01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

IANI NICII ERITHRAEI PINACOTHECA IMAGINVM ILLVSTRIVM, doctrinae vel ingenii laude, VIRORVM, qui, auctore superstite, diem suum obierunt. COLON. AGRIPPINAE, Apud Iodocum Kalcovium et Socios. CIC IC CXLV



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

Serenissime ac Reverendissime, PRINCEPS MAXIMILIANE HENRICE, Vtriusque Bavariae Dux, Comes Palatine Rheni, etc. Archiepiscopatus Colon, mitraeque Hildes. COADIVTOR; Ecclesiarum Metropolitanae Magdeburg. et Cathedralium Argentinensis et Constantiensis, nec non Illustris Collegii S. Gereon. Colon. respective Praeposite et Canonice: Domine clementissime. Serenitatis Tuae osculari manum, et profari paucula, fas obsecro sit servo Tuo, indigno quidem, sed humilimo tamen fidissimoque, Cornelio ab Egmond,



image: as004

SErenissimus, et vere quidem, quia vere semper hucusque Coloniensium Pater, FERDINANDVS, e Fratre nepotem Te, Serenissime MAXIMILIANE HENRICE, et amat ut Fitium, et sibi destinabat in successorem. Habet, quod volebat. Amplexati ea spe MAXIMILIANVM HENRICVM proceres metropolitani. Tripudiat ovans Colonia nunc omnis. Ad plaudit, sibique gratulatur, CAESAR, cum Imperio Rom. universo. Benedictionum cumulos prodiga manu adfundit, pendula unice a caeli consiliis ac nutu, ROMA. Merito. Meretur, quia optime merita, FAMILIA BAVARICA, magna Germaniae columna illa, sic horrens inferentes labem sacris, ut, junctis jurato quasi copiis, arcens, populos


image: as005

domi suos praeset omnino hactenus a malo eo purissimos. Meretur Patruus iste, in magnis magnus, qui ita solicitus, ut, se vitâ quoque functo, optime consulatur ovibus, quas insigniter adeo pascit vivus. Meretur in primis jam et sapientia Tua, et dexteritas et voluntas propensissima promovendi dulcissime bonum publicum, et excolendi DOMVM DOMINI exornandique quam nobilissime luculentissimeque. Gratulati Tibi, novo Soli suo, Colonienses universi. Et effundere se gestiunt singuli. Nil sim ego mins, quam horum primus; prosilio tamen primus; clamorem ad sidera tollens: MAXIMILIANO HENRICO, PRINCIPVM OPTIMORVM OPTIMO, VITAM, NON PROLIXAM, SED BREVEM.


image: as006

Rectissime voveo. Tristanti vita, etiam brevicula, multum prolixa est. Hilari, quantumvis viventi annos mille revera brevis. Hinc DEO, plusquam immensum hilari, sic brevissima, ut ipse tempus nesciat. Ergo dum vitam voveo brevem, expertem fastidii voveo, et nunquam non expedite abundeque affluentem laeticia. Vovere, parum est. Adjuvare debemus. Nam Atlantem Te orbis tuus premet, ac vitam creabit prolixam, si cervices Tuae sentiant onus. Ne sentiant, efficiet hilaritas. Haec igitur et a nobis, non excitanda quidem in Te, (praeditus enim es praestante hoc DEI munere,) sed fovenda, alenda, augenda, pro virili nostra. Quid consilii? Repertum est. Imagines pulcrae Te exhilarant, scio; amantem, quia intelligentem. Oportune. En ergo, in strenulam,


image: as007

Imagines, Tuis dignas palatiis, quia, non pulcras, sed pulcerrimas multo, amoenissimasque, utque totum eloquar, in Italia concinnatas a pictore, pictorum illic apice, quia Prudentiae bifrontis, et speculum, in spectaculum, porrigentis, legato magno, non quidem ut sileant, sed ut perorent, sed ut, instar Orphei, cantitent mirifice. Quas, nescio quo casu in Belgium delatas, ne perirent in paludibus istis, amicus ibi furto honestissimo suavissimoque fecit meas. Ex hilari totum Te Hilarium inde futurum, auguror, spondeo. Ita est. Caeterum, hilaris quidem sit, exhilaraturus Principem, famulus; at Laconicus. Memini legem eam, famulorum Tuorum infimus. Quare, Principum serenissime, amoenissime, Piissimeque, sive merear gratiam abs Te ullam,



image: as009

Illustrissimo ac Reverendissimo Domino FABIO CHISIO apud Vbios Sedis Apostolicae Nuncio, IANVS NICIVS ERYTHRAEVS.

POstquam singularis tua virtus, ingenium, eruditio, atque sapientia memet mihi eripuit, arctissimoque amoris nexu tibi devinxit, sentio, illud mihi evenire, quod doctissime ingeniosissimeque commentus est Plato; nempe meum a me animum abesse in remotissimis istis regionibus, tantoque a nobis intervallo disjunctis peregrinari, tecum una vivere, fabulari, neque a latere tuo uspiam abscedere. Sed inter tot tantasque voluptates, quas ex te percipit, una tantum cura eum anxium habet; videlicet, ut tuis maximis in me beneficiis aliquam gratiam referat. Itaque nihil tam cogitat, quam ut quidpiam ad te remunerandum inveniat, si non pari, grato saltem aliquo munere. At cum oculos usquequaque convertat, in nulla re alia eos defigit, quae quidem te digna videri possit, praeterquam in Pinacotheca, quam nuper absolvi, conflatam ex imaginibus, tum clarissimorum hominum, atque omni virtute principum, tum quorundam aliorum, in quibus aliqua ingenii forma enituit. Sed quoniam multis erat vitiis depravata, atque distorta, multitudinis in se oculos sermonesque convertit; atque, cum nihil melius occurrat, pro aere alieno quo obstringitur quod dissolvat, quasi aliquo judicio eam tibi Pinacothecam adjudicare, teque in ejus possessionem immittere statuit. Neque id fortasse erit a re tua alienum. Nam, si a negociis publicis feriatus, tanquam in eam ingredi, relaxandi animi causa, volueris, multa poteris in ea spacia facere, et formarum varietate oculos pascere, et curas animi pellere. Nam earum aliae admirationem,


image: as010

risum aliae movebunt. Nihil praetermissum est a me, quod quidem ad notitiam meam pervenerit, quod ad eas imagines delineandas, et ad vivum exprimendas, requireretur, rudi sane penicillo, at fuit optanda tua illa vis ingenii, et orationis, qua quidquid tibi libitum est, ita apte, ita affabre, ita concinne eleganterque, verbis, tauquam coloribus, exprimis, ut illud non tam describere, quam oculis subjicere videaris. Equidem cum, praeter alia, ad illud egregium nuperum carmen me confero, quo tu totum iter tuum, ab insula Melitensi Coloniam usque, elegantissimis versibus complecteris, horrere soleo; tot maria, tot flumina, tot regiones, elegantissimo sermone, solertius exprimis, quam pictor quivis coloribus simulasset, tot urbium nomina, quae nemo, posse dici versu, existimasset, summa cum venustate atque admiratione, pedibus suis illigata, ad heroici carminis leges ac numeros exigis; et id quidem succisivis horis, iter agens, et in pugillaribus describens. Quid aliis eveniat nescio; ego, cum illud lego, tecum videor ab insula Melita discedere, mare ingredi, per Siciliam iter facere, Neapoli transire, Vrbem ingredi, ab eadem egredi, Ferrariam, Veronam, aliaque multa Italiae oppida aspicere, immensa Germaniae spacia metiri; ne multa, tecum Coloniam ingredi. Verum tantam vim eloquentiae longe est optare, quam sperare, facilius; nostra vero ars quid efficere hoc potuit amplius? Neque tamen dnbito, quin Pinacotheca haec mea, multorum ad se studia conciliatura sit. Nam tuo clarissimo nomine, cui inscribitur, capti, ardebunt cupiditate inspiciundi, quid in ea contineatur. Illud me bono esse animo jubet, quod imagines ibi dispositas, utpote nec Zeuxis nec Apellis manu factas, si non laudabunt, tua tamen auctoritate deterriti, prorsus improbare non sustinebunt. Cui enim auctoritas tua non in primis gravis videatur, cum ab homine, summa nobilitate, singulari ingenio, ac maximis rebus gestis, emanet? qui gravissimas provincias, tibi commissas, tanta cum prudentiae omniumque virtutum laude administrasti, ut majoribus semper dignus sis habitus? Primum Romae sanctissimo doctissimoque Pontifici Vrbano VIII a


image: as011

referendis supplicibus libellis, mox Ferrariae prolegatus, difficillimis temporibus, res arduas implicatasque tibi traditas, ita faciles explicatasque, opera consilioque tuo, reddidisti, ut omnium in te oculos atque ora converteres; ac statim Melitam, fidei causarum Quaesitor ac delegatus Apostolicus, et inde Coloniam, Sanctae Sedis Nuncius cum potestate Legati de Latere, mittereris; ubi nunc, in totius Germaniae lice, ita versaris, ut aequitatem tuam suspiciant omnes, prudentiam admirentur, innocentiam Catholicae fidei hostes etiam, in caelum laudibus efferant. Nulla in te avaritiae suspicio, nullum contumacis animi signum, nullum elati indicium apparet; nulli volentibus te adire, aditus interclusi inveniuntur, sed omnibus aperti atque patentes; nemini morosus, iracundus, parcus, sed cunctis semper es comis, mitis, liberalis, atque beneficus. Sed alius erit de te dicendi locus; neque enim hoc mihi propositum est in praesentia, sed tantum a te petere, ut Pinacothecae meae foribus tuum nomen inscribi patiaris, quo ejus gravitate atque splendore operi, ceteroqui humili atque obscuro, gravitatis ac luminis plurimum arcessatur. Vale.



image: as012

IDEM LECTORI.

SI tantum mihi tributum a natura ingenium fuisset, ut possem illustrium virorum memoriam meis scriptis immortalitati mandare; nullum esset tam arctum obligationis vinculum, quo non mihi obstricti tenerentur ii, quorum imaginibus Pinacothecam meam instruxi. Verum, quia non ea mihi ingenii vis contigit, ut possim cuiquam laudem, gloriam, aeternitatemque tribuere, mea tamen illis voluntas studiumque (si aliquis harum rerum sensus inmortuis residet) gratum esse in primis debet, quod optaverim, quae de illorum laudibus posteritati mandassem, esse aeterna, ideoque hoc illis praesidium ad immortalitatem nominis adipiscendam comparaverim. Sed adeo ab opinione mea abest, ut credam, posse mea scripta vim mortis effugere, ut satis bene ac feliciter illis eventurum existimem, si semel in hominum conspectum prodire, atque aliquam, neque ita longam, communis usuram lucis usurpare contingat. Sed ut id quoque minus illis procedat, mihi sat erit non ignobilem obtigisse materiam, in qua elaboranda, ocium meum honeste ac cum voluptate traducerem, neque vitam, ut ait ille, pecudum more transigerem, et, quoniam me ad id aetatis natura perduxit, in qua senectutem oblectarem meam. Nam senectus, nisi amoenis jucundisque rebus tractandis sublevetur, necesse est, ut deserta ac languida jaceat, ac molestis odiosisque cogitationibus succumbat, quae solicitam ac miseram eam habeant. At quae nam animi sive corporis oblectatio potest esse tanta, quae comparanda ad eam sit, quae ex literarum tractatione percipitur? Inter quam voluptatem aliasque hoc etiam interest, quod aliae in nullum fere opus exeunt, quod magnopere laudes, immo simulac perceptae sunt, abeunt, neque aliquod post se vestigium sui relinquunt; ut talorum, ut pilae Iusus; ut cantus, saltationes, convivia, ne caetera minus honesta commemorem: haec vero liberalissima et humanissima animi remissio plerumque ex se aliquid gignit, quod perpetuo maneat, tibique sit utile, ac prosit aliis. Quod si


image: as013

isthaec, plena dignitatis jucunditatisque, a me suscepta exercitatio nacta esset ingenium praestans ac magnum, quasi pingue aliquod solum ac fertile, quanto uberiores illa fructus dedisset! Sed quoniam incidi tin meum jejunum ac miserum; accidit illi, quod semini optimo, in segetem deteriorem dato, quod non sua vi, sed agri malignitate, degenerat in aliquod, a sua bonitate alienum. Verum quidquid illud est, quod mei vires ingenii peperere, tibi, lector humanissime, tanquam pabulum aliquod, antepono; ut, si illud neque insuave, neque succi totius expers, invenias, eo animum pascas ac satures; sin autem acerbum, et cassa nuce inanius offendas, tanquam vitiosa ac marcida poma, rejicias, ad pecudum, hoc est, ad blattarum ac murium, pastum. Eorum tantum imagines in hanc Pinacothecam intuli, qui, mea aetate, memoria digni extitere, quique, me vivo, fato functi sunt suo; neque tamen omnium imagines sum complexus, sed eorum tantum, qui mihi, vel amicitia conjuncti, vel auditione et fama noti fuere: eos autem, de quibus tacui, iratos non vereor, quod se fuisse neglectos querantur; quoniam mortui omnino irasci nesciunt: quamquam neglecti non sunt dicendi ii, quorum ego scripta non legerim, quosque ne natos quidem noverim. Sed neque iis, de quorum memoria commemoravimus, lucri, neque iis, quos silentio praeterivimus, damni, sane multum accessit. Etenim is sum, ut antea dixi, qui, oratione mea obscurare, quam illustrare, facilius clarorum virorum laudes possim. Illud utrisque optandum est magis, ut feliciori, quam ego sum, ortis ingenio, hanc Deus mentem injiciat, ut ipsorum laudes, quos ingenio, eruditione, doctrina, caeteris hac aetate natis praestitisse constat, monumentis ac literis mandare constituant. Postremo, nulla in his imaginibus disponendis habita est a me aetatis vel dignitatis hominum ratio, ut honestiores formosioresque seorsim ab aliis constituerentur; sed eo singulas loco atque ordine collocavi, quo sese mihi obtulerunt: neque alium eas inter se distinguendi laborem esse sumendum statui; primum, quia formosorum vultus, cum turpibus compositi, extant ac prominent magis,


image: as014

deinde, quia melius satietati fastidioque inspicientium occurritur, si eisdem illi simul permisti proponantur, quam si illi, qui formae suae bono admirationem faciunt, separentur ab iis, qui in aliquo insigni ad irridendum vitio inveniuntur. Vale.



image: as015

Pinacotheca haec imprimatur. Coloniae, mense Novembri 1642.

Henricus Francken Sierstorpffius, SS. Theolog. Doctor Metropolitanae et S. Caeciliae Ecclesiarum Colon. Presbyter, Canonicus; Gymnasii Laurent. Regens; librorum Censor.

In Clarissimi doctissimique víri, IANI NICII ERYTHRAEI Pinacothecam. I.

Corporis externas species imitetar Apelles,
Internas animi pingere Ianus amat.

II.

Doctorum varias pingit cum Nicus artes,
Ipse suas dotes, ingeniumque notas.

In ejusdem effigiem. I.

Non mirum, Nicî facies quod palleat: omnis
Succus doctiloquum transiit in calamum.

II.

Hic est, ut perhibet doctorum fama virorum,
Ianus, Romano primus in eloquio.

GREG. AYALA.



image: as016

[gap: illustration (portrait of the author)]

page 1, image: s001

IANI NICII ERYTHRAEI PINACOTHECA IMAGINVM, Illustrium, doctrinae vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt.

I. MARTINVS AZPILCVETA, NAVARRVS.

SI de cujusque ingenio ac facultate existimare ex celebritate nominis liceat, (quod magnos saepe viros, non tam virtute, quam nobilitate metimur) non video, quem anteponam Martino Azpilcuetae Navarro, juris pontificii, sacrorumque canonum, nostra tempestate, antistiti. Ea enim, de singulari hominis doctrina, omnium animos invaserat opinio, ut domus ejusdem, non unius modo civitatis, sed totius orbis terrarum oraculum haberetur, quo omnes confugerent, unde, in suis rebus dubiis, responsum referrent, quodque dictum ab eo esset, non aliunde quam ex Apollinis ore prolatum acciperent. Denique, quemadmodum olim Roscius, nobilis histrio, assecutus fuerat, ut in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur; ita is, conversis in se hominum studiis, sibi pepererat, ut ex suo nomine, non jam hominis, sed honoris vocabulo, quicunque in aliqua facultate excelleret, Navarrus appellaretor. Fuit tribus summis Pontificibus eximie carus, Pio v, Gregorio XIII, et Sixto V, ut non alio consultore uterentur, in iis dijudicandis, quibus conscientia constricti tenemur. Ac Gregorius XIII tantum homini honorem habuit, ut, cum per Vrbem iter habens, ante ejus aedes obequitarer, (nam strenuum illum principem, quamvis aetate decrepita, vix quisquam in itinere, nisi in equo sedentem, aspexit) continuo juberet evocari eum foras, et integram fere horam,


page 2, image: s002

in via, detineret. Literarum cupiditate usque adeo flagravit, ut eam, annorum accessione, non modo non remiserit, verum etiam acrius vehementiusque inflammarit. Nec mirum: nam ceterarum rerum voluntates eo angustius coarctantur, atque arctiorem, ut ita dicam, in gyrum compelluntur, quo laxiore se spacio hominum vita diffundit: at haec liberalissima humanissimaque studia non minuuntur aetate, sed augentur. Itaque non antea, legendi commentandique, quam vivendi, finem fecit; atque dies, ante suum e vita discessum, non amplius quinque, discendi, ac de jure respondendi laborem studiumque remisit. Difficile est memoratu, quam multa ipse, vel scripserit, vel cum exacta jam aetas scribendi laborem ferre non posset, quam multa amanuensibus dictaverit, ea celeritate, ut dictantis cursum, scribentis manus assequi non posset: sed ex omnibus, quae doctissime scripsit, ipsius nomen, longius in aevum propagabit Enchiridion, seu Manuale, quod vocant quo tanquam cortice sublevati, qui confessiones excipiunt, lato scopulosoque illo, sui muneris, tanquam pelago, in quo non pauci antea errassent, nare tutius possunt: quam ita docte sapienterque scribendi facultatem, multorum annorum labore studioque assecutus est, quibus Tolosae, Salmanticae, Conimbricaeque jus Pontificium docuit, tanta auditorum suorum cum utilitate fructuque, ut multi ab ejus disciplina viri clarissimi doctissimique prodierint; quos inter Didacus Covarruvias, magistrum etiam ipsum, non minimo intervallo, superavit, ingenii praestantia, judicii acumine, magisque recondita exquisitaque doctrina; cujus nomen, ne eundem celebritatis in locum evolarir, quo Martini fama pervenit, popularis aurae favor effecit, qui non aeque ipsi atque illi secundus afflavit; nam ita usu venire videmus, ut eo quis altiorem in opinione hominum locum obtineat, quo ejus opera, ut Navarro accidit pluribus ac majoribus negociis adhibeatur. Sed praesertim Navarrus hominum animos, ad se, admirabili vitae integritate et innocentia converterat; quam nunquam, ut multi faciunt, a praestantia doctrinae segregandam esse duxit. Nullum diem abire sinebat, in quo horarias preces non


page 3, image: s003

recitaret, in quo humilibus ac demissis precibus Deo non supplicaret, ac rei divinae faciendae consuetudinem non teneret, nulla unquam aetatis excusatione usus est, cum annum ageret sextum supra nonagesimum; ad quam aetatem, parsimonia victus, et praetermittendis voluptatibus pervenerat, quo minus indicta, Ecclesiae legibus, jejunia, diligentissime persequeretur. Illud vero incredibilem, nulloque aetatis flexu inclinatam fatigatamque hominis pietatem ostendit, quod paucis, ante ejus interitum, mensibus, feriis, sacrosanctis Christi corporis mysteriis, sacris atque solemnibus, invitatus a sodalitate, quae Romae est in AEde D. Andreae, quam vocant a sepibus, divinam illam hostiam, praegrandi inclusam theca, ac sacerdotali indutus pallio, viarum duûm ferme millium ambitu, gestaverit: quae res fecit argutis piorum hominum sermonibus locum, qui dicerent, se vidisse Simeonem justum, Christum Dominum in manibus habentem; proinde posse eum, sicuti illum, a Deo postulare, ut sibi liceret ex corporis vinculis, tanquam e carcere evolare; jam enim nihil ei opus esse vita, qui Christum, non oculis modo accipiat, verum etiam complexu retineat. Pauperes vero ita cordi cari erant suo, ut saepe de quoti dianis sumtibus non parum demeret, suum defraudans gemium, quo suppeditare illorum necessitatibus posset; ac Tolosae, ac Salmanticae, qui mane conspectus fuerat, in magna auditorum corona, de suggestu, jus Pontificium interpretari, vespere deprehendebatur, in nosocomiis, infimae sortis aegrotis, praecinctus linteolo, lectos sternere, sordes detergere, cibum in os inserere, nullum officii in eos genus, quantumvis illiberale vel sordidum, a se alienum ducere. Ingenio autem erat adeo liberali atque benefico, ut neminem, qui vel levissima saltem in re utilem ipsi operam dedisset, immunem a se abire pateretur; ac magna puerulis nobis, inter me, fratremque meum erat contentio uter nostrûm menstruum illi stipendium afferret, quod capiebat exmunere Consiliarii, de quo dixiraus; cum videlicet agebatur, quaenam, pro noxiarum qualitate, imponendae iis essent poenae, quos peccatorum suorum poeniteret, Nam parens noster, qui


page 4, image: s004

ejusmodi pecuniis distribuendis praeerat, quique esset ejus moris gnarus, quo nos nummo aliquo, sine suo sumptu, exhilararet, modo unum, modo alterum ex nobis, cum eo stipendio ad Navarrum mittebat; neque quisquam nostrûm opinione, quae de ejus liberalitate erat, deceptus, ab eo tristis abibat, sed nummo saltem argenteo auctus, se hilaris ad patrem recipiebat. Sed quid mirum, si tot virtutum comitatu instructus, vitae iter haberet? Erat enim consentiens cum ea disciplina, quam profitebatur. Nam adolescens iis Canonicis nomen dederat, qui ab eo, quod certis quibusdam legibus se voti religione obstringunt, Regulares appellantur. Ore fuit invenusto, macilento, naso, aquilae in morem, in medio prominente, in imo depresso, statura oblonga; sed formae damna, ingenii, animique dotibus, compensabantur.

II. BERNARDINVS BALDVS.

BErnardinus Baldus Vrbinas, puer, dedit operam Io. Andreae Palatio Fanensi, et Io. Antonio Turoneo Vrbinati, praestantissimis, suae aetatis, Graecarum Latinarumque literarum magistris; e quorum scholis, celeriter eruditus, excessit; et quo gravioribus studiis, quorum erat cupidus, melius obsequeretur, profectus est Pisas, ac Patavium; quae duae civitates, prae ceteris Italiae, bonarum artium studiis, atque optimorum magistrorum copia florent. Nam, cum aliis, tum Imperii majestatem, tum divitiarum opumque splendprem, tum bellicae virtutis landem concesserint, et in ejusmodi rebus, ab iis animo aequo se vinci patiantur, attamen disciplinarum omnium quasi possessionem retinent; neque alio nomine, magnificentius elatiusque se jactant, quam quod Musarum aedes, doctrinarum sedem, ac sapientiae domicilium, ab omnibus appellari se audiant. In his igitur gymnasiis, a doctissimis magistris Dialecticam, ac Physicam didicit; quibus facultatibus instructus, ad Emanuelem Margranium Cretensem se auplicavit; qui inter eruditorum suae nationis, hoc est, Graecorum, principes, numerabatur. Apud quem, tantum


page 5, image: s005

profecit, ut eo duce, et cereum quodammodo lucente, obscurissima Graecorum quorundam poetarum loca penetraverit, eaque intelligentia tanquam oculis perlustraverit. Quamobrem ea est incensus animi alacritate atque fiducia, ut ausus sit poemata Graeca in nostrum sermonem convertere, atque aiia ipse nova ordiri atque intexere. Reversus in patriam, Mathematicas disciplinas toto, ut ajunt, pectore complexus est, Federico Commandino magistro, Mathematico, temporibus illis, praestantissimo. Nec inanis Federici labor, et studium, in Bernardino erudiendo fuit. Nam, qua erat celeritate ingenii, in accipiendis iis, quae tradebantur quidquid recondita in illa arte, multiplici, subtilique, concluditur, totum brevi possedit. Quibus artibus, ita Fernando Consagae, Molfettae Principi, et Guastallae Domino, conciliatus, atque probatus est, ut summam ab eo retulerit mercedem laudis et gloriae. Quarum laudum fama compulsus Vespesianus Conzaga, Sabionetae Dux, accersivit illum ad se, et in locis Vitruvii obscurissimis difficillimisque, praeter eum non alio usus est interprete atque magistro. Quae fuit causa, ut egregium illud in Vitruvium opus aggrederetur atque perficeret; quod Augustae editum, immortalem illi famam, apud Transalpinos homines peperit. Verum, humanitare, doctrina, et in Vespesianum fide, perfecit, ut ei unus, ante alios, esset carissimus, Sed non propterea Guastallae Domino singularis ejus virtus effluxerat; sed in memoria penitus insederat. Nam cum Guastallae, nova dignitas hominis instituenda esset, qui Abbatis nomine, ac Pontificiis insignibus decoratus, rebus divinis praeesset, et, propter magnitudinem potestatis, hie honor a multis expeteretur; perfecit oppidi Dominus, ut Bernardino mandaretur, cujus probitatem ac fidem perspectam habebat. At ille tanto honore anctus, sacrisque initiatus, quo munus, quod sustinebat, tuen rectius posset, reliquum vitae suae tempus sacris literis earumque interpretibus penitus cognoscendis deberi constituit. In quo genere studiorum, sicut in reliquis, inventus est sui simillimus; nimirum brevi egregie doctus atque perfectus. Quamobrem tantam hanc quoque


page 6, image: s006

sapientiam vimque doctrinae assecutus, multo ille poterat verius, quam Heleus Hippias gloriari, nihil esse, ulla in arte, rerum omnium, quod ipse nesciret; harum, inquam, artium, quibus liberales doctrinae atque ingenuae contineutur, Theologiae, Philosophiae, Geometriae, ejusque quam Mathematici profitentur scientiae, Poesis, Artis Rhetoricae, Architecturae, aliarumque ingenuarum artinm; nam illiberalium sordidarumque nullam attigit: neque enim unquam audivi eum, sicuti Hippiam, anunlum, quem haberet, vestem, qua tegoretur, calceos, quos iudueret, se sua manu confecisse; sed haec sarcinatoribus, aurificibus, ac sutoribus relinquebat; ut esset, quibus minus adjumenti a natura datum esset ad studia literarum, in quo, si non ingenium, manum saltem exercerent. Sed non multum illi relictum fuisse ocii ad haec humiliora opera recolenda, declarant ea, quae tum Hetrusco, tum Latino sermone, tum soluta oratione, tum versibus, tum ad veteres historias, tum praesertim ad Mathematicas disciplinas pertinentia, admirabili quadam laude scripsit; quorum tam magnus est numerus, ut iniri vix possit: et quamquam illud majorum vigiliarum opus, quod uni versi ter ratum orbis regionum historiam ac descriptionem continebat, prope ad umbilicum perductum, non potuit absolvere; attamen conversioni Heronis, de Antomatibus, hoc est, de Machinis se moventibus, ac de Balistis et Catapultis, in Latinum sermonem, Paradoxis Mathematicis, magnoque illi volumini, Novo-Gnomico nomine, Latine scripto, quod quinque libris distinctum, novam solariorum conficiendorum rationem continet, aliisque, extremam manum addidit. Factus Abbas et sacris initiatus, studium suum, ut diximus, transtulit ad sacrarum literarum interpretationem ac primum Ierosolymitani templi, incredibili sumptu, ac magnificentia, a Rege Salomone excitati, descriptionem, per Hieremiam literis consignatam et traditam, rem involutam, et multis difficultatibus obsessam, evolvit, illustravit, atque hominum intelligentiae aperuit; librum tum scripsit de firmamento et aquis, quas, in mundi fabrica, Dens dicitur segregasse; et commentarium in


page 7, image: s007

paraphrasin Chaldaeam Onchalis, in Latinum a se conversam, qua Pentateuchus, hoc est, quinque Moysis libri fusius explicantur; deinde, paraphrasi Latina, Hebraeo ex fonte deducta, scholiis quibusdam additis, Iobi historiam maxime illustravit, explanavitque: voluit etiam Matthaei Euangelio, oeconomia tropologica, moralibus sententiis, et ad vitam recte instituendam necessariis, confertissima, lucem addere; atque id quod voluit perfecit: quam scite interpretandi rationem, omnium linguarum notitia assecutus est. Quam enim ille linguam non novit? Mitto Hetruscam, qua, orationes plures, Disputationes varias, Dialogos, Apologos, Federici et Guidi filii, Vrbini ducum vitas, rhythmos, eclogas, juveniles lusus, anni coronam, aliaque edidit, mitto Latinam, qua, in epigrammatibus, imitatus est Martialis argutias, in Odis, Horatii cultum et nitorem, in poematibus, Virgilii majeltatem ac decus: mitto Gallicam, Germanicam, Hispanam, Illyricam; in quarum singulis ita loquebatur, ut si in eis natus esset: mitto, inquam, has omnes linguas; nonne Hebraicam, Chaldaeam, Arabicam, res ad sacrarum literarum intelligentiam plane necessarias, adeo perceptas habebat, ut paucos haberet pares, superiorem fortasse neminem? Quid? ne veteris quidem, Siculorum ac Narbonensium, sermonis fuit expers; quos imitatus, plures in juventa rhythmos composuit. Sed quid veteres Narbonenses ac Siculos memoro, quorum sermonis plura adhuc in libris, non adumbrata, sed expressa vestigia cernuntur? Pristinam Hetruscam assecutus est linguam, cujus, tot ante seculis extinctae, tanquam ex rogo, vix tenuis aliquis fumus, in antiquissiims illis aeneis tabulis emergit, quae a S. P Q Eugubino servantur. Denique vir hic longe clarissimus, quemadmodum sanctissime vixerat, ita etiam sanctissime, in complexu cucullatorum patrum, extremum vitae spiritum edidit.



page 8, image: s008

III. IACOBVS CLAVERIVS.

IAcobus Claverius Romanus, ex veteri Annibaldensium familia, a puero, ob generis nobilitatem, ac praestantem corporis formam, ingennosque mores, Farnesianis Principibus conciliatus, fuit illis mirisice carus. Multa, in adolescentia delicate, jocoseque, multa etiam graviter ac prudenter ab eo dicta et facta narrantur; sed non est tanti, ea referre. Posteaquam robustior est factus, se intra Religiosorum claustra recipiendum adscribendumque curavit: sed non minus cucullatus, quam pileatus, in eorum Principum tutela praesidioque delituit, a quibus antea diligebatur: unde etiam nova spe semper inflatus, vel insigne aliquod sacerdotium, vel Praefecturam expectabat. Suo postea tempore sacris initiatus, mittebatur quotannis, feriis esurialibus, in aliquem pagum, divinarum rerum interpres; atque etiam excipiendarum Confessionum provinciam accepit; quae res illi, conjungendae cum multis amicitiae, causa fuit, utque cupiditatem laudis et gloriae, qua aestuabat, expleret. Nam tribunal, unde confessiones excipiebat, ostiolo templi propinquum habebat, qua discipulis, a scholis redeuntibus, transeundum necessario erat; ibi tanquam in statione manebat, et quemcunque adolescentem ingenio praestare audivisset, humanissimis verbis excipiebat, laudibus efferebat, suam illi operam pollicebatur, ac postea in cellulam deductum, juglande, melle condita, reficiebat; quibus blandiciis eo hominem adducebat, ut promitteret, se ejus laudes, quas ipse sigillatim enarrabat, vel prosa oratione, vel carmine celebraturum, ac per hanc rationem a muttis, qui postea in literis clari et magui extirerunt, non inelegantes versus, suam in laudem, expressit: nec minus audacter poetarum hujus ac superioris aevi principes est arrgressus, videlicet Annibalem Carum, Torquatum Tassum, Benedictum Varchium, Iulium Caesarem Stellam, Porphyrium Felicianum; quorum scripta in ipsum carmina leguntur: haec ille postea in duo volumina collecta edidit, quorum alterum Latina, alterum


page 9, image: s009

Hetrusca poematia continet; et utrisque praesixa est ejus vita, oppido ridicula. At voluit homo cupidus laudis, vivens, gloriola sua frui: quibus rebus perfecerat, ut tota Vrbe celebratum suum nomen esset. Induxit etiam, nescio quem Religiosae ejusdem familiae rerum gestarum scriptorem, et suae ipsum historiae, summis laudibus ornatum, insereret. Quae quamquam superioribus non probarentur, nemo tamen se illi audebat opponere, Alexandri Cardinalis Faruesii auctoritate deterritus; in cujus ille tutela erat, ut diximus. Sed eo mortuo, ejectus est Viterbium, tanquam in exilium, neque inde antea revocatus, quam ejus vanitatis, qua sermo erat omnibus, memoria, in oblivionem diuturnitate adducta esset. Praedixerant Genethliaci, ac Mathematici, sive joco, sive serio, processurum eum honoribus longius, ac minimum ad purpuram perventurum: sed inanes eorum praedictiones fuisse, ostendit eventus: nam, senex, est Romae, anno 1600, post diem septinium quam decubuerat, lethali morbo cousumtus.

IV. FVLVIVS VRSINVS.

FVlvins Vrsinus, nobili paterno genere natus, propinquis suis minus gratus extitit, quod minus justo concubitu natus esset. Sed ab illis spretus, exceptus est a Gentili Delphino Romano, Basilicae Lateranensis Canonico, et antiquitatis studioso, qui adolescentis ingenium aspexerat et proba verat. Itaque ab eo primum Graecis ac Latinis literis institutus, tum in studium antiquitatis, in quo ille versabatur, compulsus, tantum brevi profecit, ut non aequalium suortim modo, sed superiorum etiam omnium, qui eundem lapidem vol verant, laudem aequarit. Scripsit de familiis Romano rum elegantissime, eruditissimum de Triclinio Romano commentarium, cui Petrus Ciacconus, quî cum illi magnus usus amicitiaque, ut dicemus, intercedebat, non pauca addidit; neque liber ille sine hoc auctario editur: emisit etiam diligenter elaboratas enucleatasque animadversioues in Festi Pompeji librum de verborum siguificationibus, et in Latinos historicos notas.


page 10, image: s010

In eo, quod agendum suscipiebat, longam semper moram ac diligentiam adhibebat, quo ab omni parte perfectum evaderet. Neque solum in iis, quae scribebat, summam dabat operam, ne quid collocaretur, uisi diu multumque excogitatum, nec populari tantum trutina, sed artificis statera examinatum, verum in ceteris etiam rebus eadem erat cura ac diligentia; adeo ut uno eodemque die pluribus se negociis implicari non sineret, sed, ceteris omissis, unnm eligeret, in quo versaretur, totusque in eo esset: ut non posset illi jure objici, quod iis, qui in plura studia distracti, in singulis minus attento sunt animo, dicitur, Vuum age. Pervetustis codicibus, quorum multos in sua bibliotheca habebat, immania precia faciebat: atque illud accidit perridicule, quod cum, die quodam, Francisco Cardinali Toleto, Terentii comoedias ostendisset, easque affirmasset ante annos mille fuisse conscriptas, ac revera essent antiquae, sed mire depravatae atque corruptae, atque addidisset, nullam esse pecuniam, quae antiquissimi illius codicis aestimationi par esset; prô Deus, Cardinalis inquit, quid audio? equidem mallem codicem unum, quantumvis recens impressum, sed castigatum emendatumque, quam decem alios mendosos et corruptos, quamvis Sibyllae manu exaratos: risus omnium, qui aderant, est factus, cum viderent, rerum earum precia, quae ille in caelum efferebat, Cardinalis aestimatione, sic concidisse. Hunc postea librum moriens, Bibliothecae Vaticanae legavit, una cum Francisci Petrarchae rhythmis, auctoris ipsius manu conscriptis. Farnesianam aulam, duorum Cardinalium, Alexandri et Odoardi, familiaris, ornavit; quorum postremum, bonorum suorum haeredem reliquit; Delphinis, quorum domi fuerat altus educatusque, ac diem supremum obierat, sex aureorum millia legavit; quae voluit esse grati sui erga illam familiam animi testimonium, unde tot in ipsum utilitates et commoda provenissent, atque illud idem, in AEde Constantiniana sacerdotium adeptus esset, quo Gentilis, qui in filii eum loco dilexerat, functus antea erat.



page 11, image: s011

V. M. ANTONIVS MVRETVS.

M. Antonius Muretus Lemovix, magis scriptis suis, quam cujusquam oratione illustris. Cujus de virtutibus dubito, quemadmodum exponam. Nam tam multa, tamque praeclara laudum, in eum, genera conveniunt, ut sit difficile judicium excellentis maxime virturis. Nam fuit primum Iuriscousultus, non unus e multis, sed inter multos propemodum singulatis. Etenim Romae, in publico Gymnasio, magna auditorum frequentia, interpretatus est Pandectas Iuris Civilis, non usitato vulgarium magistrorum more, sed novo, atque, ad eam diem, Romae, in scholis inaudito; cum in docendo, Latini sermonis elegantiam, ab aliis neglectam, assumeret, multa ex Graecis scriptoribus depromeret, multa ex antiquitate repeteret, multa a Philosophorum disputationibus mutuaret. In Philosophia vero, non est facile dictu, quantum excelluerit; cujus notitiam, non ex cujuspiam dictautis commentariolis, tanquam ex seclusa aliqua aquula, hausit, sed ex Platone, atque Aristotele, quos, sua lingua loquentes, intelligebat, accepit, unde tanquam a fontibus, universum flumen erumpit. Itaque, et multos annos, Ethicorum Aristotelis libros Romae explicavit, ingenti stipendio, et scripsit in ejusdem oeconomicam, et topicam, in primum et secundum Platonis de REp, librum, et in Cyropaediam Xenophontis, plenissimas doctrinae et, eruditionis notas. Iam vero, si recte loquendi ratio, si poetarum enarratio, si historicôrum pertractatio, si de unoquoque auctore judicando facultas, si de rhythmis metrisque scientia, si Astrologiae, Philosophiaeque cognitio ad eos pertinet, qui Grammatici vocantur; adeo omnem ejus artis pene infinitam vim intelligentia complexus est; ut non videam cui ex veteribus debeat cedere. Quem enim auctorem Latinum praetermisit, sive historicum, sive oratorem, sive poetam, quem ille suis, vel commentariis, vel scholiis, vel notis, non explicaverit, emendaverit, suoque nitori non restituerit? Terentium, Tibullum, Catullum, Propertium, M. Tullium,


page 12, image: s012

Sallustium, Tacitum; et in primis, quantum vir hic eruditione praestaret, Variarum lectionum liber ostendit. Deinde, si Rhetoris sunt partes, dicendi praecepta teuere, eisque alios imbuere, quis Mureto sit dignior hoc nomine? qui tot annos, tum Veneriis, tum Romae, juventutem ad dicendum instituit, qui suis praeceptis institutisque, tot formavit oratores egreoios, qui postea et ipsi dicendi magistri extiterunt, et in his Franciscum Bencium, qui in scholis Soc. Iesu, tanta cum laude, hanc artem exercuit, qui, quaecunque sunt, ab eloquentiae praeceptoribus sive Graecis, sive Latinis data, in animo, tanquam in cera, vel potius tanquam in aere insculpra retinebat, quique Aristorelis de Rhetorica libros duos ita docte, ita eleganter, ita scienter in Latinum sermonem convertit, ut non desideres quidquam in eo genere melius, neque perfectius? At neque Poeticae inanem operam dedit, sed utilem atque praestantem: nam et elegos, et odas, et epigrammata, et hymnos ad veterum Poetarum elegantiam scripsit. At mihi eloquentiae in eo virtus, quae merito omnium maxima habetur, ceteris ejus laudibus videtur antestare. Quid enim ejus orationibus inveniri perfectius porest? qui flos, quod lumen, quis naturalis, non autem fucatus, in eis nitor desideratur? quis humilia subtilius, ampla sublimius, mediocria teinperatius, potuit dicere? quibus virtutibus, persecti oratoris laus continetur. Quis, nostra aetate, sermonis genere usus est, adeo gravitatis, doctrinae, prudentiaeque referto, et in quo praererea omnes verborum, omnes sententiarum illigentur lepores, praeter hunc? quis magis Latine, pure, dilucide, suaviterque locutus est unquam, et, quod refert, qui oris pressu, et suavitate appeliandarum literarum se magis hujus civem Vrbis, non peregrinum significaret? Quis unquam, actione, in qua fere sunt omnia, par illi extitit? quae cum constet voce, motu, ac gestu; vox erat magna, canora, distincta; morus plenus artis, ac venustatis; gestus, non verba exprimens, sed rem et sententiam fignificatione declaraus. Quamobrem illud assecutus videtur, ut non hujus modo seculi, sed multorum etiam superiorum, oratorum princeps habeatur, Atque


page 13, image: s013

equidem arbitror Autonium, qui, in eo libello, quem unum edidit, disertos, inquit, se vidisse multos, eloquentem vero neminem, si hunc audire potuisset, mutata sententia, veri eidem eloquentis palmam delaturum fuisse. Sed tanto vir ingenio, atque facundia, Tolosae, criminis, cujus insimulatus fuerat (injuriâ dicitur) paratum fere sibi supplicium evasit. Nam, fuga sibi consulens, ex illo periculo, Venetias evolavit; ubi cum in ejusdem suspicionem criminis, post aliquanto venisset, literis, ad Dionysium Lambinum datis, eam est a se propulsare conatus. Verum illud ei Tolosanum incendium, ex quo evolaverar, sive verum, sive fictum, exprobravit Ioseph Scaliger, cui ille verba dederat, atque epigramma recens, a se compositum, pro vetere obtruserat, hoc disticho,

Qui flammas rigidae vitaverat ante Tolosae,
Muretus, fumos vendidit ille mihi.

Sed crimen istud, illudque, quod in Gallia hominem occiderit, et interdum vino se ad ebrietatem onerarit, si vera forent, posset aliquis ju ventutis excusatione defendere. Fuit ingenio in jaciendis ridiculis et salsis, alacri, promptoque, adeo ut ante facetum dictum emissum, quam excogitatum ab eo fuisse videretur, quo breviter arguteque dictorum acumine, tauquam armis, discipulorum, ipsi inter docendum obstrepentium, audaciam insolentiamque compescebat; et cum unus ex eis tintinnabulum in scholapulsasset, ex eo genere, quod ad vervecum ac bucularum colla appenditur, ut earum ductum ceterae sequautur; continuo ille, Mirabar, inquit, ni pecudnm acervus ductorem suum haberet. Fratris filium habuit, eodem, quo ille nomine M. Antonium, praestanti ingenio, qui, ipso docente, Graecae ac Latinae linguae rudimenta posuerat: Sed ante pubertatis annos e vita migravit; cui si longiot vita contigisset, profecto (ut initia se dabant) extitisset, quem eloquentia, doctrina, etj dicii acumine cum patruo conferre possemus. Qui patruus, totis novem ante ejus e vita discessum annis, pietati ac religioni omne suum studium dedit, quique antea, in pernoscendis veterum poetarum fabellis, in percipiendis, quae ab Homero, Virgilio,


page 14, image: s014

Thucydide, Herodoto, Sallustio, Livio, aliisque, tum Graecis, tum Latinis scriptoribus, dicerentur, ocium suum tradiderat; illud postea conterebat in sacrarum literarum, earumque interpretum lectione; et sacris initiatus, quotidie, si per valetudinem licuisset, multis cum lacrymis, divinam illam Hostiam D. O. M. sacrificabat. Mortuus est anno MDLXXXV, prid. Non. Iulii, cum sexagesimum aetatis suae annum nondum explesset, ac situs in sepulchro, quod in AEde, Deo trino et uno, in Colle Hortorum, dicata, sibi vivens extruxerat, cum inscriptione, quae nihil veterum superstitionum, ut sit plerumque, oleat, sed quae pium ac Christianum ejus animum in primis ostendat.

VI. COMES GVIDOBALDVS BONARELLVS a RVERE.

MAgnum atque praeclarum Comitis Guidobaldi Bonarelli Anconitani ingenium, plus aliquanto ex sese, in bonis artibus, dedit, quam quantum ab initio polliceri visus esset. Etenim laus poetica non admodum expectabatur ab eo, qui pueritiae et adolescentiae tempus, in perscrutandis uaturalium rerum causis, et in comparanda sacrarum literarum scientia consumpsisset. Nam pene puer, missus est in Galliam a patre, qui multum apud Guidobaldum Vrbini Ducem auctoritate et gratia pollebat, ut ibi Theologiae studiis operam daret; quibus usque adeo diligentem operam navavit, ut annos natus undeviginti, Parisiis, in Philosophicis ac Theologicis disputationibus, summum ingenii sui specimen dederit; ut etiam oblatum ipsi ultro Philosophiae docendae munus a Doctoribus illis fuerit: at ipse revocatus in Italiam a parente, maluit eo honore dignus videri, quam illum accipere; reversusque in Italiam, Mutinae patrem amisit, virum clarissimum, ac Ferrariae Duci, ob singulares ejus virtutes, acceptissimum; quae fuit causa ut Dux ille Ferrariam eum evocaverit, ut in suorum aulicomm numero haberet, ejusque opera atque consilio in rebus maximis uteretur. Atque utraque in re, tum in variis cousultatiouibus, tum in sedecim


page 15, image: s015

legationibus ad Reges ac Principes, ipsius nomine, obeundis, fecit, ut Dux utilitatem cognosceret suam. Adhuc Guidobaldus, in consiliis, de Rep. dandis, acutus ac prudens, in Philosophorum ac Theologorum disputationibus exercitatus ac promtus existimabatur; sed faciendi carminis artifex a nemine habebatur. Ita sui in se opes ingenii, tanquam in aliqua arca, constructas atque reconditas habebat; sed tandem, propositis illis, ac propalam collocatis, antea poeta summus apparuit quam eum quisquam aliquid poeticis ex fontibus degustasse suspicaretur. Nam, cum quisque, qui in Alphonsi Ferrariensium Ducis aula versaretur, quique aliquod in literis nomen haberet, vel ingenii opinione praestaret, scenicis spectaculis dandis, industriam suam probare conaretur, Guidobaldus, ne cui in ea re esset inferior, Phyllidem Scyram, pastori ciam fabulam composuit, in eamque omnes poeticos flores, delicias, veneresque conjecit. Quod vero ad stylum attinet, eam scripsit dulcissime, nec post Guarini Eclogam, quidquam invenitur, in eo genere suavius, neque venustius: atque id tam aptum ac felix, repente in ipso ortum, ad poesin ingenium ideminet admirans, non aliam, cum quaereret, invenire, ejus rei causam potuit, praeter Caeli, sub quo clarissima Estensium Principum aula constituta esset, benignitatein, quo statu Caeli, atque Stellarum, qui animam ducerent, una cum vitae halitu, poeticum etiam ab eo quasi spiritum, impetumque perciperent. Atque eandem hanc Caeli vim et aspirationem, ajebat concitasse ac poeras effecisse eos, quos omnium saeculorum posteritas admirabitur Bojardos, Ariostos, Tassos, Gyraldos, Guarinos, Bombasios, Fontanellas, et ceteram egregiorum poetarum turbam; quorum singularia ac divina propemodum carmina dum manebunt, manebunt autem saeculis innumerabilibus, Estensium aula Ferrariae non deerit. Atque, cum eos, quos diximus, ad versus fundendos abstraxisse narrabat, impetum, vel, ut Democrito placet, furorem, in eorum animos, a Caeli impulsu concitationeque delapsum, prope vera dicere videbatur, si eorum omnium exitus recordemur. Nemo enim, propter eam causam, ne nummo quidem uno


page 16, image: s016

factus est ditior. Quod maximo argumento est, nullam eos spem utilitatis futurae, nullam lucri cujuspiam utilitatem, ad scribendum adegisse, sed Caeli tantum, si fas est ita loqui, vim concitationemque; et si quam ipsi propositam habuerint, laborum suorum mercedem, ac praemium, non aliud fuisse, nisi laudis et gloriae. Verum hic nobilis, Comitis Guidobaldi partus, alium ex se peperit, non minus illustrem et clarum, atque haud scio, an doctrinae varietate, eruditionis magnitudine, rerum plurimarum scientia, judicii acumine, ingenii amoenitate, illo longe majorem atque praestantiorem, defensionem nimirum Eclogae suae. Introduxerat ille Nympham, Caeliam nomine, uno eodemque tempore, peraeque duorum hominum amore captam ardere ita misere, utquo se ab ejus flammae, ita contortae implicataeque, quasi laqueis, expediret, cum nulla alia ratio occurreret, mortem oppetere non dubitaret; quae omnia, cum pluribus incredibilia viderentur, illudque praesertim absurdum, et contra amoris leges occurreret, quod una, eodem tempore duorum cupidine efflictim deperiret, quae leges, non plus uno, um concedunt, in quo amando diligeudoque, omnes animi vires, omnesque industriae suae nervos contendat; haec ille, et rationibus, ex intima Philosophia depromtis, fieri posse, et exemplis, ex omnium saeculorum memoria repetitis, saepius factum esse, defendit; tanta sententiarum rerumque copia, ut multis suspicandi locum aperuerit, antea defensionem peccato comparatam, quam peccatum, si tamen peccatum illud fuit, admissum, neque aliam illi fuisse rationem, cur illud potissimum argumentum in actus deduceret, nisi ut ingenium declararet, quantamque vim doctrinae complexus esset, ostenderet. Sed, ut sese res habeat, perfectum est illud opus, plenumque literatae venustatis, atque prudentiae. Quod si eo quisque doctior existimatur, quo enucleatius, ac dilucidius aliis possit, quae ipse didicerit, tradere; quantam in homine, et quod est incredibile, militari, atque perpetuo aulicis occupationibus districto, intelligentiam fuisse oportet, qui de rebus subtilissimis obscurissimisque, ita aperte, perspicue, ac distincte loctitus est,


page 17, image: s017

ut eas planius ac melius dici non desideres? Quamobrem principibus viris magno fuit in honore et gratia, Cardinalibus praesertim, Federico Borromaeo, Euangelistae Pallottae, ac Cynthio Aldobtandino, Alexandro vero Estensi, tanta in admiratione, ut eum, quamvis infirmissima valetudine, ac propter dolorem artuum, ab omnium fere membrorum usu destitutum, Romam evocaverit, ut suo cubiculo, honoris scilicet causa, praeficeret. Sed jam in itinere, cum podagrae dolores vehementius ingruissent, vim morbi ferre non potuit, cum quinque et quadraginta vixisset annos.

VII. PAVLVS BOMBINVS.

PAulus Bombinus, Cosentiae, veteri atque ilillustri Calabriae oppido, nobili genere natus; domi, prima puerili institutione, ad humanitatem informatus; profectus est Romam, ut liberalibus disciplinis animum excoleret, quas omnes in collegio Soc. Iesu celeriter a magistris accepit, in eisque perfectus evasit. Nam fuit poeta magnus, orator summus ac pene extemporarius; sententiae in eo crebrae ac graves; sermo Larinus, elegans, dilucidus, florum omnium varietate conspersus, verum qui ab iis deliciis, quae modo inventae eloquentiam corruperunt, abhorrens, rerum gestarum scriptor, verax ac prudens; in Philosophicis ac Theologicis disputationibus acer ac vehemens, et in capiendo adversario, argumento breviter arguteque concluso, acutus, divinarum rerum, ad populum, interpres egregius, qui sententiarum copia, verborum splendore, oris acvocis suavitate, auditores detineret. Hic adolescentulus, antequam potuerit existitnare, quanto liberior vita sit eorum, qui nullis se Religiosi cujuspiam ordinis legibus obstrinxerunt, Soc. Iesu, arctum, quodque praecidit omnem licentiam libertatemque vivendi, vitae genus amplexus est, illudque, nuncupatis, publica ac solemni religione, votis, protessus est. Verum, cum multos jam annos, non solum communi voluntate virturis atque officii, verum etiam ea, quam sibi indixerat, lege continentiae, omnium volunates rerum, cohercitas


page 18, image: s018

habuisset, tandem visus est aliquem illis aditum aperire, et, quod mirum videatur, firmata jam aetate, quo tempore, qui a religione officii declinarunt, revocare se in viam solent. Quamobrem vocatus in judicium, quod officium et obedientiam erga superiores exuisset, quorum imperiis praesto esse debuerat, atque hujus criminis, sua ipsius confessione convictus, suffragii incomitiis ferendi, atque ad honores suffragiis aliorum ascendendi jure privatus est, tum in remotam quandam Italiae insulam rejectus, decem annorum exilio multatus; at postquam decem annorum legitimam poenam pertulit, cum ferret iniquissime, tantis clamoribus fuisse rem actam, quae potuisset, nulla fere cum ipsuis infamia, a paucis secreto decidi, coepit cogitare, de commutanda colonia, et statuit ad aliam religiosi cujuspiam ordinis familiam transire. Itaque fecit me per amicos certiorem, ut darem operam, quo in quandam reciperetur, nobilem illam quidem et locupletem. Verum spe illa dejectus, convertit animum, ad eum religiosorum hominum ordinem, cui Sommasco est nomen; ad quem, facilis illi aditus patuit. Significavit mihi non obscure, sibi esse in animo, reverti in complexum matris suae; sic enim societatem Iesu appellabat; verum non ante, quam e vita discessissent ii, qui fuissent in ipsum teterrimi. Sed accidit, ut ipsum ante mors ad se reciperet, quam quemquam eorum, quamvis capulares, et Acherunti jam diu debiti viderentur. Aggressus est, pene adole scens, in Collegio Ro. Philosophiam docere; sed quia, ingenii demonstrandi causa, a receptis Philosophorum sententiis, pluribus in rebus, prave discrepabat, et quia totam fere rationem docendi mutaverat, primo anno illud ei munus abrogatum est, atque alteri traditum. Sed aliquot post annis, cum maturior eum aetas expolivisset, hominemque reddidiet, rursus idem docendi curriculum ingressus, ab aliorum Philosophorum praeceptis non aberravit, eamque docendi viam rectissimam duxit, quam superiores omnes magistri tritam reliquissent. Quamobrem totum illum triennalis laboris cursum rite confecit; et, quo tempore inobedientiae reus damnatus fuit, sacras literas interpretabatur. Versatus


page 19, image: s019

satus est frequenter in Principum aulis, Mantuani praesertim Ducis, in qua diem obiit supremum: quod etiam fuisse arbitror causae, ut se vulgi obliniret erroribus, et quod adolescens non commiserat, ut muliebribus implicaretur amoribus, postea alieno tempore faceret tamen. Edidit laudationem funebrem Margaritae Austriaca, quam, me audiente, habuit, ad sodales B. V. Assumptae, in Domo professa Soc. Iesu; Vitam Edmundi Campiani ejusdem Soc. in Anglia martyrio affecti; Hispanicatum historiarum Compendium.

VIII. BELMONTES CAGNOLVS.

CVm exprimere mores et consuetndinem vitae susceperimus Belmontis Cagnoli, nullus erit finis, si necesse sit omnia exponere, quae pertineant ad eam declarandam. Fecit multa ridicule, multa graviter, multa inepte, multa apte, multa stulte, multa sapienter, multa varie, multa constanter, multa imperite, multa docte; ut sit difficile paucos invenire, qui sint in tanta vitae dissimilitudine et varietate versati. Ac primum, toto vitae tempore valetudine usus est vana: nam puero infirma et incommoda fuit, ac nihil propius est factum, quam ut ex morbo, oculorum aciem amitteret, sed postea grandiori robustissima ac validissima corporis firmitas accessit, adeo ut jam grandaevus, nullam dentem ac ne pilum quidem unum desideraret; at seni rursus coepit esse corpus debile et invalidum, artuum doloribus, unde occidit, exeruciato. Nunquam fere in eodem vitaestaru permansit, sed vicissim ad plures divertit. Elegit esse I. C. ac Caesenae jus didicit; voluit deinde aulicus fieri, ac Marco Cornelio, qui factus est Patavinus Episcopus, navavit operam cubiculatius; apud quem, tantum auctoritate et gratia valuit, ut omnium ejus consiliorum particeps fieret, ab eoque in fratris germani loco diligeretur. Tum ab aula transiit ad Ecclesiam, et sacris initiarus, adlectus est inter sacerdotes Ariminensis Ecclesiae; sed vix triennium intercessit ab hac ejus inductione animi, cum sacerdotium illud satietate dimisit, ac rursus, tanquam postliminio,


page 20, image: s020

reversus est in domum Episcopi Patavini; nec factum est diu, postquam ad vetus illud praesepe se recepit, cum piuguius sacerdotium, sibi oblatum, arripuit; sed coactus est illud dimittere, Romamque confugere, non tam levitate animi, quam salutis tuendae necessitate, quod ad necem peteretur a fratribus mulieris cujusdam nobilis, a qua insane amabatur, quaeque (ut ipse gloriari solebat) tribus aureorum millibus conata esset expugnare, sed frustra, suum illud constans castitatis perpetuo servandae propositum, vel saltem perficere, ut mutuum cum ipsa faceret in amore. Habuit tum Romae in Academia Humoristarum, variis de rebus, disputationes, illam praesertim, quam ceteris omnibus anteferebat, da fretis, aut de marinis aestibus, num videlicet eorum accessus et recessus Lunae motu, an alia quadam magis necessaria ratione, gubernentur; Laudationem D. Gregorii Magni, Academiae tutelaris Divi, aliaque. Verum urbis quoque sicut ceterarum rerum saties hominem cepit: ac die quodam, antequam potuissem suspicari, eum Roma discessisse; redditae mihi sunt ab eo literae, quibus exponebat, sibi Deiparae sacerdotium, in monte Typhi obtigisse, omnium, quae ad eam diem consecutus esset, optimum ac locupletissimum; nihil ibi desiderari, quod caeli terraeque benignitas suppeditare hominum usibus possit; saluberrimas ibi auras afflare, liquores perlucidissimos amnium effluere, gelidas fontium perennitates emanare; ibi viridissimo, ac florum varietate distincto, camporum amoenirates, ornatu vestiri; ibi aedes, ediro amoenoque in loco, sitas esse pulcherrimas, unde, circumjectos in agros, lepidissimus pateret prospectus; ibi aquas hauriri puras ac liquidas, ibi praestantissima plenis e doliis vina diffundi: quocirca jam sibi fixum ac deliberatum esse, perpetuum vitae suae domicilium collocare eo in loco, quî cum nulla maris pulcritudo, nulla orae ac litoris cujusvis amoenitas, nullae urbium quantumvis maximarum opes, conferri aequarique possent; ibi se vivere, ibi sepultum se velle esse; proinde, suas sibi haberent Pontifices tiaras, sua sibi regna Reges, suas sibi divitias divites, suos sibi ambitiosi homines honores; se nihil haec illis invidere:


page 21, image: s021

postremo admonebat me amice, ut, si saperem, abjectis omnibus opum, honorum, divitiarumque cogitationibus, illam caeli salubritatem, illam agri pulcritudinem, fertiliratem, amoenitatem, illas naturae, quasi ibi lascivientis, delicias, fumo, opibus, strepituque Romae, mutarem; atque avibus ac ventis citius ad se contenderem, quo ine una secum hilaritati, amoenitati, atque ab angoribus omnibus vacuitati operam darem. His literis lectis, nihilo tum commotior sum factus, quod adhuc spe aliqua rerum urbanarum tenerer; sed aliquauto post de ea spe dejectus, ita exarsi cupiditate ejus boni, quod monstrabatur, persequendi, ut jam inciperem cogitare de itinere, num esset commodius, me illuc lectica, quam equo deferri; cum subito nuncius affertur, hominem, repudiato sacerdotio, ac tot, elatis in caelum laudibus, deliciis, amoenissimo loci illius secessu, Ariminensem frequentiam, et inter vestitas floribus ripas, praeterfluentibus rivis, puniceas, parvi Rubiconis undas anteposuisse. Nec Ariminensi domicilio perpetuo se tenuit, sed, novus Vlysses, Ithacam suam, hoc est, montem Scutulum, postquam multorum mores vidit et urbes, sese recepit. Sed, quemadmodum ille Penelopem reperit a procis vexatam, ita etiam hic rem suam familiarem, vario litium genere a cognatis oppugnatam invenit. Quod suum incommodum cum Cardinali a Balneo, cujus in imperio ac ditione erat, per literas exposuisset, responsum abeo accepit, ne se admodum animo demitteret; nam ipsi, a praesidiis omnibus destituto, domum suam semper portum ac perfugium fore. Id ille, non responsum, gratiae scilicet causa, factum, sed invitationem, atque adeo vim esse putavit, qua a Cardinali in suam familiam attraheretur. Nec morae quidquam in ipso fuit; sed armos natus tres et septuaginta, se rursus aulae hoc est, jactato tempestatibus omnibus mari, fragili conscissaque rate commisit: sed confectus senio, atque artuum doloribus, et quia non satis ex sententia, eorum, quae cogitaverat, eventus sibi procedere animadvertebat, reversus est in patriam; ubi anno post moriens, vitae simul et incoustantiae finem secit. De eo stulta, ac ridicula multa narrantur,


page 22, image: s022

quorum hic pauca referam. Primum in Heroico carmine, multis partibus, se superiorem Torquato Tasso fingebat; ac propterea multos, ex sua Aquileia capta soloque aequata, rhythmos, octonis inclusos versibus, selegerat, ac seorsim a ceteris, una cum totidem Tassi, ejusdem fere argumenti versibus, edendos curaverat; ut fieri judicium posset, quantum ipse illi praestaret. Deinde homo gloriarum plenissimus, sibi persuadedat, in toto orbe terrarum celebratum suum nomen esse; ac si literatus quispiam ipsi advenienti continuo non assurrexisset, elatus iracundia, hisce hominem verbis accipiebat: Itane? Abbas Cagnolus, eversae Aquileiae, et tantorum carminum auctor, tuam potuit notitiam effugere? non fit verisimile. Et quo tempore. Cardinalis a Balneo aulae ludus erat, cum die quodam in Humoristarum coetum se intulisset, et amatoria quaedam carmina ab alio, ut ipse dicebat, confecta, qui in ejus disciplina educatus esset, senex candidissimus recitasset, omnium in se risus excitavit: quamobrem ille, inflammatus ira: Quid ridetis, inquit, insani? ego sum ille Abbas Cagnolus, omnium, qui sunt ex hoc numero, multo antiquissimus, quique ex dirutae Aquileiae poemate, tantam mihi gloriam famamque collegi, ut nullus in terra vivat, cujus nomen sit apud omnes illustrius et clarius. Quibus auditis omnes ita voces, ita palmarum intebtns, ita sibilos, profuderunt, ut ad eos compescendos, nihil Augustini Mascardi, qui tum Academiam Princeps regebat, jussus atque auctoritas plane valeret. Nec potest satis narrari, quos de se ludos Reate praebuerit, cum ad Cardinalis, de quo diximus, aulam irrepsisset. Nam eam amplissimorum honorum spem animo, ridicula ambitione, conceperat, ut ex pedissequis anisque imi subsellii viris, qui omnia illi assentando, ceteris rectius, Gnathonis partes agebant, sibi familiam eltgeret, atque illum domus Suae Praefectum, illum sibi cubicularium, illum pincernam illum convivii magistrum, constituebat. Ex quo apparet, eo stultitiae genere laborasse hominem inflatum ac tumidum, quo desipiunt ii, qui esse primos se omnium rerum volunt, nec sunt. Contra vero fecisse eum multa prudenter,


page 23, image: s023

ac recte, argumento est vita, ab eo liberaliter honesteque traducta. Quamquam, arrogantibus sane verbis, gloriari solitus sit, nulla se unquam mortiferi sceleris labe animum commaculasse; cum eum constet, stulta quadam aliis detrahendi licentia iniquissimorum, de moribus etiam Principum, sermonum suorum domicilium, non in audientium solum auribus, verum etiam literis ac libellis, sine auctoris nomine, datis, in legentium oculis collocasse. Deinde probant ejusdem ingenium et eruditionem multa docte ac pie versibus scripta; ut Iuliani Martyris, Laurentii Iustiniani, S. Alexii, virae, Mariae Magdalenae luctus, et lacrymae, Dispar Iusti et peccatoris interitus, Quinque Rosarii Mysteria, Deipara scilicet, ab Angelo annunciata, eadem in Caelum Assumpta, Christi Nativitas, Fuga in Egyptum, ejusdemque intet legis magistros sedentis inventio, Aquileiae vastatio, Heroicis versibus luculenter expressa, bis edita, et in secunda editione, tribus millibus in loci, et eo amplius emendata, ac milior effecta. Verum ad haec quoque, quamvis plena gravitatis et ingenii, aliquid etiam solitae ejusdem vanitatis ac levitatis influxit, Nam, quo ostenderet, afflatu magis divino, quam aliqua alia humana ope atque labore, illam poeticae facultatis vim in ipso extitisse; mihi persancte affirmabat, nunquam se Franciscum Petrarcham, vel alium quemquam Poetam Hetruscum, esse conatum attingere. Sed, ut de ceteris taceam, in Torquato Tasso, cujus se aemulum gloriae profitetur, mendacii arguitur. Scripsit etiam soluta oratione complura, Semiramim, ab iniquorum calumniis vindicatam landationem D. Gregorii Magni, sermones de Virginis Deiparae doloribus, de Avaritia, de Maritimi aestus accessu atque recessu, multaque alia. Verum extremo vitae suae tempore testamentum condidit, ita prudens, ita ab omni parte perfectum, ut constans sit omnium opinio, non alias eum, magis mente quam morti proximum, valuisse.



page 24, image: s024

IX. THOMAS DEMPSTER.

FVit haec semper constans omnium fere hominum opinio, eum esse ad literarum studia aptissimum, qui sit quietissimus, et ab omnium certamimun contentione remotissimus; quod mitissima Musarum natio non audeat ad eum accedere, cui immane ac ferox ingenium a natura contigerit. Sed, nescio quo pacto, hac nostra aetate, mansuenssimae illae sorores, summa animi voluntate, complexae sunt Thomam Dempsterum, Scotum, hominem factum ad bella et contentiones; quippe qui leviter, re, vel verbo lacessirus, continuo ad arma rixasque decurreret; nullum ferme diem, aconcertationibus vacuum praeterire sinebat, quin videlicet, cum aliquo, vel ferro decerneret, vel, si ferruim minus suppeteret, pugnis rem ageret; quo fiebat, ut esset paedagogis omnibus formidabilis. Sed tum in primis saevum et impavidum suum animum declaravit, cum a Grangerio, collegio Bellovassensi Praefecto, quem negocia domestica Parisiis discedere alioque proficisci cogebant, muneris sui vicarius constitutus est. Nam adolescenti, qui socium ad singulare certamen provocaverat, demissis ad calces femoralibus, robustique hominis humeris elato, in omnium conspectu, multas plagas imposuit; quam ille contumeliam cum ferre non posset ac propterea vindicare constituisset, die quodam tres viros nobiles, coguatos suos, ex Regis corporis custodibus, in collegii aedes introduxit, a quibus Dempster, cum vim sibi parari intellexisset, vocavit Sociosadarma, omnesque collegii famulosjuilitcum telis accurrere. Sed antea illorum equos, prae foribus aedium relictos, trucidaverat, at servorum multitudo armata ita illos, qui jam irae furorisque pleni in peristylium irruperant, circumstetit, itaque formidine complevit, ut cogerentur salutem ac vitam in beneficii gratiaeque loco doposcere; qua impetrata, nihilominus, obtorta gula, abrepti sunt in turrim campanariam, ibique aliquandium vinculis habiti; sed ex iis tandem exempti, de hominis vita et moribus, testes idoneos interrogandos,


page 25, image: s025

eorumque dicta in publicas tabulas referenda curarunt. Quam exortam in se tempestatem ut evitaret, in Angliam, tanquam in portum, coufugit. Vbi non modo tutum ab insectatoribus suis perfugium, verum etiam mulierem nactus est, forma et vultu, adeo liberali, adeo venusto, ut nihil supra, quam in uxoris habuit loco. Quae mulier, cum, luce quadam, Parisiis, quo rursus Thomas cum ea se receperat, conspecta esset, et quia forma praestabat, ut diximus, et quia habitu erat dementissimo; nam et pectus et scapulas, nive ipsa candidiores, omnium oculis expositas habebat; tantus, visendi gratia, hominum concursus factus est, ut nili se in domum cujusdam una cum viro, recepisset, nihil propius factum esset, quam ut ambo a multitudine opprimerentur. Verum mulier omnino, ut dicitur, mala merx est, non enim potest, ita arcte subjecta custodiis omnibus, haberi, quin custodibus verba det, atque ad hostes tuto transfugiat. Nam Pisis, ubi elegantissimas literas, non tenui stipendio, docebat, dum e Gymnasio revertitur domum, introductos hostes, arcem captam, ac mulierem ab se abductam, discipulorum suorum insidiis, reperit; quam ille jacturam, sicut olim rei familiaris damnum, aequissimo animo tulit Etenim, Catholicae Religionis causa, ut ajunt, fortunis omnibus, quae saris amplae erant, eversus, dumoque profugus, Lutetiam Parisiorum venit, ibique, rerum omnium egentissimus, quamvis se nobili genere ortum praedicaret, rem, et multo magis gloriam, humanioribus disciplinis, juventuti tradendis, invenit; quam illi gloriam multiplex rerum scientia, reconditae exquisitaeque literae, et incredibilis memoriae magnitudo confecerat; ibique cum esset, commentarios in Rosinum, de Antiquitatibus Romauorum, qui eruditorum omnium manibus teruntur, aliosque non minus eruditos, in Crispum poetam Africanum, et Claudianum edidit; tum Pisas se contulit, ubi abductae a se mulieris infortunio mactatus, ut paulo ante memoravimus, fuit. Atque hanc Pisanam commorationetm arbitror fuisse causam, cur septem illos elegantissimos de Regali Hetruria libros scriptos reliquerit, qui nondum editi, summa Magni


page 26, image: s026

Hetruriae Ducis cura, asservantur. Multa praeterea leguntur, ab eo, tum soluta oratione, tum versibus, docte eleganterque conscripta; quatuor epistolarum libri, Tragoediae, Tragico-comoediae, et variorum carminum libri quatuordecim, Cosmographia, Mythologia, accuratum ac prudens de unoquoque aetatis cujusvis historico judicium; Sed feruntur in primis libri illi quinque et triginta, quibus accurate eruditeque res Scotiae complexus est. Verum, illud ingenium, illa virtus, illa vis doctrinae, in Italiae luce, hoc est, in orbis terrae theatro, perspecta, atque cum plausu excepta, tantum commendationis habuit, ut publice ab omnibus expeteretur; sed Bononia, bonorum ingeniorum fautrix, ac perpetuum elegantissimarum artium domicilium, visa est illi, prae ceteris Italiae civitatibus digna, quae esset theatrum ipsius ingenii, ac voce erudita, et Romanis Graecisque auribus admirabili, frueretur; ubi tandem est artuum ac nervorum doloribus, tum in manibus pedibusque, tum in capite, consumptus. Qui quidem, si aetatis ratio habeatur, celeriter, vita spoliatus, interiit; si gloriae, quam adeptus est, magnitudo spectetur, diutissime vixit; immo nunquam moriturus, per omnium vivorum ora volitabit. Defletus est ab omnibus, sed in primis a sodalibus Academiae, cui nomen est, Nocti; atque in eo eruditissimo coetu ab Ovidio Montalbano, qui Roscidus appellatur, elegantisuma laudatione publice exornatus.

X. IOSEPH TRVLIERVS.

QVo tempore Ioannes Bonsins, a Paulo V, Pont. Max. in Cardinalium Collegium cooptatus, Romam venit ex Gallia, ut purpureo galero, praecipuo ejus dignitatis insigni, Pontificis manu tradito, caput insereret; bonis et honestis conditionibus Iosephum Trulierum Gallum, medicae artis peritum, pellexit, ut secum in Italiam veniret, quo sibi suaeque familiae, in aegrorationibus, praesto esset. Hic Parisiis in Pietrei. medici clarissimi, cognomento Magni, domo, una cum ejus liberis educatus, medendi ab eo artem acceperat,


page 27, image: s027

atque in celeberrimo Parisiorum gymnasio, artis ejusdem Baccalau reus fuerat pronunciatus; et cogita verat etiam ad superiores gradus ascendere; sed hanc illi cogitationem profectio in Italiam eripuit. At, perductus Romam, celeriter in principem medicorum numerum venit. Nam praeter usitatam et communem cum ceteris medendi normam et viam, interioribus quibusdam artis praeceptis, quibus instructus a Pietreo fuerat, ac praesertim sanguinis largius mittendi ratione, ut mos est Parisiensibus medicis, complures, periculosissimis in morbis positos, ex ancipiti levavit. Iraque, ut de singulorum curationibus taceam, quae tantum illi negocium exhibebant, ut suis non liceret dare operam rebus, Regis Galliae oratorum, Pontisiciae familiae, Nosocomii Lateranensis, Coenobii Carthusisnorum, Minimorum Fratrum, in Colle Hortorum, familiae, medicus, secundis plurimarum curationum eventibus, satis ostendit, ea, quam ipse insisteret, via aegros ad sanitatem perduci. Quae res in primis magnam illi urbanorum medicorum invidiam concitavit, adeo ut certamen esset inter eos, quisnam pluribus ac majoribus eum injuriis, oneraret; in quibus antesignanus erat quidam Alexius, qui una cum multis aliis medicis aegrotantes in S. Spiritus Nosocomio curabat; hic agitare insectarique ita eum coepit, ut die quodam, ex quotidianis, de hac nova liberalius mittendi sanguinis ratione, contentionibus, ad gravissimas verborum contumelias palam descenderit, ut etiam Trulierus Alexium sponsione lacessierit, ut qui nimirum plures, uno die, aegrotos, in suo Nosocomio, in sanitatem revocasset, is quingentos nummos aureos ab altero faceret lucri. Sed tandem Itali invidiam, Galli virtus, quavis obtrectatione major, obtrivit, ac ratione, usuque, qui omnium magistrorum praecepta superat, complures ex Romanis medicis edocti, majore audacia coeperunt largiore sanguinis missione periculosis mortis occurrere, et sumpta hinc occasione, susii, medici Mantuani, de sanguinis missione, librum, rursum Romae typis mandandum curavit, longa atque illustri de suo praesatione auctum, cui praefationi Bernardinus Castellanus medicus, respondens,


page 28, image: s028

libris editis, est veterem curandi morem, unde jam plures descierant, tueri conatus; sed inutili plane labore: non enim potuit experientiae, quae est optima rerum magistra, fidem derogare; quae quidem experientia, in hoc curationis genere, gravi morbo laborantibus planeque depositis, multum esse praesidii, declarat. Atque hanc, in morbis, mittendi sanguinis consuetudinem, jam per ipsum pene in mores iuductam, Henrici Blacudoei comprobavit adventus. Hic unum ex clarissimis Parisiensis gymnasii luminibus sydus, doctrina ac medendi usu splendidissimum; hic, tum soluta oratione, tum versibus, scriptor eximius; cujus opera, propter egregiam artem, duûm millium aureorum stipendio, a Duce Longavillae conducta erat, simul ac Romam venit, in multis proceribus Romanis curandis, hac medendi via usus est; quae ita illi respondit, ut non tam medicinae praeceptis, quam magicis artibus imbutus existimaretur. Eo, Roma profecto, cujus auxilio Trulierus probe erat ultus inimicos suos, de eisque triumphum reportaverat, jam nihil reliquum erat, nisi ut ille, re placida, et bene gesta, quiesceret, essetque inter eos, tanquam magister ac dominus, sed adhuc certandum illi fuit cum quodam Gallo, qui nescio quibus impulsus inimicitiis, vel qua privatim laesus injuria, vel quo praemio adductus, Alexii patrocinium arripiens, ob eandem causam Trulierum in certamen contentionemque vocavit. Sed hujus quoque conatus vimque perfregit, causae suae defensione, quam apologiam vocant, docte eleganterque descripta, qua totam illius oppugnationem jugulavit. Duas habuit uxores, unam, cujus opera jam diu, ad omnia cubiculi culinaeque munia, famulae nomine, usus fuerat, cujusque, fortasse etiam corporis usuram, usurpaverat: non enim fit verisimile, florenti adhuc aetate hominem, suadente nocte, impellente vino, stimulante libidine, non cum ea muliere caput limasse, quam semper, in eadem domo, in eodem cubiculo, ac prope in eodem lecto, proximam habebat. Hac mortua, alteram duxit, Gaspari Murtulae poetae arctissima implicatam propinquitate. Verum triennio antequam e vita discederet, totus est illi


page 29, image: s029

corporis habitus immutatus, atque ex sano aeger, ex valido infirmus effectus; id quod etiam indicabat colorluteus, toto ore diffusus. Sed quid mirum est, in illam tabem delapsum fuisse eum, qui in acerrima attentissimaque abditarum, et morbos continentium, causarum investigatione defixus, et in ea praesertim adeo inter Philosophos agitata de immortalitate animorum disputatione inhaerens, nullum sibi tempus, a studio sapientiae, vacuum dabat? quod studium, ut animo praecipue omnium necessarium, sic corpori inimicum est. At aequissimo ille animo, atque, ut Philosophum decet, mortem obiit. Ejus vero bibliotheca, pluribus atque bonis referta libris, est, in urbis foris, venalis exposita, summa studiosorum cum voluprate; nam in prima uniuscujusque voluminis pagella suum erat precium inscriptum, idque vilissimum, a quo nefas erat emptori recedere. Qui vero libri, vel quoniam doctrinam, in religione dubiam, vel a bonis moribus alienam, continent, ab hominum manibus eripiuntur; quorum magnus in ea bibliotheca numerus erat; hos ille seorsim amico cuidam suo testamento legavit: at ille, hos quoque, biennio post, Trulieri haeredibus restituit; ut ex iis, bibliopolae cujuspiam ope divenditis, inopes illi ac rerum omnium egentes suppeditare ipsorum necessitatibus possent.

XI. IO. BAPTISTA VGOLINVS.

IO. Baptista Vgolinus Montisscutoli, in AEmilia, ex Vincentio Vgolino, et Diamante Pasina, honestis parentibus, ortus, Arimini didicit, quae prima illa institutione tradi pueris solent, atque inde humanioribus literis satis instructus, annos natus non amplius quindecim, Bononiam demigravit, ut in eo gymnasio, cupidissimus literarum, gravioribus disciplinis operam daret; ubi paucis annis eos, in jure civili, profectus fecit, ut ab eo collegio, doctissimorum hominum, quibus constat, fama longe clarissimo, dignus judicatus suerit, cui utriusque juris publice interpretandi facultas amplissima tribueretur; quo auctus honore, primum in


page 30, image: s030

patriam, tum Ariminum se contulit; ibique vitae suae domicilium collocatum habuit. Etenim adultam jam sapientiam suam in ea potissimum urbe statuendam arbitratus est esse, ubi orta primos, ut ita dicam, vitae spiritus hausisset. Itaque magnum munus, de jure respondendi, suscepit, neque unquam civibus illis opera consilioque defuit. Ac complura etiam ab eo, tum iis, tum aliis, qui ad eum confugiebant praebita, de rebus contortis implicatisque, recta et explicata consilia in lucem edita, cernuotur, unde, ad similium causarum laqueos solvendos, auxilia petantur. Sed quia proprium est sapientiae, bona sua non in sinu clausa atque constructa habere, sed in alios etiam diffundere; ideo traditam, a communi illo, in suo Gymnasio, Iuris Civilis publice interpretandi provinciam obtinuit; quaeque a magistris suis acceperat, ad communem omnium utilitatem in medium attulit; partem etiam aliquam publici muneris attigit, atque nonnullis oppidis, magua cum aequitatis prudentiaeque commendatione, praefuit. Deuique, in hac humanae vitae quasi fabula, transactis jam suis partibus, cum plausu in sua patria decessit.

XII. VINCENTIVS VGOLINVS.

SI Vincentio Vgolino, Io. Baptistae filio, Montiscutoli, diuturnior lucis usura contigisser, nec incitato cursu ad summam Iurisprudentiae laudem properantem, in medio spatio, importuna mors evertisset ac profliasset; profecto nemo eorum qui una aetate in eodem curriculo versati sunt, illi antecessisset Ac primum a parente omnibus illis disciplinis, quibus puerilis aetas instrui debet, eruditus, ac pro amore quo ipse eam facultatem prosequebatur. juris scientiae initiatus missus est Bononiam, ut ab iis, qui jus civile profitebantur, reliqua perdisceret; at, quâ erat docilitate ingenii, tantum apud eos progressum fecit, ut vix biennium intercesserit ab eo die, quo audire illos coepit; cum ab ejus Collegii Magistris, summa omnium voluntate, Iuris utriusque publice interpretandi facultatem accepit; ac profectus Ariminum apud eos judices, causas agere


page 31, image: s031

coepit, ita accurrate, ita diligenter, ita perite, ut jam non ulla esset causa, quae non ejus digna patrocinio videretur. At cum aestate quadam, prolatis rebus, in patriam se contulisset, ut rursus, cum res rediissent, Ariminum reverteretur, cumque jam prope esset, ut quod in eo erat, esset perfectum, et haberet maturitatem quandam suam, quaeque ille elucubraverat, in lucem emitteret, ejus omnem spem, et vitae consilia, mors cita pervertit. Quae antem editurus erat, haec sunt. Magis-communes opiniones contra magis-communes, Additamenta ad Vantium, de nullitatibus, ac liber de justitia et jure. Eum sibi advocatum, in causis fiscalibus, adoptarunt, Marchio a Balneo, et Comes Malatesta, S. Ioannis in Galilaea Dominus; ut diplomata fidem faciunt, quae extant, et a suis, inter alia familiae monumenta, servantur.

XIII. PAVLVS MANCINVS.

PAulus Lucius Mancinus, ex stirpe Romana, vetere ac nobili prosapia creatus, puer, omnium aetatis suae multo formosissimus, a Patribus Soc. Iesu, in Collegio Romano, Grammaticam, atque omnes eas artes didicit, quibus prima aetas informari ad humanitatem solet. Tum profectus Perusium, dedit operam Iuri civili ac Pontificio; ibique utriusque interpretandi facultatem obtinuit. Flagrabat per id tempus Italia Ferrariensis belli incendio, acri ac pertimescendo; itaque ex ingenita ejus stirpi virtute, quae multos militiae laudibus inclytos edidit; voluit navare operam miles Imperatori illi, atque unam equitum turmam, Petro Cardinali Aldobrandino, tuendi sui corporis gratia, traditam, Vicarii honore ac nomine, ducendam accepit, et equitando, milites exercendo, aliaque optimi ducis munia exequendo, multa fortis ac non instrenui animi signa dedit. Sed paulo post, sedatis discordiis, belloque composito, ducta in matrimonium Victoria Capotia, Vincentii filia, nobili ac probatissima foemina, se ad pacis artes ac studia convertit; ac domi suae, in celeberrima Vrbis parte locata, Humoristarum Academiam


page 32, image: s032

instituit, praestantissimis hominum ingeniis refertam; cujus nominis fama, brevi totam Italiam pervasit, atque Alpes conscendens, et maria transimittens, apud omnes eas nationes permanavit, ubi aliquis bonis litteris honor habetur; adeo ut hodie, apud doctos viros, nihil fere sit Academia ista celebrius. Vxore, communi hominum faro, amissa, sive ejus extinctae desiderio, sive pietatis studio, sacris ordinibus initiari voluit, ac sacerdos effectus, fere quotidie sacrum faciebat; ac pene omnia Christianae pietatis opera exercebat. Postremo urinae morbo interceptus cessit e vita; cum duas filias, quas ex uxore susceperat, duobus primariis viris nuptas, et masculae prolis alterum, in collegium Referendariorum cooptatum, alterum Iulii Mazzarini, Antistitis clarissimi, et ad summos honores opesque properantis, sororem in matrimonio habentem aspexisset.

XIV. GASPAR SALVIANVS.

GAspar Salvianus, Tifernas, patre medico doctissimo celeberrimoque natus est, ab eoque liberalibus disciplinis instructus. Huic ab ineunte aetate nihil fuit antiquius, quam universos notitia comprehendere, singulorum genus, patriam, opes, divitias, virtutes ac vitia nosse, quam plurimos usu amicitiaque sibi conjungere, quos ita junctos haberet, opera, consilio, labore juvare, cum eis communicare, quod habebat, adeo ut, cum pro nonnullis eorum intercessisset, pene ad egestatem redactus sit; sed maxime eorum famitiaritates appetebat, qui ingenii, eruditionis, doctrinae, aut artificii cujuspiam fama praestarent; hos colere, diligere, tueri obsequio, horum studia, utilitates, et commoda, suis anteponere. Neque alterius cujusquam opera usus est Paulus Mancinus, ad Academiam Humoristarum congregandam, nisi illius. Nam, quo erat, apud omnes eruditos viros, amore et gratia, non fuit illi magnopere elaborandum, quo unumquemque eorum in illum coetum attraheret, et quoties conventus ille honestissimus cogendus erat, solus ille, singulos adire,


page 33, image: s033

hortari, rogare, ut venirent, quaeque domi tanquam in umbra commentati essent, foras educerent, et in eam clarorum hominum lucem conspectumque proferrent; adeuntibus obviam ire, salutem impertiri, locum in subselliis tribuere. Et quoniam eae amicitiae, ad senectutem usque, imo ad exitum vitae firmissimae durant, quae in scholis ineuntur, ita, eorundem occasione studiorum, Paulo Mancino, religiosae necessitudinis nexu, sese obstrinxit, ut illud non modo vinculum nulla unquam dissidii cujuspiam calamitas distraxerit, sed ne remiserit quidem; quam perpetuam suam in illum voluntatem, sicut et vivus multis ipse in rebus ostendit, et in morte sua testamento declaravit; nam, paulo ante suum e vita discessum, ampla propinqui sui, qui intestatus erat mortuus, haereditate locupletatus, ejus liberos bonorum suorum haeredes instituit; denique, cum domum suam nullam haberet, in ejusdem Pauli aedibus, in quibus multos annos conjunctissime cum ipso vixerat; morbo confectus interiit.

XV. GASPAR MVRTVLA.

GAspar Murtula, Ligur, patre natus est negociatore, qui praesertim Romae, apud argentarias, nummos pecuniarum permutandarum nomine, in foenore collocantibus operas locabat suas. Hic, ob indolem ad poesim, Duci Sabaudiae conciliatus, tam diu apud eum in honore et gratia fuit, quam diu inde eques Io. Baptista Marinus, cujus ille ingenio par esse non poterat, abfuit. Sed ejus adventu, multum de parta existimatione amisit, ac minor haberi est coeptus; quamobrem coepit illi obtrectare, atque omnium bonarum artium, Latinae praesertim linguae inscitiam objicere; sed Marini versiculis, quibus respondendo, parem gratiam referre non poterat, mirum in modum laceratus, iraque ad insaniam percitus, omissis verborum conturaeliis, armis rem gerendam statuit; sumptoque sclopo, cum vellet Marinum occidere, in alterum, virum nobilem, qui lateri ejusdem haerebat, eum emisit; nec mors, a lictoribus captus, et in carcerem raptus, multos ibi menses,


page 34, image: s034

in vinculis egit; sed tandem ejus Principis clementia, ab omni supplicio liberatus, et e carcere emissus Romam rediit; ibique, ad eorum, qui tum rerum potiebantur, amicitiam, sale facetiisque, quibus, tum in perpetua oratione, tum in brevibus dictis, multos mortales superabat, irrepsit, a quibus multa vicissim oppida regenda suscepit; in quibus administrandis, cum diligentem operam praestaret, est mortuus. Mundi totius opificium sex diebus a Deo perfectum, prosecutus est versibus; naenias edidit, odas, epigrammata, aliaque non parum multa poematia.

XVI. IO. BAPTISTA MARINVS.

IO. Baptistae Marino singulare ingenium, et incredibilis ad versus faciendos indoles ac celeritas, magnam illi apud posteros gloriam peperit. Sunt ejus carmina omnium florum varietate conspersa; sunt verbis ac sententiis referta, dulcibus, concinnis, acutis; mira inest in ejus oratione facundia, venustas, ac lepor. Vtinam ingenio ille suo temperare, quam indulgere maluisset; profecto esset, quem cum veteribus poetis quodammodo conferremus. Innumera propemodum scripsit, tum soluta oratione, tum versibus; quorum argumenta, et numerum, refert Honoratus Clarettus, in prooemio tertiae partis ejusdem Lyrae. Eorum quae edidit, laudatur in primis Lyra, quae tres in partes distributa, Amores, Pastorum Piscatorumque cantilenas, Heroum Encomia, funebres amicorum et illustrium virorum laudationes, lusus Pios, et sacras Odas. Deinde celebrantur dictiones sacrae, Pauli V. Pont. Max. nomini dicatae, Puerorum innocentium caedes, Ambulacrum, quod vocat, ubi illustrium, tum vitiis, tum virtutibus virorum imagines, elegantissimis versibus, tanquam coloribus, depictae cernuntur. Sed summam, in suo Adonide, laudem meruit; in quod poema omnes poetici flores, omnes numeri, omnes lepores, omnes Veneres, confluxisse videntur: verum, ob insignem ejusdem, tum in sententiis obscoenitatem, tum in verbis lasciviam, ne moribus, adolescentium praesertim, exitium


page 35, image: s035

afferant, severissimis edictis e manibus omnium ereptum est illud, neque ejus legendi facultas a quoquam, nisi a Romano Pontifice, tribui potest. In aliquot virorum Principum aulis versatus est, summa cum ingenii laude ac nomine; sed in primis magnifice ac liberaliter exceptus est, atque habitus, a Carolo Emanuele, Sabaudiae Duce; a quo etiam Sanctorum Mauritii et Lazari militiae insignibus cohonestatus, aliisque commodis beneficiisque auctus ornatusque discessit. Sed cum, libris editis, ac nonnullis aliis in rebus, optimi ac beneficentissimi Principis animum offendisset, repressa est hominis audacia atque coercita, diuturni carceris custodia; ac nisi mite Principis illius ingenium, et a caede hominum abhorrens, obstitisset, supplicio affectus, poenas temeritatis debitas justasque solvisset. At dimissus, profectus est in Gelliam, ibique, ingenii laude, opes ac divitias reperit: tum Romam veniens, summa omnium voluntate, Academiae Humoristarum Princeps est factus, in cujus etiam mores, novas ingenii exercendi rationes induxit. Margarita Sarrocchia, de ingenii acumine atque praestantia, cum eo habuit contentionem. Praestabat quidem ingenio, et poetice sacultatis laude, Sarrocchia; sed nihil ad Marinum. Postremo Neapoli, stranguria, hoc est urinae reddendae dissicultate confectus, in complexu patrum Theatinorum, quos etiam bonorum suorum haeredes insutuit, extremum vitae spiritum edidit.

XVII. IVLIVS CAESAR STELLA.

IVlius Caesar Stella, Romanus, fuit excellenti vir ingenio, et ad studia literarum in primis apto. In hoc natura, quid efficere posset, in puero videtur experta. Nam ita celere illi ingenium tribuit, ita lepidum, ita amoenum, ut in ipso pene ineuntis aetatis flore, in faciendis versibus, senum multorum gloriam antecesserit, ac prope, simul ac natus, maturitarem adeptus fuerit suam. Etenim nondum annos natus viginti, libros Columbeidos edidit duos, poeticis omnibus laudibus ita refertos, ut M. Antonii Mureti, Petri Victorii, Angeli


page 36, image: s036

Bargaei, Petri Magni, aliorumque doctorum virorum, qui tum maxime florebant, testimonio, senius illud opus, quam non illi modo sed longe etiam superior aetas ferret, judicatum sit, et summis in caelum laudibus elatum; neque dubitat Franciscus Bencius, a quo ille eruditus fuerat, discipulum suum se magistro majorem asserere. Sed tam secundus properantis naturae favor, tanquam ventus, hominem cito defecit; qui cum consedisset, simul etiam festinantis vis illa ingenii quievit, neque postea quidquam, quod magnopere dignum esset laude, perfecit. Quamquam sit verisimilius, ipsum naturae potius, quam naturam ipsi defuisse. Nam, cum satis se adeptum laudis et gloriae arbitraretur, summum illud studium remisit, quo a puero fuerat incensus; ac maluit in aulae luce, honorum sectator, versari, quam in umbra domesticorum parietum delitescens, ad summam poeticae facultatis laudem pervenire. Fuit, ob praestantiam ingenii, multis summis Pont. carus, sed Clementi VIIII etiam in amore ac deliciis; a quo etiam inter cubicularios intimos est adlectus; quem locum deinceps apud alios Pontifices tenuit. Sed demum cupidus liberorum, qui essent generi monumentum et sibi, senex jam duxit uxorem; at die quodam, dum vini cyathum cupidius haurit, subita morte correptus, excessit e vita.

XVIII. SILVIVS ANTONIANVS.

IS omnibus exemplo debet esse, quantum in hac Vrbe polleat, ab ineunte aetate, probitati ac literis operam dare. Nam Romae humili loco, obscuris parentibus, et aliena ope indigentibus ortus, sola virtutis et ingenii commendatione, in locum honoris ac dignitatis, regali fastigio proximum venit; processurus honoribus longius, nisi mors intercessisset. Puer in ludum missus, ea ingenii celeritate, quae a magistris tradebantur, excipiebat, custodiebatque memoria, ut incitatam aequalium suorum industriam, quadrigis, ut dicitur, albis, antecederet. Ita in versibus faciendis erat felix, ut annos natus non amplius decem, quavis proposita


page 37, image: s037

materia, eos versus ex tempore funderet, quos quivis vir doctus, vix multo tempore multoque labore adhibito, composuisset; cujus rei periculum factum est maxime in prandio, quod Cardinalis Pisanus pluribus sui ordinis viris clarissimis dedit. Nam cum Alexander Cardinalis Farnesius, fasciculum florum Silvio tradidisset, quem illi ex Cardinalibus convivis redderet, qui Pont. Max. futurus esset, puer Cardinali Medicaeo obtulit, qui multo post ad Pontificatum max. Pii Quarti nomine, ascendit, ejusque laudes, ad lyrae cantum, elegantissimis prosecutus est versibus; quod Cardinalis de industria factum, neque carmen illud extemporarium sed accurate cogitateque compositum domoque allatum, existimans, ut ipse ludibrio haberetur, non leve commoti animi signum dedit; sed a Cardinalibus, id persancte negantibus, rogatus, ut experiretur, et argumentum, quod magis sibi placeret, in medium afferret; tum ipsum vere de pueri ingenio existimaturum; quod ab eo factum cum esset, ita puer eleganti carmine, ita verborum ac sententiarum luminibus illustri, rem sibi propositam explicavit, ut Cardinalis, summam in admirationem elatus, simulac factus est Pont. conquisito illi, et invento, Pontificiis in aedibus, honorificum locum, et quotidianum victum, magnifice praebuerit. Nam Hercules Ferraris Dux, qui Marcello II Pontificatum Max. gratulatum advenerat, et pueri ingenio mirabiliter delectatus fuerat, maximis propositis praemiis, eum Ferrariam attraxerat, et doctissimis viris, doctrinis omnibus excolendum formandumque tradiderat. At Pius Pontifex, primum illi humaniores has litteras in Gymnasio Rom. publice docendi munus attribuit, summa mortalium omnium approbatione; adeo ut, quo die inciperet explicare orationem pro M. Marcello, tanti ad eum concursus, audiendi gratia, ex tota Vrbe fierent, ut quinque et viginti Cardinales, ob eandem causam, accederent; tum gymnasii ejusdem Rectorem, Camillo Perusco Alatriensium Episcopo, eum subrogavit. Hoc Pontifice vita functo, cum sanctioris vitae studio incensus, totum se Philippo Nerio in disciplinam dedisset, ultro a Pio v in demortui Pontificis locum


page 38, image: s038

suffecto, sacri Cardinalium collegii a secretis munus, ultro sibi delatum accepit; quem locum, quinque et viginti annos, summa integritatis prudentiaeque cum laude tenuit. Papiensem Cathedram a Gregorio XIV sibi oblatam, constantissime repudiavit. Sed tantum ingenii, probitatis, sapientiaeque lumen, quia majus erat, quam ut uni tantum Reip. Christianae parti colluceret; dignum profecto erat, quod altiori in loco collocatum, in universam Ecclesiam lucis suae radios effunderet. Itaque Clemens VIII, qui singularia hominis merita nosset, cubiculo Pontificio, et sanctioribus brevibus eum praefecit; postremo, in sacro purpuratorum Patrum Senatu commemoratis ejus virtutibus, S. R. E. Cardinalem renunciavit. Ajunt, Alexandro Cardinali Montalto, qui ob leves nescio quas offensiunculas, contumax in Silvium fuerat, saepius has voces excidisse, se neminem posthac, qui talari tunica et pallio uteretur, quantumvis humilem et abjectum, contemptui habirurum: nam posse fieri, ut quem contemuoret, ac pro nihilo duceret, non ipsi modo par honore ac dignitate, verum etiam superior evaderet. Sed tandem vir longe clarissimus, perpetuis curis laboribusque confectus, cumque noctes aliquas, scribendis brevibus, totas evigilasset, Iethalem in morbum incidit, cujus vim sustinere non potuit. Mortuus est anno aetatis suae tertio et sexagesimo; qui annus, scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, quam plurimos anfert. Genus orationis habuit, ut ex orationibus ejus apparet, liquidum, susum, profluens, et a seutentiarum ineptiis abhorrens. Scribenti, ita verba omnia, atque sententiae veniebant in mentem, ita quae essent apta sub acumen styli subibant, ut nulla, ejus scripta, litura foedaret. Tradunt, qui ejus vitae acta memoriae ac literis prodiderunt, nullam eum mulierum notitiam habuisse, sed corpus animumque ab omni labe putum conservasse.



page 39, image: s039

XIX. DOMINICVS TVSCVS.

IN Dominica Tusco perspicuum et apertum magis apparuit, in Vrbe omnium principe, non genere sed virtute certari; ac novorum hominum industriae, ad summam amplitudinem aditum patere. Hic, ex Castro Arano tenui, atque humili Regiensis Dioecesis pago primum Romae, ad sustentandam iuopiam, parva mercede, tenuissimi cujusque negocia procuranda, tum pro aliis postulando, cum probitatem ac diligentiam suam omnibus probasset, paulatim ad majora negocia adhiberi coeptus est; adeo ut Clemens VIII, post gravissimas provincias illi commissas, Vrbis regendae munus demandarit; quo cum fide et integritate administrato, demum eum, summis laudibus ornatum, in augustissimum Patrum amplissimorum senatum adlegit: ac ne ad summum Pontificatus Max. verticem perveniret, sermonis libertas obstitit. Nam cum Leone XI extincto, comitiis Pontificiis, de altero in ejus locum subrogando ageretur, et Cardinales complures suis suffragiis, ad eum eligendum, tanquam pedibus irent; intercessit Caesar Baronius, ac magna voce clamans, non decere, in Petri solio conspici nisi eum, cujus ex ore verba accurata, gravia, ac summo Pontifice digna prodirent, eorum cursum retardavit; sed cum magis clamoribus et contentionibus, a suffragatoribus ipsius res ageretur, tandem ejus causa victa est, ac de summi Pontificatus spe in perpetuum dejectus; quam ille repulsam incredibili magnitudine animi tulit, vel ob id ipsum Pontificatu maximo dignus, quod ejusdem sibi e manibus elapsi desiderio non magnopere commoveri visus sit. Nam continuo, summa animi alacritate, ad opus illud ingens Communium conclusionum, quod inchoaverat, absolvendum typisque mandandum se contulit. Humiles et obscuros homines, ad se venientes, humaniter excipiebat, eisque erat auctor, ut labori, ac juris civilis studio, se naviter traderent; nam sore, ut eorum labores maximis praemiis compensarentur. Ac de me, ajebat, exemplum, quod vobis sit utile, sumite. Ego,


page 40, image: s040

ex vulgari causidico, multis antea honoribus functus, Vrbis Gubernator, Episcopus et Cardinalis evasi, ac nihil propius est factum, quam ut Sum. Pont. fierem. Decrepita aetate, annos natus prope nonaginta, de aedificanda sibi domo coepit cogitare; quam, in ea parte Vrbis, quae Mons Citorius vulgo appellatur, amoeno, et ab arbitris remoto loco, multis privatis aedificiis emptis subversisque, faciendam statuendamque curavit; credo, quod existimaret, se semper esse victurum: sed accidit, ut antea hominem terra ad se reciperet, quam domui fastigium esset impositum.

XX. AVGVSTINVS OREGIVS.

PAri felicitate usus Augustinus Oregius, ex S. Sophia, ignobili pago in Flaminia, generis obscuritatem sui, morum praestantia et ingenii splendore illustravit. Nam, qua erat animi celsitudine, spretis humilioribus artibus, quibus facile ad victum necessaria parantur, tanquam infra animi sui magnitudinem longissimo intervallo locatis, admirabili liberalium disciplinarum amore, et in primis Philosophiae et Theologiae studio exarsit; quibus percipiendis excolendisque ita suam operam dedit, ut illae, non fere alterum aeque sui cupidum nactae, in suorum arcanorum penetralia adducto, omnia ea capita patefecerint, unde flumina doctrinarum erumpunt; ex quarum fontibus expletus, ab Vrbano VIII, tum Cardinali, acri ingeniorum existimatore, accitus est, ut quod de ejus pectore redundaret, in ipsum, sapientiae item cupidum, refunderet; cujus doctrinae abundantia ita se expletum sensit, ut postquam purpureum capitis insigne, cum ex auro gemmisque conflata pontificia tiara, permutasset, non satis habuerit, eodem quo antea loco ac numero ipsum habere, sed tantam vim ingenii virtutisque, majori dignam theatro judicaverit. Itaque Basilicae Vaticanae Canonicum Theologumque constituit, et pecuniis, quae ex Pontificis Romani misericordia in pauperes erogantur, praefecit; postremo in eum amplitudinis gradum hominem evexit, quo praeter Pontificatum mox nullus


page 41, image: s041

est in Ecclesia celsior, neque clarior; et quo Cardinalis eum locum, quo decet splendore ac magnificentia tueretur, Beneventanae Archiepiscopalis cathedrae praeposuit, unde magnam vim pecuniae quotannis acciperet, Tantum sapientissimus Princeps virtuti, ab Omnibus fere naturae et fortunae ornamentis nudae, honorem habendum esse existimavit. Sed Beneventi, dum magis gregis sui commodis quam sibi consulit, vitam amisit; uno de sacra Theologia atque altero tantum libro, de immortalitate animae ex Aristotelis sententia, editis.

XXI. THOMAS CAMPANELLA.

INter egregia doctorum hominum ingenia, duo clarissima familiae Dominicanae lumina, longe lateque eruditionis et doctrinae radios diffudisse conspeximus; F. nimirum Thomam Campanellam, et F. Nicolaum Riccardium; sed prior F. Thomae splendor nostros in se oculos atque ora convertit. Hic Styli, quod est Calabriae oppidum, ortus, mature se intra Dominicanorum claustra conclusit; hoc est, annos natus non amplius tredecim; sed non minus celeriter eximii, ac supra humanae conditionis vires ingenii, signa dedit. Nam cum Philosopho operam daret, quae ab ipso accipiebat, continuo acumine eloquentiaque majore, aliis tradebat. Sed tanta vis ingenii non potuit diutius, angustis unius coenobii finibus contineri; longe majorem campum, in quo excurreret, exposcebat; ac primum proximas regiones, tum remotiores, nomims sui fama complevit. Nam magister, unde prima doctrinae rudimenta acceperat, a fratribus Franciscanis, Conventualibus, ad publicas disputationes Cosentiam invitatus, cum subito implicitus morbo venire non potuisset, subrogavit suum in locum Thomam; qui ita praeclare, ita docte, traditas sibi partes exegit, ut esset omnibus miraculo, ac Telesii, cujus ille ne nomen quidem audierat, ingenium in eum immigrasse diceretur: quo ille audito, ejus Philosophi librum intra paucos dies devoravit, ejusque philosophandi rationem penitus perspexit, ac probavit, nec mora, minus undecim mensibus, ad


page 42, image: s042

Martae librum, undecim annorum labore studioque contra Tilesium exaratum, rescripsit. Cujus postea imprimendi gratia Neapolim cum venisset, atque e navi egressus, praeter AEdem S. Mariae Novae Franciscanorum, ligneo utentium socco, transiret, ex turba euntium ac praetereuntium incensus est cupiditate cognoscendi, quid intus rei ageretur; atque disputationibus operam dari cognovit, in quibus cuivis contra disserendi facultas dabatur. Itaque sese certamini, una cum aliis, objecit, coepitque ea, quae tanquam firma ac rata ponebantur, tot argumentis, tam validis, tam apte arguteque conclusis, labefactare atque convellere, ut ovanti similis reductus sit domum a fratribus sui ordinis, ac postero die, et aliis deinceps multis, coactus sit in eruditam illam aciem certamenque descendere, unde semper, magna cum laude, victor discedebat. Illud vero sui nominis famam, supra quam dici potest, in immensum auxit, quod, cum in illis disputationibus, Theologorum quoddam placitum in contentionem certamenque deductum esset, ac multa docte arguteque in utranque partem essent allata, nescio quod docti cujusdam, ex suo ordine, senis dictum, utpote verum, cum plausu excepit, et in caelum laudibus extulit; at senex iratus: Tace sis, inquit, nec te immisce; de Theologicis hic rebus ambigitur, quas tu ne primoribus quidem labris attigisti. Quo hominis in primis iracundi dicto exarsit ille, nec tulit; Ac vide, inquit, quam ego sim harum rerum ignarus ac rudis, ut possim te decem annos in disciplina habere, ac postea adigere, ut fatearis, te nihil scire vel intelligere. Ac reprehensum senis illius argumentum, et sanctorum Patrum sacrarumque literarum testimoniis confirmatum, tanquam amentatam hastam, ita coepit ingenii lacertis ac viribus intorquere, ut omnium concessu fuerit judicatum, a Campanella semper omnes, illo autem die etiam ipsum a sese superatum. Quae victoria magnos illi, in omnem vitam, bellorum tumultus excitavit. Primum, a sene illo, cujus contumaciam retuderat, apud Quaesitores fidei accusatus, quod, tantam vim doctrinae, cujus ne literam quidem didicisset, es inferorum fontibus


page 43, image: s043

haustam ebibisset. Deinde Neapoli perduellionis reus factus, quod regnum illud hostibus prodere conatus esset. Cujus criminis suspicione conjectus in carcerem, quinque et viginti in eo annos, omnibus confectus miseriis exegit, et in primis ultimum vitae discrimen adiit; cum quaestione de eo quinque et triginta horis, dire ac crudeliter habita, omnes, circa sedem, venae arteriaeque, tormentorum immanitate diffractae, eam vim sanguinis emiserunt, ut sisti non posset; ad quae tormenta eam animi fortitudinem attulit, ut ne vocem quidem unam emiserit, docti ac sapientis viri gravitate indignam. Sed demum, ex vinculis illis elapsus, cum novam sibi tempestatem commoveri auimad verteret, fugit in Galliam, tanquam in portum, Regi illi ac regni proceribus, quoad vixit, acceptissimus. Scripsit ingens opus, de reformatione scientiarum, decem in codices divisum, quorum singuli, plures in partes distribuuntur; unde, nihil acutissimo ingenio homini tam fuisse propositum apparet, quam relictis veteribus viis, ad omnium scientiarum notitiam, novum atque directum iter aperire. Scripsit etiam alia permulta, partim edita, partim nondum impressa, quorum index a Iacobo Gaffarello recensetur.

XXII. NICOLAVS RICCARDIVS.

QVis unquam existimasset, in summa corporis pinguitudine, quae, ne ad terram suo pondere ruerei, bacillo sustentanda erat, qualis Nicolao Riccardio contigit, latitare sapientiam? Quis credidisset, in enormi capitis magnitudine, soliditate atque duritie, qua saepe ille nuces, et quod est in malo Persico duri, uno ictu comminuebat, locum habere ingenii admirandum acumen? Fuit Nicolaus Riccardius, natione Italus, patria Ianuensis, nobili loco natus, quamvis, ab ineunte aetate in Hispania educatus, ac liberalibus disciplinis institutus, ita Hispanice loqueretur, ut pro Hispano haberi posset. Inerat in eo magnum ingenium, eloquentiae summa vis, memoria, quae res, ab eo perceptas, ita fideli custodia sepiret, ut nunquam eas elabi pateretur


page 44, image: s044

teretur. Cujus memoriae fiducia, de quacunque re proposita, diserte copioseque dicebat ex tempore, et in fatmiliaribus colloquiis, ac praesertim in concionibus, quas ad populum habebat ea rerum ac sententiarum copia redundabat, ut Philippus III, Rex Hispaniarum, qui ejus concionibus interfuerat, ob excellentis abundantiam doctrinae, non hominem, sed monstrum potius hominis eum esse, palam multis andientibus, dixerit; quod illi cognomen ita adhaesit, ut nunquam exciderit, neque vulgo alio nisi monstri nomine appellabatur. Sed cum tot rebus floreret, judicii tamen laude caruit; in quo ita interdum claudicabat, ut quae ab eo a re aliena dicerentur, omnem ingenii commendationem everterent. Venit in Italiam, Hispania pulsus, ut ajunt, quod constantem, apud omnes gentes, ac praesertim apud ejus nationis homines, de innonio Deiparae Virginis Conceptu sententiam nimis acriter vehementerque oppugnaret. Denique Romam profectus, in Vrbe, vel potius in arce orbis terrarum, in luce omnium gentium, quo, quidquid est ubique praeclarum ac laudabile, confluit, ingenii, eruditionis, eloquentiae, doctrinaeque suae domicilium sedemque constituit, et statim animos hominum ad se, dicendi novitate, convertit; et simul ac auditum erat eum esse dicturum, locus in subselliis occupabatur, templum complebatur; corona multiplex, ubi surgebat dicturus, continuo silentium; deinde crebrae assensiones, multae admirationes; genus dicendi acre, incitatum, ac vehemens; sententiae interdum magis acurae quam graves, magis venustae quam utiles, magis crebrae quam necessariae; et non parum saepe amplificandi gratia afferebat, quae impietati, quam catholicae veritati, propiora viderentur esse; quae aut arguta verborum interpretatione, aut alia aliqua ingenii machinatione ab erroris calumnia vindicare, et ad id, quod volebat, conabatur attrahere. Haec ingeniosis hominibus, juventuti praesertim, admirationi erant, doctis et cordatis hominibus non probabantur. Verum, dicente ipso, haec atque alia ejusmodi vitia, vocis magnitudo, orationis ubertas, dicentis alacritas, actionis splendor ac dignitas tegebat. At cum se


page 45, image: s045

ad scribendum conferret, haec omnia, actionis praesidio nadata, sese judicantium arbitrio offerebant; ut in commentario in Litanias, ab ipso edito, apparet; in quo non pauca, temere ac perperam scripta, F. Thomas Campanella, perpetuus illius obtrectator, collegit, et in unum codicem retulit, typisque mandandum curavit. Sed, omnium confessione, magnum existimationis suae damnum fecit in eo libello, quem paucis ante mortem annis edidit. Nam cum assiduam multorum annorum operam studiumque collocasse diceretur in refellendis, quae contra sacrum Concilium in celebri vulgatoque libro scripta essent, cumque eximium aliquod opus ab eo, singulari doctrina et eruditione refertum, expectaretur; ecce tibi, ex tanta hominum expectatione, quam de se concitaverat, tanquam ex parturientium montium alvo, vix paucae chartulae, veluti ridiculus mus, prodiere. Magistri sacri Palatii munus administravit; denique in locum F. Francisci Nerii, ex cucullatorum familia concionatoris Pontificii ab Vrbano VIII suffectus est. Referunt aliqui, escae hominem maximae fuisse; sed non minorem illa ingentem corporis molem, quam gerebat, poposcisse, quae multo cibo esset alenda. Alii vero, ut cibi vinique parcissimum, eum laudant; ut in prandio, unico saepe ovo fuerit contentus; quod in homine tam pingui tamque obeso, mirum atque incredibile videatur. Sed quoniam id mihi non plane compertum est, in medio relinquo. Id quidem certum est, eum apoplexia interiisse.

XXIII. HIERONYMVS ALEANDER IVNIOR.

FOrum Iulii. optimorum semper ingeniorum, ad omnis eruditionis, ac praesertim ad poeticae facultatis laudem efflorescentium, feracissimum extitit; atque, ut innumeros taceam, quos, ex superiorum saeculorum memoria, edidit, et in primis, ut Hieronymum, Io. Baptistam, et Cornelium fratres Amaltheos praeteream, quorum carmina suavitate, cultu, ac nitore, veterum poetarum gloriae proxima, in laudem et admirationem


page 46, image: s046

sui aevi suspiciuntur; novissimo demum foetu ager ille fertilissimus Hieronymum Aleandrum juniorem extulit, Hieronymi Aleandri, Cardinalis Brundosini, omnis doctrinae laude cumulatissimi, pronepotem, et Amaltheis, quos diximus, materna arctissima cognatione implicitum (fuit enim maternus illi avus Hieronymus) Hic ingenio, eruditione, ac morum elegantia apprime praeditus, non ita multis annis post quam Romam venit, in aulam Octavii Cardinalis Bandini exceptus, egregiam eidem, per viginti ferme annos, in scribendis epistolis operam navavit; et statim, quo erat in bonas litteras animo ac voluntate, Academiae Humoristarum, tum primum nascenti, se totum addixit, in eaque perpetuis commentationibus sese exercuit, in ejusque Impresam, eruditissimum librum, vernacule scriptum, edidit. Adolescentulus antea in Caji Institutiones egregium commentarium typis mandandum curaverat, cum vix ex Iurisconsultorum disciplina prodiisset; tum Romae, de suburbicariis Regionibus, adversus Anonymum haereticum, librum, doctissime scriptum, emisit; antiquae tabulae marmoreae, solis effigis fymbolisque excultae, accuratam explicationem, atque ad Paulum Gualdum, Archipresbyterum Patavinum, expositionem argumentorum, in zona antiquae tabulae marmoreae exculptorum attulit; praeterea, edito optimorum carminum volumine, quid in ea facultate posset, ostendit; postremo, sumpto Adonidis Marini patrocinio, egregium illud poema, adversus equitis Stiliani censuram, contumeliis plenam, tueri conatus est. Scribendi ejusdem ratio, tum in soluta oratione, tum in versibus, adeo erat pura, adeo elegans, adeo perspicua, ut saepe ex me audiret, tum demum me mihimet doctum eruditumque videri, cum sua legerem, cum autem in aliorum scripta, qui se eloquentes dici vellent, incurrerem, tum plane me indoctum, omniumque rerum rudem agnoscere, eo quod verbum prorsus in illis nullum intelligerem. Vrbano VIII ad Pontificatum Max. evecto, ipso adnitente Pontifice, ex Cardinalis Bandini domo, in aulam Barberinorum adductus, Francisco Cardinali Barberino, fratris Pontificis


page 47, image: s047

filio, traditus est, ab epistolis Latinis scribendis; quem etiam secutus est in Galliam, Legati jure ac nomine ad Regem illum missum. Sed qui itineris, tam longi, labores fortiter constanterque subiisset pertulissetque, vim morbi ferre non potuit, ex frequentibus concoenationibus compotationibusque cum amicis et contubernalibus aliquot suis contracti, quos inter convenerat, ut, tertio quoque die, mutuis se invicem conviviis exhilararent. Nam homini tenui et infirma valetudine, apud mensam plenam, necesse erat plus sumere, quam suus ferre stomachus posset. Mortuus, elatus est Academicorum Humoristarum humeris, atque, in ea Academia, de qua erat optime meritus Francisci Cardinalis Barberini opera sumptuque, amplissimo funere cohonestatus.

XXIV. HIERONYMVS PRAETVS.

FRanciscum Cardinalem Barberinum, quem modo meminimus, in Hispaniam, sedis Apostolicae Legatum, proficiscentem, cum Hieronymus Aleander, adversa valetudine impeditus, non posset prosequi; scribendarum epistolarum partes demandatae sunt Hieronymo Praeto Bononiensi, ex nobili vetustaque familia; qui statim ab excessu Gregorii XV, Pontificis ejusdem fratris filio relicto, cujus lateri honorarius custos fuerat additus, ad id, unde spes nova utilitatis futurae ostendebatur, vela dederat, hoc est, ad novos rerum dominos transierat. Verum, quasi praesagiret animo, illud sibi iter fore postremum, ante suum e vita discessum testamentum fecerat, et amicos ad unum omnes salutaverat, ac valere jusserat, quos nunquam postea se esse visurum affirmabat. Neque ejus praedictio vana evenit. Nam itineris labore molestiaque confectus, Barcinone diem obiit supremum. Erat homini ingenium satis acre, amoenum, et ad humaniores literas mire propensum. Adolescens juri civili operam dederat, ac magnam de se opinionem concitaverat. Nemo enim erat, qui eum nosset, qui non existimaret, magnum eum Iurisconsultum evasurum. Sed cum severiora haec studia lene ac


page 48, image: s048

mite ejus ingenium respueret, humanissimas ac liberalissimas artes, ad quas natura ferebatur, toto pectore amplexus est, et in amore ac deliciis, usque ad extremum vitae spiritum, habuit. Leguntur ejus rhythmi, sententiis ac translatis paulo audacioribus referti, sed adolescentium assenfioni accommodati; e quibus omnibus ipse suae Salmaci palmam dabat. Multae praeterea Academicae disputationes sunt ab eo erudite eleganterque compositae, et in his Commentarius, quo Comitis Rodulphi Campeggii poema, de Virginis Deiparae lacrimis, illustravit.

XXV. POMPEIVS CAIMVS.

EGregia atque praeclara Pompeji Caimi Vtinensis, Medici atque Philosophi, omnium fere liberalium artium scientia majorem sibi apud omnes homines amorem et gratiam conciliasset, si non eam nimius sui amor, et contemptor aliorum animus corrupisset. Erat Graecis et Latinis literis doctus, poeticae facultatis studiosus, philosophus, non unus e multis, sed prope singularis; rei medicae peritissimus, ad cujus scientiam longum usum et exercitationem adjunxerat. Romam profectus, Rogerii Abbatis Tritonii, popularis sui, commendatione, ab Alexandro Card. Montalto, qui per eos dies medicum amiserat, magnis praemiis domum suam est invitatus; quae res magnam illi existimationem apud omnes peperit. Nam summorum ac locupletum hominum, ancipiti morbo laborantium, curationibus coeptus est adhiberi, unde magnam vim pecuniae fecit; et in gymnasio Romano Philosophiam docendi munus magnis stipendiis obtinuit; quo in munere aliquanto felicior, quam in curandis aegrotantium morbis, habebatur. Etenim contingebat, ut, ipso curante, multi extinguerentur; in quorum numerum venit Card. Montaltus, unde illi large vitae alimenta suppeditabantur. Sed in hac arte, sicut in ceteris, fortuna dominatur; et vulgus, ubi bene curationem aliquam evenisse novit, continuo Medicum illum catum et doctum declarat, indoctum autem et rudem eum, cui


page 49, image: s049

vertit male. Desiderabatur interdum in eo judicium; quo deficiente aliquando, ad ineptias delabebatur: sed verum est, quod dicitur, nullam esse sapientiam sine aliqua mistione levitatis. Cardinali Montalto e vivis sublato, conducta est ejus opera a Rep. Veneta, ut, in Patavino gymnasio, medicae facultatis praecepta traderet. Sed ante suum ab Vrbe discessum, a Paulo V Pont. Max. in equitum aureatorum militiam adlectus est; qui honor, nisi summorum Principum oratoribus, non habetur. Patavii, ex ingenii aemulatione, cum Caesare Cremonino simultates, sicut antea Romae cum Iulio Caesare Lagalla fecerat, suscepit exercuitque. Docturus discipulos, lectica usque in scholam se deferri jubebat. Decessit, multis praeclaris ingenii sui monumentis relictis, atque bibliotheca sua Reip. Venetae, testamento, legata.

XXVI. FABIVS LEONIDA.

FAbius Leonida, in oppido S. Florae ortus, poeta summus ab ineunte aetare, poeticae facultatis studium, ad quod naturâ ferebatur, coluit, in eoque diligentissime se exercuit. Multa scripsit, tum Etrusco tum Latino sermone, cum esset utriusque linguae peritissimus; sed accurate, magno studio, magnoque labore. Nam in ea, quae scripserat, severe inquirens, ex Horatii praeceptis decies et plusquam decies castigabat emendabatque, quo videlicet ad summam elegantiam summa etiam perspicuitas ac nitor accederet; et facile utramque assecutus est laudem. In rhythmis, in quibus aliquot annos, ceteris fere studiis omissis, multum operae ac temporis posuit cultu, nitore, eleantia, non video, cui suorum aequalium debeat cedere. Odae, quibus plus operae tribuit, proxime, neque admodum longo intervallo proxime ad Horatii excellentiam accedunt; quas, cum in Academia Humoristrarum, ex quorum numero erat, recitaret, magnam ingenii sui admirationem et plausum excitabat. Erat praeterea ad omnes liberales artes a natura factus, ut quamcunque in partem ille se daret, in ea excelleret. Optime scienterque fidibus canere, eleganter psallere, in exarandis literis,


page 50, image: s050

elegantissimis characteribus uti; epistolas, sermonis elegantia, sententiarum gravitate, et convenienter eorum, ad quos mittebantur, dignitati, componere; in quibus scribendis, multis summis viris egregiam ac laudabilem operam navavit; in his Io. Baptistae Raymundo, Camera; Apost. Clerico, Benedicto Card. Iustiniano; Francisco Card. Boncompagno a cujus se comitatu sejunxit quia Neapoliu cum illo, ad Archiepiscopalem illam cathedram traducto, ire noluit; seu pertaesus aulae, seu ardentissimo poesis amore inflammatus; cui contraria est in primis aulae occupatio, atque animus ambitionis labore districtus. Non tamen ejus meritis, ut plerisque aliis accidit, par fortuna respondit. Nam neque ad honores ascendit, neque ad mediocres saltem divitias opesque pervenit. Imo cum, relicto Cardinali Boncompagno, se posse putaret ex redditibus, quos ex aliquot sacerdotiis pensionis nomine exigebat, et ex nummis, quos ex pecuniis in foenore collocatis capiebat, vitae necessitatibus suppeditare, nihil factum est propius, quam ut debitorum improbitate foenus et sortem amitreret. Postremo ad convertendos in Latinum sermonem, vario carminum genere, Davidis Psalmos, operam, studium, et laborem contulit; quo in studio occupatum vita defecit, apoplexia subreptum, cum de eo Florentiam ad Io. Carolum Medicaeum, magui Etruriae Ducis Ferdinandi fratrem mittendo ageretur, ut eum optimus ille Priuceps, bonorum ingeniorum studiosus, scribae loco ad manum haberet.

XXVII. IO. ZARATINVS CASTELLINIVS.

IO. Zaratinus Castellinius Io. Pauli Castellinii filius fuit, viri in Romani Pont. aula spectatissimi, quod omnium fere Germanorum Principum negocia, magna cum fidei et integritatis laude gerebat. Sed Io. Filius, statim a prima adolescentia, mire se ad humanitatis studia propensum ostendit; hinc omnes quos norat harum politissimarum artium cupidos adire, amicitia comprehendere, colere, tum, patre amisso, a quo ad jus


page 51, image: s051

civile perdiscendum invitus compellebatur, a curis omnibus vacuus, illuc contendit quo natura eum sua ferebat; ociumque in evolvendis veterum scriptorum libris omne consumpsit. Fuit vir acri judicio, non mediocri ingenio, idemque eruditus Latinis literis, antiquitatisque Romanae literate peritus; veterum autem inscriptionum erat adeo studiosus, ut in eis perquirendis interpretandisque pene mori videretur. Hinc fiebat, ut quoad Romae vixerit, nullus fere dies fuerit paulo serenior, quin in aliquo praedio vel agro conspiceretur, ubi ex veterum villarum ruinis saxa vel lapides effoderentur; ut si quae in eis tabulae marmoreae Graecis vel Latinis notis insculptae, inventae essent, vel eas precio auferret, vel quod in eis scriptum esset, in sua pugillaria referret. Scripsit epigrammata, tum jocosa, tum gravia, multo sale leporeque conspersa, aliaque non parum multa plena eruditionis opuscula, quorum singula, ut tempus et occasio ferebat, impressoribus, typis excudenda, mandabantur; quae si essent unum in corpus collecta, satis magnum volumen efficerent. Fuit maxima ex parte auctor Iconologiae, quae Caesaris Ripae nomine impresta, pictorum caelatorumque omnium manibus teritur. Vir nullus erat in Italia, eruditionis laude conspicnus, qui cum illi aut amicitia non esset aut usus litterarum. Annum quintum supra trigesimum agentem evocavit ad se Faventia, natale parentis sui solum, post biennium remissurum; sed Vrbis ocium et amoenitas haud magno negocio hominem, ab honorum ambitione atque aulae strepitu abhorrentem, retinuit, suasitque locum illum, ubi propter ingenium et eruditionem erat in honore ac precio, patria sede mutare. Itaque, relicta cogitatione Romam redeundi, ibi se in litteris abdidit, ac demum annos natus unum et septuaginta, simul scribendi et vivendi finein fecit, urinae vitio interceptus: cujus reddendae difficultate cum premeretur, atque esset necesse eam saepius manu moliri, nec calculus, qui intus se opponeret, pelli posset; accidit ut urina, relicto naturali itinere, novam sibi ad exeundum viam muniret; quo in loco cum sua vi et acrimonia ulcera et inflammationes excitasset, demum homini interitum attulit.



page 52, image: s052

XXVIII. IO. BAPTISTA FENSONIVS.

VRbis Faventiae mentio fecit, ut nobis veniret in mentem Io. Baptistae Fensonii I. C. civis ejusdem clarissimi; quamquam ille se Brarichellae ortum dicat, quod est AEmiliae oppidum non ignobile, quodque semper multos Romam misit in omni virtutum genere praestantes viros; et nos eodem tempore in augustissimo Cardinalium collegio duos ex eodem oppido vidimus, eo loco ac munere dignissimos. Sed Faventia civem etiam eum suum agnoscit, qui non comitate et hilaritate, ut alii, sed tristitia et severitate commendatus, omnibus iis honoribus functus est, qui uxores habentibus patent. Nam primum Octavio Paravicino Cardinali, Germaniae patrono, tum Scipioni Cardinali Burghesio, qui illo mortuo Germaniae ejusdem patrocinium susceperat, a cognitionibus fuit; quo postea suffragante, ad urbanos magistratus ascendit, ac Princeps appellationum primo, nec ita multo post Vrbis Senator fuit; quem magistratum magnificentissimo apparatu adiit, et pompa, tota fere civitate in ejus spectaculum effusa. Sed tam propensae in eum voluntatis hanc illi gratiam retulit, quod leges ejusdem municipales doctissimis commentariis illustravit; quem librum nemo est advocatus, nemo causarum patronus, nemo leguleius, quin habeat, legat, quin in reorum defensionibus utatur. In quo illud mirum accidit, quod sumptibus, qui in eo opere imprimendo fiebant, suppeditandis, insignem bibliothecam optimorum librorum copia refertam, tot annorum opera, studio, labore, sumptuque comparatam, quaeque uni etiam oppido splendori ornamentoque posset esse, divendidit; tam multis libris, tamque praeclaris, unicus illi liber constitit. Fuit homo tetricus, ambitiosus, honoris appetens, iracundus, magnus sui aestimator, quidquid dixerat, velut Apollinis oraculo profectum videri volebat. Sed homo catus, qui recte nosset aliis cavere, in suis negociis hebes ac tardus inveniebatur; quo factum est, ut extremo vitae suae tempore, arduis et contortis litibus, sua incuria et indiligentia


page 53, image: s053

excitatis, implicitus, ex aegritudine et articulari morbo decesserit.

XXIX. HENRICVS FALCONIVS.

DIgnus est Henricus Falconius Romanus, Academicus Humorista in primis, qui ob celeres ingenii alacris, prompti, et tanquam exultantis equuli, motus, posteritari tradatur. Hic mores adolescentis nunquam exuit sed semper remansit idem. Nam quamvis annorum decursu ad summam senectutem pervenisset, neutiquam tamen extitit ingenio senex, neque ab iis studiis unquam exaruit, quibus ab adolescentia fuit imbutus: neque tamen quidquam ingenuo ac liberali homine indignum admisit; sed cum hominibus festivis et jucundis vivere, de amore ac rebus amoenis et voluptariis loqui, et quamvis esset lingua celeri et incitata, ac verborum non egens, suam tamen partem sermonis aliis relinquere, nemini oblocutor esse, sua aliis carmina recitare, aliorum audire, et si probabilia viderentur, verbis in caelum efferre, ediscere, aliisque ad cognoscendum proponere; sin autem minus probarentur, modice et caute reprehendere, et quidquid in eis desideraret exponere, amicis obsequi, adesse, opitulari; sed in primis (unde apud maledicos aliquos non belle audiebat) praeclara juvenum ingenia, praesertim si essent cum forinae dignitate conjuncta, more Platonico adamare, ita tamen, ut nemo eum unquam cum ipsis ambulantem aspexerit. Praeter eas horas, quas cibo somnoque dabat, nunquam domi se continebat. Noctu vel in amicorum aedes, quae semper illi patebant, se recipiebat, ibique ad inediam noctem sermones cum illis protrahebat, vel solus in vicis ac foris obambulabat. Nulla nox tam magna turbulentaque tempestate fuit, quae retinere eum domi valuerit, quin exiret foras, et sub aedium suggrundis et protectionibus ociose incederet. Et, si major esset vis aquae, quam possent tecta defendere, in aliquam porticum confugiebat, ibique tantisper manebat, dum vis imbrium sese remisisser Nocturnarum autem vagationum comitem laternam, in eaque Vulcanum inclusum,


page 54, image: s054

habebat; cujus etiam usum amoeno ac festivo carmine laudavit, quod hac sententia concludebatur; illi nimirum laternae generi palmam tribuendam esse, quod esset longum, manubrio crasso, latereque pertuso. Interdiu vero semper habebat decretum aliquem locum, ubi amicis se daret ubi si solus esset, vel aliquid legeret, vel commentaretur; ac, me pnero, AEdes D. Mariae super Minervam totos eum dies habebat: ac senem, aetate ac stranguriae morbo confectum, quo periit, in tabernam aromatariam, in foro Rotundae inter olitores et pomarios sitam, se recipiebat, nec duo et octuaginta annos natus, acerbissimisque stranguriae doloribus vexatus, si quis invitasset, recusabat in cauponam commessatum ire, ibique se hilarissimum convivam expromebat, ac risus, ludos, jocos, omnemque. amoenitatem exercebat. Quae puer a magistris didicerat, quaeque a doctis viris in colloquiis acceperat, nunquam e memoria dimisit, sed constantissime retinuit, et cum res poscebat, in medium proferebat. Erat cavillator facetus, conviva commodus, in lacessendo respondendoque argutus; voce magna, canora, suavi, quae suis versibus, cum eos recitabat, splendoris non parum arcesseret; multae praeterea in eo facetiae, multi joci, magna exemplorum copia inerat. Iam inde ab ineunte aetate, omne suum studium atque omnem operam in scribendis rhythmis collocavit, et in eo praesertim rhythmorum genere se exercuit, quo venusta aliqua sententiola paucis versibus lepide arguteque concluditur; neque minimam in eo laudem meruit: et quoniam hoc genus carminis ductoribus gregum maxime aptum existimatur, unde etiam nomen accepit; ideo ipse se ex Falconio Falcum pastorem Tiberinum fecerat; eoque se nomine vocari mirifice gaudebat.

XXX. IO. FRANCISCVS PAVLIVS.

TVlit etiam aetas haec nostra alium, acuto, eleganti, facetoque ingenio, suavibus moribus, et admirabili facundia virum, Io. Franciscum Paulium Pisaurensem; in quo magnum fuit Academiae Humoristarum,


page 55, image: s055

ornamentum ac decus. Nam quoties insignis ille eruditorum coetus in unum conveniebat, non patiebatur desiderari a se praesentiam suam; sed aderat semper, ferens secum novum aliquem ingenii sui foetum; qui eo majore cum plausu excipiebatur, quod mira vocis suavitate, sono, et claritate commendatus veniebat adaures; et quoniam semper illustrem aliquam sententiam non illepide conclusam continebat, ad extremum usque reservabatur, ut in animis audientium aculeos quasi quosdam relinqueret, quibus ad illuc redeundum incitarentur. Sed qualis fuerit ejus facultas, quae scribendi ratio, perspici potest ex rhythmis, quos edidit; in quibus, quanta vis sit actionis, apparet. Nam vocis auxilio destituti, multum de plausu illo, quo fuerunt excepti deperdunt. Tanta erat in nomine humanitas, tantus in jocando lepos, ut ubi ille adesset, omnis tolleretur ab animis moeror atque tristitia. Principibus Sabellis, quoad vixit, perpetuam in scribendis epistolis operam praestitit: apud quos stranguria, ex scribendi labore et assiduitate contracta, interiit: eorumdemque principum virorum, honoris et cratiae causa, semel Triumvir conservandae Vrbis fuit electus; qui honor illi delatus tum est, cum Thadaens Barberinus, Vrbani VIII fratris filius, declaratus Vrbis Praefectus, maxima pompa ac triumphanti similis, magistratum illum amplissimum adiit. Itaque ille conspectus est in auro, Praefecto proximus adequitare. Semper inanibus mulierum amoribus implicitus, nullum tempus ab bis cutis vacnum habuit; credo ob molliciem animi, vel ob frequentem ejus argumenti tractationem: et aliquando admonitus a me, ut ab ejusmodi nugis animum avocaret, negavit id a se fieri posse, se enim ita a puero assuefactum, ut sine amore nullam esse vitam duceret; quam tamen innocenter sic transigere se affirmaret: at cum arbitror, acerbissimis vesicae doloribus exercitatum, de alia re potius, quam de mulierum amoribus, cogitare coepisse.



page 56, image: s056

XXXI. M. ANTONIVS DE PROSPERIS.

NOn immerito aliquam apud posteros memoriam sui postulare videtur M. Antonius de prosperis, Palliani, Campaniae oppido natus, ob insignem memoriam, qua praestitit cunctis, qui una essent aetate. Fuit hic studio et voluntate philosophus, atque fere in omni victu cultuque, ut qui maxime, Cynicus. Habitavit Romae in Subura, modicis aedibus, inter faecem et quisquilias Vrbis, hoc est inter eos, quos Zingaros vocant; quos etiam in clientelam acceperat. AEdium earum forma haec erat; Statim ab ostio aditus erat in cubiculum, ubi ipse prandebat, coenabat, cubabat, aliaque omnia ad vitae usum necessaria exequebatur; cubiculo adjunctum erat impluvium, ubi gallinas plures alebat; sequebatur deinde crypta, in qua ligna ad faciendum ignem, et vini optimi cadum inclusum habebat. Nulla erat ilii lauta supellex; culcitra humi strata lectum praebebat quam culcitram undique pulveris omnisque immunditiae acervus, tanquam vallus munibat, ut gallinae, quibus interdiu aditus in cubiculum patebat, haberent quod possent unguibus scalpere. Pro bibliotheca erat fictile dolium, ubi libri nullo ordine dispositi jacebant; arcam in qua vestes conderet, lignea gravicembali theca suppeditabat: nunquam ab aedibus sordes amovebat, nunquam parietibus dejiciebat operas aranearum, nunquam vasa aenea, rubigine obsita, in splendorem dabat, nullius ille famuli vel famulae opellas conductas habebat, ipse libi famulabatur, ipse sibi obsonabat, obsonia scindebat, ipse sibi cyathissabat, ipse sibi prandium coquebat, ipse ad ignem, qui in foculo cubiculi angulo haerenti lucebat, carnem vitulinam, pullos gallinaceos, turtures, aliasque aves veru infixas versabat. Nam hac una in rea Cynicorum disciplina, qui tenui ac parabili victu contenti erant, discedebat, et in Epicuri scholam transibat, quae lepidis victibus corpus esse alendum docebat: neque erat quisquam, in quem melius Horatianum illud conveniret, Epicuri de grege pocus: nulla aderat


page 57, image: s057

mensa, quam torale insterneret, nulla mappa, qua os detergeret, sed coctos pullos, pugno comprehensos tanquam accipiter, vorabat inambulans. Omnis aberat cyathus, quo potitaret; sed cyathi munus praestabat fictile poculum, eoque vinum, non unum e multis, sed vini florem, in sese invergebat. At si quando obsonium aliquod nitidiuscule curatum expetebat, emptum cauponi proximo tradebat, qui illud sibi in prandium coenamve curaret. Erat optimorum piscium avidissimus: itaque cum primum ad vesperascerer, in forum piscarium cum linteolo sordidissimo, quod plenum auri, quasi puer crepundia, in collo pendens gerebat, properabat; ibique multos bilibres siluros, lupos, inter duos pontes captos, muraenas, flutas, aliosque pisces in primis nobiles, quovis precio destinabat. Vnde autem homo pauperculus tantam rem fecerit, qua posset suis sumptibus suppeditare, est operae precium agnoscere. Liberioris vitae, sed nulla re prorsus egentis, cupidus, hanc sibi munire ad id, cujus erat cupiens, viam instituit: coepit in eruditorum conventibus versari, in amicorum colloquiis multa memoriter referre, jaciendisque ridiculis, dicacis meinoriaque praestantis sibi viri nomen famamque conficere; qua fama impulsus Petrus Card. Aldobrandinus, qui tum Clemente VIII, ejus patruo, summo Pont. rerum potiebatur, suam eum in aulam excepit, ut a negociis feriatus, animi causa, vel insigne aliquod memoriae signum dantem, vel argutum aliquod dictum tanquam jaculum mittentem audiret. Quem hominem utraque in re ita probavit, ut sacerdotio locuplete donaverit, unde multa centena aureorum quotannis acciperet. At malus, ubi se locupleratum vidit, Cardinali manum adiit, et ab aula ejusdem excessit. Sed ut ad ejus vitae mores, unde paululum digressi sumus, revertamur; noctu pileis pluribus caput insertum, cervicali commendabat; quos pileos, ut capiti melius haererent nec exciderent, sordido lino multisque maculis foedo, mento alligabat. Audivi ex eo, cum diceret, ardentissimo se Chymicae, quam vocant, artis amore, studioque flagrasse, sed contentum, auri conficiendi rationem, rem multis incredibilem, a se repertam, quamvis sumptu


page 58, image: s058

qui non parvo intervallo lucrum excederet, studium illud penitus abjecisse. Haec ille. Sed mors, quae aeque mundulos ac venustulos, ut horridulos sordidulosque aggreditur, in suis eum sordibus, fato maturum, oppressit.

XXXII. M. ANTONIVS DE COMITIS.

PEr idem tempus Philosophus alter, M. Antonio de Comitis nomine, ob vivendi rationem, a communi hominum consuetudine usuque abhorrentem, non minus quam superior, sermo erat omnibus. Fuit quidem superiori illi M. Antonio, aerate ac philosophiae studio, par prope ac gemellus, sed, ut variae sunt hominum inter se voluntates, moribus longe dissimilis. Ille incomptus ac rudis, nihil aeque ac sordes adamabat: hic comptus, elegans, nulla re ita gaudebat, ut mundiciis. Nullae in laquearibus telae aranearum conspiciebantur; nihil in pavimentis, quod oculos posset offendere; et si quam in eis paleam deprehendisset, sua manu collectam, in viam dejiciebat; nihil pulveris patiebatur in pileis vel in vestibus haerere; ac si quid ad eas advolasset, statim excutia, eum ad usum facta, pellebat; ad haec supellex elegans, vasa nitida, toralia, mappaeque mundissimae. Hac una in re cum illo Cynico congruebat, solitudinis nimirum amore: nullum enim virum, nullam mulierem, in famulatu habebat; ipse sibi erat imperator, ipse dominus, idem ipsemet sibi dicto audiens. Non tamen idcirco rem philosopho dignam existimabat, sordidis culinae ministeriis manum admovere; sed mulierem vicinam conductam in id opus habebat, quae coenam ac prandium ipsi coctum in canistris afferret. Ac ne mulieris expectantis, dum pranderet vel coenaret, morâ solitudini ipsius fraus aliqua fieret, simul ac illa advenerat prandium afferens, eam statim cum canistro, in quo hesternae coenae patinae erant, dimittebat; quem etiam morem, cum coena daretur, retinebat, Nulla unquam conditione adduci potuisset, ut ovum unum gallinae, quae in triviis ac stabulis fimo aliisque sordibus impletur,


page 59, image: s059

suum in ventrem immitteret; sed gallinas aliquot domi Martiis panibus alebat; et cum amicus aliquis, aut hospes, salutandi gratia domum ad ipsum veniebat, par illi ovorum, quae ex galliuis suis acceperat, dono dabat, referens, quo pabulo aletentur. Fuit astrologus et mathematicus in primis; quae res penc illi exitio fuit: atque in his studiis aetate confectus interiit.

XXXIII. VIRGILIVS CAESARINVS.

VIrgilius Caesarinus patrem habuit Iulianum, civitatis Laviniae Ducem, formae dignitate atque praestantia in adolescentia cunctis sui aevi mortalibus superiorem. At Virgilii immaturo interitu damnum res Romanae Latinaeque literae fecerunt. Nam si ille longius tempus ingenii augendi declarandique nactus esset, multa extarent in omni genere disciplinarum egregia ingenii ejusdem monimenta, quae omnium saeculorum posteritas in honorem Romani nominis admiraretur. Sed in ipso aetatis flore e vivis sublatus, triste sui desiderium reliquit. Verum in ea aetate, qua alii studiorum curriculum ineunt, ille eorum spatium transcurrerat; adeo ut esset omnibus miraculo: et quod videri mirabilius debeat, non una tantum in re, sed in omnibus praestitit; nam Graeces et Latine doctus, erat sagacissimus naturae indagator, adeo ut nonnulla in philosophia invenisse diceretur, ab Aristotele ignorata; sacrarum divinarumque rerum scientissimus, caeli terraeque dimensor certissimus, regionum terrestrium et maritimarum ex librorum lectione peritissimus, juris civilis et pontificii consultissimus, medicae artis notitia, non mediocriter praeditus, orator, poeta summus, denique nulla in re rudis, quae quidem comprehendi scientia possit. Quae res magno argumento sit, non deesse Romanis hominibus ingenium, sed studium et exercitationem; qua si uti vellent, facile caeteris nationibus praestarent. Robertus Card. Bellarminus, qui nihil temere affirmabat, non dubitabat eum cum Pico Mirandulano in comparatione conjungere; eique fuit auctor, ut quemadmodum ille


page 60, image: s060

adversus Mathematicos, qui dies natales hominum ad vim stellarum et Lunae pertinere, quodque nobis adversi vel prosperi in vita contingit, ex caelo, certo modo affecto, compositisque sideribus provenire docent, doctissimum librum emiserat, in quo nullam, eorum mendaciis fidem esse adjungendam convincit; ita etiam ipse, in ejus aemulationem gloriae, libro elegantissime scripto, eorum commenta refelleret, qui non magis impie quam vane conantur ostendere, animos hominum una cum corporibus interire. Cui operi jam manus admoverat, et tam falsam tamque perniciosam doctrinam coeperat sacrarum litterarum testimoniis validisque rationibus oppugnare atque subvertere: sed tantam mors illi gloriam invidit, quae non est passa, egregium illud opus, et plus uno mansurum saeculo, ad umbilicum perduci; cujus etiam injuria factum est, ut multa alia, egregie inchoata, non plane absoluta atque perfecta, ad posteros permanare potuerint. AEquum semper ad res adversas animum attulit; in aegrotationibus praesertim, quibus fere semper perpetuis atque gravissimis conflictatus est, se fortem exhibuit. Fuit duobus sum. Pont. in primis carus, Gregorio XV, et Vrbano VIII; qui, cubiculi Pontificii praefecto a se creato, purpuram destinaverat, idque tum ob excellens hominis ingenium singularemque doctrinam, tum ob castissimos ejus mores, rem omnibus saeculis admirabilem: nam summum ingenium, summamque eruditionem, sine aliqua admistione vitiorum vix repetiri contingit. Obiit florenti adhuc aetate: nondum enim trigesimum annum attigerat. Mortuum. S. P. Q. R. tamquam civem optime de Rep. meritum, in AE de D. Mariae Virg. Capitolinae, justis exequiarum prosecutus est, eumque inter praestantes suae civitatis viros immortalitati consecratum, docti oratoris voce celebrandum exornandumque curavit. Duo ejus poematia typis impressa circumferuntur; quorum uno Bohemicam Maximiliani Bojorum Ducis victoriam elegantissimis prosecutus est versibus; altero, quo alternis versibus longiusculis Isabellam Gesualdam, Nicolai Ludovicii sponsam, laudibus exornat.



page 61, image: s061

XXXIV. OCTAVIVS RINVCCINVS.

VEterem ac multorum saeculorum spacio intermissum Comoedias et Tragoedias in scenis ad tibias vel fides decantandi morem, revocavit magna ex parte, Octavius Rinuccinus, nobilis poeta Florentinus: quamquam hanc sibi laudem vindicare videatur AEmilius Cavelerius, patricius Romanus, ac musicus elegantissimus; qui paucis ante annis dramatibus aliquot modos fecerat, perfeceratque ut ab histrionibus musicis agerentur: verum tum dramatum argumentis, tum scenarum apparatu, tum actorum nobilitate, ita Octavii splendor, AEmilianae laudis luminibus officit, ut solus ille hunc morem, jam diu intermissum, revocasse videatur. Etenim Iacobum Peram, aliosque praestantes modulatores, ex animi sui sententia nactus, quatuor nobilissimas fabulas, verborum ac sententiarum luminibas longe clarissimas, magno Italiae totius plausu dedit, Daphium, Eurydicem, Arethusam, Ariadnam: cujus a Iasone derelictae querimoniam, ob summam ejus elegantiam, nemo fuit in tota Italia paulo praestantior modulator, quin suam in ea modulanda industriam experiti nollent: scenarum vero apparatus, Magnorum Etruriae Ducum aliorumque Principnm virorum sumptu et magnificentia, supra quam dici potest. eximius, omnem ex tota Italia nobilitatem ad se attraxit. Nam versis frontibus, scenae, modo camporum viriditates, modo aequoris immensitatem, modo hortorum amoenitates, modo ex improviso (caelo nubibus, etiam ad terrorem, obducto) imbres, ac tempestates, modo felices beatorum sedes, modo aeterna inferorum supplicia referebant: cernebantur arbores, diductis sponte corticibus, pulcras ex se virgines, tanquam foetus aliquos edere, tum sylvae, quae repente extirerant, Faunos, Satyros, Dryades, Napeas dare, flumina et fontes, Nymphas, atque alia longe his admirabiliora, nullius ante illud tempus oculis subjecta proferre. Luculente et polite rem, quam susceperat, versibus explicabat, dulcibus, atque perspicuis. Forma fuit eleganti, natura, quae mediocrem aliquanto


page 62, image: s062

excederet, sed decora, membrisque inter se apte cohaerentibus, facie honesta, ore modesto, et quod dignitatis multum haberet, moribus elegantissimis, praestanti facundia: quibus corporis animique dotibus, et versuum suorum elegantia fretus, illustres genere et forma mulieres sectabatur, earumque sibi voluntates allicere conabatur. Mariam Medicaeam, Galliae Reginam, non majori ambitione quam vanitate adamavit: quam etiam, honoris gratia, prosecutus est euntem in Galliam. Sed postea reversus in Italiam, omissis amatoriis nugis, ad quas erat mire propensus, tandem ad se rediit; quaeque ratione antea non perspexerat, sacietate abjecit, experiendo contempsit, totumque ad pietatis amorem et studium animum contulit: in quo demum Florentiae diem obiit extremum.

XXXV. ANDREAS SALVADORVS.

FVit Andreas Salvadorus poetarum omnium scenicorum, Hetrusca lingua loquentium, quos quidem noverim, maxime ad Musicorum ingenia, et ad unguem, ut dicitur, factus. Non enim scenica cujusquam poemata circumferuntur, in quorum versibus modulandis, melius possint, quid illi in suo artificio valeant, expromere. Sunt illa tenerrima, dulcissima, lepidissima, quae voluntatem afferaut: sunt variis et illustribus carminum generibus, tanquam coloribus, distincta, quae satietatem et fastidium abigant. Tria egregia in primis dramata edidit, nimirum Medoram, Floram; et quod ceteris praestat, D. Vrsulam; in quibus omnes lepores, omnes Veneres, omnes poetici flores, omnes deliciae, venustatesque cernuntur, et in quibus pop lo ad spectandum dandis, more suo, Magni Hetruriae duces sumptus, regali magnificentia dignos fecere. Sed in hoc genere, summae Andreae felicitati adscribitur, quod eum actorem sortitus sit, quo nemo, neque nostra neque patrum memoria, toto orbe terrarum praestantior est auditus; Equitem nimirum Lauretum Victorium Spoletinum; de cujus laudibus nulla unquam aetas conticescet: ejus vox clara, dulcis, canora non exprimens verba


page 63, image: s063

patidius, sed ad animi atque aurium voluptatem apte atque distincte proferens, suavitas in pronunciando, et canendi in primis artifex ratio, peculiarem ejus poematibus vim, et quandam quasi divinitatem addidit; adeo ut alio actore, cum pene divina vis illa defecisset, vix eadem visa essent. Sed magno omnium poeticae facultatis studiosorum hominum dolore, adhuc florenti aetate, in sua patria, immatuta morte decessit.

XXXVI. GABRIEL CHIABRERA.

QVod a nemine mortalium antehac creditum est, ut quisquam posset Pindaricae laudis aemulator existere, id magna omnium literatorum cum admiratione, Gabrieli Chiabrerae, patritio Savonensi, contigisse conspicitur: adeo ut vel Pindari animus, Pythagoraeo veluti commento, in eum immigrasse, vel Pindarus ipse Hetrusca lingua loquens, revixisse videatur. Verum tantae laudis adeptae famam longe copiosius ac melius egregia ac prope divina ejusdem carmina, in omnes terrarum oras, in omnis posteritatis memoriam, ad aeternitatem nominis, quam cujusquam oratio, dissundent. Forma fuit corporis ejusmodi, quae ejus ingenii pulchritudini minime responderet. Quis enim, qui ejus faciem aspexisset, arbitratus esset, ex illius ore subnigro, tetrico, invenusto, tam candidula, tam vinula, tam venustula carmina posse prodire? Vixit usque ad extremam senectutem; ac demum Savonae, in complexu suorum popularium et amicorum, est mortuus.

XXXVII. ANTONIVS QVAERENGVS.

ANtonius Quaerengus Patavinus, quoniam totum fere vitae suae tempus in populi Romani, hoc est, in totius orbis terrae conspectu, et in aulae luce consumpsit, magnum et clarum, in poetis et oratoribus sui aevi, nomen obtinuit. Etenim Roma, elegans ingeniorum spectatrix, simul ac eum aspexit, ita sibi devinxit, ut fere nunquam a se divelli sit passa; admirabili hominis ingenio, humanissimis his litteris exculto, atque


page 64, image: s064

omni digna homine nobili ab eo percepta doctrina, mirabiliter capta; cujus ingenii doctrinaeque commendatione fuit summis, omnique dignitate Principibus viris arctissimo egregiae cujusdam consuetudinis nexu devinctus; iis praesertim, apud quos littetarum studia vigebant, ut Aquavivae, Farnesio, Estensi, S. Susannae Cardinalibus. Vbi ipse aderat, nullus erat sermo, nisi de litteris. Nam homini, abundanti doctrina, admirabili ingenio, memoria summa, acerrimo judicio, omnia veniebant in mentem, quae propositi sermonis ratio deposceret; quo fiebat, ut nemo ab ejus colloquio, nisi doctior eruditiorque discederet. Erat praeterea comis, facundus, narrator facetus, conviva commodus, in jaciendo mittendoque ridiculo, non illo scurrili et inurbano, sed docto gravi ingenuoque homine digno, jucundus. Incredibile memoratu est, quantam vim rerum, intelligentia comprehensam, habuerit, quae, tanquam ad oraculum scientiarum omnium, omnes cupidos literarum ad se trahebat; quos, qua erat humanitate atque sapientia, docendo instituendoque, praesertim extremo aetatis suae tempore, infirmissimaque valetudine, domum suam a solitudine vindicabat. Clemens VIII, hominum aestimator acerrimus, collegii Cardinalium a secretis munus, tanquam ingenii illius viribus aptum, illi commisit; quae provincia, cum augustissimi illius senatus acta, decreta, Latinis litteris sint tradenda, insuper ejus nomine ad Reges et Resp. epistolae dandae, non nisi doctis, eruditis, ac prudentibus viris, et eloquentiae in primis laude clarissimis, demandari consuevit. At dum in eo munere, summa cum laude versatur, insigne Patavinae ecclesiae sacerdotium, vetere rectore vita functo, possessore destituitur; cumque de successore mittendo ageretur, visum est Pont. summo, in demortui locum subrogare Quaerengum, ut multis aureorum centenis, quae ex eo quotannis capiebantur, una cum suis frueretur. Sed tam egregia optimi in ipsum Principis voluntas longe illi gratior accidisset, si non tantum in eo Vrbis desiderium iuvenisset: quod cum ferre non posset, reversus Romam, totum potentioribus amicis colendis ornandisque se tradidit. Accepit a Farnesianis


page 65, image: s065

Principibus, Alexandri Ducis res gestas Latine scribendi provinciam. Sed quia magnae operae magnique laboris res erat, cujus erat impatiens, ea repudiata, hanc aliis landem reliquit. Paulus V in aulam accitum, Io. Baptistae Victorio, sororis filio, quem honoribus destinaverat, tanquam Phoenicem alterum, de quo Homerus ait, a Pelio patre Achilli juveni datum, lateris comitem, morum censorem, ac vitae magistrum ac dominum addidit. Neque in eo erudiendo operae pepercit suae; crebro illud admonens, eam esse rectam ad honores viam, quae laboribus suscipiendis, ac praetermittendis voluptatibus, avunculi sui impressa vestigiis, extaret. Duo edidit praestantissimorum carminum volumina, quorum unum Hetruscos rhythmos complectitur, Latina poemata alterum; ex quibus existimari de hominis facultate in utroque carminum genere potest, Mihi quidem videtur, verborum splendore, sententiarum luminibus, poeticis floribus, posse cum veteribus poetis aliquem locum habere. Mortuus est Romae nonagenario major.

XXXVIII. IACOBVS MAZONIVS.

SI Iacobo Mazonio Caesenati par ingenio aetas contigisset, non fuisset ille quidem illustrior, sed pluribus egregiis doctissimi hominis ingenii monumentis, litterarum studia abundarent. Annos enim natus non amplius quinquaginta, vivendi finem fecit. Nullum fere est in Italia celebre gymnasium, ubi ille Aristotelis libros de moribus interpretatus non sit, vel aliud quidpiam ad philosophiam pertinens non docuerit, Maceratense, Caesenaticum, Pisanum, Romanum quod docendi munus, qua aetate alii apud magistros exercentur, ipse persolvit. Nec mirum: nam cursim, non ut alii pedetentim, longum disciplinarum omnium spacium excurrerat. Annos natus tredecim, traditus est a patre, Sebastiano Regulo, humaniorum litterarum magistro, qui Bononiae ludum aperuerat, ab eoque celeriter, doctior quam ipse erat, dimissus, profectus est Patavium, tanquam ad mercatum omnium bonarum


page 66, image: s066

artium, atque ad Pendasii et Paniorolae qui longe clarissimi, per id tempus, Philosophiae et Legum antistites habebantur, se auctoritatem ductumque applicuit; apud quos quantum profecerit, unicum Pendasii testimonium ostendit, qui oppugnatus ab Archangelo Philosopho, cum multi se ejus propugnatores futuros pollicerentur, non alteri quam Mazonio defensionem suam esse committendam statuit. Duodevigesimum agens annum Patavio reversus est demum; ubi illud primum de se specimen edidit, in quo, qui illum nossent, exhorrescerent, qui vero suo ex ingenio ceteros aestimant, cachinnos efferrent. Nam centum et nonaginta septem, supra quinque millia. Platonis et Aristotelis placita, quorum ille libros diligentissime legerat, memoriaeque mandaverat, libello edito, in controversiam disceptationemque deduxerat, ut si quis vellet contra illa disserere, in scholatum frequentiam, tanquam in pulverem et solem descenderet, secumque, ut pugnantium mos est, manum consereret, fortiterque dimicaret; fore enim, ut cujusvis argumentorum tela strenue exciperet repelleretque, ac Platonem et Aristotelem recte locutos esse defenderet. Ac primum Bononiam, studiorum matrem, locum certaminis esse voluit, doctoresque omnes in contentionem disceptationemque vocavit: sed cum responsum accepisset, fas esse nemini disciplinarum doctoribus litterarium bellum indicere, nisi cui Philosophorum Theologorumque libros publice interpretandi facultas tributa esset, dedit operam, ut in Doctorum earum facultatum numerum veniret; qui interrogatus a F. Cyrillo Servita, summo Theologo, qui tum studiis illis praecrat, quot annos Theologiae dedisset, respondit, menses non amplius sex in eo studio se contrivisse: sed cum gravissimis ab eo verbis, hominis audacia atque temeritas cohiberetur, quod sex mensium labore, eo speraret ascendere, quo alter, qui paucis diebus ante rejectus, ut indignus eo loco ac numero, fuerat, septem annorum studio pervenire non potuisset, Fac, Mazonius inquit, periculum, et si minus idoneus tibi videbor, quiescam, ac cogitatione ista desistam; expertus est ille, atque omnibus eum in rebus, quae quidem essent


page 67, image: s067

in Theologiae ac Philosophiae artibus, eruditum ac doctum invenit: quamobrem continuo illi animum explevit; ac de ceterorum magistrorum sententia, doctoris locum ac nomen attribuit. Ad omnia, quae ponerentur in percontando, homo abundanti doctrina, copiose respondebat ex tempore, Gorgiae Leontini more, non eadem elatione animi, qua ille, qui princeps, ex omnibus, ut traditur, ausus est in conventu poscere, qua de re quisque vellet audire, sed ingenio studioque majore. Nullam enim rem defendit, quam non probarit; nullam oppugnavit, quam non everterit. Vt etiam Torquatum Tassum, brevi argutaque argumentatione inclusum, fateri coegerit, poematis Ariosti argumentum, non multiplex et varium, sed esse simplex et unum. Neque id incredibile videri debet in eo, cui nihil uspiam consignatum est litteris, quod non legisset, nihil legisset, quod comprehensum memoria non contineret, unde tanquam ex promtuario aliquo, cum esset opus, singula proferret, et suo quaeque loco collocaret. Quamobrem fiebat, ut in disputationibus, cum auctoritatibus decertandum esset, integras ex sanctorum Patrum, Platonis, Aristotelis, aliorumque doctorum hominum libris, paginas ita memoriter referret, ut ne unam quidem syllabam peccaret. Ea res in primis animos virorum principum incendit studio ejus visendi, cum eo amicitias conjungendi, ac domos suas, tanti viri ornamento, decorandi: sed Petrus Card. Aldobrandinus, qui tum potiebatur, tandem a Ferdinando magno Hetruriae Duce impetravit, ut Romam mitteretur. Dici verbis non potest, quam eum Cardinalis carum habuerit, ut ejus ingenio delectatus sit, ut officiis benenciisque eum omnibus ornaverit, sua illi consilia credere, in oculis eum habere, solum ex familiaribus sibi convivam abducere: nam tenui ac parabili cibo contentus erat; mille aureorum stipendio conducere, ut Aristotelis de Philosophia libros in Gymnasio Romano extra ordinem interpretaretur. Sed tanta Principis gratia, fuit ejus saluti incommoda maxime. Nam jussus abeo se Ferrariam sequi, quo ad bellum proficiscebatur, ibi demum de lethali morbo, ex cruditate contracto, consumtus.


page 68, image: s068

Ac simul ac nuncius de immaturo ejus interitu Romam pervenit, memini, mihi aulicum in primis nobilem, multis audientibus, dicere, Mazonium, ob perpetuos studiorum labores, qui multum stomacho detrahunt, parce admodum ac tenuiter usum esse cibo ac potione, atque hanc perpetuam ejus vitae consuetudinem fuisse; verum Romam adductum, inter aulae plausus, et crebras invitationes ad prandia opipara, et pollucibiles coenas, largius se epulis vinoque onerare coepisse, quam tenues imbecilli ejus stomachi vires ferrent, idque lethalis ejus morbi causam attulisse. Ajunt, etiam Maguum Hetruriae Ducem Ferdinandum, cum vehementissimis Card. Aldobrandini precibus expugnatus, permitteret eum Romam abire, his vocibus prosecutum fuisse abeuntem, I felix, sed vereor, ne tempestiva aulae tibi blaudientis convivia frugalissimum te mihi virum eripiant; ejusque audita morte exclamasse: Verum evenit, quod praesagiebat mihi animus, importunos istos tui admiratores non antea quieturos, quam tibi vitam ademissent, Dantis poetae patrocinium, adversus Castravillam, a quo oppugnabatur, duobus editis voluminibus, docte eruditeque suscepit: in quibus cum, occasione oblata, Francisci Patritii viri doctissimi dictum quoddam ad reprehendendum arripuisset, non tulit ille, sed, edito in Mazonium libro, ab ejusdem reprehensionibus sententiam suam vindicare conatus est, qua re sic Mazonius exarsit, ut novo volumine loca centum demonstraverit, in quae ille delapsus, in insigni aliquo ad reprehendendum vitio reperiretur. Sed dum Patritius alio libro, se nunquam esse prolapsum, sed recto semper gradu stetisse, ostendit, alterius contra ipsum voluminis edendi Mazonio causam objecit; ac nisi Patritius scribendi finem fecisset, nullus inter ipsos, neque accusandi, neque respondendi modus extitisset. Postremo post multas orationes a se editas, anno ante quam excessit e vita, egregium volumen emisit, in quo doctissime eruditissimeque, concludit, Platonis et Aristotelis inventa, ab uno eodemque sapientiae jugo, veluti plura ex uno capite flumina, derivari, atque defluere, ac propterea mire inter se convenire, congruereque.



page 69, image: s069

XXXIX. POMPEIVS GARIGLIANVS.

MAzonii, de quo diximus, gloriam magna ex parte aemulari visus est Pompejus Gariglianus, Capuanae Ecclesiae Canonicus: huic enim idem propositum erat atque illi, nimirum ut omnia legeret, omnia sciret, omnia meminisset, neque minimam, apud omnes, adeptus est laudem. Nam, de quacumque re proposita, dicebat ex tempore, ita docte, ita erudite, ita subtiliter, ut omnes, vehementer delectati, admirarentur: verum fere semper omnia vernaculo sermone effundebat: etenim pure, dilucide, eleganterque Latine dicendi scribendique laude caruit. Memoria erat tanta, quantam in nemine, quem quidem noverim, me vidisse memini. Totum Platonem, Aristotelem, Hippocratem, Galenum, Themistium, D. Thomam, aliosque penitus noverat; ut eorum, non modo sententias, sed verba ipsus cum esset opus, admirabili laude memoriae referret. Sed tanta vis virtutis, atque ingenii, exiguis Capuanae urbis finibus inclusa, diutius quam necesse fuerat peregrinata, abfuit ab oculis aulae Romanae, quae par ejus meritis theatrum. Itaque postremis Pontificatus Pauli V V annis in Vrbem se contulit, ubi hominis ingenium simul aspectum et probatum est, Dicebat saepe in Academia Humoristarum, more suo, ex tempore, summa Academicorum aliorumque frequentia; inde emanavit ejus nominis fama in totam civitatem. Nemo erat Cardinalis, nemo vir princeps, nemo paulo litterarum cupidior, quin eum videre cuperet, alloqui, audire, quin domum suam invitaret; sed ut eum in sua familia haberet, praeter Andream Card. Perettum, contigit nemini; idque me praesertim operam dante, cujus ille ingenio mire delectabatur, tantoque alumno se jactabat efferebatque. Fuit etiam Francisco Card. Barberino admirabilis, cui in gymnasio Romano publice Philosophiam docendi munus demandandum curaverat. A quo etiam, Card. Peretto vita functo, exceptus fuisset in suam familiam, et opibus et honoribus auctus; sed miser, die quodam, mane, in suo lecto inveutus est mortuus, subita,


page 70, image: s070

ut creditur, morte correptus; cum vespere, hilaris ac bene coenatus, cubitum isset: neque aliquem aeternae suae salutis dubitandi locum reliquit, cum esset vir probus, ac pridie ejus diei in AEde sacra S. Spiritus in Saxia rem divinam fecisset. Innumera fere sunt quae scripsit, quaeque typis mandare decreverat; sed unum edidit de nobilitate libellum lingua vernacula, et alterum Latina, quo aliquot Platonis Dialogos interpretatione sua illustrare conatur; sed tanta rerum verborumque obscuritate, ut non tam lucem Platoni afferre, quam tenebras obducere voluisse videatur; cui, Card. Bellarminum, qui ab eo librum acceperat, respondisse ferunt, se quidem Platonis, si minus omnia, aliquid saltem intelligentia arripere, cum vero ad sua commentaria se conferret, verbum prorsus nullum intelligere.

XL. GABRIEL BOMBASIVS.

GAbriel Bombasius, Ludovici Areosti, poetae clarissimi, consanguineus, patriam habuit Regium Lepidi; nobili in ea loco natus, forma, oratione, moribus, vitae proposito erat ad omnia aulae munia factus ad unguem; ita tamen, ut ab aulicorum vitiis animum semper vacuum ac purum conservaverit: nunquam enim induxit animum cuiquam palam assentari; sed simplici ac modesta oratione sententiam aperiebat suam: quod fuisse arbitror causae, cur suis aequalibus multis inferior honoribus ac divitiis extiterit: nullam in quemquam tragulam injecit neminem ex occulto ac de insidiis, honore vel commodo quopiam evertit; nullius unquam laudibus, tacendo vel maligne laudando, detraxit. Forma fuit egregia, statura mediocri, quamvis, proportione membrorum, longioris speciem praeberet; cultu corporis, etiam ad superstitionem, eleganti; adeo ut sarcinatorem non alium conduceret, nisi qui esset optimus atque carissimus: sermone facundus, moribus suavis, jucundus, comis, ita tamen, ut ad comitatem semper aliquid influeret gravitatis: et quamvis ad summam fere senectutem pervenisset, ab omnibus tamen iis vitiis abfuit, quibus odiosa esse senectus alteri solet:


page 71, image: s071

non erat adversus adolescentes iniquus, non difficilis, non querulus, non oblocutor alteri in sermonibus, minime sputator, screator, muccidus; nullum adolescentiae vel juventutis tempus sibi vacuum ab amoribus dedit; nec nisi admodum sero exaruit ex amoenis rebus ac voluptariis; in quibus amoribus se felicem fuisse narrabat; si tamen felicitas ac non potius summa infelicitas est atque miseria, in his rebus esse felicem. Sed contra erat iracundus, elatus, impatiens injuriarum, nec vilis aestimator sui. In aula Octavii Farnesii, Parmae et Placentiae Ducis, non postremum inter nobiles viros locum obtinuit, sed editum atque honestum: nam missus est ab eodem Duce, ad Remp. Venetam, maximis de rebus, Orator; atque Odoardi nepotis lateri, qui postea Cardinalis fuit vitae morumque custos honorarius additus. Erat scriptor tragoediarum praestans, ut judicare licet ex iis, quos reliquit, Lucretiam Romanam, et Alidorum; et in notandis animad vertendisque vitiis et instituendo docendoque prudentissimus; edidit laudationem Latinam, quam habuit in funere Octavii Farnesii, plenam prudentiae. Denique Romae, morbo renum, ex intemperantia fortasse adolescentiae, vel ex itinerum labore contracto, quod frequentius urinam redderet quam corporis necessitas posceret, neque illa pura, sed multo sanguine permista, proflueret. Itaque, die quodam, a prandio, cum rhedam poposcisset, qua per Vrbem, animi gratia, vectaretur, jamque esset in eo ut illam inscenderet, morte extinctus subita est.

XLI. SCIPIO COBELLVTIVS.

QVi vitae totius fructum in percipiendis voluptatibus ponunt, ac miseros et infelici astro natos eos vocant, qui ita vivunt, ut voluptates omnes aspernentur, quos non quies, non remissio animi, non aequalium studia, non convivia delectent, qui nihil expetendum ducunt, nisi quod est cum laude ac virtute conjunctum; ii profecto Scipiouem Cobellutium, si quemquam alium, Deo suo irato, ortum essTe fateantur necesse est, qui, ab ineunte aetate, spretis et contemtis iis quae suavia


page 72, image: s072

in vita putantur, directum ad laudem iter arripuit; quod, quia cum labore percurritur, tanquam desertum, scruposum, ac vepribus obsitum, a plerisque defugitur, Natus est Viterbii, quo die, parente ad consulatum ejus urbis evecto, tota ejusdem domus, redundabat hilaritate laetitiaque. Inde prima illa puerili institutione excultus, Romam se contulit, exceptusque in collegium Nardinum, in scholis Patrum Soc. Iesu, eloquentiae ac Philosophiae studiis operam dedit: quibus jam satis instructus, ad jus civile cognoscendum, laborem et industriam attulit; et post aliquot annorum studium in gymnasio Romano amplissimam Iuris utriusque interpretandi facultatem obtinuit; qua accepta, continuo, quod didicerat, ad utilitatem Reip. contulit; ac primum Alexandro Glorierio, annonae praefecto, tum Card. Asculano, qui progressurus honoribus longius putabatur, in causis cognoscendis operam navavit; nunquam cum plebeis et indoctis hominibus amicitias jungebat, sed illustrium doctorumque virorum familiaritates studiose consectabatur, eos colere, iis se dedere, eosque tueri obsequio. Si Latinam epistolam scripsisset, si cuipiam, consulenti de jure, consilium dedisset, laudis appetentissimus, illud continuo divulgandum, ac multorum manibus tradendum commendandumque curabat; quo, per hanc rationem, eloquentis doctique in primis viri famam nomenque collegit, omnia summa sperans. Habuit orationem ad Clementem VIII, primo Quadragesimalium jejuniorum die, luculentam illam quidem, sed quam minime actio commendaret, in qua fere sunt omnia. Etenim voce gestuque nihil omnino valebat; accedebat statura, pusillae propior, corpus gracile, vultus non ita elegans ac venultus; in quo tamen oculi vivaciores inessent, unde nescio quod lumen emicaret, quod illi decus et auctoritatem adjungeret. In primis, egregiae cujusdam probitatis doctrinaeque opinione, arete sibi Pompejum Card. Arigonum obstrinxit, magnae apud Paulum V auctoritatis et gratiae; cujus praesertim consilio, initio sui Pontificatus, Remp. administrabat. Itaque Marcello Vestrio, qui multis sum. Pont. fuerat a Brevibus, mortuo, cum multi maximis oneribus


page 73, image: s073

functi, optimeque de Rep. meriti, tanto muneri, ob honorem et utilitatem quam habet adjunctam, imminere viderentur, perfecit Cardinalis, ut ille ceteris competitoribus anteferretur. Ab hoc aditu januaque patefacta, non fuit illi difficile ad sacrae honorem purpurae pervenire. Nam cum ratione muneris, quod gerebat, esset fere quotidie Pontifex adeundus, qui in Cardinalibus eligendis vix e domi suae penetralibus exibat, ita ejus sibi voluntatem conciliavit, ut se in Cardinalium collegium, cunctis sane admirantibus, cooptatum aspexerit. In id igitur fastigium evectus, nihil habuit antiquius, quam ut illud vitae sanctimonia et in omni victu cultuque modestia tueretur; et in primis se doctis et honestis viris deditum ostendebat; in his praeclara externorum hominum ingenia amplectebatur, eorum inopiae, suis sumptibus, suppeditabat. Itaque domum ejus, literatorum frequentia celebrari, nullis sermonibus percrepare, nisi qui vel de literis essent, vel de sacra, Ecclesiae temporum, historia, qua mirifice delectari videbatur, vel de fide propaganda, vel, de sublevandis catholicis, Turcarum et Haereticorum immanitate oppressis; ut etiam Christianis in Hungaria, saevissima Turcarum dominatione, ad extremum omnium miseriarum adductis, centenos quotannis aureos nummos, de suo mittendos portandosque curaverit. Fuit, magna ex parte, auctor constitutionis, de eligendo summo Pont, a Gregorio XV editae. Cardinalis factus, ita diligens corporis sui curator evaserat, ut qui antea, hyeme et aestate summa, in imbribus, in sole, totam urbem pedibus perreptare solebat, postea aestate media, caloribus maximis, nullo, ne levis quidem aurae sibilo, obstrepente aere, lectica ab omni parte tecta, inclusum se ferri juberet, ne videlicet damni quidquam a frigore ventisque contraheret. Narrabat mihi Andreas Card. Perettus, Albani Episcopus, cum dioecesim suam, ex Ecclesiasticarum legum praescripto, magna ventorum vi, agitato commotoque coelo, cum paucis, obiret inter illos saltus ac nemora, occurrisse obviam Cardinali Susannae (hoc enim nomine se appellari volebat) credo ut experiretur, num impetus furoresque ventorum, mentis aestu


page 74, image: s074

animique tempestatibus, quibus tunc fortasse conflictabatur, saeviores existerent; idque paucis ante illius mortem mensibus contigisse narrabat, in extrema ejus valetudine. cum lethale ulcus, brachio innatum, resecandum curaret, neque id medicus, sine acerbissimo dolore contingere posse praediceret; non minori animi fortitudine ac rabore, brachium, ut ulcus caederetur, tradidit, quam Marcus, ut varices secarentur, crus praebuit, ac medico; Seca, inquit, ut lubet, nam Christi Martyres multo his sunt acerbiora atque greviora perpessi. Moriens, duobus se plurimum debere, multis audientibus, dixit, Paulo Quinto, qui cum putpurae honore ipsum cohonestaret, ex reliquorum hominum numero exemerat, et cuidam alteri, cujus artibus, de summi Pontificatus spe fuerat dejectus.

XLII. TORQVATVS TASSVS.

QVod olim ab Alexandro Macedone de Homeri versibus dictum fuisse narratur, nimirum grandiotes eos esse, quam ut cani possint ad lyram; id non incommode ad Torquati Tassi, poetae hujus saeculi multorumque aliorum facile principis, laudes posse transferri videtur: videlicet, eas esse majores augustioresque, quam ut oratoris dulcis ac suavis, tanquam fidium voce referri possint. Sed quemadmodum Homeri versus, ex maximi omnium Regis sententia, tubarum sonitum clangoremque poscebant: ita Torquati laudes summum, grandiloquum, ac tragicum plane scriptorem, tanquam tubae cantum efflagitant, qui earum magnitudini amplitudinique respondeat. Vbi autem tanta vis eloquentiae, quae Torquati landibus par sit, praeterquam in ipso Torquato inveniri possit, non video, cujus vocis, etiam cum maledicit, ea est dignitas, majestas, ac prope divinitas, ut nemo sanus inveniatur, qui non malit esse in ejus poemate Thersites, quam in aliorum Achilles. Longe enim honoratior ab illo vituperatus, quam ab alus laudatus, discederet. Quamobrem, cum omnis noster in eo laudando labor inanis sit futurus, contenti erimus ejus tantum nomen referre: eo enim audito


page 75, image: s075

continuo ingens innumerabilium pene laudum numerus, audientium animis se inferet. Atque eo magis id mihi ejus laudes reticendi consilium placet, quod praeclara fere omnium hujus aevi hominum ingenia, in eo, tum soluta oratione, tum versibus, celebrando efferendoque, magna cum laude, versata esse dicantur.

XLIII. PVBLIVS FONTANA.

FElix illa tellus, Bergomum videlicet, quae gloriosissimam illam arborem edidit, unde germen, de quo diximus, prodiit, quod semper virens, semperque floridum, patulis diffusem ramis, totum terrarum orbem amplectitur; in cujus umbra festi vissimis Musarum chorus, ad Phoebi testudinem, perpetuas in orbem choreas exercet. Illa, inquam, tellus aliud poeticae facultatis decus eximium, admirabili foecunditatis laude, produxit, quod S. P. Q. Bergomatis nomen in omnis posteritatis memoriam propagavit; Publium nimirum Fontanam. Hic Palusci, quod est agri Bergomatis oppidum, natus, ad poesim et ad Virgilianum scribendi genus ferebatur; sed quod habuit a natura bonum, legendis poetis, tum veteribus, tum novis, auxit, illud que arte studioque limavit. Grandis erat verbis, illustris sententiis, frequens translatis, compositione verborum sublimis ac magnus, in primis in Delphinide, quod opus prae aliis elaboratum emisit. Styli majestas amplitudoque ita vocem attollit, ita in altum se effert, ira classicum quodammodo canit, ut Virgiliana tuba, quasi haereditario ad eum jure, pervenisse videatur, et si contingeret, ut cum iis, qui nostra patrumque memoria, poetarum principes extiterunt, in contentionem de principatu veniret, profecto in inveniendis rebus, iisque verborum sententiarumque luminibus illustrandis, omnique apparatu poetico instruendis, non Pontanos, non Vidas, non Fracastorios, non Sannazarios, non alium quemque metueret. Verum tanta vis ingenii, tanta virtus, domesticis contenta finibus, nunquam peregrinata abfuit ab oculis suorum civium. Cur autem ejus nominis fama, praepetibus per aera pennis vecta, non


page 76, image: s076

Romam contenderit, non Italiam peragrarit, non Alpes transcendes, non maria transmittens, in exterarum ntionum luce versata sit, incredibili hominis mondestiae fertur acceptum; quae sibi scritisque suis angustos Bergomi Brixiaeque terminos, quibus se clauderent tenerentque, praescripsit. Neque tamen omnino theatri Romani plausu caruit. Etenim elegans illud carmen, quo Torquati Tassi laudes in caelum extulerat, contra praescriptum, circundatos sibi cancellos egrediens, et occultis ut ita dicam itineribus Romam veniens, multo rum principum virorum, et in primis Cynthii Card. Aldobrandini, Clementis VIII sororis filii, studia commovit, ut videre eum vellent, alloqui, ex eoque spendorem nomini atque ornamentum ipsorum aulae constituere. Sed homo natura quietssimus, ac liberatis amator, cui idem erat propositum ac Regibus, ut ne qua re egeret, ac ne cui obtemperaret, sicut Ithacam suam Vlysses immortalitati anteposuit, ita ipse patrii ocium solli amoenitatemque Vrbis celebritati aulaeque opibus praetulit; ipse sui ipsius erat dominus; ipse libidinibus suis imperabat; quas ita semper intra rationis cancellos cohibitas habuit, ut nunquam in re aliqua turpi, vel vetita, eas labi permiserit. In perpetua oppidi sui animarum custodia vigiliaque manebat, quarum aeternae salutis solicitudinem curamque ex eo quo fungebatur sacerdotio, susceperat. Quod veroa confessionibus excipiendis, a concionibus habendis, quibus hominum animos a vitiis avocare et ad virtutis amorem conabatur impellere, reliquum erat ocii, libenter vel in litterarum studiis collocabat, vel horti cujusdam sui cultioni tradebat; ubi quam plurimas salubres herbas, quarum erat studiosissimus, sua conseverat manu. Sed non parum erat studiosissimus, sua conseverat manu. Sed non parum saepe fidebat, ut ab honesto illo ocio publica Bergomatis Briixianaeque Reip. voce dedunctus, ad plura atque gravissima, pertinentia ad literarum studia negocia procuranda, traduceretur; in quibus ita utilem, ita diligentem, tia fidelem navarit illis operam, ut publico earum civitatum testimonio, multis etiam grati in eum animi significationibus editis, laudatus ornatusque discesserit. Sed celerius, quam meruerat ea virtus, ea humanitas,


page 77, image: s077

illudque, dignum immortalitate ingenium, morte sublatum, perpetuam popularibus suis, eisque qui illum noverant, dolendi flendique materiam reliquit; cum dui et sexaginta complesset annos, pluribus egregiis operibus, vario carminum genere, sed praesertim heroico, scriptis; quae partim ipse ediderat, partim sua vel librarii manu scripta, domi continebat: sed haec omnia, in unum corpus collecta, et pro temporum ratione disposita, M. Antonius Foppa Bergomas, de litteratis viris optime meritus, brevi typis impressa, ad Italici nominis gloriam, ad patriae decus, et ad aeternam popularis sui memoriam, exteris nationibus, ad quos nondum illius nonminis fama pervenit, leganda ac penitus cognoscenda committet.

XLIV. VINCENTIVS GRAMIGNA.

Dignus plane est, qui in omnium saceculorum memoria vigeat, Vincentius Gramigna, nulli sui aevi literatiorum, ingenio et ruditione, inferior. Hic Prati, nobili Hetruriae oppido natus, unde non exguus optimorum ingeniorum numerus exiit, tum ad omnia summa, tum ad intelligentiam perceptionemque scientarum, est a natura factus procreatusque. Neque inertia ac cessatione tantum illius in se munus, inane atque irritum passus est esse, sed studio et exercitatione jam inde a puero, quo illa ferebat, se impellendum perducendumque pernisit. Quamobrem est assecutus, ut in Platonis atque Aristotelis Philosophia plane perfectus existeret. Illud de eo narrutur, quod cum in prima fere adolescentia sermoni inter amicos de litteris orto supervenisset, nec difficili et contorto argumento, in disserendo, satis ex sententia occurrisset, pudore ac verecundia (quod est ingenui nec instrenui animi signum) usque eo correptus est, ut pepetuo trium annorum silentio, inscitiam suam multaverit; quo tempore totus in litteris abditus, Philosophorum libris evolvendis diligenterque legendis se tradidit, ac fidissimis eorundem interpretibus, tanquam ducibus ad intima atque arcana utriusque Philosophiae, de natura scilicet, et de moribus


page 78, image: s078

penetralia pervenire contendit. Triennii igitur silentio, sibi in inscitiae poenam indicto, prorsus elapso, continuo id, quod didicerat ex domestica et umbratili illa exercitatione, in doctorum hominum conventus ac colloquia, tanquam in pulverem et solem, eduxit, ubi de unaquaque re argute subtiliterque disserendo, nihil esse in omnium doctrinarum thesauris ita sepostium et ita reconditum, quod ejus notitiam elaberetur, ostendit. Deinde tanto rerum instrumento apparatuque, pluribus ex artibus studiisque collecto, instructus, ad scribendum se contulit, multaque tum soluta oratione, tum versibus edidit, patrio sermone composita, quae in admirationem ejusdem ingenii doctrinaeque suspiciuntur. Neque tanta hominis virtus in desidiosa quadam literarum tractatione, tanquam in hortulis quievit suis: neque in eis recubans molliter ac delicate, avocavit se a Rep. et arebus agendis; sed cum virtus praesertim in actione consistat, tum Neapoli, tum Romae, multis Principibus viris, et Cardinalibus in primis, in maximis gravissimisque aulae negociis procurandis, usque eo industria, diligentiam, fidemque probavit suam. ut omnium judicio, non magis in tractandis literis, quam in negociis agendis, excellens haberetur: sed illis praecipue in scribendis epistolis operam navavit; neque unquam literarum studia intermisit, quamvis interdum epstolarum acervis, quibus respondendum esset, propemodum obrui videretur. Nam ita erat felix in scribendo, ut sententiae ac verba, quibus illae explicarentur, sponte sua atque incredibili celeritate sub acumen styli subirent, neque tot operis, aliorum voluntati et commodo traditis, neque perpetuis triginta annorum laboribus, neque intimis summorum Pricipum amicitiis, assecutus est tantum, ut ex eo posset vesperi suo sibique, ut dicitur, vivere. Causa ei paupertatis, sicut plerisque, probitas fuit, non enim poterat animum inducere, aut imperare ipsemet sibi quidquam cuipiam assentari: tum tristitia atque severitas, quam prae se ferbat in vultu, dabat iis qui non essent experti, occasionem suspicandi, eum esse amicum minus suavem et commodum, sed expertis nihil eo videbatur humanius neque


page 79, image: s079

jucundius: et amicitias, quas semel cum aliquo susceperat, quippe quas non lucrum, non ambitio, non vitiorum societas conciliaverat, sed virtutis amor studiumque conjunxerat, usque extremum spiritum intergras illibatasque conservavit. Verum et operarum aulicarum, et potentiorum amicorum obsequii cultusque hanc demum mercedem retulit, ut lethalem in morbum incideret, qui cum multis mensibus conflictatus, ejus vim superare non potuit. Et sane per eos, quos tanto studio, tanta diligentia, tanta fide coluerat, licuisset illi vel sub dio, vel in nosocomio aliquo, vitam finire, nisi M. Antonii Foppae, omnis elegantia doctrinae exculti, favor, tanquam secundus aliquis flatus, amici ratem, agitatam ac pene summersam fluctibus, impulisset in portum. Hic regalis animi juvenis, litteeratorum cupidissimus, bonorum studiosissimus, amicorum amicissimus, raro constantis amicitiae exemplo, aegrum illum suam in domum deferendum, suo in lecto collocandum, atque omnibus in rebus honorifice liberaliterque habendum, curavit. Vt non alias clarius enituerit, verum esse, quod dicitur, desertam futuram hominis vitam, nullius cinctam amicitiae praesidio. Hic igitur adversus Gramignae casus tam humaniter a Foppa sublevatus, ejus memoriam nominis in posterorum animis acrius vehementiusque defiget: atque Vincentius Gramigna notior erit M. Antonio Foppa amico, quam tot suis quantumvis egregiis ac praeclaris operibus. Ex quibus, quatuor sermonum volumina, unum orationum, atque alia non parum multa oposcula, impressa cernuutur: at rhythmi, in quibus mira Hetrusci sermonis puritas ac nitor elucet, nondum impressori sunt traditi.

XLV. IVLIVS CAESAR BAGNIOLVS.

IVlius Caesar Bagniolus, Bagnacaballi in AEmilia natus, Michaelis Peretri Venafri Principis aulam, si quisquam alius, illustravit. Etenim ea erat praestantissimi illius ingenii claritas, ut non unius tantum Principis aulae, sed universae civitati posset lumen ac splendorem


page 80, image: s080

afferre. Neque tantum suum bonum ignoravit vir ille Princeps, qui animi magnitudine, vitae elegantia, splendore, liberalitate, munificentia, dum vixit, (si Alexandrum Cardinalem Montaltum ejus fratrem excipias) parem habuit neminem. Nam et in praecipua aedium suarum parte locum illi, ubi commode habitaret, attribuit, atque ipsi suisque affatim quotidie quod ederent praebuit, tum locuples sacerdotium contulit, unde multa quotannis aureorum centena statim acciperet, eodemque mortuo, tanquam desperaret se posse invenire alterum, qui cum illo aequari conferrique posset in scribendis epistolis negociisque tractandis (nam utraque in re egregia ejus opera utebatur) neminem hoc honore ac titulo cohonetavit, sed tantum aliquos scribarum loc ad manum habuit, quibus litteras scribendas committeret. Fuit ob accumen judicii, quo plurimum praestabat, scriptorum aliorum exstimator metuendus ac prudens; non enim erat tinctus literis, sed imbutus expletusque, adeo ut totus ex iis compositus conflatusque dici posse videretur. Platonis et Aristotelis doctrinam non a limine, ut plerique, saluta verat, sed ad intima ejus cubilia pervenerat, totamque accurate diligenterque lustraverat. Eam vero Aristotelis Philosophiae partem, quae est de moribus, de Rep. de Rhhetorica, de Poetica, ita noverat, ita de iis rebus accurate, diserte, docte, scienterque dicebat, ut cum eum audires, nihil Aristotelis vel cujusvis alterius Philosophi libros desiderarees. Sed in primis praestantissimum ingenium contulit ad Poesim Hetruscam, in qua, ut leviter dicam, cuivis aetatis sua per fuit, qui in eo studio elaborarit; nimium tamen inquirebat in se, atque ipse sese observans, nunquam, ut Polignotus alter, a tabula manum dimovebat. Multa scripsit egregia, sed Tragoediam in primis, quam Aragonenses nuncupavit, et Iudicum Paridis. In quibus nihil est, quod quisquam possit reprehendere, praeter nimis exactam exquisitamque in eis expoliendis excolendisque curam ac diligentiam, et quod mirabilius videatur, praeter nimiam eorum pulcritudinem et venustatem. Nam ita verbonum sententiarumque luminibus illustrantur, ut nullus umbris


page 81, image: s081

locus relinquatur. Mortuus est senex, cum aliquot ante ejus obitum diebus, non obscurum futurae mortis signum dedisset. Nam nimia gracilitate attenuatus, et pallore candori simili suffusus, a succo et sanguine, quo vita sustentatur, se fuisse destitutum significabat.

XLVI. FRANCISCVS PANICAROLA.

SI nobis sit in animo, mandare huic libro omnes, qui operibus editis nomen suum posteritati commendarunt, ex singulis religiosorum ordinum familiis, tam multi se offerent, ut iis referendis nullus unquam futurus sit finis. Quamobrem, eorum praeconio, familiarum suarum scriptoribus relicto, paucos ex iis eligemus, quorum virtutis fama, effractis angustis unius private domus claustris, longe lateque sese diffudit, jamque iisdem, quibus orbis terrarum, caeli regionibus continetur. Quos inter primum oculos in se convertit Franciscus Panicarola, Mediolanensis, nobili genere natus, qui praetibus ingenii sui pennis in sublime se efferens, latiore per gloriae campum gyro alas extendit. De quo si quis dixerit, tanto eum ingenio fuisse, ut quaecunque sunt in liberalibus disciplinis posita, intelligentia comprehenderit, si quis commemoraverit, tanta eum industria studioque extitisse, ut omnes omnium libros, quorum numerus iniri vix potest, quorumque indicibus legendis vel longa unius hominis vita sufficiat, diligenter evolverit, ac notis in eorum marginbus adscripris illustraverit, si quis asseruerit, tanquam in homine memoriam fuisse, ut quaecunque audivisset, legisset, vidisset, tanquam clavis, ne exciderent, in ea defixa reliquerit, si quis affirmaverit, ita eum dicendi gloria prae ceteris floruisse, ut cum auditum esset, eum esse dicturum (sicut de Demosthene, in judicio Ctesiphontis, proditum memoriae est) audiendi gratia, ex tota Italia concursus fierent, si quis narraverit, tantam tamque praejudicatam in omnium animis de singulari et eximia hominis eloquentia opinionem haesisse, ut publice a civitatibus ad Rom. Pontificem oratores ad eum postulandum mitteruntur; hic inquam, qui omnia haec


page 82, image: s082

illi vindicare non dubitaret, Latine, non oratorie, loqueretur. Omnibus enim hisce in rebus admirationes et clamores efficiebat. Cur autem tanta vis ingenii eloquentiaeque intra unius Franciscani, arctioris disciplinae, ordinis septa sese concluserit, causae afferuntur in primis duae. Narrabat mihil Card. Bellarminus, qui una secum in comitatu Henrici Cardinalis Cajetani profectus fuerat in Galliam, eum eloquentiae suae concium, per hanc rationem voluisse omnes, qui tum in concinibus dominarentur, de adepta dicendi gloria dejicere, quod neminem futurum sibi parem arbitraretur. Alter vero, se a Panicarola ipso audisse affirmabat, immaturam adolescentis, cujusdam sibi carissimi mortem, humanae vitae statum, miserum atque caducum, sibi in oculis defixisse, ac vim attulisse, ut in saccum cinerum sese conjiceret: hoc enim, cinericiam illam vestem, quam induerat, nomine, appellabat. Celerius multo, quam per aetatem liceret, coeptus est adhiberi ad conciones ad populum habendas. Tanta illi erat in voce suavitas, in motu venustas, in gestu ars, quae omnia formae etiam dignitas comendabat, ut sola haec, sine aliis rebus, possent tenere hominum coetus, mentes allicere, atque in sui amorem impellere. Genus orationis liquidum, fusum, prossuens, nusquam insistens, sed, magna ex parte, calamistris inustum, ac quaesito colore illitum, tum praedulcium sententiarum flosculis aspersum, liventibus se efferebat, quam divinarum rerum, quarum interpres erat, sanctitas posceret. In prooemiis vero, tanquam non modo liceret, verum etiam necesse esset, omnis oratoria supellex palam exponebatur. In eis paria paribus relata, et similiter conclusa, eodemque pacto cadentia, denique omnis elaborata concinnitas, manifesto ad aucupium aurium quaesita deprehendebatur: quae omnia vulgi plausu et clamoribus excipiebantur, sed doctis et cordatis viris, non probabantur. Quoties ego puer parentem vidi meum, gravem virum et doctum, tum irridentem, tum etiam irascentem et stomachantem! Ac Muertus ipse in suis ad Senecae epistolas notis, se continere non potuit, quin, supresso nomine, in illud ejus phaleratum, comtum, fucatumque


page 83, image: s083

dicendi genus, acri ac vehementi oratione inveheret. Verum illud cuivis hominum generi, summis mediis infimis placebat: et cum ille esset dicturus, antequam aurora illucesceret, loca in subselliis occupabantur, et quo tempore in AE de sacra B. M. Virginis, quae est in Capitolio, concionabatur, vir quidam nobilis, qui ejus eloquentiam ad insaniam adamabat, cum serius, jam locis omnibus obsessis, adveniset, atque humilibus ac demissis precibus impetrasset ab eo, ut se in suggestum sequi pateretur, ibi ad ejus pedes accubans, usque a principio concionis ad finem non cessavit ejus soccis oscula figere. Tres per id tempus, in concionibus, dicendi laude florebant, Panicarola, Toletus, et, ex fratrum cucullatorum ordine, Lupus; cumque tria videantur esse, quae orator efficere debeat, ut doceat, ut delectet, ut moveat, docendi laus, omnium concessu, Toleto tribuebatur, Panicarolae, ut animos eorum, qui audirent, devinciret voluptate; Lupo, ut permoveret atque incitaret animos, et quocunque vellet impelleret, neque quidquam frequentius in sermonibus vulgi versabatur, nisi illud, Lupus movet, Toletus docet, Panicarola delectat. Sed quamvis ejus oratio omni lepore atque deliciis afflueret, in illo tamen ornatu suberat incredibilis vis atque ordo rerum, plenus artis et industriae. Nam cum aliquem Euangelii locum explicandum suscepisset, in eo quod proposuerat haerebat; quaeque a sacris divinarum rerum interpretibus in eam sententiam scripta essent, distincte, explicate, abundanter et illuminate, afferebat in medium; quam facultatem ei dabat incredibilis memoria, qua, tum natura, tum arte pollebat, et studiorum assiduitas. Nam ex omnibus singulorum dierum horis duodenas, literarum studiis, ternas nocturnis diurnisque horariis precibus rectitandis, semihoram cibo dabat, reliquum tempus somno deberi arbitrabatur. AEtate provectus, et Astensis Episcopus factus, magna ex parte mutavit rationem dicendi; suaque ab oratione assumsit, quod auctoritatis haberet magis, et muneri, quod gerebat, aptius esse videretur. Mortuus est Asti, sexto et quadragesimo aetatis suae


page 84, image: s084

anno. Imaturae ejus mortis causam sustinet, ut ex Card. Bellarmino audivi, frequens edulium, quo se largius implebat, quam naturalis calor, longa studiorum consuetudine, attenuatus imminutusque pateretur. Si singula sint enumeranda, quae scripsit, jam codex unus esset implendus. Sed quae frequentius teruntur hominum manibus, sunt plura ejus concionum volumina, liber in Calvinum scriptus, Demetrius Phaleraeus.

XLVII. ROBERTVS BELLARMINVS.

DVos, singulari ingenio, sanctissimis moribus, et incredibli eruditione viros haec nostra aetas in amplissimo purpuratorum patrum collegio, in purpura ostroque conspexit, quorum utrumque plus ad purpuram splendoris attulisse, quam ab ea accepisse, est in confesso apud omnes; nimirum Robertum Bellarminum Politianum, et Caesarem Baronium Soranum. Ac prior, Marcelli II sorotis filius, tum singulari parentum studio, a quibus Patavium mittebatur, ut idoneus quamprimum honoribus fieret, tum stirpis commendatione, utpote Marcelli Pont. Max. progenies, tum praeclarae ad virtutem indolis bono, quippe sanctissimus, tum singularis eruditionis merito, nempe doctissimus, tum incredibili in eum plurium sum. Pont. voluntate, qui Marcello Pont. ejus avunculo se plurimum debere profitebantur, et quod omnes omnium conatus superat, divinae povidentiae decreto, ad honorem purpurae vocatus, atque adeo attractus cum esset, incredibili, humana omnia despicientis animi magnitudine, relicto itinere, in quod compellebatur, eo cursum arripuit, unde nullus ad honores capessendos, flatus, ostenderetur. Namque annos undeviginti natus, Sodalitati Iesu nomen dedit, ubi omnes ad honores obstructi interclusique sunt aditus. Deinde Innocentium IX, qui auctoritate sua posset quascunque quantumvis septas occlusasque ad honores vias aperire ac patefacere, quique statuisset, primis Cardinalium comitiis, in amplissimum illum ordinem eum cooptare, eo multis precibus ac lacrimis impulit, ut fide data sponderet, se neque proximis


page 85, image: s085

neque allis deiceps comitiis aliquam ipsius rationem habiturum. Sed nulla fugae ratio, adversus aeterna persequentis Dei consilia; omnisque itineris cujusque, quantumvis deserti, avii, alieni exitus, in id demum evadit, ad quod te ille vocaverit. Nam Clemens VIII Robertum, ex honorum fuga retractum, reluctatem, seque purpurae subtrahentem, validis Pontificii imperii habenis repressit, et ad id fastigium attraxit, ad quod recusabat accedere. Venit in Societatem lesu adolescens, ut diximus, omnium fere disciplinarum rudis sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non magnopere desideravit, alterius in se erudiendo laborem atque industriam, sed proper ad se ipso doctus eruditusque, antea magnister aliorum extitit, quam cujusquam discipulus fuerit. Atque, ut ceteras disciplinas praeteream, Rhetoricam nimirum, quam Florentiae docuit, concionandi artem quam celerrime, nullo monstrante, exercuit; nonne in vestibulum Theologiae, doctrinarum omnium maximae praestantissimaeque, vix pedem intuit, cum alios coepit ad intima ejus penetralia perducere? Etenim unum paene annum ejus disciplinae studio dederat, cum Lovanii, ad eam percipiendam, septem annis dux aliis fuit ac magister, et doctissimas disertissimasque de rebus divnis, Latino sermone, frequenter conciones ad populum habuit. Sed cum Lovanii saepissime, vario morborum genere conflictatus, aerem minus sibi salubrem fuisset expertus, accitus Romam, in collegio suae societatis doctor eximinus auditores suos, quorum magnus ad eam numerus confluebat, per annos undecim ad Theologiae sacrarumque literarum perceptionem instituit, ubi etiam nomen suum aeternitatis memoriae consecravit, editis ad versus nostri temporis Haereticos pluribus controversiarum libris, quibus misere eos perculit, prostravit, afflixit, unde tanquam ex perenni fonte infinita propemodum ejus laudandi materies, quasi flumen erumpit: ad quos oppugnandos tametsi, quotquot sunt ubique terrarum catholicae Religionis hostes, contractis in unum copiis, aciem instruant, educant, impellant, nihil illis nocent, sed in illis confutandis ipsi suis se jaculis feriunt, confodiunt, perimunt; ut non tanta cum


page 86, image: s086

libris illis, quanta secum, videatur esse contentio. Sed tantum sanctitatis doctrinaeque lumen non decebat in unius domi angulo delitescere, sed excelsum editumque locum deposcebat, unde caeca vitiorum, errorumque nocte perfusis (pulsis ab eorum oculis tenebris) virtutis formam, quavis species pulcriorem ostenderet. Quamobrem tantum bonum non posse diutius Reip. Christianae deberi, existimavit Clemens VIII, et in proximo sibi dignitatis gradu, ut antea diximus, locoque constituit; ac deinceps. quo honestius locum illum dignitatis tueri posset, pinguem ac praedivitem Capuanam Ecclesiam aliis sacerdotiis addidit, quibus eum locupleta verat. At, si quaeratur, cur Beliarminus inter multos sacredotes, quasi inter minora sidera, solis cujusdam instar, habuisse existimetur, statim occurret, quid respondeatur, si ad eos ratios, ipsa solis luce clariores, quibus effulsit, mentis oculorum acies interdatur. At quaenam, inquies, in Bellarmino, tanquam in sole aliquo ad radiorum similitudinem diriguntur? Ista nimirum, primum tanquam lethale aliquod piaculum existimasse, plus uno sacerdotio habere; ac proterea ex aureorum quatuordecim millibus, quae quotannis ex pluribus sacerdotiis capiebat, sex tantum sibi retinuisse, quibus parce et modeste se et familiam suam aleret, reliqua millia octo, una cum sacerdotiis unde prodibant, a sese, tanquam onus aliquod s viribus impar, abjecisse, ne ejus pondere onustus. ac per abrupta viarum iter faciens, deorsum attraheretur, atque pessum iret, tum omnem, de consanguineis, cognatis, de fratris siliis, patrui animum ejecisse, deinde nihil de suis redditibus parsisse, ut eos divites faceret, tum nullam cogitationem habuisse aut auri aut argenti ad avaritima, aut amoenitatum ad delectationem; nam forum Rotundae, domui suae proximum, vineam suam appellare consueverat, aut superllectilis ad luxuriem, aut aedificiorum ad magnificentiam; sed modesto ac parabili victu cultuque coententum, vitae sanctimonia ac frugalitate sibi laudem, purpurae splendorem, ordini ornamentum accersisse, deinde recte subductis expensi et accepti rationibus, quidquid ex domesticis sumtibus superesset, in pauperes


page 87, image: s087

erogari mandasse; denique commissas sibi oves, sua praesentia destitutas, nunquam esse passum existere. Cum igitur haec clariori, in ejus laudibus luce praefulgeant, ex iisque nomini immortalitatem suo et gloriam comparaverit, jam cogimur fateri, quae sint illis contraria, videlicet sacerdotia sacerdotiis coacervare, insano suorum amore flagrare, nullum in eis locupletandis neque modum neque finem facere, domos in uribium modum aedificare; villas, signis, tabulis pictis, atque omni regali opulentia refertas, excitare; quodque ex quotidianis sumtibus superest, aut in foenore ponere, aut in novis fundis collocare, veram in se laudem non habere, ac propterea sermonibus iniquorum ansam praebere. Decest Romae nono ac septuagesimo aetatis suae anno, ex gravi diutinoque morbo, cum proxima superiori aestate in ea aedium Vaticanarum parte habitasset, quae pestilentibus austri flatibus opponitur. Statura fuit pusillae proxima, collo brevi, nec sane nimis eleganti forma, quamvis ejus animi ingeniique probitas pulcritudoque in ore emicaret. Magis quam quisquam alius, id quod volebat, pure, dilucide, propriis aptisque vocabulis, explicabat, inventis rebus ita verba respondebant, ut nullam in ejus scriptis lituram deprehederes, quamquam diligenter loquendi laude caruit. Reliquit libros controversiarum, quibus praesertim sibi purpurae honorem et gloriam reperit, tum conciones, responsionem et apologiam ad lacobum Angliae Regem, deinde de scriptoribus Ecclesiasticis volumen, Davidici Psalterii interpertationem, ac postremis vitae suae annis, de gemitu columbae, de arte bene moriendi, aliaque opuscula edidit, scripta dulcissime.

XLVIII. CAESAR BARONIVS.

QVod tanto Ecclesiae Catholicae utilitas, Rei literariae decus, orbi Christiano lumen, ab Caesaris Baronii Ecclesiastica historia contigerit, S. Philippo Nerio, congregationis Oratorii fundatori referendum est acceptum. Eo enim auctore impulsoreque, tanto oneri humeros supposuit, cujus magnitudini gravitatique cujusvis


page 88, image: s088

ingenii, quantumvis validissimi, vires succubuissent: verum semel illud strenue fortiterque susceptum, usque ad extremum vitae spiritum, magna aeternaque cum nominis sui laude, sustinuit. Res a parvis initiis, ut magnae plerunque res solent, orta, fere in immensium excrevit. Erat in eo, antequam opus aggrederetur, doctrina mediocris, eruditio vulgaris, Latine scribendi usus propemodum nullus: sed ab his tam exiguis seminibus, in Ecclesiae solum jactis, ac caelestis gratiae imbribus irrigatis, tantus truncus, tantique rami excitati procreatique sunt, ut nulli earum arborum, quibus caelestis patris familias vinae se jactat, neque proceritate, neque viriditate, neque bonorum fructuum copia, cedere veideatur. Tantas, ingenium meditando, doctrina legendo, stylus scribendo, vires accepit. Ac stylus non ille quidem elegantissimus, sed neque admodum inquinatus, verum gravis, ac sine cincinnulis fucoque puerili; qualis omnino Christianum scriptorem, ac de rebus maximi atque gravissimis loquentem decet. Tanti operis inchoandi perficiendique causa fuit provincia illi a S. P. Philippo tradita, de rebus gestis Ecclesiae, jam inde usque ab ejusdem nascentis incunabulis, in AEde nova B. M. V. in Vallicella referendis. Etenim, inter egregia ejus Congregationis instituta, hic mos obtinuit, ut ex iis quatuor, qui quot diebus de rebus divinis verba faciunt, unus Ecclesiasticam historiam, audientium frequentiae, quae nunquam deest, exponat. Itaque omnibus legendis scriptoribus, tum Graecis tum Latinis, tum sacris tum prophanis, tum veteribus tum novis, tum typis impressis tum nondum editis, omnium Ecclesiae temporum historiam complexus est animo, eamque, Dei ope ac Philippi preceibus adjustus, aeternis literarum monumentis consinate constituit. Atque, cum me in ejus scripta, mente et cogitatione conjicio, plane vehementer exhorreo, neque satis assequi intelligentia possum, unde homini, in excipiendis confessionibus, in sermonibus habendis, in sacrosancto Missae sacrificio faciendo, in horariis precibus recitandis, in rebus suis naturae ac necessitati tradendis occuptato, tantum spacii contigerit, ut infinitam vim rerum ac varietatem, per infinitos


page 89, image: s089

pene libros dissipatam atque dispersam, colligeret, intelligentia comprehenderet, de unaquaque earum judicaret, ac denique literis docte accurateque mandarit. Equidem quocunque cognitatione me flecto, nihil aliud comperio, nisi opus Ecclesiae inprimis necessarium, non potuisse nisi praecipuo divini Numinis in stinctu, auxilio, atque adeo miraculo suscipi, expoliri, atque ad absolutionem, perfectionemque perduci. Multa, partim levia, partim nugatoria, partim a veritate prorsus aliena, sive hominu injuria, sive Ethnicorum perfidia, sive Haereticorum fraude, in Ecclesiasticam historiam irrepsaraut, magno Christianorum cum detrimento; quae ille omnia, sua illa mirifica ad refellendum consuetudine usus, inscitiae, fraudis, falsitatisque coarguit ac convincit: atque a Christo nato orsus usque ad Innocentii III tempora historiam perduxit. Sed id quoque aetatis nostrae lumen longe clarissimum, in primis dignum quod editiore in loco fulgeret, Clemens VIII, invitum atque repuguantem, ad purpurae culmen attraxit, et Vaticanae Bibliothecae praefecit; ad quem gradum honoris tamtam animi aequitatem et modestiam attulit, ut nunquam reliquerit neque abjecerit obedientiam, quam Rectori congregationis suae praestiterat, neque deposuerit clavem cubiculi sui, quo se in illud posset, sita aeternae salutis suae ratio deposceret, deposita purpura, rursus includere. Sed primo nihil fuit illi antiquius, quam ut Nerei et Acchilei sacram AEdem, quae sibi sorte contigerat, collapsam soloque aequatam restitueret, in eamque eorundem sanctorum et Flaviae Domitillae ossa, ex AEde D. Adriani, solemni ritu maximisque caeremoniis deferenda curaret. Sedis autem Apostolicae dignitatis majestatisque tuendae, ita erat acer propugnator, ut contra ejus minuendae auctores nullam potentiae, amicitiae, gratiaeque rationem haberet, nihil, cujusquam periculi metu perterreretur; adeo ut diuturna Regum maximorum imperia adversus sedis Apostolicae decus, non dubitaverit scriptis suis labefactare atque convellere. Sed multo magis studium in eam sedem suum comitiis pontificiis declaravit: nam Leone XI extincto, cum Cardinalium multorum, qui novi


page 90, image: s090

Pontificis eligendi causa conclavi tenebantur, voluntates in unum conspirarent, qui minus illi oneri idoneus habebatur, jamque pene in eo esset, ut in Petri solio collocatus, Ponifex salutaretur; restitit ille, et clara voce, se nunquam suffragio suo tantum illi honorem delaturum dixit, nec nisi coactum electioni illorum assensionem suam praebituruml et quo testatior esset ejus rei memoria, non recusare quo minus in annales Ecclesiasticos referretur, se omnium postremum, quoniam aliter fieri non posset, suam cum ceteris patribus voluntatem conjunxisse. Neque his vocilbus nihil est actum: nam continuo rerum commutatio facta est; illoque relicto, sua Patres studia in Cardinalem Burghesium contulerunt, eumque Pont. Max. Pauli. V nomine, declararunt. At Baronii objurgationes eo majorem vim habebant, quod cum procero esset corpore, inerat in ejus vultu illepido, inamoeno, tristis severitas; inter cujus quasi nubes, haud scio, an ullus unquam risusd emicare visus sit. Obiit tabe, ex assiduo studiorum labore concepta; qua ita cibos omnes fastidiebat, ut nullum esset tam nitidum, tam dilicatum, tam lepide suaviterque conditum obsonium, ut posset, in ejus, aetate morboque confecto stomacho, edendi appetitum excitare; immo cum ad coenam vel prandium vocabatur, tanquam ad supplicium se rapi dicebat. Praeter annales Ecclesiasticos, reliquit doctissimas ad Martyrologium Romanum notas, quibus illud mire illustravit.

XLIX. GVLLIELMVS ALANVS.

DVobus superioribus Ecclesia luminibus jure adjiciendus videtur Gulielmus Alanus, signulare in Angliae Catholicae religionis monimentum. Hic vir egregius generis splendore, morum probitate, doctrinaeque praestantia, ad haec, laboribus susceptis, periculisque pro catholica Religione aditis, meruit, ut a Sixto V solus, non observatis legitimis, ut solebat, comitiorum diebus, in collegium Cardinalium cooptaretur. Etenim ab ineunte aetate, cum esset praestanti corporis forma, quae magnum esse solet ad libidines incitamentum,


page 91, image: s091

cumque Oxoniam ad excolendum optimis disciplinis animum missus, longe a parentum custodia, posset dare aliquod tempus ad ludum aetatis; eo robore animi, atque ea indole virtutis et continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates, atque integrum ab omni labe animum conservaverit. Deinde cum impiis haeretiorum doctrinis, ac minacibus reginae Elisabethae edictis, quae, in suo Regno, sacrorum principem se dici volebat, vehementissime in Anglia Catholica religio oppugnaretur, perterritis ceteris (quantum unius vocis et ingenii viribus potuit obsisti) solus in aciem prodiit, et furentiam adversariorum impetus strenue fortiterque excepit partim alios cohortando, ut in Rom. Pontificis fide manerent, partim eos qui defecerant et ad Haereticorum castra transierant, revocando, tum libris, de purgatorio. igne, de sacerdotio, de indulgentiis, aliisque operibus editis, adversariorum errores refellendo: sed, miraculo audaciae, primum obstupefacti, tum inflammati ira adversarii, quod unus ceteris exemplo, ad ineundum cum ipsis praelium, fuisset; undique in eum tela conjecerunt, quae ille fugae praesidio devitavit, et incolumis Lovanium ad suos, hoc est, ad Catholicos, se contulit. Neque tamen ibi quieti somnoque se dedit, sed tanquam miles animosus ac fortis, mutata veste ac nomine, veluti ex occulto ac de insidiis, ad stationes hostium, hoc est, in Angliam venit, ibique multa praelia praeclara fecit videlicet multos in catholicorum castra reduxit, ac quodam die minimum abfuit, quin caperetur; sed illi, cui ejus capiendi partes erant traditae, qui probe eum noverat, et cum eo etiam nocte illa convivium inierat, glaucomam ob oculos Deus objecit, eoque hominem adduxit, ut quem ante oculos haberet, tanquam ignotum praeteriret. At Alanus, ab hoc aditu januaque divinitus patefacta, ex inimicorum manibus elapsus, variis temporibus, variisque in locis, nova collegia instituit, quo Angli, Religionis causa, patria domoque pulsi, confugerent, atque unde omnia ad vitae usum necessaria peterent, ac bonis artibus instituti complures, tanquam auxiliares copiae, iis subsidio mitterentur, qui in Anglia pro avita fide certarent. Ac primum Duaci, ubi ejus


page 92, image: s092

opera non vulgari mercede ad docendam Theologiam conducta fuerat, celebrem domum excitavit, in qua etiam doctissimos libros scripsit, de imaginibus, de praedestinatione, de sacramentis; tum Romae. Postremo, Duaco, ab armata haereticorum militum manu, nua cum alumnis expulsus, Remos concedens, et Guisiorum Principum beneficentia adjutus, ad ducentos convocavit, quibus annos circiter quatuordecim praefuit; quorum unus, maximis ab eo beneficiis affectus, pessimo ingrati animi exemplo, venenum eidem, ac ceteris sodalibus suis, eorundem necandorum causa, paravit; ut scilicet collegium totum, cum ejus moderatore atque Rectore, una coena, ea peste imbuta, deleret: ac nisi per eum ipsum, qui paraverat, poenitentia ductum, res patuisset, pessimum facinus patratum foret: neque ita multo post, nihil propius est factum, quam ut sicarii cujusdam scelere opprimeretur, missi ad eum interficiendum ab Angliae Magistratibus, crebris illius Romam itionibus, et collegiis tot locis excitatis, vehementer exterritis, et novae Anglicanae religioni exitium metuentibus. Itaque in catholicos, quos ceperant, quaestiones exercere, saevire, omnia barbarae crudelitatis exempla edere, in his clarissimum illud innocentiae, ingenii, doctrinaeque lumen, extinctum jacuit, Edmundus nimirum Campianus, qui primus ex Patribus Soc. Iesu in Angliam ruentis Catholicae Religionis, pro viribus, sustentandae gratia transmiserat; qui equuleo primum tortus, tum suspensus sectusque fuit; quo scelere nullum aetas nostra tetrius vidit, neque dignius cujus a conspectu sol ipse recederet. Sed cum ob hanc immanissimam crudelitatem pessime illi apud omnes audirent, conati sunt religionis causae, laesae Majeitatis crimen obtendere, asserentes, jure in eos animadversum esse, quos Reginae capiti pestem et exitium comparasse constaret: quod ab illis crimen Alanus novo volumine propulsavit, et veram impiorum hominum crudelitatis causam aperuit. At ille, tot laboribus periculisque defunctus, evocatus est Romam a Patribus Soc. Iesu, quos inter, et alumnos collegii Anglicani, ejus praesertim opera, ut domo hospitali suae nationis, Gregorii XIII auctoritate


page 93, image: s093

fundati, maximae discordiae intercedebant; ut eas videlicet oratione sua, atque adeo aspectu ipso, sedaret ac tolleret. Sed paulo post, quam ad Vrbem venit, praeter omnium expectationem, atque ipso ne suspicante quidem, a Sixto V Cardinalis declaratur; ut scilicet tanti viri claritate novum amplissimo illi ordini splendorem et decus acquireret: quae electio magnam Romae mercatorum rebus perturbationem attulit. Nam fiebant tum temporis a mercatoribus sponsiones, quae postea summorum Pont. decretis sublatae sunt: mercator enim, accepta ab aliquo pecunia, majore vel minore, prout ille, de cujus honore sponsio fiebat, majore vel minore apud Pontificem Max. gratia valebat, suo chirographo spondebat, se centum aureos enumeraturum, si ille, cujus nomen in eo chirographo erat adscriptum, proximis futuris comitiis Cardinalis creatus esset. Quamobrem Alano, cujus ne nomen quidem in foro argentario auditum unquam esset, ex improviso, nec observata, ut diximus, temporum ratione, in Cardinalium collegium cooptato, qui sponsiones illas nundinati fuerant, quorum pene infinitus erat numerus, maximae pecuniae jacturam fecerunt. Sed magna profecto, Alani cooptatione, augustissimo illi ordini, decoris ornamentique facta est accessio; quippe cui ejus opera, doctrina, atque industria, maximo pluribus in rebus usui erat. Sed tantum illi bonum non licuit esse admodum diuturnum; nam aliquot post annis, interclusis urinae meatibus, ea illi fluere desiit; ac XVII Kal. Octobanni MDICIV, aetatis suae secundo et sexagesimo, magno patriae suae damno et bonorum omnium moerore decessit.

L. THOMAS BOZIVS.

THomas Bozius Eugubinus, Congregationis Oratorii, in scribenda historia non certis quibusdam finibus se continuit, ut Baronius; sed liberum et apertum sibi campum esse voluit, in quo posset excurrere. Etenim Baronius, ab initio rerum Ecclesiasticarum, res omnes singulorum annorum, literis mandavit; Thomas


page 94, image: s094

vero, longe majora amplexus animo, omnium monimenta temporum, hominum, locorum, gestarumque rerum, in historiam contulit, ut vel ex hoc uno existimare de hominis sapientia liceat. Quid enim illi novum, quid incognitum inauditumque potuit esse, qui, ut de Trogo Pompejo Iustinus inquit, Herculea audacia orbem terrarum aggressus, singula ex eo, quae inde usque ab ejus incunabulis digna cognitione extitissent, excerpsit, ac divisa temporibus, ac miro ordine collocata ad cognoscendum proposuit? Et quamvis non admodum senex sit mortuus, tamen processisse longius aetate videtur, quam Nestor, vel quivis alius eorum, qui longissime omnium vitae terminos protulerunt. Nam si tantum unusquisque temporis ad vivendum habuisse videtur, quantum se in omnium saeculorum memoriam mente studioque conjecerit, quid prohibet dicere, tot annos habuisse Bozium, quot anni mundi ortu usque ad suam aetatem numerantur, cum ea, quae in singulis aetatibus contigerint, in historiis, animo, tanquam oculis inspiciendo, iis quodammodo interfuisse, et cum hominibus illis pariter vixisse videatur? Deinde cuinam, prope dixerim, magis Ecclesia se debere fateatur, quam illi, qui pro ejus incolumitate adversus haereticorum factiones, eam delere cupientium, omne et ingenii sui vires, tanquam copias eduxit? Nam cum hostes Ecclesiae, eam esse rem caecam, et ab oculorum judicio remotam intra divinae mentis arcana includi, contendunt, quid aliud faciunt, nisi Ecclesiae nomen retinent, rem ipsam ab oculis abigunt, ac prope in nihilum redigunt? At ille, edito doctissimo libro, signa et notas ostendit, quibus eam, qui vellent, aspicerent, ac manu tenerent, docetque eandem, quamvis conspicuam, quamvis insigni pulcritudine praeditam, sub eorum tantum aspectum non cadere, qui densissimis errorum tenebris circumfusi, sua nocte delectantur, et in veritatis lucem venire contemnunt. Sumsit etiam pro Christiana Religione adversus Nicolaum Macchiavellum, aliosque politicos, quos vocant, bellum, quorum insana regnandi libido quasdam sibi leges finxit, quibus Deus e mundo tollatur; quas ille leges est infringere


page 95, image: s095

atque abolere conatus, ac demonstrare, illud tantum regnum esse stabile atque perpetuum, quod caritate ac benevolentia civium septum atque munitum, cum diviuis jussis mandatisque conveniat. Puguavit autem contra Macchiavellum duobus insignibus operibus, uuo de ruinis Gentium et Regnorum, altero de antiquo et novo Italiae statu. Scripsit de imperio virtutum, de robore bellico, de jure status: sed Annalium antiquitatum, ingens opus, in decem volumina divisum, duae tantum partes impressae cernuntur; reliquae apud Franciscum fratrem, una cum aliis egregiis doctissimi viri foetibus asservantur; quibus (si facultas et vita suppeditaverit) edendis, suam fratri benevolentiam, vel potius pietatem praestabit.

LI. BAPTISTA GVARINVS.

CElebris, toto orbe terrarum, Ferrariensium Ducum aulae gloria, illustrium, generis divitiarumque splendore, virorum multitudine praedita, optimorum ingeniorum omniumque praestantissimarum artium facultate principum copia referta, scenarum magnificentia, ludicrorum equestrium certaminum gloria, sumtuosis frequentium conviviorum apparatibus nobilis, nulla unquam in hominum animis oblivione delebitur. Sed eorum in primis Ducum nominibus, tubarum duarum, Areosti scilicet et Tassi, Homero Virgilioque non inferiorum, cantu, in caelum elatis, omnis posteritatis aures personabunt. Verum ex illa aula, unde tanquam ex officina aliqua tubae illae prodierunt, pastoralis etiam Baptistae Guarini fistula exiit, quae suavitate, lepore, tenerorum amorum deliciis, atque omnibus ad capiendos animos illecebris, quarumvis tubarum famam exaequet. Hujus enim Eclogae, Pastori fido nomine, ea est claritas, ea celebritas, ut nullae sint manus quibus illa non teratur, nulli sint oculi quibus non legatur, nulla sit aetas, sive puerorum, sive adolescentium, sive juvenum, sive seuum, nullus sexus, sive virorum, sive mulierum, in quorum sinu non gestetur, nullus hominum ordo sive nobilium, sive tenuiorum, nullum


page 96, image: s096

genus, sive doctorum, sive rudium, in quorum domibus non inveniatur, nullae impressorum officinae, ubi illa fere quotannis typis non mandetur, nulla nationum, quantumvis barbararum diversitas, in quarum sermonem conversa, non legatur: morum fortasse integritati non utilis: etenim in ejus dulcedine suavitateque, tanquam in infesto Sirenis mari, in quo etiam Vlysses erravit, virgines nuptaeque complures pudicitiae naufragium fecisse dicuntur; sed legentium e manibus extorqueri non potuit: nec defuerunt praestantia doctorum hominum ingenia, quae stantem ejus gloriam suis censuris tanquam machinis conata sunt oppugnare atque subvertere; sed omnis eorum labor in irritum recidit; immo ejus splendor illorum clamoribus exagitatus, quasi vehementibus impulsa flatibus taeda, clarius enituit. Multum etiam, ut ex orationibus ejus apparet, dicendi laude praestitit, ob quam ab Alphonso II, Ferraris Duce, in multis ac nobilibus legationibus est adhibitus; ad Remp. Venetam, ubi eum patres illi amplissimi, in senatu suo verba facientem, magis quam alium quemquam Italica lingua loquentem, sunt admirati; ad Henricum Valesium tum Poloniae Regem; Ad Gregorium XIII, ut illi, de more, Alphonsi Ducis nomine, adeptum Pontificatum Max. gratularetur, et rursus, eadem de causa, post Atphonsi mortem, ad Paulum V, a patria missus; ad quod munus nonnisi nobilissimus et eloquentissimus quisque deligitur. Ejus etiam opera idem Alphonsus usus est in scribendis epistolis, in quo munere tantum valuit, ut etiam de eo elegantissimum librum, qui Secretarius inscribitur, ediderit. Nulla fuit in Italia paulo illustrior Academia, quae non summa ambitione ab eo expetierit, ut nomen snum ad ipsius Academicorum numerum adscriberet. Sed Academiam Humoristarum dilexit ex omnibus plurimum; in qua semper princeps, sponsam eam suam appellabat; quae non exiguam illius in se amori gratiam retulit. Nam et in parentis eum loco dilexit, ejusque adhuc superstitis imaginem, magna in tabula, summi artificis manu depictam, et corona aurea ornatam, in loco Academiae posuit, et mortuum maxima pompa, egregiis


page 97, image: s097

suorum ingeniorum carminibus, et funebri oratione laudavit. Semper cum adversa fortuna iniquorum odio conflictatus (non enim malevoli tanto viro deesse poterant) demum cum Venetias, litium quarundam causa venisset, et ad cauponem divertisset, ibi senio curisque confectus, excessit e vita.

LII. MARSILIVS CAGNATVS.

IN progignendis elegantissimis hominum ingeniis, ad praestantissimas omnes artes a natura factis, Veronae civitas semper felix est habita. Itaque quae olim Catullum, ac paulo supra nostram memoriam Fracastorium aliosque genuerat, hac aetate Marsilium Cagnatum, magni nominis medicum, edidit. Hic domi omnibus his literis, quibus aetas puerilis informari ad humanitatem solet, eruditus, Italicas Athenas, hoc est, Patavium, petiit. Sed Deus illi propitius Iacobum Zabarellam objecit, praestantissimum tum temporis in eo gymnasio philosophum; quo doctore Philosophiam didicit, cujus rei causa Patavium sese contulerat: verum quia ejus omnis in philosophico illo spacio cursus et labor ad medicinam, Philosophiae quasi quadam cognatione proximam festinabat, tanquam ad metam, Romam contendit, feque Alexandro Petronio in disciplinam tradidit, ad quem tum medicae facultatis primae, omnium concessu, deferebantur. In cujus schola quinquennium versatus, ita ab ejus doctissimis sermonibus exercitationibusque discessit, ut celeriter in principum medicorum numerum pervenerit, neque ullum esset morbi genus ita arduum, ita anceps, quod non ejus dignum cura videretur. Cujus industriae ego maximum documentum hoc habeo, quod statim a Patribus Soc. Iesu, viris doctissimis, et in existimando de cujusque ingenio acutissimis, ejus opera conducta est, neque alio, quoad ille vixit, medico sunt usi: deinde, quod ad docendam Philosophiam Medicinamque, in gymnasio Romano, magnis praemiis evocatus est: quo in munere obeundo, mirum illud accidit, quod cum in communi hominum consuetudine usuque ea esset frontis severitate


page 98, image: s098

tate tristitiaque, ea oris taciturnitate atque silentio, ut nullum ab eo hilaritatis signum, nullum pene verbum elici posset, iat tamen erat in docendo facundus, ita elegans, ut mirarentur omnes, locorum mutatione, tantam in homine dissimilitudinem morum existere. Sed dabat hanc illi facultatem magnitudo doctrinae, qua pectus repletum habebat. Nam Graece Latineque doctus, omnium Philosophorum placita, omnium temporum historiam, complexus erat, unde, cum esset opus, plura proferret, quibus auditorum animos ab illius tristitia doctrinae, quam docebat, paulisper ad hilaritatem voluptatemque traduceret. Sed in curandis aliorum morbis ita peritus ac sagax, non potuit unicum masculae prolis filium, in gravem morbum ex incontinentia prolapsum, ex ancipiti eripere, sed ruentem ad interitum, sua etiam ope adjuvit, sive fato aliquo, sive adolescentis culpa, quem pudore deterritum, parenti veras morbi causas puduit aperire. Verum ea animi constantia, labentis familiae suae casum sustinuit, ut conceptum intus dolorem, non in lacrimas, non in voces effuderit, sed elegantissima elegia dolenter ostenderit, quanta, ex filii interitu, malorum moles in suam domum irruisset. Demum aliquanto post ipse quoque, annum agens nonum supra sexagesimum, emigravit e vita. Objectum est illi, quod morbos in longum traheret: at haec fortasse fuit aegri cujuspiam querela, cui erat molestum, se diutius affixum lecto teneri. Scipsit de salubritate aeris Romani, de humano partu, de ratione curandi flores in urbe, de aqua Tiberina, et alia opuscula, quae unico volumine continentur. Edidit libros de continentia in victu, et de exercitio, seorsim a ceteris opusculis impressos.

LIII. M. ANTONIVS BONCIARIVS.

HIc Perusii, a vulgaribus, ut ipse de se fatetur, opificibus ortus, cujus quippe avus coriariam, pater sutoriam, in adolescentia fecerat, generis obscuritatem sui, literarum splendore illustravit. Gloriatur in suis ad amicos literis, se M. Antonii Mureti auditorum fuisse,


page 99, image: s099

Sirleti et Cornei Cardinalium commendatione eidem traditum; neque fallitur in gloriando: nam multo est gloriosius, se Mureto in disciplinam, quam multis ad docendum dedisse. Mureto extinto, duos clarissimos viros, qui tum humanissimis his studiis praerant, in primis coluit Franciscum Bencium, et Io. Petrum Maffejum duo Soc. Iesu in hoc genere studiorum lumina longe clarissima; a quorum recta scribendi ratione utinam, qui postea secuti sunt, nunquam recessissent; etenim eloquentia sua in sede consisteret, nec tumidam, elatam, et insolentia ac constructione verborum excaecatam, tum ineptiis sententiarum deformatam orationem, suum in regnum irrupisse quereretur. Sed Bonciarius, a Mureti disciplina profectus, totum vitae suae tempus alios docento instituendoque consumsit. Primum in seminario Perusino admodum adolescens, et postquam robustior est factus, in gymnasio ejusdem civitatis, Rhetoricam, quaeque ad bonas literas pertinent, docuit: postremo, in collegio, cui ad extremum usque spiritum praefuit, docendi munus exercuit, sed jam luminibus captus, ac debilibus articulari morbo membris monibus, quorum pene usum amiserat; qui morbus illi tam tetros cruciatus ciebat, ut nocte quadam, ut ipse scribit, ea oculi tunica, quam medici corneam vocant, sponte diffracta sit, ac pupilla, uvae grano similis, sua sede evulsa concideris, ea doloris acerbitate, quae verbis explicari non possit: verum ita fortis fuit in perferendo, ut cum maxime excruciaretur, nullam vocem sapientis gravitate indignam emiserit, nullum in vultu, minus aequi in calamitatibus animi signum ostenderit. Multa scripsit eleganter planeque Latine, tum soluta oratione, tum versibus. Extant epistolae, ad plures tum literarum nobilitate tum generis splendor viros clarissimos datae; in his ad Vbertum Vbaldinum, antea quam a Paulo V cooptatus, in Cardinalium numerum veniret, circumfertur de arte Grammatica liber. Refert in suis epistolis, susceptam a sese delatam de viris illustribus scribendi provinciam, qui per annos quadringentos Perusiae armorum vel litterarum gloria floruerunt. Ex iis quae prosequutus est versibus, haec feruntur in primis,


page 100, image: s100

Triumphus augustus, sive de Sancitis Perusii translatis lib. IV, Seraphidos libri III, multaque alia poematia tum jocosa, tum gravia. Multos docuit; in his parentem suum, Mariotto nomine, cum annos septem et quadraginta natus, uxore amissa, se Soc. Iesu vellet adjungere, ab eaque repelleretur, quod literarum Latinarum ignarus, sacris initiari non posset.

LIV. CLAVDIVS ACHILLINVS.

QVod nunquam in stirpibus vel frugibus accidit, ut plus virium virtutisque concipiant, quam quantum in seminibus, unde emerserint, subest, id in hominum genere saepissime usu venire videmus: cum nimirum parentibus filii, avis nepotes, magnitudine animi, ingenii, fortitudinis, longo intervallo praecurrant. Adfuit quidem in tota Achillina familia, tanquam in semine, amussitata ad virtutem indoles: non cessavit illa, aliquot ab hinc saeculis, clarissimos in omni virtutum genere viros effere: vidit paulo hac nostra superior aetas Alexandrum Achillinum, Claudii avum, docentem Patavii Philosophiam, et admirata est hominis ingenium, eruditionem, doctrinam: viderunt alia alios tempora, virtutis stimulis incitatos, celeri ad gloriam cursu contendere. Sed talis virtus, qualis in Claudio se extulit, nullius est oculis unquam accepta. Etenim natura, ad hujus nostri saeculi bonum, cupido, ut ita dicam, animo omnia sua in eum munera contulisse, aliis vero, quantumvis egregiis, parca tribuisse manu videtur. Nam Claudium, a primo natalis ejus die, suis cumulatum bonis, usque ad extremum diem vitae perduxit. Nam primum clarissimum illi natalis soli splendorem attribuit, Bononiam scilicet: tum antiquam generis nobilitatem utpote in Achillina familia nato; ac praestantem corporis formam dedit, quae nimirum ejus esset domicilium ingenii, cuius illa magnitudini non certos unius scientiae terminos, quos intra suas vires exerceret, praescripsisset, sed cui monium disciplinarum, omnium facultatum, omnium elegantissimarum artium campum aperuisset, in quo illa vagari, excurrere, atque illa sui


page 101, image: s101

ipsius documenta posset edere, in quibus haec aetas voces, plausus, clamores extolleret, omnisque posteritatis memoria admiraretur, exclamaret, horreret. Et sane non minus exigua ejus virtuti scena debebatur, quae, non uni tantum civitati, non uni provinciae, sed universo terrarum orbi, futura spectaclo esset. Itaque omnes in eum, tanquam unum in locum, rerum plurimarum scientiae convenerunt. Nam Philosophus fuit summus, Theologus maximus, Mathematicus excellens, Iurisconsultus eximius, orator eloquentissimus, Poeta propemodum singularis: grandis erat verbis, immensus translatis, nobilis sententiis, quae acres vibrantesque, in audientium sensus invaderent, irrumperent, penetrarent, in eisque aculeos quasi quosdam relinquerent; quibus rebus fiebat, ut vix ab eo vel epistola aliqua, vel rhythmus, vel epigramma, vel quispiam alius illustris ingenii sui foetus exisset, cum ab iis, qui circa ipsum tanquam in insidiis erant, ex occulto intercipiebatur, describebatur, ac non parum saepe typis impressum, pluribus exemplis, per totam Italiam atque alias etiam orbis terrae partes, divulgabatur: et interdum accidit, ut antea ille, partus suos in hominum manus venisse, in eisque tanquam adolevisse conspiceret, quam a se fuisse editos intelligeret. Et quo nihil eorum, quae scripserat, felicitati deesset, benigna prae ceteris illi parens natura summam addidit canorae vocis suavitatem, gratissimum in pronunciando sonum, plenum artis gestum, motum corporis cum summo lepore ac venustate conjunctum; mulatae praeterea erant in homine facetiae, multus in jocando lepos, multae in lacessendo respondendoque arguriae. Atque ne totum literarum studiis addictum, avocasse eum a negociis atque a Rep. videretur, hac quoque in re, sicut in ceteris benigna natura magnam illi in rebus agendis dexteritatem, solertiam, prudentiamque concessic, quae Card. Ludovisio, postea Gregorio XV, magno usui fuit. Adeo ut illa, dona eidem sua, ut diximus, non modio, neque trimodio, sed ipso, ut ajunt, horreo demensa tradiderit, nec, si ipse fingere vellet, plura bona reminisci, vel majora posset consequi, quam quae sibi natura tribuerat. Fortuna etiam ipsa (quamvis


page 102, image: s102

ejus meritis angustius) non illi parum indulsit: nam tantum opum ac divitiarum attribuit, non solum quantum esset Philosopho satis, qui parvo contentus, in re tenuissima vivit, sed etiam ut suis facultatibus posset familiae splendorem, suique ipsius dignitatem, sine cujusquam ope, tueri; tum villam maguificentissimam dedit, Saxo nomine, quae passuum millibus non amplius decem Bonania abest, in quam, ubi Vrbis odium ipsum ceperat, secederet, ubi secum, ut dicitur, viveret, ubi se literis abderet; postremo, quasi auctarium quoddam, singulis annis millena et quingentena aureorum addidit, quae Iuris Civilis in Parmensi gymnasio, docendi gratia, Principis Farnesii liberalitate capiebat; qui honor in ea civitate habitus est ante ipsum nemini. Sed quod divitiis omnibus praestat, ad Principum vitorum amicitiam, ita facilem illi aditum aperuit, ut cunctis Italiae proceribus, nihil esset eo carius, nihil jucundius, et Vrbanus VIII in primis, qui dum Card. sedis Apostolicae Legati nomine, Bononiam administrabat, suavissimis ejus moribus captus, in oculis eum semper habuerat, factus Pont. quoties usus venerat, officiis beneficiisque omnibus exornavit. suos rhythmos edidit, unam ad Augustinum Mascardum epistolam Italice, plures Latinas ad Iacobum Gaufridum V. C. dedit. Scripsit etiam ad Vrbanum VIII Vindicias, secundum fidem eorum, qui Andream Casalem mortuum asserebant, in cujus nomen quidam, qui Romae in vinculis habebatur, ut ipsi dicebant, invaserat. Nobilissimum Epigramma hetruscum Christianissimi Regis nomini inscriptum emisit, quo illi Casalis arcem ex prima illa obsidione liberatam gratulatur; quod Epigramma, a quodam Hispanarum partium non insulso poeta in ridiculum conversum, satis facete illuditur. Sed accidit, ut illud dignum immortalitate ingenium, quemadmodum haec aetas coluit, dilexit, admirata est, ita etiam, quod minime volebat, defleret extinctum, sexto et sexagesimo aetatis ejusdem anno, lethali morbo sublatum.



page 103, image: s103

LV. ALEXANDER VBALDINVS.

MAgnum apud omnes F. Alexandro Vbaldino, ex Carmelitarum discalceatorum familia, doctae eruditaeque sanctitatis nomen obtinuit Manualis pauperum liber; in quo signa et notas ostendit sex et triginta locorum, quibus cognitis ille sibi ipse, qui vellet, thesauros ad locupletandum spiritualibus divitiis animum foderet, et id, quod vellet, parvulo labore, nullo errore inveniret. Sed eum, magis quam aliud quodvis errore stantis ingenii opus, praeclarum illud facinus in caelum evexit, quo edito aeternam nominis sui memoriam reddidit: nam cum Leoni XI Pont. Max. arctissimo cognationis nexu implicaretur, quod esset matri suae avunculus, tamen eo ipso die quo renunciatus est Pontifex, regali plane contumacia, a magnitudine, humana omnia despicientis animi ducta, calcatis honoribus, qui se ipsi ultro offerebant, fastigiumque submittebant, quos alii per ignes ferrumque petunt, intra Carmelitae Discalceatorum fratrum familiae claustra se abdidit; ad quae, quia cuncti opibus et honoribus obstructi sunt aditus, spem illis omnem, ad se persequendum adimeret. Nec exiguam a Deo, ex spretis atque contemtis ejus inanis gloriae splendoribus, qui vix illuxerunt cum extincti sunt, mercedem accepit. Nam cum adeo tenui esset valetudine, stomachoque adeo imbecillo, ut ab eduliis fere omnibus perniciem damnumque metueret, corpore adeo delicato, ut quodvis illi stratum, quantumvis molle, duriusculum videretur, frigoris vero adeo impatiens, ut aestate media ternis tibialibus crura contegeret; tantum illi Deus robur, et firmitudinem valetudinis addidit, ut nullum cibi genus respueret quo socii uterentur, et in culcita stramentitia, tanquam in pluma cubaret, ac frigidissimo anni tempore nudis pedibus cruribusque incederet: et, quod videri mirabilius debeat, qui jam jam mori videbatur, in hoc tam duro vitae genere quinque et viginti confecit annos; longius etiam processurus aetate, uisi poenis ultro susceptis, nimium in se ipse asper ac saeviens, cecidisset in cursu.



page 104, image: s104

LVI. MARCELLVS MACEDONIVS.

REgia Neapolis civitas, inclitum Parthenopes Sirenis sepulcrum, optimos semper poetas tanquam Sirenes edidit, suavissimo cantu aeta mulcentes, ut ab ea, quam inclusam visceribus continet, velut ex semine, tot suave canentium foetus prodiisse videantur. Atque, ut de Ioviano Pontano, de Actio Sincero, de Victoria Columna, de Bernardino Rota, Aloysio Transillo, Io. Baptista Marino, aliisque taceam; nuper Marcellum macedonium, admirabili foecunditatis laude produxit; qui suavissimo vocis suae cantu, hominum aures mire detinuit. Ac primo, sicut nova Siren, hoc rerum humanarum mari navigantibus infesta, visus est illecebrosis mortalium amorum carminibus velle eos perdere, et in profundum aeternae mortis abstrahere. Sed postea divina ope ab hujus procellosi, tumidi, et importuosi pelagi fluctibus abreptus, et tutum in locum adductus, pleniori plectro, ac suaviori voce, Superûm laudibus referendis eos, quos antea instituerat perdere, in salutis portum est conatus arripere. Adolescens elegantissimis rhythmos quidam vel coguatus vel amicus edidit, eosdemque legendi potestatem omnibus fecit; deinde ab his inanissimis mortalium et in cinerem abeuntium formarum cupiditatibus, ad veros rerum caelestium amores animum transferens, arctissimum Carmelitae Discalceatorum familiae institutum amplexus est; ibique D. Catharinae, virginitatis ac martyrii laudibus insignis, res gestas, nobilissimo poemate prosecutus est. Verum, cum in eo ordine aliquot annos magna sanctitatis cum laude vixisset, et concionator non in postremis, corruptos hominum mores ad sanitatem revocare, eloquenti et caritatis studio incensa oratione, non destitisset; nondum senex, Deo, cui dicaverat, animam reddidit; magna eruditis viris, et poeticae facultatis studiosis, ejus poematis inspiciundi cupiditate relicta; cui religiosorum suorum claustris, tanquam


page 105, image: s105

tenebris clauso, nondum communis usuram lucis contigit capere.

LVII. ANGELVS ROCCA.

SAcrarium Apostolicum, ab hinc trecentis et eo amplius annis, Augustinianae Eremitarum familiae custodiae tutelaeque commissum, multos praestantes viros habuit, qui eum locum splendore doctrinae illustrarunt. Sed ex his aetate nostra F. Angelus Rocca Camers enituit clarius quam ceteri, vel saltem dignus est prae ceteris, cui sacrarium illud, ejusque recte administrandi ratio, immortales gratias agat: neminem enim video, cui illam plus debere sit aequum: solis enim omnia, quae ad eam provinciam, cui tot annos magna cum laude praefuit, pertinent, Chronhistoria sua docte eleganterque prosequitur. Fuit antiqua plane probitate senex, et in tenui pusilloque corpore, salis plurimum inerat: nam multiplici rerum scientia pectus compleverat; Philosophiae ac Theologiae adeo erat peritus, ut anteaquam ad provinciam illam capessendam accederet, a Priore generali sui ordinis, eas facultates docendi munus, magistri nomine, acceperit: tum Graecis et Latinis doctus, omnem tenebat Ecclesiasticae antiquitatis eruditionem, humanioribus vero literis elegantius erat excultus, quam cucullati homines plarumque solent: a quibus, cum nullam fere huic studio operam tribuant, eloquentiae laus non admodum expectatur. Nam et observationes in sex libros elegantiarum Laurentii Vallae, et observationes Latinae linguae, de occultis ejusdem locis, ac de scribendis epistolis, libros edidit. Sed sua illi fortuna, in AEde Pontificia, habitationem Aldo Manucio proximam tribuit, qui cum, ea quae vellet, jure vicinitatis communicare, multumque ab eo auxilii referre posset. Ob quas virtutes a Clemente VIII Tagastensem episcopatum obtinuit; qui honor, praeter nomen nihil omnino administrationis ac solicitudinis habet: ea enim civitas, D. Augustini natalibus inclita, a Turcarum Tyranno, dominatu regio premitut. Multa scripsit, quorum numerus, quoniam ab eo in ultima


page 106, image: s106

sua Chronhistoria recensetur, hunc nobis ea referendi laborem adimere voluisse videtur. Illud vero est, de quo, non unius tantum Vrbis vices, sed omnium nationum populi, maximo se illi beneficio obstricti esse fateantur; ea nimirum insignis bibliotheca, quam omnium cujusvis professionis lobrorum copia refertissimam, cunctis, qui vellent adire, in coenobio S. Augustini, Romae, Angelica nomine appellatam, aperuit, in quo egregium suum erga bonas artes, erga cupidos literarum, studium et voluntatem expressit. Demum quoniam nihil est hic aeternum, decurso aetatis suae spacio, ex sacrario Pontificio, ad caelestem Ierusalem, ut ejus merita persuadent, evolavit.

LVIII. PETRVS LA-SENA.

OMnia fere nobis, a transalpinis regionibus missa, bonorum ingeniorum semina, et in Italiae quasi solo, nec inculto, nec derelicto, (ut est multorum opinio,) sata, non minus uberes ex se fructus extulerunt, quam fruges in optimam segetem datae. Cujus rei testes locupletissimi plures possent adduci, qui ex Germania, vel ex Gallia, tum orti, tum oriundi, in fertilissimo Italiae quasi agro, sub ejusque felicissimo caelo, benignis semper astris ad ingenii fructuum procreationem influenti, tanquam consiti, a stirpis suae bono non degeneraverunt. Sed in primis ejus rei fidem facit Petrus A La-Sena; qui a patre, ex Nortmannia profecto, Neapoli procreatus, in eam arboris proceritatem excrevit, ut semper viridantibus et fructuum ubertate incurvescentibus ramis, pulcherrimo Italiae campo hilaritatem decusque maximum afferat. Hic, ad mitiores Musas a natura propensus, a Grammaticorum scholis, cum vix ex ephebis excessisset, compulsus est a parentibus in horridas Iurisconsultorum, barbare inquinateque loquentium, regiones: sed quoniam feliciores plantae, quovis eas transferas, ibi radices agunt, et uberes fructus reddunt, eos in jure civili profectus fecerat, ut omnium, qui essent Neapoli, consultissimus haberetur. Sed, quod est admirabile, singulari ingenui atque ab


page 107, image: s107

omnis lucri cupiditate abhorrentis animi exemplo iis, qui, a litibus oppugnati, in patrocinii sui tutelam praesidiumque confugissent, non mercenariam, sed [?]tam operam dabat. Sed non parum saepe fiebat, ut a naturali sua inclinatione, ab illa studiorum horriditate et a strepitu fori abreptus, ad humanissimas et elegantissimas literas, tanquam in hortum aliquem abstraheretur. Itaque, ut aliquis suae, in earum amoenitatem, tanquam secessionis, fructus constaret; doctissimum Homeri Nepenthis, seu de abluendo luctu, omnis politioris humanitatis reconditiorisque doctrinae copia refertum librum, composuit. Sed parentibus fato suo functis, liberius ac frequentius coepit in his politissimis studiis versari, ex eisque, una cum doctissimis Neapolitanorum, voluptatem suam explere: et quonam Graecae linguae non plus attigerat, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset, se Petro Arcudio in disciplinam dedit; a quo ad ejus sermonis capita fontesque perductus est, unde, quantum docto in primis homini satis esset, hauriret. Nullius pene sermonis fuit expers: nam plurium notitia linguarum, universae eruditionis oram omnem lustrare cupienti, utilius nihil esse dignoscitur. Sed jam pene ab agendis causis defessus, infirma praesertim valetudine, aegre, ob amorem patriae dulcemque amicorum consuetudinem, persuasus est a Io. Iacobo Buccardo Parisiensi, quem Neapoli commorantem, eorundem communione studiorum, sibi devinxerat, ut a judiciis causisque discederet, et in Romanum ocium tranquillitatemque descenderet. At Romae cum esset, et in Vaticanis aedibus, ab eodem Buccardo hospitio acceptus, habitaret, ita intemperanter se dare literis coepit, ut multa somno, ciboque, quem semel in die parce admodum tenuiterque capiebat, ac ceteris naturae necessitatibus denegaret: quocirca brevi, semianni unius spatio, multa opera Neapoli, ab ipso egregie inchoata, et a Buccardo, qui ejus vitam scripsit, enumerata, absolvit perfecitque. Fuit autem in eo non solum ingenium, sed oratorum etiam ingenium, quod duobus orationibus ostendit, habitis ab eo in Academia Graeca Basiliana; in quibus disputationem a Criticis de


page 108, image: s108

lingua Hellenistica commotam, in utranque partem disserendo, docte copioseque tractavit. At quisnam or[?], qui flos, quod lumen orationis, in suo Cleombroto desideratur? verum infinitum scribendi cogitandique laborem, cui se subjecerat, cum ferre non posset, ejus magnitudine oppressus, interiit, in ipso adhuc aetatis flore: nondum enim quadragesimum sextum annum excesserat moriens. Singulis amicis suis singla Cleombroti a se compositi exempl testamento legavit, Francisco Card. Barberino, suas de lingua Hellenistica orationes, Francisco Mariae Brancatio Card. Historiam Gynicam nondum impressam.

LIX. HIERONYMVS MORICVCIVS.

IAnum fortunae, quod est urbs in litore Adriatici maris posita, Hieronymi Moricucii patria fuit: verum illa, cui veterum superstitio, opes, honores, ac divitias, quibus vellet, dandi vel admendi jus potestatemque concesserat; civem suum, quantumvis egregium, non hilari benignoque vultu respexit. Nam, cum aetatem, ambitionis labore districtam, in Romanae aulae tanquam area, ad aucupium honorum divitiarumque, totam coutrivisset; nihil adeptus est aliud, nisi ut Vlpiano Vlpio, Novocomensi Episcopo, magnis muneribus functo, ac postremo Gregorii XV Datario in scribendis epistolis operam navaret. Nec mirum vel novum videri hoc debeat: nam illa oculis, ut est in fabulis, capta, dignos praeterit, et indignos plerumque, bonorum praemiis et honoribus afficit. Sed Deus aequum et patientem illi animum tribuit, quem adversae suae fortunae objicert. Nam simile monstri videtur, quod Vlpiani, optimi quidem sanctissimique viri, sed impotentis, iracundi, et truculenti animi, mores, usque ad ejus excessum, pati potuerit. Fuit Hieronymus vir gravis, prudens, atque optimis disciplinis excultus, re ad bene dicendum scribendumque necessaria, quod scribendi recte sapere est principium et fons: scribebat, inutraque lingua, tum soluta oratione tum versibus, elegantissime. Neque quamcumque sibi oblatam ingenii augendi


page 109, image: s109

et declarandi occasionem non avide semper artipuit. Nam frequens in eruditorum et illustrium virorum coetibus et in Academiis fuit; ac frequentior in iis, in quibus ingenii sui lumen clarius posset enitescere; ut apud Cardinalem Sabaudiae, et apud Gregorium XV, qui novo saeculi nostri exemplo, Vaticanam Academiam instituerat; quo Pontifice audiente, magno Cardinalium, ac doctorum hominum concursu, una cum Nicolao Riccardio, cognomento Monstro, et Claudio Achillino, aliisque doctissimis viris, verba fecit, et rhythmos atque epigrammata, quae scripserat, recitavit: neque tot suis lucubrationibus, quas, iis in areis ad opum honorumque aucupium tanquam cibum offuderat, quidquam capere potuit praeter infirmissimam corporis valetudinem; cum qua in patriam cum se recepisset, acerbissimis podagrae doloribus excruciatus iuteriit; nullis adhuc editis libris, quibus ingenii ejusdem memoria in posterum tempus propagetur.

LX. BALTHASAR ANSIDEVS.

QVantam vim habeat virtus, et quantos amores sui excitare in hominum animis valeat, non multis ab hinc annis in Balthasare Ansideo factum est palam. Hic Perusii nobili genere natus, ac, tum parentum diligentia, tum magis sua sponte, in omni genere honestarum artium, ac praesertim Graecis et Latinis literis institutus, non solum oratione, jucundissimaeque suae consuetudinis dulcedine, verum etiam aspectu ipso, ubi mire probitas elucebat, potuit cunctos adigere, ut se diligerent. Mira fuit in eo Latini sermonis puritas et elegantia, quaeque, non longo intervallo, proxime ad eruditam Ciceronis aetatem accederet; qaue puritas, vitiosa atque corrupta, saecli nostri consuetudine, falsa atque inani altae atque exaggeratae orationis opinione, depravata, tanquam humilis et abjecta, negligitur, Multas ad amicos epistolas dedit, cultu atque notore refertas, in his ad Robertum Vbaldium, tunc adolenscentem, summo ingenio summaque spe praeditum, ac postea Cardinalem, et ad Vgonem ejus fratrem, doctrinae


page 110, image: s110

ac sanctitatis laude praeclarum, nunc Vaticanae Apostolorum principis Basilicae Archidiaconum, et Canonicum. Causa conjungendae cum eis amicitiae fuit egregia in illis fratribus ad virtutem indoles; et nusquam voluptatum illecebris interruptus ad laudem cursus: his tunc Perusii, una cum ipsorum parente, qui Quaestorium pro Camera Apostolica Vmbriae Provinciae munus administrabat, commorabantur, quo tempore in Perusino gymnasio humaniores ille literas docebat; quo facilius potuit adolescentium, eloquentiae studio flagrantium, benevolentiam ad se attrahere. Sed quoniam erudita vox ejus, erat frequentioris conventus auribus digna, ea Perusium Pisae spoliarunt, ut gymnasium suum ornarent. Sed tantum illis bonum diuturnum esse non licuit. Nam a Paulo vevocatus est Romam, ac bibliothecae Vaticanae custos datus; ad quod officium nemo solet admitti, nisi doctrina, fide, et industria cognita. Neque ultimum in Pontificis gratia locum tenuit, sed propemodum summum. Nam quoties Pontifex in senatu Cardinalium vel sententias rogaturus esset, vel verba facturus, quae cogitaverat, familiarissime cum eo communicabat, atque, ob suavissimos ejus mores, elegantiamque doctrinae, plures saepe horas traducebat; neque in Cardinalium comitiis, ejus rationem non habuisset, si longior illi vita suppeditasset; sed praeproperus ejus exitus tantum illi honorem ademit.

LXI. MVTIVS RICERIVS.

VEram atque germanam Virgilii poetarum principis imitandi rationem assecutus esse videtur Mutius Ricerius Camers, in suis omnibus poematibus, sed in illis duobus maxime, quorum uno Tusculanae Aldobrandinorum villae magnificentiam, et adjecta illi nemora, porticus, columnas, infinitamque propemodum vim aquae, ad irrigandum eum locum, ex apertis montium visceribus ductam, decidentes vastis e fontibus imbres, vel amnes potius, aliaque ludentis ibidem artis miracula, docte eleganterque prosequitur; altero, quo Pauli v Pont. Max. sacellum, in AEde B. M. V. ad Nives


page 111, image: s111

in Exquiliis positae, aedificatum, et intectos in eo preciosiorum marmorum, crustis parietes, refertos extantibus ac prominentibus, auroque interlitis, figuris, fornices, signa, columnas, aurum, argentumque, aliaque regalis opulentiae ornamenta, elegantissimis versibus, tanquam coloribus depicta, pene oculis subjicit. Sed illi scribendi laborem diutius ferre non placuit. Quod si studio et exercitatione, quod erat in ipso naturale bonum, alere atque augere voluisset, profecto ad summam poeticae facultatis laudem pervenisset. Sed quantum detraxit ex studio, tantum amisit ex gloria. Omnia fere scripsit antea quam fortuna ipsi arridente, ad opes perveniret: sed postea collegii Cardinalium a secretis munus adeptus, ac divitiis locupleatus, omne poesis studium et cogitationem abjecit, atque in rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, vivere, crebroque proverbii loco illud usurpabat, avem pinguem non solere canere. Magna ille, in omni sermone, libertate atque licentia uti; quae reprehensione digna essent, in odium vituperationemque vocare, nemini parcere, omnia sua consilia, omnes intimas animi cogitationes cuivis aperire, atque in propatulo habere; quae ab aulae ambitione, et ab his moribus, quibus nunc utimur, maxime aliena existimantur: nam falsos fieri, atque aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, summa prudentia ducitur. Erat in primis facetus ac dicax; sed quoniam nulla temporis habita ratione, nulla dicacitatis moderatione ac temperantia adhibita, faceti ac dicacis hominis famam quae rebat, in scurrilitatis vitium non parum saepe delabebatur. Cum his igitur moribus, nullum honoris gradum ascendit altiorem eo, in quo primus ille fortunae favor eum collocaverat; in quo demum vita defecit.



page 112, image: s112

LXII. AVGVSTINVS MASCARDVS.

NOn minimum, sine dubio, Augustino Mascardo ornamentum, ac decus, vetus apud Ligures prosapia, ex qua ortus est, attulit: sed longe illi majus nomen atque splendorem, ingenii claritas et nobilitas peperit, qua non eam modo Ligustici maris oram, unde prodiit, sed Italiam, Romam, atque saeculum nostrum nova luce compleverit. Fuit egregie ad humaniores literas natus atque etiam factus a natura; ad quas, statim a puero, suum omne studium, industriam, atque operam contulit, in eisque perfectus evasit. Neque tamen alias graviores disciplinas non attigit, sed, quamdiu in Societate Iesu vixit, iis pectus explevit, ab eisque magnam sibi, ad dicendi copiam, supellectilem comparavit: quo fit, ut ejus scripta non magis verborum quam rerum numero abundare videantur. Verum omnium in se oculos Hetrusci sermonis in primis novitate convertit, qui sermo ita ejus est proprius, ut, quemadmodum a Marco Tullio Tullianum, a Salustio Salustianum, dicendi genus est ortum, ita etiam a peculiari ipsius dicendi scribendique ratione, novum genus, Mascardio nomine, deducatur. Etenim in ejus orationem omnes virtutes conveniunt, quae cadere in summam ac perfectam eloquentiam possunt: est enim translatis frequens, sententiis celebris, verborum luminibus splendida, compositione suavis, majestate sublimis, sine arrogantia gravis, sine vanitatis suspicione, elata, sine cincinnis, fucoque puerili, ornata atque composita. Hoc igitur, tot tantisque laudibus referto, orationis genere, doctissimos in Tabulam Cebetis commentarios edidit; orationes, sermonesque scripsit; quae omnia unico volumine comprehensa continentur; composuit librum de arte historica, ea eruditione ac rerum maximarum copia ac varietate completum redundantemque, ut omnes superiores, qui in hoc genere elaborarunt, superasse censeatur. Aloysii vero Flisci conjuratio, simul ut aspecta, eo clamore et plausu excepta est, ut statim in Gallicum Hispanicumque sermonem conversa, ad exteras nationes


page 113, image: s113

commearit, quo videlicet ii, qui nulla nobiscum linguae ejusdem societate continentur, in tam eruditi operis communionem partemque venirent. Atque utinam, sicut ingenii forma in ejus scriptis elucet, ita etiam actionis ejusdem dignitas exprimi potuisset: nihil profecto esset, quod majores sui amores excitaret; tantum in ea praestabat. Ita enim eam, motu corporis, gestu, vultu, vocis moderatione, ac varietate moderabatur, ut a Roscii vel AEsopi schola, non ab eorum disciplina profectus videretur, qui omnia, non tam agere, quam canere consueverunt. Quibus laudibus ita Vrbano VIII Pont. Max. in probandis hominum ingeniis moroso atque difficili, satis fecit, ut inter cubicularios honorarios eum semper habuerit, atque annuo quingentorum aureorum stipendio donaverit, ut in gymnasio Rom. rectum illud ad eloquentia iter, in quo ipse tanta cum laude versatus esset, aperiret. Atque utinam secundiore prudentiae ac sanctitatis fama fuisset, nec in hac parte vitae, ut fama est, claudicasset; profecto ad egregias ejus virtutes haec quoque praestantissima omnium laus accessisset. Sed homo in re familiari negligens, profusus, nulla pecuniae accessione suppediatare suis sumtibus poterat; in suis nummis nunquam, in aere alieno semper: et, quod mireris magis, nunquam certis ac conductis aedibus habitavit, sed incertis atque precariis. Postremo tabe confectus, sua in patria non ita longum vitae suae cursum confecit.

LXIII. IO. ANTONIVS BOVIVS.

SAnctissimum amicitiae vinculum, quo nullum in terris arctius inveniri potest, tunc inexplicabili nodo connectitur, cum illud non ambitio, non cupiditas, non quaestus, sed virtutis amor adstrinxit. Nullum enim gluten ad amicitias conglutinandas tenacius existit, quam eorundem voluntas societasque studiorum. Nihil est enim virtute pulcrius, nihil amabilius, nihil quod magis ad conjungendos animos valeat. Haec autem cum in F. Io. Antonio Bovio, Carmelita, admirabilis existeret; ita Aloysii Card. Capponi ad se animum rapuit, ut


page 114, image: s114

eo amicitiae nexu se illi implicaret, quem, nisi mors, nemo dirimeret. Verum quantae in Io. Antonio literae, quanta vis doctrinae, quanta disciplinarum omnium notitia inesset, ut cetera alia argumenta disiderarentur, illud solum, haec prope infinita in eo extitisse, convinceret, quod in tanta doctorum hominum copia, atque ad omnium doctrinarum gloriam efflorescentium, Romae praesertim. Card. Capponus, quem diximus, acerrimo vir judicio, singulari prudentia, admirabili ingenio, et incredidili naturae indole ad liberalissimarum artium studia propensus eum potissimum elegerit, ut ipso duce atque magistro ad ipsos Philosophiae et Theologiae fontes, quorum antea rivulos sectatus fuerat, perveniret, ibique discendi sitim, qua erat incensus, expleret: nec iis fontibus inventis, ab ejus consuetudine divelli, quo ad vixit, potuit; tanquam si illa scientiarum flumina, non a magistris atque inventoribus earum, sed ab illius pectore, tanquam a capite fluerent, ac proinde metueret, ne ab illo divulsus, neque doctissimis illius sermonibus irrigatus, quidquid in ipso facultatis esset, aresceret. Quo sapientissimi viri de ejus virtute judicio magis quam aliqua alia doctrinae fama, clarus existit. Quantum autem illi Paulus V tribueret, quantumque in ejus ingenii viribus, Christianae Reip. praesidii constitutum esse arbitraretur, in dubiis illis ac difficillimis sedis Apostolicae temporibus declaravit; cum videlicet a sceleratis hominibus, libris editis tanquam mucronibus Ecclesiasticae libertatis auctoritatisque jugulum peteretur; cumque ab iis, qui quasi tutores fideles ac boni esse deberent, tanquam a neferiis praedonibus, ejus diriperetur patrimonium dignitatis. Nam cum propugnatores acres ac fortes multi non deessent, eo in primis defensore usus est, atque unum praesertim ex omnibus elegit, quem contra adversariorum conatus opponeret, quemque in armatas illorum acies immitteret, qui fortiter eorum tela exciperet, repellaret, tetunderet. Neque tantum de se Pontificis spem et opinionem fefellit. Etenim duobus libris, magno studio magnoque labore confectis, tanquam armis instructus, singulare cum illo certamen inivit, qui eorum, qui Pontificiam auctoritatem


page 115, image: s115

oppugnabant, insaniae, non se comitem adjunxerat, sed ducem praebuerat, quique eorum, qui magno invidiae incendio excitato, cuncta delere cupiebant, tanquam faces praetulerat. Sed paulo ante, singu lare suae doctrinae specimen ediderat; tum nimirum, cum grave de divinae gratiae auxiliis, Dominicanos inter et Soc. Iesu patres, orta lis esset: nam cum Clementis VIII voluntas propenso in Dominicanorum sententiam animo ferri videretur; magis quam quisquam alius, ejus properantis cursum retinuit, multisque rationibus inhibuit, ne pro Dominicanis sententiam diceret. Verum, tot inter doctrinarum radios, non minus probitatis ejusdem lumen enituit. Nam de Disciplina reglari librum, Hispanice compositum, in Italicum sermonem transtulit, summo animi demissionis exemplo; quod cum in acri atque attenta rerum maximarum meditatione defixus haereret, ad hanc humilitatem descenderet, quo iis rem gratam faceret, qui arctioris vitae studio flagrarent. At tanta vis virtutis major erat, quam ut unius religiosae familiae claustra tenerent: quocirca Paulus V latiorem illi campum, in quo excurrere posset, aperuit; hoc est, Molphetanae Ecclesiae gubernacula tradidit; quae Card. Capponi, a cujus nutu pendebat, consilio et auctoritate accepit; atque in assidua ovium suarum vigilia manens, tanquam postor bonus occubuit.

LXIV. BALDVS CATENEVS.

BAldus Cateneus, Aretinus, dignus plane fuit, qui Athenis, Socratis et Platonis aetate, nasceretur ac viveret. Nam Socratico pene more, adolescentes amabat, in quibus ingenii ac virtutis igniculi eniterent, eosque praesertim, qui ad poesis Etruscae amorem ferrentur; eorum ille studia acrius inflammabat, et currentibus calcaria, ut dicitur, addebat. Erat ipse eleganti ingenio, et ad amoeniora studia accommodato; in jaciendis vero ridiculis argutisque dictis ita prompto ac celeri, ut dictum, prius emissum, quam ut excogitari ab eo potuisset, intelligeres. Adolescens etjuvenis, animi causa, et cum aequalibus suis, ingenuis ac liberis hominibus, in


page 116, image: s116

agendis comoediis multum operae posuit; ac bajuli Vallis Tellinae partes fere illi semper demaudabantur; quas ita bajulis moribus, vultu, gestu, oratione imitandis exequebatur, ut cachinnos spectantium commoveret: accedebat, quod cum scapulis paulo extantibus ac prominentibus esset, ad serenda onera factus videbatur; et quia testudinis formam referebant, festis Bacchanalibus, cum per urbem personatus incederet, joci causa interrogatus a quodam, quanti testudo? crepitu magno edito, vide, inquit, primum, num tibi placeat sonus. Florebant tum temporis Romae, ad poeticae facultatis laudem hi, atque una fere omnes aetate, Aurelius Vrsus, Porphyrius Felicianus, eques, Alexander Gueruellus, Antonius Ongarus, Nicolaus Angelius, Antonius Decius Hortinus, Christophorus Castellettus, atque idem Baldus, qui arcto amicitiae vinculo inter se constricti, mutuam in suis negociis sibi invicem operam dabant. Sed Baldo cum Christophoro Castelletto magis res erat, quo cum, Bacchanalibus una cum opifice quodam gladiorum, humili quidem genere sed ingenio alto generosoque, Stoppino cognomine, qui hominis Galli, Gallico accentu male Italice loquentis, ad risum movendum, partes agebat, personatus, ad fidium, cautum elegantes mulierum formas extemporariis versibus laudabat. Sed cum aetatis calor deferbuisset, omissis nugis, sacris initiatus est, et a Sixto V, Alexandro Card. Montalto, neptis suae filio, magister datus; a quo brevi, pingui sacerdotio, in Basilica a Damaso Pont. D. Laurentio dicata, locupletatus est. Habuit atque edidit Latini Vrsini, celebris copiarum duces, et Sixti V funebres laudationes Latinas, et alteram ad Cardinales orationem, cum Vrbano VII mortuo, novi Pont. eligendi causa conclave ingrederentur. Inchoaverat Etrusco carmine argonauiticam, ac se Torquatum Tassum carminis majestate elegantiaque superaturum esse jactabat: sed tam elegans poema, quoniam non facile se labori tradebat, morte interceptus, non potuit absolvere.



page 117, image: s117

LXV. LATINVS DONIVS.

LAtinus Donius, Romae natus, sed ex AEmilia oriundus, aliquem, nec postremum in poetis nostri saeculi locum ac numerum tenuit. Multa edidit, tum Latinis tum Etruscis versibus scripta pure, dilucide, docte eleganterque, nullisque sententiarum ineptiis claudicantia; quae dispersa ac dissipata, vix inveniuntur: quod si, amici vel eruditi cujuspiam opera, collecta, et in unum volumen illigata conspicerentur, unita atque composita quam sejuncta atque disjuncta validius atque robustius temporis injuriis obsisterent, et longius in aevum, nominis illius famam propagarent. Verum majore, dum vixit, in admiratione et laude fuisset, si vita, si mores, si deformitas denique, non omnem commendationem ingenii evertisset. Etenim in pusillulum, turpiculum, distortulum illud corpus (nam erat insigni gibbo deforme) multas natura virtutes, vitiis admistas, tanquam in enorme maleque tornatum vasculum infuderat. ac bene cum eo actum fuisset, si non a vitiis virtutes superatae discessissent. Fuit enim procax, obscoenus; ac turpibus versiculis crebro scribendis divulgandisque, mores suos fateri videbatur; praeterea dacax, argutus, mordax, nec in verbis tantum verum etiam in scriptis. Sed dicacitatis suae poenas dedit: nam cum vir probus ex clara Religiosorum hominum familia ab eo, quem domi, cui ipse praeerat, finibus, ob suspicionem quod cujusdam pudicitiam tentaret, quantum posset, arceret, insignite vulneratus fuisset in facie, tantam miseri hominis calamitatem libellis, domi ejusdem parietis affixis, est conatus illudere: quamobrem, hoc crimine comprehensus, in vincula ductus est, atque diuturni carceris squalore ac tenebris maceratus, vix ultimi supplicii poenam evasit; itaque e custodia dimissus, dedit operam, ut in aliquem cucullatorum ordinem exciperetur, ex iis, qui in victu, vestitu, ac ceteris in rebus, largius liberaliusque se tractant: sed ab omnibus, quamvis egregius, ob insignem corporis turpitudinem exclusus est ac rejectus. Sed cum in ea calamitate, qua fuerat perfunctus, facultatibus


page 118, image: s118

fere omnibus profusis, incertis sedibus vagaretur, ob ingenii praestantiam non tenui stipendio conducta est ejus opera ad scribendas epistolas, ab Honuphrio Sanctacrucio V. C. qui per eos dies celebrem domi suae eruditorum hominum Academiam instituerat, eumque semper ad manum habuit: infelicibus sane auspiciis: nam eo, sive sua voluntate sive coacto, arcana Domini sui prodente, magna tanto incendio, quo ille miser conflagravit, alimenta suppeditavisse narratur. Sed rursus vagum, ac suarum rerum incertum Ianua excepit, perspectoque hominis ingenio, in honore habuit; et fato functum magnifico funere, corona, ex duabus virgulis lauri facta redimitum, qui honor poetis deberi existimatur, extulit.

LXVI. ALEXANDER GVARNELLVS.

IN hoc rursus manifeste apparet, Romani generis hominibus neque oratorium neque poeticum ingenium deesse, ab eisque omnia summa expectari, si tanquam ager fertilis, studio et exercitatione excolantur. Nam Alexander Guarnellus, a Duce Sabaudlae, honorariae sanctorum Mauritii et Lazari militiae insignibus decoratus, mirificam habuit, ad eloquentiam et ad poesim maxime, indolem; quod licet ex iis versibus intelligere, quos Etrusco sermone composuit; quibus ea inest elegantia cultusque, ut in suo genere proxime ad veterum Latinorum poetarum laudem videantur accedere. Neque tam elegans hominis virtus Alexandrum Card. Farnesium, Pauli III Pont. Max. nepotem latuit; qui ejus semper in scribendis epistolis usus est opera; quod maxino omnibus argumento esse debet, quantum ille ingenii bonitate praestiterit. Etenim vir ille princeps, omnium aetatis suae sapientissimus, qui in eo erat omni studio et cogitatione intentus, ut domi suae delibatos ingeniorum flores haberet; munera illa, quae industriae debentur, nunquam gratiae tribuit, neque propterea minus idoneos adhibebat, quod amicorum commendatione sibi traditi essent; sed semper optimos eligebat. Verum Alexander, cum aliquandiu prospera usus esset


page 119, image: s119

valetudine, demum a calculis, in renibus abditis, urinae meatibus interclusis, omnem ejus reddendae facultatem amisit: quamobrem cum ejus salus a medicis conclamata esset, atque ipse, videns, prudens, sciensque ad interitum pergeret, non tradidit se agnori ac desperationi, neque quidquam nobili doctoque viro indignum edidit; sed incredibili magnitudine animi, suis ipse pedibus singulas amicorum aedes obivit, eisque omnia ea officia persolvit, quae praestari consueverunt ab iis, qui longum suscepturi sunt iter; tum Gregorii XIII pedibus advolutus, demisse humiliterque et intimo animi dolore, ex injuriis divinae majestati illatis, concepto, plenam peccatorum suorum veniam sibi largiri poposcit. At Pont. ea hominis constantia ac pietate commotus, non tenuisse lacrimas dicitur, eique humanissimis verbis animum explevit: nec mora, domum reversus, hilari ac imperturbato vultu, eo concessit, quo naturae eum necessitas vocabat, et in AEde S. Spiritus in Saxia situs est, in sepulcro ab Octavio filio eleganter extructo.

LXVII. ALEXANDER BVRGIVS.

ALexander Burgius, Modiliani, Ameliae oppido, natus est; ubi etiam iusigne sacerdotium, Prioris auctoritate ac nomine obtinuit, unde vulgo, suppresso nomine et cognomine, Prior Modiliani nuncupabatur. Magnum, inter literatos sui temporis, docti eruditique viri nomen obtinuit; nec injuria: nam egregie omnibus liberalibus disciplinis instructus, tum Graece Latineque doctus fuit; praeterea memoria tanta, ut quoties inter eruditos, quibus cum fere quotidie a prandio, rheda vectus, animi causa per Vrbem circumferebatur, ortus esset sermo de literis, omnia ex ea, quibus propositae quaestioni satisfaceret, tanquam ex promptuaria cella, sine ulla mora depromeret. Id unum illi vitium objiciebatur, quod nimis, eruditi famam affectaret: nam obvios in via amicos, sententia aliqua, aut verbis ex Ciceronis Epistolis desumtis, salvere jubebat: unde apud eos, qui eum non nossent, praedagogi


page 120, image: s120

speciem non poterat effugere. Sed duo in primis magnam illi apud omnes existimationem et decus peperere: primum vitae dignitas, et inveterata, sive potius praejudicata, de ejus probitate opinio, quod videlicet ita ab ineunte aetate rectum ad virtutem iter tenuisset, ut ulla unquam in re ab religione officii non declinasset: quamobrem magna danda est opera adolescentibus, ut virtutibus persequendis, contrariisque vitiis fugiendis, probi viri famam sibi tueantur ac firment: nam meminerint, ejus, in quo tum peccarint, aeternam in eis, vel certe diuturnam, valituram opinionem improbitatis. Deinde multum illi ad probi doctique viri famam contulit perpetuus cum Gabriele Cardinali Palaeotto usus consuetudoque: ea enim erat homines claritas, tantus virtutum omnium splendor ac dignitas, ut nihil cuiquam ad existimationem honestius posset accidere, quam sciri, aliquam sibi cum eo amicitiae necessitudinem intercedere. At Cardinalis, in illis doctissimis libris quos edidit, Alexandri opera usus est utili, ejusque existimantis arbitrio cuncta quae scripserat subjiciebat. Sed a Cardinalis eum domo, ubi pene altus educatusque fuerat, non autem ab amicitia, distraxit atque sejunxit collegii Cardinalium a secretis munus, Antonii Quaerengi ab Vrbe discessu, ipsi delatum. Nefas enim habetur, eum qui tali praeditus sit honore, in cujusquam Cardinalis familia censeri. Verum ejus virtus, paulo editiore in loco posita, clarius coepit elucescere; adeo ut majori provincia digna haberetur. Quamobrem a Petro Cardinali Aldobrandino, Clementis VIII fratris filio, quem penes totius Reip. summa tum erat, ad graviora negocia adhiberi coeptus est; tantum cum illius approbatione, ut multorum in se invidiam commoverit: erat enim omnium opinio, quoniam tantum apud illum auctoritate et gratia valeret, processurum eum esse honoribus longius; eoque magis, quod in pontificia Biturgiae, seu ut nunc vocant S. Sepulcri, cathedra collocatus fuerat. Sed nova initae ab eodem cum viro quodam principe amicitiae suspicio, in curriculo honorum versantem evertit. Nam tum primum mos ille inolevit, ut qui in alterius vel Cardinalis vel viri principis


page 121, image: s121

amicitiae suspicionem incidisset, continuo honoribus indignus haberetur. Itaque, quoad vixit Clemens VIII, a negociis aulae feriatus, in Magni Etruriae Ducis clientela quievit. Eo mortuo, a Leone XI, qui illi in Pontificatu Max. successerat, datus est Octaviano Mediceo, fratris ipsius filio, vitae morumque moderator ac magister: sed provinciam tam duram, quam ceperat, non licuit illi diutius administrare. Nam ille immortalitate dignus Pontifex morte extinctus praepropera est, vix diebus viginti, et duobus post eum diem, quo in illud fastigium pervenerat. Eoque vita functo, luculentam ad Cardinales habuit, de novo Pont. eligendo, orationem. Sed rursus Paulo V Pont. interruptum honorum curriculum visus est repetere: sed quem illi cursum olim Principum amicitiae interruperant, demum perpetuae, mortis cum hominum genere, inimicitiae intercluserunt. Calculus, urinae meatibus objectus, mortis causam attulit: ac sepultus est in Basilica Constantiniana, Christo Salvatori in honorem B. Ioannis dicatae; ubi ille Scipionis Cardinalis Burghesii, ejusdem Basilicae Archipresbyteri, vicarias partes gerebat, annos natus tres supra sexaginta.

LXVIII. PAVLVS GVIDOTTVS BVRGHESIVS.

IN omnibus iis artibus, quae, quoniam ingenii non corporis viribus constant, liberalium nomine nuncupantur, tres in primis se efferunt, Pictura, Statuaria, et literarum studia, praesertim ea, quae ab humanitate sibi nomen asciverunt. Et qui laudis gloriaeque cupidus ingenii monumentis nomen suum proferre conatus est longius, quam vitae termini postulabant; ad earum aliquam animum appulit. At qui per aeque in omnibus elaborarit, vix paucos possumus ex omnium saeculorum memoria producere. Sed nostra aetate unum vidimus, Paulo Burghesio nomine, qui singulari magnitudine animi tria illa complexus est, quorum aliquod se fuisse aggressos, satis sibi alii ad immortalitatem nominis fore existimarunt. At fortasse id, quod voluit, assecutus


page 122, image: s122

non est, ut nimirum in omnibus illis excelleret; verum id conatum fuisse eum, magna ponendum in laude videtur; quamquam non minimam in eis laudem meruerit: nam in pictura, quamvis manus, quo eam ars dirigebat, saepe non perveniret, attamen non longius aberrasse existimabatur: in fingendi vero arte, multis uno ex lapide inter se complicatis colligatisque signis ac sigillis conficiendis, statuarius propemodum singlaris est habitus: quorum operam pulcritudo, multorum studia cupiditatesque commovit. At quanto fecisset melius, quanto rebus suis rectius consuluisset, si ea opera suis preciis vendere statuisset, nec ambitione lapsus, nimis cupide optasset, in potentiorum familiae nomen adoptari, nec inania militiae nescio cujus insignia, nec trimestrem in urbe consularem dignitatem, fere nomen sine re, tanta mercede coemisset! profecto aetate confectus, non habuisset necesse, fere quotidie, latibula mutando, creditorum manibus se fuga subducere. Sed homo, inanis gloriolae honorisque praeter aequum studiosus, anteposuit umbram rei, damnum utilitati, jacturam Iucro. Quod vero ad poesim attinet, nemo inficias ibit, doctrinam alli atque artem, non naturam et celeritatem ad faciendos versus defuisse; qui ejus ab ingenio, tanquam a fonte flumina, uberi vena fluebant. Pene innumera scripsit, quae non tam re quam proposito ac voluntate laudantur. In eo autem excelsum suum animum, ac promerendae aeternae nominis sui famae cupidum, significavit, quod tantum animi habuit ad audaciam, ut immortali, neque omnium eruditorum praeconio satis unquam laudato, Torquati Tassi poemati, aliquid a se factum opponere non dubitaverit. Nam quemadmodum ille Ierosolymam, ex hostium Christiani nominis servitute ereptam, et in libertatem vindicatam cecinit, ita enim hic eandem funditus dirutam, quoquomodo potuit, explicavit; et quod incredibile dictu videatur, totidem plane versibus, eodem metro rhythmoque conservato: vel hoc solo dignus, qui in poetatis memoriae commendetur. Sed ne longum faciam, tot virtutum copia dives, pene in summa rerum omnium inopia,


page 123, image: s123

animam senex efflavit; et quod ridiculum est, cum identidem jactaret, se quatuordecim esse artibus praeditum, quarum ex singulis pauem aliaque ad vitae usum necessaria posset expromere; quas inter artes ea etiam fortasse numerabatur, qua se rationem alteri, qua volaret, ostensurum pollicebatur: sed fames, qua propemodum enectus est, nullum se ab illis auxilium tulisse ostendit.

LXIX. MARCELLVS MARCHESIVS.

MArcellus Marchesius, ex Caroli Card. Borromaei, qui postea in Sanctorum numerum relatus est, disciplina prodiit. Sed parum ex ea hominis longe sanctissimi indole hausit. Nam fuit dicax, atque ita ad maledicendum pronus, ut ab omnibus metueretur; ab iis praesertim, qui ambitionis labore districti, ad honores dignitatesque contenderent; quibus maledici cujuspiam criminatio atque calumnia saepe plurimum solet obesse: itaque, cum ad primatem aliquem venerat, prius quam ceteris, quamvis honore ac dignitate superioribus, omnes illi ad eum aditus patebant. Sed ubi Romam venit, ex sponsionibus, (de quibus in Cardinali Alano diximus) quae olim de Comitiis Cardinalium fiebant, et postea edicto sublatae sunt, ad maximas pecunias pervenit. Sed quoniam vir erat catus ac prudens, ac bene totam Remp. noverat, in consilio de ea dando, ab Innocentio IX ad eorum numerum adscriptus est, quos intimos consiliis suis habebat, quorumque auctoritate Pontificatum Max. administrare constituerat: nam quamvis in reliquis virtutibus, multos fortasse superiores haberet, in hac tamen fidelitatis laude, nemini inferior inveniebatur. Verum cum Clementi VIII, qui Innocentio successerat, minus gratus esset, neque ab eo impetrare posset, ut Episcopatus cujuspiam honore, cujus ingens eum cupiditas incesserat, exornaretur, in Germaniam ad Rodulphum imperatorem abiit, ab eoque, cum suis se ad eum artibus insinuasset, Pontificiam Signiae civitatis in Illyrico sedem obtinuit; atque a tribus summis viris, a Cardinali videlicet Dietrichstainio, a sedis Apostolicae Nuncio, et a Pragensi Episcopo,


page 124, image: s124

Pragae pontificalibus sacris initiatus est: cui etiam Imperatori praestantissimum illum librum, de Turcis bello superandis delendisque, a se Italice scriptum, artis, doctrinae, prudentiaeque plenissimum dedicavit. Atque me audiente gloriabatur, se Clemente VIII ac Card. Aldobrandino, fratris ejus filio, minime desiderantibus, ad dignitatem illam pervenisse. At hanc illi laetitiam diuturnam esse non licuit: nam cum Signium iter faceret, in Turcarum potestatem venit, et, quo se redimeret captum, fuit illi necesse totum illud argentum evomere, quod ex felici sponsionum eventu acceptum devoraverat. Ergo tanta pecunia eversus, se rursus Romam recepit; ubi Episcopalem dignitatem, pro ut pauperis Episcopi opes ferebant, sustentabat. Illud vero ridiculum accidit, paucis anteaquam e vita discederet, annis, quod cum die quodam trans Tyberim properadet, dum lintre Tyberim trajicit, quaesivit a lintrario, numquid nam novi? ita inquit ille; etenim, proxima superiore nocte, e turri campanaria AEdis D. Petri in Ianiculo, a nebulonibus tribus campanae omnes sublatae sunt furto, et longe gentium delatae; quamobrem boni illi Franciscani Frates in magno sunt Iuctu atque moerore: statim ille hominis dicto fidem adhibuit, nihilque ipsi visum est longius, quam dum e lintre in fluminis ripam egressus curriculo, ad Fratres illos tenderet; evocatoque custode, coepit illi amicissimis verbis consolari dolorem, quem ex campanarum infortunio, quo proxima nocte a tribus illis furibus mactatus fuerat, accepisset; ac debere eum, ajebat, incommodum illud aequo animo perpeti; nam fore, ut Deus, cujus ille providentia prae ceteris hominibus una cum suis Fratribus contineretur, damnum illud longe majori bonorum accessione sarciret, et surreptarum loco, majores ipsi campanas, ac praestantiori aeris temperatione confectas, substitueret: tum custos, Ludis ne, inquit nos? an tu ab aliis Iudificaris? potuitne paucis noctis unius horis tauta campanarum moles surripi, e turri deponi, ac longe gentium avehi, ad quam loco movendum multis operis multisque opus est vectibus? At ita rem esse, mihi Iintrarius dixit. At tu, inquit custos, tibi data esse verba


page 125, image: s125

cias; nam est homo ille oppido facetus ac ridiculus, ac totus in eo est, ut quos vehit, hisce mendaciunculis, vel deliciis potius, in errorem inducat. Tum vero illesupra quam dici potest, elatus est stomacho et iracundia; nec poterat ferre, se hominem senem, catum, doctum, sapientem, habitum fuisse ludibrio a sycophanta nequissimo, improbissimoque, quem ne in hominum quidem numero duceret; nec continere se potuit, quin injuriam sibi factam, cum Praetore urbis conquereretur. Sed quamvis perfecerit, ut joculator ille in carcerem conderetur, tamen his querimoniis re, quae ceteroqui si quiesset, in silentio jacuisset, patefacta, illud assecutus est, ut multos dies per Vrbem solus, sermo omnibus fieret. Ac paucos post eum ludum annos, lethali (defluente ad pulmones pituita) tabe confectus interiit.

LXX. NICOLAVS ALAMANNVS.

NIcolaus Alamannus, Graecis parentibus natus, a puero in collegium suae nationis exceptus est, quod Gregorius XIII, pro sua patria in Christianos omnes caritate, in transmarinis regionibus naufragae Catholicae fidei, tanquam portum constituerat. Vbi a magistris Graecis et Latinis, optimis disciplinis eruditus, ingenii cum probitate conjuncti laude floruit. Dedit etiam cum aliis sociis, de more, militiae Ecclesiasticae nomen: et quoniam fortasse habebat in animo, in Graeciam navigare, ibique vitae suae domicilium constituere, a Graeco Episcopo in subdiaconorum ordinem ac numerum adscribi voluit: sed posteaquam a Latinis oris, opulentior illi spes effulgere visa est, ad id, unde secundus rebus suis flatus ostendebatur, vela dedit, et ad Latinorum castra transiit; ab eisque, reliquis sacris ordinibus initiatus est. Verum, confecto studiorum curriculo, cum esset in re tenui, et ad reliquum vitae suae statum constituendum, opes et amicitias sibi necessarias esse intelligeret, coepit honestos aliquot viros, generis vel honoris cujuspiam splendore conspicuos, Graecas literas docere, Deoque propitio ad Scipionis Cobelluti amicitiam se contulit, qui tunc temporis Paulo V


page 126, image: s126

a brevibus erat, Graecaeque Linguae addiscendae studio flagrabat. Quae res maximum illi aditum ad id munus aperuit, quo functus est postea. Nam cum aliquis quaereretur, qui Scipioni Card. Burghesio in scribendis Latinis Epistolis operam daret, ejusque perquirendi provincia, a Lanfranco Margotio Cardinali, Cobellutio demandata esset, ille, veteribus suis amicis, aeque ad id munus aptis, praetermissis, Alamanum elegit; qui quoniam, quod in scholis didicerat, nunquam ad usum contulerat, neque in verborum ac sententiarum gravitate in scribendo, neque ejus, qui scribebat, neque eorum ad quos scribebatur, honoris ac dignitatis gradum conservabat, minus ad id munus idoneus habebatur: ac saepe auditus est queri Lanfrancus, quod ille, in epistolis, Latinis verbis Graeca misceret, quo nihil fieri potuit ineptius. Sed non ita multo post accidit, ut Balthasare Ansideo mortuo, cui Bibliothecae Vaticanae custodia demandata fuerat, novus custos esset deligendus, neque tum quisquam ad rem aliquam, in qua aut honos aliquis esset aut potestas aut procuratio, nisi ex Card. Burghesii domo, sumeretur; nemo visus est in tota familia eo honore dignior Alamanno; nec injuria: nam propter egregiam excellentemque Graecarum Latinarumque rerum cognitionem, jure omnes id illi munus deberi fatebantur. Et sane ea in illo eruditio erat, quae desideratur in eo, qui tot libris Graecis Latinisque evolvendis, notandis, curandisque praeficitur. Neque homo studiosus, in tanta librorum omnium copia, sibi defuit, sed historiam sane doctam Procopii, et de parietinis Lateranensibus duos eruditissimos libros, in vulgus emisit. Iam vero, qui omnem suam operam et studium ad Vaticanae sedis utilitatem decusque contulerat, honestum sibi et gloriosum esse duxit, animam, quae semel Deo reddenda est, in Apostolorum principis ejusdemque religiosissimae AEdis obsequio profundere. Cum enim ejus templi ara maxima, aeneis columnis, ingenti magnitudine summoque artificio elaboratis, ad umbellam eidem impositam sustinendam exornanda esset, quo paria tanto oneri fundamenta jacerentur, necesse fuerat, alte circa aram terram effodere; cui operi ille cultos est additus,


page 127, image: s127

ut videlicet daret operam; ne quis sacrilegus, vel quisquam alius, nimis curiose religiosus, quidquam ex illa humo, tot Martyrum cruore imbuta, sacrisque eorundem ossibus admista surriperet: sed cum illi muneri diligentius quam ejus salutis ratio pateretur incumberet, neque totos dies se loco moveret; accidit, ut vaporibus, qui ex commota illa humo exhalabant, toto corpore conceptis, lethalem in tabem incurreret, ex eaque brevi moreretur.

LXXI. LANFRANCVS MARGOTIVS.

LAnfrancus Margotius, magis ex sese quam ex majoribus suis cognitus, sine multis literis, in scribendis epistolis longe doctissimorum hominum industriae anteivit. Etenim rem, de qua scribendum esset, videbat acute, explicabat dilucide, sententias adhibebat illustres, quaeque non tam haberent venustatem, quam dignitatem ac pondus: verba erant, non illa quidem elegantissimo sermone, sed quae rem maxime explicarent. Omnia scribendi genera noverat; eoque utebatur, quod cum ejus, qui scriberet, eorumque, ad quos scribebatur, personis congrueret. Ne multa; nulla in eo virtus desiderabatur, illi necessaria, cui arcana summorum Principum negocia, per literas, tractanda mandantur; ut verum in eo apparuerit, quod dicitur, saepius ad laudem atque virtutem, naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Magno fuit animo, ac pecuniae superiori; tum etiam, cum una cum summis viris, genere, divitiis, ac dignitate praestantibus ad aliquam animi remissionem ludumque descenderet: adeo ut ceteris largius sumtus faceret, eosdemque liberalius atque animosius provocaret in aleam. Quod, quamquam non sit magnopere per se laudandum, ejus tamen maguitudinem animi indicabat, perficiebatque, ut illi, quibus cum una erat, quamvis nobilissimi, prae eo, humili, abjecto, contemtoque orti loco, ipse longa cognatione stirpi cuipiam regiae annexus videretur. Duobus sum. Pont. Clementi VIII, et Paulo v, in scribendis epistolis egregiam navavit operam atque sidelem; ob quam, praesertim


page 128, image: s128

a Paulo V, in amplissimum Cardinalium ordinem est cooptatus, summumque in ejus gratia tenuit locum; ac tum multo magis, cum ejus, qui illi obtrectabat, invidia atque malignitas facta est palam. Sed mortis celeritas, ne tanto Pontificis beneficio, ejusdemque egregia in se voluntate, diutius frueretur, obstitit. Nam, paucis post annis, an mensibus? a lethali pustula, in dextero, ut ajunt, brachio oborta, pene subitum est ad interitum datus; neque quidquam moriens de solita magnitudine animi amisit. Nam rogatus a Pont. qui, ut eum in tam gravi casu consolaretur, adierat, numquidnam vellet? nihil, inquit ille, nisi praeteritae mihi vitae noxas, auctoritate tibi divinitus concesse, dimitti. Obiit, insigui epistolarum volumine edito.

LXXII. IACOBVS MARCHISETTVS.

SI ex fundamentis aedificii cujuspiam, in infinitam pene altitudinem jactis, ac si de ingenti ejusdem, jam e terra excitati, aditu vestibuloque existimare de magnitudine operis licet; ea in Iacobo Marchisetto Pisaurensi, a natura tanquam fundamentum aliquod posita ad sapientiam indoles reperietur, eaque in eo jam surgentis ac crescentis in immensum sapientiae documenta deprehendentur, ut quivis vir prudens facile posset judicare, unum e summis viris evasurum illum, vel talem potius futurum, cujus similem vix ulla praeteritorum saeculorum aetas tulisset. Nunquam fuit ille ingenio puer, sed statim a principio senex; ea, in arripiendis quae a magistro monstrabantur, celeritate, ut eorum industriae praecurreret; tam incredibilis in eisdem retinendis memoria, quod praesertim singularis in puero ingenii signum habetur, ut esset omnibus miraculo; eloquentia vero tanta se in eo fundebat, quanta vix in iis reperiretur, qui in ea comparanda totum vitae suae cursum collocassent; judicii acumen ita magnum se extulit ut, orationes, quas puerulus scriptitavit, seniores, non modo, quam illi pueriles anni, sed etiam, quam longe grandior ac maturior aetas postularet, viderentur; nec cuipiam dubium esse debet, fuisse eas ab illo sine cujusquam ope compositas.


page 129, image: s129

Tredecim natus annos, Philosophiam Aristotelis, ad quam addiscendam vix unius aetas hominis satis esse potest, ita complexus est totam, ut in arenam descendere, seque Aristotelis doctrinae propugnatorem acerrimum declarare, omnesque qui contra sentirent, in certamen provocare sit ausus. Illud vero omnem propemodum fidem excedit, quodque ego, nisi oculis accepissem meis, narranti non crederem, quod biennio post, volumen positionum, duobus fere millibus theologicarum assertionum refertum, edidit, seseque omnium, qui oppugnare eas vellent, argumentationum tanquam tela per triduum fortiter excepturum ac propulsaturum edixit, ac certaminis locum, gymnasii Romani, Societatis Iesu, aulam elegit: qui honos contigit ante ipsum nemini, ut jure gloriatur in epistola, quam ad Euangelistam Pallottam Cardinalem scripsit; qui tum apud Sixtum v plurimum auctoritate et gratia pollebat, puerique ingenium, quod sibi monstri simile videretur, tuendum ornandumque susceperat. Verum tot tantisque initiis non satis visi sunt exitus respondere: expectabantur enim ab eo immensa, infinita, ac supra humani vires ingenii; sed tanquam si natura desperaret, posse se operi, quod inchoaverat, par fastigium et culmen imponere, hominem prope deseruit. Vt verum illud apparuerit, quod a viro sapientissimo traditur, non posse in eo esse succum diuturnum, quod nimis celeriter est maturitatem assecutum. Neque tamen sui dissimilis inventus est postea. Nam Clemente VIII Pont. a Petro Card. Aldobrandino, fratris ejusdem filio, ob praestantis ingenii famam exceptus, laudabilem illi, in scribendis Latinis epistolis, aliisque muneribus administrandis, operam tribuit; multisque habitis orationibus collectam eloquentiae famam conservavit, atque auxit: ductus est etiam a Card. in Galliam legationis nomine misso, ut ortum Regem inter ac Ducem Sabaudiae periculosissimum bellum componeret; ubi cum ad Regem verba faceret, et sicut Homerus Agamemnonem, ita eum ille, Regem Regum appellaret, adeo Rex hoc titulo delectatus est, ut quingentos illi aureos muneri miserit; quos quia contra Cardinalis edictionem acceperat, qui omnibus suis


page 130, image: s130

edixerat, ne quid a Rege delatum acciperent, sed cuncta a sua liberalitate sperarent, in gravem apud illum offensionem incurrit; atque in Italiam reversus, lucis usuram diuturnam non habuit.

LXXIII. IO. BAPTISTA LALLIVS.

IO. Baptista Lallius Nursinus, simul ac natus, Musarum gremio exceptus est, et quasi in nutricatu earum eductus; quo non facile hac nostra aetate quem dixerim plura habuisse a natura ad poesim adjumenta. Nam mentis viribus excitatus, et tanquam, ut Plato voluit, quodam afflatu quasi furoris impulsus, ad versus faciendos se prope rapi sentiebat. Atque etiam tum adolescentulus D. Eustachii res gestas, Etrusco carmine, et octonis prosecutus est versibus; ac postea accitus Parmam ab avunculo, qui Ranucio Farnesio, Parmae ac Placentiae Duci erat a consiliis, eodem Duce audiente, heroicum Latinum carmen recitavit, quo Alexandri illius patris mortem docte eleganterque defleverat; atque eatenus adolescentis ingenio delectatus Dux est, ut quamprimum eum Perusium, Iuris civilis addiscendi gratia, mittendum, eidemque centenos singulis annis, quo ad ibi esset, aureos persolvendos, magno regiae liberalitatis exemplo, curaverit. Sed cum ibi a versibus faciendis se continere non posset, qui sponte et injussi fluebant, monitus est ab avunculo, qui metuebat, ne eorum amoenitare studiorum delinitus, a gravioribus disciplinis abstraheretur, admonitus est, inquam, ut si se atque iracundiam suam vereretur, ne quidquam posthac versibus scriberet. At quantos in illo quinquennali studiorum curriculo (nam totidem in eo versatus est annis) in jure civili ac Pontificio profectus fecerit, testimonio sunt tria illa volumina, quae, non ita eleganti vulgarium Iuris Consultorum sermone, Viridarii practicabilium materiarum in utroque jure, ordine alphabetico concinnati, titulo inscripsit; qui labor magno deinde illi usui fuit, cum videlicet, juris utriusque interpretandi facultate adepta, pluribus in oppidis juri dicundo operam dedit. quod inunus, usque ad extremum


page 131, image: s131

vitae spiritum, magna cum justitiae laude exercuit. Quibus in oppidis, edito excelsoque loco fere omnibus positis, cum camporum amoenitates, nemorum viriditates, avium concentus, perlucidi decurrentium amnium liquores, dulces lenis aurae susurri, denique saxa ac solitudines, voci respondentes, satis sua sponte ad canendum propenso, acres quasi stimulos adderent; multa tum graviter tum jocose composuit: in his Ierosolymorum excidium, Virgilii Bucolica, et AEneidos libri, Etrusco carmine, miro lepore ac venustate, facetis amoenisque sententiis, in ridiculum conversi; quo in genere scribendi, sale facetiisque omnes sui aevi superavit. Ab anno aetatis suae quadragesimo coepit audiendi facultate carere, eoque processit, ut necesse haberet, parva tuba, ex argento facta, auribus admota, loquentium voces excipere. Sed tantae jacturae dolorem eo solatio lenibat, quod ex scribendis ad amicos facetis jocosisque epistolis, aliisque in hoc genere poematis capiebat; quae referremus, nisi ea essent in manibus, et ad alios illustres in literis viros, quorum adhuc non parvus superest numerus, in hunc librum referendos, festinaret oratio. Verum, qui maria, terras, caelumque, suo cantu mulcebat, nescio quo pacto, pessimo ingrati animi exemplo, tria haec semel sibi iniqua et infesta perceperit. Nam piratis infestissimis stravere se maria placida atque pacata, qui ad eum in servitutem redigendum, ventis atque avibus citius advolarunt; terra autem passa est immanissimos sicarios sustinere, qui displosis in eum sclopis invaserunt; caelum vero, diro fulmine misso, eum pariter est delere conatum. Sed Phoebi et Musarum, alumnum ceruleae a maritimis praedonibus Nymphae, atque ipsa e mari orta dulcium mater amorum, ereptum conservarunt; Dryades atque Napeae, quae toties ad citharae ejusdem cantum festivissimas choreas, immistae Faunis, duxerant, contra adversariorum tela atque arma texerunt; Phoebaea denique laurus, qua sibi tempora cinxerat, ab injuriis caelestibus vindicavit. At quem nec maria, nec tellus, nec caelum, potuerunt perdere, saeva demum apoplexia, semel atque iterum oppugnatum, quarto ac sexagesimo aetatis suae anno in


page 132, image: s132

sua patria oppressit; nec ab ejus inimica vi servare eum potuit Apollo.

LXXIV. GEORGIVS CONAEVS.

GEorgius Conaeus Scotus, nobili genere natus est; nam in eo regno Conaea familia numeratur in primis: fuit elegantissimis literis Graecis et Latinis, omnique, digna homine nobili, doctrina eruditus; sed praesertim catholicae Religionis studiosus, Romam venit Paulo v Pont. atque in aulam Cardinalis Montalti, tutissimum, fortunae naufragio ejectis, portum, aditum sibi apertum invenit; cui etiam Cardinali, ob castos integrosque mores, probatissimus extitit; sicut et vivus, multis ipse in rebus ostendit, et in morte sua declaravit, cum perinde in eum benignitatem suam derivaverit, ut in ceteros, quos eximios habebat. Aliquot annis post, Vrbano VIII ad Pontificatum Max. evecto, in Francisci Card. Barberini domo locum invenit, suae virtuti convenientem; quam ille domum, pro suo erga probos ac literatos viros studio ac voluntate, non minus patens ac tutum, afflictae, probitatis doctrinaeque fortunae, perfugium constitutum esse voluerat; ejusque adventus eo Cardinali gratior fuit, quo illum incredibilis cupido invaserat, transalpinos homines, aliosque a catholica Religione abhorrentes, ad eandem traducendi; ad quam rem, opportunam atque fidelem ejus operam sibi futuram, nec falso opinabatur; quod ille, cum eorum aliquibus, linguae ejusdem societate contineretur. Cum igitur eo interprete atque auctore aliquandiu esset usus, atque hominis in rebus agendis sedulitatem atque prudentiam admiratus; placuit eum in Angliam, ad Reginam illam, maximis de rebus, ad Religionem pertinentibus, mittere. Quod munus ita docte sapienterque administravit, ut mire sibi Reginae voluntatem ac studium adjunxerit, et summam ab Vrbano VIII et Card. Barberino gratiam inierit: quamobrem cum re bene gesta, Romam reverteretur, non tam ad Vrbem accedere, quam ad purpuram, cujus erat cupientissimus, properare dicebatur; quam praedictionem famamque praepropera


page 133, image: s133

mors inanem atque irritam reddidit; quam ex tabe, sive ex itineris labore, sive ex mala corporis constitutione, sive ex solicitudinum curarumque mole concepta, contraxit. Cardinalem Franciscum Barberinum haeredem instituit; qui amplissimum illi funus, in Basilica, a Damaso Pont. in honorem martyris Laurentii Deo dicata, faciendum curavit. Non alia ingenii sui monumenta reliquit, nisi Mariae Reginae Scotiae, ab Elisabetha Angliae Regina supplicio affectae vitam, elegantissime scriptam; de educatione Principum, cum esset in aula Mutinensis Ducis honorarius ephebus; de statu utriusque religionis in Scotia; et Catholicae religionis demonstrationem.

LXXV. PORPHYRIVS FELICIANV. S.

MVltum sane Fulgineum Prophyrio Feliciano debere est aequum, cum tautum, ab ejus claritate ingenii ac nominis, splendoris ac dignitatis acceperit; neque alio cive suo, hac nostra aetate, gloriosuis magnificentiusque se jactat. Romanae eum aulae, ferme adolescentem, tradidit; cujus illa indolem non modo non est aspernata, sed cupide amplexata, maximasque illi qui miserat, gratias habuit. Sed Cardinali Antonio Mariae Salviato in primis, simul aspecta et probata est; nam in eo excipiendo, suamque in domum adducendo, ceteris felicior fuit. Quam rem tantum in se ornamentorum ac laudis continere statuo, ut si non alia plura ad eum exornandum capita se aperirent, ab hoc uno magna vis laudationis et copia, ad immortale illius decus, deduceretur. Quid enim illi honestius, quid laudabilius poterat accidere, quam Cardinali Salviato, qui esset curiae splendor, aulae ornamentum, Christianae Reip. lumen, qui ob singularem prudentiam, summam integritatem, longum rerum maximarum usum, a summis viris metueretur, eisque tanquam frenum injiceretur, ne quopiam vel cupiditate, vel indiligentia, vel incogitantia conpulsi excurrerent, quo, merito, in ejus reprehensionem vituperationemque possent incurrere? quid, inquam, poterat ejus laudibus majus accedere, quam tanto viro


page 134, image: s134

ita probatum extitisse, ut ipsi continuo consilia sua crederet, negocia committeret, rerum omnium fidem haberet, scribendarum epistolarum munus demandaret? Quae omnia ita scienter, ita prudenter, ac praesertim ita fideliter administravit, ut cum Cardinalem inter et ipsum, ut fit, offensiunculae quaedam intercessissent, et Cardinalis erga ipsum officium a se desiderari quereretur, nulla condicione, nullo artificio, nulla majoris commodi spe oblata, adduci potuit, ut arcana illius proderet. Sed tanto divini illius hominis prudentiae, probitatis, justitiaeque lumine, acerba ac luctuosa bonis omnibus morte, extincto, cognita atque probata ejus opera, a multis expetita est, et ab aliquibus etiam obtenta; sed eam cunctis Paulus V eripuit, et arcanis Principum virorum epistolis legendis, ad easque respondendi provinciae praefecit. Quo in munere, clarius quam in aliis, prudentiae, integritatis, industriaeque suae documentum exhibuit. Sed tot ab eo perfuncti labores deposcebant, ut editiore collocatus in loco, Fulgineo, quod eum Romae commodaverat, prodesse plurimum posset. Itaque, quem illud oppidum privatum dederat, pontificiis ornatum insignibus recepit; ut ibi in perpetua suorum civium custodia vigiliaque moreretur Episcopus. In scribendis epistolis, post Lanfrancum, vicit fere omnes, qui una essent aetate: in faciendis vero Etruscis poematiis paucos habuit pares; e quibus longe illa multumque ceteris praestant, quae exacta jam aetate, selecta, et ad septuaginta numero, in unum codicem redacta, Roberto Cardinali Vbaldino dicavit; in quibus scribendis principem poetarum omnium, Franciscum Petrarcham, sibi magistrum elegerat.

LXXVI. DANIEL MALLONIVS.

DAniel Mallonius, Brixianus, Brixiae religioso cucullatorum ordini S. Hieronymi se voto obstrinxit; atque inde Romam ad comparandas bonas artes missus, Philosophicas ac Theologicas disciplinas a magistris accepit; in quibus adeo perfectus evasit, ut nemo eo acrior neque pugnacior, in disputando, invenirerur.


page 135, image: s135

Sed tanta elegantia ac venustate, sicut olim Samnites hastas vibrabant, ita ille argumentorum tanquam tela mittebat, ut qui cum eo pugnabant, se ab eorum acuminibus compungi, jucundum ducerent; immo summo se beneficio affectos existimarent, si in literariam aliquam palaestram possent cum ipso descendere, manum conserere, ejusque eruditos impetus excipere, ictusque perferre; ac Miranda, ex Dominicana familia theologus ea tempestate in primis, magnum quid se esse adeptum arbitrabatur, si potuisset aliquem ex discipulis suis, in Philosophicis ac Theologicis concertationibus, cum illo componere. At quam multae fuerint in eo literae non vulgares, non extrinsecus tanquam adspersae, sed interiores et reconditae, quanta in scribendo verborum et gravitas et elegantia, testis est locuples primus scholasticae suae bibliothecae liber, ab eo editus, et in senatus Bononiensis nomine emissus, cum vix trigesimum aetatis suae annum attigisset, aliudque doctissimum, de Christi stigmatibus, sacrae sindoni impressis, volumen, ubi non ejus modo singularis eruditio, sed mira etiam pietas ac religio, se effert. Sed cum a summo religiosi sui ordinis Praefecto, cujus ille vicarias partes gerebat, accitus esset, ut alienissimo ab itineribus tempore, aestate nimirum media, maximisque caloribus, coenobia sibi subjecta secum obiret, nec detrectasset imperium; lethalem in morbum prope Brixiam illapsus, et ab eodem oppressus, interiit.

LXXVII. HIERONYMVS MAVTINVS. NARNIENSIS.

MAgnum, hac nostra aetate, in oratoribus illis qui de divinis rebus ad populum verba faciunt, eloquentis viri nomen obtinuit F. Hieronymus Narniensis cucullatus. Hic cum multis Italiae in oppidis optimi concionatoris partes explesset, coeptus est primo Romae audiri, in AEde D. Mariae, in Vallicella, magno omnium generum atque ordinum concursu, ac tantum probatus, ut non ita multos post annos ad conciones, ad summos Pontifices eorumque senatum, aliisque aulae


page 136, image: s136

proceribus, habendas sit adhibitus. Omnia aderant in eo, quae in perfecto oratore desiderantur; formae dignitas, oris decor, orationis elegans copia, verborum delectus, quae non magis suaviter in aures influerent, quam cum pondere in amicos caderent; vitae probitas et integritas, sine qua omnia, quae sunt in oratore bona, vilescunt; vitiorum incusatio et querela ita acris ac vehemens, ut iis, qui eisdem adhaerescerent, cum nollent extrahi, gravis et molesta accideret: quamobrem ille, cum intelligeret aliquando, se operam perdere, et surdis, ut dicitur, fabulam canere, valetudinis excusatione, eo se munere abdicandi et in solitudinem aliquam abeundi potestatem sibi fieri postulavit: qua impetrata, totum se ad historiam sui ordinis scribendam contulit: sed rursus, ad eandem provinciam revocatus, cum, non minore libertate, in corruptos eorum mores, apud quos diceret, inveheretur; ita ab aliquibus audiebatur, ut qui delectationem ex eo quaerere, non autem vitiorum, quibus laborabant, medicinam aliquam petere, aut oblatam accipere velle, fixum ac deliberatum haberent. Itaque in perpetuum, (praesertim infirma valetudine cum esset,) ejus vacationem muneris obtinuit; ac tanto erat, apud suos omnesque, sanctitatis eloquentiaeque honore ac nomine, ut mortuus magnificentiore, quam quisquam alius sui ordinis, elatus sit funere. Liber ejus concionum, simul ac diem obiit, statim impressus apparuit; cui nihil tam obfuit, quam expectatio, quae de ejus ingenio et eloquentia habebatur; quae efficiebat, ut omnia, quantumvis magna, minora expectatione viderentur. In quo etiam factum est palam, quanta in actione vis insit, et quam jure primas illi Demosthenes, secundas, et tertias dederit, cum ea deficiente oratio eadem alia esse existimetur.

LXXVIII. FRANCISCVS TOLETVS.

EOrum, qui de rebus divinis, et ad aeternam salutem pertinentibus, ad summos Pont. et amplissimum purpuratorum patrum consessum verba fecere, Francisco Toleto Hispano, e Soc. Iesu, omnium praestantium


page 137, image: s137

judicio virorum concessu, palma tribuitur. Nemo enim inventus est adhuc eo theatro dignior; nemo, qui aptius ad eorum, quibus cum illi res erat, personas loqueretur; nemo, qui illi prudentia, doctrina eloquentiaque antestaret, non hac elegantula, et in morem mulieris comta, ad aucupium aurium, imperitorum praesertim, accommodata, sed illa forti, ac virili. Plus annis viginti, functus est eo munere, atque eo tempore, quo non raro, sed saepissime, verba facienda ad summum Pont. erant. Nunquam prooemiis usus est, sed, loco prooemii, particulam illam Euangelii, quam explicandam susceperat, proponebat; tum orationem totam bifariam dividebat; ac pars altera, loci a se propositi interpretationem continebat, qui locus quoniam multis saepe difficultatibus obseptus erat, ita docte, ita accurate, ita scienter, eas omnes removebat, ut cuivis, quantumvis imperito ac rudi, obvium apertumque relinqueret; at pars altera acrem vehementemque vitiorum, quae in eos, quibus cum ageret, convenirent, incusationem et querelam habebat, ac praecepta, quibus ea sanarentur, ex eo, quod interpretabatur, Euangelio depromta. Nemo ad eum audiendum accessit, quin doctior, quam venerat, abierit; ac, de tribus Oratoris officiis, docendi elegantia et laus illi tribuebatur; jamque res in proverbium abierat, ut Lupus movere, Panicarola delectare, Toletus docere diceretur: sed quoniam id, quod docebat, impetu magis animi, vultu, atque oculorum conjectu, quam oratione tradebat, non parvam etiam in auditorum animis permotionem moliebatur, obtinebatque, ut idem illi facerent, a Toleto docti, quod ab alio permoti. In reprehendendo, si quae res reprehensione digna incideret, nemini parcebat, sed cuique praesenti audientique, sua in os peccata objiciebat. Ac fuit tempus, quo maxime homines metuerent, ne tanta haec illi in dicendo libertas, ac licentia, in aliquod magnum malum erumperet; atque hinc perspici facile potuit, quanta veritatis vis sit, quantaque illius auctoritas, cui hae partes sunt traditae, ut corrigat mores aliorum, ac peccata reprehendat, si praesertim hoc faciat, nulla re commotus alia, nisi utilitate communi, neque


page 138, image: s138

aliqua in re ipse a religione officii declinasse inveniatur. Nam cum virum principem pergraviter olim reprehendisset, quod, in mandandis honoribus, homines aliquando minus ad eos aptos eligeret, atque ita vir ille princeps a concione surgens, manum manu diverberaret, quod erat signum, eum totum in tumore esse, magnoque iracundiae aestu flagrare, expectabant omnes, quid nam acturus esset; at ille in quodam ambulacro, multis spaciis factis, prandium poposcit; affertur, accumbit; tum sumto e mensa nitidiusculo quodam ferculo, Ferte istuc, inquit, Toleto, ac nostris verbis gratulamini doctam elegantemque concionem, quam habuit: itaque commotam ab iracundiae aestu in illius viri principis animo tempestatem, tanquam liquidus veritatis flatus sedavit, in tranquilloque constituit. Neque tantum concionatoris partes, sed doctoris etiam ac magistri munus, et in Pontificum aula, gerebat; ac tam multae ad eum causae deferebantur, difficiles atque contortae, in quibus Theologi opera desiderabatur, ut nulla ipsi pars quietis relinqueretur, nec suo liceret dare operam negocio; quas ille causas, singulari doctrina, prudentia, ac mirifica illa sua, in animi sensibus explicandis, perspicuitate, ex incertis certas, ex dubiis exploratas, ex implicitis explicatas reddebat. Quamobrem ejus nomen factum est ita celebre, ita magnum, ut nulla tam difficilis res, tam ardua, tam consilii egens, in quaestionem deduceretur, quae non ejus doctrinae, prudentiae, judicioque committenda esse videretur. Quod Clementem VIII impulit, ut primis Cardinalium comitiis, a se habitis, una cum Petro Card. Aldobraudino, fratris sui filio, et Cynthio, ex sorore item sua nato, Cardinalem renunciaret, atque intimum consiliis suis haberet, neque, eo vivo, in rebus maximis, et ad universam Christianam Remp. pertinentibus, ab ejus consilio auctoritateque discederet. Atque ejus in primis utili et oportuna usus est opera, in ea deliberatione, quae omnes tunc temporis theologos, et juris pontificii interpretes, solicitos habuit, num Henricus IV, Rex Galliae, ad Catholicorum castra, unde semel atque iterum defecerat, confugiens, recipiendus esset. Mortuus est tertio et


page 139, image: s139

sexagesimo aetatis suae anno; ejusque mortis causam sustinuisse dicebatur Vaticani caeli gravitas, quod aestivis ejus anni, quo periit, mensibus, in Pontificiis aedibus habitasset; quae res pluribus male vertit. Obiit, multis aureorum millibus relictis, ex fructibus quos ex sacerdotiis suis capiebat, collectis; quos pluribus in praediis collocari voluit, atque ex eorum redditibus duodecim sacerdotes ali, qui in AEde Deiparae Virginis ad Nives, una cum aliis presbyteris, diurnis nocturnisque horariis precibus interessent; qua re magnum illi Basilicae ornamentum ac decus accessit. Plures edidit libros, quos inter, praecipuum obtinent locum, doctissimi eruditissimique, in Ioannis et Lucae Euangelia, Commentarii. Scripsit etiam in libros Aristotelis de physico auditu, egregium opus, et alia, ad Philosophiam et Dialecticam ejusdem pertinentia. Teritur etiam eorum, qui confessiones excipiunt, manibus Summa Casuum, qua in examinandis singulorum peccatorum ponderibus, tanquam trutina quadam, utuntur.

LXXIX. ANDREAS BACCIVS.

ANdreas Baccius Elpidianus, civis Rom. erat professione medicus ac philosophus; sed dum accuratius diligentiusque ad ea, quorum perfugio medicina utitur, ut sunt herbae, aliaque ad morbos levandos utilia, animum advertit, eorumque vim, naturam et potestatem, curiosius inquirit; sensit se a quodam quasi aestu ingenii absorberi, atque in perfectam absolutamque istarum rerum notitiam cognitionemque deferri. Quamobrem tantum profecit, ut non solum scripta sua multarum rerum eruditione et copia referserit, verum etiam elegantis sermonis suavitate resperserit. Ac primum in calidorum fontium, qui toto orbe terrarum celeberrimi feruntur, tractatione, ejus opera versata est, et calidas omnes aquas, sive sulphuratas, sive dulces, sive aluminatas, sive nitrosas, sive liquidas, sive coenosas, eleganti complexus est libro; in quo etiam utilissimis disputationibus, singularum qualitates prosecutus est, quae nimirum utilis sit stomacho, quae nervis, quae paralyticis,


page 140, image: s140

ac simili morbo solutis, quae mersione, quae potu, morborum, quibus apponuntur, causas abigant: tum ingenio, quasi pedibus, omnem fere terrarum orbem peragravit, et quot unaquaeque tellus vina ferat, invenit, quodque eorum ex caeli terraeque, in qua nascuntur, regione saluti hominum sive utile sive sit noxium, aperuit; deinde de venenis, et antidotis, postea de Tiberi, libros tres vernacula lingua, ac de duodecim preciosis lapillis, qui in summi sacerdotis veste sacra nitebant, librum edidit: quae ejus opera, cum ad transalpinas aliasque exteras nationes commeassent, immortalem Italici nominis gloriam secum una attulerunt; nam ab eruditissimo quoque admirationes et plausus expresserunt. Docuit in gymnasio Rom. de varia rerum naturae historia, sed non eadem auditorum frequentia, qua Cisalpinus et Cagnatus. Verum illa vis ingenii, illud in scribendo acumen, illa eruditio, cum ad curanda aegrotorum corpora se conferebat, ita se ipsa minor inveniebatur, ut non eandem diceres. Quamobrem nemo aegrotus, qui eum nosset, ejus opera utebatur; nemo erat, qui filium, vel cognatum, vel amicum, vel propinquum, quovis laborantem morbo, illi committeret; quo fiebat, ut semper egeret, multoque aere alieno, unde se numquam expediret, obstrictus teneretur. Sed inventus est tandem Ascanius Cardinalis Columna, qui eum familiae suae medicum conduxit, sed, ut arbitror, magis id adeo, ut domum suam singularis eruditionis doctrinaeque viro ornaret, quam ut egregium familiaribus suis medicum quaereret. Verum, dum haec de Andrea Baccio commemoro, incurro in memoriam Bacciolae cujusdam, formosissimae mulieris, quae me commonet, ut duorum senum comicorum imagines referam: neque erit ab re; nam hinc fiet perspicuum, quam senectuti sit foeda luxuries, praesertim si libidinum intemperantia accesserit. Vigebant aliquot, post Andreae Baccii mortem, in Vrbe, ex iis, quae corpore quaestum facerent, famosae mulieres tres, Baccilla, de qua diximus, Cenicola, et Rhedariola, a Rhedario quodam, ejus viro adumbrato, hoc nomine appellata. Harum trium singulae adeo formae amoenitate elegantiaque praestabant, ut difficile esset judicium


page 141, image: s141

excellentis maxime pulcritudinis. Sed quid opus est verbis? Paris ipse, qui tam elegans spectator formarum fuisse perhibetur, quique fuerat a tribus illis divis, quas inter erat de formae praestantia certamen, judex captus, si judicandi inter has partes suscepisset, ignorasset, cui nam earum primas deferret, et incertus animi, sibi non liquere pronunciasset. Atque earum prima, nimirum Baccilla, prorsus ex stulto insanum fecerat virum, omni quidem doctrina et eruditione praestantem, sed superbia, et elatione animi, omnium facile principem; cujus praesertim insania, praejudicata quadam suae formae opinione constabat; qui, cum esset niger, breviculus, gibber, foedus, enormis, ac pene alter Thersites, Nirei, omnium, qui ad bellum Trojanum profecti sunt, venustissimi, formae praestare, sibi persuasum habebat. Hic igitur cum Baccillam perdite deperiret, intimum se primum fecit apud matrem, tum insinuavit ad filiam, blanditiis, officiis, et, quod caput est, ornamentis atque pecunia. Quamobrem perficiebat, ut domus ejus fores sibi paterent. Sed, qua erat animi elatione atque superbia, nunquam interdiu, sed noctu ad eam ibat, cum armatis, qui januae tutelam gererent, observarentque praetereuntes, et si quem illuc ferentem gradum aspicerent, ne propius accederet, terrore armorum absterrerent abigerentque; hi autem juvenes erant duo, unus arctissima illi cognatione devinctus, amicus alter, sed homo oppido facetus atque ridiculus, qui postea nobis narrando, quae ille in amore stulte pueriliterque faciebat, non potest satis dici, quos ludos praeberet: at propinquus, quem fortasse hominis stultitiae pudebat, cuique non erat suave, hyeme perfrigida, tot horas ad nocturnum aerem, et ad boreae flatum, obrigescere, stomachabatur, ac, Te Iuppiter, ajebat, diique omnes perdant cum amoribus tuis, cumque tuis istis omnibus deliramentis; ac, qui te stultum, delirum, ac comicum senem appellant, sapiunt mea quidem sententia; nam quis, nisi stultus, ad has ineptias, exacta jam aetate, delaberetur? Sed ille postquam satis animo obsecutus fuerat suo, eodem armatorum praesidio stipatus, recipiebat se domum, ad coenam opiparam, ac pollucibilem; qua


page 142, image: s142

confecta, jubebat propinquum illum suum, ire dormitum, seque cum amico, qui sibi ultro arridebat et assentabatur, in cubiculum abdebat, et, ad multam noctem, res sibi in amore tum secundas tum adversas, et dulcia et amara omnia illi enarrabat; sed sermo ejus omnis eo demum redibat, ut ingratae ac male sibi morigerae mulieris injurias quereretur; ac vide, ajebat, rusticos, vel potius immites, ingratissimae Baccillae mores; ego parentes ac domesticos illius omnes magna cum cura curavi, ac ne teruncium quidem ab eorum aliquo accepi; ego illi aurum et vestem praebui; ego quotidie vino opiparisque obsoniis mensam instruxi; et cum posco, ut roseam illam suam ad oscula cervicem inflectat, et pangat mihi suavium, negat, et me, tanquam pestem aliquam, aversatur ac refugit; at quem virum? Dii boni, quo (si verum fateri velis) non facile quidquam dixeris te vidisse in vita venustius; quod si rerum commutatio fiat, atque illa amore meo ardeat, ut ego illius incendor, nae ego par pro pari referam, et cum maxime cupiat, vix a me unum vi, precibus, lacrimis, suavium auferet. Hactenus de sene philosopho amatore, quem satis, ut arbitror, expressimus: nunc senem alterum I. C. non rabulam, aut causidicum aliquem, sed causarum patronum summum ac singularem, in amore pueriliter insanientem, describamus; qui non in una tantum illarum trium formosarum, sed in singulis earum exarsit, et suis opibus ac facultatibus, quae erant magnae, uniuscujusque mire rem auxit. Sed quamquam, in earum trium formis, usque ad ineptias insaniret, diligebat tamen Baccillam et Rhedariolam, benevolentia impari: nam in Cenciolam multo majori amoris impetu ferebatur, adeo ut damnosus senex ac perditus, ob amoris magnitudinem, propemodum e re sua suppeditasse illius sumtibus diceretur, quibus magnificam domum, quam in celebri Vrbis loco habet, aedificaret. Hic igitur tam corruptus adolescens, prope octogenarius, qui sine mulierum consuetudite, vitam esse nullam duceret, quotidie, cum a prandio rhedam inscenderet, ut animi causa celebriores Vrbis vias obiret, interrogabatur a rhedario, quo nam potissimum se deferri


page 143, image: s143

vellet; qui prope commotus, Quonam, rogas? ajebat, nonne tibi millies est dictum? ad Cenciolam, Baccillam, Rhedariolam. Earumque domos, quae variis atque inter se distantibus Vrbis regionibus sitae erant, rheda invectus, circuibat, ut earum aspectu oculos pasceret, quae in fenestris, ad miraculum excultae ornataeque, tanquam in areis, palumbis, illac transeuntibus, lascivos obtutus, salutationes venustulas, mellita verbuscula, quasi cibos, quibus caperentur, offundebant; et si quos reti adolescentulos impedivissent, haud diu fiebat, cum eae illis apud se naeniam dicebant de bonis; nam brevi eorum naufragium apud ipsas facturos eos esse, pro comperto habebant. At juris legumque peritus, post quam videndo, salutando, contemplandoque defessus, non tamen saturatus, extiterat, domum se, cum jam advesperasceret, ad negocia recipiebat. Sed deliris ac luxuriosis senibus omissis, ad frugales homines continentesque revertamur.

LXXX. FRANCISCVS PENIA.

FRanciscus Penia Hispanus, Sacrae Rotae Romanae Auditor, et Decanus, ut vocant, multum apud omnes auctoritate, existimatione, et gratia valuit; sed longo in causis cognoscendis usu plus quam ipso ingenio praestitit: quamquam illi ingenium non defuit, sed non minimo intervallo ab eo, quod summum dicitur, abfuit. Aliquot semper circa se juvenes habuit, a summis viris tanquam in disciplinam sibi traditos, quibus cum sua studia communicaret, recte judicandi rationem ostenderet, quorumque opera in evolvendis juris utriusque interpretum libris uteretur, reperiendisque, quae a causarum patronis et advocatis ex eis in consiliis dandis suggerebantur; quibus ex rebus non minimos illi profectus faciebant. Nam juris civilis usum obtinebant, qui omnium magistrorum praecepta, omnes domesticas exercitationes, et studia exsuperat. Hos ille juvenes patria caritate complectens, semper in filiorum loco ac numero habuit; et quantum opera, auctoritate, et gratia poterat, totum ad eos opibus et honoribus amplificandos


page 144, image: s144

conferebat. Itaque eorum aliquot in principibus patronis et advocatis, aliquot in pluribus dignitatum gradibus, et in eo ipso in quo ille fuerat loco, collocatos aspeximus; ac non neminem etiam, ut Lucam Antonium Virilem, in purpura vidimus. Multa reliquit, unde existimare de hominis ingenio liceat; librum unum, de Christi Regno, de S. Didaci Apotheosi, hoc est, ut nunc loquimur, Canonizatione: plures Iurisconsultorum libri, suis notis illustrati, visuntur: suam etiam in causa Henrici IV, Galliarum Regis, sententiam, typis impressam, aperuit. Sed vir plane egregius, multa opera atque industria in Romana aula cognitus, tot laboribus functus, tanta auctoritate et gratia praeditus, non potuit Auditoris Rotae gradum excedere, et ad majores ascendere; sed in eo Romae decessit.

LXXXI. OLIVARIVS A BOSCO.

INter nostri saeculi Oratores non verebor adnumerare Ioannem a Bosco, Henrici IV Regis Galliae beneficio, ut ipse de se fatetur, nobili ac generosae Olivariae familiae insertum, ejusque insignibus et cognomine donatum. Est enim ejus oratio pura, nitida, Latina, elegans, quaeque nihil fere habeat ineptiarum. Hunc Paulus v Abbatis Belliloci insignibus ac titulo decoravit, Cardinalis Seraphini Olivarii opera; quem postea luculenta oratione in AEde Sanctissimae Trinitatis ad montem Pincium, laudavit extinctum; atque eum etiam, ob insignem eloquentiam, maximarumque doctrinarum notitiam, Rex Galliae elegerat, quem de rebus divinis verba facientem audiret: verum cum in concionibus, contra Religiosi ordinis existimationem et decus, aspere ac truculenter esset invectus, illius in se ordinis iram derivavit, et. Cardinalis praesertim magni a se animum abalienavit. Legi ego complures Purpurati illius ad eum epistolas, in quibus inimicum eum suum appellat, pro cujus salute ad Deum preces effundat, seque tantisper inimicum illi futurum profitetur, quoad palinodiam cecinisset, hoc est, quoad qui in suum ordinem tam graviter in concionibus esset invectus, contraria oratione


page 145, image: s145

correxisset: quamobrem Romae, in molem Adriani, in arcem fortissimam S. Angeli nomine, redactam, compactus, multos ibi annos asservatus est vinctus; ac post mortem Cardinalis illius, cujus praesertim opera se in illum carcerem fuisse compulsum arbitrabatur, rogatus, ecquando e vinculis dimittendus esset, Modo, inquit, nam defuncti sunt qui quaerebant animam pueri. Sed fere antea e vita dimissus est, quam ex illa custodia. Traditur chymicae in primis arti fuisse addictus, sed vanitatis suae poenas, rei familiaris damno, solvisse.

LXXXII. SERAPHINVS OLIVARIVS.

SEraphinus Olivarius, Lugdunensis, ita annis quadraginta in circulari illo judicum Romanorum consessu, quem a subselliorum, ut arbitror, forma Rotam appellant, cognoscendis causis praefuit, ut ingenio, doctrina, prudentia, omnibus aequalibus suis longe multumque praestiterit, ac propter has causas, me puero atque etiam adolescente, tantopere efferebatur, ut Seraphini vox, non hominis certi nomen, sed jurisprudentiae vocabulum esse videretur. Quam ille laudem non mediocribus atque vulgaribus, sed exquisitis atque reconditis assecutus est literis. Puer, Turnoni, Iacobi Rasalii Bononiensis, ejus vitrici, diligentia, Graecis ac Latinis literis est institutus egregie, ab eoque, cum nondum ex ephebis excessisset, jussus venire Bononiam, ut ab ea foecunda studiorum matre, praestantissimo puer ingenio et flagranti studio, reliquas liberales disciplinas acciperet; quibus arripiendis ac penitus possidendis, tanta usus est celeritate, ut senum etiam industriae doctrinaeque antecesserit. Cujus rei periculum factum est in eo, quod cum juris civilis docendi muneri in demortui doctoris locum sufficiendus esset alter, ac plures, tum cives tum aliarum Italiae civitatum docti viri, et aetate provecti, eum petitum locum accessissent, iste solus, externus, adolescens (vix enim, juvenilibus in genis, primae lanuginis vestigia apparebant) competitores omnes superavit, non majorum commendatione, non gratis, non precio, sed ingenii, sed doctrinae, sed eruditionis


page 146, image: s146

laude; in qua ceteris, multum ipsum aetate antecedentibus, superior habebatur. Sed non amplius biennio potuit illum Bononia in eo munere occupatum habere, properantem ad Vrbem, quo sua eum virtus, ad aulae decus, ad orbis terrae negocia, atque adeo ad purpuram ipsam evocabat; ubi unam in Romana Rota sedem, veteris possessoris interitu inanem ac vacuam invenit, quae alicui ex Iurisconsultis Gallis debebatur; cujus honoris cum multi essent cupidi, atque eum petitum, summa contentione studioque contenderent, Pii V Pont. Max. judicio, summaque Caroli IX Regis Galliae voluntate, factum est, ut ceteris anteponeretur. Quem locum tanta cum dignitate, atque opinione doctrinae per annos quadraginta tenuit ut principatum jurisprudentiae obtinere putaretur, et ad eum, tanquam ad Pythium Apollinein, cuncti consilium expetitum accurrerent, essetque ejus domus, totius oraculum orbis terrarum; ac merito, non enim rudis omnium rerum, ac juris civilis in primis, ut non nemo, sed omnium disciplinarum iustructu ornatuque ad eam provinciam capessendam accesserat. Quo fiebat, ut ejus aedes, non illustrium modo postronorum advocatorumque (ut ejus muneris ratio postulabat) multitudine celebrarentur, non modo philosophornm, ac humanissimis elegantissimisque literis eruditorum frequentia redundarent; verum ad eas etiam musicorum concursus fierent, quoties ille, prolatis rebus, a studiorum labore ad hanc humanissimam liberalissimamque animi remissionem descenderet. Ter eum Clemens VIII, qui multos eidem annos collega in eodem munere fuerat, ad sacrae honorem purpurae est conatus attrahere; sed totidem vicibus est persecutionibus quorumdam inhibitus; quibus e medio sublatis, nihil fuit tili prius, quam ut id, quod saepius cogitaverat, perficeret, atque, summa omnium hominum gratulatione, annos natum unum et septuaginta, in Cardinalium ordinem cooptavit: ille vero moeror ad communem laetitiam tacitus obrepebat, quod serius, quam ejus merita postularent, in eum locum ac numerum pervenisset: quae moeroris quasi nubes, post quinque ferme annos, ejus morte nunciata,


page 147, image: s147

in communis fletus imbtem soluta omnium ora irrigavit.

LXXXIII. ARNALDVS OSSATVS.

SI quisquam omnium mortalium ob generis ignobilitatem obscuritatemque assecutus videtur, ut, quod est in proverbio, terrae filius appelletur, is profecto fuit Arnaldus Ossatus; qui ita humili, ita tenui, ita obscuro natus est loco, ut nullum posset, neque cognatum, neque affinem demonstrare, nullam gentilium haereditatem, lege ad se redeuntem, cernere. Neque id ad hominis contumeliam referendum est, sed summae ejus laudi gloriaeque tribuendum, quod sine ulla commendatione majorum, sine aliqua familiae claritate, sine opibus ac divitiis, sola virtutis suffragatione in eum amplitudinis locum pervenerit, ad quem saepenumero, summo genere natis, ac longa coguatione Regum stirpi adnexis, adspirare vix licet. Neque tanto illi honori, a Clemente VIII ob singularia ipsius merita accepto, generis obscuritate tenebras aliquas attulit, sed splendori ornamentoque fuit, neque postremus inter Cardinales est habitus, sed propemodum summus existimatus, eoque fastigio dignissimus judicatus, qui proxime ad divinum accedit. Omnia in eo aderant ornamenta virtutum, divinarum humanarumque rerum scientia, summa eloquentia, admirabilis juris civilis cognitio, quam a Iacobo Cujacio, eo tempore in Bituricensi Academia legum antistite, acceperat, ac postea in fori luce ad usum transtulerat; neque ab earum virtutum concentu, ut saepe fit in multis, mores discrepabant, sed mire cum eis congruebat integritas vitae et innocentia, quam ab ineunte aetate, tum naturali bono, tum respuendis voluptatibus, nulla unquam turpitudinis labe foedavit. Vt mirum videatur, ex uno Cassanaberio, Auscorum Aquitaniae convenarum ignobili pago, ubi ortus est, tanquam ex tenui fonte tam ingens flumen, hoc est tantam virrutis vim prodiisse, quae usque a Gallia profluens, Italiam, atque Vrbem ipsam, quae quidquid est ubique pulcrum ac laudabile continet, irrigatet; quam ad Vrbem,


page 148, image: s148

a forensi strepitu et a causis agendis abductum, perduxit Paulus Foxius Archiepiscopus Tolosanus ac Regis Galliae ad Pont, orator, eumque, cujus jam fidem et industriam perspectam habebat, sibi a secretis elegit: in cujus Vrbis lucem virtures, quibus praestabat, eductae, nimirum innocentia, doctrina, prudentia, et in rebus agendis dexteritas, tanquam semina in segetem foecundam data, eos illi honores peperere, quibus postea floruit. Itaque his artibus, in ea civitate, in qua virtute certatur non genere, effecit, ut vere dictum videatur, suos cuique mores suam conciliare fortunam. Mortuo Foxio, ejus opera, quae jam preciosa esse coeperat, usus est Card. Estensis, Galliae patronus; quam operam quanti ille faceret, ostendit in morte. Nam magnam illi pecuniae summam testamento legavit. Postulatus est etiam atque etiam ab Henrico Rege III, ejus nominis fama permoto, a quo Bajocensi Episcopatu donatus est, atque, humanissimis literis invitatus ad sanctiores regni epistolas conscribendas; quam ille provinciam, ejus quo fungebatur muneris excusatione, recusavit. Non enim decere eum, ajebat, qui sacris initiatus esset, aliis negociis operam dare, quam religiosis ac sacris: sed hanc illius in Vrbe mansionem alii aliter interpretabantur, nimirum adjectum fuisse oculum ad eum honorem, quem postea adeptus est. Interea Rege occiso, funesta illa ac misera toti Galliae subsecuta sunt tempora; tum vero, in tantis Reip. illius tenebris, hominis ingenii, virtutis, sapientiaeque lumen clarius eluxit. Nam cum non esset hic Romae alius cui tanto oneri sustinendo animus viresque sufficerent, omnia ad illum regni negocia deferebantur, illudque omnium maximum atque gravissimum, de Henrico IV, qui, armis Galliae potitus, auctoritate Romani Pont. a quo olim desciverat, sibi regnum confirmari stabilirique, summa ope nitebatur. Nam quamvis tam ardua tamque difficilis provincia, Principum Christianorum animis in varia studia distractis, Ioanni Perronio, Ebroicensi Episcopo, ac postea S. R. E. Cardinali, demandata esset, ea tamen provincia, non nisi ex Ossati auctoritare, qui consiliorum omnium particeps, Perronio fuerat additus, administrata est. Sed


page 149, image: s149

postremo Galliae rebus ex Henrici sententia compositis, a Clemente VIII in Cardinalium ordinem cooptatus est, summa amplissimorum patrum voluntate, qui jam diu, eum virtuti illius honorem deberi, loquebantur. Quem ille locum non aliis artibus tutatus est, nisi iis quarum erat princeps, quibusque ad eum honoris gradum ascenderat; nimirum innocentia, aequitate, justitia, animi moderatione ac temperantia, nulla cupiditatis avaritiaeque suspicione. Denique, ut est rerum omnium humanarum conditio, functus vitae munere, magnificentissimo elatus est funere, in AEde D. Ludovici, Suae nationis, ibique in sepulcro e marmore conditus.

LXXXIV. HIERONYMVS MERCVRIALIS.

IAm vero, quae nam tanta est vis ingenii, quod tantum orationis flumen, quae tanta dicendi facultas etc copia, quae Hieronymi Mercurialis Foroliviensis, Medici ac Philosophi, laudibus ex aequo respondeat? Illud enim unicum aetatis nostrae lumen, illud eximium medicae facultatis decus, illud maximum acumen ingenii, ad rerum causas investigandas, ad caeli conversionem ac motum, ad siderum ortus, occasus, adspectus compositionesque notandas, ad intimam ac reconditam omnium disciplinarum notitiam percipiendam, rite a natura perfectum illud summum eruditionis culmen atque fastigium, quis, non modo laudibus efferre, verum etiam dicendo assequi possit? quis nam illud, quod est omnibus ejus laudibus anteponendum, quodque omnibus saeculis difficillimum inventu fuit, illam ejus admirabilem, cum admirabili omnis generis eruditione conjunctam vitae integritatem et innocentiam verbis explicare valeat tantum, quam re ipsa erat? Non enim doctrinam, ac philosophorum placita, ita percepta habebat, ut iis ad ostentationem, non ad vitam, ut par est, agendam uteretur, non libidinum intemperantia, ut quidam non magis flagitiose quam stulte fatentur, cum quavis virtute posse componi existimabat, sed luxuriem cum omni hominum generi turpem, tum eruditorum nationi foedissimam esse docebat; nam praetermittendis,


page 150, image: s150

non persequendis voluptatibus, veri philosophi famam comparari. Sed ut ceteri de ejus laudibus, aerundem magnitudine deterriti, taceant, disertissimae cujusdam vocis instar in eo laudando habebunt Patavinum, Bononiense, ac Pisanum gymnasium; quorum primum annos duodeviginti, alterum quinque, tertium quatuordecim, de suggestu, Philosophiae ac Medicinae praecepta tradentem audivit; et quorum primum octingentenis annuis aureis, alterum millenis ac ducentenis, tertium millenis et septingentenis atque etiam bis millenis, egregiam ejus operam, ad erudiendos, medicinae praeceptis, confluentes ad eum auditores conduxit: ac si magnitudo pecuniae, ex artificio aliquo collectae, artificis excellentiam perfectionemque declarat, centum ac viginti aureorum millia, quae ad haeredes testamento transmisit, praeter ea, quae vivens, in pauperum cecessitates, in domesticos usus, in amicorum utilitates effudie, medendi eum arte ceteris praestitisse clamabunt. Vt autem nullae de eo aliorum literae loquantur, pulcherrimam ejus ingenii formam, magis quam aliqua eloquentissimi cujusquam oratio exprimet operum multorum prope divinitas, quorum exequias nulla posteritas saeculorum aspiciet, et gymnasticum in primis omnis autiquitatis notitia refertum, eruditionis thesaurus ac doctorum hominum deliciae; quod opus Romae compositum, editumque in Alexandri Cardinalis nomine, cujus in aula versabatur, apparuit; Galenus Graecolatinus, ad veterum librorum fidem restitutus, ac notis illustratus; Variarum lectionum volumen, De ponderibus antiquorum; Praxis medicinalis, opus ingens, qua videlicet ratione ac methodo omnibus morborum generibus occurratur; consilia aegrotantibus per literas data, ac tria in volumina distributa; aliaque plura, admirabili eruditione studioque confecta, quae properantibus nobis non est ocium referre. Neque felicior in scribendo, quam in morbis tollendis, fuit. Neminem enim aegrotum curandum suscepit, quin amissam illi valetudiuem recuperaverit; nisi si gravior esset morbus, quam ut eidem succurri humana ope atque arte posset. Cujus rei fama, in exteras nationes divulgata,


page 151, image: s151

gata, summorum Principum studia commovit, ut in suis longis morbis periculosisque ejus operam magna mercede conducerent. In his Maximilianus Imperator fuit, quem, diutina atque lethali implicitum febri, facili atque explicita curatione ex ancipiti levavit. Atque ille, in cognoscendis morborum causis tam peritus atque acer, non fuit in eo, quo demum sublatus est, ignorando, hebes ac tardus. Nam calculos, in renibus latentes duos, mortis sibi cansam afferre, medicis audientibus, dixit: jussitque, suum corpus, subsecuta morte, aperiri, ac renes incidi: quo facto, confestim calculi duo magni cum aliis minutis pluribus sese in conspectum dedere, sicut ille praedixerat: quos simul omnes, statera examinatos, ad drachmarum octingentarum pondus pervenisse, qui oculis excepere, tradiderunt. Ille vero, tanta animi aequitate atque constantia mortem obivit, ut non e vita discedere, sed ex una domo in aliam migrare videretur. Quam illi fiduciam ante actae vitae dignitas, et recte factorum conscientia dabat. Mortuo cives sui statuam faciendam locavete, qui honor habitus est ante ipsum nemini.

LXXXV. FABIVS LATINVS.

FAbius Latini filius, multis in rebus Alcibiadis Atheniensis fere similis extitit. Nam in ea potissimum Vrbe, summo genere natus est, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii; ac formae praestantia omnes suae aetatis facile superavit: quae illi, ut postea dicemus, praesertim fuit exitio: tum ingenii docilitate et acumine, non aequalibus modo suis praestitit, sed etiam majoribus natu anteivit: praeterea tanta in eo suavitas erat sermonis ac vocis, tanta in communi consuetudine comitas, ac tam multae facetiae, ut omnes qui tum erant in civitate principes sibi devinctos haberet, efficeretque ut nemo illis carior existeret, Neque, cum tempus posceret, patiebatur, desiderari a se operam et industriam suam, neque sese a negociis, illecebris voluptatum, avelli sinebat; nam in Principis aula, a reserendis supplicibus libellis erat, et Vrbis tabulario praefectus. Patrem


page 152, image: s152

habuit, copiarum ducem clarissimum fortissimumque, matrem, quae formae dignitate atque excellentia omuium in se oculos atque ora converteret: exquisitis a tota Vrbe magistris operam dedit, in his M. Antonio Mureto Graecis literis ac Latinis jnxra atque doctissime erudito, ac temporibus illis omnium eloquentissimo. Vtebatur familiarissime omnibus, qui aliquod in literis nomen haberent, iisque praesertim qui poeticae facultatis studio flagrarent. Sed in primis admiratus est atque adamavit Torquatum Tassum, heroici Etrusci carminis principem; neque vero minus Torquatus delectatus est Fabio, cujus etiam honoris gratia, rogatus ab eo, carmen illud elegantissimum composuit, quod Cotinnae rogus inscribitur. Erat enim tum Fabius in maximo animi dolore cruciatuque, ex improvisa formosissimae mulieris morte suscepto, quam ad insaniam adamaverat; ac fuit suspicio, eam veueno fuisse sublatam a viro, quod illa, ob nimis apertum hominis in ipsam amorem, esset omnibus sermo. Emanarat in vulgus, hominem in primis violentum ac fiducia nobilitatis ferocem, perfecisse precibus, auctoritate, ac precio, ut in cubiculum mulieris, cum vir ejus, venatum profectus, Vrbe domoque abesset, a familiaribus ejusdem introduceretur, ubi occultus mulieris ad ventum expectaret; quo cum mulier a coena venisset, jamque in eo esset, ut rejectis vestibus se in lecto abjiceret, prodiisse eum, seque mulieri in conspectum dedisse, at illam, attonitam, ac re tam improvisa perterritam, clamores edidisse, sed neminem ex domesticis, tanti facinoris consciis, accurrisse; eum vero, blandiciis primum iis, quae dictare libido solet, tum eloquentia, qua se pluriinum posse intelligebat, conatum esse, recusantem obluctantemque sibi obnoxiam facere, sed cum nihil proficeret, educto pugione, quem attulerat, locutum esse in haec verba: Quandoquidem obstinate das operam, atque in eo omnes ingenii industriaeque tuae nervos contendis, ut me miserum vita devolvas, faciam tibi satis, lethum mihi consciscam, hauc saevitiae tuae operam adimam; quod ubi prolatum fuerit, aeternam nomini tuo infamiae notam inuret; qua oratione habita, pugionem in se


page 153, image: s153

convertisse, eoque leviter pectus pupugisse; sed cum, ex eo vulnere, rivi sanguinis effiuerent, tum vero mulierem, et viri misericordia, et metu infamiae, quam minitabatur, commotam, passam esse expugnari a se pudicitiam suam. Sed hujus rei, ut dictum est antea, non alium habeo auctorem, praeter rumusculum. Verum ut ut sese res habeat, illud certum dicebatur, eos, quibus ministris et interpretibus usus fuerat, lucis usuram non diuturnam habuisse. sed intra triennium occubuisse: neque ipse impune id abstulit; nam aliquot post annos prope rei familiaris naufragio facto, Mantuae a rusticano ac nullius precii homine est intersectus; ac fuere nonnulli, qui existimarent, eam illi necem a viro potentissimo, in amore formosissimae cujusdam mulieris rivali, fuisse conflatam; sed suspicione magis, quam quod cuiquam id compertum esset, haec eorum opinio valebat. Scripsit tragoediam; quam, qui tum erant intelligentes harum rerum aestimatores, ajebant ostendere, quantum vir hic ingenio doctrinaque praestaret; cujus tragoediae fit mentio in epistola Antonii Decii: sed ea fortasse ad eundem scopulum, ad quem ille offenderat, navem afflixit, ac magno cum illius gloriae ac bonarum artium detrimento interiit.

LXXXVI. 10. BAPTISTA STELLA.

10. Baptista Stella, Romanus, Iulii Stellae poetae, de quo diximus, frater germanus fuit; cum quo etiam a puero liberalibus disciplinis, ac Latinis praesertim litetis, institutus est. Sed ille, poeticae facultatis amore inflammatus, omissis ceteris studiis, in eo studio se continuit, neque in plura distrahi passus est; hic vero praestantissimum ingenium contulit ad juris civilis scientiam, in qua adeo excelluit, ut celerius quam mos esset, honestissimum illum, in Romana aula, eorum ordinem tenuerit, qui, a referendis supplicibus libellis, Referendarii appellantur, in eoque ordine in duodecim illis primis fuerit, quorum sententiis causae, in eum consessum delatae, dijudicantur: verum non eatenus ab illis gravissimis occupationibus se detineri sinebat, ut non interdum


page 154, image: s154

in ea amoenissima studia diverteret, quibus a puero deditus fuerat; multaque scribebat, tum soluta oratione, tum versibus. Habuit a natura summam in genii docilitatem celeritatemque; qua ea, quae a magistris traderentur, intelligentia comprehenderet, ac memoria sepiret. Forma illi corporis brevior contigit; sed in qua igniculi illi celeresque ingenii motus elucerent atque extarent, qui ejus in animo vigebant. Fuit ob humanitatis studia Ascanio Card. Columnae carus in primis; qui eum adhibebat convivam sibi, intimum consiliis suis habebat, et summum rerum domesticarum administratorem. Scripsit elegos, proxime ad veterum elegantiam: et extremo vitae suae tempore, eodem carminis genere, ambulacrum Vaticanum mire descripsit. Mortuus est Romae, Ecclesiae Bituntinae Antistes.

LXXXVII. LAELIVS PEREGRINVS.

HIc plures scripsit habuitque orationes, quam alius quisquam suae aetatis orator, excepto M. Antonio Mureto: nam dixit saepissime in sacello Pontificio, ad tres Pont. Max. Gregorium XIII, Sixtum v, et Clementem VIII; et ad eundem, cum F. Vincentius Carrafa, Vngariae Prior, Magni Equitum Rhodiensium magistri nomine eidem obedientiam praestaret, et in AEde Sacra D. Eustachii, in studiorum instauratione, cum juventutem Romanam ad excolendum virtutibus animum, et ad literarum studia strenue capessenda, de more hortaretur; sed saepius in gymnalio Romano, ad auditores suos. Fuit orator, nou solum disertus, verum etiam eloquens, cum multiplex rerum scientia, qua animum compleverat, uberem illi copiam daret ad dicendum. Erat enim philosophicis ac theologicis disciplinis in primis excultus, quas docendi facultatem acceperat. Sermo purus, nitens, excultus, nullaque in re rudis. Multos annos, in gymnasio Romano Aristotelis de moribus libros, non tenui mercede, non parvo discipulorum numero, publice interpretatus est. Vixit usque ad senectutem perpetuo honestae ac laudabilis vitae tenore.



page 155, image: s155

LXXXVIII. CAROLVS a SERVA.

CArolus a Serva, ortus est Romae, parentibus Gallis, ex vetito concubitu; sed iis usus est diligentibus, qui omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impartiri debet, erudiendum eum curarunt. Ac profecto operam perdidissent, nisi naturale in eo bonum superasset. Erat enim ingenio adeo docili, adeo ad ea accipienda, quae a magistris monstrabantur, celeri ac promto, ut quasi per ludum jocumque didicerit. Numquam enim satis animum ad ea, quae dicebantur, videbatur advertere, sed fiebat, ut hac indiligentia negligentiaque ceterorum discipulorum industriam diligentiamque praecurreret. Itaque poterat docte scienterque canere, quae a Graecis doctoribus Graece traderentur intelligere, ac memoriae raandare, versus tum Latinos tum Etruscos facere; sed in Latinis versibus ita tenebat artem numerorum atque modorum, ut in iis, si paulum modo offensum esser, ut aut contractione brevius fieret, aut productione longius, incredibili celeritate notaret atque animad verteret. Atqui majore in honore a bonis et honestis viris habitus esset, si domui suae honestius consuluisset: ferunt enim, cum uxorem Venetiis, Adriatico mari, Romam reduceret, cumque ex febri, quam in lembo contraxerat, fortasse uxoris fraude, quae illum metueret, comparata, ardentius siti aestuaret, vini oenophorum ori cupidius admovisse, eoque epoto, statim animam exhalasse.

LXXXIX. HIERONYMVS HENRICVS.

PEr idem tempus, sed aetate aliquanto major, Hieronymus Henricus Romanus, in gymnasio Romano, jus pontificium docuit; cujus plures extant orationes ab eo in sacello Pontificio, in AEde S. Eustachii, in gymnasio habitae. Magnae fuit industriae atque laboris: sed homo acer ac vehemens, iram in promtu habuit. Nam discipulorum in schola obstrepentium, exibilantium, et faceta ac ridicula dicta funditantium ineptias, quae devorandae sunt, non ferebat, iracundiusque respuebat:


page 156, image: s156

qua morositate iracundiaque acrius vehementiusque, discipulorum studia ad ipsum illudendum irridendumque commovebat. Et in ea oratione, quam in AEde S. Eustachii ad gymnasii moderatores et magistros et ad Romanam juventutem de literarum praestantia habuit, omnes fere eloquentiae vires in eo contendit, ut projectam eorum audaciam in invidiam crimenque vocaret, qui doctorum suorum lucubtationibus, quas sacras, sanctas, divinas appellabant, obstrepelent illuderentque: ac non admodum senex Romae, nec adversa nec obscura probiratis fama, decessit.

XC. PAVLVS TEGGIA.

PAuIns Teggia, Mutinensis, eo ingenii, doctrinae, judiciique acumine fuit, nt tanquam alter Laelius Decimus haberetur, neque quisquam esset sive orator sive poeta, qui in ejus aestimantis arbitrium sua scripta venire vellet. Etenim persectae eloquentiae ac poesis speciem mente et cogitatione inclusam habebat: omnesque contemnebat, quos non posset in illam formam includere. Navavit operam in scribendis epistolis, secretorum omnium particeps, Iacobo Boncompagno Sorae Duci, ac tum maxime, cum ille rerum potiebatur: quae epistolae tanto erant in honore ac precio, ut ad quos mittebantur, magnum quid se fuisse adeptos arbitrarentur, easque in rebus carissimis haberent. Sed cum Dux ille, utpote literarum cupidus, literatis viris deditus esset, narravit mihi magnae vir auctoritatis atque prudentiae, hunc Teggiam, ceteroqui minime malum, tulisse inique, si quem doctum virum aspexisset se in Ducis familiaritatem insinuare. Sed cum jam ad senectutem pervenisset, ac magna ex parte, aspiciendi facultate orbatus, pene aspectum amisisset; tanto ardore animi studioque, Chriltianae pietatis opera amplexus est, ut esset omnibus admirationi, ut etiam obsoniis, quae illi in prandium ac coenam apponerentur, vel cinerem, vel salem, vel aquam aspergeret, quo videlicet minus grata atque jucunda palato acciderent: atque, extremo vitae suae tempore, cum vario atque, multiplici morborum


page 157, image: s157

genere implicatus, atque acerbissimis corporis doloribus cruciatus, lecto detineretur, interrogatus ut valeret, summa animi aequitate hilaritateque, se nunquam valuisse melius, responderet, quoniam se ita haberet ut Deo videretur, cujus voluntatem anteponeret suae.

XCI. ANTONIVS PACTIVS.

ANtonius Pactius Florentinus, sacrae olim Ierosolymitanae, nunc Melitensis equestris militiae ordinis miles, tum patriae in qua ortus est beneficio, tum legendis veteribus poetis et oratoribus, qui sunt praedare locuti, Etrusci, seu, ut ipse malebat, Florentini sermonis peritissimus extitit; et, quemadmodum ex nota, qua signantur, et ex sonitu quem reddunt, adulterini nummi a legitimis dignoscuntur; ita etiam ille ex quodam urbanitatis quasi colore, atque ex sono ipso, germanas Florentinas voces ab ascitis discernebat; neque ejus linguae studiosi, in ejusmodi controversiis libentius ad alium quam ad ipsum judicem ibant, ejusque existimantis arbitrio acquiescebant. Fuit vir in primis suae civitatis nobilis, ad omnem humanitatem et elegantiam natus, ac praecipue ad omne genus facetiarum, sive quae in re positae sunt, sive quae in dicto, mire a natura fictus formatusque, vultu etiam adjuvante et voce: dilexit mirifice poesim Etruscam, eosque qui eodem studio tenerentur; quos etiam usu amicitiaque sibi devinctos habebat: et cum audisset adolescentem quendam, in primis scitulum atque venustulum, magnam ad versus faciendos indolem habere, nec eum posset, cum saepe fuisset expertus, quavis externa obsequentis animi significatione ad se allicere, hanc denique conciliandae cum eo amicitiae occasiunculam nactus, arripuit: constiterat ille ad ursi cujusdam ludentis quasi spectaculum, quem ubi aspexit, accessit ipse quoque, atque. O pulcrum, inquit, leonem; ille, ut mos est adolescentium qui se videri doctos ac sapientes volunt, Non, ait, est leo, sed ursus. Quid audio? excepit Pactius, at nos Florentiae hoc genus ferarum non alio nisi leonis nomine appellamus: ac verum est, quod dicitur, Suus cuique genti


page 158, image: s158

mos est; atque audi, nisi tibi est negocium, elegans carmen in leonem. Quo recitato, ita adolescentem fecit suum, ut posthac usus sit eo familiarissime. Etiam tum juvenis, cum insimularetur, contra Franciscum Magnum Etruriae ducem conjurasse, omnium rerum egens, Mantuae iguotos equos viri cojusdam nobilis, mercede, curavit. Mathematicis addictus, die D. Luciae sacro, sibi fatum instare praedixerat, ejus anni, quo mortuus est; sed cum irrideretur, ubi dies ille accessit, continuo despondit animum, eaque aegritudine moriens, verum se fuisse vatem ostendit.

XCII. BERNARDINVS STEPHONIVS.

BErnardinus Stephonius, Sabinus, generis humilitate obscurus, sed animi ingeniique dotibus clarus, magno Sodalicati Iesu, in quam adolescens receptus est, ornamento ac decori fuit, Hic ab ineunte aetate ea ingenii docilis nec instrenui sigua dedit, ut Alexandro Card. Farnesio, cujus in imperio ac ditione erat, visus sit dignus, qui ex obscuri illius pagi in quo ortus erat tenebris, in Seminarii Romani lucem traduceretur, quo fertile pueri ingenium omnibus liberalibus disciplinis excoli posset; ubi inter illa ingeniorum quasi lumina ita brevi eluxit, ut solis instar habere inter minora sidera videretur, ejusque nomen in scholis celebrins, quam cujusquam alterius esset. Verum, qua erat indole virtutis et continentiae, cum jam ad summam poeticae facultatis in primis laudem celeri cursu contenderet, statuit aretius vitae genus amplecti, ac sanctissimis Ignatii Loyolae legibus, sub alterius imperio, vivere. Atque ad id satis sua sponte incitatus, fortasse impulsus est etiam magistrorum cohortationibus, qui nimirum verebantur, ut tanta vis ingenii, in tot lubricis communis vitae viis, sine casu aliquo aut prolapsione consisteret; sed ubi Societati Iesu nomen dedit, incredibili socios omnes voluptate laetitiaque perfudit, tanquam si, non infimae pene sortis homo, sed regia stirpe procreatus, summisque opibus praeditus, in eum ordinem ac numerum venisset. Quod magno argumento esse debet, apud eam


page 159, image: s159

Societatem, quae paucis annis in hanc amplitudinem dignitatemque ob sanctimoniam ac bonas artes excrevit, non generi neque opibus, sed virtuti ac probitati, honorem ac precium esse. Verum vix ex novitiis excessit, cum traditum sibi a moderatoribus suis Grammaticam et humaniores literas docendi munus accepit; quod tanta cum laude et auditorum suorum cum fructu administravit, ut ex ejus ludo, tanquam ex aliqua elegantis doctrinae officina, complures, tum oratores, tum poetae, qui postea alios docuere, prodierint; ac mihi quoque, etiam tum puerulo, numerari in ejus auditoribus contigit; sed ob ingenii tarditatem mei, nihil fere ex tanti magistri disciplina sum assecutus, nisi ut possem gloriari, me Stephonii discipulum fuisse. Sed illud accidit admirabile, ut, quem ego in prima illa puerili institutione magistrum obtinuissem, eundem postea in triennali Philosophiae curriculo (nam totidem annis, illius doctrinae quasi cursus expletur) condiscipulum habuetim. Ambo enim Mutio Vitellesco, philosopho praestantissimo, qui postea Societati Iesu Praepositus generalis praefuit, operam dedimus. At, non sine admiratione, videre licebat eum, quem ego puer metueram, ne, si unam peccavissem syllabam, haud mediocres a me poenas exigeret, in illis philosophicis disputationibus, a me cavere, ne aliquo scite arguteque concluso argumento caperetur. Hoc interim spacio temporis, nobile illud drama S. Symphorosae composuit, quod postea in collegio Rom. ad spectandum datum, tanta cum admiratione plausuque exceptum est, ut nunquam ab eorum qui interfuerunt animis, ejus diei memoria exciderit. Sed cum triduo ante, quam drama illud daretur, rogatu Stephonii eo venissem, ubi se actores exercebant, ac vehementer essem delectatus; seduxit me solum sibi Stephonius, atque, Quid tibi, ait, videntur isti Symphorosae meae actores? respondeo, Egregii atque praestantes; tum ille, At mihi probati non potest hic, qui Symphorosae partes agit: non enim voce, gestu, ac forma corporis satis decet, immo propemodum mihi videtur abhorrere, et absurdus esse; quamobrem pergratum mihi feceris, si eas tute tibi partes sumseris:


page 160, image: s160

sed celeritate, opus est; nam necessario post tres dies agenda res est. Ego primo, brevitate temporis deterreri, tum vix posse adduci, ut non sine gravi offensione eas illi partes adimerem, cui jam essent traditae: sed cum ille, pro vetere nostra amicitia, me etiam atque etiam rogaret ne sibi deessem, et insuper omni offensionis metu liberaret, tandem passus sum me exorari, atque ita ab eo animatus discessi, ut ea, quae consecuta nox est, septingentos senarios ediscerem, et cum acta res est, adeo placerem, ut nomen commutarem, atque ex Iano Nicio Symphorosa fierem, neque deinceps alio nomine notior essem. Verum narrandi haec causa, non gloriandi, scribo. Decurso igitur a Stephonio Philosophiae quasi curriculo, in quo non multum profecisse visus est; poeticum enim ingenium, quod toto mentis impetu ad versus faciendos ferebatur, inhiberi non poterat, quin aliquid commentaretur ac scriberet, immo non parum saepe fiebat, ut quae a magistro angustis et concisis disputationibus illigata traderentur, Latinis versibus explicaret; et spinosam illam ac difficillimam, tum ad intelligendum, tum ad explicandum, de ente rationis, quaestionem, in Philosophorum scholis agitari solitam, facetissime atque planissime, rhythmico Etrusco carmine complexus est: itaque confecto, ut dicere institueram, Philosophiae quasi spacio, se ad docendum recepit, et aliquot annos in collegio Romano praecepta dicendi non exiguae discipulorum frequentiae tradidit. Scripsit etiam alias elegentissimas tragoedias duas, videlicet Crispum et Flaviam, quae etiam magno scenico apparatu sunt actae; sed in Crispo, verborum ac sententiarum luminibus, omnes superasse videtur, qui post L. Anneium Senecam tragoedias Latine scriptitaverunt. Circumfertur etiam Macharonicum ejus carmen, quod Macharonis Forza inscribitur; quo nihil fieri potest in eo genere venustius. Neque melior fuit poeta, quam orator; nam quae verborum copia, quis seutentiarum splendor, quis eorum pigmentorum, quae ornant ac distinguunt orationem, flos et color, orationibus ejus deest? quis duas illas insignes laudationes, qui legerit, unam qua B. Agnetem Politianam Virginem ex familia S. Dominici,


page 161, image: s161

alteram qua Flaminium Delphinum, Ferrariensium equitum magistrum, laudavit, desideret melius? Mortuus est Mutinae; quo venerat, ut ejus Ducis liberos Graecis ac Latinis literis omnique humanitatis genere erudiret. Erat mediocri statura, colore subnigro, iisque oris lineamentis, quae in antiquis Virgilii Maronis statuis videmus.

XCIII. IO. FRANCISCVS CARETTONIVS.

HVic (quamvis longo intervallo) proximus, accessit Io. Franciscus. Catettonius Romanus, non ultimo loco natus, Germanici Rastelli, medici non ignobilis, privignus. Fuit admirabili ingenii acumine, alacritate atque solertia. Ex principum virorum amicitiis nobilitatem sibi quaerebat et gloriam. Itaque quicunque in civitate, genere, honore, divitiis, opibusque pollebant, arctissimo amicitiae vinculo eos sibi devinctos habere studebat. Nam quem habuit a natura in jocando leporem, in colloquendo venustatem, in cavillando acumen, praebebat illis cum multa conversatione magnaque hilaritate. Sed quoniam in ejusmodi amicitiis occupatus, necesse habebat, fere semper domo abesse, et quia eorum, quos perpetuo colebat, potentia fretus, minus erat superioribus suis obsequens, fiebat saepe, ut ab illis Vrbe pelleretur; ac semel etiam, inimicorum iniquitate, jussus est exulare, accusatus, quod ex animi sui libidine Cardinali a Monte, tum cum ille, annis morboque confectus, parum animo valebat, testamentum dictasset; quamvis paucis post annis, accusatorum malignitate detecta, revocatus sit in Vrbem, ubi postea, annos natus duo et septuaginta decessit. Iuvenis, in collegio Romano, humaniores litetas docuit. Summem eloquentiam sitam esse putabat non in verborum ac sententiarum magnitudine atque splendore, non in rerum atque argumentorum copia, nec in omni genere amplificationis, sed in sententiolis venustulis atque vibrantibus, breviter arguteque conclusis. Id quod, ut ipse taceret, illa ejus oratio docebat, ad Clementem VIII, in Parasceue habita, quam unicam edidit, quamque,


page 162, image: s162

ut Cicero consulatum suum, ita semper in ore habebat. Namque concisa, ac membris minutioribus capta, tot fere argutiis sententiarum referta erat, quot verbis; in scholastico pulvere peringeniosis adolescentibus illustris; sed nec Sum. Pont. auribus satis digna, nec augustissimo illi Patrum purpuratorum senatui apta. Verum ut ut ea sit (quamvis non defuerunt viri prudentes ac docti, qui per eam rationem a Ciceronis ac veterum imitatione recedi clamarent,) eam tamen homini apnd suos eloquentis existimationem nomenque confecit, ut habitus sit idoneus, cui Societatis suae annalium confectio demandaretur: quod statim homo, ceteroqui vir probus, gloriae et ostentationis causa divulgavit, ac me nonnullisque aliis audientibus glotiatus est, perfecturum se, ut omnes intelligerent, neminem eorum, qui viverent, majore quam ipsum, eloquentiae ceterarumque virtutum instructu apparatuque ornatum, ad scribendam historiam accessisse: sed tam magnificum dictum, utpote plenum vanitatis ac spiritus, tenues abiit in autas, nec adhuc annalia, quae nemo unquam est inspecturus, apparent. Habuit etiam ad collegium Cardinalium, in Basilica Vaticana, funebrem Clementis VIII laudationem; quam etiam fuisse editam ajunt; sed nuquam ego, quod meminerim, vidi. Nullam a sua Societate majorem sibi provinciam cominissam accepit, quam earum sodalitatum administrationes, quae in jeus collegiis ac domibus, ex adolescentibus aliisque hominum aetatibus ac generibus constant. Itaque, tum Perusii, tum Romae, tuin alibi, ejusmodi sodalitiis diligentissime praefuit; sed illud in primis Romae multos annos rexit, quod ex viris nobilibus in domo professa colligitur. Verum, quamcunque in sodalitatem venerat, continuo omnia subvertebat permisceba que: nam et veteres mores abolebat, novosque inducebat, et longo usu receptas leges vel corrigebat, vel infirmabat, vel novas sanciebat, multa in ritibus ac cerimoniis quotidie excogitabat inveniebatque. Erat ore macilento atque invenusto, sed nigris oculis ac vegetibus; corpore sicco, sed sano; voce acuta, sed efficaci; verbis abundans, ita tamen ut nemini esset oblocutor, sed suam cuique


page 163, image: s163

sermonis partem relinqueret; multae in eo facetiae, magna exemplorum ac sententiarum copia, quae illi suo quaeque loco veniebant in mentem, ubi vel risum movere, vel proficere aliquid possent. Nihil cuiquam nocuit, sed profuit plurimis; et qui intulerunt illi injurias, haud inultas eas abstulerunt; inprimis ille, qui de haereditate Cardinalis a Monte tantam ei invidiam periculumque creaverat, vix diebus octo post eum diem quo haereditatem adierat, est lethalis morbi vi impetuque consumtus.

XCIV. POMPEIVS VGONIVS.

OPtimis atque sanctissimis Concilii Tridentini legibus sanctum est, ut in qua vis dioecesi plures adolescentes clerici alantur, ex quibus, liberalibus disciplinis, sacris praesertim, institutis, Sacerdotes ad quaevis Ecclesiastica munera, et ad curam animarum in primis, capiantur; quorum domus Seminaria appellantur. Iraque cum Romae complurium praestanti ingenio adolescentium delectus haberetur, venit in hunc numerum Pompejus Vgonius, qui in perdiscendo ita multorum cursum, ingenii celeritate, transcurrit, ut illi vix in eodem curriculo fuisse viderentur. Nam is, ut ita dicam, jam ad calces pervenerat, cum illi pene e carceribus prodiissent. Sed praesertim eloquentia, tum in soluta oratione, tum in numeris adstricta, plutibus praestitit. Erat illi orationis genus purum, liquidum, enucleatum, ac profluens, sine cincinnis fucoque puerili: quod quia Iacobo Cardinali Sabello, cujus imperio Seminatium regebatur, in primis probabatur, tali ingenio, familiarium suorum numerum auxit; et quoniam res illi erant pauperculae, adeo ut ferme ad necessarium usum omnia deessent, sacerdotium eidem, in Basilica D. Petri Vaticana, satis locuples impetravit, unde suppedirare suis sumtibus posset. Hinc coeptus est adhiberi ad funebres summorum Pont. Cardinalium, aliorumque clarissimorum virorum laudationes habendas, ac primum, Card. Sabellum, tum Vrbanum VII, Leonem XI, ac saepius Leonem X, Cardinalem ab Austria, Salviatum, aliosque


page 164, image: s164

laudavit. Habuit etiam alias quoque orationes egregias, in sacello Pontificio, in gymuasio Romano, aliisque publicis in locis, quae vagae atque dispersae, a religioso viro et Vgonii famae studioso, in unum volumen coguntur, ut in vulgus edantur. Verum sermonis elegantia, quam actionis etiam dignitas decorabat, eam sibi eruditi eloquentisque viri famam confecerat, ut ad humaniores literas in gymnasio Romano non levi stipendio, cui deinceps aliqua semper accessio facta est, juventuti tradendas, evocatus sit; quem antea locum M. Antonius Muretus, eruditione eloquentiaque, omnium aetatis suae facile princeps, obtinuerat: quod munus Vgonius, non sine laude, usque ad extremum spiritum vitae sustinuit. Docuit etiam eodem tempore Rhetoricam in collegio Sal viato. Instituerat per id tempus Ascanius Card. Columna, M. Antonii filius, insignem domi suae bibliothecam, ejusque custodiam Vgonio mandaverat; quam ille occasionem nactus, cum abundaret copia librorum, vernacula lingua, insigni volumine quod postea edidit, earuin Ecclesiarum historiam complexus est, quae per dies siugulos Quadragesimae, Pop. Rom. frequentia celebrantur. Verum cum ex iis muneribus, quae diximus, octingentos fere quotannis aureos caperet, homo in re familiari tuenda indiligens, et vanis in rebus occupatus, semper egebat, et in magno aere alieno inveniebatur; adeo ut non esset, unde mortuo funus fieret, nisi Petri Card. Aldobrandini, qui eo tum ad bibliothecae suae custodiam utebatur, benignitas subvenisset, qui aliquot ad id aureos, cognatis illius deferendos numerandosque curavit. Reliquit historiam earum Ecclesiarum quas diximus, et carminum volumen.

XCV. AVRELIVS VRSVS.

OMnia fere Romanorum adolescentium ingenia, prima illa satione in eam, de qua diximus, domum, tanquam in aliquam segetem, data, magnos atque uberes ex se fructus dedere; ut Hieronymus Badessa, in quo magnum fuit Cardinalis ejusdem Sabelli aulae ornamentum


page 165, image: s165

tum et decus et Septimius Cininus, qui eleganti ingenio, atque omni liberalium artium genere excultus, nunquam potuit, ex adversae fortunae egestatisque sordibus, ad aliquas opes et honores emergere; aliique, quos domus iila, velut ager, extulit. Nec mirum. Nam tum locus ille non dabatur commendationi et gratiae, sed solum virtuti industriaeque patebat; neque quisquam eum in numerum admittebatur, nisi cujus ingenii peri culum factum esset in literis. Verum ex omnibus, qui in fertili illo solo sati, magnos ex se truncos ramosque procrearunt, Aurelius Vrsus in eam altitudinem exerevit, atque ita late ramos effudit, ut umbrae magnitudine, multorum luminibus officeret, vel inter eos potius, tanquam inter virgulta, cupressi instar habere videretur. Qui quamvis, in omnibus iis artibus, quibus se dedisset, nemini aequalium suorum cederet, tamen omisis ceteris studiis, praestantissimum ingenium contulit ad epigrammata scribenda, in quibus adeo excelluit, ut aetas nostra habeat, quem non modo cum veteribus illis, qui in hoc eodem carminis genere versati sunt, Latini sermonis puritate, nitore, elegantia, ac seutentiarum acumine conferat, verum etiam eisdem anteponat. Vt Vrbanus VIII, poetarum maximus, non alio magistro se jactet, atque de extruendo eidem e marmore sepulcro cogitasse dicatur. Ex hujus quasi luminis clarirate, Alexander et Odoardus Cardinales Farnesii, aulae suae splendorem quaesiere; in quorum domo heroico carmine Alexandri Ducis res gestas complexus est, praeclaro illo quidem, sed nequaquam ejus laudibus anteponendo: nam in eo est inventus se ipso inferior. Ea erat ingenii celeritate elegantiaque, ut in amicorum conventibus et in conviviis, si se daret occasio, argutissima epigrammata funderet ex tempore; ut in secessu Caprarolae accidisse narratur, ubi aestivo tempore aulici omnes, qui in comitati eorum Cardinalium erant, tum mane tum vesperi una con vivium agitabant: nam cum ad eos, qui in prima atque ultima mensa sedebant, utpote vel munere, quod gererent, vel generis nobilitate ceteris praestantiores, pulli, lepores, artocreata, placentae, aliaque ejusmodi delicata obsonia confluerent, eorum


page 166, image: s166

autem ventribus, qui mensae medium tenerent, paucorum ac vulgarium ciborum ommeatus properaret, in illorum, qui longe nitidius allis curarentur, felicitatem lepido epigrammate, hoc hexametro carmine concluso, facetissime lusit: Errant, qui dicunt, medium tenuerebeati. Mortuus est, non admodum aetare provectus, cum elegantissimum carminum suorum librum edidisset.

XCVI. ANTONIVS ONGARVS.

INclyta Farnesianorum Principum aula, non solum rerum gestarum gloria, verum etiam optima quaeque ingenia alendi fovendique laude floruit. Etenim jam inde usque ab ejus nascentis exordio, exquisitos, e toto orbe terrarum, liberalium artium antistites evocavit, ornavit opibus, et honoribus auxit. In iis uumeratur Antonius Onparus, poeta perfacetus ac dulcis; cui si longius tempus ingenii augendi et declarandi fuisset, poeticum illius ingenium ad summam poesis laudem pervenisset. Nam, ut illis rhythmis apparet, qui adolescentium ingeniosiorum manibus teruntur, multa ejus sunt egregie inchoata, nihil plane perfectum, quod celeri morte interceptus, extremam illis manum addere non potuerit. Edidit etiam insignem fabulam piscatoriam, Amaryllidi nomine; quae quoniam eodem erat argumenta, quo olim Torquatus Tassus Amyntam sunm, pastoritiam Eclogam, fecerat, et quia per maritimos homines, et in aqua, more piscium, vitam agentes agebatur, sicut illa a terrestribus ac momanis; vulgo, joci causa, Amynta madidus appellabatur. Neque in illo lepido facetoque carminis genere minor est habitus, in quo Bernia princeps enituit. Nam Franciscum Panicarolam, concionatorem sui temporis longe eloquentissimum, per epistolam facetissimam adiit, rogans eum, ut novem speciolissimas virgines, summo loco natas, novem videlicet Musas, ad egestaris terminos prope redactas, populi misericordiae commendaret; ac meretricem in primis nobilem, quae suas immani precio scor tatoribus noctes elocabat, in hauc sementiam Etrusco facetoque allocutus est carmine:



page 167, image: s167

Si mihi nocte una contingant gaudia de te,
Efficiam fulvo nitidoque ex aere capillos
Ipse tibi, oraque mista rosis niveisque ligustris.
Atque ebore ex Indo pectus collumque coruscum;
Et reddam roseis spectanda labella pyropis,
Vnionumque simul, pro dentibus, agmina tradam.
Quod tibi si nummi potius, quam munera tanta,
Suni cordi, jam laeta vale; nil te moror ultra.

Obiit florenti etiam tum aetate, magno lis, quibus erat unice carus, dolore ac luctu reticto.

XCVII. IOSEPHVS CASTALIO.

SI egregia optimi cujuSque in Rep. civis virtus atque praestantia ad ejus urbis, in qua natus atque altus est, laudem et gloriam pertinet, est profecto quod Ancona, Iosepho Castalione cive et alumno suo, se jactet atque glorietur. Ita enim docte, ita eleganter, ita commode scripit, tum soluta oratione, tum versibus, ut sit difficile judicare, utrum ille melior fuerit orator, quam poeta; ita artium elegantissimarum, scientiam, antiquitatis notitiam, Graecae Latinaeque linguae eruditionem, cum dicendi elegantia varietateque conjunxit, ut non posses statuere, utrum verborum magis, quam rerum copia, ejus redundaret oratio, Plura edidit opuscula, quam quisquam alius, qui una esset aetate: nam domi semper aliquod sive carmen, sive orationem, sive eruditam de re aliqua dubia disceptationem, sive de Iure civili controversiam (fuit enim I. C.) constructam habebat, quam foras, cum esset opus, emitteret. Scripsit Sylvii Card. Antoniani vitam, quem tum rationibus, tum publicarum tabularum testtimoniis, ab eorum calumniis vindicare conatus est, qui illum a parente, minus justa uxore, genitum asserebant; variarum lectionum libellum, aliumque de antiquis puerorum praenominibus opusculum a se elucubratum edidit; eruditum item de columna triumphali Imp. Antonini commentarium, Sixti V Pont. nomini inscriptum emisit; aliaque plura frequenter typis excudenda uravit, quibus nominis sui famam posteritatis memoriae


page 168, image: s168

commendaret, ac propemodum extinctam apud transalpinos de Italorum eruditione laudem revocavit. Audivi de Meursio Batavo, se fuisse Lugduni Batavorum, cum illuc est allatus hujos variarum lectionum liber, atque fusse eum omnium cum risu exceptum, quod existimaretur, luteum esse negocium, nec dignum quod lucem aspiceret, quoniam nullum jam diu eruditum opus ab Italia prodiisset; sed simul inspectum, adeo probatum esse, ut sententiam mutaverint, statuerintque, esse Italis ingenium, dummodo adsit studium et exercitatio. Docuit humaniores literas Thomam primum de Avalos, tum Ducis Sorae filios. Vxorem forma egregia et florenti adhuc aetate, Corneti, quam urbem Praetoris nomine administrabat, amisit.

XCVIII. HIERONYMVS MAGAGNATVS.

QVoniam non est unum ac simplex scribendi carminis genus, sed varium ac multiplex, quaeque in eo continentur, quamquam dissimilia inter se, consimili laude dignantur; ideo inventi sunt plures, qui in dispari carminum ratione parem sunt laudem consecuti. Sed quid ego vetera conquiram, cum mihi liceat recentibus uti exemplis? Hieronymus Magagnatus non Ducum maximorum res gestas, epico atque sublimi complexus est cannine, non adversas Regum fortunas deducens in actus et populo spectandas proponens, tragica est in arte ampullatus; nec teneros puellarum amores lepidis versibus ac mollibus lusit, neque rura ac pascua cecinit, sed res ludricas incredibili venustate tractavit, sed in primis obscoenas ac turpes, nec turpiter nec obscoene, sed honestis vocabulis atque translatis pluribus inter se connexis, ut aliud dicatur, aliud intelligendum sit, ea hilaritate iisque facetiis exposuit, ut hac in re par ei laus, atque iis qui in dissimili scribendi genere versati sunt, tribuenda esse videatur. Scripsit etiam faceto carmine Regum Romanorum vitas; quae sunt quidem in hoc genere elegantissimae, sed nihil ad ea, quae sub honestis nominibus turpe argumentum includunt; in quibus ita praestitit, ut, mea sententia, omnibus, qui ad


page 169, image: s169

hanc diem idem sunt conati, palmam eripuerit. Diu commoratus est Romae, ubi facetissima illa poemata, de quibus commemoravimus, fecit; sed cum ibi fortuna minus ex animi sui sententia uteretur, ea Vrbe relicta, Venetias se contulit, ubi fere perpetuo, quod reliquum vitae fuit, exegit.

XCIX. DOMINICVS GYMNASIVS.

EST oppidum in AEmilia, Castello Bononiensi nomine, quod semper Romam insignem aliquem, vel doctrina virum, vel Reip. bene gerendae scientia praeditum, misit. In his aetate nostra Dominicum Gymnasium, patre medico ea tempestate facile principe genitum, attulit; qui medicae facultatis laudem una cum maximis divitiis a parente relictam neglexit, atque totum se, primum ad juris civilis rerumque divinarum scientiam, tum ad Remp. capessendam contulit, ac virtutis via ad sacrae fastigium purpurae per omnes honorum gradus ascendit. Quo in munere fuit purpuratis omuibus exemplo, quibus potissimum in scudiis, quod vacui a negociis temporis datur, aequum sit conterere eos, quorum praesidio res praesertim Christiana munitur. Nam duobus voluminibus editis, omnes Regii vatis psalmos, ex sanctorum Patrum sententia, interpretatus est. Vixit usque ad extremam senectutem; ac paternis in aedibus, quas ipse maximis sumtibus, regium plane in morem, auxerat, perpetuam sacrarum Deo virginum sedem domiciliumque constituit; atque aliquam earum partem studiosis adolescentibus popularibus suis attribuit, ubi victus illis quotidianus praebeatur, quoad a magistris, liberalibus disciplinis instituuntur. Verum ille anteaquam honorem purpurae adipisceretur, Nuncius Apostolicus profectus est in Hispaniam; quod ibi munus ita Clementis VIII ex animi sententia gessit, ut honore illo dignus existimaretur.



page 170, image: s170

C. AVGVSTINVS VALERIVS.

AVgustinus Valerius Venetus, ab origine ultima ex patricia stirpe genitus, jam inde ab ineunte aetate bonis artibus, ac pietati ac religioni in primis deditus fuit; neque id commisit, quod non parum multi committunt, ut elegantiam doctrinae a vitae probitate sejunctam haberet: et cum primum a Patavino gymnasio optimis disciplinis institutus, Venetias se recepit, moralis Philosophiae praecepta, quae a magistris acceperat, publice suis civibus tradidit; ita tamen, ut non tam verborum ac sententiarum copia, qua multis praeerat, quam moribus cum ea disciplina quam profitebatur congruentibus, honestae vitae praecepta, auditorum animis propemodum infigere videretur. Nunquam enim in eo, sive privato, sive Cardinali, sive Episcopo (cum ex paltoris munere, quod gerebat, grex sibi commissus, ad sanctissimos mores et Christianae vitae disciplinam erudiendus erat) in eo, inquam, illud ita absonum, ita absurdum, ita discrepans extitit, quod tantopere reprehenditur, nimirum dissidium cordis et linguae. Etenim, ex Caroli Card. Borromaei, cujus res gestas scripsit, exemplo, plus dabat quam praedicabat, ex se pietatis, religionis, sanctitatisque. Latinas literas a viris ea tempestate eruditissimis, quique eloquentiae principatum tenere existimabantur, didicit. Loquebatur Latine expedite atque dilucide: itaque ejus oratio nitida, profluens, ac sedato ainni similis erat; at cum vulgari sermone erat dicendum, inveniebatur sui dissimilis: nam haesitabat, et in verbis inveniendis collocandisque, cum ea ad voluntatem non sequerentur, haerebat. Sed summa popularium suorum, nobilium praesertim, voluntate creatus Episcopus, per multos annos, admirabili quadam laude, Veronensi Ecclesiae praefuit. Deinde absens, a Gregorio XIII in Cardinalium numerum delEctus, magno, tum ordini illi amplissimo tum patriae cujus erat amantissimus, splendori ornamentoque fuit. Supra centum ac viginti opuscula Latino sermone scripsit, atque eadem lingua undeviginti dialogos, de aestivo


page 171, image: s171

canis ortu, quos in aula maxima AEdium S. Marci Romae recitavit. Scripsit alia complura, tum Latine, tum vernacule, quorum argumentum nullum est aliud, nisi de rebus sacris, vel ad mores componendos pertinentibus. Verum annos natus quinque et septuaginta, ac plus eo, cum a Paulo V Venetiae sacris interdictae essent, conjectus in morbum, ex aegritudine, Romae decessit.

CI. IO. IVVENALIS ANCINA.

NVllum, ex Christi domini sententia, ne excogitari quidem potest, neque certius, neque clarius egregii pastoris documentum, quam si ille nullos pro ovibtis sibi traditis labores subterfugiat, nulla pericula reformidet, nullos corporis animique cruciatus doloresque deprecetur. Etenim, hac una praesertim in re, verus pastor a simulato. gratuitus a mercenatio, dignoscitur. Verum hac nostra aetate, Io. Iuvenalis Ancina Salutiarum Episcopus, si quisquam alius, perfecti functus est munere pastoris atque Pontificis; qui non modo innumeros pro Ecclesia aua labores suscepit, ac maxima pericula adiit, verum pro ea etiam mortem non recusavit oppetere. Nam cum improbum religiosae cujusdam familiae virum a sacrarum Deo virginum septis repelleret, qui circum loca illa, magna hominum cum offensione, obambulabat, ab eo creditur per summum nefas veneno fuisse sublatus. Ortus est Fossani, in Subalpinis, patre honesto ac probo; qui docile pueri ingenium magistris tradidit, liberalibus disciplinis erudiendum. De cujus profectu existimare licet ex versibus, quos adolescens scripsit elegantissme; ac praesertim es eo poemate, quod de Academiae Subalpinase laudibus edidit. Erat autem in puero, praeter docilitatem ingenii, summa probitas, quam nec liberior vivendi porestas, nec aetatis fervor, nec lubricae adolescentiae viae, de statu dimovere potuerunt; sed semper recta omnem vitae suae cursum, sine casu ac prolapsione, confecit; quare constans erat omnium opinio, nullam eum unquam pudicitiae suae vel alienae labem intulisse, sed usque


page 172, image: s172

ad extremum vitae spiritum se integrum incorruptumque servasse. At posteaquam robustior est factus, medicae artis, cui, post primam illam puerilem institutionem, studium suum dederat, docendae exercendaeque facultatem adeptus est; quo in munere ita se praebuit, ut brevi in cisalpinis regionibus celebratum suum nomen esset, eumque Federicus Madrutius, qui Ducis Sabaudiae primum, tum Rodulphi Imperatoris Orator, Romam est profectus, medici loco secum adduxerit. Vbi viros longe doctissimos consuetudine sua sibi devinxit; videlicet Franciscum Toletum, Martinum Navarrum, M. Antonium Muretum, Robertum Bellarnvinum, Sylvium Antonianum, Franciscum Panicarolam, aliosque qui inter doctos eruditosque principatum obtinebant. Verum cum illi pietatis igniculi, quos cum illo ortos diximus, ita crevissent, idque illi in pectore et in corde incendium facerent, ut non posset obsisti; de tota vitae ratione commutanda coepit cogitare; ac primum Galeni medicorumque disciplina, a qua profectus fuerat, relicta, ad Thomae Aquinatis Theologorumque scholam confugit: sed admirabilis vis ingenii non desideravit legitirnum ejus doctrinae, tanquam percurrendae, tempus, sed brevi latissimos ejusdem quasi campos est mira celeritate emensus, ac sacris sacerdotalibus initiatus, deinde non istis sese terminis continuit, sed conatus est etiam intra cucullatorum fratrum septa se claudere: verum S. Philippi Nerei oratione, cujus arbitratu omnes vitae suae rationes administrabat, est a proposito deterritus, jussusque sacerdotnm suorum numerum augere; in quisbus quatenus omnium virtutum laude progressus sit, illud est argumento, quod jam diu de eo in sanctorum numerum referendo agatur. Multa ac pinguia sacerdotia, ultro ipsi oblata, repudiavit; sed tandem non potuit effugere, quin gravissimo Episcopalis muneris oneri, Clementis VIII jussu, cervices subjiceret. In eo vero animi sui moderationem, atque animarum salutis non utilitatis suae studium, declaravit, quod cum aliquot ipsi propositisEcclesiis, rectoribus suis orbatis, ejus, quam vellet, elibendi optio data esset, eam amplexus est, quae esset ceteris opibus inferior, sed laboribus periculisque


page 173, image: s173

superior, Salutiarum nimirum Cathedram, in cujus dioecesim Calvinianae haeresis contagio pervaserat. Hujus de vita et moribus plura petsecuti sumus in eo libello, quem separatim de eo scripsimus; ad quem, qui plura scire expetunt, delegamus.

CII. COMES FAVSTVS VERDELLVS.

COmes Fanstus Verdellus, Cremae vetere ac nobili prosapia ortus, a puero patria relicta, omnem fere aetatem procul ab ea habuit. Sed plurimum versatus est Venetiis, ibique Ducum Bavariae aliorumque virorum principum negociis, summa cum fidei ac probitatis laude praesuit, non sine aliqua ejus senatus offensione; cui solet esse molestum, vel tuspectum potius, hominem sibi subjectum externotum Principum dare operam negociis. Sed cum in hoc vitae genere, atque in ea urbe, multos alienis rebus annos tribuisset, quod reliquum erat vitae, sibi deberi statuit. Itaque Romam ad acquirendas colendasque Cardinalium amicitias se contulit; quorum plures, suavissimis suis moribus, ac libero ingenuoque ingenio, adeo sibi devinxit, ut eis familiarissime uteretur, ac domi suae locum praeberet, ubi ipsis, lepide esset, ubi convivium inirent, ubi ad omnem animi remissionem hilaritatemque cum illo descenderent. Illud vero mire pium hominis animum religiosumque declarat, quod cum nec sacris initiatus esset, nec talari tunica pallioque uteretur, sed in sago brevique pallio incederet, omnia Ecclesiae tempora, tum secunda tum adversa, inde ab ejus nascentis exordio usque ad nostram aetatem, pluribus voluminibus persecutus est; quorum primum, quod annorum mille res gestas amplectitur, edidit; rehqua alia, praeter unum, cognatorum negligentia interierunt; quae fortasse illi causa fuit Romam veniendi, ut bibliothecae Vaticanae, in quam multas se horas interdiu abdebat, sibi fores paterent. Sed annos jam nato octuaginta venit illi in meutem patriam invisere, ibique pauxillulum, quod reliquum erat, vitae peragere: verum homo, aetate exacta, mitique Romani actis temperiei assuefactus, coeli, cui ab ineunte aetate se


page 174, image: s174

subduxerat, vim varietatemque perferre ron potuit: itaque paucos post menses, quam ab Vrbe discesserat, extremum ibi spiritum, ubi primum hauserat, edidit.

CIII. MVTIVS ODDVS.

LActantio Oddo Vrbinati, cohortis militum Vrbinatum Duci, pridie idus Octobris anni MDLXIXnatus est filius; cumque incertum esset, quo eum nomine appellaret, placuit rem totam semel atque iterum ad sortem rejicere, atque plures in urnam sortes, variis nominibus scriptas, injecit, ut quod nomen exisset, id puer, tanquam caelitus datum, obtineret; atque bis sors educta est, in qua Mutii nomen erat inscriptum; itaque appellatus est Mutius, atque alendus nutrici traditus, quae filiam utroque lumine captam ediderat; quo factum creditur, ut ille vim longius aspiciendi amitteret. A prima adolescentia delineandi artem, a Federico Barovio, pictore eximio didicit, sed cum non posset, quia prospiceret parum, id, quod delineasset, coloribus vestire, se ad Mathematicarum artium studium transtulit, Barovio ipso hortatore, a quo monstrante, eam partem, quae pertinet ad prospectum, acceperat; atque incredibili discendi studio inflammatus, impetravit a patre, ut proficisceretur Pisaurum, quo Io. Baptistae a Monte, Mathematico praestantissimo ac singulari doctrina ptaedito, operam daret; quo duce et magistro, ingenii docilitate, celeriter atieo ad intima reconditae et multiplicis subtilisque ejus artis penetralia pervenit, ut in summa Io. Baptistae laude ponatur, quod vir talis ac tantus ab ejus disciplina prodierit. Neque id Io. Baptista ipse non intellexit, qui in quodam opere, quod edidit, tanquam in publicis tabulis, Mutium sibi discipulum contigisse gloriatur. Verum ubi ex scholastico illo pulvere atque umbratili exercitatione excessit, statim id, quod didicerat, in aciem et solem eduxit. Nam profectus in Burgundiam ad bellum cum auxiliaribus copiis, a Duce Vrbini sub Alexandri Brunonis ductu imperioque missis, bellicis machinis instrumentisque ad expuguandas urbes inveniendis praefectua, quantum in ea arte didicisset,


page 175, image: s175

ostendit. Tum Francisco Mariae II Vrbinatum Duci navavit operam architectus, quo tempore Clemens VIII Pont. Max. Ferrariam proficiscens, Vrbino iter fecit. Verum quia ii, qui in aulis Principum agunt, tanquam edito in loco positi, ab omnibus ventis invidiae circumflantur, iique praesertim, qui sunt insignes ad landem, ideo bis in magnum vitae discrimen incidit; semel, cum in quodam Ducis negotio indiligentiae, ne dicam fraudis, insimulatus, necesse habuit adversus iniquorum calumnias se famamque suam armis existimationi hominum vindicare, atque exilium patria sede commutare; iterum, cum rebus suis compositis, in patriam revocatus, ex epistola, in pera Ducissae inventa, in qua Mutii nomen erat inscriptum, venit in suspicionem, egregiae cujusdam cum Hippolyto a Ruere, Ducissae patre, familiaritatis, a quo Dux capitali odio dissidebat. Nam Pisauri conjectus in arcem, singulis fere diebus expectabat, dum securi feriretur: id enim sibi fatum eo anno instare conjecerat ex affectione caeli, qua primum spiritum duxerat, id ipsum astruente Magino; qui, ex vana atque inutili Mathematicorum disciplina simul adjecerat, si potuisset ejus anni calamitatem effugere, nullum ipsi posthac a securi periculum fore, sed multos annos laetos felicesque portendi. Eo igitur anno, unde tantus fucrat metus, elapso, coepit ad se animum revocare; atque in emporia bibula charta (non enim melior suppetebat) carbone, in styli formam aedificato, iustituit librum de horologiis conscribere, nullo librorum auxilio sublevatus; et quia erat periculum, ne literae, male chartae haerentes, exciderent, primum rationem invenit, qua bibulae chartae inter se plures cohaererent, tum in nucis juglandis putamen, tanquam in atramentarium, gossypii loco, lanam e culcita detractam intulit, et carbone aqua diluto imbuit, in quam calamum ex arundine factum intingeret; postremo cirtinum, ex duobus olivae ramulis, lino compactis, extruxit; ac per hanc rationem eos omnes libros composuit, qui Mediolaniac Venetiis impressi feruntur; videlicer, de Norma, de fabrica usuque circini polymetri, de horologiis solaribus. Sed demum e custodia dimissus est, ac


page 176, image: s176

Mediolanum relegatus, ubi de novo Mathematicarum disciplinarum doctore atque magistro in demortui locum subrogando agebatur: et quoniam locus ille a competitoribus multis expetebatur, statutum fuerat, ut literario certamini res tota committeretur, in quo qui superior fuisset, illum obtineret: at non potuit se continere, quin ipse quoque una cum aliis in eam arenam descenderet; et factum est, ut pedem inde victor cum plansu referret, eamque docendi provinciam acciperet; quae fuit causa conjungendae cum Card. Trivultio aliisque summis Mediolanensibus viris amicitiae, quos perpetuo auditores habebat. Ducis etiam Feriae animum sibi devinxit, cum est missus ab eo, ad referendas urbium quarundam, situ manuque munitarum, descriptiones; a quo etiam torquem aureum pene trilibrem, muneris et honoris ergo accepit. Verum cum jam senex, aureorum aliquot millibus a Lucensi Rep. cui utilem ac fidelem operam praestiterat, locupletatus, domum se recepisset, ut ibi in ocio patriae prodesset; invitatus est a Card. Trivultio, menstruis centenis aureis Mediolanum, ut ibi unus omnibus militaribus machinis praeesset, suamque in cunctis de bello consiliis sententiam diceret. Sed has aliasque honorum ac divitiarum spes magnas mors importuna XVIII Kal. Ianuarii MDC XXXIX diremit. Moriens opes, tanto a se labore partas, divino cultui amplificando attribuit: nam in praecipua Vrbinatum ecclesia, ad veterum Canonicorum numerum alios ex eis duos addendos adscribendosque, testamento mandavit.

CIV. CHRISTOPHORVS CLAVIVS.

QVoniam in superiori capite facta mentio est de insigni ad mathematicas laudes viro, jam non potest sine piaculo praeteriri Christophorus Clavius, Mathematicorum nostri aevi facile princeps; quamquam ea est hominis claritas, ea ex suis ipsius scriptis notitia, ut nihil cujusquam laudationis officium efflagitet. Hic Bambergae in Germania natus, statim a puero ad studium dimetiundi caeli ac terrae, ad quod fuerat a natura factus,


page 177, image: s177

acutissimum perspicacissimumque ingenium suum contulit; atque adeo recondita illa in arte et multiplici subtilique versatus est, adeo in summa mathematicarum rerum obscuritate se gessit, ut, tanquam si in obscurissimas aliquas regiones venisset, ingenii quo praestabat lumine magnum illis splendorem et claritatem attulerit: et quo perspicacior ad eas res cognoscendas et illustrandas accederet, cum non esset nescius, nullas esse crassiores iis tenebras, quas animis peccatum offunderet, ut suum integrum ab omni labe servaret, in Societatem Iesu, tanquam in munitissimam instructissimamque divinis praesidiis arcem se recepit, atque intra ejus claustra se contulit, ubi perpetuo, quod vixit, clarissimum innocentiae, demissionis animi, virtutumque omnium exemplum illuxit. Nullum ille Mathematicae disciplinae partem intactam reliquit, immo nullam emisit, quam non penitus intelligentia comprehenderit, dilucide explicateque docuerit, doctissimisque interpretationibus, tanquam nutrices omnia minima mansa infantibus in os inserunt, ita ille auditoribus suis, quo facilius perciperetur, quasi comminutam tradiderit. Cujus rei testem non alium, me ipso locupletiorem, possum adducere; qui, cum sim ingenio non ita acuto ac perspicaci, immo ad ea, ad quae percipienda acris hominum intelligentia postulatur, hebete ac tardo, omnia tamen, quae ab ipso dicerentur, ita assequi mihi videbar, ut etiam ausus sim, ipso audiente, mathematicum problema publice explicare. Quae quidem tanta, in rebus obscurissimis et ab hominum intelligentia remotissimis, aperte atque dilucide tradendis facultas, intimam planeque perceptam rerum earum notitiam scientiamque declarat. Atque, ex omnibus ejus lucubrationibus quibus in lucem prolatis, nominis sui memoriam, omnium saeculorum posteritati commendavit, Euclides, et sphaera Io. de Sacro Bosco, commentariis illustrata, est talis, ut in arce poni possit, quasi Minerva illa Phidiae, in qua nihil est nisi absolutum atque perfectum. Verum in istud etiam tantum atque immortalitate dignum ingenium, saeva mors, cui nihil est eximium, nihil intactum, nihil sanctum, vim et crudelitatem suam exercuit; sed


page 178, image: s178

in eo saevitiae suae modum adhibuit, quod non antea est illi ausa manus afferre, quam maturitatem suam adeptum eum esse vidisset: nam senex Romae in collegio suae Societatis est mortuus. Fuit corpore procero plenoque, facie hilari, quae omnium sibi amorem ac reverentiam conciliaret.

CV. ALOYSIVS LILIVS.

NVnquam Aloysii Lilii Calabri memoria ex hominum animis excidet. Hic, medicus ac philosophus doctissimus, solus perfecit, quod multi excogitarunt, pauci attigerunt, nemo persolvit. Nam cum ita essent fasti perturbati, ut vix temporum ratio congrueret; Romani Pont. de iisdem corrigendis, sedulo coeperunt excogitare, ad id praesertim, ut Paschatis festorumque dierum ex eo dependentium recursus, ex certa ratione competerent; sed cum usque ad Gregorii XIII Pontificatus annum decimum, nemo ex caelestium motuum peritis (ob magnas ac fere inexplicabiles difficultates, quae ab ejusmodi emendatione non poterant esse sejunctae) constanti ratione, ac saeculis omnibus duratura, quae in sastis collapsa esset, restitui posse ostenderet; delatus est Gregorio XIII ab Antonio Lilio, Aloysii germano fratre (nam ille decesserat) exiguus mole libellus, sed re maximus, qui rationem, qua fieri id posset, breviter ac dilucide complectebatur: nimirum, ut ex mense Octobri anno 1582 decem dies eximerentur, ut quo die, verbi causa, esse oporteret IV nonas Octobris, idus ejusdem proscriberetur; ita enim fore, ut deinceps anni tempora cum solis lunaeque ratione congruerent, et, quod caput est, aequinoctium vernum in eam sedem rediret, unde post concilium Nicenum, decem dierum spacio aberraverat. Itaque liber, pluribus exemplis descriptus, missus est in omnes orbis terrae Academias; praeterea delecti hic Romae complures doctissimi in hoc genere viri, in quibus Christophorus Clavius principem locum obtinebat, quorum ille censurae subjiceretur; sed diligenter, quae ille afferret, inspectis excussisque, summa omnium approbatione receptus est, affirmatumque,


page 179, image: s179

nihil eo fieri potuisse persectius. Quocirca Rom. Pontisex amplissima constitutione decrevit, ut, veteribus fastis explosis ejectisque, deinceps, quae essent ab Aloysio correcti emendatique, ad Pascha, eosque dies festos, qui ab eo derivarentur, inveniendos celebrandosque adhiberentur. Quamobrem tantum hominis ingenium, unde tam ingens utilitas fructusque Ecclesiae universae emanavit, dignum est, ut nunquam ex hominum memoria labatur et cadat, sed in omnium sermone ac celebritate versetur.

CVI. CVRTIVS MARIGNOLLVS.

QVantum improbi atque corrupti hominum mores ad evertendam omnem ingenii commendationem valeant, in Curtio Marignollo, cive Florentino, perspicuum est maxime. Fuit hic ingenio elegantissimo acerrimoque, sed vitae genere spurcissimo inquinatissimoque. Nam cum egregiam a natura ad poesim indolem hausisset, adeo ut nemo, qui una aetate esset, neque plures neque meliores versus efficeret, nullum unquam argumentum, nisi obscoenum ac turpe tractavit; et quondam objurgatus ab iis, qui ejus confessiones excipiebant, admonitusque, ut illam vim ingenii, a rebus obscoenis ac turpibus, ad serias honestasque transferret, palam respondit, non posse se aliter, etiam si maxime cuperet, scribere: verum cum illi instarent, urgerent, ut experiretur, sore enim ut a divini auxilii ope non destitueretur, factum est, ut ille saepe eadem et graviter audiendo vinceretur, ac poematium faceret, quo praeteritae vitae sordes detestari videbatur, cujus illud erat initium: Ferte procul, etc. ridicule; non potuit dicere, nihil sibi commercii cum iis flagitiis posthac fore, quibus adhuc affinis fuerat, nisi obscoenas ac turpes voces, quibus insanierat, meminisset, in eisque referendis, nihil circuitione uteretur, sed, tanquam ex Stoicorum schola profectus, qui nihil obscoenum, nihil dictu turpe putabant, suis eas nominibus appellaret. Vnde apparebat, naturale in eo bonum degenerasse vitio depravatae consuetudinis. Quod si genio indulgere noluisset, nec omni


page 180, image: s180

verborum turpitudine, foedisque amoribus, sua scripta inquinasset, magnum in poetis Etruscis nomen haberet. Nemo, ut diximus, qui una esset aetate, neque plures, neque meliores illo versus faciebat; sed quoniam fas non erat, flagitiosis carminibus peccandi libidinem excitari, audaciam ali, corroborari impudentiam, ideo edictis Principum, ea carmina erepta sunt adolescentium e manibus, eique, Florentini Antistitis decreto, sacris interdictum, qui esset ausus ea apud se habere, vel legere. Bis, in judicio capitis, vitae discrimen adiit, semel in Hispania, cum improbus amator, manifesto in flagitio deprehensus, prope poenas legibus dedit; deinde Florentiae, cum apud fidei causarum quaesitores aecusatus, quod res divinas in ludum jocumque converteret, causam capitis dixit. Nulla erat tanta vis argenti, quam flagitiosae ejus libidines non exorberent. Nam quis est fluvius, quem non excipiat mare? Ac pater absens, qui eo emungebatur argento, quaesivit saepe per literas, quid sibi opus esset tot nummis, quibus nunquam expleretur? cui ille, ad sanitatem, inquit, tuendam; tanquam si voluptatibus amplectendis, non autem praetermittendis optima corporis valetudo quaereretur. Quae cum patri non satis justa causa videretur, atque instaret quaerere, quem nam ad usum tantam pecuniam conferret, ille, quasi commotus, Quid tibi vis dicam? respondit; id unum scio, me non eam perditum ire, sed cum Prudentia consumere; haec erat meritrix, Prudentia nomine, qua cum rem habebat. At parens, cui ea sanitas et Prudentia non placeret, quae tanto suo sumtu pararetur, suam in filium benignitatem clausit, ac pecuniam mittere desiit: quamobrem ille est coactus ab amico mutuam eam sumere. Scis, quanto sit facilius accipere pecuniam, quam reddere; idcirco fiebat, ut, qui mutuaverat, cum eam saepius repeteret, nihil nisi logos et nugas meras referret; qui tandem iratus, postquam, inquit, me ita frustraris ac ducis, hac relicta, alia insistam via, longe breviori: iutelligebat enim, se apud judicem, quod sibi deberetur, repetiturum: at malus dissimulans se intelligere, quod iutelligebat, age, inquit, ut lubet, si tu brevem inibis, ego longam persequar viam; atque


page 181, image: s181

eadem opera equum poscit, ornat, inscendit, et recta in Galliam advolat. Corpore fuit pusillo, sed in armorum tractatione, levi expeditoque, et in certamine ineundo, animo acri atque praesenti.

CVII. ANTONIVS DECIVS.

LOcuples et amoenum Antonii Decii Hortini ingenium, omnemque ab eo perceptam, dignam libero homine, disciplinam cum cetera ejus scripta, lyrico stylo confecta, declarant, tum maxime Arcipanda, nobilis ejusdem tragoedia demonstrat, quam, splendore verborum, multitudine sententiarum, majestate argumenti, non video, cui earum debeat cedere, quae Etrusca lingua scriptae leguntur. Haec, simul ac typis impressa communem lucem aspexit, incredibili omnium plausu, summoque Fabii Vrsini, in cujus primum nomine apparuerat, excepta, visa est etiam admirabilis Torquato Tasso, non epici tantum carminis principi, sed scriptori tragoediarum eximio, qui cum illi magnus amicitiae usus necessitudoque intercedebat: nam cum eo saepe, qui, ob id quod parum animo valeret, sermones hominum conventusque vitabat, in via incedentem, colloquentem, et in foro Agonali, Romae, ambulantem, multaque ibi spacia facientem aspeximus; ut si Antonii laudibus cetera alia argumenta deessent, haec tam egregia cum illo familiaritas, summum in eo ingenium, excellentem doctrinam, atque admirabilem poeticae facultatis artem fuisse convinceret: cui enim ille placere non oporteat, qui tantopere Torquato Tasso probatus extiterit? Sed hunc quoque celerius mortalis conditionis tanquam aestus absorbuit, quam bonae literae, amicorumque, quibus ille erat jucundissimus, studia deposcerent. Quod si longior illi vitae hujus usura contigisset, multos, quos conceperat, partus edidisset. Verum, pauci erepti, ejus vitae anni, ea quam adeptus est nominis immortalitate compensantur.



page 182, image: s182

CVIII. THOMAS GIANNINVS.

IN Thoma Giannino Ferrariensi verum esse apparuit, quod dicitur a plerisque, unumquemque ad singularum artium studia a natura fieri procrearique; nam adfuit in eo philosophicum plane ingenium: etenim puer, ab eo quo intus agitabatur impulsu, in philosophorum palaestram adactus, vix in ea pedem posuerat, cum involutas implicatasque philosophicas disputationes evolvebat explicabatque; magis naturali bono, quam aliqua adhuc adepta labore studioque doctrina: verum ipse animum suum, tanquam incoeptum atque dolatum a natura opus, ita expolivit perfecitque, ut nihil eo videretur esse perfectius. Neque in una tantum Philosophiae parte elaboravit, in eamque, ut non nulli, tanquam in brevem aliquem gyrum, industriae suae conatus inclusit, sed universas complexus est, ad eo ut quoties res aliqua ad unamquamque earum pertinens, in disputationem disceptationemque deduceretur, ita de ea disserebat, ut si omissis ceteris, illam tantum sibi partem in qua elaboraret, seposuisset. Nimirum amplissimum illud nec certis quibusdam terminis contentum hominis ingenium, majorem latioremque requirebat campum, in quo posset excurrere. Puer nullum aliud fere iter noverat, nisi a domo ad gymnasium, et rursus a gymnasio ad domum; adeo discendi cupiditate flagrabat, ut non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, incensum ejus studium extinxerint, vel minus fervens effecerint, nec celerem et incitatum ad sapientiam cursum retardarint; ita in veterum lectione librorum immorabatur, ut saepius ex eo auditum sit, cum diceret, nullum esse in sua bibliotheca, librorum confertissima, volumen, quod non frequentissime evolvisset, tractasset, ex eoque quasi apis, quidquid succi et suavitatis haberet, non delibasset. Puer adhuc (nondum enim decimum ac septimum aetatis suae annum expleverat) in publico Ferrariensium gymnasio, unanimi ommium magistrorum consensu, Philosophiae Medicinaeque Doctoris nomen et insignia percepit. Eo igitur honore


page 183, image: s183

auctus, in suam se bibliothecam inclusit, in eaque quinquennium fere delituit. Sed quemadmodum arbores virentes atque frugiferae, eo laetiores procerioresque proveniunt, quo altiores in terra radices defixerunt: ita etiam multiplex hominis, rerum maximarum, scientia, ideo in eam postea altitudinem se extulit, latitudinemque diffudit, quam admirati sunt omnes; quia ille in intimam earum rerum cognitionem atque notitiam, quasi in aliquod solum, domestica illa atque umbratili quinque annorum exercitatione, mentis aciem, tanquam radices immiserat. Verum cum jam id, quod tot annorum labore studioque perceperat, ex domesticis parietibus, quasi tenebris, in lucem eduxisset, ita cupidos literarum in sui admirationem attraxit, ut plerique adolescentes nobiles, disciplinae ad eum causa concurrerent: in quibus instituendis exercendisque, gratuitam non mercenariam operam locabat, non aliam laborum suorum mercedem expetens, nisi laudis et gloriae. Ac fiebat, ut discentes in quatuor vel quinque classes distribueret, eosque variis multumque inter se distantibus disciplinis imbueret: verum cum major ad eum auditorum turba conflueret, quam ut domus una posset capere, habuit necesse civitas Ferrariae, ex parietum privatorum angustiis hominem, una cum sua schola deductum, in publici gymnasii amplitudine collocare atque statuere, ac novo exemplo, ob singularis virtutis meritum, eam illi docendi provinciam tradere, quae publico decreto, externarum civitatum alumnis debebatur. Verum istuc tam praeclarum patriae judicii testimonium, ipsi delatum, tanti semper fecit, adeoque semper in memoria retinuit, ut a tribus celeberrimis Italiae civitatibus, Bononia, Patavio, Pisisque, magno stipendio ad docendum evocatus, nunquam privatas utilitates et commoda, patriae caritati anteponendas esse statuerit, nec putaverit sibi esse tanti, divitias, quantumvis maximas, vel levi ingrati animi nota comparare. Sed cum jam duos supra octuaginta annos explesset, calculo, sive in renibus sive in vesica incluso, urinae meatus intercludente, mejendi simul ac vivendi finem fecit. Qui, quamvis admodum senex sit mortuus, tamen, ob excellentem


page 184, image: s184

virtutem, videtur omnino mori non debuisse. Illud etiam de eo memorabile commemoratur, quod cum libro Theologicarum disputationum, quem extremo illo vitae suae tempore in manibus habebat, animam exhalaverit; quod inexplebilem in eo discendi sitim ostendit.

CIX. ALDVS MANVTIVS.

ALdus, reliquum familiae Manutiae, Sixto Quinto Pont. Romam venit, adeo modicis facultatibus, ut illi necesse fuerit, aliquot centena aureorum foenori sumere, et quod est gravissimum, usura centesima, quae pro vectura bibliothecae suae solveret; quam Venetiis usque advehendam asportandamque curaverat. Quo ex aere alieno, tam justam ob causam facto, ut ipse in quadam sua ad Silvium Antonianum, tum Pontificii Clementis VII, cubiculi praefectum, epistola indicare videtur, vix unquam liberare se potuit. Ac primum mulierem, quam in matrimonio habebat, tanquam contra leges ductam, dimisit; idque maledici nulla alia ratione ab ipso factum divulgaverant, quam ut pingui aliquo sacerdotio sublevare eam, qua tum premebatur, inopiam posset. Tum advenienti hospitium et quotidianus cibus in aedibus Vaticanis est praebitus. Sed cum saepius, studia sua jacere, ingenium languere, eas artes, quibus sponte sua, et patris diligentia, operam omnem dedisset, nullius utilitati et commodo cedere quereretur; humaniores literas in gymnasio Romano publice docendi provinciam, Thomae Coraei morte, magistro destitutam ac vacuam, summa omnium voluntate studioque obtinuit, quae esset quasi theatrum illius ingenii, ac vocis eruditae ac Romanis auribus dignae. Sed tum licuit admirari, vel potius deplorare abjectam depressamque bonarum artium conditionem; tum licuit, sed non sine fletu, aspicere humanarum literarum precia, quae olim veteres ferebant in caelum, juventutis, quae tum erat, aestimatione sic concidisse. Etenim cum illi olim eloquentiae adipiscendae gratia, maria transmitterent, longissimas peregrinationes susciperent, Graeciae


page 185, image: s185

Asiaeque civitates obirent, ut exquisitos in eis dicendi magistros invenirent, adirent, salutarent, atque eorum ex ore, tanquam ex fonte, eloquentiae praecepta haurirent; contra isti, quem sine itinerum molestia, sine sumtu, sine labore, habere poterant, Graecae Latinaeque eloquentiae doctorem eximium ac singularem, contempserunt; neque eidem, utriusque linguae copiam pollicenti, aures admovere voluerunt. Nam, qua hora, discipulorum multitudini, eloquentiae praecepta tradenda erant, a corona derelictus, ante scholae ostium cum uno aut altero obambulabat. Nulla Ciceronis operum pars est, quam ille commentariis vel notis non illustrarit. Scripsit de quaesitis per Epistolam libros tres, Orthographiam, notas ad Censotinum de die natali, multaque praeterea alia Etrusco sermone. Fuit pedibus praeter modum enormibus, capite magno, facie oblonga, ore illepido et invenusto, barba horrida, cujusmodi in statuis philosophorum antiquis et imaginibus cernimus.

CX. ALEXANDER TASSONVS.

ALexander Tassonus Mutinensis, mihi probe notus, cui longus a prima fere juventa cum illo usus consuetudoque intercessit, fuit ingenio magno, eleganti, atque amoeno, sed turbulento superstitiosoque; quod clarorum virorum, poeticae facultatis laude, omnium saeculorum suffragio, principum ad suae censurae rationem normamque redigeret; quamobrem non parvam sibi invidiam concitabat. Simul ac ad ejus amicitiam accessi, audivi de quodam juvene populari suo, Episcopi Carpentoractensis fratris filio, cum diceret, voluisse Alexandrum, adversus Academiam quandam, in unius ex eo numero scripta, acriter vehementerque invehere; sed, in responsione, a tota Academia edita, suis hominem rationibus, tanquam suo sibi gladio jugulatum, obticuisse, nihilque propius esse factum, quam ut prae pudore atque iracundia ad insaniam redigeretur. Quocirca multos quievit annos, neque in quemquam est ausus inquirere: at cum longinquitas temporis, quae omnia minuit ac delet, doloris illius memoriam, ejus


page 186, image: s186

ab animo abstersisset, rediit ad ingenium, ac Ianuae, cum expectabat, dum ventus operam daret, (volebat enim mare ingredi,) Etrusca Francisci Petrarchae poemata ad rep rehendendum arripuit, quem unum, non modo lyricorum nostrorum, sed Graecorum etiam Latinorumque omnium principem ponimus; in quem quasdam edidit animadversiones, in quibus nihil fere ab eo dictum reliquit, quod non vel tanquam vitiosum reprehenderit, vel ut absurdum neglexerit, vel ut ineptum irriserit, nullam ejus laudem praetermiserit, quam non sit conatus convellere, labefactare, evertere. Sed quid miramur, tantum in Franciscum Petrarcham animi habuisse, cum nec ab Homero, ingenii sui vires, tanquam manus, abstinuerit? at a quo viro? nempe ab eo, a cujus doctissimis versibus, tanquam a capite, omnium scientiarum fluenta derivari, eruditissima illa Graecorum natio testatur, de quo septem praecipuae civitates Graeciae pugnant inter se atque contendunt, cum singulae civem suum esse confirment, cui ob quandam quasi divinitatem ingenii, tantus honor est habitus, ut tanquam Deo, Smyrnaei delubrum, ejus in oppido dedicaverint. Etenim narravit mihi, se quingentas Homeri sententias, et eo amplius, in unum volumen collectas habere, quas editurus esset, stulte ridiculas. Scripsit ipse poema egregium, quod Situlam appellavit, bellum scilicet ob Situlam inter Mutinenses ac Bononienses exortum; in quo gravitas facetiis admiscetur; cujus generis carminis, a nemine antea excogitati, se fuisse inventorem, gloriatur; at ubi primum editum, in hominum luce, tanquam in aliquo theatro comparuit, tantos plausus tulit, ut omnium hominum studia ad illud inspiciendum incenderit: nam mire in eo quorundam notorum hominum mores expressi cernuntur. Versatus est aliquot annos in aula Ascanii Cardinalis Columnae, cui suas ipse operas, tanquam vehiculum ad deferendas hac illac commendationes, aliaque arcana officia loca verat. Sed reversus ex Hispania, quod iter ex Cardinalis ejusdem auctoritate susceperat, ab ejus se familiaritate sejunxit, utrum sua voluntate an coactus, mihi compertum est parum, sicut etiam illud, cur vocatus Taurinum a


page 187, image: s187

Duce Sabaudiae, ut illi esset ad manum, nunquam munus illud obierit, sed in Vrbem se receperit. Dum fuit Romae (fuit autem fere semper) frequentavit Academiam Humoristarum, in qua semel etiam principatum obtinuit, ac saepius eruditas de variis rebus disputationes habuit, sed in primis luculentam carnificis laudationem; quam, quia multis stomachum moverat, (quid enim tam potest horrendum auribus humanis accidere, quam nomen carnificis?) et quoniam propter eam in hominum urbanorum sermones incurrerat, impressam jam, a reliquis suis operibus segregandam, et quasi vinctam, perpetuis tenebris vinculisque mandandam curavit: sed eam audio, quorundam opera, cum illius decem libri cogitationum, quas vocat, in quos antea conjecta fuerat, rirsus excudendi essent, ab iis vinculis solutam, in suam sedem, tanquam postliminio revertisse. Scripsit acutas concertationumque plenas disputationes adversus Iosephum de Aromatariis, qui Francisci Petrarchae patrocinium susceperat, et jacta in suis ab eo animad versionibus, in poetam prope divinum, tela rejecerat, quas postea Mutinae impressas edidit. Verum senex jam disjunxit se a mansuetioribus his Musis, atque ad graviora studia retulit: nam a Christi ortu ad annum MD Ecclesiasticam complexus est historiam, in qua pluribus in rebus a Baronio dissentit, veritatis, non contentionis, ut ipse ajebat, studio adductus. At Baronio, homini sapientissimo longeque clarissimo, molestum videri non debeat, in sua scripta impetum facere ausum fuisse eum (jure an injuria, non disputo) cui Homerus ac Petrarcha, non solum reprehensione, sed contumelia atque irrisione digni visi sint. Romae, cum nemini operas suas habebat addictas, consugiebat in aedes Bartholomaei Cardinalis Caesii, Vaticano proximas; eae enim, principis illius, doctorum virorum cupidissimi, benignitate, semper illi patebant, et gratuitum praebebant hospitium. At istud in se beneficium, atque adeo quidquid usquam ab aula provenit, non pluris fecit, quam ficum unum, hoc est, nullius fere aestimationis loco duxit; quoque id elegantius exprimeret, et in oculis hominum prope defigeret, se pingi cum ficu volebat;


page 188, image: s188

ut nimirum notum esset omnibus atque perspectum, se tot annorum laboribus in aula defunctum, vix mercedis tantum accepisse, ut ad unius fici aestimationem accederet. Demum Ludovico Cardinali Ludovisio, Gregorii XV fratris filio, vita functo, ad cujus amicitiam familiamque nobile illud carmen, et plus uno mansurum perenne saeculo, quod in Situlam cecinerat, aditum illi aperuerat, se in patriam recepit; ubi a Mutinensium Principe honorifice exceptus, iu eorum numerum relatus est, qui ipsi sunt a consiliis. Fuit colore albo, facie honesta, capillo in juventa flavo, hilari vultu: at qui curiosius oris ejusdem delineamenta scire expetit, Cassiani Putei V. C. nobilem Romae bibliothecam adeat, quam honestis viris nunquam non apertam habet; ibi eum, inter alias illustrium virorum imagines, in tabula depictum aspiciet cum eo ficu, quem diximus. Sed egregia hominis virtus, et nunquam satis laudatum ingenium, poscere videbatur, ut honor ille, a suo sibi Principe delatus, diuturnior esse licuisset; sed paucos post annos eo decessit, quo iter est omnibus. At tum id jure queri possemus, si unicuique pro meritis brevior vel longior vita contingeret, ut, quibus praestantius datum est a natura ingenium, diuturniorem vitam incolerent, quibus tenue ac nullum, celerius e corporis domo migrarent: sed hac in re, sicut in ceteris, dominatur Deus, qui suo ex arbitrio suum unicuique, quod decurrat, spacium vitae largitur, brevius uni, longius alteri.

CXI. NICOLAVS VILLANVS.

NOn immerito quibusdam Nicolaus Villanus, Pistoriae, vetere ac nobili prosapia ortus, (nam suam, ad Io. Villanum celebrem historiarum scriptorem, originem refert,) cum Alexandro Tassono, de quo antea diximus, in comparatione conjungendus videtur; omnino similis illi, non solum ingenio, doctrina, et varietate rerum et copia, sed proposito ac voluntate; qui cum posset suis elegantissimis versibus, doctissimisque libris, magnum inter eruditos doctosque viros sibi nomen acquirere, maluit, sicut et ille, praestantissimum ingenium


page 189, image: s189

conferre ad eripiendam veteribus summis poetis partam jam laudem, haerentemque ipsorum capiti, magna cum gloria, coronam. Etenim in eo libello, cui Phasiano nomen indidit, in quo Io. Baptistae Marini Adonidem, adversus Thomam Stiglianum, defensionem arripuit, parum ipsi visum est, affirmare, Marinum vicisse gloriam omnium superiorum, qui ad hanc usque diem in scribendis poematibus elaborassent, nisi etiam sigillatim in unumquemque eorum censurae suae tanquam gladium distringeret, multaque praeterea in eos, non tam graviter diceret, quam facete. Itaque apud eum Dantes, Petrarcha, Areostus, Tassus, quorum gloriosis nominibus auditis, honoris gratia, totus Parnassi chorus assurgit, aliisque ex recentioribus, partim ut hebetes, tardi, ac rudes, partim ut humiles, inornati, abjecti, partim ut sine lepore, pondere et arte, exploduntur exsibilanturque. Studium in eo discendi acerrimum adfuit, qui cum Tiberii Cardinalis Mutii, Episcopi Viterbiensis, cubiculi Praefectus esset, quo in munere ita magna solet esse occupatio, ut non multum ei, qui illi praeest, ad studia, ocii relinquatur; attamen, etiam interdiu, cum Cardinalis in accipiendis persol vendisque officiis occupatus non erat, rejiciebat se in angulum procoetonis cum libro, ibique lectioni operam dabat. Postremo cum eo munere se abdicasset, totum in literis abdidit, ac docte eruditeque multa composuit. Ab ejus officina prodiisse dicuntur duae illae elegantissimae satyrae, quarum una, Dii vestram fidem, altera, Nos canimus surdis, inscribitur; in quibus non modo sale multo, ut olim Lucillius, Vrbem defricuit, verum etiam pluribus acuminibus compunxit atque transfixit corruptis homines moribus. Habuit, audiente me, in Academia Humoristarum eruditissimos de Poesi jocosa atque ridicula sermones, quos una cum suis facetissimis quibusdam rhythmis edidit. Emisit etiam Aucupium Vincentii Foresii, quod ideo hoc nomine appellavit, quasi aves in eo, quae in Oculari Stigliani, Marini dicta mordent ac lacerant, lepide arguteque conclusis argumentis, tanquam retibus, capiuntur, enecanturque: tum animadversiones in alteram Stigliani Ocularis partem, Magistri


page 190, image: s190

Phasiani: postremo, admirabilem praestantissimi ejusdem ingenii foecunditatem, nobilis ille partus ostendit, quem immortalitati cousecratum, nulla unquam temporis injuria vita devolvet; illud, inquam, poema egregium, quod propinqui post ejus mortem typis imprimendum edendumque curarunt, in quo Florentiam, ab hostium armis ereptam, et in libertatem vindicatam, grandiore plectro, et dignis Homero versibus, cecinit; ex quo licet intelligere, ingenium illi contigisse adeo tenerum atque flexibile, ut tanquam cera, quocunque id ille duceret, sequeretur, atque in eo mire praestaret. Et sane dignus fuit, cui firmior corporis constitutio a natura tribueretur, quaeque infinitae literarum cupiditati responderet, qua perpetuo flagrabat; sed ex laborum magnitudine, quibus par esse non poterat, tabe contracta, pene sublatus est antea quam in senectae vestibulum pedem intro inferret.

CXII. PETRVS CIACCONVS.

FElix, atque, in omnia necessaria ad vitae usum producenda, fertilis ac foecunda Hispaniae ora, superioribus annis, non vini, mellis, oleique copiam, non lini spartique vim, cujus est ferax in primis, non aurum, vel quod nitidi ejus amnes vehunt, vel quod aratrum ex divite terra defodit, aliaque telluris laudanda bona, Italiae Vrbique Romae suffecit, sed plenum doctrinarum omnium thesaurum misit; cujus opibus, non Itali modo atque Romani, sed Galli, Germani, atque adeo gentes in ultimis terris positae locupletarentur; vel potius perenne scientiarum omnium flumen dedit, cujus tanquam undis irrigata, non hujus modo aevi, sed saeculorum omnium ingenia, uberes ex se fructus efferrent; Petrum, inquam, Ciacconum Toletanum; quem me annos natum non amplius sex, saepe pro foribus D. Iacobi, Hospitalis domus, nationis Hispanae, vidisse commemini; quod in templum fere quotidie nutricis manu ducebar, ut Missae sacrificio praesens adessem, ejusque lineamenta oris adhuc animo comprehensa retineo; cum, quae pueris nobis objiciuntur, altius imprimantur in animos,


page 191, image: s191

quam quae oculis natu grandiores accepimus; nec signum e marmore, ejus sepulcro in eadem D. Iacobi aede impositum, a vero longius aberrat: atque eum animadvertebam, quantum puerulus sentire poteram, digito ab omnibus designari, summisque in caelum laudibus efferri; quae fortasse fuit causa, ut acrius in eum oculos intenderem. At tantum lumen ingenii, simul ac Romam venit, quamvis summa esset in nomine animi demissio, summusque mortalis gloriae, rerumque omnium humanarum contemptus, ita latere non potuit, ut non continuo fulgeret ad oculos; ac Gregorio XIII, acutissimo homini ingenio, in jure praesertim civili ac pontificio, ita in primis illuxit, ut sacros illi canones, divinarum volumen literarum, quod Biblia vocant, atqae aeterna sanctorum Patrum monumenta, recognoscenda castigandaque commiserit: quas ille sibi traditas a sapientissimo Principe partes egregie absolvit. Qui Princeps, quo grata aliqua animi significatione tantum virum, optimeque de se meritum, prosequeretur; non rogatus, neque a quoquam admonitus, sed sponte sua, locuplete Hispalensi sacerdotio donavit. Tum ille conversus ad sanandos scriptorum veterum Latinorum locos, librariorum incuria inscitiaque misere exulceratos, quem non eorum curandum excepit? quod in eis vulnus, ita magnum, ita putridum, ita conclamatum invenit, quod, ut ita dicam, non obligarit, inunxerit, ad sanitatem perduxerit? quae in eis maculae, ita sordidae, ita altae haerebant, quas non absterserit penitusque deleverit? quae lacunae, quas non impleverit? quae in eis tenebrae, vel ignoratione antiquitatis exortae, vel eruditionis inscitia excitatae, animis tanquam oculis objiciebantur, quas, vel clarissimis commentariis suis non propulsarit, vel doctissimis notis antiquum illis splendorem lumenque non revocaverit? quem veterum invenias librum, in quo doctrinae vel eruditionis aliquid insit, quem non legendum, examinandum castigandumque susceperit? Caesarem, Sallustium, Varronem, Plinium Secundum, in quem illud ejus extat majorum vigiliarum opus, Tertullianum, Isidorum, quem non? Omnino habebat hoc, ut, in sanandis veterum librorum


page 192, image: s192

tanquam plagis, nemo ipso melius medicinam faceret, adeo, ut auctorum eorundem animi, ut somniavit Pythagoras, immigrasse in ipsum, suamque eidem, de iis rebus quae erant in quaestione, sententiam quodammodo aperuisse viderentur. Sed cum eatenus sapientiae omnisque eruditionis laude processisset, non tamen quemquam ludibrio habuit, nec ullam sibi arrogantiam ac spiritus sumsit, sed semper eandem animi demissionem modestiamque retinuit: in quo illud assequebatur, ut quanto se minorem faceret, tanto ceteris major haberetur: nam, ut est apud virum sapientissimum, cui nihil ad augendum fastigium superest, hic uno modo crescere porest, si se submittat, securus magnitudinis suae. Quo fiebat, ut minus aequus esset iis, qui in aliorum scripta curiosius inquirerent, cupidius inveherent, ac nodum in scirpo quaererent; quo videlicet ex aliorum dedecore, acuti ingeniosique viri gloriolam aucuparentur, vel ut ipse, ex Cicerone sumtum, dicere solitus erat, laureolam in mustaceo invenirent. Et sane, nullum est crimen ingrati animi, crudelitatis, invidiaeque, cujus non ii se alligent, qui adeo projecti sunt ad eorum, qui scribunt, laudes proterendas conculcandasque. Quid enim tam est ingratum, quam ei, qui bene promereri de literis studeat, non aliam a literatis hominibus mercedem, nisi irrisionis contumeliaeque referri? quid tam crudele, tam inhumanum, quam hostilem in eum animum sumere, a quo nulla tibi sit orta injuria? quid tam plenum obtrectationis invidiaeque, quam praetermissis innumeris, aeterna laude dignissimis, pauca quaedam assumere, quae, inquit Horatius, aut incuria fudit, aut humana parum cavit natura, in quibus exultare ac debacchari possis, quo te aliis meliorem et doctiorem ostendas? At hoc, inquiunt, animo, aliorum vitia detegimus, ne, qui in ea incurrunt, decipiantur, iisque imitandis, ad vitiositatem aliquam delabantur. At frustra hic ab eis labor atque opera sumitur, nam ita omnes facti a natura sumus, ut acutius in aliis vitia, quam virtutes, intueamur; a quibus, si sapimus, abstinebimus. Omnino paucos habuit usu amicitiaque sibi conjunctos ex Italis, Fulvium Vrsinum Romanum, et Latinum Latinium


page 193, image: s193

Viterbiensem; ex Hispanis Ludovicum Castellae, ex Purpuratis, quorum ille limina vitabat, illud Horatii, in ore identidem habens, Dulcis inexpertis cultura potentis amici, ex purpuratis, inquam, Antonium Caraffam, et Guilielmum Sirletum. Scripsit etiam de ponderibus et mensuris Romanorum et Atticorum, explicavitque doctissime columnae rostratae inscriptionem, a S. P. Q. R. C. Duilio positae, qui primus Poenos classe devicit, aliaque multa, (non enim est nobis consilium semper, quae quisque edidit, omnia referre; atque annos non amplius quinque et quinquaginta natus, anno MDLXXXI bonis omnibus, literatis praesertim viris, flebilis, occidit.

CXIII. VINCENTIVS MONTECALVVS.

SI clarorum hominum atque omni dignitate principum res gestae, splendoris multum ac luminis transfundunt in eos, quos procrearunt, praesertim si se illi majoribus suis dignos praestiterunt; non potest de Vincentii Montecalvi laudibus apre narrari, nisi antea de iis pauca dicantur, unde tanquam a radicibus quasi germen ortus, virtutis suae ramos longe lateque diffudit: ut eum appareat, non modo a stirpis suae bono non degenerasse, verum etiam ad veterem ejus pulcritudinem amplitudinemque plurimum dignitatis ac decoris addidisse. Et quoniam longum esset, ac prope infinitum, singulos persequi, qui domi militiaeque, armorum ac literarum gloria, nobilissimam hanc vetustissimamque familiam in eum dignitatis locum, in quo nunc est, extulerunt; paucos ex iis enumerabimus, quorum nomina, luce ipsa clariora, sine piaculo praeteriri non possunt. Ac primum Thomas Montecalvus se offert, qui, ut tum erant tempora, ditissimus, anno MCCCLX Bononiae diem obiit supremum, ac situs est in AEde D. Iacobi Augustinianorum Eremitarum, in sepulcro e marmore, ubi etiam inspicitur insculptus, extanti ac prominenti figura, cum ea veste, qua tum viri nobiles utebantur. Hic non semel suis facultatibus, mutuando, Reip. Bononiensis necessitatibus suppeditavit; cujus illa pietati,


page 194, image: s194

quod summum habuit precium, persolvit: nam Antiani honorem bis detulit; qui honos tum maximus habebatur. Verum quia, ab hac indole nihil humile, nihil abjectum prodire poterat, natus ab eo est Iacobus Montecalvus: hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: nam singulari ingenio, praestanti doctrina, ac magno rerum usu praeditus, plus illi reddidit claritatis ac luminis, quam quantum ab eo accepisset; qui praestantissimum ingenium contulit ad Philosophiae ac Medicinae studia; in quibus tantum brevi profecit, ur earum facultatum magister sit renunciatus, et in collegium medicorum cooptatus: nec tantam hanc sapientiam ociosam desidemque domi continuit, sed foras ad communem hominum utilitatem eduxit, atque multos annos, tum in Bononiensi, tum in aliis celeberrimis tota Europa gymnasiis, publice docuit, atque ea quocunque venit, singularis suae doctrinae impressa vestigia reliquit, ut etiam nunc in Hispania, ubi nonnulla, doctissime a se scripta, edidit, celebre sit ejus nomen ac darum; neque illud solum hominum linguis effertur, sed a scriptoribus etiam historiarum et orationum eximie collaudatur: nam a Leandro de Albertis Bononiensi, Dominicano, in suis Chronicis, summis laudibus afficitur; a Nicolao Burtio, in libro qui Bononia illustrata inscribitur, clarissimum patriae suae decus appellatur, et in oratione ad Sixtum V, quam retulit in librum quem scripsit de Bononiae laudibus, dicitur inter alios Bononienses, lumine doctrinae claros, tanquam inter minora sydera, solis instar habere, ejusque nomen tota Hispania celebre esse, ac pervulgatum, ut ob sagacissimum ingenii acumen, quo abditas rerum naturalium causas perscrutabatur, alter Aristoteles vocetur et ob eximiam medicae artis notitiam, non Hippocrates, non Galenus, sed Deus ipse medicorum AEsculapius habeatur. Neque minus civitatis regendae peritus fuit, sed ad Remp. capessendam accedens, in Consilium sapientium amplissimum venit, et Antiani functus est munere, et munitionibus urbis publice praefuit. Consuluit etiam patriae, liberis procreandis: nam ex Lucretia Parisia, paris nobilitatis foemina, quam habuit in matrimonio,


page 195, image: s195

tres liberos suscepit; quos ita instituit atque erudivit, ad majorum instituta, ad civitatis disciplinam, ad Christianae religionis normam, ut appareret, non tam eos quaesisse, ut essent generi monumentum et sibi, quam ut Reip. cujus caritas patriam etiam caritatem superat, atque adeo orbi terrarum, utilitatem ac decus afferret; quorum Thomas, sive Masius, natu major, patri natura filius, consuetudine discipulus, voluntate similis, inter sedecim virûm senatum qui tum Remp. administrabant, senatorium locum obtinuit, et Ioanni XXII Pont. Max. in primis carus, urbem Romam. Praetoris honore ac nomine gubernavit, et ad Mediolanenses aliasque Resp. maximis de rebus legatus missus, fidem, industriam, ac diligentiam suam, omnibus probavit; alter vero, Philippo nomine, honoraria Sanctissimae Trinitatis militia cohonestatus, ac Ronzani Prior decessit; tertius, natu minimus, vix ex ephebis excesserat, cum in rationem Libitinae venit. Cum igitur Vincentio Montecalvo tot clarorum hominum, majorum suorum, imagines ob oculos obversarentur, et singularis eorum virtus, ipsius Animo saepe recurreret, numne eum potuit ab avorum gloria et a generis similitudine abducere vel inertia, vel desidia, vel virtutibus contraria vitiorum consuetudo? immo usurpata frequenter ab eo tot tantorumque virorum memoria maximos sibi stimulos addi sentiebat, ut cum eisdem, doctrina, solertia, atque omni virtutum genere certaret. Quamobrem, parentum diligentia, a puero doctus, atque omnibus elegantibus literis ac disciplinis eruditus, magistri jus ac nomen assecutus est, multosque annos, in Bononiensi gymnasio, cum admirabili ingenii doctriaaeque laude Philosophiam docuit. Erat in homine, praeter elegantiam doctrinae, retumque plurimarum scientiam, incredibilis morum suavitas, eloquendi vis maxima, verborum sane bonorum cursus; accedebat vox dulcis et canora; quibus virtutibus asse quebatur, ut magni ad se audiendum discipulorum concursus fierent, eorumque voluntates sibi mire conciliaret; quod videbantur, in illo sermonis actionisque ejusdem lepore atque dulcedine, minore cum molestia vel potius cum voluptate, spinosarum


page 196, image: s196

disputationum illarum insuavitatem haurire. Fuit ejus mors, patriae moerori, suis acerba, bonis luctuosa, literarum studiis incommoda, sed magnifico elatus funere, conditus est in sepulcro majorum suorum, ut cum iis mortuus acquiesceret, quorum virtutes imitando vivus expresserat. Cujus mortui memoria eo altius in suorum civium animis impressa insedit, quod a praecipuis Europae gymnasiis amplissimis, ad docendum, praemiis invitatus, nunquam ille se passus est a patria divelli; sed quatuor et triginta in ea annos, studiosis adolescentibus, ad intima Philosophiae penetralia adeunda ac perlustranda, dux fuit.

CXIV. HIERONYMVS VECCHIETTVS.

HIeronymus Vecchiettus ab AEgypto, Florentinus, qui ab AEgypto, Catholicae religionis causa, bis peragrata, in qua etiam saepius manifestum vitae discrimen adierat, illud ipse sibi cognomen indiderat, fratrem habuit Io. Baptistam, peregrinationis ejusdem studiosum, atque etiam Alexandriam orator a Clemente VIII, de rebus ad Christianam Remp. pertinentibus missus; quem ego probe novi, ac saepius elegantissimos rhythmos concinne arguteque conclusos, a se factos, recitantem audivi. Fuit Hieronymus divinis et humanis literis doctus, ac praesertim versatus in historia, atque in ea arte, quam profitentur ii, qui mathematici vocantur; sed in omnibus fere rebus, nimium sui juris sententiaeque. Edidit insignem librum, in charta, ut ajunt, regia, magnis sumtibus, Augustae Vindelicorum impressum, sed censorum animadversione in multis ac maximis vitiis deprehensum, ac propterea superiorum decreto cautum, ne in manus hominum perveniret. Etenim contra sacrarum literarum fidem, contra Ecclesiae universae auctoritatem, contra sanctorum Patrum sententiam, conabatur ostendere, ex solis lunaeque ratione, quam non bene, fortasse deceptus, inierat, Christum Dominum, pridie quam pro nobis mortem oppeteret, solemne illud Paschalis coenae convivium una cum suis non celebrasse, et cum posset temere dicta, vel corrigendo vel interpretando,


page 197, image: s197

ex multis sese incommodis et arumnis eximere, maluit severissimo Quaesitorum fidei causae judicio se committere, atque ultro in vincula conjicere; ubi multos annos, exacta jam aetate, in tenebris, in squalore, in sordibus jacuit; quam vel minima quidem ex parte de sententia decedere. Conatus est etiam versus facere, sed quoniam a vino semper abstinuit, ac nulla placere diu nec vivere carmina possunt, quae scribuntur aquae potoribus, ea illi res non processit in numerum. Fuit proposito animoque plane philosophus: nam pecuniae jacturam, qua propemodum alii insaniunt, usque adeo aequo animo tulit, ut cum ducentos quotannis aureos, nec eo amplius ex fructibus bonorum suorum caperet, atque audisset vitum nobilem, qui insignem Romae argentariam faciebat, et apud quem septingenta aurea deposuerat, decoxisse, non solum clamoribus vel querimoniis nullum commoti animi signum dedit, sed ne frontem quidem contraxit; quod alteri, clarissimo longeque ditissimo nostri aevi poetae, non contigit, qui simili nuncio accepto, amissae pecuniae dolore usque eo perculsus est, ut propemodum a vitali calore derelictus, exspiranti simlis, reductus sit domum, et, ut in maximo metu fit, soluta eidem alvus in femoralia defluxerit, ac coxendices totas infecerit. Sed cum esset cupiens liberorum, atque osor mulierum, adoptavit sibi pro filio adolescentem, quem domi alebat, quemque sibi fidum invenerat; eumques fecit haeredem. Erat moribus sanctissimis, et castitatem adeo coluerat, ut nulla eam unquam flagitii cujuspiam labe commaculasse diceretur. Ab omnibus iis vitiis aberat, quibus senilis aetas solet esse affinis: non enim erat difficilis, querulus, non ad rem attentus, sed comis, hilaris, liberalis, ac pro re ipsius, quae non erat ita ampla, ut diximus, convivator frequens ac commodus; neminem, qui domum ad se venisset, sine aliquo munusculo, vel saltem jejunum ac siccum abire patiebatur. Vixit, extremo aetatis suae tempore, summo in ocio; nec minimam illi molestiarum contentionumque materiam praecidit operis, quod ediderat, interdictio; quae contentiones suscipiendae fuissent, si illud in vulgus exisset. Scripserat etiam in eo de Ludovico Imperatore


page 198, image: s198

nonnulla, quae Ducis Bavariae animum offenderant. Legi ego datam ad Hieronymum a Ludovico Cardinali Ludovisio, cum quo fortasse Dux ille questus fuerat, quique tum rerum potiebatur, epistolam, in qua ejus vicem dolet, qui ea aetate, quae esset ocii in primis cupida, tantam in se negocii molem attraxisset. Victitabat magna ex parte, melle, sapa, pomis; eisque penum in primis omnem instruebat. Tertio demum et octuagesimo aetatis suae anno, in morbum implicitus, Romae decessit; quem illi morbum confecerat conclavis, ventis obnoxii, amplitudo; in quod, ex hyemis tempestate frigidissima, ex altero angusto et adversus ventorum injurias probe munito, sese contulerat.

CXV. ABRAHAMVS BZOVIVS.

DE hoc illud posse affirmari videtur, quod per hyperbolem magis quam ex vero dictum existimatur, plures eum libros scripsisse, quam alii legerint. Et sane iis percurrendis, vix hominis unius aetas videtur posse sufficere; quorum omnium titulos non est consilium enumetare: qui si referendi sint, vix binae eos paginae caperent, praeterea lectori fastidium et satietatem afferrent. Quare cognoscendi eos cupidum, ad illorum volumina delegamus, qui de viris illustribus nostri aevi scripserunt, atque edita ab ipsis opera, ad unum percensuerunt. At minime a commemoratione nostra deserenda videntur duodecim Annalium volumina, quorum quinque ultima adhuc typis mandata non sunt quibus, post Caesarem Cardinalem Baronium. Ecclesiae res gestas, ab anno Christi nati MCXCVIII usque ad haec tempore, persecutus est diligentissime. Ea enim, et operis mole, et argnmenti gravitate, et rerum numero ac varietate, et laboris magnitudine, ceteris praestare dicenda sunt, quae, incredibile memoratu est, quanta animi alacritate susceperit, quantaque celeritate, ad absolutionem perfectionemque perduxerit; praesertim cum non parum multi, ab excessu Baronii, assiduo opere eandem incudem dies noctesque tutuderint, neque adhuc quidquam in hoc genere, quod magnopere probares,


page 199, image: s199

attulerint. Quamobrem Bzovii annales, quorum precia in aestimatione hominum diu jacuerunt, cum nondum quidquam, quod sit vendibilius, appareat, coeperunt caput attollere, seque altius efferre. Itaque merci, quae prope invendibilis videbatur, jam precium accessit. Verum ille, in Ludovico Imperatore, ad eundem scopulum navem offendit, ad quem suam Vecchiettus afflixerat. Etenim, censoria quadam auctoritate, quam sibi ipse attribuerat, est conatus eundem (tanquain nec jure nec legibus creatum) Imperatorum quasi senatu movere; sed postulante Bavariae Duce, ac tantam domui suae injuriam factam querente, in judicium vocatus, judicum sententiis est coactus abolere, quod scripserat, ac Ludovicum in ea, unde dejecerat, sede reponere. Invectus est in eum acriter vehementerque Georgius Hervartus, qui Ludovici defensionem arripuerat, adeo ut, quantum in ipso fuerit, omnem ab eo ingenii, memoriae, solertiae, acuminis, diligentiae, fidei, et integritatis commendationem everterit; qui Hervarti liber, Ludovici defensi titulo inscriptus, superiorum decreto vetitus, statim depulsus est ab hominum manibus, propterea quod ille cum Ludovici defensione conjunxerat multorum praeterea dedecus. Sed quod Hervartus Bzovio ingenii, judicii, memoriae, eruditionis, eloquentiaeque patrimonium est conatus eripere, id illi Simon Starvolsius, in scriptorum Polonicorum Hecatontade, tanquam tutor fidelis ac fortis, summa ope studuit conservare; ac praeter alias laudes, quibus eum exornat, virum vocat ad laudem, ad gloriam, ad immortalitatem nominis, ad saeculi sui miraculum, ad posteritatis utilitatem divinitus datum, atque concessum. Hic ex antiqua sanctissimaque D. Dominici disciplina, simul ac ex Polonia in Vrbem venit, statim a Sum. Pont. ob insignem ingenii doctrinaeque famam exceptus est in aedes Vaticanas, ibique, quo ad vixit, hospitio victuque liberaliter habitus; nisi quod, paucis aute ejus mortem annis, coenobium fratrum sui ordinis, AEdi D. Mariae super Minervam adjunctum, Vaticana habitatione mutavit, nefaria famuli sui caede deterritus, praedonis cujusdam opera interfecti, qui, ut mulieris, cui consueverat,


page 200, image: s200

sumtibus suppeditaret, cum accepisset, Bzovium auri vim magnam in arca constructam habere, die quodam, commodum, cum ille abesset, cubiculum ejus ingressus, custode occiso auroque averso, se ad mulierem cum praeda recepit. Sed antea multa ac nefaria flagitia perpetraverat: primum familiae Benedictinae, cui se voti religione obistrinxerat, claustra deseruerat, tum a Catholicae religionis veritate desciverat, et Spalatensem Archiepiscopum M. Antonium de Dominis, ejusdem religionis transfugam, sectatus erat in Angliam: deinde, cum Archiepiscopo, qui, ex hac defectione, auri montes sibi somniaverat, res aliter cecidisset atque opinatus fuerat, una cum eo palinodiam cecinerat, ac Romam profectus, impuri Antistitis, et adhuc mente animoque a vera ac germana fide alieni, domum, praefecti nomine, administraverat: postea, captus amore vicinae mulieris, honesto viro nuptae, multos mensescontinuos ejus usuram corporis ceperat, priusquam id viro suboleret; sed cum palam facta res esset, quod, ex improviso domum rediens, in lecto recens impressa adulteri vestigia deprehendisset, verens ille ne sibi perpetuo carendum esset domo mulieris, tollere eum de medio constituerat, quem suis cupiditatibus inimicum fore arbitrabatur; itaque usus armorum impunitate atque licentia, quod Gregorio XV Pontifice extincto, neque etiam tum altero in ejus locum subrogato, Vrbs prope erat sine jure ac legibus, muliere conscia, die quodam, bene mane, exeuntem illum domo una cum uxore, eadem inspectante, neque aliquod commoti animi signum dante, vita devolvit; quod facinus cum nemo, neque cognatus neque amicus, in Judicium deduceret, latuit in illa caligine temporum ac tenebris: postremo mulierem adolescenti. Spalatensis Archiepiscopi cubiculario, conlocaverat, ut eadem una cum illo uteretur frueretur: sed cum domeltici omnes sumtus in ipsum incumberent, nec esset unde faceret, ad rapinas caedesque confugerat; nec impune: nam accusatus a viro communis mulieris, cui minus erat carus, quod minus largiri poterat, ac suspendio necatus, perpetrati in Bzovium et Bzovii famulum facinoris poenas dedit. Qui Bzovius, paucos post annos,


page 201, image: s201

assiduo scribendi labore confectus, tandem scribendi simul et vivendi finem fecit.

CXVI. BARTHOLOMAEVS VGOLINVS.

PLurimum sane Monti Scutolo, exiguo AEmiliae oppido, tota illa provincia debet: abeo enim plures praestanti sapientia viros accepit, quos ad sui ornamentum ac decus possit ostendere. Sed ex Vgolina in primis familia provenere illi praeclara ingenia, quae, literarum gloria, illustrius ejus nomen reddiderunt. Sed Bartholomaeus, ut ex doctissimis ejus scriptis apparet, majori eam lumine illustravit. Hic non ante duodecimum annum in ludum venit, ut Grammaticae praeceptis erudiretur; quae Arimini ita celeriter, ingenii docilitate, arripuit, ut eorum industriae longo intervallo praecurreret, qui multo maturius se ad id studium contulissent, ac facile intelligi posset, pari modo superaturum omnes in ceteris artibus: nec opinionem de se hominum fesellit; nam cum Bononia, ubi Iuri Caesareo ac Pontificio operam dederat, atque juris utriusque interpretandi facultatem adeptus erat, in patriam revenisset, Misanae plebis sacerdotium, literario certamine superior ceteris qui in eam arenam descendissent, obtinuit; quo tempore quia Bononiae literas, Graecas didicerat, atque eatenus in Philosophia processerat, ut reliquum iter posset per se ipse, sine alicujus magistri ductu, conficere, ac sine cortice, ut dicitur, nare, doctissimum illum, de Sacramentis novae legis, scriptum librum edidit, et Romam ad Sixtum V detulit; quo munere adeo delectatus est Pont. ut officiis beneficiisque eum maximis fuerit complexus, eoque magis in ejus amorem impulsus, quod ille per eos dies ex altero literario certamine, de Barbianae plebis nobili sacerdotio, Romae proposito, victor pedem extulisset. Itaque omnis ejus pecuniae, quae in diplomate conficiendo fuisset enumeranda, idem Pont. illi gratiam fecit, nec minore liberalitate largitus est etiam eam, quae danda erat, pro diplomate superioris sacerdotii, in Io. Matthaeum fratrem a se translati. Sed tam pinguis Ecclesiae fructibus locupletatus, non tradidit


page 202, image: s202

se inertiae atque desidiae, non faciendae pecuniae operam dedit, sed pauperum inopiam sublevando, et cum aliis quae didicerat communicando, optimi patris et pastoris partes exequebatur. Nam omnibus se ad docendum dabat, qui disciplinae gratia ad ipsum convenissent, quorum magnus erat numerus; neque aliam ab eis mercedem exigebat, nisi amoris ac benevolentiae, atque ut darent operam studio ac diligentia, ne apud ipsum operam perdidisse dicerentur: quae illi pulcre ab eis relata est gratia; complures enim, qui Lugo, Cotignola, Imola, Faventia, atque ex aliis propinquis urbibus profecti, se illi in disciplinam tradiderant, magno civitatibus suis usui ornamentoque extitere. Verum haec tanta in eo doctrinae vis eo erat omnibus admirabilior et gratior, quod eam ornabat mira vitae dignitas, morumque integritas; quarum virtutum fama impulsus Clemens VIII, in cujus et Petri Card. Aldobrandini nomine aliquot egregia opera ediderat, nitro dedit illi optionem, ut de duabus Ecclesiis, Corindae et Tilesiae, utram vellet, eligeret, cui Episcopi nomine et honore praeesset: sed neutram placuit accipere, quod a patriae suae finibus longo essent intervallo disjunctae. Sed Paulus V, in cujus tutela praesidioque latebat, aliam eidem commodiorem aptioremque decrevit Ecclesiam, nimirum Bertinorensem, tum Federici Cardinalis Borromaei honoris gratia, tum etiam quia, in iis controversiis quae tum agitabantur, suis scriptis acerrimum se Ecclesiasticae libertatis propugnatorem ostenderat. Sed lethali morbo interceptus est antea, quam Episcopalibus sacris initiaretur. Latini sermonis elegantiam omnino contemsit; ut apparet ex indicibus librorum, quos edidit de Censuris Ecclesiasticis, nempe, de Excommunicatione, Suspensione et Interdicto, de Irregularitate, de Censuris reservatis Rom. Pont. in Bulla Coenae Domini, de Iustitia et validitate Monitorii Rom. Pont. contra Venetos, nec non responsiones ad septem Theologos, et ad doctores gymnasii Patavini; atque ex aliis multis operibus, quae partim extant, partim suo tempore in publicum venient. Sed istuc inquinati sermonis vitium, soliditate doctrinae, vitae innocentia atque


page 203, image: s203

candore, multisque praeterea aliis virtutibus, compensatur.

CXVII. FRANCISCVS PATRITIVS.

IAm vero prodeat in medium Franciscus Patritius Venetus, non hujus modo sed longo superioris aevi Italorum fere omnium multo doctissimus, in omni praestantissimarum artium genere; qui occupatissima in vita ac summorum virorum negotiis pene omnibus, ac fere perpetuo itinerum labore districtus, nunquam literarum studia intermisit, et egregia multa composuit, quae summis literatorum omnium laudibus efferuntur. De cujus Parallelis militaribus praesertim, notissimum judicium est Iosephi Scaligeri, hujus generis acerrimi aestimatoris, qui in suis ad amicos epistolis scripsit his verbis: Franciscus Patricius solus mihi videtur digitum ad fontes intendisse; quem ad verbum alii, qui hoc studium tractarunt cum sequantur, tamen ejus nomen ne semel quidem memorarunt. Multa hujus sunt praeclare ac prope divinitus scripta, quae longum esset omnia enumerare; sed haec maxime illustria, Paralleli militares, in quibus veterum Imperatorum militaris disciplina cum ea comparatur atque confertur, quae nostris nunc viget in moribus; qui liber est mole quidem amplus ac magnus, sed rerum, quae in eo continentur, aestimatione ac pondere longe maximus atque gravissimus. Librum hunc alii duo sequuntur, item mole ac doctrinae praestantia inter se genuini atque simillimi, quorum unus, nova, de Vniversis Philosophiae, inscribitur; ubi ad intima et arcana Philosophiae penetralia, ingenii sui acumine, sibi iter faciens, ab aliis posita ejus tradendae principia, et tanquam fundamenta convellere ac labefactate conatur, et alia ab illis diversa statuere atque defigere, quibus, utpote cum vera fide congruentibus, Christiana adolescentium ingenia in scholis erudiantur: alterum vero volumen egregium, Peripateticarum discussionum nomine appellat, in quo, admirabili ingenii diligentiaeque laude, Aristotelis inventa ad exactam judicii sui normam exigit, examinat, ac sua illa mirifica ad refellendum


page 204, image: s204

consuetudine usus, explodit et ejicit; quibus transactis, aliam a se excogitatam scribendi rationem affert, et quod suum sit de Aristotelicis libris judicium exponit; atque eos ait esse supposititios, et falso Aristoteli adscriptos; ac si sint veri ejusdem libri, nihil eos ab ipsius marte depromptum continere, sed omnia ab aliis Philosophis erepta complecti; idque pluribus veterum dictis, quae ab Aristotelis sententia non aberrarent, conatur ostendere: denique totus in eo est, ut Aristotelicae philosophiae fabricam funditus evertat ac diruat, jactisque novis fundamentis, suae fastigium ac culmen imponat, prope inutili ac supervacuo labore: quid enim tam inutile est, quam si convellere adoriaris ea, quae commoveri non possunt? quid tam supervacaneum, quam si velis novam et angustam ad id semitam facere, ad quod latissima multorumque trita itineribus via cernatur? Altius Aristotelis auctoritas radices egit, quam ut cujusquam vim impetumque pertimescat: viget, semperque vigebit, hominis disciplina, tantumque quis existimabitur scire, quantum ex doctrinae ejusdem fontibus haustum, intelligentia comprehensum habuerit; ac nemo, cui cor sapiat, non satius esse ducet in iis, quae ad Philosophiam pertinent, cum deo, ut ita dicam, philosophorum errare, quam cum aliis recte sapere, minorum gentium magistris. Itaque ille, omnibus in gymnasiis, ad sapientiam properantibus, dux semper habebitur, ille Theologorum quasi militiae, adversus religionis nostrae hostes, definitiones, argumentorum copiam, et alia praeclare dicta multa, tanquam amentatas hastas elargietur, quas illa theologicis lacertis ac viribus, de caelo suppeditatis, torqueat ac vibret: nova vero Patritii Philosophia, quantumvis egregia, vix locum in eruditorum bibliothecis inveniet, quam illi, animi causa, cum est ocium, legant, et in admirationem ipsius ingenii suspiciant; quemadmodum etiam novam ejusdem Geometriam, novamque Rhetoricam; qui libri, in commendationem Euclidis, Ciceronis, Quintiliani, aliorumque, qui, hos secuti, de arte Rhetorica libros scripierunt, extabunt. Edidit de scribenda historia tres dialogos, et de arte poetica totidem decadas, quibus precium


page 205, image: s205

statui pro illorum aestimatione vix potest; et commentarium in Polybium, de Militia Romanorum, multorumque aliorum ex insula Cypri: protulit etiam in lucem, ex antiquitatis tenebris, tanquam e ruderibus, erutum, Commentarium Graecum Philoponi in Metaphysicam Aristotelis, quem etiam, in Latinum a se conversum emisit: Mercurii Trismegisti operum (ut est opinio) fragmenta, tanquam disjecta membra, in unum corpus collegit. Perpetuas habuit cum Theodoro Angelutio, philosopho ac medico Patavino, de naturali Philosophia, et cum Iacobo Mazzono de ea, quae est de moribus, controversias, ut ex libris apparet, quibus, tanquam armis, inter se decertarunt. Hujus si virtuti par data esset corporis statura, proceritate infra se ceteros reliquisset; sed brevis, neque ita venusta, a natuta contigit; neque tamen minus fuit illustris et honoratus; quod magnos homines virtute metimur, non corporis mole. Docuit Philosophiam in duobus clarissimis Italiae gymnasiis, Romano ac Patavino.

CXVIII. CLAVDIVS BELVRGERIVS.

CLaudius Belurgerius Gallus, jam inde a puero, incredibili Graecarum literarum amore flagravit, in quibus perdiscendis, ita assiduam ac diligentem operam posuit, ut Parisiis, in quam civitatem se contulerat, habitus sit omnium, qui professionis ejusdem essent, longe doctissimus: sed collegii Navarrae moderatoris in primis studia commovit, evocatusque ab eo est, ut humaniores ibi literas doceret; in quo munere versatus est diu, ac complures ita Graecis literis eruditos ad graviora studia dimisit, ut in publicis philosophicis disputationibus, tum in lacessendo, tum in respondendo, non alia uterentur lingua nisi Graeca; cum etiam capita quaestionum quae in certamen contentionemque vocabantur, Graece edita essent. Et hoc magistro, ita Graecae eloquentiae studia viguerunt, ut non alias major illi honor sit habitus, neque vehementius eidem plures inservierint. Moribus fuit subagrestibus ac rudibus, neque in victu. vestitu, sermone, quidquam habuit


page 206, image: s206

elegans, concinnum, aut compositum, sed aeque omnibus in rebus incultus ac dissipatus apparuit; nullus apud eum liber, quantumvis carissimus, egregie praeter ceteros custoditus, aut in loculamentis suo loco positus, cernebatur, sed unumquemque ut casus tulerat, projectum, dispersum, squalidum, rudis mensa, vel solum excipiebat. Erat illi, prae ceteris, in deliciis Homerus; hunc habebat semper in manibus, hunc totum edidicerat, hunc secum in templa deferebat, et sacrarum precum loco recitabat. Hinc insolita cupidine actus, dedit operam quantum potuit, ut Thersitae imago quemadmodum in secunda Iliade versibus ab Homero describitur, ita celebris cujuspiam pictoris manu in tabula coloribus depicta exprimeretur, nihilque, quantumvis minimum, praetermitteretur ex iis, quae ille in eo deformando persequitur; quae res illi ita contigit ex sententia, ut nihil esset ea pictura illustrius, nec quidquam existeret, quod magis visendum censeretur. Demum ille, in Homero diligendo, eo insaniae processit, ut incredibili cupiditate exarserit, suis sibi oculis subjiciendi campos ubi Troja fuit, atque omnia ea late loca conspiciendi, quorum ille memoriam ac nomen usurpat. Qua de causa Carthusianis fratribus certam pecuniae summam, quam morte ipsius lucrifacerent, foenori dedit ea lege, ut, quoad viveret, centenos ac quingenos sibi aureos, ubicumque locorum esset, transmitterent. Quibus actis, annos natus quinquaginta, ea Parisiis mente discessit, ut non antea ad munus docendi, quod relinqueret, reverteretur, quam totam Graeciae oram oculis perlustrasset, ejusque descriptionem, diligentissime in tabulis exaratam, reportasset. Ergo in hac peregrinatione, majore vi animi et ardore suscepta, quam si in Palaestinam ad sacra Christi untrimentorum et supplicii loca properaret, Romam venit; ubi a Regis Galliae oratore perhumaniter exceptus est, et ab eruditis viris in honore habitus: et quia, quacunque iter faceret, plura virtutum suarum, quam adventus sui, vestigia relinquebat, elegantissimo carmine, Graece scripto, quod etiam in Latinum sermonem convertit, M. Antonii Burghessi, Pauli V fratris filii, et Camillae Vrsinae, Virgilii filiae, nuptias,


page 207, image: s207

quae in eos dies incurrerant, quibus ipse ad Vrbem accesserat, cecinit. Tum Roma Venetias se contulit, ubi continuo, ventis operam dantibus, tempus navigandi commodum nactus, navem conscendit, quae in Orientem solvebat; quae tandem hominem, cui, prae cupiditate agri Trojani visendi, nulli neque venti neque remi satisfacerent, Alexandriam incolumem detulit. At qui Neptunum sibi aequum, cohibitis tempestatibus, navi vectus invenerat, quem potius iniquum habuisse par fuerat, quod tam incenso studio ad ejus urbis vestigia propemodum adoranda ferretur, quam, sibi perjuram, tridente subvertisset soloque aequasset, Alexandrinum solum, ad cujus contumeliam nihil illa profectio pertinebat, adversarium reperit: nam lethali eum morbo implicitum, et tanquam catenis devinctum Orco tradidit, ut ad Homeri, quem tanta pietate coluerat, manes adduceret, ab eoque perdisceret, cujus nam potissimum ex illis septem Graeciae civitatibus esset, quae suum esse asserunt, deque ea re acriter apud judicem, qui nondum sententiam tulit, pugnant inter se atque contendunt. Ejus morte, magna pars librorum ejusdem deperiit; atque inter eos insignis commentarius in Homerum; quem infinito multorum annorum labore confecerat.

CXIX. ANTONIVS GYRONVS.

ANtonius Gyronus Tarraconensis, adolescens Romam venit; qui Vrbis amore captus, perpetuum in ea vitae suae domicilium collocare constituit. Erat tum modicis facultatibus praeditus, sed postea eas auxit usuris centesimis pecuniarum, quas in societatibus officiorum, ut vocant, collocaverat. Iamque tantum divitiarum sibi coegerat, ut ex earum fructibus posset suo, ut dicitur, vesperi vivere, neque necesse haberet, suas alicui operas locando, vel se indignum aliquod opus faciendo, sibi victum quaeritare. Sed quia non licebat illi esse ocioso, et quia bonis erat artibus a puero institutus, contulit se ad cunctarum Vrbis Ecclesiarum notitiam, quibus videlicet initiis earum unaquaeque orta


page 208, image: s208

sit, quibus beneficiis ac muneribus exornata, quibui sanctorum Martyrum reliquiis locupletara, quibus clarorum virorum sepulcris cohonestata, atque ad alia id genus multa, curiose investiganda; quibus in rebus ejus operae magnum sibi fuisse usum, testatur Caesar Baronius, in suis ad Martyrologium Romanum notis, qui cum illi magnus intercedebat usus consuetudoque. Sed in primis sanctimoniae se deditum esse, prae se ferebat, tonsa barba capilloque; pallio, tunica, sago, tibialibus, ac femorabilibus laneis, male aptis ad corporis membra; collare simplici, neque, ut tum erat usus, lactucato; Breviarium, multis Christi Domini, Deiparae Virginis, ac sanctorum imaginibus refertum, quocunque incederet, ferebat sub alas; atque opinioni hominum, hac sanctitatis specie, blanda conciliatricula, commendatus (nam omnes, non solum boni, verum etiam mali fere semper probitati favent) coepit primum se in nobilium virorum amicitias insinuare, tum ab hac rimula adaperta, ad mulierum quoque familiarirates obrepere, earum praesertim, quae vel nobilitatis splendore aliquo vel formae bono praestarent; in quo adeo fuit felix, ut nulla esset Romae nova nupta, nulla paulo celebris matrona, nulla nubilis virgo, quam non amicitia comprehenderet, obsequio tueretur, ac non omnibus sibi modis adjungeret, et si quam in via conspiceret, cum ea consistere, colloqui, summaque ambitione contendere, ut qui adessent, intelligerent, se esse mulieri in amore et gratia. Cumque religiosissima Dei immortalis et sanctorum templa, magna populi frequentia, celebrabantur, et cum dies, divo cuipiam sacer ac festus, advenerat, eo die ejus in AEdem magnus virorum ac mulierum numerus conveniebat; ideo mulieribus, se tergendi, ornandi, poliendi, expoliendi, pingendi, nulla satis satieras erat, ne, ubi exempla conferrentur, mulierum aliarum sui eas ornatus poeniteret, cum alias ornatas melius conspexissent: tum licebat videre hominem, nunc ad hanc, nunc ad illam licedam accedere, aliam salutare, cum alia caput conferre, alteri aliquid in aurem dicere, in templo vero inter eas versari, demonstrare illis quid unumquodque sacellum vel ara sacri aut religiosi contineret, ac detractas


page 209, image: s209

ex breviario suo imagunculas partiri: neque offendebantur in eo homines, ac minus commodos de illo sermones habebant, sed tantum, joci gratia (ut verbis eorum utar) amatorem spiritualem eum appellabant; cum illius amor intra externas illas significationes consisteret, nec ad rem abiret. Sed tandem miser, turpiter decoctis iis, quibus cum eas officiorum societates, de quibus diximus, inierat, tabe confectus interiit; non sine Baronii jam Cardinalis admiratione, qui nunquam suspicatus fuerat, tantam vim illi pecuniae fuisse, quem, utpote Euangelicae paupertatis studiosum, adamaverat.

CXX. RVTILIVS GRACCHVS.

SI illustrium totoque terrarum orbe nobilium Pinacothecarum parietes, non hominum formoforum modo, sed deformium quoque imaginibus referti vestiuntur, quae imagines, non minus quam illae formosorum, tum pictorum artificio, tum formarum commemoratione delectent; cur non liceat etiam nobis, doctrinae sapieritiaeque forma praestantibus viris non nullos inserere, quorum insignis stultitiae deformitas cum aliquo ingenii acumine juncta videatur? Horum enim tanquam aspectus inhonestus ac foedus, ita nos capiet, ita oculorum animi sensus voluptate mulcebit, ut egregia et facta ad amussim ora, atque ingenia. Quis non aeque in Thersite teneatur, quem suo in carmine, tanquam in aliqua tabula, ab imis unguibus usque ad verticem summum, omnibus corporis vitiis cumulatum, descripsit poetarum princeps Homerus; atque in Nireo, quem nigris oculis nigroque capillo suisse, quoque neminem, neque pulcriorem, neque venustatibus omnibus pleniorem, ad evertendam Trojam accessisse, idem affirmat? quis non simili, in dissimili specie, capi voluptate se sentiat, ex Vetustinae descriptione, cui Martialis tres tantum dentes, ac tres capillos, pectus cicadae, crus formicae, rugosam frontem, mammas aranearum cassibus pares, os rictibus crocodili simile, noctuinos oculos, atque alia monstrosi corporis portenta, eleganti carmine tribuit, ut in Les bia Catulli, in qua deformanda,


page 210, image: s210

totam esse formosam, pulcherrimam totam, tum omnibus unam, omnes surripuisse veneres ait? Referam igitur duorum hujus nostrae aetatis hominum, insignium ad ridendum, imagines, quibus cognoscendis animus reficiatur, et ad alios, summa gravitate elegantique doctrina viros, de quibus dicturi deinceps sumus, intelligentiae oculis intuendos, integer revocetur; ac primum a Rutilio Graccho ordiamur. Hic Romae nobili domestico genere natus, a parente inops est relictus, ac fere semper cum adversa fortuna conflictavit; sed tamen ita in re tenui vixit (in qua tutanda non erat stultus) ut nunquam, se liberalius alendi gratia, data opera, alienis escis studuerit, quamvis invitatus ire non recusabat, neque ad aliquam artem, genere indignam suo, transierat. A puero dedit operam literis, et quia erat ei ingenium docile, quidquid traditum fuerat, didicit. Eludo egressus, ac robustior factus, quoad illi mens constitit, egregios complures rhythmos composuit, cum aliorum sui aevi poetarum optimis comparandos; qui fratris mei indiligentia, a quo erant collecti, interiere: sed postquam mente destitutus est, scripsit non minus multa ridicule, jussit quae splendida bilis; ita tamen, ut in illa stultitiae quasi caligine, quoddam quasi lumen ingenii eniteret; e quibus majorem et risum et admirationem commovebant conciones, Etruscis rhythmorum lege solutis versibus comprehensae, quibus Euangelia, singulis quadragesimae diebus attributa interpretabatur, et in his prooemia, in quibus populo audientiam faciebat: ea enim non extrinsecus aliunde quaerebat, sed ex ipso Euangelio sumebat. Verbi causa; de puero centurionis aegro verba facturus, mulieres admonebat, ut si quae pueros infantes minutulos illuc attulissent, foras efferrent, ne quasi hoedi obvagirent, tum ut tacitae sederent, neque canora sua voce tinnirent; denique concionem totam jubebat silere et tacere: nam aegrotum esse ibi viciniae, ac modo, ex perpetua nocturna vigilia, aliquid quietis capere coepisse, proinde incivile, immo saevum et immane esse, strepitu atque clamore, ejus ab oculis somnum abigere. Item. Christi ab inferis excitati historiam enarraturus, quae concio, quoniam a prandio habetur, multos


page 211, image: s211

invenit, qui se a somno obsideri obtinerique patiuntur; ut ab eo auditores abduceret, Cavete, ajebat, ne vos somnus obrepat; nam hodie nemo inventus est illi operam dare, nisi lictores atque carnifices; itaque quicunque ex vobis somno indulserit, non erit alius, nisi lictor et carnifex, ex eis qui Christi sepulcri custodiendi partes acceperant. Leve esset ac frigidum, omnia referre, quae ille per insaniam scripsit. sed cum primum a se ipso discessit, in varias rerum formas, quasi Proteus, abiit; ante omnia in Antichristi personam transiit, atque ab omnibus pro Antichristo haberi volebat; quem non saevum, non immanem, non impium, non scelerum caput, non Christi inimicum, ut origo verbi significat, futurum ajebat, sed mitem, humanum, pium, sed virtutum omnium principem, ac maxime cum Christo conjunctum; se quidem res miras ac supra humanae naturae vires editurum esse affirmabat, atque aliis pollicebatur opes, aliis honores, aliis divitias, quod cum ad quaesitores fidei delatum esset, statim compactus est in carcerem, sed, causa diligenter cognita, fit ab illis decretum, deliramenta eum loqui, nec tam a fide, quam a mente discessisse, ideoque in nosocomium dementium detrudendum esse, ut ibi potaret helleborum aliquot dies: in quo exceptus, cum non admodum pro insano se gereret, nullius fere custodiis asservabatur: quamobrem die quodam, cum pedem e culina cocus extulisset, in eam ipse ingressus, tanquam cloaca vel gurges totum inse illud immisit, quod fuerat amentibus omnibus coctum: tum domi moderatores jusserunt eum egredi ex ea foras, ac noluerunt alere stultum tam edacem; praesertim cum intra verba tantum desiperet, neque manu aliquid moliretur. Tum Proteus ille in aliam formam se inclusit, atque esse literatum, qui paucos menses ante e vita migraverat, ad solita pietatis munia ab orco remissum, asseruit; ac complures egenos pueros, quemadmodum ille faciebat, tota ex Vrbe coactos, cruce praeeunte, binos ire jubebat; sequebatur ipse, tunica indutus cinericia cucullata, stipem quaerens: sed die quodam, cum apricanti sibi, una cum mendicabulis illis hominum, pro AEde D. Augustini, aedituus molestus intervenisset,


page 212, image: s212

erepta e pueri manibus cruce, caput illi comminuit. Dissoluto igitur mendicorum coetu, cum non succurreret alia persona, in quam immigraret, in se manere, ac suam gerere statuit; ac ne stultitia ociosa jaceret, voluit dare operam Philosopho illi, quem tum ego audiebam. Non potest satis narrari, quantos ludos praebuerit, quam multa jocosa dixerit, quam insanis argumentis, sed oppido ridiculis, iis, quae a magistro traderentur, obstiterit; quorum unius in praesentia memini. Sumunt Physici pro comperto, non posse eandem rem duobus eodem tempore motibus, inter se diversis, impelli agitarique, videlicet non posse idem caloris simul et frigoris impulsu moveri; id ille hac ratione conabatur infringere. Fige palum, ajebat, in pariete, non ne illum eadem opera aperias et claudas; patefacias et obstruas? at quae nam duae res ita inter se pugnant, ut aperire et claudere, patefacere et obstruere? non jure igitur, unam et eandem rem duobus motibus contrariis, simul junctis, subjici posse negatur; quae postea versibus comprehensa recitabat. Convertit se deinde ad civitatem pulcris moribus exornandam, et quia nullum fere in honoribus habendis discrimen adhiberi querebatur, atque eodem salutationis genere, privatos amicos, ac summos viros advenientes excipi; tres sibi pileos, apte inter se cohaerentes, ita ut unus, seorsim ab altero extrahi posset, concinnavit, inque eos caput inseruit, atque inferioris ordinis amicis unum, superioris duos, summo vero loco positis tres sibi e capite detrahebat, hoc ordine, ut dextera manu unum, sinistra alterum apprehenderet, tertium in collum rejiceret. Ob quod inventum a S. P. Q. R. per epistolam petiit, ut ei victus quotidianus in Capitolio praeberetur. At fiebat interdum, ut eidem non nemo molestiam, tanquam, stulto, exhiberet; cui ille occillabat os probe; et si quis referre illi gratiam pugnis auderet, continuo sibi tunicam a pectore, ubi cereus pendebat orbis, diloricabat, atque, En tibi, ajebat, agnum Dei, feri, contunde pugnis, interfice: quae ita loquebatur, ut compositas in pugnos manus haberet, ut (qua erat athletica ac prope gladiatoria corporis firmitate) si se commoveret, os illi exossaret:


page 213, image: s213

quamobrem ii, majoris infortunii metu, taciti discedebant: neque ita facile inveniebatur, qui esset illi molestus. Sed homo stultus, et magis aliud quidpiam quam se ipsum esse cupiens, non potuit diu limitibus se suis tenere, sed immigravit in Herculem; ac feriis Bacchanalibus, cum magna vis nivis e caelo decideret, vectus equo, nudus, ita ut ex utero matris excesserat, nisi quod paululum leonis pelle tegebatur, uno die saepius totam Vrbem circumivit: atque effundebantur in risum omnes, cum cernerent, tempestate illa perfrigida, nivis homini floccos ex capillis cruribusque nudis pendere. Sed nullus erit scribendi finis, si sit consilium, omnia exponere, quae ille stulte ac ridicule in vita fecit ac dixit. Ad senectutis terminos cum jam pervenisset, tabe confectus interiit, vel tanquam sol potius, sed quem postea nemo exorientem visurus esset, occubuit: etenim, quo tempore mortem obiit, appositis capiti suo radiis, ex aurichalci bracteis factis, se solem esse simulabat.

CXXI. POMPEIVS GIARDINVS.

EAdem tempestate, Pompejus Giardinus Romanus, nobili item genere natus, sed parum mente validus, multos annos, non civibus Romanis solum, verum etiam advenis, magnam de se voluptatem atque animi remissionem attulit. Ejus stultitia versabatur in eo, ut, quotquot in principibus concionatoribus numerarentur, eos diligenter audiret, atque imitando exprimeret, quos gestu, motu corporis, vultu, et voce, et ipso genere sermonis, ita repraesentabat, ut omnes admirarentur; sed in primis Toletum, Panicarolam, Lupum, Marcellinum, et alium nescio quem, sive verum sive ab eo excogitatum et fictum concionatorem, imitabatur, qui maledictis ac precibus manis, quam rationibus et exemplis, improbos a vitiis abducere, et ad virtutem traducere conabatur. Vt vos, ajebat, Deus divique omnes perdant, pessimi, ut vitam ferro, suspendio, ruina, vel praecipitio finiatis, improbi, scelerati, sacrilegi, cur de via de ceditis? cur castimonia, pudicitia, continentiaque relicta, ad omne genus turpitudinis nequitiaeque, libidines


page 214, image: s214

vestras effunditis? At non possumus, dicitis, tam lubricis vitae humanae viis, sine casu aut prolapsione, consistere. Malum, quod vobis Deus det, magnum et maturum: cur, cum paruistis din voluptatibus, cum dedistis multum temporis ad ludum aetatis et ad inanes hasce corporis voluptates, non revocaris vos aliquando in viam, atque animum ad virtutis studia traducitis? exemplum de me sumite; ego quod feci flagitii, populo uni potuit viritim dispertiri, et tamen ad frugem redii, et nunc, qui eram antea potator, scortator, aleator, ex hoc suggestu vobis, hoc est, surdis sabulam narro; sed ite hinc in maximam malam crucem; tum sera vos poenitentia subibit, cum caelum me, orcus vos in aeternas damnatorum sedes, exceperit. Dixi. Solitus etiam erat, sub velo aliquo latitans, lepida atque jucunda imitatione, referre primo partu mulieris laborantis ex uteri doloribus voces: inducebat enim eam, non solum usitatis illis parturientium precibus postulantem, dari sibi facultatem pariendi, nimirum, Margarita fave, fer opem, serva me obsecro, sed diris etiam diem illum devoventem, quo data nuptui esset; ac, me miseram, ajebat, si mihi suspicione saltem oboluisset, quantum doloris inesset in pariendo, conclusissem me antea in aliquam sacrarum Deo Virginum domum, quam cuipiam nuptui darer: quod si tanto emitur dolore voluptas, quae ex viro percipitur, valeat illa, atque eam sibi habeat, quaecunque illius est cupida. Tum, mutata voce, obstetricis partes agebat, quae, bono parturientem animo esse, juberet; nam mox futurum, ut scitulum ex se puerum daret, qui omnem sibi ab animo, doloris illius molestiam abstergeret. Interea, ô filia, ajebat, manibus, pedibus, totoque corpore enixe contende, ut propere partus in lucem exeat, praesto etiam vir tuus aderit, qui suo aspectu non minimum tibi solarium afferet. Quid? illa ajebat, mihi virum memoras? male illi ac maritis omnibus sit, qui tantum nobis dolorem creant; quaeso, odium illud, si sapiet, nunquam mihi posthac in conspectum prodibit. His atque aliis ejusmodi nugis studebat in hilaritatem animos dare; ideo saepe vocabatur, ac saepius etiam invocatus, ultro se offerebat illo, ubi convivium


page 215, image: s215

agitari perceperat, ut, conciunculis recitandis, nummum unum aureum, vel saltem argenteum auferret; et quia erat praeter modum avidus pecuniae (nam id unum illi vitium inerat maxime) fere quotidie ad portam Flaminiam ibat, percunctatum a custodibus, num vir princeps aliquis, aut domi suae nobilis, urbem esset ingressus; ac si quemquam venisse compererat, generis sui oblitus, evolabat ad tabernam actutum diversoriam, in quam ille se receperat, ut aliquid ab eo, sua illa faceta concionatorum imitatione, abraderet: ac si nulli adnarent thunni, quos expiscaretur, pro pisciculis capiebantur illi, qui in AEdem Deiparae Virginis, Dominicanorum fratrum, cujus fores totos dies patent, ingrederentur; nam ad singulos accedebat, iisque, si vellent emere, binas binis obolis conciones venditabat, sed non ante, (ne sibi fucus fieret) recitabat, quam obolos in crumenam condidisset: ac fiebat interdum, ut virorum principum liberalitate large donatus discederet; ut a Menapiorum Principe, cui lacobus Boncompagnus, Sorae Dux, coenam dederat; ac nisi Fabricius Carosius tunc temporis saltator insignis, ac potator maximus, qui temulentus ab eadem coena revertebatur, homini succurrisset, a circumpedibus ejusdem Ducis, vita ac pecunia, quam referebat, eversus fuisset. Venerat Fabricius in illud convivium, evocatus a Duce Sorae, ut, proposito praemio, pugnam cantharis cum Germano quodam committeret, quem Menapiorum Princeps Novellio Torquato, Lucio Pisoni, M. Antonio Triumviro, ac Ciceronis filio, quos vinosissimos fuisse constat, bibendi gloria anteferebat; quem simul ut Fabricius aspexit, Hic ne, inquit, est ille nebulo, qui cum mihi futurum est certamen? qui mecum se conferre audet? jam illi ostendam, qui vir sim; illud dolet mihi, quod coenatus huc venio; verum animo non deficiam, sed vino opus est exquisitissimo: jam Germanus, Gregorii XIII nomine invocato, heminale poculum, vini plenum, Fabricio propinaverat, cui ille, Ludis ne, inquit, tu me? hoc pocillum avibus, cavea inclusis, ut bibant, appone; arreptoque congiali vase, vino ad summum implevit, tum uno haustu ita totum exhansit, ut nihil in eo, ad


page 216, image: s216

elidendum in pavimentis sonum, villi reliquerit. Exhorruit Germanus, ac facile certaminis illius palmam Fabricio detulisset, sed pudore ac domini sui metu deterritus, vase accepto, vix, saepius in hauriendo respirans, ex eo ductim in se vinum inversit. At rursus eundem Fabricius ludum, Menapiorum Principis honoris gratias, alio haustu commisit, nec licitum fuit illi misero recusare. Postremo Fabricius, ad illum conversus, cui jam ebrietas os plallidum, pendulas genas, rubidos oculos, tremulas manus, effecera, Ne te, ait, functum omnibus periculis credas, nam quanta Duci nostro Sorano fieret injuria, si nemo bene illi ex nobis sua ad pocula diceret! tum vas cumulatius quam antea implevit, ac prius sanitatem Duci precatus, spectantibus, miraculi gratia, convivis, illud intrepidus exinanivit. Iussus est ille, quamvis pene sine mente ac sine sensu jaceret, invitationi respondere; sed vix plendum illud vas labris admovit, cum exanmatus ad terram corruit, atque illinc elatus est mortuus. Sed Fabricius, id quod ebriosis raro contingit, nonaginta et eo amplius confecit annos; Pompejus vero noster, cum jam nemo sustineret eum amplius audire, senio confectus interiit. Fuit ingenio eleganti, nec adversa probitatis fama: nunquam enim dici eum memini, sicut de aliis, praeter avaritiam, turpium libidinum vitio laborasse; praesertum cum juveni ad omnium fere domos aditus patuisset, et honesta facies et firma corporis valetudo contigisset. Hujus avaritiae mentio cogit me, ut Dichaei Dichaeani, prodigiosae avaritiae hominis, imaginem subjiciam.

CXXII. DICHAEVS DICHAEANVS.

DIchaeus Dichaeanus, puer e Graecia a parente, qui in praecipuis Europae urbibus argentariam non ignobilem fecerat, perductus est Romam, ac sicut ceteros ejus aequales impotentia atque elatione animi vicit, ita etiam multos mortales, vitae parsimonia, antecessit: nam fuit cerebrosorum cerebrosissimus, et parcorum parcissimus. Adolescens, studiis humanitatis, ac juri civili in primis, operam dedit; de quo non nulla, ab eo docte


page 217, image: s217

eleganterque scripta narrantur, sed ea nondum, quod sciam, typis impressa apparuerunt. Ominibus in rebus, gravitatem dignitatemque sectari se profitebatur; sed in incessu praesertim, et in omni corporis motu, nihil non ad artem dirigebat. Nam quemadmodum Spartanorum militia dicitur processisse ad numerum, neque ulla adbibita esse, sine anapestis pedibus, hortatio; ita etiam omnis hujus vitae actus, erat numeris, ut ita dicam, adstrictus, atque solitum est, summa ab eo cautio ac diligentia adhibebatur, ne quid committeret, quod esset ab hominis gravitate, vel potius a regia majestate alienum. Itaque sive ad laevam sive ad dexteram se flecteret, sive sursum, sive deorsum moveret, sive in orbem rotaret, sive aliquo accederet, sive inde recederet, semper sui similis inveniebatur. Hinc locum festivo urbanorum hominum dicto fecit; quippe illum, ajebant, secum hominem ducere, qui occulte post ipsum plauderet, ut ad plausus mensuram, quemadmodum solen musici vocem in cantibus, ita ille gressus moderaretur suos. Nullum ejus ab ore dictum exibat, nisi praegrande, rotundum ac magnificum. Greaecus plane erat: quid opus est verbis? nam Graecis, ut Horatius ait, dedit ore rotundo Musa loqui. Nullus erat apud eum ridiculis hominibus quaestuspoterant illi quidem dictum, quantumvis ridiculum dicere, sed nemo sui s ridiculis potuit eum adigere, saltem, si non arrideret, ut dentes adstringeret, ac multo minus ut ipsi coenam ac prandum daret; quod nihil a regali majestate debere longius abesse existimaret, quam risum, atque adeo risus ipsius suspicione: nam jactabat, se longa serie stirpi Graecorum Imperatorum adnexum. Sed tandem ad Remp. capessendam accessit, curavitque, ut ejus sibi administrandae pars aliqua traderetur; qua impetrata, tum, ut cum maxime, gravitati operam dedit: nam tum praesertim illi studendum esse existimabat, cum per compita, per fora, per Principum virorum aulas caudam trahebat. Itaque a nemine coram, sed per epistolam, adiri volebat: verum quia ex eo ordine, in quem venerat, in pri vatorum negociis judices dantur, non poterat effugere, quin patronis ac clientibus,


page 218, image: s218

de re sua volentibus eum docere, se daret: sed quia erat in primis cerebrosus, ac sui juris sententiaeque, fiebat interdum, ut dum patronus, vel ille cui res erat, paulo vehementius causae suae defensionem adversus animi illius sententiam prosequeretur, ad clamores et convicia, nonnunqua etiam res ad manus et ad pugnam veniret: ac die quodam, ejusmodi res accidit, quae in vulgus prolatas, miros, de homine ridicule iracundo, toti Vrbi sermones ludosque praebuerit. Venerat patronus ad eum quidam, non indoctus nec indisertus, ut clientis sui causam, de qua judex erat ille captus, quae ab illo objiciebantur, labefactaret atque convelleret, homo impotenti animo atque elato, qui ferret inique, se rabulae (ita enim contumeliae eum causa appellabat) in disputando parem esse non posse, ad id accurrit, in quo superiorem se esse non dubitabat, nimirum ad vim, impetuque facto, pugnis et calcibus, ad terram eum afflixit, et continuo in cubiculum ibi proximum abiit; sed vix pedem intro in illud intulerat, cum alter, ex eodem quo ille erat ordine, judex salutatum ad eum venit, quem ille, qui humi jacebat, intuens, existimavit eum esse, a quo fuerat pugnis male multatus, ac surgens, itaque ubi esset ignorans, in os illi involavit, et plusquam quingentos colaphos impegit, anteaquam ille, re improvisa perculsus, posset se colligere percontarique, quamobrem tanta ab eo injuria afficeretur. Verum de incredibili hominis parsimonia, cujus gratia in illius memoriam incurrimus, sexcenta possunt enumerari; sed paucis contenti erimus, unde appreat, voluisse eum duas res inter se maxime diversas copulare atque connectere, summam videlicet in omni victu tenuitatem, et admirabilem vitae cultum atque splendorum. Erat illi elegans suppellex, a parente relicta, serica vestis stragula, plura peripetasmata, multum argentum, tum caelatum tum purum, conopei, lecti, sellae, mensae cum scriniis, ex ebore atque hebeno scite eleganterque con textis, atque alia ejusmodi non parum multa regalis propemodum opulentias ornamenta: itaque jubebat sibi


page 219, image: s219

quotidie exornari ample magnificeque prandium ac coenam, videlicet exponi ea, quibus abundabat, plurima ac pulcherrima vasa argentea, quivis ut cum aspexisset, non se paratum homini privato prandium, sed instructum Regi maximo convivium, videre arbitraretur, ac pro certo existimaret, deferendum in illud esse, quidquid eo die apud omnes lanios, apud omnes aucupes, denique quidquid omentorum fuisset in foro: procedebant famuli, utrque ferentes manu patinas, alias aliis impositas, atque invicem tectas, quasi depellendi ab epulis, quas continebant, frigoris vel sordium causa; sed intus nihil habebant, sed plenae erat inaniis; paucae vero, vel pultem, vel frustulum agninae, vel suillae, vel bubulae, pro temporum varietate, claudebant; vespere vero coenabat olus, ovum, vel paucas oleas, cum frustulo panis, quod sibi reliquum fecerat in prandio, et advappae heminam sitim extinguebat: in prandiis vel coenis summam dabat operam, ne qua panis, quem edebat, mica sibi in barba adhaeresceret, vel in sinum, atque inde ad pedes, delaberetur; et si quae forte decidisset, magno clamore, tollendam eam reponendamque una cum aliis in mensa, imperabat: itaque nulla unquam neque catella, neque pullus gallinaceus, neque formica, facta est ex earum aliqua pinguior. Postquam e mensa surrexerat, jubebat placide accurate que inde mappam amoliri, omnesque panis micas, quanta maxima poterat diligentia, in unum contrahi, colligi, asservarique, in proximum diem dominicum, ut, ex eis, ex jure coctis, puls sibi conficeretur. Coco quotidie ligna d exiguam mensurae rationem praebebat, simulque hanc illi edictionem habebat, ne vicino cuiquam ignem petenti daret, vel cultrum, vel pistillum, vel mortarium, vel quidquam ejusmodi utendum traderet; quod si edicta non servasset sua, diario ejus diei eum multabat. Neque ceteris in rebus minus erat parcus, minusque in speciem magnificus, sed quotidie antequam advesperasceret, candelabra sex argentea disponebat in mensa, quae erat in cubiculo, ubi ad se venientes excipiebat, ut qui adirent, se esse copiose ornatum, atque ad ejusdem cultus rationem reliquam suam esse vitam arbitrarentur: sed prodebat


page 220, image: s220

debat ipse sese; nam cum terras nox opacaverat, se erat, qui conveniendi aditum posceret, unam ex candelis, candelabris illis affixis, sua manu inflamamabat; tum in ambulatione cum illo veniebat, sed octo vel decem spaciis facis, candelam alteram, illi proximam, accendebat, et primam extinguebat; deinde, aliis decem spaciis confectis, tertiae eodem modo lumen admovebat, ac secundae adimebat; quem deinceps ordinem, in aliis accendendis extinguendisque servabat; qua re assequebatur, ut omnes simul ad eandem mensurae rationem decrescerent: sed ubi ad sextam candelam redacta res erat, continuo missos faciebat omnes, neque cuiquam se adeundi potestatem dabat, sed, candela sua luce orbata, abdebat se cubiculum, ibique, ad tenue lucernae unius lumen, quod reliquum erat temporis, antequam coenatum vel cubitum iret, legendo vel aliquid aliud agendo conterebat: ac mos hic tam illiberalis ac sordidus irrisioni jocisque facetorum hominum patuit. Nam cum venisset ad eum nocte quadam vir in primis nobilis, et ad jocandum aptissimus, atque solemne et antiquum illud suum de candelis, ut diximus, obtinentem eum aspexisset, irrisit stultam hominis sordide praci sedulitatem, qui et sibi voluptatem, et aliis, qui essent illud audituri, risum quaerens, ad sextam candelam accessit, cui ceteris jam suo functis munere, cubiculi illuminandi partes incumbebant, ac micantem in ea flammam spiritu oris impellens entinxit; atque illico consecutae sunt tenebrae; qua re ille vehementer commotus, Cur hoc, ait, tibi venit in mentem conari? Quia, inquit, volui te hunc laborem lucrifacere, et quia duxi, pro nostra vetere amicitia, unam saltem candelam, domi tuae, lucis expertem efficere mihi licere, quod tibi in aliis quinque facere libuisset; quod si tantopere candelam unam extinctam quereris, in qho nihil est damni, sed lucri potius aliquis inest, quos clamores ederes, si illi Vulcandum admovissem, si ardere coegissem? Neque in tota domo repertum est aliquod vel lucernae vel candelae lumen lucere, quod illuc inferretur, sed necesse fuit, mutuum illud foris accipere. Aurigae, ac circumpedibus, vestes consimiles dabat, quibus induti sequerentur ipsum,


page 221, image: s221

quando incedebat per vias; sed simul ac se domum recepreat, jubebat illos eas deponere, ac proprias accipere, ne videlicet, ab se datae, frequenti usu attererentur ac sordescerent, sed semper integrae ac recentes venirent ad oculos; et quia semel rhedarius complicatum sibi pallium pro pulvino subjecerat, simul atque animadvertit, illico, prope ad insaniam redactus, voces in caelum tollere, Dei atque hominum fidem implorare, suam rem perdi, seque eradicari clamare; ac parum abfuit, quin eum collo abreptum, atque e curru dejectum, ad terram affligeret, pedibusque protereret. Quoties illi exeundum erat domo quo honestius comitatus incederet, eo die duos quosdam serica talari veste indutos, qui se comites sequerenter, mercede conductuos habebat, quos deinde reveniens, ab ostio missos faciebat. Hybernis vero mensibus nefas erat grande apud eum, si uspiam, praeterquam in culina, conspectus esset ignis lucere; et quoniam interdum famuli, pene frigore obrigebant, autor illis erat, ut inambularent in sole, vel, si caelum esset nubilum, ut currentes se invicem peterent, ac suis palliis verberarent, vel aquam e summo puteo ad domesticos usus haurirent: ita enim fore, ut brachias, manus, pedes, latera sine ulla ignis ope concalefierent; sibi vero in interiori cubiculo igniculum ex tigillis comparabat, quem excitabat ex pagellis, quibus, postquam ventrem exoneraverat, reliquias sordium, sede haerentes, abstergebat: non enim earum aliquam perire patiebatur, sed singulas arculae cuidam commendabat, unde eas postea, cum esset opus, depromeret. Postremo insitum sibi a natura, rei per vitae sordes augendae studium, multo magis in morte ostendit. Nam cum testamentum facturus deliberaret, quem nam potissimum ex iis, qui bolo illi, tanquam esurientes lupi inhiabant, omnium bonorum suorum haeredem institueret, redditae sunt ei literae a gentili quodam suo, in dimidio chartae unius, ut vocant, folio scriptae; cumque debuisset homini irasci, quod ejus, ad quem scribebat, dignitatis rationem non habuisset, multo inde alacrios ad haereditatem illam illi mandandam est factus, quod tuto eam in loco se collocaturum existimaret; non enim esse metudendum, ne,


page 222, image: s222

a se atque a majoribus suis bene parta, male disperirent, si tam parce parco juvendi committerentur. Itaque regalis ejus majestas, sordidiae atque inexplicabili cupiditati, rei suae etiam post mortem tuendae augendaeque, fastigium fascesque summisit. Sed pergamus ad reliquos.

CXXIII. IVLIVS CAESAR LAGALLA.

IVlius Caesar Lagalla Licterensis, Neapolitanus, philosophus ac medicus, medicinae praecepta, quae in gymnasiis a magistis acceperat, primum transtulis ad usum in triremibus pontificiis, a quarum ducibus, ejus opera conducta fuerat; ibique ferme prima ejus artis exercendae rudimenta posuit, et inde, longeo jam usu et exercitatione satis edoctus, traductus est in aulam Cardinalis S. Severinae, vocatus ab eodem, ut sibi familiaeque suae, in adversae valetudinis incommodis, saluti praesidioque esset, ibique, quoad vixit Cardinalis, maxima cum industriae doctrinaeque suae laude permansit. Sed amator mulierum, inimicitias graves capitalesque suscepit; primum cum N, qui zelotypia coactus, sclopum in eum emisit, per angustum quendam aditurm ac tenebris obsitum in procoetonem domini se conferentem; sed sclopus displosus, ipso incolumi relicto, parietem; sed sclopus displosus, ipso incolumi relicto, parietem feriit: deinde cum Pompejo Caimo contendit, quis nam priores, apud eas, partes habiturus esst: itaque obtrectarunt inter se, cum Caimus se illi praeferendum diceret, quod nimis pulcher homo esset, atque ultro expetendus: in quibus inimicitiis, si quae ab utrisque odiose, ridicule et stulte facta sint, velim referre, longius ab incoepto trahar. Sed quamvis, cum se remiserat, nonnihil dissolute intemperanterque committeret, tamen, cum tempus posceret, laboriosus, gravis, ac studiis obsequens reperiebatur. Nam librum de immortalitate animorum scripsit, et Philosophica alia multa, quorum magna pars ab eodemmet ipso commissa est Leonis Allatii, singularis ingenii, doctrinae, et eruditionis viri, fidei, ad diligentiae; quo nihil ab eo factum est rectius: nominem enim invenire potuesset, cujus fides clarius


page 223, image: s223

eniteat, quique amico sit magis amicus; quod ostendit eventus: ejus enim vitam elegantissimo sermone conscripsit; quam, simul ac occasio se dederit, in lucem emittet. Neque solum scribendo, verum etiam docendo, industriam probavit. Etenim teres et triginta annos in gymnasio Romano philosophiam et medicinam docuit, magna auditorum frequentia; quam frequentieam conciliabat illi doctrina singularis, cum eloquentia et Latini sermonis pura et incorrupta ratione conjuncta. Vrinae reddendae difficultate laboravit; quam dum manu emolitur, fistula, cerea, in iter urinae demissa, comminuta est, quam ipse sibi ferrreis uncis, ejus causa factis, ea vi ac festinatione extraxit, ut postea humoris semper aliquid ad pudenda defluxerit, quod tumorem inflationemque ibidem excitaret; ad quem humorem alio derivandum, ubi noceret minus, opus fuit cauterio, bifariam adaperto, quod chirurgis inspectantibus admirantibusque, ipsemet sibi inflixit. Fuit excelsa statura, membrisque, quae crassitudine, ejus celsitudini responderent. Sed jam grandis natu, dum impensius liberalibus disciplinis operam tribuit, conjicitur in morbum, ex quo diem obiit, ac sepultura affectus est in AEde, Deiparae Virgini sacra, Carthusinanorum fratrum, in sepulcro, quod annum ante suum obitum, cum inscriptione a se composita, sibi extruxerat.

CXXIV. IO. MATTHAEVS CARYOPHILVS.

IO. Matthaeus Caryophilus, Cretensis, puer, relicta Graecia, quondam omnium bonarum artiumm magistra, nunc omnis plane eruditionis experte, in externum solum, hoc est Romam, tanquam ad mercatum venit, ut in collegio Graecorum, exactam atque perfectam Graeci sermonis notitiam, studio, labore, ac diligentia coemeret. Neque precium, operam videlicet, perdidit; nam fecit lucri: etenim, praeter Graecam, Latinam etiam mercatus est linguam, ac multarum praeterea doctrinarum divitiis auctus locupletatusque, reversionem fecit in patriam. Vbi cum populares suos, qui eodem ritu uterentur, inimicum et infestum adversus se animum


page 224, image: s224

gerere animadvertisset, propterea quod eos ab abita religione ac sanctissimis ejusdem caerimoniis discessisse argueret, coactus est Romam rursus regredi, ac sine mora homo, per se cognitus, receptus est in collegium Graecorum, ut, quo in ludo ipse didicerat, aliis dux esset ac magister, qui ad eandem Graecae eloquentiae laudem properarent. At ejus opera, multiplici rerum scientia doctrinaeque praestantia, tanti aestimata est, ut non vulgari eam stipendio Petrus Card. Aldobrandinus, elegantium ingeniorum amator, conduxerit, ut esset utilis suis, honesta sibi, suaeque honestior domui; eoque mortuo, pluris etiam facta est a Ludovico CardLudovisiol; a quo dignus est habitus qui editione in loco positus, ingenii, eruditionis, doctrinaeque suae lumen longe lateque diffunderet: nam dedit operam, ut Archiepsiscopus Iconiensis crearetur. Erat maxime ad iracundiam propensus: etenim, sicut in praecipiti haus, vel quovis levi tactu, in eam impellebatur: erat in communi vitae consuetudine ingenio feroci, neque iis quibus cum versabatur apto, nec commodo. Quam diu ulcus, coxendici haeren, unde, tanquam e fistula, noxii corporis homores defluebant, adapertum patuit, tamdiu licuit illi lucis hujus usura frui; sed simul ac ulcus idem clausum, nullum defluenti puri ad exeundum, aditum praebuit, statim vitae est illi usus ademptus. Cum in aula Francisci Card. Barberinii versaretur, ubi post Ludovisii obitum honorifice in omni victu habebatur, edidit volumen, Graecis Latinisque versibus confertum, quod Noctes Tusculanae inscribitur. Multa praeterea scripsit, quibus theologicas res plures, concisis et contortis disputationibus illigatas, resolvere atque explicaer conatus est; tum veterum auctorum Graecos libros, in his Themistoclis epistolas, non ante id tempus editas, imprimendas evulgandasque curavit.



page 225, image: s225

CXXV. PETRVS ARCVDIVS.

EXiis, qui tota e Graecia, jam diu lumine litterarum orbata, ad Vrbem discendi gratia venerunt, Petrus Arcudius, Corcyrae ortus, incredibili ingenii doctrinaeque laude floruit. De hoc, et de Cariophilo, Balthasar Ansideus, vir aeque Graecis ad Latinis literis doctus, dicere solitus erat, nec Athenas ita fuisse Atticas, ut erat illorum oratio; cujus tanta erat suavitas, ut appareret, in eo nativum quendem leporem esse, non ascitum. Institutus est Romae, in collegio suae nationis; unde omnibus bonis artibus ita discessit ornatus, ut ad publica negocia atque gravissima sit adhibitus. Nam semel atque iterum missus est a Clemente VIII Pont. Max. maximis de rebus ad Ruthenos; ut videlicet inter ipsos ortas de fidei veritate controversias dirimeret atque componeret; qua in re magni ejus opera aestimata est: nam semper re bene gesta discessit. Quamobrem impetravit a summis Pont. ut Latinorum more sacrosanctum Missae sacrificium faceret, cum antea Graeco fuisset ritu initiatus; tum habitus est benigne ac liberaliter a Scipione Card. Burghesio, Pauli V sororis filio; in cujus aula versatus est aliquandiu; sed tandem literarum, quam honorum vel alterius cujuspiam rei, cupidior, secessit in aedes collegii Graecorum; ubi triennium atque eo amplius ante suum obitum ita vixit, ut se loco movere non posset, quod valido equi, vini cadis onusti, impulsu fuisset ad terram afflictus: ea enim est Romae mulionum istorum insolentia, is pessimus eorum mos viget, ut ipsi, equis haerentes, citato cursu suum per vias iter habentes impellant, et magnum quid se fecisset putent, se quem obvium in cursu, vel equorum capitibus, vel vini cado quem serunt, offendant, evertant, ac subdant eorum sub solum, vel cum hyeme corruptae sunt imbribus viae, si quempiam aqua conspergant, vel coeno inficiant, equorum pedibus pulso dissipatoque. Verum ille suis pedius ingrediendi facultate amissa, se quotidie mane in ejus collegii bibliothecam deferendum curabat; neque inde, nisi post solem occasum, in


page 226, image: s226

cubiculum referebatur. Plures edidit libros, tum a se compositos, tum a veteribus Graecis relictos. Sed ex iis, qui ab ipso prodierunt, magnus in primis honor illi habetur, qui, de Concordia Ecclesiae occidentalis et orientalis in septem sacramentorum administratione, inscribitur, anno mdexix Parisiis impressus. Statura fuit alta, ore rubicundo.

CXXVI. IO. DEMICIANVS.

CAriophilo, et Arcudio, quos ceteris, qui e Graecorum collegio prodiissent, Graeci sermonis elegantia et maximarum rerum scientia antecessisse narravimus, Io. Demicianus proximus accedebat; sed longo intervallo proximus. Hic ex transmarinis regionibus (erat enim in insula Cephalenia natus) navigavit in Italiam, Romainque venit, ut transmarinam doctrinam, quae, naufragio in Graecia facto, tempestatibus delata ad nos est, consectaretur. Hujus praesertim laus est in summa facultate memoriae, qua ita praestabat, ut in conventibus familiarium aliorumque, ad sermonem, quem quis de literis intulisset, vel quem tacentibus aliis ipse lacessisset, tam multa proferret, ex Athenaeo, Iulio Polluce, Suida, Hesychio, Plinio, aliisque hujus notae scriptoribus, quos semper in manibus habebar, accepta, ut et linguarum varietate et abundantia doctrinae et eruditionis copia, qui audirent, ad incredibilem admirationem efferret: verum in iis, quae recondita aliqua in arte exquisitaque doctrina continentur, aliis, qui in intima ejus artis cubilia penetrassent, cogebatur cedere, Nam, si quando in philosophicis concertationibus, molesto aliquo ac difficili argumento vehementius premebatur, jamque victus captusque tencretur, anguilla erat, elabebatur; sed ita fugiebat, ut quandam, in fuga, pompae ac pugnae similem speciem adhiberet; et die quodam in procoetone aulae Octavii Card. Bandini, in cujus familiaribus numerabatur, cum inter ipsum et Augustinianum quendam, virum doctum, orta esset ea de re quaestio, toties in philosophorum scholis agitata, num in sensu oculorum, nobis visus proveniat ex eo, quod


page 227, image: s227

ab oculis aliquid foras proficiscatur ad id quod volumus videre, an potius ex eo quod simulacra rerum ultro in oculos commeant, cumque Demicianus inhaereret illi, ut diceret, imagines e rebus in oculos ad volare, nec Augustiniano in disputando par esset, qui validissimis argumentis eam opinionem labefactabat evertebatque, nec jam haberet quid diceret, minus Latinum verbum, quod casu, ut saepe contingit, Augustiniano illi exciderat, ad reprehendendum, arripuit, magnaque verborum contumelia eum interrogans, num Grammaticam didicisset, totam illam argumentationem disputationemque elusit. Erat quidem propensus a natura ad poesim, tum Latinam tum Graecam; sed ejus carmina pingue quiddam sonabant et asperum; sicut et ejusdem soluta numeris oratio, quamvis erudita et docta, utpote inflata ac turgida, non longe a vitiosa ac corrupta dicendi consuetudine aberat. Neque tamen id illi quidquam de existimatione detraxit, qua in hominum opinione vigebat, virorum principum praesertim, quorum mandatis plures, tota fere Europa, magnis de rebus legationes obivit, et a Ducibus Mantuae missus est Lutetiam Parisiorum, ubi continuo omnium in se literatorum studia convertit, qui doctrinae magnitudine et morum ejusdem impotentia commoti, et cerebrosi hominis novitate delectati, monstri ac prodigii cujusdam similem eum existimabant. Nam, praeter egregiam venustatem oris et vestitus elegantiam, dicebat ex tempore, de qua quisque re vellet audire, nec sine summa doctrinae, eloquentiaeque laude. Suis erat in rebus nimis accuratus ac diligens, planeque superstitiosus; omnem se terrarum orbem peragrasse, prae se ferebat; Istros, Hispanos, Illyricos, mare superum omne, orasque Italicas omnes; nationum cunctarum mores norat; erat in consiliis de Rep. dandis excellens, suamque de illa, non rogatus, sententiam explicabat; unde a compluribus unus ex sodalium Roseae Crucis numero existimabatur, qui tum in Germania versari dicebantur, quos fama erat omnes linguas scire, nihil ignorare, ac puncto temporis, quacunque velint in urbe, se sistere, aurum argentumque conficere, eaque de re complures jam libros


page 228, image: s228

editos esse. Sed vix annus intercesserat ab eo die quo est Parisios ingressus, cum, sublatus e vivis, summo literatos omnes dolore affecit, Sed in primis iniquiore animo ejus interitum tulerunt duo praestantissimi viri, Servinus advocatus Regius, et Ianus Caecilius Frey, qui primas in Academia Philosophiae docendae partes agebat, quique etiam amicissimi hominis funus et lacrimis et elegantissimo decoravit epitaphio.

CXXVII. GASPAR CAELIVS.

SI quiscuam inventus est usquam, qui novo modo homo esset, hoc est, qui secus, quam alii vivunt, vitam degeret, is profecto Gaspari Caelio Romano non antecessit, Nam perceptas quasdam ac praejudicatas opiniones animo retinebat, ad quas totas vitae suae rationes dirigeret. Praestabat ingenio; historias omnium temporum legerat, memoria custodiebat; mathematicis disciplinis animum exornaverat, sed in primis Astrologia, cui, ut mox dicemus, praeter aequum, fidem adhibebar. Erat pictor, non unus e multis, sed inter multos propemodum singularis, atque artificio delineandi superabat omnes, qui una essent aetate, quodapuero, in describendis Sancii ac Bonarotae prope divinis operibus, multum temporis studiique consumserat; quo fiebat, ut ejus opera conduceretur a pluribus, atque in Hispania, in Italia, ac Romae praesertim, ubi multa ejus egregia opera perfecta cernuntur. Neque statuebat avare precium arti suae, sed ex operibus, ad quae conductus fuerat, diligenter et ex fide absolutis, tantum accipiebat, quantum ejus, qui conduxerat, voluntas ac benignitas ferret; at non eo minus, lucri plurimum fecit; nam in tabulis rationum domesticarum, quas confecit, inventum est, pecuniam, suo ab ipso labore partam, ad quadraginta et eo amplius aureorum millia pervenisse; cujus pecuniae ne nummum quidem unum vel in foenore, vel in praediis, rusticis aut urbanis, collocavit; verum ex ea, in arcam conjecta, tantum quotidie sumebat, quantum esset sumtibus ejus diei saris: sed contigit, ut idem homini dies finem attulerit vitae atque pecuniae


page 229, image: s229

cuniae; ac rogantibus amicis, ne ita pecuniam perderet, sed agrum ex ea vel quid ejusmodi emeret, cujus ex fructibus in senecta se ac familiam suam sustentaret, respondebat, nolle se ocio suo, cui in primis consultum esse vellet, facere injuriam, quod a se ocium statim exulatum abiret, si sibi esset de foenore exigendo, de agro colendo, de domo locanda vel sarcienda cogitandum; tum nolle se cognitorum, advocatorum. tabellionum, viatorum, judicum avaritiae suppeditare, ad quos necessario sit eunduin, si qua in ipsum rei male conciliatae causa lis sit illata, vel si ille, cur ipse pecuniam vel domum locasset, foenus ac mercedem nou reddat. Atque adeo omnem animi aegritudinem procul a suis aedibus remotam esse cupiebat, ut nunquam aves, canes, aut feles aluerit, ne quisquam ex eorum morte (quod hnjusmodi bestiolae in deliciis habeantur) ad ipsum dolor perveniret: uxorem vero adeo amplius quadraginta annos, quibus cum ea vixit, custodiis suis domi subjectam habuit, ut mortalium nemini fas fuerit aspicere; et, si quando aliquem in morbum delabi contingeret, eam ipse, cibi detractione, vel herbis, quarum fere omnium vim no, verat, aliisve simplicibus medicamentis recte curabat. At parochis, quibus mos est quotannis, Paschalibus feriis, suis in paroeciis capita hominum recensere, ac singulorum domos aqua lustrali conspergere, verborum contumeliis, ac metu etiam fustis, si ausi essent accedere, domi suae foribus abigebat; quod diceret, Pontificem Max. cum illac iter faceret, bene domui suae dicere proinde nihil opus esse cujusquam ad eam rem opera. Atque ipsemet adfui, cum in sacrario S. Spiritus in Saxia Parocho, neganti, non aliter se uxori ejus porestatein facturum vescendi carnibus in quadragesima, nisi suis ipse oculis, quo morbo affecta esset, aspexisset, palam, multis audientibus, dixit, Vxori meae morbus in matrice inhaeret, placet ne morbi locum aspicere? Astrologiae autem eatenus erat addictus, ut non dubitaret, omnes omnium fortunas, mores, status, vitae rationes atque exitus, ad vim stellarum et lunae referre, neque quidquam tam ad nos pertinere affirmabat quam caeli affectionem qua primum spiritum duxerimus:


page 230, image: s230

quam illi opinionem longissima epistola sum conatus evellere, et ostendere, nihil jam Mathematicis esse credendum, quorum praedicta quotidie videamus re et eveutis refelli; sed operam lusi. In sermonibus familiaribus non minimam suspicionem injiciebat, se iis, quae in fide Christiana traderentur, non plane assensionem suam adhibere; nam videbatur revocare ad naturales causas, quae in sacris literis de mari rubro, de mundi ortu, aliisque miris ac supra naturae vires editis, narrantur: nam sibi compertum fuisse narrabat, eam maris rubri naturam esse, ut interdum in duas partes scissum atque divisum, latam, volentibus transire, viam aperiat; idque magno Alexandro contigusse. Tum, quae, de caeli constitutione, de orbis terrae natali die, de hominis procreatione, sacris literis traduntur, ea Moysem ab Arabibus, a quibus institutus fuerat, accepisse; atque alias multas ejusmodi nugas, a veritate alienas, deblate habat. Sed admonitus, videret quid ageret, quo progrederetur, se periturum hoc uno crimine, si ad Quaesitores causarum fidei permanasset; tum ille, sive vere sive quod judicium poenamque metueret, respondebat, se ita locutum, ut aliorum dicta referret, non quo sententiam sutim aperiret. Curiose in aliorum vitas et mores inquirebat, et quemlibet vel levem rumusculum, praesertim si pertineret ad lacerandam mulierum etiam nobilium famam, pro re comperta et explorata habebat. Illud mirum, quod cum ex vicinia, in qua habitabat, vix pedem efferret (quod illi renes, quibus laborabat, nimia corporis agitatione inflammarentur) attamen nihil ab ejus notitia aberat, non eorum modo quae in Vrbe, sed etiam quae apud Scythas, apud Gallos, apud Hispanos fierent, quid illi molirentur, quae de pace vel de bello consilia haberent, denique, quid Rex Reginae in aurem dixisset. Fere, quoad vixit, eodem genere vestium usus est, nimirum tunica ad genua usque demissa, et pallio ad eandem longitudinem producto, ex serico triplo; emergebatque illi per tunicam e pectore parva ex auro crux in qua, altera ex encaustica, rubra figura descripta, inhaerebat, quae crux honorariae est Christi militiae insigne, cui a Philippo III Hispaniarum Rege fuerat


page 231, image: s231

adscriptus; ad quem locum honoris olim non nisi maximo genere ortis adspirare licebat, nunc aliis etiam, ac praesertim pictoribus, statuariis, sculptoribus, et cantoribus, modica gratia ad eum pervenire fas est. Color rubeus, qui ejus in ore tanquam flamma ignis perpetuo enitebat, hepatario eum morbo agitari significabat, simulque erat indicio, si quis illi quasi quasdam vel levis injuriae faces admovisset, quod exardesceret ira et stomacho vehementius: itaque lacessitus injuria, non ferebat, ac, dum vires suppeditarunt, armis eam vindicabat, sed postquam aegritudinis ac senectutis incommodo, minus viribus valete coepit, linguae acumine quo pollebat, ac famoso carmine, ad quod erat a natura propensus, persequebatur; in quo progeniem ejus, a quo injuriam accepisset, usque ab avo atque abavo proferens, suigulos, qui insigni aliqua infamiae nota laborassent, enumerabat, illudebat, contumeliarum aculeis verberabat. At si quisquam unquam fide optima fuit, profecto ille erat: nam neminem pecunia tangere, injuria laedere, insidiis circumvenire, terrore litium concutere, sed contra, a litibus abhorrere, nemini creditum abjurare, suum unicuique reddere, promissa facere, fidem servare. Scripsit duo poemata, unum quo, heroico carmine, sed impolito ac rudi, Romam a Gothis obsessam cecinit, sed inventione ac rerum et sententiarum copia admirabile; alterum, quo illustrium poetarum vitas complexus est; aliaque prope innumera poematia, quae videntur ostendere, ingenium homini adfuisse, solum nitorem ac summum illi in excolendis versibus laborem et studium defuisse. Scripsit etiam comoedias complures, in quarum una, quae mihi videtur ceteris elegantia artificioque praestare, quorundam notorum hominum mores, ad miraculum, expressit. Retulit etiam in compendium poetarum vitas, a Georgio Vasaro pluribus voluminibus comprehensas, in quo compendio pictores praeterea multi iis, qui a Georgio enumerantur; accedunt. Sed annos circiter septuaginta natus obiit diem, ac situs est in AEde Virginis Deiparae ad portam Flaminiam, in sepulcro, quod Paulus Iordanus Canonicus D. Mariae, in via lata, ex testamento haeres, faciendum curavit.



page 232, image: s232

CXXVIII. IACOBVS BOSIVS.

IAcobus Bosius Mediolanensis, honorariorum S. Io. Ierosolymitani militum, quorum numero erat frater, negocia Romae procuravit; quam ille provinciam multos annos, summa cum diligentiae, virtutis, probitatis, ac fidei laude, administravit: quod, arbitror, fuit causae, ut ad praeclaras militum eorum res gestas literis mandandas animum appelleret; quae res cum esset magni laboris, ociique multum ac temporis posceret. avocavit se a rebus agendis, in eisque operae suae Antonii Bosii, fratris filii, vicariam fidem diligenti amque supposuit, ipse totum pene se contulit ad historiam scribendam, quam Italico sermone docte eruditeque tribus voluminibus comprehensam, absolvit. Sed non raro interrumpebat illud opus, ambitionis labor, et studium, quo vix quisquam invenitur in hac Vrbe qui non districtus teneatur, quique, si flatus aliquis ad honores ostendatur, non ad eos vela det. Adoptaverat Sixtus V in colegium Cardinalium F. Gregorium Petrochinum, summum universae Augustinianae familiae Antistitem. Huic quia se, statu incessuque quasi basilico, ac longa et decora barba commendabat, et quam saepius demulcebat, vulgus hominum, ac nonnulli etiam Chaldaicis literis eruditi, post Sixti mortem, Pontificatum Max. demandabant: quod ille non ab hominibus, stulta ac vana opinione imbutis, profectum, sed Delphis responsum existimans, summa ambitione se in ejus familiaritatem, obsequio atque muneribus, insinuavit; atque homo doctus, qui afflueret opibus ac divitiis, qui aedes amplissimas incoleret, instructas rebus omnibus, quibus abundant hi qui beati putantur, qui servorum multitudinem, ipsi ad nutum dicto audientium, aleret, se illi in servitutem dicavit, ac praefecti ejusdem cubiculi nomine assiduam, diligentem, ac gratuitam ferme, quo ad ille vixit, operam tribuit: at licebat videre, senem perpusillum, purpureum Cardinalis vel biretum vel pileum manu gestantem, ab ejus latere nunquam discedere, submovere alios ne accederent, metuere ne quispiam validiore,


page 233, image: s233

diore, quam ipse erat, ambitionis aestu exagitatus, ipsum arriperet, atque ad se totum abstraheret; denique, ore, oculis, vultu, motu corporis, ita se illi dare, ut in eo munere, quod susceperat, persequendo, non agere sed satagere diceretur. Sed posteaquam in aliquot Pontificiis comitiis ne mentionem quidem hominis factam, ne dum illum Cardinalium suffragiis ad Pontificatum maximum vocatum comperisset, cumque eum cerneret ad Acheruntem magis quam ad honoris cursum arripere, seque jam viatico ad illum instruere, non solum spe sua debilitatus est, sed de ea penitus excidit. Itaque cupiditate honorum abjecta, tradidit se totum pietatis ac religionis operibus, atque templa, summa et antiqua religione praedita, adire, liberalitatem in pauperes suam exercere, fere quotidie sacrosancta Christi corporis mysteria percipere, atque praesertim, in qua ille sublatus est, crucem praecipuo quodam cultu ac reverentia venerari, adeo ut ejus inventae recuperataeque historiam insigni volumine sit complexus, et nullus unquam dies, tam magna turbulentaque tempestate fuerit, quin ad AEdem celeberrimam in agro Sessoriano Cruci dicatam, et longo intervallo ab aedibus suis disjunctam, se deferri juberet; postremo religiosissimum D. Blasii templum instaurandum, ejusque interiores parietes eleganti pictura ornandos curaverit, qua crucis inventio, quam ipse elegantius in suis libris, quam pictoris cujusquam manus in tabulis, expresserat, oculis subjiceretur.

CXXIX. ANTONIVS BOSIVS.

ANtonius Bosius, Iacobi fratris ex ancilla Afra filius, paternum genus corporis brevitate, maternum fusco oris colore referebat. Habuit ingenium a natura docile, acutum, acre: nam accipiebat celeriter, quae tradebantur, ac memoria fideliter custodiebat; in lacessendo respondendoque peracutus ac brevis, et in omni genere sermonis festivus atque facetus. Humaniores literas didicit Romae a patribus Soc. Iesu; Ius civile in gymnasio Romano, ibique ejusdem interpretandi facultatem accepit. Ejus non solum adolescentia, sed corroborata


page 234, image: s234

etiam aetas, fuit liberior. Amicis utebatur dissolutis, impuris; et simul optimis viris deditus erat: in nocturnis bacchationibus et vigiliis, in comessationibus ac conviviis, nemo erat qui eum jocis, hilaritate amoenitateque antecederet; deinde cum tempus, res et negocia poscerent, nemo illo gravior, nemo prudentior, nemo consilio, diligentia, ac sedulitate superior inveniebatur, libidine sic accensus, ut eam, ubi facultas daretur, expleret, unde ancipites conjectus in morbos, vitae periculum subiret, Coepit ab initio, consulentibus, de jure respondere; et aliquandiu diligentis eruditique advocati partes sustinuit, plurimorumque causis, jus suggerendo, satisfecit; sed negociorum multitudine districtus, in quorum procuratione successerat ipse vicarius patrui sui muneri, coactus est hanc advocati laudem et honorem aliis relinquere, se vero, omissis ceteris, in ea tantum concludere, quae suae fidei diligentiaeque commissa ac tradita fuissent. Sed quoniam interdum ipsi a negociis vacui ac liberi temporis aliquid relinquebatur, coepit excogitare, qua illud in re posset collocare, in qua nemo adhuc elaborasset. Intercedebat illi vetus usus consuetudoque cum fratre meo, homine mire ad ejus mores facto, a quo, cum maxime in ea cogitatione versaretur, perductus est in cryptas, seu arenarias, quarum Romae magnus est numerus, contortis, ac labyrintheis inter se flexibus implicatas atque connexas: in has, veteres Christiani, primis Ecclesiae recens natae annis, minacissimis Imperatorum edictis perterriti, ad collectas, ut ajebant, celebrandas, ad Christi corporis et sanguinis mysteria percipienda, et ad sermones de divinis rebus audiendos, conveniebant: quorum ille locorum situm, immensitatem, rerumque in eis contentarum varietatem admirans, voluit illuc saepius reverti, ac singula diligentius investigare atque perquirere; et cum magis magisque admiraretur, statuit, rem fore dignam, in qua omnes nervos ingenii industriaeque suae contenderet, si videlicet cryptarum earum superficiem, aditus, aulas, aras, imagines describeret: itaque fratre meo, qui erat earum regionum peritissimus, ac pluribus aliis adhibitis multorum annorum


page 235, image: s235

studio, incredibili labore, magnisque sumtibus, perfecit illud opus, cui titulus est Roma subterranea. Cujus operis elaborandi gratia, aliqua in speluncis illis sanctissimis non religiose facta narrantur ab hominibus minime religiosis. Ibant illuc cum eo semper capita hominum quinque vel sex, et cum igniariis, unde cereos, si eos contigisset extingui, rursus accenderent. Et quia nunquam fere eo se conferebat, ut paucas ibi horas consumeret, sed ut minimum, triduum vel quatriduum contereret, opiparis obsoniis, ac praestantissimi vini amphoris instructus, sese istuc inferebat; adducebatur etiam cocus, qui prandium ac coenam coqueret, cum suis omnibus instrumentis, videlicet cum ollis, mortario ac pistillo, sartagine, aheno, patinis, aliisque ejusmodi vasis; ac postquam multum temporis ei rei, propter quam venerant, datum erat, Cereri jam et Libero, ac solitis bacchationibus, reliquum tempus deberi omnium vocibus siguificabatur: nec mora, exornatum ibi convivium inibant, quod, non silentio, neque ea modestia, quam loci illius sanctitas poscere videbatur, sed cum clamore, jocis, facetiisque pluribus, atque effusissimo omnium cum risu celebrabatur; bacchabatur in eo patera bilibris, hoc est, bacchantis more, hac illac volitabat, ac plena et inanis, sine ulla intermissione, fiebat; personabant specus illi convivarum vocibus, madebant pavimenta vino, redolebant fornices nidore culinae, quivis ut severior, cum ex aliquo aditu, quorum aliquot in circumjectis ibi campis vinetisque cernuntur, venientem ex cavernis illis, debacchantium strepitum accepisset, non illic versari homines, sed bacchari daemones, non opus religiosum elaborari, sed Baccho sacra fieri, vel evocari ab inferis manes declamasset. Ac per hanc rationem confectus est liber ille eruditissimus atque doctissimus, quem ne vivens ille ederet, fecit fundus, quem coemerat urbi propinquus, extra portam Flaminiam; ad quem omnes ferme cogitationes suas, ab aliis rebus abductas, traduxerat, et in quo excolendo exornandoque, ex maximis divitiis, a patruo sibi relictis, se ad inopiam egestatemque redegerat; ut vere posset dicere, se non tam fundum, quam profundum emisse, quod tam multas


page 236, image: s236

tas res, tamque praeclaras absorbuisset: nam cum preciosa ad eum supellex ex patrui haereditate venisset aurum et argentum caelatum, stragula vestis, Attalica peristromata, conopea auro sericoque contexta, signa ex aere et ex marmore antiqua non pauca, tabulae pictae; haec ille, quo se ac vineam aleret, partim vendiderat, partim oppignoraverat. Sed cum nulli, neque cognati neque affines, essent, quibus, se mortuo ut bona sua inter se partirentur, diceret, cumque ex veterum amicorum numero occurreret nemo, quem haeredem faceret, cum ipse obiret diem, quod eae amicitiae ad senectutem usque perdurare non soleant, quas non virtutis species atque amor recti, sed voluptatum societas studiumque conjunxerit, jamque mors in foribus esset, nec intestatus vellet decedere; testamento raptim facto, instituit haeredem emn, cujus operas non ita multo ante conduxerat ut ipsi serviret; sed condito testamento, cum prope jam animam exhalaret, conducti sunt medici civitatis primi, ut facerent eum sanum; qui omnes in hanc sententiam ierunt, nempe satius fuisse, sacerdotem illi aliquem, quam medicum, adducere. Solus Trulierus sanguinem illi mittendum censuit; cujus consilii rationem cum satis ceteri mirari non possent, ac quaererent, quem nam sanguinis missio locum haberet in eo, quem jam vires ac vita deficerent, respondit, saltem ut dulcius moreretur. Sed hoc, ad mortem facilius obeundam, auxilio non eguit, nam ipso praesente illud ingressus est iter, quod suscipiendum est omnibus; utinam ita bene viaticatus, ut tum erat, cum ad cryptas proficiscebatur.

CXXX. LVCAS VALERIVS.

SI quis hujus viri doctissimi clarissimique laudum volumen impleret, non tantum illi ornamentum decusque conficeret, quantum paucis verbis Galilaeus Galilaeus comparavit, qui hoc brevi quidem, sed raro ac singulari, in eo exornando, est usus elogio: nempe Lucam Valerium, ob admirabilem Mathematicarum rerum scientiam, esse adeptum, ut sui aevi Archimedes dici meritissimo possit, Quod si Naevianus ille Hector


page 237, image: s237

tantum in ea laude ponendum esse duxit, quae a laudato viro proficiscitur, quod nam illi par precium invenietur, quae Lucae Valerio tributa est ab nomine non quavis laude ornaro, sed summa atque incredibili praedito? qui non suae tantum patriae, decus, splendorem, et claritatem, peperit, sed orbi terrae ornamentum attulit, totumque sua luce lustravit atque complevit. Verum Lucae Valerii commendatio, non tam ex illustrium virorum atque omni virtutum laude principum testimonio, quam ex ejusdem operum praestantia atque aestimatione, colligitur: ea enim scripsit ediditque, quibus in tota Geometria neque acutius neque doctius neque praeclarius quidquam inveniatur. Pnmum anno MDCIII librum emisit, de centro gravitatis solidoruin, et anno MDCVI alium, non minus erudiram et acuminis plenum, de quadratura parabolae per simplex falsum. Docurt multos annos, in gymnasio Romano, Mathematicas disciplinas, ac Geometriam in primis; quo toto fere tempore, Margaritae Sarrocchiae, poetriae, cujus ille ingenio delectabatur, contubernalis perpetuus extitit; cujusque etiam domi mortuus est, fecitque haeredem Ioannem quendam Latinum, eidem Sarrocchiae in primis carum, et contubernii ejusdem necessitudine sibi conjunctum.

CXXXI. ANGELVS GRYLLVS.

ANgelus Gryllus, Iannensis, ex D. Benedicti nobili ac locuplete Montis Cassini familia, ad philosophiae ac sacrarum literarum scientiam, humanitatis etiam et Etruscae in primis linguae, cujus erat cupidissimus, studium adjunxit; qua in re tantum profecit, ut celeriter in numerum nobilium poetarum venerit, atque omnium, quos nostra admiratur aetas, ut Torquari Tassi, Baptistae Guarini, Io. Baptistae Marini, aliorumque, sibi mire animos conciliaverit, ac nulli in Italia extiterint, paulo his literis dediti, quibus cum illi amicitia non fuerit, aut usus literarum; et Academiae in primis omnes, ejus nominis fama compulsae, honestum sibi et gloriosum fore putabant, si eum sibi possent adjungere.


page 238, image: s238

Itaque earum unaquaeque in beneficio et gratia numerabat, cum, ad ipsius coetum, suum ille nomen adscribendum curaret. Romana vero Humoristarum Academia tantum homini tribuendum esse statuit, ut principem eum sibi delegerit, et mortuo funus fecerit, atque ejus imaginem formae, in tabula egregii attificis manu depictam, et corona aurea redimitam, una cum aliis Guanni ac Marini, in sua aula, collocaverit. Duo epistolarum volumina, edidit, ac varii generis rhythmos quamplures, in quorum multis egregia hominis pietas atque in Christum amor elucet. Multa suae familiae coenobia, Abbatis honore ac nomine, summa cum prudem, et probitatis laude, administravit; et cum diem obiit supremum, Parmensi S. Ioannis coenobio praeerat. Nihl fere ambitione districtus tenebatur: nam praeter eos honores, quos suus illi ordo demandaverat, noluit ad superiores, cum posset, ascendere; ac sacerdotium Aleriae in Corsica, et Albingae in Liguria, sibi oblatuth, recusavit accipere; quod aperte fateretur, majus illud onus esse, quam ut ejus vires ferre possent.

CXXXII. PROSPER FARINACCIVS.

QVae Prosper Farinaccius, in adolescentia atque in firmata jam aetare, fecerit errata, non parum multa nominantur; verum ea, singularis virtus ingenii ac summa juris civilis prudentia, ejus praesertim partis qua vitia hominum atque peccata in judicium poenamque vocantur, vel obtexit, vel aetatis humanaeque imbecillitatis, quae vix potest sine casu et prolapsione consistere, excusatione desendit. Illud vero, qui eum novit, satis mirari non poterit, quod cum omnes aequiores adversus eos judices simus, qui criminum eorundem societate nobiscum conjuncti teneantur, attamen ea ille severissime in aliis peccata vindicabat, in quibus ipse princeps habebatur: ac Paulo V Pont, cum esset fisci procurator, sive Reip. causa, quo cives ab improbos removeret, sive utilitate privata velodio adductus, sive animi saevitia compulsus, acerrimam sed justissimam adversus eos tempestatem concitavit, qui turpi flagitiosoque concubitu


page 239, image: s239

cubitu se contaminarent; ac passim ea de re quaestiones apud otnnes judices habebantur et exercebautur in eos, quorum delata essent a quadruplatoribus nomina; ita ut multi, qui ejus criminis conscientia constricti tenerentur, fugae praesidio ex eo periculo incendioque evolarent: et eorum quidam, qui postea publicatis bonis omnibus, absens eodem crimine damnatus est, dum fugeret, interrogatus a quodam cui iter erat Romam, quid ibi ageretur, atque ut cives, eo anni tempore fervidissimo, se haberent (erat enim aestas summa) non infacete, male, inquit, nam ibi homines uruntur: alter vero amicus summus meus, eleganti sane ingenio, ac poeta non in postremis, quem fortasse conscius animus, quo nihil est miserius, exagitabat, totos dies ubi quemque invenerat continuo interrogabat, quaerebat, investigabat, quid afferrent novi? num cujusquam alterius nomen ad magistratus recens delatum esset? tum quocunque venerat, querebatur, dolebat, vociferabatur, decipi homines fide publica, fidem in eo quod leges promitterent non servari, cum, delatorum indicio, raperentur homines in carcerem, supplicioque afficerentur, ob id crimen, cujus leges illae eos tantum damnari praeciperent qui essent manifesto in eo deprehensi, ceteros absolverent: et amicis omnibus edixerat, sibi alio transcurso opus esse, proinde, si quid mandare vellent, vel curari, imperarent. Verum ubi Pontificis prudentia, (cui placuit, sermonibus hominum, qui toto terrarum orbe fiebant, ansam praecidere) judicia illa, paucorum dolore, extincta sunt: tum ille securus esse, ad ingenium redire, neque ullam ampliusde profectione mentionem facere. Sed quemadmodum Farinaccius multis negocium facessit, ita etiam non nemo malam illi rem periculumque procurare conatus est; atque olim, malorum criminum convictus, poenas legibus dedisset, nisi Antonii Mariae Salviati Cardinalis opera servatus, ex eo judicio elapsus esset; cui Cardinali, pro illo deprecanti, Clemens VIII, cui ejus flagitia nota erant, Farina, inquit, ista bona est; vel pollis est potius; sed non saccus cui ille includitur, bonus est, sed foedus ac turpis. Semel eibum sumebat in die. Iliumque sub vesperam laute; ac


page 240, image: s240

saepe fidicina adhibebatur. Fuit olim summis quibusdam viris ludibrio, qui eum noctu, ob meretricem abductam, pipulo ante aedes deferebant. Scripsit de testibus, de falsitate et simulatione, de Reo confesso, de immunitate ecclesiastica, de delictis carnis, consilia et Decisiones criminales, ita docte, ita erudite, ita feliciter ut ex remotissimis orbis terrae partibus plures, non tam Vrbis visendae, quam ejus cognoscendi gratia, Romam venirent; neque quisquam estrerum capitalium judex, neque reorum patronus neque advocatus, quin libros ab eo editos habeat, quin legat, quin inde ad persequendos vel tuendos reos arma depromat. Edidit etiam Rotae Romanae decisionum volumina ad duodecim, et alia Mortuus est senex, filio ex concubina relicto.

CXXXIII. ZOILVS ARDELIO.

QVo hujus imago oris, penitus oculis hominem subjiciatur, primum detrahenda est illi persona, quam sibi ipse imposuerat. Cum antea alio appellaretur nomine, mutaudi ejus causam, malevoli dicunt, fuisse inhonestum fratris vitae exitum, qui in vinculis, laqueo sibi gulam fregerat: nam cum a Quaesitoribus si dei, violatae religionis crimine, damnatus esset, ac de more Triumviris rerum capitalium traditus, ut supplicio afficeretur, quo se illius acerbitati subduceret, occupaverat liberum mortis arbitrium. Vt igitur fratris infamiam, ad se redundantem, effugeret, vetus ab ipso nomen repudiatum ajunt, ac novum ascitum; sed falso: nam antea quam frater se interimeret, vocabatur hoc nomine. Hic, ex matris utero, animi vitia, quibus laborabat, attraxit: perpetuam videlicet arrogantiam, atque elationem animi non ferendam; et quam vis ingeuii acumine et celeritate valeret, quamvis, cum Patavii Pendasio Philosopho operam dedisset assiduam ac diligeutem, eruditione doctrinaque praestaret, quamvis, ut de quacunque re proposita docte eleganterque dissereret, multis rebus cognitis, penitusque in mediis iis artibus, de quibus sermo esset, retrusis atque abditis, summoque studio ac diligentia esset consecutus; attamen nempe existimabat


page 241, image: s241

esse tanti ulla merita, quanta insolentia hominis, quantumque fastidium. Omnes prae se comtemnebat, neminem quidquam scire aut didicisse arbitrabatur; atque interrogatus, cur in Academiam Cardinalis a Sabandia non veniret, arrogantibus sane verbis respondit, nunquam se venturum in eum conventum, in eoque verba facturum, ubi neminem sui similem ingenio, doctrina, et eruditione conspiceret. Neque erat Academiae cuiquam magnopere optandum, immo minime ejus intererat in suorum eum numerum venire: nam homo factiosus, elatus, insolens, aut eam dissolvebat, aut simultatibus discordiisque serendis perturbabat omnia, atque miscebat; ac minimum abfuit, quin Academiae Humoristarum, cum maxime ingeniis hominum floreret, exitium ac pestem afferret. Cum de singulis, detrahendi gratia, maledice contumelioseque loqueretur, Gasparem vero Scioppium, qui in literaria Rep. in primis ordinibus numeratur, imi subsellii virum, atque inter literatos proletarios, ut ita dicam, referendum esse ajebat; quem ille Scioppium, quoniam in quodam libello sua tempora, quasi literatis viris non amica, modeste reprehenderat, coepit contumeliis omnibus lacerare, atque palam eum infantem, rudem, et omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum asserere, minitarique, se libro edito ejus inscitiam palam omnibus facturum. At Scioppius misit illi, qui diceret, si sibi amplius molestus esset, non se pugnaturum cum eo eloquentiae doctrinaeque armis, sed dictis testium, ac sententiis judicum, in publicas tabulas relatis, quibus Bononiae, malorum facinorum argutus, evictus, ac condemnatus fuisset; his se armis curaturum, ut ejus projecta ad detrahendum bonis viris audacia infringeretur, ac retunderetur. His auditis, a scribendi contra illnm sententia destitit, seque tantum intra verba continuit. Neque solum sibi principatum in literis arrogabat, sed capessendae recteque administrandae Reip. artem a se peti debere affirmabat, ac Regum et Rerump. omnium oratores noctu ad se domum, capite aperro, varia indutos veste, et Vulcanum in cornu conclusum gerentes, venire jactabat, ut suorum Regum mandata deferrent,


page 242, image: s242

ut ad ipsum de pace, de bello, de summa imperii referrent, et quod ipse de Rep. consilium daret, acciperent; se vero jubere illos in cubiculum ibi proximum tantisper secedere, dum ipse scriptum, vel philosophicum, vel politicum, quod prae manibus haberet, absolveret; eos autem ipsi dicto audientes esse: narrabat etiam, sibi a Rege Poloniae viros, primorum principes, legatos, qui arcana quaedam regni cum ipso communicarent, Regisque verbis salurem ipsi propitiam nunciarent, ejusdemque opes, gratiam potentiamque deferrent: ne multa nullum esse tota in Europa Strategum, nullum Dynastam, nullum Tyrannum, quantumvis magno a nobis locorum intervallo disjunctum, quin lectis suis, ut ipse ajebat, foliis, non continuo suam per literas amicitiam expeteret, ejus prudentiae gratularetur, seque totum ipsi habendum possidendumque permitteret; et quosdam etiam Reges ab ipso edoctos, totam Reip. administrandae rationem commutasse, gloriabatur: quin Regem ipsum Sueciae, si Romam, ut minitabatur, venire potuisset, multo sapientius facturum fuisse ajebat, quam olim M. Marcellus fecerat, qui, Syracusis captis, tum requisisse dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem et disciplina, cum plurimorum se civium caede commaculasset; unde, cum audisset eum interfectum, frustra condoluisse: at Ducem illum, fortiorem etiam quam M. Marcellum, capta urbe, nihil gravius de ea constituturum fuisse, nisi prius ipsum requisisset, invenisset, amplexibus implicasset, osculatus esset et consiliorum suorum conscium fecisset; itaque magno se Vrbi auxilio, vel potius saluti futurum fuisse. Illud vero incredibile, quod, cum paucis ante annis vir quidam princeps Romam venisset, qui cum graves illi officii ac necessitudinis causae intercedebant, rogatus, num ad eum domum salutandi ejus gratia esset iturns respondit, non alias hoc se illi officium homini persoluturum, nisi sibi antea ei essent honores decreti, quibus olim a principis ejusdem parente fuerat exceptus; qui parens, cum accepisset, ad se eum a Cardinali, cui tum inserviebat, missum venire, vehiculum ipsi primum, equis sejugibus tractum, simul ac ditionis


page 243, image: s243

suae fines attigit, obviam misit, tum ad suae urbis portas rhedam, qua ipse vehebatur, una cum honorariis ephebis praesto esse jussit, qui eum exciperent, ad seque perducerent, postremo scabellum genicularium, serica constratum veste, suo in sacello parari mandavit, quo, dum sacrum fieret, niteretur, praererea, lecto a Sacerdote Euangelio, librum exosculandum tradi voluit, qui honos summis tantum viris habetur. Ac multa, his similia, non magis gloriose quam iusulse loquebatur, quae, ne lectorem fatigemus, omittimus. Neque solum literatorum, quotquot ubique essent, se esse longo intervallo primum volebat, sed aliarura quoque ad se rerum arbitrium revocabat; neque ulla tabula picta, ullum signum, ulla fabrica, ullum vas caelatum, ex ebore, ex auros, ex gemma, aliquod precium habebat, nisi quod ipse probasset; ac saepe vidi, praestantissimorum operum precia, quae alii in caelum efferebant, illius aestimatione sic concidere, ut non esset quidquam abjectius, neque depressius. Atque erat optandum maxime, ut ejus maledicta et contumeliae, ad ea tantum opera, quae ille ad vituperandum arripuisset, revolverentur; sed artifices etiam ipsos multo magis comprehendebant; ac bene cum iis actum esse existimabatur, quos solum minimi homines precii, vel nihili potius, appellasset: nam quos ille oderat, longe acerbioribus plagis feriebat dilacerabatque. Vnum tantum pictorem eximium habebat, popularem suum; hunc Zeuxidi, Parrhasio, Protogeni, Apelli, anteferebat; hunc Amphioni in dispositione, Asclepiodoro in symmetria, quibus Apelles ipse cedebat, praestare affirmabat; quem propterea in tantum honorem venisse ajebat, quod praeceptis suis formatus et institutus fuisset; ceteros, qui eadem essent aetate, non pictores sed pictorum esse umbras, ac vix dignos, qui ad arcas, ad subsellia, ad aqualia, ad vasa vinaria, ad patinas coloribus maculandas adhiberentur: haec cum in foris, in triviis, in plateis, in officinis, incensis et aculeatis verbis effunderet, fiebat, ut odissent eum homines odio plusquam Vatiniano. Quod suspicioni locum aperuit, fuisse eum non tam pituitae copia peremptum, quam veneni vi, malevoli cujusquam scelere parati, sublatum;


page 244, image: s244

idque, ut medici ajebant, persuadere videbatur odoris foeditas, ventris tumor, livores toto corpore fusi: verum id, quod parum nobis constat, in medio relinquimus, et ad alia transimus. Erat illi Pinacotheca, praequa ceteras foenum esse dicebat, tabulis pictis teferta, quarum singulas ad auctorem, qui maxime sibi placeret, referebat, atque hanc Bonarotae, illam Raphaelis illam Titiani, illam Corrigii esse commemorabat: sed paucos post menses, quorum illis pictorum nomen primum accommodasset oblitus, novo modo loquebatur, et quam, verbi caussa, Raphaelis esse dixerat, Corrigio assignabat; quam ad Bonarotam retulerat, Titiano tribuebat. In spectandis laudandisque virorum formis Graecissabat: nam ut quemque egregia forma aspiciebat, continuo consistebat, et admotis naso ocularibus, devorabat eum oculis, ejus manum apprehendebat, diu detinebat, aegre dimittebat; sed non alio eos amore prosequebatur, quam quo Socrates Alcibiadem, Epaminondas Michytum, Catulus Roscium: sed hoc inter hunc atque illos intererat, quod honestus illorum amor unico tantum adolescente definiebatur, hujus vero castae benevolentiae fines se se latius diffundebant, et quicunque corporis forma praestabant, omnes ei erant Alcibiades, omnes Michyti, omnes Roscii, quod in eorum pulcritudine, veniens ab animo virtutis lumen, et honesti formam aspiceret. Sed admonitus, ne hac tam vulgari consuetudine suspicionem aliquam turpitudinis, Philosopho indignam, injiceret, respondebat, ne id posset contingere, a sese fuisse prospectum, qui sibi infanti in cunis pudenda abstraxisset, et in ventrem abstulisset. Sed re vera damnum bonae literae, ejus interitu, fecere: nam erat ingenio peracri, et studio flagranti; rem videbat acute, explicabat dilucide, scribebat ornate, et judicasset etiam prudenter, nisi, elatione animi et vana sui opinione, inflatus et corruptus, ornatissimos homines spoliare conatus esset omni commendatione ingenii atque virtutis. Erat liberalis, splendidus, hospitalis; et in prandiis vel coenis (quas non parum saepe amicis dabat) accipiebat hominem nemo neque largius neque prolixius: denique nullius erat rei, praeter laudem, avarus. Nihil fere


page 245, image: s245

edidit, praeter paucas orationes; sed multa edenda reliquit quae nisi Deus respexerit, quantumvis egregia ac luce digna, vel ad cetarios, cupedinarios, fartores, pomarios ibunt, vel, ut magnus illis honor habeatur, mittentur in vicum, vendentem piper, thus et odores, vel in bibliotheca aliqua concludentur, pulvere, situ, blattisque perdenda. Quorum operum haec numerantur in primis, Templum Vaticanum, tribus voluminibus explicatum, Breviarium Actorum Pauli V, Bibliothecae Vaticanae descriptio, Breviarium actorum Pauli V contra Venetos, orationes quinque supra centum, Variarum Quaestionum in Aristotelem libri decem, explicationes difficilium locorum Aristotelis, Epistolarum liber unus, Varia poematia, tum Latino, tum Etrusco sermone scripta. Statura fuit mediocri, facie oblonga, mento, quod, cum in orbem deberet exire, desinebat in quadrum, ubi tanquam in inculto, ac derelicto solo, paucorum seges pilorum vix foras emerserat: oculi parvi, ac palpebris, saepe conniventibus, muniti; nec miruin, si omnia naso suspenderet quippe cui talis ac tantus a natura nasus contigerat, ut posset cuivis oneri sustinendo sufficere. Vestitus ejus erat, qui magis ad Philosophorum frugalitatem quam ad aulicorum elegantiam accederet; praesertim cum ipse gloriaretur, pro sua excellenti doctrina atque sapientia, non aliis se principibus viris in servitutem dicasse, nisi qui summos aretissima cognatione attigissent; qui omnino fuerant duo, et cum meminer at prioris, gloriosae, cum secundi, sanctae eum esse memoriae, ajebat: et hunc dictitabat scivisse multum, sed voluisse existimari se nihil scire, illum scvisse multum, sed voluisse etiam sciri, se multum scire. De ejus morte, varie a variis narratur: alii enim pituita, largius ad os defluente, suffocatum, alii veneno, ut diximus, interceptum, alii vomitione puris et sanguinis, ex apostemate in interioribus corporis partibus concepta, exhalasse animam tradunt.



page 246, image: s246

CXXXIV. IO. ANDREAS RVETTVS.

SI Io. Andreae Ruetti virtuti par data esset fortuna, floruisset opibus ac divitiis, nec eum, quem fortitus est, vitae exitum invenisset: nam et magna Geometricae facultatis intelligentia, qua praeditus erat, et omnis fere, digna homine liberali, ab eo percepta doctrina, secundiores illi res, vel saltem non ita foedas atque ad versas, pollicen videbatur. Erat in primis, ut diximus, Geometriae peritus, quod libri ab eo de Arithmetica et Algebra editi declarant. Flagrabant studia Etruscae poesis apud eum; in qua quantum praestaret, argumento sunt versus plurimi, quos in unum volumen collectos emisit; cui libro Murmuri Heliconis nomen est inditum; tum nonnulla etiam opuscula alia testantur, et in his elegans oda, locupletissimis amici cujusdam sui commentariis illustrata, quae fere omnia scripta sunt ab eo, cum Ducis de Candal, qui Venetae Reip. exercitibus praefuit domum, praefecti munere ac nomine admin stravit. Verum, si, quam ille operam ac diligentiam ad Geometriam perdiscendam contulit, eandem ad cavendum sibi adhibuisset longius illi tempus ingenii angendi ac declarandi contigisset: si, quod studium colligendis in Parnassi aut Pindi vertice floribus collocabat, in delectu familiarium, quibus vitam suam tuto committeret, posuisset, non in eas insidias devenisset, quibus postea circumventus interiit: sed, dum in studio dimetiundi caeli et terrae est omni mente et cogitatione intentus, exitium ac pestem, capiti suo paratam, non vidit; dum ociose per juga Pindi se infert, opportunam inimicis suis necis sibi parandae occasionem obtulit: etenim domi Marii Frangipani, cujus erat consiliorum omnium particeps, ab adolescentulo, nocte quadam, somno sopitus, est interfectus, atque omni auro argentoque spoliatus. Hunc adolescentem, ajunt, Romam Venetiis ab ipso perductum, famuli nomine, et animi gratia; nec ignorasse illum hunc esse impurum ac furacem, quod equos militi cuidam depraedatus esset, atque alia furta fecisset; sed nescio quo impetu, de mente ac cogitatione


page 247, image: s247

deductum, non existimasse, idem ad se infortunium posse recidere. Addunt etiam adolescentem, cum saepius a domino objurgaretur, quid alio excurreret, neque id illum esse passurum audiret, tum omnes domo exeundi aditus obseptos aspiceret, non tulisse illum, sed, re cum amicis suis, sceleratis hominibus, supplicioque dignis communicata, cepisse illud pleuum sceleris consilium, plenumque audaciae. Sed ut sese res habeat, illud certum est, miserum illum octavo ab ejus interitu die, cum non appareret, ac teter, ex rimulis cubiculi ejusdem ostii, odor afflaret, jussu magistratuum, effracto ostio, in lecto, multis confossum vulneribus fuisse inventum, adolescentem vero nusquam repertum.

CXXXV. IVLIVS CAESAR CRVCIVS.

GRavis atque atrox, in bello, ob Helenam Agamemnoni raptam, a Graecis toti Asiae illato, quo bello Trojanorum opes concidere, Apollinem inter atque Vulcanum est orta contentio, cum alter stantem adbuc ac florentem Trojae fortunam tutela patrocinioque suo defenderet, alter ad eandem evertendam sua cum Graecis praesidia conjungeret, cujus discordiae adhuc memores, alter alteri, cum usus venit, incommodare, et quod agre sit, facere studet. Atque hac nostra memoria deformis ille faber, fumo ac fuligine obsitus, Iulium Caesarem Crucium, Bononiensem, in nutricatu Musarum eductum, ut esset qui carmina dictaret, quae tunicatus popellus caneret, Apollini Musisque surripuit, et ab amoenis Pindi et Heliconis jugis ad nigras atque depressas fabrorum officinas, et a faciendis versibus ad clavos, clathra ferrea, atque ejusmodi alia fabrilia opera conflanda traduxit. Quam injuriam Apollo non tulit, sed Pegaso invectus, alumnum suum, cum maxime, Vulcano cogente et urgente, operi esset intentus, excepit, ac post se equitem, Pegaso impositum, liberum foras eduxit, cum fumido illi fabro animum ad persequendum tardaret infirmitas ac debilitas cruris, quod in illo praecipiti de caelo in terram casu ac ruina perfregerat. Ex officinae igitur ferrariae caligine a tenebris in liberam


page 248, image: s248

caeli lucem expusitus, abluit primum corpus, illuvie ac sordibus squallidum; tum scorteam castulam pallio mutavit, ac pro malleo calamum, pro chalybe chartam, pro aquae aheno atramentariam thecam accepit; ac totum se ad scribendos versus contulit; quorum tam magnum numerum effudit, ut tonsoribus, circulatoribus, pedibus ac luminibus captis, affatim praebuerit, quod in tonstrinis, in viis, in plateis, cantaretur. Nulla sunt fere impressorum praela, quae in ejus operibus imprimendis non exerceantur; nullum flabellum circumfertur, in quo aliquod ejus carmen non legatur; nullae Sosiorum tabernae, nullae eoruodem in foris mensae conspicinntur, ubi non plura ejus prostent opuscula; nulla virgo, nulla paulo hilaris nupta, aliquo in gynaeceo concluditur, quae in suis cistellis non hujus aliquid habeat. Neque tamen ita sunt abjecti ejus versus, ut ab eruditis auribus respuantur; neque scurrilibus jocis referti, ut pudicas aures offendant; immo ab omnibus, qui pudicitiae esse volunt praemium, mirifice laudantur.

CXXXVI. NICOLAVS NIGER.

HVnc quoque Apollo, quem sibi poetam delegerat, a mercatura, in qua vertebatur, ad faciendos versus attraxit, quos vulgus hominum legeret. Hic natione Italus, patria Venetus, simul ac ex ephebis aetate exiit, navigavit in Syriam, ac Hieropoli commutandis mereibus studuit lucro; a quo nunquam abstractus fuisset, nisi a Mercurio, qui mercatoribus praeest, impetrasset Apollo, ne in mereimoniis emendis vendendisque eum adjutaret, ac laetum lucris afficeret; ille enim, malevoli cujusdam opera, magnam rheubarbari lectissimi vim in navim impositam, aqua injecta, corrupit; quare ille, ex maximis divitiis pene ad egestatem redactus, animum a mercatura abduxit, eoque appulit quo eum Apollo vocabat. Sed multo majori ex parte, ejus ad se operam attrahebant Cupido ac Venus, quam Apollo chorusque Musarum. Non potest effari tantum dictis, quantum factis esset profusus in Venecem. Mitto, quod fecit flagitii in Syria, quod Venetiis, unde virginem,


page 249, image: s249

honesto loco natam, abduxit; a cujus postea cognatis, multis vulneribus confossus, sublatus est pro mortuo: mitto. inquam, haec omnia. Romae cum esset, ubi diem obiit, omnia ejus negocia illuc denique revolvebautur, ut, postquam aurora illuxisset, aliquam Vrbis regionem obiret; et, si quam in ea mulierem meritricem offenderat, quae se nuper populo prostituisset, aere dato, ejus emebat noctem, vel eam statim inibat: itaque nulla erat meritrix (nisi si quae esset diobolaris pagoque pollucta, nam istas non ductitabat) nulla, inquam, erat, quam ille, tanquam mercem aliquam, sua, ur ajebat, nota non obsignasset; et si qua nova mulieris merx alicunde advecta esset, currebat statim, ut suo eam annulo obsignaret: quamobrem, magis incomplexu mulierum, quam in aliqua testudme literaria, Homerico more, octonis rhythmicis versibus bellum inter muscas, cimices, et formicas gestum, cecinit, eodemque metri genere, D. Nicolai res gestas, comoediam Candidam, et aliud Drama, Anima felici nomine, edidit. Erat adeo pinguis, ut geminos in ventre habere liberos videretur; qui venter adeo illi ex adipe extare ac prominere coeperat, ut omnem cum mulieribus concumbendi facultatem adimeret; ex quo in eam aegritudinem conjectus est, ut mortein in beneficio posceret. Quid enim, ajebat, opus est vita illi, cui voluptas ea desit, propter quam vita sit expetenda? Atque votis affuit Deus: nam repentina morte correptus, abiit ad Acheruntem, sine viatico.

CXXXVII. LAVRENTIA STROZZA.

NOstro huic saeculo, quod, quamvis reclamante non nemine, et hanc potissimum laudem Leonis x aetati tribnente, doctorum hominum atque omnium literarum fama illustrium uberrimos edidit foetus, sua quoque Sappho non defuit, quae eodem carminis genere, non amores luderet, sed divinas laudes caneret, non eadem ingenii, elegantiae, et eruditionis magnitudine, qua illi (quis enim, ne virorum quidem, cum ea, quae non aetati modo suae, sed aliis etiam multis praestitit, conferre se audeat?) sed religione, pietate, sanctimonia,


page 250, image: s250

et carminis argumento, infinitis partibus majore. Si onidem fuit lila vere expers religionis, haec Christianis sacris imbuta; illa impurissimorum amorum flamma exarsit, quae, sua etiam confessione, Tribas fuisse convicitur, haec purissimo sanctissimoque divini amoris igne fuccensa flagravit: illa nupta uni cum esset, vetiti cum Phaono, quem deperiebat, concubitus infamia notatur; haec Deo immortali dicata, summa virginitatis laude, quam perpetuo coluit, in omnium saeculorum memoria vigebat: in illa, poeticae facultatis ornamentum, quamvis supra omnem aestimationem, non ita magnam laudis materiem habet, quod illud minus sit aprum mulieribus, quae ex virorum confuetudine, quibus cum sua carmina communicare coguntur, non parum saepe pudicitiae jacturam facinnt, vel, ut eam maxime incolumem praestent, se et famam suam existimationi hominum vindicare vix possunt; in hac, quae mancipatarum Deo virginum septis se clauserat, ad quae nec mulieribus, ne dum viris, aditus patet, quaeque, hac praesertim ratione, exoneraret animum labore, quo, ex divini amoris aestu fatigabatur haec eadem facultas, eximiae laudis honore dignatur. Devota Deo virgo vixit sub legibus D. Dominici, in Monasterio S. Nicolai, Prati in Etruria, ubi scripsit hymnos in singulos totius anni dies festos, vario carminum genere; sed in primis Sapphico, quo maxime delectabatur, eosque in Lactantii de Lactantiis, Pistoriensis Antistitis, nomine edidit. Fratrem habuit Kyriacum Strozzam, nobilem Peripateticum, qui utrum sorori, an soror ipsi, majus lumen ac decus attulerit, incertum est edhuc; ita in vario laudis genere uterque pari inter se gloria certant.

CXXXVIII. ANTONIVS BRVNVS.

ANtonius Brunus natus est Manduriae, Regni Neapolitani oppido, quamvis ille Astae in Insubria stirpem antiquissimam suam, originem ducere, affirmaret, ibi familiae sacra, ibi generis nomen, ibi majorum multa vestigia conspici. Erat corpore obeso ac pingui, sed ingenio neque hebeti neque tardo: nam, et philosophicis


page 251, image: s251

ac Theologicis disciplinis instructus, a prima adolescentia, torum se Etruscae linguae studio tradiderat; ac multa, tum soluta oratione, tum versibus, docte eleganterque conscripsit; ut licet agnoscere ex trihus epistolarum voluminibus, ex rhythmis, quibus, unico volumine compreheusis, Trium gratiarum nomen est inditum, ex epistolis quas Heroidas vocat in tres libros distributis, ex libro Metamorphoseon, octonis rhythmicis versibus explicato, alioque variis ex poematiis confecto, qui Mossaeus inicribitur, et ex Rhadamisto Tragoedia; quae omnia et magnam ejus indolem ostendunt, et in primis declarant, quantum vir ille praestare potuerit, si ingenio suo obtemperare, quam genio indulgere, maluisset. Etenim in hilaritatem mire propensus, plus operae dabat amicis ac voluptatibus, quam operibus perpoliendis perficiendisque, quaedolaverat: tum erat homo escae maximae, ac delicatorum eduliorum studiosus in primis; nam quo se curaret nitidiuscule, aes alienum conflaverat, atque aestate, cum a coena bene potus surrexisset, et Vrbem frigoris captandi gratia circuiret, si quod in aliqua popina delicatum obsonium offendisset, non dubitabat coenam repetere, ac celocem rursus saburrare; nec deest, qui dicat, aegutudinem illam, ex qua decessit, ex cibi intemperantia ortam, cum bene coenatus, pulcreque appotus, ficedularum (nisi memoria me fugit, vel qui narravit, ludos fecit) magnum numerum vorasset; proinde eum, paucis diebus post, lethalem in morbum conjectum, diem obiisse. Sed haec levia in eo vitia, si vera sunt, plurimis ac maximis virtutibus obteruntur; quibus magno erat apud omnes in honore ac nomine, ac plurimi aestimata est ejus opera a summis vitis; nam magnis stipendiis conducta primum est a Francisco Maria Feltrio a Ruere, Vrbinatum Duce, cujus capiti nobile illud sertum, omnibus verborum sententiarumque floribus ornatum intexuit, de cujus virtutibus ac laudibus extat in epistola ad ipsum Brunum scripta ornatissimum Io. Baptistae Marini elogium; tum Berlingherius Cardinalis Gypsius habuit eum ad manum, consiliorum omnium participem, cujus postea domi, omnia summa sperans, est mortuus. At vir itle,


page 252, image: s252

emunctissimae naris princeps, maximum se aulae suae decus et ornamentum constituturum putavit, si tali ingenio hominem atque prudentia, ad id officium admisisset. At ille fide, assiduitate, industriaque perfecit, ut virum illum principem, consilii sui non poeniteret. Nullus fuit in Italia celebris et illustris Academicorum conventus, qui non eum sibi socimn adoptarit, ut Ociosorum Neapoli, Philomatum Senis, Caliginosorum Anconae, Insensatorum Perusiis, Humoristarum Romae, in qua etiam saepius Censoris, atque a Secretis, partes obtinuit, recteque administravit.

CXXXIX. FRANCISCVS VALLENSIS.

QVoniam Academiae Humoristarum facta mentio est, fine piaculo praeteriri non potest Franciscus Valiensis Cosentinus, qui tot annos quot Romae vixit, honestissimum illum conventum, qui erat quasi theatrum illius ingenii, et suo frequenti ad eum accessu cohonestavit, et voce erudita ac Romanis auribus digna illustrem ac nobilem reddidit. Nullum enim patiebatur esse diem, quo die coetus ille cogeretur, quin plures rhythmos recitaret; quod erat illi factu facillimum. Nam et ingenio et exercitatione assecutus erat, ut nemo ipso celcrius scriberet, neque majorem numerum versuum, fere sine labore, perficeret. Neque dicendi genus afferebat humile atque vulgare, sed elatum ac splendidum. Laudavit multos, tum virtutis tum nobilitatis claritate praestantes viros; sed eleganti in primis carmine, meritis in coelum laudibus extulit Robertum Vbaldinum, comitiis a Paulo V nuper habitis, in collegium Cardinalium cooptatum. Atque tanta haec in eo, in faciendis versibus, ubertas ingenii atque foecunditas eo videri admirabilior debet, quod non ea illi in ocio atque in omnium rerum abundantia contigit, sed tum maxime, cum variis ad versae fortunae fluctibus agitaretur; cum videlicet, ut in epistola ad Ferdinandum Gonzagam Mantuae Ducem, cujus nomini anno MDCXVIII suos rhythmos dedicaverat, ipseraet scribit, exilio multatus, patria careret, cum inimicorum insectationibus


page 253, image: s253

premeretur, cum, rebus ad necessarium usum destitutus, cum inopia conflictaretur. Sed lila vis ingenii, cum ad poeticae facultatis laudem in primis effloresceret, morte extinda est, ipsi immatura (in ipso enim aetatis flore decessit) suis acerba, et aetatis ejusdem poetis luctuosa.

CXL. THOMAS CHOREA.

THomas Chorea, Graece Latineque vir longe doctissimus, natione Lusitanus, floruit eadem aetate, qua M. Antonius Muretus. Nam obtrectarunt inter se, cum uterque humaniores literas doceret, sed majore Muretus theatro; ac cum essem admodum puer (ea enim praesertim sunt ad diuturnitatem memoriae stabila, quae prima audivimus) dici memini, non parum ejus laudibus detraxisse, quod Socieratem Iesu, in quam receptus fuerat, deseruisset, quodque in eam non recte loqueretur, et quo eidem, qua posset ratione, incommodaret, atque eruditissimis viris, qui in collegio Rom. ejusdem Soc. eloquentiae praecepta tradebant, et elegantissimos Latinae linguae scriptores interpretabantur, discipulos abduceret: etenim gymnasio Fratrum Dominicanorum, in via, qua iter est ad collegium Romanum, tunc recens excitato, coepit, eodem tempore quo illi docebant, de rebus curiosissimis, quaequelatissimos ad egrediendum exitus haberent, majore verborum elegaritia, et sententiarum concinnitate quam esset utile discipulis, disserere. Atque ejus ego vocem saepissime, illac iter faciens, accepi; ac memini, paedagogum, qui lateri meo custos erat additus, quique, ubi me in ludum deduxisset, ad eum andiendum accurrebat, dicere, modo ornatissima oratione, tanquam penicillo aliquo, formosissimae venustissimaeque mulieris speciem ornatumque describere, modo daimnosi et amatoris adolescentuli profusam liberalitatem, modo illecebrosas meritricum blanditias, modo lenonum turpissimorum artes ac mores exprimere, atque alia ejusmodi efferre, quae ociosas aures, ac voluptatisquam utilitatis cupidiores, detinerent: verum ita jocabatur, cum a docendi munere in gymnasio Romano statis diebus feriaretur. Nam in


page 254, image: s254

duobus clarissimis Italiae gymnasiis, Romano ac Bononiensi, magnis stipendiis, extitit dicendi recteque scribendi magister. scripsit de ea arte, quam docuit, videlicet de Eloquentia libros; de Epigrammate librum unum, et de Elegia alterum: edidit orationes varias, in quibus ea legitur, quam Romae habuit, in funere Martini Navarri, in AEde D. Antonii Olyssipponensis, nationis Lusitanorum.

CXLI. IO. BAPTISTA LAVRVS.

QVantum in Io. Baptista Lauro, Perusino, eloquentiae, eruditionis, doctrinaeque extiterit, quantumque in eo omnium laudandarum artium studia flagrarint, tu egregia elegantis sui ingenii monumenta taceant, singulare, de ejusdem praestantia, Vrbani VIII judicium diserte testatur; qui statim ut ad summum illud divinoque proximum dignitatis fastigium evectus est, nihil fere habuit prius, quam ut a Marcello Card. Lanti, cui serviebat ille, prope in beneficio et gratia posceret, ne ferret moleste, eo ornamento domum suam spoliari, ac pontificiam augeri: at Cardinalis, qui Io. Baptistae, propter ejus morum suavitatem sanctitatemque, omnia cuperet, non summa solum voluntate Ponfinci eum tradidit, verum etiam aureis ducentis donavit, quibus se vestibus iisque rebus instrueret, quae aulici pontificii dignitas ac decor exposceret; tum eum Pontifex ad numerum eorum cubiculariorum adscripsit, quos intimos appellant, ut ejus consilio uteretur in iis studiis, quorum erat princeps. Atque hunc locum tenuit honoris ac familiaritatis apud Vrbanum, ac processisset etiam honoribus longius, nisi mors, quae fallaces spes nostras, et inanes contentiones, in medio saepe spatio infringit atque subvertit, intercessisset: nam, viridi adhuc aetate sublatus, Pontifici, qui eum diligebat, triste sui desiderium reliquit. Puer educarus est in seminario Perusino, atque a Bonciario humanissimis literis institutus, quarum studium, cum maximos in eis progressus fecisset, nunquam dimisit, sed usque ad ultimum vitae diem retinuit, semperque novum aliquod atque praeclarum


page 255, image: s255

ingenii sui monumentum edidit; quorum ea numerantur in primis, de annulo pronubo B. Virginis liber, Epistolarum centuriae duae, Theatri Rom. orchestra, de viris illustribus, de fabricatione Calcis Poeina. Sacris initiatus, in Marcelli Card. Lantis familiam venit; apud quem Candatarii gradu fuit semper: atque inde in Pontificiam aulam, ab Vrbano VIII Pontif. vocatus, ut diximus, transiit.

CXLII. VALENTINVS PASCHALIS.

VAlentinus Paschalis, Vtinae honesto loco natus, atque a magistris optimis, liberalibus disciplinis atque humanioribus praesertim literis, eruditus, insigne Aquileiae sacerdotium obtinuit; unde, ut ab amicis ac popularibus suis audivi, ob caedem sacerdotis alterius factam, dejectus, Romam confugit; ubi Rogerii Abbatis Tritonii, Cardinali Montalto a secretis, cujus tum magna erat in Romana aula auctoritas, ope et gratia, contulit se ad aliorum negocia procuranda, atque ad ea fidem ac diligentiam suam adhibuit; quamobrem, quoad vixit. vixit autem usque ad summam senectutem, honesti, diligentis, atque oprimae fidei hominis nomen obtinuit. Neque tamen literarum studia intermisit, sed usque ad extremum spiritum coluit, Musas praesertim, quibus, ob ingenitam sibi a natura ad versus faciendos materiem atque indolem fuerat ab ineunte aetate addictus; atque varia edidit poematia, in his, Currum, illudque quod inscribitur, Cometis nulla fides, scriptum ab eo, ut Paulo V adularetur, qui, ut ceterorum vota sunt hominum, nunquam mori voluisset, cum nova in caelo stella visa esset, quam Graeci cometen, Latini crinitam appellant, quam ii, quos praesentis status odium ceperat, et novarum rerum erant cupidi, principi illi mortem portendere vaticinabantur. Edidit triam librum de rebus Moschicis, ac de Italiae fluminibus.



page 256, image: s256

CXLIII. SCIPIO PASCHALIS.

SCipio Paschalis, Cosentinus, erat genere et forma honesta, neque tam magno corpore, quam figura venusta, sed infirma valetudine. Nondum enim senex est mortuus, sed atra praesertim bile, pectori pertinaciret haerente, premebatur, quam ille nonnunquam vomitu extrahere et excutere nitehatur. At cum adhuc egregia forma et aetate integra Romam venisset, non tamen inanibus adolescentiae cupiditatibus, quas natura ipsa profundit (quod quidem in vulgus emanarit) adstringendum se tradidit, sed in Iabore studioque versatus est; non bomines improbos foedere amicitiaque sibi conjunxit, sed optimis viris deditus suit; nam cum ingenii probitate ac judicii praesertim acumine longe multumque praestaret, in Academiis, in eruditorum domibus, in conventibus amicorum, ubi nullus fere sermo erat nisi de literis, frequens aderat, suosque rhythmos, non tam senteutiarum venustate praedulces, quam rerum pondere graves, una cum aliis recitabat; quos ego a Porphyrio Feliciano eximie laudari audiebam, cui tum, omnium fere consensu, poeticae facultatis primae dabantur: nondum enim Io. Biptistae Marini virtus quae omnibus suae aetatis palmam eripuit, qualis et quanta esset, se satis ostenderat; probabantur etiam Margaritae Sarrocchiae, in cujus domum omnes, qui literas nossent, tanquam si novum aliquod se in caelo sidus aperuisset, ejus visendi audiendique gratia concurrebant. Sed mirum est, eam, quae, vana sui ipsius opinione inflata, omnes prae se contemnebat, in illius carminibus obstupuisse, nisi si adolescentis aetas ac forma eam a muliere elatissima admirationem eripuerat. Quos ego rhythmos laudatissimorum virorum commendatione probatos, nondum editos vidi; quod si adhuc communi hominum luce carent, est quod vehementer admirer, hominem, laudis gloriaeque in primis cupidum, non dedisse operam, ut typis excuderentur. Atque eum memini, de vitae statu eligendo, secum deliberanti, mihi respnndere, eum vitae statum potissimum amplectendum, qui posset aliquando


page 257, image: s257

conditionem hominis mutare, hoc est, ad honores aditum aperire; neque vero hoc solum mihi dixit, sed ipse et sensit et fecit. Nam cum Ferdinandus Card. Gonzaga publice Vrbem ingrederetur, ut a Paulo V, a quo fuerat renunciatus Cardinalis purpureum capitis integumentum, quod galerum vocant, acciperet, impetravit ut in ejus aulicis esset, atque ab hoc aditu januaque patefacta, brevi tempore in ejus intimam pervenit familiaritatem, et cum jam posse videretur, ex fructibus quos ex paternis praediis capiebat, et ex suo demenso, quod, ut aulicus Cardinalis, consequebatur, Antistitis locum recte tueri, Cardinalis ejusdem auctoritate et gratia assecutus est, ut inter eos numeraretur, qui a referendis supplicibus libellis Referendarii nuncupantur; neque hoc dignitatis gradu se continuit, sed cum, Casalensis Ecclesiae vetere sacerdote mortuo, novus esset constituendus Episcopus, ejusque nominandi potestas penes Ferdinandum esset, ad quem Mantuae dominatus, fratris morte, reciderat, de amicorum consilio, qui Romae ipsi favebant, perfecit, ut cum Dux plures esset nominaturus, quo ex iis Pont, quem vellet eligeret, ad aliorum numerum, suum quoque nomen adscriberetur. Ita Casalensis Ecclesiae sacerdotium illud amplissimum, per hanc rationem, obtinuit: atque ex eo tempore, cum grandior jam aetas, et illa Episcopalis auctoritas, gravius quiddam requireret, studium suum omne, ab Etruscae linguae venustate, ad Latini sermonis majestatem transtulit; quo in studio, ut tradit Gaspar Scioppius, maguo sibi usui adjumentoque fuisse testatur novam Sancii Grammaticam; ea enim perlecta, multum sibi additum alacritatis atque fiduciae, cum antea titubanti ac perplexo ad scribendum animo solitus esset accedere, quod fere unaquaque in re dubitanter haereret: ac, ne styli exercendi materia deesset, Carolus Emanuel, Dux Sabaudiae, per id tempus Montisferrati urbes occupare conabatur, quod eas ad se pertinere arbitraretur; id bellum luculente diligenterque perscripsit: cujus belli historiae, ferme jam moriens, tria exemplaria confici jussit, quorum unum Bibliothecae Vaticanae servandum mandaretur, alterum


page 258, image: s258

Duci Mantuae, tertium nescio cui alteri traderetur.

CXLIV. ANDREAS BAIANVS.

ANdreas Bajanus regionem et patriam, in qua ortus erat, repudiavit, barbaro superboque fastidio; atque ex Indo Lusitanum, ex Goano Conimbricensem se dici volebat; quasi puderet se, in ea regione ortum, quae est margaritarum piscatu insignis, quae ebur atque aurum mittit, quae solem quotidie, tanquam a se ortum, ad illustrandum mundum, toto caelo luce diffusa, mortalibus tribuit. Se Grammaticum professus, in aliquot Italiae urbibus, sed Romae praesertim, grammaticam docuit, neque ita magna fama, neque sane nimis pingui emolumento, quod non in luce hominum, neque edito atque illustri in loco, pulpitum inscenderit, sed in tenebus, atque Vrbis in angulis, vili plebeculae, grammaticae praecepta dictarit. Nam et parvula mercede conductus est ab ejus domus moderatoribus, quae pueros parentibus orbos alit, ut paucos ex iis, ingenio praestantiore, selectos grammaticis disciplinis erudiret; quibus oratiunculas scripsit, quas in AEde D. Eustachii die eidem sacro, ut est: mos illorum adolescentium, haberent; quae ineptam ac ridiculam paedagogi sedulitatem et industriam declarant; cujusmodi fuit illa, in qua ita verba coagmentantur componunturque, ut ipsa, per sese, se teneant ac sustement, nec aliquo verborum adminiculo innitantur. Ibi etiam inani labore, plebeis sane versibus, Doctrinae Christianae rudimenta exposuit, quae typis etiam cudenda ac divulganda curavit. Scripsit etiam alia ejusmodi non pauca, tum soluta oratione tum versibus, quae piget referre; ac postremo vitae suae tempore hanc eaudem Grammaticae artem professus est apud eos, ad quos puerorum Vibis faex atque quisquiliae, tanquam in cloacam aliquam, confluunt, ut literulis imbuantur; in quorum postea complexu animam exhalavit; quibus, cum audissem, id onus incumbere, ut omnia ejus scripta in unum vel plura volumina coacta imprimerentur, quibus ille edendis, aliquot aureorum ceutena,


page 259, image: s259

moriens nescio cui attribuerat, conveni die quodam duos eorum in via, nam bini solent incedere; salvere jussi, ac demissis et humilibus verbis rogavi, ut operum imprimendorum titulos exponerent; qui vix mihi responsum dederunt, ac statim terga obverterunt. At nullum ille majus ad docendum theatuum est nactus quam collegium Graecorum, ubi praeter Grammaticam, veterum Grammaticorum mote, Rhetoricam docuit, ac feriis Bacchanalibus fabulam illam Maccaroneam docuit, Carnevalo nomine, quam edidit. Longo Panegyrico res gestas a Io. Zamoscio, magno Cancellario regni Poloniae, et copiarum Imperatore perpetuo, laudibus extulit, suasu Iacobi cujusdam Lauri, mendici hominis, qui panegyricum illum impressum, Thomae Zamostio, Io. Filio, dicavit. At hic Laurus, novo quaestu, aucupii simillimo, imagunculis, epigrammatibus, atque aliis ejusmodi nugis, transalpinis, fortunatis hommibus ac nobilibus, dicandis, aureos nummulos, tanquam rete jaculo, capiebat; quod si illi aucupium contigit ex sententia, (quod haud scio, non enim in earum regionum divitibus tam liberalem animum expertus sum esse, ac raro eorum quenquam video, hoc cibi genere captum, rem aucupi solvere,) si, inquam, id illi bene successit, certe ex compacto partitus est cum Bajano lucellum. Verum nos, quidquid dici de Bajani virtutibus potest, hac una laude, quae magna est, concludemus ac perorabimus, nimirum ita Musis usum eum esse amicis, ut admirabili animi motu, celeritateque ingenii, magnum numerum versuum, de quacunque re vellet, effunderet.

CXLV. MARGARITA SARROCCHIA.

NVllam ego mulierem, quod quidem meminerim, legi vel audivi, vel ex veteribus vel ex recentibus, quae ausa sit heroico carmini manus admovere, illudque perficere; nisi, si quis ex veteribus Graecis Erinnam Teiam, ex Latinis Probam Valeriam, objiciat: atilla quidem, proxime ad Homeri majestatem, carmen egregium scripsit trecentis tantum versibui, neque eo amplius


page 260, image: s260

conclusum atque perfectum, Proba vero, quamvis lougum opus ac nobile, de Christi gestis ac morte, condiderit, illud tamen Virgilii versibus contexuit, ac nihil de suo propemodum addidit. Nostra vero Sarrocchia, virili plane audacia, Etrusco heroico carmine, rhythmis adstricto, Scanderbegi Epirotarum longe fortissimi res gestas, Phoebo Musisque faventibus, multis libris prosecuta est; nec sicut quidam, qui maligne eam laudabant, soliti erant dicere, fuit inter mulieres vir, et inter viros mulier, sed multiplici variaque doctrina, et carminis eleganria, assequebatur, ut multi nec imperiti nec indocti viri, cum ipsa comparati, mulierum instar habere viderentur. Vt non immerito dici illa possit Etrusca Siren, praesertim cum Parthenope, suam esse civem, asserat. Neque Etrusci tantum, sed Latini etiam carminis faciendi artifex erat. Nam saepe ego eam vidi, elegantissima argutissimeque conclusa epigrammata, summa eorum qui aderant approbatione, recitare. Sed longe meritis major illi inerat vanitas atque superbia; omnibus se anteponere, neminem ferre, injuriam sibi factam queri, si a laudatoribus suis audiret, se mulieribus tantum, ac non viris etiam, quot sunt quotque fuissent, praestare; immortales cum eo inimicitias suscipere, qui in disputando, non continuo iis, quae ab ipsa dicerentur, assensionem suam praebuisset, aut eisdem adversari ausus esset, ac multos et literatos viros ea causa adversos habebat; in his Io. Baptistam Marinum, quem illa, ut fama erat, alio amore dilexerat, atque Platonico: sed plus in ea poterat amor sui, quam cujusvis alterius, quantumvis elegantis, ac ceteris in rebus sibi obnoxii. Verum ne mortales omnes ab ea odio et iracundia inflati discederent, Lucae Valerii contubernalis sui opera fiebat, qui, quoties de re aliqua literaria inter ipsam atque alterum orta lis esset, se interponebat, et intolerabilem mulieris contumaciam sua humanitate lenibat, et utriusque dicta, interpretatione aliqua, conciliando, sedare lites eorum conabatur: ac parum habuit, singulorum a se hominum animos abalienare; cum Academiis etiam publice odia inimicitiasque exercebat; ab Academia Humoristatum, capitali odio, dissidebat,


page 261, image: s261

quod adolescens quidam, qui in ejus erat contubernio, quoque tum illa utebatur per quam familiariter, in sermone, quem in illo honestissimo doctorum hominum coetu habuisset, dictum quoddam suum, Sarrocchiae auctoritate confirmare conatus esset, quod per leges Academiae minime licebat, quibus cautum erat, ne quis viventis cujuspiam, quantumvis doctrinae virtutumque omnium principis, auctoritate utertrur; cumque illud esset opus censorium, leviter, modestis objurgationibus, animad versum est in adolescentem illum, magnisque clamoribus actum, ne quis deinceps tale aliquid faceret: quod tibi ejus ad aures pervenit queri, irasci, minitari omnibus, qui acclamassent, vociferari palam, lacrimas non tenere, propemodum insanire, furere, ac dicere, Ergo ego, supra mulierum, immo supra mortalium omnium, conditionem constituta, paticorum, nescio quorum hominum, placitis subjicior? ergo quisquam audebit dicere, jura mihi esse nata, quae aliis literatis imponerentur? ergo ego, quae non una e multis, sed inter omnes, ingenio, rerum maximarum scientia, ac poeticae faciltatis laude, plane singularis existimor, inter gregarios adnumeror? mori me malim, quam tantam injuriam impunitam dimittere; ac nihil propius est factum, quam ut caedes aliqua fieret; atque adolescens alle deinceps perpetuo Academia abstinuit. Domum suam, non solum harum politissimarum artium, sed Philosophiae, Theologiae, omnium bonarum disciplinarum, denique virtutum omnium oraculum, baberi volebat. Itaque omnium, qui in aliqua liberali disciplina principes haberentur, concursus ad eam fiebat: illa eorum disputationibus aderat, illa eorum controversias dirimebat, illa quidquid loquebatur, non Sarrocchiam sed Socratem dixisse, non ab ea profectum quae posset errare, sed Delphis responsum existimari poscebat. Ea pudicitiae fama fuit qua solent esse poetriae, fidicines, cantrices, eaeque quas pingendi fingendique ars a lana et colu abduxit; qua fama vero ne an falso labora verit, incertum est mihi, cui non fuit ocium neque consilium, usque a stirpe, auctoritatem, unde illa emanavit, exquirere.



page 262, image: s262

CXLVI. HIERONYMVS BVCCAFERRVS.

CIvitas Bononiae, mater studiorum, Italiae decus, summum ditionis Ecclesiasticae ornamentum, nunquam ingeniis hominum caruit, quibus aeternam, apud omnes nationes, sui sibi nominis famam gloriamque conficeret: verum nostra memoria in Hieronymo Buccaferro, Francisci filio multum adepta est claritatis et laudis. Hic, patris diligentia, qui et ipse literas amabat, omnibus doctrinis eruditus est, quibus aetas puerilis impartitur; Io. Paulo Muzzolo Philosopho, consobrino suo, operam dedit, doctori eximio; qui, cum multos annos Bononiae docuisset, evocatus est Papiam, ut ex praecipuo Gymnasii illius suggestu adolescentibus studiosis Philosophiae praeciperet. Sed Hieronymi satis sua sponte propensum ad utriusque juris scientiam animum, acrius etiam ad id studium impulit Iulii Scarlatini Regiensis, amitae suae viri, ac celebris I. C. a Philippo Decio laudati, hortatio; quem ille in parentis loco diligebat. Sed quantum brevi profecisset, primum factum est ejus rei periculum in concertationibus de jure civili, quibus Cardinalis Gabrielis Palaeoti auspiciis publice se commisit; tum apparuit ex eo, quod dignus habitus sit, cui ab Antonio Gypsio, Berlingherii Card. Gypsii patruo, juris utriusque publice interpretandi facultas tribueretur, atque eodem anno institutiones juris civilis explicandi, in eo gymnasio, munus mandaretur. Postremo quantum sibi Bononienses, in ejus doctrina atque sapientia, praesidii constitutum esse arbitrarentur, illud osteudit, quod decies ac sexies, omnium suffragiis, cooptatus est inter Antianos; qui honos apud illos amplissimus putatur. Erat ad agendas causas aptus; erat civitatis regeudae peritus; sed docendi in primis munere delectabatur, quod nulluni ab eo, sicut a ceteris, aeternae animorum saluti damnum metui diceret. At duos et quadraginta annos, quibus jus civile docuit, tanti ad eum coucursus fiebant, ut hon modo locus in subselliis mature occuparetur, verum etiam schola, atque adeo ambulacrum scholae adjunctum, auditorum frequentia


page 263, image: s263

compleretur; tantum a corona silentium fiebat, ut nemo ne mutire quidem auderet; tam multae assensiones, tam crebrae admirationes oriebantur, ut, qui procul aspexisset, summum esse in schola magistrum et tanquam in scena Roscium intelligeret. Erat in eo Latine loquendi diligens elegantia, erat suavitas vocis, ac lenis appellatio literarum, adeo ut Dominicus Caesarius, Rhetor insignis, non ferrea sed aurea eum esse bucca praeditum, praedicaret; erat, in disserendo, mira explicatio, argumentorum copia, in interpretando definiendoque acumen, ita ut Hieronymus Manfredus juris consultissimus, ei juris civilis subtilitatis plane ac dilucide explicandi laudem tribuerit. Verum ex hoc per annos quadraginta et eo amplius ad eum audiendum concursu ex tota Europa facto, ex hac ejus scholae celebritate, et tanquam officina Iurisprudentiae, tam multi prodiere, quos Cardinales Episcopos, Rotae Auditores, Referendarios, Advocatos Consistoriales, aliisque praecipuis munerjibus functos, aetas haec vidit, quos terrarum orbis in omnibus celeberrimis Italiae gymnassi jus civile docentes admiratus est, ut, si cui sit in animo, in singulorum enumeratione versari, dies unus non sit fututus satis. Patriam usque eo dilexit, ut saepe luculentis conditionibus evocatus Firmum. Salernum, Parmam, Papiam, Pisas, Patavium, ut ibi doceret, nullum unquam lucrum, patriae caritati anteponendum esse putaverit: quamobrem universus gymnasii totius cousensus duas illi tabulas, quibus nomen suum et familiae insignia cum suis elogiis insculpta essent, defigendas curavit, ad memoriam posteritatemque prodendam; atque Henrico Card. Cajetano, Bononiae Legato, visus est idoneus in primis, cui fratris filiorum, Bonifacii et Antonii, qui postea Cardinales fuere, institutionem committeret. Omnes fere ad cum causae deferebantur, neque ulla erat ita magna, ita gravis, quae non ejus digna patrocinio videretur, nulla in tota Italia controversia oriebatur inter summos Principes, iuter Resp. inter privatos, de qua (si de jure civili esset quaestio) aut solus, aut cum paucis arbiter non caperetur, aut quae sua advocatione consilioque non dirimeretur. Itaque ejus semper domus hominum


page 264, image: s264

frequentia redundabat, neque unius tantum erat perfugium civitatis, sed totius oraculum Italiae, unde omnes, qui in suis rebus dubiis maximeque perplexis, ex incertis certi, compotesque consilii discederent. At cum jam anuos quatuor et quadraginta docuisset, jamque eum, confectum annis, vires deficere coepissent, anno MDCXXII postulavit, ab Administratoribus Reip. Bononiensis, vacationem a docendi munere, qua ad eam usque diem, cum multo ante potuisset, uti noluerat, quam cum illi gravate concederent, peterentque ab eo, ut gymnasii illius honoris gratia, non nunquam, cum ipsi commodum esset, saltem suggestum ascenderet, neavit ille, se commissurum, ut collectam tot annis existimationem uno die amitteret. Quamobrem cum nihil proficerent, permiserunt illi, quid vellet ut faceret; ac suffectus est in ejus locum Franciscus Maria filius, qui jam annos sex in eodem gymnasio extra ordinem jus civile docuerat. Postremo, amissa primum uxore, foemina lectissima sanctissimaque, ipse quoque, impositae a natura hominum generi moriendi necessitati obtemperavit, cum jam inde ab anno MDCI testamentum fecisset, in quo quatuor virilis sexus liberos haeredes instituerat, eique ex illis bibliothecam legaverat, qui juris utriusque interpretandi factiltatem adeptus esset, Quorum tres, qui patri superstites fuerunt, Francilcus Maria, Alexander, et Hyacinthus, omnibus patriae suae magistratibus, aliisque gravissimis munenbus functi, relictam a parente dignitatem, vitae splendore, ac bonis artibus conservarunt.

CXLVII. FERICVS CARD. BORROMAEVS.

CArolo Cardinali Borromaeo vita functo, sive potius in caelum recepto, Federicus Borromaeus, fratris ejus filius, sive publicis sive privatis de rebus, Romam venit; atque generis ejusdem claritas, virtutum, quae in eo elucebant, splendor, et patrui, clarissimi sanctimique viri, nuper extincti memoria, Sixti V Pont, Maximi studium incendit, ad Cardinalatus dignitatem illi mandandam. Atqui ea erat hominis gravitas, ea


page 265, image: s265

oris dignitas, ea vultus modestia, ea morum sanctitas, ut, quacunque incederet, tanquam patrui virtutum haeres, praetereuntium digito monstraretur. Cardinalis creatus non tradidit se languori atque desidiae, nec, si paululum in aliqua cura negocioque versatus esset, quod reliquum erat temporis in amore ac voluptatibus collocabat, aut ludis aut conviviis tradebat, aut in aucupiis ac venationibus conterebat, sed totum in literarum studiis exercitationibusque ponebat, Vigebat in ejus domo mos ecclesiasticus ac disciplina: nullus erat in ea locus ridiculis hominibus, aleatoribus, ac parasitis, sed honestis ac doctis viris semper ea patebat; nullae ad eam libidines, nullae voluptates commeabant, sed pudor, probitas, continentia, omniumque virtutum studia properabant; non interiores ejus aulae parietes sericis atque aureis vestibus tegebantur, non Attalicis peristromatis, non aulaeis, insanissimis preciis emptis, induebantur, sed stragulis coriaceis, rubrica depictis, vestiebantur; non atria, non cubicula, non domus tora signis ac tabulis pictis, summorum artificum manu elaboratis, in quibus comparandis nullum libido hominum finem precio facit, exornabatur, sed probitate, sed honestate, sed gloria decorabatur; non omnes erant ad eum allegationes difficiles, non omnes ad eum aditus ardui ac pene interclusi, sed omnibus fere horis cuivis, adire volenti, obvii atque aperti. Quicunque sanctitatis doctrinaeque laude praestarent, eorum amicitias appetebat, iis se dahat, cum eis familiarissime conjunctissimeque vivebat. Fuit illi familiaris ac proximus, literatus, ex rerum omnium humanarum ac sui ipsius contemptu, sanctitatis notissimae vir, qui etiam domi suae est mortuus; sed arctissimo in primis familiaritatis vinculo sibi devinctum habuit Philippum Nerium, qui postea in Sanctorum numerum relatus est; a cujus latere, quoad Romae fuit nunquam discedebat. Diligebat etiam plurimum, ex eadem sancti ejusdem patris familia, Iuvenatem Ancinam, qui postea Salutiarum Episcopus moriens, magnam, in opinione hominum, sanctitatis suae famam reli uit, magnamqua ex illius sermonibus, summa pietate doctrinaque refertis, delectationem voluptatemque percipiebat. Sed cum


page 266, image: s266

Mediolanensis Ecclesiae quasi navis, veteris Antistitis morte, suo gubernatore ac moderatore destituta, alium exposceret, qui in ea tanquam in puppi sedens, clavum teneret; non fuit Clementi VIII magnopere laborandum, quem nam potissimum ex iis, quos tantae spei imminere cernebat, eligeret. Namque erat in propatulo Federici Cardinalis virtus longe clarissima, quae, suo fulgore, ceterorum lumen lucemque praestingueret. At homo sacrarum literarum peritus, qui non esset nescius, quantam in se negocii vim attrahant, quibus animarum cura impendeat, invitus ac recusans, ejus Ecclesiae gubernaculis manum admovere coactus est. Legi ego adolescentulus Augustini Valerii Cardinalis Veronae longam ad eum orationem scriptam, qua gravissimis rationibus eidem persuadere conabatur, ut Pontifici imperanti manus daret, suumque ab eo propositum, quantumvis laudabile, expugnari vincique pateretur. Simul atque Episcopatum iniit, nihil ab eo factum est prius, quam ut corruptos clericorum mores emendaret atque corrigeret. Itaque multa sanxit, de vestibus quibus uterentur, de coma ac barba quam, ad certam rationem, resectam haberent, de conviviis quae nullo modo inirent, de mulieribus quarum consuetudinem usumque refugerent, aliisque de rebus necessariis ad recte honesteque vivendum. Ac tanta cum severitate Remp. administrabat, ut nemini delicti cujuspiam, quantumvis levissimi, gratiam faceret, sed illud, ex legum praescripto, coerceret atque constringeret. Quam arbitror fuisse causam, cur ille non processerit honoribus longius. Metuebaut jam illum omnes, ac verebantur ii, qui omnia sibi licere arbitrantur, ne si talem sibi dominum imposuissent, minus liberas omnium voluntates rerum essent habituri. Sed de viro clarissimo saepius audivi, cum diceret, in primis obfuisse illi eam, quam habebat, ad omnes Religiosorum ordinum familias, offensionem atque fastidium, sive, quod ab eorum moribus abborreret. sive quod ferre non posset, suae eos jurisdictioni imperioque eripi. Itaque semper erat auctor, ut Pontificum Max. constitutionibus, illorum jura ac privilegia intra angustiores fines concluderentur, suaque in eos


page 267, image: s267

auctoritas latiore campo extenderetur. Quod si rerum potitus esset, nihil erat tam verendum, quam ne illos spoliaret tam ampla dignitate, ac vinctos Episcopis traderet; quae res maximam in Remp. Christianam confusionem perturbationemque induxisset. Hinc fiebat, ut ad munia eos munia adhiberet, sed eorum tantum sacerdotum opera uteretur, qui nullius religiosae familiae claustris contiuerentur; iis praesertim, quos vocant Oblatos, qui suam Episcopo Mediolanensi voluntatem, ad omnia ejus imperia exequenda, jurejurando habent adstrictam; hos ille diligebat, hos in oculis ferebat, hos officiis beneficiisque omnibus exornabat. Tum insignem Bibliothecam, magnifico opere excitatam, erexit ac dicavit, omnibus cujusvis professionis Iibris, undique magno sumtu conquisitis, refertam, Ambrosianam ex D. Ambrosii nomine, Ecclesiae illius tutelaris Divi, nuncupatam, quam duodecim sacerdotibus, omnium doctissimis, commisit; quos etiam collegii Ambrosiani doctores appellavit. Fuit ingenio praestanti, eruditione magna, eloquentia majore; et a summis suis occupationibus feriatus, non aliara animi remissionem babebat, praeter hanc literarum humanissimam ac liberalissimam. Neque nulla ejus ocii ratio extitit; immo plura atque majora ab ejus animi remissione, quam ab aliorum negociis, hominum generi commoda provenere: ejus ocii fructus egregia illa opera numerantur, quae ad communem attulit utilitatem, atque in conspectu luceque propofuit. Haec sunt, sacra colloquia, Principum favor, divinae laudes, sermones synodales, de Episcopo concionante, Meditamenta literaria, de Christianae mentis jucunditate, de sacris nostrorum temporum oratoribus; quae non sine summa illius ingenii, doctrinae, eloquentiaeque admiratione leguntur. Sed demum, innumeris, pro Ecclesia sibi commissa et tradita, tanta tamque longe lateque diffusa, laboribus egregie perfunctus, sanctissime moriens, ad opratissimos B. Caroli patrui sui complexus, ut ejus vita laudabiliter acta persuadet, excessit.



page 268, image: s268

CXLVIII. GVILELMVS SIRLETVS.

QVanta doctrinae magnitudo, quantaque virtutum omnium exsuperantia, in Guilelmo Sirleto extiterit, ut cetera alia argumenta desint, ex eo manifeste perspicitur, quod sacer purpuratorum Patrum senatus, magnum ordini suo splendorem ac decus accessurum existimavit, si illud ingenium, illa humanitas, illa virtus, in ipsorum numerum venisset. Quamobrem universi a Pio IV Pont. Max. in beneficio et gratia postularunt, ut eum quamprimum cooptaret, nec diutius tantum bonum collegio suo deberi pateretur. Ortus est Stili in Calabria, non summo ille quidem loco sed honesto, atque a parvo, parentis diligentia, qui et ipse quoque erat cupidus literarum, omnibus ingenuis ac liberalibus doctrinis eruditus. Verum, qua erat ingenii docilitate atque praestantia, ita exquisitam, ita perfectam, trium linguarum, quae ceteris praestare putantur, intelligentam assecutus est, ut nihil in eis sciri discive possit, quod ejus notitiam effugeret. Itaque sic Haebraice, sic Graece, sic Latine loquebatur ut in unaquaque earum linguarum natus videretur, sic in pronunciando proprium suae cuique linguae adhibebat sonum, ut appareret, in ejus oratione nativum quendam colorem esse, non ascitum. Deinde assidua sanctorum Patrum lectione, longa sacrarum literarum observatione, tanta divinarum rerum scientia pectus compleverat, ut non modo omnium facile princeps haberetur, qui in eodem studii genere totos se collocassent, sed tanquam aerarium esse diceretur, ubi divinarum disciplinarum opes omnes divitiaeque, tanquam uno in loco, constructae essent atque reconditae. Illud autem mirabilius fatendum est, quod summam rerum, de quibus diximus, scientiam cum incredibili morum sanctitate vitaeque innocentia conjunxit, ut non satis constaret, utrum ille doctior an melior vir esset: quae res eo majorem in illo laudem habet, quod omnibus saeculis inventi sunt admodum pauci, in quibus vita impura, ac flagitiis omnibus inquinata, non omnem ingenii commendationern


page 269, image: s269

everteret. Atque adeo omnibus Christianis virtutibus floruit, ut nihil ferme illo fuerit in eis excellentius: ac primum de ejus in pauperes amore plura testimonia possemus referre; sed duobus erimus contenti, ex quibus facile conjici potest, quantus, ad eorum necessitates sublevandas, apud illum ardor studiumque flagraverit. Etenim cum ex nimia in eos liberalitate omnia profudisset, neque quidquam sibi reliqui fecisset, praeter vestes quibus induebatur, pauperum uni, qui nuda brachia proferebat, detractara sibi subuculam tradidit, ut se illa contegeret, alteri, quem nudis item pedibus ingredientem aspexerat, calceos, quibus tum utebatur, detulit, atque suis edixerat, ut si, in erogandis eleemosyuis, nummi defecissent bibliorhecam suam, carissimo emptam, divenderent. Obedientiae vero quam nunquam reliquerat nec abjecerat, tum divinis imperiis obtemperando, tum superiorum voluntati obsequendo, adeo erat diligens, ut, si quam in aliis aspexerat, in ea clamores et admirationes efferret. Nam cum S. Philippus Nerius die quodam, una cum octo e suis domum salutatum ad eum venisset, Sirletus sellas poposcit, quibus illi se commendarent; vetuit Sanctus pater Cas afferri, ac nihil sellis esse opus ait; atque eadem opera jussit omnes circa humi sedere; quae res cum ad nutum et voluntatem ejus facta fuisset, admirans Sirletus, exclamavit, ô sanctam obedientiam, quantam vim habes in hominibus probis ac rectis, praesertim si accessit studium et disciplina? At, demissione animi quanta fuerit, quamque, cum tot virtutum laudibus abundaret, nihil de se elate ac magnifice senserit, ex hoc uno intelligi potest, quod cum Pius IV, Amplissimorum Patrum senatus honoris gratia, a quo enixe postulabatur ut diximus, eidem, de eo Cardinali eligendo, perspicua sua consilia fecisset, restitit quantum potuit, ac, ne eligeretur, elaboravit: novo animi demissionis exemplo; id, ultro sibi oblatum, recusavit accipere, quod aliqui per ignem ferrumque petunt. Sapiens videlicet homo solus intelligebat, quanto majus esset, summos honores fastidire quam accipere. Sed non aliam decebat urbem quasi theatrum esse illius ingenii, praeter urbera Roraam, ut


page 270, image: s270

non unins modo oppidi civibus, sed omnibus nationibus ac populis spectaculo esset. Et sane, Deo ipsi favente, accidit, ut Romam veniens, in eam domum reciperetur, non quae virtutem depressam vellet, sed quae, eandem in altum efferri percuperet, non quae pessimis exemplis, ejus nitori tenebras offunderet, sed quae optima disciplina ac sanctissimis moribus eidem lucem afferret. Etenim exceptus est in aulam Cardinalis Cervini Politiani, qui postea creatus est PontiSex, Marcelli II nomine; a quo, si vita suppeditasset, exornatus fuisset ex suis virtutibus; sed breve tempus ejus augendi exornandique fuit: nam summus ille Pont. morte extinctus celeri est, vix diebus undecim post cum diem, quo fuerat ad id fastigium evectus. Nec postremum tenuit locum amicitiae et gratiae apud Paulum IV, qui Marcello successerat; a quo et ad interiora ejus consilia admittebatur, et in recitandis horariis precibus socius adhibebatur. Sed demum Pius IV, multis cumulatum honoribus, ad eam amplitudinem perduxit, quae summae est proxima. Nam et Protonotarii munere decoravit, et S. Marci primum, deinde Scillaciensi Ecclesiae, Episcopi jure praefecit; postremo in amplissimum Cardinalium collepium adlegit; immo eum, ut diximus, augustissimo illi senatui, sedulo postulanti, concessit. Landatur eximie a tribus summis viris, a Murero, Rescio, et Lipomano. Carolus vero Card. Borromaeus tanti hominem fecit, ut post avunculi mortem, summam dederit operam, quo in ejus demortui locum subrogaretur. At quis est, qui non putet, cuivis illum homini placere oportere, qui tantopere Borromaeo probatus sit? At quo erat in pauperes amore, nunquam S. Laurentii in Pane et perna Ecclesiam deseruit, quae ipssi, cum Cardinalis crearetur, obtigerot, cum ad honestiores pinguioresque transeundi facultas daretur, quod inclytus ille Martyr, in sublevandis Christi pauperum necessitatibus, eodem quo ipse studio flagrasset. Multa ex Metaphraste in Latinum sermonem convertit, plura etiam alia doctissime scripsit, quae, cognatorum negligentia, bibliothecae Vaticanae custodiis inclusa, nondum communem lucem aspexerunt. Obiit unum ac septuaginta


page 271, image: s271

annos natus, ac sepultura affectus est in ea S. Laurentii AEde, quam diximus, anno MDLXXXI.

CXLIX. TRAIANVS BOCCALINVS.

TRajanus Boccalinus, Romanus, novam se invenisse viam gloriatur, quam Philosophiae cupidi sequantur, non salebrosam, scruposam, et sentibus obsitam ut antea, sed placidam, voluptuosam amoenam, floribus herbisque depictam, vel potius phuosophicarum se rerum acorem, insuavem ac molestum, lepidis ac praedulcibus inventis, tanquam saccaro, condiisse, ac bolum conflasse dulcem simul acidumque, qui satietati fastidioque medeatur, ac, gustatui praeter modum jucundus, impura et immunda secernat ac depellat, Sed re vera homo inflatus ac tumidus, hac in re plus aliquanto sibi tribuit, quam veritas et ratio patiatur: nam aliquanto ante Nicolaus Francus homo natura maledicus (quod illi infeliciter cessit) et Caporalis poeta facetus, hanc primum philosophandi viam aperuerunt; sed Boccalinus, omssis ceteris, hanc unam persecutus est, ac novam in Parnassi vertice civitatem instituit, cui praeesset Apollo, poetarum Deus apud quem judicem, tum literati omnes de suo inter se jure contenderent, tum de Principum ac privatorum negociis referretur; cujus ad arbitrium judiciumque summam omnium rerum rediisse narrabat; quorum ille hominum res gestas, vel laudibus efferebat, vel iufamia notabat, prout laude vel vituperatione digna viderentur; quae res a famosis libellis non ita longo intervallo disjungitur. Atque acta ibi omnia, ad nos perlata, tanquam divulganda curabat. Quae scribendi ratio, adeo illi elegans, adeo expetenda visa est, ut ad eam, si diis placet, amplectendam quicunque ingenio et eruditione praestent, hortetur. Sed nemini id sano persuadebit, nisi cui vel scapulae pruriant, vel quos vivendi fastidium, vel satietas capiat. Namque nimia haec in principes viros, qui propter imperium metui experunt, atque in privatos honestos viros, invehendi licentia, denique vel in fustem, vel in nervum, vel in crucem erumpit. Equidem sapientiam istam, quae conjuncta


page 272, image: s272

est cum existimationis vitaeque periculo, nihil moror: malo enim tutam inscitiam, quam periculosam doctrinam. At quem ille, ex hac sua praeclara docendi ratione, Venetiis exitum vitae invenerit, dicaut ii, quibus id notum est magis, quam mihi, qui non interfui. Verum elegans admodum atque amoenum a natura ingenium obtinuit; quod etiam multarum rerum eruditione ac scientia expolivit atque auxit. At in ea praesertim arte fuir excellens, quae in Rebuspub. in civitatibus recte administrandis tota versatur: et in quadam ad Scipionem Card. Burghesium scripta epistola, se commentarios in Cornelium Tacitum editurum, spondet, qui nondum apparuerunt; quos ego commentarios, pro singulari hominis ingenio, omni elegantia doctrinaque refertissimos esse, non ambigo. At qui se aliis Reip. bene gerendae ducem ac magistrum profitetur ac praestat in iis oppidis, quorum illi administratio commissa fuerat, regendis, suis ipse praeceptis non paruit, sed multa, ut ajunt, commisit, quae ab illorum rationibus essent aliena. Quamobrem fiebat, ut Romam crebrae de ipsius injuriis querimoniae deferrentur, ac locus proverbio fieret, quo dicitur, tria esse hominum genera, qui nihil fere legibus, quas ipsi aliis imponunt, utantur, nimirum Iuris consubus, medicos, atque theologos: nulli enim magis in negociis ab jure, ab aequitate, disedunt quam I. C. nulli tuendae valetudinis rationem minus servant quam medici, nulli conscieutiae aculeos minus metuunt quam theologi. Itaque qui justitiam, valetudinem et conscientiam amittere satagunt, Iuris doctorum, medicorum, theologorumque amicitias colat: quod tamen de iis tantum intelligendum, qui ea studia non serio ac sedulo, verum in speciem, et dicis causa, profitentur.

CL. NICOLAVS MASINVS.

PAucos, ac vix paucos proferre ex omnibus possumus, qui, nostra memoria, literarum studia coluerint, in quos plura virtutum omnium ornamenta convenerint, quam quae in Nicolao Masino Caesenate extiterunt;


page 273, image: s273

quibus ille, non patriae solum suae, AEmiliaeque, sed Italiae etiam universae, dignitatis ac splendoris plurimum attulit. Etenim tum hae politissimae in eo literae eminebant, quae ab humanitate nomen invenerunt, tum illae quae recondita in arte summaque rerum in obscuritaite versantur, mathematicae nimirum philosophicaeque disciplinae, se efferebant; ac medendi praesertim arte, in qua excellebat, complurium tum aequalium tum superiorum, qui magnum in ea nomen habuerunt, famam et gloriam aequavit. Quorum studiorum cupidissimus fere ab ineunte aetate, Patavium se contulit, atque praestantissimis magistris in disciplinam tradidit, a quibus, omnium bonarum rerum instructu ornatuque refertus, est dimissus in patriam, ut, quae in medicina didicerat, ad usum utilitatemque suorum civium aliorumque transferret; in quo adeo erat felix, ut fere innumerabiles, periculosissimis implicitos morbis, ex ancipiti levaret. Quo fiebat, ut non solum sui cives, sed alii etiam, ac viri praesertim principes, ad quos ejus virtutis fama emanarat, in dubiis suis aegritudinibus, ab eo opem atque auxilium expeterent. Quamobrem in omnibus fere consultationibus medicis, una cum Mercuriali, Cardano, aliisque summis aetatis suae medicis, in consilium adhibitus, suam de re proposita sententiam dicebat. Sed in nemine magis quam in illo id verum esse apparuit, quod dicitur, nullam esse sapientiae vim tantam, in quam non aliquis stultitiae rivulus influat, cum eaque permisceatur. Nam fuit varius, singularis, et, quibusdam in rebus, propior stulto, quam sapienti. Cujus rei plura possunt argumenta proferri; sed illud numeratur in primis, quod cum Clemens VIII, ejus virtutis fama compulsus, dandas ad eum literas curasset; ut, quod ejus commodo fieret, Romam veniret; cupere enim se ejus opera in tuenda valetudine uti; ille, sumto spacio ad deliberandum, rem ad famulam, Sanctam nomine, detulit, cui ille magnam rerum suarum fidem habebat, et omnem rem domesticam omnia consilia credebat, et quod illa dixisset, nou femellam nescio quam, sed Delphis Apollinem locutum esse, arbitrabatur; cujus ea fuit sententia, ut se loco non moveret, atque ubi juventutem


page 274, image: s274

habuisset, ibi senectutem ageret. Itaque, de famulae sententia, rescripsit Poutifici, se maximas illi gratias agere; sed ea esse jam aetate, quae cupidior esset quietis quam laboris, ocii quam gloriae; eam obstare, quo minus ultro delatum sibi beneficium acciperet. Quod cum fecisset, non irridicule urbani quidam homines dixerunt, apud Masimim plus auctoritatis ac ponderis habuisse Sanctam, quam Sanctitatem. In eo vero miros de se ludos dabat, quod, si quando iter aliquod suscipiendum esset, simul ut in tabernam diversoriam veniebat, continuo sua manu accuratissimum conficiebat indicem, non rerum modo quas secum ferebat, etiam vilissimarum, ut acus, ligulae adstrictoriae, et his similium, sed equorum quoque, canum, hominumque, qui erant in comitatu, quorum ipse erat princeps, deinde cum profectionis tempus instabat, sumto in manus indice, primum recensebat hominum capita, unumquemque magna voce appellans, atque initium faciens a se ipso, clamabat, Nicolaus; qui sibi respondebat, Adsum; et deinceps idem factitabant alii ab ipso vocati: et quoniam equis canibusque nulla erat vox, qua responderent, Adsumus, alius, cui haec provincia demandata erat, illorum partes gerebat, suamque illis ad respondendum vocem accommodabat; tum ab anitnantibus veniebat ad sarcinas, ac multo majore diligentia sigillatim unamquamque rem suo ordine repetebat, cavebatque ne quid desideraretur. Risus etiam omnium excitatus est in eo, quod Caesenae, quo anno Consul fuit, omnibus audientibus dixit. Venerat ad eum, questum, cetarus quidam tenuis ac miser homunculus, quod vectigalium ejus civitatis redemtor stateram ab ipso abstulisset, eoque nomine multam peterert, quod eam diceret obsignatam non esse, cum esset perspicuum, illius in ea signum haerere; Masinus miseratus hominis inopiam, accersiri ad se jussit redemptorem illum, rogavitque, cur stateram illam damnaret, quam suo obsignatam esse signo videret? Cui redemptor, non satis fuisse, respondit, semel imprimendam eam curasse, sed id quoque faciendum fuisse singulis annis; idque in suis privilegiis expressum contineri. Quaesivit ille rursus, quis nam iis eum privilegiis exornasset; Pontifex, ait ille; tum Masinus,


page 275, image: s275

Bene inquis, ego quoque nihil ab eo rectius factum esse dico; tum conversus ad eos, qui ipsi assidebant, Ne istuc quidem, ait, apud Orcum a diabolo committeretur. Nihil aeque horrebat, ut aquae vinique nivati haustum, atque in ejus odium, librum edidit, quem inscripsit, de gelidi potus abusu: in quo multis rationibus conatur ostendere, quam sit incommoda valetudini ejusmodi consuetudo. Complura etiam alia docte eleganterque conscripsit; sed eorundem edendorum spacium illi non fuit; quae una cum magno veterum numismatum numero, in ejus bibliotheca. quae apud haeredes ipsius etiam nunc visitur, jacent in tenebris, muribus blattisque ludibrium.

CLI. FEDERICVS BONAVENTVRA.

EA est in studiis lirerarnm jucunditas, ea delectatio atque suavitas, ut earum cupidos, a corporis voluptatibus, ab ambitionis labore, a pecuniae studio avocet, totosque individuo quodam amoris nexu sibi constringat atque connectat. Verum suam vim, si in quoquam alio, nostro saeculo, in sederico Bonaventura declararunt; quem non quies, non remissio animi, non infinitus aulicarum rerum labor, non domesticarum solicitudo, non susceptae, ut sit, in adolescentia cum fortibus viris inimicitiae, retardare potuerunt, quo minus duodenas singulis diebus horas amoeuissimae liberalissimaeque studiorum occupationi tabueret. Hic Vrbini, nobili in primis genere ortus, patre amisso, strenuo copiarum duce, exceptus est in domum Cardinalis Vrbini, qui patrem unice dilexerat, admodum puer, atque una cum Marchione a Ruere aequali suo institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili, tum in aulam Francisci Mariae, Vrbinatum ducis traductus, in equitandi arte, in ludicra armorum tractatione, et in aliis militaribus studiis, se exercuit, quae in viro nobili requiruntur. Sed in primis ita discendi cupiditate flagravit, ita Philosophiae, qua Dux ille, cui serviebat, plurimum delectabatur, amore exarsit, ut sponte sua, ac nemine monstrante,


page 276, image: s276

strante, ad intima ejus cubilia penetrarit, seque cum ea conjunxerit, ac fecit idem in Graecis literis, quas cum maximo adjumento ad Philosophiam et ad ceteras bonas artes fore animad verteret, qua erat ingenii docilitate, celeriter atripuit, atque in eis perfectus evasit; quo lumine, ad multa Aristotelis loca, densissimis obsita tenebris, et a nemine adhuc percepta, illustranda accessit; ejusque poeticam non esse inchoatam et mancam, sed absolutam atque perfectam, si unicus tantum locus excipiatur, ostendit. Quae res, apud doctissimum et sapientissimum Ducem, magnum ei amorem et gratiam conciliabat: nam suis eum consiliis intimum habebat, in maximis rebus adesse jubebat, multumque ejus auctoritate movebatur: at quanto eum sibi ornamento esse existimaret, tum praesertim declarabat, cum legationes omnes, quae essent illustriores, videlicet ad Gregorium XIV, ad Margaritam Austriacam, ad Ducem Sabaudiae, aliosque summos viros, per ipsum administrabat; quas ille diligenter obeundo, fideliterque administrando, quantum consilio, doctrina, eloquentiaque valeret, ostendit. Tantus enim, ut in Pericle, ejus in labris lepos aderat, tanta in ejus sermone, ad capiendos detinendosque hominum animos vis erat, ut in eis, quibus cum loqueretur, quasi aculeos quosdam relinqueret, qui in sui amorem eos impellerent. Sed cum videret, fere omne suum tempus aulam eripere, in qua ita magnae de rebus levibus esse occupationes solent, ut non multum aulico, ab officiis, ocii ad celebranda literarum studia relinquatur; summa ope petiit a Duce, ut se missum faceret, ac suo more vivere sineret; quo impetrato, ruri se totum in literis abdidit, ibique librum, qui circumfertur, de Ventis, cum aliis opusculis eidem adjunctis, composuit. Sed tantum Ducis beneficium non licuit illi esse diuturnum; nam revocatus est ab eo rursus in aulam; qui postea Dux cum animad verteret, quantum damni bonae literae facerent, si tale ingenium, feriatum a studiis, hebescere et languere cogeretur, honorifico majore studio posset, in omnium doctrinarum meditatione versaretur. Ex hac igitur tanta ocii abundatia,


page 277, image: s277

illa etiam tanta librornm copia profluxit, quae in lucem edita, per eruditorum manus volitat; illud nempe opus de octomestri partu, summa eruditione refertum, de Hippocratici anni partitione, de monstris, de aestu maris, de calore caeli, de via lactea, de cane rabido, in Themistii paraphrasim, de jure regni liber; cui ne postremam adderet manum, intempestiva mors, qua, annos septem super quadraginta nec eo amplius natus, surreptus est, obstitit. Ac ne foecundior ingenii, quam corporis viribus videretur, ex uxore Penthesilea Carpegna duodecim liberos suscepit; cui, propagandae sobolis causa, nupserat, ne tam nobilis familiae opes, quae se uno nitebantur, conciderent.

CLII. SEBASTIANVS MACCIVS.

NEmini, quem quidem noverim, tanta, tum soluta oratione tum versibus, Latine scribendi facilitas et celeritas contigit, quanta in Sebastiane Maccio extitisse narratur. Hic Castri Durantis, quod nunc Vrbania appellatur, ortus, puer humaniores literas ac Rhetoricam didicit a Livio Vitali Orosio Spoletino, quem longo intervallo superavit; tum ad Philosophiae, Theologiae, ac juris utriusque studia se contulit: quibus disciplinis cum egregiam et assiduam operam dedisset, quinto et vigesimo aetatis suae anno, earum unamquamque publice interpretandi docendique facultatem, ut mos est, Maceratae accepit. At quantum in earum singulis notitia intelligentiaque processerit, declarant in prirnis libri, quos de iis rebus omnibus scripsit. Sed cum elegantissimis ac politissimis literis sibi rem magis esse existimabat, ad quae majora a natura adjumenta ac propensionem acceperat. Itaque, omissis ceteris studiis, in hoc uno dies noctesque urgebatur, ac multas res quotidie, tum soluta oratione tum versibus, diligenter elaboratas afferebat. Solutae orationis illa feruntur in primis, de Historia scribenda liber, de Bello Asdrubalis, de Historia Liviana volumen satis amplum, aliudque non minus magnum in Virgilium, quo conatur ostendere, quantum vir ille, poetarum facile princeps,


page 278, image: s278

praeter poeticae facultatis laudem, ad quam adspirare nemini licet, in omni doctrinae et eruditionis genere, praestiterit; Variae lectiones, in duo volumina distinctae; de portu Pisaurensi, quem Vrbini Dux, Pisauri, operis sumtuosissimis fecit; tum mirum hominis laborem et industriam declarant inscriptiones antiquae, tota ex Italia collectae, atque uno volumiue comprehensae cujus laboris suscipiendi occasionem et facultatem obtulit illi docendi humaniores literas munus, quod in omnibus fere illustrioribus Italiae gymnasiis sibi traditum implevit. Latinorum autem versuum, ad quos conficiendos majora etiam, quam in soluta oratione, habuit instrumenta naturae, tam magnum numerum sudit, ut vix proximum vero videatur, potuisse illum ab uno, etiam si ejus aetas supra centum onnos exisset, exarari. Quod enim ille poesis genus non attigit? quod non graviter eleganterque tractavit? Pastoriciae primum fistulae labra admovit, et elegantibus eclogis rura ac pascua cecinit, e quibus volumen justum confecit. Tum grandiori ac pleniori voce, immaturum Curtii Michalori, adolescentis optimi, in quo magnatum spem majores natu dignitatis suae collocarant, interitum deploravit eleganti carmine, cui nomen est Curtius; in quo, multa cum venustate atque lepore, audita illius morte, omnium fere fluminum concursum ad Metaurum esse factum, exponit, ut consolando atque aeque dolendo aegrum et afflictum, tali cive alumnoque amisso illius animum sublevarent: deinde longo carmine, artis ac venustaris pleno, Christi Salvatoris nostri vitam, id quod antea Vidas, sed multo paucioribus versibus, fecerat, texuit: illudque carmen Soteridi nomine appellavit; ne videlicet, sicut argumentum, ita etiam et nomen a Vida mutuasse videretur. Quid verbis opus est? tam multa in scribendo opera fecit, ut in dexterae manus pollice atque indice, qua ab eis parte calamus adstringitur, ex assidua illius tractatione, duo quasi sulci alte impressi conspicerentur. Verum, id quod raro contingit, tantam virtutis indolem, tantamque ad optimas artes propensionem, transmisit in filios, quos ex uxore sua suscepit; quorum ille, qui virilis erat sexus, exceptum paternae virtutis semen ita aluerat,


page 279, image: s279

aluerat, ut tanquam herbescentem ex eo viriditatem eliceret, quam etiam adultam, ad frugem perduxisset, sed mors immaturo eam funere messuit: nam annos natus duo deviginti, Doctoris et Magistri insiguitus honore ac nomine, obiit: ex duobus autem foeminis, ejus, quae monasticam amplexa est disciplinam, epistolae aliquot Latinae leguntur. Atque earum utinam parens, diuturnioris usuram vitae habuisset; (nam annum agens septimum supra quinquagesimum, desiit vivere;) nae ille, quae egregie inchoaverat multa, ad absolutionem persectionemque perduxisser. Laudatur ab omnibus hujus aetatis, qui in aliquo literatorum numero fuerunt, ut a Iusto Lipsio, Bonciario, aliisque.

CLIII. GALILEVS GALILAEVS.

INter eos, qui bene atque praeclare, virtute ingenii, maximarumque rertum Scientia, nostra memoria, de Florentinae civitatis nomine ac dignitate meruerunt, primum sine dubio locum ac numerum obrinet Galilaeus Galilaeus, Florentiae nobili ac vetere prosapia, non tamen legitimo toro, natus. Etenim quis nam est in toto orbe terrarum locus ita remotus, ita a nobis locorum intervallo disjunctus, quae nario tam efferata, tam barbara, ubi aliquis sit bonis literis honor, in qua Galilaei nomen, omnium sermonibus ac literis, summa cum ejus patriae, quae talem virum genuit, honore ac laude non usurpetur? Sed quid miramur, tantam hominis virtutem, orbem omnium peragrasse terrarum, cum tubae a se inventae praesidio, tanquam curru invectus, atque in sublime elatus, per immensas caeli regiones evagaverit, clarissimum solis jubar adierit, atque umbris similes in eo maculas deprebenderit, intra Lunae, aliena micantis luce, sphaeram penetraverit, et latos in ea campos et colles et valles inspexerit, aethereos omnium siderum orbes obierit, ac novas in eis stellas, quas Mediceas, ex Principum suorum cognomine, appellavit, invenerit? Atque utinam, cum res tantas, tantoque intervallo ab aspectus judicio remotas contemplaretur, imbecillitatem oculorum, qui in rebus propinquis atque perspicuis


page 280, image: s280

saepenumero hallucinantur, in consilium adhibere voluisset; nunquam profecto, se vidisse ea quae non vidisset, affirmasset, neque ea, quae sacrarum literarum testimoniis, sanctorum Patrum consensu, ac fidei catholicae veritate nituntur, libris editis convellere ac labefactare conatus esset; praeterea non habuisset necesse, a Quaesitoribus fidei, Romam evocatus, palinodiam canere, ac caelum moveri, terram autem stare, contra id, quod docuerat multis audientibus, palam asserere: quamquam non id tum primum ab eo excogitatum et inventum sit; nam alii multo ante, fortasse ingenii acuendi declarandique causa, se in hac haeresi esse assimularunt. Verum, quamvis singulare hominis ingenium, ob ejus venustatem formae amoenitatemque, simul, ut adspectum, adamatum sit etiam, tamen ubi suum illud admirabile oculare in medium attulit, cujus' ope longissime oculorum acies intenderetur, ita ejus nomen celebrari omnium sermonibus coepit, jam ut nihil sit eo illustrius, neque celebrius. Nam cum olim Patavio, ubi octingentorum aureorum stipendio mathematicas disciplinas juventuti tradebat, venisset Venetias, admonitus est a quodam patricii ordinis viro, in Germania inventum esse oculare, quod oculis admotum, res quantumvis remotissimas, ea qua essient magnitudine, aspicienti subjiceret, ille, qui fortasse jam diu hoc saxum volvebat, simul ac domum se recepit, fistulae plumbeae, ex organo detractae, vitreos varii generis orbes ad certum intervallum accomodavit. unde eventura sibi ex sententia processisse cognovit: itaque alacris ad nobilem illum virum accurrit, a quo primum, tum ab aliis deinceps multis sui ordinis, summa eorum cum admiratione et Galilaei laude, factum est ejus ocularis periculum in turri campauaria S. Marci; qui omnes uno ore suerunt illi auctores, ut Senatum adiret, deque suo illo tam admirabili invento ipse doceret; fore enim, ut patribus illis amplissimis rem gratissimam faceret; neque praedictionem fefellit eventus: nam adeo illo delectati sunt munere, ut ex S. C veteri singulorum annorum stipendio ducentenos aureos nummos alios addiderint. At reversus Patavium, totum, ad opus suum expoliendum,


page 281, image: s281

se contulit. Iam in omnes Italiae, Hispaniae, Galliae, atque adeo Europae totius oras, Galilaei nomen emanarat; jam notum erat omnibus, ocularis a se inventi ope, novas in caelo stellas orbesque, omnibus ante saeculis obstructas ac reconditas, esse detectas, palamque prolatas; jam elegantissimus ille Nuncii Syderii titulo inscriptus ab eo liber exierat; cum hac fama compulsus Magnus Etruriae Dux accersivit eum Pisas, ut mathematicarum artium Doctoris ac Magistri nomine, centenos singulis mensibus nummos argenteos magnos, quos laminas vocant, acciperet, alterum vero, quem vellet, muneris sui vicarium, et tanquam hypodida scalum sibi sufficeret: quam ipse tam luculentam conditionem, bona Senatus Veneti cum venia, libens accepit; quae tam insignis, liberalissimi in eum Princeps benignitas, nunquam, quo ad vixit, clausa est; ejusque beneficio, nullius rei egens, patrio sermone, complures pertinentes ad Mathematicam libros composuit; in his, Dialogum de systemate mundi, in quo execrandam illam suam de terrae, circa caeli orbes, nullo agitatos motu, conversione sententiam aperuit. Quatuor ferme et octuaginta complevit annos, quorum postremos, luminibus orbatus, in tenebris vixit. Obiit in villa agri Florentini, cujus fines ne excederet, Quaesitorum fidei sententia cantum fuerat, in poenam, quod Saptentia ipsa, a qua a principio mundus constitutus est, sapientior esse affectasset.

CLIV. MARCELLVS IOANNETTVS.

MVlti profecto atque praestantes in omni fere literarum genere fructus ex Marcello Ioannetto Asculano percepti fuissent, si, quemadmodum in eo ostendebantur, ita pervenire ad maturitatem suam potuissent. Magnum hominis ingenium, multae in eo literae nec vulgares, egregia ad poesim indoles; sed sicut in agro pingui ac fertili segetes, cum maximam uberrimae messis spem afferunt, si subita de caelo calamitate feriantur, tanquam decoquunt, et quasi debitores, qui rem fregerint, neque foenus neque fortem reddunt; ita etiam, quae


page 282, image: s282

in eo studiorum sese spes dabant, cum maxime ad summam laudem efflorescerent, immatura morte fractae convulsaeque interciderunt. Gregorio XV Pont. Romam venit, quo tempore nobilissima illa Academia, ex optimorum ingeniorum flore collecta, advocavit ad se omnes ex Italia, qui maguum in literis nomen haberent; cumque ille egregium ingenii in ea sui specimen dedisset, ab invidis et obtrectatoribus, qui se esse rerum omnium primos cupiunt, livido nigroque inspectus est oculo; ac memini, tum elegantissimos ab eo elegos, clarissimis illustrium sententiarum luminibus splendidos, fuisse emissos, qui ne pervenirent in eorum manus, ad quos rerum summa redierat, quique amoenissimis hominum ingeniis delectabantur, magna data est opera ab iis qui ingenii apud eos fama pollebant; quod nimirum vererentur, ne ipsorum splendor, carminum illorum fulgore, praestingueretur, vel minores imposterum haberentur. Edidit interea lepidissimos, ac plenos sententiolis vibrantibus rhythmos, qui extant. Sed tandem a mansuetioribus Musis, quae neque ad opes neque ad honores perducunt eos a quibus coluntur, transtulit sese ad juris civilis studia, in quibus fertilis esse cultura existimatur; ac Io. Baptistae Covino, Rotae Romanae Auditori atque Decano, fuit a studiis, quo in labore, morbo sublatus, interiit.

CLV. FRANCISCVS DIOTALLEVIVS.

NObilis totaque Italia celebris Ariminensium civitas, nullique AEmiliae urbium, splendore et claritate, inferior, familiae Diotalleviae plurimum debet; quae praeter nominis antiquitatem, nobilemque progeniem, multos semper domi militiaeque praestantes armis belli ac doctrinae gloria viros edidit, quorum singuli singulis civitatibus ornamentum et decus possent afferre, in quorum commemoratione versari si velim, longius ab incepto distraherer. Quamobrem in praesentia in uno Francisco haerebo, quem noltra aetas omnibus insignem laudibus vidit. Atque, ut primum illum actum


page 283, image: s283

istius vitae sanctissimum honestissimumque praetermittamus, pueritiam videlicet, quo tempore, quae a magistris prima illa puerili institutione traduntur, arripuit, adolescens Romam venit, ut in gymnasio Rom. Soc. Iesu, iis primum studiis, quibus homines informari ad humanitatem solent, tum Philosophiae ac Theologiae artibus erudiretur. At quantos in humanioribus studiis profectus fecerit, ex poematiis quibusdam suis licet conjicere; quae quia a mediocritatis terminis, intraquos non licet poetae consistere, longissime absunt, summopere laudantur. Ab horum amoenitate studiorum ad latissimos fructuosissimosque Philosophiae ac Theologiae campos excessit; in quarum facultatum spaciis ita versatus est, ut nullum reliquerit in iis locum ita amplum ac magnum, quem non peragrarit, ita abditum atque reconditum, quem non perlustraverit, ita arduum atque difficilem, quem non superaverit. Cujus rei, praeter quotidianas disputationes, easque, quae pompae et ostentationis magis quam pugnae ac certaminis rationem habent, quae universo pene amplissimorum Cardinalium collegio praesente celebratae sunt; periculum factum est in triduanis illis Philosophicis concertationibus, cum sine magistri cujusquam ope patrocinioque, solus in arenam descendit, et omnibus, qui vellent secum cominus rationibus, tanquam hastis, pugnare, disputandi potestatem fecit: in quod certamen cum ex omnium Religiosorum aliorumque ordinum hominibus doctissimi et acutissimi quique venirent, et totis in eum viribus, fortissimorum argumentorum tela torquerent, ita fortiter animoseque eorum vim impetumque excepit ac rejecit, ut omnium, qui aderant, sententia, sit judicatum, neminem eorum, qui tum collegii Romani, Soc. Iesu, scholas frequentarent, homini in primis studioso, et ad perdiscendum acerrimo, ingenii judiciique acumine anteire. De cujus facultate judicare plenius licet ex libro, quem unicum edidit, de auxiliis, qui inscribitur, Opusculum de concursu Dei ad actus liberos voluntatis creatae; in quo ita receptam a Theologis Patrum Soc. Iesu, de divinis ad salutem hominum auxiliis, sententiam tuetur ac firmat, ut F. Nicolaus Riccardius,


page 284, image: s284

cognomento Monstrum, Sac. Palatii Apostolici Magister, fateri sit coactus, neminem adhuc extitisse, qui gravioribus argumentis contrariam opinionem, in quam eunt omnes, qui in D. Thomae verba jurarunt, convellere ac labefactare sit conatus. Dolavit insigne aliud opus, de usuris, sed non perfecit; quod ne ad absolutionem perfectionemque perveniret, primum fecit ejusdem occupatissima, et publicis ac privatis amicorum districta negociis vita: nam S. Angeli, quae est urbs regni Neapolitani, sacerdotalem cathedram, Episcopi honore ac nomine tenuit, et in regno Poloniae, sedis Apostolicae functus est munere; qui honos iis tantum demandari solitus est, qui insignis prudentiae, rerum usus, et nobilitatis laude praestent; quod eae res in remotissimis illis orbis terrae partibus, ad tutandam amplificandamque sedis Apostolicae auctoritatem dignitatemque, praesertim adversus Catholicae religionis hostes, in primis valere existimantur; quique illud egregie munus obierint, fere semper a Sum. Pontificibus cooptari in amplissimum Cardinalium collegium soleant: in amicorum vero, quibus plurimum deditus erat, negociis procurandis ita fidelem, assiduam, ac diligentem operam dabat, ut suarum fese rerum oblitus, nulli neque labori, neque incommodo, neque sumtui parceret. Deinde non potuit recte inchoata perficere, quod, a cogitandi scribendique labore, magna eum ex parte avocaverat adversa valetudo, qua cum conflictabatur, tum ex acerrima attentissimaque studiorum, quibus affixus fuerat, meditatione contracta, tum ex Poloni caeli inclementia, comparata: atque aeris illius diritas, quem annis septem hauserat, (totidem enim annos eam ibi provinciam administravit) et vivendi ratio, a nostra longe diversa, cui assuescere non potuit, celerem illi vitae exitum properavit. Nam cum, re bene gesta, Romam ad novos majoresque honores, qui decreti illi erant ab iis qui tum rerum potiebantur, capessendos accurreret, in itinere, tabe confectus, interiit, annos circiter unum et quadraginta natus.



page 285, image: s285

CLVI. LAVRENTIVS AZOLINVS.

LAurentius Azolinus Firmanus, nobili loco natus, Episcopus Narniensis, ingenii praestantia morumque suavitate et elegantia in primis floruit. Nam Theologiae, Iuris civilis, ac multarum mximarumque rerum scientia praestitit; et fuit concinnus atque aptus amicis; nec minorem ex vitae sanctitate et innocentia laudem meruit, cum multos annos Ecclesiam, cui praefuit, admirabili probitatis et Episcopalis vigilantiae exemplo rexerit. Poeticae etiam facultatis nomine claruit; multa enim scripsit, atque praeclara; elegantissimas in primis Satyras Etrusco camine, illud scribendi genus secutus, quod pluribus hac aetate, adolescentibus praesertim, probatur, inflatum, elatum, ac sententiis venustis ac vibrantibus frequens. Evocatus est ab Brbano VIII Pont. Max. ut sibi a secretioribus epistolis, et consiliorum omnium particeps esset; quibus in rebus fidem illi suam, studium ac diligentiam praestitit; ac si principibus placuisse viris non ultima laus est, hanc ille suo sibi jure vendicat. Etenim ita Vrbanus Pont. elegantissimis ejus moribus delectatus est, ut carissimum eum semper habuerit, et amplissimis honoribus destinaverit; sed ille infirma ac tenui valetudine cum esset, nec laborem, quorum occupationibus districtus tenebatur, serre posset, eorum oneri succubuit, atque in ipso honorum cursu antea corruit quam portum conspicere potuit. Namque erat opinio, si vita contigisset, ad summam eum amplitudinem perventurum; ac si inter purpuratos patres, ut fama erat, fuisset adlectus, non primus honorem illum in suam familiam intulisset: nam alter, Decius nomine, hujus patruus, forma egregia, nec minus elegantibus moribus, sed non eodem ingenio et eruditione qua iste, fuerat a Soxto V in eum honoris locum evectus, ac celeriter mortuus, conditus in AEde D. M. Majoris, in sepulcro, eleganter constructo e marmore.



page 286, image: s286

CLVII. IACOBVS MICHALORVS.

OPtima ac praestantissima Vrbinatis coeli temperatio moderatioque, tum superioribus saeculis, tum nostra memoria, complures singularia acutissimoque homines ingenio peperit, qui, doctrinae elegantia ac maximarum rerum scientia, nullis cujusvis populi atque nationis hominibus cedant; quorum multos jam antea enumeravimus: sed in eorum numero, jure optimo, reponendus esse videtur Iacobus Michalorus, Canonicus Vrbinas. Hic enim, ab ineunte aetate, maxima atque clarissima virtutum, quibus est nobilitatus, indicia praebuit. Nam quemadmodum ab exorientis aurorae lumine atque nitore licet nobis de totius diei serenitate amoenitateque conjicere; ita etiam ex celeritate arripiendi, memoriaque retinendi ea, quae illi, vix e nutricis lacte depulso, a magistris tradebantur, sui eum cives matura aetate summum virum, ac multarum virtutum laudibus excellentem fore augurabantur. Sed. ne ante secundum et vigesimum fore augurabantur. Sed, ne ante secundum et vigesimum aetatis suae annum, adolescens discendi cupidus, et ad rerum naturalium causas indagandas a natura factus, in aliquo celebri Italiae gumnasio, philosopho operam daret, sed domi se contineret, fuit in primis causae immatura Curtii fratris sui I. C. mors, quae omnes domesticas suas rationes et vitae consilia, quae omnes domesticas suas rationes et vitae consilia conturbavit atque pervertit. Neque interea inertiae desidiaeque se tradidit, sed elegantium artium studiis assidnam ac diligentem operam dedit; in quibus quantum profecerit, declarant ea, quae tum Latine tum Italice, tum soluta oratione tum versibus scripsit; in quibus accurata ac diligens observatio ac labor inspicitur. Non enim solitus erat continuo sua aliorumque vitiis, existimator doctus et intelligens inveniebatur. Sed praesertim irridebat eos, qui Etrusca scribentes lingua, de industria, Florentina verba exoleta ac rancida consectarentur, quod illud, quod scriberent, tum elegans visum iri existimarent, si putidis vocabulis, et ab usu remotis explicatum, Florentinitarem oleret; et quo eos homines


page 287, image: s287

populo irridendos ludendosque praeberet, fabulam secit, cui, Nuptiis fictis, nomen indidit, Lucianum in Lexiphane imitatus, in quam, personam induxit, veteri Florentinorum Abotiginum lingua loquentem; quae fabula, aliquot post annos, ob sermonis elegantiam multitudinemque jocorum, data est a Communi Vrbinatum, in nuptiis Federici, eorum Principis, et Claudiae Mediceae, magno apparatu sumtuque, ac typis impressa. Annum igitur agens secundum supra vigesimum, Bononiam prosectus, suum illud fertile et amoenum ingenium, tanquam agrum, elegantioribus literis aratum, novatum, et iteratum, gravioribus disciplinis serendum exhibuit: sed annonae eum caritas, vel fames potius, quae eo anno, qui fuit a Christo nato MDXC, Italiam totam afflixit, et gravis morbus, qui diu eum lecto implicitum habuit, sationem illam interrupit; et anno post, quam illuc venerat, coactus est in patriam redire; ubi biennium commoratus, disputationem de Sphaera mundiali, quam Bononiae feriis studiorum absolverat, non inquinato atque corrupto, ut vulgarium philosophorum turba, sed eleganti Latinoque sermone conscriptam relegit, emendavit, auxit, ornavit, et anno MDCXXVI edidit. Post illud biennium, quo eum patria habuerat, contulit se Romam; ubi in gymnasio Patrum Soc. Iesu, non modo Philosophicis disputationibus, ut occeperat, pectus insevit, verum etiam theologicis disciplinis excoluit: jam pridem enim sacerdotalis muneris dignitatem animo conceptam habebat; ideo majore theologiae studio exarserat. Sed cum jam earum doctrinarum tanquam fluentis ita se implesset, ut redundaret atque difflueret; quo ea communicare cum aliis posset, Vrbini Philosophiae ac Theologiae, publice aliis tradendae, facultatem accepit: in eisque disputationibus, quae periclitandi ejus vires ingenii causa praecesserant, ita omnes argumentationum impetus fortiter expectationem, quae de ipso erat. Accidit per id tempus, ut in oppido Castelli Durantium, quod nunc Vrbana civitas appellatur, insignis cujusdam sacerdotii Praepositus moreretur; cumque in demortui locum,


page 288, image: s288

subrogandus esset alter, qui ceteris doctrina praestaret; atque ob eam causam, multorum concursus ad Fori Sempronii Episcopum fierent, qui erat futurus certaminis arbiter; coactus est ab amicis, una cum aliis competitoribus nomen suum profiteri; ac factum est, ut ille ceteris longe superior discederet, ac per hanc rationem, sacerdotium illud auferret: quod cum oppidani ferrent indignissime, ac quererentur, tam pinguem bolum, suorum civium e faucibus ereptum, et alterius civitatis homini traditum, summum Pont. appellarunt, perfeceruntque, ut res iterum in contentionem certamenque deduceretur. Nec mora, ille, aestate summa maximisque caloribus, cum duobus aliis Romam venit, qui ne ejus quidem aspectum ferre potuerunt, et in certamen vocati, venire recusarunt; itaque habitus est rursus honore illo ac loco dignissimus. Sed cum intelligeret, nunquam sibi cum hominibus illis conventurm, quibus invitis ac repugnantibus in eum locum venisset, resignavit eum alteri, bonis condicionibus; et cum indicta esset pugna literaria, in qua pro sacerdotio alio, in praecipua Vrbini ecclesia dipiscendo, certandum esset, se quoque una cum competitoribus aliis in aciem eduxit, ac pedem inde victor reflexit. Itaque illud itineris Romam incommodum, quod anni tam adverso tempore susceperat, sibi in bonum conversum fuisse intellexit, ac reversus est in patriam Canonicus, ubi ob insignem doctrinam, summa cum probitate conjunctam, traditam sibi munerum gravissimorum provinciam, usque ad extremum vitae spiritum, magna cum laude administravit. Etenim fuit Archiepiscopo a consiliis in causis fidei, sacrarum Deo virginum domibus praefuit, interrogando eorum industriae periculum fecit qui sacris initiari, vel ad aliquod sacerdotium promoveri, poscerent. Postulatus est a Francisco Cardinali a Balneo, ut suam de Erycii Puteani Cyclo Vrbanico sententiam judiciumque proferret; qui libro illud edito palam exposuit; cui Puteanus alio libro, quem Vindicias, seu Apocrisin inscripsit, luculente respondit; refutavit ille rursum Puteani responsionem, alio volumine, Antapocrisin nomine, quem etiam Romae edidit; ubi cyclum


page 289, image: s289

illum vanitatis arguit, atque erroribus ad septuaginta refertum ostendit. Alia ipsius opera, variis de rebus tum Latino tum patrio sermone scripta, singulari quadam animi magnitudine, a rerum omnium humanarum despicientia ducta, typis mandare neglexit, cum senex jam ex naturali oculorum imbecillitate, prope cernendi facultate amissa, totum se ad mortis ac caelestium rerum contemplationem contulisset; et amicis postulantibus ac persuadentibus, ne tam egregia ingenii sui monumenta interire pateretur, respondebat, cum non una amplius nocte sibi vivendum esset (caecitatem nimirum intelligens suam) nihil se de humanis laudibus laborare, neque memotiam imposterum ingenii sui aliquam poscere.

CLVIII. ANGELVS ANGELOTIVS.

ANgelus Angelotius Camers, fuit in omni fere disciplinarum genere excultus. Ius civile, ac Pontificium noverat; Philosophiam non a limine, ut dicitur, salutaverat, sed ad intima ejusdem cubilia penetraverat, et unamquamque ejus partem accurate diligenterque lustraverat, tum eam, quae est de moribus, tum illam, quae in disserendi subtilitate, et in naturae obscuritate versatur; mathematicas omnes disciplinas complexus fuerat; neque eas literas, quae ab humanitate nomen invenerunt, contempserat, quippe qui poetas, oratores, et historicos omnes perlegerat, nominabat, scienter ac proprie de unoquoque dicebat. Memoria erat summa. adeo ut quidquid legisset, vidisset, audisset, cogitasset, animo comprehensum haberet, ab eoque unumquodque, cum esset opus, tanquam ab armario proferret. Verum ita erat loquax, ut iis, quibus cum una esset, nullam sermonis partem relinqueret, sed solus orationis aliorum munus persequeretur. Neque ejus sermones erant de rebus ludicris ac levibus, sed de literarum studiis fere omnes, quibus erat mirifice deditus, ac bonam diei ac noctis partem tradebat; sed quia videbatur velle esse omnium sapientissimus, et tanquam magister ao dominus, saepenumero fiebat, ut odiosus interveniret.


page 290, image: s290

Imitabatur homo Camers veteres Graeculos; nam quocunque in loco, quoscunque inter homines sive cum uno sive cum pluribus versaretur, sciscitabatur ab eis, qua de re vellent audire; neque fas erat illis recusare, quin rem aliquam in percunctando ponerent, de qua argutiffime disputaret: et ubi quempiam in via convenerat, quem inter et ipsum vel levis saltem aliqua notitia intercederet, se illi invito atque aliud agenti comitem addebat, ac vim prope imponebat, ut aliquid ab ipso percontaretur, de quo maxime vellet audire; neque antea divelli ejus a latere poterat, quam inchoatam disputationem perorasset conclusissetque: atque olim, me admodum adolescentem, quem semel cum amico colloquentem suo viderat, atque eadem opera, ut mos est urbanorum, salutaverat, cum feriis Bacchanalibus solum euntem aspexisset, est audacter aggressus, atque, ô, te, inquit, volebam, ut vales? quid agis? quo is? Ego, neque quid agam, respondi, nec, quo me conferam, scio: nam cum pigeret ociosum domi manere, ejeci me foras, ut saltem oculos hominibus personatis, tota debacchantibus urbe, delectarem, ac molestas ab animo cogitationes ejicerem; neque decretum aliquem locum habeo, quo me praesertim ire expediat. O te felicem, inquit ille, auspicato domo soras pedem extulisti; non poteras, si totam urbem perreprasses, oportuniorem hominem invenire, qui suavibus alloquiis, atque eruditis disputationibus, omnem tuo ab animo molestiam abstergeret. Sed quoniam advenienti mihi ad sinistram sors eum obtulerat, id quod ego non animad verteram, advolavit illico ad dexteram, atque, Demus primum, ait, operam, ne merito in sermones hominum, vituperationemque veniamus; nam quos de nobis sermones dabimus, quos populo risus praebebimus, si me, te tanto aetate majorem, et, quod refert, tanto literis doctrinaque superiorem, tecum in via ad laevam incedentem aspexerit? age vero, mihi quaestiunculam, de qua tuo arbitratu loquar, impone; sed illud quaere, quod sit amoenum, lepidum, jucundum, Bacchoque dignum, cui sunt hodie Dionysia. Ego, qui in eas me tricas devenisse conspicerem, unde quemadmodum expedirer, non inveniebam,


page 291, image: s291

demitto auriculas, et quo aliquid respinderem, Dic, ajo, de Amore, ex Platone praesertim, quem tibi, prae ceteris Philosophis, audio esse in amore atque deliciis. O. sapiens, inquit ille, postulatum, et aetatula ista, quam obtines, dignum: nam fit verisimile, tibi, ut ceteris adolescentibus, amorem in corde versari, tuumque animum apud aliquam lepidam, venustam, tuique similem adolescentulam, cupidinis clavo defixum haerere: age dum, Amor sit nostri materia sermonis, sed ille purus, defaecatus, nobilis, mellisque foecundissimus, ad quam faciem cupio esse eum, quo ardes, non ille impurus, inhonestus, quique amarum ad satietatem usque aggerit. Ac coepit primum definitionibus explicare, quid esset amor; tum causas enumeravit, unde amor ortum haberet, quos vel conferebat in astrum, cujus imperio, ut Plato voluit, duo subjicerentur, vel ad statum caeli syderumque revocabat, in quo illi nati essent, vel similitudini geniorum assignabat, vel ad eandem temperationem corporum aut morum convenientiam, aut ad formarum simile in utrisque exemplar referebat; deinde alia non parum multa subjiciebat, plena illa quidem doctrina, et quadam prope admirabili varietate rerum ac copia, sed quae mihi, tum in variis nugis occupato, odium et fastidium crearent. Invitabat saepe aliquem, ex amicorum numero, ad prandium, his fere verbis, Veni mecum, sodes non tibi dubium aut milvinum dabitur prandium, sed quod philosophum maxime deceat. Nam primum frustulum pernae erit, mihi Camerino missae, quo non quidquam dixeris te gustasse in vita suavius, tum vitulina apponetur madida, cum pulte; quam caseus ac foeniculum sequetur; postremo liber unus, et alter in manibus erit, cujus epulis animum pascas. Postquam venit Romam, habitavit primo in vico, qui Classis vocatur a navali cum Turcis pugna, ibi depicta, tunc temporis infami, quod a diobolariis pistorum, cetariorum, seervorumque sordidorum scortis frequentissime habitaretur, ibique inferiorem modicarum aedium partem, viae contiguam, parva mercede conduxerat: sed non ita multos post menses, conducta est ejus opera a viro nobili, ut ipsi ad


page 292, image: s292

juris civilis scientiam aditum aperiret; postea fere semper usus est amicorum aedibus, in quas primum immigrabat precario, videlicet ut tantisper sibi ibidem esse liceret, quo ad domunculae cujuspiam occasio se daret; tum vi et ingratiis, ac reclamantibus dominis, earundem aedium usum arrogabat; ut de quodam honesto viro, literarum ac philosophiae in primis cupido, Caesare Pontano nomine, narratur: hic cum per paucos tantum dies ab ipso rogatus, tecto hominem recepisset, et in praecipua aedium suarum parte, honoris eum gratia collocasset, vix tandem potuit post longam litis concertationem, judicis sententia, foras ejicere. Nam cum unus, alter, ac tertius annus praeteriisset, nec ille, tanquam si in suo esset, abeundi mentionem faceret, modeste rogatus est a domino, ut aliud hospitium, aliam domum quaereret, eamque aedium suarum partem, qua in primis egeret, liberam traderet. Tum ille, Quid audio? inquit, nondum me Orcus ad se recepit, et partem domus repetis, cujus mihi usum, quo ad vita suppeteret, sponte donasti? Obstupuit homo quietissimus hominis dicto, quem ex aliorum calamitatibus, in primis litigiosum, et concitum ad rixam noverat; sed cum paulum se collegisset, Quibus, inquit, hoc testibus, quibus literis, hoc planum facis? quos testes, quas literas, praedicas? respondit ille, tanquam si, ut cetera alia argumenta desint, non id satis testetur patientia, qua me tot annos passus es domi tuae esse, ac docti illi sermones, quibus rudem tuum in philosophia animum expolivi? Ne multa, in jus ad Praetorem itur, controversia defertur, lis contestatur, in qua, non ob obscuram dubiamque juris rationem, sed ob judicantis moram, et adversarii calliditatem, tantos sumtus miser dominus fecit, ut vix tanti domus, de cujus parte ambigebatur, esset. Sed tandem judicis sententia exire coactus. se suaque ille omnia in Capranicense collegium transtulit, et in cubiculum amici cujusdam sui contulit, aestate ineunte, quo tempore cum res prolatae sint, simul prolatae res sunt alumnorum illorum dentibus; itaque, quo ad res redeant, se domum illi suam conferunt, ibique suo sibi succo, ut cochleae, vivunt. Sed cum circiter instaurationem


page 293, image: s293

stustiorum ille rediisset, cubiculum etiam tum ab homine occupatum invenit, ac commotus, Itane, ait, a te mihi verba data sunt? non ne ea tibi lege hoc cubiculum patuit, ut post paucos inde dies excederes? quamobrem ejice te hinc foras, quantum potes. At ille ad id confugit, quo se plurimum posse intelligebat, nimirum ad litium terrores, ac quoddam juris Pontificii caput objecit, quo interpretatione sua probabat, sibi, semel in cubiculum illud admisso, jus perpetuo in eo permanendi fuisse quaesitum: sperabat enim, si res in quaestionem vocata fuisset, se occasionem et moram inventurum, qua se diutius in eo contineret. At verba illa homini cerebroso (sicuti sunt discipulorum fere omnium ingenia) tanquam quaedam faces fuerunt, quibus inflammatus, Quid leges Pontificias blateras? quid jus tibi ab illis quaesitum crepas? at scin, quomodo? nisi hinc propere, properas fugere, jam ego te obtorto collo traham in viam. Sed cum ille cunctaretur, ac nescio quid adderet, adolescens, convocatis aliquot ejus collegii alumnis, valentissimis hominibus, res illius omnes foras exportavit. Dicitur reversus in patriam, ibi diem obiisse supremum; neque aliquid reliquit quod sciam, unde judicare de singulari hominis ingenio liceat.

CLIX. OCTAVIANVS CASTELLVS.

MVltorum ego hominum, mea aetate, ingenia vidi, ad omnia summa nata, qui homines, quamcumque in partem vel per jocum ludumque se darent, facile multorum in ea re diligentiae studioque praecurrerent: verum me novisse neminem fateor, qui Octaviano Castello Spoletino anteiret; cujus ingenium ita ad plures res aptum, ita versatile fuit, ut non rota, non turbo, ita versetur, ut illud: ad omnia ea studia, quamvis varia, quamvis diversa, convertebatur, in quae mente et cogitatione sese conjiceret; neque ad illa solum, quae sunt gravissima ac severissima, ut ad Philosophiam, Medicinam, Geometriam, Astrologiam, verum ad ea etiam leviora celeri quodam animi motu ferebatur, ut ad Poesim, Musicam, Picturam, recte saltandi artem, atque


page 294, image: s294

ad alia id genus multa, prope ut alter Heleus Hyppias posse dici videatur; quamquam ille progressus est longius, atque in plures res abiit, quam sapientiae studioso conveniat; nam cum Olympiam venisset, ut traditur, tota pene audiente Graecia, gloriatus est, annulum, quem haberet, pallium quo amictus, soccos quibus indutus esset, se sua manu confecisse. At nondum mihi persipectum fuit, novum hunc nostrum Hyppiam ad has quoque humiliores artes, ut veterem illum, descendisse; sed non est dubium, si eas etiam voluisset attingere, quin semper sui similis inventus fuisset; quamvis in omnibus illis laudibus, de quibus diximus, conatus in eo magis atque adumbratio, quam perfectio cernitur: etenim ille multa, majore animo quam viribus amplexus est; sed nulla in re fuit excellens; nec mirum. Nam ingenii nostri vis non est infinita, sed exiguis quibusdam finibus continetur; quamobrem, cum in plura studia distrahitur, debilitatur, ac se ipsa fit minor, nec singulis satisfacit. Verum laudari in eo propositum debet; non enim aliunde quam a magnitudine animi et ingenii ducebatur, atque in iis scholis, quas, simul ac medendi artem publice tradendi facultatem adeptus est, in gymnasio Rom. extra ordinem habuit, satis signi dedit, quantum praestare potuisset, si omissis ceteris studiis, totum in uno aliquo animum collocasset. Audivi, de medico in primis nobili, qui tum eum docentem audierat, ita sibi probaram ejus orationem fuisse, ut nihil in ea neque doctrinae neque eruditionis neque eloquentiae desideraret. Sed felicius docendi, quam corporibus medendi, artem aggressus est: nam aegrotanti amico, ejusmodi medicatam potionem diluit, qua pene ad interitum hominem dedit: parum enim abfuit, quin disrumperetur medius, cum ejus vi, tanquam turbulenti cujusdam tribuni plebis concione, lien, pulmones, jecur, et cor, atque intestina omnia, seditione facta, conarentur foras erumpere; et quod conata erant, perfecissent, nisi alterius, longe illo experientioris medici ope auxilioque, quasi sedati consulis et gravis oratione, seditio fuisset cohibita, imperatumque, ne intestina se loco moverent, sed eorum unumquodque in sua sede quiesceret. Deinde


page 295, image: s295

convertit se ad amicorum causas agendas; sed, sive strepitum soni perosus, sive judicio, ad mansuetiores Musas animum transtulit, ad Poesim in primis, ac Musicam; ac singulis fere annis, singulas, et interdum binas populo fabulas dedit; quarum postremis modos etiam fecit. At cum vir princeps, ab ipso invitatus, laudavisset ejus versus et modos, dixissetque, nihil ipsi deesse praeter pingendi artem; tum enim eum fore ab omni parte perfectum; ejus fabulae, quam proximo anno docuit, scenam sua manu affabre sciteque depinxit; quam viro illi principi ostendens, Vide, ait, neque ea a me perfectio absolutioque, quam desideras, abest. Ex comoediis omnibus, quas spectandas praebuit, suo judicio, primas deferebat illi, cujus in aedibus Regis Galliarum oratoris, inspiciundi fecit copiam, quam etiam edidit; fortasse, quia majore sumtu, magnificentiori apparatu, ac praestantioribus musicis acta est: verum quia nihil est in ea primum neque postremum, sed omnia confusa atque permista, et quia ob longitudinem fastidiis hominum adhaerescit, non inurbane a quibusdam, Taedii, et Confusionis Nuptiae, appellatur: optima omnium stylo, argumento, atque sententiis existimatur ea, quae Apollinis intemperies vocitatur. Multae erant in eo facetiae, multus in jocando lepos; cavillator facetus, conviva commodus, in imitandis hominum quorundam ridiculorum moribus, vultu, voce, et ipso genere sermonis, admirabilis. Postremo, ne quam artem intentatam reliquisse videretur, paucis ante mortem mensibus Tabellariorum Galliae Praefecturam tribus aureorum millibus comparavit, ac mense Majo, anni MDCXLII, cum menses aliquot pituita, ex intemperantia vitae concepta, vehementer laborasset, est mortuus.



page 296, image: s296

CLX. RAPHAEL MENICVCCIVS.

CVm praesertim, ut antea dictum, a nobis haec Pinacotheca instituta sit, ut hominum ingenuorum animos oblectemus; cum videlicet a negociis, vel ab honesto aliquo opere feriati, tradere se voluptati voluerint; ideo data est opera, ut illorum in ea imagines collocarentur, quae commemoratione hominum, et cognitione formarum, sine fastidio et sacietate eam illis possent, quam quaererent, voluptatem afferre. Verum quia perspicuum est, non minorem ea ora voluptatem objicere, quae insigni aliqua notantur turpitudine, in qua sedes et quasi regio ridiculi continetur, quam egregia atque venusta; propterea inter elegantium forinarum quasi tabulas, quorundam etiam imagines interjecimus, qui ob praecipuam nec vulgarem animi deformitatem notissimi, deridiculo omnibus fuere. Ita enim fastidio et sacietati, quae ex similium rerum continuatione oritur, facilius occurri posse existimavimus. Sed jam pridem Raphael Menicuccius, Romae totaque in Etruria celebris, ad Pinacothecam nostram adsplirat, suamque, in eam, imaginem inferri, ad obtinendam nominis immortalitatem, cujus semper fuit avidissimus, postulat. Ortus est in oppido Montis S. Sabini, celebri atque illustri, quod summos Pontifices, S. R. E. Cardinales, clarissimos maximorum exercituum Imperatores, honorariae Ierosolymitanae militiae equitum magistros, Archiepiscopos, Episcopos, aliosque non parum multos viros, domi militiaeque nobiles, tulerit. Fuit statura, quae magis ad mediocrem, quam ad longam accederet, paulo habitiori corpore, quam ad longam accederet, paulo habitiori corpore, magno capite, pleno ore, foedis oculis, colore subnigro, sed ingenio plane ridiculo, verum non prorsus absurdo. Posse ex tempore versus fundere, bona dicta dicere, risum movere, parasitum non illepidum agere; in re vero familiari sive astu sive industria tuenda augendaque, longe suae aetatis plures, artificio et acumine, superavit. Sunt, qui illum existiment non vitio mentis aliquo ad stultitiam fuisse delapsum, nec, quo aliis deridiculus esset, parasiticam artem exercuisse, sed


page 297, image: s297

insaniam simulasse, et parasiti personam suscepisse, quo se per hanc rationem in principum virorum familiaritatem insinuaret atque intruderet, ut rem faceret, et patriae suae honori commodoque serviret; neque illi parum saepe nec mediocriter commodavit, sed frequenter ac plurimum; ut in magna quadam haereditate accidit; quam, nisi suis consiliis retinuisset, e patriae finibus expulsa, alio exulatum abiisset. Oppidanus quidam, in primis locuples, testamentum fecerat; haeres AEdem sacram, et domum illi adjunctam, jussus erat aedificare, ubi virgines aliquot Deo dicatae alerentur; nisi aedificasset, ac virginibus victum praebuisset, haereditas Vaticani templi aedificio committebatur; quod cum esset praetermissum, jamque venissent, qui Vaticanae AEdis aedificio haereditatem illam peterent, (erat enim pergrandis pecunia) neque esset admodum dubium, quin ea deberetur, ipse Magnum Etruriae ducem adiit, ad quem nulli unquam ditus ipsi, ut pote homini ridiculo, erant occlusi; ac tota de re hominem docet; tum pluribus verbis ostendit, quam foret patriae suae perniciosum, si ea utilitate et commodo spoliaretur, ipsi vero indecorum, si pateretur, tot aureorum millia ditionis suae fines egredi et coloniam commutare: quamobrem tundendo, ac molestis denique precibus effecit, ut vir ille princeps negocium susciperet, commendaret, ac rem cum aedificii procurratoribus parva pecunia decideret. Hujus praesertim insania (si insania appellanda est, quae emolumenti sui gratia simulatur) famae, nominisque sui, toto terrarum orbe propagandi studio continebatur; idque jam sibi perfectum esse jactabat: nihil enim tam sciri volebat, nihil tam crebris usurpare sermonibus solitus erat, quam nominis sui famam iisdem, quibus terra definitur, caeli regionibus contineri. Itaque nullam esse, toto orbe terrarum, gentem, sive humanitate ac literis praeditam, sive morum feritate immanem et barbaram, sive linguae nobiscum societate conjunctam, sive ejusdem a nobis varietate dissidentem, quae esset expers ipsius notitiae, nullum esse in terris locum, sive propinquum sive remotum, sive celebrem sive solum, quo nominis sui fama non permanasset, nullum


page 298, image: s298

esse Regem, nullum Imperatorem, nullum Dynastam, qui non incredibili sui videndi cognoscendique cupiditate flagraet; et Idalianem nescio quem in primis nominabat, quem Regem Maurorum longe potentissimum esse ajebat: sed neminem frequentius habebat in ore, quam magnum Mogorem, quo nullus esset in toto Iapone Rex clarior, neque cujus regni fines latius extenderentur; iis adjungebat Sinarum Imperatorem, aliosque non parum multos, quos sigillatim enumerabat. Hos igitur, nominis sui fama permotos, certos ad se homines mittere, dictitabat, qui suis ipsi verbis salutem plurimam dicerent, munera traderent, ac suorum reguorum opes viresque deferrent, atque ipsos quoque venturos fuisse, neque itineris longitudinem, difficultates, pericula, et incommoda recusaturos, si per bella licuisset, quae perpetuo cum aliis regibus, sibi finitimis, agunt: tanti nimirum aestimabant, se posse vel semel ipsius intuitu frui, ac tanta oculis bona concipere. At, quo aliquo titulo ea fama niteretur, spretis ac repudiatis ceteris, Comitis cognomen accepit, seque ab omnibus Comitem Menicuccium appellari volebat. Cum omnibus erat illi de loco contentio: nam, ob tam insignem partam gloriam, omnibus anteferri praeponique postulabat. Itaque advenienti sibi omnes assurgere, de via decedere, ingredienti ad laevam incedere, in amicorum coetibus, in conviviis, primam ante ceteros sellam apponi jubebat; qua in re, multa jocose, multa inepte, multa ridicule ab eo dicta et facta narrantur; sed unum referre sat erit. Florentiae, in celebri quodam convivio, cum post honorarios magni illius Ducis ephebos locus illi esset attributus, negavit, se unquam commissurum, ut tam insignem celebritati nominis sui contumeliam imponeret, si postremus inter illos adolescentes, quantumvis nobiles, quantumvis opulentos, quantumvis honestos, convivium iniret; adeo enim non esse imi subsellii virum, ut neminem videre se diceret, cui ipse deberet cedere. Erat in eo conclavi, ubi convivium dabatur, armarium, ita grande atque praealtum, ut pone ad laquearium usque pertingeret; quod ubi suspexit, Hic, inquit, tam perspicuus, tamque editus in altum locus,


page 299, image: s299

dignus est, ubi ille prandeat, famam qui terminet astris: atque scalas afferri, quibus in ejus culmen satis latum ascenderet, ibique sellam cum mensa collocaret, imperavit; tum bonum sibi auteponi prandium jussit, atque, ut tubicines solent, cum tuba canunt, ambas coepit malas, lepidis bolis faretas, inflare, ac cibum merumque in se avide ingurgitare: quod ubi ab ephebis illis animadversum est, factum est omnium risus et admurmuratio; coepitque unusquisque in corde senatum cogitationum suarum habere, ut inveniret, quemadmodum ea homini cautio in damnum malumque converteretur; atque in id simul omnes conveniunt, primum ut clanculum scalam subducant, quo omnis illi fugae ratio eriperetur, tum ut circa eum, ignem, ex paleis aqua madidis, excitent; quod ubi factum est, miserum tanta vis fumi invasit ut in os et in oculos irrumpens, pene illum, nequidquam Dei atque hominum fidem implorantem, respirandi aspiciendique facultate privaret; quod ubi factum est palam, accurrit ad spectaculum Magnus ipse Dux, accurrunt alii, quibus, non porest satis narrari, quos ludos de se ille praebuerit; sed postquam satis fuit omnibus deridiculo, fumo excruciatus ac vix vivus inde detractus est. Sed, ne tanti claritas nominis gratis sibi obtigisse existimaretur, narrabat, ideo se venisse in tantum honorem, quod percrebuisset, fore ut aliquando universus terrarum orbis ab ipso, dominatu regio premeretur: idque explicare conabatur annulo, quo epistolas obsignabat; ubi impressum erat astrum, Soli Lunaeque incumbens: se enim esse illud astrum, quod Lunam, hoc est, Turcarum imperium, et Solem, ceterorum nimirum regna, sibi subjecta faceret. Erat saepenumero inepte insanus: nam de tabano sive oestro nimium multa blaterabat, quemadmodum videlicet a vespa, a fuco distingueretur quae nam esset illius vis, forma, natura, color; atque alia id genus, oppido insulsa. Ibat saepe, vocatus et invocatus, ad coenas ac prandia, ne videlicet parasiticae arti renunciasse videretur. Neque malos quorundam mores imitabatur, qui invitati, ceteris convivis sunt in expectatione, et diem morantur, ac nocti nocent; quod jure ac merito a Plautino


page 300, image: s300

Curculione, tanquam indecorum et incivile, damnatur; sed eo, ubi prandium vel coena dabatur, antea veniebat, quam res parata esset, atque adeo antea quam obsonator obsonatu rediisset. Interea iis, qui aderant, solitas illas naenias decantabat de sua apud omnes gentes et in primis apud Iaponios, fama; quam etiam volebat in proverbium abire, ut quemadmodum ingens cujuspiam labor, ab Hercule, qui septem summos exantlavit labores, labor Herculeus dicitur, ita etiam celebris cujusque fama, a se, qui ea erat prae ceteris inclytus, fama Menicuccia appellaretur; ac praesertim insignem illam gratiam commemorabat, qua apud magnum Magorem pollebat; atque, ubi res frigeret, molestum illum de tabanis sermonem inferebat. Verum ille, qui, dum viveret, expetebat esse non unus e pluribus, sed fama ac nomine singularis, demum, domi suae moriens penetravit ad plures; non inter senatores, vel equites, vel assiduos, sed inter plebeios, aut proletarios, aut capite censos, adversus animi sui sententiam numerandus.



image: s301

[gap: index]