ut non solum virorum, verum etiam mulierum, sermones conventusque vitaret. Verum ille, qui nondum probe eam nosset, quique, quantum sit in literarum studiis vitii, si ad mulieres transferantur, intelligeret, ideo hanc illi interdictionem habebat. Sed, ab hoc ejus sermone, anni jam sex intercesserant, et eo amplius, cum virginis parenti fuit ille auctor, ut liberis, virilis sexus, magistrum aliquem mercede conduceret, qui eos doceret scribere, hoc est, literarum notas scite et leleganter effingere, cui parens: Est, inquit, domi Martha, quae id praestare sine aliquo sumtu possit. cui ille: Quid audio? ait; Martha scit scribere? Quidni? respondit parens; ac postridie attulit illi epigramma, Marthae manu conscriptum. quod cum legisset, quaesivit, ex quonam libro illud exceptum descripsisset. qui: A nullo, respondit; sed suo marte confecit. Quo audito, tum demum intellexit, id quod minus antea cognoverat, eam esse Latinis literis eruditam, ac posse versus, vel quam optimos, facere; oblitusque id, quod illi ante sex annos denegaverat, plura quam ipsa vellet epigrammatum scribendorum argumemta praebebat. neque, quoscumque libros posceret, lectirandi potestatem, ut antea, eripiebat. Erant ea epigrammata adeo eleganti stydo confecta. adeo venustis argutisque conclusa sententiis. ut Antonio Quaerengo, qui ea legerat, fides fieri non posset, fuisse ab ipsa elaborata atque perfecta. etenim vir ille doctissimus, et carminum in primis conficiendorum artifex summus, non putabat, esse verisimilem, tantam


page 237, image: s237

tamque egregiam in una muliercula facultatem atque industriam. quamobrem petiit a lacobo Volpono, Congreg. Oratorii Presbytero, qui in AEde D. Mariae in Vallicella adeuntium cofessiones excipiebat, ut traderet illi argumentum aliquod, ipso praesente, versibus, explicandum; quod est factum ab ipso diligenter; nam, die quodam, tanseuntem illam, ante sellam ubi peccata confitentes sua audiebat, accersivit, jussitque, in chartula quam ei dedit. lapideo stylo, lacobi atque Angeli luctam unico epigrammate, lepida ac vibranti sententiosa concluso, ante se complecti. paruit illa, et confestim commissum sibi epigramma eleganter atque ex argummento confecit. quod, ita ut erat rudi penicillo exaratum, missum est ad Quaerengum. qui, virginis ingenio ac scribendi celeritate compulsus, dicitur, ad incredibilem admirationem fuisse traductus. Omnino erat illa ingenio magno, memoria summa, judicio peracri; verum is, cui animae suae regendae tanquam habenas crediderat, quamvis in Deum pierate ac religione praestaret, ad humanam prudentiam quod attinet, parum a natura adjumenti habebat, sed adeo sui erat juris sententiaeque, ut ab eo, quod decrevisset, dimoveri vix posset, imino illud alacriter exequeretur; praeterea, vitio senecturis, memoriam feme perdiderat. hic cum existimaret, virginem Romae frustra tempus conterere, nullique rei usui esse, persuasit illi, vel potius praecepit, ut sanctam Sophiam, quod est Oppidum in Alpibus, AEmiliam linter atque Etruriam, illius patriam, peteret, ibique linguae Latinae ludum aperiret. Inselix mulier, quamvis intelligeret, quam sibi acerbe ac duriter ab illo imperaretur, ejus tamen imperio praesto fuit, ac pedibus ducentorum et eo amplius millium iter, una cum fratre natu minore, suscepit; qui frater itineris incommodum ferre non potuit, ac Fulginae gravi morbo coepit urgeri: itaque coacta est ibi subsistere. sed cum non ita celeriter a fratre morbus abscederet, sed longum spatium ac moram poscere videretur, ne ipsa ab obedientia discederet, ac fructus, qui ab ea percipiuntur, amitteret, fratris salute, alterius solicitudini curaeque reclicta, voluit coeptum iter persequi: sed Laureti reditae


page 238, image: s238

sunt ei literae ab eo, cujus jussu viae illi se dederat; quibus admonebatur, ut regrederetur, Vrbemque repeteret. quae statim venit ad eum, qui, duris acerbisque jussis et imperiis suis, pluribus ipsam annis miseram habuit. debachabatur, per id tempus tota ferme Italia, pestilentiae vis maxima, Bononiae praesertim, ubi Legati jure ac nomine imperabat Bernardinus Spada Cardinalis. hic, quo animum a curis avocaret, nocte quadam epistolam ad P. Virginium Spadam, fratrem suum, et Congregationis Oratorii sacerdotem, una cum epigrammate, de eadem pesetilentia, scripsit. quod ille postea Patribus omnibus legit, ea hora qua a continuis totius diei laboribus feriati, festivis ac jucundis interse se colloquiis paululum hilaritati se tradunt; et conversus ad P. Ludovicum Santolinum, qui omnium ejus Congregationis, ac Mathae etiam, confessiones ex cipiebat: A te, inquit, huic Epigrammati respondendi partes, poetriae illi tuae sunt demandandae, nam ego alienus a Musis, nunquam didici versus facere. cui P. Ludovicus postridie epistolam Latinam alteram, et epigramma alterum, retulit, ejus nomine, Cardinali ab ipsa rescriptum; in quibus duobus omnes de pestilentia sententias, in eum, qui scripserat, retortas, ita apte sciteque illigabat concludebatque, ut Cardinalis, a fratre de illa, quae in scribendo, ut Cardinalis, a fratre de illa, quae in scribendo ipsius vicesimplesset, edoctus, ad incredibilem admirationem sit elatus, fratrique rescripserit, indignum sibi videri, in media ejus Vrbis luce, tamtum ingenii lumen, omnium ignoratione, tanquam tenebris, opprimi, ne radios suos late diffunderet; in qua Vrde cantrices ac fidicinae tam magnis praemiis afficerentur; proinde daret operam (quoad magnus aliquis Princeps ex suis eam virtutibus ornaret,) ut diaria, quemadmodum ceteri sui familiares, si dignaretur, acciperet. quae primo illa constanter recusavit, sed postea ejus, cui ut diximus, peccata confitebatur, jussu coacta, de suntentia decessit, et Cardinalis beneficio decem annis contenta fuit. quibus elapsis, cum fratres ad id aetatis pervenissent, ut alterius auxilio non indigerent, sed sua possent industria sibi consulere, eo uti amplius noluit. Ardebat cupiditate incredibili, nomen ut suum religiosae


page 239, image: s239

cuipiam sacrarum Virginum familiae darent; nec quidquam propius est factum, quam ut Brexighellae, in Coenobium, juris patronatus familiae Spadae, reciperetur; ubi severissima vitae disciplina vigebat; postremo ut Romae in illud alterum admitteretur, in quo Cardinalis Barberini sorores continebantur. summa Cardinalis illius voluntate, sed divino consilio factum est, ne res eum, quem illa optabat, eventum haberet; quo videlicet ostenderetur, posse etiam virgines in media urbium, omnium maximarum, frequentia sibi secretum facere, atque ad summum sanctitatis fastigium ascendere. Erat illi ingenium versatile, et ad quascunque res, quibus illa se darer, obeundas aptissimum. Habebat, domi suae, contubernales puerulos duos, Cardinalis Spadae fratris filios, quos ipsi idemmet Cardinalis in disciplinam tradiderat, quo, a tanta muliere, indolis illius nonnihil arriperent. ad quos accedebat quotidie Symphoniacus quidam, qui eos doceret clavicymbalo canere, at eo discedente, adeo, quod illi ab eo acceperant, referebat, ut si traditum sibi soli fuisset. Quae autem mulierum propria sunt munia, ut suere, nere, aut acu aliquid pingere, quamquam, generosa quadam contumacia, a magnitudine animi ducta, contemueret, tamen, si usus veniret, ita praestabat, ut nemo melius. Audierat, Phrygium quoddam opus, ad usum Ecclesiae Congregationis Oratorii, elaborari, voluit ipsa ad illorum, qui in id opus incumbebant, operas suas etiam pluribus diebus adjungere, quo una cum illis apud Deum veniret in societatem meritorum atque praemiorum; et, quamvis ejus artificii esset propemodum rudis, nemini tamen est inventa inferior, qui eatatem ea in arte contriverant. Ex omnibus autem anni mensibus, unum tantum orbiculis ex sapone conficiendis dabat, quos per eum vendendos curabat, qui ante domi suae fores, totos dies, spiras venales habebat; ex quorum precio tantum illi nummorum conveniebat, quantum esset ad vitam, uno anno commode agendam, satis, neque emtorum turba deerat: quamvis multi, quo illud domum suam lucrum averterent, conarentur orbiculos illos delicatiores et odoratiores efficere. ea erat omnium de illius mercimonii


page 240, image: s240

probitate opinio. Sed cum, ad vitam parce agendam, reru~ fere omnium expers, extremis vitae suae temporibus, non aliunde, nisi a propriss manibus auxilium petere voluerit, suis Paulum Apostolum vestigiis persecuta esse mihil videtur, cui ut de se ipse fatetur, nihil habenti, naturae necessaria omnia, sua ipsius manus suffecere. Sed, num, quia ad ingenii atque omnis, eruditionis laudem tantopere properabat, ad probitatis ac pietatis studiae segnior aut tardior inveniebatur? at, utroque in genere, est progressa longissime. Haec vita erat, totum fere diei tempus in assidua rerum caelestium meditatione consumere, nec a templo Deiparae in Vallicella Cong. Oratoriis discedere, nisi ad D. Petri, aliaque religiosissima Dei immortalis et Sanctorum templa adeunda, ubi vel statae ac solemnes feriae celebrarentur, vel quadraginta horarum preces essent indictae. etenim, in his rebus, se Ecclesiae, divinitus edoctae, spiritu agi et impelli sinebat. his igitur exceptis, quotidie interdiu, in ea quam diximus AEde, se continere, mane, ut rei divinae, a prandio, ut sermonibus qui ibi habentur, interesset; ibi ter in hebdomade, Christi corporis Sacramenta suscipere, Adventus et Quadragesimae temporibus; quotidie ibi, quod reliquum erat temporis, seorsum ab aliis, horarias Officii D. Virginis preces, Graeco sermone scriptas, recitare; quam linguam, simul cum Hebraea, sua sponte, ac nemine monstrante, didicerat. Noctu erant illi, pro culcitra molli ac plumea, rudes atque asperi asseres; ad ejus, cui animae suae maculas aperiebat, exemplum; quem omnibus in rebus imitari studebat, ut etiam post illius mortem, eas tabulas in beneficio sibi dari poposcerit, ubi ille extremum Deo spiritum ediderat. Numquam sandalia, hoc est, grandiores mulierum soccos ad tollendam se altius, adhibuit, sed vel calceatis vel soleatis pedibus, ingrediebatur; nunquam preciosis usa est vestibus; sed erat humili ac parabili corporis cultu contenta; adeo ut qui ignotae faciem intuerentur, contemnerent, quique vestitum humilem et obsoletum aspicerent, nullo eam loco ac numero haberent; qui autem virtutem noverant, uon poterant admirari satis. Accedebat ad artium


page 241, image: s241

elegantissimarum studia, Philosophiae ac Theologiae notitia, quarum disciplinarum curricula, mira celeritate, confecerat. Verum, tanta ea vis virtutis, illudque dignum, quod nunquam moreretur, ingenium, mense Aprili, auni CIC ICC XLVI in morbum incidit, quo cum graviter conflictaretur, quod stomachus, fastidiens, omnia respueret, non ita multos post dies, vitae finem fecit. Defunctae corpus P. Virgilius Spada, qui, in ejus confessionibus audiendis, P. Ludovico Santolino successerat, ac fiduciarius ejusdem haeres, in AEde supradicta B. Virginis in Vallicella humandum curavit, in altera ex duabus illius naviculis. qui statim, ex fide quam dederat, bona ejus, quamvis pauxilla, inter pauperes distribuenda mandavit, cum fratres, ad quos illa possent redire, ante ipsam e vita migrassent. Sepulcrum hoc elegauti epitaphio decoravit Gaspar de Simeonibus, Innocentii X Pont. max. ab epistolis Latinis.

D. O. M.

Marthae Marchinae, ortu Neapolitanae Virgini, educatione Roinanae, cui, ad insigne pietatis ac pudicitiae studium, mirus sapientiae amor, vel septenni, accessit; eoque deinceps, pari morum atque ingenii cultu, humaniores artes, ac Latinam in primis poesin, ad veterum normam atque aemulationem, suo ipsa instructu, eximie calluit exercuitque; Hebraicis Graecisque literis docta, severiores disciplinas, fastu procul, religiose attigit; animi quaesito magis ornatu, quam noininis; cujus gloriam, sponte larens in Vrbis luce, dum plane abjecit, in sinum transmisit immortalitaris.

Obiit v Idus Aprilis anno Domini MDC XXXXVI aetat. XXXXVI.

Patres Congregationis Oratorii, quos illa vitae probe accurandae habuerat monitores, curatores post funeris, monumentum bene merenti pos.



page 242, image: s242

LXV. MITILDA BENTIVOLA.

FOecunda virtutum semina, quotiescunque in animum praeparatum, tanquam in agrum novatum iteratumque, contingit incidere, maximos semper ex se fructus educunt. neque refert, quem illa nacta sint sexum, sive muliebrem sive virilem. Quam multae, omnibus fere seculis, sunt inventae mulieres, quae, in omnium artium maximarum studiis, multorum illustrium virorum industriae praeirent! Non repetam veterum memoriam temporum; sed in his versabor, in quibus nos sumus et in primis occurrit nobis Mitilda Bentivola, Ferrantis Bentivoli filia. Virgo nobilissima, planeque singularis, ausa est, atque etiam nunc audet, (nam adhuc fruitur vita) in aulis summorum Principum, castitatis glotiam alere, ac Christanis virtutibus omnibus animum exornare; quod alii ut assequantur, a conspectu earum rerum remoti, quibus impelli ad contraria illis virtutibus vitia possint, ad solitudines et antra confugiunt, atque in ea se abdunt. quod factum fuisse vidimus ab Alphonso Mutinae Duce, cujus illa in aula perpetuo vixit. cui cum eadem Christiani viri perfectio absolutioque proposita esset, atque virgini illi erat, desperaus, tam divitem thesaurum ibi reperire se posse ubi fures vagantur ac volitant; raro exemplo, in summa rerum omnium potestate, opibus, divitiis, ac regno se exuerat, atque una cum illorum instituto, humilem, arduum, et abjectum Fratrum Capuccinorum habitum susceperat. non enim quemquam fas esse putabat, ibi animi demissionem, gloriae voluptatum, divitiarumque contemtum adipisci, ubi elatio animi, divitiarum amor, ambitio, voluptas, regnet ac vigeat; sed ibi spes est potius voti eum sui compotem esse futurum, unde vitia haec exulent, et ubi virtutes illae regnum obtineant. Et sane cogitaverat saepe Mitilda, atque etiam conata fuerat, in aliquam religiosarum Deo virginum domum, tanquam in arcem, se conferre, quo nullus adversariorum insidiis et incursibus aditus pateat; sed variae semper causae intercesserant, Deo nimirum operam dante,


page 243, image: s243

quamobrem non posset cogitata perficere, ut in una eaque regalis sanguinis atque animi virgine, significaret, posse etiam hominem, opibus, divitiis, voluptatibus, opibus, deliciisque circumfluentibus, ab illis non possideri, sed aspernari oculis pulchritudinem rerum, excludere auribus omnem suavitatem, denique non pati, aliquam earum rerum, quae illum circunstent, guttam in animum suum illabi. Rem miram, ac seculis omnibus praedicandam! eximia virginem forma, summo genere natam, divitiis ingentibus praeditam, eo robore animi, atque ea indole virtutis et continentiae fuisse, ut amplissimorum virorum, genere, divitiis, atque omni dignitate principum, qui ipsam, ob eximias ejus animi corporisque dotes, sibi uxorem expetebant, connubia refugeret ut nuptias, quibus ceterae cujusvis ordinis puellae, vix a nutricis lacte depulsae, inhiant, plane vehementer horreret, neque celebres suarum aequalium nuptiae, nec magnificentissimi ludorum apparatus, nec mira spectacula, nec splendida convivia, nec amoena palatia, nec amplae sumtuosaeque villae, nec multarum jucundissimarum rerum varietas, eam illexerit, aut paululum inhibuerit, quin omnem vitae suae cursum in labore, atque in assidua caelestium rerum meditatione, conficeret. Ita fixum apud virtutem animum, amoris ejus clavo, habebat, ut nulla vi ab ea divelli ac distrahi posset. Equidem arbitror, Deo quories oculos in terras dignetur inferre, quo facta hominum, ut ita loquar, inspiciat, Deo, inquam, longe gratius ac jucundius spectaculum esse, adolescentem mulierem cernere, quam nec infirmitas sexus, nec aetatis calor, nec magnitudo pecuniae, nec splendor nobilitatis, nec dignitas formae, nec adolescentum, pulcritudinis ipsius spectatorum, elegantia, amores, obtutus, obsequia, preces, possint ad nequitiam adducere, quam, matura jam aetate virum animadvertere, nullis ejusmodi machinis oppugnarum, ingenium rectum ad bonas artes habere. Spectacnlum plane, superis dignum. nam, praeter Deum quid est apud eos pulcrius? quid habent magis delectabile, si pascere oculos velint, quam, virginem nobilissimam cernere in ipso aetatis flore blandimenta omnia quae


page 244, image: s244

nobis natura ipsa genuit, conculcantem, omnes vias adolescentiae lubricas, quas illa ostendir, sine casu et prolapsione percurrere? Hoc est, quod in caelo clamores et admirationes facit, majores, quam si immortales illi, rerum pnlcherrimarum spectatores, quempiam videant ex iis, qui in Religiosorum claustra se contulerunt, neque arduis neque scruposis neque aliquo imbutis coeno itineribus, celsum, erectum, neque titubantem, celeri ad metam cursu contendere. in hoc nemo illorum valde mirabitur; in illa omnes obstupescent, clamabunt, horrebunt. ad hujus tam admirabilis virginis, et rarae, ut dicitur, avis exemplum, ille hodie formatur ac fingitur, qui in amplissimo Cardinalium Collegio tanquam edito quodam in loco positus, ingenii, probitatis, prudentiae, ac magnitudinis animi lumen. longe lateque diffundit; cujus similes si cunctos augustissimus ille Senatus haberet semper, audeo dicere, fore, ut haereticorum factiones mox dilaberentur, ut multa, quibus clelicorum ordo cumulatus est, vitia ponerentur. ita est ille in omni vita splendidus atque magnificus, ut nihil splendor de illius animi demissionis ac sanctitatis laude decerpat; ita est demissus ac probus, ut probitas atque demissio nihil splendori ac magnificentiae detrahat.

IXVI. MARIA ISABELLA ACCORAMBONA VBALDINA.

MItildae, virginis clarissimae, commemoratio admonuit me, ut foeminam lectissimam ac praestantissimam alteram ipsi subjiciam, Mariam nimirum Isabellam Accorambonam Vbaldinam, quae etiam nunc vive~s, eodem. quo illa, proposito, maluit castitatis, prudentiae, sanctitatis, multarumque praeterea virtutum laudem, in aperta Roberti Cardinalis Vbaldani aulae luce, exponere, quam in domesticorum parietum umbris clausam et obstructam habere. Etenim, Octaviano Vbaldino, Roberti Cardinalis fratre, cui nupta fuerat, vita functo, non fuit illi consilium, novas nuptias atque alia connubia persequi, sed in ejusdem Cardinalis aula fidem, quam viro suo vivo dederat, etiam mortuo servare


page 245, image: s245

constituit. Erat tum in Maria Isabella aetatis flos ipse, generosae stirpis splendor, dos magna, sanctitas morum, qui, magis quam cetera alia, mulierem ornant; aderat magnus procorum, genere, divitiis atque omni dignitate principum eam sibi uxorem expetentium, numerus: et tamen his omnibus, Lucretiae Gherardescae, socrus suae, familiaritate~ et consuetudinem anteposuit, ac manere apud eam voluit, ut inde perfectae viduitatis exemplum expeteret. et quod magis miremur, socrus illa decrepita erat senectute quae aetas invisa atque molesta esse adolescentibus solet. Parentibus usa est diligentissimis in ipsa erudienda ad optimos mores sanctisimamque disciplinam, ac praesertim ad pudicitiam tutandam; cujus illa erat adeo studiosa, ut nemini ad eam viro, ac ne germanis quidem fratribus, aditus esset. Cum nondum e virginibus excessisset, Sed adhuc, paternae domus septis claula, ab omnium virorum oculis removeretur, nunquam indulgebat cessiationi otioque; nullum fere tempus, ab aliquo opere, nobili virgine digno, vacuum praeterire sinebat: sed in primis lectioni indulgebat; quam illa remissionem animi liberalissimam honestissimamque nunquam fere dimisit; ita tamen, ut omnes ii libri a gynaeceo illo exularent, qui essent inutiles, neque bonum illud alerent, quod sibi esset vel a natura insitum, vel parentum diligentia partum. Sic vita erat, dum illa in parentum domo educaretur. sed, postquam ea virtus est in clarissimam sanctissimamque Vbaldinorum familiam traducta, tanquam laeta quaedam arbuscula, ex natali solo atque aere in aliud felicius caelum agrumque translata, radicibus actis, fructus ex se uberrimos ac praestantissimos edidit. mira in ea gravitas. modestia, mansuetudo, prudentia, inerat. quibus rebus fiebat, ut Cardinali Vbaldino, atque universis familiaribus, merito esset carissima. Viri mores perferre; nam nemini unquam ita secundus vitae cursus contigit, ut nulla unquam aegritudine interrumperetur; socrum, quam inter et nurum magnae saepe discordiarum causae intercedunt, colere, venerari, officiis omnibus prosequi, eidemque ad nutum praesto esse; denique totam civitatem in sui admirationem attrahere: neque


page 246, image: s246

solum se ipsam ad id exemplum castitatis et innocentiae, de quo diximus, fingere, verum etiam, ut honestissimam atque sanctissimam matrem familias decet, summam dare operam, quo in ceteris, sive mulieribus sive virginibus, quos circa se habet, eadem, quae in ipsa elucet verae probitatis forma impressa et inusta cernatur. nam plerunque, quae domi est dominarum eadem etiam est ancillarum disciplina. etenim earum oculos, in oculis habet suis, atque eatenus earum unamquamque a custodia sua non deserit, ut, ne virum quempiam aspiciant, vel sermones cum eo conferant, per ligneam versatilem rotam cibum illis introferri jubeat; tum, ab illis exigat singulis dominicis, aliisque diebus festis atque solemnibus, ut eidem sacerdoti, quem ipsa ad confessionem adhibet, peccata confiteantur sua. Atque hoc loco interponendum videtur, quamvis a re alienum, ne parentes ac dominae filias ac famulas suas cogant, confessariis iisdem uti, quibus ipsae utantur. nam si illarum quaepiam in aliquod flagitium, sive in effectu, sive sine effectu, cogitatione tantum, labatur et cadat, quo nihil est facilius, cum ex eadem, qua nos fragili infirmaque natura conflentur. celatos illos habebunt, ac sacrilegis confessionibus animum contaminabunt; quod, licet male, vereantur, ne dominis ac parentibus suis prodantur: sed ad eos sinant illas abire, apud quos sua flagitia tecta atque tacita fore existiment. Pergamus ad reliqua. magno semper fuit animo ac forti adeo, ut magnitudine animi atque constantia longe mihi vulgus aliarum mulierum antecessisse videatur. quam animi fortitudinem praesertim ostendit in morte propinquorum, sibi carissimorum, quo tempore midieres dant se querelis, lamentationibus, ejulatibus. Primum, filii interitum, quem unicum pepererat, neque ita multas post horas, quam eum accepisset, amiserat, ita tulit, ut magis de sepultura quam de lacrymarum officio eidem persolvendo cogitaret. plures vero fratres, aetate, forma, ingenio, doctrinaque praestantes, quorum interitu multis aureorum millibus amissis, omnes fere Accorambonae familiae opes conciderunt, eatenus deflevit extinctos, quoad pietatis humanitatisque ratio deposceret: non


page 247, image: s247

enim ex silice nata erat, hoc illis officio naturae debito persoluto, animum, ut antea, ab omni perturbatione vacuum reddidit. Sed tum visa est in primis motus animi nimios ac longius evagantes reprimere, atque ratione sedare, cum speciosissimas adolescentulas duas, fratris sui filias, quarum major viro primario nupta erat, inter paucos dies phthisi consumptas amisit; etenim, in iis lugendis, non solum nihil sapientis gravitate dignum admisit, verum etiam illud animi propemodum imperturbati specimen edidit, quod a Socrate, qui prior, vel magis quam quisquam alius, docuit, oportere satentem omni animi perturbatione carere, vix expectari potuisset. Etenim, cum vir ille primarius, cui fratris filia, quam diximus, collocata fuerat, nullum ab ea, neque virilem neque foemineum, sexum suscepisset, essetque liberorum inprimis cupidus, quos educaret, generi monumentum; cum, inquam, vir ille coactus fuisset, novis se affinitatibus implicarc, idque ipsa rescisset, neutiquam commota est, non revocavit sibi in memoriam cognatae calamitatem extinctae; non ejus, qui illius in locum successura esset, felicitati invidit; sed statim superioris uxoris fratres jussit ad eum accedere, eidemque nobilissimi viri, cui se devinxisset, affinitatem gratulari; ipsa autem adeo novae nuptae aspectum non reformidavit, neque exhorruit, ut nihil habuerit prius, quam domum ad eam, salutandi ejus graria, venire, et viri, cui illa se commendaverat, virtutes summis in caelum laudibus efferre; a quo genere officii pleraeque fracto imbecilloque mulieres animo refugissent, nec sine magno animi dolore sustinuissent, eo alteram in loco collocatam aspicere, unde per summam fortunae injuriam suus sanguis fuisset ejectus. Multa praeterea sunt, quae dici de hac muliere possunt; sed saus hoc arbitror, ad id quod voluimus, dictum. non enim propositum est nobis historiam vel vitas hominum, doctrinae vel morum laude praestantium, scribere, sed tantum paucis lineis, rudi stylo, tamquam penicillo ductis, ita tamen, ut nosci possint, eorum ingenii formam exprimere, quibus vel eximia pulcritudo vel notabilis foeditas vultus a natura contigerit.



page 248, image: s248

IXVII. LVCRETIA GHERARDESCA.

MVltas hac nostra memoria, enumerando proferre mulieres possumus in quibus matronarum decus, dignitas, ac sanctitas mire eluxit: sed in nulla earum, quas quidem noverim, tot virtutum laudes convenire visae sunt, quot, in Lucretia Gherardesca Florentina, haec aetas nostra suspexit et admirata est. Ac primum generis daritas, ac familiae splendor in ea se offert; qui splendor si absit a nobis, non est magnopere dolendum; est enim donum, quod extrinsecus accidit; nec in potestate nostra est, quales majores habeamus; si adsit, non est contemnendus, immo plurimi faciendus; nam mirum in modum ea, quae ipsis nos peperimus bona ornat ac perficit. Generis, inquam, claritas ejusmodi in ea refulsit, ut familiae nobilitate~ antiquitatemque, non a majoribus cujusvis dignitatis atque ordinis repeteret, sed ab iis referret aecceptam, quos regalis fastigii majestas a communi reliquorum nominum coetu sejunxerat. etenim ii, a quibus ea ortum duxit, insulae Sardiniae regnum obtinuerunt: tum, urbem Pisarum, ut tum erant tempora, opibus, viris, divitiis armisque florentem, dominatu regio, ut est in historiis, sibi subjectam habuerunt; multisque praeterea, in Etruria praesertim, oppidis ac vicis imperarunt: ac proximis temporibus ipsa, cum summis Pont. quorum potestas proxime ad divinam accedit, aretissimo fuit cognationis nexu conjuncta; siquidem Leonis XII Pont. max. sororis filia fuit neque Florentiae quisquam est veteri gennerosaeque prosapiae, qui non ad eam aliquo affinitatis vel cognationis jure pertineat. Virum habuit M. Antonium Vbaldinum, popularem suum, familiae nobilitate cum primis, non suae solum civitatis, sed totius etiam Italiae, quamquam opibus, non suo sed fortunae vitio, haud ita magnis, sed, quod rem continet, moribus honestissimis sanctissimisque, ac fide, ut quisquam alius, optima. Quamvis haec sanctitatis laus non tam ipsius propria, quam universae famnilia esset. Etenim ex tribus fratribus, Hieronymus, jam Referendarius et Cancellariae


page 249, image: s249

Apostolicae Abreviator, innocentia, doctrina, prudentia cum ad amplissimam dignitatem properaret, ui medio honorum spacio constitit, et cursum alio direxit; nempe in Societatem Iesu se contulit, ibique paupertatem divitiis, servitutem libertati (si servitus appellanda est, quae Christo praestatur) humilem et abjectam vitam opibus et honoribus affluenti praeposuit. quoties ille, qui rheda vectus, circumpedibus stipatus, omnes Vrbis vias circuibat, conspectus est in sordida ac lacera veste, humero ad saccum ire, atque a praetereuntibus stipem emendicare! Laelius vero, Franciscanae familiae, arctioris disciplinae, se legibus addixerat: verum, Ascanio Card. Columnae, ingenii praestantia, doctrinae varietate: morumque elegantia, adeo conciliatus est, ut nemo illi carior existeret, adeo ut Sublacii Abbatiam, quam tum possidebat, Hugoni, M. Antonii, fratris illius, filio vectigalem fecerit; ut nimirum, pensionis nomine, ducentena quotannis ex illius fructibus scuta perciperet. At M. Antonius, quamvis perfectioris vitae cupidus, (ad illud enim vitae genus natura ferebatur, ad quod reliquos frarres Spiritus sancti aura compulerat) tamen coactus est uxorem genere summo ducere, ac liberos procreare, in quibus familia, ad paucos redacta, propagaretur. qua in re, Deus immortalis, quali erga illum animo esset, ostendit. nam eam illi mulierem, qua cum aetatem ageret, obtulit, quam nusquam gentium deductam fuisse quidam ajebat, hoc est, probam. Erat in Lucretia Gherardesca insignis quaedam probitas ac modestia, quae saepe virtus abest ab iis, qui nobili genere nati sunt, plurimum; quibus commune illud nobilitotis vitium inest, contemtor nimirum animus et superbia. eam enim, ab aliarum mulierum similitudine, tum natura tum virtus abstraxerat. non illa famulis superbia. ac crudeliter imperare; non virisui fui studiis sadversari; non eum, prius quam galli cantent, a somno excitatum rogare, ut sibi aurum, gemmas, ac vestes coemeret; quod bono ingenio se esse ornatam mallet quam auro multo; non illo, quae rem familiarem indiligenter tutando perditum iret, sed quae conservaret; non multiloqua, oblatratrix, sumtuosa, sed quae pauca


page 250, image: s250

loqueretur, quae humaniter cumsnis ageret, quae viro obsequeretur, quae non majores faceret sumtus quam res ipsorum perpeti posset; denique, quae non anxie, non turbate, sed ita placide totam domum administraret, ut vix intelligeres, id agere cum ageret tamen. Cujus probitatis exsuperantia quanta esset, ex liberis, in quos illa redundabat, licet agnoscere; qui omnes fuerunt ejusmodi, ut, si tibi ejus rei optio data esset, nescires, cujus te potissimum esse similem velles. nam primum Laelius, cum, Alexandro Card. Mediceo, majori avunculo, ad summum Pontificatum evecto, in spem magnam honorum ac divitiarum vocaretur, si ad id unde ille flatus ostendebatur, vela dare voluisset, incredibili quadam animi magnitudine, luculenta illa velificatione relicta, ad inopem, humilem, et abjectam, Carmelitanae familiae, Fratrum discalceatorum vitam, qui tum, ut sunt rerum omnium initia, ad summam castitatis, animi demissionis, paupertatis, omniumque virtutum laudem efflorescebant, omnibus ut ajunt, velis remisque contendit, atque ad ipsorum se numerum admittendum adscribendumque curavit. qua in familia, cum, annis viginti et eo amplius, summa cum sanctitatis opinione, infirmissima semper valetudine, vitam egisset, denique, cum nullam ferme valetudinis suae rationem haberet, cum vigiliis, jejuniis, precibus, aliisque poenis ultra susceptis, in se nimium saeviret, est mortuus. Robertus vero singulari vir ingenio, eruditione, eloquentia, judicio, primum a Paulo V, qui hominis erat indolem odoratus, cubiculi sui Praefectus est creatus; tum ad Henricum IV Galliarum Regem Nuncius missus; postremo, cum munus illud, per annos novem, fideliter administrasset, in Cardinalium collegintn coopratus: eoque mortuo, Gregorius XV, cui, ad Pontificatum max. adipiscendum ejus opera maxime opportuna fuerat, Bononiensem illi legationem detulit: quo munere egregiae functus, Romam rediit, ibique, cum ad summam amplitudinem properasset, est calculi morbo consumtus. Octavianus autem, equitum levis armaturae, qui Pontificis regiam tuentur, praefectus, cum familiae propagandae partes suscepisset, foeminam primariam, Mariam Isabellam


page 251, image: s251

Accorambonam, summa cum dote uxorem accepit; a cujus amplexu, cum nullam ex se prolem reliquisset, est immatura morte diremtus. Denique Hugo, com etiam nunc vivat, ad extremum reservatus, quadraginta annis, Basilicae Apostolorum principis Canonicus, ac nunc etiam ejusdem Decanus adeo assiduam ac diligentem operam navat, ut sit omnibus exemplo, quibus morati esse moribus debeant ii, qui in sortem Domini sunt vocati; tum jam inde ab ineunte aetate eam in opinione hominum, adeptus laudem sanctitatis, ut quemadmodum olim Athenis Aristides ac Phocion, justi ac boni cognominibus appelletur: nec mirum; in ea domo ortus erat, unde vitia omnia exulabant, ubique, ut de Appii caeci domo narratur, vigebat mos patrius et disciplina. Erat igitur in Lucretia, ejus matre, summa probitas, erat incredibilis magnitudo animi et constantia; quae pluribus in rebus adversis, quibus conflictata est, ita eluxit ut vix paucos tum ex veteri tum ex recenti memoria, referre possimus, sive virilis sexus sint sive muliebris, qui cum ea conferri aequarique posse videantur. Cujus rei ne defatigemus lectorem, unum aut alterum exemplum proferemus. Primum, Leonis XI Pont. max. avunculi usi, a quo illa mirifice diligebatur, et apud quem, si diuturnior illi lucis usura contigisset, plurimum auctoritate et gratia praestitisset, ita celerem e vita discessum tulit, ut vix aliquod commoti animi signum ostenderit; ita in morte trium liberorum se gessit, ut proxime ad illam indolentiam accessisse visa sit, quam Stoici in sapiente requirunt. at quorum liberorum? nempe eorum, quibus, si ipsa fingere voluisset. neque meliores neque praestantiores consequi potuisset. Etenim neque gemitus, neque, ut mos est mulierum, ejulatus edidit, neque aliquam vocem, sapientis gravitate indignam, emisit. Prudentia fuit tanta, quantam capere muliebris animus porest. Fulgebant quidam in ea ingenii, nec absurdi nec inelegantis, igniculi, et quaedam, non sine aculeo, in respondendo celeritas. nam cum, Leone XI Pont. max. crearo, omnium fere ad eam gratulandi causa concursus fierent. venit ob eandem causam vir quidam in primis nobilis ac dives, qui


page 252, image: s252

eam antea non agnoverat, sed tum fatebatur, se arcta ipsam copnatione contingere. at illa: Plurimum me aequum est debere avunculi mei Pontificarui, qui cognationes, oblivionis tenebris abditas, aperit, et in lucem profert; i igitur, et si quid mea tibi opera prodesse poterit, utere, ut tua. Nihil ejus ex ore exibat, nisi accuratum ac prudens, nihil nisi honestum atque ex sanctissima disciplina; nullum ex ea factum prodibat, quod magnopere reprehenderes, vel quod saltem muliebris ingenii imbecillitatis excusatione defenderes, aut vetus illud de ea proverbium usurpares: Mulier est. nihil poterat in ejus moribus deprehendi, sive staret sive incederet, sive ad mensam sederet, sive sola sive cum alio esset, quod non eam maxime deceret, quod non cum ejus generis nobilitate, qua praestabat, et cum ea probitatis opinione, quae de ipsa erat, mire congrueret. Memoria erat tanta, ut totum fere Petrarcham et Dantem, quos illa poetas ab ineunte aetare didicerat, ita memoria comprehensos haberet, ut decrepita jam aetate, mihi, cui ob aretam, cum Hugone ejus filio familiaritatem saepe ad eam aditus patebat, plurimos ex illorum carminibus versus, nihil haesitans, recitaret. Maximo legendi studio flagrabat; sed cum illis praesertim libris sibi res erat, cum iis se oblectabat, quorum lectione se vehementius ad amorem in Deum inflammari, et ad pietatis opera impelli sentiret. Vixit usque ad extremam senectutem. nam ad septimum et octuagesimum pervenit annum. sed, quamvis aetate confecta nunquam tamen minus animo valuit, verum semper mente integra fuit. Magnam ejus mortis causam sustinuit aedium mutatio. nam cum ex aedibus, neque ita lucidis neque ita aeri expositis, in alias, soli aerique apertissimas, commeasset, et, qua erat in rebus familiaribus solertia ac diligentia, majorem, quam illa aetas posceret, solicitudinem ad veteres aedes exhauriendas, ac novas instruendas et exornandas, afferret, insuper operis vehementius instaret, morbum contraxit, eidemque cum plures dies restitisse, tandem superior esse non potuit, sed necesse fuit cedere. Animam agenti Aloysius Card. Capponius, Ravennae Archiepiscopus, affuit, eidemque, extremo


page 253, image: s253

illo tempore, omnibus officiis pietatis caritatisque non defuit.

LXVIII. TERESA COMITISSA EX PERSIA.

PAulo ante, in exprimendis nonnullarum nohilissimarum mulierum formis, quas nobis Iralici caeli felicitas dedit, nostra desudavit industria: in quibus quam maxime ad similitudinem ven delineandis quamquam tantum studii posuerimus, quantum ingenii vires nostri tulerunt, non tamen id, quod voluimus nos assecutos esse confidimus; major enim est earum dignitas pulcritudoque formarum, quam ut eam cujusquam scribentis facultas possit comprehendere; nam, quidquid dixerit, minus erit. Nunc vicissim meam ad se operam attrahit alia, quam, rerum gestarum gloria clarissimam, remotissimae orbis terrae regiones pepererunt, jam vero, Vrbs Roma possidet; quo, quidquid est ubique locorum in suo genere summum ac singulare, confluere solet. Hanc Persarum natio, vel porius Catai regio penitissima, genuit. quam formae dignitas, parentum splendor, viri, cui erat in matrimonio conjuncta, nobilitas, regale genus, perpetua, pro Christo, mortis contemno, immotalitati commendat; tum, magnus animus, nullisque adversis rebus infractus, ad superos effert. Haec Teresa nomine, patrem habuit, lingua eorum Samphut nomine, nostra Sansonem, superioris Catai partis Principem, religione Christianum. quam, etiam tum quadrimam, amita, quae Regi Persarum in matrimonium collocanda erat comitem secum duxit in Persiam, atque in Regis ejusdem aula, annos quatuordecim, in filiae loco detinuit, tum oinnibus iis artibus erudiendam curavit, quae in regiam virginem conveniunt; in quibus nihil illa fuit excellentius, nec magis omnibus, quae una essent aetate, generosa progenie ac formae bono praestitit, quam ingenii docilitate, amoenitate, et ad omnes res optimas aptitudine; liberalis, splendida, affabilis, blanda, omnium in se studia conciliabat: verum annos quatuordeicim natam duxit eam uxorem domum Comes


page 254, image: s254

Robertus Sirlaeus Anglus Catholicus, Regi in primis carus, adeo ut, per illum legationes omnes, quae essent illustriores, administrarentur; nempe ad summos Pont. Paulum V, Gregorium XV ad Caesarem augustum, ad reges Galliae, Hisnaniae, Angliae, omnesque alios Asiae Europaeque Principes summos. quas ille fideliter obeundo, siebat, ut magnam Regis benevolentiam consequeretur. sed in illis omnibus legationibus suo semper lateri haerentem habuit uxorem. nec minimum ex ea commodum cepit. etenim, in multis ac maximis, quibus conflictatus est, morbis, aliisque vitae periculis, plurimi ejus sibi esse operam, sensit, tum praesertim, cum in varias orbis terrae regiones, moribus ac linguis inter se dissidentes, ingrederetur. nam, praeter sermonem regionis, in qua illa nata erat, alias complures linguas noverat, Persicam, Indicam, Turcicam, Moscoviticam, Polonam, Anglicam, Hispanicam, Gallicam, Italicam. unde vir, ipsa praesente, a nemine circumveniri ac decipi, propter linguarum inscitiam, poterat. saepe etiam manu ex inimicorum insidiis, in quas devenerat, illum eripuit. Cujus egregia virilis animi audaciaeque facinora multa enumerantur; sed duo illa majorem mihi admirationem et laudem habere videntur. Primum, cum virum, inimicorum armis circumventum et, comitibus ejus interfectis, in potestate~ illorum redactum, vindicavit in libertatem. namque, in medios illos irruens, ac fortiter dimicans, virum, quem vinctum secum ducebant, dimittere, suaeque eos vitae timere coegit. Deinde, cum in magni Mogoris Regno, Amazonia securi in manus sumta, ac sex famulis comitata, eorum qui cum ignibus manu elaboratis venerant ut virum domi suae vivum comburerent conatus repressit, audaciam fregit, impetumque cohibuit, quorum alios vita privavit, alios, vulneribus affectos, in fugam avertit. Sed, quoniam Regum in aulis, magnum saepe aulicorum odium in se convertunt ii, quos illi pluris a Regibus, quam ipsos, fieri vident, ideo omnes, quibus molestum erat, Comitem Robertum tanta apud Regem auctoritate et gratia florere ad illum opprimendum consenserunt, atque, cum ipsum non possent, uxorem


page 255, image: s255

capitis arcesserunt; quod, Mahometi transfuga, in Christianorum castra se contulisset. non enim illam eam esse ajebant, quae olim Comiti Roberto nuptui data fuisset, sed Mahometanam quandam, quae, veteri religione relicta, per summum nesas, Christianorum baptismalis fonti caput suum polluendum contaminandumque tradidisset. et ad nunc fiuem, pecunia corrumpendum quendam susceperunt quem tum Rex maxime diligebat. Quamobrem, ut Mahometi sunt leges, Regis sententia fuit, ut nisi infecta facta fecisset, et cum Mahometo rediisset in gratiam, ignibus tradita, vitam incendio finiret. Quod ubi ad Comitis Roberti aures pervenit, vix abfuit, quin ex aegritudine animam amitteret. sed tacitus rem intra se cohibebat. verum, cum dolorem animi, oculis vultuque, praeferret, mulier ejus rei ignara, rogavit, quidnam esset, cur tam ab eo omnis hilaritudo abhorreret. Quia, inquit, tibi esse pereundum, video, nisi Christum deseras, et ad Mahometum transeas; ac vereor, ut contra adversariorum tuorum vim satis firmo esse animo possis. Cui illa: Istudne tibi ita aegre est? ait; omitte vero solicitudinem istam, quae ita te macerat, et pristinam hilaritatem sume; nam tibi exploratum sit velim, me millies antea vitam meam prodituram, quam Christi fidem. Atque hoc loco non est praetermittenda Regis gravitas, qui, ne temere cuivis credidisse videretur, mandat eunucho cuidam suo, ut in mulieris domum se conferat rem totam diligenter investieret atque cognoscat, et, inquisitam exploratamque, sibi denunciet. Eunuchus, Regis imperium exequens, abit, domum mulieris intrat, causam, cur venerit, narrat. illa, nihil exterrita, sed, aurea veste et gemmis, quibus abundabat, induta, (statuerat enim, eo ornatu ad mortis supplicium, tanquam ad epulas, ire:) Ecce me, ait; vide, percontare, ut lubet; vera ex me audies, At eunuchus, cum in omues ejus corporis partes aciem intendisset, statim, eam esse quae erat, agnovit, et amantissimis verbis prosecutus bono esse animo jussit, omnemque ab eo solicitudinem, id quod minime erat opus, ejicere; nam nullam antea in se admiserat. tum recta est profectus ad Regem, eique fideliter, quemadmodum


page 256, image: s256

admodum se res haberet, exposuit. Sed neque Rex ejus quidem indicio est impulsus, ut crederet rem ita esse ut ille narrabat; voluit suis magis oculis atque auribus, quam alienis, fidem habere. Quod si semper viri principes facerent, vel saltem simularent se facere, non tam iniqua saepenumero a suis magistratibus judicia fierent. Eam igitur Rex imperavit ad se adduci; quam, perinde ut eunuchus fecerat, simul aspexit et agnovit; ac primum humanissime complexus est; tum ad colloquium admisit, ac varios cum ea sermones, Italiae praesertim de rebus, instituit; deinde rogavit, quid nam vir suus commeruisset, cur in maximum quorundam odium perveniret. Quae respondit, non posse sibi persuaderi, virum suum cuiquam mortalium odio esse; sed magis verisimile fieri, in omnium eum amore benevolentiaque versari. Cur igitur, Rex ait, tam multi capitali cum odio prosequuntur? cur tantopere extinctum esse cupiunt? Cui: Id mihi ignotum est, inquit, sed posse fieri arbitror, ut meo, quod quaeris, compertum sit viro. Tum Rex admiratus est mulieris ingenium, ad mansuetudinem et ad omnes bonas artes rectum, iisque etiam aequum, quorum crudelitas ejus sanguine expleri vix poterat. et conversus ad Reginam: Vide, inquit, obsecro, sanctos et probos horum hominum (Christianos intelligens) mores; contra, improbos immanesque illorum (Mahometanos significans) animos. Eademque opera, ad quandam regiae domus fenestram, illam adduxit, ac digito demonstravit ingentem lignorum struem, in medio foro constructam; atque: Hic tibi rogus parabatur, ait, si a Mahomete, ut adversarii calumniabantur tui, defecisses, neque, facti poenitens, ad ejus cultum revertisses. Cui illa: Si mea tibi, dixit, cordi mors est, jube me quam primum ad illam adduci; nihil hoc mihi poterit gratius accidere. Contra Rex: Cave, inquit, istuc dixeris; nam, si id, quod conatus fueram, perfecissem, in quot me scelera ingurgitassem? primum insignitam, atque adeo immortalem patri tuo, viro Principi, injuriam et contumeliam imposuissem, qui, tam multis in bellis, magna mihi auxilia, nullo meo sumtu, suppeditavit; tum pessimam Comiti Roberto, viro tuo,


page 257, image: s257

de me optime merito, gratiam retulissem, cujus operam, multis gravissimis difficillimisque in rebus, sum opportunam atque fidelem expertus; postremo, quod magis aestimari debet, contra jus aequitatemque fecissem. si mulierem innocentem, ignis supplicio mactari jussissem. verum ego centum antea viros internecioni dedere, quam mulierem unam, eamque innoxiam, occidi mandabo. Ac, ne longum faciam, Regis sententia judicatum est, non videri Mahometis legibus fraudem aliquam fecisse eam, quae statim ut nata esset, Christianis sacris fuisset imbuta. Qua sententia adeo percussa est Mahometanae superstitionis ministrorum immanitas, ut magnam in populo seditionem excitaverit, adeo ut Regi fuerit necesse, quoad illa quiesceret, Teresam, tuto in loco constructam atque reconditam, concitatae multitudinis furori surripere; ipse autem, suae saluti metuens, per quindecim dies, non sit ausus in publicum prodire, ac vulgo se credere. Hac igitur seditione sedata, et a Rege sententia, secundum ipsam, dicta, non illa propterea omnibus periculis perfuncta est, sed cum adversa fortuna acrius vehementiusque conflictavit. primum, eodem fere tempore, gravem in morbum incidit; quo aegrotavit vir etiam suus. sed ille ejus vim morbi ferre non potuit; verum ipsa convaluit, ac virum, Aspani, ubi tum Rex agebat, in AEde Fratrum Discalceatorum sepeliendum curavit. deinde, vix quatuor, ab ejus excessu, menses intercesserant, cum Sciabar Rex diem obiit supremum. Haec illi mors initium eorum malorum attulit, quae postea sunt consecuta. etenim, tanto praesidio, tanquam armis, exuta, continuo, adversariorum furori, qui Regis metu paululum repressus fuerat, patuit. quamobrem illi, publicatis ejus bonis, mulieris sibi potestatem fieri postulabant, ut de ea, ipsorum moribus, supplicium sumerent, quod a Mahomete defecisset. quamobrem Fratres Discalceati, de quibus diximus, quorum consiliis omnes ejus vitae rationes regebantur, erant illi auctores, quo se ab adversariorum oculis, quantum potest, removeret, ut Regnum illud relinqueret, atque alias regiones, alias gentes, persequeretur. sed, quoniam Regni illius legibus cautum erat, ne quisquam auderet


page 258, image: s258

pedem ab eo foras efferre, nisi per literas publicas facta ab iis potestate, qui summum imperium omnium Regni civitatum tenerent, impetrarunt a Duce Scirach, cujus nutu omnia administrabantur, ut tuto eidem liceret abire, si vellet. Sed interea, dum literae conscribuntur obsignanturque, adversarii, multo quam antea ferociores, adsunt, instant, urgent, ut ea quam primum igni tradatur; neque enim fas esse, ajebant ex ipsorum manibus impune evolare eam, quae, Mahomete relicto, ad ejus se hostes contulisset. quorum importunis clamoribus Dux ille compulsus, non potuit recusare, quin rem illam in judicium disceptationemque deduceret. Itaque causae cognitionem demandavit judici cuidam, qui mulieris bonis jam diu inhiaverat, eaque, spe et cogitatione, devoraverat. qui continuo, de sacerdotum consilio, scripsit illi dicam, qua denunciabat, ut in aede Mahometana, quam sua lingua Moscheam vocant, vitae rationem suae redditura, se sisteret. At illa, verens, ne, si pedem intro in sacrilegum illud fanum intulisset, animum inde contaminatum ac pollutum referret, primo, ne iret, excusavit valetudinem, qua tum minus prospere utebatur; neque enim, infirmis praesertim viribus, posse se tantum iter pedibus conficere; deinde opere eum maximo rogavit, ne gravaretur, ad AEdem Fratrum Discalceatorum accedere; ibi se este paratam, ad ea omnia respondere, quae causam illam crimenque conflarent, ac facere illi satis. Ad id postulatum noluit ille descendere, quod, non convenire, ajebat, Mahometi sacrorum antistites, ejus AEdis limen attingere, ubi statuis et imaginibus divinus honor haberetur. Ac, ne longum faciam, post multas contentiones disceptationesque, tum mulier tum judex in eo manserunt, ut de tota ea re, in aedibus viri cujusdam apprime nobilis, judicaretur; qui vir summo erat Scirach amore conjunctus, et Discalceatis Fratribus amicissimus. Ad constitutum igitur tempus ac diem adsunt, tum quaesitor tum mulier. sed mulieri venerunt auxilio Fratres Discalceati, ut fortasse accusatorum insidiis circum ventae opem afferrent, aut, ex metu titubanti, subvenirent, aut ex pugna debilitatae animos adderent. Sed nihil fuit opus his rebus, nam animo imperterrito,


page 259, image: s259

liberrime, apud judicem eosque a quibus impugnabatur, est professa, se esse Christianam, ac millies antea, si res ita posceret, per summos cruciatus vitam amissuram, quam turpiter a Christo discederet, cui se ab ineunte aetate mancipasset, et in quo omnes suos amores, omnes salutis suae spes, omnes cogitationes, fixas ac locatas haberet. iisque, a quibus luculenta quaedam conditio offerebatur si sententia desisteret ac fieret ipsis obnoxia (is enim, cujus illi nuptias pollicebantur, erat vir quidam princeps, summis opibus, divitiis, et honoribus praeditus) respondit, ut sua sibi connubia, suas sibi opes, suas sibi divitias, suos sibi honores haberent; non enim habere orbem terrarum auri et argenti et honorum satis, pro quibus datam Christo suo fidem falleret, prae cujus amplitudine atque divitiis, quicunque ubique sunt Reges, quicunque, si vera est fama, aureos incolunt montes, nihil sint, nisi hominum mendicabula, atque quisquiliae. Itaque cum eam non possent promissis de sententia depellere, conati sunt minis perterrefacere; ac: Nisi, ajunt, properes in Mahometis, unde discesseris, castra redire, scias, acerbissimam tibi subeundam esse mortem in mundo. Has illa minas irrisione, quemadmodum dignae erant, excepit; ac: Tantone, inquit, odio sum vobis? quaeso, isthaec iis minitemini, qui rebus illis ducuntur, quibus a vobis primae deferuntur, ut, honoribus, divitiis, voluptatibus; mihi si mors accidat, quae vobis summum omnium malorum videtur esse, laeta illi atque gratias agens occurram, quod, ejus opera, levata corporis vinculis, liberum in caelum cursum arripiam. Tanta haec mulieris in retinenda fide co~stantia, barbaros illos ad ingentem admirationem extulit, atque ipsorum lingua, Tattzin, dixerunt, hoc est, mulierem fortem; quam, Sapiens, tanquam raram avem, esse inventu difficilem, ait. Postremo, eo res rediit, ut judex quaestionis abiens, domino domus imperaret, ne abire eam sineret, sed omnibus custodiis subjectam haberet, neve antea quotidiano cibo reficeret, quam ab ipso fieret ejus rei potestas. At ille, nihil, ejus imperata faciens, mulierem, domum suam abire permisit; quo, sudoris plena, pervenit, ex sermonis, cum Iudice


page 260, image: s260

et accusatoribus habiti, contentione, et ex itineris labore contracti; ex quo, ne cohorreret, multis precibus rogata est a familiaribus, ut mundam siccamque subuculam illa, quam gerebat, sordida madidaque ex sudore, mutaret. quod primo recusavit facere; sed serio admonita, quid periculi res haberet, si subito horrore artus rigere coepissent, tandem se exorari passa est. Rem miram; dum vestem exuit, theca, in qua multae sanctorum virorum reliquiae, et in his particula cordis S. Teresae, inclusa continebatur, quamque perpetuo suo appensa~ collo gestabat, conspecta est a mulieribus, quibus servandam eam dederat, multis conspersa sanguinis guttis. quod primo neglexit, existimans, eas, ex aliquo vulnere, corpori haerente, manasse; sed, cum postea totum corpus diligenter investigaret atque perquireret, neque ullum in eo vulnus deprehenderet cui mederetur, percussit illico animum, ac tam eas esse Daemonis technas, ad se decipiendam instructas, existimavit, quam se vivere. qua suspicione vehementer offensa, accersiri jussit Fratres Discalceatos, quibus vitae suae regendae moderandaeque quasi habenas tradidisset. qui, non de nihilo illud esse putantes, quod mulier ipsos esse conventos expeteret, properarunt progredi; ac causam celeritatis, qua accersebantur, edocti, sumunt thecam in manus, aspiciunt, contemplantur, ac vident, particulae illi cordis S. Teresae septem vulnera inesse, quae sanguinem mitterent; et, quamvis essent exigua, visum tamen intuentis admitterent, nec ullum dubitandi vel inficiandi locum relinquerent. quo aspectu, voluptate illi, quantam animo maximam capere poterant, sunt affecti. nihil enim aliud cruor ille significare videbatur, nisi, sanctissimam illam Virginem voluisse suum pro illa sanguinem fundere. Atque, post hanc rem tam novam, tam admirabilem, tam incredibilem, aliquot illi dies contigerunt ab insidiis et insectationibus Christi hostium, vacui. quibus elapsis, die quodam, AEdem Fratrum Discalceatorum, quo illa, ut sacro Missae Sacrificio interesset, sese contulerat, magna armatorum manu, illi iidem, qui antea, ministri circumdant atque obsident, et, ex Ducis edicto, Fratribus poenam capitis enunciant,


page 261, image: s261

nisi mulierem statim exhibeant. Illi, pro temporis ratione, capiunt consilium, ut eam furtim in templum Fratrum Augustinianorum traducant, ut, cum ibi totum illum diem delituisset, postea, vesperascente caelo, in quandam sacrarum Deo Virginum Armenarum domum, quae, ab Vrbe Asporn, mille nec eo amplius passibus abest, immitterent. quod factum ab illis est: eaque, dies aliquot, intra ejus domus claustra se in occulto continuit. Interea ministri, ubi, se duci et a Fratribus haberi ludibrio, vident, neque mulierem tradi, multa in eos maledicta ingerunt, calcibus et pugnis incursant, iisque contusos, ac dedecoris ignominiaeque plenos, in Ducis domum attrahunt, et quoddam in stabulum, mox ad supplicium abripiendos, includunt. quod illi supplicium, ingentis cujusdam beneficii loco, numerabant: magna enim eos spes ceperat, fore, ut eo ipso die, Christi in caelum ascensionis memoriae sacro atque solemni, e corporis custodia emissi, una cum illo evolarent ad superos. Itaque ingens eos alacritas et fiducia incendit, ad mortem pro Christo subeundam. cujus tam insignis iniquitatis nuncius, simul ac mulieris aures tetigit, et quo in loco, fratrum suorum res esset, accepit, magis de illorum periculo quam de sua ipsius salute, solicita, nullum ad celeritatem locum esse relinquendum statuit; ac misit, qui adversariis suis nunciaret, ubi ipsa parvo labore ac nullo errore inveniretur. qui non dimittunt tempus, sed furiis, quibus agitabantur, impulsi, accurrunt, comprehendunt, obtorto collo in jus rapiunt, attrahunt, bacillis, quos in manibus gestabant, verberant, ibique, ubi sacrilegi illi Mahometis ministri aderant, sistunt: in quorum conspectu assistebant etiam Fratres illi male mulcati. qui ministri, magna verborum contumelia, quaerunt ex ea, num redire ad officium velit, ac Mahometo, sicut antea fecerat, adhaerescere? quod si pertinaciter in sententia maneat, in qua adhuc fuerat, conceptis verbis per Regis salutem vitamque jurant, nunquam ipsam vivam suis e manibus elapsuram. Quae cum illi maxime loquerentur, Fratres illi, qui aderant, nutu, oculis, voce, mulieri innuebant, ac significabant, ne, terrore mortis, se abripi sineret, neve brevem ac


page 262, image: s262

miseram vitam aeternae, ac bonis omnibus cumulatae, praeponeret. sed calcaria currenti addebant, ut dicitur. nam summa cum libertate respondit, nunquam se fore tam stultam, ut veram ac germanam Christianorum fidem, pro nefaria illorum superstitione, desereret, ut Christum, quem diligeret, pro Mahomete, quem diris omnibus execraretur, omitteret. At illi, existimantes, tantam illi fiduciam atque animos ex Fratrum illorum praesentia et cohortationibus addi, eos inde ejici et in carcerem condi imperarunt; tum mulieri, minaci sane vultu: Vide, ajunt; aut tibi de pertinacia ista decedendum est, aut, altissima de turri dejectae, ignis supplicium subeundum. Quibus illa, hilariori, quam antea, vultu: Agite, inquit, ut lubet; mihi certum est mori pro Christo. Sed, dum maxime altercantur, ecce nuncius venit a Duce, ut judicio illi diem differrent, verum a muliere caverent, se postridee ad judicium affuturam. Parent illi; mulier dimittitur. Sed, nescio quid, accidit, cur causa non potuerit agi eo die, in quem fuerat rejecta. Itaque mulieri, tot laboribus aerumnisque defatigatae, placuit ea ratio, ut tum Reginam tum Ducem per epistolam adiret, in qua exponeret, quaenam esset, unde domo, quibus parentibus orta, ut septuennis, una cum amita, in Regis aulam venisset, ut usque ad decimum quartum annum in ea, regio plane cultu, educata, Rege ita jubente, Comiti Roberto nupsisset, ut, inimicorum calumnia, falso, religionis causa, in judicium capitis vocata fuisset, in quartum jam mensem iniquissimo judicio conflictaretur, neque adhuc aliquis esset miseriarum exitus. itaque demisse humiliterque esset miseriarum exitus. itaque demisse humiliterque orabat, ut tandem aliquando ejus controversiae finis imponeretur; se enim esse patatam, quodlibet judicium, quamvis iniquissimum, subire, quodcumque supplicium, quamvis atrocissimum, ferre, quamcumque mortem, quamvis acerbissimam, obire; minus enim molestam sibi fore mortem, quae cuncta mortalium mala dissolvit, quam mortis dilationem ac moram. His literis lectis, percussit illico Ducis animum, Comitis Roberti memoria, quo fuerat usus familiarissime, cujusque nuptias sua praesentia cohonestaverat. scripsitque statim judicibus


page 263, image: s263

illis, ut eam e reis eximerent, neque deinceps, ob causam religionis, aliqua molestia afficerent; etenim satis sibi constare, nihil illi unquam cum Mahomete convenisse; statim ut nata esset, Christianam ac Catholicam fidem una cum nutricis lacte suxisse. Ergo, Ducis sententia, absoluta, secum ipsa reputans, quanta esset in barbaris illis, qui negotium ipsi facesserent, iniquitas atque perfidia, statuit, ex Christi sententia, exilium domo illa mutare, atque alias urbes petere. Sed, cum senatum cogitationum suarum advocasset, ut deliberaret, quam nam potissimum urbem caperet, Vrbs illi Roma occurrit, ubi olim, Regis Persarum oratoris uxor, honorificentissime fuisset excepta; eaque in primis placuit; ac Fratribus Discalceatis ad id operam dantibus, mense Septembbri anni CIC ICC XXIX, e Persia solvit, ac Constantinopolim delata est. ubi, navium, quibus veheretur, inopia, fuit illi necesse, integrum triennium commorari. sed denum navigandi facultatem adepta, primum in Italiam, postremo Romam, mense Decembri exeunte, die Ioannis Euangelistae sacro, pervenit.

LXIX. VINCIOLVS VINCIOLVS.

INter eas res, quas, utpote nobilissimas ac praestantissimus, maximis difficultatibus natura munivit ac sepsit, et ad quas perveniendi non facilis cuivis aditus pateat, eam in primis numerandam existimo, quam qui obtineat, Regum ac Principum virorum studium, amorem, benevolentiamque, sibi conciliet, totosque suos efficiat. adeo ut, cum dicit Horatius, principibus suos efficiat. adeo ut, cum dicit Horatius, principibus palcuisse viris, non in minimis neque in postremis laudibus esse ponendum, non satis ille pro rei magnitudine elocutus esse videatur. multo enim melius, et ad rei veritatem aptius, scriptum reliquisset, si illud in primis collocasset, quae omnium admiratione et laude feruntur in caelum. Neque me praeterit, non omnes ad Regum ac principum virorum benevolentiam aditus esse arduos atque difficiles; nam plures ad eam patent, multorumque contritae itineribus, viae, quas nimirum Balliones, Phormiones, ac Gnathones aperuerunt, quibusque ad


page 264, image: s264

principum virorum gratiam promerendam itur; videlicet, scrota illis adducendo, vel, causa vescendi, exquisitas terra marique epulas afferendo, ac nova condimenta, quibus condiant, inveniendo; vel animum inducendo, omnia illis assentari, et, quemadmodum ait ille apud Terentiu, quidquid illi affirmaverint, affirmare, et id rursus, si negaverint, negare. Verum, quia isti eorum, quos se simulant diligere, cupiditatibus tantum serviunt, famam autem et existimationem perditum eunt, non vera sed falsa ad illorum amorem ac benevolentiam via grassantur. itaque, quidquid illud est, quod in eorum amicitia sunt adepti, non potest esse diuturnum; immo, cum maxime illorum amoris culmen tenere se putant, praecipiti ab eodem ruina devolvuntur. nulla enim est capitalior amicitae pestis, quam voluptas. atque, si velimus replicare memoriam temporum, inveniemus, eos omnes, qui, his artibus, Regum et Imperatorum animos, nempe voluptatum illecebris, tanquam hamo pisces, essent conati decipere, cum primo id illis artificium visum esset in bonum exisse, demum omnes, foedos atque infelices exitus habuisse. ille stabilis ac firmus est amor, qui virturis, radicibus nititur atque fundatur; illa vera est benevolentia, quam nulla nobis intercipere calamitas possit, quam optimarum voluntatum studiorumque similitudo conjunxit. Cujusmodi ille amor fuit, qui Vinciolum Vinciolum Clementi VIII, optimo sanctissimoque Pontifici, perpetuo et indissolubili nexu devinxit. Fuit ille Perusii, nobili inter suos loco, natus; atque cum ceteris naturae bonis praecipuam habuit laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae; quam etiam gratiorem reddebant suavissimi mores, ingenua indoles, atque admirabilis ad res omnes venustas ac lepos; quibus rebus assequebatur, ut longe omnium aulicorum carissimus esset Clementti VIII. neque, negotii odium cum illum ceperat, quemquam libentius advocabat, cui res suas rerumque suarum consilia impertiret, quam illum, vel, ut Ennius inquit apud Aulum Gellium,

Cui res audacter magnas parvasque, jocumque,
Eloqueret, quae tincta malis, seu quae bona dictu,
Evomeret, si quid vellet, tutoque locaret;


page 265, image: s265

neque majus loquendi, quae vellet, libertatis jus alteri tribuebat, quam illi. quod jus, quae erat hominis dexteritas atque prudentia, ita usurpabat, ut, quae loqui quaeque tacere ipsum oporteret, optime nosset. non enim linguae frena laxabat, sed eam intera parsimoniam opportunitatemque loquendi cohibebat, neque longius progredi sinebat, quam suae conditionis modulus, ejusque, quicum illi erat sermo, tanto intervallo, fortuna ac dignitate superioris, majectas pateretur; demum, ut idem ait Ennius,

Scitusque, beatus, secunda loquensin
Tempore,

et verborum vir paucorum; nisi si quando illius jussio imperiumque pluribus eum verbis cogeret uti. quod tum plerunque fiebat, cum sapiens ille Pontifex, ad minuendas molestias, quibus referta est principum virorum vita, vel ad expuendam quampiam ex animo miseriam, ab ejus sermonis suavitate auxilium expeteret. quid mirum est igitur, si iis, quae diximus, officiorum, inferioris erga superiorem amici, quasi praeceptis obtemperans, nunquam de eo, in quem ascenderat, amoris gratiaeque loco deciderit, sed in eodem perpetuo, usque ad Pontificis illius exitum vitae, permanserit? Atque idemmet Vinciolus narrare solitum erat, eatenus Clementem, suam erga ipsum benevolentiam declarasse, ut ultro sit pollicitus, se in Cardinalium Comitiis rationem illius esse habiturum, ipsique amplissimum illum honorem ac muneris dignitatem delaturum. addebatque, Pontificem in eo, quod promiserat, permansurum fuisse, nisi Petrus Cardinalis Aldobrandinus, illius erga ipsum benevolentiae cursum inhibuisset, et ad alterum, cujus fautor in primis erat, contorsisset. nam Cardinalis ille, qui ceteris potentia anteire, et futuri Pontificis electionem in sua potestate habere studebat, quo eam potentiam stabiliret atque fundaret, ex sua, quam ex Pontidicis familia, Cardinales creari malebat. ita enim eos sibi magis obnoxios fore existimabat, si tantum in se beneficium, ipsi potius quam Pontifici, retulissent acceptum. Itaque Erminium Valentem, qui erat ipsi, ni fallor, a secretis, Vinciolo anteferendum curavit. qui


page 266, image: s266

Vinciolus, non solum Pontificis, sed aulae etiam, atque adeo populi totius, propensa in se studia ac voluntates habebat. nam memini, comitiis Cardinalium quibusdam a Clemente habitis, cum quidam, minus ad id munus apti, cooptati in illud Collegium esse viderentur palam homines, Vinciolo factam injuriam, queri, quod fuisset praetermissus, iisque posthabitus, qui nullum fere amplissimo illi ordini splendorem ac decus, sicut ipse facere potuisset, afferrent. Multae erant in eo literae, magna antiquitatis atque historiarum omnis aetatis notitia, juris civilis intelligentia, linguarum, Etruscae praesertim, cognitio, in qua optimos versus faciebat, et multa etiam praeclara carmina edidit. Denique, omnis ejus ambitionis labor, omnes spes aulae, omnes conatus, huc denique reciderunt, ut, Clemente mortuo, Perusium, corpus annis infirmum referret, unde aetate validum Romam detulerat, postremo ibidem illud, ab anima relictum, matris nostrae, hoc est, terrae, unde originem ducimus, gremio comprehendendum et in pulverem reducendum permitteret.

Lxx. PETRVS MAGNVS.

PRaeclarum ac felix in excogitando inveniendoque ingenium, promta in iis, quae a magistris traduntur, accipiendis alacritas atque celeritas, singularis, et cujusmodi in Themistocle fuisse narratur, in omnibus, quae legeris quaeque audieris, retinendis custodiendisque memoria, in admirabilibus et in primis expetendis rebus jure ponuntur. sed nisi praesto sit ratio atque judicium, quod, quemadmodum iis oporteat uti, praescribat, parum eos, a quibus possidentur, vel nihil propemodum adjuvant; perinde ut eum, cui sit ampla ac pretiosa supellex, veste, tabulis, signis, auro, argento, atque omnibus magnificis rebus instructa atque referta, sed cum ita illis utendum, cum aedes exornandae, nullus modus ac ratio ab eo adhibeatur, nihil eorum suo loco collocetur, sed dissipate atque confuse omnia constituantur, ut ubi, verbi gratia, tabulae sint praesigendae, ibi signa suspendantur, serica vesti, Attalica peristromata, multo


page 267, image: s267

auro argentoque distincta, quibus parietes collucere deberent, humi sternantur, praeterea, superflua ac non necessaria multa, vel plura relinquendis, tollenda, temere cogantur ac coacerventur; nam si quis in eam domum veniat, dominum quidem esse divitem fateatur, sed ignarum, quisnam esset rerum et ornamentorum, quibus polleret, usus, ac propterea, qui illorum potiretur, indignum. Possumus etiam eum, qui, cum magnam rerum atque verborum copiam, tanquam uno in loco, constructam habeat, nec valeat ex iis, cum est opus tantum assumere, quantum sit necesse ad orationem vel carmen efficiendum, quod doctis hominibus atque prudentibus, quasi epulas, anteponat, sed omnia confusa ac perturbata afferat, tanta insolentia ac turba verborum, nihil ut sit primum, nihil ut postremum; possumus, inquam, eum esse illius similem diecre, qui domi suae penum habeat, omnibus rebus ornatum, quae ad corporis victum fulturamque conducant, ut larido, pernis, sumine, salsis muriaticis, ovis, caseo, oleis, allio, coepis, saccaro, melle aliisque, quae in penum eorum conveniunt qui beati putantur: verum, cum prandium vel coena sit cuipiam danda, non eo sit judicio praeditus, ut tantum ex eo penu promat, quantum neque desit neque supersit, vel ut ex iis obsonia componat, quae naturam et conditionem habent, ut possint simul apte eleganterque componi, sed inepte, et ad stomachum movendum idonee, laridum saccaro, salsa muriatica melle, atque ovis caseum, allia vel coepas, confusas atque permistas, in mensam apportet. nam, quid aliud hoc convivio assequetur, nisi, ut non minus ab eo is, qui futurus fuerat conviva, refugiat, quam olim sol, solitum, ab Atrei coena, cursum, ne tantum facinus cerneret, revocasse narratur. Omnino judicii magna vis est; superbissimumque fastidium. quid enim est, quod acerrimo vir judicio, minus velit audire vel legere, quam claudicantem ineptiis orationem vel carmen? Traditum literis, legimus, Hortensio dicente, oratore quidem, vulgi judicio, omnium maximo, cui dulces magis venustaeque sententiae quam interdum utiles necessariaeque, clamores admirationesque faciebant; Philippum, magnum et ipsum oratorem,


page 268, image: s268

sed gravem et a deliciis illis, in quibus Hortensius excellebat, abhorrentem, solitum esse non solum cachinnos extollere, verum etiam stomacho et iracundia vehementer efferri. Sed quorsum haec spectat, tam alte repetita, oratio? eo nimirum, ut laus illa optimi acerrimique judicii, in qua Petrus Magnus fuit excellens, quanta sit, intelligatur. qua laude omnibus suae aetatis oratoribus ac poetis anteisse mihi videtur. nihil in ejus scriptis ineptum, nihil insulsum, nihil puerile, nihil quod jure ob has causas reprehendere possis, invenias; in orationibus praesertim, ubi in primis judicii lex valet, in quibus ea tantum atque in opportunis illarum partibus collocata cernuntur, quae proficere ac valere plurimum possint, reliqua in quibus minus firmitatis sit atque praesidii, repudiata atque rejecta. In versibus autem qui cultus, qui candor, quae suavitas, quae amoenitas inest! ita sunt nitidi, puri, atque perspicui, ut nihil humile, nihil vulgare, nihil obscurum, nihil abjectum, prae se ferant; ita alti, exaggerati, sublimes, ut nihil turbidum, nihil tumidum inflatumque contineant; ut, qui eos legant, satis mirari non possint; ut olim contigit mihi, cum primum Balneariam veni. nam, cum in porticu amoenissima earum aedium, quae, hortis illis proximae, quondam a Card. Gambara, regali magnificentia, aedificatae visuntur, consedissem, coepi me hac illac convertere, ac perlustrare oculis villas summorum virorum atque omni dignirate principum, ibidem pictas, nempe Tiburtinas Estensium, et, quae in Cimini monte renidet, Farnesiorum, ac Balnearienses, ubi tum aderam; quarum singulis sui erant versus subjecti, quibus earum amoenitas amplitudoque commendabatur. cum igitur hos primum legerem versus, qui Tiburtinae villae commendationem habent,

Tybur, et Albuneae nemus, et vernantia rivis
Compita, et effosso quae fluis unda lacu,
Regit opus, regumque animos aequantis et ausa,
Hippolyti, veterum deliciaeque Ducum;

incredibili admiratione affectus constiti; tum reliquos sum persecutus. quibus perlectis, adeo obstupui, adeo, eos saepius legendo, expleri satiarique non potui, ut


page 269, image: s269

etiam ediscerem, atque incredibili cupiditate arderem, ejus ut nomen agnoscerem, unde tam liquida, tam dulcis, tam profluens vena manaret. ac statim omnium mihi veniebat in mentem, qui tum, cum aedes illae excitabantur, prae ceteris, ingenii et eruditionis fama valebant: ac praesertim subibat animum Muretus; sed qui ejus omnem scribendi rationem pulcre nossem, statim judicium meum contemsi: sed affuit, qui fecit me ejus rei certum, cujus eram cognoscendae in primis cupidus; nempe, ejus auctorem carminis esse Petrum Magnum. tum omnis mihi admiratio constitit; erat enim nota hominis virtus; non enim esse mirum, si nihil tali ab ingenio prodierit, nisi ab omni parte absolutum atque perfectum. Scripsit Odas, tanta elegantia, ut Iosepho Castalioni, viro eruditissimo, dignae sint visae, quas suis notis ac commentariis ornaret. scripsit etiam doctissime de rebus gravissimis, et in primis de Consilio; quo libro nihil, ne excogitari quidem potest, neque elegantius neque perfectius. Vixit primum in aula Cardinalis Gambarae. quo extincto, cupidissime exceptus est ab Alexandro Card. Farnesio, cujus domus erat literatorum omnium perfugium; quem etiam mortuum, in AEde Soc. nominis Iesu, elegantissima et nunquam interitura laudavit oratione.

LXXI. PROSPER PODIANVS.

TAm multae sunt res, tam variae tamque inter se dissimiles, quibus universus hic naturae ordo conflatur atque componitur, ut, si quis eas enumerando persequi velit, nullum fere sit exitum inventurus. neque tamen est earum aliqua, sive adeo praestans ac nobilis, sive adeo humilis ac sordida, quin magnam ad eam, hominum generi vel natura vel Deus propensionem ac voluntatem indiderit. itaque, in tanta studiorum varietate et copia, alium alia in re elaborare ac niti videmus. ille, in rerum naturalium causis pervestigandis, atque in subtiliter disserendi ratione perdiscenda, versatur, ille, in artium elegantissimarum, eloquentiae nimirum ac poesis studiis, toto pectore animoque incumbit; ille, medendi


page 270, image: s270

artificio captus, quemadmodum morbis aut vulneribus medeatur, ex medicinae fontibus haurit; ille, armorum militiaeque magis quam pacis otiique cupidus, quam minimo stipendio sanguinem vitamque suam divendit, pro qua retinenda ceteri opes, quas habent, divitiasque profundunt: atque, ut ad leviores artes veniam, ille pingendi, ille fingendi studio delectatur ac ducitur; ille, ut eas, novarum aedium exstructionibus, formas inveniat, ad quarum illae praescriptum paratae expolitaeque, in usu sint dominis, et populo in speciem existant, operae non parcit suae. mitto ea, quae partim infamia partim humilia atque ab honestate remota ponuntur, quae plures, quam opus sit Reipub. detinent. quam multi sunt, qui pecuniae cupiditate, aestuante ac saeviente mari, fragili parvoque navigio se fructibus tempestatibusque committunt! quam multi, qui hyeme summa, imbribus maximis, per saxa et salebras, nocturno itinere non intermisso, multorum dierum viam excurrunt, ut ad gentes, in extremis atque ultimis terris positas, amicorum aliorumque literas ferant! longum est, sigillatim omnia referre, ad quae singuli, ex sua quisque libidine, incitato studio rapiuntur, quae D. Augustinus in suis de Civitate Dei libris, ad mundi totius ornatum, vel potius ad ejusdem absolutionem perfectiquemque, pertinere demonstrat. At Prosper Podianus Perusinus animum ad nullam earum, quas diximus, rerum adjunxit, sed ab ineunte fere aetate, in eo, omni fuit studio et cogitatione intentus, ut eorum, qui opus aliquod edidissent, cujusvis illi essent professionis, nomina, libros, eorumque pretia, nosset, meminisset, atque coemeret. itaque totos dies aliud agebat nihil, nisi ut bibliopolarum tabernas et fora, ubi venales libri prostarent, obiret, libros, quibus careret, eligeret, atque a venditoribus percontaretur, ut, quantum pro unoquoque dandum esset, indicarent, ac facerent pretium. ac saepenumero, qua erat in hoc genere mercimonii sagacitate, libros carissimos ac pretiosissimos, ab iis qui illorum aestimationem non nossent, quam minimo prerio auferebat; nec imitabatur Iuvenalem Ancinam ex Cong. Oratorii, qui postea Saluciarum Episcopus fuit,


page 271, image: s271

et iisdem quibus ille temporibus vixit. huic, cum bibliopola quidam imperitus, ex iis qui, in foris, librorum acervos venales sine ullo delectu habent humi projectos, librum rarissimum, cui, ob ejus raritatem, vix ullum satis dignum constitui pretium posset, denario addiceret, non aequum visum est, suam cuipiam inscitiam fraudi esse, atque: Sanusne, inquit, es, ut libri, qui ne aureo quidem nummo carus esset, pretium, tua aestimatione, ad denarium redigas? Ac continuo nummum illi aureum exhibuit. Verum, cum Prosper, quidquid haberet nummorum, in libris collocaret, fiebat, ut domi non esset quod ederet: ac facile ipse pane vitam oblectasset suam; sed uxori, mulieri indomitae ac feroci, alia mens erat atque sententia; ideo, tum mane tum vesperi, paratae erant homini ab ea lites et jurgia. sed cum ea clamoribus illis ac maledictis nihilo plus ageret, quam si daret operam ut in cribrum aquam inferret, statuit voci parcere, atque alia ratione gutturi suo prospicere; atque identidem unum vel alterum, ex bibliotheca viri, librum ereptum, coquo, pistori, cauponi, vel lanio cuipiam, pro obsonio quod emerat, pignori objiciebat; quem ille deinde cogebatur, vellet nollet, redimere. Vestibus utebatur obsoletis, attritis, neque ad corpus aptis, ab Hebraeis sibi divenditis, et quarum usus apud seculum prius vigebat, praesens respuebat. ideo sagis nigris purpureas vel coeruleas manicas habebat adjunctas; pallium, collo alligatum, in scapulas totum rejecerat. nunquam fere habuit necesse, dum Romae fuit, domum, habitandi causa, mercede conducere; nam semper illi summorum virorum, qui bibliothecae ipsius inhiabant, aedes patuerunt. Sed decreverat, ab Vrbe una cum uxore discedere, ac Perusium ire: atque audit, Iurisconsultum esse quendam, amicum et popularem suum, qui profectionem eodem adornaret; hominem adit, orat, ut se ipsi patiatur itineris comitem adjungere. annuit ille; atque inter eos convenit de die et hora, qua se essent viae daturi. Iurisconsultus, ad praescriptum tempus, domum ad Prosperum venit; ac primo nullum, ante ostium, equum, nullam lecticam, quae illum excipiat, videt; scalas conscendit, nullum item profectionis


page 272, image: s272

signum animadvertit; prosequitur, atque eum, non ocreatum, non viatoria ornatum veste, sed crepidatum, et urbano, ut solitus erat, ornatu indutum, otiose ad ignem sedentem offendit: tum admirans: Quidnam agis? inquit; quid istuc ornati est? esne iturus, an non? Cui ille: Quin ni? sed paululum, obsecro, antecede, meque ad portam Flaminiam expecta; nam mox adero, neque tibi ero in mora. ille, se ab eo illudi, existimavit; sed tamen paruit, obtemperavit, abit. at vix inde discesserat, cum adest mulio cum mulo, magnas utrinque duas cistas habente, in quarum ille unam, Prosperi uxorem, in alteram Prosperum ipsum, imposuit, et supra arcuatae cratis ligneae convexum, cistis imminentem, linteum, ne aspicerentur, imposuit, atque ita tectos, ad portam Flaminiam adduxit. quo cum jam pervenissent, Prosper, elato paululum linteo, Iurisconsultum expectantem aspicit, advocat, atque: En tibi, praesto sum, ait; quid est morae in nobis, quin strenue iter aggrediamur? at Iurisconsultus, ridens: Tuus iste mulus nimis tarde gradum movet, et ego propero; proinde abeo; tu ociose ac placide iter, quod cepisti, prosequere. Abi, Prosper ait, cum omnibus diis; sed oro te, ut, quod vidisti, tacitum tecum habeas; ac praesertim, si in Gymnasium veneris, ne discipulis tale quidquam enuncies; volo enim, celatum omnibus meum illuc esse adventum; ita mihi opus est facto. Promisit ille, et, calcaribus equo admotis, se illius ex oculis cum risu proripuit. cumque pervenisset Perusium, nihil ab eo factum est prius, quam ut omnia de mulo, de cistis, quibus ille ejusque uxor vehebantur, de linteo quo obtegebantur, divulgaret, ac discipulorum in primis turbae, id quod minus ille volebat, exponeret. Nihil potest adolescentibus, qui Gymnasia, studiorum causa, frequentant, accidere jucundius, quam ridiculum sibi aliquem hominem dari, quem ludos faciant; ideo nihil illis longius videbatur, quam, dum comicum illum senem, muli humeris vectum in cista, riderent. itaque mittunt ad portam urbis, qui, simul ac cistiferum aliquem mulum conspiciant, id curriculo ad ipsos referant. Nec diu fuit expectandum. etenim non ita multo post accurrunt, ac


page 273, image: s273

nunciant, non procul eum abesse. illi continuo, facto agmine, universi se extra portam ejiciunt, advolant, mulum sistunt, linteum allevant, et Prosperum in culcita fusum inveniunt, salutant, advenisse salvum gaudent, ad coenam invitant. ille miser, deprehensus, ac pudore omnium maximo oppressus, non habebat aliud quod diceret, nisi, se tum primum in itineribus hoc vehiculi genere usum esse, antea non item. atque ad uxorem conversus, pauloque commotus: En, inquit, pessima; quonam tua causa redactus sim, vide; haec, tundendo atque odio, denique effecit, ut ad has ineptias humilitatemque descenderem. Sed discipuli, omnes laeti, medium illum excipiunt, tanquam stipatorum catervae circumstant, faustis acclamationibus in urbem introducunt, et domum usque perducunt. At libris, quotidie emendis, ea illorum multitudine bibliothecam suam referserat, cujus vix numerum quisquam posset inire, aut voluminum, quae in ea continerentur, indices. tota sua prope dixerim vita perlegere, quamobrem fiebat, ut ea multorum, qui ejus essent cupidi, studia commoveret. itaque blanditiis, ac donis fortasse, inter se certabant, quisnam praesenti donatione vel saltem testamento eam ab illo auferret, ac tanti fieret muneris compos. sed unus tandem vicit, eaque tam insignem bibliothecam donatione obtinuit, quae revocari poenitentia non posset; ea tamen conditione, ut ea apud donatorem, quo ad ipse viveret, maneret, qui ea suum ad arbitrium uteretur frueretur, ipso vero mortuo coloniam mutaret, et in ejus domum, cui ea fuerat dono data, transiret. Sed postea, sive facti oblitus, sive ut plures a pluribus gratias iniret, iisdem conditionibus, eadem Patres religiosae cujusdam familiae, donavit; qui statim rem totam tabulae marmoreae incidendam curarunt, quae esset et donatoris beneficentiae et grati ipsorum erga eundem animi monumentum. Moritur Prosper; eunt illi, ut, quod aucupati fuerant, arriperent: sed inveniunt aucupem alterum, qui ante ipsos concinnaverat aram, offuderat cibum, illud praeripuisse; itaque abeuntes, nihil domum referunt, nisi plorare; ac statim omnes e tabula marmorea, quam illi locaverant, literas detrahendas


page 274, image: s274

curant, quibus hominis in ipsos liberalitas miris in caelum laudibus efferebatur, praeter tres illas primas lireras, quae omnibus fere elogiis et inscriptionibus, praefigi solitae sunt, D. O. M. quae res, facetorum hominum urbanitati, cavillandi materiam maxime praebuit; cum, pro suo quisque ingenio, varias illi interpretationes conaretur afferre, et omnes ridiculas; sed unus praeter ceteros facetissime, mea quidem sententia, dixit, tabulam illam iuanem ac vacuam, ejus implendam laudibus esse relictam, cujus majus aliquod liberalitatis meritum in ipsos extaret, et ideo tres illas literas, ibi relictas, D. O. M. nihil aliud significare, nisi, Daturis. Opes Majores, tabulam illam esse dedicandam.

LXXII. CAESAR CAPORALIS.

QVam misera et infelix sit aulicorum conditio, clarius est, quam ut explicari oratione cujuspiam possit. etenim quos, Romae praesertim, in aulis virorum principum, opum, honorum, divitiarumque spes alit, nisi eorum domini ad summum dignitatis fastigium evadant, dum, quo illis magis sint decori ornamentoque, liberalius vestitui, ventri, aliisque extraordinariis sumtibus, quam res ipsorum ferat, indulgent, evertunt se fundis, familiis, et ad incitas, ut inquit Plautus, adigunt. quamobrem, exacta jam aetate, infirma valetudine, in pannis et inopia, coguntur, vel domi stramentitia in culcita (atque, ea si sit, magnas habent omnibus divis gratias,) vel aliquo in nosocomio diem supremum obire. quibus iucommodis, superioribus annis, conati sunt quidam aliqua ex parte mederi, ac sodalitium, Congregationis Vrbanae nomine, Vrbano VIII Pont. max. instituerunt, cujus opera senes, emeritis aulae stipendiis, tecto exciperentur. sed quoniam major est illorum necessitas, quam ut illi succurri solo hospitio possit, Sodalitium illud est jam pene dilapsum. Cum aliis etiam pluribus miseriis, dum habet eos aula, conflictantur, quas omnes eloquentissimo facetissimoque carmine persequitur execraturque Caesar Caporalis, Perusinus, de quo referre instituimus. quod carmen, simul ac emissum est,


page 275, image: s275

argumenti novitate, adeo omnium fere hominum in se studia commovit, ut nulla esset domus paulo locupletior, in qua unum vel alterum illius exemplum non inveniretur, ubi non legeretur, ac, legentibus, clamores admirationesque non faceret. quid multa? tantam habuit commendationem, ut celebre illius nomen efficeret, adeo ut nihil ferme tota esset Italia illustrius. et sane, ut mihi videtur, sententiarum venustate, ac sale facetiisque, omnes superiores vicit, qui in eodem ridiculi facetique carminis genere sunt versati; ut, Franciscum Bernam, carminis illius auctorem, ut ajunt; Franciscum Mariam Molsam, aliosque. Quod carmen, cum inter cetera aulae vitia referret quamdam nimis parcam, in omni victu, tenuitatem ac parsimoniam, qua aulici a domorum praefectis haberentur, factum est, ut, eo lecto, induxerint animum, domini, coenationes claudere, prandiorum coenarumque usum penitus abolere, ac menstruas pro illis pecunias substituere, ut tantum singulis quisque mensibus acciperet, quantum esset illi in eum mensem ad se non illiberaliter alendum satis. quo facto, sublatae sunt infinitae illae aulicorum querimoniae, et in domorum praefectos odia, quorum culpa, minus se delicate ac laute, immo nimis parce ac tenuiter, tractari, querebantur. Scripsit alia etiam poemata, ut, Maecenatis vitam, decem in partes distributam; cui, cum est edita, extrema nondum manus accesserat, quoniam celerius illum, quam putaverat, vita defecerat; quamvis vixit usque ad extremam senectutem: tum Maecenatis ejusdem exequias, et Hortos, deinde suum, ad Parnassi verticem montis, iter, et epistolam, qua, in eodem monte acta, ad nos perferuntur; postremo poemation quod Paedagogus inscribitur. quae carmina, sunt quidem lepide arguteque conscripta, sed nihil ad superius illud de aula, quod diximus. in quo carmine ita graphice se suosque mores et vitam effingit, ut supervacaneus noster in ea exprimenda futurus sit labor atque conatus. quare studiosos Caporalis, ad illud carmen, quod omnium manibus teritur, delegamus. Fuit, in omni vita, elegans, facetus, festivus, jucundus, amicis in primis, quibus suos jocos facetiasque praebebat


page 276, image: s276

cum multa hilaritate, magnaque cum festivitate. Latuit perpetuo in fide amicitiaque Ascanii Marchionis Corniae, a quo etiam, mortuus, honorifica affectus est sepultura in suo Castilioni oppido; quod illius patrocinium, CaeSar, tanquam haereditario quodam jure, transmisit ad filium. etenim ille, mortuo parte, Maecenatis vitam, quasi patrono debitam, Marchioni dicavit. Cardinalis ille, in cujus aulam Caporalis pervenisse se dicit, eaque in ipsa passum, quae in suo de aula carmine lepidissime festivissimeque commemorat, fuisse ajunt Cardinalem Carpensem; et pars illius aedium, in urbis Leoninae via quae, quia postrema, ab arce S. Angeli ad aedes Vaticanas directa atque munita est, Suburbium novum appellatur, etiam nunc integra manet, ubi cubiculum etiam illud extare narratur, latrinis proximum, in quod idem Caporalis memorat se fuisse conjectum. Totum fere illud tempus, quod ab aulae occupationibus et ab ambitionis labore liberum habuit, Perusii, vel in proximis illi villis, una cum mansuetioribus Mulis, a quibus nulla unquam fuit senectute sejunctus, in summo otio ac tranquillitate traduxit; ac demum sua in patria, vel potius in proximo illi oppido Castilione, quoniam ibi illius fuisse humatum scribit, extremum vitae diem morte confecit.

LXXIIII. SYLVESTER PETRASANCTA.

MVItos saepe viros; ingenii, doctrinae, et eruditionis fama clarissimos, mortuos flevi: sed nullius, quod meminerim, mortem uberioribus prosequutus sum lacrimis, quam Sylvestri Petrasanctae; viri, omnium virtutum laude celeberrimi notissimique. Et sane multae me causae cogebant, cur, talis viri interitu, dolore, quantum maximum animo capere possem, afficerer. primum, amicitia, quae mihi cum illo intercedebat, annis ab hinc ferme triginta inchoata, quam, non spes aliqua utilitatis, non inconsultus quidam animi impetus, sed virtutis species, sed ratio consiliumque, conciliaverat; quo tempore nimirum in Gymnasio Romand Soc. Iesu, juventutem iis artibus, quibus adolescentium


page 277, image: s277

animi informari ad humanitatem solent, erudiebat. etenim elegantissima Elegia, acerbum et immaturum Francisci Petrasanctae fratris sui obitum deflentem illum audivi: qui frater, ipse quoque clarus ingenio, Roberto Card. Vbaldino, acerrimo ingeniorum aestimatori, in legatione Bononiensi, fuerat ad manum, scribae Ioco. quid mirum est igitur, si talis inter nos amicitia, religiosa quadam virtutis necessitudine, imbuta, firmissima usque ad exitum vitae duraverit? Deinde acerbum mihi dolorem inurebat recordatio beneficiorum officiorumque, quibus ab eo saepe fueram ornatus. nam libros aliquot carissimos, sponte, nec a me oratus, dono dederat; in his P. Edmundi Campiani opuscula, quorum eram cupientissimus, summa ejus cura ac diligentia Antuerpiae quam nitidissime elegantissimeque impressa. cumque, ab hinc decennium, gravissimo periculosoque, quo pene sublatus sum, morbo implicitus, lecto tenerer, me saepius invisens, suavissimis sapientissimisque sermonibus suis, quibus omnium ad se animos alliciebat, non solum est cohortatus, ne morbi magnitudine deterrerer, neve animum desponderem, verum etiam theriaca praestantissima, aliisque medicamentis, ex praecipiti est conatus eripere. Quid illud beneficium, quanti aestimandum est, quod in me est ab eo collatum! nam, cum anno CIC IC CXL, qui erat, ab instituta Societate, centesimus, quasi Iudi quidam seculares, dandum a nobis esset drama in honorem S. Ignatii, qui Societatem illam fundaverat, in maximam difficultatem adducta res est, quod, neque choragus esset aliquis, unde instrumentum scenicum conduci posset, neque vir ille princeps, qui omne ex sua supellectile se esse exhibiturum spoponderat, dare quidquam amplius vellet; a priori voluntate, cujusdam opera consilioque deterritus, qui multum apnd ipsum poterat, quemque nominari non est necesse. In tantis igitur rerum angustiis P. Sylvester multas egregiorum ornamentorum, quibus ille etiam invideret qui sua commodare denegaverat, arcas, ex Collegio, cui ipse praeerat, Lauretano, avehendas exportandasque curavit. Postremo, ne longum faciam, perpetuo atque inexplicabili amoris vinculo me sibi devinxit anno


page 278, image: s278

CIC ICCXLVI, quando patres Soc. Iesu, centum et eo amplius numero, ex toto orbe terrarum selecti, Romam ad comitia Praepositi generalis convenerant. nam, cum illi sacellum Deiparae Virginis Assumptae in Domo suae Soc. professa, beneficii gratiaeque causa, invisuri essent, simulque ut leges et instituta cognoscerent, quibus ejus Sodalitatis administratio contineretur; P. Sylvester, qui Sodalitati eidem praeerat, ex omnibus Sodalibus me unum elegit, qui, perpetua oratione, de eo cujus praesertim causa venerant, illis facerem satis: quo facto, amplissimam mihi honestissimamque ingenii eloquentiaeque, si quid horum in me est, ostendendae declarandaeque facultatem et materiam dedit; secundo prorsus eventu: nam, magnam a Patribus illis, omnium gravissimis sapientissimisque gratiam, inivi, qui partim mihi coram, partim per literas, versibus in meam laudem scripris, gratias egerunt. Neque, his finibus, P. Sylvestri in me beneficium sese continuit, sed progressum est longius: siquidem orationem illam, a me habitam, illico, sine ullo meo labore sumtuque, Patribus vehementer postulantibus, imprimendam edendamque curavit. Atque hae privatae sunt causae quae me ad lugendum ac dolendum impellunt. Sed aliae sunt publicae quae magis commovere me debeant. nam, in damnis detrimentisque ponderandis aestimandisque, gravior esse apud nos debet communis ratio quam propria, publica quam privata. Etenim, eo sublato, incredibilis quaedam est, ac prope divina, Latine loquendi scribendique vis simul extincta; qua non solum sibi, illustrissimaeque familiae suae, ornamento ac decori, verum etiam Ecclesiae Catholicae, ad cujus eam utilitatem usumque referebat, splendori ac commodo esset. ita enim, quae cogitaverat pura, nitida, mollis, ac pellucens vestiebat oratio, ut, si cogitata illa per sese, sine aliqua orationis ope, suam sententiam potuissent exponere, non profluentius, non liquidius, in hominum animos influxissent. Nihil erat tam tenerum, quam illius comprehensio verborum; nihil tam flexibile, nihil, quod magis suo ex arbitrio fingeretur, quam illius erat oratio, atque haec tam aperte, tam pure, tam dilucide, animi sui sensa explicandi ratio


page 279, image: s279

atque facultas, Patrum Societatis Iesu, quibus ab ineunte aetate erudiendum se dederat, et Famiani in primis Stradae, oratoris summi et magistri singularis, praeceptis institutisque formata est. etenim vir hic longe praestantissimus, Belgicae historiae, quam scripsit, laude clarissimus, ut in ejus scriptis apparet, nihil tam propositum habere videtur, quam ut bonis, lectis, et illustribus verbis utatur, eaque ita componat ac struat, ut neve asper illorum concursus neve hiulcus sit, ut lucem rebus, non tenebras, afferat; denique, totus in eo est, ut plane dicat, quod intelligatur: quod, mea quidem sententia, poni in summis orationis laudibus debet. Sed, ut ad propositum redeam, hanc Sylvester Petrasancta, pure, peripicue, Latine, diligenterque scribendi loquendique facultatem ita habebat in potestate ut, si quando opus esset, sumto paucarum horarum, ad se comparandum, spacio, longam, disertam, copiosam, et in qua omnes admirarentur, orationem haberet. Atque, tam admirabilis ingenii virturisque suae declarandae, tum alias saepe, tum bis Romae illustrem nactus est occasionem: primum, in Collegio Germanico, ubi, aliquot annos, adolescentium illorum praefuit studiis. nam, rogatus ab Abbate Bonsio, ut Card. Bonsii, patrui sui, nuper mortui, in AEde S. Ludovici, nationis Gallicanae, funebrem laudationem haberet, cumque jam postrema diei tempestas appeteret, ita paucis eam horis composuit, ut postridie mane, multis S. R. E. Cardinalibus compluribusque Romanae Aulae proceribus audientibus atque admirantibus, recitaverit. rursus, anno CIC ICC XXXVII, Romae, cum esset in Domo Professa Soc. Iesu, illustre extemporalis ejus facundiae specimen dedit. nam, cum esset ad Vrbanum VIII, Pont. max. allatum, de morte Ferdinandi II Imperatoris, et vellet illi munus exequiarum, de more, persolvere, in quibus laudari defunctus Imperator solet; contigit, ut ab iis, qui Romae Caesareae Majestatis negocia gerunt, nihil esset cogitatum de oratore, cui hae partes committerentur: cumque, non solum dies, sed jam propemodum hora exequiarum, instaret, tum illis id venit in mentem, itaque hac illac excurrunt, quaerunt, investigant rogant, cui


page 280, image: s280

oneris illud imponant: sed nemo occurrit; omnes fugitant eam provinciam ac segnitiem seu tarditatem suam, temporis angustiarum, in quas redacti essent, excusatione defendunt. Cum igitur illi haererent, nec haberent quid facerent, quoque se verterent, ac prope haec occisa spes esset; ad Patres Soc. Iesu confugiunt; aut enim ibi apud eos, aut nusquam, reperiri posse existimant aliquem, qui tam brevi temporis spacio orationem scribat, ediscat habeat. at Patres, quibus cognita erat Sylvestri virtus atque praestantia, eam illi laudationem detulerunt. qui quidem, quod sibi in augustissimo illo orbis terrae Senatu, ac Pont, doctissimo audiento, dicendum esset, quique dubios incertosque dicendi eventus pertimesceret, verecunde ac dubitanter, delatum sibi munus accepit; sed, cum nullus recusandi relictus esset locus, sex horas, neque eo amplius, in consideranda ea laudatione componendaque collocavit, impulsus inciatusque frequentibus Magistri Sac. Palatii nunciis, ad quem quia spectat, orationes, quae, in Sacello Pontificio sunt habendae, antea legere, probare vel improbare, earumque unum apud se exemplum, ne a dicente variari possint, habere, statuerat, non prius lecto sese committere, quam ejus sibi orationis copia fieret. Et sane, videri cuipiam possem, rem incredibilem dicere, nisi P. Iacobus Faligatrus, ex eadem Societate vir gravissimus ac veritatis diligentissimus, qui tum eadem, qua ille, domo continebatur, persancte affirmaret, se rem ita habere ut dicimus. Quid multa? non aliter res cecidit, atque ii, qui cum noverant, opinabantur. nam sic illam laudationem, tanta vi tantaque gravitate, exposuit, ut mirum atque incredibile omnibus videretur, tam brevi eam tempore fuisse confectam. Habebat crebras argutasque sententias, nec eas pueriles, inanes, ridiculas, atque etiam stomachosas, ut in quibusdam videmus, qui in ejusmodi sententiolarum ineptiis, et inani quadam verborum volubilitate, eloquentiam positam esse defendunt; sed graves, utiles, elegantes, ac reconditis ex artibus, atque ex multiplici exquisitaque doctrina, qua erat excultus, ut ita dixerim, evocatas. Etenim non solum puer, antea quam Societati Iesu se


page 281, image: s281

manciparet, ab iis magistris, quos supra commemoravimus, Latine scribendi et eloquentiae praecepta perceperat, verum etiam, tyrocinio in eadem Societate perfunctus, Philosophiae ac Theologiae spatia fuerat emensus, cursu adeo secundo, adeo felici, ut statim dux magisterque praeesse iis posset, qui vellent in earundem disciplinarum studio curriculoque versari; atque Senis, humaniores literas docuit; ac missus est Firmum in Piceno, ut ibi iis, qui Philosophiae praecepta haurire vellent, capita et fontes ostenderet, unde Aristotelis Peripateticorumque disciplinae flumen erumpit. quem ceteros docendi locum multos deinceps annos tenuisset, nisi Petrus Aloysius Carafa, S. R. E. Cardinalis, qui tum Firmanam civitatem pro praetore administrabat, intervenisset. qui eum, a re privata ad publicam, ex umbra in solem et pulverem, ex domestica exercitatione in aciem certamenque deduxit. Etenim, egregius ille Antistes incredibili morum illius suavitate admirabili in consiliis dandis prudentia, summa rerum maximarum scientia, omnisque elegantia doctrinae, delinitus et captus, eo omoris vinculo se illi devinxit, ut, profecturus in Germaniam, ab Vrbano VIII, Pont. max. electus Coloniae Vbiorum Nuncius, suo eum a latere divelli non sit passus sed perpetuo eundem lateri eidem haerere curaverit; non solum ut ibi esset a confessionibus, verum etiam in omnibus gravissimis muneris illius negotiis operam navaret, quam non ignorabat, quanto sibi omamento, Sedi Apostolicae decori, Ecclesiae Catholicae utilitari futura esset. Id quod re ipsa expertus est, in adeundis visitandisque religiosorum hominum coenobiis, in corruptis eorum moribus notandis animadvertendisque. Sed praesertim mirum quodam in eo Catholicae Religionis restituendae studium exarsit, iu iis regionibus, ubi illius jam diu naufragium est factum, ejusque iis ex scopulis, ubi adhaeserat, extrahendi, Qui conatus, ejus nobis morte, praereptus, ob damnum, quod Catholicae Religionis causa fecit, maximam Reipub. Christianae universae, lugendi dolendique materiam affert. Itaque, quoad est in Germania Belgioque versatus, perpetuum Haeresi, ejusque propugnatoribus, bellum


page 282, image: s282

habuit indictum: quorum complures, ceteris acriores vehementioresque, in contentionem certamenque vocatos, ingenii acumine, doctrinae vi ac pondere, eruditionis copia, tanquam armis, eloquentiae, quae in eo erat, lacerris viribusque jactatis atque contortis, ita male habuit, ut semper victor pugnae discesserit, magnamque illis formidinem sui terroremque reliquerit. neque tamen, superior eventu, curam remittebat, ut, si, victi, certaminis potestatem sibi reddi deposcerent, novo studio et exercitatione corroboratus, acrior ac vehementior in aciem, non autem ocio ac desidia fractus, infirmior debiliorque, descenderet. Neque solum voce, eruditis auribus digna, in disputationum contentione et clamore cominus adversus Inferorum monstra contendit, verum etiam eminus, libris doctissime eruditissimeque scriptis, ea est profligare et ad internecionem dare conatus: in quibus hi enumerantur in primis; Epistola contra Petrum Molinaeum, cujus in eo doctrinam, nostrae adversariam maxime optimis validissimisque rationibus, tanquam bellicis quibusdam tormentis labefactat atque convellit, tum, liber adversus Andream Rivetum, in quo Catholicae Religionis propugnationem strenue ac viriliter accipit. his accedit opus longe maximum atque pulcherrimum, cujus est titulus, Thaumasia verae Religionis, contra perfidiam sectarum, tribus voluminibus distinctum; quorum primum, miracula novi ac veteris Testamenti, simul collata complectitur; alterum ritus Ecclesiae Catholicae, miraculis confirmatos, includit; postremum, (quod nondum est editum, quod sciam,) perpetua Ecclesiae nostrae miracula profert, quibus tota Haereticorum natio caret. atque horum operum nonnulla, infirmissima etiam valetudine, scripsit, quum acerbissimis vesicae doloribus torqueretur. Et in primis, non solum opportuna, verum etiam utilis, ejus opera existimata est, in traducendo ab Haereticorum factione ad Catholicorum partes celebri aliquo Principe, quod quamvis clam factum sit, tamen acutissimum quendam haereticum, vel potius haereticorum antesignanum, minime fugit; qui ut eundem P. Sylvestrum, quod memini mihi eum narrare, amenti


page 283, image: s283

similis, clamabat, vociferabatur, ipsius, Ducem illum, praestigiis atque cantionibus subornatum captum, ac de mente condilioque deductum. Erat Dux ille nobilissimae praestantissimaeque cujusdam foeminae in primis cupiens, eamque sibi in matrimonium dari, enixe petebat; sed prohibebant, eam illi nubere, leges Ecclesiae; tum quia arcta hominem propinquitate contingebat, tum quia Religionis dissimilitudo atque diversitas, quod ipsa Catholica ille esset Haereticus, nuptiarum rite et ex Ecclesiae dignitate conjungendarum spem omnem adimebat. At P. Sylvester, cui et virtutis species et morum suavitas, aditum ad Ducis amicitiam aperuerant, hortando, pro sua virili parte, suadendo, monendoque, perfecit, ut ille, satis sua sponte propensus, induceret animum, Catholicam Religionem, pristina altera repudiatā atque damnatā, suscipere. sed magna ad eam rem opus erat cautione atque silentio, ne cuipiam ad eam vel odore aliquo, vel leviter pressis vestigiis, penetrare fas esset, itaque actum est inter eos, ut die quodam, hora noctis quarta, Dux una cum Petro Aloysio Carafa, Sedis Apostolicae Nuntio, ad domum Patrum Soc. Iesu accederet, et in cubiculo Patris Sylvestri, per manus ejusdem Nuncii, haeresin, quasi veterem hominem, exueret, et novum, secundum Deum, Catholicam nimirum fidem, indueret. verum id perfici, sine domus illius Rectore non poterat, apud quem, prima face, claves ostii deponebantur; et clam etiam illum, tanta res erat agenda. quamobrem P. Sylvester, audacter Rectorem adit, orat, obsecrat, ut patiatur, ea nocte, claves domus apud se esse. quod ille admirans: Quamobrem hoc? ait. cui P. Sylvester: Parce, inquit, hujus rei causam quaerere; non enim in praesentia opus est prolato; interea ne tibi grave sit, obsecro, clavium mihi copiam facere. cumque id saepius instaret, oraret, Rector, cui nota erat hominis sanctitas atque perfectio, non id de nihilo esse existimavit, quod ille tantopere claves expeteret: itaque sine mora tradidit. at P. Sylvester, ut erat conventum, hora inter ipsos dicta domum aperit, Ducem et Nuncium excipit, suumque in cubiculum introducit, ubi Dux statim haeresin abjurat, ac deinceps in


page 284, image: s284

Ecelesiae ac Pontificis Romani potestate se fore promittit. quibus actis, Nuncius illi Breve seu diploma Apostolicum tradidit, quo potestas eidem fiebat, ejus, quam poscebat, uxoris ducendae, quamvis arcto cognationis nexu sibi devinctae. Semper igitur P. Sylvester, quod in ipso fuit, studiosissimum se verae fidei cultorem, et acerrimum propugnatorem, exhibuit: ut etiam in eo libro quem ultimo loco scripsit, cuique, morte praeventus, extremam manum non potuit addere, Roma pia nomine; etenim in recensendis piis, quae in ea Vrbe exercentur, operibus, adversariorum nostrorum impetus repelluntur atque franguntur quos praesertim in eam orbis terrarum arcem, imperii domicilium, verae ac gennanae religionis sedem stabilem ac firmam Christi in terris Vicarii Regiam, habent intentos atque conversos. nec minus, in vita Card. Roberti Bellarmini, primum a P. Iacobo Fuligatto, Italico sermone, conscripta, et ab ipso in Latinum translata. e quibus immortalibus ac divinis ejus operibus, magnum nostra vera sides ornamentum et decus, at falsa illorum religio lethale vulnus, accepit. Scripsit etiam, summa eruditione elegantiaque, de illustrium familiarum insiguibus, quae vulgo Arma vocantur. Ne multa; in singulis ejus operibus, ea vis doctrinae, illud ingenii acumen, ille orationis cultus ac nitor elucet, ut Erycius Puteanus, vir doctissimus eloquentissimusque, in Vindiciis Circuli Vrbaniani, caelestis eum ingenii aeternaeque eruditionis virum appellet. Atque adeo fuit frudiis optimis deditus, ut ea nunquam a morum sanctitate, a summa in Deum pietate ac religione, sejunxerit, sed perpetuo cum eadem adjuncta atque connexa habuerit: quod plerique non faciunt, qui haec duo, inter se cohaerentia atque conjuncta, distrahunt atque divellunt. Et, quo animum ab omni labe purum incorruptumque servaret, annos natus duodeviginti, in Societatem Tesu, tanquam in munitissimam quandam arcem praesidiumque, confugit; ad quam omnis vitiis atque sceleribue obstructus et interclusus est aditus; quaeque, tanquam mare quoddam acerrimum flagitiorum sordes, quasi corrupta mortuorum cadavera, repellit ac rejicit. quamvis primo parentibus invitis ac


page 285, image: s285

repugnantibus, qui, ob ingenii lumen quod in eo explendescebat, ob morum nobilitatem suavitatemque qua omnium ad se animos alliciebat, magnam in eo familiae ipsorum dignitatis spem collocatam habebant. ac primo dolorem illi suum conati sunt inanis cujusdam simulatione timoris obtegere, quod nimirum vererentur, ne puerilis cupiditatis flatu abreptus, non autem divina Spiritus sancti aura impulsus, ad aliquod non bene consultum consilium deferretur. itaque antea quam id, quod cogitaverat, perficeret, paulum cohibendum eum censebant esse, eidemque deliberandi spacium, aliquot nimirum menses, dandos esse. deinde, cum, forti ac virili animo, in proposito consisteret, neque spe honoris aliqua, vel quibusvis vanis pollicitationibus de sententia posset everti, summa illorum cum voluntate, pridie Kal. Ianuarii CIC IC CVIII, Romae, passi sunt eum in AEdes S. Andreae, in Quirinali, quam Domum probationis appellant, novitium abire. Factum est etiam periculum, in sua Repub. gerenda quid posset hominis virtus atque praestantia: ac Lauretum, ad Collegium illud administrandum, missus, inventus est sui similis. nam, tanta Patrum suae familiae cum approbatione, tanta munus illud cum aequitatis prudentiaeque laude gessit, tantam, in excipiendis hospitio principibus ecclesiasticis multis, aliisque praestantibus omni dignitate viris, humanitatem, amorem, comitatem, benevolentiam, et amoenitatem exercuit, ut omnes cum ab eo discederent, aperte loquerentur, neque, lepidior ad omnes res qui esset, neque cujus mores magis ad venustatem valerent, invenisse se quemquam. Eandem ille benignitatis, caritatis, suavitatisque vim transtulit Romam, in Sodalitate Deiparae Virginis Assumptae, quae est in domo professa Societatis suae, regenda, nam, ut cum maxime, tum eo tempore quo eidem illi praefuit, nobilitate ac frequentia Sodalium floruit. idque eo fuit admirabilius, quod ab eo laus excellentis optimique rectoris non admodum expectari debere videbatur, qui juventutem in literarum studiis, ac bonam aetatis suae partem apud Coloniensem Nuncium, in maximis gravissimisque negotiis, in Germaniae Belgiique luce, consumserat. Quinquen,


page 286, image: s286

ante ejus e vita discessum vesicae morbo oppressus, eodem laborare vehementer coepit. At, quaenam est tanta vis orationis et copia, quae possit verbis exprimere admirabilem ejus animi aequitatem, incrediblem in perferendis doloribus saevissimis acerbissimisque patientiam, in officio bont ac fortis viri tuendo constantiam? Nunquam exclamavit ut mulier; uullam vocem a sapientis gravitate alienam emisit; nunquam vultum mutavit; nullum tempus, doloris magnitudine, quotidianis suis occupationibus, nullam horam perennibus suis studiis, passus est eripi: immo, paucis ante ejus obitum, an diebus an mensibus? inventus est rotus in eo opere expoliendo perficiendoque occupatus, quod fuerat Piae Romae titulo inscribendum divulgandumque. Iam vero, cum de medicorum omnium sententia pronunciatum esset, calculos, in vesica inclusos, tantam illi vim morbi creare, cui non aliter succurri posset, nisi sectione, ex qua ferramentis, ad eum usum factis, calculi illi extraherentur, sed in ea curatione magnum vitae periculum adiri; ille, cui jam ultima experiri statutum fuerat, eam mortis in qua ceteri fere omnes exhorrescunt, contemtionem ostendit, ut, cum se chirurgo incidendum daturus esset, non ad cruciatum sed ad epulas ire videretur. Ac, nullam sibi in ea curatione spem salutis sitam esse, praesertim ostendit ex eo, quod, cum P. Praepositus generalis quingenta ipsi Missae Sacrificia detulisset, ut ea, vel ad sanitatem sibi a Deo impetrandam, vel ad aliquid aliud, suo ex arbitratu, conferret, ille ad expiationem earum animarum adhibuit, quae purgatorio igne cremarentur; ut, simul ac vinculis illis expeditae liberum habuissent cursum in caelum, ibi Deum pro ipso comprecarentur. Ipso curationis die P. Sylvester, pro sua salute, immaculatam Deo Filii sui hostiam obtulit, hoc est Missae sacrisicium fecit, ea vi ardoreque animi, qui fit cuique credibilis in tanto vitae periculo; in quo Sacrificio quam potuit Deum demississime subjectissimeque exoravit, ut, si corporis sui salus et incolumitas ex divinae ipsius gloriae, ex animae suae salutis, et ex proximorum utilitatis usu, futura esset, eam sibi propitius elargiretur; sin secus, eandem a se repelleret,


page 287, image: s287

ac procul esse juberet: se enim non alia conditione eam velle, ac poscere ejus sibi gratiam fieri: denique, totum se divinae ipsius voluntati potestatique permisit. Deinde (ex quo licet hominum in ipsum studium amoremque colligere) quibus horis in potestate medicorum fuit, a quibus ea illi curacio, um dubia tam periculosa, tam praeceps, adhibebatur, tum Laureti, tum Romae in Sacello ejus, quam diximus, Sodalitatis, cui ille praeerat, sacrosancta Christi Corporis mysteria palam fuerunt exposita, et ante ea deinceps plures, in preces humiliter fusi. Et sane incisio recte sub manus successit, ac sine multo labore sex inde calculi, ovi columbini crassitudine, fuerunt extracti; quae res chirurgiae peritis admirabilitatem, atque affirmandi vim attulit, novum id, singulare, nec cujusquam antehac acceptum oculis, exutisse. neque dubium cuiquam eratus, quin ille ex eo morbo esset convaliturus, si vires corporis suffecissent. verum illud, diuturna ex aegritudine, nimis attenuatum infirmumque, vim morbi sustinere non potuit. itaque pridie non. Maii, hora octava et quadrante, tanquam placidissimo quodam somno consopitus, excessit e vita; non sine multis amicorum bonorumque omnium lacrimis atque moerore; quibus triste doctrinae, probitatis, eloquentiae, prudentiaeque desiderium suae, reliquit.

LXXIV. IO. BAPTISTA SALVTIVS.

IAm dudum in eorum descriptione versamur, qui, aliqua doctrinae vel eruditionis fama conspicui, digni nobis sunt habiti, quorum imagines, tanquam in tabulis pictas, huic tertiae Pinacothecae mandaremus: sed, quoniam aliquis jam est illi modus ac finis constituendus; quanam altetius cujusvis imagine ea definiri honestius atque elegantius potest, quam Io. Baptistae Salutii, Patritii Genuensis, domi forisque, tum ingenii laude, tum rerum ab ipso gestarum gloria, clarissimi? Nam fiet, ut, qui spectatum admissi in eam fuerint, recedentes fateantur, non eam magis in principio quam in fine, egregiis imaginibus, ac spectatu dignis, fuisse tefertam.


page 288, image: s288

Sed illius de virtutibus, dubito quemadmodum expo nam. Nam, si voluero sigillatim eas persequi, quaeque de eo dici possint omnia proferre, vercor, ne non tam ejus imaginem ingenii exprimere, quam vitam videar velle conscribere; at, si tantummodo summas rerum conabor attingere, ne iis, qui sunt in Repub. Genuensi rudes et hospites, minus lucide appareat, quantus ille vir fuerit. Sed difficultatis utriusque nexu me, quantum licet, expediam, perficiamque, ut neque multitudo rerum brevitati, neque brevitas ignorantiae lectorum, officiat. Io. Baptista natus est Genuae, anno CICICLXXIX. Baptista Salutio, et Margarita Iustiniana, optimis nobilissimisque parentibus; cui pater tanquam si divinaret, quanto ille sibi patriaeque futurus esset ornamento atque splendori, repudiatis omnibus aliis, suum filio nomen indidit, atque Io. Baptistam appellari eum jussit. Puero, praeter docilitatem ingenii, incredibilis vis memoriae suffragabatur; quae est in paucis ingenii signum vel maximum. Itaque quidquid illi a magistris ediscendum tradebatur, sive oratio, sive carmen, sive aliud quidvis, ita memoriae custodiendum mandabat, ut ne syllaba quidem una diffugeret; quod est a pueris, ut oratoriae institutionis magistri tradunt, obtinendum in primis, atque haec consuetudo, memoriae exercitatione, querenda. Cujus rei cum alias saepe periculum est factum ab eo, tum praesertim, cum annos vix natus novem, insigni oratione, Reipub. Genuensis Ducem, nuper electum, patris sui amicissimum, laudavit, Senatoribus multis, atque omni fere nobilitate audiente; ea alacris promptique ingenii, commendatione, ut esset omnibus adimrationi, ac vix credibile videretur, posse tantam in id aetatis puerulum cadere vim ingenii atque memoriae. Vndecimo aetatis anno missus est a parentibus Mediolanum ut in Braydensi Societatis Iesu Collegio ab artium elegantissimarum magistris humaniores litteras disceret. quae studia deinde prosequutus est Romae, in gymnasio Patrum ejusdem Soc. ubi incredibile memoratu est quos progressus effecerit. Ille, inter aequales nobilis, caeteris industria praeire, clarius explendescere, classem ut dicitur ducere, praemia discipulis, in


page 289, image: s289

literaria quasi palaestra viribus ingenii decertantibus proposita, in magna virorum principum atque omnium fere civium Romanorum corona, ceteris victor eripere: quod adolescentibus, gloriae studiosis, non minori prope dixerim voluptati laetitiaeque contingit, quam tota olim in Graecia iis, qui victores Olympiae citabantur: ipse autem tantum in iis sibi laudis esse ducebat, ut, senecta etiam aetate, ea saepius in manus sumeret, aspiceret, ostenderet: ac veteris plausus recordatione, ad novas laudes, quae in eam aetatem, qua tum erat, convenirent, se mirabiliter excitari sentiebat. Quod autem ego de illius praeraiis ac virtutibus assero, non ex auditu arguo, sed meis ipse oculis, cum spectaculo interesem, accepi. nam, quamvis paucis illi annis essem aetate superior, ac propterea cursum meum jam transcurrissem; tamen ob usum amicitiamque, quae mihi cum illo intercedebat, in Sodalitate Deiparae Virginis Annunciatae in Collegio Romano contractam quam una cum illo frequentabam, non poterant, quae de ipso commemoro, notitiam meam effugere. Sed, postquam aetate ex ephebis excessit, et studiis amotus puerilibus est, contulit se ad philosophos, ac triennium in Peripateticorum spamtiis summa est cum laude versatus; inde ad Iurisconsultos transiit, quorum facultatis vim prope immensam, Bononiae primum, tum Pisis, a summis Doctoribus hausit, eaque, quantum esset ad gerendam Rempubl. satis, pectus implevit, Noluit tamen Iuris utriusque, Caesarei ac Pontificii, publice interpretandi, ac consulentibus de jure respondendi facultatem, ut est moris, accipere, vel potius mercari; sed statim, ab artium pulcherrimarum studiis ornatus, a Philosophia, a Iuris scientia instructus, ad Reinpub. suam accessit. cujus capessendae initium illud fuit, ut ab ea legatus una cum aliis mitteretur ad Petrum Cardinalem Aldobrandinum, Clementis VIII fratris filium, qui ex Gallia per Genuensium fines Romam iter faciebat, controversiis inter Henricum IV et Carolum Emanuelem? Sabaudiae Ducem, ex utriusque voluntate compositis, ut nimirum Rex Bressam et regionem illi aduexam, Dux autem Marchionatum Salutiarum, in quem ille Gallis, Henrico


page 290, image: s290

III e vivis sublato, in bellis civilibus occupatis, armatus invaserat, obtineret. verum quia, anni tempore adverso, perpetui decidentes e caelo imbres Cardinalem non parum saepe consistere, ac susceptum iter cogebant abrumpere, frequens Io. Baptistae se dabat occasio, Cardinalis ejisdem adeundi, cum eoque sermones in multam diem noctemque producendi: quorum ille sermonum suavitate atque prudentia mirifice delectatus, primum ipse per sese tum per insignes quosdam, ac primarios Antistites, qui in ipsius comitatu erant interpretes, egit, ut eum in suam familiam attraheret maxima proposita spe honorum atque praemiprum; quod tum, Pontificis maximi concessu, rerum ad eum omnium summa redierat. At ille, qui suae se Reipub. jam totum addixerat, non putavit, esse tanti ullas opes honoresque, ut eos patriae caritati anteponeret; sed Cardinali, utpote in persequendis officiis diligentissimus, de illa tam egregia in ipsum voluntate gratiis actis, simul ac per munus illud publicum, propter quod venerat, licuit, domum se recepit. ubi quam diu se continuit, maximis semper Reipub. in rebus interfuit, atque honoribus, qui illi mandabantur, est functus egregie; adeo ut anno CICICCXI Io. Scagliae, sororis suae viro, misso ad Regem Hispaniarum Legato de quodam castro, Saxello nomine, in intimis ditionis Genuensium quasi visceribus sito, quod olim Respub. ab augusto Caesare, cui illud vectigal pendebat, amplissimo diplomate obtinuerat; Gubernator autem Mediolani ad se suumque Regem pertinere defendebat; in hac legatione magna ejus opera Io. Scagliae, jam natu grandi, usui fuerit: quod declaravit temporis brevitas, qua totum negotium confectum. nam vix sex menses abierant postquam domo discesserat, quum eodem, re bene gesta, reversus est; hoc est, impetratum id suis retulit, cujus gratia profectus in Hispaniam fuerat; videlicet ne Mediolani Gubernator, neve alius deinceps, qui tegios in Italia exercitus duceret, ea de re molestus Reipub. esset, in qua Regi Hispaniarum nihil juris esse constaret. quae res magnam Io. Baptistae strenui, prudentis, accurati, ac diligentia viri famam confecit, suosque cives in eam opinionem adduxit, ut


page 291, image: s291

crederent, nihil in legatione aliqua, quae Reipub. causa susciperetur, fieri posse fortiter, prudenter, atque ex Reipub. ejusdem dignitate, quod illius consilio et auctoritate non regeretur. qua fama impulsus Iacobus Salutius, qui publice profecturus erat Legatus in Germaniam ad Marthiam Austriacum ut Imperstoriam illi majestatem, nuper adeptam, gratularetur, e re pub. fore existimavit, si Io. Baptista legationis illius sibi comes accederet. quod cum perfecisset, nihil est opinione sua deceptus: nam illius consilio, quo par nemo illi erat, pristinum Reipub. Genuensis Oratoribus apud Caesarem dignitatis locum recuperavit, quem illi locum Maximiliani Caesaris injuria, quo tempore Genuenses adversis multarum calamitatum fluctibus agitabantur, amiserant. Reversus ex Germania. vix Genuae limen attigit, cum advenientem novae difficilium negotiorum moles exortae exceperunt seque quodam modo ejus in humeros, ad quodvis publicum munus excipiendum aptos, rejecerunt; sicuti fuit Lunae urbis Commissarii, ut vocant, jure ac nomine administrandae provincia; quae urbs munitissima, quoniam ex ea in omnia Genuensium ditionis loca aditus patet, cuipiam, nisi fidelissimis hominibus, committi non solet. illi igitur ejus claustra loci, utpote fidelissimo atque ad resistendum fortissimo, sunt delata ac tradita. quod munus totum annum CICICCXI legationibus abstulit: ad quas adeo frequenter adhibebatur, ut vulgo perpetuus Reipub. Legatus appellaretur. neque minus alii quatuor, qui consecuti sunt, anni, quibus ejus domi opera fuerat necessaria, a legationibus abductum retinuerunt, verum, anno CICICCXVI tandem illis est redditus, ac missus in Hispaniam ad Philippum III: qua legatione diligenter ac fidelster ipso obeunte, Rex ille suo functus est fato. Regis morte habuit necesse, diutius quam per leges liceret, in Hispania consistere; nempe quoad pateret, quonam novi regis, Regni administrandi rario consiliumque spectaret. quo cognito atque perspecto post integrum quinquennium reversus est in patriam; tibi Praetor Savonae renunciatus, Iacobo salutio successit, qui jam tempus suum expleverat. id quod illi novo quodam


page 292, image: s292

exemplo accidit, propterea quod Reipub. bene gerendae ratio pati non soleat, unum cognatum proximum post alterum in urbis cuiuspiam administratione succedere. deinde ejus opera vocata est ad persequendos bello latrones, qui, in illis regionibus, vitae bonisque hominum insidias locantes, se caedibus ac rapinis explebant; quos etiam importuniores ferocioresque reddebat Ducis Sabaudiae favor, infensi Genuensibus, quod Zuccarellum, cui ipse inhiabat, a Caesare pecunia redimere ac suum facere conarentur; quae praesertim causa Ducem illum anno CICICCXXV ad suscipiendum adversus Genuenses bellum impulit, instruxit, armavit. At eorum ille latronum conatus retardavit, impetus repressit, audaciam fregit, ac partim eorum armis delevit, partim perterritos coegit fuga sibi consulere. Hoc tumultu sedato, maximos honestissimosque in sua civitate magistratus accepit; unde illi dein anno CICICCXXV ad Senatorium ordinem gradus est factus. Tum vero homni in primis egregio latissimus apertus est campus virtutis animique sui roboris declarandi. nam, praeter innumerabiles labores, quos Senatorius ordo habet adjunctos, utpote a quibus tota Reipub. bene gerendae ratio dependeat, caeteri collegae, qui, quantum esset in Io. Baptista Reipub. praesidii ornamentique, sentiebant, cum instaret a Sabaudis bellum, eum potissimum elegerunt, cujus opera ad conducendos undique milites, ad subsidia comparanda, uterentur; quae ille omnia, ex Reipub. utilitate, et ex patriae dignitate ac salute perfecit. cujus in patriam amor in eo praesertim eluxit, quod contradicentibus multis summa vi obstitit, ne Hispani, subsidio missi, urbem ingrederentur, sed eos intra munitiones tantum se continere permisit: quo facto patriae libertatem tum ab hostium tum ab amicorum insidiis periculisque, defendit, eamque in tuto collocavit. Volitabat tunc temporis circa ea littora cum exercitu Princeps Victorius a Sabaudia, ac magnam omnibus formidinem injiciebat, ne urbem Savonam, praesidiis fere omnibus nudatam, quae traducta Genuam fuerant, in suam potestatem redigeret. In tanto igitur metu periculoque Io. Baptista, oppidi defensione in se recepta,


page 293, image: s293

summo cum imperio ac potestate, una cum Augustino Centurione socio, ac magna nobilitatis multitudine, illuc est profectus. qua re cognita vir ille princeps non est ausus oppidum obsidione atque oppugnationibus premere: nam Savonam exercitus duodecim millium, et eo amplius, virorum fortium numero, tum ex auxiliariis Hispanorum copiis, tum ex Genuensium delectibus conflatus, egregie tuebatur: qui exercitus non modo urbem ab hostium vi impetuque defendit, verum etiam strenue atque acriter dimicans, amissam oram maritimam recuperavit, et, progrediens lodgius, Ormeam aliaque propinqua oppida expugnavit, ac Genuensium ditioni subjecit: atque ea oppida Respub. Genuensium usque ad annum CICICCXXXII suis praesidiis munita tenuit, neque antea, quam pace cum Duce Sabaudiae facta, dimisit. Quae omnia Io. Baptistae auctoritate, virtute, consilioque fere sunt gesta. Sed Capriata, qui ejus belli res gestas elegantissima prosecutus est historia, nihil de illius laudibus, quas alii in caelum ferunt, enarrat, sed silentio involutas easdem in medio relinquit; memor videlicet injuriae cujusdam ab Octavio Salutio, Io. Baptistae fratre, quem prior ipse laeserat, sibi illatae; in quo a legibus historiae recessisse mihi videtur, quae scriptores rerum ab amore, ab odio, ab inimicitia, a partibus Reipub. procul esse debere, praecipiunt. At nihilominus Io. Baptista, bello confecto, ovanti similis rediit in patriam, ibique Senatorium ordinem, in quemjam, ut diximus, venerat, tenuit usque ad exitum anni CICICCXXVI. Interea coeptum est agi in Hispania de pace cum Sabaudiae Duce componenda: et, cum res tanta, tam ardua tamque difficilis, summa cum prudentia, atque ex Reipub. dignitate, tractanda esset, quemnam potius illa deligeret, cui has partes demandaret quam Io. Baptistam, cujus in rebus agendis dexteritatem, in perducendis ad exitum fidem, in dolis, fallaciis, praestigiisque detegendis cavendisque calliditatem atque solertiam, tam multis in legationibus summae sibi utilitati ornamentoque fuisse intelligebat? Et sane non minori opus illi fuit consilii, cautionis, prudentiaeque praesidio, quod Comitis de Olivares machinis, callidis


page 294, image: s294

consiliis ac technis opponeret; qui primo clam ac de insidiis, tum palam, integumentis omnibus dissimulationis ejectis, animum suum, Reipub. Genuensium inimicum, aperuit. Nam ille vigilantia atque solertin, ne in hominis insidias caderet, cavit; tum, magnitudine animi consiliique, ne apertae illius inimicitiae, Reipub. suae quidquam obessent, effecit. At non erat facile invenire alterum, qui animosius (intra prudentiae tamen fines) principibus viris, non solum inermibus, verum etiam armatis, sicubi res posceret, Reipub. suae mandata exponeret. Cujus excelsi imperterritique magnirudo animi tum praesertim enituit, cum sublatis duorum, non aetatis modo nostrae sed omnis fere memoria potentissimorum, Galliae nimirum Hispaniaeque, Regum animis, iisque jam non occultis odiis sed aperto inter se Marte bella gerentibus Marchio Sanctacrucius, Hisbanicae classis summus Imperator, Gallos quosdam, qui prope Genuensium littora navigabant, comprehensos in vincula conjecerat: nam Io. Baprista, qui, reversus ex Hisbania, omnibus erat praecipuis Reipub. muneribus functus, nempe iterum ad savonae urbis gubernacula admotus, AErarii sancti Georgii, exteris etiam nationibus celeberrimi, Protector effectus, atque unus ex quinque supremis Syndicis clectus, quorum sunt partes, in quadam quasi vigilia manere, omnesque Ducis, Senatorum aliorumque magistratuum acta et consilia animadvertere, notare, eorumque decreta rescindere poenisque constringere, si adversus leges facta essent: Io. Baptista, inquam, missus est, qui disertis verbis hanc Marchioni ediclionem haberet; vel, ut Gallos quos habebat in vinculis, missos faceret, vel, ut portu, quem tunc tenebat, excederet, nunc Vado nomine, sed qui antiquitus Vada Sabatra dicebatur; neve ad aliquem alium Genuensium ditionis portum accederet; cum sit usu receptum, ut nullus classibus Hispanorum praecludatur sed omnes peraeque illis advenientibus pateant. qua Marchio edictione, summa vi animi orationisque a Io. Baptista habita, commotus, non esse cunctandum statuit, sed contiuno Gallos illos e vinculis eximendos dimittendosque curavit. Nonnulla per id tempus profecta sunt ab Hispanis,


page 295, image: s295

in quibus Respub. Genuensium offenderetur; in his, quod naves Batavorum aliquot captae ab illis essent quae Genuā solverant. hinc Rex Galliarum, foederis amicitiaeque cum Genuensibus conjungendae occasionem se fuisse nactum existimans, ultro illius Regni sui opes viresque detulerat, ut iis, sine aliqua exceptione vel lege, suo ex arbitrio ac voluntate uterentur. His tam magnificis tamque liberalibus Regis illius pollicitationibus Genuenses adducti, non privatim sed publice Regi apendas esse grarias, communi consilio constituerunt. nec fuit illis diutius deliberandum, quem mitterent; nam statim Io. Baptista occurrit. Profectus est igitur Legatus in Galliam. sed, dum Parisiis illud officii munus cujus causa missus fuerat. accurate diligenterque prosequitur, accidit ut Hispani Genuensibus, quos offenderant, facerent satis, cuin eisque redirent in gratiam. quae res ubi facta est palam magnam illis offensionem ad Regem eosque, quorum arbitrio Regnum administrabatur, attulit. ac, nisi Io. Baptistae studio diligentia ac sollicitudine ea offensionis illius quasi fax quaedam exstincta esset, magnum adversus Genuenses bellorum excitasset incendium. neque id Cardinalis Richelieu tacitum habuit; qui cum, Hieronymo Grimaldo, nondum Cardinali, sed etiam tum, apud Regem Galliae, Sedis Apostolicae Nuntio, Io. Baptistae laudes in astra ferret, id quoque addidit: illius prudentia factum, ut parata adversus Genuenses arma, Regis extorquerentur e manibus. In qua legatione, magni etiam aestimata est ejus opera in Principe Io. Cafimiro, nunc S. R. E. Cardinali, restituendo, qui Gallorum custodiis vinctus asservabatur. Excitabat illum, ad Casimiri causam suscipiendum, Reipub. suae dignitas, in illius injuria non parum offensa, quod tum ille a Gallis captus vinctusque fuisset, cum Genuensium triremi vectus navigaret in Hispaniam. Quaecunque autem Io. Baptista in hoc egit, fusius exponuntur in libro, impresso in Polonia, hac inscriptione: Carcer Gallicus Principe Io. Casimiri. Fuit Gallica illa Legatio poltrema earu~ omnium, quas Reipub. suae causa obivit. quae quantum commendationis habuerit, declaravit in primis illa Ludovici XIII Galliae


page 296, image: s296

Regis vox et oratio; qui Rex, cum ad ipsum Io. Baptista, post expletum in ea aula quadriennium, officii honorisque gratia postulatum adiisset, ut, transactis jam suis partibus, sibi faceret abeundi potestatem, ceteris officiis beneficiisque, quibus eum ornavit, id quoque addidit, ut diceret, se posse liquido affirmare, et suam etiam in eo fidem interponere, neminem ex oratoribus, quorum magnus ad se numerus venisset, sua ab aula discedentem, diuturniorem jucundioremque sui nominis memoriam reliquisse, quam ipsum. Tot igitur gravissimis pulcherrimisque muneribus perfuncto, quidnam aliud nisi summa in sua Repub. dignitas amplitudoque deerat? Ad quam cum festinaret, ac prope jam esset ut eam assequeretur, paulo post, quam e Gallia Genuam redierat, festis Paschalibus anui CIC IC CXLII, annos natus LXIII, morte subversus cecidit in cursu. Fuit hoc Iuctuosum suis, acerbum patriae, grave bonis omnibus. Nam dici verissime de illo potest, nemine~ suae aetatis in ea Rep. extitisse, qui illum antecederet consilio, auctoritate, prudentia, in patriam amore. Ejus autem pietatis in Deum cum multa possint exempla proferri, non vagabitur oratio mea longius, sed ea alacritate definietur, qua Io. Aloysium, filium natu majorem, in quo, ob singulare ingenium aliasque ingentes animi dotes, spes erat fore ut acceptam a patre gloriam multis, patriae Reip. beneficio, augeret virtutibus, Christo petenti condonavit. Nam cum ille enixe per litteras ab eo postularet, ut ipsius voluntate sibi liceret Societati Iesu nomen dare, ad quam divini Numinis impulsu se attrahi et impelli sentiret, non solum sanctissimis justissimisque illius postulatis non restitit, verum etiam incredibili quadam magnitudine animi, a singulari in Deum amore studioque profecta, est eundem hortatus, ut vocantem trahentemque ad se Deum sequeretur, eidemque quam primum morigerus esset. tantum illud admonebat, ut caveret, ne, repentino animi puerilis impetu abreptus, ad aliquod non satis maturum, nec satis bene excoctum consilium, cujus eum postea paeniteret, abstraheretur. Extant ejus ad filium hac de re litterae; siccis ab eo oculis scriptae, sed quae sine multis lacrimis legi non possint.


page 297, image: s297

Verum ad has tantasque adeo excellentis ac divini prope hominis virtutes ac laudes, unum vitium est ausum obrepere, eisque se, ut dicemus, inserere: ut in eo praesertim sit comprobatum experientia, quod dicitur, nullam esse hominis gravitatem, nullam sapientiam tantam, quae non cum aliqua levitatis imprudentiaeque admistione jungatur. Hic vir, ita magnus, ita virtutibus omnibus cumulatus, qui posset ceteris consilio prudentiaque praeesse, sycophantae improbissimo nequissimoque illudendum diripiendumque se praebuit. Qui praestigiator Parisiis ad eum accessit, ac dicendi artificio, cui vix posset obsisti, persuadere homini coepit, auri conficiendi, quam nemo unquam assecutus esset, rationem artemque apud se esse; ac: Si induxeris, inquit, animum mihi fidem habere, id quod verbis polliceor, re ipsa praestabo; sed opus est praesenti pecunia, ad aliqua in hujus artis usum coemenda; neque id tibi mirum videatur; nam necesse est facere sumtum, qui lucrum quaerit; at, si istud a te mihi subsidium nummarium suppeditabitur, perficiam brevi, ut Pichos, qui montes incolunt aureos, divitiis antecedas. Credidit vir rectus ac simplex, qui aliorum animos ex animo spectabat suo; ac non solum illi in praesentia pecuniae quantum poscebat attribuit, verum etiam, primo Parisiis quoad ibi mansit, tum Genuae quo eum suo sumtu perduxerat, cibum ad mensam plenam affatim quotidie praebuit. Quid opus est verbis? Non aliud nebulo ille aurum eo ex artificio est visus exprimere, praeter illud quo suis sycophantiis praestantissimum hunc virum emunxerat.



page 298, image: s298

LXXV. APPENDIX de IACOBO MARTINO MODONESIO. BARTOLDO NIHVSIO IANVS NICIVS ERYTHRAEVS S. P. D.

TRria profecto aetas haec nostra vidit, nova, admirabilia, et quae omnem fere fidem excedant; ad quae credenda, nisi ea oculis accepissem, mea nunquam duceretur assensio. primum, Martham Marchinam, virginem Neapolitanam, sed etiam tum infantem, Romam in parentum sinu delatam. haec a nemine, nisi fortasse divinitus, edocta, egregie, Graecam, Latinam, et Hebraicam linguam noverat; tum philosophicis, theologicis, ac liberalibus omnibus disciplinis, non leviter erat sed literate perita; deinde, epigrammata Graeca, sed Latina in primis, eleganter arguteque conclusa, fundebat ex tempore. cujus elegantis ingenii formam, inter illustrium virorum imagines, qui mea aetate floruerunt obieruntque, referre non distuli. Alterum, non minus admirabile, quod aetas nostra conspexit, rusticanus quidam hamo est, Benedicto Virgilii F. nomine. hic, in obscuro pago, in asperrimis Samnitum montibus, natus, ab ineunte aetate, Patribus Collegii Rom. Soc. Iesu, ad maximas illas arationes, quas habent in Appulia, operas elocavit suas; cumque vix sciret legere ac scribere, postquam boves domum reduxerat, nulla cujusquam ope sed naturali quodam bono adjutus, ad scribendos versus se dabat; atque illustri poemate, quod cum omnibus, ab aliis editis, eruditione elegantiaque aequari conferrique posse videatur, D. Ignatium Lojolam, qui Societatem Iesu fundavit, maximis atque verissimis prosecutus est laudibus. Postremo, id quod mortales omnes ad incredibilem admirationem effert, nostros ad se oculos puer, annos natus non amplius septem, attraxit,


page 299, image: s299

cui nomen est Iacobus Martinus Modonesius, ex ignobili agri Mutinensis pago, patre bajulo, ortus; ab eoque in spem ejusdem sive artificii sive exercitationis educatus, eo quod nollet filium, se majorem, habere; ut saepe etiam cum eo, a quo erudiebatur, jurgio contenderet, ac quereretur, sibi filium eripi, et assidua illa exercitatione studiorum, quae vires animi augeret, corporis minueret, minus eum aptum ad bajuli munus, cui destinaverat, reddi. Missae sacrificium faciebat, ac fortasse Parochi partes agebat, in eo pago, Frater quidam Io. Baptista Mezzettus Servita; qui, pueri, ac pene infantis, ingenium odoratus, ex memoria, qua, tradita sibi omnia, tenaciter comprehendebat, et quia suis eum imperiis obsequentem haberet, maximam in spem venit, posse se in illa quamvis infirmissima aetate, quoddam quasi aedificium, ex omnium doctrinarum aggregatione conflatum, excitare: memor fortasse Chrysippi, qui primum aetatis in puero tempus, etiam triennium illud quod nutricibus datur, dixit, aptum ad doctrinarum institutionem, neque verendum esse, ne earum intelligentiam capere, nec discendi laborem ferre posset, vix e gremio parentis egressus. Itaque coepit, pene infantis mentem, optimis disciplinis informare; et, quod incredibile, ac, nisi experientia, rem ita se habere, doceret, stultum et ineptum aggressu videatur, tantae molis initium non a rebus minimis, ut mos est, sed ab omnium maximis atque gravissimis, fecit; nimirum a sacris literis et a regina disciplinarum omnium Theologia, ac deinceps ad reliquas progressus est artes; hoc pacto. Docebat illum prius ejus, quam tradebat, artis vim definitione explicare; videlicet, quid sit Theologia, quid Philosophia, quid ars medendi, quid Iuris scientia, quid Rhetorica, quid Grammatica. nam, in omnibus hisce doctrinis, excultissimum eum conatus est reddere. deinde jubebat addiscere, quae nam sit illis subjecta materia, quam tractent et in qua versentur; tum quanam earum unaquaeque ratione ac forma tractetur. postremo docebat, unamquamque artem in partes tribuere, earumque nomina et definitiones assignare: atque inde occasione sumta, praecipua eidem rerum capita, quae in singulis


page 300, image: s300

disciplinis in disceptationem disputationemque vocantur, proponebat, suamque de illis sententiam aperiebat; quam ille acceptam, ingenii, quo praestat, acumine, adversus quoscunque, qui vellent eam oppugnare, tuebatur. Sed audi rem miram. tradebantur ea illi omnia, a magistro, Latino sermone, ac penitus in memoria defigebantur. quid ergo? illud etiam assecutus est puer, ut usum consuetudinemque Latini sermonis consequeretur antea, quam praecepta Latine loquendi, quae puerilis doctrina tradit, acciperet. itaque verba effert, quae nemo reprehendat, eaque casibus et temporibus, et genere numeroque, conservat. Quid opus ost verbis? vix triennium intercesserat a prima Fratris illius Servitae institutione, cum tantam vim doctrinae et eruditionis assecutus esse visus est, ut nihil sit in unaquaque elegantissimarum artium adeo constructum atque reconditum, quod non illius intelligentiae funditus pateat. nam, quicunque periculum faciunt, in Theologicis, in Philosophicis, aliisque liberalissimis literis, iis se eorum, quae scire aequum est eum qui eas artes profitetur, solertissimum exhibet; neque quisquam est, in capiendo adversario, ita versutus, qui eundem in aliquos fallacis cujuspiam argumentationis laqueos induat. omnes ille sedes, et tanquam domicilia, quarumcunque argumentationum novit; ille ea verbis definit, ille exemplis illustrat. Sex ab hinc mensibus, venit in Vrbem. continuo fama ejus adventus exivit, ac pervenit ad doctissimos viros. dedit operam unusquisque, ac Pater in primis Sfortia Pallavicinus, ut eum nosset, aspiceret, quidque in literis posset, experiretur. Neque solum inventus est, opinioni, quae de ipso erat, respondere, sed superior etiam existere. atque, omnium consensu, sic tum est judicatum, monstri ac prodigii cujuspiam simile videri, tantam vim doctrinae et eruditionis in eam aetatulam convenire. Quod cum ad Quaesitores fidei esset delatum, quod suspicarentur, id quoque Daemonum praestigiis posse contingere, est ab illis vocatus in jus; sed statim omnibus sententiis absolutus, atque insuper palma, eleganti opere elaborata, donatus. Voluit etiam (cujus causa Romam accesserat) aliquod


page 301, image: s301

peculiare suae facultatis specimen dare. quamobrem, propositis tota Vrbe edictis, ausus est, omnes, qui vellent, et quacunque de re vellent, in contentionem certamenque vocare; ac locum pugnae, AEdem D. Marcelli, in via lata, ac diem ejusdem pugnae festum Pentecostes, constituit. Qui dies cum jam advenisset, tum licuit videre populi Romani universi, erga puerum illum, studium, qui nihil sibi esse faciendum prius existimavit, quam ut puerum septuennem videret, cum doctissimis viris in literario certamine compositum, quae ab ipsis objicerentur, quasi tela, retundere atque rejicere. ac, ne aliqua conventionis suspicio oriri posset, simul ac quisquam ad disputandum accederet, ex omnibus omnium artium disciplinis sortito capiebatur, qua de re esset disserendum. Itaque tanti ad eum, omnis generis, aetatis, atque ordinis hominum, concursus facti sunt, ut iis non modo AEdes D. Marcelli, quae satis ampla est, verum etiam viae, AEdi proximae, complerentur, neque illi, qui paulo serius venisset, quidquam esset difficilius, quam cubito, humero, ac toto corporis impetu, sibi aditum in in AEdem facere; adeo ut Cardinales non pauci, parafrenariis et aulicis suis stipati, cum conarentur in confertam turbam se immergere nec possent, cogerentur conatu desistere, ac domum sese recipere. Hujus diei plausus fuit puero illi merces laborum studiorumque suorum. Etenim, non ita multos post dies, circumfluens laudibus, sed inanis a praemio, (ut scias, quantus hīc virtuti sit honos,) Bononiam versus, Roma discessit, una cum magistro, qui eum, non in suam modo gloriam, verum etiam utilitatem, peculiariter fovet. Ajunt, eum, in itinere, Florentiae paululum constitisse, et a Mediceis illis Principibus, tum perhumaniter exceptum, tum muneribus amplissimis locupletatum. Ac, si aves scire, quonam genere vestium utatur, habitu incedit militari, serico auroque distincto; lateri ensiculus adhaeret, et longa pileo varii coloris pluma adjungitur. Vale. Romae, V Idus Augusti CIC IC CXLVII.



image: s304

[gap: Index imaginum]

image: s307

[gap: Errata list]