01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: s001

IANI NICII ERITHRAEI PINACOTHECA ALTERA IMAGINVM Illustrium, doctrinae vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt. [gap: illustration] COLONIAE VBIORVM. Apud IODOCVM KALCOVIVM et socios. CIC IC CXLV.



image: s002

Pinacotheca haec altera lucem aspiciat itidem, et lectori utilitatem voluptatemque adferat. Coloniae, Aprili CIC IC CXLV. Henricus Francken Sierstorpffium, SS. Theol. Doctor, Metropolotanae Colon. Presbyter Canonicus, Gymnasii Laurent. Regens; librorum Censor.



page 3, image: s003

IO. BAPTISTAE GRATIOLIO RINALDINIO IANVS NICIVS ERYTHRAEVS S. P. D.

SVperioribus annis, quod non te fugit, cum mihi essent domi complures clarorum virorum imagines a me quoquo modo descriptae, qui mea aetate, cum aliqua doctrinae vel ingenii laude, e vita migrarunt, a multis, qui cupidi erant eas videndi, saepe rogabar, ut spectatum ipsos admitterem. Quamobrem, ut omnibus satisfacerem, Pinacothecam quasi quandam, in qua omnes illae imagines exponerentur, institui. Sed ea fuit angustior, quam ut cunctas posset excipere. nam plures reliquae hominum quorundem erant, quae illorum commemoratione, et formarum animi cognitione, delectationem afferre non minimam possent. Itaque a multis, et in primis a te, cohortatus sum, ut eas, perinde ac superiores, eorum, qui videre vellent oculis


page 4, image: s004

animoque subjicerem. Parui, obtemperavi; tibique, cui, ob tua singularia in me beneficia, nihil denegare audeo, dicto audiens fui; atque Pinacothecam alteram, in qua eas collocarem, exstruxi. Neque mihi fuit magnopere quaerendum, cijus eam nomini inscriptam, iis, qui tanquam ingreidi in eam vellent, aprirem. Nam tu statim occurristi, qui ejus condendae, tam saepe auctor, impulsor, adjutorqui fuisti. Sed, cujusnam tutius eam fidei custodiaeque mandarem, quam illius, qui faceret eam plurimi? Tu enim, (nisi sit magis benevolentiae, quam judicii, testimonium,) soles mearum rerum omnium pretia nimis exaggerare, quaeque ego nihili facio, in caelum efferre. Quamobrem cum saepe fiat, ut, quo aliquid carius aestimetur, eo etiam diligentius asservetur; quem patronum, praeter te, adscribere illi alium potui? Ac potest etiam contingere, ut, te, conciliatore, et indicatore, idem apud multos pretium, quo a te aestimatur, inveniat; qui, quemadmodum in omnireliqua vita, ita etiam ingenio judicioque excultissimus, omnium, qui te norunt, consensu, existimaris. Nam primum, in amplissima


page 5, image: s005

civitate, nobili genere natus, omnibus, a puero, dignis homine nobili artibus ac disciplinis eruditus, ita in hac luce orbis terrarum, Romae videlicet, in re opulenta ac lauta vivis, ut nemo propemodum, te melius et honestius, divitiis uti videatur. Domus ampla, pretiosa supellex; ita tamen, ut nun domus domino, sed dominus domui sit ornamento: circumpedes plures, varia ac decora veste induti; cubicularii, corporis forma cultuque praestantes; mensa liberalis ac splendia; rhedamagnifica; equi, rhedae magnificentiae pares. Sed, his omnibus in rebus, ea a te cautio adhibeturm, ut ne sumtus, rei familiaris modum excedat; neque committis, id quod pleraque paras hominum facit, qui splendidum vitae consectantur genus, ut ii, quibus a te aliquid debetur, usque a mane ad vesperum, flagitatores astent ad ostium, assidui atque mole sti, suum repetentes; sed statim argentum, quibus debes, resolvis. Verum, haec exterioram et corporis. Illa autem interiora et animi, primum, mens, in rebus arduis, multoque magis in rebus ad voluntatem fluentibus, aequabilis ac recta, quippe, ut ait ille, secundae res, sapientum


page 6, image: s006

fatigant. Nam, cum apud magnos Principes plurimum auctoritate et gratia valeres, nemo te intolerantius jactantem, nemo aequabilitatem communis juris, magnitudine gratiae atque potentiae, transeuntem, aspexit; immo, quidquid poteras, quidquid magno tuo labore, magnisque periculis, tibi perperas, non tam ad tuum commodum, quam ad aliorum utlitatem et fructum, conferebas. Id quod tibi principium maximae calamitatis fuit: cum nimirum pessime relata est gratia ab eo, quem inopem, et alienae opis indigentem, perfeceras, ut ad opes divitiasque perveniret. In eos enim, per illum, calamitatum fluctus conjectus es, qui sine lacrimis commemorari non possunt. Tu vero, qua magnitudine animi, qua constantia, utpote qui omnia in te posita esse duceres, multitudinem illam malorum sustinuuisti! quam tibi non alia culpa, nisi tua nimia in alios humanitas benignitasque conflaverat; carceres, exilia, fugam, rei familiaris damna, aliaque incommoda, quae non est enumerare necesse, tibi praesertim, qui, cum fuierint fravia, aspera, ac difficilia perpessu, semper ea memineris. Quid


page 7, image: s007

dicam de literarum studiis, quae, ab ineunte adulescentia, a te, primum exculta tum, naximis aulae occupationibus, longo intervallo intermissa, deinde, post gravissimum tuum casum, revocata sunt? Quos et quantos in illis progressus fecisti! primum, in jure civili; cujus docendi interpret andique facultatem, in Gymnasio Romano, tibi delatam, accepisti: tum, in humanioribus literis, quibus praesertim studium tuum dedisti. Quis enim est orator, historicus, poeta, qui Latine loquaris, et judices, ut etiam eorum non neminem, ex Latino, in Etruscum sermonem, lepide eleganterque converteris? neque eorundem lectione studioque unqwuam expleris, sed totum illud tempus, quod tibi ab officiis, et negotiis domesticis, superest, non aleae aut levioribus aliis occupationibus tribuis, sed in hac liberalissima honestissimauque animi remissione consumis, teque inde ad amicorum, tui similium, consuetudinem transfers, eisque plurimum tuae suavitatis impertis. Nam semper comis, semper commodus, omnem humanitatem, hilaritatem,


page 8, image: s008

ac venustatem exerces. Huic igitur patrono, tam reudito, tam eleganti, tam nobili, non putem Pinacothecam meam ita posse committi, ut plurimum ab eo splendoris et aestimationis accipiat? Quamobrem, ad tua alia in me beneficia, hoc etiam adde, ut tua eam custodia tuearis, ac munias; neque grave videatur tibi, vel non ferendum, quo tempore me oporteret, de referenda tuis maximis in me meritis gratia, cogitare, tunc poscere ut novo me beneficio cumules, atque augeas, Vale. Romae, Kalend, Ianua. CICICCXLV.



page 9, image: s009

IANI NICII ERYTHRAEI PINACOTHECA ALTERA.

I. GREGORIVS DE VALENTIA.

QVoniam superior Pinacotheca fuit angustior, quam ut tot claroru~ hominum imagines, quos, vivis nobis, vita defecit, capere posset; ideo fuit necesse, alteram illi proximam addere, in qua eorum, qui praetermissi fuissent, depictae nostra oratione, quasi coloribus, formae proponerentur. Verum, quoniam in aedificiis novis, ad volupratem amoenitatemque excitandis, praesertim requiritur, ut sint illustria, ac speculo ipso clariora, quo signa, aut tabulae pictae, si quae ibi locentur, in bono lumine collocatae, gratiores jucundioresque spectantium veniant ad oculos; ideo data est opera a me, tum ut totum hoc aedificium luculentum esset, tum, ut ejus in primis aditus vestibulumque clariori luce eniteret. Sed unde poteram majus illi lumen arcessere, quam ab eo, cujus nomen, non solum Socictati Iesu, in qua numerabatur, ob singularem doctrinam, praestantemque rerum maximarum scientiam, ornamenro est, verum etiam, solis instar, orbem omnium terrarum, sua luce, lustrat ac complet? Hic est Gregorius de Valentia; qui, ortus Metimnae, quod est opidum provinciae Castellae, in Hispania, plus patriae reddidit, quam ab illa accepit; jamque Metimna Gregorio, quam Gregorius Metimna, apud omnes est notior. Huic, ab adolescentia, non pecunia, non voluptas, non ambitio, quae, quasi materies omninium malorum, mortalium plerosque subvertunt, grata fuere; sed, Dei metus, mores optimi, literarum studia,


page 10, image: s010

longe potiora extiterunt; in eisque juventutem, ac reliquas vitae suae partes, exercuit. Quibus in studiis quo, rerum humanarum omnium curis omissis, totum se collocaret, Societati Iesu nomen dedit. in qua, dici vix potest, quantum in omnibus iis virtutibus brevi excelluerit, quibus perfecti religiosi forma continetur: neque minores in liberalibus disciplinis profectus fecit; in iis praesertim, quae in acri ac vehementi rerum subtilissimarum investigatione meditationeque versantur, quibus studium suum dederat. Quamobrem celeriter est adeptus, ut nemo illi, ingenii acumine, intelligendi praestantia, disserendi subtilitate, anteire putaretur. At, cujusmodi esset hominum de illius excellentia judicium illud in primis ostendit, quod, cum nondum sacris initiatus esset, cum vix ex studiorum curriculo pedem extulisset, inventuest ceteris aptior, qui in Germaniam mitteretur, ut Dilingae, in Gymnasio, ab Othone Card. Augustano, cujus ditioni oppidum illud suberat, fundato, sacram Theologiam doceret. Non fefellit hominum de se expectationem, sed superavit. nam ineredibile est memoratu, quantam sibi, optimi praestantissimique Theologi, quantam, singularis eruditionis, famam confecerit. Quae fama, unius civitatis terminis non contenta, quasi extra ripas diffluens amnis, longe lateque sese diffudit, ac Germaniam primum, tum Europam universam, excurrens, omnium virorum Principum animos, omnium Academiarum studia commovit. unusquisque enim vir princeps, unusquisque locus, ubi literarum domicilium esset, inflammato studio, tantum sibi doctorem expetebat, a quo, in ipsorum Gymnasiis, juventus, ad omnem divinarum humanarumque rerum scientiam, institueretur. Sed vicit tandem, eximium Gulielmi V, Bavarorum Ducis invictissimi, studium, cui, ad Ingolstadiensis Gymnasii ornamentum ac decus illum deposcenti, non potuit obsisti. At, quaenam tanta est vis ingenii, quae tanta orationis ubertas, quae honores summique significationes officii, a praestantissimo illo omnium fere suae aetatis Principe, Gregorio exhibitas, possit explicare dicendo? Non enim, sapientissimum illum Ducem fugiebat, quantum ornamenti ac nominis,


page 11, image: s011

Gymnasio illi, tam eximii in omnium doctrinarum genere hominis adventu, quaereretur, qui praesertim, doctissimis suis disputationibus, infestissimus haereticarum partium hostis naberetur. Quemnam enim, ad incredibilem admirationem non efferret illa ejus, de omni re, quaecunque in disceptationem quaestionemque vocaretur, copiosa ac sapiens oratio? quis in illo ejusdem, in argumentando, et argumentis respondendo, acumine ac promta subtilitate non exhorresceret? quis, non stupefactus, hominem, de rebus horridis nitide, de obscuris perspicue, de jejunis copiose loquentem, intueretur? quis altissimis defixam radicibus, ac firmiter haerentem, vim varictatemque doctrinae, non summis in caelum laudibus efferret? Quid verbis opus est? si quae ab eo responsadarentur, iis, non ut ab homine acceptis, sed ut a Deo caelitus immissis, honor habebatur. Neque in oppugnandis haereticorum castris, aut in eorum conatibus repellendis, tum publicis disputationibus, tum libris editis, se ipso inventus est minor. nemo enim haerericus cum illo congressus est, quin ab eo certamine, aut ipsius argumentorum quasi telis confossus, aut sua ipsius confessione victus superatusque, discesserit. At, quaenam tanta vis esset, quae rationum, quae ab ipso afferebantur firmitatem soliditatemque infringere ac labefactare conaretur? Quid mirum, communi omnium voce, eodem, quo D. olim Augustinus, Matlei haereticorum, decoraretur elogio? Circumferuntur, in unum collecta volumen, variis temporibus variisque de causis pugnata, cum haereticis certamina, hoc titulo inscriptum, De rebus fidei, hoc tempore controversis, libri, qui hactenus extant, omnes, et alii, nondum antea editi, ad Serenissimum Bavariae utriusque Ducem Gulielmum V. Reliquit etiam, ad D. Thomae Aquinatis summam, commentarios, quatuor volnminibus explicatos; quibus, incredibili subtilitate, brevitate, ac perspicuitate, quaecunque ad sacram Theologiam pertinent, traduntur, exponuntur, firmantur. qui commentarii, a cupidis, ejus facultaris, vehementissimo studio postulati, ac tandem in lucem editi, cum ob ingentem emtorum numerum, quem invenerant, exempla eorum omnia fuissent distracta, necesse


page 12, image: s012

fuit eas iterum ac saepius praelo committero. Quamobrem unus ex bibliopolis Vrbis, cum, die quodam, ante tabernam suam, praetereuntem Gregorium aspexisset, Hic, inquit, est ille, qui suis libris, saepius impressis, bibliopolas plures, magnas ad divitias opesque perduxit. Nihil illi facilius fuerat, quam suos hos commentarios, longissimis disputationibus, acutissimisque meditationibus, quemadmodum a pluribus praestanti ingenio ac doctrina viris factitatum esse videmus, auctiores ac locupletiores efficere; quod ea omnia, longo studio diligentiaque collecta atque disposita, in sua literaria supellectile numerarentur: sed, dedita opera id a se praetermissum ajebat, quod spes sibi esset, fore, ut melius de sacrae Theologiae studiosis mereretur, si omnia rerum capita, quae in ea facultate continentur, ex immenso prope spacio, in exipuum sane gyrum compellerentur, ac brevi, facili, perspicuaque via ac methodo traderentur. Id quod est egregie ab ipso perfectum. Quae res, magni argumenti loco esse debet, summam illum atque perfectam ejus scientiae notitiam egregie animo comprehensam habuisse. Per annos sedecim Gregorius Ingolstadiense oppidum Gymnasiumque, doctrinae suae lumine, apud omnes gentes nobile atque illustre reddiderat: sed, utpote optime de hominibus illis meritus, octo alios annos superioribus addidit; quos ibidem, a maximis gloriosissimisque laboribus feriatus, exegit: cum interea summis esset viris honori, literatis venerationi, hostibus catholicae fidei terrori atque formidini. Verum, non solum oportebat, sed necesse erat, ut tam clarum sidus non uni tantum eidemque remotissimae orbis terrae parti luceret, sed in Vrbem, omnium terrarum arcem, translatum, radios inde suos latius longiusque diffunderet. Romam eum evocandi causa fuit inopinatus et immaturus P. Mutii de Angelis, summi Theologiae doctoris, internus, in cujus locum alter erat subrogandus. De quo Mutio nihil dicam amplius, nisi illud Angeli in eo cognomen apte dignoque in loco fuisse collocatum; tum, ob insignem ingenii celeritatem perspicacitatemque, tum etiam, ob suavissimos mitissimosque ejus mores, nulla amaritudinis labe conspersos. Sed quid mirum


page 13, image: s013

est, tantam in eo vim suavitatis fuisse, cum fel, amaritudinis receptaculum, in ejus, post mortem infecti, extis, non apparuerit? Quae res, prodigio similis, poeticae facultatis in Collegio Rom. studiosis materiam attulit, qua, vario carminum genere, argute eleganterque, in ejus pene prodigiosam lenitudinem animi, Iuderent, At Gregorius, ubi Romam attigit, quae Vrbs, futura erat theatrum illius ingenii, et voce erudita dignum, simul auditus et probatus est, ac singularis propemodum doctor existimatus. Sed vix Theologiae docendae munus exequi coeperat, cum traditam sibi praefecti studiorum provinciam accepit summaque eorum cum laude administravit, qui dabant operam literis, quique, in eo studiorum, quibus ille praeerat, genere, principes habebantur. Sed nulla adhuc illi, Clementi VIII, qui tum Petri cathedram obtinebat, ejusdemque aulae, facultas obtigerat declarandi quis esset quantumque ingenio ac doctrina valeret; cum fuit ante ipsum Pontgravissimis acutissimisque disputationibus, P. Ludovici Molinae suscipienda defensio, de eo, quod attinet ad societatem consensionemque divinae gratiae cum libero hominis arbitrio. Quae controversia quia illustre ejus nomen reddidit, eumque in maxima apud omnes existimatione et gratia posuit, cogeret me, ut quaedam, quae in ea causa ventilanda excutiendaque contigerunt, paucis exponerem, nisi et loci, ubi disputatum fuit, reverentia, et negotii ipsius indoles tenerrima, mihi silentium inponeret. Accedit, quod summus Pontifex gravissimo edicto caverit, ne quidquam eorum, quae tunc gerebantur illic, vulgaretur. Vnde ergo solidi quid constaret mihi, quem nec suspicione nec incerto partis alterius relatu niti oportet? Hoc interim notum omnibus est, quod Clemens Pont. cum summa ipsius, erga Gregorium, voluntaris significatione, eos illi honores habuerit, qui vix praestari cuipiam solent; ut mense Martio, in ea disputatione quae ecteris finem attulit, cum Gregorius ita vehementer ex stomacho laboraret ut stare non posset, atque Pont, ejus esset audiendi in primis cupidus, sedentem, disputationi operam dare permiserit. In quo ille declarare visus est, quanti hominem faceret, cui id concesserit,


page 14, image: s014

quod ipsis etiam Episcopis denegatur. Interea, cum morbus illi fieret amplior, adeo, ut medicamentorum. vi aliqua reprimi vincique non posset, de medicorum sententia experiri placuit, num Neapolitani situs amoenitas, ac saluberrimi suavitas aeris, aliquam laboranti opem afferret et amissam valetudinem recuperaret. Nulla vox est, quae honores, atque omnia officiorum genera, ab humanissima illa civirate, ac praesertim a primis ejus proceribus, in illum exhibita, possit exprimere. nam, quidquid dixerit, minus erit. Dabat operam unusquisque, ut tantum virum, tantorumque meritorum fama notissimum, morbi injuria afflictum, sublevaret, et in veterem amissae valetudinis locum revocaret. Sed frustra haec ab illis opera suscepra est. nam, cum jam morbus ita invaluisset, ut ejus viribus obsisti non posset, coactus est Gregorius illi cedere. Itaque, multis editis pietatis egregiae signis, magno bonorum literatorumque omnium cum luctu, in villa Tiberii Caraffae, Bisiniani Principis, diem obiit supremum, annos natus quatuor supra quinquaginta. At, simulac Ingolstadium fuit de Gregorii morte allatum, in qua ille urbe tot annos, tanta cum gloria, vixerat, Gymnasium illud, deberi a se tanto hominis ingenio ac virtuti existimavit, ut elogium, quod subjicitur, marmoreis incidendum tabulis locaret, quod esset et perpetui sui erga illum animi testimonium, et vivam illius apud posteros memoriam conservaret, atque immortalem, si fas esset, efficeret.

Gregorius de Valentia, Metimnensis, Hispanus, Sacrae Theologiae Doctor, inter Theologos sui temporis nulli sencundus, Parisiis vehementer expetitus, a Stephano, Poloniae Rege, diu postulatus, praeclarum hujus Academiae decus, in qua annos, XXIV commoratus, cum Sac. Theologiam, sexdecim annis continuis, magno auditorum plausu et fructu, foecundissimaque eruditionis propagatione, docuisset, atque interim, in omni controversiarum genere, contra haereticos quam multos, compluribus libris editis, nunquam non victor, egregie dimicasset, universamque Scholasticam Theologiam, quatuor


page 15, image: s015

commentariorum tomis, commemorabili opere illustrasset, immortalem nominis gloriam adeptus, anno CICICXCVIII, superiorum suorum voluntate, Romam advocatus est, cum illic, partim Sac. Theologiae Professor, partim supremus in Collegio Soc. Iesu studiorum moderator, aliquando clarissimus vixisset, demum, assiduis laboribus fractus, et inveterata aegritudine consumtus Neapoli, quo, valetudinis causa, aeger concesserat, e vivix, semper victurus, excessit, XXV Aprilis, anno CICICCIII, aetatis LIV.

II. IO. BAPTISTA STROZZA.

SI quisquam Reip. in qua natus est. utilem operam praestitisse perhibetur, in bis non postremum obtinet locum Io. Baptista Strozza Florentinus. Nam, dum vixit, assiduam dedit operam, quod in ipso fuit, ut magno civibus suis usui esset. Atque, si melius de Rep. mereri dicendi sunt ii, qui probos illi cives, atque, optimis moratos moribus, praestant, quam qui urbes, sua pecunia, moenibus cingunt, aedificiis exornant, opibus augent, quanam alia in re Io. Baptista studium suum posuit, nisi ut civium suorum animis, detractis vitiis, virtutes insereret? In quo magnam meruisse laudem existimatur. ac merito. nam, ut urbium incolae, opibus ac divitiis abundent, ut aedificiis amplis et illustribus habitent, ut pulcre muniti sint muris, si tamen in illis avaritia, luxuria, scelus, perfidia, et inscitia versetur divitiae sunt civibus suis oneri atque miseriae, quod sint fomenta vitiorum; tum, elegans urbis species dedecori, quod honestius corpora, quam animi, habitare dicantur; munitionum moles nulli fere usui, quod, nisi vitia ab oppidis exulent, centuplex murus rebus servandis sit partim. Summa igitur cum lande, omnes ille aetatis industriaeque suae nervos in eo contendit, ut patria iis rebus pollens existeret, quibus verae Rerump. fortunae continentur. Etenim praeclara adolescentium ingenia, quae natura, ad omnes egregias artes, tanquam inchoaverat atque dolaverat, excipiebat, ut expoliret atque perficeret.


page 16, image: s016

Erat ille Philosophicis ac Theologicis doctrinis insttuctus, Graecis ac Latinis literis doctus, poeticae facultatis ita peritus, ut non cum aequalibus suis solum, sed cum majoribus etiam natu poetis, compararetur. Has ille disciplinas, in instituendo docendoque prudentissimus, juventutem edocebat, et quotidianis, domi suae, disputationibus exercebat, ac saepius, quod umbratili illa institutione didicerat, in pulverem et solem cogebat educere. cujus rei magnam illi facultatem dabat insignis academia, quae suis in aedibus, magno literatorum omnium, qui essent Florentiae, concursu, celebrabatur. Quae vero ingenia, fortunae culpa, ne emergerent, oppressa cernebat, suis ipse opibus ac facultatibus quibus erat affluens, sublevabat; libros, vestem, cibos, habitationem, omniaque ad necessarium usum illis praebendo. Vtinam eorum non nemo, si non rem, parem tamen voluntatem ac studium, eidem emetitus esset, neque odium pro amore, injuriam pro beneficio, rependisset. Erat oculis, pituita e capite defluente, captus; quae calamitas multos ejus familiae viros invasit; sed ingenii acie perspicaci, judicii acumine acerrimo. Mortuus in patria, triste omnibus sui desiderium reliquit. sed ejus obitus iis luctuosus fuit in primis, qui multum ingenio, parum verba fortunae muneribus instructi, ducem, magistrum, patronum, ac regem, sibi ereptum esse, querebantur.

III. IVLIVS ROSCIVS HORTINVS.

HOrti, urbs, nulli earum, quae in Faliscis numerantur, antiquitate ac nobilitate inferior. Phoebi Musarumque deliciae, fere semper praeclara hominum ingenia, ad omnia elegantissimarum artium studia, et ad poesin in primis apta, produxit; quae, tanquam flores eximii, odore et amoenitate, non uni tantum civitati, sed omnibus, apud quos Graecae Romanaeque literae vigent, essent voluptati, admirationi, ac laudi. Mitto eos, quos Philosophiae ac Iurisprudentiae laus nobilitavit, ex iis, qui, cum aliarum etiam laudandarum facultatum gloria


page 17, image: s017

florerent, poesin etiam sunt amplexi. Ita Horti Inlio Roscio, nobili apud suos genere nato, delectantur, ut non alio magis cive et alumno glorientur, neque magis se jactent. Hic admirabili quodam naturae ipsius habitu, ac prope divino, praeditus, cum eximiam hanc illustreraque naturam ad omnium rerum magnarum atque artium scientiam contulisset, quid mirum, si orator, si poeta, omni laude cumulatus extiterit? Etenim, nisi oratorum ac poetarum, ex rerum cognitione, efflorescat ac redundet oratio, tanquam cassa nuce inanior, negligatur ac repudietur necesse est. Itaque tanta vis ingenii, ab omnibus, qui tunc temporis magnum in literatis viris nomen habebant, primum cognita, (non enim insignis flammae cujuspiam splendor latere diutius potest, quin suo se lumine prodat,) tum adamata, deinde expetita, postremo exculra omni officiorum genere est; sed in primis, ab Aldo Manutio, arctissimo sibi amicitiae vinculo constricta. ac ita illum placuisse Manutio, tantum in ejus laudibus pondus mea sententia habet, propemodum ut ceteris anteponendum esse videatur. nisi enim summa ac prope singularis, in ejus ingenio atque doctrina, vis boni fuisset, nunquam ita a tali viro coli diligique potuisset ut vix quidquam in amore fuerit ardentius. cujus viri eruditio, a majoribus ipsi suis quadam quasi hereditate relicta, ita deinde, perpetuo labore studioque, suis est opibus aucta, ut parenti etiam ipsi Paulo, quo tum in his literis humanissimis nil habebat orbis terrae praestantius, esset admirabilis. Quantae autem inter Aldum et Iulium necessitas amicitiaeque usus intercesserit, declarant epistolae, quae extant impressae, et eruditorum manibus teruntur, tum Manutii ad ipsum, tum ipsius ad Manutium, scriptae. Sed, quid tam eorum, qui se literis abdiderunt, ostendit industriam, quam quae potuerunt ad communem afferre fructum, atque in conspectum lucemque proferre? Sunt in medio complures ejus orationes, ab ipso editae, in quibus et orationis copia et sententiarum gravitas, et elegans verborum comprehensio, atque artifex etiam stylus, apparet. Summa omnium eum voluptate leguntur epigrammata, elegiae, od, et sacrorum carminum liber: quae


page 18, image: s018

omnia admirabilem ejusdem ad poesin indolem, ac divinum illum spiritum, quo poetae dicuntur afflari, mire testantur. exstant elogia militaria, tanta cum fide, industria, ac sermonis majestate conscripta, ut ejus ingenii magnitudinem, candorem animi, ac magnificum orationis genus, ante oculos ponant. Attigit etiam Remp. ac, pluribus et maximis muneribus functus, in gravi atque difficili provinciae cujusdam administratione, vitam reliquit.

IV. FRANCISCVS BALDVCCIVS.

FRanciscus Balduccius, Panormitanus, Siculus, fuit ingenio magno; quippe qui, naturae bono, sine multis literis, quibus vix tinctus erat, eo mihi pervenisse videtur, quo alii ejusdem aetatis, omnibus liberalibus disciplinis instructi, Graecis ac Latinis literis docti, multo praeterea labore multaque industria, adspirare non potuerunt; non quia illis ingenium, sed poeticum ingenium defuerit. Erat illi genus dicendi elegans, sublime, magnificum, succi plenum, perspicuum, dilucidum; sententiae graves, concinnae, acutae, venustae. Dictitabant, venisse eum Romam, quod non liceret illi esse in patria, eo quod hominem occidisset, et mulierculam secum adduxisse, ex qua liberos, tum virilis tum foeminei sexus, susceperat. Extatin suis carminibus oda, qua filiolam, Clementia nomine, quae infans in cunis excesserat, Etruscis elegantissimis versibus deflet. Sed mas, inopia cogente, se insinuaverat in domum meritricis cujusdam locupletis ac nobilis, ex qua pauculos interdum nummos, stipis gratia, referebat. at, cum die quodam, ab ea aere gravior domum se recepisset, Balduccius, extemporaneo carmine, manum, quae tam large munera praebuisset, in caelum extulit, illudque per eundem puerum ad meritricem misit. Aderat ibi forte, vir doctus, poeta summus, amicissimus meus, qui aliquot ante annos est mortuus: huic meritrix carmen legendum dedit. quod simul ac legit, admiratus est divitem hominis pauperculi venam. Florebat, per id tempus, Romae, Academia Humoristarum, magnoque erat apud omnes gentes


page 19, image: s019

honore ac nomine. in hanc Balduccius ab Henrico Falconio, acerrimo optimorum ingeniorum aestimatore, introductus est: in qua, simul auditus, et probatus est. Coepit tum, viros nobiles ac divites, suis carminibus, spe mercedis ac praemii, laudare. nec sua spes illum fefellit. nam a pluribus magnam interdum vim auri et argenti capiebat; qua facile inopiam tolerare potuisset, si nummis uti scivisset, neque Homo, suavia in praesentia quae essent, prima ducens, neque parum consulens in longitudiuem, totum, quod esset datum, statim dissipasset. Quamobrem, cum, praeter poeticam facultatem, qua nemo unquam factus est dives, nullum aliud esset illi artificium, quo se tueretur, nisi librarii ars, quam aliquandiu exereuit; cogebatur, mutuam ab amicis pecuniam, quam nunquam redderet, petere. atque ipsi etiam creditores ita dabant, ut qui se nunquam quidquam ab eo recuperaturos existimarent. sed, cum saepius eundem piscis ad hamum recurreret, neque mutuitandi finem faceret, eorum non nemo, Ecquando, ajebat, expleberis? modo tibi dono dedi, decem videlicet aureos nummos, et nunc alios decem petitum advenis. Cui ille, iracundia, supra quam dici potest, elatus, respondebat, Quid somnias de pecuniis, a te mihi dono datis? egone tuis nummis egeo? ac mox potero te pecunia obruere, mox tibi auri argentique fiscos ob os objicere, si expectandi copia erit. Sed, cum inanis semper incederet, nec dicta sonarent, cogebatur, nisi inedia confici mallet, invocatus, amicorum mensas obire; quamquam satis sua sponte alienis escis studebat. Ac tandem inveuerat tonsorem quendam, qui, sive misericordia motus, sive animi magnitudine ductus, cum mane tum vespere communicabat eum mensa sua. Verum ille, ut erat plane contumax gloriarumque plenissimus, illum sibi cibum non gratis praeberi, sed tanquam debitum, ac longe infra meritum suum, persolvi, existimabat: adeo ut, die quodam, cum magna esset piscium caritas in macello, pisciculos minutulos aliquot in prandium coemeret. Tum Balduccius, tanquam si insigni aliqua injuria affectus esset minaci ore, irata voce, ardentibus oculis, Itane, inquit, accipis poetarum hujus aevi facile


page 20, image: s020

principem? itane tibi dignus videor, quem illudas? tune hos mihi pisciculos ausus apponere, tanquam si essem homuncio unus de multis, ac non, inter omnes, plane singularis? vel haec puls, quam insulsa, quam contra animi mei sententiam! at te decet facete animadvertere animum tuum ad animum meum, curamque adhibere, ut praevolet, quo ego velim. Ac multis praeterea aliis gravioribus verbis hominem verberavit, tantum quod non fustem in manus sumsit, domoque praecipitem illum ejecit. At tonsor, qui multos jam menses admirabili patientiatoleraverat incredibilem hominis contumaciam, atque fastidium, tandem victus, Itane, inquit, agis? Surgensque, obtorto eum collo e mensa surripuit, atque extrusit hominem foras. qui, ut erat mappa ad collum alligata, amenti similis, per viam excurrens, exclamabat, Vestram opem, populares; hic Busiris, hic Lycaon, violavit hospitium, violavit hospitium. Locavit deinde operas suas. in scribendis epistolis, Io. Antonio Vrsino, S. Gemini Duci. cui cum ejus oratio nimis putida, nec, quae satis eos deceret ad quos scribebatur, videretur, ad manum eum potius quam ab epistolis habuit. Illud vero homini iracundo, et magna sui ipsius opinione inflato, quasdam quasi faces admovebat, quod Dux, ad corrigenda atque emendanda ipsius carmina, cocum accersiri juberet, qui, domi suae, universae familiae, coenas et prandia coqueret. ferebat enim indigne, sua scripta, quae ceteris anteferebat, in coci existimantis arbitrium vocari. itaque se domo illa, quantum potest, eripuit. Neque ita multos post annos, exceptus est domo, a Duce Brachiani; verum, ob morum importunitatem, quibus ferri tolerarique non poterat, coactus est brevi, alium dominum, alios Lares, aliam urbem, aliam civitatem exquirere. At Neapoli, ubi principi cuidam viro in servitute~ se dicaverat, cujus uxore mulier alia nulla erat pulcrior, duo conticerunt. primum, per viam publicam iter faciendi, nescio quid superne e fenestris dejectum, in oculos incidit, quod starim ab eis lumen exulare coegit; quamvis illud redux factum sit postea, egregia medici cujusdam excellentis opera. deinde, captus amore dominae, eo insaniae evasit,


page 21, image: s021

ut, cum aeger in lecto decumberet, in culcita, ita ut erat linteis involutus, eo deferri se jusserit, qua erat mulieri transeundum: quam ut venientem aspexit, coepit clamare, ut sibi, ex amore ipsius laboranti, suppetias ferret, neque se tam misera affici aerumna sineret. Ac non potest satis narrari, quam lepidos de se ludos jucundosque praebuerit. Reversus Romam, cum non esset unde viveret, cogebatur quotidianum victum a caupone, credita pecunia, coemere. sed cum solvendo non esset, nec quidquam cauponi praeter verba praeberet, judicis decreto sibi addictum, a lictoribus in carcerem rapi curabat. sed, celeriter aderat vir aliquis dives, qui percontatus, quanti esset addictus, tantundem pro illo solvebat. Quod saepenumero erat faciendum: nam identidem ad eosdem inopiae fluctus revolvebatur; quibus fluctibus ut se eriperet, et tanquam ad littus scapham adverteret, saepius ab eisdem abreptus est, et tanquam in profundum abstractus; hoc est, nihil propius est factum, quam ut ille, dum se ab inopia studet eximere, sub fuste vitam finiret. Venerat Romam a Caesare ad Vrbanum VIII missus orator, ita dives, ut Picos divitiis superare diceretur. in hunc, solito suo aucupio Balduccius carmen scripsit, illudque, in membrana elegantibus sane literis exscriptum, et coriaceo tegmine, multo auro interlito, septum, illi tradidit. ac primum orator ita delectatus est munere, ut jusserit, trecentos poerae, a quo ornabatur, nummos aureos numerari. sed, cum postea legisset, scriptum in eo, se, oratorem, a Caesare, ad praestandam Vrbano obedientiam missum, iratus, revocavit decretum de trecentis aureis nummis, ac pro itlis trecentas plagas eidem infligi mandavit. nam Caesares, non obedientiam, sed cultum et honorem, Rom. Pontificibus a se deferri debere contendunt: qua de re, per eos dies, tantis viribus tantisque contentionibus actum fuerat, ut nihil magis. neque tantulum morae intercessisset, quin imperata perficerentur, nisi orator a quibusdam bonis viris fuisset inhibitus, qui persancte affirmabant, id ab homine imperito, non astu neque dolo, sed inscitia vel incuria, fuisse admissum. Neque mentiebautur, in defendendo: nam quibusdam in rebus, non


page 22, image: s022

plus erat illi cordis, quam lapidi. Fuerat, hyeme quadam, a viro principe, tunica serica pingui, et malaco calido pallio Hispano, ne algeret, donatus; sed postea aestate urgente, cum sub illis vestibus sudaret, nec leviores haberet, forte transiit per forum Hebraeorum; quorum fere singuli, ut illorum mos est, caeperunt hominem ad se attrahere, ac dicere, vestes, quibus uteretur, esse graviores, quam ut anni tempus fervidissimum posceret; se alias illi, magis ad id tempus accommodatas, exbibituros. homo, qui interdum non plus saperet, quam sus occisa, hereditatem sibi obvenisse arbitratus est, ac se totum nebulonibus illis permisit, vestesque detritas ac pene laceras, iis, quas habebat, longe optimis mutavit: ac postea, ut quemque amicum offenderat, Hebraeorum in se caritatem ac benevolentiam commemorabat, ex semine Abrabae prognatos esse, qui ita hospitalis fuisset, asserebat, ac, posthac pueris se inimicum futurum, qui eos lapidibus insectarentur, ajebat. At cuculus non intelligebat, vestes, quas dimiserat, longe pluris esse, quam eas, quas suscepisset, et a vafris illis sibi manum aditam fuisse. Voluit postremo sacris initiari, ut, re divina facienda, tantum lucraretur, quantum esset ad sustentandam vitam saris. ac primum, Xenodochio S. Xisti navavit operam cappellanus; tum Paulo Sfortiae gratus suit, ac demum Principi Gallicani acceptus; cujus domi cum in morbum incidisset, ac Principis illius munificentia, omnibus in rebus, liberalissime tractaretur, maluit ad nosocomium Basilicae Lateranensis; quo aeger saepe confugerat, deferri, ubi, paucos post dies, vi morbi sublatus interiit. Reliquit volumen egregium, carminum Lyricorum; quod opus multassSuperstes aetates erit, nec una cum auctore, ut in plerisque usu venit, mortem obibit. Neque id non intellexit ille. nam, quoties amicula cum eo altercabatur, quo illam ex fera mansuetam faceret, Vide ajebat; si pergis odiosa esse, ego tibi immortalitatem adimam, quam parere meis versibus possum.



page 23, image: s023

V. MARIVS ALTERIVS.

QVemadmodum a vicinis malis bodi nihil expectari potest, unde verbum illud vetus, Aliquid mali esse propter vicinum malum; ita etiam, a vicinis bonis, multarum saepe utilitatum fructus emanant. Familia Alteria est cum primis Romae vetus ac nobilis; nam et platea, celeberrima parte Vrbis, jam pridem Alteria vocatur, multosque domi militiaeque claros viros Reip. genuit; ac nostra memoria quatuor praestanti pietate fratres, ex optimo patre, edidit, Marium, Rutilium, Laurentium, et Horatium, non tam in sinu parentum, quam in disciplina patrum Soc. Iesu educatos, ex vicinitate domus professae Soc, Iesu, illorum aedibus proxima. quae Societas florebat, ut cum maxime, illustribus doctrina et sanctitate viris; et in his, generis auctore, Ignatio, tum cum isti puerili essent aetate; e quibus haurire Christianae vitae praecepta poterant, quae ipsis in omni aetate usui essent. tum, templi vicinitate, excitabantur ad frequentem Poenitentiae et Eucharistiae Sacramentorum usum, et ad conciones audiendas; quae ab optimis sapientissimisque Patribus habebantur, quibus nondum consilium erat, ea, quae dicebantur, inanibus verborum coloribus pingere, nec venustarum magis quam utilium sententiarum flosculis spargere, (etenim, haud ita multo ante, nonnullos, qui ab ipsit prodierunt, aestus consuetudinis hujusce absorbuit, et ad sermonis morem ornati abstraxit;) sed eorum omnis vehemens, incitata, plena sanctimoniae et gravitatis, erat oratio, quaeque nervorum vel plurimum, suavitatis autem vel minimum haberet. At, ex quatuor his fratribus, Rutilius, omnibus iis disciplinis instructus, quibus aetas puerilis informari ad humanitatem solet, ad percipiendum jus civile se contulit, atque ex clarissimorum, per id tempus, legum doctorum scholis egressus, ac dignus habitus, cui juris utriusque interpretandi facultas tribueretur, primum civibus suis, in dubiis ipsorum rebus, a se consilium expetentibus, ingenii, prudentiae, et eruditionis suae lumen exhibuit. tum, quod I. C. honorificum est


page 24, image: s024

maxime, cooptatus est in collegium sacrae consistorialis aulae Advocatorum, idemque electus, qui, ingenii legumque praesidio, pauperum innocentiam, ab iniquorum calumniis judiciorumque poena, defenderet. In quo praesertim munere, ad extremum usque vitae spiritum, non sine magna caritatis laude, versatus est. Tanta enim vi, eorum, quibus egestas imperabat, patrocinium acceperat, ut pro cujusque illorum salute non minus laboraret, quam si areta libi esset cognatione propinquus. Cujus tam insignem in pauperes misericordiam, tum ille, quo mortuus est, annus declarasse videtur. annus enim CICICL vitae illi initium fecit, annus vero CICICC vitae ejusdem exitum attulit, qui omnes piaculares anni fuerunt. ut quodammodo divini numinis providentia factum fuisse videatur, ut eum, qui futurus esset ex misericordia in pauperes clarus ac nobilis, eo tempore et nasci et mori contingeret, quo tempore divinae in omnes homines misericordiae lumen clarius elucesceret. At Horatius et Laurentius, pari probitatis innocentiaeque laude posteris commendati traduntur; uterque omnes populi magistratus obtinuit, summaque cum prudentia atque jussitia administravit; uterque aedilis, uterque consul saepius fuit. Sed Laurentius in primis, plures, ex uxore quam duxerat, sanctissima ac praestantissima foemina, liberos suscepit: qui ad unum omnes, ad majorum instituta, atque civitatis disciplinam, instituti eruditique, magno Reip. usui fuerunt. de quibus sigillatim dicere non est necesse; unusquisque enim longam orationem desiderat. sed silentio praeteriri non potest Io. Baptista, S. R. E. Cardinalis, et Episcopus Tudertinus; de quo nihil aliud dicam, nisi quod communis bonorum omnium opinio praedicat; nempe, non illum semper in hoc eodem dignitatis gradu, in quo nunc est, permansurum, sed processurum, honoribus, longius. Verum, ut tandem ad Marium, a quo latius, quam voluntas fuerat, evagata est, deducatur oratio; fuit ille quidem omnibus fere iis laudibus ornatus, quibus reliqui fratres; sed ad eas divinarum rerum scientiam (fuit enim Theologus) ac summum bonorum contemtum adjunxit. nam cum, ob insignem probitatem atque doctrinam, locupletes


page 25, image: s025

ipsi Episcopatus ultro deferrentur, nunquam animum induxit, illorum quenquam accipere: ac propemodum unus, ex omnibus, intelligens, quanto satins sit, onus omnium maximum fastidite, quam illi cervices subjicere, nunquam passus est sibi persuaderi, ut in illud fastigium se reciperet, sed, homo natura mitissimus ac quietissimus, contentus canonicatu, quem in AEde principis Apostolorum obtinuerat, summa animi tranquillitate, in literarum studiis aevum agitabat. quorum studiorum fructus non avare intra se continebat; sed cum aliis etiam large liberaliterque communicabat; cum canonicatui illi, quo fungebatur, id etiam oneris esset adjunctum, ut moralem Theologiam Parochis traderet, qui ecclesiasticae, ejus Basilicae, ditioni subjiciuntur. quo munere functus est egregie; neque solum doctrinae suae fontes in eos, qui praesentes essent, atque ab ejus ore pendebant, aperuit, sed, posteritati etiam consulens, in eos, qui futuri essent, effudit. nam librum de Censuris, in primis utilem ac doctum, emisit.

VI. FRANCISCVS VENTVRA.

SI Principibus probis, doctis, atque sapientibus, placuisse, in minima laude ponendum non est, cur non hoc praesertim nomine celebretur Frauciscus Ventura Floreminus, cujus ingenio, eruditione, ac moribus, delectabatur in primis Scipio Cardinalis S. Susannae, qui summae sapientiae doctrinaeque opinione, quam de se conceperat, fretus, fastidiebat et contemnebat omnes, in quibus mediocris earum doctrinarum facultas inesset, in quibus se principem ac ceteris superiorem esse opinabatur. Multum igitur ingenii, eruditionis, doctrinae, omniumque bonarum artium, in Francisco extitisse oportet, qui tantopere homini sapienti probatus sit. Sed, quod ad elegautes has literas attinet, omnis ejus facultas perspici potest ex vita S. Andreae Corsini, quam Latino sermone scriptam emisit. Quamobrem merito Card. illi fuit eximius, cui omne illud erat odiosum ac putidum, quod non esset in suo genere summum atque perfectum. A quo etiam, domi suae, in suorum familiarium


page 26, image: s026

numero habitus est, educatus, et quibuscunque honoribus posset, ornatus. Nam primum, perfecit, ut in Referendariorum ordinem cooptaretur, tum, ut S. Severi Episcopus fieret, Creditur, illius opera Cardinalis usus, in constitutione illa literis mandanda, qua Gregorius XV, Pont. Max. Patrum Amplissimorum Collegio, eligendi Rom. Pontificis leges et jura praescribit. Episcopatus autem honorem, ita sibi creditum et commissum accepit, ut se omnium officiorum obstringi religione arbitraretur. itaque in eo administrando, non nomen amicitiae, non alterius cujusvis necessitudinis vinculum, non hominum potentiorum gratia, non utilitatis privatae ratio, plus apud eum valuit, quam mos majorum, quam leges, quam veritas, ac ratio, atque, ut esset sui juris et mancipii Ecclesia, cui non nemo conabatur libertatem eripere. Non dubitavit igitur hominum potentissimorum inimicitias suscipere, multorum in se odia convertere, laboris plurimum capere, vitae pericula, pro suarum ovium incolumitate, tanquam pastor bonus, adire. nam nefarios juris Ecclesiae praedones, cum, saepius admoniti, non resipiscerent, palam sacrificiis interdixit, statuitque, ut numero sceleratorum atque impiorum haberentur, neque quisquam aliquid cum iis sermonis conserret, vel negocii contraheret, nisi ex eorum contagione infici, atque in ejusdem execrationis laqueos vellent incidere. Quo tempore, mira quaedam et horribilia divinae animadversionis exempla edita sunt, in improbos et contumaces: nam, cum nulla eos sceleris, quod patrarant, poenitentia subiret, nec darent operam, ut ab eo, qui ipsos devovisset, resacrarentur, atque ex devotis eximerentur, factum est, ut tanti repente terrae mortis existerent, ut oppidum corrueret, multis ejus agri locis labes facta sit, terra desederit, et tanquam apertis faucibus, villas, homines, gregas et armenta, in se ingurgitaret, et in ventrem abderet, ipse vero Episcopus, tanquam Lot alter, vix vivus evaderet. Venit igitur Romam, amissis rebus omnibus, ubi cum, afflictis suis rebus ac perditis, auxilii nihil inveniret, Florentiam, hoc est, in patriam, ad suos, petitum auxilium, se contulit. neque piissimus ille Princeps, de spe


page 27, image: s027

sua decipi passus est eum. nam, cum per eos dies, Archidiaconus, Deiparae Virginis Deflore, excessisset e vita i in ejus locum illum subrogavit; ut tantisper, dum cujuspiam Episcopatus occasio se daret, ejus fructibus vitam sustentaret. Sed hominem antea ad se coelum arripuit, quam aliqua ejus rei sese offerret occasio. Verum magnus Etruriae Dux, ut propensam suam erga Franciscum voluntatem ostenderet, in ejus demortui locum, fratrem subrogavit.

VII. IO. BAPTISTA RAIMVNDVS.

CVm doctus ac peringeniosus vir aliquis properat, quae olim recte cogitaverit inveneritque, literis consignata, omnium seculorum posteritati mandare, quidnam aliud studet, nisi ea omnium, quot sunt quotque futuri sunt, hominum arbitrio judicioque subjicere? Quae judicia hominum cum sint varia, incerta, ac saepenumero absurda atque iniqua, ut apparet in iis, qui, canino dente, divina Ciceronis Virgiliique, ingenii monumenta lacerare sunt auli; inventi sunt pluresqui maluerint, nihil omnino scripti relinquere, quam allis invidiae ac maledicentiae exercendae facultatem ac materiem dare; tum, arbitrati sunt, se satis magnam adeptos esse ingenii gloriam, eamque etiam majorem, ut inquit Cicero, visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venissent. Atque, ex eorum numero, qui memoriam in posterum ingenii sui non desiderarunt, fuit Io. Baptista Raimundus. Erat in hoc homine ingenium peracre, acutum, amoenum, urbanum, facetumque, magnum in primis studium linguarum, pene omnium. nam literis Graecis, Latinis, Chaldaicis, Arabicis, multisque praeterea aliis, egregie doctus, multos in sui admirationem et amorem attraxerat. in his Cynthium Card. Aldobrandinum, Clementis VIII, Pontificis Max. sororis filium. qui, non usitato a reliquis viris principibus more, quotquot erant in Vrbe, atque etiam foris, praestantes ingenio et eruditione viri, domum suam invitabat,


page 28, image: s028

in clientelam recipiebat, quibus poterat rebus ornabat. Hic icitur Cynthius Io. Baptistam, quoad vixit, in suorum familiarium numero habuit, dilexit; eique quotidianis sumtibus suppeditando, ne quid deesset, curabat. Cardinali mortuo, quandam in domum se contulit, eamque usque ad vitae exitum habuit, amoeno sane ac remoto abarbitris loco, non procul a porta Collina; ubi se literis abdidit. atque etiam erat fama, chymicae eum arti nonnihil operae studiique tribuere: quod arbitror fuisse causae, cur non multum reliquerit, nam qui sunt ejusmodi, parum heredem adjuvant. Sed quoniam, ut diximus, plurimum in eo erat leporis ac facetiarum, in apologis inveniendis scribendisque non minimum operae solitus erat ponere, quorum quasi involucris et integumentis aliquid contineretur, quod postea philosophica interpretatione, ex illis integumentis evolutum, non minimae, vitae hominum, utili tati atque usui esset. Quos deinde apologos cum doctis et eruditis viris, amicis suis, communicabat. Quorum unus Iulio Antonio Rodulphio pene exitium ac pestem capitis attulit. Apologus autem, sicut ab ipso Iulio Antonio audivi, hic erat. Fumus, ventus, ac Daemon, olim inter se foedus societatemque coierant; ac simul signa quaedam dederant, quibus, si dispersos errare contingeret, nullo fere negocio invenirentur. atque, Ego, inquit fumus, in vaporariis, ex quibus ignis erumpit, adero: Me autem, ait ventus, e rimulis ostiorum flantem, invenietis: Ego vero, subdidit Daemon, nusquam nisi in gibbum gibberi, sedem ac domicilium meum collocatum habebo. Quam fabulam cum Iulius vetulae cuidam famulae suae narrasset, quae hoc corporis vitio laborabat, Ergo, inquit, Daemonem inclusum in scapulis gero? Quid inrespondit Iulius, si gibbera es? Tum illa, furore percita, hastili, quod ibi erat, arrepto, ibat, ut eum medium transverberaret; neque, quod conata erat, non perfecisset, nisi ille ictum, celeri ac docta corporis declinatione, vitasset. at, si ferrum eo, quo illud vis inimica direxerat, pervenire potuisset, nulla est tam diserta docti cujusquam oratio, quae possit explicare verbis damnum, quod Graecae Romanaeque literae, talis viri interitu, fecissent.


page 29, image: s029

cissent. Qui vir qualis sit et quantus, quamvis ex scriptis cognosci ipse suis potest, quae scripta, eruditiorum manibus contrita, non plus redolent doctrinae, quam suavitatis; adeo ut non quisquam ab eis fastidio ac satietate abalienetur: quamvis, inquam, satis suo sit ipse ingenio clarus, tamen deberi hoc a me tanti hominis virtutibus putavi, ut aliquas ex eis breviter ac strictim attingam. Nulla est in arte, earum quibus liberales doctrinae continentur, quod ipse nesciat; nullus est orator vel poeta Graecus, Latinus, Italus, quem non penitus ille cognoverit; nullus est de Theologia vel Philosophia liber, quem non attente diligenterque percurrerit, de quo scienter prudenterque non judicaverit; nullum sapiens cujusquam dictum vel factum audivit aut legit, quod memoria septum custoditumque non teneat; unde eorum unumquodque, cum opus est, tanquam ex penu, depromit; nulla quaestio, nulla dubitatio, in immensis illis D. Thomae Aquinatis voluminibus continetur, de qua, ex tempore, et ad cujusvis arbitrium, non possit longas disputationes intexere: Graece autem sic loquitur, ut Athenas ipsas ejus sermo redolere videatur; quem si vetula illa posset audire, cui Theophrastus hospitis speciem visus est habere, nullam illi peregrinitatem objiceret. ita ejus est oratio pura, suavis, atque Athenarum urbis propria. Quam suavitatem in illam suam Trapicocomoediam, quam Vlyssis tubam inscripsit, est transferre conatus. Quod illi contigit ex sententia. Sed magnam summis illius virtutibus injuriam facere videor, dum eas ex latissimo, in quo vagantur, campo in exiguum sane gyrum conor includere. Quamobrem, satius esse arbitror, tanquam Agamemnonis caput, involutas silentio relinquere, quam non ex vero eas exprimere. Sed ut ad Io. Baptistam, unde paululum digressa est; revertatur oratio, postquam multos in literarum studiis annos explesset, tandem evocatus est eo, quo necessario eundum est omnibus, nec propterea noluit mors eum ad se recipere, quod literatus esset, sed eodem, quo indoctos ac rudes jure comprehendit; ac pejore etiam habuisset condicione, si a doctrina, quam profitebatur, mores discrepassent.



page 30, image: s030

VIII. ATTILIVS AMALTHEVS.

HVic, si non divinarum humanarumque rerum scientia, si non vita laudabiliter acta, si non mores ex vetere illa atque sanctissima disciplina, si directum illud ad virtutem iter, quod semper tenuit, non propriam ac peculiarem laudem, non aeternam nominis famam confecissent, magno honori ac decori dandum existimem, quod ab Amaltheorum familia genus et originem duxerit. Nam parentem habuit Hieronymum Amalthemn, Io. Baptistae fratrem: quos, ex iis, qui, nostra ac paulo superiore aetate, ad scribendos versus se contulerunt, quibus et sententiatum gravitate verborum splendore, suavitate, elegantiaque cedere debeant, plane non video. Verum Attilius, hanc poeticae facultatis landem patri ac patruo remittens, eorum, qui ex eadem familia, gravioribus disciplinis, quos enumerare non est necesse, floruerunt, aemulatus est gloriam: ac Iuri civili et Pontificio primum, tum sacrarum literarum studiis, egregiam operam dedit. Et, quamvis arcanum earum notarum, quibus aliud scribitur aliud intelligitur, sibi commissum a summo Pont. esset, P. Mutio de Angelis, ac Gregorio de Valentia qui illi suscesserat, ita erat tamen deditus, ut in illis occupationibus, quemadmodum ipse sum testis, qui etiam tum adolescens summis illis doctoribus operam dabam, nullum fere diem ab illis audiendis, intermitteret, totum se deinde Reip. tradens, coeptus est adhiberi ad referendas summo Pont. causas, ab eoque in illum ordinem cooptatus. post aliquot annos a Paulo V Athenarum Archiepiscopus creatus, missus est Coloniam, Sedis Apostolicae Nuncius. quam provinciam ita gessit, ut ingenium agnoscerent omnes, animi integritatem suspicerent, abstinentiam admiratione prosequerentur. Nullum beneficium, nullum decretum vendebat, gratis fere omnia dabat. nullum appetentis animi signum praebebat. Quamobrem eum omnes, tanquam a caelo delapsum, intuebantur. Incredibili erat erga pauperes beneficentia, et in eos praesertim, qui ex haereticorum castris in nostra praesidia confugissent, de


page 31, image: s031

quibus, in quadam ad Cardinalem Bellarminum epistola, a quo rogatus fuerat, ut cujuspiam illorum necessitatibus subveniret, Si mihi, inquit, centum annua aureorum millia contingerent, nonaginta quinque, illorum usibus assignarem. Romam reversus, totum se Deo ac pietatis operibus tradidit, Sodalitatem B. V. Assumptae, in Domo professa Soc. Iesu, frequentabat, Nosocomia adibat aegrorantium cubilia circuibat, iisque sua manu lectos sternebat, cibum praebebat, atque alia, quantumvis sordida, pietatis officia praestabat. in quibus openbus senex est mortuus, atque in AEde Nominis Iesu sepultura affectus,

IX. ALEXANDER CARD. VRSINVS.

SVnt quidam, quibus regalis purpurae dignitas, splendoris ornanlentique plurimum afferat; nempeii, in quorum vita nihil invenias, quod multum reprehendas, nec quod magnopere laudes. Itaque isti, quod celebrentur, quod niteant, non semper virtutis suae merito, sed fortunae quasi beneficio, debent. Sunt alii, qui plus ex dignitatibus dedecoris et damni, quam honoris et commodi contrahunt, quemadmodum ii, qui insignis cujuspiam vitii infamia notati, in editum atque illustrem aliquem dignitatis locum invaserunt. Minus enim, sermonibus hominum vituperationibusque essent obnoxit, sivitia, quibus laborant, in privatae vitae tenebris jacerent, neque ea clarissimi illius honoris lumen accenderet. Postremo, sunt alii, qui multo plura ornamenta ac decora ad honores afferunt, quam ipsi ab iisdem accipiant; videlicet illi, quos non ambitio, non hominum favor, non magnitudo pecuniae, non vitiorum eorundem societas et conjunctio, sed multorum magnorumque in Remp. meritorum ratio, ac perfecta atque absoluta virtutum omnium laus, ad culmen illud attraxit. Cui generi hominum tertio si aditus soli pateret ad honorum fastigia, atque interclusus ceteris esset, quaenam esset ejus ordinis, in quem illi venissent, majestas! quod


page 32, image: s032

decus? qui splendor? quanta, exeo, generi hominum, utilitas fructusque manaret? Haereticorum hominum factiones, quorum praesertim improbitas, stultitia, audacia, ex illius ordinis vitio, ubi incurrat in oculos, corroboratur ac nititur, dilaberentur atque diffluerent, malarum artium, quibus improbi ad honores nituntur, vastitas, pernicies, exitiumque contingeret; optimi in Repub. mores dominarentur, pessimi exularent; semper uni cuipiam Reip. Christianae navis regendae clavus illi committeretur, qui, non imperitia vel cupiditate aliqua adductus, eam in scopulos ac syrtes impelleret, sed qui feliciter in portum adveheret, cui non bella, non odia, cordi essen, sed inter Christianos principes, pax, amor, atque concordia. Ad id exemplum, de quo loquimur, tres viri clarissimi nostra aetate extiterunt, exquorum virtutum luminibus, maxitnus est Cardinalium Collegio splendor accersitus. Primum, Alexander Vrsinus, Virgilii Ducis Brachiani filius, et Pauli Iordani nepos; qui eximie a Sfortia Pallavicino collaudatus est indialogo quem scripsit de bono; ubi de hoc homine certame~ fuisse narratur inter naturam, fortunam, atque virtutem, quaenam illarum, pluribus cum ornamentis ac donis instrueret. nam, in aniplissima civitate summo genere ortus, cognatione 'et affinitate Summis etiam Regibus implicatus, maximis honoribus amplificatus, nihil fere eorumd esideravit, quae a fortuna tribui solent. Tum, nactus est a natura ingenium perspicax, acutum, docile, nobile, incredibilem morum suavitatem elegantiamque. nam liberalis, splendidus, et in omni vita victuque affabilis, tantaque oris atque orationis commendatione praeditus, ut nemo esset, quem non ipse in sui amorem impelleret: praeterea, memoria tanta, quantam in iis fuisse legimus, qui tauto hoc naturae bono excelluisse narrantur; neque ea tantum, quae signum est ingenii praecipuum, cujus est virtus, facile percipere et percepra fideliter continere, verum etiam ea, qua, praeter sententias rerum, verba etiam, quibus sententiae explicantur, defixa in antino atque insculpta tenemus. Educatus est in domo Ferdinandi Medicei, Magni Ducis Etruriae, avi sui materni, ubi, quod habuit a natura boni, non solum


page 33, image: s033

alere, verum augere etiam posset. nihil enim haurire, ab ea indole, poterat, nisi altum, regale, magnificum. inde illa ejus, sine molestia diligens affabilitas; qua, cum quadam celsitudine animi, ad aliorum condicionem, cum erat opus, se submittebat: ut non alias magis videretur esse vir princeps, quam cum, ut se parem infimis faceret principis personam conaretur exuere. Incredibili erat vigilantia, qua, ut matutinas horas literis daret, multo surgebat maturius, quam ii, quibus opera vita erat, ut non, quemadmodum olim Demosthenem, ipsum puderet, suam in surgendo celeritatem ab artificum solertia vinci; immo potius artifices ipsi pudore corripi possent, quod ipsorum solicitudo ac diligentia ab illius vigilantia superaretur, cui, ob praestantiam dignitatis atque fortunae, concessum esset, ut nitidius, quam ceteri, se curaret, somnumque ad multam diem produceret. Scripsit, tum soluta oratione, tum versibus, elegantissime nitidissimeque, adeo, ut odam ejus quandam Vrbanus VIII, qui summus ejus generis carminum artifex erat, cum inspexisset, non solum maximam illi laudem tribuerit, verum etiam, modulatori in primis optimo, modos eidem faciendos mandaverit, ut in templis caneretur. erat autem, de Christi Domini cruciatibus et morte, scripta dulcissime. quorum cruciatuum memoriam perpetuo in animo infixam habebat; ut etiam de eodem argumento, nocturnas diurnasque quasdam composuerit typisque manda verit horas quas ipse allique, qui vellent, recitarent. praeterea, e collo ad nudum pectus, Christi crucifixi imaginem, ex argento vel aere, sibi demiserat, hamis acubusque acutis probe refertam; quam identidem pectori adstringebat, ut aliquam ex eo sanguinis guttam eliceret. et usque adeo pietatis Deoque placendi studio flagrabat, ut tenta verit, e purpurae celsitudine ad Soc. Iesuhnmilitatem demissionemque descendere. Sed ab hoc conatu depulsus est a summo Pont. cui non aequum visum est, Patrum purpuratorum Senatum tanto ornamento spoliari. Multa inchoata egregie, sed nihil plane absolutum, reliquit. quorum princeps illud erat opus, in quo praecepta sapientis Regis exposuit, ex quatuor illorum


page 34, image: s034

Regum rebus gestis excerpta, qui primi Regnum Hierosolymorum obtinuerunt; Saule, qui illud fundavit; Davide, qui stabilivit et auxit; Salomone, qui conservavit; postremo Roboam, qui perdidit, Verum, ad has laudes illud vitium irrepsit, quo omnes fere principes viri laborant, ut semper eximium aliquem habeant, cui ipsi obediant. Nam juveni cuidam, qui sibi erat a cubiculo, vehementer fuit addictus; cujus studiis ut obsequeretur, multis illum aureorum millibus donaverat. Sed, quae ejus erat in Deum pietas ac religio cum, poenis ultro susceptis, in se nimium saevus ac ferus extitisset, mortem, quae longius aberat, accersivit, ac maturius multo, quam per aetatem liceret, properare coegit.

X. GVIDO BENTIVOLVS.

MAjus quoque decus ornametitumque ad purpuram attulit, quam ab eadem mutuatus sit, Guido Bentivolus, Ferrariensis. Nam in eo etiam natura, fortuna, ac virtus, fuisse videntur expertae, quid possent efficere. Primum, id illi a natura genus obtigit, quod est, non solum in Italia, ubi radices positas habet, verum etiam toto orbe terrarum, ex historia notissimum. Patentes etiam ac majores ejusmodi evenerunt, ut, si illi data esset optio, eos eligendi, neque meliores neque praestantiores consequi potuisset. Nam patrem habuit Cornelium Bentivolum; cujus opera Herculi et Alphonso, Ferrariae Ducibus, in consiliis dandis, in Ferraria munienda, in militaribus spectaculis edendis, magni fuit: avum vero Ioannem est consecutus; qui quamquam Remp. Bononiensem dominatu regio tenuerit, tamen, magnitudine animi, consilii rerumque gestarum gloria, nihil fuit illo excellentius. Ab hac igitur tam, generosa stirpe profectus Guido, statim ab ineunte aetate dedit earum, quae postea in ipso extiterunt, non adumbrata sed expressa signa virtutum. Non enim, tritas omnium fere adolescentium itineribus, fallaces ac lubricas secutus est vias, in quibus consistere sine casu ac prolapsione non licet; sed rectum illud ad virtutem iter tenuit, arduum, difficile, salebrosum, frondibus spinisque obsitum, Itaquenon


page 35, image: s035

ille amare, potare, animo obsequi, non aliquid temporis ad ludum aetatis, atque ad inanes adolescentiae cupiditates et studia, conferre, sed totum se literis tradere; nullis uti hominibus, nisi literatis ac probis; nihil aeque studere, quam, prima illa initia aetatis integra atque inviolata praestare. Quid mirum, si, ab his seminibus jactis, tam eximiae in eo virtutes, firmata jam aetate, extiterint? Quibus tantum fretus, non autem pecunia, ut aliqui, qua inscitiam et ignaviam suam tegunt, et bonorum praemia mercatum adveniunt, Romam ad Remp. capessendam accessit. Aspexit indolem Clemens VIII, ac probavit; ac primum, honorarii cubicularii sui eum loco ac numero habuit. tum, a Paulo V, in Referendariorum, quos vocant, ordinem adscitum, aula, cui omnis exsuperantia virtutis suspecta esse solet, iisque eam, qui diversa ad honores via nitantur, oppugnandam tradit, invidia longe superiorem existimavit, nullumque in ejus vita locum, quem ferire illa posset, apertum immunitumque patere, statuit. Quamobrem, quas perperam ad eum insectandum vires adhibusset, ad eundem ornandum augendumque convertit: nec quodvis illi munus decrevit, sed arduum gravissimumque, Belgicam nimirum provinciam. Quam quemadmodum Sedis Apostolicae Nuncius administraverit, multarum in ea maximarumque impressa virtutum vestigia declarant. Nullam de se ibi luxuriae atque libidinis suspicioni locum aperuit, nullum avidi atque appetentis animi signum ostendit; quo vitio nullum, in iis qui Remp. gerunt, est tetrius, nullumque quod acerbius haereticorum in Catholicos odium struat; sed semper continens, laboriosus, liberalis, splendidus; nihil ad suam utilitatem, sed omnia ad aliorum commoda, referens, miros in eorum etiam animis, qui Catholicae, religioni bellum habent indictum, amores excitabat sui. Cujus administrationem muneris arbitror fuisse causam, cur ille ad scribendam Belgicam historiam animum appulerit. quod opus, nihil habens ineptiarum, nihil cincinnulis fucoque puerili conspersum, sed contra, gravitatis prudentiaeque plenissimum, neminem eorum metuit, qui superioribus omnibus seculis otium suum conssumserunt


page 36, image: s036

in historia. Verum, ita ille se in potestatibus gerebat, ut majore semper provincta dignus haberetur. Itaque, transactis jam in Belgio suis partibus, a Paulo V missus est statim Nuncius in Galliam. ubi quemadmodum Sedis Apostolicae negotia tractaverit, declaravit idemmet Pontifex, qui Cardinalem eum creavit antea quam e Gallia discederet: quemadmodum vero Regis, Reginae, Regnique procerum sibi amorem ac benevolentiam conciliaverit, perpetua illorum in eum voluntas ostendit, qua non solum officiis beneficiisque eum semper prosecuti sunt omnibus verum etiam vicarias Regni illius apud Romanum Pont. Protectoris partes agere voluerunt. In illo autem augustissimo orbis terrae senatu, in consiliis de Rep. dandis, in senatoria sententia dicenda, nihil erat illo prudentius, nihil gravius, nihil copiosius. Quod pondus in rebus! qui splendor in verbis! quae venustas in gestu! in officiis vero persequendis quae urbanitas! qui decor! quae oris majestas! quanta ejus, sine arrogantiae suspicione, in dictis auctoritas! quam accurata Etrusce loquendi scribendique, ac sine molestia diligens, elegantia! quantus urbanitatis et facetiarum, intra viri principis gravitatem, non scurrilis lepos! ut nunquam ad Vrbanum VIII accesserit, quin ejus animum a moerore ad hilaritatem laetitiamque traduxerit. quae in eo mens nihil nisi honestum, nihil nisi altum et magnum, excogitans! quae morum suavitas, amoenitas, sanctitas! Quae mens spirare etiam videtur in epistolis, quas edidit, in eisque rerum ecclesiasticarum commentariis, quos, a Clementis VIII Pontificatu inchoatos, ad haec usque tempora perduxerat. Verum, tanta hominis virtus, tantum ingenium, tantum aulae, vel potius orbis terrae, lumen, quo tempore aequum erat opibus affluere, et in summa rerum omnium abundatia vivere, caruit fere omnino rebus omnibus, non solum ad tuendum illum dignitatis locum, in quo sua eum virtus collocaverat, verum etiam ad vitae usum necessariis. quamobrem, ne aere alieno trucidaretur, coactus est, aedes in Colle Quirinali amplissimas magnificentissimasque, et hortos, illis adjunctos, inscribere, et precium, quod coegerat, creditoribus solvere, ac fidem


page 37, image: s037

suam liberare, atque inde in alias aedes, modica mercede conductas, sese conferre, numerum aulicorum minuere, sumtus, ad rei familiaris angustias modumque, contrahere. At, ejus haec tam afflicta tamque prostrata virtus, quae aliis erat miserabilis, rigidos eorum animos, ad ferendam illi opem, flectere non potuit, ex quorum superfluis et extraordinariis divitiis redundabat in alios, nescio equidem an dignos. At ille, qui totus erat aptus ex sese, atque in sola virtute beatam vitam positam esse statuerat, aequissimo haec animo omnia ferebat, nec quidquam, a generis sui nobilitate et a sapientis dignitate alienum, admisit. Interea Vrbanus VIII vitae functus est munere; neque cuiquam dubium videbatur, quin, si sola candidatis merita, ad Pontificatum maximum suffragarentur, is illi in primis honor deberetur. sed, conclave ingressurus, qui optime suae sibi infirmissimae valetudinis erat conscius, palam omnibus dixerat, vitae sibi finem adesse; non enim suffecturas sibi vires, ad ea incommoda perferenda, quae sustinere loci anguitiae cogunt. Atque haec vaticinationis suae dicta, sunt brevi confecta: nam, tum inter cetera mala, quibus ille conflictatus est, ob altissimum cujusdam, ejus cellulae proximi, somnum, qui totas noctes quantum poterat, naso stertebat, undecim noctes continuas somnus, ejus ab oculis abfuit. quo factum est, ut lethalis eum febris corriperet, ac curationis causa in finitima conclavi cubicula deferretur: ubi est paucorum dierum morbo consumtus; saepe, ut dicebatur, querens, quod non posset, ob inopiam, aliqua grati animi significatione, suam in familiares benevolentiam testatam facere. atque, sine ullo funeris honore, quemadmodum ipse praeceperat, noctu elatus est in AEdem D. Silvestri, Patrum Theatinorum in Colle Quirinali, ibique sepultura affectus.



page 38, image: s038

XI. SCIPIO CONZAGA.

SI quando fit, id quod non ita saepe contingit, ut eximia corporis pulcritudo praestantem forma nacta sit animam, tum homine illo, in quem haec duo conveniunt, nihil fieri elegantius, nihil excellentius, nihil admirabilius potest. Hinc Socrates, doctor ille singularis, qui philosophiam, ut dicitur, evocavit e caelo, et in hominum coetus induxit, adolescentes illos, qui ad ipsum in disciplinam convenerant, saepenumero hortari solebat, ut in speculo formam suam contemplarentur, ac, si eam lepidam atque elegantem esse animad verterent, darent operam, quantum possent, ut ad ejus similitudinem animum ingeniumque formarent. Non enim eadem est, animi et corporis, condicio: etenim non possumus corporis formam nostrum ad arbitrium effingere, sed animi ingeniique possumus. Quae cum ita sint, quid mirum, si Scipio Conzaga, Marchio, et S. R. I. Princeps, tantas, dum viveret, de se admirationes excitaverit, ac, mortuus, tam diuturnam tamque jucundam sui memoriam reliquerit, cum duo illa, quae diximus, ita in eum convenirent atque concurrerent, ut essent omnibus admirationi atque spectaculo? Primum, oris ac corporis totius dignitas; quae tanta erat, ut nemo esset moribus tam agrestibus, tam immanibus, tam feris, quin ejus, non solum ad se oculos, verum etiam amorem ac studium alliceret. Tum, animi ingeniique forma ea illi a natura contigit, qua forma, nulla alia esset elegantior nec pulcrior. Etenim praeclarum illud ingenium quod tanquam fertile ac pingue solum acceperat, non, ut plerique faciunt, quibus vivere in summa rerum omnium abundantia licet, ociosum et a cultura desertum reliquerat, sed pulcherrimis omnibus iludiis, gravissimisque disciplinis, excoluerat, atque excultum exornatumque reddiderat. Primum, Graecae Latinaeque lingnae intelligentia, tum optimarum artium notitia, omnisque liberaus et digua homine nobili ab eo percepta doctrina est: sed praesertim Theologiae, quae erat illi in amoribus ac deliciis, plus operae tribuit. Tam elegans, tamque venustasta


page 39, image: s039

hominis ingenii forma, adamata est ab omnibus, qui sua aetate studii cujuspiam principes habebantur, a M. Antonio Mureto; qui etiam disertissimas elegantissimasque orationes suas, ejus nomini inscriptas, emisit: a Torquato Tasso, nou suae solum aetatis, sed multarum etiam, poera longe maximus atque clarissimus, arctiori quodam amoris et observantiae vinculo comprehensus est; nullum enim versum scribebat, quem non ille ejus existimantis arbitrio judicioque submitteret: a Baptista Guerrino; qui, cum ceterorum scripta suum ad arbitrium vocaret, se tamen suaque omnia illi subjiciebat, atque, ab ipso emendari ac corrigi, honestum sibi ac praeclarum esse ducebat. Ex hoc hominum genere, Patavii, illustrem illam, totoque terrarum orbe celeberrimam, AEtheriorum Academiam instituit, et, quoad ibi fuit, Principis nomine gubernavit ac rexit: sed postea, cum Ecclesiasticae virae rationem, jam inde ab ineunte aetate, propositam habuisset, sacris ordinibus initiatus, creatusque Patriarcha Hierosolymitanus. Verum, cum ad summam amplitudinem remigio, ut ajunt, veloque contenderet, paululum ad saxum navem offendit. Venerat ea tempestate Romam, religionis et officii erga Gregorium XIII, Pontificem Max. gratia, Gulielmus Conzaga, Dux Mantuae, quicum illi, de quibusdam castris, liteserant graves et magnae. perfecit Scipio, auctoritate et gratia, ut Duci, ex templo Xenodochii Teutonum ad circum agonalem exeunti, dica per viatorem deferretur. quamobrem Dux, quanta maxima dici potest ira inflammatus, tantam injuriam questus est apud Pontificem: qui Pont, quo satis Duci fieret, jussit Scipionem in carcerem condi. Sed a Sixto V, qui Gregorio successerat, primis fere comitiis, Cardinalis est declaratus: neque ille, ad eum cooptandum, segnior est factus ideo, quod in Collegio Cardinalium esset alter eo nomine, Vincentius nimirum Conzaga. Sed purpura illa visa est quidam quasi canalis fuisse, unde intolerabilis in eum vis morbi influeret; vel potius tunicae illius similis, quam Hercules, sanguine Centauri tinctair, induerat. nam podagra, nescio an ex Orco prodiens, tam tetros tamque acerbos illi ciere dolores coepit, ut


page 40, image: s040

primum egregiam illam oris venustatem ac speciem, tum vitam, ademerint; cum, nescio quo, ad aquas, recuperandae valetudinis causa, venisset. Etrusca aliquot carmina, elegantissime scripta, reliquit, in eo libro, quem Academia AEtheriorum, ex carminibus suorum Academicorum collectis, conficiendum typisque mandandum curaverat.

XII. IOANNES RENAL DINIVS.

ANcona, urbs Piceni celeberrima, semper optimorum ingeniorum, domi forisque praestantium, foecunda genitrix extitit. Quae urbs ideo Adriatici maris littus occupasse videtur, ut, quos ad communem omnium utilitatem genuit, ad transmarinas regiones, si sit illis opus, maris opportunitate transmittat; qua vero terrestres aditus habet, ut in mediterraneos populos, quod ab ipsa defluxit boni, transfundat. Sed nostra aetate, ex iis, quos suo ex sinu prodiisse gloriatur, haud postremum locum obtinet Ioannes Renaldinius, nobili loco natus. Hic, simul ac aetas rerum gerendarum patiens fuit, a fratribus, majoribus aetate, qui eum non uni tantum oppido natum videbant, missus est in eam Vrbem, quae est tanquam compendium orbis terrarum, videlicet Romam, et in eam aulam, quae tunc omnium gentium erat oraculum; nimirum in domum Card. Alexandrini, Pii V, qui tum rerum potiebatur, fratris filii. Sed, quamvis, quidquid est ubique praeclarum ac laudabile, Romam, tanquam amnis in mare, confluat, ejus tamen virtus in unius urbis, quantumvis maximae, gyrum non se compelli sustinuit, sed totum sibi orbem terrarum, quasi campum, aperuit, in quo latius excurreret. Neque quidquam ad id, quod animo conceptum habebat, opportunius in praesentia se illi obtulit, quam Ferrantis Conzagae, Molphettae Principis, favor ac domus; cni suas, pro pincerna, operas ea condicione addixit, si se muniendarum urbium castrorumque artem docendum curasset. Quod summa fide a viro illo principe perfectum est, nam statim traditus est in disciplinam Marchioni


page 41, image: s041

Germanico Savorgnano, ejus artis longe peririssimo. ex cujus doctrinae fontibus cum tantum hausisset, quantum satis est sitim explere cupienti, continuo, tanquam equus exultans ac nobilis, qui vix tubae signum expectat, se dedit in cursum. ac prima ejus excursio in Burgundiam et in Flandriam fuit, quae tu~ maximis bellorum ardebant incendiis; ubi ad belli munia adhibitus, statim ejus, quod didicisset, periculum fecit. atque, ut pulcre se illi studio navasse operam, quaeque aggressus esset, recte sub manus succedere vidit, vim illam ingenii atque virtutis in Italiam ac Neapolin transtulit, atque ab eo, qui tum Regnum illud pro Rege administrabat, Hidruntinis in Calabria munitionibus praefectus est, atque inde Mediolanum missus ad exercitum, cui Comestabilis Castellae imperabat, Mediolani ipsius Gubernator, ut, quam ipsi laudabilem operam dedisset, eandem Gubernatori illi praestaret. Verum, in omni munitionum genere, atque adeo in omni belli apparatu, ita se gessit, ut Gubernator, cum diligentiam admiraretur, ingenium agnosceret, duxerit eum secum in Galliam; quo ibat, ut foederis Catholici exercitibus suas copias adjungeret; neque solum veterem illi provinciam confirmavit, sed novam addidit, qua iis, quibus expugnandarum urbium onus, ac militarium tormentorum cura incumbehat, tanquam magister ac dominus praeesset. Sed tum licuit aspicere, quanta in virtute vis insit; cujus ea est species ac forma, ut omnium in se oculos attrahat, omnium in se ora convertat, omnium ad se amorem ac benevolentiam alliciat. Hac primu~ delectatus Dux Humenae, qui omnibus foederatorum Principum copiis praeerat, postulavit ejus a Gubernatore in beneficio ac gratis, impetratumque omnibus Regni Galliae munitionibus arcibusque praefecit. Tum ea pulcritudine impulsus Henricus IV, simul ac Regni fastigium attigit, dedit operam, ut sibi eum haberet; ac Laurentius Bargagna, Card. Giojosae cubiculi praefectus, saepius se vidisse testatur, Regem, dexrera in ejus humeros rejecta, familiarissime cum illo deambulare. Hac deinde virtutis pulcritudine, quae etiam efficit, ut eos quos nunquam vidimus diligamus, Hierosolymitanae militiae Magister


page 42, image: s042

arreptus, Melitam eum, illius insulae, ac Gozzae in primis, muniendae gratia, attraxit. Hac delinitus Co mes de Lemos, Prorex Neapoli, aliquandiu secum illum habuit, ut in munitionibus quibusdam, ejus consilio atque opera uteretur; et Abellini Principi comitem addidit, qui cum peditum centuriis quinquaginta se Mediolanum conferebat, ob Saluciarum Marchionatum, de quo certame~ erat inter Regem Galliae et Ducem Sabaudiae. Quibus controversiis compositis, non minore studio (cum, Leonarda Gratiolia, pari nobilitate foemina, uxore ducta, Romae commoraretur.) Comitis Beneventi, Proregis Neapoli, missis ad Regis Catholici oratorem literis, Neapolin evocatus est, ibique a Comite de Lemos, qui Beneventano successerat, diploma Regium abstulit; quo cunctis praeficiebatur, quibus munitionum atque arcium cura commissi esset; stipendiis, dignis eo loco ac nomine. Tumultu interim exoriente in Monte ferrato, missus ad bellum gerendum Petrus Toletanus; qui, quasi ex eo bello aut nunquam aut cum Io. Renaldinio victoriam esset reportaturus, eum accersivit. Itaque Renaldinius, facta a Duce Ossunae, tum Regni prorege, potestate, habuit necesse, Mediolanum venire, sed antea illi Romam transcurso opus fuit, quo Paulum V, Pont. Max. Ossunae verbis rogaret, ut equiratum Neapolitanum per suos fines transire pateretur. quod impetravit, ut voluit. Bello autem confecto, Neapolin ad suam provinciam se recepit. Sed homini strenuo, ac nunquam cessanti, negotium non deerat. nam, Sipunto a barbaris expugnato atque direpto, missus est a Card. Borgia, ad illud oppidum instaurandum reparandumque. quo dum Cardinalis mandata executurus, pergit, in itinere, graviori morbo ex labore curisque implicitus Neapolin deferri se jussit, ut ibi curaretur. sed accidit, cum morbus in dies amplior vehementiorque efficeretur, ut tandem ejus vim ferre non posset: itaque illi succubuit. at virtutum ejusdem fama, et in primis abstinentiae laus, in qua vicit omnes, nullis unquam casibus subjecta, nulla cujusquam vi perculsa, jacebit, sed inter temporum injurias, inter mortis necessitates, incolumis vivet. Rem plane admitandam. tot operibus,


page 43, image: s043

tot molibus, tam magnis, tam ingentibus, extruendis instaurandisque, praefuerat, tot annos; Regum omnium orbis terrae maximorum pecuniam innumerabilem tractaverat; poterat impune non minimam ejus partem domum suam avertere, et ex sisco transferre in cistam: et tamen filio, qui ipsi unicus erat, nihil nisi rerum a se gestarum famam, et domesticae virtutis imitandae necessitatem, reliquit; ut, divini Numinis providentia, tantam in uno abstinentiae vim extitisse existimem, ut ministrorum avaritiae, in posterum tam abstinentis hominis provideret exemplo. Non est tamen eundum inficias, fuisse eum voluptati obsequentem, ac magnum mulierum amatorem, dum vixit. Etenim, qui sic sunt, ut est apud poetam nescio quem, haud multum heredem adjuvant. At id, hominum improbitate, quam suopte ingenio, factum est magis. nam vix ad urbem aliquam accedebat, cum praesto erant lenones, qui homini voluptario, luculentas mulierum condiciones offerebant. quae mulieres eo se illi lubentius applicabant agglutinabantque, quod forma esset non mala, ore non ineleganti, vegetis oculis, ac statura, et si non ita excelsa, attamen in qua, singula membra toti corpori, peraequa proportione, responderent. Verum, quamvis, homo militaris, belli artibus, ab ineunte aetate, addictus esset, scribendi exercitationem non omittebat. nam plura scripsit de urbibus arcibusque muniendis volumina, prout munerum, ad quae adhibebatur, occasio se daret. sed ex iis illud tantum typis mandandum curavit, quo sapientissimis rationibus edocet, quam non sit tutum, infimas plateas arcium, lateribus sternere. At, quamvis tanta rei militaris esse occupatio soleat, ut non multum ei, qui bella persequitur, sub pellibus otii relinquatur; pulcherrimos tamen bellorum, quibus ipse interfuit, commentarios scribere non dubitavit. Et quamvis, militaribus praeceptis addiscendis, et rationibus, quibus aggeres et fossae ducerentur, percipiendis, operam suam dedisset, saepe tamen ad haec elegantissimarum artium studia transibat. quanta autem cum utilitate, argumento est liber, quem de colorum significatione composuit. Quid multa? quis poeticam laudem expectasset ab eo, qui aetatem, vel in


page 44, image: s044

bellis, vel in iis quae ad bellorum apparatus pertinent, consumsisset? At Apollo non sibi molestum duxit, Pindo atque Helicone relicto, in castrorum munimenta se demittere, ut eidem, carmina scribenti, adesset. ipse quoque delicatissim us Musarum chorus, qui, in hortulis quiescens suis, nihil tam abhorret, quam instructas militum acies, quique in pratorum viriditatibus, liquore per lucido amnium irriguis, vel molliter recubans, vel choreas ducens, nos a curis, et a bellorum praesertim tumultibus, avocat, ausus est Martis vultum non pertimescere, armorum strepitus, tormentorum militarium tonitrua, tympanorum tubarumque sonitus non exhorrere, ut lepidissimam illi Eclogam, aliaque, digna immortalitate, carmina dictaret. Obiit, annos natos tres et sexaginta, anno CICICCXX.

XIII. M. ANTONIVS PETOLIVS.

SI natio nostra, quemadmodum in ponderandis, expendendis, aestimandisque hominum ingeniis esse solet sagax ac prudens, ita etiam in tribuendis praemiis, quae virtuti, quam laudat, debentur, se justam aequamque semper praeberet, nemini melius esset, quam probis ac literatis hominibus. in summa enim rerum omnium affluentia viverent; ipsi opes, ipsi honores, possiderent; illi priores, apud principes viros, partes haberent. Verum, cum de duabus rebus, quas virtus suo sibi jure vendicat, hoc est, laudem ac praemia, primum, nimirum laudem, facile illi remittat, alterum vero, scilicet praemia, indignis saepe distribuat, fit, ut interdum nihil sit homine literato miserius, nihil magis contemtibile, nihil quod minus esse desideres. Id ita usu receptum fere est, ut minus jam quis miretur, si videat, doctos aliquos honestosque viros egere, impuros ignavosque divitiis affluere. Quod quamvis sit vetus, tamen non potuimus non vehementer commoveri, non exhorrescere, in eo, quod, non ab altero narratum, (quis enim illi fidem habuisset?) sed oculis nostris accepimus, homines nihili, tanquam e caelo delapsos, omnibus nonnunquam


page 45, image: s045

amoris officiique significationibus exceptos, primum locum tenere, victu, vestitu, ceterisque in rebus, perquam sumtuose ac liberaliter haberi; contra, pios, religiosos, atque omnibus instructos disciplinis homines, quos in oculis ferre debebamus, pernoctare sub dio, obsitos pannis incedere, fame, siti, ac frigore confici. Ex hoc eodem numero erat M. Antonius Petolius Montecorvinas, I. C in primis, sed admodum pauper, ac fere mendicus. cujus ingenium, semel ut aspeximus, ad mirati sumus, atque extulimus laudibus; sed nihil de eo ab egestate, cujus dominatu premebatur, extrahendo excogitavimus, verum, in ejusdem illum potestate reliquimus. quamobrem, miser, ne, fame atque inopia rerum omnium confectus, e medio excederet, cogebatur suam impressoribus librorum operam, ad menda, quae irrepunt, corrigenda locare; unde vix lucri tantum faciebat, quod esset, ad vitam parce ac duriter agendam, satis. Sed, quamvis ita cum rerum omnium inopia conflictaretur, tamen, cum erat domo exeundum, et in conspectum hominum prodeundum, ita eleganti vestitu utebatur, ut, qui eum non nossent, quingenta quotannis ex suis vectigalibus scuta capere, jurasset. At hic erat vestitus exterior; nam interior longissimo, ab hoc, intervallo, distabat. illo, divitibus par similisque videbatur; hoc, infra omnes mendicos ac miseros inveniebatur. nihil ille thorace, nihil femoralibus, nihil tibialibus, nihil udonibus utebatur; sed horum omnium munus, varii generis panni, animalium pelles, fungebantur, quibus pectus, crura, pedes, coxasque obvolutas, postea fasciis devinciebat. Verum, quo preriosa illa vestimenta diutius ipsi durarent, neque, ex frequenti usu, attererentur, simul ac domum se receperat, eas exuebat, a sordibus, si quas contraxerant, expurgabat, tum, diligentissime complicatas, in arcula quadam construebat, recondebatque: quo facto, lectulo se commendabat, ibique prandebat, coenabat, lectioni scriptionique operam dabat. ibi egregia illius opera, ac prope divina, sunt orta, ut, simul collata ac colligata, si sint attollenda, valentissimi cujusque bajuli vires excedant. Atque hactenus de corporis ornatu. Ad victum vero quod attinet, erat ejusmodi, ut


page 46, image: s046

paululum a pecudum ritu differret. amicis quibusdam suis persancte affirmabat, totis sex amicis continuis nihil cocti obsonii suum in ventrem immigrasse, sed asperam se veterum Anachoretarum vivendi rationem in se revocasse, atque ex desertis Thebaidis regionibus mediam in Vrbem transtulisse, (nam ad Rotundae habitabat, qui locus, illius est umbilicus,) hoc est, panem tantum atque olera in coenas ac prandia adhibuisse: ita enim ejus lucelli, quod tum faceret, rationem tulisse: si enim se nitidius curare voluisset, sumtus lucrum superasset. AEdes vero, quas incolebat, nihil a victu reliquoque ejus cultu distabant, sed mire cum illis congruebant. hae erant, vetusta ac parva quaedam cubicula, turri campanarum aedis Pantheon, tanquam niduli, affixa; quo olim mures ejus regionis confluebant, ibique senatum contra feles, capitates ipsorum hostes, habebant, ad quae longis ligneis scalis, nulla sponda munitis, perveniebatur; quibus, qui paululum vertigini esset obnoxius, vel largius in prandio se invitasset, non ausus fuisset sese committere. Quae cubicula Vrbanus VIII, Pont. Max. tum diruenda curavit, cum e porticus, aedi illi adjunctae, tecto trabes ac tegulas aeneas, quas in tormenta muralia converteret, detrahebat, et earum loco fictiles subrogabat. Depulsus igitur ex ea loci celsitudine, in quam fortunae eum iniquitas, fortasse perdendi illius causa, evexerat: e qua ne praecipiti lapsu devolutus occideret, illa horribilis ejus abstinentia fecerat, qui vix tantum vini adhibebat, quod esset ad tuendam valetudinem satis; cujus vini si paululum studiosus fuisset, nulla eum salus servare potuisset: ex illo, inquam, hirundinum nido, vel murium potius, ut diximus, curia, deturbatus, in domum amici cujusdam sui, prope AEdem D. Caroli ad Catinarios, quam vocant, se contulit, in cujus vinea scuta quadringenta collocaverat, quorum ex fructibus magna anni parte se aleret, librosque coemeret. quae scuta, non Romae lucrifecerat, sed Romam ex patria deportaverat, ubi, auctione facta, fundum, aedes, suppellectilem et bona omnia vendiderat. Sed visa est tandem Roma eum respicere, ac velle ex iis rei familiaris angustiis, quibus premebatur, eripere. nam cum Congregationi


page 47, image: s047

Cardinalium, quibus librorum indicis cura impendet, saepius fidem, doctrinam, industriam, ac diligentiam suam probasset, illi, sponte sua, a nemine admoniti, dederunt Maphaeo Card. Barberino negotium, ut Pontificem Paulum Vadiret, atque ipsorum omnium nomine rogaret, ut daret operam, ne docti ingeniosique hominis virtus, semper haberer necesse, cum rerum omnium inopia conflictari, sed, adversus illam, aliqua eam ope muniret. Qui cum partes suas implesset, ac diligenter cum Paulo sermocinatus esset, nescio tamen quid incercesserit, ut tota illa commendatio postulatumque neglectum sit. At Paulo mortuo, Barberinoque in id fastigium evecto, Petolius sibi ipse non defuit, sed, ad osculum pedum admissus, revocavit illi in memoriam, quanto studio suam Cardinalis apud Pontificem Paulum causam egisset; aitque, magnam sibi spem esse, ut, quod vitae auxilium a Paulo impetrare non potuisset, id sibi ab Vrbano (hoc enim nomine appellatus est Barberinus,) large copioseque suppeditaretur. Respondit Vrbanus non inhumane, se curaturum, ut sibi prospectum aliquid esset; eademque opera mandavit Francisco Cardinali, fratris filio, ut rem susciperet per ficeretque, ne quid illi deesset. Sed, cum diem ex die duci, ac verba fieri mortuo, intelligeret, saepius Vrbanum adeundo, rogando instandoque, demum tundendo, atque odio, non scio cujus intercessu calamitatis, vix diaria ab illo, hoc est, quotidianas panis vinique portiones, expressit. quibus divenditis, ex mercede quam collegerat, libros mercabatur, et bibliothecam suam locupletabat, adeo ut postea aliquot centenis aureis nummis sit aestimata. Verum, cum, in quodam morbo, sive a diuturnis vitae incommodis ac laboribus orto, sive ex prolapsione, qua gravi ad terram datus est casu, necesse habuit, plures annos scipionibus, alis suppositis, innixus ingredi. quo tempore, Cardinalis Bisciae liberalitate sustentatus, quamvis usum pedum amisisset, non tamen mentis celeritate, quae nullo casu potest retardari, caruerat. Itaque nullum sibi tempus, vacuum a commentationibus vel a scriptionibus, dabat. Sed, cum ex eo morbo convalnisset, ac pedum usum, magna ex parte, recepisset, coepit agere


page 48, image: s048

cum Coenobiarcha quodam, ut sua in domo cubiculum sibi aliquod praebererur, ea lege, ut, tum quadringenta illa scuta, quae diximus, tum bibliotheca, quae totidem, atque eo amplius, aureis nummis aestimabatur, sua ad coenobium illud morte redirent. At multum ipsi fuit cum illo laborandum, multis difficultatibus occurrendum; sed tandem in leges quas ipse scripserat, quod postulabat, obtinuit; atque ibat, ut cubiculum, sibi destinatum, aspiceret, alacritate propemodum gestiens; quod putabat, se intraturum cubiculum lucidum, latum, amoenum, pulcherrime laqueatum, praeclarosque prospectus habens in Vrbis domicilia, et in adjectas Vrbi villas camposque: cum, ecce tibi, deducitur angustum in tugurium, fumidum, sub tegulis habitandum, incertum nescio quod lumen e tecto accipiens, et, quia latrinae, quo omnes ejus familiae ventrem exoneratum ibant, fines attingebat, intolerabili odoris foeditate refertum. At ille, ex inproviso sua de spe et opinione dejectus, Coenobiarcham, qui se illuc deduxerat, intuens, Quodnam meum, inquit, ob meritum tam tetro, tibi, dignus carcere videor? nullus antehac carcer me habuit; at nunc, tanquam insanus furensque, comprehendendus colligandusque essem, si in istum compingi concludique me paterer. Tum, quantum potest, se inde proripuit, et in veterem habitationem recepit; neque inde antea discessit, quam, vita excedens, communem est profectus in locum. Innumera sunt fere, quae scripsit: sed majora et illustria referam. Primum, de exarchia, hoc est, de exterioris Principis munere; quod opus, P. Bzovii opera, fuit Coloniae Agrippinae impressum: de quo opere saepius querebatur, se ab impressore pessime fuisse tractatum expilatumque; qui, quidquid libitum fuisset animo suo, typis mandasset, reliqua ex eo, quae sibi placita non essent, removisset. tum scripsit aliud opus decem in libros digestum, Exarchon, sive de sanctioris Principis munere, nuncupatum: deinde, Commentaria politica, aliis decem libris exposita: praeterea, epitomen constitutionum Pontificalium, in tredecim libros redactam. quibus operibus duo alia accesserunt. unum, de Iure ex arte digerendo;


page 49, image: s049

alteru de Paradisi terrestris inopina quasi notitia. Arctissima Nardum Antonium Reccium cognatione attingebat: nepos enim suus fuisse dicitur. qui Nardus, medicus singularis, cum multos annos in nova Hispania egisset, ingens volumen, de rebus, quas tellus illa fert, quibusque illae morbis sint usui, scripsit; quod Romae impressum, cum imaginibus earum rerum, quas tradit; additis etiam illustrium virorum animadversionibus annotationibusque; sed nondum public juris est factum.

XIV. IO. PETRVS MAFFEIVS.

BErgomates, illustres Italiae transpadanae populos, ex Orbiorum, hoc est, ex interpretatione nominis, hominum, in montibus vitam degentium, stirpe procreatos, olim fuisse questos accipimus, elatius se, quam fortunatius, sitos fuisse. Quod si praesens illorum status atque condicio ante oculos statuatur, nullam unquam iniquius querelam comparatam fuisse constabit. nam, si felix ac fortunata ea dicenda urbs est, ubi plures, summo genere orti, ubi non parum multi fortunae bonis omnibus affluentes, ubi minime pauci bellicae virtutis fama inclyti, et quod caput est, ingenii literarumque gloria praeclari, versentur ac vigeant; profecto, Bergomatum urbs adeo rerum harum laudibus floret, ut, conversa oratione, multo eam fortunatius, quam elatius, statui collocarique, dicendum esse videatur. Ibi Gymnasia, ubi juventus hasta, cursu, pila, saliendo, et ludicra armorum tractatione, exerceatur; ibi hippodromus, ubi ephebi equos scite eleganterque agitare, frenis compescete, angustumque in gyrum compellere ad belli usum, assuescant. Sed, his omissis, praeclaris hominum praestantissimorum ingeniis, quae dedit ex sese et de quibus nobis est sermo, nostra definietur oratio; quorum plura, uno fere tempore, nobilis illa urbs edidit, quam prope reliqua simul Italiae oppida, quantumvis maxima ac celeberrima. E quibus oculos ad se primum nostros attrahunt duo Zanchii, Basilius, et Io. Chrysostomus; in


page 50, image: s050

quibus nulla sententiarum gravitas, nulla verborum majestas, nullus orationis ornatus, nullum poeticae facultatis lumen desideratur: tum, Publius Fontana, poeta item gravissimus, in quem, Pythagoraeorum commento, Virgilii animum immigrasse, posse dici videtur. accedunt, Bernardus Tassus, qui, omnes concinnitates sententiarum, omnes lepores, omnes veneres Graecorum Latinorumque poetarum, Etruscam in poefin est transferre conatus. sequitur Torquatus filius, non tam in ejus sinu, quam in ejusdem disciplina educatus, suis Virgilium, poetarum principem, vestigiis persequens, pari cum illo ingenii laude; unde ad summum heroici carminis culmen fastigiumque pervenit. quod si non constaret inter omnes, quod parente Bergomate natus esset, omnes Italiae civitates, quod de Homero traditur, pugnarent inter se, atque suum esse contenderent: nunc autem, cum id non possint, ab hac clarissima Bergomatum luce, tanquam alia a sole sidera, aliquod sibi lumen ac splendorem arcessunt; atque, ob linguae ejusdem societatem, ex illius laude Etrusci aliquod etiam in se decus redundare gloriantur. Verum, ne videretur tellus illa felicior in procreandis iis, qui adstricta pedum legibus oratione, quam qui soluta, scripserunt, alterum, hujus aevi, Latinae linguae lumen edidit, qui sermonis puritate, nitore, elegantia, non video, cuinam ex veteribus historicis debeat cedere: nimirum, Io. Petrum Maffejum, honesto genere progerminatum. Is ad eas artes percipiendas, quibus aetas puerilis informari ad humanitatem solet, non habuit necesse, foras proficisci. nam domi optimos habuit magistros, Basilium et Io. Chrysostomum, Zanchios, Canonicos regulares; de quibus antea mentionem fecimus. ab iis enim est Tuscis, Latinis, et Graecis literis eruditus. Quem cum, ingenio peracri, et studio flagranti, non progredi, sed evolare, ad summam eloquentiae laudem, cernerent, non illi de erant, sed ingenii acuendi exercendique, aliquam semper occasionem ac materiam suppeditabant. Itaque ternas ab eo singulis diebus scriptiones, tanquam pensum, efflagitabant, Graecam unam, Latinam alteram, Etruscam tertiam: quod ille pensum, magna cum illorum admiratione,


page 51, image: s051

solvebat. Sed cum jam nihil magistris egeret, ac sine cortice, ut dicitur, naret, stylum illum, optimum dicendi scribendique effectorem atque magistrum, quem exercuerat, ex domestica atque umbratili exercitatione in pulverem et solem eduxit; Romam venit; ubi ille Romanae aulae notitiam habuit, aula itidem ipsius. ubi cum honoraria ejus opera a multis expeteretur, tandem a Rep. Ianuensi magnis illa stipendiis conducta est, ut urbis illius nobilitati praecepta Rhetoricae traderet. quo munere, tanta cum eloquentiae et eruditionis functus est laude, adeoque omnium in se studia benevolentiamque convertit, ut Resp. illa majori eum provincia dignum existimaverit, atque arcanorum suorum omnium conscium atque participem fecerit. quam provinciam ita gessit ut fidem admirarentur omnes, diligentiam agnoscerent. Properabat in dies magis, ad summam hominis eloquentissimi existimationem et famam; et, quod est consequens, ampliorem sibi ad principum virorum gratiam, latioresque ad honores aditus, aperiebat: cum, divini numinis afflatu impulsus, secum ipse reputans, quam fluxae, caducae, et inanes, omnes humanae res essent, arctioris vitae cupiditate exarsit, ac Societati Iesu nomen dare constituit, annos triginta natus: quae Societas florebat, ut cum maxime, hominum, sanctitatis doctrinaeque opinione illustrium, numero, tum, cum ille eam est ingressus; neque ita multo post, professionem emisit. licebat enim celerius, Pii V Pont. Max. lege, quae jubebat Soc. novitios, elapso probationis anno, publico ac solemni ritu, ejus instituti rationem profiteri; quae lex deinde a Gregorio XIII sublata est, decretumque, ut superiorum arbitrii ea res esset. Sed Societatem ingressus, nihil habuit antiquius, quam ut vitam S. Ignatii Loyolae, Soc. Iesu fundatoris, scriberet. Tum Vlyssipponem profectus est, ut rerum ejus Indiae, quae ad orienten pertinet, historiam contexeret. Qua occasione ad Philippum II, Hispaniarum Regem, illi aditus patuit, qui operis consilium laudavit, ac fuit auctor, ut illud strenue prosequeretur. cujus absoluti precium tulit. nam Rex, ejus fratrem, Senatus Mediolanensis a secretis elegit. Revesus


page 52, image: s052

in Italiam, vitam S. Ignatii, et rerum Indicarum historiam, edidit: quibus operibus principem, inter sui aevi historias Latina lingua loquentes, obtiuuit locum. Iussus deinde a Gregorio XIII historiam ecclesiasticam sui Pontificatus intexere, ille, tredecim libris comprehensam, Etrusco sermone explicavit. Habuit eam in animo in Latinum sermonem convertere; sed, delectatus opere, de sententia decessit, atque ad aliud studium animum appulit. Hoc opus, nondum editum, heredum Iacobi Boncompagni, Sorensis Ducis, custodiis asservatur. Ajunt etiam, ejusdem exemplum, in libris manuscriptis bibliothecae Barberinae numerari. Etruscis etiam his literis, duodecim illustrium Confessorum vitas mandavit. Accersitus deinde est a Clemente VIII Pont. Max. in aedes Vaticanas, ut inchoatam historiam ecclesiasticam, et usque ad Gregorii mortem perductam, prosequeretur, et ad sua temporea protenderet. manum ille operi admovit, ac tres quae omnia nostra consilia atque conatus, in medio cursu, saepe pervertit, causam sustinuit: ea enim illi, ad calcem operis feliciter properanti, iter perrupit, atque diremit. Mortem obiit Tibure, annos natus quatuor ac sexaginta, in Collegio suae Societatis. Fuit statura procera, forma neque liberali neque honesta, ore macilento, atque oculis paulum transverse tuentibus; sine ulla venere, sine lepore; nulla in familiari sermone facundia; neque cavillator facetus, neque conviva commodus; verum ita iracundus, ut interdum se continere non posset. Sed habebat hoc, ut vespere, cum, more Societatis Iesu, in cubiculo clausus, introspiceret in mentem suam, eamque omni cogitatione pertractans, percontaretur ipse se, quid eo die egisset vel dixisset, si occurreret, aliquem vehementioribus a se verbis fuisse appellatum, ex poenitentia, magno animi dolore correptus, exsurgens, atque ad illum, quantum potest, accurrens, ad ejus se pedes abjiceret, et humilibus ac demissis eum precibus, ut sibi ignosceret, exoraret. Tenui et infirma erat valetudine, adeo ut saepe superiores nonnihil quasi offenderentur in eo, quod nimis nitide quodam modo delicateque in victu vellet haveri; asserens, nisi


page 53, image: s053

lautiuscule curaretur, se scribendi laborem ferre non posse; ut etiam tuendae valetudinis causa, regiones ac loca mutaret, neque diutius uno se oppido contineret. Summum, ad scribendum, laborem studiumque adhibebat, omnia Latina verba collegerat, ac pro ratione temporum, quibus invena vel usu recepta esset, distribuerat; tum, quae verba historicis, quae poetis, quaeque oratoribus essent aptiora, notaverat. Illud euim vero in eo ferendum non erat, quod Sallustium Crispum, Romanae decus historiae, ad sui judicii calculum revocare ac damnare audebat; ideo fortasse, quod divinam illius prudentiam, illustremque brevitatem, qua nihil est in historia dulcius, se imitari posse diffideret. nam tantum quisque laudat, quantum se imitari posse, non desperat. Ceteroqui tanto accuratae, enucleatae, absolutaeque dictionis studio torquebatur, ut denas, vel summum quindenas, singulis diebus lineas amanuensi, easque jacens in lecto, dictaret: iisque, qui tantam in ipso tarditatem ac moram admirarentur, respondebat, cum ea, in quibus tantum operae solitus erat ponere, in hominum manus, atque in existimantium arbitrium, pervenissent, non, quam ea velociter, sed quam bene, scripta essent, quaesituros. Illud quoque non esse praetermittendum videtur; nimirum quo tempore Torquatus Tassus divinis suis carminibus aeternum patriae splendorum afferebat, eodem, Io. Petrum Maffejum, soluta oratione, par eidem ornamentum ac decus peperisse, ut, qua felicitate unus, patriae illi Virgilius obtigerat, eadem Tullius alter accederet.

XV. PETRVS STROZZA.

SEd jam ex Obiorum montibus, et ab oppido Barra, cujus ruinis, Bergomatum opes crevisse narrantur, in apertam Florentini soli planiciem descendamus; ubi, praeter eos, de quorum memoria commemoravimus, plures alii se offerent, quorum imaginibus Pinacothecam hanc nostram, pulcre instructam ornatamque reddamus, ac primus occurret Petrus Strozza, domestico summo genere ortus; qui praeter generosam stirpem,


page 54, image: s054

quam ego in praecipua cujusquam laude ponendam esse non duco, quod eam non nostro ingenio pariamus, sed a natura, atque a majoribus traditam, accipiamus; praeter, inquam, nobile genus, erat in omni genere honestarum artium peritus ac doctus, quae in virum nobilem conveniunt. Ac primum, Aristotelicam omnem Philosophiam, Lazaro Bonamico monstrante, cognoverat; quam ille, acriori mentis acie quam plerique solent, inspexerat. nam multi, quamvis optimo ingenio praediti, a Graecis literis nudi atque inermes, ad ea percipienda, quae ab Aritiotele traduntur, accedunt; ideo saepenumero sit, ut, hoc lumine destituti, clarissimis apertissimisque in rebus caligent, at ille, ad eorum intelligentiam, Graecam linguam, in qua non mediocriter erat eruditus, attulerat. quam ob causam, domi suae semper exquisitum aliquem e Graecia magistrum habuit. et ad hanc Graeci sermonis notitiam, aliquot etiam aliarum linguarum cognitio accesserat, ut Chaldaicae: nam librum edidit, de dogmatibus Chaldaeorum. Tum, in omnibus Mathematicis disciplinis, erat plane perfectus; nec aliarum artium praeclarissimarum funditus expers ac rudis. Vt ejus ingenium, plurium atque inter se dissimilium doctrinarum, quibus fuerat imbutum, foetibus uber atque foecundum, arbori cuipiamsimile videretur, in quam insiti aliarum arborum calami, pro illorum varietate varios etiam fructus educunt. Neque alias inferiores artes contemsit, praesertim picturam et architecturam; sed in eis se exercuit; non tamem eatenus progressus est, ut ad levissimas humilimasque descenderet, ut Eleus olim Hippias, qui, cum existimaret, Philosopho nihil esse ignorandum, quod in aliqua arte esset, annulum quem haberet, pallium quo amictus, soccos quibus indutus esset, se sua manu cofecisse gloriabatur. Verum, in architectura ita excelluit, ut paucos haberet pares, superiorem neminem. quae res magnam illi apud eos, qui eam artem prositerentur, invidiam concitavit; qui ferebant indigne, se, in suo artificio, ab homine nobilissimo, et multarum praeterea praestantissimarum artium principe, superari. Leone XI Pont. creato, Romam venit; a quo humanissime exceptus est, atque ab epistolis sanctioribus ad


page 55, image: s055

summos principes viros dandis, habitus ad manum: cujus ille muneris, summa ambitione, se cupidum fuisse, mihi narrabat; quod, praeter existimationem ac decus quod habebat adjunctum, magnam prudentiae ostendendae, ingeniique declarandi, facultatem ac materiam afferret. quam illi provinciam, Leone exstincto, qui quinque et viginti non amplius, dies in Pontificatu confecit, Paulus V, qui Leoni successerat, non solum non abrogavit, verum etiam stabilivit atque firmavit, et, quoniam eam egregie, atque ex animi ipsius sententia, gerebat, insigne in AEde Vaticana, Apostolorum principi sacra, sacerdotium, quod Canonicatum appellant, attribuit. Sed, quamquam eo titulo cohonestaretur, nunquam tamen initiari sacris ecclesiasticis voluit; eo fortasse animo, ut, si, quae cogitabat, non recte procederent, illud consilium caperet, quod postea cepit. Neque dubium est, quin ab jure, ab aequitate, a sacrorum canonum praescripto discesserit, quibus praecipitur, uti ante certam diem ii, quibus ejusmodi munera conferuntur, sacris initientur. Sed, cum in magna apud Pontificem Paulum gratia esset, eorum, qui illi obtrectabant, calumnia paulum est ab ea depulsus. AEdificabat Pont. in Basilica Liberiana S. Mariae Majoris, regali sane cultu magnificentiaque, sacellum, eidem Virgini sacrum, cujus aedificandi exornandique Pont. Max. non postremas Petro partes dederat; sed, cum adversi in eo aliquid accidisset, id illi ab inimicis tributum est. quam ob rem cum propterea Pontifici minus esset gratus, abdicavit se sacerdotio, ac Florentiam abiit: ubi humanissime, a Cosmo, magno Etruriae Duce, exceptus magno stipendio con ductus est, ut, in Gymnasio Pisano, Philosophiam doceret. At consilio, quod postea iniit, indicio de se ipse fuit, cur initiari se noluisset. nam puellam elegantissimam in matrimonium duxit: quo etiam tempore Io. Cosmus Geroldinus Amerinus, Cosmi, magni Etturiae Ducis, architriclinus, de septem viduarum sententia, quibus negocium dederat, ut uxorem sibi, usque ab unguiculo ad capillum summum festivissimam, quaererent, deformem domum adduxerat. Itaque magnus Dux Cosmus, in jaciendo mittendoque ridiculo, sane perurbanus


page 56, image: s056

dixisse fertur, in uxore diligenda, plus vidisse Petrum, cum perspiciliis suis (nam parum longe videbat) quam Io. Cosmum cum septem viduarum oculis. Primum, quem ex uxore sua filium suscepit, tanquam Samuelem alterum, Ecclesiae ministerio, adhuc infantem addixit; mandavitque, ut pueris illis adscriberetur, qui in AEde, Apostolorum principi dicata, privatis quotidianis sacris deserviunt.

XVI. GERARDVS SARACENVS.

Nihil nomine, nobili loco nato, si sit militaribus disciplinis et liberalibus artibus institutus, fieri posse praestantius, perspicuum est magis, quam ut explicari eloquentis cujuspiam oratione possit. Quod si elegans corporis forma, et suavitas morum, accedat, tum fit illud summum atque perfectum. Quod in iis maxime desideratur, quos in principum viroru~ aulis versari contingit. Omnibus bis laudibus cumulatus extitit Gerardus Saracenus, Senis, ex vetere ac nobili prosapia ortus, honorarius S. Stephani miles. Magna erat in eo dignitas formae; quam mores optimi honestissimique mire commendabant. Nunquam praeponere se aliis, neminem contemnere, sed omnes vereri, atque diligere; nemini in amicorum conventibus oblocutor, nemini orationem praeripere, ac velle solus omnia dicere, sed justam partem orationis exequi, suam itidem partem aliis relinquere. Quibus rebus assequebatur, ut omnes ejus amicitiam expeterent, semper cum eo esse cuperent, nunquam expleri liberalissima ac jucundissima ejus consuetudine possent. Eruditus est, a Patribus Soc. Iesu, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas informari ad humanitatem solet. Neque apud eos operam perdidit nam erat in puero, et ingenii docilitas, et mira, in accipiendis iis quae traderentur a magistro, celeritas; in iis autem literis, quae ab humanitate sibi nomen aSciverunt, ad quae ä natura Sactns videbatur, addiscendis, tantus ardor ac studium, ut brevi, tum Latina, tum


page 57, image: s057

Etrusca lingua, versus quam elegantissimos faceret, et, cum dicendum esset, pura, dilucida, nitida, et copiosa oratione uteretur; quae eo gratius hominum ad aures veniebat, quo summa cum oris vocisque suavitate erat adjuncta. et quo ea, quaedocte, erudite, ingenioseque excogitaverat, in medium posset afferre, et, quae ab aliis afferebantur, accipere, Academiae Humoristarum frequentissime aderat. Sed magna plerumque ingenia, intra unius facultatis terminos, tanquam seclusa aliqua aqua, teneri non postulant; per varia etiam studia pervagari seque diffundere properant; praesertim, si dulces amicorum consuetudines, si amoena cum illis convivia, si honestas nobilium mulierum amicitias, si regales principum virorum aulas meditentur; quibus omnibus in locis iis, quorum ad venustatem mores valent, plurimum possunt ubi in primis Venus, amor, et amoenitas exercetur. Igitur humanissimas illas elegantissimasque literas, quibus, tanquam Iovis poculo, pectus alebat, cum aliarum pulcherrimarum liberalissimarumque artium studiis copulavit atque conjunxit. nam, scite fidibus canere, eleganter saltare, et psallere, doctius etiam animi gratia pingere, quam plures, quibus artificium illud vita erat. Prima aulicae vitae rudimenta porsuit, in casta Alexandri Cardinalis Vrsini, optimi sanctissimique Principis, aula: fuit enim cubiculi illius praefectus: sed ad breve tempus: nam celerius, quam opus fuerat, rebus humanis virum illum principem sua ingentia in caelum merita evocarunt. Inciderat illius mors in initia alterius Pontificatus, a quo, ob veterem amicitiam, omnia summa sperabat, et, quoniam, literatos homines, non levis omnium fere mortalium opinio in spem maximam induxerat, fore, ut, eo Pontifice, summus ipsis honor haberetur, atque omnia virtutis praemia deberentur. sed haec illi spes, una cum aliis doctis viris, decollavit. etenim nullum fere unquam fuit tempus, quo magis literarum studia viluerint, nec, quo majore viri, doctrina et eruditione clarissimi, Iudibrio sint habiti, ac virturis praemia largius, imperitis hominibus reddita. quamquam haec non tam est virorum Principum culpa, quam semper adversae, literatorum nationi,


page 58, image: s058

fortunae. Sed tandem (adversus animi sui sententiam, arbitror, cum mitioribus esset Musis addictus,) Ravennam missus est judex, ubi aliquot annos, causis cognoscendis dijudicandisque, summa cum aequitatis justitiaeque laude, praefuit. Verum, transactis jam suis partibus, Romam reversus, cum aliquandiu fortunae suae periculum fecisset, caderentque omnia teterrime, ad Principum Mediecorum benignitatem, et erga bonos literas studium, spei suae navim, mutata velificatione, dirigere statuit; quod memoria teneret, complurium, clarissimorum doctrina virorum, spes naufragas atque afflictas, quae illuc appulissent, tutissimum in eo perfugium portumque invenisse. Eo igitur, unde tam secundus flatus ostendebatur, vela pandens, non solum inde, quo aggrediebatur, non est repulsus, neque in altum rejectus, sed humanissime exceptus, ac Gymnasii Pisani Gymnasiarcha, hoc est, ut nunc loquimur, Praesidens, est factus: quod munus, honestatis et utilitatis plurimum habet adjunctum. Tantus honor, Principis liberalissimi, rem illius familiarem labantem ruentemque praefulsisset praemunissetque, si diuturnum esse licuisset; sed, Pisani insalubris aeris gravitatem cum ferre non posset, annos sexaginta natus, est mortuus.

XVIII. IVLIVS CAESAR BOTIFANGA.

SI Iulius Caesar Bottifanga, Vrbevetanus, Lusitanae Christi militiae miles honorarius, quemadmodum poeticae facultati operam dederat, in eaque se exercuerat, ita se Philosophum professus esset, sane haberemus, quem cum vetere illo Eleo Hippia, cujus antea meminimus, non solum compararemus, verum illi etiam merito anteferremus. Ille enim industriae suae modum, cum a Philosophiae studiis discessisset, iis tantum rebus terminasse legitur, quae sunt in unaquaque earum artium, quae ad usum et ornatum corporis attinent; ut, in palliis sarciendis calceis suendis, annulis, quibus digiti ornantur conficiendis, sarcinatoris, sutoris, et aurificis munus impleret: nunquam tamen me legisse


page 59, image: s059

vel audivisse memini, in iis laudibus eum esse versatum, quod tibiis ac fidibus optime caneret; quamquam verisimile sit, hanc ab eo laudem non abfuisse, quod summam eruditionem Graeci sitam esse censerent in nervorum vocumque cantibus; ut etiam Socrates, jam senex, musicam didicisse narretur. sed, ut demus, eam laudem in illo fuisse, ut citharizare, et cantare ad chordarum sonum, non ignoraret, eam certe gloriam usurpare sibi non potuisse crediderim, quod citharas, tibias, aliaque musica instrumenta, sua manu elaborasset perfecissetquetum, gloriatum eum esse non legimus, quod penicillo vel acu pingeret, aliaque multa ex se daret, in quibus hic noster longe multumque praestabat. Etenim, non solum femoralia, thoraces, sagos, qui essent apti atque habiles ad ea corporis membra quibus parabantur, sibi ipse describebat, formabat, suebatque; verum etiam vestes, unde haec sibi concinnaret, sua manu texebat: non solum fidibus praeclare canebat, atque ad earum sonum vocem accommodabat, verum etiam versibus, quos cantabat, modos faciebat; tum, quod incredibile dictu videatur, una manu tibiis, altera clavicymbalo, docte scienterque canebat; praeterea, fides, testudines, clavicymbala, melius quam quivis alius artifex, conficiebat: atque unum ex his, quod cantus suavitate ferebatur in primis, Sodalitati B. V. Assumptae, in domo professa Societatis Iesu, testamento legavit. Ad pingendi vero artem quod attinet, ita ejus erat peritus, ut se ipse, suam formam in speculo aspiciens, coloribus ad vivum expresserit: acu vero non minus graphice sciteque pingebat, ea praesertim collaria, quae tunc usus frequentabat pinnis, eleganti opere, acu formatis, obducta; in quibus elaborandis, Arachnen, atque adeo Palladem ipsam, in contentionem certamenque vocare potuisset. credo equidem, si quis ejus lateri colum, et in ea linum apposuisset, ut subtegmen tenue neret, pro copia ac sapientia id eum fuisse facturum. Quid multa? adeo virtutibus omnibus abundabat, ut vulgo, flos virtutum appellaretur. At forma, in qua venustatis ac dignitatis plurimum inesset, suis aequalibus antecessit, quam, arbitror, fuisse causae, ut ejus adolescentia aliquanto fuerit,


page 60, image: s060

intemperantior: nam a mulieribus, ultro expetitus, sibi temperare non poterat. Sed hoc adolescentiae vitium maximis est emendatum virtutibus. nam ad eam, quam diximus, Sodalitatem adscriptus, insignia pietatis opera amplexus est, ac frequentem poenitentiae et Eucharistiae usum obtinuit; seque in eo, ad extremum usque spiritum vitae, continuit. Duobus S. R. E. Cardinalibus navavit operam, ab epistolis Card. Cornelio, et Card. Ausculi, e Dominicana familia; cujus morte tantum ad eum bonorum pervenit, quantum esset, ad vitam honeste traducendam, satis, neque esset ipsi necesse, inopiae causa, suas alteri operas locare. Denique, ex diuturno scribendi labore, in renum morbum implicitus, decessit. Scripsit librum de elephante, Romae viso: ac convertit ex Hispano in Italicum sermonem vitam B Aloysii Bertrandi Dominicani. Edidit poema, de admirabili Corporali, quod Vrbeveteri, summa ab omnibus religione, colitur, quod mira quaedam, tota Italia, privatim ac publice, religio sit Corporalis Vrbevetani. quamquam, dolasse se illud opus, non autem perfecisse, fateatur.

XVIII. AVGVSTINVS BARBOSA.

QVantus, in Lusitania, bonis artibus semper honor sit habitus, declarant primum, florentissimae in nobilinimis ejus Regni urbibus Academiae a suis Regibus excitatae, declarant plura Patrum Soc. Iesu Collegia, ad erudiendam in omnibus liberalibus disciplinis juventutem instituta, Olysipponense, Conimbricense, atque alia non parum multa; ac Collegio Conimbricensi, Ioannes Rex, hoc nomine tertius, uno fere eodemque tempore, regali sane magnificentia, vectigalium annuorum, quod satis esset ad socios ducentos alendos, attribuit: ostendit deinde magnus illorum numerus, qui ex Academiis illis, maximarum rerum omnium scientia eruditi ad illustranda atque exornanda, doctrinae ipsorum lumine, praestantissimarum disciplinarum studia, prodierunt. Neque solum singulos, qui summa ingenii doctrinaeque laude praestarent, singulae ejus Regni urbes extulerunt, sed ex uno oppido Vimaranensi,


page 61, image: s061

Bracarensis dioecesis, atque adeo ex una Barbosarum familia, plures extiterunt, qui, multarum praeterea praeclarissimarum artium ornamentis instructi, summum juris privati ac publici scientiae culmen attigerint; ut, quemadmodum in unam arborem plura genera videas, sic in istam domum, multorum insitam et illuminatam sapientiam, aspicias. Ex hac tani generosa stirpe, clarissimum illud, atque optimis ac praestantissimis referrum fructibus, germen enituit, Emanuel Barbosa, Advocatus regius, qui commentarios edidit in ordinationes regias Lusitanorum. Ex hac eadem, quasi planta, emergens, patulos longe lateque ramos effudit Petrus Barbosa, summus Regis Lusitani Cancellarius, qui, doctissimis suis interpretationibus, complures Iuris civilis legum nodos, multis atque arcanis inter se nexibus implicatos ac consertos, explicatos ac liberos reddidit. Tertius ab istis numeratur Augustinus Barbosa, Emanuelis filius, qui, quamvis generosus, multos Romae annos (quae misera est condicio eorum, qui dant operam literi,) in pannis et inopia vitam exegit. habitavit in taberna diversoria, angusto humilique cubiculo, ad Divi Andreae ad sepes. non bis, sed semel tantum, in die, cibum capiebat. Ac, si cum ex libris, quos edidit, spectasses, quorum tam magnus est numerus, insignem domi bibliothecam habuisse jurasses, at ne unum quidem ibi librum invenisses. memoria erat summa singnlari, incredibili: haec erat illi pro bibliotheca, immo haec omnes omnium bibliothecas superabat. Quidquid est in Vrbe bibliopolarum, arcta sibi familiaritate devinxerat, non alio vinculo, nisi vitae probitate atque innocentia, morumque suavitate; quibus facile se in hominum gratiam insinuabat. Itaque quotidie, modo in hac, modo in illa, bibliopolae cujuspiam taberna, a mane usque ad vesperam, sedens, totum se librorum, quibus sibi maxime esset opus, lectioni tradebat, quaeque legebat, memoriae custodienda mandabat: cujus tanta erat vis, ut, domum rediens, non solum eorum, quae legisset, fixas in animo sententias, verum etiam versuum ordinem numerumque referret, literisque mandaret. Hinc illa sunt orta volumina, quibus editis, immortalem sui nominis nomonis memoriam


page 62, image: s062

reddidit. Ac primum, prodiit in lucem, opus illud egregium, de officio Episcopi, duobus voluminibus comprehensum: quod tantum habuit commenda tionis, ut multorum beneficentiam, ad illius inopiam sublevandam, illexerit. Alterum opus, quod non minorem illi famam ac benevolentiam hominum peperit, fuit illud insigne, de jure ecclesiastico universo volumen, quod opus, magno alieno labore partum, in se illum transtulisse, ajunt, hoc modo, die quodam ejus famulus, salsa quaeda, muritatica in prandium coemerat, quae, ne manus digitosque inficerent, tetroque odore imbuerent, cetarius chartis quibusdam, ut moris est, amiciebat: quem postea amictum famulus, domum reversus, cum, praesente domino ac vidente, muriatica illa exuisset, quo in aquam in jecta macerarentur, et interram abjecisset, dominus. curiosus inspiciendi, quid chartis illis contineretur, eas sustulit, ac lustrare oculis coepit; viditque, elegantissimi doctissimique cujusdam operis initium esse, statimque suspicatus est id quod erat, autore, antequam potuisset illud impressum typis emittere, e vivis erepto, heredes, ignaros, quantum in eo boni inesset, tanquam ineptas, nescio quas, chartas, et inutiles, cetario vendidisse; et statim magnam in spem venit, auctore e medio sublato, si librum illum, quoquo modo nactus esset, pro suo edendo, maximam sibi ex eo gloriam posse contingere: ac percontari diligenter e famulo coepit, in quonam macello, et a quo cetario, muriatica illa coemisset, qui aperuit, illi omnia, et simul signa et notas ostendit, quibus ad cetarii illius tabernam, sine ullo errore, perveniret, abiit ille curriculo, quo mittebatur; librum invenit, cui paucae quaedam chartae fuerunt detractae; ac vili eum precio redemit; tum, subrogatis iis, quae deerant, ac pluribus etiam aliis adjectis, imprimendum, pro suo, curavit. Quod debet esse exemplo omnibus, qui scribunt, ut dent operam, quantum potest, quo vivis ipsis, sua scripta lucem aspiciant. Haec ab homine, Barboscae amicissimo. ejusque arcanorum omium conscio, accepimus. Edidit deinceps alia plura, de officio Parochi, de Canonici dignitate, Collectanea super Ius canonicum; quae in volumina


page 63, image: s063

quinque distribuit; Collectanea Concilii Tridentini, aliorumque Conciliorum; disputationes varias; praxin exigendae pensionis, Collectaneorum ex Codice Iustinianeo tria volumina; denique Vota decisiva. Sed, cum postrema ejus opera, superioribus, nec doctrina, nec methodo, nec sermonis elegantia, responderent, suspicionibus locum aperuisse videtur, illa vel a parente, vel ab altero, gentili suo, emanasse haec deteriora ab ejus ingenio esse profecta. Denique, insignem Canonicatum adeptus, reversionem fecit in patriam.

XIX. IOANNES CIAMPOLVS.

IO. Baptista Strozza, cujus modo meminimus, revocavit mihi in memoriam Io. Ciampolum Florentinum, alumnum ac discipulum suum, quem ille eximium habuit, et in quo alendo erudiendoque, plus quam in ceteris sumtus fecit, plus operae sumsit; nec, ut dicitur, oleum, atque operam perdidit. nam ingenium nactus amoenum ac docile, quasi solum fertile atque copiosum, quae in illud doctrinarum semina dahat, statim, magno cum foenore, recipiebat. Eum igitur, Theologia, Philosophia, atque omnibus liberalibus disciplinis instructum, Paulo V Pont. Max. etiam tum adolescentem, Romam perduxit, suaque commendatione multis principibus viris in clientelam et amicitiam tradidit; dedit etiam operam, ut in Academiis, quae tum celebrabantur, in ea praesertim quae Humoristarum appellatur, audiretur: unde, tum Io. Baptistae gratia, tum rerum, quae ab eo tradebantur, apparatu, tum aetatis formaeque bono, quod, cum virtute conjunctum, ad conciliandos sibi hominum animos, magnam vim habet, ab omnibus laudatus probatusque discessit. Cum, omnia scientiarum ac disciplinarum genera in sua supellectili numerabat, tum, Philosophiae ac poeticae facultatis dominus ac magister haberi volebat. etenim multa in Philosophia se reperisse affirmabat, Aristoteli etiam ipsi incognita, cujus methodum atque doctrinam, una cum Virgilio Caesarino aliisque doctis atque iilustribus viris, illudebat, ac propemodum nihil eum scisse affirmabat.


page 64, image: s064

In versibus autem faciendis tantum sibi tribuebat, ut omnes, qui ante ipsum scripsissent, tum Etrusco tum Latino sermone, (nescio an Claudianum exciperet,) rudes, agrestes, sine arte, sine viribus, sine nervis, sine verborum ac sententiarum robore, ajebat, serpere humi, nec audere se altius attollere. Virgilium vero, ac Franciscum Petrarcham, eo nomine felices appellabat, quod tot seculis principes poetarum habiti essent, cum nihil in eis nisi humile atque vulgare inveniretur, nec comparandi quidem essent ad eos, qui, sua aetate, omnium eruditissima, florerent, puta, ad ipsum paucosque alios ejusdem sententiae. Tantum se ab aetatis ingeniique aestu abripi, et in haec tam absurda dicta abstrahi, sinebat. Quamquam audivi, paulo ante suum e vita discessum totam suae sententiae rationem mutasse, eosque poetas in veterem dignitatis locum, unde opinione sua deturbati fuerant, reposuisse. Sed, anteaquam aetas illum expoliret, atque hominem redderet, die quodam, cum per Vrbem rheda veheretur una cum Gaudentio Paganino, viro docto, qui tum in Gymnasio Rom. literas Graecas docebat, aliisque eruditis hominibus; occasione arrepta, coepit ita in Virgilium et Horatium invehere, ut diceret, nemini unquam iniquius Poetae nomen fuisse comparatum, quam illis; etenim nullo esse homines ingenio, nulla eruditione, nullis literis, et, quod rem continet, nulla inventione, sed puerorum similes, qui tum primum in scholis versus facere discant; contra, se, divino quodam munere, omnes summi poetae numeros fuisse adeptum, in quo omnes ex virtutes conspicerentur, quarum alii fuissent expertes. Quod cum Paganinus ferre non posset, stomachans, e rheda se ejecit, sermonem segregavit, auresque diris illis, ut ipse ajebat, maledictis, ne contaminarentur, eripuit, neque deinceps ausus est, non modo cum eo de ejusmodi rebus sermones instituere, sed ne eo quidem, ubi ipse esset, accedere. Et sane, quod vere dicere possumus, inerat natura poetica in ejus viri mente quaedam: magno animo, ac majore confidentia, ad scribendum accedebat: crebrae in eo sententiae, inauditae, quaeque venerunt in mentem ante ipsum nemini; translata ingentia,


page 65, image: s065

immania, et, unde nunquam existimasses, petita; genus orationis altum, exaggeratum, tumidum, et, tanquam it alas habest, se nubibus inferens: verborum comprehensio subobscura, implicata, ac difficilis ad intelligendum. In quo ipse se decipiebat: nam existimabat, posse suis carminibus elegantissimos modos fieri, eosque, summa cum audientium voluptate, tanquam intelligentiae cuiusvis obvios, cani. sed ipsum fallebat eventus: nec injuria: nam, cum leguntur, nisi admodum attendas, atque eos oculis iterum saepiusque subjicias, vix intelligas; nedum, modorum nexibus illigatos, ac variis vocum flexionibus obscuratos, intelligentia devores. Intersui ego, cum in aede, D. Francisci Stigmatibus sacra, quaedam ejus cantio concineretur. modos fecerat modulatorum optimus: cantores erant, non modo Vrbis sed orbis terrae principes; magna adhibebatur ab illis cura, ne quid titubarent. ille tum maxima erat apud Vrbanum Pontificem gratis; aderant fratris ejusdem Pontificis filii: et tamen tanta auditorum admurmuratio, tanti tumultus facti sunt, cum singuli capita inter se conferrent, ac variis de rebus fabularentur, ut me illius, cui forte assidebam, puderet, ac libenter aliqua evolassem, si potuissem. idque non alia de causa, nili quia illi versus erant obscuri, et a vulgi auribus abhorrebant, quamobrem jure poterat a Io. Baptista, si forte hanc ab eo indolem hauserat, andire, quod olim tibicen Antigenidas discipulo, sane frigenti ad populum, dixisse narratur, Mihi cane et Musis; mihi cane, et iis, quibus hoc dicendi genus probari intelligis. Omnino, jam inde ab ineunte aetate, inerat in Ioanne magnus aestimator sui ipsius, et contemtor aliorum, animus, inerat elatio animi, inerat ambitio. cujus rei, magno illud argumento est, quod, etiam tum puer, coram Christiana Lotharingia, magna Etruriae Ducissa, ausus sit caput pileo tegere. nam cum a Ioan. Baptista ad eum mitteretur, cum versibus, quos ipse fecisset, ut vicaria Ciampoli voce in aures magnae Ducissae infunderentur, die quodum Ciampolus, quo fortasse in circulis et in conventibus amicorum gloriari posset, eos sibi honores habitos, qui nemini, quantumvis summo genere nato, concederentur; dicitur commentus


page 66, image: s066

fuisse, nescio quas distillationes atque gravedines, ob quas diutius sine magno valetudinis incommodo, aperto capite esse non posset; quam ob causam, non solum pileum, sed pileolum etiam, cogeretur afferre. at Christianam, ajunt, utpote humanissimam, tam cari capitis misericordia captam, fecisse homini potestatem, ut illud, qua maxime fas esset ratione, ab aeris injuria defenderet; qua potestate facta, confestim ille capiti pileum admovit. at mulier correxit illico, quod ille se intellexisse minus assimulabat; atque, De pileolo, inquit, intelligebam, non de pileo; proinde remove illud a capite, quantum potest. Magna igitur ingenii doctrinaeque suae opinione imbutus, cu~ tota illi Florentia angustior, quam ut animo conceptas spes caperet, videretur, Romam unde major ad id flatus ostendebatur, vela dedit. arcem enim orbis omnium terrarum, augustius ingenii doctrinaeque suae theatrum futurum arbitratus est, atque inde ea sibi praemia proventura, quae aliunde e venire non possent. Placuit Io. Baptistae ratio, et multos annos, sua pecunia, illius sumtibus suppeditavit. Exceptus in primis est humanissime a Virgilio Caesarino, ob voluntatum studiorumque similitudinem, adeo ut sua illum domo ac mensa communicaret: insinuavit se praeterea in aliorum principum virorum consuetudinem et gratiam. in his Maphaeum Cardin. Barberinum, qui postea, Gregorio XV extincto, Pontificiam D. Petri cathedram obtinuit, literarum elegantia sibi promeruit; sed Aldobrandinos Principes, arctiori benevolentiae nexu, habuit obstrictos; quorum auctoritate et gratia, a Gregorio XV, cui arctissima se familiaritate implicaverant, obtinuit, ut Gaspari Pallonio, in scribendis Pontificiis Latinis epistolis, qua brevia votant, sufficeretur. quae res magnam sibi omnium admi rationem excitavit; non enim Latine scribendi laus admodum ab eo expectabatur, qui omnem fere aetatem in Etrusca poesi consumserat, nullum autem tempus Latinae eloquentiae dederat. Sed singularis magnitudo ingenii non desideravit longum, ad se perficiendum, in ea quoque scribendi consuetudine, spacium. nam brevi, tantam verborum copiam, tamque eximiam scribendi vim


page 67, image: s067

est adeptus, ut frenis potius, quam calcaribus, indigeret; nam saepenumero, ab aestu ingenii se abripi, ac longius abstrahi sinebat, quam brevium ratio deposceret. In eo munere factus est Basilicae Vaticanae Canonicus. Sed non potuit effugere ingrati erga Io. Baptistam hominis speciem. nam, cum divitiis afflueret, neque quoquam indiget, Io. Biptista, quod illi erogabat, aliorum adolescentum ingenuorum usibus destinaverat: quod ille ferens indigne, tanquam sibi debitum, non autem alterius benignitate traditum, persecutus est litibus. Sed, post Gregorii mortem, Vrbanus VIII non solum illi, commissam a Gregorio provinciam conservavit, sed etiam intimi ejus cubicularis honorem addidit, atque adeo intimum enm habuit; ut omnia fere illi consilia crederet. et sibi, cum satietas hominu~ aut negotiorum odium ceperat, amicum ac socium adhiberet, in cujus sermonis suavitate, omnes animi solicitudines curasque deponeret. Verum, nullum est cuiquam proprium bonum, nulla perpetua felicitas. nam, cum in tanto esset honore et gratia, ac, prioris vitae oblitus, ita veteres amicos despiceret, ut salutantes non resalutaret, repente de tanto gratiae fastipio corruit; neque solum ab aula est, verum etiam ab Vrbe, honoris specie, summotus. nam plures illi urbes, administrandae, sunt traditae, ac demum Aesis praetor est mortuus. Quam autem intoleranter Vrbis desiderium ferret, satis dici verbis non potest; sed nullis amicorum precibus, nulla valetudinis, qua maxime adversa utehatur, excusatione impetrare potuit, ut Romam reverteretur. Causae, quae tantam illi invidiam conflarint, multae afferuntur, sed eae in primis; nimia loquendi libertas, intimae atque apertae cum iis amicitiae, quorum voluntates ab iis, quorum ipse tempori inservire debebat, alienae existimabantur; ac demum, quod mores vultusque nonnullorum, mimica prope scurrilitate, imitaretur exprimeretque, quos aequum erat illum vereri atque metuere. In illis provinciis administrandis, multum illi ocii ad scribendum commentandumque suppeditarum est. quo ocio diffluens, complura egregie, tum soluta oratione tum versibus, scripsit; quae, nondum edita, Regi Poloniae, testamento legavit.



page 68, image: s068

XX. EQUES THEODORVS PORTA.

EQues Theodorus Porta natus est Sebastiano Porta, Veneto, pictore eximio, ex eorum numero, qui Pontificiis diplomatibus bullas plumbeas, quae ex illis dependent, affigendas curabant; quem ordinem Xistus Quintus sustulit. Fratrem habuit Phidiam Portam, sed alia matre, uno patre; qui magna vi ingenii praeditus, potissmis literis excultus, in agendo in comoediis, deliro atque amotore sene Veneto, admirabilis, cum sacram Pont. Max. pecuniam surripuisset, ac Venetias persequeretur, ex fuga retractus, supplicio affectus fuerat, una cum aliis novem, amicissimis suis, haud obscuro loco natis, non modicis opibus, doctis praeterea viris, quorum alii erant juriconsulri, alii medici, alii philosophi ac poetae. Hi primum, animi causa, coeperant, noctu carnes, e fenestris appensas, ut hoedos pullos gallinaceos, meleagrides, phasianos, surripere, ex eisque deinde convivium instruere, ac magno cum risu velebrare: sed paulatim, ab hoc aditu januaque patefacta, progressi sunt evicti, magno cum suarum familiam dedecore, in ipso aetatis flore, poenaas legibus dederunt. Quod, adolescentibus praesertim, debet esse exemplo, ne, ec sapientis consilio, minima contemnant; quod ex iis ad majora aditus fiat. At Theodorus, sive ex fratris supplicio, Vrbis petraesus, nam vix sibi honestum putabat, in ea urbe conspici, ubi recens ille tanta fuerat ignominia affectus; sive alia de causa, profectus est in Germaniam, ubi plures, nobilium praesertim, sibi amicos, paravit, ac secit suos; tum paululum extantium ac prominentium signorum artificio, quo ille praestabat, quorum signorum nonnulla, ut ipsum postea Romae dicere audivi, obscoeno turpique argumento elaborata, mire eorum animos ceperant, tum eleganter saltandi arte, in qua cuerat, atque ibi fortasse militaris Germani hominis


page 69, image: s069

partes in comoediis agere didicerat; quas, tanta cum venustate, tamque ad similitudinem veri, persequebatur, ut in eo genere ne exvogitari quidem perfectinus posset. Sed, non ita multos post annos, reversus in partriam, nobilium virorum ac doctorum hominum familiaritatibus se dedit, easque, et ea qua praestabat arte, et linguae volubitate et elegantia, tutabatur. Cum antem, a Clemente VIII, Henrivus Card. Cajetanus, ad Regem Poloniae mitteretur, legationis jure ac nomine, dedit operam, nut in ejus comitatu esset; atque impetravit. Ac postea nulla erat voluptas major, quam audire ex eo, quae, in ea legatione, mira contigissent, concursus populi, equitatus, ac pompam, qua legatus exceptus fuerat, ejusdem congressus cum Rege, colloquia inter ipsos habita, coviviorum apparatus, coenarum magnificentiam, vimorum, quae ille ex Italia advexerat, varietatem et copiam, ut non alia in iis epulis vina biberentur; quae Poloni illi, quibus haud saepe tales hereditates obvenirent, in sese avariter ingurgitabant; adeo ut monstri illis simile videretur tantam vini exotici pretiosissimi vim, in singulis coenis ac prandiis, ac tam large diffundi. atque ejusmodi alia commemorabat; quae etiam majora, verbis, faciebat; quibus ita erat abundans, ut ubi ipse esset, confestim silentium, tanquam si in aliquo manifesso scelere deprehensum esset, exulatum abiret, atque solus, quasi in possessionem suam venisset, omnium aliorum partes orationis exequeretur. At fiebat interdum, ut nos, animi relaxandi gratia, in iis aedibus, quo Academia Humoristarum convocabatur, tres, omnium fere mortalium loquacissimos, simul componeremus, et tanquam in aliquod contentionis certamen deduceremus; hunc, Henricum Falconium, et Gismundum Boldonum. eramus enim vehemnter cupidi, cognoscendi, quisnam certaminis victor discederet. atque erat ridiculum, videre, quemadmodum alius alii obloqueretur, ut, incipientem unum dicere, interpellaret alter, nec loqui sineret, ille contra obsisteret, et institutam orationem perorare contenderet. denique finis fuit ejusmodi, ut nemo arma summiserit, nemo aliis, ne tantulum quidem, de sermonis celeritate, et dicendi


page 70, image: s070

gloria, concesserit, nos vero incerto animi dimiserit, cuinam ejus certaminis palma deferenda esset. Decoratus est postea a Paulo v honorariis Lusitaniae Christi militum insignibus, ideo, quod sua eloquentia allaudabilem operam dedisset, ut cognatus quidam suus signa pulcherrima, quae habebat, Burghesio Principi venderet. Tum cernebatur novus hic miles, cinctutus, per Vrbem incedere, iisque, qui obliquis, ipsum oculis ausi essent aspicere, formidinem ac terrorem injicere. Sed, quantam illi, ejusmodi honoris gradus, immiserit in ventrem, confidentiam, quantum animi ad praeliandum dederit, ostendit die quodam, Romae in lanio, ad forum Panici; a quo cum vitulinam carnem emeret, eamque ad pondus non respondere diceret, contra lanius falsum eum esse, nec vera loqui, assereret, ille iratus, animo, quem sibi Mars, nuper ad militiam illam adscripto, immiserat, gladium eduxit, atque ibat, ut lanium transverberaret, vel in terrorem fugamque conjiceret. at lanius, qui probe hominem nosset, sumta hatsa, qua carnem ex carnario detrahebat, plures in partes gladium eidem comminuit; ille autem capulum, et vaginam gladio cacuam, domum retulit. Recitavit, in Academia Humoristarum, versus a se facetissime scriptos, ac sermonem habuit luculentum, de rebus, nisi memoria me fugit, ad pingendi caelandique artem perinentibus. Sed demum, paucorum dierum, morbo, est sublatus evivis.

XXXI. BELISARIVS BLVGARINVS.

PRaeclare atque sapienter, a viro docto atque prudenti, dictum cuidam fuisse narratur, qui magna vi animi ac vocis, nescio quem, summis in caelum laudibus efferebat; Quaeso, inquit, parce voci, cedo, quibusnam ille amicis utatur; ita enim et tu laborem, hunc laudandi, lucri feceris, et ego, quo loco ac numero ille sit habendus, ostendam. quod si vit hic, tam scitus ac prudens, Belisarii Bulgarini amicorum nomina sibi


page 71, image: s071

edi postulasset, quibuscum ille conjunctissime vixit, ut conjecturam ex eis de illius virtutibus faceret, continuo omnes hujus aetatis praestantes sapientia viri enumerarentur, quorum clarissimas, in omni genere literarum, laudes nulla unquam obscurabit oblivio. Ac primum, ex sua ipsius patria nominarentur illa bonarum artium lumina, patriae decus, Italiae ornamentum, Francicus Piccolomineus, Angelus Spannocchius, Diomendes Burghesius, Celsus Cittadinus, qui etiam dialogrum suum, de origine usus, quo, plurali numero, singularis persona coepta est appellari, ex illius nomine, Bulgatinum inscripsit: eques Bargalia, qui in illis suis nunquam satis laudatis Dialogis, de Impresis, interlocutorem eum adhibuit; Hieronymus item Bargaglia, HOratius Lombardellus, aliique, qui aliquod in literis nomen habuerunt. Extra illam urbem alii etiam se offerent, et in Belisarii amicorum numero se fuisse, gloria buntur, ii, de quorum virtutibus nullae unquam literae silebunt, nulla aetas conticescet; Torquatus nimirum Tassus, Eques Baptista Guerrinus, Robertus Titius, lo. Baptista Strozza, Antonius Riccobonus, aliique illustres viri, in illus amicitiae societatem venisse ostendent. Sed eximia quaedam virtutis vis, modicis Italiae regionibus circumscribi non postulat, sed, foras egrediens, maria transmittit, Alpes transcendit, ac longe lateque sese diffundit. ideo Bulgarinus transalpinos etiam in sui amorem et admirationem attraxit; in his Saturninum Simonium, Gallum, Iurisconsultum praestantissimum; qui etiam librum illum suum, de literis pereuntibus, anno CIC ICCI, typis ex hoc cum exteris nationibus, ob communium studiorum societatem, usu amincitiaque, plures eorum linguas apprehenderat: itaque, ad sermonem Etruscum, quem profitebatur, et Latinum, cujus erat intelligentissimus, Graecum, Gallicum, et Hispanum adjunxerat. Neque quisquam erat liber, quovis fere sermone conscriptus quin legisset, ex eoque unumquodque, quod esse notatione dignum, excerpsisset, et in sua adversaria transtulisset. Praeter haec humanissima politissimarum artium studia, omnibus erat disciplinis instructus, Theologia,


page 72, image: s072

Philosophia; neque aberat Midicinae notitia. Quantum vero in poetica facultate, et in excogintando inveniendoque, aequalibus suis praestaret, primum, plura ejus carmina declarant, omnium earum linguaru~, quas notas illi fuisse diximus, genere scripta, et in Academiis, quas partim ipse instituerat, ut Accensorum, partim, extinctas, in lucem revocaverat, ut Inthronatorum, cum plansu recitaverat; tum, comoediae, et in his ea, quae Permutationum nomine vocatur, ostendunt; quas ille festis Bacchanalibus, ut a discipulis Gymnasii Senensis ederentur, scribebat. Deinde, nullum nobiles, sua civitatis, viri ludicrum armorum certamen dabant, quin illis libellos, quibus decertantes, simultatis inter ipsos inimicitiis, se invicem ad pugnam provocabant, effingeret. Praeterea, in diurnis nocturnisque virorum mulierumque nobilium conventibus, nemo eat, qui illum ingenio anteiret, in reperiendis nobis ludorum generibus, quibus horae illae honeste hilariterque traducerentur. Coactus est mandare typis animadversiones suas in illud lacobi Mazzoni Caesenatis opus, quo Dantis, divini ut ipse vocat, hominis comoediam, ab iniquorum calumniis vindicare conatur, quas aminadversiones, Horatii Capponi, Carpentoracti Episcopi, rogatu conscripserat; in quas furtim alius invaserat, suoque nomine, hoc titulo inscriptas, ediderat, nimirum, Brevis atque ingeniosa, contra Dantis opus, disputatio. At liber ille, multorum deinceps operum, quae a Bellisario prodierunt, quasi sementes ac materies extitit. nam is, qui literarii illius se furti obstrinxerat, cum manifesto teneretur, cecinit parlinodiam, eamque, una cum apologia, adversus ea quae Bellisarius Danti objecerat, edidit. SEcutus est Hieronymus Zobbius Bononiensis, qui, lectis iis quae circumferebantur, suam voluit de illis sententiam interponere; atque anno CICICLXXXIII, librum in vulgus emisit, cujus erat titulus, Dantes et Petrarcha, ab Hieronymo Zobbio defensi. At Bulgarinus, hac nova Dantis defensione a Zobbio suscepta, quo magis ejus, a quo expilatus fuerat, furtum illustraretur, alterum Senis librum imprimendum curavit, quo ea continebantur, quae Horatii Capponi responsionibus, ad quatuor primas suarum


page 73, image: s073

in Mazzonum animadversionum particulas, replicaverat. nam deinceps, ut eas componebat, per partes Cappono mitterbat; quibus ille, muta pro Dante afferens, respondebat, conta Bellisarius Capponi dicta confutabat, et a Dantis defensione repellebat. Tertio opere, scripsit contra praedictam Hieronymi Zobbii disputationem, de Dantis comoediis, atque alteram illius eorum, quae dixerat, defensionem. Quarto libro, respondit palinodiae, et apologiae illius, qui honorario eum furto, suis in Dantem animadversioinibus, spoliaverat, seque illis exornaverat. Huic operi successit quintum, quo, Particulis poeticis, pro Dantis defensione a Zobbio disputatis, patrio sermone rescripsit. Cum autem lacobus Mazzonus, primam ejus voluminis partem in hominum conspectum lucemque protulisset, in quo pro Dantis Comoedia acriter vehementerque propugnat, factus est sexto operi locus, hoc titulo, Bellisarii Bulgarini, Aperti, Academici Inthronati, notae ad primam Dantis defensi partem lacobi Mazzoni. Postremo, tota haec de Dante concertatio septimo conclusa est libro, adversus manu scriptum, ad Dantis defensionem pertinens, falso Speronis Speroni nomine prolatum. Ne multis morer, finis fuit ejusmodi, ut Bulgarinus certaminis victor discederet, cum certissimis, validissimisque rationibus, adversariorum copias, pro Dante propugnantes, profligasset, obtinuissetque, illius comoediam, veram poematis cujuspiam rationem non habere, quod ab Aristotelis praeceptis longissime aberaret. Idque eo fuit mirabilus, quod ab eo docti eruditique viri laus non admondum expectabatur, qui in occupatissimo familiae, in qua, pareter foeminas, duodecim mares filii numerarentur, cura continebatur. ex quibus nullum se unquam religiosae cujuspiam familiae numerum auxisse gloriabatur; quod pusilli atque humilis esse animi diceret, liberos intra religiosorum hominum claustra compellere, quo quis se eorum alendorum instituendorumque solicitudine ac sumtu levaret: sed foeminas locupletissmis viris collocaverat, ex maribus autem unum quemque, pro cujusque libidine, animum ad


page 74, image: s074

aliquod honestum studium passus erat adjungere, alios ad literas, quorum sumtibus Patavii, Bononiae, Romaeque, prout ejus falcultates, ferebant, suppeditabat, alius ad militiae studia, alios ad summorum Principum, nempe Sabandiae, Parmae, aliorumque Ducum, aulas: deinde, privatorum negociis pene omnibus, quorum lites dirimebat, discordias sedabat, inimicitias componebat, affinitates conciliabat, districtus, ac Reip. suae procuratione, in qua saepius omnes magistratus gesserat, implicitus tenebatur. Itaque, propemodum miraculos adscribendum videtur, quod, in tantis occuptionibus, tantam vim rerum cognitinemque fuerit complexus. At, praeter ea quae diximus, multa etiam alia, ex uberrimi illius ingenii fonte manarunt; sed, in tenebris abdita, non adhuc in commune\m hominum lucem prodierunt; praeter pauca quaedam poematia, tum edita, cum Cosmus, magnus Dux Etruraie, una cum Maria Magdalena Austriaca, ejus uxore Senas venissent. Omnio ad studium Impresarum, quas vocant, a natura se serri sentiebat; quarum plures et illustres referremus, nisi alio properare cogneremur. Demum, eum ad locum, quo res omnes ortae tendunt, iter arripuit, plenus annis, ac laudibus: quod eleganti symbolo est exprimere conatus Academicus quidam, Lucarino nomine; qui onerariam navem, preciosis refertam mercibus, e portu vela dantem, effiuxit, cum hoc dicto, Solvit onusta.

XXII. IO. BAPTISTA BARTOLVS.

NVnquam, ex corporis ornatu, aut ex aliqua alia re externa, existimare de hominum ingeniis vel facultatibus licet. Quam multos saepe videas, eos aspicias, omnia sint pecudis forte similiora, quam hominis! contra, quam multos saepe pannis annisque obsitos cernas. in quorum pectora si oculorum aciem posses intendere, omnia in eis praeclarissimarum maximarumque artium ornamenta intuereris! Vt vere, a viro docto atque prudenti, sit dictum, saepe sub sordido palliolo latitare sapientiam. Neque itidem, si se tibi quispiam sordidatus,


page 75, image: s075

vel alter preciosis indutus vestibus, offerat, continuo, illum Irum, hunc Croesum affirmes. Saepe enim incidi in quosdam, qui elegantem ac divitem corporis cultum contemnerent. intus exultantes animo, quod domi arcas, multo auro argentoque refertas, haberent. novi item alios non parum multos, qui foris protabant, quid rerum? aurum, vestem sericam, gemmas annulis inclusas, in eorum antem aedibus, nihil quaesti erat furibus: ita erant inaniis oppletae. Quod si, ut diximus, ex iis quae sub aspectum cadunt, fas est affirmare de iis, quae sunt ab aspectus judicio remota, quemadmodum vulgus imperitorum facit, qui no ex re, sed ex eo quod oculis concipit, metiri homines solet; profecto, Io. Baptista Bartolus, inter rerum omnium ingnaros, atque ad mendicitatem redactos, referatur oportet: qui vestitu adeo obtrito, adeo lacero, adeo obsoleto, utebatur, ut propemodum nihil differre videretur ab iis, quos ante scararum aedium fores, vel per Vrbem, ire ad saccum, necessitas jubet. Sed longe aliter res sese habebat. nam primum, ad incitiam quod attinet, adeo nullius fere rei erat rudis, ut maximarum praesantissimarumque artium scientia pectus refertum completumque gestaret. nam et Theologiae et Philosophiae praeceptis animum exornaverat; ac medendi arte ita praestabat, ut pancos haberet pares, superiorem fortasse neminem: quod in eo declaravit, cum virum nobilissimum, et summum in Vrbe magistratum gerentem, ex acerbissimis podagrae doloribus, quibus excruciabatur, eripuit, atque adeo ad sanitatis terminos, unde eum vis morbi abstraxerat, revocavit, ut nulla deinceps morbi ejusdem violentia inde abripi, et ad veterum cruciatuum scopulos abstrahi impellique potuerit. quod factum, ita novum, ita supra naturae vires est visum, ut reus necromantiae, apud Quaesitores fidei, coactus sit causam dicere; sed non ita multo post exemtus est e reis, viri illius nobilis opera, quem nodosae vinculis podagrae exsolverat; a quo regatus est, ut Roma discederet, atqu aliam urbem persequeretur; quoniam videbat, fore, ut eadem de caua, in jus saepius vocaretur. Chimiciae arti assiduam ac diligentem operam dedit. Sed quae ars alios


page 76, image: s076

sui studiosos, detrudere ad mendicitatem solet, haec illum, ut declaravit eventus, ad ingentes divitias perduxit. nunquam tamen proterea, ex pannosis illis lacerisque vestibus, quibus obvolvebatur, emersit: ut, cum die quodam, chimicae, artis utilitates fructusque in caelum verbis efferret, et innumerabilem ex ea pecuniam consici posse contenderet, quiam, qui sermoni aderat, in risum effusus, Si res, diceret, est ita ut blateras, cur hic tibi oruatus est? cur hi panni? cur hae sordes? cur, illis in malam rem, quantum potest, abjectis, non earum loco preciosiffimas, ac perquam optimas, sumis? Cui ille, Nae tu, ait, homo es ridiculus, qui iis, quae tibi oculi persuadent, fidem habes; si multis tibi aureorum millibus sit opus, neque habeas unde sumas, ad istis pannis ac laceris vestibus, quas vides, ea sunt tibi petenda; nam continuo numi illi, tanquam lymphatici, ex illis eruptionem facient, et curriculo ad te pervenient. At ille irrisor, quia erat in primis dives ac nobilis, noluit ejus rei periculum facere. Sed, utut res sese haberet, illud est certum, magnam liberis pecuniam testamento reliquisse, ab eoque, lethali morbo correpto, jam profectionem ad orcum adornante, intermortuas ha voces fuisse exceptas, se in aeternas inferorum sedes, perpetuis ecruciandum ignibus, dari, quod inmis ad rem attentus fuisset, quo contra jus fasque, magnas liberis divitias relinqueret. Summus erat astrologus; et in primis, Chaldaicis literis eruditus, ex affectione caeli, qua primum spiritum duxerat, quo die moriturus esset, sibi praedixerat, multa etiam arcana didicerat, quae tacita tenebat, neque cum quoquam comunicabat.

XXIII. FRANCISCVS ARCVDIVS.

MAgnam in ea caeli, in quo quisque primum vitae spiritum hausit, parte vim esse, ad praeclara hominum ingenia procreanda, non solum verisimile, sed certum atque exploratum videtur. Cui non est notum, uno in loco. ex aeris gravitate, homines pingues, hebetes, tardos, in alio, ex ejusdem aeris temperatione,


page 77, image: s077

acutos, perspicaces celeri ingenio nasci? Quod etiam animadvertere licet in plantis, quae, in quibusdam terrae regionibus satae, ex caeli solique illius natura, praestantione succique melioris fructus ferunt, in aliis, deteriores insulsioresque producunt. Quae cum ita sint, quid mirum est, si ea Graecia, quae olim magna vocitata est, et adjunctae illi regiones, egregios homines, quique essent omnibus admirationi, fere semper extulerint? Nonne fatendum est, eos, ex caeli illius praestantia, non nihil arripuisse, quo tanquam semine imbuti, illos ex sese team admirabiles structus efferent? Ac, si quis temporum memoriam, jam inde usque a Pythagora, repetat, qui eam partem Italiae tenuit, et ad quem Plato, discendi cupidissimus, venisse dicitur, omnemque Pythagoraeorum disciplinam; penitus cognovisse, omnibus fere saeculis multos, tum ad Remp. administrandam, tum ad bella gerenda, tum ad literarum studia, id quod in praesentia quaerimus, aptos atque a natura factos, inveniet. atque, ex pluribus, quos nostra vidit aetas, se in primis offerent, Vincentius laurus Cardinalis Montis regalis, Coriolanus Martiranus S. Marci Episcopus, Antonius Lilius, Paulus Bombinus; qui ingenio, eruditione, doctrina singulares, Cardinalium Collegium, Pontificiam dignitatem, Italiam, atque adeo totum terrarum obrbem, non fluxis atque caducis, sed solidis, et cum aeternitatis spacio duratione certaturis, ingenii ornamentis condecoraverunt. In hunc numerum ac coetum, jure se infert Franciscus Arcudius, Soliti natus, satis ex se ipse notus ac celebris; sed, quia parentum virtutis claritas redundat etiam in liberos, ac non nihil eisdem splendoris arcessit, Antonii Arcudii. docti hominis, et Soliti Archipres byteri, filius; quod non debet nos commovere, neque cogere, nihil rectum, nisi quod nostris moribus convenit, putare; nam Graecis sacerdotibus licet, uxores habere atque ex eis liberos procreare; at, nostris moribus, nefas habetur. Qui Antonius librum composuit, novi florilegii nomine inscriptum, quo preces horarias, satis effusas, as usum sacerdotum Graecorum, ambitu angustiore conclusit, qui liber ab orentis ecclesiis exploditur


page 78, image: s078

ac rejicitur; solum eo utuntur monachi S. Basilii, coenobii Cryptae ferratae, cum faciunt iter, vel absunt a coenobio. Dedit operam literis, tum Graecis, tum Latius, Romae in Collegio Graeco, una cum Leone Allatio: Rhetoricae magistros habuit Alemannum, et Iasonem Sozomenum; quibus doctoribus tantum profecit, ut Graece Latineque optime loqueretur et scriberet, et, in utraque lingua, elegantissimos versus efficeret. Philosophicas vero Theologicasque disciplinas, a Patribus Dominicanis accepit, ac, decurso eorumdem studiorum curriculo, sacris initiari, Latinorum ritu ac moribus, voluit; statimque, sacerdos factus, memor patriae, memor parentum, suos ad penates se recepit, ubi, docendo instituendoque, magnae popularibus suis utilitati atque usui fuit; quibus etiam Sacramentis frequenter administrandis, non minimum profuit. Verum habet hoc eximia virtus, ut exiguis loci unius terminis includi non postulet, sed latum campum, in quo excurrat, efflagitet. sed nullus ita late patens est campus, nullum majus, ingenii declarandi virtutisque demonstrandae gratia, theatrum ea Vrbe, quae merito arx orbis terrarum, rerum omnium, quae ubique sunt in admiratione, compendium, omnium nationum perfugium, communis patria, semper est dicta; videlicet Roma. Illa exquisitos, in omni genere artium maximarum, magistros advocat, amplectitur, detinet; mediocres, nedignatur quidem aspicere: illa, clarissima virtutum lumina, suo in gremio, tanquam in aliquo caelo, ad orbem terrarum illustrandum complendumque constituit. Ea igitur Francisci doctrina, ea virtus, ea probitas, tanquam divini vi numinis, impulsa est Romam. Advenientem Franciscus Cardinalis Barberinus, tum rerum dominus, benigne atque humaniter excepit, ad numerum suorum familiarium adscripsit, in postremis non habuit; sed, quia majore eum provincia dignum existimavit, quam ut aulici solum munus impleret, episcopatum Nusci, quod est oppidum in Regno Neapolitano, deferendum illi curavit. ubi omnes optimi Pontificis partes exequens, celerius quam ejus aetas poscere videretur, est mortuus.



page 79, image: s079

XXIV. IVLIVS MANCINVS.

IVlius Mancinus, Senensis, honesto quidem sed humili loco natus, cum, etiam tum juvenis, rixatus cum quopiam esset, ac propterea compactus in carcerem, simul ac dimissus est, patria sede relicta, Romam commigravit, commodum, cum, in noscomio S. Spiritus in Saxia, de novo medico in demortui locum subrogando deliberabatur; et, quia locus ille ab omnibus fere medicis, qui erant in Vrbe, summa ambitione expetebatur, decretum fuerat, ut res in certamen deduceretur, eique munus illud decerneretur, qui, interrogatus de quaestionibus, ad rem medicam pertinentibus, aptius ceteris respondisset. Quamobrem Patritus Patritius, vir, et generis nobilitate et vitae splendore, tota Vrbe, clarus ac nobilis, ad quem literas commendaticias ab amicis acceperat, Si maturius, inquit, ad Vrbem venisses, ac longius spatium, ad te comparandum, nactus esses, facile poteras, una cum aliis, in illud ingenii doctrinaeque discrimen contentionemque venire. At ille, irridens, Quid mihi, ait, opus est spacio ad me comparandum? hem, nunc, si libeat, possum. Nec mora; ita ut orat ocreatus, certamini se objecit; factumque est, ut victor inde discederet, statimque decretas medico, ad habitandum, aedes ingrederetur. Quod fuisse arbitror causae, ut ad mulierem, quae habitabat ibi viciniae, se insinuaret, seque intimum apud eam faceret; quae bibliopolae cuidam nupta erat, ac tres habebat liberos, seclerum omnium principes, quos plus millies, auctoritate et gratia, qua pollebat, suspendio eripuerat. Hanc ille mulierem, formae dignitate atque praestantia, Europaeis mulieribus omnibus anteponebat: verum, in qua, praeter corporis proceritatem, nihil unquam elegans spectator formarum laudavit; sed, quemadmodum Catullus de Quinctia dixit, nulla erat, in tanto corpore, mica salis. At, quamvis tam mirificis eam laudibus in caelum efferret, quamvis ejus amicitiam usque ad extremum vitae spiritum conservarit, quamvis opibus ac divitiis afflueret, nihil illi in morte reliquit, quo vitam parce ac


page 80, image: s080

duriter ageret, ut, in morbum paulo post ejus mortem conjecta, necesse habuerit, in valetudinarium S. Rochi confugere: ubi diem obiens supremum, suis amicum ac laudatorem suum vestigiis, quo ille antecesserat, est prosecuta. Verum, illuc redeo, unde abii. Magnam ejus certaminis, de quo diximus, victoria apud alios medicos invidiam illi conflaverat. itaque, ex compacto, id unum omnes agebant, ut invenirent aliquid, quo de eo illum loco dejicerent, quem sua fuerat virtutute adeptus: atque, apud hospitalis ejus domus Praeceptorem, coeperunt eum accusare, quod celerius, quam alii medici, aegros, ac raptim, inviseret, ut, cura illa ex peditus, posset attentius suis dare operam negociis. quamobrem, in quoddam multorum ejus familiae concilium a Praeceptore vocatus, reprehensus est acriter, quod negligenter, et cum aegrotantium pernicie, susceptum a se munus obiret. at ipse interritus, memoriter aegrotos omnes, fidei suae commissos, a primo ad ultimum proferens, narravit, unde domo unusquisque, qua aetate, quo genere vitae esset, quo morbo, et a quo die, laboraret, quam curaitonis rationem adhibuisset, quamque adhibiturus deinceps esset singulorum morbis, praesensiones, aliaque, unicuique eorum magis propria atque praecipua; quibu, magna eorum, qui audierant, cum admiratione prolatis, malevolorum obtrivit invidiam. Deportaverat Romam scuta bis mille; quae statim, usuris centesimis, foenori dedit, eo contractus genere, quod officii societatem appellant. atque ex his fructibus, eaque pecunia, quam ipse labores per suos invenerat, eoque, quod comparserat, miser, suum defraudans genium, nam sordido vitam pane oblectabat in pannis, sexaginta et eo amplius aureorum millia confecerat: ex quorum fructibus, post illius mortem, Senis, tot adolescentes ex ea civitate, qui dent operam Iuri civili, Medicinae, vel Philosophiae, aluntur, quot possint ex eis singuli quina, vel summum septena, scuta, quot mensibus capere. neque fuit illi consilium, in Collegii eos formam redigere, quod se nolles ajebat, Recotribus, Subrectoribus, condis, promis, ac procuratoribus peni, cibum suppeditare. In praedictionibus longo multumque


page 81, image: s081

praestabat; ac, simul ac aegrum inviserat, statim, quem exitum morbus ille esset habiturus, divinabat. nam vix tria illi vel quatuor verba eloquebatur, pulsum tentabat, num aequaliter in eo venae micarent, linguae dicitum, stomacho manum admovebat; tum, quid illi in coenam vel in pradium dandum esset, imperabat; sed in primis oculos per cubiculum circumferebat, et, si quam ibi egregie pictam tabulam aspexisset, continuo adamabat; nam erat rerum istarum intelligentissimus; dabatque operam, ut in suam potestatem perveniret. neque id sibi erat difficile impetrare ab eo, qui suam ipsi salutem vitamque commiserat: ab aliis eas tabulas quam minmo emebat, ut carissime venderet: atque, in hoc genere mercimonii, magno cum lucro vortebatur. Philosophiae in primis studium suum dederat: neque erat Philosophus ex eorum numero, qui in scholis, spinosis contortisque disputationibus, id agunt, ut adversarium, breviter arguteque concluso argumento, decipiant; sed ex iis, qui, ex vi verborum ac sententiarum, quid potissimum senserit Aristoteles, conantur exsculpere. atque ita acriter, ita obfirmate, defendebat, voluisse Aristotelem, una cum corpore animum interire, ut non tam Aristotelis sententiam tueri, quam suam aperire videretur. Et sane nunquam eximius pietatis ac religionis cultor est habitus. Feriis Quadragesimalibus ultro non neminem amicum adibat, cui oppleto saturoque salus fuisset inedia multorum dierum; rogabatque, num carnibus vesceretur. neganti illi, Nae tu, ajebat, homo es ridicule insanus; cedo paginam, atramentum, et calamum. ac statim, disertis verbis, testimonio suo, quod ob praestantiam artis, quae in eo erat, fidem faciebat, affirmabat, non esse illum, ob aegritudinem, ad olera atque legumina vescenda idoneum. Habitus est etiam Chaldaicis literis apprime doctus: sed revera totam illam disciplinam contemsit, ac deridiculo habuit. Interrogatus, cur ab ejusinodi sermonibus non abhorreret, sed multa docte copioseque dissereret, ideo a se fieri respondebat, ut communibus hominum studiis satis faceret, ac merci suae, quo pluris eam venderet, flosculos quasi quosdam


page 82, image: s082

inspergeret. Ac merito Vrbanus VIII fecit eum sempter plurimi; et tum majorem habere eum coepit, cum, initio Pontificatus sui, ejus consilio, ex ancipiti illo morbo ereptus est, a quo fuerat pene oppressus. nam, cum inter ceteros medicos, de alvo, quae constiterat, medicata potione illi danda conveniret, solus restitit, quantum potuit; quod diceret, fore ut, mediam circiter noctem, id in eo a natura fieret, quod a medicata potione requirerent. quae, seu vaticinatio, seu praedictio, vera est, ea ipsa nocte, confecta. itaque eum medicum sibi solum adduxit, et opiparo, in AEde D. Petri in Vaticano, sacerdotio, hoc est, canonicatu, donavit; ex cujus fructibus, majorem, opibus quibus pollebat, cumulum addidit: nunquam tamen initiari sacris ordinibus, ut leges illius ecclesiae sunt, voluit. Denique, confectus senio, paucorum dierum morbo, surreptus e vivis, splendido elatus est funere, in AEdem S. Spiritus in Saxia.

XXV. FRANCISCVS ACCARISIVS.

NOn eadem omnino ac par est ratio ingeniorum atque plantarum: quod non omnibus in locis omnes plantae nascuntur, nec eadem magnitudine, forma ac suavitate, ex se fructus educunt, sed, pro soli caelique varietate, aliae in Italia plantae, aliae in India, aliae in Africa, aliae in Sarmatia gignuntur: at ingenia, ubicunque ea severis, sive mala sive bona, et ad literarum studia in primis apta, semper bene feliciterque proveniunt. Atque res haec ita est aperta atque perspicua, ut eorum exemplis illustrari non postulet, qui vel in remotissimis terrae regionibus, vel in barbaris nationibus, et ab omni prorsus humanitate sejunctis, vel in oppidulis, in asperrimis saxis defixis, exorti, clarissimas urbes, ac civium frequentia celeberrimas, atque adeo totum terrarum orbem, sua luce lustrarunt atque complerunt. Quamobrem non erat, quod Camillus Accarisius queri posset, quod Franciscum filium, Anconae, ubi honeste


page 83, image: s083

negotiabatur, non autem Senis, edidisset; metuens fortasse, ne ex caelo, unde primum vitae spiritum hausisset, segnior vel tardior in disciplinarum curriculo fieret, neve ad summam Iuris civilis laudem, ad quam, tanquam ad metam, illius vitae cursum destina verat, properans, aequalium suorum industriae non praecurreret. Sed errabat. nam, ubicumque locorum communis ille usuram lucis arripuisset, nullum ab aeris contagione damnum contraxisset, sed similis semper sui fuisset. Ille saltem metus aliquam ad perterrendum vim potuisset habere, ne videlicet, magistrorum penuria, opima illa ac fertilis arbor, a cultura deserta, sylvesceret, aut egregia illa vis ingenii, exercitationis consuetudine usuque remoto, exaresceret. At, id ne accideret, fuit egregie a parente provisum. nam, simul ac primum accescere puer, et exire de gremio coepit, est missus in patriam. non potest dici, quam avide tenera illa arbor, a foecundissimo illo literatorum hominum solo, in quod translata fuerat, sit excepta, et quam multae, ut ita dicam, ad eam irrigandam aquarum inductiones sint factae. Primum ille a doctissimis grammaticis, omnibus illis artibus institutus est, quibus imformari ea aetas, qua tum ille erat, solet. sed postea, a studiis amotus puerilibus, cum ad severiora studia, et in primis ad jurisprudentiam, accessisset, in ipso ejus aditu vestibuloque exceptus est a duobus ejus aevi praestantissimis ingeniis, quibus, omnium concessu, in Senensi Gymnasio, legum interpretandarum primae deferebantur; nimirum, a Celso Bargalio, et Hieronymo Benvolente; ab eisque ad intima ejus facultatis penetralia perductus. Hoc ille ambos unice dilexit; sed in Hieronymo benevolentia impari. hoc magis erat Celso deditus, quod primum ab illo factus fuerat omnium suorum studiorum particeps, tum utriusque juris interpretandi facultate donatus, et luculenta oratione, quae extat, summis in caelum laudibus evectus; qua in oratione, et Francisci ipsius, tam familiae Accarisiae totius, merita, disertissime enumerantur; postremo, quod moriens idem Celsus, suae fidei diligentiaeque, doctissimam et elegantissimam illam disputationem, de dolo, quam nitidissime imprimendam edendamque mandasset. At


page 84, image: s084

Franciscus, Doctoris facultatem et nomen adeptus, non habuit locum illum honoris, materiam ostentationis et ocii, sed laboris et operae, etenim sex annos continuos, in eodem Senensi Gymnasio amplissimo celeberrimoque, Institutiones juris civilis est, summa cum industriae doctrinaeque laude, interpretatus. atque, ab hoc docendi munere, ad alia majora illi tanquam gradus factus est: nam primum, Pandectas extra ordinem explicandi partes sunt traditae; deinde, cum magnus transalpinorum hominum concursus Senas, disciplinae causa, fieret, atque, honoris eorum gratia, Ferdinandus primus, magnus Etruriae Dux, fecisset potestatem, ut aliquis, magno ingenio praeditus, deligeretur, qui in eo Gymnasio jus civile, ea ratione ac via traderet, qua in Gallia, in Germania, in Belgio, Connanus, Duarenus, Cujacius, illud docuissent; haec singulare, de hominis eruditione, doctrina, atque ingenio, judicium fuisse factum videtur; quod in eo, qui tali munere dignus judicetur, non solum exacta atque perfecta juris scientia insit opertet, verum etiam excellens antiquitatis notitia, et Graecae Latinaeque linguae cognitio reperiatur, sit plane necesse. Neque contigit, ut, qui ita honorifice de ipso judicassent, sui eos judicii poeniteret. nam disserendo, interpretando, docendoque, perfecit, ut omnibus iis laudibus, de quibus commemora vimus, cumulatissimus haberetur, quique, e Germania profecti, literarum cupiditate, tam longum essent iter emensi, faterentur, se navasse operam quod illuc venissent. Interea Celsus Bargalio, senio studiisque confectus, vitam, quam a natura mutuaverat, naturae eidem, repetenti, persolvit, cujus morte, ordinnaria in eo Gymnasio juris docendi provincia suo magistro, ita bene de se merito, caruit. Non fuit diutius deliberandum, quisnam potissimum illi subrogaretur. nam, omnium consensu, honestissimus ille docendi locus quin Accarisio deberetur, nemini dubium fuit. Itaque illi delatum, viginti eum annos tenuit. unde, tanquam a capite, doctrinae suae flumine rivisque, discipulorum suorum animos irrigavit; qui, quasi plantae, foecundo humore imbutae, maturo deinde tempore fructus ex se maximos


page 85, image: s085

extulerunt. Atque muneris illius functio eo erat omnibus gratior, quod magnum etiam onus de jure respondendi sustinebat; quamobrem ejus domus, non unius civis domicilium, sed Iovis Hammonis vel Apollinis Delphici templum, quo omnes, qui in Italia controversia haberent, responsi petendi causa, confluerent, videbatur. Quae fama compulsae omnes Italicae Academiae, tantum vim doctrinae atque prudentiae, magnis unaquaeque earum ad se praemiis, advocabat. sed nullam spem lucri, quamvis magnam, putavit esse tanti, ut eam patriae caritati, suavissimis amicorum colloquiis, jucundissimae affinium cognatorumque consuetudini, anteponeret. Sed, quemadmodum nullum est propugnaculum ita validum, ita alte minitum, quin longa obsidione non expugnetur: etiam illud stabilie ac fixum Accarisii, longius a patria non abeundi, propositum, assiduis Rainucii Farnesii, Parmae ac Placentiae Ducis, invitationibus, precibus ac pollicitationibus, demum est labefactatum atque convulsum; quamvis non tam pollicitationibus ac praemiis, ad consilium mutandum, sit impulsus, quam quod Sfortiae Oddo, ac Philippo Marino, talibus viris, esset succedendum. id enim sibi in primis decorum et honestum existimabat esse. At Rainucius, quo majorem honorem haberet, illum ad eorum, qui sibi a consiliis essent, numerum aggregavit. Sed magni Etruriae Principes non sunt passi, diutius, tantum lumen, tamque illustribus radiis effulgens, aliis regionibus collucere, iisque, unde ortum esset, suo recessu tenebras gignere. itaque revocarunt illud, suum in regnum, tanquam proprium in caelum; ut nimirum Pisis, primas Iuris civilis interpretandi partes agens, tanquam circa aliquod caelum, perpetuo et aequabili cursu se volveret, atque omnia, sua luce, lustraret. Quod cum, per annos quatuor, solis cujusdam instar, fecisset, tandem, IV Non. Octobris CICICCXXII, Senis, quo se contulerat, obiit, ut eodem nimirum horizonte, sue, ut a Latinis nominatur, finiente, unde astrum istud ad illustrandum orbem terrae prodierat, sub terras se abderet, vel potius ad caelum, una cum aliis beatorum luminibus, exhilarandum accenderet. Quantum sui desiderium talis viri mors, patriae,


page 86, image: s086

auditoribus suis, ac bonis omnibus, reliquerit, is facile cogitatione assequetur, qui sapientis illius dicti meminerit, tum denique nostra nos intelligere bon[?], cum, quae in potestate habuimus, ea amisimus.

XXVI. LAELIVS MARETTA.

LAElius Maretta, Senensis, nobili, sed non admodum antiquo, genere natus, Romae, quoad vixit, magnam apud omnes habuit viri prudentis, ac totius Reip. periti, opinionem ac famam. Quamobrem viro, et oratione gravi, et auctoritate, tota semper ab aula magnus honor est habitus; atque ibi simul rem et gloriam reperit. Neque ab ejus aspectu, cujus dignitas reverentiam sibi quandam arrogabat, aberat elegantia, quae amorem conciliabat: neque a vitae ac sermonis gravitate recesserat comitas, qua sese omnibus dabat. nam, ut ego, etiam tum pene puer, qui saepe cum ipso eram, sum expertus, ejus interdum benignitas, oppido ut adolescentuli, erat: atque, nisi ea in illo indoles extitisset, nunquam ita me illi dedissem; quod illi aetatulae, qua tunc eram, odiosa est senum gravitas atque severitas. Itaque ille consecutus, omnibus videbatur, difficillimam illam societatem, gravitatis cum humanitate. Quoad vixit, aetatem egit in aula Sfortiarum; quae familia, tum temporis, opibus, divitiis, et honoribus, in primis efflorebat. nam cum ea Gregorius XIII affinitate sese devinxerat; quod Iacobus Boncompagnus, suus filius, Constantiam Sfortiam, foeminam praestantissimam, haberet in matrimonio. quamobrem Pont. Alexandrum Cardinalem, totius Ecclesiasticae ditioni praefecerat, ut ad eum rerum omnium summa rediret. quo fiebat, ut apud omnes, tum Italos tum exteros, Principes voros, maximo esset in honore, atque ejus amicitiam omnes expeterent. Huic primum Laelius navavit operam aulicus, non unus e multis, sed inter omnes prope singularis, consiliorum omnium particeps. nihil enim ille, quod ad Remp. magnopere pertineret, nisi ex ejus auctoritate atque consilio, gerebat. neque facti eum poenitebat, cum utliem atque allaudabilem sibi ab illo operam dari intelligeret. Eo


page 87, image: s087

mortuo, eodem gradu fuit apud Franciscum, Cardinalem ab eodem Gregorio XIII Creatum, cum adhuc in Belgio honorarius miles esset, in contubernio Alexandri Farnesii, Regis Catholici copiarum imperatoris. Hic, cum ex injuria accepta, magno cuidam principi vehementer esset infensus, suspenso ac solicito erat animo, num honorem illum, sibi perquireret. persuasus est a Laelio, ut nulla ratione, tam pulcram occasionem amitteret, qua par dignitate iis esse posset, a quibus se spretum ac contemtum fuisse, quereretur. Causae discordiarum haec ferebantur. cum Alexandro Cardinali Sfortiae a Gregorio XIII, ut diximus, tota Resp. fuisset tradita, ut ejus auctoritate consilioque regeretur, vir quidam princeps in Italia magnus existimavit, si se affinitate cum illo implicuisset, posse illius opibus suam potentiam augere; atque Frnacisco cognatam suam desponderat; at, Cardinalis Alexandri morte, de spe illa dejectus, sententiam mutaverat, et causam quaesierat, cur eam illi non daret: in quo Franciscus se fuisse despectum opinabatur. Nihil omnino edidit, sed multa, manu scripta, foras emisit, ad optimum Reip. statum pertinentia: quae, cum essent plenissima prudentiae, atque ab Aristotelis inventis minime aberrarent, a multis laudari audiebam. In pluribus Romanorum Pont. comitiis, Cardinalem suum, conclave ingredientem, sectatus fuerat, ibique cum eo manserat. itaque omnes, de novo Pont. eligendo, rationes, omnia consilia, quibus ambientium dolis atque insidiis posset occurri, plucre callebat: omnes aulae mores noverat, atque in instituendo aliquo qui vellet ad illam accedere, quemadmodum facete advertere animum suum ad aliorum animum posset, ut uniuscujusque voluntates et studia teneret, eoque praevolaret quo ille vellet, parem habuit neminem. Sed, qui auctor atque adjutor capiendae Reip. multis extiterat, ipse nullam ejus partem, sive quia noluit, sive quia non potuit, attigit; qui civitatum regendarum praecepta aliis dare consueverat, nulli oppido, Praetoris jure ac nomine, praesuit.



page 88, image: s088

XXVII. IO. DOMINICVS PERVS.

LEgimus saepenumero in historiis, non neminem ab agro et ab aratro, summa totius populi Rom. voluntate atque consensu, accersitu~ in Vrbem, qui Consulari imperio rem gereret, vel Dictatoris auctoriate ac nomine, aut hostibus bellum inferret, aut eorum vim conatumque repelleret, aut in rebus dubiis, consiliique egenis, daret opera, ne quid Resp. detrimenti caperet. Verum, nunquam, quod quidem me legisse vel audi visse meminerim, traditum memoriae ac literis est, ab Apolline ac Musis rusticanos homines atque pastores jussos fuisse, depositis rastris atque ligonibus, plectrum ac lyram, et tubam etiam, sumere, summorumque virorum laudes, ac bellorum tumultus, non solum sylvis, verum etiam urbibus ipsis admirantibus, canere. Ne multa; ex omni tum vetere tum recenti memoria, non posse proferri alterum, arbitror, Io. Dominico Pero similem, qui, a nemine doctus, nullisque poeticae facultatis praeceptis eruditus, inter montium asperitates sylvarumque recessus, vel inter ovium greges, incredibili quodam motu celeritateque ingenii, tam magnum numerum optimorum versuum, vel dixerit ex tempore, vel, literis consignatum, posteritati mandaverit. Hic ortus est Arcidossi, quod est oppidum nec obscurum nec humile, in montibus, Senarum ditioni imperioque subjectis, honestis parentibus; quorum quamquam res essent pauperculae, ac, ruri opus faciendo, vitam parce ac duriter agerent; non cessabant tamen, filium ad magistrum in oppidum mittere, ut literas disceret. A quo magistro, die quodam, acriter vehementerque objurgatus est, atque etiam verberatus, quod neglexisset, imperata, memoriae mandare. sed, cum condiscipulum quendam vidisset, ob eadem causam, alterius humeris, tanquam equo, impositum, saevius verberibus affici, poenae ejusdem metu merterritus, quam magister eidem minitabatur, nisi posthac diligentius, dictata, memoriter


page 89, image: s089

retulisset, suum in praediolum reversus est; unde cum parens uterque, qui exierant in opus, abesset, modicum illud atri ac duri panis, qui in arca asservabatur, extraxit, atque, ita viaticatus, se fugae mandavit, ac triennium totum, in locis solis atque desertis, hominum societatem fugiens, vitam, ferarum more, traduxit. Solum, iis mensibus, paulum se opilionibus et caprariis in conspectum dabat, quibus castaneae, quarum ea regio est fertilissima, nusquam inveniebantur. atque eorum etiam aliquos amicitia sibi devinxerat. quorum unus, cum, fervidissimo anni tempore, qua hora oves et capellae, reducta in valle, vel sub arborum umbra, nimios solis vitant ardores, Orlandum furentem Ludovici Ariosti, omnibus audientibus, legeret, quaeque alii intelligerent minus, utpote in illius poematis lectione diu multumque versatus, sua interpretatione planum atque perspicuum redderet, ille sensit, se admirabili voluptate perfundi. Sed, cum ille idem pastor, Torquati Tassi, Hierosolymae a Gotfrido liberatae poema perlegeret, non solum Io. Dominicus, una cum ceteris, ejus carminis majestate et elegantia, ad incredibilem admirationem elatus est, verum etiam plane vehementer exhorruit. Interea est inventus a patre, cujus quaerendi nullum modum fecerat, et suum in praediolum multis blanditiis reductus. quem postea ille non amplius in ludum misit, sed docuit budulcitari, et quotidie in opus mercede mittebat. Inerat puero illi ingenium, non solum elegans, verum etiam poeticum, quo se, ad versus faciendos, acriter incitari impellique sentiebat; praesertim auditis Ariosti Tassique carminibus; quorum carminum rationem, numeros, modos, elegantiamque, animo comprehensam habebat. Quamobrem, cum non posset se continere, nactus est ab iis, quibus operas suas locabat, paulum atramenti; quod in frustulum arundinis, a se in vasculi formam redacti, indiderat; calamum et chartam; quaeque, inter arandum, cogitaverat, cum boves, labore defessi, constitissent, scripto mandabat; tum sociis amicisque recitabat; qui eum laudabant, atque hortabantur, ut in eo studio se contineret. Sunt enim homines ejus regionis, quamvis in locis asperis, atque


page 90, image: s090

montosis oriantur, quamvis agrestem vitam agant, quamvis aspero victu utantur, sunt, inquam, ingenio, neque illiberali neque hebeti neque tardo, sed celeri et acuto; neque quisquam fere eorum est, qui literas nesciat, sed omnes ferme, saltem scribere ac legere, discunt: quo sit, ut plures apud eos libri, veruaculo sermone conscripti, reperiantur; quorum lectione, cum est otium, ac praesertim iis diebus, quibus opus facere non licet, se aliosque oblectant. At Io. Dominicus, postea quam robustior est factus, captus est amore cujusdam puellae, sui loci atque ordinis, quae nihilo plus erat ditior, quam ipse. et, quia paululum citharizare, et cantare ad chordarum sonum, didicerat, diebus festis, (nam profestis haud licebat,) exigua cum testudine, ad eam, formae ejusdem contemplandae causa, se conferebat; sed, tanquam ipsum puderet, sordido obtritoque palliolo faciem obtegebat. verum, quoniam illius amor intra fines honesti continebatur, neque aliud quidquam spectabat nisi conjugium, dedit operam, ut uxorem eam haberet; ex quam postea duas filias suscepit: quarum alteri, Drusillae nomine, non minor fere quam patri, ad poesin indoles inerat. At ille iis rei familiaris angustiis premebatur, ut, si vellet se ac familiam alere, necesse haberet, agris aliorum colendis victum quaeritare. Verum, ex mercede, quam colligebat, praeter id, quod quotidianis sumtibus suppeditabat, singulis diebus singulos sibi Iulios parcebat; quos, ad necessarios extraordinarios usus, sepositos habebat. Haec tam accurata tamque diligens hominis providentia, magistratus oppidi impulit, ut hospitalis cujusdam domus, D. Lazaro nomine, custodiam eidem demandarent; ex qua scuta quinque et viginti, et eo amplius, annua capiebat; neque eo minus suas iis, qui vellent conducere, operas locabat. Itaque interdiu agrorum cultioni, noctu carminum scriptioni, operam dabat; sed praesertim fabulas pastoritias, seu Eclogas, scribebat, quas actoribus amicis edendas dabat, seque in eorum gregem includebat, neque alias partes, nisi aratoris fossorisque, sumebat: et, quamvis honesta facie esset, ita sibi os, scapulas, crura, distorquebat, ut omnium risus commoveret: accedebat


page 91, image: s091

vox absona, gravis, agrestis. Neque erant, in pulpitis extruendis, scenisque comparandis, sumtus faciendi. nam locus, ad sclopi ictum, prope ab oppido, ad fonticulos dictus, inter castanearum umbras, amoenus ac frigidus, ubi theatrum ac pulpitum a natura factum inerat, ea illi omnia suppeditabat. Cum igitur ad naturam, a qua tot adjumenta ad poesin habuerat, accessisset studium et exercitatio, eam facultatem consecutus est, ut ejus, in dictandis versibus, celeritatem, amanuensis, qui eos excipiebat, assequi non posset, ac tantum animi habuerit, ut ad poemata conficienda sit progressus, atque bellum angelicum, quod Angeleidas inscripserat, fecerit, illudque a pueris, popularibus suis, coram Senerissimo magno Etruriae Duce, qui anno CICICCXIII illa iter habebat, recitandum curaverit. Sed illud oppidum erat angustius, quam ut tantam vim ingenii capere posset. itaque Lactantius Tartaglia, ex eodem oppido, qui Senensium nobilissimorum plurium necessitatibus implicatus tenebatur, quique Senensis Gymnasii Rectoris munus, tanta cum laude, administraverat, virtuti eidem aditum ad egrediendum, seque latius diffundendam, aperire conatus sit, nam Io. Baptistam Strozzam certiorem fecit de admirabili hominis facultate ingenioque, illiusque, ejus videndi audiendique, studium inflammavit. Non potest dici, quantum fuerit Lactantio laborandum, ut, qui nunquam e sylvis, suoque ex praediolo, pedem extulerat, Florentiam ire compelleretur. sed cum tandem vicisset, bene viaticatum ad Strozzam misit: a quo humanissime exceptus est, ac diebus octo domi suae habitus, quibus elapsis, cum abeundi potestatem peteret, nec obtineret, graviter questus est, simulque ostendit, quantum, ex sua absentia, incommodi detrimentique suam in familiam redundaret; propterea se non posse diutius domo carere. ac. postridie mane, est ad magnum Ducem a Strozza perductus; quo homines nobilissimi doctissimique, ejus audiendi causa, sese contulerunt. quem ut vir ille princeps, agresti pelliceaque indutum tunica, ac subucula, ex rudi crassoque filo contexta, quam etiam, ut rusticorum mos est, a pectore diloricaverat, aspexit, risum


page 92, image: s092

tenere non potuit: tum interrogavit, num poeta illo esset, quem oppidum arcidossi, civem suum esse jactaret: qui eum se esse affirmavit. deinde quaesivit, num quod carmen in promtu, a se factum, haberet: qui, multa, inquit. et, admota ad peram pastoritiam manu, aliquot inde extraxit; jussusque, coepit Fesuleinden legere. cumque Princeps ac ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, parasitus, unus ex iis, qui cibi gratia aliis se parant, ut rideant, coepit illi in ore sementem facere, pugnosque obserere, ac, Fur, inquit, manifestarie, tune audes, labore alieno partam gloriam, in te transferre? Ille, nihil perterritus, neque Principis conspectum veritus, fecit cum illo mutuum, pugnosque pro pugnis referre non dubitavit. Sed, inhibitis, jussisque quiescere, Dic bona fide, magnus Dux inquit, tune es hujus carminis auctor? Qui conceptis verbis, Putasne, ait, me tam perfricta fronte futurum fuisse, ut auderem, tanto Principi aliena pro meis obtrudere? At nunc, exepit ille, experiar, num sit tibi praeditum hac sapientia pectus nec ne: audesne, me praesente, aliquid ex tempore scribere? Quid ni? ait ille; cedo paginam et calamum. nullaque interposita mora, in contumacem parasitum illum, qui pugnis eum invaserat, lepidum carmen exaravit. Obstupuit vir ille princeps: atque, A me, inquit, opta, quod lubet; nam impetrabis. Ad quod dictum, simul illi vox atque animus excidit; nec ullum verbum proloqui potuit. sed, ab iis, qui aderant, sublevato incitatoque, et vox et animus rediit; atque, Da, inquit, panem, quo familiam meam alam. Interrogatusque, quot capita in sua familia numerarentur; Quatuor, respondit; ego, uxor, ac liberi duo. Bene agis, magnus Dux ait; da mihi supplicem de hac re libellum; et ego perficiam, ut tibi quotannis, die D. Ioannis Baptistae natali, tantum frumenti demensum detur, quod satis familiae omni sit tuae. Hoc ille promisso, praeter modum exhilaratus, ex tempore fudit hos verus:

En tibi, quem casus fecit, Dux magne, poetam,
Qui nec Pegaseo conspersit labra liquore,
Ardua nec tetigit Parnassi compita montis.

Tum liberalissimus Princeps, non solum beneficium,


page 93, image: s093

verbis dudum initum, ratum ac firmum esse voluit, verum etiam scuta illi quingenta numerari jussit, ac Fesuleiden suam typis mandari; in cujus fronte, ejusdem, tuncia illa pellicea induti, in qua primo conspectus erat, imago impressa cerneretur; quam, coronae cujusdam instar, ligones, rastra, aratra, et reliqua instrumenta ruris, ambirent. Fuit etiam a magna Ducissa humaniter exeptus, ac largiter donatus. ac, ne pedes domum redire cogeretur, mulae fuit impositus; quae, praeter alia vitia quibus abundabat, erat etiam retractans, neque ingredi, nisi diu multumque coacta, volebat. in quam ille facetissimam scripsit satyram, in quam magno Duci narrabat, credere se, quadrupedem illam ex Hispano genere ortam, quod succussaret, quod calcibus feriret, quod cerebrosa, quod obstinato obfirmatoque animo esset. addebat etiam, quod, in patriam rediens, cum non ita multo post, quam e Florentiae urbis porta exisset, magno se vesicae exhauriendae desiderio percussum, voluisse a mula descendere, ut necessitati illi operam daret, sed nunquam id sibi fuisse in potestate; nam importunum ac perfidiosum illud animal, modo se in pedes erigere, modo se hac illac versare, modo recalcitrare, ac, nisi tandem viatores quidam auxilio venissent, quorum alii mulam retinerent, ne se commoveret, alii ipsum deorsum ab ea dejicerent, nunquam ejus furentis impetum potuisset effugere; sed, post damnum suppetias ut dicitur; cum urinae, jam gestientis erumpere, vim cohibere non posset, prius quam ipsorum opera equo decidisset, coactum fuisse, ingratiis, ajebat, illi aditum dare, atque ita subuculam, ac femoralia intus omnia, turpiter comminxisse: ut propterea millies mulae illi, iisque, a quibus eam acceperat, mala omnia preceretur. Reversus in patriam, longum esset enarrare, quibus eum laetitiis, quibus amplexibus uxor ac filiae, tanquam ex remotissimis orbis terrae partibus redeuntem, exceperint; praesertim, cum argento onustum aspicerent, atque aeternum sibi familiaeque suae cibum reperisse intelligerent. Sed, vix patriam tetigit, cum in oppidum S. Florae, ad Ducem Onnani se contulit, ac lepido facetoque carmine, quod supplicis


page 94, image: s094

libelli formam haberet, petiit ab eo, ut, quoniam maguus Etruriae Dux panem ipsi praebuisset, nec haberet unde vinum sumeret, daret operam, ne siti conficeretur, neve eam habeet necesse aqua ire sedatum. qui lubens annuit, atque, ut tot vini cadis, quot annis illi convenirent, mandavit, quot possent uno anno quatuor, quamvis multibili ac merobibi, bibere. Atque, tum triticum, tum vinum, ad illum quotannis, sine ullo suo sumtu deferebatur. Neque est praetereundum, quomodo magnus Dux conatus sit eum a rustica et agresti illa vita abducere, et ad civilem et aulicam traducere, et im primis Ducis magni mater et uxor, magnis pollicitationibus, ab eo contenderit, ut conjugem ac filias ad se traduceret; nam effecturas, ut, opibus ac divitiis auctae, nemini eorum concederent, quae beatae putantur; praeterea, si virgines vellent nubere, curaturas, ut tuto ab asinis ab boves, id quod negant fieri posse, transirent. audacter respondit, non esse e re uxoris filiarumque, nec sua, homines, in silvis natos, et ad vitam parce ac duriter agendam assuefactos, repente, a summis laboribus, gradum facere ad regalis aulae mundicies, mollicies, deliciasque, corporaque, illuvie aeternisque sordibus squalida, pulcras vestes et ornatus accipere; sibi autem esse deliberatum, in sua se pelle tenere, neque ulla conditione se posse adduci, ut patrium nidum Florentia aulaque permutet. Sed multo fecit elegantius Romae cum Io. Ciampolo, quo tempore apud Vrbanum VIII auctoritate et gratia valebat; cujus Ciampoli acutis naribus, quibus unguenta exotica ita sordebant, ut eorum odorem ferre non possent, iste aptissimus acceptissimusque inveniebatur. itaque erat illi in amoribus ac deliciis, et, quoad Romae fuit, nusquam eum, nisi ad se, divertere, perpeti potuit; deditque operam, ut in Academiis, quae tum vigebant, audiretur; in ea praesertim, quae in aedes Cardinalis Sabaudi convocabatur. Quo tempore magni ad eum hominum concursus fiebant: neque enim erat, quod quisquam ita visendum putaret, quam rusticanum hominem, ab agro et ab aratro profectum, fossoris vel caprarii habitu ornatuque, inter homines omnium nobilissimos doctissimosque, aurea in


page 95, image: s095

sella sedentem, lepidos elegantesque versus effundere. Nec vir ille princeps passus est, desiderari a se liberalitatem suam, sed pecunia eum donavit: cujus exemplum secuti sunt alii deinceps plures. Sed, die quodam, Ciampolus, cum, doctis ac nobilibus quibusdam viris, amicissimis suis, prandium daret, impetraverat ab eo magnis precibus, ut, quo honestius versari inter convivas illos posset, urbanas vestes, ac sumtuosas, quas illi comparaverat, sumeret. Sed, cum deinde opiparae ac saliares in mensam dapes ferrentur, commotus, Quod genus, inquit, hoc hominum? quae haec conjuratio est? id unumne ex compacto omnes agitis, ut mortem mihi maturiorem efficiatis? Vnaque opera, abjectis sumtuosis illis vestibus, sagum suum pelliceum induit, peram pastoralem sumsit, seque e triclinio foras ejecit, et in patriam recepit; iratus etiam Ciampolo, quod adhuc voluisset eum ad Vrbani Pontificis pedes adducere. Qui Pontifex cum illum audisset in patriam profectum, moleste tulit, et graviter cum Ciampolo questus est, quod ea se voluptate privasset. Discedens, pecuniam, quam ex donariis acceperat, apud Ciampolum reliquerat: ex qua, sibi transmissa ac numerata, domum in agro, ex sui animi sententia, aedificavit: ubi, multos annos cum in summo otio et tranquillitate vitam egisset, et filias honestis viris nuptui dedisset, demum senio morboque confectus, naturae debitum reddidit; et, ex hac vita decedens, alia sibi Tempe, alium Parnassum Pindumque quaesivit.

XXVIII. ANGELVS RAPARIVS.

NVnquam rerum omnium effectrix atque magistra natura, post genus humanum conditum, (praeterquam raro, in geminis fratribus,) duorum hominum formas ita inter se pares effinxit, ut eadem esset in utrisque, vel plane difficilis ad distinguendum, similitudo: sed, in hominibus formandis, in tanta varietate versatur, ut, qui in eam rem se mente et cogitatione conjiciat, ad incredibilem admirationem efferri atque abstrahi sentiat. Istuc idem in ingenii formis usu venire,


page 96, image: s096

quis nesciat? Nunquam enim duorum ingenia hominum studiorum ac voluntatum similitudine inter se aequalia, reperias, sed in aliqua re discrepare animadvertas; ut aliud uni, aliud alteri magis placeat, ac magis expetendum esse videatur. Sed tale ingenium, quale in Angelo Rapario Cremonensi fuit, in nemine extitisse invenies. Erat, vel videbatur, vir optimus atque sanctissimus; sed, dum ad summae sanctitatis terminos vela dabat, interdum a vehementi quodam flatu se abripi, atque ad varios scopulos abstrahi et deferri sinebat. Nam sibi persuasum habebat, vix quemquam, qui lethali se scelere contaminasset, posse, verae poenitentiae lavacro, ejus peccati maculas eluere. Itaque librum, de falsa poenitentia scriptum, reliquit; in quo, inanibus quibusdam rationibus, conabatur ostendere, omnes fere iis, qui peccassent, quod vera poenitentia non contingeret, aeternae salutis aditus esse praeclusos. tum, nimium in se ipse inquirens, dum metuit, ne vitiosum aliquid colligeret, ad ineptias devolvebatur: quarum aliquas referam; nam infinitum esset, omnes colligere. Non solum diebus festis, ut ab Ecclesia praecipitur, verum etiam profestis, non semel eodem die, sed iterum ac saepius, Missae sacrificio intererat; quod quidam illi scrupulus in animo haereret, nec posset evelli, se ecclesiasticis legibus non obremperasse, quia suspicaretur, a sacerdotibus illis, qui sacra fecissent, non absque defectu aliquo satisfactum suo muneri; ideoque pluribus sacris audiendis operam dabat, ut, si fieri posset, in unum aliquem sacerdotem incurreret, qui vitio omni careret. neque, cum peccata confiteretur, quidquam tam deplorabat, quam, quod non semper de sacrificantis certus esse posset sanctimonia. cumque pertinacius in hac opinione persisteret, confessarium, qui eam illi stultitiam conabatur, neque eo amplius utebatur. quo fiebat, ut nemo sacerdos in veniretur, qui vellet ejus confessiones audire. In ceteris vero rebus ita quoque erat ridicule religiosus, ut magnos ac lepidos de se ludos daret. Si qua fortasse via faceret iter, ubi mulieres vestes lineas madidas, modo e fullonia derpromtas, in sole siccabant, ac vel linteum,


page 97, image: s097

vel subuculam, funibus, ut mos est, dependentem, pallio vel manu contigisset, sua eam culpa e fune depulsam concidisse, et furibus objectam periisse, arbitrabatur. itaque, quanta maxima vi poterat, mulieres illas rogabat, ut vestes omnes dinumerarent, ac diligenter investigarent, num quaepiam illarum desideraretur. cumque mulieres, suum illis numerum constare, serio affirmarent, non tamen quiescebat, sed, perturbato suspensoque animo domum rediens, dabat se solicitudini atque moerori. Fiebat etiam interdum, ut praeter nummulariorum mensas progrederetur, ubi nummorum acervi saepenumero extant ac prominent: statim, magna ejus in animum suspicio incidebat, partem aliquam ejus pecuniae a se surreptam, et in crumenam suam aversam; seque, tanquam furrem manifestarium, collybistis tradebat, ut de se supplicium sumerent. cumque illi, id non fieri verisimile, dicerent, quod nunquam oculos ac manus a nummis illis amovissent, idque ab eo, mentis vitio, fieri arbitrarentur, vix eum a se poterant removere. erant tamen aliqui malitiosi ac vafri, qui, rem ita se habere ut diceret, affirmarent; propterea, quod furto sublatum esset, restitueret: tum omnis ab eo furti admissi suspicio recedebat, atque eos hallucinari, nec recte oculis uti, aiebat. Neque alia erat ratio, ejusmodi scrupulos, ejus ab animo, evellendi, nisi eidem assentiri, quodque de se fatebatur, concedere. nam homo, qui tam diligenter suum teneret, quam quivis alius, confestim ad se redibat, atque, a cogitatione sua deceptum ultro, vidisse se quod non viderat, et fecisse quod non fecerat, affirmabat. In quodam vero asino, quos de se risus, quos Iudos dedit! in quantam facetorum hominum urbanitatem incurrit! Die quodam, per posticum, in peristylium quarundam aedium intraverat, ubi plures erant asini, qui frumentum domino domus deportaverant; qui improviso illius adventu visi sunt paululum exterreri ac loco moveri: at illi, nihil tum animadvertens, iter suum persecutus est, ac per ostium egressus est foras. sed, cum paululum progressus esset, venit illi in mentem, modici illius asinorum metus, quo paululum dissipari visi sunt; et ab


page 98, image: s098

hac cogitatione, quasi quodam aditu, ingressus est in suspicionem, ne, sua culpa, eorum unus vel plures se in viam ex postico illo dedissent, et in abigeum aliquem incidissent. nec mora; reversus, exquisivit ab asinariis, quot secum asinos duxissent: qui, Quinquaginta, responderunt: ac confestim coepit illorum numerum inire. verum, sive quia unum in enumerando praeteriret, sive quia oculis timor obsisteret, novem et quadraginta eos esse, reperiebat. tum exanimatus metu, et amenti similis, ea circum loca perreptans, ut quemque viderat, num asinum, qui se ex aliorum societate distraxerat, aspexisset. sed, cum omnes negarent, revertitur, ac rursum in eorum enumeratione versatur; atque adeo, quod optabat, non reperit, ut, ex quadraginta novem, quadraginta octo factos esse, quereretur. ac, Me miserum, clamabat, cur non venit in mentem, postico ostium claudere? jam, nisi cavero, ad unum omnes se istinc fuga surripient. Ad quam vocem accurrunt asinarii, et, quid quereretur, interrogant. Quid querar, rogatis? hei mihi, qui fui huic malo caput; vestri asini, nisi quamprimum occurritis, seditione facta, vasa conclamant, profectionem et fugam adornant, ad hostes, hoc est, ad fures transeunt; et jam duo ex eis in illorum castris praesidiisque versantur. Quo audito, asinarii oculos attollunt, uno aspectu universum exercitum Iustrant, ac nullum vident abesse. tum, ad illum conversi, Profecto, mi homo, insanis; hic quieta sunt omnia, milites salvi, numerus convenit; quamobrem, si te res solicitum habet, jebemus, libero ac soluto animo esse. Alio die, amico cuidam suo coenam dabat, cumque farcimen praestantissimum, sibi Cremona missum, conscidisset in frusta, ut amico anteponeret, ibat, ut funi culum, quo farcimen adstringebatur ut quod erat intus arctius complecteretur, e fenestra in viam ejiceret; et, quia tenebrae erant maximae, et funiculus paulo unctior, verebatur, si in praetereuntem aliquem incideret, ne pallium illi, vel pileum, commacularet; et, cum aliquantulum incertus animi fuisset, utrum projiceret, an non, tandem venit illi in mentem edicti, quo in omnibus fere municipiis praecipitur, ut, si noctis


page 99, image: s099

tempore sit desuper aliquid dejiciendum, triplici antea praedicitone populus admoneatur. itaque ter, e fenestra, maxima voce clamavit, Cavete, cavete, cavete; adeo ut vicinia, cum majorem aliquem esse causam ejus clamoris ac moniti suspicaretur, tota se ex aedibus foras effuderit. Multaque praeterea, his similia, inepta ac ridicula fecit, ac dixit. Omnes, quos quidem ipse audisset, qui de loco superiore conciones ad populum haberent, plerunque inanem ac supervacaneam ajebat operam sumere: quia singula vitiorum genera, ut avaritiam, superbiam, libidinem, crudelitatem, ad accusandum arripiunt, et in eo se jactant, vel divini judicii severitatem, atque infernorum suppliciorum acerbitatem, compositis ac magnificis verbis exponunt, adeo ut etiam ex auditorum oculis lacrimas, quae cito arescunt, excutiant; quae quia nemo ad res suas revocat, hoc est, ad ea, quae ipse avare, superbe ac crudeliter fecerit, ideo fieri, ut vix quisquam ab eorum oratione melior excedat: contra, illos opus oratorium facere, qui privata cujusque generis hominum vitia nossent, qui ea, quae in mercatorum et artisicum tabernis, quae privatorum in domibus, in aulis Principum, in judicum tribunalibus, aliisque in locis, passim committuntur, aperiant, insectentur, objiciant, et ad divinae legis normam revocare contendant. ac, neminem adhuc se reperisse affirmabat, qui habitaret in hac una ratione dicendi, praeter F. Franciscum Nerium Ianuensem, e Capucinorum famlia, qui tum Romae in concionibus dominabatur: quem, quo ad vixit, summa ope coluit, et scriptorum suorum heredem instituit. nam multa graviter ac severe scripta reliquit. Sed, quisnam ab homine tam tetrico, tamque austero, faceta ac ridicula carmina expectasset? At, in hoc, expectationem omnium decepit. etenim, longum rhythmicum carmen, ex minutulis strophis confectum, in illius laudem edulii composuit, quod vulgo raviolos appellant; ac singulis strophis intercalaris erat versus insertus; et, quoniam carminis ea lex erat, ut ultima strophae uniuscujusque syllaba, eodem quo extrema, intercalaris modo, desineret, trecenta fere verba, similiter eodemque modo cadentia, repererat.


page 100, image: s100

id carmen quotannis Sodalibus Deiparae Virginis Assumtae recitabat; quo die ex symbolis, animi relaxandi gratia, simul edebant. Sed demum, tabe confectus, hinc communem in locum excessit.

XXIX. AVGVSTVS PACINELLVS.

SI de uniuscujusque facultate existimare ex amore et gratia licet, qua ille apud viros principes floruit, magnum profecto virum, Augustum Pacinellum, patritium Senensem, extitisse, fateamur necesse est; cum tribus deinceps S. R. Ecclesiae Cardinalibus fuerit eximie carus, Paulo AEmilio Sfondrato Card. S. Caeciliae, Desiderio Card. Scagliae, et Marco Antonio Card. Bragadino; a quibus, in causarum cognitonibus, quod munus perpetuo sustinuerat, magno ejus opera aestimabatur. Quod autem maxime illis fuerit cordi, magnoque in honore ac precio, illud in primis argumento est, quod a nemine eorum, ipsis vivis, discesserit, sed in eorum amicitia et gratia perpetuo manserit. Neque hunc eorum amorem et gratiam gratis assequebatur, sed multis magnisque virtutibus. Erat in omni fere genere honestarum artium doctus, sed praesertim exquisita quadam juris civilis, ejusque universi, scienta peritus: nam Pontificium etiam didicerat. non enim eum quidam de foro rabula, in minorum magistratuum subseliis latrare docuerat, sed doctor singularis, vel potius omnium suae aetatis praestantissimus I. C. erudierat, Fabius Benevoglientes; de quo saepius commemoravimus. neque eum ille, cum Doctoris et Magistri insignibus decorabat, asini magis quam Iurisconsulti habere similitudinem dixit; ut de quodam accidit, quem, cum iret, ut Doctorem faceret, forte quandam ridentis efficiebat; in quem intuens, Quid rides, inquit, inepte? te quoque possumus, si nummi veniant, in numerum atque ordinem Doctorum impellere. Non igitur eam de illo opinionem habebat, verum tantum illi tribuit, ut dignum judicaverit, qui statim eam vim doctrinae, quam ab ipso hauserat, quaque redundabat, in alios diffunderet.


page 101, image: s101

Atque octo annos continuos, in celeberrimo Senensi Gymnasio, Ius civile, magna auditorum frequentia, docuit. Sed, cum animad vertisset, dormitantem oscitantemque eam esse sapientiam, quae non ad usum transferatur, eaque armas plus habere splendoris, quam utilitatis, quae ad ludendum, quam quae ad pugnandum sumuntur; docendi munere, quod magna cum laude obibat, sponte se abdicavit, ac doctrinae vim illam, qua se praestare non ignorabat, ex umbraticis illis exercitationibus in pulverem, aciem, clamores, ac solem educere, hoc est, ad forensem usum transferre, constituit. Itaque profectus est Romam, et adire ad privatas causas coepit, non, ut in agendo disceret, quod plerique faciunt, sed ut, doctus, quid efficere possent, ostenderet. Sed non fuit illi magnopere elaborandum, ut quantum ingenio, quantum doctrina, valeret, declararet. nam primae illae causae, ab ipso susceptaek, et summa diligentia elaboratae, et tanquam elucubratae, tantum commendationis habuerunt, ut non levis inter summos viros esset contentio, quisnam potissimum domi eum suae posset habere. Sed vicit omnium studia diligens Cardinalis S. Caeciliae sedulitas: nunquam enim quievit, nisi eo suam in domum perducto: quem statim Auditoris honore ac nomine cohonestavit, qui, pro se, causas, quae in suum forum convenirent, cognosceret atque decideret. Quod munus, tanta cum fidei, doctrinae, et abstinentiae laude, administravit, ut Cardinalis, Cremonensem Episcopatum adeptus, non diutius secum in corde volutaverit, cuinam potissimum vicarias suas partes demandaret. nam statim occurrit Augustus, cujus opera fideli ac strenua usus esset; atque vicariae eum illi provinciae praefecit; quam semper tenuit, neque antea dimisit, quam Cardinalis Episcopatum deposuit, atque alteri tradidit. quibus actis, nihil in eo fuit morae, quin Cardinalem, Cremona abeuntem, et Romam proficiscentem, profequeretur. cui etiam fidem, benevolentiam, studium, usque ad extremum vitae illius spiritum, praestitit. Quae res magno argumento est, fuisse in eo summam animi constantiam, agendi dexteritatem, excellentemque mularum artium scientiam; quod Cardinalis,


page 102, image: s102

usque eo difficilis ac morosus haberetur, ut vix quisquam inveniretur, qui illi satisfaceret; quo fiebat, ut non pauci, desperantes, se posse illi, ad animi ejusdem sententiam, praesto esse, peterent, ut, ejus voluntate, discedere liceret; alii etiam aulam illam ultro deserebant. Neque levem ille ab eo, ad cujus animum ita facete animum suum adverterat, suae fructum industriae ac fidei tulit. nam, una cum Odoardo Cardinali Farnesio, electus ab eo est, ut daret operam, quo ea, quae ex testamento, quod scripserat, post mortem suam fieri vellet, perficerentur. Magnus sane honor, atque hominis pietate ac sapientia dignus. Verum, cum Cardinalis e vita migrasset, non licuit illi diutius esse ocioso; sed statim a Cardinali Scaglia, Auditoris sui munus, est demandatum ac traditum. cujus domi cum ad multa ac gravissima negocia adhiberetur, eam sibi probitatis, doctrinae, et abstinentiae, famam nomenque confecit, ut, variis temporibus, Episcopatus plures sint delati, ex iis, qui intra Senensium fines continentur: quos ille constantissime recusavit accipere. Quid multa? ipsum etiam Senarum Archiepiscopatum, qui, Cardinalis Bichi morte, pastore carebat, ultro a magno Etruriae Duce oblatum, eadem animi magnitudine atque constantia repudiavit atque rejecit. Sed illa hominis virtus, ille rerum omnium humanarum contemtor animus, nullius rei ita erat cupidus, ut tranquillitatis et otii; quae nusquam longius, quam ab aulis Principum, exulant. Nec defuit illi Deus; Cardinali Scaglia ad se evocato, in votis et optatis occurrere. Itaque nihil habuit prius, quam ut Romae in domum Caritatis, ad forum Sabellum, secederet, ibique totum se pietatis ac literarum studiis et operibus traderet. Iucundum sane, atque ex animi sui sententia, id illi ocium suisset, si diuturnum esse licuisset. verum, ab aulae molestiis tutum esse non potuit: illuc enim vehementissimi, Cardinalis Bragadini, conatus ac preces irruperunt, ab eoque extorserunt, ut vellet sibi esse a cognitionibus, verum cum ea condicione, ne cogeretur coloniam, in quiam venerat, commutare; hoc est, no haberet necesse, domum illam deserere, et in aedes Cardinalis immigrare. Habebat


page 103, image: s103

in animo, si paululum illi longior vita suppeditasset, duo volumina typis mandare, hoc titulo inscripta: Responsa ad quasdam insignes quaestiones; itemque, volumen aliud epistolarum, quas, Cardinalium, quibus operam navaverat, nomine, tum Latine tum Italice scriptas, complures ad viros principes dederat, quae omnia, a Bernardino fratre, propedie~ edentur. Moribus erat optimis atque sanctissimis, adeoque, in tribuendo unicuique suum, religiosus, ut duo haberet inter se distincta marsupia, unum, in quod vectigalia, ex bonis Ecclesi asticis prodeuntia, conferret, alterum, quod reditus, quos ex bonis suis capiebat, includeret: illud Ecclesiastici, hoc prophani, nominibus appellabat: ex illo non plus sumebat, quam quantum esset ad vitam parce ac duriter degendam satis; ex isto, quae supererant, necessitatibus pauperum suppeditabat. Cum sternuebat, tantos naso clamores edebat, ut totam viciniam, in qua erat, pertertefaceret. Praeterea, Galliarum Regis partium ita studiosus, ita acer ejus nationis propugnator atque defensor extitit, ut interdum, fere non minus ad ineptias revolveretur, quam olim, me puero, popularis quidam suus, capularis atque Acherunticus senex, qui AEdiculae S. Martini, ad montem pietatis, Parochus, propterea nolebat ad aegrotum quendam sacram Eucharistiam deferre, quod esset Hispanus: omnes enim ejus nationis, ridicule, impiorum ac sceleratorum numero habebat.

XXX. CYNTHIVS LVCARINVS.

MVlta a veteribus poetis monstra elegantissimis depicta versibus extitisse narrantur, quae ex variis diversisque naturis conflata constarent, ut Chimaeram, Minotaurum, Sirenes, Stymphalides, aliaque ejusmodi naturae portenta; quae, si ad historicae veritatis rationem exigantur, omnino falsa esse convincentur, si vero ad animorum formas referantur, nihil ab illis rectius, nihil elegantius, dictum esse reperietur. nam quidam


page 104, image: s104

ex iis, ex tam contrariis diversisque, inter se repugnantibus, naturae studiis cupiditatibusque conflantur, ut nullmn unquam tale monstrum, cujusquam ingenio, excogitari fingique potuerit. Atque ut ad rem propius accedamus; quisnam Chiron, qui a superiori corporis parte hominis, ab inferiori equi similitudinem ac speciem gerebat, quaenam Siren, quae, superne formosissima speciosissimaque puella, foedum in piscem desinebat, cum monstruoso Cynthii Lucarini Trebulani, quod est oppidum in Vmbria, ingenio aequari conferrique posse videatur? Cujus si superiores animi partes, tanquam caput, aspexisses, nihil illo fieri posse festivius existimasses; sin autem paulo infra, quasi ad crura pedesque oculos dejecisses, nullum unquam monstrum, tam vario tamque dissimili exitu conclusum fuisse, jurasses. Atque haec erant in eo hominis, vel angeli potius, si ita fas est loqui, festivissimi signa; summa divinarum humanarumque rerum omnium scientia, exacta atque perfecta Graecae, Latinae, Etruscae, Hebraeae, Arabicae, et Chaldaeae linguae notitia; quibus linguis non solum loquebatur, scribebat, verum etiam elegantissimos versus faciebat; omnium, sacrarum literarum, interpretum notitia, quorum volumina legerat, quodque in eis bellissimum esset decerpeserat, et memoriae custodiendum manda verat: in eisque voluminibus, elegantibus quam maxime typis impressis, conquirendis comparandisque, nulli, neque labori neque sumtui, parcebat: praeterea ingenium acre, velox, acutum, unico aspectu ad intima eorum, quae monstrarentur, usque percurrens, ac cognitione scientiaque complectens. Haec, inquam, hominis, non unius e multis, sed plane singularis, in eo laudem habebant: reliqua vero, quae cum eorum extremitate, quasi cum ventre femora, crura, pedesque, jungebantur, nihil simile hominis, sed foedi cujuspiam anguis, vel si quid eo est immanius, repraesentabant: quorum caput erat, insanus ac monstruosus mulierculae cujusdam, Leonora nomine, amor; qui, ubi quemque comprehensum suisque laqueis implicitum habebat, magno ac solido eum mactabat infortunio. haec sibi eum mulier, virtute formae, qua praestabat, emancipa verat; haec, ut ait illa


page 105, image: s105

apud veterem poetam lena, tanquam piscem habebat, quem, quoquo vellet modo, condiret, sive patinarium, sive assum; ad hujus domum res, a parentibus illius, magno labore parta, exulatum abibat; haec, quod metuebat (ut sunt hominum mentes, inconstantes et variae.) ne altera eum sibi praeriperet, quemque ipsa caperet fructum, domum ad se averteret, dedit operam, ut ejus apud se animum, tanquam avem, ne quopiam aufugeret, devinctum haberet; atque, ut mos istarum est, ad veneficia cantionesque confugit, et amatorium illi poculum propinavit. in quo rebus suis non bene consuluit, quod si medicatam illam potionem non hausisset, multo sibi diutius ille durasset. nam, ea epota, paulatim de statu mentis dejectus est, coepitque aliena facere ac loqui. quamobrem, cum ex lege, ejus, ad agnatos, tutela rediisset, lucrum illud penitus constitit. neque mala, quo magis illum assecaret, meritricis illud acumen non adhibuit, ut se ejus amore differri assimularet: nam versibus Graecis ac Latinis, misere scriptis, ab altero sibi dictatis, sed quos a se compositos diceret, sedies noctesque excruciari, nec sine illo partem ullam quietis capere posse, significabat, ille. eodem genere sermonis et carminis, non minus misere, responsum illi dare, se magnum facere, forma Paridi Nacissoque, qui tam perdite amaretur, anteire, existimare, sentire, se ad mutuum in amore cum illa faciendum adigi, munera conduplicare, lucro illi potius, quam sibi decori esse. Verum, eorum, quae, e domicilio mentis egressus, inaniter fuderat, pauca quaedam huc conferam. Velle enim, ajebat, ei, quam plus oculis suis amabat, aedes, ita magnificas, ita amplas, exstruere, ut totum illud spacium occuparet, quod Spoletum inter ac Trebiam adjacet; tum alteras eidem Romae aedificare, novem Musarum concilio sacras; deinde, navem argenteam, egregio opere elaboratam, comparare, quaequorum, remigum partes agentium, opera, tota Vrbe, quasi mari, una cum sua Leonora veheretur. Sed nihil tam habebat in ore, quam currum parari, mirabili artificio, multisque mysteriis refertum, in quo triumpharet, eo quod, scientiam rerum omnium complexus, cunctos mortales sapientia vicisset.


page 106, image: s106

Sed, ad nosocomium insanientium adductus, antea vitam amisit, quam recuperare sanam mentem posset. At ego de hoc nomine dici audivi, quamquam mulierculae illius amore implicitus teneretur, praeter externas illas significationes atque dispendia, nihil amplius ipsi cum illa fuisse.

XXXI. BENEDICTVS FLORETTVS.

IN hoc omnia plane sunt hominis; nihil brutorum animalium, nihil monstri simile, reperietur; nullus amor, nulla cupiditas, nullae ineptiae, sed contra, multa gravitas, continentia, variae exquisitaeque literae. Poetas omnes, Graecos, Latinos, et Etrusca lingua loquentes, diligentissime legerat; omnes eorum flores, veneres, leporesque collegerat, et, si quid ab eis titubatum esset, censoria prope auctoritate notaverat. Quamobrem effectum est, ut poeticae facultatis peritissimus evaderet, ac penitus omnia ejus artis praecepta, atque adeo omnia mysteria, nosset. ita tamen, ut magis aestimator metuendus esset, quam poeta admirabilis. neque mirum. nam, si praecepta possent poetam facere, nihil adjuvante natura, quis non esset poeta? facile enim esset, quae a magistris ejus artis traduntur, accipere, ac mandare memoriae. quisnam poeta, sive sit Homerus, sive Virgilius, si sola praecepta valerent, auderet se cum Aristotele conferre? qui eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad poeticam artem pertinebant. Omnino sic se res habet, ut, in hac una, magis quam in ceteris aliis rebus, natura dominetur ac praestet. Quod a Floretti opinione non abfuit; qui cum tentasset, quid in eo genere efficere posset, semel in Macheronico, iterum in Fidentiano faceto carmine, atque intellexisset, se non posse ad mediocres, nedum ad summos pervenire, quamvis omnia summa fecisset; a scribendis versibus se continuit, et ad aliud studium transtulit. nimirum in cognoscendis ac funditus percipiendis Etruscae linguae divitiis, omnes fere nervos aetatis industriaeque suae consumsit: usque adeo, ut ad Cruscani


page 107, image: s107

Lexici marginem, cujus, domi suae, exemplum habebat, multa ibidem, perperam dicta, correxerit, multa etiam nova atque egregia addiderit. cui libro, post ejus mortem, tantus honor est habitus, ut a multis summis viris vehementissime expeteretur, ac quaereretur; sed inventum est, venisse eum in potestatem Io. Caroli Medicaei, Ferdinandi, magni Etruriae Ducis, germani fratris, ab eoque, thesauri cujusdam loco, ne diripiatur, omnibus custodiis subjectum haberi. Cum igitur tantos in eo sermone progressus fecisset, ut progredi longius non posset, multis in operibus scribendis stylum, quem, veteribus poetis et oratoribus legendis animadvertendisque, formaverat, tanquam in medium eduxit: ex quibus operibus Progymnasmata tantum poetica typis mandanda curavit; neque tamen suum illis, sed Vdeni Nisieli, nomen inscripsit. Reliqua cum jam promta atque expedita haberet, ac prope in eo esset ut ederet, abductus est ab hac cogitatione, a quodam vehementi divini numinis afflatu; cujus vi impulsus, in intimam animi sui sedem ingressus est, ibique, omnibus aliis cogitationibus facessere jussis, reputare secum ipsemet coepit, quam inanes essent nostrae contentiones, quam stulta consilia, fragilesque spes omnes, quas mors antea perverterer, et in ipso cursu obrueret, quam possent portum aspicere; quamque nihil esset, in hac misera et exigua vita, ob ingenii et eruditionis famam, in omnium ore atque sermone versari. Itaque, relictis ceteris studiis, vitae suae tabernaculum in rerum caelestium divinarumque meditatione collocaverat, ac quotidie horam integram, ad sacram Deiparae Virginis Annunciatae imaginem, in attentissima ejus mysterii aliorumque contemplatione defixus, conterebat: reliquum tempus, vel pietatis operibus dabat, vel in sacrorum librorum Conciliorumque lectione collocabat; atque exercitatione studioque tantum profecerat, ut omnium peritissimus haberetur. Statura fuit procera, capillo nigro, truci vultu, sed a quo plurimum mores discreparent. Sed quia humilis illi pagus, ubi nasceretur, contigerat, ortus enim est Alverniae, qui locus, Comitu~ De bardis imperio subest; quod potuit, naturae errorem correxit, seque Florentiam


page 108, image: s108

contulit; ubi, cum duos et triginta complesset annos, est mortuus.

XXXII. POMPEIVS ROGERIVS.

QVid esse dicam causae, cur sive natura sive Deus, raro excellentem cujusquam sapientiam ab aliqua admistione stultitiae sejunxerit, nisi, ne efferantur hominum animi, sibique, non Deo, unde, tanquam a fonte, omnia in nos bona decurrunt, id, quo ceteris praestant, ferant acceptum? ut nimirum intelligant, se, ab ipsis quod desipiant, a Deo quod sapiant, habere. Ac fortasse, ne Pompejus Rogerius in hauc fraudem incideret, passus est eum Deus in illam insaniam, qua captus est, et in qua obiit, incurrere. Erat memoria summa, ingenio peracri, infinita rerum, jam inde ab initio generis humani usque ad nostra tempora gestarum, scientia, quas res, adeo memoria comprehensas habebat, ut indidem eas, tanquam ex aliquo promtuario, cum esset opus, expromeret, atque adeo eloquentia, qua praestabat, ad vivum exprimeret; ut eas non legisse, sed vidisse, et cum hominibus illis, de quibus erat sermo, vixisse videretur. Ac fiebat interdum, ut in circulis amicorum, si veteris cujuspiam facti memoria usurparetur, iique, quos inter erat sermo, a fide historiae aberrarent; ab ipso corrigerentur, ac, si correcti nollent in viam redire, efferretur iracundia, ac saepenumero, qua erat animi impotentia, ad verborum contumelias descenderet, neque eos solum, ut iratorum mos est, rudes, atque omnium rerum imperitos, verum etiam, fungos, bardos, codices appellabat. Haec, atque alia etiam, his majora, in eum olim maledicta congessit, qui amplam atque copiosam domi suae bibliothecam habet exstructam, ubi, quidquid orationum, historiarum, carminum, juris civilis, sacrarumque literarum commentariorum, medicinae geometriae voluminum est, etiam e tecto tenus extructa loculamenta cernuntur, libri autem ipsi, scite eleganterque illigati atque vestiti, sed quos tum ipsi tum aliis religio est tangere; sunt enim ad ornatum, non autem ad usum, expositi. Hic, inquam, tam nobilii bibliothecae dominus,


page 109, image: s109

die quodam, cum, in taberna notissimi bibliopolae, apud eos, qui secum aderant, facti cujusdam narrationem Dioni. Cassio tribueret, qui multos ante annos mortuus fuerat, quam illud, de quo erat sermo, contigisset, commotus Pompejus, qui et rem ejusque auctorem rei probe meminerat, Abi sis hinc, ait, ignavissime, qui, cum sis desidiosissimus, bibliothecam, ostentationis gloriaeque causa, habes, at libri non ad eum sunt usum iuventi, ut ab illis, tanquam a re sacra, manus abstineas, sed ut eos sumas, legas, verses, in manibus habeas. Sed non mirum, si tam multa legisset: nam, incredibili celeritate, libros percurrebat: quod licebat animad vertere ex capitis motu, (nam id erat illi vitium, ut, legendo, caput moveret,) quo capite, rapido incitatoque cursu, unamquamque lineam lustrabat, nec uspiam haerebat, sed, quia erat luscus, ac minimum oculis utebatur, cum legeret, ita ori paginam admovebat, ut eam etiam naso araret. Illud vero mirum, quod, cum infirmissimis esset oculorum viribus, ut diximus, cum ad scribendum se conferebat, ita minutis literulis paginas exarabat, ut acutissimorum etiam hominum aciem effugerent. Aliquot quotidie horas studiis detrahebat, quas tesserarum ludo dabat; atque difficile erat, alterum invenire, qui majore ejus ludi studio teneretur. Verum, ob nescio quam distillationem, quae, a capite oriens, defluebat in collum, eam animi aegritudinem moeroremque contraxit, ut ad insaniam adigeretur. Primum, mortis necessitatem, et divini judicii severitatem, in conspectu semper habere, novum vitae genus instituere, nihil nisi de aeterna vita cogitare, corpus jejuniis, vigiliis, verberationibus, aliisque poenis, ultro susceptis, afflictare. Sed haud quidquam adhuc pro insano fecit, vel dixit, sed contra, summa cum prudentia atque sapientia, omnia: tum vero stulti speciem non potuit effugere, cum libros, quos centum aureis coemerat, octo vendebat, ut precium in aliis spiritualibus libris collocaret. postremo, prorsus mentem ab eo abiisse, impia illa est testata oratio, mortiferae eidem fraudi futura, si a ratione, non autem ab aliena mente, prodiisset, qua pro certo affirmabat, contra aeternam damnationem nullum sibi in divina misericordia


page 110, image: s110

esse perfugium, et in hac insania, cum omnes religiosorum hominum, qui frequentes illi aderant, contrarias rationes respueret, usque ad extremum vitae spiritum perseveravit.

XXXIII. IO. DOMINICVS CIAIESIVS.

VAtium ac multiplex esse insanientium genus, prout variae atque multiplices sunt rerum imagines, quibus illi addicti tenentur, superfluum est, ac non necessarium, pluribus verbis ostendere. Mitto eam, quae, acuta in febri, aegros male habet, quam Graeci [gap: Greek word(s)] appellant. nam haec, levato accessionis impetu, sine mora dilabitur. De ea, quae continua est, loquimur, quaeque nos in risum hilaritatemque impellit. quae ratio ridiculi, in iis sedem habet, qui se primos esse rei cujuspiam volunt, nec sunt. a quo genere morbi paucos mortalium esse immunes invenias; quod vix centesimus quisque, in eo quod profiteatur, sive sit poesis, sive eloquentia, sive suae formae elegantia, sive quid aliud, ceteris, qui sint ejuidem professionis, non anteire se credat. quod si assentator quispiam accesserit, qui illi ultro arrideat, ejusque ingenium admiretur simul, hic protinus ex stulto insanus evadet. Hoc hominum, ridicule insanientium, genere non minimum delectabatur Leo X, Pontifex Max. cujus Gnathones, quos circa se habebat, dabant operam, ut eos, quibus levis mens esset, ad insaniam adigerent, seque eos esse, qui non essent, arbitrarentur. In quo mirabiliter lusus est a quodam, cui petenti adirum conveniendi non dabat: qui cum multos dies expectasset, atque omnes ad Pontificem allegationes difficiles, omnes aditus arduos interclusosque videret, seducto Pontificii cubiculi praefecto in aurem dixit, se esse poetam, solum praeter ceteros, qui sua vellet carmina Pontifici tradere, quibus lectis obstupesceret, horreret, ad incredibilem admirationem efferretur. quo ille audito, ventis atque avibus ocius advolavit in Leonis cubiculum, atque hilaritate laetitiaque redundans, Invenimus,


page 111, image: s111

mus, inquit, perfectae insaniae hominem, qui tibi voluptati maximae erit. At ille sine mora intromissus, ex illis se integumentis simulationis evolvit, causam, cur insaniam simulasset, aperuit, negocium, quod volebat, exposuit, itaque ille deridiculo eos habuit, quibus ludendus tradebatur. Sed ut ad Dominicum, Doctorem Ciajesium vulgo appellatum, veniamus; hic cum in amicitiam Ducis Garavini pervenisset, Dux statim hominis ingenium est odoratus, et, tanquam solum quoddam, existimavit esse, in quo si sementes facta fuisset, magnae indidem stultitiarum fruges essent proventurae. Neque eum mentita est seges, sed fructus plurimos extulit. Ac primo, facile illi fuit persuadere, posse se equos alere, quibas Neapoli rheda veheretur, atque etiam equos cum rheda muneri sibi missos. at ille, qui solo vitam pane oblectabat, atque, si is aderat, magnas Deo gratias habebat, cum quod ageret non haberet, quotidie ostiatim cibum equis emendicabat; quem facile inveniebat; quoniam ejus stultitia jam emanarat in vulgus, et ipse, versibus Latinis, quos fundebat ex tempore, ac Iuris civilis et Philosophiae nodis, magna cum sermonis suavitate dissolvendis, mire sibi hominum animos conciliabat. Sed cum jam rhedae equorumque taederet, Florentiam se contulit, in magni Ducis aulam facetiis insinuavit, atque a Ferdinando, hujus nominis primo, exceptus est, inter parasitos ac ridiculos homines aulae. verum, quia probis erat moribus, nullum enim verbum, nullum ridiculum dictum dicebat, quod turpitudinem aliquam tegeret; et quia Latino sermone perinde ac vernaculo utebatur, traditus est ab eodem Ferdinando liberis suis, ut, illius consuetudine usuque edocti, assuescerent loqui Latine. At, per id tempus, magna illum cupido incesserat, inter Doctores Iuris civilis perveniendi. quamobrem Ferdinandum opere orabat maximo, ut, sua voluntate, Pisas ire, eumque ibi honorem sibi adipisci liceret. ac Ferdinandus, quia existimabat, locum illum honoris pollui, si eum ridiculus homo atque inter ludibria aulae, quamvis idoneus, adeptus foret, id illi beneficium constantissime pernegabat. sed cum ejus cupido in dies magis magisque incenderetur,


page 112, image: s112

die quodam furtim Florentia egressus, Pisas se contulit, et ab iis, quorum hae partes erant, persoluto antea pretio, Iuris utriusque interprerandi facultatem coemit. Nec mora; cum ejus facultatis diplomate, arundini imposito, in afino sedens, ovanti similis, est Florentiam ingressus. Quod ubi Ferdinandus accepit, usque eo commotus est ira ac stomacho, ut vehementes, ad eos qui illum cooptaverant, literas dederit; in quibus graviter querebatur, quod ausi essent, in suum atque illius Gymnasii dedecus, talis notae viro eum locum ac numerum dare. qui responderunt, ignorasse se, quid illic hominis esset; verum, jam diu neminem illuc venisse, eum emtum locum, qui, periculo facto, eo dignior inveniretur. Atque ab eo die coeptus est non alio, nisi Doctoris Ciajesii nomine appellari. Pluribus rerum inanium imaginibus, quemadmodum solent ii, in quibus perfecta est insania, addictus tenebatur; sed non aliis magis, quam galli Indici, quem semper in ore habebat, et soricis, quem pluviali indutum Pontificio, cum equitum Hierosolymitanorum insignibus, perpetuo sibi ante oculos obversari ajebat. Fuit praeterea multis aliis summis viris, quibus ridiculi homines erant in pretio, eximie carus, ut Card. Montalto, a Monte, Peretto, qui, me audiente, ridiculorum hominum, quos ad eam diem audisset, primas ei deferebat; aliisque. Sed tandem Neapoli, stipem quaeritans, eil mortuus, ubi Comitem Montis Regii, cum adeptam illi Proregis provinciam gratularetur, his omnibus eum cognomentis affecit, Illustrissimi, ut Comitem, Celsitudinis, ut montem, Majestatis, ut Regem, Excellentiae, ut Proregem; hoc enim Proreges titulo cohonestantur.

XXXIV. SEBASTIANVS BERETTARVS.

ERant in ipsis propemodum Societatis Iesu initiis, recenti adhuc S. Patris Ignatii memoria, in quibusdam praestantibus Societatis ejusdem viris, si non magna ingenia, admirabilis tamen, in erudiendis, prima


page 113, image: s113

illa puerili institutione, adolescentulis, industria; quam illi industria~, ut alibi de Tursellino ac Brunello diximus, caritatis igne succensi, ad proximi utilitate~ conferre statuerant; idque a superioribus, in beneficio et gratia, petebantiatque illi erant gratiosi in concedendo. Itaque, omissis ceteris studiis, habitarunt in hoc uno, videlicet in tradenda juventuti, Latinae orationis formandae, via atque ratione. Ex hoc genere in primis fuit Sebastianus Berettarus Florentinus, homo, factus ad id munus: quo, non facile quemquam me vidisse dixerim, (nam saepius, discendi studio incensum, ejus me opera contigit uti,) qui planius, scientius, ac melius doceret. Qui cum illud intelligeret, quod persuasum est omnibus qui aliquem hujus rei gustum habent, Ciceronem esse unum quem prae ceteris, ad imitandum, adolescentes omnesque sibi proponant; non solum assidua illius lectione eo, studio atque imitatione, intendit, ut divinum illum dicendi scribendique Latine magistrum exprimeret; sed, quo tota illum mente atque animo intueretur, atque ita scribere consuesset ut ille, omnia illius opera, sua manu, descripsit. id quod a Cicerone ipso, de orationibus Demosthenis, esse factitatum accipimus. Quid igitur accidit? majus quiddam eo, quod de se fatetur Antonius, ille enim, cum ad libros Graecorum legendos accederet, ita sentiebat, orationem suam, eorum cantu, quasi colorari, quemadmodum coloratur is, qui in sole inambulat: at hic, ex Ciceronis eloquentiae lumine, in cujus contemplatione ita attente studioseque oculos defixos habebat, non solum scripta sua aliquid coloris attrahere, verum etiam, ad illius similitudinem splendoris, illustria, omnium ad se oculos convertere animadvertebat. Quod ex Pauli Manutii disciplina hausisse videtur; qui, in scribendo, ita suis Ciceronem vestigiis persequebatur, ut existimaret, nusquam pedem, nisi ubi ille posuisset, sibi fas esse defigere. Quae res minime quibusdam probabatur, qui non aequum esse ajebant, Latini sermonis elegantiam, ex latissimo campo, in unius Ciceronianae dictionis terminos finesque, concludere. Quamvis in historia non nihil se a similitudine Ciceronis abstraxerit, et ad historicorum imitationem traduxerit, ut apparet ex vita


page 114, image: s114

P. Iosephi Anchietae; per quem, in insulis Canariis, Deus admirabilia, ac supra naturae vires, effecit. Atque, ad tot Codices, quos, tum Ciceronis tum suis operibus scribendis describendisque implevit, nunquam dexteram, sed laevam semper manum, adhibuit. erat enim sinister; sed eadem, celerius ac firmius, quam alii dextera soleant, utebatur. Magna fuit apud summos ac doctos viros existimatione; a quibus saepe, de rebus ad elegantium literarum studia pertinentibus, consulebatur; et in his, a Io. Iuvenali Ancina, Salutiarum Episcopo, eximiae sanctitatis doctrinaeque viro; ad quem epistolam, a Sebastiano missam, aspexi, eo cultu atque nitore, ut, cum expleri satiarique non possem, centies eam perlegerim. Extrema senectute illud sibi bellissimum solatium relictum esse, mihi narrabat, ut, festis diebus, Basilicam S. Mariae Majoris adiret, ut vespertinis ibi horis interesset. nusquam enim eas magis ex animi sui sententia, quam in eo templo, cani celebrarique ajebat. a quo reversus, ut P. Virgilium Coeparium, Collegii Romani tunc Rectorem, mihi dicere memini, jentaculo se reficiebat; quod aliis etiam diebus, cum in opere aliquo se exercuerat, factitabat. Neque in his tantum liberalibus disciplinis, ejus se continebat industria, sed ad alia etiam munera subeunda egrediebatur. nam et confessiones audiebat, et Collegiis nationum, quae Patrum Soc. Iesu prudentia et auctoritate reguntur, magno ejus opera usui esse reperiebatur. Denique, plenus annis ac meritis, ut ejus vita, innocentissime acta, nos credere persuadet, evolavit ad Deum; qui nunc illi gratiam pro meritis refert.

XXXV. FRANCISCVS ROGERIVS.

QVi de vitae genere eligendo consultant, illud sequantur oporter, quod cum ea arte conveniat, cui, ab meunte aetate, suam operam studiumque tradiderunt; ut, cum aberraverint, non sit illis postea integrum, pedem ab errore deflectere. Sed cum, a Philosopho, certa vitae ineundae ratio exquiritur, nihil illi minus convenire


page 115, image: s115

arbitror, quam connubium. nam, quid illi reus sit cum corporis illecebris, cujus mens, sublimium rerum contemplationi dedita, peregrinetur in caelo? etenim neque Philosophiae, quam tanquam filiolam amplexari se dicit, satisfacit; neque uxori, cui operam dare jubetur, animum explet. Quod si Franciscus Rogerius Romanus, sedulo cogitasset (quamquam ille uon fuit Philosophus, sed poeta) quantum in re uxoria sit incommodi ad sapientiam, nunquam homo, elegautium literarum studiis deditus, in eas se tricas conjecisset, unde nunquam se explicare sibi fas fuit, neque eam aegritudinem contraxisset, quae omnem fere illi ex animo hilaritatem extraxit. Noram ego, illu~ non pueriles solum annos, et adolescentia~, sed bonam etiam virilis aetatis partem, in studiis literarum consumsisse; videram etiam saepe, ab amicorum societate disjunctum, in aliquem solum locum, meditatum abire; offenderam aliquando, extra portam Flaminiam, vel Collinam, cum libro, et in attenta ejus, quod legisset, meditatione defixum: nulla erat illi, quod quidem animadverti posset, cum muliere aliqua familiaritas consuetudoque, nullus, nisi cum doctis ac literatis viris, usus et amicitia, nullus sermo nisi de literis; nusquam, cum se a studiis abstraxisset, ac paululum solitudinis fastidium cepisset, prodibat, nisi ubi de rebus, ad literarum studia pertinentibus, sermones conventusque haberentur; vestitus modestus, ac propius ad illum accedens, quo utuntur Ecclesiae ministri. sed, cum summe expectarent homines, vel, dum ad insigne aliquod sacerdotium eveheretur, vel etiam ad Episcopalis muneris fastigium ascenderet; ecce tibi, levis cujusdam rumusculi odore, ad amicorum, hominum sagacissimorum, nares affertur, Franciscum non inscitam nec invenustam puellam sibi matrimonio junxisse, ut cum ea, vel in ea potius, inferioris arcana naturae perscrutaretur. Quod, cum aliis novum, aliis mirum, aliis incredibile vidererur, incendit studia quorundam, ut odore illo, tanquam leviter presso vestigio, vulpem prosequerentur, hoc est, ad ejus rei caput pervenirent. sed inanem operam sumserunt: nam ita ille omnes, ad ejus notitiam rei, vias, sua suorumque taciturnitate, tanquam


page 116, image: s116

frondibus ac virgultis, obstructas habuit, ut nemini liceret progredi longius. Paucis se in conspectum dabat; ire publica via, verecundabatur; percontantibus de ea re, alia omnia respondebat. Verum, cum jam pulcre uxori venter intumuisset, neque adhuc circuli illi essent inventt, qui, ut nunc sunt mores, mulierum ventres ambiendo, vestesque ab iis removendo, eorundem inflatus tumoresque celarent, cumque ad pariendum vicinae esset obstetrix accersenda, nutrix, quae illi, quod peperisset, mammam daret, invenienda, aliaque multa paranda, qua sint necessaria puerperae; cum inquam, instarent haec omnia, se ex illis integumentis dissimulationis tandem evolvere, ac maritum est fateri coactus; ita tamen, ut pudentis in eo sibique displicentis animi signa aspiceres. Iam vero, cum in re familiari non ita ampla atque lauta esset, necesse habuit petere auxilium ab eo, cujus patruum, suis ipse carminibus in caelum extulerat: a quo donatus est facultate interpretandi, in Gymnasio Romano, morales Aristotelis libros; sed non ita magno cum stipendio. quod munus, ut poterat, obeuntem vita defecit. Erat vir probus, mitis, modestus, fugitans litium, non pertinax, non iracundus, suavis amicis, nemini molestus. et, quamvis in aliis liberalibus disciplinis ac praesertim in Iure civili, non esset indoctus ac rudis, poeticae tamen facultatis laude praestabat: ad quam, a natura, praesidii non minimum habuit; ut plura de eo, dispersa, nec in unum corpus collecta, monimenta loquuntur; illudque in primis carmen, quo Vrbanum VIII Pont. Max. laudavit. Verum, ad id studium, de quo dicimus, velis, ut ajunt, remisque contenderat: ut autem in Graeciam navigaret, atque, ab Aristotele aliisque magistris, Philosophiae praeceptis institueretur, ne a portu quidem navem solverat, nedum ut longo scopulosoque evectus mari, earum regionum fines attingeret. Sed cum, necessitate cogente, ad egestatis terminos se compelli sentiret, neque ab Apolline Musarumque choro quidquam, nisi delicias meras, quae ventrem non implent, neque quidquam rem familiarem adjuvant, acciperet; coactus est, ejus domini, quem diximus, opem implorare, eique, supplicibus verbis exponere,


page 117, image: s117

facile rebus suis egenis, ac propemodum perditis, subveniri posse, si locum aliquem ac numerum, inter portitorum aliorumque telonariorum ministros ac famulos, obtineret, tantum non rogabat, ut bajulis adscriberetur, qui in portibus aliisque locis, ubi vectigal solvitur, ligandis, volvendis solvendisque sarcinis, suas operas locant. Cui ille, Invenisse me, inquit, arbitror, quemadmodum res tuas, dubias impeditasque, certissimas et expeditissimas reddi posse existimem; ac Philosophiam moralem, in Gymnasio Romano, auditoribus trade; hic enim locus, superioris magistri morte, relictus inanis ac vacuus, dignus est, quem, tua doctrina atque sapientia, impleas; teque stipendium, tuis aequum laboribus, consequetur. At Rogerius, Ludis me? ait; egone audeam eam artem alios docere, cujus ipse sim funditus expers ac rudis? Tace, inquit ille, inepte; abi, ac strenue in id studium incumbe; nam vix mensis intercedet, cum summus philosophus fies. Quid multis opus est? cogebat hominem praeposterum fieri. nam prius est discere, quam docere. Sed, ne a Francisco Rogerio longius declinet oratio; ille, quem tantopere pudebat uxoris ut aeri, si fieri potuisset, celatum esse vellet, connubium coelibi vita potius sibi fuisse; simul ac masculam ex ea prolem accepit, quam suo seminio impertitus fuerat, ita repente omnibus laetitiis incessit, ut nulla eidem major voluptas esset, quam, infantem puerum in sinu gestare, osculari, quasi pompam hac illac circumducere, Mathematicos adire, orare, mercede etiam operam illorum conducere, ut modum inspicerent, quo coelum affectum sideraque composita fuerant, cum puer primum spiritum duceret, ex eoque ejus fata canere non dubitarent, quem magnum virum fore, ingenitus parentibus in filios amor vaticinabatur.



page 118, image: s118

XXXVI. LEPIDVS PICCOLOMINEVS.

DOcte eleganterque a non nemine dictum est, optimum cujusque ingenium, fertilis agri similitudinem ac simulacrum habere, nam, quemadmodum ager ille, si a cultoris industria non deseratur, multo plus reddit, quam acceperit; ita foecundum hominis ingenium si exquisiti cujuspiam magistri diligentia accedat, qui uberalibus eum disciplinis atque artibus excolat, uberrimos ex sefructus ac praestantissimos efferet. Quid mirum est igitur, si Lepidus Piccolomineus, Senensis, tantos in Iure civili progressus fecerit, cum in Fabii Benvoglientis, ea tempestate, legum antistitis, disciplina fuerit educatus? Huic summo, omnium confessione, magistro, simul ac ex grammaticorum ac rhetorum scholis excessit, praestantissimum ingenium suum, tanquam agrum, prima illa puerili institutione novatum iteratumque, juris scientiae seminibus quali conserendum tradidit. quae semina, ingenii gremio excepta atque conclusa, celerius multo, quam in aliis soleant, sese effuderunt; adeo ut, non subsequi, sed magistrum praeire videretur. Sed, quod mirabile est, non tamen haec semina, ut in praecocibus ingeniis saepe contingit, exierunt in herbulas, quae, spicas imitatae, ante messem flavescunt, sed, penitus immissis radicibus, in solidas ac perductas ad maturitatem fruges evaserunt. De hoc homine narrabat mihi Io. Franciscus Fagnanus I. C. singularis et Congregationi Sac. Concilii Tridentini ab arcanis, cum Senis esset, eam a se in Lepido Piccolomineo vim doctrinae animadversam esse, ut, pluribus audientibus, dixerit, eum, si Romam se contulisset, ob eximiam excellentemque Iuris civilis scientiam, summum, in ejus aulae advocatis, nomen habiturum, si vero ad capessendam Remp. animum adjecisset, ob morum probitatem suavitatemque, ad summam amplitudinem esse perventurum. Neque aliter res cecidit, atque opinatus fuerat. nam cum jus civile in patria interpretaretur, intelligeretque,


page 119, image: s119

theatrum illud angustius, quam suae virtutes poscerent, esse, Romam venit; ubi ejus ingenium, in quadam causa, simul perspectum et probatu~ est, tum avide expetitum, a viro principe, cui erat summa, in omnes Ecclesiasticae ditionis magistratus, auctoritas et imperium a Gregorio XIII Pont. Max. demandatum ac traditum. Sed eo, non ita multis annis interjectis, exitincto, spes Lepidi omnes ad Io. Baptistae Cardinalis Castaneae domu~, unde secundus flatus ostendebatur, vela dederunt. Delectabatur mirifice Cardinalis ille eruditione ejus atque doctrina, in eaque magnum sibi esse usum, et ad causarum cognitionem, et ad legum intelligentiam, experiebatur. quarum ita ille legum capita ac numerum noverat, ut, si, cum una studiis operam darent, legis cujuspiam, sive in Pandectis sive in Codice Iussitianeo contineretur, inspiciendae necessitas cogeret, ejusque inveniendae causa Cardinalis ad indicis opem confugeret, vetaret ille: ac, Mane, ajebat, mox ego hunc tibi laborem perquirendi faciam lucri: apertoque libro, continuo ea se illi in conspectum, quae erat in quaestione, lex dabat. Sed ipsemet aliquanto post sensit, id a se neque prudenter neque ex optimis moribus fieri, quod, contra sapientis praeceptum, videri se vellet, plus quam dominum, sapere; erroremque correxit. Prospero ac flante ad voluntatem vento, ejus, quo cursum intenderat, navis ferebatur, cum alia Spiritus Sancti aura, ex adverso exoriens, quem cursum navis tenebat, mutare. ac inlonge diversas regiones dirigere compulit. nam, divino afflatus Spiritu, coepit ipsemet secum cogitare, ac diligenter expendere, levitatem, inconstantiam, vanitatem, earum rerum, ad quas omnibus, ut ajunt, velis remisque contenderet, utque saepius plures dolendi, quam laetandi, causas afferant; contra, ea, unde iter averteret, quam essent certa, stabilia, nunquam fallentia, nullisque casibus obnoxia. Quae cogitatio, cum ejus in animo acriter vehementerque pugnaret, fecit primum, animi ut incertus esset, ambitionine, ac rei familiaris augendae studio, an cogitationi illi obsequeretur magis, quae aderat, instabat, urgebat, ut, tutiori navigio atque aura vectus, ad portum aeternae salutis conaretur appellere.


page 120, image: s120

Sed vicit tandem cogitationis illius aequitas, ac falutis suae ratio; ad quam, hoc tam infesto periculosoque mari, ut navigaret, ex exigua putrique cymba in tutissimam munitissimamque, adversus praedonum impetus, Societatis Iesu navim se contulit. Sed nulla navis est tam magna, tamque munita, quam maritimi fluctus aggredi, ac praedonum classes oppugnare, non audeant, ut etiam ex propugnatoribus aliqui, undarum vi pulsi, dejiciantur in mari, vel, a praedonibus capti, in servitutem abripiantur. Quamobrem Lepido, in hac etiam navi, non semel periculum fuit, tum a fluctibus, tum a maritimis furibus; abillis, ne, raptus atque obrutus, in profundum abstraheretur; ab his, ne, captus, aeternis vinculis tenebrisque mandaretur. Primum, cum perlatum ad illum est, Cardiuali Castaneae, a Patrum amplissimorum Senatu, Pontificatum Max. demandatum fuisse. tum enim, saeva, illius in animo, tempestate, a spe, quam dimiserat, oborta, parum abfuit, quin ab es opprimeretur. itaque a P. Claudio Aquaviva, tum Soc. Iesu Praeposito generali, in beneficio et gratia petiit, ut paululum ab Vrbe recedere, et dies aliquot Tusculi sibi esse liceret; quod vereretur, ne Romae. multa audiendo videndoque, auribus atque oculis veteres honorum opumque cupiditates excitarentur, suumque arctioris vitae propositum consiliumque despiceretur. sed brevi, tam saeva tempestas, celeri Pontificis morte sedata est, et tranquillitas summa successit, Deinde, ab iracundiae aestu se nonnihil abripi, et in portu turbari permisit. unde ferme Societatem deseruisset; quantumvis in ea, ob excellentem doctrinam, fieret ab omnibus plurimi, et moralem Theologiam in ipsorum Gymnasio docendi munus accepisset, ac tum praesertim magno esset apud omnes in honore, quod, cum de Archiepiscopo Senensi in demortui locum subrogando ageretur, ipse a Ferdinando, magno Etruriae Duce in primis expeteretur. Sed a me, quem patria caritate complectebatur, rationibus victus, atque ad se reversus, sententia destitit, ac provinciani, sibi mandatam, laudabiliter, usque ad vitae exitum, gessit. Qui exitus, ceserius illi multo, quam aetas posceret, contigit, (nondum enim ad quinquagesimum vitae suae annum


page 121, image: s121

pervenerat,) ob inexplebilem discendi cupiditatem; cum nullum sibi tempus, a literarum studiis vacuum, daret.

XXXVII. FABIVS SERGARDIVS.

QVamvis natura comparatum sit, ut, ex infinita pene hominum multitudine, alius aliam rem, in qua se exerceat, occupet, ad eamque animum et cogirationem suam adjungat, nimirum hic ad literarum, ille ad militaris vitae studia se conferat, hic in mercatura, ille in agrorum cultione se vortat, alii in rerum naturalium causis exquirendis, alii in corporibus curandis, totos se collocent; denique, pro ut varia sunt hominum ingenia, unusquisque in eo elaboret, ad quod majora se a natura adjumenta habere intelligit; nam pessime cum hominum genete actum esset, si unum omues aeque studerent, et reliquarum rerum voluntates et curas abjicerent: quamvis, inquam, haec ita sint ut dicimus, nec mirum videri debeat, si unus in una re magis, quam in altera toto pectore atque omnibus nervis incumbat; tamen in Fabio Sergardio, Curtii Senensis filio, non levis iis, qui eum noverint, quaerendi cura injicitur, quid sit, cur Roma, orbis terrarum arce relicta, in qua natus, altus, doctus educatusque fuerat, Senas se contulerit, ibique aetatem agere, ingenii sui vires expromere, ac vitam finire statuerit. Erat in homine ingenium, ad omnia summa natum, Iuris civilis scientia, multaeque praeterea literae, generis claritas, cum omnibus fere nobilitatis Romanae familiis arcta cognationis affinitatisque necessitas: nam parens sua, Martia, ex vetere nobilique Rusticorum genere originem duxerat; quod, aliquot ante annos, quae est rerum omnium humanarum conditio, ut omne, quod ortum sit, mortalitas consequatur, una cum Francisco Rustico, ultimo ejus familiae, prorsus extinctum, evanuit. Quamobrem, tot auxiliis sublevatus, poterat, per gradus magistratuum ascendens, ad honores maximos pervenire; quorum honorum cupiditas,


page 122, image: s122

prope innumeros ex omnibus orbis terrae partibus. Romam semper attraxit, qui, nulla extrinsecus ope adjuti, suopte ingenio perquam latos sibi, amplissimos ad honores, aditus aperuerunt: et tamen voluit in eorum numero esse, quos quidam, in somnis laborare, dixit; cujusmodi sunt ii, qui honores in municipiis quaerunt. Nam, et Senis, publice in Gymnasio, Etruscae eloquentiae praecepta tradidit; tum, vicarius Archiepiscopi illius partes gessit; quod munus administrantem, vita defecit. Marcello Vestrio Barbiano vita functo, qui Fabii materteram in matrimonio habuerat, quique Gregorio XIV, Clementi VIII, et Paulo V, summis Pontificibus, a brevibus fuerat, legi schedulam, illius manu scriptam, ubi, tanquam si jam Cardinalis factus esset, (quod et fieri potuisset,) totam familiam descripserat quibusque illi libitum fuerat, singula ejus munera distribuerat; ac Fabio epistolas Italice, mihi Latine scribendi partes assignabat; quo consilio, nescio. Sed mors omnes illius rationes subvertit. nam, et Cardinalatum illi intercepit, et duorum labori hominum, mei Latinas, Fabii Italicas epistolas exaranui, pepercit.

XXXVIII. HIERONYMVS LAMPVGNANVS.

QVod in ore vulgi et in communibus proverbiis prope versatur, ex omnibus praestantissimis artibus, quibus optima hominum ingenia studium suum atque operam tribuunt, Iuris scientiam in primis esse frugiferam ac fructuosam, praeter multos, quos, ex nulla vel tenui re, quotidie, ab hujus artis studio, ad maximas divitias pervenisse videmus, ostendit Hieronymus Lampugnanus Mediolanensis, Subdiaconus Apostolicus: qui, ubi primum ad Philosophiae ac Theologiae studia operam suam contulerat, atque etiam eas aliis doctrinas publice tradendi facultatem acceperat, cum, nullum ex iis fructum utilitatemque se percepisse, animadverteret, nisi ut in scholis, aut in publicis disputationibus, garriret, iis omissis, se ad Iuris prudentiam transtulit. qua


page 123, image: s123

plane percepta, ejus interpretandae docendaeque potestatem adeptus est; unde sperabat, labores, quos in ea, tanquam in foecundo ac fertili solo, quasi semina collocasset, magno sibi cum foenore proventuros. quae spes ne ipsum falleret, sed quam celerrime ex sententia procederet, noluit expectare, dum, a litigantibus, de jure consuletetur; quod, nisi post longum tempus, non solet accidere; neque voluit apud minores magistratus, hac illac concursando, pro reis causam dicere, quod laboris habet multum, utilitatis parum; sed, magis compendiaria ad pecuniam faciendam via, statuit, domi ociose adolescentibus, qui ad studium juris prudentiae ingrederentur, facilem ad illud adirum aperire, atque Iustinianeas juris civilis Institutiones, mercede, interpretari. Verum, ut se doctorem ac magistrum, ex hominum, qui illum non nossent, ignoratione, tanquam integumentis, evolutum, ostenderet, dedit operam, ut in Gymnasio Romano jus civile gratis interpretaretur. quod illi non fuit difficile impetrare. et, quo, studio majore, auditores, suas ad scholas, tanquam, ad mercatum juris prudentiae, concurrerent, edictis propositis populum admonuit, se tali die initium docendi facturum; omnesque praeterea, quotquot noverat, invitavit; ac me quoque, gratiae scilicet causa, secum adduxit. sed repente, tantus hominum concursus factus est, tam magni clamores editi, ut, nisi turba opprimi vellem, nisi exsibilantium vocibus obtundi, necesse mihi fuerit, ex illa concione, in quam me immerseram, tanquam ex aliquo jactato adversis tempestatibus mari, emergere, meque in AEdem D. Iacobi proximam, quasi in portum, recipere. Non cessavit deinde, statis ad docendum diebus, scholas habere; ad quas accedebant adolescentes plures, ejus disciplinae studiosi, tum ab amicis tum a Patribus Soc. Iesu missi, a quibus domum, honoris gratia, reducebatur, et in via interrogabatur de iis, quae in schola tradiderat; quaeque minus ipsi intellexerant, explicando docendoque faciebat illis satis. At, ubi sensit, se in possessione docendi constitisse, inanem illam publice jus civile trauendi operam laboremque cotemsit, coepitque domi, mercede, docere. Ac


page 124, image: s124

mirum dictu est, quam multi adolescentes, nobiles ac divites, brevi ad illum tempore in disciplinam convenirent; quod id studium necessarium sit iis, qui forum, aulam, et honores meditantur. Auxit etiam opes parsimonia; quae admirabilis in eo fuisse narratur: auxit contubernii magisterium; nam contubernales domi plures alebat, sed ad mercedis, quam ab ipsis capiebat, rationem, quae erat magna, satis parce ac tenuiter; adeo ut, quod Sabbato piscium, vel die Iovis carnium, supererat, aceto, aliisque condimentis, a putredinis injuria tuebatur, ac suo deinde tempore, convictoribus suis, tanquam delicatum aliquod edulium anteponebat. et, cum, die Iovis, puls quaedam panis obtriti, ex jure, esset allato, eamque omnes repudiassent, quaesivit, Quidnam ea igitur fiet? cui, non irridicule, respondit unus, Quid, rogas? condiatur, ut proximo die Dominico, pransoribus in prandium proferatur. Pecuniam autem, quam cogebat, non sinebat, in arca inclusam, apud se operam perdere, sed usura centesima locabat. sed, quia saepenumero fit, vel, ut debitorum improbitate, qui per dolum assimulant, se decoxisse, vel morte eorum, quorum vitae periculo pecuniae foenori dantur, sors et foenus una depereat; contigit, ut noti cujusdam decoctoris fuga, una cum multis, hoc eodem calamitatis jure comprehensus sit, et millia aliquot aureorum amiserit. Quae jactura tantam aegritudinis vim in eum invexit, ut, ab eadem de mentis statu dejectus, menses aliquot helleboro curandus fuerit. atque adhanc eandem aegritudinem non minimum contulit, consilium, quo, paucis ante diebus, schola contubernioque dimisso, se in Trivultii Cardinalis ac Principis aulam dederat, ut esset illi a cognitionibus. intelligebat enim, ingenti illo lucro, quod ex utraque re percipiebat, se esse privatum. Sed paulo post correxit, quod praeviderat minus, nam, aula valere jussa, rursus ad eas artes, a quibus discesserat, sese recepit, in eisque, usque ad ultimum vitae spiritum, permansit. Quo tempore, cum congregationis nostrae Sodales, in quibus ille una erat, plures coissemus, ut in vinea quadam essemus de symbolis, jamque alacriter prandium iniissemus, P. Franciscus Carrettonius, qui tum


page 125, image: s125

Sodalitati praeerat, nescio quid, per jocum, dixit; quod ille, secus ac prolatum fuerat, accipiens, vix secontiunit, ut postea mihi ipse narravit, quin cultrum, quem habebat in manibus, ejus pectori infigeret. Vnde licuit mihi colligere, quantum periculi sit, ei, cui parum mens constet, se committere. Vix ex eo morbo, quo fuerat correptus, convaluerat, cum sum donatus ab eo, uno ejus libri, quem ediderat, exemplo; qui liber hoc titulo erat inscriptus: Hieronymi Lampugnani I. V. Philosophiae, ac sacrae Theologiae Dostoris, compendium introductionis ad Iustinianeas Institutiones, Institutiones, de ratione studendi in utroque Iure. Cum denique, anni CICICCXLIV hyemis saevitia, quae mutos mortales afflixit, quaeque senibus solet esse incommoda maxime, magna eum pituitae oppressum vis sustulit. Societatem Iesu, praecipua quadam caritate, complexus est; sicut et vivus multis ipse rebus ostendit, et in morte sua, testamento, declaravit. nam domum professam Societatis ejusdem, quae Romae est, reliquit heredem ex asse.

XXXIX. GERARDVS VOSSIVS.

SI dignus est quispiam, cui omnes ad Christi judicis misericordiam aditus intercludantur, eo quod vitam, ex virtute majorumque institutis, non exegerit; profecto is ego sum, cui ad domesticam disciplinam accessit etiam institutio, atque exemplum, optimi doctissimique viri, Gerardi Vossii; qui ob vicinitatem Xenodochii Teutonicorum, quod erat prope ab meis aedibus, me puerum, quotidie templum ejus nationis frequentantem, patria pene caritate complexus est, et a cohortationibus suis nunquam deseruit. Atque, si recte memini, id illi cum parentibus meis, quibus maxime erat cordi, conveniebat, ut summa daretur opera, quo in officio continerer, perficereturque, ut, ne primoribus quidem labris, gustarem genus vitae liberioris, et extremis ut dicitur, digitis attingerem; quod difficile esset ei, qui semel paruerit voluptatibus. ab earum se imperio in


page 126, image: s126

libertatem vindicare, atque animum ad virtutem adjungere. Itaque, cum ea mihi semper probitas, integritas, pietas, sapientia, ante oculos esset, cum ejus frequenter praeceptis instituerer atque formarer, mea culpa fuit, si nihil profecerim, si nihil ex ea indole hauserim. Verum, atque animus ephebis aetate exiit, ac diligenter in ejus vitam ac mores inspicerem, coepi egomet mecum cogitare, quid esset causae, cur illi, qui semper fuisset exemplum probitaris, innocentiae, virtutumque omninm, qui omnium divinarum humanarumque rerum scientia ita praestaret, ut neminem sui aevi metueret, cum ita Graece Ioqueretur, ut ejus oratio Athenas ipsas olere videretur, ita tamen fortuna esset usus adversa, ut punquam ex eo statu, in quo a fortuna collocatus esset, potuisset emergere, ac procedere opibus et honoribus longius; cum tam multi, nullis virtutibus praediti, nullis doctrinarum praesidiis muniti, nulla innocentiae fiducia fulti, contra, summa turpitudine obliti, ad honores et imperia niterentur. Sed nihil mihi veniebat in mentem, nisi, divino consilio id fieri, ne assuescerent homines, ob res fluxas atque caducas, quas sibi viderent cum improbis esse communes, virtuti operam dare, eamque diviriarum et honorum pedissequam facere. quae virtus, ut sapienter M. Antonius orator apud Tullium inquit, et semper et sola libera est, quaeque etiam, si corpora capta sint armis, aut constricta vinculis, tamen suum jus, atque omninm rerum impunitam libertatem, retinet. Magna semper fuit, apud homines doctos, existimatione atque honore; multos S. R. E. Cardinales, literatos viros ac probos, aretissima habuit familiaritate conjunctos; sed Card. Sirleto in primis usus est familiarissime. fuit etiam summis Pont. ac Gregorio XIII prae ceteris, eximie carus, denique bonis omnibus acceptissimus; qui, ejus morte, damnum Romanas ac Graecas literas fecisse, testati sunt. Plura ex Graecis Patribus in Latinum sermonem convertit, atque inter cetera S. Io. Chrysostomi orationem encomiasticam in principes Apostolorum, Petrum et Paulum; quam etiam doctissimis commentariis illuirravit: quos commentarios elegantissima, ad Vrbem Romam, apostrophe, peroravit atque conclusit.


page 127, image: s127

Meminit etiam, in iis, Cardinalis Sirleti, cui divinam rerum lectarum memoriam, et cujusvis generis antiquorum librorum notitiam, tribuit. Per Vossium etiam S. Ephraem Syrum, Latine loquenteim, legimus.

XL. LAELIVS GVIDICCIONVS.

MAgnum ingenium, quo natura, rerum omnium parens, Laelium Guidiccionum, patricium Lucensem, donavit, non ille incultum desertumque reliquit, sed, statim ab ineunte aetate, optimarum artium studiis, omnique liberali, et digna homine nobili, doctrina, excoliut. Sed, cum virtutis et ingenii vis tanta, in Reip. multis maximisque provinciis administrandis, florere deberet, quemadmodum olim duo illa, non Lucae solum, sed orbis etiam terrae lumina, Bartholomaeus et Ioannes, fecerant, caruit omnino muneribus publicis, sive temporum injuria, sive aulae vitio; quae saepenumero, in mandandis honoribus, bonis praetermissis, eorum praemia indignis defert; sive animi illius judicio, ut. remotus a studiis ambitionis, otium et tranquillitatem vitae sequeretur. Quae res eo admirabilior videri debet, quod ea indoles ac materies, in ipso aetatis flore, in eam domum incideret, e qua fere nunquam Paulus v, in eligendis summis magistratibus, exibat, tanquam si, quidquid esset, in toto orbe terrarum, gravitatis, sapientiae, ac vitae splendoris, in ea domo contineretur: incidit, inquam, in aulam Scipionis Card. Burghesii; ex qua, cum nihil Laelius reportasset tanta tamen fuit in homine gravitas, tanta animi constantia, tanta virtus, quae nullam sibi propriae utilitatis rationem, sed solum honestum, propositum esse ostenderet, ut, cum, Pauli V morte, omnes Cardinalem amici, omnes noti, omnes fere familiares, ut fit, deseruissent, solus ille unicum amoris, observantiae, ac pietatis exemplum, in fide permanserit, neque ulla vi alia nisi Cardinalis ejusdem morte, se passus sit, ab eo divelli. Erat ingenio admirabili, eloquentia summa, et in persequendis, tum suo tum alieno nomine, officiis, accuratissimus diligentissimusque. Verum eum anno CICICCXXX, magnus Etrunae Dux, una cum


page 128, image: s128

Io. Carolo fratre, Romam, pietatis ac religionis ergo venisset, ac magnificentissimam eam villam, quam Cardinalis extra portam Salariam extruxerat, iuvisurus esset, missus est illuc Laelius, ut Principes illos, plena eloquentiae atque observantiae oratione, exciperet, eisque signa ac tabulas pictas, quibus ea villa referta est, et artificum nomina, demonstraret. sed vir, ita ingeniosus, ita eloquens, ad solum Principum illorum aspectum, obstupuit, obmutuit, nec verbum ullum, ineptum saltem, proloqui potuit; ac, nisi magnus Dux, qui eum exanimatum videbat, prior loqui occupasset, perpetuo, in eo stupore et taciturnitate, haesisset. Sed vix id illi mors vinculum, unde nunquam eximi voluerat, rupit, cum nova conjunctio novusque nexus exoritur. nam arta eum sibi familiaritate copulavit atque constrinxit Antonius Cardinalis Barberinus, Vrbani VIII fratris filius; qui eum postea insigni sacerdotio, quod Canonicatum vocant, in AEde Deiparae Virginis majori alusque officiis beneficiisque, decoravit. Neque se domo et familiaritate illa indignum praestitit: neque Cardinalis, in eo exornando, se operam perdidisse cognovit; nam magnum illud Laelii volumen, quod eruciitorum manibus teritur, Rhythmorum, aliorumque operum, tum soluta oratione tum versibus, multorum ab eo annorum labore et industria elaboratum atque perfectum, suo inscriptum nomini, in lucem emissum, aspexit. quod suum nomen, libro illi commendatum ac traditum, minus quam si in aliquo aere vel marmore insculptum esset, imbrium vim, tempestatum impetus, temporis injuriam, pertimescet, neque alio casu, nisi communi orbis terrae ruina, in interitnm ruet. Sed, cum Philosophiae, Theologiae, omnique elegantium literarum studio, deditus fuit, tum majore a natura studio est ad poeticae facultatis gloriam abstractus; ad quam, mira etiam adjumenta, ab eadem natura, a qua impellebatur, obtinuit. Fuit poeta, elatus, sublimis, gravis; quique admirabilem etiam suavitatem haberet adjunctam. quae duo, pene inter se diversa, ita in eo copulabantur, ut neque gravitas suavitate minueretur, neque suavitas, oratiouis sublimitate, excluderetur. Omnibus Latinis


page 129, image: s129

poetis longe Virgilium anteponebat, summis in coelum laudibus efferebat, et a calumniis hominum vindicabat. cojus etiam AEneidos sex libros in Etruscum sermonem convertit, nec convertit ut interpres, sed ut poeta, sententiis iisdem, et earum formis, tanquam figuris. Poesin etiam Latinam attigit; nec in ea se ipso inventus est minor, nam scripsit elegantissime, ut apparet ex iis, quae ab eodem scripta circumferuntur. Sed mihi videtur, in epigrammatibus, lepide, breviter, arguteque concludendis, multis, qui in hoc genere carminis elaborarunt praestitisse. Legi ego, in Theatro Eleonorae Baronae, cantricis eximiae, in quo omnes hic Romae, quotquot ingenio et poeticae facultatis laude praestant, carminibus, tum Etrusce tum Latine scriptis, singulari ac prope divino mulieris illius canendi artificio tanquam faustos quosdam clamores et plausus edunt; legi, inquam, unum Laelii epigramma, ita purum, ita elegans, ita argutum, ita venustum, prope ut dixerim, nihil me vidisse, in eo genere, elegantius neque politius. Incredibili tabularum studio et cupiditate flagrabat; adeo ut, in illis comparandis, nulli neque labori neque sumtui parceret; ex iisque insignem domi suae Pinacothecam instruxerat, in quam, summa ambitione, omnes, sive cives sive hospites, introducebat; ipse erat uniuscujusque demonstrator, ipse laudator, ipse, memoria, omnium eorum artificum nomina repetens, quorum eas manu depictas ajebat; atque, has Michaeli Angelo Bonarotae, has Raphaeli Sancio Vrbinati, has Perino Vago, aliisque, qui longe omnibus, pingendi arte, praestiterunt, tribuebat. In quo, ut insignem quendam pictorem dicere audivi, qui saepius eas attente consideraverat, mire se decipiebat, vel ab aliis, qui eas illi carissime divenditas obtruserant, deceptus, errabat. quo in errore, usque ad extremum vitae, perimansit. nam unam quandam ex eis tabulam, quam Raphaelis esse ajebat, Basilicae Vaticanae legavit, quae, ad sepulcrum Vrbani VIII, Pont. max. affixa, conspiceretur: quam cum locus non admitteret, Canonici in sacrario, aurata inclusam theca, collocarunt. Omnem propemodum aurium usum amiserat, quod pituita, a capite defluens, omnes pene obstructos ad eas aditus habedat.


page 130, image: s130

Celeri, ac repentina prope, morte deperiit, ob magnam vim sanguinis, quam pridie, vel biduum ante, sibi mittendam curaverat. Plutes B. V. AEdes, heredes testamento reliquit.

XLI. BALDVINVS DE MONTE.

IN hoc, naturam inter et fortunam, ut usitato hominum more loquar, certamen fuisse videtur; illa ut, quibuscunque eum posset bonis, ornaret; haec ut ludos eum facerer, vel tanquam pilam potius haberet, ac miseris modis, quamcumque vollet in partem, impelleret. Ac primum, ad naturae dona quod attinet; natus est Vrbeveteri, summo genere, ex Simoncella nimirum familia, in primis honesta et clara; nam in eam, De Monte, adoptione pervenerat, forma fuit egregia, ut omnes inter se corporis partes, cum quodam lepore, consentirent. ingenium habuit, ad omnes res aptum, tum ad pacis, tum ad belli artes mirifice factus. Etenim a Ferdinando, magno Etruriae Duce, ut ille apud Homerum Phoenix a Peleo patre Achilli juveni, datus est Francisco filio, qui Cardinalis futurus fuerat, et bene faciendi et recte dicendi magister: ac multos post annos, a Ludovico Cardinali, fratris Zagarolae Ducis, lateri custos est additus, ut ejus adolescentiam, optimis moribus ac disciplinis instrueret. Verum, ob singularem dicendi suavitatem et copiam, qua praestabat, ab eodem Ferdinando, magno Duce Etruriae, tanquam adminiculum quoddam, datus est Marchioni Maximiliano Conzagae, quem, ad Mathiam Caesarem, oratorem mittebat, ea conditione, ut, si ille, quod mandatum fuerat, minus exequi potuisset, ipse continuo, ejus vicarius, muneri succederet, atque omnia oratoris officia persequeretur. aliisque deinceps temporibus, ab illis magnis Ducibus, ob egregiam excellentemque, omnium politissimarum elegantissimarumque artium scientiam, honotifice est inipsorum aula babitus. Quorum Principum beneficentia, vacui ac liberi temporis multum adeptus, plura, tum soluta oratione, tum versibus, elegantissime dulcissimeque scripta,


page 131, image: s131

ad communem attulit fructum, atque, ad immortalem sui nominis famam, in aspectum lucemque omnibus protulit. in quibus liber ille numeratur, in quo optimi praestantissimique Antissitis forma et character exprimitur. Adamatus est etiam plurimum a Carolo, Mantuae ac Montisferrati Duce, ob easdem corporis animique dotes; et ab eodem saepius Romam, cum mandatis, missus ad Vrbanum VIII Pont. Max, quicum, ob excellentiam ingenii, ac frequentes de literarum studiis sermones etiam tum Cardinali, magnum illi usum amicitiamque intercessisse, non ignorabat. Neque praetermisit Vrbanus, veteris consuetudinis memor, ac suavissimis illius sermonibus illectus, eum invitare, ut vellet apud se esse. Atque utinam induxisset animum, Pontificis amicissime invitationibus acquiescere. non enim, in eam fraudem delapsus esset, unde famae vitaeque suae exitium ac pestem invenit. Formae autem bono, quo nil fragilius, neqae inanius, mulieres plures in sui amorem attraxit; nec minus ipse multas amavit: in quarum amore quam multa odiose, jocose, ac juveniliter fecerit, referremus, nisi ad majora ac potiora festinaret oratio. Sed nullo modo consiliu~ est, praeterire facinus quoddam ex amore ab illo inchoatum in ea urbe, ubi tum aetatem degebat et ab altero, qui ipsi in amore successerat, absolutum atque perfectum. Amare occeperat, contra jus fasque, virginem, Deo sacram; a qua non solum nos manus, verum etiam oculos, abstinentes habere, jura omnia clamant. sed erat forma et vultu, adeo elegauti, adeo venusto, ut lapides etiam posset, ut se amarent, adigereerat enim ab unguiculis ad capillum summum festivissima; ac, suae sibi pulcritudinis conscia, non eam contemnebat, sed, artis auxiliis convocatis, augere studebat. nam, paucis illis capillis, qui ex temporibus pendebant, cosmoticis medicamentis, aureum colorem inducebat, calamistro cincinnulos addebat, inaures, armillas, auribus brachiisque gestabat, torques, ex baccis rotundioribus factos, et ad pectus usque defluentes, collo commendabat: quae omnia, virture formae eveniebat, ut quam maxime illam decerent: praeterea, citharizare et cantare ad chordarum sonum, doctissima; iis, qui non satis parati,


page 132, image: s132

ad cavendum fuissent, omnem virtutis modum deturbabat ex animis. quamquam Balduinus, ut postea declaravit eventus, non tam eam libidinis, quam honoris gratis (erat enim nobili genere nata,) amaret et coleret. Nam, cum ejus ad aures pervenisset. Gregorium XV, qui tum Pontificatum max. gerebat Cardinalis Ludovisii fratris filii opera, Romae, Vaticanam Academiam instituisse, in qua, praeclara totius Italiae ingenia se exercerent, magnam sibi ingenii ostendendi, et eruditionis declarandae, occasionem esse oblatam existimans, amorem ambitioni gloriaeque posthabuit ac Romam iter adornavit; sed, discedens, amores amico cuidam suos commendavit, eidemque mandavit, ut illis, si quid ab ipso opus esset, suppeditaret, nec ulla in re deesset: tum, valere virginem jubens, Hunc tibi amicum meum, inquit, pro me, tantisper dum absum, substitui, qui omnibus in rebus praesto erit; eo igitur, tanquam me, utere; ejus enim operam tibi maxime ex usu esse reperies. At ille primo, amici rem mandatam gerere, nunquam fere, nisi re necessaria coactus, ad illam decedere, fines mandati non egredi; tum, paulatim ejus forma impulsus, ejusque amore, supra quam dici potest, incensus, (utpote qui sibi magis esset, quam Balduino, amicus,) suum agere negotium coepit, atque blandiciis, muneribus, et formae, qua praestabat, bono, intimum se apud eam virginem fecit, et causatus voculae suavitatem, et mirificam canendi illius artem; ab ejusdem adspectu colloquioque, quo suos illi amores, lacrimans, titubanti animo et pectore, eloquebatur, pedem nusquam referebat. sed admonitus, atque etiam prohibitus, ne illuc accederet, adeo admonitionibus et objurgationibus illis non est deterritus, neque cohibitus, ut, majori amoris impetu percitus, insidiis, auroque, cui non potest obsisti, claustra illa pudoris pudicitiaeque perfregerit, et ad intimum virginis cubile pervenerit. Quae virgo, quia non nollet facere cum eo mutuum, a quo tantopere se diligi et amari sentiebat, quasi alterum Leandrum, infesto periculosoque jactatum mari, suum in complexum, tanquam in portum, iis manibus excepit, in quibus natura, quid efficere posset, videbatur experta:


page 133, image: s133

omnes enim in eas numeros pulcritudinis elegantiaeque contulerat, Sed novus hic Leander, inventus est superiore aliquanto felicior. nam ille, inanis ac siccus, tumentibus est maris fluctibus obrutus; hic autem, expletus saturatusque deliciis, adversae fortunae saucibus absorptus, suam secum Heron eandem in perniciem attraxit. etenim virginis alterius, quae cum illa de forma certabat, indicio, manifesto in flagitio deprehensi, ille altissimam in turrim compactus, haec angustis unius domus anguli finibus conclusa, andaciae temeritatisque poenas dederunt; nec diutius, post id facinus adinissum, vixerunt, sed brevi, tenebris et loci squalore, uterque in morbum implicitus, decessit. Sed redeo ad Balduinum, a quo paululum me turpe amici sui factum abduxerat; cui, ad cetera bona, a natura tributa, militaris etiam animus, et periculis omnibus superior, accesserat. Quod magnus Etruriae Dux animadvertens, in rostratam eum navim, quam Prosperam vocabat, imposuit, ut bellum cum piratis gereret, et Carolus, Dux Mantuae, majoribus eum navigiis praefecerat, quae contra hostem paraverat; quod in nomine virtutem, et industriam magnam, videbat. Iam vero quod secundo loco proposuimus, quantum in eo augendo ornandoque natura laboraverat, tantundem in eodem deprimendo spoliandoque, suas fere omnes fortuna vires exercuit. Primum, perpetno fuit pauper; quamquam ipse non minimam in partem ejus culpae venerat, quod homo voluptati obsequens fuerat, et, qui sic sunt, rei familiari haud parcunt, sed eam profundunt. Tum, cum ea navis, quae Prospera nomine, sed quae multas in ipsum calamitates invexerat, in hostium potestatem devenisset, ab inhumanissimis illis praedonibus, multo quam alii, qui eodem calamitatis jure comprehensi sunt, acerbius et immitius est habitus. nam, et ad remum, hoc est, ad Acheruntem, damnatus, quod nullus locus aeque sit Acheruns, atque triremis, et nauticum in coenam et in prandium panem, qui duritia lapide~ silicem vinceret, accipiebat: ad haec, quingenis singulos dies, pro jentaculo, et totidem pro merenda, plagis afficiebatur. atque, ad panis duritiem, quo vescebatur, probandam, tanquam testes, duo in ore loca, dentibus vacua


page 134, image: s134

adhibebat, quos, in eo pane rodendo, reliquerat: tum ad demonstrandum, quo verberum saevitia processisset, proferebat, modo ventrem et scapulas, vibicibus varias, modo aperiebat latera, funibus perusta; modo objiciebat crura, compedum signis impressa. Quo tandem ex Orco reducem eum fecit magni Ducis Etruriae misericordia atque benignitas: qui princeps vir, persoluto pretio, expedivit illuin e servitute, ac, liberum rursus, domo sua excepit. Sed iterum fortuna, acrius quam antea desaeviens, vim in eum suam exercuit. nam, non solum vitam, verum etiam famam et existimationem est conata eripere. Cum enim, domi suae, caedes facta esset, ac notus cansidicus, Gregorio XV, tum Pontifici, amicus, interfectus, idque formosissimi adolescentis, et alterius sicarii, opera perfectum, quibus fuerat argentum ob id repensum; insimulatus est etiam ejusdem facinoris ille; tum, quia dicebatur, in partem argenti venisse; tum etiam, quia constabat, eum iis, qui interfecti corpus in cloacam quandam Vrbis detulerant, cereum illuxisse, Quamobrem, conjectus in vincula, nemini dubium est, quin poenas, una cum aliis duobus, dedisset, nisi, Scipionis Cobellutii Cardinalis S. Susannae, qui tum plurimum poterat, auctoritas, ex suspicionis illius flamma ereptum, incolumem praestitisset; quod indignum putaret, tantam vim ingenii, turpi judicio labefactari, et funesta carnificis manu deleri. At, quanto rectius aeternae illius saluti consultum ab eo fuisset, si rem legibus judicari passus esset! non enim ille, omnibus rebus imparatus, (ut tum sibi accidit, cum ferro erepta vita est,) sed Christianis sacris munitus, quamvis turpi morte affectus, supremo judici Deo, in quo sunt omnia, salvus et incolumis extitisset. Cum igitur illud vitae fortunarumque omnium naufragium, quod ad versa illi fortuna molita fuerat, effugisset; in domum Ludovisii Principis, etiam tum pueri, secunda Cobellutii vectus est aura, ut eum, non solum morum, verum etiam animi ac virtutis magister, ad omnes praeclaras ac dignas homine nobili disciplinas percipiendas, impelleret, instrueret, cogeret. At, nec ibi quoque a fortunae, quae ad ejus perniciem excubabat, insidiis fuit immnis. nam


page 135, image: s135

Bonoaiae, cum, nocte quadam, domo Principis egredi cuperet, ac janitor fores, quae suae custodiae ac fidei erant commissae, recusaret aperire, res primum ad verborum contentionem, tum ad pugnos venit; in quo certamine janitor, ad pulsandum verberandumque robustior, plusquam quingentos illi colaphos infregit, ac totum os contudit. sed, ita male pugnis acceptus, non dubitavit, postridie mane, in procoetonem venire, ac liventes pugnis oculos, ac colaphis tuber totum caput, afferre. Sed, quisnam, nisi sit sapiens, fortunae, quam iratam habeat, vim possit effugere? Sapientem eum appello, qui totam spem sui in se positam habeat, qui nihil a rebus externis, nihil ex errore imperitae multitudinis, pendeat. A cujus dignitate cum longe Balduinus abesset, quid mirum, si illa, quae a multis et imperitis, rerum mortalium domina ac regina appellatur, suam in eum vim et potestatem exercuerit, ac rationem invenerit, qua eum, ut antea conata fuerat, vita famaque devolveret? Ratio autem fuit ejusmodi. Germanorum copiae, Caesaris nomine, in Italiam transierant, ac Mantuam oppugnaverant. cumque Dux sibi non deesset, sed omnia, ad bellum necessaria, parasset, imperaverat Balduino, quem ab eo ratibus praepositum fuisse, antea narravimus, ut, certo quodam in loco Padi fluminis, aggeres perfringret, atque latum aquis, ad exeundum, aditum aperiret: ita enim fore, vel, ut hostes de spe oppidi potiundi deciderent, vel, si pericula praeliorum audacius inire ac persequi vellent, ab aquis circumventi atque intercepti perirent. qui, cum imperata facere neglexisset, ac propterea Mantua in potestatem hostium venisset, aspergebatur infamia, quod, corruptus ab illis, malitiose Ducis imperia exequi noluisset. quamobrem, cum, bello confecto, et rebus cum Caesare compositis, Dux Mantuam recuperasset, ille, sive facinoris conscientia deterritus, sive dubios judiciorum exitus pertimescens, si, hoc crimine, ab adversariis in contentionem compelleretur, Venetias demigravit. sed tandem, Vrbis desiderio captus incensusque, quod ab Vrbano Pontifice, a quo fuerat invitatus, multa speraret, in viam se dedit. sed, per Mantuanae ditionis fines iter faciens, a Mantuanis militibus,


page 136, image: s136

qui erant in insidiis collocati, interceptus, sive veri sive falso conficti criminis, poenas dedit. nam ad ejus ratis, in qua vectus fuerat, spondam appulsus, jussus est collum praebere. quo facto, caput illi praecisum est, et Mantuam missum. At fortuna victrix, et calamitosi hominis infortunio laeta, Io triumphe, canens, ad subvertendos alios, aeque sibi invisos, excessit.

XLII. ARCHITA EPISTAMENVS.

QVonam fato fieri dicam, ut tam iniquo jure, literarum studia sint, nescio: quae cum, ob insignem illorum praestiam am excellentiamque, cariora ac gratiosiora, quam cetera omnia, esse deberent, ita tamen eorum aestimatio, fere apud omnes, concidin, ut vix precium inveniant. Quod si quis fortasse summus in aliqua maximarum rerum scientia, a viro quopiam principe, ambitionis aut popularis aurae causa, tecto excipiatur, non ille honestius aut nitidius in victu habetur interdum, quam mediastrnus quivis, vel qui latrinam illi ac matulam lavat. cum contra eunuchis, quos, cincinnatos ac meritricularum in morem comtos, ad excirandum voculae suavitate, lascivissimisque cantiunculis, dormientem languentemque libidinem, habet, vel conviviorum magistris, aliisque novarum gutturis ac ventris voluptatum architectis, nummos modio metiatur, ac Liberi florem, et unctiuscula obsonia, quotidie in prandium ac coenam affatim praebeat, Atque esset optandum, ut doctrinis expoliti homines, eodem apud istos, quos vulgus beatos appellat, honoris atque existimationis loco ac numero essent, quo ii, qui equos ipsis alunt, ac strigilibus stringunt ac poliunt. nam isti saepius a dominis accersuntur, in colloquium evocantur, rogantur, num in stabulo salvae res sint, ut valeant equi, quos ingentibus mercati sunt preciis, ut pingues, ut nitidi sint. at miseri illi, tanquam si eos, qui devorat omnia, Orcus exsorbuerit, evulsi ab illorum memoria, jacent, nunquam ad colloquium, nunquam ad rem aliquam, nisi necessitas cogat, admittuntur. Verum, id fortasse, (quod nemo tamen vir cordatus ac prudens dederit,)


page 137, image: s137

sed id, inquam, ferendum videretur, in literatis illis, quos mendicitas premit, quod magnas omnibus diis eos aequum esset gratias habere, si suppetat, unde, parce saltem ac duriter, vitam possint exigere, neque cogantur, in triviis ac plateis, inopia atque egestate enecti, animam exhalare. sed id etiam magni Principes conari nonnunquam audent in iis, quibus nihil deest, immo, quibus est domi, unde in omnium rerum abundantia vivant, quos, ut se, apud imperitam hominum multitudinem, literarum cupidos probent atque ut, ex excellentium hominum doctrina, sibi famam, ac domui suae splendorem, arcessant, magna spe, magnisque ad se pollicitationibus advocant, ac venire compellunt; sed, cum venerint, nihilo eos honestius ac liberalius tractant, quam si obscuro orti loco, vel potius si mendicabula hominum essent. ut olim in Archita quodam Epistameno usu venit, quem, locupletem, ac domi suae nobilem, summus vir, princeps, ac rerum tum dominus, cum fama et auditione accepisset, in omnium liberalium artium studiis, longo intervallo, iis omnibus, qui literis operam darent, anteire; magna est ejus apud se habendi cupiditate incensus, eoque ardentius, quod audierat, nulam esse linguam, neque Graecam, neque Hebraicam, neque Chaldaeam, neque AEgyptiam, neque Indam; quam non ita aciret, ut si in ea natus esset; multis enim in rebus, sibi ornamento atque usui eum fore sperabat; neque antea quievit, quam magnis ad se pollicitationibus attraxit. verum, cum id, quod voluit, assecutus est, fecit ille ingenium suum, nec fere majorem homini honorem habuit, quam si infimae sortis famulus fuisset: nam viro doctissimo, oenophorum vini, bini vel terni singulis diebus panes, et totidem Iulii, cum spira, quam ex jure vel vino voraret, patriae ac laris familiaris relicti, tum longi itineris suscepti, merces ac precium erant. Itaque, tot tamque ingentes pollicitationes in nihilum recidisse, ac data sibi verba esse, intelligens, statuit, insigni aliqua significatione, sui virum illum principem erroris commonefacere, simulque docere, affatim sibi domi esse, quod ederet ac biberet, neque sui similes aliemun cibum, tanquam mures, rodere. Itaque, tribus illis


page 138, image: s138

mensibus, quibus cum illo fuit, statim ab initio coepit oenophora illa, quo ordine accipiebat, in cubiculo quodam disponere; et unicnique oenophoro suos denarios panesque diurnos, et spiram, addebat, quae collo illius inserta, tanquam crepundia, vel torques, ab eo penderet. Sed, cum jam plenum esset cubiculum, adeo ut nnllus alteri oenophoro suppeteret locus; relictis ibi siteris vehementibus, ad Principem datis, in quibus, se ab eo fuisse contemtum ac deceptum, querebatur, ac propterea, quae sibi, quasi mendico, ac fame enecto, dedisset, se resignare ac relinquere omnia ajebat; confetrim se ab Vrbe subduxit, ac regiones alias est persecutus. Quod ubi factum est palam, ac Princeps epistolam segit, usque eo est commotus, ut, sine ulla dubitatione, insanire omnibus ac furere videretur; ac lictoribus negotium dedit, ut hominem persequerentur, et, ex fuga retractum, in vincula raperent. At ille, jam e conspectu evolaverat, et Principis alterius regiones ingressus, omnem iis, qui ipsum persequebantur, sui assequendi facultatem eripuerat.

XLIII. INCENTIVS PILOTA.

REcte sapienterque, contra Stoicos, a Feripateticorum schola defenditur, non inutiliter a natura datum esse homini ardorem quendam animi, et alacritarem, qua, ad res arduas ac difficiles fortiter suscipiendas persequendasque, impellatur. nihil enim, quod sit admodum laudabile, fieri posse videtur ab eo, qui ad id lente, ac pacato mari similis, aggrediatur. ideoque non frustra antiquitus institutum est, in bello, ut, antea quam acies dimicarent, undique signa concurrerent, clamoremque universi tollerent; quod, his rebus inflammari animos ad pugnam incitarique, existimarent. Sed non minus docte sapienterque dictum est, hanc incitationem animi, naturaliter innatam omnibus, ratio nis imperio regendam esse, neque committendum, ut, quamcunque illa velit in partem, nos abstrahat atque compellat; curandumque, ut virtutum sit cos, non temeritatis irritamentum, denique, ut in omni re, sic etiam


page 139, image: s139

iam in ista, semper videndum est, quatenus egregie, atque ut Philosophus et magister, ex veteris sapientis dicto, Terentianus Sosia, Id arbitror, inquit, apprime in vita esse utile, ut ne quid nimis. Quem si Vincentius Filota, Beneventanus, magistrum habere, ac bene praecipientem audire voluisset, sedatis animi motibus, quasi leni placidoque mari, secunda potentiorum hominum gratia, tanquam aura, vectus, ad opes et honores vela dedisset: sed quoniam maluit, infesto scopulosoque perturbationum snarum, stomachi, iracundiaeque praesertim, qua effervescebat, pelago sese committere, eoque tenui fractoque sui judicii navigio deferri; quid mirum, si in Syrtes scopulosque devenerit, ad eosque navem afflixerit? Erat, in Vincentio Pilota, mira quaedam, amicis, iisque qui in ejus opem auxiliumque confugissent, commodandi, eorumque militatibus serviendi, propensio; inerat incredibilis, veritatis conservandae, mendaciisque evertendis. ardor, ac studium: sed utrumque ita immoderate intemperanterque faciebar, ut propterea in multorum odia et offensiones incurreret; neque verebatur, cum iis, omni verborum coutentione. de rebus etiam levibus, certare, quorum obedire tempori, vel honori servire, erat illi maxime utile. Diligebat eum Paulus v; cujus ille fidei et taciturnitati eas notas commiserat, quibus arcana sua in literis, quas ad Legatos Nunciosque suos mittebat, enunciabat, ne, si literae interciperentur, sua etiam ab iis consilia surriperentur, quibus, ea scire, usui esset: diligebatur etiam a Scipione Card. Burghesio, Pauli ejusdem sororis filio. sed tandem, animi sui impotentia, infestos sibi eos reddidit, Susceperat etiam simultates cum Margottio Card. Lanfranco, summi Pout. a secretis. Quamobrem fuit coactus aula excedere, pingui sacerdotio, Beneficiato nomine, quod in Basilica Vaticana obtinuerat, se abdicare, Roma discedere, ac Beneventum se recipere, ubi vita functus excessit e vita. Fuit ingenio eleganti, nec vulgari eruditione atque doctrina. utebatur summis viris, ac doctis, quibus tradebat se, cum multa conversatione. In iis usus est plurimum Roberto Card. Vbaldino, quicum multas saepe horas traducebat, quorum


page 140, image: s140

rum congressus neque erant taciti, nec ludicri sermones, nec rerum colloquia leviorum, sed de rebuj, aut ad Philosophiam, aut ad humaniores literas, quibus ille deditus erat, pertinentibus. Plura scripsit carmina, non sine cultu ac nitore, quae, magna cum voluptate ab Hugone Vbaldino V. C mihi tradita, legi: qui Vbaldinus, pro amicitia, quae cum illo maxima intercedebat, imprimenda et edenda enrabit. In poetis sui aevi optimis numerabatur. legitur ejus Carmen ad Io. Baptistam Marinum missum, et Marini ad ipsum resbonilo. In scribendis carminibus, cum ceterorum, sui aequalium, poetarum, tum maxime Marcelli Macedonii consilio uti consueverat.

XLIV. IO. HONORIVS AXELIVS.

MAgna profecto memoriae vis est, quae, omnia, quaecunque in animo constructa atque recondita habemus, tanquam thesaurum, tuetur atque cnstodit. ideo magna illi habenda est gratia, ac maxima diligentia retinenda, ne unquam nos fugiat. nam, si rerum, a nobis perceptarum inventarumque, custodiam deserat, omnia continuo, quantumvis maxima, una cum illa profectionem fngamque adornabunt. In hac facultate admirabilis extitisse traditur, ille totius Graeciae sacile princeps, Themistocles; cujus ex animo, quod semel in ipsum esset infusum, omnes deinceps ad egrediendum aditus interelusos obstructosque reperiebat; adeo, ut artem memoriae, quae tum proferebatur, repudiaverit atque neglexerit, ac gratius sibi eum esse facturum dixerit, qui se oblivionis potius quam memoriae artem edocuisset; quod sibi quaedam alte in animo infixa haererent, quae inde extrahi cuperet. At cum omnibus, qui literis student, haec virtus necessaria sit, nullius tamen magis propria esse putatur, quam Iurisconsultorum. ac vere; nam, cum domus Iurisconsulti, totius sit oraculum civitatis, quomodo iis, qui consilium expetitum veniunt, satisfacere poterit, nisi omnia, quae in ea arte continentur, quae sunt propemodum infinita, et intelligentia comprehendat, et memoria retineat? Verum, si


page 141, image: s141

sola memoria, sine judicio, optimum Iurisconsultum posset efficere, nemo, mea sententia, Io, Honorio Axelio antecessisset. tanta enim rerum omnium copia abun dabat, tantum juris tum civilis tum pontificii legum numerum animo comprehensum habebat, tam multa juris utriusque interpretum placita, dicta, atque responsa collegerat, vix ut ea multorum Iurisconsultorum memoriae, quamvis cella vinaria aut penaria, quamvis quovis capaciores horreo, caperent. sed ea adeo confuse atque permiste coacervata atque constructa aderant, ut nihil esset primum, nihil postremum. quamobrem illi, cum de jure consulebatur, eveniebat idem, quod domino magnae plenaeque ornamentorum omnium domus, sed in qua nihil sit suo loco positum, nihil ordine collocatum, quia rerum, quae possideat, vim naturamque non norit, qui, rogatus de re aliqua, vel unam rem pro altera, vel plura simul, quia eadem sibi videantur, profert. Nam, cum ejus opera conducebatur, ut suara de ea re, quae in controversiam deducta esset, ex scripto, sententiam diceret, omnia illi veniebant in mentem, quorum aliqua mire eorum, qui ad ipsum confugissent, causam adjuvabant, quaedam vero ac multo maxima ex parte, nihil plane rem, quae in judicium deducta esset, attingerent. Quamobrem fiebat, ut jurisconsultorum non nemo, cui uon esset tam lauta supellex, cum quispiam ad ipsum cousulendi causa, veniret, daret operam, ut antea Honorium adiret, ab eoque scriptum aliquod auferret, unde ille, nullo suo labore, magnaque cum laude, quod esset ad causam accommodatum, exciperet, quae autem alieua ab ea essent, repudiaret, atque rejiceret. Atque tum fuisse ab omnibus judicatum memini, si Honorio memoriae ingenioque par judicium contigisset, nihil eo futurum fuisse perfectius. Verum, dum ita in ea parte animi claudicaret, neque magnum in Iurisconsultis nomen habuit, neque aliquam publici muneris partem est adeptus: solum Hospitalem suae nationis domum (erat enim Trajectensis,) Provisoris nomine, administravit. in cujus etiam templo tumulatus est. Dixit etiam semel causam, apud Quaesitores fidei, accusatus; quod ipsi cum haereticis quibusdam amicitia


page 142, image: s142

esset, ususque literarum; verum statim causacognita, est absolutus, sed non ipso defendente. nam, si suae ipsius causae patrocinium suscepisset, ab eo judicio victus, ac notatus infamia, discessisset; quod omnes lites, quibus ille aderat, perderet; patrono illi, P. Africani hospiti, haud absimilis, quem Siculo cuidam patronum causae cum daret, Quoeso, inquit ille Praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis, neque, qui litem alicui intendebat, vel ipse in judicium vocabatur, impensius quidquam optabat, quam ut is, quicum omnis ipsi res esset, illius patrocinio uteretur; tum enim nihil sibi patrono opus esse, sed, nemine defendente, se causam certissimam obtenturum esse, existimabat. Adeo ut Cardinalis Zolleranus Germanns. litigatori cuidam, cui favebat, die quodam clara voce diceret, Bono animo es, vicisti; nam adversarii tui causa, non alio nisi Honorii advocati praesidio fundatur ac nititur. Senex jam, fieri maritus cupiens, ludificatus a veteratoribus quibusdam, qui assecandi hominis gratia, simulaverant, matronam, forma ac divitiis nobilem, ejus esse corporis cupidam; idque adeo illi persuaserunt, ut nullis popularium amicorumque suorum admonitionibus adduci posset ut crederet, se a nebulonibus illis illudi. sed tandem, cum probe emunctus ab illis fuisset, data sibi verba esse intell exit.

XLV. ANTONIVS MARAFFA.

VIr prudens ac doctus, qui, multos ab hinc annos, vita decessit, non pessime cum iis actum esse ajebat, quibus, sive natura, sive error, eam meutem injecisset, ut se in aliqua arte esse omnium primos existiment, cum nec digni sint, qui in postremis numerentur; nam iis solis bene esse; et, quamquam aliis diridiculo sint, ipsos sibi plaudere, et ex eo, quod didicerint, cum ad id, quod est in eo summum atque perfectum, pervenisse se credant, voluptate omnium maxima perfundi. atque idem ille addebat, pessime de illo hominum genere mereri, qui eum illis errorem conentur eripere; quemadmodum ille, natus Argis, apud Horatium,



page 143, image: s143

Quise credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor plansorque theatro;

cumgae jam, cognatorum amicorumque cura ac diligentia, morbum illum expulisset, graviter cum illis est queltus, quod summam sibi voluptatem extorsissent, et gratissimum mentis errorem eripuissent, e contrario, maximas naturam solicitudines curasque, quibus perpetuo excrucientur, iis ingenuisse dicebat, quorum in mentibus, earum rerum, quarum studio ducuntur, impresserit speciem pulcritudinis eximiam quandam, quam intuentes, in eaqne defixi, ejus ad similitudinem, orationem vel carmen conentur effingere: nam fieri, ut non solum perpetuis, sed majoribus etiam in dies crucibus torqueantur; quoniam, quo longius in ea, quam colunt, arte, studio atque exercitatione progrediuntur, eo magis intelligunt, quantum absint a summis. Quae si vera essent, neque ab eo per jocum dicta fuissent, nemo, Antonio Maraffae, felicitate anteisset. Qui, cum vix Grammaticam didicisset, ac Philosophiam et Theologiam ne a limine quidem, ut dicitur, salutasset, optimum se putabat esse Philosophum atque Theologum; cum poetam nullum legisset, ea se poemata facere existimabat, quorum similia nunquam Ariostus Tassusque fecissent. nam poema longum, Italico sermone, conscripsit, quod Sacrae hebdomadis formam seu modum appellat, quo mundi totius procreationem, sex diebus perfectam, amplectitur; aliaque etiam poematia, pene innumera, reliquit, oppido ridicula; quae ille cum in Academiis, et in eruditorum coetibus, recitaret, cachinnos omnium commovebat. quod cum, vel invidentia, vel hommum inscitia, fieri diceret, vehementer itatus, ab ejusmodi coetibus abstinuit, neque se deinceps eruditis hominibus, ad coronam, dare sustinuit; sed, quos faciebat versus, scriptos, amicis legendos tradebat; qui, non potest satis narrari, quos Iudos praeberent. Erat inusitatorum monstrosorumque verborum inventor, magis quam Sisenna ille, cujus, in libro de claris oratoribus, meminit Cicero: quae verba, partim a se inventa et excogitata efferebat, partim ab Istris, Gallis, Hispanis, Illyriis, Teutonicis, Sarmatis, atque etiam, si diis placet, ludis


page 144, image: s144

panlulum immutata, mutuitabat; iisque tum praesertim utebatur, cum versus rhythmo, hoc est, syllaba similiter cadenti, esset terminandus. quamobrem multorum ad illum concursus fiebant, simulantium, se rhythmorum inopia laborare, ac rogantium, ut verbis, similiter cadentibus, quibus egerent, sibi subveniret. quibus ille ea suppeditabat, quae deinde riderent. complura, etiam vocabula, in familiari sermone, aliter, quam communis ferret usus, accipiebat; ut, cum loca foeda, inculta, ac sordida, loca pathica vocabar, homines antem, nefario illo crimine infames, fommeticos appellabat. Expetebatur vehementer in amicorum hilariorumque hominum conviviis, ut aliquem sibi ex eo ludum jocumque compararent: quibus ille, versutus et collidus, non solum, non se parabat ut rideretur, sed eos ultro irridebat: ut, cum olim, in convivio, sal illi in os quidam inseruisset, dixissetque, Accipe sal sapientiae, ille repente ahenum, plenum aquae, quod ibi erat, arreptum, totum in illum invertit, inquiens, Et ego te baptizo. Ac, ne existimarent homines. ipsi verba dare se posse, denunciabat illis, se quadam esse scientia praeditum, qua in animos omnium penetraret, quaeque illi in eo versarent, agnosceret; quam scientiam, unico verbo, occultam appellabat; itaque sibi occultam esse ajebat. Simul ac e Calabria, ubi honesto natus est loco, Romam se contulit, dedit operam, ut in Sodalitatem eorum exciperetur, qui, eadem domo eodemque cibo utentes, doctrinae Christianae rudimenta pueris tradunt. ac bene cum illo actum esset, si, usque ad extremum vitae spiritum, se in ea Sodalitate continuisset; non enim habuisset necesse, in summa rerum omnium inopia Romae, in valetudinario Consolationis, vitae finem facere. Sed homo, libertatis in primis cupidus, nullis voluit se legibus adstringere, nullum certum vitae genus ad arbitrium aliorum sequi; sed, cum illi idem propositum esset ac Regibus, ut ne cui pareret, neve qua re indigeret, primum non difficulter obtinuit, ut nulli serviret; alterum assequi non poterat, ut non egeret. nam ad egestatis terminos, ab ad versae fortunae tempestate, sive potius a cupiditate otii, ac laboris odio, adactus; ubi ne,


page 145, image: s145

fame enectus, conficeretur, cogebatur, in aliorum misericordiam confugere, et siccus ad unctos accedere. quam ad rem, multorum illi fuerunt amicitiae expetendae; ad quas suis sese carminibus insiuuabat, tantumque ab eis anferebat, quantum esset, ad vitam parce et in pannis traducendam, satis. Sed, ut eo, unde digressi sumus, revertamur; cum ille ex Sodalium eorum, ae quibus diximus, numero se exemisset, literas a Clemente VIII ad omnes Europae Episcopos impetravit, ut, quacunque doctrinae Christianae, rudibus et ignaris ejusdem, tradendae graria iter faceret, hospitio, viatico, rebusque omnibus, ad necessarium usum, juvarent. Atque eorum sumtibus bene viaticatus, Itatiam, Galliam, Germaniam, Poloniam peragravit. Illud vero mirum accidit, quod, cum Theologiae ignarus, multos de rebus divinis sermones habuisset, multa etiam, tum soluta oratione, tum versibus, scripsisset, nullum illi verbum excidit, quod haeresin saperet. Erat vir probus, religiosus, pius, ac fide optima. habitum, quem ab iis Patribus, quibus nomen dederat, acceperat, nunquam deseruit; unde P. Antonius ab omnibus appellabatur.

XLVI. AVGVSTINVS PALLAVICINVS.

MVItas adolescentiae vias ostendi, fallaces ac lubricas, quibus illa insistere, aut ingredi, sine casu aliquo aut prolapsione vix possit, tum vix paucos inveniri qui directum illud ad virtutem iter teneant, neque in coenosas illas, ac vestigia fallentes, quas diximus, vias, deflectaut, utinam falso jactaretur, nec ingentibus sceleribus flagitiisque, in quae innumera adolescentium multitudo sese ingurgitat, id altius, quam necesse sit, veritate niti, constaret. Quod autem Augustinus Pallavicinus, Ianuae, nobili loco natus, nunquam pessimis illis factis studuerit, quorum est affinis adolescentia, Phitosophiae habenda est gratia, cujus ille quasi blandimentis delinitus, voluptatum illecebras repudiavit, neque eas immigrare suum in animum, sivit. Vt,


page 146, image: s146

qui Philosophiam, vitae magistram, expultricemque vitiorum, dixerit, probe, quanta in ea vis insit, intellexisse videatur. Augustinus igitur, simul ac Romam lauua venit, ea aetate (erat enim admodum adolescens) quae aetas haud difficulter capi jucundissimarum rerum varietatibus solet, noluit, in tam corrupta civitate, tritas aliorum adolescentium persequi vias; non libi fas esse duxit, in amore ac votuptatibus, praesertim cum honesta ac liberali facie esset, adolescentiam suam collocare; sed sibi utilius existimavit, illud vitae quasi aedisicium extollere atque absolvere, cujus in patria fundamentum substruxerat, auctore et quasi architecto P. Marcello Pallavicino, patruo, ex Societate Iesu: cujus extant ingentia in ea, Societatem merita. Quae aedificatio, ut recte succederet, ac sibi usui, aliis exemplo esset, tradidit se Societatis illius magistris, tanquam fabris, ut ab iis exaedificaretur, expoliretur et ornaretur. Neque illi materiae aut operae parserunt suae. nam, ita eum brevi philosophiae preceptis excultum reddiderunt, ut perfectus Philosophus evaserit, neque ipse magistrorum seduliteti, sua diligentia studioque, deerat, ut etiam illorum in se erudiendo industriam, ingenii celeritate, praecurreret. Ejus ingenii fructus est nobilis illa, in libros Physicorum Aristotelis, paraphrasis. Patuisset illi, ob generis nobilitatem opesque, quibus praestabat, ad honores aditus; sed quo Philosophiam, quam sibi, tanquam sponsam, adjunxerat, arctius amplecteretur, procul a Rep. abesse statuerat, aedesque, Capitolio proximas, amoeno sane loco, condustas habuit. Sed, quod uberiores ejus ab ingenio fructus non capere oportebat, mors eos, tanquam calamitas aliqua, intercepit. quam illi mortem, neque amoenus neque salubris, in ipso aetatis flore, peperit locus, in quem alieno anni tempore, animi gratia, secesserat.



page 147, image: s147

XLVII. FRANCISCVS ALCIATVS.

MAgnum, ab Andrea Alciato Mediolanensi Iurisconsulto, Alciatae familiae ornamentum ac decus effluxit; cujus virtute, toto orbe terrarum, in subselliis, in tribunalibus magistratuum, in Gymnasiis, in scholis, in Iurisconsultorum libris, Alciati nomen celebratur. Hic, princeps ex omnibus, ausus est Iurisprudentiam, moltorum seculorum barbarie infuscatam, nitori pristino reddere. hic est adortus, eandem, barbarorum injuria, omni ornatu orationis, tanquam veste detracta, squalore ac pannis obsitam, ex iis sordibus, in quas conjecta erat, extrahere, et majorum suorum regno collocare. hic, omnium elegantissimarum artium, tum Graecarum tum Latinarum, excultissimus, tantum animi habuit, ut non dubitaverit, vulgarium Iurisconsultorum turba reclamante, ac contra nitente, ea illi omnia ornamenta, tanquam jure judicioque, repetere, quae, per summam illorum, quorum fidei commissa fuerat, injuriam, amiserat; adeo ut nihil sit illa hodie excultius, nihil politius, nihil ornatius. Ejus potea exemplum secuti, Duarenus, Connanus, Budaeus, Cujacius, Donellus aliique, conati sint, operi, quod ipse inchoaverat, ac fere ad extremum usque perduxerat, tanquam fastigium imponere. ex hoc germine exorti plures postea ex eadem familia extiterunt, qui partam ab ipso gloriam, multis partibus auxerunt. atque, ut de aliis taceam, uno Terentio Alciato, ex Sodalitate Iesu, mea definietur oratio, qui omnem omnium bonarum artium vim varietatemque cum sit scientia et cognitione complexus, eandem cum orationis elegantia ornatuque sociavit, plures annos in Gymnasio Soc. Iesu, auditores, quorum magnus ad eum numerus confluebat, Theologicis ac Philosophicis disputationibus erudivit, nunc, laboribus illis egregie functus, maximarum rerum consultationibus adhibetur; ubi illa ejus vis ingenii doctrinae, et eruditionis, quae in illo scholastico pulvere et literaria quasi


page 148, image: s148

si palaestra, admirationis ac delectationis plurimum habuit. in solem atque aciem, hoc est, ad usum Reip. tranilata, ita utilis atque adeo salutaris invenitur, ut hanc ex Vrbano VIII Pont, max vocem expresserit, nempe, P. Terentium esse Cardinalatu dignissimum. Ab Andrea igitur Franciscus, de quo instituimus dicere, prodiit. hic insitum generi ingenium ad Iurisprudentiae studia conserem, tantam est facultatem adeptus, ut dignus sit habitus, qui cum Andrea, a quo parens ejus omnium bonorum heres fuerat institutus, compararetur, ac, propter excellentem doctrinam, Mediolani, in Collegium Iurisconsultorum cooptatus fuerit; ad quod nemini adspirare licet, nisi illi, qui sit in ea facultate perfectus. Sed ea exuperantia doctrinae, magnis stipendiis, conducta est a Papiensi Gymnasio ut ibi, quod de ipso redundaret, in alios sese transfunderet, nimirum, ut jus civile doceret. Quod, quasi solum ac fundamentum ejus amplitudinis fuit, cum id illi docendi mimus, conjungendae cum Carolo Borromaeo amicitiae, qui, mortuus, in Sanctorum numerum relatus est, materies extiterit. etenim ille Papiam, una cum aliis, venerat, ut Fraucisci sapientiae fontibus irrigaretur. At bene ac praeclare cum illo actum est, si quantum Carolus de illius doctrinae praeceptis arripuit, tantum ille de Caroli sanctitatis indole hauserit. Sed Carolus, in referenda magistro suo gratia, non est passus desiderari a se officium suum. nam Io. Antonio Mediceo, avunculo suo, ad Pontificatus max. culmen evecto, evocavit eum Romam, et amplissimis muneribus exornavit: ac primuin perfecit, ut Datarius constitueretur; quo munere, non alterum fere in aula Romana invenias, quod negotii plus exhibeat, quod auctoritatis plus habest, quod fidei plus exigat: illa enim est provincia, quae diligentissime mandatur a summis Pont. neque quisquam eligitur, nisi is, cui illi maximam rerum suarum fidem habeant. Dedit operam deinde Carolus, cum provinciam illam, ex animi sui sententia, administrasset, ut in Collegium Cardinalium cooptaretur. Cooptaro autem, quoniam tantae ingenii vi negocium deesse non poterat, multae aliae provinciae sunt demandatae, nempe Gymnasii Romani


page 149, image: s149

cura solicitudoque, ut illud una cum Cardinalibus, Morono, Cornelio, Sirleto, in clientelam fidemque reciperet. cui etiam M. Antonius Muretus, omni virtutum genere cumulatus orator, tantum tribuendum esse statuit, ut, in quadam oratione, quam, in AEde S. Eustachii, de praestantia literarum habuit, ipsum et Sirletum, ornamenla seculi, firmamenta literarum, domicilia virtutis et eruditionis, appellet. Tum, patrocinium et clientela Regni Hiberniae, ut dicitur, commissa et tradita; tum, universae familiae Franciscanae patrocinium; quae familia, patronis suis, plus fortasse negotii exhibere solet, quam centum aliae simul. postremo, ne longum faciam, Carthusianorum ordinis tutelam custodiamque recepit. In quibus omnibus provinciis recte administrandis, morbo interiit, ac tumulatus est in AEde, quam Romae Carthusiani, in Thermis Diocletiani, Deiparae Virgini dedicatam habent.

XLVIII. ASCANIVS C OLVMNA.

NOn falso a quibusdam dicitur, raro naturam filios a similitudine parentum abstrahere, si consuetudo tamen eos et disciplina degenerare non sinat; itaque vix unquam contingere, ut navo, prudenti, industrio, proboque parenti, iners atque impurus et improbus filius existat. nam, ut ait Horatius,

et bonis
Est in juvencis, est in equis patrum
Virtus; nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.

Quod in Ascanio Columna, M. Antonii filio, qui Turcas classe devicit, deque illis gloriosissimum triumphum reportavit, apparet. nam ille, hereditario quasi jure, naturam admirabilem habuit, nou quidem ad bellicas artes, a quibus com suscepta vitae ratio avocabat, sed ad humanissima studia, omnesque, dignas homine nobili, vel principe potius viro, disciplinas. praeterea, ab omni lucro abhorrens, ad liberalitatem, omnemque vitae amplitudinem,


page 150, image: s150

fuit mire propensus; adeo ut, ex suis vectigalibus large detraheret, quod literatorum hominum, quorum erat studiosus in primis, usibus adderet. nemo erat Romae vir doctus, nemo liberalibus studiis paululum deditus, quin eum ad se vocaret, in amici loco haberet, denique officiis beneficiisque omnibus amplecteretur. Admodum puer, forma fuit egregia; in quam Aurelius Vrsus, poeta singularis, eleganti carmine, lusit; cujus haec erat sententia, quod Venus, similitudine formae decepta, suum esse Ascanium existimans, ivit, ut arctis eum circumplicaret amplexibus, sed postea, errore detecto, Risit, et, Ascanius sic meus, inquit, erat. Etiam tum adolescentulus, in aula aedium suarum, Philosophicis disputationibus, doctissimos Vrbis Philosophos, tanquam in aliquod certamen contentionemque, vocavit: quo ex certamine magnam est laudem consecutus, et ad studium illud discendi, quo flagrabat, vehementius exarsit. Itaque Salamanticam se contulit, ut ibi, apud exquisitos e toto orbe tertarum magistros, uberius copiosiusque, omnium rerum magnarum atque artium scientia pectus impleret. Quibus expletus saturatusque, Regis Philippi 11 aulam petiit. nec se illuc profectum esse poenituit. nam doctrinae elegantia, ac sermonis gravitate suavitateque, ac recenti parentis ipsius memoria, omnium, qui ante ipsum in Hispania fuerant, maximi, animum ad se convertit, ac cepit adeo, ut ille a Sixto v in collegium Cardinalium cooptandum ipsum curaverit, tum ad oratorem suum scripserit Romam, ut ne quid deinceps cum summo Pont. negotii ageret, quod non antea cum Ascanio Card. Columna communicatum habuisset. quamquam postea, invidorum calumnia, tantum Regis beneficium fuerit illi ereptum. Atque utinam non etiam, cum doctrina, plura ex Hispania, Regni illius procerum mores secutus, Romam asportasset, quae apud nos partim ridicula, partim levia ponuntur; profecto, majori in honore ac laude fuisset. Ea autem, quae, quoniam a nostris moribus abhorrent, hominum animos offendebant haec erant: Abaco mensae in qua pranderet vel coenaret, lecto ubi cubaret, sellae ubi sederet,


page 151, image: s151

omnibus denique locis ubi agendum sibi aliquid esset, umbellas, serico auroque contectas, impositas habere; tum, ab ephebis, quorum magnum apud se numerum habebat, prandium quod pranderet, caligas et femoralia quibus indueretur, afferri, ac, positis humi genibus, tradi jubere. tum, parentis clarissimi nomine, ad aliorum contumeliam, abuti videbatur: nam, cum primum Basilicae Lateranensis Archipres byter creatus est, atque apud Canonicos illos verba faceret, Non, inquit, habebitis Archipres byterum, tertae filium nescio quem, ex Piceno, vel ex Liguria, (nam tum Basilicae Vaticanae Archipres byter, Cardin. Picenus, Liberianae, Ligur sed nobilissimus, erat,) sed hominem Romanum, nobilitate, splendore, divitiis civitatis, omnium clarissimae, primum; uno verbo, M. Antonii Columnae filium. Quamquam deinde, usu atque experientia edoctus, haec, de quibus loquimur, partim satietate abjecit, partim experiendo contemsit, ac totum se ad Romanae aulae gravitatem moresque composuit. Sed levia haec, ac nugatoria, non potuerunt nec debuerunt tot tantarumque illius virtutum luminibus officere: nam semper, vir summus, doctus, magno ingenio atque animo praeditus, habitus est. Insignem domi suae bibliothecam instruxit; cui Pompejum Vgonium custodem praefecerat. Vtebatur hominibus doctis eruditisque: et in primis Francisco Laelio Vbaldino, Franciscano strictioris, ut ajunt, observantiae, deditus fuit. Flagrabant apud illum eloquentiae studia: itaque laudavit Philippum 11, Hispaniarum Regem, mortuum, ornata oratione, ac plena prudentiae. Scripsit contra Cardinalem Baronium, qui, in annalibus Ecclesiasticis, multis rationibus ostenderat, Reges Hispaniarum, surtim ac de insidiis, in monarchiam Regni Siciliae invasisse. cui vicissim Baronius respondit. Sed, cum intelligeret, Clementi VIII se esse minus gratum, adeo ut vix quisquam ex aulicis, quibus haec Pont, voluntas nota erat atque perspecta, auderet se illi, amicitiae vel honoris gratia, comitem addere, invitatus a Rege Hispaniarum, ut Regno Tarraconensi, pro rege, praeesset, accepit conditionem; illudque, summa cum aequitatis laude, per triennium administravit:


page 152, image: s152

ac deinde reversus est Romam, ubi demum exiit e vita. Erat facie honesta atque decora: nisi quod ita male oculis utebatur, ut vix, ac ne vix quidem, quae ante pedes essent, aspiceret. tum Regi Hispaniarum incredibili erat amore obsequioque devinctus, adeo ut, morti jam proximus, id illi, officiosissimis literis, nisi memini male, sua manu exaratis, significaverit; in quibus erat scriptum, non tam sibi aegre esse, quod intelligeret instare sibi finem hujus lucis, et amissionem omnium vitae commodorum, quam quod Majestati suae, tali servo sit carendum, quo nullum unquam, nec magis fidum, nec ardentiori, in ipsa diligenda, amore incensum, sit habitura.

XLIX. MAPHAEVS BARBERINVS.

QVi ad Pontificatus maximi fastigium evehitur, in novum quodammodo hominem transire ac novam quodammodo oris imaginem videtur induere. nam, ubi primum, summi illius honoris Iimen attigit, continuo mutat mores, novas cogitationes, nova consilia suscipit, novo nomine appellari se praecipit. Sixti v est hoc, hominis sapientissimi; ad quem, recens Pontificem factum, cum summus vir quidam venisset, ut tantam illi dignitatem gratularetur, a quo insignem accepisset injuriam, humaniter hominem excipiens, ejusmodi ad eum orationem habuit: Quam F. Felici Peretto, Card, a Monte alto, injuriam imposuisti, scito, te impune ablaturum; sed cave posthac, ne Sixtum v, in quem, ex fratre Felici, transivi, novo scelere, vel quemlibet alium, mihi subjectum, offendas; etenim intelliges, quid sit periculi, Sixtum v, Pont. maximum, laedere. Cum igitur Maphaeus Barberinus duas imagines referat, unam Maphaei, Vrbani VIII Pontificis alteram, ea relicta, quae est Vrbani, Maphaei solius imaginem in Pinacothecam nostram inferemus. Ortus ille est Florentiae, familia honesta. Statim ab ineunte aetate, multa ac magna celeris ac peracris ingenii signa ostendit. Quamobrem


page 153, image: s153

Romam, a parentibus missus, demigravit, ubi quamvis ad extremum usque spiritum vitae permanserit, incorruptam tamen sermonis, quem cum lacte nutricis hanserat, antiquitatem conservavit; atque ejus vox semper Romanis auribus peregrinum quiddam olere ac resonare visa est. Sed, ubi Romam pervenit, omnibus iis doctrinis, quibus puerilis aetas informari ad humanitatem solet, institutus est in scholis Patrum Soc. Iesu, a duobus illis exquisitis magistris, Tursellino ac Bencio. literas etiam Graecas a vide ac diligenter arripuit. sed ad poeticae facultatis in primis studium a natura ferebatur; ad quod magna etiam, ab eadem, instrumenta acceperat. Ex poetis, qui tum florebant, Aurelium Vrsum dilexit ex omnibus plurimum, eumque sibi magistrum elegit; adeoque in hac exercitatione studioque sese continuit, ut nullis negotiorum occupartonibus, nullis honorum ambitionibus, sit ab eo distractus. Neque mirum, si tantam sit facultatem adeptus, ut non videam, cui ille deberet cedere, una aetate qui esset. sed, in odis praesertim, proxime ad veterum poetarum landem videtur accedere. Quid verbis opus est? ita purae, ita elegantes, ita Latinae, ita omni lepore omnique rerum ac sententiarum flore conspersae, Patribus Soc. Iesu, sunt visae, ut, ipso vivo, in ipsorum scholis, discipulis ad imitandum proponerentur. quod, ex recentioribus poetis contigit ante ipsum nemini. semper enim veteres, in quibus perfectae eloquentiae laus continetur, apriores sunt habiti, in quibus imitandis adolescentes primum illud inenntis aetatis studium collocarent. At quanto fecisset rectius, si se in hoc Latine scribendi labore continuisset, neque studium suum ad Etruscas Musas transtulisset? nam, dum conatur, ceteris, in hac etiam lingua, summi poetae palmam praeripere, inventus est, multis, longo in tervallo, inferior. Accessit deinde ad honores adipiscendos, et ad Remp. gerendam, non nudus, atque inermis, nulla cognitione rerum, nulla scientia imbutus, sed omnium bonarum artium ornamentis instructus. atque initium Reip. capessendae cepit, a supplicibus libellis Pont. max. referendis; in eorum enim ordinem, quibus id munus incumbit, adscitus est. tum, Abbreviatoris,


page 154, image: s154

postea, cum divitiis abundaret, Camerae Apostolicae Clerici. locum ac numerum obtinuit. quo munere cum egregie fungeretur, missus est a Clemente VIII Nuncius in Galliam; cujus etiam nomine, Regis filium, de sacro Baptismatis sonte, suscepit. Et, quia apud illum Regem, omnium maximum, Sedis Apostolicae rem feliciter gesserat, a Paulo v Cardinalis renunciatus est: jui locus illi, atque honos, ita deberi putabatur, ut nemo contradiceret. Sed non licuit tantae hominis virtuci esse otiosae, quod virtutis vis omnis in actione consistat; sed necesse erat, ut, qui ad Remp. gerendam a natura factus esset, traderet se totum Reip. omnemque, ad eam administrandam tuendamque, curam ac solicitudinem conferret. Quod optime Paulus v, acerrimo vir judicio, intelligeus, quem Maphaei sapientia non fugerat, cujusque, maximis gravissimisque in rebus, periculum fecerat, ex Musarum hortulis, ubi, a negociis publicis feriatus, interdum se oblectabat, eductum, in arduam sane difficilemque provinciam transtulit, nimirum Bononiam, ut eam, Legati nomine, administraret. quibus postea partibus cum fide diligentiaque transactis, Signatur eum justitiae, quam vocant, praefecit. Atque in omnibus his muneribus, quidquid illi vacui temporis a negociis publicis dabatur, totum eruditorum hominum, sine quibus nullam esse vitam duceret, consuetudini colloquiisque concedebat; ut minime dubia, planeque explorata spes esset, si unquam ad summam amplitudinem pervenisset, nihil fore literatis hominibus felicius; neminem enim circa se habiturum, neminem honoribus amphficaturum, nemini ea munera, quae debentur industriae, mandaturum, nisi qui sapientiae, prae ceteris, gloria excelleret. Quemadmodum jam eam, quam de ipso commoverat, expectationem explevent, dicent alii; qui Vrbani VIII Pont. Max. imaginem, diserta oratione, tanquam coloribus pictam, expressuri sunt.



page 155, image: s155

I. FRANCISCVS BENEIVS.

ET propositi nostri ratio, et grati erga eos, qui optime de nobis meriti sunt, animi virtus, et illiorum excellens in omni humanitatis genere laus, a nobis exigit, ut egregia, trium praestantissimorum e Societate Iesu hominum ingenia posteritati mandemus; quamvis suis ipsi scriptis assecuti sint, ut immortalem nominis sui memoriam efficerent. Etenim, ex ipsorum ludo, tanquam ex aliqua eloquentiae officina, cum ea, quantulacunque in nobis est, facultate prodi vimus. Atque exciediamur a Francisco Beneio; qui, ante quam in Societatem Iesu veniret, Plautus appellabatur, ab Aqua pendente. Hic, admodum adolescens, in disciplina M. Antonii Mureti, qui tum eloquentiae omnisque elegantis doctrinae princeps habebatur, educatus, atque Graecis ac Latinis literis institutus est. ex quibus, quasi fundamentis, ea illi eloquentiae et eruditionis aedificatio extructa est, quae pervenit ad summum. Verum ille, id quod raro usu venire videmus, summam eruditionem cum summa probitate, non ex certo tempore, sed ab ineunte aetate, suscepta atque exculta, conjunxit. Atque, ut eloquentiam, ad quam non minima, a natura, adjumenta se habere intelligebat, doctrinarum studiis instrueret, sine quibus verborum volubilitas inanis atque irridenda est; quasi ad earum mercatum, ad Gymnasium Romanum, et ad scholas Soc. Iesu, se contulit, ut Iurisprudentiae ac Philosophiae praeceptis institueretur. sed, in eo mercatu, illud etiam mercimonium est nactus, quod, divini numinis instinctu compulsus, fuerit coactus, venditis rebus, quae habuerat, omnibus, emere. Quae res, quoniam continet aliquid, dignum admiratione, quodque Dei in eos, quos sibi elegit, providentiam maxime referat, non est praetereunda silentio. Iam Romae septennium commoratus fuerat, cum, die quodam, in AEde Deiparae Virginis Annunciatae, Collegii Soc. Iesu, sacramento Poenitentiae, peccatorum sordes ablueret, visus est vocem, in haec verba, audire, Et tu quoque aliquando, religiosorum istorum numerum augebis.


page 156, image: s156

Quam ille vocem, primo neglexit, nec per aures penetrare in animnm sivit, sed in suis Iurisprudentiae ac Philosophiae studiis sese continuit; quo eorum praesidio, ad opes honoresque aditus sibi muniret. Quapropter omnes arctioris vitae cogitationes, utpote consiliis suis inimicas, quantum potest, abire jubebat ex animo. Sed frustra. nam, quae inscitia est, adversus stimulum calces? Feriis enim, Christo ab inferis resurgenti sacris, cum, ex Ecclesiae praecepto, Christi corporis Sacramenta sumsisset, sensit, se tanta vi impetuque a superioribus illis cogitationibus impelli agitarique, ut, cum ferre non posset, eas necesse habuerit illi, qui sibi erat a confessionibus, aperire. Inter haec, quaedam res incidit, quae homini, ad perfectioris vitae terminos properanti, quaedam quasi calcaria addidit. etenim, multorum est ad eum literis perlatum, matrem, quam praecipua amoris sui parte complectebatur, lethali implicitam morbo, ita periclitari, ut, de medicorum sententia, pronunciatum esset, nullam in ea spem salutis reliquam esse, itaque advolat in patriam, ventis atque avibus ocius. sed, in innere, eam comperit diem obiisse supremum. ex quo nuncio, ita ab intimo quodam animi dolore oppressus est, ut omnia enm solatia deficerent. cumque lacrimarum fluctibus pene obrueretur a Christo, cujus crucifixi imaginem oculis subjectam habebat, summa vi et ardore animi, opem auxiliumque expetiit. qua in precatione, sensit sibi, pristinae vocationis memoriam refricari, animumque, ad propositum, Societari Iesu nomen dandi, renovari revocarique. in qua sententia eo libentius mansit, quod acceperat, illud unicum matris suae votum fuisse, ut in Societatem Iesu ingrederetur. Ac, ne longum faciam, senatu consiliorum suorum in animum convocato, et rationibus diligenter examinatis, quae ipsum, aut sententiam mutare, aut in ea permanere, suadebant; cum horam integram, in ea deliberatione, consumsisset, Christo, vocanti se, atque adeo attrahenti, manus dedit. In Societatem Iesu recepto, nihil fuit antiquius, quam ut Mureto magistro, laboris, quem in ipso erudiendo susceperat, gratiam referret: neque habuit majus precium, quod illi persolveret, quam ut persuaderet,


page 157, image: s157

ut, sacris initiatus, vitam, eo loco atque ordine dignam, exigeret. In quo fuit felix. nam impetravit, eumque, cohortationibus suis, ita mores mutare coegit, ut esset omnibus exemplo, sanctissimeque moreretur. quem etiam mortuum laudavit, luculenta oratione, quae extat. Quanti autem Muretus Bencium faceret, declarabant honorifici, quos de illius eloquentia, eruditione, ac doctrina, sermones habebat ut etiam laudum suarum summam in eo collocatam haberet, quod, qui ad Bencium audiendum confluerent, ad Mureti auditorem atque alumnum ire, se praedicarent: declaratunt etiam Aristotelis Rhetoricorum libri duo, quos, a se in Latinum sermonem conversos, illius nomini dicatos emisit: quos etiam libros Bencius, publice, me audiente, ejnsque dicta excipiente, interpretatus est. Erat multi laboris multaeque industriae; quibus rebus, eximiam dicendi vim, et minime vulgare eruditionis genus, est assecutus, praeterea summam apud omnes literatos existimationem ac samam, a quibus consulebatur, frequenter audiebatur, ac certatim diligebatur. Fuit etiam summis viris, multisque Cardinalibus, apud quos literarum studia vigebant, eximie carus, ab eisque magno in honore habitus. in quem illud extat Caesaris Cardinalis Baronii elogium: Franciscus Bencius, vir maxime pius, et insigniter eruditus, qui, et Musas reddidit Christianas, et graviore concentu canoras. Neque tamen, ex hoc hominum favore et gratia, ejus unquam elati sunt animi, aut unquam illi aliquid arrogantiae accessit; sed humilis ac demissus, ea gloria, quamvis virtute parta, minime delectabatur, totamque abjiciebat, atque deponebat. Erat ingenium mite, apertum, ac simplex, nullaque simulationis arte fucatum. quae res magnum sibi oninium amorem et studium conciliabat. Sed, cum plures annos Romae, in Gymnasio Soc. Iesu, Rhetoricam docuisset, aliquot etiam Aristotelis Moralium libros, magua cum laude, interpretatus esset, tandem gravi morbo coepit urgeri. ex quo, cum fortasse praesagiret, se non esse convaliturum, quemadmodum P. Franciscum Carrettonium tum mihi dixisse memini, volentibus enin adire, haue legem indixit, ne alios sermones,


page 158, image: s158

nisi de rebus spiritualibus ac divinis, inferrent, ceteroqui eorum salutantium officia se nihil morari. Vixit annos duos et quinquaginta: quorum duo ettriginta in Societate consumserat, cum, annos natus, non amplius viginti, se in ea Christo maucipasset. Multa scripsit egregie, tum soluta oratione, tum versibus. Quae autem mandata sunt typis, haec enumerantur. Annuarum literarum, de rebus Socieratis, volumina quatuor. Quinque Martyres; poema heroicum. Orationum, et poematum, volumina duo. Ergastus et Philotimus, drama, quod magno apparatu datum est in aula Gymnasii Societatis ejusde, cum, in literatio certamine, victores corona ac praemio donarentur.

LI. HORATIVS TVRSELLINVS.

SEquitur vir alter eximius, Horatius Tursellinus, Romanus, in quo, dubitari posse videtur, quid plus laudis habuent, num humilitatis virtus, an politissimarum literarum elegantia. in utroque enim harum virtutum genere, mirum in modum excelluit. At, si rationum momenta, non solum artificis statera, sed etiam populari, ut dicitur, trutina expendantur, humilitati ejusdem palmam dandam esse reperietur. nam, esse quantumvis disertum, atque etiam eloquentem, quamvis res difficilis inventu sit, tamen naturale quoddam est bonum, at, sentire, se ceteris superiorem esse, neque tamen pati, se animum altius attollere, sed potius illum, demissum, atque omnibus subjectum habere, divinitatis cujusdam esse censetur. Neque id obscurum aut latens, sed maxime est perspicuum ac patens. etenim disciplina haec, se ceteris summittendi, ex divinae sapientiae thesauris depromta, Christi Salvatoris nostri verbis, sed magis exemplo, commendatur ac traditur; qui, cum, utpote Deus, natura, imperio, aeternitate, par ac similis Patri, hujus virtutis usum atque experientiam habere non posset, quasi mortalibus invidens tantam felicitatem, se mortalem immortalis effecit, in eamque humilitatis altitudinem conjecit, in quam nemo adhuc pervenit. Tursellinus igitur, civis Romanus, nec obscuro inter suos natus loco, cum praestaret ingenio, ac


page 159, image: s159

posset, in ea Sodalitate, in quam se adscribendum curaverat, vel Remp. capessere, ascendens gradibus magistratuum, vel, gravioribus disciplinis operam tribuens, honestiorem docendi provinciam obtinere, aut ad majora negotia adhiberi, in literarum humaniorum studiis continere se maluit, atque anno CICICLXII, quo anno, Societatis Iesu institutum amplexus est, quoniam id ad majorem Dei gloriam redundaturum intelligebat, facultati illi se totum addixit, cujus in sinum, a primis temporibus aetatis, sua eum voluntas studiumque contulerat. Itaque superioribus (licet enim hoc) se promtum exhibuit, ut omne curriculum industriae suae, usque ad extremum vitae spiritum, in erudienda exercendaque, in bonis literis, adolescentia ac jnventute conficeret. Intelligebat nimirum, quanta vis in prima puerili illa institutione, ad reliquum vitae curtum inesset. Quod ita apte eleganterque faciebat ut nihil aptius. nam in iis scriptionibus, in quibus adolescentes exercebat, nihil continebatur, nisi sacrum, religiosum, ac pium; et ex iis etiam ethnicis auctoribus, quos interpretabatur, plures sententias eligebat, fusiusque explicabat, quae illis, ad mores componendos, ex usu essent. Sed quid mirum? proximus S. Ignatii Lojolae, ordinis auctoris, temporibus extitit, cum Socii inter se de humilitate, patientia, probitate, deque omni virtute certabant, atque ipsius Ignatii sanctitas, qui omnia solitus esset ad majorem Dei gloriam referre, recens in suorum memoria haereret. Narrabat mihi P, Stephanus, cum ille, ad veterum poetarum obscoena vel amatoria carmina, praesertim Tibulli, ad Latinae linguae notitiam legenda, accedebat, ne quod humani generis hostis, ex ea lectione, animae suae vulnus infligeret, solitum esse antea, positis humi genibus, humili demissaque ad Deum oratione sese munire. Docuit Romae juventutem, annos viginti; quorum postremo, ejus ego auditor fui, atque elegantissimae orationi interfui, qua commemorabat, se, tanquam emeritis stipendiis, docendi labore soletum, missionem impetrasse, vel tanquam equum, senectute consectum, liberam per agros evagandi potestatem obtinuisse. Quamquam in hoc errabat: nam,


page 160, image: s160

cum haec loqueretur, vix quinquagesimum annum attigerat. Non desiit tamen in Collegio Romano privatim multos erudire, qui postea optimi dicendi magistri extiterunt. Partem etiam aliquam, in sua Societate, publici muneris attigit. nam Seminarium Romanum, Collegium Florentinum, et Lauretanum, Rectoris nomine administravit. Laureti autem, mortifero morbo implicitus, ac jam depositus ac desperatus. Deiparae Virginis patrocinio, in cujus opem auxiliumque confugerat, (ita enim ejus egregia in Virginem pietas nos credere persuadet,) amissam valetudinem recuperavit; sed demum anno CICICCIX, VIII Idus Apnlis, e vita emigravit, si aetatem spectemus (erat enim annos natus quatuor et quinquaginta,) nondum morti maturus. Multa edidit, in quibus incorrupta Latini sermonis sanitas, et Ciceronis elegantia, quem sibi ad imitandum proposuerat, tincta, apparet oratio; De vita S. Francisci Xaverii lib. VI. Epistolarum ejusdem lib. IV; Lauretanae historiae lib. VIII; Literas annuas Soc. Iesu anni CICICCIII; De particulis Latinae orationis; Nomenclatorem vocum Latinarum; Orationem funebrem in morte Gregorii XIII; Epitomen historiarum a mundo condito, lib. X.

LII. HIERONYMVS BRVNELLVS.

HVic aequum erat, corporis staturam, virtuti parem, contigisse. erat enim corpore pusillus, in quo saepe ab anditoribus suis irridehatur, sed virtute et eruditione magnus, Hebraicis, Graecis, et Latinis literis, apprime doctus: quas omnes linguas, multos annos, in Gymnasio Rom. Soc. Iesu, magna cum laude; docuit. Latine autem, ita scienter, ita nitide, eleganterque scribebat, ut proxime ad veterum oratorum laudem videretur accedere. Nihil erat, in ejus oratione, nisi purum, nisi sanum nisi Latinum; nullum verbum, nisi, tanquam tesserulae in emblemate vermiculato, suo loco positum; nihil confusum, aut obscurum, sed recte disposita, atque perspicua omnia. Abfuit quidem ab eo vis lila oratoria; itaque orationes nunquam scripsit,


page 161, image: s161

quod sciam, sed praefationes tantum, et epistolas; in quibus mira haec, quam dico, sermonis puritas et elegantia deprehenditur. Erat praeterea in notandis animadvertendisque vitiis, et instituendo docendoque, prudentissimus. quamobrem multi viri doctissimi, ejus judicio atque censurae, sua scripta subjiciebant; neque, quod ipse correxerat, defendere audebant. Hoc correctore ac judice utebatur Fulvins Vrsinus, vir, nostra aetate, eloquentia et eruditione clarissimus. Ego quoque eloquentiae studium, annos plures, Philosophiae, Theologiae, ac Iurisprudentiae, quibus artibus assiduam operam dabam, occupationibus intermissum, hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Ac tanta erat in nomine humanitas atque benignitas, ut neminem, qui ad ipsum venisset, respueret, sed humaniter omnes exciperet, seque illis ad docendum daret. Cujus ego. in docendo instituendoque, patientiam satis mirari non possum, cum importunitatis meae venit in mentem, qua, extremis ejus vitae annis, eram illi molestus. nam, cum discendi studio flagrarem, nullus fere dies abibat, quin me illi, cum scriptione aliqua, sisterem, ut ab eo corrigerer; neque unquam repulsus, tristis domum redivi. Atque haec ejus in docendo facilitas eo erat gratior, quo, sine artogantia, ad aliorum scripta emendanda, videbatur accedere. Sed totum hoc caritati illi, omnes juvaudi, qua intus aestuabat, referendum erat acceptum. erat enim vir optimus, atque sanctissimus, et iis praeditus moribus qui discuntur in ea Socictate, cui pene ab ineunte aetate nomen suum dederat, ubi annos quadraginta et octo ita exegerat, ut, tu sociis suis, tum aliis, exemplum esset, innocentiae, probitatis, modestiae, virtutumque omnium. Et, quamquam infirmissimis esset viribus, tamen longior illi vita suppeditavit, quam duobus illis superioribus, Bencio nempe ac Tursellino, qui robustiore corporis firmitate esse videbantur. nam est usque ad tertium et sexagesimum annu aetate provectus. Edidit orationes aliquot D. Io. Chrysostomi, in Latinum conversas; videlicet, de descensu Christi ad inferos, et latrone, et orationem in duodecim Apostolos; item eam, Quod nemo laeditur, insi a se ipso; Catenam in Exechilem Prophetam, ex Sforziana bibliotheca productam.



page 162, image: s162

LIII. IVLIVS SANSEDONIVS.

MVltae me causae impellunt, ut Iulii Sansedonii imaginem oris, in mea Pinacotheca una cum aliorum illustrium virorum tabulis, meo rudi stylo, tanquam penicillo, depictis, affigam: primum, longa jam inde a puero, hominis notitia, quamquam nullus mihi cum eo usus necessitudoque intercesserit: tum, propinquitas, quam non inepte Terentianus ille senex, in propinqua parte amicitiae posuit; etenim aliquot ante ejus obitum mensibus illuc viciniae commigraveram, ubi aedes conductas habebat: postremo, domus in qua nunc habito, non solum ejus mihi memoriam refricat, verum ipsum etiam ante oculos statuit; ac videre eum videor, ad crucem, quam duabus ex trabibus compactam, in horto aedibus adjuncto, defixam habebat, in Christi Domini passionis ac mortis meditatione defixum haerere; in sacello, in quod unum ex cubiculis converterat, rem divinam facere; in bibliotheca, quam multis ex libris sibi construxerat, literis operam dare; ad B. Virginis aliorumque Sanetorum imagines, quae in omnibus domus angulis, ostiis, parietibus, affixae conspiciuntur, caput ac genua flectere; denique ex hac domo, quae, multos annos, probitatis ipsius domicilium fuit, e vinculis corporis solutum, in caelum (neque enim mihi aliter persuadeo) tanquam in suam domum emigrare, ut, una cum sui similibus, aevo sempiterno fruatur. nam hunc, sane amoenum, ac remotum ab arbitris, locum sibi delegerat, ut perquam similem Eremitis vitam posset exigere. Neque defuerunt, qui id illi ocium quietemque conarentur adimere. etenim adolescens, summa apud virum principem pratia, ac propterea insolentissimus adnexas domui illius aedes, magnis sumtibus, a Domino suppeditatis, aedificaverat; unde tam multi erant illius in impluvium hortumque prospectus, ut omnes, qui illic habitarent, Iulio arbitri essent, quid suae fieret domi: e qua ne foras ejiceretur, vix aetatis, ad extremum perductae, misericordia, et mortis jam adveutantis vicini


page 163, image: s163

cinitate, obtinuit. volebat enim adolescens ille, longius aedificando, procedere, domumque illam, cupiditatis, quae nunquam expletur, faucibus absorbere. sed omnes ejus conatus in irritum reciderunt. nam brevi Deus ostendit, quid sit periculi, eos laedere, ac pro nihilo ducere, quos in amicorum numero habeat. ille enim vir princeps, cujus fiducia, adolescens tantam arrogantiam ac tantos spiritus sumserat, aliquot ante annos, quam ille, cui mortem in foribus jam esse putabat, est mortuus, eumque secum una paucos post menses attraxit, qui erat ipsi in amoribus ac deliciis, etenim adolescens, bonis omnibus eversus, extra eam civitatem, in qua opibus, gratis atque divitiis floruerat, in quadam taberna diversoria, omnibus ad necessarium usum egens, excessit e medio. Sed illuc redeamus. Iulius igitur ex Sansedonia gente, vetere ac nobili familia, ortus est Senis, in Etruria; quae civitas, ut plurima atque clarissima egregiae sanctitatis lumina declarant, sanctorum virorum sanctarumque mulierum, foecunda semper genitrix extitit. Quamobrem, domi conceptam, partam, educatam probitatem, una cum bonis artibus, quibus erat excultus, transtulit in urbem Romam, hoc est, in amplissimum celeberrimumque orbis terrae theatrum; ut esset omnibus spectaculo. Ac pauca quaedam de eo, qui in hac Vrbe perpetuo mansit, tranquillissime senuit, ac sanctissime obiit, exponam; quae non ab aliis, qui ipsi vidissent, accepi, sed meis ipse oculis hausi. Neque sum nescius, longe plura, mihi incognita, silentio transiri; sed, qui legerit, cum plura noverit, hanc a me jacturam rerum, animo aequo fieri patietur, si meminerit, non esse mihi propositum, clari cujusque hominis vitam, tanquam totum corpus, cernendum referre, sed oris tantum imaginem, quam maxime cum naturae veritate certantem, exprimere. Ac primum, exceptus est inter eos Sacerdotes, qui a Sodalitate Caritatis aluntur, ut, in templo S. Hieronymi, confessiones audiant, Missae Sacrificium faciant, ac diebus, festis, solemni ritu cantuque symphoniae, rem divinam faciant, interdum etiam sermones de rebus divinis, ad spirituales ipsorum filios, habeant. In quo contubernio


page 164, image: s164

multos laudabiliter complevit annos, adeo ut nullam egregiae cum muliere quapiam familiaritatis suspicionem dederit; nihilque commiserit, quod eam, quae de ejus innocentia erat, opinionem aliqua ex parte labefactaret. Praefuit deinde domui illi; in cujus impluvio, S. Philippi Nerii, socios suos B. Virgini commendantis, imaginem, coloribus pingendam exprimendamque curavit, cum elogio, in quo scriptum erat, S. Philippum in ea domo Sacerdotem fuisse, ac tres et triginta ibi annos, animarum saluti strenue operam dando, consumsisse, et Congregationis Oratorii fundamenta jecisse. At tantus erat, in Iulio Sansedonio, ecclesiasticorum rituum ac ceremoniarum usus, tantus in agendo lepos ac dignitas, tanta in voce suavitas, ut fere semper, ad solemnia sacra facienda, ad vespertinas horas concinendas, Sacerdos adhiberetur. Per id tempus, Clemens VIIII, Pont. Max. edixerat, ut alumni Collegii Germanici, Ius Pontificium ediscerent; quod olim, faciens iter per Germaniam, ab iis, qui ad Episcopatus ascendissent, sacrorum Canonum ignoratione, multa iniqua judicia fieri animad vertisset. ejus Iuris docendi provinciam, a Patribus Soc. Iesu demandatam, acceperat Petrus Albertinus, magis Philosophus ac Theologus praestans, quam Iurisconsultus metuendus; qui, cum in disputationibus quibusdam, a P. Lepido Piccolomineo, ejus juris peritissimo, argumento breviter arguteque concluso captus esset, sive pudore deterritus, sive quod ejus opera ab Odoardo Card. Farnesio conducta esset, eo se munere abdicavit. quod statim Sansedonius sibi delatum accepit, neque antea dimisit, quam a Paulo V factus est Grosseti Episcopus. Sed, cum neque amoenum neque salubrem in locum venisset, atque eam fortasse provinciam, multis obseptam difficultatibus comperisset, aestuare vehementer animo coepit, ac varias in partes distrahi. Ac forsitan hae tentationes illae erant, a quibus cum oppugnaretur, sibi erat visus in somnis S. Philippus Nerius dicere, ut ad ea remedia consugeret, quae olim ab ipso didicisset. Et enim sanctissimi illius viri memoriam praecipuo quodam honore studioque prosequebatur, cui peccata sua confiteri, ab eoque consilium, ad omnes vitae


page 165, image: s165

suae rationes, expetere solitus fuerat; atque parvum illud Christi crucifixi signum ex argento, quod S. Patris, sepultura affecti, pectori insidet, munus illius est, memoris sui erga eunde~ Patrem animi monumentum. Sed cum, ut antea narrabam, diutius in ea cogitatione curaque fuisset, tandem statuit, optimum factu esse, Episcopatum dimittere, eique, unde acceperat, reddere. quod ab ipso factum est statim. Verum, quia nihil sibi reliqui fecerat, unde viveret, cogebatur prope victum emendicare. multi viri locupletes ac nobiles, ejus sanctitatis fama compulsi, ejusdem sumtibus largius etiam quam necessitates suae postularent, suppeditabant. praeterea, ejus inopia sublevabatur ab iis, quos sacris initiabat: multi enim, ob sanctitatis opinionem, quam de eo conceperant, dabant operam, ut ab ipso potissimum initiarentur. Totus erat pietatis operibus deditus; valetudinaria invisere, aegrotantium cubilia circumire, aegris ministrare, lectulos sternere, nulla in eis curandis, ne vilissimi quidem hominis, officia defugere, loca religiosa frequentare, ea praesertim, in quibus homines, poenis ultro susceptis, in se desaeviunt. deinde, ligneam sub lecto, ubi cubabat, arcam, iu qua mortuus condi vellet, habebat; in eaque, una cum mitra, pontificia ornamenta, quibus indueretur, continebantur. Quibus rebus fiebat, ut vir sanctus atque perfectus, ab omnibus haberetur. Sed tandem ex calculo, qui omnes urinae aditus obstructos habebat, summa animi aequitate, ut sanctos viros decet, excessit e vita; Patribus Congregationis Oratorii Romani, heredibus relictis: ex quo nempe Deus pau pertatis amatorem non destituerat penitus victu, rebusque necessariis pluribus: utut non parum id mirati aliqui fuerint. Multa hominem, abundanti ingenio, atque affluentem ocio, scripsisse necesse est; sed nihil extat, quod quidem ad notitiam meam venit, praeter vitam B. Ambrosii Sansedonii, ex Dominicana familia; cujus etiam imaginem, supra ostium domus, ubi corporis vinculis laxatus abiit e medio, graphice depingendam curaverat.



page 166, image: s166

LIV. ROMVLVS BARADISVS.

CIvitas Castellana, Vejentu~ urbs primaria, fere semper plures, praestantes in omnium virtutum genere, viros edidit, Philosophos, Medicos; qui, suis scriptis atque doctrinis, facultati illi, cujus erant principes, plurimum splendoris ac luminis attulerunt. E quibus, non sui modo aevi, sed alterius etiam, longe superioris, omnibus antecedit ille, cui Roma multum se debere fatetur; Alexander nimirum Petronius, qui suis civibus salubriter vivendi rationem ostendit, et, in ea urbe, aetatem, ad extremam usque senectutem, perducendi, tanquam vias aperuit. Quam multos, musicae artis peritissimos tulit! quot poetas, non ignobiles, dedit! In quibus non postremum obtinet locum, Romulus Paradisus, Hieronymi filius; qui a patre, una cum hereditate, miram, ad poesin, indolem accepit. Fuit enim ille, poeta sonorus ac grandis: a cujus similitudine, natura filium non abstraxit; a qua ad illud sublime ac tragicum scribendi genus ferebatur; cui etiam illa corporis proceritatem, oris dignitatem, vocis claritatem ac magnitudinem, addidit, quo grandius pleniusque, quod illi exibat ab ore, sonaret, Sui igitur ingenii viribus fretus, in Vrbem Romulus venit, non quidem omnium rerum rudis, sed, parentum diligentia, puerilibus disciplinis excultus; ut fortunam experiretur, num sibi, cupienti Remp. capessere, ad quam incitato studio ferebatur, ad versatrix, an favorabilis esset. atque, ne ad honores adipiscendos, et ad Remp. gerendam, nudus veniret, nulla juris scientia ornatus, jus utrumque, civile ac pontificium, didicit, et utriusque interpretandi facultatem obtinuit. Sed, quia ita comparatum videmus, ut, qui se ipso tantum, nec pecunia, fretus, quae sua vi perrumpit omnia, ac bonorum praemia ereptum it, adire ad Remp. velit, nugas agat, nisi aliquem ad eam aditum januamque patefecerit; videlicet, nisi apud aliquem (magistratum vel principem virum, quid ingenio, quid


page 167, image: s167

literis, quid prudentia, efficere possit, ostenderit; perfecit, amicorum opera, ut Petri Pauli Crescentii, per id tempus, Camerae Apostolicae Auditoris, ab epistolis esset, suaeque eidem integritatis, fidei, probitatisque specimen aliquod ederet. In quo munere tuendo, satis signi dedit, qua abstinentia futurus fuisset, si partem aliquam Reip. potuisset attingere. nam, cum a quodam, cui, nescio quid, apud suum dominu~, in beneficio et gratia impetraverat, nummi aliquot aurei essent allati, non solum ab illis abstinuit, sed oculos, iratus, avertit; non solum, qui donabat, liberaliter non est complexus, verum etiam, male verbis acceptum, insectatus est malleo, quo signum epistolis imprimebat. Quod minus mirum videretur, si factum esset ab homine locuplete ac nullius rei egente: sed, tam singularis abstinentiae exemplum, profectum est ab eo, qui in summa rei nummariae difficultate esset, maximisque rei familiaris angustiis premeretur. At hic spectatae vir probitatis, Crescentio in Cardinalium collegium cooptato, ob cujusdam, gratiosi apud illum hominis, arrogantiam contumaciamque, quam ingenio liberoque animo affecti ferre non possunt, coactus est, domo illa discedere, et ad Aloysium Cardinalem Capponu~, cum eodem munere, transire. quem secutus est Bononiam, in illa ejus nobili legatione. ubi quemadmodum partes, sibi commissas ac traditas, administraverit, idemmet Cardinalis Capponus ostendit; qui, reversus Romam, Roberto Card. Vbaldino, omnium maximarum artium studiis omnisque elegantia doctrinae expolitissimo ornatissimoque, commenda vit, et ab epistolis tradidit. apud quem, dum vixit, fuit in honore atque aestimatione: neque dubium est, quin ad opes honoresque pervenisset, si non celeriter eum vita defecisset; nondum enim secundum et quad ragesimum compleverat annum. Quae mortis celeritas eo luctuosior, atque ab artium elegantissimarum studiis alienior, existimari debet, quod non licuit illi, Mezentium suum, heroicum poema, Etrusca lingua compositum, edere; ex quo liceret intelligere, quantum vir ille ingenio praestaret; nec epistolas, ad viginti millia, typis mandare. Sed, quod caput est, ejus probitatis


page 168, image: s168

nullum certius adduci argumentum potest, quod nihil fere in ejus facultatibus inventum est, ut posset efferri, ac necesse eum fuerit, sine aliqua pompa, in sepulcro infimae sortis dominum condere. Et sane non alius illi vitae finis contigit, nisi ille, qui plerumque solet iis evenire, qui, quantumvis ingeniosi, in aulis principum virorum, fortunae, quae fere semper est fallax, sese committunt. Illud vero, oppido ridiculum, nulla est ratio praetermittere. nam, cum rhythmos quosdam typis mandare constituisset, illi, quem penes est facere librorum, non praecipuormn tamen, imprimendorum potestatem, ut moris est, tradidit, ut eos legeret, ac typographo excudendos dari curaret. qui, ut primum in Paradisi nomen incurrit, illico, non secus ac si anguem pede pressisset, exhorruit, atque, Tibi removendum est, inquit, ab hoc libro nomen istud, quod non secus ab Etruscis carminibus, tanquam prohibitum alienumque, repellitur, ut caelum, sors, fatum, aliaque ejusmodi minime usurpanda vocabula, sumtoque calamo, Paradisi cognomen delevit, ejusque loco, tria puncta, hoc videlicet modo... substituit. eademque opera, interminatus eidem est, ne auderet, Paradisi nomen, in eum, unde depulsum fuerat, locum restituere; nam illico curaturum se, ut opus illud inter prohibitos atque invendibiles libros rejiceretur. Romulus, admirans hominis simplicitatem, vix se continuit, quin in risum effunderetur; sed, sibi vim adhibens, tacitus abiit. nec mora; librum typographo, cum illis tribus punctis, loco cognominis, imprimendum tradidit. cujus postea exempla cum inter amicos plura divisisset, ut quisque illi obviam venerat, Mi Paradise, ajebat, jure partam ex tuis carminibus laudem tibi vehementer gratulor. cui Romulus, admoto ad os digito, Cave, dicebat, obsecro, ne hoc me cognomento appelles, nisi postulas, librum, ex hominum manibus ereptum, impiorum sceleratorumque librorum numero haberi. At, quodnam tibi nomen dicam esse? replicabat ille. Respondebat, Romulo trium punctorum; nam id mihi cognomen, vetere inducto, indidit ille, qui libros imprimendi copiam facit. Quae res, non potest satis narrari, quos ludos aulae praebuerit.



page 169, image: s169

LV. GABRIEL PENNOTTVS.

NObilis ac vetus, jam inde a Constantini ac B. Sylvestri temporibus ducta, Canonicoru~ Lateranensium familia; eorum, inquam, qui arctioris vitae lege adstricti continentur; optimis semper ingeniis, ac praestantium eloquentia, ac multiplici literarum genere, virorum copia, floruit: qui, non suae modo familiae decori ornamentoque, verum etiam Ecclesiae universae, utilitati atque splendori fuerunt. Atque, ut, ex superiorum seculoru~ spaciis, orationem in haec nostra tempora contraham; ex iis, qui in ea familia laude digni extiterunt, numerandus mihi videtur in primis Gabriel Pennottus, Novariensis. Hic, sacris literis non mediocriter institutus, multos annos, apud suos fratres, Theologiam docendi munus egregie sustinuit, ac praecipuas Italiae civitates, Quadragesimae diebus, non minori eloquentia, divini verbi semine coluit. Sed omnis ejus facultas praesertim perspici potest ex sacri Clericorum Canonicorum Ordinis historia tripartita; quae, ut mea fert opinio, est ceteris ejus laudibus anteponenda. In cujus historiae prima parte, de clericali S. Patris Augustini habitu institutoque copiosissime disserit; quibus de rebus magna semper fuit, inter eosdem Canonicos, et Eremitanos ejusdem instituti fratres, discordia, et gravis quaestio, diu inter ipsos, variis disputationibus ac libris editis, exagitata, ut etiam, ex quotidianis fere contentionibus, ad verborum quasi contumelias descenderetur; cum utraque pars; non alio D. Augustinum habitu institutoque usum esse contenderit; adeo ut summis Pontificibus fuerit necesse, edictis, eorum hominum dissensiones dirimere. In altera vero historiae ejusdem parte, originem progressumque totius Ordinis regularium Canonicorum exponit. Tertia pars, Canonicorum Salvatoris Lateranensis, diserta narratione concludit. Fuit vir probus, suique instiruti legibus obtemperans; dabatque operam, ut familiae, quibus praeerat,


page 170, image: s170

ad legum earundem normam vitam moresque componerent, quamobrem multorum in se odium concitavit, quorum, cum magna esset omnium fere rerum libertas atque licentia, nemo erat, qui non ferret moleste, revocari se, et intra rationis cancellos includi. ac Romae, cum coenobiu~ Deiparae Virgnis, cui a Pace nomen est, Abbas administraret, hac de causa in apertum vitae discrimen saepe se obtulit, cum rationes sibi referri postularet ab eo, qui multos annos pecuniam publicam tracta verat, atque in fratris, qui mercaturam faciebat, usum transtulisse dicebatur. At, die quodam, deambulanti mihi in peristylio ejus coenobii cum uno ex illis Canonicis, quidam quasi armorum inter se concurrentium strepitus venit ad aures: cumque rogassem, quid illud rei esset, quinam inter se armis dimicarent, respondit ille, Fratres, arreptis ferramentis quae circa cubiculi Abbatis focum essent, (erat enim hyems summa, et illuc Fratres, calefaciendi se causa, convenerant,) in Abbatem impetum fecisse; qui, fulcris focalibus, illorum impetus excipiebat propulsabatque. denique finis fuit ejusmodi, ut, transacta potestate, omnes eum fugerent, nec vellent aspicere; ac vix inventus est superior aliquis, qui habere in suae familiae numero vellet.

LVI. FLAMINIVS CERASOLA.

FLaminii Cerasolae si patriam quaeris, Bergomum; si genus, nobil; nam ejus civitatis patritius fuit; si literarum studia, Ius civile, ac sacrarum doctrinarum scientiam; si mores, optimos; si ingenium, non hebes ac tardum, sed austerum, fuisse invenies. In Latinis literis, puer, institutus est a Publio Fontana, poeta clarissimo; et, cum Romam se contulisset, educatus in domo Ludovici Cerasolae, patrui, Basilicae S. Mariae majoris Canonici, hominis, lingua promti, qui nihil pensi haberet, occulta aliorum vitia palam facere, ac, nulla cujus quam injuria provocatus, aliorum existimationi famaeque detrahere. Hic noctu inter fectus est a suis; idque existimabatur potentioris cujuspiam opera fuisse perfectum,


page 171, image: s171

in quem ille petulanti ore fuisset ausus invehere. augebat suspicionem, quod, cum pecunia, argento ac preciosa supellectile abundaret, nihil eorum desiderarum sit. In Gymnasio Perusino dedit operam Iuri civili. ibique ejus artis interpretis et Doctoris nomen et facultatem obtinuit. quod arbitror fuisse causae, cur Robertum et Hugonem fratres Vbaldinos agnosceret, atque arcta sibi familiaritate constringeret. Ac primum, Herculano Gomitolo, Perusii Episcopo, navavit operam Vicarius. tum fuit tempus, cum negociosam vitam, ociosae, aulae splendorem domesticis parietibus, studiorum fructus ambitionis laboribus, anteponendum esse duxit; atque ad aulicorum Roberti Cardinalis Vbaldini, quem Perusii, ut diximus, cognoverat, numerum venit; eique fuit a cognitionibus. quod antea muneris Sylvio Cardinali Antoniano praestiterat. cui, sicut et Scipioni Cobellutio Card. S. Susannae, carus in primis fuit. Sed, aulam fortasse pertaesus, homo ad literarum studia propensus, se patriae restituit, cum locupletem Canonicatum, Cardinali Vbaldino suffragante, fuisset adeptus. Nec factum est diu post, quam illuc profectus est, cum sui ipsum consilii poenituit; credo, quod saepius illi veniret in mentem, et Vrbis, quam reliquerat, magnitudinis, libertatis, magnificentiae, ac veteris amicorum, quos ipse diligebat, et a quibus diligebatur, consuetudinis. quamobrem, repudiato Sacerdotio, ad Vrbem se contulit: et, quoniam eo animo Romam venerat, ut ibi perpetuo viveret, atque etiam vivendi finem faceret, aedes sibi quam optimas, non procul ab Exquiliis, aedificavit, easque eleganti suppellectile, et insigni in primis bibliotheca, instruxit; seque ad ea studia revocavit, quibus ab ineunte aetate deditus fuerat; nempe ad sacrorum librorum lectionem; ac, quaecunque tim Graeci, tum Latini doctores, de B. Virgine, Dei matre, scripta reliquerunt, a reliquis eorum operibus excerpsit, et in plura volumina digessit: opus, rerum divinarum interpretibus utile; na, nullo pene sumtu, nulloque fere labore, quidquid ad illud argumentum attinet, uno in loco constructum inveniunt, quod deinde in concionibus ad populum agitare, ingenii et eloquentiae viribus, possint.


page 172, image: s172

Erat homo religiosus ac pius. nam, quicunque domum ejus venerant, omnes ad Christi infantuli ac lactentis sigillum, ex cera, ni fallor, affabre factum, adducebat, et ad secum Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam recitandam, invitabat. domi hortum habebat, unde flores lectissimos, omni tempore anni, ad infantulum illum ornandum colendumque excipiebat. tum, tempore Quadragesimae, semel in die, idque vesperi, cibum capiebat; et quotidie mane rem divinam in eo templo faciebat, quod, ex veteri Ecclesiae instituto, ad scelerum suorum expiationem, populi frequentia, celebrabatur. Sed erat etiam iracundus, immitis; vitia hominum, sive quod ea ferre non posset, sive naturali quadam acrimonia, nullo hominum delectu habito, reprehendebat, insectabatur, majora verbis faciebat. quo fiebat, ut in multorum odium et offensionem incurreret. Habuit etiam fratrem, Ioanne Cerasola nomine, Gregorii XIIII honorarium cubicularium. Moriens, omnium bonorum suorum heredem instituit Sodalitatem suae nationis, ea lege, ut Collegium adolescentium Bergomatum fundaret administraretque.

LVII. ADRIANVS POLITVS.

SI Adrianus Politus, M. Antonii filius, Senensis, mortuo Cardinali Cornenlio, cui in scribendis epistolis operam dabat, divinare potuisset, neque errasset in eligendo, quam potissimum de duabus conditionibus, quae illi proponebantur, persequeretur, unam, Cardinalis Sorbelloni Mediolanensis, Cardinalis Peretti a Monte alto alteram; uterque enim eum sibi expetebat; parem meritis suis fortuna~ fuisset assecutus. Sed maluit, ad Sorbellonum migrare; credo, quod existimaret, Pontificatui eum maximo opportuniorem, quam illum alterum, quamvis Sorbellonus ad rem attentior esset; eumque, Gregorio XIII mortuo, secutus est, in conclave euntem. ubi Cardinali Peretto, quem repudiaverat, ad Pontificatum Max. evecto, quantum conjectura errasset,


page 173, image: s173

intellexit; ac tum, majorem ex errore suo dolorem sibi sensit inuri, cum eum vidit, qui locum illum, nempe ab epistolis, quem ipse neglexerat, occupaverat, ad Cardinales rescribi. Sed Cardinalis Sorbellonus, cum mortem obiret, certam quandam pecuniae summam inter familiares suos distribuendam legavit, pro ratione cujusque dignitatis, et temporis, quo in sua familia fuisset: verum Adrianus, ex ea pecunia, quae ad ipsum pervenerat, usum fructum quarundam aedium, ad scalas Montis Iordani, sibi coemit, ut iis, quoad vita suppeditaret, uti frui liceret; quae semper omnibus nobilibus popularibus suis apertissimae hospitalesque fuerunt. Etiam tum adolescentulus comoediam, quae Deceptorum inscribitur, composuit; et, quo tempore, Romae, sui juris ac spoutis fuit, Cornelium Tacitum in vulgarem sermonem convertit; sed, cum sibi ipse non satisfaceret, rursus illud opus limae traditum, longe expolitius atque perfectius reddidit. Scripsit etiam librum, Lexici cujusdam instar, in quem verba omnia Etrusca atque Latina conjecit, ac suis interpretationibus illustravit; qui liber acriter vehementerque oppugnatus est ab Academicis Florentinis, quorum plures, longo amicitiae usu sibi conjunctos habebat; sed, eruditorum fere omnium sententia, omnia argumentationum quasi tela, ab arce defensionis suae, fortiter ac strenue, hoc est, docte eruditeque, propulsavit ac repulit. Sed, cum jam ab onere senectutis se gravius urgeri sentiret, Vrbi se Romanae subtraxit, quae, tanquam mare aestuans, perpetuis ambitionis aliarumque curarum fluctibus agitatur, et in oppidum S. Quiriaci ubi natus fuerat, quasi in portum, se recepit; ut ibi, quod reliquum esset vitae, ociose ab animo degeret. Vbi non diutius, quam annos sex, mansit, propterea quod ejus quies crebris amicorum, ad se adeuntium, salutationibus interpellaretur. Itaque, saeviente hyeme, Sarcianum abiit; ubi alios sex annos, secum, ut dicitur, vixit, et anteactae vitae rationes accepti et expensi cum Deo subduxit, et, quod erat reliquum de ratione, est conatus illi persolvere; atque, mense Octobri, annos natus tres et octuaginta, est morbo consumtus. qui, suo in sepulcro,


page 174, image: s174

haec verba, a se composita, inscribi: Hic jacet Adrianus, M. Antonii Politi et Virgiliae Ceinae filius; qui in hac vita nihil maluit, quam quod fuit; utinam in alia sit, quod maxime concupivit. Ne mireris hospes, neve hos superbe dictum putes. nam, ab adolescentia, nunquam fere medico vel advocato usus, prospera semper valetudine fuit. non enim est vivere, sed valere vita. implevit annum octuagesimum tertium, in quo primum lenta febri decubuit, et occubuit. Dicitur fuise ingenio acri, atque mordaci; ut propterea, judicum decrero, interdictum fuerit bibliopolis, ne librum epistolarum, quem ediderat, venalem haberent, quod in iis, in Principis illius, quem ad rem fuisse attentum diximus, aliorumque mores acriter vehementerque insectatus esset.

LVIII. CELSVS CITTADINVS.

EX omnibus rebus, quae hominum ad s ingeniosorum studia ac voluntates alliciunt, summa atque perfecta omnis antiquitatis notitia, Celsi Cittadini, patritii Senensis, ad se operam, laborem, et industriam attraxit. Ac primum, nulla erat paulo illustrior familia, de qua ille, interrogatus, non statim esset progeniem illam, usque ab eo, qui ejus fuisset auctor nobilitatis, memoriter proferens. Atque ad eum finem, ex omnibus publicis Senarum tabulariis, ad tria voluminum millia attente diligenterque perlegerat, ex iisque, quae sibi usui essent, excerpserat. tum, veterum numismatum cognitionem, ita, longo usu, fuerat consecutus, ut vix nummum aliquem aspiceret, quin statim, quanti ille esset, ac cujus Imperatoris vel Consulis aetate fuisset impressus, afferret. at vero, in veterum monumentorum elogiis et inscriptionibus legendis explicandisque, ea erat eruditione ac scientia praeditus, ut paucos haberet parres, qui autem illum antecederet, neminem fortasse invenisses. Ad historiam vero quod attinet, adeo omnium seculorum memoriam, quam ex libris acceperat, diligenter animo septam et custoditam habebat, ut non posset effluere;


page 175, image: s175

et, si quid ex historiis repetendum esset, revocabat se in animum suum, ibique, explicatis ordinibus temporum, uno in conspectu omnia videbat, quodque opus ad rem esset, excipiebat. Etruscam vero linguam ita possidebat, ita totam fecerat suam, ut nullum sit in ea verbum, vel priscu~, vel novum, vel inusitatum, vel ab usu quotidiani sermonis intermissum, nullu~ vel simplex vel translatum, quod ille non nosset; nullus dicendi modus, elegans, venustus, amoenus, cujus ille rationem non redderet. atque, ut, ad ea probanda quae diceret, veterum librorum testimoniis uteretur, quingenta volumina, auctorum ipsorum manu conscripta, ut Petrarchae, Boccatii, Bembi, aliorumque, sumtu, labore, ac diligentia comparaverat. Graecam linguam noverat, ad marmorum antiquorum inscriptiones, non minima ex parte Graeco sermone Graecisque literis exaratas, intelligendas legendasque necessariam. Neque Graece solum scivit, verum etiam Hebraice. Multarum praeterea artium elegantissimarum notitia praestabat, ut Cosmographiae, atque plantarum. Erat optimis atque doctissimis viris deditus: itaque, quotquot, sua aetate, summae doctrinae et eruditionis famam habebant, usu amicitiaque comprehenderat; in his, Franciscum Bencium, Fulvium Vrsinum, Antonium Quaerengum, aliosque non parum multos. In omni vitae genere, veteribus Philosophis par similisque inveniebatur. ejus enim victus, vestitus, erat simplex, parabilis, sine munditiis. Neque id vitae genus Senis solum adhibuit, ubi, annum agens septuagesimum, diem obiit extremum; verum etiam Romae, apud summos viros, in quoram aulis versabatur, nihilo se nitidius, nihilo ornatius mundiusque, tractabat; neque dubitabat, in hominum facetorum urbanitatem incurrere, qui omnia posita in eo arbitrantur, ut scite convivium exornetur, ut aedes niteant, ut calces arcte pedibus haereant, ut omnis ornatus hominem deceat. at ille, bono ingenio se maluit esse ornatum quam serica veste indutum, honestis moribus praeditum, quam nullis inquinato sordibus amictu circundatum; quod, ut mulier inquit illa apud Comicum,

Pulcrum ornatum, turpes mores pejus coeno collinunt,
Lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.


page 176, image: s176

LIX. CLEMENS MERLINVS.

EA mihi sententia verissima semper est visa, quae de uniuscujusque ingenio judicandum praecipit, ex eorum moribus, quibus cum ille conjunctissime vivit. Quis enim, cui nihil pensi sit, fidem frangere, ab jure, ab aequitate discedere, castitatem nihili pendere, amicus esse poterit illi, qui virtutes illas amplectatur, colat, et sanctissimas habeat? Qui a literarum studiis abhorreat, atqui omni mente et cogitatione totus in eo sit, ut, quidquid incidat in animum, velit, et quod voluerit, conetur atque perficiat; audebitne foedus amicitiamque cum eo connectere, cujus animo nulla major sit voluptas, quam totum vitae suae tempus, evolvendis Philosophorum Iurisconsultorumque libris, discendi causa, consumere? Omnino sic se res habet, ut similitudines studiorum ac voluntatum, maximam ad amicitias conjungendas vim habeant, et, quod est consequens, ex amicitiis, quibus unusquisque implicatur, quale sit illius ingenium sive probum sive malum, statuere liceat. Quamobrem, quamvis Clemens Merlinus Foroliviensis, nobili apud suos genere ortus, sua sponte, multis atque praeclaris ingenii sui monumentis, satis signi dederit, egregii cujusdam animi atque praestantis; attamen, ex amicis, quibus ille deditus erat, manifeste apparebat, qualis quamque egregia inesset homini indoles, ad omnes pulcherrimas artes ad amussim effecta. Longum esset, sigillatim omnes optimos doctissimosque viros enumerare, quos ille complexus amicitia fuerat: satis sit, uno verbo ponere, tot eos fuisse, quot aetas haec extulit. Atque, si nulli essent, quos proferre possemus, solus Fabius Chisius, vir domi suae nobilissimus, sanctissimis moratus moribus, ab ingenio, doctrina, et eruditione locupletissimus, rebus gestis, multisque provinciis, pro Ecclesia Romana, summa cum abstinentiae, probitatis, prudentiaeque laude, administratis, longe clarissimus, quo ille est usus familiarissime, posset ipsi, egregii et


page 177, image: s177

excellentis viri opinionem famamque conficere. Sed, quamquam magna haec Clementis sit laus, tamen foris expetitur. habuit etiam apud se alia multa, sui ipsius propria, in quorum societatem non alius se infert. Multae in eo literae et exquisitae, nec deerant nostrae hae liberalissimae humanissimaeque; adeo ut, tum Latine, tum Etrusce, docte eleganterque perscriberet. aderat Philosophiae, ac praesertim Iuris civilis, scientia, cujus usum Chisius ab illo, doctrinam a magistris, accepit; summa sermonis comitas, lepor, venustas, admirabilis morum suavitas affabilitasque; qua adeo Ludovicum Card. Ludovisium, quo tempore privatus Sodalitatem Deiparae Virginis Assumtae, in domo professa Soc. Iesu, una cum illo frequentabat, ceperat, totumque possederat, ut se nihil esset illi carius, nihilque jucundius. Qui Cardinlis deinde, Gregorio XV, patruo suo, Pontificatum Max. adepto, nihil habuit antiquius, quam ut illum, quibuscunque posset modis, ornaret; ac primum perfecit, ut in Auditoribus Rotae numeraretur; tum, manibus pedibusque, ut dicitur, obnixe omnia fecit, ut in Cardinalium ordinem vocaretur. sed omnes ejus conatus in irritum reciderunt: nam Pont. summus, sive, ut communi more hominum loquar, fato aliquo, sive quia egregia hominis merita patum nota atque perspecta haberet, obfirmaverat se, hac in re fratris filio morem non gerere. nam, quamvis totius Reip. administrationem in ejus solicitudinem curamque rejecisset, Cardinales tamen creandi arbitrium penes se esse voluerat. sed, cum Cardinalis acrius vehementiusque instaret, urgeretque, ut honoris sui gratia, id homini amicissimo, sibique gratissimo, largiretur, tandem Pontiffex, odio victus, Cedo, ait, alterum, qui meo magis animo allubescat; nam, in hoc, ne frustra sis, operam perdis. cumque Cardinalis diceret, neminem se alium, nisi Merlinum, velle, ridicule Pontifex respondisse fertur, Quoniam ita te obstinate obduras, neque Merlinum neque Merlottum habebis. Interea dum altercationibus dies teritur, tempus abit, ac Pontifex, antea quam nova Cardinalium comitia fierent, e vita decessit. Gregorio extincto, de spe, longius honoribus procedendi, Cardinalis Ludovisii


page 178, image: s178

opera, lapsus, ad cognoscendas causas totum se contulit, et maguam optimi Iurisconsulti laudem est adeptus. Sed cum, procedente tempore, coepisset se nitidius in mensa tractare, neque solum invitare in coena et in prandio plusculum, verum etiam, quavis diei hora, cum sitis urgeret, largius, nivatum in se merum invergere, contigit id, quod necesse erat, ut fieret plenior, vel potius obesior. Verum, cum propter civilia officia, ac perpetuas studiorum occupationes, quibus tenebatur, nullum fere sepositum tempus haberet, quod curationi corporis daret, ambulationi praesertim, cujus finis est sudor, vel lassitudo, qua noxii humores inutilesque tolluntur, quibus corpus abundat; acuta febri correptus est, et paucos intra dies ab ea peremtus.

IX. MVTIVS VITELLESCVS.

MVtius Vitellescus, Alexandro patre natus est Romae, ex antiquissima nobilissimaque familia, quae Corneto, ad quod oppidum, ejus origo refertur, profecta, in Vrbem se contulit. quae familia, nunc ad unum senem redacta, ejus morte (quae est omnium rerum humanarum condicio, ut, quae sunt orta, occidant,) una cum illo extinguetur. Sed parens Mutii, cum esset locupletissimus, ac, propter divitias summamque nobilitatem, magna apud omnes existimatione et honore, propemodum est ad egestatem adactus, quod pro non nullis magnam pecuniam intercessisset. nam qui homo sese miserum ac mendicum volet, praes pro altero fiat. Quamobrem, quo fidem suam servaret, coactus est auctionem facere, ac relicta a majoribus suis bona divendere. Verum Mutius, simul ac, de parentum gremio exiens, est profectus in ludum, statum magna edidit, non adumbrata sed expressa, signa virtutum. Erat in puero docile ingenium, quo celeriter acciperet, quae tradebantur; memoria summa, qua, quae tradita fuerant, custodiret; mens, ad optima facilis, et a vitiis abhorrens; quam etiam severa parentum disciplina, et solers,


page 179, image: s179

sormandi custodienditque in aetate prima filiorum pudoris, diligentia, ad virtutem incitaverat. Accedebat forma honesta, summa suavitas oris ac vocis, sine arrogantiae suspicione gravitas, mores denique ad omnem venustatem mirabiliter facti. Quibus rebus fiebat, ut parentes ipsius, iique quorum intererat; eum quam optimum fore augurarentur, omnes in eo suae familiaeque dignitatis spes collocatas haberent. Neque dubium est, si ille ad Remp. voluisset accedere, quin, ascendens per omnes honorum gradus, cum illis moribus, ad summam amplitudinem fuisset perventurus. Sed, Patribus Soc. Iesu in disciplinam traditus, ut in ipsorum Gymnasio bonis artibus institueretur, sive eorum Patrum sanctitatis exemplo permotus, sive divini numinis afflatu impulsus, maluit, res perennes ac stabiles brevibus atque caducis, aeternas interituris, anteponere; atque caducis, aeternas interituris, anteponere; atque dedit operam, ut in Societatem reciperetur. Neque fuit illi magnopere laborandum: nam tanta vis ingenii atque virtutis erat quaerenda, roganda, obsecranda, non autem, ultro se dans, repudianda. Cujus rei nuncius simul ac allatus est domum ad parentes illius, eosque qui futurae adolescentis amplitudinis spe alebantur, continuo commoveri omnes, queri, clamare; adolescentem, imperitum rerum, illud facinus, nondum confirmato consilio, sed dolis eorum captum, fuisse aggressum, qui, ad quaestum suum callidi, quicunque in adolescentibus Romanis, qui scholas ipsorum frequentarent, ingenio, nobilitate, divitiisque posserent, in sua casta conarentur adducere; optimum esse factu, aliquo eum in loco, ab insidiis illorum tuto, collocare, atque experiri, num occulto divini numinis impulsu, an temerario ineuntis aetatis impetu, fuerit in eam cogitationem delatus: nam fore, ut, a persuasionibus illorum desertus, mutata voluntate, quasi velificatione, ad nova consilia animum appelleret, et ad suos penates rediret. Itaque a Gregorio XIII impetrant, ut tantisper fidei custodiaeque Patrum Oratorii, quibus P. Philippus Nerius, clarus sanctitatis fama, praeerat, committeretur, quoad se ipsa res aperiret, videlicet, non illum Patrum lesuitarum dolis deceptum, sed sua ipsius sponte, ad illorum


page 180, image: s180

vitae genus fuisse compulsum. At, cum S. Philippus, sive parentum illius rogatu, sive adolescentis animum tentandi gratia, conatus eum esset ab eo consilio revocare, ita ille locutus fuisse dicitur, ut vir sanctissimus, Spiritui Sancto, quo ille impulsus agebatur, non esse resistendum, decreverit. Remissus igitur in Domum probationis, unde fuerat abductus, secum una Stephanum Bubalum, bilissimum Romanum, quem, saepius ad ipsum officii gratia ventitantem, fecerat lucri, perduxit. qui postea Stephanus eos in literarum studiis profectus fecit, ut Philosophiam ac Theologiam multos annos docuerit, studiis Gymnasii Rom. Soc. Iesu praefuerit, Domum sive collegium poenitentiariae Apostolicae, Rectoris nomine, administraverit, disputationem de Angelis eruditissimam doctissimamque typis mandaverit. At Mutius, summa sociorum omnium gratulatione, tanquam postliminio reversus, excipitur. nam, quanto Societati ipsorum futurus esset ornamento, sentiebant. neque opinionem, quae de ipso erat, fefellit, sed multis partibus auxit. erat enim exemplum modestiae, demissionis animi, obedientiae, virtutumque omnium; inter aequales suos, ingenii praestantia, clarius ceteris, explendescebat: quas omnes virtutes magis commendabant mores, natura mitissimi; simplex, nec arte quaesita, qua se dabat omnibus, comitas; et egregius, ut diximus, oris decor ac dignitas. Mature fuit ad docendos alios adhibitus, non quascunque disciplinas, sed omnium maximas atque gravissimas, nempe Philosophicas ac Theologicas. itaque ad ducentos, (nam ego quoque in illis eram) ipso itineris duce ac demonstratore, triennale Philosophiae curriculum confecimus; ac, ne idem in Theologia, sicut aggressus fuerat, efficeret, repentina quaedam vis morbi prohibuit, ex per petuo studiorum labore, quem vix poterat ferre, contracta; quod tenui et infirma esset valetudine. quamvis id naturae vitium, optima vivendi ratione, ac praesertim temperantia, ita correxit, ut ad summam fere senectutem pervenerit. Cum igitur sanguinem coepisset expuere, cumque metus esset, ne brevi in aliquam tabem incideret, superiores, de medicorum sententia, a docendi eum munere, ad ipsorum


page 181, image: s181

Remp. administrandam, transtulerunt: et initium magistratuum gerendorum coepit a Collegio Anglicano. nam, cum alumni illi seditionem fecissent, qua Patrum Soc. Iesu imperium detrectabant, missus est, ad eos compescendos, atque in officio retinendos, Rectoris ac moderatoris jure ac nomine. qui statim, contumaces illorum motus, blanda, ac liquidiore quam ullus est Favonius, oratione sedavit; ac deinceps, ne commovere se possent, incredibili quadam animi lenitate, in quam, cum opus esset, severitatis nonnihil influeret, firmavit, sibique ad nutum dicto audientes effecit. Ne multa; tam scitus tamque doctus rei bene gerendae inventus est artisex, ut non ulla esset provincia tam difficilis tamque ardua, quae non illius digna administratione videretur. Itaque, nulla res est in ea Societate, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin ea res illi sit delata. atque saepius Provincialis, postea Assistentis, functus est munere. qui honos, cum apud illos, ut revera est, maximus habeatur, diligentissime mandatur, neque cuiquam committitur, nisi illi, qui probitate, prudentia, ac rerum usu, ceteris antecellat. quos omnes magistratus ita gessit, ut neminem non solum ab se non alienaverit, sed, id quod in potestatibus difficillimum habetur, omnium in se amorem, benevolentiam, studiumque converterit. Quapropter, cum Claudius Aquaviva, Praepositus generalis, ex podagra, in morbum implicitus, decessisset, adeo, tantus illi locus, atque honos deberi existimabatur, ut nemo contradiceret. Factus igitur generalis Praepositus, per annos triginta continuos, in eo munere, summa omnium virtutum cum laude gerendo, versatus est. Ac, pro virium imbecillitate, nam infirmo erat corpore, satis commoda usus est valetudine. tantum, aliquot ante annos quam est mortuus, cum, die quodam, Card. Francisco Barberino advenienti praesto esse vellet, ac celerius per cochlides scalas se demitteret, pede lapsus concidit; quo casu crus graviter laesit, habuitque necesse, quoad vixit, claudicare, ac scipione, ne caderet, uti. Postremo aetatis suae anno podagra coepit urgeri; ad extremum gravius ac periculosius aegrotare. cumque, ad ultimum casum adductus, ac


page 182, image: s182

paululum de mentis statu dejectus, complures dies, ita defixus lecto jacuisset, ut nullam in partem commovere se posset, tandem ad optatos S. Patris Ignatii evolavit amplexus; a quo sextus, Societatem, quam ille fundaverat, gubernavit ac moderatus est, cum summa prudentia. Obiit, annos natus unum et octuaginta. Plurimum valuit in dicendo; quamquam in concionibus ad populum, quod, corpore erat infirmo, non multum jactare se potuit; sed in cohortationibus, nemo erat, cui ille deberet cedere. Vox clara, canora, et jucunde ad autes accidens; sententiae illustres, concinnae, venustae: dicendi genus elegans, elaboratum, politum, quodque multitudinem magis delectaret, quam moveret. nam illam vim, qua permoveret atque incitaret animos, in qua sunt omnia, non admodum tenuit. itaque, si est optimum, suaviter dicere, nemo erat, qui eo melior inveniretur.

LXI. IO. STEPHANVS SYRVS.

SI quibusdam magnis ac praestantibus viris tam longa vita suppeditasset, quam magnum ingenium et ad omnia summa idoneum contigit, profecto nemo illis viris gloria praestitisset. Sed iniquo plane jure fieri videmus, ut, quibus singulare atque admirabile ingenium natura tribuerit, mors illis ejusdem augendi declarandique spacium ademerit, et egregia ac praeclara multorum, quae ab illis, ad illustrandas eas artes quas colebant, prodire potuissent, tanquam semina enecaverit. Ex hoc numero multi, patrum nostrorum memoria, extiterunt: nostra vero aetate, ut de aliis taceam, proferre possumus Io. Stephanum Syrum, Savonae nobili genere natum. In hoc, jam inde ferme ab incunabulis, ea, ad omnia disciplinarum maximarum studia, indoles ac materies eluxit, ut Franciscus parens, ex sex et viginti praestantibus ingenio liberis, quos ex Maria Barra, uxore, susceperat, unicum elegerit, quem eruditissimorum hominum artibus, omnique eleganti doctrinae totum


page 183, image: s183

addiceret; cum alios ferme omnes post primam illam puerilem institutionem ad alia liberalissima ac digna homine nobili studia traduxisset. quamquam eorum non nemo, non solum tinctus literis, sed Latinae linguae literate peritus extiterit. ac, cum de multis possem dicere, ne sim longior, uno Io. Baptista mea definietur oratio. Hic, multos annos, primum solus, tum, cum Alexandro fratre, ita negotiatus est Romae, ut nunquam omnino literarum studia, quibus a puero operam suam dederat, intermiserit, sed ad ea, quoties maximorum negociorum onere, quibus premebatur, paululum sublevatus esset, sese retulerit. post autem, summis illis laboribus, aut omnino aut magna ex parte, liberatus, Alexandri fratris pietate, qui eos in se susceperat, ac saepenumero, in amoenissimo suo suburbano, optimorum librorum lectione, quibus non exigua loculamenta instruxerat, aetatem exegit. Quemadmodum autem una cum fratre gravissimis publicis negotiis, suae fidei diligentiaeque commissis, satisfecerit, incredibile memoratu est. tantum inveniendo excogitandoque, tantum ingenio prudentiaque valuit, ut ad belli, quo tum Italia exarsit, ceterarumque rerum maxime necessariarum usum, infinitam pene vim pecuniae, sine cujusquam querela vel damno, subministraverit, ac res difficiles, arduas, dubias, implicatasque, certas, faciles, explicatasque, consilio atque ratione, reddiderit. quam deinde provinciam cum alii magno quidem animo, sed non eadem qua ille virtute atque prudentia, suscepissent, nec ea illis sub manus recte succederet, immo foede omnia provenirent, laudis illius obtrectatione conati sunt periculum illi creare, ejusque res amplas atque magnificas in angustum coartumque contrahere. Sed hominis virtus, integritas, fides, majoribus erat praesidiis munita, quam ut expugnari, latiore ejus res campo extendebantur, quam ut statim contrahi possent. quamobrem omnes adversariorum conatus repulsi, in irritum reciderunt. Tali igitur viro Io. Stephanus frater a parentibus est commendatus et traditus, ut omnibus eum doctrinis excolendum curaret. qui statim, puerum, annos natum non amplius tredecim, in Gymnasiuum Soc. Iesu, disciplinae


page 184, image: s184

causa, misit; ubi, admirabilis ingenii illius celeritas longam magistrorum operam non desideravit; nam vehementius properabat, quam ut condiscipuli, laudis ejusdem cupidi, aequo animo ferre possent, atque, intra sexennium vix integrum, omnes disciplinas, quae a Patribus illis traduntur, arripuit, Grammaticam, Rhetoricam, Philosophiam, aliasque. Scribebat, tum soluta oratione, tum versibus, elegantissime; ut propterea, in maxima concione, sit praemio donatus; qui honor, adolescentibus illis, prope dixerim, peraeque gloriosus habetur, atque iis, qui Olympiae in quinquennali illa ludorum celebritate victores, praeconis voce, citabantur. Saepe disertissimas orationes habuit; saepe poemata recitavit; in publicis Philosophicis disputationibus, ab ipso dissentientium argumenta, tanquam tela, cum plausu rejecit. Has artes, tanquam solum ac fundamentum substruxit Iuris prudentiae fabricae, quam erat exaedificaturus: quam fabricam, quid mirum, si tam alte extulerit, cum nihil materiae, nihil labori pepercerit, cum non a Graecae Latinaeque linguae notitia, non a Philosophia, ut plerique faciunt, inermis ac rudis, sed iis artibus pulcre instructus, ad jus civile percipiendum accesserit? nam cum brevi ejus artis, qua nulla est facilior, cognitionem devorasset, ita pectus, Iuris civilis scientia, complevit, ut antea prope magister quam discipulus, juris interpres quam consultor, inventus sit esse. Neque jam quidquam relictum videbatur, nisi, ut quod naturali singularis ingenii prudentiaeque bono, et abundantia doctrinae, sponte sua faceret, ut nimirum legum sententias aperiret, Iuris laqueos enodaret, suarum rerum incertos compotes consilii dimitteret, id inquam etiam munus, eorum auctoritate concessuque assequeretur, quibus jus est ac potestas, juris utriusque publice interpretandi facultatem aliis attribuere. Hanc igitur facultatem, magna omnium cum voluntate adeptus, etiam tum adolescens, domum suam omnibus apertam, coepit habere, qui in suis rebus turbidis, ipsius essent opis indigentes. Itaque domus illa, ut de Q. Mutii janua vestibuloque narratur, magna quotidie frequentia civium, ac summorum hominum splendore, celebrabatur.


page 185, image: s185

Quod munus, de jure respondendi, eo erat omnibus gratius, quod illud summa cum animi integritate innocentiaque conjunxerat. Non eas ille lubricas adolescentiae ingressus est vias, in quibus cousisti sine casu vix potest; sed directum ad virtutem persecutus est iter. Nihil dedit aetati, nihil voluptati concessit, nihil conviviorum lustrorumque libidini tradidit. Neque dubium cuiquam erat, quin brevi illius domus futura fuisset totius civitatis oraculum, si per Vrbanum VIII Pont. Max. licuisset, qui, cum divinis quibusdam bonis instructum exornatumque eum aspiceret, aequum existimavit esse, lumen illud consilii, doctrinae, ac sanctitatis, patriae, unde emanaverat, restituere, ut illam tueretur, augeret, ornaret. Sed tum omnium sententia fuit, elegantius Pontificem illum facturum fuisse, si lumen illud in arce orbis omnium terrarum, Romae videlicet, constituisset, ut non uni populo, sed nationibus omnibus illucesceret. Itaque, vix expectato legitimo tempore (nam trigesimum pene aetatis annum attigerat,) Savonensem Episcopum eum creavit. Illud vero insigne ac singulare ipsius doctrinae exemplum edidit, quod eo ipso die, quo istud ipsi onus demandatum fuerat, cum se in suburbanum suum, de quo diximus, contulisset, sive colligendi sui gratia, sive meditandi, quantum esset illud onus, quod suis humeris imponeretur, admonitus est, ut postridie Pontifici se sisteret, quo de se, ut moris est, periculum fieret in literis: sed, quamvis omnibus rebus imparatus accessisset, usque eo se solertem exhibuit, ut, interrogatus ab Antonio Coccino, Rotae auditore, ac postea Decano, qui ejus excutiendi partes acceperat, de nova ac perplexa quaestione, quam ille diu secum agitaverat, at Io. Stephanus ne cogitaverat quidem, ita docte, ita fidenter, Coccino contra disserenti, respondit, ut ipse Vrbanus diceret, ipsius disputationem probabiliorem verioremque, quam Coccini, sibi videri. Profectus Savonam, biennio post revocatus ab Vrbano, ut ad majores res adhiberetur, dum profectionem adornat, est mortuus. quanto Io. Baptistae et Alexandri fratrum, ac totius civitatis, cui illi ob incredibilem ipsorum humanitatem ac suavissimos mores,


page 186, image: s186

erant gratissimi, cum dolore dici non potest. videbant enim, summum familiae suae ornamentum ac decus extinctum; quod Vrbanus, prudentiae, qua Ecclesiam suam administrabat, fama commotus, amplissimis eum honoribus destinaverat; cumque vita functum audivisset, Profecto vir sanctissimus, inquit, est mortuus.

LXII. ANTONIVS MARIA DE GRATIANIS.

QVam multa saepe ac summa ingenia in occulto latent! quae, si amica cujuspiam opera in apertum proferrentur, maximum sibi, familiae, patriaeque suae, atque adeo orbi terrarum, splendorem et ornamentum possent afferre. Nunc autem, cum, tanquam ferrum humi defossum, in tenebris jaceant, sua desidia, tanquam rubigine, exeduntur, et illorum usus nequior efficitur. Atque, ne longius aberret oratio, nisi Antonius Maria de Gratianis, Biturgiae, nobili in primis loco, natus, in Cardinalem Commendonum incidisset, quicum Aloysio fratri magnus usus et amicitia intercedebat, vel in castris usu militiam didicisset, Iulii patris exemplo, qui saepe in ea ordines duxerat, vel procul a Rep. sine literis, sine aliquo rerum usu, agrum, a patre relictum, coluisset, vel per inertiam desidiamque, morti similem vitam exegisset. Commendonus igitur, qui fortasse, qua erat animi sagacitate, adolescentis ingenium odoratus fuerat, Aloysio fratri fuit auctor, suasor, impulsor, ut liberalibus eum disciplinis erudiendum instituendumque curaret. Itaque, annos natus unum et viginti, missus est in quoddam Forilivii oppidum, ubi notus quidam magister, brevi ac nova ratione, eas artes docebat, quibus aetas puerilis institui ad humanitatem solet. At ipse parentum, in ipso erudiendo, negligentiam, discendi celeritate compensavit. nam, cum eo esset profectus, omnium rerum rudis, paucis post, annis an mensibus? reversus est Latini sermonis adeo peritus ac doctus, ut diligentiam admirarentur omnes, ingenium agnoscerent, at Commendonus adeo amplexus est hominem, ut eum nunquam a se dimiserit, sed in filii loco dilexerit,


page 187, image: s187

ac, magistri partes sumens, in libris Aristotelis de Rhetorica, de Repub. ac de moribus, erudierit, tum semper ad manus habuerit, ejusque et fide et industria cognita, omnium consiliorum eum esse participem voluerit, in illis octo nobilissimis legationibus, quibus functus est, quarumque immortalis erit memoria. quibus legationibus diligenter obeundis, ac fideliter administradis, Commendonus ita se praebuit, ut eum omnes, tanquam e caelo delapsum, intuerentur. nam, si repetere memoriam temporum placeat jam inde usque ab initio nascentis Ecclesiae, inveniemus, nullum unquam fuisse tempus Reip. Christianae atrox atque difficile, quin eodem tempore divinitus excitatus sit aliquis, qui ingenio, auctoritate, sapientia, arduis illis rebus ac dubiis posset occurrere: idque cum constet, tum ex antiquis tum ex recentibus nostrorum monumentis ac literis, non est necesse pluribus verbis ostender. Atque, in Commendoni aetatem inciderunt haec omnia, maxima atque gravissima; Concilium Tridentinum, cujus convocandi gratia, bis missus est ad Ferdinandum Caesarem, semel a Pio IV Pont. Max. iterum a Cardinalibus, qui sacrosancto illi conventui praeerant. tum, res in Polonia consecutae sunt, implicatae atque difficiles, unde magnus periculorum metus portendebatur: eo etiam profectus est, semel atque iterum; primo, Pii IV jussu, ut Nuncii ordinarii provinciam administraret; quod munus cum egregie atque sapienter obiret, antequam inde discederet, creatus est ab eodem Pont. Cardinalis: deinde coactus est rursus illud iter arripere, missus a Pio V legatus ad Regem Augustum, ut uxori Catharinae nuncium remitrere cogitantem, de sententia dimoveret, et ad bellum Turcis inferendum impelleret. ubi etiam, cum Rex ille diem obiisset supremum, omnes conatus adhibuit, ut in ejus locum succederet aliquis, qui catholicae religionis cultor existeret; ac tantum auctoritate potuit, valuitque eloquentia, ut Henricus, Gallirarum Regis frater, Rex Poloniae, omnium suffragiis, eligeretur. Quibus actis, cum Pontifex fecisset illi potestatem redeundi in Vrbem, rebus nondum plane in tranquillo collocatis, et haereticis, quamcunque sors


page 188, image: s188

obtulisset rerum novarum occasionem, paratis arripere, Antonium Mariam, de quo est sermo, reliquit, ut ex Pontificis autoritate, Episcopos et Catholicos Regni confirmaret, novoque Regi adesset. quem cum adventare, jamque in Saxoniam pervenisse, comperisset, sexcentis ferme millibus passuum obviam illi processit, et, quo loco Regni res essent, ex posuit; rationes, quibus illud ex sententia administrari, et Catholica fides promoveri posset, ostendit. quae ita Regi grata fuerunt, ut ea sibi scripta tradi mandaverit, neque deinceps quidquam, nisi ex ejus auctoritate atque sententia, geserit. Inciderunt etiam in Commendoni tempora, alia quator, maxima atque gravissima: fides catholica, tota Germania, labefactata, ac pene convnlsa; comitia Augstae habenda; metus, ne Augustana Confessio, in summam Germanae religionis perniciem, Austriae civitatum populis permitteretur; foedus adversus Turcam inter Christianos Principes ineundum. de his omnibus, quater intra paucos annos, missus est in Germaniam Legatus ad Maxilianum Caesarem; qui etiam fuerat placandus, quod iniquo animo tulisset, Cosmo Mediceo, a Pio v, Magni Ducis cognomentum fuisse inditum; quod, ejusmodi cognomentis et appellationibus quemquam afficere, ad Imperatorem, non autem ad Rom. Pontificem, pertinere contenderet. In his omnibus adfuit Antonius Maria; neque quidquam sine ejus consilio gestum est. sentiebat enim Commendonus, quantae sibi ejus opera esset utilitati ornamentoque. Neque id Regem Henricum fugit; qui magnis ad se illum pollicitationibus, semel, iternm, ac saepius, invitavit, ut ejus opera, quemadmodum expertus fuerat, egregia atque fideli uteretur. Sed nulla tam luculenta condicio inventa est, quae illum potuerit a Cardinali Commendono divellere, cui soli, neque alteri cuipiam, quoad viveret, suas operas deberi existimabat. Qui Cardinalis cum de referenda tot tantisque illius in se meritis gratia cognitaret, si non pari, grato tamen aliquo munere; die quodam ad ser vocatum donavit syngrapho, in quo erat perscriptum, ut ab argentario, quatuor scutorum millia, nemerata


page 189, image: s189

perciperet, quae vellet esse quasi mercedem laborum, quos pro ipso suscepisset; simulque petebat ab eo, ne hanc, quamvis exiguam, suae in ipsum voluntatis significationem aspernaretur, sed illud, quidquid esset, aequi bonique consuleret. Cui Antonius Maria respondisse fertur; quidquid fecisset, se honoris sui gratia fecisse, verum, si res ad calculum revocaretur, bene inita subductaque ratione, non par inveniretur ratio acceptorum atque datorum: nam, se multo illi plura debere profitebatur, quam ipse ab illo accepisset: illum vero dolorem se non posse dissimulare, quod cerneret, eorum se loco ac numero haberi, qui mercenariam ispi operam darent: se enim, nihili antea hominem, ejus opera atque labore, factum esse alicujus precii, ipsique Reipub. inventum esse in usu, probiorem, ac, petita ab eo demisse et humiliter venia, sygraphum conscidit. Adminratus Cardinalis magnitudinem animi, spernentis id, cujus alii cupiditate abrepti, fidem jurisjurandi, religionem, justitiam, bonam famam, existimationemque contemnunt, non ita multo post, locupletem Saxiferrati Abbatiam, ex qua bis mille scuta quotannis redibant, sibi detrctam, est illi, quamvis invito ac repugnanti, elargitus. Mortuo Cardinali, Sixtus v usus eo est, in Latinis literis scribendis. quo in munere petquam diligentem ac liaudabilem illi operam dedit. Post cujus mortem, eodem gradu fuit apud Alexandrum Cardinalem Montaltum, eique in tribus illis Conclavibus, quae deinceps consecuta sunt, affuit; in ejusque opera, Clementi VIII, ad Pntificatum Max. adipiscendum, longe maximus usus fuit. Id quod Clenens non dissimulavit, sed saepe, multis audientibus, dixit, se, Antonii Mariae, in agendo, dexteritati, prudentiae, diligentiaeque Pontificatum referre acceptum. quapropter ornabat eum officiis beneficiisque pluribus: nam, et Episcopum Ameriae creavit: quod superiori Episcopo mortuo esset alter, in illius locum, subrogandus; et Nuncium, ad omnes primum Christianos Principes, foederis causa feriendi contra Turcas, deinde ad Remp. Venetam, misit. Vbi, maxime duabus in rebus gravissimis, ejus virtus eluxit. Etenim cum de jure imperioque quaereretur, quod Veneti in


page 190, image: s190

Adriatico mari exercent, pro Sede Apostolica libellum elegantissimum scripsit, qui etiam nun cin tabulario Vaticani palatii continetur: neque tamen eo offensi sunt Veneti. cumque Alphoso, Ferrariae Duce, vita functo, Caesar Estensis, cognatione illi proximus, Ferrariam sibi deberi, contenderet, auctoritate consilioque perfecit, ne Sentatus ille Caesaris causam susciperet, eamque armis tueretur; immo ab eodem obtinuit, ut Sedi Apostoicae plura armorum genera, ad illius belli usum, suppeditarentur. atque constat, Clementem habuisse in animo, in Cardinalium Collegium eum cooptare, ac non semel, sed quoties Cardnalium comitia essent habenda, descriptum in illis habuisse, qui eo essent honore cohonestandi; sed semper sententia destitisse, deterritum ad Petro Cardinali Aldobrandino, fratris filio, cui cum Magno Etruriae Duce, cujus ille in imperio ac ditione erat, (nam Biturgiae, ut diximus, ortus quae Magnorum Etruriae Ducum paret imperio, cum primis illus civitatis numerabatur,) variae, inquam, discordiarum causae intercedebant. Verum, cum jam aetate confectus, et podagrae vehementer obnoxius, re ipsa experiretur, Venetum coelum sibi minus esse salubre, petiit opere maximo a summo Pont. ut ab ea provincia removeretur; ac venia impetrata, Ameriam se contulit. quam Ecclesiam, usque ad extremum vitae spiritum, et integritatis, prudentiae, ac sanctitatis fama, administravit, quae sit nunquam interitura, sed deinceps omnibus, qui in eundem locum ac numerum venerint, ad similium virtutum exemplum imitaationeque victura. Nemini erat molestus, nemini gravis; sed contra, omnibus jucundus, omnibus comis; nunquam animos extulit, sed demisse humliterque se gessit; nemini petenti aditum conveniendi non dabat, sed omnes ad ipsum aditus cunctis, qui vellent, quibusvis erant horis aperti: nemo, se ab eo despectum, nemo, contra rem suam injuia aliquid decretum fuisse, questus eset unquam, sed ominbus jus suum tribuebat, omnes amplectebatur, omnibus se dabat, cum magna conversatione; cum tristibus severe, cum remissis jucunde vivebat; atque, ad Apostoli exemplum, ad cujusque ingenium, quo omnes lucri faceret, versabat


page 191, image: s191

suam naturam, huc et illuc torquens ac flectens. Nullum honesti sermonis genus a se unquam alienum duxit, sed de omnibus rebus, quae a se unquam alienum duxit, sed de omnibus rebus, quae in sermonem disceptationemque cadunt, copiose eleganterque disserebat; cum militaribus hominibus de officio imperatoris, ac de omni re militari, cum eruditis de omni elegantia literarum, cum philosophis de rerum natura, cum Theologis de Deo immortali divinisque mysteriis, loquebatur. denique homo erat omnium, ut dicitur, horarum, temporum atque hominum. Multa reliquit egregia, quae teruntur hominum manibus; Synodum Ecclesiae Amerinae, de bello Cyrio, de casibus adversis illustrium virorum sui aevi, Card. Commendoni vitam; quo libro omnes ab eo legationes obitae, omnesque res magnae, sua auctoritate consilioque gestae, narrantur. Obiit Ameriae, annos natus quique et septuaginta, CIC ICC XI.

LXIII. ALEXANDER MAGIVS.

FVit in Alexandro Magio, Bononiae, nobili genere, nato, quemadmodum in quibusdam laudandis viris, si non summum ingenium, attamen admirabilis erga literarum studia ardor atque conatus; ac praesertim tantus erga omnes, qui aliqua sapientiae laude excellerent, amor atque propensio, ut totum se illis daret, eorumque studiis obsequeretur. ac praesertim Torquatum Tassum ea complexus est benevolentia, ut, quotiescunque, in congressibus litteratorum, orta esset quaestio de Tasso atque Ariosto, uter alteri anteponendus esset, pro Tasso acriter vehementerque pugnaret, eique palmam dandam esse contenderet. Primis aetatis suae annis, Fabium Albergatum, virum clarissimum atque nobilissimum, cujus facultas, ex libris quos edidit, doctissime eruditissimeque scriptis, apparet, consuetudine sua sic sibi devinxit, ut alter ab altero dirimi distrahique non posset. Sed, cum ad omnium ingenuarum elegantissimarumque artium studia se contulisset, praecipuam tamen operam, juris Caesarei ac Pontificii scientiae dedit.


page 192, image: s192

nam, etsi de humanissimis politissimisque literis, ac de omni re, quae in disceptationem cadit, docte copioseque loqueretur, tamen, cum ad jus civile ventum erat, ita in disserendo acutus, ita elegans, ita disertus, inveniebatur, ut hominum admirationes, et studia commoveret. Et, cum in Bononiensi ac Maceratensi Gymnasio, Iuris civilis publice docendi munus accepisset, multos annos magno illud cum plausu sustinuit. quo munere cum se tandem abdicasset, Romam ad capessendam Remp. venit, ejusque gerendae initium a referendis Pontificis Max. supplicibus libellis, fecit. qui gradus honoris, accedentibus ad Remp. primus se offert. Erat Romae eo tempore Bonifacius Cardinalis Bevilacqua, modicis quidem opibus, verum animo erga praeclara ingenia, humanioribus praefertim literis exculta, ingenti ac prope regio. hic suam in domum Antistites aliquot, probos ac doctos viros, exceperat, quos egestas locum illum honoris, in quem venerant, pro illius dignitate, tueri non patiebatur. In iis Magius numerabatur, atque a Bevilacqua, prae ceteris, beneficiis ac munenribus ornabatur. nam cum ille, Perusium primum, tum Picenum Legatus a summo Pont. missus suisset, in utramque provinciam secum Magium Prolegatum adduxit, quem, ob egregiam juris civilis scientiam, parem illi muneri, ad quod lelegerat, fore, atque ob fidem, quam in eo perspexerat, ipsius existimationi et famae consulturum, non dubitabat. neque, in eo eligendo, Cardinalem spes, quam conceperat de illius fide ac doctrina, fefellit, sed illius expectationi peraeque respondit. tum Fanum fortunae solus regendum accepit: cui muneri, sui semper similis, magna abstinentiae justitiaeque cum laude praefuit. Reversus in Vrbem, relatus est in numerum ac coetum illorum, quorum eae sunt partes, ut Ecclesiastici imperii civitates a moderatoribus illarum, recte atque ex publicae utilitatis ratione administrentur, cui coetui, Congregationi boni regiminis nomen est inditum, hoc quoque egregie, usque ad exitum vitae, functus est munere. At totum illud tempus, quod a gravioribus ipsi curis supererat, libenter iis studiis dabat, quibus ab ineunte aetate deditus fuerat, pulcherrimis nimirum


page 193, image: s193

elegantissimisque literis illis, quae, nobilia praesertim ingenia, sua amoenitate suavitateque, ad se alliciunt ac rapiunt. Itaque saepissime in Academiis conspiciebatur, aut doctissimis aliorum semonibus interesse, aut se aliis ad docendum dare, aut carmina, a se facta, in medium afferre, et existimantium arbitrio judicioque sumittere. quae carmina, una cum allis ejus operibus, Etrusco sermone conscriptis, ejus morte, ad fratrem pervenenrunt, ac domesticis parietibus septa, aliquando in lucem proditura, servantur. Sed in Academia Humoristarum frequentior erat; in qua etiam principatum obtinuit. Atque ex tot animi ingeniique bonis, unum, ejus in corpore, vitium deprehendebatur; quod, unum, ejus in corpore, vitium deprehendebatur; quod. altero crure captus, deformiter claudicabat. at haec corporis claudicatio nihil plane animo detraxit: qui, semper excelsus erectusque, in nulla virtutis parte claudicavit. Mortuus est domi Cardinalis Bevilacquae, ut quidam ajunt, ex stranguria; ut alii, ex morbo, quem puduit medicis aperire; quamobrem a curatione desertus, eum, nondum maturum, ad interitum dedit.

LXIV. BONIFACIVS VANNOZZIVS.

NOn semper accidit, ut claritas ac nobilitas animi, sit generis ac sanguinis nobilitatis splendorisque comes; sed altera ab altera, non raro, disiungitur. Etenim saepe videas vilem et ignobilem in eo animum, qui sit nobili genere ortus, contra generosum et clarum in eo, qui nullum a majoribus suis lumen acceperit. Atque, si alterurtum sit optandum, malim equidem virtutem sine sumosis imagninibus, quam fumoras imagines sine virtute; quod illae extrinsecus accidant, haec animo intrinsecus haereat; in illis nullam nos partem habeamus, haec tota a nobis fere pariatur. Itaque, merito laudatur, multisque nobilibus viris antefertur Bonifacius Vannozzius, Pistoriensis, qui, cum honesto quidem apud suos loco natus esset, sed illa sumae nobiliatis laude non clareret, ita tamen virtutis ingeniique bono excelluit, ut, nisi fortunae malignitas, quae virtuti fere semper


page 194, image: s194

obsistit, intercessiset, ad summam fuisset amplitudinem perventurus. Hic, etiam tum juvenis, cum factus esset Gymnasii Pisani Gymnasiarcha, quo munus illud splendide magnificeque administraret, facta auctione, bona sua, quae non erant admodum exigua, praesenti pecunia divendidit. Quibus partibus egregie transactis, ad Principem Sulmonae se contulit, eumque, tum proficiscentem in Hispaniam, tum ab ea in Italiam redeuntem, est comitatus, deinde, ejus jussu, in Sabaudiam profectus, ut ibi cujusdam litis patrocinium susciperet, (erat enim jurisconsultus in primis;) quae lis, erat Principi, cum Regis Galliarum classis praefecto communis. deinde navarit operam ab epistolis, Cardinali Sfondrato, qui postea appellari maluit Cardinalis S. Caeciliae, Gregorii XIV fratris filio. cui fideliter liberaliterque serviendo, ita Pontificis gratiam promeruerat, ut ab illo iis sacerdotiis locupletatus sit, unde scuta mille quotannis redibant; ac sine dubio Cardinalis etiam honore cohonestatus fuisset, nisi quaedam calamitas intervenisset, quae de tanta tamque explorata spe illum everteret. Statuerat omnino Pontifex, proximis comitiis, in Cardinalium eum ordinem cooptate, ac rem cum eo communicaverat: sed simul egerat, re sua cuiquam consilia faceret palaml; volebat enim, ea esse clam omnes: atque serio proposuerat, Principis arcanum, suae fidei creditum, ita suo in pectore clasum ac constructum habere, ut indidem ille salvum posset auferre, cum vellet; sed propositum tenere on valuit, Cardinalis Sfondrati sibi precibus imperioque ereptum; qui ardebat cupiditate incredibili, cognoscendi eorum nomina, qui essent cooptandi. nolebat enim praetermitti amicum quendam, cordi suo carissimum. At Pontifex, ubi eum comperit tacere nequisse, cum maxime erat opus mutito, accersitum ad se compulit, ex schedula, in qua candidatorum nomina erant descripta, sua ipsius manu suum nomen delere, et illius substituere, pro quo Cardinalis laborabat. itaque ad fidem, quam prodiderat, vindicandam, non alius est carnifex, praeter ipsum, ad hibitus. Post mortem Pontificis, transiit ad Henricum Cardinalem Cajetanum, qui, missus ad Regem Poloniae,


page 195, image: s195

maxinis de rebus legatus, eum semper habuit ab epistolis, et consiliorum omnium arcanorumque participem. in qua legatione quanti fuerit ejus opera, apparet ex epistolis, quas, eum reversus esset in patriam, in unum volumen collectas, ac miscellanearum nomine appellatas, emisit. nam saepius ab Henrico (qui, quanto sibi ornamento esset, intelligebat,) missus est ad magnum Regni Cacellarium, qui exercitibus regiis praeerat, et in Transsylvaniam, ut aversos Regis Poloniae, et Andreae Cardinalis Battorii, fratrum animos componeret, ac litium discordiarumque inter se causa praecideret, atque convelleret. Imterim Henricus, legatione sua obita, reversus, est Romam, secumque Vannozzium duxit, suis item partibus functum: ac sul eum juris esse permissit. at, illi non licuit esse ocioso: nam statim a Cosmo II, Magno Etruriae Duce, Florentiam est evocatus, ut Principi Francisco, qui futurus erat Cardinalis, operam navaret: suo enim jure se repetere eum posse existimabat, in quem, utpote sibi subjectum, imperium et potestatem haberet, quandoquidem tanto alienis usui utilitatique fuisset. tum, rursus ad Vrbem ab eodem remissus est, quo, Francisci loco (nam tum res ita poscebat) Carolus frater Cardinalis renunciaretur. At verum est, quod dicitur, nullam esse sapientiam tam magnam, tam puram, ad quam infuscandam non aliquis stultitiae rivulus influat. nam vir, tam prudens, tam doctus, in Magni Ducis aula, quaedam inepte et contra sapientis gravitatem, admisist; et, quod magis mireris, contra id, quod ipse, in suis policis et Christianis praeceptionibus, sigillatim fugiendum esse docuerat. Ex quo licet intelligere, quanto sit facilius, aliis recte praecipere, quam suis ipsum praeceptis obtemperare. Solebat Dux ille magnus, ubi paululum volebat hilaritiati se dare, Presbyterum quendam, Iulio nomine, hominem oppido ridiculum, ad se vocare, eumque pastoritia fistula canentem audire, ac vini congium unico spiritu haurientem aspicere. tum ille, nulla de causa, multis audientibus dixit, pluris fireri vini cadum vel utrem, quam honestos homines, ac literis deditos. quod cum ad Magnum Ducem esset perlatum, jussus est ab aula recedere, ac


page 196, image: s196

Pistorium abire; ubi praecepta illa Politica et Christiana, de quibus supra commemoravimus, in tres libros divisa, composuit, ac librum unum epistolarum miscellanearum ad alios duos, quos antea scripserat, addidit, quae omnia, typis impressa, circum feruntur. Sed ibi ad alias longe majores ineptias recidit. Ducebatur in vicula famulus quidam suus; hunc, per vim, cotra jus fasque, e lictorum manibus abstulit. Non est praetermittenda Principis illius gravitas ac moderatio. nulla graviori eum poena affecit, quam ut Romam in exilium mitteret; ubi a Cardin. Aquino, ejus amicissimo, exceptus, paulo post morbo periit.

LXV. FORTVNATVS SCACHVS.

Qva tempestate, saeva atque immanis lues toto Illyrico debacchabatur, adeo ut mortalium plurimos, Orci faucibus absorbeudos vorandosque committeret; fiebat, ut non parum multi fuga sibi consulerent, atque alios lares, alias civitates, alias urbes persequerenter. In his Margarita quaedam, Petruich cognomine, ex oppido Dalmatia Trau, una cum aliis multis, Anconam patria sede commutavit. et, quoniam, inanis a marsupio, verebatur, ne vitam, quam salvam a pestilentia retulerat, ad egestatis terminos redacta, fame deperderet, Equiti Iacobo Oliverii Scaccho, ex vetere claraque ejus civitatis familia, operaas suas, pro ancilla, locavit, cum esset aetate intergra, et forma non mala. Sed bonus ille conductor fecit id, quod occasio suadebat, aetas hortabatur, libido cogebat, ut plus ab ea, quam quantum sibi debebatur, exigeret, nec ancillares tantum operas quas conduxerat, verum eas etiam, quae sunt concubinae, deposceret. Itaque die quodam, fortasse plus potus, mulierem compressit, ex eoque complexu gravidam fecit. Sed id, quod natum esset, decreverunt, non tollere, sed exponere. At expositum hospitalis domus Deiparae Virginis Annunciatae, misericordia, excepit, et quinquennium aluit. quo exacto, parentes, quod fortasse facti


page 197, image: s197

eos sui poenitentia subiisset, pro suo agnitum, domum reduxerunt, et Fratrum Eremitarum S. Augustini habitu indutum, religiosae illorum familiae dicarunt, et F. Antonii Mariae nomine appellarunt; cum antea illi, legitimae prolis jus Pontificio diplomate obtinuissent, nempe ad personam et ad honores dumtaxat, non autem ad hereditates. Iam pueri res omnis dumtaxat, non autem ad hereditates. Iam pueri res omnis esse in vado, jam ille in portu navigare videbatur, cum nova tempestas exorta, inde eum repulit, quo Favonius, vel si quis est alius illo liquidior ventus, antea detulerat; nova videlicet Sixti. V. Pont. Max. constitutio, quae omnes, ad Religiosorum ordinum familias iis aditus linterclusos esse jebebat, quibus, ex minus justis nuptiis nasci contigisset. Sed paulo post, sedatis fluctibus, secundiore illi flatu vecto, Fani fortunae, ad eandem familiam aditus patuit, Fratrique Fortunato nomen est inditum; fortasse quia fortunam, a qua oppidum illud nomen invenit, propitiam habuisset. Iam vero, quae tanta dicendi vis est, quae tamquam penicillus, disertae orationis ope. quasi coloribus, incredibilem illam dicendi cupiditatem, quae peracri ingenio hominem, et studio flagranti, incesserat, possit exprimere? qua flagrabat sic, ut vix in altero flagrantius studium inveniretur. Ac primo, unus e multis, nulloque apud superiores numero, in funera vocatus cum aliis una prodire, publicis privatisque supplicationibus interesse, horarias tum nocturnas tum diurnas preces, ceterorum choro insertus, recitare, psallere, mensis deservire, interdum in culina, obsoniis partiendis, coquinandis, patinis aliisque vasis abstergendis, dare operam coquo, denique alia ominia facere, quae vulgarium commnunia sunt fratrum. Sed, cum in hac ignobilis vitae patientia aliquandiu perseversset, jamque discendi desiderium, quo astuabat, ferre non posset, tandem magna vi, convocatis in auxilium amincis atque cognatis, expugnavit, ut Arminum, studiorum causa, mitteretur. ubi, non contentus, ea eruditione, qua ibi se expoliri sentiebat, quod sibi erat conscius, sui ingenii vires longe majorem perpeti posset; statuit, alibi eam exquirete, ejusque comparandae gratia, operae, sumtui, et labori non parcere. atque anno CICICXCIV Magistri


page 198, image: s198

generalis comitiis, Romam se contulit, perfecitque, ut sibi in Hispaniam proficisci liceret. Verum, dum, majore animo quam viatico instructus, Barcinonem navigat, fit, ut, a pecunia destitutus, dum sapientiae famam quaerit, in famem incurreret; a qua nisi confici vellet, necesse habuit coquum agere, ac vectoribus, quod ederent, coquere. Quis unquam existimasset, per culinam, et coquinandi artem, esse iter ad sapientiam? Navi egressus, terraque, quod reliquum erat itineris, peragens, majoribus etiam incommodis atque molestiis conflictatus est; adeo ut Toletum, mortuo quam vivo similior, perveniret. Quae res illi in bonum conversa est. nam Patres illi, hominis, ad extremum casum adducti, aspectu commoti, magis misericordia quam alicujus superioris imperio compulsi, in familiam eum suam receperunt; tum, ad Complutensem academiam miserunt, ubi exquisiti tota Hispania magistri docebat; ibique nobilissimos omnium condiscipulos habuit; in quibus Rodericus Borgia, nunc S. R. E. Cardinalis, numerabatur; quibus cu~ una Philosophicis ac Theologicis est disciplinis eruditus. Quarum disciplinarum curriculo, septem annoru~ spacio, strenue gnaviterque confecto, voluit, Hispano more, in arenam descendere, cum viris doctissimis de eo, quod didicerat, triduo, tum mane tum vesperi, pugnaturus, eorumque, contra disserentium, argumentationum tela fortiter excipere atque repellere, idemque certamen, ex Hispania reversus, instauravit in patria. Tradidit se deinde linguarum cognitioni: e quibus Hebraicam ita novit, ut in ea natus videretur. Sed Graecas literas, ut M. Cato, senex arripuit: nam videbam ego, qui Romae in eadem, qua ille, vicinia eram, Graeculum, qui mercede docebat, quotidie ad eum venientem. Nec minorem, libris edendis, operam dedit; quibus, ut dicere solitus erat, nomen suum immortalitati commendaret. Nam Venetiis, anno CICICCIX, sacrarum literarum librum, quem Biblia vocant, plures in linguas conversum, ac duobus voluminibus comprehensum, et Paulo V Pont. Max. dicatum, edidit. Quo tempore, Zachariam et Hieronymum Condelmerios, nobiles Venetos, arcta sibi familiaritate devinxit;


page 199, image: s199

qui etiam suas illi operas polliciti sunt, ut a Senatu illo, apud quem plurimum auctoritate et gratia valebant, Reip. Theologus, magno cum stipendio, subrogaretur in locum F. Pauli Servitae, qui paulo ante e vita decesserat. sed recusavit ille, nec ausus est ei succedere, qui tantum, suis scriptis, dedisset Reip. Christianae damnum ac malum. Tum, annis quindecim, quibus, Vrbano VIII Pontificatus Maximi navis clavum tenente, Sacrario Pontificio praefuit, duo concinuavit volumina de sacris unctionibus, unum, Sacrorum elaeochrismatum, alterum Sacrorum arcanorum titulo inscriptum, utrunque varia atque admirabili eruditione refertum: sed, dum parat se, ut duo alia volumina ad communem utlitatem in lucem proferat, coactus est, homo abundanti doctrina, studioque flagranti, literis mandare rationem ac viam, quae sit ineunda, in Sanctorum numerum referendis iis, qui summa cum probitatis laude vixerunt. de quo argumento volumen unum docte eleganterque confecit; nec potuit alterum, quod jam in fine laborabat, absolvere, subito apoplexiae morbo correptus, quae tantam ejus capiti oculisque calamitatem invexit, ut excogitandi eidem tum, et cernendi, facultatem ademerit; quamvis, celeri medicorum ope, tum caput, tum oculi, ad suum munus praestandum, sint propemodum revocati. Emisit item volumen unum concionum, quas variis temporibus ac locis ad populum habuerat: at, ne alterum prodiret in vulgus, fuit impedimento morbus ille, quem diximus. non enim erat magis doctus, quam eloquens; sed utraque in re plurimum praestitit; atque diserta ejus vox, et eruditis auribus digna, in praecipuis Italiae civitatibus audita, admirationes et plausus sibi confecit; ac Bononiae praesertim ita probata est, ut in solemnibus quibusdam supplicationibus, cum excitandum esset aliquis, qui ab populum verba faceret, ex triginta magni nominis concionatoribus, ab amplissimo illo Senatu sit electus, cui illae partes demandarentur, et ob amoenitatem ingenii, qua florebat, dignus fuerit habitus, cui Comitis Aldobrandi opea, ipsi Senatui dicata, verum inchoata, ac nondum perfecta, absolvenda ac persicienda traderentur; cujusque


page 200, image: s200

opera, ad tradendam in eo Gymnasio Theologiam, annua ducentorum aureoru~ mercede conduceretur. Sed, nu~, quia poterat optime loqui ac scribere, in aliis docendis instituendisque non satisfaciebat? at, hoc quoque in genere, laboravit, et excelluit, etenim Romae sacras literas interpretatus est; Maceratae Theologiam, Patavii Hebraicas literas docuit; praeterea, tum ibi, tum Perusii, tum Recineti, discentium studiis praefuit. Quid multa? nihil erat in studiis literarum honestum ac pulcrum, ad quod ille maxima, a natura, adjumenta non haberet. Sed homo, ocii quietisque in primis cupidus, quique nihil tam laborabat, quam ut aeternam sibi gloriam, scriptorum suorum fama, conficeret, secretum semper aliquem et remotum ab arbitris locum quaerebat, ubi scriptioni operam daret. ac primum, Fanum secessit: verum, ibi adeo eum ocii portum, quem speraverat, non invenit, ut etiam varios ac saevos insectationum fluctus, maxima ex parte a se commotos ac concitatos, incurreret; quod in pravos atque corruptos totius Ordinis ac suorum moderatorum mores inveheret; quos fortasse corrigendos, emendandos, atque etiam gravi aliqua animadversione coercendos diceret. atque hos fluctus facile, si quiesset, evitare potuisset: sed probum eum esse virum opertet, qui alios esse probiores, quam ipse sit, postulat. nam, quid est tam intolerandum, quam ab altero rationem vitae reposcere eum, qui non possit suae reddere? Ac non postremum insectationis illius, quam ille subiit, caput fuit nimia atque suspecta mulierum consuetudo, quibus erat addictus. neque novum faciebat: nam ego non paucos, cupidos literarum, hoc vitio cumulatos inveni, quos, sicubi, cum studiorum ac laborum satietas atque odium ceperat, ad mulieres videbam confugere, atque in illecebrosa earum suavitate illam expuere miseriam ex animo. Qui omnes fluctus sunt, Oliverii Sacchi, germani fratris, sed ex justa uxore nati, opera auxilioque, sedati; qui tum in Vrbe, sectator aulae, morabatur: qui etiam, pessime ab ipso sibi relatam esse gratiam, ajebat, utpote ingrato, suorumque parum vel nihil ferme studioso. habebat enim hoc, ut, accepto beneficio, obliviosus extemplo fieret,


page 201, image: s201

neque mortalium quemquam, re, opera, aut commendatione sua, juvaret. Ejus igitur insectationis periculis, fratris ut diximus opera, functus, optione data, ubinam vellet esse, Ripam transonem elegit, locum, studiorum suorum rationibus aptum. Sed Magistri generalis Comitiis anno CICICCXVIII Romae habitis, fratris hortatu, Romam se contulit, ubi pro eo, quod ejus nomen magna erat apud omnes fama, summis est doctorum virorum omnium salutationibus et amplexibus exceptus, atque a Scipione Cobellutio S. Susannae Cardinali in clientelam susceptus; qui doctis se viris deditum esse ostendebat; cujus patrocinio confirmatus, invito Generali, qui alio eum destina destinaverat, ad sacras literas interpretandas, Romae permansit. Sed Maphaeo Barberino Cardinali jucundus fuit in primis; qui, quanti eum faceret, summus Pont. Vrbani VIII nomine, factus, ostendit. nam Macerata, ubi sacras literas docebat, jussum evocari Romam, sacrario suo Pontificio praefecit. cui muneri, annis quindecim, ut dictum est antea, praefuit, tenui et infirma corporis valetudine; cujus valetudinis adversae incommodum aeri Vaticano tribuens, habitavit fere semper in Coenobio vel Deiparae Virg. Transpontinae, vel D. Honuphrii; ac postremo, in eodem clivo, aedibus, a se conductis; quod fortasse fuit causa, cur Pontifici minus gratus existeret, aut etiam invisus proptearea quod liberius de ipso locutus fusset; quo frequenter in genere, sive naturae vitio, sive ingenua quadam animi libertate, peccabat. Itaque coepit enixe, aliquam laborum, quibus annis quindecim perfunctus esset, remunerationem efflagitare, ac dicere, se jam, exacta aetate, infirmissimaque valetudine, vix oneris, quod ferret, labori posse sufficere. quod ubi intellectum est ab eo, qui jam diu omni erat cura et cogitatione intentus, ut occasionem, si qua se daret, acciperet, qua popularem quendam suum, in eum honoris locum, attraheret, Pontificem certiorem facit, F. Fortunatum Scacchum se munere illo abdicasse. quod statim delatum est ei, cui postulabatur. At nihil propius est factum, quam ut ille miser, qui per hanc rationem fuerat eo honore eversus, ex aegritudine in morbum incideret; ac, pro amicitia


page 202, image: s202

ac vicinitate, saepe mihi narravit, sua verba aliter fuisse accepta, atque ipse protulisset; nunquam enim sibi fuisse in animo, de provincia illa decedere, sed solum praesidii aliquid, quo, decurso aetatis spacio, affecta praesertim valetudine, commode manere in ea posset, expetere. Sed, tempori cedens, insigni bibliotheca, quam sexies mille aureis comparaverat, pluribus divendita, profectus est Fanum, ibique, annos natus prope septuaginta, decessit. Fuit firma corporis constitutione, commoda statura, sed quae, apta compositione membrorum, oculos moveret; naso, aliquantulum leonino simili, oculis vegetis hilaribusque, fronte late diffusa, cui calvitiei nonnihil erat adjunctum, colore candido, in laevi ac tenera cute.

LXXI. FRANCISCVS CONZAGA.

FRanciscus Conzaga, Caroli Conzagae, Gazoli domini, filius, et frater Scipionis Conzagae Cardinalis, cujus imaginis claritas nostram hanc Pinacothecam sua luce Iustrat ac complet; annum agens decimum quintum, missus est a patre in aulam Philippi secundi Hispaniarum Regis, ut ibi inter honorarios ephebos esset, quos Hispanica lingua Meninos vocant. Vbi, pro ea pietate, quam una cum lacte parentis suxerat, adeo se aulae mundique blandientis illecebris deliniri non est passus, ut non alias ipsum majus rerum fluxarum caducarumque odium et contemtus exceperit; usque adeo, ut ab infesto scopulosoque aulae mari, in quo satis feliciter navigabat, ad littus se receperit, ac, mutata velificatione, ad certum salutis portum, iter cursumque duxerit, atque in Franciscanam familiam, eam videlicet, quae arctius vitae genus sequitur, ac soccis pro calceis utitur, se aggregandum adscribendumque curaverit. ibique tantos in literis progressus fecit, ut ad ipsum, tamquam ad sacrarum disciplinarum oraculum, adiretur; tum bonarum artium studiis, tum literatorum hominum amore, Scipioni fratri non dissimilis; quibus Scipio adeo deditus erat, ac Torquato Tasso in primis addictus, ut, Patavii cum esset, eodem atque ille cubiculo,


page 203, image: s203

eadem mensa ac eodem poculo uteretur, et, quod est mirabilius, quodammodo eidem ad manum, scribae loco, esse non dedignaretur: nam totum illius, Hierosolymae liberatae, poema, sua manu, descripsit. Cum igitur P. Franciscus, et vitae innocentia, ac doctrinae elegantia, ceteris specimen esset, comitiis, Lutetiae Parisiorum habitis, florenti adhuc aetate, (nondum enim annum trigesimum octavum excesserat,) electus est geenralis, totius suas familiae, custos. Quam provinciam, tanta cum integritatis, abstinentiae, caritatis, diligentiaeque laude gessit, ut vicerit gloriam superiorum, ac nemo, ex minoribus natu, qui adhuc eidem muneri praefuerunt, cum illo aequare ac conferre se audeat. Nulla enim, tota Europa, domus religiosi sui ordinis invenitur, vel tam exilis, vel tam ampla, quam ille non adierit, ejusque collapsam aliqua ex parte disciplinam non emendaverit, atque optimis ac sanctissimis legibus institutisque non formaverit temperaveritque. ut hodie sacer ille ordo, nullo fere negocio regatur, Francisci institutis servandis, et quasi vestigiis persequendis. Verum, nihil aegrius est factum, quam, ne navim conscenderet, Asiaticum iter arriperet, Palaestinam peragraret, atque singulas ibi sedes, ubi sui versarentur, perlustraret: sed, ne id perficeret, quod conabatur, summa vi est inhibitus a Pontifice max. a quo unice diligebatur. implevit tamen atque edidit ingentem codicem, in quem multa retulit, ex ignorantiae tenebris, quibus obruta jacebant, extracta; quae omnia, ad ejus familiae, cui ipse praeerat, profectum augendum amplificandumque, maximo esse usui possent, ea eruditone, doctrina, ea rerum copia resertum, ut, in magna temporum ac rerum obscuritate, quandam quasi facem praetulisse videatur iis, qui, suis deinde auspiciis, quiuque maximis voluminibus, totius Franciscanae familiae annales sunt complex. Ingentia igitur hominis merita, quae novem annis, quibus arduam illam provinciam administraverat, mirandum in modum excreverant, additis etiam paternis, quod parens, in exercitibus Caroli Caesaris, ordines duxerat, et una cum duobus filiis non sine gloria militaverat, praeterea bello Senensi magnas equitum turmas


page 204, image: s204

ductaverat, eisque praefuerat; hic, inquam, tantus meritorum tum ipsius, tum parentis, cumulus, Philippi II Hispaniarum Regis studia, ad eum insigni aliquo sacerdotio exornandum augendumque, commovit. Itaque Comiti de Olivares, ejus ad Pontificem oratori, mandatum dederat, ut, simul ac locupletis cujuspiam Episcopatus, in Italia, occasio se daret, suo nomine eum illi a Pont. committendum deferendumque curaret. Nec fuit illi, ad sui mandata Regis exhaurienda, longum tempus expectandum. Etenim, non ita multo post, Caroli Borromaei Cardinalis, qui postea in Sanctorum numerum relatus est, morte, Mediolanensis Ecclesia, suo pastore ac sponso viduata, relinquitur. Longum esset, explicare verbis, quantam Sixto V Pont. voluptatem haec Regis, de illo in demortui Cardinalis locum subrogando, voluntas objecerit. Nec mora; evocatum illum ad se, regiae hujus voluntatis participem fecit, et simul in spem maximam, amplissime Cardinalatus dignitatis ab ipso consequendae, erexit. Quam ille spem non admisit, sed rejecit; quod dicereit, se non esse eo loco ac numero dignum, verum, in eum aptius recipi posse Scipionem fratrem, tunc Patriarcham Hierosolymitanum; propterea se demisse atque humiliter petere, ut in Cardinalium comitiis illius rationem dignaretur habere. Quae commendatio non omnino pondere caruit, sed in primis suffragata est fratri, ad honorem illum adipiscendum: nam brevi, ad eodem Pont. Cardinalis est factus. Quod vero ad Mediolanensem Episcopatum attinet, disertis verbis testificatus est, sibi vires, tanto oneri pares, non esse. Quod Pont. non serio, sed modestiae scilicet causa, et inanium officiorum, ut mos est aulae, dictum existimans, fuit illi auctor, ut consilio cogitationum suarum advocato, de re tota diligentius et accuratius deliberaret: ac paucos post dies revocatum eum interrogavit, quidnam consilii cepisset; sibi enim esse decretum, Mediolanensi eum Ecclesiae praeficere. Tum ille extraxit e gremio schedulam, sua manu conscriptam, in qua denunciabat, quidquid incommodi detrimentique, ex inepta imperitaque ipsius gubernandi ratione in Ecclesiam illam recidisset, fore, ut totum ipsi referretur acceptum; se enim


page 205, image: s205

intelligere, quam esset illud onus, fraterculi viribus, impar, qui tum primum e cellula pedem foras efferret: sed, ne existimaret, id a se, declinandi laboris causa fingi, aliam longe inferioris ordinis Ecclesiam afferret; nam tum, nullam se, ejus recusandi, causam, allaturum. Admiratus Pontifex magnitudinem animi, spernentis, quod alii ut adipiscantur, manibus et pedibus obnixe omnia conantur, non ita multo post eum Cephaledis, quod est oppidum Siciliae, creavit Episcopum. quam Ecclesiam ita quinquennium, quo illi praefuit, administravit, ut etiam nunc, incredibilis, pastoralis ejus vigilantia, ardens salutis animarum studium, abstinentia, crebris sermonibus, non a Cephaleditanis solum, sed a Siculis pene omnibus, usurpetur, et in magna apud eos laude versetur. Quae virtutes eo erant illustriores, quod a prudentia, sine qua nulla est virtus, regebantur, et tanquam illuminabantur. Quarum virtutum fama, cum per omnes partes commeasset, ac fulgore suo cuncta complesset, ad Clementem VIII permanavit, ejusque oculos mire perstrinxit, ut etiam Romam venire eum jusserit; ubi plura, de hominis sanctitate, judicio, prudentiaque, suis ipse oculis accepit, quam quantum ad eum fama ac rumor attulerat. quamobrem, cum intellexisset, quanto sibi usui in rebus Christianae Reip. arduis ac difficilibus, in ejus consilio, opera prudentiaque fusset, statuit, optimum esse factu, ex Cephaleditana Ecclesia in Papiensem, eum transferre: multo enim latius atque utlius, tantam vim ingenii atque virtutis, in nobili atque ampla in primis Italiae civitate, doctrinae, eruditionis, et sanctitatis suae lumen diffusuram, quam remoto neque ita magno Siciliae in oppido conclusam atque contractam. Vix menses octo intercesserant ab eo die, quo, a Clemente, Papiensi est praefectus Ecclesiae; cum a Vincentio Conzaga, Mantuae Duce, ad Mantuanam postulatus est Sedem, quae, vetere patore morte sublato, alterum deposcebat. Sed, quamvis Pontifici gratum esset in primis, talem Antistitem, ea ambitione, a viris principibus expeti, ille tamen ejus animo scrupulus inerat, quod alienum a bonis moribus esse putaret, quempiam ab una Ecclesia ad alteram sine causa traducere.


page 206, image: s206

at voluit ex eo, quaenam ejus, ea de re, animi sententia esset, exquirere. qui, interrogatus, ea libertate, quam illi optimae mentis conscientia dabat, respondit, nunquam se Episcopalis muneris cupidum studiosumque fuisse; proinde si cuperet, suo sibi beneficio ipsum quam maxime obstrictum habere, ad suam cellam et ad suos se quamprimum redire permitteret, deinde tum Papiensem tum Mantuanum Episcopatum iis committeret, qui majora, quam ipse, a Deo atque a natura, nacti essent instrumenta, Ecclesiae bene regendae. Tanta hominis virtus, ac demissio bene regendae. Tanta hominis virtus, ac demissio animi, grata Pontifici max. fuit; ita tamen, ut ejus magis studium incederit, ad Episcopatum illi demandandum, quem repudiabat, atque ad deferendam eidem post paulo, extra ordinem, Apostolici Nuncii provinciam, ad Henricum quartum, Galliarum Regem, qui nuper ab haereticarum partium, quarum ille antesignuanus fuerat, castris ad Catholicorum septa transierat, discordiis cum Hispaniarum Rege compositis atque sedatis. Ac profectus est in Gallias, una cum Alexandro Mediceo Cardinali, qui postea in locum Clementis VIII electus est Pontifex, Leonis XI nomine. Sed triginta sex illis mensibus, quibus est versatus in Gallia, ita, generis claritate, multoque magis virtutum, quae in eo elucebant, splendore, ejus sibi Regis animum bene volentiamque devinxerat, ut non alter inveniretur, cui Rex ille esset addictior, cujusque fidei magis consilia sua omnia crederet. quod malevoli quidam sinistre interpretantes, materiam ac sementem discordiarum inter ipsum et Cardinalem Legatum conati sunt facere; quasi nihil inter ipsos conveniret, sed alter alteri suspectus esset. at Legatus, cui Conzagae animus, apertus ac simplex, notus erat atque perspectus, ob hanc intimam Regis cum illo familiaritatem, ad eum magis magisque diligendum, adigi se impellique sentiebat; eoque ardentiori in eum studio ferebatur, quod, conscius negociorum arcanorumque omnium, publicae utilitatis causa ab eo fieri videbat, ut Rex ita cum ipso de rebus omnibus communicaret. Neque id Legatus dissimulavit; qui sua confessione testatus est, arduum atque perplexum legationis illius negotium, ex intima Regis


page 207, image: s207

cum Nuncio amicitia, redditum fuisse expeditissimum planissimumque. quod etiam apertius, Pontifex factus, significavit. vix enim in illud fastigium receptus est, cum amantissimis eum literis, sua manu exaratis, Romam arcessivit; quarum literarum sententia, sive potius verba haec erant: Quandoquidem laborum, quibus in Gallia premebamur, onere, pro tua virili parte, a to suscepto, leve illud nobis est redditum, volumus, ut rebus nostris secundis, pariteru hîc Romae, ubi te expectamus, nobiscum una fruaris; quo te, prout meritus de nobis es, omni officiorum ornamentorumque, quibus possimus, genere prosequamur. His literis acceptis, statim itineri se dedit. Sed, cum Senas venisset, eoque illi de Leonis Poutificis morte esset allatum, nihilo minus susceptum prosecutus est iter Romam, ut sacrosaucta Apostolorum limina de more veneraretur, quo persunctus officio, hilari solutoque animo, suam ad Ecclesiam sese recepit. Sed, ut in Galliam, unde digressi sumus, revertamur; habebat in animo Clemens, revertentem illum ex ea, in Cardinalium ordinem adscribere, sicut multis significaverat: sed quiddam accidit in Paunonia, inter Vincentium Mantuae Ducem, et Ioannem Franciscum Aldobrandinum, copiarum Pontificiarum imperatorem, quod eum de sententia consilioque deduxit. Ita plerunque contigit, ut Dei et Ecclesiae res, feliciter procedentes, ab humanis et inanibus contentionibus, in medio cursu, frangantur, ac corruant. Neque tamen propterea de Pontificis in illum amore quidquam diminutum est, neque aliquid de opinione illa detractum, quam idem Pont. de illius fide, integritate, doctrinaque, suo in animo insitam atque haerentem habebat. Etenim non cessabat, per literas, suo chrographo scriptas, de rebus eum gravissimis, et ad Ecclesiam universam pertinentibus, saepe consulere. Atque ille, unde haec nos, literis tradita, accepimus, triginta et eo amplius ejusmodi epistolas, seu brevia ut vocant, suis se oculis vidisse testatur, in quibus, praesertim suam ab eo sententiam exquirebat, vel de divinis auxiliis, quae tum quaestio quotidianis fere disputationibus ante ipsum agitabatur, vel de corruptis quorundam


page 208, image: s208

religiosorum ordinum moribus emendandis corrigendisque. Incredibile memoratu est, quantam ille vigilantiam ad gregem suum custodiendum adhiberet; a quo, tanquam in perpetua quadam vigilia manens, nusquam oculos dejiciebat, quantam severitatem, ad eundem in officio continendum, quem ardorem animi ad ipsum diligendum, afferret. singulis diebus festis, doctis ac disertis concionibus, ad Christianam eum pietatem erudire, ad vitia evellenda, et contrarias iis vitiis virtutes in ipsorum animis inserendas, impellere, innumerabilem pene pecuniam, in pauperes cujusvis generis, in Xenodochia, Nosocomia, et in religiosorum ordinum domos, tum privatim tum publice, distribuere, ac prope diffundere. Atque ad eleemosynas quod attinet, elegans ac facetum quoddam ejus factum, nec praetereundum silentio, narratur. Carolus, Niverniae Dux, qui postremis etiam temporibus Dux Mantuae fuit, cum Mantuam venisset, (utpote qui ceteros suo ex ingenio aestimaret,) quatuor illi venaticos canes muneri miserat; quos hilari vultu accepit, eademque opera mandavit iis qui adduxerant, ut suis verbis Duci nunciarent, se propediem, una cum illo, eorundem sagacitatis industriaeque periculum esse facturum. Non ita multos post dies, invitat eum Dux, magno illustrium ac militarium virorum comitatu, ad venationem. promittit ille, non sine ingenti totius populi admiratione; cui notum erat atque perspectum, quantum Episcopus genus illud oblectamenti, tantopere a professione sua alienum, odisset. postridie mane, Dux adest una cum suis, ruris habitu atque ornatu; atque Episcopum, longis vestibus, et ad talos usque pertinentibus, videt indutum: miratur, ac, Quaeso, inquit, has vestes depone, ac breviores sume; nonne vides, quanto tibi hae sint impedimento futurae, ad feras bestias citato equo persequendas, venabuloque feriendas? Cui ille, Hanc, inquit, mihi da veniam. ac pingui lautoque jentaculo large liberaliterque acceptum, in peristylium eum amplum adduxit, pauperum plenum; quibus viritim nummos, ut quotidie solitus erat, sua manu divisit. tum, leviter arridens, Haec est mea, ô Dux, inquit, venatio, hi lepores, hi apri, hae damae;


page 209, image: s209

quocirca, tuos tibi habe canes, quos vides ad eas venationes, in quibus mea fere vita consistit, nulli plane usui esse: ac pauperes, cum dimitteret, identidem admonebat, ut etiam atque etiam Deum, quo Duci esset propitius, orarent. Tum Dux, tantae tam docti sanctique Antistitis virtutis exemplo, incredibili admiratione affectus, O si, inquit, omnes tui similes hoc venationum genere delectarentur, in eoque se exercerent; neque in nostrae Galliae, neque in Germaniae, neque in Angliae vitiis atque peccatis, ita homines offenderentur. Sed nec desunt plura, quae de Francisco Conzaga referri merentur. Vincentius Dux, Francisci, Ferdinandi, et Vincentii pater, gloriatus fuerat apud suos, eum se adducturum, ut secum chartis luderet, vel ad aliquod aliud ludorum genus delaberetur atque descenderet. itaque jubens sibi chartas afferri, provocavit eum in aleam: sed negans ille, id a se ullo modo fieri posse, quod nullus ex illis chartis, ad usum veri Episcopi, liber confici posset; se tamen, quo ipsi morem gereret, eo descensurum ait, ut unam cum ipso horam, latrunculorum ludo, traduceret. Dux condicionem accepit; sed integra nondum hora abierat, cum ab eo, triginta aureis nummis est dirutus. quos Dux se illi domum missurum esse spopondit: at Franciscus, Nihil agis, inquit; praesenti opus est pecunia; nolo enim, tantum Principem mihi debitorem habere, cum quo, judicio, certare non liceat. eductoque, ex proximo ibidem atramentario, calamo, Ducem coegit, ut scripto, eam statim pecuniam numerandam sibi, mandaret. qua accepta, Principe ipso praesente, in quandam religiosam ac pauperem domum, deferendam curavit, cum mandatis, ut Deus, pro Ducis salute unde ea pecunia prodibat, exoraretur. In quem Ducem postea intuens, Si tibi molestum est, ait, tantam uno tempore pecuniam in pauperes erogare, ne tibi posthac veniat in mentem, me in ludum provocare. Quibus actis, magna suae virtutis admiratione relicta, discessit a Duce. qui conversus ad suos, Nihil opus est, inquit, sanctos viros velle sibi ludos efficere. Iam vero, quis posset assequi oratione infinitos illos sumtus, quos in sacris AEdibus, in domibus piis ac religiosis, tum veteribus


page 210, image: s210

instaurandis, tum novis exaedisicandis, faciebat? ut nullus sit pauperum et calamitosorum hominum ordo, cui non ille domum ac perfugium aliquod excitaverit, in quod, fortunae fluctibus ejecti, tanquam in portum, sese colligerent. videlicet, filiabus, a parentibus derelictis, mulieribus a flagitiosa vita ad honestam pudicamque conversis, orbis parentibus pueris, puellisque male nuptis, mulieribus nobili genere natis, quas vel res male gesta, vel fortunae saevientis injuria, ad termino egestatis impulerat, praeterea Clericis seminarium, ubi alerentur, optimis moribus imbuerentur, et sacros Ecclesiae ritus edocerentur, exstruxit. Sed, num, quia erat in sacris AEdibus instaurandis aedificandisque magnificus, in eisdem exornandis locupletandisque, parcus inveniebatur? At utroque in genere laboravit et praestitit. atque, ut de ceteris sileamus, in Ecclesia Cathedrali, quam magnificis aedificiis auxerat, argento, sacris vestibus, ac preciosa supellectile exornanda, septuaginta aureorum millia, et eo amplius, effuderat, si tamen est effundere, quod in Dei immortalis cultu collocetur. Sed nullus erit finis, si sit consilium, omnia ejus, pietatis in Deum, liberalitatis in pauperes, caritatis in omnes, exempla proferre. Denique, dives meritis, dives virtutibus, sua in Ecclesia, debitum naturae reddidit; cum, in ipso mortis articulo, omnia ea mala praedixisset, quae postea civitati illi inciderunt; ut propterea diceret, se maximas Deo gratias agere, quod non erepra sibi ab illo vita, sed opportune donata mors esset, ne tanta oculis, quae postea ventura essent, mala conciperet. Obiit igitur, non sine maxima sanctitatis opinione. multa enim occurrerunt, quae supra naturae vires existimantur ab Episcopo Donesmundo, ex eadem qua ille erat Franciscana familia, relata in ejus vitam, quam edidit. quae, apotheiosis ejusdem gratia, a testibus interrogatis ac juratis excepta, in publicas tabulas, seu instrumenta, conferri coepta erant; sed, ne opus perficeretur, belli calamitas obstitit, quae Mantuae civitatem afflixit, Theologicae ejus disputationes, una cum concionibus, ubi asserventur, ambigitur; utrum apud Principem Bozzoli, fratris ejus filium, an in Bibliotheca Terrae S. Martini,


page 211, image: s211

quae Principis illius paret imperio: quam bibliothecam, eo in loco, sibi ipse exstruxerat eo animo, ut ibi, quod reliquum esset vitae, conficeret; sed, factus Episcopus, animum ab ea cogitatione abducere, et ad alia consilia est transferre compulsus.

LXVII. AVRELIVS CHISIVS.

CLarissima Senatum civitas, non modo nulli Italiae, quae quidem feratur in primis, belli pacisque artibus cedit, sed neque vironum, quos virtutum maximarum merita evocarunt in caelum, numero inferior existit. Atque insignium, doctrinae et eruditionis laude, civium plurimorum, qui mea aetate, communi naturae fato extincti, aeternam nominis sui famam reliquerunt, imagines, tenui nostro stylo, quasi penicillo, descripsimus, et huic alteri Pinacothecae commendavimus; quarum imaginum tam magnus est numerus, ut non minimam ejus, ut ita dicam, parietum partem vestiat atque exornet. Eos vero, qui ad summam sanctitatem, dum viverent, effloruerunt, non sum adumbrare conatus; quoniam totum hoc integrum reservabam ad eum librum, in quo cogitabam laudabiles eorum mores exprimere, qui nostro hoc aevo habiti essent omnium sanctissimi. Sed, in Aurelio Chisio, hoc me quasi legitimum tempus expectare non sinunt eximia Fabii Chisii, ex cujus stirpe hoc tam fulgens sanctitatis lumen emersit, merita atque virtutes; qui nunc Sedis Apostolicae apud Vbios Nuncius, ac Monasterii in Westphalia, Sedis ejusdem nomine, communis pacis conciliandae causa, interpres atque auctor, magnum praebet specimen animi, ingenii, consiliique sui. Neque ingratum id illi fore existimo, si inter eos, qui, humanae doctrinae praestantia, magni et clari habentur, cognati unius, caelesti sapientia referti, imaginem collocemus; ut, quoties in eam intueatur, et praeclarissimis domesticae virtutis exemplis gaudeat, et ab ejus similitudine abstractum se non fuisse laetetur. Aurelius igitur,


page 212, image: s212

natus est Senis, ex Augustino Chisio, et Olympia Bulgarina, optimis ac nobilissimis parentibus, anno CICICLXVI. Non fuit in puero, nec docilitas ingenii nec suavitas morum: in adolescentia, etiam libertas et vivendi licentia notabatur. Sed, annum agens undevigesimum, dexterae excelsi opera, ineuntis adolescentiae vitia magnis virtutibus emendavit atque correxit; tanta animi alacritate, ut Spiritui Sancto, novum in ipso opus instituenti, repugnare non sit ausus, sed totum se eidem reficiendum, expoliendum, instaurandumque permiserit. Et, quod magis miremur, novum vitae genus, ejusdem Sancti Spiritus impulsu, horridum, saevum, atrox, suscepturus, non ejus ineundi rationem, a religiosorum ordinum familiis, et in eorum domibus, esse petendam existimavit, sed in privatis etiam aedibus posse illam inveniri putavit. tum, in rerum caelestium cogitatione totum se collocaturus, non in loca sola atque deserta confugiendum statuit, sed in urbium frequentia, in foris, in hominum strepitu, secretum sibi unumquemque posse facere duxit, ubi in acri atque attenta Dei meditatione defixus, omnes alias cogitationes a se rejiceret, atque repelleret. Itaque in sua civitate aetatem agens, in immensis caeli regionibus, inter coelestis patriae cives, mente animoque peregrinabatur; populares inter suos positus, longissimo ab illis intervallo distabat; intra domesticos suos parietes clausus, latissima caeli spacia emetiebatur. Erat illi, somni loco vigilia, pro preciosa ac divite veste rudis atque horridus saccus, pro esca atque potione jejunium, pro corporis oblectamentis flagella, atque aliae ejusmodi poenae, ultro susceptae, quibus in se acriter vehementerque saeviebat; risus locom ac sedem vis lacrimarum, quae perpetuo eidem ab oculis decurrebant, occupaverat, adeo ut, quemadmodum de principe Apostolorum Petro traditum memoriae ac literis est, velut fulci quidam in malis conspicerentur, unde in pectus, quod madidum semper gestabat, lacrimarum rivi defluerent. Iam vero, ubi ad sacra Christi corporis mysteria sumenda ventum erat, tum licebat videre, quantum ille fletui obsequeretur, quantum lacrimis indulgeret; quarum ea erat copia, ut non


page 213, image: s213

genas tantum rigaret, non pectus solum laveret, sed, in terram decidens, pavimentum ipsum Ecclesiae madefaceret: adeo ut saepe aedituus, rationis totius ignarus, vereretur, ne lychnus aliquis vitreus, ex iis qui ejus orantis capiti impendebant, effractus, illam vim aquae dedisset. Erat in primis cupidus, Societati Iesu nomen dandi, quod ea (absit verbo invidia,) magis fere quam reliquae Religiosorum ordinum familiae, iis, quas sibi ipsi praescripsit, legibus pareat: sed ab eadem excludebatur, quod esset humaniorum literarum funditus expers; quibus saltem imbutos eos esse oporteat, qui initiari sacris ecclesiasticis volunt. Quae fuit causa, ut Pataviu~ proficisceretur, quo ociosius et utilius daret operam literis. sed fiebat, ut, simul ac Grammatici cujuspiam librum in manus sumeret, adeo a capitis dolore invaderetur, ut haberet necesse, illum abjicere; cum autem ad orandi studium se reciperet, statim dolor ille consisteret, nec auderet progredi longius. Itaque, Dei voluntate perspecta, cum, annum integrum, inanem illam operam sumsisset, reversus est in patriam; ubi, a Praeposito Societatis ejusdem, maximo opere petiit, ut, quoniam omnis sibi, ad sacerdotes perveniendi, aditus esset obstructus, saltem ad fratres, seu coadjutores Societatis, ut vocant, transeundi potestas fieret. Quod etiam, justis de causis, impetrare non potuit. Sed quoniam, nullum verae sanctitatis aedificium recte constitui, neque tolli altius potest, nisi humilitate nitatur; summum, in jaciendis humilitatis fundamentis, studium adhibuit, atque operae non pepercit suae. Itaque humum fodere, cubicula everrere, parietibus operas aranearum dejicere, ut aedes niterent efficere, aquam urnae ingerere, ac plenam per vicos plateasque deferre, sua palam vitia detegere, nunquam, se accusandi, finem facere. Audierat a Francisco Vannino, pictore in primis, formae imaginem suae, quam maxime ad similitudinem veri, expressam fuisse coloribus: oravit, ut eam liceret aspicere, ac, facta potestate, plures eam scidit in partes. Injuriarum, in quibus aequo animo perferendis. verae perfectaeque humilitatis specimen editur, adeo patiens fuit, ut, publice laesus, ac ludibrio habitus,


page 214, image: s214

omnibus laetitiis incesserit. Verum, ejus patientiae precium non exiguum tulit. nam eum, a quo tam insignem contumeliam acceperat, tanta repente poenitentia subiit, ut, sacco indutus, ac fune praecinctus, palam per urbem incesserit, atque peccati sui veniam exposcens, quod ausus esset tantam homini sanctissimo contumeliam, per summam injuriam, inferre, contumaciae suae voluntarias poenas dederit. Tantis igitur humilitatis patientiaeque radicibus positis, quid mirum, si ea in Deum et in homines caritas, quae inde prodit, tam alte succreverit? Primum, piam ac religiosam domum, quam vulgus Derelictarum appellat, ab Hieronymo Benvogliente, I. C. eximio, inchoatam, ad absolutionem perfectionemque perduxit: in quam plures, facie honesta puellas coegit, ne inopia et egestate coactae, quaestum occiperent, ac Dei in se templum violarent; perfecitque, ne quid illis ad necessarium vitae usum deesset. Deinde, quum dolore, quantum maximum animo capere poterat, afficeretur, ex misera et indigna virginum quarundam calamitate, quas cum generis claritas, majorum amplitudo ac dignitas, ab aliarum numero abstraxisset, egestas tamen ad infimae sortis hominum condicionem sordesque compelleret; dedit operam, quantum potuit, neque ulla alia in re impensius elaboravit, ut insignis domus aliqua excitaretur, quae, adversae fortunae fluctibus, jactatis, quasi perfugium ac portus existeret, atque Refugii eam nomine appellavit. quam domum de integro, coemtis in ea vicinia aedibus pluribus ac dirutis, a fundamentis erexit; sacellum, in quo res divina fieret, constituit; signis, tabulis pictis, ac preciosa supellectile, instruxit ornavitque: tum, praedia coemit, ex quibus tantum quotannis rediret, quantum satis esset, ad vestes illis comparandas, ad panem praebendum, ad vinum obsoniumque tradendum. eas postremo omnium bonorum suorum heredes instituit. Atque in his omnibus, constat, triginta aureorum millia fuisse consumta. Sed, quod incredibilem ejus animi magnitudinem, et humanae gloriolae contemtum, mire declarat, tam amplo excelsoque aedificio suum nomen inscribi non est passus: tantum,


page 215, image: s215

post ejus mortem, multis illae virgines precibus impetrarunt, ut in lapide, quo ejus sepulcrum tegebatur, quae et quanta ejusdem essent in piam illam domum merita, grandioribus literis insculpta legerentur. Ibi enim, anno CIC IC CXI, morbo consumtus, annum agens quintum et quadragesimum, est humatus. Sed praecipuam habuit servatae castitatis laudem. nam, cum in assidua atque perpetua illarum virginum custodia vigiliaque maneret, cum auctoritate, consilio, re, atque opera, omnibus horis, praesto illis, tum aegrotis, tum bene valentibus, esset, ut etiam foetidam aegrotantis cujusdam virginis saniem, quam evomebat, sibi sit in os conatus ingerere; cum, inquam, tam frequenti virginum illarum consuetudine uteretur, adeo tamen secunda inter ipsas castitatis fama versatus est, ut nullam unquam cuiquam, ejus minus honeste habitae, suspicionem aperuerit. quod etiam Patrum Societatis Iesu, qui, quinque et viginti annos, ejus confessiones audierunt, testimonio confirmatur. ajunt enim, toto hoc tempore, nulla ejus animum, impurae cujuspiam cogitationis, vi impetuque fuisse oppugnatum verberatumque: ut etiam in eo, vetus sanctissimi Patriarchae Iosephi castitatis exemplum, longo intervallo, sit renovatum. etenim, impurae cujusdam meritricis, quam a flagitio revocare conabatur amplexibus, sese fuga expedivit, relicto pallio, quod illa e fenestra in viam ejecit.

LXVIII. LORETVS VICTORIVS.

MIrum nemini videri debeat, si, tot praestantissimis hominibus mortuis, vivi unius imaginem inseramus. ea enim est hominis, in suo genere, virtus atque praestantia, ejusmodi mea, in illo exornando exprimendoque, cupiditas, ut ad eam explendam, si sit expectandum, dum eo iter arripiat, quo ii, quorum imagines nostra hac Pinacotheca continentur, abierunt, millies me antea, tanto illo majorem, mors opprimere possit, quam ille vitae suae spacii metam aspiciat. quamvis, in


page 216, image: s216

eam fedem, ad quam iter est omnibus, receptus, posse videatur suam, et alterius, quem dilexerit, vitam ab Orco, suo cantu, redimere; quemadmodum de Orpheo et Eurydice narratur. cujus ille, superioribus annis, non nihil simile, si vera est fama, perfecit, qui suam Eurydicem quandam, in tenebris, ex Cerberi tricipitis, nempe cognatorum custodiis, quibus ille verba dedit, eripuit. Sed fecit sapientius, quam vetus ille Orpheus. non enim flexit retro sua lumina, ut ille; sed semper, quae ante ipsum erant, aspiciens, tutus, quo voluit, evolavit una cum illa; non, ut suam ex ea, ut falso quidam suspicantur, voluptatem expleret, sed, quemadmodum ipse in quadam ad me epistola affirmat, quo illius pudicitiam, ab adolescentis cujusdam insidiis, praestaret incolumem. Natus est Spoleti, magis ingenii virtutisque bono, quam generis claritate, praeclarus ac nobilis; atque admodum puer, voculae suavitate, ac docilitate ingenii, sectus est, et in musicis eruditus, ab exquisitis tota Italia magistris. A Cosmo, Magno Etruriae Duce, simul auditus et probatus est, et ab Octavio Donio Florentino, qui illuc eum perduxerat, acceptus, magno in precio habitus, ac domi suae innutritus. ubi deinde, tum sua tum magistrorum diligentia, tantos profectus fecit, ut scenicis in ludis, qui saepe Florentiae magnificentissimi dabantur, in scenam productus, primarum semper partium actor, tantum commendationis habuerit, ut apud omnes gentes, ubi aliquis musicae arti honor habetur, celebre ejus nomen et clarum existeret. Cujus vocis eximiae cantus, cum Ludovici Cardinalis Ludovisii, Gregorii XV fratris filii, pervenisset ad aures, per eas illi in animum commeans, maximum, ad intima cordis ejusdem cubilia, sui desiderium invexit: in qua cupiditate adeo fuit intemperans, ut non antea quieverit, quam summis eum precibus, a Magno Duce, in beneficio et gratia, impetrarit. cujus precibus Magnus Dux non potuit obsistere; quod tum ille, Romae, rerum potiebatur. Sed Ludovisius tam alte hominis precium extulerat, ut non cuivis ejus audiendi faceret potestatem, sed iis tantum, qui aequabilitatem communis condicionis, praestantia diguitatis aut fortunae suae, transirent; quod,


page 217, image: s217

eam vocis cantusque suavitatem, vulgarium non esse aurium pabulum, existimaret. Quae res magnum illi convertebatur in bonum. nam viri illi principes, quo, magno se beneficio a Cardinali esse affectos, ostenderent, large in eum dona ingerebant; ex quibus, ad eos nummos, in quibus nunc est, brevi pervenit. Sed interdum Romae, per hyemem, in sacello Patrum Congregationis Oratorii exaudiebatur. Vbi eum ego, nocte quadam, Magdalenae, sua deflentis crimina, seque ad Christi pedes abjicientis, querimoniam, canentem audivi: qui, eo ardore animi, ea vi vocis, iis tam mollibus tamque delicatis in cantu flexionibus, Magdalenam nostris pene oculis subjiciebat, ut, si revixisset, in illa ejus, poenitentiae ipsius, imitatione suos veros luctus doloresque agnovisset atque admirata esset. At neminem eorum, qui aderant, arbitror fuisse tam leni animo, tamque remisso, qui non ad eos motus se perduci sentiret, ad quos ab illo impellebatur; nimirum, ad fletum, ad iram, ad odium peccatorum. nescio alios; me quidem, scio, acriter vehementerque in delicta mea exarsisse, cum ille Magdalenae personae actor, praeteritae illius vitae crimina exsecraretur, propter quae in tantam Dei atque hominum offensionem incurrisset; sensi, mihi ubertim lacrimas ab oculis ire, cum ille flentis peccatricis gemitus, voce ad miserabilem sonum inflexa, repraesentaret; sensi, me ad incredibilem admirationem efferri, cum, vocem a gravissimo ad acutissimum sonum gradatim impellens, eandemque ab acutissimo ad gravissimum, per varios anfractus, volubilitate incredibili colligens, se posse eam ostenderet, sicut mollissimam ceram, quocunque vellet, contorquere ac flectere. Quid opus est verbis? nullus erat animi motus, ad quem ab illo, ut ita dicam, abreptus, non continuo formarer ac fingerer. At, quo artificio, qua venustate, quo lepore, id totum ab illo fiebat? Profecto, ars certare cum natura videbatur, utra majorem in eo vim ac dominatum haberet. Equidem, memoria repetens cantores omnes, quos ad hunc diem audire, longae mihi vitae cursus attribuit, sic statuo; nemini eorum, quos, in hoc genere, praestantissimos absolutissimosque, erudita veterum Graecorum Romanorumque natio jactat,


page 218, image: s218

tam multa, vel a natura vel ab arte, concessa fuisse, quam multa in hunc unum congesta miramur; magnum ingenium, miram ad poesin indolem; nam Sanctarum Irenae et Galateae dramata elegantissima edidit; non vulgarem, in faciendis modis, eruditionem; qui, Ignatium Lojolam, Romae in AEde nominis Iesu, ejusdem Societatis, regio apparatu datum, modulatus est egregie; vocem suavem ac splendidam, et ad quamcunque varietatem et commutationem efficiendam aptissimam, quae, ut in fidibus chordae, ad quemcunque tactum respondeat, acuta, gravis, cita, tarda, magna, tenuis; acre in canendo judicium, atque artificem rationem: quo fit, ut suum, cuique animi motui, vocis genus adhibeat, neque praepostere agat, ut multi, a quibus vox non arte ac moderatione tractatur, qui hilares ac jucundas res triste, tristes hilare, vehementes remisse, graves ludibunde, iracundas lente, ad nos, per vias ab auribas ad animum perforatas, inducunt. quamquam in hoc est eorum culpa nonnulla, qui carmini modos fecerunt, quos non apte ad illius sententiam accommodaverunt. Ille vero, a natura atque ab optimorum magistrorum praeceptis edoctus, si iracunda perturbati hominis vox et oratio cantu sit exprimenda, vocis genus sumit acutum, incitatum, crebro incidens; si miseratio ac moeror explicandus, flexibile, plenum, interruptum, flebili voce; si metus referendus, demissum, haesitans, abjectum; si truculenti vis hominis tradenda, contentum, vehemens, imminens; si exhilarati voluptas animi anteponenda, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum; si aegritudine aliqua oppressi molestia significanda, sine commiseratione grave quiddam, et uno pressu ac sono obductum adhibet. Haec, a L. Crasso aliisque summis doctoribus relata, felicius, in illius modulate canentis voce, quam in eorum libris, impressa cernuntur. Quod autem ita scienter in cantu, ad quemcunque velit animi affectum exprimendum, se formet ac fingat, a natura consecutus est; unde habet, ut, in communi vitae consuetudine, ad eos omnes motus acriter vehementerque impellatur. nam si dat se hilaritati, in maximos repente risus effunditur; si tristitiae, demittit animum; si iracundiae,


page 219, image: s219

cundiae, ita se ab ea abripi sinit, ut ad clamores, ad jurgia, ad contumelias, et interdum etiam ad verberationes, labatur atque deveniat; adeo ut vix ab iis manus abstinuisse dicatur, quos nefas est tangere. eadem est ratio spei, misericordiae, aliarumque animi perturbationum: in quarum singulas nimis ille quidem est vehemens. Quid illa ejus, in qua mihi deus videri solet, in voce claritas, et in lingua, explanata vocum impressio, quantam attentionem benevolentiamque conciliat! est enim in magna cantoris laude ponendum, verba, syllabas, literas omnes exprimere, non putide, sed accurate, et cum quodam, sine molestia, diligenti spiritus sono ac vocis; idque non tam, sua sponte, laudabile est, quam, quod est a plerisque neglectum. etenim, non tam praeclarum est, pronunciationi distinctae atque dilucidae operam dare, quam flagitiosum, id spernere. Novi ego non neminem ex iis, qui ad summam recte eleganterque cauendi landem efflorescerent, ultimas praesertim syllabas, sive negligentia, sive prava consuetudine, ita obscurare, ut, quid dicerent, quamvis admodum attenderem, non intelligerem; quod non, tam vocem foras emittere, quam intra fauces impellere, non tam in lucem edere, quam tenebris involutam, anteaquam lucem aspiceret, enecare viderentur: quamobrem illud assequebantur, ut, qui audirent, desperantes, posse ex illis tenebris, lucis quidquam, ad ipsorum intelligentiam illuminandam, existere, vel aliud agerent, vel oscitarentur, vel dormitarent, vel cum vicinis capita conferrent, ac de coena loquerentur. At vero, illo canere incipiente, omnes alacres et erecti consistunt, sermones, quos instituerant, dirimunt, animam continent, ne, crebro respirantes, sibi quodammodo obstrepere videantur; tum, cantu ejusdem mirabiliter deliniti, nullis ab eo fastidiis abalienantur, nulla aurium satietate defatigati discedunt, sed ab eo, tanquam capti alligatique, continentur. Fabulosis poetarum carminibus traditur, ad Amphionis lyrae cantum, Thebarum arcem murosque fuisse substructos. ridicule, si ad lapides et latera, quibus muri constabant, referatur: verum, si in coementis, rudia hominum ingenia, quovis interdum saxo stupidiora, intelligantur,


page 220, image: s220

in hoc lepido tam elegantis fabulae mendacio non inelegans veritatis ratio inclusa invenietur, nimirum, nulla re alia, nisi suavi docti cujuspiam oratione, ex agresti immanique vita, nos ad humanitatem excultos exaedificatosque fuisse, vel potius mutuae caritatis amplexu, quovis muro firmiore, unum in locum coactos, atque occlusos. Sed, quid haec, inquies, ad Loretum narratio spectat? Multum sane. non enim ita Amphion dispersos et agrestes homines, lyra, ad Thebanum oppidum conflandum, quasi lapides ac lateres, elaboratos atque expolitos attraxit, ut ille suae vocis suavissimae cantu voluntates ad se hominum allicit, eorumque benevolentia, quae, plusquam centuplex murus, servandis hominibus prodest, se munitione quadam et vallo circumdat. Quot ego homines novi, ad haec studia duriores, ad dulcissimos ejus cantus commoveri, emolliri, ac flecti! quot, prae nimia voluptate gestientes, quod ad eam continendam angusti essent unius pectoris fines, sibi tunicam a pectore diloricare, quasi eidem, ad egrediendum, aditum darent, et aperte fateri, se pares eidem ferendae non esse! quot ego patres familias vidi, natu grandes, cum auditum esset, illum quopiam cantatum prodiisse, statim, ex ultimis Vrbis regionibus, domibus relictis, re familiari neglecta, corruptis itineribus coeno, tempestate perfrigida, imbribus maximis, accurrere, loca in subselliis occupare, ac multas horas, expectando, conterere! quot etiam aspexi, quos, locis omnibus obsessis, negociorum necessitas serius illuc impulerat, in confertissima multitudine stantes, premi, impelli, et hac illac, tanquam fluctibus, agi, neque his tamen incommodis deterreri, quo minus eum, cujus causa venerant, audirent! atque isti ipsi, qui serius illuc accesserant, cum discederent, non tam querebantur, se pene fuisse in turba collisos, quam illum dolebant, cupiditate ipsorum celerius, finem canendi fecisse; se enim, nequaquam fuisse satiatos, sed avidiores, quam attulerant, aures domum referre. alii multa matri illius bona dicebant, quae sua foecunditate, Angelum magis quam hominem, peperisset. alii commune rerum humanarum fatum deplorabant, quod illum, ob excellentem vocis


page 221, image: s221

suavitatem, et incredibilem canendi artem, omnino mori non debere, ajebant. alii affirmare non dubitabant, caeli beatissimas mentes, si eas canere humana voce contingeret, non alia voce nec aliis modis usuras, nisi illius. Dixi paulo ante, videri eum dignum, qui mori non debeat: sed, quoniam nemini, in tam exiguo vitae spacio, immortalitas potest accidere, saltem optandum est, ut Xenophili musici aetas illi contingat; qui, nullo valetudinis damno, centum et septem complevit annos. vel potius, quoniam, in ejus suavissima voce, tot animi reficiuntur, tot curae abiguntur, tot aures conquiescunt; videtur petendum a superis, ut ejus felicitatis compotem eum faciant, quam Luceiae mimae largitos esse, auctor est Plinius; cujus vocis praestantissimae ea fuisse perennitas traditur, ut, centum annos in scena pronunciaverit. Nam illud jam assecutus videtur, ut vetus de Tellene musico, omnium maximo, proverbium in ipsum transierit. non enim, ut antea, cum aliquem ad recte canendum hortabamur, dicimus, Cane ea, quae sunt Tellenis; sed, Cane ea, quae sunt Loreti; quoniam sunt optima. Tam constans est omnium opinio, fuisse Tellenem ab eo superatum.

LXIX. FORTVNATVLVS LVRCO.

LVbet hic narratiunculam apponere, habitam, feriis Bacchanalibus, ad Academicos Humoristas, quae cum mores illius, qui in ea contiuetur, exponat, imaginis cujusdam instar potest habere.

Multa saepe homini in vita contingunt, sive bona sive mala, quae ille non cogitavit. Vel illud, quod dicturi sumus, quis unquam crederet potuisse accidere? scilicet, ut quisquam, domo, negocii causa, egressus, quatridui viam, sine ullo suo sumtu, conficeret, et, quod admirabilius videatur, magna ex parte ad caupones diverteret? Sentio, vos vehementer mirari; scio, me rem incredibilem polliceri. nam, qua insolentia avaritiaque hic ordo sit, indicant leges severissimae, in caupones et stabularios scriptae, quibus, gravissimis propositis' poenis, eorum fraus et nequitia compescitur. attamen, res


page 222, image: s222

ita se habet, ut dicam. ejusmodi enim casus affuerunt, quibus est illis pulcre os sublitum. Accipite igitur rem jucundam, et dignam vestro cachinno. Sed, antea quam ad rem aggredior, explicandum est, quid hominis sit hic, ad quem ea, quam sumus dicturi, res attinet. Hic est, annos natus quinquaginta et plus eo, magnus, ventriosus, obesus, rubicundo ore, facetus, amoenus; quotidie mensam amicis complet; semper est in convivio magister; in commessationibus dominus, in compotationibus princeps; ubi in aliquod oppidum venit, mirandum in modum, (canem venaticum diceres,) odoratur in popinis omnia, et pervestigat, num aliquid sit in eis vini, ex palati sui sententia: quod si reperit, nefas putat esse inexpiabile, antea illinc pedem efferre, quam dolio illi, quod probaverit, omnem animam intertraxerit. praeterea, homo est mulierosus, et, tanquam Mimnermus alter, sine Veneris voluptatibus nullam esse vitam existimat. at nihil factum est propius, quam ut haec illi voluptas pessime infeliciterque succederet. nam cum, festis Bacchanalibus, statuisset, multo quam antea effusius in venerem ruere, in eoque luto altius haerere, aromatarium quendam adiit, quem acceperat medicatam quandam aquam habere, quae non solum deficientem libidinem excitaret, verum etiam ab inferis, mortuam, revocaret; ac quatuor ejus cyathos ab illo coemit. sed satis superque unus fuisset: etenim nonnihil contharidum habebat admistum; quae cantharides quantam ad urendum, exulcerandum, atque etiam enecandum, vim habeant, nemo est plane qui nesciat. at ille nondum vim earum fuerat expertus. redit igitur alacris, ac mulierem quandam in sua vicinia, quae corpore corpus alebat, domum suam invitat, ut ea secum nocte concumberet. illa condicionem accipit, ac se venturam constituit. adest nox, venit mulier; coenant. Sed, antequam se lecto commendent, Est mihi, inquit ille, potio, quae, epota, vires augeat atque confirmet. mulier, quae non minus praeceps in scelus ferretur, quam ille, Da mihi, inquit, hanc potionem; volo enim, gigantis non minus vires habere. ille statim amphoram aquae profert, ac dimidium ejus praebet mulieri, reliquum ipse totum exhaurit. tum eunt cubitum;


page 223, image: s223

ac tantam denique vim incendii intus in visceribus aestuare sentiunt, ut, cum ferre non possent, primo mane, se e lecto in terram ejecerint, ac singula singuli abena corripuerint, gelida aqua impleverint, in eamque nates demiserint. sed, tanquam si non in aqua frigida sedentes, ab aestu relevarentur, sed in Phalaridis tauro inclusi essent, plorabant, clamabant, se uri, inflammari, incendi. accersitur medicus; adest. qui, ubi eos videt, ita demersos in aqua, cachinnos extulit; rogat, quid sit. cumque de potione illa, quam ebiberant, audisset, multo est majores in risus effusus. Sed tandem, quo miseris auxilio esset, jussit refrigerantia quaedam, clysteris ope, in viscera utrisque infundi. Hic igitur, quem deformavi, habebat nescio quid negocii in oppidulo, ab eo, ubi ipse habitabat, quatridui fere via sejuncto. commode ergo, atque ex itineris ratione, viaticatus, equum conscendit, viaeque se tradit. noctu, venit in quoddam castrum et ad cauponem divertit. erat ejus castri dominus, Comes quidam saevus, acer, iracundus, impotens animi; qui primum, caverat edicto, tum, sigillatim cauponibus praeceperat, ne quemquam tecto reciperent, prius quam coram sibi stitissent. Caupo, qui existimaret hominem hunc liberalem, et quia de via fessum aspiceret, noluit, ea insuper molestia afficere, ut ad dominum mitteret; sed plena ac pingui coena refectum, statim in lecto collocavit. tum ipse Dominum adiit, atque, apud se hospitem esse, narravit. at ille, stomacho et iracundia, supra quam dici post, elatus, Itane, inquit, imperio meo praesto es, furcifer? Et, qua erat animi impotentia, nihil propius est factum, quam, ut illi misero fustem in tergore frangeret, aut pugnis in ore sementem efficeret. et, Nisi mihi, inquit, exhibeas tuum istum hospitem, tam delicatum, tam nobilem, excludito mihi oculum, si non mactabo te atque illum infortunio. Caupo, domum reversus, hospitem, altiori somno oppressum, atque stertentem, offendit; impellit, excitat; atque, Tibi dominus adeundus est, ait, ille, somni plenus, Ne mihi molestus sis, inquit; sine, dormiam. ac redormire protinus coepit. caupo instat, urget, impellit; excitatum admonet, ut surgat. tandem


page 224, image: s224

ille aegre a somno distractus, sarcinas suas poscit, et cauponi atque domino mala multa ingerens, ad Comitem venit. qui Comes, tristi ac severa fronte, Cur, inquit, ô hospes, ex edicto meo, simul ut pedem in oppidum intro tulisti, non recte ad me ibas? Quia, respondit, non putavi, mei similes ea lege posse constringi. At nesciebat, quem ipse crabronem irritaret. nam, hoc responso, vehementer Comes offensus, Scis, inquit, quanti te ac tui similes facio? quanti eam, quae mihi latrinam lavat: ac nisi te ex hoc oppido, avibus atque auris ocius, ejeceris, faciam, ut hujus diei locique, meique, tibi immortalis ac sempiterna sit meminisse memoria. Ille, qui Comiti repugnare non auderet, nescio quid secum mussitans, abiit, atque extra oppidum, ut potuit, sub quadam quercu, nocte illa quievit. Postridie mane, cum profectionem ornaret, ecce tibi duo, qui Comitem ajunt opere eum maximo evocare; velle enim se eidem satisfacere de eo, quod proxima superiore nocte nimis in eum acriter violenterque dixisset. Ille negare venire, nec Comitem flocci facere. Sed tandem, multis precibus exoratus, se est passus adduci. Quem ut hospes aspexit, in ejus collum irruens, excusavit, quod iracundia summa esset; ac, se nolle, ait, dictum, quod dixisset. eadem opera jentaculum jussit afferri; quo ille mirabiliter recreatus, multis magnisque Comiti gratiis actis, repente evolavit e conspecta Comitis, cauponis, et castri; neque quisquam, ob coenam, vel hospitium, plus illi molestus fuit, quam si nunquam illuc venisset. Verum, metuens, quod vix poterat credere, ut immunis abiret, retorquebat saepe oculos ad illud oppidulum, et, quidquid obstreperet, vocem cauponum, se revocantium, esse credebat. Sed, quemadmodum, malis initiis orta, deteriores fere semper exitus solent habere: ita etiam, bene coeptis, prospere feliciterque cuncta succedunt. neque, uti temere fortuna incipit bene vel male mortalibus facere, ita temere desinit, sed ludum utrumque pertinaciter ludit. Itaque fortunatus iste non habebit necesse, sumtus faciendi gratia, marsupium exenterare; sed gratis altera sibi advenienti coena praebebitur. nam vespere aliud oppidum ingressus, more suo


page 225, image: s225

in hospitium ad cauponem divertit, coenat, decumbit. postridie mane, surgit, cauponem vocat, rogat ut rationem conficiat, quidque sibi pro coena, quam comederat, debeatur, enunciet; seque ad profectionem comparat. Sed interea dum caupo adest, dum ratio initur, dum equus ornatur, compotatores quidam, qui probe madulsam habebant, inter se de nugis rixari coeperunt; res a verbis ad pugnam et ad manus venit. caupo, exanimatus, rationes conficere, quas inire coeperat, desinit; nullum de coena verbum amplius facit; sed, hospitis genibus advolutus, orat eum, obsecrat, ut se in illorum controversias interponat, pugnam dirimat, sibique subveniat: nam, Si quae caedes, inquit, hic fiat, numquidnam dubitas, quin perpetuo perierim? edicta sunt acerba, praetor severus, ego semper infelix. Quibus ille precibus motus, ibat, ut cauponi operam daret. Sed repentinus lictorum concursus duas res fecit illi compendii; nempe diremptionem pugnae, inter ebrios commissae, et solutionem coenae, quam obligurierat. nam, cum mallet sibi cavere, quam cauponi, atque id ipsum metuens, quod ille, videlicet, ne raperetur in carcerem; equum conscendens, se, quantum potuit, ex oppido illo proripuit. conquisitus est postea in omnibus popinis, non tam propter coenam, quam ob testimonium, quod ipsi Praetor, de ea pugna, denunciaverat. Sed ille jam fecerat, quod servus malus; nempe in pedes se dederat. Iurarem, bonam fortunam iter una cum eo fecisse: nam tot illi commoda evenerunt, quot ne optare quidem sibi quisquam, nedum sperare, sine illa, ausus esset. Quid autem illi in caupona contigerit, in quam, ea quae consecuta nox est, divertit, accipite, ac, bonam fortunam cum illo fuisse, negate. Aberat haec caupona ab oppido, quod petebat, millibus passuum circiter octo; in quam manipulus quidam furum, quidquid, ex proximis villis, ovorum, gallinarum, caponum, vini, fuccidiarum, diripiebat, omne congerebat; ex quo facile fuit cauponi, eam homini, gutturi dedito, coenam apponere, quae maxime in illius ventris rem esset; adeo ut deliberaret, utrum aliquot ibi dies commoraretur, an statim discederet. Etenim, ita lepide ac nitide


page 226, image: s226

se fuisse acceptum, videbat, ut nunquam sibi melius in vita fuisse fateretur. Sed, dum maxime in senatu cogitationum suarum sententias exquirit, de improviso nova res accidit, quae senatum dimittere, sibique ipsum metuere, atque inde sese surripere cogeret, ubi comitia de capite suo fore non dubitabat; nimirum militum non paucorum adventus. hi erant latrunculi illi, quos diximus, qui se domum ex praeda receperant, et undique cauponam armati obsederant. Si cor illi in pectore coeperit artem facere ludicram, quid me attinet dicere? in cogitatione vestra relinquo: nam multo erit vobis major ad intelligendum, quam mihi ad enarrandum, facultas. Tum unus, qui, ex habitu, videbatur habere imperium in ceteros, Numquidnam, inquit, rei tibi cum istis est? qui, Nihil, respondit. cur igitur emissitios istos oculos hac illac circumferebas? Quia nimis, ait, pulcris armis praeditos eos aspiciebam. At scin' (excepit ille) quomodo se tibi res habeat? nisi te hinc properas ocius amovere, arbori alligatus, signi loco, istorum sclopis, in quem colliment, existes. at, Quo vis, ille, abeam, ait, si apud cauponem hunc habito? In malam rem, inquit lictorum explorator et emissarius. eademque opera, duobus validissimis latronibus imperat, ut illinc abstractum, quo maxime ille velit, abripiant. qui non procul ab eo oppido eum statuunt, cujus illud iter gratia susceperat. ferebat ille quidem moleste, se nimis celeriter fuisse ab ea sagina depulsum: sed longe impensius gaudebat, suam sibi crumenam adhuc salvam cum intestinis omnibus esse. Sed non poterat illi male esse, cui sese comitem fortuna adjunxerat. Tuebatur se, eo oppido, notissimi hominis interfector, incredibili diligentia ac vigilantia: nam, ubi quisquam in oppidum venerat, continuo hominem conveniebat, in ejus se amicitiam insinuabat, magnoque artificio exsculpebat ex eo, quis esset, cujas, quo iret, quamobrem illuc venisset, an futurus esset ibi diutius: denique, ab hoc aditu patefacto, ad intima ejus cordis consilia penetrabat. Is videt hunc peregrinum, robustum hominem, ac gladiatoria propemodum corporis firmitate, sclopo et machaera probe munitum, et statim, suspicione offensus


page 227, image: s227

insidias sibi ab illo parari putavit. quamobrem, consilio cogitationum suarum advocato, non varie, sed cunctis sententiis, decernitur, nisi ad cavendum paratus esset, suo capiti infortunii balistam intendi. quamnam igitur rationem ut ab ipso caveret, inivit? cum aliquandiu haesisset, homo acutus excogitat, domum suam hominem invitare, et tantisper, dum ille ibi negociaretur, asservare apud se, vinctum catenis atque compedibus: sed quibusnam? num ligneis? minime. num ferreis? multo minus. at quibus? escariis, hoc est, apud mensam plenam, eum esca atque potione vinctum habere. itaque non dimittit tempus, sed simulata amicitia, hominem occupat prior: salutat, advenisse gaudet, domum suam invitat. Non fuit diu luctandum cum eo, ut oblatam sibi occasionem arriperet: nam statim manus dedit, ac se victum esse confessus est: neque minori cum alacritate, nova ac certa spe cibi, tanquam funiculo aliquo capistratus, praeeuntem illum sectabatur, quam bos vel equus dominum, cum plenum ad praesepe, ut ibi eum vinciat, adducit. Omnino, quoad ille apud mensam meticulosi illius rostro deligatus est, haec fuit ratio illi vivendi. interdiu, suo operam dabat negocio, noctu ostensum ad praesepe se recipiebat: et quamvis se observari sentiret (neque enim erat tum stultus, ut, apud animum illius, metum pugnare, non intelligeret,) nimis tamen pulcros ludos, ex tam inepta hominis calliditate sumebat. unum displicebat, quod opinione celerius sua ad exitum negocia festinassent: voluisset enim hominem diutius exedere. quamobrem hospitem adiit, narrat, rebus suis, quarum gratia in oppidum illud venerat, a se rite confectis, nihil jam esse reliquum, nisi ut domum rediret ad suos: gratias agit, quod se tam liberaliter ex suis cibariis tractasset: operam illi suam pollicetur ac defert. Illico nova homini suspicio incessit, propterea hunc a se abire, ut aliquo occultatus, se ex improviso, ac de insidiis, aggrederetur atque opprimeret. ac secum, Mox, ait, experiar, utrum vere hic abeat, an simulet se abire. et in eum intuens, Num te fugit, inquit, itinera omnia esse infesta latronibus? ea igitur te lege dimittam, si


page 228, image: s228

duos tecum, quos comites itineris dabo, venire sustineas, qui tibi commeatum etiam omnem large praeberi curabunt. Tum enimvero ridere secum ipsemet coepit; ac, Scilicet id unum, inquit, deerat felicitati meae, ut reditus profectioni similis inveniretur. Sed videlicet ignorabat, bonam fortunam, qua illuc comitatus advenerat, re bene gesta, reversionem, cum ipso parare. itaqua, ne verbum quidem addendum putavit; verum, laudata hospitis in se benevolentia, Facerem tibi, inquit, injuriam, si tantum, a te mihi ultro oblatum, beneficium repudiarem, suspectis praesertim itineribus. Quamobrem, ut praeceptum erat, reductus est domum; atque eadem opera ipse solutus est sumtu, hospes suspicione.

LXX. BALDVINVS TONSOL.

PRaedicta narratiuncula, ad se aliam attraxit, in eadem Academia habitam, qua, vafra nebulonis cujusdam ratio, ut se litium molestia liberaret, exponitur.

Magnam nonnullos sapientiam, simulatione stultitiae, texisse, proditum memoriae ac literis est; idque propterea, ut commodum inde aliquod ancuparentur, vel paratum sibi infortunium, a capitis sui peste, depellerent. Quis nesciat, (ut de ceteris taceam) Vlyssem, ac L. Brutum, multum, temporibus suis, sapientia praestitisse? Et tamen eorum alter, liberali uxoris suae consuetudine devinctus, ne sua cum aliis Graeciae Principibus, Trojam abeuntibus, arma coujungeret, causam non eundi, ex insaniae simulatione, quaesivit; alter vero quo patriam dominatu regio liberaret, seque vitamque suam Tarquinii odio saevitiaeque surriperet, eam, quae in ipso erat, sapientiam atque virtutem, stultitiae integumentis obduxit. Similis fuit ratio, non muttis ab hinc annis, Balduini cujnsdam tonsoris. nam, quo se litium quarundam molestiis eriperet, ad simulationem stultitiae, se ipse dolis effinxit. At facio injuriam Vlyssi ac L. Bruto, clarissimis viris, cum de Balduino tonsore subjicio: sed malo, eos mihi habere iratos, quam, tam doctum hominis plebeii dolum oblivioni non vindicare. neque illuui iratum vereor, si rescierit; immo maximas mihi


page 229, image: s229

gratias habeat, ac magno se honore affectum exiltimet, quod, cum duobus, omnis fere memoria clarissimis viris, comparetur. Ac proprer eos, qui illum non noverunt; hic est, ventriosus quidam, obesus, capito, qui tonstrinam Romae satis celebrem habet, et sane, homo est voluptarius, iracundus, cerebrosus, magnae escae, sed longe majoris vini: omnes, quotquot sunt Romae cauponias, et cauponum nomina, memoriter nominat; tum, quidquid in unaquaque cella vinaria est vini seu albi seu atri. seu lenis seu asperi, novit: quas alii emunt curas ac negocia, ille odit, atque abhorrer: sed in primis, est fugitans litium: vineam, extra portam Collinam, possidet, quae agri fertilitate, regionis amoenitare, coeli salubritate, cum nulli aliarum villarum cedat, fir, ut de ea veterator quidam, qui oculos ad eam adjecerat, litem intendat, et hominem quietissimum, quam tnmultuosissime adoriatur. Homo callidus coepit excogitare, quemadmodum eam a se molestiam amoveret, et in alium transferret, ac statim venit ipsi in mentem alter tonsor, Vlyssi nomine, qui Ghitam, sororem suam, habet in matrimonio: hic sibi videtur incus idonea, supra quam suas fallacias cudat. ergo, sub initium Quadragesimae, coepit repente, abrepto gladio, insectari omnes domi, aliena loqui, clamare. hic omnes accurrere. retinere, mirari, derepente eum esse a mente depulsum, qui paulo ante valuisset. accersitur Vlysses; advolat. ubi Vlyssem videt, tanto magis simulat insanire. itaque os sibi distorquere, spumas agere rectum ascendere, quasi praecipitare se vellet. et, tanquam imaginibus falleretur, dicere, Corripite direptores meae vineae, retinete, discerpite, interficite latrones; ubinam est Vlysses mens, qui mihi opem ferat? Tum ille, En adsum, inquit. atque eum existimans, ob litium terrorem, in eam aegritudinem suisse delapsum, objurgate leviter coepit, ac polliceri, ad ejus desensionem, operam suam. Balduinus, quasi tum primum Vlyssem aspiceret, O mi Vlysses, iuquit, tune hic eras? mihi igitur auxiliare, audaciae istorum occurre; tuum negotium agis, cum mihi operam praestas; siquidem isthaec ad te vinea, una cum ceteris bonis, morte mea redibit. ut ego perierim,


page 230, image: s230

vides: vix bidui vel tridui mihi reliquum est vitae. Vlysses, plura eum loqui, non est passus; sed, in lecto collocatum, remotis arbitris, oravit, ut paululum quietis acciperet. Nemo invitus audit, cum spes hereditatis sibi proponitur. quamobrem Vlysses, ab hoc vento abreptus, ridicule ab eodem, est passus, se hac illac impelli; et id secum habere rationis coepit: Miser hic, quantum video, prorsus interiit; nam, ut deliramenta ejus audio, quidquid hellebori mittunt Anticyrae, huic aegro mentem, quae aufugit, revocare non potest; nullus est illi filius, quem patri, si intestatus sit mortuus, esse heredem oporteat; ad sororem igitur suam, uxorem meam, lege, bona ejus omnia pervenient; nonne magis ipso insaniam, si tam bonam vineam non omnibus copiis defendam? Quamobrem, omissis ceteris curis, coepit id unum agere, ipse advocatos adducere, circum patronos cursare, judices adire, docere, ad diem, atque adeo ad horam praesto esse, cum adversario concertare, operae atque labori non parcere. quid verbis opus est? tanquam si Balduinus diem suum obiisset, ipseque in possessionem viueae venisset, pro herede se gerere; de pastinando, serendo, aedificando cogitare; vineam inter filios partiri, sic dicens; Ea pars, quam salices directo ordine definiunt, in qua est puteus, Septimillae meae, doti dicetur; ea autem, quae ad viam publicam pertinet, quaeque arundinetum habet adjunctum, Momo, filio itidem meo, assignabitur; ita tamen ut Momus, per sororis sundum, haustum habeat, soror ex fratris arundineto pedamenta sumat, ad vineam. Sed, ut ad Balduinum revertar, cum ea simulatio insaniae feliciter sub manus succederet, unus. adhuc scrupulus residebat, quemadmodum de tonstrina se gereret; erenim, negocium illud deseri, unde tantos quaestus fecisset, unde se et familiam aleret, e re sua non esse; nimis enim magno cum damno desipuisset, ac jure mittendus fuisset Anticyras, si dissolutus, in re tanta, fuisset. quare, simulata paulum mente, sic Vlyssem moestus alloquitur, Mi Vlysses, quo loco meae res sint, vides; et sane, caelum ruere, et naturam interire, mea quidem nihil resert; sed, meus in te amor, me, quamvis oblitum mei, tui


page 231, image: s231

tuorumque immemorem esse non patitur: quantum detrimenti, ex hac mea invaletudine, tonstrina factura sit, non te fugit; quocirca, e re tua esse arbitror, ut ea probo cuiquam viro et fideli, quam optima condicione possit, locetur. Vlysses, id se curaturum esse, respondir, simulque daturum operam, ut pecunia suas in manus veniret, neque dicto fides abfuit: nam paulo post Ballioni cuidam locata est. Balduinus, hac cura liberatus, ociosus ab animo, insaniae operam dabat. ac primo illo insaniae simulatae tempore, coeperat se violentius agere, alios adoriri, velle sibi manus afferre, se praecipitem agere, eaque fingere, quae fureutium sunt maxime: sed postea consilium dispsicuit, has secum tationes deputanti, Si perpetuo uti hoc impetu velim, primum, ad languorem defatigabor; tum, metuo ne mea, de medicorum sententia, andacia, tenebris, vinculis, verberibusque coerceatur; quare nihil est a rationibus meis alienius, qui nihil nisi ocium quaero, atque ansam, qua cuculum istum eludam, quem tam avide bonis meis inhiantem aspicio. Quamobrem decrevit, tantum intra verba desipere; atque aliquid etiam leviter manu peccare, ut, patinas in terram abjicere, vel, visa muliere pulcra, in ejus amplexus irruere, atque alia his similia conari. Initio simulatae aegritudinis, virginis cujusdam operas conduxerat, quae ne aeger umbris et imaginibus vanis perterreretur, neve, ex insania, manu aliquid violenter faceret, una semper cum illo erat, coenabar, proprer dormiebat. At improbus, ubi videt haue forma non mala, primo suis eam nugis aggreditur; illa timere, seque e conspectu proripere, tum leviter repugnare, postremo deditionem facere. Sed quia Balduiuus erat legitimae prolis, supra quam dici potest cupidus, antea quam quidquam sibi cum ea esset, clam eam secum matrimonio junxit, postea gravidam fecit. Vlysses, inscius harum rerum ignarusque omnium, quo arctius affinis sibi animum officiis beneficiisque constringeret, primo mane surgere, sora omnia circumire, aves, pisces, coemere, Balduino apponere. ille, esse, patinas detergere, Vlyssem obsonatorem Optimum esse, dicere. Sed fiebat interdum, ut non semper Vlysses iu tot nummis esset, quot sunt ad


page 232, image: s232

emendos turdos, ficedulas, et capones, satis; unde cogebatur, eidein vervecinam, vel bubulam carnem, apponere, ac pro Graeco, Romanum vinum inferre. cum id contingeret, tum enimvero illum furere et insanire dixisses; clamare, Vlyssem suum hostem dicere; vicinos, populares, ut sibi sub venirent, orare. Vlysses, qui jam spe et cogitatione sua vineam illam devorasser, verens ne, si affinis suus esuriret, tantus sibi bolus eriperetur e faucibus, ad proximam cauponiam accurrere, aves coctas, et exotica vina, mercari, aes alienum conflare, sumtui fiuem non faccre. Ille quiescere, Vlyssem virum bonum esse dicere, eumque exedere. Iam, apud judices, agitata lis erat, qui, tum jure, tum Balduini misericordia adducti, secundum illum sententiam dixerant. Restabat, ut Balduinus, ex suo dicto promissoque, diem obiret extremum, cum ancillae venter, qui celari non poterat, jam pulcre plenus, Vlyssi venit ad oculos, qui admirans, Hem, Balduine, inquit, numne solent insani ita inhoneste virgines ludere? cui Balduinus, Sic agitur, ait, quid ad te ea res pertinet? mea est uxor; parocho ac testibus praesentibus eam duxi, atque hoc quidem haud pro iniano feci. Vlysses, re inopinata percussus, ac de spe omni dejectus, obmutuit, nec potuit proloqui unum verbum, vel ineptum sattem; At Balduinus, Quid est, ait, quod conturbatum te video? numne animum ad mulierem, quemadmodum ad hereditarem meam, adjeceras? Hic, Vlysses dolorem suum amplius dissimulare non potuit; atque, Itane, pessime, inquit, me ludos fecisti? itane tibi idoneus visus sum, quem dolis falleres? ideone mortem exoptabas, ut non modo viveres, sed etiam improbiorem aliquem, nequioremque te, gigneres? lurco, nebulo, veterator, impurus: utinam fuissent tibi coenae Thyestae et Terei, turdi atque aves illae, quae mea pecunia comparatae tibi advolarunt in ventrem: ut illud posthac edas quod te perdat, illud bibas quod nunquam transeat. Cui Balduinus, Hominem, ait, impurum et execrabilem vide; qui non solum morti et fortunis meis inhiat, quasi lupus esuriens, sed ultro contumeliis oneratum me ad venit: abisis hinc, in ganeum, quautum potest, nam, si pergis molsestus


page 233, image: s233

esse, vel si huc nitro posthac pedem tuleris, tibi puguis os exossabo. neque quidquam propius est factum, quam, itidem ut murena, manibus coci, ossibus exuitur, Vlysses os, pugnis comminutum, a Balduino referret. Sed ille ne ad damnum, dedecus etiam accederet, iram cominuit, seque inde proripuit, frustra querens, a Balduino se suisse deceptum. Dixi antea, si recte meministis, Balduinum, quo cautius insanire posset, tonstrinam Ballioni locasse: hic restabat ejiciendus. et primo humaniter hominem Balduinus appellat, oratque, ut aliam sibi tonstrinam inveniat. cui Ballio, Quid ais? inquit; an ignoras, eam mihi fuisse locatam? in medio sunt tabula: locationis; aspice. Nae, tu homo es ridiculus, respondit Balduinus, qui istas speres tabulas praesidio tibi futuras: an nescis, quidquid in insania gestum est, solere a praetore restitui. At ego probabo, inquit ille, tibi lucida fuisse intervalla, cum locabas. At ego, respondit Balduinus, tum te praesertim insaniam percepisse ostendam, cum me tonstrina ejiciebas. Quid igitur agam? ait ille. Ego dicam, excepit Balduinus, abi et suspende te. Tum iratus Ballio, Sycophanta, inquit. At tu, clamat Balduinus, vel comprime linguam istam, vel si per gis male loqui, novacula hac, quam in manibus habeo, venas tibi praecido. Voluit deinde Ballio experiri, judicioque rem persequi; sed omnem operam perdidit. nam, judices, subveniendum esse insaniae, censuerunt. ipse autem alio abire est coactus. Quare Balduinus vineam, uxorem, et tonstrinam, sine controversia possedit.



image: s234

[gap: index]